Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar II           Band Februar II           Anhang Februar II

9. Februar


IX FEBRVARII.

SANCTI QVI V ID. FEBRVAR. COLVNTVR.

Sanctvs Philagrius Ep. in Cypro Mart.
S. Apollonia V. M. Alexandriæ in Ægypto.
S. Nicephorus Mart. Antiochiæ in Syria.
S. Athenodorus Ep. in Ponto Mart.
S. Alexander, Martyr in Cypro.
S. Ammonius, Martyr in Cypro.
Alii XX Martyres in Cypro.
S. Ammon, Martyr Membressæ in Africa.
S. Æmilianus, Martyr Membressæ in Africa.
S. Lassa, Martyr Membressæ in Africa.
S. Didymus, Martyr Membressæ in Africa.
S. Pœmus, Martyr Membressæ in Africa.
S. Ammon alter, Martyr Membressæ in Africa.
Alii XXXVIII Martyres Membressæ in Africa.
S. Iulius, Martyr in Ægypto.
S. Milicutus, Martyr in Ægypto.
S. Thyrsus, Martyr in Ægypto.
S. Roneus, Martyr in Ægypto.
S. Orbasus, Martyr in Ægypto.
S. Orinion, Martyr in Ægypto.
S. Agatho, Martyr in Ægypto.
S. Recumbus, Martyr in Ægypto.
S. Bastamus, Martyr in Ægypto.
S. Sermata, Martyr in Ægypto.
S. Prothirion, Martyr in Ægypto.
S. Colorus, Martyr in Ægypto.
S. Lusus, Martyr in Ægypto.
S. Aratus, Martyr in Ægypto.
S. Theonita, Martyr in Ægypto.
S. Hippus, Martyr in Ægypto.
S. Germanus, Martyr in Ægypto.
S. Saturnilla, Martyr in Ægypto.
S. Pectimus, Martyr in Ægypto.
S. Serapion, Martyr in Ægypto.
S. Liastamon, Martyr in Ægypto.
S. Papias, Martyr in Ægypto.
S. Pampirus, Martyr in Ægypto.
S. Dioscodus, Martyr in Ægypto.
S. Herodus, Martyr in Ægypto.
S. Potamon, Martyr in Ægypto.
S. Peticonides, Martyr in Ægypto.
S. Cumminus, Martyr in Ægypto.
S. Zoticus, Martyr in Ægypto.
S. Cyriacus, Martyr in Ægypto.
S. Hippias, Martyr in Ægypto.
S. Paulus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Dionysius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Primus, Diaconus Martyr in castro Lemelēsi in Africa.
S. Donatus, Diaconus Martyr in castro Lemelēsi in Africa.
S. Prima Martyr Carthagine.
S. Romanus Thaumaturgus, monachus Antiochiæ in Syria.
S. Attracta, siue Tarahata, Virgo in Hibernia.
S. Ruffinus, Ep. Canusii in Apulia.
S. Memor Ep. Canusii in Apulia.
S. Nebridius, Ep. Egarensis in Hispania.
S. Teliaus, siue Eliud, Ep. Landauensis in Wallia.
S. Sabinus Ep. Canusinus in Apulia.
S. Sabinus Episcopus, Atripaldæ in Italia.
S. Romulus Diaconus, Atripaldæ in Italia.
S. Sabinus, Ep. Lesinæ & Neapoli in Italia.
S. Eunomius, Ep. Lesinæ & Neapoli in Italia.
S. Cronanus Ep. in Hibernia.
S. Victor M. Mosomi in Gallia Belgica.
S. Susanna V. Mosomi in Gallia Belgica.
S. Ansbertus Archiep. Rotomagensis, Gandaui in Flandria.
S. Petrus Archiep. Canusinus in Apulia.
S. Alto Abbas in Bauaria.
B. Marianus Abbas, Ratisponæ in Bauaria.
B. Murcheratus Inclusus Ratisponæ in Bauaria.
S. Raynaldus Ep. Nucerinus in Vmbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctvs Erardus Confessor hoc die refertur a Dauide Camerario. Vitam eius retulimus VIII Ianuar.
S. Furseus Confessor, a Ioanne Colgano XVI Ianuarij, recte, ac rursus veluti mutata sententia IX Februarij consignatur, Vita vtrobique edita, hic quidem ea quam Gallice edidit Iacobus Desmaius, in qua & obiisse hoc die tradit. Eum, nullo suffragante Martyrologio, sequi mauult Colganus, quod in loco, vbi Sanctus mortuus est, vixit, Peronæ nimirum; sed mille ferme post S. Fursei obitum annis: cum diserte XVII Kalend. Februarij ad æterna commigrasse regna dicatur in antiquißima Vita, quam dedimus XVI Ianuarij.
S. Sulpitius Ep. Traiectensis hoc die adscriptus recentiori cuidam MS. Martyrologio. De eo egimus XVIII Ianuar.
S. Sena Virgo memoratur hoc die in MS. monasterij S. Cyriaci Romæ. An Xena, siue Xene, quæ & Eusebia, Virgo Romana, Mylasæ in Caria mortua? Vitam eius dedimus XXIV Ianuar.
An S. Serena, cuius allatæ Metas reliquiæ? vti dictum XXX Ianuarij.
Purificationis gloriosæ Virginis Mariæ Octaua recolitur apud varias Ecclesias; & Santonibus quidem peculiari solennitate, ob miraculum isthic patratum, vti in tractatu de Purificatione § 5 nu. 15 retulimus II Februar.
S. Gilbertus, Fundator Ordinis Gilbertinorum, refertur in Kalendario sacri Ord. Cisterciensis Diuione an. ⅭⅠƆⅠƆCXVII edito. De eo egimus IV Februar.
B. Aldericus, subulcus in Fuscenich, consignatur hoc die ab Ægidio Gelenio in Fastis Agrippinensibus, Ioanne Pagio in Bibliotheca Præmonstrat. Chrysostomo vander Sterre in Natalib. SS. Ord. Præmonstrat. inq; Ordine recitandi Diuini Officij cuso Madriti ann. ⅭⅠƆⅠƆCXXXV. Vitam dedimus VI Febr.
S. Paulus Episc. Virdunensis hic refertur a Maurolyco, Martyrol. Coloniæ ann. MCCCCXC edito, & quibusdam MSS. Vitam eius dedimus VIII Febr.
S. Maingoldus Dux Martyr, hoc die refertur a Molano in Addit. ad Vsuardum, Saussaio in Martyrol. Gallicano; Wilsono in Anglicano. De eo egimus VIII Februarij.
Claui Dominici Translationem recoli hoc die Catanæ apud Siculos, in monasterio S. Nicolai Ord. S. Benedicti, tradit Octauius Caietanus noster.
S. Felicis Episcopi Bracharensis, qui regebat Ecclesiam anno CCXLV, memoriam in Gallæcia celebrem fuisse tradit Iulianus Petrus in Chronico ad ann. 288, quem ob huius auctoritatem Hagiologio Lusitano inscripsit ad hunc IX Februarij Cardosus: nos certiora monumenta expectamus.
S. Alexander Ep. in Ponto, frater S. Gregorij Episcopi Neocæsariensis refertur hic a Ferrario. Is est Athenodorus, de quo nos infra.
S. Alexander Martyr Romæ cum XXXVIII sociis, inscriptus est Martyrologio Romano a Baronio, & Catalogo SS. Italiæ a Ferrario. Nobis videtur ille esse Alexander, qui hoc ipso die colitur, martyrio coronatus in Cypro: Martyres vero XXXVIII, socij SS. Ammonis & Æmiliani in Africa hoc quoque die interemptorum.
S. Ammonius Confessor in Cypro memoratur apud Maurolycum, Petrum de Natalibus, inq; MS. Vltraiectino. Sed videtur Martyr esse, socius S. Alexandri, a pluribus hic relatus.
S. Apollonia V. Romana, sub Iuliano Apostata cum Apollonio patre martyrij lauream adepta memoratur in Hermanni Greuen auctario ad Vsuardum, inq; MS. Florario, ac Ferrario, & Canisij Germanico Martyrologio. Verum an ea extiterit aliquando, merito ambigimus: & de eius ac patris tormentis ac nece hic ad Vitam S. Apolloniæ Alexandrinæ agemus. Ferrarius citat Ant. Gallonium, in quo huius Apolloniæ mentionem nullam reperimus.
Ermenfridus Ep. Virdunensis refertur hoc die a Saussaio in Supplemento Martyrologij Gallicani, & Sanctus appellatur, vti & a Ferrario pridie; vbi de eo egimus inter Omissos, & ad Vitam S. Pauli eius successoris.
S. Ausbertus Abbas Moissiacensis in agro Cadurcino tempore S. Desiderij Ep. refertur hoc die a Saussaio in Supplem. & videtur cum S. Ansberto Archiep. Rotomagensi confundi, vti infra ad huius Vitam dicemus.
Magilmunen monachus Romam peregrinatione instituta petens, ex itinere diuertens, Ælfredum Regem Angliæ conuenit, quem virtutum suarum reddidit admiratorem: fuit enim artibus frondens, littera doctus, Magister insignis Scottorum. Ita, ex lib. 4 Chronici Ethelwerdi cap. 3, Dempsterus in historia Eccl. gentis Scot. cap. 929. colique ait IX Februarij, atque scripsisse Sermones de Sāctis ad Regem Ælfredum, lib. 1. & De peregrinatione ad loca sancta lib. 1. Quæ vnde acceperit Dempsterus, non indicat. Dißimulat quoque de eo & duobus sociis scribere Ethelwerdum, Hibernia stirpe tres viros lectos, aduectos in Cornuualias partes, lembo taurinis byrsis consuto.
Ericus discipulus S. Ioannis Gualberti, quartus Abbas monasterij Vallis vmbrosæ, mortuus est IX Februarij, vti tradit Eudosius Loccatellus lib. 2 Vitæ S. Ioan. Gualberti cap. 4 vbi breuiter eius gesta describit, ac Beatum appellat: eumq; in suis Martyrologiis recensent Wion, Menardus, Dorganius, Ferrarius. Decretam illi publicam ab Ecclesia venerationem nondum comperimus.
Nicolaus monachus Igniacensis, Ord. Cisterciensis, in diœcesi Remensi, reuelationibus ac miraculorum signis nobilitatus prædicatur a Philippo Seguino de viris illustr. Ord. Cisterc. vti hunc citat Chrysostomus Henriquez, qui Nicolaum Menologio Cisterciensi inscripsit, Beatum indigetans. Saussaius solum Piis annumerat.
Iulianus Teutonicus, siue Alemannus, Ord. Minorum, Parisiis defunctus, refertur hoc die ab Arturo a Monasterio, ac Beatus appellatur, vti & a Toßiniano lib. 1 hist. Seraphicæ Religionis, traditurq; miraculis clarus extitisse. Pisanus lib. 1 Conform. fructu 8, part. 2 titul. de prouin. Franc. ait virum fuisse miræ sanctitatis. Demum post plures alios Wadingus ad annum 1278 num. 31 solum ait sancto fine hoc tempore quieuisse, absque Beati titulo, & nulla miraculorum facta mentione.
Monachi Nouæ-Cellæ ordinis Cisterciensis in Lusatia, ex odio Catholicæ religionis interfecti. Est illud monasterium Nouæ-Cellæ in Lusatia fundatum an. MCCXXX, ab Henrico Marchione Misniæ & Lusatiæ & Landgrauio Thuringiæ, eiusq; vxore Catharina filia Leopoldi Archiducis Austriæ, vt tradit Iongelinus lib. 3 Notitiæ Abbatiarum Cisterciensis instituti: destructum ab Hußitis an. MCCCCXXIX. Ita tradit Petrus Langius monachus Bozawiensis in Chronico Citizensi, his verbis: Bohemi crebris victoriis elati, & prædarum auidi, rursus hostili exercitu vicinas terras, præsertim Lusatiam Misniamque ex parte vastare cœperunt: & inter alia damna, cœnobia Nouæ-Cellæ & Grunhaim Ordinis Cisterciensis destruxerunt, & monachos occiderunt, & cuncta eorum bona diripientes abduxerunt. Albertus Krantzius lib. 11 Wandaliæ cap. 20 ad annum sequentem id refert: Hussitæ, inquit, anno tricesimo post mille quadringentos solita rabie exciti peruadunt Lusatiam, monasterium, quod Celle dicitur, a fundamentis euertunt, monachos exquisito genere supplicij, primum manibus pedibusque trūcatis, abiiciunt. Eadem ex Krantzio descripsit Cochlæus lib. 6 historiæ Hußitarum. Cochlæo citato Chrysostomus Menologio Cisterciensi illos inscripsit ad IX Februarij, beatos monachos, ob confessionem fidei coronā martyrij promeritos affirmans. Cellam porro hanc in diœcesi Ratisponensi sitam existimauit, frustra enumeratis monasteriis pluribus quibus Cellæ nomen fuit; Lusatica illa Cella, de qua sermo illi præcipue erat, prætermißa. Nobis necdum exploratum est, in album vindicatorum Martyrum esse hos ab Ecclesia relatos.
Bernardinus Caimus, Ordinis Minorum, pietate, prudentia ac virtute insignis prædicatur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, ac Beati titulo honoratur, vti & ab aliis. Addit idem Arturus, eius sacrum caput honorifice seruari in sacello sepulchri Christi, quod in Varalli monte in diœcesi Nouariensi extruxit. Agunt de eo præter auctores ab Arturo citatos, Carolus Episcopus Nouariensis lib. 1 Nouariæ; Ioannes Petrus Iussanus lib. 5 Vitæ S. Caroli Borromæi cap. 6; & Lucas Wadingus tomo 7 Annalium Minorum ad annos 1477, 1483, 1484, 1485, 1486, quo obiit: at nusquam hic aliiue eum Sancti aut Beati appellatione decorant: cumque idem Wadingus in Indice XX Beatos ex Ordine Minorum enumeret, Bernardini non meminit.
SS. Orion & alij ⅭⅠƆⅠƆC referuntur in perantiquo Martyrologio minore monasterij S. Maximini prope Treuiros. An hic est fortaßis, qui in Martyrol. S. Hieronymi Orinion appellatur, cum pluribus sociis passus in Ægypto? Alioquin de alio Orione agemus X Februarij.
S. Protadij, Episcopi Vesontionensis, reliquiarum repositio consignata hic est a Saussaio. Colitur S. Protadius postridie X Februarij.
S. Trumwinus Episcopus hoc die inscriptus Martyrologio Benedictino ab Hugone Menardo, referetur a nobis X Februarij.
S. Simplicides Ep. & Confessor refertur in MS. Florario. Simplides est Ep. Viennensis, de quo XI Februar.
S. Petrus Damascenus Hieromartyr, gladio interfectus memoratur hoc die in Menæis & Maximi Cytheræi βίῳ Ἁγίων. Ex adiuncto in Menæis disticho patet, Maiumenum illum esse, de quo cum Martyrologio Romano agemus XXI Februarij.
SS. XL Martyres Sebasteni in Coptico Kalendario referuntur hoc die, in Martyrol. Romano IX Martij.
S. Benedicti Abbatis ædificatio consignata est in MS. Martyrologio monasterij S. Cyriaci Romæ. Nihil de ea in aliis. S. Benedicti Vitam dabimus XXI Martij.
S. Marcellus Episcopus Siciliæ, S. Pancratius Ep. Taurominitanus, Martyres, memorantur hoc die in Menæis & Maximo Cytheræo. ab Octauio vero Caietano nostro, citante Menæa, consignatur hoc die Commemoratio SS. Marciani & Pancratij Episcoporum ac Martyrum. Coluntur, S. Pancratius quidem III April.
S. Marcianus Episc. Syracusanus, qui in Menæis videtur Marcellus appellari, XIV Iunij.
S. Cassiani Episcopi Hortani in Italia, & Augustodunensis in Gallia, Ordinatio refertur hoc die a Saussaio. De eo agemus V Augusti.
S. Zacharias Propheta ex tribu Leui, celebratur a Græcis VIII Februarij, vti illic dictum est: ab Ægyptiis, vti ex Kalendario Coptico patet, IX eiusdem mensis: a Latinis VI Septembr.
S. Paphnutius inscriptus eidem Coptico Kalendario, nota alia nulla, vnde dignosci poßit, addita. Nam plures fuere eius nominis Diui. Qui Episcopus fuit & Confessor colitur XI Septembris: alij aliis diebus.
S. Winandus Episcopus memoratur hoc die in codice quodam recenti manu exarato, his verbis: In Canusina ciuitate sanctorum Episcoporum Sabini & Wynandi. Nullus in Canusinorum Episcoporum catalogo apud Beatillum Winandus: neque omnino quis hic sit assequimur. Frequens tamen est Winandi nomen in Mosæ ac Rheni tractu. Audiui qui Victorem esse vellent, quod fere sonat vox Teutonica Winant. Alij Venantium esse putant, nam Teutones V Latinum fere in W transferunt: ita pro Vino, Wyn dicunt. Quidam vir eruditus Widonem esse putat, siue Guidonem: aitq; S. Guidonem, qui Anderlaci iuxta Bruxellam colitur, vulgo Wyn siue Wyen dici. Atqui etiam Winandi paßim circa Rhenum Win, seu Wyn vocantur: Colonienses Wing pronuntiant, G per paragogen adiecto, nescio an euphoniæ gratia. At S. Guido Anderlacensis Episcopus non fuit, vt ex eius Vita liquebit XII Septemb.
S. Simeon senex coli hoc die consueuit in Suecia aliisq; regionibus Septemtrionalibus, vt ex veteri Missali, quod penes nos est, licet perspicere, vbi & peculiare de eo sacrum. Inscriptus est Martyrologio Romano ad VIII Octob.
B. Vgonis Ep. Volaterrani ossa e lignea in decentiorem capsulam hoc die anno MDCXXXI reposita, & in altari maiore locata ad publicam venerationem, cum iam quartum mensem Volaterræ pestilentia laborarent, vt plenius dicemus ad eius Vitam VIII Octobr.
S. Andragisina Virgo in MS. Florario & aliis quibusdam MSS. huic diei adscripta, forsan vt S. Ansberto iungeretur, cui olim fuerat desponsa. Sed cultum ipsa peculiarem obtinet XIV Octobr.
Eada Presbyter refertur hoc die in Kalendario adiuncto ad calcē Martyrologij MS. S. Hieronymi, exarato ante annum ⅠƆCCXLI. Ignotus nobis est hic Eada, nisi sit Eata ex Abbate factus Episcopus Hagulstadensis in Anglia, cuius dies natalis incidit in XXVI Octobr.
S. Thomæ depositio consignata hoc die in veteri Martyrologio Romano quod vulgo S. Hieronymi nuncupamus. Additur in breuiore Martyrologio S. Maximini, Alexandriæ. Ab Hermanno Greuen & Martyrologio Aquisgranensi iungitur Martyribus Africanis Ammoni, Æmiliano &c. Ast in MS. S. Lamberti Leodij diserte habetur: Depositio S. Thomæ Apostoli, de quo nos XXI Decemb.

DE S. PHILAGRIO EPISCOPO IN CYPRO, MARTYRE.

I Secvlo

[Commentarius]

Philagrius Ep. in Cypro Mart (S.)

I. B.

Ignotus hic Latinis Fastis Cyprius Antistes Philagrius: celebrant eum Græcorum Menæa & Maximus Cytheræus hoc die, sed cum S. Pancratio Episcopo Taurominitano, [S. Philagrij natalis,] qui III Aprilis colitur, & S. Marcello Episcopo Siciliæ, quem suspicamur Marcianum Syracusanum Episcopum esse, qui cum S. Pancratio fertur in Siciliam venisse. Menæorum verba hæc sunt: Eodem die commemoratio sanctorum Martyrum Marcelli Episcopi Siciliæ, [Vitæ ex Menæis,] Philagrij Episcopi Cypri, & Pancratij Episcopi Tauromenij.

Fuso sanguine III viri, carne soluti,
      Participes sunt deliciarum Edem.

Hi discipuli fuere S. Petri Apostoli. Cum in terris adhuc versaretur & miracula patraret Christus, inaudiit de eo Marcellus, atque Antiochia Hierosolymam cum Pancratio profectus est, vt eum videret. Innotuit ergo tunc S. Petro Pancratius: post Christi deinde adscensionem ei adhæsit, & ab eo designatus Tauromenij Episcopus, ab Ethnicis clā pro Christi nomine, cui seruiebat, interfectus est. Marcellus pari modo Episcopus Siciliæ ordinatus, cum multos ad Christum conuertisset, morte simili perfunctus est. Quemadmodum & Philagrius Cypri Episcopus, [martyriū.] & ipse Christi prædicans nomen, cum multas pro vera fide tentationes pertulisset, ad Dominum emigrauit. Hæc ibi. Eadem habet Maximus Cytheræus.

DE S. APOLLONIA VIRG. MART. ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO

Anno CCXLIX Chr.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Apollonia V. M. Alexandriae in Aegypto (S.)

BHL Number: 0640, 0643, 0645

Avctore I. B.

§ I S. Apolloniæ martyrium, natalis.

[1] Persecutioni a Decio excitandæ prælusisse cacodæmonem, grauißimo tumultu plebis Alexandrinæ aduersus Christianos coorto, retulimus XXXI Ianuarij, cum de S. Metrano ageremus, cumq; de S. Cointa VIII Februarij. Anno quippe integro ante mota est ea tempestas, quam vllum promulgaretur edictum, [Alexandrinæ plebis tumultus contra Christianos an. 249.] vti apud Eusebium histor. Eccles. lib. 6 cap. 34 asserit, qui præsens adfuerat, S. Dionysius Episcopus Alexandrinus. Adhuc igitur imperantibus Philippis, patre ac filio, id gestum. Nam Decius, vbi, his occisis, inuasit imperium, continuo (in quo se etiam ob hoc Philippos interfecisse docuit) ad persequendos interficiendosque Christianos, septimus post Neronem, feralia dispersit edicta; vti Paulus Orosius lib. 7 cap. 21 scribit. Vnde conficimus non anno Æræ vulgaris CCL, cum sub finem præcedentis Decius purpuram sumpsisset, sed ipso CCXLIX anno Christi, Philipporum VI, Æmiliano & Aquilino Coss. illam extitisse Alexandriæ seditionem, & Sanctorum, quam diximus, cædem perpetratam.

[2] Quæ, post SS. Metrani & Cointæ necem, deinceps in ea vrbe contigerint, [Eorum domus direptæ:] idem narrat in epistola ad Fabianum Antiochenum Dionysius apud Eusebium, his verbis: Dein vno velut impetu in piorum ædes irruunt, & quos quisque vicinos nouerat, ad eorum tecta propere turbam ducebat; eaque expilabant ac diripiebant: ita vt si quid in supellectile pretiosum erat, sibi seponerent; quæ e ligno, aut alioquin viliora, disiicerent, ac in plateis comburerent: planeque captæ ab hostibus ciuitatis species erat. [fuga,] Declinauerant autem Fideles plerique impetum seditiosæ multitudinis, seseque in secretiora loca subduxerant, & rapinam bonorum suorum, vt illi de quibus Paulus testificatus est, cum gaudio susceperant. [Hebr. 10. 34] Atque haud scio an adhuc quisquam, præter vnum fortassis aliquem alicubi ab iis correptum, [constantia:] Christum negarit.

[3] Sed & admirandam illam Apolloniam, prouectæ ætatis Virginem, comprehendunt, omnesque illi dentes maxillis diuerberatis excutiunt: [S. Apolloniæ tormēta,] atque rogo in suburbiis extructo, minantur viuam se crematuros, nisi cum ipsis verba impia pronuntiet. Illa paullum morata, [mors,] velut secum deliberans, repente in ignem insilit, atque exuritur. Hæc Dionysius apud Eusebium. Subdit Ruffinus: Ita vt perterrerentur etiam ipsi crudelitatis auctores, quod promptior inuenta est ad mortem fæmina, quam persecutor ad pœnam.

[4] Ex eodem Ruffino concinnauit hoc S. Apolloniæ elogium Vsuardus: Apud Alexandriam S. Apolloniæ Virginis, cui persecutores omnes primum dentes excusserunt: [natalis 9 Febr.] deinde (Ado & Notkerus interiiciunt, constructo ac succenso rogo) cum minarentur viuam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret, illa paullulum quid intra semetipsam deliberans, repente se de manibus impiorum prorupit, & in ignem, quem parauerant, prosiliuit. Addit Beda epiphonema, quod iam ex Ruffino retulimus. Idemq; habet modernum Martyrol. Romanum, atque illa sub Decio gesta tradit: quod quatenus verum sit, antea diximus. Breuius in MSS. multis elogium; vt hoc in vetusto MS. Treuirensi: Alexandriæ, S. Apolloniæ Virginis & Martyris, quæ post excussionem dentium, igne consummauit martyrium.

[5] Quærunt nonnulli, quo pacto sit in sacros Fastos relata & Cælitum culta honoribus Appollonia, [an ei licuerit in ignē insilire?] quæ sponte sua in flammas insiliit; cum alioquin nefas sit sibi ipsi vltro mortem consciscere. Ast illa vel peculiari tunc Spiritus sancti afflatu instigata id fecit; vel inculpate ignorauit naturæ hoc legibus aduersari. Ita post alios Patres & Doctores Leonardus Leßius Noster lib. 2 de iure & iustitia cap. 9 dubit. 6 nu. 23.

§ II Varia de S. Apollonia scripta, incertæ fidei.

[6] Qvæ de S. Apolloniæ martyrio retulimus, ea sunt Martyrologio Romano eleganter inserta: narrantur quoque a Vincentio Bellouacensi lib. 11 cap. 38, Siluano Razzio tom. 1 de fæminis sanctitate illustribus, Baronio tom. 2 Annal. ad an. 252 num. 4 & aliis. Prolixius eius agonem carmine heroico exequitur Baptista Mantuanus Carmelita tom. 1 Operum, [Mantuanus scribit] Parthenice 6. vbi tamen, licentia poëtica, non modo generis regij dignitatem, sed & primæuum iuuentæ florem ei tribuit, ita scribens.

Hic erat, vt fama est, atauis sata Regibus, inter
Niligenas forma præstans Apolonia nymphas, [regij sanguinis fuisse,]
Splendida maiorum titulis, in murice & auro
Et magnis nutrita opibus.

ac paullo post:

Apolonia Regum
Progenies.

Ac de ætate: [& iuuenculam;]

Quid faciat populo in tanto, sub Iudice tali
Certa mori Virgo, viridi vix nubilis æuo?

Huc spectat longæua parens, Virgini socia, custos magistra pietatis, pene exanimata dolore cum eam rapi ad supplicium vidit. Addit alia quoque incerta, sed ad ornatum poëtis permissa; Consulis Romani Alexandriam ablegati iussu cruciatam, populo seditionem ciente ex commiseratione Virginis: [ab Angelo & SS. confirmatam:] hanc dentibus excußis retrusam in carcerem, Angeli alloquio, Sanctorumq; aspectu recreatam. Tum illa haud carentia verisimilitudine; corpus exanime, ab igne penitus inuiolatum, [corpus eius ab igne & feris illesū,] & die integro in littore relictum, nullis tamen auium ferarumq; morsibus contactum, noctu a Christianis sublatum, inq; vrbem, scalis ad mœnia positis, reportatum, & religiose tumulatum. De dentium excußone illud non absone canit: [Alexādriæ sepultum:]

      Corripiunt silices, manibusque leuatis
Virginis audaces caput inuasere ministri:
Vt visi excusso labi cum sanguine dentes,
Fit clamor &c.

[7] Hæc Mantuanus, sed poëtice. vltra etenim ea quæ sunt ex Eusebio Ruffinoq; narrata, nihil alibi de illa scriptum, quod fidem habeat. Apolloniæ Virginis Romanæ, (si tamen fuit aliquando aliqua eiusmodi) quæ extant Acta in MSS. & § 4 proferentur, ea ad IX diem Februarij, [alij alia tradunt,] nulla alterius Apolloniæ Alexandrinæ facta mentione, in quibusdam vetustis Breuiariis succincte olim recitata, in aliis Alexandrinæ huic accommodata: in nonnullis de hac quædam narrantur, partim vtcumque verisimilia, [etiam incerta;] partim de alterius Virginis cuiuspiam sumpta Actis, vtraque tralatitia, nec digna fide, quia Eusebio ceterisq; antiquis vel ignorata vel neglecta.

[8] Eiusmodi est hoc quod Argentinense Breuiarum anno MCCCCLXXVIII excusum recitat: Lect. I. [nobilem fuisse,] Beatissima Virgo & Martyr Apollonia Deo deuota, nobili exprogenie genita, sed virtutum more & conuersatione multo nobilior. Erat enim in puerili ætate Deo seruiens humilitate & castitate, [a pueritio Deo deuotam,] & omnium bonorum opere præclara, Dei etiam seruitio, ieiuniis & orationibus ac eleemosynis largiter intenta; ita vt multi per eius bona opera & exempla ad Dominum conuerterentur; idola respuens, & multa conuicia illis impendebat.

L. II

[9] Videns igitur Vrbis Præfectus eius sanctam conuersationem, & vitam non ferens, misit ex officio qui sibi eam præsentarent. [Præfecti iussu captam,] Quæ cum fuisset adducta, interrogans eam Præfectus, cuius conditionis, vel ex quo genere esset, vel quod sibi nomen; B. Apollonia respondit: Christiana sum & nobili progenie, & Apollonia vocor. Tunc dicit ei Præfectus: Cessa ab hac stultitia & falsa tua doctrina; aut peribis per tormenta, quia Christum, quem adoras, prædecessores nostri morte turpissima condemnauerunt.

L. III

[10] Ad hæc B. Apollonia respondit: Ergo qui crucifixerunt, ipsi peribunt. Præfectus dixit: Aut sacrifica diis, [spretis eius minis,] aut etiam interibis. At illa dixit: Mori pro Domino cupio, quia adiutor est omnium se inuocantium. Dicit ei Præfectus: Modo tu profer impia verba Deo tuo, ob laudes deorum nostrorum. Illa dixit: Nullo modo hoc faciam, sed prius pro eius amore mortem sustineo. Commotus Præfectus iussit, vt dentes eius duris lapidibus excuterentur. Quod illa sustinens patienter; dehinc ignem copiosum fecit incendi, [dentibus excussis,] & sanctam Virginem imponi. Ipsa vero manus ad cælum expandens, [vogo impositam,] gratias Deo agens, sicque martyrio coronata gloriosa Virgo Apollonia ad Dominum feliciter migrauit.

[11] Breuiarium antiquum Ecclesiæ Vltraiectinæ anno MDVIII Goudæ cusum, Lectione prima tradit Apolloniam, sponsam Christi, nobili progenie Alexandriæ ortam, tempore Decij a persecutoribus ad fanum idolorum perductam. Lectione 2 ita habet: [idola sufficando euertisse,] Quæ cum fanum intrasset, signo se Crucis muniens, in deorum statuas sufflauit, & continuo ceciderunt & in nihilum redactæ sunt. Tunc S. Apollonia cœpit ibidem Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum prædicare. Cumque persecutores viderent hanc Virginem ad deorum suorum duliam non posse flecti, & quod magis Christum suum sponsum verum esse Deum affirmaret, omnes eius dentes lapidibus effoderunt scrupulosis; & in carcerem eam miserunt, [Patronam contra dolorem dentium fore] vt acriorem contra eam dictarent sententiam. Tunc beata Virgine orante pro dolorem dentium sustinentibus & se inuocantibus, venit vox de cælo dicens: O sponsa Christi, obtinuisti apud Deum ea quæ postulasti. [diuinitus ei promissum:] Tertia Lectione narratur postridie minantibus impiis se eam in ignem proiecturos, Spiritus sancti solamine refecta, & sanctæ Crucis tecta scuto, in eum vltro prosiliisse.

[12] Breuiarium Audomarense, anno MDXVIII editum, ista recitat: Lect. 1. Apud Alexandriam fuit quædam Virgo nobilibus orta natalibus, nomine Apollonia. Quæ ab ineunte ætate non solum corpore sed etiam moribus crescens, nitensque de virtute in virtutem crescere, mirabili modo fidei armis vallata pollebat. Quod probat eius vita effectibus immensis. Lect. II. Quæ cum esset Virgo Christianissima, velut ciuitas supra montem non potest celari posita, [ad Imperatorem delatam;] nomen fidei eius per multa vulgatum loca, vsque ad Imperatoris Alexandriæ notitiam peruenit. Qui missis satellitibus suis iussit, vt eam sacrificare diis compellerent. Quæ comprehensa, omnia idola surda & muta & inutilia prædicans, deosque eorum esse dæmonia auctoritate probans, in eius afflictionem omnium carnificum animos prouocabat. Lect. III. Qui nimium ira permoti, atrociter eam ligauerunt, ac primum omnes eius dentes singillatim immaniter excusserunt &c.

[13] In Breuiario Ecclesiæ Eborensis in Lusitania, quod an. MDXLVIII excusum, multa memorantur, quorum nullum alibi vestigium, & videntur ex gestis S. Eulaliæ (de qua XII Februarij agemus) conformata: sunt autem in IX Lectiones ita distributa. [in prædio habitasse,] Lect. I. Apollonia, Virgo Alexandrina, ab infantia sua Deo dicata, cum parentibus, Alexandrinorum nobilissimis, in prædio proprio extra vrbem morabatur. Mortuis vero parentibus, ipsa in proposito sanctæ virginitatis perdurans, & Christi pauperibus facultates suas distribuens, ad maturam peruenit ætatem.

[14] Lect. II Interim cum iussu Decij sæua in Christianos persecutio Alexandriæ oriretur, agente Diuino Præside; B. Apollonia pro Christo mori desiderans, [noctu ad vrbem venisse,] quadam nocte ad gallicantum, ne a familia impediretur, sola adiit ciuitatem. Lect. III. Et captata hora, qua Præses in foro quæstiones exercebat, inter populi frequentiam accessit, dixitque Præsidi: Nequissime Iudex, non solum Deum, [vltro Præsidem adiisse,] qui est Rex Regum & Principum Princeps, non metuis; sed etiam illum metuentes, & ei seruientes diuersis afficis tormentis?

[15] IV. Intuens autem Præses B. Apolloniam stupefactus dixit: Quænam es tu, quæ sine iussu meo accedere ausa es, & contra me inaudita cum maxima superbia protulisti? Cui illa imperterrita alta voce respondit: Ego sum Apollonia, ancilla Iesu Christi, [eiq; crudelitatem exprobrasse,] quæ tuam crudelitatem & insaniam multum admiror; quia Deum contemnens, cuius sunt omnia, diabolum colis; & homines, qui Deum colunt, sacrificare idolis compellis; & nolentes sacrificare, diuersis pœnis afficis.

[16] V. Hoc audito Præses, faciens eam cædi a tergo, dicebat ei: Vbi est Deus tuus, qui te de istis non liberat pœnis?? Si dixeris, [eius iussu verberatā,] te ignoranter huiuscemodi verba protulisse, veniam consequeris. Cui ipsa respondit: Impie, quare suades mihi mētiri? quæ cum sim serua Dei, timensque Dominum, [veritatem defendisse, nec sensisse verbera,] qui mendaces & sacrilegos mittit in gehennam, dicere non debeo mendacium. Imo propter veritatem fidei Christianæ, verbera tua non sentio, Domino Iesu Christo me protegente.

[17] [excussionæ dentium exultasse.] VI. Tunc frendens Præses, & ira ductus nimia, præcepit omnes eius dentes violenter extrahi. Quo facto ipsa lætificata, & magis ac magis exultans, Domino psallebat, dicens: Miserere mei, Domine, miserere mei; quoniam in te confidit anima mea. Non erubescam: ne dicat inimicus meus, Præualui aduersus eam. VII Videns itaque Præses tolerantiam eius, & quod aduersus illam nihil profecisset, mandauit ignem copiosum fieri, & dixit ei: Apollonia, hactenus condolui nobilitati & pulcritudini tuæ, sperans omnino te auertere ab intentione tua. VIII Nunc vero vnum de duobus elige &c.

§ III An alia fuerit S. Apollonia Virgo Romana, S. Apollonij senatoris filia, Martyr?

[18] Secundam hoc die Apolloniam, aut pro Alexandrina Romanam, reponunt quidam, CXIV annis iuniorem, imperio quippe Iuliani Apostatæ interemptam, cum Apollonio patre. De hac Hermannus Greuen, [Alia S. Apollonia Virgo Romana refertur 9 Febr.] recensita Vsuardi verbis seniore Apollonia, in secunda editione anni MDXXI (nam in priori anni MDXV eius non meminerat) ista addit: Eadem die S. Apolloniæ alterius Virginis & Martyris: quam Iulianus Cæsar pro fide Christi primum fecit virgis cædi: deinde in equuleo suspensam viuam iussit excoriari, ac de carnibus eius particulas scindi: ad vltimum post dentium atrocem euulsionem, [viua excoriata] gladio transuerberatam Christi Martyrem fecit.

[19] MS. Florarium, altera quoque memorata Apollonia, quam in Indice seniorem nominat, subiicit: Romæ, S. Apolloniæ æque Virginis & Martyris iunioris: quam ferunt excussis dentibus, ac aliis pœnis decursis, a Iuliano Imperatore Apostata propria manu iugulatam, [Iuliani apostatæ manu trucidata,] & sic Christi Martyrem effectam anno salutis CCCLXV, duodecimæ & vltimæ persecutionis anno secundo.

[20] Canisius quoque in Martyrologio Germanico ita scribit: Item sepultura alterius sanctæ Virginis Apolloniæ, quæ Romæ sub Iuliano Cæsare martyrium subiit. Eius pater, nobilis Romanus, sub eodem Imperatore occisus est. In huius sanctæ Virginis certamine, multi conuersi sunt ad Christum: quare eam ipse Imperator ira percitus, gladio transfixit: animam vero eius columbæ specie Angeli in cælum deduxerunt. [anima specie columbæ euolante:] Ferrarius quoque in Notis ad IX Februarij ita scribit: Hac die memoratur passio S. Apolloniæ Virg. & Mart. sub Iuliano Apostata Romæ martyrio coronatæ. Vide Ant. Gallonium. At nullam Gallonius in libro de Virginibus Romonis Apolloniam habet.

[21] Apollonij autem, qui dicitur huius Apolloniæ parens fuisse, [pater eius S. Apollonius 7 Febr.] ita memoriam idem Greuen VII Februarij consignat: Apollonij senatoris Martyris, patris S. Apolloniæ. Eius alia Martyrologia non meminerunt. Nam longe alius ab eo Apollonius senator, qui XVIII Aprilis, sub Commodo Principe, insigni volumine composito ac in senatu lecto, rationem fidei suæ reddidit, & nihilominus sententia eiusdem senatus, pro Christo capite truncatus est.

[22] Iunioris illius Apolloniæ, atque Appollonij parentis, Acta descripsimus e codice Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti, [Acta eorum MSS.] ab aliquot seculis (vt coniicere licebat) exarato. Eademq; extabant in secunda parte Legendæ an. MCCCCLXXXIII Coloniæ, MCCCCLXXXV Louanij excusa, [& edita,] sed paullum subinde contracta, omisso patris Apollonij martyrio. Eadem Acta in vetustis quibusdam Breuiariis, in Lectiones redacta, recitari consueuerunt: vt videre est in Sleswicensi, Godschalci de Aleuelde Episcopi auctoritate, ann. MDXII excuso: in Osnaburgensi, Erici Episcopi, [inq; Breuiariis recitata,] Ducisq; Brunswicensis, an. MDXVI. in Mindensi, Francisci Brunswicensis itidem ac Luneburgensis Ducis, Episcopiq; Mindensis an. MDXV. in Caminensi, ann. MDXXI. Atque in hoc quidem primæ Lectionis illud est initium: Temporibus Iuliani Imp. fuit vir quidam nobilis de vrbe Romana, de genere Senatorum, Apollonius. Sleswicense Romanæ Apolloniæ agonem Alexandriæ sub Iuliano exanthlatum statuit. ita enim orditur: Apud Alexandriam S. Apolloniæ Virg. & Mart. quæ passa est a Iuliano Imp. qui regnauit anno Domini CCCLXV. Et ipsa S. Apollonia de nobili genere Senatorum Romæ est orta.

[23] Verum nobis hæc suspecta sunt Acta, non solum quia Romæ & Alexandriæ post occupatum imperium non fuit Iulianus, [suspecta tamen & apocrypha.] (nam frequens est vt quod Præfecti geßere, id Imperatoribus adscribatur;) sed quia huius Apollonij & Apolloniæ nulla, quantum meminimus, mentio apud veteres, nulla Polycarpi Presbyteri qui Iuliani æuo vixerit. Quia vero Apollonius erat aliquis senator, S. Polycarpus Presbyter sub Diocletiano, S. Apollonia Virgo dentium excußione celebris, inde conslata hæc omnis narratio videtur. Quam tamen visum est hic inserere, si quid forte certius periti poßint eruere.

§ IV Acta, vt videntur, Apocrypha, S. Apolloniæ Virg. & Mart. Romanæ, ex MS. Vltraiectino.

[24] Tempore Iuliani Imperatoris, fuit vir quidam nobilis, a de genere Senatorum, nomine Apollonius, qui habuit vxorem, [Iuliani apostatæ persecutione,] nomine Dinam, genuitque ex ea filiam, nomen matris imponens eidem. Eo tempore maxima fuit persecutio Christianorū. Quodam tempore baptizatus est b Gordianus cum vxore sua & familia, qui omnes martyrium pro Christo susceperunt. Audiens autem Apollonius c Polycarpi & aliorum Martyrum famam, vidensque Christianorum constantiam, intra se cogitare cœpit, quis & qualis esset Deus Christianorum, pro quo sancti Martyres optarent magis mori quam viuere; [Apollonius senator] aut quale præmium post mortem & victoriam consequerentur suæ passionis. Hæc in loco secreto intra se cogitans audiuit vocem dicentem sibi: Apolloni, audi & vide, & voca filiam tuam; & vocata filia, vox prius dixit: Ego sum Angelus missus ad te a Deo, ad ostendendum quis sit Deus Christianorum, [ab Angelo mittitur ad Polycarpū Presbyterū cum filia;] & quod meritum Christianorum sit, vt corde desiderasti. Si igitur hoc scire volueris, perge cum filia tua ad Polycarpum Presbyterum, qui vos baptizabit, & induet vos vestimentis nouis, signabitque signo Crucis; sicque videre poteritis omnipotentem Deum, qui est Deus Christianorum. His dictis continuo discessit Angelus ab eis.

[25] Altera die mane surgens Apollonius, cum sua filia perrexit ad Polycarpum Presbyterum, &, [a quo examinati] vt Angelus dixerat, totum referebat. Audiens hæc B. Polycarpus, quod tam nobilis vir Apollonius a cultura idolorum ad Deum esset conuersus, gratias agens Deo, ac magno repletus gaudio, dixit Apollonio: Credis vnum verum esse Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum, an adhuc dubitas? Qui respondit: Credo in vnum Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Deinde dixit filiæ eius Dinæ: Credis & tu? Quæ respondit: Credo in Deum creatorem cæli & terræ, qui est vnus Deus & verus, quia non est alius Deus præter eum, cuius claritatem video. Tunc B. Polycarpus baptizauit eos, [baptizantur:] in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, induens eos vestimentis nouis, signansque signaculo sanctæ Crucis, mutans nomen filiæ Dinæ in aliud nomen, vocans eam Apolloniam a nomine patris sumens illud. Statimque apertum est cælum, [Christum vident:] & viderunt Filium Dei sedentem in throno cum multitudine Angelorum, ita quod prænimia claritate gloriæ ceciderunt in terram.

[26] Et ecce Angelus Domini apparuit ei, dicens: Apolloni, vide Deum cæli & Creatorem tuum, iste est Deus Christianorum omniumque bene viuētium. Ecce iam vocat te, [ad Angelo monentur de imminēte martyrio.] vt per martyrij palmam ad eum peruenias. Apollonius audita hac voce, filiæ suæ Apolloniæ dixit: Audi, filia, vocem Angeli, & vide sponsum tuum, propter quem multa passura es, & post multa genera tormentorum intrabis regna cælorum. His dictis Angelus Domini disparuit. Manserunt autē cum Polycarpo Presbytero septem diebus, quibus transactis reuersi sunt in domum suam.

[27] Altera die vocauit Apollonius Dinam vxorem suam, dicens: Baptizatus sum cum filia mea, [Apollonius vxorem inuitans ad fidem,] & vidimus Filium Dei & Angelum suum. Cognosce & tu, & vade ad Polycarpum Presbyterum, qui te baptizabit in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti; & sic videbis Deum & Angelum suum. Audiens hæc infelix Dina, [ab ea accusatur,] quod Apollonius vir suus cum filia sua conuersi sunt ad Christum, surrexit cito cum magna iracundia, tamquam equus effrænatus, currens ad Iulianum Imperatorem, annuntians omnia quæ audiuit & sciuit de conuersione mariti & filiæ suæ, & dixit: O Imperator, mitte statim in domo mea nuntios, & virum meum & filiam meam ducant ad conspectum tuum, & propter minas pœnarum tuarum errores suos & vesanias dimittant.

[28] Sequenti die misit nuntios cum Dina, vt Apollonium & filiam eius caperent, & Iuliano præsentarent. [ipsaque a dæmone suffocata,] Recedente autem Dina, & domum suam intrante, venit diabolus in modum canis, gutturique eius insiluit, ceciditque ad terram, & fracto collo eius exspirauit. Nuntij vero, qui fuerant ab Imperatore missi, apprehenderunt Apollonium cum filia, [capitur cū filia,] vincientesque duxerunt ante Imperatoris faciem. Quem videns, ait: Tu de genere nobilium Senatorum natus es; & deceret nobilitatem tuam, vt esses amicus deorum nostrorū. Cui respondit Appollonius: Non sunt dij, sed dæmones; sed est vnus verus Deus Christianorum, [& Christū confessus] quem adoro, quem glorifico, cui seruio, cuius nomen sit benedictum in secula. Audiens hæc Iulianus, furore repletus, iussit statim eum in conspectu suo decollari, [decollatur.] & corpus suum extra ciuitatem proiici, & a nullo sepeliri prohibuit. Eadem nocte venit B. Polycarpus, & tulit corpus beati Martyris, & iuxta corpora sanctorum Martyrum sepeliuit.

[29] Sequenti die post mortem Apollonij, Iulianus Cæsar iussit B. Apolloniam sibi præsentari; cui dixit: Quia nobilis es, vt & tota parentela tua testatur, cogita de morte pessima parentum tuorum, quomodo matertua suffocata sit a diabolo, & pater tuus decollatus est; [S. Apollonia tyranni minas contemnit,] & tu ne stulte percas sicut illi. Audiens hæc B. Apollonia, dixit Cæsari: Nescis quia scriptum est, Siue viuimus, Domino viuimus, siue morimur, Domino morimur, & vnicuique redditur præmium secundum suum laborem. [Rom. 14. 8] Ergo mater mea recepit præmium a diabolo, cuius se obsequio mancipauerat, quod est æternum supplicium. Pater meus feliciter vixit, & in Christo constanter triumphauit, ideo regnat cum illo in æterno Angelorum consortio. Audiens autem Imperator verborum affluentiam, vidensque Virginis constantiam, dixit: Elige vnum de duobus, Aut sacrifica diis, & bene tibi erit in domo d vestra; aut morte turpissima morieris, sicut parentes tui, & omnes diuitias tuas simul & patrimonium tuum dissipabo. [& promissa:] Apollonia respondit: Diuitiæ istæ transitoriæ sunt; sed sunt diuitiæ, quæ æternaliter perseuerant in cælis, quoniam Dominus meus Iesus Christus abundanter suis distribuit in æternum.

[30] Tunc Imperator iussit eam virgis cædi, vt animum eius a Domino nostro Iesu Christo reuocaret. [virgis cæditur:] Illa autem in pœnis gratias egit Deo. Videns autem Cæsar, quod animum suum mutare non posset, iussit eam in eculeo suspendi, [in equuleo suspensa, viua excoriatur:] & viuam decoriari, & de carne eius particulas scindi.Ipsa vero in eculeo suspensa, clamauit ad Dominum, dicens: Miserere mei Domine, & conforta me, vt fortiter certare valeam contra inimicum. His dictis, statim Angelus Domini venit cum impetu magno, [liberatur ab Angelo:] & liberauit eam, & fregit lignum, in quo pendebat, & multi pagani ceciderunt in terram, & mortui sunt; sed & multi crediderunt in Christum. Tunc iussit eam Cæsar in carcerem poni vsque in crastinum. e

[31] Altera autem die fecit eam præsentari sibi, & dixit ei: Crede, Apollonia, in Deum Iouem, & sacrifica. Quæ respondit: O miser, non debes dicere Deum, sed dæmonem, cuius minister es, & cum eo æterna supplicia possidebis. [feris obiicitur,] Audiens hæc Imperator, furore repletus, eam duci iussit in hortum ferarum, vt eam bestiæ morsu crudeli deuorarent. Vidensque horribiles facies leonum ceterarumque bestiarum, timuit, signansque se signo sanctæ Crucis orabat ad Dominum, dicens: [quas Cruce & precibus cicures reddit:] Domine Deus, qui liberasti Danielem de lacu leonum, libera me, ne tradar his bestiis in rapinam. Et mox bestiæ, seueritate & crudelitate postposita, accesserunt ad eam, tamquam catuli mansueti, ponentes se circa eam.

[32] Quod videns Imperator, acriori pulsatus furore, iussit eam sibi præsentari, dicens: Abnega Christum, & adora Deum meum, alioquin morte crudelissima morieris. Quæ respondit: Quamdiu vixero in hac fragili vita, lingua mea & os meum non cessabunt pronuntiare laudem & honorem omnipotentis Dei. Quo audito iussit durissimos stipites f parari, & in igne duros fieri & præacutos, [dentibus crudeliter excussis,] vt sic dentes eius & per tales stipites læderent, radices dentium cum forcipe eruerentur radicitus. In illa hora orauit S. Apollonia, dicens: Domine Iesu Christe, precor te, vt quicumque diem passionis meæ deuote peregerint, ac acerbitatem huius doloris recordati fuerint cum deuotione, [orat vt se inuocantes dolore dentium & capitis liberentur: lingua mutilatur:] dolorem dentium aut capitis huiusmodi numquam sentiant passiones. Audiens autem Imperator, quod a laude Dei non cessaret, iussit amputari linguam eius, ne vltra prædicaret. Ipsa vero in corde suo orauit, vt preces eius Deus, qui est omnium conditor, exaudiret. Et ecce Angelus Domini cum magna luce apparuit, & eam nimia claritate circumfulsit, dicens: Apollonia, soror mea, exaudita est oratio tua. Et portauit ei litteram, quæ aureis litteris scripta, [Angelo apparente discit se exauditā: multis cōuersis,] orationes suas fore exauditas a Domino, continebat.

[33] In illa hora quingenti homines ad Dominum conuersi sunt, propter miracula quæ viderunt. Videns autem Imperator, quod tot homines conuersi sunt ad Dominum, in iracundia magna arripuit gladium, & B. Apolloniam propria manu crudeliter perforauit; & sic cum palma martyrij migrauit ad Dominum. [occiditur tyranni manu, anima specie colubæ in cælum delata ab Angelis.] Et ecce multitudo exercitus Angelorum, ducens illam sanctam animam, quæ visa est, in columbæ specie, a multis Christi fidelibus, ad regna cælorum ascendisse. Sanctus vero Polycarpus corpus beatæ Virginis vna cum corpore patris sui sepeliuit. Supra omnia benedictus est Deus, Amen.

[Annotata]

a Addit 2 pars Legendæ, & Breuiaria Osnaburg. & Mindense §. 3 nu. 22 citato: de vrbe Romana.

b De hoc S. Gordiano, qui sub Iuliano nobile martyrium subiit, agemus 10 Maij.

c Colitur 23 Februarij S. Polycarpus Presbyter Romanus, cuius est in Actis S. Sebastiani mentio: at neque ad Iuliani tempora traditur peruenisse, neque alius tunc eo nomine celebris exstitisse.

d Legenda & Osnab. Breuiarium, nostia.

e Addit Breuiar. Caminense: In ipsa nocte apparuit ei Angelus Domini in carcere cum immenso lumine, & sanauit omnia vulnera eius. Similia habentur in Slesvvicensi.

f Addit Legenda excusa & Breuiar. Osnab. ferreos.

§ V S. Apolloniæ reliquiæ.

[34] Tradit Petrus de Natal. lib. 3 cap. 107, quem sequuntur Maurolycus & Canisius, S. Apolloniæ corpus, [S. Apolloniæ sepultura,] vna cum reliquiis Cointæ Virginis & Metrani Martyrum, a Christianis Alexandriæ sepultum esse. Quo sint primum, & quando in Europam sacræ illæ exuuiæ allatæ, nusquam legimus. MS. Florarium XXIX Ianuarij ita habet: Translatio B. Apolloniæ Virg. & Martyris. huiusne an alterius, quo, vnde, quoue tempore, haud volumus diuinare. [translatio,] Tot alioqui locis per Europam aliquæ asseruari S. Apolloniæ reliquiæ feruntur, dentes præsertim, vix vt credibile sit, [Reliquiæ multis locis;] vnius eiusdemq; esse. Neque tamen est cur ideo fidelium pietati scurriliter obstrepat, vt solet, Caluinus. In plurium Sanctorum reliquiis id vsuuenit. Cuius rei duodecim caussas statuit & explanat Ioannes Ferrandus noster, insigni eruditione vir, in Disquisitione Reliquiaria, siue de suspicienda & suspecta earumdem numero Reliquiarum, quæ in diuersis Ecclesiis seruantur, multitudine: quem consulat, qui plura cupit.

[35] Nos quasdam hic enumerabimus Ecclesias, quæ S. Apolloniæ reliquiis gloriantur. Ac primum Romæ, [Romæ,] præterquam quod in Transtiberina regione ecclesia sit S. Apolloniæ nomini dedicata; in pluribus aliis eiusdem sanctæ Virginis reliquiæ asseruantur; caput in S. Mariæ itidem Transtiberina: brachium in S. Laurentij extra muros: pars mandibulæ in S. Blasij, quæ est in regione Capitolina: dentes in ecclesia Minorum de Ara-cæli in Capitolio, in S. Mariæ ad Campum Martium, in S. Rochi, in S. Cæciliæ Transtiberina: Reliquiæ aliæ in S. Mariæ æde, quæ Transpontana dicitur, inq; S. Annæ de Funariis, regione Arenulæ, quæ vulgo de Regola dicitur.

[36] Sunt eiusdem Virginis variæ in vrbe Neapolitana Reliquiæ, quas meminimus nos vspiam annotatas vidisse. [Neapoli,] Volaterris quoque in Etruria Cathedralis ecclesia custodit os ac partem maxillæ, [Volaterris,] & dentem vnum S. Apolloniæ V. M. vti nobis illustrißimæ illius vrbis Capitulum ac Senatus perscripsit in insigni commentario, de quo egimus III Februarij, cum de S. Candido Martyre esset sermo. Antonius Masinus in Bononia perlustrata plures enumerat in ea vrbe ecclesias, [Bononiæ;] vbi S. Apolloniæ dentes aliæq; reliquiæ asseruantur: ac præsertim in æde illustris sodalitij cui a Morte nomen, mandibula inferior, ad quam venerandam Legatus, ac Vice-Legatus, aliiq; Proceres solenniter hoc die conueniunt.

[37] In Belgio nostro extant reliquiæ complures S. Apolloniæ V. M. siue Alexandrinæ, siue alicuius e sodalibus S. Vrsulæ; nam earum aliquot memorantur eo nomine insignitæ, vt videre est in Vrsula vindicata Hermanni Crombachij nostri. [in Belgio, (sed an omnes eiusdem, incertum) Antuerpiæ,] At quas dixi extare Reliquias, hæ omnes ab iis, penes quos asseruantur, Alexandrina Apolloniæ esse existimantur.

[38] Et hic quidem Antuerpiæ in sacro thesauro Domus professæ Societatis Iesu particula extat Reliquiarum S. Apolloniæ V. M. quam huc Iacobus Tirinus, clarus vir scriptis ac pietate, attulit. In hac eadem vrbe, in ecclesia Eremitarum Ordinis S. Augustini, magno concursu populi, nec sine frequentibus prodigiis, [præsertim apud PP. Augustinianos,] pars mandibulæ eiusdem sanctæ Virginis honoratur, per totius anni decursum, sed præcipue IX Februarij & septem consequentibus diebus.

[39] Bruxellis in Isabellæ Claræ Eugeniæ Belgarum Principis oratorio fuit inter alias Reliquias, quæ nuper sunt ad S. Gudilæ basilicam translatæ, [Bruxellis,] argenteo brachio inclusa particula brachij S. Apolloniæ, cum reliquiis SS. Margaritæ, Barbaræ, Magdalenæ, vt videre est in Arnoldi Raißij Belgico Hierogazophylacio; e quo & alia hic adscribam. In eadem vrbe, Augustiniani Patres Eremitæ, vt idem tradit, præclaras S. Apolloniæ Virg. & Mart. reliquiarum portiones, quæ ipsis Sanctæ natalitiis, a deuotis personis cum honore parique pietatis adfectu, frequenti populorum caterua, visitantur, possident.

[40] Mechliniæ in Domo probationis Societatis Iesu est pars dentis S. Apolloniæ V. M. Dentem quoque eiusdem sanctæ Virginis habent Patres Franciscani Insulis, [Mechliniæ, in Flandria multis locis,] Ecclesia collegiata S. Amati Duaci, Trinitarij in eadem vrbe; Markettense cœnobium iuxta Insulas, & Swiuecanum iuxta Teneramundam, vtrumque Virginum Ord. Cisterciensis; Aroasiense item Canonicorum regularium in Artesia: Blangiacense Benedictinorum in eadem Artesia, [in Artesia,] mandibulæ inferioris partem notabilem: Floressiense Ord. Præmonstrat. in diœcesi Namurcensi de capite eiusdem Sanctæ; S. Autberti Canonicorum regul. Cameraci de ossibus; aliquid de corpore cœnobium nobilium Virginum instituti Benedictini in oppido Broueburgensi, [alibi,] [in diœcesi Treuirēsi,] & Carthusia Rutilensis, non ad Mosam sita, vt idem Raißius scribit, sed ad Mosellam, Treuiros inter & Theodonis-villam.

[41] Coloniæ Agrippinæ plurimæ sunt S. Apolloniæ V. M. reliquiæ nec mirum, [Coloniæ,] cum duæ tresue Vrsulanæ hoc appellatæ nomine reperiantur. Huius tamen præcipue honori dicatum est monasterium Virginum, quod etiam Mommerslacense vocant, vbi brachium argenteum visitur cum eius Reliquiis: in monasterio Bethlemitico Virginum tertiæ Regulæ S. Francisci in platea Romana, in IX hierotheca quatuor dentes; tres & aliquot aliæ Reliquiæ, capsula clausæ tecta laminis aureis, in monasterio S. Maximini Virginum regularium Ord. S. Augustini: scapula, costa & dens in Horto B. Mariæ, Virginum Ord. Cisterciensis: partes notabiles in statua pectorali deaurata apud Carmelitas: mandibula apud Carthusianos: dens in æde parochiali S. Mauricij: in parochiali item S. Albani, argenteus tripus, cui imposita est inferior mandibula S. Apolloniæ: aliquæ item eius Reliquiæ in collegiatis S. Gereonis, & S. Cuniberti ecclesiis. Hæc omnia a Gelenio descripsimus, qui & Fastis Agrippinensibus eius propterea nomen inseruit. [Essendiæ;] Essendiæ quoque (quod, vt alibi diximus, cœnobium est illustrium Virginum in Westphalia) binæ S. Apolloniæ reliquiæ asseruantur.

[42] Ex Germania in Lusitaniam, cum aliis plurimis Sanctorum pignoribus, a Ioanne Borgia viro illustri, dens & reliquiæ aliæ eiusdem S. Apolloniæ delatæ sunt, & magnifico apparatu in S. Rochi templo Domus professæ Societatis Iesu Vlyßippone collocatæ an. MDLXXXVIII die XXV Ianuarij, [Vlysippone,] vti ad eum diem indicauimus. Ioannes Tamaius de Salazar in libro quem de S. Epitacio Ep. & Mart. scripsit, recenset inter Reliquias Ecclesiæ Placentinæ, binas S. Apolloniæ; traditq; hanc de ea orationem illic recitari: [Placentiæ in Hispania.] Deus, qui B. Apolloniæ in tenero & puro corpore dira tormenta vincere tribuisti, da nobis, quæ sumus, vt carnis illecebris superatis, nulla mundi aduersa formidemus. Per Dom.

§ VI S. Apolloniæ veneratio, patrocinium alexicacum, miraculum.

[43] Propter frequentia aduersus molestos dentium ac capitis dolores remedia, multæ S. Apolloniam publice venerantur Ecclesiæ, non solum vt Romana officio III Lectionum, sed duplici quoque, vt Tridentina, Nouiomensis, Atrebatensis, [S. Apollonia in multis Ecclesiis colitur.] & olim Vltraiectina, aliæq;. Et pleræque peculiari oratione eius contra varias ægritudines patrocinium implorant. Breuiarium Antuerpiense an. MCCCCXCVI Venetiis excusum hanc recitat: Deus, qui B. Apolloniam gloriosam Virginem Martyremque tuam, excussione dentium pro tui nominis fide passam, in cælestibus coronasti; tribue, quæsumus, omnibus eius memoriam pie colentibus, [inuocaturq; pro pace & incolumitate,] perpetua pace gaudere, & a periculis tam corporis quam animæ liberari. Per Dom.

[44] Breuiarium Moguntinense an. MCCCCXCV ac dein MDVII editum sic habet: Æterne ac fortissime Deus, qui ad toleranda carnis tormenta spiritu fortitudinis electos tuos roborare non desinis; exaudi nos propitius, vt, qui B. Apolloniæ Martyris tuæ, quam excussis dentibus pro tui nominis gloria, acerbissima morte fecisti triumphare, martyrium colimus, meritis ipsius & precibus, a corporis & dentium doloribus & animæ languoribus eripi & protegi mereamur. [contra dolores dentium & corporis,] Per Dom. Raceburgense quoque, editum an. MDVI. Deus qui B. Apolloniam Martyrem tuam, excussis dentibus pro tui nominis amore, a sæuissimo hoste mirabiliter triumphare fecisti; concede, quæsumus, vt eius meritis & intercessione, a dolore dentium, [& languorem animæ,] & ab omni languore corporis & animæ liberemur. Per Dom.

[45] Coloniense vetus, sæpius editum: Deus pro cuius amore B. Apollonia Virgo & Martyr horribilem dentium excussionem constanter sustinuit; præsta, quæsumus, vt omnes qui eius commemorationem frequentant, a dolore dentium & capitis semper immunes custodias, [capitis dolores,] & post huius exilij ærumnas ad superna gaudia perducas. Per Do.

[46] Cum aliquo horum pleraque vetera Germanicarum Ecclesiarum, vt Spirensis, Constantiensis, Sleswicensis, Mindensis, Osnaburgensis &c. Breuiaria consentiunt. In citato antea MS. Vltraiectino hæc habetur oratio, quæ non videtur tamen in Officio Diuino solita recitari, cum in eo orationes omnes semper fere ad Deum dirigantur; ita ergo habet MS. O Sancta Apollonia, [contra peccata dentiū & oris.] per passionem tuam impetra nobis remissionem omnium peccatorum, quæ dentibus & ore commisimus per gulam & loquelam, vt liberemur a dolore & stridore dentium hic & in futuro, & diligendo cordis munditiam, per gratiam labiorum, habeamus amicum Regem Angelorum, Amen.

[47] Lubet aliud adiicere ex eodem codice de Ernesto primo Archiepiscopo Pragensi, quod tamen neque in rerum Bohemicarum scriptoribus, neque in ipsius Ernesti, religiosißimi Præsulis, Vita nuper edita, refertur. Lector eruditus cuiusmodi id censeri debeat, iudicabit: nobis neque approbare, pronum est, neque conuellere, quod absque graui noxa potest euenisse, & diuino tamen ostento, eoq; non ad sensum mortui, non ad infamiam apud superstites, admodum acerbo, vindicatum, ne vel tantillæ negligentiæ exemplum fraudi successoribus esset. Ita ergo post Acta, quæ nobis diximus vt cumque apocrypha videri, subiicitur. Miracvlvm. Extra muros ciuitatis Pragis fuit capella in honore Dei & B. Apolloniæ Virginis consecrata. Volens igitur Ernestus Archiepiscopus loci capellam intra muri ambitum includere, eam quæ foris erat destruxit, vt illa intus ædificaretur. Elapso vero tempore supercecidit negligentia Pontifici, [Episcopo oblito S. Apolloniæ ædiculam restaurare, excussi post obitū dentes,] & totum ædificium obliuioni est datum; & memoria S. Apolloniæ est oblita, & ex deuotione hominum est deleta. Factum est autem post processu temporis, vt Pontifex clauderet diem extremum: & ecce omnes dentes de ore eius sunt excussi, ita quod nec vnus in ore eius esset repertus; vt manifeste claresceret, eum esse punitum, qui sui memoriam destruxit in eo, in quo omnibus subuenire consueuerat, qui eam a sua memoria non delerent.

DE S. NICEPHORO MARTYRE ANTIOCHIÆ IN SYRIA

CIRCA AN. CCLVIII.

Commentarius præuius.

Nicephorus Mart. Antiochiae in Syria (S.)

G. H.

[1] Inter atroces persecutiones primis seculis a Romanis Imperatoribus illatas Christianis, octaua censetur a Valeriano, cum filio Gallieno imperante, anno Imperij quarto, Christi CCLVII, [S. Nicephori sub Valeriano Martyris] mota: in qua illustriores Martyres occubuerunt Romæ SS. Stephanus & Sixtus Pontifices, Laurentius Archidiaconus; Carthagine S. Cyprianus; in Oriente S. Nicephorus, de quo hic agimus, alibi alij.

[2] Acta huius Martyris nacti sumus duplicia ex Græco MS. codice Regis Franciæ, [Acta antiqua, in MSS. a Metaphraste interpolata:] perantiqua diuq; ante tempora Metaphrastæ conscripta: priora incerto auctore sunt, quæ Metaphrastes nonnihil interpolata edidit, quæq; a Gentiano Herueto Latine versa vulgarunt Lipomanus & Surius. Nos eadem damus, sed quæ desunt in MS. Græco, aut tamquam postea adiuncta, alio distinguimus charactere, ac fere in notationibus explicamus. Titulus horum Græce hic est: Ἄθλησις τοῦ ἁγίοὺ μεγαλομάρτυρος Νικηφόρου, καὶ κατὰ μνησικακίας. Certamen sancti magnique Martyris Nicephori, & contra iniuriarum memoriam.

[3] Acta alia auctorem habent Ioannem Episcopum Sardium, de quo alibi hactenus nihil legimus. Sardes vrbs primaria Lydiæ in Asia, [alia auctore Ioanne Episc. Sardium:] vna ex septem, quæ primæ istic fidem Christi suscepere: ad quarum Antistites, iussu Diuino S. Ioannes admonitionem scripsit cap. 3 Apocalypseos. Simon Wangnereckius noster, in Prolegomenis libelli de Pietate Mariana Græcorum, docte inquirit de conditoribus Diuinorum apud Græcos Officiorum, ex quibus Menæa siue Menologia Sanctorum toties proferimus: cuius iudicium perscrutantibus nobis occurrit, Ioannem Archiepiscopum, quem ille opinatur num. 27 S. Chrysostomum esse, fortaßis Ioannem Archiepiscopum Sardium potius dicendum esse. Verum in re obscura non lubet coniectare: poterunt alij collato hoc opusculo, cum encomiis eidem adscriptis, maiori otio veritatem indagare. Titulus his Actis præfigitur eiusmodi: Μετάφρασις του ἁγίου Μάρτυρος Ννκηφόρου. συγγραφεὶς παρὰ Ἰωάννου Ἐπισκόπου Σαρδίων. Expositio martyrij S. Nicephori, conscripta a Ioanne Episcopo Sardium. Ac vere priora Acta illustribus ab eo amplificationibus exornantur: quæ hic damus ab Alexandra Baruoetio nostro, vt nos eo labore leuaret, Latine translata.

[4] Græci celebrant IX Februarij officio Ecclesiastico S. Nicephorum Martyrem, [Natalis 9 Febr. apud Græcos,] vt eorum Menologia, Horologia, Anthologia, Menæa, indicant. In Menologio Cardinalis Sirleti, a Canisio edito, hæc leguntur: Sancti Martyris Nicephori, qui Valeriano & Gallieno Imperatoribus martyrium perpessus est. Ex pluribus encomiis, quæ in Menæis extant, vnum hoc auctore Ioanne Monacho e Vesperis decerptum damus: Manifeste omnibus ostendisti, o inuicte Nicephore, eum, qui proximum non amat, neque Dominum posse diligere. Quapropter quia sincero amore complexus es Sapricium conseruum tuum, ad Diuinum alacris assumptus es amorem, animamque tuam ob fidem confessionemque Christi dedisti. Infelix vero Sapricius, quia irreconciliabile aduersus te odium detinuit, etiam Christum Deum negauit.

[5] E Latinis Molanus eumdem retulit in Auctario Vsuardi: Die nona Sancti Martyris Nicephori. Martyrologium Romanum: [& Latinos.] Antiochiæ S. Nicephori Martyris, qui sub Valeriano Imperatore capite cæsus, martyrij coronam accepit. Locum martyrij silent Acta vtraque Græca, Menæa & Menologia: expreßit Metaphrastes, & post eum. Martyrol. Romanum.

EPITOME VITÆ
Ex Menæis & Anthologio Græcorum.

Nicephorus Mart. Antiochiae in Syria (S.)

Memoria sancti Martyris Nicephori.

Valeriano & a Gallieno imperantibus hic Nicephorus vixit, homo idiota, priuataque vita contentus. Habebat autem amicum quemdam Christianum, Ecclesiæ Presbyterum, nomine Sapricium: qui diabolico impulsu oderat S. Nicephorum, nec memoriam inimicitiæ vnquam ponebat. Cum autem Sapricius ab idolorum cultoribus captus esset, multaque tormenta perpessus, S. Nicephorus per internuntios ad cum missos, veniam rogauit: quos ille noluit audire. Videns autem S. Nicephorus abduci Sapricium, vt capite plecteretur, accurrit, abiectusque ad pedes eius, gratiam offensæ petiuit: legemque Christi de reconciliatione facienda recensuit; nihil tamen apud illum profecit. [Matth. 5. 23] Ergo variis cruciatibus toleratis & superatis, cum martyrij præmium & lauream, securi iam iam percutiendus, mox esset habiturus, nec tamen Nicephoro ignouisset; repente omni auxilio Diuino exutus, lictoribus dixit: Dimittite me, & diis sacrificabo. Quod vbi Nicephorus vidit, ipse vltro lictoribus se obtulit, Christumque magna cum libertate professus, iussu tyranni, reciso capite obtruncatus est, adeptus breui præmia dilectionis, quam properauit adimplere propter Christum dilectionis caritatisque datorem.

[Annotatum]

a Græce Γαλκίνου Eusebio aliisq; Γαλιήνου: ast in aliis Actis magis contractu Γάλλος dicitur: an forte cum decessore Valeriani confusus, qui solus a Ioanne Sardensi profertur?

VITA AVCTORE ANONYMO
ex MS. Regis Christianiss.
collata cum Metaphraste.

Nicephorus Mart. Antiochiae in Syria (S.)

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I
S. Nicephori & Sapricij ex summa amicitia odium infestissimum.

[1] In illo tempore erat quidam Presbyter a in magna Antiochia Syriæ, nomine Sapricius. a Erat autem quidam quoque alius, qui appellabatur quidem Nicephorus, erat vero ordine laicus, [S. Nicephorus in Sapricij Presbyteri, amici sui, odium incurrit:] & admodum germanus amicus eiusdem Presbyteri. Seque ambo sic mutuo diligebant, vt existimarentur esse fratres germani, nati ex vno vtero; adeo vt esset excellens amor eorum mutuus. Cum longo autem tempore vixissent in hac affectione, bono & honesto infestus & sceleratissimus humani generis inimicus, eis inuidens, talem inter eos peperit dissensionem; vt nec in platea quidem vellent sibi inuicem occurrere, ex dæmonico odio, quod inter se inuicem conceperant.

[2] Cum satis vero longo tempore ita fuissent affecti, ad se rediens Nicephorus, & cognoscens odium esse diabolicum, rogauit amicos quosdam, vt irent ad Presbyterum Sapricium, & rogarent eum pro Nicephoro, vt ei culpam condonaret, & eum pœnitentia ductum acciperet propter Dominum. Ille autem noluit ei condonare. [nequit, interpositis aliis, pristinam amicitiam recuperare:] Is vero rursus misit alios amicos, vt ei reconciliaretur. Presbyter autem Sapricius ne eos quidem rogantes audire sustinuit. Rursus ergo Nicephorus rogauit alios quosdam amicos, & misit ad ipsum, vt ei dignaretur sui delicti veniam concedere: vt conuenienter Diuino eloquio, in ore duorum vel trium testium staret omne verbum. [Deut. 19. 17] Ille autem cum esset duro corde, & implacabilis, & oblitus esset Domini nostri Iesu Christi, qui dicit: Remittite, & remittetur vobis. [Matt. 18. 16] Et b rursus: [Luc. 6. 37] Si offeras donum tuum ad altare, & recordatus fueris, quod habes aliquid aduersus fratrem tuum, dimitte id, & vadens, reconciliare fratri tuo. [Matt. 5. 23 & c. 6. 15] Et rursus: Nisi remiseritis hominibus delicta eorum, nec Pater vester cælestis remittet vobis delicta vestra: omnibus eum rogantibus & petentibus, non condonauit c fratri & amico suo. Non enim habebat in se caritatem & misericordiam: quamobrem iure fuit priuatus regno cælorum.

[3] d Inprimis autem pius & fidelis Nicephorus, cum vidit Sapricium despexisse communes amicos, [etiam ad pedes eius prostratus reiicitur.] qui pro eo petentes, veniam non acceperunt, ipse currens ad ædes Sapricij, se proiicit ad pedes eius, dicens: Condona mihi Pater, propter Dominum. Ille vero ei noluit reconciliari vt e amico, & maxime cum rogaretur: & maxime cum deberet, etiamsi non fuisset rogatus, a prima excusatione eum accipere, vt Christianus & Presbyter, & qui professus erat seruire Domino.

[Annotata]

a Desunt in MS. Græco hæc verba de loco martyrij, vti etiam in sequenti Vita & Menæis.

b Desunt hæc quoque in MS. Græco: & recte quia infra eadem leguntur.

c In MS. non condonauit ei; reliquis ad finem § omissis.

d Idem MS. Piissimus autem & fidelissimus Nicephorus.

e MS. vt amicus amico.

CAPVT II
Sapricius renuens odium deponere, martyrio excidit.

[4] Cvm hæc autem sic fierent, repente existit persecutio & magna afflictio in a Antiochia ciuitate, vbi ambo habitabant: [Ab eodem ob fidem capto,] & apprehenditur Sapricius vt Christianus, & traditur Præsidi: & stetit ante ipsum, & dixit ei Prȩses: Quod est nomen tuum? Ille autem dixit: Vocor Sapricius. Dicit Præses: Cuiusnam es generis? Dixit Sapricius: Sum Christianus. Præses dixit. b Es Clericus? Dixit Sapricius: Locum teneo Presbyteri. Dicit Præses: Augusti nostri & Domini huius regionis & finium Romanorum, Valerianus & Gallus, [eamq; constanter confesso,] iusserunt; vt, qui se dicunt esse Christianos, sacrificent diis immortalibus. c Si quis vero despiciens, respuit hoc edictum, sciat se diuersis tormentis & suppliciis plectendum, & sic grauissima morte esse condemnandum. Sapricius autem adstans, dixit Præsidi: Nos Christiani, o Præses, Christum Deum habemus Regem: quoniam ipse est solus verus Deus, & creator cæli & terræ & maris, & omnium quæ sunt in eis. Omnes vero dij gentium dæmonia, & pereant a facie vniuersæ terræ, qui non possunt alicui opem ferre, aut aliquem lædere aut impedire, cum sint opera manuum hominum.

[5] [in cochlea torto,] Tunc iratus Præses, iussit eum proiici in cochleam, d iubens eam vehementer versari. Cum is ergo adeo acerbe & inhumane torqueretur, dixit Sapricius Præsidi: Carnis meæ habes potestatem; animæ autem meæ potestatem non habes, sed Dominus Iesus Christus, qui eam creauit. Longo vero tempore tortus, sustinuit tormenta. Cum vidisset autem improbus & malitiosus Iudex eum non persuaderi, tulit in eum sententiam, dicens: Sapricium Presbyterum, [ac morti adiudicato,] qui edicta contemnit Imperatorum, & non paruit, nec diis immortalibus voluit sacrificare, vt qui a spe Christianorum non tulerit excidere, iubemus tradi supplicio capitis.

[6] Cum ergo ipse esset egressus, accepta martyrij sententia, & festinaret ad cælestem coronam; [festinanteq; ad supplicium, nequit in gratiam recipi:] audiuisset autem S. Nicephorus, currens ei processit obuiam, & se proiicit ad pedes eius, dicens: Martyr Christi, ignosce mihi, quoniam peccaui in te. Ille autem nihil ei respondit: excæcatum enim fuerat cor eius a malo dæmone . S. Nicephorus eum rursus præuenit per aliam viam, & ei occurrit, priusquam ipse egrederetur e ciuitate, & rogauit eum, dicens: Martyr Christi, condona mihi ea, quæ in te peccaui vt homo. Ecce enim de cetero data est tibi corona a Christo, quem non negasti, sed confessus es nomen eius sanctum coram multis testibus. Ille autem durus & implacabilis, odio cor habens occæcatum, neque ei dedit veniam, neque ei verbum voluit respondere, adeo vt ipsi lictores dicerent S. Nicephoro: Tam stultum hominem numquam vidimus. Vadit ad supplicium capitis: & quomodo petis veniam ab eo, qui iam est moriturus? Dicit eis S. Nicephorus: Nescitis, quid petam a Confessore Christi: Deus autem scit.

[7] Et cum venisset ad locum, in quo erat interimendus Sapricius, rursus ei dixit Nicephorus: Rogo te Martyr Christi, ignosce mihi si quid peccaui, vt homo. [Matt. 7. 7] Scriptum est enim: Petite, & dabitur vobis. e Sed eo hæc dicente & quæ sunt his similia, [imo a mox interimendo spernitur.] non audiuit sæuus & durus amicus: nec flexus est sodalis asperrimus, nec fuit mollitus totus inflexibilis. Non enim audiuit illud: Diliges Dominum Deum ex toto corde tuo, & proximum tuum sicut teipsum: sed clausit aures cordis sui & corporis, vt aspis surda & clauda, quæ non exaudiuit vocem incantantium. [Matt. 22. 37] Propterea qui personam non respicit, & verax est Dominus, qui dixit: Si non remiseritis hominibus delicta eorum, neque Pater vester cælestis remittet vobis delicta vestra. [& 6. 15] &: In qua mensura metieris fratri tuo, in ea remetietur tibi. [7. 2]

[8] Dominus cum vidisset eum nulla tangi proximi misericordia, f iure eum priuauit g regno suo cælesti: imo vero ille seipsum alienauit a gratia cælesti & ab æternis Dei bonis, propter iniuriæ a fratre acceptæ recordationem: [Eumdem ideo gratia perseuerātiæ priuatum,] & maxime quod in germanum & veterem amicum fuisset animo crudeli, immani & irreconciliabili. Tunc dicunt lictores Sapricio: Flecte genua tua, vt caput tibi amputetur. Dicit autem eis Sapricius: Quare? Dicunt ei lictores: Quoniam noluisti diis sacrificare, sed contempsisti edictum Imperatoris propter hominem, qui dicitur Christus. Hæc cum audiisset miser Sapricius, respondit lictoribus, hanc miseram & tristem vocem, dicens: Nolite me ferire. Facio enim, quæ iusserunt Imperatores, & diis sacrifico. [& negato Christo, volentem diis sacrificare,] Sic eum excæcauit odium, & ab eo abduxit Dei gratiam. Qui enim per eiusmodi tormenta non negauit Dominum nostrum Iesum Christum, cum venisset ad finem mortis, & esset accepturus præmium & coronam gloriæ & spei, negauit vitam æternam, & fuit apostata.

[Annotata]

a Deest in MS. & in Ioannis quoque Sardium Archiepiscopi oratione, vrbis nomen, solumq; legitur, ἐν τῇ πόλει, ὅπου ἀμφοτεροι κατῴκουν, in vrbe, vbi vterque habitabat.

b MS. Græcum. Es Clericus an laicus?

c addit MS. & æternis.

d Hæc minus perfecte in MS. leguntur: Et vehementer versari adeo superbe. Dixit Sapricius.

e Addit MS. quærite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis.

f Addit MS. sed implacabile odium seruare.

g MS. gratia cælesti.

CAPVT III
Martyrium S. Nicephori.

[9] Hæc cum audisset S. Nicephorus, rogauit Sapricium cum lacrymis, dicens: Noli, o frater, noli transgredi & negare Dominum nostrum Iesum Christum. Noli omnino, [frustra animat S. Nicephorus:] rogo te, ab eo deficere, & perdere cælestem coronam, quam per multa acquisiisti tormenta & afflictiones. Ille autem noluit eum omnino audire, sed contendit abire ad interitum & tenebras vltimæ mortis, & ad ignem, qui non potest extingui. Qui tanti pretij gloriam in momento vnius horæ ictus gladij perdidit, reuera fuit miser, excæcatus ab odio.

[10] Non enim audiuit Dominum nostrum Iesum Christum, dicentem in sancto Euangelio: Si afferas munus tuum ad altare, & recorderis quod frater tuus habet aliquid aduersus te, dimitte munus tuum ante altare: & vade primum, & reconciliare fratri tuo, & tunc veniens, offer munus tuum. [Matth. 5. 23] Et rursus Petro principi Apostolorum, cum rogasset Dominum, Quoties, si peccauerit in me frater meus, dimittam ei? septies? respondit Dominus: Non dico tibi, septies; sed septuagies septies. [Matth. 18] Ille autem miser ne semel quidem voluit condonare fratri suo, [illo obdurato odio pereunte,] & maxime petenti veniam & roganti. Et Dominus quidem noster & Deus iussit ex animo condonare vnicuique, & dimisso munere, quod Deo est offerendum, currere ad reconciliationem. Ille vero ne summis quidem labris condonauit ei, quem pœnitebat: nec in animum induxit, vt ei roganti remitteret; sed clausit viscera sua a fratre suo, propterea clausæ sunt ei fores regni cælorum, & recessit ab eo gratia diuini & viuifici Spiritus, & perdidit magnam, pretiosam, & gloriosam coronam martyrij. Quamobrem, o dilecti, nos quoque diligenter caueamus ab hac diabolica operatione, odij, inquam, & iniuriæ acceptæ recordatione, vt nostrorum quoque peccatorum detur nobis remissio a Domino Iesu Christo, conuenienter ei quod dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. [Matth. 6] Fidelis est enim qui promisit.

[11] Beatus autem Nicephorus postquam vidit transgressum esse Sapricium, magna voce dicit lictoribus: Ego sum Christianus, [se morti pro Christo offert:] & credo in nomen Domini nostri Iesu Christi, quem iste negauit. Me ergo iam pro ipso ferite. Lictores vero non ausi sunt eum ferire absque iussu Præsidis: mirati sunt autem omnes, quod se ita ad mortem tradiderit. Libere enim dicebat: Sum Christianus, & diis vestris non sacrifico. Vnus autem ex lictoribus currens, renuntiauit Præsidi, dicens: Sapricius quidem pollicetur se diis sacrificaturum: est vero illic quidam alius qui vult mori propter eum, qui dicitur Christus, clamans & dicens libere: Christianus sum, & diis vestris non sacrifico, nec obedio edictis Imperatorum.

[12] Postquam hæc autem audiit Præses, in eum tulit sententiam, dicens: Si non sacrificat diis immortalibus, prout iusserunt Imperatores, [capite trūcatus,] iubeo eum mori gladio. Sapricium vero sinite abire. Tunc accipientes S. Nicephorum, eum capite truncarunt, vt Præses iusserat, a nono mensis Februarij: a & sic consummatus fuit in Christo sanctus Martyr Christi Nicephorus: & ascendit in cælos coronatus, per fidem in Christum, caritatemque & humilitatem. Quoniam enim propensus fuit ad caritatē & humilitatem, ideo fuit redimitus corona martyrij, & dignatus est referri in numerum Martyrum, b ad laudem & gloriam magni Dei & Seruatoris nostri Iesu Christi: cui c gloria & potentia nunc & semper & in secula seculorum, [fit Martyr.] Amen.

[Annotata]

a Deest in vtroque MS. dies obitus.

b MS. ad laudem gloriæ, magnificentiæ & gratiæ Domini & Dei.

c MS. gloria, potentia & honor.

ALIA VITA
auctore Ioanne Sardium Episcopo, interprete Alexandro Baruoetio S. I.

Nicephorus Mart. Antiochiae in Syria (S.)

Avctore Ioan. Ep. interpr. Alex. Barvoet.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Cvm vilis & abiecta natura nostra multis subiecta sit animi perturbationibus, [Perturbationum dominatricē rationem.] ex quo primus homo ipsam creationis pulchritudinem corrupit; magno quoque eget, vt ex hac abiectione attollatur & erigatur, subsidio. Neque enim tantum illud esset, quod nos conditos perturbationibus animi a ratione alienis quasi damnatos addiceret, si post lapsum celeriter a lapsu surgere fuissemus conati. Est enim in nobis, quæ animi perturbationibus dominetur, ratio, quæ nudam ipsam malitiam sistit, ac qualem naturam habeat, melioris electionis affectu ostendit: ac si quæ nobis obuersetur mali cogitatio, Deique animæ nostræ mortem minime desiderantis memoria, facile nos ipsos nosse possumus, quales nimirum facti simus, ac quales a sacris litteris esse dicamur, in qualem confusionem ac ignominiam nos ipsos coniecerimus. Nunc vero eo vsque mentem nostram abducimus, ita rationem illius ac splendorem violamus, vt in peioribus persistendo, [tenebris obuolutam,] quid tales nos reddat ne quidem sentiamus, in tenebris vere ambulantes, ad irradiantem bonorum operum lucem ob mentis otium ac ignauiam minime conuersi. Non ita enim a nobis auersus est sollicitus ac sapientissimus vitæ nostræ moderator Deus, vt viam nobis, quæ ad recta ducit, præcluserit; sed omni modo potius, vt a perturbationibus animum nostrum infestantibus liberemur, multis iisque variis adhibitis remediis statuit. [illuminat sacra Scriptura:] Si enim mentem nostram sæpius perturbationibus immergimus, ad splendidissimam illam lucem, quæ hanc nobis caliginem abstergat, respicere nolumus. Habemus tamen sacrarum litterarum adhortationes, quibus coërceamur a lapsu, sensibus nostris quodammodo subiicientes ea, quibus a malis reuocemur. Habemus sacrorum Euangeliorum doctrinam, compendiosam nobis, ac minime operosam salutis viam demonstrantem. Prophetarum chorus nos ad eiusmodi continentiam excitat.

[2] Proposita sunt nobis Martyrum certamina, a caducis hisce ac fluxis rebus nos abducentia, ac Diuini amoris flammis animos nostros accendentia, [Martyrum certamina,] omnemque in nobis tumorem reprimentia. Quotiescumque enim videt quis, animi perturbationem aliquam sese agitantem, mentis oculos obcæcantem, iniuriaque afficiētem imaginem illius, ad cuius similitudinem creatus est, excutit hanc & repellit, totum sese ad præ clarorum illorum certaminum imitationem comparans & extendens: pœnas illas, a quibus humana natura abhorret, [ad imitationē proposita,] quibusque ferendis impar est, quanta cum voluptate ac amoris magnitudine ij sustinuerint, expendit. Fieri enim non potest, vt quis rebus eorum præclare gestis mentem attendat, quin singularem inde vtilitatem ac fructum referat. Non enim hic tam quod præsideat Iudex, quod tormentorum varia scrutetur genera, quæ carnificū manus adhibet, ac quibus Martyrum corpora cruciantur, attendimus, quam horum singula nobiscum expendimus, ac quod lucrum inde colligere possimus, spectamus. Cumque Iudicum crudelitatem mente voluimus, mentis nostræ feritatem mitigamus, vt vel in eo illorum detestari videamur sæuitiem. [feros motus sedant,] At manifesta & intolerabilia cernentes supplicia, improbos animi excitatos & iusurgentes motus arcemus, qui misera corpora nostra infestant, ac principem animæ partem euertunt. Cum autem carnificum manus mente effingimus, cogitationes, quæ humanum genus perpetuo bello exercent, retundimus. Martyrum vero generosa constantia, ac imperturbatæ mentis firmitas nobis in animo depicta, mentis sublimitatem docent, persuadentque, vt illa spectet, ac circumspiciat, quæ illius substantiæ Dei speciem referenti, quam maxime conueniunt, [& mentem in Deum eleuant:] neque ita trahi se aut regi sinat a sibi subdito corpore.

[3] Tanta ac talis nobis ex Martyrum certaminibus redundat vtilitas, is in iis animæ repositus est thesaurus: hic etiam nobis ex ea, quæ nunc est, celebritate fructus prouenit: hoc illorum petit solennitas. Propterea enim & Ecclesia illorum ornatur certaminibus, & omnes tamquam ad epulas conuocat, præclarum illorum finem deprædicans, [ideo Natales Martyrum celebrantur,] neminemque spirituali huic conuiuio non refectum adesse patitur. Ne igitur, cum tantum lucri animis nostris afferre possimus, hunc concursum in nihilum abire sinamus. Celebratur enim hodierna die magni Martyris Nicephori memoria, [vti S. Nicephori:] quæ illius virtutes tamquam in theatro nobis spectandas proponit: ac imprimis candidos illius ac minime fucatos mores, tum feruentem illius in Deum proximumque amorem ostendit. Tametsi enim martyrij illius enarratio adeo varia tormenta ac sæuientium Tyrannorum rabiem non complectatur, [in quo elucet caritas,] attamen virtutum thesauros nobis aperit, caritatem nimirum, in qua tamquam in capite lex omnis versatur, quaque seruata mādata omnia obseruata sunt. Adhȩc in hoc Sancto proponitur nobis mentis illius ac sententiæ constantia, ac spontanea sui ipsius in manus lictorum oblatio. [& sui oblatio.] Porro hæc descripta narratio multam animis nostris suggerit malorum tolerantiam. Corpus enim suum, quantum quidem in ipso erat, grauibus ac acerbis tradidit suppliciis, tametsi hoc tum temporis in Præsidis esset potestate, siue ad mansuetudinem, siue ad superbiam respicere: satis fuit Martyris caput ense præscindi. Ad initium igitur reducatur oratio, ac auribus Martyrum gesta audiendi cupidis totius certaminis argumentum exponat.

CAPVT I
S. Nicephori amicitia cum Sapricio: huius infestißimum odium.

[4] [S. Nicephorus & Sapricius Sacerdos ex intimis amicis,] Erat Sapricius quidam (ita a parentibus ei nomē impositum) sacerdotij gradum adeptus. is magnam cum S. Nicephoro contraxit amicitiam. Clericis ille non adscriptus, in profanorum hominum numero censebatur, Diuinas tamen obseruare leges, mētemque in iis exercere studebat. Tanta autem inter eos intercessit amicitiæ necessitudo, vt a multis fratres ex eadem matre geniti existimarentur: atque tantus hic inter eos affectus non exiguo durauit tempore, amoris illius vinculis minime interruptis: donec inimicum in eos oculum coniecit inuidia, quam a primis vitæ initiis inimicus noster dæmon excitauit, quaque hanc illorum coniunctionem diuisit. ecquid enim aliud machinatur ille, nisi vt huiusmodi in nobis abundent cogitationes? Huiusmodi itaque inter eos excitauit odium, quod ex illo originem ducens ita animos ab inuicem abalienauit, [infesti inimici:] vt occursum mutuum in platea minime sustinerent, sed continuo ex vna abeuntes in aliam declinarent: adeo in diuersum eos agebant structæ iis a dæmone insidiæ.

[5] Verum oportebat Dei Sacerdotem, cui incumbit dissidentes etiam amicorum animos conciliare ex Diuinis mandatis, [Sapricio obstinato] priusquam rem Diuinam ad aram faciat, cum, vnde orta esset dissentio, nosset, huiusmodi dissidium amoliri, amicūque, tametsi nescio quid peccantem vidisset, ad hoc adhortari, pacemque deperditam restaurare. At tantum abest, vt hoc præstiterit, vt diuturno etiam tempore amico iratus perstiterit, neque domesticum testem conscientiam curans, neque vllam veteris consuetudinis admittens memoriam, neque aurem iis, qui Diuina præcepta quotidie ingeminabant, præbens, quorum tamen ille & mystes inunctus erat, & mystagogus. Verum anima, quæ sese semel ab iracundia abripi passa est, puritatem illius, ac quod materiæ omnis expers sit peccato occultante, dignitatem suam cognoscere non vult. Quid vero hic magnanimus piissimusque Nicephorus? vbi, quod acciderat, [S. Nicephorus reconciliari cupit:] sensit, priorisque amicitiæ memor, ac inimicitias curatu difficiles in mentem reuocans, quodque quos ante ne horæ quidem vnius interuallum disiunxerat, tot modo solis occasus diuisissent, non absque dæmonis malitia ac opera id factum esse suspicatus, ad dissensionē hanc tollendam quamprimum festinauit.

[6] Ac per sese quidem amicum ad hoc adhortari minime ausus est, ne suspicionis alicuius, aut impudentiæ crimen incurreret: verum alios ad id ipsum faciendum impulit: [insons culpam in se reiicit:] neque sese purgare a crimine ac culpa per horum testimonia minime fucatus, omnisque fraudis expers Nicephorus conatus est: sed reum sese ac delictum agnoscentem esse alteri renuntiari voluit, vtque suis delictis ignosceret, hortatus est. [frustra alios ad eum allegat:] Vt vero Sapricius virtutis suasores sine effectu vllo remisit, sine vllo pudore aut verecundia totum sese iracundiæ a perturbatione abripi sinens. Ne sic quidem Nicephorus ad omnem virtutem maxime propensus, a bene cȩptis destitit: ast alios rursum, qui eum rogarent, misit: verum ille in eadem duritie perstitit: tertium quoque missos mente minime mota suscepit. Neque enim importunum sanctus hic vir existimabat, aut molestum, ad huiusmodi negotia sæpius amicos adhibere: probe enim nouerat iis, quippe pacis conciliatoribus, huius operis mercedem, quam vox Diuina, promisit, esse repositam: ipseque amicum, quem vel minimum temporis spatium a se disiunxerat, cum indissolubilem antea amicitiam putasset cum eo se iniuisse, iterum lucrari conatus est. [Matth. 9. 94.] At nihil quod illum placaret, inuentum est, non continuæ amicorum preces, non quod culpam omnem sibi attribueret, non sacra illa, Dimitte & dimittetur vobis, promissio, non a cælesti Patre pronuntiata sententia, veniam delictorum minime consecuturos eos, qui peccata aliis non condonarint. [Luc. 6. 37]

[7] Cum videret igitur aliter illum ad veniam dandam moueri minime posse, nisi ipsemet priuatim illum accederet, [ipse ad pedes prostratus, reiicitur.] ex aspectu fortasse eum in antiquam amicitiæ notitiam deuenturum ratus, cum tempus ad hoc opportunum reperisset, sese ad pedes illius abiicit, si quid deliquerit, veniam precatur. At ne sic quidem illius animus vlla ex parte commotus est: verum ad instar Pharaonis potius, cor illius magis obduruit. Tantum vero abest, vt eum ad remissionem vllo modo inflexerit, vt ne verbo quidem dignatus sit mille modis ac precibus suppliciter obtestantem, ad omnia surdus & immobilis. Potius enim Diuinas leges ac præcepta violari sustinuit, quam aliquid de animi sui contra rationem insurgente iracundia remitteret.

CAPVT II
Sapricius Martyrij palma priuatus, renuens cum Nicephoro redire in gratiam.

[8] Cvm itaque in pessima hac perturbatione diutius persisteret, alter vero culpæ deprecationi sese totum daret, bellum, quod pauxillo tempore quieuerat, [In persecutione Valeriani Imper.] contra Christianos iterum recruduit Valeriano Romanorum Imperatore, cum litteris illius ciuitates omnes perturbarentur, vt ad impietatem suam omnes prouocaret, eisque contrarium credentes, per varia supplicia mortem irrogaret. Turba hȩc ciuitatem quoque, quam incolebant Sapricius ac S. Nicephorus, inuasit: ac primo quidem Sapricius, vtpote honoris dignitate eximius, [Sapricius captus,] ab imperitāte inibi Præside, tamquam qui fidem Christianorum eiurare nollet, comprehensus est: ac quod ei nomen esset interrogatus, vbi illud indicauit; qua dignitate præditus esset, edicere iussus est. [fidem profitetur:] Ad hoc secundum respondit, Christianis sese sacris esse initiatum. Rogatus ordinem, quo censebatur, Presbyterum sese Sapricius esse dixit. Vt vero nomē illius, dignitatem, ac ordinem, is, cui munus interrogandi obtigerat, inaudiit, prolatis regiis litteris minarum plenis, quæ mortem Deos suos non colentibus denuntiarent, perterrere eum conatus est. At nos, inquit Sapricius, Diuinis adhærentes litteris, veram germanamque fidem edocentibus, vnum Deum adoramus, tribus quidem personarum proprietatibus distinctum, at vna Deitate subsistentem, cæli, terræ, ac maris omniumque quæ hic videntur creatorem: hunc solum nouimus: huic vni adorationis cultum deferimus: cuius etiam religionis pietas audita satis est & conspecta: cuius traditum cultum obseruant omnes & venerantur. Vestra vero sacrificia, & cum proferuntur, aërem inficiunt, & cum audiuntur, risum excitant. [Psal. 67. 3] Pereant igitur a facie terræ dij tui, vt noster dixit Propheta, dæmonia eos vocans, ex humanæ mentis insania efformatos deos, cultuque ab hominibus magicis ac adoratione illis procuratis.

[9] Vt itaque nihil eum suis sermonibus moueri vidit perditionis suasor ac magister, [in cochleā coniicitur:] ad supplicia feritatem animi sui declarantia conuersus est: ac quam mox in sui contemptu adhuc persistentem Sapricium incochleam coniici iussit, ac vehementius eam agitari, vt tanto citius anima auelleretur a corpore, imperauit. Verum perdurante in tormentis Sapricio, ac de animi sui generositate nihil omnino remittente, ob cochleæ machinam, mortem continuo ei minantem, ac circumuersantem, cum fieri non posse, [morti adiudicatur:] vt quidquam illi persuaderet, existimaret Iudex, vt gladio vitam finiret, sententiam tulit.

[10] Ad mortem igitur properantem eum vt inaudiit Nicephorus, nihil amplius, quod ad reconciliationem obstare posset, superesse ratus, mente a terrenis hisce ad cælestem pulchritudinem iam abducta, [a S. Nicephoro supplice rogatus,] omniaque humana hæc abdicante, accurrit, ac ad pedes illius prouoluitur, per sanguinem illius iam iam effundendum supplex obtestatur, ne ita irreconciliatus & hostis ad supernam pergat mansionem. Verum (o exsecrandam ac dæmoniacam prorsus mentem!) ne conuertere quidem sese ad eum, qui ab pedes illius sese abiecerat, voluit, neque iis quæ proferebat attendere. Anxius itaque Nicephorus, totusque mœrore confusus, veritus, ne indissoluta hæc inimicitiæ vincula seruaret, etiam ad cælestem proficiscens mansionem, similibus eum verbis flectere conatus est, vinctum in conspectu lictorum prosequens, ac omni modo duritiem illius ad mansuetudinem ac commiserationem commouere pertentans. Quid vero non excogitauit? Quid nonfecit, [reduci in gratiam nequit:] quod barbarorum etiam animos e feris cicures ac mansuetos redderet? At barbaris omnibus hic fuit implacabilior, in aliam quodammodo formam, quæ ab humana natura prorsus abhorreret, sese transmutans. Simul atque enim Diuinis non cessit promissionibus, sacerdotij minime reueritus est dignitatem: non amicorū monitionibus ad ignoscendum motus est: non diuturnis obsecrationibus mollitus: non Diuini iudicij terrore sapere & ad meliorem mentem conuerti potuit; quodammodo sub mitis ac mansueti animalis specie ferinam & inhumanam induit naturam: adeo pudorem omnem, morumque vrbanitatem animo exterminarat.

[11] Eapropter a cælestium bonorum illustri conspectu abstrahentibus, ac rebus hisce terrenis sua pulchritudine pellicientibus mentem attendens, martyrij confessione excidit: neque enim nobis ad peiora nostra sponte propensis malum exemplum relinqui poterat. Quippe, qui, si quid rari aut consueti videmus, ad extypi exemplum mores nostros cōformare solemus, etiā quæ ad confusionem nostram faciunt, imitantes. At vide, quē ad finem cum animi iracūdia perduxerit. Aspidis enim feritatem videtur sectatus fuisse, quæ ne cantum percipiat, aures solet occludere; [e martyrio excidit:] & ipse aurem occludens, ad ea, quæ mentis illius duritiem emollire quodammodo canendo poterant, instar furibundi ac amentis, ab animi perturbatione in rabiem actus, tantum non laborum, quos exhauserat, accepturus præmium, lictoribus iam ceruicem præcisuris (o stuporem! o ingentes communis humani generis hostis conatus!) id ipsum ne facerent prohibuit, vnum aliquem ex iis futurum sese asserens, [cultum deorum admittit.] qui impio cultu deos adorarent. Ita, quem verborum lenocinium pellicere non potuerat, quem cochleæ vulnera mortem minitantia non flexerant; verbum vnum abitum iam ac ingressum in cælos paratum subiturum, ab omni pietate auertit, persuasitque vt se totum cœno impietatis immergeret. Ita iracundiæ impetus animæ oculos, rationem excæcarat: adeoque clare in eo videmus impletum, quod ait Salomon; Vias memoris iniurlarū abducere ad mortem, nimirum animæ. Quod si inferiorem superiori animæ parti subiicere voluisset, quot modis hæc ei vtilitas non patuit? Habuit enim, quæ Diuinis litteris continentur, oracula mentem erigentia, perturbationesque reprimentia: hic quidem donum minime offerri iubentia, dum iniuriæ fratris occurreret memoria; neque prius faciendam oblationem, quam inimicitiæ per mutuam reconciliationem essent sublatæ: alibi vero Petri Apostolorum principis interrogationem, qua, an vsque septies ignoscendum esset quærenti, quoties opus foret, ignoscendum esse declarantem, ac Dei ipsius benignitatem, ac mutuum inter nos amorem. [Matt. 5. 23] [Matt. 18. 22] At tantum abest, vt diuinis illis dogmatibus (quæ quotidie lingua quidem, vt videtur, verbotenus proferebat, at illorum vim & efficacitatem suscipere minime volebat) mentem præbuerit, vt & repulsis iis, qui id persuadere conabantur, nihil quod ad præceptam amici consolationem faceret, prorsus admiserit, fratri quidem occludens viscera, at sibi regni cælestis ianuam.

CAPVT III
Martyrium S. Nicephori.

[12] Illo itaque in perditionis barathrum ita abrepto alius affectus S. Nicephorum inuasit. Igne enim interius consumi cœpit, [S. Nicephorus frustra Sapricium ad constātiam adhortatus,] vtque ab hisce laqueis Sapricium extricaret, conatus est: ac, Noli, inquit, o Frater, coram hominibus tibi oblatum martyrium reiicere: ne Christum Dominum ac Deum nostrum illiusque sanctos Angelos mœrore afficias, qui in libro vitæ nomen tuum descripserunt: ne coronam, quam capiti tuo per tot tormenta ac supplicia constanter tolerata imposuisti, breue vnius horæ spatium detrahat. At frustra fuere hæc verba omnia. Quomodo enim, qui ad tantam insaniam deuenerat, verba vlla sapientiæ aut salutaria admitteret? Deserit itaque miserum illum atque infaustum hominem mansuetissimus Nicephorus, contemptisque rebus omnibus terrenis sponte sua sese lictoribus tradit, hac cæde mortem vt sibi inferant, [se lictoribus vt Christianum tradit:] inclamat, Christianum nomen, ac Dei vnius & trini semper laudandi inuocationem ad desideratum hunc finem consequendum ingeminans. Obstupuere, quotquot animi illius viderunt magnitudinem.

[13] At lictorum impetum continuit Præfecti potestas, huiusce spectaculi tum nondum conscij. At vt pietatem ille suam multis manifestam fecit, ac idolorum cultores ad dulcem sibi mortem vltro prouocauit, vnus aliquis ex iis, qui aderant, ad Presidem abiens, impudentem illius pietatis abnegationem, ac præstantissimi Martyris Nicephori sua sponte ad mortem properantis factam oblationem exposuit, diuina verba, quæ ille tanta cum fiducia de sua fide protulerat, subdens. [a Præside morti adiudicatus,] Quæ vt inaudiit impius erroris satelles ac propugnator, contra S. Martyrem condemnationis pronuntiauit sententiam, legum violationem cultum idolis deferre iubentiū pro crimine adscribens. Hic vero cum sententiam scriptam iis, qui ad interficiendum eū parati erant, tradidisset; ea, quæ mandata erant, perfici iussit. Atque ita ceruicem præbuit præclarus Christi Martyr, commiserationis ac obedientiæ filius: ictum gladij sustinuit, [capite plectitur:] exigui sanguinis profusione regnum cælorum commutans, sempiternam eligens ibi figere mansionem, non caducis hisce ac fluxis immorari, non cum impiis agere, sed animæ incorruptibilitatem exuto corruptibili corporis ergastulo adire; quam & ipsi adhuc perturbationibus obnoxij, animique tranquillitatem desiderantes, a vobis, sancti Martyres, qui eam illæsam seruastis, exposcimus: Si quid enim vobis e carnis materia adhæsit, eluit hoc vestri sanguinis effusio. Propterea & vobis post mortem datum est, preces nostras posse offerre ei, qui aliquid a vobis postulari gaudet, omnemque, ne iniuriam aliquam opus manuum suarum patiatur aut detrimentum, quȩrit occasionem.

[14] Nosti ipse, qui cognatum a victoriæ nomen sortitus es, Nicephore, [inuocatur ab auctore.] quantis fluctibus iactetur animus domestico carnis bello continēter agitatus, quod concitare non cessat inimicitiarum parens, qui continuum ac indissolutum nobiscum gerit bellum, quod tuis apud Deum precibus auerte, ac a lethiferis illius telis securos ac tutos nos redde: suauissimam quoque Ecclesiæ pacem a Deo impetra, scandalum omne ab ea extermina, & repelle, indissolubilem nobis erga inuicem largire concordiam, mutuam inter nos coniunctionem astringens, ac seruans, quæ summam virtutum perfectionem continet, inconcussis illius fundamentis reliquas virtutes superexstruens, quibus ad tantam sublimitatem peruenisti exiguo labore omnis laboris expertes delicias, domumque indissolubilem cōsecutus. Huiusmodi enim muneribus remuneratur, huiusmodi gloria coronat sese diligentes Deus, cui gloria ab omni spiritu tribuitur nunc & in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a Νικηφόρος enim a νίκη victoria, & φέρω fero, deporto, ductum.

DE S. ATHENODORO EPISCOPO IN PONTO, MARTYRE

CIRCITER AN. CCLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Athenodorus Ep. in Ponto Mart (S.)

Avctore I. B.

§. I Duo SS. Athenodori. eorum natalis.

[1] Dvo memorantur in Martyrologiis Athenodori, alter in Mesopotamia sub Diocletiano lauream adeptus martyrij, alter Magni Gregorij Thaumaturgi frater, [S. Ahenodorus S. Gregor. Thaumaturgi frater colitur 7 Nouemb.] in Ponto Episcopus. Non eodem die a Latinis ac Græcis vterque celebratur. Nam hic quidem in Menæis refertur VII Nouembris his verbis: τῇ αὐτῇ ἡμέρῳ μνήμη τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀθηνοδώρου, ἀδελφοῦ τοῦ ἁγίου Γρηγορίοῦ τοῦ Θαυματουργοῦ.

Ἐκ γῆς καλουσιν Ἀθηνόδωρον νοὲς
Πρὸς τὰς νοητὰς δωρεὰς τοῦ Κυρίου.

Eodem die commemoratio sancti Martyris Athenodori, fratris Sancti Gregorij Thaumaturgi.

E terra euocant Athenodorum Intelligentiæ
Ad domini donatiuum quod intelligentia percipitur.

Menologium a Canisio editum: Eodem die commemoratio sancti Martyris Athenodori, fratris B. Gregorij cognomento Thaumaturgi. Eadem habet Maximus Cytheræus. In Romano vero Martyrologio refertur XVIII Octobr. his verbis: [18 Octob.] Neo cæsareæ in Ponto S. Athenodori Episcopi, fratris S. Gregorij Thaumaturgi; qui doctrina clarus, in persecutione Aureliani martyrium consummauit. Vetustiora Martyrologia illius eo die non meminerunt, sed IX Februarij, [9 Febru.] vbi MS. Martyrologium Adonis monasterij S. Laurentij Leodij, & Florarium SS. ita habent: Apud Pontum prouinciam S. Athenodori Episcopi, fratris B. Gregorij, qui & Theodorus cognominatus est. Eadem habentur in veteri nostro MS. quod Bedæ nomine insignitum est, sed vltima ita efferuntur, qui & Theologus cognominatus est. Martyrologium Coloniense an. MXD excusum: Apud Pontum prouinciam S. Athenodori Episcopi & Confessoris, fratris B. Gregorij. Eadem fere Maurolycus, & MS. Martyrologium Carmeli Coloniensis. Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum addit, fratris B. Gregorij Niceni. Integro seculo iunior fuit Athenodoro & Thaumaturgo Gregorio Nyssenus. MS. Martyrol. Centulense Bedæ præferens nomen, vrbem quoque, vt Romanum expreßit, vbi vel coronatus sit, vel præcipue coli solitus: In Ponto, ciuitate Neocæsarea, S. Athenodori Episcopi, fratris B. Gregorij. Retulit quoque eum hoc die Ferrarius, licet perperam Alexandrum vocet pro Athenodoro.

[2] Alius in Martyrol. Romano XI Nouembris celebratur Athenodorus hoc elogio: In Mesopotamia S. Athenodori Martyris, qui sub eodem Diocletiano, [diuersus ab eo qui II Nouemb.] & Eleusio Præside, ignibus cruciatus, & aliis suppliciis tortus, demum capitis damnatus, cum carnifex corruisset, nec vllus alius gladio illum ferire ausus esset, orans obdormiuit in Domino. Græci eum colunt VII Decembris, eiusque certamina in Menologio & Menæis pluribus commemorant; vti & Galesinius VIII Decembris. Matthæus Raderus noster in MSS. Notis ad VII Nouembris, vbi in Menæis agitur de S. Athenodoro Thaumaturgi fratre, ita scribit: Existimo hunc ipsum esse Athenodorum Gregorij Thaumaturgi fratrem, qui in Mesopotamia imperante Diocletiano certamen martyrij sustinuit. Vixit Gregorius Aureliano Imperatore, nec diu post Diocletianus, sub cuius imperio Athenodorus occubuit. Agunt de hoc Athenodoro Fasti Romani Ecclesiastici XI Nouembris. Verum haud facile id nobis probauerit, cum Athenodorus & Gregorius ex Ponto, vrbe Neocæsarea oriundi fuerint, alter vero Athenodorus ex Mesopotamia, vt diserte tradunt Menæa ac Menologium: deinde fuit hic a prima ætate monasticam vitam sectatus, quod de Gregorij fratre non traditur.

§ II S. Athenodori patria, eruditio.

[3] Mirari haud immerito quis poßit, cur S. Gregorius Nyssenus, qui tam prolixo elogio S. Gregorij Thaumaturgi res gestas celebrauit, nusquam Athenodori fratris meminerit. Verum & alia sunt ab eo prætermissa de S. Gregorio, quæ ipso antiquiores retulerunt, vt quod infra de concilio Antiocheno contra Paulum Samosatenum coacto, ex Eusebij historia referemus: & ipse ita sub finem scribit Nyssenus: Sunt autem etiam alia in hodiernum vsque diem memoriæ mandata, Magni Gregorij miracula: quæ quidem auribus parcentes incredulis, ne offendantur, qui propter amplitudinem earum rerum quæ dicuntur, veritatem existimant esse mendacium, [Eius Acta,] scriptis non adiecimus. Fuerintne porro S. Athenodori separatim Acta descripta, nobis incompertum est: nusquam nunc fere illius mentio extat in antiquis Scriptoribus, nisi vbi de fratre agitur. Fuisse illum fratri sententia Catholicæ fidei, [celebritas,] verbis, & factis, plane fraterne coniunctum, & veluti radiantem stellam fulsisse scribit Nicephorus Callistus lib. 6 cap. 27.

[4] Patria illi, vt ex S. Gregorio Nysseno & Socrate lib. 4 histor. Ecclesiast. cap. 22 patet, Neocæsarea fuit, Ponti Polemoniaci vrbs celebris, quam cum tota circum regione ad Christum conuertit illius frater Gregorius, [patria,] ipso quoque fortaßis Athenodoro socio & adiutore, saltem antequam proprium susciperet regendum Episcopatum. [parentes;] Parentes, vt idem testatur Nyssenus, in errore idolorum desipuerūt & infatuati sunt. Eos vero innuit e viuis deceßisse, cum admodum adhuc esset adolescens, nam Gregorium (quem, cum omnes semper priore loco commemorent, probabile omnino est seniorem natu, & fratri ad sapientiæ & virtutis studia ducem fuisse) tradit iuuenili adhuc ætate parentibus orbatum, & cognatorum cura destitutum, tamen ad sapientiam condiscendam adiecisse animum. At S. Hieronymus libro de Scriptorib. Ecclesiast. cap. 65 in Theodoro siue Gregorio, tradit eos quinquennio ab Origene Cæsareæ eruditos, ad matrem esse remissos. vbi Martinus Lypsius Canonicorum regular. Louanij Prior, ad patriam legendum esse censebat; quo modo & Suidas scribit in Gregorio. Socrates loco citato ita scribit: καὶ μεταταῦτα ἐπὶ τὴν πατρίδα τῶν γονέων καλεσάντων ἀνεχώρησε. Et post hæc in patriam, parentum accitu, reuertit. Potuit id quidem certius nosse S. Gregorius Nyssenus & ipse Cappadox, nisi temporis rationem neglexit, vti videtur & locum, vbi duo illi germani studuerunt, minus accurate expreßisse.

[5] De eorum studiis ista tradit S. Hieronymus lib. de scriptor. Eccle. cap. 65. Theodorus, qui postea Gregorius appellatus est, Neocæsarcæ Ponti Episcopus, admodum adolescens, ob studia Græcarum & Latinarum litterarum de Cappadocia Berytum, & in Cæsaream Palȩstinæ trāsiit, [studia litterarum etiam Latinarum:] iuncto sibi fratre Athenodoro. Quorum cum egregiam indolem vidisset Origenes, hortatus est eos ad philosophiam, in qua paullatim Christi fidem subintroducens, sui quoque sectatores reddidit. Quinquennio itaque eruditi ab eo remittuntur ad matrem &c. Eadem scribit Suidas, nisi quod de studio philosophiæ illis persuaso non meminit, & in patriam, non ad matrem, ait Cæsarea esse reuersos. Ex S. Hieronymo ista habemus, venisse e Cappadocia Berytum, Beryto profectos Cæsaream, cœpisse isthic Origenis consilio studere philosophiæ, ea occasione fidei mysteriis ab eo imbutos, inde in patriam reuertisse. Socrates lib. 4. cap. 22 Athenis studuisse Gregorium scribit: οὗτος γὰρ, inquit, ὡς τῶν Αθήνησι παιδευτηρίων ἀναχωρήσας, ἐν τῆ Βηρυτῷ νόμους ἐμάνθανε, [an Athenis?] πυθόμενος τε ἐν τῆ Καισαρείᾳ τά ἱερὰ γράμματα ἑρμηνέυειν Ωριγένην, δρομαῖος ἐπὶ τὴν Καρὰρειαν παραγίνεται, ἀκροασάμενός τε τῆς μεγαλοφώνοῦ θεορίας τῶν ἱερῶν γραμμάτων, πολλὰ χαί, ρεινεἰπὼν τοῖς ῥωμαἳκοῖς νόμοις, ἀχώριστος ἦν οὑ λοιποῦ καὶ ὑπ᾽ αὐτου παιδευθεὶς τὴν ἀληθῆ φιλοσοφίαν &c. Hic (Gregorius) vt e scholis Atheniensibus excesserat, Beryti legibus perdiscendis operam dedit; & cum accepisset Cæsareæ sacras litteras interpretari Origenem, celeriter eo euolat: cumque sublimem sacrarum Scripturarum scientiam audisset, Leges Romanas missas fecit, eique de cetero assidue adhæsit: & ab eo veram philosophiam edoctus &c.

[6] Suspicetur quispiam his lectis, primum Athenis politiore litteratura & oratoria facultate eruditos, [an Beryti, vbi iuris Audia?] deinde reuersos in Pontum, atque hinc Berytum Phœniciæ primæ vrbem petiisse, vt Legibus perdiscendis vacarent. Etiam altero post horum ætatem seculo iuris ac legum studiis floruit Berytus: quod cognoscere est ex Vita S. Xenophontis, qui initio quinti seculi sub Theodosio iuniore vixit, vti XXVI Ianuarij diximus, vbi ista leguntur: Ἐπεὶ δὲ καὶ νόμων αὐτούς ἠβούλετο γνῶσιν ἔχειν, πρὸς πόλιν Βηρυτὸν ἐκπέμπει. ἐκείνη γὰρ τότε τοῖς πολλὴν ἔχουσι περὶ τοὺς νόμους μελέτην αὐδρασι ἤνθει. Postquam vero etiam legum scientia eos imbui voluit, ad Berytum vrbem, quæ hac tempestate viris legum peritissimis florebat maxime, eos dimittit. Ipse Gregorius in oratione, quam, Cæsarea rediturus in patriam, ad ipsum Origenem habuit, de Beryto ita loquitur: Πόλις Ῥωμαἳκωτέρα πως, καὶ τῶν νόμων τούτων εἶναι πισθευ θεῖσα παιδευτήριον. Ciuitas Romani iuris, harum legum communis schola. In ea autem oratione non innuit se Athenis habitasse, sed admodum adolescentem in Palæstinam profectum cum sorore, quæ ad virum Palæstinæ Præsidis assessorem tendebat. Indicat deinde, se Beryto præterita, recta venisse Cæsaream, ibiq; in Origenem incidisse, qui ei deinde, & vna scilicet fratri, [Cæsareæ sub Origene:] auctor fuit vt philosophiæ darent operam, ac sensim illorum animis Christianæ religionis notitiam, amorēq; instillauit, & quidem, vt scribit Suidas, seorsim singulis, ne si alter fortaßis minus aures animūq; sacræ doctrinæ præberet, ab ea quoque alterum auerteret nondum satis in ea confirmatum.

[7] At S. Gregorius Nyssenus ab S. Hieronymi narratione ipsiusq; Thaumaturgi dissentit; dum Gregorium ait iam μαθητὴν τοῦ Ευαγγελίου καθεστάσθαι, discipulum Euangelij factum fuisse, priusquam ad Origenem accederet, atque in Ægypto in magna Alexandri vrbe, in quam vndique philosophiæ ac medicinæ studiosa iuuentus confluebat, fuisse versatum; ac demum omnibus sapientiæ disciplinis percursis, incidisse in Firmilianum quemdam Patricium Cappadocem, [vbi ad fidem ab eo conuersus:] eique animi sui consilium ac vitæ institutum, vt amico, patefecisse, quod scilicet ad Deum intentos iam haberet mentis oculos: cumque eum paria animo agitare consilia cognouisset, relicto omni externæ philosophiæ studio, accessisse vna cum illo ad eum qui illo tempore Christianorum philosophiæ princeps erat, Origenem videlicet, cuius propter scripta fama celebris est. Videtur Nyssenus, cum Gregorium legeret fuisse Origenis discipulum, hunc vero Alexandriæ docuisse, existimasse isthic in Origenis transisse disciplinam. Si tamen Alexandriæ fuit, vti alter Gregorius Theologus, ipsiusque Nysseni frater Basilius, atque ipse fortaßis Nyssenus aliiq; ex eadem Cappadocia, probabile est (quoniam isthic philosophica studia tractasse dicitur) Origenis consilio isthuc esse aliquando cum fratre profectum, vt perspecta isthic Christianorum Philosophorum disciplina, & sancta vitæ ratione, in suscipiendæ fidei desiderio confirmarentur; indeq; vna cum S. Firmiliano, postmodum Cæsareæ in Cappadocia Episcopo, de quo agemus XXVIII. Octobris, in Palæstinam reuersos baptismo esse tinctos. Baronius ad an. 233 num. 11 scribit eum Neocæsaream Alexandria reuertisset Gregorius, memoria Origenis, quem Alexandriæ degustarat, in Palæstinam se contulisse cum fratre & Firmiliano, vt litteris sacris ab eo imbueretur. Refellit hoc ipsemet Gregorius, scribēs qua occasione in Palæstinam venerit, atque ab Origene, sibi antea nec fama noto, sit eruditus. [an Alexādriæ fuerit ac studuerit?] Miratur idē Baronius S. Hieronymum non meminisse eius peregrinationis in Ægyptum: at numquid magis mirum, Nyssenum profectionis in Palæstinam, & fratris Athenodori, omnino mentionem nullam facere? Nicephorus lib. 6. cap. 17 scribit, Alexandriæ operam dedisse Origeni, sacras ac profanas litteras ægregie ad didicisse.

[8] Cæsareæ certe quidem Origenis discipulos fuisse, & ab eo ad Christi fidem perductos, non modo Socrates & Suidas citati, ac S. Hieronymus Nysseni æqualis, sed Eusebius vtroque longe antiquior, & Cæsareæ Episcopus, qui quæ ad Origenem pertinent studiose persecutus est, testatur lib. 6 cap. 23 ita scribens: Ad Origenem vero consueta disciplinæ munera exequentem, non solum multi indigenarum, sed ab exteris quoque prouinciis pæne infiniti discipuli patria sua relicta ventitabāt: quorum maxime insignes cognouimus, Theodorum, qui idem ille est inter Episcopos celeberrimus apud nos Gregorius, & fratrem eius Athenodorum: quorum animis liberalium disciplinarū, tum Græcorum tum Latinorum, cupiditate supra modum inflammatis, Origenes Diuinæ philosophiæ amorem instillauit, eosque a prioribus studiis ad sacrarum litterarum commentationem sua cohortatione traduxit. Quinquennio integro in eius schola versati, tantam in sacrosanctis Dei eloquiis fecere progressionem, vt dum ambo adhuc adolescentes erant Ecclesiarum in Ponto crearentur Episcopi. Hæc Eusebius, consentanea iis, quæ ipse de sua in Palæstinam profectione Thaumaturgus scripsit.

§ III S. Athenodori episcopatus.

[9] Bellarminus libro de Scriptoribus Ecclesiast. de Gregorio ita scribit: Claruit tēpore Alexandri Seueri, cuius anno X factū Episcopum scribit Cardinalis Baronius in 2 tomo Annal. ad an. 233. [S. Athenodorus Episcopus factus non an. 10 Alexandri;] Baronius ad eum annum de recessu Origenis in Palæstinam agit, eaque occasione de Gregorij Thaumaturgi ad eum aduentu, quem ait paullo post ad Neocæsariensem Cathedram euectum. Venit Origenes in Palæstinam an. X Alexandri Imp. qui erat Christi CCXXXI. Ita Eusebius lib. 6. cap. 20. Decimus iam annus agebatur imperij indicati (Alexandri nimirum) cum Origenes Alexandria Cæsaream profugiens, Heraclæ catecheseos, quæ isthic erat, scholam relinquit. Cæsaream ad eum venerunt Athenodorus & Gregorius fratres; quo anno, non constat. Quinquennio eum audierunt, ac deinde in patriam reuersi, paullo post Episcopi sunt facti.

[10] Ruffinus Eusebij interpres videtur innuere sub Gallieno, capto iam a Persis Valeriano, quod contigit anno Christi CCLIX, Episcopos esse factos; scribit enim lib. 7 histor. Eccles. cap. 17 in hunc modum: [nec 6 Gallieni,] Per idem tempus cum Romano adhuc sacerdotio Xystus præesset, & apud Antiochiam Demetrianus, Firmilianusque adhuc Cæsareæ Cappadociæ superesset, Ponti Ecclesias Gregorius, qui prius Theodorus dictus est, ex Origenis discipulis, cum fratre Athenodoro suscepit gubernandas. At verisimile non est eos primum venisse ad Origenem circiter annum Christi CCLIII aut etiam post, quod esset tamen consequens, cum idem de iis scribat Ruffinus lib. 6 cap. 22. Quique apud eum (Origenem) per quinquennij tempus verbo Dei operam dantes, in tantum profectum diuinæ eruditionis atque scientiæ peruenerunt, tantumque vitæ merito & morum cultu enituerunt, vt ab scholis eius immatura adhuc ætate ad Episcopatus Ponti prouinciæ sacerdotium vterque raperetur. Si ab scholis ad sacerdotium rapti iam capto Valeriano, ergo ad eas scholas non nisi anno CCLIII vel CCLIV acceßere. Atqui acceßit cum iis Firmilianus, qui ante Gallieni imperium Episcopus fuit. Constat id ex Eusebio qui lib. 6 cap. 20 ita scribit: Non longo post tempore (a discessu Origenis ex Ægypto) Demetrius Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopus, cum XLIII annos integros sacerdotio functus esset, mortem obiit: successit Heraclas. Quo tempore Firmilianus Cæsareæ Cappadociæ Episcopus, magna nominis celebritate floruit. [cū S. Firmilianus eius condiscipulus, tempore Gordiani Episcopus fuerit;] Obiit Heraclas anno Philippi Imperatoris tertio, cum sedisset annis XI, vt idem scribit lib. 6 cap. 28 Eusebius. Erat autem is annus Christi CCXLVII. Factus igitur erat Episcopus anno CCXXXVI, Maximini primo. Siue autem eodem anno, quo Heraclas, ordinatus est Episcopus Firmilianus, siue post paullo, saltem eo viuente & ipse celebris fuit. Cum porro constet ex S. Gregorio Nysseno venisse S. Gregorium Thaumaturgum ad Origenem cum Firmiliano, & quidem solum tunc candidato Christianæ religionis; manifestum est, haud paullo ante annum CCXLVII id contigisse, & fortaßis sub annū CCXXXII vel CCXXXIII, quamquam de Firmiliano non constet, an & ipse quinquennio Origenem audiuerit: tanti certe eum fecit, teste Eusebio lib. 6 cap. 20, vt interdum illum in suæ regionis fines ad Ecclesiarum vtilitatem inuitaret, nonnumquam ipse ad eum in Iudæam proficisceretur, atque aliquantum temporis apud eum exigeret, vt in Diuinis melius & perfectius erudiretur. Sed de his in Firmiliani ipsius Vita. Ruffinus tamen sex solum annis sedisse Heraclam scribit lib. 6 cap. 26 Huius (Philippi) tertio imperij anno Heraclas apud Alexandriam sexto anno episcopatus sui diem obiit. Anno igitur CCXLI, Gordiani tertio ad episcopatum euectus. Sed per idem tempus, quo is Episcopus est factus, vt idem scribit Ruffinus lib. 6 cap. 19. erat in Episcopis magnificus Firmilianus Cappadocum gentis vrbis Cæsareæ. Ergo aliquanto ante annum illum tertium Philippi Episcopus erat Firmilianus, & Gregorius quoque atque Athenodorus, qui cum eo in disciplinam sese Origenis tradiderunt, [sed saltem ante Decij imperium.] & tamen adhuc iuuenes ad Episcopalem euecti thronum. Quid quod S. Troadius, cuius certamini spiritu inter fuit S. Gregorius Thaumaturgus iam Episcopus, sub Decio martyrium subiisse dicitur? Posset tamen id de Valeriani persecutione intelligi, quæ sæpius reperitur Decij appellata. Cuius autem Sedis Episcopus fuerit S. Athenodorus, nusquam scriptum legimus.

§ IV Concilium contra Paulum Samosatenum.

[11] Qvibus sanctißimi hi Antistites Ecclesias sibi creditas administrarunt, non vna temporum facies fuit. Summam illam serenitatem, quæ Philippis imperantibus affulserat, fœda sub Decio tempestas excepit, quæ cum aliquantulum remisisset, mox grauius sub annum Christi CCLVII recruduit. Verumbiennio post captus a Persis Valerianus, horrendas suæ sæuitiæ iusto Dei iudicio pœnas dedit. Gallienus paterno malo doctus, persequi Christianos desiit. [S. Athenedori labores contra Paulum Samosatenum;] Sed alia tunc Ecclesiis procella incubuit a Pauli Samosateni Antiocheni Episcopi nefariis dogmatibus. In controuersia de baptismo hæreticorum, quem respuebat Firmilianus cum circiter quinquaginta aliis Episcopis Asianis, rebaptizans eos qui in hæresi fuissent baptizati, qua ratione sese hi gesserint fratres, non reperimus diserte expressum: verisimile est a maiorum traditione rectaque fidei regula non declinasse.

[12] De Samosateno ita scribit S. Epiphanius hæresi 65. Hic Samosatis Mesopotamiæ ad Euphratem vrbe natus, Aureliano ac Probo imperantibus Antiochenæ Ecclesiæ præpositus est. Sed manifestum est falli in ratione temporis Epiphanium. Sede pulsus est Aureliani temporibus, imo eiusdem edicto per Orthodoxos Antistites impetrato: capeßiuit vero imperium Aurelianus anno Christi CCLXX, tenuitq; annos quinque. Probus anno CCLXXVI Imperator factus, anno CCLXXXII interfectus est: nec omnino ad eius vsque imperium Sedem Antiochenam tenuit Paulus. Eius adeptæ tempus expreßit Eusebius in Chronico: Valeriano in Persas ducto, [qui circiter an. 260 Ep. Antiochenus factus.] Gallienus pacem nostris reddidit. Antiochiæ XV constituitur Episcopus Paulus Samosatenus. Et lib. 7 histor. Eccles. cap. 22. Cum Xystus Romanam Ecclesiam XI annis rexisset, Dionysius cognominis illius, qui Alexandrinam Ecclesiam tunc regebat, Romanum pontificatum obtinuit. Tunc & Demetriano Antiocheno Antistite vita functo, Paulus ex Samosatis oriundus eam Ecclesiam suscepit. Verum ex iis quæ idem Eusebius de S. Stephano Xysti decessore prolixe retulit, manifestum est in numero annorum, quibus dicitur Xystus II sedisse, errorem hic esse, vt ad ipsius S. Xysti natalem VI Augusti ostendemus. Captus est Valerianus imperij sui anno VI, Christi CCLIX, aut initio CCLX, quo pariter anno in Sedem Antiochenam euectus est Paulus.

[13] Amplißimam dignitatem adeptus, eam mox fœda hæreseos macula dedecorauit, siue iam antea concepta animo fouebat aduersantia orthodoxæ fidei dogmata, quæ tum demum in eminenti constitutus gradu libere proferre ausus; siue illum in errores dedere præcipitem flagitia, vt nemo fere nisi aliis iam vitiis debilitatus in hæresim corruit: Ea illius scelera commemorant Patres secundi concilij Antiocheni contra eum coacti, in epistola synodica ad Dionysium Papam, Maximum Alexandrinum aliosq; toto terrarum orbe sparsos Antistites data; [opibus male partu,] qua videlicet ratione a summa indigentia & mendicitate, vt qui nullas a parentibus facultates accepisset, nec quidquam sibi arte vel instituto quopiam comparasset, ad summam opum affluentiam peruenerit, nefariis sceleribus, sacrilegiis, muneribus fraudulenter extortis ab iis qui litibus intricati illius implorabant auxilium; quod ample pollicitus, minime deinde præstabat: vt sese insolenter extulerit, ac secularium Magistratuum mores fastumq; imitatus, per forum volitarit magna satellitum caterua stipatus, [seculari fastu,] superbo vtens incessu, adeo vt propter illius fastum elationemque animi, fides nostra, inquiunt Patres, ingentem inuidiam odiumque subiret. Dein vt variis præstigiis & ineptiis vanæ gloriæ vmbras consectatus sit, etiam in conciliis Ecclesiasticis, imperitorum mentes in sui admirationem traducendo: vt sublimem sibi thronum, quemadmodum seculi Principes solent, locarit, suoq; eum nomine appellarit: vt in eo sedens, [morum insolentiā,] personæ suæ sacræq; dignitatis oblitus, manu femur percutere, solium pede pulsare sit solitus: vt auditorum plausum vanißime captarit, eos qui modeste & religiose audirent dicentem, nec histrionum more ei turpiter applauderent acclamarentq; acribus increpans verbis: qua ratione in Diuini verbi interpretes iam vita functos, [contemptu veterū PP.] pro concione petulanter sit debacchatus, velut sophista quidam vel circulator de seipso magnifica iactans verba: vt se a vicinis Episcopis & Presbyteris publice e suggestu laudari, vt cantilenas in laudem suam conipositas, quibus Angelus e cælo demissus nuncupabatur, recitari se præsente, [laudis studio,] permiserit: quemadmodum psalmos & cantus, qui ad Iesu Christi honorem decantari solent, tamquam nouos atque a recentioribus compositos exploserit: vt cantrices pararit, quæ ipsum in media ecclesia, solenni Paschatis die, inanibus hymnis celebrarent, quas audiens quiuis exhorresceret: vt passus sit Sacerdotes ac Diaconos secum fæminas habere, [disciplina neglectu,] quas Antiocheni συνεισάκτους appellant, ex quarum consortio iis flagitij occasio, aut aliis suspicio præberetur: vt alia eorumdem Presbyterorum scelera dißimularit, ne & ipsum ij reprehendere auderent, [mulierum consortio infamis,] qui eiusmodi & ipse mulieres domi haberet, & quidem ætate florentes ac forma elegantes, quas, si quopiam forte iret, secum circumducebat. Sed hæc aliaq; eius facta, vt iidem inquiunt Patres, cum sit ab Ecclesia eiectus, nihil attinet disquirere.

[14] His sceleribus coopertum quid mirum est in hæreseos barathrum esse prolapsum, aut si iam antea prauarum opinionum virus conceperat animo, [hæreticus factus] hos deinde tam exitiales protulisse fructus? Nicephorus Callistus lib. 6 cap. 27 scribit, cum curare Zenobiam Reginam Indæorum superstitioni addictam vellet, plurimumq; operæ & curæ in ea recte instituenda & conuertenda poneret, in Artemonis hæresim impegisse. Atque in illius fortaßis gratiam dogmata ipse Iudæorum non respuit. Eusebius lib. 7 cap. 22 ita hæresim eius explicat, vt dicat nimis vilem & abiectam, contra Ecclesiasticam doctrinam, de Christo habuisse opinionem, quod solum communis naturæ homo fuerit. At Patres Antiocheni concilij in citata iam ante Synodica epistola, quæ extat apud eumdem Eusebium lib. 7 cap. 24. tradunt, noluisse eum confiteri filium Dei e cælo descendisse, [negabat Christi diuinitatē,] sed de terra initium habuisse; idq; ex illius commentariis manifesto constare. De eodem Pauli dogmate ita scribit antiquus Auctor nuper a Sirmondo nostro editus sub nomine Prædestinati lib. 1. Quadragesima & quarta hæresis, inquit, a Paulo Samosateo inuenta, Paulianum sibi populum fecit. Christum non semper fuisse, sed a Maria cœpisse, nec amplius eum quam hominem dicunt. Hæc hæresis antea fuit Artemonis: quæ cum defecisset, ab isto Paulo Samosateo restaurata est. Imo & personarum in Deitate trinitatem sustulit, vt S. Epiphanius hæresi 65 his verbis exponit: Est autem hæc illius opinio. Deum Patrem & Filium ac Spiritum sanctum vnum esse Deum. Verbum Dei eiusque Spiritum inesse Deo perpetuo, sicut hominis in corde proprium verbum inesse cernimus. [& sanctissimā Trinitatem,] Filium Dei subsistentiam habere per sese nullam, sed in Deo subsistere: id quod Sabellio quoque placuit, & Nouato, & Noëto aliisque nonnullis: quamquam non eodem cum istis modo, sed diuerso quodam ille sentiat. Adhæc Dei Verbum in terras delapsum, in Iesu, qui homo merus esset, habitasse. Ita vnus, inquit ille, Deus est: neque aut Pater est Pater, aut Filius Filius, aut Spiritus sanctus Spiritus est sanctus. Imo vero Deus vnus est Pater, & huius in ipso Filius, vt est in homine sermo. Hæc Epiphanius, qui hisce Pauli erroribus resutatis, ad extremum ista subdit: Hæreticus iste cum secta sua ad omnia sese genera institutorum applicans, iis se quam simillimum efficit. [aliisq; sectu adhærebat:] Nam & Christi sibi appellationem imposuit, & Iudæorum dogma profitetur; & cum Verbum esse Christum fateatur, non eum tamen esse secum animo statuit. Denique in plerisque se sine vllo pudore traducit. At quod de Trinitate quæ Sabellius ac Paulus docebant, eadem sensisse Nouatum habet S. Epiphanius, quidam id nomen mendose irrepsisse merito suspicantur, cum Nouatianos, quod ad Trinitatem attinet, Catholicis consentanea sensisse constet, vt ostendit Baronius ad an. 265 nu. 5. qui & alios Pauli errores, vt de Christi sanguine corruptibili in Eucharistia &c. ex S. Dionysij Alexandrini aduersus eum epistola deducit. de quibus & Philastrius consuli potest, & supra citatus Prædestinatus.

[15] Quæ cum gereret ac doceret Paulus, lugebant quidem intra se & gemebant boni omnes, eius tamen potentiam & tyrannidem metuentes accusare eum non audebant. Tandem Presbyteri Antiocheni & vicini Episcopi, vt in sæpe iam citata synodica profitentur, aliorum Episcoporum opem implorarunt: Misimus, inquiunt, & aduocauimus multos, [contra quē habitum Antiochiæ concilium] etiam longe a nobis distantes Episcopos, vt lethiferæ doctrinæ medicinam adferrent, vt Dionysium Alexandrinum & Firmilianum Cappadocem, beatæ memoriæ Antistites: quorum hic Antiochiam misit; ipsum tamen ducem erroris nec peculiari epistola ac ne salute quidem dignatus, verum vniuersæ Ecclesiæ scripsit. Firmilianus vero bis huc venit, & quæ ab isto nouata erant reprehendit, vti nos qui aderamus scimus & testamur, atque alij plures eiusdem rei nobiscum conscij. Sed cum Paulus sententiam sese mutaturum spopondisset, ille fidem ei adhibens, ac spem animo concipiens controuersiam omnem absque vlla verborum altercatione commode posse componi, acquieuit, delusus ab eo qui & Dominum suum negauerat, & fidem, quam ante habuerat, minime seruarat.

[16] Hic fuit prioris synodi contra Samosatenum coactæ exitus. Firmilianus igitur, qui posteriori non interfuit, & bis tamen Antiochiæ ea caußa fuit, vel ante priorem synodum eo venit, & Paulum priuatim monuit; vel post eam, cum ille iam ad vomitum reuersus nuntiaretur. Habita est prior illa synodus anno Christi CCLXIV vel CCLXV. [anno 264 vel initio 265.] Nam S. Dionysius Alexandrinus ad eam inuitatus, senectutem corporisq; imbecillitatem caussatus, non adfuit ille quidem, sed quid de Pauli doctrina sentiret, Patribus per epistolam exposuit. Atqui hic, vt lib. 7 cap. 22 testatur Eusebius & S. Hieronymus lib. de Scriptor. cap. 69 duodecimo anno imperij Gallieni, qui erat Christi CCLXIV, mortuus est. Deinde eidem concilio interfuit Hymenæus Hierosolymorum Episcopus, qui tamen, vt idem in Chronico scribit Eusebius, anno XII Gallieni episcopatum illum suscepit: vnde liquido patet ante eum annum illud non esse habitum concilium.

[17] Qui porro illi concilio, vna cum S. Athenodoro, cuius caußa hæc omnia relata sunt, interfuerint, quidue egerint, ita commemorat idem Eusebius lib. cit. cap. 22. Ceteri autem Ecclesiarum Pastores, alius aliunde, tamquam contra pestem ac perniciem gregis Christi Antiochiam celeriter conueniunt. In quibus insignes & præ ceteris præcellentes erant, Firmilianus Cæsareæ Cappadocum Episcopus, Gregorius & Athenodorus fratres, [cui interfuit S. Athenodorus vnus e præcipuis Episcopis.] Ecclesiarum quæ in Ponto sunt Pastores. Post hos Helenus Tarsi Episcopus, (Ruffinus Sardensem facit) Nicomas Iconij, Hymenæus Hierosolymorum, Theotecnus Cæsareæ Hierosolymis finitimæ. Præterea qui fratribus Bostræ egregie præerat Maximus. Etsi vero alios fere innumeros Episcopos, vna cum Presbyteris & Diaconis, qui eius rei gratia in memorata ciuitate tunc temporis conuenerunt, haud facile percensere quis possit; hi tamen omnium clarissimi extitere. His igitur omnibus sæpius, vt opportunum erat, in vnum conuenientibus, varij sermones habiti & quæstiones agitatȩ in vnoquoque congressu, tum ab ipso Samosateno & qui illi fauebant, eiusque pereginam doctrinam occultare adhuc & obtegere nitebantur; tum ab iis qui eius hæresin atque aduersus Christum blasphemiam patefacere, atque in apertum proferre omni studio conabantur. Illud porro tunc euenit, quod iam ante ex posterioris concilij synodica epistola relatum est: nam versipellis hæreticus retractaturum se errores suos pollicitus, Patres ludificatus est; & quod Ruffinus lib. 7 cap. 25 scribit, conuentum sæpe est, & absque operæ pretio discessum.

§ V S. Athenodori obitus.

[18] Cvm semel conuictus impostor Samosatenus, rursus summa licentia grassaretur, [Relapsus in hæresin Paulus,] ac nefaria sua dogmata proseminaret, rursum Antiochiæ coactum concilium est plurimorum Episcoporum. Eusebius in Chronico vtrumque concilium confudit; scribit enim ad XIII annum Gallieni, qui pro parte cum Christi CCLXV concurrit: Paulus Samosatenus a cunctorum prædicatione desciscens, Artemonis hæresim suscitauit: in cuius locum Antiochenæ Ecclesiæ decimus sextus ordinatur Episcopus Domnus. At distinxit in historia, & posterius concilium habitum scribit sub Aureliano, qui anno Christi CCLXX mense Martio capessiuit imperium. [in 2 concilio Antiocheno deponitur,] Vbi Paulus, inquit idem Eusebius cap. 24. cum orthodoxa fide episcopatum quoque amisisset, Domnus ei subrogatus est. Verum cum idem Paulus ex domo Ecclesiæ exire nollet, interpellatus Aurelianus Imperator, religiose de eo sancteque decreuit, iis videlicet tribui domum debere, quibus Italiæ atque vrbis Romæ Episcopi per litteras tribuendam præscriberent. Sic demum ille cum summo dedecore, [eiiciturq; ex domo Ecclesiæ rescripto Aureliani.] secularis imperij auctoritate, ab Ecclesia penitus extruditur. Talem eo tempore sese erga nos exhibuit Aurelianus: qui progressu temporis, aliena de nobis concepta opinione, & quorumdam impulsus consiliis, persecutionem contra nos mouit. Vnde perspicue colligi potest, initio imperij eius illud secundum habitum esse concilium. Ei tres Antistites supra memorati, Firmilianus, Gregorius Thaumaturgus, Athenodorus, non interfuere. Et de Firmiliano quidem ita in citata synodica scribunt Patres: Venturus nunc quoque erat Antiochiam Firmilianus, iamque Tharsum peruenerat, vt qui illius impietatis, qua Deum pernegauerat, satis idoneum cepisset experimentum. [Ei concilio non interfuit S. Athenodorus:] Verum dum conuenimus, eumque aduocamus, & illius opperimur aduentum, excessit e vita. Gregorium autem Neocæsareensem tradunt quidam paullo post priorem synodum obiisse, licet Menologium Græcorum dicat sub Aureliano floruisse. Idem liceat de Athenodoro suspicari, vel ante secundam synodum e vita migrasse, vel morbo fortaßis impeditum venire ad eam non potuisse.

[19] Baronius ad annum Christi 275, Aureliani 5, nu. 9 ita scribit: Sed & in proxima regione Ponto, eodem Christianos persequente Imperatore, Magni illius Gregorij Thaumaturgi germanus Athenodorus Episcopus, in hoc illo maior, in vltima senectute, [an martyrio coronatus?] post exanthlatos immensos tum aduersus Gentiles, tum hæreticos iuges labores, gloriosi martyrij palmam XV Kalendas Nouembris est consecutus. At nullum citat Scriptorem, cuius testimonio Athenodori firmet martyrium: & mirum sane si martyrium subiit, id a nullo veterum esse litteris traditum. Appellatur quidem in nonnullis Martyrologiis Martyr, vt supra ostensum est, sed & in aliis Confessor. Et Gregorius Thaumaturgus eius frater, cum vt Confessor ab Ecclesia colatur, tamen Martyr a Ruffino lib. 7 cap. 25 appellatur: Gregorij Martyris, inquit, & Episcopi Neocæsareæ fides; quia nimirum fidei caußa multa aspera perpessus fuerat. Qua fortaßis ratione etiam Athenodorus est Martyr appellatus. Meminit S. Athenodori Petrus Halloix noster in Vita Origenis lib. 1 cap. 14.

DE SS. ALEXANDRO ET AMMONIO ET ALIIS XX MARTYRIBVS IN CYPRO.

[Commentarius]

Alexander, Martyr in Cypro (S.)
Ammonius, Martyr in Cypro (S.)
Alii XX Martyres in Cypro

Avctore G. H.

[1] Tres hoc die coluntur Ammonij, siue Amonij, Ammones, aut Amones: primus socius S. Alexandri fuit, de quo hic agimus. Antiquum Martyrologium Romanum MS. quod S. Hieronymi appellatur, [Martyres hi apud Cyprum,] hæc habet: V Idus Februarij apud Cyprum natale Alexandri, Ammonij & aliorum viginti. In veteri Martyrologio Richenouiensi, siue Augiæ-diuitis prope Constantiam: Apud Cyprum Alexandri, Amonij & aliorum XX. Martyrol. MS. Leodiense S. Lamberti: Natale SS. Alexandri & Ammonis.

[2] Alij locum martyrij addunt. Beda excusus: Sueuo apud Cyprum, natale S. Alexandri, Ammonij. Eadem habent Galesinius, Rabanus, Notkerus, Beda MS. monasterij Richebergensis, & Martyrol. MS. Aquisgranense: [in loco Sueuo aut Sueno,] sed Ammonis nomen fere in hisce socio datur. Martyrologia MSS. Lætiense, & Tornacense S. Martini & Coloniense ad Gradus: Sueno, siue Sueuo, apud Cyprum nat. SS. Alexandri, Amonis, siue Ammonis, & Didymi. qui Didymus infra ad Martyres Afros cum gemino Ammone adiungitur. Vsuardus, ordine Martyrum mutato, ita habet: Sueuo apud Cyprum SS. Ammonis, Alexandri. Sequuntur paßim alia MSS. & excusa Martyrologia, in quibus locus hic apud Cyprum Sueuo, Sueno, Sweno, Sneno, Sieno, Dueno, scribitur.

[3] Bellinus Venetiis anno MCCCCXCVIII excusus deflectit ab aliis: [non in Ægypto.] Sueuo, inquit, apud Ægyptum SS. Ammonis & Alexandri. Quæ in editione Parisiensi anni MDXXI ita emendata leguntur: Sueuo apud Cyprum SS. Ammonis & Alexandri. Maurolyco prior editio errorem præbuit, vt scriberet: Syenæ apud Ægyptum SS. Ammonis & Alexandri. Est quidem Syena, siue Syene, Ægypti vrbs antiquissima & clarißima, sed frustra eo ille confugit absque solida caußa.

[4] In Martyrologio Romano hæc leguntur: Soli in Cypro, sanctorum Martyrum Ammonij & Alexandri.Vbi hæc obseruat Baronius: Agunt de eisdem Beda, [An Solis in Cypro?] Vsuardus, & alij omnes hac die, consentiuntque vetera MSS. licet alia, Ægyptvs loco Cypri ponant, & alia habeant Soli, loco Svevi, estque mea sententia verior lectio. Soli dicta est ciuitas in Cypro, de qua Strabo lib. 14 & alij. Hæc Baronius. De S. Auxibio Episcopo Solensi agemus XIX Februarij. ast nullum hactenus reperimus codicem MS. in quo hi Martyres tradantur occubuisse aut in Ægypto, aut Solis in Cypro. Ceterum quis istic locus Sueuo, Sueno aut Dueno fuerit, alibi necdum legimus.

[5] In eodem Martyrologio Romano alter Alexander profertur his verbis: Romæ sanctorum Martyrum Alexandri & aliorum triginta octo. Adnotatq; Baronius, [An alius ab hoc Alexander Martyr Romanus] restitui eos ex veteri cod. MS. monasterij S. Cyriaci. Quamobrem obseruat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, horum sanctorum Martyrum solam extare in Rom. Martyrol. memoriam, nuper a Baronio Card. in dicto Martyrologio ex veteri codice monasterij S. Cyriaci insertam. Verba huius Martyrologij ad IX Februarij hæc sunt: V Id. Febr. Nat. Alexandri & aliorum XXXVIII. Eodem die ædificatio B. Benedicti Abbatis, [in codice S. Cyriaci.] & S. Senæ Virginis. Hæc solum in MS. S. Cyriaci leguntur. De ædificatione B. Benedicti Abbatis silent Martyrologia monastica, &S. Sena Virgo, tamquam incognita aut dubiæ fidei a Baronio omissa est. Forte ea est S. Xene Virgo Romana, quæ & Eusebia dicitur, Mylasæ in Caria mortua, cuius Vitam dedimus XXIV Ianuarij. At, quod huc spectat, vnicus ab aliis nominatur Alexander cum Ammonio & XX sociis in Cypro Martyr. Qui vero huic in MS. S. Cyriaci iunguntur socij XXXVIII, [cum classe aliorum Martyrū confusus?] iidem sunt Afri cum S. Ammone aliisq; Membressæ occisi; per errorem librariorum in eo Martyrologio coniuncti, omisso etiam loco martyrij, quem Baronius coniecit Romam fuisse.

[6] Martyrologium MS. Vltraiectinum, Martyri Alexandro adiungit Ammonem Confessorem his verbis: Apud Cyprum Alexandri Martyris, [an S. Ammonius Martyr cū iuniore Ammonio,] & Ammonis Confessoris. Maurolycus ablegatis in Ægyptum SS. Alexandro & Ammone Martyribus, addit: Item apud Cyprum Ammonij Confessoris, discipuli Origenis. Floruerunt in Scetis solitudine, apud Sozemenum lib. 6 hist. Eccl. cap. 30 & Nicephorum lib. 11 cap. 37, Origenes senex, vnus ex discipulis Antonij Magni & Didymus & Cronion. Imo hic Origenes Presbyter & Oeconomus Abbatis Pambo fuisse traditur in Historia Lausiaca cap. 10. De huius Origenis discipulo aut condiscipulo Amonio agit Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 109 sub hoc titulo: De S. Amonio Confessore & Abbate: [Abbate Ægyptio confusus?] & hanc Vitæ epitomen tradit: Amonius Confessor, vir eruditissimus, Origenis Didymique discipulus. Qui a iuuentute vsque ad mortem, præter panem assum, nihil vnquam comedit. Numquam visus est irascens, aut iurans, aut mentiens: aut vanum vel asperum, vel infirmum proferens sermonem. Cum Athanasio Episcopo Romam tendens, & rediens, nullum ciuitatis ædificium vel opus spectabile præter Apostolorum & Lateranensem ecclesias conspexisse narrauit. Electus aliquando in Episcopum aurem sibi præcidit, vt sic, vti mancus & mutilatus, episcopatu iudicaretur indignus. Et dum adhuc omnino hoc non obstante electioni insisterent, protestans, quod sibi linguam præcideret, dimissus est. Ignem de domo vicinorum assumens, nec, in quo deferret, paratum habens, prunas inustis vestibus in sinu portauit. Quieuit in pace apud Cyprum V Idus Februarij, vbi & sepultus est. Hæc ibi, ex Sozomeno & Nicephoro locis indicatis, Palladio cap. 12, & 117 vbi ob aurem recisam Parotius agnominatur. Ast in Heraclidis Paradiso cap. 2 dicitur a iuuentute sua vsque ad obitum crudis vsus cibis, interdum etiam præter panem. At nullus horum eum in Cypro IX Februarij obiisse, & Sanctum haberi dixit, vt videatur pro S. Ammonio Martyre positus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AMMONE, ÆMILIANO, LASSA, DIDYMO, POEMO, item AMMONE, & XXXVIII aliis, MEMBRESSÆ IN AFRICA.

[Commentarius]

Ammon, Martyr Membressae in Africa (S.)
Aemilianus, Martyr Membressae in Africa (S.)
Lassa, Martyr Membressae in Africa (S.)
Didymus, Martyr Membressae in Africa (S.)
Poemus, Martyr Membressae in Africa (S.)
Ammon alter, Martyr Membressae in Africa (S.)
Alii XXXVIII Martyres Membressae in Africa

G. H.

[1] In Itinerario Antonini, qua ab Hippone regio Carthaginem iter est, in Zeugitana prouincia, collocatur Membressa, aut Membrassa, [Membressæ in Africa] aut iuxta Ortelium Membrum. In Concilio quopiam Carthaginensi, apud Hieronymum Zuritam in emendationibus dicti Itinerarij, sententiam tulit Confessor Lucius a Membressa. Imo Collationi Carthaginensi anno CDX & sequenti habitæ adfuit Gemadius Episcopus Membresitanus: & in Notitia prouinciarum & ciuitatum Africæ anno VI Regis Hunerici in exilium missus refertur, ordine octauus, Bonifacius Episcopus Membrositanus.

[2] Hoc in loco, aut prope eumdem, hos Martyres coronatos arbitramur: [passi hi Martyres:] quos ad tertiam classem refert antiquum MS. Martyrologium Romanum sub S. Hieronymi nomine, his verbis: Et ad Membras Ammonis, Æmiliani, Lassæ, Didymi, Poemi, & aliorum triginta octo. Martyrol. MS. Aquisgranense: Ammonis, Æmiliani, item Ammonis, Thomæ & aliorum XXXVII. Beda excusus: Item Ammonis & aliorum triginta octo. Explicatius Galesinius: Item sanctorum Martyrum Ammonis & sociorum triginta octo. At Beda MS. monasterij Richenbergensis, Rabanus & Notkerus: Item Ammonis & aliorum triginta septem. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi: Item Ammonis, Thomæ, & aliorum XXXVII. Item Æmiliani. Wandelbertus illo Ammonem versu celebrat, siue hunc, siue Cyprium antea memoratum:

Quinis Ammonem recolat pia vota Beatum.

[3] Qui in MS. Aquisgranensi & ab Hermanno Greuen, interponitur Thomas, [a quibus seiungendus S. Thomas,] separatur in Martyrologio S. Hieronymi subiunctis his verbis: Depositio Thomæ. In Martyrol. MS. Leodiensi S. Lamberti post Martyres Cyprios, legitur: Depositio S. Thomæ Apostoli. & sequenti die in Florario Sanct. Thomæ Apostoli repositio per S. Helenam Reginam anno salutis CCCXIII: de eo agetur XXI Decemb. Contra huc spectat Didymus adiunctus Martyribus Cypriis in MSS. Martyrologiis Coloniensi ad Gradus, [aliunde addendus S. Didymus.] Tornacensi S. Martini, & Lætiensi. De XXXVIII sociis a nonnullis adiunctis S. Alexandro supra egimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ÆGYPTIIS IVLIO, MILICVTO, THYRSO, PLESEO, RONEO, ORBASO, ORINIONE, AGATHONE, RECVMBO, BASTAMO, SERMATA, PROTHIRIONE, COLORO, LVSO, ARATO, THEONITA, HIPPO, GERMANO, SATVRNILLA, PECTIMO, SERAPIONE, LIASTAMONE, PAPIA, PAMPIRO, DIOSCODO, HERODO, POTAMONE, PETICONIDE, CVMMINO, ZOTICO, CYRIACO, HIPPIA.

[Commentarius]

Iulius, Martyr in Aegypto (S.)
Milicutus, Martyr in Aegypto (S.)
Thyrsus, Martyr in Aegypto (S.)
Roneus, Martyr in Aegypto (S.)
Orbasus, Martyr in Aegypto (S.)
Orinion, Martyr in Aegypto (S.)
Agatho, Martyr in Aegypto (S.)
Recumbus, Martyr in Aegypto (S.)
Bastamus, Martyr in Aegypto (S.)
Sermata, Martyr in Aegypto (S.)
Prothirion, Martyr in Aegypto (S.)
Colorus, Martyr in Aegypto (S.)
Lusus, Martyr in Aegypto (S.)
Aratus, Martyr in Aegypto (S.)
Theonita, Martyr in Aegypto (S.)
Hippus, Martyr in Aegypto (S.)
Germanus, Martyr in Aegypto (S.)
Saturnilla, Martyr in Aegypto (S.)
Pectimus, Martyr in Aegypto (S.)
Serapion, Martyr in Aegypto (S.)
Liastamon, Martyr in Aegypto (S.)
Papias, Martyr in Aegypto (S.)
Pampirus, Martyr in Aegypto (S.)
Dioscodus, Martyr in Aegypto (S.)
Herodus, Martyr in Aegypto (S.)
Potamon, Martyr in Aegypto (S.)
Peticonides, Martyr in Aegypto (S.)
Cumminus, Martyr in Aegypto (S.)
Zoticus, Martyr in Aegypto (S.)
Cyriacus, Martyr in Aegypto (S.)
Hippias, Martyr in Aegypto (S.)

G. H.

[1] Præclaros hos Christi pugiles suggerit antiquum Martyrologium Romanum, siue S. Hieronymi; in quo ad hunc diem ita legitur: In Ægypto Iulij, [Horum nomina in Martyrologiis.] Milicuti, Tirsi, Plesei, Roni, Orbasi, Orinionis, Agathonis, Recumbi, Bastami, Sermatæ, Prothirionis, Colori, Lusi, Arati, Theonitæ, Hippi, Germani, Saturnillæ, & Pectimi. Serapionis, Liastamonis, Papiæ, Pampiri, Dioscodi, Herodi, Potamonis, Peticonidæ, Cummini, Zotici, Cyriaci, Hippiæ. An alter ordo Martyrum a Serapione incipiat, ambigi potest. Aliquos ex his Martyribus exhibet Martyrologium MS. monasterij Richenouiensis prope Constantiam, his verbis: Et in Ægypto Iulij, Plesei, Ronei, Orfasi, Agathonis. De variis in Ægypto aduersus Christianos persecutionibus sæpius hoc opere egimus. In minore Martyrol. MS. S. Maximini prope Treuiros perantiquo hæc leguntur: V Idus Febr. Alexandriæ depos. Thomæ, Orion & al. mil. DC. Forte hic Orion idem qui aliis, Orinion est scriptori huius Martyrologij existimatus: verum ad sequentem potius diem spectat, quo refertur in vtroque MS. tam S. Hieronymi, quam Richenouiensi. Alij S. Thomam addunt Martyribus Africanis, vbi diximus videri agi de S. Thoma Apostolo, cui sacer est XXI Decemb. Quidni forsan detortum Thomæ nomen ex Theonitæ, quæ & inter hos Martyres censetur?

[2] Quos XVIII Ianüarij retulimus, glorioso agone persunctos XXXVII in Ægypto Martyres, iidem qui hic memorantur videri cuipiam poßint. [an iidem qui 18 Ianuarij?] Verum & diserte illic XXXVII fuisse dicuntur, & quædam hic nomina, quæ illic desunt, ac proinde maiorem numerum, si iungerentur, conficerent. Multa quoque nomina diuersimode vtrobique expressa. Dein, vt in Italia, Africa, Hispania, multi iisdem insigniti nominibus Martyres reperiuntur, ita & in Ægypto possunt extitisse. Nos quidem certi nihil definire potuimus, maluimusq; denuo eos repræsentare, quam temere expungere, aut velut eosdem, qui forsan alij essent, inuicem conflare.

DE SS. PAVLO ET DIONYSIO MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

[Commentarius]

Paulus, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)
Dionysius, Martyr Alexandriae in Aegypto (S.)

G. H.

[1] Nobile hoc par Martyrum ita Martyrologiis veteribus inscriptum, S. Hieronymi, & Richenouiensi: Alexandriæ Pauli & Dionysij. Martyrol. MS. S. Maximini prope Treuiros: V Idus Februarij, in Alexandria SS. Pauli & Dionysij. [SS. Paulus & Dionysius,]

[2] Martyrol. MS. Carthusiæ Vltraiectinæ alium Dionysium suggerit his verbis: Apolloniæ Virginis & Martyris, cum multis aliis: [a quo diuersus S. Dionysius Episc.] Dionysij Episcopi Alexandriæ, exhortatoris prædictorum Martyrum. Quæ hic in epistola ad Fabianum Antiochenum de Christianorum apud Alexandrinos constantia, & S. Apolloniæ tormentis ac morte, scripsit, ad huius Acta hoc die retulimus. Verum de alio Dionysio, [Alexandrinus.] qui socius Pauli in martyrio fuerit, hic agi prorsus arbitramur: maxime quia S. Dionysij Episcopi Alexandrini in eodem S. Hieronymi Martyrologio extat XIV Februarij nomen, in aliis multis XVIII eiusdem, in Romano XVII Nouembris. Illud quoque hic animaduertendum, inter illos XXXVII, de quibus XVIII die Ianuarij actum iam monuimus, Paulum item esse ac Dionysium.

DE SANCTIS DIACONIS MARTYRIBVS PRIMO ET DONATO, IN CASTELLO LEMELENSI IN AFRICA.

CIRCITER AN. CCCLXII.

[Commentarius]

Primus, Diaconus Martyr in castro Lemelensi in Africa (S.)
Donatus, Diaconus Martyr in castro Lemelensi in Africa (S.)

Avctore I. B.

[1] Immaniter Donatistæ (vt est omnis sanguinaria hæresis, illius quippe satu edita, qui homicida fuit a principio) Æræ Christianæ quarto quintoq; seculo desæuierunt in seruos Dei: [SS. Primus & Donatus Diaconi,] quorum proinde passiones debere esse in Ecclesia gloriosas affirmat S. Augustinus to. 2 Epist. 158 ad Marcellinum. Quare merito in Martyrologij Romani tabulas Sanctorum Diaconorum Primi & Donati relata nomina sunt, quandoquidem S. Optati Mileuitani grauissimo testimonio constet, cum altare in Ecclesia tutarentur, a Donatistis esse occisos.

[2] Tempus, quo eorum patrata est cædes, ita exponit idem Optatus lib. 2 paullum vltra medium: Deinde alter, vt omnibus notum est, secutus Imperator, vobiscum vota sinistra concipiens, ex famulo Dei factus est minister inimici, [tempore Iuliani Apostatæ,] Apostatam se edictis suis testatus est. Quem precibus rogastis, vt reuerti possetis. Quas preces si vos negatis misisse, nos legimus. Nec difficultatem præbuit, quem rogastis: ire præcepit pro voto suo, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos. [reuocatis ab exilio Donatistis,] Erubescite, si vllus est pudor. Eadem voce vobis libertas est reddita, qua voce idolorum patefieri iussa sunt templa. Eisdem pene momentis vester furor in Africam reuertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui vno tempore cum inimico communia gaudia possidetis?

[3] Quo mox in Ecclesiam furore debacchati sint, quorum, vt antea retulit, duces & principes merita relegauerant sua, generatim ita Optatus idem explanat: Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiæ; subtiles in seductionibus, in cædibus immanes, filios pacis ad bella prouocantes. [ac dire grassantibus,] De sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu venientes, basilicas inuasistis: multi ex numero vestro per loca plurima (quæ sub nominibus dicere longum est) cruentas operati sunt cædes, & tam atroces, vt de talibus factis, ab illius temporis Iudicibus, relatio mitteretur. Sed interuenit & occurrit iudicium Dei, vt ille, qui vos iam dudum redire iusserat, Imperator profanus & sacrilegus moreretur; qui persecutionem, vobis prouocantibus, iam miserat aut mittere disponebat. Operata est apud loca supradicta in Catholicos trucidatio.

[4] Dein ad peculiaria eorum facta progreditur: Memoramini per loca singula, qui fuerint vestri discursus. Nonne de numero vestro fuerunt Felix Zabensis, Ianuarius Flumenpiscensis, & ceteri, qui tota celeritate cucurrerunt ad castellum Lemellense: vbi cum contra importunitatem suam viderent basilicam clausam, præsentes iusserunt comites suos, vt ascenderent culmina, nudarent tecta, iactarent tegulas. Imperia eorum sine mora completa sunt: & cum altare defenderent Diaconi Catholici, tegulis plurimi cruentati sunt; duo occisi sunt, Primus, filius Ianuarij, [altare defendentes occisi.] & Donatus filius Nini, vrgentibus & præsentibus Coëpiscopis vestris supra memoratis: vt sine dubio de vobis dictum sit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. [Ps. 13] De qua re Primosus, Episcopus Catholicus loci supra memorati, in concilio vestro apud Theuestinam ciuitatem questus est: & querelas eius dissimulanter audistis.

[5] Qui hic nominantur Episcopi Donatistarum duo, ij in Optati editione per Franc. Balduinum adornata, inq; posteriore per Gabrielem Albaspinæum, Felix Diabensis & Ianuarius Flamen Pistensis scripti leguntur. monetq; Albaspinæus, recte Episcopum illum Flaminem Pistensem dici. At neque Diabensis, neque Pistensis Episcopatus vsquam mentio. [Zabi & Flumenpiscis vrbes Africa,] Zabi ac Flumen-piscis vrbes sunt Mauritaniæ Sitifensis apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra Africæ. Atque in Notitia Africæ a Sirmondo nostro edita inter Episcopos Catholicos anno VI Hunerici Carthaginem citatos, sunt Victor Flumenpiscensis & Possessor Zabensis.

[6] [vti & Lemelefi] In eadem Mauritania Sitifensi fuit Lemelefi vrbs episcopalis, & Iacobus Lemelefensis Episcopus in citata Sirmondi Notitia. Num tamen in castello Lemellensi, vbi & basilica, & Diaconi plures, Episcopi Sedes fuerit, an in alia vrbe Lemelefi dicta, intra cuius districtum situm castellum, haud statuimus. [& Tebeste.] Quæ porro Thebestina ciuitas hic nominatur, perperam alibi Rheuestina, videtur Tebeste Numidiæ ciuitas esse.

DE S. PRIMA MARTYRE CARTHAGINENSI.

[Commentarius]

Prima Martyr Carthagine (S.)

I. B.

Cardinalis Paronius in Notationibus ad hunc IX Februarij diem, vbi de S. Primo Martyre egit, subiicit fuisse etiam Carthagine illustrem Martyrem, [S. Primæ ignotus natalis, & Acta;] Primam dictam: neque tamen eius natalem vel ipse indicat, vel nos aliunde comperimus. Nam quæ III Ianuarij cum aliis pluribus Martyribus memoratur Prima, cuias fuerit non est vnde diuinemus. Illa Carthaginensis fuit, aut e Libya saltem oriunda. Ita Procopius de ædificiis Iustiniani lib. 6. ἀνέθηκε δὲ καὶ ἱερὰ τεμενη, τῇ μὲν Θεοτόκῳ, [templum Carthagine.] ἅπερ ἐν παλατίῳ ἐστι, καὶ τούτου ἐκτὸς τῶν τινὶ ἐπιχωρίων ἁγὶᾳ Πρίμῃ. Dedicauit & sacras ædes, Deiparæ quidem in palatio, extra illud cuidam indigenarum, S. Primæ. At nec prima hæc, nec postrema, cuius interciderint vel incomperta nobis sint Acta.

DE S. ROMANO THAVMATVRGO MONACHO, ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

V SECVLO

[Praefatio]

Romanus Thaumaturgus, monachus Antiochiae in Syria (S.)

Avctore I. B.

[1] Diuersos Matthæus Raderus noster in MSS. Notis ad Græcorum Menæa existimauit S. Romanum Cilicem & S. Romanum Thaumaturgum; [S. Romani natalis 9 Febr. 27 Nouēb.] & hunc quidem e Russorum Scythica gente oriundum. Verum vnicus est, licet in Menæis bis illius fiat commemoratio, IX Februarij & XXVII Nouembris, eiq; illic cognomen Cilicis a patria, hic a miraculis Thaumaturgi tribuatur. Vtrobique tamen eadem de illo narrantur, ex Theodoreti Philotheo sumpta. Vetus MS. Martyrologium monasterij S. Martini Tornaci, [31 Martij,] nominibus Eusebij, Hieronymi, Bedæ prætitulatum, ita illius meminit XXXI Martij: In Antiochia natale S. Romani monachi, & S. Corneliæ Virginis. Verum S. Corneliam alio pertinere, isthic dicemus. Eodem die ista habet Martyrologium Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis ante duo triaue secula exaratum: Et Romani monachi.

[2] [patria Rosus vrbs Cilicia,] Quæ ei patria fuerit exponit Theodoretus: Ῥωμανὸς δὲ θεῖος, ἐκ τῆ Ῥώσῳ καὶ τεχθεὶς, καὶ τὰ πρῶτα τραφεὶς. Diuinus vero Romanus & Rhosi genitus, & ibi primum educatus. Vbi sita sit Rhosus, eiusdem Philothei cap. 10 tradit in Vita S. Theodosij Antiocheni, quam XI Ianu. edidimus ex versione Gentiani Herueti: Ῥῶσος ἐστι Κιλίκισσα πόλις, ἐν δεξιᾷ εἰσπλέοντι τὸν Κιλίκιον κόλπον. Rhosus Cilicum vrbs est, ad dextram iis qui Sinum Cilicium ingrediuntur. Hinc ergo ortus Romanus. Adstipulantur Menæa IX Februarij: Οὗτος ὅσιος Ῥωμανὸς, Κίλιξ ἐπάρχων τὸ γένος, ἐκ πόλεως τῆς Ῥωσοῦ. Hic S. Romanus, Cilix cum esset genere, ex vrbe Roso. At XXVII Nouembris: ἐν τῇ Ῥωσσῶν τεχθεὶς, καὶ τὴν πρώτην ἡλικίαν διαβὰς. In Rhossorum vrbe natus, ibi primam ætatem exegit. Quæ varietas scriptionis occasionem præbuit Radero ita in eum locum commentandi: [non Russia regio Scythica,] Profectus hic S. Romanus e Rossis, seu Roxolanis, seu Rutenis, Latinis est ignotus, quamuis alij hoc nomine celebres apud Romanos & Græcos colantur. Infra tamen scribit huius videri meminisse Nicephorum lib. 11 cap. 41 vbi de sanctis monachis Antiochenis agit. Atque isthic de eo agit Nicephorus, de quo & Theodoretus, hunc autem de Cilice agere manifestum est, vti ex ipsa quoque patet vitæ epitome, quam vtrobique exhibent Menæa. Non ergo Rossi, vel Russi, quos Græci τοὺς Ῥὼς, Latini quidam recentiores Ruthenos appellant, sed Ῥωσσέες vel Ῥωσέες, aut Ῥωσεῖς, seu Ρώσιοι intelligendi sunt, Ciliciæ populi. Ita enim Stephanus Byzantius de Vrbibus: Ῥῶσος, τὸ ἐθυικὸν Ῥώσιος, ἀλλὰ καὶ Ῥωσεὺς, ὡς ἀπὸ τοῦ Ταρσὸς Ταρσεὺς. Καὶ τὸ κτητικὸν, Ῥωσικός. Ῥωσικὸς σκόπελος. Rhosus, gentile Rhosius, & Rhoseus, vt a Tarso Tarseus. Et possessiuum Rhosicus: Rhosicus scopulus. De hoc scopulo actum XI Ianuarij in Vita S. Theodosij Antiocheni, qui in eo scopulo monasterium condidit. Maximus Cytheræus in SS. Vitis Raderi coniecturæ videtur subscribere; nam XXVII Nouemb. ita habet: γεννηθεὶς εἰς τὴν Ῥουσίαν. natus apud Rhusiam. Idem IX Februarij, ἀπὸ τὴν χώραν ὀνομαζομένύην Ῥωσὸν. Ex regione Rhoso dicta.

[3] Vitam S. Romani scripsit Theodoretus eius æqualis, cap. 11 Philothei, [Vita a quo scripta?] siue Historiæ religiosæ, qui liber nonus est de Vitis PP. Eiusdem meminit lib. 4. Ecclesiast. histor. cap. 25, quod aliis 26 est: vbi agens de sanctis viris qui in Syria florebant, inter alia sic scribit: [commoratio in monte,] Quin etiam mons maximæ vrbi vicinus prati instar renidebat. In hoc enim enituit Petrus Galata, & alter huic cognominis Ægyptius, & Romanus, & Seuerus, & Zeno, Moses etiam & Malchus, aliique plurimi, vulgo quidem ignoti, sed noti Deo. Eadem habet Nicephorus Callistus lib. 11 Eccl. histor. cap. 41. Sed quod Theodoretus scribit, τὸ ὄρος τῇ μεγίστῃ παρακείμενον πόλει, λειμῶνι παραπλησίως ὠραἳστο. Mons maximæ vrbi vicinus prati instar renidebat; id Nicephorus ita expreßit: ἐν τῶ παρακειμένῳ ὄρει τῇ πόλει, πολλοῖς λειμῶσιν ὡράἳστο. in monte vrbi vicino, qui multis pratis amœnus erat. Quamquam id de spiritualibus pratis, id est ascetarum habitaculis intelligi potest.

[4] Ætas S. Romani ex Theodoreti ætate, de qua nos X Februarij in Vita S. Zenonis & alibi, colligi potest. [ætas.] Videri potest S. Theodosium e Rhosensi scopulo Antiochiam reuertentem comitatus, aut paullo post secutus fuisse Romanus. Censuimus autem XI Ianu. obiisse Theodosium circiter annum CDXII, cum post reditum aliquanto tempore vixisset iuxta Antiochiam.

VITA
auctore Theodoreto Ep.

Romanus Thaumaturgus, monachus Antiochiae in Syria (S.)

[1] Diuinus ille Romanus, & Rhosi genitus & ibi primum educatus, virtutis certamina suscepit Antiochiæ, [S. Romani patria, habitatio,] extra vrbis mœnia, a imo in monte sedem figens, & aliena in cella, eaque angusta, b perpetuo viuens. Vixit autem ad senectam vsque nec igne vtens, nec lucernæ lumen admittens. Cibus namque illi panis erat cum sale, [victus,] potus vero aqua e fonte, c cæsaries magno par Theodosio, d vestisque & e ferrum similiter.

[2] Præstabat hic autem morum simplicitate, animique modestia, [vestitus, simplicitas,] eamque ob rem Diuinæ gratiæ radiis emicabat. Ad quem enim, ait Dominus, respiciam, nisi super mitem ac quietum & trementem sermones meos? [Esa. 66. 2] Et discipulis suis rursum aiebat: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde, & inuenietis requiem animabus vestris. [Matth. 11. 29 & cap. 5. 4] Et iterum: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et Moysi Legislatori hoc illustrium facinorum fuit insigne: Erat enim, inquit, Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. [Num. 12. 3] Hoc ipsum & de Propheta Dauid testatus est Spiritus sanctus: Memento Domine Dauid, & omnis mansuetudinis eius. [Psal. 131. 1] Et de Patriarcha Iacob didicimus, quod vir erat simplex, domum inhabitans. [Gen. 25. 27] Has virtutes cum velut apis ex Diuinis illis pratis collegisset, mel confecit veræ philosophiæ.

[3] At non solus fructu laborum potitus est. Manabant etiam ad exteros suauissima illius fluenta: [admonitiones,] & iis qui ipsum conueniebant, leni dulcique voce, multas de fraterno amore, multas de concordia, multas de pace admonitiones suggerebat: multos etiam solo aspectu Diuinarum rerum amatores effecit. Quis enim non est admiratus, senem contemplans membris confectum, f ferro plurimo sua sponte onustum, & cilicina veste amictum, ciboque qui mortem tantummodo arceret victitantem? Præter magnitudinem porro & multitudinem laborum, quæ in eo florebat gratia, vt in admiratione honoreque esset omnibus persuadebat.

[4] [miracula,] Multorum etiam sæpe graues morbos depulit, multis sterilibus fæminis liberos impetrauit. g Et tantam a Diuino Spiritu potestatem adeptus, inopem se mendicumque appellabat. Omnes ergo, [humilitas,] qui ipsum frequentabant, & aspectu & sermone, beneficiis cumulare, quoad vixit, non destitit: [beneficentia.] & postquam hinc abiit, Angelorumque in cœtum translatus est, memoriam reliquit, non vna cum corpore consepultam, sed quæ floret vigetque, & inextincta perpetuo manet, ac volentibus opem ferre potest. Quare hunc & ego benedictionem exposcens, aliorum quoque athletarum res gestas pro viribus exponam.

[Annotata]

a Rectius Heruetus, ad latus montis; aut potius, in latere montis. παρὰ τὴν ὑπώρειαν.

b Menæa 27 Nouemb. ἑαυτὸν καθείρξας, seipsum cum inclusisset. Ad quem locum ita commentatur Raderus: Erat hic referendus inter Reclusos Sanctos in tertio Viridario, si id temporis lectus fuisset.

c Menæa 9 Febr. κόμη δὲ μέχρι ποδῶν διήκουσα. Cæsaries ad pedes promissa De Theodosio Theodoretus cap. 10. Comam præterea gestabat squallidam, & ad ipsos vsque pedes pertingentem, atque vlterius etiam tendentem, eoque lumbis alligatam.

d De Theodosio idem Theodoretus: De huius ergo abstinentia, humique cubatione, ac veste cilicina; superuacaneum sit iis narrare qui eius discipulos vident, idemque in illis institutum conspiciunt. De ipso Romano Menæa 9 Febru. ἐσθὴς ἐκ τριχῶν. vestis ex pilis.

e Menæa 27 Nouemb. ἐνεδιδόσκετο καὶ καὶ τρίχινα, καὶ ἔνδοθεν τούτων σίδηρα βαρότατα. Induebatur cilicina veste, intraque eam ferro grauissimo. Et 9 Feb. τῷ τραχήλῳ καὶ καὶ ταῖς χερσὶ, καὶ τῇ ὀσφύἳ σιδήρου βαρύτης περιέκειτο. Collo, manibus, lumbis ferri pondus erat circumpositum. Sic de Theodosio Theodoretus: Προσετίθει καὶ τούτοις τὸ ἐκ σιδὴρου φορτίον ἁυχένι, καὶ ὀσφύἳ, καὶ ἀμφοῖν ταῖν χεροῖν. Ad hæc ferri quoque pondus collo ac lumbis & ambabus manibus adiecit.

f Addit editio Herueti: & qui prolixam gestabat comam.

g Addunt Menæa vtroque loco, δἰ ἐυχῆς precibus.

DE S. ATTRACTA, siue TARAHATA VIRGINE IN HIBERNIA.

SECVLO CHR. V

[Praefatio]

Attracta, siue Tarahata, Virgo in Hibernia (S.)

Avctore G. H.

[1] Florarium Sanctorum MS. exhibet IX Februarij S. Tharahatam Virginem de qua eodem die Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi hæc habet: [Colitur S. Tarahata 9 Febr.] In Hibernia Tarahatæ Virginis. Et Canisius: Item in Hibernia sanctȩ Virginis Tharahatæ. Hanc Ferrarius Tarnutham vocat, solo tamen in Notis Canisio citato. Idem Ferrarius IV Februarij hæc scribit: [ab aliis 4] In Anglia S. Taraghtæ Virginis, annotatq; eam se referre ex Martyrol. Anglico, & Kalend. Scotico, teste Dempstero. Eam in Menologio Scotico ita inscripsit eo die Dempsterus: Taraghtæ Virginis. MA. qua Nota Martyrologium Anglicanum signare se profitetur. Ast in Wilsoni quidem Anglicano Martyrol. deest Taraghtæ nomen. Ferrarium sequitur Lahierius noster in Menologio Virginum, & quarto quidem die S. Taragtam Virginem in Anglia ponit; nono autem, In Hibernia S. Tarnutham Virginem magnarum virtutum & meritorum. At III Februarij nomen Taharattæ inscriptum Kalendario Hibernico Henrici Fitzimonis nostri. [& 3. Febr.]

[2] Ioannes Colganus de Sanctis Hiberniæ statuit hoc die S. Attractam, illamq; censet eamdem esse quæ S. Tarahata, siue Tharacta alibi appellatur: [eadem creditur esse quæ S. Attracta,] tum quod nomen Tharacta nusquam alibi inter Sanctos Hibernos reperiatur; tum quod aliud nomen affinius non sit, quam Attractȩ. Sed quos pro Tarahata allegat vt distinctos, Hermannum Greuen & Vsuardum auctum, vnus idemq; est Greuen in additionibus suis ad Vsuardum. Addit idem Colganus, S. Attractam secundum Hagiologos Hibernos coli XI Augusti, [II Augusti:] atque ad illum diem referri in Martyrologiis Mariani Gormani, Cathaldi Maguiri, Tan-hlachtensi & Dungallensi: eiusq; illo die natalē celebrari in ecclesia de Kill-Saile in regione de Crichchonuill iuxta glossam ad Marianū. [huic templa dicata.] Ecclesiam præterea tradit S. Attractȩ dicatā esse in regione Lugniȩ, cœnobium in regione Gregruriorum, in diœcesi Achadensi, & capellam eiusdem nominis in diœcesi Tuamensi in parochia de Balla: quæ loca in prouincia Connaciæ sita sunt.

[3] De S. Attracta hæc tradit auctor Vitæ tripartitæ S. Patricij par. 2. [consecratur Deo a S. Patricio,] Rebus Ecclesiæ rite dispositis perrexit S. Patricius in regionem Gregrugiorum ad lacum Techet, populoque ibi instructo & conuerso, iecit fundamenta ecclesiæ in loco, Druimnea vulgo nominato… Postea in eadem regione Gregrugiorum fundauit cœnobium de Kill-Athracta, quod nomen illud desumpsit a sancta Virgine Athracta, Talano Cathbadij filio nata, quam amor filij Dei ad suam virginitatem Deo consecrandam, velumque e manu S. Patricij, in agro olim Dromanna, hodie Machaire, appellato, suscipiendum attraxit: suumque germanum imitata fratrem S. Coemanum de Airdne-Coemhain, qui etiam ad prædicationem S. Patricij nuntium mundo remittens, [imitata S. Coemanū fratrem:] Christi militiæ nomen inseruit, & in præcipuæ sanctitatis euasit virum. Hanc Virginem vir Dei præfato præfecit cœnobio: eique in sacræ subsidium supellectilis reliquit calicem cum disco siue patena. Inter ipsum & hanc Virginem cecidit etiam casula cælitus missa, quam S. Patricius intuitu meritorum sanctæ Virginis missam asserebat; illa vero e contra sanctissimi Antistitis eam eximiis meritis collatam tribuebat.

[4] Quæ hic casula dicitur, velum appellatur a Iocelino in Vita S. Patricij: [velum cælitus missum accipit,] Quadam vice, inquit, cum S. Patricius consecrasset duas Virgines in campo sito in finibus Gregri, quoddam velum, destinatum cælitus, cecidit in gremio Patricij: quod Sanctus suscipiens, summa deuotione Virgini consecratæ posterius, illud obtulit. Sed illa tali munere, tam sancta eulogia indignam se iudicans, sancto Antistiti dixit: Quoniam istud datum optimum, donumque perfectum descendens a Patre luminum, mihi peccatrici missum non est; congruum arbitror, vt ipse habeas, cui delatum est, aut conferas alteri, quæ me melior est. Applaudens Sanctus Virginis humilitati, imposuit velum illud illius capiti, præcipiens, vt illud gestaret iugiter, donec introduceretur in thalamum sponsi sui. Virgo præcepto Pontificis acquieuit, sancteque viuens sanctissimo fine in Domino requieuit.

[5] Pater S. Attractæ supra dicitur Talanus, filius Cathbadij, qui aliis est filius Sarani Dalaradiæ in Vltonia Principis, [oriunda ex familia regia:] nepos Coëlbadij vltimi Regis Hiberniæ ex stirpe Irij. Aliquibus Talanus est filius Dubhtaigh, nepos Rossij de stirpe Corbij, pronepos Fergussij Regis. Aliis S. Attracta dicitur filia Sarani, aliis filia Tigernaci. Colganum consule numer. 2 in Notis, qui addit se litem hanc non dirimere. Qui S. Attractæ frater dicitur S. Coemanus, colitur secundum Martyrologia Hibernica XII Iunij in ecclesia de Airdne-Coemhain iuxta Wexfordiam in Lagenia. [floruit sæculo 5.] Floruerunt ambo seculo Christi quinto.

[6] Vitam S. Attractæ mutilam, initio & fine destitutam, edidit Colganus ex codice Insulensi: coniectatq; auctorem eius anonymum, [Acta ab imperito viro scripta.] videri monachum Cisterciensem monasterij Bulliensis in Connacia, ac proinde non ante annum millesimum & centesimum vixisse; & quicumque fuerit, nec stylo, nec fide in rebus gestis sincere referendis, multum commendandum esse. Qua Colgani cautione adhibita, audemus eamdem Vitam proferre, omißis sub finem nonnullis, quæ ipsemet insulsa, vt plurima Hibernica sunt, iudicauit Colganus.

VITA
Ex MS. edita a Io. Colgano.

Attracta, siue Tarahata, Virgo in Hibernia (S.)

BHL Number: 7986

Avctore Anonymo, ex Colgano.

CAPVT I
Fuga nuptiarum & patriæ. Cella extructa.

[1] a Insuper (inquit) nondum adulta, tenera ætate, [S. Attracta puella sancta,] Spiritus sancti gratia infusa, ieiuniis, orationibus ac eleemosynis continuis corpus attenuabat. Mundi caduci gloriam, cum proto parentis filios in lacrymarum valle & miseriæ, cerneret mole peccati depressos, consternabat.

[2] Cum autem eius parentes nuptui, propter importunitatem in connubium petentium, [fugit nuptias:] impendere vellent, & intuentibus spectabilis nimis appareret; ipsa sponsi sui Iesu Christi non annuens thorum a quocūque maculari, Deitatis gratia docta natiuitatis suæ terminos, ac patris sui regnum, regnique ipsius amœnitatem, ac splendida conuiuia effugere clam non seposuit. Fines aduenit Connaciæ, duorum tantum comitatu, ancillæ videlicet, nomine Mitain, & seruientis, videlicet Mochain, contenta: [venit in Connaciā:] & sic natiuitatis suæ patriam sua præsentia viduauit, vt liberius Deo vacaret, & solitariam vitam inter alienos expetens, transeundas vias sibi incognitas disposuit, vt maioris meriti sit propter carentiam visionis amicorum.

[3] Interea cum sic partes repedaret easdem, in ipsius primo aduentu vouit perpetuam castitatem se Deo seruaturam; ac se hospitalem esse, [vouet castitatem,] promittens quod nullicubi terrarum mansionem aliquam haberet, nisi vbi septem viarum capita lucidius apparerent, [hospitalitati dedita,] vt eadem vndecumque confluentibus, quantum posse ipsius se ad hoc extenderet, vitæ necessaria ministraret, commune b synochem omnibus retinendo.

[4] Contigit autem, cum quadam die prædictus seruus ipsius orto iam sole, dum in specie purpurea iuxta ipsius consuetudinem rutilaret, c manicatione summa iam facta solus incederet in nemore condensato, in partibus segregari, [ob concursum septem viarum repertum,] amplarum septem viarum capita, ac si diuturnis temporibus hominum transitus inibi esset, circumspexerat: quo viso rem huiusmodi admirans, tacitus apud se excogitauit, Dominam suam Deifica reuelatione suum apud Deum impetrare optatum, prospero cursu ad eam quantocyus veniens, pronus in terram ad genua coram ea corruens, benedicens ei, insolitam rem huiusmodi sibi, humili ac facūdo sermone enarrauit. Cui cum honorabilem præberet auditum, septem illas vias ad vnum locum redeuntes inspexerat: & tunc per Maiestatem inclytam credens se de sponso suo remeritam esse, expansis manibus in cælum placabiles egit gratias Deo. [gratias Deo agit,] Porro prædicto sequaci suo hæc verba protulit: Huius glebæ te ascriptitium facio, tāquam primum eius nomine meo inuentorem, & tibi do, & tuæ posteritati concedo: in quo equidem loco tu, & posteritas hospitales sitis, & vobis viuus ignis inibi vsque ad consummationem seculi non deficiet, me promittente, & Deo meo operi mancipante: & in eodem loco habitandi licentiam de incolis terræ gratiose impetrauit, vt viderant eā & sagacem in verbis, [ibiq; domicilium exstruit:] & eiusdem vultum viuidum, & ipsa ab omnibus honorabilis videbatur; ita dilexerant eam nimio affectu tamquam sociam eis dilectam & decorā, vt quandocumque ad aliqua negotia sua effectu mancipanda prosiliter, in eiusdem iucundo aduentu faustum omen ac prognosticum familiare solebant habere omnes circumstantes, [ab accolis amatur:] ac eius noti & vicini, diligentes eam tamquam si ab eisdem duceret originē: & eius nomine & sanctissimæ Trinitatis, Beatæque Virginis gloriosæ, ibidem fabricata est Ecclesia.

[5] Interiecto autem quodam tempore, in nouitate aduentus eius ad Connaciam accidit, quod ipsa transeunte, ac gyrum per terras faciente, exposcens vbi sibi habitaculum præpararet, declinauit sancta Virgo ad B. d Connallum Droma e filium matris suæ; & in Ecclesiæ eius confinibus, [profecta ad S. Connallum consanguineū,] propter loci amœnitatem, construi sibi voluit tabernaculum. Tempus autem Quadragesimale extitit tunc, in quo S. Conallus consueuit semper in aqua frigida suas dicere horas, & sic totam Quadragesimam deducere. Visum autem fuit sibi, quod dicta Virgo præ nimio apparatu amœnitatis loci, fabricari concupiuit oratorium, tacitus in se dixit: Hæc enim illa, quam prædixerant veri vaticinatores, quod quædam Deo deuota atque cara Virgo miræ sanctitatis de Boreis partibus tamquam viuax scintilla veniret, quæ sui miraculositate ac fama præfulgente nitida, maxime cum aduena fuerat, stella diceretur matutina. Et nimirum, quia donec stellas cæli, maris & arenas, arborū frondes, densata nemora numerari contingat, miraculorum eius opera diuersa, cuiuslibet infirmitatis speciei, non valebunt numerari, diuina cooperante clementia, quia quibuscūque ægritudine quauis oppressis, reconciliationis antidotū deposcentibus, eam mente intenta, præbet opportunam.

[6] Excogitatis his, pro Sancto misit f Dachonna, vt eum ad Virginem destinaret, cui supplicare deberet, quatenus in Ecclesiæ eius confinibus amore Dei ædificium non fabricaret. [non permittitur istic oratorium erigere.] Qui huius rei causa ad eam accessit benedicens ei, & exponens de negotio suo. Vnde ipsa ait ei: Cum requisita sim amore Dei mei, vt loca ista relinquere non tardarem, quod postulas faciā, & quod iusseris non refuto; tamen S. Conallus in primis, qui te pro istis misit negotiis, meæ sententiæ sentiet acrimoniam: &, si Deo placuerit, vehementi desiderio opto, quod, cum aliqui ieiunij caussa, ad eius venerint Ecclesiam, vnus Lugnensis a Deo impetret, quantum centum alij. Insuper volo quod pater & filius simul & eodem tempore ibidem numquam deseruient. Similiter volo, quod non crescat in eius ecclesia aliquid farris, frumenti, nec hordei. Non denego, quod g vox campanæ inter habitacula vestra veniet, quæ vos ambos h primitiis vestris diminuet, vel in totum priuabit: quod & factum est. Nam & i monasterium monachorum inter habitacula eorum est constructum, quod priuauit eos primitiis. Similiter multa Dachonnæ sæua verba dixerat, quæ non sunt hic scripta.

[Annotata]

a Deest initium.

b Forte Xenodochium legendum; aliquod neutrius generis vocabulum exigit vox adiuncta commune. Alias συνοχὴ Græce significat inter alia coniunctionem, complexum &c.

c Manicatio, ambulatio matutina, seu illi opportunum tempus. Ita Lucæ 21 v. 38: Omnis populus manicabat ad eum in tēplo audire eum. Vbi in aliquibus codicibus legi mane ibat, monet Iansenius in Concordia Euang. 127

d Existimat Colganus esse S. Connallum Abbatē de Kill-chonail in regione de Mainech, siue Hi Maine, eiusq; natalem celebrari in Cluain-dallain 2 Aprilis.

e Imo potius patruelem S. Attractæ, cum velint Hiberni Connallum hunc esse filium Aidi, filij Sarani.

f Aliis sæpius Machonna, cuius nomini tradit Colganus dicatam esse ecclesiam parochialem in diœcesi Cluanfertensi, deq; eo agere Martyrologos Hibernos 17 Februar. 6 Septemb. & 16 Nouemb. Idem Colganus in indice 3, vocat Dochonnam Abbatem de Easmaceirc in Connacia, ac præterea remittit ad pag. 358 num. 4 vbi die 17 Febr. ad Vitam S. Cormaci Episc. ex Vita tripartita S. Patricij refert Dabonnam filium Huabard, quem Auctor illius Vitæ vocat Episcopum de Cluain-namanach: vt aliqua videatur apud eum confusio esse.

g Aliud monasterium cum templo, ad quod vicini sonitu campanæ vocantur, extruendum indicat.

h Id est, oblationibus & donariis populi, in quibus fructus primi eminebant.

i Colganus coniicit id esse monasterium Each-drumense.

CAPVT II
Monstrum diabolicum deuictum. Patena cælitus accepta.

[7] Alio quondoque tempore, vt tota terra Lugnȩ regionis per vnam bestiam deuastata esset feritate bestiali, adeo quod nemo habitator eius aderat, [a Regulo Lugnensi inuitata,] illis dumtaxat exceptis, qui in montibus extiterant & in cauernis. Rex autem, qui tunc in eadem regione regnauit, nomine Bec, audiens eminentia signa & prodigia per Virginem prædictam facta in nouitate aduētus eius, diuersos ad eam nuntios præmisit, quatenus ad eum sibi locutura accedere dignaretur. Porro cum nūtij prædicti eam suis orationibus insistentem in eius oratorio inuenirent, poplitibus flexis humilibus verbis ex parte Regis ipsam salutarunt: & ipsa pro salutationibus respondebat: Deo gratias. Nūtij exposuerunt ei, quod Rex prȩdictus aliquid secreti habuit, quod eius discretioni fari concupiuit, supplicans ei humiliter, vt ad eum venire dignaretur commota pietate Diuina. Referimus insuper tuæ sanctitati quod homo illustris sit & peroptimus. Vnde ipsa ait: Ite ante me, & renuntiate de aduentu meo: cras enim, si Deus meus adiuuerit, visitabo eum. Reuersisque nuntiis prædictis, exposuerunt Regi omnia hæc per ordinem. Crastina autem die Rex cum consolaretur in platea sui castri, vidit sanctam Virginem in moratis gressibus cum pauca & honesta comitiua venientem ad se. Et quantocyus eam nouit, corruit in terram, & osculatus est pedes eius, sibi reponens de pressuris, quæ sibi acciderant, & damnis seueritate bestiali ac insania. Mihi, inquit, fama tua creberrime per totius Hiberniæ partes crescente, innotuit, quod tu famula Dei sis: & quod, quæcumque ab eo efficienter expostulas, sine moræ dispendio obtinere dignosceris. Hæc autem sciens & intelligens, [ac patrocinium rogata,] volo & concedo quod accolæ regionis huius in perpetuum sanctitati tuæ posterisque tuis sint primitiales: & vt supplicationibus tuæ sanctitatis intenta mente pro nobis ad Maiestatis excellentissimæ thronum a pestilentia huiusmodi valeamus auxiliari. Insuper si contingat, per emissiones assiduas tuæ orationis sentiam iuuamen, ego sponsione regia ac vehementi desiderio volo & concedo, vt tu in eleemosynam teneas de me & sequacibus meis terram inhabitatam iam per bestiam, & post te in terris locum tuum tenentes. Ait autem ipsa: Potens est, qui mundum creauit ex nihilo, & hominem ad imaginem suam de limo terræ figurauit, celeri effectui hæc omnia mancipare.

[8] Fertur autem hac sententia decreta hanc commeasse Virginem ad murum extremi ambitus loci, vbi fera bestia fuerat; & flexis genibus, [diabolicū monstrum.] ac tota mentis acie Deum silentio deprecabatur, quatenus ad sui nominis excellentiam fieret, quod antedictus Rex ardenti desiderio concupiuit. Quo dicto sancta Virgo conspexit feram vultum draconis habentem, quæ expergefacta Sanctam sentit, ructus leoninos emisit: fricauit autem dentes suos, tamquam acumine aprinos, sed maiores longitudine. Aspectu quidem horribilis, corporis ac horrore videbatur adeo, [instar immanis bestiæ,] vt singuli eius capilli, quasi fixi ex recto pendebant, insigni flatu scintillas emittentes ignitas. Habuit autem aures ad latitudinem veluti arietis, oculos magnos & rubicundos, lucentes quasi lucerna, nares patulas, comam equinam, recta erat sibi ceruix: velox pedibus incedendo, coloris cerui capitis; vrsi membra erant sibi singula trementia præ nimia cupidine sanctam Virginem deuorandi feritate inenarrabili, crudelitate accensa, recto gressu ac toruo collo in sanctam Virginem irruit: quæ cum signo sanctæ Crucis se muniret, [signo sanctæ Crucis expugnat.] tamquam ferox & armis crudelis se ex opposito dedit ei. Sancta autem Virgo videns non minimum hiatum oris feræ, cum baculo suo manum extendebat, quam fera ipsa vsque ad cubitum cū baculo deglutiuit: quæ Virginis impulsu, ac Diuina clementia cooperāte, spiritum emisit. in quo loco Virginis honore fabricata est basilica.

[9] Sanctus autem Patricius, cum prope loca, vbi fuit Virgo, [S. Patricio Missam facturo] transitum fecisset, sterilitatem fugans Hiberniæ totius, illis diebus volens quosdam sanctos viros in Presbyteros ac Episcopos ordinari, sanctam Virginem Attractam ad se corrogari fecit. Et cum omnes induti ad Missarum solennia essent, dum ad collocationem sacri calicis ministri ad altare venirent, compertum est calicis discum ministros casu amisisse. Quod cum Sanctus audisset, conabatur sacrum deponere indumentum. Tunc ait sancta Virgo Attracta: Cum sanctum opus & Diuinum ministerium incepistis, [patenam diuinitus impetrat,] nolite desistere a tam sancto proposito: quia potens est Dominus vos adiuuare. Tunc S. Patricius, & ceteri confessionem incipientes, accidit S. Virginem, dum ad confessionem incuruaret, aliquam onerositatem in humeris suis adesse sensit; ad quam manum erigens, a discum ad modum Crucis figuratum reperit, quem S. Patricio submissis genibus præsentauit.

[10] Postquam autem S. Patricius sanctos ordinauit viros, & tam sacræ rei finem dederat, inquit sanctæ Virgini: Manifestum est, quod Dominus Deus tuus tam debitum finem optatui tuo dederit, [ob Crucem impressam miraculosam.] & hoc mihi manifestum est. Hanc imaginem, quam hodie in calicis disco habuimus, diligenter custodi: quia desuper tibi a Deo donata est, & sancta Crux tuo nomine vocabitur, quam ceteri Hibernienses honorifice adorabunt; quæ honorabilitate, & sui miraculositate pene ceterorum Sanctorum signa præcellet: quam ad præsens benedicimus, sacrificamus, ac attentissime in honorem summi Dei nobis eam mittentis glorificamus.

[Annotatum]

a Supra diximus ex Vita S. Patricij, ab eo calicem cum patena siue disco datum esse S. Attractæ, at casulam seu velum cælitus acceptum. An auctor hic vtrumque donum confuderit?

CAPVT III
Lacus siccatus. Mortui suscitati. Cerui cicures facti.

[11] Non multum post hoc exacto tempore contigit, quod Rex Connaciæ obsides totius terræ Lugnæ tenuit, [Exercitum Lugnensem a Connachtensibus conclusum,] quos cum magnates prædictæ terræ manu potenti rehabere conarentur, collecta multitudine ingenti accesserunt ad loca, vbi ipsi obsides reclusi erant, & secum eos vi armata adduxerunt, nec non & terram totam deuastarunt. Et tunc omnes Connaciæ natu maiores eosdem Lugnenses persequebantur ad stagnum, vocitatione Techet, vbi transitum nō poterant habere salutarem. Sed post circumdabant eos maiores Connaciæ ex vtraque parte, tamquam ambitus murales, adeo quod ante nec post ingredi valuerunt. Rex autem Lugnæ de prope Virginis tabernaculum habens, eam adiit, exponendo per ordinem qualiter sibi accidit. Sancta ergo Attracta cum eo cōcitata accessit in ambitu Lugnensium, circumiens eos per gyrum, & ipsos dulcissimis allocutionibus confortans, dixit: Nolite terreri, sed potius facite quod hortor. Credite in eum solum Deum, qui omnium conditor est, & potens est vos ab omni periculo defendere & liberare, cuius ego famula sum & ancilla. Crediderunt autem ei iuxta ipsius verbum. Quibus inquit ipsa: Mei sitis sequaces, & nemo vestrum post tergum respiciat, sed recto incessu post me adsitis. [ducit siccis pedibus per medium lacum:] His dictis ad littus accessit, & flexis genibus oculosque ad cælum erigens, orauit, vt denuo in Deum credentes auxiliari dignaretur omnipotens, & vt eosdem per idem stagnū saluos a periculo aquatico, vti Israëliticos per mare rubrum, perducere non postponat. Quibus verbis prolatis, & exterminatas omnes prospexit aquas, & quantum visus hominis continere potuit, ex vtraque parte littus apparuit, & tunc omnis multitudo Lugnēsium cum obsidibus prædictis a spoliis omnium Connachtensium per stagnum salubrem habuerunt transitum, dempto famulo tympani alicuius tympanistæ, qui vi fluminis inde fuit submersus.

[12] Cum autem tympanista ille famulum suum sentiret fuisse extinctum, aggressus est Virginem talibus verbis, quod nisi famulum suum haberet, eam per mūdi climata perperam diffamaret. Vnde ipsa verecundia mota ait: Ego promitto tibi ad voluntatem tuam seruum tuum, & quod in singulorum auribus delectabilis sis in arte tua præ nimio optatu chordarum tuarū. Quod penitus tympanista non admisit, minans ei infamiam inferre. Tunc autem cum Virgo Christi verba illius audierat, præ pudore effecta est rosei coloris aut purpurei rutilantis: ad loca accessit latentia, inuocans illud nomen, a quo bona cuncta procedunt, vt viuificato iā submerso, pristinæ daretur sanitati. Tunc Virgo in labore huiusmodi posita, pergens huc atque illuc, [ab Angelo monita,] vidit Angelum Domini sibi hæc verba dicentem: Tædiosus factus est tibi Dominus Deus tuus; sed tamen impetrasti tuum optatum; vade tamen propere ad locum, vbi iacet submersus homo Dei a S. Foelanus, [submersos vitæ restituit, S. Foelanum,] in nomine Domini Dei tui suscita eum de somno suo, vt adhuc spiritu diuino viuificetur, quia fortis Dei athleta extitit. Quæ cum monitu Angeli ad locū iret, inuenit eum quasi in somno iacentem, tres lapides mirificæ dispositionis in manibus ac in ore gestantem. Et postquam tetigit eum, illico resurrexit dans pristinæ sanitati, quasi de extasi surrexisset. Ac eumdem in eo Comitatu diu tenuit. Similiter famulum tympanistæ sibi viuum restituit: [& famulum tympanista.] & sic omnes Lugnenses non sunt bene Regi Connachtiæ respectuales.

[13] Sed cum fama eius crescebat, prout multiplici ac luce clariori hominum fatu ac enarratione lucidissimis miraculis fertur, per eam facta sunt præclara ac distincta miracula & prodigia innumera, Diuina cooperante clementia obtinens affectu capaci, quidquid homini indigne impetrare satagebat. Regnauit præsersertim tunc temporis in b finibus Cōnaciæ Keannfaelaid dictus, tenens totum eius principatum vniuersaliter, qui cum corrogaretur per omnes suæ regionis Principes, ac terræ potentiores sibi subiectos, edixit, vt sibi munitionem construerent pretiosam, [Ad nouam munitionē,] quæ suæ dispositionis speciositate alias in eodem regno præcelleret ædes; vt eius signatione ac sculptura præfulgida in hominum aspectu iucunda videretur & amœna. Porro prædictus Rex regali præcepto seruis suis imperauit, quatenus omnes suæ regionis, siue sint Ecclesiasticæ immunitatis personæ, siue seruilis conditionis, siue ciuilis status, ad fabricam prædictæ munitionis intentis operibus accederent, ac præstabili Domino operarentur, auxilium opportunum ad tam regale opus & dignitati regiæ necessarium, præstantes. Exactione quoque regali huius per singulas regni Connachtiæ partes laicas publicata, ac præcipue S. Attractæ Virginis, [coacta operam conferre,] cuius vitam hic exaramus, littera expositæ eiusdem Regis sanctiones; oblectatores hac pro re hic Virginē allocuti sunt, dicentes, quod Rex ei ex debito edicti regalis præceperat, vt ad munitiones prædictas construendas pro parte sua, prout ceteri Sancti eiusdem regni, [ab Regulo frustra eā deprecatur:] necessaria ministrare dignaretur. Quæ cum ipsa Virgo audiret, ira accensa, veloci gressu ad Regem accessit, indebiti seruitij ac inconsuetæ administrationis relaxationem ab eodem familiari colloquio, Diuinæ maiestatis intuitu, petendo offerens ei, quod de singulis mundi partibus aura vehementi naues portui munitionis memoratæ applicarent, ferentes bona pretiosa incognitarum terrarum, vbi inconsueta mercimonia abundantius valeant adipisci, & quod numquam nisi de sanguine ipsius regnum huius quiuis teneret. Hæc & alia multa sibi offerens, quæ non sunt scripta in libro hoc; quæ omnino leui consilio paruipendens Rex superbus, imo insanus, inficiabatur.

[14] Quæ cum denegata esset, vehementi ira commota ad nemus sibi proximum accessit cū c S. Nathy, [ligna secat,] & cum paucis hominibus suis & caballis secare ligna ad quantitatem præcepti sufficientia. Præcepit ergo Virgo suis ministris onerare suos caballos prædictis lignis. Tunc cum caballi ad iussum Virginis adducerentur, vnus famulus eius, motus inertia sui miseri animalis, in hæc verba prorupit: Si super ceruos illos in conspectu tuo ad arbores se fricantes ligna hæc ad præsentiam Regis superbia inflati, ad conuincendum eius tumorem deferrētur; quoniam in nostris deberent portari caballis miseris. Hæc autem cum audisset Virgo, prona occubuit in terram, supplicans suo summo Creatori, [ceruis oratione aduocatisonera impenit,] vt annueret iuxta proloquentis ministri sententiā: quod ita accidit. Illico namque cerui indomiti venerunt mansueti & mites ad Virginem Christi, onera sua humiliter suscipientes, & mansuete cum oneribus suis iter suum incedentes. Contigit autem permissione Diuina, quod fracta essent vincula omnium onerum ipsorum, nec haberent alia vincula, vt onera ipsa ligarent. Virgo Deo deuota manus suas, [exilibus capillis colligata.] postquam ministros de tanta negligentia arguebat, in crines suos submisit, de quibus paucos extraxit capillos, quibus mediantibus, licet tenues & exiles sint, quamuis res narratione mirabilis, in ceruis prædictis ad vrbem memorati Regis ligna illa baiulata sunt. d

[Annotata]

a Colganus arbitratur hunc esse S. Foilanum filium Ængussij, qui hoc tempore floruit, & colitur in Kill-Foëla in Lagenia, & alibi, 20 Iunij.

b Seu aliqua parte Connaciæ Regulus aut Princeps: ignotus aliis historicis, vti aduertit Colganus.

c Coniicit idem Colganus, esse S. Nathi, seu Nathiam de Achadhconuir, quæ est ecclesia Cathedralis in eadem regione Lugniæ.

d Aliqua omisimus, quæ, vt præmonuimus, insulsa Colgano videntur.& apud eum legi possunt.

forte datus,

DE SANCTIS EPISCOPIS CANVSINIS RVFFINO ET MEMORE HISTORICA ANNOTATIO.

CIRCITER AN. D ET DXIV.

[Commentarius]

Ruffinus, Ep. Canusii in Apulia (S.)
Memor Ep. Canusii in Apulia (S.)

Avctore I. B.

[1] Canusium Apuliæ vrbs fuit, ad Aufidum sita amnem, qui nunc Ofantus, siue Lofantus appellatur; non etiam Cannæ dicta, vt in Apuliæ Peucetiæ descriptione tradidit Leander Albertus, [Canusium diuersum a Cannis vico,] manifesto errore, cum ex Liuio & aliis constet, cæso ab Hannibale, ad Cannas ignobilem tunc vicum, Romanorum exercitu, duo fere millia in ipsum vicum perfugisse, ibiq; a Cartalone atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumuentos: alios Canusium se recepisse, mœnibus tectisque a ciuibus acceptos; frumento, veste, viatico ab opulenta quadam muliere adiutos: ac mox isthuc alias quoque a Varrone Consule traductas copias, vt iam species esset aliqua consularis exercitus, mœnibusque se, si non armis, ab hoste viderentur defensuri. [post vrbe Episcopali,] Et diserte testatur Procopius lib. 3 de bello Gothico Canusium inter & Cannas interuallum fuisse XXV stadiorum. Cannæ tamen postmodum in vrbem exstructæ, & throno Episcopali, vulgata per Italiā Christi religione, ornatæ. Non tamen Antipater, quem Carolus a S. Paulo in Geographia sacra profert, veluti qui quintæ Synodo Romanæ sub Symmacho post consulatum Auieni iunioris, anno Christi ⅠƆIII, subscripserit, huius Sedis Episcopus fuit: nec vero isthic Cannensis sed Caunenus appellatur, idemq; est qui Concilio Chalcedonensi interfuisse legitur, Cauni ciuitatis Lyciæ Episcopus, atque ab eodem Carolo alibi refertur: sed non animaduertit vir doctißimus, inter eos qui quintæ illi Romanæ Synodo sub Symmacho leguntur subscripti, fere centum ac quinquaginta Orientales Episcopos esse, quorum plurimi concilio Chalcedonensi, quinquaginta duobus annis ante hoc Romanum celebrato, interfuerunt; vt appareat, (quod Baronius tom. 6 ad an. 503 num. 9 atque ex eo Seuerinus Binius annotauit) alterius concilij in Oriente haud longo tempore post Chalcedonense habiti, quod tamen modo non extet, has esse subscriptiones, temere a librario ad Romanum illud adiectas. [iam euersa,] Sed vixit circa eiusdem Romani concilij tempora S. Rogerius Cannensis Episcopus, Baroli vrbis (quæ vulgo Barletta appellatur, olim, vt censet Cluuerius, Barduli) Patronus, cuius Vitam dabimus XV Octobris. Verum Cannarum nihil nunc præter rudera extat.

[2] [euersum ipsum quoque, alibi reædificatum.] Ipsum quoque vetus Canusium postea euersum a Saracenis, vt paßim traditur. Quo tempore id factum videatur, infra ad S. Sabini Episcopi Vitam disputabitur. Dein, ex illius forte raderibus, ædificatum aliud eodem nomine, tribus a veteri illo, amneq; Aufido millibus passuum (vt in Topographia Martyrologij scribit Ferrarius) in colle visitur oppidum, vulgo Canosa, nullo prorsus, vt ait Leander, antiquitatis argumento notabile; conditum tamen, vt infra dicetur, ante Christi annum CMLXV.

[3] Veteris illius Canusij Antistites, ante S. Sabinum, fuere SS. Ruffinus & Memor, quos in Sanctorum numero ab Ecclesia Canusina ac Barensi ab omni retro memoria habitos constat; quo tamen die colantur, nusquam comperimus: quare cum eodem S. Sabino hoc die collocandos duximus. Acta quoque eorum, vel mandata litteris non sunt, vel certe in tot Apuliæ populationibus intercidere,

[4] Probo Episcopo Canusino vita functo, (quem a Simplicio Papa ad Leonem Imp. Apostolicæ Sedis Legatum missum esse testatur S. Gelasius Papa ep. XIII ad Episcopos Dardaniæ, [SS. Ruffini & Memoris natalis & Acta ignota.] non XI, vt citat Baronius ad annum 467 num. 12.) huic igitur vita functo suffectus est Ruffinus. Quo id anno contigerit, exprimere certo non possumus. Anno Christi CDXCV, quo data illa ad Episcopos Dardaniæ a Gelasio epistola est Viatore V. CL. Cos. non Victore, vt perperam in excusis Conciliorum tomis habetur, iam mortuus erat Probus; nam eum Pontifex sanctæ memoriæ Probum Canusinæ vrbis Episcopum appellat: an tunc Canusina Sedes vacarit, an eam Ruffinus tenuerit, nobis haud constat. Subscripsit Ruffinus Synodo Romanæ primæ sub Symmacho anno Christi ID, [Obiit S. Ruffinus circa an. 500.] post consulatum Paulini V. CL. quia nimirum Ioannes Gibbus, qui solus in Oriente Consul erat creatus, nondum Romæ innotuerat Kalendis Martij, quando ea habita synodus est.

[5] Nec diu post eam superstes fuit Ruffinus: nam synodo tertiæ Romanæ sub eodem Symmacho, Ruffo Magno & Fausto Auieno VV. CC. Coss. anno Christi DI, [S. Memor 514.] X Kalend. Nouemb. congregatæ, inter alios Memor Canusinus subscripsit: itē quartæ, quæ & Palmaris appellata, Flauiano Auieno V. CL. Cos. an. Christi DII, & sextæ sub eodem Symmacho. Sedisse Memorem Canusij XIV annis, ac DXIV Christi anno deceßisse scribit in S. Sabini Vita cap. 4 Antonius Beatillus noster.

[6] Euerso autem, vel certe ab hostibus, insesso Canusio, Barij Sedem illius Antistites fixerunt, [Eorum corpora Barium translata,] suntq; Barenses & Canusini Archiepiscopi appellati. Primus vtrumque eum titulum Angelarius obtinuisse dicitur; quem idem Beatillus in Catalogo Barensium Episcoporum ab anno DCCCXLV ad DCCCLXVIII vtramque ait Ecclesiam administrasse, miseris plane temporibus, cum Saraceni Afri Barium tenerent, sacrorum tamen permißa Antistiti ac ciuibus publica libertate. Is corpora SS. Ruffini, Memoris, ac Sabini Episcoporum Barium transtulit, absque tamen pompa vlla ac celebritate, quam nec temporum illorum permittebat fortasse calamitas, & ne miseræ Canusinorum reliquiæ grauius commouerentur, si suos sibi eripi Patronos sentirent. Apud Barenses tamen facti fama permansit: nam Ioannes Barensis Archidiaconus in historia Inuentionis S. Sabini, quam infra dabimus, [vt vetus habet fama,] scribit Vrsonem (qui anno MLXXIX ad Barensem Cathedram a Rapullana, Gregorij VII auctoritate, Roberti Guiscardi Ducis voluntate, translatus, eam annis nouem, mensibus octo tenuit) quæsisse sæpius a senioribus illius Ecclesiæ Sacerdotibus de veteri altari, quod erat in Confeßione, a quo esset Pontifice consecratum, vel cuius Sancti ei impositæ reliquiæ, at nihil quidem tunc certi retulisse; illud tamen subdit: A suis autem prædecessoribus relatum memoria retinebant, sanctorum Confessorum Memoris & Ruffini, qui olim Ecclesiæ fuerunt Pontifices Canusinæ, corpora recondita conseruari. Colloquium itaque inter nos (nam ipse scriptor iam tunc Archidiaconus erat ab eodem Vrsone renuntiatus) cum eodem Vrsone habebatur Archiepiscopo de inquirendis sub prædicto altari Sanctorum istorum corporibus. Ac deinde Vrsonis obitu atque Eliæ successoris consecratione relata, subdit: Nam prædictus Elias Archiepiscopus cœpit simulac, vt prȩnotatum est, esse sollicitus de Memoris atque Rufini Confessorum in altari iam dicto, vt certus esset, requirendis corporibus, non quieuit &c.

[7] An tamen vna cum S. Sabini, etiam illorum reperta corpora sint, non exprimit idem Archidiaconus. Constare ait Beatillus ex variis Ecclesiæ Barensis MSS. monumentis, [& MSS.] trium illorum Sanctorum corpora simul esse Barium allata; inq; vno manu exarato codice ista legi: Sedit B. Sabinus Episcopus in Canusina Ecclesia annis quinquaginta duobus: cuius corpus ibi requieuit vsque ad tempora Petri Archiepiscopi primi: & Angelarius eius successor, destructo Canusio attulit Barum corpus B. Sabini, nec non corpora sanctorum Patrum Memoris & Ruffini Præsulum Sedis Canusinæ.

DE S. NEBRIDIO EPISCOPO EGARENSI IN HISPANIA TARRACONENSI

SECVLO CHR. VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Nebridius, Ep. Egarensis in Hispania (S.)

Avctore G. H.

[1] Egara vrbs Hispaniæ, a Saracenis diruta, Sede olim Episcopali sub metropoli Tarraconensi illustris, cuius situm prope Barcinonem fuisse, [S. Nebridius Episc. Egaræ vrbe Episcopali,] persuadet diuisio terminorum diœcesium & parochiarum Hispaniæ a Rege Wamba facta, & quidem (testante Garsia Loaisa ex omnium historicorum Hispanorum fide) in concilio Toletano XI, habito anno regni eius IV, die VII Idus Nouembris, Æra Hispanica DCCXIII, anno Christi DCLXXV. In hac diuisione, [sub metropoli Tarraconensi,] sub metropoli Tarraconensi hæc leguntur: Barcinona hæc teneat; de Mina vsque Pagellam, de Vsa vsque Bordel. Egara hæc teneat; de Bordel vsque Paladera, de Montesa vsque Portellam. Vbi terminus vtriusque Sedis constituitur Bordel. Distabat autem Egara ab vrbe Barcinonensi solum quatuor milliaribus versus Boream, [4 millaribus Barcinone,] prope oppidum Terracam, siue Terrassam: vti ostendunt instrumenta publica monasterij Terracensis, in quo ecclesia ad honorem S. Mariæ Virginis Deiparæ anno MCXII ab Episcopo Barcinonensi Raymundo Guilleno consecrata, dicitur in Comitatu Barcinonensi apud terminum Terraciæ iuxta ecclesiam parochialem S. Petri in loco eodem, [iuxta Terraciam,] vbi antiquitus ecclesia Egarensis erat constructa. Imo anno MXCVI Folchus Episcopus Barcinonensis consecrauit ecclesiam in honorem S. Martini infra terminos S. Petri Egarensis ecclesiæ: cui ipsa ecclesia ab antiquo tempore erat subdita, saluo in omnibus iure Egarensis ecclesiæ: vti his verbis antiquis instrumētis ostendit Franciscus Diagus lib. 1 de Comitibus Barcinonensibus cap. 17.

[2] Hæc certiora sunt, quam quæ traduntur in aduersariis Luitprandi, vbi num. 68 vrbs, quam Gothi corrupte vocauerunt Egaram, a Latinis dicitur appellata Baseda in Castellanis, cuius meminit Ptolemæus, scilicet lib. 2 cap. 6. & numer. 57 dicitur Egara tempore Maurorum vocata Beseda, vel Bosque de Malatesta: & num. 65 traduntur ruinæ Egaræ, ciuitatis tempore Gothorum amplissimæ, videri in fine Laletaniæ prope ciuitatem Basim, [prope fluuium non Clodianū.] & exortum fontesque fluminis Clodiani. Verum hic fluuius secundum Ptolemæum, prope mōtes Pyrenæos apud Indigetes populos exortus, non procul a Rhoda, vulgo Rhoses, oppido istic adhuc maritimo, in mare delabitur. Est autem Barcino vrbs Læetanorum, qui Luitprando aliisq; Latetani, vbi ad amnem minorem, qui mox in Rubricatum fluuium, [sed Rubricatum,] vulgo Lobregat, illabitur, adiacet dicta supra Terraca, iuxta ruinas, vt diximus, vrbis Egarensis. Nam, vt additur in eisdem Luitprandi aduersariis num 69, Æra Cæs. DCCLXIX, id est anno Christi DCCXXXI, Ioannes Egarensis, destructa ciuitate sua, vix euasit, senex & confectus senio, peregre profectus est alio. Subscripsit Concilio Toletano XIII, [destructa a Saracenis seculo 8:] Æra DCCXXI, an. Ch. DCLXXXIII, Samuel Presbyter agens vicem Ioannis Episcopi Egarensis: ipse vero interfuit Conciliis Toletanis XV, & XVI, Æra DCCXXVI & DCCXXXI, id est annis Chr. DCLXXXVIII & DCXCIII. Sed Hispania, occiso in prælio Ruderico Rege, venit in potestatem Saracenorum anno Chr. DCCXIV: ab eisq; secundum Diagum lib. 1 c. 18 occupata est Barcino anno DCCXVII; [Sede Barcinonensi vnita.] vt vel eo tempore Egara videatur destructat cuius Sedes Episcopalis deinceps Barcinonensi vnita, sub eius correctione, sine iuris ipsius præiudicio, hactenus persistit.

[3] Ob litterata vrbis Egaræ memoria, & quasi ruinis defeßa, in quam plurimos abitum est errores, [Non fuit S. Nebridius Episc.] dum varios S. Nebridio Episcopatus diuersi attribuerunt. Carolus a S. Paulo in Geographia sacra inter antiquos Hispaniæ Episcopatus, quorum Sedes incertæ sunt, ita scribit pag. 189: Agraga ciuitas Hispaniæ Episcopalis libro Conciliorum, cum Nebridius Agragensis Episcopus Concilio Toletano II huius regionis Præsulibus subscriptus annumeretur, [Agragensis in Hispania] sed qua in prouincia extiterit, ne quidem suspicari postum. At Stephanus Garibaius lib. 8 compendij historialis Hispaniæ cap. 16 scribit: Nebridius Episcopus Agragensis dicitur, Sedemque in Africa habuisse: alij Agabriensem vocant: est enim hæc Bæticæ ciuitas, vulgo Cabra, quæ illo æuo erat Episcopalis. [aut Africa: non Agabriensis in Batica:]

[4] Alij in Gallia Narbonensi, tunc Gothis subiecta, eius Episcopatum statuunt: ita Ambrosius Morales lib. 11 Chronici generalis Hispaniæ cap. 49. Semper, inquit, illis temporibus floruerunt in Hispania viri eruditione eminentes: inter quos excelluerunt sanctitate, doctrina & dignitate quatuor fratres, qui circa id tempus fuerunt omnes habiti illustres ob scientiam ac virtutem, & Episcopali dignitate honorati… Eorum vnus Nebridius videtur certo Episcopus Agathensis fuisse: ita Conciliis subscriptus, Vasæi etiam iudicio, quod ea Galliæ ciuitas Gothis esset subiecta, vt constat ex concilio in ea vrbe habito. At Vasæus in Chronico ad an. Ch. 540 Nebridium appellat Episcopum Agragensem, [non Agathensis in Gallia Narbonēsi,] additq; interfuisse Concilio Toletano II. Mariana noster lib. 5 de Rebus Hispaniæ cap. 7 agit de quatuor hisce fratribus Episcopis: & de Nebridio isthæc ambigue pronuntiat: Nebridius Agathensis Præsul in Gallia Gothica vixit, Loaisa Egarensem Episcopum vocat. Marianam describit Miræus de scriptoribus Ecclesiasticis ad caput 21 Isidori Hispalensis infra proferendum. Ioannes Marieta, lib. 5 de Sanstis Hispaniæ cap. 13, enumerat eum inter Confessores Pontifices sub hoc titulo: De S. Nebridio Episcopo Agathensi. ac deinde hæc tradit: Nebridius frater duorum Sanctorum, Iusti & Iustiniani: [neque Agennensis in Aquitania:] &, vt asserit Vasæus, fuit Episcopus Agenni vrbe Gallica in prouincia Aquitaniæ. De hoc Sancto agunt S. Isidorus & Abbas Trithemius. Præterea Frater Alphonsus Venerus in Enchiridio, ac Beuterus, & alij, qui de Sanctis scribunt, mentionem etiam huius faciunt dicentes Sanctum fuisse, licet plura de eo non referant. Alij Episcopatus ei plures attribuunt. Franciscus Padilla tomo 2 historiæ Eccles. Hispaniæ centur. 6 cap. 22 hunc præponit titulū: [neque Egara Agatham migrauit.] De quatuor sanctis Episcopis S. Iusto, S. Iustiniano, S. Nebridio & S. Helpidio, qui fratres fuerunt, ex Hispania oriundi, atque in ea illis temporibus floruerunt. & de Sede Episcopali S. Nebridij post multa ita statuit. Potest, antequam Episcopus Agathensis fieret, Egarensis fuisse.

[5] Diagus lib. 5 Annalium regni Valentiæ cap. 4, & Tamaius Salazar in Martyrol. Hispan. ad hunc diem, tradunt primam S. Nebridij Sedem fuisse Bigerrensem in Gallia: quam ob bellorum inter Alaricum Gothorum, [Non relicta Bigerra venit Egaram,] & Chlodoueum Francorum Reges exortas procellas, destructa & depopulata vrbe & prouincia, dimisit, & in Egarensem vrbem Hispaniæ Episcopalem secedēs, ipsius Ministri titulo appellatus, regimen Diœcesis acceptauit. Hæc illi, quæ nobis minus probantur. Titulum Ministri in Tarraconensi Concilio, anno VI Theuderici Regis, Consulatu Petri, Æra DLIV, anno Chr. DXVI habito, ita sibi apponit in subscriptione: [huius Ecclesiæ Minister factus,] Nibridius in Christi nomine, minimus Sacerdotum, constitutionem sanctorum canonum subscripsi, sanctæ Ecclesiæ Egarensis Minister. Ita edidit Garsias Loaisa in Collectione Conciliorum Hispaniæ ex codicibus antiquis MSS. litteris Langobardicis etiam cum Gothismis exaratis. Ast in Conciliis sæpius recusis ex collectione Petri Crabbæi, Laurentij Surij, Seuerini Binij, & quæ auspiciis Sixti V Pontif. Max. edita, ita legitur: Nibridius in Christi nomine minimus Sacerdotum, Ecclesiæ Egarensis Minister, constitutioni sanctorum Canonum subscripsi. En vbique constans lectio de Egarensi Ecclesia: forte tamen, vt alij Agragensem, Agathensem, aliosque substituerunt Episcopatus, ita nonnemo cum coniecturæ locus videretur, opposuerit margini nomen Bigerrensis Ecclesiæ, quam ex Conciliis ante excusis a Loaisa margini adscriptam male coniecit Diagus in MS. Toletano haberi, eumq; dici Bigerræ in Languedocia Episcopum; non aduertens in Notis a Loaisa dici in hac subscriptione Egarensis Ecclesiæ consentire omnes codices MSS. Verum esto; substituantur hæc verba: Ecclesiæ Bigerrensis Minister, non inde conficietur, ex Episcopo Bigerrensi factum esse Ministrum Ecclesiæ Egarensis, sed potius contrarium. Quæ a Tamaio Salazario expressa vrbs Biguerra, est Begorra vrbs apud Gregorium Turonensem lib. 9 histor. Franc. cap. 20: [siue Bigorra sit in Nouem populanta,] sed tum pro Apro Episcopo Bigorritanæ ciuitatis subscripsit Concilio Agathensi Ingenuus Presbyter, anno XXII Alarici Regis, qui anno sequenti a Chlodoueo acie victus occubuit. Est hic Episcopatus in Nouempopulania siue Aquitania III, cuius Sedes hoc tēpore est in vrbe Tarbensi ad Atyrum fluuium. Aliam vrbem Episcopalem in Gallia Narbonensi, a posteris Languedocia dicta, indicare voluit Diagus, Biterensem credo, seu Biterrensem, [siue Biterra in Languedocia,] vulgo Beziers: sed quo argumento coniicit vrbem illam a Chlodoueo Rege destructam fuisse: id certe in silentio antiquorum scriptorum nequimus probare.

[6] Subsecuta est Synodus Gerundensis anno VII Theuderici, Regis, Agapeto Consule, Æra DLV an. Chr. DXVII, cui Nibridius in Christi nomine Episcopus subscripsit: [Subscribit aliis Conciliis.] sed Sede in nullo Episcoporum subscribentium indicata. Iterum in Concilio Toletano II Æra DLXV, anno Regis Amalarici V, Christi DXXVII habito, hæc leguntur: Nibridius in Christi nomine nostræ Ecclesiæ Egarensis Episcopus hanc constitutionem Consacerdotum meorum in Toletana vrbe habitam, cum post aliquantulum temporum aduenissem, salua auctoritate priscorum canonum, relegi, probaui, & subscripsi. Ita ex eisdem Codicibus MSS. Loaisa, cum in excusis ante indicatis libris legeretur Episcopus Agragensis: quod supra improbauimus. Monet idem Loaisa in Notis id Concilium apud Lucum habitum, se reperisse in MS. vbi agitur de Episcopatuum limitibus, Exaram, [Egara perperam in Aragonia constituitur.] non Egaram, appellatam: vnde conijciebat Gea de los Caualleros prope Cæsaraugustam esse. Loaisam sequuntur Gaspar Escolanus lib. 2 historiæ Valentiæ cap. 9 num. 3, & Padilla tomo 2 Hist. Eccl. Hispan. centuria 6 cap. 22. Verum ex supra relatis ea sententia plane corruit: & constans aliis in locis lectio Egaræ præualet.

[7] Tamayus Salazar e Sede Egarensi ad Barcinonensem euectum fuisse S. Nebridium tradit in Actis eius a se adornatis. Ergo, inquit, [Non videtur ea relicta factus Episc. Barcinonensis,] beatus vir his bonis operibus & doctrinæ spiritu plebem instruens Catholicam, talem de se omnibus præbuit sanctitatis odorem, vt transactis aliquot annis, eius suffragantibus meritis, e viuis sublato Episcopo Barcinonensi, ad illius Cathedram vrbis Præsul inclytus translatus est. Illo igitur Sedem istam moderante, Sergius Tarraconensis Ecclesiæ Episcopus, & prouinciæ Metropolita, alteram apud Barcinonem Synodum congregauit anno Domini DXL, qua decem Canones sunt decreti, vbi beatus vir in ipsis proponendis, & ordinandis, singulari qua præditus doctrina erat, mirum in modum laborauit. Canones Barcinonenses solum reperit Loaisa in codice Hispalensi scripto anno Chr. DCCCCLXII: quibus hoc præfigitur exordium: Cum cōuenissent in Dei nomine Barcinona sancti Episcopi, id est, Sergis Metropolitanus, Nibridius Barcinonensis, Casotius Empuritanus, Andreas Ilerdensis, Stafilius Gerundensis, Ioannes Cæsaraugustanus, Asellus Dertosanus, hæc obseruanda statuerunt. Deerat huic Synodo character temporis, quo habita fuit: quare adiecit Loaisa Æram DLXXVIII, qui est annus Chr. DXL a Tamayo Salazario indicatus. Contra Diagus lib. 1 de antiquis Comitibus Barcinonensibus cap. 17 Synodum illam habitam tradit seculo Christi septimo, ac Nebridium illum succeßisse Episcopo Emilæ, qui subscripsit Concilio Egarensi Æra DCLII, anno Sisebuti Regis III, Christi DCXIV: additq; supra nominatum Ioannem Episcopum Cæsaraugustanum fuisse fratrem ac decessorem S. Braulionis. Subscripsit hic Conciliis Toletanis IV, V, VI, habitis Æra DCLXXI, DCLXXIV, & DCLXXVI, id est annis Chr. DCXXXIII, DCXXXVI, & DCXXXVIII. Præfuit S. Braulio Ecclesiæ Cæsaraugustanæ viginti fere annis, & colitur XXVI Martij. Demus tamen Synodum eam habitam anno Chr. DXL, non continuo inferri potest, vnum eumdemq; Nebridium fuisse, ante Egarensem, tunc Barcinonensem Episcopum.

[8] De S. Nebridio & fratribus agit Isidorus Hispalensis de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 20 & 21. Iustinianus, inquit, de Hispania Ecclesiæ Valentinæ Episcopus, ex quatuor fratribus & Episcopis eadem matre progenitis vnus, [S Nebridij & fratrum trium Episcoporum meminit S. Isidorus Hispal.] scripsit librum Responsionum ad quemdam Rusticum… Iustus Vrgelitanæ Ecclesiæ Episcopus Hispaniarum, & frater prædicti Iustiniani, edidit libellum expositionis in Cantica canticorum… Huius quoque fratres Nebridius & Elpidius quædam scripsisse feruntur, e quibus quia incogniti sumus, magis reticenda fatemur. Hæc Isidorus, qui quod capite præcedenti egisset de Facundo Afro, hic Iustinianum de Hispania oriundum scribit, vt plerique paßim interpretantur. Tempus indicat, agens de Iustiniano, quem ait floruisse in Hispaniis, temporibus Theudæ Principis Gothorum: [Iulianus in Chronico.] qui anno DXXXI Amalarico succeßit. Sub Amalarico collocantur quatuor hi fratres Episcopi, in Chronico, quod Iuliano Archidiacono adscribitur, vbi hæc leguntur numer. 272 & sequentibus: S. Montanus sub Amalarico habet Concilium Toleti. Iustinianus Episcopus sanctus, qui interfuit Concilio Valenti in Hispania, scripsit ad Rusticum Antistitem. Florent hic Elpidius frater Nebridij, Episcopus Lugdunensis, & sanctus Pontifex Nebridius Egarensis in Hispania. Hæc ibi. Habitum fuisse illud Concilium Toletanum anno DXXIII, & subscripsisse S. Nebridium, supra diximus. Alterum vero Valentinum celebratum est Æra DLXXXIV, anno Theudij Regis XV, Christi DXLVI: ac legitur subscripsisse Iustinus, qui hic Iustinianus est. De Elpidij Episcopatu Lugdunensi maior cōtrouersia est. Præfuit huic Sedi S. Helpidius, siue Elpidius, sed secundum omnes Episcoporum tabulas integro seculo senior, de quo agemus cū Martyrol. Romano II Septemb. & de S. Iusto Episcopo Vrgellitano XXVIII Maij. Ast omnes quatuor fratres fuisse Doctores, Episcopos, ac Sanctos, atque eiusmodi haberi in Ecclesia Hispanica tradit Gaspar Escolanus lib. 2 historiæ Valentiæ cap. 9 num. 6 Eosdem etiam sanctos quatuor fratres appellat Diagus lib. 5. Annal. regni Valentiæ cap. 4.

[9] S. Nebridium V Idus Februarij Martyrologio Hispanico inscripsit Tamayus Salazar his verbis: Egaræ in Hispania citeriori, S. Nebridij ipsius vrbis Episcopi: qui frater germanus SS. Iustiniani Valentinæ, Iusti Vrgellitanæ, & Elpidij Lugdunensis in Gallia Sedium Pontificum, [S. Nebridij nomen in Martyroll. Hispanicis.] primo Biguerrensem in Aquitania cathedram ascenderat: qua excisa, Egarensis infulas induit, vir litteris & sanctitate conspicuus (cuius elogium vna cum fratrum recordatione concinnauit B. Isidorus) plenus dierum ac virtutum, Confessor inclytus obdormiuit in Domino. Hæc ibi. Biguerrensem Cathedram supra excußimus. Addit in Notis diem transitus suppeditasse Martyrologium Hispanum Hieronymi Roman de la Higuera necdum editum, in quo sic legitur: Egaræ prope Cæsaraugustam Aragoniæ S. Nebridius, qui fuit Episcopus Agathensis in Gallia, post Egarensis, frater sanctorum Episcoporum Iustiniani, Iusti & Elpidij, quorum meminit S. Isidorus: fuit Prælatus insignis, doctus & sanctus, quieuit in Domino V Idus Februarij anno DXLV. Hæc ille. Egaram Hispanice vertit Gea de los Caualleros cerca de Zaragoza de Aragon, quod supra cum Episcopatu Agathensi reiecimus. Idem Tamayus Salazar allegat codicem MS. litteris peruetustis exaratum, cuius originale autographum beneficio Thomæ de Herrera accepit, in quo per alphabeti ordinem continentur Acta Sanctorum Hispanorum, & hæc referuntur verba: Isidorus noster, a quo Spanhemensis, agit de quatuor sanctis Episcopis Hispanis: quorum nomina sunt hæc: Nebridius, qui fuit natu maior, aliquos Episcopatus in Gallia & Hispania accepit, vt in Conciliis videre est. Eius memoria colitur V Idus Februarij, qui ad annum DXLV pertigit, sed non excessit. Hæc ibi. Est autem Spanhemensis Abbas Trithemius, qui sub initium seculi XVI maxime floruit, & in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis ad annum DXL Nebridium & Elpidium appellat viros doctos & eruditos, qui varia conscripserunt opuscula, quæ tamen ad manus minime peruenerunt, vt ipse fatetur.

[Annotatum]

† Biggerrens.

DE S. TELIAO, siue ELIVD, EPISCOPO LANDAVENSI IN VVALLIA

CIRCITER AN. Chr. DLX

Commentarius præuius.

Teliaus, siue Eliud, Ep. Landauensis in Wallia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Teliai, secundi Landauensis Episcopi, ætas.

[1] Taffus est amnis, siue Tafus, in ea Angliæ ora, quæ ad occasum vergens, ab veteribus retenta Britannis, Wallia nunc appellatur: is Glamorganensem rigat prouinciam; a Ptolemæo Ratostathybius, aut (vt alij legunt) Ratostabus dictus: quod vocabulum Cambdenus ex Britannico Traith-Taff, [Landauia ciuitas episcopalis VValliæ:] (id Sabulosum Taffi ȩstuarium significat) conformatum censet. Ad hoc flumen Lādauia iacet, vrbecula tenuis illa quidem ac situ humili, cathedrali tamen Ecclesia insignis, ab hac, simulq; flumine sortita nomen; sonat enim Landaf, vt Giraldus scribit in Itinerario Cambriæ lib. 1 cap. 7 Ecclesia sita super Taf fluuium.

[2] Ecclesiæ huic qui primi tres leguntur præfuisse Antistites, sanctimonia conspicui, Cælitum adepti honores sunt; I Dubricius XIV Nouembris colitur, [primorum eius Episcoporum obscura Chronologia,] II Teliaus IX Februarij, III Oudoceus II Iulij. Verum ætatem eorum exacte ordinare perdifficile est. Magnum quippe chaos Britannorum gentis historiæ offusum, ob monsirosas fabulas vulgaribus Chronicis intextas, quas alioquin Galfridus Monumethensis, dum hæc in Latinum sermonem transfert, visus est affirmasse. Vt propterea, [vt omniū Britannicorum SS.] dum Britannorum Sanctorum gesta recognoscimus, videamur nobis quandoque ignotum pelagus nocte obscura pererrare, nusquam vel Luna, vel vlla stellarum earum quæ nautarum regere cursum solent, lucem præbente; nulla, inquam, aut ab ortu Christi ducta Æra, aut Consulum, Cæsarum, celebriumue Regum nominibus insignito calculo, temporum rationem distinguente. Vnus est Gildas, qui sui æui Regulos aliquot commemorat, eodem tempore in diuersis occiduæ Britanniæ prouinciis dominatū, eumq; sane violentū, exercentes: quos ipsos tamen alij, prorsus inscite, statuunt vniuersæ insulæ imperitasse. Sanctorum (nam horum saltem nomina pleraque ac publica veneratio didita posteris) rarißima sunt acta a coætaneis concinnata scriptoribus; pleraque ex fama, friuolas sæpenumero affingente lacinias, scripta, aut mendose interpolata. Verum alias fortaßis, quæ nos modo implicat, sese difficultas expediet. Et vero si vbique omnia enodare velimus, immensum & nobis laborem sumemus, & afferemus fortaßis tædium legentibus.

[3] Existimant multi (& nobis quoque satis probabile videtur) S. Dubricium a S. Germano Autisiodorensi, [I Dubricius a S. Germano consecratus an. 449] cum circiter annum CCCCXLIX in Britanniam, ad Pelagianæ hæresis excidendas reliquias, secundo venit, Episcopum esse ordinatum, aut saltem Presbyterum, Magistrumq; constitutum cum Iltuto Catholicæ doctrinæ. Prouisum enim tunc Germani ac Seueri Treuirensis Episcopi diligentia & cura illud est, quod Beda lib. 1 Eccles. hist. gentis Angl. cap. 21 scribit: factum nempe vt in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret. Nam quod posteriores quidam tradiderunt, sæpius repullulasse lolium illud infelix immenso auctu, vereor ne confictum sit. Quæ enim prius Britannos adegerat neceßitas, Beda teste, vt a Gallicanis Antistitibus auxilium belli spiritalis inquirerent, quod versutiam nefariæ persuasionis refutare verbis certando, minime sufficerent; ea deinceps nulla fuit, cum non solum religio, sed & bonælitteræ sedulo colerentur. Qua in re Dubricij potißimum ac discipulorum eius desudasse industriam, explerorumque Britannicorum Sanctorum Actis constat.

[4] Hic postea Archiepiscopus renuntiatus, throno in Carlegionensi vrbe locato. Iacet ea ad Iscam, siue Oscam fluuium, qui Monumethensem prouinciam intersecat, [dein Archiepiscopus Caerlegionensis factus,] inq; Sabrinæ æstuarium euoluitur; & ipsa Isca appellata, Britannis Caer Leon, & Caer Leon ar Vsk, id est, vrbs Legionis ad Iscam, a legione II, quam isthic locat Antonini Itinerarium. Splendida olim fuit, vt ex Giraldi Itinerario Cambriælib. 1 cap. 5 patet, exiguum nunc oppidulum. Qua ratione hic Archiepiscopus factus Dubricius sit, nullus solide docet. An cum primitus Landauiæ Cathedram obtinuisset, Carlegione postea domicilium fixit, vt Procerum voluntati pareret, populorumue commodis consuleret? An potius fuerat antea Carlegione, vrbe iuris operisq; Romani, [forte non primus;] Antistes, eiq; demortuo ita suffectus est Dubricius, vt tamen suam Landauiam dimittere noluerit; cum præsertim non ita dißitæ essent, quin facile in vnam poßēt diœcesim coalescere aut vnius cura Antistitis administrari? Neque enim verisimile est, eam Britanniæ oram, Romanis nobilitatam præsidiis, excultam disciplina, Episcopis caruiße. Imo Caerlegionensis Episcopatus principia quidam inde a Lucij Regis temporibus accersunt. Plerique Britannici scriptores fuiße saltem ab antiquo illic Episcopalem Cathedram asseuerant, vt III Februarij ad S. Wereburgæ Vitam § 2 num. 5 retulimus. Sunt qui & Landauiæ ante Dubricium fuisse Episcopos velint, licet sit eorum penitus oblitterata memoria.

[5] Quidam Dubricium suspicantur, Landauia Iscaque S. Teliao relicta, Meneuiam archiepiscopale solium transtulisse, ac S. Dauidi reliquisse. Est ea vrbs in Penbrokiæ Comitatu, ad promontorium, quod Ptolemæus Ὀκταπίταρον ἄκρον appellat, sita, vulgo nunc S. Dauidis dicta. Probabilius videtur, mortuo, [2 Landauiensis S. Teliaus,] vel ob senium inhabili ad onus ferendum, Dubricio, Teliaum Landauensi Ecclesiæ regendæ admotum, Carlegionensi Dauidem; sed hunc Meneuiam demigrasse, Archiepiscopi tamen retento titulo ac munere: aut certe Meneuiæ Episcopum factum superstite adhuc Dubricio, eo mortuo Archiepiscopum Cambriæ habitum, fauore Arturi Regis, cuius dicitur auunculus fuisse. Giraldus & alij, in synodo quadam, ex Dubricij destinatione, Cambriæ Archiepiscopum factum esse Dauidem scribunt, ipsiusq; id tradit Vita Dauidis; sed, vt alia omittam, in eo parum digna fide, quod CXVIII interfuisse Episcopos ei synodo tradat.

[6] Ipse tamen S. Teliaus Archiepiscopus reperitur appellatus: quod haud sane mirum, si, vt habent catalogi quidam, post mortem S. Dauidis, [Archiepiscopus & ipse appellatus,] aut etiam successoris eius Kenoci, Meneuenses capeßiuit infulas. Verum ij catalogi, a Godwino recitati, non magnam obtinent auctoritatem: & alter quidem velut diuersos recenset Eliud & Teliaum, qui vnus atque idem fuit. Alij volunt, cum reuersus ex Armorica, Hismaëlem, sororis suæ filium, Meneuiæ Episcopum consecrauit, sibi Carlegionem retinuisse ac suæ Sedi vniuisse, assumpto titulo Archiepiscopatus. Alibi fortaßis quæremus, an non qui Eliud Meneuensis Episcopus, Sampson fuerit, quem aiunt Dolum in Armoricam migraße, ablato secum Meneuia Pallio archiepiscopali. Sane, vt Teliaus infra in Vita Eliud dicitur nuncupatus, quasi ἥλιος, id est, sol; Sampsonis fortaße sic efformatum est nomen, eadem Hebraicæ vocis significatione. Affectaße enim eiusmodi nomina veteres illos Britannos ac Scotos, argumento sit Hy insula, Iona deinde dicta, quod Hebraice columbam significat, quia S. Columbæ Pictorum Apostoli sedes. De S. Sampsone agemus ad XXVIII Iulij.

[7] At S. Teliaum Archiepiscopum volunt multi fuisse, non tamen Meneuensis, aut Legionensis, sed Landauensis Ecclesiæ, eiusq; posteros a Cantuariensi Metropolita consueuisse initiari, ab omni Meneuensium iurisdictione exemptos. [etiā titulo Landauēsis Ecclesiæ,] Ad eam rem facit illa Vrbani Landauensis Episcopi ad Callistum II Papam in concilio Remensi anno ⅭⅠƆCXIX facta denuntiatio, quam Iacobus Vsserius de Britannicarum Eccles. primordiis pag. 85 ex Regesto Landauensi recitat: A tempore antiquorum Patrum (dilectissime Pater & Domine) sicut chirographum sancti Patroni nostri Teiliaui testatur, hæc Ecclesia, prius fundata in honore S. Petri Apostoli, [quæ aliquando princeps & magistra VVallicarum:] aliarum omnium Ecclesiarum Gualiæ semper magistra exstitit in dignitate, & in omni priuilegio &c. Idem paullo post Vsserius priuilegium quoddam refert a Mourico Clamorganiæ Rege, S. Theodorici filio, S. Oudoceo Teliai successori datum, in quo mentio fit familiæ SS. Dubricij & Teliaui Ecclesiæ Landauensis; ac demum ista habentur: Sicut Romana Ecclesia excedit dignitatem omnium Ecclesiarum Catholicæ fidei, ita Ecclesia illa Landauia excedit omnes Ecclesias totius dextralis Britanniæ in dignitate, & in priuilegio & in excellentia. Sed ea postmodum excellentia non Landauensi solum sed & Meneuensi Ecclesiis abrogata est.

[8] Nunc de ætate S. Teliai breuiter dicemus. S. Dubricium quidam aiunt anno Æræ vulgaris DXII esse mortuum: alij probabilius, DXXII. Vsserius in Indice Chronologico S. Paternum an. DXVI ex Armorica Britannia in Cambriam venisse coniectat: eum deinde & SS. Dauidem ac Teliaum an. DXVIII Hierosolymam profectos, ibiq; Episcopos ordinatos: [ordinatus an. 518] anno DXXII obiisse Dubricium; Sedem Landauensem Teliao collatam, Legionensem Dauidi, qui eam transtulit Meneuiam, [Sedē adeptus 522,] aut hanc illi præhabuit, retento archiepiscopali titulo: dein an. DXLIV deceßisse; cui tamen alij longiorem vitam tribuunt. S. Paternum an. DXLI Venetensibus in Armorica infulis admotum, DLVII obiisse, idem annotat Vsserius: nos de Paterno plenius ad XVI Aprilis.

[9] Teliaum idem Vsserius an. DLXXXVIII, grassante in Cambria morbo epidemico, cum multis Clericis conceßisse in Armoricam scribit: anno DXCVI inde reuersum, comitante Oudoceo Budici Regis filio: anno DXCVII, mortuo Kenoco, siue Cenauco, S. Dauidis successore, Legionensem sibi Ecclesiam sumpsisse, Meneuensi Antistitem ordinasse Hismaëlem: anno demum DCIV obiisse. Verum cur ita longæuus dicatur fuisse, caussam non videmus; cum nec ab antiquis id scriptoribus tradatur, [non videtur ad an. 604 vixisse,] qui de quibusdam aliis diserte illud exprimunt; & Budicum Regem multo antiquiorem fuisse Armorici scriptores referant, quam vt eius filius Oudoceus post annum demum DC in Cambria Episcopus factus credatur.

[10] Henricus Spelmannus in Conciliis Britannicis ex veterrimo (vt ait) MS. Landauensis Ecclesiæ, habitam Landauiæ circiter annum Domini DLX synodum memorat, in qua Oudoceus Episcopus excommunicauit Regem Mouricum propter homicidium ab eo perpetratum, [cum multo ante inter SS. habitus putetur:] & propter pactum factum præsentia sua, & super altare Petri Apostoli & SS. Dubricij & Teliavi, transgressum. Si habita eo tempore illa synodus est, iamq; altaria erant S. Teliai honoribus dicata; non igitur XL post annis adhuc fuit in viuis.

[11] Quæ præcipue nonnullos ratio mouet, vt serius deceßisse Teliaum putent, ea est, quod qui illi succeßit, filius sororis eius, Budico Regi Armorico nuptæ, Oudoceus, initiatus dicatur ab Archiepiscopo Doroberniæ, qui non alius excogitari potest, [nec eius successor a S. Augustino Dorobernensi ordinatus:] quam S. Augustinus: hic autem anno primum DXCVI in Angliam venit. Verum id ex sui æui more scriptor, quisquis ille demum fuit, tradidit litteris: quia enim Meneuensis Archiepiscopi nullam in se auctoritatem agnoscebat Landauensis, ideoq; ab Archiepiscopo Cantuariensi, siue Dorobernensi, inaugurari se poscebat; existimauit, vt illud, ita & hoc, a S. Oudocei facto manasse. Sed qui ædire Cantuariensem per medios hostes Oudoceus potuisset? qui id tulissent eius populares internecino odio ab Anglis dißidentes? Prius in Armoricam reor, quam in Cantium, ordinationis caußa iturum fuisse. Videtur ergo, quod IV Februarij ad Vitam S. Liephardi indicauimus, in Cambria fuisse aliquis qui se Dorouernensem Episcopum ferret, alius qui Londoniensem, qui Eboracensem, et si ob tyrannidem Anglorum, neque ipsi, neque ipsorum grex (saltem vniuersus) auitas sedes incolerent, quia spem tamen fouebant ad eas reuertendi. Inauguratus igitur fortaßis ab eiusmodi extorri Antistite, titulum sibi tamen Dorouernensis Episcopatus vindicante.

[12] Probabilius igitur censemus, S. Teliaum paullo ante annum Christi DLX mortuum esse: [mortuus videtur S. Teliaus circa an. 560.] idq; ex iis, quæ deinceps dicentur de Maglocuni ætate, aliorumq; dilucidius patebit. Harpsfeldius circa annum DXL floruisse scribit: Hieronymus Porterus obiisse an. DLXIII.

§ II S. Teliai Vita: res gestæ ante episcopatum.

[13] [Vita eius ex Capgrauio:] Extat S. Teliai Vita in Ioannis Capgrauij Legenda, ab imperito scriptore composita: quam tamen hic dare cogimur, quia accuratius scripta non suppetit. Aliam citat Vsserius pag. 83 his verbis: Extat Vita illius a Galfrido, Vrbani Landauensis Episcopi fratre, [alia a Galfrido ante 500 annos scripta.] circa annum Domini ⅭⅠƆCXX conscripta, & Ecclesiæ illius Regesto, (quod ab hoc Præside, sicut & ipsa Sedes Landauensis, Teilo appellatur) tacito scriptoris nomine, inserta: vbi Dubricio in Landauensi archiepiscopatu successisse; defuncto Dauide, Ismaëlem, Dubricij discipulum, illius loco Meneuensem Episcopum consecrasse, ac principatum super omnes Ecclesias totius dextralis Britanniæ tenuisse traditur. Ita ille, promitq; ex eodem Regesto multa quæ de S. Teliao aliisq; Sanctis memorat, vti & Godwinus, prætermissa, aut negligentius conscripta, apud Capgrauium. Visum hic obiter ea annotare.

[14] Teliaus, inquit Godwinus, nobilissima prosapia ortus dicitur in loco Eccluis Gunniau antiquitus nuncupato. [Illustri genere ortus,] Soror eius Anaumeda Budico Britonum Armoricorum Regi nupta, mater SS. Oudocei, Ismaëlis, Tyfei. Anaumedæ autem parentes (iidemq;, aut alter saltem, Teliai) fuerunt Ensic & Guenhaf filia Linonui, vt infra dicetur. Vsserius pag. 76, nullo tamen citato auctore, Teliaum ait S. Dauidis Meneuensis sorore natum.

[15] Vt primum per ætatem altiorum disciplinarum capax fuit Teliaus, S. Dubricio traditus est, iis imbuendus, sed potißimum pietate. Ita S. Dubricij Vita apud Vsserium pag. 445. Creuit illius fama cum vtriusque Legis nouæ & veteris peritia per totam Britanniam, [sacras litteras docetur a S. Dubricio,] ita quod ex omni parte totius Britanniæ scholares veniebant. Non tantum rudes, sed etiam viri sapientes & doctores ad eum studendi caussa confluebant; in primis S. Theliaus, Sampson… Et cum his mille Clericos per septem annos continuos in podio Hentlan super ripam Guy, in studio litterarum Diuinæ sapientiæ & humanæ retinuit, exemplum eis præbens in semetipso religiosæ vitæ & caritatis perfectæ. Illud porro animaduertendum, recenseri primo loco inter sapientes & doctores Theliaum, quasi is ætate ceteris, etiam forte Sampsoni, anteierit, vel prior in Dubricij disciplinam se dediderit. Quam non igitur congruunt quæ idem Vsserius scribit anno CCCCLXIX in gymnasio illo Hentlaniano ad Guy, siue Wye, aut Vagam flumen, nauasse operam studiis Teliaum, eumdemq; anno DCIIII obiisse?

[16] Litterarum sacrarum scientia excultus Teliaus, easdem tum populis e suggesto, [& ipse alios eas docet:] tum in schola discipulis videtur tradidisse. Studium certe quidem religionis amplificandæ inde patet, quod sororem ad regnum, e quo pulsus maritus fuerat, abeuntem permouit, vt quam gestabat vtero prolem, si mascula esset, Diuino cultui addiceret, vti iam duos filios addixerat, & fortaßis eiusdem fratris sui disciplinæ commendarat. Descripsit hoc ex eodem Regesto Vsserius pag. 561. [sororem Budico Regi nuptam,] Fuit vir Budic, filius Cybsdan, natus de Cornugallia; qui in Demeticam regionem, tempore Aircol Lauhir Regis eiusdem regni, venit cum sua classe, expulsus patria sua. Qui cum moraretur in patria, accepit sibi vxorem, Anaumed nomine, filiam Ensic, (mater autem illius Guenhaf, filia Linonui:) de qua Anaumed nati sunt sibi Ismaël & Tyfei Martyr iacens in Pennalun. Qui cum moraretur in patria, missis legatis ad eum de natiua sua regione Cornugallia, vt sine mora, cum tota sua familia & auxilio Britannorum ad recipiendum regnum Armoricæ gentis veniret: defuncto Rege eorum illum volebant recipere, natum de regali progenie, facto ab illis consilio vno ore. Audita legatione & accepta, affectuose accepit vxorem suam prægnantem cum tota familia sua, & classe appulit in patria: [& ad regnum Armoricæ cū marito euntem] & regnauit per totam Armoricam terram. Et vxor eius peperit filium, nomine Oudoceum: quem post tempus maturitatis misit ad studium litterarum; sicut promiserat S. Teliauo antea in Britannia, quod si filium haberet, illum Deo commendaret, [hortatur vt filium Diuino obsequio addicat, vti & duos alios ante,] sicut commendauerat ambos fratres suos, quos prædiximus. Et S. Oudoceus ab infantia cœpit ditari scientia & eloquentia intantum quod suos contemporaneos & simul consocios excellebat moribus & sanctitate. Hæc ex dicto Regesto Vsserius.

[17] Diu commoratum in Wallia Budicum oportet, cum interea filios duos illic susceperit, iiq; adoleuerint, & Diuino se cultui manciparint, priusquam ad regnum Armoricæ pater reuocaretur. Quod autem de Cornugallia venisse dicitur, non ea accipienda, quam Damnonij olim tenuerunt in insula Britannia; sed Armorica, quæ vt Britannia a confluentibus eamq; colentibus Britannis est dicta, ita pars eius Cornuwallia, quæ Cornuwallensium Damnoniorum vti etiamnum lingua dicitur. Demetica autem, vbi Budicus exulauit, veterum Demetarum, siue Dimetarum, regio est, nunc Westwales, siue occidentalis Wallia, continetq; Maridunensem, [diu enim in VVestvvallia exularat Budicus] Penbrokiensem & Cereticum Comitatus. Bertrandus Argentræus lib. 1 histor. Britannicæ cap. 25 Budicum Auldrano Rege natum scribit, obiisse anno Christi CCCCLXXXVII, cum annos XLIX regnasset. At si, vt iam ex Vsserio retulimus, ad Arcol Lauhir Demeticæ Regem venit, non videtur in Armoricam ad regnum capeßendum reuertisse, nisi post annum DX, aut etiam DXX. Nam multis annis in Cambria moratus est; cum ibidem vxorem duxerit, liberos genuerit, iiq; adoleuerint, ac Dei seruitio ibi addicti sint. Aircol autem Rex, Teliao Landauensem Ecclesiā gubernante, [apud Regem Aircol.] quod non ante DXXII Christi annum diximus contigisse, multa illi Ecclesiæ donarit, vti inferius narrabitur.

§ III S. Teliai episcopatus priuilegia a Regibus impetrata.

[18] Fveritne iam tum Episcopus Teliaus, quando in Armoricam cum marito Anaumeda disceßit, non traditur. Episcopus est Hierosolymis consecratus, cum SS. Dauide & Paterno, vt infra non sine aliqua amplificatione narratur, [S. Teliaus ordinatur Episcopus Hierosolymis: quo id iure?] inq; Dauidis & Paterni Vita. Percontari quis poßit, qui licuerit Hierosolymitano Archiepiscopo Britannos consecrare, & quidem (vt videtur) ad incertam Sedem. Verum innuitur, Angelica reuelatione id factum: deinde consenserit Dubricius Archiepiscopus, cuius iniussis eos credibile non est longinquam illam peregrinationem suscepisse: fors & suam cuique Sedem idem iam destinarat, Landauensem Teliao, Dauidi Meneuensem, Paterno Cereticam. Quid si Archiepiscopo Hierosolymitano (erat is Ioannes eius nominis tertius) vel per Angelum, vti in S. Dauidis Vita dicitur, vel per aliquem sanctorum anachoretarum, quibus erat familiarißimus, reuelatum est, ita Deum velle? Quid si arcano instinctu Diuini Spiritus, vt eos inauguraret, impulsus est, simul illi vt obtemperarent.

[19] Episcopatum iam adeptus, quantum Ecclesiæ Landauensi emolumenti attulerit Teliaus, ita ex eius alia Vita narrat idem pag. 560 Vsserius: In cuius vita creuit Ecclesiæ Landauiæ pro sanctitate sua tam moribus quam doctrina, in ecclesiis & territoriis sibi datis, cum omni libertate sua, dignitate & priuilegio, [a variis Regibus obtinet possessiones,] a Regibus contemporaneis suis, Theudric filio Teithpall, Idon filio Inir Guent, Gurcant Maur, Mailcun, Aircol Lauhir, Catgucaun Tredicil, Rein, & a multis aliis Regibus & Principibus dextralis Britanniæ: & ita ecclesiis nominandis cum suis terris & dotibus, cum finibus subscriptis, & testantibus legitimis viris. [ac priuilegia suæ Ecclesiæ. & immunitates;]

[20] Priuilegium S. Teliaui est, & Ecclesiæ suæ Landauiæ, datum sibi & omnibus successoribus suis in perpetuo a Regibus istis & Principibus Britanniæ, confirmatum Apostolica auctoritate, cum omnibus legibus suis in se plenariis sibi & terris suis, libera ab omni regali seruitio, sine Consule, sine Proconsule, sine conuentu, intus nec extra, sine expeditione, sine vigilanda regione, & cum omni iustitia sua, de fure & furto, de rapina, de homicidio, de arsione, de rixa, de sanguine, de refugio violato vbique in terra Sancti, de assaltu viarum & extra vias, de faciendo iudicio & patiendo de omni populo S. Teliaui in curia Landauiæ, de communione aquæ & herbæ, campi & siluæ, populo S. Teliaui, cum mercato & moneta in Landauia, cum applicatione nauium vbique per terras S. Teliaui libera pro Regibus & omnibus, nisi Ecclesiæ Landauiæ & Episcopis eius: de opprobrio & omni iniuria, quod Rex Morcanhuc & sui homines fecerint Episcopo S. Teliaui & suis hominibus, idem Rex Morcanhuc & sui homines rectum faciant Episcopo & suis hominibus, & iudicium patiantur in Curia Landauiæ.

[21] Notat Vsserius Morganuc esse Glamorganiam. Nomen id scribit Cambdenus a Morgano Principe, aut Morgan cœnobio ductum existimari, aut fortaßis a mari, cum regio tota maritima sit. Inter Reges, qui Ecclesiam Landauensem tempore S. Teliai priuilegiis ac posseßionibus locupletarunt, recensetur Idon, filius Inirij, Rex Guentiæ, quæ nunc Monumuthia: Rein autem videtur Rex Brechiniæ fuisse. At celeberrimus est Mailcun, siue Mailgo, aut Maglocunus, quem S. Gildas in Epistola de excidio Britanniæ postremo loco obiurgat. [nominatim a Maglocuno,] Quare cum XXIX Ianuarij ostenderimus eam epistolam anno DXLIII videri scriptam, ætatem Maglocuni habemus: quem Gildas idem, multorum tyrannorum depulsorem, maiorem multis potentia, [acriter in Gildæ epistola obiurgato,] simulque malitia, largiorem in dando, profusiorem in peccato, robustum armis, sed animæ fortiorem excidiis, … cunctis pene Britanniæ Ducibus tam regno, quam status lineamento editiorem, queritur in vetusto scelerum atramento stolide volutari. Deinde narrat, cum in primis adolescentiæ suæ annis auunculum Regem … oppressisset, eiq; ex voto violenti regni phantasia cessisset, cupiditate iniectum ad viam reuertendi rectam, diebusq; ac noctibus, id temporis (conscientia forte peccaminum remordente) de deifico tenore monachorumque decretis sub dente primum multa ruminantem, [vitam religiosam aliquando amplexo,] deinde popularis auræ cognitioni proferentem, monachum sine vllo infidelitatis, vt aiebat, respectu coram omnipotente Deo, Angelicis vultibus humanisque … perpetuo vouisse, & sese … ad Sanctorum sibi magnopere fidas speluncas refrigeriaque salubriter rapuisse, [sed inconstanter.] ex coruo columbam: dein ad vomitum rediisse, & scelera sceleribus cumulasse. Eo, opinor, tempore Teliao quæ retulimus donauit, quo ad studium virtutis adiecerat animum. Fuit autem Guinethiæ, siue Venedotiæ, aut Borealis Walliæ Rex.

§ IV S. Teliai in Britannia Armorica septennalis commoratio.

[22] Svb Mailgone, siue Maglocuno, iam memorato Venedotiæ Rege, grassari cœpit lues illa, cuius in S. Teliai Vita inferius mentio fit. [tempore sæuæ pestilentiæ] De qua Vsserius pag. 559 ex Regesto Landauensi: Traxit enim Mailconum Regem Guenedotiæ, deleuit & patriam suam: & intantum incubuit dicta clades, & per totam illam gentem, quod patriam pene reddidit desertam. Surrexit igitur S. Teliaus, adducens secum quosdam suffraganeos Episcopos suos & ceterorum ordinum viros, [cum Clero suo & populo fugit,] cum vtriusque sexus hominibus, viris & mulieribus. Et deuenit primitus ad Cornubiensem regionem: & bene susceptus a Gerennio Rege illius patriæ, & tractauit illum & suum populum cum omni honore. Quem in sua inuectiua acriter Gildas castigarat, Constantinum Cornubiæ Regem, scribit Monumethensis lib. 11 cap. 4 triennio post a Conano interfectum; scriptor Vitæ S. Dauidis, & alij, monachum factum, vel in ipsius cœnobio Dauidis, vel in Hibernia, ac tandem martyrio coronatum in Scotia, vti ad XI Martij indicabimus. [venitq; ad Gerenniū Cornubiæ Regem,] Ei succeßisse Gerennius videtur.

[23] Vsserius ad annum Christi DLXXXVIII Constantini illius Damnonij, siue Cornubiensis, conuersionem, Maglocuni mortem, fugam S. Teliai signat. At credibilius est, ea multo ante contigisse, paucis post scriptam a Gilda epistolam annis, fortasse circiter DXLVII. [circa annum 547] Et erat alioquin sat grandis natu Maglocunus, de quo ista habentur in Vita S. Paterni, priusquam hic Hierosolymam cum SS. Dauide & Teliao proficisceretur, quod an. DXVIII Vsserius, vt ante relatum est, censet contigisse: Interea (sub annum videlicet DXVII) Mailgunus Rex Borealium Britonum ad debellandos & deprædandos Australes Britones cum suo exercitu venit, [cum vltra 30 annos regnasset in Venedotia Maglocunus:] & quoniam semper tentator erat Sanctorum &c. Quibus verbis innui videtur, non tunc primum regni gubernacula occupasse, sed aliquanto ante. Iam si ad annum DLXXXVIII superuixit, oportet centenario maiorem deceßisse, cum viri sanguinum & dolosi, qualem fuisse eum constat, non soleant, vt pronuntiat Propheta, dies dimidiare. [Psal. 54. 24]

[24] Non diu apud Gerennium Regem substitit Teliaus, seu ne oneri esset, ingentem hominum multitudinem secum trahens, aut ab ea potius tractus auulsusq; e patria, seu quod illic quoque vulgari contagio cœperat. Inde ergo, vt habet alia eius Vita e Regesto Landauensi apud Vsserium pag. 559, perrexit Sanctus cum suis comitibus ad Armoricas gentes, [appellit in Armoricam,] & bene continuo susceptus est ab eis. Ibi ipse & S. Sampson plantauerunt magnum nemus arboreti fructiferi, quasi ad tria miliaria, id est, a Dol vsque ad Cai; & decorantur ipsa nemora eorum nomine vsque in hodiernum diem: vocantur enim Arboreta Teliaui & Sampsonis. [vbi arboretū plantat cum S. Sampsone,] Et ex illo tempore & deinceps Episcopatus Dolensis decoratur & celebratur sub testimonio omnium Armoricorum Britonum, ob conuersationem & reuerentiam S. Teliai.

[25] Idem ex citato Regesto Vsserius pag. 76. Audiente Sampsone Dolensis Ecclesiæ Archiepiscopo aduentum confratris sui in patriam, occurrit ei cum gaudio. Nam de vna regione procreati fuerant, [gentili suo & condiscipulo:] & vnius linguæ viri, & simul sub B. Dubricio Archipræsule edocti, ex cuius manus impositione S. Sampson consecratus est in Episcopum, vt Vita sua testatur. Rogauitque S. Teliaum, vt cum illo habitaret: & acquieuit ei, & cum eo commoratus est multo tempore. Fuit S. Sampson in insula Britannia natus, S. Iltuti (de quo VI Nouembris agemus) a prima pueritia discipulus, auditor tamen aliquo tempore, vt supra dictum est, S. Dubricij, ab eoq; sacris initiatus. Nulla tamen S. Teliai mentio fit in eius Vita, quā XXVIII Iulij dabimus, neque in S. Maglorij consobrini eius ac successoris XXIV Octobris.

[26] Galfridus Monumethensis lib. 9 cap. 15 Teliaum Dolensem Episcopum facit, aliosq; admiscet errores ita scribens: Beatus igitur Dubricius, in eremiticam vitam anhelans, sese ab archiepiscopali Sede deposuit: in cuius loco sacratur Dauid auunculus Regis, [non tamē ei succedit:] cuius vita exemplum totius bonitatis erat his quos doctrina imbuerat. In loco vero S. Sampsonis, Dolensis Archipræsulis, destinatur Theliaus, illustris Presbyter Landauiæ, annuente Hoëlo Rege Armoricanorum Britonum. Ita MS. noster codex, in editione Heidelbergensi vocatur Cheliaus. Episcopus erat Teliaus, priusquam in Armoricam venit: neque deceßit Sampson, quo tempore Dubricio suffectus est Dauid, cum concilio III Parisiensi an. DLVII vna cum S. Paterno legatur subscripsisse: si tamen vnicus Dolensem Cathedram tenuit Sampson; nam quidam duos tresue statuunt.

[27] Haud scio an non hallucinetur quoque Giraldus Cambrensis, dum Sampsonem scribit vigesimumquintum a Dauide Ecclesiæ Meneuensi præfuisse, dein Dolensem administrasse, [nec is 25 post S. Dauidem Meneuiæ Episcopus fuerat.] cum e Cambria ob luem ictericam disceßisset: ita enim habet lib. 2 cap. 1. Itinerarij Cambriæ: Tempore Sampsonis huius pallium in hunc modum est translatum. Ingruente per Cambriam, isto præsidente, peste quadam, qua cateruatim plebs occubuit, quam flauam pestem vocabant, quam & Physici ictericiam dicunt passionem, Præsul, quamquam sanctus & ad mortem intrepidus, tamen ad suorum instantiam, nauem scandens, flante Circio, cum suis indemnem in Armorica Britannia se suscepit: vbi & vacante tunc Sede Dolensi, statim ibidem in Episcopum est assumptus. Ita ille: quem secutus Spelmannus hunc Sampsonem ad annum CM locat. De seniore nobis Sampsone est sermo, qui primus recensetur in omnibus Dolensium Episcoporum Catalogis. Siue autem Meneuensis antea fuerit, siue (vt alij volunt) Eboracensis Archiepiscopus, siue alterius cuiuspiam Sedis; saltem S. Germani Parisiensis tempore, Regisq; Childeberti, filij Chlodouei Magni, synodo Parisiensi interfuit.

[28] Etsi porro non est Dolensi Ecclesiæ præfectus Teliaus; id tamen vt fieret, Budicus Rex ipseq; Sampson allaborarunt. Ita Vsserius pag. 76 ex Landauensi MS. [postulatus tamen ad episcopatū in Armorica Teliaus,] Nam Rex & Pontifex cum multitudine populorum obuiauerunt ei, vt illum deducerent cum condigno honore ad episcopatum Dolensem, vt sublimarent illum in pontificalem Sedem. Arctam certe familiaritatem Teliao cum Sampsone interceßisse ostendit Spelmannus ex tertia synodo Landauensi, vbi Guidnerth, quod fratrem suum Merchion caussa contentionis regni occidisset, excommunicatus a B. Oudoceo … finitis tribus annis requisiuit veniam apud B. Oudoceum: & data ei venia, misit eum in peregrinationem vsque ad Archiepiscopum Dolensem in Cornugalliam, [celebrisq; eius cum S. Sampsone amicitia.] propter veterrimam amicitiam & cognitionem, quam Sancti Patres habuerunt antecessores sui inter se, S. Teliaus videlicet & S. Sampson Archiepiscopus primus Dolensis ciuitatis.

§ V S. Teliai reditus in VValliam, obitus, publica veneratio, scripta.

[29] Restincta tandem, quæ per plures annos sæuierat, lue, reuersus in Cambriam est S. Teliaus, & perquam opportune appulsus in Cornuwalliam, Gerennio Regi, antiquo hospiti, [cessante lue post 7 annos, 7 menses,] animam agenti adstitit. Ita Vsserius e MS. Landauensi: Interea dum hæc agerentur & tractarentur, contigit quod Christus per misericordiam suam præciperet, vt illa prædicta lues, quæ flaua dicebatur, exiret & euanesceret de Britannica insula tota. Quo audito fidelis ductor Teliaus non modicum exhilaratus, & sancto Spiritu submonitus, missis legatis in Franciam & vltra Alpes in Italiam, & quocumque cognitum sibi erat eos aufugisse, [suis conuocatis,] recollegit compatriotas diligenter in vnum; vt omnes, extincta pestilentia, cum data pace per omnia redirent ad propria. Demum præparata magna barca (peractisque VII annis ac VII mensibus, [redit in patriam:] quos S. Teliaus duxerat in Armoricorum patriam) intrauit in eam cum multis Doctoribus & quibusdam aliis Episcopis: & applicuerunt in portum vocatum Dingerein, Rege Gerennio in extremis tum posito: [præbet Gerennio Regi moribūdo Eucharistiam:] qui accepto corpore Domini de manu Teliai, lætus migrauit ad Dominum.

[30] Deduxit secum in Cambriam Teliaus sororis filium, de quo supra; & Vsserius pag. 562 ex citato MS. Landauensi: Et post immensum tempus venit flaua pestis per maiorem Britanniam. [ducit secū S. Oudoceum sororis filium:] Ea occasione, vt dictum est, adiit S. Teliaus, cum suis Clericis & populo, Cornugalliam, quæ postea vocata Cerniu-Budic: & ibi inuenit nepotem suum Oudoceum, virum præclarum & mansuetum & vtriusque legis peritum, vt candelam super candelabrum. Et post tempus suæ conuersationis, S. Teliaus Archiepiscopus Landauiæ Ecclesiæ S. Petri Apostoli rediit ad natale solum, cum suo nepote illum comitante: qui tantum creuit in bonitate & scientia, quod sibi, electione Cleri & populi, successit in episcopatu Landauensis Ecclesiæ.

[31] Quid ad ciuitatem suam reuersus egerit, idem ex citato MS. Vsserius pag. 560 narrat: Post hæc sanctus vir repetiuit Sedem suam episcopalem, comitante eum Cleri & populi copia: & habitauit ibi vsque in consummationem vitæ. Ad quem conuenerunt discipuli, qui fuerant B. Dubricij, Lunapeius, Gurmaët, Cynmur, [multos litteris & pietate imbuit:] Toulidauc, Luhil, Fidelis, Hismaël, Tyfhei, Oudoceus, & multi alij discipuli, vt eum moribus & doctrina imitarentur. Ex quibus Hismaëlem consecrauit in Episcopum, mittens illum ad consulendam Ecclesiam Minuensem, etiam viduatam Pastore; [ordinat Episcopos:] nam S. Dauid ad Dominum migrauerat. Et multos alios eiusdem ordinis viros similiter sublimauit in episcopium, mittens illos per patriam, diuidensque parochias sibi ad opportunitatem Cleri & populi. Atque hinc perspici potest, catalogos Antistitum Meneuensium, & quem Giraldus texuit, & quem ex archiuo Meneuensi deprompsit Godwinus, vitiosos esse, cum Hismaëlem neuter exhibeat.

[32] Tandem grauis senio meritisq; diem obiit Teliaus, in loco qui ab ipso Lhan-Deilo-vaur, id est,[moritur:] ecclesia Teliai magni, dictus, super ripam Touij amnis, in Maridunensi agro, vbi solitariam vitam per tempus aliquod duxerat, vti pag. 560 refert Vsserius.

[33] Quæ de sanctitate eius esset existimatio, declarauit trium populorum de corpore sibi vindicando contentio. Fuere hi Landauenses; incolæ loci vbi obierat, iuxta vrbem Maridunum siue Caer-marden, aut, vt habet Capgrauius, Caermerchin; [orta de eius corpore lis diuinitus dirimitur:] ac demum habitatores loci Pennalun, vbi maiores eius fuerant sepulti. Dirempta lis dicitur, post preces ac ieiunia, diuinitus exhibitis ternis corporibus, omnino consimilibus, suum vt singulis locis cederet. Godwinus illius miraculi mentionem olim fieri consueuisse scribit in solenni precatione liturgiæ festi eius inserta: sed illud addit; miraculis crebris Landauiæ ad tumulum eius editis, liquido constitisse, [clarescit miraculis:] verum corpus Landauenses fuisse adeptos, ceteros phantasticis delusos. Nos ita terminatam litem coniectamus, vt cesserit forte Landauensibus corpus, ceteris aliquod reliquiarum eius pignus datum sit, conditumq; ab his honorifice in capsis, non secus quam si integrum corpus habuissent: hinc confictam a posteris fabulam, existimantibus, singulis in locis integrum corpus existere.

[34] [templa ei dicata,] Hieronymus Porterus multa S. Teliao dicata esse templa scribit, in Meridionali præsertim Wallia. Altare in SS. Petri, Dubricij, Teliai honorem, superstite adhuc huius successore S. Oudoceo, [& altaria haud diu post mortē:] superius indicatum § 1 nu. 10 ex Conciliis Spelmanni: qui & in secunda synodo Landauensi, sub eodem Oudoceo habita, nominatos aliquoties refert SS. Dubricium & Teliauum. In tertia quoque synodo dicitur Guidnerth posseßiones quasdam donasse Deo & SS. Dubricio, Teliau & Oudoceo, in manu Berthguini Episcopi.

[35] Inscriptum nomen S. Teliai etiam externis Martyrologiis. & Sarisburiensi quidem ab Richardo Witfordo cum hoc elogio: In Anglia, S. Theliai, qui Elios appellatur, [elogium ex Martyrol. VVitfordi:] ac vulgo Eliud. Is loco nobili natus, a prima ætate deditus studio virtutis fuit: sacrasque litteras edoctus, cum famam eruditionis S. Paulini in Wallia degentis inaudisset, ad eum se contulit: vbi S. Dauidem reperit, cui fraterno deinceps amore coniunctus fuit. Irrupere eo tempore Picti Gentiles in Angliam, magnamque hominum cædem edidere, ac stragem locorum. Eorum Dux in Walliam ingressus, ab S. Theliao conuersus est. Idem Sanctus cælesti iussu Hierosolymam profectus est cum SS. Dauide & Paterno: intereaque eius prouinciæ aliarumque linguis, quarum antea ignari, more Apostolico, prædicarunt. Cum domum redissent, S. Dauid Walliæ Archiepiscopus, Teliaus Episcopus creantur. Super huius iam demortui corpore orta tres inter populos contentio: qui tandem communi consilio, fusis precibus, Diuino arbitrio decidi rem flagitarunt. Postridie tria reperta corpora, adeo similia, nihil vt perspici differentiæ posset. Ij igitur Deum collaudantes, singula sibi asportauere, vnum Landauiam, alterum iuxta Mardunum, tertium in occiduam Walliam. Ita ille.

[36] Eiusdem ita meminit Hermannus Greuen hoc die: In Britannia Teylliani Confess. MS. Florarium: In Britannia S. Theillani. Idem habet Canisius, atque ex eo Ferrarius. Ioannes Wilsonus in secunda editione Martyrologij Anglicani, pleniore eum elogio ornat hoc die. [nomen in aliis Martyrologiis, & aliis diebus:] Ast in prima editione & Martyrem fecerat & XXV Nouembris retulerat. quem secutus Ferrarius ista eo die habet: Landaui in Anglia S. Teleani Ep. & Mart. Idem Ferrarius XXVI Decembris denuo eum refert, his verbis: Landaffæ S. Theliai Ep. In Notis ait S. Dauidis discipulum fuisse, quod & Io. Pitseus habet; cum condiscipuli fuerint, ambo S. Dubricij auditores.

[37] Fefellit fortasse nonnullos varietas nominis, vt eum ad varios traherent dies. Nam, vt ex ante dictis patet, qui vulgo Teliaus, [id varie expressum:] alias Teliauus scribitur, Thelianus, Teleanus, Thelius, Chelianus, Theillanus, Theyllanus, Teyllianus, Teilau, Teilaw, Teylo, Deilo, Ἥλιος, Eliud. Præter iam citatos, [memoria eius apud alios scriptores:] honorifice S. Teliai meminit Nicolaus Harpsfeldius histor. Eccles. Anglic. lib. 1, siue de primis VI seculis cap. 27. vbi tamen mendose scriptum, obiisse Idibus Februarij. Agit de eo prolixius Hieronymus Porterus in Floribus Vitarum SS. Angliæ.

[38] Ioannes Balæus centuria 1 Scriptorum Britanniæ nu. 58 de S. Teliao ita loquitur: Contexuisse luculenta dictione fertur Conciones ad populum pias. [libri an ab eo editi?] Quis earum meminit? Nemo ambigit, quin multas ad populum & ad Clerum conciones habuerit: sed non continuo sequitur, scriptas transmisisse ad posteros. Balæum tamen sequitur Pitseus ad annum 563. Mentio fit supra § 1 nu. 7 chirographi S. Teliai. Verum aliud est, rem quampiam in publica acta referre, aut priuilegia Ecclesiæ alicui indulta describere; aliud libros componere ac vulgare.

VITA AVCTORE ANONYMO
ex Legenda SS. Angliæ Io. Capgrauij.

Teliaus, siue Eliud, Ep. Landauensis in Wallia (S.)

BHL Number: 7998
a

Avctore Anonymo, ex Capgravio.

CAPVT I
S. Teliai res gestæ ante Episcopatum.

[1] Sanctus enim Theliaus ab infantia Dei cultor existens, [Teliaus a pueritia sanctus,] orationibus & vigiliis Deo militauit, seipsum, vt alios pinguesceret, macerabat: omnia, quæ possidebat, pauperibus erogabat, & aliorum miserebatur, vt misericordiam consequeretur. Ex b nobilibus parentibus ortus est, vt carnis nobilitas inter homines honestaret eum, [nobilis,] qui iam animi nobilitate apud Deum acceptabilis erat.

[2] Post incrementum autem ætatis, virtutum & sapientiæ, congrue nomine Helios a sapientibus nuncupatus est: [Eliud dictus,] Ἥλιος enim Græce, Latine Sol interpretatur. Fulgebat enim sicut sol doctrina eius, fidelium illustrando corda. Sed laïcis extremum vocabuli corrupte proferentibus, adoleuit quod non Helios, sed Eliud appellatur.

[3] A Sancto enim c Dubricio Episcopo in Scripturis sanctis eruditus fuit, [a SS. Dubricio & Paulino eruditus,] donec eum tantæ indolis puerum perpendit, vt Spiritu sancto cooperante Scripturarum nodos perfecte explicaret. Tunc puer sanctus, audita cuiusdam d Paulini sapientis viri fama, accessit ad eum, & Scripturarum secreta cum illo conferebat: vbi Sanctum e Dauid, perfectæ hominem vitæ sibi associauit; quos tanta coniunxit dilectio & sancti Spiritus gratia, [S. Dauidi amicus:] quod idem velle & nolle ambobus esset.

[4] In istorum autem Sanctorum diebus, quidam populi, qui siue a pictis vestibus, siue propter oculorum stigmata, f Picti dicebantur, cum innumera classe de g Scythia ad Britanniam venerunt, & capti amore terræ possidendæ, [Pictorum Principem sibi scandalum ponentem,] magis fraude quam viribus Britannos inuaserunt, & in eis ad tempus miram tyrannidem exercuerunt. Quorum Princeps miseros incolas trucidando, ædes & templa comburendo, vsque h Meneuiam procedens, palatium ibi construxit. Et videns Sancti Dauid & Eliud, aliorumque Sanctorum vitæ & morum sanctitatem, non solum illis inuidit, sed multa illis opprobria sæpe ingressit: i præcepitque vxori suæ, ad Sanctos ancillas suas dirigere, & motibus corporum impudicis & blandimentis Sanctorum mentes a proposito peruertere. [in suis punitum, conuertit:] Quæ dum dominæ suæ mandata sequentes, quasi insanas se simularent, insanæ factæ sunt. Quo viso persecutor ille & domus sua tota fidem Christi suscipientes baptizati sunt.

[5] Cum enim S. Theliaus, qui & Eliud, & k Madocus lectionibus vacarent; superuenit famulus quidam dicens ligna deesse, quibus cœna Fratrum præparari posset. Qui ægre ferentes audita, ad siluam cum festinatione pergebant. Et ecce duo cerui mansueti occurrētes, [ceruis pro iumentis vtitur.] quasi ad seruiendum parati, colla sua iugo submittebant. Cumque Sancti onerato plaustro redirent, viris longe præcedentibus sanctis, nullo vrgente, cerui velociter eos secuti sunt: & multo post tempore ligna & alia necessaria monasterio deferebant.

[Annotata]

a Quæ in Legenda Sanctorum Angliæ a Ioanne Capgrauio editæ sunt Vitæ, earum fere semper auctorem citat Vsserius Ioannem Tinmuthensem, quasi plerasque ex eius Legendario Capgrauius descripserit. Id quia nobis compertum non est, maluimusignotum aut innominatum dicere auctorem, quam aliquid minus exploratum definire.

b de S. Teliai parentibus egimus § 2 nu. 14

c De S. Dubricio diximus § 1. Vitam dabimus 14 Nouemb.

d Ioannes Pitsæus in Appendice ad Catal. Scriptorum Angliæ centuria 3 nu. 60 Paulinum S. Iltuti discipulum fuisse scribit, qui aliis Paulus dicitur, Leonensis in Armorica Britannia Episcopus, cuius Vitam dabimus 12 Martij: e qua tamen colligere est. [Paulinus Ep. Doctor in VVallia.] Paulum fuisse Teliai æqualem, condiscipulum SS. Dauidis, Gildæ Sampsonis. Videtur Paulinus senior fuisse, quem sapientem virum Teliaus puer sanctus adierit. In Vita S. Dauidis dicitur Paulinus S. Germani discipulus fuisse, & ipse Episcopus, atque in insula Withlandi gratam Deo egisse vitam. Falluntur qui in Vecta insula habitasse eum putant, vt suo loco ostendemus. Apud Capgrauium in Vita S. Dauidis Paulens vocatur.

e Non recte in Vita S. Dauidis dicitur Teliaus eius discipulus fuisse, qui hic condiscipulus, nisi tamen Dauid, qui 10 annis dicitur Paulinum audiisse, quædam eum docuerit: [An S. Dauid Teliai magister?] vti videmus subinde philosophicis, Mathematicis, Theologicis disciplinis imbui natu prouectiores a iunioribus, vel æqualibus.

f Vnde Picti sint appellati, docet veterum scriptorum testimoniis Cambdenus.

g E Scythia aduenisse Pictos scribit etiam Beda lib. 1 cap. 1 ex vulgari fama, vt perhibent, inquit. Alij Pictos esse Britannos volunt; idem enim nomen vtrumque significare. [Picti an in Britanniā aduenæ?] Qui tamen Pictos ab Scythis ortos dicunt, multo ante venisse in Septemtrionales Britanniæ plagas statuunt, circiter annum 75 Christi. Consule Cambdenum & Vsserium. Aliqua forte Pictorum manus tempore S. Teliai in Cambriam irrupit. Hoëlus certe S.Gildæ frater sæpius Cambrenses infestasse legitur; siue is Scotorum Princeps fuerit, seu potius Pictorum.

h Firmat hoc coniecturam iam suggestam, significari hic Hoëli irruptionem. De eo enim loquens Caradocus Lancaruanensis apud Vsserium pag. 678 ista habet: In persecutione autem hostili & in conuentu bellico, in insula Mynau interfecit inimicum prædatorem, Hoëlum scilicet Arturus. Quæ hic insula Mynau dicitur, Mona esse videtur, vulgo iam Mannia nuncupata, quibusdam olim Monabia, & Menauia, Britannis Menavv. Auctor Vitæ S. Teliai pro Menevv, [Mynavv insula.] S. Dauidis vrbe accepit. Quamquam alij Hoëlum in Boreali VVallia, siue Venedotia, occisum tradunt, locumq; etiamnum monstrari.

i Si Hoëli fuere expeditiones, quæ hic memorantur, non tamen ei hoc Balaamiticum scelus tribuimus, sed cuipiam illius præfecto, & quidem gentili, qui in Vita S. Dauidis a Capgrauio edita Boia appellatur, diciturq; ad vomitum reuersus male periisse, vti & vxor eius.

k [S. Madocus.] S. Madocus, siue Mædocus, aut Aidanus, Fernensis in Hibernia Episcopus, cuius Vitam 31 Ianuarij dedimus, discipulus fuisse dicitur S. Dauidis, sed iam Episcopi quippe, qui fere 90 annis illi dicatur superfuisse. Tunc fortassis & S. Teliao innotuit, sed iam Episcopo. Quamquam non omnino certum est quamdiu vixerit S. Madocus, aut quando S. Dauid decesserit.

CAPVT II
S. Teliaus Episcopus inauguratus Hierosolymis.

[6] Misit autem Dominus Angelum suum SS. Dauid, Theliao & a Paterno, quod b Ierusalem peregre proficisci, [S. Teliaus cum SS. Dauide & Paterno it Hierosolymam: ægros sanat in via: latrones placat:] & donatiua ibi recipere eis præcepit. Tunc illi sine pera & baculo, in Domino tantum confidentes, iter arripiunt, & per diuersas prouincias suæ sanctitatis vestigia relinquentes, occurrentium debilium dolores alleuiabant. Cumque in via obsisterent, non tantum spolia illis pacifice concedebant, sed si quid prædæ immemores ipsi relinquerent, prædatoribus hilari vultu porrigebant. Illi autem simplicitatem Sanctorum considerantes, redditis spoliis veniam de commissis postulabant, & ad tuta loca conducebant.

[7] Ingressis autē illis Ierusalem c occurrit omnis populus, psallens in canticis & hymnis vsque ad templum Domini eos deducens. [triduo orat:] Continuatis enim triduo ibi precibus, adeo supernorum contemplationi vacabant, quod terrenorum immemores penitus erant. Exspectabat interea totus Clerus, attente considerans, quis Sanctorum quam d sedem sibi oratione finita eligeret, [in infima sede residet,] vt sicut cælitus per Angelum docti erant, in sedium electione notarent, quem ceteris illorum Prælatum constituerent. Erant in templo tres cathedræ senioribus ab antiquis temporibus constitutæ, quarum inferiorem & magis humilem Theliaus eligens, nobiliores fratribus propter reuerentiam dimisit. Quo viso, omnes qui aderant in facies suas proni cadentes coram viro Dei, dixerunt: Salue Sancte Dei Theliae, & vt apud Dominum nobis valeant preces tuæ propitius concede, quia hodie plus ceteris confratribus tuis sublimatus es, residens in sede e Domini nostri Iesu Christi, in qua Patribus nostris prædicabat regnum Dei. [quæ dicebatur Christi Domini fuisse;] Hoc audiens vir Dei cum magno stupore surrexit, & se in terram prostrauit, dicens: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, & in via peccatorum non stetit, & in cathedra pestilentiæ non sedit. Et benedictus Saluator, qui sedem sibi fieri elegit de ligno, qui per lignum succurrere voluit pereunti mundo.

[8] Rogauerunt ergo eum omnes quatenus ad instructionem virtutum parabolam eis de Christo diceret, vt sicut illum imitatus fuerat in cathedra residendo, eum imitaretur verbum Dei prædicando. Qui videns amorem diuini verbi flagrare in cordibus eorum, [concionās sua lingua, a populo intelligitur;] cum linguæ eorum penitus expers fuit, miro modo sollicitudo & angustia premebat eum. Vt tamen populo supplicanti & illorum voto satisfaceret, sacras Scripturas exponere cœpit; & vnusquisque adstantium illum f sua lingua loquentem audiuit. Cumque omnes tanta dulcedine sermonis illius essent affecti, vt quanto eum diutius audirent, magis illum audire desiderarent; ne prædicandi officium videretur præsumere, si solus prædicasset, populo dixit: Audite iam a fratribus meis verba vitæ, qui me perfectiores in vita sunt, & diligentiores in doctrina. [vti & socij:] Surrexerunt ergo S. Dauid & Paternus, & g prædicauerunt populo, omnibusque in sua lingua perfecte intelligentibus eos.

[9] Post hæc vero, admonitione Angelica, a Clero & populo electi, [consecrātur Episcopi:] h pontificali dignitate sublimati sunt: & quasi in testimonium gratiæ, quam ibi Domino largiente susceperant, data sunt eis pretiosa i tria munera, prout cuique competebat: [sacris donis honorantur:] Paterno baculus & cappa choralis, pretioso serico contexta, eo quod illum cantorem egregium videbant: Sancto autem Dauid altare mirificum, k nulli bene notum de qua materia fuerat factum; nam iucundius ceteris celebrauit. Beato autem Theliao l cymbalum dederunt magis famosum, [Teliaus cymbalo miraculoso.] quam sit magnum; magis pretiosum, quam pulchrum: quia dulci sono organum omne videtur excellere, periuros damnat, infirmos curat; & singulis horis nullo mouente sonabat, donec peccatis hominum exigentibus, qui illud pollutis manibus temere tractabant, a tam dulci obsequio cessaret. Sicut enim cymbalum a torpore somni & inertiæ cunctos ad ecclesiam inuitat, ita S. Theliaus, Christi præco factus, incessanter prædicando, subiectos ad cælum verbo & exemplo incitabat.

[Annotata]

a De hoc S. Paterno agemus 16 Aprilis. Venetensis postea Episcopus in Britannia Armorica fuit, diuersus tamen a S. Paterno Abrincensi Episcopo, qui eodem die colitur.

b Eadem Sanctorum peregrinatio narratur in Lectionibus Breuiarij Venetensis, vbi tamen pro Teliao Turianus, S. Paterni tertius comes appellatur, vti & in Gallica Vita per Albertum Magnum de Morlaix.

c Nocte enim, vt habet Vita S. Dauidis, ante eorum aduentum, Patriarchæ in somnis apparuit Angelus, dicens: Tres ab Occidentis finibus Catholici adueniunt viri, quos cum gaudio suscipiens mihi in Episcopatum benedicendo consecrabis. At nondum eo tempore Archiepiscopus Hierosolymitanus Patriarcha erat.

d Ita citata Vita: Patriarcha vero tres honoratissimas parauit sedes.

e Nusquam memini me de hac Saluatoris sede legere. Potuit tamen, vt res aliæ eius attactu sacratæ, [Christi sedes.] sedes aliqua eum honore asseruari, ac dein Hierosolymam deportari, cum vrbs est readificata.

f Vita S. Dauidis, iam antea in ipso itinere donum linguarum iis impertitum tradit: Cum autem trans mare Britannicum vecti Gallias adirent, [SS. Teliaus Dauid, Paternus donū linguarū cælitus accipiunt.] ac alienas diuersarum gentium linguas audirent, linguarum gratia, sicut Apostolicus ille cœtus, ditatus est Dauid Pater; vt ne in extraneis degentes gentibus interprete egerent. Altera Vita omnibus communem fuisse eam gratiam, non solius Dauidis propriam, ait: dono Spiritus sancti sic genera linguarum diuersarum sciue runt, vt non tantum intelligerent, verum etiam sufficienter proferre possent. Et Vita S. Paterni apud Capgrauium: Per barbaras enim nationes iter agentes gratiam linguarum a Domino acceperunt; vnumquemque hominem propria lingua, in qua natus fuerat, alloquentes. Breuiarium Venetense Lect. 5, In suscepta peregrinatione benignum adeo Diuinæ gratiæ lumen affulsit, vt omnium gentium linguas, qua iter facturi erant, & intelligerent & sonarent.

g Prædicasse eos omnes habet S. Dauidis & S. Paterni Vita.

h Idem habet Breuiar Venet. & S. Paterni Vita, atque vna S. Dauidis: nam altera a Colgano edita solum Dauidem ordinatum narrat.

i Tria hæc soli Dauidi data memorantur in eius vtraque Vita. At Breuiar. Venetense S. Paternum donatum tradit eburneo baculo, tunicaque inconsutili, in qua ipserem Diuinam facere solitus erat Hierosolymitanus Antistes. Vita S. Paterni: Paternus quidem tunica ex auro texta & baculo ditatur.

k Vita S. Dauidis: quod innumeris virtutibus pollens, numquam ab hominibus ab huius Pontificis obitu visum est; sed pelleis velaminibus rectum absconditum later.

l In Vita S. Dauidis apud Capgrauium, dicitur ditatus insigni, etiam nola sed & ipsa virtutibus claret. In altera Vita etiam nola dicitur; sed de omnibus illis donis vniuersim pronuntiatur: Per quæ dona mirabilia magna in diuersis fiebant locis; & hæc quoque munera venerabiliter apud eos seruabantur.

CAPVT III
S. Teliai iter in Armoricam, mors, sepultura.

[10] Sancti itaque Dei prospere in regionem suam reuersi, propter a pestilentiam, quæ totam fere deleuerat gentem, diutius in terram morari non poterant. Pestis autem illa b flaua vocabatur, eo quod flauos & exangues vniuersos, quos inuasit, efficiebat. [grassante in VVallia peste] Quæ in columna aquosæ nubis hominibus apparebat, vnum caput vertens per terram, aliud sursum trahens per aërem, & per totam regionem discurrens. Quæcumque autem animantia suo pestifero flatu attigit, aut illico moriebantur, aut vsque ad mortem ægrotabant. [immedicabili,] Si quis vero medelam ægrotanti adhibere conaretur, sine medicaminis effectu medicantem cum ægroto atra lues ad interitum trahebat.

[11] Sæuiente enim in hominibus & iumentis illa peste, S. Theliaus in ieiunio & planctu clamauit ad Dominum, dicens: Parce, Domine, parce populo tuo, qui non vis mortem peccatoris, sed vitam, ne des hæreditatem tuam in perditionem. Ira demum Dei, eius oratione aliorumque Sanctorum, ad tempus sopita, cælitus admonitus, cum his qui residui fuerant de gente, [pro suis orat:] in longinquas discessit regiones, donec Deus eis reditum in patriam innuere dignaretur. Deus autem, cuius misericordia plena sunt vniuersa, [cum iis alio concedit:] non tantum gentis tandem miseriam, sed Sanctum pro gente exorantem propitius respiciens, concessit eis de exilio reuerti, & a periculo penitus liberari. Vir autem Dei, gentis reliquias colligens, [redit domum:] natale solum repetiit, & principatum super omnes Ecclesias occidentalis Britanniæ vsque ad finem vitæ suæ tenuit.

[12] Sanctus demum Theliaus virtutibus & omni sanctitate plenus, [moritur.] in senectute bona, V Idus Februarij, seculum relinquens, migrauit ad cælum. In nocte autem depositionis eius inter tres Cleros trium Ecclesiarum illius magna oritur dissensio, [de corpore eius controuersia,] singulis suas auctoritates de habendo corpore eius & priuilegia prætendentibus. Discretorum tamen habito tandem consilio, orationibus & ieiuniis insistere acquiescunt, [post preces & ieiuniū,] vt summus arbiter Christus, qui est vera auctoritas & priuilegium Sanctorum, ostendere dignaretur, quibus Sancti corpus dignius esset committendum. Mane autem facto, quidam senior vbi corpus Sancti positum erat inspiciendo considerans, voce magna exclamauit, dicens: Exaudita est, [diuinitus terminatur,] fratres mei, a Domino oratio nostra. Surgite, & quæ facta sunt a Christo Domino ad vestram sedandam discordiam respicite: vt sicut in beati Confessoris Theliai vita sanctissima, sic & in eius morte ad honorem & laudem Dei fierent miracula. Et ecce vident ibi corpora tria, quibus par erat quantitas in corpore, idem color in facie, [datis tribus corporibus,] & in nullo discrepantia totius compaginis aut vestium lineamenta possidebat. Sicque sedata lite singuli cum suo corpore cum gaudio reuersi, [quæ tribus locis honorantur.] & diuersis in locis eum summa reuerentia sepelierunt: vnum autem corpus in Lādauensi ecclesia, aliud non longe ab vrbe c Caermerchin, tertium in d Westwallia in magno honore habetur.

[Annotata]

a Videtur hic scriptor innuere, pestilentiam eam grassari cœpisse, cum Sancti in itinere adhuc essent: quod profecto aliter habet. Nam Gildas, qui XXV annis post, dum Britannis sua exprobrat scelera, inflictasq; diuinitus calamitates commemorat, non hanc omisisset. Neque in Vita S. Dauidis huius pestilentiæ mentio fit, vt quæ post eius obitum primum exarserit. Narratur quidem alia pestis ipsius ope depulsa, sed multo post per eius reliquias.

b Morbum regium, siue κτερὸν plerique interpretantur.

c Maridunum est Ptolemæo, Antonino Muridunum, Britannis Caer Firdhim, vulgo Caer-Marden, [Maridunum vrbs.] a qua Maridunensis in Occidentali VVallia Comitatus, vulgo Caermardenshire appellatur: sita est supra Touium fluuium. Verum qui hic non longe a Caermaerden distare dicitur locus, est Llandilouavvre, siue, vt ante dictum, Lhan-Deilo-vavvr, id est, [Landilovaur opp.] ecclesia Teliai Magni. Iacet ad eumdem Touium amnem, paullo longius a Mariduno, quam ipsum a mari Maridunum.

d Complectitur VVestvvallia tres Comitatus, Maridunensem, Penbrokiensem, Cereticum. Sed quandoque solus Penbrokiæ Comitatus West-vvales nominatur. Atque hinc colligere est, Pennalun, qui locus cum Landauia, [Pennalun vbi?] & Lan-deilo-vavvr pro corpore S. Teliai contendebat, quod isthic maiores eius essent sepulti, in Penbrokia videri fuisse. Quis tamen is locus fuerit, nos latet; nisi quispiam Penalye ex vocis similitudine coniectet fuisse, qui locus non procul Teuby Penbrokiæ oppido iacet, ad oram maris.

DE S. SABINO EPISCOPO CANVSINO IN APVLIA

CIRCITER AN. DLXVI.

Commentarius præuius.

Sabinus Ep. Canusinus in Apulia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Sabinus Episc. Canusinus vnicus an duo? Eius natalis.

[1] Barium Apuliæ Peucetiæ vrbs est maritima, caputq; regionis, cui inde Terræ Barianæ nomen. Sedes isthic Archiepiscopalis, eiq; Canusina, itidem Archiepiscopalis, ab octingentis fere annis coniuncta. Fuerant Canusij inde a primis Christianæ religionis temporibus Episcopi, e quibus celebris eruditione Probus sub annum CCCCLXVII ad Leonem Imp. legatus a Simplicio Papa, [Canusinus in Apulia Episcopatus,] &, quo de hic acturi sumus, Sabinus. Petrus, qui, vt quidam volunt, Ludouici Pij Imp. tempore, aut fortaßis toto seculo prius, eam Ecclesiam tenuit, Archiepiscopus dicitur appellatus: nec dubium, quin vt legitime fieret, Pontifex Romanus id sua auctoritate sanxerit; siue ea autocephala fuerit Sedes; seu quos alios, [post Archiepiscopatus,] ex iis qui Barensi nunc subsunt, habuerit subiectos Episcopos. Sed cum paullo post Saraceni Apuliam inuasissent, ipsumq; Canusium cepissent, & fortaßis magna ex parte euertissent; Angelarium Canusinum Archiepiscopum factum tradunt, ac deinde simul Barensem. An vero a Barensi Clero vltro sit accersitus, iussusue a Pontifice Romano vtramque administrare, Ecclesiam; [is (vrbe fortassis euersa)] an vt Maurorum Hispaniensium, Sigenulpho Principi militantium, effugeret furorem, Barium sese cum suis receperit, vbi sub Africanorum Saracenorum præsidio tutis vtcumque esse liceret; atque ibi a Barensibus mortuo Sebastiano Archiepiscopo, sanctus hospes in vacuum eius vrbis thronum sit adoptatus, in obscuro est. Post eum vtraque vnita Sedes penes vnum permansit. Quæ coniunctio Romani Pontificis vel iussu primum facta, vel confirmata sententia est. Nam Vrbanus II anno MLXXXIX Barium inuitatus ad recondendum S. Nicolai Myrensis Episcopi corpus isthuc allatum, [Barensi vnitus.] Eliam Archiepiscopum, contra morem Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ, vt ipse in diplomate, quod ad eumdem annum num. 5 recitat Baronius, in Sede propria consecrauit, B. Nicolai reuerentia & Barensis populi dilectione deuictus. In illo porro diplomate ita loquitur: Quia nostris temporibus Ecclesiā, quam Deo auctore regis, Frater carissime, Barensem (quæ & Canusina dicitur) omnipotens Deus beati Confessoris sui Nicolai corpore visitare dignatus est &c. & infra: Tuamque, cui Deo auctore præsides, Barensem (quæ & Canusina habetur Ecclesia) exaltare &c. ac mox: Confirmamus tibi præsentis paginæ auctoritate integrum Barensem (qui & Canusinus est) Archiepiscopatum. ac deinde: Absque præiudicio ergo iustitiæ quarumlibet Ecclesiarum, sequentes tenorem, qui nostrorum continetur priuilegiis prædecessorum, Barensis siue Canusinȩ Ecclesiæ possessiones, siue diœceses, tibi tuisque successoribus perpetuo possidendas regendasque contradimus.

[2] Præcipuus eius vrbis Patronus est S. Nicolaus, cuius celeberrimum atque sumptuosissimum isthic visitur templum, [Patronus vtrobique S. Sabinus,] teste Leandro, & Miræo in Notitia Episcopatuum. Alter vero tutelaris est S. Sabinus, non solum quia isthuc ab Angelario eius translatum est corpus, sed præcipue quia Canusinæ Ecclesiæ primarius ante Patronus extiterat. Eam ob caussam idem Pontifex Vrbanus in citato diplomate Pallij vsum Barensi Archiepiscopo nominatim in S. Sabini festo concedit: [cuius festo Pallio vtitur Archiepiscopus.] Præterea, inquit, fraternitati tuæ Pallij vsum ex more concedimus, vt eo inter Missarum solennia iis dumtaxat festiuitatibus vtaris, videlicet Natiuitate Domini, S. Stephani, Epiphania, Cœna Domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecoste, Natiuitate S. Ioannis Baptistæ, natalitiis Apostolorum, & tribus festiuitatibus S. Mariæ, festiuitatibus SS. Nicolai & Sabini, festiuitate omnium Sanctorum, in annuo ordinationis tuæ die, in ordinatione Episcoporum, seu ceterorum Clericorum, in consecratione etiam ecclesiarum, in Translatione etiam Domini Confessoris Nicolai.

[3] [Fuere fortassis duo Sabini;] Dubitari tamen merito potest, fueritne vnicus Canusinæ Ecclesiæ Antistes Sabinus, an duo. Duos fuisse censet Siluester Aiossa, S. Leucij in vrbe Capuana Parochus, vir doctißimus. Neque facile quadrare in vnum omnia possunt, quæ de S. Sabino memorantur. Nam, vt infra referemus ex eius Vita Italica ab Antonio Beatillo scripta, in vrbe Barolitana templum S. Andreæ Apostolo construxit, atque ab ipso S. Gelasio Papa impetrauit, vt eam dedicaturus in Apuliam veniret. Obijt Gelasius XXI Nouembris, anno quinto sui pontificatus, Christi CCCCXCVI. [vnus ante SS. Ruffinum & Memorem,] Atqui post eum annum administrauere, quos antea retulimus, Ecclesiam Canusinam sancti Episcopi Ruffinus ac Memor: & huic qui anno DXIV suffectus, Sabinus fuit, diuersus igitur a Ruffini decessore. Asserit Beatillus eumdem esse Sabinum, [alter post eos:] qui anno DXIV creatus Episcopus, geßit deinde multa ac præclara, & antea ædem illam suo sumptu ædificarat, priusquam ad illum aut fortaßis vllum omnino Ecclesiasticæ dignitatis gradum pertingeret.

[4] Eiusdem Gelasij temporibus adfuit S. Sabinus dedicationi altarium cryptæ S. Michaëlis in monte Gargano: itidem nondum Episcopus, inquit Beatillus. De ea crypta egimus VII Februarij cum de S. Laurentio Episcopo Sipontino, agemusq; mox iterum, ex S. Richardi Andriensis Vita. Ast in hac, post memorabile illud tauri e spelunca icti prodigium, sciscitantibus Sipontinis quid facto opus esset, respondisse Gelasius dicitur, vt, si sancto Dei Archangelo placeret, ecclesiam fundarent in laudem S. Michaëlis, vbi suæ voluntatis esset: idque exequeretur per sanctos Dei Episcopos Laurentium Sipontinum, [prior cum aliis Episcopis ann. 493 dedicationi S. Michaëlis in Garga no adfuit:] Sabinum Canusinum, Pelagium Salapitanum, Rogerium Cannensem, & Richardum Andriensem. Cui postquam hæc nuntiata fuerunt, ad tale ministerium exercendum accersitus, pedibus & Canusiū & Cannas perrexit, & vna cum B. Rogerio Cannensi, & Sabino Canusino Episcopis, vti pedites erāt, ita itineri se commiserunt. Ac post multa, B. Richardus cum B. Rogerio & B. Sabino ad suas Ecclesias redierunt, hic Canusium, ille Cannas, Beatus vero Richardus Andriam peruenit. Possetne disertius exprimi, Sabinum tunc Episcopum fuisse & munia propria Ordinis Episcopalis exercuisse? Diuersus igitur Sabinus ille ab eo qui demum post XXI annos Canusinus Episcopus factus dicitur: atque is Ruffini, Probi ille successor fuit.

[5] Quid quod diuersis locis corpus asseruatur S. Sabini Episcopi, Atripaldæ & Barij? Si integrum vtrobique, ergo non vnius. [eius videtur esse corpus, quod Atripaldæ seruatur:] At qui Atripaldenses totum se habere S. Sabini corpus gloriantur, & ab eo seorsim positum caput. Barij quoque non solum reliquias esse S. Sabini, partemq; corporis aliquam, sed simpliciter corpus, graues auctores tradidere. Si quæras vtrius sit Atripaldæ corpus, respondet Aiossa, iunioris, cuius & apud S. Gregorium mentio est in Dialogis, & in Actis Synodi Constantinopolitanæ sub Menna: inde enim Romam redeuntem, Atripaldæ in itinere mortuum, sepultumq;, alterum multo ante Canusij. Verum qui existimari ita potest in via obiisse, cuius aliquot post reditum annis cum Totila Gothorum Rege cōgressus memoratur? [iunioris quod Barij.] Eum quoque aiunt Barenses, dum Constantinopoli in Italiam nauigat, in Lyciam flexisse cursum, vt S. Nicolai Episcopi reliquias Myræ veneraretur: illic vero ei Sanctum apparuisse, atque edixisse, futurum aliquando, vt in vna vrbe reliquiæ amborum colerentur: quod deinde euenit vtriusque corpore Barium delato. Barij igitur quod colitur S. Sabini corpus, iunioris illius esse fatendum est: nisi perperam didita posteris est illius vaticinationis fama.

[6] [vtriusq; Acta confusa,] Quæ ducentis minimum post iunioris Sabini obitum annis (si quidem duo fuerunt) conscripta est Vita, vtriusque ita res gestas complexa est, ac si vnius essent: vnde vnicum agnouere posteri, & qui nuper de Episcopis Canusinis ac S. Sabini Vita librum edidit Beatillus. Est autem id in Sanctorum Actis frequentißimum, vt qui eodem nomine appellati sunt, eorum temere permisceantur ab imperitis aut nimium properantibus scriptoribus gesta, etsi neque eadem ex gente sint orti neque eodem tempore floruerint. Paßim occurrunt exempla.

[7] Neque nos hic discernemus, quid ab vno gestum sit Sabino, quidue ab altero: cum ne quidem dubitantibus, [qualia etiam hic dabimus.] duo necne fuerint, omnem eximere scrupulum poßimus. Si alia monumēta eruerit curiosus lector, quibus conficiatur vnicum fuisse Canusij Antistitem Sabinum, Atripaldensem dicemus alterius Sedis Episcopum fuisse. Quæ de huius reliquiis, cultu, miraculis certa sunt, seorsim referemus.

[8] Ipsa certe Martyrologia, cum vterque eodem die IX Februarij colatur, vnicum exhibent, eumq; Canusinum. De eo vetus MS. Martyrologium, quod penes nos est, ex Italia allatum, [colitur vterque 9 Febr.] ita habet: Apud Canusium ciuitatem Apuliæ, depositio B. Sabini Ep. & Confess. Iisdem fere verbis Martyrologium Romanum: Canusij in Apulia S. Sabini Episcopi & Confessoris. Kalendarium monasterij S. Ioannis Capuæ a Michaële Monacho editum, ad eumdem diem: Depositio erit S. Sabini Canusini Episcopi. Alterum eiusdem cœnobij: S. Sauini Canusini Episcopi. quartum denique (nam tertium principio mutilum) ita habet: S. Sauini Canusini Episcopi & Conf. l. 3. MS. quidam libellus Carthusiæ Bruxellensis: In Canosina ciuitate sanctorum Episcoporum Sabini & Winandi. Eodem die illum refert Constantinus Ghinius, in Natalibus SS. Canonicor. Kalendarium a Wolfgango Edero Ingolstadij ex Maceratensi exemplari editum VIII Februarij hæc habet: Sabini Episc. & Confess. At Florarium SS. eum XII Februarij collocat. Plures XVII Februarij, Petrum de Natal. lib. 3 cap. 133 secuti. Maurolycus & Felicius: Item Sauini Episcopi Canusini, de quo Gregorius. Molanus in prima edit. Addition. ad Vsuard. Sabini Episcopi Canusinæ ciuitatis, de quo refert Gregorius 3 Dialogorum. in posteriori editione eum omisit. Hermannus Greuen in Addit. ad eumdem Vsuardum: Sabini Episcopi ciuitatis Camisinæ, (eodem modo habet Canisius in vtraque editione) de quo inter alia refert Gregorius 3. Dial. quod cum procurante eius Archidiacono, qui episcopatum ambiebat, venenum sibi fuisset propinatum, Spiritu prophetico hoc cognoscens, sine læsione biberit, mandans Archidiacono: Ego venenum bibo, sed tu Episcopus non eris. Eadem igitur hora Archidiaconus defunctus est. De variis eius Translationibus, & quibus diebus eæ recolantur, infra dicemus: vbi & illud quærere licebit, [fortassis alter olim alio die:] an non fortaßis alter Sabinus XVII aut XII Februarij decesserit, & sit ad hunc diem temere reuocatus, quasi idem esset qui hoc die erat sacris tabulis ad scriptus.

§ II S. Sabini Vita. quando scripta?

[9] S. Sabini res gestæ, siue vnius, seu duorum permiste, tertio post iunioris obitum seculo mandatæ litteris sunt. Auctor Petro Episcopo coæuus fuit, ipsiusq; adeo iussu eam historiā scripsit, atque ex illius relatione multa didicit. Testatur id ipse cap. 5 numer. 13 De virtute & miraculis vitæ prædicti Dei famuli, quantum memoriæ occurrit, diximus: [Vita scripta iussu Petri Episcopi,] nūc autem cuius sit meriti, vel quantis virtutibus illius ossa clareant. Deo opitulante, loquamur. Hæc autem quæ dicturus sum, audiui a viro venerabili Petro eiusdem Ecclesiæ Episcopo. Hic mihi de prædecessore Sabino, quæque a senibus Sacerdotum diligentius multis inquisitionibus audierat, vel quod ex epigrammate legere poterat, sæpius narrare consueuit; & hæc vt scriberem præcepit. Beatillus cap. 15 Vitæ Italicæ S. Sabini, iußisse quidem Petrum ait S. Sabini gesta conscribi, sed Leonis III Papæ mandato; propterea quod Auctor ita narrationem orditur: Voluntati tuæ parere, Summe Pontifex, cupio; [non Leonis 3 Papæ;] sed manus refugit, tantis grauata peccatis, de tanti viri virtute miracula pandere. Verum nihil nec esse est verba illa, Summe Pontifex, & quæ mox sequuntur, præceptis obedio pontificalibus, de Pontifice Romano, siue, vt vult Beatillus, Leone III, qui a XXVI Decemb. anni DCCXCV sedit ad XII Iunij an. DCCCVI, seu quopiam alio, intelligi.

[10] Petrum ipsum fortaßis ita Auctor compellat, cuius imperio coactum se eam historiam scribere, postea diserte testatur; vel alium e successoribus. Non enim eam Vitam Petro superstite absoluit; aut certe postmodum interpolauit. Nam cap. 6 numer. 18 ita scribit: [post interpolata:] Neque hoc silentio dandum existimo, quod ab eiusdem Ecclesiæ Primicerio sese audisse asseruit, dicens: Venerabilis namque Bursæ tempore, qui in hac Ecclesia, Deo largiente, extitit Pontifex, (cuius etiam Archidiaconus Audoalt fuisse commemoratur, qui tertio in loco a præfato venerabili Episcopo Petro pontificali gloria functus est) supradicti itaque Bursæ tempore &c. Quibus ex verbis patet, post Petri, ipsiusq; adeo Audoaldi, qui tertius ab eo Ecclesiam illam rexit, obitum, hanc scriptam vel denuo adhibito stylo expolitam & amplificatam ab ipso auctore Vitam esse.

[11] De Petri autem ætate hic quærendum. Beatillus scribit Petrum eum ipsum qui S. Sabini iußit Acta conscribi, paullo post annum Christi DCCC Canusinis infulis admotum, gente Longobardum, [non vixit Petrus initio 9 seculi;] Grimoaldo Salernitano Principi proxima consanguinitate coniunctum, sanctimoniæ clarum opinione: sed euerso a Saracenis Canusio, ciuibus in varia dilapsis, Salernum se recepisse, ibiq; anno DCCCXXXIV, Rodoaldo illius vrbis Episcopo vita functo subrogatum, & decimo post anno deceßisse. Eadem tradit Gaspar Musca lib. de Episcopis Salernitanis, qui ei Salerni succeßisse Ractulum ait, huic Magnaldum, dein Teupum, Aionem, Landemarium. At Canusinam Ecclesiam vult Beatillus post Petri mortem Barensi vnitam, commissamq; Angelario Archiepiscopo. Verum si fuit ea ætate Petrus aliquis, a Canusina ad Salernitanam Cathedram euectus, alium eum esse necesse est ab illo, cuius auctoritate Vita est S. Sabini conscripta. Nam hic Canusij successores habuit, & inter hos tertium Audoaldum, olim Archidiaconum sub Bursa Episcopo, cui Bursæ Petrus, & fortaßis non immediate, successerat. Quid quod nec illud satis credibile videtur, Audoaldum prius multo, quam Petrus Episcopus fieret, Archidiaconum fuisse, & cum circiter XLIV is sedisset annos, tertio demum loco post eum Episcopum esse factum, ætate iam decrepita, exactis in priori illo, haud sane adolescentibus conferri solito, munere LX fere annis? Et quis ille est Grimoaldus Salerni Princeps, cuius consanguineum fuisse hunc Petrum statuit Beatillus? Fuit quidem Beneuenti Princeps, adeoq; & Salerni, Grimoaldus Arechisi filius anno Christi DCCLXXXVIII, [nec vltimus Canusij Episcopus fuit,] cui post anno, XVIII succeßit alter Grimoaldus ipsius Thesaurarius, anno DCCCXVII vel DCCCXVIII a Sicone interfectus. At primum circiter annum DCCCL a Beneuentano separatus est Salerni principatus, & Sigenulpho Siconis filio attributus.

[12] Deinde si euerso Canusio fugisset Salernum, Petrus quomodo non vspiam Auctor illius meminisset, cum post Petri obitum scriberet? [nec id cōtinuo tunc excisum.] Ac nec secundi quidem Petri tempore, si fuit secundus ille, cum partim a Radelchi Beneuentani principatus inuasore, partim a Sigenulpho, euocati in Italiam Saraceni, ingentem late stragem ediderunt, vel penitus euersum Canusium, vel desertum a ciuibus, vt deinceps habitatore omnino caruerit; cum Ludouicus II Imperator, Lotharij filius, isthic præsidium, Barenses Saracenos bello aggressurus, locarit, vt testatur Erempertus cap. 34.

[13] Aliam Auctor ætatis suæ notam Chronologicam prodit his verbis: [scripta hæc Vita sub Emerith Principe Salentinorum,] Hæc principante viro gloriosissimo Emerith, prole Grimoalt, scripta sunt; cuius temporibus multa Salentinati populo prospera occurrerere, præstante & ordinante Domino nostro Iesu Christo, cui honor & gloria in secula seculorum, Amen. Patet Salentinorum regio a Tarento vsque ad promontorium Iapygium, quod extremum Italiæ est Greciā versus, diciturq; ea omnis regio nunc Hydruntina, siue Terra di Otranto, ab Hydrunte vrbe. Fortaßis ab Aufido amne Salentinatis populi initium sumit hic Scriptor. Occupata a Longobardis Italia, mansere longo tempore Salentini & Calabri sub Constantinopolitani Augusti imperio: post ab iis subiugati, dein a Saracenis, tum Francis rursumq; Græcis ceßere, sæpius alternante fortuna; donec Normanni isthic rerum potiti sunt.

[14] At quando ei prouinciæ præfuit Emerith, siue (vt habent MSS. Capuana) Hermarich, aut Ermenrich? Eius neque in Longobardicis Pauli Warnefridi, neque in Heremperti historia mentio sit, quod quidem meminerim, nisi fortaßis duo habuerit nomina, vti Totila Badiula, vel Badwilla dictus. Grimoaldi proles appellatur, Beneuentani Principis, vt reor. Fuere vero Grimoaldi, qui Beneuentanam ditionem tenuerunt, omnino quatuor: I Gisulfi Foroiuliani Ducis filius, [filio Grimoaldi,] qui deinde Longobardorum regnum occupauit sub annum DCLXII. Secundus, illius nepos, Romualdi & Theoderadæ filius. Tertius Arechisi filius, de quo supra. IV qui tertio succeßit, a Sigone post interfectus. Cuius potißimum ex hisce quatuor Grimoaldis filius fuit Ermenrich? Grimoaldus I ad regnum Lōgobardorum inuadendum, dißidentibus inter se Ariperti Regis filiis Godeberto & Bertarido, inuitatus, Romualdum filium Beneuentanis præfecit, [secundi fortassis eo nomine Ducis Beneuentani,] eiq; Theoderadam Lupi Foroiuliensis Ducis filiam postea coniugem dedit circiter annum DCLXIII vel DCLXIV. ex qua is tres filios suscepit Grimoaldum, Gisulphum, Arichisum. Grimoaldus patri succeßit, sed (vt infra cap. 5 num. 16 dicitur) sub matris Theodoradæ tutela, & coniugem duxit Wigilindam Bertaridi Regis filiam, quæ cum matre Rodelinda, & Cuniberto fratre Beneuentum videtur a Grimoaldo Rege fuisse antea, viro exulante, relegata. Obijt Grimoaldus tertio principatus anno, fratremq; Gisulphum nactus est successorem, hic filium suum Romualdum. Fortaßis, ergo Grimoaldo II natus ex Wigilinda filius fuit, sed cum is patre moriente adhuc esset in cunis, aut etiam necdum natus, ad patruum eius Gisulfum delatum a Longobardis regimen est; qui ei deinde Salentinam ditionem administrandam tradiderit, quam Romoaldus Gisulfi parens, Emerithi auus, Longobardico imperio adiecerat; vt his verbis lib. 6. de gestis Longobard. cap. 1. testatur Paulus Diaconus: Dum ista apud Langobardos trans Padum geruntur, Romoaldus Beneuentanorum Dux congregata exercitus multitudine Tarentum expugnauit & cepit, parique modo Brundusium, & omnem illam, quæ in circuitu est, latissimam regionem suæ ditioni subiugauit.

[15] Potuit tamen etiam senioris Grimoaldi filius fuisse Emerith, sub quo S. Sabini scripta est vita nam Grimoaldus qui prius de captiua puella, sed tamen nobili, [aut etiam primi, qui & Rex,] cuius nomen Itta fuit, Romualdum filium & duas filias genuerat, vt lib. 4 cap. 47 scribit Paulus; idem regnum adeptus, filiam Ariperti Regis vxorem duxit, e qua Garibaldum suscepit, quem deinde Bertaridus auunculus, regno exturbauit. Fuit fortaßis Emerith huius Garibaldi germanus, & cum is a regno deiectus est, ad fratrem seniorem Romualdum vel remissus a Bertarido Rege, vel a nutritoribus vltro delatus, ibiq; educatus, ac tandem vel a Gisulfo vel Romualdo II Salentinæ regioni præfectus. Non videtur certe Grimoaldi III, [at non tertij,] qui Arechiso patri anno DCCLXXXVIII succeßit, filius esse potuisse Emerith; cum ille, vt innuit Herempertus, ex Irriantia coniuge, nepte Augusti Argiuorum, prolem non susceperit, imo eam, vt Francos sibi conciliaret, repudiarit. At si Grimoaldo IV natus Emerith esset, qui diceret Auctor, [nec quarti:] eius temporibus multa Salentinati populo prospera occurisse? Et qui patrem eius interfecit Sico, cur non ei quoque intulit manus? cur non Ludouicus Pius in suam eum tutelam suscepit, & paterna clementia principatū ei restituit? At demus e paricidæ elapsum manibus, vel Imperatoris gratia defensum, Salentinis imperitasse; quæ potuerūt tunc illi populo prospera euenire, impiis Saracenis ac perfidis Christianis loca Sanctorum late contaminantibus, vt tomo 2 Scriptorum Francicorum Chesnæi in gestis Ludouici II dicitur?

[16] Verisimilius igitur est, & Petrum Episcopum, & anonymum hunc Scriptorem paullo post annum DCC sub Gisulfo & Romoaldo II, floruisse. [vnde hic publicata?] Hanc porro Vitam ex vetustis MSS. Ecclesiæ Barensis eruit, & ad nos transmisit Beatillus. Geminum eiusdem exemplar Capua a Siluestro Aiossa accepimus, e vetustis codicibus monasterij S. Ioannis ab eius auunculo Michaële Monacho descripta. a quo & hoc annotatum fuisse scripsit: Acta S. Sabini, [antea edita, sed paullum interpolata.] quȩ in Ecclesia Canusina MSS. asseruabantur, Felix Siliceus Præpositus Canusij (qui deinde fuit Episcopus Troiæ patriæ suæ) typis excudenda curauit Bononiæ, vbi cum Emmo. Cardinale Antonio Caietano Legato degebat anno MDCXXIII. Ea parum aut nihil differunt ab his nostris, sed in illis paucis hæc nostra sinceriora sunt. Hæc ille. Nos eam editionem necdum vidimus. Aliqua ab ipso Siliceo subinde inserta, indicat idem Monachus.

§ III Aliæ S. Sabini Vitæ.

[17] Descripsit quoque S. Sabini Vitam paullo ante an. MC versibus elegiacis Ioannes Archidiaconus, quā ex MSS. Ecclesiæ Barensis erutam nobis idem Beatillus cōmunicauit. [Alia vita S. Sabini scripta a Ioanne Archidiacono Barensi,] Hic autē est Ioannes, qui eiusdem S. Sabini, cui interfuit, Inuentionem litteris mandauit, qui se ab Vrsone Barensi Archiepiscopo a primo gradu Ecclesiastico vsque ad Leuiticum ordinatum testatur, atque archidionatus deinde honore ornatum. Eius meminit Nicephorus Barensis in historia Translationis S. Nicolai his verbis: Interea ad Domnum Vrscionem Archiepiscopum legatio dirigitur, qui tempore illo apud Canusinam & Tranum ciuitates morabatur, quarum pontificatu vna cum Barensi archiepiscopio fungebatur; inde post biduum Ioanne Archidiacono suo se comitante Hierosolymam iturus. Audito itaque tantæ nouitatis nuntio, renuntiauit continuo intentioni Hierosolymam progrediendi, Postea tamen, vt ipse testatur Ioannes, Hierosolymam caussa orationis ad sepulchrum Domini profectus est Vrso Archiepiscopus: an ipse eum sit comitatus, non indicat. Idem Ioannes Translationem quoque S. Nicolai descripsit, quæ extat IX Maij apud Surium.

[18] Alius ab hoc est, ac facile CLXXX annis eo antiquior, Ioannes Diaconus, a quo S. Nicolai scripta est Vita, qui de se in eius prologo hæc habet: Quod ego Ioannes indignus Diaconus seruus S. Ianuarij multum deuitans, [non Ioanne Diacono S. Ianuarij:] tibi me sæpius roganti, Frater Athanasi, rusticitatis obstaculum opponebam. Vixit is initio decimi seculi, & S. Seuerini Noricorum Apostoli Translationem, cui intersuit, mandauit litteris, factam anno Leonis Sapientis XXIV, Christi CMIX, vt ad VIII Ianuarij diximus. Scripsit deinde S. Sosij Translationem, quam sic exorditur: Post euersionem igitur Lucullani oppidi, sicuti in alio constat libello expressum, cum memoratus Abbas corpus S. Seuerini meruisset adipisci, cœpit. ac paullo inferius: Talibus confestim eulogiis animatus Abbas ipse accersiuit me Ioannem S. Ianuarij Diaconum, & Aligernum Primicerium, & Petrum subdiaconum; & facta nobis præceptione iniunxit, vt cum Ioanne cognomento Maiorino Præposito suo, & Athanasio illustri monacho, Misenum proficiscentes, nostro discerneret arbitrio, si quid acceptabile tanta monachorum insinuasset assertio.

[19] Scripsit denique S. Sabini Vitam multo luculentius; Italico stylo, Antonius Beatilius citatus, variis Capituli Barensis instrumentis, [alia Italice ab Antonio Beatillo,] aliisq; veteribus vsus monumentis: eamq; Neapoli anno MDCXXIX typis Ægidij Longi publicauit, dicatam Ascanio Gesualdo Barensi & Canusino Archiepiscopo; qui auunculo suo Decio Caracciolo XXVII Maij MDCXIII vita functo suffectus, anno insequenti ipso S. Sabini festo die, IX Februarij, Barium solenniter ingressus, variis dein pro Apostolica Sede legationibus functus, a Paulo V Pontifice Maximo Patriarchæ Constantinopolitani dignitate est ornatus. Illud vero haud, paucis mirabile visum est, quod Neapoli euenit, priusquam ea Vita, a Beatillo iam scripta, typis excuderetur. Marcus Antonius Palumbus noster, & ipse commentariis in primam partem S. Thomæ editis clarus, hanc Vitam, vt erat manu Auctoris exarata, [eaq; horrori est dæmoni:] sub axilla quopiam deportabat, pallio amictus, more nostro, ibatq; per vrbem Neapolitanam, eo modo vt nemo oculis perspicere posset, quid gestaret, aut omnino an gestaret aliquid. Hic non longe a S. Sebastiani monasterio energumenæ obuiam fit, quæ hoc occursu conterrita, inconditos edere gestus cœpit. Caussam sciscitantibus, respondit commoueri se libello, quem clam Pater ille deferret. Interrogata porro, quid illud esset libri, Vita est, inquit, hostis mei omnium qui vnquam vixerunt capitalißimi. Tunc librum ille adstantibus ostendit, qui omnes magna alacritate animorum profeßi sunt sese sanctum illum peculiari deinceps studio veneraturos, cuius vel Vitam horrori esse dæmoni cognoscerent.

[20] Breuiter S. Sabini res gestas complexus est Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ ad hunc diem, & Petrus de Natalib. lib. 3. cap. 133 ad XVII diem Februarij; [alibi mentio fit S. Sabini.] Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum. Quia vero nonnulla referuntur a Beatillo, quæ in MS. Vita non habentur, ab eo ex vetustis Ecclesiæ Barensis monumentis eruta, ea nos hic succincte prosequemur. Nec mirum id videri cuiquam debet, Auctorem qui ducentis facile post S. Sabini obitum annis, illius gesta scripsit, non omnia fuisse assecutum; cum Petrus Diaconus lib. 3 Dialogorum S. Gregorij, cap. 5, postquam idem sanctus Pontifex bina S. Sabini miracula retulit, ista subdat: Mira sunt hæc, & nostris valde stupenda temporibus; sed talis eiusdem viri vita perhibetur, vt qui conuersationem eius agnouerit, virtutem non debeat mirari.

§ IV Præclare gesta a S. Sabino ante episcopatum, si vnicus fuit; aut a seniore, si duo.

[21] Natus creditur Canusij Sabinus opulentis ac nobilibus parentibus, quo fere tempore Occidentis imperium vtcumque retinebat Maiorianus Augustus, Orientis Leo Thrax, Ecclesiæ Romanæ Leo I præerat, Canusinam Probus, [S. Sabini patria, genus, institutio:] quo de supra egimus, administrabat, clara eruditionis fama. Dein ad omnem pietatem, eiusdem fortaßis Probi magisterio, eruditus; vbi adoleuit, quas habebat amplißimas facultates, ad basilicas Sanctorum partim ædificandas, partim instaurandas cœpit conferre. Plures in Vita memorantur ab eo vel constructæ primum, vel ampliatæ & ornatæ: celebris ea quam in vrbe Barolitana S. Andreæ Apostolo locauit. Est Barolum (vulgo Barletta, quam Bardulos Pentingeri itineraria tabula appellat) Apuliæ vrbs nobilis ac frequens & opulenta, [ecclesia Barolitana,] inter quatuor nobilissima Italiæ castella, Fabrianum Piceni, Pratum Thusciæ, Cremam Longobardiæ, Leandro teste, numerata. Sed quod idem scribit, a Canusinis, ipsorum euersa vrbe, ædificatum Barulum, a Frederico II Imperatore auctum, haud satis videtur cum hac S. Sabini Vita congruere. [eo procurante,] Quis enim credat vicum dumtaxat fuisse Apulo in littore, quem tam splendida æde ornare Sabinus voluerit, vt ad eius dedicationem ipsum Romanum Pontificem Gelasium inuitarit. Nondum tunc Episcopum fuisse Sabinum necessario asserunt, qui vnicum admittunt, cum, vt supra diximus, SS. Ruffinus & Memor Canusinæ Ecclesiæ post S. Gelasij mortem præfuerint. Videtur antiquus S. Sabini Vitæ scriptor existimasse, cum Barolitana illa dedicata ecclesia est, iam tunc eum Episcopum fuisse: quod nostræ de duobus Sabinis coniecturæ fauet.

[22] Vt vero pro ecclesiæ illius dedicatione Pontificem Maximum interpellaret Sabinus, veterum canonum auctoritas, [a S. Gelasio Papa dedicata,] ipsiusq; fortaßis Gelasij, effecit. Hic namq; epistola 9 data ad Episcopos per Lucaniam, & Brutios, & Siciliam constitutos, imo fortaßis & per reliquam Italiam, [cuius iniussu fieri id nefas erat:] ita se profitetur canonum paternorum decreta librare, & retro Præsulum decessorumque suorum præcepta metiri, vt quæ præsentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperet. Et tamen § 6 diserte sancit: Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more præceptionibus, dedicare non audeant. ac deinde § 27. De locorum consecratione sanctorum, quamuis superioribus strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque præcepto Sedis Apostolicæ, nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare præsumant. Ad veterum illorum obseruationem Canonum spectare censet Baronius tom. 8 ad an. 591 numer. 24, quod S. Gregorius dedicationem diuersarum ecclesiarum faciendam mandarit in epistolis isthic citatis, præsertim lib. 7 ep. 15. Quod vero Gelasius ecclesiæ Barolitanæ dedicationem non vicino cuipiam Antistiti demandarit, sed tam longinquum ipsemet iter eius rei caußa susceperit, ipsius indicat Gelasij demißionem ac pietatem, & quanta apud eum in gratia esset Sabinus, non ob generis dumtaxat nobilitatem, sed præcipue ob eximiam pietatem atque eruditionem, ei vel Probi Episcopi relatione cognitam, vel oculis exploratam fortaßis in eiusdem Probi comitatu. Multas ab eo extra vrbem Romam dedicatas ecclesias recenset Anastasius Bibliothecarius, de quibus ad eius Vitam XXI Nouembris. Extare etiamnum Baroli illam S. Andreæ ædificatam a Sabino ecclesiam, tradit Beatillus.

[23] Alia iisdem Gelasij Papæ temporibus facta sacræ ædis dedicatio, vti ante indicatum, cui Sabinus quoque adfuit; eius nempe quæ in Gargano Apuliæ monte a Sipontinis ciuibus ædificata tunc fuit: de qua & VII Februarij in S. Laurentij Vita egimus, [ad dedicationem ecclesiæ S. Michaëlis in Gargano] & erit magis proprius agendi locus ad XXIX Septembris, quo die huius dedicationis anniuersaria memoria celebratur. Hanc Beatillus factam scribit, cum Constantinopoli reuertisset Sabinus, quod (vt infra patebit) vix ante exitum anni DXXXVI potuit euenisse. At vetus dedicationis historia, quæ & manu exarata & cusa typis extat, Gelasij Papæ temporibus accidisse tradit. Sigeberti Gemblacensis Chronicon, vt est a R. Laurentio Barrio editum, ad ann. CCCCLXXXVIII, (quem Gelasij secundum statuit) ista habet, quæ absunt a Miræi editione: Hoc tempore facta est inuentio cryptæ S. Michaëlis Archangeli in mōte Gargano: vnde & eius memoria singulis annis celebri festiuitate in Ecclesiis Dei recolitur. [anno 493] Baronius ad annum CCCCXCIII, qui vere Gelasij secundus fuit, cryptæ illius inuentionem refert. Subscribit Ioannes Paulus Grimaldus noster in Vita S. Rogerij Episcopi Cannensis. Philippus Ferrarius quoque in Catalogo SS. Italiæ ad XXIX Septembris, sub Gelasio factam consecrationem testatur, [cum aliis Episcopis inuitatus S. Sabinus,] præsentibus SS. Sabino Episcopo Canusino, Rugerio Episcopo Cannensi, & Richardo Episcopo Andriensi. Verum, vt sæpe diximus; nisi duo fuerint Sabini, eo tempore nondum ad episcopatum euectus erat, qui deinceps sub Iustino ac Iustiniano Imperatoribus floruit.

[24] Operæ pretium hic erit, quæ ad eam dedicationem proficiscentibus Episcopis mira euenerunt, commemorare, quia & Sabinus aderat, [in itinere miraculis illustratus,] si non Episcopus, celebri tamen eruditionis & pietatis fama. Italice ea Beatillus ac Grimaldus narrant, vterque ex S. Richardi Episcopi Andriensis Vita, ante annos ducentos a Francisco de Baucio Duce Andriensi Latinis litteris conscripta, quam IX Iunij integram dabimus; hic ea solum, quæ ad Sabinum quoque pertinent.

[25] Cum Richardus pluribus annis in tam sanctis operibus perseuerasset, placuit B. Michaëli Archangelo, vniuersalis Ecclesiæ Principi, animarumque receptori, oratorium in monte Gargano, quod a suo nomine appellatur, construere; factaque tauri apparitione illa mirabili, vt in sua historia continetur, concessaque victoria eius rei populo Sipontino, per eorum Episcopum B. Laurentium missum ad Gelasium Pontificem sciscitatum, quid fieri deberet in loco a S. Michaële Archangelo electo, responsum accepit ab eodem Pontifice, vt, si sancto Dei Archangelo placeret, ecclesiam fundarent in laudem S. Michaëlis, vbi suæ voluntatis esset: idque exequeretur per sanctos Dei Episcopos, Laurentium Sipontinum, Sabinum Canusinum, Pelagium Salapitanum, Rogerium Cannensem, & Richardum Andriensem. Cui postquam hæc nuntiata fuerunt; ad tale ministerium exercendum accersitus, pedibus & Canusium & Cannas perrexit, & vna cum B. Rogerio Cannensi & Sabino Canusino Episcopis, vti pedites erant, ita itineri se commiserunt, vt Sipontum pergerent. Qui quoniam assiduis ieiuniis laboribusque confecti erant, ac solis ardoribus (erat enim September mensis) premerentur; cum iter illud sit (vti est ea regio arboribus denudata) solis ardoribus expositum; summum Deum orauerunt, vt tanto æstu aliquid lenis auræ eos refrigerantis concedere dignaretur. O rem miram & antea inauditam! O Dei potentiam admirabilem! Hinc manifeste apparuit, quam sit propitius Deus diligentibus se. Nam non prius finita est seruorum Dei oratio, cum subito aquila vna immensæ magnitudinis super eorum capita volitans apparuit, & duplex illis sanctis viris obsequium exhibens: namque sub vmbra alarum aquilæ ambulantes nihil æstiui illius caloris pristini sentiebant, [aquila cōtra æstam tegente.] & eorum fessa corpora lenis aura, quæ ex motu alarum oriebatur, refrigerans propensiores ad iter perficiendum reddebat.

[26] Quo tandem factum est, vt Sipontum ad B. Laurentium peruenirent. Vbi Diuino Officio in vesperis celebrato, quieti reliquo diei & noctis sequentis tempore se dedere. Ea nocte Archangelus Michaël B. Laurentio Sipontino per quietem apparuit, dixitque non esse hominis officium, ecclesiam, quam suo nomini ipse dicasset, consecrare. Ipse enim locum illum ad oratorium sibi eligerat, quem suo aduentu sacrauerat: [Crypta ab ipso S. Michaële dedicata,] quod vt esset omnibus notius, ait reliquisse se, ad tantæ rei fidem, super suo venerando altari suorum pedum plantarum vestigia marmoreo lapidi impressa, ac etiam ante oratorij ianuam imaginem lapideam sculptam, & figuram Archangeli, qua postea pingeretur. Hæc B. Laurentius vt per visum acceperat, ita sanctis Dei Episcopis patefecit. Qui læti tanta talique visione, atque intellectis sancti Archangeli ministeriis, & quantū indulgentiæ a Deo omnipotenti, intercessione beati Archangeli Michaëlis illi ecclesiæ cōcessum est, exhilarati gaudio, gratias Deo immortali & B. Michaëli egerunt, per quem ea susceperant.

[27] Sed cum præ omnium concursu ecclesiam illam visitantium, vnum altare in peragendis Diuinis mysteriis non esset sufficiens; tria ibi altaria consecrauerunt, [alia altaria ab Episcopis.] primum in honorem beatæ & gloriosæ Mariæ Virginis prope aquam sacram, quæ vocatur stilla; alterum in honorem B. Ioannis Baptistæ, tertium vero in honorem beatorum Apostolorum Petri & Pauli. Quibus rebus peractis, omnium rerum illi Ecclesiæ attinētium curam B. Laurentio Episcopo Sipontino demandauerunt, ac etiam totius Cleri ordinationem. Hoc facto B. Richardus, cum B. Rogerio & B. Sabino, ad suas Ecclesias redierunt, hic Canusium, ille Cannas, Beatus vero Richardus Andriam peruenit. Hæc ibi. Eadem de sacratis a BB. Laurentio, Sabino, Rogerio, Richardo, altaribus breuiter referuntur in Officio S. Richardi, Romæ excuso an. 1586. Lect. 6. atque a Philippo Ferrario in Catalogo SS. Italiæ in Vita S. Richardi IX Iunij, in Annotat. ad Vitam S. Rogerij XV Octob. in Annot. ad dedicationem S. Michaëlis XXIX Septembris.

[28] Viget Baroli perennis memoria illius miraculi, quo sanctos Antistites Richardum, ac Rogerium, nec non Sabinum, quemcumque is tunc gradum Ecclesiasticæ dignitatis tenuerit, [Itineris illius anniuersaria memoria Baroli.] iter agentes aquila obumbrauit. Nam cum habeant Barolitani plurimas illustrium Sanctorum reliquias, quas in variis eius vrbis nobilißimæ basilicis religiose venerantur, vt partem brachij S. Ioannis Baptistæ, linguam S. Bartholomæi Apostoli, aliasq; id genus; tamen festo die S. Rogerij Episcopi Cannensis, qui præcipuus illis Patronus, publica per vicos vrbis supplicatione cum sacro Rogerij capite, solas SS. Sabini & Richardi reliquias circumserunt. Vt qui simul viam mortales confecerunt, eorum immortali iam vita fruentium exuuias simul per vias gestari venerabunda, cernat posteritas.

§ V S. Sabini episcopatus. calumnia superata. familiaritas cum variis Sanctis.

[29] Tandem iure meritoq; hisce religionis operibus pie laudabiliterq; perfectis, aut sua præsentia cohonestatis, [Tempus adepti episcopatus] si idem est, dignus certe, si diuersus, ad Canusinum episcopatum euectus est Sabinus, anno DXIV, cum S. Memor deceßisset: Quod ergo Platina in Pelagio I Pontifice scribit, [& mortis.] Ornarunt etiam Pelagij tempora sanctitate & doctrina Sabinus Canusinus, Gregorius Lingonensis, Vedastus &c. id de Vedasto verum non est, cum anno DXL obierit; at de Sabino est verißimum, qui anno demum Christi DLXVI post Pelagij obitū VI, sui episcopatus LII deceßisse fertur.

[30] Quod tempus illi non ita exactum, vt non multis fuerit aduersis exercitus, quæ propria fere fortuna Sanctorum est. Nam præterquam quod concussa tunc bellis Gothicis Italia est, [Magiæ accusatus, Romamq; citatus,] ipse a nefariis hominibus, quos illius admonitiones, ac sollicita disciplinæ Ecclesiasticæ custodia irritarat, delatus ad Felicem IV Pontificem est sub annum DXXVIII, quod & Ordinis Episcopalis munia negligeret, & magicis artibus daret operam. Miratus est Pontifex hoc impingi crimen ei viro, cuius dudum audierat sanctitatem celebrari; tamen gnarus mutari facile mentes hominum, flectiq; in deterius, Romam euocat Sabinum, caussam dicturum. Illico se in viam dedit vir sanctus, paratus quamcumque contumeliam atque opprobrium sustinere, si ita Deo permittere visum esset. [eo peruenenit vnico die:] At certum vel in ipsa ratione itineris, ab Diuino fauore præiudicium fuit: vnico enim die supra ducenta passuum millia, quantum Romam inter ac Canusium est spatij, confecit. Obstupuit improuiso viri aduentu Pontifex: nec nihil fortaßis ea itineris celeritas valuit ad conceptam, aduersariorum fraude, necromantiæ opinionem altius eius animo imprimendam. Parum ergo benigne ac comiter acceptum, vetat palatio pedem ea nocte efferre, vt primo mane illius agitari negotium poßit; honesto tamen illi aßignato conclaui. Hic Sabinus sub mediam noctem, more suo, Diuinas laudes & psalmos decantare aggreditur. [Angelis nocte cum eo psallentibus,] Probata cælesti indicio pietas. Affuere enim Angelorum chori, qui alternis cum eo psallerent. Auditus ille per ædes Pontificias intempesta nocte concentus, domesticos ipsumq; adeo exciuit Felicem. Conclaue reperiunt immens a circumsusum luce. Irrumpit illico Pontifex, seq; ad sancti hospitis pedes prosternit, [& cubiculo cælitus illustrato,] atque austeritatis, quam pridie præ se tulerit, veniam precatur. Illacrymans Sabinus Pontificem supplex ipse obtestatur vt assurgat, humiliter illud inculcans: [absoluitur:] Non est seruus maior Domino suo. Postridie cōmemorat Pontifex, quid noctu viderit, audierit; lataque sententia Sabinum absoluit, ac deinde non sine illustribus beneuolentiæ argumentis, ad suam illum Ecclesiam remittit.

[31] Dum ad suos Roma reuertitur Sabinus, haud dubium quin Caßinum ad S. Benedictum Abbatem diuerterit, [visit S Benedictum:] quocum illi singularis erat familiaritas, vt in Vita traditur, & infra grauißimo S. Gregorij Papæ testimonio confirmabimus. Et fere solent qui sanctiores sunt Episcopi, religiosorum pia instituta diligere ac fouere; quæ nemo auersatur aut odit pius, nisi fortassis ad tempus ignorantia veri laboret. Cum sanctis quoque Benedicti discipulis contracta tunc Sabino notitia. In his Placidus erat, qui a sancto Patre in Siciliam, sub annum DXXX, aut non longe post, non tamen DXXXVI, (vt habet illius Vita, quæ dicitur a Gordiano eius comite scripta, sed ab imperito quopiam postea interpolata, vt V Octob. ostendemus) non, inquam, eo anno, cum ab Italia abfuerit tunc Sabinus, vt mox dicemus. Visit tunc ex itinere Placidus S. Germanum Capuanum Episcopum, Sabino ac Patri suo Benedicto perquam familiarem: deinde Marcianum Episcopum Beneuentanum, tum ipsum quoque Sabinum. Quem sanctorum virorum congressum ita describit Gordianus.

[32] Beatissimus vero Placidus S. Marcianum Episcopum salutans in osculo sancto, post aliquos dies ad Canusium Apuliæ ciuitatem deuenit, in qua cum ingenti gaudio & dilectione ob amorem B. Benedicti, [visitatur a S. Placido,] a S. Sauino eiusdem ciuitatis Episcopo susceptus est. Idem S. Sauinus Episcopus tam beatissimo Placido, quam & omnibus qui cum eo venerant, omnem humanitatis curam exhibuit. Sanctus autem Sauinus per tres dies B. Placidum secum retinens, dulcia inuicem perennis vitæ inter se serebant colloquia: & per interualla horarum interrogabat illum de virtutibus, quas per beatissimum Patrem Benedictum Diuina exercuerat Maiestas, simul etiam de vita & melliflua ac discretissima doctrina eius.

[33] Interea dum ista dicuntur, & illa referuntur, Landulfus quidam nomine, manum aridam & incuruatam habens, [a quo arida cuidam manus sanatur,] vbi comperit illuc aduenisse Placidum discipulum B. Benedicti, flens & eiulans venit clamauitque: Placide virorum sanctissime, adiuro te per eum qui cuncta creauit, & per Magistri tui Benedicti sanctum nomen, vt mihi sanitatis beneficium implores a Domino: confido enim, quia per te ostendet in me Dominus misericordiam suam. Hæc cum dixisset cum ingenti luctu, aridam manum beatissimo Placido ostendebat. Idipsum omnes, qui in eodem spectaculo erant, & qui occurrere poterant, vna cum S. Sabino Episcopo suppliciter exposcebant, rogantes eum vt pro eo omnipotenti Domino supplicaret. At ipse, vt erat piissimus, ex intimo cordis trahens longa suspiria, cum lacrymis orationem fudit ad Dominum, dicens: Deus omnipotens, cui nihil est impossibile, qui cælum, terram, mare, & omnia quæ in eis sunt, ex nihilo creasti; qui dedisti huic famulo tuo in baptismate remissionem omnium peccatorum; tu hunc per merita beatissimi Patris nostri Benedicti in pristina incolumitate redintegrare dignare, per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum viuit & regnat Deus in secula seculorum. Hæc cum dixisset, vtraque manu sua manum eius aridam apprehendens, ait: Sanet te Dominus Iesus Christus, qui dignatus est extendere manum aridam in synagoga. Continuo itaque extensa est illius arida manus & incuruata, & pristinæ sanitati restituta est. Sanctus vero Sauinus Episcopus tale miraculum per B. Placidum dum aduertisset, [plaudente Sabino.] glorificabat Dominum, dicens: Gratias tibi refero, cunctorum vita salusque, qui beatissimo seruo tuo Benedicto talem nutrire concessisti discipulum, per quem tibi signa & prodigia patrari sit placitum. Sit nomen tuum benedictum ex hoc nunc & vsque in seculum. Hi autem qui præsentes erant, hoc videntes glorificabant Deum, Patremque sanctissimum Benedictum summis adoreis extollebant. Sāctus vero Placidus B. Sauino Episcopo valefaciens, & inde iter accelerans, post non multos dies deuenit Rhegium Calabriæ ciuitatem.

§ VI S. Sabini Constantinopolitana legatio.

[34] Deinceps maiores pro Dei gloria labores suscepit Sabinus, illustri functus Apostolicæ Sedis legatione. Nam cum anno Christi DXXXV Pontifex Maximus renuntiatus esset Agapetus, huic eam dignitatem gratulatus est Iustinianus Augustus, mißa fidei profeßione: aliis vero litteris petiit, vt qui ab Ariana hæresi conuerterentur, pristinas retinerent dignitates; vtq; Episcopus Primæ Iustinianæ, vbi ipse natus erat Imperator, pallio insigniretur, & vices gereret Apostolicæ Sedis. Agapetus epistola I fidei profeßionem, quatenus erat sacris Canonibus consentanea, probauit, non vt Augusto aliquam docendi, aut res Ecclesiasticas tractandi ordinandiq; potestatem dare videretur: Tuæ pietatis epistolam, inquit, de fidei vestræ expositione, nuper ad beatæ memoriæ prædecessorem nostrum Ioannem Romanȩ Sedis Antistitem, per Hypatium atque Demetrium Episcopos destinatam, & a præfato Præsule roboratam, nostra quoque auctoritate firmamus, laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem prædicationis admittimus, sed quia studium fidei vestræ Patrum nostrorum regulis conueniens confirmamus atque roboramus. Epistola vero tertia eidem Iustiniano gratias agit, [Iustiniano Imp. petente missi ab Agapeto Papa Legati Cōstantinopolim,] quod sibi pontificatum sit gratulatus, eiusq; fidem laudat; sed negat per sacros Canones posse lapsos Episcopos cum dignitatibus recipi: atque hanc ad rem Legatos a se, vt Imperator postularat, mitti: Et ideo, inquit, quia Clementia vestra salubriter offerre dignata est, vt a Legatis nostris omne negotium tractaretur; hanc operam his, quos incontinenti dirigimus, Deo auctore, mandamus. Ac deinde: De quo simul negotio, sed & de Iustiniana ciuitate, gloriosi natalis vestri conscia, necnon & de nostræ Sedis vicibus iniungendis, quid seruato B. Petri, quem diligitis, principatu, & vestræ pietatis affectu, plenius deliberari contigerit, per eos quos ad vos dirigimus Legatos, Deo propitio, celeriter intimamus.

[35] Qui vero illi essent Legati, non expreßit ea epistola Agapetus. Extant eorum nomina in singulis Actionibus concilij Constantinopolitani sub Menna anno insequente habiti descripta. Eos enim, qui ibi memorantur, prius ab Agapeto missos fuisse constat ex principio primæ Actionis eiusdem Synodi, vbi hæc leguntur: Et a dextra quidem parte considentibus ei (Mennæ) & coaudientibus, iuxta pium iussum Christo dilecti & a Deo custoditi Imperatoris nostri Iustiniani, [quorum præcipuus Sabinus:] sanctissimis ac Deo dilectissimis Episcopis, Sabino Canusino, Epiphanio Esculano, Asterio Salernitano, Rustico Fæsulano, Leone Nolano, omnibus ex Italiæ regione prius quidem missis a Sede Apostolica; deinde vero vnanimiter consentientibus aduenienti huc sanctæ memoriæ Agapeto Papæ antiquæ Romæ &c.

[36] Nam ipsemet paullo post Constantinopolim proficisci coactus est Agapetus, [eodem ipse Agapetus a Theodato R. proficisci coactus,] vbi & deceßit an. DXXXVI circiter XXII Aprilis. Caussa itineris exponitur histor. miscellæ lib. 16 cap. 3 his verbis: Interea Athalaricus Rex Gothorum, cum necdum expletis pueritiæ annis regnasset, immatura morte præuentus vitæ subtractus est. Cuius mater Amalasuinta post eius funus Theodatum sibi adsciuit in regnum. Sed Theodatus idem collati sibi immemor beneficij, eam post dies aliquot in balneo strangulari præcepit: & quia ipsa, dum adhuc viueret, se suumque filium commendarat Principi; audita Iustinianus Augustus eius morte, graui mox aduersus Theodatum iracundia exarsit. Sentiēs se Theodatus infensum habere Principem, beatum Papam Agapitum Constantinopolim misit, quatenus ei apud Iustinianum facti impunitatem impetraret. Erat Amalasuintha Theodorici Amali Gothorum in Italia Regis filia, nupta prius Eutarico, qui ante socerum deceßit. Theodatus vero filius Amalafridæ Theodorici sororis. Ideo scribit Iornandes de reb. Goticis cap. 59 eum ab Amalasuentha germanitatis gratia accersitum a Thuscia, vbi priuata vita degens, in laboribus propriis erat. Subdit deinde: Qui immemor consanguinitatis, post aliquantum tempus a palatio Rauēnate abstractam, in insulam laci Bulsinensis eam exilio relegauit. Vbi paucissimos dies in tristitia degens, ab eius satellitibus in balneo est strangulata.

[37] Contigit Athalarici obitus, cædesq; Amalasunthæ anno Christi DXXXIV, [Anthimū hæreticum Episcopum deponit,] Iustiniano IV & Paulino Coss. Anno vero sequenti missus est Constantinopolim Agapetus. At vero Epiphanius Episcopus regiæ vrbis, vt habet Marcellini Chronicon, ante aduentum Romani Præsulis moritur. Sufficitur in eius locum, agente Theodora Augusta, Anthimus Trapezuntinus Episcopus Eutychianæ hæreseos propugnator, cui & ipsa addicta erat Theodora. Eum Agapitus ex illa Sede deiecit, [& Mennā substituit;] ac Mennam substituit, suaque manu consecrauit, virum Catholicum genere Alexandrinum; vti testatur Liberatus in Breuiario cap. 21. Quæ deinceps egerit Constantinopoli Agapetus, dicemus ad XX Septembris, quo die ab Ecclesia colitur. Cum in Italiam reuerti pararet, [apud quem remanere cum sociis Sabinum moriēs iubet:] relicto apud Imperatorem Apocrisario Pelagio Romanæ Ecclesiæ Diacono, exceßit e vita, cum prius & Mennam Vicarium Apostolicæ Sedis constituisset, & apud eum remanere, eiq; adesse Sabinum ceterosq; Episcopos, antea a se missos, iußißet, ac legatione prius imposita fungi vsque ad noui Pontificis electionem.

[38] Mennas, vere dignus iis encomiis quibus eum prædicat Agapetus in epistola ad Petrum Hierosolymitanum data, quæ & nos ad XXV Augusti prosequemur, Agapeto vita functo, mox cum eius legatis aliisq; Episcopis, VI Nonas Maij post consulatum Belisarij, [is concilio sub Menna an. 536 interest, & subscribit:] siue anno Christi DXXXVI, concilium celebrauit, contra Anthimum, Seuerum, aliosq; hæreticos. In singulis Actionibus quo ordine S. Sabinus & socij consederint memoratur. In quarta vero Actione ita sententiæ Concilij contra Anthimum subscribit: Ego Sabinus Episcopus sanctæ Ecclesiæ Canusinæ, diffinitionem sanctæ recordationis Patris nostri Papæ Agapeti, de persona Anthimi, quondam Trapezuntini Episcopi, sequendo, in omnibus subscripsi. Initio Actionis V ita illius mentio fit: & a dextra quidem parte considentibus illi (Mennæ) coauditoribus, iuxta pium iussum a Christo amati & a Deo custoditi Iustiniani Imperatoris, excellentissimis & sanctissimis ac Deo amatissimis Episcopis, Sabino Canusij, Epiphanio Esculanorum, Asterio Salernitanorum, Leone Nolanorum, Rustico Fæsulanorum, Theophane Diacono Romano, Pelagio Diacono Romano, omnibus quidem ex Italica regione ab Apostolica Sede nuper missis, postea vero consentientibus Agapeto Papæ antiquæ Romæ huc aduenienti. Tandem sententiæ Mennæ Patriarchæ contra Seuerum, Petrum, & Zoaram ita subscripsit in eadem quinta Actione Sabinus: Ego Sabinus Episcopus sanctæ Ecclesiæ Canusinæ, in Synodo sequens diffinitionem sanctæ recordationis Papæ Hormisdæ, anathematizans atque condemnans Seuerum & eius impia scripta, & Petrum quondam Apamearum Episcopum, & complices eorum atque sequaces, necnon & Zoaram, vel communicatores eorum, & in eodem errore permanentes, subscripsi.

[39] Quin multa perpessus sit aspera, quo tempore Constantinopoli fuit, Sabinus, minime dubium esse potest, cum omnem lapidem moueret impia Augusta, [multa passus a Theodora Augusta,] vt Mennam de solio episcopali deturbaret, atque in illud Anthimum restitueret. Nā si Vigilium Agapeti Diaconum spe pontificatus induxit, vt patrocinaturum se Anthimo stipularetur; si Pelagium Diaconum perpulit, vt intercederet ne S. Siluerius Papa Patara, quo erat a Belisario relegatus, Romam remitteretur, quemadmodum scribit Liberatus in Breuiario cap. 22; quas non illa machinas admouerit, quos non intentauerit terrores, quas non fraudes ac fallacias composuerit, vt Sabini viri grauißimi aut sociorum Episcoporum animos expugnaret?

[40] Aduersus ipsum quoque Imperatorem suscipienda Sabino ac sociis dimicatio fuit, vna cum ipso Agapeto Pontifice, & ante illius quoque aduentum. [& forte a Iustiniano,] Nam neque de lapsis ad dignitates promouendis, quod volebat, obtinere a Legatis Imperator potuit, neque de Iustinianæ vrbis Episcopo: & vero Anthimi ordinationi restitisse eos manifestum est, qui ita constanter deinde Mennæ adhæserint. Qualis vero esset, quantaque vi, quod animo præceperat, vrgeret Iustinianus, patet ex illius & S. Agapeti congressu, quem describit Auctor historiæ miscellæ lib. 16 cap. 4 his verbis: Qui sanctus Pontifex cum Iustinianum Principem adisset, facta cum eodem de fide collocutione, reperit eum in Eutychetis dogma corruisse; a quo pridie graues minas beatus Antistes perpessus est. [etiam aduersus Papam nimiū acri:] Sed cum illius inconcussam in fide Catholica se inuenisse constantiam cerneret, (siquidem ad hoc vsque verbis progressum fuerat, vt talia a Præsule audiret: Ego ad Iustinianum Imperatorem Christianissimum venire desideraui, sed Diocletianum inueni) tandem ex voluntate Dei, eius monitis acquiescens, ad Catholicæ fidei confessionem, cum multis pariter, qui similiter desipiebant, reuersus est. Si minas ausus est Pontifici intentare Iustinianus, quid eius Legatis fecisse credendum est, quos constat eius non esse voluntati assensos?

§ VII S. Sabini reditus in Italiam. Diuinæ reuelationes.

[41] Absoluta tandem synodo, cuius quinta Actio habita reperitur pridie Nonas Iunias post consulatum Belisarij, Indict. XIV, anno Christi DXXXVI; cum iam, [rediens in Italiam an. 536 vel 537,] vt verisimile est, allatus esset de Siluerij creatione nuntius; reuersi sunt in Italiam, qui ab Agapeto Constantinopolim mißi fuerant, ibiq; post suum decessum tantisper subsistere iußi Legati, Sabinus ceteriq; Episcopi, Pelagio Diacono isthic remanente. Nisi fortassis & ipsi quoque Episcopi non illico e regia vrbe abierunt: neque enim discessus eorum tempus proditur.

[42] Dum Italiam repetit Sabinus, in Lyciam deflexit, sanctiq; Præsulis Nicolai in Myra vrbe veneratus est sepulchrum. Si, [Myram deflectit ad S. Nicolai sepulchrū:] vt habetur in appendice ad Marcellini Chronicon, Indict. XV P. C. Belisarij II, anno Christi DXXXVII, Siluerium Papam relegauit Belisarius, & quidem Pataram Lyciæ vrbem, quod testatur Liberatus; videri posset ad eum visendum solandumq; isthuc profectus Sabinus. At quocumque demum tempore, Myram certe venisse traditur, ac S. Nicolai, eius quondam vrbis Episcopi, miraculis & concursu populorum celebrem tumulum visitasse, vt cuius studiose imitabatur mores, eius coram patrocinium tutelamq; imploraret. Hic ergo & manantem ab eius oßibus sacrum liquorem, quem nunc Manna Itali appellant, & quæ per eum multis mortalibus asserebatur, miratus opem, aßiduas ad eius tumulum preces fundebat. Quodam die Deum impensius obsecranti, vt sancti illius Præsulis deprecatione, diuinum sibi suum fauorem impenderet, vtq; in virtutis studio ad obitum vsque perseuerandi gratiam largiretur, [isthic orāti S. Nicolaus perseuerantiā, & cælestes honores prænūtiat:] hæc, inquam, oranti, subito adstitit Nicolaus, itaq; eum affatus est: Euge Sabine, tuas Deus preces exaudiit, inq; venerationis corpori hic meo exhibitæ mercedem, hæc me tibi iußit renuntiare: In Diuino vsque ad obitum cultu perseuerabis, & vita functum in Sanctorū tabulas Ecclesia te Catholica adscribet. ac longo tandem annorum decursu vtriusque nostrum reliquiæ ad vnam eamdemq; vrbem transferentur, cuius ambo tutelam suscipiemus. Euenit illud tandem, allato Barium primum S. Sabini, dein & S. Nicolai corpore. Hoc cæleste responsum (ex antiquis, vt arbitramur, Ecclesiæ Barensis monumentis) commemorat Beatillus Vitæ S. Sabini cap. 8. & Historiæ S. Nicolai lib. 5 cap. 23. & lib. 6 cap. 3. vbi testatur quoties Barij synodus prouincialis habetur, cum sub finem faustæ de more precationes & acclamationes fiunt, Archidiaconum hæc verba pronuntiare: Gloriosos Pontifices Sabinum & Nicolaum, quorum memoria in benedictione est, celebremus; respondere vniuersos: Celebremus. Hinc autem supra diximus concludi, si duo fuerunt Sabini, iunioris asseruari Barij corpus.

[43] Quoniam vero ad ipsum Adriatici sinus ingressum insula est exigua, cui Saseno apud imperitum vulgus est nomen, eruditi S. Sabini appellant; suspicatur idem Beatillus eo fortaßis appulsum Sabinum, atque aliquod isthic miraculum perpetrasse: cuius tamen fatetur apud nullum Scriptorem mentionem fieri. [quo appulerit?] Censet quoque Sabinum, mox vt in Italiam venit, Romam esse profectum, vt S. Siluerio obitæ legationis rationem redderet. Id nobis haud ita certum videtur, cum & turbata iam bellis Italia esset, ipsaq; forte obsessa a Vitige Roma, si non iam (vt innuimus) in exilium missus Siluerius erat.

[44] Suæ ergo Sedi redditus, (iam fere octoginta natus annos, si vnicus fuit) quæ illi siue ab ætate, siue ab Apostolica Sede, indulgeri quies videbatur, eam ad virtutis acrius studium vertit, præcipue orationis ac diuinarum rerum contemplationis. Numquam vinci se humanis obsequiis Diuina liberalitas sinit. Sabinum ergo maioribus in dies solatiis donisq; cælestibus cumulat. Mirum est, quod ei tunc narrant accidisse, in tenui quidem facto, sed non tenue cælestis sapientiæ animo illius infusæ argumentum. Deambulanti in horto domestico, interq; areolas hymnos quosdam ac psalmos Dauidicos recitanti, [absentia ex cantu auium, aut diuina reuelatione cognoscit.] ingens animi affusa hilaritas est, quam & risu insolito prodidit. Mirati qui eminus spectabant, scitantur quæ tandem inter psallendum ei obiecta esset occasio ridendi. Celauit eos vir sanctus quod animo eius voluebatur arcanum: aliorsum tamen eorum flexit curiositatem: Auditis, inquit, auiculas istas, quæ gestientes ex vna in aliam volitant arborem, atque auras suauissimo concentu mulcent? Huc illæ venerunt, in certum locum haud longe hinc distantem socias euocaturæ, ad grana tritici, quæ euerso per infortunium curru sparsa humi sunt, pascenda. Quis vero non animo exultet, cum eas audit, quæ rationis vsu carent, sese inuicem tanto amore ad pastum refectionemq; inuitare? Ita me quidem certe res illa commouit, vt non potuerim gestientis animi sensum, ne foras erumperet, comprimere. Sic ille percunctantes elusit, quæ animo cælitus infusa erant gratiæ dona dißimulans. Mirati illi, clam dimisere qui euentum exploraret. Is & currum euersum, & vim magnam frumenti humi profusam inuenit. Argumento id fuit, quanta illi Deus cæli mysteria cognoscenda fruendaq; communicaret, qui tantillam rem seu vere garritu auium, seu diuina luce patesecisset. Hæc de eo memorat Beatillus cap. 9.

§ VIII S Sabini cæcitas prophetiæ donum.

[45] Totilas, qui & Badwilla, vel Badiulla Ostrogothorum in Italia Rex septimus fuit. Is septimo iam anno belli Gothici, quod anno Christi DXXXV Theodato illatum fuerat, regnum adeptus, [Totila sæuiente,] mox in Campaniam & Samnium cum exercitu profectus, Beneuentum vrbem validam cepit, murosq; subuertit, mox Apulia omni & Calabria ac Brutiis Lucanisq; potitus, Neapolim quoque occupauit, ceterum benigne victoria hic vsus, contra quam sex annis ante Belisarius. Inde ad S. Benedictum venit in montem Caßinum, qui nouem regnaturum annos prædixit, decimo moriturum, Sicilia prius adita, Romaque occupata; vti refert S. Gregorius lib. 2. Dialog. cap. 15. Romam anno belli Gothici XI, Christi DXLV, obsedit accepit, deq; ea funditus euertenda deliberauit, vt scribit lib. 3 Procopius. Timuere id certe quamplurimi, ipso etiam regni eius initio, interq; eos S. Sabinus, cuius idem S. Benedictus ad meliorem spem animum erexit, vt infra a Vitæ illius scriptore commemoratur. Iuuat hic idipsum S. Gregorij verbis referre. Ita ergo scribit eodem 15 cap. lib. 2 Dialogorum.

[46] Præterea Canusinæ Antistes Ecclesiæ ad eumdem Dei famulum venire consueuerat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Is itaque dum cum illo de ingressu Regis Totilæ, & Romanæ vrbis perditione, colloquium haberet, dixit: Per hunc Regem ciuitas ista destruetur, vt iam amplius non inhabitetur. [prædicit S. Sabino S. Benedictus Romam ab eo nō euertendam.] Cui vir Domini respondit: Roma a gentibus non exterminabitur: sed tempestatibus, coruscis turbinibus, ac terræmotu fatigata, in semetipsa marcescet. Cuius prophetiæ mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac vrbe dissoluta mœnia, euersas domos, destructas ecclesias turbine cernimus; eiusque ædificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus. Quamquam hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione compertum est, nequaquam ex ore illius audisse se perhibet; sed quia hoc dixerit, dictum sibi a Fratribus fuisse testatur.

[47] Ipse quoque Sabinus, cum vel senio vel casu alio cæcus factus eßet, clarius videre animo cœpit, Spiritu prophetiæ illustratus. Testatur id ipse quoque S. Gregorius lib. 3 Dial. cap. 5. Quidam enim religiosi viri Apuliæ prouinciæ partibus cogniti, hoc, quod apud multorum notitiam longe lateque percrebuit, de Sabino Canusinæ vrbis Episcopo testari solent: [Ipse quoque Sabinus prophetiæ spiritu donatus,] quia idem vir longo iam senio oculorum lumen amiserat, ita vt omnimodo nil videret. Quem Rex Gothorum Totila prophetiæ habere Spiritum audiens, minime credidit, sed probare studuit, quod audiuit. Qui cum in iisdem partibus deuenisset, hunc vir Domini ad prandium rogauit. Cumque iam ventum esset ad mensam, Rex discumbere noluit, sed ad Sabini venerabilis viri dexteram sedit. Cum vero eidem Patri puer ex more poculum vini præberet, Rex silenter manum tetendit, calicem abstulit, eumque per se Episcopo vice pueri præbuit, vt videret an spiritu prouidente discerneret, quis ei poculum præberet. Tunc vir Dei accipiens calicem, sed tamen ministrum non videns, dixit: Viuat ipsa manus. [(quod Totila explorat)] De quo verbo Rex lætatus, erubuit, quia quamuis ipse deprehensus sit, in viro tamen Dei quod quærebat inuenit. Hoc si primo Totilæ anno accidit, cum capto murisq; nudato Beneuento, vt supra ex Procopio retulimus, Cannisq; excisis, vt in S. Laurentij Sipontini Vita VII Februarij dicitur, omnem sibi Apuliam, Lucaniam, ac Campaniam subiecit; dicendum est, S. Sabinum post paullo quam erat Constantinopoli reuersus cæcum factum, ac XX minimum annis ita probatum a Deo, & iam tum cæcum fuiße cum supra memoratam de Vrbis euersione prophetiam ex S. Benedicti ore accepit.

[48] Aliud profert ibidem S. Gregorius prophetiæ, qua donatus S. Sabinus erat, argumentum, quod & infra a Vitæ scriptore narratur: sed auctoritatem maiorem habet, sanctißimi Pontificis verbis relatum. Ita ergo habet: Huius autem venerabilis viri, cum ad exemplum vitæ sequentium in longum senium vita traheretur, eius Archidiaconus, ambitione adipiscendi episcopatus accensus, eum exstinguere veneno molitus est. Qui cum vini fusoris animum corrupisset, [venenum sibi, Archidiaconi fraude, propinari intelligit,] vt mixtum vino veneni ei poculum præberet, refectionis hora, cum iam vir Dei ad edendum discumberet, ei præmiis corruptus puer, hoc quod ab Archidiacono eius acceperat, veneni poculum obtulit. Cui statim venerabilis Episcopus dixit: Bibe tu hoc, quod mihi bibendum præbes. Tremefactus puer deprehensum se esse sentiens, maluit moriturus bibere, quam pœnas pro illa tanti homicidij culpa tolerare. Cumque sibi ad os calicem duceret, vir Domini compescuit, dicens: Non bibas; da mihi, ego bibam; sed vade, dic ei qui tibi illud dedit: Ego quidem venenum bibo, [& bibit innoxius;] sed tu Episcopus non eris. Facto igitur signo Crucis, venenum Episcopus bibit securus. Eademque hora in loco alio, in quo erat, Archidiaconus eius defunctus est, ac si per os Episcopi ad Archidiaconi viscera illa venena transissent. Cui tamen ad inferendam mortem venenum quidem corporale defuit, [sed Archidiaconus absens moritur.] sed hunc in conspectu æterni Iudicis venenum suæ malitiæ occidit. Hæc S. Gregorius. Eadem de Totila agnito, haustoq; veneno & Archidiaconi morte refert aliquanto breuius Vincentius Bellouac. lib. 21 cap. 66.

§ IX S. Sabini obitus. Longobardorum irruptio.

[49] Non in his solum priuatis caußis pollere se prophetiæ Spiritu S. Sabinus ostendit, sed in publica, quæ imminebat, Italiæ totius vastitate prædicenda. Et contendit is quidem, [Italiæ calamitates deprecatur, & prænūtiat S. Sabinus:] quoad vixit, fusis aßidue precibus iratum populo Deum propitiare, eamq; depellere calamitatem. Patet id ex inscriptione, quæ in ecclesia Canusina extat, teste Beatillo. Nam magno animi feruore Deum deprecanti vox allapsa huiusmodi est, Angeli opera efformata: Sabine, pete a Domino, & impetrabis. Respondit Sabinus: Peto, Domine, vt quiescat ira tua; & esto placabilis super nequitia populi tui, & erue eos de manibus inimicorum. Sed morti iam proximus, vt cap. 4 nu. 10 dicitur, clarius quæ euentura essent mala denuntiauit.

[50] Mortuus est anno aditi episcopatus LII, Christi DLXVI, vti cap. 11 statuit Beatillus, [quando mortuus?] vbi & sepultū ait in S. Petri basilica, quæ & Sabini ipsius æuo, & diu post, Cathedralis fuit, ac tumulo conditum, quem ipse sibi viuens locari curarat; sed non longo post tempore a Canusinis. Sacerdotibus sublatas eius reliquias, atque alio loco haud procul ab eo tumulo depositas, absque vlla inscriptione alioue signo, vt Barbarorum sacrilegas manus ea ratione effugerent. Ita ille, ex monumentis fortaßis Ecclesiæ Canusinæ aut traditione; quæ cum Vita haud satis congruunt, vt infra dicemus. Sed tamen ea S. Sabini vaticinatione moniti Canusini videntur consulto ita illius defodisse corpus, vt non facile posset reperiri, itaq; furori impiorum subduceretur.

[51] Nam biennio post Langebardi, effera gens, vel a barbæ prolixitate sic dicta, vel potius a machærarum longitudine, Italiam inuasit, quam antea quædam eorum copiæ lustrarant, Narseti auxilio missæ contra Gothos. Hi e Scandinauia egreßi, vt scribit Paulus Warnefridus, & ipse Langebardus, habitauerunt in Pannonia annis XLII; [Lōgobardi e Pānonia egressi,] de qua egressi sunt mense Aprili, per Indictionem primam, alio die post sanctum Pascha, cuius festiuitas eo anno, iuxta calculi rationem, ipsis Kalendis Aprilibus fuit, cum iam a Domini Incarnatione anni DLXVIII essent euoluti. Ita Paulus de gestis Langebardor. lib. 2 cap. 7. Erat is annus Ioannis III Papæ octauus, Iustini iunioris Imp. tertius. Longobardorum Rex Alboinus erat, [Italiam occupant,] Audoini filius, homo cruentus, qui Cunimundi Gepidarum Regis, a se interfecti, cranium in pateram adaptarat, ex ea bibere solitus: is anno sequenti, Indictione tertia ineunte, III Nonas Septembris, Mediolanum ingressus est: dein Ticinum triennio obsessum cepit, regnauitq; in Italia annos tres, menses sex: tandemq; vxoris suæ Rosemundæ, Cunimundi filiæ, insidiis periit anno DLXXII. Ei suffectus communi Longobardorum consilio Clepho vir nobilißimus: quo post sesquiannum sublato, Duces XXX omnem fere Italiam partiti, per annos decem imperitarunt, omni sæuitiæ genere, in sacros præcipue homines, grassati. Id de suis gentilibus ipse Paulus Warnefridus testatur lib. 2. cap. vltimo: [in eaque dire grassantur.] Per hos Longobardorum Duces septimo anno ab aduentu Alboin & totius gentis, spoliatis ecclesiis, Sacerdotibus interfectis, ciuitatibus subrutis, populisque, qui more segetum excreuerant, extinctis, exceptis his regionibus, quas Alboin ceperat, Italia ex maxima parte capta, & a Longobardis subiugata est. Duces quinque, a Paulo nominantur, Zaban qui Ticinum tenebat, Waillari Bergomum, Alachis Brixiam, Eouin Tridentum, Gisulfus Forum-Iulij. Sed & alij extra hos in suis vrbibus triginta Duces fuerunt. Quibus si ipsum Alboinum Regem Mediolani commorantem adnumeres, XXXVI, erunt, quot ab aliis recensentur.

[52] Et sane non a Clephonis morte, sed ab Alboini in Liguriam ingressu ducendum principatus horum triginta Ducum exordium est, aut ab eo tempore, quo vrbes aut prouinciæ quas singuli tenebant, subiugatæ sunt. Et quidem, mißis ceteris, qui ad Canusium, Sanctumq; Sabinum nihil attinent, Beneuentanorum Ducum ita ex Paulo Diacono ordinari Chronologia potest: [Beneuentanor. Ducum chronologia,] Fuit primus Langebardorum Dux in Beneuento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula XX annorum. lib. 3 cap. 34. Dein Arichis, Gisulfi Foroiuliani Ducis consanguineus, L annis. lib. 4. c. 46. Aio eius filius anno vno & V mensibus. Rodoaldus Gisulfi Foroiuliani filius an. V. Grimoaldus Rodoaldi frater annis XXV. lib. 4. cap. 47. sed ex his nouem in regno, quod filiis Ariperti Bertarido & Godeberto eripuerat, exegit. lib. 5 cap. 33.

[53] Quo vero tempore regnum occuparit Grimoaldus, colligi manifeste potest ex Præfatione ipsiusmet Grimoaldi ad Leges quas Edicto Rotharis Regis addidit, [præsertim Grimoaldi Regis.] vt videre est in codice Legum Longobardicarum, quas Basilius Ioannes Heroldus edidit. Præfatio ita habet: Superiore pagina huius Edicti legitur ita, quod adhuc annuente Domino memorare potueris, de singulis caussis, quæ in præsenti non sunt adfictæ, in hoc Edictum adiungere debeamus, ita vt caussæ quæ iudicatæ & finitæ sunt, non reuoluantur. Ideo ego vir excellentissimus Grimoald gentis Longobardorum Rex, anno, Deo propitio, VI regni mei, mense Iulio, Indictione XI, per suggestionem Iudicum, omniumque consensu, ea quæ illis dura & impia in hoc Edicto visa sunt, vt ad meliorem statum, & clementius remedium corrigere & reuocare deberemus, id fecimus, vt legitur. Colligantur igitur anni Zottonis XX, Arichis L, Aionis I & menses V. Rodoaldi V. Grimoaldi XVI, & addantur VI regni: efficientur anni XCVIII & menses V. addantur hi ad DLXVIII: erunt vniuersim DCLXVI & medius. Quærenda igitur proxima Indictio XI, qua eæ latæ Leges: ea erit anno DCLXVIII. Cœpit igitur Grimoaldus regnare sub finem anni DCLXII, vel initium DCLXIII, vt statuit Baronius ad hunc annum nu. 6. vbi tamen haud satis video cur Sigonium reprehendat, ponentem exordium regni Grimoaldi anno DCLXI. Nam Sigonius Ariperti mortem anno DCLXI statuit. Dum filij regnum adeunt, Godebertus Ticini, Bertaridus Mediolani; dum gliscunt inter eos odia; dum aduocatur ab illo Grimoaldus; dum alter trucidatur; alter profugus, mox redux, ad necem quæritur; dum fugitiuum vlturi Franci vincuntur; lapsus est annus vnus ac menses tres, quot a morte Ariperti, ad regnum a Grimoaldo occupatum statuit Paulus Warnefridus lib. 5 cap. 33 fluxisse. Si mortuus est adulto iam DCLXI Christi anno Aripertus, non nisi sub finem DCLXII vel initium DCLXIII firmari Grimoaldo regnum potuit. Dimiserat hic iam Beneuentanum exercitum, cum ineunte vere anni DCLXIII Constans Imperator in Italiam venit, ac Beneuenti Romualdum obsedit, cui pater Grimoaldus succurrit. Hæc, inquam, verno tempore acta esse constat ex Anastasio Bibliothecario, qui in Vita S. Vitaliani Papæ, quam XXVII Ianuarij dedimus, post multa quæ a Constante eiusq; Ducibus gesta refert Paulus Warnefridus lib. 5 cap. 6. 7. 8. 9. 10, tandem Romam venisse eum scribit quinto die Iulij, feria IV, Indict. VI, eodem scilicet anno DCLXIII.

[54] Hoc posito, vt ad priores Duces reuertamur, si ab anno DCLXVIII, qui erat Grimoaldi sextus, XCVIII & medius detrahantur, residui erunt DLXIX & medius. Atque hoc ipsum est tempus, quo Alboinus Liguriam ingressus Ticinum obsedit, mißis in varia Ducibus, qui reliquam Italiam subiugarent. Ab eo igitur anno aut sequenti ducendum Beneuentani principatus exordium. [sub Zottone Duce Beneuent. sæuiunt Longobardi in sacros homines,] Primo porro septennio maxime grassati Longobardi sunt. Ita qui tunc viuebat S. Gregorius Turonensis lib. 4 cap. 35. Quam regionem (Italiam) ingressi, maxime per septem annos peruagantes, spoliatis ecclesiis, Sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. Erant Longobardi partim Gentiles, partim Ariani, vt ad an. 573 ostendit Baronius; vbi deinceps quas ij cædes Sanctorum perpetrarint, quæ sacrilegia aliaq; scelera admiserint, describit, præcipue ex S. Gregorio Papa, qui iis malis interfuit: nam Paulus Warnefridus, qui CC post annis vixit, plurima vel ignorauit, vel gentis suæ studio dißimulauit: non tamen omnia; nam lib. 4 cap. 30 de S. Gregorio loquens, citata eius ep. 1 lib. 7 ad Sabinianum Subdiaconum, ita scribit: Ecce quantæ innocentiæ, qui nec in morte Longobardorum, qui vtique & increduli erant, & omnia deuastabant, sese voluit admiscere. [& templa ac cœnobia,] Et cap. 18 eiusdem libri: Circa hæc tempora cœnobium B. Benedicti Patris, quod in castro Cassino situm est, a Longobardis noctu inuaditur: qui vniuersa diripientes, ne vnum quidem de monachis tenere potuerunt, vt prophetia venerabilis Benedicti Patris, quam longe ante præuiderat, compleretur, qua dixit: Vix apud Deum obtinere potui, vt ex hoc loco mihi animæ concederentur. Refert eam prophetiam S. Gregorius lib. 2 Dial. cap. 17 atque ex eo Baronius ad an. 573 nu. 24. Petrus Diaconus Caßinensis, & M. Antonius Scipio accidisse volunt eam Caßinensis cœnobij direptionē anno DLXXXIX. Leo Ostiensis an. DXC; qui Zottonis Principis vltimus fuit. Suspicor id prius aliquanto factum.

[55] Nec ipsis Sanctorum tumulis & corporibus impias manus abstinebant Longobardi. Testatur id, Paulo Warnefrido aliquanto prior, S. Paulus Papa in epist. ad Ioannem Abbatem de ecclesia ac monasteriis a se erectis in paternis ædibus, [sepulchra etiam, & corpora SS.] sub titulo SS. Stephani Papæ Martyris & Siluestri Papæ & Confessoris, ita scribens: Igitur cum per euoluta annorum spatia, diuersa sanctorum Christi Martyrum atque Confessorum eius foras muros huius Romanæ vrbis sita antiquitus cœmeteria neglecta satis manerent diruta; contigit postmodum ab impia Longobardorum gentium impugnatione funditus esse demolita. Qui etiam & aliquanta ipsorum effodientes Martyrum sepulchra, & impie deuastantes; quorumdam Sanctorum deprædati, auferentes secum deportauerunt corpora. Ex eo tempore omnino desidiose atque negligenter eis debitus venerationis exhibebatur honor. Nam & (quod dici nefas est) etiam diuersa animalia in aliquantis eisdem Sanctorum cœmeteriis aditum habentia &c. Data est ea epistola, & ab Episcopis subscripta, IV Nonas Iunij, Constantini Augusti XXI, Indict. XIV, anno nimirum Christi DCCLXI, ipsius Pauli Papæ quarto. Eadem recitat Baronius to. 7 ad an. 573 nu. 5. aitq; ad auertenda animalia in cœmeteriis stabulantia, complurium aditus clausos, ac periisse dein memoriam; sed multa nostra ætate reperta. At nos haud pauca horum cœmeteriorum, nulla ratione ab animalibus inquinata, ne vel Longobardorum, vel etiam antea aliorum sacrilegis manibus violarentur, obstructa fuisse, mansisseq; posteris ignota, existimamus.

[56] Porro si hæc in suburbiis Romanis ausi Longobardi, qui tamen vrbe ipsa potiti sunt numquam, quid alibi fecisse eos putamus, in iis vrbibus quas ceperunt, aut etiam exciderunt? Prouide igitur sanctißimi Antistitis sui corpus vel alte terra obruerunt, [Ideo abscōsum S. Sabini corpus.] vel etiam alibi quam prius sepultum fuerat abdiderunt Canusini; simul defoßa pecunia, vel ex ipsius Ecclesiæ thesauro, vel ad restituendum olim sacræ & ædis & supellectilis splendorem collata a priuatis, vel vt ea ratione tutius suis dominis seruaretur. Sed qui conscij erant, omnes extincti prius sunt, quam refodi geminus ille thesaurus tuto posset; qui proinde vltra centum annos sepultus obliuione delituit.

[57] Et fuit Canusina ciuitas eo tempore miserum in modum exhausta, siue Zottonis Ducis crudelitate, siue fame, &, quæ famem consequuntur, peste aliisq; ærumnis. Nam in Vita Benedicti I Papæ, qui sedit a XVI Maij DLXXIII vsque ad XXXI Iulij DLXXVII, ita scribit Anastasius Bibliothecarius: Eodem tempore gens Longobardorum inuasit omnem Italiam, simulque & fames nimia, [Ecclesiæ Canusinæ lugubris tūc status.] vt etiam multitudo castrorum se tradidissent Longobardis, vt temperare possent inopiam famis. Quis tunc status fuerit vrbis Canusinæ patet ex epistola S. Gregorij Papæ ad Felicem Episcopum Sipontinum data Indictione IX, an. Christi DXCI, estq; libri 1 epist. 51. ita ergo habet: Peruenit ad nos, quod Canusina Ecclesia ita sit sacerdotij officio destituta, vt nec pœnitentia ibidem decedentibus, nec baptisma præstari possit infantibus. Huius igitur tam piæ rei, tamque necessariæ, mole permoti, iubemus dilectioni tuæ, vt huius præceptionis auctoritate commonitus, memoratæ Ecclesiæ visitator accedas, & vel duos parochiales Presbyteros debeas ordinare, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitȩ & morum grauitate prȩuideris, & quibus in nullo obuient instituta canonicæ disciplinæ, vt sanctæ cum digna cautela prouideatur Ecclesiæ. Hæc Gregorius quæ plane fuerant a S. Sabino prædicta cap. 4 nu. 10.

§ X Duces Beneuentani. S. Sabini Inuentio, Translatio.

[58] Mortuo Zottone Beneuentanorum Duce, circiter annum DXC, vt supra ostendimus, Arigis in loco ipsius, vt lib. 4 cap. 19 scribit Paulus Warnefridus, [Dux Beneuent. 2 Arichis,] a Rege Agilulfo missus successit, qui ortus in Foroiulij fuerat, & Gisulfi Foroiuliani Ducis filios educarat, eidemque Gisulfo consanguineus erat. Verisimile est, mitius actum deinceps cum Canusinis ceterisque Apulis, sub diuturno, [mitior,] &, quod consequens est, moderato, Arigisi, siue Arichisi, dominatu; quem Catholicum fuisse ex epistola a S. Gregorio Papa ad eum data colligere est. Ita enim orditur: Gregorius Arigiso Duci. Quia sic de gloria vestra, sicut reuera de filio nostro confidimus, [quia Catholicus,] petere a vobis aliqua fiducialiter prouocamur; arbitrantes quod minime nos patiamini contristare, maxime in tali re, vnde vestra anima multum poterit adiuuari. ac deinde re, quam ab eo petebat, proposita: Nos enim promittimus, quia dum res perfecta fuerit, dignum vobis xenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare, & filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Vnde iterum petimus, gloriose fili, vt ita facere debeatis, vt & nos possimus vobis esse pro præstito beneficio debitores, & vos mercedem pro Sanctorum ecclesiis habeatis. Numquam ille hæreticum hominem filium appellasset, aut ita fidenter eius opem ad ecclesiarum promouendum ædificium implorasset, mercedemq; illi ex eo opere & animæ adiumentum spopondisset. Eam S. Gregorij epistolam recitat Paulus lib. 4 cap. 20.

[59] Aliud idem Arichis moderati animi illustre argumentum dedit. Nam cum filio eius Aioni ad Rotharim Regem misso, Rauennæ Romanorum malitia talis potio data esset, [& moderatus.] vt lib. 4. cap. 45 idem Paulus scribit, quæ eum mente excedere faceret, atque ex eo tempore numquam pleni sanique sensus fuisset; pater ad diem vltimum appropinquans, Rodoaldum & Grimoaldum, iam florem iuuentutis habentes, quasi proprios filios Langobardis, qui aderant, commendauit, eisque dixit, quod melius eos regere isti, quam Aio filius suus, possent. Qui tamen Aioni post patris obitum, vt idem narrat, [3 Aio.] sicut seniori fratri & domino per omnia paruerunt. Verum eo post annum & V menses a Sclauis interfecto; [4 Rodoaldus.] Rodoaldo vero post quinque annos mortuo, Grimoaldus tandem Dux effectus est, gubernauitque ducatum Samnitium annis viginti & quinque. Huius ingentes vel in ipsa fere pueritia animos egregie idem deprædicat Paulus lib. 4 cap. 38. [5 Grimoaldus & ipse Catholicus,] Hunc Ioannes Antonius Guarnerius libro de SS. Bergom. & Carolus Sigonius lib. 2 de reg. Italiæ, a S. Ioanne Bergomensi Episcopo, qui XI Iulij colitur, ab Ariana hæresi conuersum scribunt. Catholicum certe fuisse ea ratione apte conficit Erycius Puteanus histor. Insub. lib. 2. quod templum S. Ambrosio, acri Arianorum hosti, ab ipso conditum testetur Paulus lib. 5 cap. 33.

[60] Hic Beneuentanum principatum XXV annis tenuit: sed decimosexto anno ei filium suum Romualdum præfecit, ac regnum ipse Ariperti filiis eripuit, alteri etiam vitam; obiit ipse sub annum DCLXXI. Nam cum ipsemet testetur, Indictione XI an. Christi DCLXVIII, sese annum sextum in regno egisse, regnaueritq; vniuersim annis nouem, [qui & Rex.] oportet eum ad DCLXXI vel initium DCLXXII peruenisse. Quod autem anni XXV principatus simul regni annos includant, videtur ex iis quæ supra dicta sunt confici. Si enim ante regni occupationem XXV annos explesset, iiq; cum LXXVI annis præcedentium Ducum colligerentur, essent anni minimum CI: his ad annos DLXVIII additis, efficerentur anni omnino DCLXIX: atque ita sextus regni illius annus esset DCLXXIV Christi, Indict. II, non, vt ipse habet, Indict. XI.

[61] Cum Beneuentum, ad opem Romualdo filio ferendam, an. DCLXIII tenderet Grimoaldus, ne quid interea apud Insubres turbaretur, [6 Romualdus;] Lupum Foroiuliensem Ducem regiæ præfecit, qui eum non rediturum ratus, multa insolenter Ticini egit. Verum Grimoaldo reuertente, suæ nequitiæ, vt Paulus lib. 5 cap. 18 scribit, conscius rebellauit. In eum Grimoaldus Hunnos immisit, atque hos ipsos, Lupo occiso cedere occupata prouincia abnuentes, insigni astu conterritos abegit: ac deinde Lupi filiam Theuderadam filio suo Romoaldo, qui Beneuentum regebat, [eius vxor Theodorada,] in matrimonium tradidit, ex qua tres filios, hoc est, Grimoaldum, Gisulfum, nec non & Arichis genuit. Ita Paulus lib. 5 cap. 25. qui dein lib. 6 cap. 2 Romoaldum scribit XVI annos ducatum gessisse. Hi vero anni a morte patris, non a tempore quo is regnum inuasit, numerandi videntur. [tempus regiminis.] Nam si anno demum DCLXIV aut DCLXV post Græcos a Beneuenti obsidione depulsos, cæsum Hunnorum opera Lupum, hos ipsos Foroiulij eiectos, data Romoaldo est coniux, secundum iam aut tertium in principatu annum agenti, qui fiet verisimile, filio, qui non nisi triennium patri superstes fuit, iunctam matrimonio Wigilindam, filiam Bertaridi, adhuc pene puero. Deinde sequentium Ducum Chronologia optime constabit, si Romoaldi exordium anno DCLXXI, quo mortuus est pater, vel DCLXXII statuamus, alias vacillatura. Successit igitur Grimoaldo vita functo an. Christi DCLXXI, imperauitq; annis XVI.

[62] Ei subrogatus an. DCLXXXVII Grimoaldus filius adhuc adolescens, sub cura Theodoradæ matris, vt in Vita S. Sabini cap. 5 num. 16 dicitur: [7 Grimoaldus.] is Wigilindam duxit, Bertaridi Regis filiam, obiitq; tertio principatus anno. huic (præterito filio, si quem, [8 Gisulfus.] forte etiam posthumum, suscepit, vt supra § 2 suspicari nos diximus) Gisulfus, siue Gusulfus, frater succeßit, ac tempore Ioannis Papæ, sexti nimirum illius nominis, (qui sedit a XXIX Octob. an. DCCI ad X Ianuarij DCCV) in Campaniam irrupit: sed repreßit eius conatus Pontifex, mißis ad eum Apostolicis donariis, vt scribit Anastasus, effecitq; vt exercitum domum reduceret. Præfuit Gisulfus prouinciæ Beneuentanæ annis XVII, vt testatur Paulus lib. 6 cap. 2 Romoaldus II eius filius annis XXVI. idem cap. 55. [9 Romualdus 11.] Huius filium Gisulfum, cum adhuc esset ob ætatem regimini inhabilis, Luitprandus Rex secum in Galliam Cisalpinam abduxit, [10 Gregorius.] Beneuentanis tantisper præfecto Gregorio nepote suo: cui post septennium mortuo suffectus est Godescalcus anno DCCXXXVI vel DCCXXXVII, quem cum Trasimundo Spoletino Duce Pontifici adhærentem, [11 Godescaleus Papæ fœderatus.] bello appetiit Luitprandus, non alio crimine, vt in epist. 7 ad Carolum Martellum scribit Gregorius III, nisi pro eo quod noluerunt præterito anno de suis partibus super nos irruere, & (sicut illi fecerunt) res sanctorum Apostolorum destruere &c. Patet autem ex Vita S. Zachariæ Papæ apud Anastasium Indict. 7, [12 Gisulfus II.] id est, anno Christi DCCXXXIX esse susceptam aduersus duos illos Duces, [13 Arechis II.] & Romanos, expeditionem a Luitprando. Occiso a Beneuentanis Godescalco Gisulfus II in paternam ditionem restitutus est; [14 Grimoaldus II.] quo sub annum DCCLXII mortuo, Ducatus a Desiderio Rege Aragiso delatus: huic anno DCCLXXXVIII Grimoaldus filius succeßit Caroli Magni auctoritate.

[63] His ad Beneuentanæ historiæ claritatem ita deductis, expeditius erit S. Sabini Inuentionis & Translationis tempus indicare. Beatillus cap. 13 ait circiter DCC annum Christi Gregorium Hispanum diuinitus admonitum, [S. Sabini corpus sub Grimoaldo 11 & Theodorada matre inuentum circa annum 688.] vt in Italiam conferret sese, ad S. Sabini tumulum morbo, quo laborabat, remedium inuenturus. Anonymus Vitæ scriptor cap. 5 nu. 16 id ait contigisse, quo tempore Theodorada, Romoalt defuncto, Samnitum populum cum paruo filio regebat. Obiit Romoaldus, vt iam statuimus anno DCLXXXVII, at filius eius Grimoaldus anno DCXC. Igitur Grimoaldi iunioris tempore inuentum est S. Sabini sepulchrum, apertumq;; & templum super illud erectum, ac varie exornatum. Vnde conficias, contra quam referat Beatillus, non in templo S. Petri, sed alibi defossum fuisse illud sepulchrum. Nam si in templo S. Petri id fuisset, quomodo supra id ecclesiam construxit? Interpretatur ipse sacellum fuisse, siue paruam ecclesiā maiori basilicæ coniunctam. At cap. 7 dicitur mille paßibus a cathedrali abfuisse. Neque sane intra ecclesiam ipsam, quantumuis alte defossum, [non in ecclesia S. Petri, quæ erat cathodralis:] tutum a Barbaris sancti corpus, & ei addita pecunia, fuisset. An primitus conditum in ipsa ecclesia fuerit, quod ait Beatillus? Haud vllum est, vnde id certo statuamus, argumentum: neque enim vacui sepulchri mentiofit, & diserte asseritur sepulchrum inuentum apertumque, vt videatur illud primum fuisse, quo conditus est Sabinus; sed aduentantibus Longobardis ita obrutum terra, deiecta, si qua super illud stabat, ædicula, vt nulla iis suspicio latentis thesauri præberetur.

[64] Hanc Inuentionis historiam Scriptori Petrus Episcopus narrauit, vt cap. 5 nu. 13 testatur; eam vero ipse a senibus Sacerdotum diligentius multis inquisitionibus audierat, [post a Petro Episc. ad eam translatū 30 Iunij,] iis, vt opinor, qui præsentes Theoderadæ tempore adfuerant, vt Romoaldi II aut Gregorij Ducum temporibus, vel non multo post præfuisse Canusinæ Ecclesiæ Petrum probabile sit. Is deinde, vt cap. 7 refertur, ad ecclesiam cathedralem, vbi maiori populi isthuc confluentis pietate honoraretur, ex ea ecclesia quam Theoderada ædificarat, S. Sabini transtulit corpus. Apertum marmoreum conditorium est XXIX Iunij, vnde suauißimus late odor diffusus. Postridie odorato liquore marmorea e tumba emanante, ad cathedralem mille paßibus distantem translatum sacrum corpus, & luce cælesti noctu illustratum, Episcopo spectante. Hic febri dein correptus, in somnis a S. Sabino, velut e sepulchro sibi loquente, sanitati restitutus, iussusque curare vt serui alieni, qui ab ipsius hominibus male retinebantur, suis dominis citius redderentur. Hoc ille quamprimum executus, [reconditū in ea 1 Aug.] statim Canusium (nam foris erat id gestum) reuertit, & S. Sabini corpus sub altari SS. Ioannis & Pauli splendide ac pie reposuit Kalendis Augusti.

[65] Beatillus, præterquam quod in Petri ætate fallitur, vt nobis quidem videtur, totam hanc Translationem aliter narrat. Statuit igitur Sabini sepulchrum, & altare supra illud a Theoderada extructum, in cathedrali ecclesia, S. Petro dicata, extitisse: & cum vrbe per Longobardorum incursionem ruinis deformata, longius a ciuium domiciliis ea distaret, aliam cathedralem a Canusinis Antistitibus ædificatam, in quam Petrus transferre S. Sabini corpus tentarit. [non ad priorem tumulum relatum.] Tum quod de seruis alienis iniuste detentis, ac restitutis dicitur, vult de oßibus sancti Præsulis terræ reddendis, veluti propriis eius seruis, intellectum a Petro, proindeque ad veterem locum reportata. Quæ qui attente caput illud septimum legerit, perspiciet a vetusti scriptoris mente aliena esse.

§ XI S. Sabini reliquiæ Canusio Barium translatæ.

[66] Scribit idem Beatillus cap. 16 Vitæ S. Sabini, sub annum Christi DCCCXVIII improuisa irruptione Saracenorum captum expilatumque Canusium, ciuibus in varia dilapsis: Petrum Antistitem, [Canusium num anno 818 captū, 829 euersum:] iam antea ab Romano Pontifice Archiepiscopi titulo ornatum, Salernum se recepisse, ibique in ædibus Principis, cui erat sanguine iunctus, magna sanctitate annos complures vixisse: sed cum anno DCCCXXIX aliæ Saracenorum copiæ in Italiam appulsæ, Apulia omni vastata, Canusium euertissent; omni iam spe ad Ecclesiam suam reuertendi adempta, anno DCCCXXXIV Salernitanum Episcopum, Rodoaldo mortuo, renuntiatum, ac tandem anno DCCCXLIV deceßisse. Exinde commissam Rattulo Salernitanam Sedem, Canusinam Angelario, qui vna Barensis Archiepiscopus erat. Ab hoc translatas Barium S. Sabini reliquias. Eadem de Petri exilio, & Cathedra Salernitana memorat Gaspar Musca lib. de Salernitanis Episcopis.

[67] Priusquam de S. Sabini Translatione agamus, de tempore euersi Canusij quærendum. Post eos Duces, quos § superiori retulimus Beneuentanæ ditioni præfuisse ab anno circiter DLXX ad DCCCXVIII, retro fluere Longobardorum res cœpere; maxime postquam ciuilibus inuicem bellis collisi, [Beneuentanorum Ducū res collapsæ,] in auxilium impiam Saracenorum gentem aduocarunt, a qua innumeræ illatæ Italicis prouinciis, per annos centum fere & quinquaginta, fuerunt calamitates. Ea quemadmodum se habuerint Leo Ostiensis in Chronico Caßinensi, Herempertus, Cæsar Baronius to. 9 & 10 Annalium commemorant. Nos ex iis breuiter quæ ad rem nostram spectant. Grimoaldus IV a Radelchi Compsano Comite occisus est, eiq; Sico subrogatus, anno DCCCXVII, vt Marius de Vipera & alij scribunt; vel potius DCCCXVIII. Nam, [post necem Grimoaldi IV an. 818.] vt ex Annalibus Francorum Eginhardi nomine editis patet, cū Ludouicus Pius post Pascha anni DCCCXVIII Aquis profectus in Britanniam Armoricam, ea pacata Andegauos venisset, ibiq; vxor eius Hermengardis V Nonas Octobris deceßisset, ipse per Rotomagum & per Ambianos & Cameracum Aquagrani ad hibernandum reuersus, cum Haristallum venisset, obuios habuit Legatos Sigonis Ducis Beneuentanorum dona deferentes, eumque de nece Grimoaldi Ducis antecessoris sui accusantes. Legendum excusantes, vt patet ex Vita eiusdem Ludouici a coætaneo scripta. Non potuit post V Nonas Octobris, curare primum coniugis sepulturam, deinde Andegauis Haristallum (qui locus ad Mosam iuxta Leodium in Belgio est) peruenire Ludouicus, ante mensem Nouembrem. Quis vero credat Grimoaldum Ludouici tributarium tanto ante interfectum fuisse, neque prius voluisse vel mortem eius vlcisci Augustum, vel successorem huius sibi gratiam demereri?

[68] Sigoni Sichardus filius succeßit. Verum in Catalogo Ducum Beneuentanorum Heremperti Epitomæ præfixo mendum inest, [16 Dux Sigo.] dum dicitur Sico imperasse annis XII, mensibus II; Sicardus annis VI, mensibus X. vnde oporteret Sicardum occisum esse anno DCCCXXXVII. Leo Ostiensis lib. I Chronici Caßinensis cap. 26. scribit Bassacium Abbatem Caßinensem esse factum anno DCCCXXXVII, [17 Sicardus] eiusque anno tertio, præfato adhuc Principe Sicardo superstite, corpus beati Apostoli Bartholomæi de Liparitana insula Beneuentum translatum esse; quod anno DCCCXXXIX, XXV Octobris contigit. Rectius ergo Vipera anno DCCCXXXII vita exemptum Siconem statuit, Sicardum anno DCCCXXXIX. Subrogatus est huic Radelchis, aduersus quem Siconolfus, Sicardi frater Capuanorum opibus subnixus, [18 Radelchis:] rebellauit: sed tandem anno DCCCLI, Ludouicus Lotharij Imp. filius totam prouinciam Beneuentanam inter eos æquo iure partitus est, vt Leo scribit cap. 31. Primus igitur Salerni Princeps fuit Siconolfus, qui, Heremperto teste, post hanc diuisionem, Lotharij & Ludouici auctoritate factam, non diu superuixit, ac filium suum ministerij sui reliquit hæredem. At superstes parum ei extitit Radelchisius: quo migrato, Radelgarius filius eius in principatum loco eius electus est. Radelgario Adelchis frater succeßit. Ergo in palatio Salernitani Principis, qui a Beneuentano diuersus non erat, ab anno DCCCXVIII Petrus commorari non potuit.

[69] Nunc ad Saracenos veniamus. Scribit Leo Ostiensis cap. 23 anno Christi DCCCXX, Apollinaris Abbatis Caßinensis tertio, Saracenos de Africa venientes Siciliam ingressos, Panormum cepisse. at Cedrenus, Zonaras, Curopalates Euphemij proditione Sicilia potitos scribunt, [ab hoc Saraceni, antea Siciliam ingressi,] extremis temporibus Michaëlis Balbi, anno, vt alibi diximus, DCCCXXVIII. Baronius ad annum Christi DCCCXXVII refert. Exinde non solam Siciliam, sed & Calabriam, & plures Italiæ prouincias infestarunt, vt iidem tradunt auctores. Eorum metu Gregorius IV Pontifex ad ostia Tiberina Gregoriopolim condidit, iecitque fundamenta vrbis Leoninæ, dolens crebris Saracenorum incursionibus vexari & vastari suburbium Romanæ vrbis circa ecclesiam B. Petri Apostolorum Principis. Ita Sigebertus ad an. 830, & refertur a Baronio ad an. 829 nu. 9. Verum Beneuentanam prouinciam anno demum DCCCXLII vel DCCCXLIII inuaserant, a Pandone quodam Barēsi Præfecto ad Radelchisij auxilium acciti e Sicilia; [in Apuliā aduocati,] qui ad oram maris iuxta Barium collocati, noctu in vrbem clandestino aditu penetrarunt, atque ingenti edita cæde, ipsoque Præfecto in mare abiecto, eam ad annos fere XXX tenuerunt, Radelchis, quia eos ab vrbe euellere nequibat, inquit Herempertus, cœpit quasi familiares amicos excolere, & ad suum adiutorium sensim prouocare. Tum vero Siconolfus contra Agarenos Libycos, vt ait idem Auctor, [(contra Sigenulphū æmulum, Hispaniēsibus Saracenis subnixum,] Ismaëlitas Hispanos asciuit: iisque inuicem intestina & externa alternantibus bella, vltramarina loca captiuis gentibus diuersi sexus & ætatis fulciebantur. Eripuit Radelchi Siconolfus omnes vrbes præter Sipontum & Beneuentum. Hoc tamen etiam captum fuisse scribit Nithardus lib. 4. Eodē tempore; inquit, Mauri a Sigenulfo fratre Sigihardi sibi caussa subsidij inducti Beneuentum inuadunt. Ast Herempertus obsessum quidem a Siconolfo Beneuentum tradit, non tamen interceptum.

[70] Eodem anno Bassacij Abbatis septimo, Christi DCCCXLIII Siconolfus e Caßinensi cœnobio, mutui nomine, thesaurum omnem, & pretiosa Francorum Regum aliorumq; Principum donaria abstulit, vt Saracenis ea largiretur. [qui in eorū stipendia Cassinensē thesaurum aufert)] Ex quo tempore nulla vnquam postea victoria potitus est. Ita Leo cap. 28. atque ex eo Baronius ad an. 843 nu. 30. Anno sequenti Romam magno cum exercitu venit ad Ludouicum Lotharij Imp. filium, a quo honorifice susceptus, Pontificis Maximi reuerenter osculatus pedes, acceptaque benedictione, in Campaniam reuertit. Anno DCCCXLVI Mauri Romam cum exercitu venientes, cum non possent vrbem irrumpere, ecclesiam S. Petri vastauerunt. Ita Baronius ad eum annum nu. 2 ex Annalibus a Pithoeo editis: ac deinde quæ alia ab iis illata Latio & Campaniæ damna sint, ex Leone Ostiensi & Anastasio commemorat.

[71] Anno DCCCXLVII, quo terræ motus ingens Italiam concußit Indictione X, vt iidem testantur Anastasius in Leone IV, Leo Ostiensis cap. 30 atque ex iis Baronius nu. 24. Massar Saracenorum Dux, qui Beneuenti degens Radelchi Principi militabat, [dire grassantur:] & Beneuentanos ipsos crudelem in modum afflixit, & omnia late vastauit. Verum an. DCCCXLIX qui ad littus Romanum ex Africa appulsi erant Mauri, penitus profligati deletiq; sunt. Anno vero DCCCLI Bassacij Caßinensis Abbatis precibus inductus Ludouicus Rex, Lotharij Imp. filius, Beneuentum cum exercitu venit, omnesq; Saracenos, qui Beneuenti erant, [cæduntur.] ipsumq; adeo Massarem, pridie Pentecostes iußit extra vrbem duci ac iugulari: pacemq; Radelchim inter & Siconolfum firmauit. Iterum deinde aduersus Barenses Saracenos, Beneuentanis per Caßinensem & S. Vincentij Abbates opem implorantibus, in Italiam venit: [19 Dux Radelchis.] sed Capuanorum fraude nihil gerere memorabile potuit. Id Principe Radelgario superstite euenisse innuit Herempertus.

[72] Exin Seodan crudelißimus Rex Saracenorum Bario egressus, omnem Beneuentanam ditionem populatus, [Seodā Barij Rex crudelis & impius,] Adelchisium Principem Radelgarij fratrem, a quo fuerat euocatus, coëgit pacto tributo, datisq; obsidibus, pacem redimere. Mox relata de aliis Principibus noua victoria, (qua insolentißime est vsus, plurimis interemptis, captiuis incendio necatis) Beneuentum eiusque confinia, vt scribit Herempertus, funditus deleuit, ita vt nullus locus præter vrbes præcipuas illius efferitatem euaderet. At Leo Ostiensis cap. 37 scribit, eum cuncta per circuitum castra, præter præcipuas vrbes, cepisse penitusque deleuisse; eoque impietatis proceßisse, vt biberet in calicibus sacris, aureisque thuribulis offerri sibi thura iuberet.

[73] Anno DCCCLXVI Ludouicus II Imperator opem submisißime implorantibus Longobardis, cum valido exercitu iterum in Italiam venit: ac primum Capuam, [a Ludouico II Impevictus,] solita fraude sibi illudentem, tribus obsessam mensibus cepit, & maxima ex parte deleuit. Adiit inde Salernum, Amalphim, Beneuentum; & iuxta Luceriam cum Saracenis contulit signa, primo quidem aduersa fortuna, post insignem adeptus victoriam; tandem Barium quatuor annis obsedit. Materam interim munitißimam Saracenorum vrbem igni ferroque vastauit: tum Venusiam venit, ibique ac Canusij præsidium locauit. Non igitur euersum antea Canusium, nisi id ipse instaurarit, quod de Venusia innuit Herempertus his verbis: [Bario capto, cæsis ceteris,] Tunc venit Venusiam, castra metatusque in ea cœpit renouare; & Barim hinc & inde expugnans demolitus est; positoque præsidio pugnatorum in Canusia, vicissim eos corrubus ventilabat &c. Tandem Bario potitus, Saracenos omnes trucidari iußit; [male sernatus,] solum Seodan præpostera clementia seruauit: quod in ipsiusmet fere exitium vertit. Nam cum Tarento frustra obsesso, & rebellibus quibusdam domitis, Beneuentum venisset, atque Adalgisi consilio exercitum dimisisset, ab eodem Adalgiso, siue Adelchi, captus, ignominios a pactione obstrictus, quam & iureiurando coactus firmare: mox tamen eius iurisiurandi per vim extorti religione solutus a Pontifice est, atque vxorem cum exercitu misit Beneuentum. Territus Adalgisus in Corsicam fugit: postea tamen rursus in gratiam receptus.

[74] [ab Adelgiso, 20 Duce Beneu. dimissus iterum sæuit,] Cum Ludouicum e custodia dimisit Adelgisus, thesaurum eius omnem, & sceleratißimum Seodan retinuit. Quilibertatem nactus, Tarentum abiit, ibique Rex effectus, crudelius quam antea Beneuentanos fines Apuliamque infestauit. Neque post mortem Ludouici II gloriosi Imperatoris, qui an. DCCCLXXV, deceßit, spes erat vlla impetrandi e Francia auxilij. Barenses ergo, [Græci Barium aduocati.] cum Saracenis pares non essent, Hydrunte Gregorium Baiulum, Imperatoris Basilij Præfectum, cum copiis accersiuere. Qui tunc Italiæ status fuerit exponit Baronius ad annum 876 nu. 31 ex Ioannis VIII Papæ epistola ad Carolum Caluum Imp. in qua isthæc inter alia: Christianorum sanguis effunditur, deuotus Deo populus continua strage vastatur. Nam qui euadit ignem vel gladium, præda efficitur, captiuus trahitur, & exul perpetuus constituitur. En ciuitates, [Misera Italiæ facies.] castra, villæ destitutæ habitatoribus perierunt: & Episcopi hac illacque dispersi. Sola illis Apostolorum Principis limina derelicta sunt in refugium; cum episcopia eorum in ferarum sint redacta cubilia; & ipsis vagis & sine tectis inuentis non iam liceat prædicare, sed mendicare. Quid mirum ea tunc euenisse, cum ipsi Christiani Principes fœdere cum Saracenis inito, nihilo mitius, quam illi, sæuirent? Et inter eos Athanasius Episcopus Neapolitanus, qui, vt scribit Ostiensis lib. 42, firmata cum Saracenis pace, illos iuxta Neapolim collocans, Beneuentum, Capuam, Salernum, Romamque acriter depopulari cum eis cœpit: multaque tunc monasteria & ecclesiæ cum villis & vrbibus, impiorum incendio conflagrarunt.

[75] Nihil attinet innumera alia mala, quæ citati sæpius commemorant auctores, recensere. Canusium, quod adhuc anno DCCCLXVI stetisse diximus, & DCCCXXIX euerti a Saracenis non potuisse, qui nondum Apuliam inuaserant, quando demum euersum sit, hisne Seodani tyranni & Ioannis VIII Papæ temporibus; & hostili ferro, an fortuito incendio perierit; an ipsorum incolarum manibus disiectum sit, vt alibi firmius oppidum ædificaretur, nusquam adhuc legi. Ante Nicephori Phocæ Augusti imperium, quod anno Christi CMLXIII capessiuit, tenuitq; annis septem, iam nouum conditum erat Canusium. Nam Leo Ostiensis cap. 43 de eo tempore agens meminit Canusij veteris; [Canusium nouum ante an. 963 conditum.] quod ita non appellasset, nisi fuisset aliud, cuius respectu illud vetus diceretur. Sed & hoc inde conficitur, vetus non omnino funditus excisum tunc fuisse; sed fortaßis solum hostili populatione deformatum. Ait enim Leo: Basilius quoque Protospatharius Imperatoris, cum esset Salerni, adeuntibus illum monachis nostris, chartulam restitutionis & confirmationis fecit, de omnibus monasterij huius pertinentiis per totam Apuliam, quas eo tempore perditas habebamus; scilicet ecclesiam S. Benedicti de Lesina … in Canusio vetere ecclesiam S. Benedicti & molendinum, & curtes.

[76] His de Saracenorum incursione, deq; Canusij euersione, ad historiæ perspicuitatem præmißis, ad S. Sabinum redeamus. Eius corpus, vt testatur Ioannes Archidiaconus in historia, quam mox dabimus; inuentum est anno MXCI, [S. Sabini reliquiæ Canusio Barium translatæ an. 851] ducentis quadraginta, postquam isthuc ab Angelario Archiepiscopo allatum fuerat, annis. Ergo anno Christi DCCCLI translatum fuit ab Angelario, siue antea euersum erat Canusium, vel ab Hispaniensibus Mauris Sigenulfo militantibus vel a Massare Radelchianorum Saracenorum Duce; siue stabat illud quidem adhuc, sed metuebat Angelarius, ne si Ludouicus Barenses, vti postea fecit, bello persequeretur, sibi tutus ad Canusinam Ecclesiam aditus non esset; & sacras reliquias vel Franci in Galliam, auferrent, vel sacrilegus quispiam dißiparet. Addidit reconditis idoneo loco reliquiis hanc inscriptionem Angelarius, quam cum iis inuentam testatur Ioannes Archidiaconus: Angelarivs Episcopvs attvlit corpvs S. Sabini.

[77] Ista quoque recitat Beatillus e libro MS. Archiepiscopalis Ecclesiæ Barensis, sed non Angelarij (vt reor) æuo scripta: Sedit B. Sabinus Episcopus in Canusina Ecclesia annis quinquaginta duobus: [ab Angelario Archiep. Canusino & Barensi.] cuius corpus ibi requieuit vsque ad tempora Petri Archiepiscopi primi; & Angelarius eius successor, destructo Canusio, attulit Barium corpus B. Sabini, necnon corpora sanctorum Patrum Memoris & Ruffini Præsulum Sedis Canusinæ. Ostendimus supra Petro non immediate succeßisse Angelarium. Hunc porro circiter annum DCCCXLV vtriusque Ecclesiæ administrationem suscepisse tradit Beatillus, anno DCCCLXVIII, X Maij vita functum, tertio fere post mense, quam ex ea vrbe eiecti erant Saraceni. Secutus videtur Lupi Protospatæ Chronologiam ita scribentis: Anno DCCCLXVIII, Indictione I, exierunt Agareni a Baro ciuitate per Francos tertia die intrante mensis Februarij, eodemque anno comprehensus est prædictus Ludouicus in Beneuento. At Leo Ostiensis Lupi Protospatæ æqualis, scribit cap. 38 anno Christi DCCCLXVI tertiam Ludouici aduersus Saracenos susceptam expeditionem, & post alia occupata loca, Barium quadriennio obsessum; vnde sequitur non nisi DCCCLXX, esse captum. Consentiunt Herempertus, Baronius & alij; imo quidam serius adhuc captum Barium volunt, vt ipse etiam Beatillus lib. 1 Histor. Baren. fatetur. vbi & Angelarium scribit prius Archiepiscopum Canusij fuisse, quæ vrbs erat paullo ante magna ex parte euersa a Saracenis: at Sebastiano Barensi Archiepiscopo vita functo, ad eam Ecclesiam vocatum: cumq; Canusio discederet, secum reliquias sanctorum Antistitum Rufini, Memoris, Sabini asportasse; clam tamen, tum ne qui Canusij reliqui erant incolæ, triplicis simul iacturæ sensu exanimarentur, tectorum, pontificiæ dignitatis, tutelarium Diuorum; tum ne Saraceni, qui Barij quidem vtcumque libere sacra palam auita colere ciues patiebantur, vt opinione clementiæ reliquos Apulos allicerent, quapiam quæsita caußa manus sacrilegas diuino huic thesauro iniicerent.

§ XII S. Sabini reliquiæ Barij inuentæ, ornatæ.

[79] Exin varie ducentos per annos, Saracenorum, Græcorum, Hungarorum, Germanorum armis concussa ea Italiæ pars, quæ olim Beneuentano principatu continebatur. Tandem Normannorum virtute victi deletiq; Saraceni, Græci pulsi, nouum imperium fundatum, Ducatus Apuliæ titulo. Dux primus Robertus Guiscardus fuit, vir fortißimus. Hic post alias vrbes, Barium triennio obsessum occupauit anno Christi MLXX, XV Aprilis, vt scribit Galfridus Malaterra lib. 2 cap. 43. quod Lupus Protospata ad annum MLXXI retulit. Longo illo interuallo temporis viguit quidem S. Sabini celebre nomen, [Eæ reliquiæ in obliuionē adductæ,] & publica veneratio; sed reliquiarum, quas Angelarius Præsul attulerat cauteq; defoderat, omnis oblitterata memoria est: credebanturq; adeo in Canusina ecclesia etiamnum asseruari, vbi a Mordaca & Rainerio aliisque Præpositis (ita qui Clerum Canusinum, translato Barium Episcopatu, rexere, appellati) sæpius frustra quæsitæ.

[80] Tandem Barij sub altari Confeßionis, quæ Angelarij ætate Cathedralis ecclesia fuerat, repertæ sunt, dum SS. Ruffini & Memoris Canusinorum Præsulum quæruntur reliquiæ, [inuentæ 1091] quas illuc ab Angelario allatas fama tenebat. Historiam Inuentionis accurate descripsit Ioannes Barensis Archidiaconus, [Inuentionis historia a quo scripta?] qui præsens adfuit, ille ipse, de quo supra § 2 egimus. Eam historiam accepimus ab Antonio Beatillo, descriptam ex codice Ecclesiæ Archiepiscopalis Barensis manu exarato; e quo codice die anniuersario huius Inuentionis, [vnde hic edita?] id est X Decembris, legitur eadem historia in Choro pro Lectionibus Officij diuini. Eamdem historiam recitat Baronius to. 11 ad an. 1091 nu. 17 & seqq. Is, vt testatur Beatillus cum a Clemente VIII Præpositura Canusina esset donatus, deberetq; Vrbani II diploma, post Melfitanum Concilium anno MLXXXIX Barij datum, Annalibus suis inserere, quæsiuit a Barensibus, cur ipsorum Archiepiscopo, die festo S. Sabini, Pallij vsum Pontifex Maximus conceßisset. Respondere Barenses, eum suæ vrbis esse Patronum ac Protectorem, eiusq; corpus in Cathedrali basilica asseruari. Id vbi accepit Cardinalis, continuo Canusium scripsit, iußitque maxima diligentia inuestigari, num in aliqua isthic sacra æde non extarent S. Sabini reliquiæ. [Baronio probata:] Cum nihil vspiam inuentum esse didicisset, non modo dictum diploma to. 11 Annalium inseruit ad an. 1089 nu. 5: sed & hanc Inuentionis historiam Bario acceptam, ac diligenter discussam, dignamq; memoria iudicatam; cui hoc subiicit publici tabellionis testimonium: Fidem facio ego Notarius Ioannes Baptista Pirris de Baro, præsentem copiam diligenter extractam esse a libro antiquo Lectionum Sanctorum grandibus syllabis manuscripto in paginis papyreis, existente in archiuo regalis Ecclesiæ S. Nicolai Barensis inibi relicto m.ri coll. Ideo præsentes feci & signaui requisitus. Laus Deo & Beatæ Mariæ Virgini.

[81] Narrat eamdem Inuentionem Beatillus cap. 17 Vitæ S. Sabini, [anniuersaria memoria.] & breuius lib. 2 hist. Barensis. Eius Inuentionis anniuersaria memoria vt Barij celebraretur, decreuit Elias Archiepiscopus, quemadmodum Ioannes Archidiaconus scribit, & patet ex ante scriptis. Consignauit eam solennitatem Ferrarius in generali SS. Catalogo, his verbis: Canusij in Apulia Inuentio S. Sabini Episcopi. Rectius diceret, Barij.

[82] Cum in marmoreum tumulum Sancti decessoris sui reliquias reposuisset Elias Archiepiscopus, epigraphen insculpi curauit, a Ioanne Archidiacono suo compositam, vt ipse nu. 5 testatur. Ea vero esse videtur, quam recitant Baronius & Beatillus: Angelarius Archipræsul Canusij attulit huc corpus Sancti Sabini a Canusio, [Reliquiæ denuo condita;] quod fuit occultum in hoc templo vsque ad tempus Heliæ Archiepiscopi Barinorum & Canusinorum, a quo fuit inuentum & hic honorifice collocatum mense Febr. Ind. XV. Inuentum enim est sacrum illud pignus mense Decembri, an. MXCI, Ind. XIV; at reconditum Februario sequente Ind. XV, quæ more Ecclesiastico a Kalendis Ianuariis inchoatur. Ex eo vero tempore vetus illa Cathedralis ecclesia Barensis, Eliæ Archiepiscopi decreto, vt auctor est Beatillus, Confessio S. Sabini est appellata.

[83] Quartus ab Elia Archiepiscopus fuit Matthæus, quem ab Honorio II anno pontificatus eius secundo, Christi MCXXVI, XX Decembris consecratum, fuisseq; antea cœnobij S. Laurentij Auersæ Abbatem, scribit Beatillus. Is veterem illam Archiepiscopalem ecclesiam, quæ ruinam minabatur, restaurare cogitabat, si vita ei diuturnior contigisset. Sed biennio exacto deceßit, eiq; suffectus Angelus, cui quod Petro Leonis Pseudopapæ adhæreret, [ecclesia instaurata,] Ioannem IV Innocentius II Papa substituit; ast hunc deinde, quod & Angelum schismaticum in partem administrationis recepisset, & ipse quoque flagitiosam vitam duceret, Eugenius III mense Februario anni sexti sui pontificatus, Christi MCLI amouit, ac Ioannem V ipsemet XVII die Februarij eiusdem anni consecrauit. Hic Barium appulsus, Angelum ac Ioannem tota Apulia eiecit. Dein Confeßionem S. Sabini renouauit, quod Matthæus antea facere constituerat: diruto autem eiusdem Confeßionis altari, S. Sabini corpus sub eo ab Elia collocatum, religiose exemit, ac postea, cum die IX Februarij an. MCLVI eamdem ecclesiam ita instauratam triaq; in ea erecta altaria dedicasset, [an 1156 iterum repositæ a Ioanne Archiep.] sub medio, quod maius ceteris eleganti structum marmore, S. Mariæ Magdalenæ sacrum est, venerandum illud pignus priori inclusum tumbæ, reposuit. Rei gestæ istud in marmorea tabula, muro inserta, extat monumentum.

Tumba beati membra Sabini continet ista:
Condidit hic Præsul membra Angelarius illa;
Quæ Bari Primas primus patefecit Helias.
Tandem, Sanctorum sublimatore fauente,
Vrbs est Barensis Patre consolata Ioanne;
Qui simplex, iustus, prudens, pius, atque pudicus
Basilicam istam veterem nimis & tenebrosam,
Vt decet & decuit, digno cultu renouauit.
Cum tribus hanc aris postquam de more sacrauit,
In media Sancti Sabini membra locauit:
Quæ Magdalenæ sub honore sacra Mariæ,
Membrorum non est primi quoque Martyris expers
      V Idus Febr. Ind. IV.

Haud scio tamen, an, quod vult Beatillus, ipsemet hæc sculpi Ioannes curarit, an potius id factum sit post eius mortem. Nam eodem anno MCLVI Wilhelmus Malus Rex Siciliæ sub initium Iunij Barium crudeliter subuertit: ciues permißi bidui spatio quæ vellent efferre, in varia commigrauere locas ipse quoque exceßit Archiepiscopus. Verum an. MCLXVI Malo vita functo Wilhelmus Bonus in regnum succeßit, qui Barium redire, subuersasq; domos reædificare profugos ciues permisit. Reuersus ipse quoque Ioannes, ac nonnullas basilicas reparauit, & quo potuit subsidio ciues iuuit; at vix triennio superstes fuit. Inscriptio igitur iam recitata, dum post recōditas an. MCLVI reliquias, diligentius, vt fit, apparatur, secuto mox vrbis excidio dilata ad decennium, neque reuersis ciuibus primum fuisse sacrorum operum videtur, sed post Ioannis mortem demum perfecta.

[84] Idem porro Ioannes cum sub ara S. Magdalenæ, vt dictum est, S. Sabini corpus condidit, [Brachium separatim positum,] brachium vnum ab eo auulsum inter alias Ecclesiæ suæ reliquias collocauit, ære inaurato circumdatum. Illud Rogerius Sanseuerimus, qui an. MCCCXXXVII Archiepiscopus Barensis est factus, & decennio post ad Salernitanam Cathedram translatus, argento affabre cooperiri curauit, ornariq; gemmis, & ipso annulo, [varie postea ornatū;] qui in solenni consecratione fuerat eius indutus digitis. Ad hoc brachium, eo quem diximus ornatu insigne, venerandum deosculandumque pluribus per annum diebus, festis præsertim S. Sabini, populus frequens concurrit.

[85] Antonius Puteus, cedente patruo Iacobo Puteo Cardinale, anno MDLXII Archiepiscopus Barensis creatus, altare illud marmoreum a Ioanne V constructum, sub quo collocatam S. Sabini tumbam diximus, laminis argenteis eleganter ornauit, [vti & altare, sub quo sepulchrum.] inque iis præcipua eiusdem Sancti Acta cælari curauit. Exin Iulius Cæsar Richardus, Antonij successor, ipsiusque Richardi Bonuisus Bonuisius Cardinalis, idem altare præclaris atque ingentibus ex argento donariis cumularunt. Hæc fere in Vita S. Sabini, & Catalogo Archiepiscoporum Barensium Beatillus.

HISTORIA VITÆ
INVENTIONIS, TRANSLATIONIS
S. SABINI EP.
ab anonymo scripta sec. VIII,
ex tribus MSS. edita.

Sabinus Ep. Canusinus in Apulia (S.)

BHL Number: 7443

Avctore anonymo, ex MSS.

CAPVT I.
S. Sabini virtutes, episcopatus.

[1] a Voluntati tuæ parere, b summe Pontifex, cupio; sed c manus refugit, tantis grauata peccatis, de tanti viri virtute miracula pandere. Tamen solet per testeam lucernam clarum lumen effundi, [Auctor tenuitatem excusat:] & in vase plumbeo optimum reperiri vnguentum. Etenim quia præceptis obedio pontificalibus, credo me illius precibus adiuuari. Ego vero sanctissimi viri miracula in Dialogis B. Gregorij dudum iam reperi, quæ & Sanctitati tuæ puto esse notissima, sed gratiora ex d sancto ore, quasi philosophica carmina demulceant aures nostrorum. Prius tamen scribenda existimo, [vnde acceperit quæ scribit?] quæ e in libris inuenimus exarata; deinde quæ nostris temporibus summa veritate possunt cognosci.

[2] f Regnante Iustiniano Augusto, sancti viri multis in locis, ad Christi gloriam, ipso fauente, non paruo numero claruerunt; ex quibus multa grata & miranda in nostris codicibus inueniuntur. [Dial. l. 2. c. 15. & lib. 3. c. 5.] Inter quos beatus ac venerabilis Canusinæ Ecclesiæ Sabinus effulsit Episcopus. [S. Sabinus sub Iustiniano Imp.] Hic ab infantia omnipotenti Deo in omnibus placere cupiens, carnis g coërcens voluptatem, animum ad cælestia sublimabat. Tanta etiam in illo gratia erat, vt nullus ambigeret eum assidue cælestia cogitare. [virtutibus floret:] h Illius enim opus foris ostendebat, quod intus assidue meditabatur. Erat enim pietatis cultor, iustitiæ amator, pauperibus largus, hospitibus gratus, orphanorum leuamen, viduarum protectio. Quis ad illum tristis aduenit, & non lætus abscessit? Quis in illius oculis ira agitatus, & non est illico sedatus? Quis in fastu superbiæ i positus non illius est admonitione humilis factus? Ex illius ore, quasi serotina ac temporanea pluuia, corde audientium irrigabant eloquia. Nemo duræ mentis ad illum venire poterat, qui non eiusdem doctrina delectaretur: [multos conuertit:] audiendo quidem, velut a summo artifice lapis emolliri solet, molliebatur. Hinc multorum corda Italorum ex k Gentilium tenebris ad verum lumen fidei perduxit: necnon quosdam Christicolas, qui adhuc gentili laborabant errore, ad Ecclesiasticam normam reuocauit.

[3] Et vt super candelabrum lucerna posita, iuxta Euangelij vocem, vt omnes qui in domo sunt Dei illuminaret, ad pontificalem est gloriam sublimatus. [Matth. 5. 15] Sed quantum se in summo culmine esse conspiciebat, [fit Episcopus,] tantum se humilitatis gubernaculis continebat, reminiscens illud quod dicitur, Quanto maiores, humilia te in omnibus; [humilis, & constās.] vnde & ab omnibus amabatur. [Eccli. 3. 20] Quis enim scribere poterit, quanta in eo largitas erat Conditoris? qui ita erat immobilis, vt nullis aduersis moueretur, nulla lætitia l solueretur, nullo vnquam munere in partem verteretur. Quod si omnia vitæ illius narrare velimus, ab iis quæ dicenda sunt stylum cessamus. Atque vtinam Augustinus aut Doctor aliquis nostris fuisset temporibus, qui tanti viri miracula ac virtutes limpido sermone componeret. Ego vero imbecillus & m inertissimus hominum, quandoquidem elegantioribus verbis huius viri vitam contexere non valeo, miraculis decorabo suis.

[Annotata]

a Deest hic Prologus, vsque ad illa, Iustiniano igitur &c. in altero codice Capuano.

b Beatillus Leonem III intelligit, qui a 26 Decemb. 795 sedit vsque ad 12 Iunij 816. Verum supra § 2 ostendimus. Auctorem videri multis annis ante illius pontificatum scripsisse, & libellum hunc potius Canusino cuipiam Antistiti, quam Romano Pontifici dedicasse.

c MS. Capuan. mens multis refugit grauata &c.

d MS. Beatilli, nostro.

e Idem, libris extracta.

f Iustinianus imperauit a Kalendis April. 527 cum Iustino auunculo, a Kalendis Augusti solus vsque ad 13 Nouemb. 565.

g Vterque codex Capuanus: contriuit voluptatem, & omni nisu ad cælestia anhelabat.

h Iidem: & foris ostendebat.

i MS. Beatilli: eleuatus, & non illius insaniam mentis mitigauit?

k Idololatriam quibusdam in Italia locis ad S. Sabini vsque ætatem viguisse supra ostendimus 7 Febr. in Annot. ad Vitam metricam S. Laurentij Sipontini.

l MS. Beat. sublimaretur.

m MSS. Capu. inscius litterarum.

CAPVT II
S. Sabini cum Sanctis amicitia. ædificia.

[4] Igitur prædicti Christi famuli faciem omnes Proceres & præcipui viri Italiæ sæpius videre cupiebant, [S. Germano Episc. Capuano familiaris,] & cum viro sanctissimo cælestibus pabulis epulari. Vnde & cum a Germano Capuanæ Ecclesiæ Pontifice b crebris familiaritatibus conueniebat. Sed & cum Benedicto Christi famulo in Cassino castro posito assidua amicitia loquebatur; [& S. Benedicto;] eumque inuisere per singulos annos consueuerat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat; vt Gregorius Romuleæ vrbis narrat Episcopus. Nam quodam tempore dum ad eumdem Dei famulum Benedictum præfatus vir visitandi gratia aduenisset, & de Totila Rege Gothorum, ac Romanæ vrbis interitu, locutio oriretur, Benedictus ait: Roma a gentibus non dissipabitur, sed suis vetustatibus & terræ motibus fatigata marcescetin semetipsa. [ab hoc Romam non euertendā discit:] Quod ex maxima parte factum cernimus, c sicut mihi ij qui illius itinera frequentius ambulant retulerunt. Dicunt enim iam absque habitatoribus ex tanta multitudine remansisse; & d quȩ gloria florebat doctorum, nunc soloecismis & diuersis vitiis abundare. Silentio tamen hoc dicimus, quoniam vigor sanctæ Ecclesiæ, Deo fauente, adhuc in illa primatum tenet.

[5] Sed quia a narratione paullulum discessimus, ad sancti viri narranda miracula reuertamur. Itaque Dei famulus Sabinus ab omnibus merito venerabatur, intantum etiam, vt Romæ vrbis e Gelasius Pontifex præ ceteris Episcopis eum socium haberet ac familiarem. Nam cum f Barolitanam ecclesiam in honore B. Andreæ Apostoli benedicere voluisset, eumdem Gelasium Papam ad se aduentare rogauit, [S. Gelasiū inuitat ad dedicationem ecclesiæ,] (quod & fecit) eumque supradictam ecclesiam dedicare poposcit, satis de aduentu primæ Sedis Episcopi gaudens. Quapropter alacri animo cum ceteris Episcopis, quos ad dedicationem eiusdem ecclesiæ vocauerat, omnipotenti Deo gratias egit, eo quod ad se tantus Pontifex aduenisset. Nam & nomina Episcoporum, qui vocati sunt, hic enumeranda existimo: g Laurentius Sipontinæ Ecclesiæ Pontifex, Palladius Salpitanæ, [cum aliis Episcopis:] Eutychius Tranensis, Ioannes h Rubisinæ, i Austerius Venusinæ.

[6] Erat idem venerabilis vir restaurator ecclesiarum, ad gubernandas animas valde præcipuus, & quæ talenta Dominica ad negotiandum acceperat, sollicitus quærebat hæc Domino suo cum lucro reportare: & quoniam quinque & duo talenta in se cognoscebat, cupiebat duplicare, quæ sibi commissa credebat. Idcirco in exterioribus quinque, intus augebat duo actiuæ contēplatiuæque vitæ, quibus sancta & immaculata degit Ecclesia. Non intellectus in eo sine opere, [assidue prædicat:] sed iugiter cum intellectu concordabat opus, & quod suo gregi prædicabat, abundantius faciebat. Suadebat omnibus mundi huius prospera esse vanissima, & quasi flumina labentia velocius deperire. Numquam a doctrina lingua, & a restauratione venerabilium locorum cessabat manus. Quam pulcro siquidem opere in Canusina ciuitate, in honore beatorum Martyrum Cosmæ & Damiani, basilicam exstruxit, [ecclesias construit.] eamdemque diuersis columnis ac musiuo decorauit. Necnon & B. Ioannis Baptistæ ac Præcursoris Domini nostri Iesu Christi, excelso culmine cameram iuxta ecclesiam beatissimæ & semper Virginis Dei Genitricis Mariæ condidit. Sed & ante ecclesiam prædicti Præcursoris Domino Saluatori templum magno decore instituit. k

[Annotata]

a De S. Germano Ep. Capuano agemus 30 Octob. De S. Benedicto 21 Martij.

b Vterque Capuanus codex, crebra familiaritate. at mox, assiduis amicitiis.

c Romam ergo ipse Auctor non viderat. S. Gregorius § 8 citatus, putat ante suam ætatem hanc S. Benedicti vaticinationem completam. [Excidium vrbis Romæ a S. Benedicto prædictū, quando futurum?] Sed si de excidio Vrbis, quale metuebat S. Sabinus, (& quale Cannis Totila intulerat, & ceteris vrbibus illaturum se vouerat, vt 7 Febr. in I Vita S. Laurentij Sipontini cap. 4 nu. 17 dicitur) vaticinatus est sanctus Abbas, id ad extrema potius mundi tempora referri debet.

d MSS. Capuana: quæ gloria florebat tunc, diuersis nunc vitiis abundare. Sequentia vero vsque ad nu. 5 desunt in Beatilli MS.

e MS. Beat. comparem.

f De hac dedicatione supra pluribus actum, ostensumq; Barolum, quæ nunc Barletta, iam tunc vrbem fuisse.

g De his Episcopis actum ad Vitam metricam S. Laurentij 7 Febr.

h Vtrumque MS. Capuanum, habet Rubesanæ, vti & metrica Vita S. Laurentij, vbi & de Rubis, vrbe etiamnum episcopali, egimus.

i MSS. Capuana: Asterius.

k In Actis impressis ista ab Felice Siliceo ex Baronij ad Martyrologium Notis addita monet Michaël Monachus: Fuit quidem non solum vitæ sanctitate spectatissimus, sed in obeundis muneribus Ecclesiasticis vigilantissimus: functus enim est legatione Apostolica Constantinopoli aduersus Anthimum hæreticum Patriarcham Constantinopolitanum post consulatum Belisarij anno DXXXVI, vt apparet ex Actione prima quintæ Oecumenicæ Synodi.

CAPVT III
S. Sabini prophetiæ donum.

[7] Sanctus itaque vir, cum tam longa senectute fatigaretur, lumen amiserat oculorum, [S. Sabinus cæcus spiritu prophetiæ donatur:] cui vtique sancti Spiritus lumen oculos illustrauerat mentis: & qui multis fuerat specialibus donis ornatus, cœpit & cæcus spiritu prophetiæ videre. Nec diu hoc latuit: tota namque Italia eum habere spiritum prophetiæ audiuit, quod & ab omnibus populis fidelibus creditum est, gaudentibus quod talem sibi suis diebus Dominus Iesus instituisset Pontificem. Eo quoque tempore cum Totila, cuius supra meminimus, Gothorum Rex in iisdem partibus moraretur, donum sancti Spiritus, quod vir Dei acceperat, audiuit; quod minime credidit, sed, sicut erat durissimæ & perfidæ mentis vir, a eum explorare conatus est. [agnoscit Totilam sibi illudere volentē,] Nam cum ab eodem venerabili viro ad prandium fuisset inuitatus, Rex ad dextram illius sedit, puerique eius de manu, hora bibendi, poculum abstulit, idque loco pueri Episcopo præbuit. Quod virum Dei minime latuit: nam cum summa velocitate poculo accepto, Regi ait: Viuat ipsa manus. Ille quidem perfidæ quamuis esset mentis, ad veritatem ductus, lætitia sublimatus, verecundia faciem texit; lætus, quia quod de viro sancto audierat inuenit; verecundus, quia tanto viro illudere præsumpsisset: nec in illius corde scrupulus dubitationis remanserat, quoniam qui per lumen oculorum discernere non poterat, tanta celeritate quod ei illudendi arte factum fuerat inuenisset. Inde & Rex & qui cum ipso aderant, inceperunt sanctum Episcopum, [vt suæ diœcesi parcat obtinet:] vt Prophetam, in summa veneratione habere, intantum vt qui totam Apuliam & Calabriam iam direptionibus deuastarat, a sancti Dei famuli diœcesi suos compesceret, ita vt nullus minima & abiecta illius contingere auderet.

[8] Igitur vt clarius ostendamus eum habuisse spiritum prophetiæ, vel quantæ fuisset virtutis, ad eius Archidiaconi, Vindemij nomine, manifestandam perniciem, enarrandi gratia, articulos vertamus. Itaque cum idem venerabilis Antistes prouectæ esset ætatis, præfatus Archidiaconus maligno instigatus superbiæ spiritu, [Archidiaconi fraude] totum se contra Episcopum ad adipiscendum episcopatum dedit. Puerum itaque, qui refectionis tempore Episcopo poculum tradere solitus erat, accersiuit, cumque his verbis allocutus est, diabolico ore sic dicens: Miror quomodo æquo animo diuturna suffers onera senis. Si vita discessisset, protinus honoratior habereris. O si talem habuisses Episcopum, qui episcopatus sui terminos celeri corpore, [corrupto famulo,] opportuno tempore visitare potuisset! Ad hæc verba puerilia corda cœperunt mollescere, & Archidiaconi maligno consilio obedire, intantum vt venenum a Vindemio sibi traditum vino misceret, & ad bibendum Episcopo præberet. Nam cum reficiendi hora aduenisset, puer ex more poculum veneno maculatum Episcopo nisus est tradere. Cui Episcopus, Bibe, inquit, tu, quod mihi porrigis; [sibi venenum præbente, id diuinitus cognoscit,] scio quid in illo latitet. Puer mox quod fecerat, in lucem cognoscens deductum, pertimuit; & quia sancti viri vultum ferre non poterat, citius se necare quæsiuit, manu ad os, vt biberet venenum, iniiciens. Ad hæc Episcopus, Mihi, ait, præbe, b fidelissime puer. Absit, absit, vt in conspectu, licet indigni Pontificis, veneno quis extrema finiat vitæ. Ego bibam; sed ille, [tamen ebibit,] qui hoc flagitium perpetrare voluit, Episcopus non erit: statimque poculum arripiens, venenum bibit. c Sed mirum & stupendum miraculum contigit. [Archidiaconi mortē denuntiās, (quæ ipso tempore contigit)] Nam cum ipse biberet venenum, miser Vindemius, qui in Tertio vico tribus milliaribus a sancti Dei famuli distanti erat habitaculo, defunctus est. Et qui d sancto viro necem tradere cupiebat, ipse malitia sua peremptus est; dumque vellet necare veneno, nequitiæ suæ veneno necatus est: e propinare voluit, & propinatus est. O infelix & omnibus deterior Vindemi, tibi scilicet credita sunt Dei præcepta; tibi Euangelium traditum est, vt omnibus euangelizares. Numquid non publica voce canere solebas, Qui parat proximo suo foueam, incidit in eam? Hoc tibi euenit, infelix, quod aliis cauere prædicabas. [Prou. 26. 27] Statim id quod gestum fuerat, auribus Dei famuli insonuit; qui de illius nece, potius animæ, quam corporis, dolens, [in mortuū benignus.] eum sanctissima pietate iuxta eius sepulchrum sepeliri præcepit.

[Annotata]

a Ita S. Benedicto & S. Laurentio Sipontino, vt 7 Febr. relatum, illudere vafer hæreticus tentauit; vtrobique (vt & hic) detectus.

b Abest fidelissime a MSS. Capuanis.

c Addunt eadē securus.

d Eadem, sancti viri necem audire.

e Desunt in iis hæc verba.

CAPVT IV
S Sabini vltima ad suos monita. mors.

[9] Nec diu vir Dei Sabinus in hac vita moratus est: cuncto namque sibi adstante Clero, extremum sui corporis diem prædixit imminere. Nec quod prædixit, diu dilatum est. Languore superueniente mortis appropinquauit hora. In ipso sui obitus articulo positus, in strato, in quo iacebat, residens, ad vniuersos, adstante Clero & turba, quæ ad sanctum virum ob illius exitum animæ confluxerat, clara, [Moribundus suos hortatur] prout poterat, voce ait: Dissolutionem mei corporis proxime, Fratres ac filij, videtis imminere: necessarium igitur existimo, vltima mearum prædicationum vobis relinquere mandata. Præcipue pacem strictius cunctos doceo tenere: nequaquam enim ab illa aliquis recedens, [ad pacem,] boni quid potest operari. Secundum vtique est hoc Dei mandatum: duobus namque præceptis, vt sæpius vestræ dilectioni innotui, Christi Ecclesia seruatur; primum vt Deus totis viribus diligatur, deinde vt proximus puro corde ametur. Ab his scitote cetera deriuari mandata. [fidem,] Nemo vestrum ab vnitate fidei tota intelligentia recedat: quia nisi quis in Trinitate oculos mentis fixos teneat, in vacuum laborat. [animi puritatem,] A crimine omni custodia semper animum refrænate: quo si quis captus fuerit, continuo ad Confessionis deuota mente remedia recurrat. Hospitalitate gaudete: pauperum viduarumque terminos nullus mouere conetur. [misericordiam, Missæ auditionem,] A Missarum solenniis suo tempore numquam animos reuocate; reminiscentes quod dicitur. Dum lucem habetis, ambulate: hora futura est, in qua nemo potest operati. [Ioan. 12. 35] Mundi huius oblectamenta, quæ cernitis, more fluentis aquȩ decurrere scitote. Cuncta caduca, [mundi cōtemptum, cauendas diaboli fraudes,] velut fumi vaporem credite perire: labentiaque fugite, ne cum labentibus cadatis. Cruenta illa bestia, quæ hominum suis morsibus crudeliter mentes lacerare festinat, & lucis famulorum suis sordibus nimium pectora fuscare, quod promittit, fallit, sibique consentientibus mentitur: inuidia ardet, & vbi mendax ille stare non potuit, inde alios repellere molitur. Ad poli potius cardinem oculos mentis dirigite, vt patriam, quam primi parentes obediendo colubro antiquo perdiderunt, recipere mereamini.

[10] Inter hæc, illis euentura hoc modo mirabiliter prophetauit: Ego, inquit, iam a corporis ergastulis resoluor. Domino gregem, quem mihi ad pascendum tradidit, [prædicit vastationē Italiæ,] commendo. Luporum scio nimium vos post funeris mei tempora grauiter dentibus lacerandos. Nam Italia gentium direptione non paucis temporum curriculis premetur; ita vt rura absque agricolis, ob gentium terrorem, relicta videantur. a Qua caussa membrorum meorum tumba incognita relinquetur diuturno tempore, & absque b adminiculo Pastorum hæc Ecclesia inculta retinebitur. [suamq; Ecclesiam desolatum iri, per Longobardos:] Nullus clangor laudantium siue canentium sonora in ea voce audietur. Relicta ab hominibus loca hæc tantummodo bestiæ tenebunt. Quod quidem reperimus iuxta vaticinium prophetantis. c Quis enim ignorat Alboin Longobardorum Regis aduentu cunctam Italiam deuastatam?

[11] Hæc & his similia eo dicente, plangentium vox orta est, nullusque se potuit a lacrymis continere, dolentes quod talia ex ore Pontificis audissent. Cuncta itaque Sacerdotum & reliquæ plebis agmina d commotis visceribus inquiunt: Quem nobis, optime Pontifex, Pastorem relinquis? Cur non adhuc, fatiscente licet ætate, tibi commissam gubernas Ecclesiam? Poteras vtique, [suos solatur,] si Christum petere velles, nostra aliquamdiu onera sustinere. Quibus ille: Hoc mihi, cohæredes & in fide Domini nostri Iesu Christi participes, nolite dicere. [ad cælum anhelans:] Nam debitum mortis persoluens, Christum toto desiderio anhelo videre. Nunc ad patriam protoplastis vetitam reducor. Nunc duorum facies, qui cum Domino transfigurato illi in monte loquebantur, aspicio. [Luc. 9. 30] Nunc agmina Apostolorum Martyrumque fulgentia videns gaudeo: turbam Virginum, nec non Angelorum candidatam aciem cernens delector. Cur igitur iter impedire mihi nitimini? Si me toto affectu amatis, ad me quantocyus venire deinceps festinate, per ipsum qui se petentibus vitam præbet.

[12] Multa alia & his similia populo prædicans, ac prædicens, sanctissimus Episcopus, omni gloria venerandus, dignusque ætheris astris, [moritur 9 Febr.] post quinquaginta & duos annos, quibus sanctam Canusinam gubernauit Ecclesiam, quinto Idus mensis Februarij ab hac luce migrauit ad Dominum. Omnis igitur Clerus, vniuersaque turba, quæ ad sanctissimi viri obitum confluxerat, multis coruscans lampadibus, hymnis cælestibus sanctissimi corporis exequias prosequebatur, quousque sepulturæ traderetur. [magno omniū luctu sepelitur.] Cuncti protensis manibus astrorum Tonanti proclamabant, verberabat lumina lumen, corda vox lugentium, auresque decurrebat psalmorum auditus. Virgines sparsis crinibus, oblito faciei pudore, vlulatum dabant: sed & senes tremula voce, prout poterant, lacrymas fundebant: e infantium stridor cunctis vlulantibus sonabat. Ex longinquis etiam locis, non tantum ex vicinis, omnes conuenerant, vt in vnum confusa voce psallentium simul & lugentium Sabinum honorarent. En patriam f æternam ingreditur: en cælorum hymnis honoratur: en Angelicis manibus suscipitur: en quæ sibi credita fuerant, geminata Domino reportauit. Ergo quid illi Dominus dixerit audiamus: Euge Sabine, in pauca fidelis fuisti, constituam te super multa. Veste candidiore niue statim induitur, gemmisque fulgentibus coronatur, Prophetis gaudentibus, Angelorum choris exultantibus, illico inter Sanctos vir Dei collocatus est.

[Annotata]

a Notat Monachus, septem sequentia verba abesse ab excuso ex emplari.

b MS. Beat. cerminiculo.

c Desūt hæc in MSS. Capuanis. Testatur Monachus in excuso haberi: Quis ignoret Annibalis Carthaginensis aduentu cunctam Ausoniam deuastatam? Fortassis sciodus aliquis ita contextum exornarat: Quis enim ignorat, vt olim Annibalis Carthaginensis, ita & Alboin Longobardorum Regis aduentu &c. Supra indicauimus anno Christi 568 Alboinum in Italiam venisse, amplius 780 post Annibalis irruptionem.

d MS. Beat. viscere moto.

e Deest hoc de infantibus in MSS. Capuanis.

f MS. Beat. parentum.

CAPVT V
S. Sabini sepulchrum ostensum; miraculo & ecclesia honoratum.

[13] De virtute & miraculis vitæ prædicti Dei famuli, quantum memoriæ occurrit, diximus: nunc autem cuius sit meriti, vel quantis virtutibus illius ossa floreant, Deo opitulante loquamur. [S. Sabini miracula vnde Auctor acceperit?] Hæc autem quæ dicturus sum, audiui a viro venerabili Petro eiusdem Ecclesiæ Episcopo. Hic mihi de suo prædecessore Sabino, quæque a senibus Sacerdotum diligentius multis inquisitionibus audierat, vel quod ex a epigrammate legere poterat, sæpius narrare consueuit, & hæc vt scriberem præcepit.

[14] Quidam Hispanus, nomine Gregorius, graui sui corporis languore premebatur. Hic cum per loca Sanctorum discurreret, vt sui corporis remedium inuenire posset; quadam nocte, dum se Domino tota virtute committeret, eiusque misericordiam multis precibus exoraret, vt illi peccata dimitteret, [Hispanus æger, diuino monitu] & a periculis sui corporis velocius liberaret; post orationem statim sopore arreptus est, sibique quemdam dicentem audiuit: Surge Gregori, & ad Italiam propera: ibi per Sabinum Episcopum, non solum tui corporis, sed & animæ inuenies sanitatem. Mox a somno euigilans, quod ei fuerat imperatum fecit, velocique cursu ad Italiam, [in Italia S. Sabini sepulchrū inquirit:] vt poterat, venit. In quam ingressus cœpit ab incolis huius terræ anxius quærere, in quo loco b B. Sabini Episcopi corpus iaceret. Ad quem responsum est: Apud Spoletanam vrbem quiescit; in ea enim martyrio coronatus est tempore quo Christi Ecclesia a Gentilibus persecutionem patiebatur. Hæc audiens, iter arripiens continuo cum omni gaudio ambulare cœpit, putans eum Sabinum esse, quem in suo solo positus audiuerat. Itinere arrepto, Spoletium venit: [Spoletij a S. Sabino M. iubetur Canusium petere:] ecclesiam beatissimi Dei Martyris citius reperit; in quam ingressus, diutius orauit, petens vt ei Dominus, quod promiserat, per suum famulum cito largiri dignaretur. Post paucos vero dies beatus Martyr se salutem petenti per visionem ait: Quid me quotidianis lacrymis postulas? Non ad me missus es, sed ad fratrem & coëpiscopum meum Sabinum, Domini nostri Iesu Christi seruum, quem Dominus Canusinæ vrbi Apuliæ Antistitem ac Patrem dedit.

[15] Hoc audito Apuliam petiit, & apud ecclesiam B. Petri Apostoli, eiusdem Sabini episcopatus, Domino se multis precibus strauit, dicens: Domine Iesu Christe Pastor bone, qui mundi huius facturam tuo sanguine restaurasti, & quæ diabolica fraude decepta fuerat, ad tuam sanctam & veram cognitionem perduxisti, vt omnia in confessione lauentur; [hic feruēter oranti] peto clementiam tuam, vt mihi peccata dimittas, & ab infirmitate meum corpusculum absoluas. Aspice me peregrinantem, per longa itinera fatigatum, tuæque sanctæ promissioni credentem. Spero habere quod mihi promissum est per te, qui viuis & regnas cum Patre & Spiritu sancto, vna substantia, vna potestas, perfecta trinitas, in secula seculorum, Amen. Finita vero oratione a Clericis susceptus est, & cur per tanta terrarum spatia ad hæc loca venire voluisset, quæsierunt. At ille suæ perfectionis caussam innotuit. Ad hæc hi qui audiebant, Sepulchrum, inquiunt, illius, quod quæris, vsque hodie hominibus incognitum manet; potens est tamen Deus & hoc in præsens ad lucem deducere, & sua promissa complere. Quibus præfatus Hispanus, Me, [S. Sabinus sepulchrū suum, antea ignotū, indicat, & sanitatem restituit,] ait, precibus, obsecro, adiuuate, dum eiusdem misericordias expecto. Post hæc non diu fatigatus est. Illo namque quiescente post vigilias orationis, beatissimus vir Dei Sabinus apparuit ei dicens: Gregori, corpus tuum pristinæ restitutum est sanitati, nec non & anima saluti. Et subiunxit: Sepulchrum quidem meū, quod per multa tempora latuit, illo in loco omnibus innotesce, & super illud vt ecclesiam cōstruat, c Theodoradæ dicito; [iubetq; ecclesiam cōstrui,] in ipso enim inueniet, vnde, quod iubeo, abundantius valeat implere.

[16] Eodem quoque tempore Longobardorum regni gubernacula sustinebat d Grimoalt, qui filium suū Romoalt Beneuenti Principem instituit, eique Lupi, e qui ex nobili prosapia extiterat, filiam nomine Theodoradam, quam modo meminimus, in matrimonium dedit. Romoalt defunctus eā ad regendum Samnitum populum cum paruo filio reliquit. Igitur hæc mulier a præfato Hispano mandatum audiens, & implere festinans, ad sepulchrum Dei famuli læta perrexit: [Sepulchrū aperitur, & suauem odorem exspirat:] idque aperiri, Sacerdotibus omnibus, qui aderant, psallentibus & hymnos Deo referentibus, iussit. Aperuerunt itaque sepulchrum, in quo (mirabile visu) thesaurum mirabilem odore ambrosio redolentem reconditum inuenerūt. Sed & in quadam parte sepulchri non modicum auri pondus repertum est. Quod factum credimus propter Gentilium insanam incursionem, quæ ante hæc tempora, vt vir Dei prædixerat, totam vsque ad internecionem Italiam deuastauit; fortasse simul vt ad constructionem ecclesiæ seruaretur.

[17] Theodorada vero oblita mandati aurum abstulit, sepulchrum reliquit, ad suam sedem remeare volens, Beneuentum festinat. Sed dum ad f pontem, qui a Troiano Augusto cōstructus super fluenta est Aufidi, [ex eo ablatis thesauris Theodorada, lapsu admonita,] venisset, omnipotentis Dei iudicio, equus, in quo sedebat, pede lapsus est. Quæ mox in terram corruit, & a terra brachiis famulorum leuata est, & quis esset vel cuius meriti Sabinus post casum cognouit, cuius præcepti nescio quo ordine fuerat oblita: se itaque ad Dei viri sepulchrum reduci iussit, & cum omni festinatione, quemadmodum & mandatum fuerat, ecclesiam construens, [ecclesiam ædificat & ornat.] altare super corpus viri Dei pulchro marmore instituit; ad cuius opus calicem & patenam ex auro, quod abstulerat, fieri præcepit; nec non & altaris tegmina auro gemmisque decorauit. Hispanus vero vsque ad exitum suæ animæ in eadem ecclesia Deo seruire in timore curauit.

[Annotata]

a Verisimile est in templo a Theoderada extrusto inscriptionem aliquam positam, vt fit, ad memoriam posterorum.

b Multi a Beatillo cap. 13 enumerantur Sabini, quorum variis in vrbibus Italiæ, [Multi SS. Sabini in Italia.] diuersis diebus anniuersaria est veneratio; de singulis proprio loco agemus. Spoletinus hic, qui Episcopus Assinas fuit & Martyr, colitur 7 & 30 Decembr.

c MS. Beatilli hic habet Theodoratæ, infra, vt & hic Capuani codices, Theodoradam vocat.

d De Grimoaldo Rege, Gisulphi Foroiuliensis Ducis filio, deq; Romualdo, Lupo, Theodorada, supra actum est.

e MSS. Capuana breuius, cuiusdam nobilis.

f Hunc Antonini Itinerarium & Tabula Peutingeriana Pontem Aufidi appellant. Censet Cluuerius fuisse, vbi nunc oppidum Monte verde, [Pōs-Aufidi oppidum.] VI passuum millibus distans ab oppido Carbonara, quod olim Aquiloniam dictum existimat, VIII a Venusia; quantum ab vtraque Pons Aufidi distabat.

CAPVT VI
Ope S. Sabini sanatus contractus, idemque surdus ac cæcus.

[18] Neque hoc silentio dandum existimo, quod ab eiusdem Ecclesiæ Primicerio a me audisse recordor. Venerabilis, aiebat, Bursæ tempore, qui in hac Ecclesia Deo largiente extitit Pontifex, b (cuius etiam Archidiaconus Audoalt fuisse commemoratur, qui tertio in loco a præfato venerabili Episcopo Petro, pontificali gloria functus est; supradicti itaque Bursæ tempore) quidam c Aquitanus ad Dei viri Sabini d famam cucurrit, qui ita erat sui corporis e compagine solutus, vt numquam posset ad os manum adducere, vel ad ambulandum pedes mouere; quod durius, pedes natibus adiuncti tenebantur: numquam illius aures sonum audire poterant, [Contractus, cæcus, surdus] nec ad mortalium lumen lumina patebant; &, vt verius dicam, quasi in quodam vasculo anima manebat. Vt per hunc sui serui omnipotens Deus virtutem innotesceret f ad salutem suæ animæ hunc vndique, vt existimo, ligauit. Quis etenim dubitet Diuino iudicio cuncta disposita moueri, cuius oculos omnes filiorum Adæ vias conspicere dictum est? Illi etenim cura est de omnibus. [Diuino monitu ad S. Sabini sepulchrū mittitur:] Vnde & huic debili in suo adhuc solo remotanti mandatum est, vt quantocyus ad sepulchrū Christi famuli veniret, quatenus sui corporis remedium habere potuisset.

[19] Venit itaque & dū quadam die apud eandem ecclesiam secreto Dominum, vt poterat, pro membrorum suorum salute rogaret; contigit, vt Episcopus ex more in B. Petri Apostoli basilica, Missarum solennia populo celebraret; & idem, de quo diximus, ad sepulchrum B. Sabini solus tantummodo iaceret. Mira & nostris laudanda diebus res claruit. Dum enim Missarum solenniis a Diacono finis ex more daretur; in camera, vbi æger solus iacebat, stridor auditus est: [hic orans sanatur,] sed ad hunc aures virorum, cunctorumque qui aderant, concussæ sunt; g & quid hoc factum fuisset ad videndum celeriter cucurrerunt: sed mox vt cameram ingressi sunt, iuxta altare viri Dei hunc, qui infirmus fuerat, sanum repererunt, atque cruorem ex h iunctione membrorum emanantem. Interrogantibus se quatenus hoc factum sit innotescens ait: [Sancto sibi apparente:] Quidam me abripiens fortiter tetendit, ita vt omnia membra, vt mihi videbatur, sua virtute separaret, qui se Sabinum nominari i fatebatur. De hoc puto patrio in solo positum k mandatum me accepisse, cuius aduentus oculorum meorum cæcitatem fugauit; sed & mirabiliter auditu aures reformauit. Continuo cunctis mirantibus, ingenito Patri, Genitoque vnico, simulque sancto Spiritui perennem gloriam laudemque prædicans, ad populum exiuit. Quo viso omnis plebs vna cum Episcopo, cunctoque Clero, infinita lætitia Christo gratias reddiderunt, quod per Sabinum suum famulum quotidianis miraculis suam Ecclesiam bearet.

[20] Post sui vero restaurationem corporis præfatus Aquitanus cum animalia cerneret, [miratur obuia quæque, numquam visa.] circumstantibus dicebat: Quæ hæc sunt, obsecro, mihi celerius innotescite. Nihil enim omnino in hac vita viderat, nisi post visitationem, idque non tantum dictis, sed magis opere patefaciebat. Quadam die dum asellus a quopiam per viam duceretur; Huc, huc, ait, socij venite, & quid per hanc viam ambulet, sollicite probate. Quo audito qui aderant, sese risui pro tali dicto tota virtute protinus dederunt. Quibus ille, Quid obsecro, ait, ridetis? Et mihi potius quid hoc sit innotescere velitis. At illi, relicto risu, aiunt: Quod quæris, o frater, asellus nominatur. Ad hæc ille: Ad quale opus, quæso, hic necessarius habetur? Et illi: Ad ferendum onera inter cetera animalia eum Deus omnipotens creauit. Post hæc duobus annis in eadem ecclesia seruiens ad solum proprium, cum omni exultatione Tonantem laudando, incolumis remeauit.

[Annotata]

a MS. Beatilli: se audisse asseruit, dicens: Venerabilis namque Bursæ tempore.

b Quæ hic parenthesi inclusa, aberant ab vtroque codice Capuano: habebantur in Beatilli, &, vt Monachus testatur, in excuso.

c Vasconem facit Beatillus.

d Nam idem cap. 14, S. Sabini reperto corpore multa isthic cœpisse fieri miracula scribit. Et patet infra nu. 19.

e MSS. Capuana, omni compage.

f Sequentia, vsque Vnde & huic, desunt in MSS. Capuanis.

g Voce cælesti, inquit Beatillus: interna nimirum, qui enim alioquin audisset surdus?

h MS. Beat. disiunctione.

i Idem, faciebat.

k Ita conijcio legendum. Videbatur esse medicum. aberat a MSS. Capuanis.

CAPVT VII
S. Sabini Translatio, miracula.

[21] Optimum puto nunc ea etiam, quæ his diebus per beatissimum Sabinum gesta sunt, posteris mandare. Præfatus venerabilis a vir, de cuius ore cuncta quæ narro audiui, cælesti amore agitatus, ad Sedem pontificalem Canusinæ vrbis corpus Christi famuli introducere studuit, vbi assiduis laudibus, frequētia populi, [Petrus Episc. cogitat S. Sabini corpus transferre:] & Clericorum psalmodiis honoraretur; quia a Sede, ad quam omnes conuenire consueuerant, puto, mille passibus distabat, bene & optime cogitans, vt ad laudem Domini, & ad salutem plebis b palam tantus Pontifex iaceret. Hic videlicet in solenniis Apostolorum SS. Petri & Pauli cum omni populo vtriusque sexus, ad istud magnum & laudandum spectaculum venerant, omnes cupientes Christi sacrum thesaurum reperire. Iis vero foris stantibus, Episcopus c cum choro psallentium, [e sepulchro suauis odor erumpit,] quasi Christum suscepturus, ad sepulchrum ingressus est. Remotis igitur marmoribus ad sanctum ac venerabile corpus peruenerunt: sed tanta fragrantia odoris illico erupit, vt omnium nares, ac si ex diuersis d virentibus floribus, satiaret. Non tamen eadem hora trāslatum est, sed in crastinum ferendum seruauit, & annulo episcopali signatum reliquit.

[22] Sed dum ad ferendum die altera Episcopus cum frequētia venisset populorum, remoto signo, cum ad venerabile corpus ingrederetur, [stillat odoratus liquor:] mirabiliter Deus nouum suis & stupendum Sacerdotibus manifestauit miraculum. Ex marmoribus namque, quemadmodum e balsami stillare solent guttulæ, inenarrabili odore liquor emanabat. Cuncti qui aderant, Angelica ibi esse obsequia credentes, cum exultatione pauoreque intenti impensius orabant. [transfertur sacrū corpus:] Quid plura? Tulerunt corpus cū hymnis & cælestibus canticis, & omni populo exultante, f diuersisque lampadibus refulgente, ad locum, quem illi ipse parauerat, venerunt. Aliquamdiu tamē in ecclesia positus, g altaribus nondum mancipatus, quieuit. Inter hæc dum venerabilis Episcopus Petrus, ante tempus orationis, in ipsa intempesta nocte, vt Domino solus psalleret, ecclesiam intraret, super corpus Dei famuli tantum lumen effusum reperit, [supra id lux noctu apparet:] vt omnia illius ecclesiæ loca, ac si meridiano tempore, lucerent: sed post paullulum tamen, quod viderat, subito extinctum est, ac si in ea tanta claritas minime fuisset.

[23] Igitur post hæc prædictus Petrus Christi famulus, secundum consuetudinem, diœcesim suam visitare cupiens, [Episcopo a febribus sanato, & monito,] languore correptus grauissimo, æstu febris vexabatur. Quem vir Dei Sabinus in ipsis suis anhelantem angustiis, paullulum sopore grauatum, visitare dignatus est, & ait: Quid agitur Episcope? Ad quē ille: Vt cernis, Domine, nimiis angustiis fatigor. Cui vir Domini Sabinus, Sanitati, inquit, h te scito restitutum. Hoc tamen corrige, vt serui alieni, qui a tuis hominibus male retinentur, suis dominis citius reddantur. i Hæc quasi de suo sepulchro vir Dei ex forma eadem, vt pictus est, iam sanus experrectus est: & vt sibi dictum fuerat diligentissime quæsiuit, & quæsitum inuenit, & prout mandatum acceperat, diligentissime impleuit. [reconditur corpus 1 Aug.] Statim autem ad Sedem propriam reuersus est, & virum Dei Sabinum, cum magna lætitia & exsultatione, in camera subtus altare beatissimorum Martyrum Ioannis & Pauli, die Kalendarum Augustarum, collocauit: itaque ex argento auroque k linitam arcam super eius corpus imposuit, & diuersa ornamēta superinduxit.

[24] Itaque si omnes, quæ ad tumulum sancti viri fiunt, virtutes narrare velimus, [Multa isthic fiunt miracula.] protinus & manus scribentis & aures fatigarentur auditoris. Quantos nostris diebus febribus vexatos, diuersisque infirmitatibus laborantes, a viro Dei audiuimus sanatos! Quantis miraculis ex eius ossibus Apulia fulget, quis narrare poterit? Ex quibus perpauca hæc scriptura continet, ad laudem Dei nostri Iesu Christi, & consolationem nostrorum, ipso tribuente salutem, & perennem lætitiam vniuersis Ecclesiis, cum quibus se vsque in finem seculi promisit mansurum. Mihi autem, qui beatissimi Sabini scribendas suscepi virtutes, Dominus Iesus, illius meritis, Diuinum in secula seculorum tribuat lumen, & cum ipso in æterna gloria faciat permanere.

[25] Hæc principante viro gloriosissimo l Emerith prole Grimoald scripta sunt, [Quando hæc scripta.] cuius temporibus multa Salentinati populo prospera occurrere, præstante & adiuuante Domino nostro Iesu Christo, cui honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MSS. Capuana, Pontifex.

b Eadem, in Pontificali ecclesia.

c MS. Beat. cum Clero, quasi Christi suscepturus psallentium.

d MSS. Cap. manans aromatibus.

e Eadem MSS. balsamum stillare solet guttulis.

f Eadem, cum cereis & lampadibus, ad locum.

g Eadem, altari necdum extructo.

h MS. Beat. cito restituam.

i MSS. Cap. His dictis visio illa ablata est; sanusque experrectus Episcopus.

k MSS. Capuana: contextam.

l MSS. Cap. Hermerich. Monachus ait in excuso haberi, Ermenrich pro Legrimoalt, mendose. Cuius hic Grimoaldi filius fuisse videatur, supra diximus.

ALIA VITA METRICA
auctore Ioanne Archidiac. Baren.
ex MSS. Eccl. S. Nicolai Barij.

Sabinus Ep. Canusinus in Apulia (S.)

BHL Number: 7444

[1]

Svme, Pater, modicas, tibi nunc quas fundimus, odas;
      O venerande, preces sume Pater modicas.
Te rogat hic populus, qui te reuerenter honorat,
      Qui tua festa colit, te rogat hic populus;
Vt sibi proficiat reuerentia, quam tibi præbet;
      Quod tibi plaudit ouans, vt sibi proficiat.
Namque tuis meritis coniunctus es Altitonanti:
      Dat Deus omne bonum namque tuis meritis. [S. Sabini virtutes,]
Pontificem meritum præfecit plebibus olim;
      Te dedit Ecclesiæ Pontificem meritum.
Tu pius Ecclesiæ rector, pastorque benignus,
      Tutor præfueras tu pius Ecclesiæ.
Ergo tuis gregibus condigna fluenta dedisti: [prædicatio.]
      Pascua præbueras ergo tuis gregibus.
Aucta talenta Deo tibi credita restituisti,
      Reddita fœnoribus aucta talenta Deo.
Dogmata tu fidei tibi commissis dirimebas:
      Ore dabas proprio dogmata tu fidei.
Sed prius, Alme Pater, effectibus illa patrasti;
      Hæc tibi formasti sed prius, Alme Pater.
Quod foris edideras, bene pectore conueniebat;
      Firmiter intus erat, quod foris edideras.

[2]

Hunc, pia plebs, rogita, venerare, decenter honora:
      Audiet ipse preces, hunc pia plebs rogita.
Audiit ipse preces multorum namque precantum:       Ægri Gregorij audijt ipse preces.
Hic etenim fuerat infirmus corpore toto; [Eius ope æger sanatus;]
      Languidus, & mœstus hic etenim fuerat.
Rura sed hic patriæ properans Hispana reliquit;
      Deseruit pauper rura sed hic patriæ.
Venit in Italiam Sanctum quærendo Sabinum;
      Proque salute sua venit in Italiam.
Venit ad ecclesiam tandem, tumulumque Sabini;
      Vt rogitet Sanctum, venit ad ecclesiam.
Audiit ipse preces se supplice corde rogantis;
      Quas dabat assiduas, audiit ipse preces.
Denique restituit primæ Sacer ipse saluti;
      Hoc sibi quod petiit denique restituit.

[3]

Languidus alter homo, templum properauit ad huius;
      Venit, vt hunc rogitet, languidus alter homo.
Hic Aquitanus erat, sine lumine, voce carebat, [itemq; alius.]
      Contractus membris hic Aquitanus erat.
Corporis officio, manibus pedibusque carebat,
      Hic sine totius corporis officio.
Pontificis meritis sed redditur iste saluti:
      Sanat eum Dominus Pontificis meritis.

[4]

O venerande senex, caruisti lumine carnis,
      Cordis lumen habens, o venerande senex.
Corpore cæcus eras, sed corde futura videbas;
      Mente propheta pia, corpore cæcus eras.
Totila Rex voluit vatem tentare Sabinum;
      Scire Dei famulum Totila Rex voluit. [Totila cæco illudens detectus;]
Sed famulum Domini nouit fore denique vatem:
      Vidit & agnouit sed famulum Domini.
Namque, loco pueri, Sancto dedit ipse lyæum;
      Vinifer ipse fuit namque loco pueri.
Prouidus ipse senex mox vidit lumine cordis;
      Vidit, & accepit prouidus ipse senex.
Totila Rex igitur magis hunc veneranter honorat,
      Credidit hunc vatem Totila Rex igitur.

[5]

Vindemius maculat mentem prius ambitione,
      Simplicis & pueri Vindemius maculat.
Qui male decipitur verbis fallacibus insons,
      Simplicitate sua qui male decipitur.
Credulus hic nimium confecit vina, veneno [& puer venenum præbens,]
      Pocula miscet atro credulus hic nimium.
Venerat ecce puer solito de more minister;
      Mortis habens potum venerat ecce puer.
Quem tenet ante Patrē, quasi non mala vina videntē,
      Vt sibi porrigeret, quem tenet ante Patrem.
Sed videt interius, quod non foris ille videbat,
      Vas quod habet liquidum, sed videt interius.
Præsul ait puero, qui pocula substinet ante,
      Qui male fidus erat, Præsul ait puero:
Hoc bibe, fide puer, tu quod mihi porrigis ipse,
      Lethum, quod mihi das, hoc bibe fide puer.
Sed mihi da potius: nolo moriare veneno;
      Vt bibat iste senex, sed mihi da potius.
Sumpsit, & inde bibit, fuerat quod vase venenum,
      Corpore nec læso sumpsit, & inde bibit.
Vindemius moritur mox vt bibit iste venenum, [eo qui suaserat subito extincto.]
      Qui procul hinc aberat Vindemius moritur.
Tu, Pater, vranicum scandisti denique regnum,
      Latus es ad Dominum tu Pater vranicum.
Quem, Pater alme, roga pro me dictante Ioanne,
      Proque Dei populo, quem, Pater alme roga.
Doxa sit Ingenito, sit semper doxaque Nato,
      Spirituique simul, qui Deus Vnus, Amen.

HISTORIA INVENTIONIS II
S. SABINI EPISC. CANVSINI
auctore Ioanne Archidiac. Barensi,
ex MSS. Ecclesiæ S. Nicolai Baren.

Sabinus Ep. Canusinus in Apulia (S.)

BHL Number: 7445

Anno MXCI.

Avctore Ioan. Archid. ex MSS.

CAPVT I
Vrso Archiepiscopus de Reliquiis inquirit.

[1] Temporibus Vrsonis Archiepiscopi, (qui prius fuerat apud a Rapollam Episcopus, sed postea per potentiam & voluntatem b Ducis Roberti a Papa Gregorio, qui & c Ildeprādus dictus, ad Ecclesiam Barensem traductus fuerat, Archiepiscopus ordinatus est, qui me a primo gradu Ecclesiastico vsque ad Leuiticum ordinauit, [Vrso Archiep. Baren.] & Archidiaconatus honorem mihi concessit indigno) sermocinatio inter Clericos veteres Ecclesiæ nostræ, [Auctori familiaris,] illo præsente, de altari veteri, quod erat in d Confessione, multoties orta est. Requirebat enim ipse Archiepiscopus a Sacerdotibus veteranis de eodem altari, & illius consecratione vel reliquiis, vel a quo fuerat olim consecratum: de multis etiam Ecclesiæ nostræ rebus, quēadmodum hominibus consuetudo est, scire volens interrogabat. Illi autem retulerunt ei respondentes eamdem fuisse Archiepiscopatus ecclesiam, [intelligit quæ vetus Cathedralis Barij,] quæ modo est Confessio: postea vero de super incepta est ecclesia ad honorem beatissimæ & semper Virginis Dei genitricis Mariæ a e Bisantio Archiepiscopo, & a Nicolao Archiepiscopo eius successore consummata. Verumtamen de altari prædictæ Confessionis intenti erant, [a quo noua constructa.] a quo fuerat Pontifice consecratum, vel cuius Sancti reliquiæ suppositæ. A suis autem prædecessoribus relatum memoria retinebant, sanctorum Confessorum f Memoris & Rufini, qui olim Ecclesiæ Canusinæ Pontifices fuerant, corpora recondita conseruari. [quæ eo reliquiæ allatæ;] Colloquium itaque inter nos cum eodem Vrsone Archiepiscopo habebatur de inquirendis sub prædicto altari Sanctorum istorum corporibus, quoniam id quod de eisdem referebatur, mentibus nostris versabatur ambiguum.

[2] Verum quia ipse Archipræsul multis & variis impeditus erat negotiis, inquisitio ista protracta est, suoque in tempore dimissa. Erat namque maiorum caussarum fere omnium Ducis Roberti & consiliorū intimus & particeps, [intimus ipse Roberto Guiscardo,] quia & fidelissimum sibi suis in negotiis iam & probatū habebat aliqua in legatione Apocrisarium. Nam & frequēter g ad prædictum Papam legauerat, & in Hispaniam illum miserat, quando h filiam suam Comiti Barzellonensi nuptui dederat. Quem de suæ prouinciæ regno pro nuptiis confirmandis vsque in terram istam, quæ sub eius Ducis erat dominio, i cū multo comitatu & apparatu sumptuoso conduxerat. Præterea cum eodē Duce quocumq; ibat, [ei semper adest,] equitabat, fere totius anni per spatium; quoniam pro his quæ retulimus & aliis prope se illum volebat degere, suisque in negotiis, vt prænotauimus, habere participem. Rarissime igitur suum ad Episcopatum veniebat, aut in Pascha, aut in solennitate natalis Domini, [raro suis:] aut in quibusdam paucis anni partibus, non tamen diu morabatur, sed tantum k quatuor diebus, aut ad summum per septimanam. Hoc itaque modo transeundo per tempora, fatigatus & inquietus, sicut ipse nobis retulerat, sæpe multis sub laboribus & itineribus & sollicitudinibus, vtpote qui tanto Duci seruire ac perplacere volebat, vixerat. Tandem autem l Hyerosolymam, caussa orationis, ad sepulchrum Domini profectus est, & in eodem anno exinde Barum rediit, & aliquanto transacto tempore iuit Canusium, ibique infirmatus obiit, & sepultus est XVI Kalend. Martij. Hic vixit in archiepiscopatu Barensi annis nouem, & mensibus octo. [reuersus Hierosolymis moritur.]

[Annotata]

a Baronius, Rapullam. Miræus in Catalogo vrbium episcopal. Italiæ Rapollum & Rapollam vocat, aitq; Melfitanæ vnitam Sedem. Sitæ sunt Rapolla & Melphis, siue Melphia, inter Venusiam, & oppidum Montis viridis, siue Pontem-Aufidi, de quo supra ad cap. 4 Vitæ.

b Cum obierit Vrso, vt infra dicitur, XVI Kal. Martias, anno Christi 1089, cum gessisset episcopatum annis 9, mensibus 8, sequitur fuisse Rapolla ad Sedem Barensem translatum ann. 1079 mense Iunio, anno 7 B. Gregorij VII.

c Baronius & alij vulgo, Hildebrandus. colitur 25 Maij.

d Baronius in Notat. ad Martyrol. 6 Iulij exponit quid sit Confessio; pars videlicet ea ecclesiæ, [Confessio in ecclesia.] in qua Reliquiæ asseruantur, quæ subinde crypta est, vel sacellum subterraneum sub Choro vel maiore altari; alias sacellum aliud, & adyton quodpiam. Latius apud Græcos μαρτυρίου vox patet; significat enim totam ædem sacram. Beatillus de Episcopis Barensibus in Ioanne III scribit veterem Cathedralem basilicam nunc appellari Confessionem S. Sabini; quæ congruunt cum iis, quæ hic scribit Ioannes Archidiaconus.

e Lupus Protospata ad an. 1028 scribit: Tunc obiit Barensis Ep. Ioannes, & factus est Bisancius Archiepiscopus. Beatillus in Catalogo Epp. scribit Ioannem III obijsse 27 Maij, at lib. 1 histor. Barensis ait 22 Maij decessisse. Ad ann. 1035 ex codice Ducis Andriensis ista in eodem Chronico habentur: Anno 1035 die Epiphaniæ obijt Constantinopoli Byzantius Episcopus Barensis. [Bisantius & Romulantes Archiepiscopi Barenses.] Qui sane fuit orphanorum pater, & primariæ ecclesiæ Barensis fundator, custosque ciuitatis, eiusque egregius propugnator aduersus Græcos. Electusque est Episcopus Romulantes Protospatarius: sed is Aprili mense ab Imperatore Constantinopolim euocatus, exul obiit, & in eius locum electus est Nicolaus. Beatillus ait, vtrumque Antistitem, Bisantium, & Romulantem, siue Romualdum, euocatos Constantinopolim, quod ciues suos studiose defenderent contra tyrannidem Catapani, siue Præsidis Apuliæ. Nicolaum an. 1062 mortuum.

f De his egimus supra hoc ipso die.

g Baronius tom. 11 ad an. 1074 num. 23 ista recitat ex ipsius Gregorij litteris: Præterea scitote Robertum Guiscardum sæpe supplices legatos ad nos mittere. Fuerit inter hosce Legatos Vrso fortassis.

h Mathilda, siue Mahalta appellatur a Martino Carillo in Annalibus: [Guiscardi filia nupta Comiti Barcin.] nupta est Raymundo Berengario II, cui cognomen Caput-stupa, a flaua densaque casarie. Successit is patri Raimundo Berengario Veteri an. 1076; occisus a fratre an. 1082, cum paullo ante filium ex Mahalta suscepisset. Ita Carillus, Marinæus, Tarapha &c.

i Baronius, quam. at manifestum est ex sequentibus, Comitem venisse in terram dominio Ducis Roberti subiectam.

k Baron. tribus vel quatuor diebus.

l De eodem Vrsone Archiepiscopo idem Archidiaconus in historia Translationis S. Nicolai ista scribit: Vrso enim Barinorum Archiepiscopus, vir religiosus, Deoque dignus, & Dominis Italicis notissimus & familiaris amicus, erat tum apud Tranum, cum quo & nos illo die eramus. Nanis enim illic præparata stabat, quam post diem alterum ingredi statuerat, caussa orationis Hierosolymam profecturus. At Nicephorus Barensis in eiusdem Translationis historia: Interea ad Domnum Viscionem Archiepiscopum legatio dirigitur, qui tempore illo apud Canusinā & Tranum ciuitates morabatur, quarum pontificatu vna cum Barensi archiepiscopio fungebatur; inde post biduum Iohanne Archidiacono suo se comitante Hierosolymam iturus. Hæc S. Nicolai trāslatio an. 1087 contigit: sequenti Hierosolymam profectus est Vrsio, siue Vrso.

CAPVT II
Elias Archiep. S. Sabini Reliquias inuenit.

[3] Hvius autem post obitū successit a Elias Archiepiscopus, qui prius Abbas fuerat, & corpus S. Nicolai in sua procuratione atque ordinatione tenebat. Hoc autem electo in Archiepiscopum, [Elias successor,] voluntate atque consensu Ducis b Rogerij, filij Ducis dicti Roberti, Melfiam Papam Vrbanum adiuimus, qui ibidem c Synodum celebrabat mense Septembri. Hunc rogauimus, vt vsque Barum descenderet, prædictumque consecraret Eliam in archiepiscopatus honorem, Domino Boëmundo eumdem Papam nobiscum deprecante, qui eo tempore iam Barum tenebat sub dominio. [ab Vrbano II consecratus,] Ipso vero consecrato ab eodem Papa d in ecclesia nostri archiepiscopatus, sæpe cum eo loquebamur de prædictis corporibus atque altari. Cœpit ergo sollicitus esse, vt quæreret, quatenus de hoc, quod ambigue dicebatur & habebatur, certus foret, & amplius non dubitaret. [SS. Ruffini & Memoris reliquias inquirens,] Nam de corpore S. Sabini mentio nulla erat, sed de prædictis Confessoribus, neque temporibus prædicti Eliæ Archiepiscopi, neque Archiepiscopi Vrsonis: existimabatur enim quod apud Ecclesiam Canusinam illius sanctæ reliquiæ reconditæ fuissent, quod probauit postea rei veritas fuisse mendacium. Multoties enim quæsitum est in eadem ecclesia de Confessoris eiusdem corpore, & a e Mordaca nomine Præposito prædictæ Ecclesiæ, atque Raynerio, [S. Sabini plane ignotas,] & aliis, qui præfuerant, sed numquam & nusquam ab illis potuit hactenus inueniri. Quippe quod ibi non erat quomodo iuuenire valebant?

[4] Hoc autem modo in Ecclesia nostra, voluntate Diuina, quod ignotum fuerat per multos annos scriptura nulla significante, repertum est tandem. Nam prædictus Elias Archiepiscopus cœpit f statim sollicitus esse de requirendis corporibus Confessorum Memoris & Ruffini in altari iam dicto, [altari diruto, reperit,] vt certus esset de re tota: nec quieuit, vel obliuioni tradidit, quem admodum Vrso fecit Archiepiscopus, sed iussit altare destrui; quo diruto apparuerunt ossa in anteriori altaris facie, veluti sub quadam speluncula vel sepultura cōdita, quodam contecta panniculo. Quo viso statim cœpit idem Archiepiscopus illum auferre caute atque suauiter verumtamen illum non sequebatur integer totus; particulæ enim illius ab illa, qua prius fuerant, [240 annis ante eo translatas,] integritate corruptæ & iam putrefactæ cadebant. Multorum quippe annorum iam cunicula transierant: ab illo etenim tempore, quo supradicta fuerant ossa vsque ad hoc ibi supposita, inuenimus g ducentos & quasi quadraginta præteriisse annos, numerantes diligenter, vt valuimus, Episcoporum annos, qui huic nostræ præfuerūt Ecclesiæ. Prædicto autem panno modo supradicto inuēto litterȩ sunt visæ atq; relectȩ, [cum aliquot inscriptionibus,] quȩ dicebāt: Angelarivs Episcopvs attvlit corpvs S. Sabini. Huiusmodi etiā scriptura inuenta est in tabula vna marmorea, quæ ibidem tunc reperta est: simul & in vno h topho: a quo videlicet tempore huius Episcopi Angelarij vsque ad tempus eiusdem Eliæ Archiepiscopi anni præscripti sunt numerati.

[5] [educit e loculo,] Archiepiscopus igitur cum omnibus nobis, qui aderamus, lætissimus effectus, hoc, quod inopinate inuentum est, mox cœpit, vt decebat, reuerenter extrahere, atque in i capsa lignea deinde honorifice collocare. k Interea velocibus alis fama subito volauit per vrbem, auresque omnium verberans id quod actum est nuntiauit. Concurrit igitur repente vterque sexus, & omnis ætas lætitia & gaudio plena, [cum populi concursu,] Dominoque omnipotenti meritas reddidit laudes, qui suo in tempore tantam gratiam sui largitate concessit. Sanctos autem artus ad horam sic collocatos Archipræsul idem non ita in tempus posterum permanere negligenter permisit; sed marmoream sepulturam, vt solet fieri, [in marmoream tumbam,] apte compositam, tabulam quoque marmoream itidem ad tegumentum, litteris ibi per sculpturam designatis, inuentionem & tempus, nomenque suum, vt est desuper notatum, significantibus, a nobis dictatis, præparari præcepit. l His & aliis, quæ necessaria erant, denique cōsummatis, Episcopos Ecclesiæ nostræ suffraganeos, [assistentibus Episcopis,] Clerum omnem ac populum die præordinata, conuocauit. Ordinatis ex more deinde ordinibus Ecclesiasticis, vt solet in diebus solennibus fieri, cum luminibus & thymiamatibus, [religiose transfert,] Præsulibus m attestantibus easdem reliquias sub eodem loco, vbi inuentæ fuerant, honorifice collocauit. His denique n solennitatibus ita completis altare desuper construi præcepit, & vt istius festum Inuentionis celebraretur X die intrante mense Decembri, [& anniuersariam memoriam sancit.] qui & dies fuit Inuentionis, constituit, anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo nonagesimo primo, Indictione o quartadecima.

[6] Pro munere autem isto nos meritas laudes ac gratias omnipotenti Deo referre debemus, [Agendæ Deo de tāto thesauro gratiæ.] qui nobis suam per gratiam dignatus est concedere, vnde lætitiam habemus communem. Merito enim nos collȩtari debemus, quia si quilibet homo, sicut scriptum est, in agro thesaurum aliquem inuenit, vendit vniuersa quȩ habet, & gaudens emit agrum illum; quanto magis nos pro isto thesauro, auro & argento multo meliore, gaudere debemus? [Matth. 13. 44] Quem nos non ita emimus, pro quo nullam commutationem fecimus, sed gratuita largitate, vnde nostra est honorata Ecclesia, inuenientes accepimus, acceptam autem omni cum reuerentia honoremus: quoniam reuerentia, quam illi exhibemus, nobis sine dubio proderit. Dominus omnipotens suis retribuit fidelibus, suos qui Sanctos honorant, venerantur, suisque in necessitatibus deprecantur: quoniam qui istos honorat, Deo exhibere honorem dubium nō est. Ipse namque dixit: Qui vos honorat, me honorat; qui vos accipit, me accipit. Oportet ergo nos modis omnibus, quibus possumus, illos honorare, nostraque pro salute rogare, quatenus Dominus Deus noster ad gloriam illorum per gratiam suam nobis ire concedat, qui semper viuit & regnat per infinita secula seculorum. [Matth 10. 40] Amen.

[Annotata]

a Hic in monasterio Cauensi antea monachus fuerat, vt testatur Beatillus, deinde Barij Abbas factus. Eius honorifica fit mentio in citata historia Translationis S. Nicolai.

b Filius hic erat Guiscardi; eoq; mortuo; auxilio patrui sui Rogerij Siciliæ Comitis, Dux Apuliæ factus. Quare Boamundus senior frater, [Rogerius Dux Apuliæ, Guiscardi filius, Boamundi frater.] qui & Marcus, postpositum se dolens, fratri intulit bellum. Erat Boamundus Alberada natus, natus honesta & præclari generis fæmina, vt Gaufredus monachus scribit lib. 1 c. 30 sed ob cōsanguinitatem dimissa: Rogerius vero Gayta, siue Sigelgayta Gaymarij Salernitani Principis filia. Facta dein pax inter fratres, Orta, Hydrunte, Tarento, Gallipoli & aliis Boamundo concessis: qui cum aliis Occidentalibus Principibus inSyriam profectus, Antiochenus Princeps est factus, fratremq; bellica gloria longe superauit.

c Baronius ad an. 1090 num. 2 ex Romualdi Salernitani Chronico tradit hanc synodum Melfitanā an. 1090, Indict. 13 esse celebratā; ipsumq; Binius sequitur tom. 3 Conciliorum. At Lupus Protospata anno 1089 eam habitam scribit: Anno 1089 facta est Synodus omnium Apuliensium, Calabrorum, ac Brutiorum Episcoporum in ciuitate Melfiæ, [Synodus Melfitana an. 1089] vbi affuit etiam Dux Rogerius cum vniuersis Comitibus Apuliæ ac Calabriæ & aliarum prouinciarum; in qua statutum est, vt sancta treuia retineretur ab omnibus subiectis. Hoc anno obijt Vrsus Barensis Archiepiscopus; & Papa Vrbanus nomine venit in ciuitatem Barum, & consecrauit illic Confessionem S. Nicolai, & Heliam Archiepiscopum. Hæc Lupus, & recte: nā Baronius ipse ad an. 1089 n. 5 & seqq. diploma recitat Vrbani datum apud Barum per manus Ioānis Diaconi anno Dominicæ Incarnationis millesimo octogesimo nono, [Vrbanus II tunc Barium venit.] anno vero Domini Vrbani Papæ secundo, Indictione decimatertia nono Octobris. in quo testatur se carissimorum filiorum Romanæ Ecclesiæ Rogerij Ducis & fratris eius Boamundi, atque ipsius Eliæ deprecationibus inuitatum, Barum venisse, S. Nicolai reliquias condidisse, Eliam consecrasse. Sed fefellit Chronici Beneuentani auctorem Indictio 13, quam a Septembri anni 1089 inchoatam, ad anni 1090 Septembrem retulit.

d Contra morem, inquit ipse Vrbanus, nostræ Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ. Erat pridem Vrbano familiaris Elias, vt in Historia Barensi scribit Beatillus; quippe qui vna in Cauensi cœnobio monachi fuerant.

e Baron. Mordaco. Præpositus vero Canusinus dicitur, qui post translatam inde Sedem Episcopalem, eius vrbis Clero præest,vti cap. 17 tradit Beatillus, qui cap. 18 ipsum Cardinalem Baronium ait Præpositura Canusina donatum a Clemente VIII Pont.

f Baron. simulac, vt prænotatum est.

g Ergo, vt § 11 diximus anno 851, translatæ erant eæ reliquiæ.

h Tophus lapis est scaber quidem, sed qui facile resolui in arenam possit.

i Asseruatur ea capsa etiamnum Barij, cum hac inscriptione: Arca S. Sabini Antistitis. Ita Beatillus.

k Beatillus ait, æris Campani sonitu excitum populum accurrisse.

l Ea videtur esse inscriptio, quam supra ex Baronia & Beatilla retulimus.

m Ambiguum erat, scriptumne esset attestantibus, an assistentibus. Baronius habet: sustinentibus easdem reliquias, sub eodem &c.

n Baronius, solenniter ita consummatis,

o Baron. Vnde nostrum est honorare, quod in ecclesiā inuenientes.

DE S. SABINO EPISCOPO, ET S. ROMVLO DIACONO, ATRIPALDÆ IN ITALIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sabinus Episcopus, Atripaldae in Italia (S.)
Romulus Diaconus, Atripaldae in Italia (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Sabinus Atripaldæ Patronus, an Canusinus Episcopus?

[1] Tripaldus est in Italia amnis, siue Tripaltus, Blondo Flauio Tropoaltus & Tropoaldus, ac vulgatius Sabbatus, priscis etiam celebratus; [Atripaldæ oppidi Hirpinorum] qui ex Apennino monte ortus, circa Beneuentum vrbem, Calorem sibi flumen iungit, cumq; eo deinde in Vulturnum influit. Ad eum supra Beneuentum sita Tripalta, siue Atripalda, Ducatus titulo insignita; cuius suburbium, quod Sedilis appellatur, ad sinistram Sabbati ripam, versus Abellinum vrbem protenditur: hæc enim a Sabbato plusquam miliari distat, interfluente alio amne, [Patronus S. Hypolistus I Maij,] qui Puntarola, quibusdam Pontodora, & Pandorola dictus, infra Atripaldam Sabbato miscetur. Præcipua oppidi Atripaldæ basilica S. Hypolisto Presbytero ac Martyri dicata, cuius celebritas solenni ritu colitur Kalendis Maij. Socij illi certaminis fuisse existimantur Crescens puer & alij, quorum nuper reperta corpora sunt.

[2] [& S. Sabinus 9 Febr.] Præter S. Hypolistum primarium Tutelarem, coluntur isthic die IX Februarij SS. Sabinu Episcopus, & Romulus Diaconus, quorum e tumulis marmoreis sacer & aduersus morbos salutaris liquor manat, quem vulgo Manna appellant: manat vero his præcipue diebus; Omnium Sanctorum, S. Catharinæ, S. Sabini, S. Hypolisti, pridieq; huius diei & postridie. Quare Leander Albertus e S. Hypolisti sepulchro fluere manna illud scripsit, his verbis: Deinde Tripaltus in Calorem (diuersum a Sabbato Tripaltum facit, & illud perperam) intrat. Vicinum illi nobile oppidum Tripalta, ferrariis officinis notū, ornatumque titulo Marchionatus. Ibi in maiori fano corpus D. Hypolisti Martyris & Sacerdotis seruatur, ad cuius monumentum diuinitus eduntur miracula, & pridiano postridianoque ac ipso illi festo die Manna mittitur exūdante marmore: feruntque vna D. Sabinum & Romulum esse, vti epitaphium adiectum docet. Verum his solis proprium est illud miraculum, licet eo vel maxime dies S. Hypolisti honoretur.

[3] Hunc S. Sabinum quidam eumdem esse existimant, qui Barij in Apulia colitur, Ecclesiæ Canusinæ Episcopus, quo de fuse antea agimus; non solum quia eodem die vnus Atripaldæ, alter Barij Canusijq; colatur, [quibusdā idem creditus qui Barij colitur;] sed quod qui Atripaldæ e S. Sabini tumulo manat liquor, idem quoque Canusij e priore illius S. Sabini sepulchro manasse legitur. Ita enim auctor anonymus Vitæ eius cap. 7 num. 22. Mirabiliter Deus nouum his & stupendum Sacerdotibus manifestauit miraculum. Ex marmoribus namque, [quod vterq; Manna exsudet,] quemadmodum balsami stillare solent guttulæ, inenarrabili odore liquor emanauit. Et vero mirari alioqui iure poßis huius Atripaldensis Sabini prodigioso illo liquore aliisq; miraculis clari, nulla omnino Acta extare, si alius est ab illo Barensi. Neque illud insolitum, vt pluribus in locis vnius Sancti aliquæ asseruentur reliquiæ, & singulis corpus (συνεκδοχικῶς nimirum) haberi existimetur. Ita quæ Lesina Neapolim anno MDXCVIII trāslatæ sunt S. Sabini reliquiæ, eæ in Catalogo Sanctorum, quos Decius Carafa Cardinalis & Neapolitanus Archiepiscopus per totam eam diœcesim anno MDCIX celebrari constituit, dicuntur Canusini illius esse Antistitis. Quid ni igitur vt Lesinam, ita & Atripaldam aliquæ deportari potuerint?

[4] Verum quod eodem die colatur haud magnam vim habet; cum non sit insolitum, [& eodem die colatur,] vt in Sanctuario Capuano scribit Michaël Monachus pag. 151, vbi de S. Matrona Virgine agit, plura festa eiusdem nominis in eumdem diem incidere; vt apud nos, inquit, duo Prisci, duo Rufi, vno die a Martyrologio commemorantur. [quod debile est argumentū:] Possunt legi alia exempla, vt de S. Candida IV Septemb. de S. Modesto Februarij XII, de S. Stephano item Februarij XIII. Eius rei caussam hanc reddit Baronius in Annot. ad XII Febr. litt. e. Tot Sanctorum eiusdem nominis sub vna die coaceruationem ea de caussa a maioribus aliquando factam animaduertimus, quod natalis alicuius Martyris dies incertus esset; vt est exemplum de Columba Cordubensi, cuius quamdiu natalis dies latuit, eadem die qua agitur solennitas Columbæ Senonensis, eius commemoratio celebrari consueuit. Et vero hic Sabinus alio etiam die memoratur. [fors quondam alio die cultus:] Nam Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ Kalendis Maij cum S. Hypolisto, quem Hippolytum vocat, SS. Sabinum & Romulum refert, omnesq; Martyres facit; ac fatetur, vti & in Indice topographico, quem eidem Catalogo præfixit, ad XVII Februarij pertinere. Et supra ostendimus, a pluribus S. Sabinum Canusinum XVII Februarij collocari. Quid si Atripaldensis Sabinus ac Romulus eo die tabulis Ecclesiasticis adscripti fuere, & quispiam Martyrologium contexens, cum ignoraret quinam ij essent, temere Romulum eumdem credidit, qui cum alijs eo die coronatus alibi martyrio memoratur; Sabinum vero Canusinum Episcopum esse, ac proinde ad diem IX referendum? Quamquam illud quoque potest euenisse, vt cum Atripaldæ XVII Februarij coleretur Sabinus, Abellinati Antistiti, in cuius diœcesi est Atripalda, suggestum sit, haberi in sacris Fastis ad IX Februarij S. Sabini nomen, eiusq; decreto sit ad eum diem illius reuocata solennitas.

[5] Non abnuimus tamen, hunc ipsum, qui Atripaldæ colitur, Sabinum, [si duo Sabini apud Canusinos, quod probabile,] Episcopum Canusinum fuisse. Supra enim ostendimus in Commentario præuio ad alterius Vitam, § 1, duos videri extitisse Canusinæ Ecclesiæ Antistites Sabinos, vnum S. Gelasij Papæ tempore ante annum ⅠƆ, alterum Iustiniano imperante, S. Benedicto Abbati supparem: licet Vita tertio post seculo scripta, vtriusque permisceat res gestas atque vni tribuat; eumq; Canusij mortuum & sepultum asserat, ante paullo quam Italiam Longobardi inuaderent: eius deinde corpus centum amplius annis postea diuinitus patefactum, translatūq; in Cathedralem Canusinæ vrbis basilicā, ac deinde Barium, vbi etiamnum asseruatur.

[6] Ea si probata coniectura erit, fatebimur seniorem Sabinum videri hunc esse, qui colitur Atripaldæ. Quem tamen postposuimus, [hic senior dicendus,] quia ex iis quæ de altero dicta sunt, huius illustrari gesta debent. Ei ergo, vt antea quoque monuimus, adscribenda & Barolitanæ ecclesiæ fundatio, & cryptæ S. Michaëlis in monte Gargano honorata celebritas altarium dedicatione, ac miraculis. Sin hanc respuent eruditi cōiecturam; dicemus hunc Atripaldensium Patronum Sabinum, alium esse a Barensi, nobis ignotum. Cur nō iuniorem e duobus Canusij Antistitibus Sabinis Atripaldæ coli fateamur, vnica ratio obstat, quod ei Myræ a S. Nicolao prædictum feratur, [(cum iuniorem prædixerit S. Nicolaus Barium transferendum)] euenturum aliquando vt vtriusque ad vnam vrbem exuuiæ deportarentur, cuius vrbis ambo ipsi Tutelares essent futuri. Eam si repudiet quis traditionem Barensium; nil equidem video, cur non prior Canusij Sabinus mortuus ac tumulatus existimari poßit; Atripaldæ iunior, quem Romæ natum quidam volunt, cum alter Canusinus esset. Asseuerare autem nil possumus, nisi videri nobis duos exstitisse Canusij Episcopos Sabinos: & qui Atripaldæ colitur, [certe diuersus:] cuiuscumque demum vrbis Episcopus fuerit, diuersum esse ab eo cuius Canusio Barium corpus est translatum.

[7] S. Romulus (cuius nulla in relata superius S. Sabini Vita mentio fit) eius qui Atripaldæ colitur, fuisse Diaconus fertur; [ad cuius tumulum Atripaldæ orauit ipsiusmet Diaconus S. Romulus.] atque Atripaldæ ante specum sanctorum Martyrum aßiduis precibus lamentisq; egisse, ne priuaretur Magistri contubernio. Vnde conficitur hunc ipsum eius magistrum Sabinum vel ibi esse mortuum, vel eo paullo post mortem esse translatum, superstite adhuc ipsius Diacono Romulo. Non ergo suspicari quisquam potest, partem aliquam Atripaldensibus donatam e S. Sabini corpore, quod Canusij sepultum, tantoq; post tempore erat inuentum, cum ad tumulum eius & quidem Atripaldæ aßiduas sanctasq; excubias egisse ipsiusmet Diaconus memoretur. Alioquin qui vnicum Canusinum Antistitem Sabinum agnoscebat Antonius Beatillus noster, plane diuersum ab eo Atripaldensem pronuntiabat.

§ II SS. Sabini & Romuli memoria, epitaphium.

[8] Acta S. Sabini Atripaldensis (si non est alter Canusinorum) vti & S. Romuli, nulla extant: vel quia scripta non sint, vel casu aliquo abolita. [S. Sabinus siue Canusinus prior Ep. siue alius,] Si a nostra de duobus Sabinis coniectura refugeris, ipsum Abellinatem Episcopum fuisse suspiceris licebit, atque Atripaldæ apud Sanctorum corpora cōdi voluisse: aut ex Africa a Wandalis eiectum, hic consedisse: aut aliunde huc religionis caußa profectum, hic deceßisse, arbitrium liberum esto. Recenset eum cum Romulo, præter citatum antea Ferrarium, Dauid Romæus in Indice sanctorum virorum, qui nati vel humati sunt in regno Neapolitano, his verbis: Atripaldæ apud fontes Aufidij, Hippolytus Sacerdos & Martyr, Sabinus, Romulus. Ex iisdem quidem montibus, quibus Sabbatus, Aufidus oritur; multis tamen millibus paßuum ab huius fontibus distat oppidum Atripalda. Paulus Regius Episcopus Vico-Equensis 1 parte, in Vita S. Hypolisti, quem Ippolistrum vocat, cap. 5. ista scribit: Et quia, vt dictum est, [apud S. Hypolistum sepultus:] sancti Martyris corpus humo abditum fuerat, isthic religiosi homines secretum & pium oratorium construxerunt, in eoque sacras eius reliquias intra marmoreum tumulum condiderunt, ara memoriæ Martyris, Catholico ritu, dicata: vbi postmodum duæ vtrimque aliæ erectæ aræ sunt, inque iis duorum aliorum Sanctorum Sabini & Romuli locatæ reliquiȩ. Sed neque S. Hypolisti tumulus marmoreus est, neque, quod subdit, ex eo sacer ille liquor distillat, licet eius die festo, [atque ex eius & S. Romuli tumulis (non etiam S. Hypolisti) manna fluit.] pridieq; & postridie, ex mormoreis SS. Sabini & Romuli fluat, vt diximus. Quamquam Auctor Vitæ S. Hypolisti, sed recentior, Regium secutus, hæc scribat: Quamobrē ibi templum post persecutionem Diocletiani Imp. condiderunt; & corpus secreto oratorio infra templi pauimentum in marmorea vrna locauerunt; quæ circa tres dies eius festiuitatis manna exsudat, quod innumeris confert salutem fidelibus. Verum, vt suo tempore dicemus, lateritius est S. Hypolisti tumulus, marmorei duo SS. Sabini ac Romuli, atque hi soli manna exsudant.

[9] Addit idem Vitæ S. Hypolisti anonymus scriptor: In quo oratorio, siue sacello, progressu postea temporis, corpora SS. Sabini Episcopi & Confessoris, & Romuli eius Leuitæ sepulta sunt. Horum sepulchris singula insculpta epitaphia: quæ cum Michaël Monachus anno MDCXLIII accurate perlustrasset, [vtriusque epitaphia quando sculpta?] censuit, egregio vir iudicio, ex characterum forma, totiusq; structuræ modo, Longobardorum temporibus, ante DCC minimum annos, esse facta. Et constat ab immemorabili tempore illum Mannæ fluxum viguisse. Gemina isthæc epitaphia hic dabimus, præmißis duobus de S. Sabino hymnis, qui fortaßis in eius officio recitari consueuerunt. Nunc Officium ac Missa peragitur hoc die Atripaldæ communis de Episcopo & Confessore.

HYMNVS DE S. SABINO EPISC.

[10]

Mente præcelsa iubilent fideles,
Vocibus laudes resonent perennes,
Atque lætanter celebrent sacrati
      Festa Sabini.
Qui sacris vittis redimitus aras
Numinis digne coluit superni,
Corde nec vitam vitiare puram
      Integer auxit.
Pabulum Pastor misero, salutem [S. Sabini functiones episcopales,]
Sanctus ægroto dedit, ipse mundi
Spretor & rectus vigilans amatum
      Rexit ouile.
Supplices & nos veniam precantes,
Præsuli grates referamus almo,
Celsus vt visat patriam, tuendo
      Tecta Tripaldi.
Sit Patri, Nato, simul vtriusque
Flamini splendor, decus, & potestas,
Cuius æternum chorus Angelorum
      Numen adorat, Amen.

HYMNVS II.

[11]

Lucis vt orbem renouat nitore
Solis aspectus, renouemus hymnum,
Præsulis nostri memorando mira
      Munera Diui.
Mittit (o mirum!) tumulo repostus
Nectar excelsus nitidum Sabinus,
Effugans morbos, & amata Pastor
      Dona ministrat.
Febre quassati valida quiescunt: [miracula,]
Pestis & morbi fugiunt repente:
Culpa quos lædit, precibus iuuantur
      Præsulis almi.
Vnde quod sacrum tenet Atripalda
Corpus illius tumulo reclusum,
Iure lætatur, Dominumque laudat
      Omne per æuum.
Sit salus Regi, decus atque virtus,
Qui supra cæli residens cacumen
Totius mundi machinam gubernat
      Trinus & vnus, Amen.

EPITAPHIVM S. SABINI.

[12]

Si nescit mens sancta mori, si pura voluntas
      Cum membris numquam præcipitata ruit;
Viuis in hoc mundo meritis post fata Sacerdos,
      Atque tuos titulos nulla sepulchra tenent.
Ciuibus auxilium, solatia semper egenis [virtutes.]
      Præstabas animis, pectore, mente pius.
Iustitiæ sector, sacri seruator honesti:
      Numquam furta tibi, nec placuere doli.
Tempsisti mundum, semper cælestia captans;
      Quottidiana tibi lucra fuere Deus.
Sacra colens, sacrum numquam corrumpere nosti;
      Præmia nec fidei subripuere tuæ.
Communis, carus, humilis, dum summa teneres,
      Diues semper erat & tua larga manus,
Testatur Præsul sedes reparata Sabine
      Auctoris clara lucida facta sui.

EPITAPHIVM S. ROMVLI.

[13] Respicis angustum præcisa rupe sepulchrum? Hospitium Romuli Leuitæ est cælestia regna tenentis. Quis enim possit siccis oculis eius enarrare mortem? [S. Romuli mors.] Paupertatem Christi, & amorem S. Sabini Episcopi sui puro corde secutus est. Quibus ille precibus, quibus lamentis ante specum M. Martyrum, ne priuaretur Magisti contubernio, testis est cuncta patria. Fides eius Christo eum sociat: præsens facilius quod postulat impetrauit.

[14] Quod dicitur ante specum Martyrum, ne priuaretur Magistri contubernio, orasse; inde manifestum est, falli quosdam, [non vixere tempore Apostolorum.] qui S. Sabinum voluerunt S. Petri Apostoli fuisse discipulum: quomodo enim eius Diaconus orasset ante specum Martyrum, Hypolisti & sociorum, qui Diocletiani æuo interempti sunt? Sed quod scriptum est ante specum M. Martyrum, quid illud M. sibi velit haud assequor: an mille? At præter Hypolistum, & Crescentem puerum, fuisse quidem plures alij traduntur, numerus tamen ignotus, ac nomina. An est fortasse mansit? Requirit enim sententia verbum institit, egit, vel aliud simile.

§ III S. Sabini Translatio, miraculum.

[15] Translationis SS. Hypolisti, Sabini, Romuli, nostra memoria factæ, geminam nactus sum narrationem; Archipresbyteri, Primicerij, [S. Sabini] & Canonicorum Atripaldensis Ecclesiæ manibus signatam. In priori, quæ Italica erat, post epitaphia SS. Sabini & Romuli, quæ dedimus, [corpus liquorem exsudat,] subiecta hæc erant: Istud S. Sabini monumentum, temporibus Marini Caraccioli primi Abellinatium Principis, Ducisque Atripaldæ, ne ampliori templi fabricæ inferret impedimentum, Pontifice Romano annuente, e priori loco sublatum, inque maiori ara collocatum: at sancti Præsulis corpus post eamdem aram depositum, deinde coram Cleri populique frequenti multitudine reseratum, repertumque aqua crystalli instar limpida circumfusum. Ea lancibus excepta, haud multo post tempore adipis coagulati instar concreuit. Nec miracula defuere. Filium quædam matrona habebat, Sabinum de Diui huius nomine appellatum, sed altero pede intorto claudicantem; [quo claudus sanatus;] quem ipsa pedem sacro illo liquore perunxit. Visus sibi puer est noctu ipsum ad se venientem Sanctum membrumque inualidum manibus restaurantem ac solidantem sentire & intueri: & postridie integer ac vegetus extitit; viuitque etiānum, & miraculum testatur.

[16] Anno Christi MDCXII, die XVI Septembris, Mucius Cinquina Episcopus Abellinas, corpus S. Sabini, [circum latum,] Magistratuum rogatu, per oppidum solenni supplicatione, Clero ac populo vniuerso prosequente, circūlatum, in antiquum dein monumentū reposuit, [tum reconditum;] capsæ plumbeæ inclusum. Caput vero intra statuam ex ære argentoque fabrefactam, supra idem monumentum asseruatur. Estque rei gestæ series in tabulas relata, ac Hypolisti de Matthæis publici tabellionis manu signata. Decreta vero ab Antistite anniuersaria illius Translationis celebritas.

[17] Erga id sacellum, in quo sacra hæc condita pignora sunt, [sacellum ampliatum ornatumq;:] eximia illustrissimæ Caracciolæ domus adhuc eluxit religio. Nam Camilli secundi Principis Abellini, Ducisque Atripaldæ expensis ampliatum. Dein aliorum eleemosynis, aureis centum a Marino III Duce, CC ab Archiepiscopo Tarentino collatis, aliisque populi donariis, dilatatum productumque ab vno ad alterum basilicæ parietem, binis adiunctis gradibus: eaque nunc est elegantia operis, vt nihil Salernitanæ S. Matthæi ædi concedere videatur.

[18] Ex hisce duobus sepulchris excipitur cochleari argenteo liquor, qui vulgo Manna appellatur, fluitque certis per annum temporibus, & postulantibus magna pietate populis dispensatur; præsertim die IX Februarij, qui S. Sabino sacer est. Eo die ab omni Clero ad illius honorem Missæ sacrificium, [festi celebritas,] vti & consequentibus septem diebus, peragitur: instituitur vero per oppidum, capite S. Sabini circumlato, religiosa supplicatio, numerosa concurrente populi multitudine. Quotidie vero in Diuino officio, S. Hypolisti, vt titularis, S. Sabini, vt Aduocati, fit commemoratio.

[19] Cum anno Christi MDCXXIX Bartholomæus Iustinianus Abellinas Antistes Atripaldam venisset, diœcesin de more visitaturus, rogatus est ab oppidi primoribus, vt, quia in S. Romuli epitaphio dicitur, Ante specvm M. Martyrvm, sineret effodi terram, ac peruestigari, num quæ isthic Sanctorum corpora laterent. Id cum, Episcopo annuente, factum esset, inuentus est locus pauimento musaïco ornatus, quale Romæ in S. Cæciliæ æde visitur. Hic plura reperta corpora; ac præsertim, vbi S. Hypolisti conditum fuisse corpus communis erat hominum, [Corpus S. Hypolisti inuentum:] accepta a maioribus, opinio, id ipsum inuentum est, cum fune circiter dimidium palmum longo, qui etiamnum tinctus sanguine videbatur, vt eo Sanctus in agone suo vinctus raptatusque fuisse existimetur, congruentibus martyrij Actis. Hanc funis particulam in crystallina theca, eximia pietate asseruat Thomas Caracciolus Archiepiscopus Tarentinus. [eius festū 1 Maij.] S. Hypolisti festum Kalendis Maij celebratur: quo die illius caput, statuæ inclusum ex ære argentoque affabre factæ, solenni supplicatione circumfertur, innumera affluente turba hominum, prorogaturque ad octo dies celebritas; maior quippe basilica illius Diui nomini dedicata est.

§ IV S. Sabini Translatio. S. Hypolisti & aliorum Martyrum Inuentio.

[20] Lvculentior est aliquanto, quam Capua a Siluestro Aioßa accepimus, Translationis SS. Sabini & Romuli historia, legitime quoque ab Atripaldensibus Canonicis signata. Etsi porro in ea insint nonnulla quæ ad S. Hypolistum pertinent, visum tamen integram hic dare. Ita ergo habet: Conduntur in inferiori basilica præcipui templi Atripaldæ, oppidi Hirpinorum, diœcesis Auellini, plura Martyrum corpora, quæ sub eiusdem basilicæ lapideo pauimento, diu lateritiis, [Crypta tēpli Atripaldensis:] hinc inde dispositis, latuerunt sepulchris; inter quæ alterum ex musæuo pauimentum, quod & nunc patenter extat, latitudine quinque fere palmorum, longitudine vero quatuordecim, repertum fuit: ad cuius extremum paries aderat, cæmento, calce, coctoque latere fabrefactus; intra quem ad introitum præfatæ basilicæ, quæ tunc ad instar cuiusdam cryptæ confecta erat, [in ea specus Martyrum,] Specvs Martyrvm: prioribus appellata seculis, ossa erant sancti Martyris Hypolisti, & successiue (præcipue vero B. Crescentis) aliorum Sanctorum. Super Martyrum sepulchro & pauimento ex musæuo ad quatuor vel quinque palmos, aderat prædictum superius eiusdem basilicæ lapide Pario lectoque confectum pauimentum, læuorsumque fidelibus occurrebat ingredientibus, [& SS. Sabini & Romuli sepulchra:] S. Romuli Leuitæ marmoreus loculus; & e regione illius constitutus marmoreus etiam S. Sabini Episcopi tumulus, vno & altero tantum Pariis lapidibus extructus, vno scilicet pro ipsius operculo, reliquo autem pro tota inferiori parte sepulchri. Sed hæc ita breuiter edicta, per ea quæ paullo productius apponentur, manifestiora manebunt.

[21] Anno salutis MDLXXXVIII, reædificationis & ampliatronis ecclesiæ superioris occasione, S. Sabini monumentum, [S. Sabini corpus inde exemptum an. 1588,] ne sub columna parastatica perpendiculariter constitutum, columna sine sufficienti sustentaculo remaneret, ad preces Ill.mi & Exc.mi Principis Camilli Caraccioli Ducis Atripaldæ, licentia Summi Pontificis obtenta, de ordine Reu.mi Petri Antonij Vicedomini Auellini Episcopi, per Marcum Antonium de Conditiis eiusdem Vicarium Generalem, fuit a proprio tumulo solenniter abstractum S. Sabini corpus, innumera præter Ecclesiasticas personas multitudine ciuium & exterorum secularium concurrente, [circumlatum,] deindeque per totam terram processionaliter deportatum, prædicto D. Vicario ceterisque ciuibus & exteris illud humiliter ac deuote comitantibus, & in quadam capsa lignea postmodum repositum, super altare, quod erat ad caput eiusdem cryptæ, collocatum fuit: [alibi recōditum,] proque securiori custodia paries ante capsam, procurante id prȩfato Principe, sedulo fuit erectus; ante quem pro altari tumulus eiusdem sancti Præsulis marmoreus appositus vsque ad decimamsextam diem Septembris anno salutis MDCXII deseruiuit.

[22] Prædicta die sexta decima Septembris, habito prius oraculo a Sanct.mo Domino nostro Paulo V Pontifice tunc Maximo per R.mum D. Mutium Cinquina Episcopum Auellinensem & Frequentensem, [dein 1612 16 Sept. in veteri tumulo;] fuit idem tumulus ad duos palmos eleuatus, ac intra veterem parietem constitutus; & in ipso tumulo inclusa fuit plumbea capsa, in qua tandem corpus repositum fuit sancti Præsulis, absque tamen capite: [caput alibi.] caput enim theca fuit argentea conclusum (sicut postea caput etiam sancti Martyris Hypolisti, anno scilicet MDCXXXIV conclusum fuit) perque oppidum processionaliter deportatum: quibusdamque solet in festiuitatibus ita deferri per oppidi plateas.

[23] Anno MDCXXIX in generali visitatione. Illu.mi D. Bartholomæi Iustiniani Episcopi Auellinatis & Frequentensis, ob firmam ciuium traditionem, sculptamque in tumulo S. Romuli inscriptionem, qua dicitur ante specvm Martyrvm, supplicantibus Magnificis de regimine, ac reuerendo Canonicorum collegio, licentiam concessit Ill.mus idem Iustinianus, in prȩdicta crypta effodiendi, vt ipsa Martyrum corpora inueniri possent; ipsoquemet Ill.mo præsente, [Corpora 5 SS. reperta:] aliisque selectis ad hoc personis, inuentum fuit ex musæuo pauimentum, quod initio memorabatur; & super eo paruula quædam, quatuor ad palmos eleuata muris hinc inde, testudo, sepulchraque, & in sepulchris Martyrum corpora, quæ tunc non apparebant nisi numero quinque, a dextris eiusdem pauimenti composita. Quibus inuentis, vltra tunc procedere ciues noluerunt: sed eorum Præsule Ill.mo consulente ac decernente, amplificare statuerunt cryptam, duas alias illi, quas nuncupant, [crypta ampliata:] alas Septemtrionem versus addendo, præter eam, quæ pietate ac impensis Principis Camilli versus meridiem prius addita fuerat.

[24] Anno MDCXXXIII, quintadecima die mensis Martij prædictis additis alis, ipso Ill.mo Iustiniano suoque Generali Vicario Ioanne Baptista Gripho (præsente in primis Ill.mo Archiepiscopo Tarentino D. Thoma Caracciolo, Præsule tunc Cyrenensi) ad corpus S. Hypolisti, [alia 8 corpora inuenta,] quod in loco secundum antiquam firmamque traditionem prius indicato, seu digitis ostenso, ad ingressum sanctæ cryptæ dextera ex parte ingredientibus occurrente inuentum fuerat, vna cum aliis illis iuxta ipsius loculum corporibus Martyrum, quæ cum S. Hypolisti corpore videbantur esse numero quinque, effodere facientibus, alia octo Sanctorum corpora inuenta fuerunt. Caputque S. Hypolisti, quo suum corpus a quibusdam carere credebatur, ob quosdam referentes illud abscissum tempore sui martyrij deiectum fuisse in flumen Sabbatum, nimia repertum fuit creta gypsoque inuolutum: [& caput S. Hypolisti cum parte funis,] nec multo post subtus illud gypso pariter & argilla prorsus inuoluta, pars ea funis sacro sanguine conspersi, qua e colle Capitolino ad flumen vsque præfatum ferocis ad caudam tauri sanctum Dei virum ferociores raptauerant infideles. Modoque pars illa funis in ampulla crystallina, e crystallo nimirum vulgo nuncupata di Rocca per Ill.mum D. Thomam Caracciolum Tarenti Archiepiscopum. [post decenter seruata;] Sicut & eodem tempore annulus aureus in vno ex duobus Martyrum puerorum tumulo repertus, magna cum deuotione seruatur: & pro asseruando in ea capite sancti Martyris, vt interim theca fieret argentea, conclusum fuit atque statutum.

[25] Anno salutis MDCXXXIV die prima mensis Maij, ad primum ingressum, quem fecit possessionis ad oppidum Ill.mus & Exc.mus Princeps Franciscus Marinus Caracciolus Atripaldensium Dux; Ill. mus & Reu.mus Episcopus Cyrenes D. Thomas Caracciolus, Archiepiscopus nunc Tarentinus, Atripaldam venit, ac voluntate & expresso consensu Ill.mi & Reu.mi D. Bartholomæi Iustiniani, [caput argenteæ thecæ inclusū:] cum sacrum fecisset, caput sancti Martyris Hypolisti rite & solenniter in argentea theca reposuit; illudque asportari processionaliter per oppidum iussit, quod & fuit executioni mandatum.

[26] Corpus autem gloriosi Martyris, & alia duodecim corpora Sanctorum iuxta ipsius loculum reperta, [reliqua corpora in altari collocata:] Septemtrionem versus ad vltimæ alæ caput asportata fuerunt, & ligneis in capsulis loco depositi collocata super altare, in quo adest nunc icona Sancti ipsius Hypolisti ac sociorum; donec Deo dante decentioribus valeant monumentis asseruari. Præfata autem die quintadecima mensis Martij salutis anno millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, reperta etiam fuerunt in posteriori parte monumenti D. Romuli alia tria Sanctorum corpora; [alia 3 corpora inuēta, nec loco mota.] & præter hæc (licet non ita patenter) alia plura; inter quæ vnum S. Romuli proximum sepulchro, staturæ proceræ, cum suo capite supra pectus locato: sed inde nec asportata nec amota fuere, ne S. Romuli monumentum super eorum sepulchris existens (vtpote duabus tantum lapideis compactum tabulis, altera scilicet pro suo frontispicio, reliqua pro ipsius operculo; ceterum posteriori & infera parte cæmentitiis) ruinam pateretur; & manna cessaret ex illo manare: imo annulus alter aureus in vno ex iisdem sepulchris repertus, in eodem relictus mansit. Parieti ante dicta Sanctorum corpora constructo istud fuit carmen appositum:

Hic tvmvlat paries mvltorvm corpora Divvm.

[27] Anno salutis MDCXXXV, XXVI Decembris, nocte subsequente sanctissimam Redemptoris nostri Natiuitatem, cupula, seu tribuna, quam dicunt, cecidit basilicæ superioris, & propter impetum lapidum cæmentorumque ruentium, fracto pauimento, ac tota fere testudine cryptæ sanctorum Martyrum, sepulchroque S. Romuli, omnem pene Martyrum specum lapidibus ac cæmentis impleuit. Mirabile tamen fuit, horarum viginti quatuor tantummodo cursu, propter vtriusque sexus & paruulorum concurrentium cateruam, quæ ceciderant omnia sublata & asportata fuisse. [Cupulæ ruina fractum tumuli S. Romuli frontispicium, reparatū:] Nec minus mirabile sancti Leuitæ frontispicium tumuli plures in partes, & e quibus aliquæ minusculæ admodum, confractum, fragmentis omnibus inuentis, ad pristinam formam, Domino miserante, fuisse redactum. Consolationis autem pariter & admirationis maximæ fuit, quod cum timerent omnes liquorem sacrum cessaturum penitus, accidit contra; nam sequentis nona die Februarij, qua festum S. Sabini celebratur, [copiosius fluit Manna:] copiosius liquor ille manauit in S. Romuli monumento; sicut & copiosius etiam tunc S. Sabini tumulus abundauit eodem: qua de re deuotius atque gaudentius Archipresbyter illum de more legit, populisque distribuit reuerenter.

[28] Solet sacer iste liquor non incessanter quolibet anni die, sed certis quibusdam temporibus, & signanter in aduentu Domini, in festis Omnium Sanctorum, S. Sabini Episcopi, & S. Catharinæ Martyris, emanare: & quidem quando copiose, messiones ac vindemias, [copia fertilitatis augurium,] reliquorumque, præsertim corylorum, lectiones, lætantius expectant ciues: & quando minus abundat liquor ille sacer, maioris abundantiæ spem non retinent. Sed illud silentio non prætereundum, nempe quod frequenter accidit, ante primas antefatarum festiuitatum Vesperas nihil in sacris istis monumentis apparere liquoris, incipientibus autem Vesperis, in eis veluti guttulas, instar margaritarum perlarūque, pendere.

[29] Hactenus ea relatio. Quæ alia extra eam hic de SS. Sabino & Romulo tradidimus, ex eodem D. Siluestro Aiossa, R. P. Hyacintho Rugerio de Atripalda Ordinis Prædicatorum, S. Theologiæ in regali conuentu S. Ludouici Auersæ Professore, & P. Antonio Beatillo Societatis Iesu Sacerdote, pleraque accepimus. Quod corylorum vberem prouentum audis prænuntiari, [etiam nucum auellanarum.] cum largior e Diuorum tumulis liquor manarit, inde conficias non solam Auellam, siue Abellam, inter Nolam & Abellinum sitam urbem, sed & Abellinum ipsum corylis abundare. Quin & Plinius corylos ipsas, siue Auellanas nuces, Abellinas scribit appellatas. Ita lib. 15 cap. 22. Ceteris quidquid est, solidum est, vt in auellanis ex ipso nucum genere, quas antea Abellinas patrio nomine vocabant. Dubium est num ab Abella Abellinas dictas velit; an (quod censet Leander) ipsam Abellam Abellinum vocatam: an denique a non longe dißita Hirpinorum vrbe Abellino Abellinas appellatas esse nuces illas censuerit, quæ vulgo ab Abella Campaniæ vrbe Abellanæ vel Auellanæ sunt.

DE SANCTIS EPISCOPIS SABINO ET EVNOMIO, NEAPOLI, ET LESINÆ IN APVLIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sabinus, Ep. Lesinae et Neapoli in Italia (S.)
Eunomius, Ep. Lesinae et Neapoli in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Tertium eodem die Sabinum Episcopum damus: si tamen tertius est, & non alter e prioribus duobus. At non videtur saltem is esse, qui Atripaldæ colitur, cum illius integrum corpus habere se Atripaldenses glorientur, & caput certe habeant: [Hic S. Sabinus non est Atripaldensis;] huius vero integrum caput Neapoli exstet, Lesina allatum. De S. Sabino Canusino magis ambigi potest, an non caput illius & ossa aliqua fuerint Lesinam deportata. Ita sentire Neapolitani videntur: nam in Catalogo Sanctorum aliquot, quos Cardinalis Decius Carafa Archiepiscopus Neapolitanus, in ea vrbe & per diœcesim Officio Ecclesiastico deinceps coli anno MDCXIX mandauit, ad IX diem Februarij ista habentur: [dubiū an Canusinus;] Horum sacræ Reliquiæ translatȩ sunt Neapolim ab Ecclesia Lesinensi, permittente Clemente VIII Pont. Max. & in æde sanctissimæ Annuntiatæ digno honore reconditæ. Dies natalis S. Eunomij Episcopi ignoratur: ideo eum iunximus cum S. Sabino, cuius dies natalis est IX Februarij, vt habet Martyrologium Romanum. Fuit hic Episcopus Canusinus, vitæ sanctitate & prophetiæ spiritu celeberrimus: deque eo agit S. Gregorius Papa lib. 2 Dial. cap. 15 & lib. 3 cap. 5. Claruit S. Agapeto Pont. Max. & Iustiniano Imp. Hæc ibi. Fauet ei opinioni reperta in Reliquiarum eius theca inscriptio, de qua infra in Historia Inuentionis num. 10.

[2] Verum Antonius Beatillus noster, qui diligentißime S. Sabini Episcopi Canusini res gestas, miracula, translationes litteris mandauit, nos admonuit, alium omnino a Canusino esse Lesinensem hunc Sabinum. Neque, si caput & alia insignis reliquiarum eius pars Barij non extaret, id ipse in libro suo reticuisset; aut si in Translationibus auulsum quid spectabile ab iisdem reliquiis esset, [probabiliter diuersus,] illius mentionem omisissent, qui eas Translationes adeo accurate supra descripserunt. Et relatæ ab Aurelio Marra inscriptiones videntur eum patria Canusinum facere, Lesinensem Antistitem. Vna enim habet, S. Sabinus Canusinus. altera, [sed patria Canusinus.] S. Sabinus Canusinus Pontifex L. quod postremum L. Lesinensis exposuit Beatillus: nam videntur cetera, quæ in capsarum operculis, ac plumbeis tabulis, reperta dicuntur, non integre exarata fuisse, sed verba quædam vnica vel littera solum, vel syllaba, expressa. Licet autem eo propendeam, vt Beatillo assentiar, Sabinum hunc Lesinæ Episcopum fuisse; fateor tamen non omnino liquere.

[3] Porro Lesina vrbs, cuius fuisse Episcopus S. Sabinus videtur, e cuius saltem Cathedrali S. Primiani ecclesia Reliquiæ eius sunt Neapolim translatæ, ita describitur a Leandro Alberto: Quidam vrbem hanc Lesinam a piscatoribus Christianis conditam, [Lesina vrbs] ob deletum Hyrium, a Ptolemæo nominatum, prodidere. Sed, vt mea ratio fert, non mediocriter errant: superius enim, vbi quondam Hyrium fuerit, ostendimus. Alij fundatam quidem a piscatoribus vicini stagni, primum tuguriis, progressuque temporum ædificiis commodioribus, & confluente paullatim huc ex aliis locis multitudine, tandem oppidum frequens effectum, [olim frequens,] altisque fossis & mœnibus complexum: denique postulantibus incolis & Episcopum a Romano Pontifice accepisse tradunt; incrementaque deinceps habuisse tāta, vt honestissima frequētissimaq; ciuitas euaserit. Enimuero cum Saraceni Apuliam tenuere, hæc etiam ab illis vrbs subuersa est: quæ postea quidem restituta, sed non qua prius fuerat amplitudine. Nunc iterum deserta propemodum colonis est tota: [nunc prope deserta,] Sedem tamen Episcopalem perpetuo retinuit. Rassanus Lesinam appellatam a primis conditoribus ait, qui huc ex Illyrici insula Lesina exaduersum huic vrbi in vlteriori ora Adriatici sita commigrauerant: quod nos quoque credimus. Abest a littore spatio P. M. IIII. In propinquo ad mille passus lacus est Lesinæ, cognominatus ab ipsa vrbe … continet in ambitu P. M. XL. [l. 3. c. 11 piscatu celebris,] Plinius, ni fallor, Pantanum vocauit. Piscium optimorum copia fœcundus est, maximeque præcipuæ magnitudinis anguillarum, quas accolæ Capitones vocant. Hæc Leander. Hyrium, de quo antea egerat, vulgo nunc Rodia dicitur, vel Rode, vt idem habet Leander, licet esse nonnullos scribat, qui Italica lingua Rore potius dici debuisse censeant, quod hic summa roris temperies agros mire fœcundet, ac optimos arborum suauissimosque fructus efficiat.

[4] Eadem de Lesinæ situ, initiis, ruinis scribit Paulus Merula Cosmographiæ par. 2 lib. 4 cap. 30. & breuiter Petrus Auitius to. 3 Descriptionis Europæ, qui Lesinam insulam & vrbem Venetorum in mari Hadriatico eam esse ait, [a quibus condita?] quæ Ptolemæo lib. 2 cap. 17 Pharia dicitur. De Lesina Apula ita scribit Blondus Flauius in Italiæ Descriptione: A Tiferno autem fluuius nunc Fortorius viginti millia passuum in littore distat. Qui quidem fluuius in mare se exonerat prope lacum Lesinæ appellatum, [vbi sita?] passuum quadraginta millia in circuitu complexum. Lesinaque oppidum quatuor a mari millibus distans, lacui, cui dat nomen, mille passibus est propinquum.

[5] Perantiquam eam vrbem esse patet ex Leone Ostiensi lib. 1 Chronici Caßinen. cap. 16, vbi a Grimoaldo Principe Beneuentano, qui anno DCCLXXXVIII Arichiso patri succeßit, inter alia donatam S. Benedicto tradit totam piscariam de ciuitate Lesina, vna cum ipsa foce sua. Iacobus Breulius, qui Chronicon illud Leonis edidit, socem interpretatur fossam: Gerardus Ioannes Voßius de vitiis sermonis lib. 2, cap. 7 canalem. Eadem vox reperitur eiusdem Chronici lib. 3 cap. 58. quo ex loco patet Lesinam temporibus Roberti Guiscardi Apuliæ Ducis, [olim Comitē habuit:] qui anno MLXXXV obiit, Comitem habuisse: Per hos item dies, inquit Auctor, Gualterius Comes Lesinensis reddidit B. Benedicto fluuium Lauri cum tota piscaria sua, & ipsam focem S. Benedicti cum tota piscaria, & calatoribus suis, tam intus quam foris, cum introitu & exitu suo: Ecclesias item S. Focati, & S. Petri, cum pertinentiis, quæ Lesinenses male ac per nefas detinuerant. Hæc ille, qui calatores fortaßis seruos appellat, illi seu glebæ seu piscoso loco adscriptos. Imo ante Gualterium Petrus Lesinensis Comes fuit, Guiscardo familiaris, vt ex eodem Leone patet lib. 3 cap. 25. Idem Leo cap. 63 ita Lesinæ meminit, sed euersæ tunc fortaßis ex parte: Basilius quoque Protospatarius Imperatoris (Nicephori Phocæ, qui ab an. CMLXIII ad CMLXIX imperauit) cum esset Salerni, adeuntibus illum monachis nostris, chartulam restitutionis & confirmationis fecit, de omnibus monasterij huius pertinentiis per totam Apuliam, quas eo tempore perditas habebamus; scilicet ecclesiam S. Benedicti de Lesina cum omnibus pertinentiis suis, & casas aliquot intra eamdem ciuitatem &c.

[6] Lesina deinde Domui Annuntiatæ Neapoli hac ratione donata est. Poßidebat eam Margarita Dyrrachina, [a Margarita Regina ex voto donata] Caroli III Neapolitani Regis vidua, siue a parentibus, Carolo Duce Dyrrachij, & Maria Sicula, sibi relictam, siue a marito in dotem acceptam. Huic filius suus Ladislaus Rex potestatem fecit, eam cui vellet Neapolitanæ vrbis Ecclesiæ aut cœnobio donandi, itaque in manus mortuas transscribendi, ab omni homagio, seu clientelæ profeßione, ac censu Curiæ regiæ pendendo liberam. Graui postea morbo oppressa Regina, Deiparæ opem summis precibus exposcit, vouetque si per eam sanitati restituatur, se Lesinam cuipiam Ecclesiæ illi dicatæ donaturam. Apparet ei nocte sequenti in somnis Virgo Mater, plenamque sanitatem restituit. Illa voti rea, probante Rege ac Proceribus, [S. Maria Annuntiata;] Lesinam Domui Sanctæ Mariæ Annuntiatæ tradit. Est ea domus nosocomium amplißimum totaque Europa celeberrimum, sub annum MCCCIV, vt scribit Cæsar Engenius Caracciolus, inchoatum, varie deinde amplificatum ac locupletatum, præsertim Margaritæ, eiusq; filiæ Ioannæ II Reginæ, liberalitate; estque nunc ampli oppidi instar structura & magnitudine, & supra duo millia pauperum alit.

[7] Lesina vero Episcopali Sede fuerit necne ornata tunc, haud scio: fuit certe postea, fortaßis & ab antiquo, cum vt nu. 5 notatum, seculo octauo legatur Ciuitas appellata. In Catalogo Episcopatuum regni Neapolitani Pandulphi Collenutij historiæ præfixo, inter alias Sedes Archiepiscopatui Beneuentano subiectas recensetur Lesinensis; vti & apud Paulum Merulam Cosmographiæ parte 2 lib. 4 cap. 20. & 25. ac 30, [Episcopatus ornata.] vbi innuit, ante Saracenorum in Italiam irruptionem, seculo IX factam, Episcopum habuisse; ita enim scribit: Lesina a piscatoribus vicini stagni primum cœpta; sed ita progressu temporis ampliata, vt frequens & honestum factum fuerit oppidum, & Episcopum etiam acceperit. Diruta ab Saracenis, restituta est, sed non qua quondam amplitudine. Hodie ab colonis propemodum deserta, Sedem tamen retinet Episcopalem. Nomen vrbi ab Lesina, Inlurici insula: vnde primi habitatores in aduersam hanc continentem migrasse feruntur. Hæc ille. Petrus Auitius quoque in Descriptione generali Europæ, vbi de Capitanata Neapolitani regni prouincia agit, Lesinam inter vrbes Episcopales recenset. Ast Aubertus Miræus in notitia Episcopatuum eam omittit. Scribit Cæsar Engenius Caracciolus in ecclesia Annuntiatæ esse Sacerdotes LX, aliorum Ordinum Clericos XXXV, iisq; Sacristam præesse; quod munus Episcopus Lesinensis administrare consueuit, a Gubernatoribus dictæ Domus nominari solitus: sed hoc priuilegium iis, quippe laicis, ademptum Pontificis Maximi auctoritate.

[8] [Hinc Neapolim trāslata corpora SS. Sabini, Eunomij, & aliorum.] Ex hac igitur vrbe Neapolim translatæ sunt anno MDXCVIII, SS. Sabini & Eunomij, Episcoporum, Alexandri, Firmiani, Primiani, Tellurij Martyrum, Paschasij Abbatis, Vrsulæ Virginis ac Martyris, Reliquiæ, ab basilicam Annuntiatæ, inque erecto postea sacello, quod Thesauri vocant, reconditæ; cum prius essent ab Alphonso Gesualdo Cardinale & Archiepiscopo Neapolitano legitime approbatæ. Agitur Translationis illius anniuersaria memoria Dominica in Albis, vti auctor est idem Cæsar Engenius. Singulorum diuersis diebus solennitas celebratur; & Sabini quidem atque Eunomij IX Februarij, vti antea dictum. Officium est semiduplex, vt habet citatus supra Catalogus, vbi his verbis illud ordinatur: Omnia de communi plurium Confessorum Pontificum… Missa de communi, sine Credo. An S. Eunomius Episcopus Lesinensis fuerit, an ex Illyrica Lesina, aut aliunde isthuc eius aduectum corpus, haud scimus. Ceteri, qui simul translati, aliis coluntur diebus officio semiduplici; S. Paschasius X Februarij; SS. Alexander, Firmianus, Primianus, Tellurius Martyres, XXVIII Aprilis; S. Vrsula XXI Octobris.

HISTORIA INVENTIONIS
SS. SABINI ET EVNOMII EPP.
Italice scripta ab Aurelio Marra.

Sabinus, Ep. Lesinae et Neapoli in Italia (S.)
Eunomius, Ep. Lesinae et Neapoli in Italia (S.)

Avctore Avrelio Marra, interpr. I. B.

PRÆFATIO AVCTORIS

Ad Illustrissimum Dominum Ioannem della Marra, Baronem vrbis Montis-Marani, & Castelli Franci.

[1] Posteaquam sanctorum corporum, quæ nunc in æde sacra Annuntiatæ Neapoli asseruantur, inuentæ a me reliquiæ sunt; plurimos e nobilitate ac plebe, tum Religiosos tum seculares, ac Te præsertim, Vir Illustrissime, qui inter præcipuos Sedilis Capuani eamdem ædem singulari patrocinio protegis, animaduerti inflammato teneri desiderio cognoscendi, quo pacto, [Caussa scriptionis.] quoniam varie res ea spargitur in vulgus, fuerint a me inuentæ. Eorum igitur cupiens & studio satisfacere, & conceptam animis erga hosce Cælites pietatem accendere, quam potui accuratissime breuem hanc, sed verissimam, relationem concinnaui, vt publico commodo ederetur in lucem. Et quia erga eamdem sacram ædem, tum propria quadam deuotione, tum aliis grauibus ex caussis, ita affectus animo sum, vt omne ei me obsequium debere sentiam; lucubrationem hanc meam, adhuc variis impedimentis suppressam, proferre foras constitui, & Tibi, Illustrissime Domine, dedicare, cuius perspecta omnibus morum elegantia, vitæ integritate, ac meritis, nobilissimæ familiæ Marrarum amplitudo illustratur. Ex qua cum ego quoque prognatus sim, etsi haudquaquam stirpis claritudinem virtutibus & benefactis exæquem; non vereor, ne quis aliud hic mihi propositum fuisse existimet, quam vt, quo tibi obligatus sum multiplice perennis obseruantiæ nexu, eum arctius astringam, atque animi mei erga te sensum palam tester. Accipe igitur munusculum hoc meum, mole exiguum, materia, quæ in eo tractatur, amplissimum. Deum ac Sanctos, quorum hic Inuentio narratur, Te vt tueantur ac perpetua felicitate cumulent, precor. Neapoli Nonis Martij MDIC.

NARRATIO.

[2] Lesina Capitanatæ prouinciæ in Apulia vrbs peruetusta, sed nunc magnam partem prostrata ac diruta, dominio sacræ Domus Annuntiatæ Neapolitanæ regitur. Cum ergo superiore anno eiusdem Domus Moderatoribus relatum esset, binas Lesinæ Ecclesias, Annuntiatæ nimirum ac Cathedralem, ita male materiatas esse ac ruinosas, [Auctor Neapoli missus,] vt in iis sacra, ritibus Ecclesiasticis consentaneo decore, peragi minime possent; ij tantis incommodis omni diligentia adhibere remedium statuerunt. Lectus ego Aurelius Marra ad eam rem, etsi minus, quam alij, idoneus, iussusque Lesinam proficisci, & tum ecclesiarum illarum sarta tecta, qua liceret, præstare, tum aliis vrbis necessitudinibus prouidere. Quoniam autem nihil consueui negotij suscipere, nisi Patre spirituali ac conscientiæ meæ moderatore consulto, vt eius secunda apprecatione munitus, libero securoque animo ad res, quæ propositæ sunt, expediendas procedam, [consulto prius Confessario,] R. P. Thomam Gallettum Neapolitanæ Congregationis Oratorij Presbyterum, cui regenda animi mei arcana aperire eram solitus, conueni; atque ab eo sum ad opus sedulo exequendum seria adhortatione excitatus.

[3] Die Nouembris XVIII anno MDXCVII iter ingressus, perquam incommoda tempestate, Lesinam XXII eiusdem mensis, hora XIX perueni. Primum ad Annuntiatæ templum adeo cum ciuibus nonnullis, [Lesinam venit:] idque magnam partem tecto nudatum reperio, vix vt in eo celebrari Missæ sacrificium posset. Inde cum Sacellano & aliis principem basilicam, haud longe distantem, viso. Ea vero ita tecto omni carebat, vt multis retro temporibus caruisse videretur. Muri quidem marmorei, pristinam fabricæ magnificentiam testabantur: [ecclesiam Cathedralem fœde euersam reperit,] ceterum fenestris ac ianuis reuulsis planeque ablatis, reliquum nullum erat ecclesiæ vestigium, præterquam ad illius caput tribuna, vt vocant, siue testudo, ac sub ea altare. Solum omne herbis ac fruticibus horrebat. In vna ex antis, siue parastaticis columnis, caprificus excreuerat, quam excidi, mole sua indicantem, quanto tēporis spatio ea neglecta & deserta ædes esset.

[4] Omnibus diligenter lustratis, animaduerti sub ipsa ecclesia cryptam esse, ad quam binæ ianuæ binique gradus ducerent. Dein cum didicissem S. Primiano sacram eam ædem fuisse, accurate inspexi humi stratum marmoreum epistylium, decem palmos longum, altum duos & semis, quod maioris ianuæ superliminare fuisse aiebant. In eo vix dimidiatim prominentibus anaglyphis variæ sculptæ effigies visebantur: media Christi Saluatoris erat; ad dexteram partem S. Primiani, S. Firmiani, S. Sabini Episcopi, [in ea variorum SS. marmorea signa:] S. Eunonij Episcopi; ad læuam S. Paschasij Abbatis, S. Vrsulæ, S. Alexandri, S. Tellurij: quorum nomina ad singularum imaginum latera, contractis in compendium litteris, efformata, sedula adhibita opera perlecta tandem sunt. At circum epistylium antiquissimi Longobardici characteres difficulter legi potuerunt, quod marmor ita humi abiectum, fœde labefactatum, ipsoque situ corrosum erat.

[5] His obseruatis attenteque animo notatis, in spem veni fore vt Diuina Maiestas desiderio meo pro sua bonitate obsecundaret, [in cryptam semper patentem,] meaque opera ad Sanctorum proferendas in lucem reliquias vteretur, neque vltra commerito sepulturæ honore ac publica veneratione carere eos pateretur. Cryptæ ostia conuulsa corruptaq; vetustate, eoque perpetuo reclusa, vt ipsis animalibus, ingressus pateret, velut in desertum locum, nulla munitum custodia. Multa isthic terræ ruderumque congeries. Vnum ex hisce ostiis ingressus, quod humore aliquo circumfuso madere videbatur, sensi, præter omnem expectationem, quippe e subterraneo loco, suauissimum odorem afflari. Ergo, quod vulgo nemo faciebat, [percepto inde suaue odore, ingressus,] in cryptam descendi: reperi fornicem multis marmoreis columnis, elegantis formæ, atque antiqui operis, sustentari. Ad cryptæ caput quinque erant altaria, & ipsa, vt videbantur, fabrica veteri structa: medio, & quæ ei vtrimque proxima, adiunctæ erant fenestellæ. [5 altaria inuenit,] Cum propius accessissem, animaduerti nigrum esse fornicem, eque eo vncum ferreum dependere, lampadi sustinendæ; huius fumo fornicem denigratum.

[6] Hæc mihi latentium sub iis altaribus sacrorum corporum fidem fecere, eo certiorem, quod singulis capsa lignea erat imposita, cuius ostiolo recluso, intus conspecta effigies lignea, paullum extans, distinctaque coloribus, habitu Benedictino, dextra pastorale pedum gerens, librum sinistra: in ipsis ostiolis aliorum Sanctorum pictæ imagines erant. In capsa eius altaris quod in medio situm erat, visebatur S. Primiani imago, longa veste amicti, [in iis varia signa latentium Reliquiarum,] manu palmæ sustinentis ramum: alibi S. Sabini, habitu pontificio, capite mitra operto, læua pedum gestantis, dextra velut ad impertiendam benedictionem composita.

[7] Illud præterea sum admiratus, quod, cum nudata tecto ecclesia esset, atque pluuiarum incursui ac vi exposita, ipsaque vrbs ad lacum sita, vt in cryptam insinuare se aqua aliquo meatu debuisse videretur, [ipsam plane siccam,] erat ea tamen omnino sicca, nullo vspiam humoris indicio. Retulere & illud qui mihi aderant, obseruatum Lesinæ esse, [nūquam culicibus infestatā;] cum plurimum vrbs vniuersa immensa culicum copia, ob vicini stagni vapores, vexetur, nullos tamen neque in crypta illa, siue Confessione, neque supra eam comparere. In eadem porro Confessione exstat perforata columna, [solitā miraculis clarescere:] ad quam olim energumeni alligari soliti, atque a teterrimi hostis vexatione liberari. Quæ omnia mihi ad maiorem admouendam operam stimulos addidero.

[8] XXIII Nouembris die, qui Dominicus erat, in media illius cryptȩ ara Missȩ sacrificium obtuli, Deumque obsecraui, [isthic celebrat,] vt mihi ad suorum Sanctorum inuenienda pignora cælestem opem ac lumen impertiret: dein adstantes monui vt mecum funderent ad Deum preces, illatoque de rebus ad animæ salutem spectantibus sermone, hortatus sum, vt eam ædem identidem frequentarent. [& concionatur:] Quia vero animaduerteram, vehementer eos institutionis indigere, deinceps quoad Lesinæ fui, semper de diuinis rebus ad eos qui conuenerant verba habui. Nemini tamen ex omni eorum numero consilium meum patefeci.

[9] Die Lunæ, XXIV mensis, Missa ibidem peracta, recitatisque Litaniis & aliis precibus, fodere cœpi, cum Sacellano ac Diacono, & his quid molirer celatis, donec quod quærebam adipiscerer. Erat vero fabrica durissimo marmore coagmentata, [inuenit reliquias S. Paschasij,] saxis adeo vastis, vix vt seni homines singula attollere humo valuissent. Cumque ad palmos quatuor sub altari terram effodissem, incidi in marmoream capsam palmos quatuor longam, latam vnum aut aliquanto amplius, operculo marmoreo tectam. In ea ossa complura, supra quæ lamina plumbea tres lata digitos, longa quatuor, in qua erat scriptum, S. Paschasivs; in ima vero marmorei operculi parte hæ sculptæ voces: S. Paschasivs Confessor. Hoc reperto thesauro illico iussi æra campana compulsari, & misso per vrbis compita præcone populum ad spiritualis lætitiæ communicationem exciui: [editq; publica lætitiæ signa;] decantato dein hymno. Te Devm lavdamvs, denuo sacras reliquias operui, ne quis inde quidquam sublegeret: tum lampade ante eas accensa, ostia obserari iussi, quæ antea, vt dixi, absque vlla custodia, perpetuo patebant.

[10] XXV Nouembris S. Catharinæ festo die, in vicino ad læuam altari sacrum celebraui, ac lectis Litaniis, cœpi eadem qua pridie ratione humum fodere, psalmos interea atque alias precationes vna cum Sacellano decantans. Cum quatuor circiter palmorum altitudine terram effodissem, multis adstantibus, quadratum marmor reperi, longitudine palmorum sex, quatuor latitudine, vnius crassitudine. Quo inde sat leui pro mole & expedita opera, [dein S. Sabini Episc.] sublato, duæ subtus capsæ inuentæ, ipsæ quoque marmoreæ, & eadem qua prior magnitudine. Sublato alterius operculo, insculpta hæc legi: S. Sabinvs Canvsinvs. In ipsa vero capsa tabella erat plumbea, inque ea hæ sculptæ voces, S. Sabinvs Canvsinvs Pontifex Lesinensis; erant in eadem capsa eiusdem Sancti ossa, caputque integrum. In alterius quoque operculo, inclusaque plumbea tabella insculptum: S. Evnomivs; inque ipsa capsa ossa nonnulla. [S. Eunomij,] Triumphali hymno Te Devm Lavdamvs decantato, eodem ritu eas obtexi.

[11] XXVI die denuo fodere humum altius statui; sub eo altari sub quo S. Paschasij reliquiæ erant inuentæ: atque in capsam marmoream incidi, [SS. Alexandri, & Vrsulæ Virg.] cuius operculo auulso, insculptas in inferiore eius parte has voces intueor: S. Alex et S. Vrs. Virg. et Mart. intus ossa complura, ac supra hæc tabellam plumbeam cum iisdem iam recitatis verbis. Ea pignora rite, vt priora, veneratus, denuo operui.

[12] Die Iouis insequenti XXVII mensis, effossa rursum ibidem sub altari humus, versus cornu dextrum, aliaque reperta capsa, eiusque operculo, veteri charactere, incisum, S. Tellvrivs. [S. Tellurij:] Vt ceteris ante adhibita veneratione, omnia condi denuo iussi qua prius iacuerant ratione. Manifestum esse arbitror, diuino me permotum fuisse instinctu, vt cum prius S. Paschasij thecam reperissem, tertio ad effodiendam sub eodem altari humum reuerterer, quod in ceteris factum non erat. Vltimo eiusdem mensis die, cœpi medium altare demoliri, cumque ad imum eius pauimentum peruenissem, quia serum iam erat, supersedi.

[13] Quoniam vero hisce repertis reliquiis, rem omnem, vt erat gesta, Gubernatoribus sacræ Neapolitanæ Domus Annuntiatæ nuntiaui, ac spem mihi esse alias quoque eruendi; sed quod vererer ne quis has mihi surriperet, tantisper a cœpto destitisse; ij veredario ad me misso, consilium meum probarunt, ad alias scrutandas non progrediendi, propterea quod mihi suboluisset, nonnullos in occasionem eas furandi intentos: præsertim quod plures viri nobiles per Sacellanum ac Syndicum mihi millenos aureos pro singulis capsis offerri curassent, si eas ipsis tradere vellem. Quod absit. [sedulo cauet ne surripiantur:] His cognitis iussi restaurari in priorem formam tria illa altaria, sub quibus inuentæ reliquiæ erant, & cryptæ ianuas refectas diligenter obserari, appositis diu noctuque excubiis; ipsas quoque vrbis claues, ne quid interea turbaretur, nocte penes me asseruaui. Quia vero Diuino auxilio ad tanti thesauri custodiam mihi opus esse sentiebam, multorum piorum hominum preces per litteras efflagitaui, vt eum mihi liceret saluum Neapolim deportare. Ita demum (quo nomine Deo Opt. Max. & sanctissimæ Annuntiatæ singulares debeo gratias) absque vllo incommodo aut damno, non meo merito, sed ipsorum præsidio Sanctorum, euenit.

[14] Die secundo Martij MDXCVIII sub horam XVI appulit Lesinam vnus e Gubernatoribus dictæ Neapolitanæ domus, cum Nuntij Apostolici, quæ eum meque exequi oporteret, mandatis. Cum ei reliquias supra scriptas, eodem plane, quo inuentæ fuerant, modo reconditas, coram multis testibus, atque iis ipsis qui primæ inuentioni interfuerant, ostendissem; reliquum medij altaris, vti a me cœptum erat, dirutum: atque effossa ad palmos quatuor humo, inuenta capsa marmorea, tres longa palmos, lata duos, diuersa a ceteris forma scrinio similis, [tū SS. Primiani & Firmiani.] in qua SS. Primiani & Firmiani ossa inuenta, inque ima operculi parte insculpta hæc verba, S. Primianvs, S. Firmianvs, itemque in plumbea tabella SS. Primianvs et Firmianvs. Editis religiosæ alacritatis & lætitiæ indiciis, vti ceteræ reliquiæ, eadem quoque ex caussa, opertæ etiam hæ sunt, & reconditæ.

[15] Die IV Martij, exemptæ reliquiæ omnes, relicta tamen in eadem Confessione, seu crypta, parte singularum aliqua: & multis e Capucinorum familia, [parte aliqua Lesinæ relicta, transfert eas Neapolim:] aliisque concinentibus, cereosque accensos manu gestantibus, quanta eo in loco fieri potuit solennitate, impositæ tribus thecis operculo arcuato insignibus, bysso candida intus munitis, ad eam rem Neapoli allatis; & Neapolim deuectæ, in ecclesia Pietatis ad gradus S. Ioannis de Carbonaria depositæ sunt, donec maiori apparatu supplicatio institueretur, vt ad ecclesiam Annuntiatæ Romano Pontifice annuente, transferrentur. Sunt quoque, in publicum narratæ iam rei testimonium, Neapolim aduectæ ipsæ marmoreæ capsæ, in quibus repertæ Reliquiæ fuerant.

[16] Atque hæc sunt, quæ de ea translatione visum fuit tradere litteris, ad Dei gloriam, honoremque Sanctorum eius, a quibus dignum laboris mei præmium expecto, [ipsos SS. inuocat.] qui Gubernatorum voluntate tanto temporis spatio Lesinæ sim commoratus: nec metuo, ne quis mihi illud obiiciat, Accepisti mercedem tuam, qui nihil quidquam vllo in genere, vt humano more loquar, tuli remunerationis. Sanctos igitur precor, vt suo me patrocinio defendant apud tribunal Diuinæ Maiestatis, cui semper laus ac gloria tribuatur, in secula sempiterna. Amen.

Orate pro me: quia peccata mea tulerunt Dominum meum, & in Cruce posuerunt eum.

DE S. CRONANO EPISCOPO IN HIBERNIA.

SECVLO CHR. VI

[Commentarius]

Cronanus Ep. in Hibernia (S.)

G. H.

[1] Sancti huius Episcopi varie exaratum nomen: nam Cronanus, Chronanus, Carnanus, Cuaranus, Caurnanus, Trouanus, & Mochuarocus appellatur a variis. [S. Cronanus Episc. colitur 9 Febr.] In MS. Florario eius memoria celebratur IX Februarij his verbis: In Hibernia Chronani Episcopi & Confessoris. Eadem habent Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, Canisius in Martyrol. German. & Ferrarius in Generali Catalogo, sed Trouanum appellant. Eumdem referri in Martyrologiis Hibernicis, Tamlactensi, Dungallensi, S. Ængußij, Maguiri, & Mariani Gormani tradit Ioannes Colganus in Actis SS. Hiberniæ: apud quem de eo S. Ængußius hæc prædicat: Machuarocus sapiens, quem facti numquam pœnituit. Fusius Maguir in Festologio: Machuarocus sapiens in regione Desiorum quiescit: [in regione Desiorum,] qui & Cronanus filius Nethsemonis dicitur. Vocatur Machuarocus de Nona, ideo quod sit primus, qui curauit celebrationem Missæ fieri seorsim, quæ cum media Nona apud antiquos celebrabatur. [in Momonia.] A Gormano dicitur Cuaranus sapiens in Desiis Momoniæ, qui & Cronanus filius Nethsemonis. Addit Colganus ex Sanctilogio Genealogico, prognatum ex nobili & antiqua familia Fertlactæ, filij Fergussij Rogij.

[2] S. Adamnanus Abbas Huensis in Vita S. Columbæ Abbatis, quam dabimus ad IX Iunij, huius peregrinationem describit lib. 1 cap. 42 hoc titulo: De Cronano Episcopo. ac deinde, Alio, inquit, in tempore quidam de Momonensium prouincia Episcopus, nomine Cronanus, proselytus ad Sanctum venit Columbam, qui se, in quantum potuit, occultabat humiliter, vt nullus sciret, [a S. Adamnano agnitus Episcopus.] quod esset Episcopus. Sed tamen Sanctum hoc non poterat latere: nam alia die Dominica a Sancto iussus Christi corpus conficere, Sanctum aduocat, vt simul quasi duo Presbyteri Dominicum panem frangerent. Sanctus proinde ad altarium accedens, repente intuitus faciem eius, sic eum compellat: Benedicat te Christus, Frater, hunc solus Episcopali ritu frange panem. Nunc scimus quod sis Episcopus. Quare huc vsque te occultare conatus es, vt tibi a nobis debita non redderetur veneratio? Quo audito Sancti verbo, humilis peregrinus valde suspectus, Christum in Sancto veneratus, & qui inerant præsentes, nimis animati, glorificauerunt Dominum. Hæc ibi. Hinc colligimus sexto eum Christi seculo floruisse, quo & Columba vixit.

DE SANCTIS MOSOMENSIBVS VICTORE MARTYRE, ET SVSANNA VIRGINE

Commentarius præuius.

Victor M. Mosomi in Gallia Belgica (S.)
Susanna V. Mosomi in Gallia Belgica (S.)

Avctore I. B.

[1] Vrbs est Mosomus exigua, sed valida, archiepiscopij Remensis, ad dextram Mosæ ripam, Sedanum inter ac Satanacum, [Mosomus vrbs Galliæ Belgicæ,] Mosomagum olim dicta, atque ab ipsis Constantini Magni filiorum temporibus munita eoq; castellum appellata in S. Maximini II Treuirorum celeberrimi Antistitis Vita, [nota seculo 4.] anno DCCCXXXIX scripta, quam XXIX Maij dabimus. Ea ita habet: Cumque Mosomagum castellum peruenissent, paralyticus quidam B. Maximino sanandus offertur. Nec irrita vota fuere fidelium: namque sine dilatione optatæ redditus sanitati, speciosissimum spectaculum intuentibus præbuit. Vtque gratiam referre viderentur eius loci habitatores, ecclesiam sub honore B. Maximini, vbi eius sacræ fuerant reliquiæ positæ, condiderunt. Euoium vocatur quoddam castellum, ad ditionem iam pertinens Treuerorum, hoc ingressis &c. Ea ecclesia nunc S. Maximini in Vllio dicitur; estq; vicus ille, vulgo Vlly, vel Oeuilly, aut Euilly, in via quæ Mosomo Iuodium ducit.

[2] Centum circiter ac quinquaginta post annis, S. Remigius, Remorum Episcopus, in epistola quæ extat to. 1 Gallicor. scriptorum Chesnæi, inter epistolas Francicas quarta, de Falcone, siue Fulcone, Traiectensis Ecclesiæ Episcopo queritur, quod inlicitis ordinationibus suis a se crediderit occupandam loci Mosomagensis Ecclesiam, quam Metropolitani vrbis Remorum, sub ope Christi, sua semper ordinatione rexerunt. De S. Falcone infra agemus ad XX Februarij.

[3] Vrbem eam atque Ecclesiam, barbarorum (vt coniicere licet) incursionibus vastatam, [restaurata ab Heriuæo Ep. Remen. allatis eo S. Victoris reliquiis,] restaurauit Heriuæus Remorum Antistes, qui anno DCCCC consecratus, DCCCCXXII decessit. Ita de eo Frodoardus hist. Ecclesiæ Remen. lib. 4 cap. 13. Hic Pontifex castrum Mosomum reparatis muniit muris, & ecclesiam inibi dirutam restaurauit, atque in honore sanctæ Dei Genitricis, vt olim fuerat, dedicauit; collatisibi S. Victoris ossibus, quæ procul ab eo fuerant castello reperta. De ea sanctæ Dei Genitricis ecclesia ita loquitur Adalbero Archiepiscopus Remensis in Concilio apud Montem S. Mariæ in pago Tardanensi habito an. DCCCCXXCIII to. 3 Concilior. Sirmondi: Ille Mosomi cœnobialis locus, antiquitatis studio certatim constructus, ab exordio scilicet sanctimonialium vitæ aptatus, [in ædem S. Mariæ, tunc Canonicis datam,] postmodum vero Canonicorum ordine ab Heriueo prædecessore nostro melius informatus, atque in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ digne consecratus, sed nefandis vsibus vtrobique negligenter incultus, rebus quidem partim subtractis, partim vero intercurrentibus malis, sinistræ cessit fortunæ. Narrat deinde monachos a se illic sub Letaldo Abbate constitutos. Tenent nunc id cœnobium Benedictini resormati. [dein Benedictinis:] Visitur in templo Annuntiationis antiqua imago, ad quam olim fieri solere miracula dicuntur. Alia eo in oppido est parochialis ecclesia vnica, S. Martino sacra.

[4] Quando vixerit S. Victor, nusquam legimus. Vitæ eius compendium reperimus in veteri codice Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti: [Vita S. Victoris duplex,] sed pleniorem damus ex Epitome Chronicon monasterij B. Mariæ Mosomensis, Ord. S. Benedicti, … collecta ex veteribus membranis & monumentis eiusdem monasterij, opera & industria Nicolai Haberti, eiusdem monasterij Prioris Claustralis edita Carolopoli an. MDCXXVIII, nobiscum communicata a Christophoro Wiltheimio nostro: qui & nobis testatus est, spectari in ecclesiæ illius vestibulo affabre sculptam e marmore historiam & martyrium S. Victoris, eiusq; sororis Virginis beatam mortem.

[5] Idem nobis asseruit, ex illius cœnobij Religiosorum relatione, agi Mosomi celebriter S. Victoris natalem IX Februarij, [natalis 9 Februar.] Translationem X Septembris. Nos natalem remur ignorari; sed quia (vt in Vita dicitur) VIII Februarij facta secunda eius Translatio sit, ideo statutum, vt postridie solennes illius haberentur feriæ. [nomen in Martyrologiis,] Atque in vnico MS. Kalendario eius reperimus ad illum diem annotatum nomen. At pridie Nonas Martij ita habet Hermannus Greuen Carthusianus Coloniensis in addit. ad Vsuardum: Victoris Mar. Mosouensis. Florarium vero SS. Item SS. Victoris Mozonensis Mart. Fridoloni Confess. &c. In MS. quodam, non admodum antiquo ad XIII Februarij adscriptum nomen S. Victoris; huius an alterius, haud indicatur.

[6] Prima reliquiarum eius translatio fuit cum in ecclesiam S. Petri deportatæ sunt, [1 Translatio in ædē S. Petri,] cum prius iuxta murum eiusdem ecclesiæ in vulgi cœmeterio conditæ essent. Id sub Hincmaro Remensi contigisse narratur in Vita nu. 4. Sedit autem Hincmarus ab anno DCCCXLV ad DCCCLXXXII. Verum ea translatio nihil admodum habuisse celebritatis videtur.

[7] Secundam Translationem, cum ex S. Petri ecclesia Fossadensi, vt dicitur, ad Mosomensem S. Mariæ pignus illud sacrum deuectum est, [2 in Mosomensem;] Habertus in Vita vult sub eodem Hincmaro esse factam: Flodoardus (cui potior fides habenda) sub Heriuæo. Mansit tamen ecclesiæ S. Petri, etsi illo spoliatæ thesauro, deinceps honos. Etenim an. DCCCCXLVIII, vt Flodoardus testatur, Synodus habita in ecclesia S. Petri, ante prospectum castri Mosomi. [S. Petri ædes honorata indulgentiis,] Et Bertrandum Abbatem scribit Habertus a Nicolao IV Pontifice Max. sub annum MCCXCI, indulgentiam vnius anni & quadraginta dierum, de iniunctis pœnitentiis obtinuisse, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui Capellam S. Petri in ecclesia S. Mariæ Mosomensi, & extra muros vrbis supra montem, visitarent in festiuitatibus D. Petri & earum Octauis, itemque dedicationibus earumdem. Eius nunc ecclesiæ, idem Wiltheimius retulit, nihil extare præter altare lapideum ac vestigia antiqui cœmeterij: [iam labefactata.] eo tamen quotannis in Rogationibus duci supplicationem: situm id esse extra portam Burgundicam in vineis.

[8] Tertiam S. Victoris Translationem ita memorat Habertus: Boso Abbas thecam argenteam fabricari fecit, [3 Translatio, siue repositio in nouam thecam.] in quam translatum est corpus B. Victoris abs Ebalo Remorum Archiepiscopo, IV Id. Septembris, anno Domini MXXV. Ea theca, XII Apostolorum statuis argenteis eleganter adornata, in altari asseruatur, quod post principem aram Deiparæ Virgini sacram, erectum visitur.

[9] Iuxta eam thecam alia extat, quadrata, ac duos circiter pedes alta; [Reliquiæ sororis eius, quæ Susāna dicta. Thecæ reliquiarum apertæ.] quæ sacra ossa continet sororis S. Victoris Virginis; quam vulgus, quia nomen ignoratur, S. Susannam appellat: quod & nos retinuimus nomen.

[10] De his aliisq; reliquiarum thecis scribit Habertus: Thomas de Allicourt Abbas, an. MCCCCLVIII, aperuit capsas reliquiarum nostræ Ecclesiæ, præsente Decano Mosomensi, celebri totius regionis concursu.

[11] Sunt porro oppidani Catholica religionis per quam tenaces, adeo vt hæreticis militibus, qui aliquando loco tuendo impositi ab Rege Galliæ fuerant, [Ciuium pietas:] numquam facultatem fecerint intra mœnia habendi conciones, aliaue agendi disciplinæ Ecclesiasticæ contraria. Deiparæ Virginis honori cumprimis dediti sunt, Sanctiq; Victoris, quem ciuem aiunt suum fuisse. Præter quas dixi binas ecclesias, aliud est Benedictinarum sanctimonialium cœnobium, aliudq; in suburbiis, quæ amplißima sunt, Capucinorum.

VITA
ex antiquis MSS. Mosomensib.
ab Nicolao Haberto edita.

Victor M. Mosomi in Gallia Belgica (S.)
Susanna V. Mosomi in Gallia Belgica (S.)

Ex MSS. Mosomensibvs.

CAPVT I
S. Victoris cædes, prima Translatio.

[1] Victor Mosomi, humili loco, Christianis tamen parentibus natus; sororem habuit specie & forma elegantissimam: quam cum turpiter deperiret Princeps Mosomensis, adinstar B. Ioannis Baptistæ, pudicitiæ strenuus propugnator, [S. Victor sororem in studio virginitatis confirmat:] a profanis nefarij hominis amplexibus eam sibi subtrahendam putauit. Facibus ergo libidinis accensus impurus Princeps, omnem lapidem mouet, vt Virginem in suam sententiam pertraheret. Illa autem salutaribus fratris monitis acquiescens, persuaderi numquam potuit, vt in tantum facinus consentiret. Victor vero tum prece, tum pretio sæpe tentatus, a sententia numquam potuit dimoueri.

[2] Tyrannus moræ impatiens, arbitratus se despici, amorem in furorem vertit: inducitque in animum, vi & potentia id assequi, [illa ideo excæcatur ab impuro Principe:] quod verbis & pretio dudum elaborare non potuerat. Cum enim puellam adeo constantem aduertisset, vt flecti non posset; famulis imperat, vt ei oculos effodiant. Ecce autem, qui nuper nuntij voluptatum, crudelissimi mandati subito fiunt ministri: accepto enim Domini mandato, dicto citius audientes, Virginem opportune aggressi, crudeliter excæcarunt.

[3] Hanc iniuriam, cum vlcerata dudum Victoris patientia diutius dissimulare non sineret; ipse Principem aggressus, criminis atrocitatem ei repræsentat, quam vt pœnitentia elueret, hortabatur, si diuinum vellet iudicium euadere. [quem reprehendēs Victor,] Ille autem vilis hominis reprehensionem non sustinens, alienum a sua dignitate arbitratur, audax adeo facinus inultum præterire. Indicit itaque iisdem nequitiæ suæ fautoribus, vt homicidium ad tentatum stuprum adiicerent. Nec mora: domestici ad nutum domini animum componentes, non ferendam Victoris libertatem reprimere officiosissime moliuntur: cum enim ecclesiam aliquando ingrederetur, [eius iussis occiditur.] deprehensus ab eis crudelissime trucidatur.

[4] Cæso Victore, sepelitur eius corpus iuxta murum Ecclesiæ S. Petri, non procul a castro Mosomensi, [Corpus sepultum diu latet:] vico, qui Fossadus olim vocabatur. Recondito autem tanto thesauro in templo Domini, latuit gemma Dei per multa annorum curricula, vsque ad Domini Hincmari Remorum Antistitis præsulatum, & annum circiter Domini octingentesimum octogesimum. Cum vero nomen & meritum Martyris sui Domino placuit reuelare, cecidit diuino iudicio ea pars muri, sub qua inter alios plerosque tumulos corpus iacebat Victoris. Currit ad subitam templi ruinam Waningus, eius tunc Ecclesiæ Parochus: [casu inuentum,] cuius iussu cum lapides inordinati segregarentur, nudato fundamento inuentum est pretiosi Martyris sepulchrum. Quod vt deprehenderunt artifices, opinantur solidum ibi ædificium non posse excitari, nisi sepulta cadauera transferrentur. Quorum consilio Presbyter Waningus assentiens, [alio transfertur:] Victoris corpus solemni apparatu ad aliud monumentum in Ecclesiam transfert.

[5] Eodem fere tempore contigit mulierem quamdam in castro Mosomensi lumen oculorum amittere: [ad id cæca visum recipit,] quo in dolore plus minus trimestri, ærumnis & tædio confecta tabescebat. Cuius miseriam benignioribus oculis intuitus diues in omnes Dominus, eius calamitatem Victoris meritis præparabat subleuare. [cælesti monitu:] Cum enim idem Waningus somno sopitus aliquando obdormisset, nuntius ei diuinitus affuit monens, vt cæcæ mulieri præsens remediū nuntiaret. Excitatus Presbyter, festinat ad mulierem, hortās, vt officiosissimi Patroni oblatum diuinitus præsidium non omitteret. Illa salutis auida, piis Presbyteri monitis acquiescens, deduci poscit ad templum, vbi super Victoris sepulchrum, velum, quod ferri Waningus præceperat, voluens, vt ipsum oculis admouit, protinus vidit.

CAPVT II
S. Victoris miracula.

[6] Miraculum adeo inauditum cum teste probatissimo contigisset, magna deinceps in veneratione Victor est habitus. [magis inde colitur Sanctus:] Itaque crebræ ad eius sepulchrum vigiliæ a fidelibus fiebant, quas manifestissimis Martyris sui sanctitatis indiciis Dominus illustrabat. Cum enim aliquando Clericus quidam eiusdem ecclesiæ vigilias ad eius tumulum obseruaret, obdormiēs vidit in somno virum speciosum valde, coram altari inambulantem, codicem, quem præ manibus habebat, ad frontem tumuli legentem. Porro aues binæ, columbas referentes, subito aduolarunt: quarum vna ab Oriente, altera ab Occidente ad superficiem sepulchri singulæ resederunt. [apparet Clerico in somnu;] Tum mirabiliter reuoluto aggere, quo tumulus tegebatur, visus est gloriosus Martyr erectus, cum eodem miscere sermones. Clericus rei nouitate perterritus, expergiscens, socium excitat, hortans, vt reuelationis adeo manifestæ testis oculatus adesset. Quod cum aduertisset, is qui cum Martyre colloquebatur, lumen, quod ibi accensum erat, extinxit: sicque subito visio disparuit.

[7] Non multo post tēpore contigit Gādulfum, eiusdem Ecclesiæ Presbyterum, de Victoris gloria pluries diuinitus admoneri: [dein Presbytero,] cum enim aliquando obdormisset, visum est ei in somno ecclesiam ingredi; sanctum vero Victorem in similitudinem viri gloriosissimi ad dextrum cornu altaris stare: a quo cum Presbyter percontatus esset, monetur, vt curam monumenti sui habeat, nec deinceps pro vili adeo sepultura sit. [iubens sepulchrum suum magis honorari:] Iniungit præterea, vt eleuatæ eius Reliquiæ ad dextrum cornu altaris S. Petri, pedibus versus Occidentem dispositis, locarentur: nuntiaretque Rigobaldo Remensi a Archiepiscopo, vt pueros duos ad earum custodiam adhiberet.

[8] Iterum post duodecim dies facta est eidem in somno manifestior adeo atque augustior de Victore reuelatio. Visum enim erat illi in æde b Diui Martini, in castro Mosomensi esse; beatum vero Martyrem ad dextrum cornu altaris Diui Georgij stare. Quem alloquens Victor, [iterum idē inculcat,] Vade, inquit, ad templum Diui Petri, & sarcophagum, quo iacere possim, compone & præpara. Videbatur sibi Presbyter ad mandatum Victoris pergere, & omnia, sicut præceperat, exequi. Dum ergo pergere sibi videretur, conuersus, visum erat B. Victorem stare, & hortari, vt omnia celeriter expediret. Præparatis autem omnibus, vt iusserat, videbatur Victor expāsis manibus ipsum amplexari, eoque osculato, ingredi monumentum. Presbyter tanta fretus familiaritate, Victorem reuerenter de vita percontatur: cui ipse; Ego, inquit, intra fines castri Mosomensis semper moratus sum; cum homo ambitiosissimus dominaretur, turpi sororis meæ amore ardens, inducit in animum, eius amplexibus citra licitum matrimonij vsum frui. [& qui sit indicat.] Dum vero impuri hominis voluptatibus cōniuere nolo, Virgini iussit oculos effodi; me autem crudelissime præcepit interfici. Videbatur tunc eidem Presbytero beati Martyris corpus vulnerū liuore quasi recenter sauciatum aspicere. Deinde commendata iterum monumenti sui cura, visio disparuit.

[9] Crebrescente fama Victoris, concurrebat ad eius tumulum frequens populi multitudo, [fit ad illud concursus;] mirabilem in Sancto suo Deum glorificans: excitabatur recenti cæcæ mulieris sanatæ miraculo, quod sine impietatis nota præterire leuiter non liceret: excitabatur probatissimi Sacerdotis testimonio, cui fidem ipsa experientia faciebat: excitabatur iteratis ad eius tumulum reuelationibus, quas comprobata dudum miracula roborabant: [non sine miraculis:] excitabatur insolitis miraculis & euentis, quæ nō sine præsenti numine Diui alicuius fieri firma fides nō dubitabat. Itaque cum de eius sanctitate tot visiones apparuissent, contigit eodem fere tempore puellam quamdam e castro Mosomensi, [pedum dolor sanatus eius ope:] graui adeo pedum dolore teneri, vt pede vtroque orba stare vix posset. Illa memor sanatæ non dudum mulieris, de Sancti virtutibus non diffidens, præsentissimum remedium prætermittere noluit negligenter. Petit ergo ad ecclesiam S. Petri, in qua sanctus Martyr iacebat, deferri: quo cum peruenisset, ad B. Victoris tumulum deducta, sanitati pristinæ restituta, coram omnibus sine duce, sine adiutorio, incolumis remeauit.

[10] Contulit hoc miraculum ad Victoris gloriam plurimum, & ad famam, adeo vt ad eum, quasi ad numen patriæ tutelare cælitus oblatum, certatim conflueretur, nec frustra: diues enim in omnes Dominus, [item chiragra:] recentiori miraculo Victoris gloriam illustrauit. Cum enim quædam articulari morbo detenta, manus vtriusque dudum officio caruisset; statim vt audiuit de virtute Martyris, ad eius tumulum venit, vbi religiose dispositis muneribus, quæ beato Martyri vouerat, recuperata illico sanitate, adstantium animos ad Martyris venerationem accendit.

[Annotata]

a Nullus inter Remenses Archiepiscopos Rigobaldus. verum hic infra c. 3. nu. 15 Chorepiscopus dicitur fuisse.

b Est ea, vt supra monuimus, vnica parochialis in oppido Mosomensi ecclesia.

CAPVT III
S. Victoris tertia Translatio.

[11] Si cuncta corporis membra verterentur in linguas, necdum etiam sufficerent ad alia, pleraque soli Deo nota, quæ ad Victoris tumulum fiebant, [alia plurima fiunt miracula:] miracula enarranda. Non enim recensitis tantum Martyris sui sanctitatem Dominus demonstrauit; verum & in remotissimis regionibus, exteris nationibus eiusdem gloriam reuelauit. Quo enim tempore Hincmarus Remensi Ecclesiæ præsidebat; contigit Hademarum quemdam virum integerrimum, familiarem Benigni Hagari, cuiusdam Comitis filij, de transferendo gloriosi Martyris corpore diuinitus admoneri. Cum enim aliquando idem Hademarus in lecto quiesceret, visus est ei in corpore vir venerabilis, [Hademarus in somnis iubetur curare, vt corpus S. Victoris transferatur Mosomum:] in splendore corusci luminis ad eum accedens, dicere: Perge festinus ad locum, qui Fossadus dicitur, ac significa Presbyteris, Clericis, vt ad Diui Petri Ecclesiam conueniant, & reuerenter S. Victoris Martyris corpus accipiant, & cū congruo honore ad monasterium B. Mariæ, quod est in castro Mosomensi, deferant & reponant.

[12] Hademarus autem morosi ingenij homo, arbitratus vanam & somnolentam visionem fuisse, mandatum, etiam quarto iniūctum, [is quinto monitus, adhuc negligit:] peragere negligebat. Accedit ad eum iterum idem, qui ante apparuerat, nuntius, eadem in specie, idem repetens mandatum. Hademarus autem importunitate pulsatus, adhuc tamen de visione dubius, vicinos consulit Presbyteros, narrans frequentem, quæ ei contigerat, visionem. Illi autem rei nouitate stupefacti, ieiuniis & orationibus rem a Domino sciscitandam censuerunt. Interim sæpius & frequētius idem qui supra nuntius Hademaro stomachabundus apparet, monens, vt commissum diuinitus negotiū peragere non differret.

[13] Hademarus quinta nondum visione confirmatus, promptior aut diligentior nequicquam factus fuerat: [dure increpatur verbis] cum ecce iterum idem nuntius, vultu iracundo ad eum accedens, exprobrata negligentia, grauiter increpat ob contemptam adeo religiosam visionem. Hademarus ergo deprehensus in culpa, præ confusione turbatus, diuini Ministri reprehensionem tacitus auscultabat: quem ille corripiens, [& verberibus:] baculo, quo innitebatur, percussit in vertice, totoque corpore, multis verberibus grauiter afflixit. Exceptus ita Hademarus, inter verbera, Dimitte me, Domine, clamabat, vt statim perficiam, quod iussisti. Nuntius interea non tantum legati officio iam fungens, [spondet se pariturū:] verum persecutoris acerrimi; Ecce, inquit, præcipio, vt absque mora diuinæ satisfacias voluntati, ita vt nec die, nec nocte cesses, donec eo peruenias, vbi iacet sanctus Martyr Victor, quemadmodum tibi diuinitus nuntiaui.

[14] Hademarus vero post verbera respirans a dolore; Domine, inquit, neque locum, neque regionem scio, [docetur quem sit aditurus:] neque fidem quisquam hominum verbis meis habebit. Ille autem, Vade, inquit, quantocyus, & inquire castri Mosomensis Presbyterum, nomine Geldingū; eique omnia, sicut sæpius apparuerunt, indica. Interim flagellato Hademaro, legatus recessit: ille vero in lecto tremebundus præ vulnerum dolore iacebat. [rem gestā domesticis indicat,] Expergefacti itaque vocibus eius & clamore domestici, præ timore obstupefacti, fugiebant: ad Hademarum autem accedentes, caussam tanti clamoris percontantur: ipse vero excitatus narrauit sigillatim speciem, grauitatem, & furorem nuntij, modumque Angelicæ legationis, & seueram tarditatis, & negligentiæ suæ vltionem. Hademarus e vulneribus recreatus, iter cum festinatione aggreditur, iniūctum toties negotium religiose peracturus. Itaque Mosomum veniens, Presbyterum ex nomine nuntiatum inquirit: cui legationem exponens, [ium Presbytero Mosomensi:] narrat vt sæpius de Victoris gloria diuinitus monitus fuerat, & diris verberibus coactus venire, vt diuinæ satisfaceret voluntati.

[15] Geldingus autem Mosomensis Ecclesiæ Presbyter, consultis vicinis Clericis, a Hincmarum Remēsem Archiepiscopum de Hademari aduentu monet, rogans, vt rei adeo religiosæ sua non deesset auctoritas. Hincmarus Archiepiscopus, omnibus virtutibus instructissimus, quæ in tanto Præsule desiderari possent, [auctoritate Hincmari Ep. Remen.] vt audiuit de Victoris gloria, Rigobaldum, venerabilem b Chorepiscopum, Mosomū mittit, vt in translatione pretiosi Martyris vicem suam suppleret. Itaque congregata sexus vtriusque multitudine numerosa, [a Rigobaldo Episc. transfertur sacrū corpus Mosomum, 8 Febr.] sexto Idus Februarij, summo totius regionis applausu translatum est corpus sanctissimum Victoris Martyris, e basilica Principis Apostolorum, in monasteriū Monialium B. Mariæ, intra muros castri Mosomensis. Recondito autem, cum testimonio, & auctoritate Pontificali, pignore B. Victoris, reuersus est Hademarus cū gaudio, Dei magnalia prædicans apud omnes.

[16] Religiosum adeo officium erga Martyrē suum, recentiori miraculo Dominus comprobauit. [paralytica ad illud sanatur:] Non enim multo post, cum idem Rigobaldus, Remensis Chorepiscopus, sacra Missarum solemnia ibidem perageret; mulier quædam e castro Mosomensi, paralysi dudum resoluta, delata in eamdem ecclesiam, implorato gloriosi Martyris auxilio, coram omnibus incolumis apparuit.

[17] Aliquot demum post annis, singulari erga sanctum Martyrem flagrans deuotione Heriuæus Remensis Archiepiscopus, monasterium tum vetustate, [Mosomense monasterium reparatur,] tum bellorum iniuria dirutum, restaurauit: ibique collegium Canonicorum instituit, quod hodie in familiam monachorum conuersum, in Dei laudem, [& datur monachis.] & Martyris gloriam feliciter perseuerat.

[Annotata]

a Translatio hæc secunda non sub Hincmaro contigit, sed sub Herueo, vt supra ex Flodoardo retulimus. Hincmaro Fulco successit, huic sub annum CM Herueus, siue Heriueus. Fuit fortasse sub tribus hisce Archiepiscopis Chorepiscopus Rigobaldus.

b Ebo Archiepiscopus in opusculo, quod Flodoardi historiæ subiunxit Sirmondus, Chorepiscopi munus exponit, omnem Sacerdotalem totius regionis sibi commissæ conuersationem corrigere atque dirigere &c.

DE S. ANSBERTO ARCHIEPISCOPO ROTOMAGENSI GANDAVI IN FLANDRIA

Anno Chr. DCXCV.

Commentarius præuius.

Ansbertus Archiep. Rotomagensis, Gandaui in Flandria (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Ansberti in sacris fastis memoria die eius natali.

[1] Tria sanctiore conuersatione S. Ansberti illustrata memorantur loca: Rotomagum, emporium ad Sequanam orbi notißimum, Normanniæ postea caput, S. Ansbertum Archiepiscopum suum officio duplici colit. [S. Ansbertus Rotomagi Archiep.] Fontanella, monasterium eiusdem diœceseos, Rotomagum inter ac Parisios a fundatore suo S. Wandregisilo vulgo S. Vaudrile dictum, eumdem S. Ansbertum e regio Cācellario monachum suscepit, [Fontanellæ Abbas, ibi q; sepultus,] dein III Abbatem habuit, ac demum eius trigesimo a morte die corpus obtinuit, alterumq; Patronum post S. Wandregisilum officio duplici cum octaua veneratur. Altus-mons Hannoniæ in Belgio monasterium milliari ab Malbodio oppido distans, eumdem Sanctum exulem fouit, [in Altomonte mortuus,] morientem vidit, mortuum sepeliuit, ac decimo septimo a morte die eleuauit, permisitq; Fontanellam transferri. De Altomonte sæpius egimus, & potißimum XVI Ianuarij ad Vitam S. Marcelli Papæ, cuius istic Reliquiæ honorātur. [Gandauū translatus:] Accedit & Blandinium apud Gandauenses monasterium, quo Reliquiæ S. Ansberti postea translatæ. Colitur a Blandiniensibus officio duplici, tum IX Februarij, tuam aliis diebus, translatione illustribus.

[2] Celeberrima eius memoria in sacris Fastis IX Februarij; quatuor locorum aliquo, quasi in singulis mortuus esset, adscripto. Martyrol. MS. S. Richarij: Ciuitate Rotomago S. Ansberti Episcopi & Confessoris MS. Societatis Iesv Antuerpiæ, Bedæ præferens nomen: [colitur 9 Februarij.] Fontanellæ monasterio, transitus B. Ansberti Episcopi. Eius non meminit Vsuardus, cuius tamen duobus exemplaribus MSS. S. Germani Parisiis eadem manu olim adscriptum legitur: Fontenella S. Ansberti, Episcopi & Confessoris. Quamplurima alia MSS. sub nomine Vsuardi ita habent: Eodem die apud monasterium Fontinellæ Natale S. Ansberti Rotomagēsis Episcopi & Confessoris. Breuius Romanum: Fontanella, S. Ansberti Rotomagensis Ep. Similia habent Galesinius, Maurolycus, Florarium MS. in quo additur annus salutis DCXCV, de quo infra. Bellinus: S. Amsubertum Archiepiscopum appellat, nonnulli Ausbertum: inter quos Hermannus Greuen, & hæc tradit in Auctario Vsuardi: Monasterio Fontenellæ S. Ausberti Archiepiscopi Rotomagensis: cui cum puella nobilis, nomine Andragisina, desponsata fuisset, & vtrique cœlibatus magis placeret; illa oratione impetrauit, vt turpissima & leprosa efficeretur: sed post a B. Audoëno Rotomagensi Archiepiscopo Christo consecrata, statim pristinæ pulchritudini est reddita. Ausbertus vero sub S. Wandregisilo Abbate Fontanellæ primum monachus, deinde Abbas factus, postremo B. Audoëno in Episcopatu digne succedens, in pace quieuit. Eadem habet Canisius in Martyrol. German. additq;, ex falsa suspicione exulem in altum quēdam montem relegatum in pace quieuisse: quæ de monasterio Alto-monte dicto intelligenda. Additur in eodem Martyrologio, Reliquias eius Bellouaci quiescere, quæ in Blandinio Gandaui sunt. At quæ illi sponsa fuerat S. Angadrisina, Bellouaci colitur XIV Octobris, vbi eius honori dicata est ecclesia Patrum Capucinorum.

[3] Martyrologium MS. monasterij S. Laurentij Leodij: Fontenellæ S. Ansberti Rotomagensis Episcopi, qui sub B. Wandregisilo Abbate regulari ordine a pueritia militauerat; [Eius elogiū in MS. Martyrol.] quique post illum tertius illius loci, scilicet Fontenellæ, Rector extiterat, commisso gregi cōtinenter erogans pabula æternæ viriditatis: ibidem ad vltimum sepelitur. Deinde B. Audoëno in Rotomagense Pontificium successit, promouente eum Rege glorioso Theoderico, exclamatione ciuium Rotomagensium. Qui post sentiens sibi obitum suum imminere, petiuit a Rege per legatos, vt sibi liceret in Fontenella tumulari; vbi rudimenta conuersationis suæ contigerat eum accepisse: quod Rex libenter annuit. Illuc demigrans, somno vltimo excipitur & sepelitur. Tamen interim dum legati per decem & septem dies ad petendam a Rege licentiam sepeliendi corporis eius in Fontenellam, eundo & redeundo expectant, apud Rotomagum fuerat sepultus anno sexcentesimo nonagesimo quinto. Accepta vero licentia transferendi corporis eius, sepulchrum eius aperitur, & quod putabatur ob tantorum dierum interuallum fœtere, suauissimo odore redolere admirantur omnes, qui circa has exequias obsequium suum præstabant. Hæc ibi non absque multiplici mendo. [correctum:] Nam primo non a pueritia Fontanellæ monachus fuit, sed postquam fuisset in aula regius Secretarius, ac tandem Cancellarius: deinde dißimulat exilium ei a Pipino Principe, Herstallio siue Crasso cognominato, imperatum; & quam S. Ansbertus ex monasterio Alto-monte legationem ad Pipinum adornauit, Rotomago ad Regem factam scribit, qui innuitur Theodericus adhuc fuisse, cum eo mortuo, vt infra dicetur, Rex tunc fuerit eius filius Chlodoueus III. Demum magna iniuria dicitur & Rege annuente Fontanellam demigrasse, somnoque vltimo exceptus, & Rotomagi sepultus, ibidemq; post decem & septem dies cum legati a Rege rediuissent, eleuatus.

[4] Illustriora elogia exhibent Molanus in Natalibus SS. Belgij, Saussayus in Martyrol. Gallicano, & Miræus in Fastis Belgicis: huius verba appono: S. Ansbertus successit S. Audoëno in Episcopatu Rotomagensi, [alia accuratiora,] & a Pipino Principe in exilium pulsus, demum in Alto-monte, Benedictinorum abbatia ad Sabin fluuium apud Hannones sita, anno DCXCV viuere desiit. Post mortem, vti iusserat, relatus est Fontanellam, quod est monasterium diœcesis Rotomagensis ad Sequanam fluuium, cuius loci Abbas fuerat ante Episcopatum. Vnde postea cum corporibus SS. Wandregisili & Vulframni, ob persecutionem Normannicam, primo Boloniam ad mare, deinde Gandauum ad montem. Blandinium anno DCCCCXLIV est deuectum. Hæc ibi. Post quæ tempora ordinata Martyrologia MSS. Treuirense S. Martini & Vltraiectinum S. Mariæ ita habent: In Blandino, seu Blandinio, S. Ansberti Episcopi & Confessoris. Molanus in Auctario Vsuardi: Gandaui in Blandinio ex Fontanellæ monasterio S. Ansberti sanctæ Galliarum Sedis Archiepiscopi: quæ verba ex Martyrologio Blandiniensi sumpta. Arnoldus Wion in Martyrol. monastico: Gandaui in Blandinio ex Fontanella monasterio S. Ansberti Rotomagēsis Archiepiscopi, qui zelo Diuini amoris succensus, [in monasticis Martyrol.] sponsam suam S. Angadrismam relinquens, in cœnobio Fontanellæ, monasticȩ vitȩ propositum arripuit, ex quo ad regimen Ecclesiæ translatus, & post inuidorum perfidia apud Pipinum Principem delatus, humiliter subiit exilij ærumnam in Altomonte Hannoniȩ monasterio, vbi etiam mortis quiete dormiens, transijt ex hoc seculo anno DCXCV. Similia, sed magis contracta, habent Hugo Menardus, & Benedictus Dorganius. At Sanctis Canonicis eum adscribit Constantinus Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum cum longo elogio, quod omittimus.

[5] Saussaius iterum in Supplemento de S. Ausberto hæc tradit: In agro Caturcensi, Moyssiacensi cœnobio ad Tarnam fluuium, festa recordatio S. Ausberti Rotomagensis Episcopi, Fastis Ecclesiæ Catholicæ hac die ob merita patentissima adscripti, qui sub S. Desiderio Episcopo Caturcensi hoc ipsum monasterium sanctissime rexit. [An alius ab eo S. Ausbertus Abbas Moissiacensis?] Hincque diuinis progressibus ad solium Archiepiscopale Rotomagensium euocatus, omnem non modo sibi creditam prouinciam, sed Galliam vniuersam. suis sanctitatis fulgoribus repleuit, exulque tandem moriens, coronam iustitiæ consecutus est perennem. Hæc Saussaius: sed quæ male cohærent. S. Desiderius, Episcopus Cadurcensis, mortuus est anno Christi ⅠƆCLX, Episcopatus XXIII, sub Sigeberto Rege Austrasiorum, ergo diu ante monachatum S. Ansberti. A quo an alius sit istic constituendus S. Ausbertus Abbas cum S. Ansberto Episcopo Rotomagensi in vnum eumdemq; conflatus, merito dubitamus.

§ II Vita S. Ansberti scripta. mentio eius apud varios auctores.

[6] Vitam S. Ansberti damus ex antiquo codice nostro MS. quæ eadem extat MS. in veteribus codicibus Rotomagensi, Fontanellensi, & monasterij S. Catharinæ prope Rotomagum, [Vita ab Aigrado monacho] & in codice Gemblacensi, cuius meminit Molanus IX Februarij in Notis ad Vsuardum, indicatis primis verbis Prologi, qui deest in Surio, a quo stylus hinc inde parum est emendatus. Auctor est monachus Fontanellensis coæuus, Aigradus nomine, Surio & Molano Angradus, Baronio ad Martyrol. Rom. Ansgardus, aliis etiam Ausgradus, & Ansgradus. [dicata Hilberto Abb. successori S. Ansberti,] Abbas vero Hilbertus, cui Vita dicata est, succeßit in eo regimine S. Ansberto ad Archiepiscopatum Rotomagensem assumpto, eiq; superuixit, mortuus, vt infra dicemus, circa annum DCC. Acta ea (proh gratiam inofficiosam!) a posteris aliquantulum exornata sunt, atque interpolata, vt non commode, [nonnihil interpolata.] quæ propria Angradi sint, diiudicari poßit. Adiuncta nonnulla sunt cap. 3, vbi de viris sanctis agitur, qui sub S. Lantberto Abbate istic cum Ansberto vixerunt, eaq; inseruntur, quæ post obitum Hildeberti Abbatis contigerunt. At cap. 6, annus Christi intrusus non absque enormi mendo, cuius apponendi ratio tempore illo, quo Aigradus scripsit, necdum in vsu erat. Denique cap. 8 attribuuntur Waradoni & Gislemaro Præfectis Palatij, quæ Berthario cōtigerunt, vt infra commodius ostendemus. Eodem modo Vitam S. Wandregisili intrusis annis Christi, interpolatam esse eosque in Actis perperam digestos esse, mox ex epocha annorum, quibus hi præfuerunt, hic monasterio, diœcesi ille, clare constabit.

[7] Edidere præterea S. Ansberti vitam sed ex eadem abbreuiatam, Franciscus Haræus, Cornelius Grasius Carthusianus, Guilielmus Gazæus, Renatus Benedictus aliiq; recentiores. De SS. Ansberto & Angadrisma ex illius Actis agunt Bellouacensis lib. 23 cap. 99 & 100: qui hunc Ausbertum, istam Angadrisinam appellat, [Alij rerum ab eo gestarum scriptores:] Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 108, qui in pluribus hallucinatur, filium Sircauij vocat, aitq; coniugem suā Andragasinam, dispensante S. Audoëno, repudiasse: de voluntate Lotharij Regis monachum factum sub S. Vandegisillo, eidem in regimine succeßisse, a Pipino Rege relegatum, nunc Bellouaci quiescere: quæ eadem fere apud Volaterranum Vrbanor. commentar. lib. 21 leguntur. Eum Trithemius de Viris illustr. ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 95, & lib. 4 cap. 57, Ausbertum vocat.

[8] De Sanctis variis, qui eo tempore cum S. Ansberto vixerunt, agitur in Vita eiusdem, quam ex horum Actis, potißimum S. Audoëni decessoris, illustramus, & mox tempora ad rectam chronotaxim ordinamus, a temporibus S. Wandregisili ad translationem sub S. Baino Abbate factam, cuius non potuit Aigradus meminisse. Ab eodem prætermißi SS. Sidonius & Leufredus Abbates, quorum ille Rotomagi, alter in monasterio, quod olim Crux S. Audoëni, nunc Crux S. Leufridi appellatur, in diœcesi Ebroicensi situm. [familiares ei fuerunt SS. Sidonius, & Leufredus Abbates.] In huius Vita a Iacobo Breulio edita hæc leguntur cap. 9. In diebus illis Dominus Ansbertus in Rotomagensi vrbe pontificatum gerebat. Hic frequenter egregium virum Sidonium & S. Leufredum ad familiare colloquium inuitans, de acquirendis Deo animabus cum eis tractabat. Factum est interea vt hortatu Præsulis & B. Sidonij ad natale solum vir Domini Leufredus reuerteretur, vt in patria sua homines in via erroris ambulantes, ad lumen veritatis reduceret; cuius rei ipse magis quam alius sufficiens esset. Erat autem S. Leufredus, vt cap. 1 dicitur, sanguinis nobilitate conspicuus, in pago Ebroicensi exortus. Colitur XXI Iunij, & S. Sidonius XIV Nouemb. in cuius Vita eadem referuntur.

[9] Auctor Chronici Fontanellensis in Gestis S. Baini hæc habet, quæ ad Vitam S. Ansberti pertinent: Sub huius S. Baini tempore Pipinus gloriosissimus Dux, [Floriacum monasteriolum a Pipino Princ. exstructum,] Floriacum cœnobium, quod situm est in pago Velocassino, vna cum nobili coniuge sua Plectrude ædificat, ipsumque Bainum Rectorem ibi præfecit, plurimamque turbam monachorum adunauit: ipsum autem monasterium huic cœnobio Fontanellensi contradidit. Occasio autem ædificationis præfato cœnobio id circo fuit; quoniam isdem Princeps per inuidorum consulta admirabilem Ansbertum de Sede Rotomagensis Ecclesiæ expulerat, [in expiationem exilij S. Ansberti.] atque ad exiliū direxerat, in quo isdem agonista diuinus ad æternam migrauerat requiem. Cumque præfatus Princeps multas sanitatum virtutes audiret ab eo fieri, reminiscens culparum suarum, ob eiusdem militis Christi timorem ac reuerentiam, simulque vt indulgentiam mereretur accipere, hoc cœnobium ædificauit, vnaque cum omnibus rebus suis huic cœnobio Fontinellæ perpetualiter tradidit possidendum. Hæc ibi. Erat autem ex eodem Veliocaßino oriundus S. Ansbertus, in quo conditum fuit Floriacum, quod monasteriolum ibidem appellatur, distinctum a celebri Floriaco in diœcesi Aurelianensi ad Ligerim fluuium, cuius monachi contendunt se illic habere reliquias S. Benedicti ex monasterio Caßinensi translatas. Meminit dicti monasterij a Pipino fundati Molanus in Natalib. SS. Belgij.

[10] S. Vulfrānus Archiepiscopus Senonensis, vt tradit Ionas in præfatione eius Vitæ ad eumdem S. Bainum, tempore regiminis S. Ansberti Abbatis Fontanellensis cœnobij, futuri Præsulis Ecclesiæ Rotomagensis, [S. Vulfrānus ex Arch. Senonensi sub eo monachus.] hoc adiens cœnobium, abruptis seculi laqueis, militiam Christi, perseuerandi definitione, suscepit, atque ad prædicandum Frisonum genti, eatenus in ignorantiæ cæcitate sedenti, Euangelici ministerij opus assumens, animum conuertit. Quod opus annos quinque infatigabiliter peregit, ad Fontanellam monasterium sæpius reuertens, vbi & monachicum assumpserat habitum, qui antea possessionem suam, quæ vocatur Mauriliacus, quæ sita est in territorio Vastinensi, per testamenti seriem, prædicto loco, & ipsi sancto Patri contradiderat.

§ III Chronologia fundatæ Fontanellæ, eiusque Abbatum SS. VVandregisili, Lātberti, Ansberti, explanata.

[11] Fvndamenta chronologica rerum Francicarum seculi septimi iacta sunt I & VI Februarij ad Vitas S. Sigeberti Regis Francorum Austrasiorum, & S. Amandi Episcopi Traiectensis: [Computatio eius annorum a S. VVandregisilo inchoanda:] vbi ostendimus solos Regum annos solere ab historicis Francis obseruari, ac negligi annos Christi, Pontificum, Imperatorum, & Indictionum Ecclesiasticarum: qui subsecutis seculis magno errore chronologico intrusi, occasionem præbuerunt viris doctis a vero aberrandi. Hoc obiter indicato a S. Wandegrisilo incipimus. Extat huius Vita, S. Lantberto Archiepiscopo Lugdunensi, eius in regimine Fontanellensi successori, inscripta: in qua Auctor tradit, aut a semetipso visa, aut a venerabilibus monachis, qui ei per prolixa adhæserunt tempora, assertione verissima asserta: vt præfatio in variis codicibus MSS. habet, danda XXII Iulij.

[12] Hic ergo S. Wandregisilus, cum sub Dagoberto Rege (qui Chlothario II parenti, anno DCXXVIII mortuo, [floret hic sub Dagoberto,] successit) opinione sanctitatis floreret, extruxit monasterium in Elisgaugio territorio, inde in Italiam profectus, Bobiense S. Columbani monasterium lustrauit, Romamq; adiens, limina Apostolorum veneratus est. In reditu versus Gallias, transcensis Alpibus, in monasterio quodam, Romanis dicto, vltra saltum Iurensem sito, obedientiam amplexus, per decem ferme annorum curricula felici deuotione, sub institutione regulari, Domino militauit; vt pluribus auctor Vitæ prosequitur. Interea e viuis discesserat Rex Dagobertus XIV Kalend. Februar. anno regni XIV, Christi DCXLIV, [& Chlodoueo] relicto in Neustria successore Chlodoueo II, cuius anno III regni, Christi DCXLVI, consecratus est in Archiepiscopum Rotomagensem S. Ansberti decessor S. Audoënus, & quidem, [a S. Audoëno Archiep. Rotomagensi facto an. 646,] vt ipse scribit in Vita S. Eligij tunc vna in Episcopum Nouiomensem consecrati, XIV Maij die Dominica ante Litanias, siue Rogationes. Huius postea Audoëni sanctitatis fama excitatus S. Wandregisilus ac in viso etiam admonitus, monasterio ad saltum Iurensem relicto, Rotomagum venit, & aliquamdiu cum S. Audoëno versatus, ordinatur ab eo Subdiaconus, & processu temporis Diaconus, [ad sacros Ordines promotus,] & non multo post, eiusdem iussu, a S. Audomaro Taruanensi Episcopo consecratur Sacerdos.

[13] Erat eo tempore Præfectus palatio Chlodouei Erchenoaldus, ex materna origine consanguineus S. Wandregisili: quo fundum Fontanellæ donante, [extruit Fontanellā monast. anno Chlodouei XI,] cœpit hic monasterium construere, sub die Kalend. Martiarum, anno præfati Chlodouei Regis vndecimo, & quidem, vt addidit interpolator, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo quadragesimo quinto, Indictione tertia, pontificante Sedem Romanæ Ecclesiæ beatissimo Papa Martino, addunt MSS. anno septimo. Omissus Pontificis annus apud Surium, quasi minus conueniret in annum Christi DCXLV, quo etiam anno necdum erat Pontifex Martinus, electus anno DCXLVII, adeoq; hisce Kalendis Martiis anno Chlodouei XI, Christi, secundum nostram Chronologiam, DCLIV, [Chr. 654.] septimum agebat, licet exul, Pontificatus sui annum. Præterea dicto anno DCXLV S. Audoënus necdum erat Episcopus, sequenti primum anno consecratus: ad quem postea e suo ad saltum Iurensem monasterio venit S. Wandregisilus, & paullatim ad sacerdotium promotus est, ac tandem monasterium Fontanellense extruxit anno, vt diximus, Chlodouei XI, Christi DCLIV: quam chronologiam sequentia accurata serie confirmant. Ita anno Chlodouei XV, S. Wandregisili IV, Betto quidam in hunc iniurius, a dæmone arreptus, eiusq; precibus sanatus, demonstrat consensum annorum regni Chlodouei, & regiminis S. Wandregisili.

[14] Chlodoueo Rege post exactos XVIII regni annos mortuo, succeßit filius Chlotharius III anno Ch. DCLXII, [Sub Chethario III] cuius exordium regni præclare firmant eadem Acta, in quibus sicuti annus primus S. Wandregisili componitur cum anno Chlodouei XI, & quartus cum XV, qui fuerunt anni Christi DCLIV, & DCLVII; ita annus eiusdem Wandregisili decimusquintus conuenit in annum Chlotharij VII, qui est annus Chr. ⅠƆCLXVIII, quo is Regem adiit, & priuilegium regiæ confirmationis super area cœnobij sui liberalissima datione accepit, [admittit S. Ansbertum, e Cācellario monachū:] adiuuante S. Ansberto, qui in aula Chlotharij præcipua munia obiuit, initio scriba doctus, tum conditor Regalium priuilegiorum, tandem gerulus annuli Regalis, quo officium Cancellarij, vt posteri vocarunt, indicatur. At palatio egressus, S. Wandregisilum adiuit, monachusq; sub eo factus, Theoderico Regis fratri regnum prædixit, atque illustri miraculo confirmauit. Tenuit autem Wandregisilus, vt infra in Actis num. 13 dicitur, [moritur anno regiminis 20,] in regimine hoc cœnobium a primo ædificationis die per viginti fere annorum spatia. Quæ exactius in ipsius Wandregisili Vita exprimuntur, nempe expleuisse in sacro regimine decem & nouem annos, menses quatuor, dies quoque viginti & vnum: qui menses & dies ab Kalendis Martiis, (quo die monasterium Fontanellense cœptum extrui supra diximus) intercedunt ad XI Kalend. Augusti, [Chr. 673,] siue XXII Iulij, quo obiit. Annus is est Christi DCLXXIII, Chlotharij XII, quem signat codex MS. monasterij S. Catharinæ prope Rotomagum. Qui Acta nonnullis assutis amplificauit, S. Wandregisilum censuit requieuisse anno ab Incarnatione Domini DCLXV, [non an. 665.] Indictione VIII. Verum secundum hoc auctarium, si vterque annus & inchoati monasterij & obitus S. Wandregisili conferantur, rexisset illud Wandregisilus integros viginti annos menses IV & dies XXI: vt vel inde constet scriptorem illum in annis Christi intrudendis non satis circumspectum fuisse. Imo quia anno Christi DCLXV tertius numerabatur Chlotharij Regis, perperam in eisdem Actis componitur annus Wandregisili decimus quintus, cum eiusdem Regis VII, quo priuilegium supra diximus datum; atque in obitu S. Wandregisili annus huius vigesimus, cum Chlotharij anno XII, aut saltem XI, vt excusum est. Indubitatus igitur maneat character obitus S. Wandregisili, quo traditur anno Chlotharij XII, Christi DCLXXIII, e viuis exceßisse; quem annum exigit extructi monasterij Fontanellensis annus recte ordinatus, & comprobant anni consequentium Abbatum.

[15] Succeßisse ei S. Genesium censent Iacobus Seuertius, Claudius Robertus, Ioannes Chenu de Episcopis Lugdunensibus, Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, [Non successit ei S. Genesius, dein Archiep. Lugdun.] Saussaius in Martyrol. Gall. ad Kalend. Nouemb. aliiq;, quos ratio temporis abunde refellit. Nam S. Annemundo Archiepiscopo Lugdunensi tempore Chlotharij cum matre S. Bathilde regnantis occiso, succeßit Christi famulus, Domnus Genesius, Christo iubente, Lugduno Galliæ ordinatus Episcopus; ante in palatio Francorum assiduus, per quem Domna Baltildis vna cum Regis Chlodouei imperio, larga procedebat eleemosyna cunctis pauperibus per multa loca: vt habent Acta S. Bathildis XXVI Ianuarij: quo tempore monasterium Fontanellense aut extruebat S. Wandregisilus, aut exstructum legibus monasticis informabat. Nominatur in eadem Vita S. Genesius Abbas, sed cuius monasterij, non exprimitur: forte honoris caußa in palatio ita appellatus, & postea, quod successor eius S. Lantbertus ex Abbate Fontanellensi factus sit Archiepiscopus Lugdunensis, id illi attributum.

[16] Mortuo ergo S. Wandregisilo secundus Fontanellensis Abbas electus est S. Lantbertus, [sed S. Lātbertus.] vt cum Vita S. Wandregisili testantur Acta S. Ansberti num. 13. Sub huius regimine, Chlothario Regi, cum annos rexisset XIV, succeßit Theodericus anno DCLXXVI, eoq; pulso Childericus frater, ante Rex Austrasiorum: quo anno regni quarto occiso, Theodericus anno DCLXXX regnum recepit. Aigradus infra num. 16 ait, se gesta S. Condedi Presbyteri posteris imitanda olim memoriæ tradidisse, ex MSS. danda XXI Octobris: in quibus dicitur prædiues ac nobilis Schiwardus possessiunculas aliquas dono perenni S. Condedo contulisse VI Idus Octobris sub anno III præfati Regis Theoderici, qui erat Lantberti Abbatis annus nonus, ergo Christi DCLXXXII, insigni statutæ a nobis Chronologiæ firmamento. At S. Genesio anno DCLXXX IV Kalendis Nouembris vita functo, [eiq; anno 684 S. Ansbertus,] ordinatus est Lugdunensis Archiepiscopus S. Lantbertus, eique in monasterio Fontanellensi suffectus tertius Abbas S. Ansbertus. Quam epocham præclare corroborat idem Aigradus in Vita S. Condedi his verbis: Præfatus nobilis Schiwardus aliam dedit largitionis auctoritatem de Belcinnacæ insulæ monasterio, & rebus ibidem pertinentibus, quæ celebrata est in cœnobio Fontanella, sub anno septimo Regis Theodorici, gubernante anno secundo S. Ansberto Fontanellense cœnobium, quoniam vir Domini Lantbertus præsulatum iam susceperat Ecclesiæ Lugdunensis. Annus is erat Christi DCLXXXVI, & prædictum calculum confirmat.

[17] Maiores-Domus fuerunt sub Theoderico Rege Pipinus Herstallus in regno Austrasiorum, Vulfoaldo anno DCLXXXVII mortuo, suffectus; & apud Francos occiduos, Ebroino anno DCLXXXVIII interfecto, Warado seu Waratto. Hunc proprius filius Gislemarus (verba sunt ex Chronico Fredegarij iussu Childebrandi Comitis continuato desumpta) a suo honore supplantauit: quem S. Audoënus Episcopus sæpius ob hoc increpabat, vt ad pacem vel patris indulgentiam remearet: qui audire renuit, & in duritia cordis permanens, a Deo percussus iniquissimum fudit spiritum: & pater eius Warado honorem pristinum Maioris-Domus recepit. Ita istic cap. 98. additurque cap. 99: Eodem tempore anno Chr. DCLXXXIX, B. Audoënus Episcopus plenus virtutibus migrauit ad Dominum: [mortuo anno 689 S. Audoëno,] & quidem nonagenarius, vt in eius Vita legitur; cum rexisset Ecclesiam Rotomagensem annos quadraginta & tres, menses tres, dies decem: scilicet a die XIV Maij, anni DCXLVI ad XXIV Augusti anni DCLXXXIX: vt nihil accuratius dici posse videatur. Intrusus iterum annus ab Incarnatione Chr. DCLXXVII, quo nono Kalend. Septemb. die Dominica e vita dicitur deceßisse. Verum σφάλματα multa in verbis interpositis occurrunt: primo tum Ecclesiam rexisset Audoënus solum annos triginta & vnum, non quadraginta & tres clare expressos. Deinde anno DCLXXVII intruso, cyclo solis XIV, littera Dominicali D, dies XXIV Augusti conuenit in diem Lunæ, non Dominicam: vt ab homine parum accurato necesse sit ea interpolata esse. Annum decimum Theoderici reponendum esse docuimus ad Vitam S. Sigeberti Regis § 12 num. 96. Res palatij Theoderici administrabat, vt in eadem Vita S. Audoëni additur, Waratto Subregulus, siue Maior-Domus ab obitu Gislemari hoc eodem anno DCLXXXIX restitutus, sub quorum regimine successor S. Audoëno datus est S. Ansbertus: [ordinatus Archiepiscopus Rotomagēsis:] eique apud Fontanellenses subrogatus IV Abbas Hilbertus, cui Vitam S. Ansberti ab Aigrado monacho inscriptam esse diximus. In illo itidem tempore, vt post relatum obitum S. Audoëni traditur in Chronico Fredegarij aucto, Warado præfatus Maior-Domus obiit, suscepitque honorem Maioris domus palatij Bertharius. Hæc ad annum DCLXXXIX referuntur in Annalibus Metensibus, in quibus deinde obitus Theoderici Regis integro anno præuenitur, quod forte etiam in hisce factum, annusq; DCXC morti Waradonis succeßioniq; Bertharij dandus.

[18] Episcopatum S. Ansberti celebrem facit Synodus Rotomagensis ab eo habita, atque infra cap. 6 explicata. De adiuncto anno Theoderici Regis (quem Bellouacensis lib. 23 Speculo Historialis cap. 100, [Synodi celebrat Rotomagi anno 693:] & Sirmondus tomo 1 Conciliorum Galliæ ex codice MS. S. Michaëlis in mari tradunt fuisse regni XVI, reliqui Codices cum Actis infra referunt XIII) egimus ad Vitam S. Sigeberti § 12 num. 98, diximusq;, cum Theodëricus non regnarit XVI annos, hunc annum XIII retinendum, habitamq; Synodum esse anno Christi DCXCIII. Annus iterum inepte intrusus a Dominica Incarnatione sexcentesimus octogesimus secundus, quo adhuc sanctis Archiepiscopis viuentibus Genesio Lugdunensi, & Audoëno Rotomagensi, & S. Lantberto Abbate Fontanellensi, priuatus in monasterio degebat S. Ansbertus. Qui subscripserunt huic Synodo Episcopi, infra in Actis referuntur.

[19] Annus obitus S. Ansberti in fine Vitæ refertur DCXCV, quem paßim omnes scriptores amplectuntur. [moritur an. 693:] Conuenit Chronicon Fontanellense, in quo dicitur corpus S. Ansberti de basilica S. Pauli translatum in ecclesiam S. Petri XXXI Martij anno DCCIV, postquam in priore æde annos nouem requieuisset.

§ IV De variis Translationibus Reliquiarum S. Ansberti.

[10] Elapsis ab obitu diebus septemdecim, eleuatum fuisse corpus S. Ansberti, vt Fontanellam transferretur, tradunt Acta infra num. 35. [Corpus S. Ansberti Fontanellā translatū] Diem illum, qui fuit XXVI Februarij, aut sequens, seorsim tabulæ Ecclesiasticæ non obseruarunt. At X Martij eam Translationem ita consignat Martyrologium MS. Bruxellense: Fontanellæ monasterio relatio corporis S. Ausberti, Rotomagensis Ecclesiæ Archiepiscopi: qui in monasterio Altimontensi exilio fuerat relegatus. Et cum finem vitæ suæ instare sentiret, corpus suum apud Fontanellam, vbi religionem fuerat professus, petiit sepeliri. [11 Martij.] At postridie, siue ad diem V Idus Martij, vt Acta testantur sub finem, corpus translatum in sepulchro depositum est, quo die eum refert Florarium MS. his verbis: Translatio S. Ausberti Rotomagensis Episcopi anno salutis DCC. imo DCXCV, vt supra dictum est. Eum vero diem Paldriaci, siue Pauilliaci, quatuor a Fontanella milliaribus, summa religione mox ab obitu eius celebratum esse, exstructa in eius honorem ecclesia, tradunt Acta num. 42 & 43.

[21] Mortuo deinde Hilberto IV Abbate Fontanellensi, cui Vitam S. Ansberti inscripsit Aigradus, & sub quo eius corpus Fontanellam translatum est, [Corpora SS. VVandregisili, Ansberti & Vulfrāni trāslata ad templū S. Petri,] succeßit S. Bainus ex Episcopo Teroanensi monachus, ac deinde V Abbas Fontanellensis, cuius annum primum conuenire in annum Ch. DCC sequentia persuadent. Hic namque Bainus Episcopus (verba sunt Chronici Fontanellensis) inter innumera bonitatis suæ opera, quæ gessit, & iam corpora SS. Wandregisili, Ansberti atque Vulfranni, in ecclesiam Principis Apostolorum Petri, de basilica S. Pauli Apostoli transtulit, & posuit quidem beati Patris Wādregisili in medium, magni vero Præsulis Ansberti ad læuam, & gloriosi Pontificis Vulfranni ad dexteram partem in absida eiusdem basilicæ ad orientalem plagam. Facta est autem hæc sancta Translatio anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo quarto, [anno 704, 31 Martij:] Indictione secunda, pridie Kalend. Aprilis, feria secunda. Nam solennitas sancti Paschæ tertio Kalend. Aprilis tunc extitit, qui erat … Baini Patris prædicti annus quintus, ex quo regiminis assumpserat curam istius cœnobij … Requieuit igitur B. Wādregisilus in eadem S. Pauli basilica annis circiter quadraginta (imo tantum triginta) inclytus autem Præsul Ansbertus annis nouem: sanctus vero Archiepiscopus Vulfrannus annis vndecim. Qui ita inuenti sunt cum vestibus suis a corruptione illæsi, quasi eodem die fuissent sepulturæ traditi. Nam sicuti ministrare sanctis altaribus consueuerant, ita etiam tumulati fuerunt.

[22] Hæc ibi, & conueniunt characteres chronologici feriæ secundæ Paschatis, & XXXI Martij in aßignatum annum DCCIV, cyclo Lunæ II, Solis XIII, littera Dominicali F E. At corrigendum ipsum Chronicon Fontanellense, in quo annus X Childeberti legebatur, [menda in Chronico Fontanellensi,] qui VII erat, & intrusus erat annus Ioannis Papæ primus, qui erat tertius. Sedit namq; Ioannes V ab XXIX Octob. anni DCCI, vsque ad X Ianuarij DCCV. Ab obitu autem S. Wandregisili, quem supra diximus contigisse XXII Iulij anno DCLXXIII, fluxerant anni triginta, menses septem, dies nouem. Dein secundum idem Chronicon Fontanellense ab anno DCLXV, quo mors eius cum Actis interpolatis consignatur, dicuntur anni interfuisse quadraginta, cum solum fuerint anni XXXVIII, menses VII & dies IX, vt auctor non satis sui memor, multa alibi inconcinne posita temere attexuisse videatur. Maior confusio est in Actis S. Vulfranni, quæ a Iona monacho sunt inscripta S. Baino Abbati, [in Vita S. Vulfrāni,] sed a posteris aucta, mendis scatent Chronologicis: cum statuant S. Vulfrannum obiisse anno DCCXX, sepultum in Ecclesia B. Pauli Apostoli, [referente eā Translationem ad an. 729] ibiq; iacuisse per annos nouem, Wandregisilum quadraginta, Ansbertum vndecim. Tum translatos esse in basilicam S. Apostoli a S. Baino anno regiminis quinto, Christi DCCXXIX. Quæ aliaq; menda istorum Actorum vltro apparent, nec indigent confutatione. Præfuisse S. Balnus monasterio Fontanellensi annos nouem dicitur in Chronico, vt anno DCCIX videatur obiisse. Successor illi a Claudio Roberto aßignatur S. Benignus ab anno Christi DCCVII. Reliqua menda istorum Actorum corrigemus XX Martij ad Vitam S. Vulfranni, & XX Iunij ad Vitam S. Baini, quo die Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, & Miræus in Fastis Belgicis tradunt hanc Translationem factam illo anno DCCXXIX, quod idem Miræus in Chronico Belgico confirmauit. [& in Petro de Natalibus.] Petrus de Natalibus lib. 3 cap. 212 ait S. Vulfrannum obiisse anno DCCXL. & lib. 7 cap. 127 addit eum annis nouem quieuisse, & anno DCLXXXII, scilicet LVIII annis antequam moreretur, translatum esse Calend. Aprilis. Quæ menda segnis librarij esse menda potius crediderim, quam ipsius auctoris, etsi alias non valde accurati.

[23] Molanus in eisdem Natalibus SS. Belgij IX Februarij ita scribit: [Memoria Translationis in Martyrologiis.] Præter natalem annue leguntur in cœnobio Blandiniensi sequentia: Secundo Kalendas Aprilis Eleuatio & Translatio SS. Wandregisili Abbatis, & Ansberti, atque Vulframni Archipræsulum. Idem Molanus in Additionibus ad Vsuardum eadem habet, præposita in posterioribus editionibus hac voce In Blandinio, non quod ea eleuatio illic contigerit, sed quia celebretur officio duplici, vt ex propriis officiis MSS. de Sanctis Blandiniensibus constat. Eadem quæ Molanus, habent Wion, Menardus & Ferrarius. At Galesinius ista: Rotomagi, Translatio SS. Andomeni, Ausberti, & Vulfranni Episcoporum. Verum ea nec Rotomagi facta est, neque etiam celebratur. Pro Andomeno hic legi apud Galesinium Audoënum indicat Ferrarius in Notis: in cuius locum restiuendus Wandregisilus, qui tamen Episcopus non fuit. At Saussaius tam Audoënum quam reliquos refert: Eodem die Rotomagi translatio S. Audoëni Archiepiscopi eiusdem ciuitatis & Confessoris; cuius depositio sacro anniuersario colitur IX Kalendas Septembris. Item in Blandinio eleuatio ac repositio corporum SS. Ansberti eiusdem vrbis Archipræsulis, Vulfranni Archiepiscopi Senonensis, nec non Wandregisili Abbatis Fontanellæ, præfati S. Audoëni discipuli, quæ a Bolonia, (vbi metu Normannorum primum deposita fuerunt) Gandauum translata anno DCCCCXLIV, III Nonas Septembris, in antedicti monasterij sacrario, summo honore tandem collocata sunt. Sed an hoc die eam collocationem factam credidit, quam appellat eleuationem ac repositionem? Num etiam ex solo Galesinij testimonio, eoq; (vt ostensum) perturbato Translationem S. Audoëni recte apposuerit, XXIV Augusti examinabimus. In Martyrol. Germanico additur tres hosce Sanctos pluribus Carnuti miraculis coruscasse: quod ad posteriores Translationes spectat. In Florario MS. agitur de SS. Wandregisilo & Vulfranno absque vlla mentione S. Ansberti.

[24] Tertia Translatio facta est anno Chr. DCCCLVIII, quo, cyclo Lunæ IV, Solis XXVII, littera Dominicali B, tertia dies Rogationum siue Vigilia Ascensionis incidebat in V Idus Maij, & VI dies Nouemb. in Dominicam. [Eadē corpora trāslata anno 858] De ea Translatione agit, qui videtur interfuisse, monachus Fontanellensis, in tractatu de Miraculis S. Wandregisili, edendo XXII Iulij. Eo igitur anno, inquit, sanctissima ossa piique cineres egregij Confessoris Christi Wandregisili ac sancti Præsulis Ansberti ob metum & conculcationem nefandorum Gentilium, [ad villam Bladulphi,] de Fontanellæ monasterio propriis effossa sepulchris, ad ipsorum Sanctorum prædium, quod dicitur Bladulphi villa, deportata sunt. Erat is vicus in Pontiuo prouincia inter Somonam & Quantiam fluuios. Deinde ipsa vigilia Ascensionis V Idus Maij ex ditione eorumdem Sanctorum a monachis cum hymnis & laudibus deportata sunt ad ecclesiam S. Petri, [prope Quētauicum,] quæ vicina est emporio Quentauico, cuius tum Præfectus erat Grippo vir illustris. Inde venerabilia corpora in territorium Bononiense ad villam Walbodegem delata sunt, [& in VValbodegem:] & posita in basilica sācti Martyris Quintini. Verum anno DCCCLXVI relata sunt ad ecclesiam S. Petri iuxta Quentauicum, ac deinde rursus in Walbodegem.

[25] Anno Dominicæ Incarnationis, inquit scriptor Miraculorum S. Wandregisili, octingentesimo nonagesimo quinto, [anno 895 Carnutū:] sub die XII Kalendarum Decembrium venerunt corpora SS. Wandregisili & Ansberti Confessorum ad Carnotenam vrbem, & iubente Domino suscepta a venerabili Haimone Episcopo præfatæ vrbis, & Domino Haimerico Abbate monasterij S. Carcuni (imo Carauni) Martyris, & collocata in ecclesia, in qua isdem Christi Martyr requiescit … Deinde XIIII Kalend. Martij metu Gentilium, & cooperante præfato Haimone venerabili aliisque Sanctorum veneratoribus, annuente etiam eiusdem vrbis venerabili Clero & plebe Deo deuota, cum laudibus & honore, prædictorum corpora Sanctorum intra muros præfatæ vrbis venerabiliter suscepta sunt, atque in oratorio, quod olim venerandus Præsul Gislebertus construxerat, digne collocata. Hæc ibi. De S. Carauno, vulgo S. Cheron, agemus XXVIII Maij. Reliqua illustrabimus ad XXII Iulij, quamuis miracula istic narrata vtrique Sancto sint attribuenda.

[26] Carnuto disceßere postmodum Fontanellenses cum sanctis suis pignoribus, [inde circa an. 900 Bononiā,] eaq; Bononiam detulerunt metu grassantium Normannorum, vt tradit Molanus in Indiculo Sanctorum Belgij, fortasse cum Rollo circa annum DCCCC Carnotensis vrbis obsidionem moliretur, aut ab ea excussus est. Bononia vero Gandauum sacræ hæ Reliquiæ delatæ sunt, quod in officio proprio MS. monasterij Blandiniensis, [postea Gādauum an. 944] lectione quinta ad Matutinum III Septemb. recitari solita, ita narratur: Anno incarnati Verbi nongentesimo quadragesimo quarto, tertio Nonas Septembris, Arnulphus Magnus Comes & Marchysus Flandriæ, cum venerando Patre Gerardo Blandiniensis monasterij Abbate sanctissimo ac moderatissimo, sed & Clero populoque vtriusque sexus non modico, Bononia transtulit corpora prædictorum Sanctorum, cum magna veneratione, concentu & iubilo, piaque cordis intentione, in ecclesiam Apostolorum Petri & Pauli sitam in territorio Gandensi in vertice montis Blandinij. De S. Gerardo, magno instituti Benedictini in vniuersa Belgica restauratore, agemus III Octobris. Meminit huius Translationis Molanus in Natalibus SS. Belgij ex Blandiniensi Martyrol. [3 Septemb.] Tertio Nonas Septembris in monte Blandinio Gandaui territorij, aduentus sanctorum corporum Wandregisili Abbatis, Ansberti & Vulfranni Archipræsulum. Eadem habet idem Molanus in Additionibus ad Vsuardum, pariaq; Wion, Merardus, Ferrarius, Canisius aliiq;. In Martyrol. MS. Bruxellensi S. Gudilæ IX Febr. hæc leguntur: Eodem die translatio S. Ausberti Rotomagensis Archiepiscopi & Confessoris. Qui in monasterio Altimontensi fuerat exilio relegatus, & apud Fontanellam sepultus, & inde postea in Blandinium hac die translatus. Aliam S. Ansberti Translationem aßignat Molanus in Natal. SS. Belg. ex Martyrol. Blandiniensi: Decimo octauo Kalendas Octobris translatio corporis S. Ansberti Rotomagensis Ecclesiæ Archiepiscopi. In Addit. ad Vsuardum præponit, in Blandinio. Eadem habent Wion, Menardus, Dorganius, Canisius, Ferrarius. Quando autem facta sit hæc Translatio, nusquam legimus. Apud Fontanellenses fit VIII Nouemb. commemoratio Sanctorum istius loci, inter quos in Oratione legitur S. Ansbertus.

[27] Lectioni octauæ in Officio MS. Blandiniensi hæc adiunguntur: Quorum, pro dolor, reliquiæ & sacratissimorum corporum sacratissima pignora, quæ Deo fauente & propitio, nobis non sine magno eius beneficio fuerant concessa, eodem non immerito nobis irato, fuere ab hostibus fidei violenter erepta anno MDLXXVIII, [ab hæreticis erepta an. 1578.] persequente Catholicam Ecclesiam in Belgio Principe Auriaco Caluiniano, non sine inæstimabili damno, quod supra septennale exilium passi sumus in hoc nostro monasterio, quod tunc fœdis admodum ruinis horribiliter defœdatum fuit. Est nobis scheda MS. sub hoc titulo: Qualiter corpora SS. Ansberti & Ebrulfi Resbaco fuerint delata. Sed num de hoc Ansberto agatur, non constat. Colitur S. Ebrulfus Abbas XXIX Decemb. vbi ea scheda examinabitur.

VITA
Auctore Aigrado monacho,
Ex MSS. & Surio.

Ansbertus Archiep. Rotomagensis, Gandaui in Flandria (S.)

BHL Number: 0520

Avctore Aigrado monacho.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Venerando, & omni honore amplectendo, eximio Sacerdoti Christi Hiltberto, & Abbati cœnobij Fontanellensis, minimus famulorum Domini seruus Aigradus. Largiente Diuina misericordia narrare aggredimur actus eximiæ sanctitatis Ansberti Pontificis Ecclesiæ Rotomagensis, implendo humiliter vestræ sanctæ deuotionis iussionem. Sed duas ob caussas in tali præcipuo opere coarctor, hinc me retrahente exiguitate sensus ac vilitate sermonis, hinc prouocante vestræ iocundæ paternitatis præcepto, cui inobedientes existere nefas ducimus. Ea tamen fide, [Ex obediētia scribit auctor Vitam.] qua ad nos claræ conuersationis eius actus peruenerunt, ipsius intercessionibus adiuuantibus, licet inerudito, fideli tamen promemus eloquio. Etenim vt Angelus inquit Tobiæ, secreta Regis reticere bonum est, opera autem Dei reuelare optimum fore constat. [Tobiæ 12. 7] Nam gesta electorum Domini silentio tegere, & non ad vtilitatem atque ad ædificationem audientium in lucem scriptis propalare, summi torporis & ignauiæ esse creditur. In gestis enim Sanctorum laus illius recolitur, & ædificatio innocentis desiderij in mentibus accenditur fidelium populorum. Sed ne longa prælocutio fastidium legentibus generet, magisque parua audientibus narratio feruorem excitet audiendi, iussis obtemperans vestris, Deo iuuante, narrandi carpamus iter. Nam si adesset mihi serenæ mentis facundia, & famulatu idoneo lingua pareret, laus conuersationis eius & sanctitatis eloquiis meis proferri non poterit, quæ in vestræ Religionis memoria manet.

CAPVT I
S. Ansberti ortus, studia, sponsalia, cancellarij officium.

[2] Eo igitur tempore, quo sceptra regni Francorum gubernabat a Chlotharius filius Chlodouei Regis & b Bathildis Reginæ vna cum germanis suis, videlicet Childerico & Theoderico, [S. Ansbertus illustri ortus genere,] sanctæ recordationis Ecclesiæ Rotomagensis Antistes Ansbertus, virtutibus clarus, ac sacerdotio dignus, a patre c nomine Siuuino, & pago d Veliocassino patrimonioque, vocabulo e Calceio, nobili erat ortus genere. Sed repudiato stemmate patrum, mox, vt valuit, sola Conditoris paternitate elegit censeri. Denique præfatus genitor ipsius sub prædictis Regibus militauit, & vitæ præsentis cunctis mortalibus commune debitum soluit. Sed hanc terrenæ dignitatis originem & patrum gloriam in beato viro non necesse remur enumerare, cum omnis ei gloria de amore veritatis & contemptu fuerit mundi. Nam nobilitatem sui generis in pueritiæ æuo iam quasi fastidiens, & solius Christi desiderio anhelans, cunctos superuacuos horrebat honores.

[3] Traditur deinde a parentibus magistris strenuis, litteris erudiendus. Eruditur sine aliqua suorum instantia: fuerat namque in eo dulcis infantia, [litterarū studiis incumbit:] modesta pueritia, grauis adolescentia. Qui cum adultus, pubertatis excederet annos, secularis eius pater, vt vnicum eum diligens, venationibus eum occupari, & dulcedine seculi armari cupiebat. Sed quo oblectabatur grandæuus pater, adolescens filius per omnia fastidiebat.

[4] His diebus quidam illustris, f Robertus nomine, generosa ex stirpe proditus, gerulus fuerat annuli Regis Chlotharij. Cuius filiam g religiosissimam ac nobilissimam, h Angadrisinam nomine, prædictus illustris Siuumus a præfato inclyto Roberto expetiit, volens eam suo iuueni filio Ansberto sociari. Nec mora, præbēs assensum eius petitioni prædictus illustris Robertus, constituto die, casto iuueni casta i despondetur & puella. [ei desponsata S. Angadrisina,] Denique ambo integritatem mentis & corporis caste seruare cupientes, omnipotentem deprecabantur Dominum, vt voluptatum venena a cordibus eorum dignaretur repellere. Deinde orante B. Angadrisina virgine, vt speciositas illius in deformitatem verteretur, illico Dominus preces eius exaudiuit. Nam facies illius ita exulcerata ac immundissima lepra cooperta mox apparuit, [impetrat sibi leprā,] vt a consortiis hominum, quicumque eam vidisset, extemplo segregandam decerneret. Medicorum deinde concurrit frequentia iussu genitoris, vt soboli caræ si quiuissent opitulari medelis, collatis præmiis, digni remunerarentur. Sed quāto instantius huic operi insistebant, tanto Christi spōsa deformior vlcerosiorque apparebat.

[5] Tum pater diuinitus circa suam sobolem hoc fieri intelligens, inquirebat ab ea, vtrum in virginitatis voto vitam elegisset finire. At illa, Opto, inquit, mi genitor, & totis nisibus exoro Altissimi pietatem, [rescissis sponsalibus,] vt continentiæ & pudicitiæ, non effrȩnatæ luxuriæ, effici merear famula. Nam Christus, quem concupiui sponsum, ipse mihi hanc corporis infert molestiam, vt animæ tribuat nitorem. Qui mihi custos erit perpetuus, & in virginitatis proposito concedet perseuerare perenniter. Delectat hæc vita præsens, pater pie, sed decipit: quia omne quod in mundo est, vanitas est & concupiscentia oculorum: & mundus transit, & concupiscentia eius. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in æternum: sicut & Dominus manet in æternum. Hæc audiens pater, illustrem accersiuit Siuuinum, & quæ circa præfatam suam sobolem gesta erant, lucide pandit. Ad hæc Siuuinus respondit: Voluntatem Domini in omnibus sequi oportet, [& accepto sacro velamine,] neque eius nutui vllo modo contraire velle: cuius iudicia licet sint occulta, semper tamen iusta. Vocatus quoque affuit & B. Ansbertus, vbi dissociabilem condit libellum, vt sancta virgo Angadrisina, non sua, sed Christi Domini vocaretur spōsa. Hoc facto, ad Rhotomagum vrbem sancto Antistiti dirigitur k Audoëno, vt eius benedictione percepta, & sacro velamine operta, in virginitatis proposito consecrari mereretur. [sanatur,] Quo patrato, pristinæ pulchritudini & speciei eleganti extemplo est reddita, ita vt cūcti auditorum dicerent, quia eam Christus sibi spōsam & famulam elegisset perennem.

[6] Sequenti quoque tempore sancta gubernatrix efficitur l cœnobij Oratorij, quod est situm in pago Bellouacensi, prope muros vrbis Bellouacus. Genitor quoq; huius sanctæ Virginis, illustris Robertus, & frater eius m Altbertus, auunculi erant sancti Patris n Lantberti, successoris in ordine regiminis B. o Vuandregisili, originem ducentes ex territorio p Taruanensi. Ex quibus præfatus Altbertus sub prædicto Abbate Lantberto sequenti tempore in Fontanella monasterio q monachus efficitur. [fiiq; Abbatissa.]

[7] Posthæc vir Domini Ansbertus in aulam Regis, licet nolens, a genitore perductus, sicut erat acumine ingenij clarus, [S. Ansbertus Cancellarius regni,] cœpit esse aulicus scriba doctus, conditorque regalium priuilegiorum, & r gerulus annuli regalis, quo eadem signabantur priuilegia. Vbi positus, piæ doctrinæ atque humilitatis exemplis ad Dominum se conuertens, seculum relinquere, atque monasteria frequentare curabat. Atque ita in laico adhuc habitu constitutus, prædicatione sancta & sapientiæ doctrina plures exhortando, inuitabat ad præmia felicitatis æternæ: ac sic quotidie in Domino proficiens atque succrescēs, gratiam sibi a Christo collatam augmētare curabat. Cum vero coram Rege & Principibus consueto more diuersa musicæ artis instrumenta chordis & tibiis audiret personantia, aiebat sibi: [audita musica] O bone Conditor, quale erit te diligentibus canticum indeficiens in cælestibus audire Angelorum, quamque suaue ac delectabile Sanctorum choris concinentibus, & laudes tibi Creatori indeficienter personantibus, si tantam mortalibus præbes industriam, vt s peritia artis ac suauitate cantilenæ prouocent animos audientium, [rapitur in amorem Dei] vt te Deum Creatorem omnium deuote collaudent? Addebatque: Laudate Dominum omnes fideles in tympano & choro, laudate eum in chordis & organo, &c. vsque ad finem Psalmi. [Psal. 150.]

[Annotata]

a Successit patri Chlodoueo anno 662 mortuo; vita functus successorem habuit anno 676 Theodericum, eo pulso Childericum, & hoc anno 680 occiso, iterum Theodericum, anno 694 mortuum. In MS. nostro scribitur Lotharius & Ludouicus.

b Vitam S. Bathildis dedimus 26 Ianuar. Superuixit vltra annum 684, quo obiit 1 Nouemb. S. Genesius Archiep Lugdunēsis, quo inter Angelos obuiante, anima S. Bathildis in cælum eleuata est.

c In MS. Chesnæi, Siguuino.

d Velocasses Iulio Cæsari lib. 2 de bello Gallico, aliis Vellocassi, populi Caletes inter & Bellouacos, [Velocasses.] in duas nunc distincti ditiones, Vulcasinam, siue Velcasinam Francicam & Vulcasinam Normannicam; vulgo Vexin le François, & Vexin le Normād, Chesnæus hic annotat Vilcassinum & Vulgassinum. Alij Velocasses latius sumunt, eorumq; metropolim statuunt Rotomagum.

e Vulgo, Chausy. pagus est prope Eptam amnem, qui vtriusque Vulcassinæ limes, Sequanæ illabitur prope Vernonem oppidum, inter quod & oppidum S. Clari ad Eptam, medium iacet Calceium in Vulcasina Francica Sed dicta oppida ad Normannicam spectant: Surius Calcegium scribit. [Calceiū.]

f In MS. Chesnei: Rodbertus namque vir clarissimus, qui eo tempore summus palatij erat Referendarius. Lanouius & Feronus de Cancellariis Franciæ, Louetus & Loiselius in Bellouacensibus, ille lib. 3 cap. 6, hic cap. 7 Cancellarium Chlotarij statuunt In MS. nostro Robertus, Surio Rotbertus.

g Surius margini adscribit generosissimam.

h Surio Angadrisina, Saussaio 27 Martij Andragasina, 14 Octob. Angradisma, in Supplemento 17 Martij Angadrisina, [S. Angadrisina] aliis apud Lanouium Andragisina, vulgo S. Angadresme.

i Non autem, vt aliqui tradunt, matrimonio iungitur. Malebrācus lib. 3 de Morinis cap. 41, vtriusque coniugis votum præuiū & noctem in oratione traductam tradit, variasq; de vtraque familia, earumq; dominiis profert coniecturas, [desponsata S. Ansberto,] quas in Scholiis ad c. 6 lib. 3 sub finem conatur stabilire: quæ nobis ex antiquis monumentis non satis probantur.

k S. Audoëni Vita dabitur 24 Augusti. Fuit Episcopus ab anno 646 ad 689.

l Loiselius & Louuetus etiam appellant Oratorium (deerat nomen Surio) vulgo Oreuer, Oroer, vel Ouroir, [Abbatissa Oratorij.] est nunc ecclesia parochialis in Decanatu Monchiacensi, cuius patronatus est penes Capitulum Bellouacense. Ibi obijsse traditur 14 Octob. cuiuscorpus ob persecutionem Normannicam delatum est Bellouacum ad templum S. Michaëlis.

m Autbertus aliis & Albertus quem Fontenius & Bochellus apud Lanouium, & Feronius, volunt etiam Cancellarium fuisse Chlotarij, sed cum Rodberto fratre, aut potius S. Ansberto potuit confundi.

n Colitur S. Lantbertus 14 Aprilis. in MS. nostro Lambertus.

o S. VVandregisilus 22 Iulij.

p Teroana vrbs Morinorum ad Legiam flu. excisa a Carolo V anno 1553.

q Dicta ob copiam fontium in eo loco fluentium, vt traditur in Vita S. VVandregisili fundatoris.

r Hoc munus Cancellarij erat, quod gestum ab eo sub Dagoberto tradit Feronius, at sub Theoderico Ioannes Dadræus, qui ambo hinc refelluntur.

s Surius, peritia artis & suauitas.

CAPVT II
Uita monastica S. Ansberti sub S. VVandregisilo Abbate.

[8] Denique in aula Regis manens, etiam Euangelij non immemor, vbi ait, Nisi quis reliquerit omnia, non potest meus esse discipulus; Deo prouidente, & sibi inspirante, [relicta clam aula,] elegit militiam relinquere terrenam, & cælesti Regi militare. [Luc. 14. 33.] Tunc igne diuini amoris accensus, ac sancti Spiritus lumine perfusus, a palatio egressus, nullique sodalium ac sibi famulantiū confiteri volens suam voluntatem, arripuit iter, quod ad prouinciam ducit Rotomagensem, peruenitque ad Fontanellam cœnobium, situm in territorio Rotomagensi, super magnum fluuium Sequanæ, vbi Sacerdos Domini clarus Wandregisilus monasterium construxerat, atque cum a magna monachorum cohorte, [venit Fontanellam Ansbertus:] sub sanctæ regulæ iugo laudabilem ducebat vitam. Cum vero in eodem monasterio, iubente viro sancto, secundum ordinem monasticum in hospitio fuisset receptus, cœpit a ministro humiliter implorare, quatenus sancti monasterij Patrem mereretur videre. Et cum ministri pio Patri imperata nuntiassent, tandem præfatum elegantem iuuenem in præsentiam sui adduci iussit. Tunc humi prostratus, Christum in tanto Patre manentem humiliter adorans, postulabat ab eo monachum se fieri. Nam corpore & mente seculo se renunciaturum aiebat, comamque sui capitis in Christi amore vt iuberet deponi, [a S. VVandregisilo impetrat habitum clericalem:] submisse flagitabat. Audiens autem venerandus Pater sanctam & Deo dignam eius postulationem, inducias consulendi super hoc dicebat habere se velle, vt, sicut Apostolica & monastica docet regula, sciret ad quod venerat. Quibus expletis, spiritalium Fratrum consulta suscipiens inclytus Pater, pia eius vota, veluti postulauerat, impleuit: clericatusque habitu decoratum reddidit.

[9] Sicque ex eo tempore cœpit ipse vir Dei amore sanctarum Scripturarum legendo feruere, assidueque dulcissimos earum fructus intelligendo carpere. Cumque acumen ingenij in præfato iuuene beatus Pater Wandregisilus pollere prouideret, [incumbit lectioni sacræ:] diuersorum voluminum copiam ei concite tribui iussit. Quæ cum sedule legēdo percurreret, cuiusdam sancti Patris sententiam reperit scriptam, [Hieron. ep. 4 ad Rusticum cap. 6.] continentem hunc modum: Monachus viuat in monasterio sub vnius disciplina Patris, consortioque multorum, vt ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam. Hæc & cetera legendo percurrens, [studet humilitati, aliisq; virtutibus:] oculosque lacrymarum imbre perfundens, tractare attentissime cœpit, qualiter hæc operando valeret implere. Primo quidem custodem omnium virtutum humilitatem in corde suo studuit fundamentū iacere, imitans illum, qui ait: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. [Matth. 11. 29] Et ita iugo Christi suaui & oneri eius leui deuota submittens colla, factus est in cœtu monachorum cunctis humilior, omnibusque obediens, vigiliis frequens, orationibus assiduus, spiritu feruens, spe gaudens, Domino sine intermissione seruiens. Cui etiam data erat ex compunctione cordis per infusionem Spiritus sancti effusio lacrymarum.

[10] Et cum ante vigiliarum horas consurgens, precibus deuotis incumbens lassesceret, signo tacto ad excitandos Fratres, [velox in surgendo,] quo laudes Domini decantarent, in conuentu orationis prior omnibus se præsentabat: in hoc etiam, sicut & in ceteris actibus, imitabilē monachis viam demonstrans, ita vt vir Dei, qui regimini præerat loci, multos obiurgando corriperet, & eorum pusillanimitatem redargueret, pro eo quod præfatus iuuenis nuper conuersus, in Dei opere & obseruatione legis eos præueniret. Et cœpit eum carius diligere, sicut monastica docet norma, nitore religionis deuote pollentem, [exercetur operibus manuum:] omnimodis diligendum. Quadam namque die in conuentu omnium monachorum, præclarum Domini Sacerdotem Wandregisilum humiliter exorabat, vt licitum sibi foret in opere manuum quotidiano cum licentia Patris extra solitum Fratrum opus insistere, vt sua mortificaret membra, quæ erant sibi obstantia super terram. Hæc eo implorante, gratias omnipotenti Deo Fratres agentes, admirabātur super eius Deo digna deuotione. Cumque a Patre spiritali, quod petierat, sibi indultum gauderet, cœpit postulata cum magna implere deuotione.

[11] Quodam enim tempore a climate meridiano, distantem a præfato cœnobio passus fere quingentos, hortatu eiusdem viri Dei, B. Wandregisilus vineam plantare & excolere cœpit. Quo in loco præfatus vir Domini Ansbertus, dum vna cum Fratribus, operaretur, [vineam excolit Sacerdos:] Theodericus adolescens, futurus Rex, venatibus, vt sibi b gentilicum erat, insistens, ad præfatum Dei hominem accessit, quia nouerat eum prudentem doctrina, humilem cultu, sanctissimum imitatione. Nam a sancto Pontifice Audoëno Rotomagensis Ecclesiæ iam fuerat Presbyter consecratus. Quem idem homo Christi, & sancta benedictione muniuit, [prædicit Theodorico regnū,] & sacerdotali auctoritate de plurimis sanctæ doctrinæ hortamētis instruxit, insuper & Regem eum futurum esse prædixit. Quo negante id futurum esse, respondit vir Dei: Scias, quia honore regni sublimaberis: sed noueris te multa aduersa in regno perpessurum, sicque laboriosissime triumphum de hostibus tuis adepturum. Quod postea rei probauit euentus. Ad hæc adolescens intulit Theodericus: Si pia omnipotentis Dei ordinatio me in culmine dominantem constituerit regni, opto te dignum Deo fieri Antistitem, vt perpetua sanctaque doctrina crescat Ecclesia fidelium. [in eiusq; signum fore] Cumque Sacerdos Domini indignum se tanto onere ferendo diceret, ipsumque ex successione hæreditaria regni fastigia amplius conscendere debere intimaret, & ille adhuc dubitans permaneret, adiecit vir sanctus: In hoc noueris meis fidem accommodandam verbis, si hodie hiemali tempore locus, in quo tabernaculum istud consistit, qui nunc tritus ob vestigia calcantium videtur, viridem produxerit herbam, sicque iuxta vestigia eiusdem tentorij, ceteris agri partibus viridior maneat in æuum. Quod ita secundum sermonem hominis Dei euenisse, omnibus illo aduentantibus indicium est, [locum hieme virentem:] ita vt vsque ad hanc diem locus ille viridior reliqua agri parte appareat, in modum tentorij ibi quondam fixi, siue hiemali, siue æstiuo tempore. O magna & inclyta istius Sancti gloria, cuius laudabile meritum tali voluit omnipotens signo demonstrare: vt qui veluti palma in domo Christi florebat, tali præsagio virtutis manifestaretur populis.

[12] Et cum prædictus vir Dei ab opere manuum paullulum vacasset, paruissimo refocillatus somno, [condit laborem meditatione:] rursum meditationi diuinæ omni conatu erat insistens. Cumque tantæ humilitatis atque obedientiæ seu deuotionis lumine radiaret, veræ caritatis feruor omniū circa illum corda inflammauerat, vt miro a cunctis veneraretur affectu. Ipse vero semper ardens desiderio futuræ gloriæ, indeficiens erat in opere Domini.

[Annotata]

a Trecentos sub S. VVandregisilo monachos fuisse, legitur in eius Vita.

b Chlotarius I, apud Fredegarium cap. 42, venatione ferarum nimium assidue vtebatur. Dagobertus, secundum Aimoinum lib. 4 cap. 17 adolescentiam suam venatibus assuefaciebat, quem morem Francorum Principibus familiarem addit se sæpius dixisse. vt lib. 1 cap. 21, lib. 2 cap. 37, & lib. 3 cap. 56 &c. Auctor in Gestis Dagoberti cap. 2 genti Francorum, ait, moris fuisse ætatem venatione exercere.

CAPVT III
Uita monastica S. Ansberti sub S. Lantberto Abbate.

[13] Ergo operæpretium videtur nunc narrare, qualiter vir sanctus in regiminis loco subrogatus & constitutus sit. [ex duobus a S. VVandregisilo moribundo.] Denique cum inclytus Domini Sacerdos Wandregisilus per a viginti fere annorum spatia hoc cœnobium a primo ædificationis die in regimine tenuisset, iamque foret in b decrepita ætate positus, ante transitus sui ex hac vita diem languore correptus, ad extrema peruenit. Interrogatque cum lacrymabili voce vniuersum agmen monachorum, quem ex semetipsis eligerent Rectorem. Quibus fertur tale reddidisse eloquium: c Duo sunt in præsentia nostra, carissimi filij mei, hos subrogate Rectores: meumque fragilem recessum precibus vestris protegite, atque mearum admonitionum semper mementote. [dignis iudicatis,] Christo, summo Pastori, vestri hodie curam committo, qui vos vsque in finem perenni tutela conseruet. Quo in cælestis regni societatem ab Angelicis choris suscepto, [eligitur S. Lantbertus:] omnis caterua monachorum, Christi Domini exorat pietatem, triduanum celebrans ieiunium. Quo expleto, iubente Deo, eligit famulum Domini Lantbertum, religione præclarum & genere nobilem, ex territorio Taruanensi ortum: cuius genitor Erlebertus vocabatur: qui plurima prædia prædicto loco Fontanellensi in eadem Taruanensi regione felici munere largiti sunt.

[14] Erat autem idem venerandus Pater Lantbertus caritate plenus, pudicitia supereminens, fide firmus, consiliis prouidus, [consilio S. Ansberti sancte regit monasterium:] in bonitate laudabilis, in colloquiis affabilis, vultu & statura decorus, venerandus omnibus & in Christi religione feruens. Et inspirante gratia Diuinæ caritatis, beatum Christi famulum Ansbertum idem venerabilis Pater venerabatur vt patrem, diligebat vt filium. Eratque eis in Domino cor vnum, & anima vna. Is autem, qui regiminis susceperat curam, ad consulta sancti Patris Ansberti, in tractando grege Christi secundum normam sanctorum Patrum, strenue cuncta atque irreprehēsibiliter gerebat. Quorum exemplis piæ actionis ac verborum sedulis exhortationibus plurimi excitati, carpebant itinera sanctæ conuersationis.

[15] Huic venerando Patri Lantberto Theodoricus Rex, [Duseram in Prouincia accipit a Rege,] filius Clodouei Regis & Bathildis Reginæ, largitus est patrimonium aliquod cuius est vocabulū d Dusera, quod situm erat vltra fluuium Rhodanum in regione, quæ proprie vocatur e Prouincia, eo videlicet modo, vt hoc prȩdium monachis in cœnobio Fōtanellæ morantibus luminaria ministraret ecclesiæ, in oleo & ceteris huius rei necessariis. In quo loco prædictus Pater egregium condidit cœnobium monachorum, directis ex cœnobio Fontanella monachis, qui illud laudabile opus diligenter executi sunt. Et de prædio paruo magnum hactenus extat monasterium monachorum, [ibiq; monasterium extruit] & in illa regione ab aliis præcipuum. f Quod per multa annorum curricula ditioni præfati monasterij Fontanellensis subiectum erat, donec diuisione regni, & discordia Principum, & incursione nefandæ gentis Agarenorum, cum aliis venerabilibus locis aliquanto depopulatum tempore, finem subiectionis fecit.

[16] Sub cuius etiam regimine, g B. Hermelandus ex prædicto monasterio Fontanella, rogante venerabili Pontifice h Paschario i Nannetensis vrbis, in eamdem regionem Nannetensem ab ipso Patre Lantberto directus, [aliud per S. Hermelandum:] in quadam insula aluei Ligeris, quæ vocabatur k Antrum, iuxta nominis eiusdem proprietatem monachorum venerabile ædificauit cœnobium. In cuius largitione prædictus Antistes Pascharius statuit, vt post decessum eiusdem venerandi Patris Hermelandi, ex monasterio Fontanella per cuncta succedentia tempora sibi instituant Rectores, vniuersi præfati loci habitatores, veluti largitiones eiusdem loci, quæ adhuc in præfato monasterio Fontanella seruantur, apertissime declarant.

[17] [suscipit SS. Erenbertū & Cōdedum Fontanellæ:] Prædictio etiam Patre Lantberto regimen loci tenente, beatus Christi Pontifex l Erembertus Tolosæ vrbis, & sanctus Presbyter m Condedus & anachoreta, Britannia insula ortus, in prædicto monasterio Fontanella monachicum Deo dignum & nomen assumpserunt & habitum. Plurima enim de tanto Patre, nisi ad alia festinaremus, Deo digna & loco vtilia, per eum & sub eius regimine gesta, dici poterant, quæ in eius gestis olim plenius memoriæ tradidimus, posteris intimanda.

[18] Quo vero ordine in Lugduno, celeberrima vrbe Galliæ, Pontifex sit subrogatus, breui sermone narrabimus. Defuncto igitur n S. Genesio, Præsule eiusdem vrbis, [S. Genesio defuncto] cuius Deo dignam vitam laudabilia commendant gesta; illico pius Rex Theodericus & inclytus Princeps o Pipinus, Ansegisi filius, p consobrinus videlicet beati Patris Wandregisili, [fit Episcopus Lugdunensis.] cum Proceribus palatij salubre agentes consilium, Diuina vtique prouidente iussione, in præfata vrbe cum vnanimi eiusdem regionis populi voto, eiusdem vrbis eum constituerunt Antistitem. Sed cum diu, humilitate nimia renitens, nollet suscipere, regali iussione & sacerdotali electione compulsus, præfatæ metropoleos vrbis ordinatur Pontifex. Sicque ad eamdem prouinciam cum honore sacerdotij sui condigno directus, humilitatis ac sanctæ prædicationis piæque actionis exemplis, gregem Christi sedulo moderamine irreprehensibiliter rexit. Ibique a Domino vocatus, vinculis terrenæ corruptionis exutus, ad supernæ ciuitatis gaudia feliciter migrauit.

[Annotata]

a Imo expletis annis 19, mensibus 4, diebus 21. vt supra ex Vita eius diximus.

b Circiter annorum 96, vt in Vita legitur. Verum quia adolescens in aula Dagoberti militauit, suspicamur numerum transpositum, & solum expleuisse annos 69. [Anni vitæ S. VVandregisili.] Ita natus foret circa annum 605, & monasterium Fontanellense cœpisset extruere anno 50 ætatis.

c In Vita S. VVandregisili hæc ita traduntur: Duo sunt in præsentia vestia, carissimi mei filij, qui vicissim post meæ fragilitatis decessum in regiminis succedent locum.

d Dusera in Delphinatu inferiori, quam Brietius noster asserit esse Principatum Episcopi Viuariensis. [Dusera.]

e Prouincia Romanorum Galliam Narbonensem continebat, quam Romanis pacate subiectam reperit Iulius Cæsar, [Prouincia Rom.] & ex ea bellum in reliquam Galliam transtulit. Gregorius Turonensis fere Prouinciam Massiliæ dicit, Fredegarius partes Prouinciæ, cap. 53: de ea egimus ad Vitam S. Sigeberti 1 Febr. § 3 numer, 27 & alibi.

f Periodus hæc a posteris intrusa est: nam diuisio regni facta est sub Carolo Martello, quando Chilpericus Rex, ante Daniel Clericus, [Diuisio regni Francorum sub Carolo Martello.] eiusq; palatij Præfectus Raginfridus anno 717 pulsi, ad Eudonem Aquitaniæ Ducem fugerunt, & Chlotharius substitutus est. Tunc Agareni, siue Saraceni, cum Abdirama Rege in Galliam irruperunt anno 725, & Auenionem vrbem anno 730 ceperunt, vt legitur ad istos annos in Annalibus Fuldensibus, & in Chronico Fredegarij continuato cap. 106 & seqq.

g Aliis Ermelandus. colitur 25 Martij.

h Aliis Pasquarius, Paschasius, & Poscarius. colitur 10 Iulij. [S. Pascharius Ep. Namnetē.] Hunc recentiores sub Dagoberto statuunt, sed hinc corrigendi.

i Ita Surius. MSS. Nemetensis. Vita S. Hermolādi Namnetensis; vbi hæc pluribus describuntur. Notum est Namnetense emporium in superiori Britannia prope Oceanum ad Ligerim fluuium.

k Aliis Antrus, in longum obtinebat 24 stadia, cuius situs & vbertas, [Antrum monast.] & monasterij constructio describuntur in Vita S. Hermelandi, cui Childebertus Rex, filius Theoderici, sanctionem pro eo monasterio dedit.

l Colitur S. Brembertus 30 Aprilis. Deest in Catalogo Archiepisc. Tolosanorum apud Chenu. Meminit Claudius Robertus, [S. Erembertus Archiep. Tolos.] sed ordine immutato, quasi duobus seculis iunior foret.. Recenset Catellius in historia Occitaniæ lib. 5 vbi Vitam eius olim scriptam profert.

m Colitur S. Condedus 21 Octobr. vbi dabimus Vitam ab eodem Aigrado scriptam.

n Obiit S. Genesius anno 684, vt supra probatum.

o Hic est Pipinus Crassus, siue Herstallus, tum necdum Maiormus, magnæ tamen vir apud Regem auctoritatis.

p S. Arnulphi filij fuerunt Ansegisus, VValtchisus & Flodulphus. VValtchisi filius S. VVandregisilus, [Consobrini pro patruelibus.] Ansegisi Pipinus, & Flodulphi Martinus cum eo Maior domus: fueruntq; hi tres patrueles, qui hic consobrini dicuntur, vt passim eo æuo auunculus pro patruo sumitur.

CAPVT IV
Regimen monasterij Fontanellensis S. Ansberto collatum.

[19] [S. Ansbertus fit Abbas:] In prædicto vero cœnobio Fontanellensi, post recessum eiusdem sancti Pontificis Lantberti, Diuino nutu iuuante, vnanimes eiusdem congregationis monachi B. Ansbertum sibi elegerunt præesse Rectorem. Ipse autem post susceptam regiminis curam, assidue meditabatur, quale suscepisset onus; videlicet cōmissi a Domino gregis regere animas, & multorum seruire moribus. Et quia erat apprime sanctarum Scripturarum scientia imbutus, commisso sibi gregi indesinenter erogabat pabula æternæ viriditatis, verbis & actibus itinera monstrans sanctæ conuersationis. Erat enim sicut ceteris prælatus, [virtute præit subditis:] ita cunctis humilior. In vestitu vilis, in cibo mediocris. Abstinentiæ iugo deditus, pudicitia ornatissimus, hilaritate cordis & corporis clarus, patientiæ virtute ac caritatis obsequio, eleemosynarumque largitionibus abundantissime cumulatus. His virtutum sanctarum operibus adornatus, in medio Fratrum veluti lampas refulgebat accensa. Quadam namque die, cum more solito edicta legis Diuinæ in conuentu omnium recitaret, ita ex affluentia eloquiorum illius nimio caritatis ardore reddita sunt audientium corda flammiuoma, vt plurimi ex illis ad lacrymas compulsi, immensas omnipotenti Deo gratias redderent, dicentes: Benedictus omnipotens Deus, qui talem non nostri merito, [amari mauult quam timeri:] sed suæ pietatis intuitu dedit nobis Rectorem. Diligebatur enim a cunctis, vt verus pater: & ipsi ab eo, sicuti deuoti filij. Ipse autē studebat semper plus amari, quam timeri, & peruigili cura in animabus saluandis animum defigere.

[20] [externis dat monita salutis:] Cum igitur eiusdem beati viri prærogatiua meritorum longius claresceret, confluebant passim ad eū plurimi, saluationis suæ salubria expetentes consilia. Et quoniam sacerdotij dignitate fulgebat, confluentium ad se confessiones suscipiebat, monita eis salutis impartiens, quomodo salui esse possent, & vias iustitiæ sine defectu alicuius tædij immobiliter retinerent. [accipit varia dona:] Cuius doctrina & exhortationibus plurimi corroborati munitique ad conuersionis festinantes gratiam, plurima deferebant dona in speciebus diuersis pretiosorum metallorum, sed & possessionum prædia nonnulla, in diuersis sita territoriis: quæ cuncta curiosus lector, inspectis a testamentis seu largitionibus eorumdem fidelium, facile reperiet. Quæ etiam, vt multis liquido patet, multimodam millenarij numeri effecerunt summam. Erat enim secundum Deum religionis sanctitate omnimodis ornatus: in seculari quoque argumentationis astutia prudens: eiusque bonitatis ac religionis opinio longe lateque laudabilis, imo imitabilis vbique percurrit.

[21] In præfato namque venerabili Fontanellensi monasterio, [extruit xenodochium, & 2 domicilia pauperum.] inter felicia bonitatis suæ gesta, etiam b xenodochium imbecillium ac decrepitorum pauperum, instar duodeni Apostolici numeri, constituit, deputatis eisdem rebus quæ sufficienter prȩberent alimoniam. Alias quoque duas constituit in eodem monasterio pauperum Christi debilium mansiones, quas in octonario ex multis sacrato numero, singulatim octonos habitare fecit. Quibus sine indigentia quotidianum largiri victum perenniter censuit. Horum vacatio nulla erat alia, nisi horis constitutis diurnis nocturnisve, in domo Domini residere, orationi ac vacationi diuinæ deuote insistere, ac tempore sancti sacrificij pro salute & saluatione populi Christiani, Ecclesiæque Catholicæ vbique diffusæ, victimam salutarem offerre. O magna & inclyta istius sancti Patris opera, quæ non tantum verbis volant, quantum virtutibus constant!

[Annotata]

a Hinc plurima ad Chronologiam & reliquam antiquitatem spectantia erui possent, si in codicibus MSS. sincere seruata ad lucē publicam proferrentur.

b Videtur illud xenodochium dotasse S. Audoënus, in cuius Vita hæc leguntur: Cum sancto sopore teneretur Audoënus, Angelicis fruitur colloquijs, atque eodem in loco, quo quiescebat, basilicam in honore Protomartyris Stephani vt ædificaret perdocetur. Accersito deinde Ansberto, qui tum temporis Fontanellæ cœnobio Abbatis iure præerat, [Extructū templum S. Stephani a S. Audoëno,] in cuius territorio idem locus esse videtur, hoc negotium patrandum iniunxit. Qui votis clarissimi fauens Præsulis, eādem sacram ædiculam, licet modico, vt situs se habet loci, eleganti tamen fabricauit opere. Vbi idem præcipuus Pastor ac gloriosus Pontifex Audoënus xenodochium pauperum ob amorem nominis sui æternum instituit, [& xenodochium,] ac patrimonium quoddam, cuius est vocabulum Childriacus, situm in pago Dunense, eisdem pauperibus ibidem degentibus, gratuita bonitate largitus est: sciens scriptum, quod ea hæreditas bene reconditur, quæ Deo custode seruatur.

CAPVT V
S. Ansberti Archiepiscopatus Rotomagensis. Liberalitas erga pauperes.

[22] Sed his interim omissis, nunc iuuante supernæ pietatis gratia, narrare aggredior, qualiter idem vir venerandus pontificatus conscenderit gradum. [Defūcto S. Audoëno,] His enim diebus contigit, vt B. Audoënus, Rotomagensis vrbis Pontifex, plenus virtutibus & sanctis actibus a Domino vocatus, a migraret e mundo feliciter. In cuius b exequiis beatus Pater Ansbertus, vna cum aliquibus monachorum suorum, Clericorumque ac Sacerdotum Christi cohorte plurima, affuit. Qui vigilias eius sacræ depositionis solenniter celebrātes, dignis exequiarum honorarunt debita seruitute obsequiis. Post cuius sacrum transitum, ne Ecclesia de Pastore amisso iacturam pateretur, cuncti Rotomagensis vrbis ciues, missa petitione ad Theodericum gloriosum Regem, cum eius permissu & auctoritate, B. Ansbertum sibi elegerunt consecrari Antistitem. Quorum electioni cōgaudens c Rex, [eligitur Episcopuo Rothomagensis,] quoniam in eodem sancto Patre sapientiam affatim redundare & religionem pollere cognouerat, illico eorum annuens petionis electioni, extemplo Legatos dirigit, qui eumdem Christi famulum regias perducerent ad ædes. Nec mora: [Regis Cōfessarius] Legati ad beatum Patrem Ansbertum peruenientes, mandata Regis pandunt, ad aulam regiam ire compellunt. Morabatur enim præfatus Rex in villa d Clypiaco, quæ sita est in Parisiaco territorio, vbi conuentum magnum populorum habens, de vtilitate ac tutela regni tractabat, vt ad eius consultum, veluti agere consueuerat, (nam Confessor illius erat) de regni negotiis tractaret. Sed cum supradictus vir Dei hoc audisset, illico agnouit, non aliud ista euocatione fieri, nisi electioni ciuium Rothomagēsium in ipso Regem assensum præbere velle. Fertur etiam Legatis Regis respondisse caussa eximiæ humilitatis, indignum se fore officio curæ pastoralis. Qui festinanter retulerunt Regi, nuntiando quale responsum acceperant. Secundo quoque ad eum mittens Rex, callide intulit, nullo modo contra suam voluntatem, postquam vna loquerentur, super ordine Pontificatus agere se velle. At ille, vt erat sanctæ simplicitatis sapientia plenus, ad eumdem Regem ire deliberauit. Tunc eligentibus ciuibus præfatæ vrbis metropoleos, cum vnanimi voto sanctorum Sacerdotum, Regis & Principum eligitur, trahitur, atque in eodem palatio a S. Lantberto Archiepiscopo Sedis Lugdunensis, aliisque sanctis Præsulibus, qui ad hoc generale placitum conuenerant, in Pontificem consecratur Ecclesiæ Rotomagensis, [consecratur,] Diuina vtique prouidente ordinatione, vt qui in paucis fidelis extiterat, supra multa a Domino constitutus, abundantem daret suæ in tempore familiæ tritici mensuram.

[23] Deinde in pontificatus honore & onere sublimatus, cœpit opere sanctitatis amplius clarescere, prȩdicationis lumine vbique radiare, & velut lucerna accensa, non iam sub modio, sed super candelabrum posita, errorum tenebris depulsis, viam veritatis cunctis monstrare, [in afflictos misericors,] pietatis & misericordiæ operam omnibus dare, pauperum indesinenter curam agere, viduarum & pupillorum caussas defendere, peregrinorum & hospitum susceptionibus magnopere studere, eleemosynarum distributionem largiter & hilariter cunctis administrare. Hæc & his similia exempla subiectæ sibi plebi indesinenter festinauit monstrare. Floruit enim sub ipso Christi Ecclesia, sicut monasterium ante floruerat. Creuit gratiis, decreuit metallis. Aliquando enim ingrediens locum, vbi Ecclesiȩ thesauri reconditi erant, ipsos sibi iussit præsentari & aliqua distribui, plurima reseruans, vt eleemosynæ pia largitio e sinu sanctæ matris Ecclesiæ cum pietatis fructu benigne procederet. Nam, [in eleemosynis dandis liberalis;] quæ otiose diu congesta fuerant, ad reprimendam famis validæ penuriam, quæ tunc populos vndique grauiter premebat, dignis tandem indigentium vsibus deputauit, & dudum defunctis thesauros suos misit. Alieni temporis vota, dispensationem fecit suam. Contigit enim tunc pauperum turbam præ foribus conclamare, eleemosynam petendo. Quibus ille auditis, ac reminiscens Diuinæ sententiæ dicentis, Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, & ipse clamabit, & non exaudietur; largiter eis eleemosynam tribuit, cunctosque gaudentes redire fecit ad propria. [Prou. 21. 13]

[24] Sicque postmodum, cum in Sede vrbis suæ Missarum solennia solenniter celebraret, populi diœcesis suæ vndique ad eum confluxerunt, virorum ac mulierum multitudo maxima. Lecta autem sancti Euangelij lectione, conuersus ad populum, multa cœpit eis ventura prædicere, aduersa simul & prospera esse cauenda, & vt nec vnum frangeret, nec alterum extolleret, æternæ felicitatis præmia, auida intentione esse quærenda commonuit. [ventura prædicit,] Et, cum multa eis præsentia ac futura per illustrationem sancti Spiritus prænunciaret, ex tam excellenti prædicationis gratia sibi data, omnes compuncti & igne diuini amoris succensi, ad pœnitentiam agendam & cetera bonorum operum exercitia peragenda accensi sunt, [in concione feruens:] grates omnimodas agentes summo omnium bonorum Largitori, qui talem eis non sui merito, sed propria pietate concesserat Doctorem, vt eorum temperaret multiformiter mœrorem de eo, quem nuper corporali visu amiserant, Pastore. Et quia cuncta gaudebat Ecclesia super pio Pastore, vrbs congratulabatur egregio Prædicatori, & patria omnis exsultabat magnifice in tam sapiente ac prudente Consiliario. Expletis autem Missarum solenniis, cunctos ciues, nobiles videlicet, & ignobiles, introduci iussit ad præparata conuiuia. Vbi cum ordinate, & disposite fecisset omnes discumbere, ipse ad mensam pauperum resedit, [in conuiuio inter pauperes sedet:] imitans illum, qui cum esset diues, propter nos pauper factus est, qui etiam in retributione iustorum dicturum se esse promisit: Quamdiu fecistis vni de minimis his meis, mihi fecistis. [2 Cor. 8. 9] O quam præclarum Pontificem, qui suæ familiæ duplicem dabat alimoniam quotidie, cum & corpora replebat cibo terreno, animasque reficiebat verbo Diuino. [Matth. 25. 45]

[25] Cum vero pro salute animarum attentissime vigilaret, etiam Archidiaconos conuocans, de prædicatione populorum & ecclesiarum restauratione & honore, maximam gerere curam sedule commonebat. Census etiam, [templa curat restaurari.] qui de vicis publicis canonico ordine ad partem Pontificis persolui consueuerant, gratuita benignitate in restaurationibus ecclesiarum benignissime Presbyteris indulsit earumdem Dei ædium. Studebat etiam amore potius regere, quam terrore dominari. Denique vt primum pontificali potitus est gradu, prima ei cura concordiæ fuit, & præcipuus labor fraternam dilectionem inuiolabilem custodiri. Iam vero illam suam profluam in omnes caritatem, nulla vnquam ad plenum effari valet lingua.

[Annotata]

a Anno 689, die 24 Augusti, vt supra probatum.

b Corpus S. Audoëni e villa regia Clypiaco Rotomagum delatum, comitantibus ad Pontem Isaræ Rege, Regina, aulicis. Ibi conuentione facta plurimorum Episcoporum, [Corpus S. Audoëni Rotomagū delatum.] vna cum venerabilium Abbatum atque Sacerdotum, monachorum Clericorumque multitudine, seu illustrium virorum & turba plurimorum, cum crucibus & lampadibus, nec non thymiamate, in Velocassinensium prouinciam sunt ingressi, summoque honore beatum corpus ad Rotomagum ciuitatem vsque deportabant &c. Ita Acta S. Audoëni.

c Regem hortatus ante obitum fuerat S. Audoënus, vt Abbatem Ansbertum sibi faceret successorem. Eadem Acta.

d A S. Audoëno istic mortuo S. Ouen iam appellari tradunt nonnulli.

CAPVT VI
Priuilegia Fontanellensis cœnobij in Synodo confirmata.

[26] Interea, dum multimodam eius in omnes gratiam memoro, etiam super Fontanellensis cœnobij sancta monachorum congregatione quētam sollicitudinem & peruigilem curam indesinenter habuerit, testatur, inter reliqua prærogatiuæ eius gesta, etiam priuilegij sui auctoritas, [Priuilegia Fontanellensibus data,] quam prædicti cœnobij habitatoribus ob Dei amorem & Sanctorum reuerentiam summa deuotione edidit. Denique cum sanctorum Sacerdotum & omnium ciuium Rotomagensium electione, & gloriosi Regis Theoderici consensu, in Pontificem consecratus fuisset, nimio dilectionis feruore, quem erga prædictum venerabile cœnobium semper habuerat, priuilegij sui auctoritatem eidem edidit, vt per succedentia tempora secundum sancti Patris a Benedicti regulam, &, vt præcedentium Regum, [ex suis Abbatē eligēdi,] Clodouei videlicet & Clotarij, simulque Childerici, nec non & Theoderici priuilegiorū auctoritates docent, ex semetipsis sibi perennibus temporibus Abbatem eligerēt. In qua etiam iustæ alligationis verbo præsentes futurosque, qui ibidē Domino militaturi erant, constringit, vt, sicuti sub eius regimine, ita & deinceps & ipsi & posteri eorum, secundum regulam sancti Patris Benedicti fideliter Christo deseruirent. [seruandi regulam S. Benedicti,] Quod si aliquando peccatis exigentibus aut negligentia pastorali, a via rectitudinis & obseruatione regulæ S. Benedicti, in futuro deuiare conarentur aut cogerentur, tunc conuocatio sanctorum Sacerdotum, reliquorumque militum Christi vnanimiter fieret, eorumque per consilium in pristinum reducerentur statum. Si vero hac Pontificali auctoritate postposita, qualibet cauillatione sinistram elegissent vitam ac conuersationem tenere, sub vinculo anathematis æternaliter se damnandos scirent.

[27] Facta est autem hæc priuilegij auctoritas sub b anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo octogesimosecundo, Indictione decima, [confirmātur in Synodo Rotomagensi,] qui erat annus prȩfati gloriosi Regis Theoderici tertiusdecimus, & præfati venerandi Prȩsulis pontificatus quintus, in Synodo generali, Rotomago vrbe habita, vbi plurima Deo accepta & sanctæ Ecclesiæ vtilitatibus profutura disputata sunt. Affuerunt quoque & sancti Pontifices, aliique venerabiles viri, ab ipso præcipuo Præsule euocati, quorum subter nomina tenentur asscripta: Ansbertus c Archiepiscopus vrbis Rotomagensis, huic consilio præfui & subscripsi. d Radbertus Episcopus. e Regulus Episcopus. f Airadus Episcopus Carnotenæ vrbis. g Ansoaldus Episcopus Pictauensis vrbis. h Aquilinus Episcopus Ebroicinæ vrbis. i Cadoënus Episcopus. k Arnonius Episcopus. l Saluius Episcopus, m Desiderius Episcopus, n Fulcrannus Episcopus, o Iohānes Episcopus, p Willebertus Episcopus, q Gerebaldus Episcopus Baiocassinȩ vrbis, r Taurinus Episcopus, s Aunobertus Episcopus Sagiēsis vrbis. t Celsus Abba, u Audomarus Abba, x Scladio Abba, Bosochindus Abba, y Genardus Vicedominus gloriosus antefati magni Pontificis, Ermentrannus, Ferrocinctus, & Fortianus Archidiaconi venerandi. Aderat quoque Presbyterorum residentium & Diaconorum circumadstantium magnus numerus. Ragnomirus Lector huius sancti Concilij gesta, & hanc priuilegij auctoritatem, ipso sancto Pontifice iubente, recognouit & subscripsit.

[Annotata]

a An tum cœpta obseruari hæc regula? supra num. 14 norma sanctorum Patrum appellatur.

b De anno Chr. hic intruso, & tempore huius Synodi, supra actū.

c Apud Sirmondum tomo 1 Concil. Gall. Episcopus iuxta morem illius temporis, vti etiam in duobus sequentibus hic legitur.

d Aliis Rutbertus, Ruotbertus, Bertus, & Ebartius, Archiepiscopus Turonensis. [Radbertus Arch. Turonensis] Hic S. Leodegarij corpus, cum anno 688 Pictauium deferretur cum choris psallentium & lampadibus per mediam ciuitatem Turonensem duxit: ita huius Vita.

e S. Regulus Archiepisc. Remensis subscripsit Testamento S. Amandi anno Theoderici 2, de cuius Sedis tempore egimus ibidem 6 Februarij § 14 & 15. [S. Regulus Rem.]

f [Airardus Ep. Carnoten.] Aliu Ayrardus, & Haigrandus, Carnotensis Episc. sub Senonensi Archiep. cui Sebastianus Rouillardus par. 2 historiæ Carnotensis cap. 1 annos Episcopatus quatuor tantum assignat, & fere sub Chlodoueo III filio Theoderici: ex cuius Sedis tempore hæc chronologia stabilitur.

g Ansoaldus Ep. Pictauensis sub Archiepiscopo Burdegalensi, translationem corporis S. Leodegarij anno 688 procurauit, cui eius etiam Vitam inscripsit Vrsinus, [Ansoaldus Pictan.] dandam 2 Octob.

h S. Aquilinus Episcopatum rexit annos 42: ita Vita 19 Octob.

i Forte Cadocauamus Maclouiensis in Britannia Armorica Episcopussub Archiep. Turonensi.

k Est hic aliis Arnolphus Episc. Catalaunensis sub Remensi Archiep.

l Diuersus hic esse videtur a S. Saluio Episcopo Ambianensi, cuius Vitam dedimus die 11 Ianuar. [S. Saluius Ambian,] In MS. nostro ordo aliquantulum diuersus est.

m Videtur hic esse S. Desiderius Episcopus Redonensis sub Archiep. Turon. in Britannia Armorica, [S. Desiderius Redonen.] cum Rainfrido suo Archidiacono martyrio affectus in territorio Vesontionensi in pago deinceps ab eius nomine appellato: de quo agemus 18 Sept.

n An forte Laudunensis, aliis Fulfandus, Vulfandus, Vulfridus, & Vinfridus? sed tum alius Episcoporum ordo esset statuendus, quam apud Claudium Robertum legitur.

o Ioannes an Abricensis Ep. in Normannia sub Archiep. Rotomagensi? Sed nolo in his nimium coniecturæ tribui.

p An S. Hildebertus Episc. Meldensis satis vicinus, sub Archiep. Senonensi? colitur 26 Maij.

q S. Gerebaldus Ep. Baiocensis in Normannia colitur 7 Decemb.

r Hic Taurinus videtur Episc. Namnetensis esse, successor S. Pascharij, de quo supra actum.

s S. Annobertus, siue Alnobertus, Episc. Sagiensis in Normannia colitur 16 Maij.

t Hos Abbates ex vrbe aut diœcesi sua assumpserit S. Ansbertus.

u Malebrancus lib. 4 de Morinis cap. 20 vult S. Audomarum Episc. Teroanensem, [S. Audemarus an in senio Abbas?] hic Abbatem subscripsisse. Verum is iam pridem obierat, vt Acta eius 9 Septemb. indicant & nos diximus 6 Febru. ad Vitam S. Vedasti.

x Sirmondo Secladio,

y Eidem Gerardus.

CAPVT VII
Curata solennis translatio S. Audoëni.

[28] [S. Ansbertus monita optima inculcat:] Confluentibus autem ad se potestatibus, feruentia Christi mandata, deuoto animo seruari semper hortabatur idem Præsul venerandus, magnasque Christo gratias semper agendo agendas commonebat, qui morte & resurrectione propria mortem nostram spe resurrectionis animauit, æternam vitam offerens discusso æterno mortis horrore. Sicque vitam suadebat tenendam, ne vitæ extrema timerentur.

[29] Inter reliqua autem bonitatis suæ opera, quæ in Episcopatu gessit, qualiter etiam venerabile sancti Antistitis a Audoëni corpus, Christo propitio, in eminentiorem locum ecclesiæ S. Petri, quæ sita est in suburbano vrbis Rotomagensis, [transfert corpus S. Audoëni:] transtulerit, narrare aggredimur. Cum itaque de diuersis prouinciis plures congregasset artifices, condidit super eius sepulcrum b repam miræ magnitudinis, pretiosis metallis auri argentique decoratam, gemmisque pretiosis adornatam, sicut vsque in præsens humano visui apparet. Constituta ergo die, in solennitate c Ascensionis Domini Christi, Sacerdotum ac monachorum reliquorumque Clericorum adunata d multitudine, ipsum sacrum corpus leuari fecit cum reuerentia magna & hymnorum laudibus Clero personante, atque in absida præfati S. Petri Apostoli ecclesiæ recondidit feliciter cum gaudio & honorificentia magna. e Intererat autem in hoc sancto conuentu, inter alios viros venerandos, etiam clarissimus Genardus Vicedominus, qui magna præparari fecit conuiuia, [nobiles in conuiuio deserit:] quia plebs innumera ad tam venerandi Præsulis Translationem sanctam vndique conuenerat. Completis autem Missarum solenniis, prȩfatus Genardus cum viris nobilibus, iussu sancti Pontificis, ad conuiuandum resedit. Pontifex vero clarus Ansbertus more solito cum peregrinis & pauperibus discumbens, cum ipsis epulari gaudebat. [inseruit pauperibus:] Nam ipsa die ministri officium gerens, pauperibus & egenis obsequium in eorum refectione humiliter exhibebat. Erat enim iucunda facie hilarique vultu, quia minister esse meruerat pauperum: imo Christi Domini, qui illis, qui pauperibus benigne faciunt, præmia se largiturum promisit æterna.

[30] Magna illi inter hæc aduenarum & hospitum cura. Aderat præterea munifico animo par substantia, pari fide ministrata. Et non solum indigentibus alimoniam tribuebat sufficienter, sed etiam tegumenta corporum & f numismata largiter tribuebat. Hinc iam ex diuersis regionibus diuersarum personarum frequens ad eum concursus aduenerat, [omnibus subuenit:] quos per se & per probatos viros, & munere exhortationis, & benedictione Pontificali Deo digna ditabat, & subsidia corporeæ necessitatis hilariter & sine defectu tribuebat. Mirabantur enim plurimi, vnde tam proflua prodiret pij dispensatoris substantia. Nam etsi aliquando contigisset exhauriri dispensationis substantiam, fides tamen semper mansit solida. In prædicta vero sancti Præsulis Audoëni translatione veneranda, omnes ciues propriæ vrbis Rotomagensis, necnon & habitatores monasteriorum circumadiacentium, Clerici videlicet ac sanctimoniales, delato ipsius Præsulis venerando corpore, vbertim refici meruerunt. Factaque est deinceps per succedentia tempora in commemoratione beati Pontificis Audoëni illius vrbis ciuibus g hæc dies solenniter celebris.

[31] Ipse autem egregiæ conuersationis Pontifex, [visita suā diœcesim.] semper reminiscens plebis sibi a Domino commissæ, frequenter iuxta ministerium sibi h indictum parochias circumibat proprias, prædicationis sanctæ rorem & piæ conuersationis dulcedinem indesinenter eorum delibando i mentibus. Qui etiam ad hoc Diuini ministerij opus, probatæ conuersationis viros semper secum retinebat, quorum iuuamine fultus, populum sibi creditum æternæ visionis deduceret ad regnum. Sic vnius prædicationis gratia dispensatores multos habebat.

[Annotata]

a Anno Ch. 693, postquam, vt in eius Actis habetur, requieuit beati viri corpus in eodem loco, [S. Ansbertus anno 693,] quo prius conditum fuerat, annis tribus & mensibus septem. Post hæc visum est Antistiti successori suo, vt ipsum sanctissimum corpus transferret in editiorem locum ad orientalem plagam altaris S. Petri Apostoli.

b In eisdem Actis: Fecit super sepulchrum eius repam mirifici operis, quam argenti maximo talento, auro plurimo, & gemmis optimis decorauit. [in extructum sepulchrum] In MS S. Maximini & in historia Translationis ex MS. Rotomagensi, loco repæ legitur mausoleum.

c Eumdem diem Adscensionis Christi referunt Acta eius excusa & MSS. cum Historia Translationis MS. qui illo anno 693. cyclo Solis 2, littera Dominicali E & cyclo Lunæ 10, [die Adscensionis Christi] celebrato Paschate 30 Martij, incidit in 8 Maij postridie Nonas. Cuius loco in Acta S. Audoëni intrusus est dies III Nonas Maij, in quem non conuenit Dies Ascensionis Christi ab anno 628 vsque 707. Bellouacensis diem Ascensionis Domini transfert ad S. Ansberti accusationem & ablegationem in exilium, quod minus placet.

d Acta S. Audoëni hæc ita narrant: Conuocato agmine plurimorum monachorum, omnique Clero Ecclesiæ, seu populo ipsius vrbis, totiusque Prouinciæ totam noctem laudibus & hymnis duxit peruigilem. Finitis vero matutinis laudibus, cum choris modulantium, quorum reboabat cantus sonusque mellifluus, [transfert corpus S. Audoëni.] ipsum sanctum corpus cum magna veneratione, de loco vbi sepultum fuerat, transtulit.

e Addunt eadem Acta, beneficium præstitum S. Ansberto, quo is subito inter Missarum solennia omni febre detersa, qua liberabatur, [a febri sanatur.] sanitatem pristinam receperit: qui etiam sudarium de capite B. Audoeni pro munere reliquiarum manu suā cum fide sustulit, ex quo & sibi salutem & aliis quam plurimis, Domino largiente, promeruit.

f In eisdem Actis dicitur, innumeram copiam solidorum pauperibus distribuisse.

g In Missali iussu Cardinalis a Borbonio Arch. Rotomagensis edito anno 1585, ea Translatio refertur 5 Maij, vti etiam annotatur in aliquibus Martyrologiis, non tamen antiquis. Ille idem dies celebris est festo Ascensionis Christi in pluribus Martyrologiis, vt vel ideo videatur electus. Omissa ea Translatio in Breuiario iussu Francisci de Harlay recognito editoq; anno 1627.

h Surius, traditum.

i Idem, instillando.

CAPVT VIII
S. Ansberti exilium in Alto-monte. reditus concessus.

[32] Sed hostis humani generis, æmulus semper bonorum, cuius inuidia mors propinata est homini, callidissima egit arte, vt vir splendidus mundo, splendidior in Christo, propria priuaretur Pontificali Sede, [Defertur apud Pipinum ab æmulis;] essetque detrimentum plebis, ablatio tanti Pastoris. Nam cum inter Principes Francorum sæua esset exorta discordia, ob multiformem a regni diuisionem, callidus humani generis hostis malignorum contra Dei famulum sæuire fecit inuidiam, qui Pipino Principi fraudulenter suggererent, præfatum virum sanctum aduersus eum contraria tractasse consilia. Decedente enim de ordine principatus b Warratone illustri, & eius filio ac supplantatore nefando Gislemaro, Pipinus præfectoriam administrationem Domino largiente adeptus est. Quo tempore accusatus apud ipsum Principem præfatus Pontifex sanctus, iussu eiusdem exilio deportatur in c Altummontem monasterium, quod est situm in territorio d Haonauno super Sambre fluuium. Cui tempore illo præerat venerabilis e Halidulphus Abba. Nullo extante crimine, humiliter exilij subiit ȩrumnas. [mittitur in exiliū:]

[33] Perueniens vero ad prȩfatum cœnobium, cœpit assuetis sanctȩ conuersationis ac piȩ religionis operibus cunctis eiusdem loci habitatoribus monstrare lucis exempla. [in Altomonte monachis præit exemplo:] Quos quidem in diuina religione feruentes inuenit, sed infra parui temporis spatium exemplo & doctrina sua feruentiores reddidit. Etenim ieiuniorum instantia ac vigiliarum prolixa pernoctatione indesinenter se affligebat, orationum ac lacrymarum imbre assidue rigabatur. Cui Omnipotens hanc contulit gratiam, vt vniuersi loci habitatores, cernentes eius in Christo imitabilem deuotionem, extemplo eum vnico diligerent affectu, nulloque temporis interuallo, opportuno eius abesse vellent colloquio. Nam & infra ipsius ambitum cœnobij plurima habitantium vtilitati dictauit opera, quȩ hodieque eorum necessitati manent vtilia. Sed versutia hostis antiqui instigante, malignorum aduersus eumdem virum Dei accendit inuidiam, qui prȩdicto Principi iterum moliebantur suggerere, vt maiora ei inferret exilij detrimenta. Quapropter prȩfatum venerabilem Patrem Halidulphum accersiens idem prȩclarus Pastor, ad prȩdictum excellentissimum Principem vna cum aliis viris venerandis direxit, satisfaciens humiliter eius animi voluntati, adiiciens etiam se non sua sponte Episcopatus suscepisse gradum, sed iussione Principum & electione ciuium humiliter suscepisse illud ministerium. Quapropter pergens prædictus cœnobij Pater ad eumdem inclytum Principem, superno iuuamine fretus, petita concite impetrare meruit. Reminiscens etiam idem Princeps propinqui sui, sancti Patris Wandregisili, [permittitur redire ad Sedem suam:] sub cuius sancta disciplina præfatus sanctus Pontifex Ansbertus olim regulari ordine alitus fuerat, quæcumque perperam gesta fuerant, clementer indulsit: insuper & ad Sedem propriæ vrbis reuertendi licentiam tribuit. Sed ne hoc fieret Diuina vocatione præuentus est, vt in sequentibus dicemus.

[34] Rediens autem præfatus venerandus Abba Halidulphus, mandata Principis pandit. Ad hæc idem sanctus Pontifex, Gratias, inquit, tibi, bone Iesu, qui dirupisti vincula serui tui, & tribuisti verba placentia in conspectu Principis, & liberasti me de manu insurgentium contra me, & iniecisti mihi etiam in hac exilij ærumna vincula amoris tui. Memorans ergo, quod alicubi legerat, quia magni viri multa patiuntur, [exultat in humilitate,] & vt alios pati doceant, nati sunt in exemplum; semetipsum in spiritu humiliato & animo contrito incessanter affligere non cessabat, offerens Altissimo quotidianæ laudis holocausta dignissima. Nam si tempore persecutionis Neronianæ aut Decianæ interfuisset, nulli dubium, quoniam pro confessione Christi Domini nec vim ignium, nec laniatum bestiarum, nec eculei suspendium, postremo nec gladium pertimuisset persecutorum.

[Annotata]

a Hæc diuisio regni non inter varios Reges, sed sub eodem Theoderico inter varios palatij Præfectos, seu Maiores-Domus fuit, cum bellis admodum cruentis.

b Hæc bella inter Pipinum & Gislemarum gesta sunt, S. Ansberto adhuc Abbate Fontanellensi existente, vt ea hic a scriptore minus intelligente interposita videantur. Mortuo enim Gislemaro, VVarado parens restitutus est: ac dein S. Audoëno defuncto, [Post cladē Bertharij in exilium missus.] electus, ordinatusq; S. Ansbertus, aliquot annis pacifice Ecclesiæ præfuit, quando mortuo VVaradone, Bertharius factus Maior-Domus, Francorum amicitiam atque consilia contempsit, a quibus concitatus Pipinus, bellum resumpsit, pugnaque apud Veromanduos inita, Theodericum Regem cum Berthario in fugam abegit, ac Berthario dein interfecto Regem accepit cum thesauris & Domum palatij, vt in Chronico Fredegarij cap 100 refertur, subditurq; cap. 101, mortuum esse Regem Theodericum, quod contigit anno 694: vt ea accusatio contigerit capto Rege, sub finem anni 693. aut initium sequentis.

c De Alto-monte monasterio supra egimus.

d Surius, Hannoniensi, vocabulo recentiore.

e MS. nostrum, Aldulfus.

CAPVT IX
S. Ansberti obitus, sepultura.

[35] Sentiens vero ex reuelatione Diuina, diem vocationis suæ imminere, (nam & Angelicam super hoc meruit visitationem) misit iterum ad prædictum religiosum Principem Pipinum humilem petitionem, [Præscit tēpus obitus:] vt licitum foret eius corporis membra ad cœnobium referri Fontanellense, vbi dudum regulari ordine Domino militauerat. Qui eius annuens petitioni, vt ita libere fieret, extemplo concessit. Et licet pauci cum eo interessent e suis, plurimum tamen confortabantur a Domino: quia valde minus indigebat idem Pater humano solatio, qui fruebatur Angelico obsequio. Die enim quinto Iduum Februariarum, imminente vocationis suæ hora, conuocans Fratrum cohortem, celebrari sibi sacra fecit Missarum solennia. Deinde perceptione Corporis & Sanguinis Domini se muniens, [pie moritur 9 Feb.] ac sanctæ Crucis vexillo se cunctosque circumadstantes signās, somno vltimo excepto, in mortis quiete dormiens, transiit feliciter e mundo, & ab Angelicis choris anima eius sancta, generosa, sincera, & ab omni contactu mundi incontaminata, in consortium Sanctorum & felicitatis perpetuæ, in perpetuum collocanda, suscepta est.

[36] Cum vero post lauationem corporis ad induendum illud ventum esset, inueniunt in poplitibus genuum & brachiorum cubitis, ob prolixam precum instantiam, obduratam cutem. Sicque quod egerat vivens, mortificans membra sua, caro pandebat defuncta. Itaque sanctum illud corpus magna fidei ambitione vestitum est, [indutus sacris Missarum vestibus,] ac desuper linteis ceratis obuolutum: quia ipse prædixerat hoc sibi a Domino impetratum fore, vt ossa sua in prædictum Fontanellense cœnobium tumulanda deferrentur. Sicut enim a sanctis altaribus Christi assistere consueuerat, ita indui eum Fratres curarunt. Sed cum sudarium cera litum, capiti eius imponere vellent, visus est aperuisse oculos, effigiem præferens viuentis, ita vt aliqui dicerent eum esse rediuiuum. Nam adspectus faciei eius multum erat roseo perfusus colore. Quidam vero dicebant, pro sudario cera imbuto quasi indignatum esse. Viderunt enim non sine sua gloria, gloriam Dei in Sancto suo triumphantem. Nam & illa exequiarum religio, fidei deuotio erat. Et tam lætum erat talem habuisse Patronum, quam graue talem amisisse. [honorifice sepelitur:] Postea sepelierunt eum cum decore & honorificentia summa.

[37] Cum vero lampas, liquore olei plena, ante eius sepulchrum a fidelibus accensa fuisset, & die noctuque indesinenter non solum arderet, [ad sepulchrum lāpas indesinenter ardet, & redundat.] sed etiam redundaret, & hoc factum Fratres mirarentur, ac diuinæ deputarent gloriæ, posuerunt aliud vas, in quo distillantia eiusdem olei diuinitus dati refunderentur. O magna & inclyta, pastor Ansberte clarissime, & felix gloria tua! Non enim indigebat meritum tuum signis probari, quia admirabilis & gloriosa tuæ conuersationis operatio, plena virtutibus, perpetuum sanctarum virtutum signum ministrauit. Sed quid plura? Multa quidem signorum miracula in eodem loco per cum operari dignatus est Dominus.

[Annotatum]

a Eadem dicuntur in historia Translationis SS. VVandregisili, Ansberti & Vulfranni: Sicut ministrare sacris altaribus consueuerant, ita etiam tumulati.

CAPVT X
Translatio corporis Fontanellam versus. miracula.

[38] Cvm vero septem decemque dierum orbita finiretur, [Post 17 dies odorē suauissimū emittit:] Legati, qui ad præfatum Principem directi fuerant, reuersi sunt, licentia ab eo accepta, vt licitum eis foret eum transferri, quo ipsius decreuerat voluntas, nullo eius sanctȩ ordinationi resistente. Cumque sepulchrum illius aperuissent, & putarent venerabile illius corpus ob tam prolixi temporis interuallum iam fœtere, tanta suauissimi fragrantia odoris inde manauit, quasi diuersis aromatum floribus ac balsami guttulis omnis repleretur ecclesia. Et cum Fratres, qui ad eum vlsendum ex propria prouincia aduenerant cum his, quos secum in exilio habuerat, ablatis ab eo vestibus, cum quibus in sepulcro reconditus fuerat, mutare eas vellent, nouis eum indumentis indui cupientes, veluti fecerunt, inuenerunt in brachiis eius signum Dominicæ Crucis, [signū Dominicæ Crucis in brachiis habet:] rosei coloris similitudinem gerens, vt patenter cunctis daretur intelligi: quia, cuius arma viuens portauerat in corde, eius stigmata defuncti monstrarentur in corpore.

[39] Indutum deinde veste Pontificali, positumque in lectica, prȩlatis ante ipsum aromatibus & incenso, susceperunt illud venerabile corpus ciues, qui aduenerant, Rotomagenses, monachique cœnobij Fontanellensis, sicque pretiosum gestantes onus, ouantes flentesque arripiunt iter. Comitabatur etiam prædictus venerabilis Halidulphus Abbas, cum plurima suorum frequentia monachorum, [trāsfertur solenniter] ac plebe innumera vtriusque sexus, cum sanctæ Crucis vexillis diuersis, cereisque ac lampadibus, hymnorum nihilominus canticorumque diuinorum carmina in eius laude dulci modulatione canentes, & in dissonis diuersarum linguarum choris, amorem consonum habentes: quia vt valde lætum erat, talem habuisse Pastorem, ita suaue, talem recepisse Patronum. Et cuius ossa sancta venerabiliter gestabant in terris, [Fontanellam:] in cȩlestibus eius sibi patrocinia confidebant adesse. His fidelium turmis populorum pretiosi Confessoris venerabile corpus stipatum, & canticis honoratum, vsque ad Fontanellense perlatum est cœnobium. Halidulphus tamen venerabilis Abbas vna cum comitibus sancti itineris, qui sibi famulabantur, vsque ad a Venittam villam regiam, quæ sita est in pago Bellouacensi secus fluuium Iseram, cum ingenti reuerentia prosecutus.

[40] Cum autem iter cœptum carpentes, in villam quæ dicitur b Solemnium, quæ est posita super fluuium c Saue in territorio Haunau, caussa hospitij, ob prolixi itineris fatigationem & refocillationem sui diuertissent; ibi accurrit quidam homo, [in itinere] filiam portans propriam, paralytico morbo membris dissolutam, quæ nec pedibus incedere valebat, sed quasi mortua videbatur, clamans, magnisque precibus flendo merita sancti Præsulis implorans Ansberti, vt vnicam eius sanaret filiam. [paralytica curatur:] Cumque a ministris & custodibus sanctissimi corporis secus feretrum ipsius ea permissa fuisset nocte morari, totaque nocte illa vigiliis ac hymnis insisterent diuinis, mane facto, inuenit eam pater eius sanam. Atque ita gaudens, gratesque omnimodas Deo ac sancto persoluens Præsuli Ansberto, cum filia propria ouans rediit in sua. Quam mirabilis Deus in Sanctis suis, qui per famuli sui Ansberti gloriosa merita, huiuscemodi fecit miraculum!

[41] Cum ergo d non haberent loca denominata, ad quæ manendi gratia declinare debuissent, ad quamdam accedentes villam, [corpus subito immobile,] optabant in ea requiescendo venturam transigere noctem. Sed cum ad eam diuertere vellent, sanctissimi Præsulis venerabile corpus veluti onus ingens inter manus ferentium immobile mansit. Dein addentes maiora hominum solatia, [mutato itinere mouetur:] sed nihilominus, vt prius, immobile erat. Cumque diuinitus hoc intellexissent actitari, aliamque itineris se conuertissent intellexissent actitari, aliamque itineris se conuertissent in partem, illico motu celeri, comitante virtute Diuina, peruenerunt ad locum aptum, &, vt creditur, Deo sanctoque Antistite dignum ad manendum. Ac sic deinceps per cuncta pij itineris loca tribuit Omnipotens congrua seruis suis adminicula, ad famuli sui membra deferenda.

[42] Venientes vero ad præfatam villam Venittam, illic affuerunt obuiam sancti Præsulis corpori comprouinciales vrbis Rotomagensis Episcopi & sanctorum cœnobiorum, Patres cum venerabili Domini clero, propinquique eiusdem sancti Pontificis, [occurrunt Rotomagenses:] ac innumerabile vulgus vtriusque sexus cum deuotione magna: cœperuntque ante illud ire psallendo. Indeque Halidulfus venerabilis Abbas cum comitibus itineris sui, ad proprij reuertitur cœnobij habitacula.

[43] Illud quoque miraculum, quod e in Fraxundo villa, quæ sita est in pago Bellouacensi, per eumdem Christi famulum gestum est, placuit conscriptionis stylo tradere. Cumque ad eamdem villam eius delatum esset sanctum corpus, illuc quædam mulier a propinquis catenata, quæ spiritu vexabatur immundo, perducta est. Clamabatque per obsessam mulierculam spiritus immundus: Cur introduxistis, inquit, in hanc prouinciam Ansbertum, seruum Iesu Christi Domini, qui me a propriis expellit sedibus? [dæmoniaca liberatur:] Cumque appropinquasset eadem mulier, & tetigisset pallium, quo tegebatur gestatorium, clamans voce magna, meritis S. Ansberti Pontificis statim euomuit cum cruore sanguinis inimicum humani generis. Factumque est ibi grande miraculum. At illa gratias agens omnipotenti Deo & S. Ansberto, per quem fuerat a pestifero spiritu curata, reuersa est ad sua. Benedictus Christus Dominus, Rex omnium seculorum, creatorque ac conseruator omnium Sanctorum, qui ob famuli sui merita, talia dignatus est patrare miracula. In eadem denique villa ecclesia in honorem S. Ansberti Episcopi a fidelibus est ædificata, eiusque grabatum in eadem ecclesia multo tempore mansit, [ecclesia in eius honorem exstruitur.] signaque virtutum ob merita eiusdem Sancti ibidem fiunt diuina.

[Annotata]

a Ibi oppidum S. Lupi, vulpo S. Leu, ad Isaram, siue Oesiam fluuium.

b Etiamnum Solem dicitur, ad fines Cameracesij & Hannoniæ.

c Alluit Castellum Cameracesium, inde vicos Solem, Sausoiū, Haspram & Noiellam præterlapsus, inter Buchainum & Valencenas in Scaldim influit. Salle aliis, seu Selle dicitur, quod Gallico idiomate Sauue fit.

d Deest Surio vox, non.

e In MS. nostro, Fiaxinido vulgo Fresnoy, aliis Fresnetum dicitur, in Decanatu Pontensi, vbi ecclesiæ Riuecurtij beneficia confert Abbas S. VVandregisili: vt videre est in Nomenclatura beneficiorum diœcesis Bellouacensis.

CAPVT XI
Alia in itinere miracula. Depositio corporis Fontanellæ.

[44] Cvm vero iam transissent dierum viginti & eo amplius curricula, venerunt in Rotomagense territorium, in locum, qui dicitur Paldriacus. Illicque cunctipotens Dominus, per merita eiusdem sancti Antistitis, simile superiori dignatus est ostendere miraculum. Nam mulier quædam a dæmone arrepta, a parentibus propriis ad Sancti patrocinia quærenda, vinculis constricta, [Alia dæmoniaca sanatur:] perducta est. Quæ cum peruenisset ad grabatum, vbi Sancti seruabatur corpus, ac tetigisset linteum, quo operiebatur, magnas dans voces ad sidera, illico gratia Dei ac meritis S. Ansberti, a dæmonio liberata ac sanissima effecta, incolumis proprij iuris repedauit ad habitacula. Sit Deo nostro gloria & honor & imperium, qui sic miraculorum signis in sancti Antistitis meritis triumphat.

[45] Hic vero locus, in quo Omnipotens istud fecit miraculum, erat patrimonium quorumdam illustrium virorum, Bertholdi scilicet & Radamasti, distans a cœnobio Fontanella milliaribus quatuor. [corpus iterum hæret immobile:] Fertur vero, quia, cum inde eleuare corpus sanctissimum conarentur, ita mansit immobile, quasi clauis ac retinaculis ferreis saxo niteretur ingenti. Cumque moueri non posset, talia possessor loci Radamastus intulisse dicitur: Euge, Ansberte, serue Christi fidelis, collocatus inter agmina Christicolarum, memento nostri, quos in vita dilexisti, quosque seculi impugnant gaudia. Hic iam nobis te Christus reducit: idcirco hoc prædium offero omnipotenti Deo, tibique, Præsul sanctissime, cedo per cuncta seculorum curricula. Ipse vero Radamastus, [loci possessores se suaque ei offerunt:] vir honoratus, eiusque frater Bertholdus cuncta, quæ possederant in prædiis ac mancipiis, extemplo deserunt, ac beato Antistiti Ansberto, seque simul cœnobio tradunt Fontanellæ. Sicque iugum libertatis excutiunt, ac iugum Dominicæ feruitutis subditis ceruicibus illico suscipiunt, monachicum pariter assumentes nomen & habitum.

[46] In præfata vero possessione eorumdem virorum, scilicet in via publica ac a dilapidata, quæ iuxta eam iacet, ac Rotomagensem deducit ad vrbem, vbi sanctissimi Pontificis Ansberti venerabile pausauerat corpus, [Crux lignea statuitur:] in honore & memoria ipsius a fidelibus crux ponitur lignea, vbi infirmi a diuersis languoribus, Domino largiente, meritis S. Ansberti plura frequenter perceperunt sanitatum munera. Vbi circa diem pausationis siue aduentus eius ad eundem locum, quod est quinto Idus Martij, ad honorem & intercessionem eius plebes innumeræ pia Domino solenniter persoluunt vota, vigiliarum videlicet ac diuinorum hymnorum, donorumque diuersorum, cū deuotione summa. Atque ibidē per merita ipsius multa assidue fiunt miraculorum signa, [fiunt miracula:] quȩ sui b enormitate relatoris transcendūt scientiā. Ibi enim amissio corporeæ lucis visum, ariditas gressum, ac retinacula linguæ, verborum seriem, officiumque diu negatum aurium, recipit auditum, dæmonumque frequens ab humanis corporibus fit expulsio.

[47] Redeunte autem tempore, die sexto Iduum Aprilium in eodem loco, vbi sanctæ Crucis vexillum fuerat erectum, mulier quædam, quæ per multa annorum curricula contracta extiterat, [contracta sanatur:] cum fide recta ad eumdem pergens locum, pristinæ sanitati est reddita: tellusque, quam diu debiles non presserant gressus, est stupefacta, se ab inualidis quondam tam subito contingi vestigiis. Agamus grates Deo nostro innumeras, qui propter iam dicti famuli sui merita, talia dignatur monstrare miracula. Sequenti quoque tempore in præfato loco ecclesia est constructa, in honore S. Ansberti Præsulis, augusto & polito opere, [ecclesia extruitur:] a venerabili Hilberto Abbate, successore eiusdem sancti Patris in ordine regiminis.

[48] Sed his omissis, ordinem translationis præfati famuli Christi, conscriptionis prosequamur stylo. Peruenientes denique cum corpore eius, qui eum transferebant, ad cœnobium Fontanellam, intulerunt illud in ecclesiam sancti Apostoli Pauli. [Fontanellam fertur corpus,] Flebant nempe senes & iuuenes: flebant pueri & infantes, omnisque monachorum chorus. Postea vero accessit venerandus Abbas Hilbertus ad venerabile corpus, assumptis secum probatæ vitæ Fratribus, ac merito sanctitatis ornatis, æstimans illud ob tam prolixi interuallum temporis (nam dies tricesimus instabat) subito fœtere. Cumque sanctum illius caput velamine opertum denudassent, tantæ suauitatis fragrantia inde manauit, veluti si diuersorum aromatum ac thymiamatum odoribus vniuersa compleretur ecclesia. Nam & facies illius ita in ruborem erat versa, quasi in sopore esset, viuentis effigiem gerens. Multi quidem sancti Præsules & Patres venerandi, reliquumque vulgus contemplati sunt: quia vniuersis, qui affuerant, fuit permissum hoc cernere stupendi miraculi signum. Deinde cum omni diligentia & timore in sindone munda ac pallio inuolutum eius venerabile corpus posuerunt in sepulcro, quod eidem præparauerant in eadem ecclesia S. Pauli Apostoli, cum laudibus, iuxta sanctissimi Patris Wandregisili sepulchrum ad eius læuam, die quinto Iduum Martiarum, sub anno sexcentesimo nonagesimo quinto incarnationis Domini Dei nostri Iesu Christi: [sepelitur.] cui est honor & potestas, decus & imperium per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Surius mutata phrasi, & lapidibus strata.

b Idem. magnitudine.

DE S. PETRO ARCHIEPISCOPO CANVSINO IN APVLIA.

Secvlo VIII.

[Commentarius]

Petrus Archiep. Canusinus in Apulia (S.)

I. B.

[1] Qvoniam in S. Sabini Episcopi Canusini Vita quidquid de Petri eiusdem Sedis primi, vt volunt, Archiepiscopi, Præsulis certe omni virtute clarißimi, rebus gestis vspiam exstat, commemoratum est; visum est illius: quoque hoc die Natalem, a nemine expressum, consignare. Non est ille fortaßis vnquam publica sacrorum cæremonia, [Petrus Ep. Canusinus, forte non canonizatus,] Romani Pontificis auctoritate consecratus; ab antiquißma tamen memoria in Diuorum numero, siue (quod vix credibile) sola ciuium suorum Canusinorum pietate, siue Apostolicæ Sedis approbatione, habitus. Nam, vt Antonius Beatillus noster Vitæ S. Sabini cap. 16 testatur, in veteris Canusij basilica quondam Cathedrali, sacellum extat etiamnum sanctis Martyribus Ioanni & Paulo dicatum, [ab antiquo tamen Sāctus habitus & appellatus:] sub cuius altari conditum a Petro S. Sabini corpus fuit: isthic eiusdem Petri depicta effigies visitur circa sacelli ianuam, radiato diademate insignis, vt solent Sanctorum, hisce adscriptis verbis: S. Petrus primus Archiepiscopus Canusij. Neque nuperæ de Sanctorum imaginibus, titulis, veneratione, etsi seuerißmæ, constitutiones Pontificum, hunc antiquißimum, planeq; immemorabilis tēporis honorem, abrogarunt: præsertim cum superiorum Pontificum, in eo vel deferendo primum, vel approbando qui a populo erat delatus, acceßisse auctoritas videatur. Post priores certe Vrbani VIII iis de rebus Bullas, Beatilli, qui illam extare epigraphen testatur, editus est liber. Quia igitur in nullis Ecclesiasticis tabulis ac Fastis Petri huius nomen notatum reperimus (& vero illius Apuliæ tractus Kalendaria, præsertim vetera, vix vlla vidimus) cum S. Sabino, cuius & transtulit corpus, & honorem amplificauit, eum hoc die damus, vti & duos Sabini decessores Memorem ac Ruffinum antea retulimus.

[2] Neque necesse est res ab illo præclare gestas studiosius prosequi, quæ sunt in eiusdem S. Sabini Actis explicatæ. Ætatem illius diximus § 2 & 10, non recte a Beatillo cap. 15 Vitæ S. Sabini, [non videtur vixisse post an. 800,] & Gaspare Musca libro de Episcopis Salernitanis, ad nonum Christianum seculum referri; cum anonymus Vitæ S. Sabini scriptor se ea quæ de illius narrat inuentione & miraculis, ex ipso Petro didicisse testetur, Petrum vero ea a senibus Sacerdotum diligentius multis inquisitionibus audisse: quos senes verisimile sit Inuentioni, quæ sub Grimoaldo II Beneuentano Principe eiusq; matre Theoderada, circiter annum Christi DCLXXXVIII contigit, interfuisse. Pluribus autem probatum, scriptam esse S. Sabini Vitam, quando & secundißimus erat Salentinæ prouinciæ status, [sed longe ante,] & iam tertius tamen Petri successor obierat, vt non potuerit Petrus, quod illi volunt, ad calamitosißima tempora, quibus Apuliam Saraceni vastarunt, peruenisse; nedum Salernum Canusio euerso profugisse: cum & steterit post eius mortem Canusium, & tertio loco Audoaldum habuerit Antistitem. Et sane si excisum sua ætate fuisset, non id scriptor ille satis accuratus dißimulasset. Neque ipse aliter de eius diligentia sensit Beatillus. Sed ab eo traditam litteris existimauit S. Sabini Vitam sub initium noni seculi, [nondum vastata a Saracenis Apulia;] cum Beneuent anum principatum Grimoaldus IV, Romanam Ecclesiam Leo III administraret: Petrum vero triginta adhuc annis postea vixisse. Verum etsi concederemus Emerith Principem, quo Salentinis imperitante scripta dicitur, fuisse Grimoaldi IV filium, & fortaßis vel ante patrem decessisse, vel vna cum eo a Radelchi Conipsano & Sicone trucidatum, quod tamen neque auctoris cuiusquam vel leuißimo testimonio, nec verisimili alio argumento firmari posse existimamus; tamen antea functum vita Petrum Episcopum fateri oporteret, cuius tertius iam successor Audoaldus obierat.

[3] Gasparem Muscam secutus est Beatillus; nam is XXXIV annis priusquam ipse S. Sabini Vitam scriberet, in libro de Episcopis Ecclesiæ Salernitanæ ista de Petro ediderat: Petrus primus huiusce nominis Episcopus Salerni. [nec Salernum profugisse;:] Cum esset Episcopus Canusiæ, inde fugiens Salernum, ibidem mortuo Rodoalto, de quo locuti modo sumus, anno DCCCXXXIV, Indict. XII, Sicardo Siconis filio Principe, creatus fuit Episcopus, suoque sumptu ecclesiam iuxta prædictam Sedem, in honorem B. Ioannis Baptistæ, mira magnitudine construxit, licet ad culmen vsque, præueniente morte, non potuerit perducere. Ea est hodie in ædibus Dominorum de Aiello, iuxta maiorem ecclesiam, & apparent vestigia. Hic vero Petrus fuit Grimoaldo Principi cognatus, annosque decem in Episcopatu vixit. Hæc Musca, qui & ante in Rodoalto, Canusiam captam ab Agarenis anno Christi DCCCXVIII Indict. XI, Siciliamq; & mox Apuliam vastatas tradiderat. Verum satis ideoneis argumentis, antea ostensum a nobis est, neque in Sicilia pedem anno DCCCXVIII fixisse Saracenos, neque ante DCCCXLIII in Apuliam euocatos, neque continuo euersum ab iis Canusium, & Petro plures in ipsa eadem Sede succeßisse, quod fieri videtur non potuisse, si anno demum DCCCXLIV deceßisset, quo fere anno Angelarius Canusij Antistes est factus. Verisimilius igitur est circiter DCCXX aut DCCXXV Christi annum sanctum hunc Præsulem Ecclesiæ Canusinæ præfuisse.

[4] Grimoaldo Principi cognatum fuisse Petrum scribit Musca. Cui Grimoaldo? Salernitano Principi, inquit Beatillus. Salernitanum principatum a Beneuentano, [eius incertum genus:] Lotharij Augusti patris sui auctoritate, seiunxit anno DCCCLI, vt supra dictum est, Ludouicus II, eumq; Sigenulpho Sicardi filio tradidit: neque vllus deinde ducentos per annos Salerni Princeps Grimoaldus fuit. Si Grimoaldo Romoaldi filio, Grimoaldi Regis nepoti, Principi Beneuētano, cognatum fuisse Petrum volunt; vti ipsi nullo id teste affirmant, ita nullo id conuellere argumento possum aut volo.

[5] Quocumque is ortus genere, virtute certe clarißimus fuit, Sanctorumq; honoris amplificandi studiosißimus. [S. Sabini Vitam scribi curat,] Ea caußa & S. Sabini scribi Vitam curauit, & miracula Inuentionemq;, diligenter ex senioribus inquisita, scriptori ipse narrauit, vt cap. 5 num. 13 & cap. 6 num. 18 dicitur. Deinde cælesti amore agitatus, vt habetur cap. 7 num. 21, [corpus transfert,] ad ecclesiam cathedralem eiusdem Sancti corpus, mille paßibus ab ea ante sepultum, transtulit. Neque miracula defuere, Deo vel Sancti iam cælo recepti gloriam illustrante, vel Episcopi pium studium munerante: nam & suauißimus e tumulo recluso odor expirauit, & liquor itidem odoratus manauit. [non sine miraculis,] Deinde nocturno tempore ante consuetam orationis horam, vt Deum solus precaretur, templum ingressus, ingentem supra S. Sabini corpus splendorem conspicatus est, quo omne templum late collustrabatur. Aliquanto post febri correpto ipse apparuit Sabinus, ac sanitati eum restituit, prius monitum, vt seruos alienos, ab ipsius hominibus male retentos, reddi dominis suis curaret. Canusium ergo reuersus, & quod Sanctus iusserat fecit, & corpus illius sub altari sanctorum Martyrum Ioannis & Pauli in eadem cathedrali basilica collocauit; vbi adhuc hanc inscriptionem legi testatur Beatillus: Petrus Archiepiscopus Canusinus posuit hic corpus S. Sabini.

[6] Arbitratur idem Beatillus, fama miraculorum, quæ plurima deinde eo loco contigisse Auctor testatur cap. 7 num. 24, motum esse Pontificem, vt Petrum Archiepiscopum renuntiaret, [ipse Archiepiscopus factus.] vel misso dumtaxat pallio, dignitate ad posteros non transitura, vt factum nonnumquam eo æuo alibi ostendimus; vel aliquot ei subiectis Episcopis, qui nunc Barensi subsunt; vel ea solum collata prærogatiua, vt nulli ipse Archiepiscopo subesset; qua ratione apud Græcos plures Sedes Archiepiscopales appellantur, quia autocephalæ. Tandem ipse quoque Petrus in cælum ad sanctorum decessorum suorum contubernium abiit; quo die, anno, ratione, aut vbi eius conditum sit corpus, incompertum est.

DE S. ALTONE ABBATE IN BAVARIA SVPERIORE,

CIRCA AN. DCCLX.

Commentarius præuius.

Alto Abbas in Bauaria (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Altonis monasterium. varia eius fortuna.

[1] Coenobium est S. Altonis, vulgo Altenmunster, in superiore Bauaria, pari fere interuallo (vt Raderus noster scribit) Augusta Vindelicorum & Monachio distans, [S. Altonis monasterium, vbi situm?] propius tamen Augustæ, & ad sinistram Monachium petenti situm. De eius exordio cœnobij pluriumq; aliorum vniuersim ita pronuntiat Andreas Brunnerus noster parte I Annal. Boicorum lib. 5 num. 10. Has tot tantasque, ciuium Principumque suorum conspirantibus animis, intra annos pauculos, Boica religionis arces accepit, Bonifacij ceterorumque, quos nominaui, illustrium virorum æterna monumenta. Singulis tamen ætatem suam & annos præfigi posse, etsi cura supersit, spes tamen non est: quod ipsas monasteriorum tabulas, [ædificatum inter annos 740 & 760] quantamcumque vetustatem redoleant, vacillantes dubiæque fidei deprehenderimus. Illud præstabimus, intra annum quadragesimum & sexagesimum octaui seculi, hæc pietatis domicilia, quotquot numerauimus, surrexisse.

[2] Constat quidem, S. Altonis habitatione obituq; consecratum esse locum, cœnobiumq;, ipsius vel industria ac labore fundatum, vel demortui venerationi dicatum a populo moto miraculis ad tumulum factis. Qui Vitam eius scripsit, trecentis post illius obitum annis, tradit ab eo ædificatum oratorium, & apta Diuino seruitio habitacula, illudq; a S. Bonifacio cælitus admonito consecratum, [ab ipso S. Altone,] ac magnam siluæ, in qua id situm erat, partem a Pipino Rege Altoni donatam. Eadem narrat ex cœnobij monumentis Raderus: quibus non concordat quod subdit, Conditorem primum Eticonem ferri, Comitem Licatiorum. [non Eticone Comite,] Annis centum Altone posterior hic fuit, Iudithæ Ludouici Pij vxoris frater, Welphi filius. Instaurauit ac locupletauit illud cœnobium filius Eticonis Henricus: quodq; alibi ipse Etico struxerat, illi adiunxit. Ita Brunerus tom. 2 lib. 7. nu. 9. Cum ex toto familiarium clientumque grege denos Etico legisset, cum iis in Ambirgoiensem pagum, procul a strepitu hominum demigrauit: captusque solitudinis amore, sibi religiosisque viris humilia tecta molitus, in assiduo Dei cultu, cuius vnius seruitium nō dedignabatur, consenuit. Eo vita functo, Henricus filius monachos cum loci horrore & intemperie aëris ægre conflictantes, restituto prius D. Altonis monasterio, quod hominum temporumue iniuria conciderat, eo transtulit, [a cuius filio Henrico instauratum,] & necessario omni apparatu, pro copia, instruxit. Huius instaurationis idem meminit Brunnerus to. 3 lib. 11 numer. 1. Et monachus Weingartensis in libello de Guelfis Principibus cap. 3. Deinde comperta patris morte Heinricus considerans locum, vbi cella incepta fuerat, incommodum & difficilem claustralibus, ad villam quæ dicitur Altenmunster, vbi S. Alto Confessor requiescit, supradictos monachos cum omnibus suis transuexit, & abbatiam ibi satis religiosam & diuitem perfecit. Atque hunc Henricum, Eticonis filium, Welphonis 1 nepotem, Altonis monasterij fundatorem appellat Bruschius.

[3] Henrico filij fuere S. Conradus Ep. Constantiensis, Rudolphus, [rursumq; ab huius nepote VVelphone II.] atque Etico II. Rudolpho genitus est Guelpho secundus, qui S. Altonis monasterium, vel tempore, quod omnia consumit, & Dynastarum rapinis afflictum, ac iam prope perditum, vt Raderus scribit; vel, vt Auentinus, ab Vgris excisum, direptum, instaurauit, Benedictinis inductis: quod & Vitæ scriptor commemorat. Quamquam Auentinus Welphonem, a quo refectum illud cœnobium sit, non Rudolphi illius primi filium, quem scriptores Boiariæ, inquit, Welphonem primum vocant; sed Rudolphi secundi, hoc Welphone geniti, filium Welphonem secundum, censet fuisse. Monachus Weingartensis, Bruschius, ac reliqui Welphonem secundum, instauratorem eius monasterij, Rudolphi filium, Henrici nepotem agnoscunt. Non fuit tamen, vt putarunt Raderus ac Hundius in Metropoli, Guelpho ille Boiorum Princeps: hanc enim dignitatem primus e Guelphoninibus adeptus est huius nepos Guelpho, Azzonis Estensis filius.

[4] Translati dein Altorsium ex S. Altonis cœnobio monachi. Nam Henricus auus Guelphonis, Eticonis filius, vti ex Weingartensi Monacho scribit lib. 7 Brunnerus, restituto prius D. Altonis monasterio… Altorfij etiam fæminis virginitatem professis domicilium amplum exædificauit: [a cuius vidua inductæ monachæ,] quibus paullo post Altonis monasterium incolendum datum est, viris Altorsium commigrantibus. Id ab ipsomet Guelfone II curatum tradunt Bruschius, Martinus Crusius in Annalibus Sueuicis, & Scriptor Weingartensis. Refragatur Vita, post Guelfonis mortem, vidua eius Irmentrud adhuc in vita præsenti posita, scripta. Auentinus Guelfonis viduæ tribuit, quam Irmengardam vocat, monachus Weingartiensis Iuitham; [monachi Altorfium translati,] eamq; hic diu superstitem in Altenmunster sepultam tradit. Bruschius Immissam appellat, Altonis-monasterij ampliatricem. Huius deinde filius Guelfo III in arce sua, quæ, vt Crusius & Bruschius habent, sub annum MLIII conflagrarat, monasterium condidit, [post in VVeingarten,] quod Vinearum, siue Weingarten appellauit, inq; illud transtulit monachos ex Altorfensi cœnobio, quod in parochialem ecclesiam mutauit.

[5] Demum anno Christi MCCCCLXXXVII S. Altonis monasterium, rursum vetustate collapsum, vt Raderus scribit, in pristinum splendorem restituit Georgius Princeps Boiorum, [altonis monasterium] (stirpis Landishutanæ vltimus, vt reor.) & e S. Birgittæ seuera disciplina Virgines in eo sacras posuit. Extat tom. 2 Metropolis Salisburgensis diploma Innocentij VIII Pont. Max. pridie Kalend. Martij anni eiusdem datum, in quo dicitur monasterium illud, temporū malitia, & illi pro tempore præsidentium incuria & negligentia, [penitus collapsum,] ad tantam ruinam deuenisse, quod eius structuræ & ædificia solo quasi æquata, eiusque bona disperdita, alienata & distracta erant, ipsumque monasteriū a monialibus omnino desertum & inhabitatum remāserat, ac inibi nullum Diuini cultus exercitium fiebat. Deinde auditis qui sua rem eam interesse putarent, Frisingensi nimirum Episcopo, cui id erat subiectum, [an. 1487 restauratum, datū Birgittinis Virginibus,] ordinisq; Benedictini in eo tractu præsidibus, atque aliis quibus ipse negotium discutiendum commiserat, sancit idem Innocentius, vt LX monachæ, monachi XXV, ex Ordine S. Saluatoris, siue S. Birgittæ, cœnobium a Duce illic reædificandum poßideant atque inhabitent, verum altis & fortibus muris ab inuicem separati.

[6] Confirmauit dein Iulius II, diplomate dato IV Non. Martij MDIV posseßiones dicti monasterij B. Mariæ Altomunster, Ordinis S. Birgittæ, S. Saluatoris nuncupati, sub Regula S. Augustini, vt videre est eodem tom. 2 Metropol. Salisburg. Testatur Raderus, cum primum tomum Bauariæ sanctæ edidit, an. MDCXV, cœnobium id maxime floruisse. Deinde in Animaduersionibus ad volumen I editis an. MDCXXVII, post tertium volumen ista scribit: Hodie, vti nuper (an. MDCXXIV) præsens cognoui, non nisi XIII Patres, [huc vsque floruit.] & XXXVI, vt vocant, Sorores locum frequentant, quod pluribus alendis hoc tempore, quo rerum pretium accensum est, non sufficiat. Ista Raderus. Sed quod ædem S. Saluatoris nomini initiatam scribit, vereor vt certum sit, cum Iulius II monasterium S. Mariæ nuncupet: nisi aliqua facta deinceps mutatio sit. Incolunt etiamnum Altonis monasterium monachi ac monachæ, vastata licet non vna hæreticorum incursione prouincia.

§ II S. Altonis patria, ætas, veneratio, Vita.

[7] His de S. Altonis monasterio explicatis, quærendum Quis ipse & vnde domo fuerit, [S. Alto Scotus] quave ætate vixerit; quando eius res gestæ mandatæ litteris. Dicitur in Vita, quam mox dabimus, nobilissima Scotorum stirpe progenitus: in vetere Breuiario Ecclesiæ Frisingensis, nobili Scotorum genere progenitus: apud Raderum, in Scotia natus: apud alios scriptores absolute, Scotus. Non ambigit Colganus, quin Hibernus fuerit, quia, inquit, omnes alij Scoti, qui eo æuo vel superioribus in Boiaria floruerunt, erant ex Hibernia oriundi; quod longa inductione nititur probare: deinde quia Alto nomen est apud priscos Hibernos frequens; quod duobus exemplis probat: denique quia suffragari Brunnerus noster videtur, qui S. Altonem ex comitatu scribit fuisse S. Virgilij, in Hibernia nobili genere nati. Dempsterus Scotiæ hodiernæ vindicat lib. 1 hist. Eccl. gent. Scotor. n. 11. Fauet Raderus in epigrammate S. Altonis imagini subscripto ita eum compellans, Alto Caledoniæ genus haud ignobile terræ. Neque enim in Hibernia Caledonij, sed inter Pictos fuere. Nos Scotum bona vtriusq; gentis venia, dicemus: nec plus adhuc liquet: vbi protulerint, quæ alterutri regioni certo eum asserant, vetera monumenta, in eorum partes ibimus.

[8] Vixit Pipino regnante, Caroli Magni parente; ac S. Bonifacio rem Christianam apud Boios curante, qui Christi an. DCCLV martyrio nobili apud Frisones perfunctus. Neque id vlli controuersum. [vixit circa an. 750.] Quem ad annum vitam Alto produxerit, nusquam expressum. Insigni virtute, ait Brunnerus, cælestes post mortem honores meruit. Ita & Raderus: Colitur S. Altonis memoria anniuersaria publicaque liturgia, [colitur 9 Febr.] V Idus Februarij, quam ex ipso cœnobio … perscriptam & signatam accepi. In Diœcesi Frisingensi, vt videre est in Propriis officiis an. MDCXXV cusis, colitur IX Februarij S. Apollonia V. M. cum commemoratione S. Altonis Ab. In MS. Martyrologio Carmeli Coloniensis ita consignata est eius ad eumdem diem memoria: Eodem die B. Altonis Confess. Idem habetur in Martyrol. Coloniæ excuso an. MXD, & in Hermanni Greuen additionibus ad Vsuardum, inq; Ferrarij Catalogo vniuersali. [aliis diebus relatus a quibusdam.] Idem in MS. Florario legitur, sed VI Februarij. Dempsterus VII Februarij coli scribit, & V Augusti, vtrobique sine auctore. Wilsonus in vtraque editione Anglicani Martyrologij ponit V Septembris, & post eum Dauid Camerarius, & denuo Ferrarius, qui & illic, & hoc die IX Februarij, perperam Salisburgi Abbatem tradit fuisse: eo comitatus aliquando sit necne S. Virgilium, haud temere possumus definire; illud constat in Boica vixisse, monasterium struxisse (non ipsi S. Bonifacium, vt putat Wilsonus) ibiq; sepultum esse.

[9] Scripta est eius Vita viuente adhuc Guelphonis, qui eius monasterium restaurarat, vidua Irmentrude, tertioq; post reparationem Abbate Henrico. [Vita eius scripta seculo XI] Ita num. 9 Necnon Henricus Abbas etiam monasterij huius, cui & adhuc sagaciter præest, præsenti vita potitus. & num. 11. Veneranda matrona Irmendrut dicta… eiusdem scilicet Catuli per annos iam multos vidua, adhuc, disponente Deo, in vita præsenti posita; qua etiam optamus vt perfruatur &c. Ea postmodum, vt dictum supra est, monachos Altorfium in Sueuiam, Altorsio sanctimoniales in Altonis monasterium transtulit; quod alij ab eius marito factum autumant. De ea monachus Weingartensis, qui Iuitham nominat, relata Guelfonis morte ac sepultura, ita scribit: Vxor vero eius adhuc diu superstes in Altenmunster sepulta est.

[10] Dempsterus scripsisse S. Altonem hariolatur Speculum Caritatis. lib. 1. Hymnos de Sanctis. lib. 1. [libri ei afficti.] Ordinationes claustrales. lib. 1. Quis hæc se vidisse, aut ab aliis citata legisse tradit?

[11] Præter Wiguleum Hundium in Metrop. Salisburg. & Christophorum Gewoldum in Notis ad eam & Additionibus, Matthæum Raderum in Bauaria sancta, Andream Brunnerum in Annalib. Boiorum, Ioannem Auentinum, Weingartensem anonymum monachum, Thomam Dempsterum, aliosq; iam citatos; meminere S. Altonis, Arnoldus Wion tom. 2 Ligni vitæ pag. 903 in Prætermißis, libro 3. & totidem verbis Hugo Menardus in Appendice ad Martyrologium Benedictinum. M. Velserus rer. Boicar. lib. 5 ad an. DCCLV, [Velseri de eo testimonium.] vbi ita loquitur: Pipinum auctorem Altenminster laudat. Altoni Scoto, cui cælitum honorem posteri habent, Pipinus terrarum tractum, siluis vastum & horridum contribuit, Alto succisis extirpatisque arboribus, ad hominum cultum purgauit.

VITA AVCTORE ANONYMO
ante annos DC scripta,
ex tom. 11 Metropol. Salisb.

Alto Abbas in Bauaria (S.)

BHL Number: 0316

Avctore anonymo.

[1] Beatus igitur Alto nobilissima Scotorū stirpe progenitus, iuxta a Teutonicam nominis sui etymologiam, [Alto, a puero sanctus,] ab ipsa puerili ætate seniles maturosque annos agebat; postponens scilicet breuissimam affectuum carnalium voluptatem, & attendens iugiter ad perpetuam spiritualis vitæ iucunditatem. Non illum amplæ possessionis gloria, non parentum vel propinquorum gratia ab intentione retraxerat incepta: sed in Lege Domini voluntas eius, & in lege eius meditatus est die ac nocte. Cumque maturitate hac in proposito suo magis proficeret, & Euangelicæ perfectionis ardor in animo feruesceret; admonitus a Domino per visionem, Abrahæ Patriarchæ exemplum secutus, [Diuino monitis] vt relinqueret terram suam & cognationem, transiretque in longinquam Germanorum regionem. Hanc igitur Dominicam admonitionem implere festinans, patriæ terrenæ relinquens habitationem, vt aliquam percipere mereretur cælestium mansionum, de quibus Dominus noster in Euangelio dixit: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. [Ioan. 14. 2] Progrediens itaque, vt dictum est, vir Dei ex patria venit in Bauariam infra Australem plagam Germaniæ positam: [venit in Bauariā,] vbi in siluam quamdam ingressus, cœpit illic fieri colonus, victum sibi inde acquirens, ne quem grauaret, [& labore victitat:] circumquaque discurrens, memor Apostoli dicentis: Non manducauimus panem gratis ab aliquo, ne quem vestrum grauaremus. [2 Thess. 3. 8] Et Psalmistæ, qui dicit: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es & bene tibi erit. [Psal. 127.]

[2] Cum autem ibidem conuersatus, multorum aures dulci respergens fama, ad b Pipinum etiam Francorum Regem Caroli magni genitorem, [dein siluā a Pipino sibi donatā extirpat:] qui eo tempore regnans prouincias quamplures suo subiugauit regno, deferebatur notitia. Qui quoniam peregrinorum pauperum, Deoque famulantium curam gessit, magnam siluæ illius partem, in qua S. Alto habitauit, sibi potestate habita tradidit. Vnde factum est, vt, quē Rex tanta donatione venerabatur, a plurimis tam longe quam prope positis honoraretur: certarentque fideles & religiosi quilibet de Alemanniæ & Bauariæ partibus, in c quarum cōfinio situs est ipse locus, qualiter ipsum visitarent, eique de substantiis suis ac facultatibus ministrarent. Huiusmodi ergo beneficiis vndique suffultus, maximam siluæ traditæ portionem exstirpauit, & in planiciem frugiferaque iugera coæquauit.

[3] Deinde cum post aliquot annos ex manuum suarum labore aliorumque sibi subuenientium supplemento terra exculta, messem copiosam edidisset; pariterque ex oblatione fidelium quotidie ad eum confluentium substantia rerum victualium feliciter excreuisset; [monasteconstruit,] cœpit vir Dei sollicito corde tractare, qualiter hæc omnia ad honorem illius, a quo sibi nouerat attributa, posset retribuere. Hæc eo tractante, construxit habitacula d seruitio Diuino apta, necnon monasterium Religiosorum, & spiritualis vitæ amatores assumpsit; secumque habitare fecit. Quapropter vsque in diem hodiernum locus ipse dicitur Altonis-monasterium.

[4] Quo constructo sanctus Præsul e Bonifacius, qui eo tempore in Germania verbi diuini propagator eximius habebatur, [cuius ecclesiam dedicat S. Bonifacius, Dei monitu,] visionis Diuinæ nutu quodam admonebatur, vt Sancti Altonis monasterium celeriter pergeret consecrandum. Cumque ille adueniens, more solito vellet ita consecrare, vt mulier f nulla deberet illud intrare; postulauit B. Alto ne tali pacto suum oratorium consecraret: dixit maxime opus, viris sæpius ad opera varia procul egressis, vt vxores eorum domi remanentes orent pro se suisque viris. Cuius petitioni consentiens mox S. Bonifacius, ecclesiam quidem cōsecrando tam fæminis quam viris fecit esse communē; sed g fontem quemdam in eodem loco iuxta ecclesiā positum ea benedixit ratione, [& fontem benedicit fæminis inaccessum] vt mulieri nulli liceret ad eum accedere & haurire. Quæ nimirum vtraque vsque ad nostræ ætatis perseuerabant tempora. Sed quomodo sub tēporibus nostris horum quædam immutata fuerint, subsequens ratio declarabit.

[5] Oratorio ergo constructo, vt dictum est, atque consecrato, sub incepto sanctæ conuersationis proposito permansit, [S. Altonis miracula perdita.] & obiit ibidem S. Alto multis refulgens virtutibus atque signis: quæ referuntur litteris tradita, sed postmodum (proch dolor!) furtiue ablata. Vnde & nemo debet mirari, cum paucula virtutum insignia deprehenderit hic enarrari.

[6] Post obitum vero B. Altonis præpotens quidam ex Alemannia, h parens videlicet illius Comitis, qui vulgo nomen quoddam est sortitus quod Latine exprimitur i Catulus, [monasterio culpa seculariū collapso,] nescio qua traditione quaue lege vendicantes, sibi eius monasterium, omniaque quæ ad hoc pertinebant, pro hæreditario iure possidebāt. Qua de re accidit vt cum tanti loci possessores pompæ secularis & curæ familiaris studiosi fuissent magis, quam diuinæ seruitutis, locum eumdem paterentur annullari nullaque venditione congrua visitari.

[7] Hoc igitur modo, hac negligentia S. Altonis monasterium per multa habebatur curricula annorū: donec sub Comitis prædicti Catuli tempore, cuidam venerabili viro per visionem apparuit idem S. Alto dicens ei: [iubet S. Alto eos moneri vt id restaurent, cuidam apparens;] Vade, & dic illis senioribus sub quorum corporaliter requiesco potestate: Ego sum Alto; quoniam valde molestum est mihi, quod sub negligentia corporis mei locus iam diu habetur: quod que nulla seruitutis Diuinæ cura ibi exercetur. Si ergo hæc emendauerint, magnum exinde præmium se percepturos nouerint: si autem neglexerint, nouerint proculdubio quoniam super eos ventura erit magna vltio. Facta igitur visione tali, continuo surgens is cui reuelata est, suæ intimat vxori. At illa vna de stultis mulieribus, parum curans de cælestibus præceptis, [qui vxoris consilio bis id negligit,] respondit ei dicens: Nō mihi videtur vtile, talia tantæ dignitatis hominibus indicare, quoniam nihil aliud quam odium exinde consecuturus eris: cuius obtemperans vir consilio, siluit de iniuncto sibi mandato. Post paucos vero dies iterum in visione S. Alto eidem viro dixit: Quare iussionem meam contempsisti? Vade modo, & annuntia quæ tibi præceperam : alioquin aliqua passurus es aspera. Verumtamen, sicut antea, eadem distuli iussa.

[8] Tertia autem vice monachus quidam visus est astare eidem homini, dicens illi: [donec in somnis flagellatus est.] Dominus meus misit me ad te, vt interrogarem quare toties eius spreuisses mandata? At ille, Quis est, inquit, Dominus tuus? Respondit monachus dicens: S. Alto Dominus meus est, & ipse me misit ad te. Et vt ita agnoscas esse, flagella quæ tibi ipse minando vicibus duabus prædixit ventura, modo senties illa. Moxque inter hæc increpationis verba ferire incipiens, verberibus nimiis afflixit. Deinde ei dixit: si igitur ideo hactenus distulisti S. Altonis implere mandata, quia non habuisti signa, quibus fides esset adhibenda, fidei iam signa tene, & mandata eius concitus imple.

[9] Quibus visis euigilans homo, nihilque vltra hæsitans de præcepto, perrexit, & Comiti prȩdicto hæc omnia sibi indicta denuntiauit. Qui statim credens, [VVelpho Comes id restaurat,] & obediens visionis huius mandato, nisibus totis illud adimplere curauit, adeo vt prædiis nonnullis donatione publica traditis, monachisque etiam congregatis, Abbatem venerandum, nomine Rudolphum, his omnibus regulariter prælatum efficeret. Sed postquam idem Rudolphus, S. Altonis monasterium annis plurimis strenue gubernans, ex hac assumptus est vita; successerunt ei tantummodo duo Abbates, k Eberhardus videlicet probitate rara insignitus, nec non Henricus Abbas etiam monasterij huius, [constituto Abbate,] cui & adhuc sagaciter præest, præsenti vita potitus. Horum autem memoriam idcirco hic inserui, vt omnia quæ de S. Altonis reuelatione, super monasterij sui renouatione facta retuli, tam præsentium quam futurorum notitiæ pateāt, magisque credibilia fiant.

[10] Inter hæc etiam pariter commemorandum est quod venerabilis l Itha, scilicet mater prȩnominati, [suadente & iuuante Itha matres] pro institutione tali, deuotione tanta apud ipsum intercedendo laborauit, vt pro diuini officij augmento suas delicias suamque familiam minui gauderet, & in eodem S. Altonis monasterio sepulturam suam fieri decerneret. dixisse quoque fertur, Quia ideo forsitan genus omne parentum & propinquorum nostrorum instabile minusque longæuum hactenus fuit, m quod S. Altonis monasterium sub tanta negligentia relinqueretur. Emendemus ergo in melius, quod ignoranter peccauimus.

[11] Eadem vero Itha defuncta, ibique quo decreuerat sepulta; defuncto quoque viro filioque eorum Catulo prædicto, veneranda matrona, Irmendrut dicta parentibus nobilissimis orta, eiusdem scilicet Catuli per annos iam multos vidua, adhuc, disponente Deo, in vita præsenti posita, (qua etiam optamus vt perfruatur, [quod Irmentrudis eius viduæ locupsetat.] mundoque periclitante per eamdem Deus succurrendo misereatur) hæc, inquam, matrona cum viro filiisque suis defunctis, ad solius hæreditatem atque potentiam omnis eorum possessio deuenerit, tali deuotione, tantaque humilitate Christo se subiecit, vt non solum ea quæ ab antecessoribus suis ad S. Altonis monasterium donata sunt, non minueret, sed etiam plurimum augeret.

[Annotata]

a Alt enim senem, siue antiquum, Teutonice significat.

b Pipinus an 750, vt sæpe dictum, Francorum adeptus regnum, id Carolo filio moriens reliquit an. 768 24 Septemb.

c Vbi situm sit S. Altonis monasterium supra diximus, in occiduo Bauariæ tractu, non procul ab Alemanniæ, quæ nunc Sueuia pars est, limite.

d Breuiar. vetus Frising. seruimini.

e Viiam S Bonifacij Ep. Mart. dabimus 5. Iunij.

f Arceri olim fæminas templis monachorum patebit alibi in Vita S. Raineldis V. M. &c.

g

Bauariæ sanctæ Raderi tom. 1 visitur S. Altonis imago, pedo fontem elicientis, additumq; hoc inter alia distichon: [Fons S. Altonis.]

Cui pulsata pedo sitienti præbuit vndam
      Et fluxit largo flumine dura silex.

Hic forsitan fons est, aut esse creditur, quem S. Bonifacius benedixit.

[]

h Rodulphus nimirum, Henrici F. Eticonis N. de quo supra.

i Guelfus, siue Welfus, aut Welpho. Teutonica vox Welf, quam nos Belgæ, [Guelphi vnde dicti?] aspirata in tenuem mutata, Welp aut Wulp pronuntiamus, catulum significat. De caussa nominis in nobilissima familia celebrati multæ narrantur fabulæ, vt videre est apud Crusium in Sueuicis, Bruschium, VVeingartensem aliosq;. Stirpis origo, vt eruditi vulgo nunc censent, a Bauariæ Ducibus Regibusq;, priuatæ possessiones in Sueuia Rauenspurgum & Altorfium, haud procul Brigantino lacu. Cognominis rationem explanat Auentinus lib. 6. Qui primus, inquit, Welphonis cognomen tulit, ab auspicio rei militaris, bonoque omine belli traxit. Canis enim, lupus atque vulpes, quorum catulos Welphones Teutones vocant, Germaniæ gēti bellicosæ animalia peculiaria, Martique dicata. Ab VVelphonumistorum studio Apostolicæ Sedis tuendæ, nomen sumpsit superioribus seculis Guelphorum in Italia factio, ad retundendos Cæsares eorumq; clientes Gibellinos, nefarie eam infestantes, conflata.

k Erhardum vocat Auentinus.

l Auentinus scribit Sueuam genere fuisse, non longe a lacu Brigantino orram, filiam Conradi Oeningensis, neptem Ottonis Magni ex filia Ricolita. VVeingartensis eius patrem Counonē vocat, nobilissimū Comitem, matrem Richluit.

m Irmentrud legendum videtur, quo nomine apud Bruschium appellatur VVelphi I vxor, Indithæ Augustæ mater. At VVelphonu II conuix, de qua agimus, Iutha est VVeingartensi monacho, Brunnero Iutha, Irmengarda Auentino, Bruschio Immissa.

DE B. MARIANO SCOTO ABBATE ORD. S. BENEDICTI, ET B. MVRCHERATO INCLVSO, RATISBONÆ IN BAVARIA

AN. CHR. MLXXXVIII.

Commentarius præuius.

Marianus Abbas, Ratisponae in Bauaria (B.)
Murcheratus Inclusus Ratisponae in Bauaria (B.)

Avctore I. B.

§ I Scotorum in Germania monasteria.

[1] Qvi Germaniam Galliamq; a decem iam seculis plurimi e Scotia viri sancti adierunt, vel Christi fidem apud deditas idolorum cultui gentes disseminaturi, vel pietatis studium sermonibus & exemplis propagaturi; [Viri sancti a Scotia, in Germania prædicant,] ij fere religiosorum hominum illis in locis cœnobia constituerunt, & quandoque singuli plura, vti in SS. Columbani, Galli, Fursei & aliorum Actis licet perspicere. Intelligebant enim viri sapientes, non magis sibi, quo laboribus ærumnisq; pro Christi gloria toleratis feßi tantisper sese reciperent, nouumq; spiritum ex diuinarum rerum meditatione haurirent, necessaria illa diuersoria esse; quam iis, quos sancti operis adiutores sibi & successores destinabant, [& monasteria construunt:] instituendis gymnasia. Neque enim absque doctoribus perseuerare in populis vel fidei sinceritatem, vel morum integritatem posse; neque doctores ad munus suum rite obeundum formari, nisi essent eiusmodi aliquæ & pietatis & eruditionis veluti scholæ, a quibus & institutionem primum, &, si quid e profanorum hominum conuictu adhæresceret contagionis, salubria identidem monita, exemplaq; acciperent. Aliam Franciscus Guillimannus in libro de Episcopis Argentinensibus, eiusmodi construendi monachis domicilia caussam indicat, vt essent veluti receptacula & hospitia, quæ gratis & libenter paterent iis, qui ex Scotia ac Britannia aliisq; remotißimis prouinciis, ad visendam Christianæ religionis arcem Romam, aliaq; miraculis ac Diuorum Reliquiis celebria loca, peregrinarentur. Marianus Scotus, qui ante DC annos vixit, vetera illa cœnobia non dubitat Sanctorum Scotorum appellare. ita lib. 3 ad annum Christi 937. Monasteria, inquit, Sanctorum Scotorum, S. Galli & S. Bonifacij, igne consumuntur. Fueritne S. Bonifacius, cœnobij Fuldensis auctor, Scotus, alibi inquiremus.

[2] Consecutis deinde ætatibus alia exædificata Scotis cœnobia sunt, [alij ibidem peregrinātur,] non iam Christi fidem prædicantibus, sed pietatis tamen obtentu peregrinatione suscepta, populorum amori gratiæq; commendatis. Peregrinandi porro caussæ plures. Alij enim, vt infra in B. Mariani Vita cap. 3 num. 14 dicitur, derelictis rebus carisque propinquis, caduca pro æternis hilari mente abiicientes, [studio mortificationis,] perque tot maria, perque tot inuia regna, Christum sunt secuti: atque, vt cap. 6. nu. 32. dulce solum natalis patriæ, solum omni genere serpentum ac vniuersis vermibus nociuis sequestratum, mōtes & colles & valles, & saltus venatibus aptos, amœnissima fluminum fluenta, & virides terras, ex puris fontibus amnes, derelinquentes, tamquam filij Abrahæ Patriarchæ, in terram, quam eisdem Deus præmonstrauit, se præcipitantes. Eamdem rationem expreßit Henricus IV Imp. in diplomate dato Cal. Febr. an. Dominicæ Incarnationis MLXXXIX, Indict. XII. Quidam Scotigenæ, inquit, pro cruciando corpore, saluandaque anima, patria sua exulauerant, ac diu orationum loca visitantes &c. Quibusdam ad expianda peccata etiam non grauißima, [mandato Superiorū,] a suis moderatoribus peregrinatio eiusmodi imperata, vti ad diem XXX Ianuarij diximus, cum de B. Amnichado ageremus, quem, quia potum hospitibus, Præsidis sui iniussu, prompserat, idem propter hanc tantum culpam de Hibernia exire iussit: quod ille humiliter adimpleuit, sicque Fuldam veniens sancte viuendo inclusus obiit. [Diuino monitu;] Alios denique arcanus quidam Dei instinctus ad voluntarium hoc exilium propellebat, aut quandoque manifesta reuelatio, vti hoc ipso die de S. Altone diximus; qui admonitus a Domino per visionem, Abrahæ Patriarchæ exemplum secutus, vt relinqueret terram suam & cognationem, transiretque in longinquam Germanorum regionem.

[3] Horum perspecta virtute, complures Abbates & Episcopi apud se eos retinere satagebant: quod lib. 1 Antiquit. Fuldens. cap. 20 scribit Christophorus Brawerus noster de Richardo Fuldensi Abbate; [benigne a variis Præsulibus accepti:] qui cum aduenas trans mare monachos S. Benedicti nosset, insigni perfectioris vitæ studio, ac seueritate disciplinæ, ex Scotia venisse in Germaniam, dedit operam vt ad excutiēdum suorum torporem, & accendendum exemplo virtutem, complures Scoticæ gentis monachos Fuldam accerseret; horumque accuratis vitæ doctrinæque studiis, veterem pietatem ac eruditionem apud suos excitaret. Ipsæ adeo Abbatissæ, vt infra patebit, Cellas iis & monasteria tradebant, vt eorum doctrina, & exemplis ad pietatem cum suis erudirentur. Multa hac ratione ædificata Scotis per varia loca cœnobia sunt. [hinc condita cœnobia,] De Coloniensi testatur Marianus Scotus Chronographus ad an. 975. Ebergerus Archiepiscopus Coloniensis immolauit Scotis in sempiternum monasteriū S. Martini in Colonia : quibus primum primus Abbas præfuit Mimborinus Scotus annis XII, [Coloniæ,] quem Ægidius Gelenius V. CL. lib. 13 de Colon. magnitud. Syntagm. 13 absolute Beatum appellat.

[4] Anno deinde MXXXVI, vti scribit Lambertus Schafnaburgensis, ædificatum est monasterium Scotorum in Erphordia, [Erfurti,] per Dominum Waltherum de Glisberg, qui ibidem sepultus est. Et Historia Erphesfordensis de Landgrauiis Thuringiæ a Pistorio edita, cap. 11. Tunc temporis nobilis vir Gualterus de Glyssberg fundauit monasterium Scotorum in Erffordia anno Domini MXXXVI. Deinceps Ratisponæ geminum ab ipsismet Scotis constructum cœnobium, [Ratisponæ, & alibi;] vnum S. Petri consecrati appellatum, alterum S. Iacobi, de quibus mox agemus, vti & de Herbipolensi S. Iacobi, Nurembergensi S. Ægidij, Eystettensi Dominici sepulchri, Viennensi S. Mariæ & S. Georgij.

[5] In his porro cœnobiis solummodo Scoti inhabitant, & nulli alij, [solis Scotis inhabitāda,] vti vel sancit vel testatur Fredericus II Imp. in diplomate an. Dominicæ Incarnationis MCCXII Indict. 1, dato, quod recitat to. 2. Metropolis Salisburgensis Wiguleus Hundius, vbi de S. Iacobi Ratisponensi cœnobio agit. At Sigismundus Imp. qui hoc ipsum Frederici diploma suæ sanctioni, datæ an. MCCCCXXII inseruit, ita loquitur: [& Hibernis,] Sane pro parte religiosorum Abbatis, Prioris & Conuentus monasterij Scotorum & Ybernicorum de maiori Scotia in Ratisbona, deuotorum nostrorum, oblata celsitudini nostræ supplex petitio &c. Auentinus lib. 6 Annal. Boiorum de his ita scribit: Hybernia insula est, quæ vltra Britanniam in oceano septemtrionali cubat… Ea, de qua dico, Hybernia apud maiores nostros fœcunda religiosissimorum doctissimorumque vatum fuit. Inde Columbanus, Chilianus, & plerique alij in Germaniam migrarunt: Scotos nunc nuncupant. Diuus hinc Marianus cum sex condiscipulis Reginoburgium deuenit, in templo extra mœnia vrbis habitauit. Magnus eo gentilium eius numerus, beneficentia Boiorum prouocati, [qui olim Scoti;] breui confluxere. Matthæus Raderus noster to. 2 Bauariæ sanctæ ista habet: Muricherodachus domo Hibernus, e veteri Scotia profectus, anteuertit Marianum popularem suum, primusque omnium fuit, qui ex ea gente Reginoburgum in Boiariam peruenit … Venit interim ex eiusdem viri diuini patria & municipio D. Marianus. & post alia: Quæ fama vt in Hiberniam est delata, magnum piorum iuuenum virorumque numerum exciuit, vti se Mariano in eodem contubernio coniungerent. Et postea, vbi de B. Mariano agit: Marianus ergo domo Scotus, siue Hibernus, nam vetus Scotia eadem est cum Hibernia, quod omnes geographi docent, quæ per se insulam efficit; altera autem est Britanniæ insulæ quidam angulus, de qua hic non agimus. Hibernia autem duplex iam olim nomen tulit, vt Hibernia & Scotia diceretur.

[6] In eamdem prope sententiam Iacobus Gretserus noster lib. 1 Obseruationum de SS. Eystettensibus cap. 19. Caussa, inquit, cur variis in locis Germaniæ Scotis monasteria extructa sunt, alia non est, quam gratitudo Germanorum erga bene de se meritos: quia enim ex Hibernia, quæ antiqua Scotia appellabatur, & ex ipsa Britannia, cui Angliæ nomen est, (cuius Aquilonaris pars hodie Scotia dicitur) varios diuini verbi concionatores acceperant, æquum censuere, vt iisdem fixa & stabilia domicilia figerent, quo se, si forte necesse foret, reciperent, & vnde in agrum Dominicum operarij copiosi emitterentur. Et post pauca: Etsi autem dubium non est, talia xenodochia, seu diuersoria, seu hospitalia (sic enim nominantur etiam in vetustis monumentis) primitus ædificata fuisse præcipue pro Hibernis, qui veteres Scoti erant, [a Scotis hodiernis vindicata;] vel potius pro omnibus, qui ex Britannicis insulis in Germaniā fidei propagandȩ gratia se contulerant; posteris tamen temporibus soli Scoti iuniores, qui veterum Scotorum, hoc est, Hibernorum, colonia sunt, & septemtrionalem Albionis (quæ nunc Anglia) partem tenent, ius in Scotica monasteria sibi vendicarunt, & hoc itidem æuo vendicant; neque vllum, nisi fallor, Hibernum aut Anglum suam in congregationem cooptarent.

[7] Verum ipsi quoque Scoti multorum deiecti posseßione monasteriorum fuerunt. Auentinus Annal. Boior. lib. 7 ad an. 1413. [nonnulla erepta vtrisque,] Viennæ tum atque Norinbergæ Scoti exacti, templa indigenis tradita. De Viennensi Georgius Conæus lib. 1. de statu religionis apud Scotos; Retinet, inquit, ad hæc vsque tempora nomen a Scotis, licet contra piissim fundatoris voluntatem Germani illud occupent. Trithemius in Chronico monasterij S. Iacobi Herbipolensis: Anno Domini nostri Iesu Christi MCCCCXCVII, Indict. II, mortuo Philippo huius monasterij vltimo Abbate de natione Scotorum, locus non solum pastore destitutus, sed etiam ouibus vacuus remansit. Ad tantam siquidem sub regimine Scotorum desolationem præsens monasterium deuenerat, vt Abbas sine monachis inane Pastoris nomen portaret. A multis etenim annis male hic rexerunt Abbates, quousque tandem monasterium in vltimam paupertatem deuenit. Deinceps narrat quomodo isthic restituta disciplina sit, aliiq; introducti monachi, quibus, post Kilianum Crispum de Oxenfurt, ipse Trithemius Abbas præfectus sit. Iacobus Gretserus noster Obseruat. Eystett. lib. 1 cap. 19 superius citato: Pluribus locis cœnobia ista interiere, non solum vbi hæresis rerum moderatur habenas, sed & apud Catholicos, siue id acciderit penuria incolarum, siue neglectu religiosæ disciplinæ, siue alia de caussa. Modo in multa eiusmodi cœnobia restituti sunt Scoti. [restitutæ quædam.]

§ II B. Mariani monasterium, scripta.

[8] Qvod B. Marianus ædificauit S. Petri iuxta vrbem Ratisbonensem monasterium, vt mox dicemus, id quidam multo antiquius esse existimant. Nā quia Carolum Magnum constat vel per se vel per Duces suos, [Monasteriū S. Petri consecrati Ratisponæ, non tempore Caroli Magni ædificatū,] non solum cum Boiariis atque eorum Duce Taßilone, sed cum Slauis quoque, ac pro his ipsis, cum Hunis bella geßisse, & hisce e Norico ac parte Pannoniæ pulsis, curasse Christi fidem longe propagari; inde monasterium hoc, inquit Wigullus Hundius, quod vulgo S. Petri consecrati, siue Weyh S. Peter solet appellari, dicitur tempore Caroli Magni inceptum, & in colle Victoriæ extra muros positum, vbi corpora interfectorum sepulta; consecratum miraculose per S. Petrum cælitus, iuxta Chronicon illius monasterij apocryphum &c. Sed cum iste locus arctior & angustior esset, quam vt tot Fratres caperet, ædificatum est in agro quodam plano & lato D. Alberti nobilis viri de Midersil in montanis qui residebat in propriis possessionibus apud Phrandenhausen, monasterium Scotorum in honorem D. Iacobi, sub Dominico primo eius loci Abbate, tempore Erckanfridi Episcopi Ratisbonensis, & Lotharij Imp. circa annum DCCCXLV. Ita Chronica Episcoporum Ratisponensium. Hactenus Hundius, qui ea mox refutat. agit vero alibi de Erckanfrido, traditq; anno DCCCXLII Episcopum Ratisponensem factum, sedisse annis decem.

[9] Auentinus Annal. Boior. lib. 4 disertius eam fabulam exponit: Rector Francorum compositis rebus in Baioria, Limiti præsidiis collocatis, præside Geroldo dato, ad Aquas Graneas in hiberna concedit. Atque Carolum Magnum cum Reginoburgensibus, tum alienis a religione nostra, conflixisse, Superos atque Genios pugnæ interfuisse, cælitus gladium Carolo demissum esse; ipsum Boios oppugnasse, [obtenta miraculo victoria;] sub iugum religionis Christianæ misisse, vrbem vi cepisse; locum castrorum in templum, quod a Diuo Petro consecratum sit, cernentibus noctu in tenebris nescio quibus Scotis, vertisse, falsum esse confidenter existimare debemus. Pluribus deinde verbis narrationem illam refellit, falsam quidem ac futilem, sed immodeste, vt solet, ne dicam petulanter; vti denuo lib. 5.

[10] Construxit S. Petri monasterium in Orientali ciuitatis Ratisponensis suburbio, tertio post Carolum seculo, [sed a E. Mariano Scoto,] B. Marianus Scotus, non is cuius Chronicon extat, licet ambo eadem ætate vixerint; vt vnicum existimarit Guilielmus Eysengremius in Catalogo testium veritatis, vbi Mariano Chronographo socios iungit Ioannem, Candidum, Clementem, Isacium, [quem aliqui Chronographū putant,] qui alterius Mariani fuere ; additq; Donatum, Magnaldum; &, qui prius longe, quam Marianus, venerat Ratisponam, Mucheridachum, ita enim appellat; Lazius lib. 7 de migrationibus gentium Muricherodachum, datq; Mariano socium, vti & Clementem ac Donatum. Auentinus lib. 5 Annal. Boior. si non eumdem cum Chronographo existimauit, parem certe illi eruditionis laudem tribuit, splendidius quam verius, ita scribens: [eiue doctrina parem;] Hac quoque tempestate Diuus Marianus Scotus, poëta & Theologus insignis, nullique suo seculo secundus, cum conphilosophis suis Ioanne & Candido, Clemente, Donato, Murcheridacho, Magnaldo, atque Isacio qui centum vixit annos, in Germaniam venit. Inde Reginoburgium hi concessere, ab Hemma Virginum Maxima hospitio in superiore monasterio excepti sunt. Willa eiusdem contubernij Antistes templum Diui Petri extra vrbē, quod Weichs vocatur, consentiente Ottone Episcopo, ipsis tradidit. Machtylda inferioris monasterij zythum ac cereuisiam tribuit. Ipsi ope bonorum domicilia sibi construunt, in diem viuunt, docendo & interpretando sacras litteras, scribendo, victum & magnam gloriam conquisiuere. Hæc Auentinus.

[11] Certe, vt annotauit Raderus noster to. 2. Bauariæ sanctæ, procliue hic fuit hallucinari, [qui gentilis eius fuit & æqualis,] quod & eodem seculo iisdemque annis & Cæsaribus vterque vixerit, & vterque scripserit, & vterque sanctitatis fama floruerit; quodque vtrique eadem patria, idem nomen fuerit. Et quis non vnum, rem leuius inspiciendo, fuisse iurarit? Cum etiam mors vtriusque pæne in eumdem annum concurrerit, quando Chronographus anno ⅭⅠƆLXXXVI, alter hic noster biennio post alterum sit insecutus. Ceterum duos plane diuersos fuisse primum ex Chronographo constat, [sed omnino tamen alius,] quid de se ipso anno ⅭⅠƆLVI tradit, se Calendis Augusti Coloniæ in monachum attonsum fuisse: atqui noster Coloniam numquam vidit, vt ex infrascriptis eius actis demonstrabitur. Idem Chronographus anno ⅭⅠƆLVIII, vt ipse de seipso testatur, Fuldam venit, ibique decem annos latebra inclusus posuit: noster hic Marianus ad illas partes numquam aspirauit: Chronographus demum Moguntiam contendit, atque rursus XIIX annos ab omnium hominū societate exclusus, solus & clausus vsque ad obitum durauit, vt in appendice ad Marianum anno ⅭⅠƆLXXXVI consignatum est: noster Ratisponæ apud S. Petrum consecratum ad vrbem conditus magnis fulsit miraculis. Ille diuinæ & naturalis sapientiæ antistes & interpres, matheseos etiam gnarus, & omnis antiquitatis peritus historiographus fuit, multa volumina suopte ingenio composuit ediditque, ex quibus Chronicō opus hodieque in manibus est. Noster homo quam sanctus tam simplex fuit, nihil e suo ingenio deprompsit, nisi quas e sanctis quibusdam Patribus symbolas ad Psalmos collegit; [bonus librarius,] librarius dumtaxat aliena volumina, & sacra potissimum, transscripsit. Plura, si tamē opus pluribus, discrimina in ipsius narrationis decursu apparebunt. Hactenus Raderus. Sed quod fidenter asserit B. Marianum Coloniam Fuldamq; non vidisse, nescio an probare poßit. An non isthac potuit iter instituisse, præsertim si & Bambergam venit?

[12] De B. Mariani scriptis ista habet Auentinus lib. 5. Exstant Reginoburgij in inferiore monasterio diuini Dauidis hymni, cum commentariis in membranis scriptis, opus Mariani. [qui & symbolas PP. in Psalmos collegit:] Eius præfationem, vt fides fiat, subtexo de verbo ad verbum: Anno Dominicæ Incarnationis MLXXIV Hainrico iuuene Imp. Machtylda Abbatissa S. Mariæ & S. Herhardi abbatiam regente, decemnoualis Cycli XI anno, Indict. XII, Marianus Scotus septimo peregrinationis suæ anno collegit modicas istas vndas de profundo sanctorum Patrum pelago, scilicet Hieronymi, Augustini, Cassiodori, Arnobij, & de opusculis S. Gregorij: & pro suæ animæ salute, in honorem Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, & eius Genitricis semperque Virginis Mariæ, & S. Herhardi Confessoris, scripsit, & in vnum librum perstrinxit. Prolixas enim & salubres Catholicorum Patrum expositiones non omnes auido cordis amore petunt. Multi sunt etiam, qui etsi tales legere vel habere vellent, tamen minori * censu vel intellectu, vel aliqua caussa existente occupati, illas inuenire & legere non possunt. Numquam tribuatur ad transscribendum extra monasterium, nisi pro eo congruum relinquatur vadimonium. Georgij feriis cœpit, Matthæi & Hemerami finiuit.

[13] Thomas Dempsterus Historiæ Ecclesiast. gentis Scotorum lib. 12, tradit Marianum scripsisse Regulam ad Fratres lib. 1 & alia, quæ ibidem loci MSS. asseruantur. Potuit quidem Auentinus, quos retulit, [an & alia scripsit?] compilatos a Mariano veterum Patrum commentarios, inq; volumen vnum redactos, vidisse: Dempsterum neque vidisse arbitror, neque audisse qui testaretur, tum cum scribebat ipse anno Christi MDCXXVII, adhuc in S. Mariani cœnobio asseruata illius scripta fuisse. Nam, vt Raderus, triennio ante Dempsterum, scripsit tomo 2 Bauariæ functæ an. MDCXXIV edito, [non extāt saltē (quod tradit Dempsterus) in eius monasterio,] ædes illa extra pomœrium, quæ ab loco D. Petro Consecrato nomen tulit, hodie nulla est, anno ⅭⅠƆⅠƆLII, Antistite Georgio cum aliis nonnullis templis, prætextu belli funditus euersa, & in ossarium hæreticorum demum conuersa. Atque ita cum cœnobio simul memoria B. Mariani pæne tota deleta, & abolita est. quam iacturam hæreticis, & eorum auctori Acheronti, de more in acceptis referimus. Quod sub Georgio Episcopo excisum illud monasterium scribit Raderus, non ita accipiendum, quasi id ipse fieri iusserit sciueritq;, quo inuito plura tunc temere facta ab iis, qui tueri vrbem contra factiosos Principes debebant, vti Hundius lib. 1 & 3 Metropolis ostendit.

[14] Non solum Marianum, sed & socios scriptioni librorum vacasse ait Auentinus lib. 6. Difficilioris, inquit, religionis obsequio, castimoniarum abstinentia satis ardua, scribendo, [an & socij scribæ?] docendo, maximam sibi gloriam conquirunt: spectatum satis magnum exemplum pietatis, non solum Boiis, sed & finitimis erant: omnibus placebant, vno ore omnes omnia bona de ipsis dicebant. At Vita, quam mox dabimus, solum habet Marianum in scribendo, ceteros in membrana paranda desudasse. Fuit tamen Ioannes, Mariani socius, Presbyter, vt in Vita B. Altmanni Passauiensis Episcopi VIII Aug. dicitur, magnaque sanctitatis & sapientiæ opinione.

[Annotatum]

* an sensu?

§ III B. Mariani ætas, natalis, Vita. B. Murcherati memoria.

[15] Wolfgangus Lazius lib. 7 de Gentium migrationibus, cum Riettenbergensium Comitum stemma describit, a S. Leopoldi Marchionis Austriæ genero, aut etiam nepote, [B. Marianus non est a S. Leopoldi genero aut nepote exceptus,] susceptos Marianum ac socios ait, quando primum Ratisponam venerunt. Ita habet: Henricus II Burggrauius, ex Berchta filia S. Luipoldi, Austriæ Marchionis, reliquit tertium Henricum & Fridericum. Is (Fridericusne, an parens?) S. Marianum Scotum cum sociis Isaaco, Clemente, Donato, Candido, Ioanne, & Muricherodacho, Ratisponam venientes, viros doctos suscepit; & primo Vestalibus commendauit, quæ primum S. Petri sacellum illis extra vrbem concesserunt. Deinde, auxilio Pogensium & Comitum de Labar, proprium cœnobium extrui curauit, quod adhuc Ratisponæ est, & Scotense appellatur. Hæc ille. Vxorem duxit S. Leopoldus anno MCVI (vt XV Nouemb. in eius Vita dicetur) Agnetem Henrici IV Imp. filiam, quinti sororem, viduam Frederici Ducis Sueuiæ, cui iam pepererat Conradū III postea Imperatorem, & Fredericū Frederici Ænobarbi Imperatoris patrem: ea dein Leopoldo octodecim liberos genuit. Ex his Bertham, siue (vt alij scribunt) Beretham, filiam primam Leopoldus Heinrico Burggrauio Ratisponensi desponsauit; inquit in Austria sua Cuspinianus. Fuit Heinricus Leopoldi gener, Ottonis Rittenburgensis Burggranij Ratisponensis frater, vt inferius in Vita n. 13, dicitur. Otto autem memoratur in Diplomate Henrici V dato an. MCXI. Vnde consequens est, non nisi circiter annum MC venisse Ratisponam Marianum, si ab eo primum susceptus est; serius etiam, si a Frederico eius filio.

[16] Longius aberrat a vero Thomas Dempsterus Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum lib. 12 ita scribens: S. Marianus, alter a monacho & Historico, Ratisbonam venit cum sex sociis monasticam vitam professis, & a Friderico, nepote S. Leopoldi ex Bertha, benigne exceptus, S. Petri sacellum extra vrbem obtinuit: postea, auxilio Pogensium & Comitum de la Bar, [nedum ad an. 1163 vixit;] monasterium fundauit, quod Scotense illo seculo, siue Scoticum hodie vocatur… Floruit anno MCLXIII, quo obiit. Fundatum cœnobium anno MCLVIII. Non est operæ pretium ista fusius refellere, cum ipse B. Marianus, vt vidimus, annum Christi MLXXIV dicat esse suæ peregrinationis septimum: cum Scotigenis, quorum primipilus erat Marianus, posseßionem ecclesiæ S. Petri consecrati confirmarit Henricus IV anno MLXXXIX: cum ipsa denique Vita, quam dabimus, idem diserte adstruat: cum Vita B. Altmanni VIII Aug. Ioannem, Mariani socium, ab eo tradat in Cotwicensi cœnobio in Austria exceptum, & ipsum B. Altmannum constet anno MXCI obiisse. Probabile est, quod Raderus noster scribit, Marianum circiter annum MLXXXVIII deceßisse; cum septimus ab eo cœnobij S. Petri Abbas Domnus (vt cap. 3 nu. 15 dicitur) Henrici V tempore vixerit, qui tamen Cæsar anno MCXXV mortuus.

[17] At quo die decesserit B. Marianus non indicat Raderus, quia nimirum, euerso S. Petri consecrati cœnobio, simul tota fere illius abolita memoria est. Ioannes Colganus in Notis ad Vitam B. Muricherodaci XVII Ianu. scribit se ad diem XVII Aprilis Vitam S. Mariani daturum; [nec 17 April. obiit,] cuius scriptoris testimonio eum illi natalem fuisse diem didicerit, non prodit. Atqui in nullo, quod quidem viderimus, Martyrologio ad eum diem Mariani huius adscriptum est nomen: est alterius Chronographi Mariani in Ferrarij catalogo generali & Anglicano Martyrologio Wilsoni in priori editione, ast in posteriori expunctum. Sed, vt ad XXX Ianuarij diximus, neque quo die is obierit nobis constat, neque an inter Sanctos habitus, licet Wion pro more absolute S. Marianum appellet lib. 2 Ligni vitæ cap. 72.

[18] Dauid Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate hunc nostrum Marianum IV Iulij consignat his verbis: S. Marianus Confessor & Abbas in celebri illo Scotorum monasterio Ratisbonæ in Germania. [aut 4 Iulij,] In Caledonia Scotiæ prouincia, cuius præcipua ciuitas Dumcalidonia, monachum prius egit non sine magna opinione virtutis. Fuere quondam Caledonij populi, saltusque Caledonius in septemtrionali Britanniæ plaga, quæ nunc Scotia appellatur; & quæ in Perthia prouincia ad Taum amnem sita est vrbs Episcopalis Dunkeldes, vulgo Dunkell, eam coniiciunt multi a Caledoniis incolis aut conditoribus nomen sortitam. Georgius Buchananus rer. Scoticar. lib. 7 Caledoniensem, in ea nempe vrbe, fundatum a Dauide Rege Episcopatum, vocat. At quo auctore probat Camerarius isthic monachum fuisse Marianum, quem Vitæ illius Auctor, qui cum eius discipulis vixit, testatur nu. 7 de Hiberniæ finibus venisse; & nu. 14 ex Aquilonaribus partibus Hiberniæ oriundum fuisse? At neque cur eo die illum reponat, rationem testemue affert.

[19] In MS. codice Carthusiæ Gamnicensis, vnde nobis B. Mariani Vitam Ioannes Gamansius noster descripsit, additum erat, [sed 9 Februarij.] V. Idus Februarij; vt coniicere liceat vel ab Auctore eum indicatum esse eius natalem, vel a librario, qui eam olim transcripsit. Idem porro Auctor Hibernum se profitetur cap. 1 nu. 1. ita scribens: [Vita vnde hic edita?] Quapropter antecessores nostri, nos quoque Christi pauperes, pro remedio animarum, de finibus Occidentis, [ab Hiberno monacho Ratisponensi composita,] nudum Christum nudi sequentes, patriam carosque propinquos, amore ac desiderio vitæ cælestis, derelinquentes, ne videamur Aborigines, sicut vultur & ardea, quorum ortus & exitus soli Deo cognitus est; qualiter de dulcibus Hyberniæ solis, quo doctore, quibus Principibus, vrbis inclytæ, piæ matris peregrinorum, præcipueque Scotorum, suburbia Ratisbonæ ciuitatis, Diuina nos ductitante gratia, habitare incepimus &c.

[20] Ætatem suam idem indicat cap. 2 nu. 10. prout mihi Pater Isaac, qui centum & viginti annis vixerat, eius contemporaneus, & qui sub sua directione & obedientia degebat, non sine lacrymis sæpe referebat. Et cap. 5 nu. 25 de Declano, Abbate monasterij S. Ægidij Nurembergæ, loquens, qui Conradi III Imp. anno MCLII mortui, & Frederici Barbarossæ eius successoris, Capellanus fuit, nostro, inquit, [post annū 1160.] fuit vir vtilis æuo. ac demum cap. 6 nu. 31 citat diplomata Adriani IV Pontificis, qui an. MCLIX deceßit, &, qui eum secutus est, Alexandri III. Porro Vitæ B. Mariani in citato codice hic erat titulus: Vita S. Mariani monachi & Confessoris Ordinis S. Benedicti Scotorum, conscripta a quodam illius ferme contemporaneo, Ordinis (vt apparet) eiusdem: vbi pariter recensetur fundatio & progressus monasterij S. Iacobi Scotorum Ratisbonæ, & per accidens memorantur fundationes domorum eiusdem Ordinis Wiennæ & Herbipoli, Nurimbergæ, & in Eystatt, cum aliis quibusdam memorabilibus, maxime Ratisbonensibus. Partem aliquam Vitæ huius to. 2 Bauariæ sanctæ edidit Raderus, nec videtur integram habuisse.

[21] Licet hic Murcheratum, cuius alioquin ignoratur natalis, Mariano iungere, quando vtriusque res gestæ simul commemorantur. Et vero B. Muricherodachum clausum appellat Raderus; itaq; eius elogium orditur: [B. Murcheratus Inclusus,] Muricherodachus domo Hibernus, e veteri Scotia profectus, anteuertit Marianum popularem suum, primusque omnium fuit, qui ex ea gente Reginoburgum in Boiariam peruenit, ibidemque apud superius Virginum cœnobium æterno clausus ergastulo, in votis & precibus summaque vitæ seueritate ad multam ætatem & extremum vsque diem perseuerauit. ac deinde ita concludit: Ita D. Muricherodachus tot in Germania cœnobiorum, Scotis seu Hibernis conditorum, quasi primum fundamentum, primusque in omnibus lapis fuit, quamuis ipse e suo spelæo numquam fuerit egressus. Sed virtutis fama, vitæque sanctioris odor, nullis claustrorum repagulis continetur; imo quo arctius custoditur, hoc latius diffunditur.

[22] In nullo is virorum cœnobio Ratisponæ habitauit, nedum Abbas ad S. Petri consecrati fuit, quod falso, vt multa, scripsit Auentinus lib. 6 Annal. Boior. Diuum Marianum Scotum, inquit, conterraneos eius Isacium, qui centum & viginti vixit annos, Clementem, Muricherodachum, [non Abbas,] Ioannem, Candidum, & Donatum, Imperatore Hainrico quarto imperante, Reginoburgium in Boiariam venisse; iuxta templum Diui Petri extra mœnia a ciuibus, præcipue Bezelino quodam, eis ædiculas conditas esse, supra in quinto libro retuli. Hac fama moti plures Scoti de Hybernia aduentarunt, quibus septem illi præfuere, quorum vltimus Clemens fuit. At Murcheratus diu ante Marianum Ratisponam venit, & cellæ inclusus iuxta superius cœnobium Virginum vitam egit. Ioannes in Austriam, Clemens Hierosolymam migrauit. Donatus nusquam memoratur.

[23] Andreas Brunnerus noster Annal. Boicor. parte 3 lib. 11, Auentinum temere secutus, Murecheridachum cœnobij S. Petri incolam facit: Ex vltimis vsque Scotorum insulis, inquit, in desertam stationem æque clara nomina successerunt. Initia progressusque deductæ coloniæ proprio commentario posteri descripsere, [nec ad S. Petri consecrati ædem monachus.] non sine portentis fabularum, quas nec referre, nec refellere animus est; sua vanitate corruunt. Ex instrumentis publicis manifestum fit, Ottone Episcopo adhuc superstite, Ratisbonam nonnullos eius gentis accessisse, procurationeque ædis D. Petri, qui Consecratus vulgo dicitur, accepta, collatitiis Piorum symbolis victitasse: tecta deinde molitos; quorum angustias Otto Riettenburgicus aliique complures, (nomina in membranis supersunt) paullo post dilatarunt. Ex primis incolis Mariani & Mureheridachi illustrior est memoria, quos sua virtus & fama publica Superis exæquauit. Ita ille. Non videtur autem, quem hic damus de Mariani & sociorum rebus gestis commentarium vidisse; sed apocrypha solum S. Petri consecrati Chronica, de quibus Hundius to. 3 & Auentinus. Fortaßis tamen non tam cœnobij ad S. Petrum, quam Ratisponæ vrbis incolas vocat Brunnerus.

[24] Ioannes Colganus in Actis SS. Hiberniæ B. Marcherati natalem statuit XVII Ianuarij, [Eius natalis ignotus,] vt diximus, nullius tamen scriptoris auctoritate confirmat: res gestas ex Radero & Auentino describit, & Muricherodachum, Murcheridachum, Morcheratum, Murcherdachum, Murcherdacum, Murchertachum appellat. [nomē varie expressum,] Nos, vt in MS. reperimus, Murcheratum nuncupamus: &, quia natalem eius ignoramus, neque laboramus vt dies singulos nominibus Sanctorum vnde vnde conquisitis expleamus, cum Mariano eum relinquimus. Affine huic nomen in eadem Hibernia viguit circa eadem tempora, Murchardi; nam Dermicius Murchardi filius, vuigo Dermot Mac-morrog, [annus mortu.] Rex Lageniæ fuit; qui, tempore Henrici II Regis, Anglos in Hiberniam exciuit. Obiisse Murcheratum coniicit Raderus circiter annum MLXXX.

VITA
auctore Scoto monacho Ratispon.
ex MS. Carthusiæ Gamnicensis
descripta a Ioan. Gamansio Soc. Iesv.

Marianus Abbas, Ratisponae in Bauaria (B.)
Murcheratus Inclusus Ratisponae in Bauaria (B.)

BHL Number: 5527

Avctore monacho Ratispon anonymo, ex MSS.

CAPVT I
Hiberni ad fidem conuersi, eam alibi prædicant.

[1] Sanctorum Patrum illustriumque quorumlibet virorum gesta, quantum sint insignia, licet venerandæ antiquitatis fuerint sua auctoritate & pondere fulta; verumtamen nisi fidelibus litteris, diligentique custodia memoriæ commendentur, cadentibus studiis litterarum temporibus modernorum in negligentiam, per tot seculorum spatia in obscurum obliuionis a volucrum delabuntur. Idcirco minime est admirandum, [Cur vitā hanc Auctor scripserit.] si humilium virorum res gestæ historiæque memorabilibus scriptis fidelium subsequentium auribus non fuerint retinendæ, tamquam fumus ab oculis in tenues auras euanescunt. Quapropter antecessores nostri, nos quoque Christi pauperes, pro remedio animarum de finibus Occidentis nudum Christum nudi sequentes, patriam, carosque propinquos, amore ac desiderio vitæ cælestis derelinquentes, ne videamur Aborigines, sicut vultur & ardea, quorum ortus & exitus soli Deo cognitus est; qualiter de dulcibus b Hyberniæ solis, quo doctore, quibus Principibus, vrbis inclytæ, piæ matris peregrinorum, præcipueque Scotorum, suburbia Ratisbonæ ciuitatis, Diuina nos ductitante gratia, habitare incepimus, pro modulo paruitatis meæ venturis fidelibus vtcumque balbutiendo puerili ac simplici stylo commendabo.

[2] Sed fortuitu aliquis zelo pietatis bono in peregrinos, siue notam inconstantiæ eis infligens, [Hiberni peregrinationi dediti:] sciscitabitur: Vnde est, & vnde mos iste inoleuit, quod de finibus Hyberniæ præ ceteris gentibus lumina Sanctorum per vniuersum orbem, diris sæpe frigoribus ac æstiuis solibus, peregrinantur? Ad hanc quæstiunculam, licet longis ambagibus, vnde mos iste inoleuit, persoluendo ostendam.

[3] Postquam problemata Patriarcharum, & Prophetarum ænigmata de Christo, [occasione tributi Romanis pendendi, de Christo inaudiūt:] obscurata prius Iudæa, per voces Apostolorum tamquam Spiritus sancti organum, per Romana mœnia intonuerunt; illuc cælestis gratia, dominam gentium, Romanam vrbem, in prima origine nascentis Ecclesiæ intus & exterius illustrauit, tantique præclara fama facti vsque ad extremos orbis fines, præcipue Occidentis celeberrime est celebrata. c Temporibus namque Augusti Cæsaris, Tiberiique simili ratione iusti sui successoris, vectigalia ac tributa ex diuersis orbis climatibus antelatis Patribus senatuique Romano, singulis annis tempore determinato afferebantur. Quorum vectigalium latores quæcumque prædicamenta, quæ digna relatu miranda vbicumque audierant, cum ad propria repedarent, singuli quique eorum de vicis, castellis, vrbibusque suis publice denuntiabant.

[4] Eodem tempore clementissimi Dei viuentis prȩuidentia accidit, vt quidam eximiæ nobilitatis ac præstantis formæ iuuenis, ex re nomen habens, nomine d Mansuetus, de finibus Hyberniæ, beato Apostolo Petro Romæ erat familiaris, & exceptus. Cuius Patris beatissima doctrina idem iuuenis sic erat imbutus, [a S. Māsueto Hiberno Ep. Tullensi,] vt accepta potestate atque licentia prædicandi, iussu atque imperio eiusdem Apostoli, diros atque indomitos e Lotholingiæ populos in breui iugo Christi subiugaret. Lotharius Caroli Magni filius quartus existens Lotholingiam (quæ & f Germania dicitur) paterna hæreditate obtinuit, eamque nomine suo nominauit. Beatus interea Mansuetus, cui optata omnia successerunt, g Cilefines regiones secus Rhodanum & vsque ad Africum mare, & vsque h ad Illyricos sinus, prædicando Saluatoris nomen, pertingens, regressus ad præclaram vrbem atque populosam i Tullensem, post multas victorias, post gloriosa certamina, post miraculorum præclara opera, ibidem in pace quieuit. Qui antequam vniuersæ carnis viam ingrederetur, quosdam suos discipulos, viros sapientia & prudentia imbutos, per multa tempora ante aduentum beatissimi Patris Patricij in Hyberniam direxit: quatenus iidem Legati aduentum Saluatoris descendentis de cælo in vterum Virginis, atque fidem rectam, veramque summi Creatoris Adonai cognitionem, [missi ad eos prædicatores:] per dicta atque facta miracula BB. Petri & Pauli Apostolorum, in vrbe Roma apud dominatores totius orbis populumque potentem Romanum esse receptam, prædicando k per omnes fines Hiberniȩ, sequentibus signis, viua voce enunciarent. Quorum virorum vita & prædicatio præclara, Dei sic prouidente clementia, Apostolo præcipue Hiberniæ Patricio benignissimum strauit iter, facilemque accessum in prædicando gentibus licet idololatris, exhibuit.

[5] Sed post multa temporum curricula cum felix Patriarcha Patricius, Occidentis Apostolus præcipuus, fines Hyberniæ præfatos intrauit, atque ibidem cum multo honore populi & frequentia susceptus est; vniuersitas pene illius gentis eidem Patricio facillimum in credendo præbuerat assensum, atque post paucos annos, præter l Regem terræ idololatram, plebs & populus suaui iugo Christi, derelictis idolis, humili deuotione colla subdiderunt. Proinde sciat Deus, ac vestra, [ceteri plerique postea a S. Patricio conuersi:] Fratres, sciat benigna sinceritas, quod si Tullius Latinæ eloquentiæ maximus auctor, illum ignem caritatis, quem Christus venit mittere in terram, licet totis nisibus facundiæ suæ tentaret, nullatenus (vt reor) verbis æquare digne valeret. Nam quis industrius philosophorum auctor, quisue tam facundus orator cum coloribus omnibus rhetoricis suis credibiliter enuntiaret, qualiter gens tam barbara, populus tam duræ ceruicis, ab initio mundi spurcissimis idolorum ritibus deseruiens, prædia sua, possessiones quasque suas, sine philosophia, solo nomine Saluatoris audito, B. Patricio contulerunt?

[6] Præterea idem Pater Patricius Ecclesias diuersis constituens in locis, Episcopos, Presbyteros, tum in Aquilonari tum in Australi parte Hiberniæ, viros omni honore dignos constituit: ex quibus Sanctis multi dulce solum natalis patriæ, [ex his multi exteris gentibus prædicarunt;] carosque propinquos pro Christo, proque æterna vita cambientes, exteris nationibus primæ originis cognitionem, fidem sanctæ Trinitatis, reditum ad patriam, quam Adam perdiderat, corpora sua inedia, siti & algore affligentes, societatem Angelorum ambientes, prædicauerunt. De quorum numero Beatissimus m Columbanus Hiberniæ Regis filius præclarus, Spiritu sancto repletus, Britanniam, Scotiam, n Horcades quoque, atque o insulas Gallorum, [S. Colūba,] ad fidem Christi, opitulante Deo, conuertit. Post hunc Prophetam, vir vitæ venerabilis superuenit de Hibernia, nomine p Furseus, genere, moribus & vita præclarissimus; cuius Vitam B. Beda in historia Anglorum, [S. Furseus, l. 3. c. 19] coruscantibus signis & miraculis luculentam, describit: qui Aquilonarem Angliæ partem fide Christi cum ditasset, simili caritate & prædicatione Borealem Franciæ partem, quæ q Vermandisia dicitur, docens cognitionem sanctæ Trinitatis, ac veri Saluatoris aduentum prædicans, ibidem in pace tranquillam vitam finiuit. [S. Columbanus,] Sed quid dicam de S. Columbano, qui Italiam in lateribus r Apennini montis solem iustitiæ Christum edocuerat? Quid memorem s S. Gallum, qui Sueuiam frequentia miraculorum, anachoreticam vitam ducens, [S. Gallus.] illustrauit? Quid moror, infinitum volens numerum ad certum ducere terminum? Quidue sidera cæli, stellasque minores, tempus redimens, computare tentauerim? Præterea, vt omnia breuiter concludam, postquam ardens flamma Spiritus sancti populos Hiberniæ temporibus primitiuæ Ecclesiæ efficaciter perflauit, peregrinationem cambientes pro patria, ita in transmarinas regiones se præcipitauerunt, vt diuersas Europæ partes semotas prædicando perlustrarent.

[Annotata]

a Eadem voce vsus Gregorius Turon. histor. Francor. lib. 3 cap. 15 vnum etiam volucrum cum vestimentis tollentes. [Volucrū.]

b Quia MS. nunc Hyberniam vocat, nunc Hiberniam, reliquimus vti inuenimus. De fertilitate & salubritate Hiberniæ Bedam consule Ecclesiast. histor. gentis Anglorum lib. 1 cap. 1, vbi eam proprie patriam Scottorum esse scribit.

c Videtur innuere hic Auctor, Hiberniam olim Romanis vectigalem fuisse, quod nescio an probabit, præsertim de Augusti ac Tiberij ætate. Non negauerim tamen in Britanniam venire potuisse Hibernos aut Scotos, atque inde in Galliam & Romā quoque.

d S. Mansuetus Ep. Tullensis in Vita, quam ab Adsone Abbate ante annos fere 700 scriptam dabimus 3 Sept. dicitur transmarinis partibus, [S. Māsuetus Ep. an Scotus?] nobilium quidem Scotorum clara propagine genitus, ac Petri quoque Apostoli discipulus. Franciscus Bosqueius Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ lib. 1 nu. 20 ex vetustiorum S. Mansueti gestorum amissione, quam Adso astruit, ortam existimat illius antiquioris Mansueti confusionem cum Mansueto Scoto, qui Concilio Turonensi interfuit. Ita censet vir ille doctissimus. Concilio Turon. celebrato Seuerino V. C. Cos. an. Christi 461 inter alios subscripsit Mansuetus Episcopus Britannorum. Vnde hunc Scotum fuisse didicit Bosquetus? An tamen ille Leucorum Apostolus Mansuetus, S. Petri auditor fuerit, alius erit disputandi locus.

e Lotharingiam vulgo appellant, a Lothario, non Caroli Magni filio, sed Ludouici Pij, vt scribit Otto Frising. lib. 5 cap. 35. aut potius ab huius Lotharij Augusti filio Lothario Rege. [Lotharingia vnde dicta?]

f Regno quidem Teutonicorum ab Ottone 1 subiecta Lotharingia est, vt testatur idem Frisingensis lib. 6 cap. 19. Sed Lotharij æuo extra regnum Germaniæ erat: ei tamen ante Ottonem, ex pacto inter Ludouicum II Germaniæ Regem & Ludouicum Balbum, adiecta fuerat.

g Cisalinas existimo Auctorem scripsisse, aut scribere certe voluisse.

h Ita late prædicasse Mansuetum Adso haud memorat.

i Tullum Leucorum in Gallia Belgica ad Mosellam flumen vrbs Episcopalis.

k Fuerunt quidem Christiani aliqui in Hibernia ante S. Patricij aduentum; sed ita late prædicatam Christi fidem, & tanto ante eum tempore, haud facile crediderim: qui, & quatenus, ei strauerint iter, ad eius Vitam 17 Martij dicemus.

l Hic Leogarius est filius Neyll, cuius obstinatum animum describit in Vita S. Patricij Iocelinus cap. 49 & 53.

m Quem hic Auctor Columbanum appellat, is vulgo Columba, siue Columbus dicitur. [S. Columba nobilis Hibernus.] Eius Vitam dabimus 9 Iunij, in qua dicitur nobilibus oriundus genitalibus. Auus eius Fergus, siue Fergusus, frater dicitur fuisse Conalli: hunc Conallum eumdem fortassis credidit Auctor Leogarij filium, Neylli nepotem. Verum Iocelinus in Vita S. Patricij cap. 89 cum huius de S. Columba vaticinationem memorat, ita scribit: Princeps quidam, Conallus nomine, petiit &c. vt appareat alium esse aNeylli nepote, de quo prius egerat. Porro tum ex ipsius Columbæ, tum ex S. Patricij Vita manifestum est, ex Hibernia ortum esse, quod & Ioannes Maior testatur lib. 2 de gestis Scotorum cap. 7.

n Orcades ante S. Columbam conuertisse traditur S. Seruanus, S. Palladij discipulus, de quo 1 Iulij agemus.

o Quæ Hebrides antiquis dictæ insulæ, aliis Hebudes, vltra Hiberniam sitæ, eæ incolis Scotis Inch-Gall, id est, insulæ Gallorum, [Hebrides.] aut, vt interpretatur Cambdenus, Gallecorum aplantur; Anglis & reliquis Scotis Occidentales Insulæ.

p Vitam S. Fursei dedimus 16 Ianu. in qua per Britannos venisse in Saxoniam dicitur, atque a Sigeberto Orientalium Saxonum Rege honorifice susceptus: nec est vnde coniiciamus Aquilonarem Angliæ partem ab eo fide illustratam.

q MS. habebat Nermandisia; mendose. In Veromanduis prædicauit S. Furseus.

r De S. Columbano eiusq; cœnobio ita scribit Paulus Diaconus de gestis Longobard. lib. 4 cap. 43. Circa hæc tempora B. Columbanus, ex Scotorum genere oriundus, [S. Columbanus Scotus,] postquam in Gallia, in loco qui Luxouius dicitur, monasterium con struxerat, in Italiam veniens, a Langobardorum Rege gratanter exceptus est, cœnobiumque, quod Bobium appellatur, in Alpibus Cotriis ædificauit, quod XL millibus ab vrbe diuiditur Ticinensi. Fœde hallucinatur Leander Albertus in Lombardiæ Cispadanæ descriptione, cum eum de Gothica stirpe natum tradit. Diserte Ionas Abbas in S. Columbani Vita 21 Nouemb. Columbanus igitur, qui & Columba, [non Gothus.] ortus est in Hibernia insula … hanc Scotorum gens incolit.

s De S. Galli ciuitate & monasterio agemus ad Vitam 16 Octob.

CAPVT II
B. Marianus in Germania scriptione & miraculis clarus.

[7] a Deinde post discessum tantorum virorum, parum ante tempora pij Imperatoris b Henrici, de finibus Hiberniæ c supradictæ, quidam vir sanctus & simplex, Marianus nomine, decoro vultu, crine nitenti, & vltra communē d valentiam hominum forma erat speciosus, [B. Marianus cum Ioanne & Candido venit in Germaniam:] diuinis ac humanis litteris & eloquentia erat præditus, ita vt Spiritum sanctum per inhabitantem gratiam in eo esse, nemo eum videns dubitaret. Duos quoque comites sibi per omnia similes, viros sanctos, Ioannem scilicet & Candidum e secum habens, ad Ottonem f Bambergensem Episcopum, virum sanctum & celeberrimum, cum suis comitibus peruenit. Qui cum eodem Episcopo anno vno dum permanerent in habitu clericali, summæ abstinentiæ dediti, lacrymis & precibus die noctuque intenti, Deo in seculo deseruientes, iura monasticæ vitæ obseruabant. Vnus etiam eorumdem alios antecedens, Marianus videlicet, arctæ vitæ gradibus se extendens extendebat.

[8] Quod cum vir venerandus Otto Bambergensis, summe ac præcipue monasticæ religionis amator, vtpote qui g quindecim cœnobia de propriis facultatibus constituit antelatæ religionis, eosdem viros præcepto sanctæ Regulæ, atque cælestibus mandatis inhiare conspiceret, humilium expostulatione precum hortatus est, quatenus colla suaui iugo Christi subderent, [hortatis Ottonis Ep.] atque arctioris vitæ viam, pœnitentiæ, ac præcipue religionis monasticum susciperent habitum. Cui consilio facillime assensum præbentes, a sancto Abbate h S. Michaëlis præfatum habitum S. Benedicti susceperunt. [habitum Benedictinum suscipit:] Cumque idem vir sanctus Otto præfatus Bambergensis Episcopus Fratres, Marianum scilicet, Ioannem & Candidum, in prædicto S. Michaëlis claustro omnibus studiis fraternæ pacis & caritatis desudare, eosdem Teutonicæ linguæ ignaros & expertes cerneret, eisdem Fratribus cellulam iuxta vicini montis radicem, [in cella cū sociis viuit:] quatenus ibidem Diuinæ legis præceptis accuratius ac secretius vacarent, annonam ceteraque necessaria vsibus eorum prouide constituit.

[9] Proinde sancto viro Ottone viam vniuersæ carnis ingresso, i præfati Fratres haud immemores inceptæ peregrinationis, limina Apostolorum Petri & Pauli Romæ, gentis suæ more, visere desiderantes, habita benedictione & licentia præfati Abbatis S. Michaëlis, Ratisbonam prospero itinere peruenerunt: [benigne excipitur Ratisponæ a sanctimonialibus:] ibidemque opitulante Dei misericordia, tamquam veri exspectabilesque peregrini, a reuerenda matre peregrinorum, Abbatissa k Superioris monasterij, Hemma nomine, filialiter sunt recepti. Sed cum postea ibidem diem iudicij exspectare decreuerunt, tantam scribendi gratiam B. Mariano Diuina prouidentia contulit, quod multa ac prolixa volumina, tum in Superiori, tum in l Inferiori monasterio, ad honorem ac reuerentiam primæ ac summæ Virginis, ac sanctarum ibidem Virginum commorantium rogatu, ac intuitu æternæ retributionis, veloci calamo perscripserit. Nam, vt veraciter dicam sine omni fuco verborum, [multos libros dextre describit,] inter omnia gesta, quæ Diuina misericordia per eumdem virum operari dignata est, magis laude & admiratione dignum iudico, & admirans admiror, quod idem homo sanctus vetus & nouum Testamētum, cum commentariis m expositoriis codicibus eorumdem librorum, non semel, nec bis, sed sæpenumero æterna pro mercede, in tenui habitu, & subtili victu, n cum propriis Fratribus suis, tum in Superiori, tum in Inferiori monasterio, qui pergamena parabant, adiutus, propria manu perscripsit. Eodem quoque tempore multos libellos, multaque manualia psalteria viduis indigentibus, [& gratis donat indigentibus:] ac Clericis pauperibus eiusdem ciuitatis pro remedio animæ suæ, sine vlla spe terreni quæstus scriptitauerat. o Præterea dum modo factitante Dei misericordia, multæ congregationes monastici Ordinis, quæ fide & caritate, ac imitatione B. Mariani sunt deriuatȩ de finibus antelatæ Hiberniæ, p Bauariam & Franconiam peregrinando inhabitant, ex maiori parte scriptis B. Mariani fulciuntur.

[10] Aliud in eodem sancto Patre commendans commendo, quod vltra modernorum hominum tempora, prout mihi q Pater Isaac, qui centum & viginti annis vixerat, [vir mansuetissimus,] eius contemporaneus, & qui sub sua directione & obedientia degebat, non sine lacrymis sæpe referebat; quod sicut S. Moyses mitissimus hominum, qui terram inhabitauerant, eidem per omnia simillimus erat S. Marianus. [miraculis clarus post mortem,] Deinde quid attinet dicere, quot hominum species, quot variis languoribus oppressos, & præcipue febribus, vt audiui a veris relatoribus, propriisque oculis ad sepulchrum eius sanitati restitutos viderim? Iuxta eius sepulchrum dum quodam die verba iocosa, magis ineptæ lætitiæ attinentia quam religioni inter se Fratres alternarent, [vanos sermones a uersatur:] odor suauissimus quasi de floribus Paradisi de sepulchro eius exhalans, nares & aures loquentium inutilia perflauit. Per quod significatum est, quod solummodo seria ac idonea verba, resonantia Diuinas laudes, ibidem iterari deberent.

[11] Tunc temporis in Inferiori monasterio ad reuelationem & retectionem eiusdem viri felicis quoddam miraculum relatu dignissimum accidit. Nā quadam nocte cum ipse idem vir beatus Marianus quoddam nescio quod diuinum volumen in Inferiori monasterio cum luminibus, [noctu scribit, digitis instar candelæ lucentibus.] sicut erat solitus, scriberet, cōtigit negligente custode eiusdem Ecclesiæ lumina sibi non præberi: ipse tamen sine omni luce materiali scribere non hæsitauit. Quoniam Diuina misericordia tres digitos manus suæ sinistræ, ad instar trium lampadarum, splendescere faciebat, vt inceptum opus r in tali lumine cælesti incessanter perageret. Cumque eiusdem Ecclesiæ Sacrista ad mentem reuocaret, quod luminaria sancto viro de more non detulisset, surgens de lecto, assumptis sibi aliis Virginibus, ad cellam viri Dei pedetentim accedens, & per rimas ostioli cellulæ, qua occlusus B. Marianus scribebat, digitos eiusdem ardere, s camerulamque eamdem cælesti lumine, quasi radiis meridiani solis, lucere conspiciunt. Quo miraculo Virgines perterritæ, ac tali prodigio tremefactæ, Dominæ Abbatissæ ac ceteris Virginibus sacris rem ordine pandunt. Ac res talis, tam miranda, a Clero & populo Ratisbonensi mirifice prædicatur, ac circumstātibus eiusdem vrbis fidelibus præconibus tamquam lætissimus rumor passim enuntiatur.

[Annotata]

a Hoc caput ex chartis Reginoburgensibus recitat Raderus, iis recisis quæ de Ottone Episcopo narrantur.

b Quartum intelligit, non semper pium, inquit Raderus. Is anno 1056 quinquennis patri successit, adultus diuturnis dissidiis Ecclesiam exagitauit, quamobrem illi B. Gregorius VII Papa sacrorum communionem interdixit anno 1076, post B. Mariani in Germaniam aduentum nono, iuxta ea quæ supra § 2 numer. 12 ipse de annis suæ peregrinationis Marianus scribit. Tādem an 1106, 7 Aug. imperio a filio spoliatus, Leodij obiit Henricus. Raderus hic post Henrici addit, Maioris, quod abest a MS. Gamnicensi: ipse Marianus supra Hainricum iuuenem appellat, respectu Henrici III patris; sed deinde ob Henricum V ipse senior & maior potuit appellari. Henricus III, qui II eo nomine Imperator, Pius est cognominatus, vt in Vita B. Alimanni Passauiensis 8 Aug. dicitur.

c Raderus legit, de finibus Hiberniæ, fraternitatis dictæ quidam.

d Ea vox pro robore ac fortitudine vsurpata sæpius Tertulliano, vt lib. de anima. cap. 20 quæ citra corpulentiam & valentiam, [Valentia.] vel acuunt, vel obtundunt. & aduersus Hermogenem cap. 45. Sic enim & Hieremias commendat: Deus faciens terram in valentia sua. In vulgata Ieremiæ 51 v. 15 habetur: Qui fecit terram in fortitudine sua. Idem paullo post: Vides ergo quemadmodum operatione Dei vniuersa consistunt, valentia facientis tetram … sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem. Ita S. Cyprianus lib. 1 Testimoniorum contra gentes cap. 22. auferet a Iuda & ab Hierusalem valentem & validum; valentiam panis & valentiam aquæ. Etiam pro exercitu valentiam posuit Tertullianus de Resurrect. carnis cap. 29 & vixerunt, & constiterunt super pedes suos valentia magna satis: quod in vulgata effertur Ezechielis 37 v. 10. Et vixerunt, steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

e Plures ei comites alij tribuunt, vt supra diximus.

f Otto hic, ad quem B. Marianus venit, Episcopus Ratisponensis fuit ex Canonico Bambergensi. Inde scriptori errandi occasio, vt a S. Ottone Bambergensi Episcopo acceptum hospitio Marianū crederet, quia ab Ottone Ratisponensi Episcopo fuerat exceptus. Creatus est hic Otto Antistes Ratisponensis anno 1060, extinctus anno, 1089, vt Raderus tradit. Sed quod idem subdit Marianum anno 1070 Ratisponam delatum, vel fateri debet eum alibi in Germania triennio substitisse; vel refellitur ipsius Mariani verbis ab Auentino supra descriptis, quibus diserte asserit annum Christi 1074 fuisse suæ peregrinationis septimum. At S. Otto anno 1102 Episcopus Bambergensis factus, annis post Mariani obitum quatuordecim. Hæc omnia, quæ de Ottone narrantur, omisit Raderus. Fit Ottonis Ratisponensis mentio in diplomate Henrici IV dato an. 1089. quo monasterium Scotorum, dictum in VVihen S. Petri, in mundiburdium defensionis suscipit. At S. Ottonis Bambergensis mentio fit in diplomate Henrici V, anno 1111 Indict. 4 dato, quo maius Scotorum monasterium, in suum mundiburdium suscipit tutelamque.

g De monasteriis a S. Ottone ædificatis agit Gaspar Bruschius in Catalogo Episcopor. Bambergensium, & Andreas Abbas S. Michaëlislib. 1. Vitæ S. Ottonis in 3 edit. Surij 2 Iulij.

h Mons monachorum, amplissima iuxta Bambergam abbatia, a S. Henrico Imp. in honorem S. Michaëlis fundata, a S Ottone aucta ædificiis, possessionibus, & studio pietatis; [Monasterium S. Michaëlis Bambergæ.] accitis Hirsaugia doctis aliquot ac religiosis monachis, e quibus VVolframus Abbas creatus. Omnino suspicor B. Marianum primum diuertisse Bambergam, atque in illo S. Michaëlis cœnobio habitasse: huius autem Vitæ Scriptorem, cum id siue ex monumentis aliquibus, seu maiorum relatione didicisset; audisset etiam ab Ottone Episcopo benigne susceptum, existimasse sub S. Ottone Episcopo, & VVolframo sancto Abbate isthic commoratum.

i Fallitur Auctor toto cælo: obiit S. Otto an. 1134 secundum Raderi calculum, aut potius 1139, vt alij volunt, annis videlicet 51. post B. Mariani obitum.

k Desunt hæc superioris monasterij apud Raderum. Aliæ in diplomate Henrici IV memorantur superioris monasterij Abbatissæ, Willa, quæ fortassis Hemmæ successit, nisi eadem binominis fuerit; & Hazoga, quæ in eodem diplomate a Gevvoldo edito Hazega, ab Auentino Haziga appellatur.

l Cuius Abbatissa Mathilda, vt supra retulimus, cereuisiam B. Mariano & sociis largiebatur.

m Rader. & expositoriis suis codicibus.

n Raderus sequentia sic expressit: tum propriis Fratribus cum in superiori, tum in inferiori monasterio, qui pergamenam parabant ad intus, &c. Nostra lectio magis arridet.

o Rader, aliter hæc scripta reperit: Præterea alio modo propalatur Dei misericordia, quia multæ congregationes monasticæ ordinis.

p Rader. VVauuariam.

q Rad. post.

r Idem, vitali.

s Idem candelamque. at deerat candela; sed digiti lucentes camerulam, siue cellulam, illustrabant.

CAPVT III
S. Petri ecclesia Mariano data. monasterium constructum.

[12] a Erat eodem tempore vir magnæ virtutis ac testimonij, de finibus eiusdē Hiberniæ, [B. Marianus, post ieiunium & preces consilio B. Murcherati susceptas,] in Superiori monasterio reclusus, Murcheratus nomine, qui per multa tempora ante B. Mariani aduentum in eodem claustro arctam viam, qua itur ad astra, sibi assciscens, tamquam verus spiritu pauper regnum Dei ibidem expectabat. Cuius viri venerabilis consilio & frequentia B. Marianus laudem & frequentiam populi deuitans, inceptum iter senioris communicauit consilio; ad quem B. Murcheratus inclusus ingemiscens respondebat: Ieiunemus hodie, & rogitemus Spiritum consilij sanctum, vt idem nobis, licet peccatoribus, Excelsi reseret mentem, si sit eius velle, te hic manere, siue limina Apostolorum in Romana vrbe requirere. Deinde eadem nocte dum B. Marianus in lecto suo modicum pausaret, sibi consilij Spiritus sanctus ait: [signo in somnis indicato] Mane summo cras assumptis tibi comitibus, Ioanne scilicet atque Clemente, iter inceptum arripe, & vbicumque, sol oriens mane nouo tibi reluceat, ibidem vsque in diem iudicij ossa tua requiescent. Dumque sequenti luce dilecto Fratri suo Murcherato ceterisque amicis valedicens, sicut voce Diuina præinductus, versus Romana mœnia mente hilari viam sibi dilectam initiare cœpit. Sed more suo solito ab oratione iter incipere volens, basilicam B. Petri Apostoli extra muros vrbis eiusdem, [iubetur subsistere ad S. Petri consecrati ædem;] in qua modo vir sanctus requiescit, cum suis Fratribus intrauit: ac ibidem intentis precibus Deum ac B. Petrum Apostolum accurate rogauerunt, quatenus a B. Ratisbonensi Petro ad sanctissimum Romanum Petrum Apostolum prosperum iter haberent. Deinde piis finitis precibus dum limina ecclesiæ eiusdem egrederentur, ecce iuxta præfatam nuntij vocem, sol recenter ortus primo mane eisdem ibidem illuxit. Quapropter meritas gratiarum actiones viuenti Deo ac B. Petro, qui eisdem locum quietis & sepulturæ donauit, flexis genibus ibidē persoluerunt, dicente Mariano: Hic requies mea in seculum seculi; hic horrendum iudicij diem expectabo.

[13] Haud equidem dubium arbitror b esse, indicta gaudia sacris Virginibus vrbis, quibus antea B. Marianus præcordialis peregrinus, [quæ ei donatur,] Clero ac populo Ratisbonensi, cum innotuit Dei amicum eumdem Marianum oraculo Diuino sic esse retentum. In eodem caritatis feruore beata mater peregrinorum Hemma de Superiori monasterio Abbatissa, præfatam ecclesiam & locū cellulæ Mariano suisque sequacibus, rogatu ac prece pij Imperatoris Henrici. c Maioris, in æuum licenter contradidit. [ædificaturq; monasterium.] Ideoque conciues eiusdem vrbis, præcipue beatæ memoriæ Bethselmus vrbanus, vir diuino amore repletus, claustrum & claustri ædificia, æternæ retributionis intuitu, de suis sumptibus, licet stricta sint, tamen commoda paucis peregrinis, construxerunt.

[14] Sed dum claustrum idem fuerat initiatum, sic fama volans eiusdem loci per ora hinc inde peregrinorum, limina diuersissima requirentium, primo ad Aquilonares partes Hiberniæ, [Multi eo confluunt Hiberni,] vnde vir sanctus oriundus erat, perlata fuisset, multi ex conciuibus suis, qui pueritiam iuuentutemque eiusdem Deo per omnia dicatam nouerant, derelictis rebus carisque propinquis, caduca præ æternis hilari mente abiicientes; perque tot maria, perque tot inuia regna, Christum virūque Dei Marianum sunt secuti. Dum enim idem vir beatus Marianus, cui omnia optata successerant, ad elementa d litteratoriæ artis ac Diuinæ legis cognitionem, atque diuino seruitio a parentibus suis, pro remedio animarum suarum, destinaretur, ait quidam e senex sapiens, [antiqua de eo prædictione moti.] qui diuino Spiritu repletus futura prædicere solebat, ad eumdem Marianum tum puerum: O, inquit, Domino dilecte, multos fideles multosque peregrinos, si tibi vita comes fuerit, Christo copulabis. Quod oraculum viri sancti comprouinciales memori mente tenentes, eumdem Marianum a paternis finibus Occidentis, Spiritu sancto eos ductitante & inflāmante, secuti sunt.

[15] Præterea incredibili memoratu inpræsentiarum enuntiare vix valeo, quantum Dei amicus post paucos annos, in numero Fratrum, in religione monastica, magnus & celebris factus est. Quoniam vsque ad tempora iunioris f Henrici Imperatoris, qui patrem suum de regno fugauit, in eodem loco septem Abbates viri venerabiles, [Septimus ibi Abbas Domnus.] eiusdem sancti viri Mariani digni successores, de eadem gente Borealis Hiberniæ finibus surrexerunt. Quorum erat vltimus vir celebris, ac per totam Bauariam religionis ac miræ simplicitatis fama notissimus, g Domnus nomine, qui a parte Australis Hiberniæ primus extiterat. Nam Clemens, ardentissimus Christi & peregrinationis amator, tertius de numero sociorum eiusdem viri sancti de patria venientium, [Clemens Herosolymis mortuus.] cunctis venientibus sepulchrum Christi viuentis visere volens, ad saluandam animam Ierosolymam perrexit, ibidemque vitam in pace finiuit. Simili quoque ratione ac feruore Ioannes internæ caritatis amator, B. Marianum carosque propinquos æternæ vitæ desiderio deserens, h Cottouicum intrauit in Austria, ac arctioris disciplinæ viam ingrediens, se i includi ibidem fecit. Sed dum per aliquod tempus in eodem loco clausus, [Ioannes in Austria sancte viuit.] lacrymis & planctu ac frequenti ieiunio studens commoraretur, cumque tam arctæ vitæ fama aures Domini k Papæ repleret, eidem Ioanni incluso, tamquam speciali peregrino, ligandi atque soluendi per totam Bauariam atque Austriam potentiam contulit.

[Annotata]

a Desunt sequentia Radero, qui tamen de Murcherato seorsim agit, vt supra diximus, aitq; ex eiusdem viri diuini patria & municipio venisse D. Marianum.

b In MS. erat, non esse, expunximus secundam negationem.

c Auentino lib. 6 Bezelinus dicitur: itemq; Radero, qui & Vezelinum, ac Wezelinum nuncupari indicat.

d Ita Tertullianus de Idololatria cap. 10: Videamus igitur necessitatem litteratoriæ artis.

e Passim eiusmodi reperias in Hibernorum Sanctorum gestis vaticinationes.

f Henricus V patrem Pontifici rebellem regno exuit anno 1105, anno deinde IV Imperator coronatus, obiit anno 1125 Vltraiecti, paternæ impietatis idem vltor & imitator.

g Auentinum hinc refutes, ita scribentem lib. 6 Annal. Boior. Hac fama moti plures Scoti de Hybernia aduētarunr, quibus septem illi præfuere, quorum vltimus Clemens fuit. Septem autem illos supra retulimus §. 2. num. 10, quos huic cœnobio omnes præfuisse Auentinus hariolatur.

h Cuspinianus in Austriæ descriptione: In monte arduo Gotvveich situm, olim Canonicis secularibus ædificatum, sicut sunt Batauiæ apud S. Nicolaum, [Cotvvich monasterium Canonicor. regular. deinde Benedictinorum:] ab Altmanno Episcopo Patauiensi fundatum: tandem ordinis Benedictini monachis, vt hodie, repletum. Sed fallitur; nam Auctor Vitæ S. Altmanni, quam dabimus 8 Augusti, tradit in S. Nicolai cœnobio, in suburbio Patauiensi, super littus Oeni fluminis, ab Altmanno ædificato, & pluribus possessionibus ditato, religiosos clericos & laicos vndecumque collectos, communem vitam duxisse sub regula S. Augustini: in Kotvvich vero eumdem Altmannum monasterium ædificasse, & collectis in vnum viris religiosis, & præposito eis viro prudente Outone sub Regula B. Augustini vitam eos ducere iussisse spiritalem: at post B. Altmanni mortem, sub Chuonrado Præpoto, qui Ouroni secundus successerat, huius Ioannis Scoti consilio, professionem mutatam & habitum. Situm est porro Cottouicum, siue Gotvvicense cœnobium in monte iuxta Danubium, e regione Chremisianæ ac Steinensis ciuitatum Austriæ, amœnissimo loco, vt habet Hundius, tum de Altmanno agit in Patauiensibus Epp. tom. 1. Metropol. sed quod ait in Comageno monte situm, nescio an omnibus probet. Comagenis certe oppidum Norici, [an olim Comagenu?] quod in Vita S. Seuerini Presbyteri 8 Ianu. cap. 1 numer. 7 memoratur, alij Kaumberg, aut, quod infra Cottouicum Danubio quoque imminet, Holenburch nunc dici existimant.

i De eo ita Auctor Vitæ S. Altmanni: Tempore venerādi Antistitis venit in montem Kotvvich Presbyter quidam natione Scotus, professioue monachus, conuersatione religiosus. Congruebat ei nomen quod habebat, dicebatur enim Ioannes, quod sonat Gratia Dei. Dilexit hanc gratiam in eo Antistes Altmannus; &, vt liberius ille secum habitaret, quodam arcto habitaculo, iuxta ecclesiam B. Mariæ, pro desiderio & petitione sua eum conclusit. Plura isthic in eius laudem narrantur.

k Vrbani II, opinor, aut Paschalis II.

CAPVT IV
Monasterium S. Iacobi Scotorum Ratisponæ ædificatum, fundatum.

[16] Posthæc multiplicatis in Ratisbonensi loco beati Patris Mariani Fratribus, [S. Iacobi monasterium Ratisponæ ædificant Scoti,] tam arcto atque cōstricto, vtpote angustantibus hinc inde aliarum ecclesiarum agris & vrgentibus locum ibidem idoneum cellulæ, spatiosa claustri ædificia in interiora secundum multitudinem se extendere nequibant, consilio amicorum habito, cum licentia Domini Papæ a Calixti atque Imperatoris b Henrici Iunioris, a Comite c Friderico de Francinhys pro triginta talentis Ratisbonēsis monetæ, extra muros vrbis Ratisbonensis aream vnam ad Occidentem ementes per manum mediatoris d Ottonis Præfecti Ratisbonensis, ibidem in honorem S. Iacobi Apostoli, & S. Gertrudis Virginis, monasterij fundamentum in nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis iecerunt, ac Domino cooperante, ciuibus item ditissimis Ratisbonensibus, copiose Fratribus victualia, præmia lapicidis, [iuuātibus ciuibus,] de propriis sumptibus suis, intuitu æternæ retributionis, administrantibus, inceptum opus, Dei sic volente clementia, Domnus primus Abbas loci illius, præ nimia festinatione incompositum & fragile, vt cumque ad finem perduxit.

[17] Tum quidam de Fratribus loci eiusdem vir industrius, [eleemosyna a Rege Russiæ obtenta:] & in rebus agendis eruditissimus, nomine e Mauricius, solus cum solo puero comite per deuia mundi, Spiritus sancti ductitante eum gratia, ad f Regem Russiæ perueniens, ab eodem Rege ac Principibus vrbis ditissimæ g Chios de ferinis h pellibus pretiosis valentibus centum marcas recepit, atque easdem vehiculis ferens, cum negotiatoribus Ratisbonam pacifice peruenit; ex quarum pretio claustri ædificia, tectum quoque monasterij factum est.

[18] Posthæc Abbate Domno viam vniuersæ carnis ingrediente, vir generosus, luce eloquentiæ præfulgens, Christianus factus Abbas successit. [Christianus 2 Abbas id Pontifici subiicit,] Sed ne temere aut in consulte locum mutare, abbatiam de prima institutione transferre videretur; proinde idem Abbas Christianus, cum laude & licentia Ratisbonensis Episcopi i Innocentium Papam requirens, claustrum S. Iacobi Scotorum cum omnibus appēdiciis suis in tuitionem & defensionem eiusdem, nec non in patrocinium Romanȩ curiæ contradidit: a quo Papa Innocentio in Abbatem idem Christianus reuerenter est consecratus. Deinde vt hoc inconuulsum & incommutabile in æuum permaneret, idem Papa Innocentius, pauperum pater clementissimus, præfati claustri curam atque tuitionem, [Imperatore in tutorem adscito:] nec non & aduocatiam sic commendauit, vt intuitu æternæ retributionis, sine aliquo temporali vsu, k Henricus Imperator, ac sui sequaces, claustrum vtpote ad curiam Romanam & Dominum Imperatorem respiciens, ab omni iniuria defenderet.

[19] His itaque rebus gestis, claustroque libero facto ac stabilito, felix Pater Christianus Abbas paternos Hiberniæ fines reuisens, ita digno honore apud Reges & Principes terræ eiusdem, & intantum erat acceptus, quod collatis sibi argenti ducentis marcis, lætus ad propria repedarit. Ex quibus talentis Pater idē Christianus, non muros, non ædificia claustri eleuauit; verum, quod longe melius fuit, tamquam prouidens & præscius futurorum, agros & possessiones, [pecunia in Hibernia collecta fundos emit.] in vsus tam præsentium quam futurorum Fratrum, per manus mediatorum l Henrici Ratisbonensis Burchgrauij, atque m Ottons Landgrauij comparauit.

[20] Deinde cum Diuina clementia de cælo viros sanctos ac simplices, adiutrice Spiritus sancti gratia, sic procul a patria dissitos, in muris, in possessionibus, & religione monastica, extendere se in anteriora respexisset, mentibus nobilium virorum in Bauaria, ac vrbanorum Ratisbonensium inspirauit, vt sepulturam, agros etiam ac prædia in vsum Christi pauperum, Deo ac S. Iacobo cum multa deuotione contulissent. Inter quos Nobiles primus ac præcipuus vir ingenuus, nomine n Gundatarus, qui se & sua, ac prædia multa, cum vxore sua, cum multa caritate & amicitia, [multi Nobiles varia bona illi monasterio largiūtur.] pro salute animarum suarum, plura pro Christo ibidem contulerunt. Post hos Hermannus Branner ac Engliuarus vineta sua, agros etiam prope positos, eadem intentione Deo ac eisdem Fratribus largiti sunt. Deinde Bertha beatissima simplex sine felle columba, rutilans caritatis sidus imperij, beatæ memoriæ Henrici Ratisbonensis Burggrauij vxor, sepulturam propriam, vineas duas, ac septem aratra, in Austria Deo ac B. Iacobo, nec non & peregrinis loci illius Fratribus, pie destinauit. Præterea Bertholdus vir nobilissimus o de Nigro Castro per manum mediatoris p Conradi Imperatoris, dum irent Ierosolymam, triginta aratra eidē claustro, in villa quæ dicitur Didenburg, cum siluis & omnibus pratis, & appendiciis suis, eisdem ardenti desiderio constituit. Proinde q Linchardis Ratisbonensis Ecclesiæ Aduocatissa, mulier deuotissima, quasi virago per multa viduitatis suæ tempora in habitu religionis cum peregrinis Fratribus commorata, seipsam, & commoda multis infirmis Fratribus claustri, ac prȩdia multa secum Deo conferens, in Capitulo nostro cum Domina Bertha est sepulta. His omnibus finitis, Diuina dignatione ductus vir strenuissimus, liber atque ingenuus Dominus Rupertus Lupus, se & multa bona sua Deo ac S. Iacobo deuouit. Multi etiam alij, etsi non æqualiter fuerunt tantæ nobilitatis claritate prædicabiles, aurum atque argentum & cetera Fratribus vtilia, cælum pro terrenis ementes, præfato claustro sacrificauerunt.

[Annotata]

a Callistus II, Gelasio II an. 1118 4 Kal. Feb. mortuo suffectus, obiit 14 Kal. Ian. 1124.

b Recitat huius diploma Raderus, sed ante Callisti pontificatum, anno scilicet Christi 1111, datum.

c Hunc solita fide inter fundatores illius cœnobij Auentinus recenset, quia scilicet fundum vendidit cœnobio construendo. ita scribit: Vbi angustius habitare cœperant; Fridericus Phrōthusius, Otto Ritoburgensis Præfectus vrbis, frater eius Hainricus, cum vxore Bertha, quæ filia fuit Diui Leopoldi Austriaci, Litogarda vxor Friderici Comitis de Bogen Curatoris templi Reginoburgensis, Gundaekerus & VVerinherus de Labar, grande monasterium Diuo Iacobo & Gertrudæ intra mœnia vrbis condunt. Comites de Labar & Rietenburg prædia apud Nariscos tribuunt; illorum ibidē monumenta extant. Bertha ibidem sepulta, vineas in Austria donauit. Hartouicus Episcopus Reginoburgensis tēplum dedicauit, anno ab orbe seruato MCXX. Primus Præsul fuit Mauritius: auctores fiunt Calistus Pontifex Maximus. & Imp. Hainricus V. Cæsar Augustus. Hæc ille. Hundius quoque ab Hartvvico, qui an. 1105 Episcopus factus, 3 Martij 1126 decessit, dedicatum S. Iacobi monasterium scribit. In diplomate Henrici V appellatur Hartuuidus.

d Memoratur hic Otto Rittenburgensis vrbis Præfectus Ratisbonȩ in diplomate Henrici V dato anno 1111, diciturq; cum aliis ciuibus, qui ibidem nominantur, ecclesiam, vel potius fortassis ecclesiæ, dein ædificatæ, fundū, vt post indicatur, emisse ab Adelhalde & filiis eius Vdalrico & Adebuino. An hæc sit Adelada, quam lib. 7 de Migrat. Gent. in 2 genealogia Bogensium Comitum ex Auentino, refert Lazius matrem Asvvini & Friderici, sororem Richardæ matris Ottonis a VVitelspach Palatini, alij disquirant: itemq; num eadem sit emptio quæ hic ab Auctore, quæq; in Henrici V diplomate refertur.

e Hunc, vt iam retulimus, primum Abbatem facit Auentinus, pro Domno.

f Hic, vt colligere est ex Matthia Mithouiensi, aliquis filiorum Zaslai, siue Isaslai fuit. Zaslaus Dux Kiouiensis, filius Iaroslai, nepos S. Vlodomiri, [Duces Russorum.] siue Basilij, obiit an. 1076. Suatopolco eius filius anno 1112, post hunc Vladimirus frater rerum potitus, decessit 1126, Mscistaus 1129, postremus fratrum imperauit Iaropolcus.

g Kiouia vetustissima amplissimaq; vrbs ad Boristhenem, olim totius Russiæ metropolis, multa ostentat pristinæ magnitudinis argumenta, vt apud Alexandrum Gaguinum to. 1 Polonicar. rerum videre est, [Kiouia vrbs Russiæ:] atque apud Michouiensem lib. 2 cap. 18 & alios. a Kig conditore nomen accepit, vulgoq; Kiovv dicitur, quod vt Kiof pronuntiatur: reorq; Auctorem hic Chiof, non Chios, scripsisse. Ita quoque in appendice ad Vitam S. Clementis Papæ, quam dabimus 23 Nouembris, de Iaroslao S. Vlodomiri filio habetur: Retulit igitur idem Rex Georgius Sclauus Episcopo Catalaunensi (Rogero Legato Henrici Galliæ Regis ann. 1048) quod ipsemet quondam ibi perrexit, [isthic SS. Clementis & Phœbi reliquiæ.] & inde secum attulit capita SS. Clementis & Phœbi discipuli eius, & posuit in ciuitate Chion (legendum arbitror Chiou) vbi honorifice venerantur: quæ etiam capita eidem Episcopo ostendit.

h Præcipue pellium viget apud Russos mercatura, terrafere bellis frequentibus inculta, vt Ioannes Fabri in corpore rerum Moscouiticarum testatur.

i Cum Innocentius 11 an. 1130 14 Feb. electus Pontifex sit, quo eodem anno Chuno Ep. Ratispon. Hartvvici successor obiit, verisimile est Henricum Episcopum hic intelligi, qui cum eam Ecclesiam varia fortuna annis 25 gubernasset, decessit ann. 1155.

k Hic Auctorem fefellit memoria: quintus Lotharij Imp. qui Hērico V an. 1125 mortuo successerat, agebatur annus, cum Papa creatus est Innocentius.

l De hoc illustri viro supra egimus.

m Legitur hic quoque instrumento donationis cuiusdam apud Hundium to. 1, Metropol. subscripsisse. Lazius lib. 7 de Migrat. gent. Ottonis Præfecti Ratisponensis filium censet, Landgrauium a Steuening.

n Lazius, cum Auentino, vt illustrior munificentia sit, hunc ipsū (ni fallor) Comitem facit, & cœnobij Scotorum restauratorem. VVernerus, inquit in stemmate Rietenbergico, & Gundoccarus, Comites a Labat, sub Henrico V Scotense cœnobium Ratisponæ restaurarunt. Quorum alterius vxor Berchta vineas in Austria dedit. Nescio quas vineas, a qua Bertha præterquam Henrici Burggrauij vidua, in Austria donatas Ratisponensibus Scotis legerit.

o [Comitum Svvartzenburgicor. antiquum decus.] Memorat hunc nobilissimum virum in stemmate Comitum Schuarzeburgiorum in Auctario Operis genealogici Elias Reusnerus, traditq; anno 1131 Gunthero patri successisse, obiisse 1172. huius præclaræ donationis & heroicæ in Palæstinam susceptæ expeditionis non meminit.

p Conradus III Imp. anno 1147 in Terram sanctam cum validoexercitu profectus, nihil dignum gessit, Græcorum fraude vexatus.

q Hæc est, quam supra Auentinus appellat Litogardam vxorem Friderici Comitis de Bogen Curatoris templi Reginoburgensis. De Frederico II scribit in genealogia Comitum a Bogen ex Auentino Lazius: Genuit ex Luitgarda Fridericum III & Hartouicum. Ast in priori eorumdem Comitum stemmate Luitgardem Hartovvici II coniugem facit. Fortassis etiam Luithardis, vel Liuthardis scripsit hic Auctor, quod populi cor significat, aut potius Luitgardis, vt vulgo, id est populi hortus. Verum Litogarda a quo etymo deducit Auentinus? At familiare est isti auctori voces a vulgari, etiam eruditis vsurpata, formatione, in aliam quasi leniorem deflectere, cui neque Teutonica etymologia, neque Latina aut Græca, plerūque suffragetur. Satis illi est aliter atque homines solent dixisse, scripsisse.

CAPVT V
Monasterium S. Iacobi Scotorum Herbipoli, S. Ægidij Nurenbergæ.

[21] Tvm faciente Dei gratia, crescente Fratrum multiplici numero, fama benignissima claustri eiusdem non tantummodo per fines Bauariæ, verum etiam vsque ad Franconiam se late longeque disperserat. [Herbipoli, monasteriū Scotis fundatum:] Quapropter felix Patriarcha Herbipolensis Ecclesiæ Episcopus a Hainricus locum cellæ & agros sufficientes vsibus Fratrum in suburbio Herbipolensi, Dei ac b S. Kiliani cognatione, hilari deuotione, plaudente populo Herbipolensi, Scotis concessit. Ad quem locum regendum cum aliquot Fratribus virum Deo plenum Macarium, in lege diuina c doctissimum, atque diutinis liberalium artium studiis per totam Hiberniā celeberrimum, Abbas Christianus Ratisbonensiū Scotorum, in Abbatem direxit. Qui Macarius arctam viā, quæ ducit ad vitam, sic est ingressus, quod corpus suū Dei seruitute intantum redegit, quod asperrimis torquibus ligneis, nullo sciēte vel vidente præter seipsum, se circumcinxit, [I Abbas B. Macarius vitæ austeræ,] vt profunda vulnera in brachiis & hypochondriis infigerent: &, quod grauius erat, vsu lautioris cibi abstinens, ab omni potu, qui mentem exhilaresceret, tamquam a veneno, abstinebat. d Vnde cōtigit, quod cum quadam die ipse beatus vir Macarius, quadam causa sic cogente, [vini abstemius,] Patrem beatum Embriconem Episcopum reuiseret, idem Antistes solito more honori aduenientium propinari præcepit, ac B. Macario iussit prius porrigi vinum. Sed vir sanctus Macarius abstinentiæ virtutem seruare volens, aiebat: Hodie, Pater mi, non bibo vinum. At contra felix Embrico ait: Præcipio tibi per sanctam obedientiam, vt in reuerentiam sancti Martyris Kiliani, teque rogito, vt mecum de hoc vino summotenus gustes. Sed quid faceret vir sanctus Macarius, qui inter Scyllam & Charybdim, id est, inter virtutem abstinentiæ & obedientiæ præceptum positus fuerat? quam partem infringeret? cui parti obediret? sed Diuina inspiratione sibi scyphum sumpsit, vinum modice libauit. Inde ipse Macarius intus & extra spiritu Domini repletus, Episcopo scyphum cum eodem vino offerens, ait: Supplicans tibi, Reuerende Pater, simili caritate, licet audacter, [quod ei in aquam versum,] deprecor, vt modo rursus de eodem scypho bibere digneris. Cumque Pater Antistes de eodem vino gustasset, haud modice admirans, & pincernam vocans, Serue, inquit, nequam, quid est quod facere præsumpsisti? Vt quid magis puram lympham mihi & Abbati Macario, & non de locuplete penu S. Kiliani propinare præsumpsisti? At pincerna cælum & terram contestans, quod de meliori vino totius cellarij propria manu propinasset. Tunc Episcopus iurantis dictis fidē adhibens propria manu sancta omnibus in conclaui sedentibus aquam de vino factam vt gustarent apportauit. Tunc clerus admiratur, tunc populus concurrit, [Episcopo miraculū solenniter publicante.] tunc campanæ præ magnitudine facti pulsantur, tunc ipse Antistes cum viris summatibus totius vrbis felicis Abbatis Macarij in aures populi præclara merita publice prædicans, ipsum cum pompa & gloria ad claustrum suum reduxit.

[22] Proinde his cælestibus signis per totum hinc inde Episcopatum Herbipolensem mirifice enuntiatis, [Macarij obitus cœlesti portēto prænuntiatus.] prodigium ante ecclesiam B. Iacobi, in qua modo B. Macarius requiescit, prodigialiter accidit. Nam ante portam eiusdem monasterij ad Austrum nocte quadā serena lucente luna, dum matutinæ cantabantur, ecce ignea turris a terra vsque ad cælum attingens, vrbem totamque regionem tamquam sol meridianus æstiuo tempore, vniuerso populo spectante, illuminauit. Sequenti vero die Clerus & populus locum videntes, vnde flammea turris egrediebatur, argenti multum B. Macario cum Fratribus suis, ex compunctione cælestis flammæ sacrificauerunt, dicentes ex eis quamdā præfiguratam esse animam ardentem fraterna caritate de vicino claustro euidenter cælum ascendere. Quæ verba præsaga miraculorum obitum B. Macarij prope venturum præfigurabant. Nam post quatuordecim dies iuxta coniecturam eorumdem virorum, viri sancti anima de ergastulo carnis egressa ad gaudia Angelorum pennis virtutum euolauit.

[23] Tum virum sanctum Spiritus sancti gratia repletum e Gregorium nomine, de claustro Ratisbonēsium Scotorum, [Abbas 2 Gregorius,] in Abbatem elegerunt dignissimum, qui ex re nomen habens, super commissum sibi gregē euigilans, erga pauperes, & præcipue peregrinos, intantum studebat, vt quicquid manus eius poterat attingere, publice priuateque indigētibus largiretur. Qui in tali studio post paucos annos hilari mente ad Christum transijt. [vir sanctus:] Cumque eodem anno quidam arreptitius ab amicis ligatus ad ecclesiam eamdem, vt ibidem Fratres pro eo Excelsi rogitarent clementiam, duceretur, fusis precibus pro eo eumdē infirmum super sepulchralem f cippum eiusdem Abbatis, vt erat catenatus, imposuerunt, statimque dæmoniacus carbones nigerrimos innumerabiles, meritis Patris egregij adiutus, euomuit.

[24] His Patribus defunctis, virum plenum gratia & veritate, eorumdem Ratisbonensium Priorem, nomine g Carum, in Abbatem elegerunt, qui vineta ac virgulta plurima in eodem loco vtiliter plantauit, [3 Carus, Capellanus Imp.] ædificia claustri prudentissime ac competenter erexit. Quē post paucos annos Rex Conradus ac Regina Gertrudis beatissimæ memoriæ in Capellanum sumentes, Ecclesiam B. Ægidij Nurenburgensem eidem ac sequacibus eius in æuum, [cui pro Scotis data ecclesia S. Ægidij Nutembergæ;] intuitu æternæ retributionis, quatenus ibidem gens Scotorū, pro statu Imperij ac pro incolumitate Regum, Excelsi rogitarent clementiam, contulerunt; in qua idem ipse Carus, Deo & Angelis carissimus, diem iudicij securus expectat.

[25] Quam Ecclesiam regendam post ipsum Carū Pater Declanus eiusdem h Conradi ac Reginæ Gertrudis, atque i Fiderici Imperatoris Capellanus existens, vir prouidus ac in rebus agendis consultissimus, qui a fundamentis ecclesiam spatiosam quadris ac naturaliter rubricatis lapidibus, misericordia Dei fauente, in qua ipse nunc tamquam Christi miles emeritus requiescit, licet multis sibi inuidentibus & contradicentibus, construxit: qui Pater humanissimus, Dei fretus auxilio, [vbi Declanus successor cœnobiū construit.] in eadem ecclesia monachorum religiosorum honestum colligens conuentum congregans congregauit, atque ad subsidia eiusdem congregationis sexaginta aratra vel paullo plus a fidelibus circumstantibus, obstante ac renitente Bambergensium k Episcopo, feruenti caritate, non sine magna hominum admiratione, collegit. Qui Declanus licet præfatis Patribus impar extitit, nostro tamen fuit vir vtilis æuo.

[Annotata]

a Hunc Bruschius in catalogo Epp. Herbipolensium Hezelinum appellat, aitq; 14 mensibus præfuisse, obiisse Bambergæ an. 1131, & confirmationem ex Romana Curia non consecutum, nec consecrarum, ideo omitti a quibusdam. Et si veræ sunt Embriconis Episcopi litteræ, quas Trithemius in historia huius cœnobij recitat, dicendum videtur, quæ ab Hainrico erant Scotis destinata bona, a successore demum collata iis esse. ita enim loquitur: Igitur cum Moguntiam Herbipolensis existens Episcopus aliquando contigit ire, [Origo monasterij S. Iacobi Herbip.] ex improuiso quidam monachus, nomine Christianus, genere Scotus, occurrit, qui me coram multis obnixis pulsauit precibus, quatenus ego Herbipoli peregrinis Scotis hospitale fieri vellem. Concilio itaque sociorum meorum, Gebhardi scilicet Lōgi, Burchardi, Regkinhardi, ac ceterorum, præfatum monachum Herbipolim transmisi, vbi omnibus annuentibus, tam populo quam Clero, in suburbio nostro, loco qui Girberch dicitur, locum Diuino seruitio inhabitandum assignauimus. Datæ sunt eæ litteræ an. 1140 Indict. 3 regnante Conrado anno lecundo regni sui. Scribit Bruschius hunc Embrichonem, siue Imbricum, anno 1131 electum, anno 1147 mortuum Aquileiæ. Auentinus quasi suum hic Antistes nomē ignorarit, qui se Embriconem scripsit, Emericum vocat: Emericus quoque, [iterum perstricta Auentini affectatio.] inquit, VVirtzeburgensis Episcopus Macarium, adprime doctum abstemiumque, e Boiaria accersit, eidem atque conphilosophis templum in vrbe condit. At cum de S. Emerico, S. Stephani Hungariæ Regis filio agit, Hainricum appellat, aitq; ab Vgris Emericum corrupte vocari. Ita illi quicumque alieno vestigio tritus est callis displicet.

b Embricho quoque apud Trithemium ait, [S. Kilianus Scotus.] se tum Dei intuitu, tum pro reuerentia pretiosi Martyris Kiliani, Scotos collegisse. In Vita S. Kiliani, quam 8 Iulij dabimus, dicitur Scotorum genere nobilibus ortus parentibus… ex Scotia, quæ & Hibernia dicitur.

c Scripsisse de laude Martyrum elegans volumen tradit Eysingreinius, eumq; secutus Posseuinus noster, addit Dempsterus de Scotorum in Germania monasteriis lib. 1. & Epistolarū ad Eugenium III Papam librum vnum.

d Trithemius aliter hoc miraculum narrat, factumq; dicit ann. 1139 circa festum S. Michaëlis, cum a Pelegrino Abbate S. Burchardi inuitatus esset Macarius. De eo plenius agemus ad 19 Decemb. qui B. Macario natalis. Ob cuius præclarissimi signi meritum, inquit Embricho, nos communi consilio Fratribus Scotis, eorumque successoribus in Christo peregrinātibus, integram in maiori Ecclesia Canouicam constituimus inuiolabiliter possidendam &c.

e Trithemius ait B. Macario an. 1153 mortuo successisse monachum quemdam, nomine Christianum, qui caussam institutionis huius cœnobij dederat, & præfuisse annis 26. At primus fundandi illius cœnobij auctor, Ratisponensis Abbas fuerat, in Hibernia deinde mortuus. Auentinus hunc Gregorium eumdem esse putauit, qui Ratisponæ S. Iacobi tertius Abbas fuit. Hunc vero, non solum Macarium, ante annum 1152 decessisse mox patebit.

f Ica legendum videtur. in MS. erat typus.

g Hunc quoque Ratisponensem Abbatem facit Auentinus lib. 6. Gregorius, inquit, & Carus primarius D. Petri Reginoburgensis Antistes, Conrado Cæsari, Gertrudi vxori eius, a sacris fuere, ab hisque Noreiobergæ templum D. Ægidij accepere. Vbi post eos Declanus, sacrificulus Imperatoris Friderici I, a fundamentis Scotis popularibus suis monasterium extruxit. Verum quo auctore didicit, ipsum quoque Gregorium Augustis a sacris fuisse? Quem D. Petri Reginoburgensis primarium Antistitem vocat? Prioremne, an S. Iacobi Abbatem? Fuit is quidem Ratisponæ Prior, sed an ad S. Petri, an (quod potius reor) ad S. Iacobi, non constat.

h Cum anno 1152 mortuus sit Conradus Imp. cuius, post Cari mortem, Declanus Capellanus fuit, [Trithemius correctus.] consequens est tres primos Herbipolenses Abbates ante eum annum obiisse, omninoq; labare fidem eius catalogi Abbatum, quem contexuit Trithemius.

i Successit Conrado fratris eius filius Fredericus, cognomento Barbarossa, siue Ahenobarbus, coronatus a Pontifice an. 1155 mortuus in Armenia an. 1190.

k Eberhardus is videtur fuisse, quem Bruschius scribit eam Ecclesiam gubernasse ab an. 1146 ad 1172.

CAPVT VI
Monasteria Scotorum Viennæ & Eistadij. Ratisponæ restauratum.

[26] His Patribus verendis viam vniuersæ carnis ingredientibus, Abbate etiam Christiano in Hibernia in dimidio dierum suorum moriente, conuentus Ratisbonensium Scotorum Priorem suum, in cuius fide & manu Abbas Christianus Abbatiam intus & exterius crediderat, Gregorium nomine, virum vigilantem & mansuetum, atque in rebus agendis prouisorem prouidum, innuente Deo, concordi pace, [ Ratisponēse S. Iacobi cœnobium restauratum a Gregorio 3 Ab.] in Abbatem elegerunt. Qui etiam adiutrice Dei gratia fretus, vetus monasterium vtpote diruptum atque confractum: quod antiqui Patres, vt superius enucleaui, cum summa festinatione parum prouide construxerāt, licet audacter, præter turres confregit, ac Christo opitulante ex integro a fundamento vsque ad summum quadris & politis lapidibus construens, idem monasterium plumbo contexit, pauimento quadris etiam lapidibus superficietenus læuigatis ornato, nec minus claustro capitellis sculptis ac basibus, insuper aquæductu intus eamdem ecclesiam decorauit; agris etiam exterius plurimum coëmptis, ac vinetis vtiliter insitis, eamdem euidenter intus & exterius ditauit.

[27] Eodem tempore vir magnificus, decus Imperij, rutilans sidus, ardens caritate ad Christi pauperes Dux Austriæ a Hainricus, [Viennæ cœnobium Scotis datum,] b Henrici maioris ac iunioris dignissimus hæres neposque, gentem Scotorum vniuersis Christi pauperibus præferens, eidem Abbati, c claustrum, quod ipse de propriis sumptibus instituerat, magnifice contradidit. Ad quam regendam Ecclesiam virum plenum gratia & veritate, ex re nomen habentem Sanctinum, cum viginti quatuor Fratribus Abbas præfatus direxit. Cuius Abbatis Sanctini laus atque memoria per totam Austriam sequacibus suis benignū strauit iter. Qui Sanctinus dum vitæ suæ clauderet diem, quidam ex Fratribus eum requisiuit, quid vidisset. Respondit: Video vltra communem modum frondosam arborem, a terra vsque ad cælum attingentem, auesq; miri candoris in modum colūbarum, a summo cælo per ramos eiusdem arboris ad ima descendentes, [vbi Abbas I Sāctinus, cælesti visione sub mortem recreatur:] perque eosdem ramos eadem volatilia ad cælum aduolare conspicio. Quam visionem mystico Fratres intellectu interpretantes, eamdem arborem scalam Iacob, id est, dilectionem Dei & proximi, per quam Angeli ascendunt atque descendunt, diuina & humana negotia ordinare, autumati sunt.

[28] Interea prosperante Deo, cum Ecclesia S. Iacobi intus & exterius se in anteriora extenderet, id est, cum numero Fratrum multiplicato, dum ædificia cōsurgerent, dum prædia contraherentur, [datum etiam Eistadij.] ecce vir deuotus, vir magnus & diues, Eistetensis Ecclesiæ Præpositus, nomine Walbrunus, terrena pro cælestibus feliciter commutans, ecclesiam, quam ipse de propriis facultatibus suis in suburbio Eistetensi construxerat, cum septendecim aratris, Abbati præfato S. Iacobi Gregorio, atque genti Scotorum, per manum mediatoris d Comitis Gerhardi more Bauarico, æternæ quietis tactus amore, contradidit.

[29] Sed quamuis in his talibus diutius possem commorari, melius tamen ad finem operis, ne auribus auditorum tædij ingratitudinem generauerim, [Ratisponēse nulli obnoxium:] tendere videtur. Verum inter cetera magis dignum admiratione iudico, quod sic procul a patria, solius Dei iuuamine, sine alicuius terreni Principis, siue alicuius Antistitis adiutorio, viri sancti & simplices peregrini, de finibus Hiberniæ, de suburbio Ratisbonensi, ad honorem e Deo Iacob prouide & prudenter ecclesiam constituerunt, atque adiutorio Dei viuentis, consilio & auxilio Calixti Papæ, ac pij Imperatoris Henrici Maioris, ita liberam fecerunt, quod neque Imperator, neque Ratisbonensis Episcopus, neque Dux Bauariæ, nec vrbis eiusdem Præfectus, nec vnquam aliquis hominū, præter Scotos veraciter dicere possit: Hæc est mea plantatio, hæc est mea institutio, iure hæreditario hāc domum Dei, hoc sanctuarium possum possidere.

[30] [ei subiectū & vnitum minus S. Petri,] Proinde, vt superius enuntiaui, pauca bona quæ S. Petro extra muros erant collata, ad ecclesiam B. Iacobi sic sunt translata, vt vnus atque idem esset Abbas, vnusque conuentus vtriusque loci, in vnitate pacis & obedientiæ: Prior electus voluntate & ordinatione Abbatis S. Iacobi, & conuentus ad regendum locum S. Petri extra muros esset tali conditione, vt obediens Abbati S. Iacobi esset atque subiectus. Ad sustentationem quoque eorumdem Fratrum ad S. Petrum manentium, quinque aratra & tria vineta, communi consilio Abbatis & conuentus, sunt ordinata. Deinde si viri Fratres de S. Petro omni die ad refectionem venire vel indigeant, vel quando velint venire ad nos, talis præbenda eis apponitur, vt cuilibet Fratrum maioris congregationis.

[31] Cum itaque hæc translatio consilio & licentia S. Papæ Calixti atque Henrici maioris, cumque laude & licentia Ratisbonensis Episcopi, [probante Papa.] cumque consilio & auxilio Burggrauij Ratisbonensis Ottonis, Henrici fratris eius facta est, & vt ratum & inconuulsum sit in æuum hoc negotium, priuilegiis quinque Apostolicorum, f Calixti videlicet, Innocentij, Eugenij, Adriani & Alexandri confirmatum est. Proinde haud equidē, viri Fratres, hoc ambigo, quin Diuino nutu, & ab æuo in Dei prouidentia est præuisum, duas congregationes de occidui orbis finibus, in exitibus vrbis Ratisbonensis esse constitutas, vnam ab oriente, alteram ab occidente, quatenus ibidem procul a patria, pro statu vrbis, pro pace & salute Cleri & populi eiusdem vrbis, nec non pro Imperio & Prælatis, tamquam viuorum vigiles, Excelsi die noctuque clementiam exorarent.

[32] Sed forsan me, Fratres, certam volens facere peregrinorum retributionem quis requiret, quid erit præmij B. Mariano, ac pie deuoteque eius vestigia exequi desiderantibus, qui dulce solum natalis patriæ, [Laus Hiberniæ.] solum dico omni genere serpentum, ac vniuersis vermibus nociuis sequestratum, montes & colles & valles, & saltus venatibus aptos, amœnissima fluminum fluenta, & virides terras, ex puris fontibus amnes derelinquentes, tamquam filij Abtahæ Patriarchæ, in terram, quā eisdem Deus præmonstrauit, se præcipitantes? En respondeo, quid erit pretij. In domo æterni Dei in secula seculorum, cum Angelis & Archangelis habitantes, ascensiones in corde suo disponent: ibunt de virtute in virtutem: videbunt in Sion Deum deorum, cui est honor & gloria in secula seculorum.

[Annotata]

a Henricus S. Leopoldi filius, Leopoldo fratri iuniori postpositus a patre; eo post sexennium vita functo an. 1142 Marchio Austriæ factus, eam diu feliciterq; gubernauit, [Austriæ Dux I.] Ducis titulo a Frederico Imp. ornatus, cum eius suasu Bauariam, a Conrado Imp. Henrico Superbo ab rebellionem ademptam, ac Leopoldo fratri, dein sibi collatam, Henrico Superbi filio restituisset, districtu, qui supra Onasum dicitur, ad sumptuum compensationem retento,vti Cuspinianus tradit, & Andreas Brunnerus noster Annal. Boicor. lib. 12.

b Agnes Henrici IV filia, quinti soror, desponsata primum Friderico Baroni, ac dehinc eidem iam Sueuiæ Duci, nupta, [Agnetis Marchionissa proles multiplex.] ei Cōradum III Imp. & Fredericū Ducem Sueuiæ, patrem Frederici Ahenobarbi, peperit, vt supra diximus: eo mortuo, S. Leopoldo Marchioni Austriæ octodecim liberos genuit, quorum, vndecim iustam assecuti ætatem ac Principum dignitates: secundo genitus hic Hainricus fuit.

c Auentinus lib. 6. Famaque hac impulsus Henricus Dux Boiorum Fauium, veterem Romanorum coloniam, quam hunc Viennam vocant, instaurat, Scotis templum dicat, Sanctinum cum quatuor & viginti sociis Reginoburgio Viennam emigrate iubet. [Vienna vrbs Austriæ:]Viennam veteribus Fanianis aut castra Fabiana, seu Fauiana, appellatam diximus 8 Ianu. ad Vitam S. Seuerini Noricorum Apostoli cap. 1 nu. 9. Lubuit Auentino nouum pro more nomen cudere Fauium. De hoc cœnobio Cuspinianus in Austria sua agens de Henrico Duce scribit: Vt memoriam quoque suam piis factis extenderet, [isthic monasterium Scotorum,] cœnobium Scotorum Viennæ D. Mariæ & S. Gregorio dicauit, fundauitque, & censibus locupletauit: quod Scotis, qui tū habebantur religiosiores, vt sub Benedicti normam viuerent, adimpleuit, in quo post multas exantlatas ærumnas sepultus iacet. Fuit autem tunc in suburbio extructum. vt idē alibi scribit, quia minus late tunc Vienna vrbs patebat. [olim in suburbio:] Eiusdē monasterij ab hoc Duce conditi meminit Georgius Conæus lib. 1 de duplici statu religionis apud Scotos; & Brunnerus nosterAnnal. Boicor. tom. 3 lib. 12, vbi ait hanc Scotorum coloniam deductam post decimum quintum Herbipolitana annum. Verum a quo huius ducat exordium, non indicat: si a tempore Hezelini, non est probabile, [quando conditum?] quia sub ipsum plane Syriacæ expeditionis tempus deberet accidisse 1146 vel 1147 Christi anno: fortassis calculo Trithemij insistit, qui an. 1139 Macarium ordinatum Abbatem scribit, & post annos fere septem Romam profectum.

d Auentinus hunc noui monasterij moderatorem facit. VValdobrunos de Rauchshouen Aichstadij suburbanum templum rotundum que extruit, Gerardo cum condiscipulis Reginoburgio euocato tradit. Idē Brunnerus noster tradit. [Templum Scotorum Eystadij rotundum.] De eo monasterio Gretserus lib. 1 Obseruat. de Diuis Eystettensibus ca. 19 ita scribit: In finibus suburbij orientalis fuit olim monasterium Scotorum, cum templo formæ cyclicæ & rotundæ, quod a Dominico sepulchro nomen habebat. Monasterium interiit, templum stetit, vsque ad Illustrissimi Ioānis Conradi Episcopi Eystettensis præsulatum, cuius tempore, cum ruinam minaretur, euersum est, sed ea lege, vt eadē forma & maguitudine reparetur & reædificetur? Quod magnanimus ille Princeps morte abreptus, cum non perfecerit, successoribus perficiendum reliquit. Obiit hic Ioannes Conradus VII Id. Nouembris. an. Christi MDCXII, cum vixisset annos LI, Ecclesiam gubernasset XIX.

e An Diui Iacobi?

f Sederunt hi Pontifices, Callistus II. a 26 Ian. 1118 ad 19 Dec. 1124. Iunocentius II a 14 Febr. 1130 ad 24 Sept. 1143. Eugenius III ab an. 1145 ad 8 Iulij 1153. Adrianus IV a 3 Dec. 1154 ad 1 Sept. 1159 Alexander III, eius successor, ad 27 Aug. 1181.

DE S. RAYNALDO EPISCOPO NVCERINO IN VMBRIA

Anni ⅭⅠƆCCXXV.

Commentarius præuius.

Raynaldus Ep. Nucerinus in Vmbria (S.)

G. H.

[1] Nvceria per antiqua vrbs Vmbriæ via Flaminia, in montibus Apennis prope Teniam flumen, tempore Apostolorum ad Euangelij lumen oculos aperuit, [Nuceriæ in Vmbriā] & prima Neronis persecutione SS. Felicem Presbyterum & Constantiam matronam ciues suos, martyrij palma illustres, cælo transcripsit: quorum memoria ad diē XIX Septembris sacris Fastis est inscripta. Huius Nuceriæ diœcesis protulit fines, ex ruinis circum iacentium ciuitatum Tadini, Rossellæ, Luceolij, Pistij & Vsentij, quibus Langobardorum ac Saracenorum furore euersis, omnium Sedes Nuceriæ, quæ præ ceteris vigebat, constituta est. Splendida illic visitur Cathedralis ecclesia S. Raynaldo Episcopo Nucerino, [ecclesia Cathedralis dicata S. Raynaldo Ep.] de quo hoc die agimus, sacra. Clerum decem Canonici cum Præposito, ac triginta aliis Sacerdotibus, & variis sacrorum ministris, qui die noctuque diuinum cultum perurgent, dicuntur complere, vt lector ex tomo primo Italiæ sacræ Ferdinandi Vghelli vberius poterit haurire.

[2] Fuit Nucerinis XIX Episcopus S. Raynaldus, qui anno ⅭⅠƆCCXXV, die IX Februarij in cælum migrauit, cuius ita ad eum diem meminit Ferrarius in generali Catalogo: [huius nomen in sacris Fastis,] Nuceriæ in Vmbria S. Raynaldi Episcopi. de quo illustre encomium texuit idem Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, quod integrum, nulla eius facta mentione, descripsit Bzouius in Annalibus ad an. 1225 num. 13. Aliud virtutum illius elogium edidit Vghellus, apud quem legitur, sed forte typographico mendo, XIX Februarij obiisse. Eius Acta copiosius collegit Italice Ludouicus Iacobillus, [varia Acta,] atque inter Sanctos Vmbriæ ad IX Februarij edidit ex diuersis a se citatis monumentis: qualia dicit esse, Vitas S. Raynaldi antiquas MSS. in ecclesia Nucerina, Vitam eiusdem, ab eius discipulo scriptam, & MS. Nuceriæ adseruatam. Codicem antiquum MS. in sacrario Cathedrali Nuceriæ, scriptū a Siluestro Ser-Angeli. Codicem antiquum MS. apud Plebanum S. Facundini. Lectiones antiquas MSS. in conuentu S. Francisci Gualdi. Chronicon Gualdense MS. in eodem conuentu, & apud Capitaneum Angelum Moronum, tum duplicem S. Raynaldi Vitam excusam vnam Assisij anno ⅭⅠƆⅠƆCXVII auctore Ioanne Bapt. Theodoro Nucerino, alteram Perusiæ anno huius seculi XXVII, ab Celso Placido scriptam: a quo Vitas omnium Sanctorum Nucerinorum editas tradit Vghellus, & opus de Episcopis Nucerinis adornari.

[3] Hinc desiderium nobis excitatum impetrandi antiqua illa monumenta, e quibus Henricus Lindanus noster, dum Romæ degeret, [hic edita, quæ ex Latino ante Italice versa,] adhibita solerti indagatione, assecutus est, & secum detulit in Belgium hanc quam edimus Vitam, sed Italice scriptam; cum hoc titulo: Famulus quidam B. Raynaldi, vt antiqua fert traditio, reliquit huius Vitam a se Latino sermone scriptam. Extabat ea in vetusto codice membranaceo aliis Actis Sanctorum, qui per totum annum coluntur, adiuncta: adseruaturque in archiuo Cathedralis ecclesiæ Nucerinæ, quæ Italice versa est eiusmodi. Hinc nobis neceßitas imposita est denuo Latino sermoni eamdem restituendi. Famulus seu discipulus S. Raynaldi potuit ea scripsisse, quæ capite priore ad eius vsque sepulturam referuntur, quæ alius dein auxit: aut certe ex eius aliorumque monumentis postea collegit quisp am, [quando scripta?] qui dum asserit num. 13 præterea de illo legi, innuit se longe iuniorem esse. At quæ contigerunt anno ⅭⅠƆCCCCXV & sequenti miracula, scripsit Siluester Ser-Angeli auctor coæuus. Horum omnium præclarum compendium est, quod Ferrarius edidit, ex monumentis, vt addit, Ecclesiæ Nucerinæ & Vita MS. Reliqua in Notis explanamus.

[4] Mißi vna ad nos fuere duo hymni, a Domino Anselmo Corradino Nucerino ad laudem beatißimi Confessoris Raynaldi compositi, quorum alter ad Vesperas & Matutinum, [Duo hymni.] alter ad Laudes in Officio Ecclesiastico recitandus est. Vtrumque omittimus, tum quod ea solum contineant, quæ in Actis narrantur, tum quod quo tempore dictus Corradinus vixerit, nos lateat, vtq; vitetur superuacanea moles operis.

VITA
ab auctore antiquo Latine scripta,
hic ex Italico restituta.

Raynaldus Ep. Nucerinus in Vmbria (S.)

EX MS. Italico. Interpr. G. H.

CAPVT I
Rerum a S. Raynaldo gestarum epitome: obitus, veneratio.

[1] Post maximas barbarorum incursiones pace a Deo Imperio occidentali reddita, [Ex Comitibus Germanis e familia Imperatorum oriundis] Imperatores e Germania in Italiam profecti, incultas regiones Comites inter aliosque viros nobiles, qui eos sequebantur, distribuerunt. In his Comitibus eminebant tres fratres, a Lupus, Viccus, Eufredus, ex ipsorum stirpe Imperatorum prognati: quibus amplȩ ditiones obtigerunt, Lupo circa Camerinū, a quo nobiles Aluiani, Viscoli & Baroli suam originē habent; Eufredo circa Fulginium & supra Becanam, & hunc multi suæ familiæ auctorem agnoscunt. At montes vallesque inter Nuceriam & Forum-Flaminij obtinuit Viccus, [prognatus S. Raynaldus:] e cuius posteris plurimi numerantur Episcopi atque Abbates, inter quos fuit B. Raynaldus, b filius Neapoleonis, religiosus Sacerdos, verus altissimi Dei & seruus & amicus, ac tandem Episcopus Nucerinus.

[2] Hic ergo vir sanctus, quamuis summa filiorum Vicci familia, [ab infantia virtute deditus,] & nobilissima Comitum Germaniæ stirpe natus splenderet; maiorem tamen e vera sanctitate, ac perfectione vitæ nobilitatem adeptus, a prima infantia sanctis moribus imbutus, crescebat Deo gratus & hominibus. Humanis dein ac sacris litteris eruditus, cum aliorum nobilium more, [præclare doctus,] ob varias agrorum aliarumque rerum possessiones, diuitiis honoribusque frui posset; diuino Spiritu actus, c calcato mundi fastu, ac diuitiis fallacibus spretis, sese in venerabile d monasterium Eremi sanctæ Crucis Fontis Auellanæ abdidit, vni Deo seruiturus, cui, ieiuniis, orationibus, [pius monachus,] piisque meditationibus exercitus, adhærere constanter ac sincere cupiebat.

[3] Mortuo dein e Vgone Episcogo Nucerino, non absque singulari Dei prouidentia atque inspiratione substitutus est vir sanctus Raynaldus: [creatur Episcopus Nucerinus,] qui eamdem morum grauitatem ac modestiam, quam ante inter monachos seruauerat, in ea dignitate retinuit: benignus erga viduas, pupillos atque orphanos, ac summa caritate peregrinos pauperesque complexus. Abstinuit ab splendidis ædificiis, & pecuniarum coaceruatione: verum quid quid honestæ educationi, ac vestitui tum suo tum Clericorum ac reliquæ familiæ supererat, iubebat in pauperes erogari. Pauperculus quidam infans, vtroque orbus parente, [orphanum in ædibus suis educat:] erat Nuceriæ omnium subsidio destitutus, ac magna oppressus necessitate. Quo intellecto, vir Dei Raynaldus iussit illum ad se afferri, atque in ædibus suis affectu paterno educari. Eumdem ætate aliquanto maiorem voluit peram de collo gestare, ac quotidie ad suam mensam accedere, docuitque eum tum a se tum ab aliis conuiuis, Clericis ac laicis, stipem emendicare, his verbis: Date mihi pauperi eleemosynam ob amorem Dei & Virginis Deiparæ. Hoc Sanctus faciebat, vt perpetuo Christi memoria innouaretur.

[4] Seuerus in seipsum Raynaldus lectum sibi a famulis stratum non admittebat, [in seipsum seuerus, humi cubat.] sed totis ferme noctibus orationi intentus vigilabat, aut si somno opprimeretur, humi cubabat, vel supra mensam: atque ita lectus, qua pridie fuerat arte compositus, proxima luce reperiebatur intactus. Imitabatur hac in re B. f Facundinum decessorem suum, magna virum sanctitate ac perfecta virtute eximium, solitum & lecti mollitiem declinare, vt nocturnis orationibus intenderet, & asperam in solitudine vitam ducere, vbi libertate maiori precibus vacaret.

[5] Efferuescebat Raynaldus ardore Diuinæ iustitiæ aduersus homines in peccatis obduratos. Nam cum benigno animo ac misericordi susciperet, [rigidus aduersus obduratos in peccato,] quos peccatorum tæderet, contritos atque humiles effectos, ita ius cuique suum distribuens, seuere castigabat, quos animaduertebat e vitiorum cœno nolle emergere. Dum diœcesim, inuisurus subditos, obiret, emendationi morum ac correctioni Clericorum serio incumbebat, & populos sibi commissos summa cum fide gubernabat. Nefarij aliquot homines ædem S. Petro sacram in territorio Gualdensi sacris libris atque ornamentis spoliarant, ac domos vicinas incenderant, cum vir Dei versus parochiam S. Felicitatis iter faceret: [prædones excommunicat:] qui mox conuocato Clero populoque, impios illos ac sceleratos anathematis vinculo obstrinxit. A bonis piisque hominibus, qui eum vt virum sanctum suspiciebant, vnice amabatur, ab impiis vero & sceleratis, quia morum nouerant seuerum correctorem, plurimum metuebatur.

[6] Episcopatum gessit ea tempestate, qua g S. Franciscus verus Christi imitator, & legis Euangelicæ professor, dum pœnitentiam & viam æternæ salutis instituto vitæ suæ annuntiaret, [excitatur exemplo S. Francisci tum viuētis:] multos ad suaue Christi iugum amplectendum adducebat: stellæque instar relucens, Christianos quoscumque, religiosos æque ac laicos, verbo atque exemplo collustrabat: cui etiam tum h Seraphinus apparens sacra stigmata impressit. B. Raynaldus vita mortali in Dei obsequio feliciter peracta, fractus senio, vigiliis atque orationibus, ad vitam immortalem in pace migrauit, quem omnipotens Deus signis mirabilibus Sanctum esse declarauit. [sancte moritur:] Sacrum eius corpus balsamo conditum, loculoque inclusum, Canonici ac Clerici, cum magno populi Nucerini accursu, in æde Cathedrali sepeliuerunt. i Triennium in Episcopatu exegit. Decessor illius Vgo anno ⅭⅠƆCCXXII adhuc superfuit: Pelagius in eiusdem Beati locum subrogatus est anno ⅭⅠƆCCXXV.

[7] Temporibus subsecutis, cum k Fredericus Imperator loca munitiora circa Nuceriam occupasset, ac ciues Nucerini mallent ad Pontificis Romani obedientiam redire; [Nuceria an. 1249 destructa,] Germani ac Fulginates illis infensi, e castellis munitioribus, vrbem Nuceriam inuasere, eamque ciuibus depulsis l anno ⅭⅠƆCCXLIX destruxere, seruata sibi arce altissima, quam turribus mœnibusque fortissimis cinxerunt. Fuerunt tunc, quotquot Ecclesiæ fidi erant, Canonici, monachi, Sacerdotes, Clerici, multis vndique iniuriis agitati, dum tandem desertis ecclesiis fuga sibi salutem quærerent. Tunc Cathedralis Nucerina expilata, [arcem detinent milites Frederici Imper] & Germanorum militum prædonumque spelunca, & bestiarum stabulum facta est: in qua absque vlla corporis B. Raynaldi aliorumque Episcoporum, quorum illic sepulchra visebantur, reuerentia excubiæ militares exercebantur, [atque impudice viuunt inæde Cathedrali.] impudici homines pro suis vxoribus & concubinis cubicula lectosque collocarant. Demum quæcumque fuerant ecclesiæ sacra vasa atque ornamenta, cum libris direpta sunt atque ablata, quorum omnium erit coram Dei tribunali cognitio.

[8] Mortuis Friderico m anno ⅭⅠƆCCL, eiusque postea filio n Conrado Rege, & occisis in bello o Manfredo & p Conradino, pax a Deo sanctæ Ecclesiæ reddita est: quando Nucerini reuersi, [Restituitur Nuceria & cultus S. Raynaldi.] mœnia turresque arcis destruxerunt, ac ciuitatem instaurarunt: cui inclusa est Cathedralis ecclesia, in qua corpus S. Raynaldi eadem, qua olim fuerat, in veneratione deinceps habitum. q

[Annotata]

a Iacobillus Vicco Lupi cognomen tribuit; & Offredum vocat, qui hic Eufredus est: aliterq; familias ab iis prognatas appellat. Eum consulat lector.

b Apud Vghellum, filius Comitis Antignani Neapoleonis Raynaldi. Eum Iacobillus ait cum titulo Comitis possedisse Gaifanam, & Postinianam in territorio Nucerino.

c Iacobillus addit, eum in iuuentute se voto castitatis obstrinxisse, & carnem aspero cilicio macerasse: dein eremum petiisse in Apennino monte ac ditione Gualdensi, vbi extructus dein Conuentus Patrum Minorum S. Francisci ad honorem beatissima Virginis.

d Ordinis S. Benedicti, vt mirum sit eorum Fastis sacris inscriptum non esse.

e Interfuit Vgo consecrationi ecclesiæ sancta Crucis de Auellanā an. 1197. anno præcedenti creatus Episcopus. Ita Vghellus. Eum & S. Raynaldum ex eadem stirpe ortos tradit Iacobillus.

f Colitur S. Facundinus 28 Augusti: templum illi dicatum est prope Gualdum oppidum. Vltimus Tadinij Episcopus habetur ab Vghello: cuius diœcesis dein Nucerinæ coniuncta.

g A S. Raynaldo Fratres Minores S. Francisci in locum Gualdo oppido vicinum, qui nunc S. Francisci appelletur, inductos esse an. 1219 tradit Iacobillus. Ast vnum ex septem Episcopis, qui indulgentiam S. Mariæ de Portiuncula a Deo concessam in populum diuulgarunt, fuisse eumdem S. Raynaldum refert Vghellus. Agit de ea indulgentia VVaddingus tomo 1. Annal. Minor. ad an. 1223 num. 1. vbi ait ex præscripto Honorij III ad illam S. Mariæ ædem ad Kalendas Augusti conuenisse Episcopos Assisiensem, Perusinum, Tudertinum, Spoletanum, Fulginatensem, Nucerinum & Eugubinum.

h Anno 1224, biennie ante obitum S. Francisci. consule Vitamper S. Bonauenturam, & VVaddingum num. 37 & seqq. dicti anni 1224.

i Forte septennio Episcopus fuit, mortuo scilicet Vgone decessore an. 1218, quo huius electionem ratam habuisse Honorium III scribit Vghellus, qui tamen vti & Iacobillus scribunt obiisse an. 1222, quem annis sequentibus vixisse ostendimus.

k Est hic Fredericus II an. 1220 festo S. Ceciliæ ab Honorio Papa coronatus Imperator. De eius in Italia bellis agimus X Febru. in Vita B. Arnaldi Catanei Abbatis.

l De rebus gestis Frederici hoc anno quædam refert Ordoricus Raynaldus num. 12, 13 & 14. & fere ex Matthæo Parisiensi, scilicet a Cabochio Innocentij Legato Apulos ad defectionem solicitatos in Fredericum consurrexisse. Extat etiam apud Parisiensem inuectiua epistola Remerij Cardinalis in eumdem Imperatorem.

m Obiit in Apulia 13 Decembris.

n an. 1254 mense Maio.

o Manfredus Frederici filius spurius, anno 1266 in pugna contra Carolum, fratrem S. Ludouici Regis Francorum occubuit.

p Conradinis Conradi filius an. 1268 captus, iussu Caroli Regis capite multatus.

q Aliqua apponebantur de antiquis barbarorum, Gothorum, Saracenorum & aliorum incursionibus, & variis diœcesibus adiūctis, quorum aliqua supra attigimus, reliqua vt superuacanea omisimus.

CAPVT II
Virtutes S. Raynaldi illustribus factis & miraculis in vita probatæ.

[9] Qvam eximia excelluerit humilitate B. Raynaldus, ostendit illustri facto, [S. Raynaldus osculo leprosum sanat,] quando leprosum sibi obuium, qui maximo omnibus horrori erat, osculatus est, atque impertita benedictione sanitatem contulit. Post suum ex eremo Fontis-Auellanæ reditum, numquam sede vsus est, ne quidem in templo, sed exiguo scamno quopiam, quod vulgo tripodem appellabant.

[10] Elucebat magna in eo maiestas, qua Apostolis par habebatur, [sub specie ignis spiritum sanctū accipit:] enata ex singulari sancti Spiritus gratia, quæ sub specie ignis in ipsum, dum sacrificium Missæ offerret, visa est descendisse. Et illud legitur, quomodo, dum B. Raynaldus quadam vice solus in cubiculo esset, duo familiares eius amici, qui illum foris expectabant, plures cum eo intra cubiculum colloquentes, subito neque absque horrore ingenti audiuerunt. Interrogatus ab iis, veritatem indicto silentio fassus est: [inuisitur a SS. Maria, Agnete, Thecla, Petro & Paulo:] ad se venisse Deiparam Mariam, cum SS. Agnete & Thecla: nec solum illo die, sed frequentius earum se visitantium alloquio fruitum esse. Asseruit præterea sanctos Apostolos a Petrum & Paulum a se sæpius fuisse visos.

[11] Vir fuit æquus & iustitiæ tenax, qui ad prandium ab b Frederico Imperatore inuitatus, oblatum sibi primo loco vitrum ad bibendum, [præfert in mensa Presbyterū Imperatori:] quod omnes ab eo porrigendum Imperatori expectabant, Presbytero suo tradidit, ratus non alium, qui post se deberet bibere, magis dignum mensæ assidere, nec debere Presbytero Regem aut certe alios Regi vicinos anteponi.

[12] Tanta fuit morum mansuetudine ac facilitate, vt, [mausuetus erga delinquētes Clericos:] quamuis ipse summus in Ecclesia sua Sacerdos, sæpius a suis Clericis offenderetur, nullos tamen officio mouerit, neque illatam iniuriam vnquam vltus sit. Nemo eum vidit aut mœstitia deiectum aut risu elatum. Nihil præter pacem, pietatem & gaudium, cordi infixum detinebat.

[13] Idem quadam vice, vti præterea legitur, veste pilosa ac nigro pallio indutus, [ab equitibus verberatus;] asino insidens, iter agebat: cui aliquot equi occurrentes, ac terrore quodam perculsi, præcipites excusserunt c equites. Hi grauiter infensi, virum Dei deiecerunt in terram, ac postratum plagis verberibusque male exceperunt. Conticuit vir Dei, humerosque illis obuertit. Verum illi se illusos rati, quasi hic doloris se expertem, nec verbera sentire fingeret, in maiorem agebantur rabiem. Cum postea cœptum iter vellent persequi, [ast eorum equis immotis redditis,] subito eorum equi instar saxorum redditi sunt immoti, neque vllis potuerunt stimulis ac flagris ad incessum incitari: donec equites ad B. Raynaldum reuersi, supplicesque peccata confessi, [veniam petentibus indulget:] veniam impetrarunt: quibus benigno vultu ab eo dimissis, mox equi valde feliciter progressi sunt.

[14] Adeo orationi erat addictus, vt ne hora vnquam vel momentum elaberetur, quod non censeretur orationi aut meditationi impendi. [assidue erat:] In omnibus namque operibus mentem seruabat orationi intentam, non aliter atque faber, quamuis ob virium debilitatem nonnumquam a tundendo ferro cesset, non illud tamen ab incude remouet.

[15] Seuerum atque asperum vitæ genus amabat, solitus aut humi cubare, aut cilicio indutus lecto incumbere. Cum quodam tempore aduerteret a clerico suo lectum multo stramine esse commodius compositum, [humicubans] tam insolita lecti mollitie perterrefactus, has delicias non admisit: surgensque stramen omne sustulit, ac se in nudam humum proiecit. Sub mediam dein noctem stramen illud, iniecto fraude dæmonis igne, incensum est: excitatusque B. Raynaldus, fuga se eripere, aliquamdiu, sed frustra, conatus est: oppressus vndique flammis, ac vestibus adustis, ad solitum orationis perfugium aduolauit, signoque Crucis sese muniens, inter flammas permansit illæsus; imo eas non sensit, orationi intentus: accenderat namque cor eius maior ignis, [manet in incendio illæsus:] adeo vt cum regio Psalte posset dicere: Et in meditatione mea exardescit ignis. [Psal. 38. 4] Clerici flammarum strepitu excitati accurrunt, ereptumque e medio incendio Beatum, inueniunt illæsum, quem exustum verebantur.

[16] Ob benignum erga peccatores affectum, quos scelerum pœnitebat, in sinum pietatis excipiebat omnes. Admonitus aliquando, quod eos, qui in peccata sua sæpius essent relapsi, reciperet foueretque, respondit: [benignus erga peccatores pœnitētes:] Si tu, o miser desineres homines persequi, ac peccatorum propriorum dolore cruciareris; ego de bonitate Domini mei Iesu Christi confidens, eius tibi misericordiam addicerem.

[17] Non minus comis erat & facilis erga pauperes. Hinc cum quadam die templum adiens, pauperem nudum sequentem conspexisset; vt illi vestis daretur, mandauit Archidiacono: quo moram nectente, [pauperi vestem suā donat:] ingressus sanctus Episcopus sacrarium, vestem suam pauperi donauit, vna præcipiens, vt quam primum inde discederet. Admonitus dein ab Archidiacono Beatus, vt ad statum sacrificium peragendum pergeret, respondit de se loquens: Nequit pauper progredi, donec vestem acceperit. Cum Archidiaconus, sensu horum verborum non intellecto, quod pallio suo adhuc Beatus tegeretur, neque interior nuditas appareret, occasionem huic moræ dedisse pauperem ignoraret; iterum ei dixit Episcopus: Adferatur mihi vestis: neque, quo operiatur, pauperi decrit. [in penula sacrum facturus,] Coactus itaque Archidiaconus forum adire, argenteis nummis quinque penulam, seu vestem breuem vilemque emit, allatamque indignabundus ad sancti Pastoris pedes abiecit. Hac ille secreto indutus, quamuis ad genua solum pertingeret eiusque manicæ cubitum vix tegerent, ad rem diuinam faciendam perrexit: supra cuius celebrantis caput apparuit globus, [accipit manicas aureas argenteasq; ab Angelis:] & ne brachia in Eucharistiæ eleuatione conspicerentur nuda, gracilia ac macilenta, ab Angelis aurea argenteaque veste contegi visa sunt, non linei indusij manicis, quibus antea solum tegebantur; auditaque de cælo vox est, dicens: Hic impleuit præceptum Euangelicum, qui habens duas tunicas, vnam dedit illi, qui non habebat. [Luc. 3. 11] Sic debetis & vos facere.

[18] Magna eius virtus fuit in pellendis dæmoniis e corporibus tam bestiarum quam hominum. Vacca quædam a dæmone insessa, huc illuc discurrendo, multos feriebat: imo tota in rabiem acta, [depellit e vacca dæmonem:] in beatum Episcopum eiusque comitatum incurrit. Sublata is manu, vt ipso in loco subsisteret, vaccæ imperauit: qua mox plane immota consistente, dæmonem, qui eius dorso insidebat, obiurgauit, clamans: Discede hinc hac bestia, & desine innocens animal vexare. Abacto his verbis dæmone, vacca ad sancti Patris pedes se abiecit plane mansuefacta, eiusque imperio ad stabulum reuersa est.

[19] Subtile planeque diuinum menti eius acumen inerat, potissimum in dignoscendis dæmonibus, sub quacumque etiam specie latentibus. Assumebant namque imaginem vultumque subinde Iouis aut Veneris, crebrius Mercurij; asserebantque se Iouem esse vel Bacchum, aut Heben Deam iuuentutis. [vexatur a dæmone in specie Iouis aliorumq; deorum, ac Regis fingentis se Christum esse,] Cum quadam vice dæmon purpura ac diademate ornatus, calceis aureis indutus, blando ore, vultuque hilari instar Regis sese ostentasset B. Raynaldo, post mutuum vtriusque silentium aliquamdiu seruatum, tandem dixit: Raynalde, ego sum Christus tuus, quem prolapsus in terram adoras: ante omnes me volui tibi reuelare. Consternato hisce Raynaldo, ac vocem premente, denuo dixit dæmon: Quare dubitas credere, Raynalde, cum me videas Christum esse? Tum B. Raynaldus a Spiritu sancto edoctus hæc opposuit: Dominus meus Iesus Christus non prædixit se venturum purpura & diademate coruscante vestitum. Nisi Christum videro ea veste ac specie, qua passus est, & nisi plagas ac vulnera, quæ in cruce sustinuit, mihi ostenderit, non credam. Ad quæ verba dæmon disparuit, totumque templum teterrimo odore impleuit.d

[Annotata]

a Ioannes Bapt. Theodorus Nucerinus in Vita S. Raynaldi a Iacobillo citatus, refert eum aliquod monasteriolum Fossati in territorio Nucerino extruxisse, adiuncta ecclesia, SS. Petro & Paulo, quos sibi Patronos elegerat, dicata, atque etiamnum appellari parocheam S. Petri Apostoli.

b Iacobillus Principem magnum fuisse ait. Idem a S. Martino Episcopo Turonensi factum est.

c Milites Frederici II, qui hostili rabie grassabantur in Vmbria, tradit Iacobillus.

d Ita sub specie variorum deorum apparuisse diabolum S. Martino tradit in eius Vita Seuerus Sulpitius.

MIRACVLA SECVLO XV FACTA
a Siluestro Ser-Angeli descripta.

Raynaldus Ep. Nucerinus in Vmbria (S.)

BHL Number: 7080

[1] Anno decimo quarto supra millesimum & quadringentisimum, [B. Raynaldi intercessione] mense Augusto, ipsoque Diuæ Virginis assumptæ festo, Laurentius Marcutius ex Bagnaia obtulit beato Patri Raynaldo, erga quem eximie pius erat, [euitatur belli rabies:] cereum septem librarum, narrans ab eo sibi beneficia collata eo anno, quo incolis planitiei Nucerinæ a Cecholinus hostis crudele intulit bellum. Tunc enim suscepto voto se B. Raynaldo obligarat, vt cum sua familia ab hoc belli periculo eximeretur. Et quod Dei benignitate ac B. Raynaldi intercessioni attribuit, ab illius belli incommodis immunis fuit, nihil detrimenti nec ipse, nec quisquam ex eius familia passus: imo quamuis durante eo bello sæpius se Laurentius hostibus vndique cinctum viderit, absque vllo tamen damno semper liber expeditusque euasit.

[2] Anno decimo quinto eiusdem seculi, XXIII Iunij, Clarutia vxor Petri de Nolpho, ex colle Manzio, narrauit, [peliuntur lues inguinaria,] se tempore postremæ contagionis, cum grauissimo morbo ex lue inguinaria opprimeretur, votum hoc nuncupasse, vt, si morbus ille euinceretur, religione obstricta, templum B. Raynaldi adiret. Postero mox die auxilium Dei & B. Raynaldi experta, sublato luis inguinariæ dolore, liberam se sanamque reperit.

[3] Eodem die, cum mulier quæpiam Assisiensis, morbi grauissimi doloribus opprimeretur, [& morbus letalis:] ac mortis vicino periculo exposita videretur; alia fæmina, singulari amicitia illi coniuncta, Checia nomine, ex b Postiniana oriunda, B. Raynaldo, ex cuius erat familia prognata, sponte sua votum pro illa fecit: cui B. Raynaldus apparens, se ipsius sociæ iam opem ferre addixit. Cuius patrocinio, Diuina opitulante gratia, intra triduum pristinam altera recuperauit sanitatem.

[4] Die sexto Iulij eiusdem anni Angelellus, qui & Mancinus de Auiano dictus, cum iam sedecim menses in arce Nuceriensi detentus in vinculis esset, [liberatur captiuus:] & numquam inde egressurum, sed vitam illic finiturum, omnes passim Nucerini conquererentur; ipse supplex opem B. Raynaldi implorauit, votiuo munere ex cera oblato, triginta solidis æstimato. Nec frustra. Nam beneficio Dei ac B. Raynaldi fuit libertati restitutus.

[5] Eodem die Illuminata, vidua Nicolai ex præfectura Christana, pro quadam sua nepte, quæstruma a prima natiuitate laborabat, & pro alio puerulo, [curantur strumæ, & alius morbus:] cuius morbus ope humana immedicabilis habebatur, vouit Deo & B. Raynaldo, se ad æquale infirmorum pondus panes oblaturam: & per gratiam Dei & B. Raynaldi vtrique sanitatem impetrauit.

[6] c Bartholomæus filius Matthæi de Cecco, ex territorio Strauiniano Comitatus Nucerini, coram Dominis Matthæo Marcio, Francisco de Antonio, Paulo Vanno & Vitale de Francisco Nucerinis affirmauit, [pestis arcetur.] se anno millesimo quadringentesimo decimo quarto, cum pestis in vrbe & Comitatu Nucerino per quinque menses grauissime grassaretur, vouisse B. Raynaldo cereum octo Anconitanorum, si contagio illa eius ædes non penetraret, & tam ipse quam eius familia ab eius periculo seruarentur illæsi. E voto res successit, omnibus ab eo malo liberatis.

[Annotata]

a Cecholinus, seu Ceccolinus Michelottus Perusinus, quem eiusq; fratrem Biordum, interfecto Pandulpho Balcono nobilitate principe, popularium statum induxisse apud Perusinos tradit Paulus Iouius cap. 59. Vitæ Magni Sfortiæ, qui illic tunc stipendia meruit. Nam, vt Pius II lib. 2 Comment. scribit, duæ erant apud Perusinos partes, [Cecholinus Perusinus.] quæ se inuicem persequebantur, Nobiles ac Raspantes… Inter Raspantes, cum ciuitatis regimine potirentur, quatuor fratres fuere, quorum matrem prudentissimam fæminam sæpe dixisse traditum est, sibi quatuor filios esse, Biordum, qui & dicendo & faciendo excelleret, Ceccolinum, qui facere quidem egregie nosset, eloqui nesciret, Antonium cui dicendi copia cum esset, faciendi non esset, & Eganum, qui & facere & dicere ignoraret. Hic ergo Cecholinus dicitur præfuisse exercitui Galeatij Ducis Mediolanensis, militia functus sub Ludouico Neapolitano Rege, Summis Pontificibus, & Rep. Florentina, ac potissimum Raspantium Perusinorum factioni summo cum imperio præfectus fuisse: quem tandem virtuti atque amplitudini Sfortiæ cum aliis inuidentem, Beneuenti comprehensum, vti inimicum, & aduersarum partium acerrimum ducem in carcere necatum esse scribit Iouius cap. 45.

b In Postiniano oppido siue arce natum esse S. Raynaldum anno 1157 scribit Iacobillus.

c Italice, Meo de Matteo di Cecco.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar II: 10. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 9. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 9. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.