Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober III           Band Oktober III           Anhang Oktober III

7. Oktober


DIES SEPTIMA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI NONIS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sancta Justina V. M. Patavii in Italia.
S. Marcellus M. Romæ
S. Marcellinus M. Romæ
S. Eumenius episcopus conf. Alexandriæ in Ægypto.
S. Sergius martyr in Syria.
S. Bacchus martyr in Syria.
S. Quartus Capuæ in Campania Italiæ.
S. Marcellinus Capuæ in Campania Italiæ.
S. Marcus Papa confessor Romæ.
S. Helanus presbyt. conf. in pago Remensi in Gallia.
S. Leopardinus monachus M. Albiniaci in pago Borbonico.
S. Augustus presbyter abbas apud Bituricas in Gallia.
S. Palladius episc. conf. Mediolani Santonum in Aquitania secunda.
S. Ositha vel Osgitha, V. M. in sui nominis oppidulo comitatus Essexiæ in Anglia.
S. Adelgisus episc. Novariensis conf. in ducatu Mediolanensi.
S. Martinus primus abbas Belli-fontis, nunc Vallis-paradisi, in Legionensi regno Hispaniæ
S. Geroldus Coloniensis, pro martyre cultus, apud Cremonam in Insubria.
S. Pipio diaconus conf. Belnæ in Vastinensi Galliæ tractu.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctæ Pharaïldis corporis Gandavum relationem hac die signat Ms. Florarium Sanctorum hoc modo: Apud Gandavum Relatio sanctæ Pharaïldis virginis, sororis sanctæ Gudulæ virginis, de stirpe Karolidarum. Hujus sanctæ Virginis gesta exposita apud nos sunt, de ejusdemque translationibus actum est die IV Januarii.
S. Virgilius, Arelatensis archiepiscopus in Gallia, hodie legitur apud Bucelinum in Menologio Benedictino. Actum de eo in Opere nostro est die V Martii
Marci eremitæ in Ægypto, qui Anachoretarum Vitas scribebat, hodie meminit Franciscus Maurolycus in suo Martyrologio, eumque secuti sunt Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non leguntur in Romano, auctorque Martyrologii Germanici, at de cultu illius nil proferunt. Vide, quæ de eodem annotata apud nos sunt in Synopsi historica de altero S. Marco monacho in Ægypto ad diem V Martii
SS. Silvii, Hilarii, & Honorati, episcoporum confessorum, & Pappoli episcopi & martyris Inventionem Tolosæ hoc die memorat Molanus. Simili modo Saussayus in Martyrologio Gallicano ad eumdem diem habet: Tolosæ inventio sancti Pappoli episcopi & martyris, necnon sanctorum confessorum, pariterque pontificum, Honorati, Hilarii senioris, & Silvii, in Basilica sancti Saturnini quiescentium. Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, quamvis Molanum in Annotatis laudet, unius dumtaxat S. Papuli inventionem refert his verbis: Apud Tolosam Inventio S. Papuli martyris; monetque, hunc non fuisse episcopum, sed diaconum ac discipulum S. Saturnini episcopi. Sollerius noster ad istum Molani textum fatetur, nescire se, unde hæc accepta sint; ceterum Papulum inventum dici mense Octobri anno 1265. De S. Silvino episcopo Tolosano, ejusque ac reliquorum Sanctorum corporum inventione adi diem XXXI Maii;
De S. Hilario Tolosano item episcopo XXI Maii;
S. Honoratum ejusdem sedis antistitem Castellanus annuntiat die XXV Decembris, sed, eumdem coli, ait, die XVI ejusdem mensis. Vide ergo dicenda ad XVI vel XXV Decembris; De S. Papolo denique consule dicenda III Novembris.
S. Marcum, velut Bovinensem in regno Neapolitano episcopum, hoc die recenset. Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum ecclesiæ Beneventanæ, asserens, corpus illius Beneventum translatum in æde eidem dicata servari, hujusque translationis festum ibidem hodie celebrari, Natalem vero Bovini die 24 Julii; ceterum ignorari tum gesta ejus, tum tempus, quo ille sederit, quoque post obitum suum Beneventum fuerit translatus. Nec mirum est; nullus enim Marcus in Bovinensium episcoporum Catalogo notus est apud Ughellum tom. 8 Italiæ sacræ editionis Venetæ, ubi hic a col. 249 exhibetur; quem vero Bovinenses, non quidem die 24, sed 14 Junii colunt, & cujus corpus servant, non fuit is Bovinensis episcopus, sed Luceriensis in apulia Daunia, cujus gesta Henschenius noster illustravit ad dictum diem 14 Junii, ibique docuit, illum a Bovinensibus coli, non ob gestum Bovini episcopatum, sed ob translatum eodem corpus. Porro in Vita ibidem edita num. 13 dicitur hujus Sancti festum celebrari Nonis Octobris, hincque factum est, ut ad 24 Junii in Prætermissis ex Vipera laudatus S. Marcus ad præsentem diem 7 Octobris remissus fuerit: verum ex iis, quæ Henschenius in Commentario prævio ad S. Marci Luceriensis episcopi Vitam disseruit, satis liquet, Marcum octavo Kalendas Julii Beneventi cultum, vel prorsus ignotum esse, vel Luceriensem episcopum. Consule ergo ipsum citato die XIV Junii
S. Augustialem, ut episcopum, Bituricis in Gallia sic hodie memorat nostrum Ms. Florarium Sanctorum: Bituricas civitate depositio sancti Augustialis, episcopi & confessoris, cujus gesta habentur. Consonat Grevenus in Auctariis Usuardinis apud Sollerium eodem die dicens: Bituricas civitate, depositio sancti Augustalis episcopi. At quis est hic S. Augustalis episcopus Bituricis annuntiatus; nam inter Bituricenses quidem episcopos nullus ejus nominis recensetur? Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, eumdem hoc quidem etiam die, sed Arelati annuntiat, Arelati, inquiens, in Gallia, S. Augustalis episcopi, atque in Annotatis ibidem observans, hunc in Romano die 7 mensis Septembris celebrari. Arelati etiam Andreas Saussayus illum utroque die, 7 scilicet Septembris ac 7 Octobris assignavit. At, cur igitur, inquies, Augustalis hodie in Florario Grevenoque Bituricis annuntiatur? Suspicio mihi est, auctorem Florarii ex affinitate nominum Augusti presbyteri, quem hoc item die Bituricis annuntiatum damus, & Augustalis episcopi, apud martyrologos ad diem 7 Septembris notioris, hodiernum sanctum Presbyterum & abbatem pro Augusto Augustalem & episcopum dixisse, retento loco Bituricas. In Additionibus Mss. Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum hoc ipso die legitur: Post Augustalis episcopi ponebatur in margine: Alibi dicitur Depositio beati Augusti presbyteri et confessoris. Vide itaque dicta hoc die in S. Augusto presbytero & abbate, ac in S. Augustali die VII Septembris.
S. Matthæi Evangelistæ nativitas hodie legitur in Hieronymianis apud Florentinium. Colitur hic sanctus Apostolus & Euangelista, & apud nos datus est die XXI Septembris.
S. Linus Papa hodie a Wandelberto, & Belino, ac in Appendice Adonis apud Rosweydum, in Florario autem nostro Ms. Sanctorum ejusdem Sepultura memoratur. Actum est de hoc sancto Pontifice martyre ad diem, quo in Martyrologio Romano recolitur, XXIII Septembris.
S. Hieronymi, Ecclesiæ doctoris, Octava hodie legitur apud Grevenum & in Martyrologio Germanico, vulgo Canisiano. Colitur hic Sanctus doctor, gestaque ejusdem prolixe illustrata in Opere nostro sunt die XXX Septembris.
Commemoratio sanctæ Mariæ de Victoria, quam beatus Pius quintus, Pontifex Maximus, ob insignem victoriam a Christianis bello navali ejusdem Dei Genitricis auxilio hac ipsa die de Turcis reportatam, quotannis fieri instituit; & Gregorius decimus tertius annuam solemnitatem Rosarii ejusdem beatissimæ Virginis Dominica prima hujus mensis ob eamdem causam celebrandam decrevit. Ita hodie Martyrologium Romanum. Spectant hæc ad peculiare Opus, quod post decursum annum sacrum, ejusdemque supplementum de beatissimæ Virginis Dei Genitricis vita gloriaque conscribendum erit. Interea addo hic eruditissimi Cardinalis Baronii ad istam annuntiationem annotata. Eo nomine Neapoli nuper erecta est ecclesia, egregium plane divinæ benignitatis monumentum, cum nostra memoria, anno Salutis MDLXXI, fidelium classis Sanctissimi D. N. Pii Papæ V, ac Catholici Hispaniarum regis Philippi, necnon inclytæ Venetorum reipublicæ fœdere coacta gloriosam ac cunctis seculis memorabilem de Turcis, Christiani nominis infensissimis hostibus, ad Echinadas insulas, captis hostium triremibus centum & octoginta, ceteris dissipatis, victoriam reportavit, fractosque nostrorum animos in eam spem erexit, posse inimicos nostros (modo in unum Christianorum animi viresque conveniant) nullo negotio profligari atque deleri; præsertim si (ut tum in his actum est) præcipuam in Domino, & non in armis, spem ponamus, peccatorumque sordibus expiatis, puræ ad Deum preces offerantur, ac Dei Genitricis Mariæ auxilium piis votis imploretur. Hæc de Commemoratione S. Mariæ de Victoria; de solemnitate vero Rosarii subdit: Extant litteræ Gregorii Papæ XIII, datæ sub annulo Piscatoris, anno Dom. MDLXXIII. Kal. Aprilis, quarum initium est: Monet Apostolus, ubi singulis annis prima Dominica Octobris, ad memoriam dictæ victoriæ divinitus obtentæ perpetuo conservandam, & ad gratias Deo ac Deiparæ Virgini agendas, hujusmodi solemnitatem Rosarii perpetuo celebrandam decernit, atque in ea Officium duplex beatiss. Virginis recitari, in iis videlicet ecclesiis, ubi ejusdem Rosarii altare aliquod fuerit; cujus quidem Sodalitatis pias preces ac processiones, ubique terrarum ea ipsa die, qua victoria parta est (quæ tunc fuit Dominica prima Octobris) de more factas, plurimum profuisse ad opem Dei Genitricis pro christianorum classe obtinendam, pie credendum esse, profitetur. Hactenus Baronius. Porro Clemens Papa XI ob victoriam alteram a Carolo VI imperatore de Turcis in Hungaria anno 1716 relatam, ac paulo post eorumdem obsidione liberatam Corcyrensem insulam, eamdem Rosarii solemnitatem ad universam Christi Ecclesiam extendit.
S. Marcum Papam geminum, primum ac secundum, hoc die memorant Mss. Additiones Carthusiæ Bruxellensis & Martyrologium Germanicum, vulgo Canisianum. Nos non nisi unicum S. Marcum Romanum Pontificem agnoscimus, proximum S. Silvestri successorem, de quo hoc ipso die agemus; de altero vero quid censendum putemus, ibidem dicemus in Commentario prævio num. 14 & sequenti.
Marcum Maximum, velut ex S. Benedicti discipulo Cæsaraugustanum in Hispania episcopum, cum Sancti titulo hodie annuntiat Bucelinus in Menologio Benedictino, laudans Franc. de Bivar, Manchesium, Cajet., atque ipsum Marcum Maximum. Tamayus eumdem dedit ad diem 18 Septembris Beati appellatione honorans. Floruit quidem sub finem seculi VI ac sequenti Cæsaraugustanus episcopus Maximus, cujus S. Isidorus Hispalensis in libro de Scriptoribus meminit; verum nec Marci nomen habuit, nec S. Benedicti discipulus, nec monachus fuit, nec denique eum sacrum cultum obtinuisse, usquam comperi. Lege, si lubet, eruditum Nicolaum Antonium in Bibliotheca veteri Hispaniæ tom. 1, lib. 5, cap. 2.
Dubhtachus de Druim-dhearbb, episcopus Armachanus die 5 Februarii, vel 7 Octobris coli dicitur, & Sanctus appellatur a Joanne Colgano in septima Appendice ad Acta S. Patricii, pag. 293, col. 2; ibidemque additur, eumdem in Vita S. Tigernachi cap. 2 Duachum nominari. Hanc S. Tigernaci in Hibernia episcopi Vitam illustratam in Opere nostro habes ad diem 5 Aprilis, quam consule, si lubet, cap. 2, num. 10, præmissumque eidem Commentariolum num. 5. Sed ad diem 5. Februarii de Dubhtacho vel Duacho nihil apud nos dictum est; nec hoc die inter Sanctos Beatosve eum referre nobis licet, quia nescimus, quam firmum hic fit Colgani de ejusdem sacro cultu assertum.
Sisai episcopi & confessoris hodie legitur in nostro Ms. Florario Sanctorum, & apud Grevenum in sua Usuardi editione, ubi, unica litterula mutata, dicitur: Sysai episcopi & confessoris. Cum neutro loco hujus Sisai vel Sysai episcopalis sedes nominetur, nec alibi ipsum inveniam, profiteor, nescire me, quis ille sit; ac, si quis noverit, libenter docebimur.
S. Marci, episcopi & confessoris, meminit Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 70 ex Martyrologio Ms., cujus hæc verba exhibet: Nonis Octobris civitate Ecanæ S. Marci episcopi & confessoris. Quis fuerit hic Marcus, an Lucerinus in Apulia Daunia episcopus, & Bovinensium patronus, an vero Marcus, S. Prisci, Capuani episcopi & confessoris, Africa a Wandalis expulsi socius, haud satis liquet. Utrumque confudit Monachus, invitis licet utriusque Historia & diversa, qua uterque vixit, ætate. Verba laudati Martyrologii mox relata nulli aptius, quam Marco Lucerino episcopo, quadrant. Hujus Acta habes in Opere nostro tom. 2 Junii parte 2. pag. 800 & seq. jam pridem illustrata: de Marco vero, S. Prisci, Capuani episcopi, socio actum tum in Commentario ad Acta S. Prisci prævio tom. 1 Septembris pag. 210, num. 4, tum eodem tomo pag. 142 in Annotatis ad Acta altera SS. duodecim Frarum martyrum lit. o.
Humbertum, velut Burbacensis monasterii Priorem, cum Sancti titulo hodie exhibet Arnoldus Wion lib. 3 Ligni Vitæ, In cœnobio, inquiens, Burbacensi apud Frislariam, depositio sancti Humberti, Prioris illius cœnobii, conversationis sanctissimæ viri. Wionem secuti sunt Menardus & Bucelinus, hic in Menologio, iste in Martyrologio Benedictino; & Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano. Porro Wioni præluxit Joannes Trithemius, ut ipsemet ibidem in Annotatis docet his verbis: Hac die notatur ejus natalis a Trittemio, de Viris illust. Ord. S. Benedicti lib. 3, cap. 271; qui tamen, quo tempore claruerit, non refert. Ipsum ergo Trithemium loco citato audiamus. Sic habet: De sancto Humberto monacho cap. CCLXXI. Humbertus monachus & Prior cœnobii in Burbach prope Frislariense oppidum, vir sanctus atque eruditus, atque regularis disciplinæ zelosus amator, sua sanctissima conversatione Deo valde complacuit. Cujus festum agitur Nonis Octobris. Ita quidem ipse; at ejus solius auctoritas, qua sola laudati martyrologi utuntur, nequit sufficere, ut Humberto inter Sanctos Beatosve locum in hoc Opere nostro demus; maxime cum ipsum, quo Humbertus ille floruerit, seculum taceatur, isque tam ignotus fuerit Mabillonio, ut nec in Actis Sanctorum, nec in Annalibus sui Ordinis de illo, quantum comperi, usquam meminerit.
S. Emani presbyteri & confessoris memoriam in pago Remensi, hodie signat Ms. Florarium Sanctorum, qui non est alius a S. Helano, de quo ex Martyrologio Romano hoc ipso die agimus. Vide igitur S. Helanum.
Havydem monasterii Clari-fontis in ducatu Luxemburgensi, Ordinis Cisterciensis abbatissam cum titulo Beatæ hodie laudat Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi his verbis: In ducatu Lutzenburgensi beata Havydis abbatissa, angelicæ vitæ & humilitatis admirandæ virgo, quæ nobilitatem generis nobilioribus virtutibus illustravit, & in monasterio Clari-fontis, cujus virginibus sanctissime præfuerat, honorifice tumulata est. In Annotationibus ibidem eam primam loci abbatissam fuisse, asserit, aliaque ibidem tum de ipsa, tum de ejusdem monasterii per Ermensendem Luxemburgensem comitissam seculo XIII fundatione enarrat; at nihil de illius cultu, quem sane honorifica ejusdem sepultura nequit probare. De ejusdem parthenonis fundatione, eaque occasione de ipsa denuo tractavit in Liliis Cistercii lib. 2, distinctione 9; sed nihil magis de cultu habet; imo nec Beatam quidem, præterquam in præfixo Operi Kalendario, appellat. Ab eodem titulo cultuque asserendo etiam abstinet Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1216 cap. 10, ubi eamdem fundationem retulit ex Henriquezio. Beatam tamen etiam illam dixit Augustinus Sartorius in Cisterciobis-tertio tit. 18, pag. 48; sed haud dubie sola nixus auctoritate Henriquezii, quæ nobis non sufficit ad Havydem Sanctorum Actis inserendam. Ceterum Joannes Bertholet Societatis nostræ presbyter tom. 4 Historiæ Luxemburgensis Gallice editæ, pag. 425 monasterium illud quatuor leucis Luxemburgo, unaque Orolauno dissitum, hodieque florere scribit; sed primam ejusdem abbatissam, non Havigem, sed Helenam, aliis Beatricem dictam, vocat; quod etiam facit tom. V, in Chronologia abbatissarum Clari-fontis inter instrumenta pag. 2, in qua non nisi tertio loco Hadwisis legitur, sed pariter sine ullo cultus indicio.
Jothæ abbatissæ sine ullo addito legitur in Greveni Auctario Usuardino apud Sollerium; neque explicatius ait nostrum Ms. Florarium Sanctorum: Sanctæ Jothæ abbatissæ. Si quis illam ejusque cultum nos edocuerit, de ea poterit in Supplemento, vel forte alibi agi.
Petrus Guarrigneus martyr, Anastasius Mediolanensis conf. Joannes de Badonali conf., Petrus a Pastrana conf., Franca virgo, Ex Ordine S. Francisci, hodie cum præfixo singulis Beati titulo memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, addunturque, Anonymi confessores, quorum sanctitas signis admirandis commendatur, inquit Arturus, Tuvani in Corsica insula; verum nec ipse eorumdem cultum probat, nec Huëberus Beati titulum ulli eorum adscripsit in Menologio, ubi hoc eodem die etiam aliæ utriusque sexus ex Franciscano Ordine personæ virtutibus insignes recensentur.
Joannæ & sociarum in civitate Arima in Japonia martyrium hodie signat Arturus in Gynæceo sacro, easque Beatas appellat. De earumdem cultu nihil novimus.
Johannes in Fastis Æthiopum apud Jobum Ludolfum hodie memoratur; verum cum absque ullo addito id fiat, quo de Johanne ibidem sermo sit, ignoramus, eique proinde in Opere nostro inter Sanctos locum dare haud possumus.
S. Demetrius martyr hodie in aliquot Kalendariis occurrit, qui non alius videtur ab illo, quem Romanum aliaque Martyrologia postridie annuntiant, seu die VIII Octobris.
Dionisi episcopi, Januarii, Faustini, Martialis, Privati, Eracli, Juliani, Pelagiæ nomina sic hodie in Antiochia memorat vetustissimum Antverpiense, seu Epternacense apographum Hieronymianum, apud Florentinium; at cum eorum aliquot repetat postridie, quo die iidem omnes in vetustiori Lucensi Florentinii & in Corbeiensi leguntur, vide dicenda ad VIII Octobris.
S. Caletrici Carnutensis episcopi, hodie sic meminit Grevenus apud Sollerium nostrum inter Auctaria Usuardina: Civitate Carnotis, inventio corporis sancti Caletrici, ipsius civitatis episcopi. Castellanus eumdem Sanctum ad diem 4 Septembris, velut illi emortualem, retulit, unde in Prætermissis relatus fuit, atque hinc etiam refertur ad diem, quo colitur, VIII Octobris.
S. Palatiam, alias Palatiatem virginem martyrem Anconæ hodie annunciat Ferrarius in utroque suo sanctorum Catalogo. Castellanus eamdem ad diem 8 Julii recensuit: in Romano autem Martyrologio una cum sui exsilii ærumnarumque socia S. Laurentia, quam Castellanus ad Kalendas Octobris reposuit, celebratur die crastino, seu VIII Octobris.
S. Laurentia cum S. Palatiate; vide hic in Prætermissis S. Palatiam seu Palatiatem.
S. Birgittæ viduæ canonizatio in Usuardi editione Lubeco-Coloniensi, ac variis sacris Fastis hoc die recolitur. De eadem sancta vidua in hodierno Martyrologio Romano ad diem 23 Julii sic legitur: Ibidem (Romæ) transitus sanctæ Birgittæ viduæ, cujus sacrum corpus Nonis Octobris in Sueciam translatum fuit, & festivitas octavo Idus ejusdem mensis celebratur. Vide ergo dicenda ad diem VIII Octobris.
S. Wolfgangi episcopi geminam memoriam celebrat Usuardina editio Lubeco-Coloniensis his verbis: Translatio sancti Wolfgangi episcopi & confessoris, & canonizatio ejusdem. Consonant nostrum Ms. Florarium Sanctorum, ac fere Martyrologium Germanicum, Canisii vulgo dictum, in quo ille dicitur fuisse episcopus Ratisponensis, qui in Romano celebratur die XXXI Octobris.
Julianus presbyter & Cæsarius diaconus hodie in Menologio Sirletiano & Menæis excusis memorantur; verum in Martyrologio Romano annuntiantur ad diem, quo proinde, ni quid obstare fuerit inventum, dandi erunt, I Novembris.
S. Hugonis, Lincolniensis in Anglia episcopi, Translatio hodie legitur in Martyrologio Anglicano. Inscriptus hic Romano est, dabiturque die XVII Novembris.
SS. Evasii & sociorum Translatio Casali in Insubria hodie legitur in Ferrarii Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Romano. Vide dicenda de S. Evasio episcopo martyre, quo die in Romano Martyrologio Casali annuntiatur, 1 Decembris
S. Lucius Britannorum rex hoc die legitur in Martyrologio Germanico, Canisii nomine vulgo noto. De eo agemus cum Martyrologio Romano die III Decembris.
Polychronius martyr hodie in magnis Græcorum Menæis excusis & in Menologio Sirletiano celebratur; verum de eo, si nihil obstare inveniatur, tractandum ad diem, quo Martyrologio Romano inscriptus est, VI Decembris.

DE S. JUSTINA V. M. PATAVII IN ITALIA

forte sub Nerone vel Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justina V. M. Patavii in Italia (Sancta)

AUCTORE J. B.

§ I. Sanctæ Martyris Acta subdititia, memoria in Martyrologiis, & sacer per Italiam cultus.

Quanto illustrior est S. Justinæ virginis & martyris Paduanæ, maxime per Italiam, qua paret, cultus, tanto fere incertiora sunt, quæ de ejus vita vulgo circumferuntur; [Acta sanctæ Martyris S. Prosdocimo adscripta] non quod illius Acta, titulive ad conciliandam his auctoritatem in speciem saltem idonei desiderentur, sed quod illa per se vitiosa & fidei nullius, tituli vero, quibus eorum recentiores fabularum inventores commendatam voluere antiquitatem, falsi sint ac inanes. Acta S. Justinæ Paduanæ Mombritius edidit tom. 2 de Vitis Sanctorum; & quidem, si illis ipsis fidere quis cupiat, ab oculato sanctæ Virginis martyrii teste conscripta: sic enim auctor illorum ad calcem num. 1 lectores alloquitur. Quæso autem vos, quicumque audire hæc aut legere pie ac religiose volueritis, ut hujus peccatoris ultimi memores sitis, qui in nomine Domini huic passioni interfui. Testis hujus oculati si nomen quæris, fuisse is dicitur S. Prosdocimus, S. Petri discipulus, primus Patavinorum episcopus, qui S. Justinam precibus suis parentibus ejus, ad Christi fidem opera sua traductis, a Deo obtinuerit, qui sacro illam fonte lustrarit, virginitatem ac sanctos mores docuerit, qui denique pro fide Christi occisam terræ mandarit. Ita nimirum legitur in Actis S. Prosdocimi apud eumdem Mombritium his verbis: Passionem vero ejus (S. Justinæ) idem vir sanctus Prosdocimus scripsit, & nostræ memoriæ tenendam commisit; quæ S. Maximi, proximi S. Prosdocimi in sede Patavina successoris, esse, nonnulli commenti sunt. Sed nec Acta S. Justinæ Prosdocimum, nec hujus Vita S. Maximum auctorem habent.

[2] Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die VII Octobris jam pridem recte advertit, [nec apud Mombritium,] nonnulla in utrisque Actis occurrere, quæ emendatione indigeant. Pauca ex his in medium profero. Ac primo quidem Acta S. Justinæ, ut apud Mombritium leguntur, vel obiter pervolventi liquido, ut opinor, apparebit vel ex ipso scribendi stilo, ea sancto episcopo, qui tum prodigiis a se patratis, tum sacræ eloquentiæ flumine tantum effecisse dicitur, ut Patavinorum vicinorumque oppidorum ad fidem Christi conversorum Apostolus habeatur, prorsus esse indigna: imo vero non dubia præ se ferunt indicia, unde seculo X vel serius, forte post inventionem corporis S. Justinæ, de qua postea, primum scripta fuisse concludas. Sane jejunus scribendi modus, pars versus, tendensque ad sydera palmas, quæ num. 5 habetur; vox Legenda, recentioribus tantum temporibus nata, recentiorem pariter auctorem videntur arguere: nec satis credibile apparet, quod num. 6 refertur, sanctam Martyrem, post transfixum letali vulnere latus, genibus provolutam, oculis manibusque in cælum sublatis, integro unius horæ spatio in oratione perstitisse. Eadem leguntur in altero Actorum S. Justinæ apographo Vaticano, signato 1190, & Actis Mombritianis passim simili; in eo tamen his minus vitioso, quod ab auctore, teste oculato, nusquam Acta conscripta dicantur.

[3] [nec apud Petrum Equilinum sinceræ sunt.] Petrus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 9 cap. 32 S. Justinæ Acta paulo aliter exhibet, sed fonte non minus lutulento hausta. Is S. Justinam Vitaliani regis filiam facit, ac passam scribit sub Maximiano rege, Vitaliani, S. Justinæ patris, ut apparet, successore; qui Mediolano Patavium veniens S. Justinam gladio perimi jusserit: at sub imperatoribus Romanis, ut recte Baronius observat, nulli fuere in Italia reges aut reguli: quod si sub Maximiano quodam, non rege aut imperatore, sed provinciæ cujusdam in Italia, vel civitatis Patavinæ præside præfectove occisa fuerit sancta Martyr, novus habebitur in Actis Mombritianis, quæ illam sub Maximiano imperatore passam diserte tradunt, error; auctor vero Actorum, quem Petrus Equilinus præ manibus habuit, longe se a S. Justinæ ætate fuisse remotum, absono suo & temporum illorum scriptoribus inusitato loquendi modo nihilo secius manifestum facit. Tillemontio itaque tom. V Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 140 affirmanti, nullam inesse Actis Mombritianis antiquitatem aut auctoritatem, lubens assentior: ait præterea ex Ms. quodam, vel ipsa facta, quæ in Actis enarrantur, auctorem arguere longe recentiorem, quo quidem dicto respexisse videtur ad ecclesiam S. Justinæ ab Opilione multo serius excitatam, & ad diuturnum in ea S. Justinæ cultum, quorum in Actis mentio fit. Nunc pauca de Actis S. Prosdocimi, S. Maximo, illius successori, falso adscriptis.

[4] [uti nec Acta S. Prosdocimi, adscripta S. Maximo.] Horum auctor apud Mombritium pag. 220 versa subjunctum Actis epilogum his verbis orditur: Post obitum vero ejus ego Maximus successor ipsius, ab omni clero & populo electus, & a Romano episcopo consecratus, ista omnia, quæ vidi, & audivi de eo, scripsi. Colitur S. Prosdocimus VII Novembris, ad quem diem ejus Acta fusius examinabuntur: hic solum monuisse sufficiet, tum in his quoque Actis Vitalianum, S. Justinæ patrem, Regem appellari, quod non nisi perperam quis S. Maximo adscribat; tum hæc cum Actis S. Justinæ Mombritianis conciliari non posse: in utrisque S. Justina e vivis ante Prosdocimum erepta dicitur; & quidem sub Maximiano imperatore: sed Prosdocimum jam inde a temporibus Claudii & Neronis, qui circa medium seculi primi æræ Christianæ imperarunt, ejusdem Acta floruisse tradunt; atque adeo usque ad finem seculi tertii aut initium quarti vitam procul dubio non protraxit, nec occisam sub Maximiano imperatore S. Justinam sepulturæ tradere potuit. Utraque Acta Cavacius lib.1 Historiæ cœnobii S. Justinæ Patavinæ pag. 6 hac censura perstringit: Acta Prosdocimi, quæ Maximus succesor descripsit, inter crebras civitatis direptiones & incendia interciderunt. Neque Acta Justinæ martyris, ab eodem Prosdocimo litteris commendata, ad nos pervenere, sed forsan prope tempora Longobardorum pauca quædam, ac mutila, ad majores nostros delata sunt, qui, adjectis hisce veterum traditionibus, historias ediderunt, quæ præ manibus versantur. In his nihil vetustatem olet, non stilus antiqua tempora, non voces Latinum cultum, sed magis collapsam inibi Latinitatem deplores.

[5] Quæ igitur S. Prosdocimi & S. Justinæ Acta tum ipsi Prosdocimo, [Nota fere tantum est scriptoribus recentioribus] tum S. Maximo afficta fuere, etiam Cavacius rejicit; & quidem merito: at facile nimis, ut quidem apparet, idem credidit, Acta S. Justinæ a S. Prosdocimo; Acta item S. Prosdocimi a S. Maximo fuisse aliquando exarata. Demus enim, Acta quædam mutila, antiquitus scripta, ad eorum, qui vulgata hodie S. Justinæ & S. Prosdocimi Acta litteris commendarunt, manus pervenisse, quamquam & hoc versetur in dubio; efficiturne hinc continuo, ea a SS. Prosdocimo & Maximo fuisse conscripta? Aut, si id illi existimarint, standum esse hac in re eorum judicio? Non aliunde nata videtur hæc de scriptis a supradictis sanctis præsulibus Actis S. Prosdocimi & S. Justinæ opinio, quam ex vulgatis S. Prosdocimi Actis a recentiore auctore conscriptis, qui, si, ut par erat, sinceritati studuisset, fœtum proprium, eumque deformem S. Maximo supponere veritus enimvero fuisset. Tradit item citatus Cavacius pag. XI Sermones duos, in solemnitate S. Justinæ habitos, ejusdem S. Maximi nomine venditari: Circumferuntur, inquit, duo Sermones Maximi titulo, habiti in sollemnitate beatæ Justinæ, qui pium quidem auctorem odorant, sed posteriorum temporum ac monachum magis. Cur non & hic ait Cavacius, Sermones a S. Maximo olim quidem habitos, sed vel periisse, vel mutilos ad posteros pervenisse? Sermonum illorum mentio fit in schedis Mss. de S. Justina Majorum nostrorum diligentia collectis, & alterius quidem initium his verbis concipi dicitur: Solemnitatem, fratres dilectissimi, beatæ Justinæ virginis celebrantes &c: alterius vero his: Diem festum sanctissimæ virginis Justinæ devotissime celebrantes &c: quæ ex codice, signata S. 91, Bibliothecæ Ambrosianæ desumpta ibidem notantur: verum his recte subnectitur sequens observatio: Nihil in his nisi nomen Justinæ, reliqua moralia omnibus applicari Sanctis possunt: & sine dubio supposititia.

[6] Unus itaque e veteribus, quod sciam, Fortunatus, episcopus quidem Pictavensis in Gallia, [& martyrologis,] sed in Italia natus, seculo VI S. Justinæ mentionem fecit, primum quidem lib. 8 cap. 4, apud Browerum pag. 190, hoc versu:
Justinam Patavum, Euphemiam huc Calchedon offert:
      Eulalia Emerita tollit ab urbe caput.
At præsertim sub finem lib. 4 de Vita S. Martini, apud eumdem Browerum pag. 335, ubi de ea hæc canit:
Si Patavina tibi pateat via, pergis ad urbem;
Hic sacra Justinæ, rogo, lambe sepulchra beatæ,
Cujus habet paries Martini gesta figuris.
E recentioribus plures S. Justinæ martyrium scriptis suis celebrasse comperio: Bernardinus Scardeonius Historiæ Patavinæ lib. 2 classe 6 de Hieronymo Cathaneo, S. Justinæ monacho, hæc prodit: Scripserat (ut audio) eleganti stylo Vitam B. Prosdocimi, & D. Justinæ martyris, & alia complura, quæ nondum mihi videre contigit. Pignorius in Originibus Patavinis cap. 10 de Valerio Moscetta: Solus Jacobus Cavacius, amicus noster, amœnissimi vir ingenii, in Historia sua monasterii S. Justinæ, istud (Concordiæ templum in ipsa olim urbe Patavina exstitisse) affirmat, & post illum Valerius Moscetta in Vita sive Triumpho Justinæ virginis martyris. Cap. item 13 meminit Benedicti dell'Uva, qui scripserit de Martyrio sanctæ Justinæ. Denique Jacobus Philippus Thomasinus in Vita ipsius Pignorii, hunc anno 1626 Patavii edidisse, ait, Vitam sanctæ Justinæ virginis & proto-martyris Patavinæ: sed, cum horum lucubrationes ad nos non pervenerint, aliorum, quos, ubi res exiget, indicabimus, opera uti compellimur.

[7] [e quibus Castellanus bis illam] Nec minus apud antiquos martyrologos, quam historicos de Justina silentium est: locum habet in Auctariis aliquot Usuardinis apud Sollerium ad diem VII Octobris. Codex Florentinus sic habet: Apud civitatem Paduanam sanctæ Justinæ virginis & martyris. Grevenus: Patavi S. Justinæ virginis & martyris. Quæ regali orta progenie, cum ad jussum Maximiani nollet idolis immolare, gladio latus transfixa, martyrii gloriam est adepta. Eadem, ac iisdem fere verbis habet editio Lubeco-Coloniensis: nec multo aliter Viola Sanctorum, Molanus: Apud Paduam civitatem sanctæ Justinæ virginis & martyris. Consonat Belinus, monachus Ordinis S. Augustini, Paduanus: sic etiam fere Galesinius. Maurolycus: Patavii sanctæ Justinæ virginis & martyris, cum parentibus conversæ per Prosdocimum episcopum sub Maximiano rege, qui Vitaliano ejus patri successerat, gladio transfixæ: ita Maurolycus, ut apparet, ex Petro Equilino supra citato. Sed reges, seu sub Nerone, seu sub Maximiano imperatore passa fuerit S. Justina, ut jam monui, in Italia tum nulli fuere. Hinc paulo aliter in Romano Martyrologio hodie usitato annuntiatur: Patavii S. Justinæ virginis & martyris, quæ a beato Prosdocimo, S. Petri discipulo, baptizata, cum in fide Christi constanter persisteret, Maximi præsidis jussu gladio transverberata, migravit ad Dominum.

[8] [in Mrl. Romano recenseri] Martyrologii Romani verba modo adducta Gallice reddit Castellanus ad hunc diem, sed addit in margine: Ex XXX Novembris, seu potius, si mentem ejus assequor, eadem quæ XXX Novembris annuntiatur; ad quem diem Justina quædam virgo & martyr annuntiatur, sed sine loco, tempore, ullove adjuncto. Porro ad diem XXX Novembris de Justina, eo die Martyrologio Romano inscripta, sic annotat: Repetita ex VII Octobris, ubi Maurolycus, e quo id haustum est, illam non memoravit; sed hodie tantum. Censuit ergo Castellanus primo, S. Justinam virginem martyrem, sine ulteriori adjuncto ad diem XXX Novembris in Martyrologio Romano memoratam, e Maurolyco depromptam. Secundo, Maurolycum S. Justinæ semel tantum, id est, ad diem XXX Novembris meminisse. Tertio, eamdem sanctam martyrem bis memorari in Martyrologio, primum quidem VII Octobris; iterum vero die XXX Novembris. Quod ad Maurolycum attinet, ex verbis num. superiore citatis liquet, cum. S. Justinæ etiam ad diem VII Octobris meminisse: licet autem S. Justinæ cujusdam martyris etiam ad diem XXX Novembris tam Maurolycus, quam Romanum Martyrologium meminerint, non inde efficitur, e Maurolyco S. Justinam ad diem XXX Novembris retulisse, qui Romanum Martyrologium emendarunt, cum utroque die S. Justinam ante illos etiam memorarint Belinus & Galesinius; imo Baronius ipse, emendatorum unus, non Maurolycum, sed vetus Martyrologium Romanum & vetera Mss. in Annotatis ad diem XXX Novembris allegarit.

[9] Eadem monumenta, quæ Baronius, Galesinius etiam laudat in Annotatis, [non probat:] ut ex Galesinio potius, quam ex Maurolyco Martyrologii Romani emendatores S. Justinam ad diem XXX Novembris memorasse videantur; hoc tamen discrimine, quod illi nuspiam locorum S. Justinam annuntient, Galesinius autem non Paduæ, sed Romæ; quam Tamayus in Martyrologio Hispanico, Flavio suo Dextero nixus, in Hispaniam (recte, an secus, non discutio) pertrahere conatur. Id certum apparet, Justinam, die VII Octobris memoratam, aliam ab illa altera visam Galesinio fuisse: in eadem porro opinione Belinum & Maurolycum & Romani Martyrologii emendatores fuisse, longe verisimilius est, quam simul omnes in id oscitantiæ incidisse, ut S. Justinam Patavinam, sibi probe cognitam, nec umquam, quod equidem sciam, die XXX Novembris cultam; passam vero die VII Octobris, bis retulerint. Ceterum nihil in eo apparet incredibile, sanctam aliquam Justinam a Paduana distinctam, alibi, quam Paduæ, aliquando martyrio fuisse affectam; quemadmodum de S. Justina, cum S. Cypriano Nicomediæ passa, ut alias taceam, abunde liquet. In litteris P. Alexandri Wiltheim Luxemburgo ad Papebrochium datis lego, seculo præterito in pago Viller la Rue S. Justinæ virginis & martyris caput, Roma eo allatum, magna celebritate publicæ venerationi rite fuisse propositum: verum e tam tenui hujus rei notitia, eademne sit, quam Romæ Galesinius ad diem XXX Novembris annuntiat, uti & Martyrologium Romanum, sed sine loco; an alia, cui forsan id nomen donatorum arbitratu fuerit impositum, dispicere nequeo.

[10] Uberius S. Justinæ elogium Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ concinnavit, [at cultus ejus sacer] aliquid etiam de ejus culta addens: Justina virgo, inquit, Vitaliani præfecti, seu principis Patavini, & Præpedignæ, ejus uxoris, filia, ex eis in ultima fere ætate ad S. Prosdocimi episcopi preces genita, ab ipso Prosdocimo in fide Christiana educata & aquis expiata fuit. Mortuis parentibus, cum persecutio in Christianos fervesceret, ipsa ex prædio in urbem rediens, a militibus Maximiani præfecti in pontis ingressu septa, e rheda descendit, ac Deum genuflexa super saxo (in quo vestigia impressa genuum Virginis monstrari feruntur) ne sua virginitas in discrimen vocaretur, precata, præfecto sistitur. Qui, cum illam neque blanditiis, neque minis ad idolorum culturam flectere posset, gladio pectus ejus transverberari jussit; quæ brevi orans, sublatis in altum manibus, suum Deo tradidit spiritum Nonis Octobris. Cujus corpus a S. Prosdocimo docimo in eodem Campo-Martio, ubi confossa obiit, sepultum fuit: quo in loco insignis postea basilica suo nomine extructa fuit, quam monachi Benedictini opulentissimi tenent. Subdit in Annotatis: Porro celebris est memoria hujus Virginis, cum in toto fere dominio Veneto ejus dies festus celebretur. Quam vere id Ferrarius dixerit, ostendent tum ea, quæ de exstructis ejus nomini templis, & reliquiarum ejus translationibus post dicentur, tum ea, quæ de ejus cultu jam subdo.

[11] [maxime per ditionem] Sacrum S. Justinæ cultum, mox a martyrio ipsi impensum, luculenter evictum darent, quos in ejus solennitate S. Maximus, Prosdocimi successor, habuisse fertur sermones, nisi subdititii forent, ut jam dixi: sed, utut hoc præsidio destituamur, cultus ejus antiquitatem abunde probant, quæ de illa supra transcripsi, Venantii Fortunati verba. Eamdem probat etiam ecclesia jam olim ejus nomini ab Opilione dicata, verum de hac fusior sermo recurret § 3 & 4. Interim ubi locorum per ditionem Venetam modo colatur, videamus. In Aquileiensi provincia Carolus a S. Paulo in Geographia sacra, præter alias collocati has civitates, Venetias, Patavium, Veronam, Tridentum, quod episcopo suo sub comitis Tyrolensis clientela paret: in Mediolanensi vero Brixiam, quæ Veneti juris est: Brixiæ S. Justinam die VII Octobris coli Officio duplici, disco ex illius civitatis Directorio anni 1684; Tridenti item eodem modo, ex Proprio Sanctorum civitatis & diœcesis Tridentinæ anni 1627; Veronæ, ex episcoporum Veronensium & aliorum Sanctorum, quorum vel reliquiæ illic servantur, vel templa visuntur, antiquis Monumentis per Raphaëlem Bagatam & Baptistam Perettum collectis & ab Augustino Valerio episcopo contextis pag. 26. Ordo recitandi divinum Officium secundum ritum ecclesiæ cathedralis Patavinæ anni 1684 sub Gregorio Barbadico, item anno 1699 sub Georgio Cornelio, episcopis Patavinis & S. R. E. Cardinalibus editus, festum S. Justinæ virginis & martyris ac civitatis patronæ Officio duplici primæ classis cum Octava celebrandum præscribit.

[12] [Venetam] Ex Directorio vero Veneto anni 1683 habeo, non modo diem VII Octobris in honorem S. Justinæ festum a Venetis agi; sed solennem etiam ad templum, quod sibi dicatum Venetiis habet, supplicationem institui: hanc senatus Venetus quotannis hoc die perpetuo habendam decrevit anno 1571 ob præclarissimam victoriam, quam eo anno Venetorum aliorumque Christianorum principum fœderatæ classes Joannis Austriaci auspiciis ad Echinadas insulas de Turcis ipso S. Justinæ die felicissime retulerunt: qua de re in Historia Veneta ab urbe condita usque ad annum 1675 Petrus Justinianus lib. 16 pag. 345 editionis Argentoratensis anni 1611 ita scribit: Post hæc, tantæ victoriæ (ibi latius explicatæ) memoria patrum animis insidente, lex in senatu lata est, ut, divæ Justinæ die inter festos relato, quotannis princeps, senatusque in lato clavo & toga ad ejus templum accederent, ubi gratias divinæ clementiæ referrent. Excusum mox numisma fuit, in cujus altero latere Justina virgo incisa manet cum recto ejus corporis statu effigie, his litteris circumscriptis: Memor ero tui, Justina virgo. Rem totam brevibus explicat Cavacius lib. 6, pag. 289 & seq. ad annum 1571, cujus propterea huc verba transcribo; ex quibus præterea discimus, S. Justinam tunc a Venetis inter Reipublicæ patronos fuisse relatam.

[13] Ex insigni vitoria, inquit Cavacius, vergente anno, [celeber est.] nomen & cultus S. Justinæ illustrior fuit. Turcæ rostratarum navium CC, ac minorum navigiorum plurimam classem agentes ad Echinadas insulas in adversam fœderatorum classem ipso die Justinæ virgini sacro invecti sunt. Hæc, hortatu Pii quinti Pontificis, ex suis, Hispanis, Venetis & auxiliaribus comparata, licet rostratarum numero minor esset, militum tamen virtute, ac rerum omnium apparatu longe major, pugnam cupivit. Acriter diuque pugnatum est, maxime inter prætorias rostratas, ubi utrinque de vita imperatorum, de victoria ac fortuna Italiæ agebatur. Anceps ea fuit, ac sæpius utrinque instauratum prælium est, quo tandem duces Turcarum interfecti, & cæteræ naves vel incensæ, vel captæ. Unus Vluccialis trierarchus cum rostratis quinque ac viginti effugit. Duo præsertim eam victoriam peperere. Ventus, qui pugnæ initio adversus fœderatos flare desiit, & alter, qui ex Occidente in Turcas exortus est; atque Venetorum rostratæ celsiores sex, omni tormentorum genere instructæ, quæ singula cornua, ac mediam aciem præeuntes crebris tormentorum ictibus ordines adversæ classis disjecerunt. Ea victoria Venetus ultus est injuriam erepti regni (Cypri) & imminens Italiæ universæ exitium propulsavit. Idem inter Tutelares Reipublicæ Justinam virginem accepit, & quotannis in ipsius templo coram senatu litari perpetuo sanxit, atque nummos argenteos cudi, quibus Justinæ imago & inscriptio: Memor ero tui Justina virgo. De insigni hac victoria hæc modo satis: plura dicuntur hoc die in Prætermissis. Nunc de ædibus sacris & monasteriis S. Justinæ excitatis.

[14] Ex his celeberrima longe sunt Paduanum S. Justinæ templum & Ordinis Benedictini cœnobium, [Templum Venetiis,] de quibus tamen nihil hoc loci disserere constitui, commodius facturus id alibi, ubi de S. Justinæ corporis, ibi quiescentis, translationibus agendum erit. Ordior a templo, quod illi Venetiis excitatum esse, jam dixi: hujus origo prodigiosis quidem, sed non satis, ut his in rebus non raro fit, certo stabilitis, ornatur adjectis. S. Magnum, Opiterginum primum, deinde Heracleënsem episcopum medio circiter seculo VII suo seu hortatu, seu opera octo Venetiis excitasse ecclesias, Venetorum traditio est; qua de causa die VI Octobris illius in illis festum magna celebritate peragitur. Inter eas ecclesias ordine recensetur sexta, inquit tom. XI Ecclesiæ Venetæ antiquis monumentis illustratæ pag. 199 Flaminius Cornelius, vir senatorio in Republica Veneta munere & eruditione conspicuus, quæ divæ Justinæ Patavinæ martyris titulo insignitur; eadem enim sancta Virgo (ut refert antiquum Lectionarium ducalis basilicæ) “sancto episcopo nube circumdata apparens templum in” Veneta “urbe sibi ædificari petit in loco, ubi vitem novos fructus emittentem videret.” Vitem itaque novos botros germinantem eum in extrema urbis parte reperisset vir sanctus, ibidem piorum subsidiis statutam ecclesiam ædificari curavit, quæ a sui exordio in parœciam proximarum ædium constituta fuit. Sed, ut eam condi curarit S. Magnus ecclesiam, haud æque facile, S. Justinæ apparitionem & germinantis more insolito vitis prodigium credet, qui meminerit, quam frequenter olim ecclesiarum monasteriorumque exordiis temporum maxime lapsu ea fuerint afficta adjuncta, quibus plus admirationis, quam veritatis inesset. Lectionarium vero, quamvis id antiquum esse, Cornelio laudato id asserente, non ambigam, nescio tamen, num satis antiquum id sit, ut rem, quæ jam inde a seculo VII debuit contigisse, evincat.

[15] [ubi saxum, genuum ejus vestigia exhibens, servari dicitur,] Neque certius quidquam statuere ausim de saxo, Venetiis in S. Justinæ ecclesia servato, in quo S. Justina a militibus comprehendenda, vehiculoque desiliens Dei auxilium implorarit genuflexa, genuumque vestigia impressa reliquerit, licet hæc marmori insculpta sit epigraphe: Traditum est nobis ab antiquis indubia successione, hanc esse illam petram, in qua Justina virgo impressit vestigium genuflexionis suæ factæ pro oratione habita ante martyrium, quam hic reponi fecimus ad fidelium devotionem MCCCCLXII die XX Augusti. Cum enim Acta ipsa S. Justinæ non prius seculo X aut XII scripta sint & ex traditione, temporum lapsu fortasse depravata, ne ipsum quidem miraculum aliquando contigisse, certo affirmari potest; imo id Tillemontius num. 3 laudatus veluti dignum Metaphraste sugillat. Traditio vero, ob quam anno 1462 parieti ecclesiæ sub exedra concionatoria lapis iste infixus fuit, vocari tum quidem antiqua potuit; sed simul, a conscriptis S. Justinæ Actis, aut corporis illius inventione tantummodo nasci, ac sensim apud parum cautos fidem invenire: quæ cum multis a S. Justinæ martyrio seculis contigerint, non eam vim & auctoritatem habet ea traditio, ut illam in dubium vocare sit nefas. His accedit, nusquam, ubi de inventione corporis S. Justinæ, aut de instauratione Patavinæ ejus ecclesiæ agitur, saxi illius mentionem ullam fieri; ut adeo, quo primum tempore in hominum notitiam venerit, vulgique sermonibus celebrari cœperit, plane videatur ignotum. Quod si ea traditio indubia visa sit iis, qui collocandi illic lapidis auctores fuere, probat id bonam eorum fidem, non traditionis veritatem.

[16] [sibi dicatum habet,] Multas ecclesia S. Justinæ Veneta vicissitudines subiit, quas e fusiori Cornelii Flaminii tom. XI a pag. 188 narratione contraho. Quæ primo parœcialis tantum fuerat, dein (incertum, quo tempore) in collegiatam evasit, ut ex litteris Innocentii III, datis anno ipsius Pontificatus X, Christi 1207 Flaminius probat. Multis seculis conditam Hugolinus, Cardinalis Ostiensis, Pontificiæ Sedis legatus, consecravit ac Indulgentiis ornavit anno 1219, teste antiqua inscriptione lapidi incisa. In Prioratum jam transierat sub finem seculi XIV, habuitque in Priorem ab anno 1390 saltem ad annum 1402 Andream Parassu. Dein Ordini Birgittino cessit, qui illam anno 1429 administrabat. Haud diu post, annuente Nicolao V, sanctimonialibus Beatæ Mariæ Angelorum de Muriano concessa est cum monasteriolo cura studioque Francisci Barbari. Hæ monasterium splendide instaurarunt, idque ingressæ sunt anno 1453, & privilegiis auctæ a Calisto III anno 1458. Cura animarum Capellano curato demandata, cujus electio penes sanctimoniales est, ut item adductis monumentis Flaminius laudatus ostendit. Addit denique, S. Justinæ templum anno 1500 magna ex parte corruisse, sed pia senatorum aliquot, & Hieronymi de Joanne liberalitate brevi instauratum, a Dominico Zono, Chissamensi episcopo consecratum fuisse anno 1514 die XIV Maii, non, ut relata a Flaminio inscriptio habet, Anno Domini MDXXII, Dominica secunda Maii, die XV: eam vero ornasse, & pulcriori forma donasse Perpetuam Pasqualico, monasterii priorissam anno 1600. Recte Flaminius annum 1514, diem XIV Maii S. Justinæ ecclesiæ consecrationi assignat, quo littera Dominicalis erat A & proinde dies XIV Maii erat Dominica: anno autem 1522 littera Dominicalis E, dies vero XV Maii feria quinta post Dominicam secundam ejusdem mensis. Verum hæc de Veneto S. Justinæ templo dicta sufficiant; plura apud Flaminium laudatum, qui volet, inveniet.

[17] Ferrariæ quoque, quæ Æmiliæ civitas est, dicatam sibi ecclesiam S. Justina habet: [& Ferrariæ in Æmilia;] conditam hanc scribit Marcus Antonius Guarini lib. 2 pag. 57 & seq. de Ecclesiis Ferrariensibus, in superiore civitatis parte & regione arcis Thealdi Occidentem versus, a monachis Casinensibus sub S. Leonis tertii, qui ab anni 795 mense Decembri usque ad annum 816 S. Petri Cathedram tenuit, Pontificatu, atque unitam abbatiæ S. Justinæ Patavinæ; quod quidem facit, ut huic sanctæ Virgini, non alteri cuicumque cognomini, dicatam fuisse existimem, licet id expressis verbis Guarinus haud asserat. Addit, juxta illam bina nosocomia curandis pauperibus infirmis excitata fuisse, aliquanto quidem tempore magna caritatis laude administrata, sed sua ætate neglecta: animarum vero curam in ea semper fuisse exercitam, cujus ultimus rector anno 1583 obiit; deinde vero, occasione seminarii per Paulum Leonem Paduanum, Ferrariensem episcopum, anno 1584 excitati, ad S. Mariæ Novæ & S. Blasii fuisse translatam animarum curam; ecclesiam vero paræciali S. Blasii hodie subjacere.

[18] Monasterium S. Justinæ sacrum occurrit apud Franciottum de Imaginibus miraculosis & Vitis Sanctorum, [monasterium vero Lucæ in Hetruria:] quorum Lucæ in Hetruria reliquiæ conquiescunt: scribit hic pag. 503, in monasterio S. Justinæ Lucensi S. Justinæ caput servari: verum ne lector forte hinc ansam binas in unam sanctas Virgines confundendi sumeret, hæc addit Italice: Non quidem illius, quæ Patavii, in cujus honorem earum (sanctimonialium Ordinis S. Benedicti) dedicata est ecclesia; sed Antiochenæ, quæ Nicomediæ martyrium subiit. Quo anno id conditum & a quibus fuerit, ignoro: at de illo ita Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ col. 826, ubi de Balthassare, Lucensi episcopo: Hujus episcopi temporibus moniales S. Cerbonis ex Ordine Cisterciensi cum monialibus S. Justinæ in unum collegium coierunt anno MCCCCXLII. S. Cerbonis seu Cerbonii monasterium secundo a Lucensi civitate milliari distabat, quod sub annum 1440 redditibus & sanctimonialium numero valde imminutum, ad Patres Franciscanos Eugenii IV auctoritate translatum est, ut in ipsius Eugenii Pontificis ea de re litteris anni 1443 apud Waddingum tom. XI Annalium Minorum pag. 445 videre est. Meminit horum etiam Franciscus Gonzaga, Franciscani Ordinis Minister Generalis in Opere de Origine &c Ordinis sui, anno 1587 Romæ excuso, parte 2 conventu 21 provinciæ Tusciæ pag. 246: sed duplex eum in locum error irrepsit; unus quidem, quo, annuente Eugenio IV, F. Joannis Discalciatus anno 1540 S. Cerbonii monasterium occupasse dicitur; quod sub annum 1440 contigisse jam dixi: alter vero, quo moniales Cisterciensis ad sanctæ Christinæ Ordinis Benedictini monasterium translatæ dicuntur: lege, Justiniæ, nimirum Patavinæ, ex Cæsare Franciotto.

[19] [Brixiæ item, ut apparet, templum,] Cum per totum Venetum dominium maxime in veneratione sit Justina, ac in diœcesi Brixiana etiam colatur, ut supra dictum est, illi quoque consecrata opinor monasterium, ecclesiam, & oratoria, quorum Bernardinus Faynus in enumeratione ecclesiarum diœcesis Brixianæ, in octo regiones claritatis causa distinctæ, mentionem facit. Regione IV, pag. 231, postquam parœcialis ecclesiæ Salodii meminit, ita pergit: In hujus parochiæ ambitu venerantur. Ecclesia S. Mariæ cum monasterio Fratrum Carmelitarum. Ecclesia S. Justinæ cum cœnobio clericorum Regularium Congregationis Somaschæ &c. Regione 8 pag. 282 sic habet: Oratorium S. Corporis Christi & S. Justinæ in campestri regione de Rho. Pag. seq. Oratorium S. Justinæ. Et iterum pag. 316 inter monasteria virorum ejusdem diœcesis mox dictum monasterium his verbis recenset: S. Justinæ de Salodio Patrum Congregationis de Somasca. Augustinus Lubin in Notitia brevi abbatiarum Italiæ pag. 181 Abbatiæ cujusdam sub titulo S. Justinæ (Patavinæ, an alterius?) in regno Neapolitano sitæ, sic meminit: Abbatia titulo S. Justinæ in regno Neapolitano, cujus anno circiter MDLXXXXIX abbas erat Hieronymus Stranio Alexandrinus; ut refert Hieronymus Ghilini in Annalibus Alexandrinis ad hunc annum num. 14. Cavacius pag. 75 meminit ecclesiæ cujusdam, quam S. Justinæ Laurani appellat. Muratorius tom. 3 Antiquitatum Italicarum Dissertatione 34 Gregorii IV Papæ anni 828 Bullam refert, in qua item ecclesiæ cujusdam S. Justinæ, procul dubio Patavinæ, mentio fit in hunc modum: Nec non (concedimus & confirmamus Miloni, abbati S. Justinæ) ecclesiam in honorem sancte Justine virginis & martyris Christi in villa, quæ vocatur Corrizza, edificatam. Quæ Bulla quamquam fictitia videatur, certum tamen non est, ejus inventorem ecclesiam, quæ nusquam exsisteret, in eam intrusisse.

[20] [aliaque loco sacra, aliis per Italiam locis:] Eodem Antiquitatum Italicarum tomo col. 35 & duabus seqq. charta quædam exstat Opilioni patricio adscripta & anno 793 data; in qua capella quædam, in civitate Bononiensi sita, S. Justinæ sacra exstitisse dicitur, ab eodem Opilione S. Justinæ monasterio Patavino donata. Verba chartæ sunt, Et capella una cum area sua & cum omnibus suorum pertinenciis infra civitate Boloniensis, quæ constructa est in honorem sancte Justinæ virginis & martyris. Nondum quidem anno 793 monasterium S. Justinæ fortassis exstabat (quod infra examinabitur) atque adeo prædicta capella illi ab Opilione dono dari tum non potuit; sed seu genuina, seu spuria sit charta illa, non ausim affirmate dicere, adeo impudentem fuisse illius auctorem, ut ædem S. Justinæ sacram fingeret, quæ nec sua nec majorum suorum ætate fuisse umquam sciretur. Ejusdem ædis sacræ, sub nomine monasterii, nisi capellæ post annum 793 adjectum fuerit monasterium ante annum 828, Gregorius IV in Bulla paulo ante citata sic meminit: Monasterium unum, in honore sancte Justinæ dedicatum, situm infra civitate Bononia cum area sua & cum omni domo culto suo tam in ipsa civitate, quamque foris, cum casis, domibus, edificiis, & cum omnibus sibi pertinentibus in integrum. At monasterii hic nomine nihil fortassis, quam ædes sacra intelligitur, ad cujus sustentationem, ornatum, usumve casæ, domus &c fuerint assignatæ. Hujus quidem Bononiensis seu capellæ seu monasterii mentionem alibi non reperi hactenus; at fieri facile potest, ut olim quidem vere exstiterit; licet nulla hujus rei, quæ quidem certa indubitataque sint, hodie forsan supersint monumenta. Parte 3, tom. VI Thesauri Historiarum Italiæ præfixa est agri Patavini tabula geographica Bernardini Scardeonii de Rebus Patavinis libris, in qua geminum locum reperio, qui a S. Justina nomen traxit: alter vicus est haud procul oppido, cui Campi S. Petri nomen; alter vero vallis est versus fluvium Athesin sita, non procul ab oppido Rhodigio, Italis Rovigo.

[21] Ex dictis hactenus concludi haud difficulter potest, [a Patavinis vero colitur ut patrona.] quod merito Ferrarius dixit, ut supra aiebam, maxime per ditionem Venetam S. Justinæ cultum invaluisse: quod vero ad Patavinos spectat, solent ii ad S. Justinam, patronam suam, veluti ad tutissimum præsidium, maxime si publica forte calamitas ingruat, recurrere: cujus rei specimen unum alterumve habe ex Petri Savioli Thesauro urbis Paduanæ pag. 22 & 25. Is priore loco e civitatis Tabulis sic habet: Anno MDLXXV dum urgebat provisio propter pestilentiam in civitate, congregatis in palatio habitationis D. Potestatis de mense Octobris Mag. Provisoribus salutis simul cum mag. deputatis nomine totius consilii, unanimes vota humilimi fecerunt Altissimo, pro liberatione patriæ & præservatione viventium, promittentes statim, consumpto morbo epidimiæ, se facturos tres processiones, quarum primam ad ecclesiam S. Justinæ, secundam ad ecclesiam S. Antonii, tertiam vero ad S. Prosdocimum, cum omni populo, omni possibili devotione, & præcipue clarissimis rectoribus, & magn. deputatis & provisoribus salutis cum cereis accensis L. 3 * pro quoque expensis publicis, & celebrata Missa, ipsos cereos offerre &c. Posteriori vero: Die tertia Junii MDCXXXI vota civium ad obtinendam miserationem divinam porrecta fuere pro salute universali, promittendo quinque statuas argenteas, valoris in totum scutorum mille ducentorum, offerendas processionaliter, cum clero & populo & frataleis comitantibus cum cereis, earum expensis, sacratissimum Corpus Christi, unam scilicet B. M. V. ad ecclesiam Carmelitarum: duas ad ecclesiam S. Justinæ, demonstrantes S. Prosdocimum & S. Justinam &c. Apud Hieronymum Rubeum tom. 8, part 1 Thesuari historiarum Italiæ pag. 887 Litaniæ visuntur ante Gregorii Magni ætatem Ravennæ recitari solitæ, in quibus inter virgines sanctas S. Justina invocatur hoc ordine: S. Christina, S. Valeria, S. Eulalia, S. Justina. Joannes de Rubeis in Monumentis ecclesiæ Aquileiensis pag. 682 & seq. Litaniarum, seculo X in diœcesi Trevirensi exaratarum, & a S. Elisabetha Lantgravii Thuringiæ vidua seculo XIII canonicis Forojuliensibus dono datarum, meminit, quibus, teste Fontanino in Commentario de S. Columba pag. 99 S. Justina inserta est hoc ordine: S. Eulalia, S. Christina, S. Columba, S. Margareta, S. Scholastica, S. Euphemia, S. Justina. Agi vero in utrisque de S. Justina Patavina, conjici utcumque potest ex eo, quod cum SS. Eulalia & Eufemia conjungatur, ut etiam a Fortunato, Pictavensi episcopo, num. 6 citato, factum est.

[Annotatum]

* librarum trium

§ II. S. Justinæ genus, & martyrium. An alii simul cum illa passi sint.

[Sancta dicitur nata] Qui S. Justinæ martyrium seculo, ut diximus, tantum X aut forte XII ex superstite qualicumque traditione descripsit, cœnobii eidem Virgini apud Patavinos dicati verosimiliter monachus, non admodum multa habuit, quæ de ea posteros edoceret. Patavinam fuisse, scribit num. 3: genere vero nobili ortam, indicat num. 2, cum inter generosas feminas excelluisse, dicit præclaræ indolis fama : parentes illi fuisse fidei Christianæ sectatores, eodem num. habet; sed quorum nomina ignorasse videtur: vix enim alioquin causa apparet, ob quam, si illa explorata habuisset, nihil tamen de iisdem edixisset. Uberiorem S. Justinæ notitiam exhibet Vita S. Prosdocimi, primi Patavinorum, ut aiunt, episcopi, S. Maximo, S. Prosdocimi successori, falso adscripta. S. Prosdocimus, ut ibidem legitur, S. Petro Antiochiæ se primum adjunxit; Claudio imperante (imperavit autem annis 13, mensibus 8 ab anno Christi 41) una cum S. Petro, ejusque discipulis Marco & Apollinare Romam venit. S. Marco Aquileiam, Apollinare vero Ravennam fidei propagandæ causa misso, Prosdocimum S. Petrus destinavit Patavium, cum viginti esset dumtaxat annorum, ubi episcopum egit, si credere Lubet, annis nonaginta tribus, mense uno, & diebus quindecim.

[23] [matre Præpedigna, patre Vitaliano,] Patavium ingressus, ægros, quos obvios habuit, crucis signo sanavit: tenebatur tum forte fortuna morbo implicitus Vitalianus, Patavii rex, ut Acta loquuntur; ad quem cum S. Prosdocimi fama pervenisset, hunc ad se evocatum rogat, ut, quam aliis restituerat, sibi quoque restituat sanitatem; id si fecerit, se universamque familiam Christiana suscepturum sacra pollicitus. Placuit conditio S. Prosdocimo, regemque cum suis Christianæ fidei dogmatibus instructum sacro fonte lustravit, pristinæque incolumitati restituit. Hinc liberum circumferendæ fidei campum nactus, Patavium locaque vicina traduxit ad Christum. Interim vero rex Vitalianus, ejusque uxor, nomine Præpidigna (alii Præpedignam aut Perpedignam vocant) liberorum hactenus expertes, aucti sunt prole feminea, quam S. Prosdocimus, sacris undis ablutam, Justinam nominavit, ac dein ad omnem virtutem effinxit. Habes itaque hic S. Justinæ tum parentum nomina, tum regium genus, ab altero anonymo vel ignorata vel certe præterita; quorum corpora seu cincres hodieque in templo S. Justinæ non sine honore servari, ex dicendis num. 136 & seqq. facile intelligi potest; & unde anonymi S. Prosdocimi Vitæ scriptoris assertioni nonnihil sane probabilitatis videtur accedere.

[24] [qui quis fuerit, non liquet,] Vitaliani hujus, e quo genus suum ducere, aiunt Patavini scriptores quidam, Vitalianorum, Borromæorumque familias, mentionem apud antiquos scriptores nuspiam reperi. Vitalianum, prætorianis militibus sub Maximino præfectum, jussu senatus occisum, hominem crudelem & Maximino similem, memorat Julius Capitolinus de tribus Gordianis; quem S. Justinæ patrem fuisse, est, qui opinatus sit in Annotatis Mss. in Vitam S. Justinæ, quæ, nescio, unde aut a quo ad nos pervenerint: verum neque Vitaliani illius mores, neque genus mortis, neque temporis, quo in vivis fuit, ratio pati videntur, ut is S. Justinæ pater fuisse dicatur. Sive enim sub Nerone, ut passim scriptores Patavini, sive sub Maximiano, ut alii volunt, martyrium S. Justina subierit, pater ejus, ante ipsam mortuus, sub Maximino in vivis esse non potuit. Nero enim anno Christi 68, Maximinus 237 e vivis sublati fuerunt; Maximianus vero Herculius sub annum 285 in imperii societatem a Diocletiano ascitus fuit. Multo minus ratio temporis patitur, ut S. Justinæ pater fuerit Vitalianus alter, cujus ibidem fit mentio, quique sub Honorio & Theodosio imperatoribus vixerit. Longius denique a vero abest, Vitalianum, qui Gotthorum tempore sub Justiniano floruit, S. Justinæ patrem fuisse, quod, teste Cavacio lib. 2, Cornelio Musso, episcopo Bituntino, est visum.

[25] Quod autem Vitalianum, S. Justinæ patrem, regem Patavinum fuisse, [Patavino, ut fabulantur, rege:] audis ex scriptore Vitæ S. Prosdocimi, id fabulatoris genio non dubitanter adscribe: hujusmodi enim hominibus familiare & volupe solet esse, in rebus antiquis & obscuris, licet omni testimonio plerumque sint destituti, quo lectoribus admirationem moveant, vel rebus suis splendorem arcessant, magnis nominibus uti. Audi Cavacium, cœnobii S. Justinæ historiographum, regni Patavini fabulam his verbis refutantem: Hic (Vitalianus, cui alibi Justini nomen adjicit) Patavini senatus princeps vel summæ apud eum auctoritatis, apud nonnullos historicos scite minus regis nomen obtinet, quo nihil ineptius, cum ex prædictis opinio regni Patavini explosa sit, & liqueat (quod adductis veterum testimoniis paulo ante probarat) multo antea urbem Romano imperio adhæsisse. Quod si, florente eorum republica, post Porsenam Tuscorum regem nullum fere alium apud Italos legas; & apud Livium (Dec. 3, lib. 7) affirmet Scipio, regium nomen, alibi magnum, Romæ intolerandum esse, quibus auribus id acciperent cæsares, qui orbis monarchiam appetebant? Fuerit igitur, si probabiliori conjectura uti velimus, S. Justinæ pater vel provinciæ alicujus Romanæ præses, vel prætor, vel magistratus Patavini princeps, vel ex honoratiorum saltem optimatum numero: sed, qua singulari dignitate insignitus fuerit, quis divinet?

[26] Scriptorem Vitæ S. Prosdocimi apud Mombritium, ineptientem jam vidimus: [quo tempore] nunc secum pugnantem habe. Medio circiter seculo Christi primo, ut ex verbis ejus efficitur, Patavium S. Prosdocimus venit, ubi S. Justinam non modo sacro fonte lustravit, sed etiam martyrio ex hac vita sublatam terræ mandavit. Verum cujus id jussu factum scribit? Audiens autem, inquit, impiissimus & crudelissimus Maximianus mortem Vitaliani regis, ardens in concupiscentiam beatissimæ Justinæ virginis, concito cursu Patavium ingressus est, &, missis militibus suis, sanctam Virginem sibi fecit præsentari, ut, relicta Christiani nominis cultura, idolis compelleret immolare, & ejus thalamis frui. Quæ, cum æterni Sponsi delicias adamasset, & culturam, quæ de terreno sponso promittebatur, aurum, argentum, servos & ancillas pro nihilo duceret, diversis pœnis cruciata est, &, gladio lateri infixo sauciata, feliciter migravit ad Christum. Maximianus vero cito reversus est Romam. Notissima est Maximiani Herculii, Diocletiani collegæ, tum crudelitas, tum libido ex Lactantio lib. de Mortibus Persecutorum cap. 8, quem, cum in Occidente imperasse prædictus auctor probe sciret, mox a peracto S. Justinæ martyrio Romam, imperii Occidentalis sedem, profectum dixit: unde vix dubito, quin Maximiani nomine Herculium, Diocletiani collegam, intellexerit: quin imo Maximianum imperatorem paulo infra diserte vocat: sed cum hic nonnisi inclinante seculo III imperare cœperit, qui potuit S. Prosdocimus Justinam, sub Maximiano occisam, concessis Prosdocimi episcopatui non annis dumtaxat 93, sed & multo pluribus, sepelisse, ac Passionem ejus descripsisse, quod paulo post tradit?

[27] [martyrium subierit, an sub Nerone,] Vidit id Petrus Equilinus; eaque de causa lib. 9, cap. 32 S. Justinæ martyrium describens, Vitaliano, regi Patavino & S. Justinæ patri, successisse ait Maximianum quemdam, non Diocletiani collegam illum, in Occidente imperatorem, sed alium antiquiorem, huic scilicet cognominem, & Patavini tractus dumtaxat regem, cujus jussu S. Justina perempta fuerit. At explosa jam est ista de Patavinis regibus sub Romanis imperatoribus opinio. Quod si Maximianum hunc vel alicujus provinciæ præsidem vel prætorem, vel Patavini senatus principem facere, aliave hujusmodi dignitate non regia ornare volueris, nihil quidem, quin hujusmodi Maximianus aliquis seculo Christi primo secundove exsistere potuerit, obstabit; verum id sine teste nec affirmari, nec credi necesse est. Maximiano nonnulli imperatorem Maximinum substituere: sed vel sic, judice Cavacio, concidunt, quæcumque de S. Justina vera narrantur. Nam Maximinus, ut ait Cavacius, non ante annum 236 invasit imperium; ad cujus tempora S. Prosdocimus, circa S. Telesphori Papæ & Antonini Pii, id est, seculo Christi secundo ad annum circiter 40 provecto, ut illius Vitæ auctor scribit, defunctus, pertingere non potuit. Cavacius, qui Maximianum, proximæ Galliæ Cisalpinæ prætorem, vel militarem aliquem tribunum, legionisve præfectum, a Nerone ad coërcendum fidei Christianæ progressum per illas oras missum fuisse autumat, ultimo Neronis anno S. Justinæ martyrium illigat.

[28] [an sub Maximiano] Ultimo, inquit, Neronis anno passam Justinam, conjicimus e supputatione temporum ab accessu D. Prosdocimi. Advenit is anno IV Claudii Cæsaris (ita Vitæ illius auctor scribit) a quo ad ultimum Neronis annum enumerantur XXIV. Acta S. Prosdocimi, quæcumque sint, innuunt, septimo vel octavo anno a parentum conversione esse natam. Eandem in juventute passam, testantur reliquiæ ante non multos annos inspectæ, quæ exile corpus vix ultra pueriles annos demonstrant. Itaque si ætati illius XVI vel XVII annos demus, tempus martyrii assequimur, nimirum annum Christi 68. Ita quidem Cavacius: sed nec hic quidquam certi occurrit: primum quidem, quod opinio illa, secundum quam S. Justina sub Nerone passa sit, recentiori dumtaxat ætate sit nata: certe, quocumque tempore scripta sint Acta, tum S. Justinæ, tum S. Prosdocimi, ea tunc obtinuisse videtur apud Patavinos traditio, ut sub Maximiano imperatore passa crederetur; cum utrorumque auctores illum diserte nominent. Dein dubium videtur, num S. Justina & S. Prosdocimus eadem ætate vixerint; nulla enim Prosdocimi mentio fit in Actis S. Justinæ infra edendis; imo, licet illa S. Maximo sint supposita, non a Prosdocimo, sed a Christianis generatim sepulta dicitur num. 7. Tertio denique haud satis liquet, quidquid dicant Acta illius exiguæ vel nullius fidei, S. Prosdocimum Claudii & Neronis imperatorum ætate vixisse. Illum Patavini, inquit Tillemontius tom. 5 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 140, primum suum episcopum faciunt, quod antiquiorem non norunt: potuerit igitur Maximiani ætate, si vera sint, quæ de illius & S. Justinæ necessitudine narrantur, fortasse vixisse. Neque vero contrarium apud scriptores Patavinos idoneo satis, ut omne ea de re dubium tollat, argumento stabilitum inveni. Quibus de causis S. Justinæ martyrium principio Commentarii sub Nerone vel Maximiano imperatoribus, sed dubitanter collocavi.

[29] Si vero sub Maximiano passa statuatur, quæraturque, [incertum: martyrii locus & genus] num sub finem seculi tertii, an sub initium quarti occubuerit, verosimilius Bailleto videtur sub initium potius seculi quarti, quam sub finem tertii, in ea, quam diximus, hypothesi, illius martyrium contigisse: ita, quantum quidem apparet, censuit, quod apud Petrum Equilinum legerat, Maximianum, cum S. Justinam interfici jussit, Mediolano Patavium advenisse; ubi cum aliquamdiu consederit, priusquam anno 305 imperii fasces ibidem deponeret, verosimile illi visum est, S. Justinæ martyrium anno 304 sex septemve mensibus ante abdicatum a Maximiano imperium, affigi posse. Sed Maximianum, S. Justina interfecta, Romam reversum scribit Vitæ S. Prosdocimi auctor, & proin Roma Patavium advenisse, innuit: scriptor vero Martyrii S. Justinæ, unde Patavium profectus sit, silet: facit ergo horum auctorum exigua nec satis consentiens auctoritas, ut & hoc prorsus lateat in occulto. De adjunctis ceteris martyrii S. Justinæ inter auctores convenit, nempe de loco & genere mortis. Occisam aiunt in Campo Martio, qui, exuto gentili nomine, Novi Prati nomen induit, tunc quidem extra urbem sito, ubi modo locupletissimum templum ei dicatum cernitur: periit autem, seu potius cælo vivere cœpit pectus gladio transfixa. Exstare ait Scardeonius lib. 2, classe 6 in ejus templo sanctæ Martyris epitaphium in tabula lapidea, sed, ut ex dictis colligi facile poterit, partim incertum, partim vero falsum: sic habet: Hic requiescit corpus beatæ Justinæ virginis & martyris Xhri, quæ fuit filia Vitaliani, regis Paduæ, & Maximiano imperatore gladio interfecta, & a S. Prosdocimo sepulta, postea vero a titulo Concordiæ Basilyca Justinæ fuit dicata.

[30] S. Justinæ palæstram, locumque sepulturæ paulo distinctius describit Ursatus lib.1, [non adeo dubia. Cum illa & alios passos esse,] part. 1 Historiæ Patavinæ Italicæ ad annum Christi 79, ex quo sequentia habe: S. Justina, lethali ictu percussa, e ponte in eum locum transferri se jussit, in quo, ut Patavinorum antiqua traditio habet, exiguum visitur sacellum, a lævo latere cuntis versus portam civitatis Pontis curvi, ab eo ponte sic dictam. Traditionis hujus antiquitatem ignoro: non videtur tamen eo tempore viguisse, quo Acta S. Justinæ conscripta fuerunt. Legesis num. 6 Actorum infra; ibi quidem S. Justinæ genuflexæ latus transfixum fuisse, reperies: at, accepto letali vulnere, alio sese transferri voluisse S. Justinam, non invenies; imo vero contra, eodem loco, quo vulnus acceperat, per horam (quamquam id parum, ut diximus, videatur credibile) elevatis in cælum oculis mansisse, ibique spiritum Deo reddidisse: nihil quoque de S. Justinæ mox morituræ in alium locum translatione meminit Petrus Equilinus, scriptorve Vitæ S. Prosdocimi: verosimilius itaque videtur, S. Justinam jam exanimem, alioque profectis interfectoribus, e loco martyrii, ad locum sepulturæ suæ fuisse translatam. Sepulta autem fuit a S. Prosdocimo, ut Ursatus aliique passim scribunt, in Oratorio, quod hic Virgini Deiparæ excitarat, non procul a loco martyrii. Ceterum in non solam S. Justinam tunc sævitum esse, idem scribit Ursatus, verum & in alios promiscue, qui fidem Christianam Patavii ea tempestate profitebantur, Deo tamen S. Prosdocimum, Patavinum episcopum, ad gregis sui bonum persecutorum gladiis subtrahente.

[31] [sequens utcumque suadet historia.] Nihil quidem de martyrum illorum manipulo, eadem, qua S. Justina, occasione pro fide occisorum, S. Justinæ & Prosdocimi biographi: rem tamen utcumque verisimilem faciunt multorum martyrum corpora juxta idem Virginis oratorium in propinquo S. Justinæ templo inventa, quorum inventionem descripturus Cavacius ad annum 1269 ita præfatur: Ea tempestate maxime opinamur rem accidisse, quæ inter Historias hujus cœnobii relata, & antiqua apud cives traditione celebris, vitio tamen vel temporum, vel scriptorum non exprimit annum, quo gesta est, quamvis summa fide conscripta etiam a loco, memoria, rebusque secutis optime sibi respondeat. Tum Cavacius rei gestæ historiam suo stilo prosequitur: nos fontem ipsum hic exhibemus ex Ms., cui ad calcem ista subnectuntur: Historia desumpta ex Cronicis S. Justinæ de Padua Congregationis Cassinensis, alias S. Justinæ de Padua e libro, cujus est titulus: “Passio B. Justinæ & Vita S. Prosdocimi, nec non aliorum Legendæ Sanctorum, monasterii divæ Justinæ.” Ego D. Philippus Venetus, bibliothecarius, affirmo, ut supra. Titulus Historiæ hic est: Historia revelationis sanctorum Martyrum, quiescentium in ecclesia S. Justinæ de Padua ante chorum, quæ videlicet revelatio celebratur (mobiliter) feria secunda ante diem Ascensionis Domini: ipsa vero his verbis concipitur.

[32] [Mulier Veronensis a B. Virgine,] Fuit quædam mulier venerabilis, Veronensi oppido oriunda, nomine Jacoba, Deo devota, quæ a primævo suæ juventutis tempore cœpit Domino servire. Diebus ac noctibus orationibus semper insistens, jejuniis & vigiliis corpus suum castigabat, pauperibus & orphanis subveniebat, & multis aliis virtutibus præclare insistens, sic juvenilem ætatem pertransiit. Tandem a Domino Jesu Christo, priusquam mortis debitum solveret, meruit hac revelatione consolari. Quadam igitur die post Resurrectionem Domini nostri Jesu Christi audiens, quæ Venetiis in die Ascensionis ejus in ecclesia S. Marci Euangelistæ indulgentia a pœna & a culpa a summo Pontifice (Alexandro III) collata fuisset, & a successoribus confirmata, visitare illam desiderabat. Et sic multoties hoc in corde suo proponebat, ac totis viribus adimplere cupiebat & de sua substantia, quam sibi Dominus contulerat, pro necessariis præparabat. Una denique nocte, antequam iter arriperet, finitis orationibus, quas altissimo Deo offerre consueverat, capta est soporis somno, &, dum medio silentio quiescerent omnia, & nox sui cursus perageret iter; apparuit beata Virgo, Mater Dei Maria, multitudine angelorum sociata, sicque alloquens ait: o mulier, quid agis? Quid mente tractasti? Perpendi enim, te velle pro indulgentiis alibi transmeare. Sed surge velocius, & perge ad urbem, quæ vocatur Padua, in ecclesia S. Justinæ: ibi per te Dominus Jesus Christus ostensurus est gloriam suam fidelibus suis, & veram indulgentiam ibi adipisceris.

[33] Mulier, hæc audiens, obstupuit, putans, phantasma esse, [Martyrum reliquias] & dixit: Quænam es tu, quæ & modo ista facis? Nondum enim cognoverat, quod beata Maria esset. Respondit ei Virgo gloriosa, dicens: Ego sum Mater Jesu Christi; nihil in me dubites, filia, sed, quæ dixero, constanter adimpleas. Mulier dixit: Loquere, Domina mea dulcissima, quia serva tua audit. Ait ei beata Maria: Est quidem in eadem ecclesia circulus quidam ante chorum, in medio ecclesiæ situatus, opere musello constructus, sub quo multa corpora Sanctorum requiescunt, qui ob Christi fidem coronam martyrii accipere meruerunt; ob quorum merita & reverentiam maximam indulgentiam ibidem consequeris tu, & omnes, qui devote & corde contrito concurrerint. Unde scias, quod altissimo Deo placet, qui * ob reverentiam & memoriam Sanctorum ipsorum, qui laverunt stolas suas in Sanguine Agni & dealbaverunt eas, dies natalitius eorum solemniter celebretur, & eorum memoria usque in seculum habeatur. Unde surge velocius, & ne moreris, fac, quæ tibi dico, ut gratia Dei semper tecum sit: &, hæc dicens, subtraxit se ab oculis ejus.

[34] Mulier vero excitata a somno, mane expergefacta, cœpit cogitare & mente tractare de visione ista, [in S. Justinæ templo occultari] qualiter sibi apparuerat beata Maria, & sic conferendo in corde suo apud semetipsam multum obstupuit, & dicebat: Qualisnam ego sum, ut Virgo Maria, Mater Domini mei, alloqui mihi dignetur? Non enim meis meritis, sed sui gratia & propter revelationem istorum Sanctorum. Ecce, quantam gratiam meruit hæc devota mulier, *, adhuc in hoc misero carnis ergastulo per tantam ac talem nunciatricem hac revelatione consolari, non nisi quia Domino quotidie sedulum exhibebat officium, & in eo totaliter spem suam ponebat, bonis operibus adornatam, juxta illud psalmigraphi Vatis: “Spera in Domino, & sac bonitatem,” quia sunt nonnulli, qui vane sperant in Domino, secundum opera bonitatis minime faciunt. Hæc autem venerabilis mulier non solum sperabat, sed & bonitatem faciebat, cum jejuniis, vigiliis & orationibus, & aliis præclaris virtutibus assidue insistebat. Ideo in spe sua invenit, quod quæsivit: adepta fuit, quod desiderabat, quia perseveravit pulsans, tenens lampadem ardentem in manibus suis.

[35] Stante autem illa in domo sua sic quiete, iterum per visum apparuit ei beata Virgo Maria simili specie, [edocetur; quæ Patavium veniens] qua prius apparuerat, monens eam, ut, quod sibi revelaverat, devote adimpleret. Surgensque mane de straru suo, recordabatur de visione, præparansque sibi necessaria & commendans se Domino, ac invocans Dei Genitricem, ut sibi semper adesse dignaretur (Quid plura?) in pace iter arripuit. Appropinquans autem Paduæ civitati, priusquam intraret, vexillo præcelsæ Crucis se muniens Domino se totis visceribus commendavit; erat enim feria secunda proxima ante Ascensionem Domini nostri Jesu Christi. Intrans vero civitatem, afflata Spiritu sancto, pro nimio gaudio admirabilis visionis, protinus increpando in fervore spiritus, magnis incepit clamare vocibus & dicere: O filii mei, laudate Dominum Jesum Christum, quia dignatus est plebem suam hodie in hac civitate visitare; surgite, surgite, dimittite res manuales, & ecclesiastica exercete. Surgite, & ecclesiam sanctæ Justinæ sanctificate. Vonite & videte opera Dei, quia mirabilia sunt. Ibi vere veniam peccatorum vestrorum corde contrito & humiliato consequemini. Levate capita vestra, ecce, appropinquavit in vos regnum Dei. Et hæc dicens, sciscitabatur, ubi esset ecclesia S. Justinæ? Multi enim hoc audientes, mente insanam eam deridebant, & tamquam fatuam suis colloquiis proponebant. Pueri vero, exemplo majorum ducti, eam infestantes, mente captam ipsam astruebant.

[36] [reliquiarum lorum indicat,] Alii, quibus mens sanior inerat, asserebant, forte eam Deus inspiravit; videamus, quæ dicit, &, si vera sint, credamus ei. Et sic dicentes, alios increpabant, ut tacerent, & sequebantur eam, ut viderent finem rei. Venerabilis autem mulier, tamquam vas Spiritus sancti, nihil horum curabat, ac si non audisset, & non cessabat eos increpare, ut hanc diem sanctificarent & ab operibus manuum cessarent, & ad ecclesiam properarent. Docta itaque, ubi sita foret ecclesia, festinanter properabat, acsi ad cælestia gaudia invitata graderetur. Ut autem vidit ecclesiam, immenso repleta gaudio, medio viæ genu flexo, cœpit Deum benedicere, & dicebat: Benedictus es Deus patrum nostrorum in donis tuis, qui ita glorificas servos tuos, confirma me, & ope * exercere digneris, quod meis auribus revelasti; exaudi me, bone Jesu, dominator vitæ meæ, qui vivis & regnas benedictus in secula. His dictis, surrexit & ecclesiam petiit; mox, ut intravit, visitavit sancta altaria, prospiciens per ecclesiam, si signum videret, quod sibi Dominus in visu demonstraverat. Tandem deveniens ante chorum, signum vidit, quod sibi fuerat demonstratum, &, ut de hoc certa foret, emit duodecim candelas a quodam, qui in ecclesia illo * tunc vendere consueverat sustentationis causa, sedens ad alveum aquæ benedictæ, qui aspergebat venientes ad ecclesiam, petens eleëmosynam.

[37] [mulieri fidem facientibus miraculis:] Quas (candelas) ut accepit (mulier) circumcirca ipsum circulum eas extinctas afflavit, & sic oravit, astantibus omnibus, ad Dominum, flexis genibus in medio circuli ante Crucifixum dicens: Domine Jesu Christe, rex æternæ gloriæ, supplico immensæ misericordiæ tuæ, ut, si vera sint ea, quæ mihi in visu per gloriosam Genitricem tuam Virginem Mariam benignissime ostendisti, omnes istæ candelæ simul in instanti accendantur. Vix sermone impleto, omnes illæ candelæ mox accensæ fuerunt. Sicut flos de arbore producitur, sic lumen ex eis ortum fuit, & omnes campanæ, quæ erant in ecclesia, Dei nutu per se sonum dabant, ac si per alios pulsarentur. Monachi vero hoc audientes, & maxime, qui curam ecclesiæ habebant, concurrerunt, ut hoc spectaculum viderent. Audiebant quidem sonum, sed neminem pulsantem videbant. Unde non parum admirabantur. Et tamdiu per se pulsaverunt, quamdiu illæ candelæ combustæ fuerunt. Multitudo autem hæc signa videntes, laudaverunt Deum dicentes: Quia Deus visitavit plebem suam. Etiam non pauci, variis oppressi infirmitatibus, pristinæ restituti sanitati, congratulantes ad propria redierunt.

[38] In tantum hoc miraculum, Deo annuente, placuit omni populo, [hinc rei gesta dies fesius,] & tanta devotio in eis crevit, ut hæc dies pro solemni festo haberetur usque in hodiernum diem. Invalescente autem hujusmodi fama, audientes vicini villarum & castrorum, necnon & civitatum adjacentium devote ducti, catervatim concurrebant, & excubias noctis quamplurimi diligenter observabant, & quam pluries eos, multitudine auctos, vix ecclesia poterat *. Venerabilis autem mulier, his peractis, non post multum temporis fiducialiter agens in nomine Domini, quievit in pace, & a viris Catholicis devote humata fuit, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est laus, honor & gloria cum Patre & Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen. His addit Cavacius citatus num. 31. Hujus revelationis annua solemnitas agitur die III ante festum Ascensionis, quam sua ætate appellatam, festam diem stultæ mulieris, scribit Ungarellus. Nunc sola monachorum pietate agitur, ceterum apud cives pene ignota. Prodit idem auctor, ab episcopo Patavino sacrum puteum (cujus signum erat circulus, de quo supra) ne pedibus accedentium protereretur, obductum fuisse zophoro marmoreo egregii operis, & adjectam inscriptionem: “Hic requeiscunt ossa innumerabilium sanctorum Martyrum.” Zophorus extat, inscriptio deperiit.

[39] Monachi postea locum! clathris ferreis circundant; [& locus a fidelibus in veneratione haberi cœpit.] puteum tamen fodere vel aperire, neque ea ætas, neque posterior ausa est. Sed Majores nostri lustrantes proxima loca antiquissimum inibi cœmeterium reperierunt, in quo sepulcra, cuniculorum instar, visuntur, & in his ossa martyrum, ex quibus multa super os putei congessimus in solatium, & ad excitandam pietatem orantibus. Descensus eo satis profundus est, & locus perpetuo madens. Olet tamen multam sanctitatem, ut nullus eo descendens erga Sanctos Dei devotior non ascendat. Ex his ante aliquot annos Serenissimus Bavariæ dux Maximilianus, dum Roma in patriam rediret, reliquias postulavit, accepitque. De beata (rectene Beatam vocet, ipse viderit) Jacoba nihil hactenus comperi, præter pauca apud Scardeonium, qui eam Patavii sancto fine discessisse atque in templo nostro tumulum accepisse scribit. Atque ita quidem se habet horum Martyrum inventionis historia, etsi singulorum, quibus ornatur, adjunctorum vadem me præbere non velim; sed quoniam, separatimne, an simul cum S. Justina, aut qua ætate martyrium subierint, non liquet, illos S. Justinæ socios dare, neque hoc loci, neque in Commentarii hujus titulo ausi fuimus. Ad S. Justinam, unde digressio facta, redeamus.

[Annotata]

* lege: quod

* supple: quæ meruit

* opere

* an illas

* supple: capere

§ III. Templum S. Justinæ conditum ab Opilione: quo is tempore floruerit.

[Templi S. Justinæ,] Comment. hujus § 1 num. 14 mentio facta est templi, S. Justinæ nomini in Campo olim Martio juxta Patavium excitati: id si a S. Prosdocimo, ut hujus quidem biographus scribit, consecratum est, sanctæ Virginis cultum mox ab illius martyrio vel certe ab illo non admodum diu initium cepisse, necesse est: at ne de seculo quidem, quo sanguinem Christo S. Justina litavit, ex dictis constat; ac proin de tempore, quo templum illud conditum fuit, multo minus. Scriptor Vitæ S. Prosdocimi, qui S. Justinam Maximiani imperatoris jussu trucidatam censuit, templum, de quo loquimur, sub Constantino Magno, reddita Ecclesiæ pace, exstructum ait, idque ad opinionem suam sat congruenter; quod vero præterea ait, consecratum fuisse a S. Prosdocimo, qui anno Claudii imperatoris quarto, seu æræ Christianæ vulgaris anno secundum Labbeum quadragesimo quarto Patavium venerit (nisi id recentioris additamentum sit) per se liquet, verum esse non posse. In hujus itaque sententia vel templi S. Justinæ consecratio, sanctæ Virginis educatio, ac parentum illius ad fidem conversio S. Prosdocimo erit abroganda; vel hujus Patavium adventus ad seculum saltem tertium differendus. Ex his, qui S. Justinam sub Nerone, vel seculo Christi primo aut secundo passam credunt, alii templum eidem excitatum fuisse iisdem seculis volunt; alii vero contra, quod & ii faciunt, qui sub Maximiano occisam volunt, longe serius id contigisse contendunt.

[41] [cujus epocha ipsis S. Justinæ monachis haud exploræta fuit.] Quid senserint ea de re seculo XVI monachi S. Justinæ, monumentum prodit, in parietibus summi templi S. Justinæ, ut scribit Sertorius Ursatus de Monumentis Patavinis lib. 1, sect. 1, pag. 14, ad aræ Majoris dexteram ipsi in hanc formam erectum: Memoriæ clarissimi viri Opilionis Piccauri, nobilissimi Patavini, patris patriæ, patritiique Romani, qui cum, imperatore Hadriano, circa annum Christi CXXXVII divino afflatu vetus, quod erat Concordiæ, templum Divæ Justinæ Martyri consecrasset, amplissimo hoc a fundamentis addito ac plurimis opibus ditato monasterio, in augustissima cella Divæ Mariæ Virgini dicata prope beatum Prosdocimum voluit sepeliri, monaci congregationis Cassinensis memores posuere MDLXI. Verum non unum hic peccatum admittitur: præterquam enim, quod Opilio, nec familia Piccaurus, nec patria Patavinus verosimilius fuerit, nec Adriano imperante vixerit, nec denique monasterium S. Justinæ templo, quod infra fusius discutietur, primitus fuerit additum, annus conditi S. Justinæ templi in monumento assertus ea tantum nititur opinione, seu traditione, ex qua S. Justina seculo Christi primo vel secundo martyrium passa creditur; sed, ut diximus supra, prorsus incerta, nec satis constanti, ut tum e biographis S. Prosdocimi & S. Justinæ, tum ex tabula lapidea efficitur, quam in templo S. Justinæ sua memoria exstitisse, Scardeonius scribit lib. 2, classe 6, verbis num. 29 transcriptis, signatam: Cum enim secundum illos S. Justina seculo tertio ad finem vergente, aut sequentis initio, seu sub imperatore Maximiano fuerit affecta martyrio; Hadrianus vero seculo Christi secundo floruerit, fieri haud potuit secundum eosdem, ut illi Opilio templum sub Hadriano dicandum curarit.

[42] Priusquam vero aliorum de tempore conditi S. Justinæ templi sententias referam, [conditor Opilio quidam fertur fuisse] monumentum lapideum e veteris S. Justinæ templi ruderibus erutum, quo fere recentiorum sententia nititur, in medium proferam ex Cavacio lib. 1 de Cœnobio S. Justinæ Patavino ad annum 421, ubi illud exhibet, ac describit his verbis: Sed a diptychis episcoporum nos revocat pietas Opilionis, viri consularis, qui ea tempestate Divæ Justinæ templum excitavit. Hujus apud nos memoria est ex lapide, antiquis notis sculpto, quem e ruderibus veteris templi effossum asservamus. Sic habet: “✠ Opilio. V. C. & inl. pp. adque. patritius. hanc. basilicam. “vel. oratorium. in. honore. sanctæ Justinæ. martyris. a. fundamentis. cœptam. Deo. Juvante. perfecit. ✠” Triangularis est lapis, & in ostio marmoreo super epistilio tympanum exhibebat. Ipsa autem inscriptio medio circulo, qui lauream demonstrat, continetur. Extra circulum utrinque crux est, a cujus cornu minores cruces & Græci characteres pendent Α & Ω. Ea, veluti pietatem, rude quoque sæculum indicant, quo litterarum cultus & architecturæ rationes desierant. Refertur eadem inscriptio a Scardeonio, sed quibusdam male mutatis. Lapidis vero inscriptionisque imaginem, Cavacianæ descriptioni omnino similem, exhibet Ursatus supra laudatus pag. 12. Scardeonius lib. 3 classe 13 pro particula & habet pe; pro adque habet atque. Vocem vero patritius scripsit patricius. Congruunt verba cetera.

[43] Dubium quidem non est, quin lapis ille, templi S. Justinæ fabricæ, [ex inscriptione non satis antiqua:] ut conditoris aut instauratoris memoriam posteris conservaret, jam olim alicubi fuerit commissus; verum quo tempore? Cum rude seculum indicet illius structura, fatente Cavacio, &, teste Ursato, ab antiqua elegantia Romana deflectat, vel hinc satis apparet, inscriptionem illi incisam ad seculum Christi primum aut secundum aut Hadriani imperatoris ætatem referri non posse. Addit Ursatus, eadem ætate nondum adeo Latini sermonis puritatem defecisse, ut Adque inlustris pro atque illustris scriberetur. Præter inlustris seu illustris viri titulum, etiam viri clarissimi vel consularis (utrumque enim per litteras V. C. designare inscriptionis auctor potuit) & patricii titulo insignitur: hi autem Constantini Magni temporibus primum adhiberi cœpti sunt, ut Ursatus in Historia Patavina pag. 138 ait: id verum est, Constantinum Magnum novum quoddam patriciorum genus excogitasse, si Zosimo credimus, lib. 2 ita scribenti: Optato quoque cum hoc interfici jusso, qui patricii dignitatem adeptus a Constantino fuerat. Eum honoris titulum Constantinus primus excogitaverat, lataque lege sanxerat, ut qui hunc consecuti fuissent, supra ipsos præfectos prætoriorum sessitarent. A. Constantino itaque vox patricius nomen novæ dignitatis & præfecturæ fuit; sed usurpatum jam diu ante, imo vel a Romuli tempore; ut apud Pitiscum in Lexico antiquitatum legere est. Series rerum ab Augusto gestarum apud Gruterum pag. 230, sic habet: Patriciorum numerum auxi: Inscriptio 1 pag. 403 Cn. Domitio, qui Vespasiani & Titi tempore fuit, ut alias apud eumdem Gruterum subinde occurrentes taceam, adlecto inter patricios dedicata est. Similiter & V. C. seu viri clarissimi titulus ante Constantinum adhibitus fuit: ita Cælius Urbanus anni 234 consul vir clarissimus dicitur in inscriptione, quam patri posuit: ita hæc habet apud Relandum in Fastis consularibus pag. 172: C. Cœlio Saturnino V. C. præfecto prætorio C. Cœlius Urbanus V. C. consularis patri posuit. Validius itaque Adriani temporibus positam Opilioni inscriptionem negat Ursatus ob adscriptum illi inlustris titulum, cujus, etsi non adeo sit explorata origo, serius tamen natum confitentur auctores. Vide Pancirolum in Notitia imperii Orientalis cap. 2, Bulengerum de imperio Romano lib. 2 cap. 21, Pitiscum ad illam vocem.

[44] [incerta tradunt Petrus Equilinus & scriptor Vitæ S. Prosdocimi de Opilionis ætate,] Petrus Equilinus lib. 10 cap. 33, S. Justinæ templum excitatum fuisse, scripsit, ab Opilio patricio & a S. Prosdocimo consecratum; unde fit, ut ex ejus sententia seculo Christi primo vel secundo jam inde illud exstiterit: verba illius sunt: Ad suasionem autem beati episcopi (Prosdocimi) patricius quidam, nomine Opilius, Christianus, ecclesiam in honorem sanctæ Justinæ virginis supra corpus illius erexit, & juxta eam oratorium beatæ Virginis composuit: quam ecclesiam simul cum oratorio Prosdocimus episcopus consecravit. At Constantini Magni tempore excitata fuisse videtur ex mente auctoris Vitæ S. Prosdocimi, in qua sic ille scribit: Proximo vero tempore, impiissimo Maximiano imperatore mortuo, in hac civitate Patavio quidam patricius nomine Opilius, vir Christianissimus, divina admonitione admonitus, construxit ecclesiam in honore S. Justinæ, & prope eam lapidibus pretiosis fecit oratorium in honorem sanctæ Mariæ: quam ecclesiam simul cum oratorio S. Prosdocimus consecravit: quamquam cuni his verbis componi nequeat, quod ad calcem Vitæ S. Prosdocimi legitur, videlicet obiisse sanctum episcopum sub Antonino Pio, ut supra observatum est. Verum tempus, quo passa est S. Justina, ex ante dictis incertum est: assertiones vero istæ nullo legitimo antiquitatis suffragio nituntur, neque earum auctores ii sunt, ut iis fides habeatur. Opilius quidam Antonini Pii ætate vixisse videtur secundum inscriptionem quamdam Solodurensem, a Grutero pag. 87 num. 4 relatam & his verbis conceptam: Deæ Eponæ M. Opilius Restio miles leg. XXII Antonianæ P. P. F. immunis cos. cura. Salens. vico Salodor. DD. XXII Kal. Septembr. D. N. Antonio aug. 11 & Sacerdote 11 cos. V. S. L. M. Sed prima illius verba hominem hunc ethnicum fuisse demonstrant; nec tituli S. Justinæ templi conditori congruunt.

[45] [quem Cavacius, correcto Cassiodori textu, anni 453 consulem facit] Varie recentiores, sed minore successu, quam conatu, se torquent, ut, quis hic Opilio seu Opilius, qui S. Justinæ templi conditor audit, fuerit, quave vixerit ætate, divinent. Opilionis viri clarissimi & anno 453 in Occidente Consulis, Vincomali in Oriente consulis collegæ, nomen in Fastis consularibus, in Actis concilii Andegavensis apud Labbe tom. 4 conciliorum col. 1020 & in litteris Leonis Magni apud Quesnellum tom. 1 a pag. 608 usque ad 639 celebratissimum est; hunc Cavacius non modo ecclesiæ S. Justinæ conditorem, sed & Aëtii, celeberrimi sub Valentiniano belli ducis, qui Attilam, Hunnorum regem, in campis Catalaunicis fudit, & Valentiniani seu jussu seu manu occisus est, filium facit: Aëtii quidem filium ex Cassiodoro lib. 1, variarum Epistolarum Ep. 4, ubi de Cassiodori ipsius, non avo, ut Cavacius ait, sed patre ita scribit Theodoricus: Pater hujus candidati (Cassiodori) sub Valentiniano principe gessit tribuni & notarii laudabiliter dignitatem … sed, ut se pares animi solent eligere *, patricio Aëtio pro juvanda republica magna fuit charitate sociatus, quem tunc rerum dominus (Valentinianus) propter sapientiam sui & gloriosos in republica labores in omni consilii parte sequebatur. Ad Attilam igitur armorum potentem cum supradicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. Hæc Cassiodori, seu, si mavis, Theodorici verba sunt, a Garetio editi: sed pro Carpilione legendum esse Opilione, Cavacius censet, ea solum de causa, quod Carpilionis apud scriptores nulla sit mentio, multa autem Opilionis.

[46] At Opilionem, anni 453 consulem, S. Justinæ templum condidisse, [ex dicta inscriptione & charta monasterii S. Justinæ:] perhibet, quod omnia, quæ de Opilione monumentum num. 42 allatum habet, Opilioni anno 453 consuli apprime congruant. Opilionem, inquit, spectatum virum & multis magistratibus antea perfunctum, docent tituli, qui eidem in superiori lapide inscribuntur. Viri clarissimi titulus his, qui consulatum adepti sunt, frequens legitur apud chronologos. Eundem Opilioni tribuit S. Leo Magnus in Epistolis, quas dedit sub ipsius consulatu. Notantur etiam Acta concilii Andegavensis consulatu Opilionis. V. C. Illustrem eundem habeo ex duobus Rescriptis augustorum (Theodosii Nov. 35 & Valentiniani Nov. 14) quibus illustrem ipsius dignitatem appellant, dum esset magister officiorum. Licet autem quærenti, quo tempore prætorii præfecturam (nam & hanc dignitatem lapis exprimit) gesserit, nihil obvenerit, quod animum expleat, tamen dum consulem lego, præfecturam etiam prætorii, atque digniora, si qua deferebantur, officia eidem argumentor. Patritia dignitas, quam Zeno augustus prælatam voluit ceteris dignitatibus, his accedebat, qui consulatu functi essent vel prætoriam, Illiricam, seu Urbanam præfecturam administrassent. Itaque dum lapis Opilionem patritium demonstrat, eumdem præfectum prætorio credas. Et vero, ut pluribus verbis Cavacius explicat, amplissima Opilioni munera ob paterna in Romanum imperium merita debebantur. His denique accedunt veteres archivi S. Justinæ monasterii tabulæ, anno XV Valentiniani datæ, quibus Opilio SS. Justinæ & Prosdocimi ecclesiæ aliquot, in Bononiensi maxime territorio sita, latifundia legat.

[47] Speciem quidem verisimilitudinis habet Cavaciana opinio, [at in Cassiodorum] sed certi nihil, cui acquiescas. Apud Cassiodorum pro Carpilione legendum esse Opilione, jam ante Cavacium Onuphrius Panvinius his verbis indicarat in Commentario ad lib. 3 Fastorum: Opilionem vero & Aëtium Juniorem, Aëtii ter consulis filios, ex Cassiodoro Occidentales consules digessi. Cassiodorus quidem in Chronico Opilionem consulem memorat; at cujus hic filius fuerit, nec hic nec alibi edicit: sua igitur Panvinius auctoritate Aëtii, Attilæ in campis Catalaunicis victoris, filium fuisse, decreverit. Fallitur Panvinius Aëtium, anni 454 consulem, Aëtii, Attilæ adversarii & a Valentiniano eodem anno occisi, filium faciens: fuit enim Aëtius anni 454 consul, non Occidentalis, sed Orientalis, idemque, qui in Chronico Alexandrino ad consulatum Monaxii & Phlintæ anno 419 urbis Constantinopolitanæ præfectus fuisse legitur, præfectus prætorii sub Theodosio Juniore in lege cod. Theodosiani de imaginibus imperialibus, & concilio Chalcedonensi anno 451 una cum Marciano Augusto interfuisse apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 575, uti observat in Criticis Pagius: ut adeo falli facile potuerit etiam, dum Opilionem anni 453 in Occidente consulem, Aëtii utriusque militiæ magistri, Attilæque victoris, filium dixit.

[48] [mendum irrepsisse] Quod vero Cavacius ait, non fieri apud scriptores Carpilionis mentionem, contra Opilionis multam; etsi verum sit hoc, illud tamen liberalius, quam verius ait: Carpilionis enim, Aëtii, si non filii, certe soceri, meminit Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum num. seu cap. 8 ex Renato Frigerido: utriusque auctoris verba accipe: Igitur his ita digestis (Gregorium audis) ac per ordinem expletis, quid de Aëtio supra memorato (Attilæ expugnatore) Renati Frigeridi narrat Historia, tacere nefas putavi. Nam cum in duodecimo Historiarum libro referat, post divi Honorii excessum, Valentinianum puerulum, uno tantum lustro peracto, a consobrino Theodosio imperatorem fuisse creatum, & apud urbem Romam tyrannum Johannem in imperium surrexisse, legatosque ejus a cæsare dicat fuisse despectos, adjecit (nimirum Renatus Frigeridus) Dum hæc ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt, mandata atrociora portantes: quibus permotus Johannes Aëtium, id temporis curam palatii gerentem, cum ingenti auri pondere ad Chunos (sive Hunnos) transmittit, notos sibi obsidiatus tempore & familiari amicitia devinctos, cum mandatis hujusmodi: cum primum partes adversæ Italiam ingressæ forent, ipsi a tergo adorirentur, se a fronte venturum.

[49] [non videtur,] Et quia de hoc viro (ita Frigeridus pergit) consequenter plura memoranda sunt, ejus genus moresque ordiri placet. Gaudentius pater, Scythiæ provinciæ primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen provectus est. Mater Itala (alias Itela) nobilis ac locuples femina. Aëtius filius (non Aëtii, cujus hic genus & mores Frigeridus describit, sed Gaudentii, contra ac Pagius scribit) a puero prætorianus, tribus annis Alarici obses, dehinc Chunorum: post hæc Carpilionis gener ex comite domesticorum, & Johannis curam palatii gerere cœpit. Medii corporis, virilis habitudinis decenter formatus, quo neque infirmitudini esset, neque oneri, animo alacer, membris vegetus, eques promtissimus, sagittarum jactu peritus, conto impiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius avaritiæ, minimæ cupiditatis, bonis animi præditus, nec impulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, injuriarum patientissimus, laboris adpetens, impavidus periculorum, famis sitisque tolerantissimus. Cui ab ineunte ætate prædictum liquet, quantæ potentiæ fatis destinaretur, temporibus fuis locisque celebrandus.

[50] [quo pro Opilione positum sit Carpilione,] Hæc supradictus historiographus (inquit iterum Gregorius Turonensis) de Aëtio narrat. Adultus autem Valentinianus imperator, metuens, ne se per tyrannidem Aëtius opprimeret, eum, nullis causis exstantibus, interemit. Libuit hæc ex prædictis auctoribus fuse huc transcribere, tum ut Pagius, tum ut Cavacius refellatur: Pagius quidem, dum ad annum 454 num. 2 verba illa Frigeridi Aëtius filius, velut de Aëtii, a Valentiniano occisi, filio dicta interpretatur, quæ de ipso Aëtio intelligenda esse, mecum opinabitur, quisquis laudatorum mox scriptorum verba perpenderit. De Carpilione vero, Aëtii secundum Cassiodorum filio, si vera Gregorius Turonensis, laudatusque ab eo Frigeridus scribunt, statuet, eum ex Carpilionis, de quo Gregorius, filia Itala, seu Itela forte, Aëtio, a Valentiniano occiso, nupta natum, & Carpilionem ex avi materni nomine dictum fuisse. Utut sese res habeat, equidem liquet, jam inde saltem a Gregorii Turonensis tempore Carpilionis, Aëtii seu filii seu soceri, mentionem factam fuisse apud scriptores, atque adeo falli Cavacium, dum illum antiquis scriptoribus omnino ignotum pronunciat; vehemensque hinc oritur suspicio, nihil in Cassiodoro, Carpilionem memorante, mendi latere. Imo Carpilionis, Aëtii filii, diserta mentio fit in Excerptis ex Historia Gothica Prisci Rhetoris, qui sub Theodosio Juniore vixit, inter Historiæ Byzantinæ scriptores, anno 1648 Parisiis impressos, pag. 53 his verbis: Hi ubi percurrerunt, qui desiderabantur, Attilas Bigilam una cum Esla sine mora proficisci jussit, Romanis denunciatum, ut omnes transfugas Scyticæ nationis, quotquot in eorum potestate essent, redderent, a tempore Carpilionis filii Aëtii, Romanorum Occidentalium ducis, qui obses apud eum fuerat.

[51] Ceterum nescio, quid sibi supra laudatus Pagius velit, [hunc Pagius non sat fundate una cum Papa Leone Attilam adiisse, ait:] dum hisce Cassiodori in Chronico ad consulatum Herculani & Sporatii verbis: His Coss. Attila, redintegratis viribus, Aquileiam magna vi dimicans introivit, cum quo a Valentiniano imperatore Papa Leo directus pacem fecit, post particulas cum quo de suo inserit: scilicet Carpilione. Cassiodori enim verba nihil aliud innuunt, quam S. Leonem Attilæ auctorem fuisse, ut, relicta Italia, ad sua rediret: quod si Leonis ad Attilam euntis comites quærantur, dederat illos Pagius ipse ad annum 452 num. 5 ex Prosperi Chronico, Abienum scilicet, virum consularem, & Trigetium virum præfectorium: ut mirum sit, eumdem Pagium ad annum 454 num. 2 Leoni comites tribuisse Cassiodori patrem, & Carpilionem, Aëtii filium. At inquies cum Pagio Ex laudata Cassiodori Epistola liquet, Cassiodori patrem & Carpilionem Aëtii filium ad Attilam, cum is Romæ immineret, legatione functos pacis nuntium retulisse. Sic habet: Cassiodori pater & Carpilio pacem, seu veram seu simulatam, Attilæ extorserunt; at id factum, cum, capta Aquileia, Romæ imminebat, nec legitur in citata apud Cassiodorum epistola, nec Pagius probat: fieri vero id potuisse, cum sub annum 450 Gallias invaderet, Tillemontius censet tom. 6 Historiæ imperatorum pag. 147. Sed ad Opilionem, templi S. Justinæ conditorem, redeamus, ne a proposito longius aberremus.

[52] Haud parum ponderis sententiæ Cavacianæ accederet, [chartæ vero,] si, Valentiniano III imperatore, Opilio, qui anno 453 in Occidente consulatum gessit, S. Justinæ templo seu potius monasterio latifundia aliquot in territorio Bononiensi sita legarit, quod modo discutiendum. Contigisse id, vult Cavacius anno Valentiniani XV, qui fuit æræ Christianæ 439; unde S. Justinæ templum paulo ante conditum fuisse, merito fortasse contenderet, si donatio illa legitimis posset testimoniis monumentisque evinci: at quæ eam in rem monumenta Cavacius adducit, falsi suspicione non vacant. Exstare, ait, in archivio S. Justinæ monasterii veteres ea de re tabulas, ex autographo desumptas, in quibus inter latifundia cetera memorantur sequentia: Catinum, Litibanum, Vindemiolum, Casale Paulinum, & prope vicum Quingetula Columbianum, Granariolum & alia, sed jam olim ab aliis possessa, & antiquatis nominibus incomperta. Cur Opilionis tabulas non protulit Cavacius, quo de illarum fide ferri judicium posset? Quod si præstitisset, illum hic Justus Fontaninus, Ancyranus præsul, in præfatione Commentarii de S. Columba num. 3 exiguæ sinceritatis non accusasset. Verum, quod ipse non præstitit, post Angelum Calogiera monachum Camaldulensem, qui illas anno 1730 typis vulgavit, præstitit Muratorius tom. 3. Antiquitatum Italicarum medii ævi col. 35 & binis sequentibus, hanc chartæ illius notitiam præmittens: Heic autem agitur, inquit, de pergamena, perantiquis sane characteribus, ut videtur, ante multa sæcula signata, nihil tamen autographi præferente.

[53] [quam Cavacius laudat,] Integram Opilionis chartam Muratorius exhibet: sed illam partim tantum huc transcribere sufficiet, ut quivis ex male cohærentibus notis chronicis & stilo barbaro, qui per omnem illam chartam diffunditur, Opilioni, Romano patricio, & anni 453 consuli, perperam a Cavacio adscribi, facile intelligat. Accipe igitur Priores aliquot ejus lineas, e quibus de reliqua ejus serie judicium feras. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Imperante piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, pacifico, magno imperatore, anno quinto decimo, sub die mensis Junii, Indictione prima. Domino sancto & merito ac ter beatissimo, seu & venerabili monasterio sanctæ Justinæ, virginis & martyris, ubi corpus sanctæ Justinæ, & Sanctorum Prosdocimi, & multa corpora aliorum Sanctorum requiescunt, constructo foris urbe Pataviensi, ubi multas res a bonis hominibus delegata sunt. Ego quidem in Dei Omnipotentis nomine Opilio patricius Romanorum dono in predicto monasterio pro oblatione & illuminatione, seu pro eterna remuneratione anime mee & de quondam parentorum meorum presens presentis salute: magni donacionem sanctarum Scripturarum nos racio promovet, ea semper considerare atque disponere, quæ pro animabus ac meritis regni celestis retributione merear promereri. Credimus nos sine Evangelica leccio promoveri subsequentibus lecionibus, & hoc seculo centuplum & in futuro vite eterne esse participes &c. E latifundiis vero, in territorio Bononiensi sitis, & supra a Cavacio nominatim enumeratis, paulo post subduntur hæc: Casale, Vindemiolum, vicus Fraxinetus, Quingetula, Columbianum, Granariolum, ut de hac charta Cavacius procul dubio agere videatur.

[54] [nec illi prodesse, nec pro legitima] Charta hæc neque legitima videtur, nec, ut talis esset, Cavacio quidquam prodesset: anno enim Christi 439 nullus exstitit imperator Constantinus, atque adeo illius nomine notari non potuit. Constantino quidem Valentinianum Cavacius subrogat, sed servato anno imperii ejus decimo quinto; quo non prima, ut charta habet, sed septima currebat Indictio. Præterea Opilio parentes suos jam tunc defunctos, cum donationem suam fecit, verbis illis, quondam parentorum meorum indicare videtur: at Aëtius, Opilionis secundum Cavacium pater, non nisi anno 454 e vivis sublatus fuit. Porro neque legitima videtur: ægre enim Constantinum imperatorem reperias, cujus imperii annus decimus quintus una cum Indictione prima currebat. Justus Fontaninus supra laudatus num. 4 datam ait anno 733 sub Constantino Copronymo: sed annus hujus XV, ducto initio a XXXI Martii anni 720, quo imperator a patre suo, Leone Isaurico, coronatus est, incepit a die XXXI Martii anni 734: esto, anno 733 Indictio prima cucurrerit. Dein, qui fit, ut in charta solus notetur Constantinus filius; non Leo etiam, illius pater, qui nondum e vivis excesserat? Qui fit, ut, si Patavii, quo se Opilionem recepisse, Fontaninus conjicit, scripta sit, non sub Liutprando Langobardorum rege, qui tunc Patavium sua in potestate habebat, sed sub Constantino, in Oriente imperante, data dicatur? Chartam aliam in rem suam Fontaninus laudat a Paulo I datam, & ab Hieronymo Rossi sub principium lib. V Historiæ Ravennatis relatam; sed hactenus mihi videre illam non licuit. Plura de Opilionis charta vide apud Muratorium, qui demum de illa sic pronuntiat: Hisce adde, scatere nimiis erroribus chartam, & carere loco, ubi scripta fuerit, aliaque ibi occurrere vitia, quæ in unum quidem apographi scriptorem rojicere possis, sed non desinant dubitationem injicere vetusti cujuspiam figmenti; ac præcipue quum non apographum, sed primitivam chartam appellandam illam, contendere alii possint.

[55] Bacchinius, ut Muratorius refert, chartam prædictam cum anno Christi 733 componere conatus, [videtur haberi posse.] tot difficultatibus se vidit implicitum, ut in aliam descenderit conjecturam, nimirum illam anno Christi 793 sub Constantino, Leonis Chazari & Irenes filio, fuisse exaratam. Fluebat tum quidem Indictio prima; sed annus Constantini, ex quo imperator a patre creatus est, quod anno 776 contigit, decimus octavus; ab obitu vero patris, anno 780 die VIII Septembris defuncti, annus decimus tertius dumtaxat, nimirum mense Junio, quo charta illa data fuisse notatur. Sed & illud incommodi hæc patitur conjectura, quod sub Constantino, Occidentali imperatore, confecta dicatur; cum eo anno Italia non penes Constantinum, sed penes Carolum Magnum fuerit, qui Italiæ Pipinum filium præfecerat; de quo Annales Francorum apud Chesnium tom. 2 scriptorum Galliæ pag. 22 ad ansnum 781 hæc habent: Perrexit Carlus rex Romam, & baptizatus est ibi filius ejus, qui vocabatur ei Carlomannus, quem Adrianus Papa, mutato nomine, vocavit Pippinum & unxit in regem super Italiam. Mortuus est Pipinus Italiæ rex anno 810, Carolus Magnus anno 814: atque adeo, si anno 793 exarata fuisset prædicta charta, annum Caroli Magni, vel Pipini saltem in Italia regnantis, non Constantini, nomen verosimiliter prætulisset.

[Annotatum]

* alias diligere

§ IV. Ursati & Fontanini de Opilione, S. Justinæ templi conditore, opinio refellitur.

[Ursati de Opilione,] Geminum Sertorius Ursatus de rebus Patavinis Opus scripsit; alterum anno 1652 typis vulgatum, quod monumenta Patavina Latino; alterum anno 1678, quod rerum Patavinarum historiam Italico sermone complectitur: utroque quidem de Opilione, templi S. Justinæ conditore, disserit, sed in diversas sententias abit. Opere priori pag. 13 Cavacio subscribens, S. Justinæ templum Opilionis, anni 453 consulis, pietati munificentiæque adscribit, & Opilionem Aëtii, inclyti ducis, filium facit, Cassiodorum eodem, quo Cavacius, modo interpretatus. Aëtium, inquit, V. C. patrem habuit, eodem teste (puta Cassiodoro) dummodo, ut caute observat accuratissimus Cavacius, pro Carpilione, quod mendosum, reponas Opilione. Tum, memoratis partim Cassiodori verbis num. 45 transcriptis, ad hunc modum pergit: Ubi minime mirum, si pro Opilione imperiti illorum temporum librarii Carpilione scripserint, vocum affinitate decepti. De Carpilione autem nec historiæ, nec illorum temporum fasti quidquam prodidere, at de Opilione plurima. Consulem enim eum cum Vincomalo fuisse anno Christi CDLII, (imo CDLIII, ut alibi ipse Ursatus scribit) & Marcellinus comes, & Cassiodorus & Panvinius unanimes testantur: imo Cassiodori verba sunt: “Opilio & Vincomalus. His consulibus, Attila in sedibus suis moritur.” Quæ textum Epistolæ (Cassiodori, in qua legitur, Carpilio) hactenus corruptum satis indicant.

[57] [templi S. Justinæ conditore,] Fateor: Opilionem, non Carpilionem, consulem cum Vincomalo Cassiodorus dixit in Chronico: sed hunc Occidentalem fuisse, aut Aëtii filium, quibus tandem verbis Cassiodorus indicavit? Verbis, inquies, num. 45 datis, si sinceræ lectioni reddantur: sed lateatne in illis mendum hic maxime quæritur. Contra, quæ de Frigerido & Gregorio Turonensi & Prisco Rhetore disputata sunt supra, contrarium suadent. Urgebit Ursatus iterum: Quem Cassiodorus lib. 1 variarum Epistolarum, epist. 4 Carpilionem dixit, eumdem lib. 5 Epist. 41 diserte Opilionem vocavit, sic scribens: Opilio fuit vir quidem abjectis temporibus, ad excubias tamen palatinas electus. Qui multo amplius crescere potuit, nisi fides sub avidissima remunerationis sterilitate jacuisset. Laudo Ursati in pervolvendo Cassiodoro diligentiam: sed affirmanti vel certe sibi sumenti, utroque loco de eadem persona sermonem esse, assentiri non possum. Significat ea Epistola senatui Romano Theodoricus, Gothorum rex, se Cyprianum quemdam ad sacrarum largitionum comitivam evexisse; Cyprianum tum a privatis meritis, tum a generis splendore commendat: hunc autem a solo Cypriani patre Opilione his verbis repetit: Gloriatur etiam non extrema luce natalium. Nam pater huic, sicut meministis, Opilio fuit, vir quidem abjectis temporibus &c. Ex quibus intelligas, Opilionem, de quo Cassiodorus, jam tum, cum ista Theodoricus scripsit, in vivis non fuisse superstitem, nec ad altiorem honoris gradum, quem paulo infra mediocrem Theodoricus appellat, etsi majore splendore dignus esset, quam ad palatii excubias temporis infelicitate fuisse evectum. Dicine id de Opilione poterat, præfecturam prætorii, ut vult Ursatus, patriciatum Romanum, ac denique consulatum consecuto?

[58] Videamus modo, quid Ursatus in Patavina Historia, [opinio refellitur,] Italico sermone conscripta, in hanc rem afferat. Pag. 136 S. Justinæ templum conditum, perfectumque scribit circa annum 524 ab Opilione quidem, sed alio ab illo, qui anno 453 consulatum gessit: nec enim verosimile censet, hunc ad annum usque 524 vitam protraxisse, ac tanto senio gravem ecclesiis condendis aptum intentumque fuisse. Sane anno 524 Consulum Fastis adscriptus legitur Opilio quidam, idem fortassis, de quo Athalaricus, Gothorum rex lib. 8 apud Cassiodorum Epp. 16 & 17. Consulem in Occidente illum fuisse, ex eo liquet, quod illum Theodatus Gotthorum in Italia rex post Amalasuntam carceri perfide inclusam ad Justinianum imperatorem legationis munere fungi jusserit: nec enim aptius cuiquam applices Procopii verba lib. 1 de Bello Gotthico cap. 4 ita scribentis: Clausam hic (in lacu Vulsino) Amalasuntham Theodatus servari jussit, ac veritus, quod accidit, ne eo facto imperatorem offenderet, Liberium & Opilionem, senatores Romanos, aliosque nonnullos misit, omni ope deprecari jussos illius odium, affirmando, nihil mali Amalasunthæ irrogasse Theodatum, quamvis ab ea prius acceptum pessime. Sed hunc S. Justinæ templum Patavii excitasse, mera Ursati conjectura est: mirum porro est, eumdem scriptorem Opilionem anni 524 consulem pro Aëtii sub annum 453 a Valentiniano occisi filio habuisse: si enim Ursato verosimile non est visum, Opilionem anni 453 consulem ad annum usque 524 vitam protraxisse; cur non item vero parum simile credidit, Opilionem Aëtii, ut ait, filium, annis circiter 70 a morte patris consulari demum dignitati fuisse admotum?

[59] Ut a Cavacio Ursatus in Historia Patavina, ita ab utroque Justus Fontaninus in Præfatione Commentarii in Vitam S. Columbæ pag. 19 & seqq. de tempore, [uti & Justi Fontanini, qui Opilionem] quo data est charta superius laudata, atque ejus auctore dissentit. De tempore, quo data fuit charta ex Fontanini sententia jam actum est supra. Si vero illum interroges, quis fuerit Opilio in ea memoratus; fuit, & quidem procul dubio fuit Opilio (non is quidem, cujus Agnellus meminit apud Bacchinium in Vita S. Joannis Angelopti; hic enim seculo VIII seu anno 733 antiquior) sed alius quispiam e Ravennatum exarchorum numero tempore Constantini Copronymi, qui principum suorum iconomachorum jussa contemnens, ac salutis suæ satagens, Patavium secessit, ibique post dictam donationem S. Justinæ ecclesiam seu partim seu integre instauravit, suique post mortem corporis esse voluit conservatricem. Quid ita? Ut paucis dicam, eo recidit illius ratiocinium: Chartæ ista subscriptio est: Ego Opilio gloriosus imperialis patricius Romanorum: fuit igitur illius auctor patricius Romanorum. Atqui patricius Romanorum titulus fuit Ravennatum exarchorum proprius: fuit igitur Opilio, chartæ auctor, exarchus Ravennas. Si vero Fontaninum præterea percuncteris, quem locum inter exarchos Ravennates Opilio tenuerit, respondet, locum medium illi deberi inter Paulum, anno 726 interemptum, & Eutychium, qui fuit ultimus exarchorum.

[60] [Ravennatem sub annum 733 exarchum fuisse,] Non aliunde notus Fontanino est iste Opilio, patricius Romanorum, quem certo Ravennatem exarchum fuisse ait, quam ex charta Opilionis supra laudata, & insuper alia, de qua paulo infra. At Opilio in illa exarchum se non nominat; nec, ut ita se nominaret, id certum foret: non uno enim ex capite, ut supra dixi, fides chartæ in suspicionem vocari merito potest. Aliunde igitur Fontanino, exstitisse anno 733 Ravennæ exarchum, Opilionem nomine, Pauli successorem, Eutychii vero decessorem, priusquam dicto suo fidem certam a lectore exigeret, evictum dare incumbebat; quod, ut opinor, procul dubio, modo potuisset, præstare studuisset. Ut quid igitur Ravennatem exarchum omnibus incognitum hactenus obtrudit? Immo vero jam ante annum 733 Ravennatibus exarchum fuisse Eutychium, tum aliunde, tum ex inscriptione, quam adfert Rubeus lib. 4 Historiæ Ravennatis, liquet: hæc ita habet: Guvernante Italiam Domno Eutychio excell. patritio & exarcho III Kal. Feb. Ind. XIV; qua mense Februario currebat annus Christi 731. Neque Opilioni anno 733 Patricium Romanum, si hic titulus Ravennatibus exarchis proprius fuisset, se scribere licuisset, exarchatu fungente Eutychio. Quamquam nec verum videatur, eo titulo decoratos fuisse Ravennates exarchos. Hunc enim Eutychio non tribuit inscriptio mox relata, non Anastasius in Vitis Pontificum, qui de Ravennatibus Exarchis agens, de Romano in Gregorio; de Eleutherio in Deusdedit; de Isacio in Severino; de Theodoro in Theodoro; de Olympio in Martino; de Joanne in Conone & Sergio, de Theophylacto in Joanne VI; de Joanne Risocopo & Scholastico in Constantino; de Paulo & Eutychio in Gregorio II; item de Eutychio in Gregorio III & Zacharia; patricios illos quidem, sed sine hoc addito: Romanorum, appellat; licet hunc titulum integre diserteque plus vice simplici repetat, ubi de Carolo Magno.

[61] [frustra contendit,] Non Paulus diaconus tom. 1 Scriptorum rerum Italicarum, licet lib. 2 cap. 29 & seq. Longini; lib. 3 capp. 18 & 26, & lib. 4 capp. 26, 29 & 33 Smaragdi; lib. 3 cap. 26 & lib. 4 capp. 8 & 13 Romani; lib. 4 capp. 13 & 26 Gallinici; lib. 4 cap. 35 Eleutherii; lib. 6 cap. 34 Scholastici, & Pauli denique cap. 49 ejusdem libri, qui omnes Ravennates exarchi fuerunt, meminerit. Scio, Paulo lib. 4 cap. 40 Gregorium quemdam Patricium Romanorum fuisse dictum, sed is non Ravennas exarchus fuit, sed Opitergino præsidio Græci imperatoris nomine præerat. Vivebant enim adhuc, cum Gregorius iste Opitergii versabatur, ut ex Paulo capp. 42 & 43 liquet, Agilulfus Langobardorum rex, & Heraclius imperator ex Pauli cap. 51, cujus tempore Eleutherius Ravennatem exarchatum tenebat, ut ex Anastasio in Deusdedit patet. Gregorius quidem aliquis, ex Privilegio Constantis imperatoris apud Bacchinium parte 2 pag. 285, Ravennas fuit exarchus, sed multo serius sub annum 666 & sub Constante, quem cum priore Gregorio, qui sub annum 615 Opitergii morabatur, præsul Ancyranus post Hadrianum Valesium male confudit, ut Berettus docet in Tabula chronographica Italiæ medii ævi num. 80, quem consule tom. 10 scriptorum rerum Italicarum col. 159.

[62] [nec id evincit] Altera charta, ex qua notum habuit Fontaninus Opilionem, Romanorum Patricium (non tamen propterea, ut jam diximus, Ravennatem exarchum) est Gregorii IV Pontificis anno 828 data, & apud Muratorium tom. 3. Antiquitatum Italiæ col. 39 & binis seqq. integre excusa. Characteres illius, teste Muratorio, iis, quibus exarata est charta Opilionis, de qua supra, sunt admodum similes: duplex illius exemplar exstare ait in tabulario monasterii S. Justinæ, alterum prolixius, alterum contractius; quod utrumque unico intuitu cognoscendum exhibuit, prolixius quidem totum transcribendo; contractius vero, uncinis includendo quidquid in contractiori desideratur, & reperitur in prolixiori. Inscripta est Miloni, monasterii S. Justinæ abbati, Romæ data XII Kalendas Julias, anno ejusdem Sedis primo, & Domno Lothario secundo, Indictione octava. In ea de Opilione sic loquens inducitur Pontifex: Quia juste & racionabiliter vestra humilitas (Milonem alloquitur) nostro Apostolatui humiliter postulastis, quatinus pro Dei amore, animeque nostro remedio, per presentis nostri privilegii auctoritatem, quamque per auctoritatem Domini Lotharii imperatoris augusti, spiritualis in Christo dilectissimi filii nostri, concederemus & confirmaremus scilicet omnes res & proprietates prædicti monasterii, cujus ecclesiam Opilius, Patricius Romanorum fundavit, ibique ejus corpusculum in pace requiescit in atrio ejusdem ecclesie supra duas columpnas, qui etiam multa tribuit dona in eodem monasterio. Ideoque per præsentem privilegium confirmamus &c.

[63] Chartam hanc Gregorii IV, uti & præcedentem, critico ariete concussit idem Muratorius, [Gregorii IV, charta,] vir in multo litterarum genere apprime versatus: ipsum loquentem audi: Quod heic me excruciat, inquit post alia pauca, cogor aperte dicere, tot vitia convenire in hujus Bullæ textum, ut illam nemo, uti legitimam mercem, sit facile suscepturus. Nam præter dissonantiam inter duo illa unius Bullæ exempla deprehensam, præter affectatam mentionem sepulcri, in quo depositus dicitur Opilius, sive Opilio, patricius Romanorum; & præter alia, quæ persequi non est animus: inter chronologicas notas intoleranda pugna consurgit, quam tollere ne acutissimus quidem possit. Anno DCCCXXVIII mense Junio decurrebat annus primus Gregorii IV Papæ. In eum annum minime cadit Indictio octava, sed quidem sexta. Et rursus scripta hæc dicuntur Anno Domno Lothario, pro Domni Lotharii, Secundo, quæ vitiosa formula (adde & multa alia in decursu chartæ contenta) Apostolicæ Sedis cancellariam non bene olet, quum ibi Latinæ linguæ atque Grammaticæ honor aliquis semper habitus fuerit. Præterea extra omnem controversiam est, Lotharium I coronam ac nomen imperialis dignitatis Romæ accepisse anno DCCCXXIII. Ergo annus secundus ejus imperii in annum I Gregorii IV, sive in annum Christi DCCCXXVIII nequaquam convenit. Adde, nullam mentionem fieri Ludovici Pii augusti imperantis cum filio. In aliis chartis ejus nomen præterire minime mos fuit. Fortassis etiam abhorret ab eorum temporum consuetudine multa DUORUM MILLIUM MANCUSORUM AURI OPTIMI, cujus medietas persolvenda erat NOSTRO SACRO PALATIO, quum de monasterio ageretur extra fines Pontificiæ ditionis posito, & possidente tot alios fundos, minime in Bononiensi agro comprehensos. Hæc & alia, quæ abire insalutata volo, apud me hujus etiam Bullæ fidem saltem dubiam faciunt.

[64] [quam citat.] Dein quis fuit Milo S. Justinæ abbas, ad quem chartam illam anno 828 Gregorius dederit? Cum ante Rosium, qui sub annum 849 Patavinum episcopatum tenuit, ne monasterium quidem S. Justinæ exstitisse videatur, ut infra dicetur, primusque illius abbas sub eodem Rosio fuerit Christianus, quo certe antiquiorem Cavacius, loci historiographus, non invenit. Verum non eo hæc de Opilione dicta sunt, ut sanctæ Martyris templum ab illo aliquando conditum reparatumve fuisse, eamus inficias: sed ut tempus, quo id contigit, plane incertum esse; patriciatum vero illius ac consulatum dignitates esse appareat verosimillime fictitias, quas illi, quo monasterii, ut factum sæpius est, origo redderetur illustrior, nescio, quis fabulator affinxerit. Nihil dico de iis, qui Opilionem familia Picaurum aut Picacapram fuisse volunt, quos Ursatus in Historia Patavina pag. 137 refellit ex eo, quod eæ familiæ e Transalgardis originem ducant ex Patavinorum genealogorum testimonio: Transalgardi autem sub Carolo Magno primum Patavii sedem fixerint.

§ V Quo tempore conditum fuerit S. Justinæ monasterium. Templum novum eidem dicatum.

[S. Justinæ templo] In obscuro pariter est, quo primum tempore S. Justinæ templo monasterium adjectum fuerit: auctor Vitæ S. Prosdocimi, & ex eo verosimiliter Scardeonius Classe 13, ubi de Opilione, jam inde a S. Prosdocimi ætate id factum, ac a sacris virginibus inhabitatum scribunt: verum tanta illius monasterii antiquitas fundamento caret, rejiciturque a Cavacio, qui se monasterii illius originem ignorare fatetur. Nos, inquit, quamvis antiquitatem exoptemus, ex qua nostris rebus plus dignitatis accedat, tamen potius opinamur, monachos non nisi post Patavium restitutum, imperante Carolo Magno, templum D. Justinæ obtinuisse. Et paulo infra: Itaque maximæ vetustati tribuatur, quod monasterii principia etiam litterarum memorias excedant: ita ille; nihil tamen, unde Caroli Magni ætate S. Justinæ monasterium conditum fuisse conjicias, speciatim in medium proferens. Si legitimæ essent chartæ Opilionis & Gregorii IV nomine venditatæ, in quibus monasterii S. Justinæ mentio fit, jam inde a seculo saltem octavo id exstitisse, necesse esset: at, cum earum fidem ex dictis supra non pauca infringant, nec id affirmare ausim. Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 870 num. 21 Rosium, ab anno circiter 860 Patavinum episcopum, S. Justinæ monasterii conditorem facit ex instramento ipsius Rosii, quod quia Cavacius valde minutum dedit, adjicit ille: Optandum esset, ut integrum retulisset Cavacius. Mabillonii votis tom. 4 Antiquitatum Italiæ col. 781 & binis seqq. satisfecit Muratorius, ex quo tamen haud certo elicitur, Rosium illud condidisse, ac monachis Benedictinis tradidisse. En illud.

[66] In nomine Domini. Imperante Domno nostro Hlodowico imperatore, [Rosius episcopus Patavinus,] Hlotharii filius, postquam imperiare cepit, anno vicesimo quincto, VI Nonas Madii, Indictione septima, feliciter. Offersionem vel tradicione, que facere visus sum ego in Dei nomine Rorsus sancte Patavine ecclesiæ episcopus una per consensu & voluntate avocato meo nomine Hercomario, in ecclesia sancte & venerabilis Justine vel senedochium, quo ego ipse a fundamentis pro remedium anime mee edificare precepi, quæ sita est prope ecclesiam ejus venerabilis virginis Justine, in qua ejus sanctissimum corpus humatum requiescere videtur: ubi vir venerabilis Christiano presbyter & a nobis electum & ordinatum abba preesse cernitur. Ideoque ego, qui supra, Rorsus nunc Pontifex, considerante me Dei omnipotentis misericordia & remedium anime mee offero atque trado ego Rorsus episcopus secundum legem Salicam ad presenti die omnes res meas, quas habere & possidere videor in Monte Silicis, sive in finibus Patavense vel comitatu Vicentino, offero & trado ad supradictum almificum locum, & tibi Christiano abbati, vel ad fratres, qui in ipso senodochium religiose vivere degunt, ut abeatis exinde alimonia sive vestimentum ad usui vestro, ut pro me indigno peccatore preces omnipotenti Deo fundere incensanter dignetis, vel in ipsum venerabile locum deservire valeatis.

[67] Id est, in primis offero, atque trado ego Rorsus humilis episcopus curte mea, [ut ex ejus charta] quæ nuncupatur Maserada cum capella, quæ in honorem beati Martini confessoris ego ipse a fundamentis edificavi vel consecravi, cum casales & omnia, quantum ad ipsam autem pertinere dinoscitur, & similiter trado & offero curte mea infra civitatem Patavi cum oratorio suo, qui in onore beati Petri principis Apostolorum dedicata est, cum omnia, quæ ad ipsam præfatam curtem vel oratorium pertinere videtur. Nec non & curtem meam in Cervarises cum oratorio suo, quod in onore sanctæ Crucis est consecratus, quæ sita est in comitatu Vicentino, trado & offero cum omnia adjacentia & pertinentia sua. Has prenominatas curtes ex integrum, quantum ad manu mea hodie abere vel possidere visus sum, trado & offero ad presenti die in jam prenominata ecclesia beate Justine virginis, vel in senodochium cum omnibus edificiis earum, & cum silbis, aplectaneis, ortis, areis, vineis, campis, pratis, salectis, pascuis ac stallareis, pomiferis arboribus, paludibus, usis aquarum, rivis, rubinis, monte, plano, omnia in integrum, cultum & incultum, quantum ad me pertinet, vel pertinere vel possidere visus sum.

[68] Et offero atque trado in predicto venerabili loco similiter a die presenti & hora servis & ancillis meis pro anima mea, [ostenditur,] eorum nomina sunt: Lupulus & Justiolus cum filio suo item Justolo, Rodulfus, Luvari, Petrus, Vidolus, Adam, Beffanius cum uxore sua, nomine Eta, Felicitas cum filia sua, Gallidolus cum uxore sua & duos filios suos, Riculfus, Regisilda & filia ejus Rotruda, Willi, Juba, Rotruda, Altemanno cum uxore sua Gaudencia & filia sua Ansperga, Liutecarda & filia ejus Helmedruda, Radperga, Willi, Liuba cum filias suas Egena & Vindelinda & Liucinda & Gisemperga, Justola, Regingunda, Agneola cum filias suas Orsolane & Senatere, Unica, Fuscola, Gisemperga, & quanti nati vel procreati fuerint, postquam in potestate mea devenerunt. Istas suprascriptas res vel mancipiis, quorum nomina vel loca superius leguntur, & ubicumque proprietario nomine a me possessum vel devolutum est, & hodie a manu mea teneo per liberam racionem & vendicionem & emcionem sive per donacionem nec non & commutationem vel blandimentum secundum legem meam Salica possessum habeo, offero adque trado ego Rorius episcopus ad presenti in jam prenominatum locum pro remedium anime mee, & exinde nichil mihi reservavi.

[69] [xenodochium seu cœnobium] Professus sum, in tali vero tinore offero & trado supra nominatus res seu familias, ut si ego Rorius episcopus, quod fieri minime credo, vel aliquis ex successoribus meis de predictas res vel mancipiis, eorum nomina & loca supra annotatas esse videntur, vel qui de ipsis hominibus nati vel procreati fuerint, retollere de ipso venerabili loco, aut contrare voluerimus, sive tibi Christiano abbati vel a successoribus tuis, & omnia, sicut supra legitur, non adservaverimus ego Rorius episcopus vel successoribus meis, tunc deveniat ipsas res vel familias, quod supra legitur, in potestatem regis, qui pro tempore Italia regere videtur. Hæc ideo adfiximus, ut mea, que supra, Rorius episcopus offersio sive tradictio perhennis temporibus in ipsum almificum locum, quod supra legitur, inviolabilis & inconcussa permaneat. Iterum volo atque instituo, ut tu Christianus abbas vel successores tui ab hac præsenti die, quod est sexto Nonas Madii pro ipsa offersionem vel tradicionem, quod ego hodie facio per omni die pro me pascere debeatis pauperes numero tres, dum ego, qui supra Rorsus episcopus, advixero, sive post meum decessum, & in annuale vero meo per remedium anime mee pascere debeatis ter sacerdotes & levitas numero quadraginta. In alio vero die, quod post annuale meum evenerit, volo adque instituo, ut reficiantur ibi in prædicto loco pauperes numero centum. Et cum ipsis pauperes refecti fuerint usque ad saturitatem, laudem Deo referant, & proficiant ad salutem pro anima mea.

[70] [adjunxit.] Quod si tu Christianus abba vel successores tui de prædicta elemosina, quod pro anima mea dare instituo, aliquid retraere volueritis, una neglesseritis facere, in omnipotenti Dei judicio reservo, cui omnia manifesta sunt, & nihil ei latet. Sed nolle quod volui, nisi quod a me semel factum bono animo est, perhennis temporibus inviolabilis permaneat. Et manifestus sum ego Rorsus episcopus, qui a pagina & calamo cum pinna de terra levavi, & Ulfari nothario scribere sic rogavi, & testibus obtuli roborandam, ut hanc donacio sive offersio supra legitur firma & stabilis sine alicui hominum contradictione permaneat. Actum in cenobio sancte Justine, in Dei nomine feliciter. Ego Rorius quamvis indignus episcopus in hanc offersionem seu tradicionem a me facta manu mea subscripsi. Ego Ercomarius advocatus consensi, manu mea subscripsi. Ego Justinus archidiaconus rogatus manu mea subscripsi. Ego Leopertus presbiter & prepositus sancte Marie manu mea subscripsi. Ego Dominicus presbiter canonicus manu mea subscripsi. Ego Joannes presbiter manu mea subscripsi. Ego Fradellus presbiter manu mea subscripsi. Ego Justinus presbiter arcarius sancte Marie manu mea subscripsi. Ego Dominicus presbiter &c. ✠ Ulfari notharius rogatus a Domno Rorio venerabili episcopo, hanc cartulam, offersionem vel tradicionem scripsi & subscripsi & post tradita complevi.

[71] Hæc Rosii charta, vi cujus, ut ait Cavacius pag. 38, [anno 874;] a monachis Benedictinis, etiam sua ætate, pauperibus religiosis hebdomadis singulis, panis & vini portio statuta erat, & ante festum Nativitatis Dominicæ centum pauperibus epulum præbebatur, seculi sui quidem barbariem præfert; ceterum vero in notis chronicis recte sibi congruit: Ludovicus enim Lotharii filius, a Leone IV coronatus est imperator anno 849; atque adeo annus ejus imperii vigesimus quintus non nisi anno 874, quo, ad mensem Majum provecto, currebat Indictio septima, finem accepit. Neque mirum videri debet, mentionem in ea fieri legis Salicæ seu Francicæ, cum ea sub Francis, deletis Longobardorum regibus, fuerit in Italiam invecta, ipseque Rosius, ut Patavini scriptores perhibent, Francica gente oriundus. Autographa minime est charta illa, inquit Muratorius: est tamen exemplum pervetustum, ut fortassis mendorum, quæ in illa occurrit, frequentia describentis imperitiæ magnam partem possit attribui. Cavacius pag. 35 pro anno Ludovici vigesimo quinto scripsit decimum quintum; & Rosii chartam anno 870 affixit; quod & Ughellus, Cavacium incaute secutus, fecit tom. 5 Italiæ sacræ auctæ col. 428, ubi & Rosium Patavinum episcopum factum ait anno 861. Sed apud Sigonium de regno Italiæ lib. 6 Ludovici secundi diploma exstat, quo Rorii seu Rosii episcopi precibus ecclesiam Patavinam in tutelam suam recipit, datum VII Idus Februarias, anno, Christo propitio, imperii Domini Lotharii Pii imperatoris XXVI, & Ludovici Gloriosissimi augusti in Italiæ VI, (seu potius V) Indictione XII, qui fuit annus 849.

[72] Porro ex eadem Rosii charta seu testamento quidem liquet, [sed ab hodierno S. Justinæ monasterio diversum:] illum excitatum a se juxta S. Justinæ ædes xenodochium monachis quibusdam (verosimillime quidem Benedictinis) administrandum dedisse; sed certum inde non fit, quod num. 65 aiebam, excitasse illum Benedictinis diversum a xenodochio monasterium, cujus nulla, aperta saltem, in charta Rosiana fit mentio: quin vero ita loquitur in charta, de qua mox, Gauslinus, Patavinus episcopus, ut ipse potius S. Justinæ templo & excitato ab episcopo Rosio alendis pauperibus xenodochio, sed Hunnorum vastatione semirutis, primus illud adjecisse videatur. Gauslini chartam ex Ursato in Historia Patavina pag. 205 accipe: In nomine sanctæ & Individuæ Trinitatis. Gubernante Catholicam plebem beati Petri Apostoli Joanne, summo Pontifice, Pontificatus sui anno VI, Imperante Domino nostro Othone imperatore, anno Incarnationis Domini DCCCCLXX in mense Februarii, Indictione XIV. Cum venissem ego Gauslinus episcopus in ecclesiam beatæ Justinæ martyris, & beati Prosdocimi præsulis, & vidissem ibi per circuitum omnem locum desolatum, nec esse ibi, qui aliquid diceret, aut aliquam susceptionem hospitibus aut pauperibus pararet. Tunc inspirante divina ac potenti misericordia, sicut ipse corda humana illustrare dignatus est, ita & cor meum implere, ac visitare dignatus est, ut ob ipsius amorem Sanctorumque omnium, nec non & B. Justinæ martyris, beatique Prosdocimi confessoris cœnobium ædificarem monachis.

[73] [hoc vero videtur] Tunc congregavi omnem clerum, omnesque optimates, & cunctum populum super eo, quod Dominus in corde meo inspirasset, sed & valde omnibus placuit. Unde cum omnibus sacerdotibus, cunctoque clero & cum omnium fidelium consensu, juvante Deo, construximus cœnobium. Ibique ego, qui supra Gauslinus episcopus, ut præfati monachi, qui ibi præesse debent, firmi ac stabiles esse possint, pro remedio animæ Senioris nostri Othonis, & pro anima mea, & cunctorum Catholicorum, seu & pro omnibus, qui in hac ecclesia deserviunt, ut firmum ac stabile nostrum scriptum habeant, quatenus, qui post nos in hanc sedem venerint, non destruant; sed magis in Dei amore roborent; ut & ipsi per ipsorum monachorum intercessionem valeant ætherea possidere regna. Quare ego Gauslinus episcopus cum omni clero & cuncto populo, qui hic congregamur, per tremendum Omnipotentis Dei judicium & per ipsius majestatem deprecamur, nec non & per omnem cœtum sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, Apostolorum, martyrum, confessorum, ac virginum, omniumque Sanctorum, ut nulla superimposita, nullum redditum, nullam molestationem ipsis monachis inferat, nisi incensum orationis. Quod si aliter fecerit, quam supra legimus, ante tribunal Christi retributionem habeat in die judicii cum Juda traditore, inde stando ad rationem.

[74] [Gauslinus, Patavinus episcopus,] Ego in Dei omnipotentis nomine Gauslinus Pataviensis ecclesiæ episcopus donamus & confirmamus ad monasterium sanctæ Justinæ virginis, & sancti Prosdocimi confessoris Christi, non multum longe a civitate Patavii, ubi corpora Sanctorum requiescunt, ad laudem Sanctorum ejus, pro præsenti merito & futuro, pro suprascripto imperatore Othone, atque duce nostro, clero ac populo, ut omnes fideliter vivant in Christo, per quem, qui serviunt, ut dignus est, coronentur in cœlis, ubi & nos miseri peccatores, clerus, populus, atque propinqui, aliquam portiunculam habere possimus, ubi omnes magni consistunt, Deo concedente, damus & confirmamus ad ipsam ecclesiam sanctæ Justinæ, & sancti Prosdocimi confessoris Christi, in primis ecclesiam sancti Angeli prope supradictum monasterium cum massaritiis & rebus, quæ eidem pertinent, cum quartis & decimis, cum loco, qui dicitur Prato Novo, & terris cum vineis, ubi dicitur Ruthena, Braido monachorum, & uno arcu, qui currit flumen Retronis. Et ecclesiam sanctorum archangelorum, quæ constructa est foris civitate Patavii in loco, qui dicitur Vantio, cum suis finibus; & terra, quæ vocatur Senedo, cum suis finibus, id est, cum quartis & decimis. Ecclesiam sancti Martini, quæ est ædificata in loco, ubi dicitur prope Montemsilicem cum casis & massaritiis, quæ ibidem pertinent, seu servis & ancillis, qui in suprascripto Montesilice habitant. Et curtem unam in loco, qui dicitur Tribano, cum suis casis & massaritiis, quæ ibidem pertinent, cum quartis & decimis, seu in Pernumia, in capite silvæ, & in Aire cum quartis & decimis.

[75] [ex hic relatæ ejus charta] Et curtem unam cum domo cultili cum capella, quæ ædificata est in honore sanctæ Mariæ Virginis in loco, qui dicitur Macerata, cum casis, massaritiis, quartis, decimis, & cum omnibus rebus, quæ ibidem pertinent. Et totam decimam, quæ jacet in comitatu Vicentino in loco, ubi dicitur Masone, cum capella, quæ est constructa ad honorem S. Galli, cum quartis, decimis, & cum omnibus rebus, quæ ibidem pertinent. Et ecclesiam unam, quæ est ædificata ad honorem sancti Georgii in loco, dicto Robolone, cum terris & omnibus decimis, quæ ibidem pertinent. Et totam decimam, quam dare debent famuli S. Justinæ sive in montibus, sive in vallibus. Hæc omnia suprascripta volumus, & confirmamus, assistentibus suprascriptis, habeat & teneat ipse sanctus locus in æternum, ut serviant ipsi monachi, cum suo abbate Ingelberto, Deo Sanctisque usque in finem sæculi, omnibus remotis, quæ in ista donatione & confirmatione, frangere, contradicere, aut molestiam facere, aut inquietare habeant. Et teneat in die judicii, quod in hac pagina supra legimus. Ego Gauslinus episcopus hanc paginam, a me factam, propria manu mea confirmavi & roboravi. Ego Martinus archipresbyter in hanc paginam offersionis consensi & scripsi. Ego Joannes presbyter m. Ego Marinus presbyter. m. Ego Bonizo presbyter. m. Ego Albericus presbyter. m. Ego Rochero presbyter. m. Ego Dominicus presbyter. m. Ego Rozo presbyter. m. Ego Redaldus presbyter. m. Ego Joannes diaconus. m. Ego Andreas diaconus. m. Signum manu Joannis testis. Signum manu Bernardi testis. Signum manu Uldarici testis. Signum manu Adam testis. Signum manu Luitprandi nobilissimi. Signum manu Alberti. Signum manu Valentini. Signum manu Arduini. Omnes isti rogati testes.

[76] Gauslinus verbis num. 72 transcriptis satis quidem aperte innuit, [primus construxisse] tum S. Justinæ templum, tum additum illi a Rosio xenodochium, quod sua ætate, in monasterii S. Justinæ vicinia situm, adhuc superstes fuisse, pag. 207 Ursatus scribit, prius exstitisse, quam ipse Patavinum episcopatum susceperat; sed nullo modo de S. Justinæ monasterio, quod a Rosii xenodochio diversum sit, idem prædicat: imo vero, cum id se construxisse dicat, nulla alterius conditoris mentione, ne quidem tacita, injecta; nec aliunde certa legitimaque videantur exstare monumenta, quibus major monasterii antiquitas citra dubium ostendatur, videtur illud tum primum a Gauslino condi cœpisse. Eodem, quo Gauslinus, modo Burchardus quoque Patavinus episcopus, anno 1034 collata a decessoribus suis monasterio S. Justinæ bona confirmans, locutus est apud Muratorium tom. 3 Antiquitatum Italiæ col. 203. Ita ille de Gauslino: Hanc igitur sollicitudinem venerabilis Gauslinus, Patavensis episcopus, vigilanter exhibuit, quando super omnia, quæ bona egit diligencia, de sibi commissis non modicam habuit, videlicet de ecclesia S. Justinæ virginis, quæ sita est foris civitatem Patavensem, quam olim quasi destructam ac desolatam pene ab omnibus … pro Dei amore & veneratione ejusdem sanctæ Justinæ monasterium ibi construxit, & abbatem atque monachos ordinavit, atque ex ipsius episcopii rebus donacionem tantam donavit, ut aliquantulum ibi Deo servientes possint vivere: quibus & ipse verbis ita de Gauslino loquitur ac si is primus monasterii illius conditor fuisset.

[77] [sub annum 971,] Atque ita Muratorius sæpe laudatus censuit tom. 3 Antiquitatum Italicarum medii ævi Dissertatione 34, addens, sub id fere tempus varia monasteria, ut apud Venetos, Mutinenses, Rhegienses & Parmenses, fuisse excitata. Et sane anno 982 initium habuisse Venetiis cœnobium S. Georgii Majoris a Mauroceno nobilissimo cive, scribit Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ col. 1200, ubi fundationis dicti monasterii litteras exhibet. Ipse Muratorius mox laudatus tom. 1, col. 1019 & seq. Joannis episcopi Mutinensis litteras refert, anno 998 exaratas, quibus S. Petri monasterio, in suburbio Mutinensi a se fundato, possessiones aliquot donat. Et tom. 5, col. 541 & seq. fundationem recitat monasterii sanctimonialium SS. Viti & Modesti prope Scantianum, nunc S. Thomæ, anno 1015 a Teusone episcopo Rhegiensi factam; quamquam illud a Teusone tantummodo instauratum putet. Parmæ item sub finem seculi X conditum fuisse S. Joannis Euangelistæ monasterium liquet, ex Vita S. Joannis, primi illius monasterii abbatis, a monacho anonymo subæquali conscripta, quam habes Benedictini Seculi V parte 1 a pag. 717. Neque hæc sola sunt, quæ ea ætate per Italiam condita sunt, monasteria: ut adeo fieri facile potuerit, ut & S. Justinæ monasterium tunc primum condi cœperit a Gauslino, nec certo fidi debeat Mabillonio in Annalibus ad annum 870 num. 21 ita scribenti: Processu temporis Rosius episcopus, qui Patavinam sedem sub noni sæculi annum sexagesimum (imo forte 49, ut supra num. 71 diximus) iniit, eidem basilicæ cœnobium adjunxit, nisi cœnobii nomine xenodochium a Rosio excitatum intelligat.

[78] [non Anselmus Nonantulensis sub annum 780, ut ait Leander Alberti.] Leander Alberti in Descriptione Romaniolæ in aliam plane sententiam ivit, nulli, ut reor, probatam. Voluit is, S. Justinæ monasterium Patavinum conditum fuisse circa annum 780 ab Anselmo, Nonantulensis monasterii fundatore, cujus Vitam habes apud nos tom. 1 Martii a pag. 900, & apud Mabillonium Seculo IV Benedictino part. 1 a pag. 4. Ita Leander ex Notitiis Nonantulensibus, sed male explicatis, scripsit. Inter xenodochia, ab Anselmo excitata, in ejus Vita apud Mabillonium num. 6 S. Justinæ xenodochium aliquod his verbis memoratur: Item aliud ille dignus pater constituit xenodochium ex suis propriis rebus in loco, qui dicitur Susonia (Lusorica legitur apud nos, Lusonia vel Lusonici legit Cavacius) ubi fieri jussit oraculum S. Justinæ martyris, in quo etiam monachos semper adesse voluit, Deo servientes & sine sollicitudine viventes. Hæc velut de S. Justinæ monasterio Patavino dicta Leander accepit, sed levi nimium de causa. Ubicumque enim locus ille Susonia exstiterit, Patavinis equidem sine causa adscribi non debet, neque certum transcriptis huc verbis agi de S. Justina Patavina; &, hoc dato, sub ejus nomine alibi locorum perinde ac juxta Patavium condere xenodochium Anselmus potuit. Sed hæc de celeberrimi monasterii, quod, cum temporum iniquitate a Religiosa disciplina deflexisset, S. Justinæ aliorumque Sanctorum, ibi quiescentium, meritis anno 1409 per Ludovicum Barbum, uti hic scribit apud Pezium tom. 2 Anecdotorum part. 3, pag. 270 & seqq., reformatum fuit, ac dein anno 1504 in totius Congregationis Casinensis, ab eo alias S. Justinæ dictæ, caput evasit, origine disseruisse sufficiat: qui plura requiret, Cavacium, elegantem loci historiographum, consulere poterit. Ego, quæ reliqua sunt, de S. Justinæ ecclesia interim expedio.

[79] Hæc antiquis quidem, sed tamen ignotis, ut diximus, [Dirulo terræ motu seculo XI antiquiori S. Justinæ templo,] temporibus condita, non secus ac Patavium ipsum, a quo non procul aberat, quodque non raro cladibus attritum fuit, ut sequenti § dicetur, varias etiam a bellorum motibus olim sortis vicissitudines subiit. Narrat Conradus abbas Urspergensis in Chronico ad annum 1117 ingentem terræ motum tertio Nonas Januarii, unde multa non modo ædificia, sed & civitates in Italia quædam corruerint, contigisse. Hujus (ut apparet) non immunem fuisse S. Justinæ ecclesiam, discimus ex auctore Inventionis S. Daniëlis (de qua apud nos actum est III Januarii, sed ex auctoribus aliis, hoc, quo de agimus, decessoribus nostris nondum cognito) qui terræ motum viderat: contigit Daniëlis inventio sub Ulderico, episcopo Patavino, & Joanne abbate monasterii S. Justinæ, qui cum Ulderico episcopo in Actis inventionis, tom. 1 Januarii pag. 160, num. 7 ex Agonibus Martyrum apud nos excusis, male confuditur. Sedit autem Patavii Uldericus seu Uldaricus ab anno circiter 1061 usque annum 1090, ut quidem Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ ex ecclesiæ Patavinæ tabulis. Ceterum de S. Justinæ ecclesia terræ motu concussa hæc habet Actorum dictæ inventionis auctor: Erat enim ecclesia extra urbis mœnia, in loco videlicet, ut traditur [quem] Campum Martium vocabat antiquitas; constructaque erat ecclesia, ubi corpus beatæ Justinæ requiescit, simulque multorum Sanctorum. Quam basilicam nostro tempore vehemens terræmotus quassatio funditus diruit, & aliam nos in locum ejus non bene consimilem substituere coëgit; illa namque suffulta marmoreis columnis & ex magna parte marmoreis tabulis ornata & deaurata cœlestium siderum interius radiabat ad instar. Ita Ms. nostrum, cui idem anonymus apud Cavacium pag. 18 fere ad verbum consonat.

[80] Adjicit his quædam anonymus, unde, qua fuerint ea tempestate, [excitatum fuit aliud, cui denique] licet post multum calamitatum, S. Justinæ templi facies & S. Prosdocimi sacellum, utcumque intelligas. Sic pergit: Nec mirum quidem: cum illam vir clarissimus & illustrissimus præfectus prætorii, patritius, Opilio nomine, immensis divitiis construens elimavit. Hanc vero nos in magna paupertate constituti, utpote noviter ab imperatore obsessi (Henrico V, summis Pontificibus Paschali, Gelasio & Calixto tunc infesto) & auro & argento expoliati, vix, qua cernitur specie, ereximus. Est propter hanc in pulcherrimo secessu, qui vergit ad Meridiem, oratorium sive templum miræ pulchritudinis constructum in honore Dei & B. Mariæ semper Virginis & plurimorum Apostolorum, in quo sancti Prosdocimi corpus tumulatum jacet; illius parietes humotenus in circuitu vario sunt marmore crustati; pars vero superior, quæ testudineo clauditur arcu, longe lateque deaurata relucet, & opere musoleo depicta, quasi cœleste palatium ac viridantia paradisi prata demonstrat.

[81] De sacello S. Prosdocimi, velut sua ætate adhuc exstanti, [seculo XVI successit templum novum] agit Scardeonius lib. 2, classe 6, ubi de S. Prosdocimo: sed in locum templi veteris S. Justinæ, de quo auctor Inventionis S. Daniëlis, sub initium seculi XVI aliud successit longe splendidius, quod hodieque non sine spectantium voluptate & admiratione conspicitur. Cum enim templum vetus jam fatisceret ac ruinam minaretur, ac felicius fluerent monasterii res, magnificas ac Sanctis, quorum penes se reliquias servabant, digniores ædes monachi meditari cœperunt jam inde a seculo saltem XV ad finem vergente, ut ex instrumento publico, quod infra num. 89 transcribendum est, colligitur: sed monachorum consiliis tum domestica impedimenta, tum Prælatorum mors aliquot annis intercesserunt, dum tandem anno 1501, Eusebio Fontana Mutinensi muneri abbatiali admoto, ut scribit Cavacius lib. 6, operi manus serio admoveri cœperunt. Initæ ab Eusebio dignitatis annus primus diruendo veteri templo, comportandæque novi materiæ datus fuit: inde vero per annos plures labore improbo & sumptibus maximis ædificandæ ornandæque novæ moli insudatum est; ac tandem Guilielmus Cassador, episcopus Barchinonensis, digressus a Tridentina sinodo, ut apud nos (inquit Cavacius ad annum 1573) valetudinem curaret, novi templi aras sacravit dicavitque.

[82] [magnificentiæ celebre.] Pluribus hæc omnia lib. 6 Cavacius persequitur; e quo denique ad annum 1523 templi novi S. Justinæ dimensionem subjicere lubet. Ita ille: Ab ara maxima, quæ Orientem spectat, enumerantur ad ostium pedes CCCXXXII. Tractus medius, qui crucis figuram exhibet, ab Austro in Septentrionem excurrit pedes CCXXVIII. Latitudo, ubi maxima est, habet pedes LXXII: ubi minima XL. Ipsa latitudo variat, ubi mediæ navi laterales junguntur. Singulos ad Orientem angulos ornant duo sacella, ad Occidentem unicum. Hæc universa in absidem flexa: reliquum templi recta in Occidentem sena sacella habet ad Meridiem, sena ad Aquilonem. Ingentes columnæ quadrangulares lateritiæ, quæ fornicem sustinent, ex marmore Istro habent capita & bases. Coronix ex eodem marmore totum templum excurrit lata pedes IX, projecta III. Architecturæ ratio mixta est, sed magis in Corinthiam deflectens. Columnarum capita habent florem, abacum, volutam & cimatium, licet non habeant folia. Basibus adsunt stereobatæ, qui suppedaneum præbent, ac stilobatæ, qui sedes faciunt his, qui divinæ rei intersunt. Martyrium subest aræ maximæ, quod fornice obtegitur summe artificioso. Neque enim fulcitur vectibus vel catenis, sed fere planus sub vastissimo pondere longius excurrit. Hæc templi dimensio est, ornamenta vero, quæ non facile describantur. Verum, dum hæc aliaque in novo S. Justinæ templo temporum successione fiunt, facta est non una reliquiarum S. Justinæ translatio, qua de re modo agendum.

§ VI. Reliquiarum sanctæ Martyris aliorumque Sanctorum inventio & in templum vetus translatio.

[Absconditas olim] Quæ plurimarum urbium fuit, ut a bellis, incendiis, dissidiis aliisque fortunæ casibus in varias calamitates prolapsæ, magna sæpe fecerint rerum sacrarum profanarumque detrimenta, eadem quoque Patavinæ civitati non semel obtigit. Sub medium seculi V Hunnorum rex Attila, acceptam ab Aëtio in campis Catalaunicis cladem ulturus, immensum barbarorum in Italiam trajecit exercitum, excisaque, ut Marcellinus in Chronico ad consulatum Sporacii & Herculani, aliique scriptores docent, Aquileia, parem vicinis urbibus cladem intulit: fuisse in his Patavium in codice Ambrosiano Historiæ miscellæ Pauli diaconi lib. 15 (tom. 1 Scriptorum Rerum Italicarum pag. 97) his verbis legitur: Plura præterea ejusdem regionis castella immanis hostis, extinctis vel captivatis civibus, succendit ac diruit. Concordiam, Altinum, sive Patavium, vicinas Aquileiæ civitates illius instar demoliens solo coæquavit: sed Theodorici, Gothorum regis, auspiciis deinde restitutum fuisse, Cavacius scribit, tum quia sic fama accepit, tum quia plurimas sub ejus imperio urbes renovatas, Cassiodorus ait in Chronico ad consulatum Patritii & Hypatii: & Aponi (vicus est sexto circiter a civitate Patavina lapide) fontem ejus jussu instauratum fuisse, liquet ex ipsius Theodorici ad Aloysium architectum datis ea de re litteris, quas apud eumdem Cassiodorum habes epist. 39, lib. 2 variarum. Altero item excidio, Totila Gothorum rege Istriam Venetiamque possidente, a Francis fuisse attritam, idem Cavacius autumat, a quo a Narsete fuerit vindicatum. Tertiam Patavinorum cladem Paulus Diaconus lib. 4, cap. 24 his verbis describit: Usque ad hæc tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis rebellavit. Sed tandem injecto igne tota flammis voracibus concremata est, & jussu regis Agilulfi ad solum usque prostrata est.

[84] Situm tunc erat S. Justinæ templum extra civitatem, [imminentium calamitatum metu] atque adeo credibile est admodum, tunc ex illo periisse, quidquid flammis erat obnoxium. Ineunte seculo decimo infestis Hungarorum incursionibus Italia patuit, Patavium vero, ut aiunt, vel certe Patavinus ager, eorumdem direptionibus incendiisque objectus est. Certe eo seculo S. Justinæ templum desolatum jacuisse, luculente satis innuunt Gauslini, Patavini episcopi, tabulæ sub annum 970 conscriptæ, & supra a num. 72 relatæ, ubi hæc: Cum venissem ego Gauslinus in ecclesiam beatæ Justinæ martyris, & beati Prosdocimi præsulis, & vidissem ibi per circuitum omnem locum desolatum, nec esse ibi, qui aliquid diceret, aut aliquam susceptionem hospitibus aut pauperibus pararet; tunc, inspirante divina ac potenti misericordia &c. Quæ ea de causa brevibus hic perstringere libuit, ne quis, earum, quæ Patavinis olim incubuere, vicissitudinum ignarus, forte miretur, Patavinis non omnino exploratum fuisse, ubi locorum S. Justinæ, aliorumque plurium Sanctorum conditæ forent reliquiæ, dum tandem anno 1177, ut paulo infra dicetur, e tenebris in lucem evaserint: pronum enim est suspicari, jam inde forte ab Attilæ temporibus Patavinos Sanctorum exuvias, quæ penes se erant, subterraneis cuniculis credidisse, quorum congesta undique rudera ac ipsa temporis diuturnitas memoriam exstinxerint. Nunc, qui tandem S. Justinæ reliquiæ in apertum protractæ fuerint, videamus.

[85] Refert Cavacius ad annum 1174, orto dissidio inter Luscum Transalgardinum, [S. Justinæ reliquias, seculo XII] civium potentissimum, & Jordanum Forzateum, cœnobii S. Benedicti spectatum virum, satellitem quemdam Transalgardini adversariorum ædibus ignem admovisse, quo ventorum auxilio in vicinas ædes illapso, eo demum processisse incendii vastitatem, ut civitatis Patavinæ tres fere partes conflagrarint: sed e lignea lateritiam brevi effectam. Ut hac calamitate civitas Patavina emersit, atque ad pristinum splendorem dignitatemque visa est rediisse, cives illius cœperunt, inquit Cavacius, studiosius Deum, omnium bonorum datorem, venerari, atque Sanctos, olim sibi patronos ac tutelares, inquirere. Repente nobiles ac ignobiles viros incessit desiderium sanctarum reliquiarum, quas olim metu barbarorum sepultas pone templum D. Justinæ, tenuis adhuc fama retinebat. Neque spem publicam fefellit eventus. Dum enim anno 1177 Gerardus episcopus ac S. Justinæ monachi in sepultas apud hos reliquias diligenter inquirunt, sanctorum trium Innocentium corpuscula, & exuvias S. Justinæ, S. Mathiæ & S. Lucæ felicissime e tenebris eruerunt. Rem gestam ab auctore, qui, quæ scripsit, vidit, conscriptam habemus in Mss. & ex codice Bibliothecæ Ambrosianæ, notato G. 91, transumptam. Nec tamen integram ex illo hic exhibebimus, quod magnam partem ad S. Lucæ corpus pertineat, de quo die XVIII hujus mensis agendum erit, quæ ibidem laudatus auctor enarrat: excerpemus autem, quæ ad S. Justinam unice pertinent.

[86] [ad annum 77 provecto,] Auctorem vero, quem laudo, rei gestæ æqualem, quin & testem oculatum fuisse, ipsa ejus verba ostendunt: primum enim sub narrationis suæ principium ad hunc modum loquitur: Novissime vero anno millesimo centesimo septuagesimo quarto Paduæ nobilis cuncta fere domicilia nec non ejus possessionis res mobiles propter ignis pestilentiam dilapsa noscuntur in cinerem. Sic item sub finem ejusdem: Narrationis autem sonus, quamquam verborum appositione minime decoretur, nihilominus veritatis argumento clarificatur. Ego ipse namque Euangelistæ inventionis tempore ad odoriferam ejus arcam sæpenumero dirigendo vestigia, Passionis atque Resurrectionis Dominicæ præconem, indignus licet, aspiciebam, nec non prodigiorum signa, quæ tunc Deus ibi suscitaverat, avide considerabam. Sic autem ille de S. Justinæ exuviis: postquam dixit, anno Domini 1177, Alexandro III summo Pontifice, imperatore Frederico, Kalendis Martiis Patavinum magistratum sexaginta viros elegisse, qui sacrarum reliquiarum inquisitioni interessent, ac Gerardum, episcopum Patavinum, sub Quadragesimæ initium (dies Cinerum eo anno in IX Martii incidebat) una cum domino Dominico S. Justinæ abbate, cum clericis laïcisque permultis inquirendarum reliquiarum fecisse initium, binas primum arcas erutas fuisse ait, alteram quidem marmoream, alteram vero plumbeam, quæ scilicet sanctorum Innocentium, ab Herode occisorum, exuvias aliquot continebant.

[87] [Patavini e tenebris eruunt,] Tum vero sic pergit: Horum (sanctorum Innocentium corpora intelligit) ita visione gavisi, dum divini thesauri vacarent inquisitioni, B. Justinæ sepulchrum cœmeterii meditullio sub altari (sub vestigiis antiquæ aræ, inquit Cavacius) tunc invenerunt: a cujus apertione suavis odoris unda, sicut ventorum penna, per aëra diffundebatur. Vere namque fuerat odoriferum gloriosæ virginis Justinæ corpusculum, quæ, pueritiæ suæ tempore martyrii coronam pro cœlesti Sponso percipiens, liliis virginum supra sidera meruit aggregari. Tantæ vero Virginis inventione cognita, cunctæ civitatis campanæ sonabant, atque populus discalceatis pedibus illuc devotissime concurrebat: revelata quoque Virginis membra timide considerabat. Nec porro hæc Patavinorum in sanctam Patronam pietas fructu caruit: sic enim prosequitur anonymus: Glorioso igitur inventionis suæ tempore Divina misericordia cœcos, ejus sepulchrum tangentes, illuminavit; aridos quoque pristinæ reddidit sanitati; quod, universim dictum, singillatim dein his verbis declarat: Quædam enim Simeonis filia, quæ, per triennium carens vestigiis, languida fuerat, sexto die Kalendarum Aprilis ad tantæ Virginis sepulturam delata, dum in matris suæ gremio jaceret, sanctæ quoque Virginis requiem diligenter inspiceret, ambulare contra matris suæ incepit opinionem.

[88] Cujus miraculi fama cum Gagi pervenisset ad aures, [miraculisque illustrari vident.] filium suum, qui tunc aridus fuerat, simili medicina sanari desiderans, eum ad beatam Justinam deportari præcepit. Cum autem delatus fuisset, sanctæque Justinæ nomen invocasset, protinus sanitatem participasse cognoscitur. Præterea quædam mulier de S. Maria de Carcere, cujus arida manus fuerat, cum sanctæ Virginis virtutem instanter flagitaret, circa horam matutinam sanitati restituta fuisse cognoscitur. Quædam etiam juvenis de ora Pontis molendinorum, (civitatis Paduanæ tractus est) cœcitatem participans, cum ad Virginis sepulchrum fuisset delata, in ejus virtute confidens, protinus fuit illuminata. Mulier quædam præterea de Robolonis oppido (forte idem locus est, qui apud Ursatum in Charta Geographica agri Patavini Italice notatur La bastia seu vallum de Revolon, & apud Blavium Revolone) visione privata, beatæ Justinæ limina quæsivit, ibique visione percept, Virginem magnificans repatriavit. Hactenus anonymus de miraculis S. Justinæ meritis tunc patratis; qui hinc ad S. Mathiæ & maxime S. Lucæ reliquias, deinde inventas, sermonem convertit. Haud omittendum tamen, quod paulo post subdit, de SS. Innocentium, & S. Justinæ reliquiis constitisse Patavinis ex inscriptionibus illis adjectis: sic enim ait paulo infra, de S. Mathiæ Apostoli reliquiis agens: Prima itaque Sanctorum corpora titulis declarata singulis. Diem, quo inventum fuit S. Justinæ corpus, Cavacius fuisse ait XIV Kalendas Aprilis, seu Martii XIX.

[89] Quid porro de S. Justinæ reliquiis factum, aut ubi reconditæ tum fuerint, neque anonymus, neque Cavacius tradit: [S. Justinæ monachi,] vix tamen dubitandum, quin e cœmeterio erutæ in templum sanctæ Martyri sacrum translatæ fuerint: anno equidem 1476 ibidem S. Justinæ corpus quievisse, liquet ex instrumento ejusdem anni, quo S. Justinæ monachis, novum templum S. Justinæ condere meditantibus, arcam corporis ejusdem Sanctæ removendi facultas facta est: ita id habet apud Saviolum pag. 114 ab eodem e civitatis Tabulis descriptum: MCCCCLXXVI. XIV Januarii in Concilio. Nomine vene: religiosorum monachorum S. Justinæ proposita pars infrascripti tenoris. Vadit pars, quod detur libertas religiosissimis viris DD. monachis S. Justinæ removendi archam gloriosissimæ virginis S. Justinæ de loco, ubi de præsenti est, & reponendi in capite loci, noviter constructi sub altari Magno; cum hoc, quod de novo construi faciant archam lapideam ornatam & condignam suis expensis, in qua collocetur corpus dictæ gloriosæ virginis Justinæ. Item quod tempore, quo etiam removere valent, convocentur ante prædicta Sp. sp. * ad utilia & ad ecclesias deputati, & alii cives, qui eis videbuntur, qui habeant facere inventarium de corpore ipsius gloriosæ Justinæ, & interesse debeant tempore collocationis ipsius corporis, & de his omnibus fiat documentum per cancellarium Paduæ ad perpetuam rei memoriam.

[90] [obtenta prius a civitate licentia,] Ex jam dictis & porro dicendis manifestum sit, nihil S. Justinæ monachos, quantum ad Sanctorum suo in templo quiescentium reliquias, innovare consuevisse, nisi petita a Paduano magistratu obtentaque licentia, & coram civitatis deputatis: id qua de causa fiat, juverit hic obiter observasse; nempe, quod Sanctorum corporum illic quiescentium dominium penes civitatem sit, penes monachos vero earum custodiendarum cura: quod dixi, ex documento publico, anno 1605 die XXVI Novembris exarato, & a Savilio pag. 158 & seq. excuso, conficitur, in quo de Dominico de Cononia, ut partem reliquiarum S. Prosdocimi statuæ argenteæ inserere sibi liceret, petente, hæc habentur: Unde dictus Rev. abbas exposuit, desiderium suum & totius monasterii sui esse collocandi unam particulam sive reliquiam corporis gloriosi S. Prosdocimi, primi episcopi & protectoris hujus magnificæ urbis, in una statua argentea, adinstar illius D. Justinæ, ad honorem & gloriam Divinæ Majestatis, & ad devotionem & ornamentum ipsius civitatis; sed quia tale suum desiderium non potest debitum sortiri effectum absque licentia repræsentantium hanc magnificam civitatem; cum optime sciat, civitatem ipsam esse dominam corporum & reliquiarum Sanctarum & Sanctorum in ecclesia dicti sui monasterii collocatorum, & quod monasterium est simpliciter custos eorum, & quod sine assensu civitatis non potest aliquid amoveri neque alterari, quapropter suppliciter petebat &c. Ad reliquiarum S. Justinæ historiam regredior.

[91] [anno 1502 in aram veteris templi transferunt] Quam petierant monachi S. Justinæ anno 1476, ut paulo ante vidimus, facultatem, ut S. Justinæ corpus e loco, in quo erat in veteri templo, in aram maximam ejusdem transferre possent, anno 1502 suum tandem effectum sortita est sub Eusebio Fontana Mutinensi, S. Justinæ abbate, instituta tamen prius per Petrum Barocium, Patavinum episcopum, qualicumque inquisitione, num in veteri martyrio, vere Sanctorum corpora, quæ ibi delitescere putabantur, continerentur, ut Cavacius scribit ad annum mox memoratum: reperta autem arca, quæ S. Justinæ corpus, de quo maxime trepidabatur, continebat, auctoritate publica peracta sunt cetera, quæ in publicas tabulas relata ex civitatis Tabulario a pag. 116 ita exhibet Saviolus: In nomine Domini Jesu Christi Amen: anno a Nativitate ejusdem millesimo quingentesimo secundo, Indictione V, die vero Lunæ XXV Julii in solemnitate S. Jacobi, tempore ducatus serenissimi principis D. Leonardi Lauredani, inclyti ducis Venetiarum &c: jus dicentibus Paduæ clarissimis DD. Thoma Mocenico prætore, & Andrea Venerio præfecto. In ecclesia S. Justinæ coram reverendissimo in Christo patre & D. Petro Baroccio, Dei & Apostolicæ Sedis gratia dignissimo episcopo Paduæ, Rev. patribus D. Placido de Verona, abbate S. Sixti de Placentia, D. Luciano de Parma, abbate S. Benedicti de Ferraria, D. Sebastiano de Venetiis, abbate S. Pauli de Bergamo, D. Joanne de Venetiis, abbate S. Benedicti de Mantua & præsidente congregationis S. Justinæ, Hieronymo de Valentia, abbate S. Euphemiæ de Brixia, D. Andrea de Placentia, Priore S. Justinæ de Padua, D. Eusebio de Mutina, abbate S. Justinæ, nec non in præsentia Sp. Sp. DD. Hieronymi de Obicis, equestris ordinis viri, Gabriëlis ab Horologio, Jacobi de Leone Doctorum & Alberti Trapolini ad utilia reipublicæ Patavinæ, Francisci a Lignamine, Hieronymi de Ponte ad ecclesias deputatorum.

[92] Interfuere etiam & alii plures spectati viri ac nobiles, [coram optimatibus Patavinis] vocati per occasionem, aut introducti studio videndi, aut devotionis gratia, inter quos inprimis spectatissimi equites DD. Annibal de Capitibus Listæ, Franciscus Docto, Scipio de Sanguinatiis, Antonius Franciscus de Doctoribus, Hieronymus de Grompo, Benedictus de Doctoribus, Sigismundus de Capitibus Listæ, Bonifacius Bonfio, Alexander de Doctoribus, Franciscus de Sala, Nicolaus Barisonus, Hieronymus de Polcastris, Joannes Andreas Ungarellus, Jo. Antonius ab Horologio. De sacro collegio Doctorum, Sp. civ. S. Antonius Docto, Naimerius de Comitibus, Jacobus & Isac fratres ab Horologio, Marcus Antonius de Mussatis, Obizzo & Jacobus Papafava, Aloisius de S. Sophia, Paulus de Leone, & Gabriël a Savonarola. Postremo S. Melchior Lupatus scriba reverendi D. Episcopi, Antonius Philippinus, Franciscus a Prato, Augustinus a Curtivo, Antonius a Concheellis, Julius Salgherius, & Philippus de Bargatio ex collegio & numero notariorum Paduæ.

[93] Cum propter reædificationem templi S. Justinæ, [ob novi templi structuram reliquias S. Justinæ] minantis ruinam, oporteret removere ac dissolvere nonnulla Sanctorum sepulcra, aperta fuerunt infrascripta sepulcra: in primis arca quædam duri lapidis, jacens a leva seu sinistro latere chori, procedendo ad capellam B. Lucæ, in qua inventæ sunt duæ capsulæ plumbeæ, in quarum majore reperta sunt ossa divisa & separata sive disjuncta cum tribus capitibus humani corporis sine uno * litterarum titulo, quæ dicuntur & affirmantur esse SS. Maximi & Juliani confessorum, & Felicitatis, fœminæ illustrissimæ: in altera capsula minore extabant ossa separata parvi corporis, sine ullo vestigio capitum, per tot annorum tabem absumptorum, quæ dicuntur ossa trium Innocentium, quæ ossa S. Julianus prædictus, ter reversus a sepulcro Domini, dicitur secum detulisse, collocasseque in ecclesia S. Justinæ, quorum Sanctorum loca, ubi quiescebant, incogniti *, Bernardus antistes, vir bonus, adinvenit, Henrico II * imperatore regnante, anno Dominicæ Incarnationis CLIII (imo 1053) sub choro dissoluta lapidum congerie adinstar sepulcri, jacentis super quatuor columnis, inventa est arca duri lapidis pedum circiter quatuor, in qua extabat capsa quædam plumbea, in cujus summitate erat inscriptio “Hic requiescit corpus B. Justinæ Vir. & Mar. Christi” & in ea reperta sunt ossa disjuncta & separata cum capite humano, quæ ossa dicuntur & affirmantur corporis B. Justinæ filiæq. Vitaliani regis Paduæ, jussu impiissimi Maximiani gladio confossæ, cujus corpus sepelivit S. Prosdocimus in ecclesia prædicta.

[94] In altera vero archa, jacente a latere prædicti sepulcri sub choro, inventa est una capsula plumbea, [aliorumque Sanctorum;] nullis litteris inscripta, in qua extabant ossa sine capitibus humani corporis parvi, quæ dicuntur esse Innocentium: cæterum in ea archa extabant ossa sine capite corporis humani, sine ulla memoria aut titulo: scilicet affirmantur ossa B. Urii monachi, qui ex Constantinopoli Patavium transtulit & collocavit in templo B. Justinæ corpora B. Lucæ Euangelistæ & Matthiæ Apostolorum *, ubi & ipse Deo serviens sepultus fuit. In archa vero in muro clausa duri lapidis in capite ecclesiæ a latere dextero inventa est una capsa lignea pedum longitudinis circiter sex * disjuncta, cum capite humani corporis magni sine ullo titulo aut inscriptione, tecta panno lineo recentissimæ albedinis, quæ ossa dicuntur & affirmantur B. Arnaldi abbatis S. Justinæ, passi sub tyranno Eccelino. Quæ ossa singulis capsis ligneis, in syndone involuta, collocata fuerunt, clausa & sigillata tribus sigillis: altero Rev. D. episcopi: secundo abbatis S. Justinæ: tertio reipublicæ Patavinæ, & post solemnia Missarum, processionaliter portata circa pratum vallis, coopertum undique pannis, præcedentibus frataleis temporalibus & spiritualibus cum vexillis, & omni clero & doctoribus utriusque gymnasii cum Bavaris *, & multitudine populi copiosa, demum recondita apud altare Magnum, donec reædificata ecclesia, corpora prædicta suis certis locis collocabuntur, ibi perpetuo mansura ad L. O. D. id est, Ad laudem omnipotentis Dei.

Locus Sigilli

Ego Zandominicus Spazzarinus Cancel. Mag. Com. Paduanæ q. s. Daniëlis imperiali not. civis Patavinus, rogatus prædicta feliciter notavi: ossa prædicta vidi & tetigi, qui anno MCCCCLXIII etiam vidi & tetigi ossa B. Lucæ Euangelistæ, & in fidem præmissorum me subscripsi, appositis signo & nomine meis consuetis tamquam Cancel. Com. Paduæ.

[95] [de quibus] Idem Spazzarini, cancellarii Patavini, de translatis ad tempus prædictorum Sanctorum in aram Majorem ecclesiæ S. Justinæ veteris reliquiis testimonium habemus Ms., ex bibliotheca S. Justinæ anno 1688 excerptum, & ad Majores nostros a P. Joanne Baptista Romagnoli Societatis nostræ huc transmissum; ex quo lectiones aliquot, ut vocant, variantes annotavi: plures quidem hujusmodi reperi, sed tanti momenti non sunt mihi visæ, ut illis omnibus paginæ marginem onerandum judicarim. De sanctis in illo memoratis pauca subjicio; nimirum de Maximo, Juliano, Felicitate, Urio, B. Arnaldo, Luca Euangelista, & Mathia Apostolo. S. Mathiam Commentario illustravit Henschenius ad diem XXIV Februarii, ubi de S. Apostoli reliquiis per varia loca dispersis agit toto § IV; Patavinarum vero meminit num. 25, observatque, eas a Scardeonio, lib. 2 Rerum Patavinarum præcipuas illius civitatis reliquias enumerante, fuisse præteritas. Ceterum ex ibidem dictis colligi satis potest, non esse, cur monachi Benedictini S. Justinæ velut de toto S. Mathiæ corpore, apud se servato, glorientur, quod illos facere, in Sacrario Benedictino Bucelinus ait. De S. Lucæ Constantinopolim, unde ejus reliquiæ Patavium delatæ dicuntur, translatione actum obiter est apud nos ad diem IX Maii in Prætermissis: plura dabuntur ad diem XVIII Octobris, quo colitur.

[96] [singulatim] B. Arnaldi Catanei, S. Justinæ abbatis, in carcere, cui eum tyrannus Ecelinus includi jusserat anno 1255 extincti Vitam, a monacho Paduano, ejus discipulo exaratam, dedimus die X Februarii pag. 499; quem locum consulat, qui plura de illo discere voluerit. Paulo plura de S. Urio dicenda, qui corpora SS. Mathiæ & Lucæ Constantinopoli Patavium detulisse fertur. Egit de eo Papebrochius noster tom. 2 Martii pag. 610 & seq., consulueratque dumtaxat Cavacium apud Ughellum SS. Maximi, Juliani & Felicitatis inventionem anni 1048 describentem, Scardeonium, Wionem & codicem Ms. e bibliotheca Ambrosiana. Cumque nihil certi de horum Sanctorum ætate statuere valuisset, & ex Wione eodem die, seu XVII Martii, S. Juliano sacro, signari in antiquo S. Justinæ monachorum Kalendario S. Urium didicisset; unum eumdemque sub duplici nomine, aut uno, sed corrupto, intelligendum existimabat: huc accedebat, Wionis dei delatis ad S. Justinæ templum Innocentium Puerorum ab Herode occisorum reliquiis opinio, quæ Juliano æque atque Urio congruebat. Denique parum verosimile Papebrochio visum, ut tam solenniter declaratus Sanctus (nimirum Urius, ut Wion, licet falso, ad diem XVII Martii ait, nisi idem esset, qui S. Julianus) præteritus fuerit in Kalendario; alius autem in id relatus (Urius a Juliano diversus) omnino ignoretur, qui quis qualisve fuerit. His, inquam de causis Papebrochius, qui Savioli Opus nondum, cum ista scribebat, in lucem emissum, videre non potuit, SS. Julianum Uriumque confudit.

[97] Verum si hæc monumenta, serius, quam Papebrochius ista scripsit, [nonnulla hic obiter] accepta, eidem videre licuisset, aliter, ut vix dubito, locutus fuisset, quod jam pridem ante me Petrus Boschius indicavit tom. 1 Augusti de S. Maximo, episcopo & confessore Patavii, num. 12 pag. III: etenim, non modo ex documento jam allato, quo alia in arca corpora S. Juliani & trium Innocentium, ab ipso, ut aiunt, Patavium delata, in alia vero corpora S. Urii & unius ex trium Innocentium numero (in altera arca lapidea S. Urii ossa, in altera vero, item lapidea, ossa unius ex Innocentium numero inventa fuisse, scribit Cavacius pag. 259) inventa dicuntur, liquet Patavinos alium credidisse S. Julianum & alium S. Urium; sed etiam ex inscriptionibus, quæ una cum SS. Juliani & Urii corporibus fuerunt inventæ. S. Juliano hæc erat inscriptio: S. Julianus fuit Christianissimus, qui, cum multis vicibus limina sepulchri Domini nostri visitasset, tandem tres Innocentes secum deferens in æde S. Justinæ collocavit, ubi & corpus ejus requiescit in Domino: hæc vero de S. Urio reperta sunt: Horum (SS. Mathiæ & Lucæ) in Apostolorum ecclesia in Constantinopoli urbe devote custodita D. Urius ecclesiæ custos, videns sævitatem Juliani apostatæ, Constantini * successoris, contra fideles; impius enim imperator non solum in vivos Christi servos sæviebat, sed mortuos etiam, cruces, & alias imagines, ne quid eorum memoriæ posteris relinqueretur, concremare procurabat, divino afflatu, capite S. Mathiæ Grusillo ejus socio relicto, in navi Italiam petens imposita Venetias primum, deinde Patavium detulit, & in æde S. Justinæ devote collocavit, ubi & ipse Deo serviens voluit sepeliri.

[98] Haud equidem vera esse omnia, quæ mox de S. Juliano & Urio sunt recitata, [annotantur.] vadem me præbeo; quod ignotæ mihi ætatis sint producta jam statim horum Sanctorum elogia. Scardeonius quidem jam inde ab Attilæ tempore, cum illius metu sub annum 452 absconsa fuere a Patavinis Sanctorum corpora, confecta autumat; sed cum non ab Attila solum, ut supra vidimus, sed etiam ab Agilolpho, Longobardorum rege, anno 601 secundum Ursatum, & post ab Hungaris diris cladibus affecti fuerint Patavini, dubium omnino manet, ut recte Papebrochius supra laudatus monet, quo id tempore reipsa contigerit: Cavacius rem refert ad Rosii, Patavini episcopi tempora, qui sub annum 871 e vivis excessit. Satis tamen inde apparet, jam tum, quando ista elogia primum confecta fuerunt, eam Patavinorum animis insedisse opinionem, alium fuisse S. Julianum, alium S. Urium. Interim vero & illud apparet, quam levi de causa Wion S. Urium Benedictinis adscripserit. Quod ad reliquias SS. Mathiæ & Lucæ a S. Urio Patavium, ut aiunt, Constantinopoli translatas attinet, id ad diem XVIII Octobris discutiendum relinquo. S. Felicitas in Actis nostris locum habet tom. 3 Martii pag. 682; S. vero Maximus tom. 1 Augusti a pag. 109, ubi, cum num. 13 fidem suam Majores nostri obligarint fore, ut hoc die binas Sanctorum aliquot, e quorum numero S. Justina est, in S. Justinæ templo corpore quiescentium, translationes annorum 1502 & 1562 darentur, posteriorem e Saviolo, ut fidem datam porro liberem, jam proponam binis §§ sequentibus.

[Annotata]

* Sapientes, ut vocant.

* lege: ullo

* lege: incognita

* aliis III, sed proprie II.

* l. Apostoli

* supple: in qua extabant ossa

* seu bandariis

* l. Constantii

§ VII. Earumdem reliquiarum in templum novum translationi se parant monachi S. Justinæ.

[Sanctorum corpora e veteri] Anno Domini 1562 jam eo processerat templi novi fabrica, ut supradictis Sanctis exstructæ essent aræ, paratæque vario e marmore, quæ in illis reconderentur, arcæ: itaque D. Peregrinus Mutinensis, S. Justinæ abbas, ad transferendas ritu solenni e veteri, in quo ea de causa ab anno 1502 fuerant depositæ, in templum novum S. Justinæ aliorumque Sanctorum reliquias animum appulit, idque reipsa præstitit eodem anno, die XV Martii, Dominica Passionis, quæ dies, inquit Cavacius lib. 6 pag. 281 apud Casinenses Patres perpetuo celebris remansit: nos autem Dominicam Quadragesimæ, Salvatoris Passioni dicatam, qua Sanctorum translatio contigit, celebriorem habemus, & post vespertinam sinaxim cum Sanctorum reliquiis quotannis templum circumimus. Rerum gestarum seriem, tunc descriptam & legitimis testimoniis firmatam, typis edidit Petrus Saviolus in Thesauro Paduano a pag. 120, e quo illam hic recudemus. Eamdem quoque habemus in Mss., sed brevius; & a Savioliana relatione subinde discrepantem, sed in minoris momenti rebus. Quædam etiam Ms. relatio habet, quæ in illa non reperiuntur; ut ea, quæ de ornamentorum præparatione narrat, quæ tanti momenti non esse putavi, ut huc transcribenda necessario essent; ut indulgentias plenarias a Pio V eo die fuisse S. Justinæ ecclesiam visitantibus concessas; denique ad solennitatem convenisse quadraginta hominum millia, & si quæ hujusmodi alia.

[100] [S. Justinæ] Sic igitur legitur apud Saviolum mox laudatum: In Dei omnipotentis nomine. Satis constat, divum Prosdocimum, nativitatis suæ anno vigesimo, a beato Petro Apostolo ad episcopale munus promotum, Patavium, urbem nobilissimam, destinatum, anno post Christum circiter decimum septimum * pervenisse, Vitalianumque regem, Præpedignam, ejus uxorem, & urbis populum, ad Christi fidem conversos baptizasse: multos diversis languoribus oppressos sanando, aliaque miracula in Jesu Christi nomine faciendo: qui filiam ex rege reginaque, post baptismum conceptam, Justinæ nomine ei imposito, baptizavit, sanctarumque litterarum imbuit disciplina, quæ inter generosas mulieres præclaræ indolis fama decorata, toto vitæ suæ tempore, spretis mundanis deliciis, mente & corde Deo omnipotenti inserviens virgo pro Christo martyrium subiit: nam Maximilianus * subcæsareus imperator impiissimus, audita morte Vitaliani regis, concito cursu Patavium ingressus, ardens in concupiscentiam Virginis, missis militibus, Justinam ad se adduci fecit, ut, relicto Christiani nominis cultu, idolis compelleret immolare, sperans hoc modo ejus thalamo frui: quæ, cum æterni Sponsi delicias adamaret, cuncta, quæ pro terreno sponso sibi promittebantur, aurum, argentum, servos & ancillas parvifaciens, pœnis diversis cruciata, Martem adorare nolens, jussu crudelissimi imperatoris, gladio lateri ejus infixo, moriens Christo spiritum commendavit; cujus corpus accipiens divus Prosdocimus in condigno collocavit loco. Nonnulla in hanc S. Justinæ historiam observanda essent; sed, cum de iis sermo fuerit in superioribus, iis repetendis, quæ jam dicta sunt, supersedeo. Sic itaque tabulæ Patavinæ apud Saviolum prosequuntur.

[101] Mortuo autem Maximiano, Opilius patricius, [templo] vir Christianissimus, ædem, quæ erat Concordialis, multis opibus donatam, in honorem S. Justinæ construi procuravit, prope eam faciens oratorium, S. Mariæ dicatum, utroque, ecclesia & oratorio, per D. Perdocimum consecrato, qui, cum in episcopatu annis nonaginta tribus, mense uno, diebusque quindecim vixisset, voluit ibi sepeliri: hæc partim vidisse, partim intellexisse a D. Prosdocimo testatur Maximus, in episcopatu successor. De Opilione ac condito ab illo templo S. Justinæ consule §§ 3 & 4. De Actis S. Prosdocimi, S. Maximo affictis, actum est § 1, ut nec hic longiorem moram trahere sit necesse. Quæ divino afflatu facta, credendum est: nam divina Majestas in æde ipsa corpora Lucæ Euangelistæ, Mathiæ Apostoli, Maximi episcopi, Juliani martyris (qui tamen infra num. 105 confessor appellatur) Arnaldi abbatis, Felicitatis & Urii, amicorum suorum reponi, diligenterque & sancte custodiri voluit: trium item Innocentium corpora huc deferri ordinavit; quæ diu tum temporis vetustate, tum barbarorum rabie, novissimeque anno a Christi Natalibus septuagesimo quarto supra millesimum centesimum (ut documenta in archivio cœnobii S. Justinæ existentia, ut refertur, attestantur) incendio desolata (vide num. 86) Spiritu sancto cooperante, incognita in lucem venerunt, ut Patavium urbs eorum meritis læta conservaretur, in quibus omnipotens Deus mirabilia fecit, & hoc potissimum tempore, prout paulo post ad comprimendum incredulorum duritiem, vel potius insaniam, comprobatur. Horum devotionem monachi Ordinis sancti Benedicti in cœnobio dicti loci religiose viventes conservarunt, diligentesque, æde vetustate labente, corpora S. Justinæ & aliorum, quorum mentio paulo post fieri convenit, in altari Majore custodiri jusserunt, in novum templum, quod facere constituerant civitatis monitu & exhortationibus, prout cavetur ex tabulis consilii sub anno MCXCIV transferenda.

[102] [in novum translaturi monachi] Unde memores, illud jam multos annos fundatum, tandem studio & diligentia Rev. D. Peregrini Mutinensis, Congregationis Cassinensis Ordinis præmemorati præsidentis, ac ejusdem cœnobii abbatis, urbis Patavii dictique loci amantissimi, ea arte, eoque ordine singulis bene dispositis, monachi ita construi procurarunt, ut, parte jam magnifice fabricata, quod superest, indies auctum, clarissimum fore, facile ostendatur; quo fit, ut, quemadmodum urbs Patavium locorum amœnitate, ædibus magnifice fabricatis, viris virtute & prudentia præditis, & gymnasio, in quavis litterarum scientia florente, decorata, merito inter primas totius orbis terrarum urbes connumeratur; ita templum, D. Justinæ dicatum in hac eadem urbe, tum dictorum Sanctorum devotione, tum amplitudine sua, mirabilique artificio erectum, inter clarissima in quavis urbe fabricata posterius haberi non possit. Proinde Opilio fundatori, patri patriæ, & Vitaliano Præpedignæque, ejus uxori, triginta diebus post eum defunctæ, D. Justinæ parentibus, huic in dextero, illis in sinistro capellæ Majoris templi novi elogium marmore inscriptum monaci pientissimi posuerunt.

[103] [quæcumque gerenda essent, conscribi jubent.] Quamobrem anno a Christi Jesu Natalibus sexagesimo secundo supra millesimum quingentesimum Ind. V, sub S. D. N. Pio quarto, Pontifice maximo, & exc. D. Hieronymo Priolo, inclyto Venet. duce, Rev. Jo. Busdrago Lucense, Argolicense episcopo, pro illustrissimo Cardinale Pisano, in episcopatu suffraganeo locumque tenente: præmemorato præsidente abbate, sub se Don Celso Veronensi ac monacis circiter octuaginta, religiose in cœnobio ipso degentibus, clarissimo D. Aloysio Mocenico, equite prætore, & Hieronymo Ciconea præfecto, pro illustrissimo Duc. Dom. Venetiarum urbem regentibus; mag. Bonifacio Papafava, & Francisco Capite Vaccæ ex ordine equestri, Antonio Vicoagere, Trapolino de Rustica, & Hieronymo Polcastro Sapient, ad utilia Reip. deputatis; Francisco Capitelistæ ex eodem equestri ordine, Petro Bagarotto, Baptista de Doctoribus, & Antonio Borromeo, ecclesiarum provisoribus Paduæ existentibus: cum abbas, monaci, sapientes, provisores, cæterique patres corpora Sanctorum ex æde veteri (ibi enim corpora ipsa existere, publica documenta tam in canc. urbis archivio, quam in dicto cœnobio extensa verissima * reddebant testimonium) in partem novi templi, ad honorem Dei sub ejusdem D. Justinæ titulo fundati, magnifice fabricatam in arcis, marmore lecto singulis præparatis, reponenda, perpetuo permansura transferre decrevissent; considerantes, quod divina Majestas, ob merita amicorum suorum in multis pietatem misericordiamque suam ostendens, fidem Christianam confirmabit, devotionemque eorumdem augebit, operæ pretium esse duxerunt, per me Joan. Mariam Mazoccum, urbis cancellarium, ea, quæ in dies gesta, quoque * confirmata fuerunt, ad perpetuam successorum memoriam in scriptis redigi debere. D. L.

[104] Die itaque Mercurio, quarto Nonas (Ms. XI) Martii, [die IV Martii anni 1562, clam populo] sub Spiritus sancti nomine ad altare Majus templi novi solemni Missa, devote celebrata, rev. suffraganeus abbas, clarissimi rectores, sapientes, provisores, ceterique patres, qui prædictis interfuerunt, videntes, populum & utriusque sexus multitudinem devotionis gratia in templum jam congregatum, & undequaque confluentem continue magis augeri, Sanctorum corporum extractionem perdifficilem periculosamque esse censentes, rem ad post Nonam remiserunt, tacito modo populo licentia data. Eadem die, hora circiter vigesima, prædictis Rev. abbate, uno episcopo Romano, Capranico nuncupato, qui accedens ad Tridentinum consilium in cœnobio S. Justinæ hospitabatur, ritu episcopali indutus, multis monacis, cereis accensis, præcedentibus atque laudes condignas omnipotenti Deo reddentibus, mag. DD. Bonifacio Papafava, & Francisco Capite Vaccæ prænominatis, Julio Bradiolo, & Annibale Buzzachareno, in utroque jure peritis, hoc Antonii Rustica absentis, illo Hieronymi Polcastri apud illustrissimum dominium Venetum urbis oratoris loco, sapientibus ad utilia Reipublicæ provisoribus ecclesiarum, ac aliis multis devote subsequentibus, ad altare Majus ædis veteris perventis; constabat enim publico documento a Jesu Christi Natalibus anno secundo supra MD celebrato, in libro partium Communis pag. CXL extenso, corpora sancta infra nominata in quinque capsis ibi reposita extitisse; pariete altaris in cornu dextero dirupto, coopertum namque commode elevari non poterat, in eo capsæ quinque ligneæ, longæ circiter pedes quinque, inventæ, indeque extractæ, in novum templum delatæ fuerunt.

[105] Prima quarum fune ligata & in compagine tribus sigillis, [thecis reliquiarum] uno D. Justinam, alio unius episcopi, tertio Com. Paduæ signum, cera impressum, tenentibus communita, hæc verba scripta in cooperto legebantur: “S. Justinæ virginis & martyris.” Reliquæ autem capsæ dictismet sigillis tantum communitæ singulæ in cooperto indices habebant suos. Secunda “S. Felicitatis feminæ; S. Maximi episcopi, & confessoris Juliani.” Tertia trium Innocentium. Quarta S. Arnaldi. Quinta S. Urii. Deinde deventum fuit ad capellam, divo Lucæ dicatam; elevato cooperto arcæ, ex alabastro factæ, in ea cooperta, indeque in templum novum devote delata, una capsa plumbea ad instar cophini, longa circiter pedes quinque, nulla fune, nullisque sigillis clausa tantum, in qua ossa D. Lucæ Euangelistæ inesse, verissimum reddetur testimonium per ea, quæ paulo post adducentur. Postremo elevato cooperto arcæ, in capella S. Mathiæ Apostoli existentis, inventa, indeque extracta, in templum novum devote delata fuit una capsa lignea, consimilis prædictæ, tribus sigillis tantum in compagine appositis, in qua reperiri corpus S. Mathiæ Apostoli, lama * plumbea litteris impressis desuper affixa testabatur. Cœterum quia in aperiendis capsis aliisque adimplendis tempus non suppeditabat, septem capsæ prædictæ in loco testudineo, vulgo “detto Sotto Confessione” depositæ duobus sigillis, altero reveren. suffraganei, qui, dum prædicta fierent, supervenit, altero Com. Paduæ, per me cancellarium communita, cereis hinc inde accensis per nonnullos monacos nocte custoditæ fuerunt.

[106] [in templum novum delatis,] Interea quidam juvenis curiosus, ingressus altare, ex quo Sanctorum corpora extracta fuerunt, invenit, præfatoque reverendo abbati, præsentibus DD. sapientibus, provisoribus & aliis, exhiberi fecit unam capsulam plumbeam, longam circiter pedem dimidium, ita clausam & consolidatam, ut facile aperiri non posset, in qua tres globuli, syndone viridi sericea involuti, muniti fuere, quibus resolutis, in singulis index extabat sub his verbis: uno “S. Simeonis & Judæ Apostolorum:” alio “Istæ sunt reliquiæ S. Lucæ:” tertii verba, ob vetustatem caduca, legi non potuerunt, quas reliquias tempore consecrationis altaris ibi repositas, assertum fuit, D. Celso Priori in eadem capsula traditas custodiendas. Verum ne ea, quæ memoria digna sunt, silentio prætereantur, divina Majestas hoc in primis signum (ut quidem interpretati sunt) in Sanctis suis ostendere voluit. Nam cum, dirupto pariete altaris, corpora Amicorum Dei extrahi cœptum est, cœlo tunc limpido, soleque claro ex improviso nebula obumbratis, nix hoc anno in urbe Patavio minime visa, e cœlo cadere cœpit, & per fenestram ex opposito altaris, forte tunc apertam, super corpora Sanctorum ad nosque adstantes venti vi impulsa, vere manna apparebat. Corporibus autem sanctis extractis, cœlum, solque clarior apparuit: ex quo (Manum * enim Bonum designatur) credendum est, omnipotentem Deum ob merita Amicorum suorum urbem Patavinam conservaturum.

[107] [postridie singularum] Die Jovis, tertio Nonas ejusdem mensis, Rev. abbas, monaci, sapientes, provisores, cœterique cives corpora Sanctorum videre, & populo universo, devotionis gratia adstanti, ostendere cupientes, in locum subconfessionis perventi, capsas aperiri jusserunt. In capsa plumbea adinstar cophini comperta & visa fuerunt ossa D. Lucæ Euangelistæ sine capite, de quibus documentum in urbis archivio rubeo foleo 174 anno a Christi Natalibus LXIII supra MCCCCXL * celebratum reddit testimonium. Hoc item duobus elogiis in ipsa capsa, altero in vitreo, altero in ligneo bussolis compertis, infra registratis comprobantibus: “Qui Spiritu sancto repletus Euangelium scripsit, Actusque Apostolorum, teste D. Hieronymo, declaravit, & annis LXXIV natus, in Bithinia obiit, cujus benedictum corpus anno XX imperii Constantini Constantinopolim delatum in ecclesia Apostolorum custodiebatur.” In alia capsa lignea consimili comperta fuerunt ossa S. Mathiæ Apostoli sine capite cum uno elogio hoc testante: “Hic, cooperante Spiritu sancto, orante Petro, in Apostolorum felici consortio connumeratus est.” Horum corpora, in Apostolorum ecclesia in Constantinopoli urbe devote custodita, D. Urius ecclesiæ custos, videns sævitatem Juliani Apostatæ, Constantini (imo Constantii, Constantini filii, saltem proximi) successoris contra Christi fideles (impius enim imperator non solum in vivos Christi servos sæviebat, sed mortuos etiam, cruces & alias Sanctorum imagines, ne quid eorum memoriæ posteris relinqueretur, concremare procurabat) divino afflatu, capite S. Mathiæ Grusillo, ejus socio, relicto, in navi Italiam petens imposita Venetias primum, deinde Patavium detulit, & in æde S. Justinæ devote collocavit, ubi & ipse Deo serviens voluit sepeliri. Caput autem S. Lucæ per Federicum imperatorem, Barbarossa nuncupatum, ablatum extitisse fertur, Romæ autem delatum custodiri, testatur Breve Apostolicum, datum Romæ anno a Nativitate Dominica MCCCCLXIV. Eod. in Rubeo pag. 174 regist. &c. Baronius in Annalibus ad annum 586 num. 25, Gregorium Magnum S. Lucæ caput Romam Constantinopoli detulisse, scribit: Fredericus vero seculo tantum duodecimo fuit: sed & Petrus de Natalibus lib. 9, cap. 79 ipsam S. Lucæ Patavium translationem pro fabula habet. Verba ejus sunt: Cujus ossa (S. Lucæ) regnante Costantino imperatore, anno XX imperii ejus cum reliquiis Andree Apostoli Constantinopolim translata sunt: licet cives Paduæ urbis ipsius corpus præsentialiter fabulentur se habere, in ecclesia videlicet sanctæ virginis Justinæ. Verum hæc ad diem XVIII Octobris, S. Lucæ sacrum, discutienda sunt fusius: redeo ad translationis S. Justinæ instrumentum.

[108] In altera capsula lignea, S. Justinæ indicem tenente, [thecarum & reliquiarum,] aperta, altera capsa inventa fuit plumbea, longa circiter pedes tres, litteris in cooperto impressis, dicentibus: “Hic requiescit corpus B. Justinæ virg. & martyris” Crucis signo in utroque litterarum capite impresso, qua capsula aperta, in ea comperta & visa fuerunt caput & ossa dictæ sanctæ Virginis cum uno bussolo argenteo, ac elogio hæc comprobante, de quibus in documento præallegato, in anno MDII celebrato, fit mentio. His maxima cum devotione visis, capsa ipsa fuit clausa, fune ligata, sigillisque communita. In alia capsa comperta fuerunt ossa parva trium Innocentium per D. Julianum a S. Sepulcro Domini delata, & in æde S. Justinæ reposita. Prædicta autem corpora sancta diu, ut dictum est (num. 101) supra, abscondita Rev. Gerardus, Paduæ episcopus, in anno a Christi Natalibus MCLXXVII munivit, in arcisque condignis collocata monaci diligenter custodierunt. Deinde aperta capsa infrascripta S. Urii, comperta visaque fuerunt ossa S. Urii, de quibus elogium in ea existens, documentaque, in urbis archivio registrata, verum reddunt testimonium. Hic Dei amicus, ut dictum, corpora SS. Lucæ & Mathiæ, ex Constantinopoli delata, in æde S. Justinæ collocavit.

[109] Quocumque tandem tempore SS. Mathiæ & Lucæ reliquias nacti forte fuerint Patavini, [de quibus obiter hic aliquid observatur.] dubium non est, quin Mariæ Mazzoci cancellarii ea de re relatio, quam supra num. 107 habes, a vero deflectat. Stante enim illa, S. Lucæ ossa ab Urio Constantinopoli Patavium delata fuisse oportet Juliani Apostatæ ætate: atqui aliunde constat, S. Lucæ corpus Constantinopolitanæ sanctorum Apostolorum basilicæ ex Procopio, illius ætatis scriptore, a Constantino Magno, illatum, ibidem saltem usque ad Justiniani Senioris imperatoris tempora, id est, usque ad seculum sextum fuisse conservatum: sic habet lib. 1 de Ædificiis cap. 4. Constantinus Augustus, inquit, interprete Maltreto, ædem Apostolis hanc posuerat, eorumque gloriæ ac nomini consecrarat… Nullam autem notam reliquerat, quæ ibi jacere Apostolos testaretur; nec locus ullus speciem offerebat conditorii sacrorum corporum. At nunc, cum hoc templum Justinianus reficeret, artifices, effosso penitus pavimento, ne quid restaret male compositum, ligneos viderunt loculos tres, illic habitos derelictui, ac suis significantes inscriptionibus, Andreæ, Lucæ ac Timothei Apostolorum inesse corpora, quæ imperator ipse, Christianique omnes maxima cum voluptate spectarunt. His pompa ac festi celebritate ornatis, solitisque honoribus rite persolutis, occlusos loculos humo denuo mandarunt; ac ne locus nota ad memoriam insigni & frequentia careret, Apostolorum corporibus illum pie dedicarunt. Hinc vero apparet etiam, nec S. Mathiæ reliquias Juliani ætate Patavium fuisse ab Urio translatas. Quid porro Mazzocus referat, audiamus.

[110] [legitima inspectio] In alia capsa, inquit, inventa & devote visa sunt ossa S. Arnaldi abbatis cum uno elogio in membranis, hoc manifeste exprimente: “Hic servus Dei, abbas cœnobii S. Justinæ, in anno Domini MCCXXX a Jo. Dandulo potestato” (seu prætore) “& procuratore Com. Paduæ cum licentia consilii aquam, per monasterium nunc labentem, obtinuit, ut in fine statuti veteris cathena ferrea pendente in archivio urbis existentis attestatur: postea jussu Eccellini tyranni crudelissimi carceribus intrusus, ibi Deo serviens per annos octo, menses tres in vinculis detentus, LXX vitæ suæ anno obdormivit in Domino.” Demum, aperta alia capsa, juxta illius index, comperta & devote visa fuerunt tria capita & ossa humana, quæ vere fuisse & esse, unum S. Juliani martyris, aliud S. Maximi episcopi & confessoris, tertium S. Felicitatis, mulieris illustrissimæ, elogia, ibidem comperta, manifestissime demonstrabant: “S. Julianus fuit vir Christianissimus, qui cum multis vicibus limina sepulchri D. N. visitasset, tandem tres Innocentes secum deferens in æde S. Justinæ collocavit, ubi & ejus corpus requiescit in Domino. S. Maximus fuit amicus Dei, secundus episcopus Paduæ, D. Prosdocimi successor. S. Felicitas fuit mulier illustris, Deo devota, sacro velamine dedicata.”

[111] [instituitur.] Hæc tria pariter corpora, per longum tempus abscondita, anno a Christi Natalibus quinquagesimo tertio supra millesimum per Rev. Bernardum, Antistitem Paduæ, ex revelatione divina fuerunt inventa, ob quorum merita divina Majestas tunc multa fecit miracula; nam, ut documenta in archivio cœnobii prædicti existentia testantur, cœci visum, surdi auditum, aliique, diversis affecti languoribus, sanitatem recuperaverant. Quapropter divina Providentia Leo, Romanæ Ecclesiæ Pontifex Maximus, Patavium pervenit, ab ipso antistite susceptus, Paduæ per biduum moram trahens in æde S. Justinæ, ubi corpora Sanctorum inventa venerabantur, collecta in unum multitudine clericorum & laïcorum, Missam celebravit, & civitatem, quæ antiquitus anathematis vinculo complexa dicebatur, pristinæ benedictioni restituit (ob hæresim multis jam annis anathematis vinculo constricta fuerat, ut scribit Scardeonius lib. 2, classe 6, ubi de S. Maximo, nimirum Arianam, ut Ursatus ad annum 1053) populumque in fide confirmavit, inventionemque Sanctorum canonizavit. Quæ novem Amicorum Dei corpora, in dictismet capsis clausa, in subconfessionis loco, cereis accensis, nonnullis monachis devote custodienda commendata fuere. Cum autem rev. abbas, monaci, sapientes, provisores & cæteri patres corpora ipsa in medio templi novi ex opposito capellæ D. Lucæ dicatæ, deponi decrevissent, ut populus videre votaque sua adimplere posset, timentes, ne quid inconvenientis succedat, dum capsæ ipsæ apertæ extarent, tres aut quatuor monachos totidemque cives assistere, meque cancellarium onus aperiendi claudendique capsas suscipere voluerunt.

[Annotata]

* decimo septimo

* l. Maximianus

* verissimum

* an quæque?

* lamina

* Manna

* lege: MCCCC

§ VIII. S. Justinæ aliorumque Sanctorum reliquiæ in templum novum solenniter transferuntur.

[A dei VI Martii reliquiæ in conspectu populi,] Sic rebus, ut superiore § vidimus, comparatis, nihil, quo minus jam solennis reliquiarum translatio institueretur, desiderari videbatur. Die itaque Veneris, pridie Nonas Martii in summo mane, omnibus congrue præparatis, in locum prædictum capsis delatis, & apertis, tanta populi & utriusque sexus multitudo ad corpora sancta visenda continuo concurrebat, ut a mane usque ad noctem quotidie confluens, alter alteri loco cedere non posset. Huc cœci conducebantur: huc surdi: huc muti: huc a dæmonibus vexati, aliisque morbis affecti accedebant, ob merita Amicorum Dei a divina Majestate pristinam sanitatem recuperare, votique compotes fieri sperantes: multi sincere devoteque divinum implorantes auxilium, intercedentibus ipsis Sanctis, gratiam obtinentes, vota sua quotidie offerebant. Inter cætera miracula, quæ omnipotens Deus ob Amicorum suorum merita (horresco referens) in iis gloriam suam manifestavit. Soror Camilla, Exc. Jur. Utr. periti Francisci Papafava, nob. Patavini, monialis professa in monasterio S. Annæ, Ordinis S. Benedicti, ob insupportabilem oculorum dolorem amborum, luce, deinde voce, postremo pedum beneficio privata; ita, ut nec videre nec loqui, nec pedibus stare posset, multum tempus hanc substinens infirmitatem, ita ut medicamina medelaque sibi cum maximo sui corporis dolore per Exc. medicinæ & chirurgiæ peritos quotidie præstita facere non potuerunt, ab omnipotenti Deo est consecuta.

[113] Nam præfata soror Camilla, considerans, quod ægritudo sua desperata ab omnibus habebatur,[contingentibus interim non paucis miraculis,] confessa & contrita, corpore Domini devote suscepto, ad ædem D. Justinæ sese deferri voluit, & ingressa locum, ubi corpora Sanctorum reperiebantur, devote super unoquoque preces porrigens suas, ad corpus S. Justinæ Cruce signando illos os & oculos tetigisset, interrogata a nob. D. Bernardino Papafava, ejus patruo, an vidisset caput S. Justinæ benedictæ, respondit: “Missier si” (id est “Ita domine”) ex quibus verbis a se prolatis stupefacta sensit, omnes suos sensus sui corporis commoveri, & ibi tunc (mirabile dictu) surrexit, nullo coadjuvante, per seipsam ambulavit, vidit & loquebatur. Voce itaque, visu, & pedum beneficio simul recuperatis, laudans omnipotentem Deum, quod super se, intercedentibus Sanctis suis, misericordiam fecerit, læta domum est reversa. Soror Barbara Leona, nobilis Patava, monialis velata in monasterio B. Antonii peregrini, quæ ob quamdam ægritudinem jam annis quatuor vocem amiserat, ita quod loqui non posset, videns, quod cura medicorum minime sibi prodesset, habita notitia de iis, quæ ab omnipotenti Deo in Sanctis suis apud ædem S. Justinæ fiebant, mente & corde contrita ad Amicorum Dei suffragium pervenire decrevit, sperans & ipsa, se sanitatem consecuturam, & super singulis corporibus benedictis factis orationibus, perventa ad corpus S. Justinæ majori fervore deprecando, cum quidam monachus capite dictæ Divæ os supplicantis tetigisset, statim vocem recepit, sanaque ad monasterium est reversa, læta magnificans Deum. Soror Marina de Fabritiis, Veneta, monialis professa in monasterio S. Mathiæ, per annos duodecim patiens stomachi dolorem, ita quod cibos retinere non posset, febre quasi continua ejus corpus vexante, medicamine provisionibusque nil proficientibus, intellectis iis, quæ per divinam Majestatem in Sanctis suis in æde S. Justinæ fiebant, ad corpora Sanctorum perventa, preces ex corde porrigens, & ad corpus S. Justinæ orando omnipotentem Deum, ut per merita Sanctorum suorum sanitatem sibi restitueret, statim reversa domum, libera remansit.

[114] [usque ad diem XIV posita,] Quæ licet in urbe Patavio, & alibi nota manifestaque sunt, nihilominus Rever. Suffraganeus, abbas, Sapientes ad utilia & ecclesiarum provisores, ut cæteris notificentur ea, quæ omnipotens Deus in Sanctis suis facere voluerit, & quod increduli credant, Amicorum Dei intercessiones nobis multum prodesse, veridicum voluerunt formari processum. Tribus itaque notariis, cancellario, & uno curiæ episcopalis scriba, meque Cancellario Com. assumptis conscribentibus, per Rev. Suffraganeum, præsentibus Sapientibus & provisoribus, in processu nominatis non solum principalibus; sed etiam medicis, multisque aliis notitiam habentibus, sub juramenti vinculo examinatis, ea vera fuisse & esse, satis supraque comprobatum est. Præterea quidam Andreas Pulzatus de vico Maseratæ, vicariatus Consylvarum, diœcesis Paduanæ, in confinio S. An. domi Dominici Quarantaotto moram trahens, ob nervorum debilitatem pedibus subsistere non valens, per decennium hac laborans infirmitate, crucolis per civitatem mendicans, ad corpora sancta perventus, pro sanitate recuperanda enixe orando ibidem, multis videntibus, relictis crucolis, voti compos lætus per templum deambulabat. Cujus testiumque ibi præsentium, per me cancellarium tunc temporis examinatorum, depositiones in scriptis redactæ hoc comprobant miraculum ab omnipotenti Deo, intercedentibus Sanctis suis, factum. Multa alia signa in Amicis suis fecit divina Majestas, quæ in præsenti documento scripta non sunt. Quo in loco cum corpora benedicta per novem dies cunctis ostensa permansissent, Rever. abbas, Sapientes & provisores in arcis jam præparatis reponere volentes, illa circumcirca Pratum vallis processionaliter prius deferri decreverunt.

[115] [postridie solenni supplicatione circumferuntur;] Die itaque Dominica, Idibus (XV) Martii in mane, solemni Missa ad altare Majus templi novi devote celebrata, tanta populi & utriusque sexus multitudo & in ecclesia & super Prato vallis reperiebatur, tantaque devotione expectabat, ut nihil ultra desiderari potuerit, frataleis temporalibus & spiritualibus præcedentibus, doctoribus in utraque facultate, & universo clero, ordine servato, intervenientibus, corpora Sanctorum processionaliter, devote ac honorifice e templo novo circum Pratum vallis, undique pannis coopertum, delata, Rev. suffraganeo, clariss. rectoribus, Sapientibus Reipublicæ, provisoribus ecclesiarum & aliis numero quasi infinito cum Corpore D. N. Jesu Christi, singulis suo loco subsequentibus, in idem templum remissa fuerunt, ibi per nonnullos dies permansura, populo devotionis gratia, hoc permaxime cupienti, ostendenda, cujusque processionis ordo paulo infra describitur.

[116] Die Jovis XIV Calendas dicti mensis Rev. Suffraganeus, [sequenti vero die Jovis suis arcis,] abbas, monaci, Sapientes, & provisores prænominati in loco subconfessionis, ubi corpora ipsa reperiebantur, perventi, omnibus jam præparatis, decreverunt corpora Sanctorum in arcis suis reponere in perpetuum permansura. Singulis itaque capsis ligneis apertis, singula Sanctorum corpora extracta, & in syndone sericea rubei coloris involuta in totidem capsis plumbeis, longis circiter pedes tres, de novo factis, posita extiterunt, elogio uniuscuiusque Sancti, & præsentis Actus mentionem faciente, in qualibet capsa incluso. Verum antequam dicta corpora in syndone involverentur, Rev. abbas, consentientibus urbis patribus, ibidem assistentibus, ex S. Mathiæ tres dentes & nonnulla parva ossa: ex S. Juliani & ex S. Maximi ossibus nonnullas reliquias, in consecrandis altaribus ac tabernaculis reponendas, extrahi voluit in bussolis ligneis separatis, Don Celso Priori consignatis, custodiendos. Deinde apertis reliquis capsis duabus plumbeis, ex una corpus S. Justinæ, ex altera corpus S. Lucæ, extracta in syndone consimili, quibuslibet separatim involutum in suis capsis prioribus repositum fuit cum elogio consimili prædictis incluso. Ex corpore S. Justinæ Rev. abbas, eisdem patribus consentientibus, maxillam S. Justinæ, adhuc sex dentes in se tenentem, prius extrahere voluit, reponendam in capite argenteo S. Justinæ, nec non unum aliud os ejusdem D. Justinæ, in alio tabernaculo reponendum.

[117] Cumque prædictæ novem capsæ plumbeæ, novem corpora Sanctorum continentes, [triplici sigillo munitis, includuntur,] clausæ, fune ligatæ, tribusque sigillis, uno S. Justinæ, secundo prædicti suffraganei, tertio Com. Paduæ signum habentibus, cera congrue impressis, capsis item ligneis in singulis arcis conservandi gratia impositis, cumque cætera omnia præparata essent, Rev. suffraganeus & abbas, monacis, cereis accensis, laudes condignas omnipotenti Deo reddentibus, Mag. Sap. sap. provisoribus, patribusque & populo assistentibus, devoteque subsequentibus, singula altaria, singulasque arcas solemniter benedixerunt, singulas singulis dedicantes. Demum sub ipsius Sancti nomine prædicta Sanctorum corpora singula in singulis arcis cujuslibet dedicatis, reposita, cooperto marmoreo superimposito, clausa fuerunt, ibi in perpetuum permansura, hoc ordine servato: nam in choro novi templi ad altare Majus S. Justinæ: a dextero latere chori in prima capella trium Innocentum: in secunda S. Arnaldi: in tertia in sua prima archa alabastri S. Lucæ: in quarta Felicitatis. Altare vero sinistro in capella prima, S. Juliani: in secunda, S. Maximi: in tertia ex opposito S. Lucæ, S. Mathiæ: in quarta, S. Urii corpora permanserunt.

[118] [excepta tamen reliquiarum S. Justinæ parte;] Die autem nono Calendas ejusdem mensis in sacristia ecclesiæ ædis veteris, præsentibus Sapientibus, provisoribus urbis & aliis, Rev. abbas maxillam S. Justinæ cum quinque dentibus, sexto dente a maxilla separato, ac alio osse in uno tabernaculo ex postea repositis, diligenter custoditam & involutam in uno capite argenteo S. Justinæ, per Bernardinum aurificem clauso & bene communito, ponere voluit. In æde itaque veteri S. Prosdocimi corpus remansit, ubi & multos alios Dei amicos, quorum nomina ob vetustatem ignorantur, reperiri credendum est. Corpora autem Sanctorum, quorum mentio supra facta est, ad quæ utriusque sexus multitudo devotionis gratia in afflictionibus suarum rerum suffragium apud divinam Majestatem implorans quotidie concurrit, voti compos, votaque offerens, in templo novo, magnifice fabricato, requiescunt. Viventes autem jam in paradiso pro hac sua charissima patria, devotissimoque populo continuo intercedere, dubitandum non est, apud Dominum Deum nostrum; cujus nomen sit in seculum seculi benedictum.

[119] [quibus vel omnibus, vel aliquibus hic nominati intersuere.] Prædictis autem, dum sic, ut supra, agerentur, partim singulis, partim his, & partim illis, interfuerunt Mag. D. Bonifacius Papafava, Franciscus Caput, Vacæ equites, Antonius de Rustica, & Hieronymus Polcastro in urbem reversi, Sapientes ad utilia Reipublicæ, Franciscus Caput Listæ, eques, Petrus Bagorotto, Baptista de Doctoribus, & Antonius Borromeo, ecclesiarum provisores. Nec non Mag. DD. Jo. Zabarella, Ludovicus Docto, Gregorius de Doctoribus, & Ludovicus Leo ex ordine equestri, Gaspar Fabianus, Marcus Antonius Zabarella, Marcus Antonius Mussato, Transalgardus Caput Listæ, Julius Bradiolus, Paganus de Rido, Jacobus Leo, Annibal Buzzachareno in jure, ac Paulus Ursatus in artibus, periti, Jo. Barisonus, Trapolinus de Trapolinis, Zachus de Zachis, Lucillus Beraldus, Jo. S. Vliana, Paulus Alvarottus, Jacobus Docto, & Joan. Antonius ab Orologio, omnes ex collegio Sapientes Reipublicæ Patavinæ: RR. Franciscus Zabarella archipresbyter, Mag. D. Petrus Mazzolelus rector DD. Juristarum, Bernardinus Papafava, cum Francisco & Marsilio, ejus filiis, nec non Ludovicus Buzzacharenus, Mathæus Vitalianus, Marcus Antonius Caballinus, Pax a Scala, Legum Doctores, Rambaldus de Rido, Alexander Businello, Marcus a Sole: Joannes Pizzacominus: Philippus Vitalianus, Andreas Bonfio, honor. cives: item docti tabelliones, Joannes Reffatus, Petrus Antonius Garatus, ac Gaspar Mazocchus, Joannes Baptista Cremona, Pellegrinus Galeatius, & multi alii, tam laïci, quam clerici.

[120] [Inscriptiones aliquot] Hæc sunt elogia comperta in capsa S. Lucæ in vase ligneo. Ut posteris hujus sanctissimi Lucæ Euangelistæ relinquatur memoria, operæ pretium esse, duximus, quod diebus nostris acciderit, compendiosa narratione digerere. Anno Domini MCCCCLXIII, quo tempore in alma urbe Veneta erat dux inclytus vir Christophorus Maurus, & in hoc monasterio præsidebat Rev. D. Bernardus Placentinus, qui fere LXX monachos sub se tenebat, degentes in obervantia veræ pietatis Christianæ & religione sancti patris nostri Benedicti, reformatæ per vere beatum virum D. Ludovicum Bacto, duo fratres S. Francisci detulerunt Venetias a partibus Boxinæ quoddam corpus, quod asserebant esse S. Lucæ Euangelistæ; sed quoniam jam annos mille ex clarissimis testimoniis scripturarum, tam Latinis, quam Græcis certissima notitia habebatur, quod isdem Euangelista esset Paduæ in cœnobio Justiniano, ut rei veritas cognosceretur, per inclytum Dominium Venetum decretum fuit, ut ejus sepulchrum aperiretur, in quo fere omnia ejus ossa, præter caput, quod imperator Fredericus Barbarossa huc transiens abstulisse dicitur, in capsula plumbea reperta sunt; & ita universi veritatem perspicientes, Deum glorificaverunt, & universa populi multitudo ad eam gloriosam inventionem cucurrerunt, laudantes Deum, qui hanc regiam urbem digno sublimavit munere.

[121] Infrascripta in vase vitreo reperiebantur. “Jesus. [in hierothecis inventæ] In nomine sanctissimæ Trinitatis. In hoc sanctissimo altare, dedicato ad honorem Beatissimi Lucæ Euangelistæ, sunt recondita ejusdem Euangelistæ ossa, quod consecravit Rev. in Christo Pater D. Marcus Niger, episcopus Catharensis, die Dominico 2 mensis Octobris, anno MCCCCLXV, & auctoritate a Sede Romana ibi concessa visitantibus devote hoc altare in die suæ consecrationis quadraginta dierum indulgentiam misericorditer indulsit, in perpetuum duraturam. Justina virgo & martyr, regina Paduæ.” Numisma argenteum cum impressione S. Marci ab uno latere, litteris dicentibus; “ S. Marcus Venetus.” Ab alio latere, impresso seren. principe Venetiarum, similiter litteris dicentibus: “Franciscus Foscari Dei gratia Venetiarum dux.” Quæ in capsa S. Arnaldi in carta membrana scripta erant, infra legere facile est. “Anno a nativitate Domini MDII, Indictione V, die Lunæ, XXV mensis Julii, in quo celebrabatur festivitas Jacobi Apostoli ob reædificationem templi S. Virginis & martyris, Ordinis S. Benedicti Regulam observantis congregationis ejusdem S. Justinæ de Padua, quod cum rueret, destructum fuit, & in loco, ubi antea quiescebant, facienda essent nova parietum fundamenta, extractæ fuerunt reliquiæ B. Arnaldi, olim abbatis hujus monasterii, & in præsenti arca venerabiliter collocatæ, trium Innocentium, & aliorum, quorum nomina ob nimiam vetustatem ignorantur: scripta sunt autem in libro vitæ S. Urii confessoris per D. Petrum, Dei & Apostolicæ Sedis gratiam episcopum Paduanum, & comitem Saccensem, una cum D. Joanne Cornario, abbate S. Benedicti de Mantua, Præside Congregationis, abbatibus ac monacis multitudine copiosa, & in hac arca venerabiliter usque ad consummationem templi sub altare Magno partis ecclesiæ, quæ destructa non fuit, permansura collocarunt.”

§ IX. Extrahuntur S. Justinæ reliquiæ & in locum suum solenniter reducuntur.

[Arca corporis S. Justinæ loco subinde mota,] Quamquam eo consilio S. Justinæ reliquiæ anno 1502 sub ara principe templi novi, ut illic perpetuo remanerent, collocatæ fuissent; dum tamen nec curis nec sumptibus parcere S. Justinæ monachi pergunt, quo templi sui splendorem augeant, loco suo ad breve subinde tempus motæ fuerunt. Contigisse id anno 1572, uti & anno 1575 ex iis, quæ infra referentur, facile quivis intelliget. At celebris in primis fuit earumdem reliquiarum ex ara principe extractio & in eamdem reductio anni 1627, cum novus templi S. Justinæ chorus fuit excitatus. Rem iterum ex civitatis Patavinæ Tabulis refero, quæ apud Saviolum (sed mendis non raro respersæ) a pag. 178 sic habent: In Christi nomine Amen. Anno ab ejus saluberrima Nativitate MDCXXVII, Ind. XI *, die Mercurii, VII mensis Aprilis Paduæ in ecclesia S. Justinæ virginis & martyris, post prandium, sub Pontificatu Urbani VIII Pont. Maximi & principatu Serenissimi Joannis Cornelii, Dei gratia Ducis Venetiarum, præsentibus D. Celso Compagnola, D. Ulisse Bragio, D. Nicolao Fasiolo, D. Francisco Sassonia, notariis collegiatis, & Sebastiano Suttore de Pollis, ac aliis &c. (Hæc totidem verbis ibidem Latine leguntur; cetera Italice, exceptis inscriptionibus) Cum reverendi S. Justinæ monachi hujus civitatis, Congregationis Casinensis occasione novi chori, quem exstruunt, tollere e loco præsens altare Majus in capite ecclesiæ & chori situm deberent, cumque id operis jam inchoassent, certiores ea de re fecerunt illustrissimum & excellentissimum Dom. Hieronymum Lando equitem, hujus civitatis prætorem meritissimum, & Magn. Frizerinum Capodiuacca equitem, Zorzi da Lion, & Livium Zabarella equitem, decuriones, nec non Dominum Antonium Polcastro equitem, comitem Alexandrum da Panego, Benedictum Salvadego D. & equitem, & Franciscum da Relogio ad ecclesias decuriones, supplicantes illustrissimis, excellentissimis, ac magnificis dominis, ut operis prædicti principio ea de causa interesse velint, quod sub dicto altari ossa gloriosæ virginis & martyris Justinæ, civitatis hujus patronæ, conquiescant.

[123] [iterum anno 1627, novi chori condendi causa] Qui illustrissimi & excellentissimi domini prætor & decuriones supradicti, una cum prædicto domino equite Polcastro, negotiorum civitatis causa absentibus aliis collegis ad ecclesias decurionibus, ad ecclesiam S. Justinæ se contulerunt, ubi sibi Reverendum dominum Modestum Paduanum, monasterii illius abbatem dignissimum & dominum Vitalianum Paduanum, Priorem, ceterosque illius monasterii presbyteros, sibi obvios, comites & ad eum locum duces habuerunt, ubi destrui jam cœperat exiguus sub altari paries, factumque erat in eo exiguum foramen, per quod veluti cujusdam arcæ indicia apparebant, & priusquam rumpi ulterius pergeret, mihi Joanni Antonio Campolongo, hujus magnificæ civitatis cancellario, injunctum fuit, ut locum describerem formamque altaris, quod erat altitudinis solitæ, & contectum lapide marmoreo, & sub lapide cavum, intra quod utrimque duo lapides in fronte litteras & memorias infrascriptas exhibentes, videlicet. Qui ad latus dexterum erat, hæc referebat: “Ammotum est altare & dilatatum ob molem supra positam iconis, intacto tamen corpore sanctiss. hujus virgin. & mar. Justinæ, præsentibus hujus almæ urbis Paduæ rectoribus, reggente Gregorio tertio decimo Pontifice maximo, imperatore Maximiliano Augusto, sereniss. prineipe Aloysio Mozzenigo, reverendo domino Juliano de Placentia, hujus monasterii abb., Pridie Id. Feb. Anno sanctiss. jubilæi a Partu 1572.” Alteri, simili modo parieti a sinistris infixo, hæc erat inscriptio: “Translatum fuit corpus D. Justinæ virg. & mart. per Rev. D. Peregrinum de Mutina abb. ac præsidentem, ac D. Celsum de Verona Priorem Congreg. Cassinensis abb. S. Justinæ ex æde veteri in hunc sacratum locum maxima totius Patavinæ reipub. devotione religiosæ solemnitatis ritu servato 1562. 15 Martii L. D. O. M.”

[124] Monumentum magnus pulcherrimus e marmore lapis tegebat, [ex ara principe extrahitur,] quo monumento ab operariis, jubentibus ac coram existentibus suprascriptis, sublato; rumpi cœptus est tenuis murus, in prospectu positus, in eoque illico tanta facta est apertura, per quam ingredi homo posset, apparuitque area ibi recondita, sed non patuit, e qua confecta esset materie; quam cum effodi prædictæ fabricæ causa necesse esset, sepulcrum subierunt reverendi dominus Marcus Ferrariensis, & D. Augustinus Mantuanus, religionis istius presbyteri, sacris propterea vestibus induti, inveneruntque arcam cypressinam, longitudinis circiter unius cubiti & medii, cujus fundum temporis diuturnitas & loci humor corruperat; quæ arca multa devotione multisque accensis luminibus sublata fuit, in eaque inventa arcula plumbea, longitudinis pariter unius fere cubiti & medii, supra quam inventæ fuerunt variæ (rosaria, ut reor) salutationes angelicæ & orationes Dominicæ, una cum nummo, ei non absimili, quem Agnum Dei vulgo vocant, & duæ laminæ plumbeæ, infrascriptis characteribus insignitæ, cum sigillis quibusdam, quantum e filis, sed corrosis putridisque apparebat, & conjici poterat. Nummi ex una facie hæc erat inscriptio: P. P. XIII. Ex altero: D. Fælix Leonicenus. Laminæ majori hæc erant inscripta: “Anno Domini 1562 translata fuerunt corpora S. Justinæ, Mathiæ, Lucæ atque aliorum sub die 5 mensis Martii prædicti anni, sed anno Domini 1575, die vero 9 mensis Decembris motum fuit corpus S. Justinæ propter iconem sub D. Jo. de Rippa Tridentino Abb. D. Severinus de Padua: D. Daniel de Verona.” Laminæ vero paulo minori hæc litteris ex utroque latere iisdem: “1575 ego D. Julianus de Asula præsens fui, quando fuit discoopertum hoc altare S. Justinæ.”

[125] Posthæc a reverendis presbyteris una cum aliis effossa fuit arcula plumbea, [& in sacrærio,] cujus operculo hæc in orbem inscripta leguntur: “Hic corpus B. Justinæ virg. & mar. requiescit.” Dein ab iisdem effossa fuit ingens tabula, quæ, quantum conjici poterat, fundus seu basis erat minoris arculæ, uti & lapis tabulæ paulo minor, sub tabula, qui videbatur fuisse lapis altaris: quibus non sine devotione ab infrascriptis sacerdotibus supra altare Majus collocatis, sublata fuit arcula plumbea, in qua, ut supra, ossa gloriosæ virginis & martyris Justinæ quiescebant; ac incunctanter coram supradicto illustrissimo ac excellentissimo domino prætore & dominis deputatis, multis accensis luminibus, ad sacristiam delata, ubi in reliquiario eminenti aliquantulum scamno fuit imposita, substrato tapete; pari dein modo a presbyteris sublata fuerunt cetera, quæ jam ante supra altare erant collocata, delataque in supradictum reliquiarium, ibique ad arcæ supradictæ pedem una cum duabus laminis plumbeis & nummis supradictis reposita. Reclusum etiam fuit arcæ operculum, in qua visæ fuerunt sanctissimæ virginis Justinæ reliquiæ & tabella ænea, statimque occlusa fuit arca, intactis omnibus. Quo facto, fuit tapete contecta, eidemque a magistro domino equite Zabarella deputato acu insuta, ac dein a me cancellario obsignata cera Hispanica, sigillis S. Marci, magnificæ civitatis, illustrissimi domini prætoris, dicti magistri domini equitis, & ejusdem monasterii munita. Post, exhibita ab illustrissimo domino, a magnificis dominis deputatis, a domino Modesto a S. Cruce, & domino Daniële Vitaliano Priore, ceterisque ceterisque presbyteris sanctissimo corpori veneratione, clausa fuit janua, & duabus clavibus occlusa, quæ illustrissimo domino prætori oblatæ fuerunt. Deinde munita fuit janua sigillo S. Marci, civitatis, & illustrissimi domini prætoris, atque ita, relictis rebus, quo dixi, statu, discessum est. Nomina reverendorum presbyterorum, qui rei gestæ interfuerunt: Dominus Daniël Vitalianus P., D. Marcus Ferrariensis, D. Aloysius Paduanus, D. Alexius Vicentinus, D. Antonius Januensis, D. Benedictus Neapolitanus, D. Augustinus Mantuanus, D. Tiberius Patavinus, D. Paulus Bergomensis.

[126] [dum novus chorus perficiatur, collocatur;] Die Jovis VIII Aprilis MDCXXVII. Claves supradictæ, illustrissimo D. Prætori in manus traditæ, in sacrario Montis sancti in scrinio ferreo depositæ & duabus clavibus inclusæ fuerunt, quarum altera eidem illustrissimo domino prætori a deputatis oblata est, altera penes mag. dominum Frezerinum Capodivacca equitem, e deputatorum numero seniorem, mansit, qui, munere suo perfunctus, illam alteri deputato, pariter seniori, consignare debebit. Anno MDCXXVII die Sabbathi, IV Septembris a prandio. Cum jam a die VII Aprilis elapsi ab illustrissimis dominis rectoribus mag. & dominis ad curam ecclesiarum tunc deputatis arca plumbea, ossa gloriosæ virginis & martyris Justinæ continens, clavibus obserata, & sigillis S. Marci, illustrissimi D. Prætoris, & mag. civitatis Patavinæ, domini Livii Zabarella equitis deputati, & cœnobii S. Justinæ munita, in sacrario esset deposita; nec fas esset, nisi coram supradictis illustrissimis Rectoribus & deputatis in sacrarium ingredi, nomine reverendi domini Modesti a S. Cruce, hujus cœnobii abbatis ac præsidis, institit P. Celerarius, ut ab illustrissimis & reverendissimis dominis recluderetur, quo operarii arculam tum plumbeam, tum cypressinam dimetiri possent. Eodem die. Illustrissimus Dominus Hieronymus Lando eques prætor, convocatique ab illo Mag. domini Decuriones, una cum aliis viris nobilibus supradictum S. Justinæ Patavinæ cœnobium adierunt, ubi primum illustrissimorum & magnificorum dominorum jussu a me cancellario recognita ac ablata fuerunt sigilla: reclusa janua, veneratione præmissa, arcam tum plumbeam, tum cypressinam faber mag. Aloysius Urbinas dimensus est; idemque etiam extulit lapidem grandem (ut apparebat, altaris, cui in veteri loco arca plumbea supradicta erat imposita) sub altari novo collocandum; ut reponendæ arcæ cypressinæ satis magnæ, & dein plumbeæ inserviret: qui cum iterato præfatas sanctas reliquias redux veneratus esset, denuo per mag. Zorzi Porini civitatis œconomum clavibus obserata fuit janua & sigillis S. Marci, illustrissimi prætoris & magnificæ civitatis ex cera Hispanica obsignata; atque ita una abiere.

[127] Die Martis V Octobris MDCXXVII. Cum absoluta jam esset a reverendis monachis S. Justinæ chori novi fabrica, [eoque perfecto, S. Justinæ reliquiæ,] uti & altare, in quo collocandum erat gloriosæ virginis Justinæ martyris, hujus civitatis patronæ, corpus, quod arca plumbea, tapeti insuta, & sigillis S. Marci, illustrissimi domini prætoris, magnificæ civitatis, & magnifici domini Livii Zabarella equitis deputati & reverendorum monachorum S. Justinæ obsignata, in sanctuario sacristiæ ejusdem cœnobii continebatur; illustrissimis dominis rectoribus, magnificis dominis deputatis tunc temporis ad curam ecclesiarum, ut ad reserandas componendasque sacras reliquias ad S. Justinæ accedere dignarentur, per reverendos monachos requisitis, invitato prius per schedulam omni consessuDominorum XVI ad horam XX, illustrissimi domini rectores una cum illustrissimo & reverendissimo domino Cardinali Valerio, magnificæ hujus civitatis episcopo, magnifico domino Nicolao Trivisan, domino Joanne Dominico Sala, domino Carolo Zacco, Comite Alberto de Comitibus decurionibus, nec non M. Antonio Lazara, Adriano Capodivacca, Galeatio ab Horologio equite, Domino Joanne Antonio, Otonello Descalzo D., ad ecclesias Decurionibus, S. Justinæ cœnobium adierunt; quo non pauci e numero Dominorum XVI convenerant: postquam in sacristiam ventum est, reserato ibidem clavibus sanctuario, veneratione præmissa, illustrissimorum Dominorum jussu a reverendis hujus cœnobii presbyteris, stola rubra indutis, arcula plumbea supradicta sublata fuit, mensæque imposita, ubi sigilla supradicta ab illustriss. recognita, ac in pristino statu inventa, fuerunt sublata, tapesque dissutus.

[128] Dein ab eisdem sacerdotibus sublato operculo plumbeo, [habita earum inspectione,] velum candidum apparuit, quo per illustrissimum & reverendissimum Cardinalem supradictum sublato, detectum & aliud fuit e serico multitio vel tela coloris violacei, seu rosæ aridæ, sed colore evanido, & quasi corrosum; quo sublato, detecta visaque sunt ossa sanctissima & caput gloriosæ illius Virginis & Martyris, quibus ab illustrissimo & reverendissimo domino Cardinali, illustrissimis dominis rectoribus, magnificis dominis deputatis ad curam ecclesiarum, ceterisque reverendis presbyteris & DD. XVI consessu multa veneratione ac devotione inspectis, dein per illustrissimum dominum Cardinalem supradictum fuit sublatum velum candidum, & pars media telæ seu serici multitii coloris rosæ aridæ seu violacei: altera vero pars levari haud poterat, eo quod ossibus sanctissimis illius Virginis subjecta erat, ac sepositum in pyxide, quæ tradita fuit illustrissimo domino Joanni Lando, illustrissimi domini prætoris patruo, ab illustrissimo domino prætore custodienda usque ad divisionem, quæ postmodum devotionis causa facta est; inventa fuit in arca illa laminæ plumbeæ incisa inscriptio hujusmodi (Latina nimirum) “Ossa & reliquiæ B. Justinæ virg. & martyris Patavinæ reposita per reverendissimum D. Peregrinum abb. & D. Celsum, Priorem ejusdem monasterii totius Reipublicæ Patavinæ consensu: regnante summo Pontifice Papa Pio IV & sereniss. principe Hieronymo Priolo Venet. anno Domini 1562, 15 Martii.” Dein iterum reliquiæ & sanctissima ossa denuo cooperta fuerunt serico multitio, per magnificam civitatem texto aureo denticulato ea de causa exornato, una cum insignibus illustrissimi domini prætoris, & Hieronymi da Leze capitanei, magnificæ civitatis in medio, & S. Marci supra.

[129] [una cum nummis aliquot] Quo facto, illustrissimus dominus prætor suis ipse manibus serico multitio imposuit infrascriptos nummos argenteos, videlicet quinque; tres XXXVI virorum, unum serenissimi Sebastiani Veniero, reliquos vero serenissimi Aloysii Mocenigo, cum monumentis felicis victoriæ cruciatorum, & duos VIII Virorum cum hac epigraphe. “Memor ero tui, Justina virgo” quorum alter sub serenissimo Ponte, alter sub serenissimo Cigogna excusus est. Civitatis nomine posita illic est lamina ærea cum insignibus S. Marci, serenissimi principis, illustrissimorum dominorum rectorum, & civitatis, magnificorum dominorum deputatorum tunc temporis ad curam supradictarum ecclesiarum, cum hac inscriptione: “D.O.M. Anno a partu virg. 1627 Nonis Octobris, Urbano VIII. sum. Pontif. Jo. Cornelio Venet. principe, corpus D. Justinæ virg. & martyris, quod sub ara Majori quiescebat, in hanc augustiorem translatum fuit, annuentibus illustriss. DD. Hieronymo Lando eq. præt., & Hieronymo de Legge præfecto; opus urgentibus quatuor Viris Urbanis Nicolao Trivisano, D. Jo. Dominico Sala, Carolo Zacco, Alberto de Comitibus: quatuor ad curam ædium Sacrarum M. Ant. Lazara, Adriano de Capitibus Vaccæ, Galeatio ab Horologio equite. Jo. Antonii, Octonello Discaltio Doctore:

Jo. Antonius Campolongo Cancell. Magn. Com. Paduæ subs.”

A tergo illius incisa sunt insignia nominaque infrascriptorum magnificorum dominorum e magnificorum Dominorum XVI numero: Albertinus Miagara D. Co. Bartholomæus Cittad: eques Camillus S. Vliana, Z. Franciscus Zabarella, Annibal Papafava, Franciscus da Lion, Jacobus Borromeo, Vincentius Dotto.

[130] [& inscriptionibus] Dein per reverendum dominum Danielem Vitalianum dicti monasterii Priorem posita fuerunt monumenta infrascripta: lamina una ærea his verbis inscripta: “Anno a Partu Virg. 1627 Nonis Octob. Urb. Oct. sum. Pont. Jo. Cornelio Venetiarum principe, sublato pariete, qui prospectum in sanctuarium prohibebat, sedilibusque, quæ ei adjacebant, in sanctuarii caput revolutis, sublimata icone, & ara Majori, quæ ei suberat, demolita, corpus divæ Justinæ Virg. & Martyris, quod ibi quiescebat, in hanc augustiorem translatum fuit per reverendiss. D. Modestum S. Crucem Patavinum, abb. hujus monasterii, & Congregationis Cassinensis, alias S. Justinæ generalem præsidem, assistente D. Daniële Vitalia Patavino Priore, annuentibus illustrissimis rectoribus Hieronymo Lando equite prætore & Hieronymo de Legge præfecto, præsentibus mag. Decurionibus, Nicolao Trivisano, Jo. Dominico Sala, Carolo Zacco, Co: Alberto de Comitibus, ac etiam Mag. M. Antonio Lazara, Adriano Capivaceo, Galeatio ab Horologio, Octonello Discaltio, ad ecclesias decurionibus; assistentibus Reverendis DD. Isodoro Coloniensi: Hieronymo Spinello Patavino: Laurentio Januense: Cherubino Bononiensi abbatibus: D. Cyrillo Bellafino Pat. clerico.” Item moneta argentea valoris unius scuti, in cujus altera facie bini erant descripti orbes: superiori hæc erant incisa: “Reverendissimus D. Modestus S. Crux abbas S. Justinæ, & præses Congreg. Cassinensis:” alteri orbi, paulo minori hæc: “S. Justina Virgo & Martyr Christi, ora pro nobis.” Cujus medio incisa erat effigies S. Justinæ insignibus S. Crucis innixæ. Ex altera monetæ facie orbes similiter duo: in primo legebantur ista: “D. Daniël Vitalianus Prior monasterii S. Justinæ”: in altero vero: “S. Justina Vitaliana Borromea, ora pro nobis.” Medium orbis S. Justinæ, familiæ Vitalianæ insignibus innixæ, effigies occupabat. MDCXXVII.

[131] Apposita fuit & altera ejusdem valoris moneta,[sua iterum arca includuntur:] cujus uni faciei inscripta erant hæc verba: “Rev. D. Hieronymus Spinellus Patavinus abbas” altera referebat insignia Spinelliana cum hac inscriptione “S. Justina ora pro nobis” & S. Justinæ, iisdem insignibus innixæ, effigiem. Tertia item argentea valoris ejusdem; in cujus altera facie hæc verba: “D. Cyrillus Bellafinus Patavinus cererarius S. Justinæ” in altera vero effigies S. Justinæ, insignibus Bellafinianis innixæ, incisa visebantur, additis verbis supra relatis: “S. Justina ora pro nobis.” Quibus, ut supra narratum est, & coram, item ut supra, peractis, jussu illustrissimorum excellentissimorum DD. rectorum, & DD. decurionum fuit eadem arca in longitudinem ac crassitudinem cincta laminis æreis latitudinis digitorum quatuor, quas dominorum decurionum jussu magister Petrus Zuchi faber ærarius ex adverso S. Urbani [habitans] confecerat; quibus filo æreo crassissimo constrictis, vocatoque magistro Francisco, fabro stannario, stanno, ad hoc parato, laminis æreis impressa fuerunt insignia & sigilla, primum quidem S. Marci, illustrissimi & reverendissimi domini Cardinalis, magnificæ civitatis, & illustrissimorum dominorum rectorum: demum vero monasterii & supradicti D. Daniëlis, e Vitaliana familia oriundi, insignibus & sigillis. Quo fact, arca denuo hunc in modum sigillis munita a reverendis presbyteris in sanctuario deposita est & obserata: clavium altera illustrissim domino prætori est tradita, altera domino Nicolao Trivisano, decurionum seniori.

[132] Die VI Octobris MDCXXVII. Illustrissimi domini rectores supradicti & magnifici decuriones mane ad ecclesiam S. Justinæ una se mature contulerunt, [dein vero, e facrario in templum delatæ] iisque sanctuarium ingressis, veneratione prævia, coram ipsis a reverendis presbyteris arca supradicta sublata fuit, & veneratione maxima delata in ecclesiam, splendide ea de causa aulæis undique exornatam, paratoque ad id sublimi pegmati imposita, holoserico (quod ostrini seu purpurei coloris erat) cooperta; cujus custodiam permisit civitas magnificis dominis Comiti Silvio a S. Bonifacio, Ascanio Zabarella, Scipioni Papafava præfecto, comiti Leonello da Lion, qui cum hastatorum cohorte custodiendis sacerrimis reliquiis invigilarunt usque postridie ad horam fere XXI, & postquam Missæ sacrificio interfuerant, illustrissimi domini Rectores ac Decuriones discesserunt. Abbas vero etiam supradictus sanctissimarum reliquiarum custodiam permisit reverendis ejusdem monasterii monachis infrascriptis: D. Daniëli Vitaliano Patavino, loci Priori, D. Vitaliano Arcioni Vicentino decano, D. Davidi Fortezza Patavino decano, D. Othoni degl' Oddi Patavino decano.

[133] [de VII Octobris solemni supplicatione circumferuntur,] Die VII Octobris MDCXXVII. Illustrissimi domini rectores, clarissimi auditores, & decuriones, & excellentissimi domini curiales illustrissimi domini Prætoris, magno virorum nobilium numero comitati ad ecclesiam S. Justinæ virginis & martyris accesserunt, ubi primum adorato sanctissimo Sacramento, venerationeque exhibita sanctissimis reliquiis supradictis, ac audito Sacro, inchoata est supplicatio maxime solennis, quam magnifici domini Stephanus Dottori eques, & Borromeus Borromei, huic muneri a magnificis dominis decurionibus destinati, direxerunt, quorum virtute & prudentia summo ordine ac tranquillitate peracta est, circumeundo totum Pratum vallis, quod pannis candidis egregie ornatum erat opertumque; uti & privati cujusque ædes; unde supplicationi majestatis plurimum accedebat, cui illustrissimus dominus Cardinalis Valerius civitatis episcopus, cum reverendo Capitulo & reverendis dominis canonicis cathedralis ecclesiæ intervenit; processitque hoc ordine &c. Sequitur apud Petrum Saviolum hoc loco sodalitatum, scholarum, familiarum religiosarum, militarium manipulorum, musicorum, abbatum, clericorum, optimatum, supplicationem comitatorum, & delatorum in ea varii generis ornamentorum longa series, quæ singillatim huc inserere operæ pretium non existimavi. Solum hic addam, quæ sub finem supplicationis, eaque peracta, Patavini gessere.

[134] [& in altari Majori chori novi] Collecta ordine supradicto in ecclesia supplicatione, & collocata denuo ab iisdem presbyteris in pegmate arca; exhibita prius sacris reliquiis veneratione. Sacrum inchoatum est, quod maxime solemni musica reverendissimus D. Bonifacius Sanguinazzo, ecclesiæ cathedralis archidiaconus, decantavit: hoc finito, supradictorum illustrissimorum DD. rectorum, illustrissimi & reverendissimi D. Cardinalis, & magnificorum decurionum jussu a reverendis presbyteris monachisque ejusdem cœnobii, superpelliceo stolaque indutis, ejusdem gloriosæ virginis & martyris Justinæ corpus e pegmate sublatum fuit, delatumque in chorum, ubi coram supradictis illustrissimis rectoribus, illustrissimo & reverendissimo D. Cardinali & magnificis DD. decurionibus collocatum fuit in aræ Majoris sepulcro, hujus rei causa præparato, variisque angelorum picturis adornato, cujus parieti a lateribus, & sub lapide, ubi sanctissimæ reliquiæ quiescunt, commissa sunt monumenta sequentia: “Ammotum est altare” &c. “Item translatum fuit corpus Divæ Justinæ &c” (ut num. 123, quem consule) quæ monumenta, ut in loco veteri inventa fuere parieti a lateribus commissa, ita eodem, quo dictum supra est, ordine in novo quoque collocata fuerunt. His tamen addita, quæ sequuntur: primo lamina plumbea his verbis inscripta: “Justinæ Virgini & Martyri Jesu Christi, Vitaliani ac Præpedigne soboli, cœli incolæ, terrenæ hujus provinciæ reginæ, ac tutellari divinæ, se suaque respublica Veneta, Paduana civitas, Vitaliana familia commendant, ut hic incolumes, illic consortes gloriæ sua intercessione faciat. D. Daniël Vitalianus devotionis ergo 1627.”

[135] Præterea tabula marmorea, cujus hæc est inscriptio: [reponuntur.] “Anno a Partu Virginis (MDCXXVII) &c” nimirum eadem, quæ numero 130 transcripta est, exceptis tamen, quæ ibidem de Isidoro Coloniensi, Hieronymo Spinello aliisque abbatibus dicuntur, quorum nulla hic apud Saviolum mentio. Reliqua audiamus. Sic pergit translationis hujus relatio: Quæ duo monumenta sub lapide, ubi deposita fuit arca plumbea, fuere recondita. Porro monumenta laminis plumbeis inscripta, quæ duo fuerunt, & nummus argenteus, (vide num. 124) jam ante per illustrissimum D. prætorem ad perpetuam rei memoriam deposita fuerunt in arca supradicta, de quibus in Documento diei VII Aprilis præteriti facta mentio est. Adverte, arcam plumbeam, ut supra dictum est, collocatam fuisse supra lapidem, ubi tabula grandior est, cui in loco veteri eadem arca etiam erat imposita. Tum sublatum fuit stragulum, e panno aureo contextum, & arca plumbea in præparata in hoc arcula cypressina inclusa fuit, quæ areula stragulo aureo, hoc vero lineo cooperta fuerunt, & mox operarii, præparata in hoc materie, idem sepulerum obturare cœperunt, ingenti nimirum marmoreo saxo, quod affuso plumbo solidissime agglutinatum, plumbo vero sigillum S. Marci & magnificæ civitatis impressum fuit. Quo peracto, illustrissimi DD. Rectores, illustrissimus & reverendissimus D. Cardinalis, magnifici DD. ad ecclesias decuriones, & magnifici DD. supra memorati, quibus custodiendarum reliquiarum cura fuerat demandata, discesserunt. His subduntur, qui huic negotio constanter interfuerunt, D. Aloysius Savanorola, Aloysius Reato, D. Fredericus Papafava, D. Celsus Campagnola, D. Ulysses Braga, D. Franciscus Sassonia, Jacobus Giacometti, Sebastianus Bollis, D. Joannes Petrus Trivisan, D. Nicolaus Rimondo. Denique ad hanc solemnem supplicationem, computatis exteris, rusticis indigenisque, supra octoginta hominum millia convenisse dicuntur.

[136] Non S. Justinæ modo ossa ornatiori anno 1627 fuere loco reposita in templo novo, [Ejusdem chori novi occasione] sed & parentum ejus Vitaliani & Præpedignæ memoriæ S. Justinæ monachi consultum voluerunt. Factum id procul dubio a monachis S. Justinæ ex summa, qua in Sanctam feruntur, veneratione; atque adeo cum in cultum S. Justinæ quodammodo id etiam redundet, non abs re visum est, rei gestæ seriem, ex Tabulariis civitatis Patavinæ a Petro Saviolo transcriptam, hic quoque ex eodem a pag. 170 subjicere: sic itaque ille habet: MDCXXVII Indict. X die Jovis, V mensis Augusti, Paduæ in monasterio S. Justinæ, & cubiculo adm. reu. infrascripti Prioris coram me notario & testibus infrascriptis constitutus adm. reuer. Pater Daniël de Padua, Prior monasterii S. Justinæ, & tradidit mihi notario infrascriptam scripturam inventionis & repositi * ossium Vitaliani, & Præpedignæ ejus uxoris, D. Justinæ parentum, registrandam in Actis mei notarii ad perpetuam rei memoriam, cujus similis exstat in archivio D. Justinæ, præsentibus. Rev. Pater Jacobus de Padua. Rev. Geminianus de Padua. Rev. Aurelius de Bergamo. D. O. M. Anno a Partu Virginis MDCXXVII Non. Octobris Urbano VIII summo Pontifice, Joanne Cornelio Veneto principe, sublato pariete, qui prospectum in sanctuarium prohibebat, & sedilibus, quæ parieti adhærebant, in sanctuarii caput revolutis. Corpus D. Justinæ virginis & martyris, quod ibi sub ara Majori quiescebat, in hanc augustiorem translatum fuit per Rev. D. Modestum S. ✠, Pat. abb. hujus monasterii & Congregationis Cassinensis, alias S. Justinæ generalem præsidem, assistente D. Daniële Vitaliano Pat. Priore dicti monasterii. Annuentibus illustrissimis DD. Hieronymo Lando equite prætore, & Hieronymo de Legge præfecto; cum præsentia magnificorum DD. Decurionum Nicolai Trivisani, Jo. Dominici Sala, Caroli Zacco, & comitis Alberti de Comitibus & etiam magnificorum DD. Marci Ant. Lazara, Adriani de Capitibus Vacæ, Galeatii ab Horologio equitis, D. Joannis Antonii, Octoneli Dicalzio ad ecclesias decurionibus.

[137] [Vitaliani & Præpedignæ,] In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno a salutifera ejus Nativitate 1627 Indictione 10 die Sabbathi, 8 mensis Maii, ejusdem diei hora sextadecima. Urbano VIII summo Pontifice, Ferdinando imperatore electo, Joanne Cornelio Venetiarum principe, Rev. D. Modesto S. Cruce de Padua, abbate monasterii S. Justinæ, ac Congregationis Cassinensis, alias S. Justinæ de Padua præside, D. Daniële de Vitalianis de Padua, Priore claustrali, præsentibus infrascriptis & subscriptis &c: Cum in prosecutione fabricæ sanctuarii novi ac magnifici templi supradictæ S. Justinæ, sellæ monachorum in extremam & eminentiorem sanctuarii partem asportandæ essent, statuas Vitaliani & Opilionis, quæ in duabus vicinioribus aureæ iconæ columnis hinc inde ad dexteram videlicet, & lævam impositæ erant, amovere quoque necessarium fuit, quod earum aspectum præfatæ sellæ aliquantulum impedirent, ut alibi, expleto opere, collocarentur. Quam ob rem inter agendum, quia inscriptio marmoreæ tabulæ, Vitaliani busto suppositæ, ipsius ac Præpedignæ conjugis, D. Justinæ parentum, ac in tota provincia Veneta Orthodoxæ fidei primitiarum, pia corpora ibidem quiescere significabat, post ipsam tabulam reperta sunt. Quoniam autem lignea arca, in qua per sexaginta & amplius annos jacuerant, ea consumpta erat, Prior claustri, qui operi anxius intererat, aliam fieri, in qua eadem corpora asservarentur, & operarios interea cessaret *.

[138] [S. Justinæ parentum, offa] Locus tumuli jam dictus in dextera columna existens a solo pedum circiter viginti spatio in altum attollebatur, ut ad eum haud facilis esset ascensus, confecta capsula, Prior D. Marcum de Ferraria monachum & sacerdotem scalas conscendere, & locum præcepit invisere, in quo cum ossa plurima permixta sabulo reperisset, ipse Prior statim subsecutus est, atque ambo, quo commodius poterant, propriis manibus perquisita & ex sabulo eruta in novam capsulam collocarunt. Quæ inter ossa capita duo inventa sunt, viri unum, mulieris alterum cum dentibus aliquot in mandibulis, adhuc tam valide insistentibus, ut evelli nisi summis viribus non potuissent. Hanc demum capsulam, his ossibus venerandis opertam, & clavis ferreis obsignatam, inde Prior in suum cubiculum transtulit die &c: Quibus supra huic rei interfuere plures tum monaci, tum etiam laïci, qui in fidem veritatis nostræ huic paginæ subscribent. Ego Daniël Prior prædictus &c. Ego D. Clemens a Gravina decanus propriis oculis vidi, ut habetur in supradicta scriptura. Ego D. Marcus a Ferraria affirmo, quod supra. Ego D. Archangelus a Padua affirmo, ut supra. Ego D. Claudius a Padua affirmo, ut supra. Ego D. Jo. Dominicus a Padua contentum in suprascripta scriptura verum esse, affirmo. Ego D. Liberius a Padua affirmo, ut supra.

[139] Igitur jam prope sanctuarii opere expleto, & loculo alto extructo, [loco suo fuere mota,] a solo tantumdem distante, quantum alter distabat; cum jam dicta capsula, ut ea quæ nimium lata erat, & crassior, quam opportuerat, loculo non esset accommoda; Prior novam lariceam latitudinis quasi pedis unius, altitudinis duorum & longitudinis duorum & semis faciendam curavit, in quam eorundem Vitaliani ac Prepedignæ conjugum, & D. Justinæ parentum, corpora veneranda reposuit, & clavis ferreis pariter obsignatam post eamdem marmoream inscriptionis tabulam sub marmoreo *. Item Vitaliani busto propriis idem Prior manibus collocavit eodem anno sub iisdem principibus, die vero XXVIII mensis Julii, quo die Prior, antequam capsula clavis obsignaretur, in eam laminam plumbeam immisit his verbis insculptam. Videlicet: “Vitaliani justissimi Patavii præsidis busto ex priori hujus sanctuarii lateritia columna amoto, ut ibi sedilia hinc revoluta applicarentur, ipsius ac Præpedignæ conjugis, D. Justinæ virginis & martyris parentum, Christianissima corpora, post marmoream tabulam inscriptionis, inventa anno Dominicæ Incarnationis MDCXXVII, die Sabbathi, Octavo Idus Maii: Urbano VIII Pontifice Maximo, Ferdinando imperatore, Joanne Cornelio Veneto Duce. Rev. D. Modesto S. Cruce de Padua, abbate hujus monasterii, & Congregationis Cassinensis, alias S. Justinæ præsidis, D. Daniël de Vitalianis de Padua, claustri Prior, avitæ, originariæque pietatis memor, diutius apud se in proprio cubiculo hospitata propriis manibus reposuit anno, quo supra; die vero XXVIII mensis Julii.”

[140] Ut autem tantorum corporum, Vitaliani videlicet & Præpedignæ, [& arra nova donata.] plena cognitio habeatur, & nihil præteriisse videamur, quod ad præsens negotium pertineret, inscriptionis tabulæ marmoreæ, toties superius nominatæ, opere prætium duximus nostræ huic paginæ subtexere, quæ talis est: “Vitaliano, Patavii præsidi, imperatore Nerone, ac Præpedignæ ejus uxori. Quos divus Prosdocimus anno post Christum XVII baptizavit, D. Justinæ virginis martyrisque parentibus, quorum ossa una cum corpore Filiæ, in æde vetere anno MCLXXVII inventa, ibique adhuc diligenter & sancte custodita in clarissimam hujus templi partem translata sunt, monachi pientissimi posuere 1561.” Supradicta omnia ego Daniël de Padua, hujus cœnobii D. Justinæ humilis Prior scripsi, subscripsi, & alios, qui repositioni dictorum corporum Vitaliani & Præpedignæ interfuere, ut subscriberent, rogavi anno 1627, die 28 mensis Julii. Ego D. Daniël Prior supradictus. Ego D. Marcus a Ferraria affirmo, ut supra, & interfui ad supradicta. Ego D. Joannes Dominicus a Padua juris Pontificii Doctor adfui, & affirmo, ut supra. Ego D. Archangelus a Padua affirmo, ut supra. Ego D. Jacobus de Padua affirmo, ut supra. Ego D. Liberius a Padua adfui, & affirmo, ut supra.

[Annotata]

* l. x

* repositionis

* lege: cessare jussit

* supple: busto collocavit.

ACTA
Sublestæ fidei & subdititia ex Mombritio. Justinæ genus & martyrium.

Justina V. M. Patavii in Italia (Sancta)

BHL Number: 4573

A. Anonymo.

[S. Justina] Quoniam sanctus Raphaël nos adhortari dignatur, ut opera Dei non tam in abdito collocemus; quam potius pro Dei gloria in aperto pandamus, monens & dicens: “Sacramentum regis bonum est abscondere a” opera autem Dei honorificum est revelare: Et quia, sicut cognitis fidem non adhibere, infidelitatis est: ita invidentia est, in ædificatione Sanctorum nolle cognita prædicare: attamen, non tantum * fisus viribus meis, quam adjutus Dei gratia & sanctis orationibus vestris beatæ martyris Justinæ historiam, quam apud nos Dominus noster Jesus Christus sub ara sua ad tutelam fidei nostre sibi martyrem dignatus est consecrare, vobis ipsis sine fuco prodam. Sane non ad hoc quispiam arbitretur ista recitari, quæ in ejus, ut præfati sumus, sancta gesta sunt passione, quasi aliquid nos gloriæ beatæ Justinæ martyri videamur præstare: quandoquidem illi nec tacendo, de nobis, nec loquendo quicquam possumus conferre. Ipsa quoque virtutum miracula, nullo humane lingue præconio indigentia, ubique profecto tonanti exierunt tuba; sed tantum nostræ devotionis pro recipienda mercede obedientiæ cum hilaritate volumus demonstrare. Metuens quoque, quod ab ipso Domino nostro Jesu Christo legimus terribiliter esse dictum: “Si vos tacebitis, lapides clamabunt b.” quæso autem nos *, quicumque audire hæc aut legere pie ac religiose volueritis, ut hujus peccatoris ultimi memores sitis, qui in nomine Domini huic passioni interfui c, & vobis eam sum præconatus.

[2] [mobili genere orta] In diebus illis beata Justina, ex Christianis parentibus d oriunda, atque inter generosas fœminas præclaræ indolis fama subnixa fuit: in cujus mente sacræ religionis instantia, & sobrium sapientiæ culmen dignum sibi Christus domicilium collocavit. Quis non optet & ambiat sanctæ Virginis ac ministræ Christi placere indicio, quæ superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam, ut cœlestis patriæ fieri mereretur electa? Vere dignum, in quo Dominus habitaret, templum erat tot tantisque meritis sanctum corpus, diversis margaritis ornatum, jejuniis castigatum, orationibus semper refectum, puritate mundissimum, ut magnitudo tantæ prudentiæ, gemina resplendens lampade, plus luceret. Vere nomine meritoque Justina, quæ dum nominis sui dignitate pascitur, sic promeruit & coronam, sic vivit, ut nequeat ammittere, quod vocatur e. Illustris potentia generosa, illustrior religione divina: continuit palmam mens pudica.

[3] [a Maximiani militibus] Dum igitur in Venetiarum partibus in sua quoque patria Patavii f moraretur, Maximianus tunc atrocissimus illas ad partes venit, jussitque sibi in Campo Martio g tribunal parari, ut illic Dei Sanctos h sacrilegus interficeret imperator. Hinc beatissima tunc Justina, cum de suo prædio, quod Vitelianum i vocabulo nuncupatur, ad visitandos Dei famulos ascendens vehiculum properaret, repente a militibus comprehenditur, & deposita cursu rapidissimo Maximiano crudelissimo præsentatur; sicut eis ab imperatore jussum fuerat. Et dum animus ejus intrinsecus fortiter anhellaret, interrogata est a puella, quæ secum ierat, quare ejus turbaretur animus, & respondit ei puella: Vere, Domina mea, video, faciem tuam rubere, coloremque mutari. Et respiciens beata Justina, vidensque, eos totis viribus ad se currentes, in fugam se dare conabatur, arbitrans, quod pro stupro voluptatis insidiarentur. Et in angusto pontis loco, qui ex marmore constructus est, non longe a civitate Patavii eam concluserunt. Et deposita æstuare ac clamare cœpit cum lachrymis, & dicere: Adjuva Ancillam tuam, in hac angustia positam, Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi. Et positis genibus in marmore pontis, ita molle inventum est, ac si terra ab igne soluta.

[4] Illi vero dum fortiter & totis viribus crudeliter eam pertraherent, [comprehensa,] ita ut extracta, ex utrisque genibus in marmore fossa velocissima appareret k. Et arripientes eam cursu rapidissimo Maximiano crudelissimo præsentaverunt; diciturque, Justinam hanc esse, quæ se Christianam summis viribus fateretur. Quam ita aggressus est imperator: Nomen tuum, quo diceris, conditionemque designa. Ad hæc beata Justina hilari vultu respondit: Christiana sum. Maximianus imperator dixit: Ego te de nomine plus requiro, & tu hæc, quæ nolumus, nostris auribus intimas. Dic tuum nomen, antequam moriaris. Ad hæc beata Justina respondit: Jam dixi tibi, Christiana sum: quod autem de nomine plus requiris: Justina vocor. Maximianus imperator dixit: Quam sectam colis? Beata Justina respondit: Ego colo Dominum meum Jesum Christum, qui fecit cœlum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt: nam lapidibus surdis & mutis, quæ sunt opera hominum, non sacrifico. Maximianus imperator dixit: Quid verborum prolyxitate mea dicta refellis? Accede & sacrifica magno Deo Marti, si tuæ consulere vis teneræ juventuti. B. Justina respondit: Jam dixi, quia Christiana sum, & omnibus diabolicis pompis abrenuncio. Illi me offero sacrificium Domino Jesu Christo, qui dixit: Ego sum via, veritas & vita: qui credit in me non morietur in æternum. Hæc in se credentibus voce tonantissima repromisit: cujus vera promissio apud me tenetur, & nullus poterit meam præfixam mentem ab ejus amore convellere.

[5] Aliud enim est cum Deo, aliud cum hominibus fabulari. [eum Marti sacrificare nollet,] Sed si qua tibi sunt exquisita tormenta, in Christi Ancilla exercere festina. Quid moraris? Cupio enim ad illum migrarc Dominum meum Jesum Christum, qui me dignatus est ab ipsis ounabulis consecrare. Maximianus imperator dixit: Sacrifica, & evades tormenta; aut gladio te scias perimendam. Beata Justina respondit: Deo meo gratias ago, qui me indignam famulam suam hostiam dignatur accipere, & non dæmoniis vestris sacrificare, nec consentio blandimentis tuis vanis. Sed hoc ego rogo Dominum meum Jesum Christum, ut me famulam suam in numero ancillarum suarum dignetur ascribere. Illud autem quæso, ut impleas, quæ in me disponis tormenta. Nam & ego parata sum pro nomine Domini mei Jesu Christi omnia substinere. Hoc autem certamen cur formidem, cum Dominus meus Jesus Christus pro toto mundo suum sanguinem noscitur profudisse? Tunc iratus crudelissimus imperator sacrilego ore tulit sententiam dicens, Justinam, quæ diu latuit, & Christianæ religionis se asserit obligatam, & nostris jussionibus obtemperare noluit, gladio jubemus extingui.

[6] [gladio percussa fuit,] Hæc cum audisset beata Justina, iteratis vocibus ad Dominum clamavit, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me, famulam tuam & martyrem, in libro tuo ascribere dignatus es. Jam si placet & vera est sententia, quam protulit impiissimus imperator, in hoc loco sacramentum dispositum confessionis meæ, quod devota sum, celeriter compleat & in gremio residentis ancillam tuam suscipe, Christe, lumen meum, margarita pretiosa, quem amavi, quem concupivi, quem desydero videre regem omnium sæculorum, qui regnas cum Patre & Spiritu Sancto. Et, expleta oratione, fixis in terra genibus, ejus lateri gladium spiculator immersit: per unam jugiter horam elevatis oculis in cœlum, tendensque ad sydera palmas l, universis adstantibus, sic oravit ad Dominum: Domine Jesu Christe, suscipe animam meam in requiem tuam, quia te dilexi, te concupivi, & tui juris esse desydero, teque solum amavi Dominum meum Jesum Christum, Salvatorem mundi, & nullum præter te amatorem quæsivi, te solum inveniam, nihil mihi præter te occurrat. Et signans se vexillo crucis, atque totum corpus suum manu sua divinis signavit crucibus, beatumque emisit spiritum m.

[7] [& a Christianis honorifice sepulta.] Quam Christiani ardore fidei & dignæ Martyris passione venerantes, ejus venerabile corpusculum aromatibus condierunt, & intra Deo condignum cymiterium posuerunt, quasi plus mille passuum de civitate Patavii, ubi usque in hodiernum diem in ejus nomine mysteria celebrantur. Ad hæc beatæ Martyris limina humili pietate Catholica ac dignissima convenit turba, atque in laudem Dei & coronæ beatæ martyris Justinæ alachriter excitatur, & omnipotentem Deum veneratur. Hæc dicta sunt a nobis pauciora de multis, rariora de densis, notiora de certis, quæ valuit stylus noster omnibus patefacere de ejus beata Passione & Legenda magis cum desyderio, quam cum fastidio religiosis pectoribus commendare: cujus memorabilem natalem colimus n sub die Nonarum Octobrium, quem suæ Martyri consecravit Dominus noster Jesus Christus, cui est honor, gloria & potestas sine fine per omnia sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a Etenim Sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. Tobiæ cap. 12 ℣. 7.

b Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Lucæ cap. 19 ℣. 40.

c Nimirum S. Prosdocimus, Patavinus episcopus, qui S. Justinam suis precibus parentibus ejus a Deo obtinuerit, sacris undis lustrarit, erudierit, & sepelierit, ut legitur in Actis S. Prosdocimi, successori ejus S. Maximo falso adscriptis: sed Acta hæc a S. Prosdocimo conscripta esse, insignis est fabula, quam numm. 2 & 3 Commentarii explosam habes.

d Patre Vitaliano, viro quidem verosimiliter honorato nobilique, sed non Patavinorum, ut nonnulli fabulantur, rege: matre vero Prepedigna, quorum hodieque ossa cineresque Patavii in S. Justinæ templo honorifice conservantur. Vide numm. 136 & seqq. Commentarii prævii.

e Videntur hic quædam desiderari.

f Dominii Veneti civitas est episcopalis, Venetiis 24 passuum millibus in Occasum distans, ut scribit Baudrandus.

g Vide dicta de S. Justinæ palæstra numm. 29 & 30.

h Innuunt verba hæc, præter S. Justinam & alios eodem tempore ob Christi fidem fudisse sanguinem: verum certa hujus rei testimonia, ut num. 39 Commentarii prævii dixi, mihi non suppetunt.

i A S. Justinæ patre sic dictum.

k Saxum istud, S. Justinæ genuum vestigia retinens, servari dicitur Venetiis in æde ipsi sacra: sed vide hac de re dicta num. 15 Commentarii prævii.

l Parum verosimile id apparet.

m Quo tempore id contigerit, quidquid supra de Maximiano dictum sit, incertum est. Vide dicta § 2 num. 26 & seqq.

n Quam late diffusus sit sanctæ Martyris, maxime per Italiam, cultus, & quam celeber Patavii, ex dictis § 1 Commentarii prævii colligere est. Addo ex Bernardino Manzonio pag. 61 in Chronologia est Cæsenæ, quæ ditionis Pontificiæ civitas est in Romandiola, servari illic reliquias S. Justinæ virginis & Martyris, verosimiliter Patavinæ; & ex Officiis propriis Cisterciensium utriusque sexus Congregationis S. Bernardi a sacra Rituum congregatione approbatis & anno 1739 Molinis in lucem editis, coli ab illis S. Justinam die VII Octobris Officio duplici.

* lege: tam

* vos

DE SS. MARCELLO ET APULEIO MM. ROMÆ.

Forte sub finem Seculi I.

SYLLOGE.
Discutitur SS. Martyrum apud Martyrologos Annuntiatio, & nonnulla ad eorum cultum & reliquias spectantia pertractantur.

Marcellus M. Romæ (S.)
Marcellinus M. Romæ (S.)

BHL Number: 5251, 5252

AUCTORE J. B.

Frequens admodum est horum Martyrum apud martyrologos veteres æque ac recentiores mentio: hi fere Romano Martyrologio, [Sanctorum apud martyrologos recentiores] quod hodieque in usu est, consonant; illud ita habet: Romæ sanctorum martyrum Marcelli & Apulei, qui primo quidem Simoni mago adhæserunt; sed videntes mirabilia, quæ per Apostolum Petrum Dominus operabatur, relicto Simone, Apostolicæ doctrinæ se tradiderunt, ac post passionem Apostolorum sub Aureliano consulari coronam martyrii reportarunt, sepulti non longe ab Urbe: ita, inquam, Martyrologium Romanum, vix voculam adhibens, quæ in Adone vel Usuardo, & Notkero, Adonem fere exscribente, quorum adeo verba non repetam, diserte non sit expressa. Nec multo aliter loquitur auctor Romani Parvi, sub medium seculi octavi, Sollerio in præfatione, Usuardo præfixa, cap. 2 art. 4 judice, exarati, cujus hæc verba: Marcelli & Apuleii, qui primo adhæserunt Simoni mago; deinde Apostolo Petro, sub Aureliano, consulari viro, martyrio coronati. Bedam præterea Baronius in suis ad Martyrologium Romanum Annotatis laudat: sed Martyres nostri, nisi in ejusdem auctariis aliquot, quod & de Wandelberto & Rabano dictum accipe, non leguntur. Optime inter citata hactenus Martyrologia convenit, neque Usuardus, quod Florentinius in Annotatis ad Martyrologium Hieronymi Lucense ait, pro Marcello Marcum scripsit: auctarium tamen Bedæ Barberinianum Sanctos nostros die proxime sequenti memorat: sed ob reliquorum fere omnium Martyrologiorum, hodie illos annuntiantium, consonantiam audiri non meretur.

[2] [& veteres annuntiatio,] Nec Hieronymiani codices sanctos Martyres indictos prætereunt, quamvis multum absit, ut tam concors, uber, nitidave sit illorum in his annuntiatio: Lucensis apud Florentinium, Apuleium prætermittens, ac locum sepulturæ, vage tantum ab Adone & Usuardo indicatum, aliquanto propius determinans, sic habet: Romæ via Appia depositio sancti Marcelli & Marci episcopi. Quamquam autem hic codex Marcellum Martyrem non dicat, imo voce depositio, quæ confessori potius, quam martyri aptanda videtur, utatur, ne tamen hinc e confessorum numero fuisse Marcellum concludas: nam & in codice Corbeiensi apud eumdem Florentinium eadem quidem occurrit vox, sed Apuleius & Marcellus diserte martyres dicuntur: en hujus verba: Romæ via Appia depositio SS. Martyrum Apulei & Marcelli episcopi, & Marci episcopi & confessoris. Plures alios Hieronymianos codices consului, quibus quidem non ignotus est Marcellus Martyr, sed ignota episcopalis ejusdem dignitas: his igitur, aliisque supra citatis præ Corbeiensi standum videtur, nec episcopatus in Marcello admittendus. Nec porro multum verisimilitudinis habet Florentinii suspicio, in Codice Lucensi, cujus verba mox dedimus, pro Marcelli, in via Appia sepulti, legendum forte esse Marcelliani; illius nimirum, a quo, uti & a S. Marco cœmeterium prope Romam in via Appia Florentinio, aliis in via Ardeatina, seu, si mavis inter utramque situm, nomen invenit. Marci enim & Marcelliani, a quibus id cœmeterium nomen accepit, codex Lucensis, & Corbeiensis apud ipsummet Florentinium meminerunt XIV Kal. Julii, seu die XVIII Junii, minusque vero apparet simile, eosdem codices ejusdem Marcelliani hodie sub Marcelli nomine iterato meminisse.

[3] At cum SS. Marcellum & Apuleium, primum quidem Simoni mago, [ex Actis SS. Nerei & Achillei,] dein vero S. Petro adhæsisse, & Aureliani consularis viri jussu necatos, taceant Hieronymiani codices, affirment autem auctor Romani Parvi, Ado, Usuardus, Martyrologium Romanum, aliique recentiores martyrologi passim, erit fortasse, qui quærat, num id pro certo sit, atque indubitato habendum, Non abs re fuerit, ut prius in fontem, unde hausta sunt, quæ mox laudata Martyrologia de Sanctis nostris, non item Hieronymiani codices tradunt, quam propositæ quæstioni respondeamus, tantisper inquiramus. Baronius in Annotatis in Martyrologium Romanum hoc die, Adonem & Usuardum (Romanum Parvum non viderat) sua deprompsisse ex Actis SS. Nerei & Achillei, ad diem XII Maii Operi nostro jam pridem insertis, existimavit: nec omnino, ut apparet, infundate. Actis enim illis Epistola quædam ad SS. Nereum & Achilleum (Vide tom. 3 Maii pag. 9) de rebus S. Petrum inter & Simonem magum gestis inserta est, Marcello, Marci, Urbis præfecti, filio adscripta, in qua hic, se quidem primum Simoni mago manus dedisse; sed dein a S. Petro stetisse, non ambiguis, imo verbis fere iisdem, quibus Martyrologia citata utuntur, profitetur. Ego, inquit ibi Marcellus, cum ejus (Simonis magi) essem discipulus, malignum & infanticidam & maleficum illum exfractorem agnoscens, deserui eum & adhæsi domino meo S. Petro Apostolo. Hunc itaque Marcellum hodie Ado & Usuardus, quibus non minima, ut Sanctorum, quos in Fastos suos inferebant, Acta consulerent, cura fuit, eumdem non improbabiliter autumarint, quem sacris Fastis, se antiquioribus, ad hunc diem adscriptum animadvertebant.

[4] Quod vero additur præterea, SS. Marcellum & Apuleium Aureliani, [ut videtur, hausta,] viri consularis, jussu interfectos fuisse, hauriri pariter ex iisdem Actis, seu conjici facile fuit. Aurelianus enim consulis filius (Aurelii Fulvi nimirum, ut perhibent, qui sub Domitiano annis Christi 85 & 89 consulatum gessit) mox a principio Actorum dicitur; qui cum S. Domitillam deperiret, nec tamen ea conjuge frui posset, ut in Pontianam insulam exsul mitteretur, a Domitiano obtinuit, ea spe ductus, ut victam exsilii ærumnis virginem in sua vota pertraheret: quibus cum SS. Nereus & Achilleus, S. Domitillæ a cubiculis, obsisterent, agente procul dubio Aureliano, a Memmio Rufo seu Minucio Rufo consulari neci sunt traditi; quorum corpora Auspicius, Domitillæ nutritius, Romam translata non procul ab Urbe via Ardeatina humo mandavit. Ita fere Acta SS. Nerei & Achillei. Ex quibus iterum non prorsus vero absimile fit, laudatos supra martyrologos conjectasse, aut in animum sibi induxisse, eumdem Aurelianum, ut SS. Nereo & Achilleo, ita & Marcello, cum illis necessitudine conjuncto, illatæ necis auctorem exstitisse: Marcelli vero, & Apuleii corpora non procul forte ab illorum sepultura Christi fideles pariter recondidisse. Ceterum Adonem & Usuardum cognita habuisse SS. Nerei & Achillei Acta, verba illorum, quibus illos martyres ad diem XII Maii annuntiant, cum ipsis Actis conferenti, manifestum fiet. Hinc igitur verosimiliter sua Martyrologii Romani Parvi auctor perinde, atque Ado & Usuardus, quod Baronio visum est, de Marcello & Apuleio hauserunt: hinc sanctos Martyres, tacentibus licet Hieronymianis codicibus, primum Simonis magi, post S. Petri discipulos, passos vero sub Aureliano consulari viro fuisse, dixerunt. Verum num satis purus fons iste, ut fidem certam atque indubitatam mereatur?

[5] [certam fidem eorum omnium,] Minime vero: Acta quidem SS. Nerei & Achillei optimæ fidei olim judicavit Henschenius in suo de his Commentario: sed illa hinc inde complecti, quæ parum credibilia sint, dictum est tom. 5 Septembris pag. 6: illa in aliquibus non integræ fidei haberi, agnovit Baronius ipse ad annum 69 num. 33, adstipulante Sollerio ad diem VII Maii in Usuardo: gravissima denique censura perstrinxit Tillemontius tom. 2 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 127. Prætereo scriptores alios, qui iisdem Actis suppositionis vel certe corruptionis notam inusserunt. Inter scripturas apocryphas numerata fuisse videntur jam inde ab ætate S. Augustini; cujus auctoritate sese expedire conatur Henschenius. Arguit ille lib. contra Adimantum (Vide editionem Operum S. Augustini Benedictinam tom. 8 col. 137 & 140) Manichæos, quod libros divinos (uti hæreticis solenne est) quibus scilicet eorum errores convelluntur, non admitterent: contra apocryphos, velut certos & incorruptos, haberent.

[6] [quæ complectitur;] Ipsi autem legunt scripturas apocryphas, inquit priori col., quas esse incorruptissimas dicunt, ubi scriptum est, Apostolum Thomam maledixisse homini, a quo per imprudentiam palma percussus est, ignorante, quis esset, maledictumque illud continuo venisse ad effectum. Nam cum homo ille, quoniam minister convivii erat, ut apportaret aquam, exisset ad fontem, a leone occisus & dilaniatus est. Quod ut manifestaretur ad aliorum terrorem, canis manum ejus intulit mensis, ubi Apostolus convivabatur. Posteriori vero sic loquitur: In illo ergo libro, ubi apertissime Spiritus Sanctus, quem Dominus consolatorem promiserat (in Actis Apostolorum) venisse declaratur, legimus, ad sententiam Petri cecidisse homines, & mortuos esse virum & uxorem, qui mentiri ausi erant Spiritui Sancto. Quod isti magna cœcitate vituperant, cum in apocryphis pro magno legant, & illud, quod de Apostolo Thoma commemoravi, & ipsius Petri filiam paralyticam (addit editio Lovaniensis: sanam) factam precibus patris, & hortulani filiam ad preces ipsius Petri esse mortuam.

[7] [facere non videtur:] Petri filiæ, a paralysi sanatæ, historia narratur fusius in Actis SS. Nerei & Achillei; unde nonnulli efficere nituntur, illa a S. Augustino inter scripturas apocryphas habita fuisse. Verum, inquit Henschenius tom. VII Maii pag. 422 in Commentario de S. Petronilla, hujus historiæ (Augustino apocryphæ) contextus plane diversus est, cum in prædictis Actis (SS. Nerei, Achillei & Domittilæ) nihil reperiatur de filia hortulani mortua. Ita quidem habet, ut Henschenius dicit: sed nec S. Augustinus, tres illas historias una eademque scriptura comprehensas dixit; contra de diversis se agere, insinuare videtur verbis supra relatis universim ita pronuncians: Ipsi autem legunt scripturas apocryphas. Uti & verbis istis: Cum in apocryphis pro magno legant. Nec scio, an singulas illas tres historias a Manichæis admissas, si earum vel una ex scripturis non apocryphis probare potuissent, S. Augustinus iisdem Manichæis objecturus fuisset. Quod si Acta illa optimæ fidei, ac sincera esse fingere lubeat, ne sic quidem Adoniana, Usuardina, & Romani Parvi annuntiatio certa evadet: cum enim Acta illa nihil de Marcelli martyrio, imo ne verbum quidem de Apuleio referant, fueritne Marcellus ille idem, qui Marcellus martyr una cum Apuleio Hieronymianis codicibus hodie inscriptus, ambigi adhuc merito poterit. Quia tamen scripturæ etiam apocryphæ falsis vera non raro admixta habent, eaque, quæ de Marcello & Apuleio laudati martyrologi scripsere, aliunde etiam explorata fortassis habuerunt, ab eorum sententia plane recedere, aut illos falsi arguere nolui; & ex eorum qualicumque hac in re fide sanctorum Martyrum obitum seculo 1 ad exitum inclinanti principio hujus Commentarii, adjecta dubitandi formula, Forte, adscripsi.

[8] Sed utut ista sese habeant, certior multo est cultus ecclesiasticus, [cultus vero sacer valde antiquus est.] & a multis quidem jam retro seculis sanctis Martyribus impensus. Eminentissimus Joseph Maria Thomasius ex codice, nongentis annis vetustiori, typis edidit libros tres (quos Gelasianos appellat; fuit autem Gelasius Papa sub finem seculi V) Sacramentorum Romanæ Ecclesiæ, quorum secundo, qui de Sanctorum Natalitiis est, pag. 174 & seq. occurrunt de SS. Marcello & Apuleio Ortiones tres, Nonis Octobris sub sacro-sanctæ Missæ Sacrificium recitari solitæ, quas, utpote antiqui eorum cultus non dubia testimonia, huc transcribo: prima sic habet: Sanctorum tuorum nos, Domine, Marcelli & Apulei beata merita prosequantur; & suo semper perficiant amore ferventes. Per &c. Secunda, cui hic præfigitur titulus: Secreta. Majestatem tuam nobis, Domine quæsumus, hæc Hostia reddat immolanda placatam, tuorum digna postulatione Sanctorum. Per &c. Tertia, præmissis his vocibus, Post Communionem, his verbis concipitur: Sacramentis, Domine, muniamur acceptis: & Sanctorum tuorum Marcelli & Apulei, contra omnes nequitias inruentes armis cœlestibus protegamur. Per Dominum nostrum. Marcellus martyr, sed sine Apuleio, hodie signatur in Kalendario Mozarabico hodierno apud Pinium in Tractatu Chronologico de Liturgia antique Hispanica tom. 6 Julii præfixo pag. 87.

[9] Iidem Romani Martyres Capuæ in Campania Felici olim cultifuisse videntur, [illos Capuani jam pridem coluerunt;] licet Capuanis aliquando, ut infra dicam, haud satis, quantum quidem mihi videtur, probe cogniti. Etenim Michaël Monachus Kalendaria Capuana antiqua quatuor, quorum tria charactere Longobardico, quartum vero Romano, exarata sunt, pag. 391 & sequentibus exhibet, quæ singula ad diem VI vel VII Octobris SS. Marcelli & Apuleii meminerunt: primum quidem his verbis: 11 Non. (Octobris) Passio erit SS. MM. Marcelli & & Apolei: secundum; Non. SS. Sergii & Bacchi, & Marcelli, & Apulei: tertium; Non. S. M. Marcelli, & Apulei, Sergii & Bacchi: quartum; Non. SS. M. Marcelli & Apulei 1. 3. Sergii & Bacchi 1. 3. Ut in horum primo Marcellus & Apuleius die VI Octobris annuntientur, inde factum apparet, quod Marcellum hodiernum cum hesterno, una cum Gasto, Æmilio & Saturnino Capuæ pariter culto, confuderint quem errorem reliquorum Kalendariorum concinnatores emendasse videntur. Sed ut hoc ita forte sit, quid causæ est, inquies, cur Marcellum & Apuleium in istis Kalendariis memoratos, Romanos potius mox censuerim fuisse, quam Capuanos, cum homonymorum sanctorum Martyrum, Capuæ sub Juliano imperatore pro fide interfectorum, Passionem exhibeat Michael Monachus in Sanctuario Capuano pag. 137 & seq., de quibus proin laudata Kalendaria loqui potius censenda sunt, quam de Romanis? Respondeo, Acta illa, non nisi ex ignoratione Martyrum homonymorum Romanorum, vel, si mavis, forte ex horum dissimulatione, Capuanis martyribus a nonnemine, amore præpostero patriæ ducto, videri afficta fuisse. Quod ne gratis dixisse videar, Acta ipsa, prout apud Michaëlem Monachum exstant, maxime quod brevia sunt, huc transcribo.

[10] [sed veram] Sic habent: Temporibus Juliani Augusti centurio quidam ordinarius, Marcellus nomine, Romanus, in Urbe fuit, homo dives & liberalis, honestate morum & benignitate affectus, omnibus sese gratum & amabilem exhibens. Qui cum per gratiam misericordis Dei, omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire volentis, Christianæ religionis colla fidei summisisset, cœpit in pauperes & egenos potissimum benignus existere. Hic cum, certis existentibus causis, Apuliam petens, Capuam divertisset, ad diis sacrificium exhibendum a Dragontio quodam præside, ex cæsaris præceptione arctatur. Qui cum, nec minis teritus, nec blanditiis delinitus, offerendis sacrificiis præstaret assensum, ad extremum astrictus vinculis, custodia carcerali excipitur. Factum est autem, ut, eo remorante in carcere, defuncto Dragonitio, Fortunatus quidam nomine in præsidatum succederet. Iste itaque eductum Marcellum de carcere suis tribunalibus sistens, cœpit cum eo agere, quatenus deos immortales studeat libaminibus oblatis placare. Quem, cum parere monitis sacrilegis contempsisset, ad Agricolanum quendam, præfectum militiæ, præses destinare curavit, litteris ei significans pariter, ex præcepto cæsaris in Marcellum hunc legaliter ulciscendum; utpote qui, ad Christianam superstitionem conversus, invito cæsare, abrenunciasset militiæ. Litteris igitur Agricolanus susceptis, & lectis, studet cum Marcello omnimodis agere, quatenus, depositis superstitionis vanissimæ cultibus, cingulum resumeret militarem.

[11] [eorum notitiam] Quem cum nec illatis terroribus, nec blanditiis demulcentibus, ad suæ voluntatis assensum pertrahere se posse videret, postremo capitalem in eum sententiam promulgavit. Qui, cum ad locum, in quo decollandum se noverat, pervenisset, inducias sibi aliquas orandi a carnifice dari petiit & accepit. Qui, cum prostratus in terram, super eo, quod ad palmam perduci meruisset martyrii, gratias Deo & laudum præconia persolvisset, erigens sese, in hanc vocem erupit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Qui mox ad spiculatoris ictum plexus capite migravit ad Dominum. Quod Apuleius, ejus famulus, intuens, se Christianum esse, & pro Christo ne mortis quidem formidare supplicium, clara cœpit voce clamare. Quod spiculator audiens, certus, se per id suo Domino placiturum, ipsius quoque gladio verticem amputavit. Passi sunt autem SS. Martyres sub Juliano cæsare die Nonarum Octobrium, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen. Toto cælo differre hæc ab iis, quæ de SS. Marcello & Apuleio martyribus in superioribus sunt tradita, atque alios ab his martyres indicare, nemo unus diffitebitur: sed fabulam facile quisque olfaciet, qui Acta S. Marcelli Tingitani apud Ruinartium Actis martyrum sinceris & selectis inserta a pag. 302 vel leviter inspexerit. Marcellus, cujus illic passio describitur, pariter centurio fuit, crimen idem illi objectum ab ethnicis, abjectum militiæ cingulum: idem præses Fortunatus, qui Marcello litem primus intentavit: idem præfectus prætorio, vel militiæ, ad quem ille Marcellum, additis litteris, misit, nimirum Agricolanus; idem denique mortis genus, quo Marcellus uterque Agricolani jussu occubuit, nempe abscissio capitis: ut satis appareat, hæc omnia a Marcello Tingitano ad Capuanum pro fingentis arbitrio fuisse translata.

[12] Frustra Micheaël Monachus ait, novum non esse, [non habuerunt,] ut diversorum Acta martyrum plurima interdum habeant communia: nam quoties id contingit, vel ex hoc solo capite solent esse suspecta. Frustra item Monachus adjuncta aliquot, quibus Acta utraque invicem differunt, persequitur: facile enim viderit, quisquis Acta illa fabricatus est, nimis fore ridiculum, si martyris Africani Acta Capuano sine ullo fere adjunctorum discrimine applicaret. Frustra denique hos versus, ab Alpherio Capuano archidiacono supra Orientalem S. Marcelli ecclesiæ januam, nunc obstructam, descriptos in subsidium vocat: cum enim Leonini sint, vel inde liquet, ineptos esse, ut quidquam de SS. Marcello & Apuleio Capuæ sub Juliano, ut volunt, passos, dum certiora ea de re monumenta Capuani proferant, prudenti lectori persuadeant: sunt autem hi:

Marcellus sanctus, contemnens cæsaris actus,
Est Capuam latus, pro Christo decapitatus.

Ex quibus satis liquere, arbitror, quod supra aiebam, SS. Marcellum & Apuleium, quos ad hunc diem Capuani colunt, ipsis haud satis fuisse exploratos: quod ut amplius pateat, Breviarium Capuanum, sub Jordano Cajetano, archiepiscopo Capuano & patriarcha Antiocheno anno Domini 1489 excusum, consulamus: habet id ad diem VII Octobris tres lectiones de SS. Marcello & Apuelio, sed multa ab iis, quæ in Actis, paulo ante rejectis, leguntur, longe diversa complexas. En illas.

[13] Lectio 1 Erat Marcellus quidam vir nomine, qui vitæ studiis & genere: [& Marcellos, multum diversos] prudentia quoque & honestate valde clarus habebatur: facultatibus etiam copiosus, &, quod omnium maximum est, religiosissime Deum timens, & ea, quæ de Christo dicebantur, semper cum timore auscultans. Nec quidquam boni erat omnino, quod illi viro deesset: unde & honore plurimo ab universa civitate colebatur. Primusque ipse civitatem suam frequenter largitionibus remunerabat, pauperibus tribuens, afflictos relevans, tribulatis auxilium ferens. Lectio 2. Quodam tempore, cum Archelao episcopo captivorum multitudo fuisset oblata a militibus, qui ibi castra servabant septingenti, non mediocris sollicitudo constrinxerat, eo quod pro salute ipsorum aurum a militibus posceretur. Quique, cum dissimulare non posset, pro religione & timore Dei vehementius estuabat & tandem, ad Marcellum properans, omne negotium exponit. Ut vero hæc audivit vir piissimus Marcellus, nihil omnino remoratus, ingreditur domum, præparans præcia captivorum, quantacumque poposcissent, qui deduxerunt vinctos. Lectio 3. Et continuo, reseratis bonorum suorum thesauris, pietatis præmia a militibus nec numero aliquo, nec descriptione ulla distinxit, ut magis dona, quam præmia viderentur. At illi ammirati & amplexi tanquam in mensam (lege immensam) viri pietatem munificentiamque, & facti stupore permoti, exemplo misericordie commoventur, ut plurimi ex ipsis adderentur ad fidem Domini nostri Jesu Christi: alii vero, vix quarta preciorum portione suscepta, discederent: ceteri parum aliquid, quod viatico tantum sufficeret, accipientes abirent. Tandem beatus Marcellus, cum abjecta militia Christianum esse, clara voce se diceret, sub Aureliano consulari cum Apuleo, famulo suo, capite cesus est; sepultus non longe ab urbe Roma Nonis Octobris.

[14] [in unum confuderunt.] Acta Marcelli, martyris Tingitani, cognomini Capuano, paucis scilicet, ut rei argumentum exigere fabulatori visum est, afficta fuisse, jam vidimus: peccata in his Lectionibus, in quibus, quæ trium Marcellorum, ætate, officio, & qualitate plurimum inter se dissidentium sunt, in unam eamdemque fuere congesta personam, nec minora, nec pauciora occurrunt. Noti Archelaus & Marcellus apud antiquos scriptores, quorum ille Cascarorum in Mesopotamia fuit episcopus, & fidei contra Manetem, impium blasphemumque hæreticum, defensor acerrimus: hic vero ejusdem civitatis incola, vir, inquit Epiphanius adversus hær. lib. 2 tom. 2 de Manichæorum hæresi num. 7 apud Petavium, egregius ac religiosissimus & imprimis illustris: de quo proinde intelligenda sunt, quæ Lectione 1 & 2 ac fere etiam 3 leguntur. Sed Archelaus quidem Martyrologio Romano a nuperis illius emendatoribus ad diem XXVI Decembris inscriptus est, sed illum ait Castellanus, omni cultu carere: Marcellus vero, Archelai familiaris, nullis in Fastis sacris, quod sciam, locum habet, ut verosimile non appareat, hunc apud Capuanos seculo XV cultum obtinuisse. Abjectio cinguli militaris & fidei Christianæ professio, de qua Lectio 3 sub finem, ad Marcellum Tingitanum pertinet. Postrema denique Lectionis 3 periodus, qua Marcellus & Apuleius sub Aureliano consulari capite cæsi, sepultique non longe ab Urbe dicuntur, Martyres Romanos aperte designant. Unde verosimillimum mihi apparet, martyres in Capuana Kalendaria, quæ supra laudavimus, relatos, eosdem plane fuisse, qui Martyres Romæ ab Adone, Usuardo ceterisque ad hunc diem annuntiati; ex quorum tenui apud Capuanos notitia factum sit, ut illis modo hujus, modo illius Marcelli res gestæ, seu Acta fuerint applicata.

[15] Nec silentio prætereunda est Placentia, altera Italiæ civitas, cognominis ducatus caput, quæ SS. Marcelli & Apuleii cultus studiosam jam dudum pariter sese exhibuit; ut docent ecclesiæ Placentinæ Sanctorum Officia propria Claudii Rangoni, [Officio proprio apud Placentinos gaudent,] Placentini episcopi, jussu anno 1635 typis evulgata: his præfixum Kalendarium ad diem VII Octobris sic habet: Marcelli & Apueli, & soc. mart. semiduplex in ecclesia S. Xysti. Non fit illorum mentio in Officio diei VII Octobris, præterquam Lectione VI ad Matutinum, quam, quod singularia quædam de sanctis illis Martyribus enarret, huc visum est transcribere: his verbis illa concipitur: Eodem die anniversaria memoria celebratur sanctorum Marcelli & Apulei: qui, cum antea Simoni magno (lege mago) insigniter essent addicti, postquam beati Petri mirabilia opera, ac plane divina Romæ viderunt, statim Simone & idolorum cultu relicto, Apostolicaque doctrina imbuti, Christianam fidem ac religionem sunt amplexi, ut in atroci illa Neronis persecutione post Apostolorum necem Aureliani consularis jussu comprehensi, fortiter datis cervicibus, gloriosam martyrii palmam tulerint. Atque hæc quidem de Sanctis, de quibus agimus, congruenter & ab aliis etiam, ut ex supra dictis liquet, memorata, dicuntur.

[16] Singularia porro fere sunt, quæ sequuntur: De quibus illud etiam memoriæ proditum est, [qui eroum reliquias] eos ejusdem beati Petri e cruce deposito corpori in Vaticano sepulturæ locum delegisse. Sepulti fuere non longe ab Urbe; sed eorum corpora Placentini, multis post annis ad se translata, & in S. Xysti templo honorifice condita, in hodiernum usque diem pie ac religiose habere & colere numquam destiterunt. Hactenus lectio VI; in quam hæc pauca observo. Quam fidem mereatur SS. Marcelli & Apuleii Simoni mago adhæsio, colligi potest ex iis, quæ ea de re supra disserui. Acta S. Petri Apostoli Lino, ejus discipulo & successori, supposita, edidit Henschenius tom. 5 Junii, ubi pag. 428, num. 12 in fine hæc leguntur: Cujus (S. Petri) corpus Marcellus, unus ex discipulis ejus …, in suo ipsius sarcophago collocavit in loco, qui dicitur Vaticanus, juxta viam triumphalem. Sed num de Marcello nostro (nihil hic de Apuleio) hic sermo est? Certe nihil suppetit, unde id certo affirmem. Clarius quidem loquuntur Acta S. Petri, apud nos tom. 7 Junii pag. 16, ubi hæc: Corpus ejus a Marcello Apuleioque fratribus … in Vaticano, haud procul via triumphali, ad Neronianos hortos circumque sepelitur: at cum illa Paulum Æmilium Sanctorium, anno 1617 ad archiepiscopatum Consentinum in Calabria promotum, & sexennio post ad ecclesiam Urbinatem translatum, habeant auctorem, non id ætatis ac ponderis habent, ut pro certo accipi debeat, S. Petrum, a Marcello & Apuleio, de quibus hic nobis sermo est, fuisse sepultum.

[17] Porro non recentem esse SS. Marcelli & Apuleii Placentiæ cultum, [in S. Xysti templo] colligi satis potest ex illis jam datæ Lectionis sextæ verbis, quibus non modo olim illorum corpora ad Placentinos translata, sed etiam usque ad annum 1635 in S. Xysti pie semper ac religiose servata fuisse dicuntur: quo primum tempore in Kalendaria ecclesiastica & Breviarium Placentinum referri sancti Martyres cœperint, equidem me latet: at universim loquendo, coli eos sacris honoribus a Placentinis cœptos esse, existimo, saltem ex quo S. Xysti templum apud illos conditum fuit. Condidit autem id sacris Benedictini Ordinis virginibus (sed ad viros dein devolutum est) Angilberga, imperatoris Ludovici hujus nominis II uxor, anno, ut vult Campius lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ Placentinæ, 852 ex diplomate Ludovici II, quod recitat part. 1, pag. 458. Dicitur in eo Angilberga infra muros Placentinæ urbis in Dei nomine atque amore in honore sanctæ Resurrectionis monasterium unum sacrarum puellarum construere velle. Datum vero legitur III Idus Octobris, Indictione XV, anno imperii domni Hludovici octavo, Incarnationisque Domini nostri Jesu Christi DCCCLII. At non unam notæ hæ chronicæ difficultatem patiuntur: nam III Idus Octobris dicti anni non XV, sed prima potius currebat Indictio: annus vero 852 Ludoviciani imperii tertius vel quartus fuit; cum anno tantum 849 patris collega factus & 850 a Leone IV Romæ fuerit coronatus; uti Pagius docet ad annum 844, num. 4 in sua in Annales Baronianos Critica.

[18] [jam inde ab anno 874] Sed Campius ab anno Christi 844 Ludoviciani imperii exordium numerat; quo quidem rex Longobardorum coronatus est a Sergio Papa, non tamen imperator. Sincerioris notæ apparet id Ludovici diploma, prout illud tom. 2 Antiquitatum Italicarum medii ævi col. 453 & seqq. Muratorius exhibet, iisdem fere verbis conceptum, sed paulo contractius; legiturque in illo pariter Angilberta infra muros Placentinæ urbis monasterium unum sacrarum puellarum construere velle. Sed datum scributur III Idus Octobris, Indictione VIII, anno imperii domni Hludovici XXV, qui characteres chronologici & melius sibi congruunt, & annum Christi indicant 874. Joannes de Mussis in Chronico Placentino anno 812 ab Angilberta imperatrice, Ludovici, filii Caroli Magni, uxore, S. Xysti templum Placentiæ conditum scribit: sed manifestum est, Ludovicum Pium cum Ludovico II abs illo confundi. In eumdem errorem libro de Origine Placentiæ (quem vide ad calcem tom. 3, part. 2 Thesauri Historiarum Italiæ) Umbertus Locatus impegit. Verba ejus, e quibus, unde & quando Angilberga SS. Marcelli & Apulei reliquias acceperit, conjici potest, huc transcribo. Anno proximo (815) Bernardo nepote capite punito, Ludovicus imperator Italiæ regnum obtinuit, in quo quidem annis sex & viginti regnavit. Hujus imperatoris uxor Engilberga infra mœnia Placentiæ divis Sixto & Agapeto (imo Fabiano) martyribus cum monialium monasterio erexit templum, in quo cum nonnullis Sanctorum reliquiis ejusdem divi Sixti martyris ac Pontificis a Paschali Pontifice maximo sibi donatum corpus Ludovicus ipse uxori collocandum ex Roma Placentiam transmisit anno DCCCXXII vel circa.

[19] [religiose servasse videntur.] Legerat verosimiliter Locatus in quibusdam monumentis, Ludovicum imperatorem a Pontifice Romano S. Xysti aliorumque Sanctorum reliquias, Romæ acceptas, ad uxorem misisse Placentiam: quæ, cum generatim tantum scripta reperisset, de Ludovico Pio, quæ de Ludovico II intelligenda erant, fuerit interpretatus: hujus enim, non illius uxor Angelberga fuit, & Ludovicum II anno 872 vigilia Pentecostes Romam venisse, & postridie, peracta solenni ritu re divina, ab Adriano Papa ad Lateranense palatium insigni pompa fuisse deductum, habent Annales Bertiniani. Itaque Ludovicus hujus nominis II eo anno S. Xysti aliorumque Sanctorum reliquias, quas dein uxori suæ Angilbergæ in monasterio ab ea erigendo collocandas donarit, acceperit vel ab Adriano, vel a Nicolao, quod in Vita Sixti II pag. 51 Libanorius scribit. At sive id Adrianus, sive hujus successor Nicolaus præstiterit, fuisse ex illarum reliquiarum numero SS. Marcelli & Apulei reliquias, inde fit vero simile, quod anno 879 jam inde in illo monasterio, ut ex Carolomanni mox citando diplomate efficitur, exstiterint. Hinc porro sanctorum Martyrum apud Placentinos cultus sub annum 874 initium accepisse videtur: ex diplomate enim Carolomanni, quod Anno Incarnationis Domini DCCCLXXIX, 2 Nonas Augusti, anno III regni domni Karlomanni regis in Bauoaria, & II in Italia, Indictione XII datum legitur, liquet, jam tum, cum id datum fuit, SS. Marcelli & Apuleii reliquias in dicto monasterio religiose fuisse servatas. Verba diplomatis, huc facientia, hæc sunt: Quapropter noverit industria omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque præsentium & futurorum, quoniam, comperto in ædificatione monasterii studio amantissimæ sororis nostræ Angilbergæ augustæ in urbe Placentiæ æternæ propitiationis intuitu, pro honore ejusdem omnipotentis Dei & ipsius reverentia Genitricis, necnon Apostolorum omnium, sanctorumque martyrum Sixti, Fabiani, Marcelli & Apulei inibi quiescentium, concessimus atque perenniter confirmavimus &c. Ita Carolomannus apud Campium pag. 464.

[20] Ceterum fieri facile potest, ut & alibi, tum in Italia, [Fabulosa de Marcello,] tum in ceteris orbis Catholici partibus SS. Marcello & Apuleio singularis honor exhibeatur: sed modo in Hispaniam nos Tamayus & Bivarius potissimum evocant. Binis hisce scriptoribus Pseudo-Dextri Chronicon, jam toties protritum, ut quidquam de eo dicere supervacaneum hodie sit, amplam figmentorum materiem præbuit. Id apud Bivarium ad annum Christi 71 ita habet: Marcellus, M. Marcelli, discipuli Petri, cognomento Eugenii, consanguineus, olim cum eodem Marcello Simonis magi discipulus, non procul Roma patitur. Quem Dextri locum ita Bivarius commentatur: Sunt, qui dicant, agi de his in Actis sanctorum martyrum Nerei & Achillei; falluntur tamen, quia Marcellus, de quo ibi agitur, non fuit passus prope Romam; sed fuit S. Eugenius, Toletanus archiepiscopus, qui prius M. Marcellus dicebatur, & ob nobilitatem postmodum a Christianis dictus est Eugenius, quod sonat NOBILIS. Fuit quidem & ipse Simonis & Petri discipulus, sed diversus ab illo, tametsi consanguineus ipsius. Ad eumdem fere modum loquuntur Acta S. Eugenii apud Tamayum ad diem XV Novembris. Verum hæc, ut gratis excogitata sunt, & absque legitimo antiquorum scriptorum monumentorumque auctoritate asserta, ita jure merito exploduntur. Recte tamen negat Bivarius, Marcelli Epistolam, Actis SS. Nerei & Achillei insertam, Marcello una cum Apuleio prope Urbem passo, debere adscribi; sed unde habet, S. Eugenio archiepiscopo Toletano eam adscribi oportere? Tam illa, quam altera Marcelli de rebus inter S. Petrum & Simonem magum gestis scriptio, quam apud Florentinium a pag. 103 videre est, nullius fere hodie apud eruditos sunt fidei; consultius itaque fecisset Bivarius, si Epistolam Marcelli ad SS. Nereum & Achilleum scriptam neutri Marcello attribuisset: sed, relictis nugis, Tamayum ad diem VII Octobris de SS. Marcello & Apuleio, seu de ipsorum reliquiis & cultu saniora tradentem audiamus.

[21] Apud Soriam, inquit, urbem Hispaniæ (in diœcesi Oxomensi) Inventio sacrorum pignorum SS. Sergii, Bachi, Marcelli & Apuleii martyrum, [sed de Martyrum Soriæ in Hispania] quorum primi apud Augustam Euphratensem; secundi Romæ, post peractos pro fidei defensione strenuos agones, ad palmam victores pervenerunt athletæ. Inventionis hujus, circa annum 1470 factæ, Acta, a domino Lupo de Morales, equite Jacobæo, anno 1627 Hispano idiomate scripta, Tamayus Latina fecit: ex quo illa accipe: In oppido, quod dicitur Cuebas, jurisdictionis nobilissimæ & antiquæ urbis Soriæ, tertio ab ea lapide ad Occidentalem angulum situs erigitur inaccessibilis, ex tribus partibus sic saxorum continuatione compactus, ut pene videntibus nil nisi præcipitium ostentet. Per quartam igitur partem, qua Oriens elucescit, planum iter conspicitur, juxta quod insignia vetustas oculis permisit mœnium vestigia, quæ prorsus totum occludebant situm, & ad formam castri planitiem circuncingebant inexpugnabilis. Hic plerunque plura inventa sunt antiqua numismata, & rudera ædificiorum, & aliquando aquarum inundationibus corpora militum armatorum, quorum eadavera ibidem aut necessitas, aut belli periculum, nullis quæsitis amplioribus monumentis, sepelivit.

[22] [reliquiis & cultu] Intra hujus loci situm, adhuc eremitorium S. Christophoro dicatum conservatur, quod tantæ vetustatis apud opidanos esse prædicitur, ut ejus initium & constructio prorsus omnium hominum viventium memoriam excedat. Itaque locus ille per aliquot secula nullam aliam accepit venerationem, quam quæ solet dari a fidelibus cæteris eremitoriis alicui Divo sacratis, licet ubicumque situs opacitas, ædificiorum vestigia & ruderum signa, illud montis supercilium admirabile accolis & magnæ existimationis reddidere. Evenit ergo circa annum MCCCCLXX, Deo sic permittente, ad sui & Sanctorum suorum gloriam & honorem, quod in limite eremitorii prædicti intra ecclesiam, nullo quærente, sed casu, lapidea capsa cœpit in humo patefieri, quæ quatuor planis confecta & coadunata visebatur lapidibus, in qua ossa quatuor hominum inventa sunt, quæ protinus fragrantissimum odorem respirantia, ea esse Sanctorum lipsana, prædixere, ut impleretur Salomonis dictum: “Thesaurus desiderabilis, & oleum in habitaculo justi.” Sed, quia inventio hujusmodi hautquaquam absque auctoritate transiret, nec corpora in sola præsumptione persisterent, omnipotens Deus intra capsæ lapideæ cavum dignatus est manifestare pergamineum pitacium, aureis litteris & cæruleis characteribus conscriptum, hisce aut similibus litteris Latinis: “Gentes. necessitatibus. oppressæ. occurrite. SS. Sergio. Bacho. Marcello & Apuleio.”

[23] [sanicra Tamayus tradit.] Statim hujus mirabilis inventionis fama per totum circumjacentium oppidorum ambitum transcendens, plurimos ægrotos ad limina eremitorii traduxit, quos divina pietas per merita suorum Martyrum, quorum ossa devotio contrectabat, sanos ad propria dimisit. Hujus etiam eventus opinionem cum episcopus Oxomensis, in cujus diœcesi situm eremitorium conspicitur, audivisset, præcedente informationis processu, quo constitit de re in inventione acta, & de miraculis postmodum evenientibus, frequentique fidelium concursu & cæteris Actum auctorantibus, sacra sanctorum Martyrum lipsana honorifice collocare præcepit. Quod ut factum, frequentius eremitorium illud a fidelibus visitatum, omnes quovis morbo laborantes integram quotidie sanitatem recipiunt. Sed & tempore, quo pluvia sementibus deficit & fructibus terræ, vix oppidorum processio ad eorum limina sistit, cum nubium imbres, apertis cæli cataractis, totum regionis agrum pluviis salutaribus implent. Teste itaque domino Lupo de Morales SS. Marcellus & Apuleius cum SS. Sergio & Baccho, maxime a seculo XV ad suam usque ætatem non modo peculiarem illic cultum obtinuerunt, sed pluribus hunc etiam tum miraculis, tum beneficiis, divinitus ad illorum invocationem exhibitis, apud circumjacentes populos auxerunt; quod quidem in dubium vocare nolim: cum tamen solus ea de re, ut Tamayus ait, Lupus scripserit; nec hujus Opus videre contigerit hactenus, nescio, num undequaque vera sint, quæ Tamayus de Lupi Opere seu scripto his verbis addit: Hactenus D. Lupus de Morales circa inventionis hujus relationem, qui ad contraria, quæ possent opponi, docto calamo respondet, causasque, quibus hæc sacra pignora Hispaniam transferri valerent, ad amussim exponit: quæ cum, ut dixi, nobis hactenus explorare non licuerit, cogimur hac in re sustinere judicium.

[24] [Cur non edantur Martyrum Acta.] Acta SS. Marcelli & Apuleii habemus ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quorum initium est: Marcellus & Apuleius primo quidem Simoni mago adhæserunt &c: finis vero: Sed Deus eos (Eutichetem, Victorianum & Maronem) ibidem in vita miraculis clarificavit, & cum multos convertisset, martyrio coronati sunt, ut habetur XII Maii in festis SS. Nerei & Achillei. Eorum exordium eadem complectitur, quæ Martyrologia, hujus Sylloges principio citata. Tum S. Petrum, Apostolorum principem, a Marcello tumulatum narrant ex Actis, S. Petri Lino Papæ suppositis, ut hæc Actorum Ultrajectinorum verba ostendunt: Hæc Linus Papa. Reliqua fere ex Actis SS. Nerei & Achillei (Vide tom. 3 Maii pag. 9 & seq. num. 10 & quatuor sequentibus; item pag. XI, num. 18, 19 & 20) descripta sunt; quapropter ea iterum prælo, maxime cum illa, unde sunt hausta, exiguæ sint fidei, subjicienda non putavi.

DE S. EUMENIO EPISC. CONF. ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO E FASTIS HABESSINIS.

ANNO CXLIII.

[Commentarius]

Eumenius episcopus conf. Alexandriæ in Ægypto (S.)

C. B.

Alexandrinam in Ægypto ecclesiam ab æræ vulgaris anno quadragesimo ad annum usque centesimum septuagesimum nonum, [Sanctus, cui septimus inter patriarchas Alexandrinos locus haud inepte tribuitur,] uti in Chronologica patriarcharum Alexandrinorum Historia, Operis nostri tom. 5 Junii præfixa, videre licet, patriarchæ numero decem, pro Sanctis ab Ecclesia omnes habiti, administrarunt; septimum autem hos inter locum tenuit, qui in Alexandrina patriarcharum Cophtitarum Historia, ab Ecchellensi typis Parisiensibus anno 1651 edita, Eumenius vocatur. Ab Eusebio quidem is in editionis Scaligerianæ Chronico ad annum 131, ubi Hymenæus, & in Historia Ecclesiastica lib. 4, cap. 5, ubi Eumenes nuncupatur, ecclesiæ Alexandrinæ sextus dumtaxat ordine præfuisse traditur; verunt is scriptor, etsi Alexandrinæ urbis episcopatum primus omnium S. Marcus gesserit, hunc tamen idcirco verosimillime, quod non tam episcopus, uni Alexandrinæ sedi addictus, quam Apostolus, qui non solam Ægyptum, sed alias præterea regiones veræ fidei lumine illustrarit, exstitisse videri queat, Patriarchis Alexandrinis haud annumerat; quare, cum his nihilominus merito S. Marcus, non secus as Romanis Pontificibus S. Petrus, accenseri posse videatur, septimus eosdem inter patriarchas locus S. Eumenio haud perperam tribuitur.

[2] Utinam modo, quam certum hoc apparet, tam certo etiam innotescerent Sancti gesta! Verum tam quæ ad hunc, quam quæ ad plures alios patriarchas Alexandrinos spectant, [in Fastis Habessinis, in quibus solis reperitur, hodie recolitur ideoque hic datur.] maxima ex parte, antiquis monumentis, quibus consignata reperias, deficientibus, in obscuro sunt. Eumenium interim anno 130, mense Junio ad patriarchatum Alexandrinum fuisse evectum, annoque 143 septima Octobris die e vivis excessisse, in laudata Chronologica patriarcharum Alexandrinorum Historia num. 90 & binis seqq. Sollerius ex Eusebio primum ostendit, tum breve, quo Sanctus in Habessino Hagiologio celebratur, conceptum præcipue hisce verbis, Salutem Eumenio, qui bona elegit, mala sprevit, dignus ut constitueretur in Sede S. Marci Alexandriæ, encomium recitat, ac tandemsubjungit: Nihil præterea de hujus Patriarchæ (S. Eumenii nimirum) rebus præclare gestis reperimus, plura suo loco daturi, siqua ex Copticis Synaxariis aut aliunde nanciscamur. Plura de Eumenio suo loco danda, quæ fortassis temporis lapsu nos nacturos, Sollerius, uti hisce ipsemet verbis indicat, existimavit, nacti hactenus, quod pœnitet, non sumus, nec fore, ut nanciscamur, spes ulla affulget. Verum, etsi res ita habeat, Eumenio tamen, quem mox assignato a Sollerio tempore & ad cathedram Alexandrinam fuisse promotum, & vivere desiisse, in animum induco, in Actis nostris locum hic dandum existimavi, quod in Habessino Hagiologio jam laudato, Æthiopumque seu Habessinorum apud Jobum Ludolfum Calendario, in quibus binis solis Fastis sacris reperitur, ad hunc diem dumtaxat, quo etiam illum, ut jam dixi, obiisse, puto, commemoretur.

DE SS. SERGIO ET BACCHO MM. IN SYRIA.

Seculo III aut initio Seq.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Sergius martyr in Syria (S.)
Bacchus martyr in Syria (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Sanctorum memoria in Fastis sacris, cultusque ecclesiasticus publicus.

Martyrologii, quod S. Hieronymi nomine passim venit, reliquisque omnibus Martyrologiis hagiologiisve ætate præivit, exhibita a Florentinio tria apographa, [Sancti, qui multis hodie Græcorum Latinorumque] Lucense nimirum, Corbeiense, hisque antiquius Antverpiense seu Epternacense, SS. Sergium & Bacchum, corrupte tamen in Antverpiensi conflato in unum a librariis amborum nomine, hodie commemorant. In contracto, quod Operis nostri tom. VII Junii exstat insertum, Richenoviensi Hieronymiano apographo idem etiam fit, uti & in antiquissimis duobus, Stabulensis uno, Verdensi altero, Kalendariis, ecclesiæque Autissiodorenssi Martyrologio, amplissimæ Collectionis Scriptorum Veterum tom. 6 a Marteneo vulgatis. Hisce etiam præter pervetusti ecclesiæ Turonensis Martyrologii apud Marteneum tom. 3 Thesauri Anecdotorum col. 1590 Fragmentum, quod Sanctos, non hodie, sed ad diem sequentem seu VIII Octobris celebrat, accedunt antiquum, quod Genebrardus anno 1592 publici juris fecit; Græcorum Calendarium, Basilianum, quod in publicum ecclesiarum Constantinopolitanarum usum ante annum 984 exaratum fuisse videtur, notissimum modo Menologium, Martyrologium Romanum Parvum seu vetus, aliaque ex antiquioribus, quæ Classica vocari solent, Latinorum Martyrologiis quatuor Adonianum videlicet, Rabanianum, Usuardinum & Notkerianum. Id interim tamen, quod Operis nostri tom. 2 Martii præfigitur ac Bedam habet auctorem, aliudque, quod metrice Wandelbertus contexuit, nullam uspiam SS. Sergii & Bacchi mentionem instituunt, uti nec aliquot contractiora Hieronymiana apographa, a decessoribus nostris tom. VII Junii, aliisque aliis in lucubrationibus typorum beneficio vulgata.

[2] Verum, etsi id ita sit, nonnulla equidem supra laudata Hieronymiana apographa, [hagiologiis reperiuntur inscripti,] aliaque monumenta sacra, quæ fere omnia seculo undecimo certo noscuntur antiquiora, binosque illos illustres Pugiles unanimi consensu hodie recolunt, fuisse hosce in Ecclesia, tam Græca, quam Latina, ante idem seculum magna veneratione gavisos, argumento sunt minime dubio; hanc autem lapsu temporis non desiisse, imo ne decrevisse quidem, satis superque ostendunt sequiorum temporum non pauci, quibus Sanctorum nomen pariter reperitur inscriptum, Fasti sacri tum Græci, tum Latini. Ac præcipui quidem (neque enim omnes recensere, operæ pretium existimo) posteriores inter sunt Martyrologium Romanum hodiernum, aliaque, quæ seculo undecimo recentiora certissime sunt, a Belino, Greveno, Maurolyco, Galesinio & Molano contexta; Priores autem inter memorari præcipue merentur Menologium Sirletianum, magna Græcorum Menæa excusa, aliique a Græcis usurpari soliti seu Fasti sacri seu libri ecclesiastici, qui & ipsi omnes seculo undecimo recentiores, etsi non certo, verosimillime tamen sunt. Sergium porro & Bacchum non tantum in Fastis sacris, illatis in hosce illorum nominibus, Græci Latinique hodie celebrant, verum etiam in ecclesiastico Officio.

[3] [partemque in ecclesiastico eorumdem Officio habent,] Ac primo quidem, ut a re, quantum ad Latinos, probanda exordiar, in Breviario Romano, in quo hodie Officium de S. Marco Papa recitandum exhibetur, commemoratio de Sanctis nostris, oratione hisce simul sanctisque Marcello & Apuleio propria assignata, facienda præscribitur, inque Missa, recitari ad hunc diem solita, non tantum Orationem, sed etiam Secretam & Postcommunionem quatuor illis Sanctis proprias, Missale Romanum proponit. Quod modo ad Græcos pertinet, hi hodie de SS. Sergio & Baccho non tantum commemorationem, verum, inter sertis dumtaxat fere Juliani, Cæsarii & Polychronii, qui serius in Martyrologio Romano hodierno celebrantur, elogiis, ipsum suum faciunt Officium, uti quisque comperiet, qui magna Græcorum Menæa excusa, Typicum quod S. Sabæ nomine insignitur, novissimumque, quod anno 1738 impressum est, Anthologium inspexerit. Atque hæc sunt, quæ generatim de Sanctorum apud Græcos Latinosque cultu in medium hic adducenda existimavi, commodius alibi, quæ ad specialem eorumdem apud hosce aliosque in locis nonnullis sacris venerationem spectant, lectorem edocturus: quod antequam faciam, notandum ante omnia adhuc est, non tantum apud Græcos Latinosque, verum etiam apud Slavo-Russos seu Græco-Moscos, Coptitas, maximeque apud Syros seu Chaldæos, apud quos martyrio coronati sunt, magno in honore ac pretio ambos sanctos nostros Athletas haberi.

[4] [in sacris pariter Græco-Moscorum aliorumque Fastis celebrantur.] Etenim in Ephemeridibus Græco-Moscis, Operis nostri tom. 1 Maii præfixis, in Sparwenfeldiano, quod Ms. servamus, Menologio Slavo-Russico, itemque in Ruthenico, quod Moscua anno 1688 Georgius David, Societatis nostræ sacerdos, ad nos misit, Synaxario Bacchus simul & Sergius hodie signantur. Quod vero ad Coptitas Syrosque spectat, Sergius quidem, qui, quemadmodum infra docebo, solus hodie gloriosum pro fide certamen felici obitu terminavit, solus etiam, non secus atque id in Ruthenico Possevini Kalendario, in Gellonensi apud Dacherium tom. 13 Spicilegii Martyrologio, contractoque apud nos tom. VII Junii Hieronymiano, quod Labbeanum inscribitur, apographo fit, in Kalendario Coptico, quod a Kirchero, Societatis nostræ sacerdote, in linguam Latinam versum fuisse, suspicio est, alioque item Kalendario Coptico, quod scabrose in linguam Latinam versum habemus, hodie commemoratur; verum in Calendario itidem Coptico apud Seldenum de Veterum Hebræorum Synedriis pag. 379 cum adjuncto sibi Baccho, qui ibidem nomine a lingua Coptica deducto Achasius, atque apud Jobum Ludolfum in sacris ecclesiæ Alexandrinæ Fastis Wachisus dicitur, hodierno pariter die notatur; idem autem in Calendario Syriaco seu Chaldaïco, typis Romanis anno 1624 excuso, Latineque dein reddito atque apud nos Ms. exstante, etiam fit, idque non tantum ad hunc diem, verum etiam, quod sane, ambos Sanctos nostros præsertim apud Syros seu Chaldæos magna, ut jam dixi, in veneratione esse, argumento est, ad IX Decembris, iterumque ad XXI Augusti, ad posteriorem tamen hunc diem eorum commemoratione dumtaxat assignata.

[5] Atque ita modo, in quibus Sancti nostri, modica subinde, [Elogia, quibus id in Usuardino & Romano hodierno Martyrologiis fit, recitantur,] quod nondum monui, intercurrente in nominibus eorum variatione, celebrantur, Fastos sacros præcipuos recensui. En nunc, quibus id in Usuardino & Romano hodierno Martyrologiis fit, bina elogia. Primum sic habet: Apud provinciam, quæ nuncupatur Augusta Eufratesia, sanctorum martyrum Sergii & Bachi sub Maximiano imperatore; quorum Bachus tam diu nervis crudis est cæsus, quoadusque totus corpore discissus in confessione Christi emitteret spiritum: Sergius vero clavatis coturnis pedibus indutus, cum in fide fixus maneret, data sententia, jussus est decollari: Secundum vero, quod ex hoc, uti ex utriusque collatione patescet, majorem partem concinnatum est, sequentibus hisce verbis concipitur: In provincia, quæ nuncupatur Augusta Euphratesia, sanctorum martyrum Sergii & Bacchi, nobilium Romanorum, sub Maximiano imperatore: quorum Bacchus tamdiu nervis crudis cæsus est, quoadusque toto corpore discissus in confessione Christi emitteret spiritum; Sergius vero clavatis cothurnis pedes indutus, cum in fide fixus maneret, data sententia, jussus est decollari; cujus nomine locus, ubi quiescit, Sergiopolis appellatus, ob præclara miracula frequenti Christianorum concursu honoratur. Reliqua omnia ac singula, quibus Sergius & Bacchus in aliis supra enumeratis Fastis sacris ornantur, seu elogia seu annuntiationes (locis enim suis, si quid notatu dignum offerant, in decursu notasse suffecerit) lectori hic ob oculos ponere operæ pretium non puto; ut ei tamen, quæ de Sanctis potissimum narrantur, in ipso statim Commemurii hujus limine compendio exhibeam, non possum, quin suppeditatum ab Adone prolixius eorum elogium duobus aliis jam datis, quorum primum Usuardus ex hoc contraxit, præterea adjungam.

[6] Sic itaque id habet: Eodem die (VII nempe Octobris) natale sanctorum martyrum Juliæ, [uti etiam prolixius, quod Sanotis] Sergii & Bacchi sub Maximiano imperatore; cujus honoribus sublimati in palatio ejus clari habebantur. Nam Sergius erat primicerius, Bacchus vero secundicerius scholæ gentilium. A quibusdam ergo apud imperatorem accusati, quod essent Christiani, vocati sunt ab imperatore, ut sacrificantes Jovi de sacrificiis oblatis cum eo degustarent. Ingressus imperator templum gustavit de sacrificiis, & circumspiciens non vidit Sergium & Bacchum: neque enim ingressi fuerant templum. Mittens igitur milites de adstantibus sibi imperator jussit eos introduci; quibus & dixit: Ut video, facti estis deorum inimici. Accedite ad aram Jovis magni & sacrificate, ac de sacrificiis ejus, sicut & ceteri, manducate. Responderunt beati Sergius & Bacchus: Habemus regem verum æternum in cælis, Jesum Christum filium Dei. Huic per singulos dies offerimus sanctum vivumque sacrificium atque rationabilem culturam; lapides autem & ligna non adoramus. Imperator tunc indignatus jussit exutos chlamyde indui eos muliebri colobio & per mediam civitatem ad palatium pertrahi, catenis in cervicibus positis. Et cum pervenissent ad palatium, dixit eis imperator: Sceleratissimi, scitis, quia, quem colitis Christum, fabri filius fuit, & antequam nuptiæ legitimæ fierent, de adulterio facto mater eum procreavit? Cui Milites Christi responderunt: Erras imperator; nam, quem colimus, Deus verus est & vita æterna, qui fecit cælum & terram & quæ in eis sunt.

[7] [Ado adornavit.] Amplius igitur veris prosecutionibus eorum iratus Maximianus jussit eos Antiocho duci tradi, ut constringeret eos in cippo. Et, facto mane, sedit in prætorio, & adducti sunt ante illum Sergius & Bacchus, & cum nec blanditiis, nec minis eos a proposito incurvare posset, beatum quidem Sergium iterum jussit in custodia recipi; Bacchum vero extensum nervis crudis tam diu cædi, quousque cædentes lassi deficerent. Et vicissim succedentibus sibi cæsoribus, Martyr gloriosus in confessione Christi, totus corpore discissus, emisit spiritum, &, relicto corpore avibus & feris, abiit Antiochus. At Christiani, furtim venientes, tulerunt corpus Martyris & in spelunca quadam sepelierunt. Sequenti vero die beatus Sergius, eductus de custodia, præsentatur Antiocho; qui cum verbis eum flectere non posset, primo cothurnos confixos clavis vestiri eum fecit, & novem milibus ante se currere. Postmodum in sententia fixum manere videns, decollari jussit, quem tunc Christiani in eodem loco sepelierunt. Parvo autem tempore interposito, beatum quoque Bacchum a loco, quo tumulatus fuerat, elevantes honorabili Martyribus loco juxta sanctum Sergium composuerunt; ubi & virgo Julia, quæ sub Martiano præside martyrium consummavit, sociata Martyribus sepulta quiescit. Tale est prolixius, quod SS. Sergio & Baccho Ado adornavit, elogium. Atque id quidem, quantum ad nonnulla, quibus constat, capita martyrologus hic e diffusioribus illorum Actis compendio fecit; verum e quibus? Id sequens § aperiet.

§ II. Acta Latina, e quibus prolixius elogium Ado Sanctis adornavit, aliaque Acta Græca qualia sint, & cur ambo edenda.

[Adonianum Sanctorum elogium ex Actis Latinis,] Duplicia modo inveniuntur Sanctorum Acta, alia nempe, quæ sola lingua Latina exhibentur descripta, alia vero Græca, quæ, a Lipomano in linguam Latinam primum conversa, a Surio deinde, in Vitarum, quam compilavit, collectionem, nulla prorsus in Lipomani interpretationem mutatione invecta, ad hunc diem sunt illata. Actorum Græcorum exstant penes nos in codice signato ✠ MS. 193 exemplaria duo, ad amussim invicem consonantia, quorum alterum unde acceptum sit, ignoro, alterum e Ms. Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis notatur desumptum; Latinorum autem Actorum exemplar seu apographum unum tom. 2 Vitarum, a se editarum, exhibet Mombritius, triaque alia nos Mss. habemus in totidem Mss. codicibus, quorum prior Q. MS. 6, secundus Q. MS. 7, ac tertius denique P. MS. 20 notatur. Duo e tribus hisce Mss. exemplaribus seu apographis priora apprime inter se, uti etiam, si locum unum infra assignandum exceperis, cum excuso Mombritiano exemplari, non solum in substantia adjunctisque omnibus, verum etiam in ipsis pene, si paucas, quæ ad rem parum faciunt, lectiones variantes excipias, verbis singulis, quibus isthæc exprimuntur, conveniunt; quod vero ad postremum ex iisdem tribus Mss. Actorum Latinorum exemplaribus spectat, licet & hoc cum duobus aliis excusoque Mombritiano exemplari in substantia atque adjunctis exacte admodum congruat, in verbis tamen, quibus hæc exponuntur, ab iisdem plurimum discrepat. Hisce præmissis, ad id modo, quod hic quæritur, respondeo. Acta Latina, iisdem omnino aut certe fere iisdem, quibus tria jam memorata, quorum unum a Mombritio aliaque duo in codicibus nostris Q. MS. 6 & Q. MS. 7 exhibentur, exemplaria seu apographa constant, verbis concepta, Adoni præluxisse, ex iisque abs hoc, quod num. 6 & 7 recitavi, Sanctorum elogium, quantum ad nonnulla, quibus constat, capita fuisse concinnatum, verosimillimum, ne dicam indubitatum, apparet.

[9] Ea sedet sententia, quod locutiones phrasesque, ac pleraque etiam verba, [quorum hic quoddam] quibus ea Ado complexus est, in illis quoque Latinis Actorum exemplaribus inveniantur. Ut res manifesta evadat, quoddam ex hisce contractum, quale Adoniano Sanctorum elogio exhibetur, Actorum eorumdem, punctis plerumque, ubi, quæ in hoc omissa sunt, occurrunt, dumtaxat interpositis, compendium propono, majori etiam, quam par sit, qualis ex dicendis & in Adoniano elogio occurrit, licentia in contrahendo adhibita. Tunc itaque … (codicis nostri, notati Q. MS. 7, lectiones sequor) Sergius & Bacchus pollebant in palatio, honorabilesque erant apud Maximianum imperatorem. Beatus quidem Sergius erat primicerius … scholæ gentilium… Beatus vero Bachus ejusdem & ipse scholæ gentilium erat secundicerius… Invidia ergo maligni dæmonis … quidam … eos … accusaverunt apud imperatorem, quod fuissent Christiani… Continuo ergo (ad sacrificandam nempe) convocavit eos imperator… Et templum ingressus est … & sacrificavit … ac de sacrificiis degustans circumspexit & non vidit Sergium & Bachum; neque enim ingressi fuerant in templum… Mittens imperator quosdam de adstantibus sibi satellitibus jussit eos … introduci. Ingredientibus dixit: Sicut video, … contempnere vultis edictum imperiale, transgressores facti deorumque inimici… Accedentes … ad aram Jovis magni sacrificate, & de misticis sacrificiis degustate, quemadmodum & ceteri. Respondentes autem… Sergius & Bachus dixerunt: … Habemus … Regem verum æternum in cælis, Jesum Christum Filium Dei… Huic per singulos dies offerimus sanctum vivumque sacrificium, atque rationabilem culturam; lapidibus autem & lignis non sacrificamus, neque adoramus…

[10] [compendium] Indignatus itaque imperator jussit … zonas eorum incidi, & exutos clamidibus … induit eos colubilia * muliebria; & … per mediam civitatem usque ad palatium pertrahi gravissimas in cervicibus catenas portantes… Quando autem venerunt ad palatium, vocavit Sanctos imperator & dixit: Sceleratissimi …, scitis, quia, quem vos colitis Christum, fabri filius fuit, &, antequam nuptiæ legitimæ fierent, adulterio facto Mater eum procreavit… Respondentes … fortissimi Christi Milites dixerunt: Erras, imperator… Quem … tu dicis adulterio facto fabri fuisse filium, ipse est Filius Dei veri, qui cum eo & per eum omnia fecit, cælos extendit, terram fundavit… Hæc audiens imperator plenus furore factus est, & … transmisit eos ad Antiochum ducem… Mane … facto, sedit in prætorio dux, & … dixit: Ingrediantur legati *… Adstantibus autem Sanctis … dixit: … Vel nunc sacrificate diis… Respondentes Sancti dixerunt: … Non tangit animas nostras oratio tua… Tunc iratus valde dux Antiochus beatum quidem jussit Sergium iterum custodiæ recipi; beatum vero Bachum extensum brutulis crudis cædi in tantum usque, dum illi, qui cædebant illum, in terram lassi ceciderunt. Illis autem de labore lassis, jussit alios regirare sanctum martyrem Bachum, & his iterum ventrem ejus cædi… Et dum cæderetur Sanctus, tradidit animam in manibus * angelorum. Iratus autem Antiochus jussit, ut nec corpus ejus sepeliretur, sed canibus, bestiis ac volucribus projiceretur; & exsurgens recessit… Vespere auautem facto, descendentes quidam de ibidem habitantibus Fratrum in speluncis tulerunt sanctum corpus ejus, … sepelieruntque eum in una de speluncis eorum.

[11] [datur,] Sequenti … die egressurus dux de castro Barbarisso in castrum Syrum, jussit & beatum Sergium sequi, deprecabaturque eum, ut sacrificaret… Venientibus ergo eis in castrum Syrum, … Antiochus in prætorium convocavit ad se beatum Sergium dicens ci: … Si … sacrificare nolueris … te acerrimis suppliciis subjiciam. Beatus … Sergius dixit: Fac, quod volueris… Dux … convocavit ergo adjutorem officii sui & dixit: Cothurnos longis clavis confixos & clavos eorum rectos relinquentes eum velociter induite; cumque indueretur, sedens in carruca Antiochus jussit eum ante se currere, præcipiens, ut usque ad castrum Tetrapyrgium velociter agerentur jumenta; distat vero hoc castellum a Syro milia novem… Cumque venissent in castro Tetrapyrgia, Antiochus dux dixit: Admiror de te, Sergi, quomodo in tanto officio examinatus potuisti nunc tam gravia sustinere supplicia. Sanctus vero Christi Martyr respondens dixit: Non sunt mihi amaræ pœnæ tuæ, sed dulces super mel & favum… Videns ergo … Antiochus, quia fixus & immobilis erga fidem Christi atque confessionem persistebat, talem adversus eum dedit sententiam:… Hunc leges gladio animadverti præcipiunt… Venientes ergo apparitores interposuerunt funem labiis ejus, & accipientes eum de medio secretarium duxerunt, ut gladio perimeretur… Dum venerant ad locum, in quo consummaturus erat Christi martyr Sergius, … signans seipsum, & flectens genua capite truncatus est… Quidam collegerunt corpus ejus, & optime sepelientes posuerunt eum in eodem loco, in quo & passus fuerat.

[12] Tale est, quod, e memoratis Latinis Sanctorum Actis contractum, [quantum ad nonnulla, non tamen] hic exhibere libuit, Actorum eorumdem compendium. Confer nunc id cum supra recitato Adoniano elogio, videbisque locutiones seu phrases non paucas, quæ in hoc, etiam in illis reperiri, illudque proinde ex his quantum ad nonnulla, quibus constat, capita ab Adone fuisse contextum. Dico autem, quantum ad nonnulla, quibus constat, capita: neque enim omnia, quæ in Adoniano elogio traduntur, in laudatis etiam Actis tradita inveniuntur. Elogium sequentibus hisce terminatur verbis: Parvo autem tempore (a martyrio nimirum S. Sergii) interposito, beatum quoque Bacchum a loco, quo tumulatus fuerat, elevantes honorabili martyribus loco juxta sanctum Sergium composuerunt; ubi & virgo Julia, quæ sub Martiano præside martyrium consummavit, sociata Martyribus sepulta quiescit: nulla autem in Actis mentio occurrit vel Juliæ, vel corporis S. Bacchi, quod parvo post S. Sergii martyrium tempore a loco, quo terræ mandatum fuerat, ad locum, quo tumulum nactus erat S. Sergius, fuerit translatum. Nec Elogium cum Actis satis ubique videtur congruere. Id enim (adi num. 7) ita habet: Amplius igitur veris prosecutionibus eorum (S. Sergii videlicet & Bacchi) iratus Maximianus jussit eos Antiocho duci tradi, ut constringeret eos in cippo. Et, facto mane, sedit in prætorio, & adducti sunt ante illum Sergius & Bacchus.

[13] Ita autem non obscure indicatur, die proxime secuto præceptum, [quantum ad omnia, est contextum.] quo Maximianus Sanctos nostros Antiocho duci tradi jussit, fuisse ad hunc illos adductos; quod sane cum supra memoratis, quæ Adoni præluxere, Latinis Actis neutiquam congruit. Secundum ea enim, quæ in hisce, uti & in Græcis, narrantur, plurium dierum itinere ab Antiocho tunc aberat Maximianus, nec Sancti prius, quam longissimam viam fuissent emensi, ad Antiochum fuere adducti. Oportet itaque, ut Ado hic, vel monumenta antiqua, a præfatis Actis distincta, quod tamen non puto, fuerit secutus, vel ut hæc, quod longe verosimilius reor, omnibus prorsus, quæ inter Maximiani præceptum & Sanctorum ad Antiochum accessum intercessisse, perhibent, liberius, quam par esset, omissis, haud satis apte contraxerit. Minus dictis Actis contrariatur, qua præterea in exponendis, quæ S. Sergius subiisse in iisdem prolixe memoratur, suppliciis sanctus Viennensis martyrologus usus est, licentia. Etsi enim unius dumtaxat, qua Sergius, clavatis cothurnis indutus, currere compulsus fuerit, vicis mentionem faciat, nihil tamen fuggerit, unde id vice duplici, prout in Actis traditur, factum non esse, necessario sit consequens. Utcumque hæc habeant, Adonem equidem elogium supra huc transcriptum, quo Sanctos exornavit, e Latinis jam sæpius laudatis Actis quantum ad nonnulla, quibus id constat, capita contexuisse, ex jam ante adductis satis liquet.

[14] Hinc porro jam consequitur, ut Latina illa Acta Actis Græcis, in codice nostro, signato ✠ Ms. 193, [Acta illa Latina, uti & Græca Metaphrastis e Græca] exstantibus supraque memoratis, antiquitate præcellant. Hæc enim, ut Leo Allatius de Simeonum scriptis pag. 127 recte docet, Simeonem Metaphrastem, qui ante seculum decimum non floruisse certo scitur, habens auctorem; Ado autem, cui illa ex dictis præluxere, anno circiter octingentesimo natus anno 875 excessit e vivis, ut Sollerius noster in sua in Usuardum Præfatione num. 150 e Mabillonio docet. At vero sciscitabere; fueruntne ergo Sanctorum nostrorum Acta Latine prius, quam Græce conscripta? Id equidem mihi haud apparet. Cum enim, ut supra docui, Acta Latina, quæ apud Mombritium & in duobus codicibus nostris, Q. MS. 6 & Q. MS. 7 signatis, exstant, cum Latinis itidem Actis, in alio nostro codice, qui P. MS. 20 notatur, exstantibus, in substantia simul & adjunctis, non tamen in verbis, quibus hæc exprimuntur, conveniant, verosimillimum apparet, id ex eo factum, quod Acta Græca ante illa Latina existiterint, eaque duo scriptores diversi suo singuli stylo in linguam Latinam converterint. Nec tantum ex hujusmodi antiquioribus, quæ modo interierint, Actis Græcis Latina Acta mox dicta, verum etiam Græca penes nos etiam exstantia, quæ, ut jam monui, Metaphrastes concinnavit, promanasse, verosimillimum autumo. Hæc enim cum Actis Latinis, quæ, ut jam dixi, ex antiquioribus Actis Græcis, haud amplius exstantibus, accepta videntur, in substantia apprime consonant. Nec obstat, quod hanc, uti & adjuncta, quorum aliquot, minus probabilia, etiam omittunt, brevius exponant. Absit etiam, ut aliter sentias, quod sermocinationes prolixiores, quæ vel Sergio & Baccho, vel Maximiano aut etiam Antiocho duci in Actis Latinis affinguntur, penitus subinde prætermittant, vel habitas fuisse, dumtaxat indicent, vel certe longe contractiores exhibeant.

[15] [antiquioribus, quæ modo interierunt, sunt acceptæ,] Acta enim illa, ut jam dictum, a Metaphraste sunt contexta; hujus autem scriptoris hic solum, quemadmodum ad XVIII Aprilis in Annotatis ad Vitam S. Eleutherii Papebrochius noster edicit, in concinnandis colligendisque Sanctorum quorumcumque Actis scopus fuit, ut, quæ in ecclesiis quibusdam Græcis ob rusticitatem aut prolixitatem styli non sine stomacho prudentium legebantur, ea proprio ipsius stylo brevius concinniusque deducta minus displicerent. At vero, opponet non nemo, adjunctum etiam unum infra memorandum veroque absimile, quod a præfatis Latinis Actis abest, in Actis, a Metaphraste elucubratis, invenitur. Fateor, sic habet: Verum quid tum? Fieri potest, vel ut, quamvis ex iisdem antiquioribus Actis Græcis, e quibus Acta Latina sunt contexta, sua etiam Græca Metaphrastes concinnarit, illorum tamen exemplar, quod hic scriptor, Sanctorum Acta, quæ expolivit, adjunctis fabulosis, verove absimilibus augere haud solitus, ad manum habuit, interpolatum ea in parte fuerit, vel ut ipsa Acta Latina seu potius, e quibus hæc fuere deprompta, Actorum Græcorum antiquiorum exemplaria hoc vitio laborarint. Latina Sanctorum nostrorum Acta, prout apud Mombritium exstant, initio sic habent: Tunc itaque (imperante scilicet Maximiano) veluti quædam stellæ terrestres erga confessionem fidei salvatoris Domini nostri Jesu Christi Marcellus, Apuleius, Sergius & Bachus pollebant in palatio, honorabilesque erant apud Maximianum imperatorem; licet autem certum omnino non sit, SS. Marcellum & Apuleium, ad hunc diem jam datos, qui una cum Sergio & Baccho sub Maximiano floruisse hisce verbis traduntur, martyrio ante imperatoris hujus ætatem seculo primo fuisse coronatos, id tamen sat verosimile apparet, nec bini illi Sancti cum SS. Sergio & Baccho conjunguntur vel in Actis Græcis, a Metaphraste adornatis, vel in Actis Latinis, prout hæc in tribus nostris codicibus, Q. Ms. 6, Q. Ms. 7 & P. Ms. 20 signatis, exhibentur.

[16] Quare Acta Latina, quæ Mombritius suppeditat, [bæcque non a scriptore synchrono,] loco producto non tantum a vero aliena, verum etiam a posterioris ævi scriptore interpolata, existimo; quod si autem simili nævo constaret, alicubi esse infecta trium mox dictorum codicum nostrorum Acta Latina, potius in Actorum Antiquiorum Græcorum exemplaribus, e quibus hæc fuere accepta, a recentioris ævi interpolatore omissum fuisse parum verosimile, quod Metaphrastes ex dictis suppeditat, adjunctum, quam id in eorumdem Actorum Græcorum exemplar, quod scriptori huic præluxit, a simili interpolare fuisse intrusum, in animum inducerem. Verum, cum res secus habeat, adjunctum illud recentioris interpolatoris vitio in antiquiorum, e quibus Latina dictorum trium codicum nostrorum exemplaria fuere accepta, Actorum Græcorum exemplaribus verosimilius non fuisse omissum, existimo, & modo in tempus, quo hæc Acta Græca primitus scripta fuerint, inquiro. In Latinis, quæ ex his, ut dictum, deprompta, trium mox iterum dictorum codicum nostrorum Actis, voraginem eo loco, quo S. Sergius martyrio coronatus est, prodigiose post Sancti hujus martyrium factam esse, sub finem narratur, ac deinde, paucis interpositis, subjungitur: Et sic (verba Actorum sunt in codice nostro Q. MS. 7) remansit locus ille usque in præsentem diem, continens ex divino nutu vetustatis indicia. Adhæc post pauca in iisdem Latinis Actis, quibus etiam Græca, a Metaphraste conscripta, quantum ad substantiam consonant, hæc verba sequuntur: Post multum igitur tempus religiosi viri, zelo Christi incitati, cœperunt expoliare corpus de loco suo, venientes de castro Syro, veluti quendam thesaurum pretiosissimum; sanctus vero Sergius non permisit corpus suum occulte transferri, quod publice propter Christi confessionem triumphalibus suppliciis punitum est; bini autem textus isti antiquiorum utique, e quibus hausti sunt, Græcorum Actorum auctorem, qui, quo Sancti, fuso pro Christo sanguine, martyrii palmam consecuti sunt, tempore floruerit, neutiquam arguunt.

[17] Verum quanto quidem ille post felicem Sanctorum ad cælos transitum tempore elapso lucubrationi, [sed vel quinto, quo certe anteriora non sunt,] qua horum martyrium complexus est, manum admovit? In iisdem Latinis Actis, quibus iterum, quæ a Metaphraste concinnata sunt, quantum ad substantiam saltem congruunt, verbis proxime recitatis sequentia isthæc, aliis adhuc nonnullis, quæ huc non faciunt, adductis, subduntur: Paulatim itaque proficiente Religione Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, convenientes in unum sanctissimi episcopi, numero quindecim, ædificaverunt juxta castrum Rhuzafatam cymiterium, dignum confessione ejus, transtuleruntque ibidem sancti Martyris (Sergii videlicet) corpus, & deposuerunt in eodem martyrio per eandem diem, qua passus est, die septima mensis Octobris. Multæ denique salvationes & miracula peraguntur, ubicumque ejus sanctæ reliquiæ fuerint, præcipue in sepulchro, ubi prius jacuerat. Alexander, Hierapolitanus in Syria Euphratesiensi episcopus ac metropolita seculo quinto, uti infra docebo, ecclesiam eo loco, quo S. Sergius martyrio coronatus fuerat, exstruxit, trecentis auri libris in ædificium istud expensis. De sacra isthac æde, quam etiam, a se jam exstructam, dictus Alexander, Hierapolitanus metropolita, solemni ritu, multis assistentibus provinciæ suæ episcopis, consecrarit, depositisque in ea S. Sergii sacris exuviis decorarit, sermonem fieri verbis proxime huc transcriptis, verosimillimum apparet, sanctorumque proinde Sergii & Bacchi Acta antiquiora Græca, in quibus hæc primitus fuere notata, non fuisse ante seculum quintum exarata.

[18] [seculo senescente, vel sexto jam labente fuere conscripta,] Verum anne hoc ipso seculo, an serius id factum? Locus seu vicus, quo, ut mox dixi, ecclesiam S. Sergio Alexander, Hierapolitanus episcopus, seculo quinto erexit, postea ex infra dicendis in sancti hujus Martyris honorem Sergiopolis, cum antea Resapha seu Rosapha diceretur, fuit appellatus; quod cum Procopius, seculi sexti scriptor, lib. 2 de Ædificiis, cap. 9 doceat, id certe ante seculum septimum factum esse, necesse est. Adhæc ecclesiam S. Sergio ab Alexandro, Hierapolitano episcopo constructam, seculo sexto Justinianus I imperator, ipseque etiam Chosroës ethnicus Persarum rex, Hormisdæ filius, cum sanctum Martyrem in sese beneficum plus vice simplici fuisset expertus, pretiosis donariis e singulari in hunc veneratione decorarunt, uti infra docebo. Quare, cum nec rei hujus uspiam Sanctorum Acta meminerint, locumque, quo S. Sergius & martyrium consummavit & tumulum nactus est, nuspiam Sergiopolim, sed ubique Græca quidem, a Metaphraste adornata, Resapham, Latina autem, nomenclatione paululum corrupta, Rutzaphatam nuncupent, antiquiora Græca, e quibus hæc, ut docui, deprompta videntur, verosimillime ante seculum septimum concinnata fuisse, conjicio, faciuntque omnia jam dicta, ut a vero forte non multum aberraturum putem, qui ea vel seculo quinto senescente, vel sexto jam labente adornata statuerit. Utut sit, cum equidem de ecclesia, de qua supra, seculo quinto exstructa, veluti de re aliquamdiu peracta, loquantur, Sanctique ex dicendis aut sub finem seculi tertii aut initio sequentis martyrio coronati fuerint, sesquiseculo ut minimum a felici Sanctorum nostrorum ad cælos transitu elucubrata fuisse, sat certum apparet.

[19] [hincque alia, quæ ex his contexta sunt, fidem indubitatam non merentur:] Hinc porro jam fluit, ut, quæ ex iis fuere contexta, tum Latina, tum Græca Metaphrastica, talia sane non sint, quæ fidem sibi certam atque indubitatam concilient. Nec tantum ad id fontis, e quo orta sunt, sufficienti antiquitate, destituuntur, verum etiam ab eruditis haud magno in pretio passim habentur. Baronius, qui tam Acta Latina Mombritiana, quam Græca Metaphrastica ad manum habuit, in Annalibus ad annum 309 num. ultimo sic scribit: In Superiori Syria, quæ appellata est Augusta Euphratesia, Sergius & Bacchus, clarissimi martyres, occubuerunt; quorum memoria virtute miraculorum non in Christianos tantum, sed etiam infideles, ut suo loco dicturi sumus, propagata est. Extant eorum Acta, sed in aliquibus emendanda. Ita ille, aperte sane agnoscens, ab omni penitus nævo immunia non esse Sanctorum nostrorum, quæ vidit, Acta. Nec Tillemontius, & Bailletus Acta Metaphrastica, quæ sola viderunt, faventiori censura dignantur. Minus interim fortasse esse vitiosa existimavit Papebrochius noster Latina Acta, quam Græca a Metaphraste adornata. Audi ipsum in suis ad Ephemerides Græco-Moscas, tom. 1 Maii præfixas, Annotationibus ad hunc diem de SS. Sergio & Baccho loquentem: Martyres hi, inquit, Augustæ Euphratesiæ toto orbe celeberrimi & antiquis etiam Latinorum Fastis adscripti fuerunt. Acta Græca habemus, sed expolita a Metaphraste, ut fortassis sinceriora sint vetera Latina. Et vero, etsi Sanctorum Acta, ut Stiltingus noster tom. 8 Septembris in Camment., Actis S. Gregorii Armeni ejusque sociorum prævio, num. 52 recte docet, statim haud recte, quod a Metaphraste expolita sint, velut spuria fabulosaque rejiciantur, Latina tamen SS. Sergii & Bacchi Acta perpolitis eorumdem a Metaphraste Actis Græcis sinceriora utcumque idcirco videri queunt, quod Acta antiquiora Græca, e quibus, ut supra docui, non minus, quam quæ Metaphrastes adornavit, sunt deprompta, multo accuratius, quam id Acta Metaphrastica præstent, ubique exprimant, uti ex jam supra dictis pronum est colligere. Verum anne idcirco potiorem etiam, quam Acta, a Metaphraste perpolita, fidem merentur?

[20] In Actis Græcis, quæ Metaphrastem habent auctorem, [Metaphrastica interim aliquo ex capite Actis Latinis.] fuisse a Maximiano imperatore SS. Sergium & Bacchum, a fide abstrahendos, aliasve tormentis gravissimis atque ipsa etiam morte afficiendos ad Antiochum ducem in Syriam missos, num. 13 narratur, recitatisque, quas ad hunc occasione illa Maximianus dederit, litteris, subjungitur: Cum has litteras & sanctos Viros accepissent milites, viam sunt ingressi. Quidam autem ex famulis & simili zelo in pietatem & in Dominos victi benevolentia, eos quoque sunt secuti, quasi non corpora solum legi, sed etiam animas volentes Deo servire. Qui etiam audierunt sanctos inter se colloquentes & dicentes, quod nocte, qua egressi sunt e civitate Romanorum, divina quædam apparens visio jussit eos confidere, & bono esse animo ad certamen; ex hisce autem verbis colligendum apparet, Sanctos a Maximiano imperatore Roma, aut saltem Constantinopoli, quæ Græcis a Constantini Magni tempore Nova Roma dicta passim fuit, ad Antiochum ducem in Syriam missos fuisse; quod sane, cum nullus imperator, nomine Maximianus, seu Romæ seu Constantinopoli simul & in Syria regnarit, ægre admodum potest vero intelligi consonum adjunctumque idcirco, cujus num. 15 memini, parum verosimile constituit. Quare, cum ista difficultate, cui & aliæ addi possent, Latina Sanctorum Acta non laborent, hoc saltem ex capite videri utcumque queunt potiorem fidem, quam Græca Metaphrastica, mereri. At vero alia, parum etiam verosimilia, continent, ob quæ Actis Metaphrasticis, a quibus ea absunt, fidei merito videri queant inferiora.

[21] Etenim, narrato S. Bacchi martyrio, mox subdunt: [hacque contra alio ex capite Metaphrasticis deteriora queunt videri.] Iratus autem Antiochus jussit, ne corpus ejus (S. Bacchi nempe) sepeliretur, sed canibus & volucribus projiceretur a castris, & exurgens recessit. Cumque corpus ejus projiceretur longe, collecta est multitudo bestiarum & circumdederunt eum, aves vero desuper volantes non permittebant crudeles bestias, ut tangerent eum, & sustinuerunt custodientes eum usque in tempore noctis. Vespere autem facto, descendentes quidam de ibidem habitantibus fratribus speluncas, tulerunt sanctum corpus ejus permissi a bestiis, veluti a quibusdam rationalibus hominibus, sepelieruntque eum in una e speluncis eorum. Ut feroces etiam bestiæ a tangendis sanctorum Martyrum corporibus abstinuerint, factum esse, in sinceris etiam Martyrum Actis legitur; verum bestias, quo minus ea tangerent, ab avibus fuisse impeditas, necdum in Actis undequaque probatis inveni, nec futurum reor, ut facile apud quemquam prodigium istud fidem inveniat. Sed en aliud adhuc, quod eadem Latina Acta suppeditant, quodque haud multo credibilius apparet. Martyrio S. Sergii sequentia isthæc in iis verba, aliis nonnullis, quæ hic recitanda non duco, interjectis, subjunguntur: Locus autem, in quo susceptus est sanguis sancti Martyris, divisus magnam voraginem fecit, Deo ita dispensante, quatenus eos, qui veluti sues in cœno volutabantur, terrore visæ voraginis non auderent appropinquare, & conculcare in ipso sanguinem sancti Martyris. Alia, ob quæ præterea Latina Sanctorum Acta deterioris fidei, quam quæ a Metaphraste sunt conscripta, queant videri, prætermitto, præcipuaque modo in medium adduco, quæ, quid tam de his, quam de illis generatim statuendum sit, edoceant.

[22] [Quænam tam in his, quam in illis improbanda occurant,] Generali in Christianos persecutione mota, SS. Sergium & Bacchum in Syria Maximiani imperatoris jussu pro fide fuisse occisos, tam Græca, quam Latina Acta, necessario, uti infra docebo, exigunt; quare, cum tunc certe nullus Maximianus, qui vel imperator vel etiam dumtaxat cæsar fuerit, in Syria regnarit, oportet, vel ut Sanctorum nostrorum martyrium in dicta persecutione generali non acciderit, vel ut, quod Maximino, qui ab anno 305 ad annum usque 313 partim cæsar, partim augustus in Syria dominatus est, adscribendum erat, in laudatis Actis perperam attribuatur Maximiano, qui, quemadmodum Tillemontius tom. V Monumentorum Ecclesiastic. pag. 492 docet, cum dicto non raro confunditur. Adhæc prolixiora ratiocinia, concertationis quamdam speciem præferentia, quæ vel Sanctis nostris vel Maximiano imperatori vel denique Antiocho duci affinguntur, tam in Actis Græcis, quam Latinis (minus tamen in prioribus, quod, quæ ad manum habuit, Acta antiquiora Græca contrahere Metaphrasti curæ fuerit) frequenter occurrunt: quod in probatioris fidei Actis ægerrime reperias. Nec Actorum seu Latinorum seu Græcorum fidem etiam commendant frequentia, quæ in iis occurrunt, prodigia, ac nominatim, quibus Sancti ad gravissima quæque tormenta toleranda divinitus roborati fuerint, apparitiones; licet enim similia etiam sit legere in aliorum Martyrum Actis, minime suspectis, crebra tamen, quæ in Actis quibuscumque referuntur, prodigia de eorum pretio ac fide non parum detrahunt, si, quemadmodum hic ex supra dictis fit, ab ævi, non ejusdem, quo martyres, quorum Acta sunt, floruerunt, sed a posterioris dumtaxat scriptore, qui unde sua hauserit, haud scitur, litteris commendata fuisse noscantur.

[23] [& cur tamen ambo edenda.] Verum qualiacumque tandem Sanctorum nostrorum Acta sint, cum equidem nonnulla etiam, præsertim quantum ad martyrii, quo coronati illi fuere, locum ac genus, quæ, uti ex dicendis in Commentarii hujus decursu patescet, veritati apprime consona apparent, complectantur, typis ea, in capita ac numeros pro more nostro divisa, ad Commentarii calcem lectori, qui sic, verane sint, an falsa, quæ de Sanctorum Actis hic disseruimus, ex ipsa horum inspectione dijudicare facilius poterit, exhibere est visum, & quidem non tantum Latina, verum etiam Græca, quæ, cum hactenus, quod sciam, Græce edita non fuerint, magis forte, quam Latina a non nemine desiderantur. Ad id præterea etiam moveor, quod, cum antiquiora Acta Græca, e quibus Græca alia Metaphrastes adornavit, in Latinis Sanctorum Actis accurate, uti pronum est ex supra dictis eruere, exprimantur, futurum ita sit, ut quisque ex horum cum Actis, a Metaphraste adornatis, collatione perspiciat, scriptorem hunc, dum vetustiores Sanctorum Vitas suo stylo exponendas suscepit, non adeo mala, ut quidam credi volunt, fide id semper præstitisse. Rem porro hoc modo exsecutioni mandabo. Acta quidem Latina, quod ex dictis antiquitate Græcis præcellant, priori loco edam e codice nostro Q. MS. 7, facta illorum cum excusis Actis Mombritianis, aliisque, quæ in binis codicibus nostris Q. MS. 6 & P. MS. 20 exstant, collatione; secundo autem loco Græca, quæ in codice nostroMs. 193 exstant, quæque e codice Medicæo Bibliothecæ regiæ Parisiensis notantur accepta, Acta excudam, adjecta ex adverso, quam, ut jam docui, Lipomanus adornavit, interpretatione Latina. Actis porro tum Græcis tum Latinis de more nostro Annotationes adjungam, ut & locutiones variantes, notatu magis dignæ, si jam ante ad marginem adnotatæ haud fuerint, assignentur, elucidenturque, quæ obscura sunt, si id in Commentario prævio sufficienter præstitum haud fuerit.

[Annotata]

* Mombrit. colobia

* ligati

* al. in manus

§ III. Militaris Sanctorum conditio, martyrii locus, genus, tempus, aliaque adjuncta.

[Re ipsa Sancti, uti in Actis traditur,] Conditione milites, & quidem non inferioris ordinis, SS. Sergium & Bacchum exstitisse, Acta eorum tum Græca, tum Latina loco non non indicant. Ac primo quidem Latina initio sic habent: Sergius & Bacchus pollebant in palatio, honorabilesque erant apud Maximianum imperatorem. Beatus quidem Sergius erat primicerius, & princeps scholæ gentilium… Beatus vero Bacchus ejusdem & ipse scholæ gentilium erat secundicerius. Actis Latinis consonat, non tantum Adonianum, quod ex hisce, ut supra docui, depromptum est, Sanctorum elogium, verum etiam Menologium Sirletianum, occurrensque ad hunc diem in Magnis Græcorum Menæis excusis encomium, utpote hisce verbis initio conceptum: μὲν Σἑργιος πριμμικήριος ἦν σχολῆς τῶν γεντιλίων, δὲ Βάκχος σεκουνδικήριος τῆς ἀυτῆς σχολῆς· Sergius quidem primicerius erat scholæ gentilium, Bacchus vero scholæ ejusdem secundicerius. In Græcis Sanctorum Actis, a Metaphraste contextis hicque, ut dixi, edendis, pro γεντιλίων legitur κεντιλίων, hancque vocem Lipomanus genitivi casus vocabulo Centiliorum Latine reddidit.

[25] Verum in dictis Actis Græcis seu potius in utroque horum apographo, quod, ut jam docui, penes nos exstat, alioque item, quo Lipomanus usus fuit, [conditione milites, & quidem] κεντιλίων pro γεντιλίων errore e librariorum oscitantia profecto perperam exarari, manifestum fit, primo quidem ex eo, quod in omnibus prorsus aliis monumentis, in quibus militaris Sanctorum conditio dignitasque aperte exprimitur, non κεντιλίων, sed γεντιλίων scribatur; tum vero etiam ex eo, quod primum e binis hisce vocabulis nullam prorsus inventatur significationem sibi habere adjunctam; adjunctam vero reipsa habeat secundum, prout ex jam nunc dicendis patescet. Gentiles, uti ex antiquis Romani imperii Notitiis & Ammiano Marcellino Hofmannus in suo Antiquitatum Lexico continuato ad vocabulum Gentilis docet, dicebantur Romanis, qui, iisdem alias barbari appellati, illis militabant, eorum fœderati, vel qui in leges Romanas ultro, vel deditione transibant. Atque hæc significatio est, quam in Sanctorum nostrorum Actis habet Gentilis vocabulum. Addit porro Valesius in suis ad Ammiani Marcellini lib. 7, cap. 7 Annotationibus, gentiles illos inter scholas palatinas, id est, inter militares turmas, palatii imperialis custodiæ potissimum destinatas, locum obtinuisse; talem autem etiam exstitisse gentilium scholam seu militarem turmam, cujus S. Sergius quidem primicerius, Bacchus autem secundicerius fuisse perhibetur, in Latinis horum Actis sat clare indicatur.

[26] [non insimi ordinis fortassis, exstitere] Atque hinc sam consequitur, ut, cum primicerius quidem cujuscumque ordinis, quemadmodum ad hoc vocabulum in Glossario mediæ & infimæ Latinitatis Cangius docet, is sit, qui locum primum, secundicerius vero, qui locum cum secundum in eo tenet, fuisse sane Sanctos nostros, quos nobiles Romanos Mrl. Roman. hodiernum vocat, conditione, & quidem non infimi ordinis, milites, indubitatum omnino apparet, spectatis eorum Actis aliisque monumentis supra laudatis, quibus interim hic aut certo denegandam aut certo adhibendam esse fidem, nihil evincit. Nec est; cur quis, quo contrarrium probet, reponat, gentilium scholam e barbaris, seu ex iis, qui in provinciis, Romanæ ditioni non subjectis, nati essent, constitisse, verosimileque proinde non videri, primicerium quidem illius Sergium, secundicerium vero Bacchum, qui ambo, uti in Actis traditur, Romani erant genere, exstitisse. Fuerint enim dictæ gentilium scholæ milites omnes gregarii ipsique etiam ordinis inferioris officiales e barbaris adlecti, a veri tamen specie minime videtur alienum, fuisse aut semper aut saltem subinde etiam Romanos constitutos, qui in schola hujusmodi seu turma militari, quo de hujus fide imperator esset securior, superioribus muniis fungerentur. Addunt porro Latina Acta, Sanctos nostros apud Maximianum imperatorem tantum valuisse, ut hie ad illorum postulationem Antiochum quemdam Augustæ Euphratesiæ ducem creasset. Consonant & Metaphrastica Græca, ita tamen, ut Antiochum, non Augustæ Euphratesiæ, sed Orientis ducem creatum fuisse notent. Verum cum is, qui Orientis dux erat, Augustæ Euphratesiæ, uti ex antiquis Romani imperii Notitiis intelligo, etiam præesset, Græcane hic Actis Latinis, an contra Græcis hæc præsient, est dubium. Nec verum asseverare ausim, quod tam in his, quam in illis, ut dictum, de Sanctorum apud Maximianum potestate asseritur. Nunc, ut post dicenda clarius intelligantur, ad palæstram, qua Sancti gloriosum inierunt pro fide certamen, sermonem convertamus.

[27] Augusta Euphratesia, quæ a Plinio, Strabone, Ptolomæo aliisque seculo Christi quarto anterioribus scriptoribus Commagene seu Comagene aut etiam Comagena nuncupatur, [Augustæ Euphratesiæ notitia, duorumque, quæ in hac sita sunt,] Syriæ provincia est, dicta quidem Euphratesia, quod ad Euphratem sita sit; Augusta vero, quod, imperatorum, qui & Augusti appellantur, jubente forsan aliquo, nomen ejus mutari contigerit. Lequienus in suo Oriente Christiano tom. 2 col. 926 mutationem illam Cæsari Augusto, a quo in provinciam Romanam Comagena redacta fuerit, adscribit. Verum etsi quidem ab Augusto, si Pancirolus in suo in imp. Orientalis Comment. cap. 113 recte notet, Commagena Augustæ nomen acceperit, diu tamen adhuc post Augusti ætatem antiquum suum Comagenes nomen retinuit, primumque a Sexto Aurelio Victore & Ammiano Marcellino, seculi IV scriptoribus, Augusta Euphratesia affinive nomine vocata reperitur. Quare mihi sane parum verosimilis apparet ista Lequieni opinio, maxime cum, Comagenem in provinciam Romanam a Tiberio primum redactam fuisse, Tacitus, scriptor coævus, lib. 2 Annal., cap. 56 memoriæ prodat. Utut sit, Sancti nostri in provincia illa, ac proin in Syria, martyrio coronati ex dicendis sunt. Verum quo vel quibus determinatis illius locis? Augusta Euphratesia, cum Commagene adhuc diceretur, seu Ptolomæi, Strabonis ac Plinii ætate, regio valde ampla haud erat, uti in antiqua Geographia apud Cellarium tom. 2 lib. 3, cap. 12 est videre; verum postea, mutato nomine, limites etiam mutavit, longe extensiores, quam ante, consecuta. Carolus a sancto Paulo, in Geographia sacra seu episcopatuum Ecclesiæ universæ Notitia antiqua, quam ex conciliis, patribus, historia ecclesiastica & geographis antiquis excerpsit, provinciæ Euphratensis seu Augustæ Euphratesiæ civitates, sedibus episcopalibus ornatas, enumerans, sub Hierapoli metropoli ponit Cyrrhum, Samosatam, Dolichen, Germaniciam, Zeugma, Perren, Europum, Urima, Cæsaream, Sergiopolim, Sura & Marianopolim; hisce autem seu civitatibus seu sedibus episcopalibus Barbalissum, quod castrum potius, quam civitas, fuisse videtur, præterea adjungendum, Lequienus in Oriente sacro tom. 2 recte docet, uti, quæ ibidem col. 949 & 950 in medium adducit, probatum dant. Ac Barbalissi quidem S. Bacchus; Sergiopoli vero, quæ tum Resapha seu Rosapha dicebatur, S. Sergius, uti infra docebo, martyrium consummavit. Quare de ambobus hisce locis, ut, ubi sita sint, studiosus lector in antecessum apprime habeat perspectum, nonnulla adhuc dicenda hic sunt.

[28] Inter episcopales Augustæ Euphratesiæ civitates, e Carolo a S. Paulo mox recensitas, [locorum, Barbalissi nempe,] sex ad Euphratem sitæ sunt, Perre nimirum, Samosata, Urima, Zeugma, Europus & Sura; media autem inter duas harum posteriores interjacet Barbalissus seu, uti ab aliis scribitur, Barbarissus. Ita unanimi consensu omnes, qui quidem a me visi de hujus seu civitatis seu castri situ tractant, geographi tum antiqui, tum recentiores statuunt. Quare, cum de re dubitandum non sit, situm loci, quem martyrii palæstram S. Bacchus nactus est, compertum habemus. Verum circa locum, Sergiopolis nomine postea distinctum, quo, ut jam dixi, S. Sergius martyrium consummavit, difficultas paulo major occurrit. Sergiopolim enim laudatus Carolus a S. Paulo in Geographica patriarchatus Antiocheni Tabula, quam una cum nonnullis aliis Geographicis itidem tabulis in laudatum Opus suum intulit, Samosatam inter & Dolichen, civitatis Surorum seu Surensis ad Ortum sitas, collocat, aliosque nonnullos recentiores scriptores, sibi hac in re consentientes habet. Adhæc Resapham seu Rosapham, quo, ut jam indicavi, nomine Sergiopolis olim nuncupabatur, Cellarius in Geographia Antiqua loco proxime cit. Surensem seu Surorum civitatem inter & Barbalissum mediam ponit, non nihil tamen ab Euphrate remotam. Verum tam Cellarius, quam Carolus a S. Paulo aliique omnes, qui cum eis sentiunt, e Procopio erroris convincuntur.

[29] [& Sergiopolis assignatur, hancque cum Resaphæ] Etenim hic scriptor, quo sane, utpote magis, quam jam laudati auctores recentiores, rerum illarum perito, standum est, lib. 2 de Bello Persico pag. 99 de Chosroë, Persarum rege, ita memorat: Ergo mittit Sergiopolim, quæ urbs ditionis Romanæ a Sergio, illustri Divo, nomen accepit, & ab urbe capta (Surensi nimirum) stadiis CXXVI abest, in Barbarico, quem vocant, campo ad Austrum sita: mittit, inquam, qui a Candido, urbis antistite auri pondo cc petant in pretium redemptionis XII. M. captivorum. Sergiopolis ergo, olim Resapha seu Rosapha, ad Austrum seu Meridiem, Procopio hic docente, civitatis Surorum sita est, ad cujus plagam Borealem cum tam Barbalissum seu, uti etiam ab aliis vocatur, Barbarissum, quam Samosatam & Dolichen, geographi omnes ponant, Sergiopolis, olim Resapha nuncupata, perperam sane & binas hasce inter civitates a Carolo a S. Paulo aliisque, & inter Barbalissum ac Surorum civitatem a Cellario collocatur. At vero erit fortassis, qui, ut Cellarium saltem tueatur, Sergiopolim cum civitate, quæ Resapha seu Rosapha olim appellata fuit, eamdem esse, eat inficias. Atque ad id quidem moveri forte quis possit, quod, civitatem hanc, nomine primævo, antequam Sergiopolis diceretur, Resapham dictam fuisse, nullus omnino scriptor antiquus, ac ne ipse quidem Procopius, qui tamen de Sergiopoli, a S. Sergio martyre ita nuncupata, lib. 2 de Ædificiis, cap. 9 agit, diserte affirmet. Verum, etsi id ita sit, Sergiopolim cum civitate, quæ olim Resapha seu Rosapha aliove nomine affini vocata fuit, esse eamdem, idem utriusque situs vix non indubitatum sacit. Uti Sergiopolim ad Austrum seu Meridiem civitatis Surorum sitam fuisse, supra recitata e Procopio verba ostendunt, ita etiam ad civitatis hujus Austrum itidem seu Meridiem sitam fuisse Resapham, Tabulæ Peutingerianæ evincunt. Res ex jam nunc dicendis patescet.

[30] [esse eamdem ostenditur.] In harum Fragmento septimo apud Ortelium aliosque earumdem editores Resapha, seu, prout ibidem vocatur, Risapa Surorum civitatem inter & Palmyram, recta fere servata serie, ponitur hoc ordine: Sure, Risapa, Cholle, Oruba, Haræ, Palmyra; quare, cum ad Australem Surorum seu civitatis Surensis plagam Palmyra, fatentibus omnibus prorsus geographis, sita sit, quin ad eamdem quoque civitatis istius plagam sita fuerit Risapa seu Resapha, ambigendum non est. Adhæc, quo, Resapha & Sergiopoli unam eamdemque civitatem significari, certius adhuc fit, Sergiopoli reconditum jacere aut dudum certe, si res modo secus habet, jacuisse sacrum S. Sergii corpus, apud omnes in confesso est, veritatique etiam id esse consonum, argumento sunt, quæ de sancti hujus Martyris reliquiis, apud Sergiopolitanos in capsa oblonga, argento contecta, asservatis, Historiæ ecclesiasticæ lib. 4, cap. 28 Euagrius memoriæ prodit; Resaphæ autem, quo loco, ut jam dictum, idem Sanctus martyrium consummavit, sacrum etiam ejus corpus terræ fuisse mandatum, infra dicenda ostendent; ut sane vel hinc, Resapham, quam martyrii palæstram nactus est S. Sergius, eamdem esse cum Sergiopoli, si non prorsus certum, verosimillimum saltem sit. Jam vero cum id ita sit, civitatisque hujus situm ex jam ante adductis apprime compertum habeamus, situs quoque Resaphæ seu loci, quo Sergius martyrium consummavit, sat exploratus habetur; quod & hic determinandum erat.

[31] Notandum porro adhuc est, Resapham, etsi jam inde a seculo VI, [Sancti in Augustam Euphratesiam ad Antiochum ducem mittuntur.] uti ex concilio Constantinopolitano tunc celebrato, in quo Abraham Sergiopolitanus episcopus apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 417 occurrit, palam est, posito primævo nomine, Sergiopolis in S. Sergii honorem nuncupata fuerit, non ita tamen perpetuo ac constanter novo hoc nomine fuisse appellatam, quin etiam more antiquo a posterioris ævi scriptoribus primævo nomine fuerit appellata, uti liquet e synodo œcumenica septima, anno 787 celebrata, in cujus Actione 5 apud Labbeum tom. 7 Conciliorum col. 382 & seq. mentio fit anachoretæ senis, qui subinde ad S. Sergium in Arapham (Arapham scilicet pro Rasapham, ni fallar, librariorum oscitantia exarato) peregrinari soleret. Hisce annotatis, modo martyrii, quod Sancti subiere, seriem arripiamus. Cum SS. Sergius & Bacchus, tamquam Christiani ad Maximianum imperatorem delati, reque etiam ipsa tales esse, ac in fide constantes deprehensi ab eo fuissent, jussu ejusdem vestibus militaribus exspoliati, muliebribusque colobiis induti per mediam civitatem summo ludibrio ad palatium imperiale ducti fuere, missique, cum in fide nihilominus constantes perseverarent, ad Antiochum, seu Orientis seu Augustæ Euphratesiæ ducem, addita etiam epistola, qua huic præcipiebatur, ut vel Sanctos ad fidem abnegandam adduceret, vel, si id facere non posset, supremo etiam supplicio eos mulctaret.

[32] Ita edenda Sanctorum nostrorum Acta, quæ an hic fidem indubitatam mereantur, [Bacchus ab co flagris, Sergius vero] spectata, qua scripta fuerunt, ætate, definire quis ausit? Minus interim Actis Græcis, quam Latinis, hic tribuendum puto; Sanctos enim Roma, aut saltem Constantinopoli ad Antiochum ducem in Syriam missos a Maximiano fuisse, videntur adstruere; quod sane parum admodum esse verosimile, jam supra edocui. Sed ad alia, quæ Sancti præterea passi narrantur, progrediamur. Cum ad Antiochum ducem ducti fuissent, isque eos nec minis nec blanditiis ad fidem abnegandam potuisset adducere, atrocissimis in Sanctos tormentis sævire aggressus est. Ac primo quidem, retruso in carcerem Sergio, Barbalissi, ubi tunc commorabatur, crudis nervis cædi Bacchum, donec inter repetita verbera spiritum emitteret, præcepit. Cum autem exsecutioni id mandatum fuisset, Barbalisso Suram, seu, si aliis, nomen hoc generis neutrius pluralisque numeri facientibus, adhærere placeat, Sura, aut etiam (varie enim admodum nomen illud scribitur) Syrum seu Sirum, Augustæ Euphratesiæ, ut jam dictum, civitatem, seu, quemadmodum in Latinis Actis edendis vocatur, castellum, Romano præsidio munitum, postridie est profectus, ducto secum S. Sergio, quem quam crudeliter, quo ejus in fide frangeret constantiam, deinde tractarit, nunc accipe.

[33] [gladio, aliter adhuc ante tortus, occisus fuisse, in Actis traditur.] Vocatum iterum Suræ ad se S. Sergium primo quidem partim blanditiis, partim minis a fide conatur avertere; cum autem nec sic quidquam sese proficere animadverteret, Suraque Resapham, alteram Euphratesiæ, de quo quæ supra docui, videnda, seu oppidum seu castellum, Romano pariter præsidio munitum, esset discessurus, sanctum Athletam cothurnis, qui clavis ferreis, acuminibus introrsum versis nec recurvatis, erant instructi, indutum, ante currum, quo vehebatur, currere coëgit usque ad Tetrapyrgium, seu, ut alias etiam exaratur, Tetrapyrgiam, castellum novem milliaribus, seu, quod eodem fere (octo enim stadia milliare constituunt) recidit, septuaginta stadiis, uti in Actis Græcis, a Metaphraste adornatis, innuitur, Sura remotum. Nec hic stetit Antiochi in Sanctum sævities. Postero enim die, cum fortem Christi Pugilem recto gressu (quæ enim in pedibus acceperat, vulnera prodigio erant sanata) incedentem vidisset, nec minus, quam antea, in proposito experiretur immotum, eum iterum ante currum, quo vehebatur, ad oppidum usque seu castellum, nomine Resapham, novem a Tetrapyrgia, uti in Actis Latinis notatur, milliariis dissitum, currere coëgit, fideique nihilominus æque ac ante constanter adhærentem gladio tandem ibidem necari præcepit. Ita Latina, quibus quantum ad substantiam Græca, a Metaphraste contexta, consonant, Sanctorum nostrorum Acta, compendio quodammodo hic jam exhibita. Nunc quid de nonnullis, quæ in hoc traduntur, statuendum appareat, dispiciamus.

[34] [Hisce illæ in re,] Ac primo quidem non est, cur, quæ S. Sergius, crepidis seu cothurnis, eo, quo dixi, modo clavatis, indutus, a Sura ad Resapham seu Rosapham confecisse adstruitur, milliaria integra octodecim cum distantia, qua priore e duobus hisce locis a posteriori sejunctus est, haud sat recte componi posse idcirco existimentur, quod Sergiopolis, quæ, ut supra docui, a Rosapha seu Resapha diversa non est, a Sura, quemadmodum, quæ num. 29 recitavi, Procopii verba fidem faciunt, stadiis dumtaxat centum ac viginti sex sit remota. Etsi enim res ita habeat, ac proin milliariis non octodecim, sed dumtaxat sedecim circiter Sura a Resapha ex Procopii mente sit dissita, debet tamen hic scriptor verosimillime, ne dicam indubie, de via recta, qua Resapham a Sura pergatur, intelligi. Quare cum nihil prorsus obstet, quo minus abs illa Tetrapurgiense, quod nec in Tabulis Peutingerianis, nec alibi, prout de locis ignobilioribus passim fit, notatum uspiam est, & quod tamen S. Sergius, clavatis cothurnis indutus, cursu primum adire, indeque post Resapham eodem modo pergere fuerit compulsus, castellum nonnihil declinasse credatur, non est sane, cur Latina Sanctorum Acta, quod ex eorum calculo a Sura ad Resapham milliaria non tantum sedecim, sed octodecim S. Sergius, cothurnis seu crepidis, eo, quo supra exposui, modo clavatis, indutus confecerit, cum distantia, a Procopio inter utrumque illum locum posita, pugnare æstimentur. Quod autem vel ad ipsum, quod invictus Athleta modo dicto confecerit, longum iter vel ad alia, quibus tum is, tum S. Bacchus martyrium consummarit, tormenta pertinent, mortem huic flagris, in ventrem aliasque corporis partes sæpissime, ut Acta omnia perhibent, adactis fuisse illatam, fidem neutiquam excedit reque ipsa Bacchum ita consummasse martyrium, mihi persuasum habeo.

[35] Licet enim auctor anonymus, a quo scripta sunt, [uti ex iis, quæ hic adducuntur,] sequiseculo ut minimum post Sanctorum martyrium, ut supra docui, floruerit, nec, an ex antiquioribus monumentis sua hauserit, sciatur; hinc autem, fueritne in omnibus & singulis, quæ memoriæ prodit, veritatem assecutus, non immerito queat ambigi, abs hac tamen illum in martyrii, quod S. Bacchus subierit, genere narrando devium non esse, idcirco existimo, quod id, si non e tabulis monumentisve antiquis, e genuina equidem a majoribus ad posteros delata traditione discere potuerit, reque ipsa etiam didicisse, verosimillimum appareat. Cum enim graviora etiam supplicia, quibus vel ipsos insignes modo maleficos a magistratibus subinde plecti accidit, diutissime hominum inhæreant memoriæ, filiisque a patribus narrata ad seram etiam posteritatem sola traditione interdum etiam transierint, credemusne, apud primos Christianos, qui summa in veneratione Martyres habebant, sacraque eorum lipsana diligentissime custodiebant, tam facile atrocissimorum tormentorum, quibus fortissimi illi Athletæ de tyrannis ipsoque etiam dæmone, fuso pro Christo sanguine, tandem triumpharant, memoriam interiisse, ut, quo martyrii genere S. Bacchus agonem terminarit, sesqui circiter seculo dumtaxat a re gesta elapso, ignoratum penitus fuerit? Id enimvero mihi ab omni propemodum veri specie alienum videtur. Nec est, quod reponas, ita etiam tamquam vera propugnari posse reliqua martyrii Sanctorum nostrorum adjuncta, ac nominatim apparitiones aliaque miracula, quæ id comitata in Actis narrantur; etsi enim fieri facile queat, ut, quæ traditione populari, e qua forte sola Sanctorum nostrorum Acta, qui hæc primus litteris commendavit, didicerat, dumtaxat noscuntur, veri etiam aliquid tam quantum ad adjunctum unum alterumve, notatu magis dignam propiusque cum substantia connexum, quale atrox, quod Sancti nostri subiere, martyrii genus potest haberi, quam quantum ad ipsam substantiam complectantur, id tamen quantum ad adjuncta singula, minus etiam notatu digna, minusque prope cum substantia connexa, aut omnino numquam aut certe rarissime evenit, uti ex iis, quæ ad diem præcedentem in Commentario, Actis S. Brunonis prævio, § 23 disserui, pronum est colligere.

[36] Quod porro ad apparitiones miraculaque modo spectat, [apparet assentiendum est, nec Græca,] scriptores, qui sanctorum Martyrum, ætate sua seculo non minus uno anteriorum, Acta litteris mandarunt, in hasce lucubrationes suas apparitiones miaculaque, quæ vel ipsimet consinxerant, vel jam conficta ab aliis prudentis critices defectu adoptarant, non raro intulisse noscuntur, hincque similia, nisi synchronis, seu æqualibus fidei undequaque probatæ ac notæ scriptoribus monumentisve nitantur, apud eruditiores modo criticos fidem indubitatam passim non inveniunt. Quare cum res ita habeat, fierique proinde possit, ut primævus Sanctorum nostrorum biographus, sequiseculo ut minimum horum ætate posterior, prodigia, quæ refert, vel ipsemet, quo illustriorem eorumdem redderet historiam, confinxerit, vel jam conficta ab alio imprudenter adoptarit, est sane, cur fides indubitata iis haud adhibeatur. Hisce itaque omnibus perpensis, etsi quidem prodigia, quæ Sanctorum martyrium comitata in Actis perhibentur, pro certis neutiquam habeam, de tormenti tamen genere, quo hoc illi consummasse in iisdem Actis narrantur, aliter sentio. Ac Bacchum quidem inter flagra occubuisse, in animum, ut jam dixi, induco; quamvis autem, Sergium, cothurnis seu crepidis, modo supra explanato clavatis, indutum, via adeo longa, qualis ex dictis est, quæ Sura Resapham ducit, currere fuisse compulsum, creditu difficile appareat, quin tamen is martyrium gladio, uti in Actis perhibetur, finierit, nullus ambigo. At vero erit fortassis, qui hic modo objiciat Græcam, Justiniano I regnante, seu seculo sexto, in Constantinopolitano S. Sergii templo positam atque in historicis suis in arcanam Procopii Historiam Annotationibus a Nicolao Alemanno pag. 124 e Mss. Vaticanis codicibus recitatam inscriptionem, in qua, cum ignis etiam supplicium S. Sergium pro fide tolerasse, innui videatur, nec tamen rei hujus ulla in Actis mentio fiat, videri hæc idcirco possint in tormentis, quibus Sancti martyrium consummarint, recensendis haud sat accurata fideique proinde minus firmæ. Inscriptionem illam integram, infra adhuc memorandam, in qua & ob exstructam S. Sergio ædem sacram imperator Justinianus ejusque uxor Theodora laudantur, integram huc, addita etiam, quam adornavi, interpretatione Latina, lubet transcribere.

[37] [quæ hic datur, inscriptio,] Sic habet:

Αλλοι μὲν βασιλῆες ἐτιμήσαντο θανόντας
Ανέρας, ὦν ἀνόητος ἔην πόνος. ἡμέτερος δὲ
Ἐυσεβίην σκηπτοῦχος Ιουστινιανὸς ἀέξων
Σέργιον ἀιγλήεντι δόμῳ θεράποντα γεραίρει
Χριστοῦ παμμεδέοντος· τὸν * οὐ πυρὸς ἀτμὸς ἀνάπτων,
Οὐ ξίφος, ὀυχ ἑτέρη βασάνων ἐτάραξεν ἀνάγκη,
Αλλὰ Θεοῦ τέτληκεν ὑπὲρ Χριστοῖο δαμῆναι
Αἵματι κερδαίνων δόμον οὐρανοῦ· ἀλλ᾽ ἐνὶ πᾶσι
Κοιρανίην βασιλῆος ἀκομήτοιο * φυλάξοι,
Καὶ κράτος ἀυξήσειε θεοστεφέος Θεοδώρας,
Ης νόος ἐυσεβίῃ φαιδρύνεται, ἧς πόνος ἀνεὶ
Κᾀκ κτεάνων θρεπτῆρες ἀφειδέες εἰσὶν ἀγῶνες.

Alii quidem imperatores honore affecerunt e vivis sublatos
Viros, quorum haud sana fuerat vitæ ratio; noster autem,
Qui pietatem promovet, imperator Justinianus
Splendida domo honorat Sergium, servum
Christi, omnium regnatoris; quem, ignis nidore haud motum,
Nec gladius, nec alia tormentorum vis turbavit,
Sed pro Christo Deo mori sustinuit
Sanguine lucrifaciens domum cæli. Is igitur in omnibus
Imperatoris vigilantissimi imperium custodiat
Potentiamque augeat a Deo coronatæ Theodoræ,
Cujus mens pietate ornatur, cujus cura, veluti
Assidua est e possessionum conservandarum studio contentio.

[38] [igne præterea, quod in Actis non traditur, probatum fuisse Sergium, evincit.] Talis est, quæ hic contra, quod in Actis adstruitur, Sanctorum nostrorum martyrii genus objici possit, Græca inscriptio. Verum præterquam quod hæc, utpote Justiniani I, qui seculo sexto regnavit, ætate primum posita, fonte antiquiori Græco, e quo, ut supra docui, Sanctorum Acta promanarunt, vetustior haud sit, fideque proinde his potior haud videatur, fieri potest, ut, Sergium igne non fuisse commotum seu perterritum, innuat, non quod hic sanctus Athleta igne reipsa, quem superaverit, fuerit tentatus, sed vel quod ad ignis, corpori suo admovendi, minas manserit immotus constansque in fide, vel quod sese ad atrocissima quæque sufferenda pro fide tormenta, ac proin etiam ad ipsum ignis incendium paratum exhibuerit, etsi interim nec hoc, nec plurima alia reipsa passus fuerit. Quo porro minus hæc displiceat interpretatio, favent ei ipsa Græca, quæ huc spectant, inscriptionis verba: hisce enim S. Sergius proprie non dicitur fuisse immotus ad ipsum ignem seu hujus incendium, sed tantum ad ignis ἀτμὸν, id est, vaporem seu nidorem. Adhæc etsi etiam daremus, reipsa S. Sergium igne etiam fuisse probatum, nec sic tamen Acta, utpote nihil, quod cum hoc facto pugnat, continentia, minoris fidei hic fierent, aut dici etiam deberent sufficienti in recensendis, quibus Sergius & Bacchus martyrium consummarint, tormentis accuratione destituta. Ad hanc enim non tam requiritur, ut omnia, quæ Sancti subierint, tormenta recenseantur, quam ut, quæ subiisse referuntur, re etiam vera subierunt.

[39] Porro quemadmodum quantum ad necis genus, [Iis quoque quantum ad diversam, quam Sanctis assignant;] quo Sancti martyrium consummarunt, edendis eorum Actis, ut jam docui, assentiendum apparet, ita etiam iis standum puto, tum quantum ad diem, quo Sergium passum, statuunt, tum quantum ad martyrii locum seu palæstram, quam utrique Sancto, ut jam vidimus, diversam assignant. Ac primo quidem S. Sergium Resaphæ martyrium consummasse, vel ex eo verosimillimum apparet, quod sacrum ejus corpus, uti ex infra dicendis patescet, seculo quinto ac sexto in civitate illa jacuerit reconditum, nec eo aliunde delatum fuisse sciatur; quod autem ad S. Bacchum pertinet, Barbalissi hunc martyrio occubuisse, genuina traditione, a majoribus ad posteros delata, apprime adhuc ætate, qua primævus Sanctorum nostrorum biographus floruit, verosimiliter fuit compertum. Ita ob rationes, mox, cum de martyrii genere egi, adductas, autumo, uti etiam hunc ex illa, e qua pariter S. Sergii palæstram discere potuit, consummatum a S. Baccho loco præfato fuisse martyrium, didicisse, nisi forte id ex antiquioribus tabulis, quod vero prorsus etiam absimile non apparet, acceperit. Gregorius Magnus Papa, qui seculi septimi initio obiit, ad Eulogium Alexandrinum lib. 7, epist. 29 ita scribit: Nos autem pene omnium Martyrum, distinctis per singulos dies passionibus, collecta in uno codice nomina habemus; atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus. Non tamen in eodem volumine, quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, locus & dies passionis ponitur. Quid si ergo, qualem codicem ætate sua seu seculo sexto Romæ exstitisse, Gregorius hic testatur, talis etiam ætate biographi nostri, id est, ex dictis, seculo quinto senescente aut sexto jam labente, apud Græcos exstiterit, hicque ex illo palæstram diversam, quam Sancti nostri, ac nominatim S. Bacchus, nacti sunt, didicerit?

[40] Res sane a veri specie neutiquam abhorrere mihi videtur. [palæstram standum est, uti etiam quantum ad diem, quo Sergium,] Utut interim sit, biographum equidem vel e simili monumento vel e veri nominis traditione hausisse, quo loco Sancti nostri martyrium consummarint, verosimillimum puto, ac proin non minus Actis, dum S. Baccho Barbalissum, quam dum S. Sergio Resapham pro palæstra assignant, assentiendum reor. Mirum porro est, quam varie ac confuse de Sanctorum palæstra tres sacri Græcorum Fasti, hic proinde jam memorandi, loquantur. Ac primo quidem in Menologio Basiliano ad Augustopoleos præfectum ducti fuisse Sancti narrantur atque ab eo martyrio affecti; ast cum in hujus nominis civitate Sanctos nostros martyrio fuisse coronatos, nuspiam alibi notatum inveniam, certum apparet, Augustopolim perperam hic poni pro Augusta Euphratesia, qua in provincia Sancti nostri ambo martyrium, uti ex supra dictis liquet, subiere. In Menæis, quæ secundo loco commemorare hic lubet, martyrio coronati ἐν πόλει Ἐυφρατησίων, id est, in civitate Euphratesiorum fortissimi Pugiles traduntur; verum cum Sancti in una eademque Euphratesiæ civitate, uti sic innuitur, passi non sint, error sane in Menæis hic cubat, uti ex jam supra dictis satis liquet. Nec minus errat, quod hic memorandum adhuc restat, Menologium Sirletianum. Sanctos enim in civitate Augusta Euphratesia martyrio coronatos tradit; hujus autem nominis civitatem nullam sive apud antiquos sive apud recentiores geographos invenio. Baudrandus quidem civitatem, quæ olim Augusta Euphratesia dicta fuerit, modoque Azar vocetur, in Lexico Geographico ex Nigro recenset. Verum nihil prorsus, quo, quod hac de re apud hunc scriptorem invenit, confirmet, in medium adducit, nec, quidnam solidi adducere potuisset, satis perspicio. An forte Chalcedonense & Seleuciense concilia, in quorum posteriori, anno 359 celebrato, apud Harduinum tom. 1 Conciliorum col. 726 Augustus episcopus Euphratesiæ, in priori vero, anno 451 celebrato, apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 788 Augustus Eufrasiensis comparet? Verum nec uno, nec altero loco civitas, sed provincia dumtaxat designatur, uti ostendam, cum de S. Julia, hodie quoque Martyrologio Romano inscripta, infra tractabo. Ceterum esse quoque Sanctorum nostrorum Actis, quod adhuc hic probandum resiat, assentiendum quantum ad diem, cui S. Sergii martyrium innectunt, ex jam nunc dicendis patescet.

[41] [qui tamen simul & Bacchus uno eodemque die, uti in Menæis traditur,] In Magnis Græcorum Menæis excusis SS. Sergii & Bacchi elogio, versiculi duo, in quibus ad martyrii, ab hisce tolerati, genus allusio fit, præmittuntur una cum versiculo tertio, quo aperte exprimitur tum necis species, qua ambo Sancti martyrium consummarint, tum etiam dies, quo id acciderit. Priores duo, quibus & versionem Latinam adjungo, sic habent:

Χαλκᾶ σὰ νεῦρα, Βάκχε, πρὸς νεύρων Βίαν,
Καὶ πρὸς ξίφος, Σέργιε, πῦρ σὴ καρδία.

Ænei sunt, Bacche, adversus nervorum vim nervi tui,
Et adversus gladium, Sergi, ignis est cor tuum;

Posterior autem his verbis concipitur:

Σέργιον εβδομάτῃ ξίφος ἔκτανε, νεῦρα δὲ Βακχον.

Versiculum hunc hexametrum Papebrochius noster in Ephemeridibus Græco-moscis ad hunc diem sequenti isthoc eleganti, qui ei ad verbum fere respondet, versiculo pariter hexametro Latine reddit:

Sergion ense, flagris Bacchum lux septime mactat.

Tam Bacchus itaque, quam Sergius, Menæis standum sit, martyrium una eademque septima Octobris die consummarit. Verum cum S. Sergius proxima a S. Bacchi martyrio, Barbalissi consummato, die, Antiocho jubente, Suram, ut supra docuimus, ductus fuerit, nec atrocissimorum, quæ pro Christo subiit, tormentorum, vitæque simul finem gladio prius sit adeptus, quam Sura Tetrapyrgium, hincque deinde Resapham cothurnis seu crepidis, modo supra exposito clavatis, incedere seu currere ante Antiochi, ad loca isthæc pergentis, vehiculum fuisset compulsus, Sanctos sane non uno eodemque septimo Octobris die fuisse occisos, sed contra plures etiam inter utriusque martyrium dies intercessisse dicendum est.

[42] Verum quinam ergo dies diversi Sanctorum martyrio seu potius hujus consummationi assignandi? [passi non sunt, coronatum, statuunt.] Sergium septima Octobris die gladio finivisse martyrium, Sanctorum Acta, ut jam plus vice simplici indicavi, diserte tradunt, hisque etiam suffragantur unanimi consensu omnes fere Fasti sacri supra laudati, non solum Latinorum, Græcorum, Habessinorum & Russorum, verum etiam ipsorummet, apud quos Sancti martyrio fuere coronati, Syrorum. Quare dubitandum non apparet, quin reipsa S. Sergius dicta septima Octobris die martyrium consummarit; quod autem ad diem, quo id Baccho obtigerit, spectat, cum itineri, quod Sergius proximo ab obitu Bacchi die Barbalisso Suram, hincque Tetrapyrgium conficere fuit coactus, unus ut minimum dies, uti ex ante dictis facile erues, fuerit impensus, nec minus quam dies alter itineri deinde Tetrapyrgio Resapham conficiendo, necique ibidem S. Sergio inferendæ impendi potuerit, consequens omnino est, ut duobus ut minimum ante Sergium diebus martyrio coronatus Bacchus fuerit. Adhæc, cum Acta, an Sergius ipsa, qua Tetrapyrgio Resapham advenerat, die martyrium subierit, itemque an ipsa, qua Suram fuerat adductus, die Tetrapyrgium pergere fuerit coactus, nullo modo exprimant, quatuor etiam aut quinque dies inter Sanctorum nostrorum martyrium non intercessisse medios, asseverare non ausim. Quare verum diem, quo Bacchus, crudis nervis ad mortem usque cæsus, ad Superos migravit, signant fortassis Fasti Æthiopici apud Jobum Ludolfum, Copticumque num. 4 adhuc memoratum, linguaque Latina scabrose donatum Calendarium, in quibus S. Bacchi memoriam ad I Octobris diem notatam invenio. Utut sit, uno equidem eodemque die tam Bacchum, quam Sergium pro fide non occubuisse, indubitatum apparet, uti etiam id quantum ad S. Sergium die VII Octobris accidisse.

[43] Proximum nunc est, ut, quo seculo Sanctos pro fide occumbere contigerit, [Id, quod in persecutione generali factum, Acta exigunt,] nunc examinemus. Sub S. Heracla, patriarcha Alexandrino, id factum, Chronicon Orientale, ab Ecchellensi typis vulgatum, statuit; verum cum Heraclas, uti in chronologica patriarcharum Alexandrinorum Historia, Operis nostri tom. V Junii præfixa, ostenditur, ab anno 232 ad annum usque 246 sederit, sicque Sanctorum, quod in Syria accidit, martyrium Maximino I, cui ægerrime id convenire potest, deberet attribui, cruditi passim omnes a laudato Orientali Chronico, in aliis etiam sæpissime falso, hic recedunt. Sed qui tandem ergo seculum saltem, quo Sancti passi sint, determinabimus? Latina Sanctorum Acta initio sic habent: Imperante Maximiano tiranno, multus error hominum genus possederat. Lapides enim & ligna, hominum adinventiones, adorabant & de obscœnis sacrificiis degustabant. Qui autem sacrificare nolebant, pœnis atque suppliciis vehementius afflicti deservire dæmonibus compellebantur. Erat igitur edictum per singulas civitates in foro propositum cum severissima comminatione. Ita hactenus, quibus etiam quantum ad substantiam Metaphrastica Græca consonant, Latina Sanctorum nostrorum Acta; quæ autem deinde serie continua subjungunt, Sanctos nostros eo rerum statu, quo generalis in Christianos fervescebat persecutio, martyrio fuisse coronatos, luculentissime exigunt. Verum cum nullus, quemadmodum jam supra monui, imperator, nomine Maximianus, cujus jussu Sancti in Syriam ad Antiochum ducem, a fide per illum abstrahendi aut atrocissimis tormentis ipsaque etiam morte afficiendi, missi fuerint, in Syria, persecutione generali in Christianos commota, regnarit, quomodo id verum esse potest? Nulla sane ratione, ut mihi equidem apparet.

[44] [anno circiter 296 aut secule sequentis initio evenit,] Quare oportet, vel ut Sancti persecutionis generalis tempore pro fide occubuisse perperam in Actis statuantur, vel ut id, quod sub Maximino, Syriam ab anno 305 ad annum usque 313 moderato, sæpiusque cum Maximiano Galerio confundi solito, evenit, sub Maximiano factum per errorem notetur. Verum quid præstat? Sanctorum martyrium persecutione generali commota, sub Maximino, an, hac nondum sæviente, sub Maximiano Galerio locare? Hic anno 296 & 297 belli Persici occasione, uti inter omnes scriptores convenit, in Syria commoratus est, tuncque forte, uti ad XXIX Augusti diem docuimus, S. Andream tribunum, pluresque cum eo milites, quod Christiani essent, ab Antiocho, copiarum in Syria duce, jussit occidi. Quod si ergo in Actis error potius quantum ad persecutionem generalem, qua sæviente, Sancti nostri pro fide fuerint occisi, quam quantum ad imperatoris, sub quo id acciderit, nomen admittendus sit, Sanctorum nostrorum martyrium anno circiter 296 aut sequenti non inepte consignaris. Verum cum fieri facili negotio possit, ut quantum ad nomen imperatoris, sub quo Sancti coronati fuerint, erratum dumtaxat sit, est enimvero, cur dubites, an id, persecutione generali Maximiani & Diocletiani jussu jam concitata ac proin seculo quarto jam labente, factum potius haud fuerit. Quod ad me pertinet, cum Sancti equidem sub Maximiano in Syria dominante, qui imperator esset, martyrium passi in Actis narrentur, nec ante annum 305 Maximianus Galerius imperatoris nomen obtinuerit, in eam opinionem, quæ, persecutione generali seculi quarti initio jam exorta, sub Maximino, cum Maximiano Galerio potissimum ex nominis affinitate confundi solito, Sanctorum martyrium statuit, magis propendeo, nec asseverare ausim, a vero procul abire Baronium, qui id in Annalibus ecclesiasticis anno 309 innectit. Res interim, quemadmodum ex jam dictis satis liquet, certa neutiquam est, hincque supra in margine Seculo tertio vel initio seq. adscripsi.

[Annotata]

* σν

* ἀκοιμἡτοιο

§ IV. Quænam Sanctis ante seculum sextum veneratio, ac nominatim S. Sergio, fuerit delata.

[S. Sergius, ut Theodoreti hic recitata verba] Antiquam enimvero admodum, quæ SS. Sergio & Baccho a Græcis, Latinis, aliisque exhibetur, venerationem esse, generatim, quæ Commentarii hujus prævii § I disseruimus, ostendunt; nunc speciatim magis, quam quidem antiqua ea sit, dicenda hoc § aperient. Ac primo quidem quod nominatim ad venerationem, S. Sergio delatam, spectat, antiquitatis huic attribuendæ testem locupletissimum habemus Theodoretum, Cyrensem in Augusta Euphratesia seculo V episcopum. Hic enim, qui Opere non uno edito inclaruit, lib. de Curandis ethnicorum affectibus cap. XI, quo de sanctis Ecclesiæ Martyribus potissimum tractat, sic scribit: Ex iis itaque (Christi fidelibus) viris ac mulieribus constituti sunt Martyrum chori. Ac philosophi quidem præclarique oratores oblivioni jam dati sunt; imperatorum vero ac magnorum ducum ne nomina quidem multi hodie norunt, cum tamen Martyrum nomina magis, quam familiarium, cuncti mortales sciant. Quin etiam nascentibus filiis ea imponi curant, ita custodiam illis tutelamque certissimam comparantes. Sed quid ego philosophos, imperatores ducesque commemoro, cum eorum quoque, qui passim Dii ferebantur, memoriam e mente hominum Martyres aboleverint?

[46] Eorum namque templa una cum suis lucis sic destructa jam sunt, [fidem faciunt, festivitate annua jam inde a seculo quinto] ut ne ulla quidem vestigia superent, nedum qua forma illorum aræ constiterint, scire homines possint. Earum vero rerum materia templis arisque Martyrum excitatis expiata est. Suos enim Mortuos Dominus Deus noster in templa pro diis vestris induxit. Ac illos quidem cassos gloria vanosque reddidit; suis autem Martyribus honorem illorum dedit. Pro pandiis enim, diasiisque ac dionysiis (hoc est, Jovis Liberique Patris solemnitatibus) Petro, Paulo, Thomæ, Sergio, Marcello, Leontio, Antonino, Mauricio aliisque sanctis Martyribus solemnitates populari epulo peraguntur, proque illa veteri pompa, pro turpi obscœnitate ac impudentia fiunt modestæ, castæ ac temperantiæ plenæ festivitates, non illæ quidem mero delibutæ, non commessationibus leves, non cachinnis solutæ, sed divinis canticis personantes, sacrisque sermonibus audiendis intentæ, in quibus ad Deum preces non sine sanctis lachrymis ac suspiriis summittuntur.

[47] Tali, qualis hic a Theodoreto describitur, solemnitate S. Sergii, [fuit honoratus, citiusque etiam illum, Surenorum hic relatum facinus,] non secus ac SS. Petri, Pauli aliorumque celeberrimorum martyrum, festivitas annua celebrata fuit Theodoreti ætate ac proin jam inde a quinto, quo is floruit, seculo, imo forte jam inde etiam a quarto; neque enim Theodoretus, fieri id sua ætate primum cœpisse, uspiam dicit. Adhæc insignis plane, quæ jam inde, ut apparet, a seculo quarto viguerit, venerationis erga S. Sergium argumentum in Actis tum Græcis, tum Latinis suppeditatur. En verba, quibus id in Latinis sub finem refertur. Post multum igitur tempus (nimirum a S. Sergii martyrio) religiosi viri, zelo Christi incitati, cœperunt expoliare corpus (S. Sergii nempe) de loco suo, venientes de castro Syro, veluti quemdam thesaurum pretiosissimum; sanctus vero Sergius non permisit corpus suum occulte transferri, quod publice propter Christi confessionem triumphalibus suppliciis punitum est, sed deprecatus est Deum ignem succendi in eodem loco, non ut eos, qui furari conabantur, ulcisceretur, aut etiam exureret, sed caliginem quoque noctis inlustraret tale furtum in Ruzaphatam castellum; quod & factum est. Incenso ergo igne in loco, ubi corpus jacebat, quidam de habitatoribus castri videntes, penitusque usque in cælos flammam elevari, putaverunt, a quibusdam hostibus maximum illum ignem factum fuisse, & armati egressi sunt, & persequebantur eos, qui furari temptaverunt corpus sancti Martyris; illi autem postulantes eos permiserunt ibidem diebus paucis persistere; & ædificium facientes ex lapidibus & luto in loco, ubi jacebat, & cooperientes super in honorem Martyris sic recesserunt.

[48] [quod ante sacram S. Sergii ædem, ab Alexandro, Hierapolitano episcopo,] Magna enim vero in S. Sergium sacrasque ejus exuvias veneratione sese fuisse abreptos, Castri Syrensis incolæ, suo hisce verbis relato facinore, utut haud sat probando, manifestarunt; quamvis autem id non prius, quam cum jam multum tempus a S. Sergii martyrio esset elapsum, accidisse ex ipso eorumdem verborum initio intelligatur, seculo tamen quinto, ut jam monui, fortassis fuisse anterius, existimo, quod in Sanctorum nostrorum Actis facto jam relato proxime subdatur aliud, quod serius, quam hoc, accidisse innuitur, & tamen seculo quinto non multum provecto evenit, uti ex jam nunc dicendis patescet. Id verbis, quæ mox datis proxime subjunguntur, sequentibus hisce Acta exponunt: Paulatim itaque proficiente religione Salvatoris nostri Domini Jesu Christi, convenientes in unum sanctissimi episcopi, numero quindecim, ædificaverunt juxta castrum Ruzafatam martyrium dignum confessionis ejus, transtuleruntque ibidem sancti Martyris corpus & deposuerunt in eodem martyrio per eandem diem, qua passus est, die septima mensis Octobris. Serius sane, quæ hic narrantur, evenisse, quam tentatum a Syrensis castri incolis S. Sergii corporis furtum, palam esse videtur ex eo, quod, postquam hoc narratum est, illa demum, Paulatim proficiente Religione, accidisse referantur; verum unde, seculo quinto non multum provecto facta esse, potest probari? Alexander, Hierapolitanus in Syria Euphratesiensi seculo quinto episcopus, in concilio Ephesino, anno 431 adversus Nestorium celebrato, cum Joanne, patriarcha Antiocheno, aliisque nonnullis Orientis episcopis pro Nestorio contra S. Cyrillum, patriarcham Alexandrinum, stetit.

[49] [uti e scripta ab hoc occasione, quæ hic exponitur,] Licet autem deinde Joannes in Nestorii damnationem consensisset, sicque in concordiam cum S. Cyrillo rediisset, Alexander non tantum exemplum ejus sequi constanter recusavit, verum etiam sese a Joannis, quod & concilii Ephesini in Nestorium decreta amplecteretur, & sancto Cyrillo esset unitus, communione separavit, nec umquam vel ad concordiam, vel ut Nestorium damnaret, potuit adduci. Hinc Joannes, ut hominis, sedem metropoliticam, quæ ad patriarchatum Antiochenum spectat, occupantis, aliorumque ei adhærentium episcoporum contumaciam seu frangeret, seu puniret, in duorum ex his locum, consentiente, ut apparet, aut certe non refragante imperatore Theodosio Juniori, alios episcopos ordinavit. Adhæc Joannes in Hierapolitanæ diœcesis ecclesia, S. Sergio sacra, quæ episcopum antea haud habuerat, episcopum consecravit, eamque a diœcesi Hierapolitana avulsit. Alexander aliique sex ei adhærentes provinciæ Hierapolitanæ seu Augustæ Euphratesiæ episcopi maxime hinc moti epistolam ad Eudociam, imperatoris uxorem, Pulcheriamque ejusdem sororem, ambas augustas, dederunt, enixissime flagitantes, ut, re ad imperatorem delata, & ecclesiam, S. Sergio sacram, metropoli Hierapolitanæ, cujus ante fuerat, reddendam, & ulteriora Joannis in provinciam Hierapolitanam seu Augustam Euphratesiam molimina comprimenda curarent.

[50] Epistola illa inter diversas anno circiter 432 scriptas, [epistola,] quas Christianus Lupus anno 1682 Lovanii edidit, annoque 1707 in nova conciliorum Collectione Stephanus Baluzius recudit, locum obtinet centesimum trigesimum quintum. Verba, huc potissimum spectantia, quæ complectitur, transcribo. In ea itaque præfati episcopi, acerbissime nec, ut apparet, sat juste ac moderate de Joanne, patriarcha Antiocheno, conquerentes, sequentem hunc loquuntur in modum: Contra nostram provinciam oblatravit, & contra sanctorum Patrum regulas duos episcopos ordinavit abominabiles viros atque perversos & totius operatores lasciviæ. Pervasit vero & martyrium sancti & boni victoris Sergii martyris, quod sub Hierapolitana erat ecclesia, & noviter illic contra morem ordinavit episcopum, cujus nec latet iniquitas, sed omnibus nota est. Ob hoc compulsi sumus Deo amicissimos clericos ac monachos destinare cum præsentibus, per quas vestram quæsumus pietatem, ne despiciatis ecclesias Dei, sed edoceatis de his, quæ contra nos fiunt, iniquitatibus piissimum & amicum Christi principem nostrum; suadeatis vero, ut jubeat ejus imperium iniquas ordinationes vacare; episcopos vero nostræ provinciæ secundum sanctorum beatorumque Patrum regulas ordinationes celebrare. Bafilicam vero sancti & boni victoris Sergii martyris secundum pristinum morem sub ecclesia hujus esse metropolis, uti erat, antequam & magnum id ipsum templum fabricatum est, & illi altissimi muri & alia intra eandem munitionem ædificia. Decet enim sanctitatem vestram & hanc iniquitatem removere, & sanctorum beatissimorumque Patrum regulas roborare, quorum orationibus vestrum munitur imperium.

[51] Inter epistolas supra memoratas, quas primum Lupus, [aliisque duabus colligitur, seculo V Resaphæ exstructam, evenisse videtur.] iteratisque deinde typis Baluzius edidit, duæ adhuc aliæ, 147 nempe & 165, occurrunt, in quibus laudatus Alexander, Hierapolitanus episcopus, nonnulla præterea, quæ huc spectant, proloquitur, in priori quidem hæc: Nec si mihi totum cœlorum regnum (patriarcha Antiochenus) Johannes, cujus non est dominus, dederit, non autem dico Rasaphas & alias hujus solitudinis (in qua scilicet Palmyram versus sita erat Resapha) civitates, ei communicare sustinebo; in posteriori vero isthæc: Quam enim speciem contrarietatis adversum me Antiochenus non exercuit? Nonne militum magistros & judices adversus meam armavit humilitatem? Nonne Martyris (S. Sergii nimirum) ecclesiam a me abstulit, in quam fere trecentas auri libras expendimus, & ecclesiam sub debito fecimus? Ex hisce porro trium, quas dixi, epistolarum textibus simul acceptis eruditi, nec, ut apparet, immerito, conficiunt, seculo V ab Alexandro, Hierapolitano episcopo, ante exortas ipsum inter & Joannem, patriarcham Antiochenum, Nestorianæ hæreseos occasione simultates Resaphæ insignem ecclesiam S. Sergio martyri, trecentis auri libris in sacrum istud ædificium expensis, propriaque ecclesia æri alieno hinc obligata, exstructam ac dedicatam, totumque præterea locum, quem & aliis multis ædificiis ornarit, muris altissimis circumdatum, atque adversus Saracenorum incursiones munitum fuisse.

[52] [magna in veneratione fuisse ostendit.] Ac ego quidem hanc ecclesiam cum ecclesia, quam ab episcopis numero quindecim, Resapham ingressis, ædificatam, sacrisque S. Sergii martyris reliquiis, cum ab iisdem episcopis fuisset consecrata, decoratam fuisse, Latina Sanctorum nostrorum Acta recitatis num. 48 verbis perhibent, esse puto eamdem, atque id quidem idcirco potissimum, quod nec ante, nec post conditam ab Alexandro Hierapolitano S. Sergio Resaphæ ecclesiam insignis altera eidem ecclesia ibidem fuisse exstructa noscatur. Acta interim haud sat accurate loquuntur, notareque debuisse videntur, S. Sergii ecclesiam ab episcopis numero quindecim Resapham ingressis, non quidem ædificatam, sed tantum, cum jam, Alexandro Hieropolitano sumptus suppeditante, ædificata fuisset, ab iisdem, seu potius ab uno dicto Alexandro, quatuordecim aliis episcopis assistentibus, dedicatam, illatisque deinde in illam sacris S. Sergii exuviis fuisse ditatam. Jam vero, cum sacra isthæc S. Sergio ædes, ab episcopis, ut Acta Latina perhibent, numero quindecim dedicata, ab ecclesia, quam Resaphæ ex dictis eidem sancto Martyri Alexander, Hierapolitanus episcopus, circa concilii Ephesini, anno 431 contra Nestorium celebrati, tempus, quintoque proinde seculo non multum provecto, exstruxit, diversa sane, uti ex dictis apparet, non sit, illiusque ante exstructionem supra memoratus, quo S. Sergii corpus Resaphæ auferre Sureni, insignis vel sic venerationis erga Sanctum argumentum præbentes, tentarunt, conatus ex dictis acciderit, consectarium omnino est, ut hic seculo quinto, quemadmodum supra adstruxi, fortassis fuerit anterior ac proin, ut S. Sergius jam inde etiam a seculo quarto fortassis magna in veneratione exstiterit. Hisce præmissis, in ea, quæ Alexander, Hierapolitanus episcopus, Resaphæ præstitisse e tribus supra laudatis, quas ipsemet scripsit, epistolis præterea colligitur, modo adhuc alia quæpiam observanda.

[53] [Sacra illa ædes die, quo in Actis traditur, septimo Octobris,] Ac primo quidem, cum ecclesia, quam ibidem S. Sergio erexit, ab ecclesia ex dictis, quæ post tentatum a Surenis corporis S. Sergii furtum Resaphæ ædificata fuisse in Actis perhibetur, diversa non sit, hæcque, uti in hisce traditur, eadem, qua sanctus hic Martyr, fuso pro Christo sanguine, ad Superos migravit, septima Octobris die consecrata fuerit, dies sane, quo illam solemni ritu ab Alexandro Hierapolitano dedicari contigerit, exploratus habetur, si Sanctorum modo Actis sit standum. At vero erit fortassis, qui, quo horum ea in re fidem infirmet, hic objiciat Calendarium Copticum, a Kirchero, ut suspicamur, Latine redditum supraque adhuc laudatum, in quo ad XV Novembris notatum invenitur, Fundatio ecclesiæ S. Sergii martyris in Rosepha. Et sane, cum in alio præterea Calendario Coptico, scabrose in linguam Latinam converso, supraque adhuc pariter laudato, ad quintam decimam itidem Novembris diem memoretur Dedicatio ecclesiæ SS. Sergii & Bacchi in urbe Rassaphe, fueritne ecclesia illa XV Novembris, qua ejus seu fundatio seu dedicatio in binis hisce Calendariis signatur, an potius VII, uti in Actis asseritur, Octobris die consecrata, in dubium haud omnino immerito revocari posse videtur. Attamen cum in Calendariis aliisque Fastis sacris Sanctorum festivitates, ecclesiarum dedicationes, aliaque similia non raro etiam aliis, quam quibus evenere, diebus commemorentar, Sanctorum nostrorum Actis, solemnitatem, qua constructam a se Resaphæ S. Sergii ecclesiam Alexander, Hierapolitanus episcopus, consecravit, septima Octobris die diserte signantibus, adhærendum puto.

[54] Verum anne recte etiam eadem Acta, dum ecclesiam illam S. Sergio dedicatam, [nec uni S. Sergio, sed Baccho præterea] sacrasque ejusdem sancti Martyris reliquias in eam fuisse translatas, memoriæ produnt, nullam prorsus de S. Baccho, non secus atque non ejus etiam nomini sacra illa ædes tunc dedicata, reliquiisque, facta harum in illam translatione, decorata fuisset, mentionem instituunt? Sanctorum nostrorum Acta Græca, a Metaphraste adornata, a Latinis Actis hic dissonant, sicque num. ultimo habent: Paulatim crescente pietate in Salvatorem & Dominum nostrum Jesum Christum, episcopi numero quindecim, ingressi civitatem Rosaphotum, insigne templum Sanctis (Sergio nempe simul & Baccho) extruunt, &, cum id consecrassent, in eo deposuerunt divinas Martyrum reliquias. Hic itaque testantibus Græcis Metaphrasticis Sanctorum Actis, templum, quod Alexander, Hierapolitanus episcopus, Resaphæ condidit, non tantum S. Sergio, verum etiam S. Baccho fuit exstructum, illatæque in id tam hujus, quam illius fuere sacræ exuviæ. Verum unde hæc Metaphrastes didicit? Cum Græca, quæ contexuit Acta, ex iisdem, ut supra docui, antiquioribus Actis Græcis, e quibus, quæ hæc ex dictis accurate exprimunt, Latina Sanctorum Acta fuere accepta, deprompserit, nec tamen in hisce, vel Bacchi etiam nomini templum Resaphense fuisse consecratum, vel sacras ejusdem sancti Martyris exuvias in id fuisse illatas, memoretur, oportet, ut Metaphrastes documenta alia, in quibus tam hoc, quam illud esset notatum, sibi prælucentia habuerit, vel certe, ut Acta antiquiora Græca, quibus ad sua adornanda usus est, interpolata, uti etiam alibi (adi num. 15 & seq.) fuisse illa videntur, hac in parte fuerint. Utut sit, Resaphense equidem templum non tantum S. Sergio, ast etiam S. Baccho dedicatum, illatisque in id tam hujus, quam illius sacris reliquiis ditatum fuisse, videtur. Etenim, ut ambo hæc asserta eo, quo hic proferuntur, ordine confirmem, in Calendario Coptico, supra jam plus semel laudato, in quo, scabrose, ut dixi, in linguam Latinam converso, Resaphensis, de quo hic, templi seu ecclesiæ dedicatio ad quintam decimam Novembris diem signatur, sacra isthæc ædes non tantum S. Sergii, sed etiam S. Bacchi nomine insignitur. Verba Calendarii repeto: Dedicatio ecclesiæ SS. Sergii & Bacchi in urbe Rassaphe.

[55] Opponi quidem hic potest, Resaphensem, de qua hic, [consecrata fuisse videtur,] ecclesiam in Calendario itidem Captico, supra pariter laudato, latineque, ut suspicamur, per Kircherum reddito, solo S. Sergii nomine condecorari, idque etiam ab ipsomet Alexandro, Hierapolitano metropolita, qui ecclesiam illam erexit dedicavitque, in tribus supra laudatis epistolis fieri; verum non raro accidit, ut ecclesiæ, quæ duobus tribusve aut etiam pluribus Sanctis dedicatæ fuere, solo Sancti præcipui, seu qui ceteris nominis celebritate sanctitateve præcellere existimatur, appellari & a vulgo & ad hujus exemplum a scriptoribus soleat, non secus atque homines, quibus plura Sanctorum nomina in Baptismate indita fuere, priori dumtaxat, ceteris omissis, communiter appellari consuevere. Quod cum ita sit, ex eo sane, quod & in Calendario Coptico, proxime iterum laudato, & ab Alexandro, Hierapolitano episcopo, solo S. Sergii nomine Resaphensis ecclesia insigniatur, neutiquam consequitur, ut hæc simul & S. Sergio & S. Baccho consecrata haud fuerit. Imo vero, cum eadem ecclesia non tantum in Coptico altero num. præced. alibique laudato, verum etiam in aliis monumentis SS. Sergii simul & Bacchi nomine condecorata reperiatur, quo hæc cum Calendario Coptico, per Kircherum Latine reddito, nec non cum præfatis Alexandri Hierapolitani epistolis, in quibus solo S. Sergii nomine insignitur, in concordiam adducantur, hoc in illis ex recepta passim, qua, ut jam monui, ædes sacræ, pluribus Sanctis consecratæ, præcipui tantummodo nomine venire solent, consuetudine dumtaxat fieri, dicendum apparet, standumque proinde altero, quod num. præced. alibique laudavi, Calendario Coptico monumentisque aliis, quæ, cum Resaphensem ecclesiam sanctorum Bacchi simul & Sergii nomine condecorent, suffragantur Metaphrasticis Sanctorum nostrorum Actis Græcis, in quibus, Resaphensem ecclesiam non tantum S. Sergio, verum etiam S. Baccho exstructam dedicatamque fuisse, memoriæ proditur, quemadmodum, quæ proxime ex iis recitavi, verba fidem faciunt.

[56] [tuncque etiam, ut appæret, tam huhujus, quam illius] Quod modo ad sacras S. Bacchi, quas Alexander, Hierapolitanus episcopus, in Resaphensi a se constructa, ecclesia etiam deposuerit, reliquias spectat, videtur & hac in re Actis Metaphrasticis Græcis assentiendum. Etenim S. Julia martyr una cum SS. Sergio & Baccho in codicibus Hieronymianis, Martyrologio Romano Parvo seu Veteri, Adone & Notkero sub una eademque annuntiatione hodie conjungitur; id autem, cum Julia eodem tempore, quo Sergius & Bacchus, martyrio coronata haud fuerit, alia de causa fieri non videtur, quam quod, ut Florentinius in suis ad Martyrologium Hieronymianum Annotationibus hodie observat, eodem loco, quo hi, deposita quiescat. Quare cum quantum ad S. Juliam, quam reapse eodem, quo SS. Sergius & Bacchus, loco quiescere sepultam, Adonianum supra num. 6 & 7 huc transcriptum Sanctorum nostrorum elogium in fine tradit, res ita vere, ut Florentinius notat, habere videatur, nec Bacchus, qui sub una eademque annuntiatione hodie cum Sergio in mox memoratis Fastis sacris conjungitur, eodem die, quo Sergius, martyrium, ut jam supra docui, consummarit, amborum isthæc in Fastis sacris conjunctio facta pariter, quod, quo loco hujus, eo etiam illius sacra lipsana jaceant recondita, non immerito potest videri. Attamen cum reponi hic queat, Bacchum cum Sergio, quod, quamvis quidem cum hoc non consummarit, inceperit tamen martyrium, in præfatis Fastis sacris etiam posse conjungi, aut etiam, si ob sacra amborum lipsana, quæ uno eodemque loco sint recondita, sub una annuntiatione hodie copulentur, fieri id posse, quod, etsi quidem non tunc, cum S. Sergii reliquias in condita a se Resaphensi ecclesia Alexander, Hierapolitanus episcopus, deposuit, sacra iis fuerint adjuncta S. Bacchi lipsana, id tamen aliquamdiu post factum fuerit; cum, inquam, reponi isthæc hic queant, aliud præterea, quo sacras etiam S. Bacchi reliquias in Resaphensi ecclesia ab Alexandro Hierapolitano, sæpissime jam laudato, fuisse depositas, ostendam, in medium adduco.

[57] Ado in Sanctorum nostrorum elogio supra huc transcripto, [sacræ exuviæ, in illam fuere illatæ;] statim atque S. Sergium, capite truncatum, martyrium consummasse narravit, subjungit; Parvo autem tempore interposito, beatum quoque Bacchum a loco, quo tumulatus fuerat, elevantes honorabili Martyribus loco juxta sanctum Sergium composuerunt. Haud multo itaque post S. Sergii martyrium tempore elapso, ad locum, quo hic tumulatus jacebat, seu Resapham sacra S. Bacchi ossa, sancto Viennensi Martyrologo teste, fuere translata. Nec est, cur scriptori huic fidem hic denegemus. Cum enim etiam S. Bacchi corpus Resaphæ olim haud modico temporis spatio jacuisse reconditum, apud omnes in confesso sit, hodieque fortassis ex parte adhuc jaceat, cur id alio potius, quam assignato per Adonem, tempore advectum eo fuisse, credamus? Accedit, non esse, cur Adoni rationem, qua impulsus, S. Bacchum e loco seu Barbalisso, quo martyrium subiit, Resapham haud diu a S. Sergii martyrio fuisse translatum, scripserit, defuisse putemus, licet interim eam compendiatorum morem sequens nuspiam prodat. Jam vero, cum sacra etiam, uti ex jam dictis dubitandum non apparet, S. Bacchi lipsana haud dudum post S. Sergii martyrium ac proin jam inde a seculo quarto Resaphæ, e castro, Barbalisso nomine, eo translata, prope S. Sergii corpus quieverint, ambigendum non apparet, quin, cum hoc Alexander, Hierapolitanus episcopus, in exstructam a se Resaphæ ecclesiam seculo quinto, haud multum ex dictis provecto, transtulit, sacra quoque in hanc S. Bacchi lipsana tunc transtulerit, uti in Sanctorum Actis Græcis, a se adornatis, memoriæ prodit Metaphrastes; cui proinde non magis ad hoc asserendum, quam Adoni ad eorumdem sacrorum S. Bacchi lipsanorum Barbalisso Resapham translationem haud dudum post S. Sergii martyrium consignandam, monumenta antiqua, fide digna, arbitror defuisse.

[58] Atque ita quidem modo habemus, & Resaphensem ecclesiam S. Sergio simul ac S. Baccho ab Alexandro, [deinceps autem, seculo V adhuc labento, Sancti,] Hierapolitano episcopo, dedicatam, & sacras ab eodem tam hujus, quam illius reliquias in eam fuisse translatas. Nec, sacro hoc thesauro exstructam a se ecclesiam ditasse, Alexander contentus ipsum præterea, quo sita hæc erat, locum, Resapham nimirum, muris altissimis, ut jam supra dixi, circumdedit. Cum enim, ut apparet, signis & prodigiis SS. Sergii & Bacchi sepulcrum Resaphæ Dominus illustraret, ingens huc, ut videtur, peregrinorum id visitantium pretiosisque donariis, quo Sanctos sibi propitios redderent, condecorantium, multitudo confluebat. Alexander itaque, quo, ut apparet, & insatiatam vicinorum, a quibus tum ecclesiæ a se ædificatæ, tum maxime asservatis in hac thesauris timebat, Saracenorum rapacitatem cohiberet, tutamque adversus horum insultus peregrinis Resapham redderet, altissimos muros, quibus hanc muniret, ecclesiæ a se ibidem conditæ adjungendos duxit. Nec, id eum fecisse, fructu, ut apparet, caruit; partim enim hinc factum videtur, ut Sanctorum sepulcrum a frequentioribus deinceps Christianis visitari cœperit, aut saltem ut solitus horum ad illud concursus non desierit. Utut sit, Sanctos equidem seculo V, cum jam Resapha muris, quod ex supra dictis anno circiter 430 evenerit, ab Alexandro fuisset circumdata, crebris ad suum Resaphæ sepulcrum peregrinationibus fuisse honoratos, verosimillimum ex jam dicendis apparet.

[59] [quorum ope quod tunc factum fuerit, miraculum hic refertur,] Nicephorus Callistus Historiæ Ecclesiasticæ lib. 15, cap. 23 insigne miraculum, quod sub Acacio, patriarcha Constantinopolitano, anno 471, quemadmodum in chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum Historia, Operis nostri tom. 1 Augusti præfixa, videre licet, ad sedem illam promoto, acciderit, sequentibus hisce narrat verbi: Archisynagogus quidam inter Judæos cum pueris duobus in tumultu concitato, perinde atque is author ejus fuisset, correptus, crudeliter a viro consulari excruciatus est, multis hominibus præsentibus. Is autem inter tormenta varia illud tantum vociferatus est: O Deus sancti Sergii, adjuva me. Sancte Sergi, tu nosti. Judices porro fingere & assimulare hæc Hebræum putantes, ad ignem, ut vivus combureretur, qui verba ea protulisset, condemnarunt. Et ecce in media flamma equites duo, candidis induti stolis, apparentes, horis multis illum ab igne intactum conservarunt, & multitudo, in flammam insiliens, hominem inde rapuit. Qui, deinde baptizatus, Sergius nominatus est: atque ille non minus mente quoque illuminatus, substantia sua, quam multam habuit, vendita, in pyæ ejus loco amplissimum Sergio martyri templum extruxit: ubi, capite raso, reliquam juxta Dei beneplacitum exegit vitam. Idem duo ejus fecere pueri, nominibus suis in Sergii & Bacchi nomen mutatis.

[60] [frequentibus ad sepulcrum suum peregrinationibus fuere bonorari,] Hoc ipsum miraculum in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 471 Baronius, Nicephorum citans, etiam recenset; verbis autem, quibus id facit, hanc observationem interserit: Frequens erat his temporibus peregrinatio ad sanctum Sergium martyrem, a quo, quæ singuli peterent, solerent accipere: qua re vulgata, factum est, ut a Judæo, dira patiente, vehemens dolor extorqueret, ut Deum sancti Sergii invocaret. Ita ille: licet autem, quod refert, prodigium, utpote a Nicephoro, seculi XIV scriptore novemque adeo seculis circiter a re gesta remoto, memoriæ primum proditum, fidem indubitatam non mereatur, transcripta tamen, quam suggerit, observatio veritati consona apparet quantum ad frequentem, quam adstruit, temporibus illis seu seculo quinto senescente ac proin, condita jam ab Alexandro, Hierapolitano episcopo, Resaphæ Sanctis ecclesia, murisque civitate hac munita, fieri solitam ad S. Sergium seu ad sacrum huic & S. Baccho Resapheuse templum peregrinationem. Cum enim hæc erga Sanctos veneratio verosimiliter quidem jam inde ex dictis a seculi V initio seu ante conditam Sanctis Resaphensem ecclesiam, certo autem, uti infra ostendam, seculo VI locum habuerit, eidem sane etiam seculo V, cum condita jam esset dicta ecclesia, locum fuisse, verosimillimum videtur.

[61] Ceterum Resapha ab eo circiter tempore, quo eam nova in SS. Sergii ac Bacchi honorem [Resaphaque, mutato nomine, Sergiopolis fuit appellata.] exstructa ecclesia ornavit, munimentisque auxit Alexander, Hierapolitanus episcopus, e singulari incolarum aliorumque in S. Sergium veneratione, posito antiquo nomine, Sergiopolis appellata fuisse videtur. Etenim apud Procopium de Bello Persico ad annum 540 & 542 Candidus Sergiopolitanus episcopus; & in concilio Constantinopolitano, anno 554 celebrato, Abraham, Sergiopolitanus itidem episcopus, occurrit, laudatusque Procopius; qui seculo sexto floruit, ecclesiam S. Sergio sacram, seu potius locum, quo exstracta hæc est, Sergiopolim ab antiquis nuncupatam fuisse, lib. 2 de Ædificiis, cap. 9 scribit: ut proinde Resapha Procopii ætate seu seculo sexto jam diu ac proin verosimillime haud dudum post annum circiter 431 seu post exstructam ab Alexandro Hierapolitano S. Sergio ecclesiam nomenclatione illa nova, posita veteri, insignita fuerit. Plura adhuc de ecclesia, SS. Sergio & Baccho Resaphæ exstructa; de ipso hoc loco, Sergiopoli postea nuncupato, venerationeque ibidem Sanctis ac nominatim S. Sergio impensa dicere hic possem; verum chronologicus, quem sequi statui, ordo exigit, ut, antequam ea in medium adducam, alia nonnulla, tempore, quo gesta fuere, priora, lectorem edoceam.

§ V. Variæ ecclesiæ Sanctis seculo VI exstructæ, aliaque in Oriente præcipue delata venerationis officia.

[Anastasius imperator a Justino & Justiniano necandis visione fuit absterritus.] Maxima sane Sanctos ac nominatim S. Sergium veneratione seculo quinto ac fortassis etiam citius in Syria, aut, si mavis, in amplissimæ hujus regionis provincia, Augusta Euphratesia nominata, fuisse affectos, luculentissime, quæ § præcedenti disseruimus, evincunt; illam autem seculo sexto plurimum increvisse, nec solis Syriæ finibus mansisse circumscriptam, luculentissime pariter, quæ § præsenti allaturi sumus, ostendent. A fonte, e quo, ut tunc ad Sanctorum cultum seu venerationem multum incrementi accesserit, ortum esse videtur, duco initium. Jam inde a seculi sexti initio, & forte etiam a tempore anteriori Sancti nostri, uti ex dicendis colliges, etiam in Illyria Dardaniaque summa videntur veneratione fuisse gavisi, hique ambo alia ex parte erga Justinum ejusque nepotem Justinianum, postea imperatores, qui illo terrarum tractu oriundi erant, maximeque fortassis amborum Sanctorum ex hausto in patria in eos affectu reverentes, singulari plane modo sese benevolos exhibuisse perhibentur. Justinus ejusque nepos Justinianus apud Anastasium imperatorem, cujus servitio erant adstricti, perduellionis paulo ante illius obitum, qui anno 518 evenit, fuerant accusati, erantque, ut apparet, morte ab eo indubie damnandi; verum, imperatore oblata sibi terrifica in somnis visione a nece eis inferenda absterrito, liberi evasere.

[63] Qui rem gestam scribant Zonaras & Cedrenus, ipsis horum scriptorum verbis, [Hac illi non unum tantum, ut Zonaras & Cedrentis scribunt,] postea, quid de eorum narratione statuendum appareat, edicturus, primum propono. Prior sequentibus hisce Annalium lib. 14, cap. 4 utitur: Anastasius paulo ante obitum, nunciatis sibi insidiis, multos comprehenderat, atque inter alios Justinum & Justinianum, qui post rerum potiti sunt, atque in animo habebat eos occidere. Sed deterritus est somnio, cum vir terribilis ei astitisse visus esset, ac diceret: Justino & Justiniano ne quid mali feceris; nam uterque suo tempore Deo inserviet; posterior vero in contexto a se historiarum Compendio istis: Anastasius … paulo antequam moreretur, delatis ad ipsum insidiarum sibi factarum indiciis, multos corripi atque interfici jussit. In captis fuerunt etiam Justinus & Justinianus; quos cum necare statuisset, terribilis quidam ei in somnis adstitit, ita dicens: Tibi quidem, o imperator, permissum est, reliquos insidiatores tollere; a Justino autem & Justiniano maleficium omne abstine; nam non licebit, te eis, utcumque velis, male facere. Cumque Anastasius diceret, eos reos esse læsæ imperatoriæ majestatis, respondit ille, esse eos vasa consilio Providentiæ exequendo apta, & utrumque suo tempore Deo operam navaturum. Atque hos quidem duos Anastasius crimine absolvit; insomnium vero suo tempore exitus comprobavit. Uterque enim eorum post Anastasii mortem imperio functus est. Ut itaque sub Vitæ suæ finem Anastasius imperator Justinum & Justinianum, postea imperatores, læsæ majestatis crimine, cuius facti erant rei, absolverit, terrifica ad id viri, in somnis sibi apparentis, illosque necari vetantis, specie, si modo Zonaras & Cedrenus recitatis verbis recte scribant, fuerit impulsus; verum Anastasium, ut Justino & Justiniano parceret, non viri dumtaxat unius, sed duorum, quorum alter S. Sergius, alter S. Bacchus exstiterit, terrifica specie motum fuisse, memoriæ etiam proditum est, idque a scriptore, Zonara & Cedreno antiquiore, si Alemanno in suis in Arcanam Procopii Historiam Annotationibus fides sit.

[64] [sed duos, quorum alter S. Sergius, alter S. Bacchus exstiterit, apparuisse,] Etenim in sextum hujus caput, quo, Justinum, cum apud Joannem Gibbum, sub quo, imperatorium exercitum in Isauros rebelles sub aditi ab Anastasio anno 491 imperii initium ducente, militabat, insimulatus criminis atque in carcerem conjectus fuisset, terrifica duci isti hominis visione semel, iterum ac tertio in somnis oblata, præsentissimo mortis periculo fuisse ereptum, Procopiüs refert, ita observat: Mirificam Justini liberationem alii quoque scripserunt, Joannes Zonaras, Cedrenus (horum duorum verba jam dedi) & Ephræmius in Chronico; verum alia plane ab hac est, quam Procopius (loco nempe proxime cit.) contigisse affirmat, in Isauros copias ducente Joanne Gibbo, sub cujus potestate tum agebat Justinus, nempe initio principatus Anastasii; nam extremo ejusdem imperio Justinus erat patricius, senator & comes Prætorianorum; idque magis ac magis confirmat, quod Justinianus, Justini nepos, cum Gibbus ductabat exercitum, plane puer erat, neque versabatur in castris, ut criminis aut carceris avunculi, quæ illi narrant, socius esse posset: nam candidata militia, quemadmodum ait Victor Tunnensis, functus est sub initium imperii Justini. Ergo secundo Justinus in carcerem ab Anastasio conjicitur cum Justiniano nepote, tunc trigenario majore, perduellionis insimulatus. Eripitur vero non ea hominis specie apparente, ut Zonaras (adi ejus verba proxime recitata) & alii scribunt, quam hic Gibbo, militiæ magistro, apparuisse Procopius refert; sed visis per quietem Anastasio imp. Sergio & Baccho martyribus, quorum summa erat apud Dardanos & Illyrienses veneratio & apud hos ipsos contribules atque gentiles Justinum & Justinianum, a quibus paulo post superbissimum templum ad urbem Scodram Barbenamque fluvium iisdem Sergio & Baccho martyribus excitatum fuit, ut pluribus narravit Theophilus, Justiniani præceptor.

[65] Prima illa Joannis Gibbi, & secunda Anastasii imperatoris visio in eo plane conveniunt, [e Theophilo, Justiniani præceptore, Alemannus, scriptor haud ineptus, tradit,] quod Justinus, ejusque propinqui futuri essent, ut Cedreni verbis utar, σκεύη χωρητικὰ τῆς τοῦ Θεοῦ βουλῆστε καὶ προνοίας, καὶ μέλλουσιν ὑπουργῆσαι τῷ Θεῷ ἕκαστος ἐν τοῖς καιροῖς ἀυτοῦ, vasa consilio Providentiæ divinæ exequendo apta, & uterque suo tempore Deo esset operam navaturus. Ita hactenus, quem pro hisce verbis laudavi, Nicolaus Alemannus. Ac primo quidem, visionem, qua Justinus, cum apud Joannem Gibbum, copiarum Anastasii sub aditi ab hoc imperii initium ductorem, accusatus fuisset, præsentissimo capitis periculo fuit liberatus, diversam esse a visione, qua Justinus simul & Justinianus, cum apud Anastasium imperatorem paulo ante ejus obitum insimulati gravioris criminis fuissent, proxime imminenti mortis periculo fuere erepti, non immerito contendit. Verum anne merito pariter seu recte terrifica id non unius dumtaxat, sed duorum virorum, quorum alter S. Sergius, alter S. Bacchus exstiterit, oblata Anastasio imperatori visione factum affirmat? Pro hac sua assertione alteraque, quam ei mox adjungit, citat Theophilum, Justiniani præceptorem; verum quis qualisve hic fuerit, non edicit, nec ego, facta etiam diligentissima indagine, comperire quivi. Tillemontius tom. 5 Monumentorum, sese quoque, quis auctor sit laudatus ab Alemanno Theophilus, ignorare, in inferiori pag. 495 margine adnotat. Utut sit, esse equidem non videtur, cur Alemanno, quem a nemine veluti ineptum fallacemve scriptorem traduci invenio, citari putemus auctorem, qui vel numquam exstiterit, aut ea, quæ illi affingit, litteris haud commendarit. Quod cum id ita sit, laudatusque ab Alemanno Theophilus Justiniani imperatoris, utpote cujus præceptor exstiterit, ætate floruerit, ei enimvero, qui Justinum & Justinianum, SS. Sergio & Baccho in somnis Anastasio imperatori apparentibus, instantis necis, ab hoc sibi inferendæ, periculo liberatos scribit, credendum potius apparet, quam Zonaræ & Cedreno, scriptoribus seculo decimo posterioribus, qui nullam plane SS. Sergio & Baccho in visione illa, Anastasio oblata, partem attribuunt.

[66] Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, [eique etiam Cangius assentitur, nec prorsus immerito id abs hoc fieri, ædes sacræ,] pag. 135, num. 88, citans etiam pro se laudatum Alemannum, sic scribit: SS. Sergii & Bacchi martyrum summa fuit apud Dardanos & Illyrienses veneratio, quorum ope Justinus, perduellionis insimulatus, ab Anastasio imperatore una cum Justiniano nepote in carcerem conjectus, visis iisdem per quietem Anastasio, liberatus est. Ita Cangius Alemanno, qui, ut jam docui, oblatam Anastasio imperatori, qua Justinus & Justinianus, postea imperatores, præsentissimo capitis periculo liberati fuere, visionem, non uni dumtaxat homini, qui sese Anastasio terrifica specie in somnis spectandum dederit, sed duobus, quorum alter S. Sergius, alter S. Bacchus exstiterit, attribuit, indubitanter assentiens, nec prorsus, ut apparet, immerito: ad id enim iisdem fere, quas jam allegavi, rationibus potuit impelli; tales autem illæ sunt, ut res, iisdem spectatis, si non pro certa, pro admodum equidem probabili videatur habenda, maxime cum beneficio illo Justinum & Justinianum a SS. Sergio & Baccho fuisse affectos, argumento etiam qualicumque sint ædes sacræ, quas binis hisce Sanctis postmodum variis locis excitasse partim solus Justinianus, partim Justinus simul & Justinianus perhibentur. Reponi quidem potest, erectam postea, cujus solius structura Justino simul & Justiniano tribuitur, ad Scodram Barbenamque fluvium SS. Sergio & Baccho ædem sacram unice e supra laudati Theophili, scriptoris ignoti, fide, reliquis omnibus scriptoribus antiquis, ac ipsomet etiam, qui tamen exstructa omnia a Justiniano ædificia recenset, Procopio silentibus, ab Alemanno verbis supra recitatis commemorari.

[67] [quæ tum a Justino simul & Justiniano ad Scodram,] Verum, etsi id ita sit, esse equidem non videtur, cur, ædem illam sacram ad Scodram SS. Sergio & Baccho in accepti horum ope beneficii memoriam a Justino simul & Justiniano fuisse excitatam, asserenti Theophilo fidem abrogare debuerit Alemannus. Quamvis enim sacri illius ædificii nec ipse Procopius, qui tamen ædificia omnia tum sacra, tum profana, a Justiniano seu erecta seu instaurata aut etiam dumtaxat aucta, opere hac de re ex instituto elucubrato, recenset, mentionem uspiam faciat, non est tamen, cur id mirum cuiquam accidat, cum sacra, de qua hic sermo, SS. Sergii & Bacchi ad Scodram ædes, etsi etiam, ut apparet, Justiniano partim attribuenda, Justino tamen imperante, fuerit erecta, eaque dumtaxat ædificia, quæ a Justiniano, imperii habenas jam moderante, aut a fundamentis excitata, aut instaurata, aut etiam tantummodo aucta fuerunt, in memorato Opere enumerare Procopii scopus fuerit. Quod autem ad reliquorum scriptorum de eodem sacro ædificio silentium pertinet, nec est, cur id mirum cuiquam videatur. Eorum enim omnium nullus plane est, qui ædificia seu sacra seu profana, quæ, vel Justino simul & Justiniano curantibus, vel priori saltem e binis hisce imperatoribus imperii habenas moderante, fuerint erecta, ex instituto commemoranda suscepit, seriptoresque, qui generatim equidem res, imperante Justino, factas litteris mandarunt, non ita id accurate præstitisse sunt censendi, ut nullas prorsus omiserint.

[68] [tum a Justiniano solo Constantinopoli,] Omnibus itaque mature expensis, sacram SS. Sergio &ad Scodram Barbenamque fluvium ædem fuisse simul a Justino & Justiniano excitatam, Alemanno e Theophilo tradenti fidem indubitanter denegandam non reor, licet interim res, quod, quis scriptor hic fuerit, in obscuro sit, undequaque certa haud videatur. Sed hæc de erectis a Justino simul & Justiniano Sanctorum ædibus seu potius de unica ad Scodram excitata sacra æde jam sufficiant; quod modo ad eas, quas solus Justinianus erexerit, spectat, hunc, ad imperium jam evectum, Constantinopoli juxta Hormisdæ palatium, ubi, priusquam imperium adeptus esset, habitarat, insignem plane ædem SS. Sergio & Baccho erexisse, e Procopio certum est. Audi ipsummet hunc scriptorem, suis id verbis lib. 1 de erectis a Justiniano ædificiis, cap. 4 testantem. Sergio quoque, inquit, & Baccho, cælitibus inclytis, ibi (Constantinopoli nempe juxta Hormisdæ palatium) templum constituit; deinde & alterum (SS. Petro nimirum & Paulo sacrum) huic obliquum apposuit. Neque enim adversa sunt ambo; sed a latere cohærent, invicem comparabilia; communes aditus habent, æqualia prorsus inter se sunt, & crepidinibus cincta. Neutrum decore, magnitudine aliave re quapiam præstat, ceditve alteri. Utrumque ex æquo solem superat fulgore marmorum, & plurimo ubique auro pariter litum ac donariis refertum est. Hoc uno differunt, quod hujus directa est longitudo; illius vero columnæ in semicirculum dispositæ sunt fere omnes. Unam habent in vestibulo porticum, nomen ex Narthece seu ferula idcirco nactam, quod longissime porrigatur. Communia sunt omnia propylæa, atrium, medianæ januæ, & ad regiam adjunctio. Ea demum est utriusque templi magnificentia, ut toti hinc civitati ipsique palatio manifestum decus accedat.

[69] Hactenus Procopius, duarum sane a sese hic memoratarum, [magna ad id pecuniæ vi impensa,] quarum alteram SS. Petro & Paulo, alteram SS. Sergio & Baccho Justinianus imperator condidit, ædium sacrarum elegantiam & pulchritudinem mirifice prædicans: tradit porro Cedrenus pag. 348 & 366, binas illas ædes sacras ad mare sitas fuisse, Justinianumque non modo in iis excitandis pristinas suas opes, & quas privatus possederat, addixisse, sed & in iis monasterium virorum instituisse. Postremum hoc, uti & dictum ædis, SS. Sergio & Baccho sacræ, ad mare situm, etiam docet, quem Bandurus anno 1711 typis Parisiensibus edidit, auctor anonymus, in Antiquitatibus Constantinopolitanis parte 3 sub initium, titulo, qui hisce verbis concipitur, De monasterio S. Sergii & Bacchi, cognomine Hormisdæ, præmisso, sic scribens: Locus, dictus Hormisdæ, parvus erat portus, in quo Justinianus Magnus monasterium extruxit nomine Sergii & Bacchi. Qui plura seu de hoc monasterio seu de sacra, quæ ad id spectat, æde, a Justiniano Constantinopoli SS. Sergio & Baccho erecta, modoque in Moscheam, ut Thevetus lib. 19 Cosmographiæ, cap. 3 docet, a Turcis conversa, scire desiderat, adeat Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 135 & sequenti, ubi etiam inveniet inscriptionem, num. 37 jam recitatam, quæ, cum olim in Constantinopolitana SS. Sergii & Bacchi æde sacra fuerit apposita, fuisse hanc a Justiniano exstructam, fidem etiam facit, uti illam legenti patescet. Duas modo ædes alias, SS. Sergio & Baccho, aut saltem, ni forte, quod tamen non puto, S. Sergio, Cæsareæ in Cappadocia martyri, ad XXIV Februarii diem apud nos jam dato, tribuendæ sint, soli priori e duobus Sanctis nostris sacras, quarum alteram condidit, alteram beneficio affecit auxitve Justinianus, recenseamus.

[70] Procopius in Opere, quod de Justiniani ædificiis inscribitur, [alibique exstructæ perhibentur, argumento qualicumque sunt.] ita de hoc imperatore lib. 5, cap. 9 prodit memoriæ: Puteos cisternasve has struxit. In monasterio S. Samuëlis puteum ac murum, in monasterio abbatis Zachariæ puteum … in monasterio S. Sergii in monte, cui nomen Cisseron, puteum; murum Tiberiadis; apud Bostrenos ptochium Phœnices; Porphyreone ædem Deiparæ, monasterium S. Phocæ in monte; ædem S. Sergii Ptolemaide. Prior e duabus S. Sergii ecclesiis, hic memoratis, in Palæstina, posterior autem in Phœnicia ponitur a Tillemontio tom. 5 Monumentorum pag. 495, nec ei hac in re refragandum apparet. Verum etsi ambo isthæc loca sacra solo S. Sergii nomine a Procopio distinguantur, anne tamen tam S. Baccho, quam S. Sergio, dedicata non fuerint, idcirco reor ambigendum, quod e binis hisce Sanctis nostris Sergius, utpote tum munere, quo, cum in vivis esset, functus est, tum nominis celebritate Baccho præcellens, præcipuus quodammodo queat videri, soleantque non raro (adi, quæ num. 55 huc spectantia jam protuli) ædes sacræ, quæ pluribus Sanctis dedicatæ sunt, præcipui dumtaxat nomine a scriptoribus designari. Jam vero cum res ita habeat, nec, quin ædes sacræ, ambobus Sanctis nostris partim a Justino simul & Justiniano, partim a Justiniano solo exstructæ, numero saltem aliquot exstiterint, dubitandum ex omnibus jam dictis appareat, id sane, visionem, supra relatam, qua a necandis Justino & Justiniano Anastasius imperator fuit absterritus, oblatam huic a SS. Sergio & Baccho fuisse, argumento, ut dixi, qualicumque est, licet interim nec hinc res certa esse queat, quod fieri possit, ut Justinus & Justinianus, non ex accepti beneficii memoria, sed ex concepta erga Sanctos in patria veneratione ædes eis sacras exstruxerint.

[71] [Seculo sexto variis in locis Sanctos singulariter cultos fuisse, inde etiam apparet;] E sacris porro locis, modo hic recensitis, quæ Justini & Justiniani ætate seu seculo sexto, ut jam vidimus, ambobus Sanctis nostris aut horum saltem uni Sergio dicata exstabant, colligendum præterea videtur, tunc etiam illos non tantum apud Illyrienses, apud quos etiam, locis istis nondum exstructis, magna in veneratione fuisse e supra laudati, qui Theophilum, Justiniani imperatoris præceptorem, pro se citat, Alemanni recitatis verbis videtur, magis magisque honorari contigisse; verum etiam, in Palæstina quidem Phæniciaque eorumdem alterum, Sergium nempe, ac forte etiam Bacchum; Constantinopoli autem tam hunc, quam illum non modo a Justiniano imperatore, ast etiam ab iis, qui ejus in partibus illis suberant imperio, cultu ecclesiastico plane insigni fuisse affectos. Hac modo reliquis, quas jam adduxi, observationibus adjecta, ad Resaphensem Sanctorum nostrorum ecclesiam iterum accedo. Procopius lib. 2 de Ædificiis cap. 9 ita scribit: Templum est in Euphratesia sacrum Sergio, magni nominis Sancto; quem adeo venerati sunt ac suspexere veteres, ut locum Sergiopolim nuncupaverint. Muro hunc humillimo sepserant, qui videlicet satis foret prohibendis illarum partium Saracenis, quo minus primo aditu irrumperent. Neque enim ad oppugnanda mœnia nati sunt Saraceni. Eorum certe impetum obvius forte murus vel infirmissimus, nec nisi luto compactus, cohibet. Postmodum donariis sacraque supellectili templum hoc summe inclaruit. Quod secum reputans imperator Justinianus curam protinus eo contulit, mœnia loco circumdedit præclarissima, & aquæ copiam providit, immensa ejus collecta vi in receptacula. Insuper domos, porticus, aliaque extruxit ædificia, quibus urbes decorari solent. Præsidium quoque militare ibi constituit, muros, cum res posceret, defensurum. Profecto Chosroës, Persarum rex, cum urbis capiendæ percupidus, magnis illam copiis circumsedisset, munitionis firmitate prohibitus, re infecta, obsidionem solvit.

[72] Magnam enimvero S. Sergii & nominis claritatem & venerationem apud populum etiam ante Procopii ætatem fuisse, hæc arguunt. Verum in singulis quæ iisdem adstruit, cum Alexandro, Hierapolitano episcopo, [nominatim autem S. Sergium peregrinationibus Resaphæ] supra plus semel laudato, haud satis convenit hic scriptor. Justinianus enim, ut refert, Sergiopoli, quæ muro dumtaxat humillimo septa antea fuerat, mœnia circumdedit præclarissima, & tamen eadem isthæc civitas jam inde ab Alexandri Hierapolitani, Justiniano seculo integro antiquioris, ætate muris altissimis, uti ipsemet is episcopus in scripta, quam supra laudavi, ad Eudociam & Pulcheriam Augustas epistola docet, erat circumdata. Oportet itaque, ut exstructi antea muri Sergiopolitani partim vetustate, partim temporum injuria Justiniani ac Procopii ætate fuerint collapsi aut etiam ex parte destructi, cumque hinc, pristina celsitudine amissa, humiles facti essent, tales eos ab initio fuisse, Procopius existimarit, licet interim, Alexandro Hierapolitano, quem falsi ea in re arguere nemo ausit, testante, altissimi fuissent. Verum utcumque res hæc habeat, ad institutum nostrum parum facit; propius id tangit, ob quam a Justiniano munitam fuisse Resapham, Procopius verbis proxime recitatis scribit, causa, a sacra supellectili, pretiosisque, quibus Resaphensis S. Sergii ecclesia Justiniani ætate seu seculo sexto inclarescebat, donariis repetita.

[73] Etenim vel hinc, quin tunc Resaphensis SS. Sergii & Bacchi ecclesia frequenti ad hanc peregrinorum, [honoratum fuisse, e Procopio colligitur.] a quibus donaria illa sacræ huic ædi ac nominatim S. Sergio fuerint oblata, concursu inclaruerit, dubitandum non apparet, maxime cum opinioni isti, ut apparet, etiam suffragentur Gregorii Turonensis, qui eodem seculo VI floruit, num. 86 recitanda verba. Adhæc cum Justinianus, uti verbis proxime recitatis Procopius indicat, Sergiopoli seu Resaphæ, quo, quod in civitate hac situm erat, sacrati S. Sergio templi donaria sacraque supellex tuto custodiri possent, præclarissima mœnia, addito etiam hisce defendendis militari præsidio, circumdederit, dubitandum pariter non apparet, quin id e singulari, quod huc etiam prope spectat, in S. Sergium veneratione præstiterit. Nec tantum ex hac Justinianus sacræ Sergiani templi supellectili donariisque custodiendis modo jam dicto studuit, verum etiam isthæc, nova eis crucis aureæ donatione adjecta, auxit. Docet id nos Euagrius, aliud simul præterea eximiæ erga S. Sergium venerationis argumentum, insigneque etiam, quod hujus virtute patratum fuerit, miraculum suppeditans. En ipsa, quibus totum hoc a scriptore illo Historiæ Ecclesiasticæ lib. 4, cap. 28 præstatur, verba. Referam, inquit, nunc id quod ab eodem Chosdroë alibi gestum est circa urbem Sergiopolim. Est enim eximium, dignumque prorsus, quod sempiternæ hominum memoriæ commendetur.

[74] Quippe Chosdroës ad hanc quoque urbem accessit, [Sacra ejus ossa ibidem etiam tunc in capsa, ærgento obtecta, fuisse asservatæ,] expugnare eam cupiens. Cum igitur incusso ariete muros quatore jam cœpisset, oppidani cum eo colloquium inierunt, servandæ urbis causa. Tandemque inter eos convenit, ut sacra ecclesiæ vasa pro redemptione urbis darentur: in quibus erat crux, quam Justinianus ac Theodora eo miserant. His ad Chosdroëm perlatis, sciscitatur Chosdroës ex sacerdote & ex Persis, qui una cum illo ad eam rem missi fuerant, nihilne amplius superesset. Tum quidam ex iis, qui mentiri consueverant, respondit, alios præterea thesauros esse, ab oppidanis, qui pauci admodum erant, occultatos. Porro ex sacris thesauris, qui comportabantur, aureum quidem vel argenteum vas nullum relictum fuerat, sed alterius prætantioris materiæ, ac Deo prorsus dicatæ, sanctissimæ scilicet reliquiæ invicti martyris Sergii, in oblonga quadam arca argento cooperta reconditæ. His inductus Chosdroës, cum universum exercitum urbi admovisset, repente per omnem ambitum murorum innumerabilis visa est militum multitudo, cum clypeis urbem defendentium. Quo conspecto, hi, qui a Chosdroë missi fuerant, reversi sunt, & numerum & armaturæ genus non sine admiratione referentes. Chosdroës vero, postquam iterum sciscitatus paucos admodum in urbe remansisse didicit, eosque aut senes aut parvulos, robustis videlicet omnibus e medio sublatis, hujus miraculi auctorem esse Martyrem intellexit. Atque ob id metu perculsus, admiratusque Christianorum fidem, in regnum suum reversus est. Aiunt etiam illum sub exitum vitæ, sacro regenerationis lavacro initiatum fuisse.

[75] [Euagrins tradit, idque, etsi interim de miraculo, quod pariter tradit, quodque] Hæc Euagrius; ac sacra quidem, ut scribit, S. Sergii ossa in capsa oblonga, argento obtecta, Resaphæ, cum civitatem hanc Chosroës obsideret, asservata fuisse, scriptori huic asserenti credo; verum an prodigio, quod præterea hic narrat, quodque, ut apparet, S. Sergio attribuendum foret, factum sit, ut obsidione, qua a Chosroë, Persarum rege, premebatur, liberata fuerit Sergiopolis, potest non immerito revocari in dubium. Procopius enim, qui bellicæ isti expeditioni, anno 542, uti ad hunc annum Pagius in Criticis recte docet, a Chosroë susceptæ, synchronus vixit, nullam plane prodigii illius mentionem uspiam facit, causaque longe diversa, ut Persæ, obsidionem, de qua hic, solvere fuerint compulsi, factum esse, lib. 2 de Ædificiis cap. 9, & lib. 2 de Bello Persico cap. 20 memoriæ prodit, in Priori quidem Opere paucis hisce supra adhuc datis verbis utens, Chosroës Persarum rex, cum urbis (Sergiopolitanæ scilicet) capiendæ percupidus, magnis illam copiis circumsedisset, munitionis firmitate prohibitus, re infecta, obsidionem solvit; in posteriori vero rem fusius hoc modo pertractans: Vere primo Chosroës, Cabadis filius, tertium in fines Rom. irrupit cum ingenti exercitu, secundum Euphratem a dextra labentem iter habens. Ubi Medorum copias adesse proxime audivit Candidus Sergiopolitanus antistes, sibi civitatique metuens, quod Chosroï promissa ad diem non præstitisset, hostium castra ingressus eum obsecravit, ne sibi ob hanc causam iratus esset: nunquam se habuisse pecuniam: propterea recusasse ipso initio Surenos redimere: nec precibus, quamvis enixe repetitis, tantillum profecisse apud Justinianum Aug.

[76] [cum iis, quæ scribit Procopius, non satis congruit,] Nihilominus Chosroës ipsum habuit in custodia, & in ejus corpus cruciatu acerbissimo sæviens, majorem duplo, quam pacto convenerat, summam exigere voluit. At ille petiit supplex, ut Sergiopolin mitterentur, qui quidquid esset supellectilis pretiosæ in templo urbis acciperent. Id cum fieri jussisset Chosroës, una quosdam e suo comitatu Candidus misit. Acceptis in urbem, quos rex destinaverat, multa e sacro thesauro Sergiopolitani dedere, aliud sibi nihil reliquum factum asseverantes. Verum Chosroës multo plura deberi sibi contendens, negavit, se illis contentum esse. Quare misit suorum manum, specie quidem, ut civitatis opes perserutarentur; re autem eo consilio, ut ipsam occuparent. Quoniam vero in potestatem Persarum ventura Sergiopolis minime erat; Saracenus quidam Christianus & Alamundari imperio subditus, cui nomen Ambro, noctu ad urbis muros accessit, fraudeque indicata, hortatus est cives, ut Persas nequaquam reciperent. Itaque inanes ad Chosroëm redierunt illi, quos ipse miserat. Hac repulsa graviter offensus, expugnandæ urbis consilium cepit: eo mox exercitum senis millibus constantem proficisci, obsidium facere, & in muros dare impressionem jussit. Quo illi cum pervenissent, manum operi admoverunt. Ac fortiter quidem initio resistebant Sergiopolitani; post tamen collapsi animis & Martis aleam reformidantes, deditionem meditabantur: neque enim plus ducentos milites habebant. Sed Ambrus iterum de nocte progressus ad mœnia, compulsos aquæ penuria Persas obsidionem intra biduum soluturos significavit. Quapropter oppidani in colloquium cum hostibus non venerunt. Barbari autem castra moverunt, exusti siti, seque retulerunt ad Chosroëm: qui Candidum deinceps nunquam dimisit.

[77] E mente itaque Procopii, non prodigio, sed partim mœnium firmitate, [ambigi non immerito possit, indubitatum apparet, uti etiam a Chosroë] partim aquæ penuria factum est, ut Chosroës, Persarum rex, a Sergiopolis obsidione recedere fuerit coactus. Quare, cum Procopius, ut jam dictum, rei huic, anno Christi, ut pariter dictum, 542 gestæ, synchronus exstiterit Euagrius vero, utpote qui non prius quam seculo sexto senescente floruerit, quadraginta ut minimum annorum spatio ab ea remotus vixerit, est sane, cur, an huic scriptori, obsidionem Sergiopolitanam prodigio, quod allegat, solvere fuisse Persas coactos, asserenti, assentiendum sit, non immerito dubitetur. Verum utcumque res hæc habeat, id equidem, quod idem Euagrius verbis recitatis de S. Sergii reliquiis, in capsa oblonga, argento obtecta, Sergiopoli, cum a Persis civitas hæc obsideretur, asservatis, singularique hasce custodiendi Sergiopolitanorum cura memoriæ prodit, sat certum apparet, nec rem hanc falsi utcumque, ut consideranti patebit, suo scribendi modo, qui verbis ejus proxime recitatis exprimitur, suspectam Procopius reddit. Quod cum ita sit, luculentum enimvero aliud venerationis erga S. Sergium seculo sexto delatæ argumentum e laudato Euagrio habemus. At vero idem hic scriptor longe etiam certiora, utpote quibus & ipsemet synchronus exstiterit, eximiæ plane erga S. Sergium seculo sexto ad finem jam vergente ab altero Chosroë Persarum rege delatæ venerationis argumenta suppeditat. Erat hic, ut laudatus Euagrius lib. 4, cap. 17 docet, Hormisdæ, Persarum regis, filius, cumque in subjectas Romano imperio terras, a Mauritio imperatore suppetias adversus Persas sibi rebelles postulaturus venisset, intellexissetque, S. Sergium postulatis eorum, qui ab se confugerent, annuere, crucem auream, si exercitus, quem adversus inimicum suum, nomine Zadespram, mittebat, vivum eum aut mortuum sibi sisteret, sancto Martyri promisit. Chosroës erat Ethnicus; verum, cum Deus etiam, ut Tillemontius tom. 5 Monument. pag. 494 recte ait maxime perversos, atque ipsos etiam, quando ipsi placet, dæmones, dum non nisi de temporalibus mundi hujus rebus agitur, exaudiat, Chosroës primo regni sui anno, qui ab exeunte anno 590, ut Pagius in Criticis docet, ad exeuntem item annum 591 excurrit, septima Januarii die votum emiserat, sequentisque Februarii nona die Zadesprami caput, ad se delatum, summo animi gaudio accepit, nec dudum post regnum suum recuperavit.

[78] [Sergio, cum hunc in se benevolum fuisset expertus, varia donaria,] Adi pro hisce fere omnibus Euagrium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 4, cap. 17, & 21; e quo posteriori loco præterea etiam intelliges, primo quidem Chosroëm, regno suo recuperato, non tantum crucem auream, ad quod ex voti religione erat obstrictus, Resaphensi S. Sergii ecclesiæ donasse, verum etiam huic, quam quondam, ut supra vidimus, Sergiopolitani Chosroæ seniori, Cabadæ filio, tradere fuerant compulsi, crucem itidem auream, in regni sui thesauris inventam, restituisse; deinde vero eumdem regem, cum alias etiam in se beneficum S. Sergium, facto ei voto, fuisset expertus, egregie erga hunc gratum sese ac reverentem exhibuisse, missis ad Resaphense sancti Martyris templum donariis, non modo ad quæ ex voti religione tenebatur, verum etiam aliis pretiosissimis. Cum laudatum vigesimum primum Historiæ Ecclesiasticæ Euagrianæ caput, luculentissima sane insignis prorsus S. Sergio seculo sexto delatæ venerationis argumenta suppeditet, plurimumque ad ejusdem Sancti nostri gloriam conducat, non possum, quin id integrum huc transcribam. Atque ad hoc quidem potissimum etiam moveor, quod instrumenta, quibus ipsemet Chosroës modo assertis fidem facit, nec pauca, ad Sancti honorem facientia, profert, complectatur. Hisce itaque e versione Valesii Latinis verbis concipitur: Ceterum Chosdroës cum regnum suum recuperasset, crucem auro multo & pretiosis lapidibus exornatam, in honorem invictissimi martyris Sergii ad Gregorium misit: quam Theodora quidem uxor Justiniani eidem Martyri dedicaverat: Chosdroës vero una cum aliis thesauris diripuerat, sicut a me superius commemoratum est.

[79] [uti inscriptione, quæ hisce abs illomet addita] Aliam præterea crucem auream idem Chosdroës misit, cui litteris Græcis hæc inscripsit. “Ego Chosdroës rex regum, filius Hormisdæ, quo tempore per diabolicam operationem & malitiam infelicissimi Varami & equitum, qui una cum illo erant, ad Romanorum ditionem me contuli: & quoniam infelicissimus Zadespram cum exercitu Nisibim advenerat, sollicitaturus equites Nisibenos, ut a nobis deficerent nosque oppugnarent; nos quoque equites misimus ad oppidum Charchas una cum duce. Et quoniam audieramus, venerabilem ac celeberrimum S. Sergium cuncta largiri, quæ ab ipso postularentur; anno primo regni nostri, die septimo mensis Januarii, per genium ejusdem Sancti postulavimus, pollicentes, si equites nostri Zadespram occidissent aut certe vivum cepissent, nos crucem auream lapillis distinctam ad ejus ædem missuros esse, ob venerandum ejus nomen. Nono autem die mensis Februarii equites nostri caput ejusdem Zadespram ad nos attulerunt. Voti igitur nostri compotes facti, quo res manifesta omnibus fiat, nec ullus dubitandi locus relinquatur, in venerandissimo ejus nomine crucem hanc a nobis factam, una cum ea, quæ olim ab Imperatore Romanorum Justiniano ad ejusdem Sergii ædem missa est, postea vero bello inter duas respublicas exorto, a Chosdroë Cabadis filio, patre nostro huc allata, & in thesuaris nostris reperta est, misimus in ædem venerandissimi sancti Sergii.” Has cruces Gregorius (patriarcha nempe Antiochenus, qui, quemadmodum in chronologica patriarcharum Antiochenorum Historia, Operis nostri tom. IV Julii præfixa, pag. 98 est videre, ab anno 570 ad annum 593 sedit) non sine consensu imperatoris Mauricii cum accepisset, cum ingenti pompa in Ecclesia sancti Martyris dedicavit. Nec multo post idem Chosdroës alia quoque dona ad eamdem ecclesiam misit, & in aureo disco hæc Græco sermone jussit inscribi.

[80] “Ego Chosdroës rex regum, filius Hormisdæ, ista in hoc disco inscribenda curavi, [fuerunt, hicque recitantur,] non ut ab hominibus conspicerentur, nec ut amplitudo venerandi nominis tui sermonibus meis innotesceret, sed tum ob rerum, quæ inscriptæ sunt, veritatem, tum ob multa & maxima beneficia, quibus me affecisti. Felicitatis enim loco mihi est, quod nomen meum in sacris vasis tuis incisum reperiatur. Cum essem in loco, qui dicitur Beramaïs, postulavi a te, Vir sancte, ut mihi opem ferres, utque Sira in utero conciperet. Et quoniam Sira quidem Christiana erat, ego vero gentilis, lex quidem nostra nobis minime permittebat, ut Christianam uxorem haberemus. Ego tamen ob meam erga te benevolentiam, hujus mulieris causa legem neglexi; eamque præ cæteris uxoribus meis præcipuo amore dilexi, atque in dies magis magisque diligo. Itaque decrevi benignitatem tuam nunc implorare Vir sancte, ut illa gravida fieret. Postulavi igitur & votum nuncupavi, si Sira gravida facta esset, me crucem, quam illa gestat, ad venerandam ædem tuam dono missurum esse. Hanc ob causam ego & Sira constituimus, in memoriam nominis tui, Vir sancte, hanc crucem retinere. Et pro illa æstimationem ejus, quæ quater mille & quadringentos stateres milliarenses minime excedit, quinque staterum millia transmittere decrevimus. Ex quo autem hoc apud me votum concepi & hæc mecum ipse cogitavi, quoadusque Rosumchosdrum perveni, non plures, quam decem dies effluxerunt, cum tu, vir sancte, non quod ego id meritus essem, sed pro tua benignitate, noctu mihi in somnis apparuisti, terque mihi affirmasti, gravidam fore Siram.

[81] Atque ego in eadem visione tertio tibi respondi, [fidem faciunt,] Recte. Et quoniam ea, quæ a te postulantur, tribuis, ex eo die Sira non sensit muliebria. Ego vero de hac re fortasse dubitassem, nisi verbis tuis credidissem, quoniam vir sanctus es, & donas, quæ petuntur, Siram deinceps non esse sensuram muliebria. Ex eo igitur virtutem visionis, & veritatem corum, quæ abs te prædicta sunt, deprehendi. Quamobrem illico crucem ipsam & ejus pretium ad venerandam ædem tuam transmisi, jubens ut ex ejus pretio discus unus & poculum unum fiat ad usum sacrorum mysteriorum: crux item, quæ in sacro altari desigatur & turibulum: cuncta ex auro. Velum præterea hunnicum auro exornatum. Qui vero ex supradicto pretio reliqui fuerint milliarenses, eos ad sacram ædem tuam volumus pertinere, ut per genium tuum, Vir sancte, cunctis in rebus, sed præcipue in hac petitione mihi & Siræ auxilium feras & quod intercessione tua nobis contigit, id misericordia benignitatis tuæ, ex utriusque nostrum sententia ad perfectionem perveniat. Quo scilicet ego & Sira, cunctique mortales in potentia tua spem ac fiduciam collocemus atque in te credamus.”

[82] [bis fuisse oblata. Atque id primo quidem, uti e Simocatta] De donariis, isthoc jam dato Historiæ Euagrianæ capite recensitis, quæ an Chosroes, Hormisdæ filius, Persarum rex, S. Sergio vere obtulerit, dubitare sane, quæ eodem illo capite suppeditantur, non sinunt, lib. 5 Historiarum cap. 13 & 14 etiam tractat, qui seculi VII initio ac proin haud diu admodum post Euagrium floruit, Theophylactut Simocatta, binas etiam, quas idem pariter, quod modo recitavi, Historiæ Ecclesiasticæ Euagrianæ caput complectitur, inscriptiones recitans; licet autem has, quæ Græce scriptæ, missisque a Chosroë ad Resaphensem S. Sergii ecclesiam donariis incisæ fuisse ab Euagrio traduntur, epistolarum dumtaxat, quæ additæ hisce fuerint, nomine perperam distinguat, earumdem tamen posteriorem emendatiorem, ut apparet, exhibet quantum ad verba, quibus Chosroës de oblata sibi S. Sergii apparitione, conjugisque Siræ prægnatione loquitur. Hæc enim, at non item illa, quibus id apud Euagrium Chosroës facit, sensum dilucidum minimeque implexum generant, utpote ex interpretatione, quam ipsemet adornavi, sequentibus hisce respondentia verbis Latinis: Sancte, non quod ego id essem meritus, sed ex benignitate mihi te in visione nocturna spectandum dedisti, tertiumque dixisti, Siram esse gravidam; ac ego in eadem visione tertium tibi respondi dicens: Bene est, bene est, bene est. Atque ex virtute tua ac misericordia propterque summe venerandum nomen tuum, & quia eorum, quæ a te petuntur, dator es, Sira ab illa die, quod feminis evenire solet, non vidit. Ego autem hac de re (de Siræ scilicet prægnatione) non dubitavi, sed verbis tuis fidem abhibui; & cum illa postea, quod bonus sis verusque eorum, quæ a te postulantur, dator, menses suos passa non esset, hinc visionis vim, eorumque, quæ a te dicta fuerant, veritatem perspexi.

[83] [colligitur, anno 591, secundo autem anno 593 evenit,] Nec tantum, quod jam dictum, Simocatta quantum ad posteriorem e duabus, quæ donariis, a Chosroë ad Resaphensem S. Sergii ecclesiam missis, fuere incisæ, inscriptionibus præstat; verum etiam crucem auream, quam una cum sublata olim per Chosroëm, Cabadæ filium, cruce durea Chosroës S. Sergio primum obtulit, posterioris hujus crucis vertici fuisse affixam, disertis verbis docet, eaque præterea, ut alia, minus notatu digna, quibus ab Euagrio differt, præteream, suppeditat, e quibus fas sit eruere simul & annum, quo donaria hæc, & annum item, quo donaria alia, in posteriori e duabus dictis inscriptionibus expressa, ad Resaphensem S. Sergii ecclesiam a Chosroë missa fuerint. E duabus enim inscriptionibus illis priori, in qua, sese post acceptum anno regni sui primo, nono Februarii die, Zedesprami occisi caput Resaphensi S. Sergii ecclesiæ crucem auream donasse, Chosroës prodit, in medium adducta, mox subjungit, eumdem Chosroëm anno proximo, Siram, quam sibi connubio copularat, reginam publice appellasse, annoque deinde tertio pro prole ex hac suscipienda S. Sergio martyri supplicasse, nec ita dudum post, cum hunc iterum ea in re benevolum erga se fuisset expertus, ad Resaphensem ejus ecclesiam donaria secundo misisse: quæ cum ita habeant, primusque Chosroïs regni annus ab exeunte anno 590 ad exeuntem item annum, ut supra docui, 591 excurrerit, consectarium e Simocatta est, ut a Chosroë ad Resaphensem S. Sergii ecclesiam donaria mitti contigerit, anno quidem 591, quæ, in priori, anno autem 593 aut certo non multo post, quæ in posteriori e duabus præfatis inscriptionibus recensentur.

[84] Porro quæcumque proxime recitatum Historiæ Ecclesiasticæ Euagrianæ caput suppeditat, [nec, quin Chosroës, qui tamen Christianam fidem amplexus non est,] ea pariter in Historiæ Ecclesiasticæ a se concinnatæ lib. 18 cap. 21 & seq. Nicephorus Callistus intulit, uti etiam in Ecclesiasticos, quos concinnavit, Annales ad annum proxime dictum 593 Baronius; posterior autem hic scriptor e Christophorsoni versione transcriptis, quibus Euagrius postremo transcriptum, quo ea complectitur, caput claudit, sequentibus hisce verbis, Hæc donaria a Chosroë oblata ea loqui videntur, quæ cum prophetia Balaam consentiunt: Quod plane Dei Providentia factum est, ut gentilium linguæ verba salutaria proferrent, mox subjungit: Digna quidem, quæ cubitalibus, ut aiunt, litteris formarentur, quo novatores magis rubore suffusi taceant, cum etiam ab infidelibus & idololatris redarguantur in veneratione sanctissimæ Crucis & cultu sanctorum Martyrum, dum talia loquitur ethnicus, sua tamen conscientia Christianus, veritus publice profiteri, quid sentiret, ne rebellem experiretur populum, quem omnibus demulcere officiis hoc sui regni exordio satagebat. Hæc Baronius, & recte sane. Utinam modo, quam noscebat, fidei veritatem tandem Chosroës fuisset professus, nec miser in infidelitate infelicem in modum occubuisset! Sunt quidem, qui Chosroëm Christiana sacra fuisse amplexum, litteris mandarint; verum hosce a vero procul aberrasse, luculenter evincunt, quæ Chosroës postmodum, suscepto contra Orientale imperium, quo Mauritii imperatoris, cujus auxilio regnum suum recuperarat, necem ulsisceretur, crudelissimo bello, in Christianos gessisse noscitur.

[85] Princeps hic interim non tantum supra recensitis donariis gratum sese ob accepta beneficia erga S. Sergium exhibuit, [Sancto etiam templum exstruxerit, dubium apparet,] verum etiam exstructo in ejus honorem templo. Ita apud Assemanum in Bibliotheca Orientali tom. 3, part. 1, pag. 412 docet Barhebræus. En ejus verba. Ædificavit autem, inquit, Chosroës tria amplissima templa, alterum Deiparæ, Apostolorum alterum, tertium S. Sergii martyris, quæ & patriarcha Antiochenus consecravit. Non raro quidem, ut in præfato Opere Assemanus ostendit, a veritate Barhebræus aberrat, ast, vera illum hic prædicare, reor, quod ei etiam suffragetur Abul-pharajius, in Dynastiarum Historia, anno 1663 Oxoniæ typis vulgata, pag. 98 diserte tradens, Miyapharekini templum S. Sergio martyri a Chosroë fuisse exstructum. Romanis, inquit de Chosroë loquens, etiam Daram & Miyapharekinum restituit, duoque Christianis templa Miyapharekini extruxit, alterum nomini beatæ Virginis, alterum nomini Mar Sergii martyris dicatum. Chosroëm Romanis duas civitates dedisse, Euagrius Hist. Eccl. lib. 6, cap. 19 memoriæ etiam prodit; cum autem alteram ex his etiam Daram, alteram Martyropolim vocet, dubitandum non est, quin hanc ipsam civitatem, quæ, ut Procopius lib. 3 de Ædificiis cap. 2 docet, in Armenia ad flumen Nymphium sita est, per Miyapharekinum Abulpharajius designet, dictam scilicet civitatem, quam a Saracenis Miepherkin nominari Baudrandus in Lexico Geographico affirmat, deducto a lingua Saracenica seu Arabica nomine sic appellans. Atque ita ex Abulpharajio modo habemus, non tantum S. Sergio templum Chosroëm exstruxisse, verum etiam quo loco id fecerit.

[86] [isque seculo VI duo adhuc alia loca sibi in Oriente sacra habuit.] Porro in Actis S. Anastasii Persæ, anno 628 martyrio in Assyria coronati, ad diem XXII Januarii apud nos datis, num. 35 monasterii S. Sergii, quod a Bethsaloë, Assyriæ oppido, sex milliariis a Discartas seu Dastager Chosroïs palatio, dissito, unico dumtaxat, uti in Commentario Actis illis prævio num. 12 docuimus, milliario abfuerit, mentio instituitur, & in Elogio sanctæ Cholinduch, ad XIII Julii diem apud nos etiam dato, oratorium S. Sergii, quod, cum Sancta illa seculi VII initio ad Dominum migravit, Daram inter & Nisibim, Mesopotamiæ civitates, exstiterit, commemoratur. Quare, cum & hoc oratorium a monasterio S. Sergii, in Actis S. Anastasii commemorato, & a binis hisce locis sacris templum, quod S. Sergio a Chosroë fuisse exstructum, Barhebræus & Abul-pharajius scribunt, ex jam assignato, quem habent, situ diverso palam sit distingui, præter Resaphensem ecclesiam tria adhuc alia innotescunt loca sacra, quæ S. Sergius jam inde a seculo septimo, verosimiliterque etiam jam inde a sexto nomini suo in Oriente consecrata habuerit. Sed hæc de insigni veneratione, quam S. Sergio nominatim ibidem tunc fuisse delatam, Gregorii Turonensis textus, § seq. proxime recitandus, etiam evincit, jam dicta sufficiant; ad Occidentem modo gradum faciamus.

§ VI. Veneratio Sanctis, ac nominatim S. Sergio, seculo sexto ac paulo serius, etiam in Occidente, delata.

[E Gregorio Turonensi, cujus hic verba dantur,] Quæ S. Sergio insignis plane, uti hactenus adducta ostendunt, in Oriente seculo sexto fuit nominis celebritas, ea quoque ad Occidentem eodem seculo sese extendit. Res ex § præsenti dicendis patescet. Gregorius Turonensis, qui seculo VI floruit, in Opere, quod de Gloria Martyrum inscribitur, lib. 1, cap. 97 de nostro S. Sergio (neque enim de alio Sancto homonymo eum vel hic, vel locis infra citandis tractare, cuiquam hactenus visum est) ita scribit: Sergius quoque martyr multa signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Unde agitur, ut ex hoc ingenti basilicæ (Resaphensem S. Sergii ecclesiam a Gregorio hic commemorari, dubitandum non apparet) vel promittantur vota, vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subtrahere aut auferre. Quod si quis fecerit, mox judicium aut noxæ aut mortis incurrit. Ob hanc vero devotionem multi res suas Sancto devovent, scilicet ut ejus virtute munitæ non diripiantur a malis. Denique anus erat exigua, & credo Euangelicæ illius pauperculæ similis, quæ quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophylacium devote jactavit. Ergo hæc pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, daturæ domo ipsius, cum necessitas flagitasset. Igitur cum ad festivitatem Sancti multi populi advenissent, duo conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis, truncatisque pedibus, positum in vase cum aqua super ignem levant, instanterque succendunt. Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur. Etiam fervendo aqua consumitur, nec prorsus pullus ille mollitur. Tentant crebro manibus, & unguem conantur infligere, sed duriorem sentiunt, quam misissent. Interim adsunt convivæ evocati ad epulum, nullatenus, sumpturi de apparatu. Exstat mensa niveis velata mantilibus, opere plumario exornata. Conversis cibis in novam duritiem, catinus lymphis sæpe diluitur, sed nihil coctum, quod in eo exhibeant, invenitur, sicque novo miraculo epulis redactis in saxum, confusis invitatoribus, verecundantibus invitatis, a cœna cum pudore discessum est.

[88] Hactenus Gregorius; ait autem tom. 5 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 496 Tillemontius, [illustre admodium S. Sergii nomen seculo sexto in Galliis fuisse, intelligitur;] miraculum, quod sanctus ille Turonensis antistes verbis recitatis refert, simplicitati seculi, quo Gregorius vivebat, magis congruere, quam seculi septimi decimi, quo ipsemet laudata Monumenta Ecclesiastica contexuit, subtilitati. Et vero cum Gregorius incertis narrationibus fidem subinde adhibuisse noscatur, dubitari non immerito potest, an ex ambiguæ dumtaxat fidei rumore præfatum miraculum non intellexerit, maxime cum id, si vere evenerit, non in Gallia, sed in Syria longissime a loco, quo Gregorius commorabatur, dissita acciderit, uti ex ipso verborum, quibus a Gregorio narratur, contextu apparet. Verum etsi res ita habeat, nec, quæ hic Gregorius memoriæ prodit, ad Galliam spectent, ex eo tamen, quod a Gregorio, seculi VI scriptore, memorentur, notaque proinde ac credita in Gallia tum fuerint, illustre admodum hoc ipso seculo S. Sergii nomen in regno illo fuisse, colligendum apparet. Adhæc, unde id ipsum etiam pari de causa colligas, idem Gregorius lib. 7 Historiæ Francorum cap. 31 etiam refert, in Oriente exstitisse regem, qui, majori S. Sergii digito munitus, illustrem de inimicis suis victoriam reportarit. Non quidem quis rex is fuerit, edicit, certeque, quo minus is Chosroës, Persarum rex proxime memoratus, esse potuerit, ratio temporis, uti partim ex jam dictis, partim ex dicendis pronum erit eruere, omnino impedit. Verum etsi id ita sit, rei tamen hujus, quemadmodum addit, relatione factum est, ut Gundobaudus, qui pro Clotharii primi, Francorum regis, anno 561 vita functi, filio sese gerebat, partemque proinde in hujus hæreditate sibi deberi contendebat, reliquiarum S. Sergii partem sibi desiderarit. Cum vero Burdegalæ, ubi Gundebaudus tunc versabatur, in mercatoris Syriaci domo notabilis reliquiarum S. Sergii portio magna veneratione asservaretur, partem ex ea sibi Gundobaudus obtinuit; quod qui factum sit, Gregorius loco cit. exponit, cujus verba, quod ad S. Sergii gloriam ex dicendis multum faciant, aliaque, quæ jam proxime dixi, memoriæ prodant, huc transcribo.

[89] Sic itaque ibidem Gregorius habet: Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Bertchramno episcopo valde dilectus. [e Mummoli autem, quod ab eodem etiam Gregorio] Inquirens autem quæ ei causæ solatium præbere possent, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergii martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi Martyris oppressa virtute, labebatur in fugam. Hæc audiens Gundovaldus inquirere diligentius cœpit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditus ab episcopo Bertchramno Eufronius negotiator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totonderat, inhians facultati ejus. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, cæsarie crescente; regreditur. Ait ergo episcopus: Est hic quidam Syrus, Eufronius nomine, qui, de domo sua ecclesiam faciens, hujus Sancti reliquias collocavit, & plurima ex his signa, virtute Martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas maximo flagraret incendio, hæc domus, circumdata flammis, nullatenus est adusta. Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Bertchramno ad domum Syri accedit, vallatoque homine, pignera sibi sancta præcepit ostendi. Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei hæ pararentur insidiæ, ait: Noli fatigare senem, nec Sancto inferre injuriam: sed, acceptis a me centum aureis, abscede. Illo quoque insistente, ut sanctas videret reliquias, ducentos aureos obtulit, & nec sic obtinuit, eum recedere, nisi ipsa pignera viderentur.

[90] [hic narratur, facinore ibidem etiam tunc] Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam jubet. (Erant enim in sublimi parietis contra altarium in capsula reconditæ) diaconum suum scandere præcepit. Qui per gradus scandens scalæ, adprehendens capsam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti. Attamen accepta, ut diximus, capsula, quæ de pariete pendebat, detulit. Qua perscrutata, Mummolus os de Sancti digito reperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, & sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictus vix frangi potuisset, divisum in tres partes ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo, non erat acceptum Martyri, ut hæc ille contingeret. Tunc, flente vehementius Euphronio, posternuntur omnes in orationem deprecantes, ut Deus dignaretur ostendere, quæ ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertæ sunt particulæ, ex quibus una Mummolus adsumta abscessit: sed non, ut credo, cum gratia Martyris, sicut in sequenti declaratum est. Eventus enimvero, uti hic in fine Gregorius innuit, luculentissime probavit, audax temerariumque, quod verbis recitatis refertur, Mummoli ducis facinus S. Sergio neutiquam placuisse. Neque enim vel Mummolus vel Gundobaldus, in cujus potissimum gratiam hic illud commiserat, ex ablatis sancti Martyris reliquiis ullum commodum retulit, earumve, quod exspectarant, virtute de hostibus triumphavit, sed ambo Convenis, exercitu civitati huic a Guntchramno Francorum rege admoto, anno 585 interierunt, uti ex laudato Gregorio in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad dictum annum num. 7 docet Cointius.

[91] [magni factum fuisse ejus patrocinium, palam est.] Verum etsi ita infeliciter tam Gundobaldo, quam Mummolo res cesserit, liquet tamen vel ex ipso, utut minime probando, posterioris hujus, quod ex Gregorio retuli, facinore, quam potens apud Deum S. Sergii patrocinium in Gallia existimatum tunc fuerit, ut sane, quin & tunc etiam magna in veneratione ibidem sanctus Martyr exstiterit, dubitandum non sit. Verum quo circiter anno temerarium, quod retuli, Mummoli facinus fuit patratum. Gregorius Turonensis lib. 6 Historiæ Francorum cap. 24 de Gundobado sic scribit: Hic cum natus esset in Galliis, & diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis, literis eruditus, Childeberto regi a matre repræsentatur, dicente ea: Ecce, inquit, nepotem tuum, Clothacarii regis filium, & quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est. Quem ille, eo quod illi filii non essent, accipiens retinebat secum. Nunciantur hæc regi Clotachario, misitque fratri nuncios dicens: Dimitte puerum, ut veniat ad me. Nec moratus est, juvenem fratri direxit. Quo viso, Chlothacharius jussit tonderi comam capitis ejus, dicens: Hunc ego non generavi. Igitur post Chlothacharii regis obitum a Chariberto rege susceptus est. Quem Sigebertus arcessitum iterum amputavit comam capitis ejus, & misit eum in Agrippinensem civitatem, quæ nunc Colonia dicitur. Ille quoque, ab eo loco dilapsus, demissis iterum capillis, ad Narsetem abiit, qui Italiæ tunc præerat, ibique, uxore accepta, filios procreavit, & ad Constantinopolim accessit.

[92] Hæc ad annum 562 Cointius supra laudatus in præfatis Francorum Annalibus refert, [facinus illud vel anno 582 vel aliquo e tribus seqq. evenit,] ac deinde, narrato ad annum 582, num. 10 Gundobaudi seu Gundobaldi aut etiam (varie enim a variis hoc nomen exaratur) Gundobadi e civitate Constantinopolitana in Galliam reditu, ad annum 585 num. 2 & seqq. e Gregorio Turonensi exponit, qui idem Gundobadus hoc anno pro regni, quam sibi e patris sui, uti obtendebat, Clotharii hæreditate deberi contendebat, parte adipiscenda bellum civile, Mummolo supra memorato, qui antea contra Saxones Longobardosque virtute bellica, hisce devictis, inclaruerat, aliisque nonnullis ducibus sibi adjunctis, in Gallia concitarit, misereque in hoc una cum Mummolo aliisque, qui partes ejus fuerant amplexi, ipso anno 585 perierit. Jam vero cum hæc ita, & quidem ad annos, a Cointio (neque enim quidquam scriptoris hujus calculum suspectum hic reddit) annotatos, habuerint, nec, quemadmodum e supra recitatis Gregorii Turonensis verbis liquet, Mummolus prius, quam sese Gundobado, quod certe ante annum 582 non evenit, adjunxisset, asservatas Burdigalæ apud Euphronium mercatorem Syriacum sacras S. Sergii exuvias invaserit, partimque abstulerit, consectarium est, ut id vel anno 582, quo Gundobadus Constantinopoli in Galliam rediit, vel aliquo e tribus sequentibus acciderit. Atque hinc modo habemus, S. Sergium in Galliis, si non citius, jam inde saltem ab anno circiter 582 miraculorum sanctitatisque fama inclaruisse, magnaque in veneratione ac æstimatione habitum fuisse.

[93] Gregorius Turonensis, qui, quod jam memoravimus, temerarium Mummoli facinus nos docet, [reliquiarumque S. Sergii, quam se fecisse, Gregorius scribit,] sacras etiam S. Sergii reliquias in ecclesiæ, S. Perpetuo, decessorum suorum uni, Turonis dedicatæ, baptisterio deposuit, uti ipsemet Historiæ Francorum lib. 10 affirmat. En, quibus id ibidem facit, verba. Basilicas, inquit, sancti Perpetui adustas incendio reperi, quas in illo nitore vel pingi vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi. Baptisterium ad ipsam basilicam ædificari præcepi, in quo sancti Joannis cum Sergii martyris reliquias posui. Ita Gregorius; verum unde, quas sese in ecclesiæ S. Perpetui baptisterio deposuisse ait, reliquias acceperit, non edicit. Portione forsan hæ minutarum fuerint partium, in quas asservatum apud Euphronium, mercatorem Syriacum, sacrum digiti S. Sergii ossiculum, cum a Mummolo, partem sibi ex hoc desideranti, multis ictibus (adi, quæ num. 90 recitavi, Gregorii verba) percuteretur, fuit dilapsum? Id enimvero mihi sat verosimile apparet, sive interim illas Gregorius ab ipsomet Euphronio dono acceperit, sive aliunde acquisierit. Ita autem animo vel idcirco comparatus sum, quod S. Sergii reliquias in dictæ ecclesiæ baptisterio deponi non ante contigerit, quam cum præfatum digiti S. Sergii officulum temerario Mummoli facinore varias in partes fuisset divisum, uti ex jam nunc dicendis patescet. Gregorius, quemadmodum mox iterum cit. Historiæ Francorum lib. 10 ipsemet docet, cathedralem Turonis S. Martini ecclesiam, alteramque ibidem S. Perpetuo sacram, quas ambas, cum ad sedem Turonensem accessit, incendio exustas repererat, instauravit; verosimile autem apparet, Gregorio, ut citius cathedralis sua ecclesia, quam altera, instauraretur, curæ fuisse, ac proin, cum illius instaurationi anno demum episcopatus Gregorii septimo decimo, qui cum anno Christi 590 convenit, manus ultima fuisse imposita ex iis, quæ ipsemet loc. cit. Gregorius scribit, videatur, ecclesiæ S. Perpetui instaurationem ante eumdem annum 590 consignandam non esse.

[94] [depositionem præcessit. Hæc interim facta est, labente adhuc seculo sexto,] Jam vero cum id ita sit, nec Gregorius, uti ex ipsis ejus verbis proxime recitatis apparet, S. Sergii reliquias in ecclesiæ S. Perpetui, antequam hanc instaurasset, baptisterio deposuerit, consectarium est, ut id ante temerarium, quo digiti S. Sergii ossiculum in varias partes fuit divisum, Mummoli facinus, utpote non serius, quam anno, uti ex supra dictis liquet, 585 factum, haud evenerit. Verum etsi id ita sit, sacras equidem S. Sergii reliquias seculo sexto adhuc labente a Gregorio Turonensi, utpote qui vitam ultra id non protraxerit, in ecclesiæ, S. Perpetuo Turonis sacræ, baptisterio fuisse depositas, indubitatum est; quod iterum, sanctum hunc Martyrem magna veneratione in Galliis jam inde a seculo isto fuisse gavisum, utcumque ostendit. Nec eam seculo proxime sequenti in eodem regno desiisse, argumento esse potest vel solum monasterium, in suburbio Andegavensi, Clodoveo II, Francorum rege, qui anno 656 obiit, regnante, in sanctorum Bacchi simul & Sergii honorem exstructum, ut Galliæ Christianæ antiquæ Scriptores tom. 4 col. 820 docent. Sunt quidem, qui monasterium illud, quod, hodieque S. Sergii nomine decoratum, a monachis Benedictinis inhabitatur, a Nomenoio demum, Britanniæ principe, ducentis annis serius conditum fuisse, asseverent; verum hi nullum prorsus pro se vadem antiquum allegant, falsique e Childeberti III, Francorum regis, anno 711 vita functi, diplomate, quod ibidem laudati Scriptores recitant, convincuntur. Ceterum non tantum in Galliis, verum etiam in ipsa urbe Roma SS. Sergius & Bacchus summa veneratione jam inde a seculo sexto, ac forte etiam citius, fuisse videntur gavisi.

[95] [quo etiam, ut apparet, Romæ jam exstitit SS. Sergii & Bacchi diaconia.] Etenim Anastasius Bibliothecarius lib. de Romanorum Pontificum Vitis in Gregorio tertio sic scribit: Item diaconiam sanctorum Sergii & Bacchi sitam ad beatum Petrum Apostolum, in qua pridem parvum oratorium erat, a fundamentis (Gregorius tertius Papa nimirum) ampliori fabrica dilatavit, & concedens omnia, quæ in usum diaconiæ existunt, statuit perpetuo tempore pro sustentatione pauperum in diaconiæ ministerio deservire. Cum Gregorius tertius Papa anno 741, uti inter eruditos convenit, obierit, sacramque Romæ SS. Sergio & Baccho, quam hic Anastasius memorat, ædem dumtaxat auxerit, seu loco antiquæ, quæ parva erat, ampliorem exstruxerit, verosimillimum apparet, eam jam inde a seculo sexto aut forte etiam citius exstitisse, ac proin SS. Sergium & Bacchum jam tum etiam Romæ loco sacro, in honorem suum exstructo, fuisse decoratos. Sed hæc de veneratione, Sanctis in Occidente etiam jam inde a seculo sexto delata, modo disseruisse sufficiat; quanto honore iidem cultuque tum Romæ, tum alibi sive in Oriente sive in Occidente sequioribus aut etiam ignotis temporibus fuerint affecti, nunc videamus.

§ VII. Ecclesiæ locave tum Occidentis, tum Orientis sacra, in quibus vel Sancti post seculum sextum aut certe a tempore incognito cultu ecclesiastico fuere affecti, vel sacra etiam eorum lipsana aut sunt aut fuerunt asservata.

[Sancti susceptis ad suam Resaphensem ecclesiam peregrinationibus] Ut in hoc tractando argumento, ordinatius procedam, confusionemque, quantum fieri poterit, evitem, ecclesias, ædesve sacras, in quibus vel Sanctos nostros speciatim coli vel sacras etiam eorum possideri exuvias, memoriæ proditum invenio, antiquitatis, qua quæque in cultu illo possessioneve gaudent, ordine servato, recensebo, idcirco etiam, cum commode fieri id potuerit, postremo dumtaxat, ne hunc perturbem, commemoraturus loco eas, quæ quo tempore primum Sanctos colere sacrave eorum lipsana possidere inceperint, determinare haud queo. Hisce præmissis, rem ipsam aggredior. Frequentes fuisse seculo quinto aut sexto ad Resaphensem SS. Sergii & Bacchi ecclesiam peregrinationes, supra docuimus; hasce autem nec seculo septimo & octavo desiisse, jam nunc dicenda aperient. Apud Labbeum tom. 7 Conciliorum col. 382 Stephanus monachus & librorum custos in concilio Nicæno secundo, actione quinta dixit, sibi a Dionysio, ecclesiæ Ascalonis presbytero, narratum fuisse, abbatem Joannem anachoretam aliquando ad S. Sergium in Arapham (ita scilicet ibidem corrupte Resapha vocatur) peregrinari soluisse.

[97] Jam vero, cum dictum Nicænum concilium anno 787 celebratum fuerit, [seculo VII & serius honorati adhuc fuerunt,] Dionysiusque presbyter, a quo sibi id narratum fuisse, Stephanus monachus tum dixit, Joanni anachoretæ, ad S. Sergium in Resapham peregrinari subinde solito, synchronus exstitisse videatur, consectarium est, ut, cum anachoreta iste, nomine Joannes, aut seculo octavo jam labente, aut septimo senescente, in vivis, ut apparet, exstiterit, verosimiliter etiam utroque hoc seculo Resaphensis Sanctorum nostrorum ecclesia, non secus atque id duobus seculis proxime prægressis factum fuerat, a peregrinis, ad illorum opem confugientibus, frequentari adhuc soluerit; quod an, uti in Martyrologio Romano moderno indicari videtur, hodieque fiat, pro certo asseverare non ausim. Illam interim erga Sanctos venerationem nondum seculo septimo, imo ne seculo nono quidem ac decimo, desiisse, credibile etiam apparet vel ex eo, quod tum insignis plane adhuc eorum in Oriente cultus exstiterit, prout argumento sunt tria, quæ vel amborum Sanctorum vel unius saltem Sergii nomini tunc ibidem exstitere dicata, seu templa seu monasteria diversa, Tagritense nimirum in Mesopotamia, Tura-Saiense, e regione positæ in Mesopotamia ad Tigrim urbis Balat situm, & Gubense seu quod in inferiori regionis Gubæ parte positum erat. Ac primum quidem ex his anno circiter 675, secundum autem seculo nono aut etiam citius, ac tertium denique seculo decimo fuit exstructum, uti videre est apud Assemanum in Bibliotheca Orientali tom. 2, pag. 422, 127 & 350; quo etiam posteriori loco invenies, in Gubensi monasterio SS. Sergii & Bacchi reliquias fuisse eodem, quo conditum id fuit, tempore depositas.

[98] [Venetaque patriarchalis ecclesia sacræ eorum lipsana,] Atque hæc sunt, quæ de veneratione Sanctis in Resaphensi sua ecclesia post seculum sextum delata dicenda occurrunt; ad alias modo ecclesias, quæ vel eos post hoc tempus cultu ecclesiastico honoravere, vel sacras etiam eorumdem reliquias obtinuere, sermonem converto; atque ut, quem mihi præfixi, ordinem chronicum sequar, a patriarchali Venetiarum ecclesia, sita in ea, ut verosimilior habet sententia, urbis Venetæ parte, quæ Olivola olim dicebatur, quæque episcopatum ac Cathedralem basilicam complectitur, duco initium. Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ edit. an. 1653 in Patriarchis Venetis col. 1267 sic scribit: Ursus de Rivoalto, cognomento Baduarius, filius angeli & Joannis Participatii, principis Venetiarum, frater, Venetum gessit Pontificatum ann. DCCCXXI seditque annis XXXII. Hujus parentes viri devoti, inquit Dandulus, ecclesias S. Severi episcopi & S. Laurentii martyris sibi contiguas in geminas construxere, in quibus hic episcopus succedens S. Laurentii in virginum monasterium ad suum obitum commutari disposuit, eidemque sororem, virginem lectissimam, abbatissam præfecit. Hic Olivolensis Cathedralem ecclesiam sub S. Petri Apostoli nomine inchoavit, quam post quinque annos completam III Kal. Junii consecravit, & reliquias sanctorum Sergii & Bacchi in ea deposuit. Cum quartus hic Venetiarum, aut, si antiquum, quo is olim a Venetiarum, in qua residebat, urbis parte vocabatur, nomen mavis, Olivolensis episcopus sedem hanc, ut verbis recitatis docet Ughellus, anno 821 occupare inceperit, annisque triginta duobus tenuerit, consectarium est, ut quod fecisse verbis recitatis idem episcopus traditur, SS. Sergii & Bacchi reliquias in cathedralem, quam Venetiis exstruxerat, ecclesiam eo temporis spatio, quod inter annum 820 & annum 854 intercessit medium, transtulerit, ut computanti patebit.

[99] [Heraclia Venetias allata, a seculo nono,] Verum unde, & quo circiter tempore illæ Sanctorum nostrorum reliquiæ Venetias fuerant advectæ? Flaminius Cornelius, senator Venetus, in Ecclesiis Venetis a se illustratis tom. 13, pag. 10 sic scribit: Eo (Christophoro II) ecclesiam Olivolensem administrante, Veneti, in concione publica congregati, sanxerunt anno DCCCIX ducalem sedem, de Mathemaucense urbe sublatam, in Rivoalto persistere; quibus peractis, Angelum Porticiacum ducem constituerunt. Catholicus vero dux ab Heraclia, unde originem duxerat, corpora sanctorum Sergii & Bacchi, ut tradunt nonnulli, ex Venetarum rerum chronologis, Venetias transtulit, & in cathedrali ecclesia, ipsis dicata, in marmoreo sepulcro reposuit in castro Olivolensi; quæ deinde divorum Martyrum lipsana, ædificato seu potius reædificato, ut mox dicemus, divi Petri apostoli templo, in illud per Ursum Baduarium, IV Olivolensem episcopum, translata fuerunt. Sacræ itaque Sanctorum nostrorum reliquiæ, quas quartus Venetiarum episcopus in recens a se Venetiis exstructam cathedralem ecclesiam intulit, Venetias Heraclia, regionis Venetæ urbe, jam dudum excisa, quæ unde illas accepisset, haud invenio, fuerant advectæ, idque seculi IX initio. Nec hæc tantum e datis Flaminii Cornelii verbis habemus, verum etiam jam tum Venetiis exstitisse ecclesiam, SS. Sergio & Baccho sacram, hancque, cum condita nondum esset cathedralis S. Petri ecclesia, pro cathedrali ibidem fuisse; quæ ego interim, uti & quod idem scriptor tom. cit. pag. 3 de dicta ecclesia, quæ jam inde a nascentis urbis Venetæ initiis SS. Sergio & Baccho ibidem fuerit ædificata, affirmat, antiquo aliquo documento, fide undequaque digno, vellem confirmari. Verum, etsi id factum nuspiam inveniatur, quin equidem jam inde a seculo nono sacras SS. Sergii & Bacchi reliquias cathedralis, aut, quemadmodum modo vocatur, patriarchalis Venetiarum ecclesia possederit, nullo modo (neque enim esse videtur, cur Cornelius & Ughellus, verbis recitatis id adstruentes, falsitatis hic habeantur suspecti) dubitandum apparet.

[100] Nec solum hasce jam tum possedit, honorificeque asservavit, [idcirco etiam festo annuo Sanctos celebrans, possedit,] verum etiam ipsos Sanctos peculiari ritu venerata est, aut certe id seculo proxime elapso fecit, atque hodie etiam facit. Ita quantum ad venerationem, quam ipsis seculo proxime elapso detulit, disco e patriarchalis ecclesiæ Venetæ, quod penes nos exstat, divini Officii recitandi Ordine, anno 1683 Venetiis excuso, in quo licet a septimo Octobris die, sacra S. Justinæ luce impedito, Sanctorum nostrorum festum in diem alium differatur, in patriarchali tamen ecclesia ipsa illud ob sacra eorum, quæ ibi asservantur, corpora septima Octobris die celebrandum præscribitur. Directorii laudati seu Ordinis divini Officii recitandi verba sunt: In E. Patr. fest. SS. Sergii & Bacchi ob eorum corp. Quod modo ad venerationem, quæ Sanctis hodieque Venetiis defertur, spectat, laudatus Cornelius tom. cit., anno 1749 typis vulgato, pag. XI sic scribit: Sanctorum Martyrum (Sergii nempe & Bacchi) natalitia a clero Venetæ urbis sub semiduplici ritu coluntur, sub duplici vero in ducali & patriarchali basilicis, quarum hæc potiorem corporum partem sub nomine corporis in marmoreo monumento asservat, illa vero insignes reliquias, ex ipsis corporibus ablatas, obtinuit. Ita ille, hisce simul verbis, quibus præterea, in ducali Venetiis ecclesia & Sanctos nostros singulariter coli & sacras eorum asservari exuvias, docet, ea suppeditans, e quibus intelligas, præfatum Directorium, dum SS. Sergii & Bacchi corpora Venetiis in patriarchali ecclesia inveniri innuit, figurante dumtaxat loqui corporumque SS. Sergii & Bacchi partem, quam patriarchalis Veneta possider ecclesia, pro integris eorumdem, uti frequentissime, dum de aliorum etiam Sanctorum reliquiis sermo est, fieri assolet, corporibus accipere; quod adeo & de scriptoribus monumentisque omnibus dicendum est, si integra Sanctorum nostrorum corpora uni soli loco attribuant. In eam autem opinionem idcirco præterea concedo, quod alibi etiam sacrorum illorum pignorum partes inveniantur, uti ex jam nunc eo, quem mihi præfixi, ordine dicendis patescet.

[101] [eademque etiam prærogativa Papiensis S. Felicis ecclesia,] Jacobus Gualla, diversorum sacra Sanctorum lipsana, in monasterio S. Felicis Papiæ asservata, in Sanctuario Papiensi lib. 5, cap. XI recensens, hunc scribit in modum: Otto Teutonicus imperator secundus Salvatori nostro perpulchrum (Papiæ nempe) condidit oratorium, hac nostra tempestate sanctum Felicem vocatum; quam quidem ædem sanctissimæ virgines divi Benedicti Ordinis mira religione colunt. In ea autem hæc veneranda Sanctorum corpora decumbunt, quorum nomina infra describuntur. Felix, Castulus, Georgius, Felicitas, Prothus, Hyacinthus, Sergius & Baccus, Innocentes duo, Marina, Fælicula, caput S. Stephani prothomartyris, caput S. Valentini presbyteri, Crux una de sanctissimo ligno Crucis inaurata, capsa una in medio altaris majoris plena reliquiis. Quæ quidem venerandæ omnes reliquiæ in subterraneo oratore * decenter arcis tribus tumulantur mirandæ pulchritudinis ex marmore eburneo ac egregio artificio insignitis, quæ fideli religione conservatæ ibidem adhuc exstant atque venerantur. Cum laudatus Jacobus Gualla hic, statim ac SS. Sergii & Bacchi corpora Ticini decumbere, asseveravit, subjungat, ibidem etiam asservari SS. Stephani & Valentini capita, esse videtur, cur de Sanctorum nostrorum aliorumque, quos memorat, integris corporibus, quæ Ticini decumbant, non autem de eorumdem dumtaxat partibus, intelligatur.

[102] [cui etiam integra eorumdem corpora videntur attribui.] Adhæc Romualdus a S. Maria in Ticino seu Papia sacra parte 2, pag. 151 sic scribit: Sergius… Nonis Octobris optatam ad martyrii palmam in cœlum & ipse commilitoni Bacho sociandus evolavit, atque ob ipsius Sergii memoriam locus, ubi primo corpus ejus conditum fuit tumulo, Sergiopolis ex ejus nomine appellatus est, & ob præclara inibi, quæ patrabat, miracula frequenti Christianorum concursu honoratus; cujus eædem exuviæ postea una cum corpore S. Bacchi Ticinum asportatæ in æde S. Felicis, monialium S. Benedicti, multa requiescunt veneratione; Hisce autem verbis videtur & hic scriptor significatum velle, integra SS. Sergii & Bacchi corpora, non autem eorum dumtaxat partes, Ticini seu Papiæ asservari. Ast, si id bini illi scriptores, uti ex dictis contendere videntur, re etiam ipsa contendant, a veritate illos aberrare, ob rationem num. 100 adductam dubitandum non est. Nec est, cur mirum cuiquam accidat, scriptores illos erroris a nobis hic accusari. Quæ enim de Nostrorum aliorumque Sanctorum corporibus Papiæ asservatis memoriæ prodit Jacobus Gualla, nec ex horum inspectione, nec e probatæ fidei monumentis, sed tantum, uti ex Aloysii de Tattis Novocomensi ad XI Septembris diem Martyrologio colligo, e populi traditione, errori frequentissime obnoxia, verosimillime didicit, nec sua aliunde Romualdus a S. Maria hausisse videtur.

[103] [a seculo X,] Quod cum ita sit, quis, quæso, quo minus ob rationem, quæ num. 100, ut jam dixi, data est, quæque maxime solida apparet, a vero id alienum pronuntiemus, impediendos nos velit? Proximum est, ut de tempore, quo Ticinensium S. Felicis Monialium monasterium SS. Sergii ac Bacchi reliquias possidere inceperit, nunc pauca edisseram. Nihil plane, quo id certo determinem, occurrit; verum etsi res ita habeat, illud tamen sacrarum Deo virginum asceterium jam inde ab eo tempore, quo ab Ottone II fuit exstructum, seu jam inde, cum ab anno 966 ad annum usque 983 imperii habenas moderatus is sit, a seculo decimo sacro illo thesauro fuisse potitum, neutiquam vero apparet absimile, de eoque hic idcirco agendum duxi, maxime cum locus, quo id facerem, opportunior haud occurreret. Ceterum an & quis Sanctis nostris in Ticinensi S. Felicis monasterio cultus ecclesiasticus deferatur, haud comperio; in ecclesiastico tamen, quod ibidem ad VII Octobris diem recitari solet, Officio commemorationem de iis fieri, in Indice, qui Operi Romualdi a S. Maria supra laudato adjectus est, indicari videtur. Ad aliam modo, quæ sacrarum etiam Sanctorum nostrorum exuviarum partem possidet, ædem sacram progredior.

[104] Joannes Maan in Sancta & Metropolitica Turonensi Ecclesia, [Andegavensis, ipsorummet Sanctorum nomini dicata,] a se illustrata typisque anno 1667 excusa pag. 118 in Engebaldo, Turonensi archiepiscopo, isthæc prodit memoriæ: Profectus Andegavos anno MCLII Godofridi comitis rogatu sacras beatorum Sergii & Bacchi reliquias, quas ille Hierosolymis afferri jusserat, excepit solemni ritu die XV Kal. Feb. & in templum, eorum nomini dicatum, intulit perenni cultu celebrandas; quod ne piorum memoria umquam excideret, exceptionis festum diem agi quotannis voluit cum indulgentiarum proventu. Aderant autem ad rem peragendam opportuni præsules Andium, Redonum & Namnetum. Ita laudatus auctor, guidquid autem hic tradit, id ex ipsis Engebaldi, Turonensis archiepiscopi, qui solemnitatem, verbis recitatis expositam, peregit, litteris didicit, quas, ut addit, doctissimi Artaltii, canonici Andegavensis & archidiaconi Transligerani, gratia obtinuimus ex archivo sancti Sergii Andeg. Fuerant scilicet hæ, ut dubitandum non apparet, Andegavensi SS. Sergii & Bacchi monasterio ab Engebaldo concessæ, tum ut, a sese in hoc SS. Sergii & Bacchi reliquias, rogante, qui hasce Hierosolymis afferri jusserat, Andegavensi comite Godofredo, solemni ritu fuisse delatas, testatum faceret, tum ut diem, quo id accidit, XV Kal. Feb. seu XVIII Januarii festum quotannis habendum, indulgentiis etiam ad pietatem excitandam impertitis, statueret.

[105] Verum totine Andegavensi civitati, an soli, [ac singulari hos hodieque cultu celebrans,] quod prope hanc situm est, seculoque, ut supra docui, septimo fuit exstructum, Sanctorum nostrorum monasterio diem illum festum quotannis haberi Engebaldus voluit? Id mihi, spectatis, quæ transcripsi, Joannis Maani verbis, dubium apparet, nec, quo dubitationem hanc animo eximam, aliunde quidquam suppetit, licet interim festum illud, si olim forte in tota Andegavensi civitate celebratum fuit, hodie equidem ibidem non amplius celebrari, verosimillimum, ne dicam indubitatum, efficiat Andegavense anno 1624 excusum penesque nos exstans Breviarium, in quo, uti & in præfixo ei Kalendario, ad XVIII Januarii diem Officium, non de SS. Sergio & Baccho, horumve, de qua hic, translatione, sed de S. Petri, qua Romæ primum sedit, Cathedra recitandum proponitur, addita dumtaxat, quæ de S. Prisca virgine facienda est, commemoratione. Nec, an vel ipsum Andegavense Sanctorum nostrorum monasterium XVIII Januarii diem, quem quin olim festum ex Engebaldi episcopi supra laudati statuto habuerit, dubitandum non est, festum hodieque habere pergat, compertum habeo. Officio interim ritus semiduplicis SS. Sergium & Bacchum, addita dumtaxat de SS. Marcello & Apuleio martyribus commemoratione, in civitate Andegavensi ejusque diœcesi ad VII Octobris diem seu hodie coli, e supra laudato Andegavensi Breviario, uti & ex laudato pariter, quod sibi id præfixum habet, Kalendario intelligo; hinc autem, quin iidem Sancti nostri ad hunc diem etiam in Andegavensi monasterio, quod nomini eorum dicatum, sacrisque præterea, ni forte hæ temporum injuria modo perierint, reliquiis ditatum est, altioris adhuc ordinis Officio colantur, cultuve ecclesiastico afficiantur, vix, ac ne vix quidem, dubitandum, reor.

[106] [ab ipso solemnitati hic memoratæ præstituto] Verum anne pariter, unde sacra Sanctorum nostrorum lipsana ab anno circiter 1152 in dicti Andegavensis monasterii possessionem venisse, appareat, solemnitatem, qua ab Engebaldo, Turonensi archiepiscopo, tribus aliis episcopis, Andium nimirum, Redonum & Namnetum, assistentibus, SS. Sergii & Bacchi reliquiæ in sacrum iis prope Andegavos monasterium fuere illatæ, jam dicto, quem Joannes Maan, ecclesiæ Turonensis historiographus supræ laudatus, assignat, anno 1152 factam esse, pro æque indubitato potest haberi? Engebaldus, Turonensis archiepiscopus, comite Godefrido rogante, & Andegavos adiit, & sacra ibidem, quæ hujus jussu Hierosolymis erant allata, Sanctorum nostrorum lipsana, ut scriptor ille memoriæ prodit, dicto anno 1152 transtulit; ut sane tunc, cui Godofredi nomen fuerit, Andegavensis aliquis comes (neque enim de homonymo alterius cujuspiam ditionis comite sermonem esse Maano, verosimile apparet) Andegavensium tractui præfuerit; in suppeditato autem in Chronico Chronicorum a Joanne Gualterio comitum Andegavensium catalogo comes nullus, nomine Godofredus, qui Andegavensibus ad annum 1152 præfuerit, occurrit. Quod cum ita sit, fieri facile potest, ut non nemo, an supra memorata, qua Sanctorum nostrorum lipsana in sacratum eis Andegavis templum ab Engebaldo fuere illata, solemnitas anno 1152 fuerit peracta, in dubium revocet, quod, illa stante epocha, dictam solemnitatem, comite Andegavensi, cui Godofredi nomen esset, rogante, peractam fuisse, necesse sit.

[107] [anno circiter 1152,] Quod ad me pertinet, cum præfatus, quem Gualterius suppeditat, comitum Andegavensium Catalogus contextus sit e regum principumque Galliæ, uti ipsemet is scriptor in hujus Opusculi capite indicat, Genealogia, a Guilielmo Paradino anno 1561 typis Lugdunensibus vulgata, hicque auctor, quemadmodum ex Nicerono tom. 33 Monumentorum pag. 170 intelligo, nullis plane, quæ in hoc Opere adstruit, argumentis probationibusque confirmet, Joanne Maano, qui, quæ verbis supra recitatis scribit, e monumento maxime, uti apparet, authentico hausit, etiam quantum ad ipsum, cui solemnitatem, de qua hic nobis sermo, innectit, annum 1152 standum puto, utut ita, comitem quempiam Andegavensem, cui Godefridi nomen esset, in vivis etiam tunc adhuc fuisse superstitem, sit necesse. Atque ea vel idcirco maxime sedet sententia, quod equidem in memorato, quem Gualterius suppeditat, comitum Andegavensium catalogo Godefridus comes, nominis hujus quintus, qui anno 1150 obierit, recenseatur, facileque fieri possit, ut in anno comitis hujus emortuali assignando Gualterius, seu potius, e quo hic sua ex dictis hausit, Paradinus errarit. Jam vero cum id ita sit, nec diu ante præfatam solemnitatem Sanctorum lipsana Andegavos videantur fuisse allata, consectarium est, ut verosimillime ab anno circiter 1152 in dicti Andegavensis monasterii possessionem devenerint.

[108] Sed de re hac jam satis; institutum prosequamur. Pars quoque e sacris SS. Sergii & Bacchi reliquiis in Heiligenstadiensi, [collegiata que Heiligenstadiensis, Sanctos pro patronis ferme præcipuis] quæ S. Martino, Turonensi archiepiscopo, sacra est, diœcesis Moguntinæ collegiata ecclesia hodieque asservatur, aut certe olim asservata fuit. Liquet id e Pontificia a Paulo II Papa anno 1469 concessa Bulla, in qua, SS. Sergii & Bacchi corpora in dicta Heiligenstadiensi ecclesia asservari, Pontifex is diserte affirmat, uti quisque comperiet, qui illam Operis nostri tom. 111 Junii pag. 86 ex parte recitatam hicque proinde non recitandam consuluerit. Ac Sergius & Bacchus, statim atque eorum sacræ exuviæ, quod seculo XIII aut XIV ex dicendis factum, Heiligenstadium fuere delatæ, tam celebrem ibidem, ut Papebrochius Operis nostri loco proxime cit. docet, cultum nacti sunt, ut collegiatæ, quæ in ea urbe, ut jam dixi, S. Martino, Turonensi archiepiscopo, sacra est, ecclesiæ patroni ferme principales æstimarentur. Atque id quidem vero apprime consonum idcirco videtur, quod in Pontificia, quam proxime laudavi, anni 1469 Bulla, nulla prorsus SS. Aurei & Justini, qui tamen pro patronis ab Heiligenstadiensibus habentur, mentione facta, soli Sancti nostri a Paulo II Papa commemorentur, uti quisque, illa loc. cit. consulta, deprehendet. Adhæc in litteris, eodem dicto Operis nostri tertio Junii tomo pag. 83 & seqq. recitatis, quas anno 1328 Sulatanensis, Tergestensis, Sagonensis, Serbiensis, Gallipolitanus, Ameliensis, Acernensis, Syriquensis, Demitensis & Senangensis episcopi Avenione dederunt, Sergius & Bacchus iis accensentur Sanctis, quorum festis Heiligenstadiensem S. Martini ecclesiam fideles ut frequentent, propositis, quas in præfatis Litteris exprimunt, indulgentiis excitant dicti episcopi.

[109] Accedunt præterea duorum archiepiscoporum Moguntinorum bina diplomata, [habens, a seculo XIII aut XIV fuit gavisa.] in quorum priori quidem, quod anno 1461 a Diethero fuit concessum, Sergius & Bacchus Sanctis Heiligenstadiensis ecclesiæ patronis annumerantur, eorumdemque festa iis, quæ publica, apertis valvis æreque campano signo dato, divinorum Officiorum recitatione, latique ab episcopo conciliove Moguntino provinciali interdicti cessatione celebrari possunt; in posteriori vero, quod anno 1499 Bertholdus, Moguntinus itidem archiepiscopus, impertiit, Sergius & Bacchus iterum comparent, eodemque modo, quo in diplomate proxime memorato, eorum aliorumque, quos nominat, Sanctorum fosta celebrari posse conceditur, privilegio dumtaxat ad plura festa extenso. Verum unde & quando sacra SS. Sergii & Bacchi lipsana sibi acquisivit Heiligenstadiensis ecclesia. Fuisse illa belli sacri, seu expeditionum, a Christianis in Terram Sanctam susceptarum, occasione e Syria in Europam translata, itaque tandem ad præfatam S. Martini Heiligstadiensem ecclesiam seculo XIII aut XIV pervenisse Papebrochio nostro, uti Operis nostri loco supra cit. ipsemet manifestat, est, visum. Et sane, cum plurimæ aliæ aliorum Sanctorum reliquiæ eadem occasione in Europam fuerint delatæ, ita ei haud immerito visum esse, persuasum mihi habeo. Uno porro fortassis post tempus, quo primum Heiligenstadiensis S. Martini ecclesia sacri illius thesauri partem fuerat adepta, seculo circiter elapso, eadem frui prærogativa metropolitanæ Pragensi in Bohemia ecclesiæ fuit concessum.

[110] [Anno porro 1354 Sergii quoque & Bacchi insignes reliquias obtinuit,] Carolus IV imperator & Bohemiæ rex sacras variorum Sanctorum magno numero reliquias, quas undequaque summo studio conquisierat, dictæ metropolitanæ Pragensi ecclesiæ, S. Vito sacræ, diversis regni sui annis donavit, ut Pessina in Phosphoro Pragensi a pag. 399, variis in medium adductis probatæ omnino fidei documentis, docet. Ac anno quidem 1354, quo piæ isti liberalitati datum fuit initium, plurimas fuit largitus; hasce autem inter locum obtinuere sacra SS. Sergii & Bacchi lipsana. Liquet id ex ipsis, quas Pessina Operis citati pag. 433 & quinque sequentibus recitat, litteris, a Carolo ad universos regni Bohemiæ status Moguntia dicto anno 1354, quarta Januarii die datis. In hisce enim laudatus imperator sacris reliquiis, quas, e variis a se aditis locis sacris acquisitas, ecclesiæ Pragensi donat, sacra Sanctorum nostrorum lipsana hunc in modum accenset: Ab inde (Ab Ersheimensi nempe diœcesis Argentinensis monasterio) in monasterium Weissenburg Spirensis diœcesis, fundationis Daguberti imp., venientes obtinuimus medietatem corporum Sergii & Bacchi MM. beatorum. Atque ita modo compertum habemus, non tantum Pragensem ecclesiam tandem etiam Sanctorum nostrorum lipsana fuisse adeptam, sed etiam unde & quandonam ea fuerint accepta. Verum unde sacra illa pignora ad Weissenburgense, e quo acquisita a Carolo imperatore fuerunt, monasterium devenerant? Uti quæ Heiligenstadiensis, de qua supra, ecclesia possidet, delata ad eam e Syria, ut docui, sacrarum expeditionum occasione videntur, ita etiam, quæ Carolus imperator e Weissenburgensi monasterio obtinuit, delata ad hoc eadem occasione eademque e regione fuisse existimo.

[111] [atque eas, quibus Carolus IV imperator argentea etiam ornamenta addidit,] Porro Carolus IV imperator, qui, quemadmodum jam vidimus, sacra pignora quam plurima, undequaque acquisita, metropolitanæ Pragensi ecclesiæ impertiit, diem quoque festum, quo quotanis celebritatis, qua Pragam illa allata fuerunt, memoria recoleretur, instituendum curavit, fuitque solemnitati huic secundus Januarii dies præstitutus. Ita apud Pessinam iterum Operis laudati pag. 449 docet metropolitanæ Pragensis ecclesiæ Breviarium simul & Martyrologium, uti etiam, quod in museo nostro asservatur, Pragense Calendarium, ad Bollandum nostrum anno 1647 a P. Theodoro Moreto submissum. Nec tantum illud ex his disco, verum etiam, reliquias, quas Carolus imperator Pragensi ecclesiæ donavit, auro argentoque & gemmis a religiosissimo hoc principe pretiosissime fuisse ornatas. Et qui quidem nominatim sacra Sanctorum nostrorum lipsana ornata ab eo fuerint, fas est colligere e duobus reliquiarum, quæ in cathedrali seu metropolitana Pragensi ecclesia asservantur, syllabis, apud Pessinam in Opere plus semel jam cit. exstantibus. In altero enim, qui anno 1368 notatur confectus, pag. 472 sequentia hæc verba leguntur: Sergii & Bacchi MM. argen. deaurat. cum imaginibus; in altero autem, qui, cum anno 1420 Feria IV post festum S. Jacobi hæreticorum Wicleffistarum metu sacræ Pragenses reliquiæ e Pragensi S. Viti ecclesia partim Zitaviam, partim Carlsteinam fuere delatæ, conscriptus signatur, reliquiasque, quæ ad posteriorem hunc locum deportatæ tunc fuerunt, complectitur, pag. 479 isthæc occurrunt: Sepulchrum SS. Sergii & Bacchi circumdatum argenteis & deauratis imaginibus.

[112] At vero, quæ capsæ, sacra Sanctorum nostrorum lipsana continenti, [hodieque conservat Pragensis ecclesia,] confecta ex argento deaurato, uti e duorum, quos dixi, Syllaborum verbis jam recitatis colligendum apparet, ornamenta Carolus imperator adjecit, ea postmodum eidem capsæ temporum injuria fuere detracta. Pessina Operis jam sæpius citati pag. 478 sic scribit: Ex quo (reliquiarum, ad arcem Carlsteinensem metu hæreticorum, ut jam dixi, anno 1420 Feria IV post festum S. Jacobi translatarum, thesaruo) … quidquid in auro, argento, gemmis & lapidibus pretiosis fuit, Sigismundus imp. anno MCDXX die XXIX Julii abstulit, & in stipendia militaria præsentemque belli necessitatem convertit; in reliquiarum autem & clenodiorum (adi jam sæpius laudatum Pessinam pag. 498) ecclesiæ cathedralis Pragensis Catalogo, anno 1537 confecto, sacra SS. Sergii & Bacchi lipsana in plumbea dumtaxat cistula asservata fuisse, indicatur. Quare dubitandum non apparet, quin Sigismundus imperator Sanctorum nostrorum, non secus atque aliorum, sacris exuviis, in arce Carlsteinensi asservatis, argentea, quibus eas Carolus imperator condecorarat, ornamenta anno 1420 vigesima nona Julii die, belli necessitate urgente, detraxerit, atque in militum stipendia converterit. Verum etsi id ita sit, non propterea tamen quidquam de sua in sacris istis pignoribus asservandis cura remisisse videtur Metropolitica Pragensis ecclesia, hincque verosimillime factum est, ut ea hodieque possideat, aut certe anno 1673 adhuc possederit, uti fidem facit reliquiarum in cathedrali Pragensi ecclesia asservatarum catalogus, a Pessina sæpissime laudato ex oculari illarum inspectione tunc confectus, atque ab eo in Opus, pluries modo citatum, illatus, in quo pag. 519 legitur: SS. Sergii & Bacchi medietas corpor. obtenta a Car. in monast. Weissenburg. Spirens. diæc. MCCCLIV.

[113] Verum anne etiam, uti hisce verbis declaratur, medietatem seu mediam partem corporis tam Bacchi quam Sergii ecclesia isthæc possidet, [nec, quo minus id credatur, officit, quod de inventis apud Soriam Sanctorum ossibus narratur.] obtinuitve e Weissenburgensi cœnobio Carolus IV imperator? Cum Catalogus mox dictus, in quo sacrorum corporum & Bacchi & Sergii notabilis adeo pars in Pragensi ecclesia asservari dicitur, a Pessina, oculari ex dictis inspectione præmissa, fuerit confectus, scriptori huic id tradenti fidem indubitanter denegare non ausim, nedum Carolo imperatori, mediam sese eorumdem corporum partem e Weissenburgensi monasterio acquisiisse, in litteris supra laudatis asseveranti. Scrupulum interim movent, quæ Sanctorum nostrorum reliquiis ditatæ pariter sunt, ecclesiæ aliæ jam recensitæ, ac maxime patriarchalis Veneta, quæ potiorem corporum SS. Sergii & Bacchi partem sibi diserte (adi num. 100) adscribit. Verum etsi id ita sit, non est tamen, cur quisquam hic objiciat Lupum de Morales, equitem Jacobæum, qui, anno 1470 apud Soriam, diœcesis Oxomensis in Hispania urbem, quatuor hominum ossa in capsa lapidea, addita, qua SS. Sergii, Bacchi, Marcelli & Apuleii esse, indicabatur, epigraphe, fuisse inventa, edito hac de re Hispanico idiomate libello memoriæ prodit. Præterquam enim, quod verba Lupi Hispanica, Latine ad hunc diem a Tamato (adi jam datam hodie de SS. Marcello & Apuleio num. 21 & seqq. Syllogen) in Martyrologio Hispanico reddita, nulla ratione, ut SS. Sergii & Bacchi duorumque aliorum, Marcelli nempe & Apulcii, corpora integra aut etiam majori ex parte apud Soriam fuerint reperta, exigere videantur, laudati Lupi de Morales Opus penes nos non exstat, hincque, an quæ in hujus commendationem Tamaius loco cit. profert, veritati undequaque consonent, definire non possumus. Adhæc, si Lupus, integra Sanctorum nostrorum corpora apud Soriam fuisse inventa, re etiam vera assereret, necesse foret, vel hinc fidem ejus quam maxime vacillare, cum sacra Sanctorum nostrorum corpora integra nuspiam haberi, ex jam supra dictis satis constet.

[114] [Hi interim ibidem, aliisque, quæ hic] Porro Lupus de Morales per verba, quæ citato Sylloges proxime laudatæ loco recitata jam sunt, non tantum docet, Sanctorum nostrorum ossa prope Soriam fuisse inventa, verum etiam illos a seculo XV, quo id accidit, peculiarem cultum, quem patrata ad eorumdem invocationem miracula etiam auxerint, ibidem nactos fuisse; quod in dubium revocandum, non æstimans ad loca sacra, quæ quandonam circiter Sanctos colere sacrasve eorum possidere exuvias inceperint, definire haud queo, jam venio. Gelenius de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine syntagmate 19, § 2 sacris reliquiis, quas ecclesia parochialis, S. Martini Minoris dicta, Coloniæ possidet, duas Sanctorum costas, alteram Sergii, alteram Bacchi accenset; licet autem, quo circiter tempore sacra hæc pignora Coloniam fuerint advecta, non edicat, Sanctos tamen ibidem & frequentibus miraculis inclaruisse, & summa apud populum in veneratione ætate sua fuisse, non obscure docet. Verba, quibus id facit, & quibus præterea, Coloniæ quondam sacellum, S. Sergio sacrum, exstitisse tradit, huc transcribo. Sic habent: Per has sacras costas (SS. Sergii nimirum & Bacchi) Coloniæ frequentata miracula, præsertim in tabe longa deficientibus, qui vires horum Sanctorum invocatione persæpe receperunt, publice habitis sermonibus persæpe disserentem audivimus illustrem theologum hujus ecclesiæ pastorem Adolphum Schulckenium, vicarium in spiritualibus generalem Coloniensem, B. M. V. in Gradibus præpositum & canonicum presb. metropolitanum; cujus assertionibus congruit antiquissimus bibliothecæ meæ MStus in conscriptione sacelli Sergiani, olim apud vetustam portam Rhenanam siti, quod destructum est anno MDLXIII authoritate superiorum, translatis sacris & omni suppellectile in hanc capaciorem basilicam parochialem.

[115] [recensentur, locis sacris peculiari cultu] Nec Roma, quæ plurimas, imo innumeras propemodum, sacras reliquias possidet, SS. Sergii & Bacchi lipsanis penitus destituitur. Præter ædem sacram seu oratorium, quod Sanctis nostris, ut num. 95 docui, verosimillime jam inde a seculo sexto Romæ fuit exstructum, quatuor adhuc alia, quæ ibidem hi nomini suo dedicata habent aut certe olim habuerunt, loca sacra a Florivante Martinello in Roma ex ethnica sacra recensentur, nimirum ecclesia apud arcum Septimii Severi, monasterium, post formam aquæ ductus patriarchii Lateranensis situm atque ab Anastasio bibliochecario in S. Paschalis primi Papæ Vita apud nos ad XIV Maii diem num. XI memoratum, oratorium in Callinico, ac tandem Ruthenicum SS. Sergii & Bacchi ad Montes collegium. Atque hoc, unde præcipue hic memorandum venit, sacrarum etiam SS. Sergii & Bacchi reliquiarum partem possidet. Ita e Piazzæ, qui tamen, unde & quandonam hanc illud acceperit, non edicit, Hemerologio sacro ad hunc diem intelligo, uti etiam eorum hodie festum celebrari non modo in dicti collegii ecclesia, sed & in ecclesia S. Mariæ Montis cæli, itemque in altera, S. Adriano sacra, in qua præterea altare nomini suo dedicatum habent. Ceterum Sanctorum nostrorum, de quibus Euangelium hodie recitandum in valde antiquo Euangeliorum capitulari Vaticano 43 designari, e Dominico Georgio in hodiernis suis ad Adonis Martyrologium Annotationibus disco, pretiosa pignora etiam possident, eademque ac Sanctos venerantur alia adhuc loca sacra nonnulla.

[116] Verum hæc, quod minus, quam jam recensita, celebria sint, [aut gaudent aut olim fuerunt gavisi.] una cum nonnullis aliis, quæ sacra quidem Sanctorum nostrorum lipsana possedisse feruntur, & tamen, an vere isthæc umquam possederint, in dubium revocari potest, brevitatis causa prætereo, solumque supra enumeratis adhuc addo Parisiensem in via S. Jacobi Benedictinorum ecclesiam, SS. Sergio & Baccho, uti in concinnatis a se Sanctorum Vitis Bailletus ad hunc diem docet, olim dedicatam, & Constantinopolitanum, aut, si ob mox dicenda mavis, Calchedonense, quod Ρουφινιαναὶ Græcis dicit ur, suburbium. In duorum horum locorum priori Sancti nostri, tamquam patroni antiqui, uti idem Bailletus loco cit. etiam docet, hodieque coluntur, sacræque præterea eorum exuviæ, uti e variis variorum annorum spiritualibus Parisiensis ecclesiæ Diariis disco, sub altari principe asservantur; quod autem ad duorum dictorum locorum posteriorem, qui, quemadmodum apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4, § 13 est videre, trans mare in Asia prope Calchedonem situs est, spectat, in Ms. Græco Synaxario & Menæis Mss. Mediolanensibus & Taurinensibus ita ad XXVII Maii diem notatur: Μνημὴ τῶν ἁγ· Σεργίου καὶ Βάκχου πέραν ἐν Ρουφινιαταῖς, Commemoratio sanctorum Sergii & Bacchi trans mare in Rufinianis; ut sane, quin etiam Sancti nostri cultu ecclesiastico in præfato seu Calchedonensi seu Constantinopolitano suburbio aut gaudeant, aut olim saltem fuerint gavisi, dubitandum non sit. At vero sacra eorum lipsana ibidem etiam asservari, nuspiam notatum invenio. Adhæc cum Cangius loco cit. duas ædes sacras, alteram SS. Petro & Paulo, alteram S. Hypatio dicatam, quæ in Rufinianis exstiterint, recenseat, pluresque forte alias suburbium illud fuerit complexum, fueritne in iis omnibus, aut, si res secus habet, in quanam aut in quibusnam ex iisdem Sergio & Baccho honor, Sanctis proprius, fuerit delatus, nullo modo, deficientibus ad id necessariis documentis, definire queo.

[Annotatum]

* oratorio

ACTA,
Auctore Anonymo,
E codice nostro Ms. membrananeo, signato Q. Ms. 7, cum duobus aliis nostris Mss. itidem membranaceis codicibus & editione Mombritii collato.

Sergius martyr in Syria (S.)
Bacchus martyr in Syria (S.)

BHL Number: 7599

A. anonymo.

CAPUT I.
Ad Maximianum imperatorem tamquam Christiani deferuntur Sergius & Bacchus, tales deprehensi ludibrio ab eo habentur, ad Antiochum ducem morte etiam, ni diis sacrificent, afficiendi mittuntur, custodiæque ab hoc includuntur.

[Sergius & Bacchus, gratia & auctoritate in palatio] Imperante Maximiano a tiranno, multus error hominum genus possederat; lapides enim & ligna, hominum adinventiones, adorabant, & de obscœnis sacrificiis degustabant. Qui autem sacrificare nolebant, pœnis atque suppliciis vehementer afflicti deservire dæmonibus compellebantur. Erat igitur edictum per singulas civitates in foro propositum cum severissima comminatione b. Polluebatur itaque ætheris puritas de diabolico ararum nitore * & tenebræ diabolici erroris opportuna conversatio hominibus putabatur. Tunc itaque veluti quædam stellæ terrestres erga confessionem fidei Salvatoris Domini nostri Jesu Christi Sergius & Bacchus pollebant in palatio c honorabilesque erant apud Maximianum imperatorem. Beatus quidem Sergius erat primicerius & princeps scholæ gentilium, amicus imperatoris & multam apud eum habens fiduciam, ut etiam velociter postulationibus ejus annueret d.

[2] [plurimum valentes, ab invidis] Qua de re Antiochus quendam familiarem habens Sergium * poposcit ab imperatore, quod dux fuerat e Augusto-Euphratarum provinciæ f; beatus vero Bachus ejusdem & ipse scholæ gentilium erat secundicerius. Qui enim unanimes erant in Christi charitate, oportune & in seculari militia non separabantur ab alterutrum *, non quidem affectu naturæ, sed vinculo fidei connexi cantantes semper & dicentes: Ecce, quam bonum & quam jocundum habitare fratres in unum g. Erant igitur ingeniosi & felices Dei Milites, & Scripturas, a Deo inspiratas *, ad perfectum instituti ad erroris diabolici destructionem, & in præliis ad plenum exercitati ad barbarorum peremtionem. Invidia ergo maligni & iniqui dæmonis quidam de eadem, quæ appellatur Gentilium, schola stimulati videntes eos eleganter in atriis regalibus conversari atque in militia proficere, multamque apud imperatorem fiduciam habere, aliter non valentes laboris sui insidias eis innectere, accusaverunt apud imperatorem, quod fuissent Christiani.

[3] Observantes namque tempus, quando imperatori idem beatus Sergius & Bachus non adsistebant, [apud Maximianum imperatorem tamquam Christiani accusantur,] singulariter eum invenientes dixerunt: Immortali quidem tuo fastigio multum est studium erga venerabilium magnorumque deorum nostrorum religionem; quapropter ubique & in omnibus locis scripta vestra pervenerunt; in quibus præcepistis, qui noluerint venerari eos atque adorare, obnoxii immaculati edicti vestri innumeris suppliciis consumentur. Quare ergo tantam fiduciam habentes erga æternitatis vestræ potentiam Sergius & Bachus, primicerii scholæ nostræ, qui Christum, quem, utpote malefactorem, qui vocantur Judæi, crucifigentes occiderunt, Ipsum venerantur & adorant, multosque alios persuadentes subtrahunt a deorum cultura, atque ad suam religionem inducunt. Audiens hæc imperator & non eis credens dixit: Non arbitror, veritatem vos dicere, quia Sergius & Bachus erga Dei honorem & religionem non sunt devoti.

[4] Dum ergo erga eos immaculatam caritatem habeam, [ab eoque, accusationis veritate, ex eo,] quam adipisci non promererentur, nisi devoti atque sinceres * existerent; sin autem, ut vos perhibetis, illius curæ * sunt, comprehendentur. Convocans namque eos, ignorans *, quid dictum sit, vadam una cum eis ad sacrarium magni Jovis, & siquidem sacrificaverint, vobis ipsis ad sustinendam pro tali calumnia periculi causam adscribitis; sin autem noluerint sacrificare, dignum impietati eorum supplicium sustinebunt. Dii enim satellites imperii mei impios & ingratos nolunt. Respondentes accusatores dixerunt imperatori: Nos amore & affectu deorum permoti, quod de eis audivimus, suggessimus tuo immortali fastigio; tuæ autem erit intemeratæ sapientiæ, istorum comprehendere impietatem. Continuo ergo convocavit eos imperator; ingressi namque fuerant cum consuetis satellitum obsequiis, & accipiens eos, ingressus est & sacrificavit cum officiis, ac de sacrificiis degustantes * circumspexit, & non vidit beatos Sergium & Bachum.

[5] Neque enim ingressi fuerant in templum, impium & inlicitum æstimantes videre sacrificantes ac de immundis sacrificiis degustantes: [quod & templum Jovis ingredi] stabant vero foras *, & orabant quasi ex uno ore dicentes: Rex regum & Dominus dominantium, qui lucem inaccessibilem habitas, inlumina oculos cordis eorum, qui in tenebris ignorantiæ incedunt, qui immutaverunt gloriam tuam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium hominum, & volatilium & quadrupedum & serpentium, & deserviunt creaturæ magis, quam tibi Creatori; converte eos, ut te cognoscant solum verum Deum, & Filium tuum unigenitum Dominum nostrum Jeshum Christum, qui propter nos nostramque salutem passus est & resurrexit, quatenus nos eriperet de maledicto legis & liberaret de vanorum idolorum errore: nos vero intemeratos atque inmaculatos, Deus, custodi in via testimoniorum tuorum, ut secundum mandata tua conversemur. Dumque adhuc oratio in ore eorum esset, mittens imperator quosdam de adstantibus sibi satellitibus jussit eos in templum introduci.

[6] [& diis sacrificare nollent, deprehensa] Ingredientibus dixit: Sicut video, in multa mansuetudine mea atque humanitate confidentes, qua protegente vos dii providerunt, insuper & contempnere vultis edictum imperiale, transgressores facti deorumque inimici. h Sed non sustineam, si probantur, quæ de vobis dicta sunt. Accedentes ergo ad aram Jovis magni sacrificate, & de misticis sacrificiis degustate, quemadmodum & ceteri. Respondentes autem fortissimi milites Christi & martyres Sergius & Bachus dixerunt: Nos, imperator, terrenam quidem corporalis militiæ servitutem tibi debemus exsolvere; habemus autem regem verum, æternum in cælis Jeshum Christum, Filium Dei, cui animas nostras devovimus, qui est spes nostra & salutis refugium. Huic per singulos dies offerimus sanctum vivumque sacrificium, atque rationabilem culturam; lapidibus autem & lignis non sacrificamus, neque adoramus. Dii namque vestri aures quidem habent, orationem autem hominum non audiunt. Similiter nares habent; sacrificium autem, quod eis offertur, non odorantur; & hos * habentes non locuntur, manus habentes non contractant, pedes habentes non ambulant. Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis.

[7] [colobiis muliebribus induti per civitatem circumduci jubentur,] Indignatus itaque imperator mutavit vultum suum, & jussit confestim zonas eorum incidi, & exutos clamidibus & quæque erant miliciæ vestes, simul & torques aureas de cervicibus eorum auferri, & induit eos colubilia * muliebria, & ita per mediam civitatem usque ad palatium pertrahi gravissimas in cervicibus catenas portantes. Cumque Sancti Dei traherentur per medium forum, cantantes simul dicebant: Si ambulaverimus in medio umbræ mortis, non timebimus mala, quoniam tu nobiscum es; & verbum illud Apostolicum: Quatenus abnegantes omnem impietatem & sæcularem cupiditatem & exuto veteris hominis habitu, nudi in fide exultemus in te, Domine, quia induisti nos vestimento salutis, & tunica lætitiæ circumdedisti nos i. Sicut sponsam adornasti nos muliebribus stolis, conjunge nos tibi per confessionem. Tu, Domine, mandasti nobis dicens: Ante reges & præsides ducemini propter me, & cum tradiderint vos, nolite solliciti esse, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Patris vestri, qui in vobis loquitur k.

[8] [manentesque nihilominus, hoc facto,] Exurge, Christe, adjuva nos, & expugna inpugnantes, conforta nostras animas, ut non moveamur, & impii dicant: Ubi est Deus eorum? Quando autem venerunt ad palatium, vocavit Sanctos imperator & dixit: Sceleratissimi omnium hominum, putatis, quia in mea confidentes amicitia, quam circa vos habui, famulos putans esse deorum, respondetis ea, quæ non licet, imperatori? Quare & deos blasphematis, per quos magna pace perfruitur hominum genus? Non scitis, quia, quem vos colitis Christum, fabri filius fuit, &, antequam nuptiæ legitimæ fierent, adulterio facto mater eum procreavit? Quem & crucifixerunt Judæi, quia discordias inter eos & seditiones inmisit, magicis artibus decipiens eos, & se dicens esse Deum; maximum autem deorum nostrorum genus ex legitimis procreatum nuptiis Jovis. Magni dii Jupiter atque Saturnus venerabiliter nominantur ex conjunctione beatæ Junonis l. Puto autem, quia & theoricos atque maximos duodecim Athlos audistis m.

[9] Respondentes autem fortissimi Christi Milites dixerunt: [in fidei confessione constantes] Erras, imperator; hæ enim fabulæ sunt decipientes simpliciorum hominum aures, & ad perditionem hortantes eos. Quem autem tu dicis adulterio facto fabri fuisse filium, ipse est filius Dei veri, qui eum eo & per eum omnia fecit, cælos extendit, terram fundavit, abissum & mare magnum harena solutum frænavit, astrorum multitudine cœlum ornavit, solem ad lucendum diei creavit & lunam ad solatium noctis condidit, & separavit inter tenebras & lucem, mensuram diei posuit & finem noctis. Omnia ex eo, quod non est, ut sint, deduxit. Nam omnia in sapientia, sicut Deus, fecit. In ultimis autem diebus propter hominum salutem in terra natus est, non ex voluntate hominis, nec ex voluptate carnis, sed ex Spiritu Sancto & Puella semper Virgine. Et conversatus est cum hominibus, docens nos reverti a vanis idolis istis & ipsum cognoscere atque patrem ejus Deum verum.

[10] Et si secundum earnem Judæi occiderunt Christum, [ad Antiochum ducem,] sed & inferos expoliavit, & tertia surrexit die virtutis suæ deitate, & legem incorruptibilitatis posuit atque mortuorum surrectionem. Hæc audiens imperator plenus furore factus est, & eorum jussit accusatores in eorum loco taxari militiæ, & ad eos dixit: Antiocho duci transmitto vos, maledicti, quia propter amicitiam atque fiduciam, quam habetis a me vobis datam, & ad hanc eum dignitatem duxistis; ut sciatis, ex quo cecidistis honore, & quo minimo judicio ultimum habetis sufferre supplicium propter blasphemiam, quam ad deos ausi fuistis facere n. Hæc dixit & transmisit eos ad Antiochum ducem, & jussit gravibus catenis eos, omne corpus ligatos, ad partes Orientis per singularum civitatum officia o duci.

[11] Scripsit autem & epistolam talem: Imperator Maximianus pius ac triumphator Antiocho duci salutem. [data etiam ad hunc epistola, mittuntur.] Deorum maxima providentia omnes quidem homines, præsertim autem custodes imperii mei non vult impios, atque alienos familiaritatis eorum esse, ideoque sua conscientia convictos Sergium atque Bacchum impiæ Christianorum esse religionis, ultimis judicavi obnoxios esse suppliciis; quos imperialium judiciorum quæstiones non esse dignos existimantes ad tuam strenuitatem direximus, ut, si quidem pœnituerit, & ante diis sacrificaverint, donata eis venia, sine tormentis ad nos iterum transmittas. Mox enim militiæ recipiant dignitatem, & meliorem, quam antea nunc habuerint. Sin autem hæc facere minime voluerint, sed in sua impietate permanserint, eos non differas subjicere legum severitati, & longas vitæ spes eis incide. Bene valeas p. Qui vero susceperunt eos, ipsa die sera facta, ad duodecimum milliarium de civitate manserunt in stabulo cum magna tuicione atque custodia.

[12] Circa mediam noctem venit angelus Domini & dixit eis: [In itinere ab angelo, sibi apparente, in pugnam animantur,] Confidite & pugnate contra diaboli spiritum, sicut fortissimi milites atque athletæ, ut dum perluctantes eum ponatis sub pedibus vestris, & dum venetitis visuri regem gloriæ Christum, vobis occurramus cum exercitus angelorum multitudine, laudem cantantes victoriæ, portantes vobis palmas perfectæ fidei, atque confessionis coronas. Aurora autem facta, cum omni lætitia gaudentes ambulabant in via. Erant autem cum eis ex servis eorum quidam, qui amore pietatis Christi & corporalium dominorum nec in talibus necessitatibus eos relinquere voluerunt; qui narrantes se invicem audierunt propter adventum angeli, quem in nocte viderunt. Ambulantes autem psallebant simul & orabant tamquam ab uno ore sic ambo dicentes: In via testimoniorum tuorum delectati sumus, sicut in omnibus divitiis, & mandatis tuis exercebimur, & consideravimus vias tuas. In tuis justificationibus meditabimur, Christe, redde servis tuis, ut vivamus, & custodiamus verba tua.

[13] [adductique ad Antiochum in custodiam ab eo conjiciuntur,] Sic autem secundum imperatoris præceptum per singula officia civitatum q cum omni transmittebantur custodia ad propositam eis martyrii viam Christi Milites usque quo adducti sunt ad Augusto-Euphatesiam provinciam ad milites, qui sunt juxta Saracenorum gentem in eastro, nomine Barbalisso r, in quo sedem habebat Antiochus; cui tradiderunt eos circa horam nonam cum imperatoris epistola. Surrexit autem a sede sua Antiochus, & in purpura suæ chlamidis suscepit litteras imperatoris, quas intra se tacite legit; & vocavit commentariensem s officii sui & dixit ei: Suscipe legatos homines, & eos in militari depone custodia sine aliqua consueta molestia. Nam in pluribus cippi percussis pedes eorum mitte t; postera autem die adduc eos ad judicium, ut audiam secundum leges eos. Commentariensis autem, sicut ei præceptum est, suscepit & misit eos in cippo.

[14] [in qua, dum divinum implorant auxilium,] Sero autem facto, psallebant simul atque orabant tamquam ab uno ore dicentes ambo: Tu, Domine, confregisti capita draconis magni, tu siccasti fluvios, tu erupisti fontes, atque torrentes, tu fecisti terminos orbis terræ; respice in nos, Domine Deus noster, quoniam inimicus obpropriavit nos propter nomen tuum. Noli tradere animas hominum confitentium te his, qui plus quam feræ, sunt inmansueti. Animas pauperum ne obliviscaris in finem. Respice in testamentum tuum, quia impleti sunt, qui obscurati sunt terræ domorum iniquitatum u. Non revertamur turpiter miseri facti, ut nos pauperes laudemus nomen tuum.

[15] [angelica iterum sibi oblata apparitione recreantur.] Non oblivisceris * voces supplicantium te, quoniam superbia eorum, qui te oderunt, semper ascendit ad te; & gratis oderunt nos homines, sed tu, Domine, adjuva nos & libera nos propter nomen tuum. Quando autem hæc Sancti dicentes tacuerunt, supervenit angelus Domini & dixit eis: Confidite & state fortiter in fide & confessione, quoniam Dominus noster Jesus Christus vobiscum est. Surrexerunt autem de somno & narraverunt suis famulis angeli revelationem & acceperunt confidentiam. Psallebant autem hæc dicentes: Ad Dominum, dum tribularemur, clamavimus, & exaudivit nos de monte sancto suo. Nos dormivimus & somnum cepimus, & resurreximus, quoniam Dominus suscepit nos. Non timebimus milia populi circumdantis nos. Exurge, Domine, salvos nos fac, Deus noster, quoniam tu es salus, & super sperantes in te benedictio tua.

ANNOTATA.

a Maximiani nomen pro Maximini fortassis hic ponitur. Adi Commentarium prævium num. 22, 43 & seq.

b Generalem persecutionem, tum hæc, tum alia nonnulla sequentia denotant.

c Sergio & Baccho in Mombritiana Actorum editione hic adjunguntur Marcus & Apuleius; sed verosimillime, ne dicam indubie, perperam. Videsis Commentarium prævium num. 15.

d Per Gentilium scholam, seu per gentilis vocabulum quid hic significetur, Commentarii prævii § 3 exposui, ubi etiam edixi, quid de militari Sanctorum conditione, muniisque, quibus in militia functi fuerint, potestate seu gratia, qua apud imperatorem valuerint, aliisque nonnullis sentiendum autumem.

e In codice nostro, signato Q. Ms. 6, habetur: Qua dere Antiochum quemdam familiarem habens Sergius poposcit ab imperatore, ut dux fieret; hæc autem lectio tum nostra, tum etiam Mombritiana, quæ nostra vix non deterior adhuc est, præstat.

f Syriæ, amplissimæ in Asia sitæ regionis, provincia hæc est, de quæ videsis, quæ Comment, prævii num. 27 & tribus seqq. edocui. Porro non Augustæ Euphratesiæ seu Euphratarum, sed Orientis dux a Maximiano creatus fuisse Antiochus in Actis Græcis, a Metaphraste adornatis, dicitur; verum, qui Orientis, simul & Augustæ Euphratesiæ dux erat? Adi iterum Comment. præv. num. 26.

g Psalmo 132, ℣. I.

h In codice nostro signato P. Ms. 20 legitur: Ut videtur mihi, nimia amicitia mea & beniguitate confidentes regalia vultis decreta contemnere, ut deos deseratis immortales, qui, curam vestri gerentes, hujus vobis muneris gratiam contulerunt.

i Ad Titum cap. 2, ℣. 12 habetur: Erudiens nos, ut abnegantes impietatem & sæcularia desideria, sobrie & juste & pie vivamus in hoc sæculo.

k Matthæi 10, ℣ 19 & 20.

l Codex noster, signatus P. Ms. 20 habet: Deorum vero nostrorum genus de legitimis nuptiis magni Jovis derivatur, qui & colendus nominatur, complexu & commixtione beatæ Junonis; quæ lectio etsi forte minus, quam hæc nostra, primarie lectioni Græcæ consæna, spectata tamen sola rei veritate, præstare videtur; neque enim Jupiter & Saturnus, uti isthac indicari videtur, e Junone prognati sunt; sed Jupiter e Junone aliisque mulieribus multos, quos Deos appellare ethnicis placuit, procreavit.

m Duodecim præcipitos, qui Græcæ ἄθλοι vocantur, Herculi affictos labores designari hic puto. Nec in hac opinione falsum me esse, ostendit iterum codex noster, signatus P. Ms. 20, in quo legitur: Existimo autem, quoniam & heroïca & maxima illa duodecim certamina de Jovis genere dei Herculis audita accepistis. Atque ex hoc etiam dicti codicis loco existimo, labores illos duodecim, quos, qui volet, apud Lucretium lib. 5, ℣. 22 & seqq., Ovidium Metamorphoseos lib. 9, ℣. 182 & seqq. aliosque enumeratos inveniet, in codice nostro Q. Ms. 7 non Theoricos, sed heroicos potius fuisse nominandos.

n Ratiocinia omnia, quæ hic Sanctis & Maximiano affinguntur, quamdamque concertationis speciem præferunt, pro arbitrio ab Actorum auctore videntur conficta, horumque proinde auctoritati ac fidei non parum detrahunt. Adi iterum Commentarium prævium num. 22.

o In Actis Martyrum aliisque antiquioribus monumentis per officium præfidis apparituram & per officiales ipsos apparitores intelligere debes. Ita ad 27 Maii in suis ad Martyrologium Romanum Annotationibus Baronius, ea etiam ibidem adjungens, e quibus intelligitur, & ad officium seu judicum seu civitatum etiam spectasse, qui a carnificibus erant diversi, lictores, sic dictos, quod officium ligandi haberent, & apparitores infimæ militiæ milites, judicibus seu magistratibus servientes, quibus nec ad altiorem militiam aspirare liceret, exstitisse.

p Videtur & hæc epistola ab Actorum nactore pro arbitrio conficta.

q Adi jam mox Annotata ad lit. o.

r Pro castelli hujus situ videsis Commentarium prævium num. 31, ibidemque, quo, quæ hic in Actis dicuntur, vera esse intelligas, dictis adde,Castellum illud haud procul ab Arabia, in qua Saraceni sedem habebant, dissitum fuisse.

s Commentariensis ii erant, quibus reorum cara committebatur, sic dicti, quod reorum nomina commentariis inscriberent. Adi Baronium in suis in Martyrologium Romanum Annotationibus ad 27 Martii.

t Id, quod Græcis ξύλον, Latinis, teste Suida, vocabatur Cippus, eratque quoddam compedit genus, de quo Valesius in suis ad lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ Eusebii cap. I ita observat: Truncus fuit ligneus, quinis hinc & inde foraminibus, certo invicem spatio divisis, excavatus. In hæc foramina, tamquam in ocreas quasdam, pedes inserebantur noxiorum, & vinculis seu nervis astringebantur, ut ex Aratoris versibus colligitur, quos supra retulimus ad librum IV. Ex hac porro cippi, quam Valesius hic simul adducit, descriptione seu notitia dubitandum non apparet, quin hic in Actis per percussa seu potius, quemadmodum in duobus horum aliis, editionis nempe Mombritianæ & codicis nostri Q. Ms. 6, exemplaribus exaratur, pertusa idem designetur, quod per foramina in data cippi descriptione. Atque ex hisce omnibus, maxime cum ii, quorum pedes ad plura foramina extendebantur, longe durius ac gravius, utpote crura intolerabili fere modo divaricari sibi patientes, torquerentur, jam fluit, ut lectione, quæ & hic, &, unius dumtaxat alteriusve vocis discrimine intercedente, in editione Mombritiana nostroque codice Q. Ms. 6 legitur: Suscipe legatos [Note: ] [ligatos] homines & eos in militari depone custodia sine aliqua consueta molestia. Nam in pluribus cippi percussis pedes eorum mitte, præstet sane hæc altera codicis nostri P. Ms. 20 lectio, quæ sic habet: Suscipe vinctos; sac eos sub militari servari custodia … Præter solitam cautelam nihil patiantur, neque pluribus ligni foraminibus pedes eorum astringantur.

u Codex noster, qui signatur P. Ms. 20, habet: Respice, Domine, in testamentum tuum, quoniam repleti sunt tenebrosi terræ domibus iniquitatum; Psalmo autem 73, ℣. 20 legitur: Respice in testamentum tuum; quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

* nidore

* al. Sergius

* ab alterutto

* al. Scripturis, a Deo inspiratis

* sinceri

* al. culturæ

* al. ignorantes

* al. degustans

* al. foris

* Al. os

* al. colobia.

* al. obliviscere

CAPUT II.
Sanctorum apud Antiochum in fide constantia, mors hinc illis illata, miracula hanc secuta, sepultura, honorque iisdem a Christianis delatus.

[Sanctos ad se adductos, ut diis sacrificent, hortatur Antiochus;] Mane autem facto, sedit in prætorio dux & vocavit commentariensem a & dixit ei: Ingrediantur legati. * Commentariensis dixit: Adsunt in judicio potestatis tuæ, domine. Adstantibus autem Sanctis imperatoris epistolam legit. Quo facto, dux Antiochus, summotus a consiliario suo, dixit: Oportebat quidem vobis imperatoris semper implere præcepta & diis sacrificare, ut gratiam ab his habeatis; quoniam autem, nescio, quomodo, hoc facere minime völuistis, & de tali gloria cecidistis, vel nunc sacrificate diis, scientes, quia, si hoc faciatis, plus quam antea honorem atque gloriam apud homines habeatis, recipientes militias vestras & res, quæ sunt a vobis ablatæ, multiplicentur. Hoc enim ex præceptis imperialium litterarum cognovimus, sicut & vos audistis. Humanus enim constitutus imperator vester promisit vobis, ut, si propter priora pœnitueritis, & sacrificetis diis, hæc omnia reddantur vobis; quod ego suadeo facere vos, memor amicitiæ vestræ atque beneficiorum, quæ de te maxime, domine meus, habui, Sergi. Sin autem hoc facere minime volueritis, necesse mihi est, imperatoris præcepta severiter adimplere.

[17] His respondentes Sancti dixerunt: Nos ideo dimisimus omnia & secuti sumus Christum, [verum hi in Christi confessione persistunt constantes,] ut terrenam militiam contempnentes angelis in cælo commilitemus, & illas, quæ in terra, pecunias jactantes, cælestes divitias habeamus. Quid enim proficiat nobis, si totum lucremur mundum, animas autem nostras perdamus? Ergo noli suadere nos, Antioche, talia; lingua enim tua dolosa loquitur, & venenum de aspidibus sub labiis tuis est. Sed non tangit animas nostras oratio tua, quæ ad perditionem nos provocat. Fac, quod vis; nos enim ligna atque lapides non adoramus; sed Christum Filium Dei, Regem æternum, cui flectitur omne genu cælestium atque terrestrium & infernorum; & omnis lingua confitetur ei. Dii enim vestri non sunt dii, sed idola manufacta. Nam si erant dii, ipsi sibi faciant homines sacrificare, & non ex providentia hominum vindicabantur * ab his, qui nolunt his sacrificare atque adorare b.

[18] Respondens autem dux Antiochus dixit: Nos non deos vindicamus; [Hinc Antiochus Bacchum taureis ad mortem usque cedi,] nam eorum providentia omnis inimicorum subjecta nobis est virtus; sed culpamus vos, quia incestam atque nefandam colitis religionem. Responderunt autem sancti Martyres & dixerunt: Incesti, nefarii vos estis & qui vos sequuntur, & sacrificant dæmoniis & adorant ligna, quæ post modicum in ignem mittuntur. Tunc iratus valde dux Antiochus beatum quidem jussit Sorgium iterum custodiæ recipi, beatum vero Bacchum extensum brutulis crudis cædi in tantum usque dum illi, qui cædebant illum, in terram lassi ceciderunt. Illis autem de labore lassis, jussit alios regirare sanctum martyrem Bacchum, & his iterum ventrem ejus cædi, & ipse dicebat: Sine, videamus, si potest adjuvare Christus, quem tu dicis esse Deum. Diu autem Sancti corpore cæso & sanguine circumfluente, dixit ad Antiochum martyr Bacchus: Ministri sathanæ, cædentes lassi sunt, audacia tua cecidit. Tyrannus Maximianus victus est & pater vester diabolus c. Quantum enim, quod extra me corpus est, corrumpitur, tantum, qui est intus, renovatur homo ad futuram vitam d.

[19] [occisique corpus feris devorandum projici jubet.] Hæc dicente eo, vox de cælo facta est dicens: Veni jam ad paratum tibi regnum, Athleta Bacche; circumstantes autem audientes vocem obstupuerunt, & facti sunt, tamquam vani, &, dum cæderetur Sanctus, tradidit animam in manibus * angelorum e. Iratus autem Antiochus jussit, ut nec corpus ejus sepeliretur; sed canibus, bestiis, ac volucribus projiceretur; cumque corpus ejus projiceretur longe de castro, collecta est multitudo bestiarum ac circumdederunt eum; aves vero desuper volantes non permittebant crudeles bestias, ut tangerent eum f. Et sustinuerunt custodientes eum usque in noctis tempestam; vespere autem facto, descendentes quidam de ibidem habitantibus fratrum in speluncis tulerunt sanctum corpus ejus permissi a bestiis, veluti a quibusdam rationabilibus hominibus, sepelieruntque eum in una de speluncis eorum g. Beatus vero Sergius, nimis anxiatus ac contristatus, derelictus est solus & fiens dicebat: Heu me, Bache frater meus & contubernalis, numquam cantabimus dicentes: Ecce quam bonum & quam jocundum habitare fratres in unum. Ascendens namque in cælum segregatus es a me, relicto me super terram solitario.

[20] [Nocte a Baccho sibi apparente ad certamen Sergius animatur,] Hæc eo dicente, in eadem nocte astitit ei beatus Bachus, candidam habens faciem tamquam angeli, indutus habitu militari, dixitque ei: Quid contristaris aut quid anxiaris, frater? Etsi de corpore abscessi a te, sed confessionis vinculo tecum sum psallens & dicens: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilataris * cor meum. Et tu ergo, Frater, festina, ut per bonam & integram confessionem pervenias ad me, cursum consummans & fidem custodiens. Tecum enim mihi reposita est justitia & corona h. Diliculo igitur consurgens narravit his, qui cum eo erant, in quali habitu vidisset beatum Bachum nocte. Sequenti itaque die egressurus dux de castro Barbarisso in castrum Syrum i jussit & beatum Sergium sequi, deprecaturque eum, ut sacrificaret. Ille autem respuens blanditias ejus iter suum cum pace faciebat.

[21] [die sequenti blanditiis ab Antiocho tentatur, dumque & ad has,] Venientibus ergo eis in castrum Syrum, sedens Antiochus pro tribunali in prætorium convocavit ad se beatum Sergium dicens ei: Bachus quidem impiissimus nolens obtemperare ad sacrificandum diis elegit vita privari, dignamque sibi mortem adeptus est. Tu vero, domine meus Sergi, ut quid seductoriam & impiam illam religionem sequens ad tantam te tradidisti miseriam? Revereor enim te, memor beneficiorum tuorum, & confundor te *, quia principatum hunc tu mihi providisti. Et tu quidem, ut reus in ordine examinate *, existis, ego autem in sede præsidentis resideo. Respondens autem martyr Christi Sergius dixit: Afflictio ista temporalisque confusio magnam fiduciam atque æternam gloriam pariet apud Regem cæli & terræ, omnisque spiritus Christum Jesum Filium Dei. Utinam quoque & nunc audires me, & cognosceres Deum & Regem meum Christum & providentiam tui faceres, quemadmodum apud terrenum & mortalem imperatorem, ita etiam & apud Christum, cælestem atque æternum regem, ut concederetur tibi insuccessibilis principatus & gloria immortalis.

[22] Terreni quippe principes cadunt velociter, quod Psalmus dixit: [& ad minas manet immortus,] Vos autem ut homines moriemini, & sicut unus de principibus cadetis k. Et iterum: Vidi impium exaltari & elevari usque ad cedros libani. Quæsivi eum & non est inventus locus ejus l. Dux Antiochus dixit: Fatuas has & indisciplinatas superfluitates relinque & sacrifica diis, & obediens esto venerabilium præceptorum imperatoris nostri Maximiani. Si autem sacrificare nolueris, cognosce, quod compellere me habes oblivisci omnium, quæ mihi præstitisti, & legalibus te acerrimis suppliciis subjiciam. Beatus itaque Sergius dixit: Fac, quod volueris; Christum enim habeo, adjuvantem me, qui dixit: Nolite timere eos, qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere. Magis autem timete eum, qui potest animam & corpus perdere in gehennam m. Corpus igitur meum subjacet tibi; puni & afflige, quantum volueris, hoc sciens; quod, etsi corpus meum peremeris, in animam meam potestatem habere non poteris neque tu, neque pater vester satanas.

[23] Indignatus ergo dux dixit: Ut videtur, humanitas mea audaciorem & procaciorem te fecit. [cothurnis clavatis indutus novem milliarium spatio currere compellitur.] Convocavit ergo adjutorem officii sui & dixit: Cyrenos n longis clavis confixos, & clavos eorum rectos relinquentes, eum velociter induite; cumque indueretur, sedens in carruca Antiochus jussit eum ante se currere, præcipiens, ut usque ad castrum Tetrapyrgium velociter agerentur jumenta. Distat vero hoc castellum a Syro milia novem o. Currens vero psallens dicebat: Expectans expectavi Dominum & respexit me & eduxit me de lacu miseriæ paganorum & de luto fæcis idolatriæ, & constituit super petram confessionis pedes meos. Cumque venissent in castro Tetrapyrgia, Antiochus dux dixit: Admiror de te, Sergi, quomodo in tanto officio examinatus potuisti nunc tam gravia sustinere supplicia. Sanctus vero Christi Martyr respondens dixit: Non sunt mihi amaræ pœnæ tuæ, sed dulces super mel & favum. Descendens dux de carruca ivit in prætorium, præcipiens in militari custodia Christi Martyrem custodiri.

[24] Vespere autem facto cantabat beatus Sergius dicens: [Ast Sergius, sanatis ab angelo, quæ in pedibus acceperat, vulneribus,] Qui edebant aliquando panes meos, magnificaverunt super me calcaneum suum, & funibus pœnarum gravissimarum extenderunt laqueum pedibus meis, volentes me supplantare. Sed exsurge, Domine, præveni eos & subverte eos, & libera ab impiis animam meam. Circa mediam autem noctem angelus Domini adstans restituit pedes ei salvos p. Diluculo itaque sedens dux pro tribunali jussit eum adduci, æstimans, quod ex dolore nec incedere potuisset, nisi forsitan portaretur. Cum adduceretur, videns eum a longe dux ambulantem, & nullatenus claudicantem, exterritus dixit: Hic Homo magus est; idcirco tantam fiduciam habere potuit apud imperatorem, magicis artibus hanc adipiscens, & illorum, quæ dicuntur, indicia sunt, quæ videntur. Arbitrabar quippe, eum nullatenus potuisse pedibus ambulare, utpote qui inutiles in quid fuerant exhibiti ex hesterno supplicio. Quomodo autem nunc, tamquam si nihil sustinuerit, incedit, per deos admiror.

[25] [idololatras nihilominus redarguens eidem iterum tormento subjicitur,] Adsistente ergo ante tribunal beato Sergio, dixit Antiochus: Miser, respice tandem aliquando, & sacrifica diis & exue te de futuris suppliciis. Parco enim tibi memor beneficiorum tuorum. Sin vero non sacrificaveris, cognosce, quod nihil te juvabunt magiæ tuæ, quibus te salvum fieri putabas. Respondens autem beatus Sergius dixit: Utinam tu resipisceres de ebrietate diabolici erroris! Ego enim sobrius sum in Domino, qui contrivit arma patris tui diaboli sub pedibus humilis servi ejus; qui mihi tribuit adversum te victoriam; qui mihi misit angelum suum & salvabit * me. Nam magus profecto tu es & qui dæmones adorant. Dæmonum quippe nec nominanda cultura omnis impietatis adinventrix est. Id namque est & principium & causa & finis totius malitiæ q. Amplius vero exacerbatus Antiochus iterum sedit in carruca, & jussit eum indutum eosdem coturnos ante se currere usque in castrum, nomine Ruzafatam r, quod novem milia distat a Tetrapyrgia.

[26] [nec hinc diis sacrificare volens tandem jussu Antiochi,] Dum autem venissent in Ruzaphatam castrum, dixit beato Sergio dux Antiochus: Miserrime, fugaverunt instantiam fatuitatis tuæ pœnæ clavorum, ut adquiescas tandem sacrificare diis, aut persistis in ea, quæ te præoccupavit, instantia? Respondens autem fortissimus Christi Martyr dixit: Cognitum tibi sit, Antioche, quoniam per hanc fatuitatem persistam ad dissolvendam virtutem tuam patrisque tui diaboli. Fac ergo, quod velis; ego enim dæmones non adoro, neque idolis sacrifico, sed Domino Deo meo immaculatum sacrificium meipsum offerre festino. Videns ergo Antiochus, quia fixus & immobilis erga fidem Christi atque confessionem persistebat, talem adversus eum dedit sententiam. Sergium, qui indignum seipsum deorum pietate monstravit, impiissimæ vero hæresi eorum, qui appellantur Christiani, se inseruit, offendit autem in magnam Maximiani imperatoris fortunam, eo quod noluit obediens esse venerabilium * ejus edictis, ut diis sacrificaret, hunc leges gladio animadverti præcipiunt. Quidam igitur de assistentibus justam esse adclamabant, quæ in eum erant prolata, sententiam. Venientes ergo apparitores interposuerunt funem labiis ejus & accipientes eum de medio secretarium duxerunt, ut gladio perimeretur.

[27] [fusa ad Deum, quæ hic recitatar,] Plurima itaque multitudo virorum ac mulierum eum subsecutæ sunt, ut exitum Beati aspicerent. Videntes igitur flores vultus ejus & juvenilem ætatis magnitudinem amarissime flebant, suspirantes super eum. Bestiæ vero ejusdem loci, cubilia sua relinquentes, commixti omnes convenerunt, nulli hominum insidias facientes, & tacti clamoribus, sancti Martyris interitum considerabant s. Dum appropinquarent ad locum, in quo consummaturus erat Christi martyr Sergius, postulabat spiculatores modicas ei præbere inducias, ut oraret. Extendens quoque manus suas in cælum dixit. Bestiæ agri & volatilia cæli tuam dominationem atque imperium, Domine, cognoscentes, collecti sunt in gloriam sancti nominis tui, quatinus rationabilium hominum scientiam per suam confessionem ad te convertantur *, qui tuæ bonitatis nutu ac voluntatis vis, omnes homines salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire. Intermittens quidem mortem, expectans pœnitentiam, ne memineris, Domine, peccatum ignorantiæ eorum, quam in nos pro tuo nomine protraxerunt.

[28] Illumina oculos cordis eorum & perduc eos ad tuam cognitionem. [oratione, eapite truncatur,] Suscipe denique & animam meam & requiescere eam fac in cælestibus tabernaculis tuis cum eis, qui tibi a sæculo placuerunt. Tibi enim animam meam commendo, quoniam eruisti me de laqueo diaboli. Hæc igitur dicens, & signans seipsum & flectens genua, capite truncatus est & tradidit angelis animam suam t. Vox autem de cælo facta est dicens: Sergi, miles meus & athleta, ingredere in regnum, quod tibi paratum est. Expectant enim te angelorum militiæ, numeri patriarcharum, Apostolorum & prophetarum cætus, spiritus justorum, ut cum eis bona percipias, quæ tibi præparata sunt u. Locus autem, in quo susceptus est sanguis sancti Martyris, divisus magnam voraginem fecit, Deo ita dispensante, quatinus eos, qui veluti sues in cæno volutabantur, terrore visæ voraginis non auderent appropinquare & conculcare in ipso loco sanguinem sancti Martyris. Et ideo pro hac re magnum illud chaos factum est, & sic remansit locus ille usque in præsentem diem, continens ex divino nutu vetustatis indicia x, ut, qui non credunt, specialiter existente miraculo, firmum in eis ædificet fidei fundamentum.

[29] Quidam proinde de his, qui convenerant ad videndum sancti Martyris exitum, [diuque post corpus ejus auserre Surenis incassum conatis,] animadvertentes intuitum communis naturæ collegerunt corpus ejus, & optime sepelientes posuerunt eum in eodem loco, in quo & passus fuerat. Post multum igitur tempus religiosi viri zelo Christi incitati cœperunt expoliare corpus de loco suo, venientes de castro Syro, veluti quemdam thesaurum pretiosissimum; sanctus vero Sergius non permisit corpus suum occulte transferri, quod publice propter Christi confessionem triumphalibus suppliciis punitum est, sed deprecatus est Deum, ignem succendi in eodem loco, non ut eos, qui furari conabantur, ulcisceretur, aut etiam exureret, sed caliginem quoque noctis inlustraret tale furtum in Ruzaphatam castellum; quod & factum est. Incenso ergo igne in loco, ubi corpus jacebat, quidam de habitatoribus castri videntes, penitusque usque in cælos flammam elevari, putaverunt, a quibusdam hostibus maximum illum ignem factum fuisse, & armati egressi sunt, & persequebantur eos, qui furari temptaverunt corpus sancti Martyris; illi autem postulantes eos permiserunt ibidem diebus paucis persistere; & ædificium facientes ex lapidibus & luto in loco, ubi jacebat, & cooperientes super in honorem Martyris sic recesserunt y.

[30] Paulatim itaque proficiente religione Salvatoris nostri Domini Jesu Christi, [insigni ecclesia in honorem suum exstructa a Christianis bonoratur.] convenientes in unum sanctissimi episcopi, numero quindecim, ædificaverunt juxta castrum Ruzafatam Cymiterium dignum confessionis ejus, transtuleruntque ibidem sancti Martyris corpus & deposuerunt in eodem martyrio per eandem diem, qua passus est, die septima mensis Octobris z. Multæ denique salvationes & miracula peraguntur, ubicumque ejus sanctæ reliquiæ fuerint, præcipue in sepulchro, ubi prius jacuerat. Affectu namque loci, in quo passus est, deprecatur idem sanctus Martyr Dominum, ut omnes, qui illuc concurrunt, a diversis ægritudinibus curentur. Obsessos vero ab spiritibus immundis curat; nec non & bestiæ agrestes in mansuetudinem convertuntur. Diem namque, qua passus est, annualiter custodiunt veluti legitimam bestiæ, concurrentes a deserto, quod est in circuitu, & commixti cum hominibus nulli omnino insidiantur, neque ferali impetu in læsionem concurrentium utuntur aa. Magis autem in mansuetudine Martyrem Christi honorantes persistunt in eodem loco erga præceptum Domini, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum Amen.

ANNOTATA.

a Pro vocabuli hujus significatione adi, quæ in Annotatis, capiti præcedenti subnexis, ad lit. s dicta sunt.

b Multum roboris huic, quod, velut a Sanctis contra deos adductum, hic obtruditur, argumento inesse, non perspicio, cum ipsemet verus Deus reliquerit hominem in manu consilii sui, nec quemquam, læsa arbitrii libertate, ad sui cultum compellat.

c Codex noster, signatus P. Ms. 20, sic habet: Videamus, si te Christus tuus de manibus meis eripiat; a prima autem hora usque ad vesperam laceratis ejus carnibus, & cruore hinc atque inde circumfluente, uteroque ejus disrupto ac jecore, dixit beatus Bachus ad Antiochum: Minister diaboli, tortores tui defecerunt, fiducia tua destructa est, tyrannus Maximianus devictus est, pater vester diabolus confusus est.

d Videntur & hæ, quæ hic tum Antiocho, tum Sanctis attribuuntur, quamdamque concertationis speciem præferunt, sermocinationes pro arbitrio sane a biographo confictæ. Verum adi Commentarium prævium num. 20.

e Martyrii, quod hic narratur, genere vere occubuisse S. Bacchum, ex iis, quæ Commentarii prævii num. 35 disserui, credendum apparet. Verum quid de voce, divinitus facta, omnibusque adstantibus audita, qua ad cælum Bacchus evocatus fuerit, statuendum? Enimvero est, cur, an ea facta reipsa fuerit, non immerito dubites, ut ex iis, quæ dicti Commentarii prævii num. 36 disserui, facile intelliges.

f Duplex, quod hic adstruitur, miraculum parum admodum credibile apparet, nec scio, an in ullis fidei undequaque probatæ actis simile inveniatur. Videsis Commentarium prævium num. 20 & 21.

g Lectioni huic, utut mendosæ, consonat altera, quæ ei in codice nostro Q. Ms. 6 respondens occurrit; verum præstant, quas editio Mombritiana & codex noster P. Ms. 20 suppeditant; ac editionis quidem Mombritianæ hæc est: Et sustinuerunt custodientes eum usque in tempore noctis. Vespere autem facto, descondentes quidam … tulerunt sanctum corpus ejus … sepelieruntque eum in una e speluncis eorum; codicis vero ista: Cum igitur eum usque que ad vesperam profundam volatilia custodissent, sero jam facto, descenderunt quidam… & in spelunca corpus sancti Viri tulerunt atque sepelierunt.

h En jam tertiam, quæ in Sanctorum nostrorum Actis occurrit, cælestem apparitionem. Verum quid de frequentibus apparitionibus ac miraculis, quæ in Actis, per auctores haud synchronos scriptis, occurrunt, sentiendum sit, Commentarii prævii num. 22 edixi.

i Pro horum seu castrorum, seu, uti alias etiam vocantur, oppidorum situ notitiaque videsis Commentarium prævium num. 27 & aliquot seqq.

k Ita fere Psalmo 18, ℣. 7

l Psalmo 36, ℣. 35 & 36, uti & in codice nostro, signato P. Ms. 20 legitur: Vidi impium superexaltatum & elevatum sicut cedros Libani, & transivi, &, ecce, non erat, & quæsivi eum & non est inventus locus ejus.

m Ita fere Matthæi 10, ℣. 28.

n In codice nostro Q. Ms. 6 etiam legitur Cyrenos; verum & hic & ibi memdum cubare puto. Præterquam enim quod nulla insit vocabulo huic significatio, in editione Mombritiana legitur Cothurnos, uti etiam infra, dum ejusdem significationis vocabulum recurrit, in ipso codice nostro Q. Ms. 7 & altero jam dicto, qui signatur Q. Ms. 6.

o Distantia, quæ hic Suram inter & Tetrapyrgium, infraque castellum hoc inter & Resapham, seu, corrupta hic vocabuli hujus efformatione, Ruzaphatam ponitur, minime pugnat cum distantia, quam inter postremum hoc, seu castellum seu oppidum, & Suram statuit Procopius. Adi Commentarium prævium num. 34, ibidemque dictis adde, vocem Tetrapyrgium compositam indubie esse e duabus vocibus Græcis τεσσαρὰ seu τετταρὰ & πυργὸς, quarum prior quatuor, posterior Turrim significat; ut castellum illud, indita ei, quæ ab ipsa re deducta esset, nomenclatione, quatuor turribus verosimillime constiterit.

p Nec, quæ hic narratur, cum altero præterea miraculo conjuncta apparitio credibilior ceteris, supra relatis, potest videri. Adi Commentarium prævium num. 22 & 36.

q Videntur & hæc iterum, aliaque infra adhuc occurrentia, quæ S. Sergio Antiochoque adscribuntur, ratiocinia a biographo pro arbitrio conficta.

r de Castello hoc, quod communius Resapha seu Rosapha a scriptoribus antiquis vocatur, quodque S. Sergius pro palæstra, in qua martyrium consummavit, obtinuit, videsis, quæ dicta sunt tum in proxime Annotatis ad lit. o, tum in Commentario prævio num. 27 & aliquot seqq.

s Nec pro miraculi hujus veritate vadem ego me ponere velim. Adi iterum Commentarium prævium num. 22 & 36.

t Quin re etiam vera, uti hic traditur, S. Sergius glaudio martyrium consummarit, ex iis, quæ hac de re Commentarii prævii num. 35 & seq. disserui, vix ullus superest dubitandi locus.

u Quod mox de voce, quæ, cum Bacchus martyrio coronaretur, cælitus delapsa fuerit, in Annotatis, capiti præcedenti subnexis, ad lit. e. edixi, idem hic de voce, quæ, cum Sergius gladio fuisset percussus, cælo delapsa asseritur, dictum existima.

x Fidesne certa miraculo huic adhibenda sit, ex iis, quæ Commentarii prævii num. 22 & 36 dicta sunt, statue. Sanctorum interim Acta ab auctore synchrono scripta non esse, ex hoc illorum loco hunc intelligitur, uti Commentarii prævii num. 16 jam monui.

y Quidquid sit de prodigio hic relato, cum longo equidem post S. Sergii martyrium tempore patratum fuisse, a biographo tradatur, liquet & ex hoc Actorum loco, uti etiam ex altero, qui proxime sequitur, ab auctore, qui Sanctis synchronus vixerit, scripta illa non esse, quemadmodum in Commentario prævio num. 16 & seq. jam docui.

z Cum martyrlum, apud antiquos idem, quod ædes quæcumque sacra, seu parva seu magna, in honorem martyris exstructa, significarit, per vocabulum illud hic intelligi puto insignem ecclesiam, ab Alexandro, Hierapolitano episcopo, S. Sergio, seu potius huic simul & S. Baccho Resaphæ anno circiter, uti in Commentario prævio § IV docui, 430 exstructam. Et vero ædes isthæc sacra in codice nostro P. Ms. 20, non martyrium, sed basilica vocatur.

aa Resapha seu Sergiopolis, qua in civitate martyrio coronatus tumulumque nactus fuit S. Sergius, in solitudine feris plurimis redundanti sita erat; ut hinc forte (neque enim feræ hominibus, dum plures uno eodemque loco congregati sunt, nocere solent) a credulo prodigiorumque amanti vulgo id, quod hic narratur, quodque, nullo interveniente miraculo, fiebat, miraculo tamen fieri creditum fuerit, resque præterea, non ut erat, sed adjunctis falsis aucta ad biographi cognitionem pervenerit.

* ligati.

* al. vindicentur

* al. manus

* al. dilatasti

* al. in te

* al. examinatus

* al. salvavit

* Mombrit. venerabilibus

* al. convertant

ACTA ALTERA,
Auctore Symeone Metaphraste,
Ex Ms. Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis, Latine versa a Lipomano tom. VI a pag. 317.

Sergius martyr in Syria (S.)
Bacchus martyr in Syria (S.)

A. Symeone Metaphraste.

CAPUT I.
Sancti tamquam Christiani apud Maximianum accusantur tales ab eo deprehenduntur, ludibrioque habentur.

ΜΑξιμιανοῦ βασιλεύοντος τοῦ τυράννου, καὶ τῆς οἰκουμένης σχεδὸν ἀπάσης ὺπὸ βαθεῖ σκότῳ τῆς ἀσεβείας κειμένης, λίθουστε καὶ ξύλα τῶν ἀνθρώπων τιμᾷν οἷα θεοὺς ἀναγκαζομένων, καὶ μιαρωτάτων ἀπογεύεσθαι θυσιῶν, Σέργιος καὶ Βάκχος, ῥωμαῖοι τὸ γένος ἄμφω, τῇ περὶ τὸν Χριστὸν ὁμολογίᾳ καὶ πίστει, κατὰ τοῦς διαφανεῖς ἀστέρας ἐν τοῖς βασιλείοις τῶν τηννικαῦτα διέλαμπον, οὐ τῶν πολλῶν ὄντες καὶ ἀσήμων, ἀλλ᾽ μέν πριμικήριος τῆς τῶν κεντιλίων σχολῆς Σέργιος, σεκουνδουκήριος δὲ ταύτης Βάκχος ἦν, μεγάλα μὲν παρὰ βασιλεῖ Μαξιμιανῷ δυνάμενοι, μείζονα δὲ τὴν παρὰ τῷ ἀθανάτῳ βασιλεῖ καὶ θεῷ παῤῥησίαν κτησάμενοι, ἅτε σκηνὴν μὲν τόν δὲ βίον καὶ παροικίαν καὶ εἴ τι ἄλλο τῶν οὐχ ἑστώτων ἡγούμενοι, ἔμποροι δὲ ἀγαθοὶ τῆς ἑαυτῶν γινόμενοι σωτηρίας, καὶ τὴν ἐν τῷ μέλλοντι ζωὴν διὰ τῶν παρόντων πραγματευόμενοι, καὶ ὡσπέρ τινα πρὸς τὴν ἐκείνης κτῆσιν διδασκαλίαν καὶ τέχνην, τὰς θείας μετιόντες Γραφὰς καὶ ταύτας ἀεὶ διὰ χειρὸς ἔχοντες.

[2] Ὅθεν οὐδὲ ἀνεκτὰ ταῦτα τῷ φθόνῳ κατέστη, ἄλλά τινες τοῖς γενναίοις τῆστε ἄλλης ἀρετῆς, καὶ δὴ καὶ τῆς εἰς αὐτὸν βασιλέα παῤῥησίας βασκήναντες πρὸς αὐτὸν ἐκεῖνον τὸν τῆς παῤῥησίας αἴτιον βασιλέα τοὺς ἄνδρας ἐνδιαβάλλουσιν, ὡς ὡλιγωρήκασι μὲν τῆς ἐκείνου φιλίας, ἠλόγησαν δὲ καὶ τῆς πρὸς θεούς θεραπείας, καὶ πρὸς ἑτέραν ἤδη θρησκείαν ἀπέκλιναν, Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς καὶ Χριστοῦ δούλους ἐπιφημἰζοντες· Μαξιμιανὸς μὲντοι καὶ αὐτὸς εἰδὼς ὅτι πολλοῖς πολλάκις αἱ διαβολαὶ φθόνων αἰτίαν ἔχουσιν, οὐκ ἀλήθειαν, ἄλλωστε δὲ καὶ τὴν τῶν ἀνδρῶν εὔνοιαν ὁπόση μὴ ἀγνοῶν, ἀλλὰ καὶ τὴν οἰκείαν ἀπήνειάντε καὶ αὔστήρίαν ἐπὶ νοῦν ἔχων, ταὐτῃ γὰρ καὶ μάλιστα διαφέρειν τῶν ἄλλων αὐτὸς ἐφιλοτιμεῖτο· καὶ ὡς εἰ τάχα καὶ τῆς εὐνοίας ἐκεῖνοι ταύτης καὶ τῆς φιλίας ὑπεριδεῖν ἔκριναν, ἀλλὰ τὸν κίνδυνον ἂν ἐφοβήθησαν, ἀπίθανάτε ἡγεῖτο καὶ ψευδῆ τὰ λεγόμενα, καὶ ὅτι μὴ ἀβασανίστως ταῦτα προσδέχεσθαι δεῖ. Τί οὖν ἐποίει; θυσίαν φιλότιμον καὶ πολυτελῆ παρασκευασάμενος, καὶ συνελθεῖν εἴς τὸ ἱερὸν ὅσον περὶ αὐτὸν ἐπιφανὲς ἦν, κοινωνῆσαίτε αὐτῷ τῆς θυσίας πρότερον παραγγείλας, ἐντεῦθεν δοκιμάσαι τὸ πρᾶγμα καὶ τὴν διαβολὴν διεσκέψατο.

[3] Ἔσεισι μὲν οὐν αὐτος πρῶτος· συνεισῄει δὲ αὐτῷ καὶ πολύ τι πλῆθος, καὶ ὅσον κατὰ τὸ ἱερὸν ἤθροιστο· καὶ οἱ μὲν τὴν θυσίαν ἐπιμελῶς διετέλουν, καὶ παρόντα τὸν Μαξιμιανὸν ἐθεράπευον, Σέργιος δὲ καὶ βάκχος οἱ γενναιότατοι μηδὲ τῇ θύρᾳ τοῦ ἱεροῦ προσβαλόντες, ἔξω που παρειστήκεσαν, αὐτοὶ μᾶλλον Θεῷ τὴν καθαράντε καὶ άληθῆ τελοῦντες θυσίαν, καὶ ὑπερ ἐκείνων δεόμενοι, κύριε, κυριε λέγοντες, Θεὸς, βασιλεὺς τῶν αἰώνων ἐνώτισαι τὴν φωνὴν τῆς δεήσεως ἡμῶν, ἱλάσθητι τῇ κληρονομίᾳ σου, φεῖσαι, κύριε, καὶ μὴ δῶς αὐτοὺς εἰς καύχημα τῷ ἀντικειμένῳ, ἀλλὰ φώτισον, κύριε, φώτισον τοὺς ὀφθαλμοὺς τῶν καρδιῶν αὐτῶν, καὶ εἰς τὴν σὴν ἐπιγνώσιν αὐτοὺς καθοδήγησον, οἱ ἐν σκότει νῦν τῆς ἀγνοίας πορεύονται, καὶ ἠλλάξαντο τὴν δόξαν σου τοῦ μόνου ἀφθάρτου Θεοῦ, ἐν ὁμοιώματι θηρίων καὶ τετραπόδων καὶ ἑρπετῶν, ἀπέστησάντε ἀπὸ σοῦ, καὶ ἔθυσαν τοῖς γλυπτοῖς αὐτῶν, καὶ τὸ ὄνομα τὸ ἅγίον σου ἠθέτησαν· ἐπίστρεψον αὐτοὺς, κύριε, καὶ γνώτωσαν τὰ θαυμάσιά σου, καὶ τὸν μονογενῆ σου υἱὸν καὶ σωτῆρα ἡμέτερον, ὸς ἑκουσίῲ σταυρῷ καὶ θανάτῳ τὴν ἡμῶν ἐπραγματεύσατο σωτηρίαν, καὶ ἡμᾶς δὲ ἀμώμους ἐν τῇ ὁδῷ τῶν μαρτυρίων σου, καὶ τῇ τῶν ἐντολῶν σου φυλακῇ διατήρησον. Οἱ μὲν οὖν ἔξω πρὸ τῶν πυλῶν τοῦ ἱεροῦ ἑστῶτες τοιαῦτα προσηύχοντο, καὶ οὕτω τὸν Θεὸν ἐξιλάσκοντο.

[4] Μαξιμιανὸς δὲ εἰσελθὼν, καὶ τῇ δὲ κᾀκεῖσε περιβλεψάμενος, ὡς μόνους ἐκείνους Σέργιον οὐκ ἴδοι καὶ Βάκχον εἴσω τοῦ ἱεροῦ μετὰ τῶν ἄλλων παρόντας, τότε δὴ πίστιν ἀκριβῆ τὸ γενόμενον τῆς κατ᾽ αὐτὸν διαβολῆς ἐποιεῖτο· καὶ εὐθὺς συνήθης ἀπήνειάτε καὶ ἀγριότης καὶ ὀργὴ· καὶ τί μέλλετε πρὸς τοὺς παρεστῶτας, καὶ πολὺ τὸ, ἀχθήτωσαν οἱ κατάρατοι, μετὰ φοβεροῦ τοῦ κελεύσματος. Ἄγονται τοίνυν οἱ Μακάριοι στολαῖς αὐταῖς, καὶ χλαμύσι καὶ ζώναις, ὑπὸ μιᾷ γλώττῃ τὴν γλυκεῖαν ἐκείνην εὐχὴν ἔτι στρέφοντες. Εῖτα τὴν ἀρχικὴν ἄρας ὀφρῦν βασιλεὺς, καὶ σοβαρὸν αὐτοῖς καὶ ἄγριον ἐνιδων, ἔοίκατε, ἔφη, παῤῥησίας οὐ κατὰ καιρὸν ἀπολαύσαντες τῆς ἐμῆς, ἄλλωστε δὲ καὶ τῇ πολλῇ ταύτῃ ᾗ περὶ ὑμᾶς ἐκεχρήμεθα εὐμενείᾳ, πολλὴν εὐήθειαν καταγνόντες ὑμῶν, καὶ διὰ τοῦτο κατεπαρθῆναί τε τοῦ ἡμετέρου κράτους, καὶ ἀνόσιοι μὲν τὰ περὶ τοὺς θεοὺς αὐτοὺς, ἀχάριστοι δὲ τὰ περὶ ἡμᾶς ὀφθῆναι καὶ ἄδικοι· ἀλλ᾽ εἰ μὴ θύσετε, καὶ θεοὺς ἅμα καὶ ἡμᾶς ἐξιλάσεσθε, ἐγὼ τὴν ἐμὴν ἱκανῶς ἰάσομαι μέμψιν, καὶ ὑμεῖς αὐτίκα φανερῶς εἴσεσθε, οἵας ἡμερότητος καὶ προσηνείας οὐκ ἐθέλοντες ἀπολαύειν, οἷόν μου τὸν θυμὸν ἄρτι καθ᾽ ὑμῶν κεκινήκατε.

[5] Τούτων ἀκούσαντες οἱ γενναῖοι, καὶ γνόντες, ὅτι δῆλοι πάντως ἤδη τῷ βασιλεῖ γεγόνασι, καὶ ὅτι κρύπτειν ἔτι τὴν εὐσέβειαν ἥκιστα χρὴ, καὶ τὸν καιρὸν παριέναι, ἀλλὰ δημοσίευειν μᾶλλον ὡς οἷόντε, καὶ πολλὴν ὑπὲρ αὐτῆς εἰσφέρειν τὴν παῤῥησίαν, ἐλευθέρᾳ καὶ ψυχῇ, καὶ γλώττῃ Θεὸν μέν ἀληθῆ τὸν Χριστὸν ὡμολόγησαν· εἴδωλα δὲ τοὺς αὐτῶν θεοὺς καὶ χειρῶν ἀνθρωπίνων ἔργα πνοῆς ἔρημα καὶ κωφά καὶ καθαρῶς ἀνεῖπον, οἱ θεοὶ ὑμῶν, λέγοντες, ἀργύριον καὶ χρυσίον, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων, καὶ ὅσα ἐξῆς ἔπιλέγοντες καὶ ὅτι περ᾽ ἡμεῖς, βασιλεῦ, τοῦτό σοι μόνον ὀφείλομεν, τόγε εἰς τὴν ἐπίγειον ταύτην στρατείαν εὐγνωμόνως ὑπηρετεῖν, καὶ τὴν ἀνήκουσαν ἑκατέρῳ τάξιν ἀποπληροῦν· καὶ οὔτε δὲ τοῖς κωφοῖς τούτοις ἀψύχοις θεοῖς θύσομεν, οὔτε τοῦ ἡμετέρου καὶ ἀληθῶς θεοῦ μόνου ἀποστησόμεθα, κᾂν εἰ καὶ χαλεπώτερον ἀγριάνῃς, κᾂν εἰ μηδὲν εἰς ἡμᾶς φιλάνθρωπον ἐπιδείξῃ, ἀλλὰ καὶ σιδήρῷ καὶ πυρὶ καὶ ταῖς ἅλλαις παραδώῃς κολάσεσι. Τί γὰρ ἰσχυρότερον εὐσεβεἰας, τοῦ ὑπὲρ αὐτῆς πάσχειν μακαριώτερον;

[6] Πρὸς ταῦτα ὀξύτερον καὶ Μαξιμιανὸς κινηθεὶς ἀφαιρεθῆναι μὲν αὐτοὺς τὰ παράσημα τῆς ἀρχῆς αὐτίκα κελεύει, ἐσθήματα δὲ γυναικεῖα μεταμφιασάμενους καὶ σιδηροῖς κλοιοῖς ἅμα περιαυχενισθέντας διὰ μέσης τῆς ἀγορᾶς μέχρι τῶν βασιλείων αὐτῶν ἄγεσθαι. Ἤγοντο μὲν οὖν εὐθὺς οἱ Μακάριοι τὴν μακαρίαν ὄντως ἐκείνην ὁδὸν καὶ εἰς Χριστὸν αὐτὸν φέρουσαν, οὐκ αἰσχύνην εἶναι τὸ πρᾶγμα νομίζοντες, ἀλλ᾽, ὡς τὴν ἀσέβειαν μᾶλλον ἐν ἑαυτοῖς καταισχύνοντες, περιφανῶς ἀβρυνόμενοι· καὶ τοὺς μὲν πόδας πορεία, τὰ χείλη δὲ εὐχαριστία εἶχε, καὶ πρὸς Θεὸν ὁμιλία καὶ δέησις· ἔλεγον γάρ, Ἐὰν καὶ πορευθῶμεν ἐν μέσῳ σκιᾶς θανάτου, οὐ φοβηθησόμεθα κακὰ, ὅτι σὺ μεθ᾽ ἡμῶν εἶ, Κύριε· διὰ τοῦτο ἀγαλλιάσεται ψυχὴ ἡμῶν ἐπὶ σοὶ, ὅτι ἐνέδυσας ἡμᾶς ἱμάτιον σωτηρίου, καὶ χιτῶνα εὐφροσύνης περιέβαλες ἡμᾶς, ἀλλ᾽ ἀνάστηθι, Κύριε, εἰς τὴν βοήθειαν ἡμῶν, καὶ λύτρωσαι ἡμᾶς ἕνεκεν τοῦ ὀνόματός σου· οὔπω πέρας εἶχεν αὐτοῖς εὐχὴ, καὶ τῷ βασιλεῖ παρέστησαν, αὖθις ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ ἀνασωθέντι πρὸς τὰ βασίλεια.

[7] Θωπείαν οὖν ἐκεῖνος τῇ συνήθει ἀπηνειᾴ συγκερασάμενος, καὶ οἷα καὶ φοβεῖν ἅμα καὶ λεαίνειν τὴν ἐπενεχθεῖσαν αὐτοῖς τῷ δοκεῖν αἰσχύνην ἐκ τῆς ἀτιμίας ταυτῆς βουλόμενος· Δεινὸν, ἔλεγον, παρόντες, καὶ σφόδρα δεινὸν τὸ τὰς μεγίστας τιμὰς ἁπλῶς οὕτω καὶ ἀλογίστως προΐεσθαι· εἰώθασι γὰρ αἱ παρ᾽ ἀξίαν εὐπραγίαι τοὺς ἀνοήτους οὐ πρὸς εὔνοιαν ἐρεθίζειν μᾶλλον, ἀλλ᾽ εἰς θράσος κατὰ τῶν εὐεργετούντων ἐπαίρειν. Οὗτοι γαρ, ὡς ὁρᾶτε, μεγάλης παρ᾽ ἡμῖν δόξης ἐπιτυχόντες, φιλίας τε ἡμετέρας καὶ παῤῥησίας οὐδ᾽ ὅσης εἰπεῖν ἀπολσαντες, ὡς μὴ μόνον αὐτοι τὰ πρῶτα φέρειν εἰς οἰκειότητα, ἀλλὰ καὶ ἑτερους ἐξοικειοῦν ἡμῖν δύνασθαι, καὶ ζηλωτοῦς ἐν βραχεῖ καὶ περιβλέπτους ἐργάζεσθαι, τούτοις ἅπασι μακρὰν ἐπιθέντες λήθην, τέλος δὲ καὶ τῶν μεγίστων θεῶν καὶ αὐτοῦ Διὸς κατολιγωρήσαντες, ὃς πάντων μὲν δημιουργὸς, πάντων δὲ θεῶντε καὶ ἀνθρώπων πατὴρ εἶναι πιστεύεται, τὸν λεγόμενον προτετιμήκασιν Ἰησοῦν, γυναικὸς υἱὸν ὄντα καὶ τέκτονος, καὶ σταυρὸν σὸν ἅμα δυσὶ κακούργοις ὑπὸ Ἰουδαίων κατακριθέντα, καὶ πικρότατον ὄντως ὑπομεμενηκότα θάνατον· ἀλλ᾽ ἐγὼ πάντως τούτων αἴτιος, ὅς γε καὶ περὰ τοῦ μετρίου φιλάνθρωπος εἶναι βουλόμενος, φίλους αὐτοὺς καὶ κοινωνοὺς τῆς εὐδαιμονίας ἐποιησάμην.

[8] Οὕτω σφοδρὸν κατατείνας τὸν λόγον, ἔπειτα πάλιν ὑποκλέπτειν αὐτοὺς τῷ μειλιχίῳ πειρώμενος, ἥμερόν τι βλέψας καὶ φιλικὸν, ἀλλ᾽ εἴπερ οἱ αὐτοὶ καὶ νῦν ἐστὲ, ἔφη, Σέργιόστε καὶ Βάκχος, καὶ μή τις ὑμῶν τὴν διάνοιαν φθονερὸς ἐπήρωσε δαίμων, αἰδέσθητε μὲν τὸ μέγα τοῦ ἀξιώματος, αἰδέσθητε δὲ τὸ καθαρὸν καὶ ἄψευστον τῆς φιλίας, καὶ μὴ τὰ εἰς τοὺς θεοὺς οὕτως ἀσεβοῦντες ὀφθείητε, ἀσονήθη καὶ ξένην θρησκείαν εἰσάγοντες, καὶ ἡμῖν περὶ τὸ σέβας διαφερόμενοι· οὓς ἐχρῆν ἄχρι καὶ αὐτοῦ θανάτου τὸν τῆς φιλίας ἡμῖν συμπνεῖν ἔρωτα, ὡς ἔγωγε καὶ βαρυτάταις κολάσεσι χρῆσθαι δυνάμενος, καὶ τυραννικῶς ὑμᾶς, φίλοι, βιάζεσθαι, χρήσομαι γὰρ ἔτι τῷ συνήθει προσρήματι· ἀλλὰ τὴν φιλίαν, θεοὶ, δυσωποῦμαι, καὶ διὰ τοῦτο καὶ τὰς τιμωρίας ὀκνῶ καὶ τὴν βίαν ἑκὼν ἐναβάλλομαι. Τούτων ἀκούσαντες οἱ Γενναῖοι, χαριέντως, ἠρέμα καὶ ὁμαλῶς, ὅτι μὲν οὐκ ἐπελαθόμεθά σου τῆς φιλίας, εἶπον, οὐδὲ ἀχάριστοι περὶ τὰς εὐεργεσίας καὶ τὰς τιμὰς γεγενήμεθα, ἀλλὰ καὶ φιλοῦμεν εἰ καί τινα ἕτερον, καὶ δεσπότην ἡγούμεθα, καὶ πάντα ἡμῖν εἶ σὺ, τεκμήριον ὑπάρχει σαφὲς, τὸ καὶ πιστῶς εἰς δεῦρο ὑπηρετεῖσθαι, καὶ συνδιαφέρειν σοι τὰ κοινὰ σπουδαίως, καὶ μηδὲν μήτε μικρὸν μήτε μεῖζον ἀγνωμονοῦντας φανῆναι, μηδέ τι προδιδόντας ἀμελοῦντας τῶν καθηκόντων.

[9] Οὔκουν ἡμεῖς οὐδεμίαν ἀγνωμοσύνην φιλίας ὀλιγωρίαν ἔγκαλεῖσθαι ἄξιοι, οὐδ᾽ ὅτι σοι κατὰ μῖσος διαφερόμεθα, φιλανθρωπότατε βασιλεῦ, ἀλλὰ διέστησεν ἡμᾶς κενὴ αὕτη περὶ τὰ εἴδωλα πλάνη, καὶ τὸ εἰς σαφῆ καὶ ὡμολογημένην σέτε καταπίπτειν ἀπώλειαν, καὶ πρὸς τὸν ἶσον κατενεχθῆναι καὶ ἡμᾶς κίνδυνον ἀναγκάζειν. Ἕως μεν γὰρ περὶ μόνην τῆν κοσμικὴν στρατείαν ἐξηταζόμεθα, οὐδὲν τῶν δεόντων ἡμεῖς ἐνελίπομεν· μαρτυρήσεις ἡμῖν καὶ αὐτὸς ὅτιπερ οὐδὲ ῥᾳθυμίαν τινα οὐδὲ ἀμέλειαν τῶν ἐν χερσὶ κατεγνώσθημεν, ἀλλὰ θερμὸν περὶ ταῦτα τὸν ζῆλον εἴχομεν, καὶ ὅσα πάλιν ἐν νόμῳ Χριστιανοῖς ἐτελοῦμεν ἑκάστοτε, καὶ τὸν Θεὸν τὰ δυνατὰ καὶ ὑπὲρ ὑμῶν ἱλεούμεθα. Ἐπεὶ δὲ καὶ αὐτὸ τῶν καλῶν τὸ κεφάλαιον ἀφελέσθαι φιλονεικεῖς ἡμᾶς τὴν εὐσέβειαν, καὶ Θεὸν ζημιῶσαι τὴν ἐσχάτην ταύτην ζημίαν, καὶ ἣν οὐδὲ ὑπενεγκεῖν ἂν εὐσεβὴς ψυχὴ δύναιτο, τιμῶντε διὰ τούτου καὶ φιλοτιμίας ἀναμιμνήσκεις, πῶς οὐκ ἀμαθῶς ἔχειν σε τοῦ καλοῦ δικαίως ἂν εἴποιμεν, ὅτι καὶ παραβάλλεις ὅλως αὐτὰ πρὸς ἄλληλα, καὶ οἱονεὶ τοῦ κρείττονος ἡμῖν τὴν αἵρεσιν ἐπιτρέπεις, εὐσεβείας φαμὲν τῆς πρὸς τὸν Θεὸν καὶ φιλίας ἀντρωπίνης καὶ δόξης τῆς ἶσα παρυῤῥεούσης καὶ ὕδατι;

[10] Πῶς δέ σοι καὶ κοινωνήσομεν ἐπὶ τούτῳ, καὶ οὐχὶ τοὐναντίον, καὶ τὴν φιλίαν, καὶ τὴν τιμὴν, καὶ εἴ τι ἄλλο μεῖζον ἦν, ἀρνησόμεθα; Πῶς δὲ οὐ σὺ μᾶλλον ἀγνωμονῶν τάγε πρὸς Θεὸν ἁλίσκῃ, τὸν καὶ αὐτό σοι τὸ εἶναι καὶ τὸ ἀναπνεῖν παρασχόμενον; Ὃς ἄναρχος ὢν καὶ συναΐδιος τῷ γεγεννηκότι, καὶ τοὺς οὐρανοὺς τῷ λόγῳ καὶ τὴν γῆν ὑποστήσας, τὸν ἄνθρωπόντε χερσὶν οἰκείαις ἐδημιούργησε, καὶ ἀθανασιᾴ τοῦτον ἐτίμησε, καὶ βασιλέα τῶν ἐπὶ γῆς χατεστήσατο, καθάπερ τινα βασίλεια τὸ κάλλιστον ἁπάντων ἀποτάξας αὐτῷ τὸν παράδεισον; Πλὴν ἀλλὰ μηδὲν ἡμῖν ἀχθεσθῇς, βασιλεῦ, εἰ καὶ μακροτέραν λόγος ποιήσεται τὴν διήγησιν. Καὶ Θεὸς μὲν οὕτω φιλότιμος τὰς εὐεργεσίας, φημὶ, πρὸς τὸν ἄνθρωπον. δὲ φθόνῳ κλαπεὶς, καὶ ἡδονῇ φεῦ μοι δελεασθεὶς, ἀθλίως τούτων ἐξέπεσε πάντων, καὶ πρὶν ζηλωτὸς ἐλεεινὸς ὠρᾶτο, καὶ δακρύων διὰ τὴν συμφορὰν ἄξιος.

[11] πλάσας τοίνυν ἡμᾶς καὶ δημιουργήσας Θεὸς, φιλανθρώποις πὰλιν ἰδὼν ὀφθαλμοῖς τὸ τῶν οικείων χειρῶν ἔργον, τὸ θεὸς εἶναι μὴ μεταβαλὼν, ὅπερ ὴν, ἐγένετο δι᾽ ἡμᾶς ἀναμαρτήτως, ὅπερ ἡμεῖς, καὶ σταυρὸν ἑκουσίως καὶ θάνατον ὑπελθὼν, τὸν ἄνωθέντε τῷ ἡμετέρῳ γένει καταβεβλήκει πολέμιον, καὶ ἡμᾶς τῆς πικρᾶς ἐκείνης αἰχμαλωσίας ἀνασωσάμενος, τὴν προτέραν ἀπέδωκε φιλαγάθως ἐλευθερίαν· καὶ ὅθεν διὰ τὴν παρακοὴν ἐκπεπτώκαμεν, ἐκεῖ πάλιν διὰ φιλανθρωπίαν ἡμᾶς ἐπανήγαγε· τὸν δὴ τοιαῦτα διὰ σὲ παθόντα, καὶ ταῦτα Θεὸν ὄντα, καὶ τοιούτων σὲ πάλιν καταξίωσαντα, κοινὴ γὰρ ἀνθρώποις ὥσπερ ἀπώλεια πρότερον, οὕτω καὶ ἔλευθερία, τοῦτον αὐτὸς ἀθετῶν, καὶ εἰς τὸν ἐκείνου σταυρὸν ἀποσκώπτων, ποίαν ἀγνωμοσύνης ὑπερβολὴν καταλείπεις; ἴσθι τοίνυν, ὡς οὐ κοινωνήσομἐν σοι τῆς τοιαύτης ἀχαριστίας, οὐδὲ τὸν ἡμέτερον εὐεργέτην καὶ ἀληθῆ Θεὸν ἀρνησόμεθα. Τὰ δὲ παρὰ σοῦ προτεινόμενα, βασιλεῦ, εἶτε ἀγαθὰ εἶεν, εἶτε καὶ δυσχερῆ, καὶ αὐτὸν ἐπάγοντα θάνατον, ἐπίσης ἡμῖν ἅπαντα παροπτέα διὰ Χριστὸν, καὶ φροντίδος οὐδεμίας ἄξια.

[Sancti, plurimum auctoritate ac gratia valentes,] Cum Maximianus tyrannus imperaret, & universus fere orbis terræ jaceret in profundis tenebris ignorantiæ; lapidesque & ligna cogerentur homines adorare tanquam deos, & maxime execranda (proh dolor!) gustare sacrificia a, Sergius & Bacchus, ambo Romani genere, in Christum confessione & fide, non secus ac lucidæ stellæ, tunc refulgebant in regia. Non erant autem plebeii, nec obscuri: sed Sergius quidem erat primicerius scholæ Centiliorum b, secundicerius autem hujus Bacchus: qui multum quidem poterant apud Imperatorem Maximianum c, majorem autem sibi paraverant fiduciam apud Regem & Deum immortalem, ut qui tabernaculum quidem & incolatum & exilium, & si quid aliud est his vilius, hanc vitam existimarent. Cum essent autem boni mercatores suæ salutis, &, quæ est in futuro, vitam compararent per præsentia, veluti quandam artem ad illam acquirendam, divinas exercebant scripturas, & eas Semper habebant præ manibus.

[2] [aliorum incurrunt invidiam, ab iisque fidei in Christum insimulantur; quod an verum sit,] Quocirca hæc non potuit tolerare invidia: & cum quidam alii, tum alias quoque virtutes, tum apud ipsum Imperatorem fiduciam viris præclaris inviderent, apud illum ipsum eorum fiduciæ authorem, nempe imperatorem, eos accusant: quod illius quidem contempserunt amicitiam, deorumque cultum quoque neglexerunt: jam autem ad aliam declinarunt religionem, se Christianos & Dei servos vocantes. Maximianus autem, etiamsi sciret, quod sæpe multi calumniæ invidiam causam habent, non veritatem, maxime autem cum non ignoraret, quanta esset eorum in ipsum benevolentia: quin etiam animo versaret suam sævitiam & acerbitatem, (ea enim vel maxime aliis contendebat antecellere) & quod si forte deorum benevolentiam, & illius amicitiam statuissent despicere, periculum quidem certe timuissent: existimaretque, esse non probabilia, sed falsa, quæ dicebantur: ea tamen admittenda non esse citra examinationem, ut consentaneum erat, considerabat. Quid ergo facit? Cum splendidum & magnificum parasset sacrificium: & quicunque erant clari & illustres, in templum convenire, & sacrificii cum eo esse participes prius jussisset, rem deinceps examinare constituit.

[3] Atque ipse quidem primus ingreditur: simul autem cum eo ingreditur etiam magna multitudo, & erat universa in templo congregata. Et alii quidem diligenter peragebant sacrificium, & præsentem observabant Maximianum; Sergius vero & Bacchus, [imperator Maximianus exploraturus templum adit,] viri generosissimi, ne templi quidem portam ingressi, foris stabant alicubi, ipsi Deo potius purum & verum peragentes sacrificium, & pro aliis rogantes: Domine, Domine, dicebant, Deus Rex singulorum *, exaudi vocem nostræ orationis, & propitius esto hæreditati tuæ. Parce Domine, & ne eos dederis ad gloriandum adversario. Sed illumina Domine, illumina oculos cordium eorum, & eos deduc ad tui agnitionem, qui nunc in tenebris ambulant ignorantiæ, & mutaverunt gloriam tuam, qui es solus Deus, & alionus ab interitu, in similitudinem bestiarum, quadrupedum & serpentium, & a te defecerunt, & sacrificarunt eorum sculptilibus, & nomen sanctum tuum contemptui habuerunt. Converte eos, Domine, & cognoscant mirabilia tua, & unigenitum tuum Filium, & Salvatorem nostrum, qui voluntaria Cruce & morte nostram procuravit salutem. Porro autem nos quoque conserva alienos a reprehensione in via testimoniorum tuorum, & in custodia tuorum mandatorum. Atque quidem foris stantes extra portas templi, hæc precabantur, & sic Deum placabant.

[4] Maximianus interea templum ingressus, cum huc & illuc circunspexisset, [arcessitos ad se Sergium & Bacchum diis sacrificare,] solos vero illos, Sergium & Bacchum, non vidisset in templo adesse cum aliis, tunc id, quod fiebat, statuit aperte probare eam, quæ in ipsos intendebatur, accusationem; protinusque exarsit consueta illius sævitia, feritas & ira: &, Quid cunctamini? Dixit iis, qui adstabant: & frequenter repetiit illud, Ducantur execrandi, cum jussu terribili. Ducuntur ergo Martyres cum iisdem vestibus, tunicis, & zonis, una lingua versantes illam dulcem precationem. Deinde imperator principis extollens supercilium, superque & torve eos intuens: Videmini, inquit, non in tempore mea esse abusi fiducia, & propter hanc, qua in vos usi sumus, benevolentiam nos magnæ damnasse stultitiæ, & contra nostram insurrexisse potentiam, & impii quidem esse in deos ipsos, ingrati autem in nos & injusti. Sed, nisi sacrificaveritis, & deos, & nos simul placaveritis, ego meæ satis medebor querelæ: & vos statim aperte scietis, summa benignitate & mansuetudine frui nolentes, qualem meam in vos iram nuper movistis.

[5] Hæc cum Viri illi præclari audiissent, & cognovissent, [idque facere renuentes ac Christum confitentes] se jam omnino manifestos evasisse imperatori, & non oportere amplius celare pietatem, & occasionem præterire, sed potius quam possunt maxime publicare & pro ipsa magnam affere fiduciam & dicendi libertatem, libera anima & lingua Christum Deum verum sunt confessi: simulacra autem eorum deos, & humanarum manuum opera, spiritu carentia & surda, manifeste ostenderunt: Dii vestri, dicentes, argentum & aurum, opera manuum hominum: & subjungentes ea, quæ deinceps sequuntur: &, nos, o Imperator, hoc solum tibi debemus, ut in hac terrena militia tibi grato animo inserviamus, & quod utrique mandatum fuit munus, impleamus. Neque vero his surdis & inanimis diis sacrificabimus, neque a nostro & vero Deo solo deficiemus, etiamsi supra modum effereris, etiamsi in nos nullam ostendas humanitatem: sed & ferro, & igni, & aliis tradideris suppliciis. Quid est enim pietate fortius, aut, quam pro ipsa pati, beatius?

[6] [per mediam civitatem ignominios circumduci jubet;] His vehementius motus Maximianus, jubet eis quidem statim auferri insignia magistratus: muliebribus autem vestibus indutos, & collaribus ferreis simul in collo circundatos, per mediam duci civitatem usque ad ipsam regiam. Atque statim quidem ducebantur Sancti ad beatam illam, quæ vere est, viam, & quæ ducit ad ipsum Christum, non eam rem existimantes esse dedecus: sed tanquam impietatem dedecore magis afficerent, aperte gloriantes, & sibi placentes. Et ingrediebantur quidem pedes, labra autem versabantur in gratiarum actione, & cum Deo consuetudine & precatione. Dicebant enim: Etiamsi ambulaverimus in medio umbræ mortis, non timebimus mala: quoniam tu nobiscum es, Domine. Propterea exultabit anima nostra in te: quoniam induisti nos vestimento salutaris, & tunica lætitiæ circundedisti nos. Sed exurge, Domine, in adjutorium nostrum: & redime nos propter nomen tuum. Nondum finitæ erant preces, & producti fuerunt coram imperatore, qui e templo redierat in regiam.

[7] [dum autem deinde blandis verbis Sanctos,] Ille ergo cum assentationem cum consueta contemperasset sævitia, & vellet simul lenire pudorem, quo affecti erant, ut videbatur, ex hac eis illata ignominia: Grave est, & valde grave, o vos, qui adestis, dicebat, maximos honores tam leviter & inconsiderate prodere. Solent enim ea, quæ immeritis feliciter succedunt, stultos non tam incitare ad benevolentiam, quam erigere ad temeritatem adversus benefactores. Isti enim, ut videtis, magnam apud nos gloriam consecuti, nostramque adepti amicitiam, & maximam fiduciam, & nobiscum loquendi potestatem, adeo ut non solum ipsi primas partes ferrent in familiaritate, sed alios quoque nobis possent facere familiares, beatosque brevi reddere, & suspiciendos; horum omnium obliti, postremo maximis quoque diis, & ipso Jove contempto, qui omnium quidem opifex, omnium autem deorum & hominum pater esse dicitur, Jesum prætulerunt, qui dicitur fuisse filius mulieris, & fabri, & ad crucem cum duobus maleficis fuit damnatus a Judæis, & subiit mortem revera acerbissimam. Sed ego sum omnino causa omnium, qui cum vellem esse supra modum benignus, eos feci amicos & socios felicitatis.

[8] [quo deorum cultui se dedant, aggreditur,] Cum hanc tam vehementem intendisset orationem, eos rursus blandis verbis conans illicere, eosque benigne ac amice intuens. Sed si iidem, inquit, nunc quoque estis Sergius & Bacchus, neque vestram mentem invidus occæcavit dæmon, revereamini magnam authoritatem, revereamini puram & non falsam amicitiam, neque conspiciamini vos in deos tam impie gerere, novam & insolitam inducentes religionem, & in eorum cultu a nobis dissidentes, quos oportet etiam usque ad ipsam mortem in amicitia nobiscum conspirare. Nam ego quidem cum gravioribus uti possem suppliciis, & tyrannice vobis, o amici, vim inferre: (adhuc enim consueta utar appellatione) attamen, o dii, revereor amicitiam, & propterea retardo cruciatus, & vim lubens differo. Hæc cum audiissent Viri egregii, scite, placite & plane dixerunt: Quod tuæ quidem non simus obliti amicitiæ, nec fuerimus ingrati in tua beneficia & honores: sed te & amemus, si ullum alium, & dominum existimemus, & tu sis nobis omnia, signum est manifestum, quod & fideliter hucusque servivimus, & tecum diligenter rem publicam sustinuimus, neque ulla in re, nec parva, nec magna, conspecti sumus ingrati, neque aliquid prodidimus, aut negleximus eorum, quæ oportet.

[9] Nos ergo nec ingrati animi criminis, aut contemptionis amicitiæ jure possumus accusari: [prolixa ab iis oratione] neque quod a te propter odium dissideamus, o benignissime imperator. Sed nos disjunxit ipse vanus error cultus simulacrorum, & quod tu in certum ac manifestum incidas interitum, & nos quoque cogas in idem deturbari periculum. Nam quandiu quidem agebatur de sola mundana militia, nos nihil prætermisimus eorum, quæ oportet. Tu ipse nobis feres testimonium, nos in nulla re, quæ esset expedienda, ullius socordiæ aut negligentiæ unquam fuisse damnatos, sed in iis rebus nobis fuisse acrem zelum. Et rursus quæcunque de more Christianorum peregimus, iis Deum quoque pro viribus vobis reddidimus propitium. Quoniam autem ipsum, quoque bonorum caput, nempe pietatem, nobis contendis adimere, & Deo nos privare, quod est damnum extremum, & quod pia non possit ferre anima, & propterea honores & laudes nobis revocas in memoriam, quomodo te boni & honesti ignarum non jure dixerimus, quod & ea, ut quodammodo præstantioris nobis facias optionem, inter se invicem omnino confers, pietatem, inquam, in Deum, & humanam amicitiam & gloriam, quæ æque ac aqua perfluit?

[10] Quomodo autem hac in re tecum conveniemus, & non contra, [ob in rati in verum Deum, qui plurima humano generi] amicitiam & honorem, & si quid sit aliud majus, negabimus? Quomodo autem non tu magis ingrati in Deum animi criminis convinceris, qui ipsum tibi, quod & sis, & respires, præbuit? Qui cum careat principio, verbo effecit, ut cœlum & terra consisterent: & hominem propriis manibus est fabricatus, & honoravit eum immortalitate, & eorum, quæ sunt in terra, veluti quendam regem constituit, id quod est omnium pulcherrimum, nempe Paradisum ei attribuens. Cæterum ne nobis succenseas, o imperator, si oratio longiorem factura sit narrationem. Et Deus quidem fuit, ut dixi, tam munificus in beneficiis in hominem conferendis. Ille autem invidia seductus, & voluptate (hei mihi!) inefcatus, misere omnino ab iis excidit: & qui prius censebatur beatus, conspectus est miserabilis, & lachrymis dignus propter calamitatem.

[11] Qui itaque nos finxit & fabricatus est Deus, [beneficia contulit, animi vitium redarguitur.] cum benignis rursus oculis vidisset opus suarum manuum, Deum esse non mutans, quod quidem erat, factus est propter nos citra peccatum id, quod nos. Cumque crucem & mortem sua sponte subiisset, & superiorem inimicum nostro genere prostravit, & nobis ab illa acerba servatis calamitate, benigne priorem reddidit libertatem: & unde excidimus propter inobedientiam, illuc nos reduxit propter suam clementiam. Eum autem, qui propter te talia passus fuerat, idque cum esset Deus, & te tantis rebus dignum censuerat, [communis est enim hominibus, sicut prius interitus, ita nunc libertas] tu ipsum contemnens, & crucem illius ridens, quomodo non es longe ingratissimus? Scias ergo, nos non futuros tibi socios ingrati animi crimine, neque nostrum Benefactorem & verum Deum esse negaturos. Quæ autem a te proferuntur, o imperator, sive sint bona, sive difficilia, & vel ipsam mortem inferentia, sunt æque a nobis propter Christum despicienda, & a nobis non curanda d.

ANNOTATA.

a Persecutionem generalem hæc omnia, uti & multa sequentia, indicant, hincque consequitur, ut SS. Sergius & Bacchus, utpote in Syria, in qua tum, quod mandaret, seu imperator seu cæsar, nomine Maximianus, non habuit, passi, Maximiani imperatoris jussu martyrium haud subierint. Adi Commentariam prævium num. 22, 43 & 44.

b Ita vocabulum Græcum Κεντιλίων Latine reddit Lipomanus; verum in Actis Metaphrasticis Græcis Κεντιλίων pro Γεντιλίων perperam scribitur, uti Comment. præv. num. 24 & seq. edocui.

c De militari conditione ac dignitate, quæ hic Sanctis attibuitur, uti etiam de potestate, qua apud Maximianum imperatorem valuisse asseruntur, quid sentiam, Commentarii prævii § 3 exposui.

d Ratiocinia omnia, quæ hic a biographo Sanctis & Maximiano imperatori pro arbitrio, ut apparet, affinguntur, quamdamque hunc inter & illos concertationis speciem præferunt, cum ratiociniis itidem, quæ Sanctis pariter & Maximiano imperatori in Actis Latinis pro arbitrio attribuuntur, satis quidem quantum ad substantiam conveniunt; verum quantum ad verba, quibus conciptuntur, satis quidem quantum ad substantiam conveniunt; verum quantum ad verba, quibus concipiuntur, invicem non parum dissonant, suntque Metaphrastica Latinis paulo contractiora, uti ex eorumdem collatione patescet.

* seculorum

CAPUT II.
Sancti ad Antiochum ducem mittuntur, ab eo, ut a fide desciscant, varie monentur, flagrisque ad mortem usque Bacchus cæditur.

ΤΟύτων εὐκαίρως οὕτω καὶ ἡδέως τοῖς μάρτυσιν ὑπαγορευθέντων, Μαξιμιανὸς ἐκινεῖτο μὲν ὑπὸ τοῦ θυμοῦ, καὶ πικρῶς αἰκίζειν τοὺς Ἁγίους ἠβούλετο· ὤκνει δὲ πάλιν καὶ ἀνεβάλλετο τὴν ἐγχείρησιν, τὸ περιφανὲς αὐτῶν εὐλαβούμενος, καὶ οὐκ ἐθέλων Ἀνδρῶν τοιούτων ὑποστῆνναι ζημίαν· ἐδεδίει γὰρ, μὴ καὶ τιμωρηθέντες τὴν ἀρχὴν, καὶ παῤῥησιασάμενοι τὴν εὐσέβειαν ἐν μέσῳ πολλῶν, εἶτα τοπαράπαν ἀμετάθετοι διαμείνωσιν. Ἀμέλει καὶ Ἀντίοχῳ τῷν τῆς ἀνατολῆς δουκὶ παραπέμπειν αὐτοὺς ἔγνω, ὡς ἂν ὠμοτάτῳ πάντων τῶν ὑπ᾽ αὐτὸν ὄντι, καὶ ἀπὸ ψιλοῦ τάχα καὶ τοῦ ὀνόματος καταπλήξειν αὐτοὺς δυναμένῳ, καὶ ὅτι διὰ μείζονος τιμῆς ἔφεσιν τὴν Μαξιμιανοῦ θεραπείαν ἐκεῖνος σπουδάζων οὐδεμιᾶς ἀφέξεται μηχανῆς, ὅπως αὐτοὺς ἕλῃ καὶ μεταπείσειε· πρὸς τούτοις ἵνα καὶ μακρὰ ὁδοιπορία καὶ ἄτιμος τῆς ἐνστάσεώστε αὐτοῖς ὑποχαλάσῃ τὴν εὐτονίαν, καὶ ἠρέμα μεταστήσῃ τῆς εὐσεβείας, καὶ μάλιστα ὅτι καὶ ὑπὸ χεῖρα πρότερον αὐτοῖς ἦν Ἀντίοχος, ᾧ παραστῆναίτε καὶ ὑφ᾽ οὗ κριθήσεσθαι ἔμελλον· δὴ καὶ πλέον τῆς τῶν εὐγεγονότων ψυχῆς ἅπτεται, τὸ τοὺς πρότερον ἀρχομένους, ἄρχειντε αὐτῶν ὕστερον καὶ ὑπηκόοις χρῆσθαι τοῖς οὐ πρὸ πολλοῦ δεσπόταις αὐτῶν καὶ εὐεργέταις γεγενημένοις· ἐτύγχανε γὰρ τὴν τοιτην τοῦ δουκὸς ἀρχὴν Ἀντίοχος μεσιτείᾳ πρότερον τοῦ θαυμαστοῦ Σεργίου παρειληφώς· ἀλλ᾽ ἔοικεν ἀληθῶς οὐδὲν οὕτως εὐμάραντον εἶναι, ὡς ἀνθρωπίνη χάρις ἐν ἀχαρίστῳ ψυχῇ φυτευθεῖσα.

[13] Οὗτος γὰρ οὐ μόνον οὐδὲν ἀπομνημονεεύσας αὐτοῖς τῆς εὐεργεσίας ἐφάνη, ὡς τὰ τοῦ λόγου προἳόντα δηλώσει, ἀλλὰ καὶ καθάπερ τὰ ἔσχατα ὑπ᾽ ἐκείνων ἀδικηθεὶς, οὕτως αὐτοῖς ἐχρήσατο, καὶ οὕτω χαλεπὰς ἔπήγαγε τιμωρίας. Ἐπέμποντο μὲν οὖν οἱ Ἅγιοι πρὸς αὐτὸν ἁλύσει βαρείᾳ δεδεσμένοι, ἐγέγραπτο δὲ αὐτῷ καὶ ἐπιστολὴ παρὰ βασιλέως ἔχουσα οὕτως. τῶν θεῶν μεγίστη πρόνοια καὶ πάντας μὲν ἀνθρώπους, μάλιστα δὲ τοὺς τῆς ἐμῆς βασιλείας ὑπασπιστάστε καὶ δορυφόρους, εὐσεβεῖς τε τὰ εἰς ἐκείνους, καὶ τοὺς ὑπ᾽ ἐκείνων πάλιν ἄρχειν ἠξιωμένους πειθηνίους εἶναι βούλεται καὶ εὐγνώμονας· διὰ ταῦτα τοι καὶ Σέργιον τοῦτον καὶ τὸν σὺν αὐτῷ Βἀκχον, ἀσεβεῖς μὲν τὰ περὶ τοὺς θεοὺς ἀναφανέντας, καὶ τῇ τῶν Χριστιανῶν προσθεμένους θρησκείᾳ, περὶ ἡμᾶς δὲ ἀγνώμονάστε καὶ ἀχαρίστους ἐληλεγμένους, καὶ παρὰ τοῦτο πολλαῖς τιμωρίαις ὑποβληθέντας, ἀναξίους ἤδη τοῦ ἡμετέρου βήματος, καὶ τῆς παρ᾽ ἡμῶν αὐτῶν ἐξετάσεως νομισθέντας, ὑπὸ ἀσφαλεστάτῃ φρουρᾷ καὶ δεσμοῖς τῇ σῇ στἐρρότητι παρεπέμψαμεν. Εἰ μὲν οὖν μεταμεληθέντες θύσειαν τοῖς θεοῖς, τῶν δεσμῶντε, τῶν ἐπικειμένων αὐτοῖς, λυθήτωσαν, καὶ τιμῆς ἀξιωθήτωσαν μᾶλλον καὶ εὐμενείας· ἀνακληθήσονται γὰρ αὖθις καὶ παρὰ τοῦ ἡμετέρου κράτους, καὶ τάστε προτέρας ἀπολήψονται τιμὰς, καὶ μείζους, καὶ ἐν τάξει τῇ προσηκούσῃ τὸ λοιπὸν ἔσονται. Εἰ δὲ τῆς προλαβούσης ἀμεταθέτως ἔχονται γνώμης, τῇ αὐστηρότητι τῶν νόμων ὑποβληθέντες, καὶ αὐτὸ μετὰ τῶν ἄλλων τὸ εἶναι καὶ τὸ ζῆν διὰ ξίφους ἀφαιρεθήτωσαν. Ἔῤῥωσο.

[14] Τὰ τοιαῦτα γράμματα λαβόντες οἱ στρατιῶται, εἶτα καὶ τοὺς Ἁγίους παραλαβόντες, ὁδοῦ εἴχοντο· τῶν οἰκετῶν δέ τινες τῷ τε ὁμοίῳ περὶ τὴν εὐσέβειαν ζήλῳ, καὶ δὴ καὶ τῇ πρὸς τοὺς δεσπότας εὐνοίᾳ νενικημένοι, συνείποντο καὶ αὐτοί, καθάπερ οὐ νόμῳ τὰ σώματα δεδουλῶσθαι μόνον, ἀλλὰ καὶ πόθῳ τὰς ψυχὰς βουλόμενοι. Οἳ καὶ τῶν Ἁγίων ἤκουον πρὸς ἀλλήλους μεταξὺ κοινολογουμένων, ὡς ἄρα τῆς νυκτὸς, καθ᾽ ἣν τῆς πόλεως Ῥωμαίων ἐξῄεσαν, θειοτέρα τις ὄψις ἐπιφανεῖσα θαῤῥεῖν αὐτοῖς ἐκέλευε τὸν ἀγῶνα, καὶ προθυμότερον τῆς καλῆς ἐκείνης διὰ Χριστὸν ἔχεσθαι πορείας· διὸ καὶ ὑπὸ τῇ ἁλύσει τῇ σιδηρᾷ βαίνοντες ἐκεῖνοι, καὶ τοῖς δεσμοῖς, ἀλύπως καὶ μεθ᾽ ἡδονῆς ἔψαλλον· Εν τῇ ὁδῷ τῶν μαρτυρίων σου ἐτέρφθημεν, Κύριε, ὡς ἐπὶ παντὶ πλούτῳ· ἐν τοῖς δικαιώμασί σου μελετήσομεν, καὶ τοῦ νόμου σου οὐκ ἐπιλησόμεθα· ἐν ταῖς ἐντολαῖς σου ἀδολεσχήσομεν, καὶ ἐκζητήσομεν τὰς ὁδούς σου, ζησόμεθα καὶ φυλάξομεν τοὺς λόγους σου. Πᾶσαν οὖν τὴν ὁδὸν ἐκείνην ἀπόνως ἀνύσαντες, ἔν τινι βαρβαρλισῷ πόλει τῆς λιμιτανέων ἐγγὺς κατάγονται· ἔνθα διατρίβοντι τῷ δουκὶ παρέστησαν Άντιόχῳ, χαρίεντες μὲν καὶ φαιδροὶ τὴν ὄψιν, τὴν δὲ τῆς ψυχῆς εὐγένειαν τῷ τοῦ ἤθους εὖ μάλα δεικνύοντες ἐλευθερίῳ.

[15] Ἀμέλει καὶ οἱ τῶν περιεστώτων ὀφθαλμοὶ τῆς ἐκείνων θέας ὅλως ἐξήρτηντο, καὶ οὐδὲ ῥᾳδίως ἀπ᾽ αὐτῶν ἀφίστασθαι ἤθελον, ἀλλ᾽ ἀτενὲς εἰς αὐτοὺς ἐνεώρων, καὶ γλυλεῖά τις ἦσαν τῷ θεάτρῳ πανήγυρις. Θεασάμενος τοίνυν αὐτοὺς ὅπως εἶχον δοὺξ, εἶτα καὶ τὰ βασιλέως ἀναγνοὺς γράμματα, σιγῇ καθ᾽ ἑαυτὸν ἀπεθμαζε, καὶ πάλιν αὐτοὺς ἐπαινῶν ἐθεάτο, μέγά τι καὶ καινὸν εἶναι οἰόμενος, ὄπως εἰς τοῦτο γενναιότητόστε καὶ τόλμης ἦλθον, ὡς καὶ κολάσεων καὶ ἀπειλῶν, καὶ δόξης, καὶ αὐτοῦ δὴ καταφρονῆσαι τοῦ βασιλέως καὶ περὶ ἐλαχίστου θέσθαι τὸν θάνατον, τὸν τῆς τάξεως δὲ ὅμως κομενταρήσιον καλέσας, τοὺς δεσμίοὺς τούτους, ἔφη, παραλαβὼν, ὑπὸ φρουρᾷ μὲν τήρει μοι τῇ ἀσφαλεστάτῃ, πλὴν μηδ᾽ ὁτιοῦν λυπηρὸν, ἀβούλητον ὑπομένοντας· ὄψομαι γὰρ καὶ εἰς δευτέραν αὐτοὺς ἐξέτασιν. Οὗτοι μὲν οὖν κατὰ τὸ τοῦ δουκὸς πρόσταγμα ἐν τῷ ἀσφαλεῖ κλεισθέντες τῆς φυλακῆς, ἑσπέρας καταλαβούσης, εἰς προσευχὴν ἑαυτοὺς ἀνῆκαν, Ἐπίβλεψον ἐφ᾽ ἡμᾶς, λέγοντες, ἐξ ἁγίου σοῦ, Δέσποτα, κατοικητηρίου, ὅτι ἐχθρὸς ὠνείδισεν ἡμᾶς διὰ τὸ σὸν ὄνομα, καὶ λαὸς ἄφρων παρώξυνε τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον, καὶ μὴ παραδῶς ἀνθρώποις θηρίων ἀγριωτέροις ψυχὰς ἐξομολογουμένας σοι, ἀλλ᾽ ἐπίβλεψον εἰς τὴν διαθήκην σου, καὶ ἀντιλαβοῦ ἡμῶν, Κύριε, καὶ λύτρωσαι ἡμᾶς ἔνεκεν τοῦ ὀνόματός σου, ὅτι ὑπερηφανία τῶν μισούντων σὲ γέγονεν ἐφ᾽ ἠμᾶς ἰσχυρὰ.

[16] Καὶ τῆς εὐχῆς ἤδη τελεσθείσης, βραχὺ πρὸς ὕπνον διατραπεῖσιν ἄγγελος αὐτοῖς ἐπίστας, ἡλίῳ μὲν τὴν μορφὴν ἐοικὼς, φαιδρὸν δὲ καὶ τῆς ἑσθῆτος αὐτῆς ἀπολάμπων, θαρσεῖτέ, φησὶ, πρὸς αὐτοὺς, οἱ τοῦ Χριστοῦ δοῦλοι, καὶ μὴ φοβεῖσθε, ἑδραῖοι δὲ μᾶλλον ἐν τῇ πρὸς τὸν κύριον ἡμῶν Ἰεσοῦν Χρίστὸν ὁμολογίᾳ στῆτε. Αὐτὸς γὰρ ἐστὶ μεθ᾽ ὑμῶν, ἀντιλήπτωρ ὑμῶν· μὲν δὴ ταῦτα εἶπε· τοῦ ὕπνου δὲ διαναστάντες ἔκεῖνοι, ἀλλήλοιστε καὶ τοῖς συνοῦσιν οἰκέταις τὴν ἀγγελικὴν ἐκείνην διηγήσαντο ὀπτασίαν, καὶ τὰς ψυχὰς θάρσους ὑποπλησθέντες μεθ᾽ ἡδονῆς πάλιν ἔκαστος ἔψαλλον· Πρὸς Κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαί με ἐκέκραξα, καὶ ἐπήκουσέ μου ἐξ ὄρους ἀγίου αὐτοῦ. Ἐγὼ ἐκοιμήθην καὶ ὕπνωσα, ἐξηγέρθην ὅτι Κύριος ἀντιλήψεταί μου· οὐ φοβηθήσομαι ἀπὸ μυριάδων τῶν κύκλῳ συνεπιτιθεμένων μοι, ἀνάστα, Κύριε, σῶσόν με, ὅτι σοῦ ἐστὶν σωτηρία, καὶ ἐπὶ τὸν λαόν σου εὐλογία σου· εὐθὺς δὲ ἄμα πρωῒ δοὺξ μὲν ἐπὶ μετεώρου κθῆστο τοῦ βήματος· παρειστήκει δὲ αὐτῷ καὶ ἅπαν τὸ στρατιωτικὸν σύνταγμα. Μεταπεμψάμενος οὖν ἀπὸ τῆς φυλακῆς τοὺς Ἁγίους, εἰς ἐπήκοον αὐτῶν ἀναγνωσθῆνναι κελεύει τὰ γραμματα.

[17] Οὗ γενομένου, ὑπολαβὼν αὐτὸς, Ἔδει μὲν ἀπ᾽ ἀρχῆς, ἔφη, τῷ τοῦ καλλινίκου βασιλέως προστάγματι πεισθέντας ὑμᾶς θῦσαίτε τοῖς θεοῖς, καὶ τὴν ἐκείνου μή παροργίσαι φιλανθρωπίαν· ἐπεὶ δὲ τί παθόντες οὐκ οἶδα ἐκεῖνόντε παρωξύνατε, καὶ τοσαύτης ἐκπεπτώκατε δόξης, καὶ τὸν βαθὺν ἐκεῖνον πλοῦτον ἀποβεβλήκατε· ἀλλὰ νῦν γοῦν ὑπακοῦσαίτε ἡμῖν προθυμήθητε τὰ λυσιτελῆ συμβουλεύουσι, καὶ τοῖς θεοῖς θῦσαι θελήσατε· οὕτὼ γὰρ ἂν δόξηστε μείζονος παρὰ πολὺ τῆς προτέρας, καὶ πλούτου, καὶ τῶν ἄλλων τῶν παρὰ βασιλεῖ καλῶν ἀπολσητε. Καὶ τί γὰρ τοῦτο δεινὸν τὸ μὴ δυνηθέντας τὸ δέον συνιδεῖν πρότερον, εἴθ᾽ ὑπὸ τύχης, εἴτε καί τινος ἄλλης περιπετείας, νῦν γοῦν ἐμμελέστερον σκεψσαμένους τὸ προσῆκον ἑλέσθαι σὺν ὰκριβείᾳ· πολλῶ γὰρ κουφότερον δι᾽ ἄγνοιαν τοῦ καλοῦ καὶ συμφέροντος ἁμαρτεῖν, ἐπιγνόντα τοῖς χείροσιν ἐπιμεῖναι, καὶ μὴ μεταπεσεῖν πρὸς τὸ βέλτιον· τὸ μὲν γὰρ ἀγνοίας ἐστὶν ἀμάρτημα, τὸ δὲ γνωμης ἐθελοκάκου, καὶ μοχθηρᾶς προαιρέσεως. Ὥς ἔγωγε πάνυ σφόδρα ὑμῶν περικαίομαι, τὴν τε ἄλλὴν ἀναλογιζόμενος φιλίαν, καὶ δὴ καὶ διαμνημονεύων ὑμῖν τοῦ καλοῦ καὶ τῆς εὐεργεσίας· καὶ μάλιστά σοι τῷ κυρίῳ μου Σεργίῳ, δι᾽ οὗ καὶ τὴν ἀρχὴν ταύτην ἐκτησάμην.

[18] Ἀλλ᾽ οὐκ οἶδα, ὅτι καὶ δράσω, τῆς τύχης οὕτω τὰ πράγματα διαθείσης, ὧστε κριτὴν μὲν ἐμὲ καθῆσθαι τήμερον, ὑμᾶς δὲ ἶσα καὶ καταδίκοις τῷ ἐμῷ παρίστασται βήματι, λόγον ὑφέξοντας ὧν εἴστε τοὺς ἀηττήτους θεοὺς αὐτοὺς καὶ τὸν εὐσεβῆ βασιλέα παρηνομήσατε. Οὕτω μὲν οὖν καὶ τοιούτοις ἐπαγωγοῖς ῥήμασιν Ἀντιόχος τοῖς Ἁγιοις ὡμίλει, καὶ ὡσανεὶ φιλίως αὐτοῖς διελέγετο, οὐ συμβουλεύων, οὐδὲ τὰ χρηστὰ ἐκείνοις ὑποτιθεὶς, ἀλλ᾽ ἑαυτῷ μᾶλλον τὴν βασιλικὴν μνηστευόμενος θεραπείαν· ᾔδει γὰρ οἷος ἔρως ἐκεῖνοι τῷ βασιλεῖ, καὶ ὅπως αὐτῷ περὶ πλείστου, τὸ μὴ τοιούτους ἀνδρας ἀποβαλεῖν· ἐκ πολλῶν καὶ ἄλλων τοῦτο δὴ τεκμαιρόμενος, καὶ τῷ μηδεμιᾷ τούτους ἐθελῆσαι βασάνῳ περιβαλεῖν, ἀλλὰ διὰ μόνης τῆς ἀτίμου ταύτης πρὸς ἐκεῖνον ἀποστολῆς μεταπείσειν αὐτοὺς βουληθῆναι· ὁποῖος δὴ Μαξιμιανὸς τεχνᾶσθαι ταῦτα βαθύτατόστε καὶ ποικιλώτατος. Ἀλλὰ τοιούτοις μὲν Ἀντίοχος, ὤσπερ ἔφημεν, θελκτηρίοις ὑποκλέπτειν τὰ πρῶτα λόγοις αὐτοὺς ἐπειρᾶτο· εἶτα προσετίθει, τὸ καὶ τοῖς φοβερωτέροις τοῦ σκοποῦ μετακινῆσαι, καὶ τῆς ἐνστάσεως· εἰ γὰρ μὴ πισθείητέ μου, λέγων, ταῖς παραινέσεσιν ἀνάγκη μοι πάντως ἔσται κατὰ τὰ προτεταγμένα ποιεῖν, καὶ ὡς ἐχθρὸν μᾶλλον τῇ ὑμετέρᾳ προσφέρεσθαι μεγαλοπρεπείᾳ καὶ πολὺς ἦν ἐφεξῆς τοῖς τῶν κολαστηρίων ὀνόμασι, καὶ ταῖς ἀπειλαῖς.

[19] Ἀλλ᾽ αἱ ἅγιοι Μάρτυρες οὕτε θωπείαις μαλαττόμενοι, οὔτε ἀπειλαῖς ταπεινούμενοι, τοῖς τὸν Χριστὸν μόνον εἶπον, δικαστὰ, καὶ τὴν παρ᾽ αὐτῷ κρυπτομένην ζωὴν κερδάναι προελομένοις, οὐδενὸς μἐλει τῶν ῥεόντων τούτων καὶ φθειρομένων, οὐ τιμῆς, οὐ δόξης, οὐ δυναστείας, οὐκ ἄλλου τινὸς τῶν θέλγειν, λυπεῖν δυναμένων. Οἷον δὲ γὰρ ἡμεῖς καὶ ἀπειλῶν τῶν παρὰ σοῦ καὶ κολακειῶν ἐπίσης καταφρονοῦμεν, καὶ οὐδενὸς ὅλως τῶν ὑμετέρων φροντίζομεν· πσαι τοιγαροῦν πονηρὰ κατὰ τὸν ὄφιν ἡμῖν καὶ αὐτὸς συμβουλεύων· ὁρῶμεν γὰρ ὑπὸ τὰ χείλη σου τὸν ῒὸν, και διὰ τοῦτο καὶ τὴν συμβουλὴν ὡς χαλεπὴν οὖσαν ἐπιβουλὴν ἐκτρεπόμεθα. Μὴ τοίνυν ἐξαπατῶ, τὸν καιρὸν εἰς μάτην ἀναλίσκων, καὶ κενῶν ἐλπίδων ἐχόμενος· οὔτε γὰρ κολάζων αἱρήσεις, οὔτε ἀπειλῶν πείσεις καταλιπεῖν μὲν τὸν ζῶντα Θεὸν, δαίμοσι δὲ κωφοῖς καὶ ἀναισθήτοις θυσίαν προσενεγκεῖν· ἡμῖν γὰρ καὶ τὸ διὰ Χριστὸν ζῆν ἀγαθον, καὶ δι᾽ αὐτὸν πάλιν ἀποθανεῖν, κέρδος. Σὺ δὲ ἄλλ᾽ οὐκ ἂν ἔχοις τί καὶ αὐτὸς τοιοῦτον περὶ τῶν οἰκείων εἰδώλων εἰπεῖν· ἀληθῶς γὰρ ἀργύριόν εἰσι καὶ χρυσίον, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων, οὐδὲν τοὺς εἰς αὐτὰ πεποιθότας ὀνῆσαι δυνάμενα. Ὅμοιοι αὐτοῖς γένοιντο οἱ τιμῶντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς.

[20] δούξ τοίνυν τοιαῦτα φανερῶς φθεγξαμένους, καὶ οὕτως ἐλευθερίως ἔχοντας τοὺς Γενναίους ἰδὼν, καὶ γνοὺς ὡς οὐκ ἄν ποτε λόγοις αὐτοὺς μεταπεῖσαι δυνηθείη, πρὸς τὴν διὰ βασάνων πεῖραν ἐχώρει, καὶ τὸν μὲν μακάριον Σέργιον ἀσφαλεστάτῃ φρουρᾷ παρεδίδου, τούτῳ δῆθεν ἀμειβόμενος αὐτὸν τῆς εὐεργεσίας· τὸν Βάκχον δὲ διὰ τεσσάρων ἰσχυρῶς ἐκταθέντα βουνεύροις ὡμῶς ἐκέλευε καταξαίνεσθαι· ἀλλ᾽ ἦν ἰδεῖν γνώμην πολλῷ φύσεως ἰσχυροτέραν καὶ προαίρεσιν σωματικῆς πάσης βίας ὑψηλοτέραν. Μέρη μὲν γὰρ τοῦ παναγίου σώματος ἐκείνου ταῖς μάστιξιν ἀποσπώμενα, πρὸς αὐτὸν ἀέρα διεῤῥιπτοῦτο, αἱμάτων δὲ κατὰ γῆς ἐφέροντο ῥύακες, καὶ σπλάγχνα μὲν τῶν σαρκῶν ἐγυμνοῦντο, τὴν τῆς φύσεως αὐτῆς διάπλασιν τοῖς παροῦσιν ἀνακαλύπτοντα. Ψυχὴ δὲ καὶ αὐτὴ ἀπολιπεῖν ἐπειγομένη τὸν Ἀθλητὴν, ὅμως ἐπέμενε καὶ πλείους ἐπιζητοῦσα κολάσεις, ἵνα φιλοτιμωτέρων πάντως ἐπιτύχῃ καὶ τῶν βραβείων.

[21] Ἔχαιρον ἄγγελοι τὴν ὑπερφυᾶ τοῦ Μάρτυρος καρτερίαν ὁρῶντες, ἠνιῶντο δαίμονες, τὴν ἑαυτῶν ἦτταν ὑπὸ ταῖς πάντων ὄψεσι θριαμβεύοντες, ἀπαγορεύοντες οἱ δήμιοι τῆ γῇ κατεκλίνοντο. Καὶ Μάρτυς, εἶπερ ἂν αὐτὸν οὕτως ἰδὼν διακείμενον, οὐ μάστιξι μαλλὸν, μάστιξιν εἰαρινοῖς καταχέεσθαι, ἕως ἐπὶ τὸν μακαριστὸν τῆς ἀναπσεως δι᾽ ἐπουρανίου φωνῆς ἐκλήθη τόπον, ταῖς τοῦ δημιουργοῦ χερσὶ τὴν ψυχὴν παραθέμενος. Τὸ μέν τοι μαρτυρικὸν ἐκείνου σῶμα βρῶμα μὲν θηρσὶν παράνομος δικαστὴς προετίθει· ἠγνόει δὲ πάντως ὁποῖος ἦν κήδεσθαι τῶν φιλούντων ἐκείνου Θεὸς, ὃς καὶ θηρίων οἶδε φύσιν μεταβάλλειν εἰς ἡμερότητα, καὶ μείζονα ἔτι δι᾽ ἐκείνων θαυματουργεἵν. Τοὺς γὰρ ὑπὲρ τῆς εὐσεβείας αἰδούμενοι τοῦ ἀνδρὸς ἄθλους οἱ θῆρες, οὐ μόνον οὐδὲ ψαῦσαί τινος τῶν αὐτοῦ μελῶν ὅλως ἠνέσχοντο, ἀλλὰ καὶ πρὸς ταφὴν ὑπὸ Χριστιανῶν φερομένῳ παρείποντο, δορύφορων τάξιν ἀποπληροῦντες, καὶ τὴν τῶν θεομάχων ἄνοιαν φανερῶς διελέγχοντες· οὕτω μὲν οὗν ἀοίδιμος Βάκχος ὧν ἐπεθύμει τυχὼν, πρὸς τὰς ἐν οὐρανοῖς σκηνὰς διαβαίνει.

[Sancti a fide avertendi ad Antiochum ducem,] His adeo opportune & jucunde dictis a Martyribus, Maximianus quidem fuit ira motus & volebat acerbe punire Sanctos. Rursus autem cunctabatur, & differebat aggredi, respiciens eorum splendorem, & non volens talium Virorum facere jacturam. Verebatur enim, ne cruciati, cum veritatem in medio multorum libere essent elocuti, deinde permanerent omnino immobiles. Eos itaque statuit transmittere ad Antiochum ducem Orientis a, ut qui omnium, qui erant in ejus potestate, esset crudelissimus, & vel solo nomine posset eos perterrere: & quod propter majoris honoris desiderium, ille Maximianum observandi curam gerens, a nullis abstinebit machinis, quo eos oppugnet, & ad suam traducat sententiam. Præterea ut & longum iter & ignominiosum tam intensam relaxaret constantiam, & eos sensim a pietate dimoveret, & maxime quod ipse quoque Antiochus erat eis prius subjectus, apud quem erant sistendi, & a quo judicandi. Id enim maxime tangit animum eorum, qui sunt honesto loco nati, quod, qui prius parebant, eis postea imperent, & eis utantur, tanquam subjectis, qui non multo ante fuerant eorum domini & benefactores. Consecutus nanque fuerat hunc ducatus magistratum Antiochus ipsius admirabilis Sergii intercessione b. Sed revera nihil videtur tam facile marcescere, atque beneficium in animo ingrato plantatum.

[13] [data etiam ad hunc epistola, a Maximiano mittuntur,] Is enim non solum apparuit minime esse recordatus beneficii, ut procedens ostendet oratio: sed perinde ac ab illis summa affectus injuria, eos tractavit, & eis gravia intulit supplicia. Atque mittebantur quidem ad eum Sancti, vincti gravi catena. Ad eum autem scripta erat etiam epistola ab imperatore, quæ sic habebat: Deorum maxima providentia, omnes quidem homines, maxime autem mei imperii satellites & stipatores, in illos esse pios, & iis rursus, quos illi dignos censuerunt imperio, vult obidere, & in eos esse grato animo. Propterea hunc Sergium & Bacchum, qui in deos quidem apparuerunt impii, & se Christianorum adjunxisse religioni, convicti sunt autem criminis ingrati in me animi, & jam nostro tribunali, & nostra examinatione judicati sunt indigni, sub tutissima custodia & vinculis ad tuam transmisimus constantiam. Si ergo pœnitentia ducti, diis sacrificaverint, solvantur ab eis impositis vinculis, & digni censeantur honore & benevolentia. Revocabuntur enim rursus a nostra potentia, recipientque priores honores, aut etiam majores, eruntque deinceps in loco & ordine eis convenienti. Sin autem immobiliter priori hæreant sententiæ, legum subjecti sint austeritati, ipsaque essentia & vita ense priventur cum aliis. Vale c.

[14] Cum has literas & sanctos Viros accepissent milites, [Barbalissumque ad illum adducti] viam sunt ingressi. Quidam autem ex famulis, & simili zelo in pietatem, & in dominos victi benevolentia, eos quoque sunt secuti, quasi non corpora solum legi, sed etiam animas volentes Deo servire. Qui etiam audierunt Sanctos inter se colloquentes, & dicentes, quod nocte, qua egressi sunt e civitate Romanorum d, divina quædam apparens visio jussit eos confidere, & bono esse animo ad certamen & alacriter ingredi bonum iter propter Christum. Quamobrem etsi essent ferrea illa vincti catena, citra molestiam & cum voluptate psallebant: In via testimoniorum tuorum delectati sumus, Domine, tanquam in omnibus divitiis. In justificationibus tuis meditati sumus, & legis tuæ non sumus obliti. In mandatis tuis meditabimur, & exquiremus vias tuas. Vivemus & custodiemus sermones tuos. Cum ergo totum illud iter citra laborem confecissent, diversantur in quadam civitate nomine Barbaleso e, prope regionem limitaneorum f. Quo in loco cum dux versaretur Antiochus, ante eum sunt producti, læti quidem & vultu alacri, animi autem nobilitatem liberalibus ostendentes moribus.

[15] Eorum itaque, qui ipsos circunsistebant, oculi erant omnes in eos conjecti; [in carcerem mox conjiciuntur;] & nec facile desistebant, sed firmo & intento obtutu eos adspiciebant, erantque ipsi theatro jucundum quoddam spectaculum. Cum eos ergo vidisset dux quomodo se haberent, & deinde etiam legisset literas imperatoris, tacitus apud se admirabatur, & eos rursus contemplabatur, magnum quid esse & novum existimans, quod ad tantam processissent animi magnitudinem, ut & supplicia, & minas, & gloriam, & ipsum etiam despicerent imperatorem, immo mortem quoque minimi facerent. Accersito autem commentariensi g, Accipe, inquit, hos vinctos, & in custodia quidem serva tutissima, nihil autem grave aut molestum sustinentes: eos enim reservo examinationi. Atque ii quidem jussu ducis in tuta inclusi custodia, cum venisset vespera, seipsos dederunt orationi, Adspice ad nos, dicentes, Domine, e sancto tuo habitaculo, quoniam inimicus nos probris affecit, & populus insipiens irritavit nomen sanctum tuum; & ne tradas hominibus feris immanioribus animas tibi consitentes; sed adspice ad testamentum tuum, & suscipe nos, Domine, & redime nos propter nomen tuum. Quoniam superbia eorum, qui te oderunt, in nos evasit vehemens ac potens.

[16] [apparitione autem angelica in hoc ad certamen roborantur,] Peractis autem precibus, cum ad somnum essent conversi, eis apparens Angelus, soli quidem forma similis, & ex ipsa quoque veste lætum splendorem emittens, confidite, eis dixit, Servi Christi, & nolite timere, sed state firmi & stabiles in Domini nostri Jesu Christi confessione. Ipse namque est vobiscum, defensor vester h. Ille quidem hæc dixit. Illi autem cum e somno fuissent excitati, & inter se, & famulis, qui cum eis versabantur, angelicam illam narrarunt visionem. Et cum essent illorum animi rursus repleti fiducia, læti psallebant singuli: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, & exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, & soporatus sum. Exurrexi, quoniam Dominus me suscipiet: non timebo a millibus populi, qui me in orbem invadunt. Surge Domine, serva me. Quoniam tua est salus, & super populum tuum benedictio tua. Statim ergo summo mane dux quidem sedebat in excelso tribunali: ei autem assistebat universa quoque caterva militaris. Cum ergo accersivisset Sanctos e custodia, jubet legi literas eis audientibus.

[17] [dumque postridie inde educti nec blanditiis,] Quod cum factum esset: Oportebat quidem, inquit, vos, parentes jussui gloriosi imperatoris, diis sacrificare, & non illius humanitatem ad iram provocare. Quoniam autem nescio qui factum sit, ut & illum ad iram provocaveritis, & a tanta gloria excideritis, & illas profundas amiseritis divitias; at nunc saltem nobis velitis obedire, vobis consulentibus ea, quæ sunt conducibilia. Sic enim priore longe majorem gloriam, & majores opes, & alia bona apud imperatorem consequemini. Quid enim est grave, si, quod non potuistis prius intelligere, sive forte fortuna, seu aliquo alio casu, nunc cum diligentius consideraveritis, id, quod oportet, accurate eligatis? Est enim multo levius, peccare propter ignorantiam ejus, quod est bonum & conducibile, quam, ubi agnoveris, perseverare in deterioribus, & non transire ad id, quod est melius. Nam illud quidem est peccatum ignorantiæ, hoc autem malæ mentis, & quæ sunt mala, sua sponte eligentis. Nam ego quidem valde accendor, & aliam vestram reputans amicitiam, & recordans ejus, quod a vobis accepi, beneficii, & maxime a te, domine mi Sergi, per quem hunc mihi paravi magistratum.

[18] [nec minis Antiochi,] Sed nescio, quid agam, cum fortuna res sic administraverit, ut ego quidem hodie sedeam judex: vos autem, tanquam rei, stetis ante meum tribunal, reddituri rationem vestræ in deos ipsos invictos impietatis, & pium imperatorem inobedientiæ. Sic ergo & his allicientibus verbis Antiochus conveniebat Sanctos, & amice quodammodo eos alloquebatur consulens, & bona, ut videbatur, eis suggerens, quo sibi imperatoris benevolentiam compararet. Sciebat enim, quantus esset illius amor in eos, & quod plurimi faceret tales Viros non amittere: hoc cum ex multis aliis conjectans, tum ex hoc, quod eos nullo voluerit tormento subjicere, sed per hanc solam ignominiosam ad illum missionem studeret eos in contrariam traducere sententiam, utpote quod ad hæc excogitanda Maximianus esset vaferrimus & ingeniosissimus. Sed his quidem blandis & pellicientibus verbis prius conabatur eos illicere Antiochus. Deinde conatus est etiam terrore eos a scopo traducere & constantia, Si enim meis, dicens, non parueritis adhortationibus, erit mihi omnino necesse facere, quæ sunt imperata, & me, tanquam inimicum, gerere in vestram magnificentiam. Et post hæc multus fuit in enumerandis nominibus tormentorum, & minis intentandis.

[19] Sed sancti Martyres, neque blanditiis emolliti, neque minis dejecti iis, [ut diis sacrificent, flectuntur,] dixerunt, qui Christum solum, o judex, & quæ apud ipsum absconsa est, vitam lucrari statuerint, nihil est curæ ex iis, quæ fluunt & intereunt, non honor, non gloria, non potentia, non aliquid aliud eorum, quæ aut demulcere possunt, aut molestia afficere. Nos enim & tuas minas, & blanditias ex æquo contem nimus. Cessa ergo tu quoque, sicut serpens, nobis mala consulere. Videmus enim virus sub tuis labris, & ideo consilium tuum tanquam graves aversamur insidias. Ne ergo fallaris, tempus frustra consumens, & a vana spe pendens: neque enim puniens expugnabis, neque minans persuadebis, ut viventem quidem Deum relinquamus, dæmonibus autem surdis & nullo sensu præditis offeramus sacrificium. Nobis enim & propter Christum vivere est bonum, & propter ipsum rursus mori, lucrum. Tu autem nihil tale potuetis dicere de tuis simulacris. Vere enim sunt argentum & aurum, opera manuum hominum, quæ nihil possunt prodesse iis, qui in ipsis suam collocarunt fiduciam. Similes ergo eis fiant ii, qui ipsa colunt, & omnes qui confidunt in eis i.

[20] Cum ergo dux vidisset eos tam aperte locutos, tantaque esse præditos libertate & animi magnitudine, [jubente eo, Sergius in carcerem retruditur, Bacobus vero] & intellexisset fieri non posse, ut verbis eis persuaderet, processit ad periculum per tormenta faciendum: & beatum quidem Sergium in tutissimam tradidit custodiam, pro accepto beneficio eum sic remunerans: Bacchum autem a quatuor fortiter extensum, boum nervis jussit cædi crudeliter. Sed licebat videre mentem longe natura fortiorem, & animi institutum vi quavis corporis excelsius. Nam sanctissimi quidem illius corporis partes avulsæ flagellis, disjiciebantur in ipsum aërem, per terram autem screbantur rivi sangninis: & viscera quidem nudabantur carnibus, ipsius naturæ formationem aperientia iis, qui aderant: anima autem, quæ ipsa quoque Athletam festinabat relinquere, sustinebat tamen, etiam plura requirens supplicia, ut omnino munificentiora assequeretur bravia.

[21] Lætabantur angeli, vidontes admirabilem Martyris constantiam. [ad mortem usque cæditur.] Cruciabantur dæmones, quod parta de eis victoria, in conspectu omnium quodammodo duceretur in triumphum. Lictores fessi, humi accumbebant. Martyrem autem videns, dixisses, eum ita esse affectum, ut non tam flagris cæsus, quam vernis floribus conspersus videretur. Tandem per voces cœlestes vocatus est ad beatum locum quietis, anima deposita in manus Opificis k. Martyricum autem illius corpus a bestiis quidem devorandum exposuit ille judex iniquus. Ignorabat autem, qualem curam gerat eorum, qui ipsum diligunt, illius Deus, qui etiam ferarum naturam seit traducere ad mansuetudinem, & per illas adhuc majora facere miracula. Feræ enim reveritæ certamina, quæ pro pietate ab eo erant suscepta, non solum nullum ex ejus membris omnino tangere sustinuerunt: sed etiam, dum ad sepulchrum ferretur a Christianis, eum sequebantur fungentes munere satellitum, & Dei hostes aperte arguentes amentiæ l. Sic ergo inclytus Bacchus ea, quæ cupiebat, asseeutus, ad cœlestia transiit habitacula.

ANNOTATA.

a In Actis Latinis, non Orientis, sed Augustæ Euphratesiæ dux exstitisse traditur Antiochus; verum adi Comment. prævium num. 26.

b Anne tanta Sergius apud Maximianum imperatorem potestate, quanta hic asseritur, valuerit, est dubium, uti Commentarii prævii § III jam dixi.

c Licet hæc epistola ab epistola, cui in Actis Latinis respondet, in verbis plurimum discrepet, in substantia tamen cum eadem apprime consonat; uti autem, quemadmodum in Annotatis, Actorum Latinorum cap. 1 subnexis, ad lit. p edixi, Maximiano ista, ita etiam hæc a Metaphraste, biographi primarii verbis non nihil dumtaxat mutatis, pro arbitrio videtur afficta.

d Videtur, hic tradi Sanctos Roma aut certe (Græci enim post Constantini Magni ætatem, qua serius Sanctorum nostrorum Acta scripta sunt, Constantinopolim novam Romam appellavere) Constantinopoli in Orientem a Maximiano missos fuisse; quod, quemadmodum in Commentario prævionum. 20 docui, a veri specie procul abest.

e In Actis Latinis locus hic, nec ita, uti hic seu Græce, seu in versione Latina, quæ Græco non satis consonat, scribitur, nec civitas, sed castrum seu castellum appellatur.

f Id est, eorum, qui Romani imperii limitibus erant contermini; Barbalissum nempe, seu, uti hicscribitur, Barbalesum in extremo ejusdem Romani imperii limite Saracenos Persasque versus situm erat.

g Pro vocabuli hujus significatione videsis, quæ in Annotatis, Actorum Latinorum cap. 1 subnexis, ad lit. f in medium adduxi.

h De hac aliisque cælestibus visionibus, quibus Sancti ad fortiter certandum roborati fuerint, sentiendum quid sit, e dictis Commentarii prævii num. 36 statues.

i Videntur & ratiocinia omnia, quæ hic Sanctis Antiochoque attribuuntur, a biographo primario, cujus stylum Metaphrastes immutavit, pro arbitrio esse conficta.

k Etsi, an Bacchus per cælestes voces ad cælum, uti hic traditur, fuerit vocatus, vehementer dubitem, flagris tamen eum, uti hic pariter asseritur, consummasse martyrium, pro indubitato, aut saltem pro verosimillimo habeo. Adi Commentarium prævium num. 34 & seq.

l Credibilior hic videtur Metaphrastis, quam Actorum Latinorum, narratio. Adi iterum Commentarium prævium num. 21.

CAPUT III.
Sergius crudeliter torquetur, gladio martyrium consummat, temploque post ejus sepulcrum honoratur.

σύναθλὸς δὲ Σέργιος ἀπολειφθεὶς, λύπῃτε διὰ τὸν χωρισμὸν, καὶ ἡδονῇ πάλιν διὰ τὰ προσδοκώμενα ἐμερίζετο, ἀλλ᾽ οὐ περιεῖδεν αὐτὸν τῷ χωρισμῷ κάμνοντα γλυκὺς ἐταῖρος καὶ ἐραστής· ἀλλὰ φαιδρᾷ τῇ ὄψει θεῖος Βάκχος, καὶ συνήθει τῷ τῆς στρατείας σχήματι νυκτὸς ἐπιφανεὶς, καὶ διαλεχθεὶς τῷ φίλῳ, καὶ θάρσους ἐμπλήσας τὸ σκυθρωπόντε τῆς ἀθυμίας διέλυσε, καὶ ἀσφαλέστερον ἅμα καὶ γενναιότερον πρὸς τὰς μελλούσας τιμωρίας διέθηκεν. Εἰς δὲ τὴν ἐξῆς καθίσας πάλιν δοὺξ ἐπὶ βήματος, καὶ τὸν μακάριον παραγαγὼν Σέργιον, τὴν λεοντὴν ἀποβαλὼν ποικίλος τὴν ἀλωπεκὴν ἐνδύεται καὶ τινα πλασάμενος εἰς αὐτὸν εὔνοιαν, καὶ πιστόν τι δῆθεν ἐπιδεικνὺς ὅτι τὴν ἀρχὴν ἐκείνην ὑπ᾽ αὐτοῦ κτήσαιτο, κολακείαις αὐτὸν εἰς τὸ θύειν ἐξεκαλεῖτο, τὴν παντελῆ Χριστοῦ ἀλλοτρίωσιν ἐν τάξει χαρίτων ἀποδοῦναι βουλόμενος θεομισὴς καὶ ἀνόητος· ἠρέμα δὲ καὶ ταῦτα ὑποφωνῶν, Αἰσχύνομαι τὴν παλαιὰν ἐκείνην εὐδαιμονίαν καὶ τὰς εἰς ἐμὲ χάριτας, φίλτατε Σέργιε, αἰσχύνομαι νὴ τοὺς θεοὺς, καὶ οὐδὲ ὁρᾷν ἔτι σὲ φέρω κατάδικον οὕτω τῷ ἡμετέρῳ βήματι παριστάμενον, πολλοστὸς ἐγὼ πρὸς τὴν σὴν ἐπιφάνειαν, καὶ τῆς σῆς φιλίας καὶ δυναστείας ἔργον τὴν παροῦσαν ἀρχὴν περικείμενος.

[23] μὲν οὖν πανούργως ἔλεγε τὰ τοιαῦτα, τοῦτο μόνον τεχνώμενος, ὅπως αὐτὸν ἐξ ἅπαντος ὑποκλέψῃ, καὶ πρὸς τὴν ἴσην αὐτῷ θρησκείαν δολερῶς ὑπαγάγηται. δὲ, ἀλλ᾽ εἰ βούλει, φησὶ, καὶ νῦν ἐν τοῖς μεγίστοις τῶν ἀγαθῶν εὐεργέτην λαβεῖν με, πρόθυμος ἔσομαι σοι· ἐλευθερώσας γάρ σε τῆς βατείας ταύτης ἀπάθης, τῷ τῆς ἀληθείας προσάξω φωτὶ, καὶ Βασιλεῖ τῷ ἀθανάτῳ προσοικειώσομαι. Οὐκ ἤκουσεν ἡδέως τῶν λεγομένων τῇ ἀπωλείᾳ συνεθισθεὶς ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἐμβριθέστερον αὐτίκα Σεργίῳ τὸ βλέμμα ἐπιβαλὼν, Μὴ βλασφήμει τοὺς ἀθανάτους, ἔφη, θεούς. Καὶ Μάρτυς δὲ θερμότερον πάλιν τῇ παῤῥησίᾳ χρησάμενος, τούναντίον ἅπαν ἐποίει, καὶ εἰς τοὺς ἐκείνου θεοὺς ἐξύβριζέτε, καὶ ὀνόματα μόνον αὐτοὺς ἐκάλει πραγμάτων ἔρημα, καὶ τοὺς προσκυνοῦντας δὲ, καὶ σεβομένους αὐτοὺς ἀναισθητοτέρους πολλῷ τῶν κωφῶν ἐκείνων ἀπεδείκνυ θεῶν. δοὺξ τοίνυν ὡς ἑῶρα κολακειῶντε κρείττω καὶ ἀπειλῶν τὸν Σέργιον, καὶ οὐδ᾽ ὁπωσοῦν ὑποδιδόντα τῆς παῤῥησίας, αὐτίκα τὴν κατεψευσμένην ἐκείνην φιλίαν καὶ τὸ προσωπεῖον ἀποδυσάμενος, ὅπερ ἦν ἐναργῶς ἐδείκνυτο. Καὶ ὡς ἔοικεν πολλή μού, φησιν, ἡμερότης, καὶ τὸ ἀκαίρως τοῦτο πρὸς σε φιλάνθρωπον, ταῦτά σε πρὸς ἀλαζονείαν ἐπῆρε, καὶ οὕτω καθ᾽ ἡμῶντε αὐτῶν καὶ θεῶν ἠρέθισε τῶν μεγάλων.

[24] Ἀλλὰ καὶ τὸν τύφον ἀπομαθήσῃ, εὖ οἶδα, καὶ ἐπιλήσῃ τῆς αὐθαδείας, καὶ γνώσῃ σεαυτὸν οὐ μεσίτην ἄρτι τῶν κοινῶν ὄντα, οὐδὲ παρὰ βασιλεῖ τα μεγάλα δυνάμενον, ἀλλὰ κατάκριτον καὶ δεσμώτην, καὶ εἰ τι ἄλλο τοῖς οὕτω φρονοῦσιν ἕπεται κακόν. Καὶ αὐτίκα τὴν ἀπὸ τοῦ φρουρίου Σουρῶν ἐπὶ τὴν πόλιν Ῥωσαφῶν στελλόμενος πορείαν δοὺξ, σιδηραῖς κρηπῖσιν ἡλους ὀξεῖς ἐμπεπαρμέναις τὸν Ἀθλητὴν ὑποδεθῆναι παρασκευάζει. Καὶ ὀχήματος αὐτὸς ἐπιβὰς, ἔμπροσθεν ὡς εἶχε ποδῶν, τρέχειν τὸν Ἅγιον ἐπὶ ἑβδομήκοντά πού σταδίους ἄχρι Τετραπυργίας ἠνάγκαζεν. Ὅσοι μὲν οὖν ἀποῤῥέον τὸ ἐκ ποδῶν αἷμα ἑώρων, θαυμάζειντε αὐτοῖς ἀτεχνῶς ἐπήει, καὶ τὸν Ἀθλητὴν τῆς καρτερίας ἐκπλήττεσθαι. Ἐκείνῳ δὲ ἅρα αἱ τῶν προσδοκωμένων ἐλπίδες ῥανίδες παρακλήσεως ἦσαν ἐξ οὐρανοῦ στάζουσαι, καὶ τὸ βαρὺ τῶν ὀδυνῶν ὑπεκούφιζον· ἀλύπωστε εἴχετο τῆς ὁδοῦ, καὶ σὺν ἡδονῇ ταῦτα ὑπέψαλλεν. Ὑπομένων ὑπέμεινα τὸν Κύριον, καὶ προσέσχε μοι. Καὶ εἰσήκουσε τῆς δεήσεώς μου, καὶ ἀνήγαγέ με ἐκ λάκκου ταλαιπωρίας, καὶ ἀπὸ πηλοῦ ἰλύος. Καὶ ἔστησεν ἐν εὐρυχώρῳ τοὺς πόδας μου, καὶ κατεύθυνε τὰ διαβήματά μου.

[25] Ὡς δὲ καὶ τὴν Τετραπυργίαν ἤδη κατέλαβον, αὐτὸν μὲν φυλακὴ δεσμώτην ἐλάμβανεν, οὕτω προσταχθὲν ὑπὸ τοῦ δουκός· ἐκεῖνον δὲ φροντίδες ἐν χερσὶ δημοσίων πραγμάτων εἶχον. Ἑσπέρας δὲ ἤδη γενομένης, μόνος παρὰ τῇ φυλακῇ Μάρτυς ἀπολειφθεὶς, Οἱ ἐσθίοντες, ἔψαλλεν, ἄρτους μου, ἐμαγάλυναν ἐπ᾽ ἐμὲ πτερνισμόν, καὶ σχοινίοις διέτειναν παγίδα τοῖς ποσί μου, καὶ διελογίσαντο τοῦ ὑποσκελίσαι τὰ διαβήματά μου· ἀλλ᾽ αὐτὸς, Κύριε, πρόφθασον αὐτοὺς, καὶ ὑποσκέλισον αὐτοὺς, καὶ ῥῦσαι ἀπὸ ἀσεβῶν τὴν ψυχήν μου, καὶ ἐν χειρὸς κυνὸς τὴν μονογενῆ μου. Ὅθεν οὐδὲ ἀπαράκλητον αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πάλιν τοὺς στεφάνους αὐτῷ πλέκων ἄνωθεν περιεῖδεν, ἀλλὰ κηδεμονίαντε περὶ τοῦτον πολλὴν ἐπιδείκυται, καὶ ἄγγελον αὐτῷ κατὰ μέσην ἐκπέμπει τὴν νύκτα, ὃς πρότερον τὴν ἐκείνου ψυχὴν ἡδέως ἀνακτησάμενος, εἶτα καὶ τοῦ σώματος ἐπιμεληθεὶς, καὶ τοὺς πόδας αὐτῷ πονήρως ὑπὸ τῶν πληγῶν ἔχοντας ὑγιάσας, καὶ καθάπερ ἑταίρῳ τινὶ καὶ συμπολίτῃ φιλικώτατα διαλεχθεὶς καὶ κατασπασάμενος, προθυμότερον πολλῶ πρὸς τὸν ἀγῶνα διέθηκεν. Ἔωθεν τοίνυν καθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος πάλιν δοὺξ, κελεύει τισὶ τῶν περιεστώτων, ἀνελομένους τὸν Μακάριον ἀπὸ τῆς φυλακῆς, ποῦ γὰρ αὐτὸν δυνατὸν εἶναι χρήσασθαι τοῖς ποσὶν ὑπὸ τῶν πληγῶν ᾤετο, πρὸς ἑαυτὸν καὶ τὸ βῆμα κομίσαι.

[26] Τῶν δὲ πρὸς τὴν φυλακὴν παραγενομένων, εὐθὺς ἀετὸς ἦν ἐκ καινῆς Μάρτυς, οὐ τὸ γῆρας, ἀλλὰ τὰς πληγὰς πάσας ἀποξυσάμενος οὐδὲ γὰρ ἐδεήθη χειρὸς ἀνεχούσης, τοπαράπαν αὐτῷ συλλαμβανούσης πρὸς τὴν πορείαν, ἀλλὰ κούφως τε ἔβαινε, καὶ σοβαρὸν ἐκινεῖτο, καὶ Μάρτυς ἦν ἀληθῶς ἀξιόπιστος τῆς ἀμάχου καὶ πανσθενοῦς τοῦ Χριστοῦ δυνάμεως. Οὕτω δὲ αὐτὸν δοὺξ ἔχοντα πόῤῥωθεν κατιδὼν, ἡσυχῆ καὶ καθ᾽ ἑαυτὸν ἀπεθαύμαζεν. Ὡς δὲ καὶ πλησίον γένοιτο ἤδη, μαγείαντε τὸ πρᾶγμα ἐκάλει, καὶ θεοὺς ἐπώμνυ, καὶ μάρτυρας αὐτοὺς ἐποίει τῶν λεγομένων. Τί γάρ ἐστιν ἕτερον, ἔλεγεν, καὶ παρὰ βασιλεῖ πρότερον αὐτῷ τοσαύτην, παρεῖχε τῆν παῤῥησίαν, καὶ νῦν πάλιν τὰς ὀξεῖας τῶν πληγῶν ὀδύνας ἐκοίμισέτε καὶ ἤμβλυνεν, ὅτι μὴ μαγεία σαφὴς, καὶ λόγοι περίεργως ὡς τὰ πολλὰ καὶ σοφιστικῶς ἐπαδόμενοι. Ἐντεῦθεν καὶ ἀπεγίνωσκεν ἢδη Σεργίου, καὶ τὸν ἄνδρα ὅτι ἐγγυτάτω παραστησάμενος, εἴ πως κᾂν οὕτως ὑποκλέψῃ ταῖς οἰκειώσεσιν, ἡμέρωστε διατεθεὶς ὡς μάλιστα, καὶ τῆς προτέρας πάλιν πρὸς αὐτὸν θωπείας γενόμενος, θεῖον τι, ἔλεγεν, ἡγοῦμαι, καὶ ἄπιστον, πῶς ἐν πολλῇ θεραπείᾳ καὶ πλούτῳ καὶ ἤθεσιν ἄλλοις τραφεὶς, τὴν βαρυτάτην βάσανον ταύτην οὕτω γενναίως ὑπήνεγκας· ἀλλὰ τὴν ὁμιλίαν εὐθὺς Μάρτυς αὐτῷ ἐπικόψας, οὐ βάσανός μοι τὰ παρόντα, εἶπεν, δικαστὰ, ἀλλ᾽ ἱερὰ διὰ Χριστὸν πομπὴ καὶ πανήγυρις, πρὸς αὐτόν με τὸν οὐρανὸν ἥδιστα παραπέμπουσα.

[27] δοὺξ τοίνυν ἐπιπλέον καὶ αὖθις ἀπαγορεύσας, τῇ φυλακῇ παραπέμπει τὸν Ἅγιον· αὐτὸς δὲ περὶ τραπέζας εἶχε, καὶ τὸν μεταξὺ πάντα καθηδυπάθει καιρὸν, ὥσπερ οὐ θυμοῦ μόνον καὶ ὡμότητος, ἀλλὰ καὶ ἡδονῆς δοῦλος εἶναι βουλόμενος· ἐπεὶ δὲ ἅπτεσθαι καὶ πάλιν ὁδοῦ ἔμελλε, καὶ πρὸς τὸ Ῥωσαφῶν ἠπείγετο φρούριον, ἐφ᾽ καὶ τὴν ἀρχὴν ἀπὸ Σουρῶν ὤρμητο, ταῖς προτέραις αὖθις τὸν Ἀθλητὴν ὑποδήσας κρηπῖσι, τὴν ἀπὸ Τετραπυργίας μέχρι Ῥωσαφῶν αὐτῶν ἤλαυνεν· ὡς δὲ τῇ αὐτῇ πάλιν ἀνάγκῃ παλαίοντα, τὴν αὐτὴν καὶ μείζω καρτερίαν ἐπιδεικνύμενον εἶδε τὸν Μάρτυρα, καὶ τὴν ἀπὸ Σουρῶν ἄχρι Ῥωσαφῶν ὁδὸν μετὰ τῶν σιδηρῶν κρηπίδων ἐκείνων ἀπονητὶ διανύσαντα, τὴν μεταβολὴν παντάπασιν ἀπογνοὺς, ξίφει τὴν μακαρίαν αὐτοῦ κεφαλὴν ἀποτμηθῆναι κελεύει. Ἄγεται μὲν οὖν ὑπὸ τῶν τῆς τάξεως λοιπὸν ἐπὶ τὸν τῆς τελειώσεως τόπον Μάρτυς· ἀνδρῶν δὲ πολύ τι πλῆθος, καὶ γυναικῶν, καὶ ἡλικίας ἁπάσης, ὥσπερ ἐν σκότῳ φωτὸς εἰς τὴν πόλιν προηγουμένου, πάντες ἐπηκολούθουν, ὧστε ἀγωνιζόμενον αὐτὸν ἰδεῖν, καὶ νικῶντα, καὶ στεφανούμενον.

[28] Ἀλλὰ καὶ θῆρες ἄγριοι καθάπερ τι ἐρωτικὸν καὶ οὗτοι πρὸς τὸν Ἀθλητὴν παθόντες, τῶν οἰκείων ἀπάραντες φωλεῶν, ἡμέρως αὐτὸν καὶ προσηνῶς παρέπεμπον, ἐκεῖνον μὲν τῆς μακαρίας ὥσπερ πορείας ἀποδεχόμενοι, τοὺς ἀσεβεῖς δὲ πράγματι διελέγχοντες, ὅτι ὅν καὶ θῆρες ᾐδέσθησαν, αὐτοὶ λίαν τυφλώττοντες ἀναιροῦσιν. δὲ τοὺς ἄγοντας στρατιώτας βραχύν τινα καιρὸν εἰς προσευχὴν αἰτήσας, καὶ παρ᾽ ἐκείνων λαβὼν, ὅλην εὐθὺς πρὸς τὸν ἑαυτοῦ δεσπότην μετὰ τῶν ὀφθαλμῶν αἴρει καὶ τὴν ψυχὴν. Εἶτα τῆς οἰκείας συμπαθείας αὐτὸν ἀναμνήσας, ἤδη καὶ εἰς ἔλεον τῶν φονευτῶν ἐκεῖνον ἐξεκαλεῖτο. μόνῃ, λέγων, ἀγαθότητι τὰ πάντα δημιουργήσας, κατ᾽ εἰκόνα σὴν τὸν ἄνθρωπον διαπλάσας, καὶ ἄρχειν τῶν ὁμοδούλων προχειρισάμενος, καὶ τὴν ἐντολὴν παραβάντας, καὶ ἠθετηκότας σε τὸν δεσπότην, καὶ ἀγνώμονας περὶ τὸν εὐεργέτην ἀναφανέντας μὴ ἀπωσάμενος, ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἡμᾶς γενόμενος ἄνθρωπος, καὶ δούλου μορφὴν ἀναλαβὼν, καὶ πάντα ἑκὼν ὑπομείνας, καὶ μηδὲ θάνατον τὸ τελευταῖον παραιτησάμενος, αὐτὸς σύγγνωθι καὶ νῦν τοῖς εἰς ἡμᾶς πλημμελήσασι, καὶ τὸ παχὺ τοῦτο τῆς ἀσεβείας νέφος διατεμὼν, καὶ τῆς τοῦ ἐχθροῦ τυραννίδος τοὺς ἀθλίους ἐλευθερώσας, φῶστε θεῖον αὐτοῖς τῆς σῆς ἐπίλαμψον χάριτος, καὶ ἀνακάλεσαι πεπλανημένους αὐτοὺς τῷ μεγάλῳ καὶ θαυμαστῷ ὀνόματι καὶ τῇ ἀληθείᾳ σου, καὶ ἡμᾶς δὲ τοὺς ὑπὲρ σοῦ, δέσποτα, σφαγιαζομένους, καὶ τὰς ψυχὰς αὐτὰς τῇ προαιρέσει καὶ τὰ σώματα καταθύοντας, ὡς ἱερεῖα δεκτὰ, ὡς θυσίαν εὐάρεστον πρόσδεξαι, καὶ εἰς τὸ σὸν θυσιαστήριον τὸ ὑπεράνω τῶν οὐρανῶν εὐφραινομένους εἰσάγαγε.

[29] Ταῦτα προσηύξατο, καὶ φωνὴ τοῦτον ἐκεῖθεν αὐτίκα ἐκάλει· καὶ ταύτης ἑκεῖνος ἀσμένως καὶ μεθ᾽ ἡδονῆς ἀκούσας, τὸν τράχηλον εὐθὺς ὡς ἥδιστα ὑποσχὼν, τὴν μαρτυρικὴν ἐκτέμνεται κεφαλὴν, ἑβδόμην τότε τοῦ Ὀκτωβρίου μηνὸς ἄγοντος, καὶ πρὸς τὸν καλοῦντα τρέχει Δεσπότην, καὶ πρὸς τοὺς στεφάνους ὁρᾷ, καὶ φιλοτίμους ἐπὶ τῆς κεφαλῆς αὐτοὺς καὶ πολυτελεῖς ὑποδέχεται. Τῶνγε μὴν κατὰ θέαν τινὲς τῆς τελειώσεως συνεληλυθότων, τὸ τίμιον ἐκεῖνο σῶμα εὐλαβέσιν ἅμα καὶ ποθούσαις ταῖς χερσὶν ἀνελόμενοι, καὶ ὅσα νόμος εἰς ταφὴν τελέσαντες, λαμπρῶς καὶ φιλοτίμως παρ᾽ αὐτῷ τῷ τῆς μαρτυρίας τόπῳ κατέθεσαν. Χρόνου δὲ συχνοῦ διαγενομένου, τῶν θερμοτέρων τινες περὶ τὴν εὐσέβειαν ἀπὸ τοῦ φρουρίου Σουρῶν ἀφικόμενοι, ὑφελέσθαι τὸ τοῦ Μάρτυρος λείψανον ἐπεχείρουν.

[30] δὲ εἴτε μὴ θέλων ἑαυτὸν ζημιῶσαι τὴν πόλιν, εἴτε μὴ ἀνασχόμενος τὸν κοινὸν θησαυρὸν ἴδιον γενέσθαι τινος, φλόγα μεγάλην ποιεῖται τῆς κλοπῆς μηνυτήν, καὶ πὺρ ἀναφθὲν ἐκεῖθεν ἀθρόον δημοσιεύει τὸν δόλον, καὶ τὴν ζημίαν σαφῶς παραδείκνυσιν. Οἱ ἐν τῇ Ῥωσαφῶν τοίνυν πολεμίων ἐπιδημίαν τὸ πρᾶγμα εἶναι ὑπολαβόντες, ἔνοπλοι πάντες ἐκ τοῦ αἰφνιδίου τῷ τοῦ Μάρτυρος ἐφίστανται τάφῳ· καὶ μαθόντες ὁπερ ἦν, τὴν ὑφαίρεσίντε διεκώλυσαν, καὶ οὐκέτι οὐδε ἑπιμεῖναι τῷ τόπῳ τοὺς ἀπὸ Σουρῶν ἠνείχοντο. Εἶτα μέντοι πολλὰ δεηθέντας ὀψὲ καὶ μόλις παραμεῖναι βραχὺ συνεχώρησαν. Οἱ δὲ, τὴν προσεδρείαν μὴ ἀργὴν ἔχειν μηδὲ ἄπρακτον βουληθέντες, ναόν τινα μικρὸν ἐπὶ τῷ τάφῳ ἐδείμαντο, καὶ οὕτω μεθ᾽ ἡδονῆς ἐπανῆκον, τῷ δοῦναι μᾶλλον λαβεῖν τὸν πρὸς τὸν Ἀθλητὴν πόθον ἀφοσιώσαντες. Κατὰ μικρὸν δὲ τῆς περὶ τὸν Σωτῆρα καὶ Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν εὐσεβείας ἐπιδιδούσης, ἐπίσκοποι τὸν ἀριθμὸν πέντε καὶ δέκα τῆς πόλεως Ῥωσαφῶν εἴσω γενόμενοι, ναόντε τοῖς Ἁγίοις περιφανῆ ἀνιστῶσι, καὶ τοῦτον καθιερώσαντες ἐν αὐτῷ τὰ θεῖα καὶ μαρτυρικὰ κατέθεντο λείψανα εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρὸς, καὶ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ πρέπει τιμὴ, κράτος, μεγαλωσύνητε καὶ μεγαλοπρέπεια, νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Άμὴν.

[Sergium iterum Antiochus blanditiis] Sergius autem socius ejus relictus & molestia distrahebatur propter separationem & rursus lætitia propter expectationem. Sed non despexit eum ægre ferentem separationem dulcis ejus amicus & familiaris; sed læto vultu divinus Bacchus, & consueto habitu militari noctu ei apparens, cum Amicum convenisset, & eum implevisset audacia, & ejus discussit tristitiam, animique ægritudinem, & firmiorem fortioremque reddidit ad supplicia a. Die autem sequenti dux rursus sedens in tribunali cum beatum curasset produci Sergium, leoninam pellem exuens, versipellis induit pellem vulpis. Et cum in eum quandam finxisset benevolentiam, ad fidem faciendam aliquid accommodatum ostendens, quod scilicet illum magistratum ex eo nactus esset, eum blanditiis evocabat ad sacrificandum, perfectam & absolutam a Christo separationem ei volens reddere pro beneficio, stultus, sic quoque sensim eum alloquens: Pudet me veteris illius felicitatis, & beneficiorum, quæ in me contulisti, amicissime Sergi, nec te quidem amplius fero intueri sic reum stantem pro nostro tribunali, qui sum minimus, si cum tuo conferar splendore, tuæque amicitiæ & potentiæ opera sum præsentem assecutus magistratum b.

[23] Ille quidem hæc callide dicebat, hoc solum machinans, ut eum omnino blandis verbis illiceret, & fraudulenter ad eandem deduceret religionem. Ille autem: Sed si me, inquit, velis nunc quoque in maximis bonis accipere benefactorem, [ac minis aggreditur voluntati autem suæ nondum obsequentem] prompto & alacri animo tibi hac in re inserviam. Nam cum te liberavero ab hac profunda deceptione, adducam ad lucem veritatis & Regi immortali reddam familiarem. Non lubenter audiit ea, quæ dicebantur, homo, qui assuefactus erat interitui: sed statim Sergium gravius & severius adspiciens, Ne deos, inquit, blasphemes immortales. Martyr autem acrius utens dicendi libertate, totum faciebat contrarium, & illius deos afficiebat probris ac contumeliis, & eos solum nomina vocabat re carentia: eos vero, qui illos adorabant & colebant, ostendebat multo minore sensu esse præditos, quam surdos illos deos. Dux autem postquam vidit Sergium & blanditiis, & minis esse superiorem, & nihil remittentem de loquendi libertate, illam statim ementitam exuens amicitiam & personam, aperte ostendit id, quod erat; &, magna mea, inquit, mansuetudo, & hæc in te importuna benignitas, ad arrogantiam te extulerunt, & sic in nos ipsos, & deos magnos provocarunt.

[24] Sed dedisces (sat seio) superbiam, & oblivisceris tuæ arrogantiæ, [davatis cothurnis indui, atque ita ante vehiculum suum currere,] & cognosces te ipsum non esse rerum communium apud imperatorem, sed esse damnatum & vinctum, & si quod aliud malum sequitur eos, qui ita sentiunt. Et statim a præsidio Surorum Dux proficiscens in civitatem Rosaphorum c, efficit ut calceëtur Athleta crepidis, ferreis clavis confixis: & conscendens vehiculum, coëgit Sanctum ita pedibus affectum ante ipsum currere ad septuaginta stadia usque ad Tetrapyrgiam d. Atque quicunque quidem videbant sanguinem e pedibus defluentem, eis plane admirari veniebat in mentem, & Athletæ stupere tolerantiam. Martyri autem spes eorum, quæ expectabantur, erant guttæ consolationis, quæ cadebant e cœlo, & levabant dolorum gravitatem. Et citra molestiam pergebat iter ingredi, & hæc psallebat cum lætitia: Expectans expectavi Dominum, & intendit mihi. Et exaudivit deprecationem meam: & eduxit me de lacu afflictionis, e luto fæcis. Et statuit in latitudine pedes meos, & direxit gressus meos.

[25] Postquam autem jam pervenissent Tetrapyrgiam, ipsum quidem excepit custodia, [eumque, que hinc in pedibus acceperat, vulnera ab angelo] duce ita jubente: illum autem urgentes curæ Reipublicæ tenuerunt occupatum. Cum autem jam esset vesper, Martyr relictus solus in custodia, psallebat: Qui comedebant panes meos, magnificarunt super me supplantationem. Et funibus extenderunt laqueum pedibus meis, & cogitaverunt supplantare gressus meos. Sed tu, Domine, præveni, & supplanta eos, & libera ab impiis animam meam, & de manu canis unicam meam. Quare nec consolationis expertem ejus animam rursus despexit is, qui e superis ei nectebat coronas, sed & multam se ejus curam gerere ostendit, & angelum ei misit media nocte, qui, cum prius illius animam jucunde recreasset, & deinde etiam corpus curasset, & pedes, qui male se habebant, sanasset, & tanquam cum quodam amico & concive suo amicissime esset locutus, & eum amplexus, longe alacriorem reddidit ad certamen e. Mane ergo sedens dux in tribunali, jubet quibusdam ex iis, qui adstabant, ut Sanctum tollentes e custodia, (neque enim putabat fieri posse præ plagis, ut uteretur pedibus) ad suum deferant tribunal.

[26] Cum illi autem accessissent in custodiam, statim fuit Martyr, [fuissent sanata, æque ac ante in fide] ut aquila, renovatus, non ablata senectute, sed omnibus vulneribus. Neque enim opus habuit manu, quæ eum sustineret; aut ei omnino opem ferret ad ingrediendum: sed & leviter ingrediebatur, & pulchre movebatur, & erat revera testis fide dignus invictæ & omnipotentis Christi virtutis. Cum enim sic affectum dux adspexisset eminus, apud se mirabatur tacitus. Cum autem jam prope esset, eam rem vocabat magiam, & deos jurabat, & eos vocabat in testimonium eorum, quæ dicebat. Quid est enim aliud, aiebat, quod & apud imperatorem ei prius tantam præbuit fiduciam, & nunc statim sopiit & obtudit acres dolores vulnerum, nisi aperta magia, & verba, quæ ut plurimum curiose & sophistice incantantur? Ex hinc jam de Sergio spem abjiciebat, & cum eum curasset quam proxime sistendum, si forte familiaritate eum sic alliceret, placide eum alloquens, & ad priorem revertens assentationem, Rem quandam, aiebat, arbitror, divinam & incredibilem, quod in multis deliciis & divitiis, & honestis moribus educatus, tam fortiter tuleris hoc tam grave tormentum. Sed ejus sermonem statim interrumpens Martyr, Non sunt mihi, inquit, o judex, tormentum præsentia, sed sacra propter Christum pompa, & festum celebre, me ad ipsum cælum jucundissime transmittens.

[27] [constantem eodem iterum tormento affici ac tandem capite truncari jubet.] Dux itaque adhuc magis desperans, Sanctum transmittit in custodiam. Ipse autem interim operam dabat mensarum lautitiæ, & lætitiæ, ut qui non solum iræ & crudelitatis, sed etiam voluptatis vellet esse servus. Cum autem viam rursus esset ingressurus, & ad Rosaphorum contenderet præsidium, ad quod tendens a Suris profectus fuerat, Athletam, rursus prioribus calceatum crepidis, a Tetrapyrgia duxit usque ad Rosapha f. Cum autem cum eadem rursus luctantem necessitate vidisset Martyrem eandem, aut etiam majorem ostendere fortitudinem, & viam, quæ est a Suris usque ad Rosapha, cum ferreis illis crepidis citra laborem confecisse, omnino desperans fore, ut mutaretur, jubet beati Martyris caput amputari gladio. Ducitur itaque Martyr a militibus ad locum consummationis. Magna autem multitudo virorum & mulierum & omnis ætatis consequebatur, ut cum viderent & decertantem, & vincentem, & coronatum.

[28] [Ad locum supplicii Martyr ducitur, fusaque ad Deum oratione,] Quin etiam ipsæ quoque feræ, veluti captæ quodam amore Athletæ, relictis propriis cavernis, eum placide & mansuete deducebant g, illius quidem beatum iter quodammodo probantes & commendantes, impios autem reipsa arguentes, quod, quem feræ sunt reveritæ, ipsi plane cæci interficiunt. Ille autem cum ab iis, qui eum ducebant, militibus breve aliquod tempus petiisset ad orationem, & ab illis impetrasset, ad suum statim Dominum totam animam extollit cum oculis. Deinde, cum ei revocasset in memoriam suam commiserationem, ad eorum quoque, qui illum occidebant, vocabat misericordiam, dicens: Qui sola bonitate omnia es fabricatus, qui genus humanum ad tuam imaginem effinxisti, & præfecisti omnibus: Qui etiam, cum tuum transgressi essent præceptum, & te Dominum contempsissent, & in Benefactorem ingrati apparuissent, eos non repulisti, immo propter nos homo factus es, & serui formam accepisti, & omnia voluntarie sustinuisti, & nec mortem quidem postremo recusasti, ipse quoque nunc ignosce iis, qui in nos peccaverunt: & hac crassa nube impietatis discussa, & a tyrannide inimici liberatis miseris, illucesce eis divina luce tuæ gratiæ, & revoca eos errantes magno tuo & admirabili nomine & veritate. Porro autem nos quoque, qui pro te, o Domine, mactamur, ipsasque animas & corpora nostra sponte sacrificamus, suscipe tanquam acceptas hostias & gratum sacrificium, & ad aram tuam, quæ est supra cælos, introduc lætantes.

[29] Hæc oravit, & eum statim vox illinc vocavit. Quam cum ille lubenter & cum voluptate audiisset, [gladio vitam finit, loco eodem terræ mandatur,] collum protinus alacriter porrigens truncatur martyrico capite h septimo mensis Octobris: & currit ad vocantem Dominum, a quo coronas, easque magnificas & præclaras suscipit. Ex iis autem nonnulli, qui ad spectandam venerant consummationem, cum preciosum illud corpus piis & optantibus sustulissent manibus, & peregissent ea, quæ de more fiunt in sepultura, præclare & magnifice deposuerunt apud ipsum locum martyrii. Cum autem multum intercessisset temporis, quidam ex iis, qui erant pietate ferventiores, venientes a præsidio Surorum, aggressi sunt surripere reliquias Martyris i.

[30] Ille autem, seu non volens damno afficere civitatem, [postque ibidem exstructa sibi ecclesia honoratur.] seu non sustinens, communem thesaurum esse alicujus proprium, magnam flammam effecit furti indicem: & ignis illic accensus, dolum manifeste publicans, damnum repente ostendit. Qui igitur erant in civitate Rosaphorum, opinati, adventum hostium eo significari, armati omnes statim adveniunt ad sepulcrum Martyris. Qui cum rescivissent id, quod erat, & ne auferrent prohibuerunt, & non passi sunt Surenos amplius manere in eo loco. Illi autem cum nollent frustra & inutiliter advenisse, parvum quoddam templum in sepulcro extruxerunt: & sic cum gaudio redierunt, dando magis, quam accipiendo, suo in Sanctum desiderio satisfacientes. Paulatim autem crescente pietate in Salvatorem & Dominum nostrum Jesum Christum, episcopi numero quindecim, ingressi civitatem Rosaphorum, insigne templum Sanctis extruunt, & cum id consecrassent, in eo deposuerunt divinas Martyrum reliquias k ad gloriam Dei, & Domini nostri Jesu Christi, quem decet honor, potentia, majestas & magnificentia, & nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a In Actis Latinis ipsa, quæ Bacchus, apparens S. Sergio, protulerit, seu potius, quæ eum protulisse, auctor finxit, verba adducuntur, fuisseque, quæ hisce responderent, in Actis primævis Græcis verba, e dictis Commentarii prævii § 2 mihi persuadeo, licet interim Metaphrastes, qui ex iisdem Actis Græcis Græca altera suo stylo concinnavit, qua ad Sergium oratione Bacchus usus sit, non edicat, fuisse abs hoc illum ad certamen, omni animi ægritudine depulsa, roboratum, dixisse contentus.

b Fueritne vere Antiochus, uti hic in Actis Metaphrasticis, alibique tum in his præterea, tum in Actis Latinis innuitur, seu Augustæ Euphratesiæ seu Orienti dux a Maximiano ad S. Sergii postulationem præfectus, mihi admodum dubium apparet. Adi Commentarium prævium § 3

c De ambobus hisce seu castris seu oppidis, Romano præsidio munitis, distantiaque, qua invicem erant sejuncta, videsis Commentarium prævium num. 27, aliquot seqq. & num. 34

d Pro castelli hujus qualicumque notitia adi iterum Commentarium prævium num. 34, uti etiam, quæ in Annotatis, Actorum Latinorum cap. 2 subnexis, ad lit. o dicta sunt.

e Possitne pro certa admitti, quæ hic una cum altero miraculo adstruitur, angelica apparitio, statues ex iis, quæ in Commentario prævio num. 36 disserui.

f Sura a Tetrapyrgia, uti Acta Latina notant, stadiis septuaginta totidemque item stadiis postremum hoc castellum a Rosapha seu Resapha aberat; ut S. Sergius, cothurnis clavatis indutus, stadiis centum & quadraginta currere fuerit compulsus; quod tormenti genus, horrendum sane, etsi subiisse illum, pro indubitato non habeam, certo tamen falsum pronuntiare non ansim. Consule Commentarium prævium num. 35 & seq.

g Quod de apparitionibus miraculisque aliis, quæ in Sanctorum nostrorum Actis occurrunt, jam dixi, idem etiam de miraculo, quo, ut feræ S. Sergium, jamjam gladio necandum, ad locum martyrii deduxerint, factum sit, dictum existima.

h Sergium vere hoc necis genere consummasse martyrium, dubitandum non reor. Quid autem de voce superna, omnibus adstantibus audita, qua vocatus is ad cælum fuerit, existimem, ex Annotatis, Actorum Latinorum cap. 2 ad lit. e subnexis, collige. Tam in hisce interim, quam hic in Metaphrasticis non post, sed antequam Sergius, gladio percussus, consummasset martyrium, vocem illam cælestem auditam fuisse, adstruitur.

i Tentatum a Surenis, quod hic narratur, corporis S. Sergii furtum fortassis jam inde a seculo quarto evenit, non tamen tam brevi post Sanctorum martyrium tempore, ut, qui hoc litteris primum mandavit, synchronus illis vixisse sit existimandus. Videsis Comment. prævium num. 16, binis seqq. & § 4.

k Non de alia, quantum apparet, ecclesia sermo hic est, quam de ecclesia, ab Alexandro, Hierapolitano episcopo, anno circiter 430 exstructa, uti in Commentario prævio § 4 docui, simul etiam ostendens, ecclesiam illam, non tantum S. Sergio, sed & huic & Baccho fuisse consecratam sacrasque in eamdem tam hujus, quam illius reliquias fuisse tunc translatas, uti hic in Actis Metaphrasticis traditur.

DE S. JULIA VIRGINE MARTYRE IN SYRIA

Forte seculi IV initio.

SYLLOGE.

Julia virgin martyr in Syria (S.)

AUCTORE C. B.

Licet ex omnibus contractioribus Martyrologii Hieronymiani apographis, ante tomum VII Junii apud nos editis, [Sancta, quæ in Hieronymianis diffusioribus aliisque Fastis saoris,] aliisque, quæ vel a Florentinio vel ab aliis fuere typorum beneficio vulgata, unum dumtaxat, alterumve, quod S. Juliam hodie celebret, reperiatur, Gellonense tamen pervetustum apud Dacherium tom. XIII Spicilegii Martyrologium, diffusioraque tria, quæ apud laudatum Florentinium exstant, ejusdem dicti Martyrologii Hieronymiani apographa, Epternacense nimirum seu Antverpiense, Lucense & Corbeiense, sanctam illam Virginem ac Martyrem, Antverpiensi tamen Tulliam pro Julia perperam exhibente, ad hunc diem signant, idque una eademque, qua, de quibus jam actum, SS. Sergium & Bacchum recolunt, annuntiatione faciunt. Idem porro in Romano parvo seu veteri, in Adone & Notkero etiam fit; verum cum Julia ex dicendis nec eodem die, quo vel Sergius vel Bacchus, nec sub eodem, quo hi ambo, judice martyrium subierit, ut quid cum iisdem illa in omnibus laudatis Fastis sacris sub una eademque annuntiatione conjungitur? Ado in SS. Sergii & Bacchi elogio, Commentarii ad horum Acta prævii num. 6 & 7 recitato, ita memorat: Parvo autem (post S. Sergii martyrium nempe) tempore interposito, beatum quoque Bacchum a loco, quo tumulatus fuerat, elevantes, honorabili martyribus loco juxta sanctum Sergium (Resaphæ seu Rosaphæ) composuerunt. Ubi & virgo Julia, quæ sub Martiano præside martyrium consummavit, sociata Martyribus sepulta quiescit.

[2] Ut ergo sancta virgo Julia sub una eademque annuntiatione cum SS. Sergio & Baccho hodie conjungatur, factum videtur ex eo, quod æquum esse visum fuerit, ut Sancta isthæc, quæ eodem sepulcro cum sanctis martyribus Sergio & Baccho tumulata jaceret, [& quidem, nec inepte, cum SS. Sergio & Baccho conjuncta, hodie annuntiatur,] eodem etiam die, quo hi, venerationem acciperet. Ita fere quantum ad substantiam in hodiernis suis in Martyrologium Hieronymianum Annotationibus Florentinius, & recte sane, quantum opinor. Neque enim, cur hodie cum Sergio & Baccho Sancta conjungatur, ratio aptior reddi posse videtur. Dici quidem potest, id fieri, quod Julia in provincia, quæ Augusta Euphratesia vocatur, non secus atque Sergius & Bacchus, martyrio fuerit coronata; verum præterquam quod, ibi Sanctam passam fuisse, certum ex dicendis non sit, martyres omnes, qui unam eamdemque provinciam, consecuti fuere martyrii palæstram, sub una eademque annuntiatione in Fastis sacris conjungi propterea non solent. Quod cum ita sit, unice allegata de causa Sanctam nostram sub una eademque annuntiatione cum Sergio & Baccho in Fastis sacris supra laudatis hodie conjungi, verosimilius apparet. Verum, etsi id ita sit, nec sane in iis perperam isthæc fiat conjunctio, neutiquam tamen idcirco Usuardus corripiendus venit, qui Juliam a Sergio & Baccho sejunxit & ex uno geminos fecit articulos, quorum altero binos hosce Sanctos (adi horum Actis prævium, atque ad hunc diem jam datum Commentarium num. 5) solos celebrat, altero S. Juliam virginem & martyrem solam pariter, seu a Sergio & Baccho sejunctam, hunc in modum annuntiat: Item apud eamdem (Augustæ Euphratesiæ nimirum) provinciam sanctæ Juliæ virginis, quæ sub Marciano præside martyrium consummavit.

[3] [aptiusque tamen ab iisdem separata apud Usuardum aliosque exhibetur,] Neque vero posteriores martyrologi, qui, cum Fastos sacros Sanctis omnibus aut saltem præcipuis recensendis condidere, concinnatum ab Usuardo Martyrologium habuerunt præ oculis, carpendum hunc illa de causa existimarunt; quicumque enim (sunt autem, quos tamen omnes enumerare, operæ pretium non reor, numero non pauci) tam S. Juliam, quam SS. Sergium & Bacchum in Fastos sacros, a se concinnatos, intulerunt, id duobus distinctis articulis, quorum altero solam Juliam, altero solos Sergium & Bacchum sunt complexi, Usuardi exemplo fecerunt, illosque deinde, qui Mrl. Romanum hodiernum reformarunt, secuti etiam sunt eruditissimi viri, Juliam, a Sergio & Baccho sejunctam, hodie in hoc iisdem fere, quibus id apud Usuardum fit, verbis annuntiantes: Item apud Augustam Euphatesiam sanctæ Juliæ virginis, quæ sub Marciano præside martyrium consummavit. Et sane non immerito id illi fecere; etsi enim S. Julia, quod eodem, quo Sergius & Bacchus, loco jacuerit sepulta, non inepte cum hisce, ut supra docui, sub una eademque annuntiatione in Fastis sacris ante laudatis potuerit celebrari, ut illa tamen aptius etiam a Sergio & Baccho sejuncta articulo distincto sibique soli proprio annuntiari possit, efficiunt, quæ ipse Ado, Notkerusque hunc secutus suppeditant. Secundum hos enim Julia neque sub eodem judice, neque eodem adeo, ut verosimillimum apparet, die, quo Sergius & Bacchus, martyrium subiit. Hi enim, uti eorum Acta proxime jam data perhibent, sub Antiocho, Augustæ Euphratesiæ seu Orientis duce, passi sunt; Julia vero, uti dicti martyrologi tradunt, sub Marciano præside martyrium consummavit; hinc autem etiam consequitur, ut sane, quemadmodum jam dixi, verosimillimum sit, sanctam nostram Virginem ac Martyrem neque eodem die, quo Sergius & Bacchus, fuso pro Christo sanguine, martyrii palmam esse adeptam.

[4] Verum, ut tempus modo, seu seculum, quo id accidit, [seculi IV forte initio passa est,] utcumque determinemus, quis ille, sub quo Sancta coronata fuit, præses Marcianus? In Actis SS. Juliani, Basilissæ, Celsi & Sociorum, ad IX Januarii diem apud nos jam editis, Marcianus præses occurrit, sub quo hi martyrii palmam, & quidem, uti ex iis, quæ in prævio hisce Commentario § 2 dicta sunt, verosimilius apparet, in Ægypto, consecuti sunt. Quid si ergo S. Julia sub hoc ipso præside pariter martyrio coronata fuerit? Cum nihil plane uspiam occurrat, quo vel tempus, quo Sancta passa fuerit, vel quis sit Marcianus præses, sub quo id factum in Martyrologiis traditur, sat tuto determinem, Sanctam nostram, donec quid certius afferatur, sub eodem Marciano præside, sub quo Julianus, Basilissa, Celsus eorumque socii, martyrio coronatam fuisse, fas est credere, licet interim nec ipsa horum Acta pro undequaque probatis, uti inter eruditos omnes modo convenit, possint haberi. Porro cum Julianus, Basilissa, Celsus eorumque socii, dira in Ægypto sub Diocletiano & Maximiano persecutione, uti apud nos in Commentario illorum Actis prævio § 2 statuitur, adversus Christianos mota, seu seculi quarti initio martyrium subierint, sanguinem quoque tunc pro Christo fudisse Juliam, credibile apparet, hincque est, cur supra in margine Forte seculi IV initio adscripserim.

[5] Ceterum ex eo, quod Sanctam sub eodem Marciano præside, [idque, non certo in Ægypto, sed in provincia,] sub quo Julianus, Basilissa, Celsus eorumque socii, in Ægypto, ut dictum, verosimilius passi, martyrium subierunt, sanguinem pro Christo fudisse statuamus, necesse præterea potest videri, ut & illam in Ægypto passam esse admittamus; attamen cum fieri possit, ut Marcianus, qui in Ægypto, cum Julianus una cum Basilissa sociisque martyrio ibidem coronatus fuit, præsidem egerit, eodem etiam aut certe judicis inferioris munere in Augusta Euphratesia aliquando functus sit, ex eo etiam, quod Julia sub Marciano passa statuatur, in Ægypto hoc accidisse, consectarium non est. Et vero Petrus de Natalibus in contexto a se Sanctorum Catalogo ad præsentem Octobris diem S. Juliam brevi exornat elogio, in quo, fuisse illam, non in Ægypto, sed in Syriæ provincia, quæ Augusta Euphratesia dicitur, martyrio coronatam, haud obscure tradit. Lubet illud in maxima, qua laboramus, antiquorum de S. Julia monumentorum penuria integrum huc transcribere. Sic habet: Julia virgo & martyr passa est apud provinciam Augustanam, quæ dicitur Euphrateia. Quæ a præside impiissimo Martiano comprehensa jubetur idolis immolare, cumque sacrificare contempsisset, post diversa tormentorum genera, ipsi illata, novissime gladio jussu ejusdem præsidis jugulatur, sicque cursum gloriosi martyrii consummavit Nonas Octobris, ut ait Ado in Martyrologio suo. Tale est breve elogium, quo Sanctam hodie, ut jam monui, Petrus de Natalibus celebrat, luculenter sane docens, non tantum in provincia, quæ Augusta Euphratesia vocatur, passam illam esse, ast etiam quo necis genere martyrium consummarit.

[6] [Augusta-Euphratesia dicta, verosimilius evenit; cui civitateus homonymam] At vero cum, qua martyrii specie Sancta occubuerit, apud nullum prorsus scriptorem alium, fidem certam atque indubitatam creare natum, memoriæ proditum inveniatur, nec Petrus de Natalibus, ut ea, quæ de Sancta narrat, certa efficiat, satis antiquus sit, Juliam vero gladio, ut ait, martyrium consummasse, indubitanter asseverare non ausim, licet interim, illam, non in Ægypto, sed, ut adstruit, in Syriæ provincia, quæ Augusta Euphratesia appellatur, martyrio coronatam fuisse, verosimilius rear, quod Resaphæ, Augustæ Euphratesiæ civitate, fuerit sepulta, aut certe seculo octavo seu Adonis ætate, uti ipsemet hic martyrologus verbis supra datis testatur, recondita jacuerit. Verum utcumque isthæc habeant, locum equidem, quo Juliam passam notat, non civitatem, sed provinciam Petrus de Natalibus recte facit. Dubitat quidem in hodiernis suis ad Martyrologium Hieronymianum Annotationibus Florentinius, num cum Augustopoli, qua in civitate SS. Sergium & Bacchum martyrio coronatos, Basilianum Græcorum Menologium, uti ad hunc diem in Commentario, horum Actis prævio, jam docui, perperam statuit, una sit atque eadem Augusta Euphratesia, sicque hujus nominis civitatem, qualem frustra quæras apud antiquos geographos, agnoscere videtur; quod & Baudrandus in Lexico Geographico una cum Nigro facit. Et pro his quidem citari possint concilia duo, Seleuciense nimirum & Chalcedonense, in quorum priori, anno 359 celebrato, apud Harduinum tom. 1 Conciliorum col. 726 Augustus episcopus Euphratesiæ, in posteriori vero, anno 451 celebrato, apud Labbeum tom. IV Conciliorum col. 788 Augustus Eufrasiensis comparet.

[7] [exstitisse, e Seleuciensi & Chalcedonensi conciliis non evincitur.] Verum apud Harduinum loco cit. in eodem Seleuciensi Concilio etiam occurrit Leontius episcopus Lydiæ, nec tamen ulla, cui Lydiæ nomen sit, apud antiquos Geographos civitas invenitur; quod cum ita sit, Leontiusque idcirco chorepiscopus dumtaxat provinciæ Lydiæ exstitisse videatur, Augustum pariter, concilio Seleuciensi apud Harduinum subscriptum, chorepiscopum dumtaxat provinciæ Euphratesiensis fuisse existimo, idque etiam Harduinus, uti ex adjecto ab eo ad Concilia episcopatuum Indice apparet, opinatus est. Quod autem ad Augustum Euphratesiensem, qui concilio Chalcedonensi apud Labbeum loco citato subscripserit, spectat, præterquam quod is, non Euphratesiensis, sed Eufrasiensis dumtaxat nominetur, perperam ibidem librariorum oscitantia Augustus Eufrasiensis pro Augustæ Eufrasiensis scriptum existimo. Ea autem sedet sententia primo quidem, quod absque addito episcopi titulo tantummodo scribatur Augustus Eufrasiensis; deinde vero, quod episcopi, qui Concilio Chalcedonensi subscripserunt, sub diversarum provinciarum, quarum fuerunt, titulis apud Labbeum recenseantur, nec usquam provinciæ Euphratesiensis titulus occurrat, licet interim post voces Augustus Eufrasiensis diversi compareant provinciæ Euphratesiensis episcopi, uti, qui Labbeum loco cit. consuluerit, comperiet.

DE SS. QUARTO ET MARCELLINO CAPUÆ IN CAMPANIA ITALIÆ.
E MARTYROLOGIIS HIERONYMIANIS ALIIS QUE.

[Commentarius]

Quartus Capuæ in Campania Italiæ (S.)
Marcellinus Capuæ in Campania Italiæ (S.)

J. B.

Sanctos Quartum & Marcellinum Michaël Monachus inter Capuanæ ecclesiæ Sanctos memorat ex Ferrario in Topographia, ex Additione ad Martyrologium Adonianum, ex Ms., quod Caraccioli fuit, denique ex Martyrologii monasterii S. Joannis fide. Appendix ad Martyrologium Adonis apud Dominicum Georgium sic habet: In Capua Campaniæ Quarti & Marcellini: solum Quartum memorat Martyrologium Ms. monasterii S. Joannis, adjicit vero eidem Presbyteri titulum his verbis apud laudatum Monachum: Nonis Octobris Capuæ S. Quarti presbyteri. Ferrarius in Topographia in Martyrologium Romanum nuda eorum nomina recenset, quamquam eos omnino in scriptis a se Sanctorum Catalogis prætereat: an quod nullam, ut in Topographia notavit, eorum in Tabulis ecclesiæ Capuanæ mentionem invenit? Neque plura de his Sanctis, quæ diceret, Michaël Monachus, canonicus Capuanus, habuit; ut adeo vel ipsis Capuanis solo nomine tenus noti videantur: olim tamen Capuæ cultos fuisse honoribus sacris, vetusta, sancti Hieronymi nomine insignita, martyrologia, quibus ad hunc diem inserti visuntur, testimonio sunt. Lucensis Florentinii codex sic habet: In Capua Campaniæ Quarti & Marcellini: sic & Corbeiensis apud eumdem Florentinium; sic & Corbeiensis Acherii tom. 4 Spicilegii. Perturbatio est in Gellonensi apud Acherium tomo 13 Spicilegii, in quo Quartus cum Sergio jungitur hoc modo: Et alibi Sirgi, Quarti. Epternacensis vero præter Quartum & Marcellinum etiam Marcellum recenset: Et in Capua Marcelli, Quarti, Marcellini; verum Marcellum hunc Apuleii, hodie in aliis Hieronymianis pariter memorati, socium esse, atque adeo loco non suo hic memorari, verosimile mihi quidem apparet. Tantumdem dicendum videtur de codice Richenoviensi apud nos tom. VI Junii, qui Epternacensi plane consonat. Marcellinus, Quarto hic additus, hunc tum a Quarto, qui cum Quinto jungi solet (vide tom. 2 Maii pag. 555 & seqq.) tum a Quarto, presbytero Capuano, quem SS. Felicis & Eusebii, martyrum Terracinensium, corpora juxta S. Cæsarium sepelisse, ait Beda in Martyrologio ad diem V Novembris, distinguit. Florentinius, eo quod legerit in codice suo: In Capua Campaniæ, adverteritque, synodi Capuensis mentionem fieri in litteris, quas Siricii Papæ nomine vulgavit Holstenius, ad Illyricos scriptis, suspicatus est, præter Capuam Italiæ, aliam in Illyrico Capuam, ubi ea synodus celebrata fuerit, exstitisse; quamquam hujusmodi nullam apud Geographos memoratam invenisset: at parcere huic tum labori, tum conjecturæ poterat, cum ex Theodoreto, & Sozomeno colligi satis queat, convocatam fuisse Synodum Capuensem in Italia; ea enim de causa Flavianus, cui de episcopatu Antiocheno lis erat, Constantinopolim arcessitus, Romam, ut scribit Theodoretus lib. 5 Historiæ cap. 23, seu in Italiam ire jussus est ab imperatore: Sozomenus vero ait lib. 7 cap. XI: Itaque ut de hisce rebus cognosceretur, scripserunt tum ipsi, tum Gratianus (aliis Theodosius vel Valentinianus) convocantes in Occidentem Orientales episcopos. Illic igitur celebrata fuit. Ex eo autem, quod Siricius episcopis Illyricis scribens synodi Capuensis mentionem faciat, in Illyrio habitam fuisse, nullo pacto consequitur.

DE S. MARCO PAPA CONF. ROMÆ,

ANNO CCCXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcus Papa confessor Romæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti in vetustis ac recentioribus sacris Fastis memoria, cultus & ecclesiæ: tempus ac duratio sedis ipsius.

In hesterni diei Prætermissis ex vetustiori Lucensi Martyrologio Hieronymiano, [Hujus Sancti memoria hoc die in multis vetustis] quod Franciscus Florentinius vulgavit, illustravitque, & ex aliquot aliis, depositionem S. Marci episcopi, id est, Romani Pontificis, recensui, remisso lectore ad præsentem diem, quo in multo pluribus, antiquis pariter classicisque, ac recentioribus legitur, coliturque; imo & in eodem Lucensi apographo repetitur. Horum aliquot pro more nostro accipe. Inter Hieronymiana apographa vetustissimum Epternacense illum hoc die sic annuntiat: Romæ depositio S. Marci episcopi. Morbacense apud Marteneum & Durandum tom. 3 Novi Thesauri Anecdotorum, sic: Non. Natalis S. Marci Papæ: fragmentum pervetusti Turonensis: Nonis, Marci Papæ: Lyrense: Nonis S. Marci Papæ. Nec prætermisit illum auctor Romani Parvi, seu antiqui Martyrologii, a Rosweydo nostro vulgati, quod ad hunc etiam diem ait: Romæ Marci Papæ.

[2] Consonat Beda in suo item correctiori Martyrologio, in Opere nostro ante tomum 2 mensis Martii edito, [ac recentioribus Martyrologiis annuntiatur Romæ] eodem die inquiens: Nonis Natalis S. Marci Papæ. Consonat etiam auctor Kalendarii Romani, quod ante medium seculum VIII scriptum Joannes Fronto typis publici juris fecit. En verba: Mense Octobri die VII. Natale S. Marci. Beda, qui post Marcum ibidem eodem die S. Linum posuerat, præluxisse videtur Wandelberto, dum hoc pariter die non satis metrice cecinit:

Pontifices Nonas Linusque Marcusque retentant.

Ado, tempus sedis illius adscribens, non recte instructo duce usus est, Romæ, inquiens, Via Appia, Natalis sancti Marci, Papæ & confessoris, qui sedit in episcopatu annos duos, menses novem, dies viginti. Sepultus in cœmeterio Balbinæ, via Ardeatina, quod ipse insistens fecit. Adonianum textum paululum auxit mutavitque Notkerus hoc modo: Romæ via Appia, Natalis sancti Marci, episcopi & confessoris, qui sedens in episcopatu annos duos, menses novem, triginta dies, constituit, ut episcopus Hostiæ, qui consecrat Episcopos (Romanos Pontifices) pallio uteretur.

[3] Brevius, at correctius, Usuardus habet: Romæ via Appia, [in Via Ardeatina aut Appia, quod eodem recidit.] Depositio beati Marci Papæ: item Romanum, quo hodiequæ utimur: Romæ Via Ardeatina, Depositio sancti Marci, Papæ & confessoris. Antequam procedamus ad alia, juverit hic observationem Pauli Aringhi tom. 1 Romæ subterraneæ lib. 3 cap. 17 subtexuisse, ne dissidere invicem videantur martyrologi, dum alii S. Marci memoriam in Via Appia, alii in Ardeatina consignant: omnes enim idem S. Balbinæ (quod & S. Marci nomen obtinuit) cœmeterium indicant. Porro nihil mirum (inquit laudatus Aringhus) legenti videatur, si hoc idem B. Marci, vel S. Balbinæ cœmeterium Via interdum Appia, aliquando vero Ardeatina, situm fuisse, frequenter apud scriptores legatur; eam nimirum ob causam, quia cœmeterium hoc, utramque inter viam positum, ad utramque pariter viam protendebatur. Qui plura de hoc cœmeterio noscere volet, Aringhum ibi consulat.

[4] [Illius sepulcrum S. Damasus versibus inscripsit.] Verum ad propositum meum spectat, quod ex Baronio ibidem recitat epitaphium a S. Damaso Papa S. Marci sepulcro ibidem inscriptum. Laudatus Cardinalis illud ex Jani Gruteri Antiquis Inscriptionibus in Appendice pag. 1173, num. 12 acceptum, recensuit tom. 12 Annalium Ecclesiasticorum in Addendis & emendandis ad annum Christi 336, pauca hæc præfatus: Extat ejusdem S. Marci epitaphium a Damaso Papa conscriptum, quod nuper in lucem emissum hic tibi reddendum curavimus, utcumque vindicatum ab injuria temporis.

VITA FUIT MARCI QUAM NOVIMUS OMNES
ORE DEI POSSET QUI TEMNERE MUNDUM
ORAVIT POPULUS QUOD DISCERET OMNIS
HONOR VITÆ GRANDIS CONTEMPTUS HABENDI
VIRTUS TENUIT PENETRALIA CORDIS
TE CUSTOS CHRISTI PERFECTUS AMICUS
ET DAMASUS TUMULUM CUM REDDIT HONOREM
HIC MARCUS MARCI VITA FIDE NOMINE CONSORS ET MERITIS.

Hæc inscriptio, quæ eodem modo exstat apud Gruterum, at certe admodum vitiose, sancti Pontificiales virtutes commendat, eumdemque, ut nomine, ita & rerum mundanarum contemptu, & fide & meritis S. Marco Euangelistæ similem fuisse, prædicat.

[5] [Officium illius in antiquis ac hodiernis Ritualibus Romanis.] Antiquum ejusdem sancti Pontificis ac confessoris cultum, præter jam expositam martyrologorum consensionem, probant etiam Liber Sacramentorem S. Gregorii Magni, ab Hugone Menardo editus, qui ad hunc ipsum septimum Octobris diem Missam de illo habet, laudatumque superius Romanum Frontonis Kalendarium, in quo similiter Euangelium in ejusdem Missa ex Matthæo recitandum præscribitur. Sed & in hodiernis Romanis Breviariis ac Missalibus idem sanctus Pontifex hoc die Officio Missaque ritus simplicis honoratur, ac in Missa quidem iisdem fere Orationibus, quibus in Sacramentario Gregoriano, præter Secretam, quæ in hoc talis est: Benedictio tua, Domine, larga descendat, quæ munera nostra, deprecante sancto Marco, confessore tuo atque Pontifice, tibi reddat accepta, & nobis Sacramentum redemptionis efficiat. Per Dominum &c. Atque hæc quidem in universali Ecclesia Romana: nam Romæ in Vaticana & Lateranensi basilicis ritu duplici colitur, atque etiam sollennius in sui nominis ecclesiis, de quibus nunc quædam dicemus.

[6] Vetus est (inquit Cardinalis Baronius in Annotatis ad suum Martyrologium Romanum hoc die) Romæ titulus sancti Marci, [antiquæ ejusdem ecclesiæ ac cœmeterium intra & extra Romam] cujus est mentio in concilio primo Romano sub Symmacho; nimirum quod huic synodo, anno 499 celebratæ, inter alios subscriptus legatur Abundius presbyter tituli sancti Marci, ut videre est apud Labbeum tom. 4 Conciliorum, col. 1316. De alia rursum (sic ibidem pergit Cardinalis) ejusdem nomine ecclesia, extra Urbem posita, quam Gregorius Papa III restituit, mentio habetur in Libro de Romanis Pontificibus, in Nicolao Papa, ubi & de cœmeterio sancti Marci scribitur. In Nicolao I apud Anastasium Bibliothecarium ex recensione Francisci Blanchini tom. 1 Vitarum Roman. Pontific. pag. 408 solum legitur: Redundans Tiberis ingressus est per porticum, quæ est posita ante ecclesiam sancti Marci: de S. Gregorio III ibidem pag. 179 præmissa fuerant ista: Item basilicam beati Marci, sitam foris muros hujus civitatis Romanæ, Via Appia, ejus tectum dirutum a novo refecit.

[7] Adhæc de Benedicto III ibidem pag. 402 legitur: [in Via Ardeatina.] Cœmeterium vero beati Marci, confessoris atque Pontificis, quod ponitur foris portam Appiam, qui in ruinis jam positis (omissa voce qui, lege: In ruinis jam positum) omnia restauravit. Addit denique Baronius: Hadrianus Pontifex in Epistola ad Carolum Magnum de Imaginibus, hæc ait: “A tunc” (a temporibus S. Silvestri I & Constantini Magni Imperatoris) “usque hactenus sanctorum Pontificum, videlicet Silvestri, Marci & Julii, miræ magnitudinis sanctæ eorum ecclesiæ apud nos sunt depictæ, tam in musivo, quam in ceteris historiis, cum sacris imaginibus ornatis.” Exstat hæc Hadriani I Papæ Epistola apud Labbeum tom. 7 Conciliorum, in cujus columna 955, lit. B adductus textus legitur. Ceterum verosimile est, memoratas S. Marci ecclesias ab eo, non solum ibidem culto, verum etiam ut conditore suo, nomen accepisse: sed de hac re infra.

[8] Quod attinet ad ordinem, quo S. Marcus in Romana Cathedra sedit, [Sedit inter SS. Silvestrum & Julium] ipsum inter SS. Silvestrum Juliumque magno consensu reponunt S. Optatus Milevitanus lib. 2 ad Parmenianum, Rufinus in Historia Ecclesiastica lib. 10, cap. 22, S. Augustinus tom. 2 Operum illius per Benedictinos S. Mauri, Epist. 53, col. 120; S. Hieronymus in Chronico, & Sozomenus lib. 2 cap. 19 Historiæ Ecclesiasticæ per Christophorsonum. Consonant etiam antiqui Romanorum Pontificum Catalogi, e quibus præcipuus, ab Henschenio nostro ante tomum 1 Aprilis excusus, ejusdem inter duos laudatos Pontifices sedis tempus accurate sic definit: Marcus menses VIII, dies XX. Fuit temporibus Constantini, Nepotiano & Facundo consulibus, ex die XV Kalend. Februarii, usque in diem Nonarum Octobrium, consulibus suprascriptis. Hæc vulgarem Christi annum 336 sine dubio designant, nam eo anno, imperante adhuc Constantino Magno, Nepotianus & Facundus consulatum gesserunt.

[9] Apprime hæc congruunt cum ejusdem Catalogi calculis in Marci decessore Silvestro, ac Julio successore, [anno 336 a die 18 Jan. usque ad 7 Octobris,] secundum quos Silvester obiit ultima Decembris anni 335, Julius vero die VI Februarii anni 337 ordinatus fuit, ut adeo S. Marcus nec ante annum 336 Pontificatu initiari potuerit, nec multo post ejusdem anni finem defungi. Imo nec alio, quam eodem anno, illius sedis exordium finemque reponendum esse, evincunt ceteri calculi. Dies enim XV Kalendas Februarii, quo S. Marcus cœpisse sedere dicitur, Romanæ S. Petri Cathedræ sacer, anno 336 Dominicus fuit, in summorum Pontificum ordinationibus antiquitus solitus servari; die autem Nonarum Octobrium, usque in quem sedisse ibidem legitur, anniversaria illius memoria, & olim celebrata fuit, & nunc etiam in Ecclesia recolitur, ut jam ostensum est. Denique ab assignato ordinationis die in emortualem numerantur menses octo, & dies viginti, ut computanti facile apparebit. Quapropter hosce calculos pro certis merito habuerunt Henschenius ante tomum 1 Aprilis, Papebrochius in Propylæo Maii, & Antonius Pagius in Critica Baronii.

[10] [non ultra aut infra menses 8, dies 201] At Baronius ipse, qui in Annalibus ad annum 336, num. 61, anno ordinationis mortisque retento, ordinationem decima quarta die Februarii per errorem fixerat, mortem vero sexta Octobris; ideoque eumdem in Pontificatu vixisse menses octo, minus dies octo, statuerat; postmodum ad calcem tomi 10, inter Addenda & emendanda pag. 949, annum quidem initi ac per mortem positi Pontificatus retinendum esse, monuit, sed pro decima quarta die Februarii reponendum decima sexta Januarii; pro die autem sexta Octobris substituendum septima ejusdem mensis; ac denique S. Marci sedi tribuendos esse menses novem, minus diebus novem. Verum hic eruditissimus Cardinalis sic ibi opinatus est ex suo, quem ad annum 336, num. 1 laudaverat, Libro de Romanis Pontificibus, cujus calculos partim vitiosos esse, ipsemet ibidem agnovit.

[11] [multo etiam minus annos 2, menses 8, dies 20,] Eo enim in libro (eodem illustri Annalista teste) S. Marcus S. Silvestro I successit, Nepotiano atque Facundo consulibus … seditque annos duos, menses octo, & dies viginti unum. Duos item sedis annos eidem adscribit auctor Catalogi secundo loco ab Henschenio editi, Anastasius Bibliothecarius, aliique, quorum hac in parte errorem Baronius ad citatum annum 336, num. 61 agnovit, cum quod S. Hieronymus in Chronico solum Octo menses Marco in Pontificatu tribuat, Sozomenus vero lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 19 exiguum tempus; tum quod idem iste de Romanis Pontificibus liber, S. Julium per adscriptos consules indicet, Marco successisse anno 337, ut ego quoque ex Henscheniano Catalogo superius observavi; neque hic pluribus probari necesse. Præterea anno 336 nec dies XIV, nec XVI, Dominicus erat, summorum Pontificum ordinationibus jam antiquitus destinatus. Cur igitur isti libro de Romanis Pontificibus, durationem sedis S. Marci certo ultra annum male producenti, aliumque, quam ferebat consuetudo, ordinationis diem assignanti, in dierum numero credamus potius, quam auctori Catalogi Henscheniani, etiam cetera hic accurato.

[12] [nec etiam solum menses 7, dies 24.] Vitiosi etiam reputandi sunt calculi in apographo primarii Catalogi Romanorum Pontificum, quo usus Cuspinianus est in Commentario ad Consules Cassiodori. In hoc enim, retentis iisdem consulibus Nepotiano ac Facundo, Pontificatus mensibus octo, & diebus viginti, quos etiam habet apographum Henschenianum, ille nihilominus sedisse dicitur ex die XV Februarii usque in diem IX Octobris; unde, præterquam quod alius, quam quo etiam antiquitus cultus fuit, atque hodieque colitur, emortualis dies hic assignetur, omnino sequeretur, contra quam in eodem laterculo præmissum fuit, solum menses septem cum diebus viginti quatuor illius Pontificatui tribuendos esse. At scilicet pro XV Februarii substituendum ibi est XV Kalendas Februarii, & pro in diem IX Octobris legendum in diem Nonarum Octobris, atque ita omnia recte consentient. Ex dictis simul corrige martyrologos supra relatos, Adonem & Notkerum, qui ultra duos annos S. Marco in Pontificatu tribuunt.

[13] Superest de die depositionis seu sepulturæ illius difficultas, [Alibi legitur prid Non. Oct. sepultus esse;] unde de ejusdem die obitus posset dubitari. Secundus Catalogus ab Henschenio exhibitus, silente primo, sic habet: Sepultus est in cœmeterio Balbinæ, Via Ardeatina, pridie Nonas Octobris. Consentit Anastasius Bibliothecarius, eodemque die memoria illius in vetustiori Hieronymiano apographo Lucensi apud Florentinium, aliisque ab hoc ibidem relatis, recolitur. At vero, si pridie Nonas Octobris sepultus fuerit, oportet, eum ante Nonas Octobris obiisse. Papebrochius in Propylæo Maii, cum a primo vetustissimoque Henscheniano Catalogo, cui etiam, antiqua æque ac recentiora, ut vidimus, Martyrologia pro die obitus S. Marci suffragantur, neutiquam recedendum esse, merito censeret, opinatus est, quamdam ipsius sacri corporis elevationem, eo in cœmeterio, in quo antea sepultum fuerat, pridie recurrentis natalis illius factam indicari: quo posito, tota objecta difficultas evanescit.

[14] Longe aliam viam iniens Florentinius in Annotatis ad suum vetustius Martyrologium Lucense die VI Octobris, [vorum hinc minime suspicari licet, duos hujus nominis] ex gemina illa S. Marci primo pridie Nonas, ac mox ipsis Nonis, annuntiatione dubitavit, an non duo ejusdem nominis inter Romanos Pontifices sederint; hancque suam dubitationem firmari posse credidit ex Petro de Natalibus, in Catalogo Sanctorum lib. 9, capp. 23 & 24 (apud me 33 & seqq.) reipsa duos hujus nominis inter eos memorante, temporibus gestisque distinctos. Horum alterum, quem ejusdem nominis primum appellat, scribit fuisse patria Romanum, ex Probo patre natum, S. Felicis I successorem, & post exactos in Pontificatu annos octo, menses duos, dies decem, obiisse Nonis Octobris; solum (ut addit) qui de tantorum numero Pontificum, qui fuerunt a B. Petro Apostolo usque ad Silvestrum Papam martyrium evasit.

[15] Alterum, de quo hodie agimus, Romanum pariter ex patre Prisco natum ait, [Romanos Pontifices exstitisse.] Marcum II appellat, S. Silvestri I successorem facit, & post duorum annorum, octo mensium & viginti dierum Pontificatum vita functum, Nonis Octobris in cœmeterio S. Babile, id est, S. Balbinæ, Via Ardeatina sepultum esse. Ita paulo pluribus apud laudatum episcopum Equilinum, cujus certe minime ea est auctoritas, ut ex eo vel leviter quis possit suspicari, exstitisse aliquando aliquem S. Marcum S. Felicis I in Pontificatu successorem, antiquis omnibus tam Romanorum Pontificum Catalogis, quam Chronicis, ceterisque scriptoribus plane ignotum, qui multo etiam minus ignorari potuisset, si in nonum usque annum Ecclesiam gubernasset. Quid plura? Ego nullus dubito, quin priori isto Marco fabulosis annumerato, Marcus, cujus depositio in prædictis Martyrologiis memoria pridie Idus hujus mensis inscripta legitur, non alius sit ab hodierno, ac proinde, quin depositio ista vel de aliqua illius corporis elevatione cum Papebrochio accipienda sit, vel potius ex alicujus amanuensis incuria in vetustum aliquod Hieronymianum apographum prid. Non. pro in Non. irrepserit, atque hinc, ut pronum erat, etiam transierit in alia.

§ II. Vitæ illius minime vetustæ, ideoque non edendæ, pauca gesta ejusdem aliunde nota.

[Nulla Vitarum, quas habemus,] Baronius in Annotatis ad Martyrologium suum Romanum hodie inquit: Habemus Vitam (S. Marci) per Lectiones distinctam, quæ in aliquibus ecclesiis legi consuevit. Habemus etiam nos Vitæ illius apographum ex Ms. codice archivi basilicæ Vaticanæ, signato lit. A. 7., in novem Lectiones partitæ, cujus initium est: Marcus, genere Romanus, cujus pater Priscus nuncupabatur. Auctorem hujus esse aliquot centenis annis S. Marco juniorem, manifestat ipsemet in Lectione nona, ubi duos energumenos in ejusdem Sancti ecclesia liberatos esse, narrat tempore prisco,.. dum eamdem ecclesiam Gregorius quartus tempore sui sacerdotii susceperat, & ob nimiam vetustatem crebro casuram a fundamentis prius ejecit, & novis fabricis totam ad meliorem cultum perduxit. Sedit Gregorius IV quingentis annis post S. Marcum, tamque diu ante istius Vitæ scriptorem, ut hic tempore prisco contigisse dixerit, quod istius tempore factum narrat. Non est ergo testis idoneus ad fidem faciendam iis, quæ de S. Marco refert, nisi (quod nullibi facit) probet, sibi probum aliquod longeque vetustius monumentum præluxisse.

[17] [satis antiqua est, earumque auctoribus] Habemus insuper alia ejusdem Vitæ apographa, aliis alia auctiora, quorum unum ex Ms. Lectionario Florentinæ Bibliothecæ Laurentianæ pluteo 20, alterum ex pluteo 27, ac denique aliud ex Vaticanæ bibliothecæ codice 6074, collatum cum transcripto a clarissimo Luca Holsteinio ex codice monasterii Farfensis. Hujus Vitæ auctor, pariter anonymus, in ipso sui Prologi exordio profitetur, se eam scripsisse, rogante Joanne S. R. E. Cardinale, tituli ejusdem Marci. Sic enim orditur: Crebris me, Joannes sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, videlicet tituli sancti Marci Papæ, faminibus cogis ejusdem acta detegere, quod magis meæ ambiguitate inertiæ, quam desidia sepius recusavi. Non tamen se hujus Vitæ auctorem agnoscit, sed solum collectorem eorum, quæ in sacris inde (ut loquitur) invenire bibliotocis potuit. Verum hic quoque recentior est, quam ut ab ætate sua auctoritatem possit sibi conciliare, si recte se habeat laudati Holsteinii ad suum transumptum Farfense annotatio, quæ, teste ad calcem apographi Papebrochio, sic habet: Joannes Cardinalis tituli S. Marci (cui hæc Vita inscripta est) vixit tempore Nicolai II Papæ, cujus nomen subscriptum Constitutioni ejusdem Nicolai de forma eligendi Pontificem Romanum, in Registro antiquissimo monasterii Farfensis, in cujus veteri codice hæc Vita exstabat. Vixerit ergo anonymus iste seculo XI, post cujus medium Nicolaus II creatus est Pontifex.

[18] Porro prædictis scriptoribus anonymo, vel eorum antiquiotor, [præluxisse potuerunt quidam Catalogus Rom. PP., & Anastasius.] præluxisse potuerunt Catalogus summorum Pontificum, secundo loco ab Henschenio editus, & ante medium seculum VI confectus, atque Anastasius Bibliothecarius, qui post medium seculum IX scripsit, quorum scilicet dicta isti partim adoptarunt, adjecta aliunde fabula de Epistola S. Athanasii & Catholicorum Ægypti episcoporum ad S. Marcum, de qua infra paulo pluribus. Præstat igitur S. Marci elogium ex secundo isto Catalogo, qui Anastasio quoque verisimiliter præluxit, hic recensere; ac deinde subdere, quæ ab Anastasio, quæ item a posterioribus illis adjecta fuere. Sic igitur in laudato secundo Catalogo apud Henschenium legitur: Marcus, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit annos duos. Fuit temporibus Constantini, Nepotiano & Secundo consulibus, ex die Kalendarum Februarii, usque in diem Kalendarum Octobris. Hic constituit, ut episcopus Ostlensis, qui consecrat Episcopum Urbis, pallio uteretur, vel * ab eodem Episcopo Urbis Romæ consecraretur. Hic fecit ordinationes duas per Decembrem, presbyteros quindecim, diaconos sex, episcopos per loca septemdecim. Sepultus est in cœmeterio Balbinæ, Via Ardeatina, pridie Nonas Octobris.

[19] In supra memoratis Vitæ apographis ex bibliotheca Vaticana, [Ante Pontificatum dicitur fuisse diaconus, sed an hic is ipse sit,] ex archivo basilicæ item Vaticanæ, & Holsteniano Farfensi dicitur S. Marcus diaconus fuisse, quando a clero populoque Romano ad Pontificatum evectus fuit ex commendatione decessoris sui, S. Silvestri, dicere soliti, se non novisse ea Cathedra digniorem, quam Marcum diaconum Romanum. Hoc quidem verum esse potest, sed ex istorum anonymorum assertione nequit fieri certum. Multum quoque dubitant eruditi, an Marcus noster is ipse sit, cui post S. Miltiadem, seu Melchiadem Papam inscrita legitur Epistola Constantini Magni pro causa Donatistarum adversus Cæcilianum, Carthaginensem in Africa episcopum, in concilio Romæ judicanda, cujus Epistolæ apud Eusebium in Historiæ Ecclesiasticæ lib. 10, cap. 5, tam in editione Christophorsoni, quam Henrici Valesii talis est inscriptio: Κωνσταντῖνος Σε#αστὸς Μιλτιάδῃ Ἐπισκόπῳ Ῥωμαίων καὶ Μάρκῳ: id est, Constantinus Augustus Miltiadi Episcopo urbis Romæ & Marco.

[20] Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 313, [cui post Melchiadem Papam inscripta exstat Constantini Magni epistola,] num. XXIII, vehementer suspicatus est, locum illum corruptum esse, χαὶΜάρχῳ ibidem pro ἱεραρχῷ posito ac proinde forsitan legendum esse: Constantinus Augustus Miltiadi episcopo Romano Hierarchæ. Sic suspicandi eam allegat rationem, quod Optatus Milevitanus, lib. 1 adversus Parmenianum scribens, nullum Marcum nominet inter episcopos, qui vocati ab imperatore isti Romanæ synodo interfuere, cujus tamen rei gratia hanc ille epistolam scripsit. Verum hanc Baronii suspicionem longe rejecit Henricus Valesius in suis Annotationibus ad Historiam Eusebii pag. 195, col. 2, lit. c.; causatus, quod, cum Constantinus Melchiadem ibidem jam dixerit Ἐπισκόπον Ῥωμαίων, frustra addidisset ἱεράρχην, postquam scilicet Melchiadis titulum dignitatemque priori usitato vocabulo jam expresserat. Contendit itaque, retinendum Marcum esse, huncque ipsum fuisse, de quo agimus, ejusdem S. Melchiadis post S. Silvestrum in S. Petri Cathedra successorem.

[21] [controvertitur inter eruditos.] Valessi opinio, tamquam valde probabilis conjectura, Pagio in Critica Baronii placuit, præsertim (inquit) cum auctor Synodici (vide Labbeum tom. 1 Conciliorum, col. 1403) tradat synodum istam Romæ convocatam fuisse ab eodem Miltiade Papa & Marco, Miltiadi Marcum adjungens, perinde ac in Epistola Constantini utrumque conjunctim nominari, animadverterat. Tillemontio tom. 6 Monument. Eccles., Nota 7 in Donatistas, eadem displicuit opinio, quod difficile ei creditu esset, Marco isti, si tunc solum fuerit presbyter, commissum fuisse de episcopis judicium, imo etiam minime credendum, si solum fuerit diaconus. Hinc ipsi ibidem magis arridet opinio Blondelli (quamvis & hanc, contra ac iste censuit, minime certam agnoscat) pronuntiantis, pro Marco legendum esse Meroclem, Mediolanensem episcopum; quem, Tillemontius ibidem observat, isti Romanæ synodo certo interfuisse, & a S. Optato Milevitano primum post tres Galliarum episcopos, qui in eadem synodo adfuerunt, nominari, quique Constantino, eodem anno 313 Mediolani versato, optime notus fuisse potuit, ac idoneus visus, qui eo munere optime fungeretur.

[22] [quorum allegatæ rationes] Res sane in ambiguo posita est. Vocem Marcum apud Eusebium libellique synodici auctorem in hierarcham cum Baronio, aut in Meroclem cum Blondello, commutare, nodum cuneo solvere est. Utrobique magna vocabuli variatio est; &, si superflua videri debeat titulo urbis Romæ Episcopo adjecta hierarchæ dignitas; mirum etiam debet apparere, si Miltiadi Constantinus urbis Romæ episcopo Meroclem addens, hunc, tam insignis ecclesiæ præsulem, nullo dignitatis suæ aut sedis titulo distinxerit; quod multo minus mirandum est, si Marcum ejusdem S. Miltiadis presbyterum vel diaconum huic adjunxerit. Adhæc, ut Merocles, ita & Marcus, Romanus vel presbyter, vel diaconus, ob suam doctrinam, integritatem vitæ aliasque virtutes sat notus fuisse potuit Constantino, ut hic Ecclesiastici juris minus peritus, ipsum dignum æstimaret, qui cum episcopis litem Afrorum præsulum dirimeret.

[23] [neutram partem evincunt.] Denique si Marcus, Miltiadi in epistolæ inscriptione junctus, solum fuerit presbyter vel diaconus, manifesta est ratio, cur Optatus Milevitanus inter episcopos istius synodi nullum Marcum recensuerit; fortasse etiam hic supervacaneum fore judicavit, si novemdecim episcopis, quos ibi nominavit, Marcum inferioris Ordinis virum adjiceret. Porro cum nulla satis urgens afferatur ratio, quæ cogat pro Marco Hierarcham aut Meroclem in Constantini epistola substituere, nihil obstat, quo minus Marcus iste credi possit hodiernus, quippe qui sub Miltiade certe floruit, & ut virtutibus ac doctrina, ita etiam ea ætate fuit, eaque forsitan in clero dignitate insignitus, ut ad id muneris idoneus Constantino potuerit videri. Cessaret omnis difficultas, si credi posset Marcus Miltiadis vicarius fuisse; qualem ipsum Silvestri aliquo tempore fuisse, Franciscus Blanchinus in Annotatis ad Anastasium Bibliothecarium existimavit. Nunc cœptum superius secundi Catalogi examen prosequamur.

[24] Illum, imperante Constantino Magno, ac consulibus Nepotiano & Facundo, non Secundo, anno 336 creatum Pontificem esse, [Certe non potuit duas ordinationes mense Decembri fecisse;] eodemque anno post octo mensium ac viginti dierum sedem vita functum esse, supra probatum est, ut proinde anni duo (quibus Anastasius ac supra dicta apographa nostra etiam aliquot menses adjiciunt) ejusdem Pontificatui tribui nequeant, nec admitti possint duæ ab eo factæ ordinationes mense Decembri, cum is nullo mense Decembri sederit. Franciscus Blanchinus in Notis ad eumdem Anastasii locum credidit, ordinationes istas a S. Marco quidem factas indicari, non tamen in Pontificatu suo, sed dum sub S. Silvestro decessore jam episcopus, illius vices gerebat, isto scilicet biennio, quod Anastasius Marci Pontificatui attribuit, sed vicariatui fortasse adscribendum fuerat. Verum hoc gratis divinare est.

[25] Franciscus Pagius tom. 1 Breviarii gestorum Pontificum Romanorum, [sed an unam alio tempore, ut censuit Franc. Pagius?] in S. Marco, pag. 83, nobiscum agnoscens, ipsum non nisi menses octo ac dies viginti sedisse, a die nempe XVIII Januarii anni 336, quo consecratus fuit, usque in VII Octobris ejusdem anni, quo obiit, unicam ipsi ordinationem tribuit his verbis: Postquam unica ordinatione presbyteros quinque, & diaconos sex creasset, & episcopos per diversa loca septem, obiit VII Octobris ejusdem anni, Damasi Chronico teste, post sedem mensium octo, & dierum viginti. Unde hæc hauserit Pagius, non edicit; non tamen credendus est duas ordinationes, in secundo Catalogo, & ab Anastasio assertas, in unam conflasse, cum Catalogus in illis presbyteros quindecim, Anastasius viginti quinque, Pagius solum quinque; Catalogus episcopos … septemdecim, Anastasius viginti septem; Pagius solummodo septem ab eo consecratos numerent. Rectius, arbitror, Papebrochius noster in Propylæo Maii de ordinationibus ab illo factis siluit.

[26] De usu pallii Ostiensi episcopo per Marcum concesso consonat Anastasius editionis Blanchini, [Creditur S. Marcus usum pallii Ostiensi episcopo,] qua utor; at in sæpe dictis Vitæ S. Marci apographis non modo pallii usus, verum etiam jus summum Pontificem consecrandi ab eodem illi collatum asseritur verbis, quæ subdo: Hic constituit, ut episcopus Ostiensis consecret Episcopos urbis Romæ, & idem utatur pallio. Simili modo legerat Baronius, dum ad annum 336, num. 62 ait: De eodem Marco hæc in eodem libro de Romanis Pontificibus leguntur: “Hic constituit, ut episcopus Ostiensis, qui consecrat Episcopos Urbis, tunc pallio uteretur, & ab eodem Urbis Episcopus consecraretur.” Sed ea verba postea sic excipit: Quod autem dicitur institutum a Marco, ut Ostiensis episcopus Romanum Pontificem consecraret, antiquior fuisse videtur ejus rei usus: nam Dionysius Papa a Maximiano Ostiensi episcopo consecratus habetur; meminit quoque S. Augustinus ejusmodi vetustissimi ritus, agens adversus Donatistas; nimirum, ut in margine recte annotavit, in Breviculo collationis cum Donatistis, collatione diei 3, cap. 16.

[27] Quidquid sit de consecratione S. Dionysii Papæ, [quia summos Pontifices consecrat, primus omnium concessisse.] in quam inquiri poterit ad diem XXVI Decembris, quo hic colitur, non obscure ibidem laudatus S. Augustinus tradidit, antiquissimam fuisse Romanæ Ecclesiæ consuetudinem, ut hujus episcopus, summus Pontifex, ab Ostiensi episcopo consecraretur; ut adeo hujus initium a S. Marci constitutione minime repetendum sit; sed nec repetitur, ut vidimus, in secundo Henscheniano Catalogo, nec apud Anastasium; imo hi antiquam illam consuetudinem his verbis insinuant, Qui consecrat Episcopum Urbis; ob eamque episcopo Ostiensi a Marco consessum indicant, ut pallio, aliis episcopis minime tunc permitti solito, uteretur, atque insuper futuri Ostienses præsules a Romanis Pontificibus consecrarentur. Quod vero ad pallium spectat (subdit hic Baronius) eo donatum a Marco Ostiensem episcopum, haud inficias imus. Primo autem hic mentio in Rebus gestis Romanorum Pontificum habetur de pallio, summi honoris & potestatis plenitudinis indice. Porro, licet pallium Marco fortasse antiquius sit, nihil tamen hactenus a quopiam adductum legi, quod suadeat, Ostienses episcopos illius usum ab alio, quam a S. Marco, primitus accepisse.

[28] [Duas ecclesias, unam in Via Ardeatina, quæ non superest,] Dum hujus sancti Pontificis cultum priori § exponerem, binæ ecclesiæ memini, quæ ejusdem nomine insignitur: una scilicet intra urbem Romanam est; altera in Via Ardeatina, vel, ut aliis placet, Appia: utriusque conditorem apographa nostra cum Anastasio Marcum agnoscunt. Anastasiii verba describo: Hic fecit duas basilicas, unam Via Ardeatina, ubi requiescit, & aliam in Urbe Roma juxta Pallacinis. De utraque consule dicta hic in § 1; de priori, extra Urbem olim sita, hæc addo ex Paulo Aringho in Romæ subterraneæ tom. 1, pag. 480: Hujus autem ecclesiæ nullum modo, quod noverimus, vestigium extat, nisi quispiam forte asserere velit, parietinas illas, quæ viam inter Appiam atque Ardeantinam a D. Sebastiani ecclesia ad S. Pauli basilicam euntibus patent, ejusdem jam dirutæ vestigia superesse; quod quidem ab his, qui congrue sapienterque antiquis de rebus judicium ferre consueverunt, conjectari haud omnino absurdum, pronunciandum est.

[29] [aliam in ipsa Urbe, quæ cum vetusto Cardinalitio titulo] Alteram, in ipsa Urbe positam, in apographo nostro archivi basilicæ Vaticanæ dicitur S. Marcus condidisse in honore beati Euangelistæ Marci. Consentit auctor Romæ antiquæ & novæ, anno 1750 editæ, tom. 1, pag. 521 observans, eamdem ecclesiam, licet S. Marco Euangelistæ dicata sit, tamen suum etiam titulum habere a fundatore suo S. Marco Pontifice Romano. Quod ad vetus nomen loci, ubi ea sita ecclesia est, attinet, Baronius loco citato pro juxta Pallacinis legit: juxta Palatinas: sed Altaserra in Notis ad eumdem Anastasii textum, Tuenda est, inquit, vulgaris lectio: male Baronius legit Palatinas. Palacenis fuit nomen cloacæ Urbis, quæ est juxta monasterium S. Laurentii martyris; quod deinde adductis Anastasii alibi dictis atque ex S. Gregorio Magno probat. Hic sanctus Pontifex in Registro lib. 3, epist. 37 novissimæ editionis Benedictinorum S. Mauri, inter legata a Joanne presbytero Romano ad quoddam monasterium fundandum testamento relicta, expresse memorat tabernam in hac Urbe, quæ est posita juxta Palacenis. Hæc de veteri ecclesiæ situ.

[30] [hodieque ornatissima exstat,] Ceterum illa hodieque superest, & S. Marci nomen titulumque Cardinalitium, quo eam anno 499, jam insignitam fuisse, supra vidimus, pariter retinet, sita juxta palatium serenissimæ reipublicæ Venetæ, in quo hujus oratores habitant. Illam tum summi Pontifices sartam tectam servarunt ornaruntque, tum maxime hoc nostro seculo Eminentissimus Cardinalis Angelus Maria Quirini, qui, postquam ejusdem titulum diu gesserat, eamdem etiam in commendam retinebat. Descriptionem hujus ecclesiæ, cujus ego quoque insignem ornatum coram admiratus fui, habes in laudata Roma antiqua & nova tomo locoque supra assignatis, ubi etiam alios insignes viros de eadem ecclesia optime meritos leges.

[31] Si quis modo a me quærat, an ambas ecclesias S. Marco Pontifici, [condidisse videtur: at nescio, quid sit de donationibus,] velut conditori tribuendas senseam; respondebo, ea, quæ § I produxi, earumdem antiquitatem tam recte probare, ut hinc nihil obsit, quo minus ille earum conditor possit censeri. Verum, cum pro biennii ac novem circiter mensium spatio, quod Anastasius Bibliothecarius aliique aliquot veteres Marci Pontificatui tribuunt, non integros novem menses concedendos esse, ostenderim, verisimilius mihi apparet, Marcum easdem partim ante, partim in ipso Pontificatu suo condidisse.

[32] Porro minime exploratum habeo, quo nixus monumento laudatus Anastasius de dotatis S. Marci ecclesiis dixerit: [quas Constantinus Magnus iisdem fecisse dicitur.] Hujus (Marci) suggestione obtulit Constantinus Augustus basilicæ, quam (Marcus) cœmeterium constituit Via Ardeatina, fundum Rosarum cum omni agro campestri præstantem solidos XL. In basilica in urbe Roma obtulit hæc: Patenam argenteam, pensantem libras XXX; amas argenteas duas, pensantes libras XX; scyphum argenteum unum, pensantem libras decem; calices ministeriales argenteos tres, pensantes libras binas; coronam argenteam, pensantem libras decem: fundum Antonianum Via Claudia, præstantem solidos XXX; fundum Vacanas Via Appia, præstantem solidos XL & trimisios duos; fundum Orrea, Via Ardeatina, præstantem solidos LV & trimisium unum.

[33] Sæpe memorata Vitæ Apographa nostra præterea recitant Epistolam, [Epistola S. Athanasii, & Marci decretum de Symbolo Nicæno commentitia.] velut a S. Athanasio Alexandrino, aliisque Catholicis Ægypti episcopis pro resarciendis concilii Nicæni canonibus per Arianos exustis, ad S. Marcum Romanum Pontificem datam, hujusque ad istam responsum. Verum hæc non nisi pura puta commenta esse, agnoscunt eruditi, probavitque Papebrochius noster tom. 1 Maii in S. Athanasio num. 158, quo, ne actum agam, liceat mihi lectorem remittere. Sunt etiam, qui dicunt, S. Marcum inter alia Ecclesiastica decreta statuisse, ut Nicænum Symbolum fidei in Missis caneretur; at quam hoc quoque parum verosimile sit, disces ex Baronio in Annalibus ad annum 325, num. 178 & sequenti, probante, ejusdem S. Marci ætate Symbolum Apostolorum, non Nicænum, a Romana Ecclesia in Missa dici soluisse.

[Annotatum]

* Anast. &

§ III. Sancti Pontificis corporis inventio & trina translatio, quarum postrema Romam: harum omnium historiæ fides & ætas expenditur.

[Sancti corpus præ reliquis Romani sibi vendicant: Historiæ translationum,] Corpus S. Marci mox ab obitu in cœmeterio S. Balbinæ Via Ardeatina sepultum fuisse, nemo est, qui neget, at quo tandem devenerit, non omnium idem est sensus, aliis, iisque pluribus, illud ejusdem sancti Pontificis tituli in Urbe Romana ecclesiæ, aliis Florentinæ S. Laurentii in Hetruria, aliis monasterio S. Salvatoris in monte Amiatino prope Clusium item in Hetruria; aliis denique metropolitanæ ecclesiæ Aquileiensi adscribentibus. A Roma ordiamur. Aringhus jam alias laudatus, postquam de S. Marci in prædicto S. Balbinæ cœmeterio sepultura egerat, Cæterum, subdidit, venerandum Marci corpus in hoc B. Balbinæ cœmeterio usque ad Gregorii VII tempora servatum est: tunc enim a fossoribus ibidem casu repertum alio transferri contigit; quod demum in ecclesia, quæ sub ejusdem B. Marci titulo intra Urbis mœnia ab eodem ædificata est haud procul a Capitolino colle, depositum ad hunc usque diem fidelium veneratione colitur.

[35] [ab Aringho laudatæ, & a Piazza] Recolendæ autem hujus inventionis & translationis historia in Ms. Codice Vaticano num. 1196 prolixis utique verbis recitatur, quam, ne lectori tædium inferamus, hic recensere consulto omittimus. Hisce Aringhus non obscure indicat, in eo, quem vidit, Vaticano codice legi, S. Marci corpus, sub S. Gregorio VII repertum quidem esse in S. Balbinæ cœmeterio, non tamen ab eodem Pontifice, nec intra urbem Romanam mox illatum, sed primo alio, ac postea demum Romam translatum fuisse; quæ quomodo contigerint, brevitatis causa prætermisit. Ab his partim aliena narrat Carolus Bartholomæus Piazza parte 2 Hemerologii sacri Romani, pag. 338 in S. Marco ad hunc diem dicens, quæ ex Italicis hic feci Latina: Ipsius festum celebratur solenniter in supra dicta illius ecclesia collegiata (intra Urbem) in qua ejusdem corpus quiescit, ad eam translatum a S. Gregorio VII, uti clare habetur ex quodam codice Vaticano, cujus prolixe meminimus tom. 2 nostræ Hierarchiæ Ecclesiasticæ in ejusdem Sancti titulo.

[36] [verisimiliter oscitanter consultæ,] Forte Piazzam hic secutus est Franciscus Orlendius, quando parte 3 Orbis sacri & profani, lib. 3, cap. 4, num. 18 tractans de Urbana S. Marci ecclesia, sic ait: Ibidemque quiescit corpus ejusdem S. Marci Papæ, huc ex cœmeterio S. Balbinæ translatum. Porro cum Hierarchia a Piazza laudata in Museo nostro non exstet, nescio, quas hic Vaticani istius codicis in ea notas dederit, ac proinde, isne codex idem an diversus ab eo, quem Aringhus legit, censendus sit. Vehementer tamen suspicor, eumdem aut simillimum ab utroque indicari, vereorque, ne Piazza, Historia translationis, quod prolixior esset, non integre perlecta, præpropere statuerit, sacrum, de quo agimus, corpus ab eodem S. Gregorio Papa, sub quo illud inventum esse in ea legitur, in Urbem translatum fuisse. Cur ita sentiam, eruditus lector ex mox dicendis facile intelliget.

[37] [apographum habemus: illius auctor e clero ecclesiæ S. Marci] Historiæ ab Aringho laudatæ, nisi vehementer fallar, apographum habeo, quod notatur descriptum ex Bibliothecæ Vaticanæ Cod. Anon. f. 176; estque Aringhianæ brevi narrationi conforme, nam & S. Marci corpus sub S. Gregorio VII in cœmeterio S. Balbinæ inventum, atque alio (nempe primo ad castrum S. Silvestri, deinde ad oppidum vel castrum Julianum) atque hinc demum Romam translatum & in ecclesia, quæ sub ejusdem B. Marci titulo … ab eodem ædificata est … depositum fuisse, in eo pluribus narratur. Satis quoque prolixa historia est, maxime quod S. Marci Vitæ compendium, seu elogium præfixum, ac in fine etiam quædam miracula adjecta. habeat. Historiæ auctor Anonymus, nec conditionem suam, nec tempus, quo scripsit, uspiam expressit. Quod tamen ad conditionem attinet, merito suspicari licet, unum fuisse e clero ecclesiæ S. Marci, qui posteros instruere voluerit, quibus modis hujus sancti Pontificis corpus ex Via Ardeatina ad Urbanam sui tituli ecclesiam tandem pervenerit: quem enim hasce partes suscepisse, potius putabimus, quam aliquem ex ejusdem ecclesiæ ministris, quorum scilicet præ reliquis interera, ista scriptis vulgari?

[38] Quod vero ad tempus scriptionis spectat, mihi omnino videtur ejusdem Historiæ auctor non diu scripsisse, [postremæ translationi synchronus,] postquam sacrum corpus in eamdem illam ecclesiam illatum fuit, quod factum tradit sub Eugenio III summo Pontifice anno 1145. Ita colligo primo ex diverso illius loquendi modo de tribus summis Pontificibus, ad quorum singulorum tempora singulas translationes refert. Inventionem corporis primamque illius in Campaniam Romanam translationem narraturus, scribit, illud in cœmeterio S. Balbinæ per longa tempora permansisse, videlicet usque ad tempora Gregorii septimi Papæ, sub quo inventum esse, subjicit. Ad secundam translationem sub Paschale II Papa ad castrum Julianum factam progrediens, sic denuo incipit: Temporibus itaque sanctæ recordationis Papæ Paschalis &c. At vero tertiam, quæ & ultima est, translationem sub Eugenio III relaturus, nihil de illius obitu, aut diverso ab eo, quo scribebat, tempore insinuans, Anno vero, inquit, ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quinto facta est in Urbe valida turbatio… Crescente autem persecutione, Eugenius, qui post Papæ Lucii mortem in Romanum Pontificem est electus,… Urbem dimisit &c.

[39] Nec dissonant alia, quin scriptor synchronus videri queat: [ac sincerus scriptor fuisse videtur.] nam viam, per quam sacri corporis baiuli Juliano Romam, & per ipsam Urbem ad S. Marci ecclesiam processerunt, recte exponit; ex miraculis autem, quæ in eadem ecclesia facta narrat, nullum, nisi forte postremum, sextum a sacri corporis adventu diem excedit, quem & Dominicum fuisse, accurate notavit. Tandem inter ea, quæ narrat, sunt quidem pauci singulares eventus, non tamen qui fidem superent, vel insolentia sua fabulatorem oleant. Vellem tamen, ut quædam accuratius exposuisset, nimirum ut certiorem notitiam dedisset matronæ nobilis, a qua primam translationem curatam ait, locorumque, ad quæ priores duæ, ac maxime prima, factæ fuerunt. Sed quod ad loca attinet, erant illa scilicet tunc vulgo notissima, quæ nil mirum est, si ignobilitate sua, temporum injuria, sexque seculorum lapsu, nobis præterea procul dissitis minus sint explorata. Duo insuper apud illum occurrunt rerum adjuncta, ex quibus suspicari quis potest, eum aliquot annis post postremam translationem scripsisse; sed de his infra.

[40] Trinam, ut jam dixi, ea Historia translationem complectitur, [Inventum sub S. Gregorio VII corpus ad castrum S. Silvestri translatum, dolentibus] de quarum singulis quædam hic præmittenda putavi, ne Annotanda ad ipsam Historiam prolixiora fiant. Primæ translationi occasionem dedisse ibidem dicitur inventio sacri corporis sub S. Gregorio VII, quod fossores cum in cœmeterio S. Balbinæ cum inscriptione, quæ illud S. Marci Papæ esse probabat, fortuito inventum tituli ejusdem Sancti clericis venale ob tulissent, his emere recusantibus, quia ejusdem S. Marci corpus in sua ipsius ecclesia latere putarent, vendiderunt aliis, quos nobilis quædam matrona, ad comparandas sibi Sanctorum reliquias, ex suo in Campania Romana S. Silvestri castro Romam miserat. Hinc illa, vehementer exsultans, haud procul ab eodem castro ædem sacram construxit, atque obtentum corpus in ea reposuit, frustra reclamantibus supra dictis ecclesiæ Urbanæ clericis, errorem suum serius edoctis. Cum autem S. Gregorius VII ab anno 1073 usque in 1085 summum Pontificatum gesserit, liquet de tempore, quo hæc contigisse dicenda sint.

[41] [S. Marci in Urbe clericis, qui istud, penes se esse,] At forte quæret aliquis, qua verisimili ratione memorati clerici opinari potuerint, S. Marci corpus, in sua Urbana ecclesia conditum latere, cum nullus veterum primam illius sepulturam alibi, quam in cœmeterio S. Balbinæ assignaverit, nullus dixerit, istud ante S. Gregorii VII tempora inde in Urbem fuisse translatum. Respondeo, hunc errorem paulatim nasci potuisse ex longo seculorum lapsu, turbulentis temporibus, multorum sacrorum corporum ex cœmeteriis in Urbem translationibus, ex cœmeterii S. Balbinæ ipsiusque S. Marci in eodem cultus neglectu, atque ex ipso denique sacri corporis possidendi desiderio. Fluebat enim jam tum octavum a prima illius in eo cœmeterio sepultura seculum; multa fuerant a barbarorum aliorumque hostium armis circa Urbem passi Romani, ex quorum metu tum alii Pontifices, tum nominatim seculo VIII S. Paulus I, & seculo IX S. Paschalis item I Sanctorum corpora ex cœmeteriis intulerant in Urbem.

[42] [existimaverant: quæ fuerit istius castri domina,] Neglectum quoque sub finem seculi XI, de quo agimus, jacuisse S. Balbinæ cœmeterium, adeoque & S. Marci in eodem cultum, argumento est, quod de fossoribus latentes in illo thesauros quærentibus noster narrat Anonymus: fortasse etiam tunc dejecta fuerat ecclesia, quam S. Marcus in eodem exstruxerat, & cujus nulla superesse vestigia, Aringhus supra relatus affirmat. Hisce positis (cum fieri soleat, ut homines facile credant, quod misere cupiunt) haud ægre persuadere sibi potuerint memorati clerici, sancti patroni sui Marci corpus ex S. Balbinæ cœmeterio, ut alia ex aliis, aliquando translatum fuisse ad suam Urbanam ecclesiam, in qua ejusdem sancti Pontificis memoria semper viguerat, ac tunc quoque temporis celebris perseverabat. Matronæ, quæ primam illam translationem fieri curavit, solum hanc notitiam tradit Anonymus: Erat autem eo tempore Campaniæ in castro S. Silvestri uxor cujusdam Theobaldi, illustrissimi militis, nobilissima fœmina, Theutonica genere, quæ religionis intuitu nimio flagrabat desiderio, ut Sanctorum reliquias in terra sua (id est, in prædicto S. Silvestri castro) posset habere. Erat ergo hæc ejusdem castri domina; nec plura de eadem novimus.

[43] [& ubi illud situm.] Per Campaniam designari Romanam, liquet ex sequentibus apud Anonymum. Fuisse autem tunc temporis in eadem Campania aliquod S. Silvestri, seu castrum, seu oppidum, constabit inferius ex Vita Paschalis II Papæ: ast ejusdem castri situm, silente Anonymo nostro, nequeo propius assignare, nisi quod ex dicendis videatur non procul abfuisse a Juliano, Veliternensis diœcesis oppido, paucis milliaribus ab ipsa Veliternensi civitate dissito. Quod autem castrum S. Silvestri, de quo agimus, id loci in mappis geographicis non occurrat, ea causa esse potest, quod, eodem testante Anonymo, sub Paschale II Papa, id est, seculo XI exeunte, aut initio sequentis, in pœnam rebellionis destructum fuerit. Hæc de prima sacri corporis translatione præmittenda censui, cetera in Annotatis ad eam historiam observaturus. Ad secundam procedamus.

[44] Ex eodem Anonymo habemus, sacrum istud pignus apud S. Silvestri castrum permansisse usque ad Pontificatum Paschalis II, [Eodem castro a Pontificiis diruto, idem corpus defertur] cujus tempore, rebellantibus adversus ipsum ejusdem castri dominis, castrum ipsum a Pontificiis captum dirutumque ibi dicitur; sacrum autem corpus, quod quidam Romani, in Pontificiis castris militantes, Romam clam auferre meditati fuerant, a Juliani oppidi incolis asportatum atque sua in S. Viti ecclesia depositum fuisse. Paschalem II Romanæ Ecclesiæ ditionem adversus antipapam Guibertum hujusque asseclas armis tutatum esse, constat ex ejusdem Pontificis Vita, auctore coævo, Petro (Pandulfum alii dicunt) Pisano, apud Papebrochium nostrum edita in Propylæo Maii, Conatus pag. 202 *: inter schismaticos Guiberti sectatores castri S. Silvestri incolæ arma tulerint, suique loci excidio pœnas luerint, ut narrat Anonymus.

[45] Huic etiam favent, quæ laudatus Paschalis II biographus ibidem habet pag. 206 * his verbis: [ad castrum Julianum tempore Paschalis II;] Dominus Papa, celebrato concilio, quod in partibus Appuliæ congregaverat, rediens in Campaniam, Pillum Pillanumque in maritimis, & oppidum S. Silvestri in suam conditionem convertit, armis scilicet, ut indicat Baronius ad annum 1117, quo hæc contigerunt. Quapropter huic anno secunda S. Marci corporis translatio affigenda esset, si constaret, apud Anonymum de eadem ejusdemque castri expugnatione, de qua apud Paschalis biographum, sermonem esse; quod equidem non possum affirmare. Utut sit, cum S. Gregorius VII, sub quo sacrum istud pignus primo repertum, & ad S. Silvestri castrum in Campaniam translatum fuisse dicitur, summum Pontificatum ab anno 1075 usque in 1085 gesserit, Paschalis autem II, ab anno 1099 usque in 1118 sederit, concludendum, illud non integris 44 annis, imo fortasse multo paucioribus, in dicti S. Silvestri castri ecclesia honoratum fuisse, quando sub Paschale II a Julianensibus inde ablatum fuit.

[46] Haud diuturnior fuit ejusdem penes Julianenses possessio, [atque hinc sub Eugenio III Romam. Hujus translationis adjuncto duo,] quibus illud per seditiosos Romanos ablatum, Romamque demum portatum fuisse sub Eugenio III, qui ab anno 1145 usque ad 1153 Pontificatu functus est, ibidem tradit Anonymus noster. Hujus tertiæ postremæque translationis occasionem refert ad captum a Romanis castrum Julianum, cujus incolæ pro domino suo laudato Pontifice adversus illos militabant. Rem, ut contigit, pluribus exponit: sed in hisce referendis unum & alterum adjuncta translationi prævia miscet, ex quibus scriptoris fides vel ætas in dubium possit revocari. Narrat enim, Eugenium III, anno 1145 Pontificem electum, seditiosorum Romanorum vim veritum, clam fugisse ad monasterium Farfense, in Sabina provincia situm, ibidemque a Cardinalibus & episcopis, qui eum comitati vel secuti fuerant, consecratum esse. Atque hæc omnia ex Annalibus Ecclesiasticis scriptoribusque synchronis certa & indubitata sunt.

[47] Subdit, Eugenium ex Farfensi monasterio profectum esse Narniam; [ipsi translationi prævia,] dumque Narniæ morabatur, comites,… qui circa Urbem erant, iram, indignationem & fortitudinem Romanorum timentes, & Tiburtinæ civitatis ruinam ante oculos semper habentes, ne similiter sub Romanorum potentiam caderent, ad ipsum confugisse, ac fidelitatem jurasse. Post hæc (ita ille prosequitur) ipso Domino Papa mandante, contra senatum (quem Romani, invito Pontifice, creaverant) & populum Romanum, quibus modis poterant, pugnare cœperunt: unde senatus populusque Romanus magis ira commotus,… copiosa equitum & peditum multitudine collecta,… Julianum castrum invasit, cepit, & igne cremavit. Si Anonymus pro Narnia posuisset Viterbium, consentientes sibi haberet alios scriptores synchronos, qui Eugenium ex Farfensi monasterio, non Narniam, sed Viterbium deducunt, ubi & eumdem eo anno 1145 Pascha celebrasse, ac per octo menses commoratum esse, aiunt.

[48] [quæ quamdam difficultatem pareunt,] Fortasse tamen Eugenius prius Narniam, quam Viterbium, se contulerit; cum Otto Frisingensis, auctor pariter synchrenus, lib. 7, cap. 31 Chronici de eo scribat: Inde (ex Farfensi monasterio) post consecrationem, furorem populi Romani declinans, ad munita loca se transtulit, postque Viterbium veniens, ibi per aliquod tempus moram fecit. At ponamus, Anonymum ex lapsu memoriæ vel oscitantia Narniam pro Viterbio scripsisse; is error etiam in synchronum cadere potest. Plus negotii sibi facessit, dum supra ait, comites, qui ad Eugenium confugerunt, Tiburtinæ civitatis ruinam ante oculos habuisse; difficile enim dictu est, quam hujus civitatis ruinam memoret. Otto Frisingensis in Chronico lib. 7, cap. 27 ad hoc propositum de Innocentio II, cui post Cælestinum II, & Lucium II Eugenius III in Pontificatum successit, hæc tradit: Romanus Pontifex Innocentius, qui jam multum temporis Tyburtinos (adversus ipsum rebellantes) excommunicaverat, ac aliis modis presserat, coangustatos ad deditionem, acceptis obsidibus, ac jure jurando interposito, coëgit.

[49] [ex aliis scriptoribus synchronis] Populus vero Romanus volens, ut eos per obsides & sacramentum ad durissima præcepta, id est, ut, muris ruptis, omnes provincia cederent, cogeret, dum nobilissimus ac liberalissimus sacerdos tam irrationabili & inhumanæ petitioni annuere nollet, seditionem movent, ac in ipso impetu in Capitolio convenientes, antiquam Urbis dignitatem renovare cupientes, ordinem senatorum, qui jam per multa curricula temporum deperierat, constituunt, & rursum cum Tyburtinis bellum innovant, Causa vero tantæ immanitatis fuit, quod in priori anno, dum cum Pontifice suo (eodem Innocentio) in obsidione præfatæ civitatis morarentur, civibus egressis, & cum ipsis manum conserentibus, multis amissis spoliis, turpiter in fugam conversi sunt; idcirco nulla, nisi quam diximus, conventione usque hodie se posse placari, asserunt; Ita Otto Frisingensis; unde constat, acriter quidem a Romanis postulatam fuisse Tiburis ruinam, sed ab Innocentio II Pontifice minime concessam.

[50] [expenduntur ostenditurque,] Qualiscumque porro fuerit Romanorum adversus Tiburtinos tunc temporis armorum successus, quem a nemine traditum legi, perstabat etiamnum suis muris cincta Tiburtina civitas sub Eugenio III, a quo hos destrui tumultuantes Romani denuo petierunt, ut videre licet apud Muratorium in Annalibus Italiæ ad annum 1146. Imo etiam obtinuerunt, si fides habenda sit Anonymo Casinensi, scriptori synchrono, in Chronico, ex quo Muratorius ibidem recitat rejicitque sequentia: Pacem (Eugenius III Papa) cum Romanis reformans, muros Tiburtinæ civitatis destrui præcepit. Hæc eadem Pagius in Critica Cardinalis Baronii ad citatum annum 1146 admittit, atque huc etiam pertinere putat, ista Ceccani, seu, quisquis is demum fuerit auctor, Chronici Fossæ novæ ad eumdem annum verba: Romani venerunt super Tiburim, & multos ex eis decollaverunt. Contra istud murorum Tiburis excidium incredibile apparuit laudato Muratorio, a quo expositæ ibidem rationes an sat validæ sint ad scriptorem synchronum falsitatis convincendum, hic non inquiro, quia, dictæ urbis murorum ruina, si anno 1146 primum contigerit, certe non potuit anno 1145 Campaniæ comitibus ob oculos versari.

[51] Quapropter dicendus est Anonymus noster aut de Tiburtinæ civitatis ruina, [ea scribi potuisse ab auctore synchrono,] non quidem exsecutioni mandata, sed a Romanis intentata atque audaciter postulata, solum meminisse; aut per vocem ruinam quamdam aliam Tiburtinis illatam per Romanos cladem indicasse. Si primum, cessat omnis difficultas, etiam in sententia Muratorii. Et vero exploratas sine omni dubio habebant Campaniæ comites istas Romanorum adversus Tiburtinos molitiones, ac pares sibi metuere poterant, nisi singuli vires suas Pontificiis partibus adjungerent. Si secundum, fortasse ea Tiburtinorum obsidio indicatur, qua Innocentius II eosdem, dudum rebellantes, coangustatos, ad deditionem, acceptis obsidibus, ac jure jurando interposito, coëgit, uti ex Ottone Frisingensi diximus num. 48. Potuit hæc Tiburtinorum expugnatio quodam modo, etsi minus accurato, eorumdem civitatis ruina ab Anonymo appellari, quod Innocentius eos, Sedi Apostolicæ dudum rebelles, domuerit, meritis pœnis mulctaverit, atque ita haud dubie coërcuerit, ne summi Pontificis jugum, uti dudum fecerant, imposterum possent excutere.

[52] Hæc de fide ætateque scriptoris historiæ Translationum præmisisse sufficiat: [cetera etiam sincero.] id solum præterea observo, eumdem in duabus prioribus translationibus referendis eo majorem fidem mereri, quo minus ipsius intererat eas fingere, ut S. Marci corporis possessionem ejusdem Sancti tituli intra Urbem ecclesiæ assereret. Nam si ad hanc asserendam opus erat fictione, necessum non erat istas ambages quærere, sed poterat id per unicam ejusdem sacri pignoris ex cœmeterio S. Balbinæ in Urbem translationem comminiscendo præstare. Ceterum illud a Pontificatu Eugenii III usque in hæc nostra tempora in eadem S. Marci ecclesia permansisse, dicunt scriptores supra laudati, qui ejusdem possessionem eidem ecclesiæ non dubitanter adscribunt. At priusquam ipsam translationum historiam recitem, examinandæ sunt tres, quarum supra memini, quæque cum hac historia nequeunt componi.

§ IV. Quid censendum videatur de S. Marci corpore, quod Florentini a SS. Damaso & Ambrosio sibi donatum esse, existimant.

[Franciscus Castilionensis in Sermone,] Papebrochius noster in Conatu Chronico historico ad Catalogum Pontificum, Propylæi Maii pag. 50 * in S. Marco hæc habet: Inde vero (ex cœmeterio S. Balbinæ Via Ardeatina, ut præmiserat) translatus [est] Florentiam ad ecclesiam S. Laurentii. Ut hæc scriberet, sine dubio motus fuit auctoritate Francisci Castilionensis, presbyteri & ejusdem ecclesiæ Laurentianæ canonici, cujus Sermonem, post medium seculum XV habitum, Papebrochius ipse manu sua descripserat ex codice Florentino conventus S. Marci, Ordinis Prædicatorum. Consule, si lubet, Papebrochium ad diem 2 Maii in Commentario prævio ad Vitam S. Antonini, archiepiscopi Florentini, ab eodem Francisco Castilionensi, qui eidem archipræsuli per octennium domesticus fuerat, conscriptam. Laudato apographo nostro præfixus hic titulus est: Sermo Francisci Castilionensis, presbyteri, ad canonicos & collegium S. Laurentii Florentini de vita B. Marci Papæ, & de laudibus ecclesiæ S. Laurentii. Tum subditur, unde is Sermo exceptus sit, nempe: Ex Bibliothecæ S. Marci Ms. fol. 114.

[54] [post medium seculum 15 habito, testatur,] Ipsum vero Opusculum in Lectiones partitum, uti ipsemet docet titulus jam recitatus, breve vitæ S. Marci compendium, laudesque ejusdem S. Laurentii ecclesiæ celebrat, ex quo sicut Papebrochius compendium istud, jam aliunde acceptum, prudens prætermisit describere, ita & ego non recitabo, nisi ea, quæ ad præsens propositum nostrum proprie pertinent. Sic ille orditur: Scriptum est, carissimi fratres: “Corpora Sanctorum in paco sepulta sunt, & nomina eorum vivent in sæculum sæculi”: cum vero sanctum & venerabile corpus B. Marci Papæ in hac nostra tanto sumptu innovata ecclesia, & in majori ipsius ecclesiæ altari conditum, & in pace sepultum esse, nobis compertum sit, æquum est, quod nobis est ex temporum propinquitate recens, & ante oculos celebratum, id ad posteros per memoriam & historiæ monumenta transmitti, ut rei certitudine & verissimis testimoniis admonitæ fidelium mentes pio amore sanctaque devotione ad venerabilium Sanctorum corpora provocentur.

[55] [in Laurentiana ecclesia Florentiæ inventa esse] Sed prius pauca, quæ ad vitam ipsius B. Marci Papæ pertinent, ut ex quodam antiquo libello, in quo nonnulla gesta laudesque illius conscripta sunt, repperi, breviter tangenda sunt; deinde, quæ nostris temporibus gesta sunt, & unde initium auctoritatemque sumpserunt; quo duce, & quibus sumptibus celebrata sunt, ad perpetuam rei memoriam posteritati & futuro sæculo sunt transmittenda. Quæ de S. Marci gestis laudibusque hic sequebantur, recte, ut dixi, prætermisit Papebrochius, hoc adjecto monito: Quinque sequentes Lectiones ea continent, stylo dumtaxat mutato, quæ jam ex antiquioribus Legendariis (de quibus & ego jam memini superius) ejusdem ecclesiæ habemus. Laudabile sane fuit istud Francisci Castilionensis consilium, quod si decessores illius olim æque sibi proposuissent, aliquid certius de hoc argumento in alterutram partem nobis nunc liceret statuere. Franciscum igitur in Papebrochiano apographo prosequentem audiamus.

[56] Hoc igitur tam nobile, tam venerandum corpus S. Marci Papæ, [anno 1444 SS. Marci Papæ, Amati & Concordiæ corpora,] meministis, fratres, quomodo reconditum fuit temporibus nostris in altari majori hujus ecclesiæ nostræ, una cum sanctis corporibus Amathi abbatis, & Concordiæ martyris. Quæ quidem gloriosa corpora reperta fuerunt in altari, quod erat ex parte Meridionali juxta altare majus, antequam esset ecclesia vetus diruta. Hoc autem factum fuit ab Incarn. D. a. MCCCCXLIV, III Idus Novemb., cum altare, quod appellatur S. Concordiæ, pro innovatione ecclesiæ dirutum erat. Erant autem hæc BB. corpora in capsa lignea duorum cubitorum cum chirographo, quod ipsorum Sanctorum nomina testabatur, in qua etiam nonnullæ vestes, licet vetustate consumtæ, & tria crania cernebantur, & nonnulla ossa longiora cæteris, quo primo * ipsius B. Marci fuisse, nonnulli arbitrabantur; quod vir nobilis & proceræ staturæ memoretur fuisse.

[57] Hæc autem gloriosa tria corpora dicitur B. Ambrosius, [quæ a S. Ambrosio donata S. Zenobio credebantur,] Mediolanensis episcopus, a B. Damaso Papa pro singulari munere accepisse, eaque B. Zenobio, Florentino episcopo, quem singulari caritatis affectu complectebatur, condonasse. Quin dicitur ipse B. Ambrosius una cum Zenobio episcopo eadem tria corpora in hac ecclesia condidisse, & altare dedicasse suis manibus; ex quo etiam ecclesia hæc antiquo vocabulo Ambrosiana est nuncupata; cujus etiam rei maximum habemus testimonium in Vita B. Ambrosii, quam Paulinus episcopus Nolanus, vir sanctissimus, eleganti stylo conscripsit. Illud etiam nobis testatur Oratio ipsa & suffragia, quæ singulis diebus in ecclesia decantamus, in qua post tria ipsorum nomina ipsum quoque B. Ambrosii nomen non tacetur. Multa præterea alia vulgo narrantur, quæ attestantur amicitiam Ambrosii cum Zenobio, & signa quædam episcopalis sedis, quæ hic tunc fuisse dicitur, nonnulli adducunt, quæ omnia, ne longior fiam, neve assertor incertarum rerum esse videar, omitto.

[58] Hic de variis aliorum Sanctorum reliquiis in eadem ecclesia tunc pariter repertis meminit, [ibidemque demum reposita fuisse anno 1461,] ac demum sic pergit: Illuc redeo, unde incepi, ut, quod nobis compertum est, ad posteros transmittatur. Omnes enim hujus rei testes estis: nam & reliquias vidistis, & interfuistis, quando reverendissimus P. archiepiscopus noster Orlandus, vitæ probitate & doctrina juris insignis, qui archiepiscopo illi sanctissimo, fratri Antonino, successerat, ad dedicationem hujus altaris accessit, quæ V Non. Aug. *, MCCLXI anno, die Dominico post solemnem processionem, astante populo frequenti & clero majoris ecclesiæ, celebrata est; & dum beata corpora, SS. Marci scilicet, Amati abbatis, & Concordiæ mart., in eodem altari conderentur, affuistis.

[59] Meministis etiam, quo pacto voluerit Altissimus eodem die in Sanctorum suorum testimonium antiqua signa innovare: [non sine miraculo vel beneficio cælesti.] eodem enim die quidam e nostris popularibus, Nicolaus nomine, Martini filius, cum haberet filiolum, Federicum nomine, jam prope januas mortis, de cujus vita, ut mihi postea attestatus est, ipse pater, jam actum putabat, simulque reliquos filios vocaverat, ut fratrem illi suum postremo intuerentur; cum processio ejus * juxta habitationem ejus cum his reliquiis transiret, secutus sancta corpora in ecclesiam, pro filio magna cum fide votum fecit, & non multo post domum rediens, natum convalescere repperit, & post tertium diem, quem morti jam adscripserat, incolumem recepit: pro quo, ut voverat, imaginem ceream instar pueri huic ipsi altari superposuit, quam ibidem sitam quam plurimos dies omnis populus inspexit, & miraculum insigne per omne vulgus manifeste innotuit.

[60] [Epilogus ejusdem scriptoris:] Ob quam causam decet nos, carissimi fratres, magno pietatis affectu hæc sancta corpora, & hanc ipsam ecclesiam, tam multorum Sanctorum reliquiis exornatam, venerari; decet nos non parvi facere, aut contemnere protectionem gloriosi martyris Laurentii, sub cujus nomine dedicata est ecclesia, & de cujus reliquiis apud nos esse, non dubitamus. Post hæc denuo perstringens tum prædicta, tum alia ejusdem ecclesiæ decora, quibus Joannem, atque hujus filium Joannem Medicæos, Florentinorum, ut vocant, Confalonerios, seu vexilliferos, motos opinatur ad eamdem ecclesiam a fundamentis augustiorem exstruendam, bene sperare jubet, fore ut Petrus, Cosmi filius, Petrique liberi tam splendide cœptum promotumque opus non minus magnifice perficiant, ac tandem concludit his verbis: Bono igitur animo simus, fratres, conservemusque dignitatem nostram & loci & personarum, fretique protectione beati primum Laurentii martyris, deinde ipsius sancti Pontificis Marci Papæ, Amatique abbatis, & Concordiæ martyris, necnon sancti episcopi Zenobii, & Ambrosii doctoris egregii, patrocinio confidenter ad illius cæleste regnum, ad illam beatam vitam feramur desiderio, in qua omnes electi congaudent & laudant eum, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

[61] [quinam de Florentinorum possessione etiam consentiant.] Hactenus laudatus Franciscus Castilionensis paulo post annum 1464, quo Cosmus I Medicæus obiit, eique filius ejus Petrus successit. Nec solus Papebrochius noster, verum etiam Franciscus Orlendius Orbis sacri & profani part. 2, lib. 3, cap. 38, laudatusque ibidem ab eo Ferdinandus Leopoldus del Migliore, S. Marci Papæ corporis translationem Roma Florentiam affirmarunt, qui etiam duo postremi eamdem SS. Damaso, Ambrosio ac Zenobio, ex ejusdem Francisci Castilionensis auctoritate haud dubitanter adscripserunt; quamquam eorumdem primus Orlendius verbis supra num. 36 recitatis ejusdem sancti Pontificis corpus in illius ecclesia Romæ quiescere, dixerit, huc ex cœmeterio S. Balbinæ (ut ibidem credidit) translatum. Verumtamen propter ea, quæ præcedenti § produxi, de Florentinorum possessione cogor vehementer dubitare. Etenim, si S. Marci corpus sub S. Gregorio VII, id est, sub finem seculi XI, via Ardeatina, in cœmeterio S. Balbinæ, in quo anno 336, constat, fuisse humatum, repertum fuerit, non potuit S. Damasus inter annos 366 & 384, quando hic sedit, donasse S. Ambrosio, & hic Zenobio, ac Zenobius in ecclesia Laurentiana Florentiæ deposuisse.

[62] [An horum corporum unum S. Marci Papæ sit, inquirimus:] Expendamus ergo momenta rationum, quibus Franciscus Castilionensis istius sacri pignoris possessionem sæpe dictæ Florentinæ ecclesiæ primus omnium, quem quidem novimus, post medium seculum XV non dubitavit asserere. Primum, idque præcipuum, argumentum petit a repertis anno 1444 in eadem ecclesia SS. Marci, Amathi abbatis ac Concordiæ martyris corporibus cum chirographo, hæc eorumdem Sanctorum esse, testante. Factum negare nequeo viro probo affirmanti; sed mallem, ut ipsum, quod vocat, chirographum recitasset, ut constaret, an summi Pontificatus dignitas isti Marco in eo adscripta legeretur, an a Francisco Castilionensi pro suo aliorumve sensu in dicto sermone primum fuerit attributa. At certe, a quo, quove tempore ea sacra corpora ibidem fuerint deposita, in eodem chirographo non fuisse lectum, suo silentio scriptor iste satis manifestat, qui propterea alterum subjicit argumentum, ex fama, nescio, quam antiqua.

[63] Dici, scilicet ait, S. Damasum Papam tria ista corpora donasse S. Ambrosio, [fama, quæ eadem SS. Dama o, Ambrosio ac Zenobio accepta refert,] Mediolanensi episcopo, huncque S. Zenobio, Florentino antistiti, & ab his eadem in Laurentianam ecclesiam illata esse, atque ipsam ecclesiam dedicatam, positumque in eadem altare consecratum; unde & eadem ecclesia Ambrosianæ vocabulum fuerit sortita. Ut hanc famam magis fulciat, addit: Cujus etiam rei maximum habemus testimonium in Vita B. Ambrosii, quam Paulinus, episcopus Nolanus, eleganti stylo conscripsit. Paulinum, S. Ambrosii biographum, non fuisse ejusdem nominis sanctum episcopum Nolanum, dudum extra omnem controversiam est: sed, fuisse se ejusdem S. Ambrosii clericum, docet ipsemet in laudata Vita, quæ exstat in Appendice ad Opera istius sancti Ecclesiæ doctoris, studio & labore Benedictinorum, anno 1690 Parisiis edita. Ex hac Vita constat, S. Ambrosium aliquam ecclesiam Florentiæ dedicasse, in eaque Sanctorum reliquias, non tamen SS. Marci, Amathi & Concordiæ, sed SS. Vitalis & Agricolæ deposuisse.

[64] En verba Paulini ibidem num. 29 posita: In eadem civitate (Florentia) basilicam constituit, [nulla verisimili ratione fulcitur,] in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis & Agricolæ, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat. Ibidem infra num. 50 quoque eamdem basilicam, haud dubie propter dictam dedicationem, Ambrosianam appellavit, Ipse quoque S. Ambrosius in Exhortatione virginitatis, quam ea occasione in prædicta Florentina ecclesia habuit, tom. 2 Operum suorum, a col. 272, de eorum SS. Vitalis & Agricolæ reliquiis ibidem depositis diserte meminit; sed nec hic, nec alibi, alteruter simile quid habet de SS. Marci, Amathi & Concordiæ corporibus aut reliquiis; cum tamen hæc propter donatorem S. Damasum Papam, ac S. Marci præterea propter gestum ab illo summum Pontificatum minime prætereunda fuissent. Quæ itaque Franciscus Castilionensis de S. Ambrosio ex hujus Vita adduxit, multum quidem faciunt ad commendandam Laurentianam ecclesiam, si de hac ista accipienda sint. Sed pro sacri corporis, de qua quærimus, possessione nihil probant; quodque observavi, ejusdem sancti doctoris, hujusque biographi silentium eidem nihil minus, quam favorabile est.

[65] Expendat etiam studiosus lector, quantum probabile sibi videatur, [nec aliunde fit satis verisimilis, imo ex scriptorum silentio] donatum a Damaso fuisse corpus summi Pontificis, cujus cultus tunc temporis, tam in suo prope Romam S. Balbinæ cœmeterio, quam in Urbana sui tituli ecclesia vigebat; cujus sepulcrum idem Damasus, ut supra diximus, versibus propterea exornavit, & post obitum, nondum elapsis triginta annis, idem ille in summum Pontificatum successerat. Habebat alia, quæ donaret, Damasus Sanctorum corpora, quam S. Marci, suæ Sedis Pontificis, cujus memoria tunc etiam recens erat apud Romanos, nec poterat non esse percara. Converti me etiam ad Acta S. Zenobii, episcopi Florentini, si in his fortasse quidquam de eodem argumento diceretur. Tres hujus sancti præsulis Vitas ad diem XXV Maii, quo ille colitur, dedit Papebrochius noster, primo loco antiquam, sed a S. Antonino, Florentinorum etiam antistite, seculo XV modice interpolatam: secundo eamdem antiquam ante Antoninum, post seculum tamen XIII, a Blasio, monacho presbytero exornatam; ac tertio denique a Laurentio, archiepiscopo Amalphitano, prout eam referri audierat, conscriptam seculo XI. Sed nec in hisce, nec in laudati Papebrochii Commentario eis prævio, ulla exstat ejus rei memoria.

[66] [colligere licet, eam seculo XV non esse antiquiorem,] Quid, amabo, hinc pronius suspicari est, quam seculis XI & XIV, usque in XV, cujus anno 59 S. Antoninus obiit, ignotam Florentiæ fuisse eam trium sacrorum corporum per SS. Ambrosium Zenobiumque depositionem, neque vulgari cœptam ante annum 1444, quo eadem sacra pignora, teste Francisco Castilionensi, reperta fuere, eaque sola (inquam) suadente ratione, cœptam, quod, cum, unde ista eo allata fuissent, nesciretur, nulli verisimilius, quam S. Ambrosio, qui eam ecclesiam dedicasset, ejusdemque amicis SS. Damaso & Zenobio, accepta referri posse viderentur. Quin imo, si hæc opinio mox a corporum inventione nata fuerit, eam minime firmam visam fuisse S. Antonino, probabiliter colligere licet, ex jam observato ejusdem sancti præsulis silentio, ac tempore, quo hic perfecit Summam suam, in cujus quinta parte (quæ Historialis est) exstat supra dicta S. Zenobii Vita. Idem enim Franciscus Castilionensis, qui SS. Marci, Amathi ac Concordiæ corpora anno 1444 reperta esse testatur, in laudata S. Antonini Vita tom. 1 Maii pag. 322, num. 29, hujus Sancti mortem narraturus, ait: Imposuerat etiam non multo antea extremam manum ingenti magnoque volumini, quam Summam appellavit.

[67] [neque etiam tunc a S. Antonino probatam.] Obiit autem S. Antoninus anno 1459, annis quindecim post trium corporum inventionem, ut adeo opinionem istam, si hæc mox ab eadem inventione vulgata sit, non potuerit ignorare, si vero non ignoraverit, quam potiorem illius in Vita Zenobii ea de re silentii causam putabimus, quam quod nova ista opinio eidem minime firma apparuerit. De S. Marco Papa agit idem S. Antoninus in laudata Summæ parte Historiali, tit. 9, cap. 2, ubi illum inter Romanos Pontifices, qui Constantino Magno imperante, sederunt, recenset. Egit quidem de illis solum breviter, sed cum pari de ejusdem S. Marci corporis Florentiæ inventione, quæ suo tempore contigisset, alto silentio, quod quam verisimiliter componi possit cum credita ab ipso eadem inventione, lectori pariter considerandum relinquo: facile enim poterat tam recens facti memoria unico verbulo indicari.

[68] [Non constat, quorum sint duo corpora cum isto inventa.] Si quis porro petat, quis iste sit Amathus abbas, quæ Concordia martyr, quorum corpora una cum S. Marci corpore ibidem reperta, & a SS. Damaso, Ambrosio, Zenobioque deposita fuisse credenda sint; respondere cogor, ad primum quod attinet, id a nemine, quem sciam, exponi; mihi hi vero nullum notum esse istius nominis sanctum abbatem seculi IV, aut eo etiam prioris, cujus corpus eodem seculo V a S. Damaso donari, aut ab Ambrosio Zenobiove in Laurentiana Florentina ecclesia deponi potuerit. Concordiam illam Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ dicit, esse Romanam martyrem, S. Hippolyti nutricem, quæ cum ipso aliisque novemdecim Anonymis sub Valeriano passa fuit. Actum de hisce apud nos est ad diem XIII Augusti, ibidemque § IV aliquot loca recensita sunt (non tamen Florentia) quibus SS. Hippolyti & Concordiæ corpora vel reliquiæ adscribuntur. Sed non est hujus loci ea discutere, dum de solo S. Marco Papa inquirimus.

[69] Ex tam incertis omnibus nequit mihi probari S. Marci Papæ corporis per SS. Damasum, [His de causis non probatur mihi, corpus S. Marci,] Ambrosium & Zenobium Florentinis facta donatio; nec tamen quempiam hactenus comperi, qui alium ejusdem sancti pignoris largitorem nominet. Sæpe dictæ ecclesiæ recens inscriptio apud Orlendium Orbis sacri & profani part. 2, vol. 2, pag. 1264, post signatam illius per S. Ambrosium anno 392 dedicationem ita prosequitur: Vetustate collapsam S. P. Q. F. instauravit & pristino nitori restituit Nicolaus II. ex episcopo Florentino P. M. renuntiatus aggregato præsulum cœtu XIII Kalend. Februarii ⅭⅠƆLIX propriis manibus dedicavit nec sine dote dimisit &c. Hinc suspicari quis posset, fortasse hujus Nicolai Pontificis munus esse, quod Franciscus Castilionensis SS. Damaso Ambrosioque ac Zenobio attribuerunt; sic, inquam, suspicari quis posset, nisi obstaret temporum ratio. Nam Nicolao II, anno 1061 mortuo, successit Alexander II, & huic anno 1073 pariter defuncto S. Gregorius VII, quo sedente, S. Marci Papæ corpus cum inscriptione sua in cœmeterio S. Balbinæ via Ardeatina repertum fuisse, Translationis Romanæ, quam dabimus, auctor testatur.

[70] At enim, inquies, etiam in Laurentiana ecclesia Florentina una cum corpore inventum est chirographum, [Florentiæ asservatum,] quod illud S. Marci esse testabatur. Fateor, id ego Francisco Castilionensi asserenti nolo inficiari; verum etiam posito, Marco utrobique adscriptam fuisse Pontificiam dignitatem (quod nec asserere possum, nec negare) non esset utrobique par ratio; cum Florentini ex hactenus disputatis ne satis quidem verisimilem conjecturam proferant de tempore & auctore accepti corporis; ex vetustissimo autem, ceterisque Romanorum Pontificum Calalogis ac Martyrologiis constet, corpus S. Marci Papæ in sæpe memorato S. Balbinæ Via Ardeatina cœmeterio (ex quo post geminam illius in Campania translationem Romani id se accepisse asserunt) vere primo sepultum fuisse; nec ullus ante Franciscum Castilionensem, qui non ante annum 1461 scripset, dixisse legatur, istud ex memorato cœmeterio Florentiam umquam translatum, aut ex eodem ante tempora S. Gregorii VII amotum fuisse.

[71] Quod argumenti loco præterea addidit de SS. Marci, [Marci Papæ esse, cujus tamen fortasse reliquiæ aliquæ ibidem sunt.] Amathi, Concordiæ atque Ambrosii nominibus a Laurentianæ ecclesiæ clero in quotidianis suffragiis recitari solitis, si hæc consuetudo inventione eorumdem trium priorum corporum sit antiquior, verisimile quidem faciet, jam ante inventionem illam a Florentinis creditum fuisse, S. Marci corpus in ea ecclesia servari; non tamen probabit, illud idem S. Marci Papæ esse, cujus possessionem in ejusdem Urbana ecclesia possessionisque a medio seculo XII cœptæ modum certiori, quam Florentini, ratione Romani opponent. Fortasse tamen viguit ista apud Florentinos S. Marcum in quotidianis suffragiis invocandi consuetudo ob insignes ejusdem sancti Pontificis reliquias, quas Franciscus Castilionensis corpus liberalius appellaverit. Si ita sit, non refragabor, modo eas dudum post SS. Damasi, Ambrosii ac Zenobii tempora accepisse credantur.

[Annotata]

* an quorum primum?

* l. IV Non. Aug.

* ejus abundat

§ V. Duo alia loca, in quibus S. Marci Papæ corpus quiescere dicitur.

[Dicitur etiam, sed non probatur, idem sacrum corpus] Ughellus in Italia sacra etiam duobus aliis, quorum supra memini, locis ejusdem S. Marci Papæ corpus attribuit. Primum indicat tom. 3 editionis Venetæ auctæ, in Episcopis Clusinis, monasterium scilicet S. Salvatoris in Monte Amiato, quod Augustinus Lubinus in Abbatiis Italiæ scribit, fundatum esse circa annum 743 a Rachi Longobardorum rege in diœcesi ac territorio civitatis Clusinæ in Hetruria veteri, fuisseque primo Ordinis Benedictini, sed jam a seculo XIII Cisterciensibus traditum. Utut sit (neque enim hæc refert hic examinare) laudatus Ughellus col. 624 recitat Ms., in quo post alia ad propositum nostrum ita legere est: Et post consecrationem ecclesiæ (anno 1036, ut ibidem præmissum est, sollenniter peractam) acquisierunt dominus abbas Rolandus cum fratribus corpus S. Marci Papæ.

[73] [esse in monasterio Montis Amiati in Hetruria.] Hæc, nec plura in rem nostram ibi laudatum habet Montis Amiatini monumentum, quod cum cujus ætatis sit, aut quo tempore Rolandus iste eidem monasterio præfuerit (nam tempore dictæ dedicationis ecclesiæ Winizo præfuisse ibidem legitur) non edicat, nequeunt ista sola movere, ut S. Marci Papæ corpus in eo monasterio servari, aut servatum fuisse, credam; sive illud paulo post ejusdem ecclesiæ consecrationem, atque adeo ante S. Gregorii VII Pontificatum, sive post illuc allatum velint: quia certiora videntur, quæ de ejusdem S. Marci corpore in Ardeatina Via, sedente S. Gregorio VII, reperto, atque post geminam illius in Campania Romana, ad castrum videlicet S. Silvestri, atque hinc ad castrum oppidumve Julianum translationem, in urbem demum Romam, sedente Eugenio III, delato, & in sui tituli ecclesia deposito § III disserui; ex qua id deinceps umquam ablatum fuisse, hactenus non comperi. Progrediamur ergo ad alterum locum ab Ughello indicatum.

[74] [Pro ejusdem possessione ecclesiæ Aquileiensi asserenda] Est hæc ecclesia metropolitana Aquileiensis in Foro-Julii Italiæ provincia, cui ut thesaurum istum asserat laudatus auctor, tom. 5 Italiæ sacræ auctæ col. 50 ac sequenti profert vetus (ut inquit) monumentum, quod in margine notatur exstare ad ejusdem metropolitanæ ecclesiæ januam Australem. Juverit illud integrum ex Ughello recitasse. Sic habet insculptum silici: MXXXI. Indictione XIV. III. Idus Julii. Ego Poppo hujus Aquil. ecclesiæ patriarcha, una cum duobus Romanis epis. Cardinalib. & XII. coëp. præsidente D. Joanne Papa XIX. & imperatore Conrado Augusto, consecravi hoc templum in honorem S. Mariæ Genit. Dei, & SS. Martyr. Hermach & Fortunati, ob cujus sollennitatem idem Roman. summus Pont. de gratia Apostolica concessit indulg. c. ann. & c. dier. singulis annis omnib. vere pœnitent. & confessis dictam Aquileiensem ecclesiam visitantibus causa devotionis, & in festo dictorum martyrum Hermach. & Fort. & per octavas eorum singulis diebus XVIII annorum, & totidem quadragenarum

[75] Item dicti Cardinales auctoritate Apostolica ob reverentiam S. Quirini mart., [laudatur inscriptio ibidem muro incisa, verum hæc recentior est,] qui ejus corpus portaverunt de Urbe, & condiderunt a parte dextera in altari parvo juxta altare majus, & ob reverentiam B. Marci Papæ & confess. cujus etiam corpus de Urbe portaverunt, & collocaverunt a sinistris in altari parvo juxta altare majus, concesserunt indulgentiam X ann. & X. quadragenarum tam in supradictis solennitatibus quam etiam in festivitatibus eorumdem. Hactenus monumentum ex recensione Ughelli; quod ne Popponis ætate exaratum credamus, vetant liberaliores istæ indulgentiarum largitiones, seculo XI in Ecclesia Dei minime usitatæ. Simili de causa Papebrochius noster in Paralipomenis ad Conatum in Catalogum Romanorum Pontificum Dissert. XXIX num. 9 quamdam Farfensem Indulgentiarum formam suspectam habuit, ac Papebrochii judicio consentiens Joannes Franciscus de Rubeis in Monumentis ecclesiæ Aquileiensis col. 517 de hac ipsa Aquileiensi sic pronuntiat: Sequiore positam ævo inscriptionem, nullus dubito; prædictusque indulgentiæ annorum numerus fortasse ex confirmatoria alicujus multo posterioris Pontificis extensione accipi potuit, ut idem Papebrochius annotat loco citato, ubi similem ad examen vocat Farfensem indulgentiæ formam.

[76] Neque tamen definita dicati Deo Aquileiensis templi nutat epocha, [ac fortasse concinnata ex liberaliori interpretatione] quam puto expressam ex sinceris Donationis, numero sequenti percensendæ, tabulis. In his hæc verba legimus: “Ego Popo … hanc ecclesiam fabricavi, & eo” (Deo scilicet, ut præmiserat) “auxiliante, eam in honorem S. Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, SS. martyrum Hermachoræ & Fortunati, una cum pluribus episcopis, consecravi.” Confectæ tabulæ sunt “Anno Dominicæ Incarnationis MXXXI. Indictione XIV. tertio Idus Julii, residente D. Joanne Apostolico in Urbe Romana, regnante vero Conrado Augusto imperii sui anno V. Pontificatus autem ejusdem Domini Poponis anno XII.” Quintum decimum annum vitio typographi apud Ughellum legitur: ANNUM vero XII numerant autographæ tabulæ. Hactenus ex laudato Joanne Francisco de Rubeis, cujus opinio de epocha dedicatæ metropolitanæ ecclesiæ Aquileiensis, ex hisce Poponis tabulis in supra dicta inscriptione concinnanda adhibita mihi verisimillima apparet.

[77] Videamus igitur, an iste inscriptionis concinnator, [alterius tabulæ authenticæ,] sicut annum dictæ dedicationis ex autographis (teste de Rubeis) Poponis tabulis recte accepit, ita etiam S. Marci corporis possessionem ex iisdem didicerit. In his, prout integræ exstant apud Ughellum, post supra recitatum verbum Consecravi Popo sic progressus est: In qua ex diversis, & maxime ex Romana Ecclesia, plurimas Sanctorum reliquias summo & ardenti studio congregavi, & studiosissime collocavi. Hæc ibi Popo, nec plura de hoc argumento addidit; de S. Marci corpore etiam altum silens. Ut igitur quispiam, totis forsan tribus seculis ea templi dedicatione junior, prædictam inscriptionem composuit, in eaque longe ampliores Indulgentias, quam seculi XI Ecclesiastica disciplina tulerit, imperite recensuit, ita is ipse potuit haud multo magis inepte levi quapiam de causa existimasse, corpus S. Marci fuisse inter sacras reliquias, quas Popo Roma acceptas, dictaque in ecclesia a se collocatas, in authentico instrumento generatim memoravit.

[78] [atque etiam aliunde suspecta est.] Suspicionem hanc auget idem auctor inscriptionis, dum in eadem dicit, etiam S. Quirini martyris corpus eodem anno 1031 eademque de causa Roma illuc allatum, ibidemque depositum fuisse. Duos autem hujus nominis Romanos martyres novi, quorum alter, sub Claudio passus, colitur die XXV Martii, alter sub Hadriano coronatus, honoratur ejusdem mensis die XXX. De ambobus actum apud nos est ad eosdem dies tom. III Martii; sed ibidem probatum est, horum prioris (Cyrini etiam alias dicti) corpus seculo VIII, largiente S. Zacharia summo Pontifice, ad Segernseanum Bavariæ monasterium; alterius vero anno 1050, concedente S. Leone IX pariter Pontifice, Novesium in archiepiscopatu Coloniensi translatum fuisse; ut proinde (nisi alterum ab his duobus Quirinum Romanum martyrem inscriptio indicet) ejusdem auctor hinc quoque non possit mihi non suspectus esse, dum S. Quirini martyris corpus, non secus atque S. Marci Papæ corpus anno 1031 Aquileiam Roma translatum affirmavit. Quibus de causis non apparet mihi ista inscriptio idoneum instrumentum ad persuadendum, ejusdem S. Marci corpus jam quievisse Aquileiæ ante Pontificatum S. Gregorii VII, quo sedente, illud in cœmeterio S. Balbinæ Via Ardeatina, ubi constat primo sepultum fuisse, inventum esse, supra laudata, atque hic subjicienda Translationis Romanæ Historia multo verisimilius enarrat.

HISTORIA TRANSLATIONUM,
Auctore Anonymo, verisimiliter synchrono,
Ex Bibliothecæ Vaticanæ Codic. Anon. f. 176.

Marcus Papa confessor Romæ (S.)

BHL Number: 5296

A. anonymo.

PROLOGUS.
Compendium Vitæ ac virtutum sancti Pontificis.

[Marcus Ecclesiæ Romanæ diaconus] Sacratissimi corporis beati & venerabilis Marci Papæ Translationem a scripturus, pauca prius de hiis, quæ in Pontificatu gessit, perstringere decrevi, ut & narrationis ordo competentior fiat, & audientium corda tanti Patris exemplo ad misericordiæ opera facilius provocentur. Beatissimus itaque Marcus, athleta Christi, & Catholicæ fidei defensor, sub B. Sylvestro, magistro & prædecessore suo, in diaconatus Officio, non mundo, sed Deo, studuit militare, nichil terrenum, nichil carnale desiderans, sed tota mentis intentione ad æterna & sine fine mansueta * gaudia semper intentus, crucem suam post Dominum baiulavit. Legerat enim in Euangelio Dominum dicentem: “Qui non baiulat crucem suam, & sequitur me, non potest meus esse discipulus b.” Timens igitur & multum metuens, ne tanto Magistro haberetur indignus discipulus, despexit mundum, ut liber sequeretur Christum, dicens cum Apostolo: “Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo c.”

[2] Et quia juxta B. Jacobi Apostoli testificationem, qui voluerit esse amicus mundi, [ob virtutes suas S. Silvestro in Pontificatu sifficitur,] inimicus Dei constituitur d, mundum cum suis oblectamentis despexit, cum cruce Dominum sequens, carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifigendo: erat enim jejuniis & orationibus semper intentus, indutus omni tempore cilicio. Pro hiis itaque & aliis innumeris sanctitatis operibus, non tantum Deo, verum etiam hominibus carus & amabilis extitit, & maxime magistro suo, B. Silvestro, tunc Romano Pontifici, a quo in tantum diligebatur, ut sæpissime B. Silvester viva & aperta voce hunc solum inter cæteros fore, assereret, qui Pontificali cathedra dignus haberetur e. Mortuo igitur B. Silvestro, &, ut decebat, honorifice sepulturæ tradito, clerus populusque Romanus concordi voto, parique voluntate Marcum, diaconum, elegerunt Pontificem; qui, licet multum restiterit, seque indignum reclamaverit, Pontificali tamen cathedra ex more est sublimatus f. Qualem vero se in Pontificatu, quantumque præbuerit, quantæ sanctitatis, quantæque humilitatis, mansuetudinis ac benignitatis circa omnes extiterit, humana lingua non efficit * enarrare.

[3] Neque enim, ut plerique, pro collato sibi honore in superbiam est elevatus, [humilitate ac misericordia fulget, binas ecclesias condit, ac moritur.] sed memor Domini dicentis: “Qui se exaltat, humiliabitur; & qui se humiliat, exaltabitur g,” majoris humilitatis apparuit, quam cum esset in Ordine diaconatus. Denique, cum in honore duodecim Apostolorum duodecim quotidie pauperes ad mensam haberet, ipse per semetipsum eis ministrabat; nec aliquid omnino corporalis cibi gustabat, nisi prius eos refectos sentiebat, illius vere discipulum & imitatorem se ostendens, qui ait: “Non veni ministrari, sed ministrare h.” Nocturno vero silentio, cum se homines sopori tradunt, illos in singulis thoris mollioribus collocabat, ipse autem super nudam terram quiescebat i, cilicio tantum ad carnem indutus. Viduarum & orphanorum ac pauperum, Romæ degentium, negotia curabat, ut propria, eorumque nomina penes se scripta habebat, & de suis facultatibus, prout cuique opus esset, necessaria ministrabat. Hic duas fecit basilicas, unam Via Ardeatina, in qua requievit k, alteram in urbe Roma juxta Palatinas l; sed cum omnipotens Dominus, invidorum aspernator, vellet, eum jam a labore quiescere, & laborum suorum æternam in cœlis mercedem recipere, post multa & inenarrabilia signa, quæ per eum Dominus gessit, ex hac luce subtractus est, reddiditque spiritum Deo, a quo illum acceperat, expletis annis duobus, mensibus novem in Episcopatu suo, diebus autem viginti m.

ANNOTATA.

a Tres translationes hic Anonymus enarrat; at quia harum postremam, quæ in urbem Romanam facta est, describendam proprie susceperat, Translationem dixit, non Translationes.

b Lucæ 14, ℣. 27.

c Ad Galatas cap. 6, ℣ 14.

d Lege B. Jacobi Epistolam cap. 4, ℣. 4.

e In nostræ Vitæ S. Marci apographis eadem leguntur de illius diaconatu & promotione ad summum Pontificatum ex commendatione S. Silvestri, proximi ejusdem decessoris. Vide dicta in Commentario prævio num. 19.

f Id factum esse die 18 Januarii anni 336, probavi in eodem Commentario § 2.

g Lucæ cap. 14, ℣. XI.

h Lege cap. 20 Matthæi, ℣. 28.

i Quæ de misericordiæ operibus hic præmissa sunt ac subdentur, leguntur etiam in aliquot nostris Vitæ apographis; sed quam ea certa sint, quis dicat?

k Ubi & corpus ejus seculo XI inventum fuisse, hic infra dicitur.

l Palacinas alii legendum monent. De utraque hac ecclesia vide dicta in Commentario prævio §§ 1 & 2.

m Imo solum mensibus octo ac diebus viginti, anno vero 336, Nonis Octobris, ut probatum in Commentario prævio est a num. 8.

* mansura

* an. sufficit?

CAPUT I.
Inventio sacri corporis in cœmeterio S. Balbinæ, Via Ardeatina; prima ejusdem translatio ad Castrum S. Silvestri, & secunda ad Castrum Julianum.

[Inventum in cœmeterio S. Balbinæ corpus S. Marci,] Sepultus est Via Ardeatina in cœmeterio Balbinæ a, ubi cum per longa tempora permansisset, videlicet usque ad tempora Gregorii septimi Papæ b, contigit, ut quidam cymiterium, in quo corpus S. Marci erat, intrarent, & dum diligenter inquirerent, sicubi vel Sanctorum reliquias, vel aliquid aliud, unde lucrarentur, invenire potuissent, venerabile corpus ex insperato invenerunt; quod cum vere B. Marci corpus ex titulo, quem in sepulcro repererunt, fore cognoscerent, valde gavisi sunt, quia talem thesaurum invenerant, ex quo & temporales divitias & æternas se posse consequi, non dubitarent.

[5] [fossor nuntiat clero S. Marci, ab eoque repulsus,] Unus igitur ex hiis, nomine Benedictus, festinus & plurimum gaudens ad titulum S. Marci, quem ipse B. Marcus temporibus Constantini imperatoris in Urbe construxerat, cucurrit, & ipsius tituli c archipresbiterum, & omnes canonicos caute conveniens, ubi B. Marci corpus esse, crederent, studiose quæsivit. Quo audito, archipresbiter & clerici illud se in eadem ecclesia indubitanter habere, dixerunt. Quibus ille, Procul dubio, inquit, decepti estis, nec sic est, ut speratis: nos enim illud nuper invenimus; & si vestro æquo nobis moderamine dare vultis, integrum vobis corpus cum proprio titulo d dabimus. Illi autem prænominati Benedicti verba parvi pendentes, ejus assertionibus fidem accommodare noluerunt.

[6] Erat autem eo tempore Campaniæ in castro S. Silvestri e uxor cujusdam Theobaldi f illustrissimi militis, [cum sociis suis illud vendit illustri matronæ in Campania,] nobilissima fœmina, Theutonica genere, quæ religionis intuitu nimio flagrabat desiderio, ut Sanctorum reliquias in terra sua posset habere; & dum sedulo cogitaret, qualiter suum impleret desiderium, tandem sapienti usa consilio, Romam de suis fidelibus misit, qui ad hoc maxime operam darent, ut alicujus Sancti reliquias, dato pretio g, ad eam deferrent. Venientes itaque Romam, dominæ mandata exequentes, prædictos fossores obvios habuerunt; cumque ab eis requisiti causam itineris manifestassent, fossores dixerunt: Si sic est, ut dicitis, ecce, quod quærebatis, invenistis: & addunt: Nos habemus corpus S. Marci Papæ, quod, si justum pretium nobis recompensare velitis, sine dubio vobis trademus.

[7] Sed quid multis immorari debeamus? Data pecunia, [a qua in erecta ipsi ecclesia digne reconditur,] pretiosissimum corpus ad dominam suam in Campaniam detulerunt; quod illa, plurimum gaudens, cum maxima devotione suscepit, referens gratias Deo, qui non derelinquit sperantes in se, & suorum fidelium petitiones dignanter exaudit: atque illico præcepit, non longe a Castro S. Silvestri ad honorem S. Marci ecclesiam fabricari h, qua expleta, accitoque episcopo i, in cujus parochia erat, in eadem ecclesia cum maxima gloria sanctissimum corpus pulcherrimo recondidit tumulo. Quod cum ad aures archipresbyteri & clericorum tituli S. Marci pervenisset, ineffabili mœrore dolentes & se ipsos k de negligentia accusantes, communicato consilio, in Campaniam ad dictam fœminam, quæ sanctum corpus emerat, properare curaverunt, & ab ea, tamquam subjectum sibi thesaurum, B. Marci corpus nunc piis commonitionibus, nunc gravissimis minis, Papæ authoritatem & Romanorum potentiam opponentes, requirere cœperunt.

[8] Quorum verbis religiosa fœmina ex insperato perculsa respondit: [frustra reclamantibus Romanis clericis S. Marci.] Miror, prudentes & sapientes clericos a me, tamquam furti rea, B. Marci corpus requirere, quod nec furata sum, nec furari mandavi. Fateor (inquit) inveni thesaurum, quem de meis opibus libentissime acquisivi, & acquisitum debita veneratione tuto recondidi in loco: nunc nec blanditiæ subtrahent, nec minæ tollent, nec cujuslibet potentis violentia rapiet. Verum, si vel Papæ majestas, vel Romanorum magnitudo, ad reddendum, quod vita carius habeo, me aliquando cogere vellet, ego mihi exilium in partes Occiduas magis eligerem l, quam uno die vellem hoc quoquo modo carere. Accepta autem tam incommoda responsione tristiores effecti, qui perrexerant, clerici ad Urbem regressi, cum hiis, qui remanserant, & cum omnibus parochianis, ad recuperandum amissum thesaurum sollicitiores esse cœperunt.

[9] Temporibus itaque sanctæ recordationis Papæ Paschalis m, [Tempore Paschalis II, destructo S. Silvestri castro, incolæ castri S. Juliani] filii illius mulieris, cujus supra memoriam fecimus, quæ sacrum corpus comparaverat, matre, eorum jam dudum mortua, adversus Dominum Papam arma sumpserunt; unde sæpe commoniti, cum stultitia sua nullatenus cessare voluissent, indignans Dominus Papa ad comprimendam & edomandam eorum superbiam, & de Urbe, & de tota Campania contra eos exercitum conduxit, & Castrum S. Silvestri, Domino juvante, cepit atque destruxit n. Fuerunt autem in illo exercitu quidam ex parochianis S. Marci, licet pauci, qui sanctum corpus ejus exinde tollere, & ad propriam ecclesiam reducere conati sunt; sed a multitudine prohibiti, quod proposuerant, minime adimplere potuerunt. Quo comperto, clerici & laici, qui Julianum o castrum inhabitabant, multum metuentes, ne simili occasione Romani ad easdem partes iterum euntes sanctum corpus tollerent, secumque deferrent, ad jam dictam ecclesiam, quæ, tum morte suæ fundatricis, tum destructione castri, quasi derelicta erat, convenerunt, & inde ad Julianum castrum mirificum corpus cum maximo honore transtulerunt.

[10] [ablatum S. Marci corpus in ecclesia S. Viti condiderunt.] Facta est autem inter castrenses contentio, ubinam corpus recondi debuisset, alii numquam p intra castrum, alii in matrici ecclesia S. Viti, quæ Ad Pinum dicitur, recondendum fore, censebant. Post multorum tandem verborum contentiones & jurgia, armorum quoque gravissimos strepitus, majorum & potentiorum consilio in præfata S. Viti ecclesia per manus Velitrensis episcopi q in optima concha reconditum est venerabile corpus, in ipsa vero altaris consecratione, clericis simul ac laicis consulentibus, ad honorem beatissimi Marci, cujus sacrosanctum corpus manu tractavit, & devotissime consecravit magnæ sanctitatis episcopus r ipsam B. Viti ecclesiam secundam a Velitrensi sedem perpetuo stabilivit & confirmavit, pro eo videlicet, quia summi & universalis Pontificis corpus ibidem recondiderat.

ANNOTATA.

a Omnino constat, ipsum in illo S. Balbinæ cœmeterio sepultum fuisse, quod ab ipso etiam S. Marci dictum legitur, atque ab aliis in Via Ardeatina, ab aliis in Via Appia locatur. Adi Commentarium prævium num. 3, ubi diversi loquendi modi ratio allegata est.

b S. Gregorius VII Papa, cujus gesta in Opere nostro exposita habes ad diem 25 Maii, Ecclesiæ Dei præfuit ab anno 1073 usque in 1085; ac proinde S. Marci corpus in prædicto cœmeterio octavum jam seculum jacebat, quando ibidem inventum fuisse, Anonymus noster hic incipit narrare.

c Vere antiquum Romæ esse S. Marci Papæ titulum, qui hodieque superest, ostendi in Commentario prævio num. 6.

d Id est, cum simul inventa sepulcrali inscriptione, ex qua constabat, corpus istud S. Marci Papæ esse.

e Per Campaniam hic indicari Campaniam Romanam, manifestum fit ex sequentibus. De Castro S. Silvestri vide observata in Commentario prævio num. 39 & duobus sequentibus.

f Vellem, ut certiorem horum duorum illustrium conjugum notitiam dedisset. Adi Commentarium prævium num. 39.

g Eruditis notum est, fuisse aliquando, qui religioni sibi non ducerent Sanctorum reliquias pretio mercari.

h Hinc etiam conjice, exiguum istud eastrum fuisse; alioquin enim videtur pia illa matrona ecclesiam vel sacellum intra illud potius, quam extra, condendo sacro corpori constructura fuisse.

i Fortasse Velitrensi.

k Sic restitui, cum in apographo nostro perperam legeretur: Ex se ipsis.

l Id est, illuc cum sacro corpore confugerem.

m Designatur Paschalis II, qui ab anno 1099 usque in 1118 Apostolicam S. Petri Romanam Cathedram tenuit.

n Consule Commentarium prævium num. 40 & sequenti.

o Est hoc diœcesis Velitrensis, inter cujus præcipua oppida recensetur apud Orlendium parte 2 Orbis sacri & profani tom. 1, pag. 603. Vide etiam dicta in Commentario prævio num. 39.

p An legendum: Namque?

q Apud Ughellum tom. 1 Italiæ sacræ, col. 46 in Veliternensium ante hujus ecclesiæ cum Ostiensi conjunctionem, anno 1150 ab Eugenio III factam, episcoporum Catalogo postremus Leo ponitur velut anno 1105 constitutus; verum alii hunc Leonem Vercellensem episcopum fuisse putant, nec videtur completus is Catalogus, ut dicere nequeam,hicne, an alius apud Anonymum indicetur.

r Quis hic magnæ sanctitatis episcopus? Idemne, qui supra Veliternensis, an alius?

CAPUT II.
Sacri corporis e castro Juliano ad sui nominis ecclesiam Romam translatio: miracula quædam ibidem mox obtenta.

[A tumultuantibus adversus Eugenium III Romanis] Anno vero ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quinto facta est in Urbe valida turbatio, ita ut clerus in populum, & populus in clerum universaliter agerent a: increscente autem persecutione, Eugenius, qui post Papæ Lucii mortem in Romanum Pontificem est b electus, communicato episcoporum & Cardinalium consilio, Urbem dimisit, & ad Farfense monasterium exiit, ibique, Spiritu sancto cooperante, per manus Sabinensis & aliorum episcoporum solemniter est consecratus; & quia contra Romanorum impetum ibi non erat illi tutum manere, cum episcopis & Cardinalibus Narniam c concessit. Comites autem, qui circa Urbem erant, iram, indignationem & fortitudinem Romanorum timentes, & Triburtinaæ civitatis ruinam ante oculos semper habentes d, ne similiter sub Romanorum Papam commune fecerunt confugium, & ibi solito more illi fidelitatem juraverunt.

[12] Post hæc vero, ipso domino Papa mandante, contra senatum & populum Romanum, [capto incensoque castro Juliano, quidam eorum] quibus modis poterant, comites pugnare cœperunt e: unde senatus populusque Romanus magis ira commotus, & gravius indignatus, copiosa equitum & peditum multitudine collecta, ad illos expugnandos in fortitudine exiit, Julianum castrum invasit, cepit, & igne cremavit. Tunc parochiani S. Marci, qui ibi erant, ad memoriam reducentes, quoquo modo de Urbe f ad castrum S. Silvestri, & inde ad Julianum B. Marci corpus delatum & reconditum fuerat; quo illud tollerent & Romam ad suum titulum deferrent, nimio desiderio cœperunt esse solliciti; sed ignorantes, ubi reconditum erat, cœperunt ab hominibus, qui de vicinis castellis advenerant, quasi oraturi & munera pro devotione oblaturi, sollicite inquirere, ubi gloriosum corpus reconditum fuisset.

[13] [Sancti corpus ex altari secreto tollunt, & Romam versus deferentes] Divina itaque providentia factum est, ut clerici, qui factarum translationum conscii fuerant, & locum & altare, sub quo in marmorea concha corpus erat reconditum lætenter * indicarent. Quo cognito, secreto intrantes ecclesiam, januis clausis, pio, ut illis visum est, studio altari diruto, corpus de concha tulerunt, & in syndone ligatum ad commune detulerunt hospitium. Eo vero tempore, quo reliquiæ de ecclesia tollebantur, cum magna esset cæli serenitas, subito aëre in nubibus concreto, coruscationes & tonitrua tam gravia facta sunt, ut totus exercitus, tamquam de imminenti morte, timeret, & si quid commissum esset, emendari sine dilatione, terribiliter conclamarent. Hii vero, qui secreto corpus abstulerant, timentes, ne forte exercitus de corporis ablatione cognosceret, duos ex suis elegerunt, quibus pretiosissimum thesaurum Romam deferendum commiserant, qui latenter exercitum dimittentes g, ad Urbem redire cum maximo gaudio properabant. Legatos autem, antequam, Julianum pervenissent, ad Joannem, venerabilem archipresbyterum S. Marci præmiserant, ut h duos ex clericis, quos vellet, illuc absque dilatione dirigeret.

[14] [obviantibus ex Urbe accitis clericis tradunt,] Quo audito, archipresbiter & clerici primo quidem, quidnam hoc esset, quod cum tanta festinatione vocabantur, attoniti cogitabant; neque enim causam itineris legatis indicaverant. Deinde vero deliberato consilio, duos clericos, unum videlicet presbiterum, & alterum diaconum, simulque quemdam satis honestum & fidelem laicum festinanter miserunt; qui autem missi sunt, juxta Vellitrum i redeuntibus & sacrum corpus deferentibus obviaverunt; cumque se invicem salutassent, & cur pergerent, inquisiti manifestassent, delatores sacri corporis dixerunt: Nolite ultra in eundo laborare; quia, ecce, nos deferimus, pro quo vocati venistis: & ostenderunt illis pretiosissimum corpus, quo viso, inenarrabili repleti gaudio, tendentes ad sydera palmas, plurimasque lacrymas ex ingenti lætitia fundentes, Regi regum Christo pro collato sibi munere gratias innumeras retulerunt, & cum tremore & maxima reverentia oblatum thesaurum receperunt, atque impressis sigillis eum munientes, usque Albam k eo die redierunt, ibique pervigilem noctem ducentes, cum magna diligentia, quod acceperant, custodierunt.

[15] [quod dum hi in Urbem ferunt, secreto divinitus patefacto,] In eadem vero nocte plurimum inter se contulerunt, utrum in manifesto, an in occulto, deportari debuisset: mane autem facto surgentes, & reliquias sanctas occulte ferentes, venerunt ad portam civitatis, quæ propter Lateranensem ecclesiam, juxta quam sita est, S. Joannis l dicitur, illique * deliberato consilio rogaverunt laicum, qui secum perrexerat, ad ecclesiam S. Marci properare, & archipresbiteri ac cœterorum fratrum in ea degentium voluntates inquirere, qualiter sanctum corpus deferendum censerent; & dixerunt: Nos te lento gradu sequemur usque ad ecclesiam S. Quirici m ibique te expectabimus. Laicus igitur festinus processit, & sicut ei dictum fuerat, acceptis in partem archipresbitero & clericis, cum eventum rei aperire cœpisset, mulieres, quæ ad audiendam Missam convenerant, quasi divino oraculo commonitæ, nemine sibi indicante, sed (credo) Spiritu sancto revelante, cœperunt ad invicem dicere: Ecce, corpus S. Marci venit; & accedentes ad campanas, sicut noverant, eas pulsabant.

[16] Tunc clerici videntes, quæ fiebant, & quodammodo voluntatem Sancti ex hiis intelligentes, [a multitudine occurrentium impediti coguntur in ecclesia S. Mariæ deponere:] statuerunt venerabile corpus cum debito honore ad suam ecclesiam deferre. Qui autem reliquias deferebant, venerunt ad S. Quiricum, ibique paululum subsistentes audierunt campanas sonantes, & subito viderunt etiam pueros sibi obviantes, & de adventu sancti corporis Dominum laudantes. Videntes itaque, quia, quod ipsi occultaverant, Deus manifestum fecerat, venerunt ad ecclesiam S. Mariæ in campo Careleonis n, & quia præ multitudine occurrentium virorum ac mulierum ultra progredi non valebant, dictam S. Mariæ ecclesiam intraverunt, & super altare mirificum corpus deposuerunt: nam ubi per Urbem divulgatum est, quod ad ecclesiam S. Marci ipsius corpus deferretur, factus est illuc clericorum & laicorum, ac mulierum quoque, maximus & gloriosus concursus.

[17] A dicta vero ecclesia S. Mariæ cum magna clericorum processione & debita exultatione ad suam domum & propriam ecclesiam cum maximo labore Idibus Madii, [unde Idibus Maii ad suam ecclesiam solemniter transfertur.] quod est, quinto decimo die ejusdem mensis delatum est corpus: tanta enim erat utriusque sexus & ætatis concurrentium multitudo, ut sancti corporis baiuli sæpe inter comprimentium pedes caderent, ac vix a comitantibus adjuti valerent assurgere. Gaudens igitur Civitas & exultans suum recepit Pontificem, domus Factorem, ecclesia proprium Ædificatorem, propria familia Patronum & dominum recognovit. Deus autem, qui mortuos mundo cælitus mirificat Sanctos, multa per B. Marcum signa & mirabilia in ipsius corporis adventu ostendere dignatus est.

[18] In ipso namque adventus sui die quædam puella, [Ad ejusdem lipsanothecam puella amissum brachii,] quæ non amplius, quam duodecim videbatur annorum, cujus brachium ita ex infirmitate obriguerat, ut ejusdem brachii manus, nisi altera manu sustentata, nusquam inclinari, nec aliquo modo ad os duci potuisset, ad sacrum corpus accessit, & spe recuperandæ salutis scrinio, in quo sacri corporis reliquiæ continebantur, prece, qua poterat, pro salute sua Dominum supplicans, emortuum brachium supposuit; cumque per unius fere horæ spatium sic permansisset, brachium, quod usque ad illud tempus absque usu vitæ permanserat, cœpit quodammodo reviviscere, ac subito pristinæ saluti restitutum est, ita ut omnis infirmitatis oblita nichil umquam passa fuisse videretur. Puella itaque, quæ per multa tempora gravi infirmitate afflicta fuerat, per beatissimi Marci merita in momento sanitati reddita, Liberatorem suum, fusis lacrymis, plurimum laudans ac benedicens, sana remeavit ad propria.

[19] In regione vero, quæ Trivium o dicitur, juxta ecclesiam B. Nicolai in Arcione p, [puer manuum pedumque usum] vir quidam, Letulus nomine, filium, manibus & pedibus a pueritia debilem, habuit, & ita semper pronum, ut a terra per se nullo modo posset exurgere. Hunc pater de exercitu rediens, audita fama sanctitatis ejus, & mirabilibus, quæ per eum fiebant, ad ecclesiam S. Marci cum cereis & oblationibus, de ejus salute confidens, plena devotione portavit; cujus q fidei integritatem omnipotens & misericors Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis, & humilium preces miseratus exaudit, per intercessionem B. Marci tantam puero contulit sanitatem, ut, depulsa omni debilitate, suis puer pedibus rediret ad propria, quodque vellet, manibus teneret atque tractaret, & patris vestigia sequens, qui fuerat pronus, expeditus & rectus, quo vellet, procederet.

[20] [recipiuntt puella gutturis tumore ac cruciatu liberatur.] Sequenti vero nocte pater, ne ingratus beneficiis videretur, &, ut, quod ipse de virtutibus Sancti in filio expertus fuerat, cæteris palam faceret, filium, quem sanum receperat, ad ecclesiam S. Marci cum statua ceræ, quæ ob memoriam liberati filii ante corpus B. Marci penderet, reduxit; ibique per totam noctem cum cæteris, qui vigilias celebrabant, puerum sanum & incolumem, huc atque illuc per ecclesiam discurrentem, cunctis ostendens, divini Salvatoris laudabat magnalia, omnesque, qui erant in ecclesia, excelsa voce benedicebant Dominum, qui per famulum suum, beatissimum Mareum, tale tantumque dignatus est operari miraculum. Quædam quoque puella de ultramontanis partibus, quæ gullæ r tumorem & intolerabilem patiebatur dolorem, & nullis poterat medicorum liberari suffragiis, eodem tempore ad B. Marci ecclesiam venit, & loculum, in quo beatissimum corpus erat, fusis lacrymis & multiplicatis precibus, tangens coram omni multitudine, quæ devote convenerat, magnum evomuit vermem, & statim gulæ tumore atque dolore deposito, ad beatissimi Marci gloriam & honorem liberata est.

[21] [Clauda unius pedis usum, deinde redux etiam alterius recipit,] Inter languentium etiam multitudinem quædam puella de regione Parionis s, utroque pede clauda, tunc ad eamdem ecclesiam delata est, quæ cum ante corpus B. Marci jaceret sub scrinio, supra quod corpus erat, alterum pedem extendens, maximum nervorum, qui contracti fuerant, persensit dolorem, & post dolorem consequuta est sanitatem. Altero itaque pede sano, & altero claudo, quæ per alios ad ecclesiam venerat, per se ipsam ad propria rediit. Vicini ergo atque vicinæ, videntes, quod de ea factum est, Deo & B. Marco laudes debitas reddiderunt; puellam ipsam per B. Marcum de altero pede sanandam ad ecclesiam redire pietatis affectu monentes, & plurimum compellentes. Timnes enim illa, in altero pede sanando similem pati dolorem, redire ad ecclesiam recusabat. Tandem vero illuc compulsa, rediit, & non minus aliorum, quam sua, fide valetudinem in altero pede non sine magno miraculo recepit. Nam cum die Dominica, quæ sexta erat ab ea, qua sacratissimum corpus delatum est t, plurimi ex diversis partibus convenissent, vix pauci, quod de ea factum fuerat in altero pede, miraculum crediderunt.

[22] [cum magna præsentium admiratione] Erant autem inter eos quam plurimi, qui B. Thomæ dubitationem magis, quam centurionis fidem, sequentes, dicerent: Nisi oculis nostris viderimus, nequaquam credimus; si tamen in altero pede sanitatem receperit, quod de isto asseritis, dubitare minime poterimus. Erat enim ita distortus, ut, quia pes esset, vix discerni potuisset. Clericis igitur ejusdem ecclesiæ Vesperas de more solemniter celebrantibus, ecce, subito puella, quæ sananda advenerat, terribilibus clamoribus totam replevit ecclesiam. Aiebat namque, nimio & intolerabili dolore se constringi, ex quo nervi; prius contracti, cœperunt extendi. Sed quid dicam? Cuncti, qui in ecclesia erant, tantis clamoribus pulsati, certatim currentes, &, cur clamaret, inquirentes, atque cognoscentes, Domino Jesu Christo, Salvatori nostro, lacrymabiliter pro ea preces fundebant, seque reos de sua incredulitate clamabant. Puella itaque statim post dolorem sanata, gaudens & exultans, Dei & B. Marci ancillam se præferens, directo gressu ad propria remeavit.

[23] Pauper vero quidam, Ardeatinus u genere, per longa tempora dextero brachio claudus x, [& fructu.] audiens, quæ Deus per B. Marcum mirabilia faciebat, ipse quoque festinus ad ecclesiam venit; sed pro frequentis populi multitudine vere * ad loculum, in quo corpus erat, appropinquavit, ipsumque loculum claudo brachio tangens, fusis circumstantium precibus, subito salutem recepit. Pia itaque simplicitate ante ipsius Beatissimi altare humiliter procidens, se ipsum ecclesiæ obtulit, & quoad viveret, fidelem debita devotione commisit.

ANNOTATA.

a Seditionis Romanorum causa fuit, quod hi contra morem, invitisque summis Pontificibus Innocentio II, Cælestino II & Lucio II, senatum Patriciumque Romanum constituissent, eosque a recens electo Eugenio Papa confirmatos vellent. Vide Annales Ecclesiasticos Cardinalis Baronii, & Muratorium in Annalibus Italiæ ad annos 1143 & sequentes.

b Obiit Lucius II mense Februario anni 1145, quo Eugenius III ei suffectus fuit, de cujus fuga, consecratione in monasterio Farfensi, ceterisque huc spectantibus, consule, si lubet Annales mox laudatos.

c Narnia, Italice Narni, episcopalis civitas est ditionis Pontificiæ in Umbria: verum non Narniam, sed Viterbium, Patrimonii caput, fugisse Eugenium, constanter tradunt alii scriptores, ut Anonymus noster memoria lapsusfuisse videatur. Consule tamen Commentarium prævium num. 42 & sequenti.

d Vide, quæ de hoc Anonymi loco disserui in Commentario prævio num. 44 & duobus sequentibus.

e Ex prædictis Annalibus etiam constat, Eugenium III armis adversus rebelles Romanos usum esse.

f Id est, ex Romano S. Balbinæ in Via Ardeatina cœmeterio, ut patet ex præmissis.

g Id est, Clam ab exercitu recedentes.

h Sic correxi, cum in apographo nostro & pro ut haberetur.

i Velitræ, Italis Veletri, Pontificiæ ditionis in Campania Romana civitas episcopalis est, cujus antistes simul episcopus Ostiensis est; estque Juliano Romam euntibus obvia.

k Alba; seu Albanum, altera Campaniæ Romanæ episcopalis civitas est, Romam versus tria circiter milliaria Gallica Velitris distans, ac fere sex ab urbe Romana.

l Alias etiam Porta Cœlii montis appellatur, ab eaque incipit Via Campana.

m S. Quirici nomine admodum vetusta urbis Romæ ecclesia est, in regione Montium sita, a Sixto IV restaurata, & Cardinalitio titulo insignita, uti videri potest apud Pancirolum in Thesauris absconditis urbis Romæ, aliosque.

n Est & hæc ecclesia, S. Maria in Campo Carleo Italice dicta, in eadem regione Montium. Vide laudatum Pancirolum. Porro tam hæc, quam prædicta S. Quirici ecclesiæ sic sunt in Tabulis topographicis urbis Romæ notatæ, ut a porta S. Joannis Lateranensis, seu Campana, ad S. Marci ecclesiam pergentes easdem facile potuerint adire.

o Trivium, Italis vulgo Rione di Trevi appellatum, tertia est Romanæ urbis regio.

p Laudatus Pancirolus ait, eam ecclesiam proprie de Archimoniis dici a familia, cujus eo loci area olim fuit, Italice vero de gli Archimonii, corrupte de gl'Arcioni, atque etiam S. Nicolo a capo case vocitari; eamdemque in regione Trivii pariter recenset.

q Forte legendum hic est: Ob cujus &c, aut altera deest vocula.

r Id est, Gulæ, seu Gutturis.

s Vulgo Rione di Parione, quæ duodecima est urbis Romanæ rëgio.

t Anno 1145 dies 20 Maii erat Dominicus, & a die 15 ejusdem mensis, quo S. Marci corpus in sua ista ecclesia fuerat collocatum, fuit dies 6, si a die 15 inclusive, ut fieri debet, numeretur.

u Ardea castrum est ditionis Pontificiæ in Campania Romana.

x Id est, captus.

* an latenter?

* an ibique?

* an ægre?

DE S. HELANO PRESB. CONF. IN PAGO REMENSI IN GALLIA.

SECULO VI.

SYLLOGE.

Helanus presbyt. conf. in pago Remensi in Gallia (S.)

AUCTORE C. B.

Septem inter fratres, a vitæ sanctitate omnes passim commendatos, [Sanctus, cujus genuinum nomen Helanus est,] nec tamen omnes (adi Operis nostri tom. 2 Maii pag. 302 in Annotatis) Fastis sacris inscriptos, quos una cum tribus sororibus suis Francla, quæ aliis Frauda, Promptia & Possenna ex Hibernia in Campaniam peregrinationis ob amorem Christi causa venisse Flodoardus in ecclesiæ Remensis Historia lib. 4, cap. 9 memoriæ prodit, primo loco Gibrianum, secundo Helanum recenset. In prioris e binis hisce Sanctis Vita, ad VIII Maii diem, quo is colitur, apud nos jam edita, idem etiam fit, uti & in aliis monumentis omnibus a me visis, quæ fratres illos septem, singulorum expressis nominibus, serie continua commemorant. In iisdem porro monumentis fere omnibus Helani nomine Sanctus hic noster constanter distinguitur, uti etiam loco cit. a Flodoardo. Colvenerius quidem in suis in Remensem Flodoardi Historiam Scholiis ad proxime cit. hujus locum observat, in Ms. codice, quo usus est, aliena manu Helanum, qui desiderabatur, additum fuisse & pro eo in vulgatis Tesanum reperiri; verum hoc in suis, quas ad VII Februarii diem S. Tressani, qui & ipse S. Helani frater fuit, Vitæ subnexuit, Annotationibus pro mendo habet Colganus; quia nempe, ut ibidem ait, Helanus SS. Gibriani & Tressani frater non sub Tessani, sed Helani nomine passim recolitur in Menologiis ad VII Octobris & in Officio SS. Remensis diœcesis, quod penes me exstat. Ita ille, &, quamvis, quodnam hic memoret diœcesis Remensis Sanctorum Officium, haud sciam, recte quidem, quantum opinor. Quare cum Sanctus in mox dicta fratris sui Tressani seu, ut alias scribitur, Tresani Vita, ad VII Januarii diem apud nos edita, & jam inde, ut ibidem suspicatus est Bollandus noster, a seculo septimo scripta, Helanus etiam, non secus atque id in monumentis supra memoratis fit, vocetur, genuinum ejus nomen Helanus verosimillime fuerit, licet interim etiam Emanus, Elanius aut paulo aliter præterea vocatus reperiatur. Hisce observatis, antequam ad alia progrediar, quoddam Helani Vitæ compendium præmitto.

[2] Ita habet: Clodoveo, rege Francorum, recenter ad fidem Christianam converso & baptizato, [vitæque Compendium hic datur,] cum res ecclesiæ Gallicanæ imprimis regerentur a S. Remigio, archiepiscopo Remensi, ex Hibernia insula, quam Scotorum gens incolebat, in Christiani vigoris dignitate florens, omnibusque vicinis gentibus fide præpollens, ut scribit Jonas abbas initio Vitæ S. Columbani Hyberni, qui cum suis discipulis centum annis post S. Helanum & fratres ejus magnam partem Galliæ, Germaniæ & Italiæ monasteriis replevit; ex ea, inquam, insula, peregrinationis ob amorem Christi gratia, septem fratres, eximia pietatis ac virtutum exemplaria, cum tribus sororibus suis divina inspiratione incitati, venerunt in Franciam. Nimirum Gibrianus, Helanus, Tresanus, Germanus, Veranus, Habranus & Petranus; Frauda, Promptia & Possenna, qui cum pervenissent ad S. Remigium, peregrinorum patrem, humaniter ac benigne eos excepit, cognitoque sancto illorum proposito, constituit, ut supra Matronam fluvium loca opportuna sibi deligerent ad habitandum, seque mutuo visitandum & juvandum. Non enim eleëmosinis tantum vivebant eorum, quos piissimus præsul commendarat, sed etiam ex industria sua & labore manuum pro consuetudine Religiosorum Hyberniæ & aliorum ejus sæculi ac præcedentis secundum statum & conditionem ipsorum. Qua vitæ ratione conjuncta cum mira sanctitate ac devotissimis orationibus, magnopere gratiam sibi conciliarunt eorum, qui loca illa incolebant. Ex iis Helanus sanctus sacerdos elegit sibi Buxiolum villam, pratis ac vineis amœnam & ubertate glebæ non imparem vicinis locis. In qua per multos annos sobrie, pie ac juste vivens, & plebem erudiens ac formans in iis, quæ sunt fidei, pietatis ac morum, peracto bono certamine, tandem feliciter in Domino quievit; idemque prestitit, quod ejus fratres, qui vita & morte sua diœcesim Remensem & Catalaunensem illustrarunt.

[3] [Officio ecclesiastico, cujus tres Lectiones istud constituunt,] Nos beati Helani patroni nostri merita jam in tuto posita securi magnificemus, qui, gubernaculum fidei viriliter tenens, anchoram spei tranquilla in station