Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

8. Februar


VIII FEBRVARII.

SANCTI QVI VI ID. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctus Iuventius, sive Eventius, Ep. Ticinensis in Italia.
S. Cointa, siue Quinta, Martyr Alexandriæ.
S. Paulus Ep. Martyr Romæ.
S. Lucius, Martyr Romæ.
S. Cyriacus, Martyr Romæ.
S. Martha, V. Martyr.
S. Maria, V. Martyr.
S. Lycarion, siue Bycacarion, puer; Martyr.
S. Nicephorus, Martyr.
S. Stephanus, Martyr.
S. Dionysius, Martyr in Armenia minore.
S. Æmilianus, Martyr in Armenia minore.
S. Sebastianus, Martyr in Armenia minore.
S. Communis, Martyr, Tuscanæ in Etruria.
Sancti monachi cœnobij S. Dij Constantinopoli, Martyres.
Sancti Martyres sub Cabade Rege, in Perside.
S. Honoratus, Ep. Mediolanensis.
S. Nicetius, Ep. Vesontinus in Burgundia.
S. Paulus, Ep. Virdunensis in Gallia Belgica.
S. Elfleda, Virgo, Abbatissa Streneshalensis in Anglia.
S. Mengoldus, Martyr, Hui in Belgio.
S. Cuthmanus Conf. Stenningæ in Gallia.
S. Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia.
B. Esaias Bonerus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casimiriæ ad Cracouiam in Polonia.
Venerabilis Hieronymus Æmilianus, Congregationis Somaschæ Fundator, in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Zatianæ Acta MSS. reperiuntur ad hunc diem in archiuo Ecclesiæ S. Petri Romæ, hoc exordio: Regnante in orbe terrarum Domino nostro Iesv Christo, aduersante vero diabolo Christianis, sub Rege Alexandro, quarto anno regni eius &c. Quæ Acta sub nomine S. Tatianæ (nam eadem est) dedimus XII Ianuarij.
S. Euberti Ep. Reliquiarum repositio, Insulis in Flandria recolitur hoc die, vt dictum est ad eius Vitam I Febr.
S. Vedasti Ep. Atrebatensis caput, accepit a Maria Imperatrice, Maximiliani II coniuge, Ioannes Borgia, vir illustris, donauitq;, cum plurimis aliis Sanctorum reliquiis, Domui professæ Societatis Iesv ad S. Rochum Vlyssippone, vbi hoc die solenni sacrorum religione celebratur, cum præcedentes duo dies Officio IX Lectionum, vt vocant, impediti sint. Fuse de eius gestis, translationibus, miraculis egimus ad VI Februarij.
S. Chrysolius Martyr, Cominiensium in Flandria Apostolus, inscriptus hoc die additionibus ad Vsuardum a Molano in priori editione, & a Canisio Martyrologio Germanico. Acta dedimus VII Februarij.
S. Maximus Ep. Nolanus colitur hoc die in Ecclesia Beneuentana: cuius sacros cineres illic sub altari maiori seruari tradit Marius Vipera, vti diximus ad eius Vitam VII Februarij.
S. Theodorus Dux & Martyr, a Græcis recentioribus, vti ex Menæis patet, colitur hoc die, quo & Molanus ac Galesinius eius meminere. De eo egimus VII Februarij.
S. Iualinus M. in Armenia, cum SS. Sebastiano & sociis de quibus infra, refertur in MS. quodam sat antiquo, quod penes nos est; ignotus aliis.
S. Iacutus memoratur quidam ab Alberto Magno de Morlaix in Vitis SS. Britanniæ Armoricæ, S. Guingualoëi socius; quem in indice adnotat VIII Februarij coli. Nulla eius mentio est in pluribus, quas habemus dabimusq; III Martij, S. Guingualoëi, siue Winwaloci Viris, neque eius nomen in vllo adhuc Martyrologio reperimus.
Pelagius II Papa, qui ex monacho ad summum sacerdotium euectus, verbo & exemplo oues sibi concreditas pauit, & morbo inguinario, qui tunc Romæ maxime sæuiebat, extinctus, ad cælos euolauit VI Idus Februarij; his ipsis verbis adscriptus Martyrologio Benedictino ab Arnoldo Wione, quem Menardus & Dorganius sequuntur, ac Sanctum appellant: quo etiam titulo eum ornat Alfonsus Ciacconius de Vitis Pontificum; eiusq; imaginem exhibet radiis decoratam Andreas Victorellus. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ eius non meminit; in generali Catalogo ad XXIX Ianuarij ita scribit: S. Pelagius Papa II Cluniaci in Gallia. Verum is Gelasius II est, qui isthic anno MCXIX mortuus. Pelagius II autem anno DXC obiit, tribus seculis, & quod excurrit, ante conditū Cluniacum; de cuius fundatione egimus XIII Ianuarij ad Vitam S. Bernonis. Octauius Pancirolus in nouo theatro vrbis Romæ, regione 3, ecclesia 5, tradit Officium Ecclesiasticum fieri de S. Pelagio I Papa, II Martij, cui tamen Ciacconius Sancti titulum non tribuit; vt facile in primo secundoq; Pelagio euenire confusio aliqua ac perturbatio potuerit. Agit de Pelagio II to. 7 Annalium Baronius, absque tamen vlla publicæ venerationis mentione, vti & ceteri paßim Ecclesiastici scriptores.
S. Onchuo singularis poëta, de Connacia oriundus, Cluainmoriæ in Lagenia quiescit. Ita Casselense Kalendarium hoc die apud Colganum, qui dubitat, an non hic sit, qui alio nomine Conallus filius Aengussij, vates siue antiquarius, vocetur in Martyrol. Tamlactensi IX Septembris; ad quem diem forte maiorem lucem dabit. Ignotus est scriptoribus non Hibernis.
Hermenfridus, siue Ermenfredus, Ep. Virdunensis, Sanctus appellatur hic a Ferrario, qui iterum eum refert VIII Ianuarij: Ghinius VIII Decembris. Sanctum quoque indigetat Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 55. at non Franciscus Rosieres, qui to. 3, historia capitali 47 eius meminit: neque Richardus Wasseburgius, qui tamen virum religiosißimum fuisse ostendit; vt hoc ipso die dicemus ad Vitam S. Pauli, cuius is decessor fuit.
Tiatgrimus, aliis Thithgrimus, Thyadgermus Tyadernus, Tiadgrinus, Thiadgrimus, Tiagrinus, Episc. Halberstadensis secundus, sub annum DCCCXXVII S. Hildegrino mortuo subrogatus, deceßit DCCCXL vel sequenti, VIII Februarij, in Werthinensi monasterio diœcesis Coloniensis ad Ruram flumen tumulatus. Ostenditur marmoreum eius sepulchrum in introitu cryptæ ad læuam. Sæpenumero a pluribus annis, ex variis viris doctis, percunctati sumus, num quæ ei ab antiquo veneratio habeatur, num honoretur suspensis anathematis, radiatis imaginibus, aut constanti Sancti Beatiue appellatione, a maioribus accepta. Nihil aliud assequi potuimus, quam Beatū ab recentioribus dici, prout alij similes vetustæ & venerandæ memoriæ vocari paßim Beati solent. Inscriptum tamen Martyrologiis nomen. Nam Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum edito ante CXL annos ita illius meminit: Thyadghermi Episcopi secundi Haluerstadensis & Confessoris, in Werdena quiescentis. Eadem habet Canisius, sed diserte S. Thyadgermum vocat. MS. Florarium: Item Thindegerini Haluerstadensis Ep. & Conf. Ferrarius in generali Catal. SS. In Saxonia S. Tyaderni Ep. Halberstaten. notatq; ab aliis Tigrinum & Tyagrinum appellari, Imo & Nagrius dicitur apud Democharem to. 2 de Diuino sacrificio cap. 35, & Dietgrinus apud Bruschium in Catal. Epp. Halberstadensium. Ægidius Gelenius V. CL. in Fastis Agrippinensibus B. Tietgrimum scribit, incisumq; eius sarcophago epitaphium exhibet, in quo dies obitus ita exprimitur:
Idibus in Februi senis obit assecla Christi.
Arnoldus Wion Ligni Vitæ lib. 2 cap. 44 S. Tiagrinum indigetat. Trithemius de viris illustrib. Ord. S. Benedicti lib. 4 cap. 194 solum habet, rexisse Ecclesiam sibi commissam strenue XIV annis, non sine opinione sanctitatis. Splendidius de eo loquitur Krantzius Metrop. lib. 1 cap. 26. Halberstadensis Ecclesia post Hildegrinum suum, quo diu feliciter fruita est, meruit sub Ludoco Imp. non minorem habere in sanctitate & iustitia Pontificem Tiagrinum, Abbatem pridem Fratrum suorum; incertum an de Corbeia: res enim in obscuro mansit. Sed quod prȩcipua erat virtute, non siletur. Suspicari liceat, per bellicos tumultus, diros ac frequentes, negligentiam etiam forte aliquam, Tiadgrini & acta deperdita, & abolitum cultum. Negant Werthinenses vllum ei haberi, aut antea habitum, cuius vestigium apud se extet.
B. Petrus Igneus, ex monacho Vallis vmbrosæ S. R. E. Cardinalis, Episcopus Albanensis, ideo Igneus appellatus, quia per ignem illæsus transiuit ad reuincendam Simoniaci Episcopi culpam; is reiectus a nobis est in hunc diem ab VIII Ianuarij, quod speraremus interim nos firmiora de eius publica veneratione argumenta reperturos. Beatum quidem appellat doctißimus Ferdinandus Vghellus to. 1 Italiæ sacræ, in Episcopis Albanensibus; sed ait obiisse VIII Ianuarij. Differemus adhuc eum tantisper. Cum certiora cognouerimus, facile erit in appendicem cuiu suis mensis, ad quem pertinuerit, eum coniicere.
Paulus Conuersus monasterij de Luka Ord. Cisterciensis in Saxonia, natione Friso, Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez, & hoc die refertur; vti & in Kalendario Cisterciensi, sed in hoc sine Beati titulo. Fuit sane tam eximia sanctitate adolescens, vt in extremis ei Beatißima Virgo Dei Mater apparuerit, animam eius suscepturas ipseq; suauißimo risu sanctißimam innocentis animi voluptatem testatus, felicißime obierit: vt scribit Cæsarius lib. 7 cap. 53, qui ei illum Poëtæ versiculum aptat:
Incipe, parue puer, risu cognoscere Matrem.
Ioannes de Salinc Conuersus Villariensis in Brabantia, hoc die refertur ab eodem Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, & Beatus appellatur. Non existimamus ei vnquam publicum cultum esse habitum. Eius mentio fit in Prologo libri de gestis virorum illustrium monasterij Villariensis: vbi inter Milites quondam famosos, qui monasticum habitum dimissa mundana militia ibidem susceperunt, recensentur post alios, D. Henricus de Weys, Dominus de Berem, D. Ioannes de Salinck, D. Ioannes de Rost ex Comitatu Lossensi, & D. Walterus de Rikelam versus Mechliniam. additurq;: Hi quatuor extremi, quondam milites præclari, in Conuersos se vestierunt. Neque aliud de Ioanne vllibi legisse Chrysostomum arbitramur. Saussaius inter Pios eum reponit.
Iacoba de Septemfoliis, matrona Romana, nobilitate generis, religione erga Deum, aduersus S. Franciscum & viuentem & mortuum pietate clarißima, celebratur in annalibus Ordinis Minorum: atque a Petro Rodulphio lib. 2, vbi de Reliquiis agit quæ Asisij in æde S. Frācisci reperiuntur; itemq; a Wadingo to. 1 ad an. 1235 § 24 & 1239 § 14; ab Arturo quoque in Martyrol. hoc die Beata appellatur, an publica Ecclesiæ auctoritate, necdū cōperimus.
Hermannus in Ordinem Minorum a S. Francisco assumptus, hoc die apud Fulginates in Italia, magna cum opinione sanctitatis obiit an. MCCLVI, miraculis in vita & post obitum clarus. Vitam eius exhibet Iacobillus de SS. Fulginatibus. Agunt de eo Pisanus, Marcus Vlyßipponensis, Rodulphius, Wadingus, aliiq; ab Arturo citati in Martyrol. Franciscano.
Iodocus Palmerius, Ord. Montis-Virginis, sanctitate clarus memoratur hoc die a Menardo, Wione, Dorganio, & Beatus appellatur. Tradit Wion obiisse an. MDLIII, & ab aliis Iordanum Dodum Palmerium dici.
S. Martinus Presbyter Legionensis. Ferrar. De eo agemus. XI Februarij.
S. Gaudini Ep. Suessionensis & Martyris commemorationem hoc die agi tradit Claudius Robertus in Gallia Christiana. Natalem eius refert Saussaius XI Febru.
S. Salomon Martyr Cordubensis, cuius certamen in Apologetico sub finem describit S. Eulogius, hoc die in antiquißimis Vsuardi exemplaribus, aliisq; MSS. Martyrologiis, vti & a Bellino, Maurolyco, Galesinio, atque aliis refertur. Martyrol. Romanum, & Martinus Roa noster in libro de SS. Cordubensibus, eum cum S. Ruderico reponunt. XIII Martij.
S. Venantij Episcopi & Confessoris natale ponitur primo loco ad hunc diem in Martyrol. MS. monasterij S. Cyriaci: quod quidem Martyrologium testatur Baronius ad XIX Februarij, ceteris quæ vidit antiquius esse: non retulit ipse tamen hunc S. Venantium in suum Romanum Martyrologium, vti alios. An idem hic fortaßis existimandus qui S. Venantius Ep. & M. ad Kalendas Aprilis ab aliis relatus, cuius nulla in hoc S. Cyriaci Martyrologio mētio fit? Neutro loco, nec cuius Sedis fuerit Episcopus exprimitur, nec quo perfunctus martyrio, numq; ei immortuus, an superstes, vt propterea Confessor ab aliis nominetur. Ea expendemus ad I Aprilis.
S. Barsanuphius, siue Barsunus, Vriæ, Salentinorum vrbe inter Tarentum & Brundusium, colitur hoc die & XXX Augusti, vt Patronus, teste Ferrario. Nos de eo agemus cum Martyrol. Rom. XI Aprilis.
S. Iulius Papa hoc die refertur ad Rabano, Notkero, Beda vulgato, Hermanno Greuen & aliis, vt dicemus cum de SS. Paulo, Lucio, Cyriaco MM. agemus. Colitur S. Iulius XII Aprilis.
S. Salomon Britanniæ Armoricæ Rex refertur hoc die a Ferrario & Martyt appellatur. Vitam eius ex Britannicis annalibus collectam exhibet Albertus Magnus de Morlaix, ad XXV Iunij.
S. Ampelius Ep. Mediolanensis refertur hoc die a Philippo Ferrario in Catal. SS. Italiæ & generali. Colitur, vt ex Breuiario Mediolanensi patet, VIII Iulij.
S. Marina, siue Maria, Marinus dicta, cum S. Eugenio monacho, parente suo, Sanctis adscribitur ad hunc diem a Molano in Addit. ad Vsuardum, & Ferrario: & in Vita, quæ extat apud Surium ex Metaphraste, dicitur hoc die obiisse. Menæa Græcorum eam referunt XII Februarij. In Martyrologio Romano adnotata est, (quia translatæ tunc Venetias Reliquiæ) quando & Vitam dabimus, XVII Iulij.
S. Helenæ Augustæ Translatio, in Adonis appendice, vulgato Bedæ Martyrologio, aliisq; nonnullis consignata hoc die, vti & VII Februarij. Translationis illius historiam, vna cum Vita dabimus XVIII Augusti.
S. Zacharias Propheta, vndecimus inter Minores, colitur a Græcis hoc die, vt patet ex eorum Menæis & Menologio; a Latinis VI Septembris.
Eudoaldus Ep. Lugdunensis. Florar. Suspicamur Chagnoaldum esse, sed, Lugduni Clauati, siue Lauduni Episcopum, de quo agemus VI Septembris.
S. Gislarius Presbyter, S. Chunibaldus, socij S. Ruperti Salisburgensis Episcopi, memorantur hoc die ab Hermanno Greuen in addit. ad Vsuardum his verbis: Chunibaldi Confessoris. Gislarij Presbyteri. itemq; in MS. Florario: Cunibaldi Conf. & Gislarij Ep. Raderus noster to. 3 Bauariæ sanctæ hunc Cunialdum, Cunibaldum, & Chunobaldum vocat; illum Gisilarium & Gislarium: traditq; die Translationis S. Ruperti ac ipsorum, quia natalis ignotus sit, coli XXIV Septemb.
S. Burchardus Ep. Herbipolensis refertur hoc die a Dauide Camerario, qui tamen fatetur alio ab aliis die coli, nec cur dissentiat, affert rationem. Agemus de eo cum Ecclesia Herbipolensi XIV Octobris.
S. Serapion Martyr Alexandriæ in eadem persecutione, qua S. Cointa de qua hoc die agimus, scilicet Decij Imperatoris occisus, refertur in Martyrol. Sarisburiensi, Romam: XIV Nouemb.
S. Syrus, primus Episcopus Ticinensis, in nonnullis Kalendariis recensetur hoc die: quia nimirum eius socius ac discipulus fuit, qui hoc die colitur, S. Iuuentius. Communia vtriusque Acta dabimus IX Decembris.
S. Thomæ depositio consignata hoc die in MS. Martyrologio monasterij S. Cyriaci Romæ, vti infra dicemus cum de SS. Paulo Ep. Lucio & Cyriaco agemus. Quis ille tamen sit Thomas non exprimitur. Memoratur IX Februarij in quibusdam Martyrologiis Repositio S. Thomæ Apostoli facta per S. Helenam Augustam, vt hic videatur de eodem esse sermo. De eo ad XXI Decemb.

DE S. IVVENTIO, SIVE EVENTIO, EPISCOPO TICINENSI IN ITALIA

SEC. II

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iuuentius, siue Euentius, Ep. Ticinensis in Italia (S.)

BHL Number: 4619

Avctore I. B.

§ I S. Iuuentius Ep. Ticinen. vnus an duo? primi natalis.

[1] Ticinensis ciuitatis populus vt a primo statu crescentis Ecclesiæ, & Apostolorum vicinia, ad Domini sit fidem conuersus, [SS. Syri & Iuuentij Epp. Ticinensium] actus beatissimorum Syri & Iuentij, qui huius vrbis primi prædicatores ac Præsules extiterunt, scripti firmant. Ita ineorumdem proœmio actuum, de quibus infra. Amborum autem sanctorum Præsulum in omnibus fere Martyrologiis coniunctim ad XII Septembris signata memoria est; [12 Septēb. in Martyrologiis memoria,] quod eo die Ticinensem vrbem simul ingreßi credantur, Syrus a S. Petro missus, Iuuentius a S. Hermagora. Eo ergo die Vsuardus ita habet: Apud vrbem Ticinum, sanctorum Confessorum Syri & Iuentij: qui a B. Hermagora ad præfatam vrbem directi, primo illic Christi Euangelium prædicantes, & magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas vrbes diuinis operibus illustrarunt; sicque in pontificali honore, glorioso fine quieuerunt in pace. Hæc ipsa verbis totidem plurimi codices editi ac manu exarati, quidem paullo paucioribus verbis, pluribus nonnulli: atque Ado quidem, Beda vulgatus, aliiq;, vrbes exprimunt per eos diuinis operibus illustratas, Veronensem scilicet, Brixenam & Laudensem.

[2] MS. monasterij S. Martini Treuiris vtrumque Martyrem facit, [ac solius Iuuentij.] vti & Syrum Wandelbertus, qui solum eum refert. At solum Iuuentium eo die memorant Petrus de Natal. & Galesinius, atque his verbis Martyrol. Romanum: Apud Ticinum S. Iuuentij Ep. de quo VI Id. Februarij. Is a B. Hermagora, discipulo S. Marci Euangelistæ, ad eam vrbem vna cum S. Syro directus est; & ambo illic Christi Euangelium prædicantes, & magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas vrbesdiuinis operibus illustrarunt; sicque in pontificali honore, glorioso fine quieuerunt in pace.

[3] At Februarij VIII idem Martyrologium ista habet: Papiæ S. Iuuentij Ep. qui strenue in Euangelio laborauit. Eodem die Galesinius: Papiæ S. Iuuentij Ep. & Confessoris. [qui peculiariter colitur 8 Febru.] Hic cum B. Syro ad eam vrbem profectus, Ianuensibus, Derthonensibus & Astēsibus populis Euangelij instituta ac præcepta tradidit. Post Papiæ creatus Episcopus, cum nouem & triginta annos episcopale munus pie religioseque gessisset, admirandæ sanctitatis officiis præclarus, obdormiuit in Domino. In Notis citat Calendarium Ecclesiæ Papiensis. Referunt eum quoque hoc die Hermannus Greuen in auctario ad Vsuard. Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum, Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, qui de Genuensibus, Dertonensibus, Astensibus ab eo fide collustratis eadem quæ Galesinius tradit.

[4] Opinatus sum aliquando, inquit Baronius in Notis ad Martyrol. hoc die, Euentium alium esse a Iuuentio, ambosque Episcopos Ticinenses, [Euentius alius sec. 4] diuersisque temporibus claruisse; & quem dicunt Euentium, vixisse temporibus Theodosij Imp. Reperitur enim Euentius subscriptus epistolæ synodicæ S. Ambrosij de damnatione hæresis Iouiniani ad Siricium Papam lib. 1 ep. 9 edit. Rom. quem & illum esse existimaui, [Cenetensis Ep. an Ticinensis, incertum,] qui in Concilio Aquileiensi mendose scriptus reperitur Euentius Episcopus Citinensis: vt restituendus textus esset, Ticinensis. Sed quoniam recentiori editione S. Ambrosij Romæ facta Cenetensis pro Citinensi positum habetur, amplius non laboro.

[5] Hæc Baronius. Quam citat S. Ambrosij epistolam, ea in operum illius editione Basileensi an. 1538, & Parisiensi an. 1588, est 81, siue lib. 10 ep. 4 atque ita habet, [qui Conciliis Aquileien & Mediolan. interfuit.] vti & in Conciliis editis an. 1585 Venetiis & Coloniæ 1606, vbi Epistolis Siricij coniuncta est: Ego Euentius Episcopus, saluto Sanctitatem Tuam in Domino. Ast in Coloniensi editione Oper. per. S. Ambrosij, ad Romanam, opinor, quam non vidimus, consormata, est lib. 1 ep. 7; suntq; tum alia in subscriptionibus mutata, tum illud: Euentius Ep. Cenetensis saluto Sanctitatem tuam in Domino, & huic epistolæ subscripsi. Concilio Aquileiensi sub Damaso, cui Valerianus Ep. præsedit, interfuisse legitur, in Conciliorum editione Coloniensi an. 1551 a Petro Crabbeo Mechliniensi Ord. Minorum curata; inq; Seuerini Binij duabus, itidem Coloniensibus, annorum 1606 & 1618, & Veneta anni 1585, Euentius Episcopus Citiniensis. in margine adpositum, Tiniensis. Plane vt certo statuere haud queamus, Cenetensis legendū sit, an Ticinensis.

[6] Euentij illius, qui S. Ambrosij æuo vixerit, non meminerunt Stephanus Breuentanus, Bernardus Saccus, Iacobus Gualla, Antonius Maria Spelta, Ticinensium rerum scriptores. Ferdinandus Vghellus to. I Italiæ sacræ, Hieronymi Bossij Annales Papienses, [nuper Ticinensibus adscriptus,] quos necdum vidimus, secutus, decimum octauum Ticinensium Antistitem statuit S. Iuuentium II, quem ait Episcopalem conscendisse Cathedram anno CCCLXXVII, illamque administrasse vsque ad annum CDIII, [& Sanctis ad 12 Ian.] decessisse XII die eiusdem anni: eius Reliquiæ in Cathedrali an apud S. Nicolaum requiescant,incertum esse: Synodo Aquileiensi an. CCCLXXXI interfuisse, atque CCCXC Mediolanensi, illudq; demum addit: Hunc Iuuentium cum supra memorato plerique confundunt; tametsi ob distantiam temporum diuersum esse appareat, iuxta Bossij narrationem. Huius secundi Iuuentij non est a nobis ad XII Ianuarij mota mentio, cum tomus ille Vghelli necdum prodiisset, Baronius incertam coniecturam videretur retractare, & in nullo Martyrologio ad eum diem illius extaret nomen; licet in Notis ad VIII Febr. eius meminerit Ferrarius. Habuerit nec ne Ceneta eo tempore Episcopum, quibus tanti id erit, disquirant. Alioquin etiam prior Iuuentius, [S. Iuuentij nomen varie scriptum.] quo de nunc agimus, Euentius appellatus reperitur, & Inuentius, ac Iuentius, imo & librariorum incuria, in MSS. & excusis, Yuentius, Yentius, Hyuentius, Quentius, Iuuencus.

§ II Acta SS. Syri & Iuuentij. ab hoc gesta sub illius disciplina.

[7] Qvæ iam citauimus SS. Syri & Iuuentij Acta, ea IX Decembris ad natalem S. Syri, qui in iis princeps, integra dabimus ex tribus bonæ notæ MSS. codicibus, [Acta SS. Syri & Iuuentij] antea iam vulgata a Bonino Mombritio ac Surio. Hic de eorum auctoreistud in titulo adnotauit: Incertum est, illane sit Vita, quam B. Syri discipulus Pompeius, [non a S. Pompeio scripta,] an vero quam ex hoc Paulus Diaconus edidit; a quibus scripto relictam doctissimus Petrus Galesinius Protonotarius Apostolicus annotauit. Qui vero potuit S. Iuuentij gesta S. Pompeius scribere, qui annis multis prius illo obiit diem? Vnum tamen esse vtrorumque Actorum scriptorem, imo vtriusque Diui vna esse Acta, ex stylo totoq; contextu euidentißmum est. De iis Galesinius in Notis ad Martyrologium IX Decembris ista habet de S. Syro loquens: Illius Vitam scripsit Pompeius eius discipulus, a quo Paulus Diaconus sumpsit. VIII Februarij de S. Iuuentio: Eius Vitam primo scripsit Paulus Diaconus, [sed a Paulo Diacono,] deinde Iacobus Guallius. Auctoris nomen codices MSS. non exprimunt. Credibile est Paulum Diaconum esse, qui stylo promptus, aliorum quoque Sanctorum res gestas litteris mandauit, vt Ticinenses minime neglexisse videatur, cum isthic habitaret, Cancellarius Desiderij Regis. Citat ea, qui ducentis sere post Paulum annis Ecclesiæ Ticinensis Diaconus fuit, [saltem perantiqua,] Luit prandus lib. 3 hist. cap. 2 quamuis auctorem non nominet, sed ipsamet eius verba affert; ex quibus certo coniici poßit, scripta ea esse dudum post Attilæ tempora cum iaceret in ruinis Aquileia, imo sub Longobardis Regibus, quorum regia erat Ticinum. Innuere tamen auctor videtur antiquiora se acta secutum; an ea etiam quæ S. Pompeius reliquisse dicitur, affirmare haud possumus. Hic solum excerpemus, quæ ad S. Iuuentium proprie pertinent.

[8] S. Hermagoras, qui S. Petri Apostoli ac S. Marci Euangelistæ fertur discipulus fuisse, Episcopus Aquileiensis, (vtihabetur in Actis eius, quæ XII Iulij dabimus) ad ciuitatem Tergestinam Presbyterum & Diaconum direxit, & per alias ciuitates similiter faciebat: neque solum in Carnorum Venetorumq; prouinciis, [S. Iuuētius ab S. Hermagora, cum S. Syro & aliis, Ticinum missus.] sed & in circumpadanis quoque vt dißeminaretur Euangelium procurabat. Eaque caußa Syrum alumnum suum, Episcopali fastigio dedicauit, Ticinumq; ablegauit, socio illi addito Iuuentio, nullis adhuc initiato ordinibus, nec admodum fortaßis prouecta ætate, qui postea annis minimum XC vixisse Ticini feratur. Refragantur his multi rerum Ticinensium scriptores, voluntq; S. Syrum a S. Petro missum esse Ticinum, sed Aquileiam vsque in S. Hermagoræ comitatu profectum, ibi etiam aliquamdiu in semente Euangelij laborasse: ac tandem Iuuentium aliosq; adiutores ab eo obtentos secum Ticinum duxisse. Plenius de his post ceteros, qui Breuiarium Vitæ Epp. Ticinensiū nuperrime vulgauit.

[9] Ticini porro Iuuentius sub S. Syri disciplina adoleuit, sacrorum eius laborum administer, atque indiuiduus comes, vti Innocentius Ecclesia lib. 2 Vitæ S. Syri cap. 6 tradit. Cum deinde allatum esset, SS. Nazarium & Celsum Mediolani pro fide interfectos, detineri in custodia SS. Geruasium & Protasium; missus est a Syro Mediolanum, vt illi honorifice sepelirentur, [a S. Syro Mediolanum mittitur animatum Martyres:] inq; eodem tumulo martyrij historia reponeretur, curaturus, ac moniturus Christianos, idem vt Geruasio Protasioq; fieret, vbi martyrium finiissent. Ille vrbem noctu ingressus, ad Christianos, ab Syro indicatos, diuertit, abiisq; didicit, iam vti cupiebat, tumulatos esse Nazarium & Celsum. Tum vero poposcit,vt cum reliqui duo agone suo perfuncti essent, particulam aliquam a corporibus eorum aut vestibus auulsam sibi impertirentur, amoris venerationisq; ergo asseruandam. Referunt hi, quamdam Dei famulam, dum B. Nazario ceruix esset recisa, excepisse linteo cruorem, seq; inde mox proripuisse. [S. Nazarij reliquias obtinet:] Dum responso anxius, Ticinum repetit, ipsa Dei ancilla cælesti monitu ei obuiam venit, atque vltro Martyris largitur cruorem Addit Vghellus, Iuuentium captiuos Martyres clanculum esse ad martyrium cohortatum.

[10] Cum autem opimis illis ditatus exuuiis Ticinum ingrederetur, correptus a dæmone puer in platea volutabatur, cuius ex ore has cum eiulatu voces feralis hospes mittebat: Væ mihi, quia torqueor Martyris ingressu cruoris. Iuuentius perculsum sentiens aduersarium, [iis energumenum sanat,] propius admotis reliquiis eum inde abigit. Qui consecutus sit fructus, ita tradit Actorum scriptor, quorum nulla est in S. Nazarij Actis mentio. Contigit autem vt pro confirmanda fide Catholica ipse prudentissimus vir Iuentius, operante Christo in multissignis, probabilem faceret sancti Martyris cruorem Nazarij. [aliaq; facit miracula,] Nam positus super cæcorum oculos lumen restituit, & varias infirmitates concurrentium ad se frequenter curauit. Atque ex hoc tempore, B. Nazarij meritis & patrocinio promerente, [& fidem promouet.] plenæ credulitatis augmentum huius vrbis Ticinensis populus est adeptus. Hæc ibi. De Sanctis autem Nazario & Celso agemus XXVIII Iulij, Iunij XIX de SS. Geruasio & Protasio. Non desunt tamē, qui hos Nazario Celsoq; multo posteriores affirmēt.

§ III S. Iuuentij episcopatus, prædicatio, miracula.

[11] Dvm Ecclesiam Ticinensem sapienter ac feliciter constituit S. Syrus Antistes, discipulum suum Iuentium & Pompeium mitissimos Diaconos fecit: [Diaconus ordinatur:] Chrysanthum autem virum illustrem, & Fortunatum clarissimum Presbyteros ordinauit. Itain eius Actis. Vghellus atque Innocentius Ecclesia Vitæ S. Syri lib. 1 cap. 6 Chrysanthum ac Fortunatum, cum Syro, Pompeio, Iuuentio Ticinum venisse scribit. Cur non potius duos illos Ticinenses fuisse arbitremur, in patria ad Christum conuersos? Breuent anus lib. 2 cap. 2 eorum reliquias Ticini in S. Geruasij æde asseruari ait, vti & sanctorum Mayneti, Bonini, Satyri, de quibus agemus XVII Maij, quo die S. Syri translatio in eadem æde solenniter peragitur.

[12] Antequam e vita decederet S. Syrus, ita S. Iuuentium allocutus fuisse memoratur: Non te lateat, Fili carissime, tertium te post me ad huius officij honorem pertingere. Confortare & vitiliter age, ne terreat te perturbantium rabies. Eo deinde mortuo, & paucis post annis eius sancto successore Pompeio, [ex S. Syro discit se Episcopum futurum:] de quo agemus XIV Decembris; cum omnium animi essent in Iuuentium intenti, ipse submißionis studio latebras circumspicit, ratus fortaßis B. Syrum non tam Dei meuitabili decreto imponendam sibi illam dignitatem prænuntiasse, quam conspiraturas in id cutium voluntates, [id vt vitet, Laudā fugit:] quas proinde si paullum declinasset, confideret facile aliorsum impellendas. Clam ergo Laudem-Pompeiam profugit, haud procul remotam vrbem, inter amnes Adduam & Lambrum sitam, quæ dein a Mediolanensibus excisa, ad Adduam reædificata, vulgo Lodi Italis dicitur, vti retulimus XXI Ianuarij ad S. Baßiani Laudensis Ep. Vitam.

[13] Delituisse isthic annum vnum scribunt Antonius Maria Spelta atque auctor Breuiarij supra citati: Paulus Diaconus aliquantum temporis. At summa diligentia a Ticinensibus perquisitus, [reducitur Ticinum: in episcopatu sancte vinit:] Ticinum tandem reducitur, cogiturq; oneri humeros subiicere. In eo munere, S. Syri, a quo educatus institutusq; erat, sibi sequenda vestigia proposuit. Erat ergo in Dei laudibus, precationibus, vigiliis, ieiuniis aßiduus: pauperes præcipuo studio iuuandos, defendendas viduas ac pupillos susceperat. Vidua quædam, nummulario ab ea duplum summæ, quam dederat, [viduæ succurrit,] exigente, Antistitis opem implorat. Is Diaconum Exuperantium accersit, nummos largitur, iubetq; repræsentarequantum mulier debeat, & monere creditorem suo nomine, ne reposcat quod non dederit, [iniquo creditore diuinitus punito:] ne & quod habet amittat: si tamen minime acquieuerit, etiam fœnus flagitatum persoluere. Paret Diaconus, debitum exoluit, eo vt contentus sit precatur, inculcat Episcopi monitum. Perstat ille pari indignitate & peruicacia. At simul pecuniam omnem a Diacono acceperat, humi corruens momento expirat. Vulgata rei fama, magnos excitauit motus animorum.

[14] Ex Fisci Quæstoribus nonnemo dum Ticinum flumen, publica pecunia onustus, transmittit, vi aquarum abreptus, vix semiuiuus emersit, pecunia amißa. Mœrens ad Episcopum recurrit, sui vt misereatur, capite periclitantis, obsecrat. Is duci se adlocum, vbi eam iacturam passus sit, iubet. Ibi has mittit voces, [pecuniam iubet e flumine emergere,] fide firma, sacræ plenas auctoritatis: Tibi dico, aqua, in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui pedibus super te ambulauit, ne retineas pecuniam, pro qua affligitur homo iste. Continuo vasculum, in quo clausi erant nummi, a fundo emergit, & vndarum impulsu sensim ad sancti Episcopi, [ac domino reddit:] in ora fluuij stantis, pedes aduoluitur. Quod manu apprehendens homini restituit, tam sane illustri miraculo, quam quod Elisæus patrauit ferramento securis ab imo emergere iusso; nisi minus est, vltro ad ripam, quam ad manubrium applicari. [4 Reg. 6] Qui aderant in Dei laudes actionemq; gratiarum prorumpunt. Alij non ipsum Quæstorem in aquas lapsumreferunt, sed ei, flumen quoquo modo transeunti, pecuniam excidisse.

[15] Neque sola vrbs Ticinensis benefactis ab eo honestata: ipsum quoque Mediolanum virtutum eius fulgor collustrauit. Quod ita recensent Acta: Beatissimus Iuentius spiritalibus inflammatus desideriis, ambulansque de virtute in virtutem, Mediolanum perrexit propter sæuientium contumaciam paganorum. [Mediolani male acceptus ab impiis,] Quam vrbem dum ingredi cœpisset, ministri dæmonum, ad nisu ingenti, conabantur ei resistere, dicentes: Resipisce; ne vrbem deludas, sicut alij tui complices, ne & tu similiter puniaris: & cœperunt eum variis afficere iniuriis. Vir autem Dei in cælum eleuans oculos, [pro iis orat] dixit: Domine, ignosce illis, quia ignorantia pleni sunt. Sed quia dat Dominus verbum euangelizantibus virtute multa, eadem hora procellosus turbo emicuit, & fortissima super eos grando descendens, capita, brachia & ossa inimicorum veritatis validissime contundebat: neque aliquis eorum ex tanta tempestate valebat effugere; sed fixis stantes vestigiis, ictibus immensæ grandinis contundenbantur. Tandem reminiscentes prauitatem reatus sui, [& grandine contusos & immobiles] clamare cœperunt: Sancte vir Iuenti, Pater & Domine, libera nos, vt non ex tali pœna moriamur: & credemus in eum quem tu credis & prædicas. Oranteautem ad Dominum beatissimo Iuentio, mox ab eis cessauit tempestas. Quique tali supplicio liberati, [precibus liberat,] pedibus eius se protinus prosternentes, postulabant vt baptismatis vndam mererentur percipere. Gualla, insigni parachronismo, Arianos, vix altero post seculo exortos, irrogasse Mediolani Iuuentio iniuriam scribit, & Diuina vltione conuersos, ab eoq; baptizatos; qui Ethnici fuerunt. [ac baptizat:] Quid deinceps euenerit, Acta exequuntur.

[16] Et quia ad hoc miraculum multi concurrerant, omnes cum eis a viro Dei sunt baptizati. Qua in vrbe moram faciens beatissimus vir, & apud fideles Christianos Clerum sacerdotiumque ordinans, Papiam vrbem regressus est. Sed in ingressu ipsius, [Clerū ibi ordinat:] paralytica quædam iacens in lectulo, salutis ab eo auxiliū postulabat: quam vir Dei intuens, [Ticini paralyticam signo Crucis sanat:] extenta dextera signum Crucis super eam imposuit: statimque plenissimæ reddita sanitatis, omnis ab ea paralysis & dolor aufugit.

[17] Sæpius reuisisse Mediolanenses, stabiliendæ disciplinæ aut Cleri consecrandi gratia, idem auctor tradit: Ordines, inquit, Mediolanensium vrbis Cleri, qui ab eodem fuerant constituti, quotidianis eius augebantur exhortationibus in fidei religionisque gratia. [sæpius visit & confirmat Mediolanenses:] Ad quos idem beatus vir, pro eorum ac fidelium populorum mentibus confirmandis, ibat frequentius: ibique multorum mirabiliū virtutes operans, vrbem reuertebatur Papiā.

[18] Bernardus Saccus historiæ Ticinensis lib. 6 cap. 8 de rebus gestis Iuuentij, quem doctrina conspicuum fuisse asserit, ista porro subtexit: Eo sacra curante, inferior Liguriæ pars Placentino agro finitima, ab Arena oppido vsque Ruuiscalam in Apennini latere sitam, [in diœcesi Ticinensi prædicat:] vna cum pluribus vicis castellisque, Christi fidem suscepit, ac Ticinensi Ecclesiæ & ditioni se coniunxit. Est autem Arena oppidum iuxta Padum infra Ticini ostium, vbi Padi traiiciendi opportunitas summa adest.

§ IV Porphyrius Dux cum suis conuersus.

[19] Vt deinde coactus sit publicis apertisq; concionibus abstinere, Saccus idem narrat: Ferunt, ait, aduersus Iuuentium in Ticinensibus oppidis erudiendis occupatum, Porphyrium Ducem cum militum manu prodiisse, vt Episcopum e medio tolleret, [Porphyriū Ducem. cædem spirantem,] ne ipsa religio latius serperet. Exiuit Iuuentius obuiam aduentanti Duci, mollique oratione allocutus hominem, animi ferociam primo congressu deliniuit: mox dixit se non sua, sed Dei præcepta edocere. [modestia placat,] Porphyrius autem viri modestia ac innocentia longo sermone perspecta, Episcopum sine iniuria dimisit; interdixitq; tantum nein posterum ad populos (vt iam cœperat) concionabundus prodiret. Veritus igitur Episcopus, [sed eius cōsilio priuatim deinceps docet:] ne per eius prædicationem persecutio & cædes in populos excitaretur, abstinuit concionibus, & familiari tantum sermone in abditis locis bonos in fide continuit. Secutique eius vestigia sunt alij Ticinenses Episcopi, qui successiue creati. Hæc Saccus.

[20] Quæ de Porphyrio relata sunt, aliter paullo in Actis memorantur: Porphyrium videlicet vrbis Romæ Præfectum, iussum ciuitates ac vicos peragrare, & si quos inuenisset Christianos, eorum describere nomina, atque ad Cæsarem referre: [aut certe volentem in Christianos inquirere] tantam porro fuisse in Ticinensi districtu Christianorum multitudinem, vt non facile omnium referri in tabulas nomina possent: ingressum porro vrbem, honorifice a plebe exceptum.

[21] Hora vero eadem, inquit Actorum scriptor, vir Dei Iuentius in basilica S. Nazarij, quam ipse ædificauerat, Missarum celebrabat solennia. [& in templum, sacri tempore, irruentem ad cædem,] Porphyrius hæc audiens, nimio furore vexatus, effero in eam corde ingrediens cum armata manu, populum Dei ac tantum Præsulem suppliciis atque iniuriis affligere cogitabat. Sed priusquam impetum in Dei famulum faceret, arreptus dæmonio cum omnibus secum ingressis, [sed cū suis arreptum a dæmone,] alterutrum pugnis ora, guttur, & faciem cædentes, extra atrium ecclesiæ seipsos cœperunt expellere. Ipse quoque Porphyrius ex ore & naribus sanguinem profluens madefaciebat superficiem terræ. Et amentes effecti, luctuosis vocibus nimium clamorem super sua capita emittebant, [fœdeq; insaniētem,] quousque vir Dei Missarum adimpleret solennia.

[22] Completo autem mysticæ oblationis ministerio, egressus cum omni plebe ecclesiam, grande vidit miraculum. Nam chori ad choros circulum facientes, vnus super alterum immensis fletibus vlulabant. Tunc vir Domini Iuentius omnes fideles in terram prosterni præcepit, [cum Christianis orans,] vt pro eis Dominum exorarent, quatenus a tali pœna ereptos ad intellectum mentis suȩ eos Deus reduceret, & ad fidem sui nominis aggregaret. Ipse quoque S. Iuentius orationem faciebat pro eis, dicens: Domine Deus, Pater cæli & terræ, qui omnibus gentibus sanctum tuum nomen prædicari iussisti, & misisti vnigenitum Filium tuum Redemptorem nostrum, vt eos liberaret ab omni iniquitate & præcipitio, suscipe preces nostras pro stultitia istorum, & exime eos de manu inimici, qui in eis potestatem accepit, & dirige corda eorum in viam salutis, vt cognoscant te Creatorem suum & nullum alium præter te solum adorent, & quem misisti Iesum Christum.

[23] Orante autem sancto viro & omni populo, terræ motus factus est magnus, & circumsepsit eos subito, cunctis videntibus, [terræmotu & cælesti igne perculsum,] ignis de cælo: & statim relictis fletibus, cœperunt quasi ex vno ore clamate, dicentes: Vere magnus est Deus Christianorum: idola autemqui colunt, omnes vani sunt. Porphyrius autem incessanter clamabat: Iuenti, prudentissime vir, ora pro mea miseria verum atque tremendum Deum, quem colis, vt dignum me faciat ditione sua, quia ab hac hora pro nihilo habeo imperialia iussa & idolorum culturam. Cui vir Domini respondit: Superna pietas non vocis auditrix est, [liberat & volentem baptizat, vti & omnes eius milites:] sed cordis rimatrix: tu tamen si ex toto corde credideris, quidquid petieris, impetrabis. Die vero eadem antequam sumeret cibum, omnibus qui cum Porphyrio venerant baptizatis, & ipse Porphyrius baptizatus est. Iterumque Missarum celebratis solenniis, secum omnes mensæ refectionibus adesse præcepit: omnisque ciuitas visis his miraculis lætabatur. Porphyrius vero sequenti die gaudens & exultans migrauit ad Dominum. Qui autem cum eo aduenerant, fide recepta ad sua habitacula sunt reuersi, paruipendentes imperialia iussa.

[24] Iacobus Gualla Sanctuarij Papiæ lib. 2 cap. 6 Porphyrij milites diuinitus perculsos ita inuicem collisos scribit: Dum sic in mortis terrore esset populus constitutus, solumDeum suæ salutis sperans auctorem, qui suos sinit terreri, sed non perire; [vel (vt quidam aiunt) mutuo ferro interfectos] ecce quod ferus Porphyrius cum satellitibus furens, & putans in ore gladiorum truncare populum Christianum; Dei iudicio obnubilati, se inuicem diris inuadunt armis, seque metipsos eiiciunt extra basilicam, pauimento ecclesiæ cruento relicto; & ibidem fero Marte certantes, mutuis se vulneribus confodiunt. Missa autem pro more celebrata, Iuuentius vir diuinus basilicam omnes egredi iubet, & orare pro persecutoribus. [precibus suscitat & conuertit:] Ad quorum orationem satellites ipsi incolumes omnes surrexerunt, altis ad sidera vocibus clamitantes: Magnus & verus est Deus Christianorum &c. Eadem habentur in citato Breuiario Vitæ Epp. Ticinensium. Spelta ac Breuentanus diserte scribunt, omnes mutuis vulneribus interfectos, ac deinde Christianorum precatione suscitatos. Posterior tamen etiam Sacci narrationem satis dignam fide existimat.

§ V S. Iuuentij obitus, sepultura, ætas.

[25] Obitum S. Iuuentij ita narrat Paulus Diaconus: Hic tantus operarius Christi, crebris in basilica B. Nazarij, quam ipse construxerat, vigiliarum excubiis pernoctabat in sacris orationibus. Sed quadam die filiisadstantibus, Sacerdotibus ac Clericis, retulit, apparuisse sibi, circa mediæ noctis silentium, S. Syrum, quem etiam Patrem memorabat ex baptismo, cum Nazario & Celso, [a S. Syro cum Martyribus apparente intelligit diē mortis suæ:] Protasio atque Geruasio venerandis Martyribus, talia proferentibus: Iuenti dilectissime, iam te oportet gaudere nobiscum in cælestibus: ac scias te proxime ad nostra consortia transiturum, atque tertium post hunc diem aulam cælestis patriæ percepturum. Quibus dictis ab oculis meis abalti sunt. Omnes vero qui præsentes aderant, auditis his sermonibus, valde tristes effecti sunt. Ipse autem immenso gaudio lætabatur, & biduo intra eamdem peruigil consistens basilicam, tertio die, qui est Dominicæ resurrectionis, Missarum solennia celebrans, [post Misiā suos confirmans, pie moritur:] omnes populos benedixit, ac Sacerdotes, ministros, cunctosque Clericos cælestibus alloquiis admonens, lucidæ mansionis & beatæ vitæ habitacula possessurus intrauit.

[26] Sanctas vero eius exuuias ad honorem & reuerentiam tanto Sacerdoti competentem, in eadem basilica intra crepidinem ad altaris viciniam condientes posuerunt, sub die sexto Iduum Februariarum, [sepelitur:] vbi & nunc vsque sancta ossa eius quiescentia, virtutibus florent atque miraculis, [claret miraculis:] præstante Domino Iesu Christo &c. Breuentanus & Innocentius Ecclesia lib. 2 cap. 10 testantur ecclesiam in SS. Nazarij & Celsi honorem a S. Iuuentioædificatam, postquam ipsemet in ea sepultus est, cœpisse eius nomine celebrari, atque etiamnum S. Iuuentij appellari.

[27] Ætatem S. Iuuentij ita colligit Paulus Diaconus: S. Syrus expletis octo hebdomadarum curriculis vrbis Ticinensis Sedem obtinuit. Post quem Pompeius eius Sedis est insulas assecutus, [quando obierit, iuxta calculū Paulo Diaconi,] quique paucos atque pacificos agens annos migrauit ad Dominum. S. Iuuentius triginta & nouem annis Episcopalis dignitatis Cathedram possedit. Demus S. Pompeio annos quinq;: efficientur anni centum. Quoto vero anno Christi Ticinum venerint, non constat: fuerunt certe quidem eo mißi ante cædem Neronis, quæ contigit anno Æræ vulgaris LXVIII, cum sub eo SS. Hermagoras, Nazarius, Celsus (quorum mentio fit in horum Actis) martyrium sustinuerint.

[28] Ferdinandus Vghellus Ticinum venisse cum sociis S. Syrum ait anno Christi XLVI, qui erat Claudij VI, [& aliorū?] sedisse annos L, obiisse XCVI, quo cœpit Nerua imperare: S. Pompeium obiisse anno circiter C, Traiani III, S. Iuuentium autem deceßisse CXXXIX, qui erat Antonini Pij I. Consentit Breuiarium Vitæ Episcopor. obiisse S. Iuuentium (quem perpetuo Inuentium appellat) an. CXXXIX. Breuentanus venisse vult Syrum anno Christi L; sedisse annos circiter L; PompeiumXVII, Iuuentium obiisse CLIV. Gualla obiisse S. Iuuentium ait anno CXVII, cum sedisset annos XXXIX; vnde sequeretur S. Syrum mortuum esse ante annum LXXVIII. Spelta venisse Syrum anno XLVI, annos sedisse LVIII vel LX. Pompeium ordinatum CVI, mortuum CXX, Iuuentium CLXI. Sed nullas adferunt hi, quas sequantur, Chronologicas notas.

[29] Illud animaduertendum, videri ab aliquo librario mendum, sane quam fœdum, intrusum in Pauli Diaconi narrationem, alienum ab eius insigni eruditione, [Acta correcta.] atque iis quæ de tempore Sedis SS. Syri & Iuuentij scribit repugnans. Dicitur enim venisse Ticinum Porphyrius, dum impiissimus Vespasianus Cæsar aduersum Christianam religionem exarsisset: atqui neque Vespasianus saceßiuit Christianis negotium, neque iuxta ipsius Pauli chronologiam eo imperante, ac ne Domittano quidem, Episcopus fuit Iuuentius. Traiani vel Hadriani imperio id factum videtur. Ab Traiano missus dicitur in citato sæpius Breuiario Vitæ Episcoporum Ticinensium.

[30] Tradit Baronius, circiter annum Christi MDLXXX, Ticini inuentum fuisse Euentij venerandum corpus, [Reliquiæ S. Euentij inuentæ, incertum an huius.] cum huiusmodi inscriptione: Hic iacet clarvs miracvlis eventivs. Verum sitne illud S. Iuuentij I aut II, an potius alterius cuiuspiam qui Episcopus non fuerit, haud facile diuinarim.

DE S. COINTA, SIVE QVINTA, MARTYRE, ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

An. Ch. CCXLIX.

[Commentarius]

Cointa, siue Quinta, Martyr Alexandriae (S.)

I. B.

[1] Illud atrocißimæ tempestatis esse præsagium ferunt, si nullis incumbentibus ventis, arcano quodam spirita intrinsecus concitum ferueat mare. Id in publicis Ecclesiæ malis ipsum quoque vsuuenit. Simul enim ac Diuina Iustitia cacodæmoni potestatem fecit nouas quaspiam consciscendi calamitates, etsi necdum parata sunt primaria earum instrumenta, edit ille tamen vspiam aliqua seu iam liberi furoris sui indicia, [Decij persecutioni,] seu seralis præludia lætitiæ. Quæ Decio imperante grassata est aduersus sacræ religionis cultores persecutio, ea anno integro ante quam edictum vllum latum esset, [dæmonis instinctu,] aut ipse fortaßis adhuc imperium inuasisset tyrannus, in Ægypto, atque Alexandriæ præsertim, desæuiit; vate quodam, architecto flagitiorum, Gentilium animos concitante, [prælusum a plebe Alexandrina:] & ad patrias tuendas superstitiones vehementius impellente.

[2] Qui sese illa habuerint, quæ rabies Ethnicorum exarserit, narrat qui spectarat S. Dionysius Alexandrinus Episcopusin epistola ad Fabianum Episcopum Antiochenum, apud Eusebium lib. 6 historiæ Ecclesiasticæ cap. 34. Prima popularis istius furoris victima fuit S. Metras, [a qua S. Cointa,] siue Metranus, de quo egimus XXXI Ianuarij. Secuta S. Cointa, siue Quinta, cuius martyrium idem ita percenset:

[3] Deinde fidelem mulierem, Cointam nomine, ad idolorum fanum perductam, vt ea adoret compellunt. Cui ea auersanti facinusque detestanti, pedes vinculis constringunt, [post varios critciatus] perque vrbis totius plateas, asperis saxis constratas, raptant, & molaribus etiam lapidibus allisam, & flagris laceratam, ad eumdem pertrahētes locum lapidibus obruerunt. Quem eumdem locum dicit, προάστειον erat siue suburblum, vbi S. Metranum, post alios cruciatus, lapidibus obtritum retulerat. Musculus, Eusebij interpres, solum habet: ad eumdem locum reducunt: nec lapidationis, qua S. Metranus erat enectus, aduersus Cointam quoque adhibitæ meminit: vti nec Ruffinus, qui solum id ait lib. 6 cap. 31. Vincula pedibus innectentes, & per plateas totius ciuitatis trahentes, fœdo hortendoque supplicij genere discerpunt. Sed diserte in Græco habetur: ἐπὶ τὸν αὐτὸν ἀγαγόντες κατέλευσαν τόπον. Est enim κατελεύειν lapidare. Nicephorus quoque lib 5 cap. 30 ita habet: καὶ τέλος εἰς τόπον, ἐφ᾽ ᾧ καὶ τὸν προειρημμένον ἀγαγόντες Μητρᾶ, τὸν ἴσον καὶ αὐτῇ δία τῶν λιθῶν περιβάλλουσιστέφανον. Tandem in eumdem locum, in quē prædictum Metram, [lapidibus obruta,] pertrahentes, pari & ipsam ex lapidibus corona circumdant.

[4] Agunt de ea quoque Vincentius Bellouacensis lib. II cap. 38, Baronius tom. 2 ad an. 252 numer. 3, Siluanus Razzius tom. I de fæminis sanctitate illustribus, Petrus de Natal. lib. 3 cap. 106, qui passam scribit agente Diuino Præside. Nam quem diximus vatem tumultus aduersus Christianos incentorem, μάντις καὶ ποιητὴς est Eusebio, [non Præsidis alicuius iussu:] diuinus Ruffino. quodnomen Petrus proprium fuisse Præsidis existimauit. At si vltimo Philippi Imperatoris anno hæc gesta sunt, nullus adeo demens Præses erat, qui Christianis palam auderet bellum inferre; &quidem populi seditione ad id excitata, quam etiam sub Ethnico Imperatore sedare tamen debuisset, & ad legitimum iudicium omnia reuocare: præsertim cum esset plebs Alexandrina ad seditiones eiusmodi procliuis, ac sæpenumero seueris remediis coërcita.

[5] Est S. Cointæ nomen omnibus fere Latinis Martyrologiis ad VIII Februarij inscriptum, [inscripta Martyrologiis:] ignotum (vti & S. Metrani) Græcorum Menæis. De ea ista prædicant Vsuardus, Beda, Ado, Notkerus: Eodem die Alexandriæ, S. Cointȩ Martyris. Hanc pagani correptā ad idola perducentes, adorare cogebant. Quod cum illa execrans recusaret, vincula pedibus innectentes, per plateas totius ciuitatis eā trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. Eadem fere habet Martyrol. Romanum, & verbis mutatis Maurolycus ac Galesinius. Quædam Martyrologia excusa & MSS. breuiori eam elogio celebrant.

[6] Quam porro Eusebius fidelem mulierem, Nicephorus quamdam fæminam, Ruffinus mulierem quamdamnobilem appellant; eam Petrus de Natalibus Virginem facit, vti & Vsuardi Martyrologium ann. MCCCCLXXV Lubecæ editum, ibidemq; ann. MXD excusum Doctrinale Clericorum, [Virgo an fuerit, non liquet:] Bellinus item Maurolycus, Galesinius, Canisius, & MSS. quamplurima: existimatq; Lahierius noster in magno Menologio Virginum, ex Eusebio colligi numquam matrimonio iunctam fuisse. Nihil certi quidem de ordine eius ac statu vitæ tradit ab Eusebio citatus S. Dionysius Alexandrinus, neque fortassis aliud ei, vt in magno Christianorum numero exploratum fuit. Sed cum S. Apolloniam (de qua IX Februarij agemus) in eadem epistola diserte Virginē vocet; de S. Cointa, quam ille tam πιστὴν παρθένον quam γοναῖκα scribere potuit, nihil possumus tuto pronuntiare. Illud tamen in Lahierio non probamus, quod a Decij ministris captam, & interemptam scribit, quod a plebe Alexandrina factum.

[7] Nomen, quod proprie Quinta videtur fuisse, a Græcis Κοίντα, ac forte Κυίντα redditum, [nomen eius varie expressum:] vario errore vitiatum in exemplaribus MSS. & excusis. Nam Cuinta, Cointha, Coynta, Coyta, Coinda, Conita, Chonita, Connita, Couita, Conuita, Corintha, Corinthea, Chorintha, Conta, Concha, Chonta, Tonita, Thonna, scripta reperitur.

[8] [relata etiā 15 Ianu.] Hermannus Greuen qui VIII Februarij verbis Vsuardi eam laudat; XV Ianuarij ista habet: Alexandriæ, Tonitæ, siue Cointhæ Virginis & Martyris. Ac rursus XXI Augusti: In Alexandria Contæ nobilis. quo die MS. Florarium: [21 Aug.] In Alexandria Conchæ Martyris; in quo etiam VIII Februarij memoratur: nulla tamen ab vtroque auctore ratio indicatur, cur diuersis diebus eius memoriam consignent: vti nec a Maurolyco, cur plures simul Martyres, quorum singuli proprios habent natales, XIX Februarij locet, ita de iis scribens: [& 19 Febr.] Alexandriæ, SS. Iuliani, Euni, Macarij, Epimachi, Alexandri, Metrani, Apolloniæ, Ammoniæ, Cointæ cum aliis decem, Martyrum sub Decio.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS PAVLO EPISC. LVCIO, CYRIACO.

[Commentarius]

Paulus Ep. Martyr Romae (S.)
Lucius, Martyr Romae (S.)
Cyriacus, Martyr Romae (S.)

Avctore I. B.

[1] Qvandoquidem horum Sanctorum Martyrum Acta, vt plurimorum aliorum, [S. Paulus hic solus memoratur a quibusdam:] interciderunt; sola possumus Martyrologiorum verba dare. Quædam solum Paulum memorant. Ita vetustißimum MS. Martyrol.monasterij S. Maximini Treuiris: Romæ, depositio S. Pauli. Peruetus item MS. Ecclesiæ S. Mariæ æd Gradus, Coloniæ: Romæ depositio S. Pauli Episcopi. Non esse sermonem de S. Paulo Papa, qui XXVIII Iunij colitur, ex aliis patebit.

[2] Lucium addunt MSS. quædam. Ita vetus Romanum, quod S. Hieronymi inscribitur: [alibi cum Lucio:] Romæ depositio S. Pauli Ep. Et alibi Lucij. MS. monasterij S. Cyriaci Romæ, quod crebro citat Baronius: Romæ depos. S. Pauli Ep. Et alibi Luci. & depositio Thomæ. Nullum Thomæ meminit hoc die Martyrologium.

[3] Paulo ac Lucio Iulium Papam addit Martyrol. Ecclesiæ Aquisgranensis: [item cum Iulio Papa:] Romæ depositio Pauli Ep. Iulij Papæ, Luci. Item vetus MS. Augiæ Diuitis, siue Richenouiensis monasterij: Romæ depos. Pauli Ep. & alibi Lucij. Iulij Papæ. Alibi, omisso Lucio, solus Iulius Papa Paulo iungitur. Ita Beda vulgatus, Rabanus, Notkerus, & quædam MSS. Romæ depos. Pauli Ep. & Iulij Papæ. De S. Iulio Papa agemus XII Aprilis.

[4] Tandem, Iulio omisso, Paulum, Lucium, Cyriacum exhibent, MS. Florarium, Maurolycus, Molanus in Addit. ad Vsuardum, [a pluribus cum Lucio & Cyriaco:] Canisius, editio Lubecensis Vsuardi anni MCCCCLXXV, MSS. Pragense, & Carmelitarum Coloniensium, Bellinus de Padua in suo Martyrologio, quod Romanum vocat: Romæ, Pauli Ep. Lucij, & Cyriaci. Martyrij aureolam, hic omissam, addunt Martyrol. Coloniæ an. MCCCCXC editum, Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, Galesinius: Romæ sanctorum Martyrum, Pauli Episcopi, Lucij& Cyriaci. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Romæ S. Pauli Episc. & Confessoris. Et SS. Luticij & Cyriaci.

[5] Hactenus Martyrologia MSS. & excusa, quæ nobis ad manum erant. Vnde mirari subit, cur Cardinalis Baronius restituissese eos Martyres asserat ex veteri MS. martyrol. monasterij S. Cyriaci, hæc tamen solum de iis scribat: Romæ sanctorum Martyrum Pauli, Lucij, & Cyriaci. Erant enim iam in pluribus Martyrologiis: in quibus omnibus, [Episcopus fuit,] etiam Romano illo S. Cyriaci, Paulus dicitur Episcopus fuisse, quod omisit: & in hoc Cyriaci non fit mentio.

[6] Luitprandi Chronicon nuper excusum, ad Æram DCLI, siue annum DCXIII Christi ista habet: Memoria est S. Pauli Episcopi Iaccetani, qui Romam dum visitat, [vt quidam putant, Iaccetanus in Hispania.] cum aliis duobus sub Decio martyriū patitur VI Idus Februarij. Hinc suo illos Martyrologio Hispano inscripsit Ioānes Tamaius de Salazar, qui Iaccæ Episcopum ait fuisse Paulum vrbis antiquißimæ ad Pyrenæi radices, cum Iaccetanos quidam procul inde circa Dertusam & Iberi ostia locent. Non est nostri olij id nunc disquirere, nec quanta Chronici illius sit auctoritas.

[7] Masinus in Bononia perlustrata testatur ad XIX diem Iunij, illustres plurium Martyrum reliquias, [Horum trium reliquiæ Bononiæ.] Roma Bononiam allatas tempore Vrbani VIII, atque in palatij Senatorij Angiolellorum sacello publice expositas anno MDCXLIII, affabre facto sanctuario insertas. Numerat nomina omnino XLIV, interq; ea SS. Lucij & Cyriaci. quorum reliquias ad hunc diem VIII Februarij scribit, ex eo sanctuario exemptas, aliis donatas Ecclesiis esse. Ibidem tradit S. Pauli & sociorumMartyrum reliquias in Barnabitarum æde extare. Verum Pauli huius qui socij sint, an Lucius & Cyriacus iam relati, an alij, non exponit; nec nos diuinamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARTHA ET MARIA VV. ET LYCARIONE, siue BYCARIONE, PVERO.

[Commentarius]

Martha, V. Martyr (S.)
Maria, V. Martyr (S.)
Lycarion, siue Bycacarion, puer; Martyr (S.)

I. B.

[1] Evangelicas sorores Martham ac Mariam & nominum similitudine, & pietatis ardore imitatæ hæ sunt: eo ortæ loco ac tempore, quo in sacrosanctæ religionis cultores sæuiebat impietas: ceterum qua ipsæ fuerint conditione ac genere, quaue ex gente, aut sub quo vixerint Principe, ignoratur: quamuis scribat Lahierius in Menologio Virginum, nescio quo auctore vel argumento, in Asia vixisse. Martyrium earum ita breuiter e Græcis tabulis expressit Galesinius ad VIII Februarij: [SS. Martha & Maria germanæ,] Eodem die sanctarū Martyrum Marthæ & Mariæ, germanarum sororum: quæ pictate ac virginitate illustres, cum a Prætore ad colēdaidolorum simulachra abduci nullo modo possent, eius iussu a militibus in crucem actæ, gladiisque transuerberatæ, duplicem palmam tulerunt.

[2] Plenius aliquanto Menæa:

Vt protulit in lucem vnus vterus
Martham & Mariam, sic vnus luce priuat ensis.
Sine voce vadit ad gladium Lycarion,
Qualis ante tondentem adstat agnus.

Sanctæ hæ sorores seorsim virginitatem colebant. [vltro se Christianas profitētur,] Pertranseunte autem prouinciæ Prætore locum, in quo morabantur, prospicientes per fenestram, se Christianas esse professæ sunt. Illo autem immaturam iuuencularum mortem miserante, contra testatæ sunt, non esse mortem, quæ propter Christum toleratur, [mortemq; pro Christo, vitam esse:] sed vitam potius fine carentem. Cumque eadem Lycarion puer, earum alumnus, proclamaret, iussu Prætoris in crucem actæ sunt, ferroque a lictoribus concisæ, animas in manus Domini reddiderunt. [cum Lycarione crucifiguntur.] Eadem habet Maximus Episcopus Cytheræus: sed Bycarion est apud eum, & inMenæorum titulo, qui in contextu Lycarion.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICEPHORO ET STEPHANO.

[Commentarius]

Nicephorus, Martyr (S.)
Stephanus, Martyr (S.)

I. B.

[1] Hos quoque Græcorum tabulæ proserunt, pari persunctos certamine: vbi, quando, sub quo Principe, [Hi SS. gladio occisi.] non produnt. Ista solum de iis prædicant: Eodem die sancti Martyres Nicephorus & Stephanus gladio consummantur. Eadem habet Cytheræus. Addunt Menæa:

Desiderantibus Nicephoro & Stephano,
Victoriosi finis contexta est corona.

In vltimo versu allusio est ad propria Martyrum nomina. Νικηφόρου στέφανος ἐπλάκη τέλους. Alius ab hoc est qui IX Februarij celebratur Nicephorus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS DIONYSIO, ÆMILIANO, SEBASTIANO, IN ARMENIA MINORE.

[Praefatio]

Dionysius, Martyr in Armenia minore (S.)
Aemilianus, Martyr in Armenia minore (S.)
Sebastianus, Martyr in Armenia minore (S.)

I. B.

[1] Sanctorum Martyrum Dionysij, Æmiliani, Sebastiani sola comperta nomina sunt, & prouincia certamine eorum nobilitata. De quibus ista habentur in vetustißimo Romano Martyrologio, [Martyrum horum in sacris Fastis nomina,] quod vulgo sub S. Hieronymi nomine citamus: In Armenia minore, natalis Dionysij, Sebastiani, Æmiliani. Referunt eos, nec fere pluribus verbis, Vsuardus, Beda, Ado, Notkerus, Petrus Equilinus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Martyrologium Romanum, ceteraq; edita & MSS. Horum quædam solum Dionysium exhibent. Wandelbertus Sebastianum omittit; ita enim habet:

Senas (Idus) Dionysius ornat & Æmilianus. Vetus MS. quod penes nos est, pro Æmiliano Iulianum ponit. Ita enim habet: Apud Armeniam minorem, natale SS. Dionysij,Iuliani, & Sebastiani.

[2] Sebastianum Hispaniæ vendicat Ioannes Tamayus de Salazar, [an Sebastianus Hispanus?] istaq; de eo prædicat in Martyrol. Hispan. In Armenia minori S. Sebastiani militis, Italicæ vrbis in Hispania vlteriori accolæ, qui, eodem Decio imperante, illuc cum aliis militibus perductus, & Christianus inuentus, dimisso baltheo, & proiecto cingulo, cum Dionysio & Æmiliano commilitonibus, gladio iugulatus ad gloriam agonista peruenit. Satis illa credibilia possunt videri, si vllo veteri firmata testimonio essent. At momentum omne probabilitatis in Iuliani Petri auctoritate situm, cui de rebus scribenti quæ ante suam ætatem annis fere CM gestæ sint, nec vllum proferenti antiquum monumentum, impune non haberi fides potest: præsertim cum nec vniusmodi sit quod ex eo depromitur. In editione Parisiensi anni MDCXXVIII ita in eius Aduersariis nu. 188 habetur: Sebastianus, quem Victor conuertit, Italicæ in Bætica factus Christianus: post martyrium passus est cum aliis, VIII Februarij. Tamayus Sebastianum a Victore Photino conuersum, vult ad XX Martij pertinere: de hoc ita haberi in alio MS. exemplari, quod penes Laurentium Ramirezium extat: Sebastianus legionis victricis miles, Italicæ in Bætica factus Christianus, Armeniæ post martyrium passus est cumaliis, VIII Februarij.

[3] Diximus ad XXVIII Ianuarij, coli eo die Trebiæ in Vmbria sanctos Martyres, Æmilianum illius vrbis Episcopum, Hilarianum monachum, [an iidem qui 28 Ianuarij coluntur Trebia?] Æmiliani in sacris litteris præceptorem, Hermippum & Dionysium nobiles adolescentes: atque existimare nonnullos, eos ipsos esse qui hoc die in omnibus fere Martyrologiis memorentur. Quod quidem neque tunc probatum nobis est, neque nunc probatur, etiam postquam Vitam eorum a Ludouico Iacobillo Fulginate in libro de Sanctis Vmbriæ editam, idq; asserentem, legimus. Nam, vt illud omittam, mirum videri, Æmilianum ab remota gente aduenam, exiguo tempore, quo vix Latinam linguam condiscere potuerit, in Italia commoratum, continuo Episcopum esse factum; responderi enim potest, in Armenia quidem natū, sed Italicæ originis parentibus, vti & nomen indicat, ideoq; & linguæ gnarum, aut eam ab Hilariano edoctum.

[4] Sed quale illud, vt quo die martyrium perquam gloriosum finiuisse cum sociis asseritur, nulla Martyrologia eorum meminerint, præterquam Ferrarij; [diuersi videntur.] quam plurima eos VIII Februarij referant? Eadem omnia illos Armeniæ minori tribuūt, nullum Italiæ: cum soleat magis quæ cælo Martyres peperit prouincia aut vrbs, quam quæ mundo protulit mortales, eorum tropæis celebrari. Quid quod nulla Hilariani, nulla Hermippi nomen exprimunt Martyrologia? Denique (quod sane prætermitti, saltem ab omnibus, non solet) Episcopalis dignitas,quam suo Æmiliano asserunt Trebiates, ab omnibus reticetur. Quas ab caussas opinamur alium esse Æmilianum Episcopum, aliumq; Dionysium, qui cum Hilariano & Hermippo coronati feruntur.

[5] Quam tamen diximus a Iacobillo Italice editam SS. Æmiliani & sociorum Martyrum Vitam, [Illorum tamen hic Acta dantur.] vt fas sit cuique in quam voluerit sententiam ire, & ne quid dißimulare videamur, Latine hic reddemus. Eam se potißimum ex antiquo Passionali, seu Lectionario, Ecclesiæ Cathedralis Spoletinæ sumpsisse testatur. Sed & alios duos citat Trebiates scriptores, quorū vnus an. MDXCII, MDCXLIII alter gesta S. Æmiliani vulgarint: quorum nobis necdum visæ lucubrationes. Citat & Gualdi vrbis vetustos annales, vbi ista habentur: S. Emilianus Episcopus in Lucana ciuitate, vbi Treuium dicitur, fidem Christi fundauit & Ecclesiam; & ibi martyrizatusest reconditus sub Maximiano Imperatore. Quo quidem testimonio non conficitur vnum eumdemq; fuisse Æmilianum, qui in Armenia minore Christi confeßione claruerit, quiq; Trebiensem Ecclesiam fundarit.

ACTA
horum sanctorum Martyrum,
vel potius quatuor aliorum
qui XXVIII Ianuarij coluntur,
Italice scripta a Lud. Iacobillo.

Dionysius, Martyr in Armenia minore (S.)
Aemilianus, Martyr in Armenia minore (S.)
Sebastianus, Martyr in Armenia minore (S.)

ex Italico Lvd. Iacobilli, interpr. I. B.

CAPVT I
S. Æmiliani patria, socij, Episcopatus.

[1] In Armenia minore, Asiatica prouincia, natus est S. Æmilianus Christianis ac nobilibus parentibus, [S. Æmilianus ex Armenia] eorūque cura ab Hilariano monacho & Sacerdote, viro religiosissimo, litteris ac pietate eruditus; [cum Hilariano magistro] magna cum opinione sanctitatis vitam agebat: cum eo fama peruenit crudelissimæ persecutionis ab Imperatoribus Diocletiano & Maximiano aduersus Christianos in Europa excitatæ. Auidus ergo & fidei disseminandæ, & subeundi (si qua se occasio offerret) pro Christo martyrij, [& Dionysio ac Hermippo,] possessiones ac patriam reliquit, adscitisque sibi comitibus, Hilariano præceptore suo, ac nobilibus duobus adolescentibus, fratribus germanis, haud multo ante Christo cōciliatis, Dionysio & Hermippo, [in Italiam venit:] cui Sebastianus erat cognomen, in Italiam venit sub annum Christi CCXCVI.

[2] Cum Spoletij multos reperisset Christianos, vitam ex Christianæ perfectionis norma ducentes, [Spoletij habitat:] ipsorum rogatu illic cum sociis sedem fixit, perque multos menses omnibus exemplum præbens eximæ sanctitatis, identidem precationi, vigiliis, rerum Diuinarū prædicationi instabat. Interea cum Pastore carerent Trebiates, [eligitur Episcopus Trebiensis,] (quorum vrbs a Lucana aliis & Trebia b Matusca appellata reperitur) multiplici experimento probata Æmiliani virtute ac doctrina, eum sibi Antistitem elegerunt, Romamque ad c Marcellinum Pontificem Maximum perduxerunt, vt is & ratam esse electionem iuberet, [& Romæ ordinatur:] & ipsum ordinaret Episcopum: quod anno circiter CCXCVIII factum.

[3] Trebiam Roma vt venit, cum iisdem suis comitibus atque adiutoribus, [multos cōuertit,] Hilariano, Dionysio, Hermippo, & primariis Ecclesiæ Trebiatium; cœpit exemplo & sermonibus cunctos ad Christi amorem accendere, non in vrbe modo, sed per vniuersam diœcesim: ac plurimos pertraxit ad fidem, frequentibus editis miraculis, cum esset non admodum ætate prouectus, [miraculis clarus:] sed cui morum compositio, ac dignitas virtutum, quantæuis senectæ auctoritatem conciliarent.

[Annotata]

a Qui Trebiam Lucanam vocarint, nondum legi.

b Mutusca scribere voluit, licet aliqui Mutiscam appellent. Ea Trebula esse censetur; vicus olim iuxta Reate in Sabinis, qui & Trebia dictus videtur apud quosdam scriptores. [Mutusca, siue Trebula, diuersa a Trebia.] Vnde huic auctori, Blondo Flauio & alijs pluribus, errandi occasio; vt Trebiam, quæ vulgo Treui dicitur, & Triuium a Blondo, estq; oppidum Vmbriæ inter Fulginium & Spoletium, putauerint Trebulam esse. Trebiæ siue Treuij, non Trebulæ Mutuscæ Episcopus fuit Æmilianus.

c Sedit S. Marcellinus, vt habet liber de Romanis Pontificibus, a consulatu Diocletiani VI & Constantij II vsque Diocletiani IX & Maximiani VIII, id est ab anno 296 ad 304, velfortassis 303, Diocletiano VIII Maximiano VII Coss. colitur 26 Aprilis.

CAPVT II
Varia S. Æmiliani tormenta & miracula. mille Martyrum cædes.

[4] Maximianus quidam, homo ferus, Etruriam Vmbriamque, Præsidis aut Proconsulis titulo, regebat. Is vbi didicit quid ad euertenda deorum sacra moliretur Æmilianus, [tentus a Præside,] Trebiam aduolat, eumque ad tribunal suum rapi iubet, quem & hisce verbis compellat: Quid de te audio, Æmiliane? Ecquid animaduertis, tua te amentia vltro in mortem ruere? At si seruare vitam cupis, diis nostris sacrifica. Non sacrifico dæmoniis, inquit sanctus Episcopus: omnes quippe dij gentium dæmonia, [renuit diis sacrificare:] vt sacri perhibent libri; & qui iis sacrificauerit, æternos sibi inferorum cruciatus accerset.

[5] Furore inflammatus Præses, verberari eum iubet, eique interea insultans, nulla præditum potentia Deum Christianorum aiebat; [verberatur:] omnipotentes esse, quosipse veneraretur, deos. Respondet Episcopus magno animo ac firma fide: Experire, si lubet, Christi sit an deorum tuorum potestas maior. [ostensurus Christi potentiam] Iube huc afferri paralyticum, aut qua voles alia pressum ægritudine: sacrificulos deinde diis suis supplicare; ego meum orabo: cuius erit numine salus infirmo restituta, is vere Deus habebitur, & a cunctis coletur. [adduci paralyticum postulat,] Assentitur sponsioni Maximianus. Conuenit ingens populi multitudo, tantæ rei euentum spectatura.

[6] Producitur paralyticus. Hic sacrificuli Æsculapium, Apollinem, Iouem, Mercurium, deosque alios inuocant, irritis votis; [eumq; nihil valentibus sacrificulu,] irridente miseros deos deorumque cultores Æmiliano. Qui tandem, mandante Præside, vt suum ipse Deum oraret, si quid opis ab eo speraret, humi prostratus, tendensque in cælum manus, ita precatur: Domine exaudi orationem meam, & clamor meus ad te veniat. Non auertas faciē tuam a me: in quacumque die inuocauero te, velociter exaudi me. Oftēde Domine omnibus istis te solum esse Deum; & salua eos qui in te credunt. [in Christi nomine sanat;] Surgit deinde, atque arrepta paralytici manu ait: In nomine Domini nostri Iesu Christi esto sanus. Et hic continuo sanus extitit, surgensque domum abiit gaudio exultans, ac Deum laudans. Perculit prodigium spectatores, [quod illi tribuunt magia:] quorum multi Christo nomina dedere, ac daturi videbantur multoplures, ipseque vacillabat Præses: quem sacrificuli idolorum monent, non Diuina aliqua virtute, sed præstigiis magicis id gestum esse ab Æmiliano; eum proinde tolleret e medio, aut funditus ab eo gentilitia sacra exstirpatum iri.

[7] Horum persuasione motus Præses, ait: Acquiesce mihi, Æmiliane; sacrifica diis: qui enim obtemperare meis consiliis noluerunt, [spretis Præsidis minis,] ij elapsis diebus horribili cruciatu enecti fuere. Illi quidem, ait Æmilianus, abnuentes diis sacrificare, pro Christo mortem subiere, ac nunc cum eo sempiternis perfruuntur bonis. At Præses: Ne mihi Christum amplius nomines, sed tuæ ipse iuuentutis miserere; maxima enim tibi parata sunt tormenta. Respondit Sanctus, Christi se seruum esse, ac debere pro eius honore tormenta quæuis ac mortem ipsam subire. Tolli in equuleum Præses iubet, ac tedas ardentes admoueri lateribus. Cum & membra diuellerentur, & vrerentur latera, [equuleo & laterum vstione torquetur:] stabat tamen mens firma & immota sancto Antitisti, precanti interim Deum vt sibi in hisce cruciatibus adesset. Ad fuit enimuero Diuina bonitas: obtulit namque se ei videndum Christus, itaque compellauit: Ne timeas Æmiliane; ego enim tecum sum in omnibus quæ patieris. Subito tedæ extinctæ, [a Christo apparente, liberatur;] & contractæ carnificum sunt manus.

[8] Attonitus Proconsul, eximi equuleo iubet, atqueita affatur: Cuius artificis disciplina isthæc addidicisti? Maiora tibi infligam tormenta, neque ea superabis. Respondet Sanctus: Artifex meus est Christus. si maiora intuleris tormenta, [vti & e plumbo liquato,] at maiorem ille patientiam viresque mihi sufficiet. Præses in lebetem plumbo feruente plenum immitti iubet. Hic Antistes psalmos & laudes Christo accinebat: qui rursus ei apparuit, ac manu prehendit; simul vero & plumbum effusum & extinctus est ignis. Præses cum assessoribus, stupore atque ira correptus, ingenti ad collum saxo alligato extra vrbem iactari eum in Clitumnum flumen imperat. Rursus eum Christus manu apprehensum suauiter ex aquis educit, & in ripa sistit, [& flumine, cui iniectus saxo alligato:] canentem Deo seruatori ac Patri suo laudes.

[9] Præses tot visis prodigiis, mente prope alienatus, ad se perduci mandat, ac rogat vigentem florentemque ætatem suam respiciat, neu se cogat, grauiora in eum supplicia decernere. Cum eius verbis nihil moueretur Æmilianus, adduci aliunde leones, leopardos, ferasque alias curat, iis Sanctum obiecturus. Cum breui interuallo temporis aduenissent, essentque intra septum quoddam aut Circum inclusæ, immissus est Æmilianus,populo vniuerso spectante. Adest ei denuo Christus, eumque ita affatur: Euge Æmiliane, [obiicitur leonibus, qui ei blādiuntur:] serue bone & fidelis, quia in modico fidelis fuisti, supra maiora te constituam. Accedentes feræ, vt eum viderunt, blandiri ei motu aurium & caudæ cœperunt, manusq; ei ac pedes lambere; neque vlla ab eo recessit, nisi cui prius ille benedixisset.

[10] His tot miraculis attonita multitudo exclamat: Magnus Deus Christianorum; liberetur eius famulus. [1000 eo miracula conuersi] Ac circiter mille homines ex vrbe & territorio Trebiēsi, qui ad spectaculum conuenerant, fidem Christi susceperunt. Quos omnes furore æstuans Præses, trucidari iussit, ipsasque adeo feras, quæ Sancto pepercerant. Iacuere multos dies insepulta mille istorum Martyrum cadauera, [occiduntur:] nulla e carniuoris animantibus ea contingere ausa. Eo nouo miraculo confirmati in fide ceteri Christiani, [corpora a bestiis intacta,] ea in vicinia locis occultis honorifice sepelierunt: quæ postmodum a Abundantia, nobilis vidua, Spoletium in patriam suam transtulit, inque b S. Gregorij æde tumulauit. Æmilianus hoc tanto fructu spirituali conspecto, exclamauit: Gloria tibi Christe; [Spoletij sepulta.] quod non homines solum pro tui sancti nominis honore patiuntur, sed & feræ ipsæ potius ad mortem subeundam, quam ad noxam aliquam famulo tuo inferendam adactæ sunt.

[]

[Annotata]

a Coli S. Abundantiam viduam, cuius hic mentio est, 18 Ianuarij tradit Iacobillus.

b Hic est S. Gregorius Presbyter & M. qui in Romano Martyrologio refertur 24 Decembris, licet (vt idem auctor est Iacobillus) festum eius Spoletij celebretur 30 Ianuarij.

CAPVT III
S. Æmiliani & trium sociorum cædes, sepultura.

[10] Maximianus, ministrorum suorum consilio, nouum crudelitatis instrumentum fabricari iussit, rotam nimirum vndique ferreis dentibus præcinctam, cui Sanctus alligatus, ea circumacta, diro laniatu interiret. [ipse ferali rotæ alligatus, a Christo liberatur.] Interea in carcerem retrusus, dies ac noctes hymnis canticisque spiritualibus impendebat. Perfecta machina, eductus ad publicum spectaculum Æmilianus, rotæ alligatus est, vt cum ea ex præcipiti loco deuolueretur. Adfuit iterum Christus, ac solutis vinculis famulum suum ab omni plaga immunem seruauit, rota aliorsum acta quingētos homines perimēte.

[12] Interrogatus a Proconsule Sanctus, quem habuisset magistrum, [capti socij:] Hilarianum, inquit. Iubet Proconsuleum reduci in carcerem; perquiri Hilarianum, Hermippum, Dionysium, qui metu acerbissimæ persecutionis foris latebant. Reperti, capti, vinctique sunt, & Trebiam adducti, in eamdem custodiam, qua Æmilianus detinebatur, coniecti sunt. Magnum omnibus inuicem solatium fuit, quod simul pro Christo paterentur, tanta pro ipsorum salute perpesso. Manifestauit iis sanctus senex Hilarianus, [Hilariano martyrij corona promissa:] sibi superiori nocte reuelatum, breui sese corona martyrij donandum.

[13] Adductis ad se paullo post Hilariano, Dionysio, Hermippo edicit Præses, vt cum Æmilianum mysteriis suæ religionis imbuerint, ei nunc auctores sint, vt ab iis animum abducat expurgetque: id si fecerint, eos se in numero necessariorum habiturum. Recusantibus grauia minatur tormenta. [a Christo animati,] Ast eos Christus suo conspectu animauit: ac subito terræmotu deiectæ confractæque sunt deorum statuæ. Efferatus Præses crudeliter torqueri imperat, [dire torti, decollantur:] ac decollari: atque ita martyrij diademate potiti sunt die vno prius quam Æmilianus.

[14] Vbi illi occubuerunt, euocat Præses Antistitem, cui indicari vetuerat quidquam eorum quæ sodalibus eius euenerant: & composita fraude, En, ait, magister tuus & duo socij nuntium remiserunt Christo, interque necessarios a me cooptati, & negotij cuiuspiammei gratia in ciuitatem quamdam a me missi sunt. Aperuit Antistiti Spiritus sanctus, [diuinitus indicatum id Æmiliano:] quid sociis factum esset. Quare ita Maximiano respondit: Mentiris, tyranne. illud tamen vere asseris, missos a te in cælum, ciuitatem Dei.

[15] Fremebat præ rabie Præses: iussit tandem Æmilianum plecti capite ad locum mille passus Trebia, [iubetur & hic decollari:] trecentos circiter a Clitumno amne, distantem, Carpianum dictum, iuxta quem nunc ædes S. Petri visiturcum nobili monachorum Montis Oliueti cœnobio. Dum ad locum martyrij a satellitibus duceretur, psalmos & hymnos decantabat: dein preces ad Deum fudit, pro populo suo, ceterisque Christianis, atque iis præsertim qui eius, iam certamine perfuncti, colerent memoriam. Oleæ alligatum percussit lictor, gladio in caput impacto, qui ceræ instar inflexus, [gladio non læditur:] nihil ei intulit noxæ. Lictores tot iam miraculis permoti, positis humi poplitibus veniam poscunt, [conuersi 6 lictores:] Christum & ipsi profitentur, quem vt ipsis propitiet, cum lacrymis precantur. Ille venia data, flectit & ipse genua, Deumque orat, vt iis ignoscat ac vitam æternam largiatur.

[16] Peracta oratione, audita vox est cælitus missa: Euge serue bone & fidelis, [ipse cælesti voce euocatus,] exaudiui te in omnibus quæ me rogasti. Ecce orante te aperti sunt cæli, chori Angelorum te expectant, parata tibi est corona: intra igitur, benedicte, in æternam requiem. Deinceps Misericors appellaberis, ac plurimos liberabis, eris spes nauigantibus, refugium oppressis, aduocatus egentibus, ægris medicus, dæmonibus acerrimus persecutor.

[17] His auditis, gratias Deo egit, & quia incredibili tenebatur martyrij cupiditate, Deum obnixe orauit vt se sineret ense vitam finire, illa ingeminans Pauli Apostoli verba: Cupio dissolui & esse cum Christo. [Philip. 1. 23] Hisquoque precibus annuit Deus: venit enim alius carnifex, eique promptissime amputauit caput. [ab alio occiditur, lacte pro sanguine fluente, reflorescēte arbore, multis conuersis:] Simul animam expirauit, corpus candidissimum, niui persimile, extitit; proque sanguine lac ceruice præcisa emanauit: nouis frondibus fructibusque effloruit, ad quam alligatus erat, arbor: plerique Gentiles, qui Trebiam, honorandi Proconsulis caussa, ad spectaculum conuenerant, hisce tot ac tantis miraculis permoti, manus dederunt veritati.

[18] [corpus honorifice sepultum,] Corpus nocte a Christianis, vbertim lacrymantibus, aromatis conditum, alboque linteo inuolutum, non sine largo & pretioso suffitu, iuxta Carpianum sepultum est, magna ciuitatis parte, atque adeo etiam diœcesis, ad id honorandum concurrente. Translatum illud aliquanto post in vrbem, inque æde collocatum est ipsius honori dicata, [in vrbem translatū,] quæ dein Cathedralis est facta.

[19] Lapsu postea temporis, occultatum, siue vt furori subduceretur populantium Italiam babarorum, [iam ignotum latet.] seu quo alio Numinis consilio; latet certe, vt nemo nunc affirmare possit quo iaceat loco: etsi obtinet fama in ædicula, sita supra dictum oppidum Carpianum, in effossa specu, quam antiquissimis temporibus Christiani sacrorum peragendorum gratia, clam frequentasse existimantur, conditum esse.

[20] Contigit S. Æmiliani martyrium XXVIII Ianuarij anno CCCII, imperantibus Diocletiano & Maximiano. [colitur Trebiæ & Spoletij.] Celebratur anniuersaria illius memoria Officio duplici non solum in vrbe & territorio Trebiensi, sed Spoletij quoque & tota diœcesi. Trebia oppidum est muris cinctum, sed Episcopo nunc caret, diœcesi, quæ perangusta erat, Spoletinæ vnita: porro Æmilianum vt primarium Tutelarem Diuum veneratur.

DE S. COMMVNE MARTYRE TVSCANIÆ IN ETRVRIA.

[Commentarius]

Communis, Martyr, Tuscanae in Etruria (S.)

I. B.

Tvscania, (vulgo nunc Italis Toscanella) ciuitas est Etruriæ perantiqua ad Martam flumen, haud longe a Volsiniensi lacu, equorum mercatu celebris. Hic S. Communem Martyrem pie coli hoc die scribit Philippus Ferrariusin Catalogo SS. Italiæ, corpusq; illius ibidem asseruari: sed vbi, quo tempore martyrium subierit, fatetur se ignorare. [S. Cōmunis corpus Tuscaniæ.] In generali Catal. SS. ait spectari eius in marmore Epitaphium; Acta latere.

DE SANCTIS MARTYRIB. CONSTANTINOPOLITANIS MONACHIS COENOBII S. DII

CIRCITER AN. Chr. CCCCLXXXV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Monachi coenobii S. Dii Constantinopoli, Martyres (SS.)

Avctore I. B.

§ I S. Dij monasterium Constantinopoli. tres eius Archimandritæ.

[1] Divs fuit quidam, Theodosio Magno imperante, apud Antiochiam Syriæ clarus exercitatione virtutis: qui dein cælesti monitu Constantinopolim profectus, monasterium condidit, quod Acœmetorum disciplina, ipso tempore a S. Alexandro instituta, [Monasterium a S. Dio Constantinopoli ædificatum,] formatum, ad multa secula pietatis & sanctimoniæ fama celebre fuit. Ipse eius auctor ac parens Dius, a S. Attico Sacerdos ordinatus, plurimis perpetratis miraculis, ob quæ Thaumaturgus est appellatus, tandem migrauit e vita die XIX Iulij, quo a Græcis colitur, vt ex Menæis & Menologio patet, testaturq; id ipsum Baronius to. 6 ad an. 484 nu. 34 & to. 7 ad an. 536 nu. 64 & in Notat. ad 8 Februarij lit. e atque alibi.

[2] Monasterium porro de eius nomine Diiticum appellatum esse existimat idem doctißimus Cardinalis [non Diiticum appellatum,] Nam quod Concilium Constantinopolitanum sub Menna an. ⅠƆXXXVI, post obitum S. Agapeti Papæ, celebratum dicitur ἐν τῷ μεσάυλῳ τῷ δυτικῷ τοῦ σεβασμίου ὄικου τῆς δεσπόινης ἡμῶν τῆς ἁγίας και ἐνδόξου θοετόκου καὶ ἀειπαρθένου μαρίας, τοῦ ὄντος πλησίον τῆς ἁγιοτάτης μεγάλης ἐκκλησίας. in interiore ad occidentem sita aula venerabilis domus Dominæ nostræ sanctæ & gloriosæ Deiparæ & semper virginis Mariæ, quæ est prope sanctissimam magnam ecclesiam; vti initio singularum Actionum dicitur; id in Latina Conciliorum editione paßim vertitur in Mesaulio dytico. At censet Baronius to. 7 an. 536 nu. 64 hanc vocem cum librarij non intelligerent, [vt putat Baronius,] corrupisse, vt pro Diitico scripserint Dyticum, alij Dipsychum. Sed germana est illa lectio, inquit, qua Diiticum ponitur: erat enim Constantinopoli percelebre monasterium Dij appellatum, a quo Diiticum deriuatum, cuius hoc tempore præfectus erat Agapetus, qui in ordine Archimandritarum in datis synodo libellis primo loco subscriptus habetur. Hæc Baronius.

[3] At neque mihi forma illa deriuationis nota est, qua ab Δίος fiat Διιτικὸς; [sed Dij, vti eius Præfecti suscribūt, Agapetus,] neque dicitur Agapetus μονῆς διιτικῆς aut διιτικοῦ μοναετηρίου Αρχιμανδρίτης: sedita ipsemet subscribit: Ἀγαπητὸς ἐλέει θεοῦ πρεσβύτερον καὶ ἀρχιμανδρίτης Δίου, δεηθεὶς ὑπέγραψα. Agapetus miserationeDiuina Presbyter & Archimandrita Dij supplex subscripsi. alias, ἀρχιμανδρίτης μονῆς Δίου. Et si venerabilis illa domus Dei Genitricis ipsummet erat Dij monasterium, mirum est nec ab ea aliquando denominari monachos, qui semper Dij vel Acœmeti appellantur, nec Archimandritas eum sibi titulum vindicare.

[4] Qui enim ante Agapetum Archimandrita fuit Constans, & ante hunc Alexander, ita primi subscribunt libello monachorum ad synodum tempore B. Hormisdæ Papæ, qui libellus in posteriore illa synodo sub Menna recitatus est: Ἀλέξανδρος ἐλέῳ θεοῦ πρεσβύτερον καὶ Ἀρχιμαυδρίτης μονῆς τοῦ τῆς σίας μνήμης Δίου, [Alexāder,] καὶ ἐξαρχὸς τῶν ἐυαγῶν μοναστηρίων, ὑπέργραψα χειρὶ ἐμῇ. Alexander Dei miseratione Presbyter & Archimandrita monasterij sanctæ memoriæ Dij, & primas venerabilium monasteriorum, manu mea subscripsi. Dein post eum Constans, [Constans.] in Latina Concilij editione ita subscribit: Constans Presbyter & Archimandrita monasterij S. Dij subscripsi. Græce est: Κώνστας πρεσβύτερος καὶ ἀρχιμανδρίτης μονῆς τοῦ τῆς ὁσίας μνήμης Δίου, πρωτάξας τῇ ὶδίᾳ μου χειρὶ τὸν τίμιον σταυρὸν, καὶ τὸ ὄνομάμουὑπεργράψας, τοῖς δὲ λιβέλλοις διὰ χειρὸς Στρατονίκου καὶ δευτερειαρίου μου. Constans Presbyter & Archimandrita monasterij sanctæ memoriæ Dij præfigens manu mea propria venerandam Crucem, & nomen meum subscribens; libellis vero per manum Stratonici Deuteriarij mei. Est Δευτεριάριον, siue, vt hic scribitur, Δευτερειάριον, (quasi Secundarium dicas, a δεύτερον secundus) monasterij, sub Hegumeno, siue Archimandrita, Præfectus, vti habet Ioan. Meursius in Glossario.

§ II S. Dij Archimandrita Cyrillus pro fide orthodoxa laborat. multi eius monachi Martyres.

[5] Antiquior tribus illis, quos iam retulimus, monasterij S. Dij Archimandritis, Cyrillus fuit, [Cyrillus eiusdem monasterij Archimādrita,] Zenone imperante: cuius præclarum eluxit tuendæ Catholicæ pietatis studium atque erga sanctam Romanam Sedem obseruantia. Nam cum Acacius, qui ab anno CCCCLXXI ad CCCCLXXXVIII Constantinopolitanam Sedem tenuit, Petro Moggo Eutychiano, Alexandrinæ Sedis inuasori, communicaret, ac sæpius monitus a S. Simplicio Papæ, [Acacio Ep. hæreticis communicante,] eiusq; successore S. Filice III, varie illis, atque ipsi Zenoni Imp. (cuius tamen præcipue fauore nitebatur) homo vafer illusisset; mißi sunt Constantinopolim a Felice tres Legati, Misenus & Vitalis Episcopi, ac Felix Defensor. At prius (inquit Euagrius histor. Eccles. lib. 3 cap. 19) quam illi ad regiam venirent, [S. Felicem III Papam monet:] Cyrillus Acœmetorum, quos vocant, Hegumenus, mittit ad Felicem, illius quodammodo, cum talia contrarectam fidem patrarentur, tarditatem incusans. Scribit Felix ad Misenum & socios, ne quid agant, priusquam cum Cyrillo sint locuti, & ab eo quid agendum videatur intellexerint.

[6] Quæ consecuta sint, vt Legati Heracleæ retenti, dein Abydi in carcerem mißi, post pecunia corrupti sint, ad S. Felicis Vitam XXV Februarij pluribus exequemur. Breuiter ea perstringit Cedrenus: Anno XII, inquit, Felix Concilio in sanctorum Apostolorum Petri & Pauli æde habito, duos Episcopos & Executorem (Ἔκδικον) Constantinopolim mittit, Zenoni & Acacio per litteras mandans, [eius Legagatos comprehensos,] vt Petrum Moggum, quippe hæreticum, Alexandria proturbent. Anno XIII, Zenonis & Acacijiussu, Romani Legati Abydi sunt comprehensi, litteræ iis ereptæ, ipsi in custodiam dati: [dein ad præuaricandū pecunia inductos,] minatusque est iis Zeno mortem, nisi cum Acacio & Moggo communionem inirent… Pecunia quoque missos Roma Legatos eo Zeno perduxit, vt, contra quam iis erat imperatum, cum Acacio communicarint. Felix vt id comperit, iis dignitatem abrogauit, & Acacium quoque per litteras ad eum missas excommunicauit. Nihil ille his motus, Felicis ipsius nomen e Diptychis expunxit. Hæc Cedrenus.

[7] Innotuere autem Felici quæ gesta erant, per Symeonem monachum Acœmetum a Cyrillo missum, qui & retulit, [per Simeonem monachum ei indicat:] noluisse Misenum & socios cum quoquam orthodoxorum colloqui, nec litteras reddere, nec quæ contra rectam fidem facta erant examinare. Quæ omnia Siluanus Presbyter, qui cum Miseno & Vitale fuerat, confirmauit. Ita tradit Euagrius lib. 3 cap. 21.

[8] [a quo sententia damnationis Acacij] Missa est autem postea Constantinopolim sententia damnationis Acacij per Tutum Defensorem, quem Baronius ad an. 484 nu. 16 putat Titum potius dictum fuisse: Liberatus Diaconus in Breuiario de caußa Nestoriana & Eutychiana Totum vocat, ita scribens cap. 18: Vbi ergo ad plenum detectus est Acacius hæreticus, Papa Felix in litteris suis synodicis ad Acacium sic posuit: Peccasti, ne adiicias, & de prioribus supplica. Susceptis his Acacius litteris perseuerat, neque recedens a communione Petri, neque suadens ei palam suscipere Chalcedonense Concilium & tomum Papæ Leonis. Hæc cognoscens Papa Felix damnationis scripturam misit Acacio per Totum Defensorem, [Constantinopolim missa per Tutū Defensorem,] cuius est principium: Multarum transgressionum reperiris obnoxius. Et datis Acacio huiusmodi litteris, eas non suscepit, patrocinio fultus Imperatoris; ita vt cogerentur qui eas detulerunt, per quemdam monachum Achimetensem, ipsam chartam damnationis, dum ingrederetur ad celebranda sacra, suspendere in eius pallio, & discedere. Qui tamen vsque ad mortem, [pallio eius affixa,] patrocinante Imperatore, remansit sacrificans.

[9] Zacharias Rhetor apud Euagrium lib. 3 cap. 18 ita scribit: Excommunicationis, [vel tradita, per monachos Acœmetos,] vel abdicationis, sententiam (καθαιρετικὸν) reddiderunt quidam qui in monasterio, quod Acœmetorum dicitur, solitariam vitam agebant. & addit, (vel ignarus eorum quæ gesta erant, vt ait Euagrius, vel certe Eutychianus, vt Baronius annotauit) quodnon esset iuxta Canones lata, ab Acacio non esse susceptam.

[10] Porro Acœmetos hosce monachos, quibus Cyrillus Hegumenus præerat, ex cœnobio S. Dij fuisse patet ex Basilio Cilice, quem Photius tunc vixisse scribit. Eum ita citat Nicephorus Callistus lib. 16 cap. 17. Vt Basilius Cilix memoriæ prodidit, Felix etiam Acacio condemnationis sententiam, qua dignitas ei abrogaretur, misit, eaque illi in interiore sacrario a monachis Dij monasterij reddita est.Quam ob rem illius asseclæ, multos ex iis, quos diximus, monachis occiderunt, quosdam vulneratos reiecerunt, [siue Dij, in sacrario; ideo multi eorum occisi & vulnerati:] nonnullos vero custodiis incluserunt. Acacius vero vsque adeo exauctorationem eam despexit, vt mente sensuque omni captus, primus ipse Papæ nomen e sacris Diptychis expunxerit. Et ille ita animo & corpore vinctus, breui post communem omnibus ingressus est viam.

[11] Idem ita narrat Anastasius Bibliothecarius ex Theophane: Felix autem compertis quæ ab Apocrisiariis suis gesta sunt, deposuit eos, scribens Acacio depositionem. Porro is qui hanc deferebat, effugiens eos qui erant in Abydo, peruenit ad monasterium Dij. [ad eorum monasteriū diuerterat Tutus:] Monachi vero Dij, dominico die, in sacrario porrexere epistolam Acacio. Ast hi qui erant ex parte Acacij, peremerunt quosdam ex monachis qui epistolam dederant, quosdam autem punitos carceri tradidere. Verum Acacius insensate se habuit circa depositionem, nomenque Felicis a diptychis abstulit. Merito Zonaras in Anastasio ait, Ἀκάκιον, κά κιστον τοῖς ὀρθοδόξοις γενόμενον, peßimum fuisse orthodoxis eum quem suū nomen malitiæ expertē significabat.

[12] Consecrata est ad posteros sanctorum illorum Martyrum memoria, a Cardinale Baronio, Pontificis Maximi auctoritate, tabulis Ecclesiasticis inscripta ad VIII Februarij his verbis: Constantinopoli natalis sanctorum Martyrum monachorum monasterij Dij, qui ad defensionem fidei Catholicæ, [eorum in Rom. Martyrol. memoria.] cum ferrent litteras S. Felicis Papæ aduersus Acacium, dirissime cæsi sunt. Poterat initio poni natalis multorum Martyrum, vti ex Basilio Cilice dictum. Quo anno occisi sint, disquiremus ad Vitam S. Felicis III, die XXV Februarij. Die dominico, vt habet Anastasius, accidit eorum cædes; quo mense, non exprimitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SVB CABADE REGE PERSARVM

INITIO VI SEC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martyres sub Cabade Rege, in Perside (SS.)

Avctore I. B.

§ I Cabades Rex Persarum quibus modis æquior redditus Christianis.

[1] Cabades Perozæ filius, Cosroæ maioris pater, proauus eius quem Heraclius Augustus debellauit, per annos XLI Persis imperauit,varia fortuna. Nam Hunnorum, quibus post Perozæ patris cædem vectigales fuerant Persæ, iugum excußit, regnumq; in libertatem restituit. Dein solio deiectus est a suis, [Cabades regno pulsus,] quod legem tulisset, ipsis etiam barbaris non ferendam, de vxorum communione. Regni interea patruo aut fratri (neque enim consentiunt auctores) commissa gubernacula sunt: ipse in custodia habitus. E qua mirabili modo elapsus, Ephthalitarum, siue alborum Hunnorum, veterum hostium, [ope Hunnorum restitutus,] Principem adit, eiusq; armis recuperat regnum: quod annis antea XI, exinde XXX tenuit, & demum quinto Iustiniani Imperatoris anno, qui Æræ vulgaris est ⅠƆXXXII, id Cosroæ filio moriens reliquit. Si ad XLI hosce, quatuor Zambasis, Blasisue, fratris aut patrui, annos adieceris, comperies Zenone imperante sceptrum capeßiuisse.

[2] Restitutus in regnum, tuto id deinceps custodiit, vti Procopius lib. 1 de bello Persico scribit, & prudenter administrauit, cū nulli & ingenio &in agendis experientia cederet. Paullo autem post, cum idem pecuniam Ephthalitarū Regi deberet, [pecuniam ab Anastasio Imp. mutuam petit,] quam exsoluere nequaquam posset, ab Anastasio Romanorum Imperatore mutuo petiit. Quod ille cum in consultatione amicorum posuisset, eis minime visum; inutile quippe dictitantibus, propriis pecuniis firmiorem inimicorum cum Ephthalitis amicitiam reddere, eosque magis expedire inter sebello peti & viribus absumi. Quas ob res Cabades indignatus, nulla alia de caussa in Romanos exercitum mouere statuit.

[3] Quod Procopius paullo post contigisse scribit, id Nicephorus ad annum ab recuperato regno XI reiicere videtur, nisi in eo sit mendum, vt infra dicetur. Ita enim habet lib. 16 cap. 36. Et quod Cabades vir sagax atque industrius esset,regnum postea quam tutissime tenuit, & ad XI annos deinceps eo potitus, [eaque non obtenta,] primum quidem pacem cum Romanis coluit; vbi autem mutuam ab Anastasio pecuniam petiit, atque ei Anastasius respondit, cautionis syngrapham, si pecuniam accipere vellet, dare debere: absque ea ne vnum quidem obolum accepturum esse; eam ob caussam rupto fœdere, [bellum mouet.] aduersus Romanos bellum suscepit. Et quidem, vt indicat Procopius, quam celerrime, vt ipse primus belli nuntius in Armeniam irruperit, agrosq; late populatus, Amidam Mesopotamiæ vrbem, [& Amidam obsidet:] hiemis tempore, obsidione cinxerit.

[4] Vt autem varie fuit in Christianos animatus, alias visus fauorem iis impendere, alias in eos sæuiens tormentis; euenere tunc nonnulla quæ eius animum possent in illos æquiorem reddere, [ob tria æquior in Christianos;] videlicet miracula S. Iacobi anachoretæ, Amideni Sacerdotis acutum dictum, adepti, ad Christianorum preces fugatis dæmonibus, thesauri. Priora duo ita narrat Procopius lib. 1.

[5] Erat inter Syros vir quidam iustus, Iacobus nomine, qui sese in rebus Diuinis sedulo exercebat. Is in locum quemdam, diei itinere ab Amida remotum, multis annis ante se receperat, [cum S. Iacobum Eremitam sagittis petentes.] vt liberius quæ ad pietatem spectant meditaretur. Atque huic eius subseruientes voluntati homines, palis quibusdam eum circumdederant, non cohærentibus tamen arcteque connexis, sed spatio aliquo ab inuicem depactis, vt videri ab adeuntibus & consuli posset: & angustum desuper tectum ad arcendosimbres ac niues fabricarant. Ibi ille longissimo tempore constiterat, ne minimum quidem vel æstui cedens, vel frigori, seminibus quibusdam victitans, iisque non quotidie, sed ex plurium dierum interuallo sumptis. Hunc igitur Iacobum, dum regionem percursant, [ideoq; immobiles redditos,] quidam Ephthalitarum conspicati, arcus valide intendentes, petere sagittis cupiebant: sed omnibus manus immobiles effectæ sunt, vt eiaculari tela omnino non valerent. Huius rei fama in castra perlata, Cabades videre ipse oculis suis portentum voluit: vt autem eo venit, [verbo solui obtinet,] magno horrore, vna cum Persis qui aderant, correptus, Iacobum obtestatur, vt noxam eam barbaris condonet. Is verbo vnico & facti veniam dedit, & eos incommodo, quo tenebantur, liberauit. Cabades postulare eum iubet quidquid vellet, ratus magnam pecuniæ vim petiturum, magnifice pollicitus se quidquid cuperet largiturum. [datq; immunitatē ad eum ventitan tibus:] Ille vnicam sibi eam tribui gratiam rogauit, vt quotquot homines ad se belli huius tempore confugerent, eos Rex saluos esse pateretur. Quod Cabades libens concessit, & litteras addidit pignus securitatis. Multi igitur vndique illuc confluentes, incolumes seruati sunt. Resenim ea late fama peruulgata est. Hactenus Procopius. De S. Iacobo agemus VI Augusti.

[6] Vrbe tandem post diem LXXX obsidionis expugnata, ingens (vt idem auctor scribit) facta ciuium cædes; donec adequitanti in vrbem Cabadæ, Amidenus quidam senex & Sacerdos obuiam procedens, monuit, regium non esse captiuos interficere. Cabades autem iratus respondit: Cur enim mihi armis obsistere ausi estis? Ille continuo excipiens, [acute monitus a Sacerdote Amideno, cædes inhibet,] Quia, inquit, Deus non nostro consilio, sed tua virtute tradi tibi Amidam voluit. Hoc sermone oblectatus Cabades, neminem deinceps occidi passus est: sed Persas quidem iussit facultates ciuium expilare; qui horum hactenus ferrum euasissent in mancipiorum numerum referri, & ex eo quoque primores eximi mandauit. Paullo post mille milites ad loci custodiam reliquit, quibus Glonen Persam præfecit; & pauculos ex Amidenis miseros homines, qui Persis ob victum ministrarent. Ipse cum reliquo exercitu & captiuis domum abiit: erga hos autem humanitate Rege digna vsus est: [captiuos dimittit:] nam exiguo post tempore ad propria redire vniuersos permisit.

[7] Tertium haud paullo maius ad barbari Regis permouendum animum, temporaria emolumenta præ cælestibus ponentem, momentum habuit. Id Theodorus Lector lib. 2 Collectaneorumita refert: Castrum est quoddam inter Persas & Indos, nomine Tzundadeero. In eo cum multas pecunias & lapides pretiosos asseruari Coades Rex audisset, [thesauros a dæmonibus custoditos,] cupiebat rei veritatem cognoscere. Dæmones vero locum illum insidentes, eius conatum impediebant. Cumque cunctas suas euocationes & præstīgias magi eius impendissent, neque quidquam efficere valuissent; ad Iudæos se vertit: sed & illic spe frustratus; consilio inito statuit per Christianos amoliri dæmones illos. Itaque Episcopus Christianorum, qui in Perside erant, [iis ab Episcopo, post sacrū & communionē, Crucu signo pulsis, obtinet, sinitq; quo suis fieri Christianos:] peracta ob eam rem synaxi, & acceptis Diuinis mysteriis, atque in Christianos, qui aderant, dispensatis, signo Crucis dæmones profligauit, & castrum Coadæ absque labore tradidit. Quamobrem ille stupefactus, Episcopum primæ sedis prærogatiua (πρωτοκαθεδρίᾳ) ornauit: cum Iudæi antea & Manichæi priores obtinerent: deinde omnibus potestatem fecit Christianam religionem palam & libere complectendi. Hæc Theodorus. Eadem memorat Nicephorus Callistus lib. 16 cap. 36 qui quod Theodorus Τζουνδαδέερο castrum, ipse Τζουνδαδάερ vocat, & ἄστυ, siue oppidum facit. Anastasius Bibliothecarius ex Theophane, Zubdaber appellat.

§ II Persecutio Christianorum sub Cabade Rege Persarum. Martyrum natalis.

[8] Anteaquam, quæ diximus, euenirent, Cabades dire sæuierat in Christianos, vti scribit idem Nicephorus, adeo vt eorum multos membris, quibus vox editur, [antea quibusdā præciderat linguam.] priuaret: ὡς καὶ πόλλους τῶν φωνητικῶν ἀφαιρεῖν ὀργάνων. Qui tamen etiam iis reuulsis, non minus quam antea, clare sunt locuti.

[9] Georgius Cedrenus ad annum Anastasij XXII, Christi ⅠƆXIII. tradit a Cabade quosdam in Perside Christianos tormentis excruciatos: quæ tormenta Baronius ad an. 513 nu. 4 breuiter exponit, nempe abscissas linguas, & concisos poplites, absque iis tamen recte & locutos esse & ambulasse. Cedrenus ita habet: Καβάδης δέ τινας τῶν ἐν Περσίδι χριστιανῶν ἠγκυλοκόπησεν, ὃι μετὰ τᾶυτα περιεπάτησαν. vertit Xylander: Cabades autem quosdam in Perside Christianos vncis gladiis cum concidisset, [alios conciderat gladiis.] ij nihilo secius postmodo ambulauerunt. Iacobus Goar, vir doctißimus ex Ordine Prædicatorum, correctius ita interpretatur: Cabades autem quosdam in Perside Christianos cum aculeis lacerasset, [vel potius aculeis lacerarat:] illi nihilo secius postmodum ambulauerunt.Et correctionis rationem ita reddit: Vox enim κόπτω alteri in compositione iuncta nusquam, recentiori Græcæ locutionis modo, scissionem; sed actionis repetitæ frequentiam indicat. Sic ῥαβδοκοπῶ fustibus sæpius cædo; σφυροκοπῶ malleo iterum atque iterum tundo. vnde ἀγκυλοκοπῶ, vncis, scorpionibus, aculeis factam in cruribus pedibusque lacerationem potius quam gladiis conscissionem significare censendum est. Hæc Goar.

[10] Illud porro animaduertendum, neque affirmari a Cedreno aut Nicephoro, eos qui affecti tormentis dicuntur, mortem tamen tunc oppetiisse; neque certo constare an iidem sint, quos vterque memorat auctor. Nam Nicephorus quidem, cum potestatem a Cabade factam omnibus Christiana sacra suscipiendi retulisset, addit, eosdem antea ab illo atrocia passos. [primū contigit ante thesaurorū inuentionem.] Atqui potestas illa concessa est post adeptum in oppido Tzundadaer thesaurum, quod Anastasius Bibliothecarius ad annum Anastasij Imp. XX refert: alij cum Amidæ obsidione ponunt, vt paullo post eam, paulloue ante, contigisse videatur.

[11] Obsessa porro Amida est, vt supra ex Procopio dictum, paullo post quam erat in regnum restitutus Cabades, [& Amida obsidionē,] cum iam Hunnorum Ephthalitarum, Regi pactam pecuniam repræsentare deberet; quod nemo ad XI annos dilatum suspicabitur. Et quidem Cedrenus anno Anastasij Imp. XIII, qui erat Christi ⅠƆIII, ista habet: Καβάδης Περσῶν βασιλεὺς ἐκστατεύσας,Ἄμιδα τὴν πόλιν πορθεῖ. Cabades Persarum Rex expeditione suscepta, Amidam vrbem expugnat. Consentit Nicephorus lib. 16 cap. 37 ita scribens: Si quis plenius atque exactius obsidionem expugnationemque eius vrbis (Amidæ) cognoscere velit, is Eustathium Syrum legat, qui sane quam luculenter res eas conscripsit, atque vbi historiam ad id tempus, duodecimum scilicet imperij Anastasij annum, produxit, mortuus est. Duodecimum ipse Anastasij annum vocat, quem Cedrenus tertium decimum, [quæ fuit an. 503] quia ⅠƆIII Æræ vulgaris annus prima parte duodecimus Anastasij erat, a præcedente Aprili inchoatus, sub cuius finem, labente iam ab eodem Aprili tertiodecimo, vrbs obsessa videtur.

[12] Confirmari id arbitror posse ex Vita S. Ioannis Silentiarij, quam diabimus XIII Maij. Nam cum narrasset Cyrillus monachus, eum Indictione XI, ætatis suæ anno L, qui erat Christi ⅠƆIII, seceßisse in desertum Rubæ, subdit, Alamundarum Sicicen Saracenorum Persis subditorum Regem, [post quam Saraceni Phœnicen percursarunt:] Arabiani & Palæstinam populatum esse, postquam capta fuerat Arnida, & quidem, vti ante indicauit, post peractas ferias Paschales, anno igitur ⅠƆIV. Quod Baronius ad annum ⅠƆIX retulit, quasi & tunc primum vrbs foret ea expugnata: quia nimirum eo anno, Indictione II, a S. Saba inde abductus est Ioannes, ne amplius barbarorum furori exponeretur, qui non tunc solum, sed & alias sæpe in ea loca incurrerunt, vti ad XIX Februarij patebit, cum de monachis ibidem interfectis agemus. Meminit incursus Saracenorum in Phœnicen & Syriam, circiter vndecimum Anastasij annum, Historia Miscella lib. 15 cap. 10.

[13] Sed quid ad Nicephori Callisti locum § 1 nu. 3 recitatum dicemus? Nam statuere videtur, anno demum recuperati regni vndecimo arma mouisse aduersus Romanos Cabaden. [(suspicio mendi in Nicephoro)] Sane quidem, sic enim habet: ἐις ἕτη ἕνδεκα του λοιπου τῇ ἀρχῇ διαρκέσας, τὰ μετὰ πρῶτα Ρωμάιοις ἐσπένδετο. ἐπὲὶ δὲ &c. Ad XI annos deinceps regno potitus, primum quidem pacem, vel inducias, cum Romanis coluit; vbi autem &c. At cum non agat de XI prioribus annis, sed de reliquis postquam regnum recepit, minime ambigam pronuntiare, irrepsisse in numeros errorem, vt pro λ᾽, ιά expressum sit, XI pro XXX. Obiit enim, vt supra diximus, V Iustiniani anno, Christi ⅠƆXXXII vel ⅠƆXXXI, cum regno recuperato præfuisset annis XXX. Ait ergo scriptor ille initio pacem cum Romanis habuisse, deinde bellum, pecunia negata, mouisse: non definito quo id fecerit, tempore.

[14] Quod autem Christianos scribit, antequam thesauro illo potiretur, ab eo excruciatos, id antequam regno excideret factum, ac fortaßis vel ideo vindictam Deus accelerauit; [forte & an. 513 Christianos persecutus Cabades:] aut certe vt primum in illud rediit. Si rursus, quod habet Cedrenus, anno Anastasij XXII, Christi ⅠƆXIII, nouis suppliciis in eos grassatus est, dicendum est vel magorum aliorumue nesariorumhominum impulsu, vel insita barbaris leuitate, recruduisse eius furorem. Nam & circiter quintum Iustini Imp. annum, qui Christi erat ⅠƆXXIII, [vti & an. 523] Iberos conatus est a Christiana disciplina ad ritus gentilitios vi compellere. Quod in hunc modum Procopius lib. 1 commemorat: Iberi, inquit, qui Asiam incolunt, ad Caspias portas, ipsis ad Boream positas, habitant: quibus ad læuam versus occidentem solem Lazica regio iacet, ad dextram, Orientem versus, Persarum gentes. Sunt autem ipsi Christiani, & præ omnibus, quos quidem nouerimus, populis religionem studiosissime obseruant, [Iberos voluit a fide abducere;] Regi Persarum ab antiquo subiecti. Tunc autem eos voluit Cabades ad suam vi traducere superstitionem. Eorum igitur Regi Gurgenæ imperat, tum vt alia peragat ex Persarum consuetudine, tum præsertim ne mortuos terræ mandet, sed auibus canibusque exponat. Deinde narrat, quemadmodum Gurgenes in Lazorum regionem cum coniuge ac liberis profugerit, imploraueritq; Iustini opem.

[15] Eodem prope tempore Boazanen Christianorum Episcopum cumprimis carum habebat Cabades, [tamen familiaris Episcopo] non quidem intuitu religionis, sed propriæ vtilitatis gratia, quia medicæ artis peritißimus habebatur: ideoq; eum supplicio, quod de Manichæis, perduellionem (vt rebatur) molientibus, sumpsit, adessespectatorem voluit. Id ita Anastasius Bibliothecarius ex Theophane narrat ad VI Iustini annum: Kabades Persarum Rex, filius Perozi, multa millia Manichæorum, cum Episcopo eorum Indazaro vna die peremit, [quem an, 524 spectatorem esse voluit cædis Manichæorū,] vna cum Senatoribus Persis, qui sensus eorum erant. Filium enim eius, nomine Pthasuarsan, Manichæi a puero instruentes, & sui sensus efficientes, repromittebant ei dicentes, Quia pater tuus senuit, & si contigerit eum mori, principes magorum vnum fratrum tuorum facient Imperatorem, eo quod teneat dogma ipsorum. Nos autem possumus per orationes nostras suadere patri tuo abrenuntiare imperio, & te promouere, vt vbique confirmes dogma Manichæorum; qui repromisit hoc facere, si imperasset. Cum autem hæc Kabades cognouisset, iussit conuentum fieri, quasi facturus filium suum Pthasuarsan Imperatorem, & omnes iubens Manichæos, vna cum Episcopo eorum & mulieribus & liberis, adesse conuentui; similiter & principem magorum Glonazen, & magos, & Christianorum Episcopum Boazanen, dilectum a Kabade, vtpote medicum optimum. Et conuocatis Manichæis, ait: Gaudeo super dogmate vestro, & volo dare, dum viuo, filium meum Pthasuarsan, & consentaneum vestrum:sed segregate vosmetipsos ad recipiendum eum. Qui freti fiducia, semetipsos segregauerunt. Kabades autem præcipiens exercitus suos ingredi, omnes concidit gladiis cum Episcopo eorum, sub conspectu principis magorum, & Christianorum Antistitis. Eadem habet Paulus Diaconus lib. 15 histor. Miscellæ cap. 21 totidem fere verbis, ex eoq; Baronius to. 7 ad an. 523 nu. 14. Cædis Manichæorum meminit ad eumdem Iustini annum Cedrenus. Zonaras folam cædis caussam ponit, quod vnum filiorum Coadæ in impuram suam hæresim pellexissent, additq; libros eorum, [quorū & libros combussit.] Coadæ iussu, combustos.

[16] Siue autem vno eodemq;, seu diuerso tempore, agonem absoluerint sancti Martyres; siue iidem sint qui memorantur tormenta illa pertulisse, siue eorum socij, vel alij; [Martyrū Persicorū memoria in Martyrologiis.] eorum memoria Martyrologio Romano ita inscripta ad VIII Februarij: In Perside commemoratio sanctorum Martyrum, qui sub Cabade Rege Persarum ob Christianam fidem diuersis suppliciis, necati sunt. At quod in Notis scribit Baronius, Cabaden fuisse Regem Saracenorum (quod non habet citatus ab eo Cedrenus) id affirmari eatenus potest, quia Saracenorum tribus quædam, quibus regio titulo præerat tunc Alamundarus, Cabadæ erant ac Persarum imperio obnoxiæ. De Cabade eodem varia habet lib. 15 Miscella, at non de hisce Martyribus, vti eam Baronius ibidem citat.

DE S. HONORATO EPISCOPO MEDIOLANENSI

AN. CHR. DLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Honoratus, Ep. Mediolanensis (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Honorati fuga, ob Longobardos.

[1] Qvo tempore Insubres aliosq; Galliæ Circumpadanæ populos subiugauere Alboino Duce Longobardi, Mediolanensem Ecclesiam regebat Honoratus Antistes, [S. Honoratus Ep. Mediolanensis,] ea conspicuus sanctimonia vitæ, vt non solum apud suos anniuersaria solennitate celebretur, sed & Romanis sit Fastis ad VI Idus Februarij adscriptus his verbis: Mediolani depositio S. Honorati Ep. & Confessoris.

[2] Nihil admodum ab antiquis de eo traditum litteris exstat, præter paucula ista Pauli Diaconi lib. 2 de gestis Longobardorum cap. 25. Alboin igitur Liguriam introiens, Indictione ingrediente tertia, tertio Nonas Septembris, sub temporibus Honorati Archiepiscopi, Mediolanum ingressus est. Dehinc vniuersas Liguriæ ciuitates, præterhas quæ in littore maris sunt positæ, cepit. [inde Genuam fugit an. 569] Honoratus vero Archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem vrbem confugit. Paulus quoque Patriarcha, annis XII sacerdotium gerens, ab hac luce subtractus est, regendamque Ecclesiam Probino reliquit. Qui hic Paulus, infra, ac paßim, Paulinus est, Aquileiæ pseudoepiscopus, Patriarcha a schismaticis Episcopis appellatus, nouo ac superbo nomine; quod tamen postea Romani Pontifices in posteris, Ecclesiæ reconciliatis, pacis caußa dißimularunt. Quæ autem Indictione ingrediente tertia, mense Septembri, ea anno Æræ vulgaris ⅠƆLXIX exeunte, gesta.

[3] Fugeritne Honoratus aduentantium hostium metu, an postquam deditam suo consilio vrbem velut expugnatam diripi vidit, in ambiguo ponunt recentiorum scriptorum sententiæ. [vel metu Longobardorum aduentantiū,] Bernardinus Corius historiæ Mediolanen. parte 1 ita scribit: Deinde ingressus est Mediolanum Alboinus tertio Septembris. Quam ob rem Honoratus Archiepiscopus ex vrbe Genuam fugit. Iacobus Philippus Bergomensis lib. 10 Chronic. Qui Honoratus cum Alboyn Longobardorum Regis impetum expauesceret, Ecclesiam suam ad tempus deseruit, & ad Genuensem vrbem confugit. Carolus Sigonius de regno Italiæ lib. 1 ad an. 570. Alboinus Brixiam, Bergomum, Laudem, Comum, aliaque Liguriæ vsque ad Alpes oppida eodem armorum impetu cepit. inde exercitum ad ipsum demum prouinciæ caput Mediolanum promouit. Vrbs neque firmo præsidio, neque validis munitionibus erat septa. Itaque imminente Alboini aduentu, Honoratus Archiepiscopus, audita potentis hostis feritate perterritus, Genuam vrbem ad mare sitam se contulit, atque eum plerique subsecuti optimatium sunt. Alboinus exercitu ad mœnia admoto, cum vrbem se, ni dederetur, expugnaturum ostendisset, ciues extremi excidij terrore perculsos ad deditionem adegit. Ita Mediolanum Nonis Septembris, tertia Indictione, receptum. Ita Sigonius, qui addere debuit, vt Paulus Diaconus, ineunte tertia Indictione id factum esse, & III Nonas Septembris, non ipsis Nonis. Eadem tradit Antonius Beffa Nigrinus in Elogiis domus Castilionææ, [quibus resisti non posset;] aduentante cum valido exercitu Alboino, Episcopum cum magna populi parte, quia vires nonerant, vt resisti barbaro posset, Genuam se recepisse. Et Ioannes de Deis, Cum Albuini, inquit, Longobardorum Regis expauesceret furorem Ecclesiam sibi commissam deserens ad tempus, ad Ianuensium vrbem confugit. Idem denique scribit Franciscus Besutius.

[4] At Blondus Flauius historiar. decad. 1 lib. 8. Inde Abdua amne transmisso, Mediolanum duxit Alboinus: eamque vrbem, dedentibus Honorati Ep. suasione ciuibus, breui cepit. [vel cum abiis vrbem diripi vidit,] Sperauit autem Honoratus, per deditionis facilitatem, barbarorum sæuitiam mitigare: sed breui contrarium cernens, Genuam se contulit, quæ vrbs in fide Romani populi permanebat. Breuius in eamdem sententiam Tristanus Calcus historiæ patriæ lib. 4. Tertio anno in Insubres profectus, [ipse auctor deditionis,] intra vrbem Mediolanum, suasu Honorati Archiepiscopi, recipitur: quam mox contra promissa diripi a barbaris permisit. Cuius rei indignitate permotus Honoratus, exulatum Genuam abiit. Georgius Merula quoque lib. 1 antiquit. Vicecomitum: A Mediolanensibus persuasu Honorati Ep. in vrbem recipitur: quam contra cōuentiones diripuit.

[5] Amplificat rem totam, non sine aliqua Honorati reprehensione, Iosephus Ripamontius historiar. Eccl. Mediol. lib. 8. Successerat Auxano, inquit, Honoratus Castelleonæus e Meliolanensi nobilitate, cetera vir magnus, ab vna parte minus felix, quod & voluntario exulio vitamfiniuit, & prope visus est mereri vt excidij calamitatem ei Mediolanenses acceptam ferrent. Nam cum ad mœnia barbarus accessisset, [aliis volētibus pugnare,] &, rebus quamquam afflictis, primi tamen impetus viderentur posse sustineri, eoque ciuitas inclinaret, Honoratus fuisse dicitur auctor vrbis dedendæ, accepta videlicet a barbaris fide, ne deditam violarent. Mox contra pactionem direpta est, non secus atque si diuturna obsidione fatigatus hostis, [eoq; plebi exosus:] ab rabie & dolore sæuiret in captos. Neque finis querelarum, queis Honoratum velut publicæ salutis proditorem incusarent. Et ille, tum impar dolori, quo trahi ac vastari populum suum videret, tum oneratus inuidia, quam publica calamitas conflabat, & grauabant viritim singuli, vltro in Ligures exulatum abiit.

[6] Discrepant ab ceterorum sensu, ac veritate quoque ipsa, vt reor, quæ hisce de rebus Leander Albertus in Lombardia Transpadana scribit: Longobardi, inquit, post Narsetis excessum, [perperam tradita quædam de vrbis obsidione.] in Italiam, per Foroiuliensem agrum, Alboino duce penetrarunt: subactaque tota Venetia, Mediolanum profecti, id grauiter & diu circumsessum deditione ceperunt. Quapropter ex veteri instituto coronam ferream Alboinus hic a Frontino Præsule sumpsit. Merula tamen Alboinum intra mœnia receptum,Honorati Antistitis suasione, scribit, & contra fidem datam vrbem diripuisse. Blondus introductum quidem Alboinum ad Honorati suasionem tradit, ceterum direptionis non meminit: imo alibi diserte negat, vllum eam ab Alboino detrimentum accepisse. Ita Leander, neque in iis quæ ex suo sensu aut ex fabulosis annalibus depromit, admodum felix, neque fidelis in alienis citandis. Non enim vel diu obsessum ab Alboino Mediolanum, vel Probinus tunc Præsul erat, vel ab hoc Alboinus Gentilis imponi sibi coronam voluisset; vt de ferreæ coronæ instituto nil dicam, cum ipsemet illud fateatur multo recentius Alboini ætate a grauioribus scriptoribus statui. At Blondus quomodo direptionis non meminit, cuius ex octauo historiarum libro verba retulimus? qui & in Italia illustrata ita loquitur: A Longobardis autem eadem vrbs non quidem destructa, (neque hoc asserit quisquam) sed maximis molestiis agitata est. Estne hoc, nullum detrimentum accipere?

[7] Quod ex hisce scriptorum de Honorati fuga iudiciis dignius fide sit, haud equidem pronuntiem. [si ante fugit S. Honoratus, videtur prudenter fecisse.] At ne quid tamen videar dißimulasse, melius consuluisse Ecclesiæ suæ Episcopum arbitror, tantisper furorem barbaricum declinando, potißimum si plerique de populo, ac saltem optimates, fugam capessebant, nec tamen reliqui omni Sacerdotum præsidio destituti erant. Neque sane poterant non id illi suadere primoresCleri populiq; non tam vt capitis ipse sui periculum ne adiret, quam ne ad enormeni summam pendendam adigeretur, qua non Ecclesiæ modo facultates, sed & priuatorum fortunæ omnes exhaurirentur. Spes quoque erat, non diu in iis locis hæsuros barbaros, sed præda onustos, vnde venerant, Pannoniam repetituros, aut alioquin armis pellendos; vti paullo ante & Wandalorum in Africa, & in Italia Gothorum erat ab Imperatoris Ducibus euersus dominatus. Quid, quod Antistes primariæ vrbis, nobili domo ortus, maiori quam quisquam auctoritate opem Imperatoris videbatur imploraturus? Satius igitur erat, vt vrbem, non ita pridem a Gothis excisam, nec adhuc fortasse satis idonee ædificiis ornatam, munitamq; muris ac propugnaculis, sineret quam leuißimo fato defungi, restituendam paullo post, si Deus annuisset, pristinæ libertati ac potentiæ: quam vt eam cum omni populo, si absque valido præsidio resistere victoria elato Regi conaretur, in extremum exitium pertraheret. Quid si ideo seceßit, quod populum cerneret velle cum hostibus pacisci, cum ab eo ipse consilio abhorreret? Neque enim quod alij diuinant, quam hoc, credibilius. Trahere quisque, quo suæ magis cogitationes inclinant, rationum momenta potest, cum nemo illis temporibus propinquus scriptor adest, quo satis certo stetur auctore.

§ II Aquileiensis pseudosynodus, S. Honorati æuo: alia longe posterior, eadem credita Baronio.

[8] Ecclesiæ Mediolanensi, vt ex Breuiario patet anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXV excuso, solenne est S. Honorati festum; Officium tamen recitatur quod commune est omnium Pontificum, absque propriis etiam Lectionibus: credo, quia nihil suppetebat, vnde eæ apte concinnari possent. Ferrarius tamen in Catalogo SS. Italiæ, ex Breuiario, vt ait, antiquiori fortaßis, dein abdicato, & Actis Ecclesiæ Mediolanen. de S. Honorato hæc tradit, [Acta S. Honorati apocrypha, ex Ferrario.] sed quæ ipsemet aliqua agere censura confitetur: Honoratus Mediolani natus ex Castilonia familia, iis virtutibus fuit præditus, vt S. Auxano in episcopatu successerit, maxime vero ob eloquentiam, doctrinam & morum sanctitatem, Benedicto summo Pontifice. Hic Ecclesiam Longobardorum barbarie valde labefactatam magna ex parte restituit. Concilio Aquileiensi, in quo Chalcedonensem synodum egregie defendit, aduersus hæreticos, interfuit, vbi & Paulinum Aquileiæ Patriarcham consecrauit. His aliisque rebus pie gestis, quibus eius sanctitas eluxit, VII id Febru. quieuit in Domino, cum annos III Ecclesiæ Mediolanensi præfuisset: cuius corpus in basilica S. Georgij ad Noxetam humatum est.

[9] Hic duo velut perhonorifica imputantur Honorato, quæ si facta ab eo essent, summo verti dedecori deberent, Concilio Aquileiensi interfuisse (quod & de eo Besutius tradit) & Paulinum consecrasse. [Non interfuit Synodo Aquileiensi] Si habitus tunc Aquileiæ est Episcoporum conuentus aliquis, de quo mox viderimus, non id legitimum Ecclesiæ concilium, sed conciliabulum auctoritati Apostolicæ Sedis maligne obtrectantium fuit; in quo, defendēdi Chalcedonensis Concilij prætextu, [pro 3 Capitulis] teterrimum est schisma conflatum, quo se Istriæ Venetiæq; Episcopi ab Apostolicæ Sedis communione separarunt, propter Tria Capitula, de quibus fuse egimus V Februarij cum de S. Ingenuino Brixinensi esset sermo.

[10] Ad hocce conciliabulum respicere videtur Pelagius Papa in ep. 5 ad Narsen Patricium, [& Paulini consecratione illegitima coactæ,] quam infra integram recitabimus, vbi ita loquitur: Nec licuit alicui aliquando, nec licebit, particularem Synodum congregare: quam scilicet innuit Aquileiensis Episcopi consecrandi caussa congregatam. Habita eodem fere tempore in Illyrico Synodus (nisi eadem sit, latius sumpto Illyrici nomine) pro Tribus Capitulis: eius meminit S. Isidorus lib. de viris illustr. cap. 31, vbi de Iustiniano Imperatore ita scribit: Condidit quoque & rescriptum contra Illyricianam Synodum, & aduersus Africanos Episcopos Chalcedonensis Synodi defensores peruerso studio. Diuersam ab Illyriciana Aquileiensem Synodum fuisse censet Baronius tom. 7 ad an. 553 num. 222. Hincque accidit, inquit, vt Venetæ & ei adiacentiumregionum Episcopi, cum essent sub Francorum dominio (Franci enim tunc illis dominabantur prouincijs) contra Quintam Synodum cogerent Concilium Aquileiæ, [non an. 553 sub dominatu Frācorum,] cuius meminit Beda. Seuerinus Binius eodem anno ⅠƆLIII coactum esse Concilium Aquileiense scribit, quia in locis imperij Romani, per edictum Iustiniani, defensores Trium Capitulorum persequentis, id non licebat: recitat deinde verba Bedæ ex libro de 6 mundi ætatibus.

[11] Quæ loca Franci an. ⅠƆLIII in Italia tenuerint, non reperio, nec inquiro. Anno insequenti, Theodebaldi Regis auspiciis Buccelinus magnam partem Italiæ peruagatus, [sed forte 557,] dein a Narsete interfectus est, Italia ad partes Imperatoris capta: nec fuit qui eam vltra reciperet. Ita S. Gregorius Turon. histor. Franc. lib. 4 cap. 9. [cum illi pridem Italia pulsi essent:] Quod vel anno ⅠƆLIV vel initio sequentis factum. Anno autem eodem ⅠƆLV deceßit Vigilius Papa, eiq; Pelagius suffectus, cuius tempore habita est Synodus illa Aquileiensis, in qua ordinatus Paulinus sub annum ⅠƆLVII vel ⅠƆLVIII, cum pridem ab iis locis pulsi essent Franci.

[12] At Synodus illa, de qua loquitur Beda, annis circiter CXL post habita est, [alia 140 post annis pro iisdem 3 Capitulis habita,] tempore Tiberij Absimari, qui anno Christi ⅠƆCXCVI Imperator est ab exercitu nuncupatus. Ita ille tom. 2 in libro de 6 ætatibus: Tiberius annos VII. Synodus Aquileiæ facta, ob imperitiam fidei, quintum vniuersaleConcilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati Papæ Sergij monitis instructa, & ipsa huic cum ceteris Christi Ecclesiis adnuere consentit. Quomodo enim Sergij monitis cogitari potest instructa eiq; annuisse, si tanto ante tempore habita? Confirmat id Anastasius in Sergio ita scribens: Huius temporibus Aquilegiensis Ecclesiæ Archiepiscopus, & Synodus quæ sub eo congregata est, qui sanctum quintum vniuersale Concilium, vtpote errantes, [a S. Sergio Papa correcta.] suscipere diffidebant, eiusdem beatissimi Papæ monitis atque doctrinis instructi, conuersi sunt, iidemque venerabile Concilium cum satisfactione susceperunt: & qui prius sub erroris vitio tenebantur, doctrina Apostolicæ Sedis illuminati, cum pace consonantes veritati ad propria relaxati sunt. Sedit S. Sergius Papa, vt IX Septembris dicemus, ab anno ⅠƆCLXXXVII ad ⅠƆCCI. Non tamen ad id vsque tempus omnes Aquileienses Episcopi in schismate permanserunt, cum legatur Maximus sanctissimus Aquileiensis Ep. sub S. Martino Papa Concilio Lateranensi interfuisse. Sed verisimile est, virus illud, quorumdam animis insidens, sæpius recruduisse.

§ III Paulini pseudoepiscopi ordinatio, perperam tributa Honorato.

[13] Iam de Paulini ordinatione agendum. Obijt hic, vt ante dictum, inuadente Liguriam Alboino, anno ⅠƆLXIX vel initio ⅠƆLXX, cum sedisset annos XII. Anno igitur ⅠƆLVII, [Paulinius Ep. Aquileiensis a Mediolanensi illegitime ordinatus,] vel ⅠƆLVIII, ordinatus, & quidem a Mediolanensi Archiepiscopo. Patet ex epist. 5 Pelagij Papæ, quæ ita habet: Pelagius Narsæ Patricio. Istud est quod a vobis poposcimus, & nunc iterum postulamus, vt Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, & illum Mediolanensem Episcopum, ad clementissimū Principem sub digna custodia dirigatis, vt & iste, qui Episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem Canonicam consuetudinem factus est, alios vltra non perdat; & ille, qui contra morem antiquum eum ordinare præsumpsit, Canonum vindictæ subiaceat. Nec licuit alicui aliquando, nec licebit, particularem Synodum congregare: [pseudosynodum cogit,] sed quoties aliqua de vniuersali Synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, rationem, aut sponteij qui salutem animæ suæ desiderant, ad Apostolicam Sedem pro recipienda rationeconueniant; aut si forte (sicut de talibus scriptum est, Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit) ita obstinati, & contumaces extiterint, vt doceri non velint; eos ab iisdem Apostolicis Sedibus aut attrahi ad salutem quoquo modo necesse est, aut, ne aliorum perditio esse possint, secundum Canones per seculares comprimi potestates. [Prou. 18. 3]

[14] Similia eumdem Narsetem ep. 4 rogat: Auferte tales ab ista prouincia: vtimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum Principem dirigantur, [homo schismaticiis,] & maxime Ecclesiæ Aquileiensis inuasor, qui & in schismate, & in eo maledictus, nec honorem Episcopi poterit retinere nec meritum. Eiusdem argumenti est 2 & 3 epistola, & in hac quidem ista inter cetera habet: De Liguribus atque Veneticis & Histriis Episcopis quid dicam? Quos idonea est Excellentia Vestra & ratione & potestate reprimere: & dimittis eos in contemptum Apostolicarum Sedium de sua rusticitate gloriari? Cum si quid de iudicio vniuersalis Synodi, [inepte aduersans quintæ Synodo,] quod Constantinopoli per primam nuper elapsam Indictionem actum est, forte mouebat, ad Sedem Apostolicā (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare & accipere rationem possent, dirigere debuerunt: & non clausis oculiscorpus Christi Dei nostri, hoc est sanctam Ecclesiam lacerare. Quod ait per primam Indictonem actum, annum indicat ⅠƆLIII, post consulatum Basilij XII, quo quinta Synodus habita.

[15] Quod autem tantopere in Episcopis Mediolanensi & Aquileiensi reprehendit Pelagius, id erat, quod hic ab illo esset ordinatus absque Apostolicæ Sedis approbatione, quam nempe impetraturum se non sperabat, qui opinionibus ab Ecclesia proscriptis peruicaciter adhæreret. Vt autem Narsetem fortius exstimulet Pelagius, ad ferendam Ecclesiæ opem, [sine Papæ consensu ordinatus,] compescendosque seditiosorum Præsulum conatus, sua ei priora facta in memoriam reuocat: Recolere, inquit, debet Celsitudo Vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo, quo Histriam & Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem Episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum Principem exinde retulissetis; & quid fieri debuisset, eius iterum scriptis recognouissetis; & inter vbique feruentes hostes Rauennam tamen, & is qui ordinabatur & is qui ordinaturus erat, prouidentia culminis vestri deducti sunt. Vnde scilicet illud concludit, [quod fieri non debuit:] multo æquiori ratione eum, qui non consulto Romano Pontifice ordinatus sit, eiusq; & Imperatoris edicto palam repugnet, gradu mouendum, præsertim cum ipsam in factiones scindere nitatur Ecclesiam.

[16] Hoc præditus ingenio, ita admotus infulis Paulinus: a quo autem sacratus? Erycius Puteænus lib. 2 histor. Insubricæ, vetera forsan, quæ a Ferrario citata retulimus, Acta secutus, Ab Honorato, [non ab Honorato,] inquit, Archiepiscopo Mediolanensi. Viro sancto, & quem Mediolani cælestium honoribus celebrari vidisti? Sane inquit, [(vt censet Puteanus,] sed contra vetera exempla. Æque friuola coniectura, in eodem libro, S. Maximianum Rauennatem Episcopum, qui XXIV Aprilis colitur, eum esse censet quem Pelagius Papa ep. 2 ad Narsetem, Maximilianum appellat, & nomen tantum Episcopi habere scribit, ab Ecclesiæ vnitate diuisum, & eius pacem iniquissime perturbantē, in suam & aliorum perniciem debacchantem.

[17] Nos suo loco Maximianum ab eo probro vindicabimus, vti Honoratum Ripamontius: Hanc Paulini consecrationem, inquit, aliæ litteræ in Honoratum, qui Auxano successit, [& vetus officium Mediola.)] referunt, ipsaque quotidiani precum officij Lectio sic habet; haud parua in Episcopum illum iniuria & probro. Numquam enim ille, vti sanctus & Apostolicȩ Sedi maxime addictus fuit, commisisset, vt interposita offensione, [quippe viro sancto;] sese negotio tanti discriminis immisceret, atque quodammodo aleret iurgia & lites. Ain, vero iurgia & lites? imo superbiam, improbitatem, peruicaciam schismatici hominis, atrocem in Ecclesia dissensionem ac tumultum nefarie molientis.

[18] Dein improuidum illum improbumq; ordinatorem indicat Ripamontius: Potuit hoc, inquit, in Vitalem cadere, qui rerum humanarum vsu & vulgari prudentia magis quam cælesti Spiritu negotia & res omnes ponderaret. [sed a Vitale,] Honorato tale quippiam admittere fuisset horror, eximiæ videlicet religionis, & haud dubie contemptu rerum humanarum in cælum eminenti. Fuit Vitalis S. Auxani decessor, ille ipse, opinor, quem Narses deduci Rauennam curarat, illic in Antistitem sacrandum.

[19] Demum qui id Honorato tribuunt, plerique secum pugnant, dum eum tres dumtaxat annos egisse in episcopatu fatentur, & adhuc superstitem fuisse cum Mediolanum cepit Alboinus, quo ipso tempore Paulinus deceßit annis XII gesto episcopatu. [diu ante quam Episcopus fieret Honoratus,] Longius etiam a vero abhorret, quod Antonius Beffa scribit, Probinum, Paulini successorem, ab S. Honorato consecratum. Quo pacto id aggredi voluisset vir sanctus, quod ita sciret antea Pontifici Maximo improbatum? aut qua ratione ad eum accedere poterat, cui nec Mediolani tuto esse licebat?

§ IV S. Honorati ætas, scripta, sepultura, natalis.

[20] Vti (quod sæpius iam querimur) nihil fere est de S. Honorati rebus gestis certum, ita nec quando episcopatum susceperit, [qui tamen non sub Benedicto Pontif.] aut quamdiu gesserit, constat. Acta § 2 e Ferrario recitata & Franciscus Besutius ac Ioannes de Deis, volunt euectum esse ad episcopatum Benedicto Pontifice Maximo, qui XVI Maij, an. ⅠƆLXXIII, Indict. VI. Pontifex factus, deceßit XXXI Iulij, an. ⅠƆLXXVII, Indict. X. Qui potuit ergo III Indictione incunte, sub finem nempe anni ⅠƆLXIX Mediolano abscedere Honoratus Episcopus? Alij, vt in Notis animaduertit Ferrarius, turpius etiam hallucinantur, dum an. ⅠƆLVIII, vel ⅠƆLXVIII volunt obiisse.

[21] [sed circa an. 567 ordinatus,] Antonius Beffa sub Ioanne III, anno ⅠƆLXVI factum Episcopum scribit; Donatus Boßius an. ⅠƆLXVII, Panuinius & Vghellus ⅠƆLXVIII; atque horum quidam annos III, [obiit vel Genuæ in exilio,] Beffa V, aiunt sedisse: vt anno ⅠƆLXX, aut ⅠƆLXXI deceßisse videatur, aut etiam ⅠƆLXXIV. Beffa ait beneuole exceptum a S. Felice Genuensi Ep. qui IX Iulij colitur, nonmulto post ibidem obiisse. Ripamontius: Ibi fama est, obscuro ac deuio loco, senio ac mœrore contabuisse. Clarum exitum alij Pontificis huius tradidere, qui nimirum & abfuisse tamdiu donec Longobardicus resideret furor, volunt, & postquam is resederat, [vel Mediolani cū honore:] multa & magna decora reuersum in patriam tulisse. Id nempe tradunt Acta supra ex Ferrario relata, eum Longobardorum barbarie valde labefactatam magna ex parte restituisse Ecclesiam. Idem habet Besutius.

[22] Nonnulla in diuinis Scripturis composuisse tradunt Bergomensis, Ioannes de Deis, Beffa Nigrinus. Eo respexit & Ripamontius: Neque dubium, ait, [dicitur quædam scripsisse:] quin & ornamentis ingenij & animi virtutibus fuerit inter primos eorum temporum, quem scilicet litteræ S. Gregorij talem ferant. Quæ enim litteræ? Non sane memint an vspiam S. Gregorius in epistolis ad Laurentium, Constantium, Deusdedit Episcopos, Mediolanenses Honorati meminerit. Vereor vt aliud argumentum habuerit Ripamontius, [an a S. Gregorio laudatus?] quam illa Bergomensis verba: Hunc Honoratum Diuus Gregorius in lib. Dial. multis effert præconiis. At non de hoc Honorato in Dialogis agit, sed de Abbate Fundano, de quo nos XVI Ianuarij. Besutius & a S. Gregorio in Dialogis, & a Paulo Diacono in historia scribit laudatum. Pauli supra dedimus verba, quibus an laudetur, haud liquet.

[23] De sepultura S. Honorati Donatus Boßius in Catal. Epp. Translatum deinde corpus eius Mediolanum, sepultum est in templo Diui Georgij ad Nucetam. [Mediolani in æde S. Georgij sepultus:] Ast in Chronicis, Iacet, inquit, in templo S. Eustorgij ad Noxetam. Ferrarius supra S. Georgij vocat. Ædis illius meminit alia caussa Ripamontius lib. 6 Qua parua nux, inquit, D. Georgij templo cognomento fecit. Ea ecclesia, vt Beffa scribit, dicta vulgo S. Georgij ad Nuculam, siue alla Nocetta; nunc vero Ad manum putei albi, siue Alla mano del pozzo bianco. Vbi etiamnum asseruari S. Honorati corpus, idem testatur.

[24] Quod nunc VI Idus Februarij agitur S. Honorati festum, olim VI Kalendas Martij, siue XXIV die agi solet. Ita Ioannes de Deis: [coli solet 24, nunc 8 Febr.] Eius festum VI Kal. Martij ab Ecclesia Mediolanensi celebratur. Quo die ista de eo prædicat Galesinius: Mediolani S. Honorati Ep. Is nobilis eximia virtute vir, rerum, quas constanti Christianæ religionis exercitatione gessit, gloria clarus, obiit in Domino.

[25] In Vita S. Verani Cabellicensis Episcopi, quam dabimus XI Nouembris, ista habentur: [S. veranus Ep. Cabellicensis ad eum venit.] Mediolanum vsque peruenit, Roma nimirum reuertens. Tum recensit is aliquot miraculis illic ab eo factis, subditur: Deinde petente sanctissimo viro Honorato ipsius ciuitatis Episcopo, ad ciuitatem, cui nomen Albingauo, profectus recessit. Vghellus primum inter Albingaunenses Antistites Honoratum locat, qui S. Veranum, dum Roma reuerteretur, [missusq; ab eo Albingaunum.] excepit hospitio an. CCCLXXVII, vt in huius Sancti actibus plane legitur. Nempe quales S. Verani actus recitat Petrus Equilinus lib. 10 cap. 50, qui vixisse scribit tempore Imperatoris Valentis; innuitq; in Gallia tunc fuisse Valentem, & ab eo euectum ad episcopatum esse Veranum. A Sigeberto I Clotharij I filio, Rege Metensi, ad Cabellicensem Cathedram promotus est S. Veranus, ab Italia reuersus. Porro Sigebertus regnum illud Metense, siue Austrasianum, vt postea vocarunt, adeptus est anno ⅠƆLXI, obiitq; ⅠƆLXXV, vti alibi diximus. Qui character temporis S. Honorati ætatem firmat. Ex S. Verani autem itinere per Italiam colligere est, non videri in Italia tunc fuisse Longobardos: quomodo enim ita secure RomaRauennam, inde Mediolanum, Mediolano Albingaunum, barbarorum vndique frementibus armis, facere iter potuisset? Nisi pauperi peregrino tuta omnia fuisse quis dicat.

DE S. NICETIO EPISCOPO VESONTINO.

INITIO VII SEC.

[Praefatio]

Nicetius, Ep. Vesontinus in Burgundia (S.)

I. B.

[1] Vesontione, Sequanorum metropoli, colitur VIII Februarij S. Nicetius, XXII illius vrbis Episcopus; vti Ioan. Iacobus Chiffletus Vesontionis par. 2 testatur. De eo Molanus in addit. ad Vsuardum: Eodem die natale S. Nicetij Ep. Bisontini & Confessoris, [S. Nicetij natalis 8. Febr.] præclaræ sanctitatis viri. Eumdem Ferrarius quoque refert, sed, mendosum Democharis catalogum secutus, secundum Vesuntiensium Episcopum fuisse tradit. Agit & Saussaius de eo in Martyrol. Gallicano, asseritq; corpus sepultum in ecclesia S. Petri, magna illic frui deuoti populi veneratione; celebrique Cathedratici Cleri processione, mysticisque officiis hodie sacram eius memoriam honorati.

[2] Hæc Chiffletius in antiquo cæremoniali codice Metropolitanæ tradit ita præscribi: In festo S. Nicetij, VI Id. Februarij, itur ad Missam in ecclesia S. Petri, [quo supplicatio fit] vbi requiescitcorpus eiusdem Sancti, cum processione, & omni decore, exceptis vexillis. Addit de Diui sepultura: Iacere creditur prope maius altare, nec vnquam effossum est. Cum autem delatum fuerit eius corpus in ecclesiam S. Petri, [ad ecclesiā S. Petri,] quam ab Eusebio quarto Præsule olim extructam ipse reædificarat, vt constat ex vetustis codicibus; & extra muros eiusdem ecclesiæ sepultum, prout adhuc viuens præceperat; [ampliatam incluso eius sepulchro,] cumque pij superstites, qui nec sacrum eius corpus sub dio relinquere, nec alio, quam quem elegerat, loco reponere vellent, propriam ei condiderint ecclesiam, sepulchrum intra sanctuariū continentem; hoc sic accipiendum putamus, vt ædes S. Petri ea parte ampliatæ sint, qua nunc S. Nicetij ossa continent: (neque enim vllus, quod sciam antiquus liber, meminit ecclesiæ S. Nicetij) factumque successu temporis, [ad quod maius altare:] vt ecclesiæ S. Petri maius altare, illud ipsū fuerit, quod prope S. Nicetij sepulchrum olim fideles erexerant. Ita Chiffletus.

[3] Alius ab hoc est S. Nicetius Ep. Treuirensis, qui V Decembris colitur. [eius Vita,] Huius porro Vesuntini Nicetij Vitam ad nos misit Petrus Franciscus Chiffletius noster, ex MSS. codicibus Ecclesiæ & diœcesis Vesontinæ: cuius partem præcipuam iam antea in sua Vesontione frater ediderat. Ex libris S. Ioannis, S. Stephani, [ætas.] & S. Petri. Vixit initio septimi a Christi ortuseculi, vt in Vita patet ex Theoderici Burgundiæ Regis ætate, qui anno DCXIII obiit.

VITA AVCTORE ANONYMO
Ex MSS. codicibus Bisuntinis,
eruta a Pet. Franc. Chiffletio S. I.

Nicetius, Ep. Vesontinus in Burgundia (S.)

BHL Number: 6093

[1] Virtus, animi habitudo, dono Dei altissimi data mortalibus, [Virtute clarus] ad bene viuendum informat, ratione vti, ac vtile cum honesto demonstrat: docet quoq; quid sequatur quisque, quidue fugiat; quomodo etiam inter bonum malumque discernat; ne ab illo quidem in aliquo deuiando commutet sententiam, ex quo formæ substantialis trahit essentiam: in eo & per ipsum se quoque cognoscens existere; in quo quidem, & per quem, cuncta nouerit vnum esse.

[2] Hanc igitur virtutem sancti viri super omnia diligentes amando secuti, morituri seculi despecta vanitate,Diuinis se mancipauerunt obsequiis; quorum corda, & caro in Dei viui exultauit seruitiis. [Nicetius fit Ep. Vesontinus,] Inter quos B. Nicetium, virum apostolicum, a Chrysopolitanæ Ecclesiæ Archiepiscopum, religionis culmen sumpsisse indubitanter credimus; cuius hodie felicis migrationis diem ad cælos recolimus: cuius etiam laudabilem vitam pro sui magnitudine in paucitatem digessimus: pro numero namque virtutum in eo habitantium pauca suggerimus, quarum multiplicitatem comprehendere nequaquam sufficimus.

[3] Tempore igitur b Theoderici Regis Burgundiorum, qui nepos c Brunichildis erat Reginæ, cuius voluntatibus idem Rex sæpissime obediebat, [vir illistris,] viduata longo tempore Sedes Bisuntica extiterat. Post vero felicis martyrij gloriosum agonem d B. Antidij, eiusdē Sedis Antistitis, barbarica Wandalorum irruptione cōsummati, vir iste de sublimibus vnus, eidem Sedi, [electus a Clero & populo,] pari consensu cleri ac populi, diuina prouidentia destinaturpatronus. Hoc enim sancta Bisunticensis Ecclesia ab initiis primitiuæ Ecclesiæ sui iuris in perpetuum obtinuit, quatenus nulla potestas vllo pacto vel caussa Pontificem sibi subrogauerit, nisi quem communis Cleri ac populi deuotio sibi canonice elegerit.

[4] Erat denique in beato Pontifice contra errores diabolicos cælestis sapientiæ plenitudo, aduersus mundi conflictationes infatigatæ constantiæ fortitudo. [sapiens,] Cuius quidem eloquentia cælitus inspirata populum sancte viuere edocebat, beatæ vitæ exemplis subditos roborabat, seculum eiusque amatores repletus Spiritu sancto confutabat. O quam iuste prædicamus cunctis præconiis esse laudabilem, quem sanctitas Sacerdotem, quem eruditio Doctorem, quem vera fides constituit egregium Confessorem!

[5] Vir denique prudens & eximius, quia ardenti animo ad cælestia properabat, terrena solo actu, [sanctus,] non tamen affectu possidebat. Et quia non posse Deo seruire & Mammonæ se sciebat, soli Deo seruiens, diuitiis imperabat, in dandis eleemosynis assiduus, in vigiliis strenuus, in oratione conspicuus, [eloquens,] tam doctrina quam vita clarebat: prædicationem suam operibus confirmabat; cuius sermo puritate amabilis, simplicitate laudabilis, gratia admirabilis; [gratus omnibus,] & quia sancti Spiritus gratiæ perfecte donum possidebat, amatus ab omni populo erat.

[6] Vir autem Israëlita, in quo dolus non erat, hæreseos e incitamenta, fidei firmitate subnixus, conculcabat, [strenuus contra hæreticos,] sanctam Ecclesiam in fide orthodoxa regebat. In quo officio quantus, quamque industrius extiterit, si quis studiose requirit, in epistolis f B. Gregorij Papæ super eadem hæresi abscissa, huic & aliis Galliarum Episcopis directis, reperire poterit. Fuit enim B. Gregorij Papæ contemporaneus; & admodum sanctimoniæ eius conturbernio per literas vsus. [S. Gregorio familiaris:] Cui sæpissime literarum schedulas dirigebat de conculcanda hæresi, de sancta prædicatione in populo Dei, de legis ministerio, & doctrina fidei. Ipse vero legaliter suum implens officium, & Magistri præceptis diligenter & curiosissime intendebat, & a mandatis Domini nullatenus declinabat.

[7] Erat autem tunc temporis B. Columbanus Luxouiensis cœnobij Pater celeberrimus; [altaria cōsecrat] cuius rogatu B. Nicetius Antistes sanctissimus, g Anagrates, & Luxouium, & Fontanas adiit, & in vtroque cœnobio, ab eodem sanctæ memoriæ Columbano ædificatis ecclesiis (quia in sua erant diœcesi) altaria dedicauit. Ibique de diuinis dulci & admirabili confabulatione habita, post multarum lacrymarum sparsa flumina, post deosculationes creberrimas, [rogatu S. Columbani,] Præsul ad ciuitatem rediit: Columbanus vero monachorum vitam educando apud Luxouium aliquanto tempore fuit. Inter quos quanta fuerit veræ concordiæ caritas, quantaque in oratione societas, [quocum frequens communicat,] non est dictu facile. Die enim, noctuque desiderabant alter alterum videre: salutatorias epistolas sæpe sibi mittebant, de Dei seruitio hortari & commonere inuicem sese studebant.

[8] Post hæc vero accidente discordia inter Reginam Brunichildem, [eumq; Luxouio eiectum benigne excipit.] & beatissimum Columbanum (nulla enim concordia inter bonum & malum) iussu Regis Theoderici (Regina enim vrgebat) pulsus a Luxouio, per manus satellitum, ductus est h ad Bisunticam ciuitatem in exilium. Vbi videns eum B. Nicetius, mutuæ dilectionis alacritate perfunctus, & fratris aduersitati solatium inferens, modeste condolebat, & multo gaudio replebatur, quia confabulandi copiam tali cum viro habebat: vbi diu eum honorifice tractās, salua Regis reuerentia secum habuit: donec Dei voluntas, in cuius manu sunt omnia, sua potentia ac dispositione beatum virum ab hoc exilio liberatum i reduxit. Non videbatur B. Columbano se exiliū passum esse, sed Dei paradisi deliciis, quamdiu cum sancto Episcopomansit, interfuisse.

[9] Verum cum iam omnipotens Deus voluit beatissimum Confessorem & Archiepiscopum ex suo seruitio remunerari, & quia supra pauca fuerat fidelis, supra multa constitui, cœpit aliquantulum febribus fatigari. Cumque iam suæ depositionis diem imminere sentiret, [die a se prænuntiato moritur:] conuocans Clerum & populum; verbum salutis edidit, suæ vocationis diem ab hoc seculo notificauit; pacem eis, Magistri sui ac Saluatoris vestigia sequens, reliquit. [sepelitur extra ecclesiam:] Ipse vero sexto Idus februarij exutus hominem in Domino quieuit. Cuius sanctissimum corpus delatum est ad ecclesiam, quam antecessor eius sanctæ recordationis k Eusebius, quartus Episcopus, in honore B. Petri Principis Apostolorum construxerat, & extra muros sepultum est, sicut ipse in vita sua disposuerat. Populus autem sancta deuotione commotus, propriam sibi condiderunt l Ecclesiam, sepulchrū eius infra sanctuarium continentem; [illustratur miraculis.] vt quem in terris dilectissimum habuerunt Pastorem, in cælis mererentur propitium intercessorem. Vbi ostendit piissimusDominus qualis sui famuli fuerit vita, cuius ossa innumeris miraculis coruscant: ad cuius sepulchrum, fiducialiter recepturi quod iure poscūt, fideles populi properant; ad laudem ipsius & gloriam, cui honor, & iubilatio per infinita secula. Amen.

[Annotata]

a Multos citat Chiffletius par. 1 cap. 2 auctores medij æui, qui Vesontionem Chrytopolim appellarunt, [Chrysopolis.] & rationes appellationis inquirit.

b Theodericus, Childeberti F. Sigeberti N. Austrasiæ Regum, primum Burgundiæ Rex fuit: & siue auiæ Brunechildis consiliis. seu quibus aliis furiis actus, fratri Theodeberto scelerata intulit arma an. 612, ipse anno sequenti morbo extinctus.

c Brunechildis scelera exaggerant Gallici scriptores, qui imperantibus Chlotarij 11 posteris vixerunt. [Brunechildis.] Alioquin reperitur sæpe laudata a S. Gregorio & aliis. Ioannes Floydus e Societate nostra vir eruditissimus integro volumine (quod nondum tamen lucem vidit) eius innocentiam & sanctitatem asserit. Iniquior fuisse videtur in S. Columbanum, & vitia nepotum, lasciuiam præsertim, dissimulasse. Nos neque tam nigram, quam fingitur a Francis, remur fuisse, neque adeo sanctam vt adaras inuocanda videatur.

d Colitur S. Antidius Ep. M. vt scribit Chiffletius;, 17 Iunij, licet ad 25 sit Romano Martyrologio inscriptus. In omnibus porio Archiepiscoporum Bisontinorum catalogis, vt idem testatur Chiffletius, proxime ante Nicetium reponitur, etsi longo dirimuntur interregno, & inter vtrumque vacasse diciturSedes multo tempore. Ipse SS. Leontium & Chelidonium, & sex alios interiicit.

e Hæresis illa, ait Chiffletius, cui amouendæ adlaborauit Nicetius, simoniaca est, quæ per ea tempora toto quidem Christiano orbe, sed maxime in Galliis grassabatur: & porro grassata est, vt S. Eligio ac S. Audoëno, aliisq; sanctis viris, ad eam euellendam multum fuerit labores suscipiendum.

f Nullam vidimus adhuc S. Gregorij epistolam seorsim ad S. Nicetium datam: multæ extant ad varios Episcopos ac Principes de eo argumento scriptæ.

g Anagrates & Fontanæ sunt duo Prioratus, seu cellæ monachorum, prope Luxouium, vulgo Anegre & Fontaines.

h De S. Columbano agemus 21 Nouembris, vbi & de hoc eius exilio.

i Mox iterum Luxouio pulsus, per vrbem Vesontionum Augusto dunumque ad Auaiionem castrum peruenit; & per longos circuitus Italiam petiit.

k Vixisse traditur S. Eusebius Constantini Magni temporibus, Episcopus a S. Melchiade Papa consecratus. Quia eius natalem ignoramus, referemus eum ad 23 Martij, propterea quod is dies est primus in quem incidere feria 2 Paschæ potest, qua, in ecclesia S. Petri ab eo fundata, Missa trium Euangeliorum, vt vocant, celebratur, ratu nusquam alibi a nobis adnotato. Eam ecclesiam tunc in suburbio fuisse, nunc in centro ciuitatis esse tradit Chiffletius.

l Priorem solum ampliatam censet Chiffletius.

DE S. PAVLO EPISCOPO VIRDVNENSI

circiter Annvm DCXLIX.

Commentarius præuius

Paulus, Ep. Virdunensis in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 2143

Avctore I. B.

§ I S. Pauli Vita a quo scripta?

[1] Tertiusdecimus Ecclesiæ Virodunensis in Gallia Belgica Episcopus recensetur a Richardo Wasseburgio, Antonio Demochare, Ioanne Chenu, Claudio Roberto, S. Paulus, cuius VIII Februarij die anniuersaria celebritas agitur. An res præclare ab eo gestæ, ipsius æuo traditæ sint litteris, nusquam legimus. Tertio post seculo, cum libri & memoriæ sanctorum Patrum, [Vitas Episcopor. Virdun.] vna cum ipsa primaria Virdunensi basilica, incendio magna ex parte essent absumptæ, Bertharius Presbyter, vt infra in Vita cap. 4. num. 8 dicitur, a Domno Dadone ipsius vrbis Episcopo rogatus, [scripsit Bertharius] omnium ante se Virdunensium Episcoporum nomina & actus, scire vt potuit, mira breuitate contexuit: inter quæ etiam huius non immemor, hæc quæ prædictasunt, ordinatim suo loco constituit. Wasseburgius lib. 3 Antiquitat. Galliæ Belgicæ, scribit Bertharium hunc, primum Dadonis Capellanum, deinde Ecclesiæ Virdunensis Decanum fuisse, atque ex libri illius præfatione ista recitat: Reuerendissimo & sanctissimo seniori meo Domino Dadoni Virdunensis Ecclesiæ inclyto Episcopo, [ad Dadonem Ep.] Bertharius vester Presbyter deuote vrbis (forte vobis) orando felicitatem æternam in Christo. Quoniam vestro tempore per XXXVI annos, pro bono studio & inclyta fama, nobis multa venerunt prospera; nunc autem peccatis nostris exigētibus, principalis ecclesia nostra igne succensa, libri & memoriæ sanctorum Patrum nostrorum ex magna parte eidem flammæ sunt traditæ. Ne autem penitus obliuioni traderetur sacrosancta memoria, venerabile nomen, & operatio sancta, licet infirmitate & tristitia attritus, quæ de sanctis antecessoribus vestris legi & a fidelibus audiui, breuiatio sermone comprehendere commodum duxi, vobis quidem gratum, posteris vtile.

[2] Interfuit Dado Episcopus Concilio Metensi an. Christi ⅠƆCCCLXXXVIII, aut, vt Sirmondus & Brawerus censent, ⅠƆCCCXCIII. Deinde Triburiensi an. ⅠƆCCCXCV, vt habent acta, vel ⅠƆCCCXCVI, vt Regino qui tunc viuebat, & Brawerus. Extat eiusdem Dadonis ad Ratbodum Treuirensem Archiepiscopum epistola data V Id. Maij, Indict. IX, ann. Chr. CMVI, apud Iuonem parte 6 Decreti cap. 435. Annus porro eius XXXVI, quo conscriptum est a Berthario Episcoporum Virdunensium breuiarium, [an. 916.] erat Christi CMXVI, non CMXX, vt vult Miræus in Mantissa ad Bibliothecam Ecclesiasticam. Nam instrumentum quoddam apud Wasseburgium, quo omnia, quæ suo tempore, duorumq; decessorum suorum Hattonis & Berhardi auunculi sui, Ecclesiæ Virdunensi donata erant, describit, ita orditur idem Dado: Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCCCXCIII, regnante vero Domino Arnulpho gloriosissimo Rege anno V, nostræ autem ordinationis XIII, Indict. IX, ego Dado Virdunensis Ecclesiæ Episcopus &c. Ad eam igitur Cathedram euectus erat an. ⅠƆCCCLXXX, quam tenuit vsque ad ann. CMXX, vt habet Wasseburgius, aut CMXXIII, vt Cl. Robertus: non ergo obiit ann. ⅠƆCCCLXXX, vt perperam scribit Molanus Annot. ad VIII Febr.

[3] Post Bertharium autem (qui Bertharius est Molano, Surio, Lippeloo, Haræo, Doubletio, Gerardo Ioanni Voßio lib. 3 de histor. [post eum Laurētius Leodien.] Latinis par. 2 vbi Auctores recenset incertæ ætatis) gesta Episcoporum Virdunensium scripsit sub Alberone Episcopo circiter an. Chr. ⅭⅠƆCXLVI Laurentius Leodiensis, in cœnobio S. Vitoni apud Virdunenses monachus, instigante Hugone ibidem monacho, vt lib. 4 testatur Wasseburgius, qui sæpe eum citat. Miræus ait, Laurentium gesta Episcoporum, quæ Bertharius scripserat, ad annum ⅭⅠƆCXLIV produxisse. Valerius Andreas asserit, post Bertharium, ab anonymo conscripta vsque ad ann. ⅭⅠƆXLVIII, a Laurentio vsque ad ⅭⅠƆCXLIV. Wasseburgius in Berengarij XXXIII Episcopi gestis, citat Bertharium in collectaneis ad ann. CMLX, quæ indubie sunt ad Bertharium adiecta. in Richardo XL Episcopo ad ann. ⅭⅠƆXLV citat Laurentium, quem Valerius vult suam historiam ordiri ab ann. ⅭⅠƆXLVIII. Optandum vt hæc aliaq; vetera monumenta lucem aliquando aspiciant, certius vt de variis auctoribus & Episcoporum gestis ferri iudicium queat.

[4] Aliam S. Pauli Vitam grauiter & fideliter iam olim conscriptam asserit Laurentius Surius, quam ipse redditam aliquanto Latiniori stylo, [S. Pauli Vitam anonymus,] & quidem aliquot locis paraphrastiκῶς, edidit tom. 1 de Vitis SS. Quam eamdem esse censent Galesinius & Wion in Notis ad Martyrologium hoc die quæ a Berthario scripta dicitur. Verum manifestum fit legenti, [hic editā;] ab alio scriptam esse, cum in ea Bertharius citetur. Eamnos hic primigenia phrasi exhibemus ex insigni codice monasterij S. Maximini Treuiris, quem minimum a CCCC annis esse exaratum, ex charactere, aliisque indiciis coniicimus.

[5] Edidere præterea S. Pauli Vitam, e Suriana contractam, Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Iacobus Gononus lib. 1 de Vitis PP. Occidentis; [atque alij.] Gallice Iacobus Doubletius, & accurate Wasseburgius, Renatus Benedictus, Guilielmus Gazæus. Agit de eo Brawerus lib. 7 Annal. Treuiren. Trithemius de viris illustr. Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 258 & lib. 4. cap. 201. Wion Ligni Vitæ lib. 2 cap. 55. Demochares, Claudius Robertus, Ioannes Chenu in Catalogo Episcopor. Virdunensium, Bruschius in monasteriorum Germaniæ Chronologia, vbi S. Mauritij Tholegiense cœnobium describit.

§ II S. Pauli vita in eremo & cœnobio.

[6] De S. Pauli patria statuere nihil possumus. Natum in Gallia Belgica tradunt Brawerus, Surius, Haræus, Ghinius, Lippelous; Doubletius in Flandria; (quo nomine nos amplißimam inter Scaldim ac mare sitam regionem, Franci subinde vniuersas Belgicas prouincias appellant) at Wasseburgius, [S Paulus Belga,] Wion, Gononus, Roserius, Saussaius, Augustoduni in Æduis. Hos ea ratio mouet, quod S. Germani Parisiensis Episcopi frater dicatur fuisse, hunc vero constet, Fortunati testimonio, territorij Augustodunensis indigenam extitisse.Quod mirum est Surium, Haræum, Lippeloum, Doubletium non perpendisse, qui hic Paulum in Belgica natum, illius aiunt fratrem fuisse, quem XXVIII Maij fatentur Augustodunensem. Renatus Benedictus & Gazæus solum scribunt in inferioribus Galliæ partibus natum esse Paulum. Breuiarium Virdunense ait, ex Augustinensi territorio in inferioris Galilææ partibus progenitum; consanguineum S. Germani. In Responsorio tamen frater S. Germani appellatur.

[7] Neque vero satis verosimile est fratres fuisse Germanum ac Paulum, etsi id, præter recentiores iam nominatos, [non S. Germani Parisien frater:] Bertharius tradiderit, & Treuirensis historia a Wasseburgio citata; quod tamen ipsi quoque Wasseburgio haud satis probatur. Obiit S. Germanus anno Childeberti Regis 1, Chr. DLXXVI, vt patet ex S. Gregor. Turon. lib. 5 cap. 8. natu grandis, vt qui a S. Agrippino Augustodunensi Ep. quem I Ianuar. ostendimus circa an. ⅠƆXL videri deceßisse, fuerit sacerdotio initiatus. Quis credat anno ipso, quo minimum sexagenarius obiit, natum illi fratrem germanum Paulum, quem plerique volunt ad ann. Chr. ⅠƆCXL aut DCIL peruenisse? Quid, quod nec primogenitus erat Germanus, vt ex Vita patet? Vt necesse sir Paulum, si eius germanus fuit, octogenaria matre genitum esse, aut centenaria, si (quod tradit Wasseburgius, & nos sua loco discutiemus) Germanus octoginta vixit annos? Wion, Chenu, Wasseburgius, Gononus, non fratrem S. Germani, sednepotem scribunt fuisse, id est, fratris aut sororis filium: sed qui probant? Nam quod patrem eius Wasseburgius Eleutherium, Ren. Benedictus & Gazæus Eleutharium vocant, matrem Eusebiam; id ab illorum manauit opinione, qui S. Germani fratrem faciunt, quem constat patre Eleutherio, Eusebia matre natum. Testatur Wasseburgius vetustis monumentis proditum, septenos fuisse S. Pauli parentibus liberos, omnes religiosum institutum amplexos, omnes in Diuorum tabulas relatos.

[8] Ex patria, quæcumque illa fuerit, in montem Vogesum, aut Vosequm (vt habet Vita) seceßit. Diuidit Vogesus a Lotharingis Burgundos, & Alsatios, vt Ortelius & Merula scribunt: imo, vt alij, [fit eremita in Vogesi iugo.] ab ipsis Sequanorum finibus ad Belgicæ vsque limites varia protendit iuga, vallibus apte discreta. Quam Vogesi partem coluerit Paulus, ita edisserit Browerus lib. 7 Annal. Treuir. Tradunt domestici Scriptores, priusquam Theologiense monasterium iniret, eremi rudimento ponendo, locum eum delegisse, qui in vrbis Treuericæ conspectu mons Gebenna antiquitus, exinde vero ab ipso trahens Paulo cognomentum, Pauli-mons appellatus sit; cuius iugum, etsi variis locis interruptum, ad Vogesi ramos pertinere tamen, etiam testes ab hoc æuo supersunt:

Mons Vogesus sumit Rhætis ex Alpibus ortum,
      Et viridi costa te quoque Treuir adit.

Trithemius de viris illustr. lib. 4 cap. 201 de Pauli vita anachoretica sic scribit: Hic primo eremiticam duxerat vitam cum multis aliis super montem Cebennam in opposito vrbis Treuerorum, [Cebenna dicto, nunc Paulsberg,] qui ex eius nomine Mons-Pauli modo appellatur; sed vulgus nominat eum Bulisberg. fuit id fortaßis ætate Trithemij: at nunc Paulsberg, aut Polsberg vulgo dicitur. Idem Trithemius lib. 1 Compendij Annal. in Clodouæo II. His temporibus in diœcesi Treuirorum magnæ sanctitatis viri claruerunt: quorum e numero Paulus erat vnus, qui super montem Gebennam in opposito ciuitatis Treuericæ, [e regione Treuirorū:] trans pontem Mosellæ fluminis, vitam duxit eremiticam… Mons Gebenna dictus antea, nomen ab eo suscipiens, Pauli mons (vulgariter Paulsberg) nuncupatur vsque in præsentem diem.

[9] Ex hac eremo in Theologiense monasterium migrauit Paulus. Id, teste Browero, oppido S. Wendelini proximū, loco nemoroso & floridis pratis amœno situm est. Doleiam, [dein monachus Theologij,] siue Tabuleium placet appelasse veteres, ceu sectis instar tabularum & in quadrum aptis lapidibus eius prima structura surrexisset: nos vero Theologiū, quod frequens ibi de Diuinis rebus commentatio, tū insignis etiam olim sacris addiscendis litteris erecta schola, nuncupatum didicimus. Posita vero eius cœnobij fundamenta primis Dagoberti regni annis, Modoaldo Treuirorum Archiepiscopo studium atque patrocinium eam in rem suum conferente; [(quod sub Dagoberto ædificatū,] cum priuatis eius loci documentis, tum publicis etiam litteris, quæ B. Pauli res gestas continent, demonstrari potest. Ista Browerus; quibus consentanea iam ante tradita a Trithemio & Bruschio. Ille Compendij Annal. lib. 1 in Clodouæo II ita scribit: Sed neque silentio transeundum fuerat, quod Rex Francorum Dagobertus, anno Dominicæ Natiuitatis sexcentesimo vicesimo septimo, Indict. Romanorum quintadecima, fundare cœpit monasterium Dologiense Ord. S. Benedicti, [iuuante S. Modoaldo)] diœcesis Treuirorum, consilio & auxilio B. Modoaldi Archiepiscopi: quod Sigebertus Rex Austrasiæ, filius eius, consummauit, & S. Pirminius, Præsul & monachus, postea pulchrius decorauit. Eadem de fundatoribus, annoq; fundationis scribit Bruschius, atque ex eo Cl. Robertus, & Gononus. Verum Antonius Yepes tom. 2 historiæ Benedictinæ ad an. Chr. DCXX, non a Dagoberto, sed Clothario eius patre fundatum esse Dolegium scribit; atque ante eum Wasseburgius, ea motus ratione, quod antequam regnaret in Austrasia Dagobertus, iam Episcopus erat Paulus. Verum id erat probandum, vt optime Browerus. Neque prohiberi, inquit, Virdunensium Episcoporum commentario volumus, quo minus antiquam & receptam a cœnobitis opinionem, testimoniis destituti prȩsertimaliis, amplectamur.

[10] Quis primus Theologij Abbas fuerit, a quo Paulus in monachum adlectus, non proditur. Claudius Robertus S. Wendelinum fuisse existimat. [forte sub S. VVendelino,] Bruschius ait primi nomen intercidisse: etsi sint, qui S. Wendelinum pro primo Abbate huius loci habeant. Agemus de S. Wendelino XXI Octob. Quod huc facit, quia S. Paulo vel magister fuit vitæ religiosæ, vel collega, ita de eo scribit Browerus lib. 7 Annal. vbi de ortu agit Theologiensis cœnobij: Et peregrinæ non minus quam domesticæ sanctimoniæ gloria Treuirense solum abundabat. Huic ex longinquo se intulerat magno pietatis ardore, [Scoto, regij generis, sed subulco,] sed fama mirandis editis operibus illustriore, S. Wandalinus, origine Scotus, & regia, quod famæ datur, stirpe procreatus. Hunc & patriæ cælestis amore, & soli natalis fastidio, vt quod Christi desiderio postponeret, in illam ferunt Treuirorum regionem delatum, quam Westerreichum, seu Occidentale regnum, appellamus: ibi viro nobili, præclaro studio vincendi sui, operam locasse pascendis suibus; oblitumque generis ac natalium, haud grauate personam induisse subulci; tantoque religionis æstu, cultui Diuino ac reliquis vacasse piæ mētis exercitiis, vt ad inediam, assiduas obsecrationes, & peruigilia, nullum diurni nocturniquetemporis spatium intermitteret; postremo vitæ perfectioris amore inflammatum, Theologiense monasterium ingressum, & rigidæ disciplinæ libenter submisisse collum; [mox monacho,] humilitatis ac suimet abiectonis, ad vltimam vsque vitæ metam, obseruantissimum. Quapropter Diuinæ placuisse bonitati, nomen famamque viri maxima ad posteritatis memoriam claritate splendescere, oppidumque super sepulchrum eius atque ædem extructum, Diui nomine venerandum, ad hoc vsque tempus conseruare: nam S. Wendelini oppidum posteritas nuncupauit; [(a quo oppidi nomē)] paretque Treuirorum Pontifici, cuius etiamnum ditioni subiacet. Porro locus insigni quondam miraculorum frequentia, ac populi religionis ergo concursantis multitudine, clarissimus extitit: tametsi ex quo grauem vicinis in locis res Catholica plagam accepit, ignibus insuper vexatus, ægre splendorem antiquum tuetur. Hæc Browerus.

[11] Huius igitur vel magisterio vel exemplis eruditus Paulus, mox & ipse aliorum magister est factus. Nam Theologiensem Abbatem secundum fuisse, Cl. Robertus, Saussaius, ac Bruschius tradunt: imo hic factum scribit ex eremita Abbatem. Agnouit fortaßis illico S. Wendelinus idoneum, qui aliis præficeretur; sibiq; eum substituit, vt solitariam ipse vitam agere posset, eo nimirum loco, vbi deinde tumulatus, vno a Toleia milliari. [non statim Abbas factus,] At Vitæ illius Scriptor negat eum a principio reliquis præfuisse, quando pro suæ sanctitatis reuerentia, exceptonomine Pastoris, colebatur vice magistri, cap. 2 nu. 5. Postea tamen videtur innuere Abbatem, aut minimum tironum magistrum factum, cum ad eum ait ex longinquis terræ partibus, audita de eo famæ opinione, [sed postea.] multos confluxisse, & se eius magisterio subdidisse. inter quos Grimo, regio genere ortus, ab eo introductus in cāpos Scripturarum, intantum profecit breui, vt disciplina & moribus æquipararet magistrum… adeo vt ad diaconatus tunc temporis pertingeret gradum. Vnde colligi potest, Paulum in cœnobio non exiguo temporis spatio, sed annis aliquot commoratum: præsertim si verum est, quod ex Berthario recitat Wasseburgius: Nepos, inquit, Dagoberti Regis Grimo Diaconus, qui & Adelgisus dicitur, cū fuisset a S. Paulo ab infantia reuerenter educatus, &c. At videtur potius maturus iam cælestibus disciplinis capiendis adolescens fuisse cum ad Paulum venit, octodecim fortaßis annorum aut non multo iunior: neque Dagoberti nepos, sed consanguineus.

§ III S. Pauli episcopatus. decessor.

[12] Cvm in gemina hac palæstra Pauli probata virtus &prudentia esset, lateq; sparsa fama pietatis, inuitus Ecclesiæ Virdunensis admotus infulis est. Tempus aditæ illius gestæq; dignitatis, Vita MS. non prodit: auctores varium edunt, absque probabili charactere. Guilielmus Gazæus scribit, [Episcopus factus num an. 621?] anno Christi ⅠƆCIL mortuum, cum XXIX annis episcopatum administrasset, quem proinde an. ⅠƆCXX deberet suscepisse. Ioannes Chenu, Ghinius, Claudius Robertus, Arnoldus Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 55 volunt obiisse anno ⅠƆCXLVI, XXVII episcopatus. Idem tamen Wion lib. 3 in Notis ad 8 Februarij, & Gononus lib. 1 de Eremitis Occidentis, scribunt, ⅠƆCXXI factum Episcopum, XXIX Sedis anno, Christi ⅠƆCLVIII deceßisse: quæ non congruunt. Iacobus Doubletius, & Demochares an. ⅠƆCXXI ordinatum Episcopum; quantum in eo munere temporis egerit, non tradunt. Wasseburgius ait cum an. ⅠƆCXXI Ermenfredus Virdunensis Præsul deceßisset, oblatam Grimoni eam dignitatem a Clothario, qui triennio ante Austrasiæ regnum, Theodorico mortuo, occuparat. Ergo, cum alibi probauerimus, ann. ⅠƆCXIII mortuum esse Theodoricum, consequens erit, anno ⅠƆCXV vel ⅠƆCXVI obitum Ermenfredi contigisse. Porro Grimonem ait onus deprecatum, Dagoberti adhuc pueri patrocinio impetrasse, vt id Paulo imponeretur: Dagobertum sexto post anno Regem Austrasiis datum. Wasseburgium sequitur Renatus Benedictus.

[13] Fatetur tamen Wasseburgius, in Bertharij commentariis, aliisq; vetustis codicibus Ecclesiæ Virdunensis, asseri, Dagoberti iussu pertractum esse ad eam Cathedram Paulum. Verumid ipse censet emendari oportere, & Clotario tribui, cum constet, anno ⅠƆCXXI contigisse: [an initio regni Dagoberti,] quo anno (vt censet) necdum Rex erat Dagobertus. Vnde autem illud de anno ordinationis constat? In multis certe quidem illius auctoris vacillat Chronologia. Nam præter id quod iam notauimus, de morte Theodorici, occupataque a Clotario Austrasia, Charimerum Ermenfredi decessorem ait an. ⅠƆXCV Episcopum esse factum, quod S. Gregorius Turonensis diserte scribit lib. 9 cap. 23 anno Childeberti XIII, qui Christi DLXXXVIII fuit, accidisse.

[14] Anno Clotharij XXXVIII, aut sequenti, ⅠƆCXXI aut ⅠƆCXXII Christi, Rex ab illo datus Austrasiis est Dagobertus: quo dein iubente, atque expensas præbente, [cum Theologij, sub eo fundati, monachus fuerit?] fundatum Theologiense monasterium, siue ⅠƆCXXVII anno Christi, vt Bruschius & alij tradunt, siue aliquanto fortasse prius. Cum id iam esset absolutum, aut certe quidem inhabitari cœptum, diuertit eo Paulus, ibique per annos aliquot commoratus est, vt ex iis patet, quæ superiori § dicta sunt: vt coniectare haud temere poßimus, non nisi ⅠƆCXXX aut DCXXXI Christi anno inde extractum esse ad episcopatum. [Remensi Synodo an. 624 subscripsit Godo Ep. Virdun.] Et sane Remensi Synodo sub Sonnatio Archiepiscopo habitæ, non Paulus, sed Godo Virdunensis Episcopus interfuit, apud Flodoardum lib. 2 cap. 5. Celebrata ea Synodus est circa annum Christi ⅠƆCXXIV, vt alibi solide probatum.

[15] At quis ille in Remensi Synodo Godo? Claud. Robertusin Catal. Epp. Virdun. vbi de Paulo agit, ita scribit: Hoc tempore florebat S. Godo, qui a Flodoardo lib. 2 cap. 5 recensetur tamquam Virdunensis Episcopus in Synodo Remensi, [non Presbyter.] habita circa an. Chr. ⅠƆCXXXIV, fortasse quia vices Episcopi sui obiret? At si vices obibat Episcopi, cur non, vt alibi, additum, missus a Domino N. Episcopo ciuitatis Virdunensis, aut quid simile? Cur non, vt plerumque, postremo loco recensetur? Nouemdecim enim post eum numerantur. Si is Sanctus, vt habet idem Cl. Robertus, vbi eius extat memoria? Extat quidem in Kalendario Virdunensi ad XIX Octobris memoria S. Godonis, sed Abbatis; eius, opinor, qui ab aliis XXVI Maij refertur, ortus in Virdunensi territorio, S. Wandregisili consanguineus & discipulus. Alius memoratur Godo Metensis Ep. ad VIII diem Maij. Sed neuter Virdunensis Episcopus fuit. Suspicabatur nonnemo gemino nomine appellatum fortaßis fuisse Paulum, Godonis ac Pauli, vti hic Grimo Adalgisilus memoratur, & infra Abbo Goëricus, in Ianuario Tillo Paulus. Sed cum nihil sit, quod eam coniecturam fulciat, [an is Pauli decessor?] & illius excogitandæ ratio (quod & prius sedisse ac posterius Paulus videretur) iam refutata sit; non est cur Godoni succeßisse, anno fortaßis ⅠƆCXXXI aut etiam serius, videri non poßit. Quod enim Roserius to. 5 historia capitali 79, atque ex eo Ioannes Ruerus lib. 4 Antiquit. Vosagi,recitat instrumentum, factum an. ab Incarnatione Domini 620, cui inter alios Paulus Ep. Virdun. subscripserit, haud meretur fidem, tum ob alia, tum quia ea ætate Christi annos in publicis Actis non signabant Franci.

[16] Ast Ermenfredo suffectum non solum Wasseburgius, sed & MS. Vita testatur: [an Ermēfredus?] verum hæc multis post seculis scripta est, ille sæpius in chronologia hallucinatur, nec quæ de Ermenfredo commemorat, vllo veterum monumentorum testimonio firmat: natum in extremis Belgicæ finibus, circa Argentinam, qua in vrbe frequens commorabatur Childebertus Rex; ad huius aulam deductum, antea litteris probisq; moribus institutum: cum filiis eius Theodorico & Theodeberto educatum, post Childeberti mortem Theodorico Burgundiæ Regi adhæsisse: [huius gestorum epitome;] interfuisse prælio, quo is an. ⅠƆCV Clotharium Parisiorum Regem vicit, & Angelum in aëre strictum gladium vibrantem spectasse, ac statuisse deinceps se certamini non committere, sed Deo potius studiose seruire: aduenisse paullo post ex Hibernia S. Columbanum, & Luxouiense cœnobium condidisse, cumq; admonendi Regis gratia ad Aulam ventitaret, Ermenfridum contracta cum eo familiaritate, vna Luxouium quandoque diuertisse, captumq; monachorum sanctitate, Aula tandem relicta, habitum quoque religiosum suscepisse: mortuo deinde Charimero Episcopo Virdunensi, ipsum iam virtutis fama celebrem, Clero populoq; flagitantibus, a Theodeberto, qui Argentinæ tuncerat, datum Antistitem; tandemq; anno ⅠƆCXXI vita functū.

[17] Hæc Wasseburgius. Prælium illud Clotharium inter & Childeberti liberos contigit anno post mortem Childeberti quinto, Christi ⅠƆC, licet Sigebertus Gemblacensis, quem sequitur ac citat Wasseburgius, ad an. ⅠƆCV referat, vbi sic scribit: Lotharius & Theodericus prælio inter se colliduntur: in quo plusquam XXX millia cæsa referuntur; Theodericus tamen victoria potitur. In hoc prælio Angelus Domini, euaginatum gladium super populum tenens, visus est. Rursus quadriennio post pugnatum inter Clotharium & Theodericū, sed de priori illa pugna agunt Sigebertus & Wasseburgius, de qua & Aimoinus Floriacen. lib. 3 cap. 88. Mirum illud, Theodebertum annuisse, vt Ermenfridus e regno Theoderici, [haud sat probata.] eiusq; nuper Aulicus, ad Virdunensem Ecclesiam euocaretur, cum iam inter ipsum ac Theodericum quædam initia gliscerent internecini, quod secutum est, belli. Sed hoc ceteraq; Wasseburgij fidei, & Virdunensium, qua fortasse nititur, traditioni demus. Adstipulatur Franc. Roserius Stemmatum Lotharingiæ tom. 3 historia capitali 47 ita scribens: Hunc (Charimerum, quem Caraimerum & Carinerum appellat) secutus est Hermenfredus vir antea militaris & nobilis, qui Columbani Lexouiensis (imo Luxouiensis) Abbatis suggestione aliquantulum seculo renuntiauit, moxque Pontifex factus vita pie transacta in Christo quieuit, iuxta decessoris loculos tumulatus, anno Sedis XII. Eum Wion lib. 2 Ligni vitæ cap. 55 vbi ipsa recitatRoserij verba, absolute Sanctum appellat: vti & Ferrarius in generali SS. catalogo VIII Ianuarij, ac rursus VIII Februarij; [an hic Sāctus?] Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicor. VIII Decemb. quo die Claudius quoque Robertus obiisse scribit, citatq; Ferrarium, qui in Topographia Martyrologij Romani octauo Decembris adscribit. Saussaius quoque in Supplem. Martyrologij Gallic. ad IX diem Febr. vbi & ipse Sanctum nuncupat, exceßisse e viuis scribit VIII Decembris, quæ dies, inquit, cum immaculato conceptui sanctissimæ Dei Genitricis colendo sit addicta, subsequentesque dies Domini expectationi & natiuitati, aliisque illius festiuitatibus ac natalitiis sint sacrati; huius cælitis reuerenda memoria in hunc diem iampridem fuit dilata.

§ IV Gesta a S. Paulo in episcopatu.

[18] Virdunum vt venit Paulus, fœdum reperit sacrorum neglectum, quia sumptus alendis Ecclesiæ Cathedralis Sacerdotibus non suppeteret. [Paulus Ecclesiæ suæ subsidium obtinet a Dagoberto,] Eam penuriam partim Grimonis discipuli sui, partim Dagoberti Regis, munificentia subleuauit, Canonicorum numerum ampliauit, eosq;, vt habet Vita, canonice viuere instituit. Constare ait Wasseburgiusex Virdunensis Ecclesiæ archiuis, pluribus eam posseßionibus locupletatam sub Paulo, quam sub ceteris omnibus, qui eam deinceps rexerunt, Episcopis.

[19] Erat tunc regni Thesaurarius S. Desiderius Cadurcensis Episcopus. Hic post Clotarij Regis mortem, a Dagoberto tanta familiaritate retentus est, vt ampliori dignitate, quam pridem indeptus fuerat, potiretur. Siquidem diligebat eum Rex, quia nouerat eum strenuum virum, sibi & fidelem, & in Dei timore esse iam solidatum. [cuius Thesaurarius S. Desiderius,] Ipse autem officia sibi commissa ita prouidebat, vt & in Rege fidelitatem & in Deo gratiam conseruaret. Opulentissimos quidem thesauros, summamque palatij supellectilem, huius arbitrio Rex Dagobertus commisit. Ad cuius obtutum data recondebantur, ad eius nutum danda proferebantur: multi quoque Episcoporum, Ducum, ac Domesticorum sub ala tuitionis eius degebant. Multi nobilium sibi eum gratificare gaudebant. Regina autem Nanthildis vnice eum diligebat. Rex, vt dictum est, copiosos ei thesauros, pluresque ædes, multaque Aulæ nitentia commiserat. Ita in eius Vita, quā XV Nouemb. dabimus. Per hunc igitur, vt verisimile est, Virdunēsis Ecclesiæ egestati subuenit Dagobertus.

[20] Et contracta tunc fortaßis inter eum ac Paulum, aut certe aucta familiaritas est, quam eiusdem Vitæ scriptor indicat cap. 3 ita scribens: [Paulo amicus,] Desiderius autem inter exercitatissimi Palatij ministeria sedule Deo vacans, die noctuqueorationibus insistebat: habebat enim amicos bonæ fidei viros, Paulum scilicet, Arnulfum, Elegigium, & Audoënum, quorum exemplo atque hortatu assidue semetipsum ad meliora subrigens, vitam suam in melius propagabat. Et in breuiori eiusdem Desiderij Vita: Exemplo enim, vita, & moribus Pauli, Arnulfi, Audoëni & Eligij informatus &c. Huius amicitiæ testis est ipsius Desiderij ad eumdem Paulum epistola, quam ex corpore historiæ Regum Francorum hic visum est dare, quod vtriusque eximiam pietatem indicet: Domno semper suo Paulo Episcopo, Desiderius peccator. Iam credo ad aures tuas perlatum, qualiter monasterium construere cœperim, & basilicam iam (mihi Domino cooperante) consummatam habeam. Proinde rogo atque inuito Apostolicam dignationem vestram, vt ibidem ad dedicationem interesse dignemini. [eum postea Cadurcas ad dedicationem ecclesiæ inuitauit:] Et cum nos ibidem in Dei nomine viderimus, aliquantis simul diebus commorantes, de illa æterna ac desiderabili vita, de qua mutuo suspirare solebamus, familiaria colloquia desidero vt habeamus. Alios etenim plures Episcopos interesse faciemus, qui nos vel exemplo iuuent, vel hortatu roborent, quorum nos contubernio non mediocriter opinor adiuuari. Veni igitur, carissime, quantum longius, tantum velocius; vt post diutinam corporis absentationem tandem refocillemur mutua confabulatione. Aderit, credo, Dominus de se concionantibus, adstabit orantibus; nec nos deseret vnquam, qui passus est pro nobis, de sede veniens paterna. Orantem se pro nobis, potentia Domini nostri Iesu Christi conseruare dignetur. Hactenus Desiderius. Eamdem Epistolam recitat lib. 7 Annal. Treuir. Browerus.

[21] Ipse quoque sacris ædificiis Virdunum ornauit Paulus. Nam S. Saturnini ab eo constructa ecclesia, quæ postea S. Pauli est appellata. Eius moliendæ hæc traditur a Wasseburgio occasio. Anno nono regni Dagoberti Hairbertus (vt habetur in Gestis Dagoberti, [Ariperti an. 636 mortui,] alij Aripertum, & Charibertum vocant) frater eius moritur, relinquens paruulum filium, nomine Childericum; quique etiam nec post moram defunctus est: omneque regnum Hairberti, vna cum Wasconia, Dagobertus Rex protinus suȩ ditioni redegit. Ad adducendos quoque thesauros Hairberti, [thesauros aufert Dagobertus,] & sibi præsentandos, Barontum quemdam Ducem direxit. Barontus autem graue dispendium fecisse dignoscitur, fideliter vna cum thesauris furtum faciens, nimiumque exinde fraudulenter subtraxit. Eadem narrat Fredegarius cap. 67 & Aimoinus lib. 4 cap. 23, qui, quod huc facit, cap. 20 de eodem Dagoberto ita scribit: Prioris oblitus bonitatis, non solum Ecclesiarum, verum etiam quorumque locupletum inhians rebus, improbuseffectus est prædo. Nam inter alia Ecclesiarum Galliæ spolia, ex occasione basilicæ Diui Dionysij exornandæ, direptas valuas fusili ære fabrefactas a templo S. Hilarij Pictauensis fertur abstulisse. Simili modo corpus S. Saturnini Episcopi & primi Tolosatium Apostoli, pretiosa conditum theca, [& corpus S. Saturnini:] cum vidisset Dagobertus, iußit ad S. Dionysij cœnobium deuehi: eoq; & ipse cum pluribus Episcopis venit, vt sacrum illud pignus honorifice collocari curaret: adfuit inter ceteros Paulus, & qua valebat apud Regem gratia, & Grimonis discipuli quondam sui patrocinio, partem aliquam earum reliquiarum obtinuit. Ita fere Wasseburgius.

[22] Nicolaus Gillius, qui diu ante Wasseburgium hanc S. Saturnini Translationem Francicis Annalibus inseruit, tradit per Barontum Ducem, [hoc Tolosanis, multa aspera perfessis perpesis, reddit,] gnarum videlicet quam Rex suus eiusmodi rerum esset studiosus, factam. Venisse deinde ab vrbe Tolosa Legatos, qui reliquias sibi reddi flagitarent sancti Martyris, a quo essent Christi sacra edocti, quemq; ciues sui eximia prorsus religione venerarentur. Postquam enim illis sacrum ablatum sit corpus, neque vxores suas edere partus potuisse, neque fruges maturuisse. Annuit Dagobertus vt S. Saturnini corpus eā lege reciperent, vt in illius vicem SS. Patrocli Episcopi Gratianopolitani, [triumq; aliorum SS. corpora accipit,] Romani Presbyteri Blauiensis, Hilarij Episcopi Gratianopolitani corpora darent. Descripsisse ea a Nicolao Gillio Wasseburgius videtur, licet eum non citet: sed quod etiamnum tria hæc corpora in cœnobio Dionysiano asseruari scribat, miramur eorum non meminisse Doubletium in Dionysiacis,quod quidem reperire in eo potuerimus. Idem ex Gillio describit Catellius lib. 3 Commentariorum Occitanor. neque tamen aut sua auctoritate confirmat, aut refellit: monet solum S. Hilarium, cuius vna cum aliis duobus datum sit corpus, non Gratianopolitanum Episcopum fuisse, sed Gabalitanum, seu Mimatensem, qui colitur XXV Octob. quo die de eius sacro corpore ita scribit Saussaius: [& in S. Dionysij cœnobio ponit.] Vtque impensiori cultu corpus eius, organum tot gratiarum, potiretur, regia pietate ad augustissimam S. Dionysij in Francia basilicam delatum; ibidem proprio in sacello & loculo reconditum fuit, vbi in hanc vsque diem honorifice seruatur. S. Romani Vitam dabimus XXIV Nouemb. quo die ista habet idem Saussaius: Corpus huius cælitis a Dagoberto Rege ex Aquitania interiorem in Galliam traductum, ab ipso in insigni cœnobio S. Dionysij sibi dilectissimo pie repositum est, vbi etiamnum quiescit. S. Patrocli neque in Episcoporum Gratianopolitanorum catalogo, neque in Martyrologio Gallicano extat nomen. [S. Paulus S. Saturnino, obtētis eius reliquiis, tēplum ædificat:] De eo (cuiuscumque Sedis Episcopus fuerit) egimus XXXI Ianuarij.

[23] Hac ergo occasione Paulus partem aliquam adeptus reliquiarum S. Saturnini, in quem antea magno studio pietatis ferebatur, sacellum ei, siue ecclesiam extra vrbis muros, condidit, quæ primum Canonicis data, postea monachis Benedictinis,vt infra dicemus, demum Præmonstratensibus, & nunc S. Pauli appellatur. Ea ædificari cœpta videtur circa annum Christi ⅠƆCXXXVII, nam DCXXXVI, siue Dagoberti IX, mortuus est Aripertus.

[24] Aliquanto post interfuit Paulus translationi S. Arnulfi, de qua ad illius Vitam XVL Aug. agemus. Sigebertus Gemblacensis eum scribit obiisse anno Heraclij Imp. XXVIII, quem ipse cum ⅠƆCXI Christi anno componit. [corpus S. Arnulfi transfert an. 638.] Verum cum Heraclius an. ⅠƆCX XVII Martij imperium capeßiuerit, annus illius XXVIII inchoari debet a XXVII Martij anni ⅠƆCXXXVII Christi. S. Antoninus par. 2. tit. 13 cap. 6 § 13 nulla facta annorum Christi mentione, scribit an. Heraclij XXVIII migrasse ad Dominum. Post anni fere iam acto tempore, vt in eius Vita habetur, vir electissimus, successor eius Goëricus Episcopus, consilio inito, coaceruata Clericorum, seu etiam populorum ingente caterua, adscitis quoque duobus Episcopis secum, vna pergunt ad eremum. Quinam illi duo Episcopi fuerint, indicat Vita S. Goërici XIX Sept. in qua eadem Translatio, & miracula tunc fasta narrantur; ita ergo habet: Mittens accersiit duos venerabiles Episcopos, Tullensem videlicet & Virdunensem, harumque trium ciuitatum Clericis & monachis, diuitibus & pauperibus concurrentibus, B. Goëricus Vosagum iter aggreditur. Tullensi Ecclesiæ præfuisseeo tempore Teufridum, seu Teupectum, scribit Roserius to. 3 Stemmatum Lotharingiæ, hist. capitali 48. idemq; est Theodefridus, qui diplomati S. Sigeberti Regis subscripsit, quod ex archiuo Stabulensi dedimus 1 Februarij in Analectis post Vitam S. Sigeberti § 3 nu. 19.

§ V S. Pauli obitus, reliquiæ.

[25] His aliisq; rebus præclare ac sancte gestis, deceßit Paulus circa annum Chr. ⅠƆCL, vt coniicit Haræus, [S. Paulus quando mortuus?] cui subscribunt plerique supra citati, qui an. ⅠƆCXLVIII, vel ⅠƆCXLVII, vel ⅠƆCIL mortuum volunt; etsi nullum proferant characterem chronologicum. Fortaßis etiam aliquanto diutius superstes fuit. Longe aberrat Trithemius lib. 4 de viris illust. ord. S. Benedicti cap. 201 qui claruisse scribit temporibus Dagoberti Regis, anno Domini ⅠƆCCXX, nisi librarij erratum sit; nam in Compendio Annal. diserte asserit Dagobertum obiisse ⅠƆCXLV, & sub filiis eius Clodouæo & Sigeberto floruisse Paulum. Roserius loco cit. ita de Pauli morte scribit: Dehinc Saturnini Aquitaniæ Apostoli reliquias Virdunum transtulit, cui honoris ergo aram struxit; statimque iustitiæ omniumque virtutum ornamentis fulgidus ad cælos euolauit.

[26] Nomen eius sacris tabulis inscriptum ad VI Id. Febr. quo die peruetus MS. Martyrol. Brugense, & MS. S. Lamberti Leodij, ita habent: Ipso die S. Pauli Virdunensis Ep. MS.S. Richarij: Virdunis S. Pauli Ep. & Conf. Ad MS. Vsuardi Martyrolog. in cœnobio S. Germani Parisiis alia manu, sed antiqua, adiectum erat: Viriduno S. Pauli Ep. & Confess. Idem fere habet Galesinius Martyrol. Rom. [inscriptus Martyrologiis 8 Feb.] Viroduni in Gallia S. Pauli Ep. miraculorum gloria illustris. Vetustißimum Vsuardi MS. exemplar, (quod fuit Augustini Hunnæi, Molanus in addit. ad Vsuard. Canisius, Florarium, multaq; MSS. & excusa Martyrologia: Virduni natalis B. Pauli Episcopi & monachi, ipsius Ecclesiæ restauratoris & rectoris præcipui. Idem antiqua manu adiectum erat ad MS. Martyrol. Adonis cœnobij S. Laurentij Leodij; licet ibidem perperam Martyr sit appellatus. Prolixius eius elogium habent Wion, Ghinius, Saussaius. At Maurolycus IX Febru. ita habet: [9 Feb.] Virduno cœnobio Pauli Ep. & monachi. Quis Virdunum vrbem antiquißimam cœnobium appellauit? Alioquin IX Febr. eum quoque refert Martyrol. S. Gudilæ Bruxell. & alia nonnulla. in quodam MS. non admodum antiquo, refertur VIII Ianuarij. [8 Ianuar.] Colitur Virduni VIII Februarij Officio IX Lectionum, vt ex Breuiario Virdunensi patet.

[27] Sepultus est in eadem; quam fundauerat, æde S. Saturnini, vbi complura patrata per eum miracula. Qui illi succeßit Gislo aldus, circum eam ædem domos complures construxit, [sepultus in S. Saturnini,] deditq; Canonieis & aliis Sacerdotibus habitandas, idoneo assignato, quo sustentarentur, censu; sacrorum, quæ identidem religiose peragerent, constituta disciplina, vti antea Paulum ipsum animo destinasse didicerat. ita Wasseburgius. Roserius quoque de Gisloaldo sic scribit: [ibiq; Canonici instituti.] Huic (Paulo) suffectus est Gisloaldus, apud cellam Theologiensem antea monachus, cum Clerus illum elegisset, Sigebertusque Austrasiæ Rex electionem confirmasset. Canonicos in æde S. Saturnini instituit, nec multo post abscessit ex humanis, anno muneris XVII.

[28] Idem de S. Pauli reliquiis ista habet: Cuius corpus cum Fratres Theologienses noctu surripuissent, clamque domum deducerent, diuinitus sistere moniti, progredi non potuerunt. Id quemadmodum, & quando euenerit, plenius ita commemoratur a Wasseburgio. Primis Caroli Magni temporibus extremisq; Pipini, fertur Ecclesia Virdunensis Antistite caruisse, eius administratione Amelberto cuidam, viro sancto, sed inuito, a Canonicis imposita, quia Episcopum eligere Regis iniussu fas non erat. [varie vexata diœcesi.] Is coërcere improbos quosdam homines non potuit, ne Ecclesiæ posseßiones aut inuaderent, aut iam per vim antea occupatas retinerent. Præfecit tandem Carolus ei Ecclesiæ Petrum Italum, qui Desiderio Regi vrbis Papiæ deditionem suasisse ferebatur. Is dum rerum Ecclesiæ suæ egregie satagit, delatus est ad Regem, quod conscius nescio cuius aduersus eum coniurationis fuisset. Mox datus in custodiam,e qua, cum crimen accusatores non probarent, ita deinde dimissus est, vt tamen Aulam regiam adire vetaretur; neque nouas, quæ Ecclesiæ suæ inferebantur, prohibere iniurias posset, nedum amissa bona recuperare: donec post annos fere duodecim, in Regis gratiam, filiorum eius patrocinio, rediit, eiq; suam innocentiam probauit.

[29] Eo igitur tempore pleræque vrbis Virdunensis Ecclesiæ a militibus aliisq; nefariis hominibus impune vexatæ, ac rebus suis spoliatæ, relictæ nonnullæ, atque omni cultu Numinis orbatæ: inprimis S. Saturnini ecclesia extra vrbis muros sita, [neglecta illa ecclesia,] omni ornatu spoliata, planeq; deserta. Iacebat misera in æde absque honore S. Pauli Episcopi corpus. Ea re comperta, Theologienses monachi, clam illud ad monasterium suum asportare moliuntur. Ex iis quidam Virdunum veniunt, [Theologiēses S. Pauli corpus auferunt:] obeunt ritu peregrinorum ecclesias, obseruant diligenter omnia; nactiq; opportunitatem, irrumpunt noctu in S. Saturnini ecclesiam, effringunt S. Pauli tumulum, reliquias reuerenter eximunt, ac mundis linteis inuoluunt, atque illico abeunt: cumq; sole oriente multum se itineris confecisse arbitrarentur, duobus solum milliaribus Virduno aberant, media in silua; vbi cum paullulum quieuissent, iterum sese dant itiner, [certo loco detinētur:] sed iterum ac sæpius ad eumdem locum reuersi sunt.

[30] Erat Virduni religiosus quidam Sacerdos, quem nocte eadem res diuinas meditantem vox eiuscemodi perculit: Virdunenses, [a Virdunensibus, diuinitus monitis,] nimium priuatis emolumentis intenti, socordia vestra perdetis vrbis vestræ Patronum Paulum, cuius corpus aduenæ quidam hac nocte furati asportant. Territus vir sanctus, e stratoexilit, ciuesq; excitat: ij peculatu comperto, certos homines quaquauersum dimittunt, qui fures persequantur. Hos, quo diximus loco, [deprehensi,] media in silua deprehensos, & Diuina quadam virtute retentos, interrogant, vnde tanta iis audacia, vt tam enorme sacrilegium designarint. Illi attoniti, non contemptu se prauoq;, consilio, sed pietate motos aiunt, sancti Antistitis corpus ad Theologiense monasterium deportare voluisse, vbi olim vitam egerat, multaq; patrarat miracula, maiori deinceps afficiendum honore, quam antehac a Virdunensibus. Simplice & ingenuo responso placati Virdunenses non facti modo veniam dederunt, [partem capitis obtinent.] sed & partem sacri capitis iis Nonarunt. Hanc illi hilares Theologium deferunt, vbi etiamnum religiose remur asseruari. Testatur de sua ætate Bruschius: Cuius caput, inquit, in Tholeia in magnis deliciis habetur, & plebi certis festis ostendi solet.

[31] Reliquum corpus in vrbem reuectum ad ædem S. Saturnini, maiorq; quam prius ei veneratio habita. Eo vero loco, vbi sacræ erant exuuiæ recuperatæ, egregia e saxo Crux, atque ante eam altare erectum: manet loco nomen; nam vulgo Palecroix, [Crux ibi erecta, facta miracula:] quasi Pauli-cruix appellatur; pertinetq; ad S. Vitoni cœnobium. Ea quoque Crux venerationi accolis fuit, vt ad eam frequentes religionis ergo concurrerent. Verum hæc etiam sensimrestincta populi pietas est. Tum vero propinquo e pago colonus, cum maiori saxo ad nescio quam ædium suarum necessitatem egeret, abiecto omni tum metu Numinis, [lapide inde sublato punitus sacrilegus,] tum Sancti reuerentia, lapidem, quo tectum illud erat ante Crucem altare, sustulit, ac domi ad profanos vsus aptauit. At non diu impune id tulit. Nam oues illi, equi, boues, emortui: dein ipsemet graui correptus ægritudine, ac prope depositus, redit demum, instinctu quodam Diuino, in sacrilegij sui memoriam: magnoq; cum animi dolore, sanctum Præsulem ac Deum veniam rogat, & restitui loco pristino lapidem iubet, [post curatus:] publice culpam fassus, moxq; valetudinem integram recuperat. Omnium animi denuo ad pietatem Sanctiq; venerationem inflammati; [facta denuo miracula.] concursus ad eum locum facti, multa patrata miracula. Quare monachi S. Vitoni (quod cœnobium haud multo ante a Berengario XXXIII Virdunensi Episcopo, sub annum Christi CMLII fundatum erat) isthic ecclesiam ædificarunt, Prioratumq; Ordinis Benedictini instituerunt: verum cuncta dein variis belli cladibus subuersa, atque æs omne Campanum, lignaq; & cæmenta Virdunum conuecta ad S. Vitoni monasterium, planeq; desertus est locus ille Pauli -crucis, Wasseburgio teste.

§ VI S. Pauli ecclesia, miracula.

[32] Qvo fere tempore miracula ad Crucem illam facta memorantur, haud pauciora in æde S. Saturnini, [Liquor salubris e reliquiis, aliaq; miracula:] ad S. Pauli tumulum, accidere: ac præcipue ex eo salutaris quidam liquor, olei instar, manauit, quo complures ægri curati. Illud vero portentum ita plebs Virdunensis interpretata, lacrymari Sanctum propter ædis a se olim ædificatæ squallorem ac ruinam. Eo rumore, ac præcipue miraculis, motus Wilgefridus XXXIV Episcopus, Berengarij successor, eam ædem a fundamentis restaurauit, [collocati isthic monachi Benedictinis] atque amotis Canonicis monachos isthic Ordinis S. Benedicti constituit, quibus Blicherium Abbatem præfecit. At vero S. Pauli reliquias tumulo reuerenter exemptas, argenteæ thecæ affabre factæ inclusit. Exinde ea ecclesia S. Pauli est appellata. Sedisse Wilgefridum tradit Wasseburgius ab anno Chr. CMLXI ad CMLXXXVII, quo pridie Kalend. Septemb, deceßit, inq; eadem S. Pauli æde conditus est.

[33] Vt porro nulla est ita splendida virtus inter mortales, quæ non tandem offuscetur; cum centum & quinquaginta per annos istud stetisset S. Pauli monasterium, omnis in eo soluta est morum disciplina. Quare Albero XLVI Episcopus, qui ab an. MCXXXI ad MCLVI Ecclesiam Virdunensem gubernauit, cum frequentibus monitionibus, minis quoque, ac pœnis etiam, non potuisset peruersos monachorum mores emendare, neque inducere vel Laurentium S. Vitoni Abbatem virum eximiæ virtutis, vel alium vllum probatæ pietatis, vt illud regendum monasterium susciperet, monachis tandem ad diuersa sui ordinis monasteria amandatis, [iis annotis, Præmonstratenses;] Canonicis Præmonstratensibus illud habitandum tradidit an. Chr. MCXXXVI. Quod eius factum postea Innocentius II Pont. Max. (non III, vt inChronico Præmonstrat. ad an. MCXXX scribit Miræus) confirmauit, diserte statuens, nemini scandalum debere generare, si in locum monachorum, qui nimis remisse viuebant, sunt religiosi Canonici subrogati. Primus Præmonstratensium isthic Abbas fuit Rogerus ab an. MCXXXVI ad MCXLI, cui suffectus Theodoricus filius Heymardi, vel (vt Pagius habet) Heynardi, Salmensis Comitis, qui an. MCXLVIII deceßit. Rem eam omnem fuse lib. 4 in Alberone narrat Wasseburgius, corrigendus tamen quod Præmonstratenses æque ac Cistercienses S. Benedicti seruare regulam scribit. Illud vero ad religiosæ disciplinæ atque œconomiæ commendationem facit, quod cum antea vix XX ali possent, postea CCC aliti sunt, monasterij prouentibus neutiquam auctis. Quod vel non aduertit vel sequi noluit Ioannes Pagius Bibliothecæ Præmonstratensis lib 2. in Rogerij & Theodorici, quos, vti & Alberonem, Beatos appellat, Vita, ira scribens: Res familiaris in ea abbatia adeo creuit & aucta est, vt quæ antea in sustentandis XX Benedictinis sufficere non potuerat, illa insigniter sub eius (Theodorici) regimine, Præmonstratensibus trecentis, numero censibusque multiplicata ac ditata est.

[34] Ipse quoque Albero, relicto episcopatu ac seculo, in eodem S. Pauli monasterio habitum ordinis Præmonstratensis suscepit: [Albero Ep. ibidem Religiosus factus.] atque exacto fere biennio, pie mortuus est, an. MCLVIII. Ita Wasseburgius, Miræus, Pagius: hic eum II Nouemb. scribit obiisse; Chrysostomus Abbas III Nouemb. eum refert in Natalib. SS. Ord. Præmonstrat. vbi Beatum quoque nuncupat, vti & Cl. Robertus. At Demochares, quem sequuntur Miræus & Robertus, ita scribit: Pro isto B . Bernardus cum cantaret Missam, mutasse collectam defunctorum in Collectam Confessorum traditur.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex MS. monasterij S. Maximini.

Paulus, Ep. Virdunensis in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 6600

Avctore Anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Pauli adolescentia, anachoresis.

[1] Hic igitur venerandus Pater noster Paulus, illius quondam admirabilis gentium prædicatoris Pauli imitator eximius, cuius & nominis vocabuloæquiuocus, & operis exhibitione exstitit vniuocus; [Paulus nobilis] inferioris Galliæ partibus non vilium personarum dignitate originem ducens, e cunis & vagitibus exceptus, liberalium studiis litterarum, sicut olim moris erat Nobilibus, traditur inbuendus: quarum vsu & studio ita breui succreuerat, [litteris eruditus,] vt non eum Grammaticæ, seu Dialecticæ, vel etiam Rhetoricæ, ceterarumque disciplinarum fugerent ingenia. Verum vbi hoc ebiberat, ab introitu mundialis pompæ (quæ curis & sollicitudinibus velut aureos montes coaceruans, prima inter mortales putatur) semel illapsum retraxit pedem, ne nimio eius illectus amore perferret ruinam immanis præcipitij: totusque in diuina conuersus, circa ecclesias aut monasteria diuinis cultibus erat semper intentus. Instabat denique misericordiæ operibus, opem ferendo miseris, nihil sibi præter cottidiani victus & vestitus necessitatem reseruans; Euangelici præcepti non immemor, [sanctis operibus se exercet:] infirmis, nudis, esurientibus, carceribus inclusis, vel diuersis necessitatibus præuentis, quidquid habere potuerat, largiebatur; illud Dominicum in conclaui cordis retinens inconuulse, quo prohibemur de crastino cogitare. [Matth. 6. 34.] Addiderat his celerrimos ad cælum ieiunij & orationum volatus, cum studio pacis & sanctimoniæ, sine quibus, vt didicerat ab Apostolo, neminem Deum posse videre nouerat. [Hebr. 12. 14.] Et licet actualis vitæ negotiis ministraret Dominocum Euangelica Martha, tamen auidus diuinæ contemplationis inspector satagebat eligere optimam partem, quæ ab eo non auferretur, cum Maria.

[2] Cumque huius intentionis instantia dies noctesque detineretur, [relicta patriā,] vt, si quo modo posset, ad summum perfectionis attingeret, diuino respectu incidit ei salutis nouissimum & præ ceteris vtile consilium: scilicet vt Patriarchæ Abrahæ fidelissima credulitate subnixus, natiuum solum relinquens, exteras nationes & ignota peteret loca, & beatæ paupertatis indigentia ditatus, pauperior vulpibus foueas, & cæli volucribus nidos habentibus, ipse cum Christo non habeat vbi caput suum reclinet. Incitabatur præterea Dauid Regis & Prophetæ non contemnendis dictis & exemplis, qui-die palatium purpura nitens regebat, & nocte in cilicio & cineribus recubans, insudando gemitibus, lacrymis stratum rigabat, egenum & pauperem sese clamitando, Deum in adiutorium, vt se liberaret non diutius immorando, expostulans, Ego, inquit, egenus & pauper sum, Deus adiuua me: quoniam pater meus & mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. [Psa. 69, 6. 26, 10. 68, 9.] Et extraneus factus sum fratribus meis, & peregrinus filiis matris meæ. [54, 8.] Et iterum, Ecce elongaui fugiens, & mansi in solitudine. a Euangelica nihilonustuba (vbi ad summum perfectionis cuique attingere cupienti, iubetur cuncta vendere, & pauperibus erogare; quodque pro Christo relinquenti agros, patrimonia, vxorem, filios & cetera, centuplicatio insuper & vita æterna repromittitur: hoc quoque quod nisi crucem quis tollat cottidie, Christum sequi non possit; adhuc etiam non esse discipulum eius, qui parentes, filios, & fratres, insuper & animam suam non oderit) instigatus, insuetæ peregrinationis & ignotæ viæ longinquitatem, quo iret nescius, assumit: suæque nobilitatis oblitus, parentum diligentiam odiendo & nesciendo fugiens, aduersario suo in via Dei consentit, & Domino præduce eremum, [Vosegum incolit] quæ Vosegus nuncupatur, Christi seruus, Regi suo militaturus, cunctis mundi curis postpositis ad perficiendum quod animo conceperat, lætus ingreditur. [Matth. 19, 21. & 29.] [Luc 9, 23] Huius eremi solitudinem anachoritarum plurimi cellulis diuisis feruntur inhabitasse, [cum aliis Eremitis:] præter sabbatum & Dominicam mutuis visibus & alloquiis disiuncti, nisi quos aut corporalis infirmitas vel animæ salutis caussa visitari coëgisset: quorum optabilem conuersationem Paulus, vt diu desiderando animo deliberauerat, adipisci satagebat.

[Annotatum]

a Plura hic habebantur in codice quo vsus est Surius, addit enim: His alii que inflammatus, mundi gloriam, vt rem ianissimam, putauit prorsus pro nihilo, vt quæ instar flosculi subito appareret & paullo post marcesceret: cogitationibusque diuersum persuadere volentibus, eiusque salutari proposito aduersis & contrariis, opponebat illud Apostolicum: [1 Timot. 6, 7.] Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Huic iungebat illud ex Euangelio, quo perfectionem attingere cupienti &c.

CAPVT II
S. Pauli vita cœnobitica. [3] Sed quoniam non est in hominis potestate vita eius, & non est consilium contra Dominum, neque volentis neque currentis, sed miserantis est Dei; longe aliter, quam ratus erat, nutu pietatis Diuinæ creditur euenisse; vt quandoque futurus Pontifex interim delitescens in monasterio cum Fratribus viueret, atque in schola virtutum attentus addisceret, quod mox animarum saluti prædicatione conferret salutari. In eadem namque eremo erat monasterium, [Doleiam diuertit;] quod nunc vsque miserante Deo conseruatur, monasticæ religionis insigne, Tabuleium antiquitus nominatum, sic interpretatum eo quod sectis in modum tabularum lapidibus fuerit prius ædificatum: quod moderni meliusinterpretantes a Theolegium dicunt; cuius interpretationis contentionem sapientibus, quid quisque melius viderit, relinquentes, ad proposita redeamus. Casu ad idem monasterium hospitandi gratia cum B. Paulus diuertisset, a Patre & Fratribus libentissime vt Christus hospes excipitur, ac post orationem ad hospitium reuertenti, Abbas cum fratribus, [vbi benigne exceptus,] diuinis obtemperando mandatis, pedes manusque lauant; & cum omni deuotionis reuerentia cuncta humilitatis præbent obsequia: & vt aliquantisper ibidem remorando ob difficultatem longioris viæ fatigata insolito labore membra refoueat, rogant, & impetrant.

[4] Vbi aliquandiu moratus crebris cum Fratribus & Abbate alloquiis vir Deo carus cum cœpisset agnosci; reputans Abbas id diuinitus actitari, quo eius vita & mores exemplum esset ceteris salutare, cogitabat si posset eum monasticæ institutionis mancipare vnanimitati; ne forte eo ad alia demigrante loca, ipse sanctitatis eius perferret dispendia. Quadam itaque die, sicut sæpius, cum de mundi huius contemptu sermocinarentur, sui animi intentionem, & quis esset, vt quid venisset, vel quo ardore cordis detineretur, [multis rationibus ab Abbate inductus,] quodque magis eremi solitudinem, dummodo Christi gratia potiretur, quam to ius mundi amplitudinem diligeret, euidentissimis assertionibus quærenti aperuit Abbati; satis per Deum obtestans, hoc habeat secretum, sibique ad inhabitandum diuinis aptum seruitiis perquirat locum, ac renuntiare festinet inuentum. Adiuratus Abbas, ne credita sibi denudet arcana, neque votis eius existat contrarius, amplius autem anxius ne tanti viri absentia loci patiatur discrimina, iam non ex se, neque sua, sed ipsius Domini cœpit opponere, quo eum retineret, exempla: qui suæ Passionis hora, dum humanitate mortem timeret, Patrem orabat; Pater, inquiens, transfer, sivis, calicem hunc a me, attamen non mea voluntas, sed tua fiat. [Luc. 22, 42] [Ioan. 6, 38] Et iterum: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. Pro retentione viri hæc & cetera huiusmodi Abbate prosequente, ille perdurabat immobilis, nec ab incepto remoueri poterat, quin quod mente conceperat compleret. Cumque videret Abbas in id propositi eum perseuerare, nec vllo modo valeret vrgere, (quippe non erat adeo humilis fortunæ, vt ad quod nollet cogi posset) sumens ex diuinis ad suadendum exempla Scripturis, hæc per ordinem Abbas subsequitur, Si, inquit, cum Abraham Patriarcha pro Christo a natali cespite peregrinaris, quod reputabitur tibi ad iustitiam; si cum Dauid Rege ac Propheta elongasti fugiens, vt maneasin solitudine, & vir Euangelicus, patriam, parentes, agros ac cetera in Euangelio Christo iubente reliquisti; tamen adhuc vt iustus iustificeris, quiddam perfectionis tibi deesse noueris. Vnde si ad id inhianter properas, ex persona humilium audi Prophetam protestantem: Induxisti nos, inquit, in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra; non nostram voluntatem, sed Prælatorum iussa exequi humiliter & obedienter debere præmonstrans. [Psal. 65, 11] Et ne parua videatur Prophetæ assertio, quoniam hæc eadem a nemine pertulerit; ipsius Christi Domini, quem sequeris, vtamur exemplo. [Phil. 2, 8] Denique vide quid Apostolus de eo dicat: Christus factus est pro nobis obediens Patri vsque ad mortem. Ergo si vere eum sequi decernis, (sequi autem imitari dixerim) obedientiæ tramitem ingredere, & in ea perseueranter, si necesse fuerit, obediens esto vsque ad mortem. Non enim laudabitur exercitatio discipuli, quem non approbauerit reuerenda eruditio magistri: & auctoritas sacri eloquij est, vt præesse non audeat, qui subesse non didicerit. Et Saluator ad discipulos de nouellæ gratia institutionis, Si hæc, inquit, scitis, beati eritis si feceritis ea. [Ioan. 13, 17] Et Apostolus Iacobus: Non auditores Legis tantum, sed factores iustificabuntur. [Iac. 1, 22]

[5] His auditis vir beatus, quibus contradicere non valebat, assensum præbuit: & quoniam quod rogabatur ipse prius rogare debuerat, [fit monachus,] pro negligentia toto corpore terræ prostrato veniam postulabat, ad omnia regularis vigoris præcepta Patris imperio se pollicens obtemperaturum. Votis itaque omnium, cum benedictione Patris monasterij, Angelicum monachi schema induitur: & vt verus Dei famulus, congregationi Sanctorum admixtus, qualem quantumque se exhibuerit, nullius (vt reor) facultatis est euoluere. Ex die namque mutati habitus in religionis propositum, in eodem loco permanendo, incredibile effatu videtur, quas cruces, [& austere ac sancte viuit,] corpus castigando & in seruitutem redigendo, sibi indixerit, quæ tormenta menbris inflixerit, cum nec ad modicum saluti corporis indulserit, nec semel missam manum ad aratrum, recordatione vxoris Loth, retrorsum retorserit. Fuit enim in eleemosynis largus, caritate præcipuus, castitate mundissimus, humilitate sanctus, prudentia solers, astutiam serpentis cum lege custodiens, & puritatem simplicis animi non amittens; ad suasum b Salomonis cum timido de bello, cum superbo de humilitate, cum iniusto de iustitia, cum iracundo de mansuetudine, contraque omnium vitiorum genera, quæ oppositis pelluntur virtutibus, non arroganter increpando, sed humiliter ac sapienter quasicompatiendo disputans, quodam præsagio futurorum, Pastoris cura gregi aduigilabat. Hac virtutum gratia pollens amabatur ab omnibus, [omnibus carus:] verabantur vniuersi, placebat cunctis, nimioque affectu pro suæ sanctitatis reuerentia, excepto nomine Pastoris, colebatur vice magistri.

[Annotata]

a Cl. Robertus Theologium vocat, & Dologium; Trithem. lib. 4 de viris illustr. ord. S. Benedicti cap. 201 Doleiam; lib. 3 cap. 258 Toleiense cœnobium; lib. I Annal. Dologiense; Bruschius Tholegiense; alij Tabularium, Tabuianum, Tabulagium, Tabuleanum; vulgo Tholey. Merito refellit VVasseburgius eos, qui Paulum putarunt in Stabulensi monasterio habitasse, cum id multo post sub S. Sigeberto Regesit constructum.

b Non Salomonis ille locus est, sed Iesu Sirachidæ lib Ecclesiastica cap. 37, 12.

CAPVT III
Recusatus a S. Paulo episcopatus.

[6] Sed ne tanta virtutum copia inanis esset &vacua, neque lucerna tot radiorum facibus accensa, sub modio celaretur abdita, verum cunctis in domoDei luceret præposita; cœperunt ad eum ex longinquis terræ partibus, audita de eo famæ opinione, multi confluere, & se eius magisterio non solum mediocrium filij, sed & præpotentum ac nobilium generositate progeniti, vnanimes conuolare. a Grimo namque, qui & b Adalgisilus, nepos Dagoberti Regis, pro amore cælestis patriæ cunctam huius mundi gloriam pro nihilo ducens, [multos instruit.] illius se doctrinæ subdidit imbuendum, cuius vitam & actus, velut agrum vernantem diuersorum varietate florum, cuique benedixit Dominus, [interq; eos Grimonē:] didicerat a compluribus odore omnium confragrare virtutum. Cuius dilectioni repente sic inhæsit, vt nullo modo, nisi morte præuentus, ab eo posset diuelli. A quo introductus in campos Scripturarum, intantum profecit breui, vt disciplina & moribus æquipararet Magistrum. Idem etenim monasterium Tabuleium, siue Theolegium, hæreditario iure proprietati competebat Grimonis, in quo, vt in proprio, licentius cum Magistro commorans, de gramine virtutum centuplicatum retulit fructum, adeo vt ad diaconatus tunc temporis pertingeret gradum.

[7] Per idem tempus defuncto c Ermenfrido Virdunensi Episcopo, quærebatur qui mox subrogareturhoc officio dignus, ne per spatia temporum dilaniaretur absque Pastore grex Domini morsibus luporum. Nec defuit qui perferret ad aures Principum, degere infra regni sui fines & in iam dicto monasterio quemdam monachum, nomine Paulum, cui satis condigne posset pastoralis cura committi. Continuo ad Regis edictum legantur, qui hæc eadem ad Grimonem perferunt; iussumque vt assumptum Paulum quantocyus ad palatium abducat virum sibi carissimum, ad honorem Virdunensis Episcopatus, [oblatum epïscopatū recusat,] diuinæ prouindentiæ nutu, Palatinorum, Cleri, plebisque assensu, ac in reciprocatione sui erga eum amoris, a Rege promouendum. Qui nimio repletus gaudio, nuntiat Patri carissimo Regis voluntatem, nobilium, mediocrium, ac omnium erga se vnanimem desiderantissimam deuotionis electionem: suadetque, vt celerius mandata Regis festinet exequi. Cui ille, d Licet, inquit, laude me præferant, & ad Pastoris curam quasi dignum eligant; forsitan tamen in Canonibus prohibitum ignorant, ne aliqui de suis Sedibus commigrantes, aliis facile ordinentur in locis. Vnde nec ad Regis iussum, [friuolo prætextu.] nec ad populi votum, nouerint fas esse violare Diuinarum decreta legum. Quapropter alio Regis & Principum se vertat intentio: ne si incognitum & ad rumores vulgi falso laudatum Christi Ecclesiæ præfecerint, in futuro sera pœnitentia persentiant detrimentum. Hæc dicens legatos remittit vacuos, hac occasione sperans & se posse quiescere, & Regem ab intentione proposita cessare. Sed Dei omnipotentis ante secula prouidentia, quæ eum nouerat futurum Præsulem, ad dandam scientiam salutis plebi suæ in remissionem peccatorum eorum, quæque illum de remotis terratum partibus ad hoc adduxerat, immisit in cor Regis, vt tractum de monasterio, quamuis renitentem & inuitum, iam non sua pro libitu quærendo, sed quæ Dei sunt obedienter faciendo, Ecclesiæ suæ præficeret, secundum quod sibi videretur consilio Regum audacter. Quod quomodo actum sit sequens sermo explicabit.

[Annotata]

a Hunc Bruschius & Cl. Robertus fratrem Dagoberti faciunt; VVasseburgius & alij, consanguineum. Ab eo dictum remur Grimburch oppidum inter Tholeiam & Treuiros. Statuitur is tertius Abbas Tholeiensis.

b Haræo & Doubletio dicitur Adalgisus; Ren. Benedicto, Algisilus.

c Aliis Ermenfredus, Hermenfredus, & Hermenfridus dicitur. De eo actum § 3.

d Minus apte Surius: Tamersi, inquit, laudo illorum tale de me iudicium & existimationem, qua me tanto honore dignum arbitrantur. Debuit quidem eorum laudare in se beneuolentiam, at non probare iudicium, vir humilis.

CAPVT IV
Vita S. Pauli & miracula a Berthario scripta.

[8] Hvnc vero B. Paulum extitisse fratrem S. Germani Parisiensis Ecclesiæ Pontificis, vt in scriptis accepimus, sanctitas virtutumque magnitudo liquido testatur. Quod ne cui forsitan veniat in dubium fatendo mendaciter confictum, & huic operi insertum, ideoque falsum, si non sit auctoris testimonio comprobatum; operæ pretium videtur veterum affirmationibus confirmare, quorum antiquitati nemo quamuis versutus valebit resistere. Adstipulatur huic assertioni Bertharius Presbyter, qui a Domno Dadone ipsius vrbis Episcopo rogatus, omnium ante se Virdunensium Episcoporum nomina & actus, [Berthario teste,] scire vt potuit, mira breuitate contexuit: inter quæ etiam huius non immemor, hæc quæ prædicta sunt ordinatim suo loco constituit. Et ne nostra reputentur vt falsa, ipsius subnectimus huiusmodi dicta: Post Ermenfridum, inquit, tractus est de monasterio Tabulcio S. Paulus, [frater fuit S. Germani Ep. Paris.] qui fuit frater S. Germani Parisiensis Ecclesiæ Episcopi, & in Ecclesia ista Episcopus consecratur, cuius memoriaæterna est. Nam cum nepos Dagoberti Regis Grimo Diaconus, qui & Adalgisilus dicitur, fuisset a S. Paulo ab infantia reuerenter educatus, pro amore ipsius Antistitis suam proprietatem, id est, Tabuleium monasterium, S. Mariæ in Virduno, suo scripto & multorum fidelium scriptis, vt in sempiternum a nostra Ecclesia ipsum monasterium habuisset, tradidit, roborauit, & omni auctoritate firmauit. [Ecclesiam Virdunensem locuplesauit,] b Frasindum vero villam idem Grimo pro pietate sua victui Fratrum nostrorum delegauit. Sanctus vero Paulus c Basonisvillare de suis redditibus cōparauit. Priuilegium etenim nostris Canonicis de antiquioribus villis fecit, & suis manibus & aliorum Episcoporū, sub diuina attestatione roborauit. De virtutibus autem istius sancti Patris nostri istud mirabile audiuimus, quod adhuc monasticam vitam ducens, [elibanum intrauit illæsus,] cum in pistrino Fratrum obedientiam habuisset, & timeret ne hora statuta Fratres panem habere potuissent, eiecto igne de clibano, ipse intus ingressus cum cuculla sua clibanum purgauit, & panem illic ad coquendum ordinauit, & sanus foras egressus, panem d sanctum Fratribus in refectorio statuto distribuit. Legi, [multa fecit miracula viuus & morinus.] & picta vidi multa miracula, quæ viuens in episcopatu egit, & post excessum positus in ecclesia S. Saturnini, Deo cooperante satisfecit. Cæcosnamque illuminauit, claudis gressum præbuit, ægrotos a variis infirmitatibus curauit. Quid plura? Istam ecclesiam rebus temporalibus dilatauit, & Deus omnipotens animam illius cum omnibus Sanctis in æterna gloria sine fine gaudere facit.

[9] Hæc ita se habere ipsius viri auctoritas & non spernenda antiquitas satis fidei ad id credendum videtur conferre. Sed quod ipse prosequitur, [male a Berthario neglecta:] multa se legisse & picta vidisse quæ per negligentiam non sunt scripta, ipse quoque negligentiæ nota redarguitur, cum de scriptis vel de visis picturis ad ædificationem posterorum conscribere neglexerit. At nos pictura docente quod addiscere potuimus ad laudem Creatoris, & Sancti huius venerationem, pro captu ingenioli nostri fidelibus legenda scripto detegere non piguit. Igitur illæsus de clibano egressus, imposito humero corbe humiliter & obedienter (nec enim non poterat non esse talis, cui tantum præstitum sit gratiæ diuinitus) dum in refectorio Fratrum afferret panem insperatum, ecce audit post se vocem pauperis alimoniæ auxilium petentis: [curuum ac debilem sanauit.] erat enim duplicis miseriæ debilitate adstrictus, rebusque inops tantum genibus & scabellulis repens, clamoribus quibus poterat satisfaciebat dolori. Cuius miseriæ vir plenus pietatis compassus sumptum ex sporta panem porrigit post terga clamanti: qui subitodiuina virtute attactus in pedes constitit, annonam excipit, & qui aliorum venerat adiutorio, proprio redit ad sua adiutorio.

[Annotata]

a Hinc patet Bertharium tunc fuisse Ecclesiæ Virdunensis Presbyterum.

b Rosieres Franium oppidum. Doublet & VVasseburgius Fraisne vocant.

c VVasseb. Basonuille.

d Sur. frigide, factum.

CAPVT V
S. Pauli res gestæ in episcopatu.

[10] Legati, vt præmissum est, tanto frustrati labore itineris, renuntiant virum Regis non obedire mandatis, indignum se, & ignotum, siue neophytum, ad animarum regimen respondisse, non ad promouendum & eiusmodi, non esse qui possit blandimento seduci, aut terrore concuti; Canonumque decretis hæc eadē prohiberi. Hoc audito Rex furoris & amoris anxius, missis satellitibus extractum a monasterio, coactum & inuitum, omnium tamen applausu dignissimum acclamatum, onus Pontificalis dignitatis subire compulit, [inuitus ordinatur Episcopus:] & ab Episcopis Episcopum ordinatum suæ Sedi honorabiliter præesse instituit.

[11] Prætactus vero Grimo nepos Regis, quod diu desiderauerat videns adimpletum, nimio repletus gaudio, quicquid facultatis possidere videbatur, volenti animo iuri Virdunensis Ecclesiæ ordinare festinabat. Erat autem ita temporibus illis ipsa Ecclesia rebus destituta, vt nemo Clericorum esset, qui assidue, vel, sicut præcipit Ecclesiasticus ordo, Missarum solennia, [neglectum in ecclesia sua ob paupertatem diuinum cultum,] vel consuetum psalmorum inibi compleret cursum, sed præ inopia vix & cum magno labore per singulos dies adueniebat aliquis a forensis Presbyter, & citissime satisque indecenter horarum & Missæ simul complens officia, mercede accepta reuertebatur ad propria. Similiter secundus, & tertius, ceterique, donec idem ordo confusus a nouissimo rediret ad primum. Quod cernens Episcopus, Grimonem sibi dilectum aduocat, & internum cordis dolorem super hac re multum conquestus edocet. Cui e vestigio ille verba consilij & auxilij rependit: Negaueras te, inquit, prius, Pater, [facultatibus a Grimone,] obauditurum Regi; sed quia te inuitum, & quasi regalis vigoris nexibus addictum, in hanc Sedem imposuit, iuste apud eum de his quæ ad Ecclesiasticum ius pertinent licet conqueri. Præterea quæ mea sunt, vel esse possunt, in prædiis vel possessionibus seu in pecuniis, tuæ concedo libens potestati, vt tuo voto & mearum rerum adminiculo inseruiat clericatus ordo per successiones, te ordinante, cultui Diuino. Hæc dicens, Frasindum villam victui Fratrum delegauit. Moxque dilatione postposita palatium adeunt & pro Ecclesiæ suæ incommodis, Regis auribus querimoniam infundunt, orantes pariter vt ad gloriam sui & salutem impendat sanctæ Virdunensi Ecclesiæ rerum terrenarum quamlibet portionem. [&, eius consilio, a Rege obtētis,] Qui libens petitioni eorum annuit, & possessionibus pecuniisque locupletatos ad vrbem cum gaudio remittit. Quarum nomina rerum, etsi non habentur proprie in scripto; tamē quia factum sit, præfatus Presbyter non tacet, cum testatur eum suam Ecclesiam rebus dilatasse quam plurimis. De quibus propria manu priuilegium conscripsit, aliorumque Episcoporum auctoritate sub anathemate roboratum in b archario eiusdem Ecclesiæ, in secula conseruandum, condidit: quod vsque ad nostra tempora in eodem loco constat permansisse. Memini me aliquos vidisse, qui idem priuilegium se vidisse & legisse faterentur, & numquam characteres litterarum honestius præfiguratos, & orationem facundiæ ordinabiliorem vsquam conspexisse. Sed hæc interim.

[12] Adepto itaque quod optauerat Ecclesiasticæ curæ negotio, [restituit:] Canonicos canonice viuere instituit; & in sua Sede per plures residens annos, ab incepto virtutum non destitit. Cuius opera a scientibus neglecta sæpedictus Presbyter reprehendit, & tamen quod factor miraculorum fuerit se legisse & in picturis vidisse testatur, cum eum dæmones fugasse, paralyticos curasse, cæcos illuminasse, commemorando perhibet.

[13] Cum horum itaque & omnium bonorum exhibitione operum, quæ nobis incognita, Dei notitiæ sunt manifesta, de virtute in virtutem ascendendo, Deumdeorum in Syon videre, & in similitudinem Patriarchæ Iacob eumdem Deum scalæ innixum, [tandem sancte acta vita,] per quam Angeli gradibus ascendentes & descendentes visi sunt, promeruit, sibique terram viuentium, si in hac conualle lacrymarum patienter peregrinaretur, repromitti audiuit. Et depulsis post visionem nocturnis tenebris, iam Aurora irradiante, Euangelico videlicet præcepto intonante, Venite ad me, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, luctamen cum Angelo iniit, id est videlicet, spiritu ambulando, ne desideriis carnis inseruiret, Angelico paruit oraculo; a quo neruus femoris eius contractus emarcuit, cum insudando diuinis institutis in se maceratione corporis extinxit ardorē libidinis, in huius vitæ solo claudicando, numquam stabilem gradum posse firmari intellexit: sed post longæ peregrinationis tædiū, qua cum Psalmista deplorando cantabat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; regionem suam per desertum huius incertæ solitudinis multimoda passione requisiuit: ac senio confectus plenusque dierum, [moritur,] in pace suæ Ecclesiæ valedicens Fratribus, VI Idus Februarij obiit, & in ecclesia S. Saturnini, sicut dictum est, se sepeliri mandauit: vbi meritis eius præstantur beneficia Domini nostri Iesu Christi, [clarus dein miraculu.] qui cum Patre & Spiritu sanctoviuit & regnat Deus, per infinita secula seculorum; Amen. [Psal. 119, 5]

[Annotata]

a Id est, externus, rure adueniens, vel ab alia ecclesia. Ita S. Ambrosius pro exteriore vsurpauit, lib. 2 de Virginib. § 2 domestico operosa secreto, forenti stipata comitatu. & de obitu Satyri fratris circa medium; quamquam ita mutuus semper vtrique nostium insederit amor, vt interiore potius foueretur affectu, quam forensi blanditia diuulgaretur. Surius nimis docte hic ita habet: Presbyter quispiam circumforaneus conducebatur.

b Id est, archiuo, tabulario, vbi vetera monumenta asseruātur.

DE S. ELFLEDA VIRGINE ABBATISSA STRENEASHALÆ IN ANGLIA

AN. CHR. DCCIVI.

Commentarius historicus

Elfleda, Virgo, Abbatissa Streneshalensis in Anglia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Elfledæ Virginis parentes, maiores.

[1] Qvæ ab Humbro æstuario, Vriq; fluminis ostiis, ad Seueri murum vsque protenditur in Anglia regio, amplum olim regnum, Northumbria appellatum, quia ad Boream ab Humbro vergebat: [Northumbriæ Reges.] minus late nunc id patet nomen, vni proprium prouinciæ ab Dunelmensi diœcesi ad Scotorum confinia porrectæ. Fundatum id regnum traditur sub annum Christi ⅠƆXLVII, [Ida,] Ida nobilißimæ prosapiæ viro regium sibi titulum arrogante. [Allæ,] Huic Alla succeßit, e cuius regni prouincia Deira dicta, Benedicto Pontifice, pueri Angli Romam allati, venumq; expositi, S. Gregorio occasionem præbuere, ominandi, Anglos, Angelicos vultus habentes, in cælis Angelorum conciues fore, ac de ira eruendos, inq; Allæ regno Alleluia decantandum.

[2] Allæ Ethelricus suffectus, Idæfilius, huic Ethelfridus, rei bellicæ scientia clarus: quem tamen Edwinus, siue Eadwinus, [postq; alios S. Edvvinus Allæ F.] Allæ filius, Redwaldi Orientalium Anglorum Regis auxilio, oppreßit, regnoq; & vita exuit; adolescentibus filiis, nutritorum diligentia, ad Scotos fuga elapsis, vbi & Christianis mysteriis imbuti sunt. [primus Christianus:] Ea quoque Edwinus, S. Ethelburgæ vxoris hortatu, ac S. Paulini Episcopi institutione didicit: at tandem, cum in maxima esset potentia, rebellantibus aduersus eum Carduella, siue Cedwalla, Britonum Rege, [inde simul duo:] & Penda Merciorum, cum Osfrido filio interemptus est. Regnum exinde inter fratris eius filium Osricum, & Eanfridum filium Ethelfridi ita diuisum, vt huic Bernicij, illi Deiri parerent. Cum autem Christi fidem ambo eiurassent, Cedwallavtrumque impia manu, sed iusta vltione, peremit, inquit Beda lib. 3 cap. 1. Mox Osualdus Eanfridi frater exiguis copiis pulso Britone, solidum adeptus regnum, gentemvniuersam Christo vt adiungeret laborauit. Demum & ipse a Penda crudelißimo Merciorum Rege occisus est.

[3] Iterum a cæde S. Osualdi diuisum regnum, imperitante Deiris Oswino, Ostrici filio, Berniciis Oswio, Oswaldi fratre, Ethelfridi filio. Sed quia potestas omnis fere impatiens est consortis, gliscere primum inter eos simultates cœpere, præcipue ab Oswij ambitione: dein apparatus ad bellum facti, habitiq; delectus. Oswinus imparem se videns, vltro dimisso milite, ad Hunualdum Comitem confugit, [at cæso S. Osvvino,] quem sibi amicißicißimum autumabat: sed ab eo nefarie proditus Oswio est, & ab hoc effera crudelitate interemptus. Ita Oswius, inquit Willielmus Malmesburiensis libr. 1 de gestis Regum Angl. cap. 3 integri regni compos, nil non postea molitus est, quo existimationem suam purgaret, quo maiestatem augeret, atrocis facti offensam probitate morum posteriorum imminuens: & primus quidem, idemque amplissimus, laudum eius cumulus extitit, quia fratrem & auunculum nobiliter vltus, Pendam Regem Merciorum, illud vicinorum excidium, illud perduellionum seminarium, [vir gloriosus.] exitio dedit: ex quo tempore tam Merciis, quam omnibus prope Anglis vel ipse præsedit, vel præsidentibus imperauit. Hinc totus ad officia pietatis conuersus, [& pius,] vt Dei beneficiis in se confluentibus digna sedulitate responderet, Christiani cultus infantiam, pro nece germani in regno suo palpitantem, viuacitate regia erigere, & pleno spiritu animare contendit. Eamdemque mox doctrina Scottorum adultam, sed in multis Ecclesiasticis obseruationibus fluctuantem, primo per Angilbertum & Wilfridum, postremo per Theodorum Archiepiscopum canonico statu informauit.

[4] Hæc singillatim, quatenus ad S. Elfledam Oswij filiam attinent, [pater S. Elfledæ: S. Eanfleda mater.] explicanda. Quorum cædem vltus Oswius dicitur, SS. Oswaldus & Eadwinus fuere, ille frater ipsius, hic auunculus: Acca namq; Allæ filia, Elfrici & Eadwini soror, Ethelfrido nupta, ei Osualdum Oswiumq; peperit. Eadem S. Elfledæ auia; Eadwinus auus maternus fuit, pater S. Eanfledæ. Ita enim Beda lib. 2 histor. Eccles. gentis Angl. cap. 20. Occisus est Edwinus die quarta Iduum Octobris; anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCXXXIII, cum esset annorum quadraginta & septem, [filia S. Edvvini] eiusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum vnus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit: alter Eadfrid, necessitate cogente, ad Pendam Regem transfugit, & ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iurisiurandi peremptus est. [eo caso fugit in Catiam:] Ac paullo post: Turbatis itaque rebus Northanhymbrorum huius articulo cladis, cum nihil alicubi præsidij nisi in fuga esse videretur, Paulinus assumpta secum ÆthilburgaRegina, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio Archiepiscopo & Rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Venit autem illuc duce Basso milite Regis Edwini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, & Vuscfrean filium Edwini, necnon & Iffri filium Osfridi filij eius; quos postea mater, metu Eadbaldi & Oswaldi Regum, misit in Galliam nutriendos Regi, qui erat amicus illius: ibique ambo in infantia defuncti, & iuxta honorem vel regiis pueris vel innocentibus Christi congruum, in ecclesia sepulti sunt. [nubit Of vvio:] Alia Bedæ editio habet Regi Decberto, siue Dagoberto, missos. Deinde lib.3 cap. 15. Presbyter quidam, nomine Vtta, multæ grauitatis ac veritatis vir, & ob id omnibus, etiam ipsis Principibus seculi, honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem Regi Oswi, filiam videlicet Edwini Regis Eanfledam; quæ occiso patre illuc fuerat adducta, &c.

[5] [vtriusque maiores.] Pater igitur S. Elfledæ Oswius fuit, mater S. Eanfleda. Oswij pater Ethelfridus, Ethelrici filius, Idæ nepos: mater Acca, S. Edwini soror, Allæ filia. S. Eanfledæ pater S. Edwinus, eiusdem Allæ filius: mater S. Ethelburga, siue Æthilburga, filia S. Ethelberti Cantiæ Regis, qui XXIV Februarij colitur, & Bertæ, siue Aldobergæ, filiæChariberti Regis Parisiorum.

§ II S. Elfleda a patre, obtenta victoria, Deo oblata.

[6] His orta maioribus Elfleda, qua ratione Diuino cultui fuerit in cœnobio mancipata, explicandum. Etsi Oswium patrem sceleris in Oswini cæde admißi vehementer pœniteret, [Osvvius R. ob cadē S. Ojvvini, Dei nutu,], idq; conaretur aßiduis benefactis expiare; alias tamen ab eo vltor Deus, & graues quidem, pœnas repoposcit; ipsomet ac Penda Mercio ad supplicia mutua, sed ad temporarium hoc, illo ad æternum, vsus suæ Iustitiæ ministro ac satellite. Nam multis a Penda cladibus acceptis, [multa patitur a Penda R.] cum tandem prælio victum ac cæsum ad inferos demisit, non sine manifesta ope Numinis. Quod ita memorat Beda lib. 3 cap. 24.

[7] His temporibus Rex Oswi, cum acerbas & intolerabiles pateretur irruptiones sȩpedicti Regis Merciorum, [quo spernente munera,] qui fratrem eius occiderat; ad vltimum necessitate cogente, promisit se ei innumera, & maiora quam credi potest, ornamenta regia vel donaria in pretium pacis largiturum; dummodo ille domum rediret, & prouincias regni eius vsque ad internecionem vastare desineret. [& volente totam eius gentem delere,] Cumque Rex perfidus nullatenus precibus illius assensum præberet, qui totam eius gentem a paruo vsque ad magnum delere atque exterminare decreuerat; respexit ille ad Diuinæ auxilium pietatis, quoab impietate barbarica posset eripi: votoque se obligans, Si paganus, inquit, nescit accipere nostra donaria, offeramus ei qui nouit, Domino Deo nostro. Vouit ergo, quia si victor existeret, [deuouet Deo filiam Elfledam:] filiam suam Domino sacra virginitate dicandam offerret, simul & XII possessiones prædiorum ad construenda monasteria donaret: Et sic cū paucissimo exercitu se certamini dedit.

[8] Denique fertur, quod tricies maiorem pagani habuerint exercitum: siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas, in bello habuere. Quibus Oswi Rex, cum Alchfrido filio, [exiguis copiis maximas profligat:] perparuum (vt dixi) habens exercitum, sed Christo duce confisus occurrit. Nam alius filius eius Egfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud Reginam Cinuise obses tenebatur. Filius autem Oswaldi Regis Ethilwald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum; eisdemque contra patriam & patruum suum pugnaturis ductor extiterat: quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnæ subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco expectabat. Inito ergo certamine, fugati sunt & cæsi pagani Duces Regis triginta, qui ad auxilium venerant, pene omnes interfecti: in quibus Ædilhere, frater Annæ Regis Orientalium Anglorum, qui posteum regnauit, auctor ipse belli, perditis militibus siue auxiliis, interemptus est. Et quia prope fluuium Vinued pugnatum est, qui tunc pro inundantia pluuiarum, late alueum suum, imo omnes ripas suas transierat, contigit, vt multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.

[9] Tunc Rex Oswi, iuxta quod Domino vouerat, pro collata sibi victoria gratias Deo referens, dedit filiam suam Elfledam, [possessiones ad fundāda monasteria confert:] quæ vixdum vnius anni ætatem impleuerat, perpetua ei virginitate consecrandam; donatis insuper duodecim possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiæ terrestris, ad exercendam militiam cælestem, supplicandumque pro pace gentis eius æterna, deuotioni sedulæ monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus videlicet possessiunculis, sex in prouincia Deirorum, sex in Berniciorum dedit. Singulæ vero possessiones decem erant familiarum, id est, simul omnes CXX.

[10] Intrauit autem præfata Regis Oswi filia, Deo dicanda, monasterium quod nuncupatur Heruteu, id est, Insula cerui, cui tunc Hilda Abbatissa præfuit. [filiam tradit disciplinæ S. Hildæ,] Quæ post biennium comparata possessione decem familiarum, in loco qui dicitur Streaneshalh, ibi monasterium construxit. In quo memorata Regis filia primo discipulavitæ regularis, deinde etiam Magistra extitit, donec completo LX annorum numero, ad complexum & nuptias Sponsi cælestis Virgo beata intraret. [cui in Abbatissæ munere successit:] In quo monasterio & ipsa & pater eius Oswi, & pater matris eius Edwinus, & multi alij Nobiles, in ecclesia sancti Apostoli Petri sepulti sunt.

[11] Hoc autem bellum Rex Oswi in regione Loidis, tertiodecimo regni sui anno, [an. 655 15 Nou. prælium] XVII die Kalendarum Decembrium, cum magna vtriusque populi vtilitate confecit. Nam & suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit; [(post quod conuersi Mercij)] & ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, defecto capite perfido, ad fidei Christianæ gratiam conuertit.

[12] Commissum fatale illud prælium tradit Beda in regione Loidis circa flumen Vinued, vel, vt alia lectio habet, [cōmissum iuxta VVinvved fl.] Winued, editio Laurentij Barrei & Heidelbergensis anni 1587, Iuwet. Cambdenus circa Arum fluuium, qui Caldero accepto in Vrum infra Eboracum influit, pugnatum tradit; eo quod Arus Leedes, Saxonice Loides, vt ait, oppidum lanificio opulentum, olim villam regiam, præterlabatur. An fors mutatum fluuij nomen? Henricus Huntindoniensis historiar. lib. 2 ita scribit: Percussus est Penda per Oswium Regem apud amnem Winwed. vnde dicitur:

In Winwed amne vindicata est cædes Annæ,
Cædes Regum Sigbert & Eognice,
Cædes Regum Oswald & Edwine.

Hos nempe Reges Penda interfecerat. Eadem habet VVestmonasteriensis. Addit Cambdenus: Locus vero ipse, in quo pugnatum est, Winwidfiel a scriptoribus vocatur, quod nomen a victoria impositum suspicor. Ita quidem Florentius VVigorniensis: Pendæ Oswius, Christo duce confisus, in loco qui dicitur Winwidfelda, occurrit: sed præmiserat, Pendam in Berniciam ad debellandum Regem Oswium ascendisse. At procul abest & Leedes oppidum & Arus amnis, quippe in occidua Comitatus Eboracensis plaga, a Bernicia, quæ, ipso iudice Cambdeno, a Tina ad Fretum vsque Scoticum pertinuit, Deiris citeriora omnia ad Humbrum vsque tenentibus. An forte VVigorniensis Berniciam συνεκδοχικῶς posuit pro Northumbriæ regno, propterea quod huius nunc gubernacula penes Idæ posteros erant, e Bernicia oriundos? [non longe Eboraco, vt coniicitur.] an Oswius sagax bellator ad Arum vsque & Eboraci territorium hosti occurrit, priusquam ille longius progrediens omnia vastaret, suosq; præda ditaret? Et certe Ranulphus Cestrensis ait commissum prælium in regione Leedes non longe ab Eboraco, iuxta flumen Wynwed. Posset alioquin ambigere quispiam, an non forsan alius esset amnis Windwed, seu Winwed apud Bernicios, vbi & Twed, nunc Scotiæ limes, & Venta, vulgo Wentsbeke? Longius quidem aberat a Pendæ regno Bernicia, sed Cumbriæ, quam Cedwalla, nefarij belli incentor ac socius, in eoq; & ipse interfectus, tenebat, propinqua. Disquirant hæc alij, quibus ipsacoram lustrare fas est loca.

§ III S. Elfledæ tres fratres Reges, duæ sorores Reginæ.

[13] Erat Oswij filia Alhfleda biennio ante, id est, anno ⅠƆCLIII, Peadæ, filio Pendæ, Middelenglorum, siue Mediterraneorum Anglorum Principi nupta. [sorores S. Elfledæ,] Qui, vt Beda scribit lib. 3 cap. 21, cum esset iuuenis optimus, ac Regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius. [Alfleda vxor Regis Middelanglorum] Venitque ad Regem Northanhymbrorum Oswi, postulans filiam eius Alhfledam sibi coniugem dari: neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma, cum gente cui præerat, acciperet. At ille audita prædicatione veritatis, & promissione regni cælestis, speque resurrectionis ac futuræ immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet; persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio Regis Oswi, nomine Alhfrido, qui erat cognatus & amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, vocabulo Cyniburgam, filiam Pendan Regis. Fueritne autem S. Elfledæ Virginis soror germana Alhfleda (quam Ranulsus & Harpsfeldius etiam Elfledam appellant) an vt Alfridus notha, haud satis nobis liquet.

[14] Qui Pendam non mouerat geminæ affinitatis respectus, ne Oswio bellum nefarium inferret; is pium Regem Oswium flexit, vt genero paterni regni, a se subiugati, partem donaret. Ita Beda lib. 3 cap. 24. Idem autem Rex Oswi tribus annis post occisionem Pendan Regis, Merciorum genti, necnon & ceteris Australium prouinciarum populis præfuit: qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit. [& Australium Merciorum;] Quo tempore donauit præfato Peadan, filio Regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt (vt dicunt) familiarum quinque millium, discreti fluuio Treanta ab Aquilonaribus Mercis, quorum terra est familiarum septem millium. Sed idem Peada proximo vere multum nefarie peremptus est, proditione (vt dicunt) coniugis suæ, in ipso tempore festi Paschalis.

[15] Alia Oswij filia, S. Elfledæ soror, Ostritha fuit, quam alij Ostridam, Ostricam, Ostgildam, Ostgidam vocant. Ea postea Ethelredo nupta, [Ostritha vxor Regis Merciorū,] Pendæ filio, qui VVlphero fratri an. ⅠƆCLXXV in regnum Merciorum succeßit, eoq; per XXIX annos strenue administrato, monachus factus est anno ⅠƆCCIV. Ast eius vxor anno ⅠƆCXCVII a Suthimbrensibus occisa est, vt habet VVigorniensis. VVestmonasteriensiseam alibi Oswij, Egfridi alibi filiam ait fuisse, & necem eius ad annum ⅠƆCXCVI ita refert: Mercij, qui dicuntur Suthumbri, [a subditis ann. 696 interfecta:] id est, illa pars Merciorum, quæ est a parte Boreali Trentæ fluminis, scelus nequissimum commiserunt: Reginam namque Ostricam, vxorem Æthelredi Regis sui, & Egfridi Regis Northanhumbrorum filiam, crudeliter peremerunt. Ranulphus ad eumdem annum, Oswij filiam fuisse scribit, sed a Northumbrensibus occisam. Beda in Epitome ait a Merciorum primatibus interemptam.

[16] [fratres,] Fratres S. Elfledæ fuere, germani quidem Egfridus, Alfwinus, siue Elfuinus, nothus autem Alfridus. Hic primum viuo patre Rex fuit apud Deiros, [Alfridus R.] in iis videlicet prouinciis, quæ antea Regis Edilwoldi fuerant filij S. Oswaldi. Eæ post Oswij mortem traditæ Elfwino videntur: [Elfvvinus R.] constat certe Regem hunc fuisse; ita scribente VVigorniensi ad annum 679. Inter Egfridum Regem Northimbrensium & Æthelredum Regem Merciorum conserto graui prælio, [Egfridus R.] iuxta fluuium Trentam, occisus est Rex Alfwinus frater Regis Egfridi, cuius sororem Ostritham Rex Æthelredus habebat vxorem. Idem narrat VVestmonasteriensis ad eumdem annum, qui Esewinum vocat, & Bedæ verbis, iuuenem vtrique prouinciæ multum amabilem ait fuisse. Erat autem, vt habet Beda lib. 4 c. 21, tunc amorum XVIII. Egfridus Oswio patri succeßit ann. ⅠƆCLXX. anno deinde ⅠƆCLXXXV, XIII Kal. Iunias, sabbato a Pictis occisus est.Suffectus ei est Alfridus, qui in Hibernia exulabat, Egfrido senior, & Oswij patris tempore titulo regali ornatus, vti iam dictum.

§ IV S. Elfledæ magistra S. Hilda.

[17] Reportata, quam diximus, victoria, Oswius filiam consecrat Deo, clariori ad exemplum religione, quam ille quondam, pari in caussa, & eodem actus Spiritu, Iephthes, quod nec sanguinem fudit, nec intempestiuum filiæ occursum lamētatus est; [Osvvius, velut alter Iephthe,] filia vero vsque adeo non planxit virginitatem sibi posteritatis fructu vacuam, vt ad LX quot deinceps vixit annos, gratulata sit impositam sibi necdum intelligenti neceßitatem, voto alieno, eam æterno Regi illibatam conseruandi.

[18] Cum ergo vixdum vnius anni ætatem implesset, vt Beda scribit, B. Hildæ, quæ & ipsa Regum Northumbrorum erat orta sanguine, sed ex stirpe Allelingorum, [filiam Deo offert,] tradita est, Deo dicanda; circiter eum diem, (septimum a victoria) quo Ecclesia Catholica Matrem Christi celebrat, in templo Hierosolymitano, propria pietate, non sola parentum deuotione, oblatam Deo, anno tertio ætatis. Huc fortaßis respexit Ranulphus, cum ista scripsit: Hac victoria parta Rex Oswy tradidit filiam suam, vix tunctriennem, disciplinatui Hildæ Abbatissæ. Bedæ, vtpote coætanei, potior fides. Sed cur S. Hildæ commissa, [sub curā S. Hildæ,] ac non potius S. Ebbæ amitæ, Oswaldi & Oswij Regum sorori, sub qua vitæ monasticæ aliquanto post S. Ediltrida, Oswij eiusdem nurus, tirocinium posuit? Quæ patrem matremq; rationes præcipue mouerint, vt Hildæ magisterium præferrent, haud equidem constare e veterum scriptis arbitror, nec operæ pretium fuerit, coniectura indagare: sed Diuino id factum consilio videtur, ne quid næui terrestris innocens anima contraheret, [non S. Ebba amitæ.] ab aliarum consortio, de quarum degeneri conuersatione ista XXXI Ianuarij ad Vitam S. Adamnani Presbyteri ex Beda relata sunt num. 4. Virgines quoque Deo dicatæ, in S. Ebbæ Coludiano monasterio, contempta reuerentia suæ professionis, [in cuius cœnobio solutior postea disciplina.] quotiescumque vacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut seipsas ad vicem sponsarum, in periculum sui status, adornant, aut externorum sibi virorum amicitiam comparent: vnde merito loco huic & habitatoribus eius grauis de cælo vindicta flammis sæuientibus præparata est.

[19] De Hilda porro ista lib. 4 cap. 23 scribit Beda, quæ Elfledæ gestis afferunt lucem: [Erat Hilda regio genere nata,] Anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCLXXX, religiosissima Christi famula Hilda, Abbatissa monasterij quod dicitur Streaneshalh, post multa quæ fecit in terris opera cælestia, ad percipienda præmia vitæ cælestis, deterris ablata transiuit, die quintadecima Kalend. Decembrium, cum esset annorum LXVI, quibus æqua portione diuisis, XXXIII primos in seculari habitu nobilissime conuersata compleuit; & totidem sequentes nobilius in monachica vita Domino consecrauit. Nam & nobilis natu erat, hoc est, filia nepotis Edwini Regis, vocabulo Hererici: cum quo etiam Rege, ad prædicationem beatæ memoriæ Paulini primi Northanhymbrorum Episcopi, fidem & Sacramenta Christi suscepit; atque hæc, vsque dum ad eius visionem peruenire meruit, intemerata seruauit.

[20] Ex hisce conficitur, natam esse Hildam an. ⅠƆCXIV, baptizatam vel cum Eanfleda an. ⅠƆCXXVI in sanctis vigiliis Pentecostes, [an. 626 baptizata,] vel cum ipso Edwino ann. ⅠƆCXXVII in Pascha, vti de his adnotatum in Chronologia Saxonica. Anno ⅠƆCXLVII secularem habitum videtur posuisse. Anno deinde vno morata in prouincia Orientalium Anglorum, [an. 647 a seculo conuersa,] in patriam ab Aidano Episcopo reuocata, ad septemtrionalem plagam Wiri fluminis, æque anno vno monachicam cum perpaucis sociis vitam egit. De Wiro, seu Vedra fluuio egimus XII Ianuarij ad Vitam S. Benedicti Biscopij. [an. 648 monacha facta,] Dunelmum vrbem alluit, partemque non exiguam illius diœcesis rigat. Ostium VViri, aut certe vicus ad oram eius Borealem situs, Moncks-were-mouth appellatur, id est, Monachorum-Vedræ-ostium,quia illic habitatio fuit monachorum, imo & monacharum: alioquin ad australe latus Vedræ celebre postea monasterium ædificatum ab ante memorato Benedicto.

[21] Post hæc, inquit Beda, anno nimirum ⅠƆCXLIX, facta est Hilda Abbatissa in monasterio quod vocatur Heortheu, [an. 649 Abbatissa monasterij S. Heinæ] quod videlicet monasteriū factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heru: quæ prima fæminarū fertur in prouincia Northanhymbrorū propositum vestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano Episcopo, suscepisse. Sed illa, post non multum tempus facti monasterij, secessit ad ciuitatem Calcariā, quæ a gente Anglorum Kalcacester appellatur, ibique mansionem sibi instituit. Distat Calcaria, Romani nominis oppidulum, IX millibus passuum Eboraco, & vulgo nunc Tadcaster appellatur. Quæ vero hic Heru, alibi Heiu, & communius Heina dicitur, inscripta est Martyrologio Anglicano ad XXX Maij.

[22] Inter Vedræ Tesisque fluminum ostia, in Orientali Oceani littore promontorium exiguum visitur, cui Harlepole emporium celebre, [in Hertesey, nunc Hartlepole:] & statio fida, situ percommodo insidet, vt auctor est Cambdenus, qui eumdem esse locum censet Bedæ Heortheu dictum, siue Herutheu, Heortesig, Heruten, Heortei, vt varij habent codices; Capgrauio Hertheia,Ioanni Bromton in Chronico Ercen, Hertei Huntindoniensi, Ranulpho & aliis Hertesei; quæ duo postrema propius accedunt ad notionem a Beda traditam supra § 2 num. 10. Est enim hert Teutonica, siue Saxonica lingua, qua vsi tunc Angli, ceruus, ey, siue ey-land, insula: vnde Hertsey, siue Hertesey, Cerui insula. Suspicatur tamen Cambdenus Heorteu esse territorioli illius nomen, quod Heort-nesse in codice quopiam Dunelmensi appellari ait; Nesse autem promontorium, quasi terræ nasum, significare. Apud eum quoque & Spedum in Chorographica illius tractus tabula, Harte est vicus, propinquus ei promontorio, in quo Hartlepole oppidū, & olim, vt remur, Heinæ cœnobium.

[23] Huius ergo regimini monasterij prælata famula Christi Hilda, [cuius instituta?] mox hoc regulari vita per omnia, prout a doctis viris discere poterat, ordinare curauit, vt Beda tradit. At quæ illi instituta, quamue Regulam præscripsit? Quæ a Scotis acceperat, præsertim S. Aidano. Ita Beda: Nam & Episcopus Aidanus, & quique nouerant eam Religiosi, pro insita ei sapientia & amore Diuini famulatus, sedulo eam visitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant. Obiit biennio post Aidanus, an. ⅠƆCLI, vti habet Chronologia Saxonica, ac Bedæ Epitome. Primus Regulam S. Benedicti in eas oras intulit, ac monachis imposuit, S. VVilfridus: an Streneshalensibus, merito ambigimus, ob ea quæ infra de Hilda Elfledaque minus ei addictis memorantur.

§ V S. Elfledæ vita in monasterio ad an. XXVI. parentum fratrumque eo tempore gesta.

[24] Tertium ætatis annum exegerat Elfleda, quando Herteseia Streneshalam cum Hilda migrauit; magis enim magistræ erat adstricta quam loco, [an. 658 fundatur Streneshal monasterium] & nouum illud cœnobium verisimile est posseßionibus illi a patre donatis esse fundatum: ab ea certe non mediocriter fuit, vt infra dicemus, locupletatum. At de prima fundatione Beda lib. 4 cap. 23. Cum aliquot annos huic Herteseiensi monasterio, regularis vitæ institutioni multum intenta, præesset Hilda; contigit eam suscipere etiam construendum, siue ordinandum monasterium, in loco qui vocatur Streaneshalh: quod opus sibi iniunctum non segniter impleuit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis vitæ regularis instituit. [floretq; disciplina] Et quidem multam inibi quoque iustitiæ, pietatis & castimoniæ, ceterarumque virtutum, sed maxime pacis & caritatis custodiam docuit: ita vt in exemplum primitiuæ Ecclesiæ nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse videretur proprium.Tantæ autem erat ipsa prudentiæ, vt non solum mediocres quique in necessitatibus suis, [sub S. Hilda prudentissima femina,] sed etiam Reges ac Principes nonnunquam ab ea consilium quærerent & inuenirent. Tempus ædificati Streneshalensis cœnobij idem Beda superius § 2 num.10 indicauit, nempe post biennium ab Elfledæ in Herteseiense aduentu. Et VVigorniensis ad ann. [S. Elfleda; magistra,] 658. B. Hilda Abbatissa in loco qui dicitur Streoneshalh, monasterium construere cœpit; in quo Regis Oswij filia primo regularis vitæ discipula, deinde extitit magistra.

[25] Fuit Streneshalh, vbi nunc Whitby, in Eboracensis Comitatus parte Boreali, [in loco nūc VVhitby dicto:] ad Orientale littus iuxta Dunum sinum: sed antiquæ dignitatis vix tenue præse fert vestigium, Cambdeno teste. Streaneshalh interpretatur Beda lib. 3 cap. 21 Sinum Phari. Censet Cambdenus potius Sinum salutis significare.

[26] Anno ⅠƆCLX Regi Egfrido, S. Elfledæ fratri, Oswij Regis filio, annos XV nato, nupta est S. Ethildrida, [ann. 660 Egfridus, S. Elfledæ frater, vxorem ducit:] filia Annæ Orientalium Anglorum Regis: quæ, vt Beda lib. 4 cap. 19 scribit, eius consortio cum XII annis vteretur, pepetua tamen mansit virginitatis integritate gloriosa. Qua de re pluribus agetur ad eius Vitam XXIII Iunij.

[27] Anno ⅠƆCLXIV habita est Synodus in Streneshalensi S. Hildæ monasterio, quam alij Pharensem, alij Witbiensemappellant: alij non Synodum, sed conuentum aut colloquium dici volunt. [an. 664 Streneshalæ Synodus de Paschate.] Potißima quæstio illic agitata fuit de legitimo Paschæ tempore, cum Scoti illud etiam XIV Luna celebrarent, quando ea in Dominicam incidebat. Quem Scotorum morem tuebantur Colmanus Lindisfarnensis Ep. & alij Scotiæ Episcopi, Ceadda Orientalium Saxonum Ep. Oswius Rex, Hilda Abbatissa, & alij: Romanum vero ac legitimum, Agilbertus Occidentalium Saxonum Ep. Alfridus Rex filius Oswij, VVilfridus Abbas, Agatho Presbyter, Iacob Diaconus, Ronanus, Eanfleda Regina. De hac disputatione alibi sæpe agendum erit.

[28] Anno ⅠƆCLXX Christi mortuus est piißimus Rex Oswius, Elfledæ pater, anno atatis suæ LVIII, filiæ XVI, die XV Februarij, [an. 670 moritur Osvvi R. pater S. Elfledæ.] vt habet Beda lib. 4. cap. 5. Wigorniensis Kalēdis Martij mortuum scribit. Succeßit Egfridus. Alfridus vero, qui partem Deiræ prouinciæ, ab Edilwaldo, filio S. Oswaldi, prius administratam, regio titulo tenebat, quia nothus, vt habet Malmesburiensis lib. 1 degestis Reg. cap. 3 factione optimatum, quamuis senior, regno indignus æstimatus, in Hiberniā seu vi seu indignatione secessit. [succedit Egfridus;] Ibi & ab odio germani tutus, & magno otio litteris imbutus, omni philosophia composuit animum.

[29] Anno ⅠƆCLXXII Regina Ætheldritha, Elfledæ fratria, multum diu Regem postulans, vt seculi curas relinquere, atque in monasterio tātum vero Regi Christo seruire permitteretur; vbi vix aliquando impertrauit, intrauit monasterium Ebbæ Abbatissæ, quæ erat amita Egfridi Regis, positum in loco quem Coludi vrbem nominant, accepto velamine sanctimonialis habitus a præfato Antistite Wilfrido. [qui vxorem S. Edeltridam, adhuc virginem, sinit monacham fieri:] Post annum vero ipsa facta est Abbatissa in regione quæ vocatur Elge: vbi constructo monasterio Virginum Deo deuotarum perplurimarum Mater Virgo & exemplis vitæ cælestis esse cœpit & monitis. Ita Beda. Eanfleda quoque Egfridi mater, incertum quo anno, monasterium Streneshalense ingressa est, vt infra dicetur.

[30] [honorans S. VVilfridum Ep.] Egfridus interea & Elwinus germani Reges, vt lib. 3 de Pontif. Angl. ait Malmesburiensis, multis magnisq; officiis per annos aliquot S. Wilfridum Eboracensem Episcopum honorarunt, & lucelentis posseßionibus Riponense eius monasterium dotarunt. Quam benedicentiam continuo muneratus est Deus. Nam & Picti & Mercij sunt ab Egfrido victi, quod ita idem narrat auctor: Picti defuncto Rege Oswio parui facientes teneram infantiam Reguli, [victoriam de variis hostibus refert:] proruunt vltro & conspirant in Northanhymbros: quibus cum subregulo Bernego regius iuuenis occurrens, ita paucis suis militibus innumerabilem Pictorum deleuit exercitum, vt campi cadaueribus constrati planitiem amitterent, flumina cursu intercepto subsisterent. Wlferius quoque Rex Merciorum in eos efferatus ductauit exercitum:quippe qui meminisset patrem suum ab eis interemptum. Itaque veniebat animo præfidenti, vt aut sarciret dispēdium aut acquireret regnum. Enimuero prosequebatur eum fortuna non bona, nec pene prosperior quam paterna; nisi quod terga turpiter nudatus inglorius effugit; nec multis post diebus superstes, partem prouinciarum Northanimbrorum Regi cesserit. Obiit Wlferus ann. ⅠƆCLXXV.

[31] Sensim Ermenburgæ Reginæ & quorumdam Procerum inuidia alienatus a VVilfrido Egfridus eo furoris proceßit, vt Sede tandem illum sua exturbaret, atque etiam exulem exagitaret, [eum persequens,] implorata ad id exterorum Principum opera, etiam Ethnicorum, vt Adalgisi Regis Frisiæ. At dedit Egfridus illico pœnas, non tamen ad mentem pristinamque erga VVilfridum obseruantiam rediit. Ethelredus enim Rex Merciorum frater Wlferij, inquit idem Malmesburiensis, post abscessum Wilfridi non multis diebus guerram inceptans, fraternas iniurias vltum ire cupiebat. [clade afficitur.] Occurrit illi animosus Egfridus, solito terrore acturum existimans: sed fugauit Mercius copias eius, fuditque fratrem Elwinum. Quo dolore versa in luctum Northanimbria, consiliatoris sui quondam absentia modo ingemiscebat. Contigitque vt anno reuoluto eodem die, quo ille præiudiciumin Eboraco passus fuerat, cadauer regij adolescentis illatum vrbi longum indiceret iustitium. Euenere hæc anno ⅠƆCLXXIX, quo & beata Virgo Ætheldritha, Eliensis cœnobij Abbatissa, XXIII Iunij deceßit.

[32] [S. Elfleda fit Abbatissa.] Anno ⅠƆCLXXX obiit S. Hilda. Cui in regimine Streneshalensis monasterij S. Elfleda Virgo succeßit, vna cum matre Eanflede, vt infra Bedæ auctoritate constabit, § 9 numer. 59

§ VI S. Elfledæ familiaritas cum S. Cuthberto. futura ex eo cognita.

[33] Egfridum fraternæ cædis sensus, dedecus acceptæ cladis, ac prouinciæ, quam regno antea adiecerat, iactura, vsque adeo non permouere, vt etiam Roma reducem VVilfridum cum grauißimis S. Agathonis Papæ litteris, quibus iudebatur pristinæ dignitati restitui, [Egfridus S. VVilfridum coniicit in carcerem,] in custodiam tradiderit, omnibus suis rebus spoliatum, comitibus in diuersa deductis. Cum deinde cælestibus signis sanctißimi Antistitis innocentia probaretur, ea ipse vel ioco eludebat, vel infamabat opprobrio, vti plenius in VVilfridi Vita XII Octobris dicetur. Non tulit Diuina Iustitia illum, [spretis Papælitteris,] vel Sedis Apostolicæ, vel mirabilium eiusmodi ab sancto Spiritu editorum, contemptum: sed præmatura eum morte mulctauit: non tamen, vt sperare fas est, æterna, quoniam, vtde alio olim Rege pronuntiauit clemens Deus, bona opera inuēta sunt in eo. Anno enim ⅠƆCLXXXII, vt scribit VVigorniēsis, pro redemptione animæ XL familiarum terram Abbati Benedicto donauit, [alioquin pius,] vbi Giruum monasterium ædificatum est.

[34] Anno deinde ⅠƆCLXXXIV, suis eum vrgentibus fatis, aut furiis potius in perniciem impellentibus, [dein ann. 684 vastat Hibernos iniuste,] misso Hiberniam cum exercitu Duce Bertho, vt Beda scribit lib. 4 cap. 26, vastauit misere gentem innoxiam & nationi Anglorum semper amicissimam; ita vt nec ecclesiis quidem aut monasterijs manus parceret hostilis. At insulani & quantum valuere armis arma repellebant, & inuocantes Diuinæ auxilium pietatis, cælitus se vindicari continuis diu precationibus postulabant. Et quāuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum tamen est, quod hi qui merito impietatis suæ maledicebantur, ocyus, Domino vindice, pœnas sui reatus luerent.

[35] Eodem anno S. Elfledæ prædixit S. Cuthbertus, Egfridum breui extinctum iri. Quod ita in breuiori eius Vita, Alfrido regnante a Lindisfarnensi monacho scripta, ante annum videlicet ⅠƆCCV, narratur: [S. Elfleda quærit ex S. Cutberto,] Præterea sanctimonialis Virgo & regalis Elfleda Abbatissa sanctum anachoretam Dei humiliter, in nomine Domini, in obuiam sibi nauigare adCocpedese petiuit. Cui ancilla Dei flectēs genua, multa interrogare cœpit. Postremo autem, per nomen Domini nostri Iesu Christi, & per nouem ordines Angelorum, & omnium Sanctorum personas, fiducialiter adiurauit, interrogans de longitudine vitæ fratris sui Regis Ecfridi. Ipse autem homo Dei grauiter adiuratus, [quam lōgo tēpore regnaturus sit Egfridus?] timens Dominum, cœpit dicere de breuitate vitæ hominis, circuitu verborum, & adiunxit dicens: O ancilla Dei, numquid non paruum est, licet aliquis viuat XII menses? Illa vero statim arripiens mente esse dictum, amaro fletu lacrymauit. Sicut ei & multis alijs post anni spatium casus regalium a maligna manu hostilis gladij omnem amaritudinem renouauit.

[36] Adhuc adiungit dicens: Per eamdem Vnitatem & Trinitatem supradictam adiuro te, vt dicas, quem hæredem habebit. Ipse etiam paullulum tacens, [quis ei successurus?] dixit: Illum autem non minus tibi esse fratrem vsurpaueris quam alterum. Hoc quippe incredibile videbatur: diligentius tamen interrogans, in quo loco esset; ipse vero patienter sustinens eam, ait: O serua Dei, quid miraris, licet sit in aliqua insula super hoc mare? Illa iam cito rememorauit de Alfrido, QVI NVNC REGNAT PACIFICE, fuisse dictum, qui tunc erat in insulaquam Hy nominant.

[37] Addens quoque interrogationem de eomet ipso, quia sciebat Regem inuitare eum voluisse ad Episcopatum, si sic Regi effectus euenisset, [an ipse Cuthbertus futurus Episcopus, & quamdiu?] & quale spatium esset in Episcopatu. Ipse vero se non esse dignum excusans, tamen neque in mari, neque in terra a tali honore gradus occultari potuisset, dicebat: Et in breui spatio annorum duorum requiem laboris inueniam. Et tu quoque audi quod ego præcipio tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, vt quamdiu vixero, nulli hoc indicaueris. Et post multa verba prophetica, quæ omnia sine dubio acciderunt, ad locum suum nauigauit.

[38] Venerabilis Beda in eiusdem Sancti Vita triplicem hanc eius prædictionem ita narrat: Alio tempore misit eadem reuerendissima Virgo & Mater Virginum Christi Elfled, rogauitque virum Dei, adiurans in nomine Domini, vt eum videre & de necessariis mereretur alloqui. Qui ascensa cum Fratribus naui venit ad insulam, quæ Cocuedi fluminis ostio præiacens, ab eodem nomen accepit, & ipsa monachorum cœtibus insignis. Nam præfata Abbatissa illo eum sibi accurrere rogauerat. [deq; aliis eum consulit:] Cuius petita colloquiis, cum multa ab eo, quæ sciscitabatur, audiret; ecce repente in medio sermone aduoluta pedibus eius, adiurauit eum per nomen illud terribile ac venerabile superni Regis & Angelorum eius, vt diceret illi quam longo tempore victurus esset Egfridus frater illius & regnum gubernaturus Anglorum. Scio enim, inquit, quia prophetiæ Spiritu, quo polles, [cognoscit ex eo Egfridum intra annum moriturū:] etiam hoc dicere potes, si vis. At ille expauens ad iuramentum, nec tamen volens aperte, quod petebatur, reuelare secretum; Mirum, inquit, quare sapiens fæmina, & in sanctis erudita Scripturis, longa vocare velis tempora vitæ humanæ, dicente Psalmista, quia anni nostri sicut aranea meditabuntur. Et cum moneat Salomon: Si annis multis vixerit homo, & in his omnibus lætus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, & dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguuntur præterita. [Psal. 89. 10] [Eccl. 11. 8] Quanto magis is, cui vnius solum anni vita superest, breui videtur tempore vixisse, vbi mors adstiterit in ianuis?

[39] Hæc audiens illa, præsagia dira flebat: extersaque facie, rursus audacia fæminea adiurauit per maiestatem summæ Diuinitatis, vt diceret quem habiturus esset hæredem regni, cum filiis careret & fratribus. Qui parum silens, Ne, inquit, dicas, quia caret. Habebit enim successorem, [successurū Alfridum] quem germana, vt ipsum Egfridum, dilectione complectaris. At illa, Obsecro, inquit, vt dicas quibus in locis sit ille. Qui ait: Cernis hoc mare magnum & spatiosum, quot abundet insulis? Facile est Deo, [tunc apud Scotos exulantem:] de aliqua harum sibi prouidere, quem regno præficiat Anglorum. Intellexit ergo, quia de Alfrido diceret, qui ferebatur filius fuisse patris illius, & tunc ininsulis Scotorum ob studium litterarum exulabat.

[40] Sciebat autem quia proponeret Egfridus eum constituere Episcopum; volēsque dinoscere, si propositum sequeretur effectus, [Cuthbertū futurum Episcopum] ita quærendo exorsa est: O quam varia intentione diuiduntur corda mortalium! Quidam adeptis gaudent diuitiis: alij amantes diuitias, semper egent: tu gloriam mundi, quamuis offeratur, respuis: etiamsi ad Episcopatum pertingere possis, quo sublimius apud mortales aliquid non est, tui claustra deserti huic gradui præferres. At ille, Scio me, inquit, tanto gradu dignum non esse, [ad 2 annos:] nec tamen iudicium superni gubernatoris vspiam effugere potero; qui si me tanto oneri subiiciendum disposuit, credo quia post modicum liberum reddet, & fortassis non amplius quam duobus annis exactis solitam me meæ solitudinis remittet ad quietem. Præcipio autem tibi in nomine Domini & Saluatoris nostri, ne cui ante obitum meum, quæ a me audiuisti referas. Cumque illi multa & alia, [iubetur hæc silere:] quæ quærebat, exponeret, atque eam, de quibus opus habebat, instrueret, reuersus ad insulam & monasterium suum, solitariam, vt cœperat, agebat sedulus vitam.

[41] Atque hæc quidem omnia, vt vir sanctus prædixerat, euenere: nam eodem anno, vt Wigorniensis scribit, congregata Synodo sub præsentia Regis Egfridi iuxta fluuium Alne, [eodem anno Cuthbertus ad Episcopatū electus] in loco qui dicitur Twiford, cui Theodorus Archiepiscopus præsidebat, Tunberto ab Episcopatu deposito, vnanimo omnium consensu ad Episcopatum Hagulstadēsis Ecclesiæ Cuthbertus eligitur. Sed quia ipse plus Lindisfarnensi Ecclesiæ dilexit præfici, placuit vt Eata reuerso ad Hagulstadensem, Cuthbertus Ecclesiam susciperet Lindisfarnensem. Habita est hæc Synodus in hodierno Northumbriæ Comitatu ad Alaunum flumen, [in Synodo Alnensi,] vulgo Alne dictum, in loco Twifford, quod duplex vadum significat. Diuersa ab hac est Synodus habita aliquanto post in loco Alne dicto, in Wigorniensi, vt quidem coniectamus, diœcesi, cuius mentio fit in Vita S. Egwini XI Ianuarij.

[42] Non nisi anno sequenti ordinatus est S. Cuthbertus. ita Wigorniensis: [in Paschate an. 685 consecratus:] Ordinatio B. Cuthberti in ipsa solennitate Paschali completa est Eboraci, sub præsentia Regis Egfridi; ad consecrationem eius VII Episcopis conuenientibus, in quibus primatum tenebat Theodorus Archiepiscopus. Egfridus Rex, cum temere exercitum ad vastandum Pictorum prouinciam duxisset, anno ætatis suæ XL, [Egfridus occisus 20 Maij 685] regni autem XV, occisus est die Cal. Iuniarum XIII, sabbato. Cui successit in regnum Alhfridus frater eius, vir in Scripturis doctissimus…Anno ⅠƆCLXXXVI, duobus annis in Episcopatu peractis, vir Domini Cuthbertus Episcopus, Diuino admonitus oraculo, insulam Farnam repetiit. Anno ⅠƆCLXXXVII, Reuerendissimus Pater Cuthbertus, [Cuthbertus 686 secedit, 20 Martij 687 moritur,] Indict. XV, XIII Calend. Aprilis, feria IV, in insula Farne obiit. Hæc Wigorniensis.

[43] Locus in quo SS. Cuthberti & Elfledæ, quem retulimus, habitus congressus, fuit insula vulgo Coquet, siue Coket, Coquedi fluminis ostio præiacēs, carbone fossili satis fæcunda, vt Cambdenus scribit. Est autem Coquedus, [cum Elfleda an. 684 locutus in Coket insula.] siue Coqueda, Northumbriæ fluuius, haud procul Alauno, meridiem versus. Quod in priori S. Cuthberti Vita Cocpedese appellatur insula, legendū opinor Cocwedes-ey, id est Cocwedi-insula.

§ VII S. Elfledæ sanitas restituta meritis S. Cuthberti. vtriusque congressus huius cælestia visa.

[44] Priusquam, quæ diximus, fierent aut prædicerentur a Cuthberto, sancta inter eum ac Elfledam amicitia intercesserat, & huic erat illius meritis sanitas restituta. Quod ita Beda recenset: Neque vero sanitatum miracula per hominem Dei, tametsi longe ab hominibus positum,fieri cessabant. Siquidem venerabilis Christi ancilla Elfled, quæ inter gaudia virginitatis non paucis famularum Christi agminibus maternæ pietatis curam adhibebat, ac regalis stemmata nobilitatis potiori nobilitate summæ virtutis accumulabat, multo virū Dei semper excolebat amore. Hæc eo tempore, [S. Elfleda S. Cuthbertum reueretur & diligit:] sicut ipsa postea reuerendissimo Lindisfarnensis Ecclesiæ Presbytero Herefrido, & ipse mihi referebat, graui percussa languore, ac diu vexata, pene visa est peruenisse ad mortem. Cui cum nil curationis valuissent adferre medici, subito Diuina intrinsecus gratia curante, [e graui morbo subito conualescit,] paullatim morti subtracta est, nec tamen plene sanata. Nam dolor quidem intraneorum abscessit, membrorum vigor rediit; sed facultas standi vel ambulandi prorsus abfuit, quia nec ad standum erigi, nec nisi quadrupes valebat ingredi.

[45] Cœpit ergo tristis æternam timere debilitatem: nam & de medicorum auxilio iam pridem facta fuerat desperatio. [retenta summa debilitate,] Cui cum die quadam inter angustias tristium cogitationum veniret in mentē beata & quieta conuersatio reuerendissimi Patris Cuthberti, Vtinam,inquit, haberem aliquid de rebus Cuthberti mei? Scio certe & confido in Domino, quia cito sanarer. Et non multo post aduenit, qui ei zonam lineam, [quæ zona a Cuthberto missa pellitur;] ab eo missam deferret. Quæ multum gauisa de munere, & desiderium suum viro sancto iam cælitus patefactum intelligens, succinxit se illa, & mane mox erecta ad standum, tertia vero die plene est reddita sanitati.

[46] Post dies autem paucos cœpit ægrotare quædam de Virginibus monasterij ipsius, [vti & ab alia Virgine summus capitis dolor:] dolore capitis intolerabili. Quæ cum ingrauescente morbo per dies, videretur esse moritura, intrauit ad eam venerabilis Abbatissa: cumque eam grauiter afflictam aspiceret, tulit memoratam viri Dei zonam, & hac illi caput circumligare curauit. Quæ eodem mox die, abeunte dolore, sanata est: tollensque zonam, sua recondidit in capsa. Quam cum post dies aliquot Abbatissa requireret, neque in capsa eadem, neque vspiam prorsus potuit inueniri. Quod Diuina dispensatione factum intelligitur: [& ea zona dein euanescit.] videlicet vt per duo sanitatis miracula Deo dilecti Patris sanctitas appareret credentibus, & deinceps dubitandi de sanctitate illius occasio tolleretur incredulis. Si enim eadem zona semper adesset, semper ad hanc currere voluissent ægroti: & dum forte ex his aliquis non mereretur a sua infirmitate curari, derogaret impotentiæ non saluantis, cum ipse potius esset salutis indignus.

[47] Anno ⅠƆCLXXXVI, paullo ante quam Episcopatum deponeret, collocutus est cum Elfleda Cuthbertus, quod ita in illius Vita memorat Beda: Interea dum præscius vicini sui obitus vir Domini Cuthbertus, iam decreuisset animo, deposita cura pastoralis officij, [S. Cuthbertus an. 686 visitans diœcesim] solitariam redire ad vitam; quatenus excussa sollicitudine externa, inter libera orationum & psalmodiæ studia, diem mortis, vel potius vitæ cælestis præstolaretur ingressum; voluit prius non solum sua circuita parochia, sed & aliis circa fidelium mansionibus visitatis, cunctos necessario exhortationis verbo confirmare, ac sic ipse desideratæ solitudinis gaudio refoueri. Quod dum ageret, rogatus a nobilissima & sanctissima Virgine Christi Elflede Abbatissa, [diuertit ad quamdam possessionem S. Elflidæ:] cuius superius memoriam feci, venit ad possessionem monasterij ipsius, quatenus ibidem & ipsam videre atque alloqui, & ecclesiam dedicare deberet. Nam & ipsa possessio non pauco famulorū Christi examine pollebat.

[48] Vbi dum hora refectionis ad mensam consedissent, subito venerabilis Pater Cuthbertus auersam a carnalibus epulis mentem ad spiritualia contemplanda sustulit. [prandij tēpore raptus,] Vnde lassatis ab officio suo membris corporis, mutato colore faciei, & quasi attonitis contra morem oculis, cultellus quoque, quem tenebat, deciditin mensam. Quod dum Presbyter eius, qui adstabat & ministrabat, adspiceret, inclinatus ad Abbatissā dixit silentio: Interroga Episcopum, quid viderit. Scio enim quia non sine caussa manus eius tremefacta cultellum deseruit, vultusque mutatur illius: sed vidit aliquid spirituale, quod nos ceteri videre nequiuimus. At illa statim conuersa ad eum, Obsecro, inquit, Domine mi Episcope, [vt interroganti Elfledæ fassus,] dicas quid videris modo. Neque enim frustra lassata tua dextera cultellum, quem tenebat, amisit. Qui dissimulare conatus vidisse se quidpiam secreti, iocose respondit: Num tota die manducare valebam? [videt animam vnius ex eius subditu duci ad cælum:] Iam aliquando quiscere debui. Illa autem diligentius adiurante ac flagitante, vt exponeret visionē; Vidi, inquit, animam cuiusdam Sancti manibus Angelorum ad gaudia regni cælestis ferri. Rursus illa, De quo, inquit, loco assumpta est? Respondit: De tuo monasterio. Adiecit nomen inquirere. Et ille, Tu mihi, inquit, die crastino Missas celebranti nomen eius indicabis.

[49] [mittit illa ad monasterium,] Hæc audiens illa, confestim misit ad maius suum monasterium, videre quis nuper raptus esset e corpore. At nuntius omnes ibidem saluos incolumesque reperiens, postquam mane facto reuerti ad Dominam cœpit, obuios habuit eos, qui corpus defuncti Fratrissepeliendum in carro deferrent: interrogansque qui esset, didicit quia quidam de pastoribus, bonæ actionis vir, incautius in arborem ascendens deciderat deorsum, & contrito corpore, ipsa hora spiritum exhalauit, qua hunc vir Domini ad cælestia ductum videbat. [& intelligit quemdam ex arbore lapsū tunc expirasse:] Quod dum rediens Abbatissæ referret, statim illa ingressa ad Episcopum, iam tunc dedicantem ecclesiam, stupore fæmineo, quasi nouum aliquid incertumque nuntiatura, Precor, inquit, Domine mi Episcope, memineris ad Missas Halwaldi mei, (hoc enim viro erat nomen) quia heri cadendo de arbore defunctus est.

[50] Breuius rem gestam narrat antiquior Vitæ S. Cuthberti scriptor, monachus Lindisfarnensis, qui aliqua tamen a Beda prætermissa exponit: Fidelissima, inquit, Abbatissa Elfleda, de sancto Episcopo aliud scientiæ spiritualis miraculum mihi reuelauit. Nam cum quadam die in parochia eius, [Osingadi hæc gesta.] quæ dicitur Osingadum, simul in cōuiuio sedentes, vidit hominem Dei miro stupore in excessu mentis occupatum, cultrumque, quod habebat in manu, super mensam deserens cecidit. At illa, aliis non audientibus, humiliter interrogauit, quid esset quod ostensum ei foret. Ipse vero respondit: Vidi animam serui Dei ex familia tua inter manus Angelorum ad cælum efferri, & in Choro sanctorum Martyrum collocatum.Interroganti autem ei, quo nomine vocaretur, respondit: Tu enim mihi cras celebranti Missam nominabis eum. Itaque in illa hora Abbatissa mittebat nuntium ad cœnobium suum, interrogare quis ex Fratribus nuper esset defunctus. Ille autem omnes viuentes illic inuenerat: postremo tamen diligenter inquirentes, vnum ex Fratribus eorum in pastoralibus habitaculis de summo cacumine ligni deorsum cadens fracto corpore exanimem audierunt. Nuntius autem crastino die reuersus ad Abbatissam, res vt erat gesta, referebat. Illa vero statim ad Episcopum sanctum cucurrit, dedicantique eo die ibi ecclesiam, & Missam cantantibus, tunc in ea loca vbi dicitur, [in Missa ad Memento mortui nomen ei indicat.] Memento Domine famulorum, anhelans in basilicam peruenit, nomenque Fratris, qui dicebatur Hadouald, indicauit. Intelligens in eo non solum in hoc prophetiæ Spiritu, sed & in omnibus Apostolicam prouidentiam agnoscebat, quæ & mortem eius multis modis euidenter prædixit.

[51] Beda in metrica S. Cuthberti Vita, aliqua exprimit quæ in prosa omisit. Nam cum mortui Fratris nomen S. Elfleda inquisisset, responsum hoc Episcopi subiicitur:

      Cras mystica, dixit, ad altar
Obtulero cum sacra, mihi nomenque modusque
Quo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.

ac deinde Sancta, [Qui ille ex arbore lapsus?]

Intento votis precibusque renarrat ad aras,
Frondiferi aliquem nemoris dum scanderet alta,
Cæderet vt pecori arboreo de pabula cono,
Deciduum, membris animam posuisse solutis.

§ VIII S. Elfleda potißimum adnitente, restitutus solio Episcopali S. VVilfridus.

[52] Pvblicæ aduersus sanctum Antistitem Wilfridum inuidiæ turbo Hildam quoque abripuit Elfledæ magistram; incertum an non & ipsam Elfledam; falli vtramque facilem, [S VVilfrido aduersata S. Hilda,] ac fortaßis specie pietatis æquitatisq; deceptam, cum in partibus essent viri sancti, Bosa, Ioannes Beuerlacensis, ipseq; Cantuariensis Archiepiscopus Theodorus, qui postea tamen pœnitentia ductus, VVilfridum veniam orauit iniuriæ temere ei irrogatæ. De Hilda testatur VVilielmus Malmesburiensis lib. 3 de Pontif. Angl. Vt palam sit, inquit, quanta miseria inuoluat mortales, quod illi viri, quos sanctissimos celebrat antiquitas, Theodorus, Bertwaldus, Ioannes, Bosa, nec non & Hilda Abbatissa, digladiabili odio impetierint Wilfridum Deo acceptissimum. Subiicit deinde litteras Ioannis VII Papæ ad Ethelredum Merciorum & Alfredum Deirorum & Berniciorum Regem, [missis Romam legatis:] in quibus testatur Pontifex, accusatores a Theodoro Archiepiscopo & ab Hilda religiosæ memoriæ Abbatissa Romam missos.

[53] Adhæsisse VVilfridi aduersariis Elfledam indicat VVestmonasteriensis ita scribens: Totis viribus Theodorus exurrexit, vt Wilfridus Episcopatum reciperet; [& S. Elfledæ,] missis legatis & scriptis ad Alfridum Regem Northumbrorum, qui Egfrido successerat, & sororem eius Elfledam Abbatissam de Streneshalh, vt simultatibus retropositis, incunctanter caritatem eius COMPLECTERENTVR… Venienti ergo ad Reges cum epistolis Archiepiscopi Wilfrido, salutatio impertita, [monita ideo a S. Theodoro:] indultus fauor. Alfrithus, qui eum quondam probe nosset, ad se sponte inuitato prius cœnobiū Heugsteldeim, hinc definitione Concilij Eboracensem Episcopatum, [Alfridus R. recipit S. VVilfridum an. 686] & Ripis monasterium liberaliter indulsit. Stetit hæc amicitia inter eos vix annis V. VVigorniensis quoque: Anno ⅠƆCLXXXVI, Wilfridus Ep. post longum exilium Sedem suam, & Episcopatum Hagulstadensis Ecclesiæ, Rege Alhfrido inuitante, recepit. Ast ann. ⅠƆCXCI: Wilfridus Hagulstadensis Ep. denuo accusatus, ab Alhfrido Rege & plurimis Episcopis, [iterum pellit an. 691] præsulatu est pulsus.

[54] Omnia ante expertus VVilfridus, denuo ad Apostolicam Sedem recurrit, attulitq; a Ioanne VII litteras ad Ethelredum Merciorum Regem iam monachum, & Alfridum, antea a nobis indicatas. Eas Mercius magna reuerentia, genu flexo, suscepit, & quod eæ iubebant a Kenredo VVlferij fratris filio, quem sibi suffecerat, compleri non grauate obtinuit, inquit Malmesburiensis. [nec litteras Papæ recipit:] Solus Alfritus Rex Northanimbrorum, ait idem scriptor, obstinatioris animi sententiam terens, peruicaciam tenuit … Sed nec ipse multo post in vita moratus est tempore. Statim enim Legatis VVilfridi abeuntibus, [morbo correptus] acerba correptus valetudine, ad mortem exercebatur: amaritudo tormenti rationem olim in animo regali sopitam elicuit, & secundum Prophetam, Vexatio dedit intellectum auditui. [Isa. 28. 19] Intelligens enim se merito inobedientiæ plexum, promisit omnem emendationem facti Wilfrido exhibiturum, [resipiscit, & reuocari iubet:] si sibi viuenti adduci potuisset. Nec cessauit, quantum ante præclusam vocem loqui potuit, idem promittere; & si ipse voti effectu careret, hæredem suum, vt faceret, adiurare. Et ille quidem mature defunctus, APOSTOLICAS LITTERAS SE SPREVISSE SERO INDOLVIT, quarum minas effugere non meruit. Hæc Malmesburiensis, & breuius Beda lib. 5 cap. 20. Obiit autem Alfridus Rex, vt habet VVigorniensis, in Driffelda,XIX Calend. Ianuarij, an. ⅠƆCCV, regni sui XX.

[55] Post duos menses a morte Alfridi, occiso qui regnum inuaserat Edulfo, restitutus est solio Osredus Alfridi filius a Proceribus: quorum maximus, inquit idem Malmesburiensis, fide & auctoritate Berthfridus, summonitus a Berthwaldo Archiepiscopo, concilium in Northumbria fieri consensit, vt tandem iusta Wilfridi caussa placabilem terminum acciperet. Ibi ex præceptis Apostolicis data est optio Episcopis, vt aut Wilfrido in sua Episcopatus Sede cederent, aut Romam pro sua defensanda caussa pergerent: qui his resultandum putaret, exors a communione fieret. [S. Elfieda vt recipiatur curat,] Episcopis suo more obnitentibus, beatissima Virgo Elfleda, soror Alfridi, Abbatissa post Hildam de Streneshalh, terminum negotio fixit, dicens: Dimissis ambagibus, testamentum fratris mei, [prolato Alfridi testamento,] cui præsens interfui, profero: qui, si conualesceret, iussa se Apostolicæ Sedis incunctanter facturum promisisse, vel quod morte interueniente facere nequiret, hæredi suo faciendum transmisisse cognoscitur.

[56] Tum Bertfridus verbis Virginis conglutinans sua, [& Bertfridus Dux, voto suo & suorum relato.] Ego iussionibus Papæ obediendum censeo, inquit; præsertim cum eorum robori accedat & Regis nostri iussio, & nostræ necessitatis sponsio. Namque dum nos post mortem eius inimicis vrgentibus in Bebbaburhinclusi essemus, in obsessionis angusto, in vitæ periculo, vouimus Deo impleturos nos iussionem Papæ, si potuissemus euadere. Vix votum finieramus, &, fateor, sacratissime Præsul, statim certant obsequela, omnis in nostrum assensum accurrit prouincia. Puer regius in Regem leuatus, hostis abactus, tyrannus extinctus. Est igitur regiæ voluntatis, vt Episcopus Wilfridus reuestiatur. His dictis emotæ dissensionum nebulæ, serenitas pacis infusa: cucurrit Episcopalis grauitas in amplexum, & concordibus animis quantum superfuit æui exegit. Hæc Malmesburiensis. Beda lib. 5 cap. 20 breuiter illa perstringit, & hanc Synodum iuxta fluuium Nidd habitam tradit.

§ IX S. Elfledæ obitus, Reliquiæ, anniuersaria memoria.

[57] Elfleda tandem completo LX annorum numero, vt supra relatum ex Beda, [S. Elfleda moritur circiter an. 716] ad complexum & nuptias Sponsi cælestis Virgo beata intrauit. Si vitæ monasticæ LX annos compleuit, cum sub finem anni ⅠƆCLV Deo fuerit a patre dedicata, consequens est vt sub finem anni ⅠƆCCXV, vel potius initio sequentis deceßisse credatur: anno prius, si vniuersæ ætatis illius id tempus fuit.

[38] Quæ diu ante tam sollicite quæsierat ex S. Cuthberto, ecquis post Egfridum fratrem regnum esset Northumbriæ suscepturus, opportune educta de hoc seculo est, ne cerneret fratris filio Osredo interfecto, multis magnisq; calamitatibus regnum inuolui. Quamquam non potuit non maximum animo eius mœrorem idem Osredus flagitiosis suis moribus incutere. Nam eum Malmesburiensis scribit annis XI regnum inumbrantem, [afflicta nepotis vita impura,] turpemque vitam sanctimonialium stupris exagitantem, cognatorum tandem insidiis cæsum: anno nimirum ⅠƆCCXVI, vt habet Wigorniensis, qui ei succeßisse ait, Kenredum magnifici viri Cuthwini filium, huic Osricum, Osrico S. Ceolulphum Kenredi fratrem, de quo XV Ianuarij egimus.

[59] Quo tempore occisus a Pictis est Egfridus, anno nimirum ⅠƆCLXXXV, S. Trumwinus Episcopus, e vicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat (inquit Beda lib. 4 cap. 26) fuga lapsus, in sæpe dicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod vocatur Streaneshalch, locum mansionis elegit: [S. Trumvvini Ep. institutione & consolatione recreata,] ibique cum paucis suorum in monachica districtione vitam, non sibi solummodo sed & multis vtilem, plurimo annorum tempore duxit … Præerat quidem tunc eidem monasterio regia Virgo Ælfled, vna cum matre Eanflede… Sed adueniente illuc Episcopo, maximum regendi auxilium, simul & suæ vitæ solatium, deuota Deo doctrix inuenit.

[60] Plures alij viri sancti ad S. Elfledæ monasterium aut vltro veniebant, aut ab ea aduocabantur, vt se ac suas monachas ad sanctitatem erudirent. Fuit inter hos S. Ioannes Beuerlacensis, Episcopus Eboracensis, cuius Vitam dabimus VII Maij. De eo Thomas Stubbs in Actibus Pontificum Eboracen. Ioannes propter affluentem cælestis doctrinæ gratiam, de auditorio suo ad docendos populos, & Ecclesias instruendas fraterna vbique caritate inuitatus, [& S. Ioannis Beuerlacensis.] tantæ excellentiæ illustratus gratia, in monasterio Strenesalensi aliquantis detinetur diebus ab Elfride Abbatissa. Postquam autem non solum ibi, sed etiam in regionibus circumstantibus, verbum Dei rudibus adhuc Anglorum populis euangelizauit &c. Accidit illud ante annum ⅠƆCLXXXVIII, priusquam Episcopus esset ordinatus.

[61] Quæ post S. Elfledæ obitum monasterij Streneshalensis extiterit fortuna, ita lib. 1 de gestis Reg. Angl. cap. 3 exponit Malmesburiensis: Præcipuum monasterium tunc fæminarum, nunc monachorum, ab Eboraco XXX millibus, in Boreali parte situm, antiquo vocabulo Streaneshall, [Streneshalense siue VVitbiense cœnobium ab ea locupletatum,] modo Wyteby nuncupatur, quod ab insignis religionis fæmina Hilda cœptum, Edelfleda eiusdem Regis filia in regimine succedens, magnis fiscalium opum molibus auxit: vbi & patri post XXVIII annos regnidefuncto funera iusta persoluit. Illud cœnobium, sicut & omnia eiusdem regionis, tempore Danicæ infestationis, quam dicemus inferius, deletum, multa Sanctorum corpora perdidit. [a Danis postea euersum,] Nam & sanctissimæ Viraginis Hildæ ossa tunc Glasconiam translata, & aliorum Sanctorum alias nonnulla: nunc mutato nomine paullulum pro tempore restauratum, antiquæ opulentiæ vix tenue præsentat vestigium. [tenuiter restauratum:] De eadem Streneshala Harpsfeldius sec. 7 cap. 27 Monasterium illud postea deletum est a Danis, & deinde a monachis Benedictinis cultum, & Whitbi dictum; ad mœnia postea Eboraci translatum, Diuæque Virgini Mariæ consecratum. Porro clades illæ excidiaq; cœnobiorum a Danis seculo IX præsertim euenerunt: licet etiam octauo Anglos Dani infestarint, & decimo atque vndecimo vsque ad regnum S. Eduardi Confessoris, vt ad eius Vitam V Ianuarij dictum est.

[62] De eadem clade, & inuentis postea S. Elfledæ, aliorumq; Sanctorum corporibus lib. 3 de gestis Pontif. Angl. ista scribit Malmesburiensis: Iam olim tempore Danorum monasteria per totam prouinciam vice siderum micantia pessum ierant. Stant adhuc semiruti parietes, qui sint non delectationi oculo, sed tristitiæ monumento. Ibi fuit olim apud Wiremuth monasterium, Bedæ & multorum litteratorum virorum nobile gymnasium. Ibi Streneshall sanctarum Virginum choro, beatorum Antistitum & egregiorum Regum mausoleis insigne; quod nunc Witebi dictum semisopitos cineres in vitam quorumdam industria satagente suscitat: [inuentæ isthic S. Elfledæ & aliorū SS. reliquiæ.] inuentaque sunt nouiter, & in eminentiam elata Sanctorum corpora; Trumwini Episcopi, Oswij Regis, & Elfledæ filiæ eius, quæ eidem monasterio post Hildam præfuit: nec non & illius monachi, quem Diuino munere scientiam cantus accepisse Beda refert &c. Cedmoni nimirum, de quo XI Februarij agemus. In eamdem sententiam Harpsfeldius sec. 7 cap. 36. In hoc vero cœnobio Elfreda cum patre Oswio, matre Enfleda aliisque multis Proceribus & Episcopis, humata erat in ecclesia Diuo Petro sacra. Cœnobium vero in Danica vastatione (vt alia complurima) euersum est. Post Guilielmi Normanni tempora sacræ reliquiæ Elfredæ, & prædicti Cedmoni, atque aliorum repertæ sunt, & idoneo loco honorifice reconditæ.

[63] Elfredam vocat Harpsfeldius, quæ vulgo Elfled, Ælfled, Elfleda, [Elfledæ nomen varie scriptum:] Elfledis, Edelfleda, Ethelfleta, Elsfleda. Hallucinatur Wion lib. 4 Ligni vitæ cap. 28, duas statuens Elfledam, siue Edelfledam, & Ethelfredam, ambas Oswij filias, sanctimoniales ambas; illam in cœnobio Herotheu, sub Hildæ regimine, in omni pietate & religione educatam,inde electione sacrarum Virginum ad monasterium SS. Petri & Pauli ad locum Streaneshalch translatam … annum ætatis agentem sexagesimum, carne solutam, in eodem suo cœnobio sepultam anno Domini circiter 670. Vt nempe Oswio patre, initio eius anni vita functo, [non est diuersa ab Ethelfreda.] duobus annis senior fuerit. Ethelfredam vero ait, sub sanctissima Gongylda Abbatissa in monasterio a patre suo Oswio in pago Vuitby fundato, vitam monasticam professam … vixisse anno 670 vel circiter. Eadem scribit Antonius Yepes Chron. Ord. S. Benedicti to. 2 de Elfleda quidem ad an. 664 & 687. de Ethelfrida, quam illius sororem vocat, ad an. 688. Wion pro ElfledaBedam citat, quem non videtur legisse; pro Ethelfrida Polydorum Vergilium, quem non intellexit. Hic enim de vnica agit Oswij filia, quam Edelfredam vocat, atque ita scribit lib. 4 histor. Angl. Item optimus Rex condidit cœnobium, quod est ad Vuittby pagum, ibique monacharum collegium instituit, cui præfecit Congildam sanctissimam mulierem: eique in disciplinam dedit filiam, nomine Edelfredam, quæ monacha facta est. Verum longo post tempore cœnobium istud a barbaris dirutum, monachi Benedictini instaurarunt habueruntque. Ex eo postea loco extiterunt monachi præstantissimi, [VVitbiēses monachi postea iuxta Eboracū degunt.] qui deinde cœnobium illud magnificum, Diuæ Virgini Mariæ dicatum, proxime mœnia Eboraci posuerunt. Restaurari cœpit a Reinfrido monacho an. ⅭⅠƆLXXXII, vti testatur in historia Dunelmensi lib. 3 cap. 22 Simeon.

[64] Inscriptum est S. Elfledæ nomen Martyrologio Anglicano ad VIII Februarij a Ioanne Wilsono, [nomen S. Elfledæ in Martyrologiis 8 Februarij,] Benedictino ab Hugone Menardo, ac generali Catalogo SS. a Philippo Ferrario: sed quod hic Heriberti Fastos SS. Britanniæ citat, duplici tenetur errore: nam neque peculiares Fastos SS. Britanniæ scripsit Heribertus, neque in iis Fastis quos vulgauit Sanctorum, quorum in bibliothecis Belgicis extare Vitas MSS. existimabat, huius Elfledæ meminit, sed Romeseiensis, siue Rumseyensis in Suthamptonia Abbatissæ, de qua agemusXXIX Octobris. At Streneshalensem hanc referunt quoque ad VIII Februarij Edouardus Maihew in Tropæis Benedictinis Cōgregationis Anglicanæ, & Hieronymus Porterus in Floribus SS.

[65] Kalendarium quoddam SS. Ordinis Benedictini, recenti vtcumque manu exaratum, 11 Aprilis ista habet: [& aliis diebus.] S. Elfledæ Virginis & sanctimonialis, filiæ olim (lege Oswi,) Regis Anglorum, ac neptis S. Oswaldi Regis. MS. Florarium XX Martij: In Anglia Elfledis Conf. Nullum Elfledem Confessorem legimus: Elfledis, siue Elfleda, præter duas iam dictas, alia in Martyrologio Anglicano extat XIII Aprilis, alia XII Decembris.

DE S. MENGOLDO MARTYRE HVI IN BELGIO

CIRCITER AN. DCCCXCII

Commentarius præuius.

Mengoldus, Martyr, Hui in Belgio (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Mengoldi publica veneratio. secularis dignitas. martyrij titulus.

[1] Hvum, siue Hoium, vrbs est Belgij celebris & opulenta, Namurcum inter & Leodium episcopales ciuitates sita, ad Mosæ Hoiiq; amnium confluentes, vti plenius explicatum XIII Ianuarij ad B. Iuertæ Vitam. Hic S. Mengoldi Martyris seruantur Reliquiæ, cum publica veneratione. [Hui colitur 8 Febr. S. Mengoldus,] Appellatur ab aliis Maingoldus, Meingoldus, Maingaudus, Manigaudus, Manigandus. Agitur illius anniuersaria celebritas in omnibus vrbis ecclesiis VIII Februarij, ritu duplici, producta ad octiduum officij Ecclesiastici religione. Ad quem diem MS. Florarium: [Martyrologiis inscriptus;] Item Hoij in terra Leodiensi, natale S. Mengoldi Martyris & Comitis gloriosi anno sal. DCCCCIX. Molanus in prima editione Vsuardi: Item Hoij natalis B. Mengoldi gloriosi Martyris. Breuius Hermannus Greuen: Mengoldi Militis. Eodem die illum referunt Canisius, Ferrarius, Willotius, Gelenius in Fastis Agrippinensibus: postridie Wilsonus in vtraque editione Martyrologij Anglicani; Molanus in secunda editione Vsuardi, & Saussaius, atque hi duo Ducem & Martyrem vocant.

[2] Non nisi multo post tempore cinctum mœnibus est Huum. Amplæ illic tunc Mengoldi posseßiones fuere. Ita Vitæ illius scriptor cap. 4 nu. 21. Locus ille ab Imperatore Arnulpho olim sibi datus, suæ fuit proprietatis, cum multis appendiciis in circuitu. Forsan eius loci Comes fuit, vti quidamrecentiores diserte scribunt. Iam diximus Militem ab aliquibus, (quo vocabulo censebantur qui nunc Equites, sed delectu, experimentis, initiatione curatiori probabantur) ab aliis Comitem, [Comes Huensis, vt creditur,] ac Ducem appellari. Et fuit certe Hoiensis Comitatus. Ita Otto III in diplomate, quod Miræus recitat in Codice donationum cap. 41 & Chapeauillus ad cap. 54 historiæ Anselmi Canonici: Adiit Celsitudinem nostram venerabilis, & fidelitatis nostræ in omnibus executor, [qui Comitatus postea Ecclesiæ Leodiensi donatus:] Notkerus Tungrensium vel Leodiensium Episcopus, vt ei vel successoribus suis, S. Mariæ Sanctoque Lamberto deseruituris, Comitatum Hoiensem, qui in nostra ditione hactenus erat, quemque Aufridus Comes, illustris vir, qui illum ad præsens tenebat, pro Dei honore, & prædictorum Sanctorum veneratione, ipsiusque Episcopi amore reddiderat, perpetuo habendum concederemus. Fueritne autem hic Comitatus vnus e quatuor in Hasbanio sitis, quorum mentio est in Diuisione regni Lotharij an. ⅠƆCCCLXX facta, an forte sub Condrusio habitus, haud nobis liquet. Vrbis pars vna in Hasbanio est, Mosa interfluente, pars maxima in Condrusio. Affirmat Raderus noster to. 2 Bauariæ sanctæ, dynastiam olim Hoiensem postea Hasbaniensem dictam. Cuius pronuntiati auctorem non citat. Quatenus id verum sit, alij viderint.

[3] Quærunt nonnulli, quo iure illi Martyris titulus tribuatur, qui nec religionis nec alterius Christianæ virtutis caußa dicatur intersectus, sed ob veteres inimicitias cædemq; Ingelfridi ab eius cognato perpetratam. Tradit Vitæ illius scriptor, dum ex peregrinatione pro criminum expiatione suscepta reuerteretur, & de fide Christiana eiusque operibus, de fructibus pœnitentiæ & de vita æterna, [occisus ipse a coniuraris, ob veteres inimicitias,] de pœnis inferni, hospites & aduenientes instrueret ex sacris Scripturis; fama de reditu eius circumquaque vulgata, conspirasse in eius cædem quosdam Ingelfridi consanguineos: quos dum ille pio salutat affectu, illosque … de rapinis, de cædibus paterne admonet, salubriter corrigit … illi quod conceperant perficientes, diuersis plagis virū Dei perimunt.

[4] Censet qui nuper historiam Leodiensem vulgauit a se scriptam, vir doctus, lib. 6 ad annum 909, vel reiiciendam eam mortis caussam, vel accusandam leuitatis antiquitatem, quæ Martyrum honores immerenti decreuerit. Idem in Floribus Eccles. Leodien. ita scribit de Mengoldi nece: Neque in vnam omnes mortis caussam conueniunt. Eam tradunt nonnulli, quæ martyrij gloriosam illam palmam eripiat. Aliam ipse excogitat; quæ nimirum ex Vita retulimus salutaria monita, iis, absque vllo ad pristinas inimicitias respectu, irritatos quosdam ei manus intulisse. Nam, cum non vitæ dumtaxat exemplo, [non solas admonitiones promiscue ingestas;] inquit, verum piis etiam sermocinationibus mortales a vitæ turpitudine reuocatos, ad honesti prosecutionem accenderet; quosdam ex equestri ordine, gentis suæ nobilitatem multis sceleribus polluentes, ad studium virtutis, solius atquevnicæ nobilitatis, cohortari aggressus est. Salutares eius monitiones ceu atroces iniurias acceperunt perditissima capita: sanctumque Principem saluberrima consilia proponentem impie peremerunt. Idem confidenter affirmat notatione 6. De martyrio iam mentem aperui. Nec aduersari licet sine graui nota antiquitatis.

[5] Verum si Mengoldi monitis, vt innuit Vitæ scriptor, inflammati sunt sicarij, [vel sic verus Martyr dicendus:] vt quam vindictæ cupiditate designarant, accelerarent cædem innocentis, non facile ostendet hic scriptor, quid ad propriam rationem martyrij desit. Conspirat tyrannus in legitimi Principis cædem, vt eius dignitate ac bonis potiatur: obtendit tamen titulum Christianitatis, vt suam dißimulet ambitionem atque auaritiam. An qui sic necatur, Martyr non erit? Æque, vt ego opinor, atque si perimatur odio religionis, sed, ne cædis auctores inuidiam populi incurrant, perduellionis inisse consilia dicatur.

[6] Verum etsi illæ ingestæ sceleratis ab Sancto admonitiones non essent, [lato modo autem, si solum innocens occisus:] irritataq; nouo stimulo crudelitas, valeret tamen ad retinendum martyrij decus, quod Raderus noster adnotauit: Mengoldus, inquit, si proprie vereque Martyrem definias, qui religionis Christi & professionis fidei, virtutis aut iustitiæ caussa occumbit, non veniet in album Martyrum: quemadmodum & D. Sigismundus Burgundionum Rex, Colomannus & Nantwinus, aliique complures, aliis nominibus, quamuis innocentes, interfecti,vere Martyrum nomen non ferent. Sed quod viri cetera sancti, per falsas criminationes circumuenti, mortem constanter obierint, atque iniurias cædemque patienter tulerint, cælum publicis prodigiis illorum voluit innocentiam per orbem testatam esse. Hæc Raderus. Plures alibi in opere nostro occurrent, ita interempti, ac Martyres habiti: vti apud nos Saluius & Rumoldus Episcopi; alibi Balduinus, Meinradus, Canutus iunior; in Anglia Reges aliquot in prælio occisi, Edwinus, Oswinus, Oswaldus, atque alij.

[7] Non congruit cum Vitæ historia, quod idem ille scribit, post septennij peregrinationem Hoium rediisse, & vitam illic instituisse: quodq; Saussaius, militiæ abrenuntiantem, atque pœnitentiæ amore ad oratorium SS. Timothei & Symphoriani ad Mosam, [non id Hui contigit.] solitario loco secedentem, ibi sanctissimæ vitæ actus edidisse: donec a viris sanguinum, cum ad templum iret, innocens occisus. Præiuit tamen vtrique Molanus, ex Officio Cleri Huiensis ita scribens: Integro enim septennio pœnitentiam egit de homicidiis ceterisque peccatis. Postmodum recessit ad oratorium sanctorum Martyrum Timothei & Symphoriani, quod situm ad confluentiam Hoij & Molæ … Eodemque in loco, cum, post sæpius postulatam concordiam, nondum extincta esset antiqua ira, dum ad templum iret, ab Inghelfredi consanguineismactatus est. Ab hisce scriptoribus & Vitæ historia discrepat Miræus in Fastis Belgicis: Quiescit Huij, inquit, in collegiata Canonicorum ecclesia, eo loci ab impiis interfectus. Ast vbi vel nunc quiescat, vel interfectus videatur, infra quæremus.

§ II Acta S. Mengoldi an penitus repudiāda?

[8] Qvæ hic dabimus S. Mengoldi Acta, descripsimus ex codice monasterij Corsendoncani Canonicorum regularium iuxta Turnhoutum, Brabantiæ oppidum. [Acta eius & miracula vnde hic edita?] compendium extabat in MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Martini, antiquiore manu exarato, quam esset codex Corsendoncanus: atque ex illo quædam S. Mengoldi miracula promemus. Composita autem sunt Acta illa, nisi nos fallit coniectura, inter annum Christi ⅭⅠƆLXVI & ⅭⅠƆCLXXIII. Nam quartæ Translationis, anno ⅭⅠƆLXVI sub Theoduino Ep. factæ, [quando illa composita?] vt infra dicemus, meminit in Prologo Auctor. at non quintæ, seu sextæ, quæ sub Radulpho paullo post annum ⅭⅠƆCLXXIII contigit. Fatetur in Prologo, secutum se, quæ vulgata percipiuntur relatione, quæque fama vulgante colliguntur. [ex fama,] Fama autem tertio iam labente seculo & vera retinere aliqua solet subinde, sed, vt veteres picturæ euanidis iam coloribus,falsa quædam aut incerta tum situ ipso pedoreq; contrahere, tum aspergere studio innouandi ornandiq;. Fortaßis autem non ex sola fama, sed aliquibus scriptorum monumentis accepit, quod (vt ibidem ait) de illo antiquitas per successionem posteris reliquit. Insunt sane nonnulla quæ sapiant antiquitatem; [non sola:] vt illud nu. 11, hascariam offerre: nomina quoque, tum virorum eo æuo vsitata, Albericus, Balduinus, Ingelfridus, [sapiūt antiquitatē:] Wilhelmus, Richardus; tum locorum, Greuerias, Spinetum, SS. Timothei & Symphoriani oratorium.

[9] Aliter de his Actis sensit citatus Leodiensis Historicus. Ita enim in Floribus scribit: De Mengoldo diuersi scriptores tradidere diuersa, vel supra modum splendida, [plane explosa a quodam,] vel euentu ad admirationem inexpectata, vel a vero manifeste aliena. Ast in Notationibus ad historiam, Mirum, inquit, fidem vllam inuenisse, quæ de S. Mengoldo circumferunt. Et in ipsa historia: Vanis narrationibus detinendum non censui lectorem. Multo etiam seuerius in litteris ad amicum an. ⅭⅠƆⅠƆCXXXVI datis, (quæ ab hoc mecum communicatæ) pronuntiauit de his Actis: Quærit, quid sentiam de Vita S. Mengoldi scripta in magno illo codice templi Beatæ Virginis Huensis? Censeo meras esse fabulas ab initio ad finem, æque ac reliquias omnes quas vidi: vidi autem præter illam tres aut quatuor alias.

[10] Ita ille Acta S. Mengoldi explodit, & simul tamen sequitur, hæc scribens in Historia ad annum 909. Nouumaliud Ecclesiæ Leodiensi decus tulit annus sequens, nobilem martyrij palmam Mengoldo partam. Qui Hoij Comes, cum grauibus implicitus bellis aliquot annos principatum administrasset; cruenta tandem dissidia, [eorum tamen compendium probante:] mutuasque exosus cædes, quæ non facile cuiusquam animum relinquunt ab omni noxa immunem, præteritas labes suscepit expiandas. Principem ergo dissimulans plebeio habitu, varia per orbem Christianum sacra loca lustrauit, duris interea corpus afflictationibus castigans, reficiensque animum rerum cælestium commentationibus. Quibus postquam se toto septennio exercuisset, Hoium rediit, vitamque isthic instituit omnibus Christiani Principis officiis venerabilem. Ac paullo post: Vixit sane Mengoldus cum Arnulpho Imperatore, qui vita functus est anno ⅠƆCCCC.

[11] Verum vnde illa hausit? E multis, inquit, vix fidem merentibus selecta lectori pauca dedi, in quæ vt ceteri fere consentiunt, ita similia vero magis visa sunt. Qui ceteri illi? Molanus & Miræus viri doctißimi, itidem in genealogiam illius in Actis expressam consentiunt, [aliis viris doctis non improbata:] quam ille repudiat. Citat Ioannem Warnantium, qui a CCC annis, Ioannem Vltramosanum, qui a CCL vixit; Zantflietum, quem subinde etiam allegat in Notationibus ad historiam Leodiensem Chapeauuillus. Sed cur non eorum verba adnumerat? Quia fortaßis quæ ipse ita magnifice explodit, etiam ipsi referunt, vtpote horum Actorum scriptore recentiores. Sed tamen qui potuere ei ex illis Actis aliqua similia vero videri, si meræ fabulæ erant ab initio ad finem? Vtilius collocasset operam, si quid ab interpolatore assictum veteri narrationi, indagasset. Nec arbitror id illi difficile futurum fuisse, si historiam amplißimæ diœcesis scribenti patuere omnia vrbium, [examināda potius, historiam scribenti,] Ecclesiarumq; archiua; vti nos illi nostra scrinia liberalißime aperuimus, stipulati modo ne Vitas Sanctorū ederet, ac scilicet quæ magno labore sumptuq; a nobis ac Heriberto Rosweydo collecta erant, defloraret: quod tamen postea fecit, salua, vt videri voluit, fide, quia tunc cum id pollicebatur non cogitabat Vitas edere, ac postea amicorum consiliis eo appulit mentem, & scilicet sancte id seruauit, ne scripta nostra citaret, ac ne vulgata quidem iam a nobis Acta; sed ipsos fontes vnde hauseramus, cum plurima nusquam nisi apud nos vidisset.

[12] Sed ad S. Mengoldi Acta reuertamur, ita ab eo seuere perstricta. Merebantur ea sane vt quouis labore discuterentur, prouinciæ totius antiquitatem egregie illustratura. Et erit fortaßis aliquando peritior aliquis, qui ea accuratius examinabit, & pretiosum a vili, genuinum ab adulterino (si quod sit eiusmodi) separabit. Neque nos pigeret, aliquam etiam illi rei operam impendere, [quod fieri poterat,] si inde plurium Sanctorum ætas actorumue fides penderet, aut alioquin generatim historiis pluribus, quibusaßidue vti nos oporteret, ea ratione lux affundi posset; vti I Februarij in S. Sigeberti Regis ætate ac ditione elucidanda non infructuose a nobis sudatum, & alibi in aliorum Actis. At nunc quid ille scriptor egit aliud, quam qui nodum dissoluere se posse diffidens dissecuit? Sed quod factum cui comparo? Perinde potius videtur fecisse, ac si quis poma in propatulo ab humilioribus ramis pendentia decerpat, aut in alienis apothecis condita sublegat; cetera vel in alto posita, vel spinea sepe præmunita, vt agrestia acerbaq; culpet. Cur ita asseueranter tradit vixisse cum Arnulpho Imperatore, si nulla fides illis est Actis? Cur non potius incerta esse omnia, etiam illud ipsum, fassus est? imo ne constare quidem, vixerit necne in Belgio Mengoldus, an aliunde huc eius exuuiæ allatæ, Arnulphi Ottonumue ætate? Nam qui sine ratione, quod alibi non legit, nec contrarium tamen, libere negat, poterit quidlibet repudiare.

[13] Sunt ergo Acta hæc eiusmodi, vt examinari saltem mereantur, cum multo sint probabiliora, [& merentur.] quam quæ de Episcopis Tungrensibus & Traiectensibus scripsit Ioannes Placentius, deq; aliis alij.

§ III Cædis S. Mengoldi tempus indagatum per coniecturas.

[14] Laurentius Melartius lib. 1 historiæ Huensis scribit Mengoldum martyrium fecisse anno ⅠƆCCCLX, aut, vt quidam volunt, inquit, CMIX. Postea tamen, haud sat memor dictorum, [De cædis eius tēpore incerta quidam scribunt,] eum scribit, consilio præcipue Ottonis II, Geylam Guilielmi, anno CMLX mortui viduam duxisse; filiumq; Lietardum, siue Luchardinum, ex ea suscepisse; ac post annum CMLXX ab Indelfrido & tribus aliis sicariis interfectum esse. Ne quæram, quid ad eas persuadendas nuptias valere Ottonis septennis octennisue pueri consilium potuerit, quæ illa computandi ratio? Moritur Wilhelmus an. CMLX. Comitatum cum Geyla suscipit Mengoldus, eiusq; paucis post annis Richardo sororis filio regimen, ac Lietardi filij tutelam committit, abitq; peregre. Richardus puero per summum scelus interfecto, occupat Comitatum, sed & ipse in prælio perit anno CMLXVI. Huic Hugo filius succedit, [& secū pugnantia:] imperatq; annos IV, VII Guido, Simon IX, Aufridus IV. Quæ summa ad annos DCCCCXC pertinget. Tamen idem Melartius fatetur, anno CMLXXXV Comitatu sese abdicasse Aufridum. Forte etiam aliquanto prius: nam diploma supra citatum, quo idem Comitatus, ab Aufrido relictus, Ecclesiæ Leodiensi tribuitur, Nonis Iunij anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo octuagesimo quinto, Indictione XIII, anno vero tertij Ottonis regnantis secundo, datum, vt apud Chapeauuillum & Miræum legere est. Nec mirum scriptorem hunc in calculo annorum figendo ita titubare, qui nullos Chronologicos characteres obseruet.

[15] Scriptor antea citatus historiæ Leodiensis anno CMIX occisum tradit. Quo id auctore didicit, coætaneo, inquam, aut firmæ fidei? Detur id tamen viro erudito, [alij an. 909 contigisse,] vt coniectare ei de re obscura liceat: quod & nobis quandoque sumimus; sed non vt veluti certam ac sanctam sententiam ponamus. Idem antea scripserat Florarij auctor, vt nu 1 dictum.

[16] Sigebertus Gemblacensis (vel quisquis fuit qui ad eius Chronicon lacinias assuit) ad annum CMVIII ista habet: Hoc anno passus est in Hoyo Comes, Dux & Martyr, [alij 908.] B. Mengoldus, Arnulfi Imp. Romanorum ex sorore nepos. Aberant ea a vetusto MS. Lobiensi, quo vsi sumus, atque a Laur. Barræi Pistoriiq; editionibus. Nec in Hoyo passus, vt antea indicatum.

[17] Si quæ Actis fides, interfectus videtur Mengoldus, haud exiguo ante annum nongentesimum spatio temporis. Dicitur enim cap. 4 nu. 24, [videtur prius contigisse;] Crescente numero ad eius sepulchrum seruientium Deo, creuisse & census a fidelibus Christi, permanens vsque ad impetum Nortmannorum, qui tempore Episcopi Franconis cum innumerabili exercitu exterarum nationum irruentes, locum illum & totius Leodiensis parochiæ ecclesias, ædificia, palatia destruendo combusserunt. Atqui obiit Franco an. CMIII V Id. Ianuarij. Multæ eius tempore in diœcesim Leodiensem incursiones Normannorum fuere.

[18] Quid si hic ille est Megingaudus Comes anno ⅠƆCCCXCII in Rutilensi ecclesia interfectus? De eo ita scribit Regino: [forte 892 28 Aug.]Eodem anno, mense Augusto, V Kalend. Septembris, Megingaudus Comes, nepos Ottonis Regis, dolo interfectus est ab Alberico & sociis eius, in monasterio S. Xysti, quod vocatur Rotila. Ita enim habebat MS. codex, quocum Wechelianam ex bibliotheca Pistorij editionem Reginonis contulit Rosweydus: consentiuntq; Annales Metenses a Chesneo editi. Prior illa Reginonis editio habebat, mense Septembri Megingaudum interfectum in monasterio quod vocatur Sotila. Est autem Rutila, siue, [apud Rutilam:] vt hic appellatur, Rotila, apud Mosellæ ripam, proxime Circium oppidum, vti Annal. Treuiren. lib. 9 tradit Browerus, olim Benedictinæ profeßionis, nunc Carthusianæ, monasterium. Additum in Pistorij editione: Cuius corpus Treuerim deportatum, apud S. Maximinum est sepultum: quod & Browerus transtulit in annales suos Treuirenses.

[19] Primus Maingaudum hunc Mengoldum nostrum esse coniectauit doctißimus Ægidius Bucherius noster in Chronol. Epp. Leodien. ad an. 892, ita scribens: [ita visum quibusdā viris doctis,] Megingaudus Comes ab Alberico interficitur. Reg. An sit Maingolidus Huensis? Perpulit nos, vt eam coniecturam amplecteremur, (aut certe non respueremus) vir eruditißimus nobisq; amicißimus Ioannes Iacobus Chiffletius, Eques & regius archiatrorum Comes: nam Maingandum vocari ab Alberico monachotrium fontium, cuius inferius verba referemus; & genealogiam, quæ nobis paradoxa videbatur, firmari rationibus posse. Sed de hac § sequenti.

[20] Alia interim oritur scribenti dubitatio, an non fortaßis hic sit Megingaudus Comes siue Dux, de quo ista lib. 9 Annal. Treuir. scribit Browerus: Rex Arnulphus Duci Megingaudo, profana liberalitate, D. Maximini opes elargitus est. Sed vt plane constet, [An hic Megingaudus, abbatia S. Maximini donatus an. 888 ab Arnulpho R.] munus istud quam feliciter Duci cesserit, haud pigebit ex Sigehardo veteri & probato huius seculi monacho, quid ei acciderit, in hanc historiam intexere. Megingaudus itaque hac tam opima possessione ab Arnolpho Rege ditatus, lætitia diffluens, vsque adeo sibi non temperauit, quin domum reuersus, vxore seorsim vocata, gratularetur ei sibique communiter multis verbis, & petulanti simul in Diuos effuso ioco, sciscitatus ex ea, ecquid nosset, quanto ipsum munere Imperator non ita multos ante dies exornasset? Qua negante, Seruum ille prædiuitem, [eo dono irreligiose exultans,] inquit, mihi donauit: & is certe qui sit, si nosse curas, ipse cum abbatia sua Maximinus est. Hunc, si volueris, etiam sistere tibi modo & coram adducere possim. Auersata impium sermonem fæmina, iurgio maritum corripere, seque eo beneficio indignam clamitare. Sed neque isthæc linguæ petulantia diu inde inulta abiit: quippe Deo, beatorum cælitum suorum honorem vindicante, [contractione punitus,] immani morbo Ducem ita afflixit atque prostrauit, vt e vestigio, contortis ac velut in globū coëuntibus membris, non iam vltra hominem figura, non vultu vel ore ferret. Atque tum demum, acri præsentis mali dolore perculsus, & in semet descendere coactus; Diui, cuius tam vile nomen ei antea fuerat, supplex opem poscere, & ad aram illius Treuirim deportatus, iam se seruum eius, atque omnis auxilij egentem fateri, cuius ipse se dominum antea professus erat. Quæ sane tam alta, tametsi sera, suimet abiectio, & humanæ imbecillitatis, [Sancti ope curatus,] vt tali tempore, necessaria cogitatio, homini salutem peperit; feruida præsertim monachorum ad Deum obsecratione subleuato. Ille igitur recuperatæ valetudinis memoria gratus, non solum pro antiquo suffragiorum iure cœnobitis reducendo apud Arnulphum Regem multum pugnauit, [dein monachis amicus?] verum vt is eorum etiam opes…Ribiniaco villa ex fisco regali amplificaret, effecit: extantque testes huius rei antiquæ litteræ, anno regni Arnulphi primo, ipsius rogatu Comitis siue Ducis Megingoz confectæ. Annus autem regni Arnulphi primus fuit Christi ⅠƆCCCLXXXVIII, post Caroli Craßi patrui sui obitum.

[21] Verum si anno ⅠƆCCCXCII occisum esse Mengoldum statuamus, [In Actis metachronismi.] metachronismum fateri oportebit in Actis commissum, dum sæpius Arnulphi Imperatoris meminere, qui solum Rex erat, anno demum ⅠƆCCCXCVI Imperator creatus:neque totum septennium impendisse pœnitentiæ & peregrinationi Mengoldum, sed annum fortaßis vnum alterumue, aut fortaßis solum menses VII aut VIII.

[22] Sed qui potuit sororis eius filius Richardus ante annum illum militiæ idoneus esse? Quid ni vero? Natus erat Ludouicus Germanicus Pij F. sub annum DCCCVI. [Nepos eius an anno 892 bello habilis?] Genuerit anno ⅠƆCCCXXVI Carelomannum: hic ex concubina anno ⅠƆCCCLXII vel sequenti matrem Mengoldi, Richardi auiam, nuptam Hugoni forte circa ⅠƆCCCLIV, cuius filia anno ⅠƆCCCLXVI data sit Regi Northumbriæ, ac paullo post Richardum pepererit, vt hic XXIII annorum fuerit, aut etiam senior, quando eius auunculus Mengoldus interfectus est. Quid si non eadem matre nati erant Mengoldus & Adeles, sed hæc senior e priori Hugonis coniuge? At de his § sequenti. Id solum hic ostendere voluimus, non obstare Chronologiam, quin existimari poßit eo anno interfectus Mengoldus. Quamquam id coniectando potius proponimus, quam asseueranter statuimus.

[23] Quod apud Greuerias occisus dicatur, obiici non potest, nisi ab eo qui perspicue docuerit non fuisse locum illum circa Rutilam. [cur 8 Feb. colitur, si 28 Aug. occisus?] At cur VIII Februarij colitur, si V Kalendas Septembris occubuit? Fortaßis eo die allatum est corpus Huum, quinque post cædem mensibus: depositum tantisper in S. Maximiniæde, potius quam Rutilæ, quod de S. Maximini abbatia bene meritus antea erat, vti diximus; donec nobiles viri circummanentes, olim sub ditione eius fructuose degentes, ad id transferendum tumulandumq; conuenirent.

§ IV S. Mengoldi genealogia expensa, coniecturis illustrata.

[24] Genus nunc inquirendum S. Mengoldi. Hugone natus dicitur Rege Angliæ, & sorore Arnulphi Imperatoris, leuir Northumbriæ Regis, & (si Maingaudus est, qui Rutilæ interfectus) nepos Odonis Regis. [Eius genealogia perplexa.] Perplexa hæc & primo aspectu non satis credibilia. At si singula expendas, nihil reperies, quod certo poßis damnare falsitatis, nisi si quid auctor ad ornatum de suo attexuit, aut sicubi chronologiam parachronismo perturbauit. Singula discutiamus.

[25] Nullus Angliæ Rex Hugo. Ain' tu? Exhibe ergo accuratum omnium quotquot in cunctis Anglorum prouinciis regio honore potiti vnquam sunt, catalogum. Nullum sane adhuc vidi. Dedimus VII Februarij Richardum Regem, nullo in catalogo consignatum. [pater Hugo Rex Anglorū,] Produximus ad illius atque S. Inæ Vitam plures, qui & se Reges publicis actis subscripsere, & ab aliis eodem decorati titulo sunt, & absunt a catalogis. Ipso quoq;tempore Arnulphi patrisq; eius Carolomanni, etsi res sensim inclinabat ad quamdam monarchiæ rationem, plures erant in variis adhuc prouinciis Reges, vt videre est in Anglicis scriptoribus: licet hi subinde fateantur, se, quam late imperarint nonnulli, quantoue tempore, ignorare. Non potuit in his esse Hugo aliquis? Contendes totius Angliæ Regem esse debuisse, non aliquem e turba Regulorum, qui Carolomanni Regis filiam sibi copularit. Sed notham: neque enim legitimam prolem Carolomannus habuit. Nihil tamen Hugonis illius regno potentiæq; detraho. Potest vt Etheluulphus Iuditham Caroli Calui filiam, [licet apud Anglicos scriptores sub eo nomine ignotus:] ita Ludonici Germanici neptem duxisse quispiam amplissimi regni dominus, Hugo dictus: qui, quod forte (vti non multo ante Mollo Edelwoldus Rex Northumbriæ, & Eadbrictus Pren Rex Cantiæ) geminum haberet nomen, minus eo apud Anglicos scriptores celebratus est: quamquam erat nomen iam tum illud in ea gente vsitatum. Hibernos audio qui patria dialecto Aidi, Ethi, Aidani, dicuntur, Hugones appellare: vti Iacobos Hispani Didacos vocant. Inficiari ergo qui possumus, quin fuisse aliquis Hugo Rex Anglorum potuerit, siue ignotus aliis scriptoribus, siue alio notus nomine, in tanta regnorum Regumq; multitudine?

[26] Matris nomen non indicatur. id solum traditur Arnulphi sororem fuisse: igitur Carolomanni filia fuit, [mater soror Arnulphi Imp.] Ludouici Germanici neptis, qui Ludouici Pij filius, nepos erat Caroli Magni. Atque ita Carolingicæ stirpi inserendus Mengoldus. AliaArnulphi soror Zuenteboldo Morauo data vxor.

[27] Obiicit Auctor historiæ Leodiensis in Notationibus: Arnulphi si fuit nepos, simulque Regis Angliæ filius, quis credat datam ei ab auunculo Imperatore vxorem Comitis Hoiensis viduam, eamque multis bellis implicitam? Quæ denique pars illa aduersaria, [qui, si tantus erat, ei bella mouere ausi?] quæ bellum ausit cum tanto Principe sustentare? Commenta ego existimo. Quæ enimuero pars aduersaria Zuenteboldum, Arnulphi filium, regno exuit? Reginarius Dux, seu Comes Hannoniæ, aliiq; ex Mosæ tractu, consociatis inuicem armis. Carolum Simplicem Franciæ Regem nonne consimilis factio labefactauit? Raro res nouas machinantibus, etiam aduersus maximi Principis potentiam, desunt æmulorum auxilia. Sed neque aduersus Mengoldum nisi tumultuaria mota sunt bella. Opem illi Anglia non tulit, quæ vix ipsa se contra Danos piratas tutabatur: ac neque forsan iam pater neque sororius in viuis erant. Arnulphus ita illi adsuit, vt nollet subditos Principes irritare, quorum fauore Lothariense regnum Zuenteboldo filio notho tradere parabat.

[28] Alioquin nec pauca Mengoldo nec exigua dedisse Arnulphus videtur, si iam ipso regni sui exordio, [Opes eius non paruæ:] cœnobij S. Maximini ei prouentus omnes fundosq; tradiderat. Neque vel Geylæ dos, quam vindicare armis Mengoldus debuit, adeo tenuis censendaest fuisse, neque priuigni, quæ ei administrandæ tutandæq; committebantur, angustæ erant posseßiones. Scriptor idem Wilhelmum, primum Geylæ maritum, [vxor antea Comiti Hannoniensi nupta:] ait Comitem Hoiensem fuisse: Miræus ac Molanus Hannoniensem. At Reginarius Hannoniam tenebat. Omnemne? Nullos is habuit patruos, aut cognatos? At non Comites, inquis. Id probandum erat. Nulline esse ex alia domo Comites potuerunt? Nonne Dagoberti æuo Comites simul in Hannonia fuere Walbertus, Vincentius Madelgarius & alij? S. Mengoldi tempore vixit Sigohardus Comes Hanoensis, qui in Reginariorum stirpe non memoratur. De eo Ludouicus Rex, Arnulphi filius, in diplomate dato Aquisgraui an. CMVIII, Indict. XI, quod extat apud Chapeauuillum in annotat. ad cap. 40 historiæ Anselmi Canonici, ita loquitur: Laubacensem abbatiam … in pago ac in Comitatu Hainuensi sitam, cuius ad præsens Comes videtur ad esse Sigohardus, ad fiseum, nomine Tectis, a Rege Suendipolcho fratre nostro concessum in pago ac Comitatu Liwensi positum; cuius etiam inpræsentiarum idem Comes dignoscitur esse Sigohardus. Fit ibidem aliorum in eodem districtu Comitatuum mentio. Hainoensis quoque fuit, neque in Reginariorum stirpe numeratur is, de quo Baldricus in Chronico Camerac. lib. 1. cap. 73. Alter itidem Comes, inquit, ex pago Hainou, Amulricus nomine, vir genere nobilissimus, & iuxta secularis gloriæ pompam fortunatissimus. Viuebat is an. ⅠƆCCCCXLVII, Sigohardi forte filius aut nepos. Ab hisce ortus ille quoque videri potest, de quo Ordericus Vitalis lib. 7 vbi de Henrico I agit, Rege Galliæ, Roberti filio, ad annum circiter ⅭⅠƆXXXII: Consultu Amalrici Senioris de Monteforti, filij Guilielmi Hanoensis &c.

[29] Denique opes ac potentiam Mengoldi (si idem Megingaudus est, [dignitates eius datæ filio Arnulphi:] Rutilæ occisus) id declarat, quod habet Regino ac Metenses annales ad eumdem annum ⅠƆCCCXCII. Arnulphus Zuentiboldo filio honores Megingaudi Comitis ex parte largitur. Cur Zuentiboldo? nempe Mengoldi consobrino? Neque exiguæ illæ posseßiones ac dignitates erant, quibus, quem regno destinabat, ornasse filium Arnulphus dicitur.

[30] At Comes ille Megingaudus Odonis Regis nepos fuisse dicitur. Qua id ratione de Mengoldo potest affirmari? Nempe si Theodradam Odonis vxorem, Hugonis sororem cum sagacißimo Chiffletio coniectemus fuisse. [amita nupta Odoni Regi Galliæ,] Fatentur Sāmarthani ne nomen quidem illius apud coætaneos scriptores extare, nedum patriā aut genus. Seruatur in S. Vedasti monasterio Atrebati charta Odonis Regis, data, vt nobis idem Chiffletius significauit, XII Kal. Iunij, Indict. VIII, anno III regnante Odone Rege; qui erat annus Christi ⅠƆCCCXC: in ea charta nomē expressum Theodradæ. quam vel ideo Odo duxerit, vtres suas affinitatibus firmaret; ac fortaßis ipsum Arnulphum sibi adiungeret, cum sororij eius germanam haberet vxorem. Neque hoc illi coniecturæ non fauet, quod susceptum ex Theodrada filium Arnulphum nominari Odo voluit, vti XVII Ianuarij in Mirculis S. Genulphi Ep. cap. 6 nu. 20 relatum est. Et vero Arnulphi adiutus fauore est Odo vt Rex Galliæ fieret. [amico Arnulphi:] Ita qui tunc viuebat Regino ad annum ⅠƆCCCLXXXVIII. Interea Galliarum populi in vnum congregati, cum consensu Arnolphi, Ottonem Ducem, filium Ruperti, virum strenuum … Regem super se pari consilio & voluntate creant. Coluit deinceps Arnulphi amicitiam Odo. Idem Regino ad annum ⅠƆCCCXCV. In eodem placito (Wormatiensi, in quo omnibus assentientibus atque collaudantibus, Zuendeboldos regno Lotharij præfectus) Otto Rex cum magnis muneribus ad Arnolphum venit: a quo honorifice susceptus est. Vnum illud quæri tamen hic potest, cur Odonis, & non potius Arnulphi nepos appelletur? Forte quia antea immediate egerat de Odone, & alio eius nepote Wandelgario, Adalhelmi auunculi eius filio.

[30] Vnum restat, in quo maximum inesse momentum ad derogandam huic historiæ fidem, quidam autumant; quod Adhelem, Mengoldi sororem, dicitur cap. 1 nu. 3, patre concedente, accepisse in coniugem Oswaldus Rex Nordanumbrorum, [soror nupta Regi Northumbriæ;] qui instinctu sponsæ suæ se totum Christianitati adiiciens, pro cultu fidei & pro defensione patriæ inito contra Gentiles prælio Martyr occubuit.Nam, vt recte Fisen animaduertit, anno ⅠƆCXLII occisus est S. Oswaldus, [non S Osvvaldo,] vt non poßit, qui quidem sit sanæ mentis, cogitare eum post annum ⅠƆCCCL vxorem duxisse.

[31] Illud apud me reputaui aliquando, an non forsan horum auctor Actorum, cum in antiquioribus legisset S. Mengoldum S. Oswaldo assinem appellatum, [cui ipse martyrij honore affinis,] quod vterque innocens ab impiis trucidatus, illustratus a Deo miraculis, Martyr habitus sit; ipse proprie eam vocem interpretatus, Osualdum eius sororium fecerit. Suggeßit deinde mihi Io. Iacobus Chiffletius, in Alberici monachi trium Fontium MS. Chronico ad annum ⅠƆCCCXCIX ista legi: [forte ab eo oriundus;] De sorore autem huius Arnulphi natus fuisse scribitur S. Maingaudus Martyr de Hoio, cuius pater fuit Hugo Rex Anglorum, originem trahens a sancto & antiquo Rege Oswaldo Nordanynbrorum. Habuit sane S. Oswaldus filium Ethilwaldum, vt scribit Beda lib. 3 histor. gentis Anglor. cap. 24. Verum an is stirpem propagarit, & quibus Angliæ in oris, nondum legi.

[32] Siue autem ab S Oswaldo oriundus erat Hugo, seu qua alia ex stirpe, gener eius, Mengoldi sororius, fuisse dicitur Rex Nordanhumbrorum, [sed forte Osbrichto ab Ethnicis occiso in prælio,] qui anno ⅠƆCCCLIV erat Osbrichtus, siue Osbrihtus, aut Osbricus, vel Osbertus: qui anno ⅠƆCCCLXVII contra Danos Gentiles fortißime pugnans occubuit. Plane vt arbitrer, imperitum scriptorem, dum Regem Nordanumbrorum Osbrihtum legeret pro patria contra Gentilesoccubuisse, existimasse Oswaldum esse legendum, cuius celebris erat memoria, & in quem cetera conueniebant. [vt olim S. Osualdus.]

[33] Quo vero tot tamq; variæ coniecturæ nostræ? Vt ostendamus, genealogiam S. Mengoldi nihil continere, quod accidere non potuerit? Erit forsan aliquis veterum historiarum peritior, ac sagaciori ingenio, qui certiora eruat firmetq; legitimis scriptorum testimoniis, ad sancti Martyris honorem, ac maiorem Dei gloriam.

§ V S. Mengoldi Translationes variæ.

[34] Vnicum nunc restat, vt breuiter aliquot S. Mengoldi reliquiarum Translationes recenseamus. [Reliquia S. Mēgoldi sæpius translatæ: 1 a loco cædis ad oratoriū, vbi tumulatæ:] Prima fuit a martyrij loco ad oppidum Huense. Nam, vt in Prologo Actorum dicitur, interfectus est in loco qui Creuerias vocatur, & in vico, qui a flumine Hoyo nuncupatur Hoyū, sepultus. Accipientes enim, vt habetur cap. 4 nu. 23, corpus viri Dei, ad locum prædestinatum deferunt, & ponentes in oratorio &c. Erat illud oratorium, vt nu. 21 dicitur, in honore Timothei & Symphoriani, iuxta palatium, quod erat in planitie inter duos montes, vbi Hoyum Mosam influit. Nunc neque oratorium illud extare, aiunt, nec palatium. huius tamen semisepulta spectari ruderaquidam putant ad Hoyum amnem, vbi huic exiguus pons impositus, qui Pons palatij, vulgo Pont-palais dicitur: [vbi id sitū?] atque is locus inter duos montes iacet, in quorum altero cœnobium visitur Crucigerorum, primum totius Ordinis, sedesq; Generalis; in altero arx, præcipuum vrbis Huensis ornamentum iuxta ac munimentum.

[35] Quidam existimant illud SS. Timothei & Symphoriani oratorium stetisse vbi nunc templum est S. Mengoldo dicatum. At non est hoc inter duos montes, sed in ipso pene vrbis meditullio. An e priori tumulo huc translatum primo sit S. Mengoldi corpus, haud satis exploratum nobis est. Melartius quidem medio in templo sepultum fuisse scribit; sed quod ait inde effossum Radulphi Episcopi auctoritate, falsum est, vt mox patebit. [forte alibi reædificatum:] Asportatum est autem corpus e SS. Timothei & Symphoriani oratorio aut sacello, priusquam hoc destrueretur, vt ex Miraculo I infra videre est. Addubitamus autem, num forte ipsummet oratorium translatum sit, siue, cum vel vetustate, vel hostium incursu, vel alio casu conuulsum diffractumq; esset, an non alibi nouum ædificatum, multo amplius ac magnificentius, iisdemq; sanctis Martyribus dedicatum, cum basilica sanctorum Martyrum Timothei & Symphoriani appelletur. Atque in hac quoque defodi, e priori sublatum tumulo, S. Mengoldi corpus potuerit: vt dein eius nomine, increbrescentibus miraculis, celebrari cœperit.

[36] [2 ad D. V.] Vt vt se illa habuerint, diu ante annum ⅭⅠƆLXVI adprimariam S. Mariæ basilicam translatum est sacrum illud pignus. In suis enim feretris, de maiori B. Mariæ ecclesia, vbi tunc pausabant, delati sunt SS. Domitianus & Mengoldus, ad ecclesiam B…eo quod loci fideles, [3 ad aliam ædem:] ob nimiam vetustatem, volebant illam diruere ac reædificare. Prior illa e SS. Symphoriani & Timothei ad B. Mariæ ædem translatio indicari videtur in Actis cap. 4 nu. 24 his verbis: Redeunte diuinitus tranquillitate, ecclesia B. Mariæ quoquo modo reparata est, illucque allatus Martyr Meingoldus &c. Nisi ea de quarta accipienda Translatione sint. Melartius ait postea veterem B. Mariæ ecclesiam an. ⅭⅠƆXII horribili tempestate perfractam ac labefactatam, Sacerdotibus, qui tunc vespertinas preces decantabant, oppreßis; cœptam restaurari a Baldrico, qui Leodiensi Ecclesiæ ab an. ⅭⅠƆVII ad ⅭⅠƆXVII præfuit; perfectam demum a Theodwino an. ⅭⅠƆLXVI. Nullam vel cladis illius tempestate inflictæ, [4 an. 1066 ad D. V.] vel operis a Baldrico inchoati, mentionem facit Theoduinus in diplomate suo, dato anno Domini ⅭⅠƆLXVI, Indict. IV, pontificatus sui an. XVIII, regni vero Henrici XI. ita enim habet: Notum esse volo tam præsentibus quam futuris, qualiter post libertatem Hoyensis Ecclesiæ, quam Dominus Maternus beatæ memoriæ Episcopus consecrando primitiauit, adiecerim libertatem etiam villæ. [ab Episcopo & ciuibus reædificatam;] Præfatam siquidem ecclesiam a fundamentis ad laquearia, a laquearibus & vltra reædificaui, quam etiam in auro & argento & gemmis & prædiis, pro modulo meo ditaui, & de Agar Saram esse feci. Prænominata vero villa, pro libertate sua, ad sumptus ecclesiæ necessarios, omnia mobilia sua primo mihi tertiauit: qua libertate vt amplius frueretur, postmodum dimidiauit. Contigit nouæ illius ecclesiæ dedicatio VIII Kal. Septemb. vti habet Ægidius Aureæ-vallis cap. 1 & Magnum Chronicon Belgicum, ac Fisen noster.

[37] Tunc igitur, vt scribit idem Ægidius, Theodwinus Leodiensis & Lietbertus Cameracensis, cum vniuersa multitudine Cleri & populi, in eamdem ecclesiam corpus B. Domitiani Confessoris atque Pontificis pie & deuote transtulerunt. Relatum quoque ad eamdem ecclesiam est S. Mengoldi corpus: estq; siue eorum gloria, seu Pontificis populiq; pietas cælestibus prodigiis confirmata. Dum enim, vt habet actorum prologus, completo opere illuc referrentur, nimia populi conueniente turba, [tunc facta miracula:] sub die claro duȩ apparuerunt stellæ, radiis sui fulgoris quasi vtrumque prosequentes feretrum, & qualem vel quantam haberent claritatem in cælis, hominibus ad fidem & ad exemplum ostendebant in terris. Et hæc quidem illius temporis scriptor, vti supra docuimus.

[38] Centum post annnis rursus translata sunt eadem sacra corpora, aut potius in magnificas singula thecas reposita, per vicox vrbis religiose circumlata. Quamquam videtur S.Mengoldi corpus ante eam translationem denuo ad ipsiusmet nomini dicatam ecclesiam (eo fortaßis spatio, [forte 5 ad ædem S. Mengoldi:] quod Theoduinum inter & Radulphum Antistites interceßit, ædificatam) reportatum, aut illic tunc collocatum, vt splendidiore pompa ad maiorem basilicam deueheretur. Agit de S. Domitiani translatione Ægidius Aureæ-vallis cap. 51. Ad quod caput Chapeauuillus ex Ioanne Presbytero ista adscribit: [6 cum S. Domitiani an. 1173, & eius paullo post,] Anno Domini ⅭⅠƆCLXXIII XVII Kalend. Iulij, precibus Canonicorum Hoyensium, corpus B. Domitiani Episcopi & Conf. honorabiliter a D. Radulpho Leodiēsi Episcopo, prȩsentibus quamplurimis personis religiosis transfertur, & in loculo argenteo deaurato decenter locatur. Tuc meritis Sancti facta sunt ibi multa miracula. Plura narrat de instituta per vrbem supplicatione Ægidius. Pergit de Mengoldo idem Ioannes: Translatio autem corporis B. Mengoldi Martyris Comitis Hoyensis, inde annis quibusdam reuolutis, [argenteis capsis inclusa corpora,] eadem die facta est: & corpore eius posito ab eodem Episcopo in locello argenteo, ab ecclesia eiusdem S. Mengoldi ad ecclesiam B. Mariæ Virginis cum maximo honore transfertur.

[39] De eadem Translatione Fisenus lib. 10 histor. Leod. numer. 28. [ab insigni artifice factis.] Sunt qui eodem simul honore cultum scribant B. Mengoldum. Aliis placet magis in paucos annos differre; quamquam eumdem diem PræsulemqueRadulphum & ipsi adscribant. Melartius corpora scribit e sepulchris exempta & singulis thecis imposita ex argento affabre factis ab eximio artifice Godefrido Claro, cognomento Nobili. Sed iam ante, Theoduini tempore, imposita aliis feretris fuerant: an inde rursus sepulchris condita censet? Nec die XVII Iulij, vt scribit, translata, sed XVII Kal. Iulij, siue XV Iunij. In anno quoque aßignando variat: nam lib. 1 ait ⅭⅠƆCXXXVII, lib. 2 ⅭⅠƆCLXXIV contigisse. Translatus est S. Domitianus ⅭⅠƆCLXXIII, S. Mengoldus vel simul, vel potius aliquot post annis.

[40] Consignata est a Molano in Additionibus ad Vsuardum in 2 edit. Translatio S. Mengoldi ad XV Iunij, his verbis: [Translationis anniuersaria memoria:] In Hoyo, Translatio S. Domitiani Ep. & Conf. Eodem die B. Mengoldi Ducis &c Martyris. Illud tamen admonet idem Molanus in Natalib. SS. Belgij: Translatio cum S. Domitiani Translatione concurrit die decima quinta Iunij, sed ob concursum sequenti die recolitur. Huo tamen accepi, Translationem S. Mengoldi agi XIV Iunij. Duo tamen MSS. codices habent S. Domitiani Episcopi Translationem factam an. ⅭⅠƆCLXXII, VI Idus Iunij: vnusq; eorum tradit locellum argenteum, in quo sacrum collocatum est corpus, ei iam dudum ante fabricatum fuisse. negat alter eam Translationem esse quæ anniuersariis sacris celebretur, sed aliam multo antiquiorem.

[41] Quæ porro tunc confectæ thecæ, eædem cum cælesti incluso thesauro circumferuntur in solennibus supplicationibus, Dominica Quasi modo, die S. Domitiani, qui est VII Maij, festo Corporis Christi, die Assumptionis Deiparæ. [quotannis aliquoties circumferuntur reliquiæ.] die Assumptionis Deiparæ. Gestant autem S. Domitiani feretrum honoratiores e collegio lanionum: S. Mengoldi, molitores pistoresq;. Credo (quia lanificio similibusq; opificiis, Melartio teste, in eam magnitudinem, quæ nunc cernitur, Huum excreuit) ab illis potißimum collatas esse pecunias ad eas capsas fabricandas, aut alio quopiam benefacto honorem illum commeritos.

[42] Addemus & illud ex Melartio, (si tanti est minime antiquum inuentum, [S. Mengoldi imago.] ad eius genealogiam conformatum) ita S. Mengoldi effigiem in eius æde expressam, vt Ducis forma, ternos leopardos (quæ Anglorum Regum nunc tessera) vesti militari intextos gerat, scutum manu, aquila insignitum, altera vexillum liliis Francicis inspersum.

ACTA AVCTORE ANONYMO
ex MS. Canonicor. Regul.
Corsendoncæ.

Mengoldus, Martyr, Hui in Belgio (S.)

BHL Number: 5879

Avctore anonymo, ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Si ea digerendo inserantur, quæ vulgata percipiuntur relatione, vtile est, iis qui ad sui informationem vitam & actus Sanctorum pia intentione exquirunt. Lōge enim ante nos est dictum, & etiam in Scripturis sanctis, sed in Euangelica veritate comperitur. Vera est lex historiæ, simpliciter, quæ fama vulgante colliguntur, ad instructionem pietatis, litteris commendare. Quapropter fraternum & salubre duximus, de viro Dei Meyngoldo scribere, quod de illo antiquitas per successionem posteris reliquit. [S. Meyngoldus Huensium patronus] Qui peregre profectus ad agendam de suis reatibus pœnitentiam, in suo reditu ab impiis interfectus est in loco qui a Creuerias vocatur, & in b vico qui a flumine c Hoyo nuncupatur Hoyum, sepultus est: cuius vitæ meritum & efficax martyrium crebra diuinitus declarauerunt miracula. Huic coadiutor & cooperator ab excelso datus est Confessor Christi Domitianus d Leodiensis Episcopus: qui quasi duo candelabra ante Deum lucentia, incolas loci meritis protegunt, [cum S. Domitiano Ep.] orationibus defendunt, pro peccatis interueniunt. Quod manifeste in vno patuit cunctis videntibus: insuis enim feretris, de maiori B. Mariæ ecclesia, vbi tunc pausabant, delati sunt ad ecclesiam B. … eo quod loci fideles, ob nimiam vetustatem, volebant illam diruere ac reædificare. Dum autem completo opere illuc referrentur, nimia populi conueniente turba, sub die claro duæ apparuerunt stellæ, radris sui fulgoris quasi vtrumque prosequentes feretrum, [olim translatus non sine miraculis.] & qualem vel quantam haberent claritatem in cælis, hominibus ad fidem & ad exemplum ostendebant in terris. Sed iam ad effectum cœptæ intentionis veniamus.

[Annotata]

a Infra Greuerias appellatur, ab aliis Grauerias. [Grauerias] Quidam in ipsa a vrbe Huensi locum eum statuunt, qui hinc refelluntur; nam distinguuntur locus Greuerias, & vicus Hoyum, Vbi tamen ille fuerit, nescimus. Si quis, iuxta coniecturam supra insinuatam, occisum Rotilæ, siue Rutilæ, censuerit, Grauerias vicinum aliquem locum dicet fuisse.

b Diu post adhuc Hoyum vicus fuit.

c Aliis Hoyolus dicitur, vulgo Hoyou & Houyou. [Hoyus fl.] In medio Condrusio, e rupe haud magna, sat copiosus erumpit, augescit sensim multis fontibus; vnde aquam habet limpidissimam ac saluberrimam: imbribus quandoque aut niuibus solutis ita intumescit, vt vrbi ipsi ingentia damna afferat, vti nuper audiimus.

d Imo Traiectensis, vt fuse 6 Febr. ad S. Amandi Vitam probatum: ipseq; Concilio Aurelianensi 5 ita subscribit: Domitianus Episcopus Ecclesiæ Tungrorum, quod est Traiectum. Colitur 7 Maij.

CAPVT I
S. Mengoldi genealogia. coniugium.

[2] Insignis Martyr Christi Meyngoldus de nobili prosapia Francorum & Anglorum originem duxit: nobilitati insigniorem adauxit titulum, [Arnulphi Regis sorore] dignos pœnitentiæ fructus in vitam perennem. Mater eius fuit a soror Regis Arnulphi, qui in Imperatorem benedictus a Formoso Papa, [Hugoni Regi nupta,] regni & Imperij statum consilio sapiēti ordinauit, & strenue rexit. Cuius probitatem Hugo Rex Anglorum b certa relatione percipiens, per honestos legatos & sapientes internuntios, iurata & firmata se illi amicitia coniunxit: &, sicut mos est inter altas adeo personas, inuicem & sæpius exquisitis muneribus sese magnificando visitauerunt. Quia vero Rex Arnulphus c carebat liberis, vnicam germanam Regi Anglorum, Hugoni desponsauit, vt, si diuinitus inde daretur proles, vtriusque regni facies maiori confidentia & ampliori pace gauderet.

[3] Accepta igitur Rex Hugo celebriter vxore, genuit filiū, [nascitur Meingoldus,] qui vocatus est suscepto baptismate Meyngoldus: filiam quoque genuit, quæ Adheles est nuncupata:hanc patre concedente, accepit in coniugem d Oswaldus Rex Nordanumbrorum, qui instinctu sponsæ suæ se totum Christianitati adiiciens, pro cultu fidei & pro defensione patriæ, inito contra Gentiles prælio, [eū Adhele, Northumbriæ Regi nupta:] Martyr occubuit: &, sicut testatur historia, ad sepulchrum eius crebris & frequentibus miraculis se Diuina ostentauit potentia. Accessit denique ; ad augmētum bonæ instructionis, quod Hugo vtramque sobolem liberalibus & Ecclesiasticis disciplinis apto tempore tradidit, vt per solertes edocti magistros, scirent quæ appetenda, quæue suis in locis essent prætermittenda, cum temporis afferret congruentia. Vnde Regi Oswaldo coniuncta Adheles fuit ei in salutis probitatisque effectum, [egregie insituitur:] & Meyngoldus patri suo in promouendis negotiis regni ad solatium.

[4] Euidens igitur huius rei assertio Imperatori Arnulpho gaudium super suis consanguineis attulit: & inde vberes gratias Diuinæ agens clementiæ, vtramque sobolem, ne a probitatis incepto desisterent, frequenti monuit legatione. e Quia vero, sicut dictum est supra, Imperator non habebat liberos, voluit ad tempus delectari, vti & confortari præsentia & alloquio nepotis sui Meyngoldi, velut mos est inter nobiles suorumprobitatem hæredum intelligere & experiri. Misit igitur nuntios ad Regem Hugonem prudenti legatione instructos, & honestis moribus adornatos, vt in vtroque & mittentis & suscipientis commendaretur deuotionis affectus. Assensit Hugo, & filium suum Meyngoldum, [euocatur ad Arnulphi aulam;] Richardum quoque de Oswaldo & filia sua Adheles genitum, Imperatori Arnulpho cum incredibili apparatu misit. Vterq; vero ignorabat, quid de hoc Diuina actura esset prouidentia, quia pater filium tempore apto rediturum putabat, & auunculus illum remissurum disposuerat. Verum altissimus secretioris Angelus consilij præordinauerat tanto Leodiensem f parochiam ditare thesauro, vt Meyngoldi pœnitentiæ præstaret exemplum & spem veniæ, & locus protegeretur pia eius intercessione.

[5] De aduentu igitur nepotis cum suis Primatibus pleno gaudio recreatus est Imperator: & siue in mediis, siue in summis iuuenis edoctus prudenter respondebat, efficacius ad finem perducebat, [vbi se strenue & Christiane gerit.] in diuinis & Ecclesiasticis tempore suo reuerenter se habebat, & exercens militiam per Diuinam se gratiam cohibebat ab iis, quibus multi hominum illius generis implicari solent: in eleemosynis faciendis, nesciente sinistra, se alterumMartinum sub chlamyde exhibebat, in comperienda rei militaris industria notam infamiæ, typhum excutiens iactantiæ, Sebastianum cum Mauritio repræsentabat. Verba enim Ioannis Baptistæ ad milites, Contenti estote stipendiis vestris, neminem concutiatis, nulli calumniam feceritis, doctus a Magistris in interioribus suis reuoluebat, ideoque ex bonis feliciores demū habuit exitus. [Luc. 3. 14]

[6] Erant autem in palatio Imperatoris quidam Optimates, qui in dandis consiliis pro tempore & pro personis viam regiam tenebant, [Procerum consilio,] &, vt in re militari strenuitas nobiliter donetur, fructuose iudicabant. Paullatim igitur inter eos cœpit sermo haberi, vt in regno Arnulphi Meyngoldus ditetur beneficijs, sublimetur honoribus. Hæc quidem eorum sententia tali modo effectum habuit. Erat Dux Albricus, qui Geylam sororem suam Comiti g Wilhelmo desponsauerat, denominatis fundis & ceteris quæ illam iure paterno contingebant. [Geylam viduam VVilhelmi] Dux Albricus ferocis erat animi, verum soror se imprimebat formæ probitatis. Dux immutans animum, fundos & alia plura subtraxit, quædam abnegauit, quæ in desponsatione confirmata fuerant in præsentia & testimonio liberorum. Comes autem humili allocutione, modesta petitione, per probos mediatores, in colloquijs & iustitijs Palatinorum, frequentereum conuenit. Dux licet inuitus, intelligens quod iura legum, scita liberorum, partes Comitis tuebantur, de sui magnificentia nominis notam proditionis sibi inussit. Diem enim & locum mandat Comiti verbis pacificis, vt vtrimque res ad finem componatur iudicio & consilio Primatum, sed iuratos in necem Comitis emittens satellites, ignobiliter & perniciose præuenit pacis colloquium. [ab Alberico perfide occisi,] Veniens enim Comes ad locum & diem condictum, manu emissa interfectus est, cui vxor Geyla iam octo annorum genuerat puerum Liethardum nomine.

[7] Igitur de timorata & nobili vidua fit sermo in palatio Imperatoris, & seniores fidelis consilij Regi cōsulunt, [vxorem ducit,] vt Geyla Meyngoldo desponsetur. Imperator autem percipiens, fidelibus suis inde gratias agit ac reddit, & cum eorum determinatione nepoti suo Meyngoldo multa legitime superaddit, [probante Imperatore, & dotē augente.] ad augmentum eorum quæ iure legum ex priori sponso possidebat. Sicut igitur lex h canonica de viduis habet, transacto anno post obitum Comitis Wilhelmi, celebrantur nuptiæ de Geyla & Meyngoldo. Et hæc coniunctis vtrique fructuosam in salutem animarum palmam attulit: sed Liethardum & Albricum typho superbiæ, peccato ambitionis & inuidiæ, in locum Iudæ, sicut se habuit finis, demersit.

[Annotata]

a De hac genealogia fuse actum supra § 4.

b De hoc Hugone actum quoque eodem §. Hæc ita narrantur veluti si 30 aut 40 annis Arnulphus imperasset. Si soror eius Mengoldi mater fuit, ea nuptum elocata, non a fratre Arnulpho, sed a patre potius Carolomanno.

c Imo filium habuit Arnulphus Imperij hæredem Ludouicum 3. nothum Zuendeboldum Lotharingiæ Regem: licet neuter stirpem reliquerit.

d Corrigendum monuimus supra, Osbrichtus qui & ipse Rex Nordanhumbrorum fuit, & a Gentilibus in prælio occisus, sed nequaquam illustratus miraculus.

e Iam monuimus, falli auctorem, qui eam Arnulpho tribuat ætatem, vt iam Imperator aut certe Rex, tradiderit sororem suam Hugoni; eiusq; filiæ filium Richardum, [Arnulphi Imp. ætas.] iam adultum & armis tractandis habilem ad se euocarit. Is quidem Carolomanno patri an. 880 in regnum Bauariæ, aut eius partem successit, Carolo Crasso patruo in Imperium an. 880, coronatus a Formoso Papa an. 896, obiit 899 29 Nouembris.

f Parochia pro diœcesi posita, vt alibi sape.

g VVilhelmum hunc scribit Molanus fuisse Comitem Hannoniensem, quod supra § 4 nu. 27 diximus probabile videri.

h Nulla eiusmodi (iam saltem) est lex Canonica, imo contrarium ita definit Innocentius 3 lib. 4 Decretal.tit.de secundis nuptiis cap. vltimo: Cum, secundum Apostolum, [Vidua quādo denuo nubere liceat?] Cum, secundum Apostolum, mulier mortuo viro suo ab eius sit lege soluta, & nubendi cui vult, tantum in Domino, liberam habeat facultatem; non debet legalis infamiæ sustinere iacturam, quæ, licet post viri obitum intra tempus luctus (scilicet vnius anni spatium) nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo vtitur potestate: cum in his præsertim seculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Idem cap. 4 Super illa. ibidem, statuit Vrbanus 3.

CAPVT II
Fundi dotales a S. Mengoldo defensi. cæsi aduersarij.

[8] Meyngoldus ergo fretus iure legum, patrimonium vxoris suæ ex Comite Guilhelmo & Duce Albrico, [Mengoldus bona vxoris, ab eius fratre vastata,] & dotem ex dono Imperatoris adauctam solenni sacramento suæ subdit ditioni. Ditiores vero & ampliores fundi, propter contentionem inter Ducem Albricum & Comitē Guilhelmum, neglecti partim ex timore, partim destructi erant ex inuasione. Ad horum igitur restaurationem cœpit misericorditer Meyngoldus laborare, [vindicat,] vt incolas ad sui sustentationem recolligeret, ac sine querela de iustis viuens laboribus, acceptabiles Deo eleemosynas redderet. Reparantur igitur omnia, [ac secure colicurat:] & cum pace agricolarum plenitudo redituum accrescit: atque pausantes quiete in suis cubiculis homines, Deo omnipotenti gratias referunt, & de incolumitate Meyngoldi piis eum operibus interpellant.Interim autem prudenter de omni nota se absoluens Meyngoldus a filiastrum Liethardum quasi pater proprius in omnibus fouet, educat, promouet & instruit, [priuignum paterne educat.] & postquam ad liberos euasit annos de bonis ex parte patris & matris, consilio & iudicio proborum, pacem cum eo componit.

[9] Hinc reaccessit, vt recrudescant mens impia & furor Albrici Ducis: quem nec timorata soror, nec vnicus nepos, nec iura legum ad viam rectitudinis poterant deflectere. Vt autem ampliora suis viribus inserat & fortiora brachia, [Albricum cum Balduino Duce] Ducem Balduinum, qui corrupto nomine vocatur Beuinus, sibi adiungit, vt manu militari in Meyngoldum & bona eius vsque ad internecionem insurgāt. Venit octaua dies Natiuitatis Dominicæ, qua in optimo quodam fundo Meyngoldi debebat constitutus solui redditus. Hoc præoccupans Albricus cum Duce Balduino illuc venit, & eadem sancta die redditus accepit, fundum combussit, agricolas cum præda captiuos abduxit. Ignorans autem hoc Meyngoldus, & nil infortunij æstimans, ad fundum suum secure ibat: [bona sua denuo populatum] cum ecce in reditu illorum, clamores audiuit captorum, rugitus animalium, voces prædam diuidentium. Postquam vero rei perpenditeuidentiam, iustitia sibi fauente, ac illos impediente solennis diei violatione, [persequitur, & Balduinū occidit:] cum valida manu in eos impetum fecit, & interfecto Duce Balduino cū multis, Albricum captis pluribus fugauit; suosque de illorum manibus eripiens, fundo eidem ablata victor restituit. Ex hoc itaque grauis in patria emersit commotio, quia Duci Balduino quatuor superstites filij erant, & Albricus nepotem suum Liethardum donis ac promissis a Meyngoldo discedere fecit.

[10] Imperator vero Arnulphus super tali euentu consilium habuit cum probis & timoratis regni Optimatibus, & Albricum Ducisque Balduini quatuor filios, per honestos mediatores, humili petitione ac rerum multarum oblatione, conuenit. Quanto humilius, quanto deuotius poterat, cedens de iure Imperatorio, ad pacem reformandam laborabat: ne si in tali negotio modum per potentiam excederet, dilectio nepotis sui dici posset nocumentum esse Imperij. [effert filiis satisfactionem:] Albricus cū quatuor filiis Ducis Balduini, & cum Liethardo nepote suo, quem Meyngoldo abripuerat, honeste ab illo educatum, cum Iudice Inghelfrido, minas, assultus, insidias, & inuasiones fundorum in Meyngoldum exaggerant. Verum Meyngoldus cum nepote suo Richardo, & cum strenuis milititibus, non suas emittit vires,muniensque præsidia, patitur ac dissimulat, & de interfectione Nobilium quod iura legum habent, coque amplius per Comites Palatinos offert humiliter. Rex igitur Arnulphus præmissa sæpius humilitate, Optimatum consensu, ad Imperialem se contulit sententiam, & ad sedem suam b Metis Meyngoldum & aduersarios eius conuocans, generalem habuit c placitum. Patrio denique puncto tractatur de interfectionis reconciliatione, [iisq; propter Imperatorem acquiescere se simulantibus,] & de tali negotio supra ius & legem ex parte Meyngoldi offertur aduersariis: sed illi obdurata mente persistentes; ea quæ pacis sunt nō admittunt. Tādem per Imperatoris admonitionem, Palatinis in vnam conuenientibus sententiam, diem & locum Regi collaudant Albricus eiusque complices super hac caussa, quatenus infra sit vtrimque securitas.

[11] De curia ergo Imperatoris recedunt ad sua Meyngoldus & Albricus, vno itinere, non eadem gradientes intentione; quoniam plenis visceribus reconciliationi hostium Meyngoldus desudat, & Albricus cum suis ad necem Meyngoldi sitienti animo inhiat. Repetit denique adhuc humilis verba petitionis Meyngoldus, & tamquam fortis leo confidens puræ conscientiæ, Albrico filijsque Balduini Ducis offert se in domo eius ad iudicium vel concordiam. Mox inde Inghelfridus semotim alloquens Albricum, vt solumannuat iudicium die & loco consulit, eo quod legis peritus per interceptionem responsionis capere & abiudicare valebat Meyngoldum. Nominato autem die ad domum Albrici, cum quo erant filij Ducis Balduini, [fraudulenter condicto die & loco,] & Iudex Inghelfridus venit, ac Meyngoldus cum nepote suo Richardo, & in curtis planitie equos armigeros relinquentes, cum gladiis, palatium ingrediuntur, quo nobilium Procerum sedebat in circuitu multitudo. Quidam assurgunt. Meyngoldo eiusque nepoti Richardo, [adest cum cognato Meingoldus:] dilectione Imperatoris & honore inter liberos probitatis, & plures in cordibus suis bonos optāt Meyngoldo exitus, multique vt euadat nutibus & mutuis verbis se confirmant. Dux Albricus mortem Ducis Balduini proponit Meyngoldo: ille prout contigerat sapienter ostendens, ad pedes filiorum ibi sedentium cecidit, d Hascariam hominum emolumentum ad placitum illorum obtulit. Verum Iudex Inghelfridus, vnus ex iis qui sedentes in porta, aduenæ, pupillo & peregrino ac viduæ non iuste iudicant, [capitalis sētentia perculsus,] totum se hostili addicit vindictæ, decernit vt ex hoc capitalem subeat sententiam.

[12] Ille vero ex nobili natura collectis animi viribus, iudicium Inghelfridi oblato duello dedicit, [ac fuste ictus,] & Inghelfridus præsumptione legum, animam suam in manibusiam portans, fuste illum in caput percussit, ea præmeditatione, vt filij Ducis Balduini cum alijs vno impetu in eum irruant. [eluctatur, iniquo iudice per cognatum occiso:] Sed quoniam non vnus erat animus omnium, multi ad rem mitigandam se intermiscent: cum ecce Richardus nepos Meyngoldi valide concurrens caput Inghelfridi gladio amputauit. In tali ergo negotio cunctis ad rem huiusmodi discurrentibus & impeditis, Meyngoldus & Richardus aula se abripiunt, & equos viriliter adscendentes, prospero reditu ad tutum se locum conferunt. Eius denique vxor nobilis & timorata Geyla, [euadit ad vxorem, proeo orātem.] ne ad domum fratris sui Albrici iret, Meyngoldo dissuadendo consuluerat: sciens enim ferocitatem & perfidiam, sæpiusque inculcabat ei, si esset locus, ita illum sicut primum maritum interficeret. Quapropter inter illud iter Diuinam clementiā pijs operibus de prospero eius reditu interpellauit, & misericorditer exaudita illum a morte ereptum recepit.

[Annotata]

a Gerardus Ioannes Vossius de vitiis sermonis lib. 3 cap. 12 plura affert loca scriptorum, in quibus filiaster & filiastra, pro priuignus & priuigna vsurpatur. [Filiaster.]

b Pertinuit vrbs Metensis, iuxta diuisionem factam an. 870 ad regnum Ludouici Germanici, postq; Ludouicum 2 & Carolum Crassum partuos suos possedit eam cum reliqua Lotharingia Arnulfus.

[]

c Sæpe alibi placitum, vt hic placitus, pro iuridico conuentu vsurpatum.

d Videtur hæc vox mulctam significare: verum vnde ea deriuetur, haud nobis sat liquet. An a Teutonico heyschen, heeschen, hayschen; postulare? Legis Salicæ tit. 28 de homicidiis paruulorum; [Hascaria.] num. 1 si quis puerum infra XII annorum, non tonsoratum occiderit, ei mulcta dicitur, constituta Malbergo, Aschara Leudardi. VVendelinus Malbergum, siue Mallobergum, interpretatur aulam, siue salam, vbi mallus, siue (vt supra) placitus habetur. Leudardi & Leudi siue Ledi aut Ledo, Lieder, vel Lier esse censet, oppidum Brabantiæ, tribus Antuerpia leucis distans Aschara quid sit non explicat. Nec nos quidem id nunc quærimus: dubitamus tamen an inde Ascharia vel Hascharia, generatim dici cœperit mulcta, quæ penditur homicidij perpetrati caussa.

CAPVT III
S. Mengoldus obsessus, liberatus. hostes diuinitus puniti.

[13] Dvx igitur Albricus super morte Inghelfridi Iudicis, [S. Mengoldus obsidetur in Spineto castro.] peruersoris & fautoris sui, supra modū perturbatus, colligit iras, vires congregat, multosque cum filijs Balduini sibi donis & beneficijs alligat. Negligens autem dominante sibi furore fidelitatem Imperatoris,paruipendens respectum de filio eius sororis, in germanam quoque suam non habens viscera pietatis, a Spinetum castrum munitissimum natura, & victualibus refertum, obsidet, vbi Meyngoldus cum vxore Geyla & nepote Richardo, cum probis quoque militibus, se ad defendendum parauerat. Longa vere concertatio fit in longa obsidione & sæpius multi sunt intus corporali præsentia, qui optatis votis extra sunt per deuotionem animorum. Quod experto reuoluens Dux Albricus, calliditate militari plures deintus sibi abstrahit, vt vires Meyngoldi minuens ad deditionem eum compellat.

[14] [Eius priuignus hostibus adhærens, matrē pede percutit,] Nobilis igitur Geyla, redolens tota pietatis odoribus, mandat Liethardo, vt loquatur sibi sicut filius matri, sperans per illum fratris sui Albrici animum erga Meyngoldum b … Exit pedes mater: filius est ei obuiam super equum: & dum lacrymis & gemitibus iure materni affectus filium interpellat, ille indignatur, amouensque oculos, nec equo descendit, nec matri condignam responsionem facit. Ex abundantia denique doloris mater obsecrando, filium adiurando, verba multiplicat, cum ecce Sathanas in cor Liethardi misit, vt matrem percuteret. Sedens ergo super equum matrem stantem pede in pectus percussit, & supinamin terram proiecit. Verum etiam inimici hoc ferunt moleste, & veraciter dicunt Liethardo quod tale factum ei non debeat in prosperū cedere. Meyngoldus denique cum Richardo stantes ad mœnia hæc spectando ingemiscunt, & præstolantes nobilis Geylæ reditum, super tali actu Diuinam vltionem expetunt. Geyla percussa quo potuit modo intus redijt, & desperans super misericordia fratris & filij, ad Diuina se confert subsidia per orationes & pia opera.

[15] Diuina igitur potentia Richardi animum corroborante, armis acceptis more militari equum adscendit, & confidenter exiens Liethardum ad duellum prouocat. [qui illi in duello abscissus,]Ille ignorans iusti Iudicis in se vltionem, pace vtrimque habita congreditur, & Richardus vno ictu transfigens eum viuum in terram deiecit, pedem, quo matrem percusserat, gladio abscidit, eumque ferro hastæ perforatum portans in patulo, sine omni læsione ad castrum redijt. Etenim tremor Altissimi animos totius exercitus Albrici corripiens, debilitauerat, vt infra Diuinam vltionem nil aduersi pateretur Richardus. [palamq; suspensus, ad exemplum Diuinæ vltionis.] Pes autem Liethardi, quo matrem percusserat, ad introitum eminentis ianuæ cunctis videntibus suspensus est, vt superba præsumptio ac iactantia confundatur, & matres ex præcepto Dei in omnibus filijreuereantur. Nicanor cum valido exercitu Ierusalem veniens, manum dexteram in templum Domini extēdit, iurans se illud funditus cum ciuitate destructurum, si Regis Antiocheni se non subderent ditioni. Quem cum prælio inito Iudas per Diuinum auxilium vicisset, dexteram manum, quam superbe in templum Domini extenderat, cum humero abscidit, suspendens ante ianuam templi. [2 Mach. 15 30] Et idem ipse, qui ante per Moysen dixerat, Honora patrem tuum & matrem tuam, vt sis longæuus super terram; pēdens in cruce ad matrum reuerentiam de propria carnali matre ad discipulum ait: Ecce mater tua. [Exod. 20. 12] [Ioan. 19. 27] Et ex hoc accepit eam discipulus in sua stipendia.

[16] Imperator denique Arnulphus iam nuntios nepotis sui sæpius habuerat, sed nunc expressiori legatione percipiens, rem esse in arcto, [Meingoldus obsidione liberatus ab Imp.] collecto Imperiali exercitu illuc tendit. Et præmittens nuntios, monet Ducem Albricum per solenne sacramentum, vt ab obsidione discedat. Ille cum suis renuit, quoniam in corde ipsius pertinacia furoris principalem possidens sedem, iam in manibus necem ei parabat. Imperator, [cæsi hostes;] ab Altissimo habens auxilium, exercitum inuadit, filiosque Ducis Balduini & Primores Albrici consiliarios, absque sui infortunio, perimit. Iubet autem Imperator vtAlbricus capiatur: tentans adhuc si redeunte animo aliquid bonæ pacis… c erga Mayngoldum. Captus est ergo, & custodiæ sororis ipsius Geylæ traditus, quatenus altera die de reconciliatione tractetur. [Albricus captus,] Diuina igitur vltione suum operante iudicium, homines adhuc incogniti noctu Albricum, sorore penitus igorante, nescientibus & aliis, & immenso ad collum lapide suspenso in amplum & profundum viuarium sub pede castri demergunt. Mane facto mandat Imperator, vt Albricus adducatur: & Geyla ad custodiam veniens, [nocte in viuarium mersus,] & non reperiens, hæret stupefacta, singulas euertit domos, obstrusa exquirit loca, quosque adiurat; sed quid de Alberico euenerit nil certi habet. Intimatur hoc Imperatori: & super hoc valde commotus, [nec sciri potest a quo;] iubet omnes exire de castro, & ante se venire. Meyngoldus pro se & coniuge sua spontaneam obtulit super Albrico purgationem: & prout exercitus dictauit ac iudicauit, absque suo in oculis Dei periculo deduxit. Quosdā Imperator sortibus, alios sacramentis examinauit; istis vitæ amissionem, illis membrorum truncationem intentat: sed de Albrico nihil veri apud eos reperitur. Ad magnificandam igitur Diuinæ vltionis tremēdam potentiam, finis Albrici hoc modo detectus est.

[17] Circumspiciens Imperator viuarium, animum induxit vt ad piscandum mitteret: & conuocatis piscatoribus,præparantur naues & retia, intrant piscatores viuarium: [a piscatoribus, spectante Imperatore, casu extractum corpus.] & Imperator rei futuræ ignarus sedet super ripam, & Optimates circa deambulando super captione piscium delectantur & exspectant. Ad frequentes & singulas retium immissiones multitudo piscium trahitur: qui quasi spontanee intrantes retia, innuebant exosum sibi esse viuarium corpore Albrici ibi iacente. Ad vltimum vnus tantum præcipitur tractus, & pro sui mercede laboris piscatores promptiori animo extremam parant imponere manum. Longis ergo inter se spatiis circumeuntes, offendunt in lapidem, & corpus Albrici; & dum illaqueati illic tenentur, retia clamant sibi deferri, putantes alicuius magnitudinis piscem ibi esse. Tandem pluribus amminiculis cum multo labore extrahitur lapis cum Albrici corpore: & tota illa iucunditas super captione piscium versa in stuporem, concitat omnes ad admirandum Dei omnipotentis iudicium. Iubet igitur Imperator secus composita Albricum sepeliri, qui Dei tot & tam apertis criminalibus non habens agnitionem, nullam suo Redemptori exhibuit satisfactionem. Finis ergo tam pretiosus Inghelfridi, Liethardi & Albrici, ipsis etiam raptoribus terrorem incutit; & Meyngoldum, Geylam, & Richardum reuerenter ac fructuose metuunt, & ipsis seruiūt.

[]

[Annotata]

a Est quidem Spinetum in Belgio castrum, vulgo Espinoy, principatus titulo ornatum; sed extra regnum Lothariense, haud procul Bassæa Flandriæ oppido situm. Extet vero necne illud S. Mengoldi Spinetum, & qua Belgij parte, haud indagauimus. Sunt alia plura eo nomine loca.

b Videtur desiderari, placatum iri, vel quid simile.

c Hic iterum aliquid deest.

CAPVT IV
S. Mengoldi pœnitentia, martyrium, sepultura, Translatio.

[18] Meyngoldus sedata diuinitus diuturna calamitate, fundos reparat, [Turbis cōpositis,] cultores reuocat, ædificia restruit, viduas & orphanos ad suorum loca patrimoniorum recolligit; vt in suo regimine quisque aquam & panem proprium secure & pacifice comedat. Sed iam vexillum triumphi & passionem Meyngoldi erigamus. Pace igitur reformata, Richardus ab Imperatore & Meyngoldo liberaliter donatus, ad patrē a Oswaldum Regem Nordanimbrorum magnifice rediit, & non multo post b absque regni & Imperij hærede Arnulphus obiit.

[19] Meyngoldus & Geyla, Spiritu sancto corda illorum accēdente, de salute animarum in cubiculis, exemplo c Cæciliæ ac Valeriani, [Meingoldus cum vxore.] in sacris quoque locis inuicem incipiunt tractare, & virorum Dei consilia secreto inde capientes, de contemptu mundi, de modis pœnitentiȩ, [communi consilio,] de criminalium satisfactione, Scripturas sibi exponi faciunt: esurientibus, sitientibus, nudis, infirmis, in carceribus positis, solerti assiduitate subueniunt; eo, quod didicerant, quod ex his quinque operibus misericordiæ, ibunt ex ore Filij hominis fideles in vitam æternam. [abdicat se bonis,] Tandem proximioribus relinquentes fundos & secularia, vno assensu, Geyla d velum sacrum sibi imponit, & Meyngoldus militiæ abrenuntians arma deponit: & de criminalibus ac homicidiis, quibus obnoxius fuit, [acceptaque pœnitentia] suscipiens a Sacerdote quod lex habebat canonica, cinere aspersus, cilicio indutus, nudis pedibus, in regiones longinquas abscedit. Septem igitur annos ab ingressu ecclesiarum se abstinens, [septem annis mendicans peregrinatur:] sine querela, sine omni nota, sacra circuiens loca, sibi in salutem, aliis peccatoribus ad exemplum fuit, & corde contrito ac spiritu contribulato sacrificium Deo acceptabile de suis visceribus obtulit.

[20] Octauo igitur anno sentiens se viribus corporis destitutum prȩ fatigatione itineris, cœpit secum voluereac meditari, vt aliquem aptum & quietum locum sibi eligeret, [octauo anno quærens locum quietis,] vbi secum habitans per pia opera Deo redemptori suo animam redderet. Mariam sororem Moysi, quæ illi detraxerat, operuit candens lepra quasi nix, & ex verbo Domini septem diebus separata est & exclusa extra castra, & octauo die reuocata. Sicut igitur omnia Moysi ad Dominum pro sorore sananda, & præcepto Domini exclusio illius septem diebus extra castra, obtinuerunt, vt octaua die reuocaretur Maria; ita septennis pœnitentia, quæ ex illis diebus septem in Ecclesia est assumpta, vt octauo anno quiesceret Meyngoldus, effecit. Septem quippe dies vitæ præsentis designant laborem, octaua vero dies æternam quietem.

[21] Rediit ergo Meyngoldo in memoriam oratorium in honore Timothei & Symphoriani, [Huum redit] iuxta palatium, quod erat in planitie inter duos montes, vbi e Hoyum Mosam influit: & locus ille ab Imperatore Arnulpho olim sibi datus, suæ fuit proprietatis cum multis appendiciis in circuitu. Conceptam vero eius intentionem Diuina certificauit misericordia, [Diuino monitu:] quia in somnis vox facta est ad eum in hæc verba: Vade ad locum quem intendis, vbi in remissione peccatorum habiturus es sepulchrum. De longinquis igitur exiens finibus, notas olim sibi partes cœpit reuisere, & confectusinedia & macie a nemine fuisset agnitus, nisi nominatus. A timoratis igitur vtriusque sexus in singulis locis benigne hospitio susceptus, benignius per omnia tractatur, & defide Christiana, eiusque operibus, de fructibus pœnitentiæ & de vita æterna, de pœnis inferni hospites & aduenientes instruebat ex sanctis Scripturis: [omnes ad pietatem erudit:] fama quippe de reditu eius circumquaque diuulgabatur.

[22] Diabolus ergo eius bonitati & aliorum saluti inuidens, quibusdam Inghelfridi consanguineis, quem Richardus nepos Meyngoldi capite rruncauerat, [ab antiquiz inimicis,] male meritus inspirans mortem viri Dei consiliatur. Positis vere insidiis, quo tenderet, quaue via iturus esset vir Dei, perscrutantur: & intelligentes a transeuntibus, animum eius esse vt ad prædictum oratorium f iret, iuxta locum qui vocatur Greuerias se in latibulis siluarum abscondunt. Huc autem vir Dei perueniens, terræ prostratus paullulum membra recreat, & nunc psalmodiæ ac orationi insistit, nunc sui socios itineris de verbo vitæ instruit. Prodit denique pestifer ille cuneus armata manu, virque Dei rem præoccupans pio illos salutat affectu, illosque ad recreandum inuitans, [pie illos admonens,] de rapinis, de cædibus paterne admonet, salubriter corrigit.Reuelante autem Spiritu sancto intelligit, propter suam necem illos aduenisse, statimque in modum Crucis se extendens, in manus Dei commendat spiritum suum. Illi vero quod conceperant perficientes, [in reditu, occiditur:] diuersis plagis virum Dei perimunt: sed per gratiam Altissimi corpus remansit integrum.

[23] Plures denique Clerici & timorati viri quondam eius amici & familiares, audito eius reditu, affectuose ad eum venerant, cis quo vellet ire, vbi quiescere intimauerat, ideoque illuc vsque eum persequebantur. Fuerunt autem quidam in illo comitatu, [honoratur cantu Angelorum:] qui boni apud Deum meriti, audierunt voces Angelorum in altissimis canentium: Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Accipientes igitur corpus viri Dei, ad locum prædestinatum deferunt, & ponentes in oratorio aliquot diebus differunt sepelire, quia nobilis viri circummanentes, olim sub ditione eius fructuose degentes, se illuc venturos mandauerant. Adueniunt igitur cum magna plebe, & ab altis personis honorifice traditur sepulturæ: [honerifice sepelitur,] vbi etiam quosdam de fundis & redditibus suis applicant ad celebrandum pro reuerentia Martyris diuinum officium.

[24] Crescente autem numero ibi seruientium, creuit & census a fidelibus Christi, [constitutis qui ad eius sepulchrū Deo seruiant:] permanens vsque ad impetum Nortmannorum, qui tempore Episcopi g Franconis cum innumerabili exercitu exterarum nationum irruentes, locum illum & totius Leodiensis parochiæ ecclesias, ædificia, palatia destruendo combusserunt: vt in locis natura munitis corpora Sanctorum & reliquiæ cum thesauris vix conseruata sint. [post vastationē Normannicā,] Redeunte autem diuinitus tranquillitate Ecclesia B. Mariæ quoquo modo reparata est, illucque allatus Martyr Meyngoldus Confessori Domitiano coniunctus est: [transfertur ad ecclesiam S. Mariæ.]& fundis vtriusque Patroni in vnum attitulatis, debita ibi seruientes cœperunt habere stipendia.

[Annotata]

a Supra indicauimus, anno 867 occubuisse Osbrichtum Northumbriæ Regem, quem diximus videri posse sororium S. Mengoldi. Post eum Rex a Danis constitutus est, & sub eorum dominio, Egbertus eodem anno, vti Rogerus Houedenus testatur. Is ab suis pulsus ann. 872, anno insequenti obiit. Successit Risiggus: huic an. 876 mortuo, Egbertus II. Inde Cuthredus ann. 884 Rex factus, obiit 893. deinde Osbuchtus alter, an. 899 regno pulsus postea Sithricus regnauit, Eduardi VVestsaxonum Regis gener. Non ergo videtur paternum regnum vnquam adeptus Richardus.

b Supra docuimus, id falsum esse.

c De quibus 22 Nouemb. & 14 Apr.

d Melartius scribit Canonissam factam Andanæ, quod Huum inter & Namurcum a S. Begga, S. Gertrudis sorore, conditum est nobilium Virginum cœnobium.

[]

e MS. Vltr. Hoiolum.

f Nondum ergo Huum peruenerat, vt quidam volunt.

g Mortuus est Franco Ep. Leodien. anno Christi 903, initi episcopatus 48.

CAPVT V
Comparatio S. Mengoldi cum SS. Domitiano & Magdalena. Adhortatio ad pœnitentiam.

[25] Gaudet itaque in cælis Domitianus super cura pastorali salubriter administrata, [in exemplū propositus pœnitentibus,] lȩtatur Meyngoldus super publica pœnitentia de criminalibus & ceteris fructuose peracta. Verba Domini Iesu, Qui me erubuerit coram hominibus, & ego erubescam cum coram Patre meo; [Luc. 9. 26 & 15. 10] & item, Gaudium erit super vno peccatore pœnitentiam agente, efficaciter in Meyngoldo operata sunt, quia ex recordatione peccatorum, se intus per compunctionem mundauit & mactauit, & in cōspectu hominum seipsum despiciens, per quotidianam crucem Domini ad martyrium peruenit. Domitianus illud Apostoli fixum tenens, Castigo corpus meum & in seruitutem redigo, ne forte cum aliisprædicauerim ipse reprobus efficiar, de se & de grege sibi commisso sollicitus fuit, ac tribulationes, quas sæpe, imo sæpius passus est, [vti S. Domitianus Præsulibus.] ob incredulitatem & rebellionem subditorum, quasi martyrium de sursum habuit. [1 Cor. 9. 27] Meyngoldus, milites si in re militari deliquerint per nimios excessus, quo se conferre debeant ostendit. Domitianus Pontificibus intimat, vt in cælis coronam & in præsenti ab hominibus obtineant reuerentiam. Decertauit miles Meyngoldus contra aduersarios iustitia sibi fauente, ex Scripturis pugnauit pro fide Christiana Pontifex Domitianus contra hæreticos, a Aurelianensi Concilio attestante. Amplectantur igitur conuersi peccatores in Meyngoldo pœnitentiam, imitentur in Domitiano Præsule vitæ pastoralis normam.

[26] Maria peccatrix præsentem in carne Dominum lacrymis rigauit, [Comparatur S. Meingoldus cum S. Magdalena.] capillis extersit, vnguento vnxit. Meyngoldus illud ipsius Domini ad Thomam: Beati qui non viderunt, & crediderunt, per fidem interiori reuoluens contritione, & carnis maceratione, vt dimitterentur peccata, propitium sibi fecit. Maria verbis freta Domini, Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum, post ascensionem eius, de terra & cognatione sua exiit, & cum b Maximino vno ex septuagintaduobus discipulis exulans, & ad Aquensem ciuitatem veniens, in sui custodia cum beato fine quieuit. [Ioan. 20. 29] Meyngoldus omnibus relictis, accepta septenni pœnitentia, longinquos fines & incognitos, pectus percutiendo, circuiuit. Et eadem Diuina potentia, quȩ Mariæ dixit, Dimittuntur tibi peccata tua, Meyngoldo apparens dixit: Vade ad locum, quem intendis, vbi in remissione peccatorum habiturus es sepulchrum. [Luc. 7. 49] Labor exilij in Maria & Meyngoldo collata remissionis dona custodiuit, & si quid purgationis restabat in oculis Dei, superadditum martyrium in Meyngoldo deleuit.

[27] Certam & veram pœnitentiam faciunt diligens odium peccati & amor Dei: quando videlicet arescit homini & amarescit, quod cum praua delectatione deliquit; [Adhortatio ad pœnitentiam,] & spina, id est, peccatorum recordatione confixus, conuertitur ex gratia Dei ad sui agnitionem ærumnæ. Nemo super enormitate scelerum suorum desperet, quia seram quoque pœnitentiam Christus in latrone dedicauit. [Marc. 10. 39] Cum enim dixit, Calicem meum bibetis, loquens de sua in patibulo Crucis passione.. … c Habent Actus Apostolorum, Iacobum ab Herode occisum esse gladio. [Act. 12] Legitur autem in veraci historiā, quod d Ioannes sibi tumulū effodit, & in eo quasi dormiens in pace quieuit. Crux igitur ex verbo Dominiquotidie tollenda, propositum est omnis fidelis Christiani; cui interioris patibulum crucis Paulus depingēs ait: Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram, iram, inuidiam, auaritiam, fornicationem, [& mortificationem,] immunditiam, contentionem, turpem sermonem &c. sine hoc martyrio nemo regnum Dei possidere potest: quod Dominus noster Iesus designauit nomine, & Paulus de tertio cælo verborum expressione confirmauit. [Col. 3. 5]

[28] De visibili autem martyrio Dominus Iesus, ne fideles sui persecutione infidelium desperarent, innotuit, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, [quod est inuisibile martyriū.] animam autem non possunt occidere. [Matth. 10. 28] Hoc non est cōmune & idem omnibus Christianis, sed tantum quibus ab Altissimo præordinatum est. Verum alterum tota Diuini nominis inuocatione, tota propriæ voluntatis abnegatione, per mortificationem vitiorum appetendum est, in possessionem vitæ perennis. Omni autem Christiano illud Domini Iesu in suam salutem exsequendum est: Cum oras, intra in cubiculum tuum, & clauso ostio ora Patrem tuum. [Matt. 6. 6] Cum igitur hoc profundiori accipiatur intellectu, salutiferum est iis qui aliquo præpediente obstaculo exilia vel grauia per diuersas regiones non possunt ferre itinera, sed in fide Christiana simpliciter viuentes, suas Deo animas suis in locis reddunt. Sapientia enim ait: Filij miserere animæ tuæ placens Deo. Nam cum vna sit fides, diuersa sunt Spiritus dona: quoniam alius quidem sic, alius autem sic, & stella differt a stella in claritate, & in domo Dei mansiones multæ sunt, & erit Deus omnia in omnibus. [Eccli. 30. 24] Habent ergo Hoyenses, Beata præeunte Maria, duos Patronos, quorum præsentia erit eis in damnationem, si eos non imitentur pro bonæ vitæ executione. Laborent igitur Diuina aspirante gratia, vt eorum meritis locus protegatur & illorum intercessione ipsi in vita æterna glorientur, Amen.

[Annotata]

a Habitum est Concilium V Aurelianense, cui, vt ante diximus, subscripsit S. Domitianus, an. Chr. 547, Childeberti Regis 38, vti 1 Febr. ad Vitam S. Sigeberti Regis dictum § 13 nu. 110.

b Agemus de hoc S. Maximino Aquarum Sextiarum Apostolo 8 Maij.

c Aliquid deesse videtur.

d De obitu S. Ioannis Euangelistæ fuse agit Baronius tom. 2 Annal. ad an. 101.

MIRACVLA S. MENGOLDI
auctore anonymo,
ex MS. Eccl. S. Martini Vltraiect.

Mengoldus, Martyr, Hui in Belgio (S.)

BHL Number: 5880

Avctore anonymo, ex MSS.

[1] Theodericus quidam ciuis Hoyēsis filium habuit, Firmatum nomine, qui febre correptus ad extrema peruenit. Venientes autem parentes eius impetrauerunt vt sepeliretur in basilica sanctorum Martyrum Timothei & Symphoriani. Ad declarandum ergo viri Dei meritū contigit, [E loco sepulturæ S. Mengoldi, sanguis erumpit:] vt ignoranter foderent in loco vbi primum sepultus fuerat B. Mengoldus. Mox vnda sanguinis ab intus cum impetu veniens emanare cœpit. Et illi tenentes fossoria sanguine illita, nimio stupore attoniti, vicinos conuocauerunt. Cunctis autem admirantibus astiterunt quidam ætate seniores, qui retulerunt quod a suis antecessoribus didicerant, virum olim ibi tumulatum: & facta oratione, fossoriis intus proiectis, eadem terra locum repleuerunt, & ad certificandam posteris loci reuerentiam duos lapides cum columnis ibi composuerunt.

[2] Erat in eodem vico mulier, Eebrendis nomine, quæ per nouem annos contracta in lectulo iacebat; & maritus eius, illius procuratione, adeo suam consumpserat substantiam; vt ea relicta vellet exulare. Hoc illa percipiens, plus de viri abcessu, quam de sua infirmitate cœpit lacrymabiliter eiulare: & in hac obdormiens amaritudine vidit astare B. Mengoldum dicentem sibi: [ibidem cōtracta sanata, ipsius Sācti monitu eo delata:] Dic viro tuo, vt in ecclesiam SS. Timothei & Symphoriani te deferat, ad locum vbi sepultus fui, & curaberis. Quod cum fecisset, perfecte curata est.

[3] Ægrotus quidam, Robertus nomine, in hospitali ante fores templi habitabat; cuius manus cum brachio arida lateri adhærebat. [item paralyticus sub eius feretro:] Hic sæpe a bonis viris monitus, in vigilia B. Ioannis Baptistæ templum ingreditur: & sub feretro B. Mengoldi consistens, multis astantibus, est sanatus.

[4] Quidam etiam puer de Hasbanio allatus est contractus, & duos dies totidemque noctes sub feretro B. Mengoldi perseuerans, tertia, quæ fuit Dominica, donum salutis accepit.

[5] Puella contracta, Bermudis nomine, nocte Dominica sub feretro S. Mengoldi pernoctauit, [& alius cōtractus: item alia: & cæcus.] ibique obdormiens sanitatem recepit.

[6] Quidam Wibertus lumen oculorum amisit, & binos oculos cereos ad feretrum S. Mengoldi obtulit, & visu recepto vouit se illos singulis annis oblaturum.

DE S. CVTHMANO CONFESSORE STENNINGÆ IN NORMANNIA.

[Praefatio]

Cuthmanus Conf. Stenningae in Gallia (S.)

I. B.

[1] Fiscanense monasterium, vti scribit Glaber Rodulphus lib. 4 histor. cap. 4,in Neustriæ partibus supra mare Oceanum constitutum, a Rotomagense vrbe quadraginta fere miliaribus distat, inter Diepam nimirum & Portum Gratiæ; a S. Waningo primitus ædificatum, dein restauratum a S. Guilielmo Diuionensi circa annum Christi millesimum, vti ad huius Vitam I Ianuarij, atqueillius IX diximus. Ad illud pertinet (pertinuit certe olim) vicus, quem Stenningas, siue Steningas, aut Stanningas, siue Stenningam appellant; [Steningis in Normannia] cum ecclesia quondam a S. Cuthmano ædificata, eiusq; miraculis ac Reliquiis nobilitata. Eam Angli, cum Normanniam adhuc poßiderent, illi monasterio donasse feruntur. Fuisse dicitur in Prioratum Ordinis S. Benedicti erecta: ab ipsisne Fiscanensibus, an priusquam ipsorum esset, haud comperimus. Colitur isthic VIII Februarij fundator ipse & ædificator ecclesiæ S. Cuthmanus, [colitur S. Cuthmanus 8 Feb.] siue Cutmanus, vulgo Cutmen.

[2] Duplex Vitæ eius exemplar accepimus; alterum Parisiis ab Andrea Chesnæo, Ludouici XIII Cosmographo, alterum Rotomago a Federico Floueto nostro, [Vita eius vnde hic edita?] vtrumque ex Fiscanensibus codicibus descriptum, sed diuersis; nam Flouetianum subinde mutilum est, & in verbis quibusdam discrepat.

[3] Quando vixerit S. Cuthmanus, non proditur. Si vere Anglus fuit, & non ex Cornubia aut vicino tractu Britannus, credibile videri potest, [ætas.] seculo Christi nono, aut potius decimo conuersis iam ad fidem Normannis, venisse in Galliam.

VITA AVCTORE ANONYMO
Ex II veteribus MSS.

Cuthmanus Conf. Stenningae in Gallia (S.)

BHL Number: 2035

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Cuthmani sancta adolescentia, in matrem pietas.

[1] Beatus Cuthmanus, sicut ex veterum veridica relatione ad modernorum peruenit notitiam, [S. Guthmanus Anglus] parentibus Christianissimis in partibus Australis Angliæ extitit oriundus: qui paucis post natiuitatem ex vtero matris euolutis diebus, ex diuini fontis vtero est renatus, ac deinde parui temporis interuallo sacræ vnctionis impressione confirmatus. Effluxis itaque innocenter puerilibus annis bonæ indolis factus adolescens, proficiebat ætate & gratia coram Deo, [puer ad pietatem instituitur:] & hominibus. Pater vero eius carnalis, ab infantia iugum Patris illi cælestis imposuit, timorem Dei imprimens, promittens ei multa bona si pie coleret Deum. Docili quoque puero gratia Dei non defuit: sed intus in mentis auribus vox Patris cælestis satis inspirauit, quæ in aure corporis pater terrenus foris edocuit. Erat tunc piis oculis delectabile cernere virum, ætate iuniorem, sensu vero seniorem, annis puerilibustenerum, sed canis moribus maturum. Cum enimuero gratissima iuuentute mundo floreret, in eius corde mundus iam aruit; quem quasi corruentem, simul cum suo flore marcentem despexit. Vnde etiam nec lasciuiam mentis & corporis, vt solet iuuenilis ætas implicari,[in iuuentute integerrimus,] amplexus, sed simpliciter in forma, quam a patredidicerat, incedens, mundi blandimenta deuitare studiose curauit.

[2] Procedente vero tempore, patris pecora suscepit ipso iubente pascenda, sollicitus cum illis egrediens & regrediens ad imperium commendantis. Cumque die quadam Cuthmanus pecoribus in pascua conseruandis intenderet, prandendi hora aduenit, [patris pecora pascit,] qua oportuit eum domum ex patris præcepto redire. Cumque non posset opportune, nec auderet sine patris imperio, gregem a suum deserere, vicarioque custode careret; virga pastorali, quam manu gestabat, circulum fecit circa gregem suum, dicens: In nomine Domini nostri Iesu Christi, grex, tibi præcipio, ne metas istas, [intra certos limites ea iubet consistere se absente,] quas tibi posui ante regressum meum egrediaris. Mira res: intelligit pecus rationis egens tantæ inuocationis virtutem, nec est aliquatenus ausum fines egredi limitatos. Iuit Cuthmanus & rediit, Deo gratias agēs, quod gregem suum inuenit illȩsum. Sicque faciebat per singulos dies, [idq; sæpius] quando similis necessitas eum a grege diuertere compellebat. Erat autem in loco pascuæ lapis, supra quem pastor sanctus sedere consueuerat, qui in magna veneratione habetur ab indigenis vsque ad hodiernum diem, [in lapide sedet, dein miraculis claro:] eo quod Dominus multa beneficia per ipsum contulerit meritis memorati pastoris.

[3] Volens igitur Dominus virum, quem diligebat,arcem gratiæ amplioris ascendere, aduersis eum disposuit exercere: vt qui prius in prosperis mitis fuit & humilis corde, etiam in aduersis aduersus callidum hostem armis patientiæ decertaret; [aduersis probatur:] quatenus hunc inde bene meritum donis potioribus cumularet. Defuncto igitur patre suo, Cuthmanus mœrorem matris, qui multus erat, deliniuit, non tam pij sermonis exhortatione quam deuotæ operationis effectu. Satagebat denique in cura & officio ministrandi, factus ei baculus senectutis & lumen oculorum, haudquaquam matri deesse, qui factus carnis generatione filius, [matri ministrat;] sollicitudine pater, vnius fidei professione frater deuotissimus, obsequiis seruus humilis & minister. Hic videns matris meritis bene respondere deuotionem, cum maternæ necessitati numquam sentiret sollicitudinem deesse filialem, ac id frustra quo ad inopiam corporalem agitur propulsandam b

[4] Lapsis igitur aliquot annorum curriculis, expensisque bonis temporalibus quæ pater reliquerat, vergere cœpit mater ad inopiam, & quod miserabilius est, multo iam senio confectam languor inuasit grauissimus, [eamq; ægram & pauperem mendicant circumvectat:] qui membra debitis priuauit vniuersa officiis. Compassus matris passioni Cuthmanus, eo quod magis tædiosa effecta vt filius eam desereret, eo magis affectuosus extitit vt seruiret. Cogitauit vir bonus nouum subueniendi genus; vt quod opum penuria denegabat, artis beneficium ministraret. Ligneum profecto composuit lectum, in quo languidam collocauit: qui fune quodam ab humeris eius dependens, impulsu manuum pariter & regimine, rotæ præambulæ adminiculo, ipsum præcedebat. Hoc semper in lecto matrem præuiam subambulus secum portabat: seque prorsus dispositioni Diuinæ commendans, lares proprios ac patriam dereliquit.

[5] Tendens igitur Cuthmanus cum onere c minus oneroso in plagas orientales, transitum fecit per pratum, in quo viri quidam gramina falce resecabant. Ibique, casu contingente, rupto repente fune, cuius beneficio lectus ille portabatur, inprimis obstupuit vir simplex, dubius quid faceret. Sed postmodum fiducialiter agens, de sambuco, quam prope vidit adstantem, virgulam sumpsit, [sambuci virga pro fune vtitur:] ac torsit, & funiculi prioris defectum suppleuit. Quod videntes illi prælibati deridebant eum quasi fatuum, cum sit sambcus lignum fragile, d fracturam facilius admittens quam torturam, nec soleat huiusmodi ministerio deseruire. Non attenderunt miseri, quod mox erant expectaturi, quia risusdolore miscebitur, & extrema gaudij luctus occupat. Adhuc exultatio vanitatis in gutture eorum resonabat; adhuc risus ab ore illorum non recesserat; cum subito turbata aëris serenitate, tanta pluuiæ descendit inundatio, vt in se signum iracundiæ & vindictæ Dei e reportarent. Infecto igitur negotio, singuli domum repedare festinarunt, & præ nimio accelerandi desiderio eisdem fugientibus celeritas ipsa tarda videbatur. Et ne casu diceretur contigisse, [eum irridentes puniuntur anniuersaria pluuia messem turbante.] vel aëris passionibus posset hæc mutatio temporis imputari, & non vltioni Diuinæ ascribi; præter iacturam fœni, quod tunc inutile factum fuit, ad instar irrisorum Prophetæ Elisæi, deplorat posteritas illorum risum, singulis annis descēdente pluuia tempore falcationis eiusdem prati vsque in hodiernum diem.

[Annotata]

a MS. Floueti, secum ducere.

b Hic aliquid deest.

c MS. Chesn. nimis.

d Desunt 5 sequentia verba in MS. Chesn.

e Addit MS. Floueti, ex sua nimietate.

CAPVT II
Templum Stanningense a S. Cuthmanno ædificatum, non sine miraculis.

[6] Videns igitur Cuthmanus quod retribuerat Dominus vindictam in hostes suos, cum gratiarum actione votum vouit Deo, se non daturum requiem temporibus suis, [vouet Deo templum,] donec inueniret locum Domino, vbi ædificaret tabernaculum nomini eius, & hoc signum sibi constituit, dicens, quia in quocumque loco rumpetur funiculus ille sambucinus, illic ædificaret templum in honorem Domini, & apparebit ibi ante faciem eius manens illic iugiter. Et hoc effatus mox inde profectus est. Ibat autem per viam suam pauper & egenus, & calamitosæ matris inopiam opera subuectionis, & mendicitatis sustentabat.

[7] Tandem post innumeras famis ac sitis acerbitates, post molestas multifariæ fatigationis ærumnas, Domino ducente peruenit ad locum, quem a Stenningas nominamus. Vbi cum vehiculum memoratus sanctus vir ante se agitaret, rupto repente funiculo, quo ab humeris eius dependebat, e manibus suis solotenus est elisum. [ad quod diuinitus designato loco,] Quo viso, Cuthmanus vehementer obstupuit & expauit; matrem enim læsam fuisse suspicabatur. sed cum illæsam certis cognouisset indiciis, ad se reuersus ait: Domine Iesu Christe, qui fuisti mecum in via peregrinationis meæ hac qua ambulo, & custodisti me, & dedisti mihi panem ad edendum, & vestimentum,quo nuditatem meam operui; gratias ago tibi, quia in signo, quod petiui a te ostendisti seruo tuo locum, quem elegisti, ad quem me cum salute perduxisti. In veritate comperi, quia non es personarum acceptor: sed in omni gente te diligente humiles exaltans, [Deo gratias agit,] & humilians peccatores vsque ad terram. Nunc scio vere, quia elegisti locum istum, vt ædificem tibi in eo templum, in quo exaudias preces populi tui pro necessitatibus tibi supplicantis, vt consecutus quæ iustis petierit desideriis, hic tibi gratiarum referat actiones. Mihi, Domine, tua dignatione huius operis cura incumbit, quia tu interius velle inspirasti, ego autem exterius ad hoc in verbis oris mei sum adstrictus. Quo ibo vlterius a Spiritu tuo huc adductus? Hic est finis b vagationis meæ, hic locus habitationis, in quo reddam vota mea de die in diem. Omnipotens pater, [illic deinceps mansurus,] qui finem imposuisti vagationi, principium dispone operationi. Quis enim ego sum, Domine, aut quædomus patris mei, vt ædificem domum nomini tuo? Tu scis quia pauper sum, & in laboribus a iuuentute mea, nec possum a meipso facere quidquam. Si respexero ad adiutorium meum, omnino non erit, nisi tu adiuuare decreueris. Tu affectum dedisti ædificandi, defectum supple ædificantis, & sacri duc ædificij opus plenumac perfectum. Operare, Domine, opus istud manibus quidem meis, sed viribus tuis. [& cælestē opem implorat:] Respiciens enim ad meipsum anima mea conturbata est, a pusillanimitate spiritus suffocata, & virtutis defectu: ad te autem si mentis oculos attollo, reuiuiscit & roboratur spiritus meus, ausus altiora quam aggredior. Virtus in me deficit, oculo prouidentiæ caligante. Tua, Domine, voluntas omnipotens est, cuius prouidentia nec falli nec fallere consueuit. In me vigent penuria & paupertas: in te sunt omnes thesauri sapientiæ & scientiæ absconditi. Plus ergo securitatis & confidentiæ concipit anima mea, dum diuitias tuæ bonitatis intuetur; quam diffidentiæ & deiectionis, dum miserias & defectus propriæ calamitatis examinat.

[8] Sic locutus, locum, in quem diuerterat, oculis perlustrabat: ipsumque suo operi per omnia conuenire prospexit. Erat in eo tunc temporis rarus popularis accessus, rarus in eo tunc clamor & transitus, paucissimi & incolæ eius. Erat locus in decliui montis pede submontanus, tunc dumis & arbustis siluester, [loco commodo] nunc in terræ fertilis & fructiferæ agriculturam redactus, duorumque fontium de monte descendentium riuis decenter inclusus. Facto igitur ibidem tugurio, [sibi tugurium,] vbi cum matre possit caput reclinare, cœpit metiri, & disponere de templi situ & constructione. Aggressus est opus sanctum non segnis aut otiosus, sed potius in sudorevultus, & labore manuum, diei pondus portauit & æstus: vt quantum tarditatis opus inopis ex opum penuria sustinebat, tantū promotionis ex deuoti cordis affectu, [dein templum ipsemet ædificat:] & liberalis corporis labore spontaneo reportaret. Dederat etiam illi Dominus gratiam in conspectu iustorum habitantium in confinio, qui largitate munifica ei subuenientes, in corporis alimonia operisque constructione de bonis suis illi liberaliter impenderunt.

[9] Contigit autem die quadam, quod cum sanctus vir boues, quos a plaustro disiunxerat, misisset in pascua, ibi pascuæ metas sunt egressi: quos cum inuenissent duo filij cuiusdam matrisfamilias, quæ Fippa vocabatur, [bobus abactis,] in prædio matris ipsos recluserunt. Cumque redeunte laboris hora Cuthmanus boues suos in loco consueto quærens non inueniret, vlterius progressus reperit dictos adolescentes, dicentes sibi, quod in vanum quærebat ibi boues, quos ipsi domi recluserunt: quibus modeste respondit Cuthmanus dicens: Nolite, [abigeos frustra monitos,] filij, nolite opus Domini impedire: sed si in aliquo vos boues mei læserint, ostendite, & ego quod iustum fuerit dabo vobis: illi autem neglexerunt. Et ait illis: Ne per vos tarditas operis Dei procuretur, [plaustro iungit vt boues] pro quo districti Iudicis sententiam formidabilem expectetis; præcipio vobis in virtute Domini nostri Iesu Christi, vt vice boum seruiatis Domino, [matri eorū blasphemæ prædicit interitum,] vt ipsi si liberi essent forent seruituri: & imponens illis manus apprehendit eos, & iunxit plaustro, in quo boues iungi consueuerant. Sicque operatus est eis trahentibus plaustrum, nunc plenum, nunc vacuum, sine murmure, ad vocem ipsius stantes & incedentes sine querela.

[10] Auditis interea quæ fiebant, mater eorum concito cursu aduenit, & filios suos videns immensi conatus onere fatigari, furiose clamabat: Hei mihi, filij mei, vt quid vos genui & lactaui filios amaritudinis & confusionis perpetuæ? Pereat, obsecro, dies in qua natus est ille, qui vos tanta seueritate subiugauit. Pereat, qui nos tantis afficit contumeliis; & prorsus deficiat opus, in quo tam crudeliter estis inhumane fatigati. Hæc, & multa alia blasphemans conuiciabatur. Ille vero voce modesta respondit: Mulier, crede mihi, opus, in quo seruierunt filij tui, ego non operor illud, sed quæ habitat in me virtus Christi, ipsa facit opera, quæ penitus perire non possunt, quia in Deo sunt facta. Tu autem sicut deficit fumus, deficias; & sicut puluis, quem proiicit ventus a facie terræ; vt discant posteri, c te castigata, quia non licet maledicere benedictis a Deo, nec opus destruere quod ipso disponente est constructum. Vix sermonem compleuerat; [mox secutum:] & ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone & inuoluens eam eleuauitin sublime, & tollens eam in montem excelsum, deorsum misit in terram. At illa patulo hiatu aperuit os suum, & absorbuit eam. Vnde vocatus est locus ille, Fippæ puteus, vsque in hodiernum diem. Quo facto Cuthmanus soluit pueros a plaustro, & ait illis: Filij gratias agite Deo, [dimittit filios, laboris signum retinentes etiam in posteris:] quia castigans vos castigauit & morti non tradidit, sicut blasphemam matrem vestram. Ite in pace, de cetero cautius incedentes in mandatis Domini: & ne excidat opus a memoria quod operati estis, erunt vobis ac posteris vestris in signum perpetuum rugæ multiplices in ceruicibus vestris, quas ex impressione iugi, & aëris humiditate contraxistis. Hæc dicens, dimisit eos. Et factus est timor super vicinos eorum; & super omnia montana, quæ in circuitu eorum sunt, diuulgabantur omnia verba hæc.

[Annotata]

a MS. Chesn. Steningas.

b Idem, nauigationis.

c Idem, per te castigati.

CAPVT III
Alia S. Cuthmani miracula.

[11] Confluentibus itaque vndique turmis ad audiendam vocem sermonum sancti viri, simul & mirifica gesta prodigiorum intuenda, in animantibus, & inanimantibus quotidie per ipsum contingentia; in diebus suis laboribus sollicitus, in noctibus vero in orationibus continuus insistebat. [strenue operatur:] Numquam vescebatur pane otiosus, iuxta illud: In sudore vesceris pane tuo. [Gen 3. 19] Et, Dies festi vertantur in lamenta. [Amos 8. 10] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus quam pium est! Cuthmanus igitur more consuero quotidie ministrans operariis ecclesiæ suæ, sicut minimus, qui maior præerat, crebro consueuit indumenta manualia, quæ chirothecas appellamus, radiis solaribus appendere, in ecclesia orationes deuotione commemorans, resumpsit easdem egrediens, sicque reuertebatur cum gaudio. [chirothecas in radiis solis suspendit sæpius.] Quod faciebat per singulos dies.

[12] Talibus ac tantis Sancto coruscante virtutibus, editis excellentiora succedunt opera. Vir sanctus dum pœna frequenti in basilica construenda sollicitus est,nunc in columnis ligneis erigendis, nunc in laqueariis connectendis; contigit quadam die trabale vnicum sic ictu casuali fuisse incuruatum, quod prius perutile, postmodum operi penitus relinquebatur inutile. Sancto quoque ceteris ad inuicem de damno conquerentibus, [trabem curuam, dirigit Christo in habitu peregrini suadente & tuuāte:] ecce sibi peregrinus peregre proficiscens subito aduenit; quibus ait: Vt quid ad inuicem contristamini? Cui Cuthmanus respondit, dicens: Perpendiculo coniungibili lignis præsentis casualiter transsumpto, tædio afficimur & damno. Quibus ille: Timentibus Deum nihil deest. Extende & tu manum tuam: distrahamus illud, loco proportionato erigamus, coæquæmus. Et factum est ita. Quo facto Cuthmanus prostrauit se ad pedes protinus viri, dicens: Deprecor te, Domine, vt indices mihi, Tu quis es? Ego, inquit, sum is, in cuius nomine hoc ædificas templum: tu autem perpetuæ memoriæ in eo particeps fies, & gloriæ. Et sic continuo disparuit ab oculis eorum. Cuthmanus autem diu in templo suo præsidens, tandem laboris meritum suscepit, a terrenis prouectus ad superna gaudia, vbi manet per infinita secula seculorum, [diu post sancte moritur.] Amen.

DE S. STEPHANO FVNDATORE ORD. GRANDIMONTENSIS APVD LEMOVICES IN GALLIA

An. Chr. ⅭⅠƆCXXIV.

Commentarius præuius.

Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia (S.)

Avctore I. B.

§ I Religionis Grandimontensis origo, nomen, Fundator, Regula.

[1] Ascetarum est in Gallia congregatio, quos Bonos homines vocant, siue Grandismontis, quia eo in monte primarium illorum cœnobium est. Cœpit ea congregatio seculo Æræ Christianæ vndecimo, [Ordo Grādimontensis] celebris rerum humanarum contemptu, victusq; austeritate, sed vix extra Galliam nota, neque multis per eam diffusa domiciliis, quia fortaßis nimia disciplinæ durities haudquaquam tolerabilis humanæ imbecillitati existimata. [austerus,] Certe illius auctor Stephanus de Tierno Aruernus annis plurimis imitatores fertur habuisse perpaucos: donec sensim experientia probatum est,nullam esse infirmitatem, quæ ad quantumuis arduaroborari Diuina gratia non poßit.

[2] Non ipse tamen in Grandi-monte palæstram instituit Stephanus: [quando & vnde ita appellatus?] eum posteri occupauere humilibus casis e luto ac frondibus, translato illuc Patris corpore; cum pristinis sedibus excedere eos vicinorum coëgisset inuidia, si potiri necessaria ad rerum Diuinarum contemplationem quiete vellent. Mureti Stephanus annis L habitarat. [inchoatus Mureti, loco aspero,] Qui collis est ab Lemouicum vrbe tribus distans leucis, colliculis aliis incinctus, septus eminus altißimis rupibus; e quibus plurimi in vallem mediam confluunt riui, in egregium viuarium industria ac labore monachorum conclusi. Est autem Mureti sterile solum, nec culturæ idoneum, quippe omnino lapidosum, ventis, imbribus, gelu ita obnoxium, vix vt habitabile videatur; & horrebat ante S. Stephani aduentum densis vepribus ac dumis. Meminit eius loci, Sanctiq; Stephani, Franciscus Bencius noster oratione habita in M. Antonij Mureti funere: Natus est, inquit, M. Antonius Muretus anno post Christum natum ⅭⅠƆⅠƆXXVI mense Aprili, in Gallia, in pago suburbano Lemouici, cui Mureto nomen, loco honestissimo, patre Iurisconsulto, genere perantiquo & nobili: quippe quod & pagum illum antiquitus possederit, vnde & familiæ nomen; & quadringentis ab hinc annis tulerit Stephanum Grandimontensium ordinis auctorem, virum sanctissimum, [per S. Stephanum,] atque hominem in corporis afflictione singularem, cuius dies festus in Idus Februarias incurrit. Quæ totidem verbis descripsit Andreas Scottus noster in Mureti Vita. Verum amplius annis quingentis ante quam ea haberetur oratio, aut decederet e vita Muretus, natus Stephanus est, duobus ac quadringentis ante Mureti eiusdē ortū mortuus neque Idus Februarias habet sibi dicatas, sed VI Idus: nec denique is illum pagus aut stirps, [aliunde ortum,] quæ M. Antonium, tulit. Apud Aruernos enim natus is est, Thierni, quod nunc celebre emporium est Papirio teste, olim castrum, quod tenuisse Stephanus, Stephani parens, creditur, atque alia amplißima bona, quæ nunc Thiernenses Canonici poßident.

[3] At fundum, in quo ædificatum Mureti cœnobium fuit, scribit Carolus Fremonus, [cui illic fundus donatus,] in Gallica S. Stephani Vita, ei ab Amelino Domino Rauconij donatum; alios alia ad eius cœnobij fabricam necessaria, non pauca postea Mathildem Imperatricem,Henrici I Angliæ Regis filiam, Henrici II matrem, elargitos. Etsi autem Mureto ad Grandem-montem migrarunt monachi cum Petro Lemouice secundo Priore, non tamen omnino Mureti relictum cœnobium est: sed vel remansere pauculi ad custodiam, vel vltro ab Ambazacensibus monachis, qui abeundi iis neceßitatem attulerant, [penitus nunc ab Ordine relictus.] reuocati. At nunc penitus deserta illa totius prima Ordinis domus, S. Stephani habitatione consecrata. Visitur tamen etiamnum Sancti ipsius cella iactu lapidis distans a monasterij ruinis.

[4] Eximia laude Ordinem Grandimontensem efferunt, qui seculo XII & XIII floruerunt in Gallia, scriptores nonnulli. Ioannes Saresberiensis, Episcopus Carnotensis, qui anno Christi ⅭⅠƆCLXXX traditur obijsse, S. Thomæ Cantuariensi amicißimus, Policratici, siue de nugis curialium lib. 7 cap. 23 de Grandimontensibus ista scribit: Hypocritarum autem nomen & notam cautissime & fidelissime declinant Carthusienses & Magni montis noua professio, in antiquæ virtutis culmine, Saluatore præuio, solidata. Et post pauca: [Ordinis laudata paupertas,] Porro Magni montis incolæ vitam perarduam elegerunt, & non modo auaritiæ, sed & ipsius naturæ quodammodo dominatores, omnia necessitatis imperia excluserunt, abiecerunt sollicitudinem crastini. Omnia mundi oblectamenta contemnere parum est apud eos: quacumque ad portas corum quis pulset imagine, excluditur, & confusus abscedit. In eas quippesolus Christus ingreditur, cuius innituntur gratiæ; iactantes cogitatum suum in eum qui paruulos enutrit, dat iumentis escam, pullisque coruorum; lilia vestit agri, & omnibus sperantibus in se, aut constitutionis suæ obtemperantibus legi, necessaria præstat, vt nihil desit his qui se eius non subtraxerunt voluntati. Totam ergo sollicitudinem suam & omnem in eum proijciunt, cui de fidelibus cura est: adeoque prouidentiæ deuitant angustias, vt vita eorum tota nonnullis tentatio videatur.

[5] Petrus Abbas Cellensis, postea Ioannis Saresberiensis in Carnotensi Episcopatu successor, epistola 8 libri 3 sese Grandimontensium precationibus commendat, & quam præclare de eorum virtute sentiat ostendit. Et lib. 8 ep. 7 eadem precum subsidia postulat, & consuetudinem annue ad Grandem-montem ex omnibus cœnobiis conueniendi laudat: [ænniuersarij conuentus,] Dies enim Domini, inquit, sanctus est, solennitas S. Ioannis Baptistæ; quando ad matrem pulli gallinæ reuolant, & de singulis locis vestris riuuli ad locum de quo exierunt, refluunt, vt de paterna instructione & correctione reparato meatu copiosius & fortius iterum fluant. Et paucis interiectis: Quia Fratres vestros, qui in nostris partibus commorantur, diligimus & honoramus; & etiamcellam bonam in nostro habetis patrimonio. Erat Petrus, cum hanc epistolam scripsit, monasterij S. Remigij Abbas Remis; vti & cum 22 eiusdem libri, quam ita orditur: Religioso Fraternitatis vestræ conuentui & sanctissimis orationibus saltem anniuersaria reuolutione nos commendamus. Videtur siquidem mihi meatus suos fluuius Paradisi quasi ad sinum originalem reuocare, cum de singulis partibus orbis ad diem B. Ioannis Baptistæ solennem contingit Priores vestros in vnum conuenire.

[6] Stephanus Episcopus Tornacensis, qui ab anno ⅭⅠƆCLIX ad ⅭⅠƆCCII floruit, epistola prima, quam ad Robertum Abbatem Pontiniacensem, ipse tunc S. Genouefæ Parisiis Abbas, scripsit, hæc habet: Grandimontensium grande nomen … Hominibus placent, & serui Christi sunt: Boni homines appellantur; nam bonitatis illorum testis est & exclusa cupiditas & inclusa paupertas. Porro ambitio, quȩ fere omnes impugnat & plures expugnat, tam remota est ab eis, quam longe est ab hominibus, [humilitas, aliæq; virtutes.] qui numquam sese adepturos Cistercium certi sunt. Cumque terram dederit Deus filiis hominum, ipsi funiculum suum & sortem in cælestibus extenderunt: viros Euangelicos exprimunt, nec solliciti sunt quid māducent & bibant aut quid induant; quoniam a Patre suo, qui in cælis est, pascuntur cum volucribus, & cumlilijs vestiuntur. Orationes eorum nec balantes greges impediunt, nec mugientia turbant armenta, nec vniuersos familiæ strepitus interrumpunt. Fugerunt seculum: beati si eos seculum non sequatur. Et quoniam radix omnium malorum cupiditas inter illos aruit, recessit ambitio, litigandi materia sublata est, solitudo claudit, paupertas premit, humilitas ligat; qui disciplinam cum morum ordinata correptione apprehendunt; profecto nec irascetur eis Dominus, nec peribunt de via iusta.

[7] Cuius instituti ea Congregatio censeri debeat, aut certe principio fuerit, disputant quidam recentiores, & quæsitum iam olim ipsius S. Stephani temporibus. Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano par. 2 cap. 18 scribit, S. Stephanum Comitem Aruernensem fuisse … animum & mentem applicasse ad Regulam S. Augustini, [S. Augustini Regulam numquam secutus Ordo,] quam Religiosis Grandimontensibus Mureti præscripsit, obtenta confirmatione sui instituti sub Regula S. P. Augustini a Sede Apostolica, in qua tunc præsidebat Alexander II … Tamen circa annum MCXXXVI Religiosos huius instituti, Regulam S. Augustini, occasione controuersiæ cuiusdam, reliquisse; ac eam, quam S. Benedictus suis præscripserat, ab Apostolica Sede impetrasse, ac locum Mureti in Grandimontensem commutasse.Ita ille. nec vllum præter Vincentium Bellouacensem citat auctorem. At nusquam illud de S. Augustini Regula tradit Vincentius, nusquam ab Alexandro II approbatum ordinem, quem cœpisse ait an. ⅭⅠƆLXXVI, cum Alexander II obierit an. ⅭⅠƆLXXIII X Kal. Maij: neq; S. Stephanū Comitem Aruernensem vocat. Neque eum Christophorus Iustellus in accurato opere de Aruernensi domo eum vspiam recenset. Elssius quoque in Encomiastico Augustiniano, Stephanum Aruernensem Comitem facit, aitq; sociis, quos adsciuerat, Regulam S. P. Augustini præscripsisse, Alexandro II Pontifice, anno ⅭⅠƆLXXVI, ætatis suæ XXX … Montis Mureti Abbatem fuisse: cum constet Ordinis præsides per aliquot secula non nisi Priores fuisse appellatos.

[8] At Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano negat Grandimontenses vnquam Regula S. Augustini adstrictos: qui vero iis faceßiuere negotium monachi S. Augustini, ait Benedictinos fuisse ex Lemouicensi S. Augustini cœnobio; [nedum eā repudiauit:] quod & alij antea animaduertere. Quam alioqui ridiculum, arbitrari, tam leui de caussa viri sancti sanctos discipulos a prima regula desciuisse, quod quem incolerent locum, alij eiusdem Ordinis monachi contenderent ad se pertinere? Et vero Stephanus Tornacensis, tunc Abbas Canonicorum regularium Ord. S. Augustini, in epistola ad Robertum Abbatem antea citata, diserte ostendit Grandimontenses non agnoscere sui ordinis parentem ac patronum S. Augustinum. Si ab eis quæsieris, inquit, cuius Ordinis sint; respondent: Peccatores sumus. Si ab aliis, Bonos homines esse dicunt. Nam & in prouincia illa vnde originem habent, vbi est caput & sedes eorum, cellæ eorum Bono homine appellantur. Sed & Canonicos regulares nostri temporis sub regula B. Augustini Christo deseruire scimus, & sub ea in domo Domini vnius moris habitare. Ipsi autem non Augustinum, sed quemdam, vt dicunt, bonum hominem Stephanum de Mureto Magistrum suum profitentur. Libellus etiam qui eorum constitutiones continet, [imo nec Regulam olim habuit:] nō Regula appellatur ab eis, sed Vita. Inde est, quod sicut a Regula, quam obseruant, Canonici nostri dicuntur Regulares; sic etiam ipsi necesse est a vita, quam profitentur, dicantur Clerici, seu Laici Vitales.

[9] Iacobus de Vitriaco, & ipse ex Canonico regulari Episcopus & Cardinalis, Grandimontenses videtur in Cisterciensium potius quam Augustinianorum ordinem aggregare, [propius ad Cisterciēsem accedit,] dum cap. 19 Historiæ Occidentalis, quod § sequenti integrum proferemus, fatetur eos Regulam & instituta Cisterciensis Ordinis in omnibus pene obseruare. Quæ ratio Chrysostonium Henriquez mouit, vt in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cistercien. lib. 2 dist. 11 Vitam S. Stephani describeret, assereretq; eum Regulam & constitutiones Cistercienses obseruasse: nec addit in omnibus pene quæ sunt in Vitriaco. [non in omnibus,] Animaduertitdein errorem suum Chrysostomus, dum S. Stephani nomen Cisterciensi Menologio non inseruit: nisi quod in Notat. ad XX Augusti scripserit, eum Cisterciensibus legibus se suosque filios subiecisse. Sed nec hoc satis probabile, cum XXII annis ante ordinem suum Stephanus instituerit, quam Cisterciensis nasceretur; atque ille semper professus sit se viuendi normam sequi, [eo antiquior:] quam in Calabria a quibusdam cœnobitis obseruari vidisset; qui profecto Cistercienses non erant.

[10] Plures Regulam S. Benedicti secutos tradidere. Raphaël Volaterranus, sanctus vir & doctus, sed non semper exactißimus, lib. 20 Commentariorum vrbanorum pag. 240 Stephanum ait a patre Beneuentum ad Molonem, [nec Regulam S. Benedicti sequitur, vt multi existimarūt:] eius vrbis Præsulem, virum sanctissimum, missum vt erudiretur, Benedicti ordinis instituta annis XII probe didicisse. Gilbertus Genebrardus Chronologiæ lib. 4 ad an. 1076 ita scribit: Ordo Grandimōtensis sub regula S. Benedicti inchoatur, per Stephanum Aruernum nobilem, apud Lemouicenses: vbi statuitur illius ordinis prima sedes in quodam monte, qui toti familiæ nomen dedit. Eadem habet Ioannes Azorius noster Institutionum moral. lib. 12 cap. 21. At non mons ille, seu collis potius, in quo sedem fixerat Stephanus, toti familiæ nomen dedit, sed ad quem posteri commigrarunt. Trithemius quoque de viris illustr. Ord. S. Benedicti lib. 1 cap. 3 inter ordines, qui sub regula S. Benedicti militare feruntur, Grandimontensem recenset; vti &Haestenus Disquisit. monast. lib. 2 tract. 6 cap. 4. Consentiunt Lælius Zecchius lib. de Rep. Ecclesiast. tractatu de Regularibus cap. 2 Autbertus Miræus Chronic. Bened cap. 65, Wion, Menardus, Dorganius, Antonius Yepes, Renatus Choppinus (qui, vt fatetur lib. 1 de sacra politia tit. 2 art. 15, Abbati Grandimontesi forense patroni munus aliquando accommodarat, proindeq; omnium, quæ ad cum ordinem spectant, apprime gnarus erat) lib. 2 Monasticn tract. 1 art. 22 scribit Benedictinæ potius quam Augustini Regulæ addictum eum ordinem esse.

[11] At Stephanus Tornacensis antea citatus ait libellum, qui eorum constitutiones continebat, sua ætate non Regulam, sed Vitam appellari consueuisse. Carolus Fremonus cap. 25 Vitæ S. Stephani tradit fuisse in generali conuentu Ordinis, [Regula Grandimontensis quando scripta?] anno ⅭⅠƆCLVI, curante quarto Grandimontensi Priore Petro Deliciato, aut de Lisiaco, omnem eorum viuendi rationem in certa capita digestam, atque a variis Pontificibus probatam, velutq; Regulam ordini præscriptam. De ea ita loquitur in eius confirmatione Clemens III, qui a die sexto Ianuarij an. ⅭⅠƆCLXXXVIII ad X April. ⅭⅠƆCXCI Ecclesiæ præfuit: [a Pontificibus approbata,] Ne igitur de regula vestra in posterum quæstio referatur, quam bonæ memoriæ Vrbanus prædecessor noster (tertius nimirum eius nominis, qui a Decembri an. ⅭⅠƆCLXXXVad XX Octobris an. ⅭⅠƆCLXXXVII Ecclesiam rexit) de consilio & assensu Cardinalium & multorum Episcoporum Italiæ, præsentibus ex vobis tam Clericis quam Conuersis, ad eius firmitatem & perpetuam pacem, per osculum pacis assensum præbentibus, noscitur correxisse, quod in eius priuilegio plenius continetur, eam sub sigillo in præsentibus scriptis de verbo ad verbum duximus inserendam, quæ talis est. Est ea Regula typis excusa Diuione an. ⅭⅠƆⅠƆCXLV indicatis in margine iis quæ ab aliis Pontificibus postea mutata sunt. [diuersa a Benedictina.] Ea porro Regula multum differt a Benedictina, vt perspiciet qui vel capita vtriusque inspexerit. Denique Stephanus ipse, vti in Vita eius cap. 3 nu. 19 refertur, negabat, se ac suos Canonicos esse aut monachos, monachorumue aut Canonicorum vestibus vti: ac ne eremitarum quidem vitam imitari sat posse.

§ II In Ordine Grandimontensi disciplinæ laxamentum, & caritatis, præualescentibus laicis: qui dein repreßi.

[12] Nvlla inter mortales disciplina morum ita firma, quæ non aliquando collabascat, nulli ad sanctimoniam consequendam ita validi conatus, qui non sensim remittantur. Grandimontensium illa ita ab hominibus secreta, ita similis quodammodo Angelicæ, ita virtutum maximarum exemplisconspicua conuersatio, visa est tandem quibusdam maculis infuscari. Insinuat eas Stephanus Tornacensis in citata § superiore epistola, dum eum qui ab ordine Grandimontensi ad Cisterciensem transierat, & in hoc adhuc nouitius erat, ita alloquitur: Blanditur tibi memoria prauæ quietis; & loquendi licentia locis & horis indulta, somnus prolixior, [quædam in eo ordine laxitati obnoxia sensim suborta.] vestis mollior, cibus delicatior, adolescentiam tuam reuocare contendunt. Plura ibi fercula, pocula plura, quæ nonnumquam citra esuriem sitimque capiuntur, & vltra. Ibi fomenta pellium rigorem frigoris expellunt, lini aut cannabis occulta blandities lanam temperat superiectam. Ibi salutationes Principum, visitationes Regum, occursus populorum, dona omnium. Ibi dicitur Aquiloni, Da; & Austro, Noli prohibere. Eis conferunt, afferunt, offerunt, inferunt omnes, quique terrigenæ & filij hominum simul in vnum diues & pauper &c. Hæc si vera sunt; non mirum, laxatam aliquantulum illam summæ austeritatis disciplinam.

[13] Ne quis autem ista salse dicta ab æmulo, quasiq; per satyram, existimet, lubet Iacobi de Vitriaco caput XIX Historiæ Occidentalis totum hic dare. Est altera Fratrum religio seu regularis institutio, quæ de Grandimonte nominatur, quorum caput & originale monasterium in partibus est Aquitaniæ. [Temporalium cura credita laicis:] Hi siquidem Grandismontis Fratres a principio ordinis prudenter instituerunt, quod monachi spiritualibus & diuinis officiis tantummodointenderent; temporalium administratione & prouidentia laicis Fratribus credita & relicta. Regulam autem & instituta Cisterciensis Ordinis in aliis omnibus pene obseruant, [stricta a carnibus abstinētia:] excepto quod numquam carnes postquam professionem fecerunt, de cetero licet eis manducare, quantacumque ægritudine prægrauentur. Silentium insuper in ecclesia, [silentium quale?] quamdiu diuinis intersunt officiis, & in refectorio & in dormitorio tantum obseruantes; in aliis locis & ceteris horis, quandocumque placuerit, loqui possunt inuicem intruentes, & mutuo consolantes, secundum quod Dominus eis inspirauerit. Adeo autem monasteriorum suorum septa clausis semper ostiis diligenter obseruare student, [arcta clausura.] quod non nisi magnis & authenticis personis, & familiaribus ordinis, facile patet ingressus: nec ita claustrum suum & interiora habitationis suæ exponunt hospitalibus, sicut Cistercienses & alij regulares. Habent autem vnum summum Priorem, qui licet nullam temporalium habeat administrationem, tantum coram eo semel in anno laici omnes in generali capitulo, & qui prope in eadem regione commorantur, semel in mense villicationis suæ tenentur reddere rationem. Habet insuper potestatem mittere monachum vnum cum laïco ad totius ordinis monasteriorum visitationem.

[14] Licet autem monachis & viris spiritualibus videatur expedire, temporalium administrationem, seu qualecumque dominium non habere, vt tanto tranquillius spiritualibus vacare valeant, quanto de temporalibus non cogitant; inimicus tamen humani generis, & totius religionis callidus impugnator, tam sanctis quam & salutaribus inuidens institutis, hac occasione murmur valde perniciosum, seditionem & scandalum aliquando suscitauit, inter Clericos & laïcos, monachos & Conuersos prædicti monasterij Grandismontis. [assensio orta,] Videbatur enim monachis, quod in omnibus præesse debuissent laïcis, non subesse; quemadmodum fit in aliis religionum congregationibus, qui capitella, non bases, in summo culminis consueuerunt ponere. Addebant insuper, quod eos Laïci contemnebant, & eis dominari non solum in temporalibus, sed plerumque in spiritualibus præsumebat. Cum enim Sacerdotes eorum propriū diei officium vellent regulariter celebrare; [laicis ordinem & tēpus diuinorū præscribentibus,] laïci Missas de B. Maria, vel de Spiritu sancto, vel pro defunctis volebāt audire: & secūdumvarias eorum occupationes, quandoq; citius, quandoque tardius postulabant sibi diuina celebrari. Si autem Sacerdotesrenuerent, indignabantur eis laïci, & irascebantur contra monachos murmurantes. [& Clericos vexantibus:] Et quoniam ea quibus indigebant, non nisi per laïcorum manus recipiebant; monachis necessaria petentibus, surdis auribus prætereuntes & dissimulantes laïci, frequenter ipsos monachos molestabant. E contra laïci, monachos ingratitudine arguentes, asserebant, monachis in sua pace & contemplationis quiete commorantibus, se portare pondus diei & æstus, & temporalis administrationis sollicitudine prægrauari, vt monachis, quibus seruiebāt, necessaria non deessent. Et quoniam contra Martham Maria non legatur murmurasse, eis sufficere deberet, quod possent, aliis exeuntibus, in claustro quiescere, & lectionibus & orationibus vacare.

[15] Tandem vero partibus ad audientiam summi Pontificis venientibus, Dominus Papa, post multas allegationes & varias altercationes, & pacem & concordiam inter partes reformauit; Fratribus laïcis præcipiens, quatenus monachos honorarent, [inuicē Papæ auctoritate reconciliati:] & eis in spiritualibus subiecti essent: de diuinis autem officiis nihil præcipere aut ordinare aliqua præsumptione attentarent. Monachis autem iniunxit, vt Fratres laïcos diligerent, verbo & exemplo ipsos in spiritu lenitatis instruentes,& misericorditer eorum defectus supportātes: nec eis temporalium procurationem & administrationem inuiderent; sed sine querela & murmure eis exteriorum curam relinquentes, ipsi spiritualibus intenderent, & diuinis vacarent officiis.

[16] Discrimen illud munerum Clericos inter ac laicos expressum cap. 54 Regulæ. [demū Laici Clericis subiecti.] Adscripta tamen margini hæc: Istud capitulum, quatenus loquitur de cura Conuersorum, sublatum est a Ioanne XXII. qui a VII Augusti an. ⅭⅠƆCCCXVI sedit vsque ad IV Decembr. ⅭⅠƆCCCXXXIV. Illud nimirum est, quod in eius Pontificis Vita scribit Platina: Ordinem autem Grandimontensem, quorumdam improborum factionibus labefactatum, in meliorem formam redegit; amputatis his quæ ordini obessent, additisque institutionibus quibusdā, quibus tanta religio cōstaret. Et sane indignum erat, quod Stephanus Tornacensis scribit, Plures numero, & prælatione maiores, non Clericos, sed laïcos; non litteratos, sed sine litteris existere.

[17] Videtur ea Clericos, inter ac laïcos dissensio caussam dedisse S. Guilielmo Bituricensi, [S. Guilielmus, postea Episcopus Bituricensis, ea occasione Cisterciēsis factus,] vt ab ordine Grandimontensi ad Cisterciensem transiret. Qua de re secunda eius Vita X Ianuarij num. 3 ita habet: Dum in robur virile maturior excreuisset, molestias seculi ferre non valens, quæ sanctum eius propositum videbantur impedire, ruptis huiusmodi molestiarum compedibus, ad Grandimontensemeremum conuolauit … Quadam vero die in eodem ordine Grandimontensi turbatione suborta, B. Willelmus, qui suæ mentis tranquillitati timebat, ad Cisterciensem Ordinem in monasterio Pōtiniacensi se transferendum piæ studio deliberationis elegit. Et in 3 Vita: Timens ne rerum affluentia, & blandimenta seculi eum a sancto proposito reuocarent, ad Grandimontensem eremum conuolauit. Vbi cum seminator discordiæ omnis humani generis seminasset discordiam inter Clericos & Conuersos, de licentiatis Clericis a Domino Papa transferendi se ad religionem aliam, prout Dominus vnicuique inspiraret, B. Guillermus Cisterciensem Ordinem præelegit. Vocari in controuersiam potest, fuerit ne Guilielmus ex iis, de quibus Robertus Pontiniacensis Stephanum consuluerat tunc adhuc S. Genonesæ Abbatem, (post annum vtique ⅭⅠƆCLXXIV, quo eius decessor adhuc in viuis erat) vtrum obligatione voti, quod prius fecerant, reuerti deberent ad Grandimontenses, an Pontiniaci salubrius demorarentur. [indulta a Papa facultate.] Conueniunt certe quidem tempora; sed cum S. Guilielmus tum demum Grandem-montem tradatur deseruisse, cum Clerici licentiati a Domino Papa essent transferendi se ad religionem aliam; minime de eo dubium esse poterat, quin solutus prioreobligatione esset, modo se Cisterciensium votis illigaret. Nec vsquam tamen Stephanus allegat potestatem a Papa datam capessendi aliud institutum. Ceterum S. Gulielmi Bituricensis festum XIX Ianuarij Officio semiduplici adhuc celebrant Grandimontenses, vt videre est in Officiis ordinis.

[18] Laici porro, siue Conuersi illi, de quibus iam dictum, Barbati (vt in aliis quibusdam religionibus) dicebantur, quod barbam alere fas iis esset. Horum labore stagnum vnum Mureti, quindecim in Grandi-monte effossa. [Laicorum muniis:] Alioquin S. Stephanus omnes terrarum possessiones, quæ essent extra metas locorum ipsorum, suis interdixit; itemq; omnis generis bestias; vt cap. 4 & 6 Regulæ statuitur: quod tamen vtrumque per Innocentium IV abrogatum dicitur. Imo ne mendicare quidem eos passus, nisi si annonæ penuria biduum ieiuni exegerint. Præter hosce Conuersos tradit Fremonus, alios fuisse familiares, quos Associatos vocat, qui bonorum operum, [alij iis associati.] quæ ab ordine fiebant, erant participes, eiq; operam nauabant, afferendis, quæ ex longinquo promissæ erant, eleemosynis, aliisq; id genus ministeriis. Ex hac claßi fuisse eum asserit, qui in Vita cap. 5 nu. 30 eorum familiaris appellatur.

§ III S. Stephani Vita, ætas, natalis, Translatio, canonizatio.

[19] Circiter annum ⅭⅠƆCLVIII, cum Grandimontensem familiam administraret Stephanus de Lisiaco, quartus Generalis Prior, collecta fuere S. Stephani acta, [S. Stephani gesta an 1158 collecta:] prout memoriam repetere singulorum seniores poterant, quæ ipsi spectarant, aut ab aliis, præsertim B. Hugone Lacerta, audierant. Hisce postmodum vsus monumentis Geraldis Iterius, aliis Gerardus & Girardus dictus, septimus Prior Generalis Vitam S. Stephani contexuit. Vitam hanc ex vetustis codicibus eruit, ac nobiscum communicauit Petrus Franciscus Chiffletius. [ex iis Vitæ scripta,] Eamdem enim esse quæ a Geraldo scripta sit, ostendit Fremonus, dum cap. 5 citat ex illa Vita, quæ in hac cap. 1 num. 5 habentur totidem verbis. [eadem quæ hic editur.] A parentibus & fratribus & cognatis & amicis; qui de regressu ipsius admodum gaudebant, solus latenter recessit. Quæ in officiis Grandimontensibus de Vita B. P. Stephani auctore Geraldo Priore Grandimontis recitantur, plerumq; sunt prolixiora atque ornatiora, quam quæ a nobis eduntur: vt ex Vita concinnata, non iisdem verbis descripta, videantur. [alibi amplificata:] Quamquam quæ ex gestis eius depromit Bellouacensis, non omnino huic Vitæ respondeant; vt suspicari liceat, esse hanc subinde contractam; aut ab aliis alibi interpolatam, si hic genuina.

[20] Videtur Stephanus Tornacen. supra numer. 8 innuere, eam Vitam aliquamdiu vicem obtinuisse Regulæ, [an ea pro Regula olim fuerit?] aut fortaßis Constitutionibus Ordinis præfixum hunc titulum fuisse, Vita S. Stephani, vel Vita Fratrum de Grandimonte. Libellus bellus, ait, qui eorum constitutiones continet, non Regula appellatur ab eis, [an sola Sācti monita?] sed Vita. Nunc certe quidem, Regula S. Stephani Confess. auctoris & fundatoris Ordinis Grandimontensis appellatur. In ipsa hac Vita mentio fit Regulæ ab eo suis præscriptæ. Ita cap. 4 num. 24: Tantum in Regula de Euangelio per me sumpta perseueretis. Ac ne quis, dumtaxat de ratione viuendi, quam ipse tenuerit, ac viua voce suos docuerit, hæc existimet sumi oportere, num. 23 ita loquitur Vitæ scriptor: Quia in sententiis suis & doctrinis consiliorum suorum scriptum est, sub silentio pertransimus. Fueritne tamen ille commentarius ab ipsomet conscriptus, an potius ab alio deinceps digestus, non temere affirment. Num. 28 dicitur, noluisse reprehendentibus mentionem fieri institutionum suarum regularium.

[21] Præter eam Vitam, quamq; lib. 25 cap. 46 & quatuor sequentibus edidit Vincentius Bellouacensis, agit de eo S. Antoninus par. 2 tit. 15 cap. 21, [Alia Stephani Vita.] Petrus de Natal. lib. 3 c. 120, Chrysostomus Henriquez in Fasciculo SS. Ordinis Cisterc. lib. 2 distinct. II, Benedictus Gononus in Vitis PP. Occidentis lib. 3, Bernardus Guido apud Menardum lib. 1 Obseruationum ad Martyrol. Benedict. 13 Februarij; Simon Martinus in Floribus solitudinis lib. 3, Antonius Yepes Chronic. S. Benedicti centur 6 ad an. 1076 cap. 3 & 4. Meminerunt quoque illius, præter antea citatos, Bartholomæus Chassanæus in Catal. gloriæ mundi par. 4 consid. 67. Polydorus Vergilius de Inuentoribus rerum lib. 7 cap. 2. Claudius Robertus in Gallia Christiana; Vincentius Ciarlantus in antiquit. Samnij lib. 3 cap. 34. Ceteris vero copiosius Vitam eius Gallice scripsit, ediditq; Diuione an. ⅭⅠƆⅠƆCXLVII Carolus Fremonus eiusdem Ordinis religiosus.

[22] Ætas S. Stephani ita in Latina Vita colligitur: Anno Domini ⅭⅠƆLXXVI, trigesimum agens suæ ætatis annum, Deo in fide Catholica se seruiturum spopondit; [Obiit non an. 1126,] cap. 1 num. 5. Dein, ibidem in ieiuniis & orationibus continuis, seruiens Deo die ac nocte, vltra ad seculum non rediens, L annos compleuit. Si ad ⅭⅠƆLXXVI addantur L, fient ⅭⅠƆCXXVI. Hinc Baronius eo anno contendit obiisse, ætatis octogesimo. Eumdem calculum etiam alij sequuntur. Fremonus obiisse scribit anno ⅭⅠƆCXXV, VIII Februarij, feria VI. [nec 1125,] Nam in Vita per Gerardum ait dici obiisse anno Domini millesimo vigesimo quarto pene completo: quia videlicet a Paschate annum auspicabantur Lemouices Galliq; ceteri; qua ratione Februarius anni ⅭⅠƆCXXV ad præcedentem pertinebat. Verum absunt illa verba ab ea Vita quam hic damus, solumq; dicitur obiisse VI feria, VI Idus Februarij, anno non expresso. Eum quoque omittunt officia Ordinis, sed diem VI Idus ac feriam VI ponunt. Et vero anno ⅭⅠƆCXXV littera Dominicalis erat D, inq; Dominicam incidebat dies VIII Februarij. Nam quod ait Fremonus Guilielmum de S. Sauino, & quemdam cognomento a Guardia, scriptores Ordinis, tradere sub Honorio II, qui anno demum ⅭⅠƆCXXIV sub sinem Decembris creatus Pontifex est, deceßisse; potest hos ipsos scriptores calculus fefellisse; aut interpolata sunt fortaßis eorum monumenta. Testatur cap. 21 Fremonus, extare primum Stephani tumulum Mureti, [sed 1124] in sacello postea ædificato, in quo hoc legitur epitaphum:

Nimbosus luces iam Februus egerat octo,
…Stephani cum spiritus astra petiuit;
Anno centeno milleno, bis quoque deno,
Adiuncto quarto, regno cæli sibi parto.

In annum certe ⅭⅠƆCXXIV secundum calculum hodiernū, quadrant characteres in Officiis & Vita expreßi, quos perperam alio detorquet Fremonus. Nam eo anno bissextili littera Domicalis vsque ad diem intercalarem fuit F. deinceps E. atque ita dies primus & octauus Februarij incidebant in feriam sextam. [feria 6, 8 Febr.] In Breuiario Lemouicensi diserte dicitur VI Id. Febr. anno Christi ⅭⅠƆCXXIV migrasse in cælum. Fatendum tamen vel non integros LXXX annos explesse Stephanum, vel fortaßis in primo numero mendum esse, atque anno ⅭⅠƆLXXIV seceßisse in solitudinem, non ⅭⅠƆLXXVI.

[23] Prima Translatio corporis eius contigit, cum Mureto tota familia migrauit ad Grandem-montem, [translatus ad Grandem montem,] quod contigisse ait Fremonus XXV Iunij, quinto ab illius obitu mense. Reconditus est sacer hic thesaurus subtus presbyterium antealtare paucis scientibus: ne ad eum venerandum multitudo conflueret, & quies sanctæ domus seculari strepitu turbaretur. At mox innotuit miraculis locus, vt in historia Translationis narratur & plenius apud Fremonum: qui addit, Petrum Priorem cum certatim concurrere turbas videret, [rogatusq;, imo iussus a Priore 2,] sancto quodam zelo inflammatum, expostulasse cum Sancto, verbis tamen reuerentia plenis, quod quam iis præcepisset quietem, ipse turbatum iret: ac demum rogasse, imo simplici quadam innocentia imperasse, vt desineret miracula patrare; se alioquin ossa eius refossurum & in aquam abiecturum. [nulla facit miracula,] Paruit Sanctus successoris imperio, neque, quoad ille vixit, miraculum vllum amplius fecit. Non ideo tamen desierunt homines eo confluere, tum vt Sanctum venerarentur, tum vt sese sanctorum eius filiorum precationibus commendarent. Eo quoque tempore adeo frequentes ipsorum se instituto mancipabant, vt ampliare monasterium, [visitatur tamen a multis:] & capacius sacellum ædificare oportuerit. Iacta tunc quoque fundamenta sunt ecclesiæ ac domus, quæ etiamnum extant.

[24] Petro defuncto, nepos eius subrogatus Petrus a S. Christophoro: qui paullo post ægritudine correptus, [3 Priori morbum abstergit:] cum summis doloribus torqueretur, S. Stephanum, sanctumq; auunculum suum orat, vt hos sibi dolores demant, aut saltem mitigent. Ea precatus, videt duos ad se accedere reuerendos forma senes, alboq; ac mundo linteo membra omnia a pedibus ad caput abstergere,simulq; dolorem ab singulis effugare. Vt ij abiere, pudorem ei beneficij nouitas magnitudoq; expreßit, & amplißimam gratiarum actionem.

[25] Huic Stephanus de Lisiaco succeßit, qui ecclesiam construxit, quando (quod in historia Reuelationis nu. 5 narratur) architectus ad vitam S. Stephani ope implorata reuocatus. Hic in capitulo generali, quæ a S. Stephano tradita erat viuēdi ratio, eam scripto mandari curauit, in quinquagena circiter diuisam capita: atque hæc est Regula, a pluribus exinde Pontificibus approbata, quæ nunc in eo Ordine obseruatur.

[26] Idem tamen cum multa alibi accidere miracula S. Stephani inuocatione audiret, veritus ne ea turbam denuo ad Grandimontensem ecclesiam excirent, [Regula a 4 Priore digesta: corpus in claustro recōditur?] Sancti ossa e tumulo clanculum eximit, atque in claustro recondit, quasi minus exauditum iri preces crederet, quæ ad ipsas reliquias non essent conceptæ. Confluebant tamen, vt olim, plurimi, vel beneficia oraturi Sanctum, vel pro acceptis gratias acturi. Inq; ipso cœnobio adolescens quidam, nomine Audoënus, ordinis candidatus, honestißimo loco natus, dum nescio quid, animi remittendi gratia, [mortuo ad illud suscitato.] agit, lapsus humi est, vi tanta, vt ceruices confregerit. Prior cadauer affert ad locum, vbi defossæ in claustro reliquiæ Sancti erant: quem deprecatus, vita vt adolescenti restitueretur, obtinuit.

[27] Ipsemet dein Prior in grauem incidit febrim: ratusq; immissam, quia minus decenti modo locatæ sancti Parentis reliquiæessent, præsertim quod theca lignea clausæ facile corrumpi possent; ad se eas, vt erat lecto asfixus, ferri imperat, vt ornatiori capsæ imponi, & ad priorem referri tumulum curaret. [ipso Priore sanato,] Vt ad eum sunt allatæ, continuo febri liberatur; &, Quid hoc, inquit, rei est, Pater sancte? aut cui hanc subitam curationem adhibes? Non ego de tua sanctitate ambigo, vt eam mihi hoc miraculo probari oporteat. Confidebam fore, vt ad tuum consortium me hæc in cælum transmitteret ægritudo. Quando tamen aliter Deo tibiq; visum, ad vestrum me nutum accommodo. Simul e strato surgit, omni penitus morbo liber; [honorificentius reponitur:] imponitq; nouā thecā reliquias, atque in priori tumulo locat, sub altari sacelli, quod illius deinde nomini dicatum. Ita Fremonus cap. 26.

[28] Tempore vero Domini Bernardi, quinti Prioris Grandimontis, coadunato in Grandimonte Capitulo generali, [a 5 Priore instituta celebritas anniuersaria primæ Translationis] celebrata est Translatio corporis beatissimi Stephani, sequenti die natiuitatis Præcursoris ac præconis Domini Saluatoris. ita historia Translationis nu. 4. ac deinde: Qui cum audisset, Sanctum Dei a supradicto Priore, & ab omni conuentu, a claustro in ecclesiam deferri, &c. quasi tunc ea contigerit Translatio, quam antea Fremonus Stephano Priori IV tribuit: qui cap. 27 scribit, Petrum Bernardum quintum Priorem id solum curasse, vt prima Translatio, quæ olim familia Muretum deserente contigerat, anniuersaria solennitate celebraretur: primum autem celebratam XXV Iunij an. ⅭⅠƆCLXVII, pia & magnifica instituta supplicatione. Consentiunt officia Ordinis, in quibus ritu duplici maiore celebranda illius Translationis primæ memoria eo die præscribitur, [25 Iunij:] illaq; in Lectione sexta eius diei habentur: Diuinæ autem super ea re prouidentiæ caussa, Petro Bernardo Priore quinto, frequentibus Ordinis comitiis decretum est, vt septimus Calendas Iulij dies, quo ea facta est Translatio, sacer & solennis quotannis haberetur.

[29] Curata demum canonizatio ab Geraldo, siue, vt Fremonus perpetuo appellat, Gerardo, aut Girardo, vt MS. habet, septimo Priore. Meminit huius canonizationis, ac releuationis, Claudius Robertus in Gallia Christiana. Contigit ea XXX Augusti ⅭⅠƆCLXXXIX, cuius quotannis memoria festo secundæ claßis recolitur. [canonizatus declaratur 30 Aug. 1189] Enumerat Fremonus cap. 28 Episcopos qui solennitati interfuerunt, vna cum Cardinale S. Marci Legato Apostolico. Statuerat ipse quoque eo venire Henricus II Angliæ Rex, sed fere bimestri ante quam celebritas ea perageretur, obiit in ipsa Gallia. [non sine miraculis.] Iusserat autem Geraldus Prior suos obnixe Deo supplicare, vt nouis miraculis Stephani sanctimoniam testaretur, celebritatemq; honestaret. Quod abunde euenit. Recitat Fremonus bullam Canonizationis, cuius dumtaxat partem Geraldus historiæ Reuelationis inseruit. Totam hic dare operæ pretium videtur.

[30] Clemens Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis, Geraldo Priori, & Fratribus Grandimontis, salutem & Apostolicam benedictionem. [Bulla canonizationis.] Ideo sacrosanctam Romanam Ecclesiam Redemptor noster caput omnium esse voluit & Magistram, vt ad eius dispositionem & nutum, Diuina gratia præeunte, quæ vbicumque a fidelibus gerenda sunt, ordinentur, & errata in melius corrigantur: & ad eius consilium in ambiguis recurratur: quod ipsa statuerit, nemini, quantumcumque de suis meritis glorietur, liceat immutare. Ne si forte promiscua daretur vniuersis licentia, quæcumque sibi secundum voluntatem propriam occurerent, perpetrandi confusa libertas, cum secundum personarum diuersitatem vota dissentiant, in aliorum aliquando scandalum, sine iusti discretione libraminis, commendanda supprimeret, & minus digna laudibus indebitis celebraret. Inde siquidem fuit quod bonæ memoriæ prædecessor noster Vrbanus, [processus facti per Vrbanū 3,] audita fama religionis, & vitæ commendabilis puritate, qua sanctæ recordationis Stephanus Grandimontensis ordinis institutor emicuit, quantis etiam miraculorum testimoniis omnipotens Deus ipsius voluit mundo merita declarare, Legatis, quos ad partes illas direxit pro quibusdamnegotiis Ecclesiæ tractandis, plenam circa hæc inuestigationem committere voluit, vt ex ipsorum ceterorumque virorum, quibus sine dubitatione fides esset adhibenda, testimonio, ad id agendum consulto procederent, quod & fidelium commodis & ipsius sancti viri honori, qui hactenus velut in sterquilinio gemma latuerat, congrue videretur.

[31] Nos etiam ex testimonio carissimi in Christo filij nostri Henrici, illustris Anglorum Regis; nec non venerabilium Fratrum nostrorum, Guillelmi Remensis S. Sabinæ Presbyteri Cardinalis, [examinati per Clementem 3.] Bartholomæi! Turonensis, & Heliæ Burdegalensis Archiepiscoporum, & Seibrandi Lemouicensis Episcopi, & dilectorum Bobardi tunc S. Angeli & Octauiani SS. Sergij & Bacchi Diaconorum Cardinalium, qui in partibus illis functi sunt legationis officio, & aliorum multorum Episcoporum plenius instructi de vita, meritis & conuersatione, qua supradictus vir sanctus asseritur floruisse, & quod multimodis miraculorum indiciis Diuina voluit pietas eum illustrare; Huius executionem negotij dilecti filij nostri Ioannis S. Marci Presbyteri Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legati, duximus arbitrio committendam, per Apostolica illi scripta mandantes, vt ad locum vestrum accedens, & conuocatis adiacentium illarum partium Episcopis, ceterisque virisreligiosis, ipsum inter Sanctos, auctoritate qua fungimur, nos denuntiet adscripsisse: [a quo & canonizatus:] deinceps in Sanctorum catalogo numerādum, & per ipsius merita Redemptoris suffragia decreuisse cum reliquorum Sanctorum interuentionibus postulanda. Datum Lateranis, duodecima Calendas Aprilis, pontificatus nostri anno secundo. Is erat annus, vt ante indicatum, ⅭⅠƆCLXXXIX.

[32] Præter corpus S. Stephani, siue præcipua illius ossa, asseruatur in thesauro ecclesiæ Grandimontensis tunica, qua olim indutus munus Diaconi in sacris peragendis obiuit: [Eius reliquiæ, Dalmatica,] iamq; adhuc, post annos ⅠƆ & quod excurrit, omnino recens videtur, etsi quicumque illic Diaconus ordinatur, quo primum die Euangelium publice canit, ea vestiatur.

[33] Tiernenses Canonici cum audissent Stephanum, suum ciuem, atque adeo oppidi sui dominum, tabulis Sanctorum adscriptum, [brachium Tierni,] misere præstantia ad eius tumulum donaria; & Priorem conuentumq; Grandimontensem supplice libello deprecati sunt, vt sibi aliquam Sancti Patroni sui reliquiarum particulam donarent, oblato S. Feliciani Fulginatis Episcopi ac Martyris brachio. Annuerunt Grandimontenses, donaruntq; S. Stephani brachium Tiernensibus, qui insigni ac religiosa pompa id excepere, atque anniuersaria solennitate venerantur: vti & in Grandimontensi ordine vniuerso S. Feliciani natalis XXIV Ianuarij officio duplici maiore celebratur.

[34] Erat Auginiaci, qui vicus est diœcesis Lemouicensis, Presbyter, Sancto Stephano Ordiniq; addictißimus: [dens Auginiaci,] is multis precibus dentem vnum Sancti a Priore impetrauit: Cumq; haud multo post surdus effectus esset, nihil vt omnino audiret, sed obtuso quodam sonitu aßidue perstrepere sibi aures sentiret; in genua prostratus ante Deiparæ Virginis & S. Stephani aram, dentem eum promit, magnaque reuerentia ac fiducia, [quo sanata surditas:] in aures suas inserit, ac momento auditum recuperat, vt numquam antea se perfectius audisse testaretur.

[35] Monasterium est in Pictonibus, quod Fontem-cauatum, Fontcreuse Gallice, vocant. [pars mensæ in Pictonibus ab incēalo seruata,] Huius Procurator dum generali interest Capitulo, in quo decreta Translationis solennitas, longis precibus exorauit Priorem Generalem, sibi vt particulam largiretur mensæ, qua vsus Mureti Stephanus erat. At cista, in qua ea dein fuit recondita, fortuito casu integra deflagrauit, & quæ in ea erant alia penitus absumpta sunt, præter illam ligni particulam, &, quo inuoluta erat, linteum. Cœpit igitur venerationi haberi, &, cui intincta erat, [contra morbos salutaris:] aqua morbi plurimi sanati; ipse eius monasterij Procurator aquæ illius potu febres, quibus conflictabatur, abegit.

[36] Natalem S. Stephani celebrat ordo Grandimontensis VIII Februarij officio duplici primæ claßis, producta ad octauum diem solennitate. [Natalis eius 8 Feb.] Eo die Ferrarius illius meminit in generali Catalogo SS. his verbis: Apud Lemouicos S. Stephani Abb. Grandementensis. Colitur & in Ecclesia Lemouicensi vt ex eius Breuiario an. ⅭⅠƆⅠƆCXXVI excuso liquet, officio duplici, eodem die.

[37] Plura eum Kalendaria Idibus Februarij adscriptum habent: Petrus Equilinus lib. 3 cap. 120 & Saussaius in Martyrol. Gallicano, cum prolixo elogio. Breuius alij; vt Maurolycus: In nemore agri Lemouicini, monte Mureto, Stephani Abbatis, Grandimontensium Ordinis institutoris anno ⅭⅠƆLXXVI. Molanus in auctario ad Vsuardum, & Wion in Martyrol. Benedictino: [apud quosdā 13 Feb.] Eodem die depositio Stephani Eremitæ, qui Grandimontensis extitit fundator deuotus. Hermannus Greuen in addit. ad Vsuardum: Stephani Diaconi & Confess. qui Ordinem Grandimontensem inchoauit primo circa annum ⅭⅠƆLXXVI, sibique rigidus, subditis vero pius existens, eumdem rexit, plenusque operibus bonis quieuit in pace. Eius quoque meminerre eo die MS. Florarium, Menardus, Dorganius, Canisius, &, qui antea VIII, Ferrarius.

[38] At festum Translationis, vt ante dictum, [alia celebritates.] XXV Iunij agitur; XXX Augusti Canonizationis.

VITA
auctore Geraldo Priore Grandimont.
ex veteri codice descripta a Pet. Francisco Chiffletio Soc. Iesv.

Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7910

Avctore Geraldo, Ex MSS.

CAPVT I
S. Stephani vita in seculo, & eremo,

[1] Fvit in Aruerniæ partibus homo quidam nobilis, Stephanus nomine, de a Tierno Dominus; cuius vxor Candida nuncupabatur: cui diuino nutu b natus est filius, qui semper Virgo permansit, &, in signum coronæ quam meruit, de nomine patris c Stephanus appellatus. [Stephanus nobilis,] Quem progenitores sui more nobilium diligenti studio educatum, cumad intelligibiles annos peruenisset, ad addiscendum litteras tradiderunt, [litteris institutus,] tanto carius eum diligentes, quanto elegantioris formæ & bonæ indolis d puer cœpit apparere.

[2] [duodennis ducitur Barium a patre:] Crescente itaque puero, & in sancta litterarum scientia magis magisque proficiente; & interea corpore S. Nicolai e translato a Myrrea ciuitate ad vrbem quæ Barro appellatur; præfatus nobilis vir Stephanus cælitus inspiratus, illic cum multis aliis ad orationem procedens, filium suum Stephanum, Domino præordinante, secum duxit; quia eum ante omnia diligebat, & ideo absque eo esse non poterat.

[3] Vnde cum per Beneuentanam ciuitatem, completis orationibus, [æger S. Miloni Archiep. Beneuentano commendatus,] feliciter remearet; puer idem oblatus Deo qui paruulos suscipit, infirmatus est. Eo vero tempore f B. Milo prædictæ ciuitatis Archiepiscopatum regebat, huic viro, de quo loquimur, cognitus a iuuentute in finibus Aruerniæ, vnde genus habuerat. Cui Archiepiscopo nobilis prædictus filium suum commendauit, g vt infirmitatis eius curam ageret, &, si viueret, eum erudiret; erat enim puer Stephanus iam duodennis. Volebat enim omnipotens Pater, quatenus puer ea ætate sibi seruire inciperet, qua filius suus a parentibus secundum carnem ad templum deductus est, & quemadmodum puer Iesus remansit in Hierusalē,sic puer iste remansurus erat in itinere, Deo disponente. Sicque nobilis prædictus, caro pignore destitutus, desolatus ac mœstus ad propria reuersus est. [breui conualescit:] Post paucos vero dies Diuina operante clementia puer sanus factus est, & quasi oblitus patris & patriæ, hilaris & gaudens in terra fuit aliena. Vnde Archiepiscopus, velut pius pater, & fidelis doctor, apud quem XII annis moratus est, [adhæret ei 12 annis:] bonitatem & disciplinam & scientiam ipsum studiosius edocuit: ac ipsum a scholis vacantem, cum suæ diœcesis placita pertractabat, h pedibus suis adsistere faciebat.

[4] Pueritiæ igitur Stephanus metas excedens, defuncto Archiepiscopo i Romam ingressus, cum quodam Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali IV annos permansit, [Romæ degit 4 annis:] & de diuersis diuersarum Religionum actibus & dispensationibus totius Ecclesiæ Catholicos viros sæpissime disputantes audiuit: & de prædictis edoctus, a Romano Pontifice, k cui bene notus erat, deuotissime petiit, vt ordinem quem in Calabria obseruare didicerat l quamdam religiosam congregationem recta via incedentem & vnanimiter in claustro sine proprio viuentem, [obtinet a Papa facultatem ordinem instituēdi:] & obedientiam humani generis reparatricem pro suis viribus in omnibus custodientem, & mundum sibi & se mundo crucifigentem, & in Cruce Domini gloriantem, in suorum remissionempeccatorum sibi alicubi obseruare concederet. Cui Christi Vicarius quod petebat concessit, & omne bonum quod ageret, ei in pœnitentiam & virtutum præmium iniunxit.

[5] Et discedens a Curia Romana Tiernum rediit. Sed paruam ibi faciens moram, a parentibus, m fratribus, cognatis, qui de regressu eius admodum gaudebant, solus latenter recessit, n & in Aquitaniam ad nemorosum montem, [secedit in montem Muretum:] qui non longe distat ab vrbe Lemouicarum, & Muretum dicitur, Christo ducente peruenit: vbi facto de virgultis paruo tugurio anno Domini ⅭⅠƆLXXVI, trigesimum agens suæ ætatis annum, [Deo se deuouet:] Deo in fide Catholica se seruiturum spopondit; & cum quodam annulo, quem de omni substantia mundi habebat, semetipsum castissimum Virginem Christo desponsauit o: & ibidem in ieiuniis & orationibus continuis seruiens Deo die ac nocte, vltra ad seculum non rediens, compleuit, L annos sciens quia quærentibus & diligentibus Deum frequentia hominum & copia rerum nociua sunt, [50 annis ibi viuit,] vtilia vero paupertas & solitudo, vt est terra solitudinis montis prædicti Mureti, siluestris & sterilis, [loco aspero,] ac fere omni tempore hiemalis, hominibus insueta, assueta feris, afflictionemcorporis illi offerens, & requiem mentis promittens.

[6] A die namque conuersionis eiusdem, cibus eius panis & aqua fuit, & interdum farinulæ siligineæ modica sorbitiuncula, [duro & parco victu.] quæ ceteris ceterarum farinularum sorbitiunculis minus sapida, necessitati vtcumque seruit, non delectationi. In senectute tantum, a trigesimo suȩ conuersionis anno, modico vino vsus est propter stomachum, quem ciborum ariditas & penuria nimis arctauerat. Verumtamen districtionis suæ regulam, & mensuram possibilitatis suæ nemini imponebat, sed quemadmodum inchoauerat, sibi quidem crudelis & asper, aliis pius longeque moderatior erat: sciebat enim quia secundum collatam sibi cælitus gratiam, alius alio fortior est, & non omnia possumus omnes.

[Annotata]

a Tiernum, S. Gregorio Turonensi Tigernense castellum dictum. Brietio nostro Thierrium, vulgo Thiers, [Tiernum opp.] oppidum est non in celebre Aruerniæ inferioris, siue Limaniæ, in diœcesi Claromontana.

b Carolus Fremonus scribit, cum diu prole caruissent Stephani parentes, multis precibus, ieiuniis, eleemosynis, filium hunc a Deo impetrasse, voto antea nuncupato, eum se Diuino seruitio mancipaturos.

c Στέφανον enim coronam significat.

d Fremonus ait a puerilibus crepundiis alienum fuisse, solitumq; a prima ætate secedere in castelli paterni horium, in cuius extremo locus in rupe excauatus cernitur, in quo puer fundere preces consueuisse dicitur.

e Quia cum hanc Vitam scriberet Geraldus, frequentissima erat ad S. Nicolai Reliquias peregrinatio, [Reliquiæ S. Nicolai quando Barium allatæ:] existimauit eamdem Stephano Tiernensi caussam fuisse Beneuentum Bariumq; cum filio adeundi. In quo eum fefellit coniectura: nam non nisi XXVII post annis ællatæ Barium sunt S. Nicolai reliquiæ, siue (vt in Translationis historia scribit Nicephorus Barensis) quando millesimus & octogesimus septimus cum Indictione X vertetebatur annus.

f De B. Milone agemus 23 Februarij. Quidam Molonem vocant.

g Scribit Fremonus, puerum patientissime morbum tulisse, neque de doloribus vnquam questum: atque eam rem patri magnæ consolationi fuisse.

h Idem auctor tradit, eum a Milone Subdiaconum, dein Diaconum ordinatum; & ab eo, dum diœcesin visitaret, comitem adscitum, missumq; alias sæpe ad varia gerenda negotia: imo in vetustis quibusdam codicibus monasterij Grandimontensis dici, Archidiaconum eum, & Officialem Milonis fuisse.

i Fremonus cap. 4 scribit, ad visendos parentes redisse Stephanum in Galliam; cumq; Beneuentum reuerteretur, Romæ mortem Milonis Archiepiscopi intellexisse: ibi quemdam e primoribus collegij Cardinalium, qui antea eum norat, sæpius cum Milone Romam ventitātem, vltro rogasse vt isthic commorari sibiq; adesse vellet.

k Fremonus scribit & Alexandro II notum fuisse, qui varia ei conferre officia voluerit & Gregorio VII illius successori, huiusq; anno 3 Galliam repetiisse.

l Horum enim propositum, vti dicitur Lectione 5 secundæ dies intra Octauam, sapientissimus Archiepiscopus Milo in sermonibus, quos ad populum habebat, iugiter commendabat. Addit Fremonus iis sese iam ante iungere Stephanum voluisse, nisi Milo obstitisset.

m Non ergo, quod asserere quosdam tradit Fremonus, parentes iam mortui erant, nec ipse vnicus iis filius.

n Ait idem, initio itineris in extasin raptum, sensisse sibi ossa crepare, quasi soluenda eorum compages videretur, absque tamen vllo dolore. Exinde diuino quodam perfusum solatio, alacriorem ad propositum vrgendum extitisse. Cum in Lemouicinum tractum venisset, [S. Gaucherius Confessor.] S. Gaucherium adiit, viuentem in loco qui nunc Aurelius dicitur, vulgo S. lean d' Aurei l. Sub colle, in quo Gaucherij cœnobium erat, loco auio moratus tantisper est Stephanus, indeq; ad Gaucherium ventitabat. Sed cum hic non longe a monasterio suo aliud sanctimonialibus fæminis ædificasset, periculum hinc sibi veritus Stephanus, Gaucherio valedixit, ac Muretum tandem peruenit. Colitur S. Gaucherius in diœcesi Lemouicensi, Officio semiduplici 9 April.

o Hac formula, vti refertur Lect. 5 die quarta intra Octauam: Ego Stephanus abrenuntio diabolo, & omnibus pompis eius & offero me ac reddo Deo Patri & Filio eius & Spiritui sancto, trino & vui Deo viuo & vero. Eadem habet Bellouacensis & Fremonus.

CAPVT II
S. Stephani mors & sanctitas miraculis promulgata.

[7] Cvmque duo Legati Cardinales a in Galliam missi, ipsum in solitudine Mureti visitassent, & de eius conuersatione diligenter inquisiuissent, octauo die ab eorum recessu, [S. Stephanus visitatur a 2 Cardinalibus: præscit obi tum saū:] pridie Nonas Februarij, nullo tamen dolore vexatus, se totum contulit doctrinæ discipulorum suorum, & orationi: sciuit enim per Spiritum sanctum diem obitus sui appropinquare. Quibus quærentibus quomodo post eius mortem sine temporalibus viuerent, respondit: Deum solum vobis relinquo, cuius sunt vniuersa, cuius etiam amore cuncta pariter & vosmetipsos reliquistis. Si amando paupertatem ei constanter adhæseritis, [suos hortatur ad paupertatem:] nec a veritatis via declinaueritis, ipse iuxta prouidentiam suam, qua mirabiliter gubernat omnia, vobis quod expedire nouerit largietur.

[8] Et quinta die, dolore inuasus, in oratorium portatus, finita Missa post sacram vnctionem & receptionem Corporis & Sanguinis Domini, [viatico & vnctione munitus,] Fratribus flentibus Psalmosque cantantibus, octuagesimo ætatis suæ anno, in ordine diaconatus, VI feria, VI Idus Februarij, dicens, [moritur 8 Febr. feria 6.] In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, feliciter migrauit ad Dominum.

[9] Quo Patre Stephano defuncto, mox monachi S. Augustini, Præposituræ vicinæ b Ambasaco, cum Capellano eiusdem loci, & magna plebis multitudine,ad cellæ domus Mureti ianuam pulsauerunt, cum mœrore clamantes & dicentes: Boni viri, boni viri, nolite celare nobis mortem Domini Stephani Patris vestri. Vere scimus, vere scimus, quia mortuus est amabilis Pater. Ianitor autem hoc audiens, & volens eos a sepultura remouere, [absentibus reuelata mors eius,] quatenus tanti funeris exequias sine tumultu digne & deuotissime celebrarent, quasi consolando dixit eis: Quid est hoc quod dicitis, quia mortuus est? Imo multo melius solito illi credimus esse. Cui Sacerdos, qui cum monachis & populo venerat, ait: Bene scimus quia mortuus est. In vico etenim nostro quidam puer modo in extremis positus, [a puero moribūdo, conspecta mystica scala & Angelis,] ab heri & nudiustertius loquelam amiserat, qui cum a matre sua exitum præstolante reseruaretur, subito in hæc verba prorupit: Video, inquit, scalam lucidissimam, cuius altera pars cælum, altera pars tangit Muretum; & Angeli multi descendunt per eam, vt animam Domini Stephani Deo gratissimam perducant ad gloriam; subiungens: Nunc audio circumquaque sonare signa. Et hoc vobis indicium est, [qui & mortē suā prædixit:] quia dico vobis veritatem, quia modo moriar, nec vltra loquar vobiscum; sed ascendam cum sanctissimo Patre, & Angelorum multitudine. Quibus dictis expirauit. O felix visio! Et quiscongruentius Virgini debuit testimonium perhibere quam Virgo? Ambo namque Virgines erant, & fidelis seruus & puer qui vidit visionem & retulit.

[10] Mira namque Dei dispensatione decessus illius apud Turonicam ciuitatem & c Versalauum eodem die diuulgatus est: [item alibi in locis remotissimis:] quæ duo loca ab inuicem & a Mureto adeo remota sunt, quod, nisi miraculose id fieret, nequaquam decessus athletæ Christi eadem die sciri potuisset.

[11] Sequenti vero nocte cuidam Canonico d familiari suo per visum apparuit, habitu e roseo decoratus. Nec mirum si roseo, quia Christi Martyr extiterat, [apparet Canonico ex pacto:] dum in præsenti seculo vixerat. Qui quidem Canonicus euigilans intellexit illum debitum mortis persoluisse, & celeriter surgens, pro commendatione eius ex integro diuinum peregit officium. Mutua namque caritate ambo inter se dixerant: Ille qui diutius viueret, exequias alteri celebraret.

[12] Tempore quo Lupardus cum multitudine hominum malefactorum terram Lemouicensem depopulabat, [& 2 captiuis, quos liberat:] capti fuerunt duo homines: f quibus in carcereDeum orantibus, vt eos per merita S. Stephani liberare dignaretur de manibus inimicorum suorum, B. Stephanus apparuit illis fulgidus, dicens eis: Surgite, ne timeatis, & me sequimini, ducens eos secum videntibus cunctis ductor duorum hominum inimicis, & nemo alicui eorum nocuit, nec nocere potuit.

[13] Et quadam die cum Frater Hugo Lacerti, g discipulus S. Stephani, ad domum Mureti venisset, & Presbyterum dictæ domus solum cum suo ministro præparantem se ad Missæ officium in oratorio reperisset, [apparet B. Hugoni, habitu Diaconi ministrās Sacerdoti,] ab oratione surgens, oculos suos ad altare & ministros altaris intentus subleuasset, repente vidit S. Stephanum Leuiticis ornamentis indutum ac refulgentem, velut Diaconum altari & Sacerdoti cum omni deuotione honorifice ministrantem. Quo viso vir Dei Hugo alacris efficitur, lacrymisque perfunditur, & a supremo lumine illustratur. Ad quem Missa finita S. Stephanus se conuertens, alacri vultu subridens palmas extendit, ex qua extensione manuum credimus S. Stephanum suum discipulum ad cæleste vocasse regnū, [eumq; ad cælum euocat.] qui post paucos dies feliciter migrauit ad Christū.

[Annotata]

a Gregorius & Petrus, inquit Bellouacensis cap. 48, inter quos postmodum de Papatu schisma fuit. Nam mortuo an. 1130 14 Februarij, Honorio 3, ipso die electus est Innocentius II, antea Gregorius dictus: moxq; ab alia factione Cardinalium & Antistitum Antipapa ei oppositus Petrus Leonis, atque Auaclerus II appellatus.

b In historia Translationis vicus Ambasiacus vocatur. Bellouac. habet Ambaizaro, vitio librarij. Fremonus cap. 22 Ambazac Gallice vocat, aitq; distare leuca media Mureto. Illic Prioratuserat, dependens a monasterio S. Augustini, quod est Benedictinorum in vrbe Lemouicensi.

c Bellouac. Verseliacum, Fremonus Podium interpretatur, quod nimirum in Vellaunis ea sit vrbs. Reuelatum ergo ait viri sancti obitum Lemouicensibus quibusdam, qui Podium pietatis ergo peregrinatum ierant, & aliis qui Turones.

d Regulari Ordinis S. Augustini, inquit Fremonus, putatq; S. Gaucherium fuisse.

e Fremon. Diaconali tunica, quali in Officio de Martyre vtuntur.

f Quorum vnus, inquit Fremonus, associatus erat domui Bonæ-vallis de Serra in agro Lemouicino.

g Fremonus ita id narrat: Hugo Lacerta cum Guidone de Miliaco, ex Grandimontensi cœnobio Plaignam reuertens, Muretum diuertit, ingressusque sacellum, in quo Missam tunc Sacerdos offerebat, videt Stephanū Diaconi habitu ei ministrantem: varios e Fratribus seorsim ad se vocat, acquȩrit quem ad aram videant? Solum, inquiunt, Sacerdotem cum acolytho, Sensit ergo, soli sibi eam ostendi visionem, &c. De B. Hugone agemus 27 Aprilis.

CAPVT III
S. Stephani paupertas, pietas, pœnitentia, de suo instituto iudicium.

[14] Ceterum si quis scire voluerit, vnde etiam illa tenuis substantia, qua corpus athletæ Christi Stephani sustentabatur, illi aderat, præsertim primo suæ conuersionis anno, quo, humano carens solatio, solus in eremo fuit; reuocet in memoriam quomodo Abdias a Prophetas Domini in spelunca absconditos pro amore Dei pane nutriuit & aqua: [S. Stephanus tota vita alitus vltroneis eleemosynis,] & nouerit, quia nihilominus circumstantium b vicinorum caritas sola Diuina inspiratione huic Dei seruo necessaria deferebat. Qui etiam Danieli in lacu leonum incluso prandium per Abachuc misit; qui per ministerium corui & viduæ Heliam a famis liberauit inedia; qui quotidie dat iumentis escam ipsorum, & pullis coruorum inuocantibus eum; hominis tantæ fidei, quem ad se diligendum absconderat in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum, non potuit obliuisci. Nec nimis esurit panem hominum; qui frequenter panem comeditAngelorum. Solis igitur cælestibus intentus, alimenta corporis a deuotione fidelium, refectionem vero mentis, & vnctionem spiritus a diuinæ contemplationis beneficio affluenter sortitus est.

[15] Nam quomodo non gustaret, quam suauis est Dominus; & dulcedinis eius stillicidia stillantia non haberet, [deditus cōtemplationi,] qui corpus suum castigando & in seruitutem redigendo per districtam c abstinentiam macerabat; etiam lorica ferrea contra carnis insidias & mentis lasciuiam tamdiu incessit armatus, d [lorica ferrea indutus] quousq; toto exsiccato corpore, plenam de seipso obtinuit victriā? Ad cuius eximiæ perfectionis cumulum tanta parcitas vestium lectique accessit durities, quæ cunctis humanæ conditionis facultates cernentibus, vires hominum videatur excedere. Indumenta namque, quibus super loricam induebatur, [& iisdem vestibus hieme & æstate:] nullo tempore minuebantur, aut augebantur: sed in hieme & æstate ad repellendum frigus & cauma æqualia semper erant & eadem.

[16] Stratum vero, in quo post nimiam carnis suæ vexationem fatigationemque ad quiescendum se modicum conferebat, ad eo durum erat, & quieti contrarium, quod in eo dormiens vexari poterat, [quali lecto?] non foueri. Erat enim ex tabulis ligneis instar sepulchri in terra consertis, omni sttamento omnique lectisternio carens,præter illam tunicam ferream, quam semper ad nudam gestabat carnem, vilissimum dumtaxat habitum, quo desuper manebat indutus, Illa ad stratum veniens secum afferebat, illa de strato surgens referebat secum, parcus in cibo, parcus in lecto, & parcus in somno existens.

[17] Exceptis etenim Ecclesiastici officij regularibus debitis, Agenda videlicet diei, & B. Mariæ, ac Fidelium defunctorum, a prima die qua venit in eremum, vsque ad vltimum diem vitæ suæ, Ordinem de sancta Trinitate cum nouem lectionibus, [longas precationes,] & horis canonicis, singulis diebus ac noctibus deuotissime celebrauit. Psalmodiam vero & familiares orationes intantum amabat, & gratiam illius excellentissimæ contemplationis, in qua Deus melius cognoscitur, tam affluentem habebat, quod nunc huius dulcedine raptus, nunc illarum occupatione detentus, frequenter biduo aut triduo a corporali vacabat edulio. [ab caritatem subinde differt,] Verum si pro eorum colloquio, quibus seruata caritate deesse non poterat, ea quæ orando facere vel dicere consueuerat, statutis horis siue temporibus quandoque non impleret, differri quidem poterant, non omitti. [numquā omittit:] Postquam enim ab eo qui aduenerant recedebant, quæcumque hora tunc esset, antequam comederet vel dormiret, omnia quæ de consuetis orationibus, quæ necessario intermiserat,cum omni deuotione restituebat. Vnde plerumque vsque in crastinum nullum sumebat cibum, Christi discipulorum imitator verus, qui propter veniētes & redeuntes manducandi spatium non habebant.

[18] Etenim quia non potuit lucerna accensa latere sub modio, longe lateque sanctitatis eius diuulgata est opinio. [Marci 6 31] Veniebant itaque ad eum vndique multi, [interrogatus cuius ordinis esset,] parui & magni; inter quos ex Diuinæ pietatis dispensatione, in fine suæ conuersationis duo Excellentissimi Cardinales a Summo Pontifice in Galliam missi venerunt, vt Christi seruus Stephanus quia a Vicario Apostolico in exordio propositi sui bene viuendi præceptum, vt dictum est, habuerat, a viris Apostolicis Cardinalibus Christi Vicarius testimonium suæ sanctitatis obtineret. Qui Christi seruus requisitus ab eis an esset Canonicus, aut monachus, seu Eremita, exemplo S. Ioannis Baptistæ se esse negauit, ne superbus videretur ab hominibus, quamquam verissime totum de se posset profiteri. Quemadmodum enim dicitur de Ioanne, dum Iudæi interrogarent illum, quis esset, vel quid diceret de seipso, cum nec Christum, vel Heliam, vel Prophetam, se esse responderet, ipse ait, Ego vox clamantis in deserto; similiter isti duo LegatiB. Stephanum interrogauerunt, dicentes: Quid ergo dicis de teipso, cum fateris quod non Canonicus aut monachus, vel eremita sis, quibus ordinibus fulcitur omnis vita Religiosurum?

[19] Quibus Legatis, cum esset paratus semper ad satisfaciendum omni poscenti se rationem reddere, humillime veluti Ioannes Baptista respondit: Cum de fallaci mundo, ducente nos Christi gratia, [fatetur institutum suum a Pontifice approbatū,] voluimus exire, & a Romano Pontifice, prout melius potuimus, nostram suscepimus pœnitentiam, & cum ipsius præcepto & obedientia in remissionem peccatorum nostrorum huius paupertatis & abiectionis viam sequi proposuimus, etsi sanctos & laudabiles eremitas, quos per totam septimanam absque corporali cibo Diuiniæ contemplationi vacasse legimus, fragilitate nostra non possumus imitari; tamen, quia a via publica aliquantulum declinauimus, & Fratres, qui in Calabria Deo seruiunt vtcumque sequimur, in extremo iudicio, cum Christus venerit iudicare viuos & mortuos, eius misericordiam expectamus. Et ecce vestibus monachorum & Canonicorum, de quibus interrogatis, non vtimur, [se tamen nec Canonicum esse, nec monachum, nec eremitam.] vt videtis, quoniam tantæ sanctitatis vocabula e nobis non vsurpamus: nam Canonicorum institutio habet potestatem exemplo Apostolorum ligandi atque soluendi. Monachorum autem nomine non vtimur, qui nomen sanctitatis, vel singularitatis sortiti sunt vocabulum: quorum illi specialiter monachi dicuntur, qui sui curam agunt, nec aliud cogitant, nisi tantummodode Deo. Eremitarum vero vitam imitari minime valemus, quia in hoc specialiter est vita omnium eremitarum, deuitare seculi tumultus, & permanere in cellulis suis, quatenus vacent orationi & silentio.

[20] Pœnitentiam, quam vigilando, ieiunando, carnem suam spiritui tota die subiiciendo, frigus æstumque tolerando, Crucem Dominicam corde baiulando, & ex caritate se cunctis indigentibus affabilem ac hilarem præbendo, sic libera voluntas, Dei gratia præueniente, [constans in pœnitētiis,] & iugum Domini suaue ac onus eius leue viro sanctissimo atque per omnia laudabilis vitæ Stephano facilem reddiderat, quod nullum laborem sustinere formidabat. Nec vnquam dicebat, quod a multis frequenter dicitur: Fatigatus sum vigiliis, seu ieiuniis, [& indefessus,] aut frigore constrictus sum, vel nocte stratus fuit mihi durus. Sed hoc quantæ perfectionis fuit, quisquis attente seipsum considerat, intelligere valet. Numerum autem genuflexionum venerabilis Patris, quem, [creberrime humi procūbens, callos contrahit, & nasum obliquum;] terram deosculando & cum fronte nasoque percutiendo, humiliter faciebat, scire non possumus: quem vtique propter earum sæpissimam iterationem ipsum etiam credimus ignorasse. Scimus quod manibus ac genibus in modum cameli, earum assiduitate genuflexionum, callos contraxerat, & nasum curuauerat in obliquum.

[Annotata]

a Scriptum erat, Propheta & absconditus. itaq; vertit Fremonus cap. 7 Abdiæ Prophetæ in cauernis latitanti diuinitus subministratam annonam. Sermo est de Abdia dispensatore domus Achab Regis, qui, vt lib. 3 Reg. cap. 18. v. 4 dicitur, cum interficeret Iezabel Prophetas Domini, tulit centum Prophetas, & abscondit eos quinquagenos & quinquagenos in speluncis, & pauit eos pane & aqua.

b Scribit Fremonus, pastores quosdam, dum sparsas per auia pecudes quærunt, vestigia humana obseruasse, eaq; secutos venisse ad Stephani cellam: quem cum illic velle Deo seruire didicissent, panem ei certis temporibus attulisse, ac deinceps alios sparsa per viciniam fama.

c Modicum panis ad vesperam sumebat, inquit idem scriptor, hauriebatq; ad potum aquam e vicino fonte.

d Squammis ferreis connexam consertāq;, vt idem interpretatur.

e Aliquando tamen posteri nomen Canonicorum affectarunt, si vera de iis scribit Stephanus Tornacensis in citata superius epistola. Ipsi certe, inquit, nunc Canonici appellantur, nunc Canonici volunt appellari. Et quomodo cum eis participabunt re, quibus participari dedignantur & nomine? Nec eos Canonicos esse crediderim, quorum & plures numero & prælatione maiores, non Clerici, sed laici, non litterati, sed sine litteris existunt. Nisi forte quis dicat Clericos eorum esse Canonicos, laicos autem eremitas.

CAPVT IV
S. Stephani castitas, erga egentes & ægros caritas.

[21] Miri odoris fragrantia, quam cum eo loquentes, & astantes circa eum, ex ipso procedere sentiebant, [suauem odorem afflat,] totius suauitatis auctorem in eo requiescere testabatur. Verumtamen quantum nobis datur intelligi, meritum erat, quo integerrima virginitas & humilitas animæ, quæ in eo eminebant, etiam in hac vita, dum viueret, donabantur. Fuit enim inter ceteras virtutes in ipso intemerata virginitas, [ob illibatā virginitatem & humilitatem:] quam Christus templi sui conseruator vigilque defensor nulla labe violari permisit: sicut ipse quibusdam discipulorum suorum, quorum numerus a iam excreuerat, confitebatur, dicens: Profecto nullo tempore meam carnem aut spiritum motus libidinis concussit: sed hoc mihi sine dubio maioris timoris ratio. Virginitas in quolibet affectu superbiæ citius perit, quam fornicatione.

[22] Porro cunctas virtutes stabilitas religionis conseruabat in eo integras, quoniam nulla ex caussa procedebat a cella. [cellæ & silentij amans:] Quin etiam per alterum oratorij sui ostium vitabat exire: quasi si vouisset, vt oculos a vagationecustodiret, & in seipso claustrum & tabernaculum Domino præpararet, nolens sponsum dimittere, postquam semel inuenerat, quia diu per arctam viam ipsum quæsierat.

[23] Quam prudenter & quam sollicite de religionis obseruantia, morum maturitate, ac de omnibus quæ ad salutem animæ spectant, [omnes ad virtutem instruit] viua voce, Sanctorumque sententiis & exemplis discipulos suos, & eos qui cum ipso loquebantur, docebat, quia in sententiis suis & doctrinis consiliorum suorum scriptum est, sub silentio pertransimus. Quoties autem inueniebat aliquem verbum Dei audire volentem, non caussa cibi vel somni, frigoris aut æstus retardabat eum ab hoc opere Christi. Diuersis itaque diuersa monita salutis dare, prouidens verbis suis vt instantius audiretur, [infatigabiliter:] conuenientia inducens ænigmata, quasi mel in cera reclusum protendens.

[24] Nec quærebat discipulorum suorum corpora necare, sed vitia. Vnde tamquam fidelis dispensator & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, in cibis & vestibus ceterisque humanæ fragilitatis necessitatibus, [suorū necessitatibus prospicit,] eis æquo libramine indulgebat: hoc tantum ab eis exigebat, vt Deum super omnia diligentes, ei dicere veraciter possent: Propter te mortificamurtota die, æstimati sumus sicut oues occisionis, dicens Fratribus venerabilis Pater: Sciatis pro certo, quod in hac solitudine fere L annos compleui, [ad mortificationem hortans & fiduciā,] quorum alij in magna egestate, alij in magna fertilitate transierunt: Diuina vero bonitas sic semper ad mensuram mihi omnia contulit, quod in egestatis tempore nihil necessarium defuit, nec in vbertate quidquam superauit. Similiter vobis eueniet, si vitetis omne superfluum; [suo exemplo:] nam necessaria neminem damnant: tantum in Regula de Euangelio per me sumpta perseueretis.

[25] Erga discipulos cum summa discretione tantum beneuolus atque misericors Pater amabilis erat, [largius iis prouidet, dū carior annona:] quod in egestatis tempore panem cum ceteris victualibus abundantius solito ipsis discipulis ministrabat, subiungens huiuscemodi caussam prouidentiæ: Cum panis magis incipit amari annona deficienti, tunc edendi voluntas solet in hominibus crescere: vnde necesse est relegatis in carcere Christi eo tempore largius cibaria ministrare, vt exultantes nomen Domini benedicāt.

[26] Postquam vero disponente Deo discipulorum eius creuit numerus, [legit ad mensam, humi sedens:] non quasi vnus ex illis in illis factus est, sed minor omnibus illis. Nam sicut consuetudo religionis est, in refectorio ad mensam sedentibus & residentibus illis, ille humiliter humi residebat, legendoPassiones Sanctorum vel Vitas Patrum, vel aliam ædificantem scripturam; vt corporum alimenta sumentes, illius sententiæ recordarentur: Non in solo pane viuit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei. [Matt. 4. 4] Legerat quippe & memoriæ commendauerat, Quanto maior es, humilia te in omnibus, & coram Deo inuenies gratiam. [Eccl. 3. 20] Et illud, Qui voluerit inter vos maior esse, erit omnium seruus. [Marci 10. 43] Et inter alios recumbens in infimo loco, neminem discipulorum in occursum sui surgere volebat, locum ministri tenens in persona & habitu.

[27] Et multitudine nobilium virorum, qui venerant eum audire, die aduesperascente discedente; [a pauperibus & infirmis auelli non potest, vt a Christo:] egenorum turba cum ipso remanente, paralyticos tamquam fratres osculabatur, respondens discipulis suis admonentibus eum, vt ad ipsos fatigatus accederet: Modo cum Christus aduenit, me recedere dicitis, qui hodie moratus sum cum seculi huius potestatibus? Absit hoc in me dedecus, vt Christo non occurram. Vnde gratiæ prærogatiuam ab illo Patre luminum, a quo est omne datum optimum & omne donum perfectum, tam efficaciter Deo & hominibus amabilis Pater S. Stephanus acceperat, quod, præsertim discipulis suis, [secreta cordium cognoscit:] quid cogitabant, & tentationes, quas a diabolo patiebantur, aptissime dicebat; & qualiter prauis cogitationibus & importunis tentationibus viriliter resisterent,tamquam pius Pater, & de salute eorum bene sollicitus, eos prudenter instruebat.

[28] Nec non multis modis discipulos suos instruebat, qualiter de vita sua inquirentibus responderent, dicens eis: Fratres, ne miremini si nonnulli a vita vestra moribus discordant: quandoquidem ab eo, quod illi tenent, disceditis, [de sua Regula quid responderi velit?] & non vultis eos sequi in hoc quod faciunt, nolens per eos reprehendentibus mentionem fieri institutionum suarum regularum, vt de vita regulari eorum, cum sancta sit, nullus dubitet hominum.

[Annotatum]

a Scribit cap. 8 Fremonus, cum annum integrum in Muretensi eremo exegisset S. Stephanus, vnum aliquem in illius se disciplinam tradidisse, dein alterum: longe post plures eorum exemplum secutos.

CAPVT V
S. Stephani miracula, monita, mortis memoria.

[29] Frequenter etiam, cum discipulorum suorum poscebat infirmitas, ne in hoc mari magno & spatioso huius mundi fluctibus submergerentur, suis eos orationibus adiuuabat. Erant enim preces eius tantæ virtutis apud Deum, [precibus multos periculo eripit:] quod ipso cooperante ab ipsis dæmonum faucibus & prauis machinationibus homines capti poterant liberari. Quod vt manifestum sit, de pluribus miraculis, quȩ per orationem ipsius, Dominus operari dignatus est, hic breuiter duo narremus. Igitur miles quidam cuiusdam criminis tenebatur reus, qui ad virum Dei accedens, quasi vnus de stultis hominibus loquens ait: Obsecro te, serue Dei, noli pro me Dominum deprecati, quia quoddam peccatum, cui adhæreo, intantum diligo, quod nullatenus illud odire vel relinquere nolo: sed timeo mihi contingere, si pro me tua caritas exorauerit. [militem, pro eo inuito orans, conuertit:] Vnde peto, ne mihi in hac parte subuenias. Tuis ergo orationibus aliis auxiliare, mihi minime. His dictis, stultus miles recessit. Quo audito fidelis athleta Christi caritatis incendio inflammatus, tristis remansit & anxius, ingressusque capitulum, reserato cum lacrymis sermone stulti militis, & ipso cum Fratribus orante pro eo sine intermissione ad Dominum, peccator rediit de iam dicta stultitia veniam postulans, & suæ iniquitati ex corde renuntians, orationum suffragia a dicto seruo Dei vehementer petiit, vt sua iniquitate resurgere posset. In quo facto cognoscitur caritatem quantam habuit, qui donecerrantem proximum ad viam veritatis reduxit, preces cum lacrymis Domino fundere non cessauit.

[30] Est & aliud fidei eius præclarissimum opus, huic non dissimile. Cum enim intimatum, Fratribus conquerentibus & dolentibus, [captum a latronibus,] viro sancto fuisset, quod homo quidam eorum familiaris, satis opulentus, victualia ipsis in eremum deferens, traditus a suo perfido a hospite duobus latronibus fuisset, qui eum in speluncis ligatum, vt se versus eos redimeret, tenebant; seruus Christi Fratribus ait: Scio, cui manifestum est de homine vbi sit, & quomodo se habeat: verumtamen nudatis pedibus eamus in oratorium, & gloriosæ Virginis Matris Domini, in cuius obsequio homo captus est, [ope Deiparæ implorata,] imploremus auxilium. Nullus est carcer, nullusque est locus, de quo sine mora eum nobis reddere ipsa non possit. Et cum hoc factum, ecce crastina die diluculo proditor hospes & duo latrones vinculis religati, cum homine, quem ceperant, soluto & libero, ad cellæ Mureti ianuam pulsantes adstiterunt: quos Frater ianitor intuens, [liberari impetrat:] Patri spirituali, qui more solito eadem hora discipulos in Capitulo instruebat, secreto manifestauit. Sed Christi seruus gaudium mentis vultu dissimulans, verbum Dei, quod inceperat, minime prætermisit; dans Fratribus exemplum, quod non inmiraculis, sed in solo Deo gloriarentur. Et deinceps completo sermone, fures & proditorem a vinculis, quibus erant religati, absoluit & tutos ac liberos abire permisit.

[31] Fuit exul spontaneus, exemplo Abrahæ, de terra & de cognatione sua egrediens B. Stephanus, [large subuenit pauperibus,] in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione deuotus, in caritate pefectus, spem suam Deo committēs, nihilque amori Dei præponens; temperamentum habens in prosperis, patientiam in aduersis: a quo nemo pauperum vacuus recessit aliquando: illud iugiter mente replicans, quod Deus in Euangelio ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Matt. 5. 7] & illud: Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis; quia sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum, & de Beato Iob legitur: Ianua eius omni aduenienti patebat. [Luc. 11. 41] [Eccli. 3. 33] Et sic ipse cum Beato Iob potuit libera voce clamare: Ostium meum viatori patuit. [Iob 31. 32] Erat pes claudorum, & oculus cæcorum, orphanorum pater, ac viduarum consolator. Illa vero quæ de ipsa parochia suscipiebat, pauperibus eiusdem parochiæ vbi habitabat, non extraneis impendebat, dicens: [præsertim accolis:] Nos in locum istorum pauperum venimus aliunde, eleemosynas debitas illis suscipientes: quassi possumus, oportet eisdem reddere.

[32] Sed post lectionem, in qua summopere vacabat, sciens quod lectione sensus augetur, & intellectus tribuitur; eo quod lectio docet quid caueatur; seminabat in plebem virtutes, verba fructu fidei redundantia, sufficienti sale discretionis condita, velut aromaticis vnguentis infusa; [omnes ad virtutem hortatur:] instando secundum Apostolum opportune & importune, arguendo, obsecrando & increpando, in omni patientia & doctrina & more B. Ioannis Baptistæ prædicantis in deserto, peccatores ad eum venientes de peccatis suis arguebat, ipsis adhibens dignas curationes sermonum, & vbi de his salubre medicamentum ostendens contra vulnera insidiatoris malagma confessionis, cum autem videbat peccatorem trepidantem, eidem dicebat: Frater mi, ne terrearis; Deum vincere non potes, vt plus valeas peccare quam ipse dimittere. Certe Petrus Apostolus nondum fraudes diabolicas perfecte cogitauerat, cum Christum interrogauit, vtrum fratri peccanti septies dimitteret. Sed Iesus multiplicauit veniam, non attendens discipuli ignorantiam.

[33] Talia pœnitentibus dicebat: obstinatis & defendentibus se rigidus & asper erat, non discedens tamen a modestia; rigore vtens in discussione iustitiæ, & misericordia in definitione sententiæ: & indisciplinationes, & transgressiones discipulorum suorum a regula eius recta, arguebat clementer, [suorum errata corrigit:] & tolerabat quantum debebat & oportebat patienter. Eratque in eo mira in cunctis operibus discretio, & immutabilis erga omnes dilectio, mœstos consolans, & agenda demonstrans, ad æternam vitam instanti studio subditos incitans; dicebat enim suis subditis multoties: Ideo debuistis relinquere possessa exterius, vt manifeste possitis videre quid estis interius, nullatenus hic remansuri, sed alibi moriendo transituri. Vnde minus video, cur ampliora velitis cum qualiscunque victus suppetit. Paupertatem ergo diligite; [paupertatem commendat.] de substantia vestra semper timorem habentes, ne in bonum valeatis expendere secundum Domini voluntatem. Sed de iis quæ non habetis, securi estis, quod de his rationem non reddetis.

[34] Sed hoc non euacuat spiritualem paupertatem, si quis illud desiderat, vnde solummodo Deo seruiat, [Eleemosynæ, vt accipiendæ.] & nemim paratus est propter eamdem opinionem iniuriam facere. Iacob Patriarcha victus petiit necessaria, panes ad vescendum, & vestes ad induendum. Omnium tamen quaslibet eleemosynas, etiam datas a pauperibus, nullatenus Christi seruus respuebat. Imo commodius illas accipi debere iis verbis perhibebat, cuilibet Fratrum dicens: Nonne vides de paupertate quidte instruit facere? Christum vult lucrari tecum, piissime tibi etiam suadendo, quod vlnas extendit, in eleemosynas dando, mercedem proculdubio spectat ab alio. Munus igitur illius congaudenter accipe; confestimque, si potes, abundantius ei retribue; monens vt laudet Deum, ex eo quod patrimonium Deo creditū nec respublica eripit, nec fiscus inuadit, nec calumnia aliqua forensis euertit.

[35] Ipse etiam ex omnibus, quæ egisset bonis nihil meritis suis tribuebat, nihilque in viribus suis vnquam præsumebat; sed omne opus suum, ad Deum semper conferens, in cunctis actibus eius auxilium implorabat, exemplumque salutare ex sua bona conuersatione donabat, forma gregis factus ex animo, [exemplo aliis prælucet:] sciens quod non est laude dignum quod docet quis, nisi dictis facta cōiunxerit; sed potius si quod docet facit, ei gloriosius habetur. Ideo fuit Deo & hominibus amabilis Pater, quæ docebat agēs, & quæ agebat docēs, nec aliud ore promēs, aliud corde voluens; sed quod ore docebat, opere contrahebat, exemplo Apostoli qui ait, Castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne forte cum aliis prædicauerim, ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9. 27] Sūma quoque bonitate subditos regebat, & summa seueritate seipsum domabat.

[36] Insuper itaque sanctitatis recitato proposito S. Stephanus perseuerans præbuit se futurum vas electionis, vtile Deo ad omne opus bonum paratum. Et in omni sua conuersatione, quasi Lucifer inter astra refulgens rutilabat specie, robustus virtute, sic in se exercebat, quasi semper inciperet, & sic se præbebat, quasi quotidie moriturum. [semper memor mortis,] Semper enim ante oculos eius dies vltimus versabatur, semperque mens eius cælestia meditabatur, pericula aliena in se pertimescebat, aliorumque casus, suos esse iudicabat, finem vitæ suæ semper considerabat, vigiliis, orationibus, suspiriis, gemitibus, lacrymis, [& ad eam se parans,] genuflexionibus, ieiuniis, eleemosynis vacans, studiose vita spirituali & doctrina salutari florebat & redolebat, pennis contemplationis sanctæ frequenter sursum volabat, ardentique desiderio in cælis habitabat: hostem præterea inuisibilem orationibus repellere iugiter contendebat, pugnans ore, non gladio, orationibus, non telo. Cunctis autem diebus, cunctisque horis diei flagitabat præsidium, vt dignus post huius mundi lucem venire posset ad brauium. [resistens diabolo,] Non enim poterat in eo iuuenire humani generis inimicus quod fraude deciperet, aut simulatione fuscaret: nam quidquid bonorum in principio arripuit, vsque ad finem vitæ nullis negotiis passus est implicari, sed integrum & sanum propositum seruans, in nullo cœptamregulam commutauit, Crucem Dominicam mente & corpore baiulans. [constans in bono.] Vnum sollicitus erat, omnino peccatores ad viam veritatis reducere, omnibus volens proficere, & nulli nocere. Studebat se vas sanctificatum exhibere, vt habitatorem Dominum in mentis suæ hospitio posset habere, & post eum in odore vnguentorum eius currere; finitoque eius vitæ agone ante ipsius faciem apparere. Eia igitur, dilectissimi, deuotissime supplicemus, vt ex imitatione & precibus tanti Patris det nobis proficere taliter, quod suæ perpetuæ felicitatis mereamur participes esse.

[Annotatum]

a In vico Bunaco, inquit Fremonus, additq; captiuum ductum in vallem intra densos saltus Vigennæ amni vicinos, ac diu quæsitum S. Stephani iussu: vbi eum liberum adesse ianitor Sancto nuntiauit, Lectionem spiritualem, quam tunc ad suos habebat, primum absoluisse, dein ad ianuam abiisse. Alius, inquit idem auctor, [Annonam ei missam diripientes prodigio puniti.] equum panibus onustum ad monasterium ducens, in latrones quoque incidit, quos monuit ne ea diriperent, quæ viro sancto eiusq; discipulis mittebantur. Explosere ij dicta, qui se assererent biduo nil comedisse. At panes non potuere vel gladiis secare, nedum manibus diffringere. Delictum agnoscunt, cuius vt a Sancto veniam exorent, perduci se ad eum postulant. Ille subridens, panem leuissimo conatu frangit, atque eos monet vt ab infami ea vitæ ratione desistant, ac honesto opificio discant vitam tolerare.

TRANSLATIO S. STEPHANI.

Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia (S.)

[1] Dato corpore sanctissimi Stephani sepulturæ, Fratres de conuentu suo vnum, [Sub 2 Priore Petro, viro sancto,] Petrum scilicet Lemouicanum, in Priorem & spiritualem Patrem sibi concorditer elegerunt. Hic a prius in seculo venerabilis Sacerdos, postmodum in Religione paternæ traditionis & voti, quod fecerat, æmulator existens, Deo & hominibus carus & amabilis fuit. Sub cuius regimine, grege Dominico in augmentum proficiente, b locum de Mureto, in quo Fratres seruiebant, [infestati ab alijs monachis Grandimontenses,] diuque cum sanctissimo Patre suo seruiuerant, monachi vici de Ambasiaco, abbatiæ S. Augustini de Lemouicis, calumniari cœperunt. Sed qui potius auferenti tunicam, pallium volebant dimittere, quam vnde ad placita & litigandi consuetudinem traherentur habere, [locum aliū perquirūt:] locum alium vigilanter perquirere curauerunt, vbi caput Religionis suæ conuenienter constituerent, Deoque sincere, libere, & quiete seruire possent.

[2] Locis itaque diuersis a Fratribus sedulo peragratis, nullo tamē idoneo reperto, [orantibus simul in Missa,] tandem diuinitus illuminati, salubre consilium omnes vnanimiter iniuerunt; vt Prior scilicet cum omni humilitate ac deuotione Missam celebraret, & cum Fratribus vniuersis affectu præcordiali supplicaret Domino, vt clementer eis consuleret, & quod postulabat, indicare non differret. O mira Dei clementia, & perenni memoriȩ commendanda! Potuit fortasse liuor Dei seruis moliri calumniam; sed vnde eos comprimere voluit, inde amplius dilatauit. Nam immensa & ineffabilis supernæ dispensationis prouidentia locum latiorem, & ad obseruantiam religiosȩ conuersationis & situ & nomine magis idoneum eis a constitutione mundi parauerat: cuius loci nomen etiam per diuinam vocem audire meruerunt. Priore namque, sicut condictum erat, Missam celebrante, cum Agnus Dei ter cantatum fuisset, & tam ipse quam omnes alij Fratres ardentissime Dominum exorarent; quædam cœlestis vox audita est, dicens: c In Grandimonte, In Grandimonte, In Grandimonte. [voce cælesti indicatur Grandis-mons:] Hanc sane beatissimam vocem Prior & nonnulli de Fratribus audierunt. Finita vero Missa, quæsiuit Prior a Fratribus, si cælicam audierant vocem? Et cum vnus eorum confestim diceret; Ego audiui eam ter dicentem, In Gradimonte; & alij similiter, cuncti affluenter lætati sunt & consolati ac confortati, vehementer diuinæ pietatis largitorem proptergloriosam reuelationis felicitatem mirari & laudare studuerunt. Et quia in Grandimonte aduersus Principes & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, milites Christi ne perderent cælestia, semper erant pugnaturi, merito ibi auditum est nomen eius, vbi victoria, quam de antiquo humani generis hoste Christus habuit, quotidie celebratur.

[3] Pergentes igitur ad locum Diuina reuelatione compertum d satis Mureto vicinum, ecclesiam & domos ad habitandum, iussione Domini, cuius erat, omni festinatione fecerunt. [e o migrant cum S. Stephani corpore:] Quibus vili schemate vtcumque pactis, reuersi sunt Muretum, vbi nonnulli de Fratribus remanserant: & accipientes sanctissimi Patris gloriosum corpus, transtulerunt illud in Grandimonte, paucisque scientibus reconderunt subtus presbyterium ante altare. e

[4] [id postea translatū 25 Iunij:] Tempore vero Domini Bernardi quinti Prioris Grandimontis, coadunato in Grandimonte capitulo generali, celebrata est f Translatio corporis beatissimi Stephani, sequenti die Natiuitatis Præcursoris ac præconis Domini Saluatoris: vbi interfuit Frater quidam Guillelmus nomine, qui nimia surditate ambarum aurium afflictione confundebatur anxie. Qui cum audisset Sanctum Dei a supradicto Priore & ab omni conuentu a claustro in ecclesiam deferri, accessit velociter ad sarcophagum, vbi g sotulares S. Stephaniadinuenit: accipiensque eos, [surdus per eius calceos sanatus:] cœpit mittere digitos infra sotulares, & exinde extrahere quod cumque inuenire poterat, & in aures suas transferebat. Cumque ita plenus bona fide ac spe diutius fecisset; auditum, quem amiserat, veraciter recuperauit.

[5] Pannus etiam, quo sanctȩ eius reliquiȩ ossium inuolutæ fuerunt, a Sacerdote, [pannus, quo inuolutæ reliquiæ, comburi nequit:] qui decentiori panno eas inuoluerat, semel & iterum atque iterum proiectus in ignem, comburi non potuit. Et nihilominus quidam S. Stephani discipulus, qui lumen amiserat oculorum, prostratus & orans ad eius sepulchrum, pristinum recuperauit visum.

[6] Cum h Remundus de Plantadio miles morbo paralytico corporis sui medietatem amisisset, ad Grandimontem se deferri fecit: [cæcus ad eas recipit visum:] & a quodam filio suo ex vno latere, a Priore secundo Grandimontis ex altero, totus fere portatus ad ecclesiam, postquam super lapidē, sub quo ante altare S. Stephani corpus sepultum erat, pedes suos tenuit, libera voce exclamans ait: Sinite me, nolite me iuuare; ego enim in hoc loco, in quo pedes teneo, modo sanus factus sum. Dico autem vobis, [paralyticus sanatus.] quod hic iacet Sanctus aliquis tumulatus, pro cuius amore & meritis mihi Deus contulit sanitatem.

[]

[Annotata]

a Premonus cap. 22 ait 60 annorum fuisse, ex quibus 30 in religione egerat.

b Idem cap. 23 Ambazacenses monachos ait conspecto concursu populi ad S. Stephani venerandum sepulchrum, inuidere eius discipulis cœpisse, deq; eorum sanctitatis opinione detrahere, & per rusticos Ambazacenses turbare eorum quietem. Potius videntur locum ipsum sibi vindicare voluisse: vnde mox dicuntur Muretenses noluisse habere, vnde ad placita & litigandi consuetudinem traherentur.

c MS. habebat constanter, In Gradimonte; ex incuria amanuensis, vt opinor.

d Leuca vnica distat, inquit Fremon.

e Tradit idem, ist hic repertum vetus sacellum, S. Bartholomæo sacrum, aut certe tunc ædificatum.

f Scribit Fremonus, suasisse Bernardum Priorem Generalem an. 1167, vt quo die in Grandem-montem translatæ primum S. Stephani reliquiæ essent, eo solennis ageretur per annos singulos memoria illius Translationis, & stabilitæ in Grandimonte habitationis.

g Sotulares calcei sunt. Ita 4 Ianu. in Vita B. Rogerij Ab. Ellantij cap. 7 nu. 12. [Sotulares.] Sotulares nihilominus tamdiu frequenter portabat foratos, donec stramen per soleas exiret. XI Ianuarij in Vita S. Egvvini Ep. cap. 4 nu. 19: Puluerem de domo sua sumpsit, & sotulares impleuit, vt tute iurare posset, quod super terram suam starer. 8 Ian. in 2 Vita S. Gudila Virg. cap. 2 nu. 8 subtalares dicuntur. Quæ vox magis probatur Gerardo Ioanni Vossio lib. 3 de variis glossematis cap. 51, vbi hæc affert ex nostro opere exempla.

h Fremondus Raymond de Plantat Gallice vocat. Sed contigisseait hoc miraculum post paullo quam Mureto translatæ erant Sancti reliquiæ, itidem vt duo præcedentia: quare veritum Petrum secundum Priorem, ne populorum concursu quies religiosorum turbaretur, supplicasse Sancto vt a miraculis faciendis desisteret; & nulla amplius facta, quoad is vixit.

RELEVATIO S. STEPHANI.

Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7911

Avctore Geraldo, ex MSS.

[1] Cvm ordo Grandimontis diu post transitum beatissimi Stephani Confessoris Christi, [S. Stephani eleuatio & canonizatio petitur a Clemence 3.] Diuina largiente gratia, religione ac sanctitate populis multiplicatus, in magna pace, caritate & honore, prosperitate non modica persisteret, a Girardus VII Prior Grandimontis, habito consilio cum ducentis & XX Clericis, ac LX Fratribus cōuersis, ad electionem dicti Prioris in Grandimonte congregatis, pro releuatione B. Stephani Confessoris, duos Fratres b cum litteris Prælatorum multorum & Principum a c Clemente Papa III obtinenda transmisit.

[2] Qui Clemens, visis litteris tantorum Prælatorū & Principum, negotium releuationis dicti Sancti, Deo disponente, fideliter adimplere curauit, credens quod si suo tempore tale ac tantum opus perficere posset, magnum præmium apud Deum meritis B. Stephaniperēniter obtineret. Habitoque cum sacri sui collegij Fratribus cōsilio, ad releuationē dicti S. Stephani præfatus Clemens Papa III hoc modo processit: [qui, secundum inquisitionē miraculorum antea factam,] Cū bonæ memoriæ prædecessor noster Vrbanus, audita fama religionis, & vitæ cōmendabilis puritate, qua sāctæ recordationis Stephanus, ordinis Gradimontis institutor enituit, tantis etiam miraculorum testimoniis omnipotens Deus, ipsius voluit mundo merita declarare, Legatis, quos ad partes Gallicanas direxit pro quibusdam Ecclesiæ negotiis tractandis, plenam circa hæc inuestigationem committere voluit, vt & ipsorum ceterorumque virorum, quibus sine dubitatione fides est adhibenda, testimonio, [rogante Rege Angliæ,] ad id agendum procederet, quod & fidelium commodis, & eiusdem sancti viri honori, qui hactenus velut in sterquilinio gemma latuerat, congruere videretur; Nos etiam testimonio carissimi in Christo filij nostri d Henrici illustris Anglorum Regis, necnon venerabilium Fratrum nostrorum Cardinalium, & aliorum multorum Episcoporum, plenius instructi de vita, [legitime Sanctum declarat:] meritis, & conuersatione, qua sæpedictus vir sanctus asseritur floruisse, & quod eum multis miraculorum indiciis diuina voluerit pietas illustrare, huiusmodi executionem dilecti filij nostri e Ioannis tituli S. Marci Presbyteri Cardinalis & Apostolicæ Sedis Legati duximus arbitrio committendam,per Apostolica illi scripta mandantes, vt ad Grandimontem accedens, ipsum inter Sanctos, auctoritate, qua fungimur, nos denuntiet ad scripsisse, deinceps in Sanctorum catalogo numerandum, & per ipsius merita Redemptoris suffragia decreuisse cum reliquorum interuentionibus postulanda.

[3] [corpus eius eleuatur.] Conuocatis igitur a dicto Legato apud Grandimontem cum dicto Legato multis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus quoque & viris religiosis, ac plebe innumerabili, corpus beatissimi Stephani Confessoris a loco, vbi humatum subtus presbyterium ante altare iacebat, cum digno honore eleuatum extitit, populo præcedente & subsequente cum hymnis & laudibus deducitur, [sanatur tunc ibi claudus & mutus:] & super altare ecclesiæ Grandimontis B. Mariæ Virginis honorifice collocatur. Cū igitur Bituricensis Archiepiscopus præcepto dicti Domini Legati Missam in honore præfati S. Stephani Confessoris deuote celebraret; puer quidam, qui ex vtero matris suæ claudus & mutus ac manibus aridus extiterat, Dei virtute & meritis S. Stephani loqui & ambulare cœpit, manusque suas ad libitum mouere. [tumore colli constrictus:]

[4] Post quem adolescens vesicam habens in collo tantam, quod faciem suam aliquorsum, nisi simul cumtoto corpore, diuertere, nec sursum aspicere valebat, quia mentum eius conglutinatum & coniunctum cum pectore permanebat, [aridam habens manum:] meritis eiusdē Sācti ante Missam sanatus fuit omnino a vesica prædicta. Et puella quædam manum dexteram curuam & aridam ab vtero matris suæ habens, cum ceteris in Grandimonte adueniens, dum oraret, manum, quam prius aridam & curuam habebat, Dei virtute & meritis S. Stephani; & ad signandum se extensam & erectam habuit, digitisque abinuicem disiunctis. Et quidam nomine Stephanus, [alius cæcus:] vici S. Hilarij iuxta Beneuenti cœnobium, qui cæcus a natiuitate extiterat, vnicus filius matris suæ viduæ pauperrimæ, orando ad sepulchrum ipsius S. Stephani visum recepit.

[5] [mortuus S. Stephani meritis suscitatur:] Ad quæ miracula repletur clamoribus ecclesia, mirantur atque extolluntur Dei magnalia, videntur atque laudantur B. Stephani merita. Inter alia siquidem innumera miracula, quibus diuina pietas voluit B. Stephanum illustrare, accidit quod, dum ecclesia Grandimontis ædificabatur, lapis magnus in altum delatus, corruens obuium habuit Geraldum magistrū operis, quem grauiter collisum occidit. f Qui quidem Geraldus, ad preces flebiles Domini Stephani de Lissiaco quarti Grandimontis Prioris & Fratrum ad sepulchrumS. Stephani orantium, vitæ pristinæ redditus fuit. [item alia:] g

[6] Et cum homo quidam territorij Pictauiensis cum vxore sua, Petronilla nomine, in festo ipsius Sancti ad Fratres h de Boscoaloni veniret; eiusque vxor de iumēto casu pedem incaute ponēte cadens expirasset; dicto homine cum lacrymis clamante, Sancte Dei Stephane adiuua me; nunc appareat bonitas tua in reddendo mihi vxorem meam; Diuino nutu ipsa respondit: Heu mi Domine, numquid pro me anxius fuisti? Certe bene eram; multo melius extiteram. Tūc vir exultans leuauit illam super iumentum, & cum gaudio quo tendebant peruenerunt. [alius ab igne sacro curatus:]

[7] Insuper miles quidam territorij Lemouicensis, morbo ignis infernalis pede inuasus, veniens ad ipsius sancti viri tumulum, per manus suorum deportatus, orans & lauans lapidem aqua, sub quo corpus dicti S. Stephani sepultum erat; & eamdem aquam infundens vlceri, confestim extinctionem ignis, curationemque pedis ac mitigationem doloris obtinuit.

[8] Nec non & homo quidam, nomine i Reginaldus, eiusdem territorij Lemouicensis de visitatione domorum Grandimontis, [incendium repressum:] Mureti, & de k Plantia ad villam rediens, videns illam villam, in qua manebat, subito accendi; rogando Deum, vt per merita serui Dei Stephani ab igniuomis domum suam, cum omni sua supellectile liberaret, obtinuit quod ille ignis domum suam nec etiam festucam vnam lædere fuit ausus.

[9] Ecquid dicam? Adducuntur ad eiusdem Sancti tumulum cæci & illuminantur, [plurima alia facta miracula.] claudi & curantur, muti & sanantur, dæmoniaci & liberantur, amentes & mutantur, ægri & sanantur, mortui & suscitantur, surdi & adiuuantur: de quorum multitudine miraculorum pauca dicta sint, ne verborum prolixitas vel audientibus sit onerosa.

[Annotata]

a Fremonus Gerardum vocat, Geraldum Officia Ordinis.

b Conuersos ait idem Fremonus, siue Laicos.

c Clemens 3 sedit a 6 Ian. 1188 vsque ad 10 April. 1191.

d Hicerat Henricus 2, qui obijt an. 1189 6 Iulij, cum regnasset annos 34.

e Erat is patria Anagninus, ex Comitibus Signiæ, ab Adriano 4 creatus Cardinalis an. 1158.

f Prior hunc deinceps aluit teste Fremono: vti & alium ibidem visu donatum Vicecomes Lemouicensis. [cæci 3 illuminati.] Senex quidam ex vico Ambazaco, eodem tempore, ante tamen aduentum Legati Apostolici, orans in æde Grandimontensi, efformato a Priore signo sanctæ Crucis, illico visum recepit.

g Eo quoque tempore, cum ingens arboris truncus, vt secari serra posset, [quidam mortis periculo ereptus.] moueretur, impetu deuolutus Ioannem monachum oppressit. S. Stephanum subito inuocat Stephanus Abbas qui aderat: ac mox incolumis exurgit Ioannes.

h Interpretatur Fremonus, domum de bois d'Aulonne, quamait in Pictonibus sitam.

i Girardum vocat Fremon.

k Idem Plaigne interpretatur.

MIRACVLA S. STEPHANI
ex Vita Gallica per Car. Fremon.

Stephanus, Fundator ordinis Grandimontensis in Gallia (S.)

Ex Car. Fremon.

[1] Lvbet aliqua hic, a Carolo Fremono edita,S. Stephani miracula exponere, haud vlla tamen certa serie nexa inuicem, sed carptim collecta.

Geraldus quidam, propinqui vici incola, Muretum venit, Sanctoq; retulit, vxorem sibi domi infirmam esse, nec suppetere quo se aut eam alat, qui dies noctesq; aßistere illi debeat, adeoq; nil agere operis amplius poßit: quare deserendam eam sibi, [Pecunia a S. Stephano inopi data multiplicatur:] si viuere ipse velit. Miseratus hominem Stephanus, monet ne relinquat, contrarium olim pollicitus cū matrimonium iniit: spem collocet in Dei auxilio, qui neminem destituit: simul panem ei largitur, nummumq; argenteum, & spondet eo & vxorem & familiam eius omnem sufficienter sustentarum iri. Redit hilaris domum Geraldus, dumq; vxori quid a Stephano acceperit monstrat,ita multiplicantur in manu eius nummi, vt retinere omnes manu non valeret, sed multi in terram deciderent. Neque ea illum pecunia defecit, quoadin viuis vxor fuit. Ipse exinde Geraldus & Stephano gratias egit, & illa ex pecunia diuinitus aucta nummos Mureti obtulit: qui diu in miraculi memoriam accurate seruati sunt.

[2] Boso, vir nobilis, Mureti benedictum die Cœnæ Domini panem poposcit: [morbi curati accepto ab eo pane,] quem a S. Stephano sibi oblatum reuerentißime asseruauit: ac postea ex eo ægris particulas largitus est, qui omnes restituti sunt sanitati. Quæ ille miracula late vulgauit. Viget etiamnum ea consuetudo, vt in Grandimontensi aliisq; Ordinis monasteriis eo die panes benedicantur, [qui in Cœna Domini benedictus:] in subsidium inopum atque infirmorum, quos alij multi certatim expetunt.

[3] Postquam Translationis S. Stephani anniuersaria instituta anno ⅭⅠƆCLXVII celebritas erat, plurima variis locis euenere miracula. [eius ope domus ab incendio seruata:] Cum in Senonum metropoli ingens ortum incendium esset, ac plurimæ iam domus in cineres redactæ; Genulphus quidam Matricis Ecclesiæ Canonicus, S. Stephani admodum studiosus, vt qui iam eius Ordini cœnobium de suis facultatibus ædificarat; in domum suam se inclusit, nec vllis amicorum famulorumq; precibus perpelli potuit vt egrederetur, dicens se probaturum, quam expediat, Ordini Grandimontensi Sanctiq; Stephani venerationi addictum esse; planeq; confidere eius tutela seruatum iri ædes suas. Ita euenit; nam omnibus circum ædificiis incendio vastatis, nihil illæ incommodi pertulere.

[4] Quo fere tempore Petronilla, vt supra in historia Reuelationis numer. 6 narratum, cum marito adiens ad Fratres Domus Boscoalonis, ex iumento collapsa fractis ceruicibus, ad vitam fuit S. Stephani auxilio reuocata; alia quædam apud Lemouices matrona, apprime studiosa Fratrum Podij-Giberti, quæ multas in eos eleemosynas erogabat, morbo correpta, cum se vi eius sensim tendere ad extrema sentiret, [mortua suscitata, vt Sacramenta suscipiat:] filium rogat vt se sacramentis muniendam curet. Aduocat puer Sacerdotem, sed domum reuersus, matrem reperit mortuam: mœrens ergo noctem totam in precibus exegit. Diluculo dum ad stratum matris accedit, viuam inuenit, petentem identidem ne se absque Sacramentorum præsidio mori patiatur. Euocatur denuo Sacerdos, tribuit ei Sacramenta: illa post paullo pie & quiete moritur.

[5] E Gasconia vir nobilis captus coniectusq; in carcerem ab Guilielmo Gordono, ad petendum S. Stephani auxilium, cuius erat aßiduus cultor, se vertit: noctes aliquot in precibus exigit. Adest illi nocte quadam Sanctus, vinculis eum soluit, [captiuus liberatus, Sancto apparente:] iubet per fenestram in fossas arcis desilire: inde ad Dordonnam amnem ducit, in scapha illic forte reperta locat. Ea ille amnem traiicit, ad Veßierij cœnobium venit, dum preces matutinæ concinerentur: his absolutis, prodigium exponit, vtque secum Deo & sancto Patri suo gratias agant inuitat.

[6] Quo tempore S. Stephani celebrata canonizatio, institutaquoque per cœnobij porticum siue claustrum supplicatio est: in qua vir nobilis cum aliis feretrum baiulans, [quartana sanata;] quo conditæ reliquiæ erant, Sancti ope implorata, febri quartana, quadudum laborarat, liberatus est.

[7] Exciti fama miraculorum Normanni quidam, ab Rupe S. Amatoris in Cadurcis, [paralysis:] vbi Deiparæ Virginis celebris religione ædes est, redeuntes, ad Grandem-montem diuerterunt, & Sanctum veneraturi & sacras illas apotheoseos cæremonias spectaturi. Erat inter eos mulier,cui soluta dudum paralysi manus, simul locum vbi reliquiæ erant tetigit, pristino restituta vigori est.

[8] [illuminati 3, claudus sanatus,] Eodem tempore pueri duo, gressum alter, alter visum, recepere: visum puella, quo annos octo caruerat: alia item, cui inter precandum cunctis videntibus deciderunt squammæ ab oculis, antea crystalli instar duris. Puer quoque hectica confectus tabe, perfecte conualuit. [hecticus,] Mulier e vico Montgaio Ioanna Burgeola filium ad Diui tumbam adduxit mancum, ac facie ad horrorem fœdi, dentibus maxillisq; ita distortis, [mancus ac distortius;] vt nec mandere cibum, nec loqui apte posset: quæ omnia corporis vitia, ad matris preces, Diui ope correcta.

[9] Pauper vici Ambasaci incola filium habebat ita a natiuitate captum vsu tibiarum, vt serperet potius quam incederet. Hortantibus propinquis venit cum eo ad Grandem-montem, [puer tibiis captus,] haud satis tamen firma fiducia: quare vbi biduum triduumue illic caßis precibus exegerat, domum reuertit. Obiurgauereeum vicini, quod tam leui momento spem abiecisset, dictisq; perpulere vt illuc reduceret filium. Paruit ille quidem inspeciem, [patre licet diffidente,] sed clam secedens puerum in media populi turba destituit, haudquaquam sanatum iri confidens. Sed præter illius spem euenit. Identidem S. Stephanum, vti docebatur a prætereuntibus, inuocabat puer; qui mox firmißimum adeptus incessum est, vniuerso spectante populo.

[10] [insanus,] Demens quidam a matre illuc adductus, tertio die vsum rationis recuperauit. Adolescens languore immedicabili annum integrum lecto fuerat affixus: [languens,] inaudiit de S. Stephani miraculis: eo se vehi postulauit, preces fudit, confestimq; viribus restitutus est. Lemouix quidam adolescens, Stephanus nomine, quo ab ipso ortu destitutus erat, [tibiis captus:] vsum tibiarum ad S. Stephani tumulum obtinuit: quæ res ita iucunda parentibus accidit, vt eum Deo per omnem vitam in eodem ordine seruiturum vltro deuouerent.

[11] In eadem vrbe Lemouicum ipso tempore mortuum patrem duorum filiorum preces ad S. Stephanum fusæ in vitam reuocarunt, [mortuus suscitatus:] atque hi in miraculi tanti argumentum sindonem a patre missam in Grandimonte obtulere. Alia cereum attulit filij magnitudine, [moribundi 2 sanati;] cui iam animam agenti Sancto factum ab ipsa votum salutem attulerat. Idem alteri puero Soligniaci contigit ad parentum preces. [clauda,] Lemouici clauda puella neque ire ad Grandem-montem viribus defecta poterat, neque habebat sumptum vt se eo deuehi curaret: spe magna Sanctum domi suæ inuocat, atque illico sanatur.

[12] Auia illius pueri quem in Grandimonte Missæ tempore sanatum supra nu. 4 in historia Reuelationis diximus, importuna surditate tenebatur: filiam ergo, eiusdem pueri matrem, iubet nudis pedibus ad Sancti tumulum ire, [surda,] sibiq; auditum exorare. Paret filia, ac domum reuersa matrem omnino incolumem inuenit.

[13] Post octauam a canonizationis celebritate diem, cum hominum ad venerandas Diui reliquias ingens adhuc esset affluxus, ipso Deiparæ natiuitatis die quinque illic facta miracula memorantur. [quinque agri,] Quidam eo tunc quoque venit, prædicans ingenti se debilitate, qua anno amplius affixus ita strato fuerat, vt neque pedem neque manum mouere valeret, [debilis,] liberatum, simulac venturum se ad Diui tumulum vouit. Die Exaltationis sanctæ Crucis adolescens annorum XII, [mutus,] ad easdem reliquias loquendi facultate, qua adhuc caruerat, donatus est.

[14] Die S. Michaëlis in oppido Esgletono, medio frequentis mercatus, [moribundus, ab eo apparente aqua adspersus,] qui tunc illic concelebrabatur, Andreas quidam ex eodem ortus oppido, subita oppressus ægritudine est, ita violenta, vt quam primum exhalaturus animam putaretur. Mente, quod verbis non poterat, S. Stephanum inuocat, eiq; nuncupat vota: cum subito eum videt ad se venientem senili forma, candidioribus niue vestibus amictum, manu gestantem phialamaqua plenam, qua ægro corpus abluit, omnemq; abstersit ægritudinem, ac tanta simul perfudit illius animum voluptate, vt sibi iam frui cæli deliciis videretur. Ita retulit cum ad Grandem-montem vota soluturus venisset. [alius ab eo apparente liberatus angina:] Quemdam adolescentem ex vico Aureria, iam triduo angina fatalis occuparat, vt iam nec loqui posset, nec comedere, vix etiam ducere spiritum. Votum S. Stephano pro filij incolumitate facit vidua mater, eodem S. Michaëlis die. Adest illico S. Stephanus peregrini habitu, sociis duobus comitatus, ac tribus digitis ægri guttur contingit, sanumq; reddit, hærentibus in eius collo digitorum vestigiis, quæ facile ducenti religiosi videre.

[15] Eodem tempore viri nobiles duo, (quorum alteri, ex oppido S. Iuniani prope Lemouicum oriundo, [captiui duo liberati:] nomen Petro erat, alteri Iterio cognomen, Geraldi Iterij Grandimontensis Prioris consanguineo) ab Gerardo quodam, qui omnem regionem crudeli latrocinio populabatur, capti sunt, & catenis onusti in tetro ergastulo duos menses habiti: qui tandem cælesti instinctu admoniti, opem Diuinam per sanctæ Crucis particulam, quæ in Grandimonte asseruabatur, perq; S. Stephani merita implorarunt. Prece concepta, Iterij ceciderunt in terram catenæ, alterius ita laxatæsunt, vt egredi cum iis posset; nam simul & patefactæ diuinitus sunt fores. Venerunt ergo in Domum quamdam Ordinis, Castanellam dictam, vnde triduo post ducti ab Religiosis sunt ad Grandem-montem, vbi ante S. Stephanitumulum alterius appensæ catenæ, diu spectaculo peregrinis eo ventitantibus suere. [alter eorū postea moribundus:] Idem Iterius graui morbo ad extrema deductus, cum astantes patrocinium S. Stephani inuocassent, illico morbo morbiq; vestigio omni caruit.

[16] Eodem anno Miles quidam, cum fratre suo Abbate Soligniacensi ad Grandem-montem venit, gratias acturus S. Stephano, cuius ope erat febri quartana liberatus. Aduenere & alij, qui gratias agerent, [quartana laborans, æger alius:] mißi a Domina S. Baudelij in diœcesi Rutenensi, cuius filius per S. Stephanum difficili morbo erat liberatus. In Lodeuensi Episcopatu mortuus puer in vitam est reuocatus, simul ac parentes opem S. Stephani implorarunt: qui dein ceream statuam in quodam Ordinis eiusdem cœnobio ad S. Stephani honorem locarunt, magnitudine staturam pueri æquantem; eaq; diu adtantæ rei memoriam seruata.

[17] Colonus vici Boißiacensis, scelerata mente Cruces, a Fratribus Clusæ cœnobij, ad signandos saltus sui limites defixas, [sacrilegus a dæmone corripitur, liberatur a S. Stephano,] reuellerat, combusseratq;. Quare vlciscente Numine inuasit eum cacodæmon, quo tamen liberatus est ad S. Stephani tumulum. Vxor Domini Rupis-scissæ apud Rutenos iam deposita erat a medicis: maritum rogat, vt pro se S. Stephano nuncupet votum. Voto quam fieri potuit piißime concepto, apparet infirmæ Stephanus, turma haud parua stipatus sui Ordinis religiosorum, [vt alia morti propinqua:] eiusq; manu prehensa, Surge, inquit, non morieris: sensitq; illa se penitus restitutam esse sanitati. Missa ad S. Stephani tumulum cerea mulieris statua, illius par staturæ, diu illic asseruata.

[18] [captiuus liberatus:] Grassabatur in confiniis Grandis-montis militum cohors: ab his captus Sacerdos pagi S. Saluatoris, atque Ambasacumductus, multaq; aspera perpessus, vt ad immodicum lytrum adigeretur. Hic ille S. Stephanum ita orat: Prope tuum captus sum sepulchrum, sancte Pater, ad quod ego tot fieri prodigia vidi; ne me nunc despicias, ac solum tuæ immunem opis esse sinas. Vix ea fatus, cernit fores domicilij, in quo erat, reseratas, solutas catenas; quas inde egrediens ad S. Stephani tumbam attulit.

[19] Bernardus erat quidam Domui Podij-Giberti in Cardurcis associatus, [moribundus:] vti superius diximus laïcos quosdam eorum familiares, at non domesticos, appellari. Cum huius filius iam animam ageret, Sacerdos quidam pueri lustricus parens, atque alij qui aderant amici, patrem rogant, vt votum S. Stephano nuncupet, se preces coniuncturos. Id dum fit, exclamat puer: Quo abiit ductor meus? Quærentibus amicis quid sibi vellet, ait: Senex quidam manu mea apprehensa, Veni, inquiebat,ad S. Stephani tumulum, & conualesces; sed sequentem subito destituit. Nemini dubium fuit, quin is Stephanus fuisset, præsertim cum momento sanatus esset puer: qui deinde cum patre ad Grandem-montem venit, Sanctoq; gratias egit.

[20] Habebat associatus quidam, siue familiaris Fratrum cœnobij Inter-fines, insignem domum Monti-Morillonio propinquam. Hanc vndique cingebat ignis qui vicinas omnes corripuerat domos. [domus alia seruata ab incendio.] Hic ille ad S. Stephani opem confugit, neque, vt ceteri, quidquam e domo sua exportat, sed, Sancte Pater, ait , nosti quam fideliter tibi tuisq; seruiam: succurre igiturmihi, & domum serua, quæ non minus tua est tuorumq;, quam mea. Ignis, vniuerso fere redacto in cineres pago, ne stipulam quidem ad domum illam pertinentem attigit.

DE B. ISAIA BONERO ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI, CASIMIRIÆ AD CRACOVIAM IN POLONIA

Commentarius præuius.

Esaias Bonerus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casimiriae ad Cracouiam in Polonia (B.)

Avctore G. H.

[1] Geminum visitur in Polonia minore oppidum Casimiria, vtrumque ad Vistulam fluuium; alterum in Lublinensi Palatinatu, [Casimiria ad Cracouiam,] ab vrbe Lublino septem leucis distans: alterum in Cracouiensi Palatinatu, ipsiq; Cracouiæ ita iunctum, vt vna cum illa vrbs censeatur. Huius Casimiriæ cum templis ac monasterio Augustiniano conditæ hanc occasionem refert Martinus Cromerus de origine & rebus gestis Polonorum lib. 12 in Casimiro II, cognomento Magno, ad an. 1346. Nec illud, inquit, silentio prætereundum est, quod eodem anno apud Cracouiam accidit. Nam cum scelerati quidam homines sacrilega cupiditate adducti, sanctissimum corpus Christi cum ferculo suo, e templo omnium Sanctorum memoriæ dicato, suffurati essent, [ob miraculū Ven. Sacramēti,] atque id ferculum non aureum, vt crediderunt, sed æreum inauratum esse comperissent, apud Bubalum, siue Bauolum, pagum suburbanum, qui erat in ditione collegij basilicæ Cracouiensis, in cœnosam paludem id impie & irreuerenter abiecerunt. Mox locus crebris ignibus atque faculis dies noctesque aliquot perpetes collustratus est. Id miraculum cum ad Episcopum perlatum esset, neque caussa tamen eius pateret, post indictum triduanum ieiunium, Episcopus eo cum solenni pompa Sacerdotum & supplicationibus profectus est, [a Casimiro Rege cōdita est.] repertumque sanctissimum Corpus ingenti cum veneratione eo,vnde sublatum erat, retulit. In eo vero loco, vbi id repertum est, Casimirus insequenti anno augustū templum titulo Corporis Christi de coctis lateribus ædificauit: successuque temporis peramplum spatium muro complexus, nouum oppidum condidit & Casimiriam de suo nomine appellauit. In quo oppido monasterium etiam aliud excitauit sodalitati monachorum siue eremitarum Augustinensium. [eum monasterio Augustinianorum:] Mortuus est eodem anno, qui fuit post Christum natum ⅭⅠƆCCCXLVII, Ioannes Grothus Episcopus Cracouiensis. Hæc Crommerus. Superuixit Casimirus Rex ad Nonas Nouemb. anni ⅭⅠƆCCCLXX, ante quem annum monasterium Augustinianorum conditum est. Nicolaus Crusenius in Indice monasteriorum Ordinis Eremitarum S. Augustini ad calcem Monastici Augustiniani, extructum indicat conuentum Casimiriensem anno ⅭⅠƆCCCXLVI: quo contigitmiraculum memoratum: at sequenti anno extructum est templum Corporis Christi. Thomas Herrera in Alphabeto Augustiniano fundatum scribit anno ⅭⅠƆCCCXLVIII: sed oppidum ante conditum indicat Crommerus, quod similius vero est. Meminit & Casimiriæ tum conditæ Mathias de Michouia lib. 4 Chronicorum regni Poloniæ cap. 21.

[2] Edita sunt Cracouiæ anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII Elogia Diuorum Tutelarium diœcesis Cracouiensis, atque a Congregatione Assumptionis Deiparæ, [colitur istic B. Esaias Bonerus:] apud Societatem Iesu istic instituta, dicata Martino Szyskowski Episcopo Cracouiensi. Inter hos Diuos memoratur B. Esaias Boner, Ordinis Eremitarum S. Augustini, sacræ Theologiæ Doctor, mortuus anno Domini ⅭⅠƆCCCCLXXI die VIII mensis Februarij, Casimiriæ ad Cracouiam in templo SS. Catharinæ & Margaritæ Virginum & Martyrum sepultus. Subiungitur poëma elegiacum, quod hic omittimus. Damus vero hymnum vetustiorem de B. Esaia: nam Vita olim scripta incendio periit. [eius Vita scripta,] Extat alia Vita a recentiori auctore ex maiorum traditione collecta, & Cracouiæ apud Basilium Skalski anno ⅭⅠƆⅠƆCX excusa: quam contraxit Abrahamus Bzouius, ediditq; tomo 18 Annal. Eccl. anno 1471 num. 34 hoc exordio: Eodem anno in humanis esse desiit B. Isaias Boner Augustinianus S. T. Professor &c. Bzouium secutus Simplicianus a S. Martino eamdem Vitam Gallice versam edidit par. 4 historiæ Augustinianæ cap. 19, vbi solum viris illustribus annumerat,&, quod mirum, seculo fere integro serius ait vixisse ad annum vsque ⅭⅠƆⅠƆLXIII. Melius in Alphabeto Augustiniano Herrera inter viros sanctitate præstātes recenset & cum Bzouio anno ⅭⅠƆCCCCLXXI mortuum, appellatq; B. Isaiam Boner, eiusq; & alterius Esaiæ Lechij Acta coniungit, veritus, ne quæ alioquin vnius sunt, alteri adscribantur. Fridericus Szembek noster, teste Philippo Alegambe in Bibliotheca Societatis Iesu, magnus promotor cultus Sanctorum, in procurandis sacris pignoribus & per diuersa Poloniæ loca distribuendis, operam Serenißimis Regibus Sigismundo III, & Vladislao IV commodauit, ac varias Sanctorum ac Beatorum, qui in illis regionibus ad Cælites migrarunt, Vitas typis vulgauit. Is pro suo erga nostra studia affectu, varia nobis Sanctorum Acta submisit, interq; ea Vitam B. Esaiæ istic excusam, sed nonnullis expunctis emendatam.

[3] Verum scrupulus hæret, quod expuncti sint Vladislaus & Heduigis, Casimiri Magni parentes, quibus regnantibus Cracouiæ tradebatur natus B. Esaias: [quando vixerit B. Esaias?] deletus item sit Ludouicus Hungariæ & Poloniæ Rex, eiusdem Casimiri successor, sub cuius regno legebatur e vita abiisse. Cœpit Vladislaus, cognomine Locticus, regnare anno ⅭⅠƆCCXCVI, ast an. ⅭⅠƆCCC expulsus, post quinquennium regnum recuperauit, tenuitq; ad annum vsque ⅭⅠƆCCCXXXIII. Si ergo B. Esaias natus dicatur postquam regnum receperat Vladislaus, potuit iam tum, quando construebatur Casimiria, inter primos fuisse, qui monasteriumillic Augustinianum ædificarint: in quo tandem septuagenarius vitam sancte finierit sub Rege Ludouico, qui Casimiro anno ⅭⅠƆCCCLXXX mortuo subrogatus, duodecim regnum vtrumque administrauit. Sunt hi characteres satis eximij, si in antiquis schedis credantur reperti, quibus expunctis, centum annis iuniorem faciunt Bzouius aliiq;, & ducentis fere Simplicianus. Philippus Elßius in Encomiastico Augustiniano natum scribit an. ⅭⅠƆCCCLXXX, mortuum an. ⅭⅠƆⅠƆLXXI, ætatis suæ XCI. Quæ menda opinor a typographi incuria nata. Certiora forsan eruent Casimirienses, & qui eum domesticum istic Patronum colunt, Eremitæ Augustiniani.

HYMNVS DE B. ESAIA.

Esaias Bonerus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casimiriae ad Cracouiam in Polonia (B.)


Festiua lux, optata lux,
      Diui Esaiæ nomini
      Dicata splendescit, Polonia,
      Promamus ore gaudia.
Hic illecebras seculi
      Et blandimenta respuit,
      Christumque complexus Deum
      Toto ferebat pectore.
Carnisque motus incitos,
      Mirasque fraudes dæmonis,
      Somni cibique angustias
      Vincebat, o quam fortiter!
Precesque soluens debitas
      Ad altare almæ Virginis,
      Præbebat aures feruido,
      Humo relicta, spiritu.
Matremque adorans Virginem,
      Defuncta membra suscitat:
      Et plura sunt miracula
      Testata Esaiæ sanctimonia.
Tu nunc brauio perfruens
      Inter beatos Cælites
      Sis o benignus, sis parens,
      Nostros reatus deprecans.

VITA
Cracouiæ excusa anno ⅭⅠƆⅠƆCX.

Esaias Bonerus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Casimiriae ad Cracouiam in Polonia (B.)

EX EDITA CRACOVIÆ

CAPVT I
Res a B. Esaia in vita gestæ.

[1] Beatus Esaias, gente Polonus, Confessor Christi dilectus … nobilibus inprimis & religiosis Ecclesiȩ Catholicæ amantissimis parentibus Cracouiæ in platea Arcensi feliciter est natus, [B. Esaias natus Cracouiæ,] patre magnifico Domino Floriano Bonero, matre vero Bronislaua Lanckoronska nobilissima fæmina, cum aliis virtutibus, tum pietate in Deum præstantissima. Hic postquam teneram illam & puerilem ætatem sub disciplina optimorum parentum egit, & eos annos attigit, qui studio litterarum sunt apti, [excellit in studiis,] sine vlla mora ad gremium academiæ Cracouiensis ex amantissimo parentum sensu translatus est: vt ea indoles, quæ præclarum & diuinum quiddam portendebat, illa magistra suam maturitatem assequeretur, & vberes fructus ac fertiles Ecclesiæ Dei daret. Cuius in bonis litteris atque imprimis in diuinis mirum fuit & indefessum studiū, admirabilis in apprehendendo celeritas, in explicando felicitas, in exponendo iugis & melliflua orationis copia: & cum ea cognitionis varietate & copia esset, [Doctor Theologiæ creatur:] maxime vero cum in diuina scientia non mediocrem sibi peritiam comparasset, lauream Doctoratus in Theologia suscepit.

[2] Quam dignitatem cum non fastus nec otij caussa sibi oblatam esse probe nosset, sed laboris & humilitatis; confestim animum in partes varias versare cœpit, [amplectitur institutum Eremitarū S. Augustini,] secumque meditari, quo in loco, & qua vitæ conditione suscepta, in partem vineæ Dei Sabaoth excolendam veniret. Erat tum temporis Casimiriæ Religio Fratrum Eremitarum S. Augustini in exercitiis pietatis & vitæ monasticæ austeritate sane laudabilis & perquam celebris. In hanc, magni animi cum demissione, spreto mundo & illecebris eius, nomen suum dedit: in quo tam sancto instituto, magno spiritus & hominis interioris ardore, in mandatis Domini meditandis dies noctesque versabatur: quando illi nullus sermo, nulla cogitatio gratiosior & iucundior ad ferebatur, quam de illa beatitudine cælestis patriæ. Mores vero ac vitā ad præscripta vitæ monasticæ ita conformabat, [piis exercitiis & pœnitentiæ deditus:] vt omnibus speculum & exemplū consummatum, & omnibus numeris absolutum esset. Et quemadmodum vitis in fertili solo plantata, vberrimos fructus ferre consueuit; ita hic in fœcundissimam omnium virtutum Eremitarum religionem insertus, voto pietatis, ieiuniorum afflictionibus, cubationis humi, vigiliarum, & aliarum piarum exercitationū afflictionibus perpetuis maximos fructus dabat. [Psal. 1] De quo illud diuini Psalmistæ merito tum dici poterat: Erat tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructumsuum dabat in tempore suo.

[3] Nec multo post delatum sibi munus, in auditorio Fratrum Diuinæ Scripturæ sensus reconditos interpretandi, non inuitus suscepit. [sacram Scripturam suis exponit:] Cuius in dicendo quanta contentio, quantus feruor! Quam non tam intellectum verorum subtilium peruestigatione tamquam pabulo reficiebat, quam ipsam voluntatem in amorem Christi rapiebat; dum verba illa ex ore suo, diuini Spiritus flamma accenso, tamquam faculas in audientium animos spargeret: & modo oratione repeteret, quis primi parentis nostri lapsus fuerit, & quantas in calamitates vniuersam illius progeniem coniecerit: & quomodo tanti facinoris supplicia ab homine remoueri non poterant; nisi vnigenitus Dei Filius ex sinu Patris missus, humanam carnem suscepisset, nosque cum aliis sponte laboribus susceptis, tum Crucis trophæo, ab illis æternis suppliciis emancipasset. Quanta vero & animi contentione in memoriam iisdem in Christo Iesu dilectissimis Fratribus reuocabat, [studium virtutum inculcat:] vt vitæ suæ susceptæ recordarentur, vt castitatem, paupertatem & obedientiam, tamquam veræ professionis trigam, qua in cælos ex hisce terrenis euolent, amplexarentur, ac studiose retinerent. Et hoc tantumque studium erga Fratres in beato Patre Esaia elucebat.

[4] Sed dum sic teneris Fratrum animis Diuini verbi fluenta instillabat, ipse quoque tanto durior & seuerior in carne sua maceranda & cupiditatibus domandis erat, [orationi iūgit mortificationē:] in eoque Diuum Paulum Apostolum imitatus, corpus suum castigabat, & in seruitutem redigebat, ne forte, cum aliis prædicaret, ipse reprobus efficeretur. Die noctuque genibus positis in oratione persistebat: animusque Diuinarum contemplationum suauitate captus, & delinitus, paruam aut nullam corporis curam gerebat: ieiunia illi suauissimus cibus erant. Tumque se vincendum sentiebat, cum nullis aut raris aut exiguis perturbationum fluctibus agitaretur: & vt fræno impetus equi comprimitur, ita ex setis equinis contexto sibi cilicio, carnis concupiscentiam, ne aliquando incautius erumperet, frænabat. Nec tantum illi cum desideriis carnis colluctatio fuit, sed etiam cum potestatibus tenebrarum. Cum enim diuino mentis feruore in Deum eleuatus, [a dæmonibus vexatur:] aut preces funderet, aut meditabundus persisteret; fœdissimorum spirituum aut horrendis vocibus percellebatur, aut verberibus concutiebatur. Nullibi autem tam ille frequens in orationibus, quam ante imaginem beatissimæ Virginis. [inuocans S. Mariam in aërem attollitur:] Mariæ, quam sua cura & piorum hominum impensis extruxerat. Et, si quando in preces & in spiritus feruoremeffundebatur, magna claritate circumfusus, in aërem rapiebatur, quo in raptu carmen Ecclesiæ, AVE REGINA CÆLORVM, cantare audiebatur.

[5] Eo tempore, quo beatus Pater Esaias vixit sanctitate vitæ admirabili… sæpe nudis pedibus, [nudis pedibus templa inuisit:] hyeme & frigoribus intensis temporibus, in templum veniebat, & si quando ob defatigationem somno corripiebatur, in terram se abiiciebat, & membra defessa quiete reficiebat. Totum tempus, quod illi ab officiis monasticis supererat, in diuinis precibus & meditationibus consumebat: maxime vero pro his, qui mortalium peccatorum pondere depressi iacebant, supplex apud Deum erat. Fratribus autem suis languore aut aliqua infirmitate correptis, quæque omnia & minima obsequia cum magna alacritate præstabat. Iucundissimum illi quoque fuit, aliquoties in hebdomada cum licentia Superioris, S. Stanislai Martyris, S. Heduigis in arce, S. Salomeæ Reginæ Poloniæ, & aliorum Sanctorum, [Reliquias Sāctorum veneratur:] quorum sancta corpora Cracouiæ tumulata sunt, sepulchra nudis pedibus visitare: illorum cineres & sanctissima ossa cum magna veneratione exosculari. Eadem opera diuertebat ad domos pauperum, infirmorum ac mœstorum: eosdem ad patientiam excitabat, crebro suis sermonibus adhortans, felicem hanc molestiam, beatam ægritudinem esse, quæ illis æternis gaudiiscompensabitur: eosdem ad pœnitentiam per salutarem confessionem expiando peccata hortabatur.

[6] In eos vero, qui illius odio flagrabant, tanto amore fuit, vt sæpius ad illorum genua procumbens, [erga male in se affectos beneuolus:] veniam deprecaretur, manus ac pedes eorum exosculans, ac in eam orationem prorumpens: Ignosce, Frater, mihi peccatori, quia Deum meum ac te fratrem meum grauiter offendi, votumque Regulæ S. Augustini Patris nostri sæpius ignorantia & negligentia mea fregi. Ignosce quæso mihi, Frater mi, & hanc noxam dimitte, quia te grauiter offendi. Et in his innumeris & admirandis pietatis exercitiis dum B. Esaias versaretur, animum tamen & vitam ad diuinam contemplationem referebat. [scribit in Magistrū Sententiarum.] Cuius doctrinæ & ingenij luculentissimum testimonium præbent commentarij eius acutissimi super quatuor libros Magistri sententiarum conscripti, & in lucem editi.

CAPVT II
Felix obitus B. Esaiæ. Miracula olim facta.

[7] Cvm autem vir beatus Esaias, iam plane præsentis vitæ suæ pertæsus, ardenti desiderio ad Iesum Christum anhelaret, [Æger inuisitur a Deipara Virg.] non in longum eius desideria fidelissimus seruis suis Dominus Deus distulit. Sed cum iam ægritudine correptus decumberet, beatissimam Virginem Mariam cum cœtu Angelorum ad sevenientem conspexit, quæ pretium & salutem mundi, Christum Iesum puerulum in suis vlnis gestans, [& Sanctis Poloniæ:] deferebat: hanc vero pone sequebatur comitatus sanctorum Patronorum regni Poloniæ, inter ceteros S. Stanislaus, S. Hyacinthus, S. Heduigis, S. Salomæa, S. Kunegundis Reginæ Poloniæ: atque sic illi beata Virgo Maria hilari vultu & mellifluis verbis locuta est: Esaia, serue mi dilecte, paratus esto, iam possidere regnum Dei ab initio mundi a Deo omnibus Sanctis paratum.

[8] Hac tam cælesti visione mirum in modum recreatus, tempus resolutionis suæ vitæ cum magno gaudio expectabat: conuocatisque ad se Fratribus, illis omnibus sui diem obitus indicauit. Postea in terra prostratus, [munitur extremis Sacramētis:] ac genibus flexis, peccatorum suorum confessionem fecit, & cum magna humilitate absolutionem petiit: & sanctissimo Eucharistiæ Corporis Christi Sacramento communitus, aliisque Sacramentis ex more Christiano receptis, gratias Deo omnipotenti pro vniuersis beneficiis vitæ suæ fecit: & manu extensa, eleuatis oculis in cælum, signo sanctæ Crucis Fratres muniens, vltima hæc verba locutus est: In Christo Iesu Fratres mei carissimi, feliciter hic diu in pace Domini nostri Iesu Christi valete: [dat Fratribus benedictionem.] cum hoc benedicat vos Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, patrum nostrorum: benedicat vos Pater & Filius & Spiritus sanctus: & det vobis suam sanctam pacem, timorem Dei, fraternam caritatem, sanctam patientiam, firmam obedientiam, fidem, spem, caritatem firmam, fraternam in sancta Religione conuersationem ac sinceram deuotionem; posthac vero vitam illam sempiternam, in qua æuo sempiterno fruamini sine fine. [pie moritur:] Ad extremum singulos exosculans, eleuatis in cælum oculis & plaudens manibus, verba hæc dicens: In manus tuas, Domine Iesu Christe, fili Dei & Virginis Mariæ, commendo spiritum meum, ex hoc mortalitatis ergastulo solutus, ad cælum lætus migrauit die octauo mensis Februarij… Corpus vero multis suorum cum lacrymis in ecclesia B. Catharinȩ, [sepelitur.] & in sacello eiusdem Beatæ in ambitu Fratrum ecclesiæ, honorifice sepultū est. Et hæc est beati Patris Esaiæ Vita breuis: ea enim quæ a Fratrum manibus cum miraculis conscripta fuit, incendio vna cum aliis libris periit.

[9] Miracula vero, quæ illius vitæ sanctitatem testatasunt, aliqua tantum præcipua subiūgimus. Quod Deus operatus est, [Mortuum viuus resuscitarat:] per merita eius, beati serui sui Esaiȩ, nunc & semper operari non desinet. Cum adhuc viuus orationi vacaret ante imaginem beatissimæ Virginis Mariæ (quam ipse sua impensa in pariete in ambitu, deuotionis suæ caussa, depingi curauit pulcherrime) gestantis puerum Iesum paruulum; cuiusdam viri, nomine Stanislai, ciuis Casimiriensis mortui cadauer inferebatur, vt humo traderetur cum luctu parentum, cui vitam & spiritum restituit, verbis illis ad beatam Virginem fusis: Monstra te esse matrem, Felix cæli porta &c.

[10] [sepulchrū eius luce cælesti illustratur:] Tumulum eius lux sæpius descendens suis illustrabat radiis, quam nō raro noctu & matutino tempore deuoti Fratres conspiciebant.

[11] Anno Christi MCDLXXIX mulieres impudicæ & mundi voluptatibus deditæ supra B. Esaiæ tumuli locum consistebant, [ab eo impudicæ fæminæ repelluntur,] vel pedibus calcabant, a quo sunt vi quadam repulsæ, vt prope ex animis decesserint.

[12] Anno ⅭⅠƆⅠƆLXIX, Aprilis decimo constituerant Fratres corpus Prouincialis sui defuncti sepulturæ, [lapis inde remoueri nequit.] quæ esset vicina tumulo B. Esaiæ mandare: sed cum longus & magnus labor fuisset susceptus in lapide monumenti reuoluendo, irritumque esse conatum cum viderent, qui Diuinæ voluntati repugnarent, a proposito recesserunt.

CAPVT III
Miracula recentiora a B. Esaia patrata.

[13] [B Esaiæ ope curantur epilepsia,] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCII die VII Octobris, famatus Ioachimus Foxius, ciuis Casimiriensis, a morbo caduco est liberatus, facto voto visitandæ B. Esaiæ tumbæ cum cereo: votum impleuit, gratiam accepit.

[14] [infirmitas grauis,] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIII die IX Februarij honestus adolescens, nomine Petrus Snacki, Casimiriensis, e graui infirmitate decumbens, votum vouit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum Missa votiua & munusculo cereo, votum impleuit, sanitatem obtinuit.

[15] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIV die X Februarij tres Fratres eiusdem Ordinis, [dolor pedū & capitus,] ob itineris grauitatem, pedum capitumque dolorem diu passi, & alij quam plurimi, voto facto visitandi sepulchrum beati serui Dei Esaiæ, eius fauore breui tempore perfecte sanati sunt.

[16] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVI die X Februarij, honesta quædam mulier, nomine Anna Nicdzielanka, [morbus periculosus,] Casimiriensis, graui morbo correpta, in lecto decumbens, iamque extremis laborans, voto facto cum deuotione visitandi beati Patris Esaiæ tumulum cum vna Missa votiua & munusculo cereo; votum expleuit, & sanitatem pristinam recepit.

[17] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII, die XXX Ianuarij, nobilis Christophorus Prawinski tympanista sacræ regiæ maiestatis, Sigismundi III, [dolor pedum,] faciens votum cum munusculo cereo & vna Missa votiua visitandi tumbam B. Esaiæ doloris pedum diuturni sanitatis obtinendæ caussa, quem tantum patiebatur, vt etiam nulla medicamenta aut ingenia medicorum prodesse valerent, perfecte meritis B. Esaiæ est sanatus.

[18] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die IV Februarij, nobilis Hieronymus Lazarowski puerum suum, [epilepsia:] nomine Stanislaum, morbo caduco multas per vices sæpe laborantem, voto pro eo facto adeundi tumuli B. Esaiæ cum cereo, Sancti meritis sanitati restitutum vidit.

[19] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die VIII Martij, famatus Simon, ciuis Clepardiensis, [sonantur moribunda,] habuit coniugem suam Heduigem in graui infirmitate ferme agonizantem,multo tempore in lecto decumbentem, tantique morbi pertȩsam, vt dierum continuorum spatiis nullo potu ac cibo reficeretur. Votum pro ea a marito factum est visitandi tumulum B. Esaiæ, cum vna Missa votiua. Post votum promissum sanam se inuenit. Laus Deo.

[20] [energumena,] Anno Domini MDCVII die I Aprilis honesta Domina Catharina de Casimiria a maligno spiritu diu obsessa, & semper a dæmonio vexata, ad huius Sancti tumulum curata & liberata est.

[21] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die II Aprilis famatus Adalbertus, sutor Casimiriensis, [febricitās,] febri acuta & alio morbo longo tempore oneratus, votum fecit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum cereo & vna Missa votiua, & cito sanitatem pristinam lucratus est. Laus Deo.

[22] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII, die V Martij honesta matrona Anna Spercina, [periculose ægra;] ciuis Casimiriensis, tanta infirmitate correpta, vt in dubium consilia medicorum vitam vocassent. Ad B. Esaiæ sepulchrum itineris suscipiendi a suis parentibus voto facto, mox sanitatem obtinuit. Gloria in excelsis Deo in Sanctis suis.

[23] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die IX Aprilis honesta fæmina, nomine Anna Czapikowska, Casimiriensis, [pelluntur phthisis,] puerum suum, nomine Albertum, phthisim grauissimumque pectoris morbum diu perpessum doluit: post votum vero pro eo factum cum oblatione Missæ votiuæ in honorem B. Mariæ Virginis ac B. Esaiæ, statim pristinæ sanitati restitutum eum cernens, cum maxima Dei & Deiparæ Virginis Mariæ, huiusque B. Esaiæ peculiari gratiarum actione non mediocri lætitia perfusus est.

[24] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die II Augusti, famatus Augustinus Stokloska, ciuis Casimiriensis, [lepra,] lepra & graui dolore capitis diu multumque excruciatus, simili voto cum munusculo cereo ac Missa votiua facto expletoque, perfecte sanatus est.

[25] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVII die VII Maij famatus Samuel Ferborn, [morbus incurabilis,] aurifaber ciuisque Cracouiensis ex platea Arcensi, graui & insanabili infirmitate vno mense pressus, a medicisque iam prorsus derelictus, expositis plusquam triginta Hungaricis in medicamenta; tandem illis non proficientibus, ad B. Esaiæ merita cū voto vnius Missæ soluendæ conuersus, voto expleto, sanum se multis stupentibus conspexit, gratias Deo agens in Sanctis suis.

[26] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVIII, die X Iunij, honestus adolescens Stanislaus Sulkouicx famulus reuerendi Patris Prouincialis, D. Iacobi Moyski Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, [febris periculosa,] dum se ex Lithuania, ciuitate Brzescia Cracouiam reciperet, propter æstum solis in grauem morbum vel febrim incidit, ita vt de sanitate sua desperaret. Votum vouit visitandi sepulchrum B. Esaiæ, & sanitatem pristinam paullo post consecutus est.

[27] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVIII die XIV Maij, ego Stanislaus Golebrowski, ciuis Casimiriensis, protestor coram Deo & piis hominibus, qualiter puer meus, nomine Stanislaus, valde infirmus, & per septem hebdomadas in lectulo decumbens, [cæcitas ex febri orta,] sine vllo cibo, tantum parum potu refocillatus, & die ac noctu sine vllo quietis spatio: in qua etiam infirmitate (nam lumen oculorum ob grauem calorem & frigiditatem febris ac dolorem capitis amiserat) cæcus permanens, tandem in hora mortis vna die agonizans, deploratus derelictus. Votum pro eo feci, si esset viuus, visitare monumentum B. Esaiæ, Patroni Casimiriæ, cum Missa votiua & munusculo cereo. Statim eualescit, & sanus extitit. Laus Deo in S. Esaia.

[28] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVIII die XXIX Iulij, Domina Anna Milowska, ciuis Casimiriensis, testatur, quod puella sua, [morbus difficilis:] nomine Heduigis, seruilis, grauiter infirmata, diu in lecto decumbens, post vota facta visitandisepulchrum B. Esaiæ, patrocinio eiusdem B. Esaiæ sanata sit. Laus Deo.

[29] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVIII die vltima Decembris, Casimiriæ ad Cracouiam in platea dicta Cracouiensi, [Infans mortuus natus] coniux Domini Ioannis Zalencki, ciuis Cracouiensis, nomine Regina, in partu diu periclitata, puerum mortuum peperit. Quod vbi maritus eius inaudiuit, luctu & lamentis vna cum vxore domum replere cœpit, [reuiuiscit,] & Diuinam misericordiam implorare, vt hoc peccatum sibi non imputaret. Tandem ad patrocinium beati Patris Esaiæ confugerunt, votoque facto, si puer esset viuus, visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum vna Missa votiua & munusculo cereo ad instar pueri magno. [in baptismo appellatur Esaias:] Quod vixdum illi animo conceperant & vouerant, & statim puer Diuina misericordia reuixit. Nam post horam fere tertiam natiuitatis suæ oscitare & plangere fortiter cœpit. Parentes grati Diuino beneficio, gaudentes cum vicinis suis votum persoluerūt, & puerum aquis lustralibus, nomine Esaiæ imposito, tinxerunt. Laus Deo in Sanctis eius.

[30] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCVIII die XVII mensis Aprilis, [pellitur dolor capitis,] honestus vir Laurentius Leopoliensis, dum Casimiriæ aderat, ob dolorem capitis vehementissimum per aliquot hebdomadas oppressus est, atque a medicis derelictus. At cum iam medicorum artes frustra tētasset,ad Deum, beatamque Virginem Mariam, atquead B. Esaiam propter auxilium recurrens, votum fecit cum munusculo visitandi sepulchrum B. Esaiæ, atque a desperato dolore perfecte sanatus est. Laus Deo in Sanctis eius.

[31] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIX die XII mensis Martij, famatus Ioannes Haler, ciuis Olcusiensis, vbi metalla fodiunt, intenso dolore capitis pressus diuerso tempore, tandem coram Patre Fratre Augustino Casimiriense, [iterum in alio.] Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini votum vouit visitandi sepulchrum B. Esaiæ, cum vna tabella argentea, & vna Missa votiua. Vix votum vouit, & statim Diuina miseratione a capitis dolore perfecte sanatus est. Laus Deo in B. Esaia. Votum vouit, sanitatem obtinuit, ac tabellam argenteam pro maiori fide apud tumbam B. Esaiæ appendit.

[32] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIX, die III Augusti, cum Casimiriæ hora X, Albertus puer annorum quatuor, [Submersus in Vistulā] filius famati Iosephi Tyranski, architecti & ciuis Casimiriensis & matris Dorotheæ, cum aliis pueris ad ripam fluminis Vistulæ staret ludendi gratia, casu fortuito contingit eum in flumen Vistulam, quæ tunc inundauerat, incidisse. Mox submersus atque ab aquis absorptus est, neque amplius visus apparuit. Tunc sanctimoniales monasterij S. Agnetis, Ordinis S. Claræ, horas vespertinas decantantes, ex ecclesia per fenestras viderunt pueri miserabilem interitum, ac genibus interram flexis inuocarunt nomen Iesu & beati Patris Esaiæ patrocinium. Mox puer apparuit in medio Vistulæ, inde ad pontem mirabiliter in dorso plus sexaginta passus natans, & vsque ad ripam perueniens exanimatus, [emergit,] ex aquis a circumstantibus extractus, & a matre sua mœstissima ad sepulchrum B. Esaiæ cum gratiarum actione oblatus est. [ac reuiuiscit:] Ita pristinæ sanitati restitutus & a morre liberatus est meritis B. Esaiæ. Laus Deo.

[33] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIX, die VII mensis Septembris, honesta Catharina, vxor famati Ioannis Malaanna dicti, sartoris, ciuis Casimiriensis, [sanatur agonizans,] testatur filiam suam vnius anni, in graui infirmitate sua visam fuisse vsque ad mortem agonizare, quam vouit ad sepulchrū B. Esaiæ, cum esset sana, cum munusculo præsentare. Post Missæ sacrificium domum reuersa, filiam sanam inuenit meritis B. Esaiæ, ac tabellam testimonij fide descriptam & pictam ad tumbam appendit.

[34] Anno Domini ⅭⅠƆⅠƆCIX, die X Iunij Cracouiæ honesta virgo Heduigis, in graui infirmitate sua vsque ad mortem agonizans, [alia,] pro qua pater suus votum vouit visitandi sepulchrum B. Esaiæ cum vna Missa votiua, pristinæ sanitati restituta est meritis B.Esaiæ. Laus Deo.

DE Ven. HIERONYMO ÆMILIANO CONGREGATIONIS SOMASCHÆ FVNDATORE

An. Chr. MDXXXVII

Commentarius præuius.

Venerabilis Hieronymus Aemilianus, Congregationis Somaschae Fundator, in Italia

Avctore G. H.

§ I Hieronymi Vita scripta. Memoria diei natalis. Reliquiæ a S. Carolo honoratæ.

[1] Somascha agri Bergomensis castrum, primaria Congregationis huius sedes, a qua & Ordo nomen sortitus, vbi Hieronymus mortuus est, describitur infra lib. 3 Vitæ cap. 2. [Vitam Hieronymi scripsit] Ipsius Hieronymi res gestæ vix altero ab eius ovitu anno euoluto litteris consignatæ sunt ab aliquo e nobilioribus Venetis, qui cum præ ceteris coniunctißime Venetiis agere solitus fuit: eius tamen nomē silentio obuolutū est, [nobilis Venetus,] vti dicitur lib. 2 c. 5: & cui perfamiliari suo amico aperte significauit, non multo post vltimum Venetiis discessum, suam ex hac vita migrationem subsecuturam, vt legitur lib. 3 cap. 12. [(an etiam Angelus Marcus Gambarana?)] An dein Vitam eius conscripserit Angelus Marcus Gambarana, qui illi ab epistolis fuerat, & postea Ordinis a Sede Apostolica approbati primus Præpositus Generalis, subdubitatur infra lib. 3 cap. 8. Alter Vitæ Scriptor citatus lib. 3 cap. 10 Scipio Albanus, qui Sacræ Theologiæ laurea donatus, & Scalensis Ecclesiæ Mediolani Canonicus, nec non Sedis Apostolicæ Protonotarius, [dein Scipio Albanus] Vitam Hieronymi, sub finem præcedentis seculi Mediolani excusam, breui sed graui commentario prosecutus traditur. Secutus est Andreas Stella, qui Supremum magistratum Congregationis Somaschæ magna cum laude ob singularem rerum agendarum prudentiam geßit. [tum Andreas Stella,] Hic in summo morbi periculo, post sumptum sacrum Viaticum, voto se obstrinxit, si pristina sibi redderetur sanitas, se Hieronymi Æmiliani Vitā scripturū: quod morbo releuatus præstitit, ac Vitā eius Italico sermone summa eloquentia ac pietate conscripsit: quæ pluribus narrantur lib. 4 cap. 4. Tot enim libris Vitam, quam damus, distinxit Augustinus Turtura, [postea Augustinus Turtura, quæ hic datur:] & ipse Præpositus Generalis Clericorum Regularium Congregationis Somaschæ & Doctrinæ Christianæ in Gallia. Hunc de Hieronymo Æmiliano cum diligentius tum copiosius scripsisse tradit Iosephus Silos lib. 7 Historiæ Clericorum Regularium Theatinorum. Est ea Vita Mediolani excusa anno MDCXX, cum pastorali exhortatione ad Patres & Fratres eiusdem Congregationis, ad Hieronymi Vitæ lectionem & imitationem, in qua asserit eius præclare gesta ab aliis quidem ante se litteris mandata, sed ad eo mutila & imperfecta, vt permulta eaque insignia posteritatem laterent, suaque fraudaretur laude Diuina bonitas & Hieronymi virtus, & magno carerent pietatis fructu qui eo duce spirituali militiæ in hac Congregatione nomina dedissent: animum igitur se adiecisse ad vniuersa, quæ de eo colligere potuerit,certo ordine exscribenda &c. Reliquam exhortationem, cum de eius Vita nihil singulare habeat, [denique Constantinus Rossius Ep.] breuitatis caußa omittimus. Denique eiusdem Hieronymi Vitam Italico sermone Mediolani anno MDCXXX & MDCXLI vulgauit Constantinus Roßius ex Clerico Regulari eiusdem Congregationis Episcopus Vegiensis, siue Vegliensis, insulæ maris Adriatici iuxta littora Dalmatiæ sub Venetorum dominio. Hic ordinem fere secutus est Augustini Turturæ, paucis hinc inde additis, omißis, immutatis.

[2] Ioannes Baptista Guilhermius, Iuris vtriusque Doctor, & Feltrensis Ecclesiæ Canonicus, [Creditur Hieronymus obiisse 8 Februarij,] ac Vicarius Episcopi Bergomensis, mox ab obitu Hieronymi, epistolam scripsit, infra lib. 4 cap. 1 relatam, in qua testatur eum die septima mensis obiisse, Monet Turtura cum tertia fere noctis vigilia expirarit, melius VI Idus Februarij mortem annotandam videri. At Rossius omni quasi dubio remoto, scribit lib. 3 cap. 13, benedictam hanc animam in Domino requieuisse VIII Februarij post mediam noctem. Alij mensem obitus eius, Martium tam certo crediderunt, vt teste Turtura, Nonis Martij S. Thomæ Aquinati dicatis, [quo die eius memoria recolitur,] a plerisque pia Hieronymi memoria coleretur. Quod iam fit hoc VIII Februarij, quando Somaschæ aliisq; in locis, Patres imagine eius super altare ad hoc specialiter erectum exposita, solenne sacrum cantant de Sanctißima Trinitate. At VII Martij inscripsiteumdem Catalogo generali Sanctorum Ferrarius his verbis: Somaschæ in territorio Bergomensi B. Hieronymi Æmiliani Somaschensium Clericorum Auctoris. [& 7 Martij a Ferrario] Idem de Sāctis Italiæ hoc elogium ex Vita per Andream Stellam scripta edidit cum hoc titulo. De B. Hieronymo Æmiliano Somaschensium Institutore. [cum hoc elogio.] Hieronymus Æmilianus, Patricius Venetus, variis pro Rep. Veneta muneribus egregie perfunctus, bello ex Cameracensi fœdere aduersus Venetos æstuante, ad fines ipsorum tutandos destinatur. Qui ab exercitu Maximiliani Cæsaris Castri noui obsessus, captus, & vinculis constrictus ope sanctissimæ Virginis Deiparæ eripitur, ac per medios hostes deductus Taruisium incolumis peruenit. Tanti autem haud immemor beneficij, patrimonio pauperibus distributo, vale dicens seculo, in pietatis officiis cœpit exerceri, non modo Venetiis, sed & in aliis Italiæ vrbibus, pueros parentibus destitutos in vnum collectos, in extructis eis ædibus alendos curauit. Quod & circa puellas præstitit. Multis autem peragratis vrbibus Somaschæ castro (quod inter Bergomum & Larium lacum occurrit) demum substitit: ibique multis ad eum confluentibus alumnis, Congregationis Somaschensis fundamenta iecit, multis fulgens miraculis. Nam cum fame multi in proximis regionibus obvictus inopiam conficerentur, ipse, pane in gremio suo diuinitus aucto, non solum suos, sed etiā exteros quoque aduentantes pauit. Ita vero dæmonibus erat formidolosus, vt eos a multis obsessorum ad eum cateruatim aduenientium corporibus eiiceret. Spiritu quoque prophetico afflatus, multa, quæ ita euenere, prædixit. Denique obitus sui præscius annum LVI agens ætatis, VII Martij (imo VIII Februarij) cessit e vita anno reparationis nostræ MDXXXVII.

[3] Quem Ferrarius vtroque loco illi attribuit Beati titulum, eumdem, [Beatus appellatus,] post omnia circa cultum Sanctorum decreta Vrbani VIII paßim adscribit Constantinus Roßius Episcopus in Actis Italico sermone editis, quibus præfigit hunc titulum, Vita del B. Girolamo Miani Fondatore della Congregatione di Somascha. Vita B. Hieronymi Æmiliani Fundatoris Congregationis Somaschæ. Quorum Italorum animaduersis vestigiis, eumdem ab hoc opere non potuimus excludere: solum tamen Venerabilem appellamus, donec certius nobis constet ab Apostolica Sede Beati titulum non improbari. Bartholomæus Peregrinus in Vinea Bergomensi anno MDXXXIV edita, dum Hieronymus viueret, eum Sanctum, [& Sāctus, dum viueret:] Sanctum Dei & animam beatam appellat, vt docet Roßius lib. 4, cap. 1. quo etiam libro & capite infra de eodem Peregrino agitur, additurq; a Pio V Pontifice appellari virumeximiæ pietatis insignem, Spiritu sancto, vt pie creditur, afflatum.

[4] S. Carolus Borromæus Archiepiscopus Mediolanensis, vt tradit Roßius lib. 3 cap. 13, [Reliquiæ a S. Carolo Borromæo ob suauissimum odore cognitæ,] anno MDLXVI Somascham profectus, ac vix portam templi ingressus, mox ob suauissimum odorem a se perceptum, raptus in sanctam admirationem, astantibus Bartholomæo Brocco Præposito Somascheno, & Doctori Antonio Vimercato Præposito Olginatensi dixit, in ea ecclesia quiescere corpus alicuius magni serui Dei. Et vbi diuinitus illuminatus cognouit aliquem odorem prodire ex Reliquiis P. Hieronymi, petiit a P. Brocco, sibi ostendi sepulchrum viri Dei, ad quod perductus, [& pie honoratæ,] ius sit inde leuari aliquot sacra ossa, quæ manu sua dignatus est sacri thuris honore, præseferens singularem deuotionem. Deinde vero cum ad innouandum templum, pars illa, in qua illud sepulchrum erat, deiicienda esset, Reliquiæ ad altare maius translatæ sunt, [ad maius altare delatæ,] ad quas istic visitandas auctoritate Sedis Apostolicæ deputati sunt D. Marius Antoninus diœcesis Mediolanensis Vicarius Generalis, dein Archiepiscopus Cæsariensis, D. Iulius Cæsar Vice-Comes, Primicerius Ecclesiæ Mediolanensis, [ab Apostolicis Visitatoribus lustratæ,] & D. Horatius Casatus Protonotarius Apostolicus & Canonicus. Hi tres Visitatores litteris Apostolicis constituti, exactam disquisitionemfecerunt de miraculis Serui Dei, & non solum venerandum eius corpus, sed etiam præruptam in eremo latebram, in qua res diuinas solitus erat contemplari, ac corpus suum assumptis pœnis affligere, visitarunt: atque hoc de tota sua legatione ad sacram Congregationem dederunt responsum: Somascham profecti sumus, [dato hoc ad sacram Congregationem responso.] vbi pius ille vir vitæ integritate & piis operibus præfulsit, incolarumque magna pietate colitur. Inuisimus pias Reliquias, lustrauimus loca asperrima, ad quæ sæpe diuertebat, orationi & macerationi corporis impensius vt incumberet: oculis vidimus, quanta ibi reuerentia habeatur, frequentiā votiuarum tabellarū, quibus & nos ipsi maximam sensimus excitari erga seruum Dei deuotionem.

§ II Miracula recentiora ex Italico Rossij.

[5] Idem Roßius refert lib. 4 cap. 2, de miraculis Hieronymi variis in locis factos esse Processus, [Processus in Concilio Sacræ Rotæ:] diligenter allaborantibus Ioanne Calto Præposito Somascheno, & Ioanne Antonio Palmio Rectore collegij Clementini Romæ, eosque Processus a Congregatione Rituum traditos Consilio Sacræ Rotæ, incumbente in hoc negotium magna cum diligentia Illustrissimo ac Reuerendissimo Victore Capello Episcopo Famaugustæ, constituto Congregationis Somaschæ Procuratore generali. Ac præter miracula infra lib. 4 cap. 2, 3, & 4 relata, sequentia tria adfert cap. 3, post Vitam a Turtura editam facta.

[6] Hieronymus Riua Zerbinus Mediolanensis, a quadraginta annis vsu auditus priuatus erat, vt neque audire conciones posset, nec sonitum campanarum, nec colloquia domesticorum, nisi proximi adstarent, ac voce admodum elata loquerentur. Hic euocatus ad examen de virtutibus ac miraculis Hieronymi instituendum, nocte præcedente priusquam Somascham veniret ad opem viri beati pro recuperatione auditus confugit. [Surdus ad sepulchrū ante imaginem eius orans, auditum recuperat:] Die sequenti, vbi Somascham appulit, ingressus templum S. Bartholomæi, ante omnia adiuit sepulchrum B. Hieronymi, atque in genua procumbēs ante eius imaginem, vouit, si auditum recuperaret, in annos singulos certa quȩdam pietatis opera. Oratione finita, aduocatus ad examen, subito se non amplius surdum esse aduertit: singulas interrogationes, quamuis voce moderata atque ordinaria pronuntiatas, optime audit, nullo etiam verbo repetito, quod ante cum quodam clamore per tres quatuorue vices sæpe faciendumerat. Perfectam itaque sanitatem adeptus, rapit in magnam admirationem, quotquot eum ante nouerant, & potissimum qui huius itineris inde ab domo socij venerant, atque deinceps plura sanitatis adeptæ certa signa deprehenderunt, vti distinctius ex Processu constat.

[7] Hieronymus Nouellus ex antiquioribus Congregationis Patribus, vir præclare litteris excultus, Venetijs in Seminario Patriarchali, cum magno audientium fructu olim docuerat Rhetoricam & Philosophiam. Hic egregie pius erga Patrem Hieronymum, ob res varias easque illustres, quæ ipsi a primis Patribus, & præcipue a Primo Comite (huius res gestæ & obitus referuntur infra lib. 2 cap. 13) de eius sanctitate & miraculis dicta fuerant. [Hieronymus apparens moribundo, eū consolatur.] Quamobrem voluisset eodem cum Patre tempore vixisse, eumdemque ab omnibus esse cognitum & Sancti honore decoratum. Vicissim e cælo venerabilis Hieronymus Æmilianus aspexit pium animum Hieronymi Nouelli, eique in collegio Mediolanensi S. Petri, quod in Monte-forti appellatur, ægro ac morti vicino apparuit, mira luce circumfusus ac cælesti quadam maiestate adornatus; & sua visitatione ac benedictione hunc sibi deuotum clientem in eo articulo consolatus est. Adstabant moribundo Præpositus collegij, & Franciscus Leoni nouitiorum Magister,qui ob certos motus eosque insolitos admirationis & reuerentiæ, & ob pium infirmi alloquium, quod aliquot diebus loqui nequiuerat, clare aduerterunt aliquam ei obiectam visionem, quam certo didicerunt per expressam & sæpius repetitam eius relationem, aliquot horis antequam moreretur: quod factum est XXV Octobris MDCXXIII.

[8] Catharina Petruccia Religiosa professa Ordinis Benedictini in antiquissimo monasterio S. Stephani Ameriæ in Vmbria, grauiter ægrotabat, afflicta morbo non solum incurabili, sed qui medicos, eam visentes, in stuporem rapiebat: quapropter censebant fieri non posse, vt illa vitam diutius protraheret. Præter alia incōmoda morbi, quibus pessime afficiebatur, cibum numquam sumebat, [Sanctimonialis variis morbis multos annos vexata,] quamuis in minima semper quantitate, magnoque nisu, quin decuplo plus pituitæ viscosioris, quam sit gluten aut albumen oui cū omni cibo euomeret, intensissimoque stomachi & capitis dolore sub ipsum vomitum comprimeretur: & dolor ille in partibus lienis continuo persistebat, frequenter & colicus erat, quem duabus vicibus per multos dies perpessa sat vehementē, ac sæpe adiuncta febri, ex catarrho proueniente. Hæc ægritudo, sicuti illam tribus aut quatuor annis prioribus afflixerat, itaanno MDCXXVII sæuum in modum adeo excreuit, vt ordinem naturalem videretur immutasse ob quædam extraordinaria symptomata, quæ medici fatebantur a se adhuc neque visa neque lecta: & profecto ex sola eorum relatione audientium capilli erigerentur, quæ tamen, honestate exigente, conuenit silentio inuolui. Solum referam quod Ioānes Dominicus Flaschettus, [& morti vicina a medico iudicata,] qui artem medicam aliquot annis Ameriæ exercuit, aliquoties pronuntiauit; illam e naturali dispositione non posse vltra tres quatuorue dies viuere: eo quod subinde absque arteriæ pulsu vitam indicante a se reperiretur, atque etiam pateretur deliquium animi grauissimum ob summam debilitatem atque acerrimam vim morbi & quamuis idem medicus in suo ab vrbe discessu reliquisset viuam, edixit tamen, quoniam adhuc morbus exasperaretur, non diu victuram. Itaque misera illa Religiosa in tali statu absque vlla vitæ spe erat mortemque opperiebatur. Illucescente VIII Februarij anno MDCXXIX, [8 Februarij solemni memoria Hieronymi excitata, eum inuocat,] die anniuersario felicis obitus Venerabilis Patris Hieronymi, cum ea de caussa iuxta antiquam Congregationis consuetudinem, primo diluculo, ære campano signum daretur in templo S. Angeli huius Congregationis, quando ab alia Religiosa, nomine Lucretia Nouelli admonita est, vt ad intercessionem B. Hieronymi confugeret. Illa subito animocommota, diuersos actus internos eliciens, patrocinium beati Serui Dei viua fide implorauit: nec frustra. Eodem quippe die dolores intermissi sunt, cibum sumpsit, sumptum retinuit, nec passa amplius vomitum: [& subito conualescit:] demum plenam adepta est sanitatem cum admiratione omnium sanctimonialium atque vniuersæ ciuitatis. Hæc Religiosa hactenus superest sana & hilaris, gratias Deo & B. Hieronymo referens, & vulgo vocatur Mortua ad vitam suscitata: a qua missum est ad sepulchrum Beati anathema argenteum cum succincta rei gestæ narratione.

§ III Congregatio Somaschensis post obitum Hieronymi a Sede Apostolica confirmata, lateque propagata.

[9] Avgustinus Barbosa lib. 1 Iuris Ecclesiastici vniuersi cap. 41 num. 160, & in Summa Apostolicarum Decisionum collect. 166, cum retulisset ex Vita infra danda, [Varia priuilegia huic Congregationi concedit Paulus III.] iacta huius Congregationis fundamenta, hæc addit: Huic familiæ adhuc non professæ Paulus III concessit facultatem, eligendi Superiorem, siue Ecclesiasticum, siue secularem, ex iis qui hospitalibus siue orphanotrophiis institutis inseruiunt, & statuendi decreta, prout locorumopportunitas postulabit. Demum recitandi diuini officij eorumdem hospitalium Sacerdotibus facultatem dedit, & confessiones audiendi. Extat ea Constitutio tom. 1 Bullarij data Romæ anno MDXL, Nonis Iunij, Pontificatus eius anno VI: eiusq; infra mentio fit lib. 3 c. 8.

[10] Postmodum (verba sunt Barbosæ) Ioannes Petrus Caraffa, Cardinalis Theatinus, [huius auctoritate Cardin. Caraffa eam vnit Theatinis,] vniuit Theatinorum congregationem cum hac Somaschensi, vt piorum operum curam suscipiat, eaque omnia pietatis munia peragat, quæ Somaschensi in virtute sanctæ obedientiæ præcipitur, vt in suis litteris sub Dat. Romæ in propriis ædibus VIII Nouembris MDXLVI. Eas litteras exhibet Silos lib. 7 Historiæ Theatinorum, in quibus hæc verba leguntur: [datis ad hos litteris,] Quamobrem Sanctissimus in Christo Pater & D.N.D. Paulus Diuina prouidentia Papa Tertius, viuæ vocis oraculo nobis hoc negotium demandauit, & vt illud in nostram fidem reciperemus iniunxit: atque vt vos hortarer in Domino, & nihilominus nomine & auctoritate Sanctitatis suæ vobis in virtute sanctæ obedientiæ præcipiendo mandarem, vt eorumdem piorum operum curam pro Dei amore, & pro sanctæ Sedis reuerentia vos suscipere deberetis &c. ac deinde: Auctoritate nobis tradita, in virtute sanctæ obedientiæ præcipiendo mandamus, vt supradictorum piorum operum & personarum in eis quomodolibet pro tempore seruientium, curam & administrationem suscipere debeatis &c. Hæc ibi: quibus a Barbosa summatim descriptis, succenset ei Silos, quod de hac Ordinum coniunctione, inquit, perinde loquatur ac si non ipsi Somasceni summis precibus cum nostris egerint, [an sincera fide a Barbosa indicatis?] vt reciperentur: quod Barbosa non negat, sed, vt lectori minus necessarium, omittit. Verum magis insultat Silos: Et quod, inquit, omnino non est in viro eruditissimo ferendum, Carafæ litteras laudat: quas si legisset, non peccasset profecto stylus; sciuissetque quis eius consilij auctor fuerit, quis postulauerit, & qua tandem prudētia ac mora religiosissimam alioquin familiam Nostrates cooptarint. Esset adhuc quod in Barbosa perstringamus: nam non vno quidem errore labitur, cum in nostram Sodalitatem incidit. Sed numquam is impune errauit, qui mentitus aperte est. Ita Barbosam arguit Silos, nimis acriter nec merito, quia satis ad institutum erant, quæ ille scripserat. [idem postea Papa Paulus IV, eam separat:] Sed pergit idem Barbosa: Ipse Caraffa ad summum Pontificatum assumptus, & Paulus IV dictus, Theatinorum Congregationem a Somaschensi separauit, & ad pristinum solum institutum coëgit, litteris datis die XXIII Nouembris anno MDLV, quas Silos penessuos esse asserit lib. 8 vbi de hac diuisione agit.

[11] [eamdem in numerū Religionū adoptat Pius V.] At Clericorum Regularium Somaschæ Congregationem (verbis Barbosæ vtimur) Pius V in Religionum numerum cooptauit, & sub regula S. Augustini reposuit, facultatem emittendi tria vota solennia concessit, & nomen Congregationi imposuit, videlicet Clericorum Regularium S. Maioli Papiæ, seu Somaschæ. Donarat huic Congregationi S. Carolus Borromæus ecclesiam S. Maioli Papiensis, quæ monachorum Cluniacensis ordinis fuerat, certosq; annuos reditus aßignarat, obtenta ad id Apostolica auctoritate. Quæ omnia Pius V Papa in sua Constitutione data die VI Decembris MDLXVIII, Pontificatus anno III confirmat: extatq; ea 78 tomo 2 Bullarij, vti alia Sixti V, [priuilegia augent, Gregorius XIII, Sixtus V, & Paulus V.] num. 4, qua exemptiones & gratias eidem Congregationi a Gregorio XIII concessas statuit ratas esse, anno Pontificatus I, Christi MDLXXXV, Kalend. Maij. Vt autem ijdem Clerici Regulares de Somascha gauderent omnibus priuilegiis, ordinibus Mendicantium conceßis & concedendis, indulsit Paulus V Constitutione 37 tomo 3 Bullarij, data anno III sui Pontificatus, Christi MDCVII, die IX Nouemb.

[12] Erat tum altera Congregatio Clericorum secularium Doctrinæ Christianæ a Cæsare de Bus viro eximiæ pietatis primum in ciuitate Auenionensi instituta, cui præerat anno MDCXVI Antonius Vigerius, [hie eidem adiungit Congregationem Doctrinæ Christianæ in Gallia.] quando Paulus V eam vniuit Congregationi Clericorum Regularium de Somascha, ita vt in Gallia deinceps vocari deberent Patres Doctrinæ Christianæ Congregationis Somaschæ, seu S. Maioli Papiæ, victuri sub obedientia Præpositi Generalis de Somascha, & habituriin regno Galliæ Prouincialem, ceterosq; suos superiores Gallos, non autem necessario in ditione Pontificia. Extat ea Constitutio in Appendice ad tomum 3 Bullarij num. 8. data XI Aprilis, anno Pontificatus eius XI, Christi MDCXVI.

[13] Agunt præter ante citatos de Hieronymo Æmiliano, eiusq; Congregatione Somascena Henricus Spondanus in Continuatione Annalium Ecclesiasticorum tomo 3 anno 1531 num. 18 & anno 1616 num. 7. Ascanius Tamburinus de iure Abbatum tomo 2 disputat. 24 quæst. 4 num. 86, [Memoria Hieronymi apud varios scriptores.] Lezana parte 2 Quæstionum Regularium cap. 4 num. 23, Paulus Morigia de Origine Religionum lib. 1 cap. 68, Siluester Maurolicus in Oceano Religionum lib. 5. Vbi priores aliquot Præpositos Generales enumerat. Quam damus Vitam, exornamus summario rerum ad marginem adscripto, & pauculis subiunctis notatiunculis. Diuisionem librorum & capitum ab auctore factam retinemus

VITA
auctore Augustino Turtura
Congregationis Præposito Gener.

Venerabilis Hieronymus Aemilianus, Congregationis Somaschae Fundator, in Italia

Avctore Avgvstino Tvrtvra.

PROLOGVS.

Ad Illustrissimum ac Reuerendissimum Horativm S.R.E. Cardinalem Lancelottvm.

[1] Hieronymo Congregationis nostræ Auctori in lucem prodeunti, te Patronum adopto, Cardinalis Illustrissime: adoptionis nec vna, nec leuis suppetit caussa. Sed priuatum meum in te studium, aliaque vt omittam, hoc vnum Hieronymo enixe flagitanti negare non potui, qui clientelæ tuæ possessionem, iamdiu a nobis initam, sibi patrio iure vindicat; eumdemque gratiæ tuæ sinum contendit,in quo instituta olim a se Congregatio conquiescit. Nec, opinor, caussa cadet: noui summam illam tuam Vrbi prorsus admirabilem in diiudicandis caussis peritiam & æquitatem: noui eximiam ac singularem benignitatem, qua nos nostraque omnia complecti soles. Quæ vna cum mihi etiam animos addiderit, vt te summum e primario eruditorum ordine Antistitem, ingeniorumque florem hac pia elucubratiuncula, Patribus meis pro exemplari euulgata, conuenirem, eadem etiam perficiet, vt grati animi, obseruantiæque nostræ obsidem, hoc qualecunque donarium solita humanitate admittas, idque mihi ipsi de tua prolixitate recipio, vt non tam laborem hunc meum noua clientela, quam Congregationem vniuersam antiqua, & foueas, & complectare.

LIBER PRIMVS

CAPVT I
Patria, natales, ortus.

[2] Venetorum a Respublica quam singulari hominumprudentia, sapientique legum moderatione fuerit initio domi forisque diuinitus constituta, [Floret Resp. Venetorum,] & tot seculorum diuturnitate diuino plane beneficio administrata, vel ex eo intelligere licet; quod vna, eademque Reipublicæ ratio moderata & concors, nullis seditionibus, nullo intestino diuexata malo; magno non virtutis, & prudentiæ solum, [vltra mille annos:] sed & cælestis præsidij diuinæque opis argumento, annos supra mille opibus, & imperio florentissima perdurauit: atque eo plane mirabilius, quod aduersis & calamitosis Italiæ b temporibus, paruis initiis, hoc est, profugis hominibus exorta, qui seruitutem auersantes, fortunis omnibus abiectis, e continenti sese in vndas æstusque coniecerunt, modo vnam secum libertatem extollerent; breui tamen ad eam imperij magnitudinem, quam modo non sine admiratione suspicimus, peruenit.

[3] Imperij sedes & caput est ipsa Venetiarum ciuitas, florentissimum totius Italiæ lumen, [eius caput Venetia,] & emporium longe opulentissimum: hæc inter illustriores Europæ ciuitates, ob egregiam situs naturæque speciem, & eximiam artis industriam, facile princeps. Adeo enim spectando theatro, & speciosa naturæ ostentatione vrbs vndique tota se prodit, vt neque locum ad opportunitatem omnem aptiorem, neque ad aspectum iucundiorem facile queas inuenire; quando in eo situ effingendo, formandaque ciuitate, [vrbs illustris varietate aquæ,] natura ipsa, quasi cum arte suscepto certamine, ad loci dignitatem & venustatem augendam, vires contendisse videatur. Etenim magno qua naturæ, qua artis miraculo Nilos Euriposque introrsum admittit complures; quorum intercursantium anfractibus, vagisque mæandris interluitur, & iucundo prospectu discinditur vniuersa. Nili duo, perpetuo tractu Vrbem totam percurrunt, ab iis transuersa Euripi minores, & minores publica, & priuata ædificia, vicosque fere omnes sinuosis meatibus intersecant & distinguunt, & vago multiplicique flexu maiori euectionis, & subuectionis commodo in æstuaria, mareque ipsum remeant: late marginatis vtrimque, vel altera ex parte semitis, & ad terrestre iter astructis, vt pedibus, & cymba plerique vici simul adiri possint; lapidei pontes egregie facti supra mille recensentur; [mille pontibus, nauibus,] ad homines vero modica etiam mercede quacunque transmittendos, cymbæ tum certis traiectibus dispositæ, tum tota vrbe vagæ & dispersæ, frequentissimæ occurrunt. [ædificiis,] Publica ædificia, nec non priuata permulta operis elegantia, & inusitatæ molis magnificentia, communi admiratione maiora; [mercatura,] aduenarum & mercatorum eo commeantium numero longe maximo refertissima. Ciuitas trecentis habitatorum millibusfrequentari dicitur; vt, superante multitudine, etiam ipsa aqua constrata nauigiis incolatur. [frequentia ciuium.] Eiusmodi denique ciuitas est, vt ex illius aspectu, quasi Imperij facie, orisque dignitate, reliquam augustissimi corporis maiestarem facile coniicias.

[4] Inter cetera autem sapientissimæ ciuitatis decreta hoc vnum inptimis illis solemne est, [Ex antiqua eius nobilitate] vt Reipublicæ administrandæ certis familiis, ab Vrbis vsque initio, veteri nobilitate clarissimis potestatem faciant, præterea nemini. Eæ claræ, nobilesque habentur; reliqui (hoc illi ordini peculiare nomen est) ciues nuncupantur: quorum etsi peramplæ sunt fortunæ, genusque familiæ perhonestum; nullam tamen ciuitatis procurationem attingunt; nisi forte, aut apud Magistratus domi, aut apud Oratores ad Principes foris, [sunt Æmiliani, & Mauroceni,] officio quod est a secretis honestentur. E priscis autem, nobilioribusque familiis Æmiliana, & Maurocena maxime commendantur; e quibus paternum, maternumque genus traxit Hieronymus, [maiores Hieronymi:] cuius modo vitam scribere ordimur. Vtriusque familiæ decora non multis recensebo; cum nouerim nec humano, nec Diuino iudicio his rebus hominis dignitatem expendi. Apud sapientes enim non multum refert, quali genere ortus sis, sed quanta fide pietatem colas; neque quot gentilitia maiorum insignianumeres, sed quorum vestigia prosequare; apud Deum vero nullum habet locum humani generis claritas; sed virtutis diuinæ præstantia. Verum nec eadem surda omnino aure præteribo; cum ad eximiam probitatis, & sanctitatis laudem permagni referre omnes existiment, hominem nobilem domi, militiæque illustrem maiorum gloria despecta, familiæ insignibus, titulis & honoribus abiectis, spiritali militiæ ac Euangelicæ paupertati sese addixisse.

[5] Vt autem a Romanis vsque Æmilianæ stirpis originem non accersam, a quibus ea gens cum pari nobilitate familiis Marcella, [Æmiliani a Romanis prognati,] Cornelia, Valeria, Quirina, Pisona, aliisque ad Venetos commigrauit (quarum postrema vitio multitudinis, nomine corrupto, Pisana dicitur, quod & Æmilianæ accidit, quæ Miana patrio vsu appellatur) illud inprimis constat Hieronymum paterna, & materna stirpe his maioribus natum, qui pari cum prisca nobilitate, pietate etiam, & religione in Deum commendentur. [clariores condito S. Thomæ tēplo anno 917,] Decimoseptimo enim supra nongentesimum salutis nostræ annum illustre Diui Thomæ Apostoli fanum Venetiis ab Æmilianis, priuatis sumptibus, extructum: vix altero interiecto anno, ea, quæ modo Sancti Angeli est, Diuo Mauro gentis patrono, a Maurocenis est ædificata.

[6] Plures vero Æmilianorum sago, togaque illustres, vetusta monumenta referunt. Inter quos Io. Æmilianus, euersa Tenedo, Corcyra in Venetorum potestatem redacta, Nauplia dira obsidione soluta, militaris gloriæ laude maxime claruit; & Ioannes alter, qui in extremo illo Reipublicæ discrimine, ad Fossam Clodiam cum Ianuensibus, & Carrario Patauino Tyranno, [re militari,] res Venetas pene accisas, pari Venetorum Ducum in eo bello tum virtute, tum ardore strenue dimicando, tutauit, & prope labentem Rempub. sustinuit. Duo item Marci Diui Marci Procuratores insigni ciuilis prudentiæ gloria floruerunt; [obitis legationibus,] quorum alter apud Turcarum Imperatorem Reip. Interpres in ipsa grauissimarum rerum tractatione, alter difficili Reipub. tempore in Præfectura Cydoniensi obiuit. Petrum vero Æmilianum Pontificem Vicentinum, [& dignitate Episcopali.] & vitæ probitas sacro Antistite digna, & doctissima, quæ de sacris litteris ingenij monumenta reliquit, satis consequentis posteritatis memoriæ commendant; vt alios eiusdem notæ veræ nobilitatis fulgore conspicuos plurimos omittamus.

[7] Quod vero ad Maurocenæ parentis maiores attinet, longum, & extra rem esset eos referre, [E Maurocenis] quos aut ciuilis, aut sacra purpura, aut militaris disciplina insignes reddidit: [tres Duces Reip.] præter quos tres etiam Serenissimi Reipub. Principes, Dominicus, Marinus, & Michaël exeadem familia recensentur; quam tandem Thomasinæ lectissimæ fœminæ virtus ad supremum honoris culmen euexit; [& Regina Hūgariæ.] quæ anno ducentesimo octogesimo septimo supra millesimum, Stephano Pannoniæ Regi fortissimo sacro matrimonij vinculo copulata, & ex eo Regni successore Andreasio relicto, prima Regale decus in Maurocenam familiam inuexit.

[8] His ergo maioribus felicissimo satu editus, Angelum Æmilianum Senatorem amplissimum, & Eleonoram (Dionoram vulgo vocant) prudentissimam fȩminam parentes agnoscit Hieronymus noster. [Patre Angelo, matra Eleonora,] Dignus vtique truncus, vnde eximius hic effloresceret surculus, quem, editis iam Luca, Carolo, & Marco Antonio, postremo loco susceperunt, anno ab ortu salutari Saluatoris nostri, [nascitur Hieronymus anno 1481,] millesimo quadringētesimo octogesimo primo, cum sacris Romæ præesset anno iam decimo Sixtus Quartus, & Venetorum imperio Ioannes Mocenicus anno quinto. Qui vero natalis ei fuerit dies, nihil certi produnt auctores. Ad salutares aquas, & expiatrices lymphas eius parœciæ, qua paterni lares censebantur, delatus, & primigenia labe expurgatus, e vitali fonte, parentum iussu, Hieronymus dictus est, diuino plane nutu, ne nomen, quod futuram sanctitatemredoleret, tanto natalium splendori deesse videretur. Adhuc infantem tanto impensius Domino commendarunt parentes, quanto maior in minores filios eorum amor, & indulgentia esse solet: neque incassum fusæ preces; nam sanctitatem augurali nomine indicatam factis aliquando æmulatus, multo sua, quam maiorum laude, factus illustrior, antiqua familiæ insignia nouis virtutum ornamentis reddidit illustriora.

[Annotata]

a De Rep & vrbe Venetiarum pauca auctor delibat, quæ passim alij pluribus tractant, Gaspar Contarenus Patricius Venetus, Donatus Iannotius Florentinus, & ante illos Blōdus, Sabellicus, Petrus & Bernardus Iustiniani, aliiq;.

b Quando, vt ferunt dicti Auctores, Attila in Italiam infudit exercitum, & Aquileiam obsidione captam solo æquauit anno 452.

CAPVT II
Ingenium, puerilis educatio, litterarum studia.

[9] Exactis infantiæ puerilis incunabulis, quæ prima latentis naturæ prodiere indicia, [indolem nactus optimam,] egregiam & præclaram ad omnem virtutem indolem declararunt. Inerat illi oris, & aspectus elegantia: festiuitas & lepos in loquendo, non tamen omnino puerilis & mollis; sed nescio quid spirans auitæ dignitatis: elucebat iam tum ingenium illud acre atque docile, in quamcunque partem trahere velles; necnon animi celeres motus, sed ingenui; qui si ad virtutem ab optimo præceptore incitarentur, facerent in omni genere studiorum fructus vbertimos; denique in summis ornamentis fortunæ prima ingenuitatis ornamenta non desiderabantur. E prima luce reliquum diem facile coniectasses. Neque vero parentes tam excellentem in puero indolem cura & studio destitutam voluerunt: [a matre piis moribiis imbuitur:] sed matris religiosissimæ fæminæ diligentia tenellus adhuc animus Christiana religione, fidei nostræ mysteriis, & summis eiusdem capitibus est imbutus, atque ad omnem pietatem informatus; vt sacrificiis quotidie interesse, bis in die statas preces fundere, sacras ædes crebro inuisere, Sacerdotes, sacrasque imagines maxime venerari, iisdemque Sanctorum imagunculis delectari & capi, firmo vsu assueuerit. Non omnino sterili solo commissa tam egregia pietatis sata; quæ, licet densis vitiorum vepribus & dumis aliquando obducta, radicibus tamen hac prima ætate iactis, vberes tandem solidæ virtutis fructus attulere.

[10] Cum primum per ætatem licuit, idoneis præceptoribus adhibitis, ingenij facilitate, & primo illo discendi ardore, [a studiis litterarum anno ætatis 15] eos breui in studiis progressus fecit; vt æqualibus suis docilitatis atque industriæ laude antecelleret. Ad decimum quintum annum fere in litteris fuit. Tum (vt est ea ætas æque laboris impatiens, ac libertatis appetens) nouis illorum temporum belli motibus a primo studiorum ardore tantisper auocatus, breui alio cogitationes & animi studia penitus conuertit, [ad arma conuertitur.] factoque cum musis repudio, armis & militia se oblectare cœpit, affinibus id indigne ferentibus, & matre quam maxime reclamante; sed mente ille in armis obfirmata, suos tandem peruicit monitores, pessima, vt tunc quidem videbatur, victoria, sed quæ tandem Diuina prouidentia victorem ipsum salubriter aliquando vinceret. Cum electis enim omnia proficiant in bonum, ita occulto Dei numine, cælestique instinctu accidisse minime dubitandum, vt, antequam spiritale contra spiritales nequitias bellum susciperet, hostium visibilium pugnis & victoriis exerceretur, indeque primo æternæ salutis existeret initium, vnde damnationis sempiternæ certissimum imminebat exitium. Sed quæ prima fuerint eius militiæ rudimenta, accuratius est dicendum, nam, qui de Hieronymi rebus gestis, ante me scripserunt, ab eo admodum adolescente literarum studia magna cum affinium matrisquemolestia, noui belli ardore reiecta consentiunt; qua tamen in expeditione prima ille induerit arma, haud distincte ab vllo accepimus. Quod enim de Castri noui præfectura, vbi diuinitus prima illius conuersionis sunt iacta semina, subiiciunt, non est eiusmodi, vt vel in hanc immaturam ætatem cadere, vel cum aliqua suorum matrisque molestia accidere potuerit: quippe trigesimum fere iam annum natus, satis ei muneri maturus, & aliquot annis ipsi matri superstes, eam præfecturam obiuit; quæ certa historiarum luce præeunte, in dubium vocari nullo modo possunt. Quibus igitur aliis primum motibus ad arma sit excitatus, tradendum est.

CAPVT III
Quando primum ad arma transierit.

[11] Qvoniam vero in obscuris, ac difficilibus rebus, & vetustate pene obrutis, bene etiam dubitasse non postrema laus; liceat nobis in re perantiqua, & a scriptoribus parum dilucide explicata, quasi diuinando coniectare: ea tamen lege, vt maxime veritati affinis nostra videatur coniectura. Quod non erit, opinor,difficile ostendere, cum hæc vna apud Venetos belli occasio, quam modo subtexam, in hanc Hieronymi ætatem inciderit, quæ illum a studiis auocatum facile ad arma traxit. Cuius grauissimi a belli initia paucis omnino repetenda sunt. [Occupato regno Neapolitano a Carolo VIII Rege Francorū,] Carolus Octauus Galliarum Rex, expeditione in Aragonios Neapolitanos Reges suscepta, ingenti cum exercitu in Italiam transmisit, nulloque ex Principibus nostris prohibente, paucis diebus Italia fere omni pacatissime emensa, nullo belli discrimine, nulla aduersæ fortunæ alea obiecta, Aragoniis Neapolitano regno pulsis, eius prouinciæ Imperium paucis mensibus occupauit. Cuius victoriæ fastu Rex iuuenis mirifice elatus, ipsaque natura, gloriæ studio, & vasta Imperij propagandi cupiditate vehementissime incensus, reliquam ferme Italiam animo sibi destinare videbatur; cum reliqui Principes non ignari, quam perniciosum vniuersæ Italiæ bellum intestinum atque domesticum, ab exteris illatum, & tanta victoria confirmatum, futurum esset; rebusque suis, tam facile Aragoniorum opibus excisis, ab insolente victore nemo non certam impendere cladem timeret; vt Carolo noua, & libertati Italiæ maxime perniciosa molienti, sese obiiciant, vniuersi decernunt; Gallorumamicis æque, ac inimicis maxime verentibus, ne nimium auctæ victoris potentiæ, vniuersa tandem cederent. His enim vt ab inimico victore certa pernicies; ita illis ab amico non certa salus expectanda videbatur. Adeo hominum vesana dominandi libidine rarum, & insolens in summa victoria summæ moderationis exemplum.

[12] Igitur Veneti Italiæ dignitati studentes, cum eam periculo vacuam, & armorum terrore liberam cuperent, in communem fœderis societatem alios conuocarunt; initumque fœdus est anno MCCCCXCV, [& fœdere contra eū a variis inito anno 1495,] cum decem iam annos Ducariam dignitatem in Venetos exerceret Augustinus Barbadicus. Fœderis iuramento conuenere cum Venetis Summus Pontifex Alexander sextus, Maximilianus Cæsar, Hispaniarum Rex Ferdinandus, & ipse Ludouicus Sfortia Carolo belli auctor, & suasor, Regulique Estensis, & Gonzaga. Eo vero nomine fœdus euulgatum est, vt pace inter socios seruata, communibus armis bellorum incendia ab Italia arcerentur, eiusque libertas, & Summi Pontificis auctoritas, & maiestas seruaretur; socij, cuiusque ditionem tuerentur, & quo magis citra Caroli iniuriam hæc facta viderentur, nec ipsi negatus in fœdere locus si sociis amicus, hostili ferro ab eorum finibus abstinuisset. Verum ille accepto de fœdere nuncio, quid tandem consilij subesset probe intelligens, fœderatisvehementer iratus, extremam illorum rebus perniciem illaturus, mox Neapolitano regno discessit. Quo nuntio cum rebus suis a Gallo excidium imminere haud dubie omnes intelligerent, vt tantum ac tam propinquum periculum, & tam commune ex fœderis lege mutuis propulsarent auxiliis, celerrime quisque iniunctum sibi militem describere maturat: idque Veneto Senatu, cuius amplissimum erat in Italia Imperium, [creditur militiæ adscriptus,] studiosissime curante, lectissima nobilium virorum manus, ad publicam rem tutandam, in fœderatorum castra confluxit, in quibus Hieronymum fuisse, si hac ille ætate (quod produnt auctores) in armis fuit, mihi persuasum est.

[13] Quod matri non accidere non molestissime potuit; nam paulo ante Angelo coniuge carissimo, satis integra ætate, in ipso magnorum honorum cursu, non immaturo magis, quam acerbo funere ex humanis prærepto, filium hunc natu minimum, [ægre ferente matre vidua.] patrem inter ceteros referentem, veluti vnicum præsentis orbitatis relictum solatium, in ea viduitate thori, ea ætate ab se longius abesse periniquo animo ferebat: tum vero libera illa militum viuendi licentia, nondum satis firmatos iuuenum mores labefactari, castitatem haud dubie quati, conceptos pietatis igniculos consopiri sciebat, excitatis scilicet amatoriis, & turpioribus domi sub pudoris cineribus delitescentibus. Ad hæc varios casus & pericula, quæ militem adire necesse est, incertos, & aduersos plerumque belli euentus Hieronymo vehementer extimescebat; in quo vno eximium familiæ decus, & magnarum rerum laudem ingenti spe collocarat. Quare cum illam, & amor, & spes, & metus, & quæ maternos animos mirifice torquet, diuturnior absentia sollicitam haberet; nihil intentatum relinquere, amicos adhibere, interponere affines, nullum lapidem non mouere, quo filium a suscepta animi sententia deterreret: sed ille vel militaribus amicorum vocibus, vel insita illa animi magnitudine, alacritate naturæ ad ardua & eximia quæque extimulante, vel quod ad familiæ decus, & honores in Repub. sibi parandos, armorum studia literariis præstare existimaret; nullis vel precibus, vel difficultatibus expugnatus, iugo maternæ seruitutis excusso, iugum prauæ libertatis, ac militaris licentiæ subdita ceruice lætus excepit: adhuc ignarus summum esse seruitutis genus, iuuentutis licentiam. Quinto igitur & decimo ætatis anno, militari sacramento est addictus: qua etiam ætate S. Martinus prima militiæ stipendia fecisse dicitur.

[14] Summa vero totius belli tandem hæc fuit. Gallo Venetos lacessente, [Victoribus Veneris militia finita,] annuentibus Melchiore Triuisano, & Luca Pisone Legatis, pugnatum est in agro Parmensi ad Tari fluminis ripam adeo felici marte; vt victore exercitu fugato, opulentissimaque tantæ victoriæ præda direpta, parum abfuerit, quin a Veneto Senatu Italia leges acciperet. Atque hæc quasi diuinantes in tanta rerum obscuritate: ne rem incertam pro certa prodere videamur. Sed reliqua, quæ clariora & magis distincta accepimus, prosequamur.

[Annotatum]

a De hac irruptione Francorum in Italiam, & de regno Neapolitano agunt Guicciardinus, Gaguinus, Gillius, Ferronius, Cominæus, aliiq; & Spondanus in Annal. Eccles. ad annum 1494 & sequentes.

CAPVT IV
Deprauati adolescentiæ mores.

[15] In primis autem certum est ab ea ætate Hieronymum ita militari studio delectatum, vt nihil cum voluptate præter arma tractaret: quibus ille se totum ætatemque omnem propterea magno laudis ardoredeuouerat, [Cum bellico ardore] quod maxima interdum terra marique bella Reipub. imminere cum didicisset, permagni ad nominis immortalitatem, & ad æternum familiæ decus referre intelligebat, si vel externis bellis Rempub. vexatam propugnare, vel Imperij fines armis longius proferre sibi contigisset. Sed nobilem illam, & matri postea non adeo ingratam armorum tractationem infecti militiæ mores, quibus illud hominum genus fœdari solet, comitabantur. Nam secutus castra contraxerat inde solita vitia & labes: militares vero & feroces adeo spiritus hauserat, vt identidem audax animus, & efferum illud ingenium sese proderent; [deditus vitiis iræ,] quippe leuissimis etiam de rebus vehementer excandescens ita animi furore abripiebatur, vt iam pene ferri non posset. Quod impotentis iræ vitium ita paulatim in naturam abiit, vt operosius postea ab vno iræ motu, quam ceteris vitiis animo expurgando laborarit; iracundia vero sedata, nihil illo mitius, nihil humanius. Antiquior illi militiæ gloria, quam aut litterarum, aut etiam Christianæ pietatis laus erat. In serendis amicitiis, aut in conciliatis, & firmatis mutuis deinde beneuolentiæ officiis excolendis studiosissimus. Ex quo factum, vt æqualibus esset vnice carus, eiusque consuetudine & amicitia delectarentur vniuersi; quibus tamen ille, & deprauato naturæ sensu impellente, & iuuenilis ætatis impetu concitante, [& luxuriæ:] non tam in amicitia socium, quamin patrando scelere ducem diligentissimum se præbebat; siquidem amatoriæ vesaniæ, & voluptatum illecebris delinitus, naturæque blandimentis sopitus, cupiditatibus omnibus facile obtemperabat; in quibus ætatis florem, cum magno damno, tum pernicioso sodalibus ad imitandum exemplo, misere consumpsit.

[16] Sensit tum eius mater prudentissima fæmina se haud dubiam coniectricem de illius moribus, [frustra a matre admonitus,] & vatem extitisse, cum primum militaribus eius studiis refragari cœpit. Hæc Hieronymum sæpe ad se vocatum maternis adhortationibus, saluberrimis consiliis, & precibus ad saniora reuocare consilia, grauiter obiurgare, reprehendere, impietatem & audaciam iuuenilem detestari, vt dignum suis natalibus induat ingenium, obtestari. Sed incassum fusæ vel cum lacrymis preces. His seueriores accedebant fratrum obiurgationes quibus sæpissime ab illis tentatum, [& a fratribus obiurgatus:] si forte eius animum tam obfirmatum, & tam durum in scelere aliqua ratione mollire possent. Verum ille frænum momorderat, qui obiurgationibus, non quasi iniecto fræno coërceri, sed veluti acutis stimulis ad peiora impelli videbatur, quam esse improborum naturam Spiritus sancti voce commonemur. Sed ita cælesti nutu permissum quo Diuinæ gratiæ vis roburque splendidius eluceret; quæ inueteratasin scelere voluntates, & diu obfirmatos in malum mores repente commutat, eque impense improbis egregie sanctos efficit. Ceterum, etsi ea militari licentia, laxatis vitiorum omnium habenis, in extremam prorsus animi perniciem, nullo penitus prohibente, ruere videretur; quandoque tamen fluxos ætatis mores, [emēdatur timore repulsæ in dignitatum ambitu:] & periculosam iuuentutis libertatem humana quædam iura mirifice moderabantur. Cum enim magistratus in Repub. non tam nobilitati, quam virtuti, & morum integritati deferri intelligeret, maxime verebatur, ne suis flagitiis apud Senatores læsa de moribus opinio impediret, quo minus propositas nobilibus viris dignitates assequeretur. Itaque ardens illa honorum sitis, & ad magnos in Repub. progressus flagrantissima cupiditas, quæ eius animum vehementer accenderat, nonnunquam, a sceleribus auocatum, ad frugem, & libero homine dignam viuendi consuetudinem reuocabat. Adeo misera, vel cæca hominum ingenia potiora Diuinis humana iura ducunt; & facilius terrenæ ambitionis gloria, quam Christianæ pietatis disciplina reguntur.

CAPVT V
Iterum difficillimo Reipub. tempore ad arma reuocatur.

[17] Paucis omnino annis ab ea tempestate sedata turbulentior alia procella exorta est, & nescio quo infelici aduersoque Reipublicæ astro, nouo rursus belli turbine Venetorum res inuoluuntur. Rem multorum celebratam a litteris placet hic, nec longa, nec a decursu narrationis aliena egressione, ab ipso principio repetere. Maximilianus Cæsar, nobilibus aliquot oppidis Germanicæ ditionis ad Carnorum iuga, [Fœdere a Cæsare,] Liuiani Venetorum Ducis opera spoliatus, nec dissimili exitu ad Tridentinas fauces bello vexatus, Venetis vehementer infensus, eorum Imperio excidium animo concipere, reque ipsa moliri cœpit. Verum non temere putauit, tantum bellum aduersus Rempub. copiis atque opibus terra marique insuperabilem, comparandum: nisi communi omnium Europæ Principum consensu & viribus, arma in Venetos expedirentur; quos ille vniuersos certa coniectura facillime sibi assensuros non dubitabat; fuitque votis euentus. Qui enim tum sacris præerat Iulius secundus, infenso in Venetos animo, [Pontifico,] prouinciam minime detrectauit, quod primariæ Vrbes Ariminum, Fauentia, & Rauenna Pontificiæ ditioni ereptæ, & sæpius repetitæ, minime redderentur. Ludouicus Gallorum Rex Cremonam, & Brixiam, aliasque vrbes Mediolanensi Imperio detractas vehementer dolebat. Hispaniarum Rex Ferdinandus minus tutam & integram Neapolitani Regni possessionem putabat; cum maritimæ Apulorum vrbes Tranium, Monopolis, [Regibus Franciæ, & Hispaniæ,] Brundusium, Hydruntus, Barleta, Sipontum non ita pridem ad Aragoniis oppignoratæ Venetorum præsidio & imperio tenerentur. Ferrariensis vero Dux Rhodigio, Mantuanus Asulo in Cenomanis, & Pischeriæ inhiabant; [aliisq; Principibus,] nec vllus fere Principum erat, qui non aliquam Veneti Imperij partem ad suam pertinere ditionem, quoquo tandem iure, non assereret. Quare vniuersi euocantur, tamquam ad solenne sacri belli edictum, totius Europæ Principes; eisque indictus apud Cameracum b Morinorum in Belgis conuentus; vbi ad diem statutam illorum Oratores frequentes adfuere. Totius deliberationis summa fuit, vt omnes vno belli fœdere sociati, communibus copiis & viribus bellum in Venetos susciperent; &, quod magni fuit, tanta religione, silentij sacramentum ab omnibus obseruatum, vt eius belli calamitas, prius quam suspicio, [inito an. 1508,] ad Venetos peruenerit. Annus octauus supra millesimum, & quingentesimum a die Christonatali numerabatur, cum belli consilia clanculum agitari, & tantum incendium excitari cœptum est; cuius deinde flamma anno quingētesimo nono, quarto Idus Decembris erupit. [Veneti oppugnātur an. 1509:] Tanto autem formidolosius bellum exortum est; quanto fuerunt principia occultiora.

[18] Non est credibile, quanto animi ardore, quam acerbis odiis, quanta credulitate sit vtrimque pugnatum. Senatus de tam graui Principum omnium expeditione accepto nūcio, in summa rerum perturbatione & discrimine, [fortiter resistunt,] neque metu superatus, neque dolore victus, veterem constantiam retinuit; fortique ac præsenti animo ius suum bello persequi, & laboranti Reipub. trepidisque rebus subuenire aggreditur; terra marique quanta celeritate fieri potuit, militem conscribere, copias expedire, imperij fines munire. Cum vero ab omnibus acriter impeterentur, tum maxime ab vno Cæsare extrema calamitas imminere videbatur; qui capitali odio in Venetos incensus, non discessurus ab armis videbatur, priusquam Venetorum Imperium dedisset excidio; tantam quippe bellatorum manum contraxerat, vt militum copia reliquos omnes fœderatos solus pene superaret, centum enim armatorum millia sub signis habuisse fertur: quo exercitu in eam Fori-Iulij partem primo impetu inuaserat, quam partemtutari maxime Reipub. intererat. Itaque missis in eam rem Ducibus cum exercitu, [commissa Hieronymo defensione Castri-Noui,] Hieronymus Castro-Nouo cum tribus militum centuriis Prætor decernitur. Arcis Præfectus erat Andreas Rimundius. Eo profectus impigre omnia præstitit Hieronymus, quæ Ducem optimum decent: locum omnem diligenter perlustrare, minus tutas partes confirmare, repurgatam fossam, ruderibusque euectis altius deprimere, tormenta muralia pro mœnibus apte disponere, suas præsidiis stationes assignare, nihil omittere, quo inimico aduentanti sese opponeret, quem iam iam imminere, locis superioribus deuictis, audiebat: nec longa expectatione fatigatus est; siquidem hoc tanti robur exercitus, Bassiano & Acelo in Euganeis direptis, aliisque locis incendiis, cædibus, & populatione vastatis, tandem agrum Taruisinum insedit, & peruigilio S. Augustini sexto Calen. Septembris quingintesimo vndecimo anno, ad Castrum-Nouum tanta belli moles deflexit. Locus est ad ripam Plauis fluminis in regione, [siti ad Flauem fl.] cui nomen est Querium, in Alpibus supra Taruisinos fines, leni iugo editus, artis, & naturæ præsidio valde munitus; quem locum Cæsariani, quod suis conatibus valde officere viderent, omnino aggrediendum, & expugnandum sibi esse statuerunt.

[Annotata]

a De hoc fœdere & bello agunt passim illius temporis scriptores Veneti & Spondanus ad annum 1508 & sequentes.

b Cameracum, in finibus Neruiorum situm, procul a Morinis distat, Atrebatibus interpositis.

CAPVT VI
Castrum-Nouum acri oppugnatione Cæsariani inuadunt.

[19] Dvctabat Cæsaris copias Palissia magni nominis Dux. Is, copiis eductis, sese in conspectum Castri dat, [Cæsares Castrum-Nouum oppugnāt,] tantamque multitudinem oppidanis loco idoneo conspiciendam ostentat, ratus forte obsessos viso hostium numero trepidos, metuque perculsos, deditionem facturos. Et nisi per Hieronymum stetisset, respondebat votis euentus. Adsunt celeres Legati Hieronymum ad monentes, vt Castro excedat, extrema minantes, si deditio, aut recusetur, aut differatur. Breue responsum ad ea fuit Hieronymi: deuotum caput habere libertati patriæ; atque adeo sibi statutum vita potius quam loco cedere; experiretur, vbi vellet Imperator,Venetam fortitudinem, pectus telis quantumlibet petens, abeuntis terga non visurus. Irarum & diræ feritatis incitamentum Palissiæ ea responsio fuit, qui rem armis bellicisque machinis extemplo agere statuit, murosque oppidi tormentis æneis diuerberare cœpit. Quæ in mȩnia primum tum saxea, tum ferrea machinis bellicis impellebantur missilia, parum nocere; si quæ vero intra mœnia accidebant, deiectis ædificiis, magnam stragem edebant. Sed longa tandem eiaculatione, & continuata plures dies murorum verberatione, [tormentis quatiunt:] e maioribus tormentis ingentis magnitudinis explosæ ferreæ pilæ, omni regione horribili sonitu latissime personante, ita oppidi mœnia quassarunt; vt, solutis iuncturis pluribus in locis, maxima muri pars corruerit, hostique irruenti aditus patefecerit.

[20] Quare, tormentorum oppugnatione intermissa, diripiendi oppidi signum milites expectabant. Veneti tam horrenda murorum vastatione animo consternati, [obsessi, Præfecto arcis ad hostes trāsfugiente, cōsternati,] salutem desperare cœperant. Andreas Rimundius arcis Præfectus, cum oppugnationem amplius sustinere se posse plane diffideret, idque palam dictitaret, tandem pleno sceleris atque perfidiæ consilio, nocte intempesta ex arce, & e Castro clam dilapsus, fuga fœdissima sibi consuluit. Ea res propterea grauissimeoffendit Hieronymum, quod militum animos timore debilitauit, ac fregit, & oppidanosin eam rerum desperationem coniecit; vt de ditione palam agerent, [ab Hieronymo animantur,] nihilque propius erat, quam vt ad colloquium hostes vocarentur. Ea re intellecta, Hieronymus vehementissime vniuersos pro concione obiurgauit; quo tandem vesaniæ deuenerint, vt leuissimi transfugæ, & hominis perfidiæ scelere contaminati exemplo mouerentur: probe intelligerent, non modo quidquam turpius ea deditione illis accidere posse, quæ insigni dedecoris infamia notatos deformabit; sed etiam, quod perfidi hominis facto permoti, ad ista consilia deflexerint, non leuem turpitudinis notam contraxisse; proinde non desponderent animos, tam nefaria consilia abiicerent, dignum Veneto nomine induerent ingenium; sibi quidem esse, & gloriæ famam, & patriæ defensionem, quauis omnino vita potiorem, sequerentur ergo optimi ciues, & fortissimi milites amantissimum Patrem & Ducem.

[21] Hæc aliaque permulta militari plane vultu, atque incredibili animi ardore locutus, ita vniuersos confirmauit; [militem inuadentē sæpius repellunt;] vt, deposito metu, nihil præter pugnam exoptarent, in qua ad extremum vsque spiritum oppidum se defensuros pollicebantur. Et dictis respondere facta. Nam diripendi oppidi dato signo, per muri ruinas facto impetu, intra mœnia non vno in loco per vim conantur irrumpere Germani. Sed, Hieronymo Duce fortiter ex aduerso Venetis pugnantibus, primi Germanorum impetus magna suorum clade sunt reiecti. Tum Hieronymus diurnis, nocturnisque operibus qua murum instaurare, [mœnia restaurant:] qua apertis locis nouas munitiones obiicere, per milites & oppidanos terram comportare, aggerem construere, quaqua tandem ratione posset, aditum obstruere. Nec irritus omnino labor: qui enim locus antea hostibus is videbatur, vt leui tormentorum displosione, & vno aut altero militum impetu facile obtineri posset; Hieronymi virtute factum est, vt pene insuperabilis appareret, vel non nisi maxima hostium clade posset expugnari. Iam enim tertio oppidum aggressi, magna semper suorum cæde & ignominia, aditu erant prohibiti.

[22] Suppudebat iam Palissiam tam exiguo hostium numero se tamdiu distineri, quando maiores admouere copias, & delectum tanti exercitus florem in paucos expedire statuit. [acri assultu,] Itaque dato pugnæ signo, acrior, quam vnquam antea oppugnatio instituitur: lectissimos milites, & totius exercitus robora primo immittit, qui aditum in Castrum strenue pertentent. Hos auxiliares copias, quæ fessis subsidio sint, subsequi mandat: vt nulla nostris, vel murum reficiendi, vel a præliocessandi data quiete, certior esset victoriæ spes, cum integri semper fessos adorirentur. [licet exemplo Hieronymi præeuntis excitati,] Æmilianus etsi tantam belli molem in se vnum, & admodum paucos milites, eosque laboribus fractos incumbere, & multis partibus vno tempore cum frequenti & integro hoste dimicandum animaduerteret; tamen, quod vix credibile videatur, animo stetit, ac viribus; milites egregie cohortatus, perite disposuit. In prima acie ille constitit, periculosiorem sibi stationem prouinciamque deposcit: exemplo & virtute Ducis reliqui ita animo confirmati sunt, vt exercitus impetum excipere, diuque acerrime pugnando sustinere, & oppido arcere non dubitarint. Sed longam, & semper ardentiorem oppugnationem diutius ferre non potuerunt ij, quos, præter certaminis labores & vulnera diuturnæ pariter & nocturnæ vigiliæ conficiebant: quippe propter paucitatem assiduis pene stationibus dispositi circa mœnia, dies noctesque in armis traducere cogebantur. Quæ damna hostis in magna militum copia facile sarciebat; cum deserta stationum loca alij subinde aliique replerent. Nouis itaque semper, ac viribus integris sibi per vices succedentibus Germanis, [superātur,] tandem paucorum virtus multitudini cessit. Adeo enim multis locis perfosso dirutoque pariete, cum Veneti, quos præter ceteras, vt dixi, belli difficultates, ipsa semper magis paucitasfatigabat, admodum infrequentes, & ij perpetuo labore & vulneribus confecti apparerent, liberoque introitu irruerent alij post alios Germani, [vi capto oppido:] vis ac numerus sustineri vltra non potuit; Itaque totis connixi viribus, & multis partibus simul irruptione facta, Castro tandem, sed haud incruenta victoria, sunt potiti.

CAPVT VII
Castro-Nouo direpto, Hieronymus carceri addicitur.

[23] In tam difficili, & cruenta oppugnatione eximia certe, & singularis tum militum, tum oppidanorum virtus enituit; licet pene omnes tandem, aut tormentorum fœda laceratione discerpti misere interierint, [plurimi intereunt,] aut hostium copiis circumuenti, fortiter pugnando, extremo vitæ periculo multitudini cesserint. E Bellonensibus, qui eo subsidij caussa conuolarant, duo minores duces Michaë Paganus, & Victora Cruce magna fortitudinis laude cæsi leguntur. De Rimundi fuga nihil amplius compertum est. Sed Hieronymi virtus militaris, & prudentia in primis admiranda. Isenim & ante prima signa fortiter dimicando, & idoneis locis disponendo milite, &, vbi res postularet, celeriter muniendo, omnia tandem militaria munera impigre obeundo, fortissimi simul bellatoris & Ducis præstantissimi laudem, etiam inimicorum testimonio, est consecutus. Verum nec longo quidem interuallo victorum virtus in ea oppugnatione Germanorum immanitatem in oppidi direptione exæquauit. Primum enim oppidum ingressi, [aut a victoribus trucidantur:] vix credibile est, qualia inauditæ sæuitiæ, & barbaræ crudelitatis spectacula exhibuerint, seu militum virtute in resistendo, seu tanta suorum clade in rabiem acti: nam obtruncatis passim militibus & oppidanis, promiscua cæde in armatos æque atque inermes, nullo sexus vel ætatis discrimine, debacchati sunt: in trucidata quoque oppidanorum, & militum corpora sæuitum. Itaque breui fœdissima & confusa omnium ordinum & ætatum strage, adeo locum deformarunt, vt humano sanguine satiari haud posse viderentur.

[24] Ceterum in tam horribili rerum omnium clade, in tanto sauciorum numero, illud miraculo par, vnū Hieronymum, [Hieronymus captus,] qui inter primos ordines prælium ciebat acerrime, cuius vniuersi fere iugulum petebant, tanta hostium cæde in oculis omnium edita, viuum&, nullo accepto vulnere, in hostium manus deuenisse. Eo capto, fuit pugnæ finis: partam tanto sudore, ac sanguine victoriam inter se gratulantur Germani. Nota virtus Æmiliani, probataque magno cum eorum damno militaris fortitudo prædam reddit illustriorē; quem Palissiæ tanquam insigne partæ victoriæ trophæum sistunt. [tetro carceri includitur:] Is Hieronymum in tetrum ac tenebricosum carcerem in imo turris fundo anguste ad modum effossum detrudi, & debitis suppliciis audacissimi hominis scelus vlcisci iubet (sic enim appellabat) quod deditioni minime annuisset, quod pari fortitudine, atque fide, locum esset ad extremum vsque egregie tutatus. Hic pane, & frigida tantum alebatur: ferrea vincula manus & pedes constringebant: [inedia & vinculis torquetur:] collum ambiebat in mancipij morem circulus ferreus, e quo duorum triumue anulorum catenula cum pila marmorea pendebat; globus tormētarius is erat haud exiguæ magnitudinis additus, siue vt nocte quiescentem vexaret, vel fatigaret interdiu vigilantem; aut, si fugam intentasset, crebro ictu globi tergum, vel pectus diuerberantis fugienti cursus retardaretur; & ne qua tandem membra quiete fruerentur, ad grauem carceris fœtorē, loci angustiam & tenebras, varij accedebant corporis cruciatus: quippe Ducis edicto acerbis quotidie suppliciis exquisite torquebatur.

[25] Multos iam dies carceris acerbitatem, & Germanorum sæuitiam eo loco perpessus nihil præterea, [in mortis periculo] quam, vt extrema de suo capite statuerentur, Hieronymus expectabat. Sed hominum consilia Diuina bonitas anteuertit; dum enim huius vitæ imminens periculum a mortalibus extimescit, æternæ vitæ ab immortali Deo certissima initia recepit, & qui miseriarum, & calamitatum locus plenissimus, videbatur, [ad meliorē vitā a Deo erigitur:] is cælesti solatio, & maximorum dolorum leuamento, non multo post extitit iucundissimus: quandoquidem illi Deus tantis belli laboribus, & tam apertis vitæ periculis, non extremam perniciem corporis, sed salutarem occasionem promerendi æternam salutem impendere, singulari & inaudito miraculo, consequenti posteritati prorsus admirando, declarauit. Singulare hoc est Diuinæ bonitatis medicamentum, vt, quos beneficiis ad virtutem allicere nequit, seuerioribus pœnis a scelere auocare contendat. Adeo enim diuturna peccandi consuetudo malorum animis callum impietatis obducit, & sensus cupiditatibus addictos immanitate quadam stuporis offundit, vt nullos diuinæ gratiæ motus, nullas internæ vocationis voces auribus admittant: nisi irati numinis plagis contusi atque debilitati, medicinam aliquando non aspernari condiscant. Quod cælestis prouidentiæ singulare beneficium in Hieronymo mirifice per id tempus eluxit; qui Diuina benignitate diutius ad suam perniciem abusus, tenebricoso, & squalore obsito carcere, e flagitiorum tenebris ad honestatis lucem contuendam est excitatus. Sed quoniam res est omnium, quæ in illius vita acciderunt, commemoratione dignissima, quod ex ea tam insignis consecutæ pietatis initia extiterunt, cogit me ratio suscepti muneris, vt magni euentus seriem sin minus æqua, saltem fusa narratione prosequar, vt diuinæ beneficentiæ vel aliqua ex parte inseruiat scriptoris diligentia, vel certe minimum sua negligentia detraxisse videatur.

CAPVT VIII
E carcere insigni beatissimæ Virginis miraculo liberatur.

[26] Eo in carcere nulla grauior molestia Hieronymum solicitabat, quam acerbæ & diræ necis, cuius sibi periculum in singula momenta crudeli ab hoste imminere non dubitabat. Quam cogitationem diu animo versans, [peccatorum dolore angitur,] vehementer est commotus, serioque cœpit, non tam de corporis, quam de animæ saluteagitare secum salubria consilia: & ab omni humana ope destitutus, vnum sibi in Diuina præsidium reliquum esse cogitare, quam tamen, ne implorare confidenter auderet, faciebant anteactæ vitæ commissa, quȩ multa & grauissima menti occurrebant, quorum conscientia deterritus, ægre admodum precibus suis locū futurum apud Diuinam clementiam verebatur. Sed illum iam satis cruciatibus, carcere, & inedia maceratum, & scelerum conscientia afflictum, respexit Deus, diuinæ lucis splendore, & suaui gratiæ cælestis virtute in eius animum sese liberius effundente. Cuius beneficio ita cœpit peccatorum grauitate ac turpitudine angi; vt iam longe maior contempti Numinis, quam præsentis calamitatis dolor eins animum discruciaret: iamque cælestem iram in se merito concitatam, diuināque iustitiam, quam ille suis flagitiis, & effrænata libidine tamdiu contempsisset, & cuius imperium sanctissimis legibus repudiatis etiam detractasset, iustas suorum scelerum pœnas repetere intelligeret. Quare obortis lacrymis, se merito Diuina tutela & præsidio exclusum, in supremum capitis & salutis periculum adductum inclamabat; quod cælestis gratiæ beneficentiamsemper ingrato animo reiecerit; quod toties Diuina misericordia de sua salute tam variis modis admonitus, ad pristina tamen scelera magnum in dies singulos impietatis cumulum addere studuerit.

[27] Hæc ille, & alia multa ex magno animi dolore, & lacrymarum copia cum mente volutaret, ac pene ad extremos desperationis scopulos misere deferri videretur; derepente aura cælestis Numinis leniter eius pectus afflante, [inuocat Deiparam Taruisinā,] in pacatissimum portum salutis est inuectus. Animum enim eius pene destitutum subiit Deiparæ Virginis Taruisinæ memoria, quam Matrem misericordiæ mortalibus datam, vnicum miseriarum solatium, & peccatoribus extreme laborantibus certissimum perfugium a Deo constitutum recordatur. In huius igitur beatissimæ Virginis tutela salutis suæ præsidia collocanda putat; qua Patrona, & Aduocata si apud Deum vtatur, non dubiam sibi scelerum indulgentiam, & æternæ salutis auxilium pollicetur. Itaque fusa illico ad Virginem, non tam longo verborum ambitu, quam interno animi affectu, & lacrymarum imbre grauis & pia oratio; ne se miserum, licet eius clientela & patrocinio indignum, tot circumuallatum calamitatibus, & tot pressum malis negligeret; se e Christianis illis peccatoribus vnum esse, eumque insignem, quibus a Christo Mater misericordiæ, & communeperfugium data est; proinde ne abiectissimum famulum, a filio sibi commendatum, clementissima cæli Regina & Dei Mater despiceret: de salute atque incolumitate animi prope desperanti mature subueniret: flagitiis, criminibusque suis, quæ ille innumerabilia fateretur, ab irato filio veniam & pacem posceret: non desereret Patrona clientē, Regina seruum, communis misericordiæ Parens iacentem in sordibus & squalore filium. [vota varia nuncupat:] Ad hæc se nudis pedibus eamdem sacram Taruisinam ædem inuisurum, ibique certum sacrorum numerum suo ære curaturum, & voce tabulisque tam insigne beneficium palam testaturum, voti religione obstrinxit.

[28] Cordi vtique Deo, beatissimæque Virgini fuere preces & vota: vix enim ea Hieronymus absoluerat, cum sese oranti, & multis lacrymis supplicanti, [a Deipara mira pulchritudine apparente,] candida in veste, necnon cælesti luce circumfusa, ac diuina plane maiestate conspicua Dei Genitrix obtulit, carcerisque tenebras inusitato atque inexplicabili radiorum suorum splendore dispulit ac fugauit. Ex oculis enim, ac vultu, atque adeo toto celsissimæ Virginis corpore tanta claritas emicabat; vt neque posset in eam oculorum aciem defigere, nec emicantem inde fulgorem diutius intueri. Itaque huiusmodi spectaculis insuetus,terrore attonitus, totis artubus contremiscere, quid rei esset expectare; [erigitur:] cum beata Virgo Hieronymum benigne intuita, & proprio compellans nomine, præsenti animo, & hilari vultu, omni cura vacuum esse iubet: cuius preces & vota, se Aduocata & Patrona, essent a Filio clementer admissa. Ille animo erectus, Patronam suam intueri cōnixus, haud commode potuit; cumque oculorum, & animi voluptate quadam delinitus, illam obniteretur attentius acriusque contemplari, tanta sensit radiorum vi obtutus aciem perstringi, ac prope obtundi, vt potuerit ardentem meridiani solis facē multo commodius intueri. Quare adhuc animo dubius, leui aliqua somni imagine se illusum putat; cum beata Virgo cœptis addit, vt vota soluat, & vitæ emendatioris in posterum consilia ineat; tum manu ad eum porrecta, claues offert, quibus & vincula & carceris ostia reserare, & quocunque libeat, abire mandat. Fidem visi fecit expleta promissio; siquidem ille impiger ad iussa, acceptis clauibus, vinculis, & carcere reseratis, [e carcere liberatur:] sensit haud vanam esse tantarum rerum imaginem, tum ad cælestem Patronam venerabundus, & in gratiarum actione totus effusus se conuertit. Sed illa tenues in auras momento dilapsa, lætissimum Hieronymum summo mœrore suo discessu compleuit; qui tandemverbis & lacrymis, dolore & lætitia simul intermixtis, actis intimo cordis affectu Deiparæ Virgini gratiis, e carcere liber egreditur.

CAPVT IX
Nouo miraculo Taruisium deducitur.

[29] Extulit e carcere, (quo tanti beneficij sempiternum aliquod ad posteros extaret monumentū & probata fides) claues e cælo sibi delatas, tum manicas, [claues & vincula effert:] & compedes cum pila marmorea, & reliqua crudelitatis instrumenta, præter interiorem subuculam, ceteris vestibus nudatus. Ea sarcina, quasi trophæo suæ victoriæ, ornatus verius, quam oneratus, sese in viam dat. Sed mox aliud imminet grauius periculum: vix enim aliquot passibus processerat, cum in exercitum Cæsaris incidit, & viam omnem armato peruigilique milite occupatam circumspectat. Expalluit Æmilianus, animoque corruit subito hostium incursu: [per milites Cæsareos,] humanisque deficientibus, ad diuina perfugia se conuertit: inuocat iterum Patronam, & Dominam suam, vt se præsenti periculo ereptum, certo itinere incolumem dirigat, precatur. Nec irritæ preces; vix enim ea complerat: cum priorem & speciem & habitum referens beatissima Virgo præsto est, [Deipara viam mōstrante,] & mox miraculum miraculo cumulat, manum apprehendit, securum sequi iubet, & per medios hostes ferrea vincula gestantem, alienis oculis minime conspicuum educit; hoc præterea singularis beneuolentiæ specimen addidit, quod Taruisini itineris ignaro se comitem præbuit, [Taruisium venit:] donec ciuitatis mœnia in conspectum sese darent. Tum Diua tutelaris & comes Hieronymi repēte ex oculis sese mira celeritate proripuit, illius mente nouo & insolito splendore diuinæ lucis sub ipsum discessum illustrata, & perfusa, occultoque igne diuini amoris corde succenso. Atque vtinam hic mortali fas esset dulcissima & prorsus cælestia beatæ Virginis hortamenta referre.

[30] Ille ciuitatem ingressus beatissimæ Virginis ædem a adit, [vota soluit,] longa & pia oratione Filio, Matrique gratiis actis, noui miraculi euentum omnibus prædicat; obligatam voti sponsione sacrorum fidem integre liberat; tabellam, quæ rei admirandæ exitum & accepti beneficij memoriam b scripto & pictura perpetuo testetur, cum manicis, [claues & vincula suspendit:] compedibus, collique vinculo, & marmorea pila, e summo tholo pendentē curat, remque totam, quo ordine gesta est, publica fide scriptis consignari mandat. Illud vero vehementer dolendum,claues per sanctissimam Virginem cælitus delatas infelici euentu, quo templum illud multis abhinc annis conflagrauit, deperiisse. Ideo cetera, quæ integra superfuerunt, a communi illa anathematum turba delecta, in interiorem altaris partem iisdem ferreis cancellis, quibus sanctissimæ Virginis imago, conclusa singulari religione asseruantur, nec nisi pia adeuntium postulatione produntur. Compedes vero non eius sunt generis, quibus fere vti consueuimus, vt ferreo vecte claudantur, sed quales interdum equis ad pascua dimissis iniicere solemus breui anulorum catena colligatæ. Hieronymus his rite Taruisij perfunctus, [Venetias abit.] Venetias eodem habitu properat, insigne beatæ Virginis beneficium palam per vicos, & compita in area magna Diui Marci enunciat, quamplurimis hominem, quasi insanū somnia narrantem, irridentibus; aliis dubiam rei fidem, & suspectam non plane admittentibus, permultis vero, quibus Hieronymi ingenium ab omni fictionis & vanitatis suspicione alienum iam pridem notum erat, admirandæ rei euentum obstupescentibus.

[Annotata]

a Spectat hæc ædes teste Rossio, ad Canonicos regulares S. Saluatoris.

b Verba huius scripti profert Rossius, huic narrationi consimilia. Eadem excusa tradit in libro De miraculis & gratijs Deiparæ Virginis Taruisinæ Italice scripto, ac dein rhythmo etiam Italico vulgata.

CAPVT X
Bellicis rebus compositis Castro-Nouo Æmilianus præficitur.

[31] Cvm vero per annos ferme quatuor, eoque amplius, variis bellorum motibus tota nutasset Italia, ac omnis fere Europa; [Pace facta,] tandem de compositione inter Christianos Principes agi cœptum est: nec multo post æquis conditionibus commune pacis fœdus initum. Non facile credi potest, quanta lætitia, & iucunditate, subitus hic de compositione inter summos Principes nuntius omnem Europam perfuderit, atque cōpleuerit, & quam mira serenitate miserabilem illorum temporum faciem, diuturno mœrore obscuratam, illustrarit. Sed apud Venetos præsertim lætissima omnia, quando ea dira tempestas, quæ paulo ante non terrorem modo, sed extremam perniciem, & interitum toti Venetorum Imperio attulisse videbatur, exitus habuisset omnium opinione feliciores. Siquidem opulentissimis ciuitatibus ante a amissis, in potestatem redactis,tanti Imperij decor & maiestas est iterum constituta. Sed Ducibus, & militibus optime de Repub. meritis larga ex veteri Senatus munificentia præmia decreta sunt: inter quos cum emineret Hieronymus, hoc in eum grati animi & beneuolentiæ monumentum, ac eius virtutis singulare testimonium extare voluit sapiētissimus Senatus; [oblatam a Rep. præfecturam Castri-Noui] vt Castro-Nouo in potestatem recepto Æmilianæque familiæ ad annos triginta attributo, iterum Hieronymus summa cum potestate præficeretur; vt qui locus paulo ante calamitatis & ærumnarum plenus extitisset, idem & dignitate & commodo illi, totique familiæ iucundissimus foret. Sed alia omnia animo voluens, totum hoc, quidquid erat splendoris & dignitatis, quod suæ deferebatur virtuti, constantissime repudiasset Hieronymus, nisi familiæ ratio aliter suasisset: cuius non modo dignitati, sed opibus etiam, quas necessariis belli sumptibus pene exhauserat vniuersas, [amicorum rogatu admittit:] hac tanta Reipublicæ munificentia honeste consulendum amici & affines contendebant: quorum adeo obfirmatos in ea re cernebat animos, vt in præsentia omne contradicendi studium frustra suscipi appareret. Quasi igitur supremum illud Reipub. & familiæ præstaret obsequium, oblatam dignitatem non tam admisit, quam subiit, quia citra Senatus, & affinium offensionem recusare non potuit. Pluribus autem annisCastrum-Nouum Æmilianæ genti paruisse satis constat, ad alios postea feudali iure auctoritate Reipublicæ translatum.

[32] Commodo igitur tempore in viam se dat. Taruisium primo profectus, Patronam suam beatam Virginem inuisit, eamque religiosissime precatus, vt, [Deiparam Taruisinā inuisit:] quando voluntatis suæ plane conscia, non studio quæsitos a se fasces, non ambitam prouinciam sciret, vires eidem oneri pares a Filio impetraret, & quem primum vellet esse ingressum, quemque extremū administrandæ prouinciæ exitum, indicaret; qui iam, votis de nouo genere vitæ conceptis, commodo, non impedimento foret. Ad oppidanos vero, quos funesta patriæ calamitas reliquos fecerat, [a ciuibus Castri-Noui] nec eodem impetu furentis exercitus rabies obruerat, simulatque de Hieronymi reditu fama peruenit; eius visendi studio maxime flagrantes, summa omnes lætitia compleuit, nihilque, quod ad celebrandum aduentum eius excogitari ab incolis, aut præstari posset, prætermissum; tam gratis animis exceptus, quam expetitus. [late excipitur:] Vt enim primum Prætorem aduentare nunciatum est, non domi venientem expectant, sed multitudine ad aliquot miliaria Castro-Nouoobuiam effusa, faustis acclamationibus accedentem excipiunt; & festis clamoribus deducunt, non sine multis expressis gaudio lacrymis, in omnibus tandem beneuolentiæ studium, summæque voluntatis significatio enituit. Augebat in dies eorum lætitiam admirabilis quædam Hieronymi, tum lenitas & clementia in ciues, tum pietas & ardor in Deum, quibus virtutibus administrationem illam ita obiuit, vt eorum commodis accurratissime inseruiens, numquam tamen a pietatis officiis in Deum retardaretur. [virtuti & pietati studet:] Quare sanctioris vitæ studiis incensus, alloquio mitis, in egenos liberalis, nulli impacatus, publicæ vtilitatis perstudiosus, omniū denique virtutum genere ornatus, cunctis repente admirationi pariter, & exemplo fuit.

CAPVT XI
Defuncto fratre, magistratu se abdicat, reique familiaris administrationem suscipit.

[33] Sed ista summa cum iustitiæ, & pietatis laude administranti, tristis e patria nuntius, nec opinanti, allatus est, Lucam fratrem carissimum vixisse. [morte fratris mœstus,] Molestissimum id accidit Hieronymo, eoque nuncio, pene consternatus facile declarauit, quanto in pretio, & amore fratrem viuentem haberet, quem sensu vitaque carentem, tanto animi sensu deploraret. Ceterum, vt lacrymis indulsit, quantum prudens humanitatis ratio, & sanguinis coniunctio postulare videbantur; omnia tandem diuinæ bonitati accepta referens, eidemque gratias habens, mœrentem animam solatus est, & sacras ac solennes expiationes de more pro illius quiete procurari iussit: [eleemosynis & precibus animam iuuat:] vt igne purgante, si illo detineretur, liberaret; pauperibus insuper pecunias erogare, ipse frequens in oratione solicitare cælites, vt illum sua apud Deum gratia subleuarent, ab omnibus, vt idem faciant postulare, nihil tandem omittere, quod in acerrimis tormentis versanti aliquid præsidij posset afferre. Sed quoniam Hieronymo præ ceteris negotium dederat ille moriens, ne quid ex testamento aut immutaretur, aut præter mitteretur, filiorumque tutelam vni illi maxime demandarat; crebris euocabatur affinium literis ad res domesticas rite componendas, ad lugentem viduam solandam, ad nepotum curam tutelamque suscipiendam. Ille Prætoriam prouinciam diu pertæsus, id saltem commodi, [præfecturā Castri-Noui dimittit:] ex graui illo familiæ incommodo sibi colligendum putauit, vt oblata occasione domestici vulneris, publicæ gubernationis fasces deponat: quapropter rei familiaris impedimenta caussatus, honestaquemissione ab Senatu impetrata, eo magistatu & imperio se quamprimum abdicauit, & ex eadem Æmiliana gente nouo Prætore subrogato, Venetias contendit. Quam vero libenter & peramanter in primo congressu ab oppidanis exceptus, tam mox ægre & permoleste in digressu dimissus.

[34] Cum primum Venetias attigit, duo maxime nepotum gratia præstitit: alterum, quod tenellos adhuc puerorum animos ad omnem pietatē informandos, honestis moribus imbuendos, studiisque litterarum erudiendos curauit. Alterum, quod cum illis multæ atque amplæ variis in locis res rationesque cū multis essent a patre contractæ, earum ille procurationem suscepit accuratissimam, & illorum mercaturis faciundis reique augendæ se diligenter tradidit. [pro nepotibus facit mercaturam,] Nemini autem mirum aut nouum esse debet homines natalibus nobiles, & honorum luce conspicuos mercimoniis implicari, quando non modo liberis in ciuitatibus, veteri consuetudine approbante, factum est, vt nihil mercatura nobilitati officiat, quod apud Ianuenses, Lucenses, Epidaurios, aliosque liberos homines cernimus, quorum institutis, & legibus nullam nobilitatis iacturam tractandarum mercium occupatio cuiquam ciuiumparit. Sed multo magis etiam, quod, si rem suis pendamus momentis, si antiquorum diligenter discutiamus monumenta, [honestam apud antiquos habitam,] & illustrium testimonio scriptorum, parique rationum suffragio, & exemplorum copia, nobilem hominem mercaturam haud dedecere comperiemus; sordidam semper, ac vilem excipio, quā ciuibus suis interdixerat Lycurgus, & nobilioribus exercendam vetuit Aristoteles. [7 Polit.] Necesse est enim huiusmodi homines sordidos esse, ac pusillos; vt qui lucello magnopere inseruiunt, quæstuique se prorsus dedunt; ac proinde nullius honestæ rei studio incendi, nullius præclari facinoris gloria duci consueuerunt. Quod luculenter expressit Cicero. Mercatura autem, inquit ille, si tenuis est, sordida putanda est; si magna, & copiosa, multa vndique apportans, multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda. [1 Offic. 151.] Sed veterum dictis illustria grauissimorum hominum accedunt exempla. [Plutarchus in Vita.] Solon, qui & sapiens vnus fuit ex septem, & legum scriptor longe prudentissimus, cum ei perangusta domi res familiaris esset, propterea quod pater ad beneficentiam propensior patrimonium valde imminuisset, ad mercaturam, rei augendæ gratia, se contulit. Thaletem quoque mercaturam exercuisse auctor est Aristoteles. Platoni etiam olei in Ægyptum exportationem peregrinationis viaticum suppeditasse, docet Plutarchus. [1. Polit. In vita Solonis] De Zenonepræterea Stoicæ familiæ principe sunt, qui idem ex Laërtio haud leui cōiectura affirment; propterea, quod purpuram ex Phœnice mercatum tradat; non alia certa causa, vt coniiciunt, nisi vt iterum distrahendo quæstum aliquem faceret. Neque enim ea fortuna fuit Zeno, aut eo luxu, vt eam sibi vestem emeret. Auget etiam mercaturæ fidem, quod ex pecunia quæstū quærere illi familiare erat, patremque Mameam mercatorem habuit. [Ex Laër.] Catonem insuper Censorium, absolutum apud antiquos probitatis exemplar, negotiationi fuisse deditum, seque mercimoniis implicasse auctor est Plutarchus. [In eius vita.]

[35] Sed a sapientibus ad nobilissimos, hoc est ad Reges, & Imperatores gradum faciamus. [& a Regibus atque] Tarquinius Priscus, qui præclaris virtutibus Romanorum regnum est assecutus, quique cultum Deorum nouis sacerdotiis illustrauit, Senatum numero auxit, Equestrem ordinem frequentiorem reddidit, ex patre mercatore mercator ipse extitit, & ingentes opes mercatura congessit. [Val. Max. lib. 3. c. 3.] Vespasianus Imperator, non solum ante Imperium ad mercaturæ quæstus, sustinendæ dignitatis caussa, descendit; sed, illo etiam adepto, negotiationes palam exercuit, [Imperatoribus exercitam:] multa viliori emendo, quo pluris distraheret. [Diony. lib. 3. Ex Suet.] Ælius Pertinax Imperator renunciatus, non secus mercaturam per suos homines exercere institit, ac si priuatiordinis extitisset. Addatur & hoc postremo loco. [Diony. lib. 6.] Mercurius Rex, & Philosophus a priscis illis inter Deos relatus, quod mercaturæ non modo operam dedit, sed & eam primus omnium ceteris tradidit: ideoque diuini honores illi decreti. Vides igitur & Regiā, & Imperatoriam dignitatem, quin etiam diuinitatem mercatoribus ab antiquis deferri; vt minus mirum sit, si eumdem hominem nobilem esse, & mercatorem sæpe contingat. Sed ista longius prosequi præsentis non est instituti; hæc pro oblata occasione leuiter delibasse satis: nec enim Veneta nobilitas cuiusquam eget defensione, cui primas deferri in confesso est apud omnes. Ad Hieronymum redeamus, qui, nepotum suscepta tutela, integra fide illorum bona curauit, nullo emolumento, nulla quæstus vtilitate ductus; [Christiana caritate iuuat nepotes.] quippe non istis rebus labores ille suos metiebatur, sed Christianæ caritatis ardore magis, quam vtilitatis fructu, aut sanguinis coniunctione, ad ea procuranda motus, vberiores laborum suorum prouentus a Deo, cuius caussa erant suscepti, sibi pollicebatur.

CAPVT XII
Insignis in Hieronymo morum mutatio.

[36] Haud segnior autem in suorum morum cultura, quā in rei familiaris administratione extitit Hieronymi industria, & diligētia. Solutus enim grauioribus publicæ gubernationis curis, [Studet rebus spiritalibus,] diligentius cœpit spiritalium, ac cælestiū rerum studiis vacare; vitiorum omnium in primis seruitutem depellere, & liberam animi sui possessionem ab improbis & iniustis direptoribus, quibus iam adeo fuerat addictus, ad verum Dominum omnino transferre statuit. Nec diuinarum rerum studio flagranti præsens numinis auxilium defuit: quod occulta virtute ita cœpit Hieronymi mentem animumque versare, vt admirabilis vitæ correctio & insignis morum emendatio breuissime extiterit. [modestia in moribus:] Nam reiectis omnibus antea aut ad vanitatem aut ad luxum quæsitis vniuersa, tum in habitu & ornatu corporis, tum in dictis & factis, ad grauitatem & modestiam composita; excisæ ad breues capillos luxuriantes comæ, quibus maxime iuuentus aut calamistro comptis, aut in cincinnos inflexis, aut in obeliscum erectis, delectari solet. Venustas oris in speciem virilem commutatur, verborum parcus, & prudens æstimator. Denique que a seipso plane diuersus, atque in alterum mutatus totus apparet; vt in eo facile cerni posset Diuinæ gratiȩ atque benignitatis virtus & amplitudo.

[37] Cum autem numeris omnibus absolutam hominis conuersionem, & sui ipsius cognitione, & commissorum detestatione contineri didicisset; harum ille rudis rerum & ignarus, diuini verbi præconibus, de superiori loco in Ecclesiis, [conciones pie audit,] sacris diebus ad populum disserentibus, aures dabat quam assidue attentissimas; quo facilius animus salutaribus eorum monitis informatus, in reconditam & difficilem sui cognitionē deueniret, & præteritorum scelerum dolorem conciperet salutarem. Quo audiendi studio contestatam a Diuo Paulo veritatem illam sæpius est re ipsa expertus: Viuus est sermo Dei & efficax, & omni gladio ancipiti penetrabilior. [Ad Heb. 4] Quippe inter audiendum incalescere, tristarique, & damnata rerum speciosarum vanitate, paupertatis, & pœnitentiæ amore succendi, sibimet acriter indignari, quod veræ virtutis spreta dignitate, [compunctus] in tam vilia & obscena deiecisset animum; eoque cælesti gladio admodum salubriter transuerberatus, altis prȩcordiis conceptum salutaris vulneris dolorem; modo ex oculis vberi fletu, modo ex pectore crebris singultibus ac suspiriis erumpentibus, indicabat. Dimissa concione, e tēplo discedens, [ab eis discedit:] non luxuriabat in plausus quosdamvulgares, & inanes; sed in vberrimam virtutis solidæ frugem maturescebat, non leui quadam animi titillatione, aut aurium dulcedine delinitus, sed corde compunctus, tacitus, ac meditabundus sanctiora vitæ consilia coquens, abibat.

[38] Inde Hieronymi pectus diuini spiritus lumine in dies clarius illustrante, cœpit ipse intenta mentis acie, cum anteactæ vitæ ingratitudine & impuritate, cælestium bonorum magnitudinem & præstantiam diligenter conferre, [despicit res caducas:] qua vna cogitatione sic ille afficiebatur interdum, vt, veluti sensibus destitutus, non modo nullum amplius e rerum terrenarum vsu atque aspectu solatium caperet, sed ingens etiam earum odium atque fastidium hauriret. Tum sæpe acrioribus conscientiȩ stimulis agitatus, [deplorat vitā præ teritam:] humi prostratus ad Christi signum de Cruce pendentis, manantibus vbertim lacrymis, & superioris vitæ annos in amaritudine animȩ suæ memoria repetens, pectus tundere, oscula terræ figere, se identidem inter lacrymas & singultus, ingratum, impium, mortalium omnium vilissimum caput, idemque scelestissimum vocitare, tum in seipsum asperius animaduertere, ac pene desæuire. Sic humi diu hærens, quidquid fluxum, immundum, & sordidumantea in animo fuerat, id totum, & longo lacrymarum imbre diluere, pœnitentiæ nitro expurgare, & cælestis caritatis incendio in ara cordis concremare studebat: ac Euangelici publicani humilitatem æmulatus, non audebat oculos ad cælum tollere.

[39] Illud etiam identidem vsurpabat, vt caritatis feruore, diuinique amoris æstu exundante, ad sanctissimū Crucifixum conuolaret, eiusque pedes arcte complexus, enixe deprecaretur: [ardet amore Iesu crucifixi:] vt, quando seipsum æterno Patri, pro totius mundi salute effuso sanguine, immaculatam hostiam in ara Crucis litasset; sibi etiam misero peccatori tam pretiosi sanguinis sacrificium salutare esse præciperet, hæc ipsa verba crebro ingeminans: Dulcissime Iesu, non sis mihi Iudex, sed Saluator. Hocque illi erat perfamiliare iaculum, quod singulis pene momentis quodcunque aliud agens, in aures Diuinas contorquere consueuerat. Frequentissimam S. Augustino fuisse eamdem ferme orandi formulam, in hæc verba legimus. Iesus esto mihi Iesus. Quæ præcandi ratio eodem plane cum Hieronymi precatione recidit. Verum non ex Augustini scriptis adhuc illi ignotis hoc hauserat, sed eodem certe Magistro, quo S. Augustinus didicerat, [meliores æmulatur, malos fugit:] qui vtrumque simili orationis formula, pari in eos effuso spiritu precum, instruxerat. Adhæc habitus ab eo prudens aliquorū delectus, quibuscumfrequenter ageret, & familiariter versaretur: non ignarus, quam multa subsidia ad hominum mores in quamuis partem formandos ex priuata consuetudine petantur; quin longe facilius homines prauorum congressu ad impietatem traduci, quam bonorum studiis ad pietatem informari: tanto procliuius malorum ad perniciem, quam bonorum ad salutem impulsus, & exempla cæci mortales sequuntur. Qua igitur diligentia malorum auersabatur familiaritatē, eadem plane conquirebat bonorum, quos mirifice diligebat, & obseruabat, proposita sibi ante oculos non oscitanter fraternæ virtutis disciplina, & morum sanctimonia; vt virtutum flores vndecunque collectos in aluearium melliti cordis sedula æmulatione comportaret.

CAPVT XIII
Rerum spiritalium Moderatori se totum permittit.

[40] Cvm in ceteris artibus magnum aliquid atque arduum aggressuris, prudens omnino, & peritus Dux eligendus est; tum vero in spiritalis vitæ disciplina, in qua vna periculosum, & anceps nimis sine rectore, & magistro versari, idque quotidie magis quavirtutis difficultate, qua interioris conscientiæ molestia experiebatur Hieronymus; vt ideo prudentem aliquē virum, pium, ac religiosum sibi deligendum censuerit; cuius consilio in studio pietatis vteretur: ne solus in stadio Christianæ virtutis oberrans, [Patrem spiritualē eligit Canonicum Lateranensem,] in eius vmbris, & imaginibus occupatus, ipsam solidam & expressam virtutis rationem amitteret. E sacro igitur Canonicorum Lateranensium ordine, quibus est perillustre, & antiquum Venetiis templum, cui nomen Caritati, delectus est dux spiritualis, & conscientiæ moderator Sacerdos doctus iuxta, ac pius. Huic annos plures confessiones audienti operam dedit Hieronymus, ab eo primum enixe contendens, vt studia omnia sua dirigat, vota, voluntatesque componat, dicta, facta, cogitataque omnia pro arbitrio, & prudentia moderetur sua; se omnino futurum in præcipientis potestate. Hieronymum ille excepit amanter suique muneris partes expleuit egregie: nam salutis monita, virtutum præcepta, mundi suique ipsius contemptum inculcans, sitienti animæ æternæ vitæ pocula abunde offerebat; quibus illa sobrie inebriata, ad virtutum, & bonorum operum studia maiori, quam antea impetu exarsit.

[41] In primis illi persuasum, vt sacræ Pœnitentiæ,& Eucharistiæ mysteria frequentissime simul obiret: quorum alterum, qua mysterij sanctitate, qua suæ conscientiæ infirmitate deiectus, [eius suasa sæpius confitetur peccata, & Eucharistiam sumit,] licet frequentissime optaret, minus tamen frequenter vsurpabat; vtili vt tum quidem putabat religione, & humilitate: non enim abstinebat, quod animus illi non esset ad sacrum epulum promptus; sed sicut S. Petrum alioqui Christi amantissimum, ab eius conspectu, atque consortio reuocabat suæ tenuitatis, ac peccatorum conscientia, atque ideo cum maxime cuperet adhærere Christo (aiebat enim, Domine ad quem ibimus? [Ioan. 6. 41] verba vitæ æternæ habes) cum tamen alias se profanum atque immundum cognosceret, aiebat; Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. [Luc. 5. 8] Ceterum, cum hoc sibi non admodum salutare e spirituali Magistro didicisset Hieronymus, propterea quod eo cælesti pabulo vnicum exilij nostri solatium, & humanæ imbecillitatis præsidium contineretur, quo sæpius recreatæ piæ mentes, præter summam dulcedinem, & eximiam iucunditatem, qua perfunduntur, iis etiam virtutum præsidiis instruātur, quæ non facile hostis sempiterni viribus labefactari, & infringi valeant, cautior factus, sæpius sacris epulis magno vtique bono spiritali accumbebat, [saltem singulis hebdomadis:] exindeque in morem duxit hebdomadis minimum singulis Pœnitentiæ Sacramento peccatorum sese vinculis expedire, & sacram Synaxim peragere. Et certe S. Augustini testimonio, illi licere quotidie sumere, qui digna quotidie homine Christiano vitam ducat, non ignoramus.

[42] Præterea ancipiti perturbatione fluctuantis conscientiæ stimulis eiusdem Magistri consilio maxime consultum, illos enim carnifices implicatæ mentis aculeos, [scrupulis agitatur;] quos scrupulos vocamus, adeo graues cum susceptæ pietatis incommodo, atque etiam periculo experiebatur; vt illis agitatus, non diutius conscientiæ diurnam, nocturnamque luctationem ferre, non orationi, aut rerum cælestium contemplationi ardentius vacare, non tandem institutum sanctioris vitæ cursum diu tenere posset, nisi periti institutoris consilio, & opera, molesta illa perturbationum & punctionum diuexatio, quæ in spiritali schola tironum animos mentemque obsidere solet, depelleretur. Commissorum igitur conscientia non leuiter vexato præsto erant solatia verborum, & consiliorum, ad leuandam huius morbi ægritudinem, & erigendum animum pene deiectum; hominem enim orsus pius Sacerdos spiritualis vitæ expolire præceptis, [facta Confessione generali,] scrupulosque ac solicitudines animi, quibus dies & noctes exedebatur, eximere; præterita primum, quoadusque memoriam longissimi temporisconsequi potest vltimam, Hieronymum confiteri iubet. Præstitit vir pius, quod iubebatur, animi ardore & demissione incredibili, fructu, & vtilitate pari: vitam omnem confessione accuratissima recognouit: crebri gemitus, suspiria, & lacrymæ subinde confessionem interpellantes, [liberatur:] satis aperta veræ pœnitentiæ indicia prodebant; tum a confessione Hieronymum metum omnem inposterum, & animi solicitudinem abiicere mandat; sperare se, Deo fauente, inanissimam illam mentis exulceratæ scabiem, Pœnitentiæ Sacramento sanatam; si quid molestiæ huiusmodi acciderit, fore illa obstrepentium dæmonum machinamenta, quæ eludendo potius, quam contra nitendo depellantur.

[43] Fuit prædictioni euentus: reddita enim menti securitas, & tranquillitas conscientiæ; omnia pacatiora deinceps in oratione, & rerum cælestium commentatione expertus: nisi illud vnum hominem misere torqueret non infrequenter, [optat ardua æque pro Christo pati atque pro mundo passus erat.] quod, cum menti recurreret, quam multa ardua, & perpessu aspera ac difficilia militaris gloriæ studio, & cupiditatum ardore antea præstitisset; nunc Christi signis, militæque mancipato, adeo in bonorum operum cursu, otio & inertia torpere sibi, ac gelu obrigescere videretur; vt ne intergregarios quidem censeri mereretur. Sæpius itaque ea Christi Domini voce, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat Crucem suam, & sequatur me, quasi tuba terribilius in hominis pectore perstrepente, ad pugnam excitatus, acri bello voluptatibus omnibus, quarum antea crudeli dominatu premebatur, indicto, superioris adolescentiæ vitia cælestis auxilij præsidio, magnis postea virtutibus compensauit. [Matth. 16. 24]

CAPVT XIV
Varia virtutum exercitia.

[44] Militiæ spiritalis exordia, & certa sui ipsius abnegationis atque victoriæ duxit initia ab gloriæ & magistratuum contemptu. Etenim rationis appetitum, honorum illecebris & dignitatum splendori valde obnoxium, [Omnem ambitionis viam præcludit:] quo facilius Christianæ humilitati ac despicientiæ subiugaret; abdicato a se publicæ rei tumultu, muneribus ac dignitatibus valere iussis, nuncio magistratibus & publicis officiis remisso, omnem illi ambitionis escam, & inanis gloriæ segetem subtraxit. Itaque non amplius frequentare Senatum, non in curiam ventitare, non publicis interesse conuentibus, neminem prehensare, nullam denique Reip. procurationemattingere: satis perdifficilem rempublicam sibi administrandam ratus, propriæ saluti inuigilare, & varios sensuum motus honeste, & cum pietate moderari. His igitur publicis muneribus, quasi compedibus, quibus maxime retardari solent concitati ad summam virtutem animorum cursus, fractis & reiectis, mirum est, quam, quantum nusquam antea, ad sanctioris & asperioris vitæ studia concitate raperetur.

[45] Superbiam in primis, & animi elationem, malorum omnium incitamentum & originem, [superbiam euellit actibus humilitatis;] crebris humilitatis exercitationibus radicitus ex animo aggressus euellere; humilis vestitu, alloquio, & consuetudine vbique apparebat: neque exterior modo humilitas, interioris haud dubie index, in eo enitebat; sed multo magis interior certis indiciis sui ipsius contemptu ac despicientia emicabat. Quippe laudum præconia & gloriæ splendorem perinde auersabatur & horrebat, ac ceteri dedecus & ignominiam: de seipso ita demisse & abiecte, quasi de mortalium omnium despicatissimo ac scelestissimo loquebatur; nec aliter sentiebat: si quid vero prȩclare gestū negare, aut dissimulare non poterat; id totum Diuinæ gratiæ acceptum ingenue referebat.

[46] Effusa etiam, & Christiano homine digna liberalitate superioris vitæ cupiditati obuiam itum. [cupiditatē tollit largis eleemosynis,] Cum enim eleemosynarum parcissimus, profusissimus autem vanorum sumptuum extitisset, ad eo prolixam, & beneficam postea in pauperes induit naturam; vt inops nullus occurreret, in quem ille stipem benigne non conferret. Eius vero benignitatem non mediocriter in primis sentiebant Virgines, [factis ad virgines in honestate seruandas,] quas egestas posset impellere, vt quæstui haberent pudicitium. Has enim, ne qua inhonestæ turpitudinis macula prostituerentur, dote locupletatas, & veste ornatas, honeste collocandas curabat. Mulieribus, ac familiis, [& familias ingenuas iuuandas;] quæ ad inopiam redactæ, ingenuo pudore a corroganda stipe arcebantur, ipse suis fortunis clanculum subueniebat: neminem denique ab se vacuum & inanem, quoad posset, abire patiebatur.

[47] [inuidiam superat] Sed & inuidentiæ fraternæ felicitatis per id tempus medicinam fecit; vt, qui prius immodice sui amans, non æquo animo secundos proximorum euentus ferret, postmodum charitate efferuescente, factum sit, [aliis bene volens & faciens;] vt magnis aliorum commodis omnis Hieronymi desudaret industria; & alienæ salutis procurandæ vniuersæ excubarent cogitationes & studia; prosperos eorum successus ea vultus serenitate & hilaritate excipiendo, qua illius animus perpetuo fruebatur, nisi quandocommissorum recordatio, depulso gaudio, dolorem immitteret.

[48] Acrius autem illi, & difficilius bellum aduersus effrænatos appetitionum impetus & incendia carnis instabat; [carnis appetitum domat] eoque periculosius & grauius, quo superiorum vulnerum nondum obductis cicatricibus, incommoda subinde & damna in progressu virtutis, acerrima experiebatur & grauissima. [ieiunio.] Quare cum magnum esse in victus continentia præsidium ad insanas corporis libidines debilitandas, & frangendas intelligeret; hac quasi lorica & scuto tectus, furentibus sensuum appetitionibus sese obiicere statuit. Itaque multa inedia, & assiduis ieiuniis delicatum corpus affligere, in summa rerum omnium copia extremæ inopiæ & victus incommoda, ad perdomandas corporis cupiditates, libentissimo animo subire cœpit. Somni erat parcissimus, [vigilia,] necessitasque verius, quam voluntas hominem cubitum discedere cogebat. Vbi satis naturali corporis desiderio intra naturæ necessitatem fecisset, [continua occupatione,] depulso somno de multa nocte vigilabat: præmissa oratione vilioribus se domi exercitiis dabat. Interdiu ecclesiarum limina religiosa animi pietate frequens terebat. Ægros inuisens voce & opera recreabat, eorumque corporibus iuxta & animis perutilis aderat. [lectione sacra,] Cumque alia deessent vniuersa, in asceticis versabatur assiduus; quorum lectione, diuini amoris consopitus ignis excitaretur ardentius. [oratione:] Orationis studium cumprimis in eo enituit singulare; licet enim nondum satis diuinarum rerum commentationibus esset expolitus & informatus; vocali tamen precationi plures horas tribuebat, paullatim mentali sese accommodans: idque tanto animi ardore, vt lacrymas cohibere, reprimere suspiria nequiret. Quo orandi studio maxime adiutus, breui suorum sensuum corporisque victoriam, difficilem post dimicationē, reportauit, & spiritalis pugnæ trophæa reuexit.

CAPVT XV
Ad quem perfectionis gradum, & qua ratione breui peruenerit.

[49] E tanta bonarum frugum semente in Hieronymi pectore diuinitus iniecta, [iram frāgit] & exercitiorum labore, atque optimi diligentissimique magistri disciplina exculta, non modo albicabat ad futuram messem vberrima virtutum seges; sed iam tum fructus legebantur omnium admiratione non indigni, eiusque virtutis inprimis, quæ quo rarior in terris, eo præstantiorcenseri, & in summa admiratione haberi solet; in Hieronymo autem tanto admirabilior, quanto longo vsu deprauatæ consuetudinis vehementius aduersabatur: de iræ moderatione loquor. Erat enim ipse natura, vt antea diximus, animi concitationibus & iræ motibus maxime obnoxius Æmilianus, vt leuissimis etiam de caussis iracundia & stomacho excandesceret, neque iratus, [consideratione Christianæ religionis abhorrentis ab inimicitiis,] animo aut verbis aut manibus moderaretur. Sed cū didicisset nihil magis proprium Christiani hominis, aut dignum, quam concordissime viuere cum omnibus, & tamquam proximos eximio quodam amore vniuersos complecti; nihil vero a Christiana religione magis alienum, & abhorrens, quam inimicitias, licet alioquin iustissimas, exercere cum aliquo, vel tacitas & occultas, vel indictas & apertas; hoc vnum Christum Dominum egisse, [& Christi secernentis filios Dei dilectione inimicorum:] hoc a nobis enixe contendisse; vt studio & voluntate non dissideremus; proposita hac vna mutuæ beneuolentiæ & inimicorum dilectionis nota ad veros Dei filios a gehennæ filiis secernendos; hæc ille reputans efferatos iracundiæ motus comprimendos, omnesque odiorum & inimicitiarum fibras euellendas constituit-

[50] Itaque firmo inprimis decreto induxit prorsus in animum, [offensas condonat,] quascumque vel grauissimas offensiones ad eum vsque diem hominum improbitate acceptas, libentissime Christi Domini Crucifixi amore deponereac condonare: tum, si quæ in posterum inferrentur iniuriæ ac contumeliæ, non solum remittendo, sed etiam beneficiis compensando, [beneficiis iniuriam remunerat,] Christiana nobilitate vlcisci. Extititque breui eximius salutaris instituti fructus: nam tolerantiæ studium, & exercitium patientiæ tam insignis est subsecuta incitatioris illius naturæ moderatio, & turbulentissimæ ad offensiones commotionis castigatio; vt grauissimis contumeliis iis ipsis præsentibus, qui palam iniuriam intulissent non modo ardentius non succenseret, [lenis vultu & verbis:] sed etiam ita se moderatum, lenem, patientemque præberet; nullam vt in vultu tristitiam, nullam in verbis iracundiam præseferret. Satis erit quasi ad speciem tantæ virtutis, quod illi in hoc genere mirandum accidit, recensere.

[51] In Area Marciana Venetiis cum nepotum negotia curaret, nescio qua caussa, vt sæpe fit, ab improbo quodam & peruicaci homine, & quidem iure bono, dissentiebat Æmilianus. Ille contra iurgiis & clamore contendere, [post varias iniurias] acrius vrgere, atque ferocius insolescere (sic enim Iustinianus Senator grauissimus, qui tum forte aderat, commemorare solebat) Hieronymus incitatum lenire blandis verbis & Christiana patientia ad moderationem inuitare conabatur: at illenihil minus furens ac frendens, plurima in eum maledicta coniecit, & egregie conuiciis onerans, eidem se barbam carptim conuulsurum postremo minatus est. Hieronymus hac tanta, & tam insigni accepta iniuria, quamquam ea esset ætate, quæ solet esse ad maledicendum effrænatior, & ad vlciscendum acerbior, ac impatientior ad ferendum, [volenti barbam euellere miti vultu] iis vero & fortunæ & corporis præsidiis munitus, vt hæc omnia facile præstare posset; ita tamen se gessit, vt nemini omnium vel oratione, vel vultu, vel animo visus sit in conuiciatorem vel mediocriter commoueri. [mentum offert,] Quin etiam (quod vix credibile videatur) minanti barbæ euulsionem, sereno & hilari vultu, paullum inflexa ceruice, & producto capite, mentum porrigit: tum blando oculo hominem intuitus, placido ore, & ad risum fere composito, En, inquit, barbam: si Deo ita cordi est, vt lubet, age. Quod tantæ moderationis exemplum nefarium hominem, [incusso pudore;] sin minus pœnitentia emendatum, pudore certe confusum abegit, circumfusamque multitudinem admiratione compleuit: palam asserentibus, qui ad iracundiam præcipitem Hieronymi naturam iam antea perspectam habebant, si quid olim tale eidem contigisset, futurum fuisse proculdubio, vt hominem dentibus dilaniaret, quando cetera ad vindictam defuissent. Sedvicerat Christiana animi submissio & mansuetudo naturæ fastum; [simili semper vsus mansuetudine:] & sui ipsius despectus & contemptus vindictæ cupiditatem represserat; studiumque imitandi Christum, insanam vulgi opinionem abiecerat: idque in omni vita constantissime postea retinuit; vt quauis graui offensione interposita, sermone tamen singularis modestiæ suauitate, & humanissimis verbis vteretur condito: vt in omnibus dictis & factis ea præstantis animi effigies, & quasi interna species appareret, quæ, perturbationibus sedatis, summa tranquillitate perpetuo frueretur.

[52] Sed vnde tantæ in Christiana disciplina progressiones extiterint, nec iniucundum, nec inutile Christiano lectori erit cognoscere. Aggressus euellere, [singula vitia seorsim oppugnat:] quam inimicus homo in eius animo superseminauerat zizaniam, dum veterno peccatorum consopitus detineretur, ita sibi cum vitiis agendum putar, vt non omnia simul iusto prælio adoriatur; sed, quasi singulorum viribus diuisione imminutis, seorsim bellum inferat, interitumque moliatur: idque tentatum ex animi sententia cessit; nam, cum aliquod vitium ex iis, cui diu, multumque assueuerat, contrariæ virtutis actibus quatere, & pietatis machinis euertere conaretur, non longam post oppugnationem tandem victoria potiebatur: eoque prostrato & penitus deiecto, aliud in aciemprouocabat; rursumque aduersæ virtutis exercitiis oppugnatione instructa, non prius desistebat, quam, expugnato vitio, virtus in animo dominaretur; tum ad reliqua pari pugnæ victoriæque cursu pergebat. Itaque Diuino auxilio maiores in dies afferente vires, [& omnia breui profligat:] breui factum est, vt quasi minutis præliis vniuersum vitiorum agmen vicerit, ac profligarit, quod simul adoriri difficile fuisset ac periculosum. Ita cordis agro veluti noxio semine expurgato, paratior in dies mens erat ad suscipiendos cælestes Diuinæ gratiæ satus, vt facile credita semina in centuplum segetem cultori suo referret.

[53] Nec dissimili ratione ceteros informabat. Cum enim ex eo nobilis quidam eius perfamiliaris, qui Hieronymi exemplo & exhortatione oppressam sceleribus conscientiam exonerare aggressus, [eamdem rationem aliis præscribit,] accurata & diligenti confessione collectum per multos annos peccatorum exitiale virus euomuerat, quæreret diligenter; quibusnam gradibus in posterum, certam salutis rationem inire, & illius vestigia posset insistere. Hoc vnum illi ingerebat Hieronymus: Amice, si, peccatorum labe detersa, ea cordis puritas est in votis, quæ non indigne Christum Dominum excipiat hospitio; certum aliquod, & singulare vitium primo aggressus, eo satis idonea, te iudice, castigatione emendato, ad reliqua seorsim perge, & breui recuperatam sanitatem experiere. Quod adeo salutare ad vitia perdomanda consilium non tam e terrenæ militiæ institutis petitum, vbi maxime distractis hostium viribus, victoria quæritur; quam e Spiritus sancti schola haustum crediderim. Ita enim in Collationibus apud Cassianum, Abbati Serapioni, aduersus animi prauitates procliuitatesque vitiorum pugnandum visum est: [olim a Se raptione Abbate indicatā,] vt non cum vniuersis, sed cum singulis iisque infestioribus, & principibus certamen ineatur; quo leuioribus quasi pugnis, vniuersa facilius animo depellantur. [Collat. 5. cap. 14] Minutis enim præliis quotidie debilitatum hostem, ad summam etiam belli totius, mox inualidum habebimus. Dignus plane Cassiani locus, qui totus hic integer adscribatur. Sic autem habet.

[54] Quamobrem ita nobis aduersus hæc arripienda sunt prælia, [e Cassiano hic relatā:] vt vnusquisque vitium, quo maxime infestatur, explorans, aduersus illud arripiat principale certamen, omnem curam mentis ac solicitudinem erga illius impugnationem obseruationemque defigens: aduersus illud quotidiana ieiuniorum dirigens spicula: contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens: aduersus illud vigiliarum labores, ac meditationem sui cordis impendens; indesinentes quoque orationum ad Deum fletus fundens, & impugnationis suæ extinctionem ab illo specialiter ac iugiter poscens. Impossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria, vel labore proprio victoriam certaminis semet obtinere non posse: cum tamen, vt valeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura & solicitudine permanere. Cumque se ab ea senserit absolutum, rursum latebras sui cordis simili intentione perlustret, & excipiat sibi, quam inter reliquas prospexerit duriorem, atque aduersus eam spiritualius omnia spiritus arma commoueat; & ita semper validioribus superatis, celerem de residuis habebit, facilemque victoriam; quia & mens triumphorum processu redditur fortior, & infirmorum pugna succedens, promptiorem ei prouentum faciet præliorum; vt fieri solet ab his, qui coram Regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis præmiorum contemplatione consueuerunt, quod spectaculi genus vulgo Pancarpium nuncupatur. Hi, inquam, feras quascunque fortiores robore, vel feritatis rabie conspexerint diriores, aduersus eas primæ congressionis certamen arripiunt; quibus extinctis, reliquas, quæ minus terribiles, minusque vehementes sunt, exitu faciliore prosternunt.Ita & vitiis semper robustioribus superatis, atque infirmioribus succedentibus, parabitur nobis absque vllo discrimine perfecta victoria. [antea quoque a S. Basilio traditam:] Sed præter Cassianum Diuum etiam Basilium, eius rei auctorem placet referre, cuius verba in eamdem sententiam ad Chilonem Monachum sunt: Præstat enim paulatim proficere, & per gradus quodammodo exercitationis ad altiora tendere. Ne subito vitæ voluptates omneis abscinde, ne ab extremo ad extremum statim commutatio fiat. Quia, si cumulatim omnes illico abste illecebras absterrere velis, tentationum turbam tibi magnam creaueris. At si vnam forte cœperis per vim superare, ad aliam vincendam iam te quodammodo præpara, vt sic omnes postea paullatim extinguas. Ceterum hȩc aliaque huiusmodi non Cassiani, aut Basilij, alteriusue scriptis, quæ manu terere nondum didicerat, sed Spiritus sancti institutioni accepta referenda sunt.

[55] In sensuum autem omnium, in linguæ præsertim, & oculorum custodia, [sensuum custodia & externa modestia alios ædificat.] totiusque corporis & habitus compositione adeo multus & emendatus; vt ipsa externa pietatis specie, omnium ciuium ora oculosque in se vnum defixos teneret; tantam morum emendationem & correctionem vitæ, vix iis ipsis credentibus, qui eam oculis quotidie cernerent. Ceterum non fucatam & adulterinam Hieronymi virtutem, sedveram & solidam fuisse extrema illa communi & peracerba sequentis anni calamitate, quasi aurum coticula, comprobatum est.

CAPVT XVI
Miseris in magna annonæ caritate plura collata subsidia.

[56] Annus appetebat eius seculi vigesimus octauus, calamitatibus atque hominum funeribus fœcundissimus & memorabilis, [in summa annonæ caritate.] si quis alius. Hic satis amplam caritatis & patientæ palæstram, optatam & copiosam ærumnarum segetem, & vberiorem, quam antea, benemerendi de hominibus materiam Hieronymo obtulit. Laboratum enim eo anno tota fere Gallia Cisalpina adeo grauiter annonæ caritate, vt nullus tantam aliquando se vidisse, aut audisse rei frumentariæ ceterarumque frugum difficultatem testaretur: quod malum ita breui auctum est, qua soli sterilitate, qua bellorum difficultate, in agro præsertim Mediolanensi ipsaque Insubrum principe ciuitate; [fame pressos,] vt, euincente dira fame naturæ fastidium cum nausea sordidosinsolentesque cibos reiicientis, consumptis cibariis, iumentorum strages passim homines ediderint, feles, canes, mures deuorarint, aliaque multa in iucundissimas epulas habuerint, quæ humanus stomachus perhorrescere consueuit. E fertilissimo totius Insubriæ agro, de reliquis facilis est coniectura; vt nō leuiter dubitaretur a multis, ne fame ciuitates illæ ciue exhaustæ, delerentur. Multo melius cum Venetis Præfectorum annonæ diligentia agebatur, [Venetias, frugum horreum,] qui communem egestatem certis indiciis præsagientes, ingentem vndique rei frumentariæ ceterarumq; frugum copiam per annotinas naues mature comportandam curarant. Sed eius abundantiæ fama per Insubrum ciuitates euulgata, adeo breui omnium ordinum vndique multitudinem acciuit, vt ibi etiam durior in dies annona fieri, grauique fame ciuitas vrgeri cœperit, eiusque non multo post commutata facies, misera species, flebilis aspectus extiterit. Oberrabant siquidem ante omnium oculos miserorum greges, [vndique petentes,] omnia mendicis, atque ægris late compita obsessa laborabant, adulta iam hyeme, & ingrauescente in dies egestate, algore & fame enectis: ora pallentia, corpora quasi horribili tabe consumpta, color exhaustus, fractæ vires ad vocem & eiulatum, nedum ad incessum imbecillæ, vultus animosque bonorumomnium tristitia, & mœrore defixos tenebant: & vrgens extremi tot miserorum casus expectatio omnium mentes solicitabat.

[57] [adiuuat:] Indoluit præ ceteris Hieronymus diræ calamitatis acerbitatem, & innumerabilium pene egenorum funestas clades intimo animi sensu ingemuit, hæsitque aliquamdiu peracerbo dolore vehementer consternatus. Sed magnanima illa sua in proximos caritate paullo post erectus, omnium egestatem animo complexus, [caritate liberali] de omnibus subleuandis, etiamsi domesticas omnes in eam rem opes exhauriri oporteret, cogitauit, reque ipsa cogitata perfecit: nam omnium calamitosorum cura magno animi ardore suscepta, eos domum adductos, omni caritatis officio recreatos, stipe auctos, veste etiam, si opus esset, ornatos dimittebat: in compitis ac viis iacentibus large & copiose sua pecunia subueniebat: quocunque iret, nemo inops occurrebat, in quem ille non fuse de sua misericordia deriuaret. Familias, quarum inopiam nobilis pudor aggrauabat, clam alendas sibi assumebat. Cumque de tanta in pauperes benignitate admodum frequentes, & secundi manarent tota ciuitate rumores; egenorum turba ad Hieronymi ædes alimenta petitura, velut examen apum, vndecunque conuolabat: quos ille profusa & benefica in pauperes natura exceptos, cibo reficiebat, veste tegebat, nummis etiam instruebat. Quæ indefessæ pietatis officia, [omnē distribuit pecuniam,] quotidiana nec interrupta benignitate, eo breui processerunt, vt deficiente censu, & excussa in pauperes crumena, ne vnus quidem illi superesset ad seipsum alendū, nedum ad inopes subleuandos, nūmus.

[58] Sed tum maxime cum nihil esset pietati relictum, intellectum est, quo pietatis ardore ferueret, & quo caritatis studio pauperum inopiæ subleuandæ flagraret. Multa enim secum animo voluens, [vendita supellectile.] id tandem consilij cepit, vt ornamenta domus, pretiosamque suppellectilem distraheret, & quæ antea parietibus domoque exornandis inseruierant, tum feliciori consilio ad animæ ornamentum, pauperumque subsidium traduceret; quo diutius Christianæ pietatis fons largissime flueret. Magna itaque bonorum distractione facta, nec vilioris substantiæ, quin vestium & indumentorum, pretiosiorisque rei domesticæ, & ingenti collecta pecunia, [subuenit egenis,] largius est multorum necessitatibus prospectum; solenne que illi exinde fuit nihil domi proprium, quāuis eximium aut necessarium, sed cuncta pauperibus possidere; eaque promiscue, solius fraternæ necessitatis habita ratione, euulgare. Itaque breui domum suam nobili ante peristromate, & delicata supellectili fulgentem, vniuerso ornamentorum apparatu denudatam,& vacuam, in xenodochium propemodum conuertit; vulgo enim a miseris nullo discrimine eius atria, porticus, interiora domus frequentabantur; si qui etiam tecto carerent, hospitio excipiebantur; vt non minus in Hieronymum cadere, quod de se S. Iob affirmabat, mihi videatur: Si negaui, quod volebant, pauperibus & oculos viduæ expectare feci. [Iob 31.] [Iobo comparatus:] Si comedi buccellam meam solus, & non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, & de vtero matris meæ egressa est mecum. Si despexi prætereuntem, eo quod non habuerit indumentum, & absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihilatera eius, & de velleribus ouium mearum calefactus est. Hæc, inquam, vsurpare poterat, & misericordiæ lacte se nutritum gloriari, qui adeo referta pietatis viscera gerebat, nihil vt sibi reliquum faceret, quo humana quæque in egentes deriuaret subsidia, cumque pecunia, vel cibus ad manum non essent, diuendita re familiari, [ad idem mouet ciues exemplo suo:] eorum inopiam subleuaret. Hac tanta Hieronymi caritate tota vrbe enitente, prouocata est multorum in pauperes misericordia, plurimis iniectus subueniendi ardor, reque ipsa maior deinceps fuit in miseros ciuium caritas, largior in egenos erogata benignitas, excita haud dubie tam illustri Hieronymi exēplo.

[59] Sed his non contenta finibus ad decumbentes & occumbentes etiam progressa est Hieronymi cura: iis enim crebro assidere, sedulo ministrare, solatio pariter & auxilio esse studebat; [succurrit ægris] quos in lecto vis morbi extingueret, hos supremam illam summæ rei clausulam consummantes adhortationibus salutaribus & monitis adiuuabat, ardentissimis verbis confirmabat: nihilque, quod in extremo illo certamine præsidio futurum esset, [& moribundis;] omittebat. Verum ne cum suprema quidem occumbentis vitæ clausula, tam spectatæ pietatis periodus claudebatur: ipsa etiam defunctorum cadauera omnis vitæ & sensus expertia, complexa. Cum enim res eo loci deuenisset, vt passim iacentes in compitis pauperes miserandum in modum expirarent; & non raro per medias vias atque fora tristi sane & luctuoso spectaculo prostrata eorum corpora, [mortuos noctu sepelit,] quos vel dira fames extinxisset, vel frigore & gelu sæua necasset hyems, sepulturæ beneficio destituta iacerent; hoc etiam ad suam pertinere caritatem Hieronymus arbitratus, diebus in viuorum ministerium absumptis, in sepeliendis mortuorum corporibus noctes insudabat. Erat enim hoc illi frequentissimum per media intempestæ noctis silentia vicos ciuitatis obire, [cadauera humeris ad cœmeteria defert.] vt, si quem extremo languore oppressum, & iam vita destitutum inuenisset, consuetæ caritatis officio, vel funus ei curaret, vel inhumeros sublatum, quod sæpissime faciebat, ad sacra cœmeteria ipse deferret. Et quamuis tam insigne pietatis officium clam ille cuperet esse; haud tamen diu celari potuit, fuitque tam egregium facinus etiam ab illius ætatis Oratoribus celebratum; quod suo loco dicemus. His ille misericordiæ operibus annum ferme totum transegit, magnamque pauperum turbam, quoad nouis frugibus ditior annus copiam frumenti vberiorem suppeditare cœpit, aluit: vt, hac tam benigna, & prolixa in pauperes natura fontes sibi Diuinæ aperuisse clementiæ, tutamque muniuisse ad salutem viam plane videri possit.

CAPVT XVII
Ioanne Petro Caraffa familiariter vtitur.

[60] Avctus est Hieronymus per id tempus alio non ignobili spiritalis vitæ magistro: is fuit Ioannes Petrus Caraffa, [Ioannes Petrus Caraffa,] vir & doctrinarum omnium insigni laude florens, & magnæ integritatis, pietatisque fama illustris, qui postea in Cardinalium Collegium a Paulo Tertio lectus, eiusque ordinis princeps, Marcelli Secundi Pontificatum excipiens, Paulus IV, [postea Cardinalis,] mutato de more nomine, appellari voluit: huius opera & consilio vtebatur assidue Hieronymus, eique tantum deferebat, nihil vt eo inconsulto moliretur; [& Papa Paulus IV,] vt ideo multa deinceps ad Hieronymo sua sponte gesta Caraffæ consiliis ascriberentur, quod suis infra locis dicetur. Interim quis eo tempore Caraffa, & quæ illi occasio Venetiis commorandi, & consuetudinis cum Hieronymo (paullo altius repetita rei narratione, sed sine fastidio ac molestia) aperiendum. Datus fuerat Ioannes Petrus ab Iulio II sub initium Pontificatus Teatinæ Ecclesiæ in Marsis Pontifex: [relicto Episcopatu Teatino,] & ad Archiepiscopatum Brundusinum Teatinensi longe opulentiorem apud Clementem VII a Carolo Cæsare postulabatur. Sed multo maiora in Dei gloriam, & animarum lucra animo moliens Caraffa, etiam Teatinensi Episcopatu se sponte exuit, Summique Pontificis arbitrio libere conferendum permisit: tum lectis notæ probitatis & nobilitatis aliquot sociis, ipso Clemente approbante, anno sui Pontificatus primo, [ordinem Clericorū Regulariū instituit anno 1524:] eiusque seculi vigesimo quarto solennioribus Religionis votis Romæ nuncupatis, Clericorum Regularium primus auctor extitit: quibuscum, exiguis ædibus ad Montē-Pincium conductis, religiosam vitam ducebat.

[61] Sed mox annus irruptione turbulentissimus externa vigesimus septimus est subsecutus: cum Borbonij arma a Romanæ ciuitati superfusa, fœda populatione ac direptione simul Vrbi, [Roma, a Borbonio anno 1527 capta, & turpiter spoliata,] simul Religioni vastitatem intulere, vt inter Romanæ Vrbis & sacrorum clades, nulla forte maior aut turpior numeretur. Erat exercitus pene totus ex Catholicæ fidei desertoribus, & Pontificiæ Sedis hostibus infensissimis conflatus, quibus studium desæuire per lasciuiam in sacra, & ex Clericorum iniuriis ac dehonestamentis voluptas. Vnde sacri homines statim sæuo victori ludibrium, & prȩcipua materies infestissimæ crudelitatis: Roma in primis miserante cum lacrymis, Ecclesiæ Catholicæ Pontificem ciectum, & sua pulsam Sede vicariam illam veri numinis maiestatem: Ædes vero sacræ, religiosorumque cœnobia militares in casas fœdo spectaculo concessere: Ibi manipulares nulla reuerentia sacri soli, tamquam in ganeo, & fornice, alea, ventre, & omni reliqua fœditate lasciuiebant; atque adeo vniuersa, [amissis bonis suis,] cruento rapacissimoque milite summa cum sacrorum iniuria furente, & funestissime populante, fædata, direpta. At ne intra vilia quidem & exigua tecta pauperes nouique religiosi, de quibus agimus, fuere tuti; ad erogandam siquidem pecuniam a direptore milite compelluntur; idque domestica egestate prohibente, indignis probris ac verberibus male accipiuntur, tenui & vili supellectili expoliantur. Quare in tam miserabili & extrema Vrbis clade, & rerum omnium direptione, sibi diutius Romæ subsistendum non putarunt. Igitur Veneti Oratoris ab Vrbe discedentis benignitatem nacti, anni sub exitum, [coactus abire, Venetias migrat:] cum eo Venetias commigrarunt, conductisque ædibus ad S. Nicolai Tolentinatis, anno ineunte vigesimo octauo, domicilium posuerunt; vbi fuit Caraffa ad annum fere trigesimum sextum, quo a Paulo III sui item Pontificatus anno tertio, Cardinalis honore inauguratus est.

[62] Vt primum doctrinæ & pietatis nouorum Religiosorum fama latius per Vrbem manare cœpit, multorum ad eos factus est concursus, multis religiosi instituti probata est disciplina, [eum Hieronymus adit,] ardenter etiam expetita & suscepta: plurimorum ciuium, Patrum opera & studio, castigatus vitæ luxus & morum licentia; nec sero ista ad Hieronymi aures deferuntur, qui, vt erat proborum studiosissimus, facile ad eos se confert, Caraffæque consuetudine maxime delectatus cœpit religiosas ædes frequentare; nec molestus erat Ioanni Petro creber Hieronymi accessus, nec inutilis Hieronymo; ille enim hominis nobilitatem tanto cum pietatis ardoreconiunctam suspiciebat & admirabatur: Hieronymus vicissim in Caraffa vniuersa humanæ diuinæque sapientiæ ornamenta cum summa vitæ integritate, [cum fructu audit,] non sine admiratione vbique commendabat ac prædicabat: multaque in animæ & salutis suæ commodum, spiritalisque profectus vberiorem fructum semper e congressu probatissimi hominis hauriebat. Itaque venit illi in mentem ad sanctiora maioraque pietatis studia informandum Ioanni Petro se tradere: [Patrem spiritualē eligit:] quippe nihil in spiritalis vitæ progressu regendarum animarum moderatore peritissimo antiquius habebat; qualis ei Caraffa videbatur, e cuius nutibus, veluti certo diuinæ voluntatis interprete, totus penderet, seque & sua componeret vniuersa; propterea quod certa lege sibi indixerat iampridem, nihil vt proprio statueret arbitrio, neue in rerum spiritalium vsu, suo fallaci sensu & inexperto vteretur ductore, ne hac vna via occultis dæmonum fraudibus facilis pateret aditus. Quod pium & prudens animi decretum adeo religiose tota vita seruauit, vt ne pietatis quidem opera, inscio & inconsulto conscientiæ moderatore, aggrederetur: siue quod adeo illi in omnibus proprij sensus esset suspecta liberatas: siue quod sciret, quo minus de nostro imperata res habet, eo cumulatiori mercede meritum obsequij compensari. Igitur, vel priore magistro destitutus, velquod vtriusque operam perutilem sibi existimaret, e Caraffa quæsiuit, vt sese rerum spiritalium doctrina instituendum susciperet, de se, & de rebus suis, ex Dei gloria animæque salute, libere statuere vellet; id sibi pergratum fore.

[63] Non grauate prouinciam suscepit Caraffa, ex eo fertili solo vberem frugum copiam se breui collecturum (quod postea rei euentus comprobauit) coniiciens; &, [e colloquio eius proficit in virtute,] quod liberaliter spoponderat, pari postea fide ac religione persoluit; sæpius actum est inter eos de diuinis rebus, de proximorum salute procuranda, de corruptis eius ætatis moribus sanandis, de nouo certoque vitæ genere deligendo; quibus frequentissimis colloquiis ad strenue in vinea Domini laborandum, quotidie magis inflammabatur Hieronymus; nec contemnendos in rerum spiritalium exercitatione progressus ostendebat, quibus in dies eius spiritus pietasque Caraffæ amplius probabatur: numquam tamen illum suo nouo ordini adiungendum curauit; forte, quia, communicato cum eo animi sui consilio, intelligeret hominem ad alia omnino, [nūquam sollicitatus ad eius religionis ingressum;] sed tamen Christianæ Reipublicæ proximorumque saluti perutilia, a Deo vocari, ac proinde, cum eum maximi faceret, quotidieque ad pietatis progressum vrgeret; interiori tamenreligione prohibebatur, ne ad ingressum recentis religionis illum solicitaret. Quin etiam Caraffæ auspiciis & consiliis, Hieronymum ad pauperum derelictorum curam animum applicuisse adeo certa & constans eorum opinio fuit, qui ab eodem Hieronymo in partem laboris socij lecti fuerant; vt anno ab eius obitu decimo, a Ioanne Petro Caraffa tum Cardinali, [num adiutus in sua fundanda?] hoc vno maxime nomine, cum suo ordine Congregationis vnionem postularint, quod scilicet eius auspiciis illorum operum essent fundamenta iacta, & quod ad eos Hieronymum ipse destinasset, sed rem b aliter se habuisse idem ipse Caraffa datis ad Caietanum Thienensem literis affirmat, qui totum hoc Hieronymi consilio & caritati ingenue tribuit. [Lib. 3. c. 6.]

[64] Mirifice autem temporum progressu tanta illa Ioannis Petri, [ex horum cōiunctione, exorta mutua vtriusque Ordinis caritas,] & Hieronymi animorum consensio voluntatumque conspiratio apud vtriusque ordinis alumnos processit, velut a radice mutuæ caritatis vigor ad ramos transmissus: vt non minoribus beneuolentiæ vinculis hæ duæ familiæ modo vinciantur, quam ipsa ambarum Religionum capita fuerint amoris & caritatis necessitudine copulata. Qui vero primus Patrum Teatinorum locus a Hieronymo Venetiis est frequentatus, is postea nostris vsui & commodo maxime fuit.Nam ad eius seminarij administrationem, quod Ioannes Triuisanus Patriarcha, magno sane Venetæ Ecclesiæ non solum ornamento, sed fructu excitauerat, Patribus nostris ab eodem Veneto Patriarcha vocatis, ad idque amplissimis ædibus apud S. Hieremiæ conductis, vbi annos ferme viginti eoque amplius Seminarium substitit, nullum interim nostris erat publicæ ecclesiæ, nullum religiosæ sepulturæ ius, sed domestico sacello ad quotidiana & priuata sacrificia vtebamur. Itaque e Patribus per id tempus qui decessissent ad S. Nicolai Patrum Teatinorum religioso funere efferebantur: vbi longo linteatorum Patrum ordine cantu & funalibus occurrente, perhonorifice excepti, [& eadem apud Teatinos sepultura.] sacrisque Ecclesiæ precibus & cæremoniis expiati, intra domesticum cœmeterium, eodem sacro vestium & luminum apparatu cantuque comitante, condebantur. Vt quasi iam tum videretur Hieronymus filiis deinceps in societate procreandis, sepulturæ locum indicare, & viam aperire commodissimum sane locum; vt iidem vita defuncti apud eos conquiescerent, quibuscum animorum summa coniunctione concordissime vixerant. Sed de Caraffa non semel mentio redibit.

[Annotata]

a De Roma capta agunt Tilius, Bellaius, Paradinus, Guicciardinus, Silos, aliiq;, & in Annal. Eccl. Spondanus ad hunc annum. 1527.

b Silos lib. 7 historiæ Teatinorum ait hoc in loco Turturam a vero desciuisse: quam controuersiam inter illos amice transigi satius, & Deo Sanctisq; gratius.

CAPVT XVIII
E graui morbo desperata salute conualescit.

[65] Neque solum effusa bonorum largitione, sed grauissimi etiam morbi molestiis, & supremo vitæ discrimine explorata est Hieronymi virtus & constantia; [Hieronymus morbo periculoso correptus,] siquidem diram famis calamitatem popularis quædam lues est consecuta. Morbi genus id erat, quod, febri non intermittente, & accessionibus per interualla increbrescente, per aliquot dies, ægri corpore pertentato, mox illud variis colorum maculis amethystinis, rubris, & murinis, haud dubio vicinæ mortis argumento, conspergebat (huiusmodi maculæ ab antiquioribus medicis papulæ nuncupantur, seu morbilli) Cum vero mali contagio latius serperet, & nihilo vero segnius pietatis opera exequeretur Hieronymus: eadem infirmitate correptus, lecto decumbere est coactus. Morbi vim vt sensit, ad animæ curationem se primo conuertit, [confessus peccata, sacro viatico munitur:] & expiatis peccatorum maculis, sacro pane refici voluit; tum Deo rite compositus, seque ipsum impense illi commendans, de corporis infirmitate perinde solicitus fuit, ac si ad eum nulla ratione pertineret; ita Deo hærenti cælestia præ terrenis erant in votis. Tenuit hominem aliquot dies morbus, cumque se febris perpetuo intenderet; ita inualuit, vt iam maculæ illæ supremi discriminis indices toto corpore cernerentur, eo perniciosiores, quo maiori nigredine inficiebantur, vt eius saluti & curationi medici plane diffiderent.

[66] Grauior tamen quædam animi, quam corporis molestia Hieronymum torquebat, hinc spe, metu illinc languentis animum ancipiti cura distrahente, subinde lætior, tristis interdum, ac mœrens cernebatur: nam cælestium bonorum spe in hominis animo nonnumquam largius sese effundente, [modo spe æternæ vitæ erigitur,] secum ipse magna cum voluptate reputabat, num compendiaria ista via sese Deus vellet ad amœna Paradisi his emissum vinculis euocare: eaque æternæ beatitudinis expectatione, tantis voluptatibus perfundebatur, vt e vultu ipso, licet vicinæ mortis appulsu & morbi tabe confecto,manifesta tamen emicarent intimæ delectationis & lætitiæ argumenta. Sed mox inanem gestientis & exultantis animi sensum sanior illa corrigebat, penitusque comprimebat plena timoris cogitatio: quæ nondum cælo maturum hominem monebat, [modo recordatione præteritorū peccatorum terretur:] qui adeo longo tempore sceleribus fœdatus, & toties infernum ignem commeritus, nondum tamen longo aliquo, & asperiore pœnitentiæ exercitio, & caritatis officiis expiatus, superiora crimina redemisset: abhorrere hoc a Diuina lege, esse admodum a suis culpis alienum. Itaque talibus curis in diuersa trahentibus, anceps ac dubius nutabat animus, & extremo corporis languore conflictatus, acerbiore etiam æternæ salutis metu discruciabatur, veritus, ne pœnitentiæ spatio intempesta morte prærepto, vel de rerum summa periclitaretur, vel certe longe diuturniora & acerbiora illum manerent post obitum supplicia perferenda.

[67] [inunctus] Inter hæc Sacramentorum vsu conscientiam repurgat, animum præparat, riteque ad extremum illud certamen inunctus supremam iam expectat horam. Cum tandem gaudio & timore paulum abire iussis, se totum Diuinæ voluntati permittit, & in preces effusus, [(e Dei voluntati offert:] Deum enixe rogat, vt, si e sua salute Diuinique numinis honore foret, siue præsens vitæ interitus ad suorum scelerum vindictam, siue longior lucis vsuraad asperiora pœnitentiæ studia, & ea executioni mandanda, quæ in proximorum salutem tamdiu, non sine illius instinctu, animo agitaret: supremus ipse, & æquissimus vitæ arbiter pro sua olementia ancipitem futuri casus euentum moderetur: se omnino diuinæ voluntati libentissime cessurum, &, quocunque vocaret, secuturum. Gratissimæ Deo fuere preces, cum pœnitentiæ ardore, tum diuinæ voluntati obsequendi studio. Exinde enim melius factum est laboranti; vt releuatus morbo, & lecto surgere, & suis niti pedibus iam posset; citissimeque ex ea infirmitate medicis admirantibus emersit, & idoneis auctus viribus, integer restitutus est suis :vt miraculo par visum sit hominem medicorum iudicio depositum conualuisse tam cito. [subito conualescit.] At vero licet æternæ quietis gaudia peroptaret, eam tamen dilationem tulit non inuitus: maximoque in lucro posuit, quod diceret, sacrificium suæ vitæ, pœnitentiæ sibi lacrymis, & asperitatum incommodis per aliquot etiam annos expiandum, & proximorum saluti consulendum. Quippe tam insigni vitæ diuinitus prorogatæ beneficio hæc sibi Diuino nutu imponi, plane intellexit. Quare illud firmum certumque statuit eam totam, quam vnius Dei præsenti ope ac miraculo haberet, vitam, Diuinæ gloriæ, pœnitentiæ studijs, proximorumque saluti consecrare, idque multo etiam præstitit copiosius, quam promisit.

LIBER SECVNDVS

CAPVT I
Hieronymi deliberatio de noua vitæ ratione instituenda.

[1] Valetudine iam confirmata, ad pristina pietatis officia, pœnitentiæque labores se confert: eoque ardentius in huiusmodi curas incūbit; quo recenti & proprio exemplo extremā ægrorū indigentiā didicerat, & Diuinā clementiā ac bonitatem in se ipsum fuerat expertus. Verum, multis diebus hisce muneribus absumptis, meliorū ille ȩmulator charismatum, haud sibi satisfaciebat: quippe, progrediente die, nouo semper se pietatis studio excitari, ardentiore in Deum, & proximos amore incendi, ad maiora rapi sentiebat; quod excelsi animi flāma cœlesti igne succensa, [Hieronymus deliberat de noua vitæ ratione,] humili loco hærere non posset. Consilium itaque cœpit a cupiditate immortalis & æternæ gloriæ excelsum plane, & homine terrenis rebus superiore dignum,vt ab se opibus omnibus abdicatis, Senatoria toga, nobilitatisque insignibus reiectis, & Reipub. dignitatibus penitus contemptis, liberiore voce tandem abiectum illud & humile vitæ genus, quod animo conceperat, profiteretur, vitamque omnem perpetuo operum caritatis ministerio publice deuoueret. Ceterum deliberationem hanc de priuatæ, & abiectissimæ vitæ ratione serio ingressus, spiritu cum carne luctante, satis arduam contranitentis sensus & reluctantis naturæ pugnam est expertus. Quæ contra facere maxime videbantur, erant, nepotum cura, familiæ splendor, Reipub. pietas. Nepotum res, & familiæ decus negligere, inhumanum; Rempub. deserere impiū videbatur. [nepotum curas facile seponit:] Verum nepotum negotia minus Hieronymum morabantur, quando illorum maior natu & rem familiarem curare, & rebus suis tuto per ætatem præesse posse videretur.

[2] Sed, eo enauigato scopulo, difficiliorem omnino exitum e mundi Reipublicæque honoribus est nactus, mirifice hominis animum torquente amore patriæ. Est enim peculiare Venetis a natura insitum, adeo propensis & conspirantibus animorum studiis publicam rem diligere; vt ceteris nationibus amore & pietate in patriam longissime antecellere putentur. Eam vero multo impensius adamabat Hieronymus, [amore Reip. & suæ dignitatis diu detentus,] quodcum illius caussa extrema adisset pericula; mutuam gratitudinis significationem ab se desiderari Respublica non permitteret, in qua præstans ac nobilis Senator haberetur, & apud ciuitatem vniuersam admodum gratiosus esset, & in qua tamdem summa prudentia, multiplex rerum vsus, vitæ grauitas, & morum probitas expeditum illi ad amplissimos honores cursum, nisi per eum stetisset, ostentarent. Quare in vtramque partem ita multa eademque grauissima succurrebant suadentia nouum vitæ institutum, atque dissuadentia; vt difficilis admodum & perobscura existeret tantæ rei deliberatio: cumque sensus humanus & Diuina pietas ex æquo fere in eius decertarent pectore, non sumpto cibo, non data oculis quiete, dies aliquot illo curarum æstu, quasique cogitationum conflictu & vicissitudine, inter ancipites hinc inde fluctuantis animi & incerti propensiones, magna cum perturbatione est iactatus: reque ipsa didicit quam difficilis & laboriosus sit egregius rerum humanarum contemptus, & quam ægre sensus ab his auellatur, quæ semel impense dilexit.

[3] Inter hæc sæpe animo æstuare, nunc algere, modo Diuino amore incensus, ad castra spiritalis militiæ aspirare, nunc honorum & nobilioris vitæ splendore, aliisque sensuum blandimentis ab ea mente reuocari & deterreri, donec hisce cogitationibus secum diu luctatus puriorem hausit Diuini luminis radium, seque ad sanctiora consilia, & perpetua pietatis officia, acriori quam antea impulsu ferri persensit: iamque caduca omnia fastidiens, ac moræ omnis impatiens sibimet indignari, hisque fere dictis non sine lacrymis seipsum acrius vrgere, grauiterque obiurgare cœpit. Quid agimus anima? quid expectamus? cur acceptam a Domino vitam, [secum luctatur:] non eidem reddimus? cur promissa non soluimus? quid tanto amore vanitatem sectamur? Quid tandem est in his rebus tam præclarum, aut sublime, quod nos a cælestium amore possit abducere? an gloriæ splendor ac dignitas? quæ tandem hæc gloria? cuius caussa prehensandum quotidie ac diligenter, supplicandum omnibus, multorum suscipiendæ inimicitiæ, & ab fluctuanti atque incerto multitudinis iudicio pendendū? Quanto sane melius est Diuinam clementiam assiduis orationum precibus prehensare, æternum beatitudinis decus ambire, Diuinæ gloriæ quam priuatæ studere? At Reipublicæ pietas vrget, atque satis illi operæ præstitum, satis laboribus & periculis mortali huic patriæ factum; cur modo pro æterna non laborandū? an patriæ, quæ me mortalem genuit, summa erit apud me ratio, illius vero, quæ me immortalemexpectat, nulla? ad illustrandumne familiæ nomen, magnos in Repub. honores consectari libet? At satis maiorum bene rebus gestis nobilitatam stirpis memoriam cernimus; illustrioraque, cum volet Deus, feret posteritas: cur Euangelicam nobilitatem cælo plane dignā, vnice Deo caram & dilectam non conquirimus? cur non immortalem nominis famam apud Deum sectamur? falsa hæc, fluxaque bona plurimum apud me valebunt, æterna illa & vera minimum? cælestia præ terrenis, Diuina præ humanis contemnam? Quæ schola, quæ religio docuit præferre puluerem cælo, homines Deo? An cum Reipublicæ principem & vegetem vitæ partem impendero, cum rem familiarem auxero, cum prædia locauero, cum humana omnia procurauero; tum ambitionis occupationem perosus, si quid supererit otij, me ad Dei cultum, animæque procurationem conuertam? Hominum non Deo, sed sibi seruientium, ista sunt. Pereat hic omnis amor, vt viuat cælestis. Quid enim salutarius, quid prudentius fieri potest, quam spretis labentibus & caducis, cælestia & æterna consectari? Aude Hieronyme, Deum vocantem sequere.

[4] Dum hæc, & huiusmodi multa intenta mentis contentione & cogitationum conflictu secum ipse loquitur; præsentem, & manifestam expertus est superni Numinis vim. Ardentissime enim cœpit Diuini amorisæstu torreri hominis pectus, vt ebullire & colliquefieri, nec diutius posse ardoris flammam ferre videretur: [diuinitus illustratus,] & ad nouum de cælo lumen, ita se totum sensit Diuina virtute in virum alterum sensim commutatum, vt eumdem se esse plane negaret. Quare depulsis ex animo rerum humanarum affectionibus, discussa sensuum & cæcæ mentis tetra caligine, diuinæ gratiæ stimulis diutius obluctari non potuit, sed excitanti vrgentique Deo manus dare compulsus est. Igitur ad Christi pendentis effigiem supplex stratus, calenti lacrymarum imbre irrorato solo, crebrisque gemitibus & suspiriis imis pectoribus eductis, euocatisque ardenter in opem Superis, seipsum suaque omnia, tota anima, [pauperum ministeriū eligit:] toto corde ac voluntate, ardentissime Deo consecrat: abdicatis opibus & honoribus, perpetuo pauperum ministerio in vili abiectoque habitu se addicit: pro tam insigni diuinitus immissæ vocationis beneficio, imo pectore gratias agit, vt par est; voluntati vires sufficere, suæque gratiæ præsidio, in tam sancto & firmo proposito perpetuo tueri vellet, enixe deprecatur.

[5] Ab oratione digressus nepotem natu maximum aduocat, ardenti cohortatione ad ea, quæ Christiani hominis & integerrimi Senatoris sunt, inflammat; vttandem rerum suarum procurationem suscipiat, admonet: dati & accepti rationes præteritæque administrationis diligentissime a reddit: [curam familiæ fratris transfert in nepotem:] quanta fide res eius procurarit, quanta cura auxerit, nullo ad se deriuato emolumento, ostendit: vt eadem tamquam villicus fidelis, & dispensator a Domino constitutus, integre curare pergat, hortatur: se ad maiora a Domino vocatum, haud diutius posse talium rerum occupationibus distineri. Nondum, quid consilij subesset, intellexerat nepos; obortis tamen lacrymis, Hieronymum enixe rogat, vt in suscepta rerum suarum procuratione, reique familiaris administratione pergeret, neue amplissimos Reipub. honores magno cum familiæ detrimento abiiceret. Cum interim hominem intuetur, quæ suboscure verbis indicarat, palam factis explicantem, nouoque & insolenti vestium genere, qualis internus esset animi habitus, præseferentem.

[6] Veste oblonga, manicis infra cubitum admodum laxis, strictioribus ad manus vtitur Veneta nobilitas, eaque communi vsu nigri coloris; nisi vel maiores Reipub. dignitates, [depositis vestibus Senatoriis,] vel solenniores Senatorum concursus purpuram poscant, eiusdemque coloris in læuum humerum reiecta stola. Hæc suæ nobilitatis insignia ab se tandem reiecit, perpetuoque ablegauit Hieronymus:nobiliores etiam quascumque internas vestes ad intimam vsque subuculam sibi detraxit, & veluti a Domino hactenus commodatas eidem libentissime reddidit, earum loco vilem & pannosum habitum, domi forte repertum, [vilem habitum assumit:] vsum pauperis cuiuspiam antea comparatum, induit, crassiores calceos, quibus rustici vtuntur (perones vocant) adhibet, nec nobiliori pallio humeros tegit. Intuebatur hæc nepos, mœrore & admiratione defixus: intuebantur domestici, animo & cogitatione suspensi, manantibus interim ex omnium oculis vbertim lacrymis. Sed carnem aut sanguinem non respexit nouus Christi miles.

[7] Verum nobilioribus & hucusque insolitis spiritalis militiæ armis munitus, qui proprium sensum iam subegerat, cum mundo ipso quamprimum sibi congrediendum statuit. Quamobrem, vel quam constanter & ex animo ad Christum defecisset, mundoque bellum indixisset, declaraturus, vel paupertatem humanarumque rerum despicientiam iamdiu animo retentam palam professurus, ne salutatis quidem domesticis, statim pannosus & peronatus domo egreditur, nobiliora ciuitatis templa adit, [templa vrbis adit,] seque nouis Euangelicæ paupertatis insignibus ornatum, spectandum præbet. Non minus gratum Deo, & Angelis, quam hominibus admirabile spectaculum fuit. Mirum est,quam vehementer vniuersam ciuitatem permouerit insolens vitæ ratio & noua vitæ conditio; multis, vt fit, hominem risu & iocis excipientibus; aliis, quibus pridem Hieronymi pietas non ignota erat, eiusdem religionem & animi demissionem admirantibus; [vario aspicientis motu.] quamplurimis rei admirandæ nouitate attonitis, ex ipso facti euentu tam inusitatæ mutationis iudicium expectantibus. Sed ille rumores ac suspiciones hominum neutiquam veritus, vni diuinæ voci, cor suum alloquenti, omnino parendum, &, in quamcumque vocaret partem, perpetuo obtemperandum statuit.

[Annotatum]

a Rossius addit præfuisse publicum Notarium Ludouicum de Zorzi, & testes adhibitos Ioannem Franciscum Æmilianum consanguineum, & Ioannem Fanzagum.

CAPVT II
Eius vocatio ad pauperum derelictorum curam.

[8] Sed eo iam suscepto consilio, & quasi totius consequentis vitæ fundamento iacto, vt ex nobili illo & illustri rerum humanarum fastigio, non ad æqualem modo cum ceteris, verum ad infimam etiam vitæ conditionem, & optatos Euangelicæ paupertatis amplexus descenderet; vnum illud supererat, vt, qui se infimis pauperum ministeriis eorumque saluti deuouisset, e tot caritatis officiis variisque exercitiorum generibus, quod potissimum amplecteretur, [Vlteriorē deliberationem adhibet,] decerneret: qua in consultatione aliquantum hæsit, quod ad omnia caritatis munera æque se paratum atque animatum cerneret. Non illi animus ad discrimina subeunda, non vires ad perferendos labores deerant: sed quid magis e Diuina gloria proximorumque salute esset, ignorabat. Quare flagrantissimus omni ratione probandi se Deo, vniuersumque vitæ suæ cursum ad vnam eius voluntatem, rectissimam benefactorum regulam, dirigendi, dies noctesque supplex illum precabatur, sibi vt illucesceret, eque tot ad salutem semitis, cui potissimum se vellet insistere, commonstraret: neque multo post in hac re defuit homini Diuinæ voluntatis sensum cognoscendi expedita ratio.

[9] E præteritis recentis annonæ angustiis & ciborum indigentia tetra grauisque lues exorta, & per ciuium capita vagata, adeo ingenti funerum strage vrbem vniuersam fœdum in modum deformarat, vt refertissima puerorum agmina, [considerata multitudine orborum puerorum,] parentibus orbata, internæ externæque institutionis cultura destituta, extremæ mendicitati & vitiorum omnium fœditati exposita, passim occurrerent, acerbo sane & miserabili spectaculo. Pupugit vehementer hominis pectus miserorumcasus, inspectaque sæpius orborum solitudo & egestas, in remedij cogitationem traxit; ac, dum quotidie precibus Diuinæ voluntatis decretum explorat, ardentius sentit plane eam sibi mentem inter orandum dari, quæ ad horum subleuandam inopiam, [eorum miseria motus,] & morum institutionem suscipiendam, illum inflammet ac rapiat; & quidem tam effusa beneuolentia, tanto voluntatis impetu, vt, siue cibum siue somnum caperet, ab hac vna cogitatione animum abducere non posset. Quare in dies noui operis desiderio sese in ipso orationis feruore ardentius intendente, Diuinæ vocantis gratiæ impulsum persensit, totoque pectore admisit, ac veluti tutor & pater miseris a Deo datus, non amplius sanctæ caritatis opus differre est ausus. Itaque fractis iam vitiosæ verecundiæ repagulis, & inani pudore deposito, operi manum celeriter admouit, & tum prima Venetiis orborum institutionis (quos mutuata a Græcis voce orphanos vulgus appellat) iecit initia, [curam suscipit.] in quo operesubinde multis Italiæ locis promouendo, magno cum animarum fructu & ciuitatum commodo ad extremum vsque spiritum strenue decertauit vir egregius: &, quæ ab eo postea emanauit, humilis hæc Religio nostra Somaschensis, idem tuetur institutum, & vbique pro viribus vrget: quod certe quam commodum Reipublicæ, Deoque gratum acciderit, fuse suo reponemus loco. Nunc pium Hieronymi conatum sanctaque caritatis officia in tam laudabili pauperum institutione prosequamur.

CAPVT III
Collectis orphanis certa domus assignata, & præscripta viuendi ratio.

[10] Ac primum ad sedulam huius miseræ destitutæque sobolis institutionem inchoandam, ædes sunt ab Hieronymo conductæ ad Diui Rochi illustre fanum; [Orphanos colligit,] omni deinde instrumento & supellectili, quæ ad domesticam habitationem vsui esse posset, & paupertati responderet, ornatæ: tum collecta vndique e triuiis & plateis ingens orborum manus, in paratas ædes deducta: [opificiis curat instrui,] postremo mercede acciti opifices, qui sedentariis artibus pueros instruerent; quibus scilicet & præsentem leuarent aliqua ex parte egestatem, & honeste aliquando victitarent ipsi, & cum necessitas posceret, familiam etiam alerent. Ad colligendam autem stipem, si posset, neminem prorsus dilabi patiebatur: quippe sanis ac bene valentibus victum sibi precario parare, nisi christiana humilitate, vel Religionis instituto, aut necessitate impellente fieret, [prohibet mēdicare,] turpe ducebat & inhonestum. Et quidem iis, qui robusto cum sint corpore & validis lacertis, lāguori & ignauiæ ita se dedunt, quoduis vt malint, quam manu & honesto labore sua sibi, vnde viuant, quærere, veteri quodam Græcorum versu iubemur panem dare, sed, quasi pro obsonio, insuper pugnum impingere: scite sane vtrumque; illud quidem, quia homini panem roganti negare vix hominis videtur; hoc autem, vt discant ab illa fœda parandi victus ratione abstinere, & intelligant se bonis omnibus merito inuisos esse, qui per pudendam ignauiam ab aliis quæritant, quod laudabili industria sibi parare queunt. Inerti igitur, & desidiosæ mendicitati nolebat Hieronymus teneram ætatem assuescere, sed opificio instare, illud identidem ingeminans: Qui non laborat, non manducat. Sed exigua ad eo puerorum opera redibant lucra, vt tam numeroso gregi alendo, longo interuallo satis esse non possent. [2 Thessal. 3. 10] Itaque tota alendæ familiæ cura & procurationis moles vni Hieronymonitebatur, cuius erat & orborum tueri vitam, & conductarum ædium ac magistrorum pensitare mercedem. Neque vero ille in tanto puerorum numero, [Deo fiduciam eius iuuante;] ac tanta annonæ caritate, sua illa accensa in Deum fiducia, præsentem extimescebat inopiam, quam Diuina liberalitate cito subleuandam non dubitabat, quod breui deinde comprobauit euentus.

[11] Sed inter hæc multo impensius desudabat in puerorum animis Christiana pietate excolendis, eaque altius hærebat animo cura; quod, cum vna cum Patris pauperum nomine onus etiam periculi plenum in se suscepisset, [Christianis moribus imbuit,] ex Christianæ legis institutis eorum mores fingendi, non raro mente versabat, quam caro stetisset Heli Sacerdoti honestam liberorum disciplinam neglexisse. Quare, nullis adhuc certis legibus ad eam rem constitutis, non negligenter tamen regebantur pueri. Primo mane, somno expergefactos vna omnes inter vestiendum precationem Dominicam & salutationem Angelicam, Symbolum fidei, & alia pie ab ipso meditata, [pie surgendi,] elata voce recitare iubebat: tum, persolutis de more precationibus, sacro intererant attentissime: [audiendi sacrum,] a sacro deinde ad opificia discedebant. Neque vero, dum operi manus intenta vacat, vagatur animus inanibus cogitationibus,aut in leues soluitur lingua confabulationes: sed, indicta violati silentij mulcta, linguam cohibet, [inter operandum hymnos cantandi,] & sacra lectio vel pia cohortatio mentem salubriter occupat; potest inter opificia sæpe Cælitum suffragia nominatim implorare, & sacros hymnos ac psalmos non sine cantu recitare, cæli terræque Reginam, & Matrem misericordiæ præscripta e formula cantuque inuocare, nonnunquam etiam, alternantibus choris, sacram eiusdem Virginis Rosariam modulationem concinere, facto initio ab oratione Dominica, [legendi rosarium,] quam & primo loco, & absoluta quaque decade, omnes simul alta voce decantabant, & tota pentacontide decursa, Litanias beatæ Virginis addere; [& Litanias B. Mariæ:] vt domus tota psallentium vocibus iucundissime personaret, non sine magna prætereuntium lætitia & pietate.

[12] Tum bis in die, sero opificio dimisso, & mane nondum inito, de Christianæ legis præceptis, [audiendi bis catechismum,] Catholicæque fidei capitibus erudiebantur: deinde litterarum elementa apicesque cognoscere, syllabas nectere, & verba rite percurrere edocebantur, sua voce Hieronymus eos sæpe ad virtutem formabat & excolebat: procul inde omnis profana garrulitas, nullus ferme nisi de pietate sermo, quod in teneris animulis multum erat. Mensæ accubituri, dum manus aqua mundant, quinquagesimum Psalmum alta voce reddunt, [pie accumbendi mēsa,] eorum animis solatij aliquid, & indulgentiæ bene precantes, qui apud inferos vitæ maculas piacularis ignis ardoribus expurgant; idemque pietatis officium erga defunctos & vesperi cœnaturi, & a cœna cubitum discessuri persoluebant. Puerorum lectus erat culcitrula, palea vel stramine farta, linteamina, si quæ suppeterent, e crassiori aliqua materia rudia & aspera, [& decumbendi:] nec lodicula nobilior: mensa item pertenuis, eaque fere gratuita piorum misericordia instructa. Singulo quoque mense, nec non solennioribus Christi Domini beatæque Virginis feriis, [sæpe confitendi peccata.] volebat eos de peccatis confiteri: albati prodibant omnes, vestes e tela nonnihil genua excedentes, vt externus ille vestium nitor internum innocentium puerorum referre candorem videretur: singulis etiam & sertum globulorum ad orandum, beatamque Virginem salutandam, & sudariolum de cingulo pendebat. Atque hæc erant fere instituta, quibus pia loca id temporis, tamquam legibus, temperabat Hieronymus.

[13] Sed illud apud ciues commendationis plurimum habuit & admirationis, cum festis diebus, quos totos religioso cultui dicatos volebat, veluti supplicatione indicta, [Ducit diebus festis cantantes ad templa,] sanctissimi Crucifixi signo, salutari redemptionis nostræ trophæo, præeunte, longo ordine pueri Beatorum patrocinia nominatim deposcentes, & sacrarum precum carmina concinentes, in publicumprocedebant, plateas, fora, celebrioraque ciuitatis loca obeuntes. Ad sacras ædes vbi ventum erat, ibi mora aliqua supplicando ducta, repetebatur cantus, & intermissum iter: sacræ rei, & concioni, vbi Hieronymo visum esset, magna cum pietate intererant. Quam iucundum & suaue præbuerit ea res ciuitati spectaculum, non facile oratione consequi queam: comitabatur pium agmen ingens populi multitudo admirabunda, quæ ad inusitatæ rei spectaculum conuolarat: accurrebant omnes vndique vicatim visendi gratia nobiliores ciues, nouo rei aspectu suspensi; & quidem tanto omnium cum pietatis voluptatisque sensu, vt complures præ gaudio a lacrymis sibi non temperarent: alij cantus suauitate simulque puerorum pietate illecti, ad nomina Cælitum deuote responderent. Sed nihil æque Venetorum animos commouit, [rapit ciues in admirationem:] ac vnus Hieronymi aspectus, qui plebeio in amictu nouum agmen comitabatur, & in officio, si quid accideret, continebat, admirabili sane Christianæ humilitatis, & caritatis exemplo. Quod non satis pro dignitate admirari & commendare se posse videbantur, qui paullo ante Reipublicæ Senatorem, bello & pace longe clarissimum, intuiti, modo nouo & insolenti illius æui exemplo, titulos & fastum cum humili abiectione, opes& facultates cum Euangelica inopia, purpuram & trabeas cum attrita laceraque veste commutasse cernebant. Sed humanæ ille salutis, quam laudis studiosior, nihil, quod Diuinæ gloriæ commodum, hominibusque salutare foret, aut sua ab ætate alienum, aut persona abhorrens ducebat. Ingentes motus fecit ea res in ciuium animis, multorumque languentia pectora ad pietatem excitauit & incendit.

[14] Hoc illustri pietatis exemplo sæpius repetito, adeo secunda totius ciuitatis admurmuratione noui operis institutio est celebrata; vt inusitatæ rei fama exciti complures cunctis ex ordinibus, ad pauperum domicilium confluerent, [visitatur a pluribus,] insolitam Christianæ pietatis speciem, quam auribus accepissent, oculis etiam vsurpaturi: & certe ipsa domesticæ disciplinæ ratio, ipsa pauperum pietas & modestia conspecta, lætissima seges erat sanctissimæ voluptatis: cumque bonus odor nouæ domus latius in dies tota ciuitate manaret, magisque in vulgus probaretur, omnium, quibus facultas aderat, excitata est atque deprompta benignitas, qua puerorum solitudini & egestati succurrerent, ne tantæ pietatis opus vna penuria victus intercideret: quin etiam præter ea, quæ quotidie communi hominum misericordia colligebantur, permulti Hieronymo certapecuniarum subsidia ex interuallo subministrabant, quibus rei familiaris angustia ita paullatim leuari cœpta est, vt, cum antea, egestate premente, [& largas eleemosynas accipit.] non infrequenter collectæ eleemosynæ, & corrasa ex opellis lucra exiguæ familiæ vix alimenta præberent, postea peropportuna ciuium benignitate factum sit, vt ita omnia affluerent, vt apud egentes nullus iam videretur relictus indigentiæ locus. Pij vero operis fama non sine magna Hieronymi laude manans, celebriorem hominis virtutem & pietatem reddebat: quoque ille intensiore cura ad abiecta quæque & vilissima e Christiana demissione sese abiicere studebat; eo magis in vulgus præclara nominis, & sanctitatis opinio augebatur. Adeo solida virtus despecta abiectione clarior, & Christiana humilitate redditur illustrior.

CAPVT IV
Ad orphanos e vicinis etiam insulis colligendos proficiscitur.

[15] Eo magis autem enitebat Hieronymi labor & caritatis studium, quo miseriarum campus latius excurrebat; neque enim Venetæ vrbis finibus popularismorbi calamitas circumscribebatur, sed sensim, vt fit, latius serpendo, post vrbanam stragem, circumfusas etiam insulas maiori clade peruaserat; quam vniuersam, [Incolis insularum, in vicinis vrbi Venetæ æstuariis sitarū,] seu ærumnarum & miseriarum, seu æternæ gloriæ segetem, sibi vni demetendam destinauit Hieronymus. Cuius in his locis vt quam fuerit fructuosa caritas & industria laboriosa, facilius æstimari possit, pretium erit operæ, loci situm & naturam breuiter aperire, & ex insulis aliquot, quæ vage dispositæ ciuitatem vndique ambiunt, referre. Æstuariis e supero mari leniter stagnantibus longe lateque circumluitur ciuitas; quippe æstuariorum ambitus omnis in centum triginta fere milliaria expatiatur, & alterno stagnantium aquarum æstu statis horis refluente ac redeunte, non nisi per varios mæandros cæcasque ambages patet ad ciuitatem aditus, grandioribus illis ingentibusque phaselis exclusis, & quinto ab vrbe milliario ad Methamauchi vel Popiliæ sinum subsistere coactis, ingenti sane præsidio ad quoscumque hostium accessus prohibendos: quippe loci insolentia, solis indigenis & longo vsu assuetis bene cognita, reliquis perpetuo & inconstanti aquarum accessu & recessu, difficilem admodum & fallacem præbet ingressum: statis enim aquarum incrementis, certisque dumtaxat euripis, æstuariailla paullo maiora admittunt nauigia: quod si certus ignoretur alueus, vel æstu refluente aquarum decrementa occurrant, patet in cæca vada humilesque syrtes præsentissimum discrimen. Æstuaria porro ipsa modicis fretis euripisque discreta, multis & peramœnis insulis vrbi vndique circumfusis frequentantur. Inter viciniores, qua tota fronte ab Austro in Africum vrbs ipsa spectat, Fossa Clodia, Pallestrina, Methamaucum cernuntur; obuerso ad Boream tractu, Murianum occurrit: in ipsoque flexu ad Caurum, Burianum, Maiorbium, Torcellum numerantur: qua vero Septemtrioni obiacet, Margheria continenti fere adhærens æstuaria claudit.

[16] Hanc adeo late patentem bene merendi syluam primum extra Venetam vrbem suis laboribus obuiam habuit. [subuenit,] Cum enim his in locis miserorum alios iam iam ferme enectos, pene animam agentes passim iacere in viis, alios misere errantes, extrema necessitate sensim confici intelligeret, iis etiam sibi, tamquam pauperum patri & tutori a lege dato, subueniendum ratus, sæpe subsidia e locupletioribus corrogata per certos homines submittebat: sæpe etiam eo ipse traiiciebat, gemina illa sua consueta animæ & corporis adiumenta, [corrogatis eleemosynis:] quibus proximorum commodis inseruiebat, abunde subministraturus. Itaque alios præsenti stipe, alios vestimento, alios pecunia subleuabat: aliorum vero filios adhuc infantes, vel parentibus orbatos, vel ad quos alendos nulla parentibus adesset facultas (hos enim inter egentes præcipua caritate prosequebatur Hieronymus, [liberos Venetus pie educatos parentibus remittit,] quorum imbecillis ætas omni periculo propior erat) Venetias adductos, victu & vestitu in orborum contubernio attributo, artificio aliquo instrui curabat; satisque postea & Christianæ vitæ institutis ad scelera euitanda, & artis peritia ad paupertatis incommoda depellenda excultos, parentibus reddebat. Atqui communis salutis cupidissimus, diuinæque gloriæ perstudiosus, in his etiam locis de rebus sacris cum omnibus colloquia serere, quemque pro re nata suæ salutis admonere, vniuersos ad Christianam pietatem erudire, & e præsenti temporum calamitate occasione arrepta, [mores in sulanorum emendat:] sæpius iræ cælestis minas inculcare, irati Numinis timorem incutere, ad veram commissorum pœnitentiam vrgere; vt cunctos promiscue docendo, corrigendo, monendo, multas tandem ab insulis vitiorum pestes abegerit, multos ad frugem reduxerit, prauis consuetudinibus ablatis, salutares inuexerit, & postremo discedens excellentis cuiusdam sanctitatis vestigia apud insulanos impressa reliquerit.

[17] Venetiis autem diu tenuit in primis illis ædibus prope S. Rochum suum institutum Hieronymus, illustri magis Euangelicæ paupertatis & abiectionis exemplo, [ciuibus Venetis stimulum præbet ad virtutem,] quam verbo & sermone, singulos de sua salute monens, & securum iter certamque viam, alacriter præeundo, ostentans. Neque vero abiecta illa Christianæ humilitatis ministeria, pœnitentiæ rigor, orationum assiduitas apud alios parum valuere, sed magnam ciuitatis partem ea schola imbuit disciplina salutis. Nam permulti Hieronymi exemplo, metu suæ perditionis admoniti, e vitiorum probris emersere: multi ad pietatem ita serio adiecere animum, vt de ordienda perfectiore vita studiose agerent: plerique non vulgari probitatis laude contenti, ad Religiosorum Ordinum instituta sese aggregarunt, reliquo vitæ cursu summa pietatis commendatione transacto. Hieronymo interim simul lætitia gestiente, simul ob Diuinam bonitatem obstupescente, quæ hominem antea vitiorum & scelerum, nunc virtutis, & pietatis incitamentum fecisset; vt, quod corruperat aliquando exemplo nequitiæ, pœnitentiæ resarciret. Nam obsecundante Diuina gratia Hieronymi conatibus, magis noua persona & vitæ ratio valuit ad Christianos mores corrigendos, quam paullo ante libera illa viuendi licentiaad deprauandos. Nouæ autem domus institutio adeo belle procedebat, [& largiores eleemosynas recipit.] & a primoribus Reipublicæ Senatoribus honestioribusque ciuibus, tanta pecuniæ vis ad sustinendum opus, & promouendum in dies deferebatur; vt, cum antea paucioribus illis primis pascendis stipem aliqui desperarent, postea triplicato fere numero, Diuinæ vel prouidentiæ vel fiduciæ fundo non fallente, vniuersos aleret abunde. Quare, cum incrementa noui operis polliceretur in dies vberiora Diuina bonitas, Hieronymus angustæ domus tecta ad augendum etiam numerum laxare cupiebat: quando cessit opportune, vt in ampliorem locum euocata fuerit eius caritas & industria.

CAPVT V
Valetudinarij insanabilium cura illi demandatur.

[18] Non ita pridem Venetiis insigne pietatis opus excitatum fuerat, [insanabiliü valetudinariū a B. Caietano inceptum.] eius a Caietani Thienensis Vicentini opera, qui postea Romæ cum Ioanne Petro Caraffa Clericorum Regularium parens & auctor fuit, eoque in Religioso ordine non obscura sanctitatislaude decessit b; nosocomium scilicet, in quo potissimum fouerentur inter ægros ij, quos vel insanabilis morborum vexaret iniquitas, vel membrorum debilitas incurabili dehonestamento notaret: proinde loco Insanabilium valetudinario nomen factum, feruentibusque (vt nouis in operibus solet) admodum initiis, perbelle aliquando opus processit: sed, pestilente vi morbi nondum satis repressa, cum alij super alios continue sternerentur, vel plus æquo excrescente ægrorum turba, vel ingruentis mali timore, ministros ab ægrorum cura ad suimet tuendi curam auertente, [a primo instituto collapsum,] adeo congelarat operarum caritas & industria; vt perpaucis, ac tardis operi incumbentibus, quotidiana in ægros tum animæ, tum corporis desiderarentur ministeria. Igitur, qui valetudinario præerant viri & pietate & genere plane nobiles, tot animarum periculis & ægrorum incommodis maxime anxij, egregia etiam Hieronymi caritate & vitæ ratione perspecta, nihil habuere antiquius, [rogatus suscipit:] quam vt salutaris loci procurationem ad eum deferrent. Hominem itaque enixe obsecrant, vt conductis orbis in valetudinarij ædes satis amplas, eo in loco & pauperibus simul & ægris operam suam nauet, languentia operarum studia suo excitet exemplo, & pene collapsum pietatis opus caritate erigat, & laboribus tueatur.

[19] Non irrita fuere nobilium virorum vota: Hieronymus quippe in omnem de proximo bene merendi occasionem imminens, prouinciam non detrectauit, sed postulatis cumulate satisfacturus, quo inuitabatur, breui se contulit, [orphanis collacorātibus,] ac veluti optatam a Deo caritatis palæstram adeptus, laxatis ardori habenis, ad ægros sanosque iuuandos suas curas vigiliasq; studiosius, quam antea, contendit. Orphanis eo in loco eadem erat, quæ antea, viuendi disciplina, idem opificiorum labor, orationum ardor, numerus autem multis capitibus auctior. Cum infirmis, [infirmis ministrat,] & misere iacentibus multus erat Hieronymus, singulos inuisebat, humanissime solabatur, cibos apponebat & ministrabat, nec illos e strato tollere, brachiis gestare, tetrumque fœtorem perferre grauabatur. Eratque hoc fere quotidianæ caritatis pensum, ægrorum lectos sternere, corporum sordes purgare, quisquilias e pauimento verrere, abiectioraque munera obire. Nec corporum modo, sed animarum curationi maxime instabat: vt enim miserrimo cuique assidebat, ita illum suæ salutis admonebat, piis colloquiis ægritudinis molestiam leuabat, in supremo vitæ discrimine Christianis adhortationibus viam munire studebat, [eorum æternæ saluti inuigilat,] quo ægrotantis animus paratior venienti Domino occurreret: maxime sollicitus, ne quem sacra Confessione inexpiatum aduentantis mortis horrorinuaderet: iisque in extremo iam agone laborantibus ita assiduus erat, vt sorbitiunculas & pharmaca sua manu præberet, comminutum cibum in os insereret, apud eosdem nocturnas duceret excubias, quo singulis momentis ingruentibus periculis præsenti celeritate subueniret. Quæ omnia quam eximio ægrorum bono & totius Venetæ ciuitatis admiratione ab Hieronymo præstarentur, [magna Curatorū commendatione:] testes illi ipsi grauissimi viri valetudinarij curatores, qui tam multa & tam honorifica cum laude de Hieronymi virtute (sed haudquaquam vero maiora) vbique prædicabant, vt Hieronymum vehementer tæderet puderetque: illud insuper addentes, nihil interim aduersum Reipub. extimescendum, quamdiu huius Dei serui precibus niteretur.

[20] Sed ad externos etiam multum de sua caritate deriuabat. Conueniebatur quotidie a multis consilij & institutionis caussa, virique graues de rebus animæ cum eo acturi accedebant, & tamquam a Spiritu Domini monita salutis postulabant: quibus adeo pie prudenterque, [consulitur a præcipuis viris,] Domino Hieronymi mentem gubernante, satisfaciebat, vt, quæ de illius virtute, cælestique spiritu omnium fama nunciabat, res ipsa comprobaret: cumque, incensis suo exemplo ad pietatem multorum animis, quotidie magis celebrarentur valetudinarij ædes, perhumanus & facilis omnibus aderat Hieronymus. Qua in re illud admirandum videtur esse maxime, quod cum orborum cura, quos magnum in numetum auxerat, infirmorum ministeria & externorum frequens accessus hominem adeo distinerent, [omnibus, vnaq; muneri vtrique orphanorum & ægrorū satisfacit:] omnibusque ille operam suam locaret assidue; ita tamen vniuersa hæc pietatis studia temperabat, vt externorum congressus & institutio nihil de domestica administratione detraheret: hæcque vicissim in domesticos, externosque sedulitas nihil de ægrorum cura decerperet; rursum vero ægrorum studium nec externorum, aut domesticorum saluti fraudi esset. Igitur omnes ex congressu & sermone serendæ pietatis occasiones intenta mente captans, nullo loco aut tempore, quodcumque etiam aliud agens, proximorum saluti procurandæ deerat. [alios ad virtutem incitat,] Si quos ad bonam Euangelicæ virtutis frugem propensos, & paullo aptiores comperisset, hos salutaribus monitis, & institutionibus ad altiora pietatis studia prouehere conabatur: quos vero hærentes in vitiorum cœno deprehendisset, & precibus ad Deum fusis, & acrioribus adhibitis exhortationibus, [alios a vitiis abstrahit:] modo iræ cælestis intentatis minis, modo beatioris æui promissis lætioribus ingestis, ab ea fœditate abducere studebat: necraro illorum pectora, hinc spe, hinc metu ita versabat; vt sacræ confessionis promissionem, & purioris vitæ propositum haud ægre extorqueret.

[21] Vix oratione consequi possem, quam multos eo tempore ad meliora promouerit exemplo & verbo: ex quibus coniunctissime præ ceteris cum eo agebat tunc temporis & quidem e nobilioribus is, qui, proprio nomine silentio obuoluto, primus Hieronymi vitam vix altero ab eius obitu anno litteris consignauit. Huic vni Hieronymus domestica omnia, huic puerorum opificia, [in precibus 4 puerulos adhibet socios:] huic ingenia sincere aperiebat: quatuor ex toto numero, qui octauum necdum excederent annum, indicabat, quibus summam pietatis laudem in oratione tribueret. Mecum (aiebat) isti orationi vacant, Deo frequentissime simplicem innocentium puerorum fidem felici votorum successu comprobante. Ita ille, si quid precibus impetraret, secundum rei euentum e Christiana humilitate ab se abiudicans, puerorum pietati simplicitatique adiudicabat. Eidem, qui lectione, qui scriptione proficerent, qui opificio valerent, qui obedientia, qui silentio excellerent, ex ordine ostendebat: nec ipsum, [duro lecto vtitur:] in quo cubaret, lectum hunc vnum celabat, adeo angustum & asperum, vt non tam cubantis lectum, quam occumbentis sepulchrum crederes:addita insuper ad huiusmodi vitæ institutum suscipiendum tam ardenti cohortatione, vt interdum non tam verba e dicentis ore ad promouendum animum prodire, [ardet in cohortationibus.] quam cælestis ardoris flamma e calentis pectore, ad audientem diuino amore incendendum, erumpere nobili illi viro videretur, lacrymis etiam interim Hieronymo manantibus, quas cælestis vitæ desiderium exprimeret. Quare sua illa scriptione semet accusat, grauiterque hoc loco reprehendit amicus ille, quod tam ardentibus cohortationibus minus profecerit, neque cælesti illo dicentis ardore, veluti plane ferreus, satis fuerit ad pietatem emollitus.

[Annotata]

a Colitur B. Caietanus 7 Augusti Beatis adscriptus ab Vrbano VIII anno 1629, cuius Beatificationis bulla habetur tomo 4. Bullarij.

b S. Franciscum Xauerium in hoc valetudinario ægris operam nauasse, atque vlcerosi saniem exuxisse scribit Tursellinus in eius Vita lib. I cap. 5. De eo nosocomio agit Silos lib. I histor. Teatinorum.

CAPVT VI
Ad continentis ciuitates eadem caritate iuuandas se confert.

[22] Qvo vero feliciori euentu ex animi sententia & voluntate arridebant omnia, eo vehementius ad maiora inflammabatur quotidie Hieronymus: inter quæ subit eius animum aliquando ea cogitatio, multum e diuina gloria, animorumque salute fore, si, [Venetiis abit,] maritima ora relicta, eodem labore ac diligentia mediterranea etiam oppida excoleret. Itaque in eam sententiam ingressus, cum institutum opus Venetiis ita confirmatum, suisque viribus nixum cerneret; vt, se absente, casum & ruinam non timeret, [frustra dissuadentibus amicis,] sæpius Diuino numine precibus consulto, & re diu multumque piorum hominum consilio deliberata, celeriter ad nouum opus se comparat. Vt vero Hieronymi discessum certissime instare vulgatum est, nihil intentatum ab amicis, quo hominem a suscepto consilio deturbarent. Verum ille nullis hominum vel precibus vel lacrymis ab ea sententia, quam diuinitus sibi immissam intelligebat,dimoueri potuit. Orborum igitur educationi relictis, quorum prudentiam simul & pietatem egregiam in eo munere vsu ipso cognouerat, ceterisque rebus omnibus rite compositis, & in nobilium amicorum tutela relictis, multorum cum lacrymis & dolore, qui celari non potuit, ad Lecifucinam (extremus hic versus continētem Adriatici sinus limes est) naui aduectus, tum baculo viatorio innixus, nulloque viatico, præter suam illam in Deum confidentiam, [Patauium & Veronā petit:] & ardentem caritatem instructus, Patauium & Veronam versus iter intendit.

[23] Hac vna in re eo in itinere maxime felix, quod, cum omnia sua ad vnam Dei gloriam referre, reliquos vero mortales de illis celare maximopere studeret, ne quid humanæ laudis sensus de diuina mercede decerperet, hac prima peregrinatione suscepta, maxime obtinuit, quod erat in optatis; vt scilicet ex animi sententia lateret. Cum enim indubitatum mihi sit non otiose sibi eos effluere dies Hieronymum esse passum: quin consueta caritatis munia, [inter mendicos latet:] pœnitentiæ paupertatisque labores exequeretur, vero simile est dum sub vili amictu inglorius inter pauperum greges sese abdit, & cum iisdem stipem mendicat ostiatim, sæpe illos de Christianæ legis capitibus, de spiritali salute, de vitiorumfuga, de agenda pœnitentia commonuisse, & ad pietatem extimulasse, arrepta vndique occasione salutaria monita ingerendi. Illud vero prorsus indubitatum ac certum ex publica fide tabularum, & a Pontificij diplomatis testimonio, xenodochium orphanorum Veronæ Hieronymi studio atque opera fuisse excitatum; [Veronæ xenodochiū excitat.] sed hoc ipsone, an alio tempore, cum vetera monumenta non distinguant, mihi in obscuro est: sunt tamen non pauca, quæ in præsens tempus animum magis inclinent; rei totius seriem, operisque molitionem haud nobis diuinare licet, quare ad certiora stylum vertamus.

[Annotatum]

a Pauli III, dati anno 1546, 8 Nouemb & Pij IV anno 1563, 27 Maij, teste Rossio.

CAPVT VII
Brixiæ orphanorū domus constituitur.

[24] In hoc ipsum tempus Brixiensem primam eius profectionem ex agro Veronensi, orborumque domicilij institutionem reiiciendam mihi omnino persuasum: quo primum Dominus Hieronymum aduocauit, vbi parem eius animo ac virtuti benemerendi materiam præparauerat: communis enim calamitatis haud expers nobilis ciuitas, [Brixiæ] fame & morbo peracerbe vexata, ingenti derelictorum pauperum turba laborabat. Quare late omnia miseris obsideri cum cerneret Hieronymus, ingens eius animo cura iniecta, nec misericordia solum mota, sed industria excitata, ad ferendum in extremo casu destitutæ soboli solatium, [ades comparat,] quam sua posse opera erigi & iuuari non desperabat. Itaque angustis & obscuris ædibus ad portam, cui a S. Ioanne nomen est, vtcumque paratis ad miseros orphanosque colligendos dilabitur, breuique non exiguus eorum inuentus est numerus, [orphanos colligit,] quos omni cura destitutos sensim in triuiis misere conficiebat egestas: quibus ille paratas in ædes adductis, quotidiana pabula emendicabat, collectamque misericordiam & ipse egenus, inter egenos diuidebat. Nec deerat miseris ciuitatis tempestiua benignitas, quam non tam pauperum egestas, quam ardens Hieronymi in pauperes caritas, & summa in se ipsum vitæ asperitas exprimebat: pauperibus enim necessaria subsidia tota vrbe conquirenti, [victum sibi illisq; mendicat,] sub noctem diurnis misericordiæ officiis defesso, humus vel asseres lectum, frustula emendicati panis pabulum præbebant; nihil illo ad suum victum admittente, quod ostiatim non obsecrasset, & e diuisisetiam pro cuiusque inopia congestis subsidiis superfuisset. Qui Christianæ pietatis ardor permultos dies spectatus, ad abunde cum Christi miseris communicandam benignitatem, [artificia eos doceri curat:] vniuersam ciuitatem vehementer accendit: quare opportuna ciuium caritate opificum adiumenta sunt quæsita, a quibus artificium aliquod domi cum didicissent, in promptu haberent, vnde sibi aliquando victum suisque compararent.

[25] Sed cum ad celebriora ciuitatis templa suo more, supplicatione indicta, sacro pendentis e patibulo Christi vexillo præeunte, aliquando processissent pauperes, sacrarum precum carmina concinentes; ingentem admirationem ac voluptatem omnibus attulit rei nouitas, & inusitata pietatis species, multorumque animos religionis ardor incessit: exinde mirifice cœpit opus tota ciuitate celebrari, vehementerque approbari. E secunda igitur omnium admurmuratione, cum rei bene gerendæ spem maxime affulgere cerneret Hieronymus, orborum causæ non indormiens, de ea apud primores ciuitatis diligenter egit, nec irrito conatu: pia siquidem, & ardenti hominis facundia ciuitate vehementer domicilium orphanorum expetente, [impetrat orphanis præclaram domum,] breui obuia ciuium liberalitate, ea æris precarij summa est expressa, quæ ad contubernij primordia & incrementa satis esset, donec angustum antea, rude & obscurum domicilium suis breui partibus expolitum & auctum extiterit. Hieronymo semper ante ciuium oculos orborum angustias proponente, acresque stimulos ad properandum opus admouente; factum pio loco a Misericordia nomen. Non modo autem per id tempus pia Hieronymi sedulitas, sed multo magis singularis de illius probitate opinio, quæ apud Brixienses diu floruit, mirifice ad opus augendum, multos etiam post annos valuit. Nam Zacharias Pezanus, pius & honestus ciuis, Misericordiæ locum ex asse hæredem sibi instituere decreuerat: sed cum plerique priscæ paupertatis retinentissimi minus commodum assererent huiusmodi loca certis redditibus ditescere, alioque cuperent hæreditatem transferri; Zacharias ita morem gerendum paupertatis amatoribus censuit, nihil tamen vt pauperum commodis detraheretur. [certis bonis postea dotatam:] Quare maiori xenodochio Brixiensi sua bona ea conditione legauit, vt orbis infirmis medicamenta omnia curaret, paramentis ecclesiam instrueret, domicilium in ampliorem formam ædificaret: quæ omnia executioni mandari per xenedochij Curatores S. Carolus, Apostolici Visitatoris munere prouinciam Venetam lustrans, omnino iussit: vnde extitit noua, quæ modo cernitur ædificatio.

[26] Sed ad Hieronymum redeamus, qui dum Brixiæ totus pauperum commodis insudat, intelligit certa fama multorum sermonibus vulgata, nihilo meliori loco res pauperum Bergomi esse, quin acerbiori clade consternatos extremum implorare piorum subsidium. Non tulere diu Hieronymi viscera tantam miserorum calamitatem; sed, [Brixiæ rebus ordinatis Bergomū abit.] cum Brixiæ locus orphanorum adeo iam in tuto videretur esse, vt per alios commode administrari posset, habito e sedula pietate aliquorum delectu, pio operi homines spectatæ fidei, caritatisque Christianæ præfecit; tum non sine magno Brixiensium mœrore Bergomum accurrit.

CAPVT VIII
In agro Bergomensi fruges metit: duo pia loca in ciuitate excitat.

[27] In agro ipsaque ciuitate Bergomensi mirum est, quam multa & præclara e diuina re animorumque salute gesserit Hieronymus; vt felici plane Bergomensium sorte in eas partes, ad vniuersas Christianæ caritatis vires explicandas, a Domino destinatus videatur.Primum enim ditionem ingressus, domicilia pene omnia prȩterita fame & lue habitatore exhausta offendit; tanta inter ceteros rusticorum edita strage, vt, cum essent iam albæ ad messem fruges, nulli tamen, [Fruges defectu operarum perituras,] qui messem facerent, superessent operarij, & falce ac messore diu frustra expectatis, iam iam sata deperirent. Sed tantam frugum iacturam non tulit Hieronymi caritas, qua factus omnia omnibus, aliquot adhibet, quos ægre colligere potuit, rusticos homines, messorias falces vndique conquirit, & communis calamitatis famis propulsandæ caussa, non minus vtili, quam difficili & periculoso conatu messes adoritur; &, [collectis rusticis demetit,] licet flagrantissima æstate ardentissimoque cælo, infesto caniculæ signo agros prope adurente, feruerent omnia caloribus; haud tamen vir pius vel laborum insolentia, vel mordentis sideris æstuosa vi furente, factus est ad audendum segnior: vt enim magnis omnia caloribus arderent, vnus tamen Hieronymus ardentiori conflagrabat caritate. Quibus vero horis dabatur messoribus ab opere cessatio, tum ad vires quiete subleuandas, tum ad corpus cibo reficiendum; ille ad statas preces fundendas sese referebat: tum aqua & pane corpore nonnihil refecto, intermissum opus cum aliis repetebat, paucorumque dierum labore seruauit, quod operarum penuria deperisset. Sed non magis per id tempusin demetendis frugibus, quam in messorum animis iuuandis, & Christianæ doctrinæ rudimentis informandis, versabatur eius industria & labor. [messores a turpibus cantilenis abstrahit:] Cum enim illi veteri & recepta consuetudine, quamquam praua, in ipso opere ad fallendum tempus, & laborem leuandum, ineptas vanasque cantilenas, & plerumque turpes inducerent; Hieronymus, prudenter ea leuitate cantus reiecta, ad sacra concinenda tanta facilitate traduxit, vt, cum Dominicum carmen, vel Angelicam salutationem, fidei Symbolum, vel alia alta voce præcineret, præeuntem illi sequerentur, quamque precationis partem ipse præfatus esset, eamdem ceteri redderent; vt immensa camporum spatia longe lateque psallentium vocibus iucundissime personarent, nouo & salutari Hieronymi instituto.

[28] His in agro peractis, Bergomum tandem peruenit, vbi parem iterum suæ industriæ campum nactus, egregios subiit denuo labores, sed non pœnitendos etiam fructus legit. In pauperes primum & orbos coniectis de more oculis, quos extrema vexabat inopia, [in suburbio Bergomensi ædes orphanus obtines,] ac pene conficiebat, de illorum leuanda egestate cogitare cœpit: nec multo post extra vrbem paratis, quoad potuit, ædibus in suburbio S. Leonardi ad Diuæ Mariæ Magdalenæ, collectis orphanis certa sedes est attributa. & paupertati prospectum: cumque festis diebus cum iis per vrbem egrederetur, concinentibus pueris Litaniarum versus, aliasque sacras precationes, conuolabant omnes ad inusitatum spectaculum admiratione defixi. Reliqua circa orborum curam, quia eadem fere cum superioribus, ideo silentio satietati occurritur. Sed præter pueros, orbarum etiam puellarum maxime vicem indoluit, quarum inopia non modo vitam torqueret, [& puellarum pauperum domum erigit.] sed etiam pudorem proderet: quare earum etiam solitudini & egestati Hieronymi caritate & labore certum constitutum domicilium annona in dies piorum eleemosynis attributa, & viuendi lege præscripta. Mira habuere locus vterque ad hanc vsque diem incrementa; & quidem orphanorum contubernium, emptis commodiori loco amplioribus ædibus, alio est translatum: puellarum vero domo laxioribus spatiis aucta, non exiguus illarum numerus vel ad honestas nuptias, vel ad sacra cœnobia asseruatur.

CAPVT IX
Instructo domicilio, impudicarum mulierum saluti consulit.

[29] Magnum aliud præterea, & luculentum opus tota Italia celebre est aggressus, [Primus in Italia impudicas mulieres, vt sancti moniales curauit cohabitare,] vt earū mulierum spiritali saluti, quas inhonestæ Veneris labe fœdatas videbat, medicinam faceret; idque eo studiosius, quo latius manare, & plus æquo Bergomi earum turbam excrescere, magno cum animarum detrimento, cernebat. Re igitur semel tentata, non prius destitit, quam bonam earum partem ab impuro amore, ad Christianæ vitæ rationem traduxerit. Qua in re magnam illi gratiam, tamquam eximij operis primo in Italia parenti & auctori, ab omnibus deberi censeo. Qui enim mulieres huiusmodi, e sordido & infami corporis quæstu, ad religiosam vitam traducere, vnoque in loco monialium in morem claudere curarit, in Italia, ante Hieronymum, nullum, quod meminerim, legi. Parisiis certe a a Ioanne Tisserrano Ordinis Mino-Religioso, hoc factum proditur apud Bardum in Chronicis anno ⅭⅠƆCCCCXCIV, Alexandri Sexti anno II, vbi primus hic traditur, qui prostituti pudoris mulieres ab illa vitæ fœditate ad pudicitiæ curam, [erecto Bergomi domicilio:] atque morum sanctimoniam reuocarit. Bergomi autem Hieronymus hoc præstitit anno ⅭⅠƆⅠƆXXXII, Clementis VII anno nono, ætatis vero suæ LI.

[30] Aggressus igitur est vir Dei opus plenum sanelaboris & difficultatis; sed par omnino extitit industriæ fructus. Primum ergo cum honestis aliquot matronis egit, vt apud eas, si quæ inciderent animarum lucra, in tuto statim locaret: tum ardenti Dei amore, & magno salutis animarum zelo incensus, impudicitiam in suis castris adortus, ipsi lupanari diuini verbi faces intulit, domique huiusmodi mulieres conueniens, eas graui cohortatione, [aggreditur eas in lupanari,] & Christianæ pietatis ardore inflammare (vt ipse ardebat) ad meliorem frugem traducere conatus est: qua in re adeo diserta fuit indocti hominis simplex oratio & feruens sermo, vt plures euulgatæ famosæque fæminæ, qua ardenti & pia Hieronymi oratione, qua diuina virtute emollitæ, pudore & lacrymis perfusæ, [eductas apud honestas matronas exercet,] e suis probris & impuritatibus emerserint: quas ad honestas & nobiles fæminas adductas, iubebat inprimis, biduo triduoue incontinentiæ motibus repressis, diuinis rebus vacare, attentas piis exhortationibus aures præbere: intimo animi sensu, quæ de æternis inferorum cruciatibus, quæ de diuino iudicio, de peccati fœditate, & beatorum gloria dicebantur, diligentissime perpendere: quibus rebus fiebat, vt vel æternæ damnationis metu perculsæ, vel cælesti præmio illectæ, anteactam vitam grauius detestarentur, nouamque amplecterentur ardentius. Cum vero ceterarumconuersionem in dies magis vrgeret Hieronymus, repugnantes admodum & aduersas experiebatur permultas, [sæpe ludibria passus:] quæ cum ludibrio hominem excipientes, salutaria monita, risum iocumque facerent, & surda omnino aure viri Dei adhortationibus obstarent: quas tamen mirus animarum ductor non deserebat, sed iis artibus circumueniebat, vt victrici Diuinæ gratiæ tandem cederent.

[31] Dominos conductitiarum ædium, in quibus morabantur, [domos infames curat elocari honestis viris,] sæpius adibat, monebatque, non permittendum turpem quæstum, non ferendum execrandum emporium in suis ædibus tanta cum Numinis iniuria exerceri. Nec prius desistebat, donec expulso scelere, illi suas ædes meretricia tartareaque frequentia expiassent. Tum vero diligentissime, ne alibi perditissimæ mulieres reciperentur, curabat; ita vt sæpe nobilissima scorta omni tecto exclusa conueniret, iisque grauissime obiurgatis, illud postremo obiiceret; quo tandem vanissima capita obdurata in scelere voluntas adduxisset, vt omnium ædibus eiecta in triuiis sub dio tantum non cubitarent: ardenti cohortatione vrgebat, vt infamis vitæ consilia abiicerent, [eaque necessitate plures conuertit;] sanctioremque induerent mentem; quam si modo constanter amplecti vellent, se & honestam habitationem & reliquaad victum necessaria curaturum. Illæ simul conscientia, simul necessitate extimulante, tanto oblato & animæ & vitæ commodo, manus dabant: domumque adductæ, haud segniter imperata exequebantur.

[32] Cum igitur ab fœdo illo & exitiali quæstu ad pudicitiam plures animum reuocarent, earumque numerus indies increbresceret; Hieronymus secundo rei euentu animo erectus, vt vberem illam animarum segetem tandem in horrea Domini inferret, de certo loco erigendo, quod antea animo constitutum habebat, [ædes comparat, in quibus simul degētes, sint extra periculum,] agere cœpit; vbi & iam ab errore reuocatæ, & quæcunque in posterum ab illa fœditate ad pudicitiæ curam & morum pietatem redissent, simul alerentur, & certis legibus ac institutis ad omnem pietatem informarentur. Res erat omnino pernecessaria; tum, vt honestæ familiæ eo tandem onere leuarentur; tum, vt ipsis vixdum conuersis mulieribus, ne ad eosdem iterum impuritatis scopulos offenderent, diligentissime prouideretur, in quo omnis desudabat Hieronymi industria. Arduum enim, & perdifficile animaduertebat vir prudens, huiusmodi mulieres, quæ pudorem suum iam publicassent, palamque euulgassent omnibus corpora, ita in officio continere, vt, praua consuetudinenaturæ vim obtinente, ad ingenium non redirent. Quare piorum hominum liberalitate, Hieronymique labore & industria, paucorum dierum spatio steterunt ædes satis amplæ, supellectili nec tenui, nec incommoda instructæ & ornatæ; in quibus simul omnes inclusæ ab hominum congressu & aspectu, eorum præsertim, quibuscum illis impura consuetudo fuisset, arcerentur: Sacramentorum in primis frequentia inducta, quorum vsu integram in posterum ab omni fœditatis labe mentem facilius conseruarent.

[33] Quæcumque vero in quotidianos sumptus necessaria erant, hinc inde diligentissime collectis tota ciuitate piorum eleemosynis, [sumptus necessarios procurat,] abunde suppeditabat Hieronymus; ne cuius rei penuria nondum vitæ incommodis assuetæ, a suscepto purioris vitæ proposito abducerentur, &, quæ deessent, iterum ætatis flore fœde conquirerent. Leges primum, viuendique regulæ non admodum seueræ vulgatæ sunt, quarum vsu in sanctitate & iustitia proficerent; tum paullatim mollesque per gradus seuerioribus præceptis coërcitæ, [leges præscribit.] & ad vitæ asperitatem pœnitentiæque rigorem informatæ. Amputati subito multarum crines, suscepta aspera ieiunia, corporum acerbæ verberationes, aliaque id genus dura, satis aperta ex animo spreti seculi indicia fuere. Quocirca adeo toti ciuitati probatum est opus, vt non exigua earum multitudo, nullo certo vectigali abunde aleretur. Prompta siquidem ad id erat liberalitas ciuium, & piorum vltro oblata benignitas: in præcipuis autem, quorum gratia & liberalitate pij loci nitebantur initia, Bergomensis Antistes Lipomanus, & b Dominicus Tassus numerabantur.

[Annotata]

a Hic est Ioannes Tisserandus Scriptor Vitæ quinque Martyrum ex Ordine S. Francisci in Mauritania occisorum, quam dedimus 16 Ianuarij, & § 3 de Tisserando egimus, Martyrologio Francisano Arturi ad 7 Augusti inscripto.

b De illustri familia Tassiorum extat præclarum opus Iulij Chiffletij typis Plantinianis excusum. De Dominico infra iterum agitur lib. 4 cap. 1.

CAPVT X
Rudes homines in agro Bergomensi Christianæ fidei mysteriis imbuit.

[34] Bergomi rebus ita constitutis, non amplius intra mœnia se continuit, sed vicina egressus in oppida, ad rusticos & rudes homines, Christianæ legiscum explorato salutis discrimine penitus ignaros, suo labore erudiendos, animum adiecit. Dolebat vero vehementer se litterarum præsidio destitutum, impensius non posse omnium saluti succurrere; sed, quando nec ætas nec otium ad litteras inuitabat, statuit alienæ salutis amator, exemplo vitæ & rerum salutarium simplici explicatione, tradendisque Christianæ vitæ præceptis, proximorum saluti, quoad posset, consulere. Quare Bergomensis Antistitis sacra benedictione communitus, [Obtenta ab Episcopo facultate,] bonaque cum venia dimissus (nihil enim ille maiorum minorumue rerum, Episcopo inconsulto, eius in diœcesi facere consueuit) e pueris iam ante ab se collectis, aliquot in summis totius Christianæ doctrinæ capitibus magis versatos, delegit: qui se & ad alios erudiendos, [assumptis aliquot pueris,] vicos & oppida obeuntem comitarentur: eoque pusillo gregestipatus, hoc ferme ordine rem aggreditur. Vicum aliquem ingressi ecclesiam adeunt, [ad vicos abit,] ibique fusa oratione, & tutelari Diuo eius loci consalutato, felicem operi progressum deprecantur: tum tintinabulo in hunc vsum allato per vicum circumstrepente, aduocabatur concio, collectoque auditore, & ad salutarem Christianæ doctrinæ institutionem inuitato, ad rudem & infimam plebem tenellamque ætatem instruendam descendebat; [rudes instruit, in templo,] opus egregie adiuuantibus pueris, inter quos, partito onere, breui complures sacræ fidei mysteriis imbuebantur. Neque vero inter puerorum opera languebat Hieronymi studium, aut remittebantur curæ: sed maioresille conuenire, grauioris ætatis homines instruere, in quibus non exigua inerat laborum materies: summam enim reperiebat Symboli fidei, præceptorumque Dei ignorationem, multos ætate iam graues, Dominicæ precationis, Salutationis Angelicæ formulam minime tenentes, ac ne quidem sanctissimæ Crucis signum manu sibi rite imprimentes, [triuiis, agris:] quos ille Decalogi Ecclesiæque præceptis, & aliis Christianæ fidei rudimentis ad salutem necessariis satis eruditos, ad ea omnia seruanda longa cohortatione inuitabat: idque publico in foro, in triuiis aut agris; vbicumque tandem aut collegisset, aut collectam inuenisset multitudinem, ibi dicebat, aperto patentique cælo tonabat.

[35] Erat autem illi dicendi initium perfamiliare ab illis Prophetæ verbis: Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare corda vestra: [Psal. 94. 8] apposito sane exordio ad obdurata hominum corda primo loco perstringenda: satis gnarus, nihil æque diuinos afflatus, excitantisque gratiæ supernos impulsus retardare, vel repelle prorsus ac extinguere, [pertinaciā frangit,] quam humanæ voluntatis diuinæ semper obluctantis duritiem, & obfirmatam in suo sensu, hoc est, in scelere pertinaciam: in concione obiectis, qua superum præmiis, qua inferorum suppliciis, multis de vitiorum turpitudine allatis, suosauditores ad Christianæ legis obseruantiam impellebat. Quo in genere adeo eloquens Hieronymi pietas, & facunda caritas erat, vt plurimos a scelere reuocatos ad optimam frugem traduceret, qui Sacerdotum pedibus aduoluti, multorum annorum onera, sacra Confessione deponebant: & sane quos non mouisset ille, quem Spiritus Dei plane mouebat & vrgebat? Simplici ille quidem & inelaborata oratione ad multitudinem agebat; sed adeo plena pietatis, [vitæ emedationem procurat,] diuinorumque sensuum, tanto ardore animi atque oculorum, tanta cælestis spiritus efficacia, & ostensione; vt ad auditorum animos ea spiritus dulcedine respersa, & ardore incensa, mirifice se profundens oratio, eos ad cordis compunctionem & vitæ emendationem facile promoueret. Itaque plures ille humili simplicique dicendi genere Christo peperit, quam eruditæ & disertæ multorum conciones.

[36] Quoniam vero intelligebat se litterarum, vt diximus, prorsus expertem, multo minus posse aut dicendo, aut docendo aliorum saluti prodesse, idcirco,quæ sibi hac in parte deesse intelligebat, pietatis exemplis, & vitæ documento compensare decreuit. [victitat cibo memdicato:] Quare, cum circumiectos pagos & villas assidua catechesi obiret, communi tantum misericordia ostiatim emendicata victitabat, & inter pueros, quos ad catechesin adhibebat, meliore stipe diuisa, si quid erat asperi panis & mucidi sibi reseruabat. Vesperi vicis, ac pagis obeundis, rudibusque informandis defessus, [frequenter orat:] orationi ad multam noctem de more se tradebat, eandemque, nondum illuscescente die, repetebat. Inter quotidiana etiam illa caritatis officia, & docendi labores suum institutum retinuit, vt certa commentandi precandique spatia non omitteret, ex quibus ad proximorum salutem procurandam alacrior & robustior redibat: nec tenuis certe, aut pœnitendus extitit tantorum laborum fructus: nam e letali rerum salutarium ignoratione innumeri pene liberati: Sacramentorum & pœnitentiæ creber vsus multis persuasus: alij e veteri multorum annorum cœno, Hieronymo monitore, sacra Confessione emersere: complures, [varios fructus in proximis facit.] eodem adhortante, depositis odiis, in mutuos amores & complexus cum inimicis concessere: præceps etiam illa temere iurandi, alienaque rapiendi licentia (rusticorum consueta vitia) Hieronymi voce multum castigata & repressa. Sed ægros etiam eadem caritate complexus est; nam si qui erant in oppidis, humanissime inuisebat, eosque & precibus ad Deum, & salutari aliqua cohortatione leuare studebat: iis in laboribus diebus permultismagno animorum quæstu absumptis, Bergomum redit.

CAPVT XI
Noua sociorum ad Hieronymum facta accessio.

[37] Anteuerterat hominis reditum præuolans laborum fama, vniuersamque compleuerat ciuitatem; vt omnium sermonibus passim celebraretur tam ardens de omnibus benemerendi studium, tamque excellens in infimos quosque, & effusa caritas: cuius illustri exemplo, non exigua ad eum nouæ sobolis lucra rediere. Nam multi se laborum socios constanti consilio ad illum aggregarunt, [Iungit sibi socios Bergomi Alexādrum Besazium & Augustinum Barilum,] inter quos præcipui referuntur Alexander Besuzius, & Augustinus Barilus ciues nobilitate & fortunis clari, sed opulento etiam sacerdotio vterque clarior & ditior; qui Hieronymi exemplo permoti, sacerdotij reditibus sponte exuti, amploque patrimonio pauperum vsibus attributo, strenuo in vinea Domini operario nouos colonos sese addixerunt, & cuius incitabantur exemplis, eius etiam vitæ genus cupidissime expetiuerunt: Ab Hieronymo peramanter excepti in partem laboris & meriti, omnes suas curas & cogitationes ad proximorum salutem pauperumque curam inposterum contulere diligentissime: illoque ductore, tantum, Diuina iuuante gratia, in caritatis schola profecerunt, vt ad vltimam vsque senectutem omnium virtutum laude florentissimi in Congregatione vitam egerint, [postea sancte mortuos,] non leui tandem sanctitatis opinione cælo, vt pie credimus, a transcripti. Eadem ratione admissi etiam in eumdem numerum alij pij probique viri, quibus eadem a Deo donata mens erat: [& varios altos] administri etiam plures, seu auxiliares socij ad domesticos labores destinati, per id tempus Hieronymo nomina dedere, quorum pietatis feruor in Deum, & in pauperes ardor caritatis tota ciuitate maxime enitebat. Horum certa summa iniri, singulorumque nomina distincte reddi haud potuere, permixta confusaque omnia nobis vetustate tradente. Ceterum piorum Fratrum nomina mihi haud dubium, esse Deo in æterna felicitate nota. Hieronymo autem non admodum fuit eo tempore sermone vel exhortationibus laborandum ad socios sibi conciliandos; cum occursantis in omnium oculos Christianæ pietatis fulgor, [eius zelo & virtute incitatos.] virtutumque lumen in singulis eius dictis ac factis emicans, ardentius hominum corda & mentes,quam disertissima oratio, inflammaret, & animos vehementius cieret ac raperet, quam eloquentissima concio.

[Annotatum]

a Besuzius in Ordine Somaschensi perseuerauit. Barilus ad Teatinos transiit, eorum dein apud Venetos & Patauinos Præpositus, obiit 10 Aprilis anno 1565, vt refert Tuffus in historia Teatinorum cap. 24.

CAPVT XII
Profectio Hieronymi Nouocomum, ciuitati & pauperibus admodum frugifera.

[38] Extra etiam Venetæ ditionis fines suæ pietatis studia per id tempus laxauit, siquidem Nouocomum vsque ab eo excursum, [Nouocomi] oppidum in Cisalpina Gallia, & antiquitate & nobiliorum ingeniorum gloria perillustre: quo direxit iter Hieronymus consueto puerorum comitatu, [Primum Comitem adit,] sanctoque Crucis vexillo præunte. Et Primum Comitem tum Nouocomi commorantem primum adit, hominem antea illi, opinor, non ignotum: a quo mutuis beneuolentiæ signis humanissime exceptus, diu semoto loco assidentes simul egere:intermisso postea colloquio, iussit Primus nouis hospitibus mensam sterni, apponique cibaria. Ea dum curant domestici, Hieronymus cum suis supplex in genua prouolutus, [cibum cū pauperibus sumit:] consuetæ orationi aliquamdiu vacat: qua absoluta, & benedictione ab eodem appositis cibis impertita, communem benignitatem ipse inter pauperes diuidit: enixeque rogatus a Primo, vt honestiori & lautiori domesticæ mensæ accumberet, collaudata hospitis humanitate, actisque gratiis, communi mensa ciboque cum pauperibus vti voluit, quibus idem promus & pocillator aderat. A mensa Deo gratias acturi in preces iterum se dant, quibus rite persolutis, cum aliquandiu cum Primo, & Francisco eius fratre, piis collocutionibus substitisset, hospites humaniter rogauit, vt bona eorum cum venia sibi liceret, puerorum supplicatione indicta, ciuitatem obire.

[39] Circumduxit de more Hieronymus pium agmen sacras precationes concinens: habuit inusitatum ciuibus spectaculum solitos admirationis & pietatis motus, [instituit puerorum supplicationem,] breuique non frustra suscepta peregrinatio aut supplicatio apparuit: plurima siquidem in communem animarum salutem ab illo gesta, vt pauperum præsertim inopiæ solitudinique consuleret: quorum ibi etiam vagam multitudinem & errabundam conspicatus,ad illos colligendos, domiciliumque instituendum, animum adiecit. Vesperi communicato cum Primo consilio, aduo catisque eiusdem Primi opera e ciuibus, qui pietate & nobilitate ceteris præstarent, duobus tribusue in noui operis partem, [hinas orphanis ædes erigiti] celeriter ad pij instituti exordia maturanda, manus est admota: Diuinoque numine pie & religiose cœptis feliciter annuente, duo breui derelictorum loca, consueta Hieronymi industria & labore, sunt excitata; alterum in ciuitate sub S. Leonardi nomine; in suburbiis alterum ad S. Gotardum: adnitente in primis & vtrumque opus egregie adiuuante Bernardo Odescalco, e primaria ciuitatis nobilitate viro & Thomæ Odescalchi olim Mediolanensis Senatoris patre, qui Christiana liberalitate inter ceteros Hieronymi cœpta firmauit & auxit: neque vnquam postea desiderata est ciuium benignitas ad locorum perennitatem.

[40] Singula referre ad domesticam disciplinam spectantia, superioribus præsertim non dissimilia, [constans in virtutum exercitiis.] superuacaneum puto: solita enim fuere Hieronymi in pauperes & reliquos ciues caritatis studia, eadem vitæ asperitas, pœnitentiæ rigor, orationum commentationumque assiduitas, pauperum domicilia iisdem cum superioribus munita legibus, viuendique disciplina.Quandiu vero apud Primum hæsit Hieronymus, cubiculo ad pernoctandum sola palea strato cum pueris est vsus: neque vllis Primi precibus, [duro lecto vtitur,] quin super paleas & ipse cum pauperibus cubaret, adduci potuit. Non exigua interim ad alios ciues de more deriuata animæ subsidia, tum opportunis cohortationibus, tum tempestiuis colloquiis. Quamquam solida illa Christianæ virtutis species tanta cum animi demissione, omnium oculorum fide sæpius explorata, [socios adsciscit:] maximos ad pietatem motus, etiam Hieronymo tacente, in omnium animis excitabat, plurimosque eius instituti studio incensos illi adiungebat: quorum deinde labore, & opera, post Hieronymi discessum, ex præscripta disciplinæ forma, fuere pia loca sanctissime administrata.

CAPVT XIII
Primi Comitis Hieronymi socij res gestæ, & obitus.

[41] Inter multos, quos sibi adiunxit socios Hieronymus, merito primum locum is obtinet, [ex his Primus Comes ex Regum Longobardorū stirpe,] cui Primo etiam nomen fuit, a quo Hieronymum Nouocomi hospitio receptum diximus. Is ex nobili & perantiqua Comitum familia fuit, quæ a tribus DesiderijLongobardorum Regis ex sorore nepotibus Amphortio, Fusio, & Cato originem duxit: quique toto eo tractu, qui inter Nouocomum & Leucum Lupiæ ad suprema vsque Larij diuortia excurrit, a Rege liberali donatione accepto, honoris etiam gratia, sunt ab ipso Rege Comites appellati. Inde factum est, vt horum etiam posteri sint Comites dicti, ab iisque maioribus propagata Comitum familia, quæ non modo in illis locis, sed etiam Mediolani complures habuit nobilitate & doctrina illustres viros, inter quos Primus hic noster Aloysij filius eminet, qui Hieronymo agrum Nouocomensem oberranti, tandem hæsit, magno certe fœnore impensæ caritatis hospitij. Erat vero Primus non modo Latinis, Græcisque, verum etiam Hebraicis & Chaldaicis litteris pereruditus, [vir eruditionis & sanctitatis eminentis,] & tam humanæ quam diuinæ sapientiæ doctrinis illustris, æque autem in studiis bonarum artium, ac in rebus agendis optime versatus, &, quod caput est, ita innocenter vixerat, vt doctrinæ experientiæque ornamenta emendatissimi anteactæ vitæ mores abunde cumularent. Primus enim ita lubricos adolescentiæ annos in vorticoso illo & præcipiti ætatis flexu egerat; vt, cum Christianæ disciplinæ institutione egregie cohærerent morum probitas ac innocentia.

[41] Sed Hieronymi vitæ genus attente postea contemplatus, sæpiusque cum eo de rerum cælestium amore, & humanarum contemptu collocutus, ita illius exemplo, alloquio & suaui consuetudine permotus est; vt se omnino Hieronymo adiungere, penitusque tradere decreuerit; idque tanta animi submissione, & verborum ardore præstitit, [eius se nutui subiicit,] vt se numquam ab illius sententia & voluntate ne latum quidem vnguem recessurum profiteretur: & quidquid ille de se in posterum decerneret aut iuberet, id vnum non modo iustum & æquum ducturum, sed etiam omnino gratum, & iucundum sibi futurum assereret. Magna cum animi voluptate excepit Hieronymus tam promptam & alacrem in Dei obsequio hominis voluntatem, & in eamdem caritatis palæstram nouum admisit athletam: cuius adeo magni & ardentes extitere in nouo vitæ genere profectus, vt, cum antea Philosophiæ sacræque Theologiæ eruditus Magister haberetur Primus, tum, vbi in Hieronymi schola cœpit discipulus fieri, se nouo Theologiæ genere apud imperitum Hieronymum exornatum, [instructionem extollit,] veroque Christianæ philosophiæ lumine collustratum, ingenue palamque gloriaretur, eoque nobiliori doctrina imbutum fuisse, quo præstantius estbene agere, quam erudite & subtiliter disserere. Nox & tenebræ, aiebat, cæcæque errorum ambages superiora omnia; vera tum mihi Christianæ philosophiæ lux oborta in humili Hieronymi schola, vbi non ingenium exacui, sed voluntatem expoliri, & ad Dei amorem incendi, egregio sui ipsius rerumque humanarum contemptu, in dies experior.

[42] Huic vni postea satis iam Euangelicæ paupertatis & rerum cælestium præceptis exculto, [aliis locis præficitur,] nouorum locorum curam demandauit Hieronymus, reliquisque sodalibus in administratione præfecit. Et operam suam præstitit Primus quam diligenter, vniceque Hieronymo carus semper extitit, qui singularem in eo doctrinam tanta cum morum probitate & sui ipsius despicientia vehementer admirabatur, sæpiusque commendabat: quod rara admodum accidat, vt ipse aiebat, scientiæ & humilitatis coniunctio; illud vero frequentissime experiamur: Scientia inflat. Is, quoad Hieronymus vixit, in pauperum cura tum Nouocomi, tum Mediolani, postremo etiam Somaschæ homini adiumento maxime fuit, & multis annis ipsi Hieronymo superstes, numquam pium opus semel susceptum intermisit. [1 Cor. 8. 1]

[43] Ceterum cum Patres anno altero supra trigesimum a Hieronymi obitu de Religione instituenda cogitarent,impetratoque iam Pontificio diplomate a Sanctissimo Pontifice Pio V, vt Apostolica facultate solennia Religionis vota nuncupare libere possent, Primus vnus e sodalitio & solus abstinuit, [non emittit vota,] grauem ætatem caussatus ac virium imbecillitatem, quod scilicet non parem animo socium, & religionis oneribus idoneum corpus esset sortitus; vel ea caussa fortasse, quod homini, licet tantis virtutum & doctrinæ ornamentis exculto, persuasum esset, sacris Ordinibus nusquam initiari, vt Hieronymi humilitatem in hoc etiam æmularetur, [diu sacerdotium renuit,] nolletque ad hoc Religionis imperio cogi. Quamquam ne hac quidem via licuit sacerdotio abstinere: cum enim ad grauem vsque ætatem in ea perstitisset sententia, tandem e veteri & obfirmata voluntate hominem depulit Nicolai Ormaneti auctoritas, cui vni plurimum in sui moderatione deferebat Primus, ob egregiam illius probitatem, [ab Ormaneto] insitamque animi prudentiam, & rerum omnium cognitionem. Allegauerat autem Mediolanum Ormanetum S. Carolus, propterea quod Mediolanensis Ecclesiæ Pontificatu inauguratus, cum Roma abesse per Summum Pontificem minime posset, eximiam vero & numeris omnibus absolutam animorum curationem, & Ecclesiæ administrationem animo meditaretur, eam interea peridoneos viros vndique collectos, quoad liceret, sibi præstandam statuerat. Quare Ormanetum virtutum fama perillustrem Verona Romam accitum, & Vicaria auctoritate ornatum, Mediolanensi Ecclesiæ administrandæ præfecit, ibique a nauo & diligenti viro prima semina iacta tantæ messis in agro Mediolanensi, [vicario S. Caroli Borromæi inductus, illud suscipit] a S. Carolo postea excultæ atque collectæ. Primo igitur familiariter admodum cum vteretur Ormanetus, eique sacros Ordines ardentissime sæpius suaderet; tandem aliquando recte monenti cessit Primus, eiusque probato consilio, plurium dierum oratione & pœnitentia, [magna pietate,] sacroque in primis Confessionis Sacramento totius præteritæ vitæ culpis detersis, sacris Ordinibus rite initiatus est: ad primitias Sacerdotalis Ordinis Diuinæ maiestati libandas dispositus, primum habuit sacrum multa cum animi pictate & lacrymis. Ex quo tempore suscepti muneris dignitatem sedulo perpendens, quo maioribus virtutum ornamentis ad tanti operis administrationem accederet, & seipsum hostiam viuam sanctam & Deo placentem quotidie offerret; terrenis rebus procul ab animo remotis, tota mente cælestia deinceps est consectatus.

[44] Quare, licet religiosi instituti vinculo solutusesset, vitam tamen fere omnem apud nos egit, proximorum & pauperum commodis animarumque procurationi maxime intentus: Mediolani permultos annos in pauperum S. Martini domicilio ab Hieronymo erecto commoratus, Theologiam illam, [docet Theologiam,] quæ in disserendi subtilitate & Christianæ veritatis controuersiis dirimendis versatur, pluribus in Religiosorum domibus est professus: in explicandis præterea de interiore foro quæstionibus, & conscientiæ caussis, multis per id tempus operam suam præstitit: sacræ etiam Scripturæ interpretem apud alios Religiosos Ordines magna cum laude egit: [concionatur,] ad gynæcea sacrarum Virginum crebra diuini verbi ardensque declamatio & mirifice salutaris ab eo habita. Ab Episcopo Nouocomensi ad nouos quosdam magistros e Valle Tellina missus, tum illis, tum plurimis aliis Catholicæ fidei desertoribus admodum vtilis fuit, [hæreticos conuertit,] quos congressu & disputatione ab insanis opinionibus reuocatos, vt voluntaria abiuratione hæresi valere iussa, [interest Conc. Tridentino,] cum Catholica Ecclesia redirent in gratiam, ad Quæsitorum tribunal adduxit. Magno præterea & celeberrimo Tridentino Concilio interfuit, vbi eruditionem suam Patribus illis pluries egregie probauit. [Gregorio Papæ XIV carus,] Gregorio XIIII Summo Pontifici carissimus fuit, cui etiam Latinis litteris datis summam Pontificis dignitatem est gratulatus: paupertatis studiosus,beneficia ecclesiastica, quantumlibet pinguia, numquam admisit.

[45] Huius etiam opera & studio, aliquot Marci Antonij Maioragij politioris doctrinæ & disertissimi oratoris monumenta prodierunt in lucem: quorum, quæ plurima moriens imprimenda reliquerat, [curat edi libros Maioragij cōsobrini,] ad Primum illius consobrinum cura delata est: ex quibus lucubrationes in partitiones oratorias Ciceronis maxime commendantur, quæ a Primo, Petro Galesino inscriptæ, primum in lucem prodiere. Nulla ipse litterarum monumenta vir alioqui doctissimus reliquit, vt non ab re celebre illud dictum ei accommodauerit Albanus: Scribere renuit, quia, quod scribendum erat, quotidianæ operationis pagina monstrauit. Vixit Primus supra quintum & nonagesimum annum, [obit anno ætatis 95.] adeo vegeta tenacique doctrinarum omnium memoria, vt quibuscumque de rebus interrogatus eruditissime responderet, Doctorumque placita & animi sensa adeo prompte & fideliter redderet, ac si nuper de libro, quæ recitabat, [Christi 1593.] hausisset. Obiit anno præteriti seculi nonagesimo tertio. Huic gratiæ habendæ quam maximæ, quod multa, quæ de Hieronymo scribimus, ab eo deriuarint, quem vnum haud potuerunt latere Hieronymi opera, cuius ad obitum vsque indiuiduus vitæ comes extitit.

CAPVT XIV
Leonis Carpani vnius e primis Hieronymi sociis vita, & obitus.

[46] Ad egregios etiam Hieronymi conatus promouendos, Leonem Carpanum, [alter socius Leo Carpanus] virum & splendore generis illustrem, & fortunarum copia opulentum ac prædiuitem, Dominus excitauit, ad quem a Primo directus est Hieronymus vna cum pauperibus, dum Meronij forte degeret Leo Plebis-Incinij pago, quod olim Licinij oppidum dicebatur, non infrequenti, nec ignobili; sed a Longobardis postea dirutum, in varios pagos seu vicos diductum est. Is Hieronymi studio alienæ salutis procurandæ, & teneræ destitutæque sobolis instituendæ caritate mirifice delectatus, fuit primum horum operum laudator & admirator, mox etiam sectator euasit. Ad hunc enim orbos viginti octo, quos secum Nouocomi habuerat, [eum cum 28 orphanis excipit,] adduxit, eiusque pietati commendauit: hos perhumaniter excepit Leo, partemque suarum facultatum ad eorum aliorumque pauperum sustentationem liberaliter despondit. Fuit complures dies Hieronymus vna cum pauperibusapud Leonem, a quo ad infimam plebem adiuuandam, & tradendis Christianæ religionis initiis, suo more passim dilabebatur.

[47] Interea sagaci viro Leoni maxima per id tempus cognoscendi noui hospitis, atque introspiciendi penitus eius animi sensus, est data facultas. Cœpit ergo diligentius illius vitam & mores peruestigare, eius dicta ac facta dies noctesque etiam ex inopinato curiosis & oculis & auribus obseruare. Cum autem non dubia oculorum fide maiora quotidie sanctitatis experimenta in Hieronymo deprehenderet, [eius exemplo,] quam fama & auribus antea accepisset, semperque notitia pariter, & admiratio cresceret tanti viri; vehementer animo est commotus Leo, seque ipsum attentius intuens, & ad eius normam explorans, varia cœpit & magna animo voluere, puriorisque vitæ & sanctioris exordia meditari. Ad id maxime vrgebant hominem frequentes subinde illati ab Æmiliano in quotidiano congressu de Christiana perfectione, [& piis adhortationibus incenditur:] de animæ salute, de rerum humanarum contemptu sermones; in quibus illud etiam sæpius ingerere solebat, non semper tanti esse in magna fortunarum copia, quando libeat, & in quos velis, esse liberalem, & de eo, quod in tanta abundantia superest, aliquid indigentibus impertire: difficile illudvnum esse & arduum, in quo summa rei posita videretur, rebus omnibus carentem, ipsa penuria viuere contentum: in pauperum vsus non modo quidquid in præsentia adsit, sed, quidquid etiam consequentia tēpora sint allatura, destinare: adhæc omnem statuendi, sentiendi, agendique libertatem alterius imperio subiectam habere. Illud præterea non infrequenter repetebat Hieronymus, stultissime nos morum correctionem, vel bonorum operum executionem iam diu animo conceptam, in dies differre, quando nos lateat qua hora Dominus noster venturus sit, qui, licet pœnitenti veniam spoponderit, vel integrum tamen diem non promisit.

[48] Hærebant hæc aliaque iis affinia animo Leonis, & perinde ac sibi vni a Domino dicta accipiebantur; propterea quod antea etiam huiusmodi cogitationes eius animo sæpius subreperent & occursarent, [resoluit] varieque mentem cæcis offusam tenebris, & somno pressam pulsarent, sed cælestium donorum ignarus, immissa de cælo semina tacito fouebat in pectore, nec vlla pietatis cultura excolebat. Verum aliquando simul exhortationibus, [humana repudiare,] simul Hieronymi exemplo, mollitus & excitatus, ita ad amorem cælestium & mundi contemptum est incensus, vt repudiatis rebus humanis, adlaboriosam Hieronymi vitam, abiectamque exercitiorum disciplinam, sese aggregare statuerit. Re secum mature perpensa, solum Hieronymum solus adit, ad eiusque vestigia prouolutus, supplex in idem vitæ institutum adscribi postulat, [& se pauperum seruitio deuouere:] sibi in animo esse caducis rebus nuntium remittere, & tam fortunarum, quam libertatis facultate ab se penitus abdicata, se totum vni illius arbitrio & imperio submittere, & seipsum pauperem pauperum seruitio deuouere: proinde faceret, orat, tam piæ & iustæ postulationi satis, quam Deo gratissimam fore non dubitaret. Nihil tum ex Hieronymi voluntate magis. Quare de tam subita mutatione tacito gaudio in sinu gestiens, Deo bonorum omnium largitori ex imo corde gratias egit, [inter socios adoptatur,] & Leonem peramanter amplexatus, Christi pauperum numero sociauit: cuius facultates in eorumdem fere pauperum commodum cessere. Tam ardenti conuersioni ex æquo respondere reliqui progressus: ex quo enim semel in tanti viri perpetuam curam & disciplinam se tradidit, vix paullum commonstrata via, vrgere toto cœpit animi impetu ad instituta Magistri, [præclare proficit:] & fructuosæ eius consuetudinis beneficio in dies confirmatus, ita cælestis sapientiæ fontibus inhiare, vt instar apis sedulæ spiritualium eloquiorum, & exemplorum floribus insidens,intra pectoris sui aluearium synceræ pietatis virtumtumque mella quotidie conderet.

[49] Sacris postea initiatus, multos annos tanta pietate sacerdotio est functus, [fit Sacerdos,] vt omnes virtutum exemplis ad æmulationem prouocaret, orationis præsertim, piæque commentationis studio, & humili sui abiectione perillustris. Multis annis hic etiam Hieronymo superstes, Paulo Quarto vnice carus extitit, [gratus Paulo IV,] a quo primas Aulæ dignitates sibi oblatas e Christiana humilitate constantissime reiecit, supplex Pontificem deprecatus, ne a suscepto humilioris vitæ instituto, & suæ aliorumque salutis studio abstractum, insanis fluctibus aulæ tumentis obiiceret. Morienti Pontifici adfuit Leo, precibus & pietatis officiis ad Deum migrantem strenue adiuuans. Nec minus postea Pio Quinto grata extitit Leonis probitas: is enim plurimum hominis virtute delectatus, eum religioso sacello, [& Pio V,] cui sacratiora sanctioraque pignora Sancta Sanctorum nomen fecere, præfecit: adeoque mirificum de eius virtute iudicium semper Pontifex dedit, vt Leonem ægrotantem non alienum duxerit a Pontificia maiestate inuisere. [renuit Archiepiscopatum Neapolitanum.] Archiepiscopatum etiam Neapolitanum vltro sibi a Pontifice delatum, eadem, qua reliquas dignitates, constantia, repudiatum ferunt. In quo non vulgare fuit Pontificiæ beneuolentiæ in Leonem argumentum,& egregium de virtute Leonis testimonium, vel quod a tam sancto tamque sapienti Pontifice ad amplissimam Ecclesiam fuerit expetitus, vel quod tam insolito studio paupertatis illud egregie Leo contempserit. Extrema senectute confectus obiit Leo, ea virtutum laude & sanctitatis opinione florens, vt haud indignus Hieronymo Magistro discipulus censeri possit.

LIBER TERTIVS.

CAPVT I
De principe Congregationis loco Meronij in communi conuentu deliberatum.

[1] In menses protracta apud Leonem Hieronymi commoratio, de cōmuni re consultationi locum fecit, [Conuocatis variis sociis.] deque ea deliberatum est tum cum iis, quos penes se habebat, tum etiā accersitis adesseq; iussis, qui familiis aliis regendis præerant; vel quia certū anni tēpus ad publica negotia solenni cū aliorū congressu transigenda constitutum vrgeret; vel quod pia Leonis liberalitas reliquos inuitaret, cœtumque sociorum conuocandum suaderet. Igitur, conuentu coacto, [Hieronymus Moronij proponit varia deliberanda:] post longam Diuini numinis inuocationem ad communium rerum deliberationem accedunt. Primus ad conuocatos socios orationem habet Hieronymus e Christiana pietate satis ardentem & grauem, cuius ea summa fuit: Quæ a Diuina mente manarent, vniuersa certis legibus vinciri, & suaui Diuinæ prouidentiæ dispositione, vario ac multiplici nexu inter se ad perpetuitatem stabiliri; quo certo & inuiolabili rerum ordine perturbato, deficerent singula ac plane deperirent: proinde institutam hanc a se, susceptamque qualemcumque pauperum curam, eorum opera & caritate multis iam locis hucusque administratam, a summo bonorum omnium Largitore haud dubie profectam, ad eamdem quoque ab supremo Numine præscriptam rationem omnino conformandam, & Diuinæ prouidentiæ exemplo constabiliendam, in perennem consequentis ætatis propagationem. Nullo autem opportuniori modo perpetuitati & prudenti rerum administrationi consultum iri, quam constanti & certa rerum ordinatione communi sancita voto:eius rei causa accersitos opportune conuenisse, nimirum vt iis de rebus, quæ ad publicam rem facerent, simul in Domino deliberarent.

[2] Ceterum e multis per eos dies ab illis in deliberationem vocatis, id vnum ad nos distincte peruenit, potissimum in eo conuentu relatum, de certa sede & principe congregationis loco deligendo. [ac Sedem aliquam, quæ reliquis præferatur,] Qua de re dictæ multa cum varietate sententiæ: Meronium a multis vehementer probatum: Vercuragum ab aliis magis expetitum, Petro Borello eius loci vicano maxime adnitente, qui a re familiari abunde instructus, Hieronymoque impense addictus, sua contulerat bona in pauperum obsequium, patriumque vicum ea principis loci dignitate ornare, suosque vicanos præsenti Patrum opera in Diuinis rebus adiuuari cupiebat. Somascha vero nonnullis erat in votis, locusque multis partibus aptior videbatur. An eo in congressu de Somaschensi sede quidquam certi decretum, [ex aliorum votis solus inquirit:] mihi admodum incertum. Qui enim Hieronymi temporibus propinquiores, ab illis, qui cum eo fuerunt, rei narrationem planius accepere, aiunt, variantibus sententiis, ne in longum protraheretur anceps rei deliberatio, eam integram ad vnum Hieronymum reiectam, qui, variis locis perlustratis, incolarumque animis pertentatis, eam deligeret sedem, quæ rebus gerendis cōmodiorvideretur, quando nihil adhuc certi de Somascha, alioque loco statutum esset.

[3] Cum igitur in agro Bergomensi sedem ille sibi quærere statuisset, vnde Nouocomum & Bergomum, vbi boni operis seges iam adoleuerat, & alia pij instituti loca subitis excursionibus, [e valle S. Martini magis expetita,] cum opus esset, inuiseret, & Mediolanum, quo iam animo ferebatur, commode peteret, ad hoc S. Martini-Vallis peridonea visa. Quare Caloltij primum consistere in animo illi fuit, commodo nec infrequenti vico, vbi etiam S. Martini-Vallis Patroni ædes religiose frequentabatur: cumque omnia Hieronymi votis responderent, hominis vnius temeritas rem totam discussit atque disiecit. Ioānes Antonius Mazolenus is fuit, [ob maledicam linguam alicuius,] homo lingua promptus, animo audax, opibus etiam satis valens, pietate non item: hic cum primas suos inter vicanos sibi vsurparet, vnus Hieronymo aduersari, eoque vico illum cum sociis pellere est aggressus: multa iniuriosa in hominem euomuit, multos commouit, ne ibi erronem mendicissimum, impostorem & rabulam (ita ille Dei seruum, de salute animæ ad circumfusam multitudinem magna cum pietate & fructu dicentem, appellabat) sedem figere paterentur. Hieronymus autem etsi multorum benignitate inuitatus, [discedit:] facile Caloltij consistere potuisset; aliquorum tamen etiam alienatis animis, ne quid dissensionis vel rixarum sua causa inter incolas Caloltianos oriretur, pacis & caritatis amator, alio diuertit, Bergomensique ditione excessit, & Addua transmissa Garlati non longe ab Olginato, aliquamdiu hæsit.

[4] Sed ne eo quidem loco res ex animi sententia processit: quare iterum a multis inuitatos, remensa Addua, ad Vallem-S. Martini reuertitur, [redit,] in ea tandem sedes sibi quæsiturus: iam enim casso strepitu, omnino detonuerant, quæ Mazolenus in Hieronymum coniecerat maledicta, cuius vbique nota probitas Caloltij in primis auide expetebatur: sed ille ad postremos Vallis vicos Somascham, & Vercuragum digressus, tandem non sine certo Numinis afflatu Somascham ceteris omnibus locis prætulit, eamque primam suæ congregationis sedem & principem delegit. Cur vero adeo humili vico, nobiles posthabuerit ciuitates, haud mihi exploratum, [& vicum Somaschā eligit.] nisi id forte in eximiam hominis humilitatem referamus, qui lucem hominum, ciuitatisque splendorem auersatus, solitudinem quæreret & latebras. Tanti certe Hieronymi sententia hac in re perpetuo valuit, vt non modo, qui proxime Hieronymum sunt secuti, huic loco veluti omnium parenti primas detulerint, sed multos etiam post annos exortæ Religioni, Somaschensi nomen indiderint, humilisquevici nomen, vix angustis antea finibus notū, multis iam orbis partibus illustrauerint.

CAPVT II
Pagi Somaschensis descriptio, aēris temperies.

[5] Qvando nihil frequentius post hac occurret Somaschensis domus commemoratione, & prima congregationis atque adeo Religionis sede; non erit a præsenti scriptione alienum, neque lectori iniucundū, loci non omnino noti naturam situmque, [Somascha vicus agri Bergomensis,] ad maiorem historiæ rerumque gestarum claritatem, non longa digressione a silentio vindicare. Agri Bergomensis, qua ad meridiem vergit, & interiecto Addua flumine, Brigantio monti opponitur, non ignobilis & peramœna Vallis-S. Martini Bergomo sex fere milliaribus dissita visitur, duplo fere in longitudinem, [in Valle S. Martini,] quam in latitudinem spatiosior: nam longitudine vltra septem milliaria protenditur, vbi vero latissima est tertium non excedit. Vallis tota non admodum late in planities expatiatur, sed in colles clementer assurgens, vicis ferme duodecim distinguitur, iisque non infrequenter necincommode habitatur. Vicorum princeps est, cui Caprino nomen, edito in loco situs. Regio satis fertilis, sed vini cumprimis optimi feracior: [regione fertili,] secundum vinum oleo, pecore, ceterisque fructibus abundat, frumento non item, quo vix, ac ne vix quidem incolas alit, nisi aliunde importato; sed castaneæ, quarum in primis est Vallis diues, tritici vicem apud eos præstant: aquæ non magna penuria, præter enim pluuiales collectas, fontibus etiam hinc inde passim erumpentibus, & aquarū diuortiis solo frequenter interciso, satis irrigua conspicitur: præterea Addua flumine perpetuo tractu alluitur, vnde nec pisce caret. Gens indigena corpore robusto, & viribus valens cælo vtitur admodum salubri & peramœno.

[6] Qua Mediolanensi ditioni Leucum Lupiæ versus contermina est, duo postremi Vallis vici Somascha, & Vercuragum occurrunt, [inter Vallideruam montem,] Somaschæ Vallideruæ mons imminet, iugo adeo excelso, vt ipsos auium volatus fatigare possit: hic Somascham leni ac demisso collis iugo insidentē excipit, pede in imo ad ipsam Adduæ planitiem Vercuragum Somaschæ e regione respondens sustinet. His duobus vicis clauditur Vallis: vix enim ab illis digressa ad aliquot passus excurrit, Olginatum fere e regione vltra Adduam prospicit Somascha, ideoque Mediolano ad eam accessus facilis & apertus. Addua enim publico nauigio traiecta, spatiosa sese offert planities a mōtium radicibus ad fluminis ripas excurrens: at solum non nihil asperum, omni plantarum genere erasum, [& fluuios Adduam] virgultisque omnibus prorsus detonsum, & frequenti glarea grandioribusque saxis respersum: impeditum etiam Adduæ ripis, quæ pari libra cum aqua sunt: quod si magnæ pluuiæ fiant, lubrico & lacunoso cœno inæqualem & difficilem transitum præbet, Galauesia præsertim interdum exundante, quæ in summis exorta montibus, & media inter illorum cacumina per abruptas cautes lapsa, longo varioque flexu, vorticosis gurgitibus per confragosas valles agitur, donec in apertam hanc fluminis planitiem euadat, vbi nullas fere, quibus contineatur, ripas habet, sed paullum defosso solo, nec satis lato alueo, per glareas in Adduam se exonerat. Extremam huius planitiei partem Galauesia intersecat, eamque a montibus diuidit, [& Galauesiam,] qua transmissa, collis non magna accliuitate promissus nascitur, passibus quingentis, minusue, qua breuior est via, nullibi apertus, sed vndequaque multa succrescente arborum sylua & agrorū cultu syluestris, ita vt non facile introrsum inspici possit. Vt autem sese iugum implicat, partim via se ostendit, partim latet: ita vero leni tractu attollitur collis, vtsubinde in agrorum planities expatietur, & frumenti, vini, aliarumque frugum feracissimus existat, virescentiumque segetum & arborum varietate peramœnus.

[7] Ipsum cliui verticem Somascha insidet humilis omnino vallis vicus, [in vertice cliui,] vbi ducenta ad summum capita recensentur: aëris vero salubritate, cælique clementia maxime insignis; vix enim fide digna, quæ de illius cæli temperie feruntur, [aëre salubri,] videri possent, nisi longa incolarum ætas, vegetaque semper in longa ætate senectus, eadem confirmarent; qui immature admodum eripi putantur, si sexagenarij supremum diem clauserint, cū in ea ætate maxime agriculturæ labores perferre, & caloris frigorisque vim, ac ceteras temporum iniurias negligere soleant, viridique senecta ad centesimum vsque annum vtantur: quam adeo amicam cæli naturam, cum in alia multa, tum in ipsam loci regionē, tum in ventos referendam arbitror. Et quidem collium habitationem saluberrimam non semel affirmauit Aristoteles, ibique degentes duplo fere diutius ceteris viuere multis in locis experimenta comprobant; quod scilicet non pigro, immoto, ac torpente cælo, sed ventorum flabris purgato, ac fere semper irrequieto vtantur:nullius enim loci aër impurior, quam eius, qui agitationis expers est, [purgato ventis,] propterea quod halitibus vaporibusque e terra quotidie remissis, pigrum illud cælum crassescere, fumidis fæculentisque spiritibus oppleri, & tāquam, sordibus inquinari ac fœdari sit necesse: inde fit, vt qui sub illo viuunt, habitudine corporis fere nūquam bona vtantur, colore omni firmæ valetudinis indice destituantur, maciemque perpetuam ex eo trahant, donec sensim corpore intabescente longo morbo ad interitum ferantur. Quod si ventorum appulsu & agitatione vapores illi & exhalationes dissipentur, aut calore validiore flabrorum impulsione nato, concoquantur & expurgentur, tum salubritas cælo, & hilaritas accedit maxima. Quarum rerum Somascha admodum diues: quippe collibus vndique enascentibus, peramœna, & crebra ventorum agitatione aërem perpurgante, bonæ valetudini peropportuna: ventorum autem salubrioribus admissis, noxiis bonæque valetudini aduersantibus caret. Et quoniam rapidis validioribusque ventis optabiliores sunt & iucundiores lenes remissæque auræ; propterea quod aiunt multum ad loci salubritatem facere, [obiectu montium & arborū fractis,] si vehementiores venti, etiamsi salubres, obiectu montium aut siluarum prius refracti & accisi afflent, & quasi de longinquo itinere fessi aspirent; ne hoc quidem cōmodum Somaschensioræ deest; quandoquidem ex ea parte, vnde ventorū vis maior existere, & rabies erumpere potest, ita oppositis montibus iisque siluestribus est communita, vt omni sæuitia refracta, lenissimi adspirent, molliterque accedant, quod etiam cum voluptate fit: vbique enim densæ arbores, quatientibus ventorum flabris, luxuriātem comam ita ramos inter se collidunt, vt eo ramorum foliorumque attritu, auræ murmur perennis sibilusque gratissimus erumpat. Atque hæc situs locique natura. Ad Hieronymum igitur, institutumque nostrum vt reuertamur, exploratis, ille, vti diximus, aliis locis, vicanorumque animis pertentatis, difficultatibus vndique suborientibus, nullus aptior Somaschensi iugo visus est locus, vbi tandem posita sedes, & domicilium nostræ religionis est constitutum.

CAPVT III
Qualis Somaschæ domesticorum disciplina, & in externos caritatis officia.

[8] Apud Ondæos primum diuertit Hieronymus, quorum ædes in area Somaschensi visebantur, pauperibus recipiendis peridoneæ: [Ædibus conductis,] postea Hieronymi & sociorum vsibus conductæ, & Andreæ Borelli liberalitate, qui vnus maxime pium opus industria & pecuniavrgebat, supellectili ditatæ; sed Hieronymi institutis, & legibus longe ditiores redditæ. In his enim domestica disciplina eiusmodi est constituta, qualis domum hanc ceterarum caput ac præsidem deceret, a qua veluti a fonte in ceteras vberiore deriuarentur omnium exempla virtutum, & vnde certa, ac firma, [primam sedem constituit Hieronymus,] & vbique sui similia viuendi iura, tamquam a capite omnes accerserent familiæ, purumque nostri instituti & disciplinæ spiritum haurirent.

[9] Paupertas eminebat in primis, cum in victu ac vestitu, tum reliqua supellectili, [præscribit vestitum & victum pauperum,] quam pauperem & curtam exoptabat Hieronymus, malebatque reculam, quam rem familiarem sibi domi esse. Et certe victus pertenuis erat, idemque aridus & durus ex eo genere maxime, quod rusticis vsui esse solet: ac ne vel illa cibi tenuitate quippiam de pristino ardore deperiret, pius inducebatur super mensam anagnostes, qui conceptum pietatis ignem sacra lectione inter epulas perpetuo aleret. Asperioribus autem cibis vt cito assuescerent delicatiores stomachi, natura & vsu lautioribus assueti, faciebat patiendi ardor & mortificationis studium, quod supra modum inter eos feruebat, nouas semper faces Hieronymo subiiciente, & maiores flammas excitante; qui mirum se præbebat Magistrum in corporibus castigandis, & Patrum voluntatibus frangendis, reiiciendisque appetitionibus, vt nonnumquam nimiam hominis seueritatem accusarent & asperitatem; & quidem veteris Adami commotiunculis interdum excitabantur, quibus postea Diuinæ gratiæ beneficio sedatis, rationabile omnino obsequium ab Hieronymo deposci omnes fatebantur. Insignem hanc corporum voluntatumque mortificationem comitabatur obedientiæ & humilitatis studium: [humilem obedientiam,] quarum virtutum feruentissimus Hieronymus sibi non dissimiles alios volebat. Ad hæc diurnæ, nocturnæque precationes, quotidiana etiam de rebus diuinis commentandi spatia numquam intermittebantur, [& frequētes preces:] sacrisque libris iucunda pabula animo assidua lectione quærebantur: ac, ne perpetua quiete languerent, subinde laboribus etiam frangebant corpora: atque hæc quidem domi.

[10] Foris vero sedula opera nauata proximis, ac plurima animæ & corporis collata subsidia tum ægris, tum sanis. Ad conquirendam miseram & derelictam sobolem, suo more se vertit Hieronymus, vsitataque in pauperes ministeria explicanda. Cum vero plurimos non tam egestate, [suscipit curam ægrorum,] quam variis morbis misere conflictari, ac prope confici cerneret, nec Vallis opportunos haberet ægrorum curatores, eorum ille curationem in se suscepit. Quippe non ignarus multarum rerum, quæ ad plagas & vlcera illa persananda morbosque tollendos valerent, qui sponte interdum suborientes, aut tumore, aut suppuratione, vomicisque certas corporis partes acerbissimo languore torquent atque discruciant; nouo spiritus ardore, nouum etiam hoc caritatis genus in eos exercere constituit, in quorum gratiam harum sibi rerum cognitionem & vsum diligenter compararat. Itaque plurimus vndique conquisitus & collectus æger est, Hieronymi curatione breui sanandus: permulti accedebant deformi tumore & vlceribus fœdi: [morbos curat conuenientibus remediis,] alij quibus putrefacti sub cute humores sanguinem in saniem verterant: aliorum ex tuberibus scatentes vermes odorem teterrimum efflabant: sed Hieronymus numquam, aut sordes cauit, aut putridam tabem exhorruit, aut fœtorem est auersatus: sed pietatis & officij plenus, loca tumore & sanie fœda, leni mollique tactu contrectans (ne cura aut officium faceret dolorem) calida lauabat, ebullientes cum sanie vermesexpurgabat, tum imposito medicamine, & fasciis obuolutis, data eleemosyna, domum dimittebat: cumque sæpius simili fouerentur officio ægri, tandem sanitati reddebantur. [& sanctis precibus:] Nec dubito vlcera permulta, quæ omnium medentium artem & industriam facile elusissent, excellenti Hieronymi apud Deum gratia magis, quam vnguentis, purgata atque sanata. Quantum vero studij & ardoris ad hæc munera caritatis adferret, illud vnum in hoc genere admodum insigne testetur: quod, si quando alicuius morbi vlcerumque fœditatem experiretur sensum nonnihil abhorrere, eoque aspectu ab officio retardari, deformatum ægrum illum, [vlcera sordida osculatur velut vulnera Christi:] & fœdissimum statim aduocabat, præ ceteris diligentius curabat, ac vt de repugnanti sensu vindictam sumeret, vlceribus labris admotis oscula sæpius imprimebat: idque tanta cum animi voluptate, quanta Christi Domini vulnera exosculari contigisset.

[11] Intensiori etiam cura a corporis ad animæ salutem Hieronymi studia vertebantur. Circumobibat frequens Vallis vicos, singulos catechismi institutione, & Christianis præceptis erudiens: [iuuat vicinos catechismo,] nullusque fere Hieronymi & sociorum sermo cum externis erat, nisi de animæ salute piisque rebus, de supremo scilicet vitæ die, [& piis colloquiis,] de reddenda ab vnoquoque summo Iudici ratione, de inferorum cruciatibus, & æternæ vitæ gaudiis; vtili sane & frugifera admodum congressione. Adeo vero piorum colloquiorum vsus illis erat solennis, vt criminis instar haberetur, si quis cum externis agens, non commodum aliquem de pietate sermonem instituisset, hominemque salutari aliquo documento auctum dimisisset. Nulla tandem illis studia æque cordi, quam diuinæ quærendæ gloriæ, & humanæ tuendæ salutis, in qua procuranda, piis intenti curis, perpetuo desudabant, [cum magno fructu.] cum proximorum fructu non tenui aut pœnitendo. Magni etenim fiebant ad Patres vndique concursus spiritualis institutionis gratia, diebus præsertim festis, quibus totis in habendis ad simplices cohortationibus, simulque tradenda pueris, ac rudi illi vulgo Christianæ fidei doctrina singuli versabantur.

CAPVT IV
Hieronymi Mediolanum profectio, in Deum fiducia, & Francisci Sfortiæ in Hieronymum liberalitas maxime insignis.

[12] Dvm hæc Somaschæ geruntur, Hieronymus maiora semper animo in pauperum gratiammoliens, nouum etiam domicilium in eorum vsum (quodiam diu animo complexus erat) sibi tandem Mediolani excitandum statuit, maxima videlicet spiritualis lucri spe in admodum nobili & frequentissima ciuitate blandiente. Quocirca re familiari egregie constituta, domesticis & externis bene precatus, [Somascha abit cum 35 pueris] ac valere iussis, hoc quoque proseindere nouale est aggressus, & quando magnam prouinciam adoriretur, magno etiam stipatus milite, triginta quinque scilicet puerorum manu, discessit: quos ille sub vexillo Crucis, quasi agmine instructo, dispositos, & Sanctorum Litanias aliasque preces inter itineris molestias concinentes, [Litanias cantantibus:] ideo circumducebat, quod consimilium locorum disciplinam vsu iam didicisset, facilius per eos, in nouis domibus constitui, ceterosque eorum exemplo commodius erudiri. Ad pios autem Hieronymi labores magis illustrandos, Diuinæ prouidentiæ nutu factum est, [febri corripitur:] vt in ipso itinere Hieronymus non leui corriperetur febri, & e pueris nonnulli cum eo pariter decumberent. Nulla vero hic erant pecuniæ subsidia, nulla humana solatia ad ægros leuandos: quippe Dei seruus præter vnam in summo Numine certissimam spem nihil præsidij ad itinera afferebat, nulloque alio instructusviatico prodibat: siquidem itineris auxilia erant obuiæ hominum misericordiæ, tectum nosocomia suppeditabant.

[13] Itaque aliquamdiu cum morbo & lassitudine in itinere luctatus, locum tandem obuium habuit, olim valetudinarium, sed tum vetustate dirutum: [in ruinosa desertaque domo decumbit:] casa verius fuit ruinosa, quam domus, cæli patens iniuriis, reuulsis foribus & ostiis, ventorum flabris atque imbribus vndique peruia. Huc serecepit cum suis æger Hieronymus, humique super stramine cubitans, quod forte aderat, morbi molestias tolerabat, omni præterea humana ope destitutus, solam cælestem expectans. Sed fidelem seruum non est frustrata summa bonitas, quando non multo post factum est, vt quidam Hieronymi studiosus illac iter haberet, qui puerorum turbam conspicatus, & quod erat, forte coniiciens, locum adiit, hominem febri misere æstuantem vt offendit, amice inuitat, & enixe rogat, vt se deferri patiatur ad hospitium, quod non longe aberat, quo si solus secederet, humanissime exceptus, liberaliter etiam haberetur, donec, vi morbi discussa, conualesceret. [renuit hospitium absque puerorum consortio:] Sed nulla ratione admisit Hieronymus sibi vni oblatum domicilij beneficium: namque humanissime actis amico gratiis, eo beneficio se vti non posse, respondit, nisi secum Christi pauperibus etiam admissis, quibuscum viuere & mori sibi statutum esset; verum, vel quod homini nimismolestum videretur, eam domi colligere puerorum turbam, vel quod tecti hospitiique angustiæ tantam excluderent multitudinem, bonus ille vir non annuit, Mediolanumque discessit. Hieronymus vero, cum ea quiete meliuscule se habere, & diuina etiam ope aliquid virium recepisse videretur, & pueris melius omnino esset factum, ad cœpti itineris labores & incommoda hilaris, animoque erectus reuerti iam meditabatur, adeo Christi amore & Crucis siti, quidquid erat asperum, mitigante; sed minime pares animo corporis vires suppetebant.

[14] Interim autem amicus ille Hieronymi, Francisci Sfortiæ Mediolanensium Ducis negotiorum curator, quid illi in itinere accidisset, quantusque vir Hieronymus esset, ad Ducem abunde detulerat: quibus permotus religiosissimus Princeps, [iussu Sfortiæ Ducis Mediolanum aduehitur:] statim qui ægrum Hieronymum Mediolanum commode adueherent, dimiserat, quorum opera in vrbem delatus, (nec enim languente iam corpore pedes vlterius progredi valebat) ad humile xenodochium, stipante eius latera exigua illa puerorum manu, deferri enixe postulauit: cumque lautiorem & honestiorem locum, vel etiam in Aula, & omnia curationi opportuniora illi sponte offerrent, ac Ducis etiam voluntatem obtenderent, numquam quam annuit Hieronymus, qui voluntariæ paupertatis incommoda cunctis aulæ deliciis ac splendoribus anteferret. Exigua igitur perangustaque domo receptus est, quæ Diui Martini sacello iuncta, illis pueris colligendis ac seruandis vsui erat, qui forte a paterna domo vel parentibus vagi ac dispersi, tota vrbe aberrantes, vagarentur. [domum exiguam eligit:] Iucundum maxime fuit Hieronymo vile hospitium, vtpote suo instituto valde consentaneum; cumque illum Dux imperaret quibuscumque rebus opus erat liberaliter haberi, ille, gratiis semper Ducis benignitati per internuncios actis, [a Duce per aulicum oblatam pecuniam] Euangelicæ paupertatis memor, oblatas commoditates non admittebat.

[15] Quare Dux tantæ rerum humanarum despicientiæ, veræque paupertatis Euangelicæ periculum facturus, nobilem aulicum ad Hieronymum allegat, qui sibi a Duce magnopere imperatum referat, vt quæcumque ad suam suorumque vitam tuendam necessaria essent, munifice suppeditaret: ac, vt dictis fidem facta astruerent, crumenam illi multo auro refertam Ducis nomine offert, vrgetque, vt velit transmissum hoc munus libenti animo accipere, ac propriis suorumque necessitatibus consulere. Hieronymus quāquam ignoraret, quorsum Principis liberalitas tenderet,tamen a solida paupertatis virtute consilium sibi petens, actis verbis amplissimis, vt tanta Ducis munificentia postulabat, gratiis, eique omnia fausta feliciaque precatus, respondit, se summæ illius paupertatis legibus, quam sibi profitendam proposuerat, omnino impediri, ne præsenti pecuniæ subsidio frueretur: e contra instabat nuncius, licere pauperibus, saluis paupertatis legibus, [non admittit,] oblata admittere; proinde nihil illum in perfectæ paupertatis iura peccaturum, si Principis liberalitati morem gereret: sed nullis plane rationibus perpelli potuit, vt vel obolum admitteret, testatus se non auro, sed hominum saluti, Euangelicæque paupertati studere: quin Diuinæ prouidentiæ non leuem se irrogaturum iniuriam, si tantam auri vim collectam apud se reconderet, cum illa sibi, suoque gregi victum passim & ostiatim emendicanti in dies abunde sufficiat: quare sibi magnopere cauendum, ne humani auxilij tam larga liberalitas aliquid de Diuinæ opis & prouidentiæ fiducia detraheret: [& sæpius obtrusam repudiat:] quocirca pateretur, orat, vt vel quotidianis laboribus, vel precario victu paullatim collecto, se sociosque pro suo veteri instituto aleret. Cumque studiosius adhuc offerret, enixeque obtruderet aulicus Ducis nomine pecuniam, semper tamen idem aut persimile tulit responsum, collaudata scilicetregia Principis munificentia, sedulaque aulici opera commendata. Denique, vt finis sit, in pecunia tam fortiter constanterque repudianda, adeo sanctæ paupertatis tenacem se præbuit Hieronymus, vt superante liberalem Principis beneficentiam aulicique industriam paupertatis proposito, maiori omnino, quam obtruderetur, constantia reiecta pecunia fuerit.

[16] Franciscus hoc tam egregio facto mirifice delectatus, etsi opinionem de Hieronymi virtute non vulgarem induerat; certior tamen reddi per suum Oratorem voluit, [pluris æstimatur ob nobilitatē ab Oratore indicatā.] qui tum apud Venetos morabatur de hominis nobilitate & rebus gestis: a quo cum multa, quȩ armatus foris & domi togatus Hieronymus gesserat, pari laude & admiratione digna accepisset, ex illo cœpit hominem magis, quam antea, humanissime colere, eiusque instituto vehementer fauere, cuius virtutē magna sanctitatis opinione firmatam admirabatur.

CAPVT V
Pij loci exordia, & varia de Hieronymo Mediolanensium iudicia.

[17] Eo autem Hieronymi curæ primum spectabant, vt pueris tum secum adductis, tum vrbe totaMediolanensi vagis ac dispersis certum poneret domicilium, & corporis animæque periculis suo more subductos, in tuto locaret: quod pium hominis votum ad Ducem delatum, ab eo vehementer probatum est, certumque ex suis nauum & industrium hominem negotio præfecit, qui loci institutionem maturaret, efficeretque, [Domiciliū orphanis impetrat,] ne quid ad eam rem absoluendam desiderari posset. Curatum est Ducis mandatum diligenter, & illæ ipsæ ædes, in quibus supra Hieronymum primo consedisse docuimus, sunt in pauperum vsum destinatæ, Hieronymo locum maxime approbante. Cumque ædes illæ ad xenodochij maioris iura pertinerent, Ducis nomine & auctoritate, [sumptus conferentibus Duce Sfortia,] cum xenodochij curatoribus rite confectis emprionis tabulis, & certa pretij parte persoluta, ita inter partes conuentum est, vt perpetuo pauperum vsui cederent ædes, interim Francisco annuum censum persoluente, donec integram pretij summam curaret, aliquanto etiam æris ad primam nouæ domus supellectilem attributo, quod Sfortia imperante omnino seruatum est. Sed vix altero ab ea pactione anno, peracerbo & perpetuo Mediolanensibus flebili funere, elato Francisco, [dein Philippo II Rege Hispan.] haud potuit pacta pecunia persolui. Quare ad Philippum Secundum Mediolanensi Imperio deuoluto, placuit Catholico Regi eamdem esse prioribus tabulis vim, e publicisque ærarijRegij pecuniis, annuum pensum nondum soluti pretij, persoluendum iussit: [& Episcopo Maceratensi:] quod pium Regis edictum ad multos annos religiose seruatum est, donec Galeatij Moroni Maceratensis Antistitis hæreditate, ita pij loci necessitatibus subuentum est, vt cum ad reliqua nomina, tum ad hoc etiā dissoluendum facultas fuerit.

[18] Sed ad Hieronymum redeo, qui optatum iam nactus domicilium, ad pauperes orbosque colligendos sedulo se conuertit, quorum tantam breui intra hospitij septa turbam coëgit, vt admirationi voluptatique pariter eorum aspectus esset. [pueros instituit,] Non referam hic amplius instituendorum locorum rationem: satis ex hucusque dictis indicata. Eædem Hieronymo curæ, iidem exhauriendi labores, dum domesticam disciplinam constituit, dum pietate & opificio pueros informandos curat, dum illis subsidia precario tota vrbe conquirit. Neque etiam multis referam, quam ingenti primorum ordinum gratulatione prodeuntium festis diebus solenni cum supplicatione agmen sit exceptum, & quantis laudibus puerorum pietas & modestia commendata: facilis ex superioribus coniectura, [publico vrbis applausu:] licet hæc omnia Mediolani nescio quid amplius splendoris & publicæ acclamationis habuisse videantur.

[19] Verum, ne qua deesset in tanta operis laude, humilitatis & patientiæ materia, probataque virtus magis eniteret, cum aliorum incerta & dubia, tum vulgi iniqua, de se ipso iudicia expertus est Æmilianus. Siquidem dum tanti Principis nixus præsidio, seu multo magis Dei, eo in opere multos labores exudat, & multis est admirationis materia pariter & sermonis; [a nonnullis irridetur,] multiplex etiam & frequens de eo, variantibus sententiis, obmurmuratio populi, in tam ampla præsertim, adeoque frequenti ciuitate, & nondum plane illius intimæ sanctitatis fulgore apud omnes explicato. Quare inter operum initia, contemptui erat multis, qui hominem hypocrisis & ignauiæ insimulantes, palam deceptorem, delirum, variisque ad contemptum nominibus appellabant, & probris ac contumeliis incessere non verebantur. Alij, ita diuino Numine eorum studia attemperante, melius sentientes, cum aliquid supra humanum de Hieronymi virtute animo conciperent, [ab aliis vt Sanctus honoratur:] eius sanctitatem veneraturi, in manus aut vestium oscula certatim ruebant, vel propriam manum, qua prætereuntis vestes religiose contigissent, osculaturi ori admouebant. Nonnullorum vero iudicia erant euentus expectatione suspensa, quando nec in præsentia nouum insolensque opus externi hominis approbare vellent, neque palam vitio vertere auderent, quod, approbante probante Principe & summis Ordinibus, in ipsa curiæ luce gerebatur. Quare attentis animis obseruabant, quo tandem eius gesta euaderent, cuius virtutis splendorem, caligantis mentis acie nondum clare dispicere poterant.

[20] Sed Hieronymo, vt permolesta erant, quæ in eius venerationem obsequia deferebantur; ita cum inter mendicandum alios obuiam haberet, [laudes reiicit,] sese dicteriis & scommatibus irridentes, vel conuiciis & lœdoriis palam proscindentes, hos ille obturata aure præteribat, mirifice lætus, quod pretiosiora, quam peteret, ac magis optata dona reciperet, [approbriis delectatur,] nobilem scilicet ludibrij & contumeliarum stipem: eratque perfamiliare, cum ad communem misericordiam colligendam, totus squalore deformis ac macie, crassa tunicula tectus prodiret, sibilis & conuiciis excipi, insequente a tergo velut amentem lasciuiente puerorum turba: ita scilicet summus in ore pallor, attrita lacerna, humeroque pendentes manticæ, squallens & promissa barba hominem ludibriis & probris facile opportunum apud insanum vulgus reddebant. Diu tulit indignum infimæ plebis contemptum Hieronymus, numquam animo vel leuissime commotus: adeo Christi caritas, & sui contemptus omnes exorbebat irrisiones, [omnes in admirationem rapit.] & probra deuorabat; donec in vulgus solidæ virtutis clarius explicandæ oblata occasione, quam subiiciam, omnia tandemcessere in commendationem probitatis & virtutis, verso in admirationem contemptu, & contumeliis in laudem recidentibus. Idque huiusmodi fuit.

CAPVT VI
Mediolanensibus morbo laborantibus succurrit: insigni Ducis testimonio eius caritas commendatur.

[21] E bellorum motibus, quibus per aliquot annos tota Mediolanensis prouincia nutarat, quasi e funesta semente hæserant in Mediolanensium animis mortifera vitiorum omniū germina, quæ sedatis deinde tumultibus, [Grassantibus Mediolani morbis contagiosis,] pacem & quietem, quasi culturam nacta, in dies manare, latiusque se fundere, vt nulla pietatis facies, nulla caritatis indicia apparerent. Cumque in tartarum ruentibus animis Hieronymus, qua vitæ exemplo, qua verbo & cohortatione, tempestiuam porrigere dexteram maturaret, nullo vulgus pia hominis officia in pretio habebat; sed, cum ad malorum scelera vindicanda, proborumque exercendam virtutem, cœpit morborum grauitas ciuitatē affligere, frequentesqueinuadere domos; tum maxime enituit Hieronymi virtus, commendataque passim in vulgus nullo plane discrimine præcellens hominis caritas. Omnibus siquidem in ea morbida, ac fere pestifera anni intemperie, metu trepidis ac perculsis, cum admodum rari & infrequentes apparerent, qui laborantium multitudini nauarent operam, & tantam ægrorum subirent molem; vnus Hieronymus, metu omni deposito, cum in nosocomio suo Diui Martini, [magna caritate seruit ægris,] tum alibi etiam vel sui periculo capitis, præsto erat ægrotantibus, quibus omnino sibi subueniendum, aut certe in communi calamitate abiiciendam vitam statuerat. Et sane hic, si quisquam, locus Hieronymi caritatem maxime illustrauit. Quos enim grauiori morbo conflictari sentiebat, hos sæpius inuisens, vario placidoque sermone, ad perferendam animi ægritudinem & corporis dolores, hortabatur: multisque de aliorum constantia in cruciatibus & doloribus perferendis memoriter & iucunde narratis, ægritudinis fastidium & morbi acerbitatem lenire curabat. Cumque, morbo grassante, omnia tandem miserorum squalore, & grauissimo ac teterrimo odore, qualis ægrotantium in egestate solet esse, complerentur; Hieronymum tamen strenue omnibus adesse,iacentes, si opus esset, erigere, præparatos cibos suis manibus apponere, omnia denique munera, quæ in Dominum ab officioso & diligenti famulo præstanda viderentur, studiose ac demisse exequi, magna cum admiratione cernebant vniuersi.

[22] Neque vero tam pio labori tamque ardenti caritati Diuina bonitas defuit; siquidem, cum tota iam ciuitate insanabilis illa morborum vis adeo grauiter per omnium ordinum capita grassaretur, [seruatur sanus cum omnibus adiutoribus suis:] nullis vt hominum consiliis, nulla diligentia, nullis fusis precibus mitigari posse videretur, quotidieque multa corpora lurida tabe affecta, vi morbi misere conficerentur & interirent; integer tamen Hieronymus atque intactus semper seruatus est: quin etiam (quod fidem pene superat) neque eorum vllus, quos inter ægrotantes in suo xenodochio aluit & curauit, siue ex pueris, siue ex administris, toto eo tempore desideratus est, quod pro miraculo ab omnibus est habitum: idque Hieronymi non quidem diligentiæ & industriæ, quāquam ea maxima erat, sed sanctitati acceptum retulerunt vniuersi: cum ille sæuientem ægritudinem non tam medicinis depellere, quam orationibus & magnis pœnitentiæ asperitatibus læsi Numinis iustissima flagella auertere, iratumque Deum suæ familiæ propitium facere niteretur.

[23] Quam multa vero, & omnium æstimationemaiora in rem communem gesserit eo tempore Hieronymus, facile, quæ subijciam, testabuntur. Nam ipse Dux cum Ioannis Petri Caraffæ opera (e cuius nutu hominem plurimum pendere didicerat) existimaret Hieronymum ad ea pietatis studia Mediolanum destinatum, [laudatur a Duce Sfortia,] datis ad Carassam literis humanissimis per suū Internuncium, apud Rempublicam Venetam tum cōmorantem, ei gratias egit quam maximas, quod hominem Mediolanum allegasset, tam magno totius ciuitatis bono: quam gratiarum actionem minime sibi debitam ingenue fatetur Caraffa. [& Ioanne Petro Caraffa, dein Papa Paulo 4:] Placet hic eius verba adscribere, quibus in Epistola ad Caietanum Thienæum Neapolim data Venetiis quintodecimo Kalendas Februarij, millesimo quingentesimo trigesimo quarto ita rem explicat. Bergomensis Æmilianus noster, permittente Episcopo, reliquit Bergomum, &, ducto secum quinque & triginta militum exercitu, Mediolanum petiit, vbi, non dico, quanto cum applausu exceptus sit: hoc tantum dicam, gratias mihi Illustrissimum Ducē Mediolani egisse per suos, qui hic sunt, qui cum litteris ad me venerunt, quasi ego illuc Æmilianum miserim: & certe hic honor mihi sine caussa defertur. Vbi Bergomensem vocat, quod ibi aliquanto commoratus, ea, quæ supra diximus, gesserit. Exercitu autem illo triginta quinque militum, pueros innuit,quos secum Hieronymus ad duxerat. Habes, amice Lector, eodem in loco duo grauissima de Hieronymi virtute testimonia, alterum Francisci Sfortiȩ Ducis Mediolanensis, alterum Ioannis Petri Caraffæ non inde multo post in Summum Pontificem electi.

[24] Quanto autem in pretio eum haberent reliqui ciues, & quale iudicium de eius vitæ genere facerent, [adsciscit sibi nouos socios e nobilitate] frequentissimi e nobilioribus declarant, qui ad idem vitæ genus sponte sese aggregarunt. Inter quos præcipua pietatis laude commendatur Fridericus Panigarola ex eo ordine, quos Protonotarios Apostolicos vocant, qui, spretis opibus contemptisque honoribus, diuino se totum famulatui mancipauit, Hieronymique vestigiis insistens, in eodem S. Martini loco, vitam omnium virtutum laude florentem, [Mediolanensi,] per multos annos traductam, magna tandem sanctitatis opinione Somaschæ absoluit. Eadem etiam mens a Domino donata Francisco Bauio, & Hieronymo Nouato, alterique Hieronymo Calco, & Ambrosio Schiepato Mediolanensibus; quibus accessere Augustinus Gallus, is, cuius de agricultura monumenta vulgari sermone cōscripta leguntur, & Iacobus Alesius, nobiles Brixienses, [Brixiensi,] tum Bernardus Odescalcus Nouocomensis, & alius e Spinulorum familia Ianuensis, Franciscus item Dertonensis vir eruditione insignis, & Guido Vercellensis. His autem complures alij quotidie & splendore generis & litterarum eruditione nobiles iungebantur, qui spretis humanæ vitæ commodis, [Genuensi, &c.] & nuncio libertati misso, Christi paupertatis incommoda subire, seque totos Hieronymo informandos committere nō dubitabant. Hoc vero certum plane diuinæ virtutis indicium apud cordatos habebatur, hominem scilicet externum & pene ignotum, vili abiectoque pauperum seruitio addictum, tam multos, eosque e Principibus ciuitatis sibi adiunctos, a summo opum & familiæ splendore, ad abiectissima pauperum ministeria deducere.

CAPVT VII
Eius Ticini gesta.

[24] Mediolanensem hanc profectionem Papiensis statim haud minus frugifera excepit, quam ille, Mediolani rebus satis bene constitutis, [Magnis votis expetitus,] & regimini puerorum idoneis e prima nobilitate viris præpositis,a hoc tempore suscepit, quod non amplius viginti milliaribus Mediolano ea ciuitas distet. Præuenerat autem Hieronymi aduentum percelebris eius nominis & virtutum fama, quæ ob admirabilem in primis rerum omnium contemptum & eximiam in egenos caritatem, summam illi apud eos ciues conciliauerat sanctitatis opinionem, vt eū præsentem intueri aliquando cuperent, de cuius virtute tam multus perstreperet sermo. Prima igitur Papiensi solo impressa Hieronymi vestigia, ea ciuium oculis spectanda obtulere, quæ iam omnium animis præuolans fama obiecisset. Vix ciuitatem ingredienti obuiam adfuere frequentes, [Ticini excipitur,] insolito & oculis insueto spectaculo circumfusi, quibus pauperum turba, quæ elato salutari redemptionis nostræ signo, suffragia Sanctorum posceret, hymnosque non sine Ecclesiæ cantu modeste & religiose persolueret, tantæ erat admirationis & voluptatis, vt noua inusitati spectaculi specie animum atque oculos non satis explere posse viderentur; sed Hieronymum in primis, stupore prope defixi suspiciebant, & eius nobilitatem & virtutem animo reuoluentes, [moribus piis ædificat omnes:] admirabantur vniuersi, qui tam graui ætate, tam vili in veste, tanta cum animi demissione & religione, supplicationem comitaretur, cuius grauis ille ardensque & permodestus oculorum circumiactus, & nobilis species licet squaloreobsita, obsoletaque ipsa vestimenta pietatem afflare, & redolere sanctitatem videbantur.

[25] Itaque certatim nobiliores quique ei proprias ædes deferebant, hospitioque inuitabant, rati nimirum satis eum felicem, [hospitia nobilium non admittit,] magnoque auctum honore, cui primo contigisset Dei seruum tecto excipere. Sed ille suæ paupertatis & humilitatis tenacissimus, omnibus permodeste gratiis actis, peruicit tandem, vt ad nosocomium duceretur, [diuertit in nosocomiū,] quod adeo libenti animo curauere, qui publico valetudinario (cui a Misericordia nomen est) præerant, vt complures iam ibi receptos missos facerent, quo Hieronymo cum suis commodior locus esset: forte enim superante multitudine, non omnes admittebant eo tempore valetudinarij spatia; [ægris cedit locum,] sed hoc nulla ratione tulit Hieronymus, enixe obtestatus, se omnino alio in quemuis publicum patentemque locum secessurum, si vel tantillum incommodi primis hospitibus suus afferret aduentus. Quare per aliquot dies ad fanum SS. Geruasij & Protasij sub communi porticu fuit. [in publico foro degit:] Tantam animi demissionem, & in proximos caritatem abunde compensauit Diuina benignitas: siquidem visum est xenodochij curatoribus locum Hieronymo destinare, quo solus cum suis secedere, libereque illis præesse posset.

[26] Domuncula erat prope sacellum Spiritui sancto sacrum, cui loco a columba Spiritus sancti Symbolo, quæ pro foribus expressa cernebatur, [accipit domunculā.] Columbinæ nomen fecerat ciuitas, estque illi etiam hodie solenne Columbinam appellari. Vt eo diuertat Hieronymus permissum, sed non sine magna Numinis prouidentia; quod breui euentus ipse indicauit. Ibi solita cœpit obire in pauperes & reliquos omnes caritatis munera, sed præcipue cum primoribus ciuitatis, de nouo orborum domicilio instituendo, magno animi conatu agere est aggressus: nec fuit difficile rem ex animi sententia perficere, [erigit orphanorum domiciliit,] quippe libentissime annuerunt vniuersi, quorum intererat, eumdemque ipsum locum, quo cum suis secesserat, ad eam rem perficiendam illi perpetuo concesserunt. Quo felici euentu Hieronymus mirifice lætus, nihil cunctatus, statim orbos derelictos sibi aggregare, domesticam disciplinam componere, pietatis opisiciique institutione eos sedulo exercere, tum ea, quæ ad domesticam supellectilem cibumque pauperibus parandum facerēt, nauiter procurare. Prodibat ille quotidie onustus manticis ad rogitandam passim stipem, & vitæ subsidia conquirenda, pauperibus domicilio inclusis, sæpiusque fora obibatcum sporta obsonatum, dum illi domi considentes, artificum opera ad mechanicas exercētur, summa Christianæ fidei capita & sacras preces ediscunt, quas postea, instructo agmine, [sanctis moribus instituit:] festis diebus tota ciuitate vsitato more decantant. Magni animorum motus in vrbe facti, magna ad pietatem commotio & ardor ex noui operis inspectione: cuius institutum larga postea Papiensium benignitate auctum (vt est ea ciuitas cum aliis rebus permultis, tum maxime Christiana pietate nobilis) adhuc etiam magno pauperum ciuium commodo viget. Ita cum Hieronymi humilitate & abiectione Diuina bonitate & liberalitate decertante factum est, vt, qui sibi publica fora ad hospitium paullo ante elegerat, ne pauperibus in valetudinario incommodo esset, statim perpetuum & sibi & pauperibus inueniret domicilium.

[27] Sed, dum solita sua disciplina domesticos e virtute fingit, & ad normam Christianæ pietatis totos instituit, [saluti externorum studet,] ad externorum etiam vtilitates & salutaria commoda paribus sese studiis explicat: & quæ sibi a doctrina & ingenio ad proximorum salutem procurandam adiumenta deesse sentit, ea vitæ exemplis, vt antea diximus, compensare nititur: [socios acquirit.] quibus ardentius humana pectora incendi, acriusque cieri, quam disertissima oratione vsu ipso didicerat. Et certe quam exanimi voto & ingenti ciuium fructu Hieronymi labores acciderint, docet par nobilissimorum sociorum, quos tamquam illustria victoriæ tropæa gloriosus reuexit: de quibus, antequam progrediamur, nonnulla hic obiter dicenda.

[Annotatum]

a Annum Christi 1534, ætatis eius 53. adscripsit margini auctor.

CAPVT VIII
De Angelo Marco Gambarana.

[28] Angelus Marcus & Vincentius e Comitibus vterque Montis Segalij, & perillustri atque vetusta apud Papienses Gambarana gente, [Nobiles 2 egente Gābarana,] non opibus modo & nobilitate, sed animi etiam moderatione & ciuili prudentia inter suos facile principes, duo florentissima totius ciuitatis lumina omnium sententia censebantur. Hi sæpius Hieronymum veræ pietatis sensu intuiti, illius exemplis & cohortationibus incensi, & degustata nonnihil interius virtutis dulcedine, non modo nouos plane animos se induere, [visis eius virtutibus,] nouos ad pietatem impetus experiri sentiebant; sed etiam, vt illi se totos penitus dederent, crebris stimulis incitabantur. Verum, seculi voluptate suauiter animo & sensibus blandiente, adhuc distrahebantur, & honorum opumque fulgore mentis aciem perstringente, incerto fluctuabant animi consilio; neque satis vitæ suæ rationes explicare, neque, quid sequendum, videre poterant. Sed, cum singularis illa in hominum animis perite tractandis & versandis Hieronymi suauitas & vis salutaria per colloquia sæpius accessisset, [& colloquiis accensi,] tandem eius instituti humilitatem multo potiorem honorum titulis duxere, &, humana gloria præ cælestis desiderio abiecta, ad paupertatem & Crucem tamquam ad portum salutis confugere omnino decreuerunt. Itaque ab Hieronymo in pauperum Iesu Christi disciplinam sunt admissi: [eius institutum amplectuntur,] multo certe nobiliores & illustriores, hoc edito inter suos ciues Christianæ humilitatis & abiectionis exemplo, quam antea genere aut opibus. Multorum corda pupugit ad pietatem, rarum & insolens exemplum. Tam illustria vero Christianæ pietatis exordia, maiora semper sunt subsecuta in vtroque incrementa, quorum aliqua seorsim hic breuiter recensenda.

[29] Ac, vt primum de Angelo Marco dicamus, Hic præ ceteris videtur fuisse Hieronymo carus, [Angelus Marcus,] consiliorum videlicet particeps, & peregrinationum comes; ab epistolis etiam, nam adhuc nonnullæ apud nos asseruantur litteræ Angeli Marci charactere exaratæ, [illi ab epistolis,] & Hieronymi manu proprij nominis chirographosubsignatæ. Quo loco mihi venit in mentem cogitare plurimi semper inter ceteros Angelum Marcum ab Hieronymo fieri consueuisse, quod supernæ lucis beneficio doctus præsagiret animo, quam generosum Ducem nascenti suæ Congregationi pararet Dominus, cuius aliquando virtute sustineri, imperio regi, studio & opera ad instituti perennitatem stabiliri, denique Religionis etiam nomine decorari deberet. Et certe hic vnus a Domino delectus maxime videtur ad ea pietatis opera absoluenda & perficienda, [eo mortuo nutantes confirmat,] quæ Hieronymus præpropera morte abiens, inchoata reliquerat. Primum enim sub obitum Hieronymi cum animo nutarent permulti, & ab instituto resilire meditarentur, Angeli Marci opera & auctoritate sunt in bene cœptis confirmati.

[30] Deinde, cum multa in operum progressione socij experirentur aduersa, oppugnatoresque non deessent, qui auctoritate & potentia plurimum negotij & molestiæ in vinea Domini strenue desudantibus exhiberent, in eam sententiam itum est ab omnibus, Angelo Marco referente, vt curarent Pontificia auctoritate Congregationem muniri, [priuilegia Congregationi impetrat] licereque illi per Sedem Apostolicam sua obire munera, frustra contrauitente oppugnatorum audacia. Ad eam rem allegatusest Romam idem Angelus Marcus: neque potuit maiore studio, quam is fecit, communis caussa suscipi; siquidem ita sedulo & prudenter rem cum Summo Pontifice transegit, qui tum erat e Farnesia gente Paulus Tertius, [a Paulo III] vt datis litteris Apostolicis anno præteriti seculi quadragesimo, pridie nonas Iunij, plurima in Congregationem contulerit ornamenta. [anno 1540,] Litterarum diploma adhuc apud nos in tabulario asseruatur; earum vero exemplum primum occurrit in Religionis Bullario, non ita pridem nostrorum Superiorum iussu typis excuso. [a Pio IV anno 1563 confirmata.] Eiusdem generis etiam litteræ sunt postea a Pio Quarto anno sexagesimo tertio, sexto Kalendas Iunij impetratæ, sed prioribus gratiis & priuilegiis longe ampliores.

[31] Verum his rebus minime contentus Angelus Marcus, qui toto pectore confirmandæ Congregationis negotium suscepisset, cœpit tandem de eadem per Summum Pontificem in Religiosorum Ordinum album referenda, & in consequentes propaganda posteritates, certisque vincienda legibus, serio & studiose agere. Non tam suo ipsius consilio permotus, quam defuncti Hieronymi, cuius ille sensum & mentem cognitam habebat: sed in hoc magis opportunum tēpus dissimulandum, & protrahendum negotium iudicauerat.Igitur in deliberationem re cum aliis Patribus sæpius vocata, ne in tam graui consultatione proprio fallerentur sensu, rem totam cum Domino transigere, & per orationes ac sacrificia aliasque corporis afflictationes Diuinam voluntatē explorare statuunt. Quare per multos dies orationibus & sacrificiis institere vniuersi, quibus vota, ieiunia, [Præmissis precibus,] acerbaque alia corporum supplicia non pauca addidere: per externos etiam pios & religiosos Sacerdotes plura sacra in eamdem rem sunt curata: [pœnisq; assumptis,] tum satis diu & spiritualium exercitiorum vsu, & perseuerantis inediæ rigore, cælesti Numine propitiato, tandem de re proposita communi voto deliberant; vt quando, Hieronymo nimis mature erepto, & nondum Religionis ordine canonice instituto, Congregatio angustis paucorum hominum vitæ spatiis terminata, facile interitura videretur, [post seriam deliberationem] quod scilicet permulti & litterarum studiis, & moribus probe exculti, nulloque obligationis vinculo in Congregatione adstricti, vel aliis Religionum ordinibus passim nomina darent, vel ad pinguia in sæculo sacerdotia, aliasque dignitates dilaberentur, hoc etiam postremum, ad egregia Hieronymi cœpta absoluenda, procurarent, vt Apostolica auctoritate inter sacros Religionum Ordines Somaschensis Congregatio referretur: quo perpetui ad posteros tantorum laborum & operum fructus manarent, & iterum Domino benedicente,copiosius in Ecclesiæ vinea ad Dei gloriam & animarum salutem maturescerent. Negotij feliciter perficiendi spem maxime faciebat, quod Romæ cum Sanctissimo Pontifice Pio Quinto tractanda res erat, Patrum Congregationis olim perstudioso, [Congregatione ea] necnon Hieronymi memoriæ impense addicto, quocum egerat sæpius. Igitur e Patribus cura gerendæ rei demandata est Aloysio Boldonio Papiensi homini diuinis humanisque litteris exculto, [Ordinibus religiosis annumerata a Pio V] & tunc in Florentissimo Ticinensi gymnasio græcas litteras profitenti; qui Romā profectus, ad eo felici euentu breui negotium confecit, vt Summus Pontifex anno millesimo quingentesimo sexagesimo octauo, octauo Idus Decembris, [anno 1568,] ipso S. Nicolai natali die, publico diplomate dato, vniuersa approbatæ Religionis iura Somaschensi Congregationi benigne contulerit, addito insuper honorifico tum Hieronymi, tum Patrum Elogio.

[32] Sanctæ Sedis Apostolicæ, confirmatione impetrata, sequens annus sexagesimus nonus Diuina benignitate plane felix & faustus natalis illuxit Religioni, [& emissa anno 1569 professione,] emissis scilicet a sex e primis illis Patribus solenni rituprofessionis votis tertio Kalendas Maij, S. Petro Martyri, & Catharinæ Senensi sacro die, Mediolani, in ipso Diui Martini Sacello; Derthonensi Antistite Cæsare Gambara, nobili Brixiensi Comite, atque Senatore Regio Ducatus Mediolani ipsa vota, ex Apostolicarum litterarum præscripto, recipiente. His actis a Patribus illis de Generali eligendo statim itum in vota, communique suffragiorum assensu, Angelus Marcus primus Religionis Præpositus Generalis est renunciatus, [eligitur 1 Generalis:] nemine, præter ipsum, dissentiente, integroque triennio Religionem administrauit. Nam vltra ne liceret eam supremam dignitatem prorogare, diplomate Pontificio cautum erat. Huius tum præclare gesta in eo magistratu, tum illustria virtutum exempla toto consequenti vitæ cursu edita, cum ad historiam Religionis pertineant, ea vniuersa ad illius scriptorem integra reiicio; hic solum felicem eius mortem ad totius vitæ specimen breuiter attingam.

[33] Solenne erat Angelo Marco quotidie e codice horario statam diei psalmodiam in genua prouoluto reddere, [addictus orationi,] diutius rerum cælestium commentationi vacare, tum rem sacram peragere, in quo ministerio adeo intimo pietatis sensu afficiebatur, vt inter orationum, & sacrificiorum vota nihil æque a Domino suppliciter & enixe contenderet, quam vt supremo etiam vitæ die liceret sibi immaculatam hostiam illam immolare. Vel supra vota satis est hominis pietati a Diuina bonitate factum; orandi enim & sacræ rei agendæ percupido, vel ipsa iam aduentante morte, licuit & sancto sacrificio & orationi vacare. Nam, vrgente vi morbi, iam morti vicino ita Diuina virtute auctæ sunt vires, [ægervltimo die vitæ celebrat sacrum,] vt ipso die, quo extinctus est, & commode lecto surgere, & inusitata animi pietate & vberrimo fletu sacrum peragere potuerit; vt insuetus ille sacrificantis ardor & pietatis sensus non obscura præsagitio, si animaduerteretur, imminentis obitus esse posset. Post obita rite diuina, viribus iterum destitutus, lecto decubuit: cumque Angelus Cerrus tum Mediolani & medendi peritia & genere admodum nobilis ægrum inuisisset, & venarum pulsu explorato, morbi grauitatem deprehendisset, iussit ægrotanti perpetuo adesse vigiles, qui in omnem euentum parati, ægrum diem noctemque custodirent. Proxima sequenti luce sacer instabat dies: [audit confessiones suorum,] itaque vesperi de more vt familiæ confitenti aures daret, consedit; quippe ita domesticis omnibus paterna illa sua caritate & mansuetudine carus erat, vt ei multo libentius, quamquam Superiori domus, cordis arcana detegerent, & intimas conscientiæ latebras animorumque maculas confessione aperirent, quam Sacerdotibus ad id assignatis. Cum autem numerosæ familiæ Confessionibus excipiendis, nimis defatigati videretur: erant, qui precarentur, vtin sequensmatutinum tempus reliquos reiiceret, quibus ille in hæc verba, hilari vultu & præsenti animo, respondit: Nunc accedite, filij, mane enim haud licebit. Quam vocem prædictionis vim habuisse non multo post innotuit, [de nocte ad templum abiturus,] cum denunciationi respondit euentus, licet tunc minime animaduersa, cum nullus supremum casum tam proxime impendentem suspicaretur.

[34] Sed alta iam nocte, iis etiam, qui custodiæ gratia aderant, quieti traditis, sensim, ne cuiusquam sōnum interturbaret, lecto consurgens, vesteque indutus ad ecclesiam, quæ vix a Patris cubiculo aberat, discessit, ibi scilicet vitæ spiritum redditurus, vbi sanctæ professionis & religionis spiritum antea hauserat; sed, cum fores clauibus obseratas offendisset, vehementer indoluit ingemuitque, & ad proximum oratorium diuertit, vbi nixus genibus, ad momentum illud æternitatis arbitrum oratione se comparat, aduenientique Domino paratus occurrere studet; & aliquamdiu supplicando ducta mora, manu scabellum, cui inhærebat, graui ictu quatiens, quasi migrationis dato signo, irreuocabilem illam supremæ rei clausulam, [in oratorio moritur.] vt erat in genua prostratus, & in preces effusus (egregiis sane suæ salutis indiciis) consummauit. Eo ictu a somno exciti excubitores,vbi Patrem lecto & cubiculo exisse comperiunt, accurrunt ad proximum oratorium, vnde strepitus insonuerat, ibique genibus & scabello innixum, iamque extinctum deprehendunt. Tam repentino inopinati casus euentu consternatos vox & sensus, peneque spiritus defecit; sed nouum pietatis sensum & admirationis voces addidit ipsum mortis genus, quo Pater extinctus est. Vt enim decebat vere religiosum virum & familiæ præsidem, aliis somno deditis, ipse orans animam egit. Ea res postera luce a Scipione Albano, qui primus rem litteris consignauit, funerique interfuit, imo præfuit & duxit, ad S. Carolum delata, cui Pateræque notus ac carus erat, etsi tanti viri amissione admodum indoluit, mirifice tamē tam pio mortis genere, defuncto gratulari visus est. Quam migrationem admirabiliorem apud me reddunt duo illa; alterum, quod eam præsenserit ac prædixerit; alterum, quod eam precibus impetratam non leuis coniectura confirmet. Hic ipse Angelus Hieronymi vitam egregio volumine conscripsisse fertur, quod opus si ad nos peruenisset, vel me hoc scriptionis onere leuasset, vel certe multo plura & maiora ad scribendum attulisset.

CAPVT IX
De Vincentio Gambarana.

[35] Vincentius ab Hieronymi obitu, reliquam fere ætatem omnem Bergomi orphanorum, puellarumque regimini præpositus exegit, [Vincentius Gambarana] tanta vitæ innocentia & Christianæ pietatis laude florens; [instar Sāncti habetur,] vt eum Bergomēses tamquam virum sanctum omnino suspicerent, multaque ab eo passim extra vires modumque naturæ ægris corporibus adiumenta afferri narrarent, quæ haud dubiam hominis sanctitatem testarentur, quale fuit illud, quod subiiciam. In S. Alexandri æde quemdam intuitus altero tantum genu inflexo, sacro interesse, ratus id communis irreuerentiæ vitio fieri, hominem modeste admonuit, vt in tanti sacrificij honorem alterum etiam inflecteret, multum dedecere Christianum, ita rei sacræ adesse: ille reiecto pallio, genuque detecto, ostendit id non vitio, sed infirmitate fieri; adeo morbi vi offenso neruo, vt frustra illud inflectere conaretur. Pater, hominis ægritudinem miseratus, magna fide plenus, Deo interiore animi affectu ægrum commendat, manuque in formam Crucis ducta, [genu male affectum,]infirmam partem obsignat, & inter signandum blande subiicit: Atqui ne vereare, frater, cum sacro adstas sacrificio, omnino deponere & hoc genu, [signo Crucis sanat, vt inflecti posset sub Missam:] etiamsi læsum; id enim vtique Deo libitum. Cumque ille experiri vellet, num succederet, plane sensit morbū omnem abscessisse, recteque postea semper eo genu conualuit. Vincentius vero domum reuersus, totius familiæ preces, ad gratias Domino referendas, auxilio sibi deposcit, quod scilicet piorum pauperum orationibus (vt ille aiebat) debili Dominus reddidisset sanitatem: ita videlicet auctore & magistro Hieronymo, omnem præclari operis laudem in alios referre didicerat.

[36] Multa præterea passim tum ægris, tum sanis, & animi & corporis subsidia præstitit, quibus indies de eius sanctitate concepta opinio mirifice augebatur, [moritur cū magna sanctitatis fama,] donec tandem, quam apud omnes constans & singularis floruerit, obitus ipse indicauit, cuius per vrbem vix euulgata fama, ingētem exciuit ciuium multitudinem, qui ad eius pedes vel manus osculabundi, magna cum religione & lacrymis, dulcique sensu pietatis, sese abiiciebant, permulti ad manus, aut vestium contactus rosaria & coronas proferebant. Sed & ipsum funus, quæque funeris apparatum sunt subsecuta, clarius, quam egregia sanctitatis opinione decesserit, confirmarunt.Nam pauperrimi Sacerdotis funebris pompa tam solenni apparatu est instructa, vt Clerus tum regularis tum secularis, ne a domesticis quidem requisitus, adfuerit frequentissimus cum facibus, cereisque ardentibus, [solenni pōpa Cleri populiq; sepelitur, in æde S. Dominici,] ad eius cohonestandas exequias: feretrum eleganter exornatum subuectabant certatim nobilium colla, maxima funalium ac luminum copia prosequente; nihil enim ad pompæ speciem, quam maxime fieri posset, augendam, piorum ciuium caritas, & in Patrem amor desiderari voluit. Procedente vero funere, peracerba omnium exaudiebatur querela, ingens mœror, vberrimus fletus. Cum autem domi nullus esset sepulturæ locus, quando priuatum sacellum domesticis tātum sacrificiis & familiæ commodo inseruiret, in ædē Diui Dominici Fratrum Predicatorum, cadauer est illatum (erat enim Vincentius eius cœnobij Patribus vnice carus) ab solutisque de more Ecclesiæ supplicationibus non sine cantu musicoque concentu, peculiari in loculo conditum est, quo a ceteris discretum, ad posterorum venerationem facilius seruaretur, tam densa interim multitudine & frequenti populo ad oscula & contactum manus aut vestium tum maxime conuolante, vix vt humando corpori amplissimo in templo locum daretur. Placuit Magistro Fratri Paulo in eodem cœnobio tum Lectori, Patris sepulchrum hoc simplici pioque epigrāmate exornare; cuius postea exemplum nuper Bergomi inter antiquiora pij loci Diui Martini scripturarum monumenta nactus, hic iisdem omnino verbis subiicere visum est. Sic autem habet:

[37] Vincentius ex Comitibus Gambaranis Papiensis, Sacerdos, [epitaphio honoratur:] cum in huius seculi bonis magnus esset, Christi Iesu pauperiem secutus, in humili societate Patrum Somaschæ, orphanorum ministerio se totum dedit: vbi qualibet virtute Christiana excellens, ceu fulgentissimum sidus, e mundo sublatus, pios quosque mœstissimos dereliquit. Dormiuit vir optimus Bergomi in Domino, quinto Cal. Iulij MDLXI.

Aliquot viri nobiles, & Religiosi orphanorum tutores propriis sumptibus, tumulo erecto, nobile quoque funus peregerunt.

[38] Sed & hoc non omittendum, enixe complures curasse, [reliquiæ asseruantur,] vt e paupere supellectile, quæ pio viro vsui fuerat, sibi quidpiam impetrarent, tamquam sacrum pignus asseruandum: sed admodum paucis e recula mos geri potuit. Vidimus non multis abhinc annis Bergomi apud Franciscum Pesantium pium senem Vincentij cyatum, quo ad potum vtebatur, theca coriacea inclusum, religiose adhuc custodiri, qui etiam se Vincentijprecibus multis in rebus passim adiuuari testatur. Cum vero multis post eius obitum mensibus Diui Dominici templum demoliri necesse fuerit, [corpus reperitur integrum,] quo ciuitas ad securiorem arcis formam accommodaretur, alioque deferrentur mortuorum cadauera. Vincentij corpus integrum repertum est, cælestem ex vrna inhalans odoris suauitatem. Cumque S. Dominici moniales Patrem ad se deferri enixe curarent cum aliis eiusdem ordinis Fratribus, [expetitur a pluribus,] obstitere S. Alexandri Sacerdotes; qui locum intra parœciæ fines asserentes, ecclesiam parochialem suo iure, eoque pignore minime spoliandam contendebant: & post aliquam iuris disceptationem S. Alexandri ecclesiæ corpus est ab Episcopo adiudicatum: [trāsfertur ad S. Alexandri tēplum,] eaque occasione refricata quasi Patris memoria, excitata iterum est ad funus & pietatem magna ciuium multitudo, & non sine pompa ad S. Alexandri conditum: donec tandem Patrum opera & studio recuperatum pignus Somascham est delatum, [inde Somascham.] & Magistro suo Hieronymo appositum.

CAPVT X
Lectis nouis comitibus, Somascham redit.

[39] Sed ad Hieronymum redeamus, qui anno iam vertente, cum solennioris conuentus tempus appeteret, [Hieronymus Papia abit Mediolanum,] Angelo Marco & Vincentio comitibus Papia discessit: abeuntem multorum desideria & lacrymæ sunt prosecutæ. Mediolani paucis diebus commoratus, aliisque sociis vocatis, pio ac nobili comitatu auctus, Somascham contendit. Mediolano autem discedens, Meratum (oppidum est Brigantij montis) recta hospitij gratia diuertebat, [inde Meratum,] vbi cum illum multi hospitio sibi coniungere expeterent, vincebat tamen competitores omnes beneuolentiæ studiis & caritatis ardore Franciscus Albanus, qui Christianæ hospitalitatis partes adeo explebat abunde, vt ad cum properans Hieronymus, [exceptum a Franc. Albano] comitibus dicere soleret: Ad Abrahamum nostrum diuertamus, quando nihil illi carius accidere potest, nosque adeo hilari vultu & liberali opera excipit. Quæ postea Francisci in Hieronymum eiusque disciplinæ alumnos Christiana caritas, ad posteros etiam Albanæ familiæ transmissa est. Vt enim ceteros taceam, eiusdem Francisci nepotem, [patruo Scipionis vitæ scriptoris:] suarum laudum præconem habuit Hieronymus Scipionem Albanum, qui ex nobili illorum ordine, quos Protonotarios Apostolicosappellamus, sacræ Theologiæ laurea donatus, & Scalensis Ecclesiæ Mediolani Canonicus, piam Hieronymi memoriam veneratus, ætate iam graui, eius vitam breui, sed admodum graui commentario est prosecutus, quem viginti abhinc annis Mediolani excusum euulgauit.

[40] Somascham reuersus Hieronymus mirifice vniuersos exhilarauit, [Somaschæ conuentum publicum habet.] ingenti ipse vicissim gaudio perfusus Cumque per id tempus eo etiam reliqui primæ auctoritatis Paties conuenissent, fusis de more ad Deum precibus, habitaque ab Hieronymo in publico conuentu, suo illo dicendi ardore, exhortatione, in communem deliberationem sunt vocata, quæ ad publicam rem facerent. Sed quid præcipue eo anno constitutum, ne diuinare quidem nobis licet: adeo confusam & mutilam harum rerum seriem vetusta autographa nobis tradunt. Libet tamen hic ad ipsam Somaschensem domum, Hieronymique familiam iterum oculos conuertere, [iuniorum animos accendit,] quam numero iuxta & virtute in dies augeri curabat: vnde currentes per se nouos alumnos, Angelum Marcum præsertim & Vincentium, acrius ad Christi vestigia incitabat, vrgebatque ad maiora, ostentato sæpe veteranis ad solatium pariter & incitamentum eximio nouorum militum ardore, & proficiendi studio. Aderant tunc Somaschæ, in numerosa valde familia permulti, non minus eruditionislaude quam generis nobilitate præstantes, sed multo certe, quam terrena gloria, Christianæ humilitatis luce magis conspicui, & virtutum splendore suspiciendi. Quam gratum Superis hominibusque iucundum spectaculum & admiratione plenum fuisse dicemus, [præit in virtutum exercitio,] in corruptissimis illius æui temporibus, Patricium Venetum intueri vitæ sanctitate excellentem, rudi tritoque vestitu ac prope rusticano indutum, frequenti cum illustrium virorum comitatu, non modo Diuinæ legis imperata toto pectore capessere, sed ardua etiam priscæ pietatis studia colere, dura paupertatis incommoda perferre, Crucis Christi probra maiore animi ardore prosequi, quam reliqui mortalium perditissimi fluxas voluptates consectentur?

[41] [subditos regit in summa status varietate] In eadem vero familia cum diuersa cernerentur ingenia, gradus, ætates, animi dotes, ac nationes; aliorum enim florentem iuuentutem egregia naturæ dona commendabant; multorum constans ætas exquisitis litteris, & laurea etiam Doctoratus ornabatur; aliorum sine litteris sola vitæ probitas erat in pretio; nonnullorum cana & fere extrema vitæ pars eximia prudentia erat verenda; Sacerdotio permulti erant insigniti, alij non item; tamen cum essent ex tanta varietate permixti, summa tranquillitate concordissimeviuebant, & pacatissime regebantur. Quid hic vero operum exercitia & illorum labores exequar? quos satis constat adeo in quotidianis fere agriculturæ operibus pauperum caussa desudare solitos, [valde concordes,] vt ipsos plane agricolas laborum assiduitate vincerent ac superarent? [diligentes,] Verbis autem non satis assequi possem in tanta operum contentione quotidianos nouæ familiæ, cum in omni varietate virtutum, [virtutum exercendarum studiosos:] tum in caritate erga Deum & proximos, tum in sui despectione & abiectione progressus: siquidem, Hieronymo præsente & vrgente, feruebant adeo in dies apud eos virtutum omnium studia, vt in illorum victu & moribus expressa quædam Apostolicæ religionis facies emicare videretur.

[42] Cum vero multa interdum eleemosynæ gratia offerrentur, admodum pauca admittebat Hieronymus, cetera pauperibus abunde dispertiens: [eleemosynas pauperibus distribuit:] siue quod abundare, siue quod suis ad meritum & pietatem emendicandi laborem, vltro delatis eleemosynis, præripi nollet: atqui extremæ plerumque eleemosynarum paucitati, cibariorumque omnium penuriæ & caritati, par etiam erat in Dei seruis patientiæ vis, patiendi ardor, & pœnitentiæ cupiditas. [suos ad varia loca mittit.] Censebantur tunc in ea domo capita supra sexaginta, indeque vel ad ordienda noua loca, vel ad cœpta adiuuanda, multiplicemque messis varietatem, pro re nata ab Hieronymo mittebantur: e sanctæ contemplationis sinu ac solitudinis tranquillitate in apertum actionis campum, ac proximorum animæ & corporis commoda procuranda, exire iubebantur.

CAPVT XI
Nouo domicilio in arce Somaschensi constituto, ardentius pietatis studia colit.

[43] Cvm vero apud multos propagaretur quotidie magis salutaris disciplinæ nomen & fructus, & opinio famaque probitatis plurimis parta documentis, semper nouis augeretur virtutum experimentis; complures Somascham ad id pietatis spectaculum, & Christianæ probitatis officinam oculis contuendam & vsu ipso degustandam, [Somaschā] non modico itineris interuallo conuolabant: alij etiam mirifica virtutum fragrantia illecti, ad hos confluentes, se suaque omnia in eamdem vitæ societatem conferebant; vt Hieronymus ad noui domicilij molitionem animum adiicere fueritcoactus: siue quod domesticorum numerum cum dies ipsa progrediens duplicasset, [variis accedentium colloquiis distracta,] multis iam capitibus aucta familia ampliores postulabat ædes; siue quod, affluenti multorum concursu, nimium frequentari habitationem cerneret. Vt enim Christiana pietate admittebat eos iuuabatque, quoad posset, qui vel ad impetranda apud Deum suffragia accederent, vel vt de rebus diuinis illos consulerent, aut Patrum monitis & suaui alloquio aliquod ægrotanti animo leuamentum quærerent; ita permolestus illi erat creber admodum & nimium frequens aliorum accessus, qui vel graui & pia Patrum consuetudine illecti, ad fallendum tempus sæpius ædes frequentabant, vel quadam, vti dixi, sanctitatis fama permoti, oculos & animum præsenti spectaculo tantum pascere cupiebant: quorum accessum idcirco non admodum probabat, quod singulis pene horis adeo amicam interturbarent sibi & ceteris quietem orationis, vel consueta in alios caritatis officia impedirent. Adde, quod solidæ humilitatis Magister, etsi non mediocrem de Patrum probitate & integritate famam, longe lateque diffusam, ad vnius Dei laudem referret: sibi tamen aut aliis vanitatis periculum creari externorum concursu nolebat, quorum aspectus blande admitteretur, & laudantium voces aliquo cuminanis gloriæ periculo exciperentur.

[44] Quare abrumpenda abiiciendaque omnia dicebat, quorum in voluptate & consuetudine aliquid ad perfectæ vitæ rationem impedimenti refideret, vel periculi timeretur. Per speciem igitur laxandi ædes, vtrique incommodo statuit occurrere, & nouum domicilium alibi curare, bonamque familiæ partem eo transferre: qua de re solicitus, oculum primo proximæ arci Somaschæ, totique valli imminenti adiecit. Abest hæc Somascha ad milliare, vel eo amplius, quod totum alto difficilique accessu consumitur, ingenio loci atque natura adeo munita, vt non facta, sed plane nata arx videatur, [in arce Somaschēsi] quæ inexpugnabilis cuiusque numeros expleat. Valli enim Adduæque imminentes partes altissima præcipitia tuentur, alia latera inuia montium iuga muniunt: inde vero missilibus & tormentorum globis petitiones commodissimæ, siue in Adduam, siue in subiectos pagos & villas: [tum diruta,] sed tunc omni ædificiorum mole diruta, & æquata solo, omnibus peruia apertaque iacebat. Inter ruinas exigui sacelli vestigia Diuo Ambrosio dicati visebantur. [nouum domicilium per suos extruit,] Opportumus suæ illorumque stationi visus est locus, quod in summo æqua planities late patens, veterisque ædificij signa nouis ædibus extruendis sese offerrent. Saxea igitur in arce cellulise vili rudique materia vtcumque dispositis, & sacello in primis Diuo Ambrosio veteri Patrono instaurato, breui rude & impolitum opus, magnis sane Hieronymi & aliorum laboribus, stetit: [& cisternā in saxo excauat:] quando non fabri operæue frequentes accersitæ, non pecunia in sumptus erogata, sed opus ipsi per se magna ex parte struere, materiam e siluis suis manibus cȩdere, humeris conuehere, saxa & cæmenta comportare, & qua poterant arte, singula componere, vno Hieronymo fabrilem, lignariam, cæmentariam, & quamcunque vsus coëgisset, artem non inepte exercente. Sed cum ceteræ fere opportunitates ad pauperum commodum suppeterent, vna aquæ potabilis copia desiderabatur, ad quam suppeditandam, iubet Hieronymus cisternam sub ipsum sacelli locum altæ admodum profunditatis iustæque latitudinis ad aquilegium in saxo excauari. Difficile vero omnino apparebat pluuiali aqua dumtaxat, e tam angustis ædibus collecta, aut excisæ concauitati, aut degentium necessitati satisfacere. Sed euentu plane admiratione digno, aliunde Diuina prouidentia indigentiæ occurrit abunde: siquidem in ipsam cisternam subita pellucidæ aquæ vis & ad potum apprime gratæ, non quidem pluuio cælo collectæ, sed occultisterrȩ venis deriuatæ, influxit indeficienti ad hanc vsque diem copia.

[45] Spectabatur iam ædificium rudi vilique schemate absolutum, sed cælestium virtutum splendore illustre. Eo igitur recepti vna cum Hieronymo e Patribus permulti, sanctæ pietatis studia maxime auxere, Sacerdoti quotidie eo in sacello sacris operanti summa cum pietate aderant, [in magna abstinētia degit,] longiores ardentioresque in preces sese dabant, tum psalmodiæ & rerum spiritualium inter se collationi sua spatia tribuebant, magna in primis victus austeritate vsi: ad corporis enim refectionem, statis horis imbricis sonitu aduocati, vili agrestique ciborum genere famem, frigida fere sitim mitigabant, [potu aquæ contentus:] enitente in primis aspera Hieronymi abstinentia, qui præter panem & aquam nihil ferme consueuerat ad quotidianum victum adhibere. Quod tam difficile ieiunium ac pene incredibilem abstinentiam vix aliquando postea remisit: certe aquæ potum numquam omisit, licet magnam initio difficultatem, magno cum naturæ fastidio se expertum fateretur, vt huiusmodi potioni dumtaxat delicatum assuesceret stomachum: sed Diuina gratia bene iuuante, constante ille voluntate assiduoque vsu omnem peruicit obluctantis naturæ vim, postremisque vitæ annis frigidam solum ad potum vsurpauit.

[46] Quoniam vero diuinæ humanæque caritatisstudia perpetuo se inuicem excipientium officiorum cursu ita temperare consueuerat, vt neque diuinum studium ipsum redderet proximorum & pauperum præsertim negligentem; neque horum cura a perpetuo cum Deo familiaritatis cursu auerteret; ad orphanos etiam eo transferendos animum adiecit: quo facilius, post sancta Mariæ otia, ad solita Marthæ ministeria se conferret. Vno igitur arcis fastigio Patrum domicilio occupato, remotiorem venatur pauperibus sedem, quam breui sibi illisque percommodam est nactus. Qua enim Adduam versus protenditur arx, non continenti excurrit tractu, [ædes orphanorum construit,] sed quasi duas in partes saxea moles distinguitur, iustaque spatij intercapedine duæ rupes illæ dissociantur. Sed incultus erat omnino locus dumetis, spinis, virgultisque obsitus; visus tamen Hieronymo ad rem idoneus, quod inter prominentia ingentium rupium saxa, ad domicilium construendum, interiecta appareret satis lata, quam dixi, intercapedinis area. Itaque succidendis extirpandisque arbustis, loco purgando, manus omnium primus admouit Hieronymus, rudera permulta mutilemque materiem suis extulit humeris; tum, repurgata area, æquato solo, egesta terra, scrobibusque actis, posita sunt fundamenta, ducti parietes, impositum tandem fastigium; vt eodem, quo antea Hieronymi labore & industria, breui domuncula pauperibus excipiendis peridonea steterit. Quibuscum fere degebat, consuetis laboribus & exercitiis occupatus, hic eorum morbis medebatur, hic de rebus diuinis eos instruebat, hic artium exercitia edoceri curabat: & si quando ad Patres in arcis fastigio sese conferebat, [portū suæ quietis & orationis appellat:] vel Somaschæ degentes inuisebat, aut circumiecta loca catechismi institutione lustraret; hilaris ad exiguam illam orphanorum vallem tamquam in quietis & orationis portum redibat: ita enim locum appellabant, quod inter summos arcis vertices humiliori depressiorique loco concludatur: estque etiam hodie illi vulgo exiguæ vallis nomen, Vallettam vocant.

[47] Illud vero omni admiratione dignum non prætermittendum, quod hic accidisse tradiderunt, & qui rem oculis eo tempore vsurparunt, & qui ab eisdem certa narratione acceperunt: eo scilicet in loco cum aquæ inopia maxime fuisse Hieronymo obluctandum, quæ ad nullum prorsus suppetebat vsum, neque vnde colligi, aut hauriri posset, omnino apparebat. Sed admirabilis plane Diuinæ bonitatis vis indigentibus affuit, siquidem nouo & ad eum diem (quod quidem sciripossit) eo in loco inusitato euentu, ex alta montis rupe ipsoque saxo erumpente aqua, [aqua colligitur ex rupe stillans:] & sensim gutta iugiter perstillante, subiectoque vase collecta, abunde in omnes vsus & cibi & potus & ablutionum suppetebat. Ad annos permultos integrum stetit post Hieronymum domicilium, donec & vetustate & assiduis imbribus ruente primum fastigio, [ædificium collapsum] dissolutaque contignatione, & parietum ceterorum compage delapsa atque disiecta, nemine penitus reficiente, corruit vniuersum. Sed proximis annis Patris Bartholomæi Brocchi, [restauratur,] Somaschensis domus Præpositi, singulari pietate & industria iterum repurgato loco, ducto muro, instauratoque ædificio, cœpit pristina religio longo veluti postliminio veteri suo loco restitui.

CAPVT XII
Venetias reuertitur.

[48] Qvintus iam annus ferme appetebat a Hieronymi discessu Venetiis, quod totum tempus in Gallia Cisalpina, multis rebus e communi animarum salute Deique gloria præclare gerendis, impenderat; cum Venetæ reuersionis, & videndæ patriæ occasionemquædam pietatis opera attulere: quæ iamdiu inchoata parentis opem, qua perficerentur, postulabant. Sed & ipsum visitationis tempus Hieronymi reuersionem vrgebat: [Visitat domicilia a se extructa:] nam piæ institutionis propagandæ consilium ne alicubi in sodalium pectoribus congelaret, vel obiectæ difficultates bene cœpta retardarent, certam anni partem locorum visitationi destinarat, quam pedes semper obibat. Cum igitur modo ex Insubriæ locis rediret, alia etiam in Veneta ditione posita aliquando reuisere statuit: licet enim domus illas periti & integri moderarentur administri, ad vniuersa tamen amolienda quæ suborirentur incommoda, eius præsentia permagni erat momenti: quin etiam extra ipsum tempus visitationis si quid vspiam priuati negotij accidisset, in quo præsens ipse vtilem operam præstare posset, eo subinde accitus impigre se conferebat. Quare locum etiam ceteris antiquiorem ex longo annorum interuallo reuisurus, in viam se dat.

[49] Venetias vt appulit, quam ingenti animorum gaudio, & quam multis officiorum obsequiis sit exceptus, quippe iam sanctitatis fama & multorum operum gloria inclytus, [Venetiis magno cū gaudio excipitur:] silentio facilius, quam oratione consequi possum: sed non minori forte lætitia & ipse perfusus ex eius loci inspectione, qui veluti primus laborum suorum fructus & industriæ fœtus ei maxime semper cordi fuit: quo in loco tam affinium quam amicorumomnium nobili hospitio constanter recusato, veteri sua consuetudine inter Christi pauperes esse voluit, vbi omnia vidit summa cum voluptate meliora esse facta, familiam inprimis, quam ipse abiens reliquerat, multo maiorem, accessione videlicet tum puerorum tum operarum non exigua. Ibi aggressus vniuersa de more recognoscere, colloquium cum vnoquoque instituebat: [rationem a singulis exigit,] de animæ corporisque rebus edoceri, de totius familiæ regimine cōmonefieri volebat; idque singillatim & remotis arbitris, quo liberior omnibus animi sensa depromendi facultas esset: quæ dicerentur, attente & diligenter excipiebat; metu vel verecundia, inter loquendum forte hæsitanti, oris & vultus hilaritas, tum blanda subinde interpellatio animos ad dicendum addebat. Si quid vero vel ad communem familiæ gubernationem, vel ad priuata cuiusquam commoda, sua opera procurandum aut constituendum erat, id totum prudenter & opportune præstabat: [omnes exhilarat:] nec fere quisquam erat tristi contractoque animo ad Hieronymum accedens, qui depulso mœrore disiectaque tristitiæ nebula, hilaris & lætus ab eius colloquio non rediret.

[50] Sed cum domi rebus omnibus prudentia & diligentiapari prospiceret, foris etiam non tenui elaborabat prouentu: frequentissimi ad hominem confluebant, [externos ad virtutē excitat,] sed magno etiam animorum commodo reportato discedebant: adeo enim vberes cælestis disciplinæ riuos in omnes deriuabat, vt salutaribus monitis & rerum cælestium ardore complerentur vniuersi. Vnum inter cetera sunt Veneti eo tempore in Hieronymo admirati, quod miseram scilicet perditorum hominum vicem tam acerbo animi sensu indoleret; vt nullam capere quietem, nullo frui commodo posset, donec ab exitiali animæ sopore & longo scelerum veterno sopitos excitasset, & letali noxæ facta medicina, [a peccatis alios abstrahit:] ab inueteratis abstractos flagitiis, ad sanitatem traduxisset: id vero tanto cum animi ardore, & in perditissimos quosque paterno beneuolentiæ & caritatis affectu procurabat; vt id vnum omnibus maxime esset admirationi, vere tum illud oculis cernentibus, quod S. Gregorius aiebat: Qui a vera iustitia compassionem habet. Quam magno successu, quanto animarum prouentu, in hoc opere laborarit, piget hic fusius referre, cum in promptu sit coniectura assequi, si modo Hieronymum satis hucusque nouimus.

[51] Abeunte iam anno discessit, duoque maxime hominis profectionem nobilem reddiderunt atque illustrem; [discedit magno luctu aliorū,]alterum aduentantis suæ mortis vaticinatio, alterum communis omnium fletus & ingens mœror: amico enim illi suo perfamiliari, cuius supra meminimus, eiusque postea Vitæ scriptori, & aliis, iam digrediens aperte significauit, suam ex hac vita migrationem, non multo post hunc Venetiis discessum, subsecuturam: proinde ita valerent, veluti Hieronymum non amplius in hac vita reuisuri. [lib. 2 ca. 5] Nec vana cecidit denunciatio: [mortem imminentem prædicit.] vix enim elapso anno, Somaschæ obiit Hieronymus. Tam ingens vero omnium fletus abeuntem est prosecutus, vt occumbentem verius, quam discedentem flere viderentur, meritoque illud hoc loco vsurpare nobis liceat: Magnus autem fletus factus est omnium: dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri: & deducebant eum ad nauem. [Act. 20.]

CAPVT XIII
Venetiis rediens, mira abstinentiæ documenta edit in itinere.

[52] Qvæ in præsens & proximum sequens caput reiicimus, scio ab aliis tamquam ab Hieronymo gesta, cum primum Venetiis discessit, sexto ab hinc anno recenseri. Sed grauiter turbato sine dubio temporum ordine & historiæ veritate, vt ea fidem faciunt, quæ Pater Euangelista Auratus, olim Præpositus noster Generalis, plane sanctæ memoriæ vir, a Stephano Bertazolo Salodiensi Sacerdote accepta, litteris consignauit, qui vna cum multis aliis hoc tempore fuit Hieronymi in itinere comes, & rerum tunc gestarum inspector. Hic de Hieronymi rebus a Patre Euangelista aliquando Salodij interrogatus, hæc, quæ dicemus, aliaque plura testis oculatus apud eum deposuit, singula scripto excipiente Patre Aurato, quod adhuc apud nos sua manu exaratum asseruatur, vt nulla prorsus mendacij suspicio penes eos residere possit, quibus eximia tanti Patris integritas est nota, & Stephani item optimi Sacerdotis commendata morum probitas. Ita igitur se res habuit. [Veronam transit,] Cum Verona Salodium discedens vix ad Martinianos campos peruenisset, in nobilem plane comitatum incidit; Diuina scilicet prouidentia illustrium virtutum exemplis testes submittente. Salodio enim Veronam Stephanus Bertazolus Salodiensis Sacerdos, Bartholomæus & Ioannes Baptista Scaini fratres paullo ante aduenerant, vt veterem amicum Ioannem Petrum Caraffam, tum apud Matthæum Gibertum Antistitem Veronensem commorantem,Romamque statim discessurum, officij caussa consalutarent, & nescio quid negotij cum eo transigerent, quo mutuæ beneuolentiæ officio persoluto, Salodiensem patriam repetebant. Hos igitur comites casu nactus Hieronymus, pedes subsequebatur equitantes. Sed illi, cum vacuos etiam adducerent equos, iubent vnum Hieronymo admoueri, [equū oblatum recusat:] enixeque rogant, vt conscendat: verum ille gratiis actis, & collaudata comitum humanitate, eo beneficio vti noluit: cumque precibus ardentius vrgeretur, adduci non potuit, vt annueret.

[53] Pischeriam vt ventum est, Cenomanorum oppidum opere, munitione & amœnitate conspicuum, ad Mincij caput inter duas nobilissimas vrbes Mantuam & Veronam, [Pischeriæ,] aliquamdiu subsistunt, siue loci amœnitate illecti, siue itineris fatigatione coacti, & data quiete corporibus, mensam sterni iubent, quæ laute admodum instruitur pretiosioribus piscibus e vicino lacu Benaco allatis: ad septemtrionem enim Mincio, ad meridiem continenti, [relictis lautioribus cibis,] ad occidentem autem solem Pischeria Benaco iungitur, orientem arx nobilissima spectat. Vescebantur alij lautioribus cibis satis naturæ & appetitui indulgentes, Hieronymus in eadem mensa solo pane & aqua contentus, [pane & aqua modice victitat:] nullis conuiuarum officiis, nullis ciborum vel gulæ irritamentisperpelli potuit, vt quidquam aliud ad esum admitteret. Cui cum postremo Stephanus illud tam vulgo protritum quasi per iocum obiiceret, Omnis repletio mala, panis autem pessima; arridens Hieronymus, vtique verum esse dictum respondit in iis, qui plus æquo eo cibo se replerent. Quod certe ab eo longe aberat, qui ne in cibario quidem pane, quidquam de strictis temperantiæ legibus remitteret. A prandio iter repetentes, Salodium perueniunt: [Salodium venit,] apud Bartholomæum inuitatus diuertit Hieronymus.

CAPVT XIV
Acta eius Salodij & Brixiæ.

[54] Non amplius quam tres dies Salodij commoratus est, sed non sine magno cum animorum fructu illustriumque virtutum exemplo, e quibus duo insigniora, quæ ibidem accidisse referuntur, subiiciam. Conuenerant sequenti die apud Bartholomæum Scainum reliqui pridiani itineris comites ad prandium vocati: ille quo amicius nouos hospites exciperet, satis copiosam & lautam instruxerat mensam. Cumque iam accubuissent, & vix primis gustatis epulis, subinde lautiores inferrentur; Hieronymus ita commotus est,vt in lacrymas effusus, eductis ab imo pectore suspiriis, cœperit seipsum grauissime reprehendere; [Apposita lautiore mensa lacrymatur,] ac de præsentis mensæ lautitia grauiter accusare; idque tanto doloris sensu & ardore verborum, vt aliorum etiam lacrymas exciuerit vbertim, qui Hieronymi temperantia vehementer permoti, & ipsi dapibus reiectis, nec dissimulare internum animi sensum, nec coërcere erumpentem fletum potuerunt. Res certe fuit tam admiranda, quam insolita. Hieronymus enim victus licet parcissimus, & abstinentiæ perstudiosus, interdum tamen nobilium & potentium Christi exemplo conuiuia non aspernabatur: vt per eam occasionem, quando ceteræ deessent, viam sibi, ad instillandum eis aliquid de suo spiritu virtuteque, muniret, & se comem blandumque omnibus præbendo, omnes Christo lucrifaceret. Et ante quidem apud alios victitans, appositis ex eiusdem Christi doctrina cibis vti consueuerat: vt permirum fuerit, eo die apud Scainum a lacrymis sibi temperare non potuisse; quin adeo grauiter in abstinentiæ leges peccasse sibi visum, vt remotis dapibus, hospitalis mensæ lautitiam, [triduo pane & aqua contentus:] triduano ieiunio pane & aqua traducto, vindicaret. Præbuit ea res gratum & salutare spectaculum omnibus Hieronymi abstinentiam & religionem admirantibus.

[55] Sed interim, qui cibi & gulæ blandimentis capi non potuit, amœnitate loci & iucunditate plus nimio fere captus est; solitudinis enim cupidissimo arrisit quam maxime tum Salodiensis patriæ, [delectatur lacu Benaco,] tum Benacensis oræ amœna iucunditas, quam haud ingratam arbitror, legenti, futuram, si subiiciatur. Benacus celebris est tota Italia lacus, cuius longitudo ab occasu brumali ad aquilonem triginta passuum millia excurrit, latitudo admodum minor. Cælebs non degit, [amœno ob fluuios influentes,] Sarchæ & Ponalis fluuiorum dignatus connubia; a septemtrione Sarcham, a Borea Ponalim bibit: hic e valle Leudri per auia & abrupta montium in lacum demittitur; ille vero e Nambino monte exortus, perpetuo & sonoro fluminis amne subiectam Randenam vallem scindit & irrigat, donec in Benacum euoluatur. Nec sterile coniugium, nam qua ad meridiem vergit Benacus, Pischeriamque interluit, nobilissimam sobolem Mincium flumen latissimo gurgite ex se fundit, Pischeria ipsa suo in sinu parienti Benaco obstetricis vices persoluente. Permirum autem est, quam multis magnisque hinc inde torrentibus ambiatur, qui ad exiguæ adhuc prolis incrementa nouumque fœtum alendum blande nutricis munia subeuntes, veluti turgidis papillis mammisque perpetuo tumescentibus, nouoslatices vberi vena fundunt. Cassanus e monte Baldo tanta aquarum copia diffluit, vt fluuij nomen apud aliquos inuenerit, fereque pares recensentur, qui eadem ex parte prope Brenzonios & Malsesinenses perenni aquarum fluxu e montibus ruunt: nec inferioris notæ altera ex parte Barbaranus, Bornicus, Brasa, ceterique, qui montes præcipiti cursu & sinuosis flexibus intersecantes in lacum influunt. Altissimæ profunditatis Benacus in medio esse dicitur: reliqua aqua ita perspicua apparet, vt in imo alueo minima quæque pellucide admodum & distincte conspici possint. Sed vt facili amœnaque nauigatione transmittitur, dum nullo agitatur vento; ita violentus & minax, vbi vel tenui tempestate turbari cœpit. [Pl. lib. 32. cap. 11.] Optimorum piscium feracissimus, inter quos Cyprini, carpiones vocant, omnium consensu principes habentur: [abundāte carpionibus;] illustrium conuiuiorum exquisitissima ganea, eruunturque hi solum ex profundis aquarum sinibus, non minori piscantium labore, quam discrimine, cum improuisa, ac subita tempestate lacus concitus, terribili furentique assurgat & intumescat fluctu. Placet hic, quæ de carpionum piscatione Poëta non ignobilis cecinit, adscribere:

Nec carpio captu [Iodocus Berganus in Bena. lib. 4.]
Est facilis, non esca tibi, non farra paranda:
Retibus extrahitur tantum. Sint retia curæ, Hæc bis centenas longa extendantur in vlnas.

Et rursus non multo post hæc eadem subiicit.

Nam carpio sæpe pererrat
In bis centenos (abstrusa cubilia) passus.

Nec absimilia sunt, quæ in eamdem sententiam eodem libro repetit.

Nec vero loca, cuncta lacus sunt commoda votis,
Nate, tuis, vada cum semper mediocria temnat
Carpio, & occulti subeat stabula alta profundi.
Ergo vadis spretis, altum pete.

[56] Sed hæc satis. Benaci ripas inspiciamus in quibus hinc inde ab vtraque parte amœnissima loca & cultissima oliueta spectantur, [& ripu cōsitis arboribus,] quibus horti passim interiecti sunt, odoriferis consiti arboribus Citris, Medicis, Massilicis, Limis, aliisque fragrantiam & odorem reddentibus, felicique prouentu hæ omnes arbores ibi propagantur & adolescunt: [iunctis fontibus,] nec desunt personantes riui & obstrepentes gelidissimæ fontium perennitates: inde enim Frigello frigidissimo fonti, nomen factū aiunt. Est in ipso lacu ad meridiē breui tractu & sublicio ponte a terra discretus Sirmio, Catulli Poëtæ elegantissimi & natalibus & carminibus celebris vicus: cuius situ nihil amœnius, [& variis pagis atq; oppidis,] & ad vasta lacus assurgentiumque montium spatia longe lateque despectanda commodius: vbi miræ antiquitatis nobilissima vestigia cernuntur aquæductus, & antra fornicato opere & concamerato amplissima.Non infrequentibus vero oppidis ac vicis Benacensis ora habitatur; licet enim ad Boream montes assurgant asperrimi, qui lacum ab omni fere parte circumambiunt, eorum tamen imi colles ac omnis radicum ambitus per oppida, & vicos frequens incolitur; ad eam enim partem inflexo nauigationis cursu, in conspectu sunt Madernum, Tusculanum, Fasanum, Gardonum, Portesium, Boiacum, Gargnæum, Limon. Nec vlla forte illustrior Benaci corona ea nobili pagorum serie & aspectu. Oram illam, quæ Veronensem agrum spectat, Lagisium, Bardolinum, Garda, Brenzonum, Malsesenum non ignobiles pagi cingunt. Brixiensi vero obiacent Riuoltella, Desentianum, Mineruium, Felicianum, Monigum. Nec reticendus inter ceteros humilior vicus Nacus, vnde Benaco nomen factum plerique arbitrantur, ex ea parte, qua montem Baldum recta prospectat, intra colles montesque ad milliare & eo amplius excurrit Benacus, lateque exspatiatur. Ingrediēti sinum, dextero in latere sese obiicit Salodium egregio situ & peramœno, licet angusto: profundo enim admodum lacu vna ex parte alluitur, & montium radicibus ex altera, ad lacus fere ripam excurrentibuspremitur, ne adeo late vbique expatietur. Ceterum qua montibus commissum, [potissimum Salodio artificiose extructo:] qua lacu coërcitum, oblongam in figuram se explicat, nobilemque, & satis amplam incolis præbet habitationem. Quæ pars Benaco imminet, multiplici contignatione ad liberum aquæ montiumque aspectum extollitur, podiis elegantibus, pictura, aut opere albario exornata, vt accedentium oculos non iniucunde excipiat. Veneto Magistratui celeberrimo oppidi loco stat amplum & illustre prætorium, additis ad prospectum pergulis, ac menianis commodisque ambulationibus, quas oblectationis causa pererret prætor. Octo & eo amplius animarum millibus oppidum frequentari dicitur, ciuili sane & perhonesto hominum genere, cumque aliarum rerum, tum eruditionis ingeniique gloria omnino nobili: & inter cetera Benacensis oræ oppida merito ea patria princeps.

[57] Hieronymus igitur, (vt paullum egressus ad eum me referam) loci naturam diligenter contemplatus, [habitationem istic electurus,] statim solitudinis amœnitate pellectus, auidissime se in siluas & sanctæ otia solitudinis rapi sentit, eumque sibi ad remotum aliquem recessum parandum, aptissimum iudicat; quando montes frequentem hominum accessum arcerent, subiecta vero loca & ad stipem colligendam, & ad diuinæ sapientiæ semina iacienda,proximosque subinde iuuandos, maxime commoda essent. Itaque actuosæ vitæ labores cum solitaria quiete, illius pericula & ærumnas, quas iamdiu expertus erat, cum huius securitate & gaudio commutare deliberat: seque iam vltimæ laborum metæ, vt animo præsagiebat, vicinum, solito ardentius contemplationi & solitudini impensius tradere omnino decernit: neque inde ad socios, vel inuisendos vel adiuuandos, pro re nata nisi euocatus, & raro admodum exire. Adhibitis igitur comitibus & amicis, tutus est quæsitus per eos dies contemplationi recessus; sed Deo vtique aliter statuente, nihil vnquam occurrit, quod Hieronymo satisfaceret. [in oratione impeditur:] Difficilem rei euentum tertio die diligentius ille cum Domino in oratione expendens, statim rem illam minus Deo gratam interiori lumine est admonitus.

[58] Quare blandientis sensus deceptione, propriæque voluntatis & priuati commodi appetitu deprehenso, [Brixiam abit,] proxima statim luce, veluti insanientem sensum correcturus, Salodio ad Brixienses Cenomanos discessit. Amicis vero illis ad eo pia Hieronymi memoria pectori semper hæsit; vt illi perpetuo addictissimi vixerint. Scaini certe nullum vnquam in Hieronymum eiusque alumnos humanitatis & beneuolentiæ officiū prætermisere: cuius rei fidem omnino faciunt Hieronymi litteræ familiares ad eos datæ, quæ adhuc apudnos leguntur. Bertazolus autem vel breui Hieronymi consuetudine & vsu ita est ad pietatem traductus, [Bertazolo ad pietatē traducto:] vt excellentis admodum probitatis & integerrimi Sacerdotis exempla reliquerit: opulentum enim Sacerdotium (duorum millium aurcorum dicitur fuisse) sponte dimisit, paterno censu contentus: in maiori Ecclesia Salodiensi pœnitentibus operam dedit assiduam: ibidem quotidie, non sine magno pietatis sensu & lacrymis, Liturgiam fecit, & sacram synaxim multis per Confessionem expiatis, impertiuit: denique ætatem omnem ad extremam vsque senectutem assiduis pietatis officijs & caritatis laboribus traduxit. Brixiam vero Hieronymum per id tempus euocabat etiam communis sociorum conuentus, [conuentu Brixiæ habito,] quem hoc anno pridie Nonas Iunij ibi habitum, cum sexdecim eo loco conuenissent vel familiarum præfecti, vel alij primæ notæ Patres, vetera autographa ipsius Hieronymi manu annotata docent. [Somaschā redit.] His rebus Salodij Brixiæque peractis, Somascham contendit.

CAPVT XV
Remotioris solitudinis desiderio incensus, nouam sedem in arce sibi constituit.

[59] Somaschensi suæ solitudini atque adeo sibi ipsi restitutus, & externarum curarum tumultu tantisper vacuus, ad vitæ suæ rationes diligentius explorandas, seque ipsum ad vnguem vsque excutiendum de more conuertit. [Scrupulis angitur,] Atqui sedulo sanctæ huic disquisitioni vacanti scrupulus hic vnus, ac veluti aculeus iniectus est, quo cœpit vehementer solicitari & angi, quod scilicet per tot annos Christi vestigiis insistens, tamen remisse nimis ac frigide mentem ad eius cælestem disciplinam applicuisse videretur. Quæ vna cogitatio cum hominis animum, [ob remissius curatum Dei cultum:] & salutis obtinendæ & Diuinæ gloriæ augendæ cupidissimum, dies noctesque solicitum vehementissime haberet, de maiori etiam spiritualis vitæ profectu seueriorisque pœnitentiæ studio cogitare cœpit: quippe in Dei via cum ceteris exemplo & admirationi pariter esset, sibi tamen vni numquam satisfaciebat. Inter hos autē animi motus, [appetit solitudinem:] rursus igniculus ille solitudinis Salodij excitatus, adeo solito vehementior reuixit, ardentiorique flamma erupit; vt ad ipsam eremi solitudinem, ceu Paradisum, tota mentis auiditate singulis horis inflammaretur Hieronymus, & plane irrequieto animi motu deferretur; quo scilicet rerum cælestium contemplationi liberius vacare, suoque vni Christo, ab aliis rebus omnibus plane alienus, & ab interpellatoribus vacuus, adhærere posset. Ad colligendam enim mentem, proximorum institutione & congressu distractam, salutare admodum experiebatur per aliquod tempus aliorum vitare frequentiam. Itaque diligentissime per aliquot dies remotior adhuc quæritur pœnitentiæ & contemplationi secessus, sed nihil ad rem occurrebat.

[60] In arce autem ipsa, qua tota fronte Somaschā vallemque spectat, [in profunda latebra] profunda apparet latebra, sed adeo prærupto & confragoso situ, vt hominum iudicio inaccessus videretur locus: hanc eminus visam, sibique opportunam ratus, cominus etiam lustrandam statuit; sed nulli aditus, semitæ nullæ ad latebram apparebant, omnia dumis horrida, densis vepribus obsepta, & prȩcipiti loco adeo impedita, vt ferro & lacertis essent enata virgulta excindenda, manibusque ramusculi & frutices ad progrediendum hinc inde carpendi. Igitur cum omni difficultate acerrime obluctatus, illuc tandem adrepens peruenit, locumque attente contemplatus, ibi suæ solitudinis remotissimique recessus sedem legit, [cellulam extruit solus,] cellulam & oratorium extruere, totumque opus suis manibus absoluere constituit: nec interiecta mora, quod animo proposuerat, opere complere aggreditur.Res ipsa fidem omnino excedere videatur, si cui loci natura nota sit, vt, quo sine vllo onere vix validissimus adrepere posset, eo tamen bene onustus accederet Hieronymus. Conciderant in tanta vitæ asperitate, laborum defatigatione, & corporis conflictu, iam pene vires, & viuidum illud firmæ constitutionis robur prorsus elanguerat, sed cælesti virtute naturæ imbecillitatem superante, firmus & erectus animus, attritum ieiuniis corpus ac debile, lapidum, lignorum, sabuli, aliarumque rerum oneribus supponere non verebatur, [humeris apportata materia:] suis ille humeris materiam conuehebat, suis aptabat manibus, & quidem ex infima Adduæ ripa ad eam vsque summitatem sabulo deportato. Non deerant e Somaschensibus, qui hominem onustum & tam difficili opere implicitum intuentes, vltro se ipsos ad materiam comportandam, opusque absoluendum, perbenigne offerrent, quibus ille comiter actis gratiis, ita respondebat: Quando in cælo meriti præmium solum in terris laboranti responderet, perinde esse, sibi laborem detrahere, ac cæleste prȩmium imminuere; quod nulla ratione factum vellet.

[61] Absolutum tandem opus mirifice Hieronymum exhilarauit, [lætus fruitur solitario loco,] quod nihil aut ad sanctæ solitudinis otia commodius, aut ad aspectum amœnius desiderari posset. Difficili enim ac pene imperuio accessu ab hominum congressu remota solitudo molestos cælestis contemplationis interpellatores repellebat; edito vero & patenti loco sita, subiectum vallis tractum, & anfractus, flexuosasque omnium locorum excursiones, & vicorum interualla, tum lata Adduæ spatia sese in lacum diffundentis, ita intuentibus obiiciebat, vt tam vario & eleganti rerum aspectu oculorum acies quantumlibet fatigata, maxime recrearetur. Tam abditus recessus Eremi nomen adhæc vsque tempora loco facit. Ex area domunculæ orphanorum ad eremum suā sibi ille viam perfoderat & aperuerat: nec enim admodum longo tractu ab eo domicilio distabat; quo ceteris solutus curis, tanta cum alacritate & celeritate se proripiebat, vt ad suos illum Elysios properare dixisses; vbi solutus curis humanis, maiori cum iucunditate, quoad liceret, delitescebat, quam si totius orbis delicias, angusto secum in eo terræ foramine clausisset. Eo autem recessu sanctæ contemplationis pœnitentiæque studium maxime est auctum: ibi breuiores quam antea somnos, sæua hyeme & cælo obrigente, de nudo solo carpere, corpus arctiori inedia castigare,perenni lacrymarum fonte manante, superioris vitæ sordes animæque maculas abluere, asperiori verberum flagellatione patrata in Deum scelera dignis pœnitētiæ fructibus emendare: [multus in pœnitentus,] cælestium autem & æternorum meditationi intentus, adeo in eorum suauitate conquiescere, dulcique in somno diuinæ contemplationis consopiri, vt iam Paradisi deliciis interesse, Deoque ipso se totum, quam maxime posset, explere videretur.

[62] Prodebat se tunc maxime assiduum hoc orandi studium & arctior, quam antea, cum Deo consuetudo, [assiduus in oratione,] cum ex vmbratili illo solitudinis recessu in solem ac puluerem, ad ceteros iuuandos & instruendos, suo tempore euolaret. Quam enim totus Deo plenus, quam cælestibus auctus muneribus e cæco illo montis latibulo prodibat? Si ad Dei amorem aut alia erant socij cohortatione inflammandi, [magno ardore excitat alios:] id ille præstabat tanto pietatis ardore, vt spiritali illo igne, quo pectus feruebat dicentis, conflagrarent propemodum vniuersi, & vrenti illa voce, quantumuis frigidus incenderetur auditor, possetque expertus Domino dicere: Ignitum eloquium tuum vehementer: abunde scilicet eructante Hieronymo, quod propināte diuino Spiritu, in sancta quiete biberat, & totus Diuino amore feruens, alios facile incendebat. Si quæ vero caritatis obeunda ministeria, ea sibi Hieronymus tam nouo & inusitatoferuore, tanta cum significatione insolitæ curȩ virtutis deposcebat & exequebatur, vt ad pristinas eius virtutes, (quas tamquam numeris omnibus absolutas ceteri antea admirabātur) tanta appareret, hac assidua schola solitudinis, & precandi studio, & ardenti diuinorum commentatione, facta accessio, ac si tirocinium quoddam & rudimentum superior vita fuisset: ita ille e continua Dei consuetudine redibat, quotidie cælesti virtute auctior & seipso maior.

[63] [mortem præsentit breui adfore,] Ceterum in supremos labentis vitæ menses dilata quies haud diu permisit Hieronymum solitudinis ocio frui; siquidem non multo post tum ex eius prædictione, tum subito rei euentu intellectum est, illam Hieronymum remotam sibi curasse eremi solitudinem, non tam sanctæ voluptatis conciliatricem quam proximi funeris apparatum, nec magis suæ quietis & tranquillitatis sedem, quam instantis vltimi discessus scholam: in qua scilicet extremum huius humanæ fabulæ actum, quem iam appetere occulta quadam præ sensionis vi intelligebat, adornaret, & solus cum solo Deo res suas antea transigeret. Quam certo autem vicinum suum præsagiret obitum,illud inter cetera argumento est; quod cum per eos dies a Ioanne Petro Caraffa iam Cardinali, cui se totum, vt antea dixi, permiserat, litteras accepisset, quibus Romam perbenigne inuitabatur, vt ea in Vrbe alijsque Pontificiæ ditionis ciuitatibus eadem caritatis officia exequeretur, [inuitatus a Card. Caraffa Romam,] suoque exemplo multos ad eādem pietatem excitaret (nullum enim adhuc Romæ institutum erat orphanorum domicilium, nullū puellarum) ille quadam die communi oratione cum aliis persoluta, ita de Cardinalis Caraffæ voluntate ad eos retulit, vt diceret se eodem tempore diuersis plane locis a duobus accersiri, Romam quidem a Caraffa, a Domino autem in cælum; tum adiecit, sed cæleste iter, [cæleste iter præfert.] Romano haud dubie breui præferetur: quod ab eo dictum non sine certa futuri euentus præsensione, non multo post res ipsa comprobauit. Loco vero solitudinis & eremi mansit postea semper religio & reuerentia; & adhuc magna ex parte dirutus quamdam tamen pietatem ac sanctitatem redolere videtur.

CAPVT XVI
Eius infirmitas & obitus.

[64] Hieronymi de sua morte prædictionem haud tardus excepit euentus; siquidem grauissimo, & eo tempore populari morbo correptus, non multo post interiit. Aduentantis autem vitæ finis haud dubia præcessere indicia; missis enim in præsenti frequentibus & apertis prædictionibus, certe asperiore illa postremo suscepta vitæ ratione, & plus solito pœninitentiæ rigore aucto, nemo non intelligebat, incitatiorem in virtutis cursu motum non multum a fine distare. Tum vero illorum temporum misera calamitas, [Hæresi inualescente,] hominis animum præ ceteris vexabat, quod Catholicam Religionem nouorum dogmatum peste & iniquorum seditionibus agitatam, vehementer in fide ipsa tuenda, quæ totius est Christianæ religionis firmamentum, laborantem cerneret. [pertæsus vitæ longiorus,] Quare afflictam eius seculi conditionem, & rerum humanarum inconstantiam & vanitatem maxime pertæsus, sordescentibus iam terris, ad superna elatus, caduca omnia auersari, communem lucem refugere, [aspirat ad Christum:] hominum consuetudinem deuitare, cælestia dumtaxat inter vota precesque anhelare, solum Deum inter gemitus & suspiria quærere, & eodem plane cum Paulo spiritu cupere dissolui & esse cum Christo. [Phil. 1. 23] Neque diu fidelis serui vota tentationum certaminibus, & pœnitentiæ laboribus satis fatigati distulit Diuina bonitas, sed felici plane genere mortis, quasi emerito militi morem gerens, vt primisvltima responderent, ex caritate in proximos, qua tota vita maxime exarserat, mortis gloriosæ caussam illi præbuit, quo Christum pro humano genere morientem etiam supremo interitu imitaretur.

[65] Horribili siquidem inguinaria lue Bergomensem ditionem fœdum in modū late depopulante, [inguinaria lue correptus,] Hieronymus, qui nullis in ægrotos & misere iacentes officiis abstinebat, facile in pestilentem morbum prolapsus est. Ignotum plane medicis id morbi genus erat, cuius vis & pertinacia omnem eorum eludebat operam & industriam, & eo ipso die, quo de ægritudine illi iudicium ferre solent (criticum ideo appellant) de ægri interitu morbus sententiam ferebat; quare quarto, aut ad summum septimo die sæuiente tabe absumebantur vniuersi. Eo igitur morbo acerbe correptus, breui se moriturum, quod summum erat in votis, certissime præsensit: cumque vicinitas exitus eius desiderium augeret, ad eum sese totum ex Christiana pietate comparare non distulit; intendenteque se morbo, cum, qui medicam manum admoueret, nullus fere eo in loco esset, abiecta iam omni spe vitæ, ad Diuinam implorandam opem se conuertit; [extremis munitur Sacramētis:] sacerdotem pœnitentiæ Sacramenti ministrum, & suæ conscientiæ moderatorem accersiuit, confessioneque plena doloris, plena pietatis, criminibus quam accuratissime expiatis,sacratissimum Christi Domini Corpus Viatici nomine, & quæ moris sunt Sacramenta (extrema morientis animæ solatia) quasi non multo post in cælestes illas oras migraturus, magna cum animi demissione & humilitate postulauit, ac maiore accepit. Ita dominicis præmunitus Sacramentis, supremam operiebatur horam.

[66] Pestifer morbus Æmilianum inuaserat pridie Nonas Februarij ipso Sexagesimæ Dominicæ die, quocum tres integros acerbe luctatus, quarto languore vehementer ingrauescente, viribus omnino destitutus, mortem iam imminentem intellexit: [moribundus adstātes adhortatur:] cuius appulsu non modo non est territus, sed astantes etiam in lacrymas effusos, breui planeque cælesti alloquio, deficiente pene spiritu, est hortatus: vt Saluatoris nostri Crucifixi vestigiis prorsus insisterent, terrena despicerent vniuersa, derelictorum pauperum curam susciperent accuratissimam, omnes inter se inuiolabili mutui amoris vinculo nexi viuerent: ad hæc omnia vero caritate in primis in Deum arderent, cuius beneficio anima indissolubili nexu, suo sociata Creatori, a terrenis omnibus quam longissime diuellitur. Se quidem sperare (quæ Dei misericordia est) plus illis in futura, quam præsenti vita, profuturum. Ita solatos ac instructos dimisit,cum vox & vita pariter eum deficeret. Inde manibus, oculis, totoque corporis habitu insita pietate ad cælum erectis, Iesu & Mariȩ sanctissima nomina subinde ingeminans, sui ad vltimum compos, leniter occlusis oculis, quieto & tranquillo vultu, inter psallentium & lacrymantium choros, media iam nocte exacta, repetenti Deo spiritum reddidit Æmilianus. [inter sancta vota moritur 8 Februarij,] Eius migratio sexto Idus Februarij annotanda, quem diem sanctus etiam Æmilianus in Armenia minori, egregio martyrio illustrauit. Obiit diem suum anno trigesimo septimo supra millesimum quingentesimum humanæ salutis; ætatis vero suæ sexto & quinquagesimo abeunte, [annos 1537, ætatis 56,] vigesimo quinto a sua ad Deum conuersione, sexto iam exacto a prima sua Venetiis discessione, & duodecimo a depositione togæ, noui rudisque habitus, & asperioris sanctiorisque vitæ institutione. Quod de mense, & illius obitus die a nobis dicitur, non me latet aliorum sententiæ & receptæ hucusque opinioni valde aduersari; sed certe veritatis a nobis proditæ probationes etiam luce meridiana clariores, si desiderentur, afferemus primo capite sequentis libri. Obiit Somaschæ in Ondæorum domo, atque in ea solitudine, quam viuens præceteris locis mirifice coluit: neque dubitandum, quin præcipua quadam caritate eumHieronymus locum e cælo respiciat, quem in vita adeo dilexit. [sepelitur in templo S. Bartholomæi:] In ecclesia S. Bartholomæi ibidem sepulturæ mandatur, vir cum virtutum omnium exemplis, tum excellenti in Deum & proximos caritate admodum illustris, & terrenatum suique ipsius contemptu plane eximius & singularis.

LIBER QVARTVS.

CAPVT I
Plurium testimonio Hieronymi probitas commendatur.

[1] Firmam illam & constantem integerrimæ probitatis atque adeo sanctimoniæ opinionem, qua adhuc in humanis apud omnes floruit Hieronymus, [Vitæ Hieronymi sāctitatem confirmāt Guilhermius Episcopi Bergomensis Vicarius,] subsecuta mors vehementer confirmauit & auxit: quam non dictis, sed scriptis etiam quamplurimi testatam esse voluerunt. E multis ego pauca seligam. Ioannes Baptista Guillhermius Iuris vtriusque Doctor, & Feltrensis Ecclesiæ Canonicus, Episcopo Bergomensi, viuo Hieronymo, Vicariamoperam præstabat. Is illius virtutum spectator & admirator sæpius fuerat: accepto igitur de eius morte tristi nuncio, ita ad amicum de eo scribit: referam autem eius epistolæ partem, integra fide Latinitati donatam.

[2] Certissimis te nunciis Hieronymi Æmiliani strenuissimi in Christiana militia Ducis obitum accepisse non dubito, & duorum e sociis huius præfecturæ, [hac mox ab obitu missa epistola,] qui suum obiere diem. Euentum morbi & mortis casum describere si tentem, vereor, ne pietate ac intimo cordis dolore perculsus nimium commoueare. Ceterum diuinæ felicitatis sortem certa spe (tanta erat illius in Christo confidentia) deuorauerat animo; vt ipsos cæli cardines manibus contrectare videretur: frequentibus adhortationibus suos sæpe compellabat, hilari serenaque fronte & ridenti oris aspectu, vt quemque suauissima Christi caritate incenderet. Certum sui obitus diem sic animo præsagibat, vt nihil minus illi de proxima morte constaret, quam mihi me in præsentiarum has ad te literas exarare. Subduxisse ad calculum rationes suas, & cum Christo Domino pactum iniisse dictitabat. Patriæ Venetiarum nulla mentio, de parentibus sermo nullus, frequentissima solum de Christi imitatione oratio. Aduentante solenni Seruatoris nostri Natiuitate, hinc discesserat, sed primo me conuenit, ad pedes prouolutus fidem Christi commendauit, supplex erratorum veniam petiit, tum recessit ea sponsione, ac si numquam (vt euenit) eum essem reuisurus. Somaschæ ad cælestem patriam euolauit, vbi quamplures probatæ vitæ Papienses, Nouocomenses, Bergomenses Patres demorantur. Hodie non vna in ecclesia sacris illius manibus parentatum est: Mercurij die peragendis funeris cæremoniis iterum litabitur. Summum Pontificem vel Episcopum nostrum e viuis excessisse diceres. Eo deuenerat vitæ abstinentia corporisque maceratione, vt maiores progressus minime exoptare posses. Age, Diuinæ sic collibuit maiestati: nullius mihi hactenus acerbior obitus visus. Orbitatem infelix hic grex proborum moderatorum sentit acerbam: diuinæ tamen bonitati non diffido, quin infinitæ omnipotentiæ familiaria opera non perpetret. Epistolæ longitudinem vt excuses, oro: hic enim alter ab vltimo Bacchanalium dies est, quo ita me tecum hac oblector scriptione, hæcque ex M. Marij nostri narratione. Defuncto Deum propitium rogo: obiit autem die septima mensis huius.

[3] Atque hucusque Vicarij litteræ, ex quibus duo maxime annotari velim: alterum quidem, quam amplum & illustre testimonium de Hieronymi probitate tantus hic vir tulerit: [confirmāte obiisse] alterum, quinam certus fuerit eiusobitus mensis & dies. Cum enim in Vicarij litteris mensis nomen non apponatur, constet autem illas extremis Antecineralibus feriis esse datas, diem enim vltimo Bacchanalium proximiorem aperte nominat, [non mense Martio,] quo litteras scripsit; multi iuere in eam sententiam, vt existimarint mensem illum fuisse Martium: idque tam certo creditum, vt Nonis Martij S. Thomæ Aquinati dicatis, a plerisque pia Hieronymi memoria coleretur. Sed tanta annorum series ab eius obitu interiecta, facile quemuis decipere potuit. Non est autem difficilis veritatis peruestigatio: cum enim certissime constet eo trigesimo septimo anno, quo decessit Hieronymus, mense Februario agitata esse Bacchanalia, [sed Februario,] feriamque Cinerum sextodecimo Kalendas Martij celebratam, ac proinde litteras biduo ante datas, pridie Idus Februarij fuisse conscriptas, omnino certum est Hieronymi mortem nullo modo in mensem Martium reiici posse. Qua in re omnis dubitandi suspicio prorsus euelletur, si quis veteres illas temporarias mobilium festorum, vt vocant, tabellas adeat, ante annum scilicet octogesimum secundum præteriti seculi editas, videlicet ante Kalendarij correctionem euulgatam, superiorumque annorum Epactas, Aureos numeros, & litteras dominicales singillatim perquirat, & rite præteritorumannorum tabellas percurrat & recurrat, donec ad annum trigesimum septimum perueniat: diligenti enim & accurata temporum supputatione plane comperiet eius anni trigesimi septimi Epactam fuisse XVIII, Numerum item aureum XVIII, Dominicalem litteram G: ex quibus planum omnino fit & indubitatum, solennem illam Cinerum feriam eo plane die contigisse, quo dixi, menseque Februario extinctum Hieronymum, illique in Bergomensi Ecclesia eo mense iusta persoluta. Quod si ille Nonis Martij obiit, multis sane diebus funebri pompa hominis obitum Bergomenses anteuertissent. Cum vero septimo Idus Februarij mortuum asserat Vicarius, [die 7, aliis 8.] nos vero sexto, id ita accipiendum, vti antea monuimus, quod scilicet tertia fere noctis vigilia expirarit, ac proinde melius sexto Idus eius mors annotanda videatur. Hoc etiam addo: vbi legitur in litteris Vicarij, die Mercurij reliqua persoluenda, mendum suspicor esse: qui enim proxime sequebatur dies Mercurij, is erat Cinerum ceremonia solennis, quo certe die mihi verisimile non fit Hieronymo alicubi funebria persoluta, sed forte legendum die Martis, sequenti videlicet die, qui Lupercalium feriarum supremus erat. Sed iam ad reliquos pergamus.

[4] Batholomæus Spatafora non ignobilis suæ tempestatis Orator, in ea oratione, [Spatafora in Oratione edita,] quam in obitu Marci Antonij Triuisani Venetiarum Ducis habuit, cum plurimos sanctitatis fama conspicuos retulisset e Venetis ortos, hæc tandem de Hieronymo addit, quæ integre Latine reddam: Illud vero ardentissimum caritatis vas Hieronymum Æmilianum, qui non vt viuorum saluti tantum, sed etiam vt defunctorum cadaueribus consuleret, suæ minime parcebat vitæ, cuius non recens memoria solum, sed recentia sunt vestigia, recens est monumentum. Legitur autem Spataforæ oratio inter illustrium virorum orationes parte secunda, quæ Italico sermone conscriptæ circumferuntur.

[5] Sed luculentum in primis est testimonium, quod Hieronymi caritati reddit Bartholomæus Peregrinus in eo libro, quem Vinea Bergomensis inscripsit. [Peregrinus in libro edito,] Is parte II, capite CXIV, iisdem plane verbis, quæ subiiciam, ea de Hieronymo scribit, quæ ipse oculis vsurpauerat; ait enim: Laborauit etiam in hac Vinea Dominus Hieronymus Mianus Patricius Venetus, & verus Christi seruus, quando anno Domini MDXXXII Bergomum venit, & suis christianissimis exemplis & exhortationibus, & assidua solicitudine & cura, congregauit multas a diaboli compedibus solutas mulieres, vt simul iuste ac caste viuerent: vagantium quoque puerorumorphanorumque multitudinem S. Mariæ Magdalenæ hospitali gubernandam tradidit. Hæc ex oculata fide. Rursus idem Bartholomæus capite CXVIII de Dominico Tasso, cuius opera maxime vtebatur Hieronymus, vt diximus, hæc addit: Insuper idem magnificus Dominus Dominicus in ipso cœnobio cisternam cum aqua fluuiali ex vicino amne construi fecit, & Domino Hieronymo Miano Patritio Veneto auxilio fuit, ad colligendas & vniendas meretrices, a peccato ad Christi normam conuersas: tum & pueros & puellas nostra in Vrbe mendicantes. Hæc ille.

[6] Neque vero Reuerendi Fratris Hieronymi Malfettæ Concionatoris sui temporis celeberrimi e sacro Capuccinorum ordine Epistolam præteribo, [Malfetta Cappucinus in epistola dedicatoria libri,] quam ille opusculo de Diuino amore, a Reuerendo Patre Fratre Bartholomæo eiusdem ordinis composito, præfixit, cum primum librum illum typis excudendum curauit, Patribusque & Fratribus seruis pauperum, ac eorum pueris orphanis in operibus Insubriæ inscripsit: qua in epistola multa de Hieronymo eiusque operibus ex oculata fide refert, quæ pium lectorem scire operæ pretium est. Bonam igitur Epistolæ partem sincere Latineque redditam subiiciam. Cum igitur, inquit, hæ mihi rationes omnino persuasissent, vt libellum in vulgusederem, cœpissemque tacitus cogitare, cui tam pium munusculum destinarem, vestræ caritatis, opinor, non sine diuino afflatu recordatio succurrit, [huius subditis dicati,] cui maxime conuenire id genus argumenti putarem. Vos enim, tamquam lucernæ ardentes, amoris diuini radios, virtutum officiis consentientibus, effunditis; nimirum ad omnia pietatis opera instructi, ac incitati exemplis, præceptisque illius beatæ animæ Hieronymi Æmiliani Patritij Veneti: qui summo studio contendit, [ob eius virtutes] vt omnes omnium ordinum homines ad Deum incitaret atque pertraheret: quod eo maxime tempore signis apertissimis declarauit, cum diuinæ caritatis & Euangelij zelo vehementer inflammatus, vt regnum Dei, quantum in eo esset amplificaret lautissimo patrimonio, nobilissimo genere, illustrissima patria contempta, [zelum regni Dei amplificandi,] se totum dilecto suo nudo & Cruci affixo Iesu Christo tradidit: cumque breui peregrinatione suscepta, Bergomi primum, deinde aliis in ciuitatibus plurimis, omnia pietatis opera erga vos cœpit exercere; quos sordidatos inedia, frigore, nuditate afflictos complexus est & fouit humanissime: cumque in publica fame miserandæ calamitatis querimoniæ passim exaudirentur, ille vos tam benigne collegit, sic amauit, ita vestris commodis studuit, [collectis sociis,] vt exemplis suis & admonitionibus nibus sanctissimis, animarum morbis mederetur, & corporum necessitatibus idem ipse inseruiret, ægris assideret, victum ostiatim pedes quæritans mendicaret. Quæ res & virtutum illius odorem suauissimum Diuinis naribus afflarunt, & egregium lumen atque exemplar sustulerunt Insubriæ vniuersæ, non in speciem quamdam sanctimoniæ, [erectis xenodochiis & orphanotrophiis,] sed intime & ex animo Deum colendi: quandoquidem illius opera, in multis eiusdem prouinciæ vrbibus celeberrimis, xenodochia & orphanotrophia erecta sunt, in quibus vestra eadem vox, quȩ olim temporum calamitates deplorabat, nunc diurnis ac nocturnis horis laudes summo Numini persoluit. Neque tamen hisce rebus gestis contentus fuit; sed, cum magnum egentium numerum collegisset, tecto, victu, rebusque aliis ad vitam necessariis iuuisset, multis præterea clericalis & laicalis ordinis persuasit, amplissimis patrimoniis abdicare se, atque in societatem tam piorum laborum communionemque venire.

[7] Sed quid ego dicam de illius caritate in Deum, multis in locis plurimis experimentis atque rebus gestis aperte declaratam? Nonne illud certissimum fuit amoris argumentum, quod, cum ipse graui morbo correptus, vobiscum iaceret in paleis apud ecclesiam sancti Sepulchri Mediolani, vestri tamen curam numquamdeposuit? Quin etiam cum a plerisque honestis viris Mediolanensibus inuitaretur in ædes amplissimas, [caritatem orphanorum,] solus curandi sui gratia, negauit pastor bonus se ab suis ouibus vllo modo posse diuelli. Quam singularem pastoris in pusillum gregem caritatem sic Deus amauit, vt breui tempore ampla domo ditari voluerit, & ad pristinam valetudinem reuocatum confirmauerit. Quid Papiæ? Nonne, cum xenodochij curatores, cui a Misericordia nomen fuit, quosdam in eo degentes alio migrare iussissent, [& ægrorū,] vt venienti Æmiliano & orphanis eum locum habendum concederent, maluit sub deserto illo, ventis & pluuiæ vndequaque peruio, tecto degere, quod apud arcem in minori ciuitate visitur, quam vt cuiquam aduentu suo incommodaret? Multa id genus sciens prætereo, de quibus, qui modo illum vel de facie norunt, affirmare vere & liquido possunt. Quale dixeris, illatas iniurias patienter tulisse, peccantium ex animo semper misertum fuisse, noxam, errata, [patiētiam in ferendu iniuriis,] molestias non eorum modo, quibuscum viueret, sed omnium prorsus hominum æquo animo tolerasse. Vt igitur illius studium, opera mea aliqua ex parte iuuem, qui vos ad Deum allicere, eique vinculis amoris coniungere vehementer elaborauit, vobis, dilectissimi, libellum hunc dicatum esse cupio: atqueDeum oro, vt tantas amoris sui flammas in cordibus vestris accendat, quantas ego, ad illius honorem & ad Christianæ religionis amplitudinem exposco; vt vos quoque iisdem operibus misericordiæ & diuinæ caritatis insistere velitis, & alij exemplo eiusdem Hieronymi Æmiliani (quem ego mortuum singulari veneratione prosequor & colo) ad eadem pietatis opera præstanda vehementer excitentur; atque hinc illa tandem existat generalis in Ecclesia morum mutatio & sanctimonia, quam ille sitiuit auidissime, & cuius impetrandæ gratia, [feruorem in precibus recitandis] statas quasdam preces ex certa formula recitandas conscripsit, quas subinde post Missarum solennia in communibus vestris orationibus canere soletis. Hactenus Frater Hieronymus, qui admodum graphice, ni fallor, & suis, vt aiunt, coloribus Hieronymum depinxit, vir & ob religiosi ordinis commendationem, &, quod caput est, ob oculatam fidem eorum, quæ scribit, omnino dignus, cui certa adhibeatur fides.

[8] Sed & in prætermissis non relinquam perhonorificum Pij V. testimonium, quo hominem decorauit, cum in diplomate Pontificio hisce plane verbis eum appellat. [Pius V ex familiari notitia:] Hieronymus Æmilianus olim Patritius Venetus, vir eximiæ pietatis insignis, Spiritu sancto, vt pie creditur, afflatus, omnibus seculi curis posthabitis&c. Quod illustre testimonium eo pluris faciendum est, quo a Summo Pontifice Pio V. vere Sancto, qui Hieronymum probe antea nosset, proficiscitur.

[9] Huc etiam faciunt tam multiplicia illorum vota, qui vel magnis itineribus ad eius sepulchrum religionis caussa accedunt; [votiua anathemata appēsa.] vel beato viro precibus se commendat: quorum permulti non exiguis gratiarum donis, tum ad animæ tum ad corporis commoda spectantibus, se in dies augeri testantur: & votiuis tabellis oblatis, accensis funalibus, aliisque religionis significationibus ad sepulchrum adhibitis, beneficij accepti gratos se profitentur; nequidquam ædituo prohibente, & reclamantibus Patribus; Graui quippe Superiorum nostrorum edicto cautum est, ne quod omnino eius honoris genus vel admittatur, etiam profectum ab externis, vel deferatur a nostris Hieronymo, quod sanctis viris, nisi supremæ Sedis accedente iudicio & consensu, deferri nequit. Sed quantumlibet obluctantibus Superioribus, ægre admodum multis in locis piorum studia coërceri, & filiorum præsertim in Parentem optimum, & Congregationis auctorem pietatis ardor, & deuotionis obsequium, non paucorum annorum cursu iam confirmatum, cohiberi potest. Verumde his sequenti & altero capite nōnulla dicemus.

CAPVT II
Admiranda quædam de Hieronymo.

[10] Etsi, quæ toto vitæ cursu in Dei gloriam proximorumque salutem peregit Hieronymus, quæque illi diuinitus sæpe contigere, mortalium profecto omnium commendatione sunt & admiratione dignissima; quædam tamen adeo extra communem rerum ordinem de eodem recensentur, vt illis admirabilium nomen, peculiari quodam iure proprium, factum esse videatur. Quorum paucis exponendis, vno aut altero capite, immorabimur, quo splendidius Diuina munera homini collata eniteant, & cælestis benignitas ab omnibus laudetur impensius. Atque illud in primis admirabile, & rarum omnino Diuinæ prouidentiæ & bonitatis argumentum in Hieronymo mihi videtur, quod vnus ille tam multa opera aggressus, tam breui tempore adeo secundo felicique euentu ad exitum perduxerit. Ex quo enim primo Venetiis discessit, ad eius vsque obitum anni non amplius quam sex intercessere, [Hieronymus intra sex annos erigit 12 pia loca,] quibus ille duodecim ferme pia loca erexit, & legibus instruxit, adeoque certa & stabili viuendi ratione muniuit, vt adhuc etiam multum aucta perseuerent.Sociorum non exiguum collegit numerum, eosque non infimæ notæ, sed litteris nobilitatos, & fortunis omnino præstantes & eximios. [colligit 300 socios,] Supra trecenta capita Hieronymi nutu & auctoritate regebantur, quorum permulti quam sublimi honorum & diuitiarum gradu sint ad humile & abiectum vitæ genus traducti vnius Hieronymi exemplo & cohortatione, iam satis antea dictum. Quod certe non tam in hominis industrij atque nauissimi studium & diligentiam, quam in Diuinam prouidentiam reiiciendum censeo. Nam vix primum seruo Dei ciuitatem aliquam ingresso, licet ignoto homini & externo, [omnia ex voto succedentia refert in Deum:] abiectissimorum pauperum caussam gerenti, omnia ex animi voto succedebant; vt ipsemet, cum tam effusam in pauperes & egenos Diuini numinis benignitatem animo perpenderet, vel aliis enarraret, erubesceret omnino, ac pudore suffunderetur, tum eductis ex imo pectore suspiriis, sermonem clauderet illis verbis: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, & humilia respicit? [Psal. 112.] Nihil scilicet sibi arrogans, sed Deo, quidquid bene gestum esset, acceptum referri volens; neque immerito sane, quando, quocumque animum verteret, vel manum admoueret Hieronymus, singulari quadam & admirabili ratione Diuinam opem præsentem experiretur, quæ felici expeditoque cursu suis cœptis obsecundaret. Quod cum in omnibus eius gestis fere animaduertere liceat; tum vero, si ad singula descendamus, quæ egit aut dixit, quæque precibus a Domino impetrauit, multo clarius admirabilium operum successibus elucescet, inter quos ille mihi principem locum videtur obtinere, quem subiicio.

[11] Cum domi aliquando, Somaschæ in arce scilicet, ad numerosam familiam alendam, panis deesset, & cæli hyemisque fœda tempestate, [Somaschæ, aspera hyeme impediente adferri panes,] quæ solito asperior inhorruerat, omnia perhorrerent, viarumque aditus omnes niuium insolentia intercluderet, vnde nec ab illis conquiri, nec suppeditari ab aliis diaria possent; Hieronymo denunciat triclinij, cellæque panariæ minister vna cum alijs, domi vix tantum esse panis, quo eo die tres quatuorue parce admodum ali possint: numerabantur autem supra quadraginta capita in ea familia Tum ille nil commotus, eos etiam vetuit esse solicitos, in Deum tantum spem coniicerent, admonuit, cuius breui largam benignitatem essent experturi. Num qui olim, inquiens, tot Hebræorum millia, aluit in deserto, & ingentem hominum multitudinem paucis admodum panibus ad satietatem pauit, qui implet omne animal benedictione, & pullis coruorum cibum præparat, idem nostri curam gerens, rebus necessariis destituet? [fusis precibus,] sicque animis ad salutarem confidentiam excitatis, ad orationem ipse secedens, Deo fidentersupplicat, vt extremæ suorum inopiæ subueniat. Neque irritæ vel inauditæ preces. Iis enim persolutis, vrgente iam hora prandij, totum, quidquid erat panis, [panes comminutos] ad se deferri iussit: tres autem, quatuorue ad summum erant; quos in frusta comminutos, in gremium suum (quasi Diuinæ confidentiæ agro seminis mandatis, vberem inde messem collecturus) iniecit: tū manu ducta in formam Crucis, signat, tacitis secum precibus Diuinæ clementiæ rem totam commendans: [signo Crucis auget,] mox paucissimos panes illos intra gremium suum cælesti benedictione vsque adeo auctos sensit, vt large omnibus cælestem gratiam dispertiens, non modo ad satietatem sufficerent, sed abunde etiam superfuerint. Facti fidem astruunt, qui præsentes & oculis & gustu rei veritatem explorarunt.

[12] Magnitudinem vero miraculi, nescio, an auxerit, vel confirmarit, quod de eodem pane postea traditum accepimus; [quorum frusta diu seruata] nempe post multos etiam annos asseruatum, ad ægritudines depellendas, vim habuisse. Res est sæpius experimento comprobata a Martino Martellino, qui tum ex illis vnus erat, qui Somaschæ ab Hieronymo alebantur. [pellunt morbos,] Hic frustum panis, quem diuinitus auctum non ignorabat, magna religione diu asseruauit,cumque & spectatæ probitatis Sacerdos, & animarum Curator Gardæ-valis-Camonicæ diœcesis Brixiensis euasisset, sæpius ægros inuisens, trito in aqua vel iure pane, eos morbo leuabat. Idque tum alias, tum præcipue nominatim postremis Martellini diebus hūc in modum accidisse ferunt. Nicolaus Ruggerius in vico Fossæ prope Gardam, [præsertim febrim:] quinto iam mense febri misere conflictabatur, nec arte medicorum leuari poterat; accedit ad eum Martellinus Gardæ Parochus, allatique panis, quem in ægrorum vsum asseruabat, paullum in aqua terit, tum ex eo ægro portionem porrigit; magna fide haustum panem sanitas consequitur, & Hieronymi meritis accepta refertur. Qui præsentes interfuere, factum testantur, sæpiusque Martellinus ad varia morborum genera, certo reparatæ valetudinis fructu, eumdem panem adhibuit. Auctum vero non semel in extrema suorum inopia Hieronymi precibus panem videntur testes indicare, Somaschæ scilicet & Bergomi.

[13] [creditur precibus & signo Crucis sustulisse morbos,] Quam multis ægris, non tam medicamentis, quam precibus vel signo Crucis, vt alij testantur, mederetur, supra indicauimus; fuitque multorum sententia, illum, cum medicamenta quibusdam ægris adhiberet,tegumenta curationum illis remediis de industria quȩrere, & valetudini, quam precibus erat impetraturus, velamentum obducere, vt scilicet remediorum adiumentis, non suis precibus æger conualuisse crederetur. Quæ res non valde quidem a veritate abhorret: nam permulti vlceribus grauissime affecti, [& vlcera:] quæ insanabilia apparerent, adeo leui curatione, breuique spatio conualuerunt, vt merito in admirationem, maiorisque virtutis quam sit naturalis opinionem, eorum curatio veniret.

[14] Nec minorem habet admirationem, quod paullo ante, quam extrema infirmitate decumberet Hieronymus, vniuersis pene spectantibus & audientibus, qui domi erant, euenit. E collectis ab illo pueris vnus etiam lue illa populari, quæ tum passim, vt diximus, grassabatur, grauissime correptus, pene exanimis iacebat: linguæ enim vsum ex morbo perdiderat, [a puero moribundo] omnique motu destitutus, mortuus potius, quam morti vicinus omnibus videbatur: resolutis tamen momento faucibus, exclamat, mirum sibi & admirandum plane visum obiectum: vrgent præsentes, vt, quid rei illud sit, proloquatur; tum distinctis verbis & clara voce prosequitur: [visa sedes illi præparata:] E sublimi illustrique loco sedem ab se conspectam, auro & gemmis valde conspicuam, & cælesti fulgore radiantem, cum epigrammate aureis litteris in hæc verba exarato: Hieronymo Æmiliano præparata. Non dubium, quin ex ore infantium & lactentiumHieronymi serui sui laudem Deus perficere voluerit. Sed ille ea re vehementissime commotus, cum se magis in quamdam sanctitatis opinionem hisce rebus trahi cerneret, fugam inde omnino meditabatur, eam cito arrepturus, nisi morbus hominem lecto citius affixisset.

[15] Iam morti fere vicinum maiores illius vici conuenerunt, vt moriens ipsis bene precaretur, [ob eius pias monitiones seruatas] & aliquid e salutaribus monitis instillaret; quibus ille testamenti loco hæc documenta reliquit: Si festis diebus a ludis, saltationibus & choreis abstinuissent, si sacros eos dies Christiane & religiose coluissent, si blasphemandi impiam consuetudinem sustulissent, se certissimum apud Deum sponsorem futurum, eorum agros a grandinis iniuria tutos fore. Præstiterunt illi per aliquod tempus debitam festorum celebrationem, & blasphemiæ cessationem; stetit etiam Hieronymi promissis Diuina bonitas;[ ager a grandine immunis fuit.] nam grandine per vicina loca dire grassante, Somaschensis ager immunis cernebatur; idque aliquot annos perdurasse illius vici seniores testati sunt. Sed rursus illis vel iunioribus ad pristina redeuntibus, rursus etiam grandinis flagello grauiter iusteque percelluntur.

CAPVT III
Alia eiusdem generis.

[16] Post eius obitum etiam permulti se illius precibus variis in rebus adiutos testantur, inter quos, vt ab antiquioribus initium faciamus, Ioannes Antonius Mazzolenus Caloltij Notarius maxime eminet: qui viuenti Hieronymo infensissimus fuerat, cumque Caloltij primo domicilium ponere, vti statuerat, non est passus, conuiciisque hominem impetere, tamquam erronem & mendicum numquam destitit, [Inimicus eius] vti suo loco monuimus. Hic capitis dolore numquam intermittente vexabatur, quin subinde etiam vehementi accessione facta, adeo grauiter excruciabatur, vt desipere & insanire, ac pene de potestate mentis deiici videretur, frustra per multos annos adhibita medicorum opera. Vulgato Hieronymi obitu, famaque tunc maxime apud omnes de illius sanctitate increbrescente, tandem valde commotus est; quod vnus ipse aduersatus esset homini adeo probo, & omnium testimonio fere sancto: cumque ad defuncti corpus omnium ordinum concursus vndique Somascham fieri cerneret, [ad defuncti corpus] & ipse facti pœnitens, hominem vita functum venerari statuit, quem viuum contempserat. Ad feretrum igitur genibus nixus cum oraret, solitoque capitis dolore torqueretur, subit animum ea cogitatio, vt ad morbum depellendum, Hieronymi intercessionem imploraret, quem Beatum ab vniuersis prædicari audiebat. [veniam deprecatus, implorata eius ope,] Veniam igitur offensionum primo deprecatus, magna fide eius opem poscit; Si ea, inquiens, o Hieronyme, quȩ de vitæ tuæ sanctitate circumferri audio, ita se habent: & mihi misero peccatori indulgere, [liberatur dolere capitu:] & capitis dolorem precibus tuis abigere digneris oro. Vix precationem absoluerat, cum capitis dolore vexari desiit, neque amplius morbus rediit. Actæ ab omnibus Deo, Hieronymoque gratiæ: fuitque apud vniuersos illustrior gratia, quod prima ab Hieronymi morte præ ceteris fuerit inimico collata.

[17] Anno etiam voluentis seculi decimotertio mense Maio, [ischiade laborans,] Veronica monialis monasterij sanctæ Matris Domini, Bergomi, ætate iam affecta, quæ sexagesimum excesserat annum, graui ischiade laborabat cum vlcere putido circa femur prope os coxendicis, vt Ioannes Paulus Barilus monasterij medicus, morbo sæpius inspecto, assereret, aliqua certe ad ægrotantissolatium adhiberi posse remedia; ceterum desperatam esse morbi sanitatem, tum ob grauem ægrotantis ætatem, tum ob addita vlceri ob temporis diuturnitatem (vt fieri assolet) & labra callosa, & ossis exesionem, acerbissimo cum languentis cruciatu. Medicamentis nihilominus ad experimentum adhibitis, plane compertum, irritamenta potius quam medicamenta fuisse: post quartum enim mensem, ita morbi vis increbuit, dolorque sese intendit, [& clauda facta,] vt nisi ligneis adminiculis vtrique axillæ subiectis, progredi aut se loco mouere non posset. Cum igitur decimo Cal. Decemb. Horatius de Federicis, Vicarius Generalis Episcopi Bergomensis, de Hieronymi vita & moribus in eo monasterio inquireret, admonita fuit ab aliis etiam Veronica, vt se proxima luce examini subiiceret, & quæ de Hieronymi sanctitate admodum iuuenis a senioribus audiisset, [testatura sanctitatē Hieronymi,] integra fide exponeret. Illa vesperi cubitum discessura, cœpit earum rerum memoriam diligenter recolere: cumque multa prorsus admiranda succurrerent, quæ a fide dignis accepisset, eam etiam induit mentem, vt se illi admodum ægram commendaret: & statim genibus nixis, orationi se dat, intimo cordis affectu Patrem rogans; vt, si ea vera sunt quæ de sanitate aliis ægris reddita, & de panis multiplicatione auribusaccepit, hoc etiam ceteris beneficiis addere velit, vt se graui & insanabili infirmitate laborantem, suis precibus liberet: tum ita Deo, Hieronymoque benefidens, lecto se componit, solitos dolores, quibus singulis noctibus acerrime cruciabatur, non amplius experta, somnum commode capit. [eius ope implorata sanatur:] Primo mane expergefacta, morbo se liberam sentit, lecto surgit, nulloque lignorum vsu adhibito, scalas descendit, sola salutationis Angelicæ signum & nocturnæ psalmodiæ dat; absolutis nocturnis horis iterum scalas ascendit: eodem die ad examen vocata, rem, vt est, exponit. Multisque interiectis diebus, iterum Vicarius Veronicam examini subiicit, quæ se multo etiam saniorem testata est, cum primum ne vno quidem gradu, sine fulcris axillis sustinendo corpori subiectis, promouere se posset. Abiecta lignea serperastra illa & adminicula, ad Hieronymi sepulchrum suspensa cum facti narratione visuntur.

[18] Iacobus Metaxanus Cephaleniæ nobilis, cum in Seminario Patriarchali Venetiis studiorum caussa degeret, sæpiusque a Patribus nostris de Hieronymi rebus gestis audisset, a Vitam etiam perlegisset; tanta pietate in eum accensus est, vt eum elegerit sibi Patronum & Aduocatum apud Deum, seque totum vni illiin rebus omnibus commendaret. Anno igitur huius seculi XIV febris tertiana, eaque duplex, nec intermissa, iuuenem incursabat, misereque extorrebat, nec deerant manifesta malignitatis argumenta; cumque medicorum præceptis minus obtemperaret æger, factum est illius intemperantia, vt ad vsque salutis desperationem morbus inualuerit. Cogitur ergo quadam die medicorum consessus, inter quos duo insigniores erant Marcellinus & Amalthæus, qui morbi grauitate perspecta, seuere vno consensu proununciant, ægrum in sequentem lucem viuere non posse: iam enim sensibus destituebatur. Marcellinus in discessu eum quam primum postremo sacræ vnctionis auxilio muniendum commonet: aduocatur illico Sacerdos, [ex febri moribundus,] supremæ vnctionis minister, a quo pluries interrogatus, num sacro oleo inungi vellet, vix tandem intermortuis vocibus, & oculorum motu annuit. Post extremam vnctionem, cum iam animam agere videretur, ab eodem Sacerdote sacris precibus, quæ ad emigrantis animæ cōmendationem ex Ecclesiæ ritu adhiberi solent, expiatus est: complorataque a medicis & omnibus eius salute, mors imminens in singula momenta expectabatur. Aderat forte ex nostris Pater Franciscus Zoia, qui morienti astabat: hic in imaginem Hieronymi, [osculatus eius imaginem,] quæ ægrotantis capiti imminebat, oculos coniiciens,Iacobum hortatur, vt se Hieronymo Patrono suo sanitatem a Deo impetraturo commendet, [implorat opem,] arreptaque imagine, exosculandam moriēti porrigit. Nec vana denunciatio cecidit, nam ille Patroni sui effigiem intuitus, pie osculatur, eiusque intercessionem, vtcunque potest, voto expetit. Nec mora: Hieronymo ad opem vocato, morbi vis sese remittit, liberiusque iam meante spiritu, sermo redit ægro vna cum sanitare. [sanatur:] Postera luce adest Marcellinus quæsiturus, num vixisset: deducitur in cubiculum comperit, discussa febri, omni morbo conualuisse, reique magnitudine obstupescens, protinus exclamat: En Lazarum ab inferis reuocatū. Et deinceps recte conualuit, medicoque affirmauit se Hieronymi ope voto quæsita, morbo emersisse; idque Iacobus iuratus Venetiis deposuit, huius rei confectis tabulis, seque meritis, & deprecationi Hieronymi sanitatem debere professus est.

[19] Capitis dolore acerrime quidam Sacerdos ex nostris vexabatur, [alius capitis, ad sepulchrum inclinati, dolore liberatur:] cumque nullo remedio tanto dolore leuari posset, sepulchrum Hieronymi adit: ibi aliquamdiu orat pro sanitate, meritaque Hieronymi interponit: tum capite ad sepulchrum inclinato, illud exosculatur, caputque dolore vexatum aliquantisper ad sepulchri petram sistit: quo contactu dolor omnis illico abscedit, eumque ille euentum, ceu miraculum,omnibus statim narrauit.

[20] Gregoria Æmiliana fuit Hieronymo ex Luca fratre neptis, Virgo Deo sacrata, in monasterio monialium S. Ludouici Venetiis, [neptis eius intercessione varia beneficia impetrat.] vbi octogesimum annum agens, miro religionis & pietatis exemplo clara, & monialibus omnibus cara excessit: hæc pluries referre solebat se Patruum sanctum habere, ad cuius intercessionem aduersa re aliqua imminente se referret, eumque deprecatorem apud Deum adhiberet: a quo etiam multa se accepisse insignia dona profitebatur; idque serio aliis monialibus, cum de Dei rebus ageret, narrare consueuerat.

[Annotatum]

a Vitam ab Andrea Stella, de quo cap. 4 agetur, scriptam, vt addit Rossus.

CAPVT IV
Alia beneficia Hieronymi precibus diuinitus concessa.

[21] [Eiusdem intercessione