Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Oktober III

Einleitung Oktober III

Oct. III

Suyskenus, Constantinus
Byeus, Cornelius
Bueus, Jacobus
Ghesquierus, Josephus

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Constantino Suyskeno, Cornelio Byeo, Jacobo Bueo, Josepho Ghesquiero, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus III, quo dies quintus, sextus & septimus continentur.

Antwerp
Joannem Nicolaum vander Beken 1770

[26], 969, [96] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi.
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
CONSTANTINO SUYSKENO,
CORNELIO BYEO,
JACOBO BUEO,
JOSEPHO GHESQUIERO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS III,
Quo dies quintus, sextus & septimus continentur.

ANTVERPIÆ,
Apud Joannem Nicolaum vander Beken. MDCCLXX.

MARIÆ ANTONIÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, CROATIÆ, SLAVONIÆ, DALMATIÆ, HIEROSOLYMÆ,
ARCHIDUCI AUSTRIÆ,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, LIMBURGI, SILESIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS, GORITIÆ &c.


Tametsi Augustissima Parens Tua, SERENISSIMA ARCHIDUX, pro ingenita Sibi benignitate vereque Austriaca in Superos veneratione, vastissimi de Actis Sanctorum Operis per Se Ipsa Patrona, ac veluti perpetua Mater esse jam pridem voluerit; quo tamen hoc Suum tam singulare præsidium toti orbi Christiano magis magisque perspectum foret, vivas Ipsa & Sui & Augustissimi Conjugis Francisci I imagines, Serenissimas nempe ad unam omnes Proles Suas, ejusdem Operis patronos gratiosissime itidem jam pridem animo destinavit. Hinc ab Archiduce Regioque Principe Josepho, Augustissimo nunc Romanorum Imperatore, humani generis decore, dicam, an delicio, felici ducto exordio, mox Archiduci Mariæ-Annæ ceterisque Regiis Fratribus Sororibusque, prout cujusque natalis series ferebat, tomos omnino undecim nuncupare, ac veluti toties repetitum pro acceptis ab Augustissima Domo Austriaca beneficiis grati animi vectigal, qua par est, submissione deferre ab annis fere sex & viginti indultum nobis fuit. Optandum adeo, quin & fidendum nobis non immerito erat, futurum, ut, postquam ad Ferdinandi Serenissimi Archiducis pedes tomum Octobris secundum sisti curassemus, mox Tuo, PRINCEPS REGIA, venerando non minus, quam amabili nomini ejusdem mensis volumen tertium, totiusque Operis nonum supra quadragesimum, annuente pariter Augustissima Matre, consecrare nobis liceret, tum quod Illum Tu ætate proxime sequerere, duodecimo nimirum loco nata, & rarissimo, ne dicam, unico in Augustorum familia exemplo; tum quod Maternarum virtutum æmula nullique Archiducum, te ætate grandiorum, minor pietate existeres. Ad vota hæc nostra firmamque fiduciam respondit eventus, seu potius antiqua solitaque Augustissimæ in suos clientes benignitas; nec proin minori gaudio mox intelleximus, id, quod potissimum a nobis expetebatur, aspirante Deo, ab eadem Augustissima Imperatrice concessum fuisse, quam Te singulari Divini Numinis providentia fuisse destinatam, ut Ludovico-Augusto, Galliarum Delphino, aliquando jungereris Sponsa, Teque interea temporis sollicito Optimæ Parentis fovendam sinu, quo numeris omnibus absolutissimum Ejus exemplar fores, haberetque stato tempore Gallia, quo de felicitate certare cum Germania posset. Deus bone! Quanta hinc nobismet ipsis gratulandi se jam nunc offert materies! Licet enim Austriacorum avidis oculis subtrahenda demum sis, ut aulæ Gallicæ admirationi, totiusque regni ardentissimis votis concedaris; tamen delatum Tibi Augustissimæ Genitricis nutu nostri hujus de Actis Sanctorum Operis patrocinium Te nullo non tempore clementissime servaturam esse, nobis omnino polliceri debemus, & eo quidem firmius, quo exploratum indies magis sit, quidquid Materna manu Tibi obvenit, non posse non esse Tibi semper acceptissimum; atque, ut alia omittam fiduciæ capita, quo & penitius perspectum sit, Te vel a tenerrima ætate Sanctorum exempla imitanda Tibi proposuisse, &, quam sis perspicaci ingenio prædita, quam artibus scientiisque Archiduce dignis expolita, tam esse pietate, religione omniumque virtutum exercitio solide excultam, tam æqui rectique tenacem, &, ut verbo reliqua complectar, tam esse Te Regiis Fratribus Sororibusque similem. Et sane non parum Tibi, SERENISSIMA ARCHIDUX, ipsique Regiæ Francorum Familiæ injurii essemus, si Tibi, quæ Regio-Apostolicam cum Christianissima aula aliquando mutatura es, ab avita pietate quidquam decessurum suspicaremur, aut hoc nostri Operis volumen, benignissimo Tuo Nomini inscriptum, non æque placido vultu animoque excipiendum esse, sive regnorum virtutumque Sancti Ludovici, ut fidere fas est, dignissimo heredi, Ludovico-Augusto, Galliarum Delphino, conjuncta fueris; sive in Amantissimæ Parentis Tuæ nostræque Fautricis sinu quiescas, sensusque ex hoc puro fonte haurias, quos Superi ament & admiretur orbis. Sentimus profecto, quam multa, quam fœcunda non modo nobis ipsis, sed & Tibi totique Galliarum regno potissimum gratulandi argumenta prætereamus: sed, cum infiniti simus, si vel tantillum singulis immoremur, facilem, confidimus, veniam dabis, SERENISSIMA ARCHIDUX, ut ad Eam, a qua tam insigne munus, Deo dispensante, profectum est, MAGNAM loquimur MARIAM TERESIAM, inchoatus redeat sermo. Id semper positum in more fuit, ac vel ipsa natura hominum animis inscriptum, ut, qui se, præsertim a Principibus, grandi aliquo benevolentiæ testimonio affectos vident, ii non solum collatum sibi beneficium agnoscant, munifici largitoris sui manum deosculentur, sed & pares beneficio grates rependant, sin minus id penes se sit, Mæcenatis sui laudes virtutesque celebrent, &, qua valent, eloquentia in cœlos extollant. Ea nos lege Augustissimæ Matri tuæ obstrictos pridem fuisse, novoque rursus hodie beneficio adstringi, tum profitemur lubentissime, tum apertissime gloriamur. At, cum multo nobis sit consultius, incomparabilis hujus Heroïdis nostræque munificentissimæ Dominæ innumeras dotes virtutesque venerabundis oculis suspicere tacitoque pectore admirari, quam vel primis lineis eas adumbrare aut angustis epistolæ finibus velle concludere; ultro præstantissimis quibusque totius orbis oratoribus permittimus, ut alii singularem illam MARIÆ TERESIÆ toties in gravissimis regnorum negotiis ad stuporem omnium comprobatam prudentiam commendent; alii, vel æquissimam in tot ditionum administratione justitiam, vel invictam in debellandis hostibus fortitudinem, vel animi, nullis sortis casibus concussi, excelsitatem pro meritis extollant; alii inter se id oneris partiantur, ut singuli singula virtutum jam perfectarum decora efferant, quæ, ut non vana præsagitione decessores nostri de tenella tum Archiduce MARIA TERESIA universim prænunciarunt, Austriacis non solum Heroïdibus, sed & ceteris omnibus, quantumvis laudatissimis præteritorum seculorum feminis Principibus, non æquatura dumtaxat, verum longe etiam antelatura Eam essent. Hæc aliaque, per nos licet, oratores celebrent disertissimi: nos, qui eorum eloquentia nihil Ejus virtutum splendori addi, nostro vero ac vel ipsorum silentio nihil earumdem celebritati detrahi posse, arbitramur, singulas hic vel nominatim recensere mittimus. Ex his tamen unam, quandoquidem hanc nos præterire tacitam prohibet tot tamque ingentium beneficiorum gratissima recordatio, nomine saltem suo commemorasse juverit, Regalem illam perpetuamque Augustissimæ munificentiam, qua nos numquam non suffulsit, fovit, beavit; qua & difficillimis temporibus incolume servavit hoc nostrum Opus, qua denique in eam succrescere molem curat, ut, qui virtutibus inclyti legitimisque Cœlitum honoribus affecti fuerint, nulli tandem reperiantur, quorum aut sacri cultus documenta ad Fidelium præsidium, aut res præclare gestæ ad mortalium omnium exemplum, vel ad Ecclesiasticæ totius orbis historiæ elucidationem, non expendantur atque illustrentur. Tam piam, tam constantem, tam Regiam in nos munificentiam agnoscere quidem ac pervulgare possumus; ut autem æquas ei referamus grates, impares nos prorsus fateri compellimur. At, quas per nos referre nequimus, ipsi, quod votis omnibus postulamus, pro nobis gratias rependent Cœlites, quorum Acta Tuo, SERENISSIMA ARCHIDUX, benignissimo nomini nunc inscribuntur. Ut porro ex recepto more quidpiam de iis præmittamus, sunt eorum ex Ecclesiastico Ordine præcipui, S. Marcus, Romanus Pontifex; B. Adalbero, Herbipolensis antistes, Lambaci in Austria Superiore præcipue cultus, ac vel, dum viveret, Leopoldo, inter Austriæ Marchiones hujus nominis tertio, magna in veneratione habitus; SS. Apollinaris, Marcellinus, Froilanus, Attilanus, Artaldus aliique clarissimi episcopi, & hisce ordine quidem, at sanctitate non impar S. Meinulphus diaconus. Ex monastico Ordine primas facile tenet religiosissimæ Cartusiensis familiæ patriarcha S. Bruno, toti orbi notissimus; sua tamen celebritate non carent S. Galla, Symmachi consulis filia, monialis Romæ, SS. Placidus sociique Martyres, aliique monastica vita sanctitatem adepti, quos subjecta voluminis hujus Synopsis exhibet. Inter complures Martyres elucent SS. Sergius & Bacchus, ac præ ceteris sui sexus Martyribus S. Fides, tenella virgo, multis olim per universam fere Europam prodigiis beneficiisque notissima. Hos omnes reliquosque Cœlites, non modo Tibi, SERENISSIMA ARCHIDUX, & Augustissimæ Genitrici, totique Domui Austriacæ propitios perpetuosque patronos exoptamus, sed & Deum enixissime orare non desinemus, ut, quæ olim Tertulliani temporibus Fidelium, ac Sanctorum præsertim pro suis Principibus vota erant, eadem nunc Ipsorum, propius suæ gratiæ throno admotorum vota exaudiat, detque adeo Augustissimæ Parenti Tuæ Fratrique Augustissimo Cæsari Josepho II Vitam prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum; Tibi vero eum bonorum cumulum impertiat, qui vel ipsa Tui amantissimorum desideria longe exsuperet. Per Te videat Gallia, tot Regiorum Capitum, quæ nuper summo suo dolore amisit, immensam reparari jacturam; per Te videat, &, ut bene præsagit animus, per Te videbit, non solum Mariæ Leczinskæ, religiosissimæ illius Galliarum Reginæ heroïcam pietatem, amplissimam in egenos liberalitatem, Regalem in ædes sacras munificentiam, firmissimum tuendæ Catholicæ Fidei ardorem paratissimumque omnibus bene faciendi studium æquali gloria exhiberi, sed & destinati Tibi Sponsi optimorum Parentum una cum clarissimis dotibus beatam illam fœcunditatem repræsentari, qua, qui abs natis ex Maria-Josepha Austriaco-Saxonica quinque Regiis Nepotibus se salutari avum gavisus est, a totidem, quin & pluribus ex Te nascituris utriusque sexus Principibus se proavum aliquando salutari Rex Ludovicus gaudeat. Denique, ut universam Domum Austriacam summis favoribus Deus cumulet, ut seri Omnes in cœlum redeatis diuque læti intersitis populis, impensissime exorare non omittemus

���������SERENISSIMA ARCHIDUX

SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

���Devotissimi Clientes
CONSTANTINUS SUYSKENUS
CORNELIUS BYEUS
JACOBUS BUEUS
JOSEPHUS GHESQUIERUS
���SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI TERTII DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Praefatio]

Hic tomus, totius Operis quadragesimus nonus, dies quintum, sextum ac septimum mensis Octobris complexus, Sanctos Beatosque octoginta & unum nominatim recenset, de quibus in quatuor classes partitis eo, quo occurrunt, dierum ordine pauca brevissime hic præmittimus.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Qui V primus est Thraseas episcopus, seculo secundo senescente Smyrnæ potius, quam Eumeniæ, martyrio coronatum fuisse, existimamus. De Divitiano, Suessionensi in Gallia episcopo & confessore, non nisi pauca nota sunt ex Flodoardi Historia Remensi. Marcellini Ravennatum antistitis sedis tempus & ordinem, vulgatamque traditionem de Spiritu Sancto in aliquot primorum ejusdem sedis præsulum electionibus apparere solito discussimus. Apollinaris Valentinensis Segalaunorum episcopi Acta, a coævo conscripta, e veteri Ms. edimus, Commentario prævio illustrata. Hieronymum, Nivernensem pariter in Gallia præsulem, sub Carolo Magno, non sub Carolo Calvo, sedisse, probamus. Duos quoque Hispaniæ episcopos, Froilanum Legionensem, & Attilanum Zamorensem, damus. Die VI occurrit Sagaris episcopus, Laodiceæ in Phrygia passus, & a nonnullis, forte perperam, S. Pauli Apostoli discipulus creditus. Incertum est, an Probus, Cajetæ in Italia cultus, seculo X Cajetanam, an prioribus temporibus Formianam sedem obtinuerit. De Renato Surrentino episcopo, quem suum quoque fuisse, Andegavenses contendunt, plura disputavimus, ac in primis prodigiosam illius historiam rejecimus. Romani Autissiodorensis in Gallia episcopi obscura fere sunt omnia præter tempus sedis & cultum; neque plura de Bartio vel Barsio Vasionensi in comitatu Vindauscensi præsule, deque Apollinare Bituricensi habemus. Ampliorem Syllogen concinnavimus de Magno Opitergino, deinde primo Heracleënsi in ditione Veneta episcopo. Seculo XI Herbipoli in Franconia floruit Adalbero episcopus, pia munificentia, adversisque pro Ecclesia Dei tempore schismatis fortiter toleratis clarus, ac in castro Lambaco, ubi colitur, mortuus. Ejus Vitam prosaicam, alteramque metricam, & Librum miraculorum recudimus. Artaldi quoque, ex Cartusiano Belicensis in Bugesia episcopi, ac denuo Cartusiani, Vitam illustramus. Die VII ex Fastis Habessinis memoramus Eumenium, qui Alexandrinam in Ægypto cathedram septimus tenuisse creditur. Seculo IV summum Pontificatum non integro anno gessit Marcus Papa confessor; cujus sacri corporis Translationes ab Anonymo, verisimiliter synchrono, scriptas, ex Vaticano apographo damus; discussis in Commentario prævio, quæ pro ejusdem possessione extra Romam alii produxerunt. Palladii, Mediolanensis Santonum episcopi, cultum, gestaque, non omnia laudanda, collegimus, sanctamque postremam vitæ ipsius periodum exposuimus. Pauciora habemus de Adelgiso, Novariensi in ducatu Mediolanensi antistite. Dies V duos exhibet diaconos, Firmatum Autissiodorensem in Gallia, & Meinulphum Paderbornensem in Westphalia, quorum primus, a S. Placidi Benedictini martyris socio distinguendus, parum notus, fortasse sec. V aut VI floruit; alter sec. IX Budicensis monasterii conditor duas Vitas habet, alteram auctore Sigewardo, alteram Gobelino Persona: ambas damus, amplo Commentario a nobis illustratas. Helanum presbyterum in Remensi Galliæ pago memorat dies VI, cujus quoddam vitæ compendium recitamus: Pipionis diaconi Belnæ in Vastinensi tractu cultus pariter certus est, seculum vero, quo vixerit, ignotum, gesta fabulosa.

EX STATU MONASTICO.

Die V celebres sunt Placidus, S. Benedicti discipulus, Sociique, qui Benedictinum Ordinem martyrii laurea sub annum DXLI apud Messanam in Sicilia exornarunt. Eorum Acta sublestæ fidei sunt; quorum quæ Gordianum mentiuntur, primo loco exhibemus, secundo autem, quæ Stephani Aniciensis nomen præferunt. Tam hæc, quam illa, uti & alia commentita instrumentia, diligenter discussimus in Commentario prævio, in quo & Placidi sub S. Benedicto monachatus probatur, ceteraque ad ejusdem Sociorumque gesta, martyrium ac gloriam posthumam pertinentia prolixe exponuntur. Eodem die referimus elogium Petri Imolensis, equitis Hierosolymitani, Florentiæ in Hetruria culti. De Matthæo quoque Mantuano, Ordinis Prædicatorum presbytero, insignis in proximum charitatis viro, ejusdemque cultus progressu ac miraculis Syllogen collegimus. Acta Uwii, diaconi Wiltoniæ in Anglia, monachis verisimiliter, non tamen certo Benedictinis, annumerandi, recensemus ex Capgravio; Pardulphi vero Waractensis in Gallia abbatis, anno DCCXXXVII defuncti, Vitam a suppari scriptam excudimus ex membranis, præmisso Commentario, in quo etiam ejusdem sacri corporis translationes enarravimus. Nicetas seculo IX in Oriente vir illustris, præfectura Siciliæ verisimiliter functus, monachum induit, multaque pro sacrarum imaginum veneratione passus, elogium habet in Menæis Græcis, quod recudimus. Præ reliquis celebris Bruno, Cartusiani Ordinis institutor, licet anno MCI mortuus, Vitam initio seculi XVI vetustiorem non habet; quam enim primo loco exhibemus, seculo XIII non antiquiorem, ea quoddam elogium potius est, quam Vita; secundo loco datam scripsit Puteanus sec. XVI; tertio editam, Surius ex Pureano & Blömenvenna adornavit. Quam ob rem recurrendum fuit ad alia probæ notæ vetustiora instrumenta, ex iisque amplissimus conficiendus Commentarius, qui gesta illius ab ortu usque ad obitum, quantum licuit, chronologice exponit. Inter cetera in eo operose quoque discussa habes, quæ pro damnati doctoris Parisiensis anastasi asserenda impugnandaque varii produxerunt. Nobis minus difficultatis habere videtur opinio, quæ prodigium illud in privatis ædibus, quam quæ publice in templo factum narrat. Vitis subjecimus Epistolam encyclicam de morte illius e Turritana cartusia scriptam, Titulosque funebres, seu responsa ad illam a compluribus data; ac denique Appendicem de ejusdem gloria posthuma. Die VII Gallia duos alios monachos suppeditat, Leopardinum, simul martyrem, Albiniaci; & Augustum abbatem apud Bituricas. Prioris gemina Acta recensemus, sed intricata, unde illius ætas dubia redditur; ad sec. VI tamen potius referendus videtur: alter post medium sec. VI floruit, sed ex solis fere Martyrologiis & Gregorio Turonensi notus est. Martinum suum celebrant Hispani Cistercienses, primum monasterii Bellifontis, deinde Vallis-paradisi appellati, abbatem; cujus gesta cultumque ex ejusdem Ordinis Annalibus collegimus.

EX STATU SECULARI.

Die V occurrunt Palmatius, Maxentius, Constantinus, Crescentius, Justinus, Leander, Alexander, Soter, Ormisda, Papirius, Constans & Jovianus, Treviris sub Diocletiano & Maximiano passi, sed, cum pridie in Tyrso & Sociis de Martyribus Trevirensibus generaliter actum sit, lectore illuc remisso, hic solum quædam de Palmatii reliquiis in Bohemiam, ac fortasse etiam in Lusitaniam, translatis meminimus. Die VI ex Martyrologiis recensemus Marcellum, Castum, Æmilium & Saturninum, fortasse Capuæ in Campania Felici; Rogatum, Saturninum, Faustinum ac Martialem in Africa; Januarium vero & Ammonum forte Romæ, omnes incertis seculis martyrio coronatos. Nescitur etiam, quo seculo passus sit Prudentius, cultu celebris Besuæ in Burgundia, quo corpus illius anno DCCCLXXXIII translatum fuit. Qualiacumque hujus Acta, Translationes ac Miracula sec. XII a Theobaudo, Besuensi monacho, scripta, ex Labbeo edidimus. Marcelli & Apuleii martyrum, quorum frequens in Mrll. die VII est mentio, Acta prætermisimus, quod ea ex SS. Nerei & Achillei, sanctique Petri Apostoli Actis, S. Lino suppositis, consuta sint. Eos Capuani non recte sibi notos pridem coluere, eorumdemque sacræ reliquiæ ab anno DCCCLXXIV Placentiæ quiescunt. Celebriores sunt Sergius & Bacchus, non infimi militaris ordinis viri, in Syria coronati, quorum martyrii adjuncta, insignemque tam in Oriente, quam in Occidente cultum exposuimus Comm. prævio Actis geminis, Latinis scilicet auctoris anonymi, Græcisque Metaphrastis a Lipomano versis Latine. Quartum & Marcellinum, Capuæ passos, ex solis Mrll. novimus. Ut martyr colitur Geroldus, Coloniæ Agrippinæ natus, sed, dum sacris peregrinationibus insistit, apud Cremonam in Insubria trucidatus, cujus Vitam, utpote recentiorem, prætermisimus; cultum vero Cremonæ, ubi corpus ejus quiescit, Coloniæque Agrippinæ in templo Societatis Jesu ob depositas in eo insignes reliquias docemus.

EX SEXU FEMINEO.

Præter Flaviam V. M., aliamque Flaviam vel Flavianam V., de quarum prima simul cum Placido Sociisque MM., de secunda cum Firmato diac. egimus, damus Peregrinam V. M. sola sui corporis e Romano S. Priscillæ cœmeterio extracti Labacum in Carnioliam translatione cultuque ibidem notam. Charitinæ V. forte Amisi in Ponto passæ, Acta ex Græcis Metaphrastis Lipomano interprete Latina recitamus; de Tullia vero item virgine, Manuascæ in Provincia Galliæ culta, Syllogen historico-criticam. Gallæ, Symmachi consulis filiæ, illustris viduæ ac sanctimonialis Romæ (non tamen Benedictinæ) elogium ex Gregorio Magno exhibemus, præmissis in Comm., quæ ad ejusdem genus & ab homonymis distinctionem, celebremque iconis Dei Genitricis apparitionem pertinent. Feliculæ V. ab homonymis distinguendæ solum cultum in territorio Autissiodorensi comperimus. Fides V. Sociique MM. Aginnenses in Aquitania ampliorem disserendi, cultusque in alias quoque regiones propagati exponendi, materiam dederunt. Subjecimus Acta, quorum vetustatem fidemque tuemur, adjecimusque Fidis Translationem, a binis Anonymis stilo ligato solutoque scriptam, ac Miracula, auctore Bernardo, Andegavensis scholæ magistro. De Eroteïde M. nihil præter inscriptam Mrll. memoriam invenimus; quæ de Enimiæ V. abbatissæ in diœcesi Mimatensi regiis natalibus gestisque narrantur, plane incomperta sunt, at certus ejus est cultus; nec satis etiam constat de gestis Epiphaniæ V. sanctimonialis Ticini in Insubria. Sublestæ pariter fidei sunt supposititiaque Acta Justinæ V. M. Patavinæ; cultus vero celeberrimus, maxime Patavii, ubi ejus corpus honoratur in templo, de quo pluribus egimus. Juliam V. M. in Syria ex Mrll. memoramus; Osithæ denique vel Osgithæ V. M. sanctimonialis in Anglia Acta ex Surio maxime dubiæ fidei sunt, ætas incerta, cultus tamen olim insignis in Anglia fuit.

FACULTAS R. P. VICE-PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Vice-Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Laurentio Ricci, concedo Joanni Nicolao vander Beken facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum tertium de Actis Sanctorum Octobris, collectis & illustratis a Constantino Suyskeno, Cornelio Byeo, Jacobo Bueo, & Josepho Ghesquiero, Societatis nostræ presbyteris Theologis. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ XXI Aprilis MDCCLXX.

JOANNES CLE.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Apostolicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Constantini Suyskeni e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die XXVI Septembris anno MDCCLIII

Signat���J. H. HENRICY.
Et ego Constantinus Suyskens Societatis Jesu permitto Joanni Nicolao vander Beken, ut Tomum tertium de Actis Sanctorum Octobris, nostro permissu apud ipsum impressum, publicet. Datum Antverpiæ XXI Aprilis MDCCLXX.

APPROBATIO ORDINARII.

Prodit in lucem Tomus tertius Octobris complectens quintum, sextum & septimum dies ejusdem mensis, multo labore concinnatus per RR. PP. Constantinum Suyskenum, Cornelium Byeum, Jacobum Bueum & Josephum Ghesquierum Societatis Jesu presbyteros, de quo idem esto judicium, quod de sex præcedentibus Tomis inibi successive expressi. Antverpiæ 2 Aprilis 1770.

J. F. De Bruyn S. T. L. Seminarii Episcopalis Præses, Cathed. Ecclesiæ B. M. V. Canonicus grad., Archipresbyter, Examinator Synodalis, librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc tertium tomum Octobris denuo protestamur.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM III OCTOBRIS.

A

Adalbero episc. Herbipolensis & conf. Lambaci in Austria Superiori. Comm. Præv. § I. Adalberonis, unico Martyrologio inscripti, antiquus cultus Lambaci probatur: Vita & Libellus miraculorum, atque altera Vita metrica, recudenda 451. § II. Illustres Beati parentes & cognatio: pia pueritia: educatio in episcopatu Herbipolensi: studium in academia Parisiensi: vaticinium: monachatus ei perperam adscriptus: elevatio ad episcopatum Herbipolensem 454. § III. Lambacensibus clericis Benedictinos substituit, dotatque anno MLVI, ex quibus verisimilius primos colonos accepit monasterium Mellicense, Lambacensem ecclesiam instaurat, dedicatque anno MLXXXIX. 456. § IV. Monasterium S. Stephani apud Herbipolim Benedictinis tradit, dotatque: Schwarzacense monasterium instaurat: Henrici IV regis Germaniæ legationem ad Saxones obit: alia ejusdem in episcopatu gesta 459. § V. Biographi in alleganda B. Adalberonis exsilii causa error correctus: ejusdem Beati fides & constantia in Apostolica Sede adversus schismaticos defendenda 462. § VI. Beato exsulanti substituitur Meinhardus; hocque pulso, ille restituitur, ac denuo expellitur, & exsul moritur ac sepelitur Lambaci anno MXC 465. Vita, auctore anonymo monacho Lambacensi seculi XIII inchoati, ex editione Hieronymi Pezii tomo 2 Scriptorum Rerum Austriacarum. Prologus 469. Cap. I. Beati Adalberonis illustres parentes & consanguinei: pia pueritia: institutio primo Herbipoli, deinde Parisiis: reditus Herbipolim: ad episcopatum evectio: secessus Lambacum 470. Cap. II. Lambacensis monasterii, in locum clericorum substitutis Benedictinis, per B. Adalberonem fundatio & dedicatio: ejusdem Beati obitus & sepultura 473. Liber Miraculorum, auctore eodem monacho Lambacensi, sed in fine parum auctus ab aliis, ex eadem editione Hieronymi Pezii tomo 2 Scriptorum Rer. Austriac. Vetus capitum partitio. Præfatio 477. Cap. I. Paralyticus puer utroque pede claudus, vinitor, cui brachium aruerat, duæ mulieres divinitus punitæ, & vir nobilis ex diuturno morbo pene confectus, incolumes redduntur 478. Cap. II. Gravibus morbis conflictati per Beati patrocinium sanitate potiuntur 481. Cap. III. Alii variis morbis malisque per ejusdem beati Episcopi opem liberati 484. Cap. IV. Aliquot alii ad ejusdem Beati tumbam incolumitate donati 487. Vita brevis metrica, auctore anonymo incertæ ætatis, ex editione reverendissimi Joannis abbatis Lambacensis 489

Adelgisus episc. Novarien. conf. in ducatu Mediolanensi. Sylloge. Sancti cultus sacer, ætas, & in ecclesiam suam munificentia 945

Æmilius cum Marcello &c. Vide Marcellus.

Alexander cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Ammonus cum Rogato. Vide Rogatus.

Apollinaris archiepisc. Bituricensis in Gallia. Sylloge. De illius cultu, tempore sedis & Elogio 413. Elogium, auctore anonymo, monacho San-Sulpitiano in suburbano Bituricensi. Ex Nova Bibliotheca Mss. Philippi Labbei tom. 2, pag. 34 & sequenti 415

Apollinaris episc. conf. Valentiæ Segalaunorum in Gallia. Comm. Præv. § I. Sancti in Martyrologiis classicis aliisque memoria: Elogia varia: Actorum auctor: ex quo manuscripto illa edenda 45. § II. Sancti familia, nobilitate ac pietate illustris: ejus patria & institutio: tempus gesti episcopatus assignatur, atque hinc annus ejus natalis & emortualis eruuntur 48. § III. Sancti gesta & variæ virtutes, de quibus apud biographum nostrum nulla fit mentio 50. § IV. Sanctus occasione canonis, in Epaonensi synodo adversus incestas nuptias lati, a Sigismundo, Burgundionum rege, in exsilium mittitur: patratum ab eo in exsilii loco miraculum: reddita divinitus regi sanitate, inde revocatur. Quo tempore hæc contigerint 53. § V. Sancti iter Arelatem & Massiliam versus pietatis ergo susceptum: mirabilis ejus obitus: corporis sepultura, translationes & patrata post mortem miracula 56. Vita, auctore coævo, forsan Eladio diacono, ex veteri Ms. S. Claudii, collato cum Mss. Accincti monasterii, Ursicampi & Cisterciensi, item cum editionibus Labbei tom. 1 Biblioth. Mss. pag. 689 & Edmundi Martene tom. VI Amplissimæ Collectionis pag. 779. Præfatio 58. Cap. I. Sancti patria & genus: ob incestum virum aulicum sacra communione exclusum in exsilium Sanctus pellitur: perpetrat illic miraculum: a rege, quem attactu vestimenti sui divinitus curaverat, ab exsilio revocatur 59. Cap. II. Sancti navigatio per Rhodanum, energumeni curatio: in Arelatensem urbem adventus: pecuniæ deperditæ inventio ejus meritis adscripta: duorum dæmoniacorum altera curatio: mira in ejus obitu visio: obitus in civitate Valentina 61

Apuleius cum Marcello. Vide Marcellus.

Artaldus, Ord. Carthusiani episc. Belicensis conf. in Beugesia, Galliæ provincia. Comm. Præv. § I. B. Artaldi cultus, natales & vitæ institutum 778. § II. B. Artaldus Arveriæ Cartusiam erigit, fit Belicensis episcopus, virtutibus & miraculis clarus moritur 780. Vita, auctore anonymo. B. Artaldus Cartusianis adscribitur, Arveriæ cartusiam condit, fit Belicensis episcopus, Arveriam redit & ibidem obit 783.

Attilanus episc. Zamoræ in Hispania. Comm. Præv. Variæ de Sancti ætate, cultus initio, deque ejus episcopatu sententiæ: diversus est ab episcopo Attila; S. Froilani discipulus & dein, uti ostenditur, episcopus Zamorensis fuit: Benedicti PP. XIV de ejus canonizatione & episcopatu verba expensa: Sancti in Mrll. memoria, cultus, reliquiæ: qualia Acta edenda 235. Acta, ex Breviariis variis etiam vetustis collecta tom. 5 Martyrologii Hispani a pag. 418 242

Augustus presb. & ab. apud Bituricas in Gallia. Sylloge ex Martyrologii & S. Gregorio Turonensi 922

B

Bacchus cum Sergio. Vide Sergius.

Bartius seu Barsius epis. conf. Vasione in comitatu Vindauscensi 399

Bruno conf. Ordinis Cartusianorum fundator in Calabria. Comm. Præv. § I. Quæ Vitæ seu Acta edenda sint: diversa, e quibus hæc aut confecta fuere, aut illustrabuntur, seu subsidia seu documenta, horumque unum ad Actorum calcem etiam edendum 491. § II. Nobile Sancti genus, patria, tempus natale 497. § III. Qualis Sanctus in pueritia fuerit, canonicusne S. Cuniberti, & qua ætate esset, cum litteras discendi causa Gallias adiit, & an ibi Berengarium in Philosophia magistrum habuerit 502. § IV. Quo Sanctus Turonis, Berengario relicto, sese contulerit, quid tum primum egerit, quandonam Remis docere inceperit, & quas ibidem scientias tradiderit, muniaque obierit 508. § V. Quales Sanctus discipulos habuerit, qui hos bonis moribus non minus quam litteris informarit, & quæ tunc in eo animi dotes ac virtutes enituerint 513. § VI. Nefandis Manassis archiepiscopi sui conatibus sese opponit: qui hac occasione multa passus sit, monachumque induere proposuerit 516. § VII. Manasses Romæ in concilio causam suam tuetur, suspensionisque sententiam, in se Augustoduni latam, a Pontifice rescindi obtinet: quid tum præterea egerit, & qui tandem Brunonem in pristinum honorem restituere jussus fuerit 521. § VIII. Qui & quando Sanctus in pristinum, aut etiam meliorem statum Remis restitutus fuerit, & an post suum sub Manasse ex hac urbe discessum, aut etiam umquam alias Parisiis docuerit 526. § IX. An a Guiberto de Novigento vera S. Brunonis in solitudinem secessus causa assignetur, & an ad hunc præter emissum monachici habitus induendi votum ratione alia graviori Bruno indiguerit 532. § X. An doctoris Parisiensis anastasis, qua Bruno fuerit conversus, seculo præterito, quod pro falsa haberetur, e Breviario Romano fuerit expuncta, & qui hanc vel tunc, vel ante arrodere primum inceperint, & qui hisce contra sese opposuerint 535. § XI. Scriptorum Cartusiensium seculo XVI antiquiorum de doctoris Parisiensis, qui damnationem suam e feretro publice aperuerit, anastasi testimonia referuntur, & quid de adjunctis, huic post adjectis, censendum 538. § XII. Testimonia scriptorum, seculo decimo sexto anteriorum, qui Cartusiensis Ordinis non fuerunt, producuntur 543. § XIII. An scriptoribus, qui pro doctoris Parisiensis anastasi, hujusque adjunctis testati sunt, merito accenseri queat Theodoricus, abbas Trudonopolitanus 546. § XIV. Cæsarii Eisterbacensis testimonium recensetur, & quid de hoc sit censendum, statuitur 550. § XV. An quid contra anastasim, qua doctor se damnatum publice denunciarit, ex silentio vel S. Brunonis, vel Guigonis, vel Guiberti de Novigento possit confici 555. § XVI. Quid de Ordinis Cartusiensis, uti id Launoius vocat, & Petri Venerabilis silentio censendum 561. § XVII. Quid de aliorum, quos Launoius præterea laudat, scriptorum antiquorum silentio statui debeat 566. § XVIII. Conclusiones præcipuæ, quas Lannoius ex scriptorum antiquorum, a se adductorum, silentio format, discutiuntur 569. § XIX. Quid contra prodigiosam anastasim, qua doctor Parisiensis, sese damnatum, publice e feretro denunciarit, universale scriptorum omnium, qui, integro primo & forte etiam secundo post rem gestam seculo labente, floruerunt, silentium valeat, & an, hoc stante, certam illam aut etiam verosimilem possint efficere testimonia antiqua supra adducta 573. § XX. An prodigium, quo doctor, sese damnatum, publice adstantibus denunciarit, certum aut saltem verosimile, stante universali scriptorum ante dictorum silentio, reddere etiam non possit traditio 577. § XXI. Alia quædam facientia pro prodigio, quo doctor Parisiensis, sese damnatum, adstanti multitudini publice e feretro denuntiarit, rationum momenta afferuntur, & an ex his tandem illud verosimile utcumque non fiat, examinatur 583. § XXII. Opinio, quæ damnati prodigium intra privatas defuncti ædes coram paucis evenisse statuit, proponitur, &, an velut inepta noviterque conficta repudianda non sit, examinatur 587. § XXIII. Quam fidem mereatur opinio, quæ doctoris damnati anastasim in privatis hujus ædibus coram paucis accidisse statuit, & quid tandem de hac etiam ita considerata censendum 593. § XXIV. Remisne, an Parisiis Sanctus in solitudinem secesserit, quandonam id fecerit, & an tunc recta Cartusiæ eremum adierit 596. § XXV. Sancti ad Hugonem, Gratianopolitanum episcopum, accessus, quales ejus fuerint socii, & an tunc sacerdotio initiatus exstiterit 601. § XXVI. Sanctus Cartusiæ eremum ingreditur: quandonam id acciderit 607. § XXVII. Quid Sanctus ejusque socii, Cartusiam jam ingressi, primum egerint, & quem vivendi modum tenuerint 616. § XXVIII. An Sanctus novam Regulam scripserit, & an ad ullam ex ante scriptis ac nominatim Benedictinam observandam se suosque discipulos adstrinxerit 620. § XXIX. An Victor III Papa Cartusiensem Ordinem approbarit, & qui Sanctus Hugonem, Gratianopolitanum episcopum, sui reverentem habuerit, Cartusiæque eremum sibi donari impetrarit 623. § XXX. Sanctus, a summo Pontifice arcessitus, Cartusiam, rite jam ordinatam, incolarumque numero auctam, deserere cogitur: quandonam id, & quanto discipulorum Brunonis luctu factum 626. § XXXI. Sanctus Romam ad Urbanum Papam venit, discipulis, ut Cartusiam repetant, suadet, litteras his ad Siguinum abbatem a Pontifice impetrat, archiepiscopatum Rhegiensem recusat, &, ut sibi a curia in eremum iterum secedere liceat, ab Urbano obtinet 631. § XXXII. An Sanctus a Rogerio Calabriæ comite, venationem exercente, in Calabriæ specu, in quo se cum sociis abdiderat, fuerit repertus; quo, relicta Pontificia curia, primum concesserit, & cur tunc Cartusiam non repetierit 635. § XXXIII. Sanctus Turritana Calabriæ eremo a comite Rogerio donatur, eique deinde a Mesimerio, Squillacensi episcopo, ac post ab Urbano II Papa donatio hæc confirmatur 639. § XXXIV. Quid post factam a Rogerio comite eremi Calabrinæ donationem Sanctus egerit, qui hanc deinde Rogerius dux confirmarit, terminisque Rogerius comes circumscripserit 644. § XXXV. Sanctus constructam in eremo Calabrina ecclesiam magno apparatu consecrari curat, & magis ac magis comitem Rogerium benevolum erga se experitur 647. § XXXVI. An concilio Placentino, in quo Præfationem de Beata composuerit, Sanctus interfuerit, & cur, si ita sit, eo celebrato, ad Majorem Cartusiam non redierit 651. § XXXVII. Gravissimam, absente Sancto, religiosi Cartusiæ Majoris incolæ tentationem patiuntur; natum comiti Rogerio filium Sanctus baptizat, novoque abs illo beneficio afficitur 654. § XXXVIII. Mortuo Theodoro Mesimerio, Græco Squillacensi episcopo, Joannes de Nicephoro Latinus ut substituatur, Sanctus suadet, & ab hoc deinde privilegium amplissimum, quod & a Pontifice confirmari curat, Turritanæ eremo, novo jam in hac constructo S. Stephani monasterio, impetrat 658. § XXXIX. Sanctus comitem Rogerium præsentissimo periculo per visionem, qua hujus illum monet, in obsidione Capuana liberat, novumque hac occasione, quo plurima ei bona Rogerius confert, diploma obtinet 662. § XL. Quo tempore Rogerius comes Capuam obsederit, & an eodem anno, quo id accidit, diploma, quod, civitate hac subacta, Brunoni hic princeps contulit, datum fuerit 665. § XLI. Ducem etiam Rogerium benevolum in se iterum Sanctus experitur, visitur a Landuino Cartusiæ Majoris Priore, perque hunc, quem ægre a se dimittit, ad Cartusiæ fratres litteras scribit. Hæ una cum litteris, ad Radulphum Viridem scriptis, hic producuntur 672. § XLII. Sanctus Commentarios in Psalmos & in S. Pauli Apostoli Epistolas, qui nomine ejus circumferuntur, re etiam vera adornavit; quandonam id & qua methodo fecerit, & quænam præterea lucubrationes certo ei debeant attribui 678. § XLIII. An Opera, a jam memoratis diversa, quæ Sancti nomine edita sunt, vere eum habeant auctorem 681. § XLIV. Benevolum iterum erga se Sanctus comitem Rogerium, decretorio morbo jam decumbentem, experitur, huncque deinde vita functum haud dudum post sequitur, confirmatis ei antea a Paschali Papa donationibus omnibus, privilegiisque, quæ vel a comite Rogerio vel ab aliis acceperat 684. § XLV. Qua in eremi Turritanæ ecclesia Sanctus fuerit sepultus, & quid de miraculis, sepulturam ejus secutis, aliisque nonnullis, ad eum utcumque spectantibus, ac tempus, quo in Sanctorum, seu potius Beatorum album relatus fuit, prægressis, sit censendum 689. § XLVI. Leo X Papa Ordini Cartusiensi Turritanum in Calabria S. Stephani monasterium jubet restitui, cultumque Sancti ecclesiasticum permittit 694. § XLVII. An Leo X Papa Brunonem etiam canonizarit, & quænam, ad gloriam Sancti posthumam facientia, concessam ab hoc Pontifice cultum ei deferendi facultatem proxime sint secuta 698. Vita antiquior, auctore primorum quinque Cartusiæ Priorum chronologo anonymo, ex antiquissimo Bibliothecæ Cartusianorum Coloniensium Ms. deprompta. Caput unicum. Occasio conversionis S. Brunonis; solitudinem petere statuit, alios in idem propositum attrahit, Gratianopolim pergit, in Cartusiæ eremum secedit, ad Pontificem, ex hac evocatus, se confert, solitudinem repetendi facultatem ab eo impetrat, in Turritanam Calabriæ eremum se abdit, ibique moritur 703. Vita altera, auctore Francisco a Puteo Cartusiæ Majoris Priore, ex editione, Basileæ anno circiter 1515 adornata. Prologus. Cur Sancti Vitam describere aggrediatur, auctor exponit 707. Cap. I. Occasione defuncti, qui sese damnatum, inter solemnes exsequias e feretro proclamat, in solitudinem secedere Bruno statuit, alios in idem propositum attrahit, iterque cum his ad Hugonem, Gratianopolitanum episcopum, suscipit 708. Cap. II. Bruno una cum sociis suis ad Hugonem, Gratianopolitanum episcopum, venit, Cartusiæ eremum ab eo obtinet, austere admodum in hac vivit, ac post sexennium circiter a Pontifice evocatur, vocantique obtemperare statuit 713. Cap. III. Sanctus e Cartusia Romam se confert, secutis huc discipulis, ut Cartusiam repetant, suadet, ipseque in Calabriæ, obtenta a Pontifice secedendi facultate, recusatoque Rhegiensi archiepiscopatu, deserta sese abdit, benevolum ibi erga se comitem Rogerium habet, novas ecclesias condit, sanctissimeque vivit ac moritur 718. Vita tertia, e Vitis per Puteanum & Blömenvennam scriptis, a Surio collecta. Cap. I. Defunctus sese damnatum, e feretro publice proclamat, spectaculi hujus occasione in solitudinem ad pœnitentiam agendam secedere Sanctus statuit, cum aliquot aliis, quos ad idem faciendum movit, ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum, iter arripit, benigneque ab hoc excipitur 724. Cap. II. Carthusiæ eremum Sanctus ingreditur, ex hac, in qua sanctissime vivit, ab Urbano II Papa evocatur, discipulis, Romam eum consecutis, ut Cartusiam repetant, suadet, Rhegiensem archiepiscopatum recusat, ac deinde a Pontifice repetendæ solitudinis facultatem impetrat 728. Cap. III. In Turritana eremo a comite Rogerio invenitur, præsentissimo periculo hunc liberat, duo ibi ejusdem liberalitate monasteria exstruit, in horum altero ad mortem usque sanctissime vivit, post obitum miraculis claret, tandemque, Pontifice permittente, a Cartusianis Cælitum honoribus afficitur 732. Epistola encyclica, qua S. Brunonis obitum quaquaversum nuntiarunt ejus in Turritana eremo discipuli, solitaque pro illius anima suffragia postularunt 736. Tituli funebres, seu diversæ ad Epistolam præcedentem responsoriæ. Sectio I. 737. Sectio II. 742. Sectio III. 747. Sectio IV. 752. Sectio V. 756. Sectio VI. 760. Appendix seu Supplementum ad gloriam Sancti posthumam. § I. Veneratio Sancto, Beatis jam adscripto atque ad ecclesiam S. Stephani translato, in Calabria exhibita, frequentiaque ad ejus invocationem miracula patrata, quorum aliquot, annum MDC prægressa recensentur 766. § II. Aliquot miracula, seculo XVII, ante annum tamen hujus XXIV, patrata, recensentur, & qui tandem Sancti cultus ad universam Ecclesiam extensus, festumque ejus tunc Coloniæ Agrippinæ celebratum fuerit, exponitur 770. § III. Fueritne Sanctus anno MDCXXIII a Gregorio XV, an serius dumtaxat a Clemente X canonizatus, examinatur, reliquaque, quæ ad gloriam ejus posthumam faciunt, magisque videntur notatu digna, in medium proferuntur 774. De nobili Brunonis genere, uti & de universali, quo doctoris damnati prodigium a scriptoribus omnibus æqualibus ac subæqualibus involvitur, silentio vide etiam, quæ inter Addenda ad calcem tomi dicta sunt.

C

Castus cum Marcello &c. Vide Marcellus.

Charitina virg. M. forte Amisi in Ponto. Comm. Præv. Sanctæ ab homonyma martyre distinctio: ejus elogia in Ecclesiasticis Fastis: martyrii palæstra & tempus: Actorum fides 20. Acta, auctore Symeone Metaphraste, ex Ms. Reginæ Sueciæ signato num. 13. Latine versa apud Lipomanum tom. VI a pag. 313. 24

Constans cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Constantius cum Palmatio &c. Vide Palmatus.

Crescentius cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

D

Divitianus episc. conf. apud Suessiones in Gallia. Sylloge 28

Donatus cum Placido &c. Vide Placidus.

E

Enimia virg. forte regia & abbatissa in diœcesi Mimatensi in Occitania. Comm. Historico-criticus.§ I. Sacra illius apud recentiores martyrologos memoria: cultus certus ad hunc diem: locus, in quo ejusdem reliquiæ servantur: compendium vitæ ex Mabillonio & lectionibus propriis; variæ de illius parentibus opiniones 406. § II. Supra relatæ opiniones expenduntur: quis sit S. Ilerus in Sanctæ gestis memoratus: quæ de eadem sancta Virgine pro certis haberi queant 408. § III. Charta, per quam Stephanus, Mimatensis episcopus, locum S. Enimiæ restaurandum ac possidendum Calmeliacensi abbatiæ tradidit 411

Epiphania virg. sanctimonialis Ticini in Insubria. Sylloge. Sanctæ Virginis apud martyrologos memoria, elogium & hujus dicussio 439

Eroteïs M. in Græcia, ex Martyrologiis 378

Eumenius episc. conf. Alexandriæ in Ægypto. E Fastis Habessinis 832

Eutychius cum Placido &c. Vide Placidus.

F

Faustinus cum Rogato &c. Vide Rogatus.

Felicula virg. in territorio Autissiodorensi in Gallia. Sylloge 225

Fides virg. M. ac Socii MM. Aginni in Aquitania. Comm. Præv. § I. Actorum sanctæ Martyris notitia horumque diversitas: edendorum antiquitas & fides adversus adversarios vindicata 263. § II. Sanctæ in Martyrologiis classicis annuntiatio: ejus patria Aginnum. An SS. Sabinam & Alvertam habuerit sorores; an martyrii eodem die comites SS. Caprasium, Primum & Felicianum, & quo tempore ac die passa sit, inquiritur 267. § III. Anonymi, qui S. Fidis sepulturam, corporis inventionem & ecclesiæ in ejus honorem erectionem descripsit, antiqua ætas ostenditur, & illæ ex hoc recitantur: ecclesiæ illius situs & ab altera distinctio 270. § IV. Auctorum, qui de translato ex urbe Aginno ad Conchense monasterium S. Fidis corpore egerunt, ætas & fides: hujus translationis, cujus epitome datur, epocha discussa & sat prope definita. An eodem tempore illuc inde delatæ sint S. Vincentii Aginnensis M. reliquiæ? 273. § V. Frustra tentata a Conchensibus totius corporis S. Fidis in novam basilicam translatio: pars capitis ejus magnificentissime collocata. Peracta tandem corporis in novam basilicam translatio. An & quando S. Fidis reliquiæ aliquæ in Hispaniam translatæ sint? 278. § VI. Celebritas cultus S. Fidis in Aginnensi, & præsertim in Conchensi ecclesia: erectæ ejus nomini variæ ædes sacræ in Galliis, & una insignis, tum in Aragonia, tum in Anglia 281. § VII. S. Fides Officio Ecclesiastico, ei proprio, in variis regionibus culta. Codicis miraculorum ejus, infra edendi, auctor, hujusque fides, & cur non omnia miracula edenda 285. Acta, auctore anonymo perquam antiquo, ex codice Ms. reginæ Sueciæ signato 863. 288. Translatio metrica S. Fidis virg. et M. ad monasterium Conchacense, auctore anonymo ex veteribus Mss. 289 Translatio altera S. Fidis virg. et mart. ad monasterium Conchense, auctore anonymo ex veteri Ms. reginæ Sueciæ in pergameno, signato num. 744. Prologus. 294. CAP. I. S. Fidis Sociorumque martyrium, sepultura, ac dein corporum inventio & elevatio: patrata Aginni a S. Fide miracula: Conchensis cœnobii situs, Arinisdi, Conchensis monachi, artes ad auferendum S. Fidis corpus 295. Cap. II Aginnenses fugientem cum corpore sanctæ Fidis Arinisdum frustra insequuntur: factum Figiaci miraculum, corpus ad Conchense monasterium perfertur: magnus ad illud concursus: tentata frustra totius corporis translatio: S. Fidis elogium 297. Miracula, auctore Bernardo, Andegavensis scholæ magistro, conscripta, ex antiquo Ms. reginæ Sueciæ, signato 744, partim collato cum editione Labbeana tom. 2 Novæ Bibliot. Mss. a pag. 531. Prologus auctoris, Collatus cum editione Mabilloniana tom. IV Annalium Benedictinorum pag. 703. 300. Miraculorum Liber I. Cap. I. De Witberto, cujus oculos radicitus evulsos S. Fides redintegravit 302. Cap. II. De Gerberto simile miraculum 306. Cap. III. Injuste irruens in monachum S. Fidis, præcipitio & morte punitur: puella renuens imagini S. Fidis assurgere, membris contrahitur, facti pœnitens sanatur. Filia viduæ cæca divinitus visu donata 308. Liber II. Cap. I. De muliere, quæ usurpavit annulum, quem altera moriens S. Fidi reliquerat: de improbo mercatore punito: de puero, in quo quadripartitum gestum est miraculum: de cæco & claudo divinitus sanato 310. Cap. II. De eo, qui a suspendio furcarum S. Fidis auxilio liberatus est: de eo, cui ad conterendos ferreos compedes S. Fides malleum attulit 312. Cap. III. De eo, qui præmonitus a S. Fide per fenestram turris saltu evasit & de mirabili asino 313. Cap. IV. Aliud de Gerberto miraculum. Item de peregrino capto & vinculato subitoque S. Fidis auxilio liberato 315. Liber III. Cap. I. Bernardo, tertia vice Conchas profecto, tertium de miraculis S. Fidis librum conscribendi occasionem præbet prodigium, quo S. Fides gladio percussum mirabiliter sanavit 318. Cap. II. De quodam Bernardo de morte suscitato & de mirabilibus in ipso, ad S. Fidem veniente, in via patratis 319. Cap. III. De mulo a morte resuscitato: de reperto accipitre: de puella contracta & de contracto, directis 321. Epilogus. 324 Appendix miraculorum § I. Cur hæc miracula edantur. Invocans S. Fidem subito convalescit: auctoris frater invocatione S. Fidis gravi morbo mox curatur: mulus, invocato ejusdem patrocinio, vitæ redditus: mulier, ei annulum offerre subterfugiens, divinitus punita; facti pœnitens curata: mulier sterilis ejusdem patrocinio fœcundata 324. § II. De quodam Raimundo, naufragium passo & S. Fidis auxilio liberato: cur hic quædam S. Fidis miracula ex Labbeo non edita 327

Firmatus diac. ejusque soror Flavia seu Flaviana virgo. Autissiodori in Gallia. Sylloge 163

Flavia cum Placido &c. Vide Placidus.

Flavia seu Flaviana cum Firmato. Vide Firmatus.

Froilanus episc. Legione in Hispania. Comm. Præv. Loci notitia: Sancti in Martyrologiis recentioribus memoria, præcepta in Romano annuntiatio, cultus in Hispania: controversia de ætate, qua vixerit, discussa & definita: qualia ejus Acta edenda 228. Acta, ex Breviariis etiam vetustis collecta tom. 5 Martyrologii Hispani a pag. 389. 232

G

Galla vidua, deinde monialis, Romæ. Comment. Præv. § I. Sanctæ in Fastis sacris memoria variis diebus. An recte in Hagiologiis Benedictinis annuntiata? Ejus elogium ex Ferrario: ab homonymis matronis distinctio: Actorum fides 147. § II. Illustres Sanctæ natales & cognatio: ad eam probabilissime S. Fulgentius Epistolam scripsit de consolatione super morte mariti & de statu viduarum: hinc annus nativitatis ejus utcumque definitur 150. § III. An. quæ S. Gallæ, juniori adhuc viduæ, facta perhibetur mirabilis apparitio iconis B. Mariæ in Porticu, scriptorum coævorum testimonio, uti Benedictus Papa XIV scribit, firmari possit 154. § IV. Ejusdem iconis mirabilis apparitio, quantum ad substantiam, constanti & antiqua fidelium traditione, suis probationibus firmata, prudenter credibilis ostenditur. Post hanc apparitionem monasterium ad S. Petrum, alterius, quam Benedictini Ordinis, S. Galla ingressa est, ibique pie defuncta 159. Acta ex lib. IV Dialogorum S. Gregorii Papæ I cap. XIII edit. Paris. anni 1705, tom. 2 col. 392. 162

Geroldus Coloniensis pro Martyre cultus, apud Cremonam in Insubria. Syll. Historico-critica § I. Sancti apud perpaucos martyrologos memoria: ejusdem gesta unde primo accepta, & a quibus scripta & typis edita 955. § II. Præcipua vitæ illius capita examinata: cædis tempus & causa: corporis in civitatem Cremonensem translatio, sepultura, elevatio & honorificentiori loco intra eamdem ecclesiam depositio: canonizatio Sancti leviter asserta: potens patrocinium 957. § III. Archiepiscopus senatusque Coloniensis Sancti mandibulam a Cremonensibus impetrant: hujus sollennis exaltatio Coloniæ anno MDCLII; depulsæ grassantes febres, etiam ab ipso archiepiscopo: cultus annuus ibidem in templo Societatis Jesu 960

H

Helanus presb. conf. in Pago Remensi in Gallia. Sylloge 903

Hieronymus episc. conf. Niverni in Gallia. Sylloge 167

I

Januarius cum Rogato &c. Vide Rogatus. &c.

Jovianus cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Julia virg. M. in Syria Sylloge 883

Justina virg. M. Patavii in Italia. Comm. Præv. § I. Sanctæ Martyris Acta subdititia, memoria in Martyrologiis, & sacer per Italiam cultus 790. § II. S. Justinæ genus, & martyrium. An alii simul cum illa passi sint 795. § III. Templum S. Justinæ conditum ab Opilione: quo is tempore floruerit 799. § IV. Ursati & Fontanini de Opilione, S. Justinæ templi conditore, opinio refellitur 803. § V. Quo tempore conditum fuerit S. Justinæ monasterium. Templum novum eidem dicatum 805. § VI. Reliquiarum sanctæ Martyris aliorumque Sanctorum inventio & in templum vetus translatio 809. § VII. Earumdem reliquiarum in templum novum translationi se parant monachi S. Justinæ 813. § VIII. S. Justinæ aliorumque Sanctorum reliquiæ in templum novum solenniter transferuntur 817. § IX. Extrahuntur S. Justinæ reliquiæ & in locum suum solenniter reducuntur 819. Acta sublestæ fidei & subdititia ex Mombritio. Justinæ genus & martyrium 824

Justinus cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

L

Leander cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Leopardinus mon. M. Albiniaci in Pago Borbonico. Comm. Præv. § I. Sancti Martyris Acta; quo seculo vixerit 906. § II. Sancti Martyris genus, gesta, martyrium & cultus sacer 909. Acta ex Ms. codice Silviniacensis cœnobii apud Philippum Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. Librorum, a pag. 415 excusa. Cap. I. Refertur Sancti Martyris vita & martyrium 914. Cap. II. Quæ Martyris necem sint secuta 917. Acta Breviora ex veteri Ms. Lectionario abbatiæ S. Sulpitii apud Philippum Labbeum tom. 2 Bibliothecæ librorum Mss. pag. 424 & seq. 921

M

Magnus episc. Opitergiensis, deinde Heracleënsis, conf. Forte Heracleæ in ditione Veneta. Sylloge. Sancti in Martyrologiis recentioribus annuntiationes: corporis ex Heracleënsi urbe translatio: Sancti cultus solemnis. Natales ejus, gesti episcopatus Opitergini ac dein erecti Heracleënsis epochæ, octo ecclesiarum Venetiis facta erectio, & emortualis locus tempusque discutiuntur 416

Marcellinus episc. conf. Ravennæ in Italia. Comment. Hist. § I. Fasti sacri & scriptores præcipui, qui Sancti meminerunt 30. § II. Quæ prosint & quæ contra obsint Ravennatum traditioni, qua Sanctus, aliique priores decem S. Apollinaris in sede Ravennati successores a Spiritu Sancto in specie columbæ apparente feruntur electi 32. § III. Tempus, quo Sanctus sedere inceperit & obierit 34. § IV. Locus sepulturæ, inventio & translatio reliquiarum, cultus hodiernus 37

Marcellinus cum Quarto. Vide Quartus.

Marcellus, Castus, Æmilius & Saturninus MM. forte Capuæ in Campania felici. Ex Martyrologiis. Sanctorum Martyrum in Martyrologiis annuntiatio: variæ variorum de iisdem conjecturæ 329

Marcellus & Apuleius MM. Romæ. Sylloge. Discutitur SS. Martyrum apud Martyrologos Annuntiatio, & nonnulla ad eorum cultum & reliquias spectantia pertractantur 826

Marcus Papa conf. Romæ. Comm. Præv. § I. Sancti in vetustis ac recentioribus sacris Fastis memoria, cultus & eccclesiæ: tempus ac duratio sedis ipsius 886. § II. Vitæ illius minime vetustæ, ideoque non edendæ, pauca gesta ejusdem aliunde nota 888. § III. Sancti Pontificis corporis inventio & trina translatio, quarum postrema Romam: harum omnium historiæ fides & ætas expenditur 891. § IV. Quid censendum videatur de S. Marci corpore, quod Florentini a SS. Damaso & Ambrosio sibi donatum esse, existimant 894. § V. Duo alia loca, in quibus S. Marci Papæ corpus quiescere dicitur 897. Historia translationum, auctore anonymo, verisimiliter synchrono, ex Bibliothecæ Vaticanæ Codic. Anon. f. 176. Prologus. Compendium Vitæ ac virtutum sancti Pontificis 898. Cap. I. Inventio sacri corporis in cœmeterio S. Balbinæ, Via Ardeatina; prima ejusdem translatio ad castrum S. Silvestri, & secunda ad Castrum Julianum 899. Cap. II. Sacri corporis e castro Juliano ad sui nominis ecclesiam Romam translatio: miracula quædam ibidem mox obtenta 901

Martialis cum Rogato &c. Vide Rogatus.

Martinus conf. primus abbas Belli-Fontis, nunc Vallis-Paradisi, in Legionensi regno Hispaniæ. Comm. Præv. § I. Notitia monasterii veteris ac novi, ubi præfuit, cultumque obtinuit: ejus memoria in Martyrologiis, cultus & Officia ecclesiastica: gesta unde referenda 947. § II. Sancti cognomen ac patriat susceptum sacerdotium: præfectura in hospitio pauperum: additum huic monasterium Ordinis Cisterciensis, gestaque ab ipso ibidem prælatura: illius obitus ac primi successores 949. § III. Monasterii Belli-fontani situs ac nominis mutatio: geminæ sacri corporis translationes, inscriptiones seu tabulæ de iisdem factæ: reliquiæ ecclesiæ Zamorensi concessæ: monasterii fortuna 952

Matthæus Mantuanus conf. Ord. fratrum Prædicatorum, Viglevani in Ducatu Mediolanensi. Syll. de gestis et cultu. § I. Locus cultus: memoria in Martyrologiis: elogium ex Taēgio: pauca alia ex aliis accepta: aliqua miracula post mortem: tempus obitus 248. § II. Aliquot miracula post mortem illius patrocinio præterea impetrata: translatio corporis & memoria annua a Sixto IV Papa concessa: cultus ejusdem impugnatus, & confirmatus: concessa de eodem Missa & Officium 252

Maxentius cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Meinulphus diac. Budicæ in diœcesi Paderbornensi in Circulo Westphalico. Comm. Præv. § I Monasterii Budicensis situs: Sancti memoria in Fastis sacris: Acta a quibus scriptoribus antiquioribus exarata, & quæ edenda 171. § II. Illustres Sancti genus, patria, tempus natale 176. § III. Baptismus, educatio, vitæ institutum: quod, qualeque id fuerit & quandonam susceptum 179. § IV. Monasterium condere Sanctus statuit; an ad id voto etiam sese obstrinxerit, & an ecclesiæ Paderbornensis archidiaconus umquam fuerit 185. § V. Condit monasterium Budicense, qui & quando id fecerit, & cujus instituti virgines in eo collocarit 187. § VI. Sancti obitus, sepultura, miracula, corporis elevatio 193. § VII. Tentata incassum reliquiarum Sancti e monasterio Budicensi Paderbornam translatio, factaque in id canonicorum Regularium inductio 196. § VIII. Sancti reliquiæ translatæ populoque exhibitæ, cultus ejus apud Regulares Budicenses canonicos 199. § IX. Miracula a tempore, quo monasterium Budicense in canonicos Regulares fuit transcriptum, ad annum usque MCDLV Sancti patrocinio patrata 202. § X. Sancti reliquiæ a canonicis Budicensibus cum aliis communicatæ, cultus in diœcesi Paderbornensi & alibi 206. Vita, auctore Sigewardo, ex editione Overhami cum Fragmentis Browerianis & apographo Hardeshusano collata Prologus 209. Prologus alter. Cap. I. Sancti natales, baptismus, litterarum studium, vitæ institutum, progressus in virtute, condendi monasterii propositum, hujus exsecutio, visiones, miraculum, obitus 210. Cap. II. Miracula post obitum, corporis de tumulo levatio 214. Vita altera, auctore Gobelino Persona, e Budicensis cœnobii Passionali pergameno Ms. insigni cum P. Georgii Garnefelt Carthusiani apographo collata. Prologus 216. Prologus alter 217. Cap. I. Nobiles Sancti natales, patria, baptismus, vitæ institutum, condendi monasterii propositum, hujus exsecutio, visiones præviæ, obitus, temporaria resuscitatio, sepultura 218. Cap. II. Miracula post obitum, corporis de terra levatio 222. Vide etiam ad calcem tomi Addenda.

N

Nicetas Conf. in Græcia. Comm. Præv. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, natales, distinctio ab homonymis, vitæ series discussa, Acta e Menæis edenda, qualia sint 444. Acta ex Menæis Græcis interprete C. B. 448

O

Ormisda cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Ositha vel Osgitha virg. M. in sui nominis oppidulo comitatus Essexiæ in Anglia. Comm. Præv. § I. Notitia loci, ubi vixit, passaque ac culta fuit: memoria in Martyrologiis: Vita edenda sublestæ fidei: quænam suadeant, illam seculo VII floruisse 936. § II. Referuntur rationes pro eadem Sancta seculo IX illiganda, ac pro seculo VII verisimilius pronuntiatur 939. Vita, auctore anonymo, ex Laurentii Surii collectione de Vitis Sanctorum mensis Octobris 942

P

Palladius episc. conf. Mediolani Santonum in Aquitania II. Comment. Hist. § I. Sancti cultus a seculo saltem XI stabilitus; Lectiones Breviarii Santonensis ei propriæ: ejus in quibusdam Martyrologiis annuntiatio & apud varios scriptores, ut vere sancti, memoria 924. § II. Antistitis nostri illustres natales: aditi episcopatus epocha sat prope definita. Interest Parisiensi synodo anno 573 Santonensi vero anno 579 verosimillime interfuit: Gundobaldi, in Francorum regem a quibusdam levati, jussis plus æquo paruit 927. § III. Palladius a Guntchramno rege acerbe increpatur: ter ei non pejerasse ostenditur. Contumeliam unam sibi illatam moderate fert; non item alteram. In synodo Matisconensi ob Faustiani ordinationem mulctatur: clericos sui obtrectatores severe castigat: indigne rursus & immerito vexatur 930. § IV. Reliquum vitæ tempus Sanctus eximiæ pietatis operibus impendit: varias exstruit ecclesias: Sanctorum reliquias honorifice transfert. Ei S. Gregorius Magnus S. Augustinum in Angliam directum commendat. Ejus emortuale tempus nuspiam præcise definitum 933

Palmatius, Maxentius, Constantius, Crescentius, Justinus, Leander, Alexander, Soter, Ormisda, Papirius, Constans & Jovianus MM. Treveris in Gallia Belgica. Sylloge. 18

Papirius cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

Pardulphus abb. conf. Waracti in diœcesi Lemovicensi in Gallia. Comm. Præv. § I. Pardulphi Acta, memoria apud martyrologos & cultus sacer 422. § II. Pardulphi natales, vita, tum solitaria tum monastica 426. § III. S. Pardulphi obitus & translationes 429. Vita, auctore anonymo suppari, ex veteribus membranis & apographo P. Jacobi Sirmondi Societatis Jesu. Præfatio 433. Cap. I. S. Pardulphi natales & vita monastica 434. Cap. II. Varia S. Pardulphi miracula 435. Cap. III. S. Pardulphi obitus 438

Peregrina virg. M. Roma Labacum in Carniolia translata. Sylloge 12

Petrus de Imola eques Hieros. S. Joannis, Florentiæ in Hetruria. Syll. 245

Pipio diac. conf. Belnæ in Vastinensi Galliæ tractu. Syll. Historico-critica de illius cultu, gestis & ætate 965

Placidus, Eutychius, Victorinus, Flavia, Donatus aliique MM. Messanæ in Sicilia. Comm. Præv. § I. SS. Placidus & Socii martyres a recentioribus alii, alii ab antiquis martyrologis, ut apparet, ad hunc diem memorati 65. § II. Placidus, discipulus S. Benedicti, vere exstitit, cultusque fuit ante seculum XII, quo ejus Acta primum in lucem protracta fuerunt 70. § III. Acta S. Placidi multiplicia, sed omnia sublestæ fidei 73. § IV. Instrumenta varia de rebus gestis S. Placidi conficta rejiciuntur 78. § V. Discutiuntur, quæ de S. Placidi natalibus circumferuntur 80. § VI. S. Placidi nativitas, oblatio S. Benedicto, vita monastica Sublaci, dum una cum S. Benedicto in Cassinum abiit 84. § VII. S. Placidus Sublaco Casinum tendit: conditur Casinense monasterium, & ditatur a Tertullo S. Placidi patre 87. § VIII. S. Placidus in Siciliam abiens, pluribus miraculis claret 91. § IX. Conditum a S. Placido monasterium invadunt barbari: quinam hi fuerint 94. § X. Variæ conditi a S. Placido Messanæ monasterii vicissitudines 99. § XI. Instauratus sanctorum Martyrum apud Messanenses cultus & corporum inventio 103. § XII. Cultus publicus a Sixto V & Paulo V sanctis Martyribus decretus 107. § XIII. SS. Placidi & Sociorum Messanæ festa, reliquiæ variis locis dispersæ, Officia in eorum honorem recitari solita 110. Acta auctore Pseudo-Gordiano, ex Actis Sanctorum Benedictinorum tom. 1 a pag. 45. Prologus 114. Cap. I. S. Placidi genus & vitæ monasticæ exordia 115. Cap. II. S. Placidus iter in Siciliam arripit, & prodigiorum multitudine claret 120. Cap. III. Sanctus iter suum promovet, Messanam appellitur, ibique monasterium condit 124. Cap. IV. Messanæ prodigiis & vitæ sanctitate floret 127. Cap. V. S. Placidum Fratres & Soror invisunt: irruentes in monasterium Saraceni tum in Monachos, tum in Hospites sæviunt 130. Cap. VI. Sancti, iterum iterumque cruciati, capite tandem minuuntur, & a Gordiano sepulturæ mandantur 133. Cap. VII. Monasterii Messanensis instauratio & sanctorum Martyrum cultus 136. Acta altera, auctore Stephano Aniciensi ex editione Octavii Cajetani tomo 1 de Sanctis Siculis a pag. 172. Prologus 139. Prologus alter ibid. Cap. I. S. Placidi genus, apud S. Benedictum commoratio & missio in Siciliam 140. Cap. II. Sancti in Siciliam iter, pluribus prodigiis illustre, & Messanensis monasterii ædificatio 141. Cap. III. S. Placidi Sociorumque martyrium 145

Probus episc. conf. Cajetæ in Campania Romana. Sylloge 379

Prudentius M. Besuæ in Burgundia cultus. Comm. Præv. § I. S. Prudentii apud martyrologos mentio, tempus necis incertum, palæstra & cultus antiquus 333. § II. Narbonensis provincia variis cladibus attrita: his superstites S. Prudentii reliquiæ Besuam delatæ, & sacer illius cultus ibidem inchoatus 336. § III. S. Prudentii miracula, Besuæ patrata: translatio corporis Divionem, & ejusdem ad Besuense monasterium reductio 340. § IV. Variæ Besuensis monasterii vicissitudines, reliqua S. Prudentii miracula, quibus nonnulla ad sacrum ejus cultum spectantia adjunguntur 344. Acta, Translationes et Miracula, auctore Teobaudo Besuensi monacho, descripta ex Ms. codice Trecensi per Franciscum Chiffletium, & edita per Philippum Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. a pag. 605. Prologus 348. Miraculorum Liber I. Cap. I. Sancti Prudentii natales, gesta aliquot, martyrium & ecclesia prope Narbonem 349. Cap. II. S. Prudentii reliquiæ Besuam allatæ 352. Liber II. Cap. I. Depositis Besuæ S. Prudentii reliquiis, varia ibi miracula ad illius invocationem eduntur 355. Cap. II. Ulterior miraculorum Besuæ patratorum enarratio 359. Cap. III. S. Prudentii reliquiæ Divionem transferuntur sub finem seculi IX: sequenti vero Besuam reducuntur 361. Liber III. Cap. I. Concilium celebratum prope Besuam: nonnulla miracula S. Prudentii in eo patrata 363. Cap. II. Ædes sacra S. Prudentio condita: ejus reliquiæ eo translatæ: captivus carcere miro modo liberatus 365. Cap. III. Tres alii non absimili modo carceribus liberati 368. Liber IV. Cap. I. S. Prudentius sanat brachium aridum & paralyticam: puellam ultione divina liberat 370. Cap. II. Inter alia miracula tribus mortuis vitam reddit 373. Cap. III. Aliud mortui ad vitam revocati miraculum; quid huic mox a morte acciderit: Teobaudi ad lectorem epilogus 375

Q

Quartus & Marcellinus, Capuæ in Campania Italiæ. E Martyrologiis Hieronymianis aliisque 885

R

Renatus episc. conf. Surrenti in Regno Neapolitano. Comm. Historico-criticus. § I. Sancti dies emortualis non satis certus: ejus hoc die cultus apud Surrentinos, hujusque tum in Italia, tum in Gallia antiquitas: prodigiosæ, quæ de S. Renato vulgo circumfertur, historiæ epitome 380. § II. Prodigiosæ S. Renati historiæ nullus sat antiquus auctor patrocinari ostenditur 384. § III. Traditio, monumenta, scriptorumve testimonia, ex quibus prodigiosa S. Renati historia pariter adstruitur, expenduntur, & nihil certi evincere demonstrantur 387. § IV. An Sanctus noster Andegavensem episcopatum prius, quam Surrentinum, certo administrarit, inquiritur. Reliqua ejus gesta, emortuale tempus, sepulturæ locus & corporis translationes referuntur. Varia ejus elogia 390

Rogatus, Saturninus, Faustinus & Martialis MM. in Africa. Item Januarius & Ammonus MM. forte Romæ. Ex Martyrologiis 332

Romanus episc. Autissiodori in Gallia. Sylloge 396

S

Sagaris episc. M. Laodiceæ in Phrygia. Sylloge 261

Saturninus cum Marcello &c. Vide Marcellus.

Saturninus cum Rogato &c. Vide Rogatus.

Sergius & Bacchus MM. in Syria. Comm. Præv. § I. Sanctorum memoria in Fastis sacris, cultusque ecclesiasticus publicus 833. § II. Acta Latina, e quibus prolixius elogium Ado Sanctis adornavit, aliaque Acta Græca qualia sint, & cur ambo edenda 834. § III. Militaris Sanctorum conditio, martyrii locus, genus, tempus, aliaque adjuncta 839. § IV. Quænam Sanctis ante seculum sextum veneratio, ac nominatim S. Sergio, fuerit delata 845. § V. Variæ ecclesiæ Sanctis seculo VI exstructæ, aliaque in Oriente præcipue delata venerationis officia 849. § VI. Veneratio Sanctis, ac nominatim S. Sergio, seculo sexto ac paulo serius, etiam in Occidente, delata 855. § VII. Ecclesiæ locave tum Occidentis, tum Orientis sacra, in quibus vel Sancti post seculum sextum aut certe a tempore incognito cultu ecclesiastico fuere affecti, vel sacra etiam eorum lipsana aut sunt aut fuerunt asservata 858. Acta, auctore anonymo, e codice nostro Ms. membraneo, signato Q. Ms. 7, cum duobus aliis nostris Mss. itidem membranaceis codicibus & editione Mombritii collato. Cap. I. Ad Maximianum imperatorem tamquam Christiani deferuntur Sergius & Bacchus, tales deprehensi ludibrio ab eo habentur, ad Antiochum ducem morte etiam, ni diis sacrificent, afficiendi mittuntur, custodiæque ab hoc includuntur 863. Cap. II. Sanctorum apud Antiochum in fide constantia, mors hinc illis illata, miracula hanc secuta, sepultura, honorque iisdem a Christianis delatus 867. Acta altera, auctore Symeone Metaphraste, ex Ms. Medicæo Bibliothecæ regiæ Parisiensis, Latine versa a Lipomano tom. VI a pag. 317. Cap. I. Sancti tamquam Christiani apud Maximianum accusantur, tales ab eo deprehenduntur, ludibrioque habentur 871. Cap. II. Sancti ad Antiochum ducem mittuntur, ab eo, ut a fide desciscant, varie monentur, flagrisque ad mortem usque Bacchus cæditur 875. Cap. III. Sergius crudeliter torquetur, gladio martyrium consummat, temploque post ejus sepulcrum honoratur 879

Soter cum Palmatio &c. Vide Palmatius.

T

Thraseas episc. M. verisimilius Smyrnæ in Asia minori. Syll. Critica 7

Tullia virg. Manuascæ in Provincia Galliæ. Syll. Historico-Critica. Sanctæ in quibusdam Martyrologiis annuntiatio & Ecclesiasticus cultus: gesta ejus desumenda ex Actis S. Consortiæ. Quatenus hæc genuina sint? An Tullia S. Eucherii vulgo Magni filia fuerit? Quandonam circiter obierit? 39

V

Victorinus cum Placido &c. Vide Placidus.

Y

Ywius diac. conf. Wiltoniæ in Anglia. Sylloge. S. Ywii memoria in Fastis sacris, cultus, vitæ professio 400. Acta ex Capgravio 404

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULUM I.

Forte hoc seculo sub Nerone martyrium subiit S. Justina, virgo Patavina 790 a

Forte eodem seculo ad finem vergente passi Romæ sunt SS. Marcellus & Apuleius 826 b

SECULUM II.

Anno 130 S. Eumenius creatus est episcopus Alexandrinus in Ægypto 832 e

Anno 143 obiit S. Eumenius, episcopus Alexandrinus in Ægypto 832 b e

Circa annum 171 passus est S. Thraseas episcopus, verisimilius Smyrnæ in Asia Minori 7 b c e f, 8 a & seqq., 9 & seqq.

Anno circiter 175 S. Sagaris episcopus martyrio coronatus est Laodiceæ in Phrygia 261 b f, 262 a b d e f

SECULUM III.

Sub annum 287 verisimiliter passa fuit S. Fides virgo cum Sociis Aginni in Aquitania 263 a, 270 c d e

Circa hujus seculi finem sub Diocletiano & Maximiano S. Palmatius cum Sociis coronatus martyrio Treviris fuit 18 a b

Anno circiter 296, vel initio seculi sequentis, passi in Syria sunt SS. Sergius & Bacchus 844 c & seqq.

SECULUM IV.

Ante annum 304 probabiliter passa est S. Charitina virgo, forte Amisi in Ponto 20 b, 22 f, 23 a b c d

Sub ejusdem seculi initium obiit S. Divitianus, Suessionensis episcopus in Gallia 28 b, 29 a b

Circa ejusdem etiam initium S. Marcellinus creatus est episcopus Ravennas 36 c & seqq., 37 a b c d

Forte ejusdem seculi initio passa in Syria est S. Julia virgo 884 b c

Verisimilius ante annum 312 passa S. Peregrina virgo, Roma postea Labacum translata 12 b, 17 e

Verisimilius ante annum 324 passa est S. Eroteïs 378 a e f

Anno 336 S. Marcus creatus Pontifex & mortuus est 887 c & seqq., 888 a

Anno 346 obiit S. Marcellinus, episcopus Ravennas 30 a, 36 c

SECULUM V.

Hoc seculo jam exstabat SS. Sergii & Bacchi MM. ecclesia Resaphensis 845 e f, 846, 847, 848, 849 a

Sub ejusdem initium corpora SS. Fidis virginis ac Sociorum martyrum a S. Dulcidio, Aginensi episcopo, translata fuerunt 270 f, 271 a & seqq., 272, 273 a b c d

Forte inter annos 425 & 433 Manuascæ in Provincia Galliæ obiit S. Tullia virgo 39 c, 44 a b c d

Circa medium obiit S. Renatus episcopus Surrentinus 380 c, 392 a

Anno 453 consul Opilio an fuerit conditor ecclesiæ S. Justinæ Patavii 800 e f, 801 a, & seqq., 802, 803 a & seqq.

Anno 499 jam exstabat Romæ titulus, seu ecclesia S. Marci Papæ 887 d

Versus ejusdem seculi finem, vel seculo sequenti Acta SS. Sergii & Bacchi MM. verosimilius conscripta fuere 837 d e f

SECULUM VI.

Hoc seculo aliquot annis inchoato in Gallia obiit S. Helanus presbyter 905 c d e f

Anno 517 celebrata in Gallia fuit synodus Epaonensis 53 b

Circa annum 520 obiit S. Apollinaris episcopus Valentinensis Segalaunorum in Gallia 45 a, 50 c

Post annum 520 Vitam S. Apollinaris episcopi Valentinensis scripsit ejusdem diaconus Eladius 47 a & seqq., 48 a b, 58 & seqq.

Anno 524 consul Opilio an S. Justinæ ecclesiam Patavinam exstruxerit 804 a b

Sub annum 541 SS. Placidus & Socii martyrio coronati fuere apud Messanam in Sicilia 67 b, 99 a b c d

Anno 542 Chrosroës I Persarum rex Sergiopolim frustra obsedit 852 b & seqq., 853 a b

Forte anno 546 Romæ obiit S. Galla, ex vidua monialis 147 c, 162 b

Eodem anno 546 Roma a Totila capta fuit 162 b

Post medium hoc seculum corpus S. Ursini, primi Bituricensis episcopi, revelatum & ex terra levatum fuit 923 b & seqq.

Post medium idem seculum obiit S. Augustus presbyter apud Bituricas 922 a b

Anno 561 vel sequenti S. Romanus creatus est episcopus Autissiodorensis 396 c d e f, 397 a

Anno 564 obiit S. Romanus episcopus Autissiodorensis 396 a f, 397 a

Anno circiter 570 S. Palladius creatus est episcopus Santonensis 927 d

Anno 573 celebratum est concilium Parisiense IV, in causa Promoti contra canones ordinati 927 e f, 928 a b

Anno 579 celebratum est concilium Santonense in causa Nantini comitis 928 b c d

Circa annum 580 obiit S. Bartius, vel Barsius, episcopus Vasionensis 399 b c e

Anno 584 Gundovaldus in Gallia se pro rege ferebat 928 d e f, 929 a b c d

Anno 585 celebrata fuit synodus Matisconensis 931 d e f

Post annum 585 S. Palladius, episcopus Santonensis, corpus S. Eutropii, primi ejusdem sedis episcopi, in novam a se exstructam ecclesiam transtulit 933 d e f, 934 a b

Eodem circiter tempore S. Palladius, Santonensis episcopus, S. Martini abbatis corpus honestius collocavit, aliorumque duorum Sanctorum corpora divinitus transferri obtinuit 934 b c d e

Anno 589 S. Palladius, Santonensis episcopus, ecclesiam S. Martino Turonensi exstruxit 933 b c

Anno 591 Chosroës II, Persarum rex, votum fecit S. Sergio martyri, in eumque deinde munificus fuit 853 c & seqq., 854, 855 a b c

Anno 596 S. Gregorius I Papa ad S. Palladium Santonensem episcopum scripsit 935 b c d e

Eodem anno 596 S. Palladius, Santonensis episcopus, varias Sanctorum reliquias a S. Gregorio I Papa obtinuit 934 e f, 935 a

Eodem fere tempore S. Palladius, episcopus Santonensis, ecclesiam ad recondendum S. Vasii martyris corpus ædificavit 935 a b

Hoc seculo exeunte, vel sequenti inchoato obiit idem S. Palladius 935 f

Fortasse etiam hoc seculo, vel sequenti, in Gallia floruit S. Leopardinus, monachus & martyr 907 c & seqq., 908, 909 a b c d e

Forte hoc vel sequenti seculo Autissiodori in Gallia obierunt S. Firmatus diaconus, & Flavia vel Flaviana virgo 163 c, 166 e

SECULUM VII.

Anno 603 S. Apollinaris creatus est archiepiscopus Bituricensis 414 e f

Anno 611 obiit S. Apollinaris archiepiscopus Bituricensis 413 c, 414 f, 415 a

Circa annum 630 S. Magnus creatus est episcopus Opiterginus 418 e

Anno 638 condita est civitas Heraclea, & Opiterginus episcopatus ad eam translatus 418 b & seqq.

Forte sub annum 660 obiit S. Magnus episcopus Heracleënsis 416 b, 421 f, 422 a b

Anno 669 plurimum a Saracenis passa Sicilia est 100 d e f, 101 a b c

Sub hujus seculi finem, vel initium sequentis obiit S. Ywius diaconus in Anglia 400 a

SECULUM VIII.

Anno 737 obiit S. Pardulphus, abbas Waractensis in Gallia 422 c, 429 f, 430 a b c d, 439 d

Anno 741 antiquior Romæ fuit SS. Sergii & Bacchi MM. diaconia 857 f, 858 a

Hoc seculo medio corpus S. Quirini vel Cyrini martyris Roma ad Segernseanum Bavariæ monasterium translatum fuit 898 d

Anno circiter 763 in Paphlagonia natus est S. Nicetas confessor 446 a b

Anno circiter 793 natus est S. Meinulphus diaconus 179 b c d

Forte sub annum 795 obiit S. Epiphania virgo sanctimonialis Ticini 439 b

Anno 797 vel 798, non 799, baptizatus est S. Meinulphus 180 a b c d

SECULUM IX.

Hoc seculo sub Carolo Magno S. Hieronymus creatus est episcopus Nivernensis 167 f, 168 a & seqq.

Anno verisimilius 813 S. Nicetas monachum induit 447 d e

Anno 816 obiit S. Hieronymus episcopus Nivernensis 167 a, 171 b d e

Annum 825 inter & 836 verisimilius condi cœptum est Budecense S. Meinulphi monasterium 190 f, 191 a b c

Anno 838 probabiliter obiit S. Nicetas 448 a b d

Anno 842 S. Adelgisus episcopus Novariensis subscripsit decreto synodali provinciæ Mediolanensis 946 c

Sub medium hoc seculum obiit S. Adelgisus episcopus Novariensis 945 b c

Anno 854 Ludovicus II imperator diploma Dodoni, Novariensi episcopo concessit 946 d

Anno 857, non 847, verisimilius obiit S. Meinulphus diaconus 193 d & seqq., 194 a b c d

Anno 859 corpus S. Romani, Autissiodorensis episcopi in novas cryptas Autissiodori translatum fuit 397 f, 398 a b

Anno 974 data est charta Rosei, episcopi Patavini, de xenodochio ecclesiæ S. Justinæ addito 805 f, 806 a & seqq. 807 a b c

Eodem anno verisimilius conditum fuit S. Xysti Placentinum monasterium, ejusdemque ac SS. Marcelli & Apuleii reliquiis ditatum 830 c & seqq., 831 a

Anno 875 Carolus Calvus prioratum S. Portiani ad Trenorchiense monasterium transtulit 910 d e

Anno 883 Geilo episcopus Lingonensis reliquias S. Prudentii martyris Besuam detulit 336 e f, 337, 338 a b c d, 352 d e f, 353, 354, 355

Anno 886 vel 887 corpus S. Fidis V. M. e suburbana Aginnensi ecclesia ad Conchense monasterium translatum fuit 273 f, 274 & seqq.

Eodem circiter anno corpus S. Vincentii, martyris Aginnensis, ad Conchense monasterium translatum fuit 278 b c d

Annum 887 inter ac 896 verisimilius S. Meinulphi diaconi corpus e terra elevatum fuit 195 a & seqq.

Anno 898 vel 899 corpus S. Prudentii martyris Besua Divionem translatum fuit 341 b & seqq., 342, 343 a b c d e, 361 c & seqq.

SECULUM X.

Anno 921 corpus S. Prudentii martyris Divione Besuam relatum fuit 344 b c d e, 361 f, 362, 363 a b c

Anno 936 & 937 Hungari Burgundiam infestarunt 345 a b

Anno 951 ecclesia S. Enimiæ virginis Camemeliacensi monasterio tradita fuit 411 d e f, 412 a & seqq., 413 a b

Anno circiter 963 inventum S. Marcellini episcopi Ravennatis corpus, & postea in metropolitana ecclesia Ravennæ depositum fuit 37 e f, 38, 39 a

Eodem anno corpora SS. Aderiti, Caloceri, Probi, Proculi, Dathi, Liberii & Agapiti inventa, & Ravennam translata fuere 38 a & seqq., 39 a

Anno 970 Gauslinus, episcopus Patavinus chartam dedit de monachorum monasterio ecclesiæ S. Justinæ a se addito 807 c, & seqq., 808 a b c

Anno 982 erectum Venetiis est monasterium S. Georgii Majoris 808 d

Anno 990 S. Froilanus creatus episcopus est Legionensis 230 b & seqq., 231 a & seqq.

SECULUM XI.

Hoc seculo Saraceni Siciliam infestarunt, ex eaque a Normannis expulsi fuere 102 d e f

Sub initium hujus seculi corpus S. Pardulphi abbatis Waractensis, Sarlato Arnacum translatum fuit 432 a b

Anno 1006 obiit S. Froilanus episcopus Legionensis 228 a, 229 d & seqq., 230 a & seqq.

Anno 1009 obiit S. Attilanus episcopus Zamorensis in Hispania 235 c

Anno 1012 inspectæ fuerunt Andegavi reliquiæ S. Renati episcopi Surrentini 393 d

Hoc seculo adolescente Miracula S. Fidis Aginnensis V. M. scripsit Bernardus, Andegavensis scholæ magister 286 d e f, 287 a & seqq., 288 a b, 300 d & seqq., 301 & seqq.

Anno circiter 1030 Coloniæ Agrippinæ natus est S. Bruno Cartusianorum fundator 501 f, 502 a b

Anno 1031 dedicata fuit ecclesia Aquileiensis 898 b c

Anno 1040, aut circiter, corpus S. Leopardini, monachi martyris, e terra fuit elevatum 912 f, 913 a b

Anno 1045 obiit S. Bruno episcopus Herbipolensis 456 c

Eodem anno B. Adalbero creatus est episcopus Herbipolensis 456 c d

Anno 1050 corpus S. Quirini, martyris Romani, ex dono S. Leonis IX Papæ Roma Novesium translatum fuit 898 d

Annum 1050 inter ac 1060 S. Bruno Cartusianorum fundator cœpit Remis docere 510 b & seqq.

Anno 1056 Adalbero Herbipolensis episcopus, Lambacensibus clericis monachos substituit dotavitque 456 e f, 457 a & seqq.

Anno 1057 suburbanum apud Herbipolim canonicorum collegium in ipsam urbem translatum fuit, & eorum ecclesia Benedictinis tradita 459 d e f, 460 a & seqq.

Anno 1060 S. Gebehardus consecratus est archiepiscopus Salisburgensis 462 b

Annum 1073 inter ac 1085 corpus S. Marci Papæ in suburbano Romæ cœmeterio inventum & ad castrum S. Silvestri translatum fuit 892 c & seqq.

Anno 1075 monasterium Schwarzacense a B. Adalberone, Herbipolensi episcopo restauratum fuit 461 a & seqq.

Eodem anno B. Adalbero, Herbipolensis episcopus, ab Henrico IV Germaniæ rege pro componenda pace legatus fuit 462 c d

Anno 1076 Wormatiæ habitum fuit schismaticorum conciliabulum adversus S. Gregorium VII Papam 463 b & seqq.

Eodem anno S. Bruno, Cartusianorum fundator, cancellarius fuit ecclesiæ Remensis 513 a b c

Eodem anno vel sequenti S. Bruno, Cartusianorum fundator, Remis recessit 516 b & seqq., 517 a & seqq.

Alterutro anno S. Bruno, Cartusianorum fundator, verisimiliter interfuit concilio Claromontano 518 a b c

Anno 1077 B. Adalbero, Herbipolensis episcopus, jam excesserat in exsilium 465 f, 466 a & seqq.

Eodem anno in synodo Augustodunensi lata fuit in Manassem, Remensem archiepiscopum sententia suspensionis 518 c & seqq., 519 a b c d

Eodem anno S. Bruno, Cartusianorum fundator, denuo recessit Reciacum 519 d e f, 520, 521 a b c d

Anno 1079 celebratum fuit concilium Avenionense, in quo S. Hugo datus est episcopus Gratianopolitanis 613 d e

Eodem anno, vel initio sequentis S. Bruno, Cartusianorum fundator, verisimiliter fuit canonicus Cunibertinus Coloniæ Agrippinæ 524 a b

Anno 1080 Manasses archiepiscopus Remensis in concilio Lugdunensi exauctoratus fuit 524 c & seqq., 525 a & seqq.

Eodem anno a Catholicis Germaniæ præsulibus habita fuit Quindiliburgensis synodus adversus Guibertum pseudopontificem 465 c d

Anno 1081 aut paulo post S. Bruno, Cartusianorum fundator, Remos reversus, in pristinum statum restitutus fuit 527 a & seqq. 528, 529 a & seqq.

Non ante annum 1081 S. Bruno, Cartusianorum fundator, nec Parisiis, sed Remis in solitudinem secessit 596 a & seqq., 597 & seqq., 601 c d e

Anno 1082 Andegavi recognitæ fuerunt reliquiæ S. Renati episcopi Surrentini 393 d

Anno 1084 S. Bruno in Cartusiæ eremum se contulit 615 d e f

Anno 1086 data est charta donationis Cartusiæ a S. Hugone episcopo Gratianopolitano aliisque S. Brunoni & sociis factæ 625 a & seqq., 626 a b

Eodem anno B. Adalbero Herbipolensi sedi suæ restitutus fuit, eodemque aut sequenti anno ex ea denuo expulsus 466 f, 467 a & seqq.

Anno 1089 dedicata fuit Benedictinorum ecclesia Lambacensis 457 d e f, 458 a b f, 459 a b c

Eodem anno Mellicense monasterium a Leopoldo III Austriæ marchione fundatum fuit 458 d e f

Anno 1090 Thiemo consecratus est Catholicus archiepiscopus Salisburgensis 462 e

Eodem anno obiit B. Adalbero episcopus Herbipolensis 468 a b c d e

Eodem anno S. Bruno ex eremo Cartusiæ ad summum Pontificem evocatus profectus est 626 c & seqq., 627 & seqq., 630 c & seqq.

Eodem anno S. Bruno, recusato archiepiscopatu Rhegiensi, in eremum Calabriæ se contulit 633 c & seqq., 634 a & seqq.

Eodem anno S. Bruno Turritanam in Calabria eremum a Rogerio Siciliæ ac Calabriæ comite accepit 639 b & seqq., 640 a b

Eodem anno Rogerii comitis charta de donata S. Brunoni Turritana eremo, a Theodoro Mesimerio, Squillacensi episcopo, confirmata fuit 641 a & seqq., 642, 643, 644 a b

Eodem anno eremus Cartusiæ S. Brunoni & sociis a Seguino Casæ-Dei abbate restituta fuit 632 d e f, 633 & seqq.

Anno 1091 celebratum ab Urbano II Papa fuit concilium Beneventanum adversus Guibertum pseudopontificem 651 b c d

Anno 1092 Urbanus II Papa Bullam in favorem S. Brunonis ac sociorum ejus concessit 643 e f, 644 a b c

Anno 1093 Urbanus II Papa concilium Troiæ celebravit 651 b c d

Eodem anno Rogerius Apuliæ dux donationem eremi Turritanæ S. Brunoni factam confirmavit 645 b & seqq., 646 a b c

Eodem anno Rogerius Calabriæ comes dedit alteram chartam in favorem S. Brunonis 646 c & seqq., 647 a b c d e

Anno 1094 Rogerius Calabriæ comes ecclesiam Turritanæ eremi, a S. Brunone exstructam, dedicari curavit donisque auxit 648 a & seqq., 649, 650, 651 a b

Eodem anno corpus S. Apollinaris Valentinensis Segalaunorum episcopi ad basilicam sui nominis translatum fuit 58 a

Eodem anno corpus S. Pardulphi, abbatis Waractensis ad sedandam pestilentiam Lemovicum allatum fuit 432 a b

Anno 1095 Urbanus II Papa concilium Placentiæ celebravit 651 d e

Eodem anno natus est Rogerius Siciliæ rex, & a S. Brunone baptizatus 656 b & seqq., 657 a b c d e

Anno 1096 Rogerius Calabriæ comes rursum aliqua S. Brunoni donavit, & episcopatum Squillacensem redditibus auxit 657 e f, 658 b c

Anno circiter 1097 S. Bruno monasterium S. Stephani in Turritana eremo exstruxit 658 c & seqq., 659, 660 a b c

Anno 1098 Joannes Squillacensis episcopus donationes S. Brunoni factas confirmavit, novaque adjecit privilegia 660 c & seqq., 661 a b c

Eodem anno Urbanus II Papa donationes S. Brunoni factas confirmavit 661 c & seqq., 662 a

Anno 1099 Rogerius Calabriæ comes Capuam obsidens præsentissimo vitæ periculo per S. Brunonis merita ereptus fuit, seque gratum præstitit 662 b & seqq., 663 & seqq.

Eodem anno Rogerius Apuliæ dux aliqua donavit S. Brunoni 672 f

Eodem anno restauratæ S. Joannis Baptistæ ecclesiæ Messanensi additum fuit hospitale equitum Hierosolymitanorum 102 f, 103 a

Sub ejusdem seculi finem vel initio sequentis Attilanus Zamorensis episcopus ab Urbano II Papa in Sanctorum album relatus fuit 241 a & seqq., 242 a

Hoc seculo verisimiliter jam obierat S. Felicula virgo 225 a, 226 f, 227 a

SECULUM XII.

Anno 1101 Rogerius Calabriæ comes aliud diploma S. Brunoni concessit, obiitque 684 e f, 685 b c d, 686 d e f, 687 a b

Eodem anno Paschalis II Papa omnes donationes S. Brunoni factas confirmavit 687 b c d

Eodem anno S. Bruno, Ordinis Cartusianorum fundator, in sua Turritana Calabriæ eremo obiit 687 d e f, 688 a & seqq., 736 c d e f

Eodem anno Petrus Sancii Aragoniæ rex insigne S. Fidis V. M. Aginnensis monasterium fundavit 283 c d

Eodem circiter anno natus est B. Artaldus, ex Ordine Cartusiano episcopus Belicensis 779 a

Anno circiter 1107 ecclesia S. Fidis V. M. Aginnensis in Anglia exstructa fuit 283 f, 284 a & seqq.

Anno 1116 tres synodi apud Lingones habitæ fuere 345 e

Eodem anno corpus S. Prudentii M. Besua ad synodum Lingonensem delatum fuit 345 c d f, 346 a b c d, 363 d e f, 364 & seqq.

Anno 1117 corpus S. Marci Papæ ad castrum Julianum translatum fuit 893 a b

Eodem anno Patavina S. Justinæ V. M. ecclesia terræ motu ruinam passa est 809 a b c

Anno 1120 vel circiter Cichensis S. Osithæ V. M. ecclesia in Anglia in canonicorum collegium conversa fuit 936 b & seqq., 937 a

Anno 1124 vixit Teobaudus monachus Besuensis, translationum ac miraculorum S. Prudentii martyris scriptor 348 d e f, 349 & seqq.

Anno 1125 corpus S. Feliculæ V. ad castrum Genabum seu Giomum translatum fuit 226 f

Anno 1132 cartusia Arveriensis, allaborante B. Artaldo, condita est 780 b c d, 784 a b

Anno 1137 monasterium Bellifontis, favente Alphonso VIII, aliis VII, Castellæ & Legionis rege, conditum fuit, & Cisterciense Institutum admisit 950 d & seqq., 951 a b

Anno 1138 jam exstabat Chronicon contractius Cartusianorum 491 e f, 492 a b c d e

Anno 1142 Cartusia Arveriæ a B. Artaldo commodiori loco exstructa est 780 c & seqq., 784 b c

Anno 1144 Lucius II Papa Cartusiæ Arveriensis limites designavit 784 b, 785 d

Anno circiter 1145 corpus S. Marci Papæ ad suam urbanam ecclesiam Romæ translatum fuit 892 a, 893 c & seqq., 894 a b c

Anno 1151 reliquiæ S. Renati, Surrentini episcopi, Andegavi recognitæ fuere 393 d

Anno 1152 obiit S. Martinus, primus abbas Bellifontis in Hispania 952 a b c

Eodem anno SS. Sergii & Bacchi reliquiæ Hierosolymis acceptæ, in eorumdem ecclesiam Andegavi illatæ fuerunt 860 b & seqq., 861 a

Anno 1165 vel sequenti scripsit Alexander III Papa ad B. Artaldum, tum Cartusiæ Arveriensis Priorem 782 d e f, 783 a

Anno 1177 S. Justinæ V. M. aliorumque Sanctorum reliquiæ Patavii inventæ sunt 810 c & seqq., 811 a b c

Anno circiter 1184 B. Artaldus ex Priore Cartusiæ factus est episcopus Belicensis 783 a, 784 d

Anno circiter 1190 B. Artaldus, abdicato episcopatu Belicensi, ad Cartusiam Arveriensem regressus est 783 b, 784 c

Anno 1200 S. Hugo, Licolniensis episcopus, B. Artaldum ex episcopo Belicensi Priorem Cartusiæ Arveriensis invisit 783 d e, 784 f, 785 a

SECULUM XIII.

Anno 1201 natus creditur S. Geroldus Coloniæ Agrippinæ 957 c

Anno 1202 obiit Joannes, ex Abundantiæ abbate Cartusianus Arveriensis 783 b c, 784 f

Anno 1206 B. Artaldus, ex episcopo Belicensi Prior Cartusiæ Arveriensis obiit 783 e, 785 b, 786 d

Eodem anno Joannes Angliæ rex advocatiam abbatiæ S. Osithæ episcopis Londinensibus concessit vel confirmavit 936 f

Eodem anno corpus S. Magni, primo Opitergiensis, deinde Heracleënsis episcopi, Heraclea Venetias translatum est 416 f, 417 a b c

Anno 1207 obiit Bernardus II ex Cartusiano episcopus Belicensis 786 a

Anno 1212 dedicata Lemovici est S. Valeriæ ecclesia 432 c d

Hoc seculo adolescente scripta est Vita B. Adalberonis, Herbipolensis episcopi 452 e f, 453 a b c d e

Anno 1232 corpus S. Martini, primi abbatis Bellifontis, in peculiare sacellum translatum est 953 b c d

Eodem anno S. Ferdinandus III, Castellæ & Legionis rex, diploma edidit pro situ & nomine monasterii Bellifontis mutandis 952 d e f

Anno 1241 occisus apud Cremonam in Italia est S. Geroldus Coloniensis 957 f

Anno circiter 1250 verisimiliter antiquius est Chronicon prolixius Cartusiæ 493 b & seqq., 494 a

Anno 1255 reliquiæ S. Renati, episcopi Surrentini, in novam pretiosam thecam Andegavi translatæ fuerunt 393 e

Anno 1261 monasterium de Colonero in honorem S. Placidi, monachi & martyris, in Sicilia conditum est 104 a b

Anno 1265 corpus S. Papuli, episcopi martyris, Tolosæ inventum dicitur 787 a

SECULUM XIV.

Anno 1320 obiit B. Petrus de Imola, eques Hierosolymitanus 245 c, 246 d e f, 247 a b

Anno 1354 Carolus IV imperator SS. Sergii, Bacchi aliorumque Sanctorum reliquias ecclesiæ Pragensi donavit 861 d e f, 862 a b c d e

Anno 1365 insignes S. Fidis Aginnensis V. M. reliquiæ ab Urbano V Papa in Hispaniam missæ fuerunt 280 c & seqq., 281 a b c d

SECULUM XV.

Anno 1409 monasterium Budicense canonicis Regularibus traditum est 198 c & seqq., 199 a b c d e

Anno 1444 S. Marci Papæ corpus inter reperta Florentiæ sacra corpora fuisse creditum est 895 a & seqq., 896 a & seqq., 897 a b c d

Anno 1453 Veneta S. Justinæ V. M. ecclesia post varios casus monialibus tradita est 793 f

Anno 1454 annua S. Magni, primo Opitergiensis, deinde Heracleënsis episcopi, memoria præcipuis solemnitatibus urbis Venetæ ex S. C. annumerata est 417 c d e

Anno 1462 facta est prima translatio corporis S. Pipionis diaconi 965 e

Anno 1469 Paulus II Papa Bullam pro Heiligenstadiensi collegiata ecclesia, cultuque SS. Sergii & Bacchi MM. dedit 861 a b c

Anno 1470 reliquiæ SS. Sergii, Bacchi, Marcelli & Apuleii apud Soriam in Hispania repertæ dicuntur 831 c & seqq., 832 a, 862 c d e

Eodem anno vel sequenti obiit B. Matthæus Mantuanus Ordinis Prædicatorum 248 b, 251 d e f

Anno 1484 a Sixto IV Papa concessus est cultus B. Matthæi Mantuani Ordinis Prædicatorum 253 b & seqq., 254 a b c

SECULUM XVI.

Seculo XVI inchoato quatuor Vitæ S. Brunonis fundatoris Ordinis Cartusianorum scriptæ fuerunt 494 e f, 495 a b c d

Anno 1501 cœpta est nova ecclesia Patavina S. Justinæ V. M. 809 c d e

Anno 1502 S. Justinæ V. M. reliquiæ Patavii ad veteris ecclesiæ aram translatæ fuerunt 811 e f, 812 a & seqq.

Anno 1504 Patavinum S. Justinæ V. M. monasterium caput Congregationis Casinensis, S. Justinæ dictæ, evasit 808 f

Anno 1513 Leo X Papa monasterium S. Stephani in Calabria Cartusianis restitui jussit 695 d e f, 696 a b c d e

Anno 1514 Leo X Papa annuum S. Brunonis Officium Cartusianis concessit 696 e f, 697 a & seqq.

Eodem anno corpus S. Brunonis e Turritana S. Mariæ ecclesia ad ecclesiam S. Stephani translatum est 701 a & seqq.

Anno 1515 in celebrato a Cartusianis generali capitulo cultus S. Brunonis præscriptus est 698 e f, 699 a b c d

Eodem anno pars capitis S. Brunonis Cartusianis Friburgensibus concessa est 701 e

Anno 1516 celebratum fuit alterum Cartusianorum generale capitulum 698 e, 699 d e f

Eodem anno pars capitis S. Brunonis Cartusianis Agrippinensibus donata fuit 702 a b c

Anno 1540 Officium S. Martini, primi abbatis Bellifontis, ad universam Cisterciensium Congregationem Hispanicam extensum est 948 d e f

Anno 1553 corpora SS. Gaudentii & Adelgisi, Novariensium episcoporum, in ecclesiam S. Vincentii illata sunt 945 e f

Anno 1562 S. Justinæ V. M. aliorumque Sanctorum reliquiæ in novam ecclesiam Patavii translatæ fuerunt 813 e f, 814 a & seqq., 815 & seqq., 820 c

Eodem anno os corporis S. Magni, primo Opitergiensis, deinde Heracleënsis, episcopi, ad ducalem S. Marci basilicam Venetiis translatum fuit 417 e

Eodem anno Calvinistæ ossa S. Apollinaris archiepiscopi Bituricensis dissiparunt 415 b

Eodem anno Calvinistæ etiam Andegavi in res sacras sævierunt 394 a

Anno 1571 aliquæ S. Meinulphi diaconi reliquiæ concessæ sunt e diœcesi Paderbornensi in Hispaniam transferendæ 206 f, 207 a b

Eodem anno relata a Christianis fuit insignis de Turcarum classe apud Echinadas insulas victoria 787 e f, 788 a b, 792 f, 793 a b

Eodem anno S. Justina V. M. Patavina a senatu Veneto inter reipublicæ suæ Patronos relata fuit 792 f, 793 a b

Anno 1588 corpora SS. Placidi Sociorumque martyrum inventa sunt 104 c & seqq., 105, 106, 107 a b c, 109 f, 110 a b c d e

Eodem anno Sixtus V Papa sacros honores SS. Placido sociisque martyribus deferendos decrevit 106 d e f, 107 d e f, 108, 109 a & seqq.

Anno 1590 consecrata Novariæ fuit nova S. Gaudentii ecclesia, illiusque ac S. Adelgisi, Novariensium episcoporum, reliquiæ in eamdem translatæ 945 f, 946 a

SECULUM XVII.

Anno 1601 reliquiæ S. Renati, episcopi Surrentini, Calvinistarum impietati superstites, pretiosæ thecæ Andegavi inclusæ fuerunt 394 a

Anno 1603 Surrenti in ecclesia S. Renati inventa sunt duo corpora, SS. Renati & Valerii episcoporum credita 384 b c d

Anno 1608 & sequenti varia sanctorum Martyrum corpora in Messanensi S. Joannis Baptistæ ecclesia sunt detecta 109 f, 110 a & seqq.

Anno 1619 corpus S. Martini, primi abbatis Bellifontis in Hispania, ad ecclesiam monasterii Vallis-paradisi fuit translatum 953 e f, 954 a b c d

Anno 1623 Gregorius XV Papa Officium & Missam de S. Brunone omnibus recitare permisit, concessisque indulgentiis ejusdem cultum auxit 771 f, 772 a & seqq., 773 a

Anno 1624 festum S. Brunonis Coloniæ Agrippinæ solemniter celebratum fuit 773 a & seqq., 774 a b c

Anno 1625 ex Urbani VIII Papæ Decretis impugnatus fuit B. Matthæi Mantuani cultus, & vendicatus 254 c & seqq., 255 a d

Anno 1627 lipsanotheca S. Justinæ V. M. e loco suo Patavii educta & in novum chorum illata est 819 d e f, 820 a & seqq., 821, 822, 823 a b c

Eodem anno corpora Vitaliani & Præpedignæ, parentum S. Justinæ V. M. Patavii novæ thecæ inclusa fuere 823 c & seqq., 824 a b c

Anno 1636 recognitum fuit corpus S. Romani, episcopi Autissiodorensis 398 c & seqq.

Anno 1646 Ferdinandus archiepiscopus & Elector Coloniensis, senatusque assensum Pontificium obtinuerunt pro S. Geroldi reliquiis Cremona accipiendis 961 a

Anno 1651 reliquiæ S. Geroldi Coloniam Agrippinam allatæ & solemniter elevatæ fuerunt 961 e f, 962, 963, 964

Post medium hoc seculum lipsana S. Peregrinæ V. M. Roma Labacum in Carnioliam advecta sunt 12 c e f, 13 & seqq.

Anno 1664 ecclesiæ Ravennati concessum est Officium proprium de S. Marcellino episcopo 39 b d e

SECULUM XVIII.

Anno 1701 Officium de S. Martino, primo Bellifontis abbate, ad universum Cisterciensem Ordinem extensum est 948 f

Anno 1716 S. Froilanus, Legionensis episcopus, Martyrologio Romano inscriptus est 228 f, 229 a

Anno 1723 corpus B. Petri Imolensis, equitis Hierosolymitani, honorificentiori loco depositum fuit 247 e f

Anno 1740 insignes ejusdem B. Petri Imolensis reliquiæ Emmanuëli Pinto de Fonseca, magno Ordinis Melitensis Magistro, concessæ fuerunt 247 f, 248 a d


Oktober III: 5. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober III

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober III

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!