Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober III           Band Oktober III           Anhang Oktober III

5. Oktober


OCTOBRIS QUINTA DIES

SANCTI, QUI III NONAS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Thraseas episc. martyr verosimilius Smyrnæ in Asia Minori.
S. Peregrina V. M., Roma Labacum in Carniolia translata.
S. Palmatius, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Maxentius, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Constantius, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Crescentius, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Justinus, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Leander, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Alexander, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Soter, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Ormisda, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Papirius, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Constans, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Jovianus, martyr Treviris in Gallia Belgica.
S. Charitina V. M. forte Amisi in Ponto.
S. Divitianus episc. conf. apud Suessiones in Gallia.
S. Marcellinus episc. conf. Ravennæ in Italia.
S. Tullia virgo Manuascæ in Provincia Galliæ.
S. Apollinaris episc. conf. Valentiæ Segalaunorum in Gallia.
S. Placidus, M. Messanæ in Sicilia.
S. Eutychius, M. Messanæ in Sicilia.
S. Victorinus, M. Messanæ in Sicilia.
S. Flavia, M. Messanæ in Sicilia.
S. Donatus M. Messanæ in Sicilia.
Alii. MM. Messanæ in Sicilia.
S. Galla vidua, deinde monialis, Romaæ.
S. Firmatus diaconus, Autissiodori in Gallia.
S. Flavia seu Flaviana virgo, ejus soror, Autissiodori in Gallia.
S. Hieronymus episc. conf. Niverni in Gallia.
S. Meinulphus diaconus Budicæ in diœcesi Paderbornensi in circulo Westphalico.
S. Felicula virgo in territorio Autissiodorensi in Gallia.
S. Froilanus episc. Legione in Hispania.
S. Attilanus episc. conf. Zamoræ in Hispania.
B. Petrus de Imola, eques Hierosolymitanus S. Joannis, Florentiæ in Hetruria.
B. Matthæus Mantuanus, Ordinis Fratrum Prædicatorum, conf., Viglevani in ducatu Mediolanensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Benedicti cum Beati titulo, Ordinis Observantium Reformatorum S. Francisci, translatio e sacrario in ecclesiam cœnobii S. Mariæ Jesu Panormi in Sicilia, hodie annuntiatur ab Octavio Caietano in Idea Operis de Vitis Sanctorum Siculorum, famave sanctitatis illustrium. Est hic Benedictus cognomento Niger, & a Waddingo etiam a Sanfratello cognominatus, cujus dies natalis apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano, & Huëberum in Menologio (sed hic sine Beati titulo) legitur ad diem 25 Januarii, ad quem in Opere nostro inter Prætermissos relatus fuit. Si de cultu ejus constiterit, de eodem apud nos agi poterit in Supplemento ad citatum diem XXV Januarii
Vel, ad quem ex aliis inter Prætermissos etiam relatus fuit, IV Aprilis
S. Metræ Senis martyris memoria hodie exstat in Mss., qui penes nos sunt, Fastis Copticis. Exstat & in excuso Æthiopum Kalendario apud Jobum Ludolfum. Hic sanctus Martyr omni dubio procul unus idemque est cum S. Metra seu Metrano sene, Alexandriæ in excitata a populo idololatrico persecutione, quam Deciana haud diu post excepit, martyrium passo, atque apud nos jam dato ad diem, quo in Martyrologio Romano notatur, XXXI Januarii
S. Pauli Simplicis memoria signatur in Synaxario Sirmondiano Ms. & in Menæis itidem Mss. RR. PP. Prædicatorum conventus S. Marci Florentiæ. De hoc sancto Anachoreta in Opere nostro actum jam est VII Martii
S. Joannis episcopi & confessoris, Ordinis Cisterciensis, memoria Valentiæ in Gallia hodie ponitur apud solum Hugonem Menardum in Martyrologio Benedictino, quo scilicet die anniversarium illius honorifice celebrari, etiam asserunt Sammarthani fratres tom. 3 Galliæ Christianæ in Episcopis Valentinensibus col. 1112. Verum nulla de eodem exstat memoria in Officiis propriis cathedralis ecclesiæ S. Apolinaris Valentiæ, quæ habemus typis edita anno 1664. In Kalendario Ordinis Cisterciensis, anno 1617 Divione excuso, Joannes ille annuntiatur die 24 Junii; apud Chalemotum vero in serie Sanctorum, Beatorum, & illustrium ejusdem Ordinis Cisterciensis virorum, die 26 Aprilis: at de eodem, tam hoc, quam aliis diebus altum silent, quæ in Museo nostro exstant, Breviaria & Martyrologium laudati Ordinis, postremæ editioni Romani Martyrologii, auctoritate Benedicti XIV factæ, inter alia monastica Martyrologia ad calcem adjectum. Porro Majores nostri, tum in Prætermissis ad diem 26 Aprilis ex Chalemoto ac Bucelino, tum in Annotatis ad Vitam S. Petri archiepiscopi Tarentasiensis, tom. 2 Maii, pag. 326 promiserunt de eodem in Supplemento Operis nostri agendum die, quo obiit, 21 Martii, si ejusdem Vitam a Marchesio laudatam interea fuerimus nacti; quam cum nondum habeamus, deque illius cultu non consentiant scriptores, censiumus, hic quoque de eo abstinendum, exspectandumque usque ad Supplementum die XXI Martii
Benedictam, velut unam ex virginibus societatis Ursulanæ, Coloniæ Agrippinæ hoc die celebrat Wilsonus in Martyrologio Angelicano editionis anni 1640, in margine laudans Canisium in suo Martyrologio, nempe Germanico, ipsi passim adscripto, & Catalogum Sanctorum Hiberniæ. Sed quod ad Martyrologium Germanicum attinet, in hoc utriusque editionis Dilinganæ, anni 1573 & 1599, occasione S. Gallæ viduæ de quadam Benedicta meminit quidem, verum hanc non e societate Ursulanarum virginum facit, sed dicatam Deo virginem Romæ, ad diem 5 Novembris lectorem remittens. Catalogi vero Sanctorum Hiberniæ pro hodierna Benedicta citant idem Martyrologium Germanicum ad diem 21 Octobris, quo S. Ursula cum Sociabus suis colitur. At de Benedicta, cujus Martyrologium Germanicum, vulgo Canisianum, occasione S. Gallæ, hodie dandæ, mentionem facit, actum apud nos est ex S. Gregorii Magni Dialogis die VI Maii
B. Placiti confessoris hoc die mentio fit in Philippi Ferrarii Generali Catalogo Sanctorum, quinon sunt in Martyrologio Romano. Eumdem ille etiam præmisit, tam in eodem Catalogo, quam in altero Sanctorum Italiæ, ad diem 5 Junii. Est is passim Placidus dictus, ac Ordinis Apostolinorum, cujus gesta & miracula Paperbrochius noster illustravit dicto die V Junii
B. Joannis Vincentini (seu Vicentini) confessotis, Ordinis Prædicatorum, memoriam hodie in margine adscriptam habent Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis, quem Majores nostri, quod de illius legitimo cultu non constaret, ex aliis ad 5 mensis Junii inter Præmissos reposuerunt; sed postea de ejusdem cultu melius edocti, illius cum Beati appellatione gesta illustrarunt die 2 Julii
In Argadia, S. Murdachi, culdei & eremitæ. Ita ad hunc diem Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, laudans in Annotatis Kalendarium Scoticum, asserensque, illum magna in veneratione haberi. Forte per Kalendarium Scoticum designavit Menologium Scoticum Thomæ Dempsteri, in quo ad eumdem diem legitur: In Argadia, Murdachi, culdei, cognomento Bardi, subditurque breve elogium manifeste fabulosum, ac propterea hic non describendum. Florarium nostrum Ms. Sanctorum die 15 Septembris meminit Murdachi episcopi, quem decessor meus in Prætemissis ad eum diem utcumque suspicatus est, forte diversum non esse ab hodierno Ferrarii, ideoque hujus rei examen ad præsentem diem remisit. At Murdachus hodiernus, nec apud Ferrarium, nec apud Dempsterum, episcopus appellatur, sed solum Culdeus, seu monachus, aut clericus, & eremita. Inter Missas proprias Sanctorum patronorum Franciæ & Hiberniæ, auctoritate Clementis XII summi Pontificis Parisiensibus typis editas, una occurrit die XI Julii in festo S. Muredachi, episcopi & confessoris, Alladensis patroni generalis. Verum, ut hunc diversum credam ab hodierno, præter dignitatem episcopalem suadet etiam locorum diversitas. Argadia enim, seu Agathelia, vulgo Argile, provincia est Meridionalis Scotiæ proprie dictæ, sedes autem Alladensis est in Connacia, Occidentalis Hiberniæ provincia, teste Colgano in Annotatis ad Vitam septimam S. Patricii pag. 180, num. 136. sed sanctus ille Murdachus, seu Muredachus, ibidem dicitur coli in sua ecclesia, ac Martyrologiis inscriptus esse die 12 Augusti. Murdachum apud Ferrarium ex Dempstero memoratum non possum ex horum fide inter Sanctos Operi nostro inserere; de Alladensi autem episcopo agi poterit in Supplemento ad unum e duobus memoratis diebus XI Julii,
aut XII Augusti
S. Apollinarem, episcopum Ravennatem Wandelbertus in suo metrico Martyrologio apud Acherium tom. 2 Collectionis scriptorum, pag. 53, hodie duobus hisce versiculis celebrat:
Ternas tum Nonas Apollinaris honorat
Præsul, templa frequens cujus Ravenna coronat.
Eumdem jam annuntiaverat in eodem metrico ibidem pag. 50 ad 23 Julii, ubi sic canit:
Hinc decimam præclarus Apollinaris honorat.
Illius sacra memoria in Martyrologio Romano, gestaque apud nos exposita sunt ad eumdem diem
XXIII Julii
B. Gallum, Augustæ Prætoriæ in Pedemontio episcopum, e martyrologis, quos consului, solus Castellanus in Martyrologio suo Universali memorat hoc die, quo ille obiisse legitur in epitaphio suo. Haud scio, an Gallus hic hoc, aliove determinato die cultum aliquem habeat; sed in Opere nostro ad diem 7 Septembris occasione S. Grati, vel Gradi, ejusdem sedis episcopi, pag. 76 & sequenti data Appendix est de laudati Galli ætate, in qua legere est, quidquid de eodem novimus. Adeat igitur studiosus lector locum assignatum die VII Septembris
Aimardus, Aymardus, seu Ademarus, abbas Cluniacensis, hoc die, quo obiit, cum Sancti titulo legitur apud Wionium, Menardum, Dorgainum & Ferrarium. Cultum illius indicavit Joannes Trithemius lib. 3 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 218 in fine brevis elogii ejus dicens: Cujus festum agitur apud Cluniacenses Idibus Septembris. Ast Mabillonius in Actis Sanctorum Sæculo V Benedictino, pag. 324 hæc Trithemii verba sic excipit: Nescio, unde id acceperit Trithemius: nam nulla de Aymardo mentio est in vetustis Cluniaci Breviariis, nulla mentio in divinis Officiis. Immo in Martyrologio Benedictino (Wionii ac Menardi) memoria ejus habetur, non Idibus Septembris, sed tertio Nonas Octobris, ubi Sanctus Aymardus & Sanctitate, et miraculorum gloria celebris prædicatur. Sanctitatem non infitior, tametsi eum Sanctum pronuntiare non ausim. Hæc Mabillonius, qui deinde ibidem a titulo Sancti abstinens nihilominus ejusdem Beati Aymardi, abbatis Cluniacensis tertii, Elogium historicum dedit. Nos vero, cum de illius cultu nobis non constet, de eodem velut Beato hic agere non possumus; non enim de cultu illius quidquam certius novimus, quam ad diem 12 Septembris, ubi inter Prætermissos in Opere nostro recensitus fuit.
Conwallinus, vel Conwallanus, abbas Hiiensis in Scotia, hodie occurrit in Wilsoni Martyrologio Anglicano utriusque editionis, annorum scilicet 1608 & 1640, & apud Davidem Camerarium lib. 3 de Scotorum fortitudine &c, Philippum Ferrarium in Catalogo generali, qui in Romano Martyrologio non sunt, atque Wionium in Appendice ad Martyrologium Benedictinum lib. 3 de Ligno vitæ. Posterior hic, quem secuti priores sunt, illum Convallanum appellans, inter eos Sanctos reposuit,quorum natales aut ignorantur, aut nulli coluntur in Ecclesia; quod Wilsonus quoque in priori editione per appositum asteriscum indicavit. Wionius, qui, ut dixi, aliis prævit, laudavit Leslæum lib. 4 de Rebus gestis Scotorum, apud quem ego, illum fuisse, lego, insignem Hiiensium monachorum abbatem, morumque magistrum, sed religioso aliquo cultu, vel appellatione Sancti honoratum non invenio.
Faustinium confessorem hodie breviter ac loco ultimo sic annuntiat nostrum Ms. Florarium Sanctorum: Item beati Faustinii confessoris. Faustinum illum nominat Usuardini Martyrologii aucti editio Lubeco-Coloniensis apud Sollerium nostrum, ubi pariter in fine hujus diei legitur: Eodem die, beati Faustini confessoris. Consonat editio Greveni, similiter brevissime inquiens: Faustini confessoris. Accedit etiam Franciscus Maurolycus, in Martyrologio suo æque jejune habens: Item Faustini confessoris. Novimus quidem inter martyres ac confessoris ejus nominis aliquos, at nescimus, quis hic sit sine loco aliisque adjunctis annuntiatus. Hoc ipso die inter martyres Messanenses aliqui Faustinum memorant. An is forsan a reliqua classe martyrum avulsus fuerit, & velut confessor seorsum repositus?
Gualterus a Mauritania sacri Ordinis Præmonstratensis, primus abbas monasterii S. Martini Laudunensis, ac deinde ejus civitatis Laudunensis episcopus, cum Beati titulo memoratur a Joanne Chrysostomo vander Sterre in Natalibus Sanctorum laudati Ordinis. Beatum illum etiam nominat Joannes le Paige in Bibliotheca ejusdem Ordinis part. 1, ubi a pag. 445 illius etiam Vitam dedit; neuter tamen ejus cultum docet. De eodem præter Præmonstratenses agunt Galliæ Christianæ continuatores tom. 9, col. 532 & sequenti in episcopis Laudunensibus, ac rursum col. 662 & 663 in Syllabo abbatum S. Martini Laudunensis, utrobique illum Galterum de saint Maurice appellantes. Constat illum præclarum & insignibus virtutibus ornatum virum fuisse; sed cum cultum illius nec apud hos scriptores, qui præterea a Beati vocabulo abstinent, nec apud alios etiam Præmonstratenses assertum probatumque inveniamus, non possumus eumdem inter Sanctos Beatosve recensere.
Guerwicus, Waldsassensis in Germania Ordinis Cisterciensis monachus, velut Beatus hodie legitur in ejusdem Ordinis Menologio apud Henriquezium, & in quodam Catalogo Sanctorum ac Beatorum laudati Ordinis, a Sigismundo Alberti anno 1712 Monteregali typis vulgato. Admirandam conversionis & conversationis hujus beati Viri historiam (inquit in Annotatis suis mox laudatus Henriquezius) narrat Bruschius loco citato, ubi lector multa videre poterit. Laudaverat autem Gasparem Bruschium in Chronologia monasterum Germaniæ, cujus solam Centuriam primam habemus, quæ usque ad monasterium illud non pertingit. De eodem monasterio & Guerwico legi etiam potest Augustinus Sartorius in Cistercio bis tertio pag. 1025, verum hic a titulo Beati abstinet, quem cum ego aliunde ei vendicare nequeam, cogor hujus illustris Viri gesta præterire.
S. Justinæ virginis Translatio hoc die habetur in Mss. Additionibus Bruxellensibus ad Grevenum. Cum plures sint hujus nominis sanctæ virgines, ex dam annuntiatione nequimus pronuntiare, de cujus Justinæ translatione hic agatur.
Raymundum a Capua, cognomento de Vineis, XXIII generalem magistrum Ordinis Prædicatorum, hodie memorat Jacobus Lafon in Anno Dominicano, & cur Beatum appellet, docet verbis Gallicis, quæ Latine subjicio. Cum Clemens VIII Papa Beati titulum tribuat venerabili patri Raymundo a Capua in duobus Brevibus, datis die XVIII Octobris anni MDXCIV, & XXIII Februarii anni MDC, in quibus facultatem faciens Ordini Prædicatorum recitandi Officium de S. Agnete de Monte Politiano, ait, Lectiones illius excerptas esse e Vita a B. Raymundo, ejusdem Ordinis generali Magistro, scripta: (“Quam fideliter scripsit beatus Raymundus, Magister generalis Ordinis Prædicatorum”) nemo ægre feret, quod eumdem ei titulum cum omnibus auctoribus Ordinis nostri tribuam. Ex hisce satis liquet, de ejusdem cultu nihil innotuisse Lafomo. Echardus in Bibliotheca Scriptorum sui Ordinis tom. 1 ipsius elogium texens, eumdem beatæ memoriæ appellat, de veneratione vero solum ait: Obiit Nuribergæ anno MCCCXIX, in nostra ibidem ecclesia sepultus, cum non vulgari sanctitatis opinione; unde in nostris Annalibus Beati titulo vulgo insignitur. Ibidem & apud laudatum Lafonum præterea dicitur corpus illius Neapolim translatum fuisse, & ad altare majus conventus S. Dominici depositum, quod tamen ubi modo sit, nesciri addit Lafonus. Ex hujus venerabilis Raymundi Opusculis Majores nostri bina dedere; Vitam scilicet S. Agnetis de Monte Politiano ad diem 20 Aprilis, Vitamque S. Catharinæ Senensis ad 30 ejusdem mensis. At dolemus, quod de ejusdem venerabilis Viri cultu nihil noverimus, quod ei locum in his Actis Sanctorum vendicare queat.
Rixfridum, Ultrajectensem in Belgio episcopum, velut Sanctum, suique Ordinis Benedictini Religiosum, hoc die celebrant Arnoldus Wionius in Ligno vita, Dorgainus in Kalendario, & Menardus in Martyrologio Benedictinis. Notus est Rixfridus, alias etiam Ritzfredus, Ricofridus, Ricsfridus & Ryckfridus appellatus, in catalogis episcoporum Ultrajectensium, in quibus septimum locum obinet, sed absque Sancti ac Beati titulo. In illius cultum etiam frustra indagavi in Breviariis & Kalendariis diœcesis, cui episcopus præfuit.
Suerus, Macenariæ in Lusitania abbas, qui Cisterciensium disciplinam in illud monasterium primus induxerit, velut Beati titulo honoratus, hodie legitur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez. Facile ipsi credimus, illum magna sanctitatis opinione, ut ait, in pace quievisse; sed ut eidem inter Sanctos Beatosve hic locum demus, requirimus legitimum cultum, quem neque ex laudato Henriquezio, neque ex tomo 1 Chronicorum Bernardi de Brito lib. 5, cap. 4, quem locum ille laudat, possumus probare.
Turpini Remensis episcopi depositionem, cum addita Sancti appellatione hodie refert nostrum Ms. Florarium Sanctorum. Sanctum eumdem etiam appellant Petrus Galesinius in Martyrologio suo Romano, & Constantinus Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum, ambo ad diem 28 Januarii; ubi Majores nostri in Prætermissis jam observarunt, Turpinum hunc, qui ab aliis etiam Tulpinus ac Tilpinus vocitatur, præclarum quidem meritis præsulem fuisse, sed cultu carere, quo eumdem deinde donatum fuisse, nondum didicimus.
Joannes Arragonensis in Bosna Croatiæ,
Jacobus Donzellus in Æmilia,
Nicolaus Amans in Gallia,
Josephus Eugubinus Spoleti,
Petrus Cordubensis in territorio Cantiani episcopatus,
Ruffinus a Speranca apud insulas Philippinas, velut Beati confessores Ordinis Minorum, nec non
Eufrasia virgo abbatissa Ordinis S. Francisci Ulyssipone in Lusitania, cum Beatæ similiter titulo, referuntur hodie apud Arturum in Martyrologio Franciscano, de quorum cultu dum nobis constiterit, de iisdem alibi apud nos agi poterit.
Sabini Junioris episcopi & Hieraïdos seu Heraïdos e civitate Memphi certamen una cum Theodoti archiepiscopi Ephesini & Malphetis memoria hodie notatur in Bibliothecæ Ambrosianæ Menæis Græcis Mss., & in Græco incerti auctoris Synaxario. Adhæc Sabinus, Hieraïs seu Heraïs & Theodotus etiam memorantur in Menæis Græcis Mss. PP. Prædicatorum conventus S. Marci Florentiæ. Verum nec hos, nec Malphetem ullis aliis sive Græcis sive Latinis Fastis sacris inscriptos, alibive memoratos invenio. Sancti quidem reperiuntur Sabino & Hieraïdi seu Heraïdi hic memoratis homonymi; verum neutrum ex his cum quopiam ex illis asseverare possumus eumdem. Quod autem ad Malphetem & Theodotum pertinet, quemadmodum Fasti sacri tam Græcorum quam Latinorum excusi nullam prorsus Sanctam, cui nomen fuerit Malpheti, recensent, sic nec Theodotum, qui Ephesinus fuerit archiepiscopus, commemorant; quod ultimum præterea etiam non fit in Ephesinorum episcoporum Catalogo, quem tom. 1 Orientis sacri pag. 672 & seqq. suppeditat Michaël Lequien. Sabinus itaque, Hieraïs seu Heraïs, Theodotus & Malphetes, quos laudati Fasti sacri hodie celebrant, nobis satis noti non sunt, ut de eis, tamquam de Sanctis, agamus.
Abahor & Susiæ & filiorum martyrum commemoratio hodie signatur in Mss. nostris Fastis Copticis. Filii Abahor & Susiæ, qui hic absque nomine memorantur, diversi verosimillime non sunt a binis Susannæ cujusdam liberis, qui hodie etiam inscribuntur Kalendario Æthiopum apud Ludolfum, ibique vocantur Horus & Agatho. Verum nec Horus & Agatho, nec Abahor & Susia seu Susanna, illorum parentes, satis nobis noti sunt, ut vel uni ex eis locum inter Sanctos tribuamus.
Belaphiæ & Vacasii martyrum meminit posterius Kalendarium Copticum Seldeni. Idem etiam facit apud Jobum Ludolfum aliud Kalendarium itidem Copticum, ita tamen ut in hoc masculina terminatione efferatur Belaphius, & pro Vacasio scribatur Wachasus: rectene id fiat, an secus, non magis habemus compertum, quam quo nomine aut jure Belaphia seu Belaphius, & Vacasius seu Wachasus in binis laudatis Kalendariis Martyres vocentur. Illos adeo, utpote nec aliunde præterea satis cognitos, in Opere nostro accensere Sanctis, neutiquam audemus, quamvis etiam a Castellano in Martyrologium Universale videamus illatos.
Cosmæ monachi tremenda & utilis visio hodie memoratur in magnis Græcorum Menæis excusis & Menologio Sirletiano. Verum hunc Cosmam, qui sub Romano Lacopeno, Orientis imperatore, vitam monasticam, relicta aula Constantinopolitana, amplexus, & brevi post monasterio ad Sangarim seu Sagarim fluvium narratur fuisse præfectus, nuspiam vel Sancti appellatione vel cultu Sanctis deferri solito honoratum invenio. De eo adeo in Opere nostro tractari non debet ac proin nec de visione illa, eidem oblata, quam, qui voluerit, fuse expositam legere poterit in laudatis Menæis, uti etiam apud Raderum, qui ex his illam, Latine redditam, in suum Sanctorum Viridarium intulit.
Petri, Alexii & Jonæ metropolitarum Kioviensium & totius Russiæ thaumaturgorum memoria seu festum hodie annuntiatur in Ms. Menologio Slavo-Russico, anno 1688 cum Majoribus nostris a prænobili ac generoso domino, barone de Sparwenfeld, communicato. Menologio huic accedunt Synaxarium Ruthenicum, & Kalendarii Russici Fragmentum. Ac primum quidem e binis hisce posterioribus monumentis, quod a P. Georgio David Societatis nostræ Moscuæ missionario sub seculi præteriti finem accepimus, sic habet: Tota die (5 Octobris) canitur Officium trium sanctorum Petri, Alexii & Oni * Kyoviensium & totius Russiæ Thaumaturgorum; postremum vero, quod cura etiam & studio laudati Sparwenfeldii tenemus, insuper nos docet, festum illud anno secundum Mosco-Russos orbis conditi 7104 seu Christi 1596 fuisse a Theodoro, magno Moscoviæ duce, & Jobo patriarcha Moscovitico, ac proin a schismaticis institutum, ut adeo ex eodem festo nihil omnino pro sanctitate Petro, Alexio & Jonæ asserenda habeatur. Nec hanc, quantum apparet, aliunde sat certam effeceris. Quo id probatum demus, a Jona ducamus initium. Hic quidem verosimillime alius non est, quam Jonas, qui Menologio & Synaxario Russicis mox citatis ad 30 Martii, iterumque priori e binis hisce monumentis ad 15 Junii sub metropolitæ Kioviensis appellatione inscribitur; verum hic ipse probabilissime est Jonas ille schismaticus, qui circa medium seculum XV Moscuæ sedem tenuit, titulumque nihilominus metropolitæ Kioviensis adhibuit. Adi Præliminarem ad tom. 2 Septembris de conversione & fide Russorum Dissertationem num. 105 & binis seqq., ubi etiam, contra ac sensit Papebrochius, Jonam Hleznam, metropolitam Kioviensem, a Jona jam dicto, qui ad 15 Junii Menologio Russico inseritur, invenies esse diversum, Sanctisque, utut etiam Orthodoxum, non annumerandum. Quod jam ad Alexium & Petrum pertinet, Henschenius quidem ad diem 12 Februarii, quo in Ephemeridibus Græco-Moscis figuratis aliisque Fastis Russicis Alexius metropolita Kioviensis memoratur, Vitam hujus, tamquam Sancti, typis vulgavit, aliique e Majoribus nostris loco non uno de Petro metropolita Kioviensi, tamquam de Sancto, fuere locuti; verum Stiltingus Dissertationis supra laudatæ num. 90, re maturius discussa, expungenda recte credidit, quæ in Opere nostro de Petri & Alexii sanctitate sunt dicta; ita autem existimavit, quod tum de fide eorum Catholica, tum etiam de cultu apud Russos cum Ecclesia unitos seu Catholicos non satis constet; quod ultimum tamen de cultu, ut apparet, immemorabili ante decretum Urbani VIII debet intelligi. Ita autumo, quod hodie a Russis unitis, saltem aliquot, Petrum & Alexium coli, indicet Ignatius Kulczynskius e Russicis Ordinis S. Basilii monachis unitis SS. Sergii & Bacchi ad montes Romæ rector. Etenim Operis sui, quod Specimen ecclesiæ Ruthenicæ cum S. Sede Apostolica Romana semper unitæ inscripsit, annoque 1733 Romæ prælo edidit, parte 1, pag. 9 & 62 affirmat, in Anthologio suo, quo scilicet ipse (neque enim illud aliam ob causam, quantum opinor, suum vocarit is scriptor) aliique adeo, ut verosimile apparet, Basiliani monachi uniti ad quotidianum Horarum Canonicarum pensum uterentur, Officium proprium de Petro metropolita Kioviensi, aliudque de Alexio metropolita itidem Kioviensi proponi.
Damiani, Jeremiæ Prosorlivii & Matthæi Prosorlivii, Crypticorum seu Cryptensium in Russia monachorum, mentionem etiam ad hunc diem facit nostrum, quod jam supra fuit laudatum, Menologium Slavo-Russicum Ms. his verbis: Item Patrum Petschiuricorum (quasi, notatur in margine, Crypticorum seu in Cryptis habitantium) Damiani presb., qui sanator erat omnibus infirmis oratione & S. oleo; Jeremiæ Prosorlivii, cujus sermo reliquos monachos in ecstasim redegit, & Matthæi Prosorlivii. Hi fuere tempore Theodosii Hegumeni. E tribus hic memoratis monachis nuspiam alibi Jeremiam signatum reperimus, ut plane nobis sit ignotus, ac proin Operi nostro inter Sanctos non inserendus. Quod autem ad duos reliquos spectat, distincti hi omni dubio procul non sunt a Damiano & Matthæo monachis Cryptensibus, per Ignatium Kulczynskium, ad hunc pariter diem in Specimine ecclesiæ Ruthenicæ cum S. Sede Apostolica Romana semper unitæ, parte 1, pag. 47 notatis. Suadet id tum adductum ibidem & pag. seq. ab hoc scriptore Matthæi elogium, in quo hic, cum sacerdotio esset initiatus, multos infirmos, quos, jubente abbate, oleo benedicto inunxerat, sanitati restituisse narratur; tum etiam præmissum elogio monitum, quo ambos, Damianum scilicet & Matthæum, sub Theodosio Hegumeno floruisse, docemur. Jam vero cum hic Theodosius verosimillime alius non sit, quam Theodosius Pieczarensis ad Kioviam abbas seu hegumenus, quem anno 1074 obdormiisse in Domino, parte eadem Operis mox citati pag. 18 scribit Kulczynskius, de Damiani & Matthæi fide Catholica dubitandum idcirco non apret, quod eos seculo XI floruisse, ex dictis sic consequens, tuncque Russi fuerint Catholici, quemadmodum ante tomum 2 Septembris in Dissertatione de conversione & fide Russorum § VI dilucide probat Stiltingus. Adhæc cum Kulczynskius elogium, quod ad dictum diem Damiano & Matthæo adornat, ex Ustavo suo, id est, Horologio seu libro, ad Officium ecclesiasticum a Russis Unitis seu Catholicis adhiberi etiam solito, affirmet partim depromptum, de illorum apud Russos Catholicos seu unitos, saltem Basilianos monachos, cultu dubitandum pariter idcirco non videtur, quod hi Græcorum exemplo in Horologio, aliisque libris, quibus ad Horarum Canonicarum pensum uti assolent, alios, ut apparet, elogiis non exornent, quam quos pro Sanctis habent coluntque. Attamen cum, notante ipsomet Kulczynskio in Operis sui Præfatione, Ustavum seu Horologium, cui cum elogio inscribuntur Damianus & Matthæus non citius quam anno 1679 fuerit typis excusum, nec aliunde habeamus compertum, an duo hi monachi centum annis ante decretum Urbani VIII, anno 1634 emissum, a Ruthenis unitis seu Catholicis cultu ecclesiastico fuerint affecti, referre illos in Opere nostro inter Sanctos non audemus.
S. Fides V. M. Agenni in Gallia hodie inscripta legitur in Martyrologio, Viola Sanctorum vulgo appellato. Eam dabimus cum Romano aliisque Martyrologiis ad diem VI Octobris
S. Apollinaris, Bituricensium in Gallia episcopi, solus Constantinus Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum meminit ad 23 Julii, unde in Prætermissis a Majoribus nostris ob rationes ibidem allatas remissus fuit ad diem 6 Octobris. Revera hoc posteriori die memoria illius agi dicitur in Gallia Christiana Claudii Roberti, Sammarthanorum fratrum, Dionysii Sammarthani, & in Ms. Calendario ecclesiæ Bituricensis. At in Hagiologio Franco-Galliæ Labbei, pridie, seu 5 Octobris, quo die eumdem obiisse, scribunt Joannes Chenu in Chronologia archiepiscoporum Bituricensium, Catherinus in Sanctuario item Bituricensi, & anonymus scriptor Elogii ejusdem Apollinaris apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss., pag. 35. Apud nos quoque in Commentario de S. Sulpitio Pio, ejusdem sedis antistite, tom. 2 Januarii, pag. 167, num. 16 promissum est, fore, ut de hoc S. Apollinare die 5 Octobris ageretur. Rursum in alio, quod habemus, Ms. Calendario ecclesiæ Bituricensis memoria illius ponitur die 4 Octobris. In hac Calendariorum, scriptorumque varietate, nescimus, quid potius amplectendum sit, lectoremque remittimus ad diem VI Octobris
Beati Romani episcopi memoriam hodie faciunt Additiones Bruxellenses ad Usuardum Greveni. Est hic haud dubie S. Romanus episcopus Autissiodorensis, de quo cum Romano Martyrologio aliisque agemus postridie, sive die VI Octobris
S. Renatum, Surrentinæ in regno Neapolitano civitatis episcopum, quem hodie annuntiat Anonymorum Chronicon tom. 2 Historiæ Casinensis, pag. 848, eodem die ad Superos emigrasse, scribit David Romæus in Quinque divis Custodibus ac Præsidibus urbis Surrenti; eique consentiunt Philippus Ferrarius in utroque Catalogo Sanctorum, Julius Cæsar Capacius parte 3 tomi 9 Thesauri Antiq. & Hist. Italiæ, col. 107, & Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ auctæ col. 596; contra vero Vita S. Renati excerpta ex Ms. codice archivi episcopatus Surrentini, alteraque accepta ex Bibliotheca RR. PP. Theatinorum Neapoli, quam utramque Ms. habemus; Usuardinus item codex Vaticanus apud Sollerium nostrum in Auctariis, Joannes Antonius Summontæus in Historia civitatis & regni Neapolitani, & Castellanus in Martyrologio Universali, diem 6 Octobris, velut ipsi emortualem, aut certe ejusdem venerationi dicatum, statuunt. Ab his omnibus longe recedunt Andegavenses in Gallia, qui in suæ ecclesiæ Breviario S. Renatum, velut suum quoque aliquamdiu antistitem, 12 Novembris venerantur, ad quem diem etiam Majores nostri de eodem apud nos actum iri, plus semel promiserunt. Utut sit, nos, habita congrua ratione diei, quo S. Renatus Surrenti colitur, de eodem agere decrevimus die 6 Octobris: si vero contra communem Surrentinæ & Andegavensis ecclesiarum sententiam aliquando appareat, Andegavensem Renatum diversum a Surrentino esse, de illo etiam agi poterit assignato die 12 Novembris. Vide itaque interim diem VI Octobris
Osythæ virginis & martyris hodie meminit Grevenus. Nota est hæc sancta Virgo regia, ab aliis ad 3, ab aliis ad 4 Junii relata, uti apud nos ad hos dies in Prætermissis observatum est. Ast in Martyrologio Anglicano aliisque rectius annuntiatur die, quo etiam ejusdem Vitam exhibet Laurentius Surius, VII Octobris
Clari episcopi confessoris mentio fit in Additionibus Mss. Bruxellensibus ad Grevenum. Verisimillime indicatur S. Clarus, quem Namnetenses in Britannia Minori primum suum episcopum colunt. De eo igitur vide dicenda ad diem, quo inscriptus Martyrologiis est, X Octobris
S. Scubilius hoc die legitur in veteri Ms. Kalendario ecclesiæ S. Aniani Aurelianensis in Gallia, diciturque ibidem tunc coli Officio novem Lectionum ritu duplici. Haud dubie Scubilius hic, alias Scubiculus & Scuviculus dictus, unus est e sociis martyribus S. Nicasii, vel Nigasii, in pago Vilcassino passis, quorum omnium corporum translatio in Opere nostro ex Martyrologiis annotata est in Prætermissis ad diem 14 mensis Junii, ubi & S. Scubilius remissus est ad diem, quo cum Sociis inscriptus Romano Martyrologio legitur, XI Octobris
B. Mauritius Ordinis Cisterciensis, monasterii, quod ab eo nomen traxit, in Corisopitensi Britanniæ Minoris diœcesi abbas, in Actis Mss., quæ de eo in scriniis nostris invenio asservata, hodie seu tertio Nonas Octobris obiisse asseritur, ideoque a 22 Septembris, qua Menologio Cisterciensi ab Henriquezio inscribitur, in Opere nostro huc fuit remissus. Verum Acta ea non multum, ut comperio, differunt ab ejusdem Sancti Actis, e quibus in Cistercienses Annales, a se conditos, varia Fragmenta intulit Angelus Manrique; in his autem (adi dictorum Annalium tom. 3, pag. 256) S. Mauritius non tertio Nonas, sed tertio Idus seu die 13 Octobris diem clausisse extremum affirmatur: error adeo in ea, quæ penes nos sunt, Acta forte irrepserit. Utut sit, Mauritius equidem, qui præterea ab Henriquezio perperam vocatur abbas sancti-Martini, erroreque, hinc verosimillime nato, a Sigismundo Alberti in Alphabetico Ordinis Cisterciensis Sanctorum Catalogo in duos diversos Mauritios distrahitur, non magis hac die, quam 22 Septembris, qua ex dictis ab Henriquezio annuntiatur, cultu ecclesiastico a Cisterciensibus afficitur; afficitur vero (vide Propria Ordini Cisterciensi Sanctorum Officia, uti etiam magni Bullarii Romani tom. 6 emissum de his anno 1710, die 25 Septembris a Clemente XI Papa decretum) tertio Idus, seu die, qua propterea de illo, etiam tunc in Sanctis Cisterciensibus a Chalemoto, & in Martyrologio Cisterciensi, quod ad calcem Romani, anno 1749 Romæ excusi, adjicitur, celebrato, ex instituti nostri ratione nobis erit agendum, XIII Octobris
S. Teresiam virginem Antonius Balinghem in Ephemeridibus Marianis, & aliquot Kalendaria hoc die commemorant. Colitur celeberrima hæc virgo, Fratrum ac Sororum Ordinis Carmelitarum arctioris observantiæ mater ac magistra, die, quo ejusdem gesta illustranda venient, XV Octobris
S. Mamelchtha seu Mamelta martyr hodie annuntiatur in variis sacris Græcorum Fastis, & ex his a Castellano in Martyrologio Universali: nos de hac Sancta, nisi forte quidquam, quo minus in Opere nostro locum obtineat, obstare inveniatur, agemus ad diem, quo in Romano hodierno signatur, XVII Octobris
S. Severini, Coloniensis episcopi, Translatio hodie signatur in Ms. nostro Florario Sanctorum, atque in aliquot editis Usuardini Martyrologii auctariis apud Sollerium nostrum. Colitur ille, ac Martyrologio Romano inscriptus est, dabiturque XXIII Octobris

[Annotatum]

* Jonæ

DE S. THRASEA EP. MARTYRE VEROSIMILIUS SMYRNÆ IN ASIA MINORI.

ANNO CIRCITER CLXXI.

SYLLOGE CRITICA.

Thraseas episc. martyr verosimilius Smyrnæ in Asia Minori (Sanctus)

AUCTORE C. B.

Martyrologium Romanum Parvum seu Vetus hodie Eumeniæ, quæ Phrygiæ Pacatianæ in Asia Minori civitas est, [Sanctus, qui a martyrologis,] a Turcis modo Eixalhisar seu Einashisar nuncupata, S. Thraseam episcopum martyrem breviter his verbis annuntiat: Eumeniæ Thrascæ episcopi, ad Smyrnam coronati, qui unus fuit ex antiquis. Martyrologii illius antiquissimi auctor, qui S. Thraseæ (neque enim hunc cum S. Tarso, ad XXVII Octobris in Hieronymianis Phrygiæ adscripto, puto eumdem) e cunctis martyrologis primus meminit, annuntiationem hanc ex Eusebii per Rufinum interpolati, quem sæpissime etiam alibi ductorem sequitur, lib. 5, cap. 24 verosimillime deprompsit; ibi quippe a Polycrate Ephesiorum episcopo in litteris, ad S. Victorem I Papam pro ea, secundum quam Asiani Paschale festum luna decima quarta celebrabant, consuetudine tuenda exaratis, clarissimos inter viros, qui hanc in Asia servassent, Thraseas episcopus recensetur hoc modo: Similiter & Traseas episcopus apud Eumeniam, sed apud Smyrnam martyrio consumatus *. Quæ verba cum quantum ad substantiam præcipuam idem, quod adducta Romani Parvi annuntiatio, significent, verosimillimum sane est, hanc ex illis, ac proin ex interpolato per Rufinum Eusebio, prosluxisse.

[2] Porro non solus Romani Parvi auctor, verum præter recentiores bene multos, [etiam antiquis seu classicis, hodie celebratur,] quos hic recensere operæ pretium non est, tres insuper alii martyrologi antiquiores seu classici, Ado scilicet, Usuardus & Notkerus, Sanctum hodie pariter celebrant; ac prior quidem ex his oratione paulo prolixiori id præstat. Animadvertit nimirum, apud Rufini Eusebium mentionem fieri Thraseæ non solum loco proxime cit., verum etiam lib. 5, cap. 18, ubi hæc occurrunt: Meminit autem (Apollonius scilicet in libro, contra Montanistas scripto) & Tharseæ * cujusdam martyris, qui, quasi ex traditione priorum, se accepisse asseruerit, Salvatorem præcepisse discipulis suis, uti ne ante duodecimum annum ab Jerosolymis discederent; hinc breviori, quam Romanum Parvum suppeditat, annuntiationi hanc paulo auctiorem substituit: Apud Eumeniam beati Thraseæ episcopi, apud Smyrnam martyrio consummati, qui unus ex antiquis, quasi ex traditione priorum, se accepisse asseruit, Salvatorem præcepisse Apostolis suis, ut ante duodecimum annum ab Jerosolymis ne discederent. At vero an consilio sat probando id fecit Viennensis martyrologus?

[3] [asseruisseque, quod non asseruit, ab Adone ex Rufino refertur,] Neutiquam sane: prava enim Eusebii facta per Rufinum interpretatione deceptus Thraseæ perperam attribuit, quod ad Apollonium apertissime refert Eusebius. Ut res manifesta evadat, ipsum textum Græcum, quem hic scriptor lib. pariter 5, cap. 18, de Apollonio scriptore, ut ait, ecclesiastico faciens sermonem, suppeditat, consulamus. Sic habet: Καὶ Θρασέα δὲ τινος τῶν τότε μαρτύρων μνημονέυει. Ἔτι δὲ ὡς ἐκ παραδόσεως τόν Σωτῆρα φησὶ προστεταχέναι τοῖς ἀυτοῦ ἀποστόλοις ἐπὶ δώδεκα ἔτεσι μὴ χωρισθῆναι τῆς Ιἑρουσαλήμ. Quibus verbis sane, non quam illis loco proxime cit. adaptavit Rufinus, sed hæc, uti quisque, non penitus in lingua Græca peregrinus & hospes, fatebitur, interpretatio convenit: Meminit etiam (Apollonius scilicet) cujusdam Thraseæ ex illorum temporum martyribus. Adhæc tamquam ex traditione refert, Servatorem Apostolis suis præcepisse, ne intra duodecim annos Hierosolymis discederent; ubi assertum de intellecto ex traditione præcepto, quod Servator Apostolis dederit, apertissime ad Apollonium refertur, ac proin Thraseæ e prava Eusebii per Rufinum interpretatione ab Adone, quem hac in re secutus etiam est Notkerus, perperam adscribitur.

[4] [perperam ab Usuardo & aliis] Consultius sane, assertione illa penitus neglecta, Adonianam annuntiationem ita contraxit Usuardus: In Eumenia beati Trasei * episcopi, apud Smirnam martyrio consummati. Nec sic tamen omnimodæ accurationis laudem meretur is martyrologus. Cum enim Sanctum Smyrnæ martyrio coronatum notet, perperam eum, Adonis & Romani Parvi insistens vestigiis, Eumeniæ annuntiat. Rem sic ostendo. Nec genuinus, nec interpolatus per Rufinum Eusebius, ex quo S. Thraseæ in Fastos sacros jam laudatos commemoratio primitus fuit illata, mentionem cultus ecclesiastici, qui illi aliquando Eumeniæ fuerit delatus, uspiam facit, ut verosimillime Sanctus ibidem sacro hoc honore, utpote qui nec aliunde possit probari, nullo umquam tempore fuerit gavisus. Quapropter, cum dumtaxat vel ratione cultus ecclesiastici vel martyrii, Eumeniæ obtenti, apte ibidem annuntiari posse videatur, Smyrnæque nihilominus passus notetur ab Usuardo, perperam sane & ab hoc, & ab Adone ac Romani Parvi auctore, quos sibi prælucentes habuit, annuntiatur Eumeniæ, atque id quidem etiamsi hanc civitatem pro palæstra habuisse statuatur, uti reipsa etiam ex disserendis forsan habuit.

[5] Nec est, quod reponas, ab Usuardo martyrologisque eum prægressis annuntiari Thraseam potuisse Eumeniæ, [locatur Eumeniæ;] quod civitatis hujus fuerit episcopus; hoc enim, utut a vero forte non alienum, veritati tamen, ut dicenda aperient, nequit probari consonum, nisi simul statuatur Sanctus ibidem passus martyrium; quod, quamquam forte etiam a vero secundum disputanda alienum non sit, componi tamen non potest cum altera a dictis martyrologis suppeditata annuntiationis parte, qua Smyrnæ notatur Thraseas coronatus martyrio. Adhæc sanctorum antistitum memoria iis civitatibus, quas moderati fuere, non solet a martyrologis affigi, nisi alius, quam hic, titulus adfuerit. Hæc Notkerus, utpote qui Sanctum quidem Eumeniæ Adonis exemplo annuntiet, Smyrnæ tamen passum non notet, forsitan observarit; observarint forsitan & Baronius, aliique, qui Romanum hodiernum reformavere, eruditissimi viri. Ita suspicor, quod in hoc Thraseam, non expresso loco, cui ejus affigatur memoria, commemorent. Verba, quibus id faciunt, hæc sunt: Eodem die (V Octobris) natalis beati Thraseæ, episcopi Eumeniæ, apud Smyrnam martyrio consummati. Sic illi, recte quidem Sanctum nostrum Eumeniæ non annuntiantes; verum anne hunc recte faciunt Eumeniensem episcopum, Smyrnæque nihilominus martyrio coronatum notant?

[6] Perperam sane id fieri, Sanctumque verosimilius Eumeniæ nec martyrii coronam, [nec hic, uti ex verborum, quæ de eo Polycrates] nec episcopatum adeptum, intelliges ex interpretatione, quæ aptanda sit paucis hisce a Polycrate supra laudato (neque enim quidquam præterea, sufficienter huc faciens, alii suggerunt scriptores antiqui) suppeditatis apud Eusebium lib. 5, cap. 24, & apud Nicephorum Callistum lib. 4, cap. 37 de Thrasea Græcis verbis: Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας, ὃς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται· quæ, ut ambiquæ admodum significationis sunt, a Lango, qui Callistum fecit Latinum, tribusque Eusebii interpretibus, Rufino scilicet, Christophorsono & Valesio, quatuor modis diversis Latine reddita invenio. Ac prior quidem e quatuor illis scriptoribus interpretationem hanc: Thraseas Eumeniæ episcopus, idemque martyr, qui Smyrnæ mortuus est; secundus illam: Thraseas episcopus apud Eumeniam; sed apud Smyrnam martyrio consummatus; tertius istam: Thraseas episcopus & martyr, Eumeniæ natus, qui Smyrnæ ex hac luce migravit; ac quartus denique sequentem proponit: Thraseas Eumeniæ episcopus & martyr, qui Smyrnæ requiescit.

[7] E quatuor hisce interpretationibus displicet in primis vel idcirco Rufiniana, [suppeditat, interpretationibus variis,] quod priorem verborum Polycratis, quæ jam huc transcripta sunt, partem Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας ita reddat Latine: Thraseas episcopus apud Eumeniam; qui sane interpretandi modus, utpote Latinum vocabulum, quod Græco huic μάρτυς respondeat, non includens, omni dubio procul sat exactus non est. Adhæc eodem, ut dicenda consideranti patebit, laborat defectu, ob quem pariter interpretationem, quam adornavit Langus, rejiciendam esse, jam nunc probo: hæc Thraseam sic Eumeniensem seu Eumeniæ facit episcopum, ut simul non ibi, sed Smyrnæ martyrem fuisse, seu subiisse martyrium, aperte significer. At vero, cum ex his huc jam transcriptis Polycratis verbis Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας duo ultima ἀπὸ Ἐυμενίας referantur æque ad vocabulum μάρτυς, Latine martyr, quam ad vocabulum ἐπίσκοπος, Latine episcopus, necesse utique est, ut, si Thraseam fuisse Eumeniensem episcopum seu Eumeniæ gessisse episcopatum, illis a Polycrate significatum velis, ibidem quoque eum subiisse martyrium, iisdem a Polycrate significatum admittas. Quis adeo pro legitima admittat (idem de Romani hodierni num. 5 data annuntiatione esto judicium) interpretationem, Polycrati supra a Rufino & Lango aptatam, qua Thraseam quidem Eumeniæ fuisse episcopum seu gessisse episcopatum, non tamen etiam ibidem, sed Smyrnæ, subiisse martyrium tradatur?

[8] [ac præcipue quidem iis, quas Valesius] Atque hæc pro improbandis Rufini & Langi interpretationibus dicta sufficiant, eas modo, quas Valesius & Christophorsonus concinnarunt, discutiamus. Græca Polycratis verba proxime hic recitata, si seorsum accipiantur, duobis sane modis diversis, quorum alter quidem, quem secutus est Valesius, sic habet: Thraseas Eumeniæ episcopus & martyr; alter vero, qui Christophorsono præplacuit, his verbis concipitur: Thraseas episcopus & martyr, Eumeniæ natus seu oriundus, non inepte queunt in linguam Latinam converti. Ita autumo vel ex eo, quod ambo hi modi in ipsomet Eusebio fundamentum habeant, ac prior quidem Ecclesiasticæ, quam hic scriptor contexuit, Historiæ lib. 5, capp. 16 & 19, quorum hæc Græca verba Ἰουλιανὸς ἐπίσκοπος ἀπὸ Άπαμείας, & Ἄιλιος Πούπλιος Ἰούλιος ἀπὸ Δεβελτοῦ κολονείας τῆς Θράκης ἐπίσκοπος ab omnibus prorsus interpretibus Latine quantum ad substantiam ita redduntur: Julianus episcopus Apamenus seu Apameæ, &, Ælius Publius Julius Develti Coloniæ Thraciæ episcopus; posterior vero ejusdem Ecclesiasticæ Historiæ lib. 5, cap. 16 sub finem, cujus hæc Græca verba Καὶ ὃτι τοῦτο ἀληθὲς καὶ ἐπὶ τῶν ἡμετέρων χρόνων ἐν Ἀπαμεία τῇ πρὸς Μαιάνδρῳ τυγχάνει γεγενημένον, ἐν τοῖς περὶ γάἳον καὶ Ἀλέξανδρον ἀπὸ Ἐυμενείας μαρτυρήσασι πρόδηλον ita ad verbum sonant Latine: Atque hoc verum esse, & nostris temporibus Apameæ, quæ ad Mæandrum sita est, gestum, in Caio & Alexandro Eumeniæ natis, qui passi sunt martyrium, est manifestum.

[9] [& Christophorsonus adornarunt, tum ad eamquam unum ex illis,] Adhæc non minus apud alios quoscumque scriptores Græcos, quam hic in adductis ex Eusebio exemplis, nomen locale, dum non notatur motus, genitivo casu, Præpositione ἀπὸ præcedente, expressum, vel locum, quo quis natus sit, significat, vel certe substantivis, sive unis, sive pluribus, ad quæ refertur, denominationem, ab ipsomet loco, cujus est nomen, desumptam, attribuit. Cum ergo ad hanc Græcorum normam exacti sint bini, quibus hic usi sunt Valesius & Christophorsonus, interpretationis modi, non est sane, cur alteruter indubitanter habeatur pro inepto, si nempe, ut dixi, hæc Græca, quibus respondet, num. 6 iterumque num. 7 huc jam transcripta verba Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας seorsum accipiantur; at vero, si, ut debent, cum his (adi num. 6) proxime apud Polycratem sequentibus ὃς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται considerentur, solus interpretandi modus, seu, ut brevius dicam, interpretatio, a Christophorsono adhibita, videtur admittenda. Etenim S. Thraseam, non Eumeniæ, ut fert Valesiana interpretatio, sed Smyrnæ, ut Christophorsoniana habet, diem extremum obiisse, Græca proxime huc transcripta verba verosimilius significant, uti infra, postquam nonnulla eo conducentia annotaro, ostendam. Verbum Κοιμᾶσθαι, uti & verbum dormire huic respondens, accipi potest vel proprie vel translate seu metaphorice. Priori modo acceptum significat somnum capere vel ad somnum capiendum se componere; posteriori vero significat esse mortuum vel quiete mortuis propria seu dormitione mortis gaudere aut etiam (his similibusque phrasibus uti hic deinceps fas sit) ad hanc e vita concedere; cum enim, quemadmodum qui dormiunt, a laboribus vacant, positaque mora, e somno evigilant aut excitantur, ita etiam, qui sunt mortui, a laboribus vacent tandemque sint a morte per carnis resurrectionem excitandi, potest mors non immerito somno assimilari, ac proin verbum Κοιμᾶσθαι, quod somnum capere aut ad somnum capiendum se componere proprie significat, pro eo ipso, quod vel mortuum esse, vel quiete mortuis propria seu dormitione mortis gaudere, aut etiam ad hanc e vita concedere significat, translate seu mataphorice usurpari, reque ipsa in hac significatione tum illud, tum etiam verbum dormire apud scriptores sacros seu ecclesiasticos frequentissime usurpatur.

[10] Adhæc cujuscumque modi præteritum perfectum, a verbo Κοιμᾶσθαι, [accipi diversimode valens,] translate seu metaphorice adhibito, formatum, accipi potest vel figurate, vel secundum ordinariam, quæ præterito inest, significandi vim; si figurate accipiatur, sæpissime pro præsenti per Enallagen in oratione ponitur; sic, ut unum saltem e multis huc facientibus adducam exemplum, in his apud Joannem cap. XI, ℣ XI Christi verbis, Λάζαρος φίλος ἡμῶν κεκοίμηται, præteritum perfectum indicativi κεκοίμηται, a verbo κοιμᾶσθαι translate adhibito formatum, pro præsenti per enallagen usurpatur, idemque omnino, quod requiescit seu dormit, id est, quiete mortuis propria seu dormitione mortis gaudet, Latine significat, uti Latinum sacræ Scripturæ textum, qui Græco mox recitato respondet, una cum aliis proxime eidem subjectis consideranti patebit: quod si autem præteritum secundum propriam, quæ præterito inest, significandi vim accipiatur, pro eo ipso, quod ex natura sua importat, tempore usurpatur; sic apud Operum, quæ Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur, auctorem Hierarchiæ Ecclesiasticæ cap. 7 Præteritum Participii κεκοιμημένοι, a verbo κοιμᾶσθαι translate accepto formatum, secundum propriam, quæ præterito inest, significandi vim, seu pro eo, quod ex natura sua importat, tempore frequenter usurpatur, idemque omnino, quod qui dormierunt, id est, qui vita functi sunt seu ex hac luce migrarunt, aut etiam qui quiete seu dormitione mortis sunt gavisi, Latine significat, aut certe sic apte potest exponi. Hisce præmissis, ad rem ipsam modo pergamus. Sollerius noster in Usuardi, a se illustrati, hodiernam, qua Thraseas memoratur, annuntiationem ita observat: Textus nostri verba an ad Rufini sensum satis exacta sint, non plane constat; nam apud Eusebium aliter loquitur Polycrates, non asserens, Thraseam martyrio consummatum Smyrnæ, sed requiescere vel requievisse, κεκοίμηται, ubi Rufinus simpliciter vertit consummatus. Ita ille, qui, cum Polycrates, loco supra cit. apud Eusebium loquens de Thrasea, translate seu metaphorice verbum κοιμᾶσθαι accipiat, per verbum requiescere hic haud dubie intelligit idem omnino, quod per verbum dormire, translate itidem seu metaphorice sensu jam dato acceptum, intelligitur. Sed quid ad huc transcriptam illius observationem? Polycrates, fatendum est, diserte non asserit, Thraseam Smyrnæ fuisse martyrio consummatum; verum anne etiam hunc Sanctum nostrum, quem equidem facit martyrem, Smyrnæ obiisse, non docet?

[11] [veritatis causa exigit, significationem,] Res sane, quam verbis recitatis in dubium etiam vocare videtur Sollerius, ita omnino sese haberet, si ex his Græcis Polycratis de Thrasea verbis, ὃς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται, tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται necessario foret ad Valesii exemplum, præterito pro præsenti per Enallagen accepto, Latine vertendum requiescit seu dormit, id est, requiem seu dormitionem mortis capit; verum potest etiam, quod & innuit Sollerius, præterito secundum ordinariam, quæ ei inest, significandi vim adhibito, apte exponi requievit seu dormivit, atque id ita quidem, ut singulare hoc tertiæ personæ præteritum dormivit idem dumtaxat, quod quiete mortuis propria seu dormitione mortis fuit gavisus, non necessario significet, utpote apte etiam, uti ex jam præmissis facile colliges, ad dormitionem mortis concessit, seu ex hac luce migravit valens significare eo modo, quo V. G. in his, quæ apud Cangium in Glossario ad vocabulum dormire transcripta invenies, Theophili patriarchæ Alexandrini verbis, Post baptismum in clerum promotus, in clero maneat, si illa (uxor scilicet) dormierit, & post baptismum cum ea rem non habuerit, præteritum seu futurum dormierit idem omnino, quod ex hac luce migrarit, significat. Et vero præteritum κεκοίμηται in casu, de quo nos hic, puto re ipsa in posteriori hac significatione verosimilius accipiendum, ac proin Polycratis mox iterum recitata verba, ὃς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται, ita interpretanda: Qui Smyrnæ vita functus est seu ex hac luce migravit: quo enim possent vel verti, Qui Smyrnæ requiescit, vel ita accipi, ut Sanctum Smyrnæ quiete mortuis propria seu dormitione mortis fuisse gavisum, dumtaxat significarent, esset prorsus, stricte scilicet loquendo, vel ad alterutrius interpretationis veritatem necessum, ut aut tunc, cum ad Victorem scripsit Polycrates, aut certe aliquando ante S. Thraseæ corpus Smyrnæ jacuerit sepultum seu reconditum; quamquam autem, ut tandem, quod spopondi, ostendam, Sanctus noster in Ephesiacæ prope Smyrnam ecclesiæ cœmeterio fuerit secundum dicenda verosimilius proxime ab obitu sepultus, fuisse tamen illum in ipsa civitate Smyrnensi umquam reconditum, nulla, quantum puto, ratione verosimili potest probari, ut adeo præteritum κεκοίμηται, quo de hic potissimum disputamus, Latine ex hac luce migravit aliove, ut apparet, æquivalentis significationis modo, qui illud haud postulet, verosimilius sit vertendum, ac proin ut verosimilius etiam, Sanctum Smyrnæ obiisse, proxime huc transcriptis Polycratis verbis, vel ipsa, quam his inesse, nemo negarit, veritate spectata, significetur.

[12] [tum etiam ad ipsam] Nec aliud, spectata etiam Polycratis mente, iisdem significari existimo: etenim hic Ephesiorum episcopus eo ipso Eusebii loco supra cit., quo semel per singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται in sua ad Victorem epistola de S. Thrasea facit sermonem, quater adhuc, dum de aliis loquitur, hoc ipsum singulare tertiæ personæ præteritum usurpat; singulis autem quatuor istis vicibus, quibus hoc abs illo ibidem fit, singulare illud tertiæ personæ præteritum ipsemet Valesius vel per mortuus est seu ex hac luce migravit, vel per alterius verbi, quod æquivalentem significationem habeat, tertiæ personæ præteritum Latine exponit, idemque etiam facit Christophorsonus; qui ambo Eusebii interpretes an hic Polycratis mentem attigerint, cur dubitemus? Adhæc Polycrates priori e quatuor dictis vicibus, quibus de S. Thrasea non faciens sermonem singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται usurpat, loquitur hunc in modum: Κατὰ τὸν Ἀσίαν μεγάλα στοιχεῖα κεκοίμηται, ἅτινα ἀναστήσεται τῇ ἡμέρᾳ τῆς παρουσίας τοῦ κυρίου· ex his autem verbis tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται una cum suo nominativo μεγάλα στοιχεῖα Latine per allegoricam quodammodo phrasim Magna quædam lumina exstincta sunt, recte, ut apparet, interpretatur Valesius; quam ob rem, cum phrasis hujus sensu ex ipsis, quæ proxime huc transcripsi, Græcis verbis, utpote Latine ad verbum sonantibus, in Asia magna lumina exstincta sunt, quæ die adventus Domini resurrectura sunt, aliud significari non videatur, quam magni viri mortui seu vita functi sunt, priori sane e quatuor memoratis vicibus, quibus de Thrasea sermo non est, per singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται idem omnino, quod per simile præteritum, a mori aliove æquivalentis significationis verbo formatum, intelligitur, significare velle videtur Polycrates.

[13] Porro cum tribus reliquis vicibus, quibus hic de Thrasea non loquens, [Polycratis mentem] idem singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται usurpat, magnis illis luminibus in Asia exstinctis, seu viris vita functis, de quibus antea generatim verbis jam mox recitatis fecerat sermonem, nominatim primo Philippum Apostolum, deinde Joannem itidem Apostolum, ac tertio Sagarim episcopum martyrem accenseat, per illud pariter præteritum, quo id faciens utitur, idem omnino, quod per præteritum, a mori aliove æquivalentis significationis verbo formatum, intelligitur, significare velle videtur. In sua ergo plus semel jam laudata ad Victorem epistola seu potius in hujus Fragmento singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται in eadem, quam habet vita functus est seu ex hac luce migravit, significatione quatuor omnino vicibus, quibus de Thrasea non loquitur, usurpat; jam vero cum id ita sit, Polycratem in illo ipso, in quo id facit, brevi adeo scripto idem istud singulare tertiæ personæ præteritum sola illa vice, qua de Thrasea instituit sermonem, in alia significatione accipere, parum verosimile apparet, maxime cum nullum prorsus, quo fieri id a se, utcumque prodat, indicium apponat, Thraseamque etiam magnis illis, de quibus antea generatim fuerat locutus, luminibus seu viris in Asia exstinctis annumeret. Sanctum itaque Smyrnæ obiisse seu ex hac luce migrasse, Græca hæc verba, huc jam plus vice simplici transcripta, ὃς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται, tam ipsa Polycratis mente, quam veritate, quæ eis inest, spectata, verosimilius significant. Hinc porro jam consequitur, ut interpretatio tum illis, tum proxime antecedentibus (videsis num. 6) Polycratis verbis, Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἑυμενίας, a Valesio aptata, utpote secundum quam S. Thraseas Eumeniæ obierit Smyrnæque dumtaxat requiescat seu jaceat sepultus, rejicienda videatur solaque proinde, quam dat Christophorsonus, pro legitima admittenda.

[14] [una cum non nullis,] Ast, inquiet non nemo, S. Hieronymus, qui epistolæ, ad Victorem a Polycrate scriptæ, cit. supra ex Eusebio Fragmentum lib. de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus cap. 45 etiam suppeditat, singulare tertiæ personæ præteritum κεκοίμηται, quod Polycrates, de Thrasea faciens sermonem, usurpat, Latine interpretatur requiescit. Fateor, sic habet: verum quid tum? Sciverit forte S. Hieronymus Sanctum nostrum Smyrnæ, seu potius prope hanc civitatem ætate Polycratis jacuisse sepultum, hincque minus accurate loquens, nec tam ad hujus mentem, quam ad significationem, quam verbo κοιμᾶσθαι etiam inesse noverat, præteritum κεκοίμηται Latine requiescit seu dormit, id est, quiete mortuis propria seu dormitione mortis gaudet fuerit interpretatus. Certe Hieronymum in vertendis Polycratis de Sancto nostro verbis summa accuratione usum non esse, vel ex eo liquet, quod hæc, ὂς ἐν Σμύρνῃ κεκοίμηται, relativo ὃς non expresso, pronomineque eadem, quod a Græco textu abest, adjecto, hunc in modum fecerit Latina: In eadem Smyrna (Thraseas scilicet) requiescit. Sed fac tantisper, S. Hieronymum recte & ex mente Polycratis præteritum κεκοίμηται, dum de Thrasea apud hunc sermo est, Latine reddidisse requiescit seu dormit, vel sic verosimilius erit, Sanctum nostrum Smyrnæ, non autem Eumeniæ, fuisse martyrio coronatum. Etenim, hoc dato, priora hæc ex Polycratis num. 6 huc transcriptis verbis, Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας, non magis ad unam, quam ad alteram ex interpretationibus, quas eis supra Valesius & Christophorsonus accommodant, erunt determinata, dubiumque proinde, ut consideranti patebit, relinquent, Eumeniæne, an alibi Sanctus subierit martyrium.

[15] [in contrarium] Adhæc quo vera scripsisse possit Polycrates, necesse erit, ut hujus ætate jacuerit S. Thraseas Smyrnæ reconditus seu sepultus; quapropter, cum fieri nequeat, ut Thraseas, si Eumeniæ passus sit martyrium, Smyrnæ jacuerit ætate Polycratis sepultus, nisi eo vel tunc, vel ante Eumenia translatus; hujusmodi autem translatio alicunde non probetur, imo ei tum Smyrnæ ab Eumenia quadraginta ut minimum leucarum Gallicarum distantia, tum tempus sævissimis in Christianos persecutionibus tunc turbatum adversari videatur, verosimilius sane erit, Smyrnæ, non autem Eumeniæ, S. Thraseam, si præteritum κεκοίμηται, Latine requiescit, recte & ex mente Polycratis, ut tantisper dedimus, interpretatus hic sit S. Hieronymus, martyrio fuisse coronatum, ut adeo, cum quidem præteritum κεκοίμηται significare etiam ex dictis possit mortuus est seu ex hac luce migravit, Christophorsoniana num. 6 data verborum Polycratis interpretatio, quidquid etiam sit de Hieronymiana, verosimilius debeat, ut jam dictum est, pro legitima admitti, rejicique Valesiana. Neque est, quod dicas, hæc Polycratis verba, Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας, Hieronymum interpretari, Thraseas episcopus & martyr de Eumenia, sicque innuere, Sanctum Eumeniæ fuisse martyrio coronatum; cum enim (adi num. 8 & 9) ἀπὸ Ἐυμενίας additum Græcis verbis, Θρασέας καὶ ἑπίσκοπος καὶ μάρτυς, non necessario significet aliud, quam Eumeniæ natus, ut quid apud Hieronymum necessario aliud quam Eumeniæ natus, significet de Eumenia, Latinis hisce, Thraseas episcopus & martyr, verbis adjectum?

[16] At vero erunt etiam fortassis nonnulli, qui ulterius, [facientibus, mature studioseque expensis,] ut, vel ipsa Polycratis ætate, vel ante, S. Thraseam fuisse Eumenia Smyrnam translatum, ac proin in priori e binis hisce civitatibus, ut fert Valesiana interpretatio, martyrio verosimiliter coronatum, qualicumque modo probent, contra jam dicta opponant S. Pionium presbyterum martyrem, illaque hujus apud nos tom. 2 Januarii in Vita S. Polycarpi num. 20 verba, Efferentes vero B. Bucoli corpus ad cœmeterium basilicæ Ephesiacæ dictæ, juxta Smyrnam sitæ, illud condiderunt, ubi nunc myrtus crescit post translationem corporis S. Thraseæ martyris, accipienda contendant de translatione, qua S. Thraseas e loco Smyrna semoto, quo fuerat primum terræ mandatus, ad Ephesiacæ prope Smyrnam basilicæ cœmeterium fuerit delatus, cum jam, aliquanto ab obitu ejus tempore elapso, persecutionum sævities remitteret. Verum, ut paucis ad hoc respondeam, quid ni etiam recitata Pionii verba possint intelligi de translatione, qua S. Thraseas Smyrna seu eo ipso ex loco, quo subierat martyrium, ad præmemoratum cœmeterium, ut in eo inhumaretur, statim a felici e vivis excessu fuerit deportatus? Certe ea sic accipienda putavit tom. 2 Monument. pag. 441 Tillemontius, nec video, qui hæc ejus queat confutari opinio. Accedit, S. Pionium utpote anno circiter 251 (adi tom. I Februarii pag. 39) martyrio affectum, ab ætate S. Thraseæ, qui ex mox probandis anno circiter 171, fuso pro Christo sanguine, vitam finiit, paulo esse remotiorem, ut adeo, etiamsi Sancti nostri translationem, priori e duobus sensibus jam datis acceptam, diserte assereret, certa hæc propterea atque omnino indubitata haud fieret; nec, etsi certa fieret, recte inde concluderetur, habuisse Sanctum pro palæstra Eumeniam, cum etiam, hoc dato, potuerit is, si non Smyrna, qua in urbe, ut jam dixi, nunquam, ac proin nec proxime ab obitu tumulum nactus videtur, alio certe ex loco ab Eumenia diverso, quo primum fuisset terræ mandatus, ad Ephesiacæ prope Smyrnam basilicæ cœmeterium postea fuisse translatus.

[17] Itaque, quamvis quidem, omnibus mature jam expensis, [verosimilius apparet, martyrium est passus,] improbabile non sit, S. Thraseam Eumeniæ subiisse martyrium, verosimilius tamen apparet, hoc illum non ibi, sed Smyrnæ fuisse coronatum. Porro prope hanc civitatem etiam tumulum proxime ab obitu fuerit adeptus, si modo recte notet verbis num. præced. huc transcriptis Pionius, hæcque eo, quem posteriori loco dedi, sensu sint intelligenda. Dico, si recte notet Pionius, quia id ipsum, quod iisdem etiam verbis de myrto, in Ephesino prope Smyrnam cœmeterio post S. Thraseæ ad id translationem exorta, docet Pionius, ad VI Februarii diem in novo Græcorum, cui Menæa consonant, per Arcudium edito Anthologio factum indicatur mox ab eo tempore, quo S. Bucolus, septuaginta circiter ante Thraseam annis vita functus, terræ in eodem cœmeterio fuit mandatus. Verba e Græcis reddita Latina, quibus id in dicto Anthologio & Menæis fit, hæc sunt: Priusquam vero (S. Bucolus) migraret e vita, B. Polycarpum in eadem urbe (Smyrnensi scilicet) pastorem ac doctorem ratione pollentium ovium consecravit, ac demum ipse ex humanis excessit. Tumulato autem (in Ephesiacæ nimirum prope Smyrnam basilicæ cœmeterio) corpore, plantam (hanc Pionius myrtum vocat) oriri Deus fecit, quæ huc usque plurimis morbis curationem præbet. Ita laudati Fasti Græci: verum sive his, qui forte etiam de alio, quam de quo Pionius, facto agunt, sive, quod magis puto, Pionio quantum ad tempus, quo planta seu myrtus in Ephesiacæ prope Smyrnam basilicæ cœmeterio prodigiose salutaris sit orta, assentiendum sit; hic equidem scriptor, si, quo dixi, modo intelligatur, Sanctum nostrum ibidem tumulatum, recte indicare videtur. Cum enim, ut docui, verosimilius Smyrnæ passus sit martyrium, verosimilius etiam haud procul ab hac civitate fuerit sepultus, ex more videlicet antiquitus communiter usitato, quo defunctorum corpora, non in ipsis civitatibus, sed in cœmeteriis, prope has sitis, solerent terræ mandari.

[18] [aut etiam gessit episcopatum,] Nec tantum ex loco, quo Thraseas verosimilius subiit martyrium, discimus jam mox assignatum locum, quo verosimilius pariter sit sepultus; verum etiam an Eumeniæ episcopatum gesserit. Cum enim, ut supra docui, Græcis hisce verbis Θρασέας καὶ ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Ἐυμενίας significari a Polycrate nequeat, Thraseam Eumeniæ gessisse episcopatum, quin eum etiam ibidem subiisse martyrium, iisdem simul significetur; Thraseas autem, ut pariter jam docui, non Eumeniæ, sed Smyrnæ, spectatis Polycratis aliis, quæ jam nunc recitatis (adi num. 6) proxime subduntur, Græcis verbis, verosimilius subierit martyrium, verosimilius etiam verbis illis, quæ his præmittuntur, quæque mox iterum huc sunt transcripta, a Polycrate non significatur, Eumeniæ Sanctum gessisse episcopatum, quamvis interim, uti forte secundum jam disputata martyrio fuit in hac civitate coronatus, ita etiam fortassis ibidem sacro illo munere fuerit perfunctus. Ceterum, cum nec ex antiquis monumentis scriptoribusque, a Polycrate distinctis, sat probari queat, Eumeniæne, an alibi Sanctus noster fuerit episcopus seu episcopatum gesserit, Smyrnæque, ut docui, verosimilius vitam finierit martyrio, ejusque etiam corpus prope hanc urbem jaceat, fit hinc & ex omnibus jam dictis consequens, primo quidem, ut S. Thraseæ Annuntiationibus, e Romano Parvo seu Veteri, e Romano hodierno, itemque ex Adone & Usuardo supra adductis, tutius queat hæc substitui: Smyrnæ S. Thraseæ episcopi & martyris; deinde vero, ut quo loco Sanctus episcopatum gesserit, neutiquam possit pro certo edici.

[19] [quem anno circiter] At vero, quamvis id ita sit, tempus equidem, quo circiter coronatus martyrio hunc deposuit, potest sat tuto definiri; quod proinde, cum de martyrii palæstra locoque, quo Thraseas fuerit episcopus, satis superque dictum jam sit, faciendum nunc est. Epistola, quam ad S. Victorem Papam dedit Polycrates, quamque jam pluries laudavi, communi fere eruditorum omnium consensu anno circiter 196 scripta statuitur, ut adeo S. Thraseas, utpote qui in illa, veluti vita functus, memoretur, martyrio ante hanc epocham fuerit coronatus. Verum quanto quidem id tempore citius evenit? Eusebius ex interpretatione Valesii lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 18 sub finem ita prodit memoriæ: Ceterum hic ipse Apollonius in eodem libro (contra Montanistas nimirum scripto) testatur, tunc, cum hæc scriberet, annum quadragesimum fuisse, ex quo Montanus adulterinam illam prophetiam commentus fuerat. Addit præterea Zoticum illum, cujus a priore scriptore facta est mentio, cum jam Maximilla Pepuzis se prophetare simularet, supervenientem dæmonium, quo illa agitabatur, coarguere instituisse; verum ab aliis, qui idem cum illa sentiebant, esse cohibitum. Meminit etiam cujusdam Thraseæ, qui circa hæc tempora martyr fuit, seu potius, cum Græce habeatur Καὶ Θρασέα δὲ τινος τῶν τότε μαρτύρων μνημονέυει, meminit etiam cujusdam Thraseæ, qui tunc martyr fuit.

[20] Thraseas ergo, uti ex his Eusebii de Apollonio verbis colligendum videtur, [171 sub Marco Aurelio coronatus martyrio deposuit.] martyrio fuit affectus eo ipso tempore, quo Maximilla, e falsis Montani prophetissis una, fictas suas prophetias edere primum cœpit; hoc autem insana illa mulier ipso statim impiæ Montanistarum seu Cataphrygum, quam verosimilius anno circiter 171 erupisse e latebris, tom. 2 Monument. Nota 1 in Montanistas pag. 666 recte docet Tillemontius, hæreseos exortæ initio fuit aggressa, ut adeo verosimilius etiam S. Thraseas eodem circiter anno 171 martyrii palmam fuerit adeptus. Hinc porro jam consequitur, ut hoc & annis circiter quinque supra viginti ante Polycratis ad Victorem epistolam, & sub Marco Aurelio imperatore, utpote ab anno 161 ad annum usque 180 imperii Romani habenas moderato, evenerit. Ceterum, ut tempore, quo Sanctus subierit martyrium, hunc in modum determinato, Syllogæ huic finem tandem imponam, notandum adhuc est, sancto Thraseæ vituperio verti non posse Polycratis ad Victorem epistolam sæpissime laudatam, licet in hac accenseatur iis, qui Pascha Luna decima quarta celebrarunt; hoc enim ea, qua Sanctus floruit, facere ætate, nondum erat, ut postea in concilio Nicæno 1 fuit, ab Ecclesia fidelibus prohibitum; imo vero cum a Polycrate clarissimos inter viros, vita in Asia tunc functos, secundo post Apostolum Joannem loco, proximeque post S. Polycarpum celeberrimum Smyrnensium episcopum & martyrem in eadem, ut jam dixi, epistola numeretur, maxime hæc in laudem ejus cedit; idem etiam dicendum est de epistola seu libro Apollonii, verbis ex Eusebio num. præced. huc transcriptis memorato; cum enim hic contra Montanistas seu Cataphrygas exaratus sit, mentio, quæ in eo de S. Thrasea fit, non aliam ob causam fieri videtur, quam quod hic contra illos hæreticos pro fide Orthodoxa decertarit.

[Annotata]

* consummatus

* Thraseæ

* Thraseæ

DE S. PEREGRINA V. M. ROMA LABACUM IN CARNIOLIA TRANSLATA.

VEROSIMILIUS ANTE ANNUM CCCXII.

SYLLOGE.

Peregrina V. M., Roma Labacum in Carniolia translata (S.)

AUCTORE C. B.

Etsi Romani martyres, recentiori memoria e sacris cœmeteriis extracti, qui ad publicam venerationem varias in regiones identidem translati annuoque deinceps festo fuere honorati, [Ratio, ob quam Sancta detur:] ad sacram antiquitatem illustrandam, qui finis est in Opere nostro præcipue intentus, vel nihil prorsus, vel certe parum conducant, scrupulosiusque proinde perquirendi non sint, non omnes tamen universim, cum & ultro quodammodo sese offerrent, & translationis historiam, pluribus alias communem, spectabiliorem relatuque digniorem adjuncta efficerent, a Majoribus nostris fuerunt prætermissi. Nobis adeo, horum vestigiis, dum nil impedit, insistere assuetis, S. Peregrinam virginem & martyrem, e Romano Priscillæ cœmeterio extractam, Labacique dein, ducatus Carnioliæ metropoli, in Augustinianorum Discalceatorum conventu, cui anno 1659 fuit donata, quinta Octobris die cultam, hodie præterire visum non est, cum & duo augustissimi piissimique principes, Leopoldus I imperator, hujusque avunculus, Leopoldus Wilhelmus Austriæ archidux, solemnem, qua sancta illa Virgo, seu potius sacra ejus lipsana anno 1660 in ædem præmemorati Labacensis conventus S. Josepho sacram fuere illata, supplicationem præsentia sua illustriorem memoratuque digniorem effecerint, & brevem ejusdem descriptionem Joannes Ludovicus Schönleben SS. Theologiæ doctor & Carnioliæ Inferioris archidiaconus, vir orbi litterario edita in lucem lucubratione non una satis notus, ad decessores nostros anno 1677 ultro submiserit una cum duorum, quorum alterum Roma Labacum allatum, alterum in hac ipsa civitate fuit confectum, instrumentorum publicorum, ad S. Peregrinam spectantium, apographis, in unicum, quod ipsemet, utpote Apostolica etiam auctoritate protonotarius, confecit, instrumentum itidem publicum congestis.

[2] [sacra ejus lipsana] Docent hæc nos primo quidem, qui sacræ Peregrinæ exuviæ, e Romano Priscillæ cœmeterio, via Salaria sito, summi Pontificis Alexandri VII jussu ab illustrissimo & reverendissimo domino Marco Antonio abbate Oddo, Eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis in alma Urbe vicarii vices gerente, extractæ, in Labacensem tandem Discalceatorum S. Augustini eremitarum domum fuerint transcriptæ; deinde vero, qui easdem Labacum jam allatas, rite approbarit, publicæque fidelium venerationi exponi, supplicante, qui tunc præfato Labacensi conventui præerat, R. P. Simpliciano ab Assumptione, permiserit celsissimus ac reverendissimus dominus Otto Fridericus, Labacensis episcopus. Juverit ambo, tum quod pleraque jam dicta probent, tum quod infra futura adhuc sint usui, huc transcripsisse una cum præfata, quam Schönlebenus suppeditavit, descriptione. Ut res eo, quo sunt gestæ, ordine tradantur, ab apographis, seu potius a dicto, cui hæc inclusit Schönlebenus, instrumento exordior. Tale hujus est initium: In nomine Domini amen. Noverint universi & singuli, præsentes litteras sive hoc publicum instrumentum & transsumptum inspecturi, lecturi vel audituri, quod ego Joannes Ludovicus Schönleben SS. Theol. doctor, authoritate Apostolica protonotarius &c subinserta duo publica instrumenta, mihi per adm R. P. Josephum a S. Oswaldo Ord. Eremitarum S. Augustini Discalceatorum conventus Labacensis in ducatu Carnioliæ sub-Priorem & concionatorem producta & exhibita, in Originali viderim, manu tenuerim, legerim & perpenderim diligenter. Et quia dicta instrumenta utraque sana, integra, omni prorsus vitio & suspicione carentia inveni, idcirco illa copialiter describi curavi & in hanc publicam transsumpti formam redegi.

[3] Hæc ubi præfatus est Carnioliæ Inferioris archidiaconus plus semel jam laudatus, [R. P. Joannes Gregorius a Jesu Maria, Augustinianus Excalceatus,] mox e binis memoratis apographis primum subjungitur; tenor autem hujus, ut ait idem archidiaconus & protonotarius, hic est: In Dei nomine. Amen. Præsenti publico instrumento cunctus ubique pateat evidenter, & sit notum, quod anno a nativitate ejusdem Domini Nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo quinquagesimo nono, Indictione duodecima, die vero vigesima septima Maii, Pontificatus autem SSmi in Christo Pris, & D. N. D. Alexandri divina providentia Papæ septimi, anno ejus quinto, adm Rdūs Pr. Fr. Joannes Gregorius a Jesu Maria, procurator generalis RR. PP. Discalceatorum S. Augustini Congregationis Italiæ, mihi cognitus, asserens & affirmans mediante tacto pectore more solito, penes se semper retinuisse, & adhuc retinere sacras reliquias se ossa corporis S. Peregrinæ virginis & martyris, sibi vigore instrumenti rogati per Acta Cæsii notarii Eminentissimi & Rdmi Dni almæ Urbis vicarii sub XVI Aprilis præteriti donata ab illmo & adm Rdō Dno Carolo Barbetta presbytero Senagalliense, & per ipsum Rdm Dñum Carolum dono recepta ab illmo & Rdm Dnum Oddo &c ejusdem eminentissimi Dni almæ Urbis vicarii vices gerente, mediantibus litteris patentibus a donatione sua illma die XXV Februarii MDCLVI subscriptis, ejusque sigillo munitis, ac originaliter insertis in præfato instrumento donationis per acta Cæsii præfati rogati.

[4] Quod quidem instrumentum cum insertione prædicta in publica forma præ manibus habens dictus R. P. Joannes Gregorius mihi notario ad alligandum in præsenti instrumento tradidit & consignavit, [sibi a R. domino Carolo Barbetta] prout in folio tenoris sequentis, videlicet: In nomine Dni. Amen. Præsenti publico instrumento cunctis pateat evidenter & sit notum, quod anno a Nativitate Dni nri Jesu Christi millesimo sexcentesimo quinquagesimo nono, Indictione XII, die vero XVI mensis Aprilis Ponticatus autem SSmi in Christo Pris, & Dni Nri Dni Alexandri divina favente clementia Papæ septimi, anno ejus quinto in mea notarii publici ac testium infra scriptorum præsentia præsens & præsentialiter constitutus illmus & adm Rdus Dnus Carolus Barbetta presbyter Senagalliensis mihi cognitus asserens, & mediante tacto pectore more solito affirmans, penes se semper retinuisse, & retinere sacras reliquias, seu ossa S. Peregrinæ virginis & martyris, sibi ab illmo, & Rdo Dno Oddo, Eminentissimi Dni almæ Urbis Cardinalis vicarii vices gerente una cum ossibus corporis S. Barbaræ donata mediantibus litteris patentibus a Dnaone sua illma die XXV Februarii MDCLVI subscriptis, ejusque sigillo munitis, quas præ manibus originaliter tenens mihi notario tradidit præsenti instrumento inserendas tenoris prout infra.

[5] Utens igitur, ac uti velle declarans facultate, ab eodem illmo don vices gerente sibi concessa, [presbytero Senagaliensi,] de dictis sacris reliquiis aliis donandi ad majorem Dei omnipotentis & suorum Sanctorum gloriam & honorem specialem &c donavit & largitus fuit dicto adm Rdō Pri Fri Joanni Gregorio a Jesu Maria procuratori generali Frum Discalceatorum S. Augustini Congregationis Italiæ, tum absenti, Rdo Pri Fri Mauritio a S. Firmo ejusdem Congregationis sacerdoti professo pro eo præsenti & recipienti prædictas sacras reliquias, seu ossa corporis S. Peregrinæ V. & M. reconditas & collocatas in quadam capsula lignea alba quadrata cum bombice intus, ac nominis dictæ S. Virginis inscriptione, longitudinis duorum palmorum circiter, altitudinis novem digitorum circiter & latitudinis decem digitorum circiter, vitta serica rubea adinstar crucis alligata, & sigillo prædicti Eminentissimi vicarii cera rubra Hyspanica impresso munita; quam quidem capsulam sic sigillatam, & cum dictis sacris reliquiis S. Peregrinæ in ea reconditis idem Rdūs Pr Fr Mauritius nomine supra dicti adm Rdi Pris Fris Joannis Gregorii procuratoris generalis ea majori, qua potuit, reverentia & devotione ad seipsum recepit, & gratias infinitas Deo egit, animo illas illico asportandi dicto Rdō Pri procuratori generali, & ad effectum, ut ipse Pr procurator grlis possit & valeat dictas sacras reliquias penes ipsum retinere, aliis personis donare, extra Urbem ad quamcunque mundi partem trāsmittere seu transmitti facere, ac eas in quacunque ecclesia, sacello vel loco pio publicæ veneratione Xri fidelium exponere, vel exponi curare omni meliori modo & forma &c. Super quibus omnibus & singulis præmissis petitionem fecit a me notario publico infra scripto, ut unum vel plura, publicum seu publica, conficerem atque traderem instrumentum vel instrumenta, prout opus fuerit, & requisitus ero. Actum Romæ in domo inhabitata a dno Martha Faccalumi, signatum ad campum Floræ præsentibus itidem dno Jacobo Casinario de Leonissa Spoletanæ diocæsis, & dno felice de Felicibus Lucense, testibus ad omnia superius expressa vocatis, habitis & rogatis. Marcus episcopus Hierapolitanus vices gerens.

[6] [qui ea a Cardinalis in Urbe vicarit vices gerente vices gerente acceperat,] Tenor supra dictarum litterarum patentium talis est: Marcus Antonius abbas Oddus, utriusque signaturæ referendarius majoris præsidentiæ abbreviatorum, & in alma Urbe Eminentissimi & Rdmi dni Cardinalis SSmi D. N. D. Alexandri Papæ septimi vicarii vices gerens, universis & singulis præsentes inspecturis fidem facimus & attestamur, quod nos ad majorem omnipotentis Dei, & Sanctorum suorum gloriam & honorem tradidimus & consignavimus adm Rdo dno Carolo Barbetta Senagalliensi reliquias, seu ossa corporum Sctārum Peregrinæ & Barbaræ virg. & martyrum, e cœmiterio Priscillæ via Salaria de mandato Sanctissimi extractas, eidemque dno Carolo, ut prædictas reliquias apud se retinere, aliis donare, extra Urbem mittere, & in quacumque ecclesia, capella seu oratorio, & publicæ fidelium venerationi exponere, & collocare possit & valeat, præsentem facultatem in dno concedimus & impartimur. In quorum fidem &c. Datum Romæ ex ædibus nris die XXV Februarii MDCLVI.

Marcus Antonius Oddus vices gerens.
Loco ✠ sigili.
Petrus Capillacius secretarius.

Et quia dnus Sebastianus Cesius caus. Cur. Eminentissimi & Rdmi dni Cardinalis vicarii notarius de præmissis rogatus fuit, ideo ego Ovidius de Austrilles sabinus & civis Romanus, pub. Dei gratia & Apostolica authoritate notarius officii dni Sebastiani Cesii administrator præsens instrumentum subscripsi.

Loco ✠ sigilli.

Nos Martius miseratione divina episcopus Albanensis S. R. E. presbyter Cardinalis, Ginettus nuncupatus, SSmi D. N. Papæ & almæ Urbis vicarius generalis, Romanæque curiæ ejusque districtus judiciarius, universis notum facimus & attestamur, supra dictos ddnos Sebastianum Cesium de præmissis rogatum, & Ovidium de Austrilles, qui pro eo præsens instrumentum subscripsit & publicavit, fuisse & esse tales, quales sese faciunt, scripturisque eorum publicis & simplicibus in judicio & extra semper adhibitam fuisse, & de præsenti plenam adhiberi fidem omnibus indubiam testamur. In quorum fidem &c. Datum Romæ ex ædibus nris hac die XVIII Aprilis MDCLVI. Pro dno Lanno Pino notario Jacobus Taxus subscripsit.

Loco ✠ sigilli.

[7] Utens igitur & uti velle declarans facultate præfato R. dno Carolo Barbetta concessa per ejusdem illmum & revdūm dnum Oddum &c ac sibi per ipsum dnum Carolum imparita, [dono data, in Labacensem Ordinis sui] de dictis reliquiis aliis donandi ad majorem Dei omnipotentis, & suarum Sanctarum gloriam & honorem, prout in præinserto instrumento expresse legitur, specialiter præ omnibus donavit & largitusfuit venerabili conventui S. Josephi Labaci Ordinis Discalceatorum S. Augustini absenti, Rdō Pri Fri Mauritio a S. Firmo ejusdem Ordinis Discalceatorum pro eo præsenti, & recipienti præfatas sacras reliquias seu ossa corporis S. Peregrinæ virginis & martyris, reconditas & collocatas in quadam capsula lignea, alba, quadrata, cum bombice intus, ac nominis dictæ S. Virginis inscriptione, longitudinis duorum palmorum circiter, & latitudinis decem digitorum, vitta serica rubea alligata, & sigillo prædicti Eminentissimi vicarii cera rubea Hyspanica impresso munita; quam quidem capsulam sic sigillatam & cum dictis sacris reliquiis S. Peregrinæ, in eadem reconditis, idem R. Pr Fr Mauritius nomine dicti venerabilis conventus, ejusque RR. PPrum ea majori, qua potuit, reverentia ad seipsum recepit & gratias infinitas Deo egit, animo illas illico asportandi ad præfatum venerabilem conventum S. Josephi Labaci, illiusque RR. PPres ad effectum, ut dicti RR. PPres in eorum ecclesia, & qualibet illius capella seu altari publice venerationi Xri fidelium exponere possint & valeant omni &c.

[8] Super quibus omnibus & singulis præmissis petitionem fecit a me notario publico infra scripto, [conventum transcribit,] ut unum vel plura, publicum seu publica, consicerem atque traderem instrumentum vel instrumenta, & alia quæcunque, si opus fuerit & requisitus ero. Actum Romæ in officii mei regione Petri Reatino, & dno Jacobo Cablicano, filio qndm Augustini de Saxo Ferrato Novarinæ diocæsis, testibus ad omnia prædicta & singula vocatis, habitis specialiterque rogatis. Pro dno Dominico Petrucciolo curiæ causarum cameræ Aplicæ notario de præmissis rogato ego Thomas Palutius ejusdem curiæ notarius præsens instrumentum subscripsi & publicavi. Nos Oduardus Vecchiarellius protonotarius Aplicus utriusque signaturæ SSmi dni N. D. Papæ referendarius, nec non causarum curiæ cameræ Aplicæ generalis auditor, Romanæque curiæ judiciarius, universis fidem facimus & attestamur, supra dictos ddnos Thomam Palutium de supradicto instrumento, qui pro dno Dnico Petrucciolo subscripsit & publicavit, rogatos fuisse, & esse tales, quales sese faciunt, notarios publicos & legales authenticos, suisque tam publicis quam privatis scripturis in judicio & extra semper adhibitam fuisse, & de præsenti indubiam fidem adhiberi. In quorum fidem &c. Datum Romæ ex ædibus nris hac die XXVII Maii MDCLIX.

Bernardus notarius.
Loco ✠ Sigilli.

[9] [hæque deinde Labacum allata] Ita hactenus ex recensione Schönlebeni, quod Roma una cum S. Peregrinæ reliquiis Labacum ex dictis fuit allatum, primum instrumentum seu potius hujus apographum; posterius vero, Labaci confectum, his verbis concipitur: Otto Fridericus ex comitibus a Buchhaim episcopus Labacensis & princeps, S. Cæs. Mtis arcanus consiliarius, SSmi D. N. divina providentia Alexandri septimi prælatus domesticus & Pontificii throni assistens, cathedralium ecclesiarum Salisburgensis, Magdeburgensis & Passaviensis canonicus, universis & singulis hanc nram publicam attestationem, seu sacrarum S. Peregrinæ virginis & M. reliquiarum authoritate ordinaria factam recognitionem visuris, lecturis aut legi audituris salutem in Dno, & præsentibus fidem indubiam adhibere. Notum sit & cunctis pateat evidenter, quod adm R. Pr Fr Simplicianus ab Assumptione, conventus Labacensis divi Josephi Ordinis Discalceatorum S. Augustini pro tempore Prior, Roma noviter aquisitas reliquias beatæ Peregrinæ virginis & M. authoritati nræ episcopali & ordinariæ recognoscendas obtulerit, & pro publica de eisdem attestatione, & facultate ad easdem venerationi exponendas humillime supplicarit.

[10] [rite a Labacensi episcopo] Cum igitur justum sit, veritati testimonium perhibere, & S. Trid. Concilium ses. XXV de veneratione & reliquiis Sanctorum singularissime caveat & inhibeat, ne Sanctorum ullæ reliquiæ recipiantur, nisi recognoscente & approbante episcopo, ideo die VI Novembris anni MDCLIX, assumpto nobiscum vicario nro genali Philippo Terpin &c, adm Rdo Pri Fre Gabriële de Catanea Ordinis Conventualium S. Francisci SS. Theologiæ magistro &c, & aliis, personaliter dictum S. Josephi monasterium ingressi inquisivimus primo de authenticis litteris harum reliquiarum, unde videlicet, & cujus licentia desumptæ, a quo primitus impetratæ, & a quo huic Labacensi conventui sint donatæ; super quibus quæsitis attestamur, nobis exhibitas esse litteras authenticas, quarum datum Romæ XXVII Maii anno MDCLIX, a notario publico Thoma Pauluccio, curiæ causarum cameræ Apostolicæ notario subscriptas, & signo notariatus subsignatas; cui uti notario publico in judicio & extra fidem haberi & habendam esse, Oduardus Vecchiarellus protonotarius Apostolicus, utriusque signaturæ dni nri Papæ referendarius, & causarum curiæ cameræ Apostolicæ generalis auditor sua syngrapha, & magni sigilli appressione sub eodem dato attestatur.

[11] [recognoscuntur,] Secundo attestamur ex iisdem authenticis litteris, præfatas sacras reliquias ex mandato SSmi Dni nri Papæ de cœmiterio Priscillæ via Salaria ab illmo & rdmo do Marco Antonio abbate Oddo, in alma Urbe Eminentissimi & rdmi dni dni Cardinalis vicarii vices gerente extractas esse, & XXV Februarii anno MDCLVI rdō dno Carolo Barbetta, dein ab hoc rdō patri Fri Joanni Gregorio a Juse Maria, procuratori generali Frum Disclaceatorum S. Augustini, & per eundem venerabili conventui S. Josephi Labaci, ejusdem Ordinis Discalceatorum S. Augustini, traditas esse & consignatas in eadem, uti primitus datæ fuerant, capsula, clausura, ligatura & signatura eisdem. Tertio inquisivimus de ipsa cistula, & contentis in ea sacris reliquiis, & reperimus eas in digniori ipsius monasterii cella, super mensa tapete strata, reverenter depositas, in capsula lignea alba, quadrata, cum nominis dictæ S. Virginis & M. inscriptione, longitudinis duorum circiter palmorum, altitudinis novem digitorum circiter, & latitudinis decem digitorum, vitta sericea adinstar crucis ligata, & sigillo præfati Eminentissimi dni D. Cardinalis in alma Urbe vicarii cera rubea Hyspanica impresso & integro, absque falsificationis ejus indicio aut suspicione fracturæ vel aperturæ ullius optime communitas. Cistulam itaque sic deforis perlustratam reverenter aperuimus, & sacra ossa cum bombice supra & infra, & a lateribus involuta reperimus, omnia & singula, prout in litteris authenticis accuratissime describuntur.

[12] Omnibus igitur & singulis cujuscumque status & conditionis Christi fidelibus tam nris diocæsanis quam exteris quibuscunque hoc publico testimonio fidem facimus, [approbantur, publicæ venerationi permittuntur,] quod ex diligenti facta recognitione præfatas sacras reliquias illas ipsas esse invenerimus, quas de cœmiterio Priscillæ extraxit de mandato SSmi Eminentissimus dnus D. in alma Urbe Cardinalis vicarius &c. Ideo nra episcopali ordinaria authoritate easdem S. Peregrinæ virginis & martyris reliquias esse approbamus, & in quacunque ecclesia, capella vel oratorio publice fidelium venerationi exponi posse decernimus, & declaramus, & per præsentes nras litteras publicam concedimus facultatem. Interim autem easdem clausimus in cistulam, & vitta eadem ligavimus, & pro interim usque dum capella propria, in quam publice venerationi exponantur, fabricæ suæ complementum accipiat, sigillo nro obsignavimus, & ibidem commendavimus observandas. Actum Labaci in dicto S. Josephi monasterio, præsentibus, ut supra, vicario nostro generali &c, Rdo Pre Fre magistro Gabriële de Cattanea, Joanne Bapta Janonio Pistoriensi, nro præfecto palatii, & hujus conventus Fratribus, rdō Pre Fre Simpliciano ab Assumptione Priore, Pre Fre Christoforo a S. Michaële, Pre Fre Francisco Wenceslao a S. Maria, Pre Fre a S. Wenceslao, Pre Fre Alberto a SSma Trinitate, testibus ad omnia superius expressa vocatis, habitis & rogatis. In quorum omnium fidem has manus nostræ subscriptione & episcopalis nri sigilli appressione fecimus communiri. Die VI Novembris anno MDCLIX.

Otto Fridericus episcopus Labacensis.
Locus ✠ sigilli.

[13] Sic habet secundi, quod num. 1 memoravi, instrumenti apographum, [inque Augustinianorum Excalceatorum, ipsomet imperatore,] cui integre transcripto Schönlebenus supra laudatus subjungit: Ego itaque supra memoratus protonotarius Aplicus Joan. Ludovicus Schönleben fidem facio & attestor, præinserta gemina instrumenta publica, a me revisa, relecta, & cum originalibus ipsorum collationata, in omnibus ac singulis de verbo ad verbum integre sibi correspondere ac concordare. In quorum omnium fidem authenticam hanc copiam appresso meo sigillo firmavi. Labaci die XXII Octob. anni MDCLXXII.

J. L. Schönleben.
Locus ✠ sigilli.

Clausulæ huic, qua cum autographis se contulisse apographa, hæcque cum illis concordare, testatur Carnioliæ Inferioris archidiaconus, subditur etiam testimonium, quo, hunc esse, qualem sese in illa nominat, pronotarium Apostolicum, fidemque in judicio & extra indubiam mereri, testatum facit Joannes Marcus Rossetti, canonicus & parochus Labacensis; verum, cum integrum, quod duo num. 1 memorata apographa complectitur, Schönlebenianum instrumentum huc transcripsisse, ad finem hic intentum sufficiat, testimonium illud præteriens, ad descriptionem supra laudatam progredior, qua, qui sacra S. Peregrinæ lipsana in Labacensem Augustinianorum Discalceatorum ecclesiam fuerint illata, a Schönlebeno hunc in modum narratur: Dum sac. Cæs. majestas Leopoldus augustus hæreditarias suas provincias, quas Interiorem Austriam, nuncupamus, homagium a Vasallis suis recepturus, anno MDCLX invisit, & per eas, veluti peregrinas, Peregrinam virginem & M. Romanam Labaci obviam habuit, urbe ducatus Carnioliæ metropoli.

[14] [qui tunc Labacum advenerat,] Lustrata jam erat Styria inter applausus & triumphales arcus erectos a fidelissimis statibus; peragrata similiter Carinthia, cum die VII Septembris sub vesperam ingenti totius pene Carnioliæ accursu & gaudio, in splendidissima comitiva omnium ordinum Labacensem urbem ingressus est cæsar, & persolutis primo ad divorum pulvinaria gratiis laudatorio hymno in æde cathedrali D. Nicolao episcopo sacra, ad palatium episcopale divertit. Pauculis post diebus, dum homagii præstandi solemnitas apparatur, sacra lipsana S. Peregrinæ V. & M. RR. PP. Excalceatis Augustinianis Roma allata sunt; quæ ut solenniori, qua fieri posset, pompa in sacra æde S. Josephi, cui memorati Patres deserviunt, collocarentur, placuit differre tantisper triumphum S. Virginis, donec sua Majestas post receptum Carnioliæ homagium, redux Goritia & Tergesto, quo similiter institutum erat iter, appelleret. Labebatur in vesperam dies S. Francisco Seraphico sacra quarta Octobris, quando fessus ex difficili per Alpes Julias itinere cæsar Nauporto Labacum defluxit, & denuo palatium episcopale repetiit. Interea Labacenses per omnes totius urbis fenestras accensis luminibus suam de felici principis sui reditu lætitiam contestati, in diem sequentem, quæ erat V Octobris, solennem adornabant supplicationem.

[15] [solennem, qua id fit,] Deposita erant in medio cathedralis ecclesiæ sacra D. Peregrinæ lipsana arcæ insignis operis crystallino vitro pellucidæ inclusa, & feretro pretiose ornato imposita. Mane summo, peractis de more divinis Officiis a clero dictæ cathedralis, & congregato etiam extraneo clero, pleno campanarum pulsu advocata tota pene concurrit civitas, ætas omnis & ordo. Nec pietati tam raræ deesse voluit augustus, tametsi lassus, nec serenissimus archidux Leopoldus, qui una aderat, tametsi ægrotans. Præivere, ut in supplicationibus solent, tribus artificum cum suis labaris & vexillis longo ordine; tum archiconfraternitas Corporis Christi, constans e primariis fere civitatis & mercatoribus sub suis etiam signis. His successere religiosæ familiæ, patres primum ipsi Discalceati, quorum solennitas agebatur, Patres Cappuccini, Franciscani Observantes, Augustiniani Calceati, gestantes manibus ardentes cereos. Proxime hos subsequebantur magno numero nobiles juvenes, qui laureis coronati sertis & candidis funalibus instructi sacræ Virginis feretrum undique ambiebant. Adhæc non minore numero adolescentuli, angelico habitu vestiti, flores per viam spargebant. Feretrum octoni sacerdotes, dalmaticis pretiosis ornati, supra humeros eminulum & toti populo spectabile deferebant. Modico ab iis intervallo sejuncti longissimo ordine processerunt clerici linteati & sacerdotes, tum deinde consueto in habitu canonici cathedralis ecclesiæ, ac demum in absentia ordinarii episcopi suffraganeus episcopus Patinensis, idemque Labacensis præpositus, D. Franciscus Maximilianus Vaccanus de S. Pass. Sufficere videri poterat hæc pompa ad pietatem excitandam in populo, qui agmen procedentium ab utroque latere confertissimus stipabat, ut multorum & natarent piis in lacrymis oculi, & genua in terram subsiderent.

[16] Auxit vero omnium tam pietatem quam lætitiam augustissimus cæsar cum serenissimo patruo archiduce Leopoldo Wilhelmo, [pompam comitante, ecclesiam inferuntur.] qui supplicationi interesse, & longam satis viam extra urbem e cathedrali ad S. Josephum pedibus relegere, & non absque magna lassitudine comitari voluerunt. Exemplo principum animata universa aula, quæ tunc aderat, tres principes, Lobcovitius, Averspergius & Gonzaga, geminarum aularum præfecti Portia & Schwartzenbergius; cum his inclyti ducatus Carnioliæ proceres, aliique etiam advenæ comites & barones ingens post se promiscui vulgi traxerunt agmen, ut ad ecclesiam, in qua collocandum erat sacrum pignus, vix centesima pars accessum habere potuerit. Cantata ibi a suffraganeo episcopo solennis Missa, personantibus tubis & tympanis ac symphoniacis, cui sac. cæs. Maj. una cum serenissimo Leopoldo archiduce ad finem usque devotissime interfuit. Delatum postea est sacrum pignus ad sacristiam, donec oratorium Congregationis mortuorum ecclesiæ contiguum liberalissimo sumptu sac. cæs. Majestatis, & in eo peculiare sacellum pro asservando corpore S. Peregrinæ pari liberalitatis munere serenissimi Leopoldi extrueretur. Quod quidem paucis post annis absolutum, nunc, dum ista scribimus, proposita in altari sacra lipsana exhibet, venerationi fidelium patens, & suspensis anathematis indies capit incrementum.

[17] Hactenus sacræ Theologiæ doctor & Carnioliæ Inferioris archidiaconus sæpissime jam laudatus, [Error in tempore, quo Labacum notantur primum delata.] narrationi huic quamdam adhuc de Sancta, sacris ejus lipsanis, inductoque Labaci apud Discalceatos S. Augustini alumnos cultu ecclesiastico notitiam mox adjungens; verum, antequam de hac agam, paulo hic sistendum est. Idem is archidiaconus verbis num. 13 & 14 recitatis docet, sacra S. Peregrinæ lipsana paucis diebus, postquam Leopoldus imperator, anno 1660 interiorem lustrans Austriam, septima Septembris die Labacum esset ingressus, Excalceatis civitatis hujus Augustinianis Roma fuisse allata, ut hoc, si modo viri illius eruditi testimonio standum sit, ante annum 1660, ad Septembrem usque provectum, haud evenerit. Verum sacras Sanctæ nostræ exuvias jam ab anno 1659 ad Labacense Excalceatorum Augustinianorum monasterium fuisse delatas, ex publico, num. 9 & tribus seqq. huc transcripto, instrumento, utpote quo illas jam tum in hoc ipso monasterio rite recognitas approbarit Labacensis episcopus, apertissime liquet. Errorem adeo quantum ad tempus, quo S. Peregrina fuerit Roma Labacum translata, in proxime hic recitata, quam contexuit atque ad Majores nostros Schönlebenus misit, descriptione indubie commisit; quod sane non possum non mirari, cum præ manibus habuerit non modo instrumentum illud, verum etiam, quam cum Majoribus nostris communicavit, Notam, a P. Simpliciano supra laudato instrumenti Romani num. 3 & quinque seqq. recitati autographo a tergo inscriptam, in qua hic sese S. Peregrinæ virginis & martyris, plumbatis, ut ait, ad mortem cæsæ, corpus Roma acquisivisse, Labacumque allatum in Excalceatorum civitatis hujus Augustinianorum conventu, cui præerat, anno 1659, die 13 Augusti deposuisse, testatur.

[18] [Sibi in tumulo ampullam vitream,] Venio nunc ad eam, quam mox dixi, notitiam. His verbis concipitur: Est corpus (S. Peregrinæ nimirum) fere integrum cum ampulla vitrea, in qua sanguis sanctæ Virginis, extractum, Alexandro VII Pontifice, e cœmiterio Priscillæ via Salaria una cum nomine S. Peregrinæ V. M., quæ ferreis catenis pro fide Christi verberata spiritum inter tormenta Deo reddidit: sed, quo imperatore aut præside passa sit, hactenus ignoratur. Translationis dies V Octobris quotannis deinceps duplici primæ classis Officio peragitur a Patribus Discalceatis. Paucis sane sat multa, paulo accuratius expendenda, hic tradit Schönlebenus, ac primo quidem ampullam vitream, in qua sit S. Peregrinæ sanguis, corpori ejus, apud Augustinianos Excalceatos Labaci asservato, esse adjunctam. Verum unde illa sanguine impleta ampulla? Fueritne forsan apud sacrum Sanctæ corpus in eodem, e quo hoc fuit extractum, sarcophago seu tumulo reperta huicve præfixa?

[19] [sanguine tinctam seu impletam.] Reverendus admodum pater Simplicianus iterum mox laudatus præter Notam, instrumenti Romani autographo a tergo ex dictis inscriptam, aliam insuper, quam cum Majoribus nostris pariter communicavit Schönlebenus, in instrumenti, Labaci confecti hicque num. 9 & tribus seqq. jam recitati, autographo a tergo signatam, reliquit; in hac autem, qua sacrum Sanctæ corpus, statuæ ligneæ inclusum, Labaci fuisse ætate sua asservatum, insuper docet, ita commemorat: Venerandum caput (S. Pereginæ scilicet) totum plumbatis contusum, sub capite formatæ ex ligno imaginis una cum aliis reliquiis adest; in reliquis membris statuæ ligneæ alia ossa ac in duobus sigillatis ex viridi serico sacculis etiam de corpore ejusdem Sanctæ recondita; sic & terra una cum sanguine Sanctæ in charta sigillat, quæ in poculo vitreo reperta, quod poculum sanguine rubet, prope caput asservatur: quibus verbis sane, utut parum concinnis, sat aperte indicat, ampullam vitream, sanguine impletam, aut certe tinctam, prope sacrum Sanctæ corpus in eodem, e quo hoc fuit extractum, sarcophago seu tumulo fuisse repertam. Et vero cum hujusmodi ampullam, aliunde quam e Sanctæ tumulo extractam, sacris ejus reliquiis, Labacum transferendis, Romæ fuisse adjectam, credibile non sit, hasque inter illam, quam memorat ampullam, plus semel jam laudatus, qui easdem reliquias attentissime examinavit, P. Simplicianus ab Assumptione haud dubie invenerit, ei utique hic assentiendum apparet, etsi interim ampullæ seu poculi vitrei, sanguine tincti, quod in Sanctæ tumulo fuerit repertum, nulla omnino vel in binis instrumentis supra huc transcriptis, vel in testimonialibus alteri horum num. 6 insertis Eminentissimi Cardinalis in Urbe vicarii vices gerentis litteris mentio occurrat.

[20] [inscriptionemque, in qua titulus Virginis, habuere adjunctam.] Hinc porro jam consequitur, ut, cum ampullæ seu vascula vitrea sanguine impleta aut saltem tincta, quæ corporibus reperiuntur in cœmeteriis adjuncta, pro certissimis martyrii indiciis apud omnes modo habeantur, de Santæ nostræ martyrio ambigendum, minime videatur. Dispiciamus modo, quid de ejusdem nomine, quod una cum sacro corpore e Romano Priscillæ cœmeterio fuisse extractum, Schönlebeniana docet num. 18 data notitia, sit censendum. Cistulæ quidem, in qua sacrum corpus Roma Labacum fuit delatum, S. Peregrinæ nomen fuisse adjunctum, in binis instrumentis supra huc transcriptis aperte innuitur; ast fuisse hoc una cum illo e Priscillæ cœmeterio extractum, in iisdem instrumentis non innuitur: attamen cum Peregrina tum in his, tum in testimonialibus Eminentissimi Cardinalis in Urbe vicarii vices gerentis litteris, Virgo constanter nuncupetur, illam equidem hunc titulum vel in epitaphio vel in inscriptione quapiam, quæ una cum sacro corpore e Priscillæ cœmeterio fuerit extracta, prætulisse, in animum induco. Utut enim Sancta ex ampulla vitrea, sanguine impleta aut saltem tincta, pro martyre merito haberi, simulque vel ex solis ossibus inspectis, virne esset, an mulier, dignosci potuerit, virginem tamen seu innuptam potius fuisse, quam nuptam, absque inscriptionis subsidio nequiit resciri.

[21] Verum anne in hac prætulerit etiam Peregrinæ nomen, [Martyrii, quo Sancta coronata fuerit,] pro certo asseverare non ausim. Etenim duplicis generis Sancti, quorum alii absque ullo nomine aut inscriptione, alii cum alterutro vel etiam cum utroque reperiantur, ex antiquis Romæ cœmeteriis eruuntur, nominaque horum prioribus, qui idcirco Sancti baptizati appellantur, a Cardinale vicario vel ab episcopo, sacrarii Pontificii præfecto, solent imponi: hinc autem jam fit, ut dubium omnino maneat, an Martyr nostra, utpote e primo forsan Sanctorum genere hic recensito, in eadem, in qua virgo fuerit vocata, inscriptione, aut alio etiam epitaphio Peregrinæ nomen prætulerit, ac proin an hoc e cœmeterio Priscillæ una cum Sanctæ corpore fuisse extractum recte notetur in Schönlebeniana notitia. Nec certius apparet, quod in hac etiam deinde traditur, inter tormenta, exspirasse Sanctam, catenis ferreis verberatam: unde enim vel Schönlebenus, vel etiam P. Simplicianus, qui pro catenis ferreis plumbatas in altera e supra memoratis notis ponit, sævum illud didicit, quod Sancta subierit, martyrii genus? An fuit id forte in inscriptione jam mox dicta notatum, aut an fuerunt forsan vel catenæ ferreæ, vel plumbatæ, vel ambo etiam hæc martyrii instrumenta simul in Sanctæ sarcophago seu tumulo reperta? Verum neutrum vel a P. Simpliciano aut a Schönlebeno asseritur, vel aliunde potest probari. Nolim quidem, quod num. 19 ait Simplicianus, inficiari, venerandum sanctæ Virginis caput totum esse contusum; verum unde hoc plumbatis, quod ibidem pariter affirmat, factum rescivit? Nequiitne aliis instrumentis Sanctæ caput contundi?

[22] Adhæc novi quidem etiam, Sanctæ per plumbatas martyrium non soli fuisse P. Simpliciano creditum: [genus, tempusque est incertum.] etenim penes nos exstat, quem una cum documentis supra adductis sæpissime jam laudatus Schönlebenus Majoribus nostris misit, parvus libellus, Pragæ sub hoc titulo, Solennitas translationis sacrorum lipsanorum D. V. & M. Peregrinæ jussu SSmi D. N. D. Papæ Alexandri VII e cœmeterio Priscillæ extractorum Labaci metropoli Carnioliæ publica cleri populique supplicatione ad ecclesiam divi Josephi RR. PP. Excalceatorum S. Augustini die … mensis … anno MDCLX celebrata, & Pragæ tripoli & metropoli Bohemiæ a P. F. Æ. a S. J. B. A. E. stylo metrico & anagrammatico adumbrata, anno 1660 typis excusus; hoc autem Opusculum, in quo præterea, utpote fere vagas dumtaxat in Peregrinæ nomen, formataque ex hoc anagrammata, allusiones, carminibus perparum limatis innexas, complexo, nihil omnino notatu dignum occurrit, plumbatis Sanctam fuisse occisam, sat aperte indicat tum ipsa hujus, quam in fronte præfert, imagine, sinistra plumbatas tenente, tum distichis tribus diversis, ad hoc ipsum martyrii instrumentum, quo Peregrinam cæsam innuit, alludentibus. Verum quid tum? Libelline illius auctor credendo Sanctæ per plumbatas martyrio sufficiens forte, quo destitutus fuit P. Simplicianus, fundamentum habuit? Id equidem evinci vel utcumque posse non reor. Quo ergo martyrii genere Sancta evolarit ad Superos, dubium omnino atque incertum apparet. Pari porro modo de tempore, quo id factum sit, est loquendum, ut proinde ignorari tum imperatorem, tum præsidem, sub quo Sancta passa sit, recte saltem in Schönlebeniana notitia scribatur. Attamen cum ante annum quidem 312, quo Maxentium tyrannum debellavit Constantinus Magnus, Christiani admodum frequentes, post vero rarissimi Romæ fuerint martyrio affecti, verosimilius equidem ante annum illum, ut supra in margine indicavi, sanguinem ibidem pro Christo Sancta effuderit.

[23] [quamvis ea pro vera martyre sit habenda colendaque.] Atque hæc de tempore, quo Peregrina sit passa, dixisse sufficiat, restat nunc, ut de annuo ejus, quem tandem etiam notitia Schönlebeniana docet, Labaci apud Augustinianos Excalceatos cultu pauca edisseram. Quintam Octobris diem, qua S. Peregrina anno 1660 solenni pompa in Labacensem Augustinianorum Excalceatorum ecclesiam fuit illata, fuisse deinceps ab his quotannis, per aliquot saltem annorum seriem, duplici primæ classis Officio peractam, asserenti Schönlebeno credo: verum an annuum hunc cultum Sanctæ impendere hodieque pergant religiosi illi viri, dubitare me facit generale, ab Innocentio XII approbatum, decretum, quo a sacra rituum Congregatione anno 1691 fuit prohibitum, ne de Sanctis in Martyrologio Romano non descriptis, utut horum vel corpora, vel insignes reliquiæ in ecclesiis habeantur, Officia deinceps recitentur, Missæque celebrentur, nisi speciali sanctæ Sedis concessione interveniente, quam an pro Sancta nostra Augustiniani Labacenses Excalceati impetrarint, penitus ignoro. Utut res habeat, Peregrina equidem pro Sancta, ac Martyre est habenda, potestque ejus corpus publicæ adhuc fidelium venerationi exponi, nec est, cur scrupulum cuiquam moveat, sacrum illud pignus, non ab Eminentissimo Cardinale vicario, sed ab hujus dumtaxat vices gerente fuisse donatum; in hanc enim donationem, uti tum ex Romano, tum ex Labacensi instrumento, supra huc transcripto, facile intelliges, ipsemet ille Eminentissimus saltem consensit, nec solet hic permittere, ut ex antiquis cœmeteriis Romanis extrahantur, alioque ad publicam venerationem transferantur corpora, nisi quæ ipse vere Sanctorum Martyrumve esse ex certis indubitatisque indiciis habuerit perspectum.

DE SS. PALMATIO, MAXENTIO, CONSTANTIO, CRESCENTIO, JUSTINO, LEANDRO, ALEXANDRO, SOTERE, ORMISDA, PAPIRIO, CONSTANTE ET JOVIANO MM. TREVIRIS IN GALLIA BELGICA.

Sub Diocletiano et Maximiano.

SYLLOGE.

Palmatius, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Maxentius, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Constantius, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Crescentius, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Justinus, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Leander, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Alexander, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Soter, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Ormisda, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Papirius, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Constans, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)
Jovianus, martyr Treviris in Gallia Belgica (S.)

AUCTORE J. B.

Martyrum Trevirensium sub Diocletiano & Maximiano apud Treviros ob Christi fidem a Rictio Varo interfectorum Acta tom. 2 Octobris ad diem IV ejusdem mensis a pag. 330 universim commentatus sum; [De his sanctis Martyribus jam actum est] quorum cum pars fuerint S. Palmatius illiusque Socii, Actaque nacti sint cum ceteris martyribus Trevirensibus communia, necesse non est illic dicta repetere. Laudatum itaque Commentarium, & huic subnexa cum Annotatis Acta adeat, qui horum Martyrum sive martyrii, sive inventionis, sive denique cultus uberiorem notitiam cupit: pauca tantum hic adducam, quæ S. Palmatio & Sociis peculiaria sunt. Varia Martyrologia recentiora (antiquis enim, ut Romano Parvo, Bedæ, Adoni, Usuardo, hi Martyres noti non sunt) dedi Commentarii ad Acta Martyrum Trevirensium prævii § primo: id Sanctis, de quibus nunc agimus, præ ceteris peculiare est, Baronium partim ipsos Martyrologio Romano nominatim inseruisse, & quidem ita, ut in duas classes distraxerit; harumque alteram ad diem V Octobris, alteram ad XII Decembris consignarit. Priore loco sic legitur: Treviris sanctorum martyrum Palmatii & Sociorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside martyrium subierunt.

[2] Quos hic Palmatii Sociorum nomine Baronius intellexerit, [ad diem IV Octobris] non expressit; verum id partim ex Sigeberto, quem laudat in Annotatis, partim ex iis, quæ ad diem XII Decembris scripsit, non difficulter colligi potest: nam Sigebertus ad annum 1071, præter eos, quorum Baronius ad diem XII Decembris mentionem facit, Ormisdam recenset, Papirium Constantem, & Jovianum; quos ad diem V Octobris Palmatio jungere censendus est, ne eamdem martyrum classem bis memorasse dicatur. Ad diem autem XII Decembris sic habet Martyrologium Romanum: Treviris sanctorum martyrum Maxentii, Constantii, Crescentii, Justini & Sociorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside passi sunt. Ne vero dubites, quinam fuerint horum Martyrum Socii, hæc addit Baronius in Annotatis: Non tantum hi tres clarissimi ejus civitatis senatores tunc passi sunt: sed & quatuor alii, quorum hæc nomina, Justinus, Leander, Alexander & Soter. De quorum corporum inventione agit Sigebertus in Chronico anno Domini MLXXI. At cur Baronius in duas classes illos Martyres divisit? Existimavit ille plures Christianos aliunde Trevirim ad Rictium Varum aliis aliisque temporibus fuisse adductos suppliciisque affectos; Quos omnes, inquit tom. 2 Annalium ad annum 303, num. 124, Dei Ecclesia unius commemorationis fasce conjunxit anniversaria solemnitate pridie Nonas Octobris. Quapropter Palmatium, Ormisdam, Papirium, Constantem & Jovianum secreverit Baronius a reliquis, hisque dies XII Decembris ex mero Martyrologii Romani reformatorum arbitrio fuerit assignatus, licet contra fidem monumentorum Trevirensis ecclesiæ, & veterem loci traditionem, ut Commentarii ante laudati num. 91 dictum est; at his tutius creditur; maxime, cum Sanctos nostros diversis temporibus passos fuisse nullus, quod sciam, veterum dixerit, nec simultanea eorum passio Trevirensis ecclesiæ sub Diocletiano & Maximiano statui adversari videatur, ut § IV ibidem fusius exposui.

[3] [hic ibidem dictis] Martyrum Trevirensium inventio, anno 1071 vel proxime sequenti facta, descripta est ex auctore æquali tom. 2 Octobris pag. 376 & duabus seqq. De illorum reliquiis late dispersis egi ibidem a pag. 367, § § XI & XII: nominatim vero de S. Palmatii reliquiis pag. 353, num. 90 mentionem feci. Pauca de his modo addenda. Hontheimius Historiæ Martyrum Trevirensium § XVI de S. Palmatii reliquiis hæc scribit: Os brachii hujus S. Martyris, tumba exemptum, in theca servat collegiata S. Paulini: caput non habet eadem: nec reperietur hoc in ejus sarcophago: cum enim annis abhinc duodecim circiter curiosiores quidam studiosi universitatis sarcophagum aperirent temere, visa sunt ossa paucula cum cineribus, & tabula, in qua scriptum: “Ossa & cineres S. Palmatii consulis & martyris.” Recte illustrissimus æque ac doctissimus auctor: nam potiorem corporis S. Palmatii partem Carolus IV imperator & Bohemiæ rex, sacrorum pignorum studiosissimus, jam inde ab anno 1356 dono acceptam, deferri Pragam voluit; qua de re illustrissimus Pessina Samandriensis in Hungaria episcopus Phosphori Pragensis pag. 519 in reliquiarum in S. Viti Pragensi metropolitana ecclesia asservatarum Indice scribit: V (Octobris) S. Palmatii Trevirens. M. brachium & pars cap. cujus corpus attulit Carol. IV Treviri; & hasce partes donavit ecclesiæ Prag. Reliquum in templum honori ejus sancti M. dicato Carlsteinæ reposuit, ubi hodieque servatur.

[4] Autographum donationis servatur in arce [de S. Palmatii reliquiis] Carelsteinensi, cujus hoc apographum habemus: Nos Boëmundus Dei & Apostolicæ Sedis gratia sanctæ Trevirensis ecclesiæ archiepiscopus, sacri imperii per Galliam & regnum Arelatense archicancellarius, nec non præpositus decanus, & capitulum ecclesiæ S. Paulini extra muros civitatis Treverensis in Campo Martio situatæ, ad universorum notitiam volumus tenore præsentium pervenire. Quod cum serenissimus & invictissimus princeps & dominus dominus Carolus IV divina favente clementia Romanus imperator semper augustus & Boëmiæ rex, dominus generosus post susceptas ab eo sacras imperiales infulas, ad urbem Treverensem primitus accessisset, & a nobis devoto animo postulasset, ut corpus sanctissimi martyris Palmatii, qui consul & patritius ejusdem urbis Treverensis olim extitit, & a Ricciovaro urbis Romanæ præfecto, Maximiano imperatore jubente, cum beato Tyrso duce legionis Thebeæ ejusdemque sociis, fuit pro fide Catholica & sancto Christi nomine apud eamdem urbem Treverensem in Campo Martio decollatus & in dicta S. Paulini ecclesia honorifice tumulatus, ubi etiam multitudo fidelium ejusdem sancti martyris Palmatii corpus omni tempore devote ac humiliter studuit venerari, & veneratione debita visitare, eidem domino, domino nostro imperatori, exhumatum dare vellemus.

[5] Nos diligenti consideratione, consilio & tractatu super hoc habitis, [in Bohemia] etsi tantum ecclesiæ prædictæ thesaurum alienari a nobis, cordibus nostris anxium nimis existeret, tanti tamen principis ac domini tam devotis tamque ferventibus desideriis resistere non valentes, unanimi voluntate pariter & consensu monumentum, quo quondam corpus ipsum positum fuerat, in ejusdem domini domini nostri imperatoris præsentia, lapidibus, qui advoluti fuerant, revolutis, aperiri concessimus, idemque corpus ei donavimus, partim in ossibus, magis autem incineratum & in pulverem jam redactum, duobus dumtaxat ossibus & paucis corporis ejusdem cineribus in ipso tumulo, dicto domino nostro, domino imperatore consentiente, iterato repositis, & in ejusdem sancti Martyris memoriam pro memorata S. Paulini ecclesia reservatis. Ne autem de his ullo tempore dubium aliquod oriatur, præsentes litteras ad requisitionem sæpe dicti domini nostri fieri fecimus, & sigillorum nostrorum appensione muniri.

[6] Testes autem, qui sepulcri ipsius apertioni, sacrique corporis antedicti exceptioni ac donationi interfuerunt, sunt hi: Venerabilis in Christo Pr dominus Johannes Luthensis (sic mihi hic scriptum videtur; sed apud Pessinam pag. 444 in diplomate Caroli anni 1354 dicitur Lithomislensis) episcopus, sacræ imperialis aulæ cancellarius, illustres principes, dominus Boleslaus Falkembergensis, & Bolco Tessinensis, duces spectabiles viri domini Burchardus comes Magdeburgensis magister curiæ imperialis, & Albertus comes de Anhalt & multi alii prælati & clerici, milites & laïci fide digni. Actum in præfata S. Paulini ecclesia hora noctis quasi tertia & datum Treveris anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, Indictione nona, die IX mensis Novembris. Subjicitur in prima apographi facie duplex hinc atque inde sigilli penduli locus: in altera vero hæc leguntur: Ego magister Wenceslaus Adalbertus Calisius SS. Theologiæ baccalaureus formatus canonicus Vetero-Boleslaviensis & decanus regiæ capellæ Carelstainensis attestor ita omnia omnino in thesauro dictæ ecclesiæ inveniri & asservari… In fidem horum propria manu & sigillo mei decanatus munivi. Actum in decanatu Carelsteinensi XXX Octobris MDCLXII. Ad latera sigilli alia manu scriptum legitur: Idem, qui supra dn̄s. Denique a tergo apographi, eadem, qua illud, manu scripta leguntur hæc: Exemplar litterarum super corpus S. Palmatii, archiepiscopi & capituli Treverensis Boëmundi ad Carolum IV datum. Habentur & venerantur in Castro Carelstein una cum corpore. Templum ejusdem Sancti similiter cernitur ibidem (alia manu addita hæc vox est) ad aquas seu flumen, quod dicitur Misa.

[7] [nonnulla adduntur;] Porro ex verbis tum Pessinæ, num. 3 relatis, tum ex iis, quæ proxime ex donationis apographo descripsimus, Carolus IV in conditam a se (tribus circiter milliaribus Praga distat versus Austro-Occidentem) arcem non modo S. Palmatii reliquias intulit, sed & templum ejusdem sancti Martyris honori ibidem excitavit. Balbinus decadis 1 Miscellaneorum Historicorum regni Bohemiæ lib. 3, cap. 8, § 3 postquam dixit, S. Palmatii Trevirensis martyris caput aliasque reliquias in sacello S. Catharinæ in arce Carelsteinensi servari, hæc addit: Cujus templum est cis fluvium sub arce. Sic ille: at Enumerationem reliquiarum a Carolo IV Pragam allatarum, jam inde ab anno 1368, ut apparet, confectam habemus, cujus exemplar a P. Theodoro Moreto ad Majores nostros anno 1652 transmissum fuit, in qua ad diem X Maii hæc habentur: Eodem die S. Palmatii martyris consulis, qui decollatus est una cum uxore & filiis & aliis promiscui sexus XXXII, cum quibus & Simplicius senator passus est. Hujus S. Palmatii reliquias idem Carolus attulit ad castrum suum Carelstein, ubi sub eodem castro in honorem ejusdem Sancti fundavit parochialem ecclesiam. En alium Palmatium, cui id templum dedicatum fuerit. Palmatii Romani martyris reliquias Carolum IV Roma attulisse, ac in arce Carelsteinensi etiam reposuisse, non dubium est; at huicne, an Palmatio Trevirensi templum Carolus condidit? Verosimiliter Enumerationis citatæ auctor, utut rei gestæ æqualis, nominum æquivocatione deceptus fuit. Etenim neque Balbinum, qui sua a Societatis nostræ sacerdote, annis multis in arce Carelsteinensi versato, accepit; neque Calisium, Carelsteinensem decanum; neque Pessinam, cum scribebat Phosphorum, S. Viti decanum, & memoratæ Enumerationis, cujus partim pag. 458, partim sequentis initio meminit, probe conscium, hoc in puncto aliter, ac Enumerationis auctor, sine causa sensisse verosimile est, ac diem illius templi patrono sacrum ignorasse.

[8] [uti & de illis,] Sed & altera ex eadem duorum illorum Sanctorum homonymia oritur quæstio: Cardosus in Hagiologio Lusitano, anno 1666 Ulyssipone impresso, ad diem X Maii S. Palmatium memorat, cujus caput Conimbricæ in ecclesia canonicorum Regularium S. Crucis dudum in honore & veneratione fuisse scribit; in Annotatis autem addit, cononicos, S. Palmatii, cujus caput possident, memoriam quotannis recolere die V Octobris, qui dies, utpote Palmatio Trevirensi sacer, hunc, non martyrem Romanum die X Maii cultum, videtur indicare. Secus tamen Cardosus sentit; tum quod in libro reliquiarum typis edito (intelligit verosimiliter Opusculum Gasparis dos Reis de eodem argumento anno 1596 conscriptum) pag. 116 (mihi 126) de S. Palmatio legantur hi versus:

Macte animo dignus Romani sanguinis hæres,
      Jure tibi subdit Martia Roma caput.
Ast ubi devicto victoria nobilis hoste,
      Palmaci? an vinci est inclyta palma tibi?

Tum quod Officiis canonicorum tum recens impressis ad diem V Octobris legatur: In festo S. Palmacii Romani consulis & sociorum martyrum duplex. Cetera, quæ addit Cardosus, parum roboris habent. Censet itaque, S. Crucis cœnobitas, quod Palmatium ad diem V Octobris Martyrologio Romano inscriptum viderent, diem martyri Trevirensi sacrum, martyri Romano per errorem applicuisse.

[9] Henschenius vero tom. 2 Maii pag. 845 & seq. errorem hic aliquem canonicis obrepsisse fatetur, [quæ in Lusitaniam] vel antiquioribus, qui diem Trevirensi proprium Romano martyri assignarint, vel recentioribus, quibus præ Trevirensi Romanus martyr arriserit: sed utris, propterea non definit, quod translationis monumenta, quibus pateat, sitne Roma, an Treviris caput illud Conimbricam allatum, desiderentur: credere tamen mavult, id fecisse antiquiores, quia caput illud Treviris acceperant; & errorem recentioribus adscribere. Idque eo, inquit, probabilius censeo, quod Trevirensis Palmatius non inveniatur adscriptus Martyrologio Usuardi, quale ex Gallia in Italiam atque Hispaniam transiit; adeoque non potuerunt errandi occasionem accepisse ex Romano hodierno, quod nondum erat, quodque Baronius hac parte auxit ex Molano, interpolatum in hac nostra Inferiori Germania exemplum secuto.

[10] Henschenianæ sententiæ favet solennis exceptio reliquiarum, [olim fuere delata.] anno 1595 in Conimbricensi S. Crucis canonicorum Regularium monasterio facta, eodemque anno a Gaspare dos Reis de Leyria Lusitano idiomate exarata typisque vulgata: cum enim, si non Treviris, saltem e Germaniæ partibus in Lusitaniam dictæ reliquiæ allatæ illic § 1 dicantur; verosimilius est, accensitas illis S. Palmatii reliquias, Trevirensis Martyris, quam Remani fuisse; sed Romani elogium Trevirensi, minus sibi noto, jam tunc applicuisse S. Crusis canonicos. Henschenio item eadem de causa favent versus hi, qui apud citatum Gasparem pag. 136 versa leguntur:

Quæritis externis Divum cur sancta penates?
      Dicite, Cur proprias linquitis ossa domos?
Impia nos dudum Germania spreverat, ipsum
      Nulla etiam tractans relligione Deum.
At quia * Christadum haud aliis mansistis in oris?
      Non, qui nos colerent tam reverenter, erant.

Porro si Trevirensis Palmatii caput possideant Conimbricenses, certe non integrum possident, ut ex dictis de reliquiis illius Pragæ & Carelsteinæ servatis liquet. Sed & anno 1588 S. Palmatii e Germania (atque adeo verisimilius S. Palmatii Trevirensis) in Lusitaniam allatas reliquias domus nostra professa Ulyssiponensis dono Joannis Borgiæ, Philippi II regis Catholici ad Rodulphum II imperatorem legati, acceptas solenni pompa in templo S. Rochi collocavit, ut ex impressa eodem anno exceptionis Lusitana relatione pariter discimus.

[Annotatum]

* lege cur

DE S. CHARITINA VIRG. MART. FORTE AMISI IN PONTO.

Probabiliter anno CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ ab homonyma martyre distinctio: ejus elogia in Ecclesiasticis Fastis: martyrii palæstra & tempus: Actorum fides.

Charitina V. M. forte Amisi in Ponto (S.)

AUCTORE J. G.

Illustrem Christi martyrem Charitinam, quam omnes Fasti Græci & recentiores quidam Latini hoc die annuntiant, [S. Charitinæ, quæ ab alia, IV Septembris annuntiata, diversa est,] a Charitina martyre, quæ in Menologio Sirletiano die IV Septembris celebratur, omnino diversam esse, ipsa temporum ratio, quibus utraque passa est, manifestum reddit. Nostra quippe, ut communi consensu monumenta Græca vel expresse vel tacite perhibent, sub Diocletiano imperatore, atque adeo vel exeunte seculo III, vel probabilius inchoato seculo IV, martyrii palmam retulit; altera autem sub Adriano imperatore, ac proin ante medium seculum 2 martyrio coronata est. Utrum vero Charitina nostra diversa etiam ab ea sit, quæ XV Januarii in Basiliano & Sirletiano Menologio refertur, haud ita primo aspectu liquet. Distinctam esse, hæc suadere possent, quod Martyris nostræ certamen die V Octobris, illius vero die XV Januarii ibidem signetur, quodque nostra Claudii cujusdam, illa Claudiani, Christiani hominis, serva fuisse, nostra sub Domitio comite, illa sub Domitiano comite pro Christiana fide acerbissime cruciata fuisse, dicatur. Nihilominus tamen decessoribus nostris Bollando & Henschenio die XV Januarii in Prætermissis eadem visa est sancta Martyr, quæ præfato, quæque hodierno die in memoratis jam mox Menologiis commemoratur. Eamdem tenuisse opinionem Cardinalem Baronium, idcirco existimo, quod Charitinam, in Menologiis illis die XV Januarii & V Octobris relatam, ipse non priori die, sed V Octobris dumtaxat in Romano Martyrologio annuntiarit; quod certe facturus non fuisset eruditissimus Martyrologii concinnator, nisi eamdem esse Martyrem credidisset, quæ diversis hisce diebus in utroque illo Menologio celebratur.

[2] [eadem tamen, ut videtur, cum illa, quæ XV Januarii alicubi memoratur,] Et vero, præterquam quod eosdem Sanctos diversis diebus non infrequenter memorent Basilianum Sirletianumque Martyrologia, prout exemplis ostendi variis posset, tam exigua est inter Claudii & Claudiani atque inter Domitii & Domitiani nomina discrepantia, ut, etiamsi hæc primitus compendiariis notis, ut factum fortasse est, conscripta non fuissent, librariorum seu incuria seu festinatione unum pro alio exarari facile potuerit. Mihi quidem tanti non est qualecumque illud nominum discrimen, ut idcirco Charitinam nostram ab ea, quæ XV Januarii in geminis illis Fastis memoratur, diversam statuere ausim, cum nempe non tot, quin plura concurrant indicia, quæ unam eamdemque Martyrem demonstrent. Etenim tam huic, quam nostræ, idem Charitinæ nomen est, eadem professio servilis, idemque martyrii tempus, nimirum sub Diocletiano imperatore. Hæc insuper communia Charitina nostra cum altera prætensa habet, quod ad comitem delata, Christianam fidem coram eo libere & intrepide sit professa, quod tyranni jussu attonsum rasumque ejus caput ac mox ignibus cruciatum, quod in mare projecta, incolumis inde emerserit seseque attonito judici stiterit, quod deinde rotæ alligata, carbonibus uri jussa sit eique evulsi dentes fuerint. Quid plura? tam sibi similis utraque illa Charitina est, ut prodigio simile esset, unam eamdemque Martyrem non esse. Potest hæc nostra decessorumque nostrorum opinio exinde etiam stabiliri, quod nec in Typico S. Sabæ, Menæis excusis, Ephemeridibus Græco-Moscis, neque in Menologio Slavo-Russico diversa illa Charitina die XV Januarii compareat, ac demum quod non alio, quam V Octobris die, Charitina sub Diocletiano martyr annuntietur; ut adeo duas homonymas martyres esse, jure merito Baronius decessoresque nostri negasse videantur. Quapropter, donec quis distinctas esse, melioribus evicerit argumentis, opinioni eorum lubens subscribo, quæque de S. Charitina tum hoc die, tum XV Januarii, Ecclesiastici Fasti memorabilia exhibent, edendis sanctæ Martyris nostræ Actis præmitto.

[3] Agonem ejus die V Octobris ita refert Menologium Græcorum, [crudele martyrium ex Menologio Basiliano Græco] jussu Basilii Porphyrogennetæ imperatoris Græce olim editum, & Urbini anno 1727 studio & opera Annibalis Cardinalis Albani Græce & Latine typis vulgatum: μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Χαριτίνη, ὑπῆρχεν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ τοῦ βασιλέως, καὶ Δομετίου κόμητος, δούλη οὖσα Κλαυδίου τινός, περὶ ἦς κόμης ἀκούσας, γράφει τῷ κυρίῳ ἀυτῆς ἀποστεῖλαι πρὸς ἀυτὸν ἀυτὴν εἰς ἐξέτασιν ὡς Χριστιανὴν ὑπάρχουσαν. δὲ κύριος ἀυτῆς λυπηθεὶς, σάκκον ἐνδυσάμενος ἐθρήνει ἀυτὴν. δὲ παρεμυθεῖτο ἀυτὸν, λέγουσα· μὴ λυποῦ κύριέ μου. Τὰ γὰρ λείψανά μου, ὑπὲρ τῶν ἐμῶν καὶ τῶν σῶν παραπτωμάτων δίδωμι. δὲ εἶπεν· μέμνησό μου ἐπὶ τοῦ ἐπουρανίου βασιλέως. Τότε ἀπεστάλη τῷ κόμητι· καὶ Χριστανὴν ἑαυτὴν ὁμολογήσασα, ξυρίζεται τὴν κεφαλὴν· καὶ ζέουσαν ἀνθρακίαν καταπάσσεται. Εἶτα δεσμεῖται λιθοβαρεῖ *, καὶ ῥίπτεται ἐν τῇ θαλάσσῃ. Καὶ ἐδέξατο τὸ ὕδωρ εἰς βάπτισμα· καὶ ἐξελθοῦσα, ἐνεφανίσθη τῷ κόμητι. Καὶ ἰδόντες ἀυτὴν οἱ περιεστῶτες, ἐθάυμασαν. Τότε τοὺς ὀδόντας ἐκριζωθεῖσα καὶ τῶν χειρῶν καὶ τῶν ποδῶν τοὺς δακτύλους ἀποκοπεῖσα, ἐτελειώθη.

[4] Quæ verba eruditissimus interpres ita Latine vertit: [Latine verso recitatur,] Charitina Christi martyr fuit temporibus Diocletiani imperatoris, & Domitii comitis, serva Claudii cujusdam: de qua cum ad comitem rumor venisset, scripsit hic ad illius dominum, ut ea ad se mitteretur, propterea quod de ea tamquam Christiana haberi quæstionem oporteret. Tum dominus mœrore affectus & sacco indutus, sortem illius deplorabat. Illa vero dominum suum consolabatur: Ne te afflictes, inquiens, domine mi: ego enim reliquias meas pro meis, tuisque peccatis tradam. Cui ille: memento mei apud cælestem Regem. Igitur missa ad comitem, seque ipsam Christianam professa, primum capite raso, & candenti carbone consperso; deinde ingenti e collo ejus appenso lapide, in mare demersa, aquam maris pro baptismo habuit. Unde egressa, ad conspectum comitis venit, animosque adstantium rei magnitudine attonitos reddidit: postremo evulsis dentibus, præcisisque manuum ac pedum digitis vitam finivit. Consonat hic Petri Arcudii Latina versio apud Ughellum Italiæ sacræ tom. X editionis Venetæ, Anecdotorum col. 269 & seq., consentiuntque, quantum ad substantiam, excusa Græcorum Menæa ad hunc diem, Synaxarium Sirmondianum, Maximus Margunius, Cytherorum episcopus, & Menologium Sirletianum, nisi quod in hoc pro Domitio comite, ex typographico forsan mendo Dionysius comes semel scribatur. Sed de isto infra num. 13.

[5] [& omissa in priori elogio tormenta ex altero,] Simili fere modo S. Charitinæ martyrium refertur in laudato prius Menologio Basiliano ad diem XV Januarii; ubi tamen omissa quædam in priori elogio tormenta ex sanctæ Martyris Actis speciatim recensentur, prout utrumque elogium inter se conferenti manifeste patebit. En adeo illud, ut sese habet parte 2 ejusdem Menologii pag. 110: μάρτυς Χαριτίνη ὑπῆρχε δούλη Κλαὺδιανοῦ τινὸς Χριστιανοῦ ὄντος, καὶ εὐλαβοῦς· ἐπὶ δὲ τῆς βασιλείας Διοκλητιανοῦ καὶ Δομετιανοῦ κόμητος διαβληθεῖσα, ὅτι τὸν Χριστὸν σέβεται, ἐκρατήθη, καὶ παρέστη ἐνώπιον τοῦ κόμητος. Καὶ ὁμολογήσασα τὸν Χριστόν, καὶ ὅτι Χριστιανή ἐστι, τύπτεται ἰσχυρῶς. Εἶτα ξυρᾶται τὴν κεφαλὴν, καὶ στακτὴν ζέουσαν καταπάσσεται. Καὶ δέχεται ἐπὶ τὴν κεφαλὴν ἀυτῆς ὄξος δριμύτατον· καὶ μετα λαμπάδων τὰς πλευρὰς καταφλέγεται. Εἶτα δεθεῖσα ἀπεῤῥίφη ἐν τῇ θαλάσσῃ. Παραδόξως δὲ διασωθεῖσα, καὶ ὑγιὴς τῆς θαλάσσης ἐξελθοῦσα, παρέστη τῷ κόμητι. Καὶ ἰδών ἀυτὴν κόμης, ἐξεπλάγη· καὶ προσέταξε γενέσθαι τροχὸν, καὶ δεθῆναι τὴν ἁγίαν ἐκεῖ, καὶ ὑπὸ τὸν τροχὸν τεθῆναι πυρὸς ἄνθρακας. Καὶ τούτου γενομένου, ἐτιμωρεῖτο Ἁγία. Εἶτα ἐξεῤῥιζώθη τοὺς ὀδόντας, καὶ ἐκ τῆς πολλῆς ὀδύνης, καὶ τοῦ ἀφορήτου πόνου παρέδωκε τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ.

[6] [in Latinum pariter verso, recensentur,] Quo vero quilibet facilius nosse queat, quæ in hoc elogio fuerint priori adjecta aut dilucidius exposita, Latinam ejus versionem ex memorato Græcorum Menologio huc transcribo. Ita habet: Charitina martyr Claudiani cujusdam Christiani piique hominis serva, temporibus Diocletiani imperatoris, & Domitiani comitis, delata, quod Christum coleret, comprehenditur, & comiti sistitur. Christum autem confessa, seque Christianam esse professa gravissime cæditur: deinde abraso capiti ferventes guttæ, acerrimumque acetum perfunditur: mox latera ejus facibus aduruntur: demum vincta in mare demergitur. Sed divinitus erepta, & sana e mari evadens, stetit coram comite, qui ea visa obstupuit, præcepitque rotam fieri, eique Sanctam alligari, subjectis carbonibus comburi. Quod cum factum esset, cruciata est Charitina. Tum dentes illi evulsi sunt, quæ gravissimo dolore, & intolerabili labore confecta, spiritum Deo tradidit. Hactenus Menologii Basiliani recentior interpres, multo tum hic, tum sæpe alibi Arcudio accuratior, dum verba hæc ἐπὶ δὲ τῆς βασιλείας Διοκλητιανοῦ καὶ Δομετιανοῦ κόμητος in hunc modum Latine vertit: Temporibus Diocletiani imperatoris, & Domitiani comitis; cum ex adverso Arcudius Domitianum seu Domitium cum Diocletiano imperatorem hic dixerit, quod certissime & Græco textui & veritati historicæ refragatur.

[7] [ex Menæis autem modus mortis inqueritur.] Unum superest, quod sanctam Pugilem nostram illustriorem reddit, martyrii adjunctum, in recitatis supra elogiis omnino prætermissum. Si enim S. Charitinæ Actis binisque Menæorum versiculis haberi usquequaque fides possit, non tam vi tormentorum, quod tamen insinuare videtur posterius elogium, quam fervidæ orationis virtute & quasi sponte laxato corporis ergastulo, spiritum suum ad Superos emisit. Menæorum versiculos, Actis sanctæ Martyris consonos, audi:

Ὅπὲρ δί εὐχῆς εἶχε, σαρκὸς τὴν λύσιν,
Ἰδοὺ, δί εὐχῆς λαμβάνει Χαριτίνῃ.

Qui post preces mortem subiit,
Ecce post preces mori impetrat Charitinæ.

Nimirum, cum antea suis precibus id miraculum ipsa impetrasset, ut appenso ad collum lapide in mare projecta, incolumis inde emergeret, postea id beneficii per Christi, in cruce post fusam orationem morientis, merita, sua prece obtinuit, ut, priusquam pudicitiæ suæ probrum inferri posset, immaculatam animam, eluso scelerati judicis iniquissimo consilio, Creatori suo committeret. Quo forte spectavit eruditissimus Baronius, cum in Romano Martyrologio eam in oratione positam spiritum emisisse scripsit. Verba ejus audi: Eodem die passio sanctæ Charitinæ virginis, quæ sub Diocletiano imperatore & Domitio consulari, ignibus cruciata & in mare projecta, cum inde incolumis evasisset, manibus & pedibus abscissis, dentibusque convulsis, in oratione posita spiritum emisit. Baronio consentit Arturus a Monasterio in suo Gynæceo, atque insuper, quam ille omiserat, S. Charitinæ palæstram, Galesinium utcumque secutus, designavit, ita scribens: In Oriente passio sanctæ Charitinæ virginis & martyris.

[8] Contra hanc S. Charitinæ palæstram reclamant cum suo Flavio Dextro in Chronico scriptores Hispani, [Martyrii palæstra non in Hispania, ut pseudo-Dexter] a Tamayo ad hunc diem pag. 414 laudati, qui eam anno Christi 296 Carthagine Spartaria (vulgo Cartagena, quæ urbs in Murciæ regno sita est) sub Diocletiano sextum & Crispino nobilissimis cæsaribus consulibus passam esse fidenter definiunt. Nempe, cum sanctæ Martyris palæstram nusquam reperirent antiquis Fastis satis dilucide expressam, pro more suo Charitinam in Hispaniam traxere & Carthagine anno 296 pro Christo occubuisse, commenti sunt; quam vero undequaque infeliciter, lubet hic ostendere. Anno Christi 296 Diocletianum augustum sextum consulem fuisse, negari quidem non potest; sed cum anno illo collegam in consulatu habuisse Crispinum, id profecto tam a veritate alienum est, quam quod maxime, prout cuilibet Fastos consulares Relandi inspicienti illico patebit. Etenim anno illo Constantium Chlorum cum Diocletiano consulatum gessisse, clamant omnia ibidem monumenta, a Relando adducta. Præterea pseudo-Dexter Diocletianum eo tempore nobilissimum dumtaxat Cæsarem appellat, cum hic tamen jam ante annos duodecim, seu Carino II & Numeriano coss., imperator levatus, Augusti titulum dignitatemque mox consecutus esset, nec umquam, ut Constantio, Galerio Maximiano aliisque postmodum contigit, nobilissimi Cæsaris titulo gavisus fuisset. Verum, inquit Bivarius, mendum irrepsit codici Dextri, qui (pro Constantio Chloro) habet Crispinum. Quid tum? Num propterea Diocletianus, jam pridem Augustus, nobilissimus Cæsar recte illic dictus fuerit, aut num ideo Charitina anno Christi 296 Carthagine in Hispania passa erit, in quam ex Oriente pedem intulisse, ex nullis fide dignis instrumentis demonstrare possunt Hispani, prout Nicolai Antonii scripta posthuma non obscure indicant.

[9] At non solus Dexter, sed & Julianus, archipresbyter Toletanus, [aliique contendunt,] in Epitaphiis Sanctorum Hispaniæ Charitinam Carthagine Spartaria sepultam a Claudio fuisse testatur, ut apud Tamayum in Martyrologio Hispano ad hunc diem ostenditur. Scio, epitaphium illud Juliano archipresbytero Toletano illic adscribi; ast pariter scio, etiam ab ipsis Hispanis, qui vel tantillæ eruditionis fama gaudent, illud Juliani Opus haud secus hocce tempore haberi, quam Dextri sui Chronicon ceterasque monstrosas mendaciorum hydras, toties tum a decessoribus nostris, tum ab eruditissimo Nicolao Antonio supra laudato aliisque profligatas & internecioni datas. Nec quidquam pseudo-Dextri sequaces juvat, quod sub annum Christi 296 Decimius aliquis provinciæ Bœticæ consularis præses seu judex fuerit. Quippe, tametsi in recensitis supra elogiis pro Domitio legi deberet Decimius, uti pag. 313 contendit Bivarius, nec vel sic Dextri sequaces quidquam pro Carthaginensi palæstra conficerent. Nam, cum provincia Carthaginensis, ut ipse Tamayus ad hunc diem pag. 417 fatetur, tunc temporis inter Bœticæ provinciæ circulos non contineretur, sed sub Hispaniæ Citerioris seu Tarraconensis consularis dominio constituta esset, nequaquam Decimius ille Carthagine jura dicere, tribunal erigere & sanctam Martyrem, ut subditam suo imperio corrigere ac supremo afficere potuit supplicio. Bivarii argutiam tamen Tamayus citata pagina laudat, qui multo rectius pseudo-Dextri ejusque sequacium Hispanorum operosas nugas pro meritis explosisset.

[10] [sed in Oriente statuenda est,] Ceterum Charitinam non in Occidente, nedum Carthagine Spartaria, martyrio affectam fuisse, ostendi ex eo potest, quod veteres Fasti Latini, in recensendis martyrum suorum nominibus accuratissimi, nusquam de ea meminerint, quodque non aliunde, quam e monumentis Græcis S. Charitinæ nomen in Galesinii atque hodiernum Martyrologium Romanum transcriptum fuerit, prout Galesinius & Baronius in Notis suis indicant. Accedit, quod Charitina in omnibus Fastis Græcis tum antiquis tum recentioribus compareat, suppresso quidem palæstræ ejus nomine, at vel ideo Occidentali Ecclesiæ abjudicanda. Etenim si quando Menologium Basilianum aliaque Græcorum monumenta Martyrem aliquem ex Occidentali Ecclesia annuntiant, nihil his solemnius antiquiusque est, quam disertissimis verbis ejusdem Martyris palæstram indicare, uti SS. Agathæ, Laurentii, Vincentii aliorumque exemplis demonstrare in promptu est: ac proinde, cum Charitinæ palæstram monumenta Græca nominatim non exprimant, indicium sat evidens est, Sanctam illam ad Occidentalem Ecclesiam nequaquam spectare, eamque in Oriente pro Christo passam fuisse, tametsi Menæorum Menologiorumque scriptoribus ejus palæstræ nomen non innotuerit; quod tamen mirum nemini videri debet, quandoquidem contingere facile potuit, ut ex innumeris ferme sanctorum Martyrum in Oriente passorum Actis, quorum compendia ipsi exhibent, vel aliqua non usquequaque integra ad eos pervenerint, vel hæc non ita diligenter fuerint conscripta, ut rerum a tanta Sanctorum multitudine gestarum characteres topographicos aliosque exacte præ se ferrent.

[11] [& probabiliter sub annum 304,] Alterutrum ac fortassis utrumque acciderit S. Charitinæ Actis, quæ Symeoni Metaphrastæ, ejus Martyrium Græce edenti, præluxerunt. Apud hunc enim uti & in Menologio Basiliano ac Menæis excusis nusquam ipsius palæstræ, ubi Charitina passa est, expressum nomen reperitur. Si tamen in re obscura conjecturis locus est, nescio, an ex Menologio Basiliano & Menæis excusis, cum Metaphrastæ narratione collatis, illa erui sat probabiliter non posset. Juverit tentasse. Charitinam nostram sub Diocletiano imperatore martyrio coronatam fuisse, diserte tradunt Græcorum Menologia atque Menæa; id vero non contigisse, uti Surius refert, anno 290, seu primis Diocletiani imperatoris annis, quibus, Eusebio teste lib. 8, cap. 1 Eccles. Historiæ, erga Christianos benignus exstitit imperator, sed potius sub annum Christi 304, quo jam, incentore Galerio Maximiano, atrocissima adversus cujusque ordinis Christianos commota erat persecutio, indicare videtur Metaphrastes, cum Charitinæ martyrium non alteri tempori illigat, quam quo dominatum aliquando obtinuit impietas & imperatores furore concitavit adversus eos, qui Christianorum tenebant opinionem. Etenim, si quod unquam fuit in Oriente tempus, cui hæc Metaphrastis verba congruere exactius queant, illud certe fuit, quo Galerius Maximianus, cum anno 303 Diocletianum ad propositum crudelissimæ persecutionis impulisset, una cum eo in omnis sexus, ætatis & conditionis Christianos impiissimam crudelissimamque carnificinam exercuit.

[12] Tunc nempe, ut Lactantius cap. 15 testatur, promiscue Christiani in Oriente ad exustionem rapti, [excitata generali in Christianos persecutione,] alligatis ad collum molaribus mari mersi, tormentorum genera inaudita excogitata, & qualia in Actis S. Charitinæ referuntur. Tunc, præterquam in Galliis, quibus Constantius Chlorus præerat, teste eodem Lactantio cap. 16, vexabatur universa terra, Romanis subdita, & tres acerbissimæ bestiæ, videlicet Diocletianus, Maximianus Herculius & Galerius Maximianus, ita sæviebant, ut merito mox subdiderit idem scriptor: Non mihi si linguæ centum (supple sint) oraque centum, ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas, omnia pœnarum percurrere nomina possem, quæ judices per provincias justis atque innocentibus intulerunt. Et quamquam eo anno Galerius Maximianus necdum proprie augustus seu stricte imperator esset, tamen, cum jam inde a superato Narseo cæsaris nomen detrectasset, seseque ipse imperatoribus tum accenseret, Diocletiano, utut nomine imperatorio inferior, auctoritate tamen ac potestate non impar, idcirco vel eum Metaphrastes imperatorem etiam dixit, vel forte ad imperatorem Maximianum Herculium, eodem tempore Roma in Christianos sævientem, respexit. Utut id sit, adducta Metaphrastis verba atrocissimam in Christianos persecutionem anno 303 commoveri cœptam, satis dilucide indicant & eatenus Basiliano Menologio Menæisque consentiunt lucemque addunt.

[13] Jam autem, cum, sæviente in Orientalibus plagis Diocletiani & Galerii Maximiani persecutione, [sæviente in eos Amisi in Ponto Domitio, imperatorum vicario.] Domitius aliquis, eorum vicarius, Amisi ad Pontum Euxinum exstiterit, ad quem sancti martyres Clemens Ancyranus & Agathangelus perducti fuerint ab eo diris modis excruciandi, prout eorum Acta tom. 2 Januarii pag. 466 & 478 testantur, facile crediderim, hunc a vaferrimo sævissimoque comite Domitio, sub quo Charitina passa est, diversum non esse, eamque proinde Amisi in Ponto, ubi is tribunal erexerat, martyrium subiisse. Ita conjicio, quod Amisus urbs vicina mari sit, in quod projecta fuisse Charitina narratur, quodque nullum sit ejus martyrii adjunctum, quod, ut consideranti patescet, huic palæstræ non congruat; deinde, quod sat multa indicia concurrant, quæ, conjunctim sumpta, eumdem Domitium tyrannum prodant. Par enim Amiseno Domitio nostroque nomen, par ætas, par Christianos inquirendi furor, par vafrities atque crudelitas. Accedit, quod Eusebius lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 12 cum recensuisset varia tormenta, quibus in Arabia, Cappadocia, Mesopotamia aliisque locis cruciati martyres fuerint, eadem testetur in Ponto suppliciorum genera adversum Christianos adhibita fuisse, aut certe suæ atrocitatis modo ab iis non absona, quæ Charitina, ut Menologia, Menæa & Metaphrastes scribunt, perpessa fuit. Nec vero conjecturam nostram evertit, quod in S. Clementis Ancyrani Actis supra laudatis, multa Baronio displicuerint. Quamquam enim hyperbolica suppliciorum auxesis in iis quandoque adhibita fuisse visa illi esset, non propterea tamen Domitium Amisenorum præfectum hocce tempore exstitisse, negavit, nec eum a Domitio Charitinæ tyranno diversum aut ipse statuit, aut quisquam alius certis argumentis diversum esse, hactenus ostendit. Itaque a palæstra sanctæ Martyris nostræ simulque ipso martyrii tempore, quantum in re non omnino explorata licuit, stabilitis, ad Actorum ejus fidem auctoritatemque progredior.

[14] [Acta edenda, Metaphrastis, qui a calumniis vindicatur,] Acta hæc, quæ ex Græco Latine versa Aloysius Lipomanus, Veronensis episcopus, anno 1558 edidit, genuinum esse Symeonis Metaphrastis Opus, asserenti Leoni Allatio in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 124 & 126, consentiunt, quantum quidem novi, eruditi ad unum omnes. Quia vero hodiedum apud quosdam hæreticorum, incredulorumque sparsis calumniis delusos, justo pejus audire solent Metaphrastes, quæque ejus nomen præferunt, Sanctorum Acta, non abs re erit, hic nonnulla recensere, quæ virum hunc ejusque genuina Opera ex æquo commendent. Non trivialem ludi magistrum, qualem Gesnerus & Hospinianus eum depingunt, at contra fuisse seculo X non admodum provecto Constantinopolitani palatii magistrum, atque adeo eum munere inter aulæ imperatoriæ dignitates omnium summo, ipsisque imperatorum filiis expetito, eminuisse, tam evidenter ostenderunt Bollandus noster in Præfatione ad tom. 1 Januarii pag. 18 & Leo Allatius in laudata Diatriba pag. 25, ut pudore suffundi debeant, qui ex rerum Græcarum ignoratione eum communem de plebe pædotribam fecerunt. Ad tantæ dignitatis fastigium priusquam ascenderit Symeon Metaphrastes, jam a Leone imperatore factus fuerat protosecretarius, patricius, magnus, ut videtur, logotheta, seu summus, uti apud nos vocatur cancellarius, prout recte scribit Guilielmus Cave in suis Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 402. Tantam vero Symeonis nostri in ecclesia Græca auctoritatem celebritatemque fuisse, asserit laudatus Allatius pag. 33, ut quotidie in ecclesiis publice scripta illius legerentur ad confirmanda dogmata, rerumque seriem stabiliendam in consilio a Patribus laudarentur, sententiæque suæ veritatis pondus additum existimarent, si eadem, quæ & ipsi, illum asseruisse demonstrassent. Neve id a se gratis dictum videatur, multa Allatius mox congerit veterum testimonia, assertionem suam abunde comprobantia, quæ, si lubet, citato loco consule.

[15] [genuinum nec repudiandum Opus sunt.] At, inquies, multæ apud Metaphrastem exstant aniles fabulæ, quas a viro, summis aulæ cæsareæ dignitatibus ornato, & tanta auctoritate prædito, profectas esse, nemo credet. Verum respondeo, aniles quidem fabulas in Vitis quibusdam sub Metaphrastis nomine perperam divendi solitis reperiri; sed has germanas aulæ cæsareæ magistri proles esse, rectissime pag. 119 & seqq. negat jam sæpe laudatus Leo Allatius. Fateor quidem, in historicis æque ac chronologicis rebus Metaphrastem non minus quam plerosque alios auctores, hallucinatum nonnumquam fuisse; nec omnia ejus scripta undequaque tuenda suscipere auderem; verum, ut solis S. Charitinæ Actis, quæ ex antiquioribus desumpsisse, videtur, ex æquo vindicandis insistam, sciscitari liceat, quid in iis sit, quod fabulam anilem sapiat, aut fidem superet humanam? An quod, nulla probatione aut convictione juridica præmissa, Charitinæ infligantur plagæ ferreumque collare injiciatur? At, quod multo majus est, teste Lactantio cap. 15, sine ulla probatione ad ipsamet extrema martyrii supplicia, seu, ut ipse loquitur, ad confessionem eo tempore damnabantur presbyteri ac ministri seu diaconi. An quod sancta Martyr judicem suum vafrum & callidum vocare ausa sit? At certe longe duriora in ipsummet regem Antiochum adolescentior Machabæus martyr lib. 2 Machab. cap. 7 congessit, & nihilo mitius sub Diocletiano martyres quosdam locutos fuisse, haud difficile foret demonstrare. Fortassis id displicebit in S. Charitinæ Actis, quod graviora & moribus Romanorum non congrua supplicia ei illata dicantur? Sed Lactantium num. 12 citatum consule; audi & Eusebium lib. 8 Eccles. Hist. cap. 12: Quæ apud Pontum (adversus Christi martyres) gesta sunt, vel ipso dictu incutiunt horrorem. Id te forte offendet, quod virtute divina suffulta Virgo atrocissimis tormentis illico non succubuerit, quodque incolumis e mari emerserit? At pleni sunt hujusmodi prodigiis Ecclesiastici Fasti, de quorum fide nemo sanus ambigit. An demum anilem fabulam sapere, aut humanam fidem superare dices, quod Virginem tormentis invictam, probro ac contumelia affici, judex præceperit. At mulieres eximia castitate præditas atque etiam virgines, Deo devotas, lenonibus ad omne genus turpitudinis subinde a tyrannis addictas fuisse, nemo non ignorat, qui Eusebium legit. Haud ita certe modestiæ ac pudoris terminis sese continebant hujusce temporis judices, ut contra, eodem Eusebio teste lib. 8 cap. 12, quibusdam in Ponto martyribus, in visceribus ac pudendis partibus fœdos atque inexplicabiles cruciatus absque ulla miseratione inferri juberent. Non ergo ex hoc capite neque ex aliis supra recensitis, hæc S. Charitinæ Acta, veluti Symeone indigna; nec, quidquid contra obnitantur nuperi scriptores martyromastiges, ut omni fide indigna, repudianda sunt. Illa adeo ex apographo nostro codicis Ms. Reginæ Sueciæ signati num. 13, una cum Latina Lipomani versione edenda existimavi.

[Annotatum]

* i. e. λίθῳ βαρεῖ

ACTA.
Auctore Symeone Metaphraste.
Ex Ms. Reginæ Sueciæ signato num. 13. Latine versa apud Lipomanum tom. VI a pag. 313.

Charitina V. M. forte Amisi in Ponto (S.)

A. Metaphraste

ἘΚράτει ποτὲ τὰ τῆς ἀσεβείας καὶ βασιλεῖς ἐπὶ τοὺς τὰ Χριστιανῶν φρονοῦντας ἐξέμαινεν. Ὑπασπισταὶ δὲ ἀυτοῖς καὶ ὑπηρέται τὴν τῶν Χριστιανῶν ἔρευναν ἔργον ἐποιοῦντο, καὶ πολυειδεῖς τοῖς ἑυσεβέσιν ἠπείληντο βάσανοι. Μηνύεται οὖν κόμητι τινὶ καὶ γενναιοτάτη Καριτίνη, ὅτι μὴ μόνον τὰ Χριστιανῶν ὑπάρχει τιμῶσα, ἀλλὰ καὶ πολλοὺς πρὸς τὴν ἀυτῆς θρηκείαν * ὑπάγεται, καὶ δὴ καὶ τοῦς τὰ Χριστιανῶν ἑλομένους ἀσφαλεστέρους ἐπὶ τὸ ὀικεῖον σέβας παρασκευάζει. Ἐφίσταται οὖν κόμης αὐτῇ ἐπ᾽ ἐλπίδι κατοικούσῃ καὶ κατὰ μόνας ἑαυτῇτε συγγινομένῃ καὶ τῷ Θεῷ. Ἐφίσταται δὲ καὶ θυμοῦ πλήρης, καὶ παραυτίκα πληγὰς ἀυτῃ ἐντείνει, κλοιόντε σιδηροῦν περιτίθησι, καὶ τὴν δικαίαν ὑπατικῷ τῷ παρὰ πάντα ἀδίκῳ δικαστῇ παραδίδωσιν. δὲ τάτε τῶν κολάσεων ἐυθὺς προτίθησιν ὄργανα, τὴν Μάρτυράτε τῷ ἀυτοῦ βήματι παραστήσας οἴκτειρον, εἶπε, πρὸ τῆς τῶν κολαστηρίων πείρας ἀυτὴν, σώφρονι χρησαμένη τῷ λογισμῷ, καὶ τοῖς ἀθανάτοις θυσίαν προσένεγκε. Τρία γὰρ ἃν οὓτω τὰ μέγιστα κερδανεῖς τότε τῶν θεῶν κράτος ἐξιλεώσῃ, τήντε τῶν κρατούντων εὐμένειαν ἐπίσπασῃ καὶ τὸ ἑπανθοῦν τῆς ὣρας οὐ βασάνων δριμύτητι μαρανεῖς.

[2] Τούτων Μάρτυς ἀκούσασα πρὸς οὑρανὸν μὴν αἴρει τὰ ὄμματα τὴν ἐκεῖθεν ἐκκαλουμένη βοήθειαν, τῷ δὲ τοῦ σταυροῦ φραξαμένη σημείῳ, ποικίλος μεν εἶ τὸν τρόπον, ὑπατικὲ, καὶ τὸ ἧθος ὓπουλόστε καὶ ἀπατηλὸς, ἔφη. Ἀλλ᾽ εἰς ἀνόμητον * σεί τὸ σκολιὸν τοῦτο σαφῶς ἀποβήσεται. Ὅυτε γάρ με κολακεύων αἱρήσεις, οὔτε ἀπειλῶν καταπλήξεις, οὐ σημβουλεύων μεταπεῖσαι δυνήσῃ, οὐδὲ μαλάξαι τὸ ἐν ἐμοὶ τοῦ διὰ Χριστὸν παθεῖν πρότυμον· ἐπὶ τῷ μόνῳ γὰρ καὶ ἀληθεῖ Θεῷ πέποιθα καὶ τούτῳ τὸ πᾶν τῆς ἐμῆς ζωῆς ἀνατέθεικα. Εἴ τι οὖν ἐμοὶ πείθη, σαυτὸν μᾶλλον ὄικτειρον τῆς ἀπάτης. Σαυτῷ συμβούλευσον τὰ χρηστότερα· ὅπερ ἐστὶ, τὸ μὴ ξοάνοις κωφοῖς προσανέχειν, περὶ ὧν εἶπε ποῦ ἡμέτερος προφήτης ἐν πνεύματι· Θεοὶ, οἳ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν οὐκ ἐποίησαν, ἀπολέσθωσαν· καὶ· οἳ θεοὶ τῶν ἐθνῶν δαιμονια. Καὶ πάλιν· Τὰ ἐίδωλα τῶν ἐθνῶν ἀργύριον καὶ χρυσίον, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων. Ὅμοιοι, ἀυτοῖς γένοιντο οἱ τιμῶντες ἀυτὰ.

[3] Ἐπειδὴ τούτων ἤκουσεν δικάζων, θυμῷ πάλιν ὑποπλησθεὶς, ἀυτὸς μὲν ἐκέλευεν ἐν χρῷ τὰς τῆς κεφαλῆς θρίχας ἐκτεμεῖν. Τὸ δὲ ἐγίνετο, καὶ τούτῳ θαῦμα μέγιστον ἠκολούθει· ἆυτις γὰρ κεφαλὴ κατάκομος ἦν· καὶ δικαστὴς πλείονι τῷ θυμῷ κινηθεὶς ἀνθρακιὰν ἐπιτεθῆναι τῇ κεφαλῇ προστάττει· εἶτα καὶ ὄξος ἀυτῆς καταχέεσθαι, τὰ τῶν ἀλγηδόνων οὓτω δριμύτερα παρεχόμενος. Ἐφ᾽ οἷς γενναία, Κύριε Ἰεσοῦ Χριστὲ, εἶπε, τῶν ἐπὶ σοὶ πεποιθότων ἀσφαλὴς βοήθεια, τοὺς σοὺς ἁγίους τρεῖς παῖδας ἐν μέσῳ καιομένης φλογὸς ἀφλέγετους διατηρήσας, ἀυτός μοι καὶ νῦν παραστὰς πρὸς τὰς διὰ σὲ κολάσεις ἐνίσχυσον, μήποτε τοῖς τῆς ἀληθείας ἐχθροῖς εἰπεῖν ἐπ᾽ ἐμοὶ γένοιτο· Ποῦ ἔστιν Θεὸς ἀυτῶν· Καὶ μετὰ τὴν εὐχὴν τῶν ὁδυνῶν Μάρτυς ἀνίεται, καὶ ἦν οὓτω ῥήμασιν εὐχαριστηρίοις δοξαζουσα τὸν Θεόν. Πρὸς ἃπερ ἆυτις ὑπατικὸς χαλεπήνας σιδηροῦς ὀβελίσκους ἐκπυροθέντας κατὰ τῶν μαστῶν τῆς Μάρτυρος ἐμπαγῆναι προστάττει· Τῆς οὖν χαλεπῆς ἀυτῇ τὶς δὲ * προσενεχθείσης βασάνου, αἱ μην σάρκες τοῖς σιδηροῖς ἐκείνοις ὀβελίσκοις ἐδαπανῶντο· τὸ δὲ τῆς καρδίας τοῦ πρὸς Χριστὸν διάπυρον ἔρωτος ἐπὶ πλέον ἀνήπτετο· εἶτα καὶ λαμπάδας πυρὸς κελεύει ταῖς πλευραῖς ἀυτῆς ἐπικαίεσθαι· δὲ, καὶ τῶν λαμπάδων ὑφαπτομένων, τῶν εὐχῶν ἐκτενέστερον ἐίχετο, καὶ τῆς τιμωρίας ἀνεθεῖσα πρὸς τὸ θεοῦσαι * τοῖς θεοῖς ἠναγκάζετο.

[4] Ἐπεὶ δὲ καὶ καρδίᾳ καὶ χείλεσιν ἀμετάθετος ῆν τὴν ὁμολογίαν, ἐπίσης αὐτῇ καὶ δικάζων, τὴν ἐπὶ τῷ κακῷ ἔνστασιν ἀνένδοτος ὢν, κελεύει ταύτην λίθον τοῦ πραχήλου ἐκδεθῆναῖ, καὶ οὓτως αὐτὴν κατὰ βυθοῦ θαλάσσης ἀπορριφῆναι· οὗπερ δὴ γενομένου, εὐχαριστῶ σοι, Κύριε, Μάρτυς ἐβόα, ὃτι με διελτεῖν δι᾽ ὓδατος θαλαττίου διὰ τὸ σὸν εὐλόγησας ὄνομα, ὣστε καὶ καταρὰν εὑρεθῆναι κατὰ τὴν ἡμέραν τῆς ἀναστάσεως· ἀλλά σου δεῖξον, ὡς ἀεὶ καὶ νῦν ἐπ᾽ ἐμοὶ τὰ θαυμάσια, δι᾽ ὧν ἐπὶ πλέον δοξασθήσεται τὸ μέγα σου ὄνομα εἰς τοὺς ἀιῶνας. Ἀμὴν. Ταῦτα οὕτως ἐκείνητε προσηύχετο, καὶ τὰ δεσμὰ διαλύετο, μόνοστε λίθος τῷ βυθῷ κατεδύετο· δὲ, τοῦ θαύματος, ἀτρόμῳ ποδὶ τοῖς τῆς θαλάσσης νώτοις ἐφίστατο καὶ τῶν ὑδάτων οἷα στερεᾶς ἐπιβαίνουσα πρὸς τὸ αἰγιαλὸν ἐπορεύετο· ἐν τούτῳ δὲ καὶ τὸν ὑπατικὸν ἰδοῦσα προσμένοντάτε καὶ τὸ τοῦ πράγματος πέρας ἰδεῖν, ὅπερ ἃν ἑγένοιτο, ἐκδεχόμενον, χαίροις, ὑπατικὲ, λέγει· οὐ δὲ μέχρι καὶ νῦν συνῆκας τὴν εἰς ἐμὲ τοῦ ἐνεργοῦντος ἐν ἐμοὶ Χριστοῦ δύναμιν; τυφλώττειν ἔτι φιλονεικεῖς, καὶ πρὸς τὴν ἀλήθειαν ἀπομάχεσθαι;; Εἰ μὲν οὖν τοῦ σκότους ἀφέμενος τῷ ἀληθινῷ προσδράμῃς φωτὶ, σεαυτῷ πραγματεύσῃ τὴν σωτηρίαν· εἰ δὲ καὶ ἔτι τοῖς προτέροις ἐμμεῖναι θελήσεις, ἐμοὶ μὲν πολλῶν ἄιτιος ἀγαθῶν, τῇ δὲ σῇ ψυχῇ ἀπωλείας πρόξενος ἔσῃ. Ταύτην κατάρακτος * τὴν παρρησίαν οὐκ ἐνεγκὼν, ἔτι δὲ καὶ τὸ περὶ ἀυτὴν θαῦμα καταπλαγεὶς ἐξίστατότε ἑαυτοῦ, καὶ ἀφωνίᾳ κατείληπτο. Ὀψὲ δὲ ποτὲ καὶ μόλις ἀνενεγκὼν συνιέναι μὲν οὐκ ἐβούλετο· φησὶ δὲ· Μεγάλην ὄιεσθαί με τοῦ Γαλιλαίου τὴν δύναμιν πείθουσι τὰ γεγενημένα, ἀλλ᾽ ἐγώγε γοητείᾳ μᾶλλον ἐξειργασμένα διαλέξαι ταῦτα πειράσομαι. Οὓτως ἔφη, καὶ τοῖς παρεστῶσιν ἀυτίκα τὰς ὅψεις ἐπιβαλὼν γυμνῶσαιτε τὴν Μακαρίαν εὐθὺς καὶ περιαγκωνήσαι· προστάττει τροχῷτε προσδῆσαι καὶ σωρείαν ἀνθράκων κάτωθεν ὑποστρῶσαι καὶ δὴ καὶ τὸν τροχὸν ἐλίττειν συχνότερον, ὂπως τῇ κατὰ βραχὺ μελῶν ἐκτριβῇ κατωδύνως Μάρτυς ἀπαλλαγῇ τῆς ζωῆς. Τὰ μὲν δὴ τοῦ μηχανήματος κατὰ τάχος ἀπήρτισθο· ἄνωθεν δὲ πάλιν ἐπικουρία τὰ συνήθη, καὶ νῦν ἐπεδείκνοτο καὶ ἄγτελος καταπτὰς τήντε τῶν ἀνθράκων φλόγα ἐσβέννυε, καὶ δὴ καὶ τὴν τῶν δημίων ἰσχὺν ἐξέλυεν, ὡς μὴ δὲ τὸν τροχὸν ἐλίττειν μηδαμῶς δύνασθαι.

[5] Κᾴνταῦθα τοίνυν ἄρχων διαπορούμενος, ὁμως ἐν ταῖς βασάνοις ἄλλας ἐπινοείν οὐκ ἠπόρει· Τοὺς τῶν χειρῶν οὖν ὄνυχας ἀυτῆς καὶ ποδῶν ἐκσπασθῆναι προστάττει, καὶ οἳ μὲν εὐθὺς ἐξεκόπτοντο· τῇ δὲ, ὡς ἐτέρου πάσχοντος, βάσανος ἐνομίζετο καὶ πάλιν ἀυτὸς τοῖς προτέροις ἔτερα προστιθεὶς, ἐκκοπῆναι ταύτης καὶ τυὺς ὀδόντας, διεκελεύετο· ἀλλ᾽ ὢσπερ ἐκείνη τὰ δεινὰ φέρειν, οὓτω μὴν ούδὲ ἀυτὸς πάλιν τὰ δεινὰ ἐξευρίσκειν οὐδαμῶς ἀπηγόρευκεν. Ὑβρίσαι τοίνυν τὸ καταρὸν ἀυτῆς σῶμα μιαρὸς ἐπενόει καὶ πρὸς τοὺς ὑπηρέτας ἐπιστραφεὶς λάβετε, φησὶ, ταύτην, καὶ ἐπί τινα τῶν ὑψηλῶν καὶ μεσαιτάνων τόπων ἀγάγετε κήρυκέστε κατὰ πάσης τῆς πλησιοχώρου φοιτῶντες ἐφ᾽ ὕβρει τῇ ταύτης ἀκολάστων χορὸν συγκαλείθωσαν· μετὰ γοὗν τὸ ἰκανῶς ὑβρισθῆναι πρός με πάλιν ἐπαναγάγετε, ὣστε προστεθῆναι τάυτῃ καὶ τὰ λειπόμενα. δὲ τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς πρὸς ἀυτὸν, ἔστι μοι Χριστὸς, ἀπεκρίνατο, πάντα μετασκεύαζων θελήσει μόνῃ καὶ ῥοπῇ νεύματος, ὃς καὶ τὴν ἐμὴν ψυχὴν ἄσπιλον προσδέξεται σήμερον, τὰ σὰ, βέβηλε, διασκεδάσας βουλεύματα. Τᾶυτα εἰποῦσα, χεῖραστε ἅμα καὶ φρένας καὶ ὄμματα πρὸς οὐρανὸν ἄρασα τῷ ποθουμένῳ Θεῷ προσηύχετο. Ἐπεὶ δὲ καὶ ἠύξατο μετ᾽ ἐιρήνης ἀυτῷ τὸ πνεῦμα παρέθετο, καθαρὸν θύσασα καὶ σῶμα καὶ πνεῦμα τῷ, δἐ ὃν πάντα παρ᾽ οὐδὲν ἐλογίζετο, βέλτιον ἀποθανεῖν μᾶλλον, καὶ παρά γνώα * ἀμαρτεῖν κρίνασα.

[6] δὲ καὶ μετὰ τὸν ἀυτῆς θάνατον ἀθάνατον παρ᾽ ἑαυτῷ τὴν μανίαν στρέφανειν * ἐθέλων ὐπατικὸς τί μηχανᾶται; Ἐν σάκκος τὸ τάυτης σῶμα μετάγε ψάμμου πολλῆς βληθῆναι κελεύει, καὶ τῷ τῆς θαλάσσης ἐναπορριφῆναι βυθῷ, οὐ μᾶλλον ἐκείνην Χριστιανοὺς τὸ λοιπὸν τιμωρούμενος, καὶ πλούτου καὶ δόξης ὃσης ἀποστερεῖν ἀυτοὺς τῶν λειψάνων βουλόμενος. Εἶχε μὲν οὖν οὓτως τῷ ὑπατικῳ πέρας τὸ κέλευσμα, καὶ κατὰ κυμάτων νεκρὸς τῆς Μάρτυρος ἔρριπτο· ἀλλ᾽ οὐδὲν τούτῳ σου, Χαριτίνη, τοὺς ἀυτὸν δοξάζοντας ἀντιδόξαζων Θεὸς ἐπελάθετο, ἀλλὰ καὶ νῦν, ὡς ἔθος, μεγαλεῖα ποιῶν ἐπεδείκνυτο, καὶ τρεῖς μὲν ὃλας ἡμέρας τὸν νεκρὸν εἷχεν θάλασσα, καλῶς ἑκείνη * φυλάξασα καὶ μηδὲν ὃλως λυμηναμένη, ἀλλὰ τὸ τὸν κοινὸν δεσπότην θεραπεῦσαν σῶμα καὶ ἀυτὴ πάντως καταιδεσθεῖσα εἷτα τῇ γείτονι χέρσῳ προσφιλῶς παραδίδωσι, καί τις ἀνὴρ, Χλαύδιος ὄνομα ἐπιεικὴς τὸν τρόπον καὶ μέτριος, ὃς καὶ τὴν Μάρτυρα ἐκ πρώτης θριχὸς ἀνεθρέψατο, πιστῶς ἀνιλόμενος, λαμπρῶς τε μυρίσας καὶ περιστείλας λαμπρότερον ἔν τινι τιμίῳ τόπῳ κατέθετο, τάφον ἀυτῇ σχεδιάσας, οὐχ ὢς ἐκείνῃ πρέπων, ἀλλ᾽ ὢς καιρὸς ἐδίδου, καὶ τῶν τότε κρατούντων φόβος ἤπειγε. Τοιοῦτον τῇ Χριστοῦ Μάρτυρι Χαριτίνῃ τὸ τέλος, πέμπτην τῷ τηνικαῦτα τοῦ Ὀκτοβρίου μηνὸς ἄγοντος ἐν Χριστῷ Ἰεσοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς ἀιῶνας τὼν ἀιώνων. Ἀμήν.

[Charitina judici delata & capta,] Dominatum aliquando obtinuit impietas & imperatores furore concitavit adversus eos, qui Christianorum tenebant opinionem a. Satellitum autem & ministrorum erat officium scrutari Christianos; & piis intentabantur minæ multiplicium tormentorum. Ad quendam ergo comitem b generosa quoque defertur virgo Charitine, quod non solum in honore habeat Christianos, sed etiam multos inducat ad suam religionem; quin etiam eos, qui opinionem susceperunt Christianorum, tutiores reddat ad suum cultum. Ad eam ergo accedit comes c in spe habitantem, & seorsum secum, & cum Deo versantem. Accedit autem ira plenus & statim ei plagas infligit, & ferreum ei collare d imponit; & eam tradit consulari injustissimo judici. Ille vero & statim proponit instrumenta suppliciorum; & cum Martyrem curasset sisti ad suum tribunal; Miserere, inquit, tui, antequam periculum facias suppliciorum, sapienti utens consideratione; & immortalibus offer sacrificium. Sic enim tria lucrifacies maxima. Nam & deorum potentiam tibi reddes propitiam; & imperatorum attrahes benevolentiam; & florentem speciem acribus tormentis non facies flaccescere.

[2] [nec blanditiis nec minis ejus movetur, sed contra idola detestatur,] Hæc cum audiisset Martyr, ad cælum quidem tollit oculos, quod illinc proficiscitur, evocans auxilium; signo autem Christi munita e; Es moribus quidem, ait, varius, o consularis, vaferque & callidus; sed ad nullam utilitatem aperte tibi redibit hæc perversitas; neque enim me capies adulans, nec me minans perterrefacies, nec consulens me poteris in aliam traducere sententiam, nec mollire id, quod est in me promptum propter Christum patiendi studium. Confido enim in solo & vero Deo f. Si mihi ergo credas, miserere potius tui erroris. Consule tibi ea, quæ sunt utiliora, nempe surda non colere simulachra; de quibus alicubi dixit noster Propheta in spiritu: “Dii, qui cælum & terram non fecerunt, pereant;” &: “Dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit g.” Et rursus: “Simulachra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum. Similes eis fiant, qui colunt ea h.”.

[3] [quare variis tormentis, non sine subsecutis miraculis, afficitur:] Postquam hæc audivit judex, ira rursus repletus, jussit quidem ejus capillos radi in superficie i. Illud autem factum est, & maximum consecutum est miraculum. Caput enim rursus fuit comatum. Ex quo judex majore ira motus, jubet prunas ardentes imponi ejus capiti, deinde etiam acetum ei infundi, dolores sic præbens acriores. Propter quæ generosa Virgo, Domine Jesu Christe, dixit, eorum, qui in te fiduciam posuerunt, certum & firmum auxilium, qui tuos sanctos tres pueros in medio flammæ ardentis incombustos conservasti k, tu quoque nunc mihi adsis, & ad ea, quæ propter te suscipiuntur, confirma supplicia, ne quando de me liceat dicere inimicis veritatis: Ubi est Deus eorum? Post preces autem relaxata fuit Marytr a doloribus, & Deum laudabat ei agens gratias. Quæ quidem statim ægre ferens consularis, ferreos candentes obeliscos l jubet infigi uberibus Martyris. Hoc ergo gravi ei illato tormento, carnes quidem ferreis illis obeliscis consumebantur; cordis autem ejus amor in Christum magis accendebatur; deinde etiam jubet lampades ignis ejus admoveri lateribus. Illa vero, etiam dum lampades accendebantur m, intensius perseverabat in orationibus. Sed a cruciatu relaxatæ vis fiebat, ut diis sacrificaret.

[4] [in mare projecta, inde incolumis evadit; rursus frustra excruciata,] Cum autem & corde & labris in confessione esset immutabilis, judex, qui æque atque ipsa in tormentis constans, ad malum erat obstinatus, jubet lapidem collo ejus alligari & sic eam dejici in profundum maris n. Quod quidem cum factum esset, Ago tibi gratias, Domine, clamabat Martyr, quod ut per aquam marinam transirem, propter sanctum tuum nomen, tibi visum sit, quo inveniar munda in die resurrectionis; sed tua ostende, ut semper, nunc quoque in me miracula, per quæ magnum tuum nomen magis glorificetur in secula seculorum. Amen. Hæc illa sic oravit, & dissoluta sunt vincula, & solus lapis fuit in profundo demersus. Illa autem (o miraculum!) firmo ac stabili pede stabat super dorsum maris, & per aquas, tamquam per terram solidam ingrediens, proficiscebatur ad littus o. Interim vero cum vidisset manentem consularem & expectantem, quisnam futurus esset rei exitus, dicit: Salve, consularis. Ne nunc quidem intellexisti virtutem Christi, qui in me operatur? An adhuc contendis cæcutire & repugnare veritati? Si ergo relictis tenebris ad veram lucem accesseris, tibi procurabis salutem. Quod si persistere velis in prioribus, mihi quidem eris causa multorum bonorum, tuæ autem animæ interitum conciliabis. Hanc dicendi libertatem cum non ferret vir execrandus, eo autem, quod in eam acciderat, miraculo esse obstupefactus, a se discessit, eumque vox & sermo defecit. Cum autem vix tandem ad se rediisset, nolebat quidem intelligere. Dixit autem: Ut magnam Galilæi p putem esse potentiam, persuadent ea, quæ facta sunt; sed ego conabor ostendere, ea potius facta esse præstigiis q. Sic dixit, & in eos, qui astabant, statim oculos conjiciens, jubet eos statim nudare Sanctam & manibus post tergum vinctis eam rotæ r alligare & carbonum cumulum cum ferreis quibusdam secantibus instrumentis substernere & rotam frequentius circumagere, ut, contritis paulatim membris, cum gravi dolore Martyr e vita excederet. Atque machina quidem statim fuit perfecta. Supernum autem rursus auxilium solita quoque nunc ostendit; nam descendens angelus & flammam carbonum extinxit, & robur carnificum dissolvit, ut nec rotam quidem possent omnino circumagere.

[5] Hinc animo perplexus, & plane ignarus, quid ageret, [cum jussu judicis probo afficienda esset, pie moritur.] præses non dubitavit alia excogitare supplicia. Jubet ergo manuum & pedum ungues ei evelli. Et illi quidem protinus fuerunt amputati. Tormentum autem ab illa reputabatur, perinde ac si alius pateretur s. Ipse autem rursus prioribus alia adjiciens, ei quoque jubet dentes extrahi: sed quomodo præses in gravibus inveniendis, ita nec illa in gravibus ferendis suppliciis fuit defatigata. Itaque purum ejus corpus probro afficere cogitavit sceleratus. Et ad ministros conversus, eam, inquit, accipite & in excelsum & medium aliquem locum ducite & præcones euntes per universam regionem finitimam, ad probrum ei afferendum convocent chorum impudicorum. Postquam autem probro & contumelia satis fuerit affecta, eam ad me reducite, ut ea, quæ desunt, ei adjiciam. Martyr autem Christi ei respondit: Est mihi Christus, qui omnia sola voluntate transmutat, & solo nutu, qui etiam meam animam hodie suscipiet immaculatam, tuis, o prophane, dispersis & dissipatis consiliis. Hæc cum dixisset, manus simul, mentem & oculos in cælum tollens, oravit Deum, quem desiderabat. Postquam autem oravit, cum pace apud eum deposuit animam sacrificans purum corpus & spiritum ei, propter quem omnia pro nihilo reputabat, melius judicans mori, quam peccare etiam præter sententiam t.

[6] Qui autem etiam post ejus mortem, apud se immortalem volebat alcre insaniam, [Ejus corpus in mare projectum, illæsum inde extrahitur & sepelitur.] consularis quid machinatur? Jubet ejus corpus cum multa arena in saccum injici & projici in profundum maris, non magis illam deinceps crucians, quam Christianos, & volens eos privare divitiis & gloria reliquiarum u. Atque sic quidem ad effectum est deductus consularis jussus; & in undas projectum fuit corpus Martyris. Sed ne tunc quidem tui oblitus est, o Charitine, Deus, qui vicissim glorificat eos, qui ipsum glorificant; nam tunc quoque, ut solet, ostensus est faciens magnalia; & tres quidem totos dies corpus tenuit mare, pulchre servatum, & nullo penitus detrimento affectum. Deinde corpus idem, quod communem coluit Dominum, ipsum quoque omnino reveritum, amice tradit propinquæ cuidam terræ. Vir autem quidam, cui nomen Claudius x, moribus mitis ac moderatus, qui Martyrem aluerat ab ineunte ætate, cum id fideliter sustulisset, & præclare condiisset, in quodam venerando loco id deposuit, ei raptim constructo sepulchro, non ut illam decebat, sed ut tempus dabat, & eorum, qui tunc rerum potiebantur y, præscribebat metus. Hic fuit finis Christi martyris Charitines, quinto mensis Octobris. In Christo Jesu Domino nostro. Cui gloria & potentia in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vide, quæ de epocha martyrii S. Charitinæ ex conjectura diximus in Commentario num. XI & 12.

b Hunc alia Græcorum monumenta Domitium, alia Domitianum vocant. Consule num. 13 & sequens Annotatum.

c Dissonat nonnihil hæc Metaphrastis narratio a Menologii Basiliani & Menæorum verbis num. 3 & seqq. recitatis. Sed forte sic utraque narratio concilianda est, ut Domitius comes, & Amisenorum, ut nobis videtur, judex consularis, prius ad Claudium, Charitinæ dominum, scripserit, quo hic eam ad se mitteret, ac mox comitem quemdam ex administris suis legarit, qui eam ad se vinctam perduceret, suoque sisteret tribunali.

d De plagis ante juridicam ullius criminis probationem Charitinæ inflictis, videsis quæ in Commentario sub initium numeri 15 dicta sunt: Collare autem, quod Christi Martyri injectum fuisse narrantur, erat vinculi genus, quo captivorum collum constringebatur, ne e satellitum aut lictorum manibus elabi ullo modo ipsi possent.

e Quam fuerit ab omni retro tempore Christianis usitatum ac solemne, præsertim, dum quid grande inceptarent, se crucis signo munire, seu ut Lactantius de Mortibus persecutorum cap. X ait, suis frontibus immortale crucis signum imponere, patet tum ex hoc S. Charitinæ exemplo, tum etiam ex Tertulliano libro de Corona militis cap. 3, ubi is ita loquitur: Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum & exitum, ad vestitum & calceatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quacunque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus.

f Absunt a versione Latina, quæ his verbis Græcis exprimuntur: Καὶ τούτῳ τὸ πᾶν τῆς ἐμῆς ζωῆς ἀνατέθεικα. Supple ergo in Latino textu: Et ei omnem vitam meam consecravi, vel: Et in eo omnem vitam meam reposui.

g Voces, quæ respondeant his Latinis: Dominus autem cælos fecit, a Græco textu absunt.

h Prior textus reperitur apud Jeremiam cap. X ℣ 11; posteriores Psalmo 95 ℣ 5 & Psalmo 113secundo 4 & 8. Porro non esse a veri specie alienum, quod duriora hæc in tyrannum verba a Christi Martyre congesta fuerint, ostendi in Commentario num. 15.

i Summæ ignominiæ nota mulieribus inuri tum temporis credebatur, si eis summa capitis superficies decalvaretur. Vide Galonium Tractatu de instrumentis martyrum eorumque cruciatibus pag. 140 & 142.

k Legesis Daniëlis caput 3.

l Obelisci illi ferrea erant instrumenta, ex crassiore sui parte in acutam cuspidem desinentia, cerdonum subulis non absimilia, quæ & acumine suo & igneo ardore non poterant non in tam teneris virginei corporis membris vehementissimos cruciatus excitare, dum carnes ita lente torrebant.

m Incensas faces, non tantum lateribus martyrum, sed & singulis eorum membris admotas quandoquefuisse, testatur Lactantius de Mort. persecut. cap. 21. Lampades autem illæ, ut ex Galonio & Laurentio de Rebus publicis docet Pitiscus in suo Lexico Antiquitatum, fiebant hoc modo: Desumebantur, inquit laudatus Pitiscus, vasa quædam lata unius palmi longitudinis, vel aliquantulum majoris, quæ deinde a summo ad arctiorem formam paululum præposteræ perversæque pyramidis instar contrahebantur atque adstringebantur. Erant autem vasa, vel terrea, sicuti indicant illa, quæ ex ruinis hujusce Urbis (Romæ) nonnunquam eruuntur; vel ferrea, ut innuit Colum. XII, 18, … Postea vero vasa hæc hastulis quibusdam quadratis & simul colligatis septa, quæ ad vasorum similitudinem & ipsæ a summo paulatim adstringebantur, igne flammam emittente repleri solebant. Porro has hastulas, si ad ea, ad quæ lampades usui erant, animum referamus, intelligemus, quinque aut sex palmis plus minusve extitisse oblongas. Harum effigiem exhibet Galonius citato Tractatu pag. 75. Ceterum, ut Lactantius, supra laudatus, innuit cap. 21, nonnunquam tortores lampades illas quantum ad flammantia lumina, haud vero quantum ad calorem, paulo ante exstinguebant, quam martyrum corporibus eas admoverent, ut sic lentiori igne cremandis martyrum membris aptiores essent.

n Mare istud fuisse Pontum Euxinum, Amiso urbi proximum, ex conjectura docui num. 13.

o Ita S. Petrus, ut testantur Euangelistæ, divina virtute ambulavit super aquam, quod & aliis Sanctis contigisse, perhibent Ecclesiasticæ Historiæ.

p Hoc nomine impius judex per blasphemiam Christum Dominum vocat, sceleris sui imitatorem pessimum postea nactus Julianum Apostatam, qui & victricem Dei ultoris manum agnoscere coactus fuit.

q Nempe cum prodigia illa, tota quandoque civitate inspectante patrata, negare non possent iniquissimi judices, ne Christianos veri Dei cultores esse, fateri cogerentur, per summam insaniam miracula illa dæmonum præstigiis adscribebant.

r Hujusmodi fere rotam exhibet Gallonius pag. 27 littera B, nisi quod ardentium carbonum cumulus inter aculeos ferreos hic expressus non sit. Hoc autem rotæ supplicium sæpenumero non esse sine igne illatum, ex Apuleio & Euripide docet Pitiscus in suo Lexico verbo Rota.

s Nempe vel præ consolationis divinæ, qua perfundebatur, abundantia; vel Deo concursum suum subtrahente, ne suppliciorum instrumenta vires suas in sanctam Martyrem exererent.

t Id est, quam libidinosam virginei corporis contagionem etiam invite pati; ut enim, cum S. Ambrosio quilibet pudici censent, periculum pudoris bonis feminis est morte gravius.

u Huc spectant Eusebii verba lib. 8 Ecclesiasticæ Historiæ cap. 6: Sed & corpora regiorum cubiculariorum (a Diocletiano & Maximiano Galerio pro Christiana fide interfectorum) … ipsi eorum legitimi domini erui ex sepulcro & in mare projici oportere censuerunt, ne quis illos sepulcris conditos, pro diis, ut ipsi quidem opinabantur, reputans, inposterum adoraret, seu eorum reliquias debito duliæ cultu afficeret.

x Synaxarium Sirmondianum Claudium hunc a domino seu hero S. Charitinæ, quem Claudianum vocat, diversum facit. Ego Metaphrastem aliosque secutus, Charitinæ herum Claudium vocavi, quem nihil vetat inter domesticos suos habuisse virum sibi cognominem, cui Charitinæ a teneris unguiculis enutriendæ & instruendæ ac demum ejus corporis, ut rerum angustiæ patiebantur, sepeliendi curam demandarit.

y Hi nobis videntur fuisse Diocletianus, Maximianus Herculius & Galerius Maximianus, quos Lactantius cap. 16 tres acerbissimas bestias vocitat, quosque, ne Martyrum corpora rite sepelirentur, omni modo præcavisse, innuit Eusebius Annotato u supra citatus.

* θρησκείαν

* ἀνόνητον

* redundant hæc: τὶς δὲ

* θεῶσαι seu potius θῦσαι

* κατάρατος

* an γνωμην?

* an τρέφανι

* an ἐκείνην

DE S. DIVITIANO EP. CONF. APUD SUESSIONES IN GALLIA.

CIRCA INITIUM SEC. IV.

SYLLOGE.

Divitianus episc. conf. apud Suessiones in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

Gesta SS. Sixti & Sinicii, primorum Remensium, Suessionensiumque episcoporum, in hoc Opere nostro ad Kalendas Septembris illustrata habes. [In tribus Martyrologiis memoratur hoc die,] Sinicio in Suessionensium præsulum Catalogis proxime subditur S. Divitianus paucis admodum martyrologis notus. Illum tamen hoc V Octobris die memorat Martyrologium Parisiense, Eminentissimi Cardinalis de Noailles, archiepiscopi Parisiensis, auctoritate anno 1727 editum. Verba hæc sunt: Apud Suessiones sancti Divitiani episcopi, cujus corpus apud sanctum Crispinum Majorem quiescit. Præiverat Castellanus in Martyrologio suo Universali eadem prorsus Gallice dicens. Paulo prolixius, at minus recte, ad eumdem diem dixerat Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano: Suessione, sancti Divitiani episcopi & confessoris, qui sancti martyris Sinicii successor, ita meritis vicinus, quam tempore remotus, ecclesiam primus in pace gubernavit, quam in tramitem justitiæ sanctis monitis & exemplis feliciter deduxit, & ita pervenit ad gloriam. Quid in hoc brevi elogio displiceat, dicam inferius.

[2] Eumdem Sancti titulo pariter honorant, ac die V Octobris obiisse, [quo dicitur coli; ut in Remensi de eodem mentio fit] notant Sammarthani fratres, quique horum Galliam Christianam continuarunt eruditi Benedictini; Claudius vero Robertus, item in Gallia Christiana, sic loquitur, ut nescias, utrum diem V Octobris velit ipsi emortualem fuisse, an ejusdem cultui sacrum. Eumdem tamen hodie coli, expresse etiam asserit Claudius Dormay, presbyter canonicus Regularis abbatiæ S. Joannis de Vineis apud Suessiones, in Historia ejusdem civitatis, tom. 1 lib. 2, cap. 5 Gallice inquiens, Suffecerit scire, ipsum (Divitianum) ab Ecclesia coli, ut Sanctum, & hujus civitatis episcopum, ejusdemque memoriam ab illa ecclesia celebrari die V Octobris. Verumtamen in Ms. codice Remensis ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, apud Sollerium nostrum inter Auctaria Usuardina laudato, Depositio illius ad diem XXVIII ejusdem mensis legitur his verbis: Suessionis, Depositio sancti Divitiani episcopi & confessoris.

[3] [die 28 hujus mensis, ignota mihi de causa.] Fortasse eumdem codicem laudavit Marlotus in Historia metropolis Remensis lib. 1, cap. 17, dum ait: Martyrologium Remense (ubi cuncta strictim referuntur) nudum Divitiani nomen habet, brevi ornatum præconio, his verbis: “Quinto Calend. Novemb. Depositio sancti Divitiani episcopi & confessoris.” Tum hic subdit Marlotus: Depositio autem ea est, qua homo vinculis carnalibus absolutus, liber iturus ad cælum, terrenum corpus deponit, ex S. Ambrosio sermone de depositione S. Eusebii. Vult itaque Marlotus, in Remensi codice emortualem S. Divitiani diem, non sepulturæ translationisve tempus signari. Non examino, an iste sermo, qui in novissima Operum S. Ambrosii editione inter supposititios recensetur, vere illius sit; nec diffiteor, vocem depositio eo, quo apud Marlotum, modo passim adhiberi; non tamen certo ausim asserere, eamdem hic ita accipiendam esse, ut nequeat superesse suspicio de consignato potius die, quo S. Divitiani corpus in honoratiori tumulo aliquando fuerit collocatum. At utrovis modo ea vox hic exponenda sit, ex prædictis equidem liquet, S. Divitianum saltem ratione cultus ad hunc diem V Octobris pertinere.

[4] [Pauca de illo scimus ex Flodoardo.] Neminem hactenus legi, qui dicat, aliqua S. Divitiani Acta antiqua exstare; si vero recentiores consulas, nihil quoque de insigni hoc Viro apud hos reperies, præter mentionem illius factam a Flodoardo lib. 1 Historiæ Remensis cap. 3, quam ex editione Colvenerii transcribo. Sanctus vero Sixtus, Remorum primus episcopus, etiam Suessonicam * fundasse fertur ecclesiam, & B. Sinicium, collaboratorem & cooperatorem suum inibi constituisse; quique post ejusdem S. Sixti decessum, nepote suo, ut fertur, sancto Divitiano, Suessoni a se pontifice ordinato, quoniam noviter instituta Remensis ecclesia lacte adhuc tenera forte fovebat pignera, necdum ad onus pontificale perferendum robusta, Remis archiepiscopalem (ea cogente necessitate) subiit cathedram. Hæc, nec plura de Divitiano historicus Remensis; ex quibus facile conjicias, quam levis de ipsius gestis memoria exstiterit jam inde a medio seculo X, quo iste scripsit. De suo tempore inquit Marlotus: Tanti Præsulis cursum in pontificatu, genus mortis & annum, gestorum ejus memoriam tempus edax obliteravit.

[5] Non exspectet igitur plura lector. Ipsum omnes Catalogi in serie episcoporum Suessionensium tertio loco recensent, [S. Sinicio successit circa finem seculi tertii,] primum S. Sixto, secundum Sinico constanter tribuentes, nec ullam sedis vacationem memorantes. Quam ob rem, cum nulla, vel levissima, nos cogat ratio illam adstruere, Divitiani sedis tempus ex eo, quo proximus ejusdem decessor Sinicius sedit, eruendum est; idque etiam certius faciendum esset, si, quod Flodoardus dubitanter asseruit, constaret, Divitianum fuisse nepotem Sinicii, & ab hoc ad Remensem sedem commigrante, in Suessionensem fuisse suffectum. Fuerunt porro, qui, Flodoardo duce, crederent, SS. Sixtum & Sinicium primo Christianæ æræ seculo a S. Petro, Apostolorum principe, Roma in Gallias missos fuisse: verum hanc sententiam, tum alii, tum Stiltingus noster ad Kalendas Septembris in iisdem Sixto ac Sinicio, satis superque refutarunt, eos ad annum circiter 300 referentes. Eadem de causa Castellanus in Martyrologio Universali, & auctor Martyrologii Parisiensis, Divitianum circa eumdem annum 300 floruisse, annotarunt; ac meo quidem judicio recte, sic tamen, ut prorsus incertum mihi sit, illene paucis annis ante finem seculi tertii, an post initium quarti obiisse credendus sit; quis enim id in tantis tenebris palpando divinet?

[6] Saussayus, in cujus verbis, num. 1 relatis, quædam mihi displicere, [nec martyrio sublatus fuit,] dixi, cum in ea esset sententia, quæ SS. Sixti & Sinicii missionem S. Petro, Apostolorum principi, attribuit, eosque, non naturali morte, sed martyrio e vivis sublatos asserit; nec (ut opinor) facile posset tempus sedis S. Divitiani, quem omnes S. Sinicii sine ullo medio successorem nominant, confessoremque obiisse, memorant, tam diris persecutionibus seculi primi illigare, eumdem a S. Sinicii tempore remotum vixisse, commentus est, primumque illum fuisse e Suessionensibus episcopis, qui eam ecclesiam in pace gubernavit. Sed fallitur: nam neque Sixtus & Sinicius seculo primo floruerunt, ut diximus, nec martyrio coronati sunt, ut laudata eorumdem Acta & Commentarium iis prævium legentes facile perspicient. Adde, quod Saussayus in hac sua opinione dicere cogatur, Suessionensem episcopatum post S. Sinicii obitum ultra duo secula vacasse, quod nulla verisimili ratione probaverit.

[7] [sed obiit confessor.] Marlotus, cujus verba num. 3 dedi, credi voluit, S. Divitiani genus mortis, violentane scilicet, an naturalis ea fuerit, ignorari. Ita forsitan existimavit, quod ejusdem esset cum Saussayo sententiæ de tempore missionis SS. Sixti & Sinicii, ægreque posset cum acerbissima illa Ecclesiæ ætate componere naturalem mortem S. Divitiani, aut inter hunc & Sinicium tam diuturnam sedis vacationem sine idoneo teste affirmare. Atqui Divitianus etiam in Ms. codice Remensi, quem Marlotus vidit, laudavitque, cum Confessoris titulo expresse annuntiatur, neque alium codicem protulit Marlotus, in quo eidem Sancto martyrii laurea adscripta legitur: nonne ergo rectius eumdem naturali morte perfunctum dixisset, quam illius mortis genus ignorari, ex male fixo SS. Sixti ac Sinicii missionis tempore affirmavit? Confessorem itaque cum Remensi codice, seu gemino, seu unico, atque recentioribus Martyrologiis, quæ supra produximus, S. Divitianum appellamus, quales etiam decessores illius, Sixtum & Sinicium fuisse, diximus.

[8] [Corpus ejus apud Suessiones in abbatia S. Crispini Majoris.] Quod de ejusdem Sancti corpore apud S. Crispinum Majorem quiescente Parisiense & Castellani Martyrologia asserunt, consentiunt Sammarthani fratres tom. 3 Galliæ Christianæ in serie episcoporum Suessionensium, in qua pag. 1041 tertio loco sic habetur: S. Divitianus, cujus corpus in D. Crispini Majoris conditum est ecclesia. Non dissentiunt ejusdem Operis continuatores Benedictini tom. 9, col. 334; sed cum quadam cautione aiunt: Corpus in basilica S. Crispini Majoris conditum, tradunt Sammarthani, forte in loco, ubi postea ædificata est hæc basilica. Non existimo, Sammarthanos recitatis verbis indicare voluisse, S. Divitianum mox ab obitu suo in laudata ecclesia, quæ tunc temporis minime exstabat, sepultum fuisse; sed nec iisdem verbis insinuasse censendi sunt, illum eo in loco, ubi dicta S. Crispini basilica postmodum condita est, primo humatum fuisse; cum sic vere loqui potuerint, modo sacrum illius corpus eo, quo scribebant tempore, in eadem basilica quieverit, quocumque demum tempore illuc aliunde fuisset delatum. Ceterum illa basilica & abbatia Ordinis S. Benedicti, vulgo Saint Crispin le grand, sita est supra urbem Suessionum ad fluvium Axonam, de quibus consuli possunt laudati Galliæ Christianæ continuatores tom. 9, a col. 394. Plura (quod dolemus) do hoc sancto Suessionensi Episcopo nescimus.

[Annotatum]

* alii Suessionicam

DE S. MARCELLINO EP. CONF. RAVENNÆ IN ITALIA.

ANNO CCCXLVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Marcellinus episc. conf. Ravennæ in Italia (S.)

BHL Number: 5229

AUCTORE C. B.

§ I. Fasti sacri & scriptores præcipui, qui Sancti meminerunt.

Inter priores undecim S. Apollinaris, primi Ravennatum episcopi, in sacra horum sede successores, [Sanctus, qui Romano hodierno, aliisque Fastis sacris] quos omnes ad hanc columbæ divinitus illapsæ indicio designatos, popularis habet traditio, omnes, uno excepto Proculo, Fastis sacris invenio inscriptos, decimo loco occurrit S. Marcellinus, qui, quamquam quidem, ut S. Severus, proximus ejus successor, Martyrologiis vetustioribus seu classicis inscriptus non sit, in Romano tamen hodierno, non secus ac octo e decessoribus suis, Aderitus scilicet, Eleucadius, Martianus, Calocerus, Probus, Dathus, Liberius & Agapitus, commemoratur: & hi quidem cuncti, si unum Probum, ante X Novembris diem nullis prorsus Fastis sacris insertum, exceperis, sacro illo honore ad varios, quibus proinde in Opere nostro dati jam sunt, mensium præcedentium dies afficiuntur; Marcellinus vero hodie. Verba, quibus hoc postremum ibidem fit, pauca hæc sunt: Ravennæ, sancti Marcellini episcopi & confessoris. Hunc porro Sanctum nostrum, qui hodie etiam Officio in ecclesia Ravennate quotannis colitur, e sacris hujus tabulis, quales in suis ad Martyrologium Romanum Notis laudat Baronius, puto depromptum; unde verosimillime pariter profluxerit annuntiatio, qua in binis Mss. Romano hodierno antiquioribus, Florentinis Usuardi Codicibus, Medicæo scilicet & Strozziano, a Sollerio nostro in Præfatione ad Usuardum num. 254 recensitis, ab eoque deinde inter Usuardina Auctaria relatis, hodie invenitur, quamvis interim in iis Marcelli pro Marcellini perperam scribatur, celebratus hunc in modum: Ravennæ sancti Marcelli ejusdem civitatis episcopi & confessoris.

[2] Usuardino huic Auctario accedunt Fasti sacri, [hodie inscribitur, elogiisque etiam,] a Galesinio, Ferrario & Castellano contexti. Ac Castellanus quidem in Martyrologio suo Universali iisdem plane, quibus id in Romano fit, verbis, Gallice redditis, breviter Sanctum commemorat; Galesinius vero & maxime Ferrarius, ille in suo anni 1578 Martyrologio, hic in Generali anni 1613 Sanctorum Italiæ Catalogo, oratione paulo prolixiori id præstant. Amborum verba describo. Prioris hæc sunt: Ravennæ sancti Marcellini episcopi, tanta sanctitate viri, ut vel sola opinione homines a maleficio deterreret, & ad leges divinas colendas inflammaret; posterioris vero ista: Marcellinus X a S. Apollinare Ravennæ episcopus, columbæ indicio electus, ecclesiæ Ravennati post S. Agapitum anno Sal. CCXXX, Urbano Pontifice Maximo, præfuit. Quam ecclesiam per annos L, sive, ut alii tradunt, XLVII tanta sanctitate & pietate, adjuncta prudentia, administravit, ut hac opinione homines a maleficiis absterreret, & ad divinas leges observandas exemplo maxime suo inflammaret, ut multos a dæmone oppressos liberaret, ac multis dæmonum insidiis petitus, ad divinam opem confugiens eos superaret. Denique in magna rerum perturbatione & Ecclesiæ persecutione, Aureliano imp. (sub quo, eo adhuc episcopo, Fusca virgo & Maura nutrix martyrio coronatæ sunt) graviter afflictus III Non. Octobris migravit e vita, Felice Papa. Cujus corpus fertur suavissimum odorem misisse in æde S. Probi sepultum.

[3] [ex ecclesiæ Ravennatis lectionibus tabulisque] Nec tantum hisce elogiis Sanctum exornant, verum etiam pro fonte, e quo ea hauserint, Ravennatem Hieronymi Rubei Historiam assignant. Huic porro etiam, Galesinius quidem Annalium urbis Ravennæ scriptores; Ferrarius autem ecclesiæ Ravennatis monumenta, adjungunt. Verum qui qualesve illi Annales seu horum scriptores, quæ qualiave illa monumenta sint, non edicunt. Opus sane, quod sub Annalium Ravennatum titulo concinnatum sit, hactenus non novi; quod vero ad ecclesiæ Ravennatis monumenta, a Ferrario laudata, pertinet, cum hic hagiologus, de aliis agens Ravennatibus Sanctis, subinde etiam ejusdem ecclesiæ, quas tamen antiquas (adi in S. Agapito ad XVI Martii Opus nostrum) perperam vocaris, lectiones laudet, monumentorum illorum partem hæ forte non exiguam faciunt una cum Tabulis, quas, ut supra monui, citat Baronius, quasque præcipue esse opinor Kalendaria Catalogosve, quibus ad diversos anni dies diversi Ravennates Sancti, vel nomine tenus dumtaxat, vel cum addito brevi elogio, cultusve ecclesiastici eis deferendi præcepto sint inserti. Utut res habeat, nihil equidem, quin Hieronymo Rubeo consonet, habet Galesinius, totumque fere, quo Sanctum Ferrarius exornat, elogium ex eodem Ravennati historico est depromptum. Ut de re ferri queat judicium, juverit & hujus verba, huc facientia, transcripsisse.

[4] [& Hieronymo Rubeo] Agapito, inquit lib. 1 sub finem, Marcellinus successit Ravennatum archiepiscopus, alterum & trigesimum circiter annum supra ducentesimum ab ortu Christi, Urbano adhuc Romano Pontifice. Quinquaginta annis Ravennati ecclesiæ præfuit Marcellinus tanta sanctitate atque innocentia, ut vel sola opinione homines a maleficio deterreret, & ad leges divinas servandas ac colendas inflammaret. Sæpius cacodæmonum furorem (tanta in illo fuit magnitudo & præstantia benignitatis divinæ) nullo labore compressit, cumque Virum sanctum illi, dispositis insidiis, vallatum tenerent ac circumvenissent, eo Deum suppliciter invocante, statim prostrati, misereque afflicti sunt. Hactenus ille, qui deinde, varias Romani imperii vicissitudines, plures Barbarorum in id irruptiones, gloriosum SS. Fuscæ & Mauræ martyrium, sævas in Christi cultores persecutiones aliaque nonnulla, quæ, gubernante Ravennatem ecclesiam S. Marcellino, accidisse vult, paulo prolixius exponens, ita tandem de Sancto concludit: Sub id tempus (Aureliano scilicet imperante) Marcellinus, Ravennatum antistes, in tanta perturbatione vario rerum eventu misere graviterque affectus animam exhalavit tertio Non. Oct. Dum extremum spiritum duceret, ejus cadaver ferunt unguentorum suavissimorum divinum odorem afflavisse. Sepultus est in divi Probi.

[5] Confer nunc hæc cum binis elogiis supra huc transcriptis, [depromptis, a Galesinio & Ferrario celebratur, a binis præterea,] videbisque Galesinium & Ferrarium, horum auctores, ex Hieronymo Rubeo, qui præterea priorum undecim S. Apollinaris successorum columbæ divinitus illapsæ indicio ad episcopatum electionem loco non uno docet, indubie hausisse. Nec tantum id fecerunt ambo hi hagiologi, verum etiam in libro, Italice scripto, quem sacra Ravennæ antiquæ Monumenta inscripsit, annoque 1664 vulgavit, Hieronymus Fabri, metropolitanæ Ravennatum ecclesiæ canonicus, infra plus semel laudandus, aliique nonnulli, qui post annum 1572, quo primum prodiit Hieronymi Rubei Historia, de Ravennatis ecclesiæ rebus Sanctisve scripserunt. Hos omnes, utpote qui Rubei de Sancto nostro asserta nec roborent, nec infirment, nihilque fere, quod ex his haustum non sit, doerant, hic enumerare operæ pretium non est, pergoque proinde ad binos (neque enim etiam plures alios his recentiores hic moror) scriptores antiquos, quos adhuc Mss. dumtaxat sibi prælucentes habuit, atque ad contexendam Ravennatem Historiam adhibuit sæpissime jam nominatus Hieronymus Rubeus.

[6] Prior est Agnellus, appellatus etiam Andreas, qui librum Pontificalem seu Vitas Ravennatum Pontificum anno circiter 840 conscripsit. [qui reliquis antiquiores sunt, scriptoribus, Agnello scilicet,] Opus hoc Benedictus Bacchinius, abbas S. Mariæ de Lacroma Ord. S. Benedicti Congregationis Casinensis, e Ms. Bibliothecæ Estensis Codice eruit, varieque a se illustratum typis primum anno 1708 publici juris fecit, idemque deinde Muratorius, cum codice Estensi denuo collatum, iterata editione in Rerum Italicarum Scriptorum tom. 2 una cum Bacchinii in id Observationibus Dissertationibusque intulit. Ambo porro editioni, quam adornarunt, præfationem præmisere sane eruditam, qua, quis fuerit Agnellus, qua ætate floruerit, & qua sit fide dignus, additis etiam, quibus laboret, defectibus, dilucide exponunt. Præcipua, huc spectantia, e Bacchinii Præfatione apud nos tom. V Julii pag. 343 exstant excerpta, quo propterea, studiose lector, vel ad Bachinii, aut etiam Muratorii, si ad manum sit, Præfationem pro ampliori Agnelli concinnatique ab eo Pontificalis notitia, brevitatis ergo te remitto. En modo, quæ Agnellus editionis Bacchinii, quam hic, nisi aliud dicam, semper intelligam, part. I, pag. 162 de Sancto nostro, quem, spectato, quo post S. Apollinarem sederit, ordine, decimum appellat, capite unico sub hoc titulo, Vita sancti Marcellini, memoriæ prodat.

[7] Marcellinus X, inquit, justus & timoratus suis orationibus dæmonum castra prostravit, [cujus verba hic recitantur,] & oves, quæ a Domino ei traditæ fuerant, impiger custodivit, ne ille immanissimus lupus, qui quotidie sævit, & furit, castra suæ ecclesiæ laniare potuisset, & ex suis ovibus prædam evelleret, ut non Christianorum animas, quas sanctus Vir Omnipotenti Domino adquisierat, beluino gutture devoraret, ne infernalibus connexis gehennæ vinculis ditione manciparet. Transactoque plurimo annorum curriculo spatii, pontificatum amisit & vitam, cujus tanta corpus odoramenta flagravit, ut pretiosissima mirrhæ, incensi, odoramenta sepelientium nares sentirent. Sepultus est, ut fatentur alii, in basilica B. Probi. Sedit autem annos … mens … dies … Ita hactenus Agnellus, cujus hæc etiam idcirco præcipue, quod usui infra futura adhuc sint, de Sancto nostro verba volui huc transcribere, quamvis interim præter sedis S. Marcellini diuturnitatem sepulturæque locum nihil fere notatu dignum edoceant. Sanctum quidem præterea, veluti pastorem vigilantissimum, depingunt, nec dubito, quin revera is in gregem sibi commissum diligentissime invigilarit; attamen cum vigil sedulaque gregis adversus omnes dæmonum insidias tutandi cura omnibus omnino pastoribus seu episcopis, sanctitatis laude conspicuis, sit communis, eam forte, utut speciatim in antiquis monumentis non notatam, Sancto nostro, ne alioquin ejus Vita appareret nimis jejuna, Agnellus nominatim attribuerit. Cum enim hic scriptor, ut Bacchinius, in prima sua in eum Dissertatione, cap. 2 docet, nulla omnino vel S. Severi, duodecimi Ravennatum antistitis, vel etiam decessorum ejus Acta scripta habuerit, probabilibus dumtaxat conjecturis, quæ de hisce speciatim memoriæ prodit, frequenter superstruit, uti ipsemet in S. Exuperantio XIX Ravennatum antistite satis indicat.

[8] [& anonymo, qui canonicum se prodit, memoratur.] Ad alterum modo e scriptoribus antiquis, quorum supra memini, progrediamur. Muratorius in eodem Ms. Bibliothecæ Estensis codice, e quo Agnelli librum pontificalem ecclesiæ Ravennatis eruderarat Bacchinius, Vitas priorum aliquot episcoporum Ravennatum, seu potius habitos de his ad populum sermones, quibus Vitæ titulus deinde fuerit adjectus, una cum aliis nonnullis Opusculis invenit, eaque omnia, Spicilegii Ravennatis Historiæ titulo insignita, tom. 1, part. 2 Scriptorum Rerum Italicarum inseruit. Causas, ob quas Opus hoc vulgarit, in Præfatione docet, uti etiam lucubratiunculas illas omnes, quas id complectitur, a variis auctoribus, qui post Agnellum floruerint, esse profectas, quod tamen (vide Operis nostri tom. 7 Septembris pag. 400, num. 9) ita videtur quantum ad episcoporum Ravennatum Vitas intelligendum, ut harum omnium unus idemque, qui scilicet easdem etiam pro arbitrio subinde mutarit interpolaritque, collector exstiterit, seculo XIII longe posterior. In illa porro, quam hic digessit, collectione, seu, ut hanc appellare maluit Muratorius, Ravennatis Historiæ Spicilegio pag. 554 & seqq. legitur S. Probi Vita, cui hujus aliorumque septem Ravennatum antistitum translationis, anno circiter 963 factæ, Historia inseritur, ab anonymo, qui rei gestæ interfuit, canonicumque se prodit, auctore (adi eumdem 7 Septembris tom. pag. 403, num. 25 & seqq.) litteris consignata; hic autem, qui, quod præcipue huc spectat, ille ipse est e binis supra memoratis scriptoribus antiquis posterior, S. Marcellinum sanctis Ravennatibus episcopis, quorum corpora refert fuisse translata, accenset. Verba, quæ ad Sancti nostri translationem pertinentia suppeditat, infra suo loco, cum de hac sermo erit, describam. Aggredior nunc, quæ prævie adhuc tractanda sunt, quæque ut eo, quo gesta sunt, ordine proponantur, a Sancti ad sedem Ravennatem electione ducendum est initium.

§ II. Quæ prosint & quæ contra obsint Ravennatum traditioni, qua Sanctus, aliique priores decem S. Apollinaris in sede Ravennati successores a Spiritu Sancto in specie columbæ apparente feruntur electi.

[Sanctum miraculo fuisse designatum episcopum, popularis,] Sanctus Marcellinus novemque ejus in sede Ravennate decessores & proximus successor Severus a Spiritu Sancto, qui sub specie columbæ supra eligendorum caput apparuerit, ad episcopatum prodigiose fuerint assumpti, si modo populari, quæ apud Ravennates viget, crediturque, traditione sit standum. Verum quid tandem de hac statuendum? Fuisse re vera S. Severum columbæ divinitus apparentis indicio episcopum designatum, passim ab eruditis non revocatur in dubium, quamvis interim id a scriptoribus seculo nono antiquioribus, annisque minus quadringentis a re gesta remotis, memoriæ proditum non inveniatur; quod vero ad S. Marcellinum novemque ejus decessores pertinet, septem ex his in Opus nostrum, uti, quæ num. I dixi, sat aperiunt, Majores nostri jam intulere; verum super traditione ista, prout simul & ad S. Severum, & ad Sanctum nostrum novemque ejus decessores, seu ad omnes undecim priores S. Apollinaris in sede Ravennati successoris sese extendit, nuspiam aperte mentem suam declararunt. Etsi enim monumenta scriptorumve verba, illam non obscure insinuantia, subinde, ut argumenti exigebat ratio, tunc retulerint, essentne tamen hæc veritati consona, an dissona, minime pronuntiarunt, remque, Ravennati ecclesiæ a pluribus jam seculis constanter creditam, maxime idcirco, quantum opinor, quod ei invicte, integreque pro Ravennatum desiderio probandæ documenta idonea non suppeterent, diligentius aliis discutiendam definiendamque huc usque reliquerunt.

[10] Et vero, cum antiquas præterea particularium ecclesiarum traditiones indubitanter ut falsas commentitiasque absque ullis solidis & positivis, [super qua non temere pronuntiandum, fert traditio.] ut vocant, argumentis rejicere, rationi etiam consentaneum non sit, taliaque adversus antiquam illam Ravennatum traditionem militare, verosimiliter non compererint, optimo sane prudentissimoque consilio id fecerunt, illorumque idcirco, cum præterea non magis ad Sanctum nostrum, quam ad ejus decessores, in Opere nostro jam datos, illa spectet de prodigiosa ad episcopatum electione traditio, vestigiis hic insistere, penitusque ab hac, super qua sane nil temere pronuntiandum intelligo, tum admittenda, tum etiam rejicienda abstinere est fixum. Attamen cum id omnibus, qui res controversas dubiasque decidi rationesve saltem, iisdem mature expendendis librandisque aptas, proponi desiderant, futurum forte non sit gratum, non tantum, quod apud nos tom. VII Septembris in S. Aderito num. 2 factum jam est, ad Hieronymum Fabri, qui traditionem totis viribus propugnat, & ad Benedictum Bacchinium, Muratoriumque, qui, quæ illam falsitatis reddere suspectam sunt nata, proponunt, lectores curiosos remitto; verum etiam in gratiam eorum, quibus forte tres hi scriptores ad manum non fuerint, argumenta præcipua, quæ singuli in rem suam adducunt, vel ipsis eorumdem verbis, vel certe in compendium contracta describo, observationibus etiam, ubi id opportunum congruumve videbitur, subinde adjectis. Ab iis, quæ Hieronymus Fabri affert, exordior.

[11] [Scriptores monumentaque, quibus illud Fabrius propugnat.] Hic scriptor in Opere, quod, ut jam dixi, Sacra Ravennæ antiquæ Monumenta inscripsit, annoque 1664 typis Venetis edidit, part. 1, pag. 344 & tribus seqq. omnia prorsus, quibus factam priorum undecim S. Apollinaris successorum a Spiritu Sancto in columbæ specie apparente ad episcopatum electionem fulciri posse animadvertit, studiosissime congerit, moxque, ubi hanc non nudam esse simplicemque ecclesiæ Ravennatis traditionem, sed a magni nominis historicis affirmari, fideique effici indubiæ nobilissimis plurium seculorum monumentis, asseruit, diversos diversorum temporum, qui prodigiosum illum electionis modum calculo suo approbarunt testimoniove confirmarunt, scriptores recenset. His porro deinde, quibus etiam musivum seu tessellatum Ursianæ seu cathedralis apud Ravennates ecclesiæ opus, monumentis tamen potius quam scriptoribus annumerandum, interserit, varia antiqua, eumdem illum electionis modum indicantia, monumenta adjungit, Ravennatis scilicet ecclesiæ & provinciæ Kalendaria, Breviarii Erfordiensis de S. Severo Lectiones, editum de festorum dierum cultu a Julio Feltrio Ruvereo; Urbinatium Cardinale archiepiscopo Ravennate, in concilio provinciali decretum, antiquissimam ecclesiæ S. Jacobi Argentiensis Picturam, antiquum Ms., quod in capituli Ravennatis archivo servatur, Missale, ac tandem ipsa, quæ albam in campo rubro crucem, hujusque a dextris albam itidem columbam, viridis olivæ ramo in rostro instructam, complectuntur, ecclesiæ Ravennatis insignia. Accipe modo, quid in omnia hæc monumenta scriptoresque, iisdem præmissos, observandum occurrat.

[12] [una cum nonnullit.] Hos inter Bollandus noster, tamquam qui in SS. Severo, Calocero & Eleucadio Ravennatum episcopis, tom. 1 & 2 Februarii datis, factam priorum undecim S. Apollinaris successorum a Spiritu Sancto in specie columbæ apparente electionem pro probata habeat, computatur; quod quo jure fiat, haud equidem perspicio. Etsi enim ibidem Bollandus nonnulla, quibus supernus ille electionis modus adstruitur, auctorum anteriorum verba transcribat, hæc tamen nec adoptat, nec an veritati consonent, edicit. At vero, utut id ita habeat, merito equidem præter recentiores non paucos Desiderius Spretus, Petrus de Natalibus, Ricobaldus Ferrariensis, ac tandem etiam B. Petrus Damianus patria Ravennas, S. R. E. Cardinalis episcopus Ostiensis, a Fabrio pro electionis, de quo hic disserimus, miraculo adducuntur, uti etiam musivum seu tessellatum, utpote in quo priores undecim, nec plures, S. Apollinaris successores cum apparente supra singulorum caput columba cernuntur expressi, ecclesiæ Ravennatis opus, etiam a Majoribus nostris in S. Agapito ad XVI Martii diem alibique non semel laudatum. Verum & hoc, uti ipsemet docet Fabrius, ante annum 1112 non fuit exstructum, & e cunctis nominatis scriptoribus antiquior est B. Petrus Damianus, qui tamen ante seculum decimum prope elapsum (adi Operis nostri tom. 3 Februarii pag. 415) natus non est, quique proinde an una cum antiquo illo ecclesiæ Ravennatis opere, memoratisque sequioris ætatis scriptoribus prodigiosam priorum undecim S. Apollinaris successorum, quorum postremus S. Severus anno 346 sedere incepit, electionis historiam, a qua sex amplius seculis, inter annum circiter 1000 & annum 346 elapsis, abfuit, certam atque indubitatam possit efficere, aliorum esto judicium.

[13] Ad ea, quæ etiam in monumenta supra recensita observari convenit, [quæ annotari convenit, proponuntur,] jam progredior. Est pariter his omnibus, quantum opinor, B. Petrus Damianus antiquior, nihilque certe, quo contrarium apte evincat, Fabrius adducit in medium. Ait quidem, quæ ultimo loco laudat, ecclesiæ Ravennatis insignia mille amplius annis esse antiqua, utpote abhinc ipsa, quæ ex opinione apud eruditos communius modo recepta ab anno circiter 567 ad annum circiter 742 excurrit, exarchorum Ravennatum ætate jam usurpata; verum tam antiquum, de quo hic plura disputare non lubet, insignium illorum usum nec probat, nec, etsi probaret, propterea esset certo consequens, ut is ex prodigiosa illa, quæ ab apparente in specie columbæ Spiritu Sancto facta sit, priorum undecim S. Apollinaris in sede Ravennare successorum electione primitus fuisset inductus; quod tamen ad finem a Fabrio intentum necessario requiri, nemo non videt. Porro hic scriptor monumentis, de quibus modo notata sufficiant, corollarii quodammodo vice etiam adjungit antiquam S. Severi Ravennatis episcopi Vitam, a Bollando in Operis nostri tom. 1 Februarii illatam, quæ, priores S. Apollinaris successores columbæ indicio electos, tom. cit. pag. 82 & seq. num. 4 luculentissime docet; verum hæc, cum anonymum, uti in Commentario eidem præmisso num. 5 docet Bollandus, seculi dumtaxat decimi aut undecimi auctorem, ac proin B. Petro Damiano non multo antiquiorem, imo forte etiam recentiorem, habeat, scriptoribus monumentisque a Fabrio pro prodigiosa illa electione allatis magnum pondus haud addit.

[14] Validius nonnihil pro eadem ex Agnello, quem Fabrius non vidit, [argumentumque, traditioni saltem favens, adjungitur:] quemque alioquin in subsidium etiam vocasset, potest argui. Etenim is scriptor, qui ex dictis Ravennatum antistitum Vitas anno circiter 840 litteris consignavit, ac proin sesquiseculo ut minimum ante B. Petrum Damianum floruit, part. 1, pag. 169 S. Severum ad ecclesiam, quo novi Ravennatis episcopi electioni interesset, sese conferre meditantem, uxori in hæc verba inducit loquentem: Vadam, & videbo visionem mirabilem, quomodo de alto cælo columba veniet, & super electi caput conscendat; quæ sane solitum jam dudum ætate Severi Spiritus Sancti sub visibili columbæ forma in Ravennatum pontificum electionibus supra caput eligendi descensum apertissime indicare videntur: quamvis autem ex eo, quod Agnellus, quæ hic de S. Severo scribit, non ex antiquis monumentis, sed e multorum dumtaxat seniorum, uti ipsemet fatetur, narratione hauserit, pluriumque seculorum spatio ab omnibus prioribus undecim S. Apollinaris successoribus abfuerit, non immerito forsan possit contendi, prodigiosam horum columbæ indicio electionem recitatis scriptoris illius verbis certam haud effici, est tamen, quantum apparet, cur ex his concludatur, Ravennatum de illa traditionem seculo decimo aut undecimo, contra ac nonnulli sentiunt, multo esse antiquiorem.

[15] At vero si Bacchinio, cujus & Muratorii argumenta jam producenda sunt, [unde hanc, cujus antiquitati Bacchinius ratiocinio,] stare velis, ne tantam quidem idcirco traditionis illius, quam unde forsan ortam suspicari quis queat, mox intelliges, antiquitatem admiseris; in Observationibus enim, quas Vitæ S. Severi scriptor ille subjungit, pag. 174 in eam, quæ Severum prophetico spiritu de propria futura electione Agnelliana proxime huc transcripta verba forsan pronuntiasse, autumat, opinionem propendet, idque, quantum opinor, ob rationes contentas in ratiocinio, quod ibidem & pag. anteced. præmiserat, quodque eo fere reducitur: Agnellus de prodigiosa S. Severi ad episcopatum electione ita etiam cap. 1, pag. 16; scribit: Cujus (S. Severi nimirum) sacerdotium ab Omnipotente Domino tantum prædestinatum fuit, ut in illius electione Spiritus Sanctus missus fuisset in specie columbæ, quam omnis populus viderunt corporalibus oculis, & super ejus caput requievit, unde in proverbium &c; quibus verbis innuere seu explicare videtur specialem anteaque Ravennæ insolitum, qui per Spiritum Sanctum, sub columbæ forma apparentem, in S. Severi electione primum enituerit, divinæ providentiæ modum, huncque præterea suo de columba, quæ in decessorum S. Severi electione apparuerit, silentio, in omnium horum Vitis ubique constanter servato, sufficienter suadet.

[16] [hic quantum ad substantiam] Adhæc Luidolphus presbyter, qui alteram scripsit S. Severi Vitam, a Bollando tom. 1 Februarii pariter editam, monachum Ravennatem, quem ipsemet audierat, inducit ibidem pag. 89, num. 7 de S. Severo ita loquentem: Orante autem populo, ecce, subito columba quædam desuper volitans super caput ipsius, cunctis cernentibus, consedit. Quod quidam pro signo accipientes, eum sacerdotio dignum judicabant: alii vero indigne ferentes, quod tam vilibus vestimentis indutus inter primos civitatis stare præsumpsisset, eum inhoneste, sicut ei uxor evenire optaverat, de ecclesia exire compulerunt, altera autem die in ecclesia latitare volens, etiam per columbam proditusproditus sollicitabat corda intuentium. Tertia vero die, cum in ecclesia positi aliquod signum a Deo præstolarentur, ille, qui non in facie, sed in corde videt & judicat, quasi duritiem illorum increpans, eum sicut prius per columbam sacerdotio dignum palam omnibus demonstravit.

[17] [descripto, adversatur,] Quibus verbis indicari videtur, Spiritus Sancti, sub columbæ specie supra eligendi Ravennatis antistitis caput apparentis, prodigium in S. Severi, priorum undecim S. Apollinaris successorum postremi, electione primum evenisse; iis enim monachus Ravennas, seu, si mavis, ex ea, quam ex ipso hujus ore accepit, relatione Luidolphus narrat, descendente supra Severi caput columba, aliquos eum dignum sacerdotio habuisse, alios secus, qui etiam illum extra ecclesiam expulerint, nec descensui secundo columbæ obedierint, sed exspectaverint signum demonstrari; hæc autem omnia accidere non potuissent, si ex præcedentium pontificum electionibus compertum apud Ravennates fuisset, a Deo virum illum, super cujus caput columba appareret, episcopum designari. Jam vero cum eodem seculo nono, quo ex dictis Agnellus, etiam Luidolphus presbyter, ut tom. Februarii cit. in Comment. ad Vitam S. Severi prævio num. 7 Bollandus docet, floruerit, quis non e proxime recitatis illorum verbis concludat, seculo IX labente aut etiam ad finem inclinante, peculiarem S. Severo æstimatam fuisse prodigiosam columbæ indicio electionem, quæ posterioribus temporibus communis credita est omnium Ravennatum antistitum, qui a S. Apollinare usque ad S. Severum in Ravennati cathedra sederunt?

[18] [suspicari forsan quis possit, primitus exortam,] Ita prope quantum ad substantiam habet institutum a Bacchinio loco cit. ratiocinium; quod si putes legitimum, videsis, tum an eo, in quem ex dictis hic scriptor propendet, sensu accipienda non sint Agnelli verba priori loco seu num. 14 huc transcripta, tum etiam an ex his perperam intellectis primitus orta non sit Ravennatum de prodigiosa priorum omnium undecim S. Apollinaris successorum electione traditio, quæ, quamquam quidem seculo IX nondum esset pervulgata, temporis tamen lapsu ita invaluit, ut passim ab omnibus, Ravennatibus saltem, videatur fuisse admissa non modo seculo XII, quo musivum supra laudatum Ursianæ seu cathedralis Ravennatis ecclesiæ opus fuit exstructum, verum etiam seculo XI, quo B. Petrus Damianus floruit, quoque, quod bene notandum est, duabus hisce vocibus, solito more, quæ difficultatis num. 14 propositæ nodum tangunt, adjectis, ipsissima fere Agnelli verba, ibidem recitata, serm. I de S. Severo descripsit, uxori Sanctum hunc dicentem inducens, Vadam & videbo visionem mirabilem, videlicet, quomodo columba de cælo veniat & super electi caput SOLITO MORE consideat.

[19] Verum enimvero utut hæc de Ravennatum traditione habeant, [& unde re ipsa ortam,] Muratorius, ad quem tandem venio, longe aliam illius originem suspicatur. Audi ipsummet. tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2, pag. 527 in ea, quam Ravennatis Historiæ Spicilegio præfixit, Præfatione suis verbis ita loquentem: Animadvertas velim, vulgo ibidem (Ravennæ nimirum) creditum, Spiritum Sanctum sub visibili columbæ specie priores duodecim episcopos indicasse a clero & populo eligendos. Equidem persuasionem hanc iis (Ravennatibus) eripere mihi non est animus. Attamen suspicari non desino, an invaluisse potuerit hujusmodi opinio ex pictura aliqua veteri male intellecta. Quum enim episcoporum olim electio ab ejusdem cleri & populi votis penderet, atque in ipsam influere, & quidem merito, putaretur divini Spiritus secreta motio, ac præsertim quoties in sanctos Viros electio cadebat, pictores illorum episcoporum imaginem efformantes, supra eorum caput Paracletum sub columbæ specie appingebant, ut sensibile oculis exhiberetur, quod invisibili tantum actione peractum fuerat.

[20] Proinde ignarum vulgus subsequentium seculorum accipere facile potuit typum pro historia, [suspicetur Muratorius.] & fictionem pictori licitam tamquam rem certam. Ita vulgus tot martyres post abscissam cervicem non sine ingenti prodigio supervixisse, suumque caput propriis manibus alio detulisse, sibi persuasit hac una ratione, quod eos in pictura caput suum manibus gestantes adspexisset, quum tamen pictores nihil aliud significare voluerint, nisi martyres illos capitis diminutione mortem pro Christo sustinuisse. Sunt & sexcenti hujusmodi errores, sive opiniones male suffultæ, quibus tantum originem dedit pictorum licentia, perperam a posteris accepta atque explicata. Liceat Ravennatibus traditionem suam mordicus tueri; sed & mihi licuerit dubitationem meam hoc in loco exerere. Habes nunc, erudite lector, quæ faveant, & quæ contra adversentur Ravennatum traditioni, cui an assentiendum potius sit, quam dissentiendum, quisque modo pro arbitrio statuat.

§ III. Tempus, quo Sanctus sedere inceperit & obierit.

[Sanctus, quem, contra ac Majores nostri aliquando] Majores nostri de priorum Ravennatum antistitum serie chronologiaque loco non uno tractarunt, ac in primis quidem ad primam Februarii diem, S. Severo Ravennatum episcopo confessori sacram. Quid multa? In Commentario ad Sancti hujus Vitam prævio § 1, num. 4, nonnullis Fastis sacris, in quibus ad Kalendas Januarii Severi alterius, Ravennatis martyris, addito etiam episcopi titulo, memoria signatur, in medium adductis, de posteriori hoc Severo, quem ad dictum Januarii diem in Opus nostrum jam intulerant, ita pronuntiant: Cum de martyre Ravennate Severo, quem Hieronym. Rubeus ait 1 Janu. coli, alii 1 Febr. referunt, nihil constet, nisi sub Maximiano coronatum martyrio, an non suspicari fas sit, episcopum illum fuisse; sed cum ejus Acta laterent, posterioris Severi confessoris celebriorem conservatam memoriam? At severe pronuntiat Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ, mendacium esse, asserere plures Severos. Non asserimus quidem; sed quo argumento severam suam censuram firmet vir doctissimus, non satis perspicimus. Fuisse certe celebrem jam olim opinionem de S. Severo ep. Ravennate martyre, patebit inferius ex Vita per Luidolfum, cui cap. 2, num. 5 ita Ravennas monachus respondet: “Severus, cujus tu Vitam scire desideras, non fuit martyr, sed confessor.” Ergo de episcopo ita percunctatus erat Luidolfus, ut martyrem eum existimaret; si quidem quadret interrogationi responsio.

[22] [suspicati sunt, S. Severus martyr non præcessit,] His porro, postquam de S. Severi Ravennatis episcopi confessoris ætate, seu tempore, quo is sedere inceperit & obierit, nonnulla contra Hieronymum Rubeum § 2 disputarunt, num. 13 etiam subjungunt: Si quis antiquiorem fuisse S. Marcellinum probarit, eique successisse Severum aliquem, dicat sane, duos fuisse Severos, ipso non omnino repugnante Baronio, sed posterioris celebritate prioris obscuratam esse famam. Quid si episcopus fuit Severus ille martyr, quem diximus Kalendis Januarii coli, sub Maximiano interfectum? Multi, ut § superiori & ad illum diem diximus, episcopum & martyrem eo die statuunt. Neque ex Actis martyrii, quæ nulla extant, probari potest, episcopum non fuisse. Sunt itaque, uti e binis hisce huc jam transcriptis textibus palam est, Majores nostri aliquando suspicati, ante S. Severum, episcopum Ravennatem confessorem, ac proin etiam ante Sanctum nostrum, utpote proximum hujus secundum ipsosmet & dicenda decessorem, in cathedra Ravennensi etiam sedisse S. Severum martyrem supra memoratum, quem etiam præcedere potuerit Marcellinus alter, a Sancto nostro distinctus, eoque antiquior. Verum S. Petrus Chrysologus, & ipse Ravennatum episcopus, ante annum CCCCXLVIIII, quo e vivis excessit, de S. Apollinare, primo Ravennatum antistite, Sermone 128 locutus fuit in hunc modum: B. Apollinaris primo sacerdotio solus hanc ecclesiam Ravennatem vernaculo atque inclito martyrii honore decoravit. His autem verbis dilucide docemur, nullum omnino, sæ S. Apollinarem exceperis, Ravennatum antistitum, qui ante Petrum Chrysologum vixere, martyrio fuisse coronatum, ac proin in horum serie ante Sanctum nostrum & S. Severum confessorem, anno circiter 390 vita functum, collocari non posse S. Severum martyrem, sesquiseculo circiter, uti de eo apud nos tom. I Januarii pag. 20 notatur, ante Petri Chrysologi ætatem martyrio affectum.

[23] Nec est, cur propterea Majores nostros hic incuses: [Marcellinum etiam antiquiorem,] cum enim non asserendo, sed suspicando dumtaxat sint locuti, non usque adeo scrupulose in rem debuerunt inquirere, memoratumque, quem Petrus Chrysologus de S. Apollinare, non de S. Severo martyre, habuit, sermonem consulere. Adhæc suspicionem illam ipsimet, quam, cum anno 1658 præfatum ederent Februarii tomum, insinuarant, decennio dumtaxat post, secundum vulgantes Martii, in S. Agapito, proximo ex dicendis Sancti nostri in sede Ravennati decessore, deposuerunt. Etenim ibidem de musivo seu tessellato Ursianæ apud Ravennates ecclesiæ opere supra memorato, quod antea e Leandri Alberti Italiæ descriptione utcumque dumtaxat cognorant, tumque ipsimet Ravennæ coram aspexerant, atque admodum antiquum compererant, ita num. 3 loquuntur: Nos sanc antiquæ isti picturæ multum deferimus, & quamdiu potiora nulla suppetunt monumenta, ex quibus in eam seriem vitium aliquod irrepsisse ostendatur, eidem standum esse censemus: in hac autem, quam his verbis memorant, episcoporum Ravennatum serie novem dumtaxat sequentes, Aderitus nimirum, Eleucadius, Martianus, Calocerus, Proculus, Probus, Dathus, Liberius & Agapitus seu Agapetus, qui ante S. Severum confessorem proximumque ejus decessorem sanctum Marcellinum sederint, occurrunt, ut adeo Majores nostri, utpote qui a serie illa non recedendum, loco proxime cit. nihilominus censuerint, suam, quam exposui, de S. Severo martyre Marcellinoque antiquiori suspicionem jam deposuissent, cum anno 1668 secundum Martii tomum publici juris facerent. Et sane reipsa etiam Severus martyr, Marcellinusque, Sancto nostro antiquior, e Ravennatum episcoporum numero vel idcirco videntur excludendi, quod etiam in horum serie, utpote quæ jam productæ ex musivo ecclesiæ Ursianæ opere plane sit similis, ab Agnello, scriptore ex dictis, & ipso hoc musivo Opere & scriptoribus omnibus, de Ravennatum antistitum successione tractantibus, antiquiori, assignata non compareant.

[24] At vero, inquies fortassis, in S. Severi Ravennatis episcopi Vita, [aut ullum alium, quidquid contra opponatur,] superius num. 13 jam laudata, atque apud nos tom. I Februarii priori loco excusa, num. 4 ita memorat auctor anonymus: Hanc siquidem urbem (Ravennam scilicet) meritis præcipuis ejusdem sui triumphatoris B. Apollinaris, adeo clemens & pius rex Christus, præ ceteris decorando insignivit, ut ex quo ille miles felix laureatus corona martyrii intravit in gaudium Domini sui, instar duodeni Apostolorum apicis, duodecim illi successores per varia annorum curricula suppleret, non humana electos industria, sed potius divina vocatos providentia, & super quorum capita cælitus missa requievit columba; his autem verbis clarissime indicatur, duodecim S. Apollinaris in sedem Ravennatem successores columbæ divinitus missæ indicio ad episcopatum fuisse designatos. Jam vero cum e cunctis Ravennatum episcopis, qui hujusmodi miraculo feruntur electi, omnium ultimus, uti modo inter eruditos satis convenit, fuerit S. Severus confessor, huncque in serie, quam & Agnellus, & musivum Ursianæ ecclesiæ opus exhibent, decem dumtaxat S. Apollinaris successores præcedant, necesse est, ut ad seriem istam; si non vel S. Severus martyr, vel Marcellinus Sancto nostro antiquior, alter certe alterius nominis, qui ante S. Severum confessorem hujusque decessorem Marcellinum sederit, S. Apollinaris successor adjiciatur. Adhæc, perges, in Ravennatis Historiæ Spicilegio, tom. 1, part. 2 Scriptorum Italiæ a Muratorio inserto supraque laudato, pag. 552 anonymus Vitæ, ut vocatur, S. Proculi Ravennatis episcopi auctor ita scribit: Sita est (ecclesia, S. Theodori communiter nominata) inter muros civitatis Ravennæ, ubi hæc miraculosa & mirifica (Spiritus Sancti in Specie columbæ descensum intelligit) semper in electionibus Ravennatum pontificum a glorioso transitu beati Apollinaris usque ad beati Severi antistitis ejusdem ecclesiæ tempora, qui a beato Apollinare in pontificatus ordine duodecimus fuit, gerebantur, prout ista habet traditio nunc communis, & satis certa assertio personarum; his autem ex verbis idem omnino, quod e Vitæ S. Severi proxime recitatis, concludendum videtur.

[25] [in Agnelliana serie non expressum, decessorem non habuit,] Fateor, sic potest non immerito videri, sicque etiam reipsa Muratorio in Annotatione, quam textui huic subjecit, est visum. Verum quis pro certo edicat, an anonymus ille auctor, ab accuratione minime laudandus, S. Severum confessorem non faciat duodecimum columbæ indicio electum S. Apollinaris successorem, ipsomet annumerato S. Apollinari, qui, quamquam quidem visibili columbæ divinitus missæ signo episcopus designatus haud fuerit, speciali tamen Spiritus Sancti inspiratione credi potest primus Ravennatum antistes fuisse constitutus? Cur simili nequeat sensu anonymus Vitæ, cujus etiam num. præced. verba dedi, S. Severi scriptor intelligi? Desiderius Spretus de urbis Ravennæ Origine & Amplitudine lib. I luculentissime docet, duodecim S. Apollinaris successores columbæ divinitus missæ indicio ad episcopatum fuisse evectos, singulosque tamen mox recensens, novem dumtaxat, qui ante S. Marcellinum, proximum S. Severi decessorem, sederint, assignat, additque nihilominus diserte, S. Severum esse Ravennatum antistitum ultimum, in quorum electione Spiritus Sanctus divina quadam providentia descenderit. Idem etiam, quamvis minus aperte, facit Appendicis, ad pontificalem Agnelli librum a Bacchinio adjectæ, auctor anonymus, ut scriptoribus, cum duodecim S. Apollinaris successores aiunt columba indice electos, hisce accensere ipsummet S. Apollinarem, prorsus inusitatum haud videatur. Utut sit, cum equidem e binis jam laudatis Severi & Proculi Vitarum auctoribus anonymis prior quidem, ut num. 13 dixi, non ante seculum decimum aut etiam undecimum, posterior vero, uti ipsemet mox post verba, ex eo jam recitata, indicat, non ante seculum tertium decimum, floruerit, ambo sunt Agnello longe recentiores; unde fit, ut huic potius quam illis standum sit, ac proin ut, quidquid scribant, verosimilius ante S. Severum confessorem, proximumque hujus decessorem Marcellinum nullus etiam alius, a S. Severo martyre Marcellinoque antiquiori distinctus, quem Agnelliana Ravennatum antistitum series non exhibet, Ravennensem S. Apollinaris cathedram occuparit.

[26] [proximeque S. Agapito, non anno circiter 231, ut vult Rubeus,] Ut porro, cur præterea seriei illi seu potius Agnello tantum deferendum sit, intelligas, Bacchinium in prima sua in hunc scriptorem Dissertatione pag. 119 de fonte, unde hic illam hauserit, audi loquentem: Novimus…, inquit, veteribus pontisicum seriem & nomina nota satis fuisse ex Dypticis, quibus inter Missarum sollemnia per ordinem recitabantur, ex quibus pontificum Ravennatum seriem collectam ab Agnello, vel a senioribus, qui notitias suffecere, sive ex Ursiana ecclesia, in qua alibi se nutritum ab ineunte ætate dicit, consentaneum est. Ita ille, cui cum hic subscribendum appareat, Sanctum nostrum, cui ex dictis, quod in Agnelliana serie expressi non sint, decessores fuisse S. Severum martyrem & Marcellinum quempiam antiquiorem, non reor, S. Agapito in sedem Ravennatem, quod huic in eadem serie, nullo intermedio, subdatur, proxime successisse, persuasum habeo. Verum, ut ad chronologiam jam veniam, quo tempore id factum? Hieronymus Rubeus (vide ejus verba num. 4 descripta) pro anno circiter 231 pronuntiat; verum nullum prorsus affert antiquiorem effati sui vadem, nec hoc veritati puto conforme. Esto enim tantisper, ut addit, annis non minus quinquaginta ecclesiæ Ravennati præfuisse Marcellinum, erit vel sic necessario consequens, ut is non serius, quam anno 281 e vivis fuerit sublatus, cum eo deducant anni quinquaginta, anno 231 adjecti.

[27] At vero, cum Marcellinum, ipsomet fatente Rubeo, [sed, ut, anno, quo obierit, determinato,] proxime exceperit, concilioque Sardicensi, anno 347, uti inter omnes convenit, celebrato, interfuerit S. Severus, necesse erit, ut hic, si Hieronymi Rubei calculis standum sit, annis ut minimum sexaginta sex sedem Ravennatem occuparit; imo cum anno circiter 390 adhuc in vivis fuisse superstes, a Majoribus nostris tom. 1 Februari pag. 80, num. 9 probetur, uno amplius seculo in episcopatu vixerit; quod cum prorsus incredibile appareat, necesse est, ut & serius, quam anno 281, obiisse Marcellinus, & serius etiam, quam anno 231, ne alioquin nimium etiam ejus episcopatus protrahendus sit, in sedem Ravennatem S. Agapito statuatur suffectus. Verum quanto quidem tempore serius hæc Sancti ad episcopatum promotio evenit? Id ab anno, qui ei fuerit emortualis, partim dependet, huncque proinde prævie hic designo. Cum S. Severus concilio Sardicensi, anno, ut dixi, 347 celebrato, episcopus interfuerit, serius certe quam hoc ipso anno ecclesiam Ravennatem moderandam non acceperit; anno autem 346 id factum, Majores nostri tom. 1 Februarii in Commentario ad Sancti hujus Acta prævio num. 9 probant ex Vita, per anonymum scripta, in qua num. 6 diserte traditur S. Severus, Constantino IV & Constante III AA. Coss., sive jam dicto 346, creatus fuisse episcopus. Et sane citius id, quam hoc anno non evenisse, vel ex eo apparet, quod alioquin Severi, utpote qui anno circiter, ut jam dixi, 390 in vivis adhuc fuerit superstes, episcopatus, ultra quam sit sat credibile, foret protrahendus. Jam vero, cum secundum Agnellianam seriem, cui ex dictis standum, Sanctus noster S. Severum in episcopatu proxime præcesserit, verosimillime eo ipso anno vitam hanc mortalem cum immortali commutarit.

[28] Dispiciamus modo, quanto circiter tempore serius, [ostenditur, sub seculi IV initium aut circiter successit,] quam statuat Rubeus, S. Marcellinus fuerit Ravennatum creatus antistes. Agnellus (adi num. 7) de Sancto ita scribit: Transactoque plurimo annorum curriculo spatii (id est, quantum opinor, plurimo spatii per annorum curriculum transacto) pontificatum amisit & vitam; Sanctus ergo secundum hunc scriptorem, quo antiquiorem, majorisque hac in re auctoritatis non habemus, plurimo seu potius longissimo annorum spatio gessit ecclesiæ Ravennatis pontificatum, ut hunc per recitata num. 4 verba Hieronymus Rubeus, qui Agnellum Ms., utut eum ibi non laudet, sibi prælucentem habuit, quinquaginta annis, quamvis hos ab anno 231 ad annum 281 excurrisse, perperam indicet, non absque fundamento definiat. Attamen cum anni dumtaxat quadraginta, aut paulo adhuc pauciores, dum de tempore, quo quis episcopus sederit, sermo est, vocari etiam posse videantur plurimum seu longissimum annorum spatium, S. Agapito Sanctus noster successerit, non indubie quidem determinato, uti, si annis quinquaginta certo sedisset, esset dicendum, anno 296, sed verosimilius sub seculi IV initium aut circiter, ad quem terminum chronicum, utpote qui annorum aliquot latitudinem complectatur, deducunt tam quadraginta, quam quinquaginta anni, ab anno 346, quo ex dictis Marcellinus obiit, ordine retrogrado computati. Collige hinc jam, quanto circiter tempore serius, quam Rubeus statuat, S. Agapito in sedem Ravennatem S. Marcellinus fuerit suffectus.

[29] [nec concilii Romani Acta, utpote quæ,] Posset porro propius, quam ex dictis, res definiri, si modo, quo circiter S. Agapitus, proximus Sancti nostri decessor, abierit e vivis, annus aliunde haberetur exploratus; verum nescio, an hic alio modo, quam quo aditi a Sancto nostro episcopatus initium jam utcumque determinavimus, sat apte tutoque possit assignari. Nec est, cur hunc in finem adducas concilii Romani, anno, ut plerique volunt, 337 sub Julio I Papa celebrati, acta, Majoresque nostros, qui, quod in his S. Agapitus Ravennensis episcopus memoretur, tom. 2 Martii pag. 426 Sancti hujus obitum, aditique a Sancto nostro episcopatus initium ultra dictum annum 337 distulerunt; Acta enim illa determinando tempori, quo S. Agapitus obierit, & S. Marcellinus sedere inceperit, apta non sunt, utpote supposititia, fideque prorsus indigna, uti ex mox dicendis palam fiet; quod autem ad Majores nostros pertinet, distulisse illos ultra annum 337 S. Agapiti obitum, aditique a Sancto nostro episcopatus initium, non est, cur quisquam magnopere miretur: fecerunt enim id, cum Agnellum, a quo S. Marcellinus, anno 346, uti ipsimet ibidem statuunt, vita functus, plurimorum annorum spatio in episcopatu vixisse, luculenter traditur, nondum vidissent, cumque præfata acta, contractis adhuc nimium sanæ etiam moderatæque criseos habenis, pro supposititiis traducere, aut etiam in suppositionis suspicionem dumtaxat revocare, piaculo forsan a nonnullis ductum fuisset.

[30] [licet aliquibus fuerint in pretio,] Adhæc quo minus adhuc mirum accidat, Majores nostros, ut S. Agapiti obitum aditique a Sancto nostro episcopatus initium post annum 337 differrent, præmemoratis concilii Romani actis fuisse permotos, non soli illi fuere, qui hisce multum detulerint; Baronius enim in Martyrol. & Annal., Hieronymus Rubeus, utut etiam Agnelli habuerit copiam, in sua Ravennati Historia, & Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ in Ravennatum archiepiscopis, ut hos inter S. Agapitum, quem in dictis Actis memorati videbant, apte locarent, assignatam ab Agnello, musivoque Ursianæ ecclesiæ opere expressam eorumdem Ravennatum archiepiscoporum seriem, in qua Agapitum Marcellinus, Marcellinum Severus, Severum Liberius II proxime excipit, sus deque inverterunt: & Baronius quidem ante Severum statuit proxime sedisse Agapitum; Ughellus vero & Rubeus Agapitos multiplicant, hic post Severum comminiscens alterum Agapitum, ille ex uno tres faciens, quorum primus ante, secundus post S. Marcellinum, ac tertius denique post S. Severum sedem Ravennatem occuparit. Tanti olim illa concilii Romani Acta, quæ tom. 2 Conciliorum apud Labbeum exstant inserta, tres hi scriptores proxime laudati, aliique plures fecerunt; contra vero nullo omnino in pretio apud recentiores criticos modo habentur, & merito quidem: esse enim, quidquid interim sit de ipso concilio, quod re forte vera fuerit celebratum, certo supposititia, Tillemontius tom. 7 Monument., Nota 2 in Julium I Papam, Bacchinius Dissert. I in Agnellum plus semel jam cit. aliique nonnulli luculentissime demonstrant; quod ut studiosus lector perspiciat, aditique a Sancto nostro episcopatus initium post annum 337 non locandum, præcipua, quibus id præstant, argumenta quantum ad substantiam describo.

[31] Acta illa e characteribus chronicis diversis, quos continent, [supposititia tamen esse,] initio quidem signantur Constantio & Constante augustis anno quarto…, Indictione sexta; in fine autem Feliciano & Maximiano viris clarissimis consulibus; verum hoc collegium consulum in tota Fastorum serie nuspiam invenitur; Indictio vero sexta cum anno imperii Constantii & Constantis augustorum quarto, quod hic annum Christi 340, illa 347 designet, neutiquam cohæret, ut vel ex hoc solo capite Actorum suppositio sufficienter se prodat. At vero hanc ipsummet concilium secundum se consideratum adhuc evidentius demonstrat. Constat enim dumtaxat Julii Papæ in Arianam hæresim sermone, qui nihil plane continet magnitudinis ingenii, quæ in nota Pontificis hujus ad Orientales epistola elucet, nihilque contra offert, quin Isidori Mercatoris, qui binas eidem Julio epistolas affinxit, barbarie sit dignum. Sermo ille primo ad concilii Patres dirigitur, ac dein degenerat in epistolam, ad episcopos absentes scriptam, qua rogantur, ut concilio, quod nihil omnino definit, subscribant. Notandum quoque est, tertiam sermonis illius partem a vocibus, eos enim, qui dividunt &c, usque ad voces, sed habet ante sæcula, de verbo ad verbum continuaque serie esse depromptam e concilii Sardicensis epistola encyclica, qualis in Historia tripartita, qenuinæ concilii epistolæ finem, orationisque, huic a Theodoreto adjunctæ, initium complectente, invenitur.

[32] Hinc jam fit, ut Acta, quorum suppositionem a Bacchinio & Tillemontio probari existimo, [demonstrentur, serius id factum evincunt.] merito sane a nonnullis, quibus Pagius in Criticis ad annum Christi 337 assentitur, apud Labbeum Conciliorum tom, supra cit., pag. 527 in Nota Marginali vocentur farrago, ab Isidoro Mercatore ex Tripartita aliisque in concilii formam redacta. Hujus porro falsitatem seu suppositionem etiam episcopi, quorum nomina recensentur, apertissime produnt; eos enim inter, ut ceteros, qui perperam pariter nominantur, omittam, quarto loco comparet Julius, Mediolanensis episcopus, toti antiquitati ignoratus; Baronius quidem in eam inclinavit opinionem, qua Julium illum, Mediolanensium episcopum, cognominatum fuisse Maternum, & ab illo ipso, cujus insigne de mysteriis profanarum religionum Opus sub Julii Firmici Materni V. E. nomine habemus, non distingui, in animum induxit. Verum, præterquam quod Bacchinius hunc auctorem a Materno, Mediolanensi episcopo, cui propterea alterum Julii nomen nequeat affingi, dilucide probet diversum, non potuit concilio Romano, quod anno 337 celebratum fuerit, interesse Maternus, Mediolanensis episcopus, utpote qui felici e vivis excessu ad Superos jam migrasset vel anno 305, ut tom. IV Julii in Commentario ad Acta sancti hujus antistitis prævio num. 8 probabilius putat Cuperus, vel anno 303, ut Papebrochius & Saxius in Episcopis Mediolanensibus contendunt. Plura non addo, cum allata, quantum opinor, sufficiant, ut laudati concilii Romani Acta supposititia a Tillemontio & Bacchinio esse luculentissime demonstrata, quisque perspiciat; jam vero, ut tandem § huic finem imponam, cum id ita sit, illa sane Acta neutiquam evincunt, vel S. Agapiti obitum, vel aditi a Sancto nostro episcopatus initium ultra annum 337 differendum, aut etiam a seculi IV initio removendum.

§ IV. Locus sepulturæ, inventio & translatio reliquiarum, cultus hodiernus.

[Sancti corpus, quod in Classensi S. Probi ecclesia fuit conditum,] Quo loco sacrum S. Marcellini cadaver, quod statim ab obitu suavissimum spirasse odorem fertur, tumulo fuerit mandatum, in elogio, quod supra recitavi, docet Agnellus paucis hisce de Sancto verbis: Sepultus est, ut fatentur alii, in basilica B. Probi; ita ille; qui quamquam rem ex traditione, ut innuit, dumtaxat acceperit, ambigendum tamen non videtur, quin reipsa in S. Probi ecclesia Sanctus noster tumulum sit adeptus, cum in ea postmodum, Petro quarto, aliis quinto, Ravennatem ecclesiam moderante, sacra ejus lipsana fuerint inventa, uti infra docebo. Erat porro illa S. Probi ecclesia, de qua videsis etiam Operis nostri tom. VII Septembris pag. 401 & seq., in oppido Classensi sita, quod tribus circiter milliaribus mare versus Ravenna hodiedum distat, quodque olim celeberrimæ hujus urbis partem constituerit, si, quæ Rubeus lib. 4 Hist. pag. 224 suppeditat, veritati consonent hæc verba: Ravennæ autem quinque partes æque nobiles fuere: Classis, Cæsarea, Ravenna, Palatiolum & Tauresium. Hæc de loco, quo Sanctus fuerit sepultus, de corporis ejus inventione translationeque nunc dicendum. Jacuerat hoc una cum aliis Ravennatum aliquot antistitum corporibus in Classensi S. Probi ecclesia seculis non minus sex reconditum, cum tandem omnia seculo X inventa, Ravennam translata, atque ibidem in Ursiana seu metropolitana ecclesia, uti jam nunc dicenda aperient, honorifice fuere deposita.

[34] [anno circiter 963 inventum, Ravennamque translatum, ab anonymo,] Inventionis translationisque Historia Vitæ S. Probi, quam apud Muratorium tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2 Ravennatis Historiæ Spicilegium pag. 554 & tribus seqq. exhibet, exstat inserta. Hanc auctor anonymus, cujus hic num. 8, & tom. VII Septembris pag. 403, num. 25 & 26 notitiam invenies, in litteras misit, remque, cui ipsemet interfuit, curante Petro Juniore quarto Ravennatum antistite, factam scribit, ut adeo, cum hic ab anno 923 usque ad annum 970 (adi eumdem tom. VII Septembris pag.403, num. 26) Ravennatem cathedram occuparit, intra illud temporis spatium, quod inter binos hosce annos excurrit, nimirum circa annum 963, ut nonnulli tradunt, sacra illa corpora fuerint inventa Ravennamque translata. Octo hæc numero fuerunt; ac primo quidem tria ex his, quæ SS. Probi, Aderiti & Caloceri fuerint, solum fuisse inventa, refert laudatus anonymus; postquam autem simul, quo ordine ac modo Ravennam fuerint isthæc delata, quanto gaudio, apparatu & pompa ab archiepiscopo, populoque excepta atque in metropolitana ecclesia deposita, exposuit, paucis dumtaxat interpositis, subjungit, haud diu post Urbano cuidam (hunc Rubeus, qui anonymi lucubrationem lib. 1 Ravennatis Historiæ compendio complectitur, Ravennatem patricium appellat) adstitisse in somnis Virum, vultu honorabilem, canitie venerandum, qui quinque præterea alia sanctorum Ravennatum antistitum corpora in Classensi S. Probi ecclesia jacere recondita, hisce illum edocuerit verbis: Satis plane peregistis juste, qui Sanctorum non permisistis esse corpora divisa sine factione: quinque sed alios sevistis; ibique * non ab eis, quos detulistis, existunt inferiores.

[35] Hæc præfatus, mox episcopi pro quinque illis aliis Sanctorum inveniendis corporibus sollicitudinem exponit, [cujus hic verba dantur, refertur,] tamque, interjectis nonnullis, quibus hæc SS. Proculi, Dathi, Liberii, Agapiti & Marcellini fuisse sacra lipsana, lectorem edocet, ita prosequitur: Quibus Præsul cognitis eumdem Nathinæum, qui scilicet antea in SS. Probi, Aderiti & Caloceri corpora inquisierat, cum primatibus quibusdam, illiusque affinibus civitatis ad horum (sanctorum nempe Proculi, Dathi, Liberii, Agapiti & Marcellini) corpora indaganda direxit. Quæ strenue inquirentes in prædicta sæpius beati Probi æde, duo multo tamdem sudore sepulcra repererunt, diversoque cum studio latentia ingenioseque aperta, & in altero horum tria, in altero duo humata videre corpora. Hæc autem ex ligneis, quia admodum vetustæ erant, capsis abstrahentes, & in sindone condientes, Ravennam detulerunt multis cum hymnis, magno gaudio exultantes. Sed quia dies erat secundus Rogationis ante celebritatem Dominicæ Ascensionis, tota plebs cum ipso præsule, ut prædiximus, obviam venit nobis. Tunc quidam infirmitate arctatus, quam medici maniam vocant, dum Sanctorum corpora ad Ursianam gestarentur ecclesiam, a suis filiis valde furibundus ipse est delatus, quos, ut ei erat possibile, vorare morsu nitebatur; sic tamen coactus usque ad præfatam ecclesiam cum eisdem est perductus, istisque ac tribus prioribus multa vi est suppositus; quamquam non illico, suo præpediente delicto, esset a languore ereptus, tamen non diu illorum precibus protelatum est tempus, quod sanitati est redditus; quem non satis modestum postmodum ac devotum ad prædictorum corpora Sanctorum supplicantem vidimus. Hunc quoque, si bene valeret, percontati sumus: ita se reponebat Sanctorum, non suo merito, prece, verecunda facie, Deo favente, sanum esse, ut nihil de præteriti languoris imbecillitate sentiret. Horum sed denique quinque corpora Sanctorum nondum condita sunt humo. Adhuc enim sindone manent super quamdam cameram involuta ecclesiæ subter testudine.

[36] Ita hactenus ille, non tantum sacrorum S. Marcellini aliorumque quatuor, [ubi post, non autem ipso] Proculi videlicet, Dathi, Liberii & Agapiti, corporum translationem inventionemque docens, verum etiam apertissime sub finem indicans, sacra illa lipsana nondum tunc, cum hæc scriberet, sub metropolitanæ ecclesiæ ara maxima fuisse recondita; quo tamen honore postea fuere affecta, uti ex dicendis patescet. Hieronymus Rubeus sæpissime jam laudatus Hist. Raven. lib. 5 ad annum 963 ita prodit memoriæ. Hoc tempore Petrus (quartus scilicet, ut supra dictum) archiepiscopus divorum Aderiti, Caloceri, Probi, Proculi, Dathi, Liberii, Agapiti, Marcellinique sancta cadavera, ex templo D. Probi, quod erat ad mare, Ravennam, in ædem Ursianam, ita ut supra (lib. 1 nempe) memoravimus, transferenda curavit, iisque omnibus sanctissimis archiepiscopis aram ejusdem Ursiani templi maximam tert. Non. Mart. consecravit & dedicavit. Fuerintne forsan sub hac Ursiani seu metropolitici apud Ravennates templi ara SS. Marcellini, Probi aliorumque omnium hic recensitorum corpora eo ipso tempore, quod verbis recitatis designat Rubeus, a Petro archiepiscopo deposita? Id sane venerandis SS. Probi, Aderiti & Caloceri, non autem SS. Marcellini, Proculi, Dathi, Agapiti & Liberii, lipsanis verosimiliter tunc evenerit.

[37] [translationis anno.] Ita autumo, quod scriptor anonymus, cujus verba, ad S. Marcellini translationem spectantia, jam descripsi, narrationi, qua SS. Probi, Aderiti & Caloceri translationem complectitur, mox subjungat, tertio Nonas, seu die quinta Martii, fuisse iis altare, quod, quantum puto, summum seu princeps fuerit, in metropolitana ecclesia consecratum seu dedicatum; narrationi autem, qua SS. Marcellini aliorumque quatuor translationem, eodem anno, quo SS. Probi, Aderiti & Caloceri, ex jam dictis factam, commemorat, nihil omnino adjungat, ex quo, illis in eadem Ursiana basilica tertio Nonas, seu die quinta Martii dedicatum fuisse altare, utcumque intelligas; ut plane nesciam, unde id etiam iis tunc factum, Hieronymus Rubeus didicerit, ac proin ut ex Maxima ecclesiæ ursianæ ara, quæ ex illius testimonio SS. Marcellino, Proculo, Datho, Agapito & Liberio quinta Martii die anno 963 fuerit consecrata, inferre non audeam, sacra horum lipsana in eadem illa ara tunc fuisse a Petro archiepiscopo deposita, maxime cum oppositum statuendum sit e sine jam mox recitatorum verborum anonymi, quem ante quintam illam Martii diem, qua res fuisset peracta, certe non scripsisse, pronum est colligere ex jam dictis.

[38] [sub summo metroplitanæ ecclesiæ] Utut sit, fuisse equidem sacra Sancti nostri aliorumque quatuor pluries jam nominatorum Sanctorum lipsana in principe Ursianæ basilicæ ara, utpote in qua hodieque serventur, postmodum deposita, certum est atque indubitatum. Atque id quidem jam seculo quarto decimo factum fuisse apparet ex anonymo Vitæ S. Proculi Ravennatis episcopi, Historiæ Ravennatis Spicilegio supra cit. pariter insertæ, auctore, utpote qui tunc vixisse videatur, itaque sub finem scribat: Nomina ipsorum almorum pontificum, & aliorum Sanctorum, quorumpræsentia coruscat sancta mater ecclesia Ursiana, & quæ atriis suis servat, tamquam thesaurum pretiosissimum & margaritas incomparabiles, hodie reverenter præsenti Opusculo ad perennem memoriam duximus exprimenda, quæ quidem sunt hæc: Aderitus, Calocerus, Probus, Datus, Liberius, Agapitus, & Marcellinus, quorum catalogo & sarcophago adscribitur iste Proculus confessor almus. Quæ procul dubio pretiosa corpora de beati Proculi ecclesia translata fuere ad ecclesiam Ursianam, & collocata manent venerabiliter in sarcophago & altari, quod Arca Sanctorum hodie communiter nominatur; hæc ille, in quibus tamen, ut apparet, error cubat quantum ad ædem sacram, e qua S. Marcellinus aliique hic recensiti ad Ursianam ecclesiam fuerint translati.

[39] [altari fuit depositum,] Hodie enim existere, vel umquam antea Ravennæ, aut prope hanc civitatem, sive in oppido Classensi, sive alibi, exstitisse ædem, S. Proculo Ravennatum antistiti sacram, nuspiam comperio. Adhæc S. Marcellinum, Aderitum, Probum, Proculum aliosque omnes, qui e S. Proculi ecclesia translati, verbis recitatis narrantur, in Glassensi S. Probi ecclesia inventos, indeque Ravennam ad metropolitanam ecclesiam translatos, dilucide secundum jam dicta docet anonymus Translationis scriptor supra laudatus, anonymo Vitæ S. Proculi scriptore multo antiquior; illi autem etiam adstipulatur Agnellus, utpote qui eosdem omnes Sanctos, si unum Proculum, de quo se dubitare ait, exceperis, in Classensi S. Probi ecclesia fuisse sepultos, affirmet, uti in singulorum apud ipsum elogiis est videre. Non dubito itaque, quin in anonymi textu proxime recitato S. Proculi pro S. Probi ecclesia perperam scribatur, sive interim id vitii ipsimet auctori, sive potius librariis adscribendum sit. Verum, utut id ita sit, recte equidem hic in illo tradit, S. Marcellinum aliosque, quos memorat, ætate sua fuisse servatos sub metropolitanæ ecclesiæ altari, quod Arca Sanctorum nominaretur, quodque non ambigo, sacræ illius ædis altare summum seu princeps fuisse, sub quo hodieque SS. Marcellini, aliorumque septem, quos hic plus semel nominavimus, sanctorum episcoporum corpora honorifice asservari, testis est Hieronymus Fabri in Opere supra pluries citato.

[40] Atque hæc quidem, quod hic jam dicemdum, una est cultus species, [ipseque Sanctus ritus duplicis Officio quotannis colitur.] qui Sancto Ravennæ hodie defertur; alteram nunc etiam, eamque præcipuam, accipito. Hieronymus Fabri, seu, ut pariter scriptum invenio, de Fabris aut etiam Fabrus, qui supra non semel citatum de Ravennatibus Antiquitatibus librum contexuit, ex archiepiscopi & capituli Ravennatis mandato Propria etiam de singulis Sanctis, quos metropolitana Ravennensis ecclesia colit, Officia composuit, quæ a sacra Rituum congregatione approbata typisque excusa ad Majores nostros ipsemet, uti tom. 2 Martii pag. 426 notatur, dono misit. Officium porro ea inter de Sancto nostro quotannis ad quintam Octobris diem sub ritu duplici recitandum occurrit; hoc autem in Rubrica, quam præfert, desumendum totum præscribitur ex Communi confessoris pontificis præter Lectionem quartam, integram fere e supra recitato, quo Sanctum Rubeus exornat, elogio depromptam, uti liquet ex illius cum hoc collatione, quam ut quisque facere possit, lectionem etiam describendo Commentarium hunc claudo. His verbis concipitur: Marcellinus, Deo per columbam cælitus indicante, Agapito Ravennatum antistiti in episcopatu successit, qui eximia adeo sanctitate atque innocentia floruit, ut homines a maleficio deterreret, & ad leges divinas servandas suo potissimum exemplo inflammaret. Sæpius etiam dæmonum furorem, tanta in eo fuit magnitudo ac præstantia benignitatis divinæ, nullo labore compressit. Quinquaginta prope annos Ravennati ecclesiæ sanctissime præfuit, & tandem in magna rerum perturbatione, & Ecclesiæ persecutione anno Salutis ducentesimo octuagesimo secundo, III Nonas Octob. (diem Sancti emortualem ignoravit Agnellus: qui ergo eum scire potuit Fabrius seu potius Rubeus?) obdormivit in Domino; cumque extremum spiritum duceret, ejus corpus cælestium unguentorum odore fragravit. Quod in divi Probi juxta classem basilica tumulatum, & inde ad metropolitanam ædem translatum, ibidem sub ara maxima honorifice conditum fuit.

[Annotatum]

* sivistis; iique

DE S. TULLIA VIRGINE MANUASCÆ IN PROVINCIA GALLIÆ.

FORTE INTER ANNUM CCCCXXV ET CCCCXXXIII.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
Sanctæ in quibusdam Martyrologiis annuntiatio & Ecclesiasticus cultus: gesta ejus desumenda ex Actis S. Consortiæ. Quatenus hæc genuina sint? An Tullia S. Eucherii vulgo Magni filia fuerit? Quandonam circiter obierit?

Tullia virgo Manuascæ in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE J. G.

Tulliam virginem, quibusdam Juliam perperam dictam, S. Consortiæ, cujus Acta Henschenius & Papebrochius die XXII Junii illustrarunt, germanam sororem, ex omnibus, [S. Tullia, ab Adone & recentioribus martyrologis celebrata,] quos inveni, martyrologis, solus Castellanus seorsum a parentibus Eucherio & Galla hoc die Manuascæ in Provincia Galliæ annuntiat, eamque vel ad Superos migrasse, aut saltem hoc die illic coli innuit pag. 983 in Additionibus & Correctionibus Martyrologii sui universalis. Hunc sanctæ Virginis natalem cultusve diem, unde eruerit diligens ille Sanctorum, præsertim Galliæ, investigator, ipso tacente, incompertum mihi est. Temere tamen id fecisse, non facile crediderim. Quare & de ea hoc die, cum opportunior se non offerat locus, agere statui. Itaque a sanctitate ejus & cultu Ecclesiastico initium duco. Tulliam jam pridem sanctarum Virginum choro adnumeratam in Galliis fuisse, tum ex coævo scriptore anonymo, infra memoranrando, tum ex Martyrologio S. Adonis manifeste evincitur. Et hic quidem occasione S. Eucherii, Lugdunensis episcopi, quem die XVI Novembris annuntiat, ita de illa ejusque sorore Consortia loquitur: Duæ ipsorum (Eucherii & Gallæ) filiæ, quarum una Consortia, altera Tullia vocabatur, virginitatis gratia & signorum gloria claruerunt. Adoni consonant parique occasione ad eumdem diem XVI Novembris Tulliam inter sanctas Virgines accensent Florarium nostrum Ms., Bruxellensis codex Usuardinus, uti & Grevenus, quos videre est in Sollerii Usuardo illustrato. Adstipulantur ex recentioribus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Lahierus in Menologio Virginum, Saussayus in Mrl. Gallicano, Arturus a Monasterio in Gynæceo & Simon de Peyronet in Catalogo Sanctorum, quos omnes Castellanus in asserenda Tulliæ sanctitate habere duces potuis & procul dubio catenus secutus est, hoc solo capite ab iis discrepans, quod eam seorsum a parentibus Mannascæ hoc die annuntiet.

[2] Singulorum verba hic describere, supervacaneum ratus, [Manuascæ, cujus notitia datur, a Castellano hoc die annuntiatur,] solius Castellani annuntiationem pro ceteris huc transfero. Ita habet pag. 983 in Additionibus & Correctionibus sui Martyrologii Universalis: V Octobris Manuascæ in Provincia S. Tulliæ virginis, sororis S. Consortiæ, cujus corpus honoratur prope idem oppidum in ecclesia ei dicata. Est autem Manuasca, prout Joannes Columbus, patria Manuascensis, in Virgine Romigeriana pag. 63 scribit, urbs Provinciæ non procul Druentia fluvio (Gallice la Durance) sedes olim hyberna comitum, ab Rhodano per Aptam Juliam & Sistaricum civitates ad Vapincenses & Ebredunenses, quos ditione tenebant, latissime dominantium: sexto lapide ab Folcalquerio eorumdem principum æstiva domo fonteque gentilitii nominis. Eodem teste pag. 64, habet Manuasca, Gallice Manosque dicta, parœcias duas, quarum altera a Salvatore, altera a Deipara nomen gerit. Hanc monachi S. Victoris Massiliensis a multis seculis curarunt, vel certe ante annum Christi 1114 tenuere, cum Paschalis PP. II in Bulla Pontificia, quæ tomo 1 Galliæ Christianæ auctæ inter Instrumenta ecclesiæ Massiliensis pag. 115 & seq. exstat, diserte inter possessiones monasterio S. Victoris Massiliensi attributas & a se confirmatas, recenseat Cellam S. Mariæ de Mannasca, in qua, ut tradit laudatus scriptor pag. 66, corpus S. Tulliæ jam pridem sepultum, jubentibus Petro abbate & Sanvictorino cœnobitarum collegio diu disquisitum, tandem inventum est. Verum contigeritne id sub Petro I, Sanvictorino abbate, qui, teste Gallia Christiana aucta tom 1, col. 683, anno Christi 1048 floruit; an contra sacri corporis inventio Petro abbati hujus nominis II, qui anno 1130 Sanvictorinis præfuit, adscribi debeat, non satis dilucide exponit Columbus; nec ex eo aut aliunde quidquam sat certi habeo, ut tempus illud definiam, quo tum in Santullianam Manuascæ suburbanam ecclesiam, tum ad alias partes sanctæ Virginis reliquiæ delatæ fuerint ejusque cultus Ecclesiasticus ibidem inchoatus.

[3] Utut hæc se habeant, certe S. Tullia non tantum in agro Santulliano, [coliturque variis locis, ubi reliquiæ ejus asservantur.] Manuascæ vicino, sed & Cucurone, sex fere leucis horariis a Manuasca dissito loco, non vulgari pietate coli solita est. Testatus hoc jam pridem fuerat Boucheus tom. 1 Chorographiæ & Historiæ chronologicæ Provinciæ pag. 594, cui etiam ex parte consentiebat Arturus a Monasterio in Gynæceo pag. 456. At, cum viderem, hunc non undequaque ceteris scriptoribus consona tradidisse, veritatis inquirendæ studio adductus, Avenionem per litteras confugi, unde pro sua humanitate & eruditione amplissimus dominus de Brantes, ecclesiæ Avenionensis thesaurarius & pœnitentiarius, tale responsum submisit, quod omne mihi in subjecta materie dubium sustulit. Ex hoc igitur pro certo assero, S. Tulliæ festum etiam die XXI Maii tum Cucurone, tum in Santulliano pago religiose coli, nullum tamen Sanctæ proprium Officium Ecclesiasticum aut Legendam exstare, unamque dumtaxat Antiphonam ud hymnum Magnificat ei esse propriam, his convepram verbis: Dixit beata Tullia matri suæ: Cur me velut amissam luges, quam Dominus in consortium sacrarum virginum introduxit. Quod vero ad S. Tulliæ corpus attinet, quod laudatus Arturus in oppido de suo nomine Sancta Tullia nuncupato asservari; Gisseius vero, Anicii seu Podii in Velauniis religiose conditum esse, asseveravit; ita ex ejusdem laudatissimi D. de Brantes testimonio statuendum est, ut neutro in loco integrum S. Tulliæ corpus exsistat; quandoquidem, ipso teste, unum dumtaxat os brachii ejusdem Virginis in Santulliana ecclesia; illius vero caput Cucurone asservetur; ut proinde solæ reliquæ sacri corporis partes Anicii esse possint. Nunc ab asserta Tulliæ sanctitate ejusque Ecclesiastica veneratione ad ejus gesta, ut res sinit, illustranda progredior.

[4] [Gesta ejus exstant in antiquis S. Consortia Actis,] Exstant hæc in Opusculo quodam, quod Petrus Chiffletius, S. J. presbyter eruditus, in suo Paulino illustrato, anno Christi 1662 publici juris fecit, eruderatum, ut ipse pag. 69 tum temporis scripsit, ex codice Ms. S. Augendi Jurensis, qui ab annis fere nongentis descriptus videtur & est bonæ notæ; … cui (codici Ms.) congruunt tres alii codices Lugdunenses & unus Gigniacensis. Illud autem Opusculum ita ibidem inscribitur: Conversio sancti Eucherii episcopi & Gallæ uxoris ejus: & Vita duarum filiarum Tulliæ atque Consortiæ virginum: quæ tituli verba cur Mabillonius Sæc. 1 Bened. pag. 248 susdeque verterit, in eoque titulo, expuncta S. Tulliæ Vita, solius S. Consortiæ Vitam & B. Eucherii & Gallæ conversionem retinendam censuerit, non ita facile divinavero, cum Opusculum illud, etiam ut ab illo editum est, æque S. Tulliæ ac S. Consortiæ gesta referat, nec in hoc quidquam eorum, quæ ad Tulliam attinent, Mabillonius expunxerit. Porro, quis Opusculi illius auctor sit, inexploratum hactenus est; coævum tamen illum esse, ostendunt hæc, quæ toto num. XI verba leguntur: Et quoniam longum est narrare omnia, quæ per servos suos Eucherium & Gallam & filiam eorum Tulliam Dominus mirabiliter operatus est; pauca de gestis B. Consortiæ referam, quæ a sanctis fratribus Uranio presbytero & Celso subdiacono, qui ei, dum adviveret, adhæserunt, nec non & Aureliano presbytero, qui usque nunc ad sepulcrum ejus Deo servit, referentibus audivi; atque adeo scriptor ille anonymus eam meretur fidem, quæ tribui illis auctoribus solet, qui ea, quæ referunt, ex testibus oculatis hauserunt.

[5] [quæ, ut vulgata sunt, non possunt undequaque] Nihilominus tamen recentiores critici quidam, iique admodum eruditi, Acta illa, ut sunt a Chiffletio, Mabillonio, ac Papebrochio vulgata, vel arrodunt, vel plane repudiant. Et est sane, ut verum fatear, cur partim interpolata aut imperita manu transcripta credamus. Si enim ea, quæ de suscepto a S. Consortia ad Chlotarium I Francorum regem itinere, deque istius cum Hecca viro nobili ineundis ex Sigeberti regis concessu nuptiis illic traduntur, pro veris aut genuinis quisquam admiserit, admittere & is contra ipsius anonymi & S. Adonis testimonium debebit, SS. Consortiam & Tulliam a S. Eucherio Lugdunensi ante aditum episcopatum ex Galla matre procreatas non fuisse; cum fieri nequeat, ut illius, sub annum 450, uti Tillemontius tom. 15 Monumentorum Nota 1 in S. Eucherium ostendit, e vivis sublati, filia S. Consortia sub Sigeberto, Francorum rege, seu post annum 561 speciosa imprimis puella & adhuc nubilis fuerit, qualem tanien num. 15 Acta illa eam depingunt. Hinc varii, qui Opusculum illud undequaque genuinum esse, contendere videntur, SS. Consortiæ & Tulliæ parentem adstruunt Eucherium illum episcopum, qui quatuor conciliis sub S. Cæsario Arelatensi habitis absque ullius sedis nomine anno 524 & sequentibus subscripsit, cui, ut ipsis placet, non secus ac priori Eucherio, Galla uxor, proles gemina, &, ut verbo absolvam, idem postea episcopatus & par in omnibus fortuna obtigerit. Verum, præterquam quod alter ille Eucherius Lugdunensis, seu Eucherius Junior, antiquis ecclesiæ Lugdunensis Fastis ignotus, imo & fictitius videatur, prout supra laudati Chiffletius in suo Paulino illustrato pag. 80, & Papebrochius in Commentario ad Vitam S. Consortiæ pag. 249 censuerunt, ac post eos Josephus Antelmus, Foro-Juliensis canonicus & P. de Colonia tom. 1 Hist. litter. Lugdunensis a pag. 203 non minus operose, quam erudite, demonstrarunt; in illa etiam hypothesi, quod Junior ille Eucherius Lugdunensis in rerum natura unquam exstiterit, fua his Actis, prout edita sunt, fides & accuratio stare undequaque non potest.

[6] Quippe nec sic concipi potest, qua ratione post annum Christi 561 S. Consortia puella nubilis & speciosa admodum dici queat, [cum veritate historica conciliari;] quæ, si Actorum, ut jacent, verbis standum sit, tum certe sexagenaria fuerit. Etenim, quod in illa etiam hypothesi negari non potest, Eucherius ille jam tum anno Christi 524 Lugdunensis, ut ipsis placet, episcopus erat. His accedit, quod, ut Acta illa innuunt, Eucherii a conjuge discessus torique separatio, ejusque in specu solitaria vita annos aliquot episcopalem ejus consecrationem præcesserint. Itaque, etiamsi liberaliter concederetur, Eucherii illius a conjuge discessum non contigisse ante annum 520, jam tum certe Consortia vigesimum ætatis annum prætergressa erat; quippe, quæ, ut Acta illa num. 1 testantur, in annis puerilibus posita, religiosum animum habere cœpisset, ac proin septennis saltem puella esset, priusquam parentum aucta est spes, accepta alia filia, quam Tulliam vocaverunt. Cum igitur eo tempore, quo se Eucherius in specum abdidit, jam id ætatis esset ipsa Tullia, Consortiæ soror septennio junior, ut æque ac ipsa posset jure parentum possessiones seu facultatulas regere ac possidere, prout num. 2 dicitur, consequens in illa etiam hypothesi est, ut Consortia, quæ Tulliam jam fere adultam septennio superabat, præcedenti seculo, aut certe non post annum Christi 500, nata fuerit, atque adeo ut sub Sigeberto rege, qui, uti apud Bouquetum in Scriptoribus Rerum Gallicarum variis locis patet, non ante annum Christi 561 regni Gallici partem capessivit, sexagenaria saltem esset. Quæ cum ita sint, nec in illa etiam hypothesi, quæ Eucherium Juniorem SS. Consortiæ & Tulliæ patrem statuit, sua his Actis fides & accuratio consistere potest, dum hæc Consortiam puellam nubilem & speciosam nimis faciunt, quæ vieta mulier & anus satis grandæva esse tum temporis debuit.

[7] Expendit hæc Papebrochius noster, cumque salva Actorum, [hinc nonnulla in iis correxit Papebrochius; sed multo plura] ut hæc edita sunt, narratione, neutri ex memoratis Eucherio cerneret Consortiam & Tulliam filias attribui posse, alio sese convertit, & in re dubia conjectationi locum præbens, non ut docere volens, sic enim pag. 250 loquitur, sed ut paratus discere, ex situ loci, ubi SS. Consortiæ & Tulliæ pater vixit, nempe prope Manuascam quinque leucis Regio, episcopali Provinciæ urbe, distantem, censuit præfatis Eucheriis Emeterium Regiensem episcopum, alias etiam Eucherium dictum, substitui posse, eum videlicet, qui anno 549 synodo Aurelianensi V subscripsit. Verum, quod salva eruditissimi decessoris mei auctoritate dictum sit, utut tanta non esset, quanta aliis videtur, in eo difficultas, ut concipiatur par conjugum iisdem nominibus appellatorum, qui seculo V & VI eadem fere fortuna usi sint, hæc tamen illius conjectura subsistere prorsus nequit, quin in præfatis Actis, prout hactenus vulgata sunt, errores aliquot cubare, seu ubique pro Regiensi ecclesia & urbe Lugdunensem perperam positam fuisse, fateri necesse sit. Quapropter ad detegendam, si quo modo possit, veritatem, aliam visum mihi est inire viam; &, an vetus Actorum ab anonymo clucubratorum exscriptor non in plures, quam enumeravit Papebrochius, impegerit salebras, lubet hic inquirere, ut, si hæ detegantur declinenturque, non modo sua anonymo coævo servetur auctoritas, sed & cum S. Adonis, Lugdunensis Historiæ non imperiti ducis, disertis verbis, quibus hic auctor S. Eucherium vulgo Magnum seu Seniorem, SS. Consortiæ & Tulliæ nostræ parentem statuit, conciliari non inepte queat. Interim, donec argumentum hoc ad diem XVI Novembris in nostro Opere, si Superis placeat, pertractetur, quo die etiam de illustri matrona S. Eucherii uxore agi poterit, assero, nihil in primigeniis S. Consortiæ Actis a coævo horum auctore dictum fuisse, quod tam hanc, quam Tulliam sororem ejus, S. Eucherii, Lugdunensis episcopi, sub annum 450 defuncti, filias dici impediat; proin posse meo judicio utramque hanc Virginem a seculi VI fine ad seculum V non ita progressum sat probabiliter reduci.

[8] [in his Actis, non tamen omni ex parte fictitiis, expungenda sunt,] Opinionem hanc ut stabiliam, hoc causæ meæ fundamentum & robur pono: videlicet Acta S. Consortiæ, quibus S. Tulliæ Vita continetur, nec ineptam fabulam universim esse, nec veram universim historiam; seu, primigeniis adscititia, vetustis nova, legitimis spuria, veris falsa admixta esse, contendo. Ad priorem quidem assertionis hujus partem quod attinet, hanc putem, sat solide hinc confirmari, quod Actorum illorum auctorem coævum esse, ex verbis num. 4 recitatis manifestum sit, quodque Acta illa tanti fecerit S. Ado, Viennensis postea episcopus, ut, cum Lugduni conficiendo suo Martyrologio strenue incumberet, ex iis ea depromere veritus non sit, quæ de S. Eucherio litteris commendavit, qua in re sibi consentientem etiam habuit Florum Lugdunensem diaconum, ut videre est apud præfatum Chiffletium pag. 66, laudantem ejusdem Flori verba in Collectaneis de electione episcoporum a Papirio Massono cum Operibus Agobardi editis. Hisce accedit, quod præter alia quædam, quæ ad S. Eucherium, Gallam ejus uxorem, & Consortiam filiam attinent, nihil in his Actis de S. Tullia speciatim referatur, quod vel uni etiam e severioribus criticis displicuisse norim. Quod vero ad alteram assertionis partem spectat, tum ex iis, quæ num. 5 & seqq. disputata sunt, tum ex mox dicendis liquido patescit, iisdem Actis eamdem obtigisse sortem, qua optima subinde, tum Sanctorum, tum imperatorum ac regum Acta infecta fabulis fuerunt, quæ si proinde explodi universim deberent, haud ita multa, quæ vel Ecclesiastica vel profana narrat historia, haberi pro sat certis possent. At, sciscitaberis, quænam igitur ex Actis illis, ut nunc manu exarata atque etiam typis vulgata exstant, eliminanda ut spuria & adscititia sunt? Respondeo, ea ipsa esse, quæ Papebrochio aliisque in mora fuerunt, ut ne Consortiam & Tulliam S. Eucherii vulgo Magni filias statuerent, nimirum, quod Consortia Chlotarium I, Francorum regem, adiisse & sub Sigeberto, ejus filio, in matrimonium ab Hecca, nobili viro, expetita fuisse dicatur; quæ, ut adscititia & spuria seu ab antiquo Actorum exscriptore inepte iis intrusa esse ostendantur, haud pluribus opus est, quam hujus Actorum partis narrationem exhibere.

[9] Sic igitur num. 12 paulo post initium de præfato itinere narratio, [nimirum iter S. Consortiæ ad Chlotarium, regem Francorum,] seu rectius fabula adornatur: Consortia, quæ, ut fictitiæ heroïdes esse solent, egregia forma ac venustate conspicua, seu speciosa nimis puella est, ad Chlotarium regem longo itinere ex Provincia proficiscitur, supplex ab eo petitura, ut ex ejus jussu in virginitate Deo deservire sibi liceat, rata nimirum (quis enim aliam hujus itineris causam animo figuret?) vel injussu regis virginibus nefas esse, Apostoli consilium sequi, vel se tutam non fore, nisi ex regis expressa facultate virginitatem Deo vovisset. Opportune, cum regis appropinquat palatio, Chlotario per visum Dominus apparet, eumque de filiæ suæ morbo dolentem solatur, data fide, hanc pristinæ sanitati restituendam esse, si Consortiæ libenter rex præstet, quidquid illa petierit. Chlotarius de somno evigilans, cuncta hæc fidelibus suis pandit, Consortiamque perquiri sedulo, imperat. Hæc, cum regi sistitur, certe egregiæ formæ suæ sibi conscia, pudori suo abs rege metuit; at contra accedenti puellæ de solio venerabundus assurgit rex, obviamque procedens, sibi orationum ejus præsidium, filiæ vero ægrotanti pristinam valetudinem supplex efflagitat. Hæc tandem exorata decumbentis regiæ principis cubiculum ingreditur, post fusas cum lacrymis preces, pacifice ægram salutat, quæ, inscio, si Superis placet, rege, mox ut Consortia pedem intulerat palatio, qua torquebatur, febre liberata erat. Ad lætum nuntium mox advolat Chlotarius, visoque prodigio, quidquid Consortia in suo regno petierit, concessurum se spondet. Mox illa id sibi in votis potissimum esse subjicit, sibi ut ex regis permissu in cœpto virginitatis proposito permanere secure liceat, quæque sacratis Deo locis suisque famulis contulit, aut collatura deinceps esset, auctoritate regia rata permaneant; quibus cum rex annuisset, mox ad propria se Virgo confert de servando suo proposito jam secura. Hæc, mihi quidem, fabulam eamque satis ineptam redolent. Sed en alia a veri specie multo magis aliena.

[10] Si Actis illis num. 15 & quatuor subsequentibus insistamus, [& nuptiæ ineundæ ex jussu Sigeberti, Francorum rege;] cum post Chlotarii mortem ex Sigeberti regis jussu e primoribus palatii quidam, cui Hecca nomen, Provinciam Massiliæ gubernandam suscepisset, is ex quodam incola esse in his locis puellam intelligit, speciosam nimis, nomine Consortiam, pecunia innumerabili nec non ministerio potentissimam. Ut fabulam prosequar, mitto hic descriptorem antiquum multis redarguere, quod, quam antea pecunias suas in pauperes erogasse familiamque suam liberam fecisse dixit, pecunia innumerabili nec non ministrorum copia potentissimam rursus faciat S. Consortiam. Hecca igitur per honorarium ephebum nuntiari Consortiæ jubet, velle se hujus colloquio frui; mox ipsemet subsecutus, collato cum illa familiari sermone, convivio excipitur; nec mora, hospitis suæ pulchritudine sermonumque prudentia tam blande capitur, celare ut suos amores ægre queat; non patefacto tamen animo, festinus ad regem convolat, eamque sibi, (utut virginem Deo sacram esse, nescire non posset) a rege uxorem tradi petit & impetrat. Mittitur rursus ad Consortiam ephebus, ei ut ad nuptias die trigesimo post ineundas se præparet, denuntiaturus: cui illa, si Actorum descriptorem num. 16 audiamus, id genus responsi dat, quod, salva coram Deo veritate, salvoque coram hominibus servandæ virginitatis proposito, dedisse nullatenus censeri potest. Interea dum ipsa, ne fiant sacrilegæ nuptiæ, orationi impense vacat, ecce angelus Domini in somnis adest, qui Heccam, obtrusum sponsum, nequaquam nuptias secum initurum prædicit, monens, tum ut convivio pauperes excipiat, tum ut adventuro Heccæ sepulcrum, quo is post triduum condatur, parari curet; de cetero obviam ei tendat; hunc, mox ut in conspectum venerit, proprio gladio ac præ lætitia interiturum.

[11] [atque ita nihil vetat, Consortiam & Tulliam S. Eucherii Magni filias dici,] Vaticinationi eventus respondet, cum hæc, festivo habitu induta pauperumque psallentium stipata agmine, Heccæ procedit obviam, isque de navi, qua Druentiam fluvium transibat, præ gaudio incaute desiliens, sublapsis pedibus in lanceam suam irruit & confossus exspirat. Mox illa cum lacrymis, Deo tamen gratias agens, defuncti corpus sepulturæ mandat, dum interim Heccæ comites ejus infortunium Sigeberto regi denuntiare festinant, qui cum ex sorore sua intelligit, Consortiam, quam Heccæ nubere jusserat, eam ipsam esse virginem, cujus opera curata a febribus ipsa fuerat, epistolas ad Provinciæ principem mittit, quibus, ut nemo Consortiæ molestus sit, sed liceat ei concesso a Chlotario privilegio frui, auctoritate regia præcipit. Hæc omnia, partim ipsis descriptoris verbis expressa, quæ Tillemontius tom. 15 Monum. Eccles. pag. 853, & P. de Colonia part. 1 Hist. litterar. Lugdun. pag. 215 & seqq. tamquam fabulosa & ut ab interpolatore inepte intrusa juro merito sugillant, si ex S. Consortiæ Actis, alias antiquitate plurima venerandis, eliminentur, ut sunt re ipsa adscititia ac spuria; ac priora dumtaxat numeri 12 verba, nimirum, quæ de Consortiæ in ecclesiam S. Stephani & in pauperes munificentia, deque famulitii sui manumissione agunt, si cum numero 20, cui optime cohærent, nullo medio conjungantur, jam nihil, ut Acta pervolventi patebit, in illis occurret, quod S. Adonis ipsiusque auctoris anonymi, Consortiam & Tulliam Eucherii Magni statuentium, amplecti sententiam nos impediat; nihil, quod, salvis sanæ criticæ regulis, utrique sanctæ Virgini adscribi nequeat, nihil denique, quod coævi scriptoris anonymi aptiorem magisque connexam non reddat totius narrationis seriem. Tunc enim sic ejus verborum sensus & connexio feret, ut ab illo die, quo Consortia S. Stephani ecclesiam ac xenodochium de rebus suis exstruxit, &, erogata in pauperes residua pecunia, familiam suam libertate donarit, tantam ei gratiam coram hominibus Dominus dederit, ut quasi unum ex angelis eam cuncti haberent.

[12] [quales eas statuunt anonymus vetus & S. Ado] Ex his S. Consortiæ Actis, in hunc modum expurgatis, seu eatenus, quantum conjectura assequi possum, nativæ fidei suæ redditis, ea nunc recensere lubet, quæ SS. Tulliam & Consortiam S. Eucherii, Lugdunensis postea antistitis, vulgo Magni seu Senioris dicti, filias fuisse, ostendant. Ita utriusque Virginis natales coævus auctor, supra laudatus, num. 1 describit: Fuit quidam vir ex ordine senatorio, Eucherius nomine, habens uxorem, nobilibus ortam natalibus, nomine Gallam; quos quidem ampla possessio & numerosa familia, thesaurorumque copia claros in seculo fecerat; sed timor Domini, qui est initium sapientiæ, in conspectu Conditoris omnium clarius exornabat. Cumque liberos non haberent, deprecati sunt Dominum, & exaudivit deprecationem eorum, dans eis filiam, quam votivo nomine Consortiam vocaverunt, heredem videlicet illam & propagatricem sui sanguinis habere cupientes. Cumque eam in timore Domini educarent, & illa in annis puerilibus posita, religiosum animum habere cœpisset, nimirum Domino eam ad consortium regni cælestis, secundum præsagium vocabuli ejus, occulta inspiratione vocante, aucta est spes illorum, accepta altera filia, quam Tulliam vocaverunt, dixeruntque: “Multiplicabit Dominus per Consortiam & Tulliam semen nostrum, sicut multiplicavit per Liam & Rachel in domo Jacob futuræ promissionis heredes.” Anonymum secutus S. Ado Viennensis, in suo Martyrologio die XVI Novembris SS. Consortiæ & Tulliæ patrem itidem statuit S. Eucherium, Lugdunensem postea episcopum, non alium utique, quam quem ipse solum & unicum novit, nunc vulgari cognomento, ut a probabiliter fictitio distinguatur, Magnum seu Seniorem dictum, admirandæ, ut subjungit, fidei, vitæ & doctrinæ virum & ex nobilissimo senatorum ordine procreatum. Eidem anonymo rursus consonat laudatus Viennensis antistes, cum SS. Consortiæ & Tulliæ matrem Gallam appellat, quæ, ut subdit, in sancto habitu Deo postmodum in spelunca servivit, quæ omnia in Actis S. Consortiæ num. 3 & seqq. anonymus noster fusius enarrat. Quapropter, cum S. Ado non usque adeo imperitus aut ineptus dici queat, ut in recensendo historico facto, suis etiam temporibus celebratissimo, aberrantem ducem sequi voluerit, merito sane & ipsi nostroque anonymo haberi hic fides potest.

[13] Ne quid tamen dissimulem, quod opinioni Eucherium Magnum SS. Consortiæ & Tulliæ patrem statuenti adversetur, [Opinioni huic in speciem adversantia recentiorum] fateor, præter alios quosdam recentiores, Papebrochium tom. IV Junii pag. 249 & Perierum tom. III Septembris pag. 545 censuisse, SS. Consortiæ & Tulliæ patrem nec fuisse nec esse potuisse Eucherium jam nunc laudatum. Fateor quoque, excepto anonymo nostro S. Consortiæ coævo, qui S. Adoni præluxit, celeberrimos seculi V scriptores binas hasce virgines Eucherio & Gallæ parentibus non adscripsisse. Verum quod ad Papebrochii & Perieri verba, locis citatis legenda, attinet, respondeo, eos Consortiam & Tulliam Eucherio Magno & Gallæ ejus uxori non abjudicasse, nisi in communi olim sententia, quæ Consortiæ ad Chlotarium regem iter & Heccæ viri nobilis historiam ipsimet Actorum auctori adscribebat. Atque ita etiam Perierum intelligi debere existimo, cum negat, ullam præfatis Virginibus cum SS. Verano & Salonio, legitimis ejusdem Eucherii filiis, connexionem exstitisse, quandoquidem nempe fieri in illa sententia nequit, ut Consortia præfati Eucherii filia sanctorumque Verani & Salonii germana soror fuerit, quæ plus integro post memorati Eucherii mortem seculo, seu post annum 561 puella adhuc nubilis & formosa nimis statuenda esset. At vero, cum hæc S. Consortiæ ætas sola interpolatoris adscititia narratione, non satis, ut videtur, eruditis viris quondam de falsitate suspecta vel discussa, innitatur, nihil ex hisce Actorum descriptoris glossematis, quibus temporum rationes omnes interturbavit, contra illam opinionem solide evinci potest, quæ ex coævi scriptoris & S. Adonis testimonio utramque memoratam Virginem S. Eucherii Magni prolem facit.

[14] Neque contra nos multum facit, quod celeberrimi auctores, [& veterum testimonia expenduntur;] S. Eucherio nostro coævi aut suppares, puta Hilarius Arelatensis, Cassianus, Salvianus, Mamertus Claudianus, Gennadius aliive de Consortia & Tullia tamquam Eucherii filiabus non meminerint. Etenim, præterquam quod levioris momenti habenda sit quæcumque mere negativa argumentatio, nullum prorsus ea pondus habet, cum auctores antiqui & fide digni, quales esse anonymum nostrum ejusque sequacem S. Adonem, nemo inficiabitur, illud ipsum diserte testantur, quod ab aliis scriptis traditum non reperitur. Et sane, cum celeberrimis istis auctoribus supra laudatis, de Eucherii filiabus speciatim scribendi occasio vel certe ex singulorum instituto necessitas fuisse non videatur, quis utramque virgineam prolem, quam præfato Eucherio anonymus coævus & S. Ado asseruerunt, ob merum aliorum silentium ei eripiendam jure existimet? Quippe si id genus argumentationis negativæ eo usque apud quempiam valeat; pari is ratione SS. Veranum & Salonium ejusdem Eucherii filios negare necesse habebit, quandoquidem nec anonymus antiquus nec S. Ado, cum de illius progenie meminerunt, uspiam de illis verba faciunt. Quid ergo? Num falsus est S. Paulinus atque aërem verberavit, cum in sua ad Eucherium & Gallam epistola, alludens ad Psalmi 127 versus 3, 4 & 5, minime infœcundum eorum conjugium fuisse, innuit ita scribens: Benedicat vos Dominus ea benedictione, qua benedicitur homo, qui timet Dominum, perpetui conjuges & parentes, cum benedicta vobiscum Deo progenie nobilissimæ sanctitatis vestræ? Igitur, si ita recte S. Paulinum ad Eucherium & Gallam scripsisse credamus, nihil vetat, tametsi is beatorum conjugum progeniem nominatim non recensuerit, quo minus, uti ex Gennadio & ex Salviani ad Eucherium epistola apud Chiffletium in Paulino illustrato pagg. 64 & 65, Veranum & Salonium Eucherii filios statuere licet, ita pariter ex anonymi veteris & S. Adonis testimonio Consortiam & Tulliam ejusdem Eucherii vulgo Magni filias statuamus.

[15] [ac pro nostra opinione ut probabiliore concluditur.] Tales jam pridem, discussis utrimque argumentis, statuendas duxit laudatus Chiffletius in suo Paulino illustrato pag. 64, ita præfatam S. Paulini epistolam commentans: Porro horum (Eucherii & Gallæ) benedictam progeniem, cui ad finem (epistolæ illius) bene precatur Paulinus, duos filios interpretor, Salonium & Veranum, qui apud Lerinum erant in S. Honorati disciplina: totidemque filias, Consortiam & Tulliam, quæ sub utriusque parentis manu in Lero (insula Lerino vicina) educabantur. Quæ ne gratis a se asserta videantur, ipsamet Gennadii & Salviani, filios S. Eucherii commemorantium verba producit, ac pro ejusdem filiabus jam laudatis Acta Eucherii seu anonymi nostri Opusculum & Adonis Martyrologium citat. Demum pag. 102 de Opusculi ejusdem interpolatione disserens, cur in eo de ejusdem S. Eucherii filiis mentio facta non sit, culpam omnem in interpolatorem conjicit, quem & in eo peccasse etiam ostendit, quod Eucherii, e seculari vita enatantis, primam stationem, Lerum insulam, tametsi ab Hilario Arelatensi ex Lerini vicinia designatam & a Paulino de nomine appellatam, silentio involverit. At sive Opusculi interpolatori, sive ipsimet auctori hæc vitio verti debeant, qua de re disputare non est animus, ex ejus de Eucherii filiis silentio, nihil contra ejusdem filias, quarum nomina & gesta refert, evinci contra Chiffletium potest, cujus ego sententiam, propterea quod mihi ceteris probabilior apparet, amplectendam duxi, sic tamen ut aliorum non improbabili circa Tulliæ & Consortiæ parentes conjectura nihil interim detractum velim. Nunc cetera, quæ ad Sanctam nostram attinent, discutere aggredior.

[16] Quandonam S. Eucherius, relictis, ut apparet, in Lerinensi insula filiis, [S. Tullia post vitam aliquamdiu in solitudine actam] una cum conjuge sua geminisque filiabus ex Lero insula in continentem sese receperit, ibique in specu ad Montem-Martium in territorio Aquensi sita, vitam solitariam amplexus fuerit, conjectura quidem sat verisimili statuere conatus est laudatus Chiffletius pag. 68 in suo Paulino illustrato, factum illud illigans anno Christi 432 vel anno 425, quo tempore id statui nihil vetat; at, ut verum fatear, nihil occurrit, quo illa Consortiæ & Tulliæ cum parentibus in Provinciam secessio sat prope & certo definiri queat. Neque etiam seu ex anonymo nostro coævo, seu ex alio scriptore antiquo erui utcumque potest, quid a S. Tullia toto adolescentiæ suæ tempore præclare gestum fuerit. Id unum ex præfato anonymo discimus, S. Tulliam non diu post, quam in specum illam se abdidisset Eucherius, virginitatis gratia exornatam, felici morte ad Superos migrasse sepultamque fuisse in agro suo, nomine Thele, qui locus alias Tete dictus est, nunc verosimiliter, ut scribit Papebrochius tom. VI Junii pag. 253, ab hac sancta Virgine San-Thullei nomen habens, sesquileuca (aut paulo minus) infra Manuascam situs. Anonymum num. 5 ea narrantem audi: Ingressus itaque specum S. Eucherius, sic undique locum obstruxit, ut nullus ad eum valeret ingredi, beata ei Galla per fenestellam quotidie cibos ad vesperam ministrante, ut ipsa petierat. Post non multos dies conversionis illorum, filia eorum Tullia, in virginitate permanens, migravit ad Dominum, sepultaque est in agro suo, qui dicitur Thele in spelunca duplici, quo audito, S. Eucherius ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum: sicut Domino placuit, ita factum est; exhortabaturque Gallam, ne super hac re contristaretur.

[17] Reliqua, quæ huc spectant, ex eodem anonymo pergo recensere. [sub annum 425 vel 433 moritur, & matris apparet.] Ita ipse num. 6: Cumque illa (Galla Tulliæ mater) nullo modo consolationem reciperet; una die cum post matutinos hymnos membra sopori dedisset, vidit in somnis B. Tulliam, stola candida & chlamyde aurea fulgente indutam, adstare sibi ac dicere: Cur me velut amissam luges, quam Dominus in consortium sanctarum virginum introduxit? Te quoque me ad Dominum secuturam scito; præparavit enim tibi coronam, quoniam implesti mandata ejus. Meus etiam genitor, pontificali cathedra sublimatus, post nos veniet, & erit magnus in conspectu Dei: porro soror mea Consortia manebit in virginitate, pro qua multa passura est, donec & ipsa coronam vitæ percipiat. Quæ cum post quietem S. Eucherio retulisset, ille in voce exultationis & confessionis erumpens ait: Gratias tibi ago, Pastor bone, quia non est similis tui consolator, qui dignatus es consolari servos tuos, & reddere gaudium post lamentum; & ultra noluerunt eam flere. Hactenus anonymus noster, ex quo corrigendus est Castellanus, pag. 983 in Addit. & Correct. Martyrologii sui universalis obitum S. Tulliæ statuens sub annum Christi 489. Cum enim S. Tulliam Consortiæ & Salonii ac Verani sororem, ac proin Eucherii vulgo Magni prolem faciat, fieri in hac ejus nostraque opinione non potest, ut hæc anno Christi 489 mortua sit, quæ, ut anonymus noster num. 6 innuit, jam in vivis esse desierat etiam non parum ante, quam ejus pater, S. Eucherius, Lugdunensem sedem occuparet, quam sub annum 450 sua morte deseruit. Rectius igitur S. Tulliæ annus in cælis natalis inter annum 425 & 433 figendus videtur, aut certe non differendus ultra annum 441, quo Eucherius Lugdunensem cathedram tenuisse, passim creditur.

[18] [Post mortem miraculis claruit.] Ceterum miraculis nonnullis illustrem fuisse sanctam virginem Tulliam, haud obscure indicat laudatus anonymus, num. XI scribens, longum fore narrare omnia, quæ per servos suos Eucherium & Gallam & filiam eorum Tulliam Dominus mirabiliter operatus est; quæ aperte etiam testatur S. Ado, cum eam uti & sororem Consortiam signorum gloria claruisse affirmat. Hodiedum etiam, prout laudatus num. 3 amplissimus dominus de Brantes perscripsit, adversus capitis dolores a fidelibus S. Tullia invocatur, qui, illo afflicti malo, in subterranea ejus specu seu sacello nonnumquam lapidi cuidam, quem sanctæ Virgini cervicalis loco fuisse, tradunt, caput superponere solent. Si indigenarum traditioni quis credat, S. Tullia, cum a venatoribus e specu sua abducta esset in locum, postea San-Tullianum dictum, non sine prodigio, post fusas illic preces, in specum suam transvecta fuerit, a quo tempore vicinis incolis magna in veneratione fuit, qui & ægros suos illi obtulerunt, quos ipsa florum odore prodigiose sanabat. Sed hæc, sola, ut apparet, populari traditione nixa, discutere aut illustrare visum non est.

DE S. APOLLINARE EP. CONF. VALENTIÆ SEGALAUNORUM IN GALLIA.

ANNO CIRCITER DXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Apollinaris episc. conf. Valentiæ Segalaunorum in Gallia (S.)

AUCTORE J. G.

§ I. Sancti in Martyrologiis classicis aliisque memoria: Elogia varia: Actorum auctor: ex quo manuscripto illa edenda.

Valentia Segalaunorum, quam S. Apollinaris, incolis S. Aiplonay dictus, multis virtutum exemplis vivus, [Valentiæ Segalaunorum, cujus notitia datur,] nec paucioribus prodigiis mortuus illustravit, eadem urbs est, quam Bertii Ptolemæus in Narbonensi Gallia pag. 55 collocat, quæque in veteribus Notitiis (Plinio tamen & Ptolemæo recentioribus) … inter provinciæ Viennensis civitates XIV, sexto loco numeratur, uti in Notitia Galliarum, verbo Valentia pag. 581 scribit Hadrianus Valesius, cujus verba idcirco adduxi & cum Ptolemæi geographica enarratione contuli, ne quis de diversa hic agi Valentia existimet, quam modo in Narbonensi, modo in Viennensi provincia collocari intelliget. Porro hanc urbem Baudrandus in suo Lexico geographico ita descripsit: Valentia, urbs Galliæ Narbonensis Ptolemæo, Segalaunorum caput, nunc Valence incolis, Valenza Italis, urbs ampla & culta Galliæ, in Delphinatu, & in Valentinensi tractu ab ea dicto, episcopalis est sub archiepiscopo Viennensi, cum arce & academia celebri, ad Rhodanum fluvium & e regione Vivariensis provinciæ, paulo infra confluentes Isaræ in Rhodanum. Quæ princeps hujus urbis ecclesia est, teste Joanne Columbo lib. 1 de Rebus gestis episcoporum Valentinorum, pag. 246, olim SS. Cornelio & Cypriano, nunc S. Apollinari, de quo hic agimus, dicata est, illustrique canonicorum collegio nobilitatur.

[2] In hac sacra æde, uti & per Valentinam diœcesim Sanctus noster Officio duplici primæ classis cum Octava jam pridem coli cœpit, [præcipue colitur, annuntiaturque in Marll. S. Apollinaris,] prout Officia propria Valentinæ ecclesiæ inspicienti manifestum fiet: at vero, quandonam ei primum tam solemni ritu veneratio impensa fuerit, nihil occurrit, unde definiri utcumque certo possit. Magna eum a multis retro seculis in veneratione fuisse, ostendunt Martyrologiorum classicorum annuntiationes, quas omnes huc transcribere supervacaneum existimo. Unus pro omnibus audiatur Ado Viennensis in suo Martyrologio ad hunc diem: In Galliis, civitate Valentia sancti Apollinaris episcopi: cujus & vita virtutibus insignis fuit, & mors nihilominus signis & prodigiis decoratur. Adonianæ apud Rosweydum nostrum annuntiationi ad apicem consonat ea, quæ legitur in ejusdem Adonis Martyrologio, quod Dominicus Georgius ope codicum Bibliothecæ Vaticanæ recognitum & adnotationibus illustratum, anno 1745 typis vulgavit, ubi in subjectis ad hunc diem Adnotationibus hæc observat: Apollinaris, Valentinæ ecclesiæ in Galliis episcopus, colitur hoc die a Hieronymianis, ut indicat Sollerius, a Rabano, Adone nostro, Usuardo, Wandelberto, licet cum Apollinari Ravennate eum (ut ipse censet) confundat, Notkero, Martyrologio Fuldensi, Ottoboniano, Richenoviensi, Augustano & Labbeano. Meminit Gellonense hac die cum aliis. Ex his Ecclesiasticis Fastis, uti & partim ex Libello annali venerabilis Bedæ presbyteri, tom. 6 Amplissimæ Collectionis Edmundi Martene pag. 638 edito, sancti Apollinaris elogium in Martyrologium Romanum hodiernum aliaque recentiora, quorum prolixum catalogum hic texere necesse non videtur, in hæc verba illatum est: Valentiæ in Gallia S. Apollinaris episcopi, cujus vita virtutibus fuit illustris & mors signis ac prodigiis decorata.

[3] [cujus elogium ex Agobardo & Adonis Chronico,] Elogium hoc egregie stabiliunt succincta quidem, at plena laudis bene meritæ testimonia, quæ Agobardus, Lugdunensis antistes, lib. de Judaicis superstitionibus, & Ado, Viennensis præsul, Chronici sui ætate 6, de Sancto nostro scriptis reliquerunt. Ille nempe 300 circiter post S. Apollinaris obitum annis ad imperatorem Ludovicum Pium contra Judaïcam persidiam, superstitiones atque innumerabiles scribens errores, post adducta sanctorum Patrum Hilarii, Ambrosii, Cypriani & Athanasii contra Judæorum obstinatam impietatem gravissima testimonia atque exempla, ad Patrum concilii Epaonensis, quos inter inprimis S. Apollinaris, Judæorum societatem fugiendam penitus Christianis, decrevit, venerandam auctoritatem & synodalia statuta delabitur, utque sancti hujus Antistitis, non secus ac SS. Hilarius, Ambrosius, Cyprianus & Athanasius fecerunt, Judæos execrantis æquo judicio exemploque non leve orationi suæ pondus addat, eum a sanctitate editisque etiam suo tempore crebris miraculis in hunc modum laudat: S. Apollinaris, episcopus ecclesiæ Valentinæ, quantus fuerit & sit, non solum gesta de eo scripta, sed & crebra ejus miracula usque hodie sublimiter testantur. Ado vero citato loco de S. Avito ejusque fratre S. Apollinare ad annum 492 hæc habet: Avitus quoque, Viennensis episcopus, eloquentia & sanctitate præcipuus, cujus frater Apollinaris, Valentiæ episcopus, miraculis insignis, Isicii senatoris primum viri, postea Viennensis episcopi, duo lumina, clarissimi filii. Quæ hic de S. Isichio, S. Apollinaris patre, deque hujus fratre, S. Avito, in medium protulit S. Ado, Viennensis antistes, ex infra dicendis, ac vel maxime ex jam pridem dictis in nostro Opere tom. 2 Martii a pag. 447 & tomo 1 Februarii a pag. 660 manifeste patent; illa vero, quæ de Sancto nostro tum ipse, tum Agobardus protulit, etiam verissima esse, ex hujus Commentarii decursu Vitaque inferius edenda lectori perspicuum fiet.

[4] Agobardo & Adoni succinunt Hymni sancto Antistiti nostro proprii, [tum ex Hymno ad Vesperas Officii proprii] quos in sua Chronologia Lerinensi anno 1613 edidit Vincentius Barrali pag. 379, quique etiam inter Officia propria secundum usum ecclesiæ cathedralis S. Apollinaris Valentiæ summa cum cura & diligentia, ut titulus eorum præfert, emendata, pag. 71 & pag. 80 exstant. Atque ita quidem Hymnus ad Vesperas de S. Apollinare canit:

      Exulta cleri concio,
Gaude plebis devotio,
Apollinaris gratia
Felix plaude Valentia.
      Tunc * sancta generositas
Et generosa sanctitas
Dignum fecit splendescere
Pontificali sidere.
      Honestæ vitæ merita,
Mundo signis exhibita,
Declaravere populis
Famam beati Præsulis.
      Regis uxor obtinuit,
Quod ipse rex non meruit,
Nam per vestis suffragium
Vis est ablata febrium.
      In una trino gloria
Sit laus non transitoria,
Qui sublimavit inclytis
Apollinarem meritis. Amen.

[5] Hymnus vero ad Laudes varia, quibus Sanctus claruit, [alioque ad Laudes subministratur] quæque postea illustranda venient, miracula his verbis recenset:

      O quam fœlix suffossio,
Potum negante fluvio,
Qua donum Christi cernitur
Et Vir sanctus reficitur.
      Dum tumet unda fluminis,
Vento furente turbinis,
Mox cuncta fiunt prospera
Tranquillitate libera.
      Præsul passus injuriam
Sua sponte dat veniam:
Exolvens pœnæ subditum
Malignum fugat spiritum.
      Columnarum proceritas
Et cereorum claritas
Testantur vitam Præsulis
Coruscare miraculis.
      In una trino gloria &c.

Alia quoque tum pie, tum prodigiose a Sancto gesta, in Valentinæ ecclesiæ Officio ei proprio, sparsim in Antiphonis Responsoriisque cum laude recensentur; quorum pleraque cum Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad hunc diem, eo ordine, quo hæc contigerint, in epitomen contracta, satis apposite illustrarit, non abs re fore, arbitratus sum, ut editum ab eo sancti Præsulis nostri præconium productis jam nunc elogiis maxima ex parte subjungatur.

[6] Ita pag. 690 habet: Valentiæ Segalaunorum sub Viennensi prima (Ptolemei tempore sub Narbonensi censebatur) sancti Apollinaris, [subditurque Vitæ compendium,] episcopi illius civitatis & confessoris, viri miræ sanctitatis & signiferæ virtutis. Qui Isicii senatoris Viennensis subindeque præsulis, filius, frater vero sancti Aviti ejusdem metropolis archiepiscopi, post longum Valentinæ sedis interpontificium (quam Maximus sectator Manichæorum hæresis suæ impietate & turpi vita fœdaverat, eamque ob rem jussu Bonifacii primi Papæ ab episcopis Galliæ præsulatu fuerat synodica condemnatione dejectus,) ut post diutinam caliginem sidus perlucidum lumen fere illic exstinctum pietatis reputaret *, meritis sanctimoniæ & raræ eruditionis illustris, ad illius urbis episcopatum divino consilio promotus, expansis apostolici spiritus & virtutis radiis, cives desolatos lætificavit. Affluenti siquidem doctrina, flagranti in Deum amore, ovium eximia dilectione & sanctissimæ conversationis exemplis signisque etiam admirandis id præstitit, ut vindicata mox Christiana Religio vires & decus pristinum resumeret, incolæque in vias pacis & justitiæ unanimiter ambularent.

[7] [quod Saussayus in Martyrologio Gallicano] Non id grate tulit lividus piorum hostis, viarumque Dei perpetuus adversator. Cum enim immisisset in cor Stephani curatoris fisci Sigismundi regis, tantum libidinis æstum, ut defunctæ conjugis sororem sibi illicito conjugio copularet, Virque Dei Apollinaris zelo justitiæ & honestatis, sicut pridem Joannes, incensus, scelus nefandum postquam sæpe reprehendisset, incestuosum illum pertinacem in fœtore luxuriæ, in synodo, quam cum Avito fratre metropolitaque suo & comprovincialibus episcopis eam ob rem habuerat, gladio anathematis percussisset, permovit tum dæmon per illum perditum peccatorem ita regis animum, ut sanctis considentibus præsulibus, potissimum vero beato Apollinari dira quæque interminaretur, ni exclusum sacris hominem protinus in communionem reciperent. Tamen remisso nonnihil (ne simul tot ecclesias orbaret pastoribus) furore, episcopos quidem cæteros adhuc in synodo residentes jussit ad propria reverti. Sed cum Apollinaris, qui primarius in causa videbatur, sua in sententia persisteret, nec ullis illiciis aut terroribus posset ab illa deduci, tum rex in eum omne odii evomuit virus: & qua injuriis, qua insidiis petitum, solo & solio coëgit excedere: cum fidis igitur aliquot asseclis beatus Pontifex desertum in locum se recepit, ubi cum illi, arente humo siti ingenti laborarent, oratione sua fontem aquæ vivæ levando suorum ardori obtinuit, qui, eo abcedente hinc cum sociis, mox exsiccatus est.

[8] [edidit, maxima ex parte desumptum ex Sancti biographo,] Contigit interim, ut rex ipse, qui beatum Præsulem nec videre volebat nec audire, cujus in perniciem juraverat, Deo volente in febrim adeo gravem incideret, ut exitio proximus a medicis crederetur. Eo in discrimine invaluit reginæ fides: quæ pietatis alis subvecta, ad Pontificem beatissimum properans, fervida ipsum devotione oravit, ut injuriæ immemor, gratis suis Deo precibus regi incolumitatem impetraret. Qui desperatione fletibusque religiosæ principis concussus, cucullam suam ipsi dedit, cujus attactu febrilis ardor protinus restingueretur. Rediit regina tanto fulta pignore; firmaque fide, ubi vestem Viri Dei super regem expandisset, protinus is, effugata infestatione morbi, gratiam percepit perfectæ sospitatis. Multa alia edidit prodigia Vir divinus, ut cum Rhodani tumentes fluctus aurasque vehementes repressit, quæ navim, in qua erat, quatiebant: tumque Aliphium puerum a dæmone obsessum liberavit & presbyterum eadem infestatione vexatum. Postremo post gloriosum excursum ad sedem rediit: ubi micans justitiæ testimoniis & Dominicis præmunitus Sacramentis feliciter migravit ad præmium. Præfuit ecclesiæ Valentinæ annos triginta quatuor. Hactenus ex S. Apollinaris biographo depromptum hincque inde a Saussayo ornatum Sancti nostri elogium. Reliqua vero, quæ ex aliis hausta fontibus laudatus martyrologus de eo memorare pergit, in aptiorem, quem postea habitura sunt locum, tantisper hic transmittam, ut de laudati biographi ætate aliisque ad eum pertinentibus prius lector instruatur, quam ex ejusdem scriptoris fide & testimonio sancti Præsulis nostri res gestas a nobis ordinari componique videat.

[9] Hunc S. Apollinari non modo coævum, sed & familiarem, [ei familiari, qui paulo post Sancti mortem] rerumque, quas narrat, multarum oculatum testem fuisse, tam luculenter ex edenda inferius Vita & jam mox huc transcribendis testimoniis conficitur, ut, nisi temere, moveri de eo controversia non possit. Ita enim ipse num. IX loquitur: His actis, dum a cunctis grates divinæ potentiæ redderentur, in conspectum Arelatensium urbis Rhodano famulante PERVENIMUS; qua voce se S. Apollinari, Arelatem navi proficiscenti itineris comitem fuisse, apertissime indicat, uti & paulo post ita loquens: In quo loco dum morarum spatia caritatis causa protraheret, (nempe S. Apollinaris) Arcutamia senatrice propinqua sua invitante, Massiliensium NOS vota suscipiunt. Et num. X agens de Paragorio, qui, dæmone instigante, alapam sancto Præsuli inflixerat, immotusque ad ejus lectulum hærebat, iis verbis biographus noster utitur, quibus se decumbentis ex infirmitate Antistitis cubiculum ingressum fuisse, totiusque rei gestæ seriem ex ipsomet ejus ore intellexisse, diserte testetur: audi illum: Nos vero, redditis Deo de more præconiis, dum cubiculi cellula NOBIS redeuntibus patuisset, eum (Paragorium,) qui vinctus stabat, locum tenere VIDIMUS inconcessum: indignatisque NOBIS, cur, quod reverentia vitari solet, præsumptio vindicaret, causam rei gestæ tam verbis ipsius Sancti, quam hærentis (Paragorii) taciturnitate COGNOVIMUS. Hinc quanta sit biographi nostri auctoritas, nemo non intelligit, qui inter historiographos, præ ceteris fide dignos, eorum esse supremum gradum noverit, qui oculis explorata & sibi intime perspecta litteris consignant.

[10] Quod vero ad ipsum tempus, quo Vitam hanc biographus conscripserit, [Vitam ejus scripsit; hic non monachus Lerinensis,] attinet, nihil reperi, unde certum annum solide designare queam. Cum tamen edita postmodum ad Sancti tumulum miracula, quæ Agobardus supra laudatus ad sua usque tempora perennasse memorat, altissimo biographus involverit silentio; hinc eum paulo post S. Apollinaris obitum Vitam ejus elucubrasse, admodum verisimile fit; atque ita etiam sentiunt auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 143. An autem Vita hæc a monacho Lerinensi primitus conscripta fuerit, prout Bailletus in Tabula critica ad hunc diem tradit, id enimvero optimo jure in dubium vocatur, utpote nullo antiquitatis testimonio aliove indicio firmatum. An forte Bailletus non alterius Vitæ, quam quæ in Chronologia Lerinensi a Vincentio Barrali edita est, auctorem statuit Lerinensem monachum? Sit ita. At is certe pro vero S. Apollinaris biographo haberi non potest, qui Vitæ ab alio, ut patet, compositæ fragmentum dumtaxat, idque, auctorum Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 144, æquissimo judicio, perquam vitiose ediderit. Utut sit, non apparet, quo ex capite S. Apollinaris biographus Lerinensis monachus asseveranter dici cum Bailleto possit. Restat, ut in ejusdem biographi nomen, si quo modo probabiliter erui possit, nunc investigemus.

[11] Labbeus, Edmundus Martene & scriptores Historiæ litterariæ Franciæ jam laudati, eum unanimi sententia anonymum statuunt, [sed Sancti diaconus, nomine Eladius, fuisse videtur,] nec sine causa quidem, cum nomen sum nusquam ipse diserte expresserit, nec illud alii antiqui, scriptores memoriæ prodidisse reperiantur. Aliqua tamen, eaque non inani ratione impulsum fuisse arbitror Petrum Chiffletium, ut Vitæ S. Apollinaris, ex veteri Ms. S. Claudii nobis descriptæ, & a se cum aliis Mss. collatæ, hæc sua manu præmitteret verba, Auctore, ut videtur, Eladio, ejus (S. Apollinaris) diacono. Est porro Eladius hic ex Chiffletii mente idem ille diaconus, qui apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 691 & 692 & apud Martene tom. 6 Amplissimæ Collectionis col. 782 fortassis ex descriptoris vitio Claudii nomen habet, quique plus semel in sancti Antistitis Vita recurrit. Ex quo autem indicio, quave ratione laudatus Chiffletius conjecturam hanc fecerit, ut biographum nostrum Eladii nomen habuisse nec a memorato diacono diversum fuisse scriberet, nuspiam ipse edixit. Suspicor tamen eum, cum lectionem veteris Ms. Sanclaudiani prætulisse ceteris videatur, ea ratione motum fuisse, quæ ex verbis num. XI Vitæ S. Apollinaris, prout etiam in Cisterciensi & Ursicampano Mss. codicibus leguntur, infra transcribendis, in hunc modum desumi potest. Qui, uti in his tribus Mss. legitur, ex Leubaredo, sancti Antistitis nostri archidiacono, cur a divino Officio sanctus Præsul præter morem abfuerit, exquisivisse narratur, ipsemet Vitæ S. Apollinaris scriptor est, prout ex his verbis num. XI liquet: Et revertens causam ab eo hujus inofficiositatis EXQUIREREM; ille vero, qui Leubaredo archidiacono post auditam absentiæ causam in hæc verba respondit: Es quidem, ut narras, gaudiorum timore confectus, sed exultare te convenit &c, ille, inquam, sine ullo dubio, uti ejusdem numeri verba ferunt, fuit sæpe dictus diaconus nomine Eladius. Cum igitur verisimile sit, biographum ex reverentia Præsulis coram aliis ex archidiacono inquirere non voluisse, cur a divino Officio sanctus Antistes abfuisset, aut, si id, non remotis arbitris, factum fuisse velis, cum tamen adhuc verisimile sit, eum, qui archidiaconi responsum mox altero responso excipit, eumdem illum esse, qui de Præsulis absentiæ causa quæstionem prius instituerat, prout in familiari colloquio de rei insolitæ causa studiose conferentibus usu venire solet; hinc, arbitror, conjecturam eamque non improbabilem fecit Chiffletius, Eladium diaconum eumdem cum biographo esse, qui, ut jam diximus, absentiæ Præsulis causam ex archidiacono exquisivit, quique, ea audita, gaudendum potius de sancti Præsulis gloriosa morte, quam dolendum pronuntiavit.

[12] [cujus Opus, a censura paulo severiori vendicatum,] Utut sit, saltem ex hoc facto subnexisque his anonymi verbis: Hæc retuli gesta, quæ memini, abunde rursus confirmatum habemus, biographum S. Apollinari certo coævum ac perquam familiarem fuisse. Hinc colliges, inquit laudatus Martene in Observationibus præviis ad Vitam S. Apollinaris, quanti Vita ista, etsi brevissima, ab eruditis piisque viris æstimanda sit. Dissentiunt hic a Martenio scriptores jam laudati Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 143 & 144, ubi Gallice ita ferme loquuntur: Intempestiva religio indiscretaque modestia biographum a recensendis ex ordine sancti Antistitis præclaris gestis retinuit; hinc ipse, nulla eorum facta indagatione, ea tantum narravit, quæ sibi ultro ac sine conatu in mentem venerunt, … eaque stylo prosecutus est adeo redundante & perplexo, ut multis verbis perpaucas res enarrasse, dici sine injuria possit. Ejus ad Sancti Vitam Præfatio ceteris partibus obscurior est, eo quod ineptæ seculi sui eloquentiæ studuit. Hactenus illi: quibus, cum vitiosam seculi VI facundiam carpunt, multaque præclare a sancto Antistite gesta ab eodem biographo intacta fuisse conqueruntur, lubens assentior. Verum non video, quo jure eum de jejuna loquendi profluentia tam severe accusent, cum sat multa scripserit, quæ paucioribus verbis, quam ipse usus sit, æque plene enarrari non possent. Ut adeo malim cum laudato Martenio S. Apollinaris Vitam brevissimam dicere, cumque eruditis piisque viris in pretio habere, quam judicio stare scriptorum Historiæ litterariæ Franciæ, dum Vitam hanc verbosiorem seu vocibus locupletem, rebus ipsis jejunam esse, definiunt.

[13] Nunc, cur ex variis, quæ habemus, hujus Vitæ apographis, [ex Ms. Petri Chiffletii, postpositis aliis apographis, infra edendum est.] tum excusis, tum Mss., illud præ ceteris edendum censuerim, quod nobis Petrus Chiffletius, Societatis nostræ vir eruditus, olim submisit, reddenda mihi ratio est. Præter lacunas aliquot, tom. 6 Collect. Vett. scriptorum ex codice Reginæ Sueciæ Vitam inspicientibus obvias, nonnulla in eadem vitia sunt, in quæ Grammaticæ tiro non impingeret, quæque a biographo, non tam Latine imperito, profecta fuisse, credibile non est. Accedit, quod phrases nonnullæ in eadem turbatæ aut luxatæ exstent, quæ in eadem Vita, ut est a Labbeo ex veteribus membranis edita, integriores planioresque sint. Verum cum & hæc, utut lacunis vacua, nævis suis non careat, qui & in apographo ex Mss. Cisterc. tom. 6, num. 40 desumpto, inque Ms. Ursicampi ecgrapho reperiuntur, descriptum ex codice Ms. S. Claudii cumque Ms. Accincti monasterii a laudato Chiffletio collatum Vitæ exemplar, utpote aliis, meo judicio, emendatius planiusque, præ ceteris edendum censui: quam ad rem non parum me movit, quod auctor Vitæ S. Aviti apud nos tom. 1 Februarii pag. 667 vix non ad apices simile exemplar secutus fuisse videatur, cum ex Vita S. Apollinaris ea desumpsit, quæ S. Avito cum eo cummunia fuerunt.

[Annotata]

* an Hunc?

* an repararet?

§ II. Sancti familia nobilitate ac pietate illustris: ejus patria & institutio: tempus gesti episcopatus assignatur, atque hinc annus ejus natalis & emortualis eruuntur.

[S. Apollinaris, qui germanum fratrem habuit S. Avitum,] Apollinarem nostrum ex utroque parente fratrem habuisse S. Avitum, Viennensem in Gallia episcopum, diserte tradit biographus noster, num. 2, ita in causa incesti Stephani (de qua infra) utrumque Sanctum laudans: Qua de re sancti ac beatissimi apostolici viri Avitus & Apollinaris (qui SECUNDUM CARNEM GERMANI, in Christi vero opere famosissimi fratres, … spiritu fervente eruditi) … simul in unum congregati, ipsum Stephanum sacra communione privari sanxerunt. Nec alio, quam biographi nostri sensu, intelligi debet, tum ipse S. Avitus, qui in titulo Prologi ad quinque Poëmatum suorum libros, hortatu S. Apollinaris editos, aliisque locis sese ejus fratrem compellat, tum ipsemet Sanctus noster, dum illum Epistola XI inter S. Aviti Epistolas Episcopum germanum salutat. Neve dubium ullum superesse possit, an non forte, quemadmodum se invicem episcopi quilibet Fratrum nomine vocitant, ita S. Apollinaris spiritualis dumtaxat germanusve in Christo frater, non vero secundum carnem S. Aviti frater germanus intelligi possit, audi eumdem S. Avitum in Præfatione ad Poëmatum librum sextum, de consolatoria laude castitatis ad Fuscinam sororem scriptum, in hæc verba S. Apollinari loquentem: Meminerit autem pietas tua, hunc ipsum, quia sic vocas libellum, vel de religione PARENTUM COMMUNIUM, vel de virginibus nostræ familiæ familiarius disputantem, illis tantummodo legendum dare, quos revera nobis aut vinculum propinquitatis aut propositum religionis adnectit. Communes itaque cum utrique Sancto parentes atque adeo & ceteri consanguinei fuerint, necesse non est, posteaquam tom. 1 Februarii a pag. 660 in Vita S. Aviti & tom. 2 Martii a pag. 447 copiosius actum de iis fuit, de eodem hoc argumento, in quantum ad S. Apollinarem nominatim attinet, uberius iterum hic disserere. Omissis proinde rebus sat multis, quæ huc proxime non attinent, sufficiet hoc loco utriusque parentis notitia, partim ex S. Adone, partim ex S. Avito desumpta.

[15] [patrem vero S. Isichium, matrem autem Audentiam,] Et Ado quidem, jam ante num. 3 citatus, SS. Apollinaris & Aviti patrem, quem Isicium vocat, asserit, senatoria primum dignitate ornatum, postea ad Viennensem in Gallia cathedram evectum fuisse. Eadem hæc, suppresso tamen parentis sui nomine, indicat S. Avitus in suo mox laudato carmine de consolatoria laude castitatis ad Fuscinam sororem, ubi versu 657 & seqq. post fasces nempe secularium dignitatum puta senatoriæ aliarumque hujuscemodi, ad populorum Ecclesiæ fascem, seu episcopales infulas assumptum fuisse patrem suum, his verbis canit:

Pontificem sacris adsumptum respice patrem,
Cumque tibi genitor vel avunculus, undique magni,
Post fasces placeant populorum sumere fascem,
Suscipe quos humiles patrum ad consortia fratres.
Officio similes nectens ecclesia junxit.

Idem vero Avitus suam, atque adeo & S. Apollinaris, matrem apertissime declarat, cum eam Audentiam appellat, ac post editam ultimo partu Fuscinam, una cum suo conjuge, S. Isichio, perpetuam pari consensu, & ex voto quidem, servasse castitatem, versu 19 & seqq. ita tradit:

Edidit ut quartam genitrix Audentia prolem,
Teque dedit generi partu fœcunda supremo;
Confestim parcam promittit ducere vitam,
Ac deinceps paribus castum servare cubile
Constituit votis carorum cura parentum.

[16] [atavos preavosque nobilissimos,] Porro, tametsi cælites, superna jam nobilitate donati, nobilitatem carnis & genus & proavos, & quæ ipsi non fecerint, inter sua non computent; tamen, quia juncta nobilitati sanctitas mortalibus illustrior apparet, quam nobili pioque stemmate ortus sit Sanctus noster, juverit hic exposuisse. Ita S. Avitus in laudato plus semel Poëmate ad Fuscinam sororem de patre & avo suo versu 651 & seqq. cecinit:

Quos licet antiquo mundus donasset honore,
Et titulis monstret generoso semper ab ortu:
Plus tamen ornavit divinum insigne gerentes
Ordine quod proprio sanctas meruere cathedras.

Neque pater & avus dumtaxat, sed & atavi proavique S. Apollinaris, seu conjugii legibus defuncta uxore soluti, seu conjugis voluntate perpetuum thoro separati, sacerdotali dignitate non minus, quam antiquo mundi honore & avita nobilitate illustres exstiterunt. Avitum rursus de his loquentem audi:

Non atavos jam nunc tibimet proavosque retexam,
Vita sacerdotes quos reddidit inclyta dignos.

Igitur, Viennensi hoc præsule teste, Sanctus noster ex parentibus undique magnis genus suum traxit.

[17] An autem inter ejus progenitores censeri debeat Avitus, [inter quos fortasse imperator Avitus] qui, teste Cassiodoro in Chronico, post Maximum in Galliis sumpsit imperium, Henschenius noster tom. 1 Februarii pag. 660 in medio reliquit; quod nec ego pro certo adstruere ausim, quandoquidem S. Avitus, biographus noster, SS. Agobardus & Ado supra laudati, nusquam Avitum imperatorem Sancti nostri avum vel S. Isichii patrem fuisse, expresse testati sunt. Sunt tamen indicia quædam, quæ hanc S. Apollinaris nostri originem sat similem vero reddunt. Quod enim S. Avitus de avo & patre suo scribit, eos, utut antiquo mundi honore donatos, illustriores evasisse, Ordine quod proprio sanctas meruere cathedras, hoc, si cui hujus temporis viro illustri & secularibus prius fascibus ornato, certe Avito imperatori (nam de S. Isichio nihil hic attinet dicere) exactissime congruit, utpote qui ex senatore Arverno anno 455 imperator declaratus, teste Mario Aventicensi in Chronico apud Bouquetum tom. 2, pag. 12, postmodum, nempe Joanne & Varana coss. factus est episcopus in civitate, Placentia nimirum, uti Jornandes ibid. pag. 27 exponit. Accedit, quod S. Avitus Sancti nostri frater germanus ad virum illustrem Apollinarem, S. Sidonii filium, scribens, hujus suosque parentes communes faciat: suis Viennensem episcopum verbis Epist. 45 loquentem accipe: Animum namque, ut ait vester poëta, subiit cari genitoris imago, ut memoria retractavi, usque ad nostras quamlibet dispari professione personas, quandam PARENTUM COMMUNIUM sortem parilitate laborum, invidia exequente, perduci. Et paulo post: Quotiescumque appeti visa est, criminationi subjacuit FAMILIA NOSTRA, non crimini.

[18] Sirmondus noster, non temere conjiciens epistolam hanc datam a S. Avito fuisse, [computandus est,] cum Apollinaris, S. Sidonii filius, ab Alarico rege, apud quem delatus fuerat, illæsa gratia rediisset, ad memorata jam mox verba ita annotat: Tanta erat Aviti (Viennensis episcopi) familiæ cum Sidoniana conjunctio, ut eamdem faciat, vicissimque nomina transferat & commutet. Quapropter, cum, teste S. Gregorio Turonensi lib. 2 Hist. Francorum cap. 21, Papianilla, Aviti imperatoris filia, S. Sidonio nupserit, ab eoque filium habuerit Apollinarem illum, quocum sibi parentes communes esse profitetur S. Avitus, consectarium hinc fieri videtur, ut Avitus imperator, qui Apollinaris, Sidonii filii, avus maternus certo fuit, etiam S. Apollinaris nostri & S. Aviti avus exstiterit; maternus quidem, ut iis videtur, qui per avunculum a S. Avito laudatum, quod post fasces secularium dignitatum ad populorum ecclesiæ fascem assumptus fuerit, S. Sidonium designatum fuisse, censent; paternus vero, ut iis placet, qui præter Ecdicium & Agricolam, a Sirmondo in Notis ad S. Sidonii epistolas memoratos, Aviti imperatoris filium statuunt, aut cum uno ex istis confundunt S. Isichium, a quo ante aditum episcopatum S. Apollinaris noster mundo datus est. Quidquid id est, certe si spectetur usitata tum temporis consuetudo, ut ab avis vel a patre nepotes filiive nomen sortirentur suum, ipsum Aviti nomen, quod germano fratri S. Apollinaris inditum fuit, suadere potest, Avitum imperatorem non extraneum familiæ illi fuisse, unde SS. Avitus & Apollinaris editi in lucem sunt. Sed de hac utriusque Sancti origine, de reliqua ejus cognatione postea acturus, jam satis dixisse me arbitror. Quare ad locum, ubi natus & institutus feurit S. Apollinaris, inquirendum jam progredior.

[19] [natus institutusque fuit Viennæ Allobrogum;] De hoc ita subtimide locutus est Bailletus ad hunc diem: Creditur (S. Apollinaris) Viennæ natus fuisse. At poterat certe, si biographum nostrum legerat, confidenter omnino, eum apud Viennam Allobrogum & natum & institutum pronuntiare. Biographum audi num. 1: Igitur beatus Apollinaris, Valentinæ urbis episcopus, apud Viennam & natus & institutus est. Quibus verbis eorum etiam confutatur opinio, qui Sanctum nostrum in Lerinensi monasterio, sexaginta circiter leucis a Vienna Allobrogum dissito, institutum fuisse volunt. Neque profecto tam diserto biographi nostri testimonio opponi possunt hæc, quæ Vincentius Barrali in Chronologia Lerinensi pag. 378 tamquam Petri de Natalibus verba allegat: Apollinaris episcopus in Galliis civitate Valentia, … de quo constanter tabulæ Lerinenses: Sanctus Appollinaris, episcopus Valentiæ & monachus Lerinensis. Etenim, ut cuilibet Opus Equilini, anno 1493 excusum, consulenti perspicuum fiet, nihil hic scriptor lib. XI, num. 272 de Sancto nostro refert, præter recensitum num. 3 S. Adonis de eo Elogium. Quid? quod post Caput 129 ejusdem libri XI idem Petrus de Natalibus aperte indicet, se æque de S. Apollinaris ac de aliorum Sanctorum, quos ibi enumerat, vita vel gestis nihil penitus potuisse invenire, nisi eorum nomina & dies festivitatum. At, inquies, tametsi laudatus Equilinus eum non faciat Lerinensem monachum; talem tamen constanter faciunt Lerinenses tabulæ, prout Vincentius Barrali scribit. Sed, si veteres, si authenticæ sint hæ tabulæ, cur ætatem earum fidemque non indicat, cur eas Vincentius non producit? Si recentiores, tanti momenti non sunt, ut etiamsi iis Equilini aliorumque recentiorum accederet auctoritas, ullatenus biographi coævi testimonio præponderare possint. Asserit quidem biographus noster num. 5, sanctum Antistitem nostrum cucullam gestasse, quam sibi Burgundionum regina præstari postulavit, ut super regem ægrotantem sterneret: at qui inde eum Lerinensem monachum fuisse contendit, necesse est, ut episcopos omnes & cujuslibet conditionis viros, qui ante pileorum nostri temporis inventionem cucullatis vestibus utebantur, monachos pariter Lerinenses faciat.

[20] [tenuitque episcopatum Valentinum annis 34,] Non ita, quemadmodum de utroque Sancti nostri parente, ac de loco ejus natali coævorum testimonio constat, de ipso anno, quo is vel natus vel denatus sit, expressa nobis supperunt auctorum veterum documenta. Hinc utrumque natalem ejus annum exacte ac pro certo determinare non ausim. Est tamen, unde Sancti ætas & hinc natales anni sat prope erui plausibiliter possint. Sic nempe biographus noster num. 7 ad rem nostram scribit: Cum pontificalis officii cursum tricesimo & quarto anno venerabilis vitæ compleret, superna ammonitione commotus, ad visendos consacerdotes propinquosque suos properare decrevit, dicens ante transitum suum (quem jam celeriter imminere, divina revelatione cognoverat) velle se tam liminibus S. Genesii martyris, quam conspectibus atque affatibus propinquorum præsentanea contemplatione præbere. Cum itaque, biographo nostro teste, anno 34 episcopatus sui mors celeriter, ut divina ferebat revelatio, S. Apollinari imminuerit, forte is eodem anno, vel saltem insequenti mortalem cum immortali vita commutavit. His junge annos circiter 33, quos, cum ad Valentinam sedem eveheretur, Sanctus numerabat; exurgent universim anni circiter 67, quibus versatus in terris sit. Quod autem hi ultra annum Christi 531 extendi, aut removeri infra annum 450 non possint, in hunc modum ostendo. Anno 529 vel initio sequentis habita est Valentina synodus ad Rhodanum, prout in Vita S. Cæsarii, Arelatensis episcopi, num. 43, & in Vita S. Cypriani, Telonensis episcopi, num. 45 a nobis jam dictum est. Quoniam vero huic non interfuit S. Apollinaris (id enim biographus, qui se aperire profitetur, quod, mundanæ vitæ propinquante jam termino, Sanctum egisse recoleret, ejusque adeo exsilium deindeque gesta retulit, silentio non involvisset) oportet, ut jam tum sanctus Antistes in vivis esse defierit, atque adeo ut 34 episcopatus ejus anni eo se extendere non possint. Sententiam hanc egregie confirmat S. Ado in Chronico, Ætate 6, ad annum 492, ubi S. Apollinarem jam tum episcopum fuisse, statuit: ex quo consectarium est, ut anno 531 superstes in vivis non fuerit, cum alias non 34 aut 35, sed 39 aut 40 annis Valentinam sedem tenuisset, quod cum biographi verbis supra adductis facile conciliari nequit.

[21] Quapropter non video, quid Cointium impellere potuerit, [ac probabiliter mortuus est sub annum Christi 520, ætatis suæ anno circiter 67.] ut ad annum Christi 534, num. 9 ita de Sancto nostro scriberet: Tunc in vivis adhuc esse potuerunt Sæculatius, episcopus Deensis, & Apollinaris, episcopus Valentinus, qui concilio Epaonensi sub Sigismundo Burgundiæ rege interfuerant. Quin contra, vel ex hoc capite, quod S. Apollinaris Epaonensi synodo anno 517 interfuerit, nec tamen in Arelatensi concilio, anno 524 habito, inter præsules illos, quibuscum ipse una Epaonensi subscripserat, vel per se vel per vicarios compareat, sat probabiliter confici posset, eum jam inde ab anno 524 e vivis excessisse; quæ quidem mortis epocha Castellano non displicuisse videtur, quandoquidem Sancti obitum anno 520 innexuit. Certe ob jam dicta plausibilius videtur, sub annum 520, seu inter annum 518 & 524 ejus obitum contigisse, quam inter annum 525 & 534, uti adstruit Martyrologium Parisiense anno 1727 excusum. Castellani igitur epocha, tamquam probabiliori, admissa, consequens est, ut anno circiter 486 ad Valentinam sedem S. Apollinaris evectus fuerit, atque adeo quatuor circiter annis prius, quam S. Avitus, ejus, ut Sirmondus aliique communiter censent, natu minor frater, episcopali dignitate fulgere cœperit; quam quidem S. Avito dignitatem circa annum 490 collatam fuisse, ostendit Henschenius noster tom. 1 Februarii pag. 661, num. 6 & in Annotatis suis ad ejus Vitam, in qua S. Apollinaris, certe quod natu major erat, ante S. Avitum nominatus fuit; quod idem tradunt scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 116, Longuevallius noster tom. 2 Hist. Eccles. Gallicanæ pag. 218 aliique passim eruditi: ac proin nostræ supra memoratæ chronotaxi minime adversatur S. Ado in Chronico, dum ad annum dumtaxat 492 SS. Aviti & Apollinaris meminit, cum loco citato non doceat, utrumque Sanctum anno illo episcopalem ordinationem suscepisse, ut potius eos, jam ante episcopos creatos, tunc maxime ac deinceps doctrina & virtutibus fulsisse, insinuare videatur. Quod si ad Valentinæ ecclesiæ ante annos plurimos, ut apparet, suo pastore viduatæ, miserandum statum respiciamus, videri mirum poterit, non ante annum circiter 486 S. Apollinarem ei præfectum fuisse, quod tamen ideo factum non fuisse, putem, quod is requisitos a sacris canonibus annos necdum ante id temporis attigisset. His ita, ut res non certa fert, utcumque stabilitis, si anno Christi circiter 486 anni ferme 33 completi subducantur, quos nempe ante aditum episcopatum S. Apollinaris exegit, ad annum circiter 453 redibitur, qui ejus in tertis natalis fuerit.

§ III. Sancti gesta & variæ virtutes, de quibus apud biographum nostrum nulla fit mentio.

[In S. Apollinare pastoralis sollicitudo pro suo grege,] Stabilitis ex biographo nostro Sancti nobilissima cognatione, patria atque institutione, designatoque ex eodem, quoad fieri propius potuit, ortus, suscepti episcopatus & obitus tempore, ab illo nunc, ut ne, quæ ipse explicate non recensuit, sancti Antistitis gesta virtutesque, omnino tacita prætermittam, divertere tantisper cogor, ad eumdem tamen mox reversurus ducem, cum de rebus, a S. Apollinare sub vitæ finem gestis, agendum erit. Si Joanni Columbo, ex fide veterum Monumentorum & Mss. codicum archivi episcopalis quatuor libris gesta episcoporum Valentinorum & Diensium studiose complexo, si Sammarthanis fratribus tom. 3 Galliæ Christianæ pag. 1109 aliisque scriptoribus adhærere liceat, S. Apollinaris Valentinam sedem tenuit post Maximum hujus nominis I. Hic porro, ut Sirmondus in Epistolam Bonifacii I Papæ apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 1816 scribit, ille idem fuit, quem Manichæorum olim secta involutum, homicidiique in sæculari judicio damnatum & multis insuper flagitiis coopertum, accusarunt apud Bonifacium (hujus nominis, ut dixi, I) clerici ejusdem ecclesiæ, asserentes, illum delegatis constitutisque in provincia cognitionibus adesse minime voluisse, omniaque semper judicia subterfugisse. Pontifex, quia is Romam non venerat, intra provinciam judicandum decernens, synodum episcoporum die præfixo congregari jubet, in eaque Maximi causam discuti & sententiam sive in præsentem sive in absentem proferri. Quid homini reo ab episcopis actum sit, nusquam litteris proditum inveni. Id certum, Valentinum gregem sub pastore, ut in Epistola Bonifacii tom. cit., col. 1584 dicitur, Manichæorum caligine … & commissis involuto undique flagitiis, non potuisse non multum detrimenti capere, multosque proin successori ejus S. Apollinari exantlandos labores, vigilique cura impensissime desudandum fuisse, ut fidei morumque puritatem, perversa Maximi doctrina pravisque exemplis labefactatam, pristino vigori restitueret. Ex tam difficili arduoque labore illum forsitan morbum Sanctus contraxerit, quo, haud ita pridem, ut Sirmondus censet, episcopus creatus, Lugduni lecto affixus fuit, ubi eum S. Viventiolus, prout ex 17 S. Aviti Epistola liquet, amice invisit & consolatus est. Hos quidem Apostolicos S. Apollinaris labores aliasque ejus virtutes, sigillatim biographus noster, ut jam monui, non expressit; sed ambigendum tamen de iis non esse, docent nos ejus verba, quibus generatim episcopales ejus dotes complexus est, imparem se, qui singulas digne recoleret, num. 1 aperte professus.

[23] Has inter episcopales virtutes non infimum gradum tenuit ardens Catholicæ fidei propagandæ, [Catholicæ fidei propugnandæ & propagandæ ardens zelus,] hæreseosque Arianæ convellendæ studium, quod ei cum S. Avito fratre aliisque summis viris, episcopali dignitate tum fulgentibus, commune fuit. Testatur id Collatio episcoporum coram rege Gundebaldo adversus Arianos anno, ut in Spicilegii Acheriani tom. 3 edit. 1723, pag. 304, & apud Longuevallium tom. 2 Hist. Eccl. Gallic. pag. 254 dicitur, 499 habita, cui Valentinæ urbis episcopus, qui alius a S. Apollinare nostro, prout ex annis ejus episcopatus ostenditur, esse nequit, interfuisse narratur. Et quamquam Catholicorum præsulum conatibus non omni ex parte responderit exoptatus eventus; id tamen effecit eorum zelus, ut Catholici Burgundionum regis subditi in Catholica fide permanerent, & plurimi Ariani, utut ipse Gundebaldus rex Trinitatis æqualitatem nec publice profiteretur, nec Arianam perfidiam ejuraret, tamen ad pœnitentiam venerint & post aliquot dies, quemadmodum tom. cit. pag. 306, col. 2 refertur, baptizati fuerint; nempe, ut apposite advertit laudatus Longuevallius tom. 2 Hist. Eccles. Gallicanæ pag. 254, quia Photini vel Pauli Samosateni sectatores erant, quos canon 19 concilii Nicæni & postea etiam canon 16 concilii Arelatensis 2, anno 452 habiti, baptizari præcepit his verbis: Photinianos sive Paulianistas secundum patrum instituta baptizari oportere. Hos autem hæreticos per hæc tempora Galliam infestasse, uti advertit Sirmondus in Notis ad Epist. 28 S. Aviti, indicat concilium Arelatense II, cap. XVI & Sidonii Epistola XII, lib. VI ad Patientem, episcopum Lugdunensem. Unde & beatus quoque Avitus Photinianorum hæreticorum validissimus expugnator dicitur ab Agobardo. Cetera, quæ in hac collatione utrimque a Catholicis Arianisque gesta & dicta sint, legesis cit. tom. 3 Spicilegii Acheriani pag. 304 & seqq.: ubi & merito S. Apollinaris aliorumque præsulum submissionem humilitatemque suspicies, qui, etsi S. Avito, ut Acta Collationis, S. Aviti biographus aliique insinuant, episcopali dignitate & ætate seniores essent, libenti tamen promptoque animo id huic detulerunt, ut suo omnium nomine solus contra Arianos coram rege verba faceret. Adeo procul a Sancto nostro aliisque coëpiscopis ejus aberat, quæ sæpe alias Ecclesiæ damnosa fuit, tuendi honoris proprii augendæque gloriæ intempestiva cupiditas.

[24] Ut autem ii, quibus Catholicæ Religionis propagatio hæresumque extinctio cordi est, [tuendæ dignitatis Sedis Apostolicæ] nihil antiquius habent, quam ut Apostolicæ Sedi sua dignitas auctoritasque sarta tecta servetur, ita & S. Apollinaris nulli e collegis suis in hac parte concessit. Rem paulo altius repetamus: quod fuerat occasione electionis S. Symmachi Papæ exortum schisma, lato in ejus favorem a Theodorico, Ariano rege, judicio & celebrata anno 499 Kalendis Martii Romæ synodo exstinctum videbatur, cum illud acerbiori conatu recruduit. Subornatis falsis testibus, maxima quæque crimina legitimo Pontifici adversarii intulerunt, idque apud Theodoricum egerunt, ut Petrus, Altinæ civitatis episcopus, ab eo Sedi Apostolicæ daretur visitator, qui accusationes in Symmachum allatas cognosceret. Visitatore hoc, ut æquum erat, rejecto & una cum pseudopapa Laurentio in synodo 115 episcoporum damnato, S. Symmachus, innocentiæ suæ sibi conscius, impetitus tamen adversariorum calumniis, cessit jure suo & synodi suo consensu congregatæ judicio se subjecit, ut sic sua integritas omnibus manifestius innotesceret. Potuisset lata a congregatis Italiæ episcopis in Symmachum sententia non adeo iniqua res videri, cum sententia hæc illum, coram Deo innocentem & quantum ad homines respicit, immunem & liberum ab intentatis criminibus declarasset: verum non tulerunt Galliarum episcopi Avitus, Apollinaris, aliique omnes, quod de Pontificis Romani causa, licet in id consentientis, judicium ferre inferiores ausi essent.

[25] [summum stadium, & præclara in Romanum Pontificem reverentia.] Hinc S. Avitus, ut in sua ad Faustum & Symmachum senatores Urbis epistola apud Labbeum tom. 4 Concil. col. 1362 asserit, a cunctis Gallicanis fratribus, ac proin vel maxime a suo fratre S. Apollinare, qui in tuendis SS. Canonum præscriptis, ut infra in causa Stephani patebit, præ ceteris strenuus ac constans erat, ad hoc ipsum non minus per mandata, quam per litteras oneratus fuit, ut suæ omniumque coëpiscoporum Gallicanæ ecclesiæ erga Apostolicam Sedem venerationis testes, litteras daret, in quibus illud in primis, quod tamen proterve carpsit quidam neotericus, observari meretur: In sacerdotibus cæteris potest, si quid forte nutaverit, reformari: at si Papa Urbis vocatur in dubium, (seu, ut præmiserat, ab inferioribus superior judicetur,) episcopatus jam videbitur, non episcopus vacillare. Et paulo post: Non est gregis, pastorem proprium terrere, sed judicis. Sunt & aliæ multæ virtutes, quæ S. Apollinari cum Avito fratre aliisque sui temporis episcopis communes fuerunt, puta, sollicitudo vehemens, ut ad Catholicam communionem adduceretur Constantinopolitana ecclesia, uti & singularis plane in Romanum Pontificem reverentia animique submissio, de qua rursus idem S. Avitus Epist. 87 ad Hormisdam Papam scribit: Securus, non dicam de (sola) Viennensi (in qua provincia Apollinaris unam e præcipuis sedem occupabat) sed de totius Galliæ devotione polliceor, omnes super statu fidei vestram captare sententiam. Sed ad eas, quæ Sancto nostro propriæ fuerunt, virtutes nunc progrediamur.

[26] [eximia vitæ puritas, pietasque in defunctos fidelos,] De his S. Avitus Ep. 12 ad S. Apollinarem data ita loquitur: Apparet liquido, quanta sit in vestro merito gratia Dei, aut quantus conjici debeat virtutum cumulus, ubi error ipse tam sanctus est. Qua autem occasione hæc prolata ab eo fuerint, lubet hic recensere. S. Apollinari eadem nocte, qua Viennæ Allobrogum defunctæ sororis anniversarium, se absente, celebrabatur, insolita prorsus oblata in somno species fuerat, seu, ut ipsummet S. Apollinarem loquentem audiamus, In ipsa sancta nocte, in visione, nescio quid, manibus meis hæserat, quod consedens juxta me fulgentissima, sed inusitato colore rubea columba vellebat. Cumque expergefactus, quotidianum quidem manuum mearum horrorem recognoscerem, sed purgari me immerito nihilominus meminissem, dum ipsum ambiguum, seu quid objecta species portenderet, mæstus mecum atque anxius volvo, repente quasi stimulo percussus, illico sum reliquati fœnoris recordatus. Jam quæ me hinc confusio, quæque presserit amaritudo, nempe quod largum, ut solebat quorannis, munus ad anniversarii celebrationem mittere oblitus esset, pietas sancta perpendit. Ad hæc S. Avitus verbis supra adductis respondet, iisque subjungit: Dum justus accusator sui conatur in se convincere, quod peccare non potuit, confitentis humilitas crescit ad meritum, non confessionis veritas ad reatum. Excessisti, fateor, consuetudinem: sed pietatis augmento semper diei hujus meminisse dignamini… Ostendistis, quanta spiritalitate vos exercere delectet, quod præterisse sic doluit. Vere secuta est dignitatem delicti vestri sancta revelatio: & tale repertum est in dormiente supplicium, quale fuerat in vigilante peccatum. Dein exposita sua de illa visione sententia, qua fratris eximiam pietatem sanctissimæque vitæ innocentiam & simplicitatem prædicat, ita epistolam concludit: Ampliastis ergo quidem, ut supra dictum est, fœnus assuetum: nec illud tamen consuetudini defuit, quod putastis. Nam nocti ipsi, quam, vos excitante Christo, non licuit oblivisci, adhuc de abundantia superioris anni vestra nihilominus luxit oblatio. Sic ex quodam supernæ benedictionis irriguo, quod impenditis annis singulis, sufficit multis. Deum quæso, ut hoc etiam mihi pietas vestra quandoque dependat. Atque hinc, quam fuerit S. Apollinaris integer vitæ & noxæ etiam levissimæ purus, quam in præmortuos consanguineos pius, quam in ecclesias liberalis, existimare facile quisque potest.

[27] Ut vero in medio relinquam, quæ de villa Subdione Valentinæ ecclesiæ a S. Apollinare donata sine authentico testimonio lib. 1 de Rebus gestis Epp. Valent. pag. 248 tradit Joannes Columbus, [in ecclesias magna liberalitas,] liberalem certe munificamque ejus in ecclesias indolem etiam manifestat S. Aviti Epistola 79, qua is S. Apollinari, de muneribus, quæ ad ornatum Viennensis ecclesiæ, cum ejus festivitati adesse non posset, miserat, his verbis summas gratias agit: Innexus pariter ac gravatus vestræ dignatione sollicitudinis, magnitudine muneris, consuetudine pietatis, qua digna vel gratiarum actione, non dicam obsequii sedulitate, respondeam? Nisi forte multipliciter invalidus eadem in hoc sustenter gratia vestra, quæ nos onerat. Concedat vos ornatui ecclesiæ, consolationi & refectioni nostræ omnipotens Deus, ut, quia revera non solum vobis vivitis, per aliorum solatia vestra merita cumuletis. Fecerunt quidem peccata mea non qualemcumque necessitatem, qua nos in die susceptæ festitatulæ nostræ corporali vestræ pietatis præsentia fraudaremur. Sed reddidistis ac repræsentastis nobis vicissitudinem vestri aspectus in lumine, oris in sermone, tactus in opere. Spero in Dei misericordia, quod non meo tantum tempore, sed etiam secuturo, donum vestræ oblationis ecclesiola nostra venerabitur. Quod sicut ego, dum vivo, in testimonium inexhaustæ largitatis servare desidero: ita mihi Deus præstet, ut etiam ei, quem post me, cum Deus jusserit, electio vestra decreverit, peculiariter auctoritas vestra commendet. Qui vero in Viennensem ecclesiam, sibi affinem tantum, tam larga manu dona conferebat, ut pares munificentiæ gratias agere S. Avitus nequiret, in sponsam suam Valentinam ecclesiam minime parcus fuisse censeri debet. Hinc propriis ejus sumptibus ædificatam fuisse putem utramque adem illam, ad cujus geminam dedicationem fratrem suum S. Avitum, ut ex hujus Epistola 25 liquet, enixe invitarat: in has autem ecclesias eo usque S. Apollinaris suas opes profudisse videtur, ut, penuria cogente, non, nisi paucos, ad dedicationis festivitatem evocare ausus fuerit. Huc alludere videtur S. Avitus Epist. 25 ita ad eum scribens: Quo circa licet paucos rogasse te dicas, licet laxato aulico conventu relevatum esse te, gaudeas: si qua tamen mihi excurrendi copia fiet, vel invitos, qui supervenerint, invitabis. Providebit Deus epulas multitudini tibi convivæ. Ibi pauperum cibus olei cado & farris hydria persistente cumulabitur. Ibi si vel quinque panes fuerint, geminum piscem providisse sufficiat. Illud autem fidus post hæc miraculorum experimenta promitto, quod, Christo pauperum suorum conventui minime defuturo, quanto plura populorum millia collegeris, plures cophinos reportabis.

[28] [fraternæ charitatis mira observantia aliæque virtutes emienerunt.] Eminuit & in Sancto nostro non vulgaris munificentiæ genus, quo in eos, quibus succensere non injuria potuisset, mirifice ferebatur. Avitum fratrem, ut festivitati occurreret, (annuam fortassis dedicationis ecclesiæ suæ memoriam intellexit) impensissime rogaverat, nec tamen is, ut Epistola 63 scribit, festivitati occurrerat. Ergo S. Apollinaris, quem vel latebat, vel certe latere poterat, obsistente necessitate, fratrem suum coram non interfuisse, cogitans atque pertractans inofficiositatem fratris sui, seu, ut hic ait, indevotionem, nil dignius judicavit, quam si, declinata injuria, nihil segnius intentaret, nec aliud supplicii genus in fratrem adhiberet, quam quo vincitur in bono malum: propterea supplicii loco munera ei misit. Non potuit non insolitum ultionis genus S. Aviti animum movere; qui & illud vehementer non minus, quam lepide laudavit, utque pari supplicio tam sanctum ultorem afficeret, pari eum studio, missis donis, remuneratus fuit. Fratrum amore dignus conflictus ait recte Sirmondus in Notis ad Epist. 62 & 63, imo & Christianæ munificentiæ ac fraternæ charitatis insigne documentum. Atque his quidem, præter alias multas, virtutibus ornatus fuit sanctus Antistes noster, quas, quia biographus intactas reliquerat, ex aliis puris fontibus eruere, atque promiscue, cum ordini chronologico alligari nequirent, recensere necesse fuit. Nunc, ut pollicitus sum, ad biographum nostrum revertor, ut hoc duce, reliqua Sancti nostri gesta prosequar, &, ubi res fert, genninis aliis decumentis illustrem.

§ IV. Sanctus occasione canonis, in Epaonensi synodo adversus incestas nuptias lati, a Sigismundo, Burgundionum rege, in exsilium mittitur: patratum ab eo in exsilii loco miraculum: reddita divinitus regi sanitate, inde revocatur. Quo tempore hæc contigerint.

[Lato in Epaonensi synodo] Laudatus jam sæpe biographus noster, cum hoc sibi animo proposuisset, ut ea dumtaxat, quæ a S. Apollinare sub vitæ finem præclare gesta fuerant, posteritati committeret, quo eam prædicandis his Sancti actibus exemplisque gloriosis æmulatione laudabili, ut loquitur, excitaret, de Epaonensi synodo, in villa Tortilliano seu Ebaone, loco Viennæ vicino, vel, ut aliis placet, in vico Ienna, super Rhodanum sito, coacta, cui S. Apollinaris interfuerat, expressam nullibi mentionem fecit. Ab hoc tamen concilio, anno Christi 517, ut eruditi passim censent, celebrato, si ab origine acti in exsilium Sancti historiam repetere velimus, deducenda narrationis series est. Res ita se habet. Eodem forte tempore, quo Victurius, Gratianopolitanus antistes, S. Avitum Viennensem episcopum Epist. 14 consulebat, quid de Vincomalo, Gratianopolitano cive, qui defunctæ uxoris sororem sibi in matrimonio copularat, statuendum sibi esset, accidit, ut, quemadmodum biographus noster refert, quidam ex officio regis Sigismundi, nomine Stephanus, qui super omnem dominationem fisci ejus principatum gerebat, defuncta ejus conjuge, sororem uxoris suæ sibi inlicite consortio copularet. Non infrequentes, ut his exemplis liquet, apud Burgundiones tum temporis erant incestæ illæ nuptiæ, quibus defunctæ uxoris sororem in suum thorum mariti inducerent.

[30] Cum vero, ut ex ejusdem episcopi Victurii epistola patet, [adversus incestas nuptias canone,] non ita ratum fixumque episcopis nonnullis esset, quid de tali causa decernendum sibi foret, an nempe incesti illi conjuges communioni subtrahendi, an permittendi essent, quod alterutrum non nisi trepide quidam statuebant, tantum abfuit, ut hac via iretur malo obviam, ut contra, ne indies contagio ingravesceret, periculum immineret. Igitur, qui a S. Avito ad synodum octavo Iduum Septembrium in parochia Epaonensi, ut illius Epistola tractoria apud Labbeum tom. IV Concil. col. 1573 indicat, habendam coacti fuerant episcopi, Sigismundi Burgundionum regis imperio parentes, inter alios de disciplina ecclesiastica conditos canones, ut serpenti malo remedium afferrent, Agathensis concilii canonem 61, ab episcopis, Visigothorum regi Alarico subditis, anno Christi 506 in pari causa conditum, inter suos adoptarunt, edixeruntque can. 30, se Incestis conjunctionibus nihil prorsus veniæ reservare, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestum vero nec ullo conjugii nomine prævelandum, præter illos, quos vel nominare funestum est, hunc esse inter alios, censuerunt, si quis frater germanam uxoris suæ accipiat.

[31] [& excommunicato Stephano, Sigismundi regis fisci præfecto,] Feriebatur hoc canone Stephanus, fisci regii præfectus, ejusque complex Palladia. Atque hinc, cum is Sigismundo regi in primis carus & gratiosus esset, erat sane, cur timerent Epaonenses Patres, ne hoc canonico fulmine percussus, qua dolis, qua calumniis, regem conveniret, in eosque præsertim, quos ferendæ hujus sententiæ præcipuos auctores novisset, Sigismundi animum exacerbaret. Prior tamen, ut strenuos decebat antistites, ipsis fuit Ecclesiasticarum legum immunitas omni injustæ persecutionis formidine, & Deo magis quam hominibus obsecundantes, sancti & beatissimi apostolici viri Avitus & Apollinaris, prout biographus num. 2 ait, synodalem institutionem servantes, cum reliquis pontificibus simul in unum congregati, ipsum Stephanum sacra communione privari sanxerunt: ut, calcata scilicet humanæ fragilitatis impudicitia, quod justitia superna damnavit, inhonesta præsumptio non audeat vindicare. Num hic per synodalem institutionem biographus intellexerit Agathensem synodum, an prædictum canonem 30 Epaonensis synodi, an vero utriusque concilii constitutionem, inexploratum mihi est, nec ad rem nostram multum facit. Id ipsius Lugdunensis concilii apud Labbeum tom. cit., col 1584 testimonio indubitatum est, S. Apollinarem nostrum, ac decem episcopos, qui Epaonensi synodo una cum eo interfuerunt, in nomine Trinitatis congregatos iterato in unum, in causa Stephani, incesti crimine polluti, decrevisse, ut hoc factum suum, quod in damnationem ejus vel illius, quam sibi illicite sociavit, uno consensu subscripserunt, inviolabiliter servarent: quod non solum de præfatis eisdem personis placuit custodiri, sed in omnibus, qui quolibet loco vel tempore in hac fuerint perversitate detecti. Ita ferme verbotenus canon 1 concilii Lugdunensis, quod eodem anno Christi 517, ut Labbeo aliisque multis videtur, celebratum fuit.

[32] [omnia perpeti mavult Sanctus, quam Ecclesiæ disciplinam labofactari,] Cum igitur congregatis Lugduni episcopis fixum animo esset, omnia potius mala perpeti, quam Ecclesiasticam in coërcendis incestis disciplinam, tam Ecclesiæ Græcæ, teste S. Basilio Ep. 197 ad Diodorum, quam Ecclesiæ Latinæ, teste Agathensi synodo, communem, impune violandam permittere, præsaga imminentis sibi persecutionis mente, ita canone 2 statuerunt, ut, si hac de causa quicumque eorum tribulationem quamcumque vel amaritudinem aut commotionem fortasse potestatis necesse habuerit tolerare, omnes uno cum eodem animo compatiantur: & quidquid vel dispendiorum obtentu causæ unus susceperit, consolatio fraternæ anxietatis relevet tribulatos: & canone 3: Quod si se rex præcellentissimus ab Ecclesia vel sacerdotum communione ultra * suspenderit, locum ei dantes ad sacræ Matris gremium veniendi, sancti antistites in monasteriis se absque ulla dilatione, prout cuique fuerit opportunum, recipiant, donec pacem integram, ad caritatis plenitudinem conservandam, sanctorum flexus precibus, restituere pro sua potentia vel pietate dignetur. Ita ut non unus quicumque prius de monasterio, in quo elegerit habitare, discedat, quam cunctis generaliter fratribus fuerit pax promissa vel reddita. Ne tamen Sigismundi regis, pro Stephano suo impensissime deprecantis, dignitati sententiæque nihil plane deferre voluisse viderentur, id temperamenti, ut canone 6 dicitur, regis sententiam secuti, præstiterunt, ut Stephano prædicto vel Palladiæ (id enim erat incestæ conjugis ejus nomen) usque ad orationem plebis, quæ post Euangelia legeretur (seu usque ad Orate fratres,) orandi in locis sanctis spatium præstarent.

[33] Nihilominus tamen, uti biographus scribit, rex diræ insaniæ furore permotus, [hinc cum aliis episcopis in exsilium secedit & solus retinetur] &, ut credibile est, Stephani artibus calumniisve circumventus, beatissimos pontifices acerrime, insidias prætendendo, injuriare non desinebat. Sed apostolici atque venerabiles viri minas terreni regis minime formidantes, imperiis cælestibus armati, ita se justitiæ vinculo nexuerunt, ut, quælibet supplicia eisdem inferrentur, ut socii passionum, tormenta tolerarent. Visum enim illis est, ut in oppido civitatis Lugdunensium, quod nuncupatur Sardinia, pariter tamquam exilio deputati, auxiliante Domino comitarentur. Quod quidem ab episcopis non sponte sua, quo sensu intelligi posset biographus, sed, regis cogente mandato, factum fuisse, arbitror. Non diu tamen extorres domo singulos tenuit Sigismundus. Videns etenim, prout biographus ait, constantiam eorum incorruptibilem esse, ab ira non desinens, præcepit, ut pontifices, qui ibidem (nempe in exsilio) pariter residebant, ad propria reverterentur, & singillatim per singulos menses regem opperiri deberent. Sed quia beatissimus Apollinaris in condemnatione Stephani perseverans videbatur (forte quod de summo Canonum rigore nihil relaxare, nec tantum moneri Stephanum ad agendam publice pœnitentiam, sed ecclesiasticarum pœnarum omnium comminationibus ad id compelli vellet) ipsum primum (rex) studuit observare, seu severius in eum animadvertere, eum nempe, revocatis aliis episcopis, solum exsulem detinendo. Tunc omnes (reliqui episcopi) lacrymis divinam potentiam obsecrantes, ne se derelinqueret, valedicentes, celebrata oratione, profecti sunt. Porro quodnam sit illud Lugdunensium civitatis seu territorii aut provinciæ oppidum, Sardinia dictum, quo Sigismundi regis jussu relegatus fuit S. Apollinaris, tacentibus præter alios Valesio, Baudrando & Bouqueto, testantibusque Historiæ litterariæ Franciæ scriptoribus tom. 3, pag. 95 in Annotat., locum hunc hocce tempore incognitum esse, edicere ego non ausim. Hinc conjecturis de Sardiniæ hujus situ parco & ad S. Apollinarem redeo.

[34] Quam longam in hoc sui exsilii loco moram trahere coactus fuerit sanctus Antistes, [unius, ut videtur, anni spatio, quo tempore miraculum patrat,] ex prodigio, quod illic ab eo patratum narrat biographus, intelligere in promptu est, si quidem, ut Sirmondus, auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 93 aliique existimant, re ipsa paulo post Epaonense concilium, aliud Lugduni ab undecim episcopis celebratum fuerit, eoque absoluto, statim hi in exsilium depulsi sint. Cum enim biographus dicat, Apollinare in exsilio adhuc degente, ab ardenti æstu fluenta Rhodani ita tepefacta fuisse, ut a sitientibus ex eo aqua potari non posset, consequens est, ut, reductis in suas sedes circa anni 517 finem ceteris episcopis, ipse ad usque anni insequentis æstatem vel autumnum episcopali sede extorris manserit. Suis biographum verbis rursus loquentem accipe: In quo loco dum Vir Dei morarum spatia, necessitatis causa sustineret, ab ardenti æstu fluenta Rhodani tepefacta sunt, ut a sitientibus ex eo aqua potari non posset. Et quia nullus puteus, neque fons, unde aqua hauriri deberet, ibidem reperiebatur, beatissimus Vir Dei firmans se Spiritu Sancto, & virtutibus non ignotæ potentiæ securus, confert se ad locum a Deo designatum, & secretius præcepit suis sarculum exhiberi: quo exhibito, oratione expleta, dixit ad eos: In nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti hunc locum aperite. Hoc facto, mox annuente illo, qui aquas fervere jubet in corde terræ, fons exortus est: & quamdiu beatissimus Pontifex ibidem moratus est, beneficio omnipotentis Dei aquam sibi placitam semper habere promeruit: post discessum vero ejus fons siccatus est, ut omnes agnoscerent, meritis Servi Dei fontem ipsum obsequium detulisse, & ad pristinum cursum fuisse reversum.

[35] [ac deinde, reddita divinitus Sigismundo regi sanitate,] Potuisset divinitus editum a S. Apollinare miraculum, si ad Sigismundi aures pervenisset, ejus animum permovere, ne immerentem Præsulem, cujus innocentiam sanctitatemque Superi prodigio comprobarant, diutius propria sede extorrem teneret: at vel Stephani vel aliorum aulicorum astu, nihil de eo regi innotuisse videtur, nisi postquam, ut apparet, ab uxore sua, quæ Sanctum Antistitem pro eo deprecatura accesserat, certior de eo redditus fuisset. Certe ante id temporis nihilo æquior in S. Apollinarem fuit, ut contra, teste biographo, Virum illum apostolicum nec videre vellet, sed magis insidias prætendere studeret; cum tandem Deus (biographi verba rursus sunt) qui est meritorum rectissimorum & immensæ virtutis laudabilis judex, celerem ultionem demonstrans, effecit, ut ipse rex ita vim febrium incurreret, ut potius funebris, quam vitalis esse crederetur. Tunc regina ipsius (priorem Sigismundi conjugem, Theodorici filiam, Jornande cap. 58 teste, Ostrogotho vocatam, hic designari arbitror) fide accensa, &, ut apparet, de immissi a Deo morbi causa recte augurata, alacri festinatione pervenit ad locum, ubi beatissimus Pontifex residebat & avida devotione petebat, ut intercessione ipsius dominus suus (Sigismundus) incolumitatis donum reciperet. Sed Vir Dei, abdicata mundanæ elationis efferentia, eundi famulatus omnimodis denegavit. Magisque regina illa lacrymis pedes ejus rigans, poscebat vel cucullam ejus sibi præstari, quam super regem sternere deberet. Victus fletibus, cessit. Quæ cum, tribuente Deo, supra virum suum fiduciali constantia fuisset expansa, statim effugata infestatione febrium, vel si qua alia impugnatio videbatur, prosperitatis munus emeruit.

[36] [honorifica ab eo inde educitur.] Ita incolumitati sibique redditus bonus princeps, reminiscens facinus, quod injusta episcoporum persecutione admiserat, licet grandi confusione repletus, tamen exultans, quod suffragante Pontifice, (S. Apollinare, quem ceteris episcopis diutius exsulem detinuerat) per vestimenti ejus tegmina pristinam meruisset consequi sospitatem, præcurrens primum studuit, ut tanti miraculi tantæque virtutis latices, seu fontem sancti Antistitis opera divinitus in exsilii sui loco exortum, aliisque, ut innuere videtur biographus, prodigiis aut beneficiis insignem, oculis visibilibus cernere mereretur. Mox agnita virtutis gratia, venit ad Virum Dei & amplectens pedes ejus coram positus, cum exultationis fletu veniam postulabat, dicens: Peccavi, inique gessi, dum justis indignas sæpe intulerim tribulationes. Hactenus fere biographus, inflictum divinitus Sigismundo morbum ejusque de admissa culpa pœnitentiam describens; qui, tametsi ibi aperte non edicat, reductum tum temporis ad sedem suam a Sigismundo fuisse S. Apollinarem; id tamen satis innuit, dum regem delicti a se commissi veniam submisse postulasse scribit, ad eaque sancti Præsulis gesta statim progreditur, quæ eum suæ sedi tum restitutum a rege fuisse, satis aperte ostendunt. Atque in hunc modum contigit, ut suus Ecclesiasticis legibus vigor steterit, & incesti Stephani se iis submittere renuentis superbiam, regisque, misere decepti aut circumventi, iracundiam represserit imperterrita Præsulis nostri injustæ persecutionis tolerantia.

[37] Ad reliqua Sancti gesta priusquam pergam, conveniendus mihi est Bailletus, [Hæc autem, non ante Sigismundi conversionem, ut Bailletus vult,] qui Lugdunensem synodum præsulumque exsilium jam nunc memoratum ante perfectam Sigismundi ad Catholicam fidem conversionem synodumque Epaonensem collocans, a probabiliore, ut mihi quidem videtur, sententia discessit. Et sane multa sunt, quæ contra Bailletum faciunt, dum solus ei S. Aviti biographus, Adone junior & in designandis chronologicis notis infelicior, utcumque favet, cum agens de Sigismundo, a S. Avito in fide pietatis erudito, non ex Adonis Chronico, sed de suo addidit, id factum esse post S. Aviti exsilium; qua in re, utpote a Sancti nostri temporibus nimium remotus & antiquorum testimonio destitutus vix ullam meretur fidem. Quæ vero Bailleti opinioni refragantur, sixamque contra a nobis chronotaxim vix non indubitatam reddunt, hæc sunt: Sigismundi regis tempore habitam Lugduni fuisse synodum in causa incesti Stephani, hancque ab Epaonensi, anno 517 celebrata, non longo temporis intervallo distare, apud Labbeum tom. IV Conciliorum col. 1586 recte observavit Sirmondus in Notis, idque tum ex eo, quod in utraque synodo Sigismundi regis nomen exstet, tum ex eo, quod iidem ad unum omnes episcopi, qui Epaonensi, Lugdunensi quoque interfuerint. Quibus adde, quod, ut num. 31 docuimus, Lugdunenses Patres canone 1 aperte edisserant se iterato, seu secunda jam vice, in causa Stephani congregatos esse, ut quod ante, in Epaonensi videlicet synodo, contra incestas nuptias decretum summo consensu tulerant, inviolabiliter ab omnibus, excepto nemine, servandum curarent. Quapropter, si sibi Bailletus constare velit, necesse est, ut, dum ante perfectam Sigismundi conversionem Lugdunense concilium collocat, illud non tantum annis ferme decem ab Epaonensi removeat, sed &, reluctantibus canonis 1 jam citati verbis, huic totidem annis anteponat; quandoquidem, uti ex Epistolæ 27 S. Aviti, nomine Sigismundi regis ad Symmachum Papam data, atque ex adjecta Sirmondi Nota manifeste patet, jam pridem ante hujus Pontificis, anno Christi 514 defuncti, obitum, Sigismundus probe Catholicus exstitit, atque hoc nomine Romæ olim a Symmacho Papa perquam benigne & familiariter exceptus fuit.

[38] Quid? quod ipsemet Bailletus die 1 Maii in Vita S. Sigismundi, [qui Lugdunensem synodum Epaonensi aliquot annis perperam anteponit,] juniorem hunc principem, sat multo ante, quam anno 516 Gundebaldo patri in regnum succederet, pietate sua sanctisque moribus totius paternæ aulæ admirationem in se convertisse innuat; ut proin, uti supra jam monui, si consequenter loqui velit Bailletus, decennio circiter, ne dicam annis pluribus, utramque a se synodum dimovere, & Lugdunensem Epaonensi totidem annis præponere cogatur. Qua in opinione, nescio, an eruditos sibi adstipulantes nunc habiturus sit, aut qua ratione Lugdunensis canonis 1 verba cum Epaonensi decreto conciliari apte valeant. Accedit, quod, tametsi Sigismundus, ut ex eadem S. Aviti Epistola liquet, vivente adhuc Symmacho Papa, regis nomen gesserit, atque adeo, prout laudatus jam supra Sirmondus advertit, non primum anno Christi 516 rex fuerit dictus, tamen credibile non sit, regium ei nomen statim atque ad Catholicam fidem seu utcumque, seu perfecte, a S. Avito conversus esset, a Gundobado patre, politicæ arti temporique nimium serviente, non sine Arianorum principum subditorumque indignatione concessum solemniter fuisse. Unde cum Sigismundus in concilii Lugdunensis inscriptione jam regis nomine gaudeat, sequitur, ut illud celebratum non sit, quo tempore is fide Catholicus esse inceperat, nedum ante quam a S. Avito religione Catholica imbutus esset, ne alias etiam longius, quam Bailletus, Lugdunensem ab Epaonensi synodo anno, ut dixi, 517 celebrata, removere, & juniorem principem, multo prius, quam id veteres patiantur historici, Burgundionum regno admovere cogaris. His adde, quod si, vivente adhuc Gundobado, imo multo ante, quam Sigismundus ejus jussu, teste Fredegario in Epitome cap. 34, in regnum sublimatus sit, Lugdunensis synodus celebrata fuisset, non hæc simpliciter tempore Sigismundi regis, sed vel Gundebadi regis solius, vel Gundebadi & Sigismundi regum tempore habita fuisse, in concilii inscriptione dicta fuisset.

[39] [sed post celebratas anno 517 Epaonensem & Lugdunensem synodos contigerunt.] Contra vero, dum Lugdunensis synodus Epaonensi postponitur, rectissime illa Sigismundi tempore coacta fuisse dicitur, cum anno 516 seu Petro consule, ut Marius Aventicensis in Chronico scribit, rex Gundobagaudus obiisset, levatusque in regnum ejus esset filius ejus Sigismundus rex, quo consentiente, anno 517 in Epaonensi parochia octavo Iduum Septembrium Burgundionum regni episcopi congregati in unum fuerunt. Ut aliis absurdis ex Bailleti opinione consectariis parcam, quis credat, undecim episcopos Lugduni in ipsa regia Gundobadi Ariani principis sede, ejus injussu synodum cogere ausuros fuisse, qua, Sigismundo filio ejus maxime invito, clientem ei gratiosissimum ab Ecclesiæ communione exclusum declararent. Aut cur, si Gundobadus tempore hujus concilii superstes adhuc erat, non ab eo S. Viventiolus, Lugdunensis antistes, aliique episcopi, sed a Sigismundo rege in exsilium depulsi fuerunt? Hæc aliaque a vero absona longe a chronotaxi nostra absunt, nec quidquam a biographo nostro aut in synodis Epaonensi & Lugdunensi refertur, quod facile & apprime cum ea conciliari nequeat. Quod vero, reclamante Pagio ad annum 517, num. X, hanc non loci incerti, sed Lugdunensem synodum appellem, id sane temere non facio, cum ipsamet canonis 1 verba synodum hanc Lugduni habitam fuisse, apertissime testentur. Ea audi: In nomine Trinitatis congregati iterato in unum, in causa Stephani incesti crimine polluti, atque in Lugdunensi urbe degentes decrevimus &c. Non ergo Sirmondus eam ideo, ut adstruit Pagius, Lugdunensem vocavit, quod Viventiolus, Lugdunensis episcopus, ei primus subscripsit, sed ideo, ut jam mox dixi, quod concilii canon 1 Lugdunum habitæ synodi locum disertissime assignet.

[Annotatum]

* an non ultro?

§ V. Sancti iter Arelatem & Massiliam versus pietatis ergo susceptum: mirabilis ejus obitus: corporis sepultura, translationes & patrata post mortem miracula.

[Præcognito suæ mortis tempore, Arelatem Sanctus proficiscitur] Igitur post habitas Epaonensem & Lugdunensem synodos, cum S. Apollinaris ab exsilio ad episcopalem cathedram honorifice, ut num. 36 innui, reductus esset, eo animum curamque omnem pro sua vigilantia & sollicitudine intendit, ut, quæ saluberrime in ambabus synodis decreta fuerant, accuratissime suo quæque tempore in sua diœcesi præstarentur. Ast hæc non diu post tam vigili Pastore gavisa est: divinitus quippe de imminente sibi ad immortalem vitam transitu admonitus, cum pontificalis officii cursum, ut biographus noster num. 7 ait, tricesimo & quarto anno venerabilis vitæ compleret, superna ammonitione commotus ad visendos consacerdotes propinquosque suos properare decrevit, dicens, ante transitum suum (quem jam celeriter imminere, divina revelatione cognoverat) velle se tam liminibus sancti Genesii martyris, quam conspectibus pontificum atque affatibus propinquorum præsentanea contemplatione præbere. Erat Arelate hoc tempore, uti & multo ante, quemadmodum Cuperus noster tom. V Augusti pag. 124 & 125 demonstravit, in primis celeberrimum S. Genesii martyris sepulcrum, atque ad illud solemnes institui peregrinationes solebant; degebant quoque in Arelatensi urbe S. Cæsarius, ejus episcopus, & de S. Apollinaris consanguineis viri illustres, Parthenius & Ferreolus. Huc ergo defluo Rhodani cursu navigare Sanctus noster instituit, quo suam erga celeberrimum martyrem Genesium venerationem pariter exhiberet, & consanguineis suis ultimum vale diceret.

[41] Quæ in hoc itinere a S. Apollinare gesta, quæ patrata ab eo sint miracula, [ad S. Genesii M. sepulcrum suosque consanguineos visendos,] cum a biographo satis fuse exposita fuerint, eorum hic summa dumtaxat capita referam, id unum præmonere contentus, non hic de illius Genesii, qui Romæ ex mimo gentili Christianus ac deinde martyr effectus est, sed de alterius Genesii martyris sepulcro sermonem esse, ejus nimirum, qui, Usuardo teste, Arelate exceptoris functus officio, cum impia, quibus Christiani puniri jubebantur, edicta nollet excipere, comprehensus atque decollatus, martyrii palmam proprio cruore baptizatus accepit, de quo consule, si lubet, hic Annotata in cap. 2, lit. b & tom. V Augusti a pag. 123. Hæc igitur rerum a Sancto nostro in itinere gestarum summa est. Jam secundo Rhodani defluxu in conspectum Avenionensis urbis ventum erat, cum navis, qua S. Apollinaris cum suis vehebatur, oborta subito procella, dæmonisque opera, ut scribit biographus, vehementer agitari, unusque e pueris, Alifius nomine, ab insiliente intro cacodæmone miserandum in modum vexari cœpit. At mox utrique malo obviam ivit sanctus Præsul, &, ut ait biographus, dormiens procacitatem repressit undarum, & dæmonium ab arrepto corpore evigilans fugavit, jusso nimirum Salutare presbytero, qui & ipse dæmonis impugnatione sæpe infestabatur, energumeno puero manus imponere, quo præstito, tum energumenus puer, tum ipse Salutaris presbyter perpetuum incolumes redditi sunt. Dumque interim de accepto beneficio omnipotenti Deo grates cuncti exsolvunt, Arelatem appulsus Apollinaris, a S. Cæsario, Arelatensi præsule, atque a Liberio, Parthenio & Ferreolo honorificentissime, concurrentibus totius urbis incolis, excipitur, ubi cunctorum precibus exoratus, paulo diutius quam statuerat, commoratus, multisque a consanguineis ditatus muneribus est, quæ ad sublevandos inopes incolas vix non statim exhausit munificentissimus Præsul.

[42] [de quorum uno, nomine Ferreolo,] De his prolixius cap. 2 biographus noster, quem proinde una cum Annotatis studiosus lector pro arbitrio consulat. Quia vere angustioribus horum terminis haud ita, ut oporteret, dilucide exponi valent, quæ de uno ex jam memoratis Sancti consanguineis dicenda veniunt, de eo hic nonnulla disserere visum est. Ferreolum, qui cum Parthenio Apollinarem nostrum, etiam summis, quibus poterat, honoribus excepit, non esse illum Galliarum præfectum, qui Papianillam Syagrii, viri clarissimi filiam, uxorem duxit, haud opus est multis probare, quandoquidem is sub Honorio imperatore floruit atque adeo uno circiter seculo Antistite nostro exstiterit antiquior. Verum an de hujus Ferreoli filio, cui Tonantii Ferreoli nomen erat, hic a biographo actum non fuit? Ita quidem existimasse videtur eruditissimus Edmundus Martene, dum tom. 6 Veterum Scriptorum col. 782 biographi nostri de Ferreolo verba ita excipit: Ferreolum illum eumdem esse existimo cum Ferreolo, de quo Sidonius Apollinaris Nemausum profectus lib. 2, Epist. 9 ad Donidium ait: “Inter agros amœnissimos apud humanissimos dominos Ferreolum & Apollinarem tempus voluptuosissimum exegi.” Cum enim hæc Sidonii verba, nec de Ferreolo, Papianillæ supra citato conjuge, nec de hujus ex filio nepote, infra memorando, intellexisse potuerit Martenius, non de alio, quam de Tonantio Ferreolo, prætorio Galliarum præfecto, ad quem plures Sidonius epistolas dedit, vir eruditus in sua Adnotatione loqui voluisse censendus est. Et est sane, cur credatur Ferreolus, lib. 2, Epist. 9 a Sidonio laudatus, idem cum Tonantio Ferreolo, prætorio Galliarum præfecto, omnino esse; quandoquidem illum eadem Epistola 9 Sidonius sibi consanguineum facit, Virumque præfectorium vocat, qualis certe fuit Tonantius Ferreolus præfectorius, Afranii Syagrii e filia nepos Lib. 1, Epist. 7 ab eodem Sidonio hisce iisdem verbis memoratus, de quo plura, si lubet, vide apud Cointium tom. 1 Annal. Eccles. Franc. ad annum Christi 451, num. VI.

[43] [hic paulo fusius disserendum fuit,] Quod autem de hoc Tonantio Ferreolo intelligi nequeant, quæ ex biographi capite 2, num. 9 jam supra recensuimus, lubet in hunc modum contra Martenium ostendere: Ferreolus hic jam tum præfectus prætorio Galliarum fuit, cum Attila, trajecto Rheno, Aureliam usque penetravit, prout ex Sidonii Epist. 7, lib. 1 & præsertim annotatione 1 ad Epist. 12, lib. 7 Sirmondus noster monstravit, & Cointius ad citatum annum 451 aliique docent. Hanc autem Attilæ expeditionem anno Christi 451 contigisse, inter eruditos convenit. Accedit, quod Sidonius lib. 7, Epist. 12, Thorismundum Gothorum regem, quem Aëtius prælio avertere non potuisset, gravi & inusitata Ferreoli eloquentia inflexum prandioque exceptum, ab Arelatensi urbe, quam rex ille obsidebat, remotum fuisse, testetur; quæ res ultra annum Christi 454 differri minime potest. Cum igitur, uti ex his pavet, Ferreolus sub annum Christi 451 ac 454 vir & auctoritate & ætate gravis ac venerabilis esse debuerit, non potuit sub annum Christi 519 Apollinarem nostrum Arelate assiduo, ut biographus loquitur, venerari occursu, nisi 70 circiter annos, qui inter Attilæ ac Thorismundi expeditiones & Sancti nostri Arelatensi iter interfluxerunt, ei superaddas, atque adeo Ferreolum senem centenario majorem statuas, qua de re mirabile prorsus esset tum biographi nostri, tum aliorum, quos norim, scriptorum omnium altissimum silentium. Quapropter relicta Martenii opinione, memoratum a biographo nostro Ferreolum eum esse censeo, qui præfati Tonantii Ferreoli filius & Ferreoli I ac Papianillæ nepos exstitit, cui præter Tonantii nomen, quod ei Sidonius jam sæpe laudatus, Epist. 13, lib. 9 & alibi tribuit, Ferreoli etiam nomen non secus ac patri & avo paterno fuerit inditum. Opinionem hanc meam firmat idem Sidonius citata Epistola 13, certe ante annum Christi 488, ac forte sub annum 470 conscripta, qua Tonantium hunc adhuc juvenem compellat; ut adeo hic, natus, ut Cointius citato loco existimat, ante annum Christi 455, aut eo certe non serius, facile potuerit Arelate degens, sub annum Christi 519 Apollinarem nostrum debito honore excipere, jam ipse vir ætate provectus nec annorum numero Apollinari nostro impar.

[44] Sed dum morarum spatia caritatis causa, ut biographus ait, [dein Arelate Massiliam tendit, unde domum reversus] protrahentem Arelate Præsulem tantisper nos elucidandæ veritatis gratia detinuimus, reliquum ejus iter nunc prosequamur. Cum jam suæ erga S. Genesium martyrem pietati suorumque consanguineorum votis fecisset satis, Massiliam, quo ab Arcutamia senatrice, sua itidem consanguinea, invitatus fuerat, Arelatensibus vale dicto, discessit, in eoque itinere a ministro deperdita, quæ ex largissimis Sancti eleëmosynis adhuc supererat, pecunia sancti Antistitis meritis feliciter recuperata est, ac paulo post energumeno, qui & surdus insuper & mutus erat, mox ut Apollinaris jussu sacro oleo a presbytero inunctus fuisset, reddita ejusdem orationibus valetudo ac salus. Ita hactenus biographus, qui mox ad supremum Sancti morbum ejusque pium obitum prosiliens, quæ Massiliæ ab eo gesta sint, quave via Valentiam regressus sit, silentio involvit. Porro ex his, quæ de S. Apollinare biographus num. 12 in hæc verba subdit, Ipse remeandi (Massilia Valentiam) tantum spatium consecutus, cælos petens, mundum, quem semper contempserat, mox reliquit, sat clare expressum habemus, supremum Sancti morbum, quo eum num. 10 Valentiam reversum, post dies correptum fuisse, haud satis definito tempore & latiori phrasi indicaverat, ad paucissimos dumtaxat dies differri posse, ac vix sanctum Antistitem ex itinere Valentiam appulisse, cum beatæ æternitatis iter ingressus est, laborum suorum virtutumque apostolicarum præmia recepturus. Facti hujus adjuncta ex eodem biographo lubet hic recensere.

[45] Cum post dies a reditu paucissimos inæqualitate, ut biographus ait, [mox moritur, non sine prodigio.] seu ægritudine impeditus Antistes, ad matutina Officia ex more Ecclesiæ persolvenda consurgere nequivisset, accidit, ut quidam ex cubiculi custodibus, Paragorius nomine, dæmone, quo arreptus erat, instigante, ad locum, ubi decumbebat Præsul, insano ausu accesserit, & alapa non timuerit vultum violare Pontificis. At pro nefando opere pœnas illico miser luit, & loco, ad quem temere accesserat, divinitus tamdiu immobilis hæsit, donec reversis ab Ecclesiastico Officio Sancti ministris, facta ei ab hoc precibus exorato abeundi potestas est. Ita fere num. 10 biographus, cui, utpote testi oculato viroque gravi habere fidem merito possumus, quam pariter & ipse meretur, dum prodigium aliud in ipso Sancti obitu contigisse, ita fere num. XI narrat. Dum Leubaredus, archidiaconus sancti Antistitis, de valetudine ejus perquam sollicitus, ad ægrotantis cellam summo mane accessisset, & hanc insolito splendentem lumine conspiceret, rei novitate attonitus primum hæsit. Cum tamen, quanto magis prodigiosi luminis fulgor crescebat, tanto evidentius miraculum agnosceret, resumptis tantisper animis, cœpit attentius omnia oculis lustrare. Et ecce, Præsulem suum jam vita functum conspicit, eoque compositum situ, ut ambabus manibus ad cælum extensis, oculis apertis vultuque ad superna porrecto, mentem sequi corpore, suisque oculis cælorum regna intueri videretur. Erantque ante eum & post columnæ duæ mirabili proceritate conspicuæ, ardenti lumine radiantes, cereosque singulos gemino gestantes in vertice. Hæc diffusius ex Leubaredo archidiacono & oculari teste biographus, qui cum annum, quo hæc gesta sint, non expresserit, eum nos utcumque eruere num. 21 conati sumus. Eo proinde curiosus lector, si velit, recurrat.

[46] [Sancti sepultura,] De Sancti corporis sepultura deque factis ejus translationibus nunc acturo, utinam mihi pariter scriptorum æqualium testimonia prælucerent, quibus suo quæque loco & tempore quam proxime saltem statui pro certo possent! At, quod aliis hactenus, qui de hoc argumento scripserunt, accidit; ita & mihi aliud non suppetit documentum, quam quod Vincentius Barrali in Chronologia Lerinensi pag. 378 edidit, sibi, ut scribit, a Reverendissimo domino, Petro Andrea de Leberon, episcopo Valentiæ, communicatum ex antiquo manuscripto successionum antistitum Valentiensium. Cui quidem instrumento non in omnibus plenam fidem esse habendam, ex eo liquet, quod Sancti obitum tempore Clodovei primi Francorum regis Christianissimi contigisse tradat, cum tamen S. Apollinaris Epaonensi synodo tempore Sigismundi, Burgundionibus imperantis, celebratæ, anno 517 interfuerit, atque adeo annis certe 7 Clodoveo regi, anno 511, ut inter eruditos jam convenit, defuncto, superstes in vivis fuerit. Sed tamen, cum ea, quæ de Sancti sepultura deque geminis reliquiarum ejus translationibus illic memorata sunt, falsitatis aliunde non convincantur, illudque documentum forte ex satis antiquo desumptum fuerit manuscripto, inde huc, quæ ad rem nostram faciunt, transcribere non pigebit, quibus, quam quisque vult, fidem habeat. En ejus, correctis typographicis mendis, verba: Sepultus … fuit beatus Apollinaris in ecclesia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli in suburbio Valentiæ.

[47] [corporis translationes] Exinde vero tempore Damberti, episcopi Valentinensis (quem sextum ab ipso S. Apollinare episcopum, tacentibus antiquis, facit Barrali) crescente multitudine fidelium maxima cum devotione, quia ecclesia S. Stephani protomartyris augustior & celebrior erat, reliquiæ beati Apollinaris ab ecclesia Apostolorum Petri & Pauli ad eandem basilicam beati Stephani summa cum veneratione concursuque populorum translatæ sunt & ibi honorifice reconditæ. Dein, interjecto miraculo, circa annum Christi 1060, ut illic dicitur, patrato, de quo infra agendum, alterum Sancti reliquiarum translationem sic recenset: Anno vero millesimo nonagesimo quarto corpus ejusdem sancti Apollinaris translatum est secundo ab ecclesia sancti Stephani in basilicam majorem suo nomine insignitam, & in majori altari collocatum, ubi cum summo decore permansit & veneratione. Quod vero in eodem instrumento apud Barrali loco citato adjicitur, in summa veneratione fuisse Sancti lipsana usque ad hæc vicina tempora Calvinianæ hæresis, quo * & basilicæ solo æquatæ & sacra lipsana Sanctorum voracibus consumpta sunt flammis, hoc certe instrumento isti vel recentiori manu additum fuerit, vel si eadem omnia manu conscripta sint, juniorem ejus ætatem apertissime hæc verba produnt. Atque hæc sunt, quæ de Sancti sepultura ejusque translationibus commemorata reperi, quæque etiam laudatus num. 5 Saussayus elogio S. Apollinaris ad calcem superaddidit.

[48] De patratis per multa secula ad Sancti tumulum miraculis, [& patrata post mortem miracula.] ut ex Agobardi, num. 3 laudati, verbis liquet, dubium esse nullum potest. At ex iis nulla singillatim descripta ad nos pervenerunt, quod nescio, an veterum incuriæ, an temporum iniquitati rectius adscripseris. Ex iis vero prodigiis, quæ post Agobardi tempora contigerunt, unum laudatus Barrali refert, quo auctore aut teste, non edicit, de puero a nativitate muto, Pastorello nomine, qui, ut ipse narrat, cum in ecclesia B. Stephani ab hebdomadario vespertinæ Laudes inchoarentur, ventumque esset usque ad canticum angelorum exclusive (Alleluia scilicet) … meritis beati Apollinaris primam vocem emittens, cum toto choro Alleluia decantavit. Altera duo laudatus supra Joannes Columbus lib. 1 de Rebus gestis episcoporum Valentinorum pag. 252 recensuit miracula, in S. Apollinaris ecclesia patrata, quorum uno puella, nomine Richildis, multis annis contracta, … statim sic erecta & incolumis facta est, quasi numquam renum ac crurium dolorem sensisset. Eodem quoque tempore, inquit ex Breviario Valentino idem scriptor, puella quædam, nomine Ermengardis, ex patre Ragebarto, male a dæmonio vexabatur. Hanc ecclesiam intrare spiritus malignus nullatenus sinebat &c. Hæc, prout Columbus refert, curata est, voto facto; quod cum frater non impleret, rursum a dæmone arrepta est, ad lectumque gloriosi Pontificis ductam in catenis ferreis, deseruit dæmon. Ita ille: sed biographum potius nostrum, rerum a Sancto nostro gestarum ocularem, ut diximus, minimeque suspectum testem nunc audire juverit.

[Annotatum]

* quibus

VITA,
Auctore coævo, forsan Eladio diacono,
Ex veteri Ms. S. Claudii, collato cum Mss. Accincti monasterii, Ursicampi & Cisterciensi, item cum editionibus Labbei tom. 1 Biblioth. Mss. pag. 689 & Edmundi Martene tom. VI Amplissimæ Collectionis pag. 779.

Apollinaris episc. conf. Valentiæ Segalaunorum in Gallia (S.)

BHL Number: 0634
a

A. coævo, forsan Eladio.

PRÆFATIO.

[S. Apollinario gesta cur litteris mandata.] Quantum se omnium vita Sanctorum beatis actibus sacrisque virtutibus non solum præsenti clarificavit in sæculo, sed æternitatis quoque titulis * extulit in futuro; tantum fidelium sensibus reatum abusionis exhibent, si, linguæ taciturnitate denegatis * præconiis, neglegantur b. Et licet sufficiat eis, præsentia gaudia laborum vicisse compendiis *, tamen memoria * fraudantur & * posteris, si succedentibus sæculis vivacia facta silentio denegentur. Et licet orbis totius spatia gestorum admiratione compleverint, & nullus sit Christiani nominis locus, qui aut electorum gloria careat, aut operum felicium laudes ignoret; tamen nos ammonent Apollinaris summi facta pontificis, ne prætereat sedulitas votis *, quod nequit * lingua exæquare successibus c.

ANNOTATA.

a Consule num. XI, quo, Eladium diaconumhujus Vitæ auctorem non improbabiliter dici posse, diximus.

b In veteri codice Ms., qua usus est Labbeus, item in Ms. Ursicampi, cujus apographum nobis anno 1666 communicavit Fr. Lud. Nicquet, bibliothecarius Cælestinorum Suessionensium, & in apographo Cisterciensi tom. 6 Mss. num. 40 ita legitur: Si linguæ taciturnitate debitis præconiis negligantur. Hac & sequenti periodo, satis obscura & implexa, significare vult biographus, injuriam Sanctis eorumque virtutibus fieri, si scriptis non transmittantur ad posteros.

c Imparem se hic & infra num. 1 biographus profitetur, qui omnia S. Apollinaris gesta singillatim pro meritis prosequatur. Porro lectorem monitum hic velim, non pauciores in ipsis Actis, quam in Præfatione jam edita, variantes exstare lectiones, quas omnes, tum quod numero complures sint, tum quod non adeo magni momenti, deinceps adscribere, operæ pretium non duxi.

* Marten. sæculis

* al. negligantur

* Lab. compedibus

* Lab. memoriæ

* Marten. a

* Lab. vocis

* ibid. nequaquam valet

CAPUT I.
Sancti patria & genus: ob incestum virum aulicum sacra communione exclusum in exsilium Sanctus pellitur: perpetrat illic miraculum: a rege, quem attactu vestimenti sui divinitus curaverat, ab exsilio revocatur.

Igitur beatus Apollinaris, Valentinæ urbis episcopus, [Sancti patria, genus, institutio, virtutes generatim.] apud Viennam & natus & institutus est. Qui nobili generis ortu conspicuus, natalium titulos mentis fastigatione sublimans a, dum Pastoris cura gregem sibi creditum paterna gubernatione foveret, multis eum constat emicuisse virtutibus, quas pro immensitate gestorum præterire maluit imperita præsumptio b; ne tanti Viri merita indignis adgressa suffragiis, non tantum mandarentur dictis, quantum verborum confunderentur * injuriis. Tamen, quod, mundanæ vitæ propinquante jam termino, egisse eum, recolimus, tam præsentibus, quam futuris sæculis aperimus c, ut prædicandis actibus exemplisque gloriosis, æmulatione laudabili posteritas excitetur.

[2] Itaque accidit, ut quidam ex officio regis Sigismundi d, [Ob incestum aulicum sacra communione privatum] nomine Stephanus, qui super omnem dominationem fisci e ejus principatum gerebat, defuncta ejus conjuge, sororem f uxoris suæ sibi inlicite conjugii consortio copularet *. Qua de re sancti ac beatissimi apostolici viri Avitus & Apollinaris (qui secundum carnem germani g, in Christi vero opere famosissimi fratres, omni semper in tempore operibus mancipati divinis, nobilitate * eorum cognita, prudentia, doctrinis sacris, spiritu fervente eruditi) synodalem institutionem h servantes, cum reliquis pontificibus simul in unum congregati, ipsum Stephanum sacra communione privari sanxerunt: ut calcata scilicet humanæ fragilitatis impudicitia, incestum, quod justitia superna damnavit i, inhonesta præsumptio non audeat vindicare.

[3] Tunc rex diræ insaniæ furore permotus, beatissimos Pontifices, [in exsilium mittitur,] acerrime insidias prætendendo, injuriare non desinebat k; sed apostolici atque venerabiles Viri, minas terreni regis minime formidantes, imperiis cælestibus * armati, ita se justitiæ vinculo nexuerunt, ut quælibet supplicia eisdem inferrentur, ut socii passionum, tormenta tolerarent l. Visum enim illis est m, ut in oppido civitatis Lugdunensium, quod nunoupatur Sardinia n, pariter tamquam exilio deputati, auxiliante Domino, comitarentur. Videns vero rex ille, constantiam eorum incorruptibilem esse, ab ira non desinens, præcepit, ut Pontifices, qui ibidem pariter residebant, ad propria reverterentur o, & singillatim per singulos menses regem operiri deberent. Sed quia beatissimus Apollinaris in condemnatione Stephani perseverans p videbatur, ipsum primum studuit observare. Tunc omnes lacrymis divinam potentiam obsecrantes, ne se derelinqueret, valedicentes, celebrata oratione profecti sunt.

[4] [ubi fontem prodigio elicit.] In quo loco dum Vir Dei morarum spatia necessitatis causa sustineret, ab ardenti æstu fluenta Rhodani q tepefacta sunt, ut a sitientibus ex eo aqua potari non posset. Et quin nullus puteus, neque fons, unde aqua hauriri deberet *, ibidem reperiebatur, beatissimus Vir Dei firmans se Spiritu Sancto, & virtutibus non ignotæ potentiæ securus, confert se ad locum a Deo designatum, & secretius præcepit suis sarculum r exhiberi: quo exhibito, oratione expleta, dixit ad eos: In nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti hunc locum aperite. Hoc facto, mox annuente illo, qui aquas fervere jubet in corde terræ, fons exortus est: & quamdiu beatissimus Pontifex ibidem moratus est, beneficio omnipotentis Dei aquam sibi placitam semper habere promeruit: post discessum vero ejus fons siccatus est, ut omnes agnoscerent, meritis Servi Dei fontem ipsum obsequium suum detulisse, & ad pristinum cursum fuisse reversum s.

[5] [Rex a febri attactu vestimenti ejus curatus.] Cumque rex Virum illum apostolicum nec videre vellet, sed magis insidias prætendere studeret, qui est meritorum rectissimorum & immensæ virtutis laudabilis judex t celerem ultionem demonstrans, illico contigit, ut ipse rex ita vim febrium incurreret, ut potius funebris quam vitalis esse crederetur. Tunc regina ipsius u fide accensa, alacri festinatione pervenit ad locum, ubi beatissimus Pontifex residebat: & avida devotione petebat, ut intercessione ipsius Dominus suus x incolumitatis donum reciperet. Sed Vir Dei, abdicata mundanæ elationis efferentia, eundi famulatus omnimodis denegavit. Magisque regina illa lacrymis pedes ejus rigans, poscebat vel cucullam ejus y sibi præstari, quam super regem sternere deberet. Victus fletibus, cessit. Quæ cum, tribuente Deo, supra virum suum fiduciali constantia fuisset expansa, statim effugata infestatione febrium, vel si qua alia impugnatio videbatur, prosperitatis munus emeruit z.

[6] [delicti veniam supplex petit.] His actis, reminiscens rex ille facinus, quod admiserat, licet grandi confusione repletus, tamen exultans, quod, suffragante Pontifice, per vestimenti ejus tegmina pristinam meruisset consequi sospitatem, præcurrens aa primum studuit, ut tanti miraculi tantæque virtutis largitate * latices, quos Dominus Servo suo benignitatis munere tribuit, oculis visibilibus cernere mereretur. Agnita virtutis gratia, venit ad Virum Dei: & complectens pedes ejus coram positus, cum exultationis fletu veniam postulabat, dicens: Peccavi, inique gessi, dum justis indignas sæpe intulerim tribulationes. Nam quæ expugnari nescit justitia cælestis, hoc ipso, quo impugnatur *, fortior est. O cælestis Regis indulgentia, qui peccantium animas non vult perire, sed culpas! o virtutum gloria, quæ per famulum suum Apollinarem, refutatis mundialibus curis, gemina gratia claruit virtutis! Denique adsistens pro justitia, insaniam regis tumidamque ejus superbiam reprimit, & orationis effectu, a languore mortali, quo detinebatur, absolvit * bb.

ANNOTATA.

a De Sancti patria & loco educationis actum est num. 19; de nobilissimo vero ejus genere num. 15 & tribus seqq.; quos legesis. Hos, utut in primis illustres, natalium titulos sui excelsitate animi sublimiores fecit, seu mentis fastigatione, ut loquitur biographus, sublimavit. Mss. Ursicampi & Cisterc. legunt mentis fatigatione; sed perperam. Esse enim nomen a verbo fastigare, quod Plinio, Solino aliisque pro extollere & elevare sumitur, derivatum, clarius est, quam ut probari argumentis debeat.

b Ex virtutibus illis, quas attingere ausus non est biographus, nos ex Epistolis S. Aviti aliisve testibus fide dignissimis aliquot recensuimus num. 22 & seqq.

c Consule Commentarii num. 29.

d Est hic S. Sigismundus Burgundionum rex, cujus Vita tom. 1 Maii pag. 83 & seqq. ab Henschenio nostro illustrata fuit.

e Id est, ærarii regii. Vide Cangium verbo Fiscus. Erat igitur Stephanus ille ærarii regii summuspræfectus; quam vero fuerit Sigismundo carus, quantaque apud eum gratia valuerit, conjici facile ex iis potest, quæ optimus & alioqui episcoporum reverentissimus princeps ejus causa adversus eos intentavit.

f Demortuæ uxoris nomen nusquam reperi; at incestæ complicis nomen fuisse Palladiæ, ex canone 6 concilii Lugdunensis indubitatum est.

g SS. Apollinarem & Avitum germanos fratres seu communibus ortos parentibus fuisse, in Commentario num. 14 demonstratum est.

h Legesis num. 30 & seqq. Commentarii, ubi hæc illustrata sunt.

i Non quidem hæc ita intelligenda sunt, quasi jure naturæ vel divino irrita essent connubia inter primo gradu affines in linea transversa; contrarium enim exemplo patriarchæ Jacob, qui duas sorores Liam & Rachelem duxit, evidenter liquet, & in Lege Nova patet ex eo, quod plures summi Pontifices, penes quos non est in divina lege dispensare, in primo gradu affinitatis lineæ transversæ jam valide dispensarint, puta Martinus V, Alexander VI, Julius II, Urbanus VIII, Innocentius X, uti apud Pichlerum in jure canonicolib. 4, tit. 14 de consanguinitate & affinitate § 2, num. 27, ad 6, testis est Clericat. de Matrim. decis. 31, num. 50. Cum igitur incestas Stephani nuptias justitia superna damnatas dicit biographus, de jure Ecclesiastico, quo hæ nuptiæ prohibitæ sunt, loqui voluisse dicendus est. De simili prorsus casu ita Epist. 160, alias 197 S. Basilius Magnus ad Diodorum scripsit. Primum itaque, quod in ejusmodi rebus maximum est, morem nostrum objicere possumus, ut vim legis habentem, eo quod nobis a viris sanctis traditæ sint regulæ. Mos autem ille est ejusmodi, ut si quis impuritatis vitio aliquando victus in illicitam duarum sororum conjunctionem inciderit, neque id matrimonium existimetur, neque omnino in ecclesiæ cœtum admittantur, priusquam a se invicem dirimantur. Similia in Agathensi synodo & in Epaonensi, de quibus vide num. 30, decreta tum fuerant, ac proin incestas illas nuptias justitia superna damnatas dixit, quod nempe ab iis damnatæ essent, quos, qui audit, Deum audit, juxta illud Lucæ cap. X, ℣ 16: Qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, me spernit.

k Quas Sigismundus, Stephani artibus miseredelusus, insidias episcopis struxerit, quasve singillatim eis intulerit injurias, tacente biographo, frustra divinavero. Non has tamen ita atroces fuisse putem, ut sine auxesi dici possit pius alioquin rex diræ insaniæ furore permotus in episcopos fuisse.

l Vide in Commentario numero 32, quæ ab episcopis in Lugdunensi concilio statuta hac in re fuerint. Eo enim biographus allusisse videtur.

m Non tam sua sponte, quam regis jussu, eo in exsilium omnes episcopos deportatos fuisse, crediderim; nisi forte optionem eis dederit princeps, ut, quem vellent, exsilii locum deligerent.

n Locus hodie incognitus.

o Scilicet, ne simul tot ecclesias orbaret pastoribus, inquit Saussayus in Elogio S. Apollinaris. Id tamen revocatis ab exsilio episcopis injunxit princeps, ut per singulos menses regem operiri, seu regi adhærere, ut Mss. Ursicampanum & Cisterciense legunt, suis singuli vicibus deberent, eo fortasse consilio, ut, qui præsules inter se conjunctos ad suam pertrahere sententiam nequiverat, dissociatum quemque sibi adhærere coactum, eo tandem adduceret.

p Consule num. 33.

q Notus Galliarum fluvius, vulgo le Rhone dictus. Porro ex hac biographi narratione conficitur, S. Apollinarem usque ad anni probabilius 518 æstatem vel autumni principium episcopali sede extorrem fuisse. Consule num. 34.

r Sarculus seu sarculum instrumentum est rusticum, quo segetes vel horti purgantur.

s Similia leguntur in variis Sanctorum Vitis.

t Mss. Labbeana ita legunt: quem meritorum rectissimorum & immensæ virtutis laudabilis judex celerem ultionem demonstrans, illico contigit, ut &c. Mss. Ursicampi & Cisterciense etiam legunt quem; sed vitiose, ut patet. Martenius vero ita habet: Qui est meritorum rectissimorum judex & immensæ virtutis laudabilis, celerem ultionem demonstrans, contigit, ut ipse rex illico ita vim febrium incurreret &c. Quibus verbis significare intendit biographus, Deum æquissimum judicem, factam S. Apollinari injuriam vindicasse, tam ardenti violentaque febri Sigismundum corripiendo, ut illico hic inde morti proximus esse videretur.

u Prior S. Sigismundi conjux, de qua biographumhic egisse, autumo, teste Jornande de Getarum sive Gothorum Origine cap. 58, Ostrogotho nomen habuit, fuitque Theodorici, Gothorum regis, naturalis ex concubina filia, quam, eodem Jornande teste, in Mœsia genitam, mox ut in Italiam venit, Sigismundo in conjugio copulavit. Sunt, qui ei Amalabergæ nomen indunt, at, nullo, ut arbitror, antiquitatis testimonio. Ad Catholicam fidem, non secus ac maritum communemque filium Segisricum, ac filiam anonymam, conversam fuisse, suadet biographi nostri narratio, tametsi, ut verum fatear, hoc æque indubitatum non sit, cum id de illa, quemadmodum de aliis, nulla S. Aviti Viennensis episcopi Homilia ejusve titulus diserte testetur.

x Nempe Sigismundus rex. Etiam in sacris Litteris legimus, maritos ab uxoribus Domini titulo compellatos.

y Qui hinc Lerinensem monachum fuisse S. Apollinarem contenderet, omnes omnino cujuslibet conditionis viros, quibus tum temporis mos erat cucullatas vestes gestare, Lerinenses monachos statuere per consequens deberet.

z Quam plurimos ægros attactu vestium, quibus viri sancti induebantur, subito sanatos fuisse, tum sacræ Litteræ, tum Ecclesiastici Annales & Sanctorum Acta evidentissime demonstrant.

aa Solus Martenius legit: Percurrens primum studuit. Præplacet nostra lectio; ea autem biographus indicat, Sigismundum, excussa divinitus febri, ad ipsum, ubi Sanctus degebat, exsilii locum mox convolasse, tum ut prodigio eductum fontem, de quo a conjuge sua verosimiliter redditus certior erat, suis oculis intueretur, tum ut admissi a se delicti veniam supplex rogaret sanctumque ipse Antistitem ad suam sidem honorifice deduceret.

bb Non extra noxam fuisse in tuendo Stephano suo Sigismundum regem, res ipsa loquitur. Non hinc tamen piissimi regis evertitur sanctitas, cum quidquid in hoc negotio labis contraxerit, id digna cum eluisse pœnitentia, biographus dicat. Accedit, quod præcipiti potius animo & Stephani artibus dolisque circumventus, aut forte Ecclesiasticarum de incestis legum ignorantia potius, quam propria animi perversitate, nedum superbia & insania, ut per auxesim biographus scribit, in sanctissimos episcopos acrius animadverterit.

* Mart. mendose mandaretur & confunderetur

* Mart. vitiose cumularet

* Mart. nobilitatis

* apud Mart. deest cælestibus

* i. e. posset

* abundat largitate

* Mart. vitiose impugnat

* Labb. mendose absolvitur

CAPUT II.
Sancti navigatio per Rhodanum, energumeni curatio: in Arelatensem urbem adventus: pecuniæ deperditæ inventio ejus meritis adscripta: duorum dæmoniacorum altera curatio: mira in ejus obitu visio: obitus in civitate Valentina.

[Sanctus Rhodano navigans,] Dignum ergo est, ut silendo non denegentur, quæ Divinitas in servis suis operatur, sed populo credenti, Deo auspice, patefiant. Ergo cum pontificalis officii cursum tricesimo & quarto anno venerabilis vitæ compleret a, superna ammonitione commotus, ad visendos consacerdotes propinquosque suos properare decrevit, dicens, ante transitum suum (quem jam celeriter imminere b divina revelatione cognoverat) velle se tam liminibus sancti Genesii martyris c, quam conspectibus pontificum, atque affatibus propinquorum præsentanea contemplatione præbere. Tum iter dispositum cursu navigationis arripuit: & quamvis cæteros pernicis d Rhodani fluenta terrerent, tamen in ipsius sancti Pontificis meritis confidentes, inter undarum minas tuti secundis æstibus properabant; ut deditum amnem casibus e tunc manifestum sit caruisse periculis. Sempiterni ergo Regis ammiranda & non ignota potentia tum Sanctis suis flumina subdidit, qui sibi quondam æquora gressibus patefecit f: & fluvius, qui mortifera rapacitate terrere prius noverat, jussione Dominica didicit famulari. Jamque somno, aquarum despecta ferocitas *, per navigium sopore corpora solvebantur; ita ut beatus Antistes securitatem, quam vigiliis meruerat, dormitatione monstraret: qui tamen viribus insopitus, diabolum, quem sæpe insomnitate vicerat, mentis indefessæ aggressione confudit, quod etiam sequens patefecit eventus.

[8] Namque cum jam in conspectu, naturæ firmatam munimine arcem monstraret Avennio g, [energumenum unum per sacerdotem, ante etiam a dæmone infestatum, curat;] navigium, quod sanctum Antistitem gerebat, subitaneis fluctibus excitatis, cœpit diabolica emissione vexari: ita ut posset navigantium oborta desperatione turbari h, cum esset potius valde dormientis gubernatione securius. Tunc quidam diaconus, Eladius nomine i, in partem ipsius lectuli residens, librum sancti Hilarii k lectionis studio percurrebat: qui respiciens, vidit unum ex pueris l, nomine Alisium *, dæmonis impugnatione vexari: quod non solum perturbatione membrorum, verum etiam hinnitu, mugitu, vel balatu pecorum fatebatur. Cumque cerneret periculum navis miseriæ istius successione summotum m, statim Sanctum importuna adgressione a somno compulit excitari. Cumque ab eo quoque ipso Vir Dei tam calamitatis seriem, quam metum præcedentis periculi cognovisset, ait ad eos lacrymans: Grande certamen cum adversario humani generis nunc gessimus in sopore. Quod in veritate constare, subsequens demonstravit exemplum: nam & dormiens procacitatem repressit undarum, & dæmonium ab arrepto corpore evigilans effugavit. Quæ virtus ut periculum quoque evaderet vanitatis, per Salutarem * eum voluit curare presbyterum: qui vix tandem Antistitis jussione compulsus, & manum ei imposuit & ad quietem pristinam, discedente diabolo, revocavit. Et quia ipse presbyter impugnationem dæmonis sæpius sustinebat, hoc magis sanctus intendit Episcopus, ut ab eo adversitas ipsa n in nomine Salvatoris se depelli cognosceret *, quem infestatione crebra adgressus fuerat superare. Nam uterque sanitate recepta, orationibus in se perfecisse salutem suam, perpetua curatione nostrum docuere Pontificem o.

[9] [dum Arelate cum S. Cæsario & consanguineis suis agit, pecunia amissa recuperatur:] His actis, dum a cunctis grates divinæ potentiæ redderentur, in conspectum Arelatensium urbis p Rhodano famulante q pervenimus; ubi sanctus atque præcipuus vir domnus Cæsarius r episcopus, plebis quoque comitatus obsequiis, pariterque Liberius s præfectus, officio stipante circumdatus, & sedulo occurrere studio & lætis eum excoluere sermonibus: confidentes, quod in adventu ejus divinam misericordiam excepissent. Hoc civitas gavisa præsidio, populorum exultavit studiis. Hinc sanctus Apollinaris civibus annuens, paulisper precibus moras indulsit: ubi cum a consanguineis suis Parthenio t & Ferreolo u assiduo veneraretur occursu, quique pro salutis suæ commodis, multis eum oneravere muneribus: quæ indigentium manibus prope totum retinuit urbs devota, quod dederat. In quo loco dum morarum spatia caritatis causa protraheret, Arcutamia x senatrice propinqua sua invitante, Massiliensium y nos z vota suscipiunt. Ubi dum præcedens memoratus diaconus aa festinaret, a socio itineris, Leone bb nomine, veridica responsione cognovit, ipsos solidos cc, qui eleëmosynis superfuerant, quo ligati erant, salvo dd linteo perdidisse. Tunc diaconus ille meritorum Pontificis securitate confidens, ait ad eum ee: Succensendum est nobis, ne pereat, quod est pauperibus deputatum. Itaque revertentes, sparsos totos solidos protinus invenerunt, nec potuit rem sacra largitione * jam pauperum, arenarum, quæ exceperat, fraudare congeries.

[10] Accidit, hoc ipso operante, clarum vel grande miraculum. Nam quidam surdum & mutum filium exhibentes (quam geminæ calamitatis causam dæmonis assiduitas veteritate nutriebat ff) suppliciter postulabant, ut ab hac tribulatione, sancti Apollinaris orationibus sanaretur. [energumeni duo ab eo curantur:] Quem ille per presbyterum suum secretius ecclesiam jussit induci: ubi dum fuisset oleo sacro gg linitus, ut fuerat pontificali jussione præceptum, statim imbecillitate submota, salutis præmium, diabolo fugiente, promeruit. Secutumque est post dies *, ut Sacerdos ipse hh inæqualitate detentus ii consurgere ad dependenda matutina Officia kk non valeret. Qui dum in lectulo suo tolerandæ infirmitatis causa quiesceret, quidam ex custodibus cubiculi, Paragorius ll nomine, dæmonia instigante commotus, ad lectum ipsius insania ducente pervenit, ac ipsius adversarii mm persuasus audacia, alapa non timuit vultum violare Pontificis. Quod opus nefarium propria religatione condemnans nn, factum est, ut Pontificis viribus suisque ausibus necteretur. Nam grabato, cui admotus fuerat, statim hærens, mansit immotus. Nos oo vero, redditis Deo de more præconiis, dum cubiculi cellula nobis redeuntibus patuisset, eum *, qui vinctus stabat, locum tenere vidimus inconcessum: indignatisque nobis, cur, quod reverentia vitari solet, præsumptio vindicaret *, causam rei gestæ tam verbis ipsius Sancti, quam hærentis taciturnitate cognovimus. Tunc Servus Dei, fugato diabolo, absolutionem capto precibus exoratus * indulsit, factoque in uno geminæ claruere virtutes, ut quem potestas vinxerat, benignitas liberaret.

[11] Leubaredus pp quoque archidiaconus, ipsius Servi Dei eo tempore obsequiis inhærebat; [mira in ejus obitu visio:] qui dum ad matutinas Laudes reddendas nobis consurgentibus defuisset, & revertens causam ab eo hujus inofficiositatis exquirerem qq. Remotis, inquit *, officiorum sociis, sollicitudinis voto ad cellulam domni Apollinaris accessi: quam cum immenso lumine fulgere conspicerem, amoris instinctu integritatem ipsius cupiens investigare miraculi, studio devotionis exarsi. Cumque inter patentes januas inserto lumine videre cuncta posse me, credidi; quanquam magna claritate terrerer, tamen quanto fulgor magis creverat, tanto miraculum evidentius noscebatur. Nam noster Patronus & pontifex utrisque manibus ad cælum extensis, oculis apertis, vultuque ad superna porrecto, mentem sequi corpore videbatur; ut fide non dubia patentia * regna cælorum etiam corporalibus oculis inspicere crederetur. Erantque ante eum & post columnæ duæ mirabili proceritate conspicuæ, ardenti lumine radiantes, cereosque * singulos gemino gestantes in vertice. Qua claritate deterritus & gaudiorum magnitudine tremefactus, revertens loctulo membra prostravi. Tantum enim sum visionis ipsius ordine pavefactus, ut oculis hauriens æterna mortalibus, sufferre terrenis sensibus cælestia non valerem: itaque victus jacui & vigore corpusculi depressus, lætitiæ mole succubui. Tunc sæpe dictus diaconus inquit: Es quidem, ut narras, gaudiorum timore confectus; sed exultare te convenit, quod cernere meruisti visibus altiora mortalibus. Deus enim omnipotens ad confirmanda pectora fidelium suorum, tanta incitamenta semper tribuit, ut suo gubernet imperio.

[12] [qui contigit paulo post, quam Sanctus Valentiam rediit.] Hæc retuli gesta, quæ memini, quæ terris Magister ipse affectans cælos, insignibus reliquit exemplis. Nam ipse remeandi tantum spatium consecutus, cælos petens, mundum, quem semper contempserat, mox reliquit. At vero Valentia rr quæ flevit tunc amissum urbs decora Pontificem, destinasse a se ad superna assiduum, nunc gaudeat * advocatum, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est virtus, honor, imperium & potestas cum Patre & Spiritu Sancto in sæcula seculorum. Amen ss.

ANNOTATA.

a Mss. Ursicampi & Cisterciense ita habent: Ergo cum pontificali officio cursum tricesimo & quarto anno venerabilis vitæ comperiret, superna commonitione commonitus &c. Sed nostram huic præferendam esse lectionem, nemo non videt. Porro cum biographus dicit, tricesimo & quarto anno venerabilis vitæ præmonitum de instanti sibi morte fuisse S. Apollinarem, id non de trigesimo quarto ætatis, sed de trigesimo quarto episcopatus ejus anno intelligi debet, uti ex dictis in Commentario num. 20 & 21 manifeste patet, ne alias, qui anno Christi 517 Epaonensi concilio subscripsit &, teste Adone, jam tum anno 492 episcopali dignitatefulgebat, hanc admodum puer suscepisse dicatur, quod quidem omni prorsus verisimilitudine destitutum est.

b Hinc Sanctus eodem, vel subsequenti anno, quo hæc ei revelatio facta est, ad immortalem vitam transiisse, non immerito dici potest.

c Edmundus Martene censet hoc loco, S. Genesium, de quo biographus agit, Arelate cum sacra Christianorum in theatro irridendo repræsentaret, divino lumine illustratum & ex mimo Christianum factum esse. Sed hæc minime Arelatensi Genesio convenire, luculente ostendit Cuperus noster tom. 5 Augusti pag. 123 & seqq., ubi num. 9 in fine ita de Martenii annotatione loquitur: In hac annotatione videmus manifestam duorum martyrum confusionem, quæ superius abunde refutata est, & inde discimus, interdum viros etiam circumspectissimos turpiter hallucinari, quod humanum est, & ideo a nobis alienum non putamus. Quam vero frequentes ad hujus martyris sepulcrum peregrinationes antiquitus fuerint, ex boc loco atque ex Actis S. Quinidii præsulis Vasionensis ad diem 15 Februarii, laudatus Cuperus pagg. 124 & 125 demonstratum dedit.

d

Inde, ut nonnullis placet, a Massiliensibus, Græcis ex Asiana Phocæa advenis, Græco idiomate Ρὁδανὸς dictus est hic fluvius, propterea quod omnium Galliæ fluviorum maxime rapidus esset ac torrens. Ita fere Valesius in Notitia Galliarum pag. 473. Utut sit de etymo, præcipiti certe aquarum decursu memorabilis est Rhodanus. Hinc Strabo lib. 4 rapidum ac difficilem sursum navigantibus, Annæus Florus lib. 3 de Bello Allobrogum impigrum, Seneca in Satyra prærapidum, Claudianus velocem ac ferocem, Ausonius præcipitem vocavit. Silius Italicus vero lib. 3 tumidi Rhodani minaces ripas celebrat, eumque ita describit:

Aggeribus caput Alpinis & rupe nivali
Prosilit in Celtas, ingentemque extrahit amnem
Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos,
Ac propere in pontum lato ruit incitus alveo.

e Notat Ammianus Marcellinus lib. 15, Rhodano aquis advenis locupletiore naves vehi grandissimas, easque ventorum difflatu jactari sæpius adsuetas: ut adeo mirum & prodigio simile biographo videri potuerit, prærapidum ferocemque alias fluvium, ac proin adversis casibus obnoxiam, tam pacate undas suas tum devolvisse, ut secundis quidem æstibus, quo cogitabant, navigantes properarent, nihil tamen, ut alias properantibus periculi seu ab aquis seu a ventis esset.

f Alludit biographus ad mare Rubrum, quod Israëlitæ, Dei omnipotentia utrimque instar parietis divisum, sicco pede transierunt. Vide Exodi cap. 14. Hoc naturæ vires prodigium certo certius superavit, at, quod præter morem tam prospera per Rhodanum navigatione primum usi sint S. Apollinaris ejusque comites, non ausim prodigio adscribere, sed speciali potius providentiæ divinæ, res humanas sic suaviter & opportune in Sanctorum suorum gratiam disponenti.

g Avenio seu Avennio Cavarum, vulgo Avignon dicta, sita est ad Rhodani ripam sinistram, distatque recta via a Valentia Segalaunorum 20 circiter leucis Gallicis. Cum olim Burgundionibus parebat, munitissimam fuisse, ex eo liquet, quod, ut Gesta Regum Francorum cap. 16 testantur, afflicto exercitu Burgundionum, Gundobadus in fugam versus, Avenionem super Rhodanum ingressus sit, ibique se recluserit, nec eam Clodoveus victor obsidionecapere potuerit. De munimentis hujus urbis meminit etiam S. Gregorius Turonensis Hist. Franc. lib. 6, num. 1, & auctor anonymus Austrasius apud Bouquetum tom. 2, pag. 456, ubi Avenionem urbem munitissimam ac montuosam vocat.

h Non consentiunt sibi hic Mss. apographa. Alia legunt: navigium sanctum Antistitem, quod gerebat; alia nostræ lectioni ad apicem consonant: & paulo post alia sic habent: Ita ut posset navigium obruta desperatione turbari, cum esset valde dormientis gubernatione securus. Sed vitiosæ huic locutioni nostra, ut patet, tametsi nonnihil obscura, præferenda est, qua indicare vult biographus, oborta subito tempestate & hinc vectorum trepidatione, in naufragii discrimen eos sese adductos credidisse, cum tamen præsente S. Apollinare, utut dormiente, nihil sibi timendum esset. Non dissimilem historiam legesis in Euangelio S. Matthæi cap. 8, ℣. 24 & seqq.

i Hunc Mss. apographa Ursicampi, Cisterciense, Accincti Monasterii, Labbeana & reginæ Sueciæ Claudium vocant. Rectiusne, quam Ms. monasterii S. Claudii, non habeo, unde asseverem. Cetera is mihi Claudius vel Eladius ignotus est; num vero pro biographo S. Apollinaris haberi queat, discussum est in Commentario num. XI.

k An S. Hilarii, Pictavensis episcopi, Opera, an vero S. Hilarii, Arelatensis episcopi, libros, puta Vitam decessoris sui, S. Honorati, Homilias, atiave, teste Honorato, Massiliensi episcopo, ab eo conscripta Opera, diaconus ille tum lectionis studio pervolverit, nihil, unde definiri possit, biographus suppeditat. Illius Hilarii Vita apud nos data est ad diem XIII Januarii, hujus vero Hilarii Acta die 5 Maii & tomo VII Maii in Appendice pag. 594 illustrata sunt.

l Puerorum nomine sæpe a sacris auctoribus famulos designari, notissimum est. At forte hic puer aliquis, nomine Alifius, cujus in sacris litteris & virtutibus institutioni S. Apollinaris vel præsidebat, vel invigilabat, designatus a biographo fuit.

m Apud Labbeum desunt hæc: Miseriæ hujus successione; in Cisterciensi autem apographo vitiose legitur succensione. Significat biographus, remittenti meritis sancti Præsulis naufragii periculo mox aliam calamitatem successisse, seu aliud alio malo fuisse depulsum, dum tandem, Pontifice e somno excitato, ab utroque immunes redditi sunt.

n Ita omnia apographa; sed forte legendum adversarius ipse, scilicet dæmon, ut eum num. 10 vocat, & tunt sensus planus erit.

o Apud Labbeum hæc ita referuntur: Nam uterque sanitate recepta, orationibus sancti sui Pontificis in se profecisse sua salute perpetua docuere. Apographa vere Ursicampi & Cisterciense quantum ad voces adhuc magis a Sanclaudiano codice discrepant; sic enim habent: Nam uterque, sanitate recepta, tantum tamque stupendum miraculum meritis sancti Viri, ut dignum erat, non sibi, imputabat. Idem tamen quoad rem utrobique indicatur, nimirum, utrumque Sancti meritis precibusque perpetuam sui a dæmonio curationem debuisse.

p Arelas seu Arelate, Gallice Arles, etiam Rhodano adjacet, septemque circiter leucis Gallicis majoribus, quarum viginti unum gradum efficiunt, Avenione, ut apud Bouquetum edita Charta geographica indicat, dissita est. Plura de hac urbe videsis apud Valesium, Baudrandum aliosve geographos.

q Id est, prono seu secundo Rhodani decursu.

r Arelatensem sedem, prout Stiltingus nostertom. VI Augusti pag. 52 censet, S. Cæsarius tenuit ab anno Christi 502 usque ad 542, mortuusque est, ut ejus Vita testatur, anno ætatis suæ 73. Colitur 27 Augusti, qua die in nostro Opere ejus gesta illustrata sunt.

s

Ne dicta repetam, vide quæ de hoc viro, tum rebus gestis, tum virtutibus clarissimo, tom. VI Augusti pag. 78 in Annotatis ad Vitam S. Cæsarii a Stiltingo mox laudato dicta sunt. Liceat tamen his aliqua addere, quæ Sirmondus in Ennodii episcopi Ticinensis lib. 5, non vero, ut errore typographico in Stiltingi Annotatis positum est, libri 7, epistolam primam præclare de Liberio scripsit. Nihil habuit, inquit loco citato Sirmondus, ætas illa Liberii nomine illustrius. Primum enim pro Odoacre adversus Theodoricum fideliter stetit; post, illo devicto, sub Theodorico, quamdiu is regnavit, summis togæ militiæque honoribus perfunctus, multa in Italia & Gallia præclara cum laude gessit, itemque sub Athalarico. Theodati etiam regis legatus ad Justinianum imperatorem delectus, a Justiniano denique ipso militaribus copiis adversus Gothos in Italia & Sicilia præpositus, ἀνὴρ, ut Procopius testatur, καλός τε καὶ ἀγαθὸς διαφερόντως, λόγου τε τοῦ ἀληθοῦς ἐπιμελεῖσθαι ἐξεπιστάμενος. Hactenus laudatissimus scriptor, Cassiodorum, Procopium & Ennodium locis pluribus auctores citans. Præclara Liberii gesta egregie pariter celebrantur epitaphio, quod patri olim a filiis Arimini positum est his, ut Sirmondus Annot. 2 in Epist. 23, lib. 9 Ennodii Ticinensis recenset, conceptum verbis:

Humano generi legem natura creatrix
      Hanc dedit, ut tumuli membra sepulta tegant.
Liberii soboles matrique patrique superstes
      Triste ministerium mente dedere pia.
Hic sunt membra quidem, sed famam non tenet urna,
      Nam durat titulis nescia fama mori.
Rexit Romuleos fasces currentibus annis,
      Successu parili Gallica jura tenens.
Hos non imbelli pretio mercatus honores,
      Sed pretio majus detulit alma fides.
Ausoniis populis gentiles rite cohortes
      Disposuit, sanxit fœdera, jura dedit.
Cunctis mente pater, toto venerabilis ævo,
      Ter denis lustris proximus occubuit.
O quantum bene gosta valent! cum membra recedunt,
      Nescit fama mori, lucida vita manet.

t

In Ms. reginæ Sueciæ, nunc Vaticano, Partemius vocatur. Porro est is, ni fallor, Parthenius, qui matrem habuit germanam sororem S. Ennodii, Ticinensis episcopi, ut hic lib. 5, Epist. 9 ad Faustum scribit in hæc verba: His Parthenius noster, germanæ filius incitatus stimulis, Romam, in qua est naturalis eruditio, festinat invisere. Ad eumdem Parthenium, judice Sirmondo, exstat Elegiacum carmen Aratoris subdiaconi, anno Christi circiter 545 editum, quod tom. 1 Operum variorum Sirmondi col. 1148 edit. Venetæ anni 1728 videre est, & cujus etiam in Annotatione ad lib. 6, Epist. 1 Ennodii meminit idem scriptor. In hujus porro carminis seu Epistolæ, si mavis, inscriptione, Parthenium Arator appellat, magnificentissimum atque præcelsum, magistrum officiorum atque patricium; primisque versibus generis nobilitatem moresque ita laudat:

Si tibi, magne, velim fasces memorare parentum,
      Vix daret in tergo pagina lecta modum.
A proavis atavisque potens tu stemmata vincis
      Moribus, & meritis cedit origo tuis.

Atque hinc Parthenium hunc ab eo diversum esse crediderim, cujus ingluviem, scurrilitatem crudelemque zelotypiam ac denique funestissimum interitum S. Gregorius Turonensis lib. 3, cap. 36 descripsit. An vero, quod Martenius hoc loco conjicit, Parthenium, Gubalitanum episcopum, ab eodem S. Gregorio lib. 4, cap. 40 memoratum, biographus noster hic designarit, nulla mihi suppetit, qua id stabiliam, antiquiorum auctoritas.

u De Ferreolo illo vide disputata in Commentario num. 42 & 43.

x Matrona hæc apud Martenium Arculamia, in Ms. apographo Ursicampi Arcucamisa, in Cisterciensi Arcucanisa, in Labbeanis vero veteribus membranis & in Ms. Sanclaudiano Arcutamia vocetur, estque, ni fallor, eadem nobilis femina, cui se S. Ennodius, Ticinensis episcopus, lib. 6, Ep. 24 consanguinitatis lege constrictum profitetur, quamque lib. 7, Epist. 14 supra claritatem generis morum luce sic profecisse scribit, ut filio presbytero, qui religionis studio ad Lerinensem eremum se receperat, exemplo atque incitamento esse posset. De eadem mentio etiam fit in Epistola Theodorici regis ad Marabadum & Gemellum apudCassiodorum lib. 4 Variarum, Epist. 12, ubi, quemadmodum apud Ennodium, exigua vocis mutatione Archotamia appellatur.

y Massilia urbs Galliæ notissima, vulgo Marseille dicitur, de qua uberrime Valesius in Notitia Galliarum aliique geographi egerunt, quos consule.

z Hinc biographum rerum, quas hic commemorat, oculatum testem fuisse, manifesto liquet.

aa Eladius nempe, aliis vocatus Claudius.

bb De hoc Leone nihil reperi.

cc Eruditissimus Muratorius Dissert. 28 de diversis pecuniæ generibus ita ad rem nostram loquitur: Uti apud Romanos, ita & apud Italicos reges Gothos, Langobardos, Francos & Germanos triplici pecuniæ specie publicum commercium peragebatur, aurea scilicet, argentea atque ærea… Nullum autem usitatius nummorum genus antiquitus fuit, quam solidorum. Erant aurei primo; deinde fuerunt & argentei; eorumque appellatio ante Constantini Magni tempora invaluit. Solidosne aureos an argenteos hic intellexerit biographus, ipso non edicente, quis pro certo asserat? Putem nihilominus de aureis rectius, quam de argenteis, eum exponi posse, cum paulo ante dixerit, S. Apollinarem a Parthenio & Ferreolo viris & opibus & dignitate florentibus, multis fuisse oneratum muneribus, nec verosimile appareat, eos Præsulem iter agentem, graviori minoris protii argenteorum pondere onerare voluisse. Quod si reipsa, ut ego quidem existimo, de aureis solidis hic biographus egerit, haud levis fuit tum facta jactura; quandoquidem, teste Cassiodoro lib. 1 Variarum, Epist. X, Sex millia denariorum solidum esse (veteres) voluerunt. Plura vide apud Cangium verbo Solidus.

dd Pro salvo linteo Ms. reginæ Sueciæ habet soluto lineo. Sensus utrobique est, deperditos fuisse ipsos solidos, retento tamen linteo marsupio, integro quidem & salvo, at dissoluto & aperto.

ee Martenius hæc ita edidit: Ait ad eum succensendum: Est nobis, ne pereat, qui sensus dupliciter vitiosus est. Nec tamen lectio nostra, tametsi in aliis omnibus Vitæ apographis constantereadem, mendo caret. Cum itaque, ut apparet significare biographus voluerit, tum diacono Eladio, tum Leoni, itineris comiti, id officii munus fuisse, ut destinatam pauperibus pecuniam sollicite custodirent, verosimiliter non succensendum, sed studendum, connitendum, incumbendum aliudve synonymum verbum adhibuit, ut sensus sit; connitendum est nobis, ne pecunia jam casu amissa, perpetuum pauperibus pereat seu deperdita maneat; ac propterea illi statim regressi fuerint, amissam quæsituri ubique, quæ transierant, pecuniam; qua in re protinus ita votis eventus respondit, ut totos seu ad unum omnes solidos in arena sparsos invenerint.

ff In Mss. Ursicampano & Cisterciensi corrupto legitur veterane; rectius apud Martenium veteratorie seu callide; ubi tamen pro nutribat legi debet nutriebat.

gg Non hic de sacro infirmorum oleo seu de Sacramento extremæ Unctionis agi, aperte ex eo liquet, quod miser ille filius moribundus non esset; sed nec de Sacramento Confirmationis hic sermonem esse, patet ex eo, quod hujus minister sit episcopus; illam vero unctionem, de qua biographus agit, simplex peregerit sacerdos. Ceterum olei sacri seu benedicti unctione non sacramentali sæpe Sanctorummeritis curatos a suis malis fuisse plurimos infirmos, Sanctorum Vitas legentibus passim occurrit.

hh Cum audis, S. Apollinarem hic vocari sacerdotem, subintellige primi ordinis, ut a simplicibus presbyteris, qui secundi ordinis sacerdotes vocantur, episcopum distinguas. Vide Notas Sirmondi in Sidonii Ep. XI, lib. 3.

ii Id est, ægritudine, invaletudine seu morbo. Vide apud Cangium hoc verbo, quam frequenter τὸ inæqualitas hoc sensu sumatur.

kk Scriptores Hist. lit. Franciæ tom. 3, pag. 144 recte advertunt, lacunam, quæ in Martenii editione est, bene a Labbeo sic expleri ad Matutina Officia, ut sensus sit, S. Apollinarem morbo correptum assistere de more matutinis Ecclesiæ Officiis non potuisse.

ll Paragorius is mihi aliunde ignotus est.

mm Vide superius lit. n.

nn Variant hoc loco apographa: Cisterciense pro propria habet prope; Ursicampanum loco participii condemnans legit condempnatur; omniæ tamen habent religatione. Sed forte legendum propria religione seu conscientia, eo nimirum sensu, ut Paragorius, mox ut opus nefarium a se patratum fuit, ipsemet scelus suum agnoverit & condemnarit, nihilominus tamen supplicii loco S. Apollinaris opera invisibili constrictus vinculo, immobilis lecto adhærere compulsus fuerit: nisi velis, insanum hominem in sui sceleris condemnationem sese ipsum semel iterumque ligasse, ac Pontificis viribus ita invisibili vinculo adhuc constrictum fuisse, ut nec loco cedere, nec movere se ullatenus posset.

oo Vide Commentarium num. 9.

pp De archidiacono Leubaredo, quem Ms. Ursicampanum Leuburedum vocat, nihil novi.

qq Ita 3 Mss. Consule Comment. num. XI.

rr Hæc ita Martenius habet: At vero Valentina urbs, quem tunc flevit amissum, urbs decora Pontificem destinasse ad superna assiduo nunc gaudet advocatum. Sed minus recte, ut patet.

ss Doxologia hæc, quæ apud Martenium deest, ita a Labbeo & in Mss. Ursicampano & Cisterciensi refertur: Regnante D. N. Jesu Christo, cui est virtus, honor, imperium & potestas cum Patre & Spiritu Sancto in Trinitate perfecta in sæcula sæculorum. Amen.

* Labb. ferocitate

* al. Alisium

* Mart. per suum

* Ms. Cist. cognosceretur

* Labb. sacratam largitioni

* Mart. Deindeque post dies aliquos

* desunt hæc in Ms. Ursic.

* Lab. vendicare auderet

* Ms. Cisterevitiose & oratu

* al. deest inquit

* Mart. paterna

* Mart. corrupte ceterosque

* Ms. Ursic. gaudet

DE SS. PLACIDO, EUTYCHIO, VICTORINO, FLAVIA, DONATO, ALIISQUE MM. MESSANÆ IN SICILIA.

SUB ANNUM DXLI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Placidus, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Eutychius, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Victorinus, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Flavia, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Donatus M. Messanæ in Sicilia (S.)
Alii. MM. Messanæ in Sicilia.

AUCTORE J. B.

§ I. SS. Placidus & Socii martyres a recentioribus alii, alii ab antiquis martyrologis, ut apparet, ad hunc diem memorati.

Sanctum Placidum, Sociosque martyres Martyrologia recentiora juxta ac vetera hodie quidem certatim celebrant; [S. Placidus Sociique martyres martyrologis] sed ita, ut, eademne, an diversa in illis signetur martyrum classis, ambigi non immerito queat. Annuntiatio recentiorum, ut fere sit, passim uberior & distinctior; contra brevior obscuriorque veterum: pauca ex illis laudasse sufficiat. Quod modo in usu est, Martyrologium Romanum ita habet: Messanæ in Sicilia natalis sanctorum martyrum Placidi monachi, discipuli beati Benedicti abbatis, & fratrum ejus Eutychii & Victorini, ac Flaviæ virginis, eorum sororis; item Donati, Firmati diaconi, Fausti, aliorumque triginta monachorum, qui a Manucha pirata pro Christi fide necati sunt. Martyrologii Romani emendatoribus præivere Belinus, Maurolycus, Molanus & Galesinius: ex his Belinus S. Placido titulum discipuli S. Benedicti primus adjecit his verbis: Apud Siciliam natale sanctorum martyrum Placidi monachi, beatissimi Benedicti abbatis discipuli, Euticii: & aliorum triginta. Maurolycus longe prolixior: Messanæ, inquit ille, in freto Siculo sanctorum martyrum Placidi monachi, beati Benedicti abbatis discipuli, Eutychii, Victorini, & Flaviæ, corum germanæ, Donati, Fausti, Firmati, & aliorum triginta monachorum, qui a Manucha pirata, quem Abdala, barbarus Hispaniæ rex, miserat, cruciati & perempti sunt; a Gordiano autem socio, qui pavidus secesserat, in ipso urbis litore sepulti, juxta ædem S. Joannis Baptistæ, ubi erat Sanctorum oratorium; passi sunt autem anno Salutis quingentesimo quadragesimo primo; ipse autem Placidus, septennis a patre Tertullo traditus Benedicto, agens autem annum vigesimum sextum, martyrium passus est; Gordianus autem eorum Passionem scripsit.

[2] [tum recentioribus,] Fontem, ex quo sua Maurolycus hausit, postrema ejus, quæ de Gordiano, S. Placidi comite, est, periodus abunde declarat; sed lutulentum illum esse, ac Gordiano falso adscribi, manifestum fiet, cum de S. Placidi Actis agetur. Molanum interim audiamus: Apud Siciliam, inquit, natalis sanctorum martyrum Placidi, monachi beatissimi Benedicti abbatis, Eutychii & aliorum triginta: quæ quidem Usuardina sunt; sed Placidum S. Benedicti discipulum fuisse, Molani additamentum est, alio propterea charactere expressum, & ex iisdem S. Placidi Actis, a Molano in sua ad S. Placidum Annotatione laudatis, haustum. Galesinius vero tum ex iisdem S. Placidi Actis, tum e Siculorum de S. Placidi martyrio Epistola, sed sublestæ pariter fidei, ita scribit: Messanæ in Sicilia, sanctorum martyrum Placidi monachi, Euthichii, Victorini, Flaviæ sororis, Fausti, Firmati & aliorum triginta. Ii a Manucha pirata, quem barbarus Hispaniæ rex miserat, graviter pro Christi fide excruciati, demum necem constanti animo obierunt. Hisce plures e recentioribus martyrologis non addo, indicasse contentus, unde, quæ in hodierno Romano Martyrologio legitur, derivata fuerit SS. Placidi & Sociorum annuntiatio, in qua S. Placidi palæstra, monachatus, Fratres & Soror, & Sociorum denique numerus diserte accurateque exprimuntur. Non ita Martyrologia antiquiora loquuntur; ab Hieronymianis initium capio.

[3] [tum antiquis notissimi,] Codex Epternacensis, initio seculi VIII exaratus, ita habet: In Sicilia natalis Eutici & aliorum VIII. & alibi Barici, Victurini. Lucensis apud Florentinium: In Sicilia Placiti, Eutici, & aliorum XXX. & alibi Barici. Victorini. Fausti. Pelagi. Corbeiensis apud Dacherium tom. IV Spicil. primæ editionis pag. 676: In Sicilia Placiti, Eutici, & aliorum XXX. Et alibi Victorini, Fausti, Pelagii. Inter Codices Hieronymianos contractos apud nos tom. VII Julii Richenoviensis: In Sicilia Euticii & aliorum octo, & alibi Placidi, Baricii. Augustanus monasterii S. Udalrici: Placidi, Valentiniani, Apollinaris, Eutici, Victorini. Autissiodori Fausti, Pelagii, Firmati, Flavianæ virginis. Labbeanus: Placiti, Valeri, Apollonaris, Eutici, Victorini. Ants. Fausti. Pelagi, Firmati, Flavinæ virginis. Corbeiensis brevior: In Sicilia Placenti & Placiti; Eutici & aliorum triginta. Inter codices nostros Hieronymianos Mss. Vallicellanus: Apud Siciliam nat. sanctorum martyrum Placidi & Eutici & aliorum triginta. Consonat huic Barberinianus; sed Casinensis, qui Placidum in Sicilia collocat, Victorinum, Faustum & alios triginta alibi signat. Ad Hieronymianorum classem reduci etiam possunt Gellonense, anno 804, ut censet Dacherius tom. 13 Spicilegii pag. 12 in Præfatione, conscriptum, & Morbacense apud Martene tom. 3 Anecdotorum col. 1563 editum, & seculo IX haud multum provecto, ut ait, exaratum; quorum illud ita habet: Placiti. Valentia Apollonaris, Eutici, Victorini. Autissiodoro Fausti, Pelagii, Firmati, Flaviæ virginis. Hoc vero: Placidi, Valentini, Fausti.

[4] Porro tot codices Hieronymianos haud frustra hic a me fuisse in medium adductos, [sed num S. Placidum S. Benedicti discipulum] paulo infra apparebit: ingens sane illorum varietas & dissonantia, plerosque eorum a nativa sinceritate descivisse, indubitatum facit: nolim tamen hanc labem universis aspergere; siquidem puri videntur Corbeiensis Acherii, Lucensis Florentinii & Blumanius apud eumdem Florentinium jam inde ab anno 772 exaratus, atque hoc solo a Lucensi discrepans, quod pro Eutici habeat Euti. Ita existimo, tum quod inter hos (litterularum enim aliquot discrimen non moror) apprime conveniat; tum quod Ado & Usuardus, quibus Martyrologium, S. Hieronymo vulgo adscriptum, præluxit, S. Placidum ejusque Socios iisdem fere verbis Fastis suis inseruerint. Sic Ado: Apud Siciliam, natalis sanctorum Placidi, Eutychii & aliorum triginta. Usuardus: Apud Siciliam natalis sanctorum martyrum Placidi, Euticii & aliorum triginta. Id etiam tribus illis Hieronymianis apographis peculiare est, ut ad hodiernum Martyrologium Romanum, aliosque Fastos sacros recentiores, num. 1 & 2 laudatos, præ ceteris accedant propius. Dispiciamus modo, num Hieronymiana apographa, Ado, Usuardus, eamdem hodie martyrum classem memorent, quam Martyrologium Romanum, an diversam: Bedam enim & Florum accessionibus expurgatos, & Wandelbertum prætereo, quod nec hoc, nec alio quovis die Martyrum nostrorum mentionem fecerint: Notkerus Adoni & Usuardo consonat; de Rabano agetur infra.

[5] Florentinius in suis ad hunc diem Annotatis, inter apographa sua Hieronymiana, [tom recentiores, quam antiqui hodie annuntient,] S. Placidi Historiam & Romanum Martyrologium partim convenire, partim disconvenire, animadvertens, primum quidem hac in re vacillare videtur; at tandem, eamdem utrobique Martyrum classem indicari, suosque codices, nominibus aliquot Martyrum mutilatos, ex illis supplendos corrigendosque existimat. Movit Florentinium maxime tum Romani Martyrologii emendati auctoritas, in quo præter Placidum, Eutychium & Socios triginta, Victorinus, Flavia, Firmatus, Donatus & Faustus, in Hieronymianis apographis desiderati, signatis nominibus expressi leguntur; tum Sixti V, Romani Pontificis, Bulla, qua eorum festum die V Octobris, nuperam vero inventionem atque translationem pridie Nonas Augusti celebrari permisit. Nihilominus Castellanus contrarium decernit. Nemo miretur, inquit in Præfatione ad primum Martyrologii Romani bimestre num. 5, de Rabani Martyrologio loquens, Martyrologium illud, utpote monachi Benedictini Opus, festorum S. Benedicti & S. Scholasticæ meminisse: sed nec admirationem cuipiam moveat, non legi illic S. Maurum, legi autem S. Placidum sine monachi titulo; cum nemo ad id usque tempus, quo scriptum est, pro binis illis Sanctis monachos, de quibus Gregorius in Dialogis, tentasset obtrudere. Ita ad diem V Octobris Rabanus, verosimiliter circa annum 845, apud Canisium tom. 6 Antiquarum Lectionum scripsit: In Sicilia natale Eutici & aliorum triginta. Præterit igitur Placidum Rabanus: Castellanus tamen, quid de S. Placido, ab antiquis martyrologis memorato, sentiat, manifesto prodit.

[6] [inter auctores controvertitur:] In eamdem sententiam Sollerius ivit: Hoc certe indubitatum videtur, inquit in Observatione ad Usuardum die V Octobris, nullum antiquorum martyrologorum, dum Placidum, Eutychium & Socios anonymos memorant, vel per umbram cogitasse, monachos ipsos, nedum Benedictinos fuisse, quod profecto, qui monachi & ipsi erant, insinuare non neglexissent, ut passim faciunt; nimirum Ado, Usuardus, Notkerus, Rabanus, Benedictini instituti monachi. Recentius Parisiensis ecclesiæ Martyrologium hodie SS. Placidum, Eutychium aliosque triginta in Sicilia memorat, adjectis in margine hisce particulis: Juxta quosdam anno DXLI, quibus non annus modo, quo martyrium subiisse cum Sociis S. Placidus dicitur, sed quinam etiam sint isti Siciliæ martyres vocari videtur in dubium. Utut sit, non pauca sunt, quæ me in Castellani & Sollerii sententiam abire compellunt, ac affirmare, martyres alios ab Hieronymianis, Adonianis, Usuardinis aliisque vetustioribus Martyrologiis hodie memorari, alios vero a Martyrologio Romano recentiori. Ac primo quidem, quod ad Martyrologia Hieronymiana attinet, licet in iis passim tantum nomen, locus & dies passionis, omissis martyrum qualitatibus, ceterisque adjunctis, exprimantur; tamen passim non nisi antiquiores Ecclesiæ martyres in iisdem memorari consuevere, ut Ruinartius in sua de S. Placido Apologia § IV non diffitetur; atque adeo S. Placidus, in illis memoratus, cum S. Placido, S. Benedicti discipulo, de quo in suis Dialogis Gregorius Magnus, a recentioribus facile confundi potuit, ob non minimam, quæ inter Hieronymiana aliaque Martyrologia & Placidi, S. Benedicti discipuli, historiam intercedit, consonantiam.

[7] [alius ab hoc, quidquid Ruinartius] At, inquit Ruinartius loco citato, difficultas illa morari neminem debet: etsi enim Martyrologia Hieronymiana passim antiquiores Ecclesiæ Sanctos memorent, hinc tamen S. Placidum ejusque Socios in illis memoratos antiquioribus Sanctis annumerandos pariter esse, confici nequaquam potest: quippe in quibus etiam recentiorum Sanctorum, & S. Benedicto posteriorum nomina non raro legantur, etiam subinde in ipsa fronte laterculorum; quod sane eruditissimo viro dandum est. Lucas Dacherius tomo IV Spicilegii Martyrologium Hieronymianum exhibet, in quo festorum annuntiationes non paucas, temporum lapsu Fastis Hieronymianis adjectas, diverso charactere distinxit, & in fronte quidem laterculorum festum Purificationis beatæ Mariæ ad diem 2 Februarii; & Omnium Sanctorum Kalendis Novembris. Mirum tamen, non venisse illi in mentem, ut ad diem V Octobris S. Placidi annuntiationem simili modo distingueret, quod ad diem XXI Martii in S. Benedicto facere non neglexerat. Eadem cura Florentinium tenuit in edito a se, notisque illustrato S. Hieronymi Martyrologio. Multi illic quoque Sancti, recentius adjecti, ac propterea diverso a reliquis pariter charactere distincti, maxime in calce laterculorum, occurrunt; frontem autem occupant S. Austreberta ad diem X Februarii; SS. Vuando, Asbertus, & Vualframmus ad XXXI Martii; S. Chilbertus ad XIX Aprilis; S. Ceratus ad VII Junii; S. Vandregiselus ad XXII Julii; S. Audenus ad XXIV Augusti; S. Leodegarius ad 2 Octobris; SS. Genesius & Hilarius denique Kalendis Novembris.

[8] Quod igitur Ruinartius ait, codicibus Hieronymianis recentiores subinde Sanctos, [in contrarium dicat,] etiam in fronte reliquorum, adjectos fuisse, nemo jure in dubium vocet: verum prius alterum eximi mihi scrupulum velim, quam ab opinione de Placidi in Hieronymianis apographis memorati a Placido Benedictino diversitate discedam. Si Sanctos Martyrologio Hieronymiano Dacherii adjectos, & diverso charactere notatos inspicio, vix uno excepto, omnes in calce laterculorum notatos invenio; quod si festa Purificationis & omnium Sanctorum primo loco in illo compareant, facere id potuit tum transcribentis in Beatissimam Virginem veneratio, tum festi alterius solemnitas ac celebritas singularis. Contra S. Placidi nomen in laterculi capite notatum invenio: neque id in uno dumtaxat Dacheriano exemplari advertere licet, verum etiam in codicibus Hieronymianis ceteris vix non omnibus, quos vel monachi Benedictini, vel alii quicumque transcripserunt. Primo loco occurrit in Epternacensi Eutichius, S. Placidi socius, primo Placidus in Lucensi apud Florentinium, primo in Blumanio apud eumdem, in Augustano, Labbeano, Corbeiensi breviori apud nos. tom. VII Junii, in Morbacensi, altero Corbeiensi, & Turonensi apud Martene tomo 3 Anecdotorum. Accedunt Casinense, Barberinianum, Baronianum S. Cyriaci, Vallicellanum, Trevirense S. Martini, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Romano-Gallicum Lucæ Dacherii, quorum habemus apographa. His adde Gellonense apud Dacherium tomo 13 Anecdotorum. Unus Richenoviensis e tot Hieronymianis codicibus, aut eo accedentibus, jam citatus, secundo loco S. Placidum collocat; sic tamen, ut Eutichium S. Placidi socium primo loco annuntiet, ut num. 3 videre est.

[9] Porro ex utroque hoc capite conjunctim sumpto, quod nimirum Placidus in codicibus Hieronymianis memoratus, [in antiquis] locum non modo in illis pene omnibus, sed etiam primum constanter obtineat, non levis mihi suspicio incidit, ad primigenium eorum textum S. Placidum pertinere, quandoquidem in iis Sanctis, qui primario Hieronymianorum codicum textui subinde accesserunt, alterutrum desiderari soleat, ut aut primo loco non ponantur aut saltem non constanter. Exemplo sint tum Sancti num. 7 relati & apud Florentinium in fronte laterculorum positi, tum ipse S. Benedictus; quorum illi in exemplaribus Epternacensi & Corbeiensi Dacherii apud Florentinium, aliisque a Sollerio tomo VII Junii editis, aut omnino reticentur, aut passim medio vel loco postremo ponuntur: S. Benedictus vero, quamquam in non paucis primo loco occurrat, postremo tamen in Epternacensi vetustissimo, in Richenoviensi, Augustano, Labbeano, Corbeiensi breviori, Corbeiensi & Gellonensi Dacherii, uti & antiquissimo Hieronymiano a mille & amplius annis compacto, & Morbacensi apud Martene tomo 3 Anecdotorum a col. 1547. Tum vero, quis ceteroquin credat, Hieronymianorum codicum interpolatores Placido Benedictino, quotquot illius meminerunt, pene singulos id honoris habuisse, ut ejus nomen non primo loco signare velut sibi nefas duxerint, nec tantumdem S. Benedicto, sanctitate rebusque gestis Discipulo suo non minus celebri, ex iisdem multos tribuere voluisse? Num forte in his ultimo loco legitur S. Benedictus, eo quod omnium, quos diei XXI mensis Martii laterculus complectitur, fuerit ætate postremus? Contra vero S. Placidus, Benedicti discipulus, primo in illis loco constanter occurrit, quod ceterorum, qui die V Octobris in Hieronymianis exemplaribus signantur, ætatem præverterit? Atqui hoc Placido paulo saltem antiquior S. Apollinaris, Valentiæ ad Rhodanum episcopus, qui anno 517 concilio Epaonensi subscripsit; antiquiores forte integro seculo Firmatus & Flaviana seu Flavia; ac multo denique forte antiquiores Pelagius ac Baricus, qui ad hunc diem quoque Hieronymianis codicibus inscribuntur.

[10] [Hieronymianis apographis] Subit etiam animum admiratio, si, quem hodie Hieronymiana apographa Placidum referunt, S. Benedicti discipulus fuerit, ne unum quidem ex iis omnibus esse, quod Messanæ determinate meminerit. Certe S. Benedictum Casini annuntiant apud Sollerium apographa Rhinoviense, Richenoviense, & Reginæ Sueciæ: ut adeo vaga S. Placidi in Sicilia annuntiatio, quæ per universos, quos quidem viderim, Hieronymianos codices manat, ex determinatæ palæstræ inscitia, hæc vero ex Sancti in illis memorati antiquitate potius, quam aliunde profecta videatur. Quid quod ipsa Hieronymianorum codicum verba, quibus hodie Placidum suum, illiusque Socios referunt, alium illum esse a Placido, S. Benedicti discipulo, abunde declarent? Si Pseudo-Gordiano credimus, socios martyrii Placidus Benedictinus habuit Eutichium, Victorinum, Flaviam, Faustum, Firmatum, Donatum, monachos denique triginta anonymos. At citati jam sæpe codices Placido, præter Socios triginta anonymos, unum dumtaxat adjiciunt, puta, plerumque Eutichium; Donati ne unus quidem meminit; imo reliquos passim alibi signant: unde vero fit admodum simile, Actorum S. Placidi Benedictini inventorem, sparsa hinc inde hoc die per Hieronymianos codices martyrum nomina corrasisse, & pro arbitrio Placidi sui Hospitibus, unæ cum illo passis, affinxisse, servato triginta anonymorum martyrum numero: ut adeo opus non sit, codices illos, qui Placidum una cum Eutichio & triginta socios hodie memorant, mutilos dicere, & duplicem Victorinum & Faustum, duplicem item Firmatum & Flavianam seu Flaviam distinguere, quod in suis ad hunc diem Annotationibus Florentinius facit.

[11] [designari] Haud equidem inficior, Hieronymianos codices describentium seu oscitantia seu inscitia multis locis insigniter depravatos; verum quo minus in hoc loco, saltem iis, quos num. 4 laudavi, id accidisse existimem, ibidem dixi. Quod si in aliis non dubia forte depravationis argumenta occurrant, vel hinc suspicor, Placidum ejusque Socios, in illis memoratos, ad antiquos, minusque notos Ecclesiæ Sanctos pertinere: quippe in quibus non raro, quam in ætate recentioribus, ac fama passim gestisque rebus notioribus, proclivior est ad errores via. Suspicionem meam apographum Epternacense confirmat. Scriptum id fuit sub seculi VIII initium a Laurentio quodam, Epternacensi monacho, Benedictini instituti alumno; in usu vero habuit S. Willibrordus (quem suum facere non dubitant Benedictini) ut in Præfatione generali in Vitas Sanctorum cap. 4, § 4 Bollandus probat. Florebat etiam tum S. Placidi Messanense cœnobium, sub finem seculi IX a Saracenis tertio deletum: atque adeo scriptum illud fuit eo temporis tractu, quo S. Placidi, Ordinis Benedictini proto-martyris nomen, saltem apud instituti sui cœnobitas, longe lateque increbuisse necesse est. Sic tamen habet: In Sicilia natalis Eutici & aliorum octo. Et alibi Barici, Victorini. Mutilum sane hic est Epternacense apographum, & vitiosum exemplar Laurentius præ manibus habuit; sed, si Messanensium Martyrum isthic mentio fieret, nonne supinæ vel ignorantiæ vel negligentiæ arguendus erit tum Laurentius, qui S. Placidum silentio præterierit, Eutichio socios tantum octo tribuerit, Victorinum a Sociis divellerit, Baricoque, ad Messanenses Martyres nihil facienti, conjunxerit; tum ipse S. Willibrordus, qui errores tam multiplices atque palpabiles vel non norit, vel cognitis emendationem nullam adhibuerit? Malim opinari, neutrum, cum ista scriberet vel legeret, quidquam de S. Placido, S. Benedicti discipulo, cogitasse, sed Eutichium ejusque socios pro antiquis, & parum sibi cognitis Sanctis habuisse. De Martyrologii Hieronymiani apographis hactenus. Sed prius audiendus est Ruinartius, qui Placidum Hieronymianis codicibus temporis lapsu superadditum a monachis in sua Apologia contendit, quam de ceteris vetustioribus martyrologis sermonem faciamus.

[12] Antiqua Martyrologia duplicis generis statuit, ut alia in ecclesiarum secularium, [videtur.] alia in monasteriorum usum conscripta sint: illa primorum fere martyrum nomina complectuntur; ut in Romano Parvo, a Rosweydo edito, videre est: hæc a monachis illorum Sanctorum nominibus passim aucta sunt, in quorum ipsi communionem gloriæ & societatem veniunt. Porro cum in his passim S. Placidi nomen appareat, desideretur vero in multis ecclesiarum secularium Martyrologiis; argumento id esse potest, Hieronymianis codicibus, qui Benedictinis in usu fuere, ab iisdem S. Placidi nomen fuisse adjectum, quod unus ex illis Sanctis esset, quos perenni saltem mandari memoriæ sua speciatim intererat. Ita fere Ruinartius, etsi subtimide; qui quidem recte dissereret, si id Romana, aliæque seculares ecclesiæ sibi propositum habuissent, ut omnium & singulorum primorum martyrum suis Fastis memoriam consignarent, nec e Sanctis, quos singulæ sibi potissimum honorandos censuerunt, delectum ullum habuissent; Martyrologia vero cœnobitica, plurima primorum Ecclesiæ martyrum nomina non retinuissent. At longe aliter sese res habet: Martyrologia cœnobitica Sanctos, ad Ordinem monasticum peculiariter spectantes, plerumque post antiquiores Ecclesiæ martyres collocant sub finem laterculorum, ut illa inspicienti manifestum evadit. Hinc igitur S. Placidum, qui non in uno alterove dumtaxat, sed in plerisque, ut supra vidimus, Hieronymianis codicibus laterculorum frontem constanter occupat, primorum Ecclesiæ martyrum numero expungendum esse, effici nequaquam potest. Martyrologia vero ecclesiarum secularium singulorum primorum Ecclesiæ martyrum nomina non recensuisse, vel ipse Ruinartius ostendit, cum ait, in veteri Martyrologio Romano, a Rosweydo edito, quod in exemplum adducit, nec hoc, nec ullo alio die memoriam signari S. Agathæ, S. Luciæ, S. Eupli, aliorumque Siciliæ Sanctorum, licet maxime celebrium. Frustra sit, qui ea de causa Siculos illos Sanctos primorum martyrum numero expungat; frustra, qui S. Placidum. Nunc de Adone & Usuardo potissimum.

[13] [Nec aliter] Benedictini pariter hi instituti fuere, & ante tertium Placidiani monasterii per Saracenos excidium suas de Sanctis lucubrationes adornarunt: vidit uterque Hieronymianum Martyrologium; hoc in subsidium conscripti a se Martyrologii sese adhibuisse ipse Usuardus fatetur in Prologo: hoc Ado laudat expressis verbis ad diem XXIV Februarii. Verba, quibus uterque S. Placidum ad diem V Octobris memorat, dedimus num. 4; quærimus, num Placidum Benedictinum, an alterum? Adonis verba describit Usuardus, nec dubium, quin eumdem uterque designet: videamus itaque, quem hic Ado intelligat. Adonem ipsum, præluxisse sibi bina potissimum Martyrologia, alterum Bedæ, a Floro auctum, alterum ab urbe Roma Aquileiam missum, seu Romanum Parvum, ut in Præfatione ad Usuardum cap. 2, art. 2 Sollerius probat, in suo ad lectorem Prologo testem habemus: præ manibus quoque habuisse Martyrologium Hieronymianum, ex paulo ante dictis evincitur. At cum nec in Martyrologio Bedæ, a Floro aucto, nec in Romano Parvo S. Placidi mentio fiat, Ado autem iisdem pene verbis, quibus codices Hieronymiani Lucensis, Blumanius, & Dacherianus num. 3 & 4 citati, utatur; e simili Hieronymiano apographo in Martyrologium suum ab Adone transcriptum fuisse S. Placidum, verosimillimum apparet. Porro Placidus, in illis memoratus, S. Benedicti discipulus, ut supra ostendimus, non fuit; nec proin etiam is, cujus Ado & Usuardus meminerunt. Verum quid hic senserit Ado, ex ipsomet, quoad fieri poterit, non aliunde, eruamus.

[14] [de Adone.] Quid lucubratione sua præstandum Ado susceperit, docent hæc Prologi verba: Deinde collecti undecumque passionum codices animum in tantum suscitaverunt, ut non solum præteritas (in Martyrologio Bedæ, a Floro aucto) dierum festivitates, verum & aliorum, qui per totum annum ibi notatim positi erant, latius & paulo apertius describerem. Recte habet: una ex omissis in Bedæ Martyrologio, a Floro aucto, S. Placidi festivitas est; exspecto igitur, ut Ado, si quid de S. Placido sive ex collectis passionum codicibus, sive aliunde novit (novisse autem debuit, si de Placido Benedictino agat) paulo id latius, apertiusque declaret. At ecce, dum Placidi Benedictini historiam cum Adoniana annuntiatione comparare aggredior, non modo non latiorem apertioremque, sed mancam mutilamque invenio: comparent illic Placidus & Eutychius, comparent alii triginta, monachi nempe, si ita lubet, quos in vitæ societatem adsciverat Placidus: sed ubi Victorinus & Flavia, ejus germani? ubi Firmatus & Faustus? ubi palæstræ locus Messana? Scio Adonem, passiones Sanctorum paulo longiores, maxime circa finem laterculorum Martyrologio suo inseruisse; at mutilam adeo, vel in fronte laterculi, si de S. Benedicti Discipulo, & Ordinis sui Proto-martyre egisset, annuntiationem daturum fuisse non reor; maxime cum videam, Adoni in supplendis tum Sanctorum nominibus, tum passionum locis, quæ in prælucentibus sibi Martyrologiis desiderabantur, diligentiam non defuisse: Adonem cum Romano Parvo comparanti id manifestum fiet, ut ad diem XXVIII Januarii, ubi Leucio & Thyrso, a Romano memoratis, Gallinicum; ad diem VII Martii, ubi Perpetuæ & Felicitati, Revocatum, Saturninum & Secundulum; ad diem XXVI Martii, ubi Theodoro Irenæum, Serapionem & Ammonium superaddit, quod & alibi non raro fecit. S. Lucianum ad diem Junii VII, S. Basilium ad diem XIV Junii, SS. Germanum, Theophilum aliosque ad diem III Novembris In Cappadocia Romanum Parvum annuntiat: Addit Ado: Apud Cæsaream Cappadociæ. Illud S. Januarium ad diem XI Julii in Armenia Minore collocat; hic addit: Civitate Nicopoli: Christinam virginem illud ad diem XXIV ejusdem mensis Circa lacum Vulsinum in Italia; addit Ado: In Tyro, quæ est circa lacum Vulsinum. Item S. Theodotam cum tribus filiis in Bithynia ad diem 2 Augusti; addit Ado: Urbe Nicæa.

[15] Hieronymiani Martyrologii, Bedæ, Flori, imo & Adonis vestigia Usuardus pressit, [& Usuardo, qui Adonem secutus est,] sed ita, ut, quæ in illis deerant, vel perperam relata erant, addere & emendare curarit: At si quid, inquit in Prologo, præter quod ab illis accepi, in hoc Opere actum vel mutatum est, sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poterit: cujus rei specimina aliquot juverit proferre in medium. Ad diem XXIV Januarii apud Rosweydum Ado S. Babylæ sine sociis meminit: addit tres parvulos cum eo passos Usuardus, Urbanum, Prilidanum, Epolonum. Ad diem sequentem S. Præjectum sine socio memorat Ado; S. Amarinum Præjecto, uti & ad diem XXIV Maii S. Felicem quatuor aliis ab Adone memoratis Usuardus adjunxit. Idem ad diem XXVII Julii S. Hermolao SS. Hernempum & Hermogratem adjecit, quod Ado non fecit. Quemadmodum igitur alios Ado, ita Adonem Usuardus, Sanctorum nominibus, si quæ forte ex eadem Sanctorum classe desiderabantur, nominatim expressis augere studuit. Unde colligere fas est, idem facturum fuisse quoad S. Placidi Socios; nec Victorinum, Flaviam, Firmatum & Faustum silentio præteriturum, si illum S. Benedicti discipulum existimasset.

[16] Non aliena dumtaxat, sed propria etiam scripta, [auxitque,] adjectis Sanctorum nominibus, auxit Usuardus, si Usuardi Pratensis editori credimus: nam, ut quidem is refert in Observatione ad diem XXIII Augusti, Usuardus Claudio duos tantummodo passionis comites, Asterium & Neonem, quod ante illum Florus quoque fecerat, primo adscripsit, quot tantum in Dervensi codice, in Bibliotheca regia Lutetiæ servato, signantur. At Usuardus, consultis Actis ipsorum Proconsularibus, Asterio & Neoni socias præterea binas, Domninam & Theonillam, deinde in codice Pratensi adjecit. Quid igitur causæ afferemus, cur recensendis hoc die S. Placidi Sociis parem diligentiam non adhibuerit, & quatuor saltem S. Placidi Socios reliquerit omnino indictos, nisi quod Placidus, quem memorat, a Placido Benedictino diversus sit, nec plures illius socios, quam quos retulit, habuerit Usuardus exploratos? Similiter quærenti, cur Messanam, S. Placidi Benedictini palæstram, non expresserit Usuardus, respondere posse mihi videor, quia alterius Placidi, quam Benedictini mentionem facit, cujus palæstram non habuit Usuardus accuratius exploratam, qui utique Messanam S. Placidi Benedictini palæstram nec ignorasset, nec exprimere neglexisset, si hujus meminisset; ad cum fere modum, quo laudatus Usuardi Pratensis editor quærenti, cur Usuardus ad diem XVII Junii de S. Gundulfo tantum scribat: In territorio Bituricensi, S. Gundulfi episcopi, nec, quam sedem occuparit, edicat, affirmate respondet, id exploratum non fuisse Usuardo, qui sedem appellare non omisisset, si nota ipsi fuisset.

[17] [uti & de Rabano] Sane nec Ado, nec Usuardus, cum ad XX Novembris SS. Ampeli & Gaii meminerunt, Messanam, eorum Palæstram, omiserunt: Usuardus vero Sanctorum positiones, in Adone desideratas, sua non raro supplevit industria; sic ad VI Januarii S. Macram, sine loco ab Adone memoratam, territorio Remensi; sic ad XV ejusdem mensis S. Macarium Ægypto; sic ad XVIII Martii S. Gertrudem Nivigellæ monasterio Usuardus assignat; nec desunt hujusmodi plura. At, inquiet nonnemo, non eam sibi legem, inviolate servandam, Ado & Usuardus indixerunt, ut singulorum Sanctorum positionem perpetuo & determinate referrent: proin fieri potuisse, ut S. Placidi palæstræ, etsi probe sibi cognitæ, determinate non meminerint. Sed esto, legem illam haud sibi indixerint: faciunt equidem id passim, idemque hic facturos fuisse, si Placidi sui palæstram novissent, haud gratis præsumi potest. Ut Messanam, ita Victorinum, Flaviam, Firmatum, Faustum, Donatum silent, non facile, si novissent, omittendos; utraque omissio ex eodem fonte profecta videtur. Porro nec eam sibi legem veteres martyrologos indixisse, ne alter alteri quidpiam adderet, ex dictis liquet. Qui ergo contigit, ut ne unus quidem ex illis Victorini aliorumque, de quibus proxime, mentionem fecerit? Qua animi distractione abreptus Rabanus, Fuldensis seculo IX monachus, & eruditione insignis, præteritis non modo illis, sed ipso etiam S. Placido, scripsit; In Sicilia natale Eutici & aliorum triginta? Nisi forte hic mendum cubet; at vitiosum codicem, Epternacensi ex parte consonum, secutum hic esse Rabanum, magis suspicor.

[18] [dicendum] Accedit, nullum e veteribus martyrologis esse, qui S. Placidum, de quo quidem agunt hoc die, seu abbatem, seu monachum, seu S. Benedicti discipulum dixerit; nullum, qui Placidum & Eutichium fratres nominarit, aut utcumque indicarit; quod tamen Adoni & Usuardo, si non perpetuum, certe familiare est admodum. Horum omnium exempla utrumque martyrologum vel inspicienti obviam fiunt. Hoc ipso die SS. Firmatum & Flavianam Autissiodorenses, fuisse germanos, non siluit Usuardus. At, inquit Ruinartius, S. Placidum Usuardus martyrem dixit, & proin ad illius laudem satis, secundum S. Ambrosii de S. Agnete effatum: Appellabo martyrem, prædicavi satis. Audio: verum unde Ruinartio liquet, Usuardum S. Placido nec abbatis, nec monachi, nec discipuli S. Benedicti titulum propterea adjicere voluisse, quod martyrem dixerat? Martyres dixit Usuardus Liberatum ad diem XVII Augusti, Anastasium ad diem XXII Januarii, Sinerum ad diem XXIII Februarii, Paulum & Isidorum ad diem XVII Aprilis, Hilarinum ad diem XVI Julii, & alios alibi; sed ita, ut Liberatum præterea abbatem, reliquos vero monachos fuisse, luculente expresserit. Dicet forte alius, non alium tunc temporis notum fuisse præter Placidum, S. Benedicti discipulum, ac proin supervacaneum antiquis martyrologis visum fuisse ullam notam adjicere, qua Placidus Benedictinus ab alio distingueretur: ita enim Sollerio, quærenti cur Usuardus ad diem XV Januarii S. Macharium, S. Antonii discipulum nominarit, nec tamen Maurum Andegavensem S. Benedicti discipulum dixerit, fere respondet Usuardi Pratensis editor; sed æque de Usuardi mente divinat: nam Usuardus præter Attalum & Droctoveum abbates, quorum alter S. Columbani, alter S. germani discipulus fuerat, nullum norat; utrumque tamen hac nota distinxit; nec id supervacaneum credidit.

[19] Denique ante seculum XII, quo ineunte S. Placidi Vitam ac Passionem in Occidentem Constantinopoli allatam ferunt, [nobis apparet.] nemini videtur umquam venisse in mentem, ut memoratum hodie in antiquis Martyrologiis Placidum, S. Benedicti discipulum fuisse, affirmaret: nam qui illam monachorum Casinensium rogatu e Græca Latinam fecisse dicitur & expolivisse, Stephanus Aniciensis, laborem suum Casinensibus nuncupans, ad hunc modum loquitur: Nec in nos aliquis vel nimis diligens, vel minus cautus devolvere velit calumniam, quasi senescenti mundo novum Martyrem inducamus. Timet itaque, ne non modo antiqui Martyris novam historiam, sed etiam ne novum Martyrem introduxisse videatur: at serione ab hujusmodi calumnia sibi timere Stephanus potuit, quam profligare nullo negotio poterat, si Martyrologia Hieronymiana, Adoniana, & maxime Usuardina, longe lateque tum temporis pervulgata, Placidum Benedictinum memorare putabantur? Serio tamen locutum fuisse, illius conatus prodit, quo hanc a se calumniam depellere studuit: Cum, inquit, autenticus sit Martyr iste, non rudis, nec novitius, sed antiquus; quod ne gratis dixisse videatur, mox ita prosequitur: Teste Orientali ecclesia, quæ triumphos illius per Gordianum monachum expressos in Græco venerata est ab antiquo, & Justiniano imperatore testante, qui per Sacram imperii, Vigilio Papæ directam, canonizari fecit sancti hujus Martyris Passionem. Sed quorsum attinebat ad Græcorum, & quidem, ut suo loco dicetur, sublestæ fidei monumenta lectorem remittere, quorsum de Latinorum incuria & silentio coram ipsis Casinensibus tantopere conqueri, si inter Latinos seu Occidentales Placidiani saltem martyrii testes tam luculentos habebat?

§ II. Placidus, discipulus S. Benedicti, vere exstitit, cultusque fuit ante seculum XII, quo ejus Acta primum in lucem protracta fuerunt.

[S. Placidum S. Benedicti discipulum] Miraris fortasse, lector, dum quæri hic audis, exstiteritne umquam in rerum natura S. Placidus, Benedicti discipulus; verum mirari id desines, ubi criticos nonnullos eo severitatis esse provectos, animadverteris, ut illum ne hominem quidem, nedum sanctum aut martyrem fuisse, existiment: ita Basnagius censet lib. 21 Hist. Eccles. cap. 4, num. 4, tum quod, ut ait, evidens sit, a seculo sexto ad duodecimum usque SS. Placidi & Sociorum nomina & martyrium nemini nota fuisse, tum quod Actorum multiplices & supini errores facile arguant, non alium illis fuisse parentem, quam ineptum seculi XII fabulatorem, qui figmento suo conciliandæ auctoritatis ergo Gordiani, qui e S. Placidi Sociis fuerit, nomen affinxit. Sed neutra ratio Basnagium juvat; primum enim, ne nomen quidem S. Placidi a seculo sexto ad duodecimum usque innotuisse cuipiam, perinde falso ac inconsulte affirmat: nam Leo Marsicanus, seculi XI scriptor, Placidum novit, cum de illo lib. 1, cap. 1 Casinensis Historiæ ita scripserit: Post hæc a pastoribus repertus (S. Benedictus) & demum a pluribus agnitus, a Romanæ quoque urbis nobilibus frequentatus, duodennem ab Æquitio Maurum, a Tertullo vero patritio Placidum, adhuc puerulum, monastica disciplina instituendos accepit. Quin & Placidi sanctitatem & ad Siculos missionem idem auctor non ignoravit; nam eodem capite hæc præterea habet: Beatum etiam Placidum discipulum suum vir Domini Benedictus tunc ad Siciliam misit. Opus suum Leo Oderisio abbati Casinensi nuncupavit, anno 1105 e vivis erepto ex Camilli Peregrinii calculo, seu decennio circiter prius, quam S. Placidi Acta in Occidentalium notitiam pervenerunt, anno ætatis suæ quinto, ut quidem scribit Petrus diaconus apud Octavium Cajetanum sequenti § citandus, quem tamen illorum inventorem Basnagius putat.

[21] [ante seculum XII] Seculo IX Bertarius abbas Casinensis, idemque martyr, fuit; meminit is Placidi in carmine de Vita S. Benedicti his verbis:

Assiduam Placidus dum ferret gurgitis undam,
      Obsequiis sanctis hunc tulit unda fluens.
Pergito, Maure celer, Pater illico providus inquit,
      Jam trahit unda laci præcipitem Puerum.
Jussa ferens, properat super undas, atque recurrit
      Erepto Puero, ceu per humum gradiens.

Ante Bertarium jam pridem Placidi meminerat etiam Gregorius Magnus in Vita S. Benedicti, seculi VII initio e vivis ereptus; primum lib. 2 Dialog., cap. 3, ubi hæc legere est: Tunc quoque bonæ spei suas soboles Æquitius Maurum, Tertullus vero patricius Placidum tradidit: e quibus Maurus junior cum bonis polleret moribus, magistri adjutor cœpit existere, Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos. Tum cap. 5, ubi hæc habet: Quos blande consolatos dimisit, & nocte eadem cum parvo puerulo, nomine Placido, cujus superius memoriam feci, ejusdem montis rupem ascendit, ibique diutius oravit. Et rursum cap. 7, quo de Placido submersionis periculo prodigiose erepto agit. Ex quibus manifesto efficitur, falsum esse Basnagium, dum Placido, S. Benedicti discipulo, ne locum quidem inter homines reliquit, & vel ipsius nomen ad seculum usque duodecimum omnibus ignotum fuisse; quod quidem ex paulo post dicendis uberius confirmabitur.

[22] [omnino incognitum fuisse] Porro nec altera, ut dixi, ratio Basnagium juvat. Sint Acta S. Placidi erroribus inquinata quantumvis enormibus; auctorem habeant quantumvis ineptum, fabulosum, recentem: ergo quidquid huic libet fingere, de homine commentitio fingit, & ne nomine quidem tenus note. Quid istud consequentiæ? Vixisse aliquando Placidum, & seculis XI, IX & VII notum fuisse, ex dictis liquet; neque fieri semper solet, ut, qui fabulas fingunt, commentitios homines fabularum argumentum faciant. Stephanus Aniciensis, num. 19 laudatus, calumniam timuit, ne novum orbi Martyrem obtrusisse diceretur; novum, inquam, Martyrem, non hominem, qui numquam in vivis fuisset. Simeon presbyter, qui, ut quidem apud Cajetanum tom. 1 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 183 Petrus diaconus refert, anno 1115 S. Placidi Passionem Salernum attulit, a Joanne, S. Laurentii præposito, veteratoris Constantinopolitani nomen tulit; non quod Joanni S. Placidus esset plane incognitus, sed quod Simeon multa de S. Placido, multa de illius Passione, Gordiani, ut aiebat, manu exarata, & apud majores suos hactenus servata, dixisset, quæ prudenti viro non poterant in falsi suspicionem non venire. Apud eumdem Cajetanum pag. 184 narratio texitur, qua anno 1266 duobus sellariis Messanensibus S. Placidus apparuisse, & S. Placidi nomen, ne Messanæ quidem, ubi passus fuit ac sepultus, ad id usque tempus auditum fuisse dicitur; sed hanc legisse sufficiet, ut velut fide indignam respuas, & ad risum commovendum magis, quam ad persuadendum accommodatam dicas.

[23] En illam: Anno a Partu Virginis MCCLXVI, postquam Carolus rex Siciliæ regnum occupavit, [Basnagius] B. Placidus, S. Benedicti indutus habitum, Messanæ in vico sellariorum, Raymundo & Florello sellariis apparuit, jussitque festum sibi diem, ad id usque tempus inusitatum, omnino celebrarent. Haud abnuere illi; sed quoniam inauditum adhuc fuerat Placidi nomen, nedum institutum hominis, atque res gestæ, quæsierunt, ostenderetur sibi figura corporis, planumque fieret, quid ipse tandem gessisset. Profert ille confestim librum, in quo ipsius Vita conscripta erat. Jubet, populum ne historiam celent: suam vero effigiem hoc modo reliquit. Primario in templo, præsentibus iisdem sellariis, itemque presbytero Jacobo, & Serisergio ædituis, pictorem, qui & ipse aderat, effingere imaginem jubet, seque ipsum exemplar inspicere. Monachum exprimit pictor. Mox ad eum conversus, rogaturus, verane esset effigies, nec ne, ediceret, monachum videt nullum, abierat ille, quamvis essent occlusæ fores. Hæc narrationis series, quo fonte profluxerit, dein Cajetanus his verbis exponit: Rem ipsam ita se ab ipso Florello, avo suo, accepisse, in Placidi festo die pro concione sæpe dixit Raymundus Doctor & Prior conventus Prædicatorum. Sed historiam hanc totam Placidus Campulus, in S. Placidi monasterio monachus, legisse se refert in libro Sodalitatis S. Placidi, qui Messanæ in templo maximo servabatur. Tum addit: Id facit ad veritatem historiæ, quod, Saracenis dominantibus, memoria Passionis coli desierit, recuperata vero Sicilia, diu adhuc festum non celebraretur, quare in Officio S. Placidi, ocsione ejus miraculi instituto, in quodam Responsorio dicitur:

Vera Dei pietas, cui militat ordo vel ætas,
Exhilaret mentes, Placidi nova festa colentes.

[24] Audiamus tamen, quid Basnagius inde conficiat. Primum descriptam modo apparitionem pro fabula habet; [perperam contendit:] jure an injuria hic quidem mihi sus deque est. Ait vero præterea, S. Placidum anno 1266 Messanensibus non modo non notum fuisse, sed perenni etiam oblivione involvendum, nisi tunc Raymundo & Florello sellariis apparuisset. Mirum profecto, Basnagium (hominem adeo lynceum, ut, quid de Placido futurum fuisset, nisi anno 1266 sellariis se manifestasset, perspexerit) alteram unius ejusdemque narrationis partem, quæ S. Placidi apparitionem complectitur ut fabulosam; alteram contra, qua nimirum Sancti nomen, nedum institutum, gestaque supra dicto anno inaudita fuisse dicuntur, ut certam habuisse, quasi & hanc in dubium aut falsi crimen vocare nefas foret. Cajetanus equidem verbis supra citatis S. Placidi cultum apud Messanenses, Saracenorum jugo oppressos, desiisse fatetur: at memoriam illius anno 1266 nullam fuisse, non dicit. Dicunt alii, prædictam S. Placidi apparitionem in causa fuisse, cur primum cultus illi sacer exhiberi cœperit; quod si ita, ut aiunt, revera se habet, levi nimium sane de causa id contigisse, nemo, ut reor, diffitebitur: at longe sese aliter habet. Fac enim tantisper, apparitionem illam seculo XIII ad eum, quo ferunt, modum accidisse, ac tum festum diem S. Placido apud Messanenses constitutum; quid ni fuerit ista apparitio Placidiani cultus postliminio restituti occasio, non primum instituti ratio? Nullum dices, antiquioris cultus vestigium exstat. Atqui contrarium jam ostendo.

[25] [sed non modo notum] Verba Leonis Marsicani, qui ante allatam, ut aiunt, in Occidentem S. Placidi Passionem scripsit seculo XI, num. 20 dedi, quibus ille Placidum Beati titulo insignivit, ejusque in Siciliam missionem memoravit. Ruinartius § III Apologiæ pro S. Placido Breviarii Casinensis, sub Oderisio hujus nominis I Casinensi abbate, seu seculo XI scripti, mentionem facit, aitque illi Litanias insertas, in quibus S. Placidus una cum S. Benedicto, ac altero hujus discipulo S. Mauro invocatur: porro consuli illud posse apud PP. Oratorii Lutetiæ via S. Honorati, habet cap. 4, § I Apologiæ pro S. Mauri in Gallias missione. Alteras præterea Litanias idem auctor ibidem citat, a Cardinali Bona in Appendice Rerum Liturgicarum editas ex codice Ms. Cardinalis Chisii, olim vero monasterii S. Vincentii Ordinis S. Benedicti, haud procul Vulturni fluminis fonte siti, una cum fragmento Missæ, haud absimilis illi, quam Mathias Illyricus in medium protulit. Quinque dumtaxat e monachorum & eremitarum classe in illis Sancti nominatim invocantur hoc ordine: S. Benedicte, S. Maure. S. Placide. S. Severine. S. Romane. Codicis scripti epocham seculo X vel initio XI Cardinalis Bona affixit: Ejusdem ævi, inquit lib. 1, cap. 12, num. 4, decimi nimirum sæculi, est codex Chisius, nam characterem Longobardicum, quo scriptus est, in fine ejus sæculi desiisse viri periti a me consulti asseverant. Idem colligitur ex Sanctis, qui prima parte libelli in Litaniis recensentur, nam cum omnes sancti monachi singillatim invocentur, non tamen illi, qui circa annum millesimum & deinceps floruerunt. Notæ quoque musicales, quibus in ordine Missæ prænotantur “Gloria in excelsis” & “Dominus vobiscum” illæ sunt, quæ in usu erant ante Guidonem Aretinum, qui, ut Sigebertus in Chronico scribit, sub annum 1028 floruit.

[26] [ante seculum XII fuisse, sed etiam] Adhæc in Vaticanæ basilicæ Bibliotheca Litaniæ asservantur, in quibus, teste Mabillonio tom. 1 Itineris Italici pag. 144, pro Sabbato sancto quidam Sancti invocantur hoc modo: Sancte Gregorie, sancte Augustine, sancte Ambrosie, sancte Hieronyme, sancte Beda, sancte Antonie, sancte Paule, sancte Basilie, sancte Benedicte, sancte Maure, sancte Placide. Ex casibus vocativis, in ie hic terminatis, arguit Ruinartius, Litanias illas jam ante seculum nonum fuisse exaratas. Cur ita sentiat, cap. 4, § I Apologiæ pro Missione S. Mauri in Gallias aperit: nam, inquit, a Caroli Magni ætate non is fuit nominum propriorum Vocativos exprimendi usus: exstant Caroli Litaniæ tom. 2 Analectorum: exstant item Litaniæ Caroli Calvi in Bibliotheca Colbertina: at pauca in illis nomina sic terminantur, in his nulla. His addo prolixas Litanias ab Alcuino, Caroli Magni præceptore, compositas, in quibus pariter nullum nomen eo modo terminatum occurrit. Idem in Litaniis Corbeiensibus, quas alias Menardus in Observationibus in lib. Sacramentorum S. Gregorii Papæ pag. 156, alias Meibomius tom. 1 Rerum Germanicarum pag. 762 exhibet, videre est. Quæ quamquam ita se habeant, tanta tamen harum Litaniarum antiquitas mihi indubitata non est, partim quidem ob Mabillonianum loquendi modum, partim vero etiam ob non ita jam inde a seculo nono ubique obliteratum hujusmodi terminationum usum, quin & in Litaniis multo serius scriptis interdum adhibitus reperiatur.

[27] Quidam, inquit Mabillonius, Sancti invocantur hoc modo: [cultu sacro affectum] Sancte Gregorie, … sancte Ambrosie, … sancte Antonie, … sancte Basilie. Cum præterea legis: Sancte Augustine, sancte Hieronyme &c, nihil inusitatum, nihil singulare & observatione dignum legis: id igitur indicare voluisse Mabillonius videtur, quorumdam tantum Sanctorum nomina in Litaniis istis Vaticanis occurrere, quorum Vocativi casus recentiore loquendi scribendique more in i desinant; at in illis recepto ante seculum nonum more in e terminentur: quamquam nomina non desint in iisdem ejusdem generis alia, quæ in i consueto more terminentur. Jam vero Operum Venerabilis ac Eminentissimi S. R. E. Cardinalis Thomasii, a Blanchinio editorum tom. 1, par. 2, pag. 476, Litaniæ habentur ex codice itidem Vaticano seculi X desumptæ, in quibus legere est: S. Ylarie, S. Blassie; uti &: S. Corneli, S. Laurenti &c. Porro etsi codici seculi X insertæ sint, sunt tamen eo seculo recentiores: quippe in quibus S. Dominicus Calciatensis, ut ibidem adnotatur, invocetur, qui seculo XI aut XII floruit, qua de re vide tom. III Maii pag. 167. Ut adeo Vocativorum aliquot in ie terminatio indubitato nequeat esse indicio, Litanias, in quibus reperitur, ante seculum IX fuisse conscriptas: at quia frequentiores saltem sunt hujusmodi terminationes in Litaniis a Ruinartio & Mabillonio num. superiore laudatis, verum fortassis est, quod de earum antiquitate Ruinartius judicium tulit.

[28] Edidit Muratorius tom. VII Scriptorum Rerum Italicarum a col. 935 Excerpta quædam ex antiquo Casinensis ecclesiæ Martyrologio, [monumenta varia] in quibus hæc leguntur: III Non. Oct. Apud Sicisiam, natale S. Placidi beatissimi martyris cum sociis suis Eutichio, Victorino, & aliis triginta. Placidum S. Benedicti discipulum hic memorari, ostendunt, quæ illic proxime sequuntur: Pro quo pater ejus Tertullus patricius decem & octo patrimonii sui curtes beatissimo P. Benedicto obtulit. Teste Erasmo Gattola, Casinensis archivi custode, part. 2 Accessionum ad Historiam Casinensem pag. 824 litteris Longobardicis id exaratum fuit, abbatis Desiderii (alias Victoris Papæ III) jussu, de quo Petrus diaconus cap. 63, lib. 3 Chronici Casinensis, tom. 4 Scriptorum Rerum Italicarum inserti, scribit: Codices namque nonnullos in hoc loco describi præcepit, quorum nomina hæc sunt: nimirum inter alia plura, Sacramentorum cum Martyrologio. Accessisse huic Martyrologio sive ad marginem, sive calcem foliorum, Sanctorum nomina idem Gattola tradit, qui ab antiquis recentiora loco citato distinxit, ne sua codici perires antiquitas: sed citata de S. Placido verba, velut prima manu exarata, reliquit intacta. Vidit eumdem Casini anno 1685 Mabillonius, & tom. 1, pag. 125 Musei Italici hanc illius mentionem fecit: In vetusto Calendario Casinensi, quod annos sexcentos præfert, hæc adscripta sunt aureis partim litteris. Tum recitatis supra Martyrologii seu Calendarii verbis subdit: Hæc primaria manu, sed “Octavæ S. Placidi,” minus antiqua. Durus sit, qui viro eruditissimo & oculato testi hic fidem deneget.

[29] [ostendant;] Atque hæc quidem monumenta sunt magis probata, unde, ante protracta in lucem seculo primum XII S. Placidi Acta, ejusdem apud homines memoriam viguisse, conficitur: ejus missionem in Siciliam Leo Marsicanus, cultum Litaniæ num. 25 citatæ, martyrium denique codex Casinensis mox laudatus non obscure testantur. Adjicii hic Ruinartius Litanias, quas Pontificale Romanum, in Bibliotheca regia servatum, habet: antiquum id vocat, at nec illius, nec Litaniarum ætatem prodit, solumque ait, SS. Benedictum, Maurum, & Placidum continua serie in illis invocari; prout etiam in Litaniis e Cardinali Bona allatis fieri vidimus. Sumpsi mihi, in his monumentis ubique agi de Placido, S. Benedicti discipulo, quem quidem Leo Marsicanus ac Casinensis codex non obscure designant. Sed neque de alio quopiam in citatis Litaniis agi, propterea judico, quod S. Benedicto, magistro suo, & S. Mauro condiscipulo proxime Placidus subjiciatur: neque enim fortuito id contigisse videtur, sed consulto, ne ejusdem instituti monachi, & arcta olim necessitudine conjuncti, aut a se mutuo, aut a communi magistro, discipuli sejungerentur. Hinc S. Placidus, etsi martyr, inter sanctos monachos ac eremitas in illis verosimillime relatus est. Coævi quoque S. Benedicto fuere reliqui sancti monachi, qui in Litaniis e Cardinali Bona citatis post S. Placidum nominatim invocantur, nempe SS. Severinus & Romanus (quorum ille abbas Agaunensis anno 507 obiit, hic vero S. Benedicti nutritius fuit, quantum quidem conjicere fas est) ut adeo Maurus quoque & Placidus in illis pariter memorati, Benedicto æquales fuisse, ac ad illum peculiari quadam etiam ratione pertinuisse videantur, sicut & S. Scholastica, S. Benedicti soror, mox post monachos primo inter sanctas virgines loco memorata.

[30] [missis monumentis aliis,] Adducere hic nolim ad confirmandum antiquum S. Placidi Benedictini cultum Litanias, quas e Bibliotheca Casinensi eruit, ediditque Arnoldus Wion lib. 5 Ligni vitæ a pag. 620; licet in illis pariter SS. Benedictus, Maurus & Placidus textu non interrupto invocentur: has ille charactere Longobardico exaratas ait, quod quidem non inficior: at, quod addit, per Gregorium Magnum, grassante in Urbe gravi pestilentia, qua etiam Pelagius Papa, Gregorii decessor exstinctus fuerat, sub finem seculi sexti fuisse ordinatas, nescio, quo vade affirmet. Inserta illis Litaniis SS. Gregorii, Isidori & Columbani nomina, qui, vergente ad finem seculo sexto, nondum e vivis abierant, recentiorem earum ætatem arguunt. Leguntur in illis præterea, quæ sequuntur: Ut Congregationem nostram in sancta religione conservare digneris: Verum quis hic, non Pontificis, sed monachi potius, loquelam non agnoscat? Quod si cum Wione quispiam adstruat, interpolatorum hæc esse additamenta; quæro, unde liqueat, reliquum Litaniarum textum ab interpolatione intactum permansisse, nec e monachis Casinensibus unum aliquem fuisse, qui illis S. Placidi nomen pro sua in hunc pietate, etiam post allatam, ut aiunt, in Occidentem S. Placidi Passionem, addiderit? Nec obstat Longobardicus Litaniarum character; quippe qui seculo etiam XII Casinensibus in usu fuit, teste Joanne Baptista Maro in caput 47 Petri Diaconi Casinensis de Viris illustribus Casinensibus, ubi sic habet: Item (exaravit Petrus diaconus) Regestum pervetustum sign. num. 86 characteribus Longobardicis in membranis scriptum ex mandato Senioretti abbatis &c: hic vero ab anno 1127 ad annum 1137 Casinensibus præfuit.

[31] Neque Petri Damiani, qui seculo XI scripsit, hic utar testimonio, [de quorum antiquitate] quamquam de illo Arnoldos Wion lib. 3 Ligni vitæ ad diem V Octobris ad hunc modum loquatur: In eadem libraria (Casinensi) pulpito septimo reperiuntur nonnulli versus heroïci de eodem Sancto (Placido,) qui ex inscriptione videntur esse Petri Damiani. Hujus, inquam, hic mentionem non fecero, tum quod versus illos ipsemet Wion Petro Damiani dubitanter adscribat; tum quod hujus Opera operose collegerit, typisque ediderit Constantinus, monachus S. Nicolai de Arena Catanensis, Congregationis Casinensis Ordinis S. Benedicti, nec tamen in his prædicti versus locum habeant usquam. Asseverantius quidem de Theodino paulo ante hæc scripserat Wion: D. Theodinus monachus in ejusdem Martyris (Placidi) solemnitate alios duos sermones ad fratres habuit, & primi quidem initium est: “Hodierni diei” alterius vero: “Præsentis festi memoria” qui omnes reperiuntur Ms. in Bibliotheca Casinensi, & in libello quodam cameræ R. P. Abbatis deputato. At quis hic Theodinus fuerit, quove tempore istos de S. Placido ad fratres sermones habuerit, tacuit Wion. In Casinensium abbatum Catalogo apud Erasmum Gattola ad calcem Casinensis Historiæ pag. 951 bini hujus nominis Casinensis abbates occurrunt, quorum prior anno 1166, posterior inter annos 1251 & 1263 Casinensibus præfuit: at cum Wioni de Theodino monacho sermo sit, de neutro intelligendus videtur. Tertius in Catalogo Monachorum Casinensium dignitate illustrium ibid. pag. 955 occurrit; qui sub annum 1061 ab Alexandro II Pontifice e monacho Casinensi ad S. R. E. purpuram evectus, ut refert Chronicum Casinense lib. 3, cap. 26; atque idem videtur, qui Theodinus a Wione memoratus, licet Todinus ibidem appelletur. Certe ita etiam sensit Ciaconius lib. 1 Historiæ Pontificum Romanorum ad annum 1061 de Theodino Cardinali, præter alia, scribens: Scripsit, ut refert Wion, sermones de S. Placido.

[32] Ex quibus, si vera Wion scribit, duo intelligimus, alterum, [minus nobis constat.] sermones illos ad fratres de S. Placido verosimillime habuisse Theodinum, priusquam ab Alexandro II, qui ab anno 1061 ad annum usque 1073 Pontificatum protraxit, Romana purpura donaretur: alterum vero, jam tum Casinensibus in usu fuisse, ut S. Placidi memoriam quotannis festa solemnitate recolerent; atque adeo hinc etiam efficitur, primam S. Placidi notitiam Actis Græcis, seculo XII in Occidentem primum allatis, non deberi. Tres præterea Hymnos Mss. ex Breviario quodam membranaceo cœnobii S. Zenonis Veronæ descriptos, & in S. Placidi Sociorumque laudem compositos, idem auctor exhibet; at nihil de illorum ætate lectorem monuit. Raynaldus Casinensis abbas, trium pariter Hymnorum in laudem S. Placidi, ut idem Wion refert, auctor, anno dumtaxat 1137 Casinensis cœnobii præfecturam accepit. Denique præteriri hoc loco non possent, quas laudat Wion, Siculorum ad S. Benedictum, & Gordiani altera ad S. Maurum, altera ad Vigilium Papam, aliæque generis ejusdem Epistolæ; modo de illarum sinceritate constaret: verum de his infra; quæ enim hoc § dicta sunt, per se sufficiunt, tum ut refutentur ii, qui S. Placidum, nec in vivis quidem umquam fuisse, nec prius in Ecclesia cognitum, quam protrahi in lucem Acta ejus Græca cœperint, contendunt; tum etiam, ut sacrum qualemcumque cultum ante seculum duodecimum S. Placidus obtinuisse, saltem in Italia, ostendatur. Itaque ad ejus Acta progredior.

§ III. Acta S. Placidi multiplicia, sed omnia sublestæ fidei.

[Acta S. Placidi multiplicia:] Sancti Placidi martyris Benedictini res gestas ac passionem posteritati plures transcripsisse feruntur, nimirum Gordianus monachus, Petrus Diaconus Casinensis, & Stephanus Aniciensis, de quibus Arnoldus Wion lib. 3 Ligni vitæ in Annotatis ad diem V Octobris in hunc modum loquitur: Passionem (S. Placidi & Sociorum) scripsit, imperatore Justiniano jubente, duplici stylo, Græco videlicet & Latino, Gordianus monachus: Latinam adferunt Lippomanus tom. 4, & Surius tom. 5 hac die: Græca vero, in Latinum conversa, extat Ms. in cœnobio montis Casini tali exordio: “In claro & renitenti triumpho” quæ est apud Surium tom. 7. Secundo loco eam composuit D. Stephanus, Aniciensis episcopus, quam vidi Ms. ibidem sic incipientem, “Sub S. Spiritus disciplina.” Tertiam itidem repperi sub nomine Petri diaconi, quam se composuisse idem Petrus fatetur lib. 4, cap. 68 (alias 66) quæ sic incipiebat: “Gymnosophistarum mos.” Anno 1686 Casinensem Bibliothecam Mabillonius quoque lustravit; is tom. 1 Itineris Italici pag. 125 eadem de re hæc habet: De Vita S. Placidi apud Casinum diligenter inquisivimus, & de Vita S. Mauri. Triplex ibi reperta beati Placidi Vita: una jam vulgata (a Surio Trimestri 4 a pag. 65, & recusa in Actis Sanctorum Benedictinorum Sec. 1 a pag. 45) sub nomine Gordiani, antiqua: altera per Petrum diaconum ac monachum Casinensem, ad Gregorium præsulem: tertia per Stephanum Aniciensem. Utraque inedita (non viderat forte Mabillonius Octavii Cajetani Opus de Sanctis Siculis anno 1657 Panormi impressum) & ex Græco (sic isti auctores aiunt) translata. Primæ Vitæ folia ante annos septingentos descripta ad compingendos alios codices detracta invenimus.

[34] [Græce Gordianus] Gordianum una cum S. Placido Casini monachum egisse, ac inde in Siciliam abeunti comitem adhæsisse, quin & illius martyrii spectatorem fuisse, Acta ipsa, quæ Gordiani nomine venditantur, expresse perhibent: magni proinde facienda essent Acta a tali auctore conscripta, si modo & hæc vere dicerentur, & Acta ipsa ad nos sincera pervenissent. Sed neque fundate satis Acta ulla S. Placidi Gordianus scripsisse dicitur, neque, si scripserit, ad nos integra pervenerunt. Falsum primo apparet, quod Wion ait, Gordianum Acta S. Placidi Græce & Latine scripsisse: Græce quidem id illum præstitisse, habent Acta Latina, tum quorum exordium est, In claro & renitenti triumpho, tum quæ Stephanus Aniciensis exarasse dicitur; contra de Actis Latinis, a Gordiano conscriptis, nulla ibidem mentio; neque Wion quemquam dicti sui testem facit. Græce porro Gordianum S. Placidi res gestas explicasse, dixit Stephanus Aniciensis in sua ad Casinenses Epistola a Cajetano tom. 1 de Sanctis Siculis pag. 172 & seq. excusa: idem Petrus diaconus Casinensis in Prologo ad Vitam S. Placidi tom. 6 Scriptorum veterum apud Martene col. 787; & post hos alii plures affirmarunt: sed neque Petrus Casinensis diaconus, neque Stephanus Aniciensis ante seculum XII scriptere, ac proin recenter nimis uterque scripsit, ut Vitam S. Placidi a Gordiano Græce conscriptam fuisse, quod omnis antiquitas tacuit, fateri nos cogant.

[35] At, inquies, Vitam S. Placidi Græcam a Gordiano conscriptam uterque præ manibus habuit, [scripsisse perperam creditus fuit] ac Latinam fecit: ita enim Stephanus Aniciensis in Prologo: Quapropter etiam nos ad hoc Opus * idonei minusque digni, ne magnalia Dei nostri suppressisse silentio velut ex invidia videamur, exactoria prece sanctorum, qui Deo in cœnobio militant Casinensi, B. Placidi monachi simul ac martyris Passionem, Deo favente, suscepimus describendam, quam a Gordiano, patris Benedicti discipulo, & ejusdem Martyris socio, Græce & minus fere in Latinum translatam, eo styli genere prosequamur, ut &c: Ita etiam Petrus num. superiore citatus: Nam cum ab ipsis B. Benedicti temporibus in Casinensi gymnasio sapientes quam plurimi fuerint, istius (S. Placidi) Passio (a Gordiano, ut paulo ante dixerat, descripta) de Græco in Latinum translata fuisset, hocque omnipotens Deus per nos tempore vestro implere dignatus est. Sic habet: Vitam S. Placidi a Gordiano conscriptam fuisse Græco sermone, auctores illi crediderunt; sed facile nimis, ut ex allatæ in Occidentem S. Placidi Passionis, & Gordiano adscriptæ historia in primis ostenditur. Contigit illa Petri ætate, ac, teste quidem ipso Petro apud Octavium Cajetanum tom. 1 de Sanctis Siculis pag. 183, ita fere habet.

[36] Fluebat annus seculi duodecimi decimus quintus, [a nonnullis ex Simeonis cujusdam,] ætatis vero Petri quintus, cum S. Placidi Acta hactenus ignota ab ignoto pariter homine in Italiam allata fuere: Græcus is erat, nomine Simeon, conditione presbyter. Constantinopoli Siciliam, inde Salernum Picentinorum metropolim adiit, annum jam agens, si credere lubet, centesimum decimum. Munus secum detulerat, quod sane gratum Benedictinis fore existimabat, Passionem scilicet S. Placidi, Gordiani manu exaratam. Itaque cum ad Salernitanum S. Laurentii monasterium divertisset, nonnulla hic senex memorare de miraculis S. Placidi & passione cœpit, quibus ut fidem faceret, S. Placidi Acta a Gordiano scripta exhibebat, eaque post S. Placidi obitum majoribus suis, apud quos Constantinopoli hospitatus fuerat, reliquisse Gordianum, affirmabat. Effluxerant a S. Placidi martyrio anni jam forte 574; & nova quædam, nec prius audita, de S. Placido Simeon referebat; mirum quoque videbatur Benedictinis, Passionem S. Placidi, qui in Sicilia passus fuisset, Constantinopoli scriptam, ac inde post tot annorum spatium in Italiam demum allatam: unde ne sic quidem dictis suis fidem fecit. Igitur cum talibus dictis (Petrum diaconum audis) nullus præberet assensum, senex ille Simeon in lacrymas resolutus, lignum Crucis tangens dixit: Per istam sacratam Domini Crucem, & per sacrosanctam imaginem Salvatoris, quæ ibi depicta est, quia hæc, quæ locutus sum ad vos de B. Placido martyre, vera sunt, & hanc Cartam, quam de martyrio ipsius & Sociorum ejus in manibus teneo, Gordianus famulus ejus descripsit, & in domo parentum meorum reliquit, juxta relationem eorum. Sic demum apud aliquos fidem Græcus invenit, non apud Joannem, S. Laurentii Præpositum, qui, ut idem Petrus refert, Passionem illam Casinum ferre constanter renuit, dicens, illum delusorem Constantinopolitanum esse.

[37] [hominis Græci & ignoti,] Aderat præterea & alter quidam monachus, Joannes dictus, monasterii Capuani, qui, licet hominis Græci dicta primum suspecta habuisse videatur, deinde tamen, sive Simeonis rogatu, sive quod fidem deinde aliquam illius dictis adjecisset, Acta illa Græca Casinum mitti curavit ad Raynaldum, cujus denique hortatu jussuve eadem se Latino sermone donasse, ipse Petrus scribit loco apud Octavium Cajetanum supra laudato. Verosimile admodum fit, nec Casini defuisse, qui Acta illa, Gordiani nomine palliata, habuerint pro fabula, vel certe suppositionis falsique suspecta, quos inter & ipse Petrus numerandus videtur: quippe in Prologo quidem ad Vitam S. Placidi, quam anno ætatis suæ vigesimo tertio Latine exaravit, Gordianum eorum auctorem esse, diserte affirmat; at in libro de Viris illustribus Casinensibus, quem ætate grandior scripsit, ne verbum quidem de Gordiano occurrit, licet Faustum, alterum S. Benedicti discipulum, & Vitæ S. Mauri, ut ait, scriptorem, Casinensibus scriptoribus, quos eo libro ex instituto prosequitur, inserere nequaquam neglexerit; idem procul dubio Gordiano facturus, si Acta illa Græca, quæ alias ipsemet Gordiano adscripserat, vere a Gordiano conscripta fuisse, tum temporis existimasset.

[38] [sublestæ fidei] Quod si Petrus a priori sua opinione postmodum desciverit, næ id ille juste recteque fecit. Viderit enim Actis illis errores contineri graves sane nimis atque multiplices, quam ut a Gordiano committi potuerint, ut suis locis liquido apparebit. De illis nimirum erroribus loquor, qui Actis tum a Petro, ut volunt, interpolatis, tum æ Stephano Aniciensi Latine versis, communes sunt, & quibus proinde Acta Græca, Gordiano afficta, inquinata fuisse oportet. Acta illa a Gordiano scripta fuisse, sola Simeonis suadebat auctoritas: at hunc narrationi suæ nonnulla, quæ si non aperte falsa, suspecta equidem sunt admodum ac parum verisimilia, inseruisse perspexerit. Hujusmodi est, quod de Gordiano, paulo post Placidi martyrium Constantinopolim profecto, ait. Itineris hujus causas afferunt Acta a Mabillonio edita num. 91, tum quod Gordianus, martyrum corporibus sepulturæ traditis, quid faceret, vel quid diceret, nesciebat; tum quod nimia in Italiam redeunti discrimina imminerent. Si Gordiano apud Siculos nihil negotii reliquum erat, quid, quæso, causæ fuit, cur Constantinopolim ierit? S. Benedicto, etiam tum in vivis superstiti, nomen dederat, obedientiamque debebat: licuitne Gordiano, illo inconsulto, regiones transmarinas adire, solique, qua vellet, vagari iis in regionibus, in quibus nulla erat Benedictinorum colonia, nullus alumnus? Morari saltem S. Benedicti jussa debuisset, aut certe eodem, unde venerat, Casinum redire. At terruerunt hominem viæ pericula; illum ipsum scilicet, quem varia discrimina & infinitarum undarum certamina (sic alibi Gordianus ipse ad Vigilium Papam scripsisse fingitur) ab arripiendo itinere Constantinopolitano non deterruerunt.

[39] Præterea quomodo verum est, Gordiano apud Siculos non fuisse, [narratione:] quod ageret? Repentina fuit Messanæ invasio, brevemque illic a Placidi nece moram traxere Saraceni, ut Acta laudata habent; imo quinto post S. Placidi martyrium die Messana solventes in medio Phari naufragio perierunt. Villæ vero Benedictinæ dispersæ erant per omnem Siciliam multæ, ut quidem aiunt. Num propter destructionem unius forte monasterii Messanensis nulla erat habenda Gordiano tot villarum prædiorumque adhuc intactorum ratio? Non deerant igitur possessiones plurimæ, quibus conservandis operam daret: poterat colonos dispersos colligere, poterat resarcire quassata, atque hujus generis alia non pauca moliri. Neque ignorabat, paucos ante annos S. Placidum in Siciliam missum fuisse, ut illas alienis manibus eriperet, ac monasterio Casinensi, cujus erant, vindicaret; atque adeo probe norat, ab officio suo abesse longissime, bona illa idoneo præsidio destituta deserere, & alieni appetentium cupiditati objicere. Adhæc fingamus tantisper, Gordianum S. Placidi Acta Constantinopoli concinnasse. Fertur ille in Siciliam rediisse & Syracusis mortuus. Quis sibi facile persuadeat, Gordianum illuc rediturum ne exemplar quidem Actorum a se scriptorum suæ addidisse sarcinulæ; aut illuc jam reversum scripto altero tum Ordini suo, tum Occidentalibus ceteris non exposuisse, quæ viderat? aut ne id faceret, per suos licuisse?

[40] Potuisset quidem huic labori Gordianus parcere, [neque Gordiani esse evincunt] si, quod fingere nonnullis placuit, Acta illa per Orientis Justinianus, per Occidentis ecclesias Vigilius Papa longe lateque dispersisset. Sed frustra fabulis fabulæ accumulantur: id enim si ita se habuisset, enimvero aliquod saltem eorum exemplar alicubi in Occidente conservatum fuisset; aliquis saltem ex antiquis scriptoribus, maxime Benedictinis, nonnullam illorum mentionem alicubi injecisset, neque, posteaquam annos latuissent circiter 574, e Constantinopolitanis latebris subito ac præter omnium exspectationem erumpere debuissent: at in Romanis Bibliothecis, in Benedictinis archivis, aut in Occidentalium ecclesiarum scriniis custodiri, indeque, si qua illorum obrepsisset oblivio, in lucem protrahi. Benedictini equidem magno illa plausu excepissent, & alicubi saltem, ubi minus calamitatum, quam in Sicilia, passi sunt, velut auro pretiosiora conservassent. Neque prædictis figmentis a Litteris tum Gordiano, tum Justiniano imperatori & Vigilio Papæ affictis, & Chronico Casinensi, Parisiis studio & opera Jacobi du Breul, monachi S. Germani a Pratis, anno 1603 Ambrosii & Hieronymi Drouart typis edito, subjectis pondus ullum accedit; ita videlicet imperite confictis, ut fidem nihilo majorem, quam ipsamet Acta mereantur; ut facile credet, quisquis legerit pauca, quæ inde subnectimus.

[41] Primum personatus ille Gordianus, causas Vigilio Papæ exponens, [ejusdem Gordiani,] quibus se ad scribenda S. Placidi Acta impulsum ait, præter alias, Justiniani imperatoris jussum his verbis allegat: Accedebat ad hoc, quod divus triumphator augustus Justinianus Æneada jam dicti nepotis sui Placidi Passionem exarare sanxerat, gliscens ardore insatiabili examussim ejus Acta cruciatusque agnoscere. Æneadæ titulus Justiniano in Actis quoque tribuitur num. 3. Sed hunc nec a Justiniano, nec a quoquam imperatorum adscitum fuisse umquam, ac porro ridiculum esse, fatetur Mabillonius in suis ad Acta Observationibus. Placidum vero Justiniani nepotem fuisse, purum commentum est, ut § sequenti dicetur. Tum non modo S. Placidi ortum, gesta, ac martyrium litteris se consignasse ait; sed addidisse his etiam, quæ in S. Placidi Messanensi cœnobio ab illius obitu contigerunt: Adjungentes ea, inquit, quæ post Passionem in jam dicto evenere cœnobio. Quo loco in Actis num. 90 Vigilii Papæ successores 49, quot certe Gordianus videre non potuit, oblatas a Tertullo in Sicilia S. Benedicto possessiones confirmasse dicuntur. Præterea sub finem Epistolæ ait: Denique Opus istud, quod triumphatoris invicti Justiniani jussu cuderam, sanctissimo Eutitio patriarchæ novæ Romæ Constantinopoleos ostendi in secretario Majoris ecclesiæ, dum synodum CLV episcoporum una vobiscum jussu domini nostri Justiniani perpetui augusti celebraret. At ex collatione 2 concilii Constantinopolitani secundi liquet, Vigilium concilio isti interesse, licet tum ibi moraretur, constanter renuisse; episcopos autem ad id convenisse centum sexaginta quinque, ait Zonaras in Vita Justiniani. Denique scriptam ait Epistolam anno 27 Justiniani, consulatu Basilii & Belisarii anno XII. Signare debuerat annum Justiniani vigesimum septimum, post consulatum Basilii duodecimum: consulatum enim iniit Belisarius anno 535; Basilius vero 541, ut adeo annus duodecimus utriusque in annum Justiniani vigesimum septimum, Christi 553, concurrere non potuerit.

[42] [Justiniani imperatoris & Vigilii PP.] Iisdem fere vitiis Justiniani ad Vigilium laborat Epistola, in qua pariter Æneadæ titulum, quasi ab Ænea genus duxisset Justinianus, hic sibi vindicat, centum quinquaginta quinque episcopos una cum Vigilio Constantinopoli congregatos ait, & Placidum suum vocat nepotem. Præterea, cum inscripta sit Vigilio Papæ, Eutitio Constantinopolitano, Apollinario Alexandrino, Eustachio Hierosolymitano patriarchis & centum quinquaginta episcopis Constantinopoli constitutis, scriptam fuisse oportet tempore concilii Constantinopolitani secundi, sive anno Justiniani 27, post consulatum Basilii 12, Christi 553. Atqui scribitur, Data III Non. Majas … anno a Deo nostri conservandi imperii XXIII, consulatu Basilii, viri clarissimi, anno nono. Itaque subscriptio Epistolæ cum inscriptione non cohæret. Adhæc anno post consulatum Basilii nono, (Christi 550) mense Maio, fluebat annus Justiniani 24, quippe quem anno 527, mense Aprili, Justinus Senior imperii societate donavit. Denique corruente jam dicta Justiniani Epistola, Vigilii ad illam Rescriptum corruat, necesse est, quamquam non desint alia, quibus & illud fictitium esse monstretur: hæc porro tantum Rescripti lubet attingere: Piissimum vestrum imperium gratia divina, martyre Christi Placido intuente, una cum domina Theodora augusta & natis ejus, custodiat &c: Justiniani ad Vigilium mox memoratam Epistolam anno 553 scribi debuisse, si quidem genuina esset, jam dixi: sed demus, scriptam fuisse jam inde ab anno Justiniani 23 aut 24, post consulatum Basilii nono, id est, anno Christi 550; qui potuit Vigilius longos annos Theodoræ augustæ precari, quæ jam ante e vivis excesserat? Procopius enim lib. 3, cap. 30 de Bello Gothico Theodoræ obitum anno ejusdem belli 14 illigat; quod cum anno imperii sui nono Justinianus susceperit, ut citatus Procopius scribit lib. 1, cap. 5, simul cucurrit annus Justiniani 22, & belli Gothici 14. Item lib. 2 de Bello Persico cap. 30, cum anni Justinianei imperii 23 meminisset, mox subdit: Anno superiore Joannes Cappadox Byzantium venerat ab imperatore accitus: tunc enim Theodora augusta supremum diem obierat.

[43] Quod vero additur de Theodoræ natis, si fabulatoris mentem recte assequor, [pseudo-epistolæ,] putavit is, Justinianum, post initum cum Theodora matrimonium, legitimos ex ea liberos procreasse: at ita de Justiniano in Compendio Chronico Constantinus Manasses scribit: Qui talibus abundabat dotibus imperator, nullam sobolem masculam, nullam fæmineam, quæ ipsi succederet, habebat. Quapropter moriturus, & terris excessurus, in natum ex sorore Justinum conjectis oculis, eum imperatorem designat. Et in Vita S. Sabæ per Cyrillum Scythopolitanum scripta legitur Theodora S. Sabam orasse, ut sibi filium a Deo impetraret; id vero illum facere renuisse. Verba Cyrilli apud Corelerium tom. 3 Monumentorum ecclesiæ Græcæ pag. 341 & seq. Latine versa sic habent: Augusta (Theodora) vero excepit eum (S. Sabam) cum lætitia & venerabunda salutavit; posteaque his verbis adhortata est: Ora pro me, pater, ut det mihi Dominus filium. Respondit Sabas & dixit: Deus gloriæ in pietate & victoria imperium vestrum conservet. Mœrore autem affecta est Augusta, quod petitioni suæ non annuisset. Causam vero rogatus Sabas respondit: Credite mihi, patres, non ex ventre illius fructus egrediatur, ne Severi dogmatibus lactetur, pejusque quam Anastasius Ecclesiam perturbet: unde Cangius in Familiis augustis Byzantinis ait, si qui Justiniano & Theodoræ adscribantur liberi, ex nefasto alterutrius contubernio natos esse, apud quem plura hac de re legi possunt. Sufficiunt enim hactenus dicta, ut monumenta adducta, ad fidem faciendam, Acta S. Placidi a Gordiano conscripta fuisse, inepta credantur. Nec iis in Præfatione Actorum Benedictinorum, aut in Annalibus Mabillonius uti voluit, ut Acta S. Placidi Gordiano vindicaret, quod utique facere non neglexisset, si ad id apta atque accommodata existimasset.

[44] Quin imo Acta illa Gordiano a recentioris ætatis scriptore afficta fuisse, [sed illi a recentioribus] priore loco Mabillonius suspicatur; altero vero palam fatetur: nam in Præfatione ad Acta Sanctorum Benedictinorum § IV ita scribit: Petrus diaconus Cassinensis, sæculi XII scriptor non malus quidem, sed non satis diligens, S. Placidi ejusque Sociorum gesta a Gordiano, Placidi comite, scripta vel interpolavit, vel supposuit. At Annalium Benedictinorum lib. 3, num. 25 ita loquitur: Optandum sane esset, ut accuratiorem de rebus ab eo (S. Placido) gestis scriptorem haberemus, quam Gordianum illum personatum auctorem, qui ejus discipulus atque itineris socius fuisse, ejusque Vitam Græce scripsisse dicitur. Scriptorem longe recentiorem arguit imperita narratio, plurimis respersa erratis, quæ nisi in posteriorum temporum hominem, & quidem imperitum, cadere non possunt; nec modo interpolatorem, sed falsum auctorem omnino arguunt. Non minus severe hæc Acta excepit Papebrochius tom. 3 Maii pag. 606, ubi, cum de S. Mauri Vita dixit, merum sequentis ævi figmentum sibi videri, de S. Placidi Vita mox addit: Ei simile, quod de martyrio S. Placidi & Sociorum sub nomine Gordiani eorumdem ministri, habetur; cui quid solidæ veritatis subsit, inter tot mendaciorum monstra nequeat vel per conjecturam prudentem definiri.

[45] At si Acta illa Gordianus non scripsit, quo tempore, quove auctore conficta sunt? Auctorem illum, inquit Mabillonius Annalium lib. 4, num. 14, quisquis est, non ante Johannis Octavi Pontificatum vixisse, ex eo colligimus, quod is Pontifices recensens, qui Tertulli donationes in Sicilia factas comprobarunt, a Vigilio Papa numerat quadraginta novem. Totidem enim a Vigilio ad Johannem Octavum numerantur Romani Pontifices. Haud igitur ante annum 872, quo Joannes VIII renunciatus est Ecclesiæ Pontifex, conscripta fuerunt: imo forte & multo serius; cum neque Leoni Marsicano ulla eorum notitia fuerit aut usus, neque quidquam de illis umquam proditum fuisse sciatur, ante Simeonis, hominis Græci ac ignoti, in Italiam, seculo XII jam inchoato, seu verum seu fictum adventum. Deinde fateri necesse est, nullum in Actis Latine redditis apparere indicium, unde e Græco ad Latinum sermonem translata fuisse conjicias; nec aliquod uspiam Græci textus exemplar reperitur. Unde nonnulli autumant, quidquid de his Actis, a Gordiano Græce conscriptis, fertur, Petri Casinensis diaconi inventum esse, quo confictis a se Placidi Actis majus pondus ac fidem conciliaret: quod si ita re vera est, næ ille quidem mentitus est splendide: mihi vero Petrum absque certioribus argumentis fraudis adeo abjectæ reum agere religioni est, quamquam ex dictis hactenus persuasum habeam, seculo IX (quisquis ea finxerit) non esse antiquiora, quod ad eorum fidem elevandam satis est. Ad Acta Latina progredior.

[46] [in Actis vero, quæ Latine exstant, partem] Certum est, Petrum Casinensem diaconum partem in his aliquam habuisse: lib. 4 Chronici Casinensis, quem ipsemet scripsit, cap. 66, tom. 4 Scriptorum Rerum Italicarum pag. 536 hæc de illo leguntur: His porro temporibus Petrus diaconus anno Dominicæ Incarnationis quinto decimo centesimo atque millesimo, primo ætatis suæ lustro a parentibus suis beato Benedicto oblatus & a jam dicto Gyrardo abbate susceptus, & habitu sanctæ conversationis indutus, atque sub eodem abbate per annos bis IV eruditus, vicesimo primo anno ætatis suæ scripsit ad Oderisium secundum supra dicti Gyrardi successorem, Passionem beatissimi martyris (supple Marci) & sociorum ejus, Vitam egregii confessoris Fulconis, Passionem sanctissimi martyris Placidi discipuli beati patris Benedicti & c. Eadem legere est in Opere, quod de Viris illustribus Casinensibus idem Petrus scripsit, cap. 47, ubi nulla utrobique Actorum Græcorum mentio fit, licet priore loco librum Hevæ regis Arabiæ de pretiosis lapidibus e Græco in Latinum sermonem transtulisse legatur. At apud Cajetanum Octavium de Vitis Sanctorum Siculorum tom. 1, pag. 183 & seq. ita de se loquitur Petrus: Quam (Passionem Græcam S. Placidi a Simeone acceptam) ille (Raynaldus Casinensis tum monachus, postea abbas) accipiens nostræ exiguitati contradidit, præcipiens, ut diligentius illam emendans, futuris generationibus habendam contraderem, hac jussione conventus parui, & ad Regis æterni laudem beatissimi martyris Placidi Passionem excultiore stylo digessi & c: atque adeo Petrus S. Placidi Passionem Latine condidit, vel certe ab alio conditam interpolavit.

[47] [Petrus Casinensis certo habuit;] Quam hic e Græca Latinam fecisse se, ait, sed forte interpolavit tantum Petrus Raynaldi jussu S. Placidi Passionem, eadem videtur, ac illa, quam Ruinartius & Mabillonius tomo 1 Actorum SS. Benedictorum inseruerunt, & nos ex illis primo loco recudemus: nam & alteram Petrus Casinensis diaconus Passionis S. Placidi e Græco fonte scriptionem adornasse legitur tomo 6 Scriptorum veterum ab Edmundo Martene & Ursino Durand collectorum col. 786 & seq., ubi in Prologo Petrus ait, id Operis se suscepisse jussu Gregorii præsulis (dubitat Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 534, num. 25, Tarracinensis, an Suessani) anno ætatis suæ vigesimo tertio, id est, Christi circiter 1133. Hanc quidem Petri lucubrationem non vidimus hactenus; diversam tamen ab ea, quam Mabillonius edidit, aliud in utraque Placidianæ Vitæ exordium, alius item finis indicare videtur: illud ita habet: Postquam summi Regis dignitas lucis suæ radio idolorum tenebras pepulit ac procul fugavit, multos per orbem Ecclesiæ suæ donavit viros, qui seu sidera cælum, ita & hi ejus Ecclesiam vita ac miraculis adornarent &c: finis vero ita: Beatissimi Placidi gloriosis meritis intervenientibus Domini nostri Jesu Christi, nullus ambigat usque in hodiernum diem pro nostra salute Virginis qui in ventrem descendit, devictoque mundi principe, captivitatis formam vehens secum locavit in arce, qui vivit &c.

[48] Fertur & Stephanus quidam Aniciensis, auctor cætera ignotus, [aliaque Stephanus Aniciensis fertur e Græco vertisse,] S. Placidi gesta e Græco in Latinum vertisse sermonem Casinensium monachorum rogatu. Stephani versionem primus typis edidit Octavius Cajetanus ac annotatis illustravit tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum: quæ autem apud Stephanum de S. Placido ac Sociis recitantur, ex eodem fonte prodiisse, unde sua Petrus Casinensis hausit, tum Petri, tum Stephani versionem inter sese conferenti manifestum fiet: verum id inter utramque discriminis intercedit, quod Petri versio, ut longe prolixior, variisque additamentis aliunde petitis fœcundior, ita & Stephani versioni verisimilitudine multum cedat. Porro nec Petrus Stephani, nec Stephanus Petri usquam meminit, ut adeo neuter alterius versionem vidisse videatur; nisi forte Stephanus Petri versionem tacite indicet, cum Casinensibus monachis ait in Prologo: Unde & Placidi martyris vestri triumphos pariter & agones, qui Latinorum incuria diu silentio sepulti erant, cum apud Græcos egregie vixerint atque floruerint, de Græcos produxistis in lucem, & ut eosdem stilo mediocri editos verbis ornatioribus & magis propriis debeam colorare, potestativæ precis instantia postulatis. Verum, cum & ipse Simeon Græcam S. Placidi Vitam Latine, sed minus apte, interpretatus esse ac reddidisse dicatur a Petro Casinensi apud Octavium Cajetanum tom. supra citato pag. 183, Simeonis potius, quam Petri versionem istis verbis attigisse Stephanum, vehemens mihi suspicio est.

[49] Incertum Octavio Cajetano est, uter alterum præcesserit, [dubium, uter prior scripserit;] uter secutus sit. Stephanus S. Placidi gesta Græcis quidem litteris celebrata fuisse, at non item Latinis, iterum atque iterum repetit; unde Petrum præcessisse videri potest: at idem Petrus in Prologo ad Gregorium præsulem tom. 6 Veterum Scriptorum col. 787 his verbis affirmavit: Nam cum ab ipsis B. Benedicti temporibus in Casinensi gymnasio sapientes quamplurimi fuerint, & istius (S. Placidi) Passio de Græco in Latinum a nullo translata fuisset, hocque omnipotens Deus per nos tempore vestro implere dignatus est. Nihil igitur hinc pro majori alterutrius antiquitate effici potest. Petri versionem paulo post expolivisse Stephanum, ex Bibliothecæ Casinensis monumentis Mabillonius num. 47 laudatus tradit: vereor vero ego, ne, quemadmodum in Actis S. Placidi a Mabillonio editis, Gordianus velut illorum auctor falso lectori obtruditur, ita & hic inane cassumque Stephani Aniciensis nomen vel Petrus Casinensis, vel alius quilibet dolo malo obtruserit, ne solus Petrus Acta Græca, quæ a Gordiano scripta finguntur, vidisse putaretur; quod ut suspicer, faciunt potissimum duo. Primum quidem, quod, ut supra obiter innui, quis tandem fuerit Stephanus ille Aniciensis, penitus ignoretur: alterum, quod ipsa Stephani Aniciensis versio Petro Casinensi, demptis Epistola ad Casinenses monachos, & Vitæ Prologo, asseri posse ex monumentis ejusdem Casinensis Bibliothecæ videatur.

[50] [si tamen & Stephanus Aniciensis] Quod ad Stephanum attinet, nihil ipse de se scripsit, unde, quis fuerit, conjici possit: non fuisse tamen Benedictini instituti alumnum, suadere videtur loquendi modus, quo Casinenses monachos alloquens S. Placidum, vestrum martyrem, commilitonem, patronum appellat. In codicibus Mss. Casinensibus dominus Stephanus Aniciensis tantummodo nuncupatur. Arnoldus Wion lib. 3 Ligni vitæ in Annotatis ad diem V Octobris episcopum vocat. Secundo loco, inquit, eam (S. Placidi Passionem) composuit D. Stephanus, Aniciensis episcopus. At e quo fonte Stephani episcopatum hauserit, tacet. Neque sedes ejus episcopalis explorata habetur: ad episcopos equidem Anicienses referri non potest. Nam Anicienses seu Podienses in Velaunis præsules tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ a col. 687 enumerantur, nec inter illos ullus apparet Stephanus, qui seculo XII ad annum 33 circiter provecto vixerit. Stephanus tertius anno 1077 sua sede pulsus est; quartus vero sub annum 1220 Aniciensium præsul electus.

[51] [non sit auctor fictitius.] Non deesse autem Bibliothecæ Casinensis monumenta, e quibus S. Placidi Vita seu Passio, quæ Stephanum Aniciensem auctorem præfert, Petro Casinensi diacono adcribi possit, docet me Edmundus Martene num. 47 laudatus: nam post exhibitum Petri Casinensis diaconi in Vitam S. Placidi Prologum ad Gregorium præsulem, a Mabillonio Casini descriptum, Vitæ item initium & finem, quæ supra num. 47 dedi, ita Martene prosequitur: Post hanc Passionem in codice 449 sequitur Sermo Petri diaconi Casinensis in Passione S. Placidi martyris. Tum pariter Sermonis hujus a Petro compositi hoc exordium exhibet: Beatus igitur Placidus ex linea senatoriæ dignitatis erumpens Romanæ civitatis indigena fuit &c; quibus verbis cum etiam Vitæ S. Placidi, Stephano Aniciensi adscriptæ, initium concipiatur, uno hoc discrimine, quod Placidus in hac Christi Martyr appelletur; quæ alias Stephano adscribitur, hic Petro videtur adscribi. Is præterea est Passionis Stephano attributæ epilogus, ut pro concione festo S. Placidi die ad Casinenses reipsa dicta videatur: sic enim habet: Insignis Martyr, & omni tam ætati, quam sexui reverendus, coruscans in terra virtutibus, meritis in cælo vivens, se colenti & amanti ecclesiæ Casinensi indefessus patrocinator assistat, & sua semper solemnia celebrantes sic in præsenti cælesti reconciliet gratiæ, ut in futuro comparticipes faciat coronæ suæ, Jesu Christo Domino largiente, cui decus est & imperium per infinita sæcula sæculorum. Amen. Quid hac de re sit, docere nos Casinenses possunt.

[Annotatum]

* inidonei

§ IV. Instrumenta varia de rebus gestis S. Placidi conficta rejiciuntur.

[Figmenti loco habendum] Chronico Casinensi, anno 1603 typis Parisiensibus edito, a pag. 760 subnectitur non exigua privilegiorum epistolarumque collectio, e quibus varia, ad S. Placidi res gestas spectantia, magnum iis pondus, utpote a synchronis ac S. Placido familiaribus profecta, adderent; si quidem genuina hæc forent, ac omnino talia, qualia corum tituli indicant. Quis enim luculentiora, quam Tertulli, S. Placidi patris; quam Gordiani, ejus consanguinei; quam Siculorum, apud quos annis aliquot moratus, passusque fuerat; quam Gordiani alterius & S. Mauri, illius commilitonum; quam Vigilii Pontificis denique, & augustorum Justiniani ac Theodoræ testimonia requirat? Verum dolendum est, sub tam speciosis titulis nihil præter figmenta latere. Quo tempore primum hæc conficta sint, definire non valeo: at ante Petri Casinensis diaconi & Stephani Aniciensis ætatem, seu ante seculum XII nusquam citata reperi. Leo quidem Marsicanus lib. 1, cap. 1 decem & octo curtium, (quot numerantur etiam in Privilegio Tertulli, de quo infra) in Sicilia sitarum & a Tertullo S. Benedicto donatarum meminit; sed hæc aliunde discere potuit.

[53] Atque hæc quidem citatorum monumentorum auctoritatem universim minuunt: [instrumentum donationis,] at fidem longe minorem apud eruditum lectorem invenient, si seorsum singula perpendantur. Hinc inde aliqua, unde de eorum valore judicare lector possit, e singulis delibabo, ne, si singula huc transcribam, aut singulos eorum errores referam, prolixitate nimia tædium ac molestiam lectori creem. Primum quidem eorum, quæ ad S. Placidum spectant (de iis enim solis loquor) Tertulli est, quo octodecim suas curtes, in solo Siculo sitas, S. Benedicto donat vel confirmat, in quo vix sani quidpiam reperias. En illius inusitatum perinde ac ridiculum initium: Tertullus Dei gratia invictissimæ reginæ cæli, terræque civitatis Romanæ patricius, dictatoribus, magistratibus, senatoribus, consulibus, proconsulibus, præfectis, tribunis, centurionibus, decurionibus & omnibus hominibus per totum orbem commorantibus Romanæque ditioni subjacentibus, salutem & perpetuam pacem. Formula, Dei gratia, primus usus est Pippinus Franciæ rex, ut Mabillonius docet lib. 2 de Re diplomatica cap. 3, num. 6, propterea quod extraordinario modo pervenerat ad regnum; nec ea Justiniano aut Romanis seu privatis, seu quacumque dignitate ornatis in usu fuit. Quis Romam in scriptis publicis ac solemnibus invictissimam cæli terræque reginam vocitavit? Quem denique hic loquentem audis, Romanumne patritium, an Augustum?

[54] En modo Tertulli donationis finem non minus absurdum: [a Tertullo S. Benedicto factæ,] Si quis autem, inquit, hoc decretum nostrum violare præsumpserit, XIV millia talenta auri purissimi Romano solvat imperio. Scivitne, qui hæc finxit, quanti auri talentum esset? Præterea notæ chronologicæ, donationi additæ, non cohærent. Ita habent: Actum est hoc decretum XV Calen. Julii, anno imperii Justini quinto, CCCXXVI Olympiade. Olympias 326 respondet anno 525, cujus die IX Julii annum imperii sui octavum Justinus exorsus est. Subnectuntur denique hæ testium subscriptiones: Ego Tertullus patritius manus meæ signo roboravi. Ego Symachus pat. consul subscripsi. Ego Boëtius bis consul subscripsi. Ego Vitalianus consul subscripsi; sed nihilo meliores notæ. Vitalianus consul fuit anno 520 sed, in Oriente, & Constantinopoli VII mense consulatus sui XVI vulneribus confossus, in palatio cum Celeriano & Paulo satellitibus suis interemptus est, inquit Marcellinus in Chronico, cui Evagrius & Theophanes consonant. Annum itaque Justini quintum Vitalianus ille non vidit, nec subscribere illo anno Tertulli donationi potuit: præter hunc autem, qui hisce temporibus consul fuerit, non novi alium.

[55] [quod pluribus] Præterea, quemadmodum Vitalianus consul anno quinto Justini superstes non fuit, ita inter consules Boëtius, qui bis consulatum gesserit, non reperitur. Flavius Boëtius consulum catalogum suo nomine auxit anno 487: sed hujus nomen Fasti consulares non repetunt. Ad annum quidem 510 Anicius Manlius Severinus Boëtius, Eutharici collega, iisdem Fastis inscribitur, uti & ad annum 522 una cum Q. Aurelio Anicio Symmacho: sed ex duobus unum Tertulli Chartæ fabricator verosimilius conflavit. Quamquam enim utrique consuli eadem nomina fuerint, neuter tamen secundo consul dicitur, contra ac in Fastis illis fieri solet; & Boëtius ad annum 522, si tum secundo consul fuisset, de more præpositus fuisset Symmacho, qui tum primum consul procedebat: qui enim anno 485 consul fuit Symmachus, Q. Aurelius Memmius dictus fuit, ut ex antiquis Boëtii exemplaribus Sirmondus in Annotatis ad Ennodii Epistolam 25 libri 7 tradit. Ubi etiam docet, Symmachum, anni 522 consulem, Boëtii anno 510 consulis, filium fuisse, & Symmachi Senioris, qui anno 485 consul fuit, e filia Rusticiana nepotem. Idem vero deinde etiam adstruit de Boëtio, anni 522 consule, Symmachi Junioris proinde fratre simul & collega.

[56] [erroribus scatere,] Neque immerito ita Sirmondus docuit: certum enim in primis est ex Procopio, temporum illorum scriptore, lib. 3 de Bello Gothico cap. 20, Boëtium, anni 510 consulem, Rusticianam Symmachi, anno 485 consulis, filiam matrimonio sibi junxisse, eamque, Theodorici Gothorum regis jussu occisum, superstitem reliquisse. Hinc Romani, ait Procopius, ipsique adeo senatores, in primis uxor olim Boëtii, eademque Symmachi filia Rusticiana, quæ facultates suas egenis erogaverat, eo redacti sunt, ut in veste servili ac rusticana panem aliave cibaria ab hostibus petentes tunc victitaverint. Et paulo infra: Instabant Gotthi, ut Rusticiana mactaretur supplicio, insimulantes, quod, exercitus Romani ducibus ampla largitione corruptis, Theodorici statuas deturbasset, quo & Symmachi patris, & Boëtii mariti cædem ulcisceretur. Certum pariter est, duos suos filios ad consularem dignitatem simul promotos vidisse, quod ex ipso Boëtio Sirmondus probat, qui lib. 2 de Consolatione Philosophiæ Prosa 3, quem paulo ante necem sibi Theodorici jussu illatam in exsilio scripsit, liberorum suorum, una consulum, his verbis meminit: Cum duos pariter consules liberos tuos (seipsum alloquitur) domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti. Et iterum Prosa 4: Quid dicam liberos consulares, quorum jam, ut in id ætatis pueris, vel paterni vel aviti specimen relucet ingenii.

[57] Porro Symmachum socerum, magni admodum, ut par erat, [ostenditur:] fecit Boëtius, cujus rei testem habemus iterum Boëtium, laudato mox loco ita loquentem: Atqui viget incolumis, illud pretiosissimum generis humani decus, Symmachus socer, &, quod vitæ pretio non segnis emeres, vir totus ex sapientia, virtutibusque factus, suarum securus, tuis ingemiscit injuriis. Unde non immerito Sirmondus censet, Boëtium duobus suis liberis, anno nempe 522 consulibus, alteri suum, alteri vero soceri honoris gratia nomen imposuisse. Filiorum quidem nomina Boëtius non expressit, sed illius temporis par alterum consulum, quibus ille pater fuerit, non invenias. Scio, inquit Sirmondus in Annotatis ad Ennodii Epistolam 1, lib. 8, aliter visum auctori Vitæ Boëtii, qui filios ejus consules facit Patricium & Hypatium, qui anno Christi D consulatum una gesserunt. Verum hæc profecto nimia est allucinatio. Præterquam enim, quod meminisse oportebat, Græcos & Orientales illos consules fuisse, & ad Boëtii familiam nihil pertinere, revincere poterant, quæ modo citata sunt (num. scilicet superiore) verba Boëtii, ex quibus liquet, hosce ejus filios consulares ætate adhuc pueros fuisse, cum exsilii sui consolationem scriberet. Quod sane dico (lege dici vel dicere) non poterat, si ante annos XX, eoque plures annos, consules fuissent. Quam vere Sirmondus dicat, Patricium & Hypatium, ad Boëtii familiam nihil pertinere, liquet e Procopii lib. 1 de Bello Persico cap. 8, ubi inter quatuor belli Persici duces tertio ac postremo loco Patricium & Hypatium recenset his verbis: Ac præfecti militum, qui erant Byzantii, nimirum Patritius Phryx, atque Hypatius Augusti (Anastasii) ex sorore nepos. Hæc sufficere arbitror, ut Tertulli, de qua agimus, Charta pro spuria habeatur.

[58] Est vero insuper fœdus error tam huic Tertulli donationi, [nec sincerioris notæ Gordiani donatio,] quam Gordiani, quæ illam in citata Chronici Casinensis Appendice proxime sequitur, communis: utraque enim donatio S. Benedicto Casini commoranti facta dicitur. Atqui sub annum dumtaxat 528, vel anno 529, ut Vita prima S. Placidi num. XI diserte habet, Casinum S. Benedictus venit. Qui igitur anno Justini seu quinto, ut in Tertulli donatione, seu quarto, ut in Gordiani legitur, fieri ista donatio potuit, cum anno 527 Justinus exstinctus sit? Quod si Justino volueris Justinianum successorem substituere, nec sic donatio. illa cum anno illius quinto aut quarto combinabitur. Gordiani donationis hoc exordium est: In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei æterni, anno Incarnationis ejusdem quingentesimo vigesimo nono, imperii vero domini nostri conservandi Justini perpetui ac triumphatoris augusti anno quarto, Julii die XIV. Non advertit imperitus fabulator, annos Incarnationis Christi, aut hodiernum mensium dies numerandi morem id temporis nondum fuisse adhibitum. Paulo infra donationi Symmachus & Vitalianus interfuisse dicuntur, quorum neuter anno 529 in vivis erat. Sub finem Chartæ mulcta Gordiani concessionem violanti imponitur non minus ridicula decem millium talentorum auri purissimi Romano imperio solvendorum. Subscribunt donationi iterum Symmachus & Vitalianus consules, Boëtius item bis consul, de quibus vide paulo ante dicta. Quin & Belisarius tamquam consul, qui consularem dignitatem non est adeptus ante annum 535, nec anno 529 versari in Italia potuit, bello tunc Persico occupatus.

[59] [aut Siculorum ad S. Benedictum,] Tertio loco inter ea, quæ ad S. Placidum spectant, habet citata Appendix Siculorum de S. Placidi martyrio ad S. Benedictum Epistolam. Nihil illa continet præter S. Placidi martyrium brevibus relatum, & supplices Siculorum ad S. Benedictum preces, ut novos in Siciliam discipulos mittat, nullo anno aut nomine signata; in Actis tamen primo loco edendis num. 84 Messalini & Pompeii Cylii, rei Benedictinæ in Sicilia procuratorum, fuisse dicitur. Mentio in ea fit Abdalæ, Saracenorum regis; vix dubito, quin, qui Epistolam finxit, eum intelligat, quem Acta in Hispania regnasse aiunt: at Saracenos non nisi sub annum 713 Hispaniam invasisse, suo loco videbitur. Et ut nihil in ea lateret erroris, suppositionis tamen suspicionem non evaderet, vel ob hoc solum, quod ex eadem officina, qua reliquæ jam memoratæ, & aliæ, de quibus infra, certo fictitiæ, prodiisse videatur. Eadem manu fabricata videtur Gordiani ad S. Maurum, Casinensis cœnobii Præpositum, Epistola, qua Siculorum ad S. Benedictum. Substantia utriusque eadem est, ac præterea idem, paucis mutatis verbis, re idem significantibus, exordium. Ita Epistolam ordiuntur Siculi: Universali monachorum institutori atque doctori Benedicto servi & filii ejus desolati & destituti pastore cum subjectione reverentiam: Quia nihil paternitati vestræ incognitum esse ratum duximus, de his, quæ apud nos actitata sunt, scire vestram sanctitatem volumus, religiosissimum ac sanctissimum discipulum Placidum &c. Gordianus vero in hunc modum: Dominico Levitæ Mauro … Gordianus … Salutem in Domino & spiritum fidei. Quia omnibus modis desiderandam nobis & totis fibrarum præcordiis amplectendam sanctitatem V. nihil patimur ignorare eorum quam maxime, quæ ad augmentum sanctitatis institutoris nostri ac legislatoris pertinere noscuntur. Operæ pretium duximus innotescere ea, quæ temporibus istis circa sanctum et dominum meum Placidum in Sicilia evenere. Is enim &c. Hinc vero, quid de Mauri ad Gordianum Epistola responsoria, quæ Gordiani Epistolam in dicta jam sæpe Appendice proxime sequitur, censendum sit, quivis facile statuet.

[60] [aut Mauri ad Gordianum aliorumque litteræ,] Mauri ad Gordianum Epistolam in Appendice Chronici Casinensis sequuntur Gordiani alia ad Vigilium Papam, Justiniani ad eumdem, & Vigilii ad Justinianum responsoria, quas num. 41 & duobus sequentibus confutatas habes. Ejusdem farinæ sunt Epistola Justiniani ad Placidum, nepotem suum; item Theodoræ ad eumdem; & alterum denique Justiniani de Casinensis cœnobii immunitate Scriptum, quibus refutandis immorari non lubet: accipe tamen, quæ de his jam pridem Baronius tom. 7 Annalium ad annum 541 scripsit: Et ut hæc obiter attingamus, extant ibidem litteræ ejusdem Justiniani ad Placidum, nepotem suum, datæ anno duodecimo ipsius Justiniani imperatoris (qui est annus Domini quingensimus trigesimus octavus) sub consulatu Boëtii & Cethegi, addito anno tertio, quorum nulla est mentio, quod una simul gesserint consulatum, sed diverso tempore inter se, & a dicto imperatoris anno longe remoto. Siquidem Cethegus consul fuit anno Domini quingentesimo quarto: Boëtius quingentesimo decimo: sub anno vero duodecimo Justiniani Joannes & Volusianus (ut vidimus) consulatum gesserunt. Qua pariter censura corrigas, quæ ei subjicitur, Theodoræ Epistolam ad S. Placidum, iisdem consulibus & anno datam.

[61] Sed majori indigent castigatione ejusdem imperatoris Justiniani nomine Litteræ illæ iisdem conjunctæ, [a Barenio jam pridem] quibus salva vult esse Cassinensi monasterio, quæ Tertullus Placidi parens, quæve Justinus Senior imp. eidem cœnobio contulisset: nempe villas, rura, castra, oppida, civitates & municipia ibidem recensita, & quidem non parva vel exigua numero. At quænam sub Theodorico, Gothorum rege, esse poterant alicui Romanorum patricio oppida & civitates? vel quæ Justinus imperator ejusmodi in Italia existentia potuit donasse non sua? nec enim glebam imperator Orientis sub Theodorico rege in Italia possidebat. Et quid illud ad finem: “Ex minio manu propria subscripsimus” cum, teste Suida, Justinianus litteras penitus ignorarit? Et quomodo (ut superiores Epistolæ) eadem data legitur sub consulibus Boëtio atque Cethego, anno duodecimo ejus imperii? Et quæ insuper ridenda illa subscriptio testium: Teodoricus rex aquilifer, Belisarius Draconifer, Mauricius leonifer, Tiberius lupifer? Ac denique quomodo subscripsisse potuit ei privilegio anno duodecimo imperatoris Theodoricus Gothorum rex, cum longe ante hæc tempora decessisset, & post eum Athalaricus, inde Theodatus, ac postea Vitiges eo anno duodecimo Justiniani regnaret? Sed missa isthæc faciamus, quæ dolemus ab aliquo ocioso conficta. Miramur vero magis eadem ab ejusdem sacri Ordinis monachis, viris doctis, non fuisse rejecta & oblivione omnino sepulta.

[62] Quamquam æqua sit hæc Baronii censura, non tamen hanc omni ex parte tueri velim: [merito rejectæ.] nam primo, quod Volusianum Joanni, anno 538 consuli, comitem adjungat, id contra antiquos consulares Fastos facit, in quibus unus Joannes illo anno consul signatur. Vide Pagium ad annum 538, num. 10. Quod autem Justinianum litteras omnino ignorasse dicat, pariter non probo; id quidem habent codices Suidæ Mediolanenses, sed Vaticani pro Justiniano rectius Justinum habent, quem Procopius cap. 6 Historiæ Arcanæ ἀναλφάβητον, id est, litterarum expertem vocat. Justinianum autem litterarum expertem non fuisse, late probat Nicolaus Alemannus in caput 18 ejusdem Historiæ, quem vide. Sequuntur denique duæ Gordiani litteræ, unæ ad Messalinum & Pompeium Tyllium, seu, ut alibi legitur, Cilium; alteræ ad Constantinum abbatem Casinensem, S. Benedicti successorem. Agit utraque de Gordiani in Siciliam reditu. Verum quam parum ex dictis verosimile est, Gordianum a SS. Placidi & Sociorum nece Constantinopolim navigasse, tam verosimile est & has litteras esse fictitias. Primas præterea scriptas eo tempore fuisse oporteret, quo necdum nova Benedictinorum colonia Messanam advenerat, ut sequentibus Epistolæ verbis declaratur: State viriliter … usque dum … fratres nostri a Casino ad monasterium restaurandum veniant. Id vero temporis nulli erant in Sicilia Benedictini, uti ex litteris Siculorum ad S. Benedictum, quas vide in Actis num. 85, colligere est, & tamen Gordianus, nescio quos, patres & fratres ea Epistola alloqui fingitur. Messalinus & Pompeius Cilius, quibus nominatim Epistola inscribitur, laïci erant, Tertulli olim in Sicilia procuratores, quorum primus præterea in his ipsis litteris vir illustris appellatur. Quæ vero Constantino abbati inscriptæ sunt litteræ, Passionis S. Placidi A Gordiano Græcis litteris describendæ mentionem faciunt, quod ille numquam præstitit, ut in superioribus ostensum abunde est. Litteras reliquas Appendicis, quia ad res serius gestas pertinent, suis locis attingam. Interim ex dictis colliges, nihil sinceri hactenus, & cui tuta fides adjici possit, ex ea fuisse allatum.

§ V. Discutiuntur, quæ de S. Placidi natalibus circumferuntur.

[S. Placidum] Quo loco apud Romanos fuerit, etiam id temporis, quo summa reipublicæ auctoritas penes consules erat, Aniciorum familia, nemo nescit, eo maxime nomine apud Christianos nobilem, quod e senatoriis prima nomen Christo dederit: hinc S. Placidum paterna linea, materna vero e gente Octavia sub initium seculi VI prodiisse memorant ejus Acta prolixiora num. 4. Tempore, inquiunt, quo Theodoricus Augustus in Seniori Roma, in Nova vero Justinus Senior & Justinianus Romani imperii sceptra retinebant, Sedis * vero Apostolicæ Johannes primus & Felix præsidebant, Tertullus, vir nobilissimus ac præclarissimus, & in utraque curia Romani imperii post Augustos nulli secundus, homo illustrissimus ac dilectissimus, in Seniori Roma patriciatus retinebat habenas. Qui ex Aniciorum stemmate sanguinis lineam ducens adeoque sapientia, fortitudine atque prudentia viguit, ut ab imperatoribus omnique Romano populo PATER PATRIÆ vocaretur. Hic de Octaviæ gentis familia ducens uxorem, corpore ac moribus speciosissimam, bonæ arboris bonos fructus ex ea suscepit. Primum namque Placidum, secundum Eutychium, tertium Victorinum, quarto autem loco dum puellam enixa fuisset, pro eo quod ex Octaviorum & Flaviorum stirpe descendebat, Flaviam nominaverunt. Stephanus Aniciensis, seu quisquis forte sub hoc nomine latet, Tertullum modestius simul & verius laudat, quem solum per varios honorum gradus patriciatus culmen adeptum ait; Placidum vero Romanæ civitatis indigenam, natum senatorio stemmate, matre vero e gente Octavia.

[64] [patre patritio Romano ertum,] Placidum quidem, S. Benedicti discipulum, Tertullo patre, eodemque patricio, natum, testis locuples est S. Gregorius Pontifex lib. 2 Dialogorum cap. 3, inter Romanos nobiles, qui filios suos S. Benedicto obtulere, Equitium & Tertullum nominatim recensens his verbis: Tunc quoque bonæ spei suas soboles, Equitius Maurum, Tertullus vero patritius Placidum tradidit. At nihil ille de Tertulli stemmate Aniciano, nihil de dignitate ejus, tam in Oriente, quam Occidente ab Augustis secunda, nihil de matre Placidi, Octaviorum stirpe prognata. Gregorio de Placidi genere plura non scripsit seculo XI Leo Marsicanus, nec ullus illo antiquiorum; ut non nisi ex traditione incerta, vel dubiæ fidei monumentis, vel denique e Petri diaconi Casinensis, aut alterius cujuscumque, sed auctoritate non majoris, invento Anicianum & Octavianum S. Placidi genus seculo primum XII vulgo obtrudi, librisque consignari cœperit: placuit tamen ea res adeo recentioribus quibusdam, ut non inutile visum illis fuerit, in explicanda S. Placidi genealogia eruditionem suam & laborem collocare. Ex his nobis ad manum est Arnoldus Wion, monachus S. Benedicti de Mantua, qui Anicianam familiam, in suos gradus late distinctam, ex instituto descripsit tractatu separato, quem Ligno Vitæ præfixit.

[65] Propositum mihi non est, quæ disserit, discutere singula, [Wion haud fundate satis] sed ea tantum, quæ sanctum nostrum Placidum attingunt propius, facto exordio a gradu Aniciano decimo septimo, seu a Sexto Anicio Petronio Probo, qui anno Christi 371 una cum Gratiano Consulum Fastos auxit. Probus hic ex Anicia Faltonia Proba tres liberos masculos suscepit Olybrium, Probinum, & Probum; atque ita geminum Aniciorum stemma invexit, alterum Proborum per seipsum, alterum Olybriorum per Olybrium filium. E Proborum stemmate S. Placidum derivat Wion in hunc modum: Probo Juniori natus est filius, quem Anicium Justinianum Probum appellat. Porro ab hoc Justiniano (altero a Justiniano imperatore) procreati fuere filii tres Germanus, Eupropius & Tertullus. Postremus ex his (Flavius Anicius Probus Wioni dictus) consulatum gessit anno 502; ex quo denique prodiit Flavius Anicius Probus Tertullus alter, seu Junior, anno Christi 523 consul, & SS. Placidi, Eutychii, Victorini & Flaviæ pater. Ita quidem Wion hactenus; an vere solideque nunc dispicio.

[66] Probo Seniori tres filios fuisse, Olybrium, Probinum, [paterna linea] & Probum Juniorem, neque dubium est, neque controversum: at Probo Juniori filium fuisse, Justinianum nomine, unde didicit Wion? Altum apud veteres de hoc Justiniano silentium; unde ad gradum Anicianum decimum nonum fatetur Wion, res ejus gestas in tenebris latere, ut vix invenerit, quod de eo proferret. Duo tamen protulit; alterum, loco mox citato, claruisse nempe illum tribus liberis, de quibus infra: alterum in Martyrologio ad diem XXI Martii pag. 112, ubi Justinianum illum Romanis consulibus adnumerat, verosimiliter ex Indice Consulum Romanorum ipsi Roma transmisso, quem loco, prius allato, laudat: cum tamen ceteri consulum Fasti hunc Justinianum ignorent. Quos præterea ad gradum Anicianum 19 laudat Wion scriptores, Petrum Casinensem diaconum, Trithemium aliosque, recentiores sunt & ad rem persuadendam haud satis idonei. Plusculum tamen vetustatis præ se fert Anastasius Senior, cujus Epitomen Chronicorum Casinensium, sub annum 754 Stephani II (Baronio III) Papæ jussu conscriptam, ibidem laudat; sed personatus iterum hic obtruditur auctor, ut Muratorius censuit tom. 2 Scriptorum Rerum Italicarum in sua ad eamdem Epitomen Præfatione, ubi inter alia, quæ in dicta Epitome occurrunt, & a seculo VIII, quod illa præ se fert, abhorrent, hæc ait: Denique cum seculo VIII nullo pigmento componere possis populorum Lotharingorum memoriam, quum constet, tunc ignotam terris hanc appellationem fuisse. Reliqua prætereo. Sic & ante Muratorium Bollandus censuit tom. 2 Februarii pag. 400 & seq. Ceterum id tantum dicit Anastasius ille, S. Benedicto avum fuisse, Justinianum nomine, non dignitate consulem, non gente Anicia, aut Probo consule satum.

[67] Pergit interim Wion S. Placidi genealogiam texere; [ab Aniciis] & ut jam monui, Justiniano Germanum, Eupropium, & Tertullum filios tribuit, sed fundamento nihilo solidiore. De Tertullo ad gradum Anicianum 20 ita scribit: Flavius Anicius Tertullus Probus, Anicii Justiniani filius, V. C. consulatum gessit anno Christi DII cum Rufio Magno Fausto Anieno Juniore V. C… Genuit ex uxore N. sibi æquivocum Tertullum, quem ad gradum Anicianum 21 anni 523 cum Flavio Philoxeno consulem & S. Placidi patrem facit. Qui anno 502 consul processit Probus, nusquam Tertullus dictus reperitur, neque Justiniano patre natus fuit: nam Hypatius, Pompeius & Probus consobrini & Anastasii imperatoris nepotes fuere, teste Marcellino ad Post consulatum Lampadii & Orestis; quorum primus anno 500, alter anno 501, postremus anno 502 ab Anastasio consul dictus est. Procopius quoque lib. 1 de Bello Persico cap. 12 Probi meminit, quem Anastasii Ἀδελφιδοῦν, id est, ex fratre vel sorore nepotem, vocat. Porro Anastasius Flavium Hypatium & secundum aliquos Paulum, fratres habuit, ut ex Procopio & Marcellino in Familiis augustis Byzantinis Cangius docet; sororem vero, quam Theophanes pag. 125 Secundino nupsisse tradit. Itaque vel Hypatius, vel Paulus, vel denique Secundinus Flavii Probi, anno 502 consulis, pater fuit, non Justinianus, ut Wion scribit.

[68] [derivavit.] Neque verum videtur, Probum anni 523, imo 525, cum Philoxeno consulem, Probi anni 502 consulis filium fuisse. Tres enim Probi, qui ab anno 502 usque ad annum 525 consulatum gesserunt, distinguendi videntur, nempe annorum 502, 513 & 525 consules: nam primo nulli horum numeralis nota in Fastis adjicitur. Dein Probus, anni 502 consul, in Oriente, reliqui duo in Occidente creati sunt, ut ad annum 525 probat Pagius in Criticis. Anno 502 consul Probus sine addito appellatur; at consul anni 513 Anicius Probus, & in quibusdam Fastis Probus alter dicitur. Tertius denique Anicius Probus Junior dicitur; Anicius, ut ex eadem gente, qua secundus; Junior, ut secundi, non primi filium fuisse, intelligas. Quod vero Wion consulem Anicium Probum Juniorem Tertullum præterea nominet, ac S. Placidi patrem faciat, id non modo sine veterum testimonio, sed etiam contra refutata § superiore Casinensia Monumenta, quibus tamen non raro nititur, facit: in illis enim Tertullus tantumodo patricius, qualis re ipsa fuit, nusquam consul scribitur, secus ac Gregorius, Symmachus, Vitalianus aliique.

[69] [Cui nihil prodest Gordiani donatio quædam,] Adhæc Wion ad gradum Anicianum 23 instrumentum quoddam profert, ex antiquo Ms. Casinensi depromptum, quo Tertullum, S. Placidi patrem, ac Gordianum Gregorii Magni patrem Aniciana stirpe progenitos ac cognationis vinculo fuisse conjunctos, apparet: etenim in eo Anicium sese diserte Gordianus vocat & inter parentes seu consanguineos Tertullum memorat: at quis inter tot donationum instrumenta, quæ mutuo sibi auxiliarem manum porrigunt, & manifesto seu spuria seu interpolata sunt, non vereatur, ne & hoc, de quo loquimur, instrumentum, etsi cautius fortasse adornatum (neque enim illud integrum exhibet Wion) perinde ac alia, sit otiosi hominis inventum, aut hac saltem ex parte interpolatione depravatum? Interpolationis equidem non esse immune, ipsius instrumenti verba, a Wione recitata, ostendunt: datum enim legitur: Anno IV Post consulatum ejusdem domini N. (Justini Junioris) anno 2, Ind. II, mense Julii, die XIV; quæ mensium dies numerandi ratio ea tempestate nondum erat in usu. Annus præterea quartus P. C. Justini Junioris, Christi 569 fuit, quo nescio, an Bonitus, cui, ut abbati Casinensi, varios fundos & villas per dictum instrumentum Gordianus donat, Casinensibus præfuerit. Scribit enim Mabillonius ad annum 570, Simplicium, Casinensem abbatem tertium, Longobardorum tempestati divina providentia fuisse subductum; ut hic Longobardorum in Italiam incursionem, cujus initium anno 569 illigat, secundum Mabillonium non viderit. Simplicio Vitalis successit, huic vero Bonitus, sub quo postea Casinense cœnobium a Longobardis destructum fuit circa annum, ut idem auctor ait, 580; atque adeo verisimiliter anno 569 Casinensibus Vitalis præerat. Marcus Antonius Scipio, Casinensis Congregationis monachus, in Elogiis Abbatum Casinensium Vitalis regimen ad annum 583 usque producit.

[70] Anicianum S. Placidi genus tacite confirmant litteræ, [nihil Justiniani & Theodoræ] quas Justinianus & Theodora ad illum misisse finguntur, dum in illis Tertullus Justiniani exadelphus, Placidus vero ejusdem nepos vocatur: sed nec Aniciis Justinianus aut Theodora, nec Justiniano Tertullus sanguine junctus fuit. Nihil certe Aniciis cum Theodora, Acacii Ursarii filia, cujus ortum ac propudiosam educationem Procopius Historiæ Arcanæ cap. 9 describit, commune fuit. Justiniano pater Sabatius fuit, Istokus ab Illyriensibus, id est, gentilibus suis dictus: mater vero Bigleniza, Justini imperatoris soror, quos obscuro genere in Thraciæ Illyricique confiniis oriundos scriptores veteres tradidere. Justinum Procopius citatus cap. 6 agris exercendis fuisse assuetum scribit, priusquam egestatis vitandæ causa militiæ nomen dedit; cujus quoque uxorem, Lupicinam nomine, servam & barbaram nuncupat; ut hi omnes ab Aniciorum claritudine & consanguinitate quam longissime abfuisse videantur. Sunt, qui velint, Justinum, cum senator esset, in Aniciorum familiam adoptione transiisse, quod tum Fasti consulares, tum antiqui nummi, in quibus Flavius Anicius appellatur, testari videntur: at longe verosimilius apparet, Justinum, imperatorem factum, quo generis sui vilitatem tegeret, ultro id sibi nominis adscivisse, vel ab adulante populo oblatum, ratum habuisse. Sic & uxorem ejus Lupicinam, inquit Theodorus lector, posteaquam augusta nuncupata est, populus Euphemiam nominavit; eademque Ælia Marcia Euphemia dicitur in nummo, quem Cangius de Familiis augustis Byzantinis pag. 88 exhibet. Vulgarem hunc loquendi morem secutus est Jornandes, cum de Germano, Justiniani nepote ex fratre, & Mathasuentæ, quæ Theodorici Italiæ regis e sorore neptis erat, filio scripsit lib. de Rebus Geticis cap. ultimo: In quo conjuncta Aniciourum gens cum Amala stirpe, spem adhuc utriusque generis, Domino præstante, promittit.

[71] Neque porro, quo pacto Justinianus imperator Tertullum Juniorem Exadelphum suum nominare potuerit, [ad S. Placidum] perspicere possum: sunt enim ἐξάδελφοι duorum fratrum aut sororum filii: Tertullum autem Seniorem & Sabatium, Justiniani e Justini sorore patrem, fratres fuisse, nec ex jam dictis verosimile est, nec ullo idoneo teste firmari potest. Quod si Justinianum Justini filium adoptivum statuas, jam Justinum & Tertullum Seniorem fratres fuisse, necesse est; refragante non solum Procopio num. superiore laudato, sed omni etiam antiquitate. Wion sæpe citatus hac ratione procedit: Justiniano, de quo num. 65, tres filios fingit, Germanum, Justini imperatoris sorori maritatum, Eupropium, S. Benedicti patrem, & Tertullum Seniorem, S. Placidi avum. Tum Germano huic, Vitalianum, Germanum alterum, Mathasuentæ maritum, & Justinianum imperatorem filios tribuit: quibus concessis, satis quidem liquet, qui Justinianus imperator & Tertullus Junior duorum fratrum filii, seu ἐξάδελφοι fuerint: addit tamen Wion ad gradum 20 Anicianum de priori Germano agens: Si quis tamen aliter repererit, contentioni cedo, & merito quidem.

[72] [commentitiæ litteræ,] Nam quo notior est apud illorum temporum scriptores Germanus, Mathasuentæ maritus, & Justiniani non frater, sed fratruelis, ut Jornandes scribit de Rebus Geticis cap. 14 (esto, cap. ultimo Justiniani imperatoris fratrem vocet) & a Procopio, Justiniani ἀνέψιος seu ex fratre nepos constanter dictus; eo apud eosdem scriptores Germanus Germani hujus pater obscurior est, neque quidquam e rebus ejus gestis, quippe qui numquam forte in vivis fuerit, invenire potuit Wion. Ad virum quidem illustrem, Germanum nomine, scripsit Hormisda Papa apud Labbe tom. 4 Conciliorum col. 1507; at hunc Justiniano patrem fuisse, nemo veterum dixit: Procopius autem Sabatio diserte id tribuit, ut dictum supra est. Sabatio porro, non Germano, ad quem Hormisda scripsit, nupta fuit Bigleniza, Justini soror, cujus nomen Biglenizæ, inquit Alemannus in cap. 12 Historiæ Arcanæ procopii, Theophilus in Vita Justiniani prodidit: nec enim alia fuisse scitur Justino soror. Unus denique a veteribus, qui sub Justino & Justiniano augustis floruit, Vitalianus memoratur, isque genere Scyta, ut Marcellinus ad Consulatum Senatoris; nec Germani filius aut Justiniani frater; sed Patriciolo natus, ut lib. 1 de Bello Persico cap. 8 Procopius tradit. Adhæc quæ Vitaliano & Justiniano esse cognatio potuit, cum Joannem, Vitaliani nepotem, Germani, Justiniani imperatoris nepotis, affinitatem, quod Germano longe esset familiæ dignitate inferior, vix sperare ausum fuisse, testis sit Procopius Histor. Arcanæ seu Anecdotorum cap. 5? Frustra Wion Justiniani ad Hormisdam Epistolam allegat, qua Vitalianus Justiniani frater dicitur; sed non eo sensu, quo Wion Justiniani verba interpretatus est.

[73] [nihil denique Justiniani ad Hormisdam PP. epistola.] Is enim erat ea tempestate viris principibus mos, ut super sacram mensam fraternam mutuo sibi fidem jurarent: quem ritum antiqui Patres, inquit Alemannus in cap. 6 Anecdotorum Procopii, sacrum fecerunt, quibus curæ fuit evertere illas humani cruoris potiones, quas adhibuerunt non solum barbari & Orientis populi, ut refert Lucianus in lib. de Amicitia, cui titulus est Τόξαρις, sed etiam Romani ad amicitias, fœdera & conjurationes stabiliendas; addens prætera, pari de causa Strategium, Felicem Papam IV, alias III, cum laïcus esset, & Theodoricum Gotthorum regem Justiniani fratres dictos fuisse. Neque porro dubium est, quin Vitalianus una cum Justiniano hujusmodi fœdus inierit. Extincto enim Anastasio imperatore, in quem arma Vitalianus moverat, ac rerum jam potiente Justino, Justinianus, teste Procopio Historæ Arcanæ cap. 6, illico vocatum misit Vitalianum tyrannum fide publica, impunitate promissa, & una susceptis Christianorum mysteriis. Haud igitur ob sanguinis cognationem, sed initi fœderis necessitudinem, juratamque fidem mutuam Vitalianum fratem Justinianus appellavit.

[74] [Itaque S. Nacidum patre patricio Romano] His plura addere necesse non arbitror non arbitror, ut Pseudo-Gordiani, Wionis, aliorumque de S. Placidi cum Aniciis & Justiniano cognatione opinio partim valde incerta, partim liquido falsa habeatur. Idem fere argumentum Mabillonius tractat in Appendice altera tom. 1 Annalium Benedictinorum subnexa, in qua de Aniciano S. Benedicti genere pag. 676, a recentioribus tantum asserto, hæc scribit: Post Trithemium, quidam auctores e nostris sanctum patrem Benedictum ex Anicia gente perillustri prognatum dixere: sed quis primus id scripserit, non ita exploratum. Angelus a Nuce ejus opinionis originem & progressum tribuit Wioni, Yepesio, Bubeo, aliisque, quibus eam asserendam relinquit; quibus ipse Mabillonius Simonem Miletum, & Johannem Seifridum Wratislaviensem, Zwetalensem olim in Austria abbatem, adjicit. Tum & Haestenum Proleg. 14 in Vitam S. Benedicti laudat his verbis: Hanc genealogiam Benedictus Haeftenus, vir religione & eruditione insignis, ex Wione commemorare mavult, quam adstruere, ratus id non ita in promptu esse, cum non adsint veterum idonea testimonia, quibus genealogia hæc adstruatur.

[75] Moxfundamentum duplex affert, quod Wioni contexendæ S. Benedicti genealogiæ materiem occasionemque præbuisse videtur; [ortum dixisse sufficiet.] alterum, S. Benedicti patri Eupropio; avo autem Justiniano nomen fuisse, quod primus omnium Petrus diaconus dixit, forte, inquit Mabillonius pag. citata, num. 3, ex monasterii sui monumentis ac traditione; quibus verbis metum suum prodit, ne id forte Petri, aut alterius inventum sit, quod temporum lapsu in Ordine Benedictino invaluerit. Alterum vero, & in quo rei cardinem versari censet, eidem Justiniano, S. Benedicti avo, patrem fuisse Probum Juniorem; huic porro Sextum Anicium Petronium Probum, Probæ Faltoniæ conjugem; quod de suo addidisse Wionem credit, & idoneis probari posse argumentis optat. Denique, cum id sibi compertum non haberet, satis habuit S. Benedictum liberiori, quod e Gregorio Magno liquet, seu, ut cum Floro interpretatur, nobiliori genere ortum dicere. Nobis itaque etiam, Mabillonii aliorumque supra laudatorum exemplo, cum eadem in S. Placidi genealogia a Wione contexta occurrant, S. Placidum Tertullo, viro patricio, quod item ex Gregorio Magno liquet, natum esse, dixisse sufficiet. Quantus autem esset patriciatus honor ex lib. 6 Variarum Ep. 2. Cassiodori disces, ubi soli consulatui inferior dicitur: neque concedi solebat, nisi viris illustri loco natis & meritorum laude conspicuis; unde Theodoricus rex apud eumdem Cassiodorum lib. 3 Variarum Ep. 5 ad Importunum scribit: Tot igitur parentum laude decoratus, tot etiam morum luce conspicuus, sume post consulares fasces emeritos, patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum; & cani honoris infulis adultam cinge cæsariem, qui meritorum laude ætatis præjudicia superasti. Hæc de paterno S. Placidi genere. Nunc pauca de materno.

[76] S. Placidi matrem e gente Octavia oriundam fuisse Pseudo-Gordianus ait verbis § hujus principio relatis, [Incerta pariter sunt.] idemque legitur apud Stephanum Aniciensem: sed is non est, qui fidem dictis suis indubiam faciat; neque liquet, ipsene id primus finxerit, an e traditione majorum acceperit. Gentem Octaviam, Velitris oriundam, Tarquinius Priscus Romam transtulit, in senatumque adscivit; Servius Tullius patriciam fecit. Ad plebem translata consules quinque, triumphum unum obtinuit: sed illam ordini patricio restituit C. Julius Cæsar dictator, quæ e variis auctoribus congessit Pitiscus in Lexico Antiquitatum. Nomen matris S. Placidi, Pseudo-Gordiano, ut apparet, ignotum, Joannes Petrus Villadecanius prodidit, eamque Faustinam dixit, sororem Elpidis, Boëtii a Theodorico rege occisi uxoris, & T. Annii Placidi V. C. & Cos. filiæ, ut Wion refert post gradum Anicianum vigesimum, ubi de Aniciorum Boëtiorum gente disserit. Nos vero id non audemus affirmare, cum veterum testimonia desint, caute hic ait Wion, quæ tamen in illo cautela non raro desideratur, ut tum ex jam dictis, tum ex mox dicendis apparebit.

[77] [quæ de materno illius genere] Porro ex Tertulli & uxoris anonymæ conjugio natos ait Pseudo-Gordianus apud Mabillonum æque ac apud Cajetanum liberos quatuor, S. Placidum, natu, ut volunt, maximum, Victorinum, Eutichium, & Flaviam, omnes una cum S. Placido passos. At e laterculis Hieronymianis emendicata esse hæc nomina, ac S. Placidi Fratribus ac Sorori afficta, quod vera eorum nomina Actorum inventori comperta non essent, ob dicta § 1, num. 10 non omnino injuria suspicari quis potest. His quintam addit Wion, videlicet, ut illam nominare illi placuit, Aniciam Silviam Probam; de qua ad gradum Anicianum 22 ita scribit: Anicia Silvia Proba, Tertulli filia, nupsit Ilduino Martio duci Mediolanensi, ut auctor est Thomas Porcacchius lib. 3 Familiæ Malaspinæ: ex quo mater effecta est Accini Martii, qui, Martio cognomento relicto, primus familiæ Malaspinæ nomen intulit: & Alsuindæ Martiæ, uxoris Garimbaldi Bajoariorum regis. Voluitne, hic sibi credi Wion, non allato veterum testimonio, qui pari de causa Villadecanio paulo ante non credidit? Qua porro auctoritate laudatus a Wione Porcacchius, Silviam S. Placidi sororem fuisse, vel certe Silviam Ilduino duci Mediolanensi nupsisse affirmet, nec edicit Wion, nec mihi exploratum est, cui citatum Porcacchii Opus consulere non licuit.

[78] [narrantur.] Attamen, quæ hoc loci sive de suo Wion, sive e Porcacchio narrat, haud satis mihi fundata apparent. Albsuindam quidem a Paulo diacono lib. 2 de Gestis Langobardorum cap. 29 & seq. memoratam invenio, sed Alboïni Langobardorum regis filiam, ad Tiberium imperatorem a Longino, Ravennæ præfecto, Constantinopolim directam, vel ad Justinum Juniorem, Tiberii decessorem, ut Agnellus in Vita Petri Senioris, Ravennatis episcopi, scribit. Gemini quoque idem Paulus Garibaldi, Bajoariæ ducis, meminit; unius quidem lib. 1, cap. 21, & lib. 3, cap. 10 & 29: alterius vero lib. 4, cap. 41. Sed utrique conjugem tribuit longe aliam; Walderadam scilicet, Cuswald seu Theodobaldo Francorum regi prius nuptam, Garibaldo hujus nominis I Bajoariæ duci; sed Garibaldo II Gisulfi Forojuliensis ducis filiam. Lib. enim 4, cap. 38 de Gisulfi filiabus ita loquitur Paulus: Quæ postea (occisis a Cacano, Avarorum rege, earum parentibus) per diversas regiones venundatæ, juxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitæ. Nam una earum Alamannorum regi, alia vero dicitur Bajoariorum principi nupsisse. Dein vero cap. 41 ita scribit: Hiis temporibus mortuo Tassilone duce Bajoariorum (illius nominis I) filius ejus Garibaldus in Agunto a Slavis devictus est. Ita ut Paulus Garibaldi nomen, quod cap. 38 reticuerat, expressisse videatur cap. 41. Utut sit, neutri Garibaldo alias uxores tribuunt, qui de rebus Boïcis ex instituto scripsere, ut Velserus, Brunnerus aliique. Sed jam ad alia progrediendi tempus est.

[Annotatum]

* Sedi

§ VI. S. Placidi nativitas, oblatio S. Benedicto, vita monastica Sublaci, dum una cum S. Benedicto inde Casinum abiit.

[Natum, ut aiunt, anno 515,] Acta S. Placidi a Mabillonio edita natum diserte aiunt num. 83 apud nos anno Incarnationis Dominicæ quinto decimo ac quingentesimo, idemque colligere est ex num. 5, ubi S. Placidum septennem, seu, ut rursum legitur num. 83, anno septimo ætatis suæ Tertullus S. Benedicto obtulisse dicitur: Divinæ Incarnationis anno XXII ac quingentesimo; unde si septem annos demas, ad annum 515 pertinges: at perperam eodem num. 5 Tertulli ad S. Benedictum accessus, & Placidi oblatio, temporibus Julii Papæ, qui seculo IV fuit, contigisse feruntur. Unde Mabillonius non Julii, sed Joannis I, num. 4 in Actis memorati, legendum monet in margine: at hoc pacto & altera correctio adhibenda erit; & anno 522 substituendus erit 523. Pontificatum enim Joannes adeptus est, ut scribit Anastasius apud Blanchinum, sub consulatu Maximi, qui in annum 523 incidit. Eodem quoque anno facta legitur S. Placidi oblatio in Extracto Joannis Papæ XXII ex libris summorum Pontificum, quod post Chronicum Casinense sæpe citatum videre est, ac ita habet: Anno Domini DXXIII beati Maurus & Placidus recepti fuerunt a S. Benedicto. Seculo XIV Joannes XXII Ecclesiæ præfuit; sed quæ sit librorum illorum Pontificalium antiquitas, unde id, uti & alia, quæ ibidem de S. Placido ac Sociis referuntur, accepta sunt, ignoro.

[80] Acta vero, quæ apud Octavium Cajetanum Stephani Aniciensis nomen præferunt vel anno ætatis suæ septimo ad finem vergente, [septennem S. Benedicto,] vel octavo inchoato, S. Placidum Benedicto oblatum fuisse, his verbis memorant: Parentum diligentia nutritus Puer, & tenere, sicut oportunum fuerat, educatus, cum jam septennis pueritiæ metas attingeret, beatissimo patri Benedicto, qui territorio Sublacensi vitam angelicam exercebat, norma institutionis monasticæ regulariter imbuendus oblatus est. Horum Actorum concinnator perinde, Græcum fontem sese consuluisse, perhibet in Prologo, ac ille, qui Acta, de quibus num. præcedente, conscripsit; nec tamen annum, quo natus est S. Placidus, quo S. Benedicto oblatus, quo in Siciliam missus, quo denique martyrio coronatus fuit, determinavit: unde conjicere fas est, hæc omnia Actis Græcis, si revera aliquando exstiterint, adjecta fuisse ex Benedictinorum qualicumque traditione; annis equidem Incarnationis usus non est Gordianus: hic enim calculus, etsi ab anno 532 a Dionysio Exiguo compositus, longe post usu receptus est, ut docet Mabillonius de Re diplomatica lib. 2, cap. 23; qui scriptorem Victore Tununensi, qui annum ab Incarnatione Domini 567, sed vice tantum simplici, numerat in summa annorum, quam suo Chronico subjecit, antiquiorem non invenit. Haud itaque certus est annus S. Placido natalis: quia tamen anno 515 natum esse, communis est scriptorum assertio, nec hæc aliunde falsi convincitur, illo & nos tamquam viro illius natali utemur.

[81] [ano verisimilius 523 Sublaci] Quod vero ad annum, quo S. Benedicto oblatus est, attinet, neque de illo quidquam certi statuimus: cum tamen anno ætatis suæ septimo utraque Acta oblatum affirment, & quidem ad finem jam vergentem, vel completo, ut apud Stephanum Aniciensem legitur; annus vero S. Placidi septimus completus, seu octavus partim in annum 522, partim in sequentem inciderit, eo magis inclinamur, ut anno potius 523, quam 522 in Actis Mabillonianis expresso, id contigisse putemus; & vel ideo maxime, quod posteriorum Actorum concinnator Joannem Papam, cujus paulo ante meminerat, hoc quoque loco indicasse videatur, non ejus decessorem Hormisdam, nedum Julium, tum dudum e vivis ereptum. Sed quidquid sit de anno, certum est S. Placidum, nondum pueritia egressum, S. Benedicto a Tertullo oblatum ex Gregorio Magno, qui lib. 2, Dialogorum cap. 3 rem gestam ita describit: Cum sanctus vir (Benedictus) diu in eadem solitudine (Sublacensi) virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt servitium congregati: ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis Jesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis patribus duodenos monachos deputavit; paucos vero secum retinuit, quos adhuc in sua præsentia aptius erudiri judicavit. Cœpere etiam tunc ad eum Romanæ urbis nobiles & religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare. Tunc quoque bonæ spei suas soboles Equitius Maurum, Tertullus vero patricius Placidum tradidit: e quibus Maurus Junior cum bonis polleret moribus, Magistri adjutor cœpit existere; Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos.

[82] [Tertullus pater obtulit,] Ipsis Gregorii verbis, eadem narrans, subinde utitur apud Mabillonium Pseudo-Gordianus, ut consultum a se fontem plane detegat. Quidquid proinde præterea memorat de splendido Tertulli Benedictum adeuntis comitatu Romani imperii optimatum, de singulari illius apud imperatorem gratia, ac de negotiis imperialibus, figmentis annumero. Et vero quænam imperialia illa negotia, quibus implicabatur? Num Theodorici? At is, teste Procopio lib. 1 de Bello Gothico cap. 1, Romani imperatoris nec insignia nec nomen usurpare voluit, vixitque regis appellatione contentus, nec alium ipsi titulum scriptores passim tribuunt: sicut nec Clodoveum, Francorum regem, etsi ab Anastasio imperatore consulem & augustum honoris gratia salutatum, imperatorem aut augustum, cum de illo loquuntur, passim nuncupant. Num Justini? Is vero in Oriente imperabat; nec satis apparet, quibus sub Theodorico negotiis Tertullum Romæ commorantem implicitum tenuerit. Nihil horum apud Stephanum Aniciensem legitur, qui rem totam verbis num. 80 transcriptis absolvit; ut is figmenta hujusmodi vel in Actis Græcis non invenerit, vel inventa, velut a vero aliena, sibi recidenda verosimillime sit arbitratus.

[83] [vitæ monasticæ institutis imbuendum;] Illud præterea ex eodem Gregorio certum sit, pueros, quos parentes S. Benedicto offerebant, non hunc solum in finem offerri solitos, ut illos artium profanarum disciplinis imbueret; sed vel maxime etiam, ut virtute ac pietate institueret, quod, recte inquit Mabillonius lib. 2, num. 3, ad annum 522 in Annalibus Benedictinis, perspicius verbis declarat Gregorius, cum eos tradit suos ei filios omnipotenti Deo nutriendos dedisse: quos satius fuisset Romæ erudiri, si de solis scientiis, ut quidam novatores inepte fabulantur, & non de moribus ac pietate eorum parentes potissimum curassent, uti certe curabant. Sic tamen, ut congruæ eruditioni secundas darent. Nec ullus dubitandi locus est, quin Equitius & Tertullus liberos suos, Maurum & Placidum, S. Benedicto eadem mente obtulerint, voluerintque, ut ex magistri sui institutis religiosam vitam perpetuo ducerent. Sed an solemni illo ritu, quem in sua Regula Benedictus præscripsit, Deo oblati fuerint, non liquet, inquit Mabillonius loco mox laudato. Dubitationem Mabillonio attulisse videtur, quod Benedictina Regula, ut num. 2 scribit, quo tempore Placidum in discipulorum suorum numerum S. Benedictus retulit, concepta tantum & adumbrata, postmodum vero in monte Casino absoluta fuerit. Eo tamen propendet, ut solemniori illo ritu liberos suos Benedicto obtulerint: Quamquam non levis hujus rei conjectura, inquit, ex eo deducitur, quod amplissima simul cum illis prædia, magnasque possessiones donasse memorantur.

[84] Ritus suscipiendi nobilium ac pauperum filios, de quo Mabillonius, [sed an oblatione solemni,] in Regula Benedictina cap. 66, lib. de Concordia Regularum, notis & observationibus a Menardo illustrata, ita describitur: Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minore ætate est, parentes ejus faciant petitionem (id est, scripturam obligatoriam, inquit Menardus in cap. 65) quam supra diximus: & cum oblatione ipsam petitionem & manum pueri involvant in palla altaris, & sic eum offerant. De rebus autem suis, aut in præsenti petitione promittant sub jurejurando, quia numquam per se, numquam per suffectam personam, nec quolibet modo, ei aliquando dent, aut tribuant occasionem habendi: vel certe si hoc facere noluerint, & aliquid offerre voluerint in eleëmosyna monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus, quas dare voluerint, monasterio donationem, reservato sibi (si ita voluerint) usufructuario. Atque ita omnia observantur (alibi legitur: obstruantur) ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, (quod absit) quod experientia didicimus. Qui vero ex toto nihil habent, similiter petitionem faciant, & cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

[85] Hoc igitur nobiliorum ritu S. Placidum a Tertullo patre S. Benedicto oblatum fuisse, [magis incertum, quam Mabillonius credat.] ex oblatis simul amplissimis prædiis ac possessionibus Mabillonius non leviter, suspicari se ait: verum quod sibi hic sumit Mabillonius, Actis ab illo editis plane contrarium est: in his enim num. 5 Tertullus S. Benedictum accessisse, eique S. Placidum Sublaci obtulisse legitur divinæ Incarnationis anno XXII ac quingentesimo. At ex num. 13 & seqq. manifesto colligere est, S. Benedictum, relicto Sublaco, prius Casinum adiisse, quam ulla a Tertullo prædia possidenda acceperit; Benedicti vero ad montem Casini accessum Mabillonius ipse lib. 3 Annalium num. 5, anno 528 innectit. Privilegium quidem Tertulli, Casinensi Chronico, mihi pag. 768, subnexum, quo S. Benedicto patrimonii sui villas, quas in Sicilia habebat, concessit, datum legitur Anno imperii Justini quinto, die vero XV Calen. Julii, qui annus & dies annum 523 designant; cum anno 518 die IX Julii Justinus imperium sit consecutus. Atque ita quidem hoc privilegium donationem illam eodem saltem circiter tempore, quo Placidus oblatus est S. Benedicto, factam esse videtur innuere: verum id fictitium esse, jam dictum est ante, ac denuo ex eo liquet, quod S. Benedicti veluti jam tum Casinensis abbatis meminerit his verbis: Concedo tibi in perpetuum patri patrum Benedicto, & tuis successoribus in Casini cœnobio &c. Meminit ejusdem donationis Leo Marsicanus lib. 1, c. 1, & vetus monasterii Casinensis Kalendarium, lib. 3 Annalium num. 25 a Mabillonio laudatum; at in neutro factæ donationis annus exprimitur; adeo ut nec de illo certi quidpiam statui possit, quamquam illum cum anno oblationis S. Placidi Mabillonius confundat.

[86] [Ex quo vero Sublaci fuit,] Quod autem ad locum spectat, in quo Placidus S. Benedicto oblatus, & religiosæ vitæ rudimenta exorsus est, hunc Sublacum fuisse, ubi jam duodecim monasteria a S. Benedicto erecta visebantur, e Gregorio Magno indubitatum est. Sic loci hujus situm in Thesauro Geographico describit Ortelius: Latii Mediterranei oppidum est circa Anienis fontes. Quadraginta millibus ab Urbe abesse, scribit Diaconus. Italis Subiaco dicitur. Nominis etymologiam docet abbas Angelus de Nuce in Annotatis ad cap. 1 Vitæ S. Benedicti. Apud aliquos, inquit, reperio Sublaqueum, sed Sublacus vel Sublaceus retinendum est a situ, nam sub lacu positum est castrum Sublacus: Anio enim fluvius inter Simbruinos montes in Æquicolis excurrens, obstructis a Nerone vel a Claudio angustis illorum montium faucibus, ad mille circiter passus supra prædictum castrum, aquas in summo stagnare fecit & in lacum colligi atque extendi, quæ postea ex præruptis cataractis præcipites cum fragore ruebant. In eo lacu, cujus superficies sacellum S. Placidi, quod etiamnum visitur, æquabat, Placidus a Mauro aquarum vorticibus ereptus est. Nunc vero disruptis claustrorum obicibus, resides aquæ pristinam libertatem adeptæ, inferius fluunt, factitio illo lacu cessante, cujus fossa tantum & cavitas nunc apparet. Adjicio duodecim monasteriorum supræ e Gregorio memoratorum nomina ex auctore eodem in Annotatis ad cap. 3 Vitæ S. Benedicti: Sunt autem sacra Specus: SS. Cosmas & Damianus, nunc S. Scholastica. S. Angelus post lacum. S. Maria, nunc S. Laurentius. S. Hieronymus. S. Joannes Baptista, nunc Joannes ab Aquis. S. Clemens prope lacum. S. Blasius, hodie S. Romanus. S. Michaël archangelus sub sacra specu: S. Victorinus ad radices montis Porcarii, S. Andreas & Vita æterna, nunc Vallis sancta. Addit Mabillonius in Annalibus ad annum 520: Omnia, si duo priora, quæ hactenus superstant, exceperis aut in parietinas, aut certe in simplicia oratoria seu sacella redacta sunt.

[87] [laudabiliter se gessit;] S. Placidum, quem lib. 2 Dialogorum cap. 5 Puerulum vocat Gregorius Magnus, septennem vero fuisse, Acta utraque dicunt, cum S. Benedicto oblatus fuit, in Sublacensi hac solitudine insignem brevi pro ætate sua in virtute & morum sanctitate sub tanto duce ac magistro progressum fecisse, nullus merito neget. Sane quod de Placido cap. 7 laudatus mox Gregorius, & ex eo Acta utraque referunt, humilitatem ejus & obedientiam magnopere commendant: unde nimirum intelligitur, S. Placidum licet illustri genere ortum, ad obeunda vilissima etiam ministeria, & ad quævis magistri sui imperia peragenda promptum paratumque se exhibuisse. Gregorium potius, quam Acta audiamus. Quadam vero die, inquit ille, dum idem venerabilis Benedictus in cella consisteret, prædictus Placidus puer, sancti viri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est: qui vas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens, ipse quoque cadendo secutus est. Quem mox unda rapuit, & pene ad unius sagittæ cursum eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnovit, & Maurum festine vocavit dicens: Frater Maure, curre, quia Puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit: jamque eum longius unda trahit. Res mira, & post Petrum Apostolum inusitata. Benedictione etenim postulata atque percepta, ad patris sui imperium concitus perrexit Maurus: atque usque ad eum locum, quo ab unda deducebatur Puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenuit, rapido quoque cursu rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se reversus post terga respexit, & quia super aquas cucurrisset, agnovit, & quod præsumere non potuisset, ut fieret, miratus extremuit factum.

[88] Quo anno id contigerit, nec ex Gregorio, nec ex Actis S. Mauri aut S. Placidi confici potest: [veri nominis jam tum, ut videtur, monachus,] refert id tamen Mabillonius ad annum 528 sexennio circiter post oblatum S. Benedicto Placidum, quo tempore hunc novitium adhuc fuisse, existimasse videtur Mabillonius tom. 1 Actorum Benedictinorum pag. 9 in Gregorii huc transcripta paulo ante verba ita annotans: Nam primis Ordinis nostri sæculis novitii vestem sæcularem & capillos servabant. Stricti nominis monachum tunc fuisse, Martenius lib. 5, cap. 7 de Antiquis monachorum ritibus contendit. Verba illius sunt num. 5: Confirmantur hæc omnia (dixerat, fuisse monachos, qui forcipibus capillorum superflua inculte sibi præscindebant, ita ut, cum nonnihil crevissent, manu facile apprehendi possent) ex lib. 2 Dialog. S. Gregorii Papæ, ubi refert, Placidum puerum a S. Benedicto ad aquam hauriendam missum, & in lacu delapsum, a S. Mauro per capillos apprehensum, ex aquis extractum fuisse: non enim placet, quod ad hanc sibi objectionem respondet Benedictus Haeftenus, S. Placidum adhuc puerum a patre Tertullo jam tunc primum oblatum, eo tempore fuisse novitium, nec proinde ante solemnem professionem attonsum: nam & illa solemnis oblatio vim professionis obtinebat, puerosque Deo ita consecrabat, ut ad sæculum deinceps redire non possent, ut probamus in Commentario ad caput 59, eaque semel peracta, veri censebantur monachi, unde & ipse Placidus, licet puer, tamen a S. Gregorio ibidem, & a Fausto in Vita num. 11 Sancti viri Monachus appellatur. Neque Mabillonius in Annalibus Benedictinorum ad annum 528, num. 2 id inficiari videtur, ubi Placidum a Mauro per capillos aqua extractum memorans, missa priore observatione de habitu seculari ad professionem usque a novitiis servato, ita observat: Nam monachi tunc ad cutem resecti non erant. Et num. 8 hæc insuper habet: Pueros oblatio parentum monachos, adultos sua quemque professio faciebat. Cum igitur ad annum 522 S. Benedicto Placidum oblatum scribat, ex tunc quoque monachum fuisse, hoc loco fateri videtur.

[89] Porro non sine prodigio Placidum a S. Mauro undis ereptum fuisse, [nec Bailleti, in Maurum & Placidum minus æqui, censura dignus.] Gregorii verba sat manifesto produnt: Bailletus tamen obscure admodum ea de re scribit in Vita S. Placidi, cum ait, Maurum nando aquas subiisse & calcasse: si nando Maurus Placidum undis eripuit, ridicule id Gregorius, tamquam rem post S. Petrum Apostolum inauditam recitavit, quod de tanto Pontifice suspicari nefas; nec minus inepte Petrum ita loquentem induxisset: Magna sunt valde, quæ narras & ad multorum ædificationem profutura: ego autem boni viri miracula, quo plus bibo, eo plus sitio: nimirum S. Benedicti, cujus meritis vitam sibi conservatam S. Placidus non obscure acceptam retulit, ut narrare Gregorius post verba num. 87 relata pergit. Addit ibidem Bailletus, eam Placido principio fuisse vitæ rationem, ut ætatis imbecillitatem non parum saperent; id est, si Bailleti sensum calleo, Puero mores pariter non parum pueriles principio fuisse: sed dein ita emendasse, ut Christianæ ac religiosæ perfectionis, ac maxime obedientiæ culmen ascenderit. Hausit id verisimiliter Bailletus e verbis Gregorii lib. citato cap. 3. E quibus Maurus Junior, eum bonis polleret moribus, magistri adjutor cœpit existere; Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos. At aliud est puerilis indolis annos gerere, aliud puerilis indolis vitia suis moribus exprimere. Æquiora de Placido sensit Zacharias Papa, Gregorii verba hunc in modum interpretatus: δὲ Πλάκιδος νέος ἔτι ὑπάρχων ἀσκητικοῖς πόνοις τὴν ἑαυτοῦ νεότητα κατεδάμαζεν. Placidus vero, cum puer adhuc esset, asceticis laboribus pueritiam edomabat. Quod efficere poterat, licet imbecillæ ætatis vitiis vel numquam, vel forte raro succumberet.

[90] [S. Benedicti erga Placidum & reliquos discipulos amor & cura,] Facere huc multum poterat singularis, tum amor, tum cura, quam erga Placidum S. Benedictus habuisse videtur. Colligi id potest non modo ex iis, quæ jam dicta sunt e Gregorio; sed etiam ex iis, quæ cap. 5, lib. 2 Dialog. idem Gregorius refert, & post illum Acta tam a Mabillonio edita num. 8, quam ab Octavio Cajetano num. 7. Tria nimirum e duodecim solitudinis Sublacensis monasteriis rupibus erant imposita, unde periculosus ac difficilis erat ad lacum, e quo aqua monachorum usibus necessaria hauriri debebat, descensus. Suorum itaque commodo consulturus pius pater, noctu ad montis rupem progreditur, fusisque Deo precibus, fontem in ea loco suis commodiore situm impetrat. Quod cum faceret, unum e discipulis suis omnibus sibi comitem, reique spectatorem voluit Placidum. Nec minus paternam S. Benedicti erga discipulos suos curam prodit, quod ex Gregorio itidem Acta Mabilloniana narrare pergunt a num. 9; silentibus hic Actis ab Octavio Cajetano editis sub nomine Stephani Aniciensis. Florentius quidam presbyter, stimulis invidiæ percitus, veneno Benedictum e medio tollere frustra tentarat: at qui magistro vitam eripere nequiverat, atrociorem discipulis cladem inferre studuit, objecto puerilibus oculis fœdo perinde ac periculoso spectaculo.

[91] [quibus sit, ut Casinum cum Placido,] Versabantur discipuli illi eodem, quo Benedictus, loco; eorumque, ut apparet, curam per se ipse gerebat: quare in hortum S. Benedicti cellæ propinquum nudarum puellarum chorum, proterve ludentium, mittit Florentius, quarum aspectu fragiles puerorum animi ad libidinem commoverentur: quod ubi S. Benedictus advertit, custodiri pueros sedulo jussit; nec eo contentus, compositis illico rebus, tyronibus suis multo magis, quam sibi a Florentio timens, paucis comitatus monachis Sublaco recessit. Ita fere Gregorius. At Pseudo-Gordiano apud Mabillonium Gregorii dictis nonnulla addere visum fuit. Discipulorum nomina, qui Benedictum Sublaco abeuntem comitati sunt, non expressit Gregorius: hos inter Pseudo-Gordianus Maurum & Placidum diserte numerat num. 12. Præterea num. 10, Benedictum Sublaco recessisse divina revelatione admonitum, quod ut negare præfracte non ausim, ita nec pertinaciter asserere; cum nihil ea de re occurrat apud Gregorium in Vita S. Benedicti, idque Marcus poëta verbis num. 100 citandis videatur innuere. Quam vero Benedicto num. XI monachis, quos Sublaci relinquebat, vale dicenti orationem tribuit, non discedentis Benedicti, sed, quid in illo discessu contigerit, divinantis inventum esse, non dubito. Placidum vero Benedicto Casinum abeunti comitem fuisse, verosimile mihi admodum apparet; tum propter singularem, quam de illo Benedictus gessit curam, tum quod, teste Gregorio cap. 8, Florentii invidiæ cesserit, quod lapsum adhuc tenerioribus discipulis, e quorum numero certe Placidus erat, pertimesceret.

[92] Quod vero ad Maurum attinet, Pseudo-Gordianus discipulos illos, [ut non cum Mauro,] quos in perniciem trahere Florentius moliebatur, fuisse Maurum & Placidum, num. 10 & seqq. diserte affirmat, ac propterea num. 12 non modo Placidum, sed & Maurum Benedicto Casinum abeunti comitem facit; utrum recte, nunc inquiro: certum est, Vitam S. Benedicti a Gregorio Magno conscriptam, Actis S. Placidi auctoritate & pondere plurimum prævalere. Atqui lib. 2 Dialog. cap. 8 Gregorius Benedictum Sublaco Casinum abiisse sine Mauro ait: sic enim habet: Nam cum prædictus presbyter (Florentius) stans in solario, Benedictum discessisse, cognosceret & exultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum, in quo stabat, solarium cecidit, & Benedicti hostem conterens, extinxit. Quod viri Dei discipulus, Maurus nomine, statim venerabili patri Benedicto, qui adhuc a loco eodem vix decem millibus aberat, æstimavit esse nuntiandum dicens: Revertere, quia presbyter, qui te persequebatur, extinctus est. Fuisse igitur videtur Maurus ex eorum numero, quos Benedictus Sublaci reliquerat, dum interim ipse Casinum pergeret; ac, iter prosequente Benedicto, Sublacum, unde venerat, rediisse.

[93] Hinc Mabillonius in Annotatis ad Acta S. Placidi locum hunc erroris arguit: [qui ob Pseudo-Gordiani verba] His, inquit, caput octavum Vitæ S. Benedicti adversatur, ex quo S. Maurum tum apud Sublacum remansisse intelligitur. Verum tom. 1 Annalium ad annum 528, num. 4 haud ita affirmate loquitur, cum ait: Maurus iste (qui Florentii mortem S. Benedicto Casinum abeunti nunciavit) an Equitii filius sit, etsi asserit liber de Vita S. Mauri, dubitant quidam e nostris, nec sine fundamento: tum quia Benedictum Sublaco discedentem comitatus est S. Maurus: tum quia Gregorius, nominato semel Mauro Equitii filio (cap. 3) Maurum simpliciter in consequentibus (capp. 4. 6. 7.) semper vocat: cum hic longo verborum ambitu Viri Dei discipulus, Maurus nomine, appelletur. Fundamentum equidem hic aliquod agnosco; non tamen tale, propter quod sententia, quæ Maurum una cum Benedicto Sublaco abiisse statuit, contrariæ præferenda videatur: cum enim aiunt, Maurum S. Benedicto Sublaco abeunti comitem fuisse, sibi sumunt, quod evictum dare deberent.

[94] Nec magis urget ratio, quæ e modo petitur, quo Maurum, [duplicandus non videtur,] Florentii mortis nuncium, Gregorius cap. 8 appellavit. Etsi enim idem Pontifex cap. 3 Placidum Tertulli filium dixerit, ac mox eodem capite (verba illius habes num. 81) sine addito Placidum nominarit; tamen cap. 5 non absimili verborum ambitu utitur, ita de Placido scribens: Cum parvulo puerulo, nomine Placido, cujus supra memoriam feci. Si igitur hic non necessario verborum ambitu usus sit Gregorius in Placido, quid ni & usus forte fuerit in Mauro, etiam omisso hoc, similive additamento, cujus supra memoriam feci, quod non ubique Gregorius adhibet. Utut dubia videri possint Gregorii verba, mihi equidem apparet verosimilius, Maurum Equitii filium a Gregorio cap. 8 verbis num. 92 supra adductis, designatum fuisse; vel maxime, quod laudatum Gregorii textum ita manifesto intellexerit Zacharias Papa, Græcus Gregorii interpres, qui illum sic Græco idiomate reddidit: Τοῦτο θεασάμενος ἀνωτέρω πολλάκις μνημονευθεὶς Μαῦρος &c. Id cum vidisset sæpe supra memoratus Maurus &c. Quæ verba de solo Mauro, Equitii filio, intelligi possunt. Zacharias certe, qui anno 741 Pontificiam sedem occupare cœpit, licet rem sua auctoritate, utpote a seculo VII, sub cujus initium Gregorius obiit, intervallo satis longo remotus, certam facere nequeat, Pseudo-Gordiano tamen multo antiquior est, & fide dignior. Quod autem Maurum Sublaci Benedictus reliquerit, etsi illius æque ac Placidi insignem curam procul dubio gesserit, mirum videri non debet: altiores enim Maurus in virtute radices egerat, eaque de causa jam ante, ut Gregorii verbis utar, Magistri adjutor exstiterat.

[95] [migrare compellatur sub annum 528.] Si annus quæritur, quo Sublaco Casinum montem una cum Placido Benedictus petiit, quem Gregorius tacuit, pseudo-Gordianus expresse prodit his verbis num. XI. Hæc cum dixisset (Benedictus) anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo vigesimo nono, temporibus Justini (imo Justiniani; Justinus enim hujus decessor imperare desiit anno 527) monocratoris, oratoria cuncta, quæ construxerat (Sublaci,) adjunctis in unoquoque duodenis fratribus, sub statutis Præpositis ordinavit, & duobus angelis, tribus corvis se comitantibus, ad Cassinum castrum pergere cœpit. Verum hunc Pseudo-Gordianus certum facere nequit; neque aliunde certa suppetunt testimonia, quibus annus ille determinetur. Pro anno quingentesimo vigesimo nono, quingentesimum vigesimum octavum lego ad calcem Chronici Casinensis anno 1603 Parisiis impressi pag. 760. Camillus Peregrinus in Serie Abbatum Casinensiam S. Benedicti e Sublacensi monasterio discessum & ad castrum Casinum accessum alios in annum Christi 527, alios in annum 528, alios tandem in annum 529 referre ait: neque multo propius eumdem annum Mabillonius in Annalibus Benedictinis definivit, hæc tantummodo scribens ad annum 528, num. 7: Hic sancti patris (Benedicti) in Casinum montem adventus statuitur jam inde a multis sæculis anno vicesimo-octavo, vel insequenti supra quingentesimum, ut adeo hac ex parte certi erroris Pseudo-Gordianus argui nequeat.

§VII. S. Placidus Sublaco Casinum tendit: conditur Casinense monasterium, & ditatur a Tertullo S. Placidi patre.

[S. Benedictus, Placidus & Maurus secundum Acta] Gregorius Magnus, licet S. Benedicti e Sublaco discessum, hujus occasionem, ac ad montem Casinum accessum lib. 2 Dialog. cap. 8 memoret, nihil tamen de iis refert, quæ in illo itinere contigerunt: æque altum de his in Actis, Stephano Aniciensi adscriptis & ab Octavio Cajetano editis, silentium est. Uberiora hic sunt, ut passim alibi, Acta a Mabillonio edita. Hæc itaque audiamus: post verba num. præcedenti relata ita prosequuntur. Cumque juxta civitatem Alaternam (lege, inquit Mabillonius, Alaterinam) devenisset (cum SS. Mauro & Placido S. Benedictus) in monasterio S. martyris Christi Sebastiani susceptus est, nimirum a S. Servando diacono, ut proxime sequitur. Est autem Alatrum, quod & Aletrium, veteris Latii civitas in Hernicis sita, & summi Pontificis hodie subjecta dominio. Alatrinorum præsulum seriem, quorum agmen ducit Paschasius, qui una cum Vigilio Papa Constantinopolim adiit & Theodori Cæsareensis episcopi condemnationi subscripsit, Ughellus exhibet tom. 1 Italiæ Sacræ auctæ col. 288 & seqq. Quinto Verulis lapide, Casino vero trigesimo distat. Porro exstitisse S. Benedicti tempore in Campania (intellige Romana, quæ, ut Baudrandus scribit, complectitur majorem partem antiqui Latii, in quo erant, præter ceteros populos, Hernici) monasterium, cui Servandus diaconus præerat, Gregorius sæpe citatus docet lib. 2 Dialog. cap. 35 his verbis: Alio quoque tempote Servandus diaconus atque abbas ejus monasterii, quod in Campaniæ partibus a Liberio quondam patricio fuerat constructum, ad eum visitationis gratia ex more convenerat.

[97] Quæ vero deinde narrat Gregorius de Benedicto apud eumdem Servandum hospitante, [Sublato Alatrum profecti hospitantur apud Servandum:] luculente ostendunt, non exiguam inter S. Benedictum & Servandum amicitiam intercessisse, quæ forte Pseudo-Gordiano, Gregorii vestigia hic passim legenti, occasionem præbuere asserendi, S. Benedicto, dum Sublaco Casinum properaret, una cum Sociis suis Servandum hospitii jura porrexisse. Hunc S. Benedicti hospitem Sancti titulo Acta Mabilloniana insigniunt; at alibi hoc titulo ornatum non inveni. Liberius cœnobii S. Sebastiani conditor, idem est Baronio in Annalibus ad annum 526 qui liberius patricius, prætorio Galliarum sub Athalarico præfectus. Favent Baronianæ opinioni temporum notæ, & præclara, quibus a scriptoribus æqualibus Liberius ornatur, elogia. Inter alios Ennodius, Ticinensis episcopus, multis sese illi nominibus obstrictum scribit lib. 9, Epist. 23, qua in ejus laudes late excurrit. Virum beneficum fuisse, ex ejus Epitaphio, quod Arimini a filiis illi positum fuit, ac integrum habes ex Sirmundo hoc tom. pag. 63, liquet, in quo inter ceteras ejus laudes, viri beneficentia commendatur hoc versu:

Cunctis mente pater, toto venerabilis ævo.

[98] Alatro S. Benedictum Acta Mabilloniana Verulum aiunt esse progressum, [Veruli inchoatum a S. Benedicto S. Erasmi monasterium] alteram Latii in Hernicis civitatem episcopalem, Pontifici Romano subjectam. Quid vero illic actum sit, ita exponunt: Inde quoque vir Dei recedens, & sancto Servando diacono valefaciens, cum discipulis suis Placido atque Mauro juxta civitatem Herculanam (lege Verulanam) devenit in locum scilicet, qui Aureola ab accolis appellabatur; in quo dum pervenisset, agnovit per Spiritum Sanctum, congregationem religiosorum virorum ibidem esse futuram, fundamentaque ipse pro ecclesia construenda manibus suis faciens præcepit discipulis suis, Placido atque Mauro, quatenus eamdem ecclesiam in honore sancti martyris Christi Erasmi a se fundatam ad finem perducerent, sicque Cassinum venirent, quod & fecerunt. S. Erasmus martyr, quo de hic sermo est, Formiis in Campania annunciatur, illiusque Acta ad diem 2 Junii illustravit Henschenius pag. 211 & seqq.: ubi Commentarii prævii num. 5 ex his ipsis Actis, S. Benedictum Erasmo martyri addictum fuisse videri, relatis Actorum verbis mox citatis observavit.

[99] [perficientibus illius discipulis,] Mabillonius in Annalibus rem hanc silentio præterit; an quod fidem his Actis non habuerit? An quod Maurum, Sublaci forte a S. Benedicto relictum, huic operi manum non admovisse crediderit, atque ex illa additione, si non certo falsa, certe dubia, cetera quoque nihilo certiora, & proinde Annalibus non inserenda putarit? Sed neque mihi hæc certa esse possunt ob dubiam horum Actorum fidem, nisi luculentioribus testimoniis aliunde probentur. Nihil interim ea de re apud Gregorium, nihil in Vita S. Mauri, nihil apud Stephanum Aniciensem invenias. Utut sit, equidem illic aliquando exstitisse monasterium, ex Ughello scribit Augustinus Lubin in Notitia brevi abbatiarum Italiæ, cujus in hunc modum meminit: Abbatia tit. S. Erasmi, cujus ecclesiam incœpit S. Benedictus monachorum in Occidente patriarcha, perfecit S. Placidus, ejus discipulus, in diœc. sive agro Verulano, seu potius apud Verulum tribus pass. millibus ab Alatro dissita; nunc parochialis est ecclesia, cui inserviunt canonici sub superiore, abbate nuncupata *, & propter abbatiæ secularizationem vocatur abbas secularis ab Ughello tom. 1 pag. 334 *, quod assignat an. 1574. Est in Latio, sive in Campagna di Roma. Ad Actorum seriem revertor.

[100] [ipse in montem Marsicum tendit,] Dum Maurus & Placidus operi sibi imposito incumbunt, S. Benedictus iter suum Casinum versus promovet; &, discipulis absentibus, angeli duo sub juvenum specie iter agentem comitantur, & qua eundum sit, commonstrant. Ne vero quisquam id, æque ac cetera, quæ solius Pseudo-Gordiani auctoritate nituntur, falsi suspectum habeat, lubet id testimonio luculentiori confirmare, nempe Marci, S. Benedicti discipuli, qui in carmine de eodem Sancto apud Mabillonium tom. 1 Actorum Benedictinorum pag. 29 ita canit:

Ad quam (arcem Casinensem) tu ex alio monitus cum monte * venires,
      Per deserta tibi dux, via Christus erat.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
      Qui te firmarent, quod sequereris iter.

Ex eodem fonte haustum videtur, quod Acta subdunt: In eodem vero loco sanctus quidam vir, nomine Martinus, tunc habitaculum habebat, cui divinitus ita dictum est:

His tu parce locis, alter amicus adest.

Sic enim rursus Marcus, Sed Suppresso Martini nomine:

Hic * quoque viventi justo prædixerat uni:
      His tu parce locis, alter amicus adest.

Addunt porro Acta, Martinum in montem Marsicum seu Massicum, in Campania Italiæ situm prope Calenum, Italis Carinola, abiisse; unde liquet, hunc eum esse, tum quem Gregorius lib. 3 Dialogorum cap. 16 in monte Marsico solitariam vitam duxisse, ac S. Benedicto notum fuisse, scribit; tum quem Martyrologium Romanum memorat ad diem XXIV Octobris, licet immutato nonnihil nomine, his verbis: In Campania S. Marci solitarii, cujus præclara opera S. Gregorius scripsit.

[101] Haud multum temporis, spectatis Actorum verbis, [nec diu post, iisdem adjuvantibus, Casmi monasterium condit, ubi] perficiendæ S. Erasmi ecclesiæ Placidus & Maurus (si quidem hic ea in re partem habuit) impendisse videntur: nam diebus multis, ut Verulis Casinum, quod Sublaco quinquaginta circiter passuum millibus dissitum est, S. Benedictus perveniret, haud opus fuit. Huc cum advenisset, ut Acta referunt, dies quadraginta orationi dedit; quibus elapsis, conterendo Apollinis idolo, aris subvertendis, succidendis lucis, & condendo Casinensi cœnobio, discipulorum suorum Placidi & Mauri opera adjutus, incubuit. Ut proinde illa S. Erasmi ecclesia primitus operis non magni fuisse videatur. Scribit tamen in margine Mabillonius: Maurus & Placidus S. Erasmi monasterium construunt, ut non modo S. Erasmi ecclesiam, quod Acta habent, sed & monasterium condidisse Mabillonius videatur adstruere; cum tamen id Acta non adstruant, imo tantum dicant, agnovisse S. Benedictum per Spiritum Sanctum congregationem religiosorum virorum ibidem esse futuram; subsecuturis nempe, ut apparet, temporibus. Neque scio, an tantillum temporis condendæ ecclesiæ simul & monasterio suffecerit, nisi forte monasterii nomine cellas aliquot quis velit intelligi. Vereor etiam aliunde, ne plusculum hic, quam par est, Placido tribuant Acta: nam ex horum calculo anno 522 septimum vel octavum ætatis suæ annum agebat Placidus, atque adeo decimum circiter & quintum anno 529, quo secundum eadem Acta Sublaco S. Benedictus recessit; quæ quidem ætas tantis rebus curandis & exsequendis non satis videtur idonea.

[102] Verum, fortassis nonnemo inquiet, quænam ista de Apollinis templo, [idololatriam evertit, quæ ad id usque tempus] idolo, aris & lucis narratio est? Nondumne post jam dudum illatam Italiæ Euangelii lucem illic erant gentilium superstitionum tenebræ dissipatæ, ut publica etiam idolorum templa reliqua forent, quæ Benedictus everteret? Atqui Casinum ipsum jam pridem Christi fidem profitebatur, cujus alter episcopus, Caprarius nomine, concilio Romano sub Hilaro; alter vero, cui Severo nomen, concilio item Romano sub Felice, senescente sec. V, subscriptus legitur. Sic tamen se res habet: id enim Actorum concinnator non sine teste asseruit; sed e Gregorio Magno deprompsit, qui lib. 2 Dialog. cap. 8 hæc habet: Ubi (in castro Casino) vetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Et paulo post de Benedicto sic loquitur: Illuc itaque vir Dei perveniens, contrivit idolum, subvertit aram, succendit (alias succidit) lucos, atque in ipso templo Apollinis oraculum (oratorium) beati Martini, ubi vero ara ejusdem Apollinis fuit, oraculum S. Johannis construxit & commorantem circumquaque multitudinem prædicatione continua ad fidem vocabat. Nec sine fructu: ait enim idem Gregorius cap. 19: Non longe autem a monasterio vicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conversa.

[103] Abbas Casinensis Angelus de Nuce in cap. 8 Vitæ S. Benedicti Annotatione 23 suspicatur, [ibi numquam penitus exstirpata fuisse videtur;] ex Gothorum superstitione idolorum cultum postliminio Casinum fuisse inductum: verius tamen apparet, priscæ gentilitatis reliquias Casini S. Benedicti ætate fuisse superstites: cum enim in Italia pedem Gothi fixerunt, non idololatræ, sed Arianæ hæreseos sectatores erant, ad quam a Valente, Arianarum partium imperatore, Gothorum gentem fuisse traductam, Jornandes scribit cap. 25 de Rebus Geticis; quamque hæc deinde in Gallias, Hispaniam & Italiam una cum victricibus armis intulit. Arianismo certe jam inde a seculi V initio Gothorum plurimos nomen dedisse necesse est, quo Alarici, Gothorum regis, exercitus sacro Paschatis die, licet ob diei venerationem invitus, pugnam tamen inire coactus est prope Pollentiam, teste Orosio lib. 7, cap. 37. Superfuisse autem in Italia hinc inde usque ad seculum VI paganismi reliquias minus illi mirum videbitur, cui in mentem venerit, quæ de paganorum vel in urbe Romana sub imperatore Honorio seculi V initio exsistentium multitudine paulo ante citatus Orosius scripta posteris reliquit: Hoc igitur (Radagaïso) Romanis arcibus imminente, fit omnium paganorum in Urbe concursus. Hostem esse cum utique virium copia, tum maxime præsidio deorum potentem: Urbem autem ideo destitutam & mature perituram, quia deos & sacra perdiderit. Magnis querelis ubique agitur, & continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur. Postrema quidem Orosii verba indicant, idolorum cultum paganis tum Romæ fuisse ereptum; at quod ea tempestate non fiebat Romæ, factitari alibi non modo tum potuit; sed etiam multo serius, turbatis continuo rebus Italiæ, vel Arianis Gothorum regibus rem Christianam non admodum curantibus.

[104] [frustra monasterii, cujus] Pauca modo inserere hic lubet, quæ ad insignis Casinensis monasterii, in quo annos aliquot S. Placidus sub ipsius Benedicti magisterio ac disciplina exegit, notitiam spectant. Casinas mons in extremis Samnii finibus, Latio Campaniæque confinis, gemino vertice surgit, quorum editiori Cairus vocabulum est; alteri Casinum, in quo Casinense monasterium, unde & hoc nomen trahit. Inde ad oppidum S. Germani ad radices montis situm sinuoso tramite per tria fere milliaria descenditur. In hujus latere ad Orientem Æstivum veteris Casini oppidi rudera non pauca, eaque magnifica conspiciuntur: ut Cluverius, cum antiquum Casini oppidum eodem loci, quo conditum est Casinense monasterium, fuisse scribit, a vero abiisse noscatur; perinde ut illi, qui Cluverium hac in re secuti fuerunt. Veteris autem Casini incolæ magnam partem in oppidum S. Germani deducti sunt, cum illud condidit Bertharius abbas, qui ab anno 856 usque ad annum 883 Casinense monasterium moderatus est. Subjectam monti planitiem Rapidus fluvius interluit & fœcundat. Plura vide apud Angelum de Nuce in Annotatis ad cap. 8 Vitæ S. Benedicti, Erasmum Gattulam in Historia abbatiæ Casinensis, & Mabillonium in Itinere Italico pag. 119 & seqq., tom. 1 Annal. ad annum 528, num. 5, & tom. 2, ad annum 720, ubi monasterii Casinensis prospectum exhibet.

[105] [notitia datur,] Hoc monasterium ceterorum omnium Benedictini Ordinis caput Acta Mabilloniana num. 13 appellant, tum quod in illo S. Benedicti exuviæ fuerint depositæ, tum quod ibidem Regulam suam sanctus patriarcha conscripserit. Eadem leguntur in Vita S. Mauri his verbis: Cum discipulis suis Placido & Mauro Casinense fundavit monasterium, illudque sua corporali requie, Regulæque descriptione caput omnium monasteriorum constituit. Scripseritne Regulam suam S. Benedictus Sublaci, an Casini, non omnino extra controversiam est. Mabillonius in Annalibus ad annum 520, num. 2 Sublaci conceptam & adumbratam, & postmodum in Casino monte absolutam scribit. Quæstionem ipsam Angelus de Nuce in Excursu historico, Annotatis suis in cap. 29 lib. 3 Chronici Casinensis subnexo, late discussit, ac pro Casinensi cœnobio pro viribus pugnat; quem, si lubet, consule: neque enim huic rei pluribus nos immorari necesse est, cum ad S. Placidi gesta non pertineat, neque hinc Actis Mabillonianis, utut sese res habeat, detrimentum aut pondus ullum accedat. Itaque ad Pseudo-Gordianum redeo.

[106] Pergit porro ille Gregorium describere, cum ait, [ædificationi moras objiciente] S. Benedictum in monte Casino binas ecclesias, alteram quidem S. Martino, eo loci, ubi fuerat Apollinis templum; alteram vero S. Joanni, ubi Apollinis ara fuerat, excitasse; vicinam gentilium multitudinem ad Christiana sacra convertisse, ac dæmonem corporea specie sibi conspicuum habuisse, indignantem scilicet, destrui impia fana arasque; nova autem templa divino Numini excitari: cujus quidem dæmonis voces Placidus & Maurus audirent, formam vero conspicerent minime. Hæc, inquam, omnia e Gregorio Pseudo-Gordianus; eadem enim apud Gregorium lib. 2 Dialog. cap. 8 leguntur: excipe tamen, Placidi & Mauri nomina non expressisse Gregorium, expressisse vero Pseudo-Gordianum, saltem interpolatum; ea verosimiliter de causa, quod Placidum & Maurum, velut præcipuos S. Benedicti discipulos, comitesque pene individuos habuerit. Ceterum non eodem loco constitisse templum Apollinis, ejusque aram, tum ex Actis S. Placidi, tum ex Gregorio colligitur: Ara enim erat, notante Angelo de Nuce in cap. 8 Vitæ S. Benedicti, extra templum ob sacrificia, quæ sub dio fiebant, non tamen longe a templo. Utriusque situm hoc modo describit: Apollinis ara erat in ipso apice montis, ubi dein oraculum sancti Johannis, & nunc sanctuarium basilicæ Casinatis. Infra aram ad Occasum erat fanum, cui successit oraculum beati Martini. S. Joannis oratorium hodieque superesse, sed in S. Benedicti nomen transisse; S. Martini vero ædiculam in Aquilonari Majoris ecclesiæ latere modo constitutam esse, pariter ex eodem auctore discimus & e Mabillonio ad annum 528, num. 6.

[107] Invidus dæmon, de quo num. superiore, S. Benedicto, [invidia dæmonis:] dum Casinense monasterium conderet, non modo spectandum se præbuit, verum etiam discipulis, ut Acta Mabilloniana num. 14 & seq. memorant, opus promoventibus moras, quas poterat, injiciebat: modo saxo sic insidebat, ut loco moveri non posset, modo discipulorum oculis illudebat, modo, quod illi ædificarant, destruebat, ut puerum etiam eversi parietis mole contriverit. Eadem Gregorius narrat cap. 9 & duobus seqq.: verum ubi hic S. Benedicti discipulos generatim, Acta laudata Placidum & Maurum continuo memorant; cur autem id facere videantur, dictum est num. superiore: unde id quidem probabile videri potest; at minime certum & indubitatum. Pueri parietis ruina oppressi nomen pariter Gregorius silentio pressit; auctori nostro Severus dictus est; quod Petri Casinensis diaconi additamentis Angelus in cap. XI Vitæ S. Benedicti adscribit. Etenim, ut ait, inter Casinenses codices Petro antiquiores, qui signatur 85, hanc habet capitis XI epigraphen: De Severo Dei parvulo: quam vitiosam esse facile est animadvertere, ac legendum: De servo Dei parvulo, ut omnes alii codices habent, inquit Angelus. Vitiosum ergo hic Petrus codicem secutus fuerit, si id illius additamentum est: Qui alioquin (citati auctoris verba sunt) præcipitem se in judicando non raro prodit. Unde Petri auctoritatem in iis, quæ de suo addidisse non raro creditur, æstimabis.

[108] [id dein Tertullus, S. Placidi pater, de quo hic Acta] Ad locum devenimus, ubi Actorum Mabillonianorum auctor inscitiam suam vel fingendi licentiam manifesto prodit. Sic autem fere habet num. 16: Casinatis fundi dominus Tertullus erat, S. Placidi pater. Audit hic Romæ, conditum illic esse a S. Benedicto monasterium, in eoque versari filium Placidium. Casinum igitur adeundi, videndique Placidi Tertullum cupido incessit: missis ultro citroque nunciis, conventui dies dicitur. Advolat statuto tempore Casinum Tertullus patricius, comitantibus Romanorum nobilissimis, puta, Boëtio, Symmacho, Vitaliano, Gordiano, Equitio. Boëtium & Symmachum Theodorici Gothorum regis jussu jam ante annum 529 necatos fuisse, alibi diximus. Qui igitur fieri potuit, ut anno 529, quo Sublaco S. Benedictus recessisse legitur num. XI, aut serius Tertullo Casinum adeunti comites fuerint? Cautior Stephanus Aniciensis fuit, qui non modo de his Tertulli comitibus mentionem nullam facit; sed ne quidem Tertullum Casinum venisse scribit. Equitius, de quo hic, S. Mauri pater fuit, cujus liberalitatem ac munificentiam Casinense cænobium æque expertum dicitur ac Tertulli; locus ergo erat idoneus scriptori Vitæ S. Mauri, aliquid saltem ea de re litteris consignandi, de qua tamen ibi nec apicem invenies. Hausta sunt hæc verosimiliter ex fictitiis istis monumentis, de quibus abunde actum est § IV, ut iis longius hic immorari non debeamus.

[109] [fabulosa nonnulla tradunt,] Ceterum beneficus admodum Casinensibus Tertullus fuisse fertur, ut num. 17 & 19 in Actis Mabillonianis videre est. Verum nemo prudens in animum facile sibi inducet, Tertullum, utut fortunæ opibus affluentem, fuisse opulentum adeo, ut tot, quot ibidem numerantur, non modo villas, sed civitates etiam, portus & insulas S. Benedicto concesserit possidendas. Beneficum tamen Casinensibus fuisse, inficiari nolim: villas enim seu curtes octodecim in Sicilia sitas Tertullum S. Benedicto donasse, Leo Marsicanus diserte affirmat lib. 1, cap. 1, & Casinenses monachi etiam hodie illi, testandi grati animi sui causa, annua justa persolvunt; quam in rem Angelum de Nuce ita commentantem audi: Tanta vero Tertullus erga sacrum Casinense cœnobium pietate flagravit, ut moriens sepeliri apud nos voluerit ante triclinium, quo monumento ingredientes egredientesque cœnobitæ munificentissimi benefactoris piissimos manes grata recordatione, requieque precata, prosequerentur. In Necrologio seu Emortuali Casinensi codice scripto 47. “Decimo septimo Kal. Augusti (factæ donationis die) Tertullus Romanorum patricii benefactoris nostri” (solœcismum non moror) quo die Casinates ex antiquo ritu, & propria ducti pietate, & Zachariæ Pontificis sanctione (de qua mox infra) ferali machina frequentissimis cereis illustrata, solemnibusque Officiis, & Sacrificiis, quotannis etiamnum benemeritissimo principi parentant.

[110] [liberaliter ditat.] Fertur vero Tertullus S. Benedicto concessisse montem Casinum, ædes suas, Romæ in monte Cælio sitas, & dein mutatas in monasterium S. Erasmi, e quo sub annum 672 Adeodatus ad universæ Ecclesiæ regimen evectus est, ut apud Blanchinum Anastasius scribit: denique possessiones plurimas sive in Italia, sive in Sicilia, quas num. 17 & 19 late, licet vitiose satis, descriptas habes. Casinense cœnobium in solo Tertulli patricii fundatum fuisse, his ipsis verbis legitur in Apostolica Jussione Zachariæ Papæ, quæ est de celebranda quotannis Commemoratione Tertulli, & Placidi quidem per Missas, die XIV Julii, post Chronicum Casinense editionis Parisiensis pag. 792 excusa. At sequitur ibidem Privilegium aliquod sub ejusdem Pontificis nomine, quod Baronius ad annum 748 suspectum habuit, tum ob prolixitatem suam, tum quod Indictionem 1, quæ cum anno Zachariæ septimo: adeoque vereor, ut priori magis tuto fidi possit, quam posteriori, prout ibidem exstat; præterquam quod & Zachariæ Jussio contineat, propter quod fictitia interpolatave videatur, in his verbis situm: Nec non Tertullo patricio plenariam ac solemnem Commemorationem unoquoque anno persolvant (Casinenses monachi) die XIIII Julii mensis; quibus de S. Placido hæc subduntur: Et beatissimo Placido similiter eadem die Commemorationem Missarum celebrent. Nec enim Zacharias illo mensium dies numerandi modo usus fuisse videtur. Si consulas Zachariæ litteras non paucas vel apud Baronium ab anno 743 usque ad annum 752, vel apud Labbeum tom. 6 Conciliorum a col. 1494, nullus in illis mensis alicujus dies occurret, quin illum vel per Kalendas, vel per Nonas Zacharias explicarit, sive in litterarum subscriptione, ut passim in illis fit, sive in earum decursu, ut apud Labbeum col. 1500 videre est. Hinc § 2, in quo de antiquo S. Placidi cultu egi, de hac Zachariæ Jussione seu sanctione mentionem nullam feci. Ceterum Stephanus Aniciensis donationes illas omnes præterit, præter unicam, nempe Siculam, cujus, ut dixi, meminit Leo Marsicanus.

[Annotata]

* nuncupato

* col. 293 edit. novæ.

* Sublaco

* Christus

§ VIII. S. Placidus in Siciliam abiens, pluribus miraculis claret.

[S. Benedictus Placidum in Siciliam mittit,] Concessis a Tertullo in Sicilia bonis Benedictinæ familiæ diu quiete frui non licuit, si Actorum Mabillonianorum calculo standum est: vix enim sex septemve a donatione facta anni effluxerant, quin illa senserint rapacium hominum violentas manus. Anno 536, ut ex num. 21 habemus (annum Stephanus Aniciensis non exprimit) versanti in Casinensi cœnobio una cum Placido S. Benedicto nunciatum fuit, vastari Congregationis apud Siculos bona, fructum nullum percipi inde amplius posse, nec porro penes illorum procuratores esse sarta illa tectaque servare. Obviandum malo credidit S. Benedictus, nec efficacius huic retundendo adhiberi posse remedium, quam si eo S. Placidum mitteret, qui paterna nuper bona sua auctoritate tueretur. Verba, quibus abeuntem Discipulum sanctus pater allocutus est, sic Acta Mabilloniana pene referunt num. 20, quasi illa Actorum scriptor suis ipse auribus percepisset: ita tamen de Gordiano loquitur, ut ab illo alium se prodat. Itaque S. Benedicto verba tribuit, non quæ re vera protulisse is scitur; sed qualia dixisse, quoad vim sententiamque, suspicatus est. Idem judicium esto de iis, quæ S. Placidum elocutum esse, cum prodigia ederet, in consequentibus non raro tradit, quod semel monuisse, sufficiat. Itineris socii Placido dati sunt Gordianus & Donatus, quorum ille Romanus erat, litteris Græcis eruditus in primis, & Benedictinæ familiæ haud ita pridem adscriptus; cui hanc Sancti Vitam verus illius auctor affinxit, ut fidem sibi auctoritatemque adscisceret, quam alioquin minime erat reperturus, & ne sic quidem meritus est: alter vero, S. Placidi in martyrio socius, licet aliquanto prius pro fide occisus. Porro itineri se cum sociis Gordiano & Donato S. Placidus dedit eodem anno, nempe 536, tertio decimo Kalendas Junii seu die XX Maii, ex num. 21. Sed hæc, ut paulo post patebit, cum consequentibus non cohærent.

[112] [qui primo Capuam,] Eo igitur die Casino mane digressus S. Placidus vesperi Capuam attigit: Campaniæ Felicis civitas est, ætate S. Placidi inter Vulturnum & Liternum fluvios sita; sed a seculo IX ad eum locum, ubi olim pons veteris Casilini erat, translata. In Tabula chorographica Campaniæ Felicis apud Camillum Peregrinum tom. IX Thesauri Historiarum Italiæ parte 2, Casino per Teianum Sidicinum, Cales & Casilinum via Latina, quam verosimiliter tenuit S. Placidus, Capuam ducit. Præerat urbi Capuanæ S. Germanus episcopus, ad diem XXX Octobris Sanctorum Fastis inscriptus; defunctus vero sub annum 541, ut scribit Ughellus. Is S. Placidum cum Sociis benigne excepit pro amicitia, quam cum S. Benedicto habebat, qui defuncti hujus episcopi animam in cælum ferri vidit, teste Gregorio Magno lib. 2 Dialog. cap. 35. Ceterum hoc loco S. Placidus prodigiorum initium fecisse videtur, ubi capitis dolore laborantem sanasse, nec non cæco visum restituisse fertur coram loci episcopo: nec enim ante miracula patrasse, quod sciam, legitur uspiam. Difficile sane credam, S. Placidum, quod Acta Mabilloniana num. 21 aiunt, jam tunc per totum orbem Romanum miraculorum fama radiasse.

[113] [inde Calatiam,] Capua S. Placidus Calatiam ivit: ita legitur in Actis, a Mabillonio editis, & hic recudendis infra num. 24. Sed Galatiam habet Stephanus Aniciensis. Cluverii Tabula geographica, quæ de Samnio & Campania est, tom. 2 Antiquæ Italiæ pag. 1087 præfixa, Calatiam ad sinistram Vulturni (ab ostio ad mare Tyrrhenum adverso flumine versus ortum ejus procedendo) ripam exhibet, hodie Cajazzo Italis dictam. At inter tabulas Ortelianas Ptolemæi Geographiæ subnexas, quæ de Italia Antiqua est, & a Cluverio pariter concinnata, Calatiæ ad oppositam Vulturni ripam situm exhibet supra Capuam. Similiter & Tabula Peutingeriana Segmento quarto. Camillus Peregrinus in Tabula Campaniæ Felicis Dissertationi 1 de Campaniis veterum præfixa Calatiam a sinistra Vulturni ripa, a dextera vero Galatiam collocat Capuam inter & Caudium. Dubium igitur est primo, diversæne urbes fuerint Calatia (Cajazzo) & Galatia; Dein, si diversæ fuerint, hacne, an illa S. Placidus iter habuerit. Quod ad primum attinet, præter Calatiam, cui hodie Cajazzo nomen est, altera etiam ad oppositam Vulturni ripam civitas Caudium inter & Capuam videtur olim sita fuisse, cui Calatiæ pariter, seu Galatiæ nomen fuerit, eaque episcopali sede aliquando insignis. Nam, ut Peutingerianum Itinerarium præteream, apud Ughellum tom. 6 Italiæ Sacræ auctæ col. 442 & seq. Gerberti Capuani archiepiscopi diploma exstat sub annum 978 ad Cajaciensem ecclesiam datum, cujus initium est: Probabili bus desideriis nihil attulimus tarditatis: fratrem jam & coëpiscopum nostrum Stephanum vobis or dinavimus sacerdotem. Si tum Stephanus Cajaciensis seu Calatinus præsul ordinatus erat, aliam profecto sedem tenuisse oportet, qui eidem diplo mati in hunc modum subscripsit: Ego Aldericus Calactinæ ecclesiæ episcopus consensi & subscripsi.

[114] Michaël monachus tamen in Sanctuario Capuano pag. 580 solam Calatiam, hodie Cajazzo dictam, [non illam,] agnoscit. An ergo Aldericus episcopus advena quidam fuit, alterius alibi civitatis fere cognominis episcopus, qui tunc forte Capuæ morabatur? Non id Michaël credit, & merito. Fuitne Cajaciensis episcopus, dictus tamen Calactinus ab antiquo civitatis nomine Calatia? Neque id dici potest, inquit Michaël: nam tunc temporis civitas illa Cajacia, non Calatia dicebatur. Nec dici etiam potest, inquit, Aldericum Cajaciensem quidem fuisse episcopum; sed locum Stephano cessisse: sic enim episcopum quidem se, sed non Calactinum dicere poterat; nec Stephanus Alderico, sed Urso successit. Alio igitur se vertit Monachus. Ego, inquit, libenter credam, juxta illorum temporum barbaram Latinitatem a Cale doductum esse Calectinum, seu Calactinum. Cales autem est civitas Calvorum, ideoque episcopus Calactinus est, qui dicitur hodie episcopus Calvensis. Monacho citatus num. præcedenti Ughellus subscribit: Hæc Monachi, inquit, speculatio mihi arridet, & Aldericus adscribendus inter Calvenses episcopos, quemadmodum Leo (qui in diplomatis subscriptionibus Suranus scribitur, mutato o in u) inter Soranos recensendus. Leonem episcopum fuisse Soranum, citatis auctoribus facile assentior: Aldericum vero episcopum fuisse Calvensem, non item.

[115] Huc moveor maxime Roberti Capuani principis diplomate, [quæ hodie Cajazzo Italis dicitur,] anno 1119 dato, in quo Calactinæ ecclesiæ situs a Calvensi civitate diversus assignatur. In illo diplomate paulo post initium sic loquitur Robertus apud citatum Ughellum de Episcopis Casertanis tom. citato Italiæ Sacræ auctæ: Per hoc principale scriptum in perpetuum damus, tradimus, concedimus & confirmamus in ecclesia Calatina, vocabulo S. Mariæ, in qua dominus Rainulphus, Dei provisu Casertanus episcopus, præesse videtur, omnia, quæ præscripta ecclesia Calatina modo possidere videtur, & quæ in antea juste ac legaliter acquisierit. Unde in primis intelligitur, Calatinam ecclesiam Casertanis episcopis ea tempestate paruisse. Atqui Calvensis civitas proprium jam tunc habebat episcopum: nam, teste Ughello tomo 6 citato col. 477, Calvensis episcopi mentio est in Historia Translationis S. Marci Solitarii, quem e monte Massico ad cathedralem suam anno 1094 traduxit S. Bernardus Carinolensis episcopus; & Calvensi ecclesiæ Petrus Capuanus anno 1141 præsidebat. Dein vero ita Robertus pergit: Iterum per hoc videlicet principale scriptum damus, tradimus & concedimus ac confirmamus in prædicta ecclesia Calatina, ut tu, prædicte domine Rainulphi, episcope Casertane, & successores tui, & vestri homines in Calatino tantum territorio habitantes, potestatem habeatis mittendi animalia vestra, & vestrorum hominum ad pascendum in montibus & planis & in paludibus nostris, & ligna de silvis nostris tollere, quemadmodum milites Magdaloni habitantes hactenus usualiter habore soliti sunt & habent. Cum igitur Calatini territorii incolis diplomatis hujus vi iisdem locis pecora pascere ac ligna cædere licuerit, quibus & militibus Magdaloni morantibus, hos ab illis intervallo saltem non magno remotos fuisse necesse est. Quin & in ipso Magdalonensi tertitorio sitam fuisse ecclesiam S. Mariæ de Calatia, liquet e bulla, qua Sennes Capuanus archiepiscopus Rainulpho Casertano episcopo, de quo supra, varias confirmat ecclesias, & has inter in castro Magdaloni & territorio ejusdem … ecclesiam sanctæ Mariæ de Calatia. Magdalonum autem haud procul Caserta, hanc inter & Nolam notatum invenio in Tabula regni Neapolitani Julii Cæsaris Capacii tom. Historiarum Italiæ supra citato.

[116] [& Casinum inter & Vulturnum fluvium sita est,] Hinc Michaël Monachus in Recognitione Sanctuarii Capuani pag. 85, abjecta priore de Calatia sententia, sic scribit: Anno 1635 Casertæ inventum est privilegium Roberti principis Capuani, per quod episcopo Casertano conceduntur & confirmantur terræ ecclesiæ Calatinæ in Matalone. Igitur omnino dicendum, episcopum Calatinum fuisse episcopum loci circa Matalonem, qui dicebatur Calactia seu Calatia, cujusque mentio est in bulla episcopi Casertini. Dicendum quoque inde translatum episcopium & dictum esse Casertanum. Addit his denique Peregrinus de Campania Felici Dissertatione 2, cap. 27: Ceterum si hæc jam male nota Calatia, ut ex Livio colligitur, prope uem locum fuit, ubi hodie est Madaloni castellum, eademque, ut itinerarium Peutingerianum docet, a Capua abfuit sex millia passuum, certi possumus esse, eam istic loci fuisse, ubi hodieque manifesta apparent indicia fossæ atque muri haud admodum amplæ urbis, cujus supersunt exigua nonnulla in campestri loco & desolata templa. Ab horum maximo, quod aliis est integrius & dedicatum S. Jacobo Apostolo, tractus iste nomen habet, qui alio modo ab nomine exstinctæ urbis appellatur etiam le Galazze. Verum de Calatiarum distinctione hæc satis: restat, ut & de altero, quod supra propositum fuit, puncto pauca dicamus; quam nempe e duabus cognominibus aut fere cognominibus civitatibus S. Placidus Capua profectus ac Beneventum properans adierit, ac patratis prodigiis illustrarit?

[117] [sed quæ trans illum supra veterem Capuam olim fuit;] Mabillonius his Actorum verbis, mihi num. 24 Inde quoque Sanctus Domini dum recessisset, ac juxta civitatem Calatiam iter ageret &c hæc subjicit: Pro Calatia, Cajazzo, scribendum esse Galatium seu Galitiam, suspicatur Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 330, alias (inquit) devium & longiusculum fecisset iter. Quod & mihi verosimilius apparet: si enim Capua Calactiam (hodie Cajazzo) & inde per Furcas Caudinas Beneventum petiisset; omnino ter Vulturnum fluvium superare debuisset. Primo cum Casino Capuam: iterum cum Capua Calatiam, hodie Cajazzo, ut ponimus; ac tertio cum hinc per Furcas Caudinas Beneventum properavit, quæ via sane tortuosa fuisset. Contra rectior via, quæ Capua Galatiam, & hinc per Furcas Caudinas Beneventum ducit; ut adeo S. Placidus eo tractu iter instituisse videatur, qui in Itinerario Peutingeriano hoc modo describitur: Capuæ. Calatie. ad Novas. Caudio. Benebento. Porro quid hoc loci egerit Placidus, vide in Actis Mabillonianis a num. 26 usque ad num. 28, quæ apud Stephanum Aniciensem paulo succinctius descripta sunt. Miracula illic plurima patrasse invenies, quæ commentatione non indigent: vellem vero, ut aliunde ad manum esset, unde magna illa miraculorum, quæ tum hic, tum aliis, in decursu memorandis, locis patrasse perhibetur, multitudo solidius confirmari posset. S. Placidum alio abeuntem nunc sequor.

[118] [tum Furcas Caudinas, Beneventum] Galatia Furcas Caudinas petiit, paribus fere prodigiis hac itinerantem comitantibus: sitæ autem sunt Furcæ Caudinæ in Hirpinis, Romani exercitus clade memorabiles, & Stretto d'Arpaia nuncupantur; quas in Apulia perperam fixit Ortelius. Inde Beneventum, tum Canusium adiit; utroque loco, ut Acta præsulibus perhonorifice exceptus. Benevento, Samnitum olim urbi & Coloniæ in Hirpinorum confinio, præerat S. Marcianus, ad diem XIV Junii inter Sanctos relatus, de quo Papebrochius tom. 2 Junii ad prædictum diem, & Ughellus tom. VIII Italiæ Sacræ auctæ col. 17. Observat autem Papebrochius, antiquiorem de Marciano mentionem non reperiri, hac, quam ex Actis S. Placidi modo attingimus. Episcopum autem Acta recte appellant, eo quod nondum S. Placidi ætate metropolitanæ dignitate sedes Beneventana gauderet, quo illam honore Joannes Papa anno 969 insignivit, ut scribit Vipera de Episcopis & archiepiscopis Beneventanis pag. 69.

[119] Canusio, episcopali quondam in Apulia civitati, [Canusiumque adit;] modo Barensi archiepiscopatui unitæ, præerat S. Sabinus hujus nominis II, cujus Acta apud nos habes tom. 2 Februarii ad diem IX ejusdem mensis. Familiaris hic S. Benedicto fuit: nam hunc visere solitum, scribit Gregorius lib. 2 Dialog. cap. 15 his verbis: Præterea Canusinæ antistes ecclesiæ ad eumdem Dei famulum venire consueverat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Idem legitur in S. Sabini Vita tom. 2 Februarii pag. 324. Igitur prædicti Christi famuli faciem omnes proceres & præcipui viri Italiæ sæpius videre cupiebant, & cum viro sanctissimo cælestibus pabulis epulari. Unde & cum Germano, Capuanæ ecclesiæ pontifice, crebris familiaritatibus conveniebat. Sed & cum Benedicto Christi famulo in Cassino castro posito, assidua amicitia loquebatur, eumque invisere per singulos annos consueverat. Qui cum S. Benedicto tanta necessitudine conjunctus erat, credibile admodum est, & S. Placido amicum fuisse, ut vel hinc nefas sibi existimare potuerit Placidus, cum Canusio iter ageret, insalutatum præterire.

[120] Verum qui id accidere potuit anno 536, cui Acta Mabilloniana Placidi e Casino monte discessum illigant num. 21 & quidem diei 20 Maii, [sed antæ annum 536,] quo Capuam venit apud S. Germanum hospitatus? Inde Beneventum adiit & S. Marcianum invisit. Post aliquos dies, ut num. 36 legitur, a S. Sabino amantissime exceptus est, apud quem triduo moratus fuit: demus totidem moratum esse tum Capuæ, tum Beneventi; his denique jungamus dies aliquot conficiendo itineri impensos: ii sane non eo erunt numero, quin facile sub finem Maii vel principium Junii Canusium pervenire potuerit. At eo tempore S. Sabinus in diœcesi sua non versabatur: nam sessioni primæ concilii Constantinopolitani anno 536 sexto Nonas Maias seu die 2 Maii celebratæ tamquam Sedis Apostolicæ legatus interfuit, uti & postremæ pridie Nonas Junii, velut apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 3 & 98 videre est. Post celebratum vero concilium in Lyciam prius deflexit, quam in Italiam reverteretur; unde non nisi anno 536 ultra Junium jam provecto, vel sequenti Canusium redux fuerit.

[121] Hinc itaque rursum conficitur, non Gordianum, sed imperitum ac recentioris ætatis auctorem, [contra ac Acta parum consequenter dicunt.] ista scripsisse: fieri enim non potuisset, ut Gordianus itineris socius Canusii se vidisse Sabinum scriberet, quem tunc alibi versatum esse ostendimus. Cui igitur anno S. Placidi in Siciliam profectio erit affigenda? Quamquam non sit, unde is annus certo determinetur, placet tamen Bollandi in Commentario ad Acta S. Sabini num. 31 conjectura, qua S. Placidum anno 530 aut non longe post: & certe ante annum 536 in Siciliam abiisse vult. Huc accedit & Mabillonius in Præfatione ad tomum 1 Actorum Benedictinorum § IV inquiens: In vulgatis S. Placidi Actis num. XX (apud ipsum) iter ejus in Siciliam anno Domini DXXXVI consignatur. Mallem anno DXXXIV ante bellum Gothicum, præcipue cum Sabinus Canusinus episcopus, quem Placidus tum invisisse dicitur, anno DXXXVI Constantinopoli versaretur. Et sane in hac sententia Placidus videre Canusii Sabinum potuit, non ante annum 535 Constantinopolim profectum, & tempus sufficiens inter donationem bonorum Siculorum, Benedicto anno 529 secundum Acta factam, & S. Placidi in Siciliam discessum interjicitur, ut ea interim ab alienis, ut Acta narrant num. 19, minus fortasse novi & religiosi viri humilitatem, quam viri primarii potentiam pertimescentibus, occuparentur.

[122] [Canusio Rhegium, inde Messanam] Extremam Calabriæ oram, qua hæc Siciliam respicit, Rhegium occupat, quo in Siciliam trajecturus sese recepit S. Placidus, ubi a loci episcopo Sisinnio benigne est habitus: hujus episcopi memoria alibi, quam in his Actis reperiri non videtur. Inter sanctos Rhegienses episcopos numeratur ab Ughello tom. IX Italiæ Sacræ auctæ col. 323. Non meminit tamen illius Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, nec Politus lib. de Sanctis Calabriæ. Ughellus testem nullum adhibet, sed solum Acta S. Placidi præ oculis habuisse videtur, ita de illo scribens: S. Sisinnius, civis & episcopus Rheginus, floruit anno 536. Sedit plus minus annis 25. Hic S. Placidum, D. Benedicti discipulum, inclytumque Christi martyrem Roma Messanam tendentem perbenigne biduo Rhegii hospitio recepit, tandem vitæ sanctitate illustris ad cælum evolavit, dies tamen ignoratur. Qua porro via Canusio discedens ac Rhegium properans Placidus incesserit, quasque civitates adierit, neutra Acta exponunt. Quod autem Ughellus mox laudatus Placidum Roma in Siciliam abiisse ait, id plane perperam facit; Casino enim eo profectum aiunt; neque Casino Rhegium euntibus Roma transeundum, quam a tergo longe relinquunt. Tandem Rhegio navi solvens Placidus una cum sociis Donato & Gordiano Messanam, Siciliæ urbem, ad freti Siculi oram feliciter appulit.

[123] [venit, ubi monasterium & ecclesiam, quam S. Joanni Baptistæ] Morabatur Messanæ ea tempestate Messalinus quidam, Tertullo S. Placidi patri intima nocessitudine conjunctus: itaque Placidum non modo suis ædibus peramanter excepit, sed omni etiam obsequii genere prosecutus est: Sanctus vero, qui ad vindicanda paterna bona illuc advenerat, id sategit maxime, ut quam celerrime, quæ a S. Benedicto in mandatis habebat, impleret. Itaque eodem, quo advenerat, die, post aliquot de rebus divinis cum Messalino colloquia, de paternis bonis quæstionem habet, horum procuratores arcessit. Desiderabat enim, inquiunt Acta Mabilloniana, mihi num. 41, videre singillatim loca, in quibus possessiones erant. Postridie vero, invento loco prope Messanæ portum ad condendum monasterium idoneo, mox operi manus admoveri jussit, quod quadriennio ad umbilicum adduxit: monasterio vero adjecit ecclesiam, quam S. Joanni Baptistæ, magistri sui exemplum secutus, sacram voluit. Dedicationis autem officio, ut citata Acta num. 56 habent, functus est Messanensis episcopus quinto Kal. Augusti sub annum 540, quarto nimirum anno, ex quo Casino Placidus discesserat, quod quidem Acta anno 536, ut supra diximus, illigant; at verius ad annum circiter 534 referendum esse, pariter diximus, si S. Placidus Sabinum Canusii viderit.

[124] Porro mirari hic subit, cur horum Actorum fabricatorem vel interpolatorem, [Messanensis episcopus, Actorum scriptori verosimiliter ignotus, consecravit,] qui Germanum Capuanæ, Marcianum Beneventanæ, Sisinnium Rhegiensis ecclesiæ episcopos nominatim in superioribus expressit, hic Messanensis episcopi (de quo nulla prorsus apud Stephanum Aniciensem mentio est) nomen præter morem non prodiderit. An forte id ignoravit? De Gordiano equidem id dici nequit. Recentior igitur aliquis ista scripsisse videtur, qui vel episcopi Messanensis nomen ignoraverit, vel caute suppresserit; forte quod Eucarpum aliquem anno 504 ex sexta synodo Romana sub Symmacho Papa celebrata; item aliquem sub Pelagio II anno 577 ad Pontificatum evecto, qui Eucarpo Messanensi episcopo Catanensis ecclesiæ visitationem injunxit, Messane sedisse didicerat; nec tamen ausus fuerit Eucarpum nominare, quod annum tum 504, tum 577 ab anno 540 intervallo nimis longo distare autumarit, ut Eucarpo ecclesiæ S. Joannis Baptistæ dedicationem adscriberet; nec alium nosset, qui tunc ecclesiæ Messanensi præfuerit. Ceterum spectata S. Placidi virtus, pluribusque prodigiis Messanæ illustrata, id brevi effecit, ut præter Donatum & Gordianum, quos secum Casino adduxerat, recens a se conditum monasterium ad triginta usque alumnos numeraret, qui sub ejus auspiciis se Benedictino instituto & obsequio divino manciparunt.

[125] Primum id monasterium fuit, quod Benedictinus Ordo extra Italiam habuit. [condidit & alumnis auxit.] Glannafoliensis monasterii, quo nullum antiquius habuit in Galliis, constructionem ad annum 543 Mabillonius refert. Yepesius ad annum 537 Siculis Benedictinis præ Hispanis & Gallis antiquitatis palmam sponte concedit; at illam præ Gallis Hispanis tribuit, fundatum eo anno scribens monasterium S. Petri de Cardenna in diœcesi Burgensi. Num vere, ad propositum nostrum non admodum facit: id certum Yepesio imposuisse Pseudo-Maximi Chronicon. Hisce igitur missis, ad Placidum Messanæ agentem redeo. Dubium esse non potest, quin Messanenses monachi sub Placidi auspiciis religiosæ vitæ numeros omnes accurate expleverint: quibus hic exemplis præluxerit Sociis, exponit Yepesius ad annum 536, cap. 3 Mabilloniana S. Placidi Acta, mihi num. 51, sic contrahens: Si cellæ seu penuariæ seu vinariæ rationes ad calculum exigas, sanctus Pater perpetuam Quadragesimam egit. Sub jejunium autem vernum diebus Solis, Martis ac Jovis aliquid panis & aquæ indulsit aridis faucibus ac inani stomacho: reliquis a mica etiam & gutta abstinuit. A quo tempore se Deo nuncupavit, horrido cilicio indutus semper fuit, frustra indignante pelle. Plerumque diei & noctis contrivit nunc legendo, nunc orando. Quando fessis genibus niti jam amplius haud poterat, humi sessum se recipiebat, quæ illi pro cella & lecto erat. Multa dein ex iisdem Actis (Stephanus Aniciensis horum non nisi generatim meminit) hausta commemorat de Sancti in Deum amore, sui abdicatione, mundi contemptu, monasterii cura, morum constantia, gravitate, affabilitate, de studio pauperum, de virtutibus ceteris, quibus procul dubio discipulos ad sedulam sui imitationem non mediocriter incitavit.

§ IX. Conditum a S. Placido monasterium invadunt barbari: quinam hi fuerint.

[S. Placidi monasterium invisunt illius Fratres,] Pronum erat, ut tam præclara vitæ institutio tum S. Placidi, tum monasterii ab illo constructi famam undequaque diffunderet: in Urbem igitur allata Fratribus ejus ac Sorori visendi S. Placidi cupiditatem injecit: fuere autem hi; Eutychius, Victorinus & Flavia, quibus se itinerit comites Faustus & Firmatus adjunxerunt, ut Acta videntur innuere: sed aliunde forsan hæc nomina saltem partim mutuata esse, dixi § 1. Messanam feliciter provecti, classem, inquiunt Acta Mabilloniana num. 58, in littore solvunt, descendentesque de navi, ad sancti Johannis cœnobium tendunt, videntesque Fratrem, repleti sunt gaudio magno, qua de re equidem ambigere nefas est: sed vide, num consequenter Acta loquantur, dum subdunt: Et primo quidem non cognoverunt, ob id scilicet, quia ex quo beato Benedicto oblatus est, illum ulterius non viderant, & post tanti temporis spatium vir factus, & monachali habitu indutus, atque præ nimia abstinentia ac enormitate vigiliarum, corpore tabefactus & annihilatus erat. Quid enim? Messalinus, rerum Tertulli in Sicilia procurator, forte Placidum numquam viderat; & tamen appulsum in Siciliam Placidum (quem jam tum vitæ austeritate maceratum fuisse, suspicari perinde licet, ac annis abhinc quatuor aut quinque) vix conspexit, quin illico Placidum e vultus forma ac lineamentis, quibus patrem referebat apprime, agnoverit, equoque desiliens ad ejus pedes fuerit provolutus. Audi Acta num. 41. Videns autem Messalinus beatum Placidum juxta maris littora stantem, formamque ejus vultui Tertulli patris ipsius assimilantem, equo, quo insiderat *, descendens, ad pedes ejus cecidit. Rectius, ut opinor, hæc de Messalino siluisset, quisquis hæc Acta seu scripsit seu interpolavit, prout siluit Stephanus Aniciensis. Sed ad S. Placidum, ejusque Germanos & Hospites redeamus.

[127] [ubi a barbaris inopinate tam Monachi, quam Hospitas cecidantur:] Vix diebus aliquot mutuis colloquiis conversationibusque sese recrearant, cum omne eorum gaudium inopinatus omnino easus gravissimusque turbavit. Nocturnis Dei laudibus cum Fratribus ceterisque cœnobii Messanensis Alumnis vacabat Placidus, cum, effractis monasterii foribus, nihil tale suspicantos invadunt barbari, in vincula conjiciunt, ac tandem post dierum aliquot tormenta, crudelissime interficiunt, quæ quidem a num. 59 Acta Mabilloniana fuse ac prolixe enarrant. Rei gestæ adjuncta præcipua hæc sunt. Annus quidem Christi 541, ut diserte habetur infra num. 83; classis barbaræ præfectus Mamucha, Abdalæ Hispaniæ regis idololatræ dux; barbari denique, Agareni seu Saraceni & pagani. En, inquit in hunc Actorum locum Mabillonius, errorum labyrinthus. Non pagani Hispanias sæculo sexto, quo S. Placidus martyrium subiit, occupabant, sed maximam partem Gothi, Callæciam Suevi, utrique Ariani, illi quidem sub rege Theude, qui ab anno DXXXI ad DXLVIII Vesigothis imperavit, hi vero sub proprio rege, sed ignoto… Hi PAGANI appellantur Saraceni infra num. 74 (mihi 80.) At Saracenos Hispaniam invasisse æra dumtaxat DCCLI, hoc est, anno Christi DCCXIII: æra vero insequente victo occisoque Roderico, regnum Gothicum evertisse, tradit Rodericus Toletanus in lib. 3 de Rebus Hisp. cap. 19. Similia Octavius Cajetanus observat in Animadversionibus in Vitam S. Placidi, Stephano Aniciensi adscriptam. Itum ergo est ab eruditis in diversa, ut rei saltem substantiam tuerentur.

[128] Antonius Yepesius in Chronico Ordinis S. Benedicti ad annum 541 eadem fere, [Hos barbaros Yepesius ex Arabia & Africa,] quæ Mabillonius & Octavius Cajetanus, observat; neque eo tempore in Hispania Abdallam, sed Theudem regnasse, non paganum, sed Arianum, testes adducit Procopium, & S. Isidorum, qui ætate illa vixere. Nec Mauros ex Hispania in Siciliam vela facere potuisse ait, qui multo post, anno, ut censet, 714 rerum in Hïspania potiti sint. Itaque Yepesius illa Actorum verba num. 59. Qui (pagani) in Hispania inhabitabant, Gordiano ab imperito historiæ interpolatore adjecta esse, contendit, & Saracenos seu Agarenos ex Arabia & Africa in Siciliam impetum fecisse, arbitratur; quod postremum fortassis a vero non deviat, ut ex dicendis apparebit. At vero per interpolationem, Gordianæ Historiæ factam, verba illa ab imperito interpolatore fuisse assuta, mihi probabile non est, tum quia Gordianum hæc Acta primum scripsisse, gratis, imo tota illorum serie suadente contrarium, sibi sumit Yepesius; tum quia Stephanus Aniciensis, qui Græcum Gordiani fontem consuluisse se ait, Abdalam toti Hispaniæ præfuisse, etiam scribit.

[129] Philippus Villadecanius, patricius Messanensis, hujus cædis auctores, [Villadecanius, Gothos sub Totila rege;] teste Octavio Cajetano supra laudato, Gothos fuisse, existimat, ac tum in sanctos Martyres sæviisse, cum rex eorum Totila Siciliæ arma intulit, Messanam oppugnavit, reliquamque Siciliam depopulatus est. Et quidem hic, inquit Mabillonius in Præfatione ad Acta Sanctorum Ordinis Benedictini § IV, vulgatis S. Placidi Actis cum nonnulla satis conveniant, tum illud maxime consentit, quod prædones Rhegium (quod paulo ante Gothis se dediderat) utrobique petiisse navigio feruntur. Id tamen discriminis inter utramque narrationem (Procopii de expeditione Totilæ in Siciliam & Actorum de S. Placidi martyrio) est, quod Totila feliciter in Italiam appulsus est (secundum Procopium) Mamucha vero cum suis naufragio periisse dicitur. Adde, nec Totilam fuisse paganum, nec regnasse in Hispania, Siciliam vero sub annum dumtaxat 550 depopulatum esse: nam Procopius lib. 3, cap. 39 de Bello Gothico Totilæ in Siciliam expeditionem anno ejusdem belli decimo quinto affigit, cujus initium ad annum Justiniani nonum refert lib. 1, cap. 5, Christi 535.

[130] Gallonius in Opere, quod de sanctis Virginibus Romanis inscripsit, [Gallonius, Arianos Hispaniam incolentes fuisse, censet:] de S. Flavia agens, cum illius martyrium Saracenis Hispaniam incolentibus adscribi non posse animadverteret, Arianis adscripsit. At Ariani, licet Christum Deum esse inficiarentur, ab idolorum tamen cultu abhorrebant. Abdala vero, Mamucha, quique huic parebant, barbari sic describuntur in Actis, ut eos omnes idolorum cultores fuisse, necesse sit. Idolorum nomina, Moloch, Rempham & Lucifer, infra num. 59 memorantur. Num. 68 Pagani universim vocantur, uti & alibi non semel. Num. 72 Mamucha ipse Martyribus his verbis instat: Negate, Christum vestrum Deum esse & nostro more Luciferum Sidus Dei nostri Rempham excolite, ut frui possitis una nobiscum hujus gaudiis vitæ. Quæ sicut in Arianos non cadunt, ita nec hos martyrii auctores fuisse necesse est; nisi contra Actorum, si quam hic habent, fidem, qui Sanctorum necem perpetrarunt, non modo non Saraceni fuerint, sed nec idololatræ. Constantinus Bellotus alio se vertit in Apologia pro Joanne diacono, ut refert Octavius Cajetanus supra laudatus, & Paganos, in Actis memoratos, Gothos fuisse existimat; Abdalam eumdem, qui Theudius aut Agila, Hispaniæ uterque rex; Mamucham vero, ejusque socios Saracenos, qui Sanctos e medio sustulere, Mauros idololatras, ex Africa in Hispaniam accitos; hæc,inquam, Belloti opinio est; nunc qui ex ea Actis manum medicam adhibere nitatur, accipe.

[131] [Bellotus item Gothos.] Primum ait, nemini mirum videri debere, Gothos Hispaniam incolentes, licet Ariani secta essent, Gordiano tamen Paganos dictos; quippe qui Arianæ impietati avitum quoque idolorum cultum conjunxerant. Quod si Arianos ab idololatra Porphyrio Porphyrianos Constantinus Magnus nuncupavit, & sancti Patres eosdem ob sectæ impietatem idololatris compararunt; quid ni illos Gordianus paganorum nomine nuncupare potuerit? Tum vero ait, Abdalam pro Agila scripsisse Gordianum, errore tolerabili facilique in scriptore non Hispano; maxime cum vel inter Hispanos de hujus regis nomine non conveniat, ab his Agila, ab illis Aquila dicti. Nec alia forte de causa Abdalæ Gordianus mentionem fecit, quam quod, Constantinopoli scribente Gordiano, Agila regnabat in Hispania. Addit Abdalam nusquam in Actis Saracenum dici, sed Mamucham illius præfectum & milites, qui Mamuchæ parebant: hos denique Mauros fuisse, qui sive a Theude, sive ab Agila mercede conducti & in Siciliam adversus Romanos missi, Messanam insigni clade attriverint. Ita Constantinus, teste Cajetano. Verum quid de his sentiendum?

[132] [qui partim dubia,] Gothos in Hispania dominatos esse tum ante, tum post annum 541, nemini dubium est. De eorum vero religione ita universim scribit Procopius lib. 1 de Bello Vandalico cap. 2. Omnibus … eædem leges, eadem sacra, Ariana scilicet. Nulla hic mentio est de idolorum cultu in iisdem personis cum hæresi Ariana conjuncto; neque hunc idoneo testimonio Bellotus stabilivit: quare hæc ejus assertio merito vocatur in dubium. Dein esto, Arianos sive hæreseos sive pessimorum morum causa paganos dictos, aut cum illis comparatos fuisse tum a Constantino, tum a sanctis Patribus: certe illos idolis sacrificasse, non dixerunt. Sic S. Athanasius Oratione IV, num. 31 contra Arianos scribens: Qui enim hoc in loco divinum Verbum a divina Incarnatione sejungunt, idem ipsum imminutum putant, cum audiunt, carnem factum esse, proindeque idem omnino sentiunt ac gentiles, uti sane sentiunt, cum divinam Incarnationem mutationem Verbi esse suspicantur; sic, inquam, scribens Athanasius ostendit quidem, quos arguit, hæreticos gentilium erroribus aliqua ex parte subscribere, at re vera idololatras esse, ac idolis sacrificare consuevisse, non affirmat. Qui vero in Martyres nostros sævierunt, non pravis modo opinionibus imbuti, sed & idolorum cultores a prætenso Gordiano, iisque veluti diis serviisse dicuntur.

[133] [partim falsa,] Sed neque verum est, Gordianum quidem Abdalam scripsisse, sed Agilam intellexisse: nam S. Placidi martyrium anno 541 diserte innectit; quo regnabat non Agila, sed Theudis in Hispania: si enim æræ 569 seu anno Christi 531, quo Theudem regnare cœpisse, Isidorus scribit in Historia Regum Gothorum, adjeceris 17 alios, ad annum circiter 548 pertinges; quo Theudi successit Theudisclus, ac deinde Agila. Regnabat forte hic quidem, cum Constantinopoli S. Placidi Acta Gordianum exarasse nonnulli volunt; sed Gordianus non illum regem, qui, cum Acta scriberet, in Hispania regnabat; sed eum, qui Hispaniis præerat, cum Martyres exstincti sunt, procul dubio designavit. Dicere autem hunc quidem designare in animo habuisse Gordianum; sed Agilam seu Abdalam per errorem expressisse, nonne est errorem auctori res sua memeria gestas describenti, & Latinis Græcisque litteris apprime, ut aiunt, erudito, valde gravem affingere, ejusque fidem eadem opera stabilire velle, & convellere?

[134] Additamentum vero, quo nusquam in Actis legi asseritur, [partim Actis repugnantia tradit:] ipsummet regem Abdalam Saracenum, aut idololatram fuisse, Actis quoque repugnat: ex his enim perspicuum fit, Mamucham cum suis Saracenos ac Paganos fuisse; atque ex iisdem perspicue colligi saltem potest ejusdem ritus fuisse tum Mamucham cum suis, tum ipsummet Abdalam. Sic enim Placidum Mamucha alloquitur infra num. 60: Nega Christum tuum & dic in eum convicia & juxta ritum invictissimi regis Abdalæ Deum adora, & dimitto te. Et paulo infra sic ejus in martyrio Comites: Vos quid dicitis? Obtemperabitis præceptis excellentissimi regis Abdalæ, ut Christum relinquentes, Deum nostrum adoretis? Rursum num. 72 Mamucha in hunc modum loquitur: Assentite nobis & proderit vobis; negate, Christum vestrum Deum esse, & nostro more Luciferum sidus Dei nostri Rempham excolite. Et num. 76: Hortor & commoneo vos Crucifixum negare, & adorare Deum, cui excellentissimus rex noster Abdala cervicem suam flectit; sin alias, acerrima morte peribitis. Ejusdem itaque ritus utrique fuere: neque aliud ex Actis Græcis, a se, ut ait, consultis, conclusit Stephanus Aniciensis, cujus mentem minime ambigua verba declarant: sunt autem hujusmodi: Tempore, quo beatus Placidus apud Messanam urbem Siciliæ morabatur, Abdala Saracenæ gentis & ritus nefandissimi caput & princeps toti Hispaniæ præsidebat. Quæ de Mauris supra dicta sunt, infra examinabimus, cum de Cajetani sententia agemus.

[135] Mabillonius in Præfatione ad Acta Sanctorum sui Ordinis § IV rationem aliquam esse, [Mabillonius, Sclavinos fuisse, utcumque dici posse,] ob quam S. Placidi martyrium Sclavinis adscribi possit, affirmat. Promit illam e Procopio, qui lib. 3 de Bello Gothico cap. 38 Sclavinos Thraciam & Illyricum sub Justiniano depopulatos tradit: addit Mabillonius, nec Siciliæ verisimiliter pepercisse, a Totila forte conductos. Præterea, Sclavinos iisdem suppliciis fere sævire in victos consuevisse, quibus Martyres nostri affecti fuere: qua de re laudatus supra Procopius hæc habet: Obvios non ense, non hasta, non alio quoquam usitato mortis genere conficiebant, sed depactis valide in terram sudibus præcutis, miserorum sedes multa vi impingebant, & infixas inter nates palorum cuspides adigentes usque viscera, illis vitam extorquebant. Præterea defossis humi lignis quatuor crassioribus alligabant hi barbari eorum, quos ceperant, manus ac pedes, deinde capita fustibus assidue tundendo, veluti canes aut serpentes aliudve feræ genus mactabant. Alios cum bobus & ovibus, quas in patriam abducere non poterant, in tuguria compactos immisericorditer cremabant. Ita Sclaveni, in quos incidebant, necare erant soliti. Ritus quoque Sclavinis fuit barbarorum, qui Martyres nostros trucidarunt, non undequaque dissimilis: hunc libro 3, cap. 14 Procopius hoc modo describit: Unum enim Deum, fulguris effectorem, Dominum hujus universitatis solum agnoscunt, eique boves & cujusque generis hostias immolant… Præterea fluvios colunt & nymphas & alia quædam numina (δαιμόνια Græce legitur; unde Mabillonius vertit: dæmones) quibus omnibus operantur, & inter sacrificia conjecturas faciunt divinationum. Ita fere Mabillonius loco citato.

[136] [adductis eam in rem] Parum efficax est viri doctissimi ratio: nam primo Sclavinorum in Thraciam & Illyricum irruptio aliquot annis S. Placidi martyrio posterior est, nisi ab Actis, a Mabillonio editis, & illud anno 541 conceptis terminis affigentibus omnino sit recedendum: refert enim illam Procopius ad annum belli Gothici decimum quintum. Hoc autem iniit anno Justiniani nono, Christi 535, atque adeo ad annum Christi circiter 550 nos deducit Sclavinorum in Thraciam & Illyricum irruptio: sed ita non congruunt tempora, hinc a Procopio Sclavinorum in Thraciam & Illyricum irruptioni, illinc S. Placidi martyrio in Actis assignata. Neque per Procopium licet hac priorem Sclavinorum in Romanorum fines irruptionem fingere: nam teste eodem lib. 3 de Bello Gothico cap. 38, ante irruptionem illam ne tentaverant quidem umquam hi barbari incursionem facere in Romanum imperium. Immo vero ante illud tempus, quod supra dixi, numquam cum exercitu fluvium Istrum videntur trajecisse. Capite quidem 40 Sclavinos dein toti Europæ damna gravissima intulisse, Procopius narrat, Totilæ forte gratificatos, quæ tunc aliquorum, teste eodem Procopio, suspicio fuit. Huc si oculos intenderit Mabillonius, cum Sclavinos verosimiliter Siciliam etiam, præter Thraciam & Illyricum invasisse dixit, definitum in Actis Placidiani martyrii annum non curarit, ut conjecturæ suæ locum faceret. Nunc, quæ ad Sclavinorum ritus, & solitam eorum feritatem spectant, examinemus.

[137] [rationibus, ait:] Si Saracenorum ritus in Actis memorati cum ritibus Sclavinorum a Procopio traditis comparemus, nihil, quod Mabillonianæ conjecturæ magnopere prosit, reperiemus. Quantum quidem e Procopio (verba habes num. 135) colligere est, præcipuum Sclavinorum numen id fuit, quod fulminis fabricatorem putabant: secundaria cetera, ut flumina, nymphæ & alia quædam numina, ut Claudius Maltretus Procopii interpres vertit. Mamucha vero deorum omnium excellentissimum Luciferum vocat: ex Hieronymo autem in Vita Hilarionis cap. 20 apud Rosweydum patet, Luciferum & Venerem præcipuo in honore habuisse Saracenos. Verba illius sunt: Pervenit Elusam eo forte die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cujus cultui Sarracenorum natio dedita est. Et cap. 5 in Amos hæc prophetæ verba: Sidus Dei vestri ita commentatur: Quod Hebraïce dicitur Chochab, id est, Lucifer, quem Sarraceni huc usque venerantur. Verum non video, quæ inter Luciferum & Venerem a Saracenis potissimum cultos, & fulminis fabricatorem Deum ceteraque Sclavinorum vana numina, a Procopio memorata, connexio intercedat, ut eadem dici possint.

[138] [verum, ut ostenditur,] Quod jam ad tormenta pertinet, etsi Martyres nostri tormentis aliquot affecti legantur in Actis, quæ ad ea, quæ Sclavinis in usu fuisse Procopius num. 135 laudatus scribit, accedant; nonnulla tamen præterea subiisse ibidem dicuntur, quæ Sclavinis in usu fuisse, Procopius negat. Quæ fuerint Christianis Siculis a Saracenis toleranda supplicia, infra num. 70 sic Acta exponunt: Jam vero quis digne enarrare valeat, quantis suppliciis Christiani eo tempore in Sicilia sint affecti? Nonnulli namque palorum vectibus ora reserantes, fœtidum cœnum ingerebant. Alios in frontibus & in tibiis remugientibus nervis torquendo cruciabant, plerumque aquam marinam, acetum, amurcam & liquamen & alia multa & crudelia, tamquam utribus imbutis ori appositis, sine misericordia porrigebant, stimulis ferreis ad ambulandum urgentes. Parvulos etiam ab uberibus maternis rapientes, insontem infantiam elidebant ad terram. Alios e regione pedes tenentes, a meatu prorsus naturali, usque ad arcem capitis dissipabant. Alii candentis ferri laminis adusti sunt, aptantesque fustes in modum serrarum ex palmis cum stirpibus, & dorsa Christianorum cum illis flagellantes, non tantum ossa confringebant, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanebant, dissipatisque carnibus, viscera pandebantur. Nonnulli vero, ligatis pedibus post terga currentium equorum, inter spinosa loca silvarum ducebantur, ut, ducti & reducti, dumosis lignorum aculeis eorum corpora carperentur, ac diu & sæpius tibias torquendo tinnientibus chordis constringebant.

[139] Feminas autem per unum pedem appendentes palis minoribus dentatis rectis * in capite, [non admodum validis.] crinibusque in eisdem colligatis, ac vehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam auferebant, ingentia pondera in uno pede colligantes, & laminas ferri ignitas dorso, ventri, mamillis ac lateribus apponentes. En congestas suppliciorum facies satis multas: nullus tamen e Christianis palis humo infixus dicitur; nullus, cum verberibus tunderetur, defossis humi quatuor lignis alligatus; nullus tugurio inclusus & ita igne combustus, quæ tormentorum genera Sclavinis familiaria fuisse, Procopius scribit. Mortis vero genus, quo Martyres nostri periere, non modo non familiare erat Sclavinis, sed ne usitatum quidem: illud Acta infra num. 78 ita describunt: Cumque sancti martyres Eutychius, Victorinus, & virgo Flavia, cum triginta tribus Sociis suis respondissent, Amen, flectentes genua decollati sunt una cum beatissimo Placido. At, teste Procopio, Sclavini Obvios non ense, non hasta, non alio quoquam usitato mortis genere conficiebant; ut adeo ex usitata Sclavinorum sævitie & toleratis a Martyribus nostris suppliciis effici nequeat, Sclavinos tam horrendis suppliciis in Sanctos fuisse debacchatos, meritoque Mabillonius tantum dixerit, esse rationem aliquam (sed ex dictis non admodum efficacem) ob quam S. Placidi martyrium feroci Sclavinorum genti possit adscribi.

[140] Geminam præterea Mabillonius Siciliæ cladem refert, [Gregorii Magni tempore Martyrum cædes non contigit, nec auctore Buccellino:] quarum altera sub Gregorio Magno contigit; alteram Marcellini continuator, Aimoïnus, & Chronicon Moissiacense apud Chesnium tom. 3 Scriptorum Franciæ memorant: illam a S. Placidi ætate nimium remotam fatetur Mabillonius, quam ut in illa Placidus martyrium subire potuerit. Idem porro dicendum est de secunda, nisi ab Actis plane recedere malimus. Justiniano quidem imperante, hæc contigit; sed Agila in Hispania regnante secundum Chronicon Moissiacense, quem annis aliquot a S. Placidi martyrio Hispaniam regere cœpisse, jam vidimus supra. Præterea illius auctor Buccellinus, non Hispano regi, sed Theodeberto Francorum regi militabat, neque ex Hispania, sed Italia in Siciliam traduxit exercitum. Sed Mabillonio Actorum hoc loco error intolerabilis visus est; atque adeo, de conciliando cum temporum illorum historiis Actorum scriptore non sollicitus, satis habuit, quasdam barbarorum in Siciliam excursiones protulisse, quæ, Justiniano imperante, contigerint, iisque insignitæ sint characteribus notisque, ut illis Sanctorum martyrium utcumque possit adscribi. Majora conatus est Octavius Cajetanus in suis ad Acta S. Placidi, Stephani Aniciensis nomine edita, Animadversionibus. Hunc denique audiamus.

[141] [Cajetanus Barbaros ex Mauritania Tingitana in Siciliam irrupisse vult,] Animadversione 15 in Vitam S. Placidi, quid sentiat, succincte exponit his verbis: Aio igitur, barbaros, quos Gordianus scribit Siciliam afflixisse, Placidumque ac Socios pro fide Christi occidisse, Sarracenos dæmonum superstitionis cultores extitisse & in Siciliam ex Mauritania adnavigasse, quæ Gordiano Hispania dicta est. Ac primo quidem secundum Octavium minime mirum est, Gordianum Mauritaniæ dedisse Hispaniæ nomen: id enim antiquorum scriptorum exemplo fecit, qui Mauritaniam, quæ Tingitanæ nomen necepit, Hispaniam appellavere, ut de Honorio, Sexto Rufo, & libro Notitiarum observat Ortelius verbo Mauritania. Dein neque mirum est, Mauros, Tingitanæ nempe provinciæ, a Gordiano (ut ille quidem censet, mihi vero hic tantisper fingere lubet) Saracenos dictos: quamquam enim Saraceni peculiarem Arabunt gentem constituerint, nomen tamen suum ad Arabes reliquos propagarunt: sic Scenitas Arabes Ammianus Marcellinus lib. 22, cap. 15 Sarracenos sua ætate appellatos scribit. Jam vero ex Arabibus seu Saracenis orti sunt Mauri, qui Mauritaniam Africæ provinciam tunc incolebant: scribit enim Procopius de Bello Vandalico lib. 2, cap. 10, Mauros ex iis gentibus ortos esse, quas e Phœnice, cujus tunc pars erat Palæstina, alio fugere compulit Josue; quæ primo quidem in conterminam Ægyptum, ac dein in Africam concessere: porro cum gentes illas numero abundantes fuisse scribat, & Arabia Ægypto ac Palæstinæ confinis sit, verosimile est & Arabes fuisse a Josue alio migrare compulsos, & in Africam secessisse. Certe, ut notat Ortelius, Mauros Alarabes hodie nominant Hispani, Olivario auctore, quasi dicerent Arabes; Al enim articulus Arabicus est. His adde, Arabes, seu Saracenos, etiam Palæstinæ partem occupasse ex Hieronymo, cujus verba habes num. 137: erat enim Elusa, quam a Saracenis habitatam scribit Hieronymus, urbs Palæstinæ in Idumæa. Sive igitur ex Arabia Mauri, sive e Palæstina in Africam migrarint, Saracenos dixerit illos Gordianus, quod ex Arabibus, qui & Saraceni dicti sunt, ortum duxerint.

[142] [sed sibi adversantem] Plura præterea ad confirmandam sententiam suam Cajetanus congerit, ut idem Mauris & Ammonitis, Palæstinæ populis, idolum fuisse, Moloch dictum; iisdem moribus Mauros & Arabes vixisse, ac Saracenos veteri odio in monachos flagrasse. Denique & bella, quæ Mauros inter & Justinianum intercessere. Sed, utut reliqua a Cajetano satis forte probabiliter dicuntur, quæ de bis bellis habet, haud satis accurata videntur. Ait enim ex Procopio, Justinianum, attritis Vandalis, in Mauros arma vertisse; male pugnasse cum Mauris, amissis copiis una cum duce, anno imperii sui decimo quarto, Christi 540; quapropter fieri facile anno consequente, quo S. Placidus martyrio sublatus fuit, potuisse, ut ea victoria elati Mauri, descensione facta in Siciliam, in inermes Siculos iras clademque intulerint. Haud, inquam, hæc satis accurata videntur: duplicem enim tantum a Mauris Justiniani copiis, quam Procopius memoret, invenio illatam cladem: alteram quidem lib. 2 de Bello Vandalico cap. 19, sed quam anno Justiniani 13, Christi 539 ad Abigam fluvium haud procul urbe Bagaïtana accepit Gontharis Justiniano sub Salomone militans; at quam Salomon mox egregie ultus est; ut Maurorum animos prior qualiscumque victoria parum ac brevi admodum efferre potuerit.

[143] Alteram vero lib. citato, cap. 21, qua Salomon Justinianei exercitus dux a Mauris exstinctus est: [Procopium habere videtur,] at illam anno Justiniani 17, Christi 543, Procopius illigavit; ut perperam huic annum Justiniani 14 Cajetanus assignasse videatur. Nam post expugnatum a Salomone montem Aurasium anno Justiniani 13, ut cap. 20 Procopius narrat, Afri omnes, quicumque Romanis parebant, stabilem adepti pacem sub moderato ac valde commodo Salomonis regimine, belli cogitatione omni deposita, mortalium omnium fœlicissimi videbantur. Ac provinde tunc quidem ab armis Mauri quievisse videntur. Quandonam vero rursus ad arma itum sit, mox seq. capitis initio Salomonis cladem simul & interitum relaturus, idem Procopius declarat his verbis: In contrarium hæc fælicitas versa est quarto post anno, quo imperii decimum septimum agens Justinianus Cyrum ac Sergium filios Bacchi, fratris Salomonis, præfecit urbibus Africæ. Procopius igitur Cajetani sententiæ adversari videtur, nisi ad annos duos aut tres S. Placidi necem differre vel totidem anticipare quis velit: tanti enim S. Placidi Acta facienda non sunt, ut id fieri vetent. Ceterum id Cajetani opinio singulare habet, ut Actis, S. Placidi necem Mamuchæ, regis Hispani Abdalæ duci, adscribentibus, præ reliquis opituletur; quamquam illi haud faveat, quod Acta, Stephano Aniciensi adscripta, Abdalam dicant toti Hispaniæ dominatum; quod de sola Mauritania Tingitana haud commode videtur intelligi posse: verum quod hic de Hispania sine addito legerat, de suo forte de tota Hispania interpretatus est.

[144] Cajetano item favere apparet, ut ejus dictis adjiciam aliquid, [cui tamen faverent] tum quod Abdala & Mamucha Arabica sint nomina; tum maxime, quod in Actis a Mabillonio vulgatis infra num. 63 his verbis legitur: Cumque omnes (S. Placidus ac Socii) singillatim unus post unum hoc ordine cruciati fuissent, jussit dux Mamucha dari unicuique Sanctorum pugillum unum hordei crudi ad manducandum, & paululum aquæ ad bibendum. Hujusmodi enim cibus Mauris Africanis ea tempestate familiaris fuit: audi Procopium lib. 2 de Bello Vandalico cap. 6. Pane, inquit, vino cæterisque mitioris victus commodis carent: far autem, olyram atque hordeum, nec mitigata igni, nec commolita, mandunt jumentorum ritu. Quin & Mauros ad illius cibi esum Christianos non raro compulisse, colligitur e Victore Vitensi lib. 2 Persecutionis Vandalicæ num. 12 apud Ruinartium, ubi de Maurorum in Christianos sævitie præter alia hæc habet: Reliqui habiliores ad solitudines loca (Mauris ducentibus, ut paulo ante habet) perveniunt, in quibus collocati, hordeum ad vescendum ut jumenta accipiunt. Ruinartius Victoris Vitensis Historiæ jam laudatæ Passionem septem sanctorum Monachorum, apud Carthaginem sub Hunerico passorum, vel a Victore, ut ait, vel certe ab auctore æquali scriptam, subnectit, in qua quoque num. 2 hisce non absimilia leguntur: Primo sacerdotum & ministrorum copiosissimam & maximam turbam in longinquas & extremas regiones exsilio crudeli (Hunericus, verosimillime per Mauros, utpote gentiles & ad persequendos Christianos animosiores) detrusit. Quibus bis acutum genus frumenti, quod jumentis solis edere concessum est, nequaquam industria molari contritum, sed manente furfuris cortice loricatum, pro miseratione dari præcepit. Ut plane, quæ in Actis Mabillonianis num. 63 leguntur, modo vera sint, Mauros sapiant.

[145] [illata Martyribus supplicia,] Adducere denique opinionis suæ confirmandæ causa Cajetanus præterea poterat varia, quibus in S. Placidum & illius Socios sævitum est, suppliciorum genera, iis plane similia, quibus Vandali, sæpe per gentiles Mauros feritatis suæ ministros, Catholici ritus Afros affecerunt sub Geiserico & Hunerico, Vandalorum regibus: nam sub Geiserico quidem, teste Victore Vitensi, qui tum in Africa vivebat, lib. 1, num. 2, apud Ruinartium Vandali aliis palorum vectibus ora reserantes, fœtidum cœnum ob confessionem pecuniæ faucibus ingerebant: nonnullos in frontibus & tibiis, nervis remugientibus torquendo cruciabant. Plerisque aquam marinam, aliis acetum, amurcam, liquamenque & alia multa atque crudelia, tamquam utribus imbutis ori apposita sine misericordia ingerebant… Sacerdotes virosque illustres stimulis ferreis ad ambulandum urgebant… Sed etiam parvulos ab uberibus maternis rapiens barbarus furor, insontem infantiam allidebat ad terram: quæ omnia in Actis (vide supra num. 138) legere est verbis fere iisdem. Acetum quoque asperum & acerrimum Eugenio Carthaginensi episcopo, licet invito, ingestum fuisse, scribit idem Victor lib. 5, num. XI. Si vero, qui S. Placido ac Sociis necem intulerunt, barbari Siculas feminas palis minoribus dentatis rectis (lege potius erectis aut jactis) in capite (vide num. 139) crinibusque in iisdem colligatis, simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant; idem fieri sive per Vandalos, sive per subjectos sibi Mauros Hunericus jussit. Audi Victorem lib. 2, num. 4. At ubi ab homine Dei (Eugenio, Carthaginensi episcopo) tale responsum accepit (Hunericus) statuit in portis ecclesiæ collocari tortores: qui videntes feminam vel masculum in specie suæ gentis ambulantes, illico palis minoribus dentatis jactis in capite, crinibusque in iisdem colligatis ac vehementius stringentes, simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant.

[146] [nisi hæc illis recentior aliquis pro arbitrio applicuisset.] Quos dixi, barbari, ut aiunt Acta, ingentia pondera in uno pede colligabant, & laminas ferri ignitas dorso, ventri, mamillis ac lateribus feminarum apponebant: Vandali vel Mauri eorum ministri, ut ait Victor proxime citatus num. 7, virgines sacras torquentes gravi suspendio, atque ingentia pondera pedibus colligantes, laminasque ferri ignitas dorso, ventri, mamillis & lateribus apponebant. Mauros autem Vandalicæ feritatis ministros non raro fuisse, colligi ex Victore potest: Post vero, inquit num. 12, imperatum est Mauris, ut eos, qui ambulare non poterant, ligatis pedibus (similia iterum Acta habent S. Placidi longiora num. 70) velut cadavera animalium mortuorum traherent per dura & aspera loca, ubi primo vestimenta, postea membra singula carpebantur. Hæc de Siculis universim narrant Acta: de Martyribus vero nostris aiunt, fustibus, suspendio, fumo non semel tortos fuisse; S. Flaviam pedibus in sublime & prorsus indecore suspensam; S. Placido linguam præcisam; sed sine illa non minus commode locutum: quibus similia rursus habet Victor lib. 5, num. 1 & 6. Hæc, inquam, ad confirmandam Cajetani sententiam non parum facerent, si Gordianus, ut ille existimavit, ista scripsisset: verum ex ante dictis & collatis Actorum cum Victoris narratione verbis, recentioris auctoris ea esse, qui sua ex Victore aliisque corraserit, & barbaris, qui S. Placidum interfecerunt, quos libuit, mores forsan affinxerit, quivis facile intelliget. Porro cum in tanta sententiarum varietate, ne una quidem, cui tuto possit fidi, occurrat, manifestum est, quam difficile sit, male combinatis S. Placidi Actis medicam hic manum adhibere, & quinam Martyres nostros peremerint, statuere ac definire.

[147] Nihil de anno, quo passus est S. Placidus, legitur apud Stephanum Aniciensem: [Passi sunt Martyres forte anno 539,] at Acta a Mabillonio edita num. 83 ita habent: Passus est autem beatissimus Placidus, martyr Domini nostri Jesu Christi præcelsus, anno ætatis suæ vigesimo sexto, cum duobus fratribus suis Eutychio, Victorino, & sorore Flavia, Fausto, Firmato simul ac monachis triginta (Donatus jam ante occisus erat, Gordianus vero barbarorum manus evaserat ex num. 59) sub sævissimo rege Abdala & duce Mamucha tertio decimo anno Justiniani imperatoris apud Messanam Siciliæ civitatem tertio Nonas Octobris. Unde anno 539, cujus mensis October cum anno Justiniani decimo tertio concurrit, S. Placidum martyrium subiisse consequitur; verum paulo post ibidem legitur: Martyrio coronatus quadragesimo primo ac quingentesimo; quæ cum prioribus non cohærent. Breviarium Romanum, Clementis VIII & Urbani VIII auctoritate recognitum, priorem temporis notam retinuit: hanc & ego, si quid in re tam incerta audendum est, retinere malim: nam ex ante dictis, necis S. Placidi auctores fuisse Mauros Africam incolentes, dum quid certius afferatur, probabilius existimo; & anno 539 iidem Mauri cum Justiniano, ut ex Procopio dixi num. 142, bella gessere, ac proin fieri facile potuit, ut Siciliam, quam Gothis Belisarius Justiniani dux eripuerat, tumultuarie sint adorti ac Martyres nostros trucidarint: quia tamen nec id satis stabilitum apparet, S. Placidi necem sub annum 541 signavi principio Commentarii.

[148] De die, quo S. Placidi martyrium contigit, utrisque Actis convenit: [die V Octobris, excepto Donato, mense Septembri ecciso.] nempe tertio Nonas Octobris; quo omnes, præter Donatum, occisos dicunt. Donatus vero in Martyrologio Romano Gregorii XIII jussu edito, & Antverpiæ anno 1586 typis Plantinianis excuso, quarto Nonas Octobris, seu die IV ejusdem mensis his verbis memoratur: In Sicilia, S. Donati monachi & martyris, discipuli sancti Benedicti abbatis: qui captus a Saracenis, cum Christum negare nollet, gladio percussus est. Addit Wion: Passus est anno DXLI … pridie quam S. Placidus pateretur. Ad eumdem diem signatur in Martyrologio Benedictino Menardi, in Kalendario Sanctorum Benedictinorum, tomo 1 Actorum eorumdem præfixo, uti & apud Ferrarium: verum hodie, ut ad diem quartum Octobris in Prætermissis est dictum, in Martyrologio Romano ad diem V Octobris una cum Placido ceterisque ejus Sociis jungitur. Mutationis ratio fuit, quod maluerint illius auctores illum ceteris ad V Octobris jungere; quam pridie annuntiare, cum ex utrisque Actis inter Donati & Placidi necem dies multos intercessisse necesse sit, ut illa vel inspicienti patebit. Dies undeviginti Cajetanus numerat ex collatis invicem Actis, tum quæ ipse Gordiani vocat, & Mabillonius edidit; tum Stephani Aniciensis: quo pacto XVI Septembris Donatus martyrium subiisse dicendus est.

[Annotata]

* cui infiderat

* jactis

§ X. Variæ conditi a S. Placido Messanæ monasterii vicissitudines.

[Messanense cœnobium, occisis Martyribus,] Fusus tot Martyrum sanguis impiam barbarorum crudelitatem non stitit; verum, ubi deesse animadvertunt Christianos, quos furori suo litent, in S. Placidi monasterium furorem vertunt, & in conditum ab illo S. Joannis Baptistæ templum sacrilegas manus injiciunt: illud flammis tradunt & a fundamentis evertunt: in templum vero S. Joannis Baptistæ ea committunt, quæ infra in Actis Mabillonianis num. 80 sine horrore non legas: arduum tamen creditu est, quod de eodem ibidem his verbis legitur: Præ celsitudinis vero magnitudine, ecclesiam, quam intra monasterium suum beatus Placidus in honore S. Johannis Baptistæ ædificaverat, cum esset ampla & alta, Saraceni succendere (ne quidem quatriduo, quo in id incubuisse dicuntur) sive evertere potuerunt. His peractis, barbari, quinto post occisos Martyres die, Messana solverunt, sed divina insequente vindicta; nam in ipso adhuc freto Siculo Rhegium versus navigantibus tanta repente tempestas incubuit, ut Saracenos, quotquot erant, inquit Stephanus Aniciensis, in maris ima depresserit. Naves centum, Saracenos vero sexdecim mille octingentos numerant Acta Mabilloniana; quo teste, ignoro. Atque hæc quidem prima fuit monasterii Placidiani clades.

[150] [a barbaris destruitur; sed brevi] Jacebant interim in maris littore inhumata Martyrum corpora; quibus barbaris humaniores feræ perpercerant hactenus; de quorum discessu Gordianus, qui fuga mortis supplicium evaserat, monitus, Sanctorum exuvias collegit ac tumulis, quo fas fuit honore, recondidit; S. Placidi nimirum, Eutychii, Victorini & Flaviæ in S. Joannis Baptistæ ecclesia; monachorum vero triginta, in ipso, in quo jacebant, maris littore. Ubi Firmati & Fausti? Sepultis Martyribus, Gordianus Constantinopolim abiisse dicitur; quod utique, ut num. 38 & seq. jam dictum est, parum verisimile est, nec erat ex ejus officio. Magis frugi Siculi fuisse feruntur: hi namque instaurando S. Placidi monasterio animum adjecisse dicuntur, novamque a S. Benedicto discipulorum coloniam petiisse, scriptis ad illum litteris, quas infra num. 85 in Actis primo loco edendis habes: sed non modo has litteras, sed & Benedicti ad suos, audito S. Placidi martyrio, orationem, quisquis in illas vel oculos conjecerit, ut fictitias habiturum existimo; de quibus nihil apud Stephanum Aniciensem occurrit, sicut nec apud hunc quidquam legitur de iis, quæ in Actis a Mabillonio editis porro narrantur. Sunt autem potissimum hæc: S. Benedictum, quem anno 543 e vivis abiisse statuunt, Siculorum votis libenter annuisse, ac novam ad Siculos, quæ, quidquid everterant barbari, restitueret, suorum coloniam transmisisse; ab hujus in Siciliam adventu anniversarium S. Placidi & Sociorum diem ritu publico ac solemni admodum apud Siculos celebratum; ecclesiam vero S. Joannis Baptistæ, amisso nomine pristino, exinde S. Placidi dictam fuisse, dum sub Romanis Sicilia fuit. Quæ quidem, etsi falsa non dicam, certa tamen mihi esse non possunt, quod indubitatæ auctoritatis testimonio aut certa traditione usuque stabilita non videam.

[151] Restitutum tamen fuisse S. Placidi monasterium, docent, [restituitur, floretque] quæ post contigisse videbimus. Rocchus Pirrus Siciliæ Sacræ lib. 4, part. 2, Notitia 3 scribit, Casinenses monachos a Vigilio Papa (sedit ab anno 538 usque ad 555) confirmationem obtinuisse, ut suorum prædiorum, villarum, portuum, piscariarum ac ceterorum bonorum, in Sicilia & Italia a Tertullo pro dono concessorum, proventibus, fructibus, & dominio libere fruerentur: at diploma illud Vigilianum, quod laudat, num sincerum magis, quam eidem Pontifici affictæ ad Justinianum litteræ, de quibus num. 42 actum supra est? Addit Pirrus restituti monasterii bona pia etiam fidelium liberalitate temporum lapsu non mediocriter accrevisse; in quo quidem nihil reperio, quod vero absimile sit; sed rebus istis Benedictina familia haud admodum diu gravisa est. Etenim, Constante imperatore Syracusis occiso, vehemens in Siciliam facta est Saracenorum irruptio, qua denuo Messanense cœnobium, occisa iterum illud incolente Benedictina familia, ingenti clade ac ruina protritum fuit.

[152] Petrus Casinensis apud Octavium Cajetanum in Fragmento Passionis S. Placidi tom. 1 de Vitis sanctorum Siculorum pag. 181 rei gestæ seriem pandit hoc modo: [usque ad Constantis imp. tempora,] Tempore illo, quo Constans imperator voluit Novæ Romæ imperium in Seniorem Romam transferre, ab urbe Roma Siciliam veniens remoratus est ibi per annos sex. Cum autem balneum Daphne, quod apud Syracusas est, caussa lavandi ingressus fuisset, cœpissetque sapone Gallico deliniri, Andreas, filius Troili, sumens situlam, dedit eam in vertice imperatoris, fugaque lapsus evasit. Ast imperator cum tardaret in balneo, insiliunt hi, qui foris erant, invenientesque imperatorem occisum, sepulturæ tradere studuerunt, & in loco ejus Mezentium quemdam absque voluntate Romanorum elegerunt; contra quem Constantinus imperator, jam dicti Constantii * filius, cum Romanorum exercitu veniens in civitate Syracusana illum morti addixit.

[153] Hæc dum ad notitiam Sarracenorum, qui jam Ægyptum pervaserant, [quo occiso, a Saraoenis] devenissent, subito cum multitudine navium venientes, Siciliam invadunt, Syracusas ingrediuntur, multamque stragem facientes Christianorum, ad beati Placidi monasterium deveniunt, illud prædonum manibus direptum ad folum usque prosternunt, solam tantum ejusdem Martyris ecclesiam relinquentes. Monachos vero, quotquot ibidem invenerunt, diversis suppliciis affectos letho dederunt, vix paucis Christianorum evadentibus, qui per munitissima castra & juga confugerant montium; auferentes quoque prædam nimiam & omnem ornatum illum, quem Constans augustus ab urbe Roma abstulerat in ære & diversis speciebus, Alexandriam redierunt. Hæc Petri narratio partim e Theophane pag. 292 & seq., partim e Paulo diacono de Gestis Langobardorum lib. 5, cap. XI & duobus proxime sequentibus hausta est: sic loquitur Paulus cap. 13. Hæc audiens gens Sarracenorum, quæ Alexandriam & Ægyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur, multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra & juga confugerant montium. Auferentes quoque prædam nimiam, & omne illud, quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in ære & diversis speciebus, sicque Alexandriam reversi sunt.

[154] [alteram cladem accipit] Quod de Sicilia universim, ac maxime Syracusis Paulus diaconus dixit, Petrum Casinensem Messanensi quoque cœnobio applicuisse, utriusque verba conferenti perspicuum fiet: porro fecit id verosimiliter e majorum traditione: certe illorum temporum scriptorem non novi, qui illud de Messanensi cœnobio nominatim tradiderit. Neque id Theophanes, aut Paulus, quos potissimum Petrus consuluit, faciunt. Sed, utut auctores veteres de everso ea tempestate per Saracenos denuo S. Placidi monasterio sileant; nihil obest, quo minus Petri dictis fides habeatur: nec enim minuta quæque & singularia versantes in hujusmodi argumentis historici persequi semper solent; Siciliam vero longe lateque Saracenorum furori patuisse, mox laudata Pauli verba abunde declarant. Quod autem ad tempus attinet, quo clades illa cum Siciliæ, tum Messanensi S. Placidi monasterio illata fuit, e Paulo diacono liquet, referri illam debere ad id temporis, quod Constantis Syracusis occisi, & debellati Mezentii (Mecetium Paulus appellat, Mizizium & Mizizinum Theophanes) qui imperatorium nomen, Constanti occiso, arripuerat, interitum proxime fuit subsecutum.

[155] [anno 669,] Constans vero, ut refert Paulus cap. XI, lib. 5, ingressus est Siciliam per Indictionem septimam… Mansit autem imperator in Sicilia ab Indictione septima usque in duodecimam: sed tandem tantarum iniquitatum pœnas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est. Anno 668 Kalendis Septembris Indictio duodecima sumpsit exordium. Anastasius quidem in Vitaliano Papa Indictione XI, die XV Julii Constantem occisum ait: verum, teste Pagio in Criticis ad hunc annum num. 9, Indictioni XI substituenda est duodecima, prout in exemplaribus Anastasianis Mss., regio, Thuaneo, Mazarino & quibusdam aliis, uti & a Mariano Scoto signatur: Constantem autem anno 668 post diem XVI Septembris & ante diem VII Novembris Syracusis occisum ex Actis Concilii Constantinopolitani tertii monet; quod sane Pauli diaconi verbis supra relatis magis congruit. Porro Constantinus Pogonatus Constantis successor, Mezentianæ tyrannidis certior factus, ex Histria, Campania, Africa & Sardinia coëntium militum ope Mezentium Syracusis cepit; quo vita exuto, Constantinopolim rediit: post hujus vero reditum Saraceni in Siciliam inopinato irruerunt, ut ex Paulo diacono liquet: quæ rerum gestarum a Constantis obitu series, hanc Siciliæ a Saracenis cladem anno 669 illigandam suadet, quod Hermannus Contractus in Chronico his verbis facit: Saraceni, qui jam multis depopulatis provinciis, Ægyptum tenebant, Siciliam hoc tempore invadentes, magnas hominum strages faciunt: & deprædata insula, hisque, quæ Constans imperator ibi collegerat, ablatis, Alexandriam redierunt.

[156] Baronius in Annalibus ad annum 669, Vitalianum Pontificem hoc anno sexto Kalendas Februarii obiisse ratus, [non sub Adeodato,] cladem illam sub Adeodato, qui Vitalianum in Sede Romana excepit, contigisse, tradit ex Anastasio, qui illam in Adeodato refert. Non ignorabat quidem Baronius tum Siculorum, qui Saracenorum manus evaserant, ad Lateranenses monachos, tum ipsius Vitaliani ad Messanenses, quibus illos ad monasterium S. Placidi instaurandum hortatur, litteras; sed suspectas habuit, Maxime, inquit Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 669, num. 73, quod Anastasius hanc Sarracenorum in Siciliam impressionem sub Adeodato Romano Pontifice accidisse dicat, non sub Vitaliano, quem Baronius obiisse hoc anno (669) perperam existimavit. Sic est; ea de causa Baronius prædictas litteras suspectas habuit: sed, quod ad Siculorum saltem litteras spectat, quid eas Baronio suspectas potissimum fecerit, ipsis Baronii verbis accipe: Hactenus, inquit, litteræ (recitaverat autem tum Siculorum, tum Vitaliani litteras) quæ nobis parum arrident ob id potissimum, quod civitates plures (nonaginta & octo civitates villasque, ut aiunt Siculorum ad Congregationem Lateranensem litteræ) in Sicilia hoc tempore possedisse monachi dicerentur, quando nec ipsa Romana Ecclesia vel unius oppiduli, ut ipsum possideret, domina esset, nec imperator ipse, insulæ dominus, tot illic civitates haberet. Id quidem in Vitaliani litteris non legitur, sed utrasque ob mutuam connexionem æque fictitias Baronius verosimiliter existimavit.

[157] Ceterum Baronii de anno obitus Vitaliani Papæ opinio recentioribus hodie passim displicet. [sed Vitaliano Pontifice.] In Opere nostro ad XXVII Januarii pag. 779 ita de Vitaliani Pontificatu disseritur: Avectus est Roma S. Martinus per Theodorum Calliopam XIII Kal. Jul. feria IV. Ergo anno Christi DCLIII, quo littera Dominicalis erat F. S. Eugenius sedit annos duos, menses IX, dies XXIV. Obiitque 2 Junii; quare electus videtur circiter X Augusti; ubi nempe certo constitit, Martinum Chersonam relegatum, nec esse Romam reversurum; etsi Pontificem se, eo vivente, non gesserit, sed vicarium Pontificis. Post ejus mortem vacavit episcopatus mensem unum, dies XXIX. Subrogatus est sub finem Julii Vitalianus eodem anno DCLVI, seditque annos XIV, menses VI, usque ad XXVII Januarii an. DCLXXI. Eodem anno mortuum, Papebrochius scribit in Propylæo Maii. Pagius Adeodati, Vitaliani successoris, annum primum Christi 672 innectit. Mabillonius vero e Milone Elnonensi tom. 1 Annalium Benedictinorum pag. 407 Vitalianum anno 673 Adeodato locum fecisse tradit; sed Milonem in Chronologia Pontificia parum fuisse versatum, tum Henschenius tom. 1 Februarii pag. 839, tum Papebrochius ostendit in Propylæo Maii, ubi de Vitaliano. Utut sit, cum verosimiliter saltem ad annum 671 vitam Vitalianus produxerit, Petrus Casinensis, qui hanc Siculorum cladem & secundam monasterii Placidiani ruinam hujus Pontificis tempore contigisse, saltem innuit verbis mox citandis, hac ex parte erroris certo argui non potest; neque fidi Cajetano certo debet, Animadversione 6 in Fragmentum ex Historia Petri diaconi de S. Placido & Sociis hanc Siciliæ vastitatem Adeodati potius, quam Vitaliani Pontificatui e Baronio innectenti.

[158] Petrus Casinensis, narrato cœnobii Messanensis excidio, [Tertia ejusdem monasterii clades] mox ad enarrandam illius instaurationem ita progreditur: Itaque dum Casinensi Congregationi tunc Laterani degenti (non absimili nimirum calamitate involutum ea tempestate Casinense monasterium jacebat, & Romam Casinates monachi sese receperant) relatum fuisset, qualiter Sarraceni jam dicti martyris Placidi monasterium ruinæ, & monachos morti dedissent, Vitaliani Papæ adminiculo fulti, cum ingenti apparatu mittentes in Siciliam, idem monasterium restauraverunt. Datas ea de re sive a Siculis ad Congregationem Benedictinam Laterani degentem, sive Vitaliani ad Siculos litteras huc non transcribo, tum quod genuinæ non videantur, tum quod illas Mabillonius, licet a Baronio rejectas, non defenderit. Nunc e Petro tertiam a Saracenis illatam tum Siciliæ, tum Messanensi S. Joannis Baptistæ cœnobio cladem audiamus: de Sicilia quidem hæc habet: Postquam vero idem imperator (Leo Isaurus) carnis universæ viam ingressus est, multorum annorum emensis curriculis, tempore, quo Ludovicus, Caroli filius, in Seniori Roma augustale sumpsit imperium, Joanne VIII Papa in Sede Apostolica præsidente, in Casinensi vero ecclesia Leone abbate cathedram gubernante, primo anno ordinationis ejus, Dominicæ Incarnationis anno DCCCC Indictione III, mensis Augusti die 1 Saraceni a Babylonia & Africa ad instar examen apum cum Abrahymo impiissimo rege suo venientes, Siciliam intrant. Invenientes itaque pacatam insulam, quaquaversum impietatis agmina tendebant, devastabant, depopulabantur, incendio & homicidiis cuncta tradentes. At quid Messanæ a Saracenis gestum?

[159] [e Petro Casinensi proponitur,] Post tantas itaque direptiones, inquit post alia quædam Petrus, occisiones, incendia & captivitates, sævissima gens Sarracenorum ad Messanam civitatem expugnandam devenit. Cumque monasterium beati martyris Placidi ingressi fuissent, evaginatis gladiis, monachos aggrediuntur, illosque Christum negare, & nefandam religionem venerari compellunt. Quod dum contemnerent, omnes in eodem loco, una cum monachis Casinensibus, qui ibi ab abbate suo directi fuerant, Sarracenorum gladiis occisi sunt. Illis quoque hoc ordine pro fide Christi jugulatis, monasterium omne præter ecclesiam sancti martyris Placidi a Sarracenis destructum est. Dein, nonnullis interjectis, ita prosequitur: Devicta itaque ac subjugata, Sarraceni, Sicilia, destructis civitatibus & villis, ac monasteriis Casinensi cœnobio pertinentibus, Liparitanam insulam adeuntes, ad solum usque prosternunt. Sicque Siciliam reversi die Kalendarum Augusti, urbem Tauromenium cum reliquis villis & opidis ad solum usque prosternunt, solam juxta civitatem Messanam beati Placidi ecclesiam relinquentes anno Domini DCCCCIII, Indict. VI.

[160] [qui multa simul inepte congerit,] Singulas Petri assertiones non discutio: id tantum observo, multa Petrum velut ab anno 900 usque ad annum 903 gesta, captas scilicet urbes Panormum, Syracusas, Messanam, Tauromenium, Siciliam denique universam, simul congessisse ac confudisse, quæ temporibus longe diversis acciderunt. Quidquid sit de tempore expugnati a Saracenis Tauromenii, Petro antiquior Leo Marsicanus Chronici Casinensis lib. 1, cap. 23 Saracenos ab anno 820 Siciliam ingressos, & Panormum occupasse, scribit; Baronius vero tom. 9 Annalium Ecclesiasticorum, ab anno tantum 827. Tom. 1 Scriptorum Rerum Italicarum part. 2, pag. 245 in Chronico Siculo, quod ab anno Christi 827 usque ad annum 963 excurrit, hæc lego: Hoc anno (ab orbe condito 6335, Christi vero 827 more Siculorum, quibus Christus natus credebatur anno mundi 5508, ita hunc Chronici locum commentante Carusio) venerunt Moslemii (Saraceni) in Siciliam medio mensis Julii. Anno autem 6339 (Christi 831) capta est Messana, & Theodotus patricius occisus est. Anno 6340 (Christi 832) capta est Panormus … Anno 6386 (Christi 878) captæ sunt Syracusæ vicesimo primo mensis Maii feria quarta. Joannes Curopalates, Venetiis anno 1570 editus, pag. 68 sic habet: Captis… Syracusis ab Africæ Saracenis, quo tempore Basilius Macedo (imperavit ab anno 867 usque ad annum 886) imperabat, etiam tota insula occupata fuit, urbes eversæ ac dirutæ, sola excepta Panormo, quæ superfuit, unde veluti ex quodam propugnaculo profecti Agareni regionem contra sitam occuparunt. Rursum in Chronico Siculo paulo ante citato ad annum mundi 6409 (Christi 901) hæc leguntur: Abul-abbas cepit Panormum & cædes magna fuit die Octavo mensis Septembris. Cum igitur tot cladibus ed tempestate identidem affecti fuerint a Saracenis Siculi, plane incertum fit, quo determinato anno tertia illa, eademque postrema cœnobii Messanensis clades acciderit, utut multus sit Petrus in assignandis Notis Chronicis, certumque aliunde sit, Ibraimum sub seculi X initium Tauromenium expugnasse.

[161] Neque hac in re a Petri dictis discedere nefas sibi duxit auctor Epitomes Martyrii S. Placidi, [contigit ea forte sub annum 880, die I Augusti,] apud Cajetanum tom. 1 de Siculis Sanctis Animadversionum in eorum Vitas pag. 161, anno 1610 Messanæ typis excusæ, qui postremam hanc Benedictionorum Messanæ cladem potius accidisse conjicit anno circiter DCCCLXXX Kalendis Augusti, Joanne VIII Pontifice, Ludovico Caroli filio imperatore, Leone Casinensium abbate. De die vero peractæ cladis, mox memorato omnium consensio est: unde Arnoldus Wion occisos postrema hæc clade monachos in Martyrologium Benedictinum ad Kal. Augusti his verbis intulit: Messanæ in Sicilia, Passio infinitorum (paulo liberalius hoc dictum est) sanctorum Monachorum, qui ab Abraymo Saracenorum duce pro fide Christi necati sunt. Illis autem Octavius Cajetanus in Martyrologium Siculum ad eumdem diem: Messanæ, Passio sanctorum Monachorum, Ordinis S. Benedicti, a Sarracenis, duce Abrahimo. Id vero Wioni hic singulare est, quod Benedictinos bis sub Abrahimo passos dicat, primum quidem anno Domini, ut ait, DCCCLXXXIV; sed ignoto die, ex auctore Martyrii S. Bertarii; dein vero Anno Domini DCCCCIII, Indictione VI, prima die Augusti ex Petro diacono: verum quæ hic Petri auctoritas est, ut, quod Wion ait, evincat?

[162] Porro gravissimum, sub quo Sicilia a seculo IX usque ad Normannorum principum tempora gemuit, [superstite hactenus S. Joannis Baptistæ ecclesia,] Saracenorum jugum, ne jam tertio destructum S. Placidi monasterium instauraretur, effecit: superstes tamen & huic (quod sane mirum) cladi fuit S. Joannis Baptistæ ecclesia; sed seu Saracenorum injuriis, seu ipsa sui vetustate multum detrimenti accepit, dum tandem sub Normannis, expulsis e Sicilia felici marte Saracenis, instaurata est. Qui pulsi a Normannis Sicilia Saraceni fuerint, Petrus diaconus Casinensis in Fragmento Historiæ Vitæ & Passionis S. Placidi & Sociorum apud Octavium Cajetanum de Sanctis Siculis tom. 1, pag. 182 enarrat: sed aliquanto aliter Gaufredus in Historia Sicula Rogerii, Siciliæ liberatoris, jussu conscripta. Hic lib. 1, cap. 3 narrat, Becumenem, Siciliæ, ut vocat, Admiraldum, a Belcamedo prælio victum, Rhegium ad Rogerium comitem profugisse, cujus consilio Rogerius Siciliam aggressus est. Contra Petrus sic scribit: Cum igitur Panhormitanæ civitatis regimen Vulthaminus Admiralius retineret; Belchius servus ejus, contra eum insurgens, honore illum patriaque privavit. Pulsus itaque ille a Sicilia, ad Roberti ducis Rhegensis confugit auxilium. Gaufredus cap. 10 captam a Rogerio Messanam ait anno 1060; Petrus, a Roberto duce anno 1068. Teste iterum Gaufredo cap. 17, anno 1061 cum Bechamet (Petro Balchaoth dicitur) Robertus & Rogerius prælium iniere prope castrum Joannis: Normanni milites 700 tantum, 15 vero habebat Bechamet armatorum millia: victoria tamen penes Normannos fuit, deletis decem millibus Saracenorum, ut Gaufredus scribit. At Petrus, in Saracenorum acie equitum quindecim, peditum vero centum millia fuisse, dicit: addit, Saracenorum, qui in illo prælio periere, vix colligi potuisse numerum; contra e Christianis ne unum quidem sauciatum, nedum occisum fuisse, Petrus igitur hic partim falsa, partim, quæ fidem superant, narrat. Porro ex Gaufredo capta fuit Panormus anno 1071, Tauromenium 1078; anno denique 1090 Rogerius, Roberti frater, omni Sicilia, sedatis undique motibus, potitus est.

[163] [quam Rogerius Siciliæ comes] Porro Rogerius insignem, non modo ab expugnata armis Sicilia, verum etiam ab instaurata ibidem re Christiana, cui non parum detrimenti sub Saracenorum dominio accesserat, laudem tulit. Messanæ jam inde ab anno 1081, teste Gaufredo lib. 3, cap. 32, Ecclesiam … in honore S. Nicolai … cum summa honorificentia construxit, vel reparavit & diversis possessionibus auxit. Idem & aliis in Sicilia locis præstitisse Rogerium, liquet ex diplomate Arnaldi, Messanensis & Traynensis episcopi, apud Pirrum lib. 3, Notitia 7, quæ est de Prioratu Messanensi. Ita habet: In nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti. Amen. Anno ab Incarnatione Domini MCXLVII. Indict. X. mense Junio, regnante excellentiss. Rogerio rege Siciliæ, ducatus Apuliæ & principatus Capuæ. Ego Arnaldus Messanensis & Traynensis ecclesiæ Dei gratia electus: pro Dei dilectione & animæ Rogerii comitis beatæ memoriæ, ac uxoris ejus Adelasiæ redemptione; qui per multas tribulationes totam Siciliæ insulam, Deo auxiliante, acquisivit, ibidemque plurimas ecclesias diligenter construxit, atque de facultatibus suis eas sufficienter dotavit, quamdam nostram ecclesiam sanctæ Mariæ cum pertinentiis suis, quæ juxta Vaccariæ rivulum antiquitus sita est, concilio & assensu Messanensis & Traynensis capituli hospitali S. Joannis de Hierusalem libere & quiete dedi & concessi. Sequuntur testium subscriptiones, qua brevitatis gratia omitto.

[164] [reparavit.] Rocchus Pirrus Notitia 3, part. 2, lib. 4 inter templa a Rogerio Siciliæ comite condita, vel restaurata vel denuo erecta, Messanense S. Joannis Baptistæ templum recenset; in quo præterea, ut scribit Not. 7, lib. 3, anno 1099 domum hospitalem erexit, quam equitibus, primo Hierosolymitanis S. Joannis, dein Rhodiis, nunc vero Melitensibus concessit; præposito illi Priore Fr. Gubaldo. Rogerii, Siciliæ regis hujus nominis primi, & Rogerii comitis filii diploma laudatus proxime Pirrus adfert, datum anno 1136, in quo ecclesiæ S. Joannis Baptistæ, olim a S. Placido conditæ, & bonorum Hierosolymitanis equitibus a Rogerio comite concessorum, paterna dona confirmans Rogerius Siciliæ rex sic meminit: Totum locum & tenimentum situm in campo Messanæ extra muros civitatis, ubi est ecclesia, quæ in honorem S. Joannis Baptistæ sub beatæ recordationis glorioso comite Rogerio patre nostro constituta pie noscitur, cum omnibus suis ædificiis, cœmeterio, divisis & pertinentiis … dicto venerando Priori (Gubaldo) & ejus sacro conventui ac eorum successoribus concedendum duximus & perpetuo confirmamus. Petrus Casinensis diaconus apud Cajetanum ait, hanc S. Joannis Baptistæ ecclesiam a Normannorum in Siciliam adventu corrupto nomine dictam vulgo fuisse S. Jacinthi, erroremque illum sua etiam ætate viguisse; qua in re refragari illi non cupio; verum a tempore, quo in illa sepultæ fuere exuviæ S. Placidi, ab eodem Sancto S. Placidi vocitatam fuisse, quod tum Acta num. 93, tum Petrus proxime laudatus addunt, vellem, ut certiori testimonio possem confirmare. Diploma equidem paulo ante adductum, & Petri ætate datum, satis ostendit, etiam tum antiquo illam nomine, quod a S. Placido acceperat, etiam notam fuisse. Hactenus de S. Placidi monasterii vicissitudinibus: nunc, ut ad Sanctum revertar, rerum ordo exposcit.

[Annotatum]

* Constantis

§ XI. Instauratus sanctorum Martyrum apud Messanenses cultus & corporum inventio.

[Qui sanctorum Martyrum apud Messanenses] Gravissima annorum circiter 230, ut auctor synchronus Historiæ Messanæ a Saracenis liberatæ scribit, Siculorum a Saracenis oppressio, & Benedictinorum excidium, ut rei Christianæ universim insignem procul dubio cladem intulit, ita & S. Placidi apud Messanenses memoriam non mediocriter obscuravit. Sed ecce anno Salutis MCCLXXVI, inquit Pirrus notitia 3, part. 2, lib. 4 de S. Placidi de Colonero Veteri & Novo Monasterio, obliterata jam pridem S. Placidi memoria, facta divinitus Messanensibus quibusdam opificibus Sancti apparitione, revixit. Brevem apparitionis hujus historiam, quod paulo accuratius hic expendenda sit, neve lectorem alio remittam, ex num. 23 supra repeto: Anno a partu Virginis MCCLXVI (Pirrus supra legit MCCLXXVI) postquam Carolus rex Siciliæ regnum occupavit, beatus Placidus, S. Benedicti indutus habitum, Messanæ in vico sellariorum, Raymundo & Florello sellariis apparuit, jussitque, festum sibi diem ad id usque tempus inusitatum omnino celebrarent. Haud abnuere illi; sed quoniam inauditum adhuc fuerat S. Placidi nomen, nedum institutum hominis atque res gestæ, quæsierunt, ostenderetur sibi figura corporis, planumque fieret, quid ipse tandem gessisset.

[166] Profert ille confestim librum, in quo ipsius Vita conscripta erat: [memoria cultusque,] jubet, populum ne historiam celent. Suam vero effigiem hoc modo reliquit. Primario in templo præsentibus iisdem sellariis, itemque presbytero Jacobo, & Serisergio ædituis, pictorem, qui & ipse aderat, effingere imaginem jubet, seque ipsum exemplar inspicere. Monachum ipsum exprimit pictor. Mox ad eum conversus, rogaturus, verane esset effigies, necne, ediceret, monachum videt nullum, abierat ille, quamvis essent occlusæ fores. Hæc apparitionis series: accipe modo, a quibus auctoribus profecta sit: Rem ipsam ita se ab ipso Florello, avo suo, accepisse, in S. Placidi festo die pro concione sæpe dixit Raymundus doctor & Prior conventus Fratrum Prædicatorum: sed historiam hanc totam Placidus Campulus in S. Placidi monasterio monachus legisse se refert in libro sodalitatis S. Placidi, qui Messanæ in templo maximo servabatur. Addit Cajetanus: Id facit ad veritatem historiæ, quod Sarracenis dominantibus memoria Passionis S. Placidi coli desierit, recuperata vero Sicilia, diu adhuc festum non celebraretur, quare in officio S. Placidi occasione ejus miraculi instituto, in quodam Responsorio dicitur:

Vera Dei pietas, cui militat ordo vel ætas,
Exhilaret mentes, Placidi nova festa colentes.

[167] [sub Saracenis intermissus,] Historia hæc, relatis modo adjunctis vestita, non uno ex capite fabulam sapit. Primum enim, etsi quidem non adeo mirum fuisset, duobus sellariis ne ipsum quidem S. Placidi nomen id temporis notum fuisse, magis enimvero mirandum esset, usque adeo Messanæ S. Placidi memoriam fuisse tunc extinctam, ut nec Messanensibus ceteris S. Placidi nomen tum innotuerit. Et vero non desunt de rebus Messanensibus scriptores, qui quidem ignotum tunc fuisse Messanensibus sanctorum Martyrum sepulturæ locum, ac cultum desiisse, fateantur; perpetuam tamen ac constantem apud Messanenses traditionem fuisse, contendant, in S. Joannis Baptistæ templo, loco tamen occulto, illorum exuvias fuisse depositas & conservatas. In his Valtrinus, qui sanctorum Martyrum inventionem apud Cajetanum supra citatum pag. 185 describens hæc ait: Verum, cum posterioribus sæculis, impio barbarorum dominatu civitas, insulaque esset oppressa, incensa æde, in qua Sanctorum reliquiæ asservabantur, perturbatisque ipsius sepulchri signis, paulatim una cum loci memoria, cultus quoque honosque Sanctorum obsolescere visus est; permansit tamen communis illa constansque opinio a majoribus accepta, divi Placidi Sociorumque martyrum corpora in divi Joannis æde condita esse; licet, confusa locorum memoria, ipsum proprie Sanctorum ignoraretur sepulchrum. Dictorum vero testes adducit versus duos, templi, cum a Rogerio restitutum esset, absidi inscriptos: ita habent:

Relliquias Placidi celebres, Messana, perennes.
      Hic jacet, hic sævam pertulit ille necem.

[168] [fuerit instauratus,] Dein, cujuscumque demum sit illius apparitionis descriptio, recentior est & a re gesta remotior, quam ut certa illi fides addi debeat: cum enim Placidi Campuli, qui, ut Pirrus scribit, monasterii S. Placidi de Colonero anno 1428 abbatem agebat, meminerit, apparitio autem anno 1266 vel 1276 contigerit, plus quam seculum integrum hanc inter & illam intercessisse, necessum est. Adhæc vocari merito in dubium potest, num Florellus, homo fortassis simplicioris ac creduli nimis ingenii, Raymundus, & lecta a Placido Campulo ejusdem apparitionis historia, quæ mihi ignotæ ætatis est, ea quoque adjuncta retulerint, quibus hic vestita illa apparitio prodit. Denique, ubi terrarum liber ille Vitæ S. Placidi, sane studiosissime conservandus, visus est umquam? ubi servatus? aut quo tandem evasit? Nihilo tamen secius apparitionem aliquam, aut prodigii saltem aliquid a S. Placido factum, cujus occasione Sancti apud Messanenses cultus innovari cœperit, verosimillimum apparet. Hujus rei indicium apud Valtrinum habes: Exstat quoque, inquit ille, hodie (scripsit sub annum 1558) in ipsa Mamertinæ (seu Messanensis) urbis æde maxima beati Placidi marginata tabula antiquissima, eo cultu tonsuræque genere, qui tum forte divi Benedicti sectatoribus in usu fuere: quam tabulam ante annos fere ccc (atque adeo circa annum 1276 seu potius 1266) NN. dilutis oleo coloribus pinxisse traditur.

[169] Sed in hanc rem longe illustrius est, quod laudatus Pirrus scribit; [conditumque in honorem S. Placidi monasterium de Colonero.] nimirum monasterium, S. Placidi de Colonero dictum, duodecim mill. passuum Meridiem versus Messana distans, ejusdem honori & nomini fuisse erectum, cujus ædificationis historiam e primigenio ipsius monasterii Ms. ita refert: Anno Dom. MCCCLXI honesti & nobiles viri Messanenses, scilicet venerabilis presbyter Robertus de Gilio, Marius de Spetiariis diaconus, Leonardus de Anastasio subdiaconus & Joannes de sancta Cruce sæcularis, omnes pari voto, sæculo renumtiantes, novitialem habitum sumpserunt S. Mariæ Latinæ Messan. Ordinis S. Benedicti. Quorum desiderium cum innotuisset presbytero Nicolao Mustazosio terræ Milarum & habitatori Messanæ, eis prædiolum pro incolatu dedit; in quo erat ecclesia S. Aloysii de Calsidiro, ubi nunc est ecclesia S. Placidi Veteris: quam etiam reparavit, & multa jugalia, nec non & alia necessaria providit tam ipse, quam venerabilis presbyter Gentilis de Gangis * & honorabilis vir Nicolaus de Balsamo, qui plus aliis præstitit. Patres interim, dum ecclesia & habitatio reparantur, in antris habitabant juxta dictam ecclesiam; facta dein probatione, habitum prædictum susceperunt a Priore S. Mariæ Latinæ Messanæ, & elapso anno MCCCLXI professionem emiserunt. Postea ab Alimando de S. Sepulchro canonico Messanensi & vicario generali Dionysii archiepiscopi Messanen. (imo a F. Lucido de Murcia Augustiniano anno 1363 die X Novembris, inquit Pirrus ex ejusdem monasterii tabulis) licentiam impetrarunt, ut in prædicto loco congregationem sub Regula S. Benedicti sub vocabulo S. Placidi facere possint Officia, Missarumque solemnia celebrare. Prioratus primum fuit hoc S. Placidi monasterium; in abbatiam id erexit Urbanus V anno 1369. Verum cum loco parum apto hæc sita esset, eam Placidus Campulus ejusdem abbas IV, de quo supra mentio facta est, in amœniorem locum, a comite Andrea Vinciguerra de Aragonia ante concessum, & a veteri monasterio duobus milliaribus distans, transtulit, accepta ad id facultate ab Eugenio IV anno Christi 1432, ut Pirrus refert. Hinc denique, ait idem auctor, in monasterium Messanense S. Mariæ Magdalenæ Anno MDCXXXIII tota fere Benedictina familia … transmigravit.

[170] Instauratus Messanæ, qua dixi occasione, S. Placidi cultus ab anno 1588, [Dein sanctorum Martyrum corpora,] quo illius & Sociorum corpora tandem in S. Joannis Baptistæ ecclesia feliciter fuere detecta, non Messanæ modo, sed & toto Christiano orbe insigne incrementum accepit. Sanctorum Martyrum inventionem, editosque ea occasione a Messanensibus plausus singulari Opusculo, Philippo Austriaco Hispaniarum principi dicato, & anno 1591 Messanæ excuso, Philippus Gothus, eques Messanensis, accurate descripsit idiomate Italico, e quo Mabillonius tom. X Annalium Benedictinorum lib. 4, num. 16 corporum inventionem compendio refert. Valtrinus quoque supra laudatus, rei gestæ & ipse æqualis, inventionis hujus Epitomen scripsit, quam habes apud Octavium Cajetanum a pag. 184. Verba illius, resectis iis, quæ inventionem ipsam propius non attingunt, hic exhibebo. Disserit ille primum quidem de Placidi genere, adventu in Siciliam, martyrio, de cultu antiquo hujusque intermissione, & constanti Messanensium traditione, qua S. Placidi & Sociorum exuviæ in S. Joannis Baptistæ templo, loco licet ignoto, reconditæ dicebantur.

[171] [præviis, ut aiunt,] Tum ita prosequitur: Accessere præterea divinitus ostensa prodigia, quæ hanc hominum de sanctorum Martyrum sepulturæ loco opinionem comprobarent, confirmarentque. Ferunt enim, superioribus temporibus inter ejus templi clericos, antiquæ virtutis ætatisque sacerdoti ad nocturnas preces exsurgenti sæpe visos monachos complures, a læva templi parte, binos candelis accensis ingredi supplicantium ritu, atque ante aram maximam sistere sese, inde mox ad divi Placidi aram, quæ ad dexteram absidis pilam erat, flectere, subitoque abscedere. Alter item ejus ordinis sacerdos, Franciscus Caramanna, summa religione & integritate vir, dum viveret, multis audientibus narrare solitus erat, sibi sub auroram templum ingredienti frequenter monachos visos esse tres, ante sacrosanctæ Eucharistiæ aram psallere, neque dubitabat affirmare, sanctos illos esse Martyres, qui in ea ecclesia jacerent: addebatque fore, ut, se mortuo, eorum sacra corpora invenirentur. Quare licet sanctos Martyres publice jam pridem colere desiissent, multi tamen in eo templo privatum illis cultum, precesque adhibebant.

[172] [apparitionibus aliquot,] Simile quid, si non idem, mutatis adjunctis, legitur in Epistola domni Mauri a Castro Joannis ad Bernardinum Vegium anno 1588 die ultimo Augusti scripta, quam Latine redditam habes in Appendice Chronici Casinensis sæpe laudata a pag. 802. Illic ita de se ipso Maurus a Castro Joannis scribit: Quando ratiocinando progressi eum certiorem facere cogitavi, me a sacerdote quodam affecta jam ætate & vitæ sanctimonia claro aliquando accepisse; qui rursus a sexagenario (90 annorum lego in Epistola Italice scripta & a Wione in Martyrologio ad diem III Augusti relata) ejusdem ecclesiæ sacerdote audivisse diceret, nocte intempesta medio in templo precationibus matutinis post altare Majus, altari S. Placidi vicinum, vidisse monachum, qui tribus ambulacris totum templum dimensus esset, continuoque locum, unde emigraverat, repetivisse. Hæc ut enarravi, ipsi domino Priori (equitum Hierosolymitanorum mox nominando) locum etiam indicavi. Quidquid sit de relatis modo visionibus, quæ olim contigisse tunc dicebantur, sed ab omnibus verosimiliter non credebantur; eo loco saltem, quem Maurus indicarat, post inventa sunt Martyrum corpora, ut certior jam edocebit Valtrini narratio.

[173] [anno 1588 a Rynaldo de Naro equite Hierosolymitano,] Recensito archiepiscopi cujusdam Messanensis, cujus nomen typographi forte vitio omissum est, irrito ad detegenda Martyrum corpora conatu, sic pergit: Hoc igitur rerum statu, famaque anno MDLVIII Rynaldus de Naro Syracusanus militaris Ordinis Hierosolymitani, ecclesiam S. Joannis cum prioratu accepit. (Ei enim Ordini ædem a Rogerio comite, ut dixi, restitutam, prioratumque Rogerius comitis filius, ac primus Siciliæ rex attribuit anno MCXXXVI.) Is, cum decimo tertio Kalendas Julias Messanam venisset, nihil prius habuit, quam ut Fratris Ugonis Cardinalis, magnique totius Hierosolymitani Ordinis Magistri jussu, sancti Joannis templum in formam elegantiorem reconcinnaret: non sine etiam spe aliqua sanctorum Martyrum reliquias inveniendi, quas fama inaudierat, in eo templo jam diu ignotas occultasque servari. Re igitur cum Antonio Lombardo archiepiscopo juratisque civitatis patribus communicata, quinto Kalendas Julii, aram maximam in adversam templi partem, qua fores erant, cum choro transfert: ipse in eo loco, unde ara translata fuerat, novas fores perforat in aream, viamque publicam, totamque ecclesiæ faciem explicare constituit.

[174] In harum rerum fundamenta, dum effoditur humus, sub altera ara (duæ erant enim ex utroque absidis latere) sub ea igitur ara, quæ ad dexteram pilam divo Placido dicata, [S. Joannis Baptistæ templum refitiente,] ejusdem tabulam prisci operis habebat, pridie Nonas Augusti, altius molientibus terram ad decimum quintum dodrantem inter duos parietes, ad instar cryptæ cujusdam fastigiatum, primo lateritiæ structuræ, postremo ex vario marmore sepulchrum apparuit, pedum circiter octo longitudine, latum quattuor. Quo aperto mortuorum hominum corpora quattuor, capitibus, reliquisque ossibus omnibus integris inventa sunt. Quatuor horum, uti & corporum ceterorum, situm vide in subjecto schemate, quod ex Philippo Gotho imitandum curavimus, suppletis litteris M, O, Q, quæ apud Gothum desiderabantur. Quid sibi velint litteræ, dabit addita earum explicatio.
A. Terra cavata 20 palm.
B. Sepulcrum S. Placidi, 2 Fratrum et Sororis
C. Eorumdem Corpora.
D. Corpus Martyris primi.
E. II Mart.
F. III Mart.
G. IV Mart.
H. V Mart.
I. VI Mart.
L. Murus circa Sepulcrum S. Placidi.
M. Ossa semiusta et Carbones.
N. Altare antiquissimum.
O. Locus Varis ustis Ossibus pleni.
P. Fons ibi repertus.
Q. Forma Vasculorum cum sanguine
R. Sepulcrum Pompeu Cilii
S. Forma Vasculorum circa Corpora inventorum.

Intra septum, quod sexti dodrantis fuit, complura item cadavera reperta, ordine quodam circa sepulchrum collocata, singulisque ad caput, pectusve singulæ appositæ vitreæ fictilesque ampullæ, sanguinis plenæ, aut cruenta terra infertæ, nempe quam manantem e vulneribus cruorem ebibisse admodum verisimile est. Visebantur quoque passim combustorum ossium, cinerumque acervi, laterculis, quasi furnulis quibusdam, diligenter cooperti; telorumque ex æro fragmentis admixtis, in quibus etiam sagittæ duæ agnitæ sunt; porro, quod maximam admirationem apud omnes facere debet, ex ipsis ossibus per tot annorum tabem consumptis, atque adeo ex ipso pulvere sepulchri, inusitatus quidam, itemque suavissimus odor efflabatur. Sed gradum hic sistamus paulisper.

[175] Maurus a Castro Joannis loculum istum & quatuor in illo contenta corpora die tertio Augusti detecta scribit: [deteguntur:] Valtrinus vero, ut ex citatis verbis liquet, die IV; quod & Philippus Gothus, qui rei gestæ interfuit, facit. Nulla tamen hos inter auctores hic repugnantia est: die enim tertio Augusti noctu clam & latenter a fossoribus Martyrum corpora primum detecta fuerunt; die vero tantummodo postero res per urbem vulgata omnium ordinum conspectui patuit. Ceterum, ut Gothus refert, quatuor illa corpora, tumulo separato inclusa, eum situm habebant, ut ex illis tria capite in Meridiem spectarent, quartum autem, quod feminæ erat, situ contrario in Aquilonem. Complura item alia corpora illic esse inventa, Valtrino Gothus consonat, nempe triginta tria, quorum novem circa priorem tumulum sita & peculiari septo conclusa jacebant; ultra septum cetera, quantum quidem e Gothi schemate conjicere licet, quod extra septum quindecim tantum corpora exhibet. Præter hæc inventa esse & alia, ac inter cetera corpus pueri triennis Cajetanus addit in Annotatis. Redeo ad Valtrinum.

[176] Hac nova corporum inventione per urbem vulgata, [re vulgata,] licet notæ nullæ sepulchro essent inscriptæ, quæ rem indicarent, nemini dubium fuit, quin ea ipsa sanctorum Placidi, Sociorumque essent corpora, quæ tot sæculis occultata pio fuerant potius, quam felici labore quæsita. Itaque magni statim hominum concursus ad ædem D. Joannis fieri cœpti: atque innumerabiles, alii aliis morbis oppressi, cum aquam, quæ ad imum sepulchrum scatebat, bibissent, aut etiam ipsum sepulchrum contigissent, Deo magno suos glorificante Martyres, mirabiliter sanati sunt. Pauca ex illis prodigiis Octavii Cajetani, qui Messanæ societatem nostram sexennio ante, quam hæc fierent, ingressus est, verbis refero. Primum, quod sancti Martyres ediderunt signum, inquit ille, in Josepho Frassica fuisse fertur. Hunc enim ipsa nocte, qua inventæ sunt sanctæ reliquiæ, caput e sepulchro in suas ædes asportantem cælestium iram incessisse tradunt; ut e templo pedem extulit, repentino horrore concussus, ægre centum passus confecit; ulterius pergere nec animus nec vires permisere, quare rursus in sepulchrum, quod abstulerat, deportavit.

[177] Mariano Marroco rediit exesa vis luminis, oculis aqua respersis: [& variis prodigiis confirmata,] Vuillelmo Spuccio elapsa in pravum brachii ossa, nervique feliciter integrata. Ereptus Joannes Luparus e morbo difficili, neque humana ope judicio medicorum superabili. Francisca Blasia diuturno absumpta tabo audire per quietem visa, convalituram, simul ac aquam S. Placidi ebiberet. Orto sole excita, neque vanum somnium rata, quod audierat, propere jussa exequitur, & fidei pretium incolumitas fuit, longa tabe corporis per emissum sanguinem exoluta. Liberati Thomas Vivianus ex apoplexia, Marianus Carozza ex paralysi, ex hydropisi Tissa Gotha. Puella obtrita curru, fronte lota, convaluit, aliisque conversæ ad usum manus pedesque, aliis aures, aliis oculi: pulsi ab obsessis cacodæmones. Denique plurimæ tabellæ templo Sanctorum affixæ miraculorum multitudinem contestantur. Hæc e multis pauca sufficere Cajetanus credidit, ut de ceteris conjectura fieri possit. Quid porro Valtrinus memoret, audiamus.

[178] [archiepiscopus Messanensis Antonius Lombardus] Certior his de rebus, prout debuit, archiepiscopus factus, in D. Joannis ædem venit, inspectisque coram rebus omnibus diligenter, jussit Thomam Calvum abbatem in miracula, quæ facta dicerentur, studiosissime inquirere; eaque testibus comprobata in publicas tabulas per scribam recte atque ordine referri. Tum adhibitis medicis chirurgisque duodecim doctissimis, quæsivit ex iis, num sciri aliqua ratione posset, quorum illa essent ossa, quæ in lapideo sepulchro seorsum condita essent. Qui, capitibus singulis attente consideratis, ex ossium magnitudine ac figura, aliisque artis anatomicæ præceptis, constanter responderunt, tria corpora virorum sibi videri, quartum vero puellæ; idque etiam, tactis rite sacris, contestati sunt.

[179] [de omnibus Sixtum V Pontificem juridice instruit,] Cum autem plerique ab archiepiscopo efflagitarent, ut pro ea potestate, quam synodus Tridentina episcopis concedere videretur, ipse sanctorum Martyrum reliquias, hominum existimatione miraculisque vindicatas, publice adorandas exponeret; is, ne quid temere in re tanta statueret, in consilium advocavit ex suis clericis religiosisque familiis litteratissimos quosque, ferme ad triginta, & quamvis tres mares cum puella in eodem sepulchro reperti, sepulchri præterea ipsius sub abside situs ac species, locus ipse, historiarum monumenta, majorumque traditio, nec non admirabilis odoris fragrantia, certissimaque inquisitione explorata miracula, inventi tandem thesauri fidem facerent, neque in iis vindicandis de archiepiscopi potestate dubitaretur; tamen, quo majorem auctoritatem minore cum dubitatione apud nationes universas hæc inventio obtineret, tota res integra ad Romanum Pontificem Max. rejecta est.

[180] [a quo sacros honores S. Placido & Sociis impetrat.] Itaque idem archiepiscopus, Romam profectus, rem Sixto V Pontifici narrat, rogatque, ut pro sua auctoritate, quod tot rerum argumentis ostensum erat & comprobatum, ratum faceret. Pontifex, lætus rerum eventu, cum purpuratis patribus rem communicat, & de communi sententia SS. MM. Placido Sociisque, & eorum reliquiis Messanæ inventis, cælestium honores habendos esse decernit, perscripto diplomate & Messanam ab archiëpiscopo allato, ingens lætitia cives pervasit; tum demum decretum a Messanensi senatu, ut anniversario ritu solemni pompa ac supplicatione festa Sanctorum Inventio ad III Nonas Augusti celebraretur. Hactenus Valtrinus satis accurate: nec omittendum tamen, quod Gothus memorat, invetum illic quoque haud procul S. Placidi sepulchro Pompeii Cilii tumulum, hac inscriptione notatum:

Σέστος Πομπηιὸς Φοίβος ἀπὸ Ρόμης εθαλε * κείται.

Id est:

Sextus Pompeius Phœbus ex urbe Roma hic jacet.

Idem nimirum, qui in Actis a Mabillonio editis num. 42 portui Messanensi præfuisse dicitur, cum illuc S. Placidus primum cum Sociis appulsus est.

[181] [Inventionis adjuncta Actaque inter se comparantur,] Hæc Martyrum inventio Historiam martyrii ipsorum non parum confirmat, & Acta de illis conscripta, utut male consuta erroribusque respersa, non omni ex parte fabulosa esse, ostendit. Tumulus ille, qui quatuor corpora, tria quidem virorum, quartum vero feminæ, continebat separatim a reliquis, inter quatuor hot Martyres non modo passionis societatem, sed & peculiarem quamdam necessitudinem ac connexionem intercessisse, omnino insinuat; quas Placido, duobus ejus Fratribus, & Sorori loco non uno tribuunt Acta. Pompeii Cilii quoque tumulus a Martyrum sepultura non procul remotus, utrorumque familiaritatem confirmat, quam adstruunt pariter Acta num. 42. Avulsa a corporibus capita, vel corpora sine capitibus inventa martyrii genus indicant, quo eorum aliqui perierunt. S. Placidum cum Fratribus & Sociis 33 capite truncatos, aiunt Acta num. 79. His quidem plura corpora lapsu temporis inventa fuerunt; sed neque id Actis contrarium est, imo conforme: nam num. 70 non modo in prædictos Martyres, sed etiam passim in utriusque sexus fideles Saraceni sæviisse dicuntur; imo & in pueros: inter cetera vero occisorum corpora inventum fuisse pueri triennis corpus, Cajetanus scribit. Reperta illic ossa ignis fuligine aspersa, & carbones cineresque congesti argumento sunt Martyrum nonnullos igne tortos fuisse: sed & hoc supplicii genus num. 70 Saraceni adhibuisse leguntur. Denique fama est etiam (utique recens nec dubia) inventum in sepulchro (S. Placidi) vasculum, in quo S. Placidi lingua asservabatur, quod argento gemmisque ornatum Messanensis domus professa Societatis Jesu obtinuit, ut item Cajetanus scribit: Placido autem præter illata illi tormenta cetera, linguam quoque fuisse præcisam, habes Actorum Mabillonianorum, quæ hic laudavi, num. 74.

[182] Ex his nova hic animum subit de tempore, quo primum S. Placidi Acta conscripta fuere, [& ex utrisque non improbabilis, de tempore, quo primum Acta scripta fuere, conjectura olicitur.] suspicio. Satis quidem certum apparet ex dictis § 3, non ante seculum XII hæc Acta in lucem fuisse protracta, sed scribi citius, ac ad id usque temporis latere potuerunt: & vero id re vera contigisse, suadere videntur hæc Actorum num. 90 verba: Id ipsum fecerunt successores ejus (Vigilii Papæ) numero XLIX; cum enim a Vigilio Pontifices 49 numerando ad Joannem VIII perveniamus, sub cujus nempe tempora postrema a Saracenis Messanensibus Benedictinis clades illata fuisse fertur; suspicor, tum circiter, ex traditione tunc vigente, ne S. Placidi Historiæ memoria prorsus evanesceret, hanc aliquem litteris consignandam suscepisse, cujus lucubratio ad seculum usque duodecimum tenebris involuta latuerit, dum tandem, casu alicubi inventa, & Gordiani forte credita, a Petro Casinensi aut alio quovis, non tamen absque interpolatione, sub illius nomine in lucem missa fuerit. Sane ab accupata a seculo IX per Saracenos Sicilia usque ad seculi XII initium non tam distincta viguisse apparet Placidiani martyrii notitia, ut tot & tam singularia illius adjuncta, quot num. superiore recensui, quæque facta demum anno 1588 corporum inventio omnium oculis exposuit, seculo XII quisquam scire, ne dicam, divinare potuerit. Atque hinc forte Leo Marsicanus seculo XI tam pauca de S. Placido in Casinensi Chronico scripsit. Accedit, Mabillonium anno 1685 horum Actorum exemplar Casini vidisse, quod ante annos septingentos (vide tom. 1 Itineris Italici pag. 125) scriptum censuit, atque adeo, Mabillonii judicio saltem ad seculum X referendum. Sed jam, quæ sanctorum Martyrum inventionem consecuta sint, videamus.

[Annotata]

* alias Guereis

* an ἔνθα δὲ

§ XII. Cultus publicus a Sixto V & Paulo V sanctis Martyribus decretus.

[Sixtus V sanctorum Martyrum] Superiore § num. 178 vidimus, Antonium Lombardum archiepiscopum Messanensem Urbem adiisse, ut sanctorum Martyrum reliquias suo calculo Sixtus V approbaret, ac Sanctorum honores illis habendos esse decerneret: illum vero voti compotem factum lætumque ad suos rediisse. Sane Pontifex Messanensium votis cumulatissime, re tamen mature excussa, fecerat satis: neque enim dumtaxat sanctis Martyribus sacros honores habendos esse decrevit; sed geminum etiam in eorum honorem festum instituit; alterum tertio Nonas Octobris, quo passi sunt, Messanæ ac in tota illius provincia sub ritu duplici; sub simplici vero toto orbe Christiano celebrandum: alterum vero, nempe Inventionis, pridie Nonas Augusti in S. Joannis Baptistæ Messanensi ecclesia sub ritu pariter duplici. Adhæc, ut fideles ad sanctorum Martyrum cultum vehementius excitaret, indulgentias plenarias die Inventionis in prædicta ecclesia lucrandas elargitus est; edito his de rebus Brevi Apostolico, Idibus seu XIII Novembris, anno 1588, Pontificatus sui quarto. Integrum illud habes apud Cajetanum tom. 1 Sanctorum Siculorum in Animadversionibus ad eorum Vitas pag. 157 & binis seqq., apud Ruinartium in Appendice, Apologiæ S. Mauri subnexa, a pag. 174; apud Wionem Ligni Vitæ lib. 3 a pag. 253, in Appendice Chronici Casinensis a pag. 807. Prolixam bullam & toties recusam breviter tantum perstringam, sic tamen, ut, quæ mox dixi, conceptis bullæ verbis sim confirmaturus.

[184] [duplex festum] Mox a proœmio Pontifex S. Placidi vitæ & martyrii brevem historiam texit; in qua Placidum a Saracenis occisum ait; quod ab illo, ut historice & ex aliorum fide relatum, non ut Pontificiæ auctoritatis oraculo definitum accipe. Dein, qua rerum serie Martyrum corpora post longi temporis intercapedinem inventa sint, explicat. Tum ait, se Cardinalibus concilii Tridentini interpretibus inventarum reliquiarum negotium ex gestarum processu diligenter pro rei gravitate discutiendum dedisse, ac tandem ex eorum consilio & assensu auctoritate Apostolica decernit, ut eorumdem sanctorum martyrum Placidi & Sociorum dies festus, quo illi bono & legitimo certamine pro Christi gloria absoluto, cursu consummato, & fide servata, nobilissima martyrii palma decorati ad cælestem patriam migraverunt, nimirum III Nonas Octobris, in omnibus Christiani orbis partibus sub Officio simplici, in Messanensi vero civitate * & provincia duplici; & præterea alter dies festus Inventionis eorumdem pridie Nonas Augusti in ecclesia præfata S. Joannis Baptistæ Messanensis dumtaxat, sub duplici pariter Officio, a cunctis personis ecclesiasticis, secularibus, ac quorumvis Ordinum religiosis, de communi plurimorum Martyrum, ubi proprium deerit, perpetuo celebretur. Tum sic pergit Pontifex.

[185] [præscribit,] Volumusque, ut in Kalendario, quo nunc utimur, sicut in Romano Martyrologio, & antea in quibusdam Calendariis habebatur, ad eum diem eorumdem Sanctorum nomina adscribantur, etiamsi in novissima Missalis & Breviarii Romani editione ea fuerint prætermissa. Adhortantes utriusque sexus Christi fideles civitatis Messanensis incolas, ut eorumdem martyrii diem festum pie ac religiose colant & observent: &, sicuti in reliquis diebus festis de præcepto sanctæ matris Ecclesiæ moris est, a servilibus operibus abstineant. Ac demum ad augendam Christiani populi erga eosdem inclytos Martyres devotionem, utque eo frequentius & ardentiori pietatis studio confluant ad sacra eorum sepulchra, quo uberius cognoverint, se per hoc cælestis gratiæ donis esse refectos, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, eisdem Christi fidelibus vere pœnitentibus, qui peccata sua sacerdotibus idoneis, ab Ordinariis locorum approbatis, confessi fuerint, ac sanctissimum Eucharistiæ sacramentum susceperint, & prædictæ Inventionis die festo dictam ecclesiam, ubi eadem sancta corpora requiescunt, devote visitaverint, atque inibi pias ad Deum preces fuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem perpetuo concedimus & elargimur. Quo circa &c.

[186] Hæc quidem Sixtus V ad promovendum S. Placidi & Sociorum in fidelibus cultum: [qua in re] verum satisne prudenter se gessit in hoc negotio Sixtus? Bailletus enim in Vitis Sanctorum ad diem V de S. Placido agens (verba legesis infra num. 191) Pontificem illum, velut hac in re minus caute versatum, sugillare non veritus est. Quin Sancti & martyres fuerint, quorum corpora anno 1588 Messanæ inventa sunt, qui locum sepulturæ, signa martyrii num. 174, & miracula num. 176 & seq. relata, Pontifici legitime probata, considerarit, nemo, opinor, vocabit in dubium, neque id Bailletus inficias ivit. At fuerintne corpora SS. Placidi & Sociorum ejus, Bailleto non nisi dubium & incertum est: num recte, dispiciamus. Messanensium traditio fuit, S. Placidum Benedicti discipulum, hujus Fratres, Sororem & Discipulos pro fide Christi Messanæ fuisse occisos & in S. Joannis Baptistæ templo sepultos. Vigebat apud Messanenses ea traditio seculo XI, quo ad annum sexagesimum provecto, Messanam Saracenis eripuisse Rogerium, ac dein S. Joannis Baptistæ templum instaurasse, vidimus supra. Instauratum autem fuit sub S. Placidi nomine, atque ita vocatum seculo sequenti, sub cujus initium natus est Petrus Casinensis, qui eam dicti templi appellationem permansisse, ait, ad suam usque ætatem, licet corrupte sub S. Hyacinthi nomine.

[187] Fatetur id Bailletus: at alia hujus appellationis causa, [non ita leviter] præter eam, quam dixi, traditionem, assignari non potest. Ex eadem quoque profectum est, ut instaurati a Rogerio templi apsidi, quod loco num. 167 citato Valtrinus refert, Placidi Sociorumque martyrium fuerit appictum, cujus rei vestigia sua etiam ætate superfuisse, scribit. Porro traditio illa neque ex miraculo S. Placidi anni 1266, ut per se liquet; nec ex Pseudo-Gordiani Actis, quæ, nescio, ubi gentium scripta, seculo tantum XII protracta in lucem, hominum manibus teri cœperunt; nec ex eventu aliquo singulari, qui Rogerii tempore contigerit, cujus videlicet nulla usquam mentio est, originem duxit; nec alia initæ traditionis epocha seculo XI antiquior, Placidi vero ætate recentior, nisi gratis omnino, fingi potest. Reliquum ergo est, ut, nisi temeritatis notam incurrere velimus, cum scriptoribus Messanensibus illam jam inde a S. Placidi Sociorumque martyrio ad seculum usque XVI nullo umquam tempore interruptam perdurasse, credamus.

[188] [se gessisse] Jam vero, seculi XVI hominem, qui, nondum detectis Martyrum corporibus, de traditionis, licet adeo antiquæ atque constantis, & per se non incredibilis, veritate dubitet, nobis tantisper, si lubet, fingamus. Videat is casu potius, quam consilio, non a Benedictinis monachis, sed ab equite Hierosolymitano, in quem sinistra suspicio cadere nulla poterat, corpora quædam sub ara studiose recondita retegi; videat signa martyrii, & miracula supra recensita: quotusquisque est, qui hæc intuitus traditionem illam suspectam falsi habeat, ea nimirum ex parte, qua sanctorum Martyrum corpora illic contineri perbibebat? Quin & ipso rei eventu comprobatam hac ex parte non fateatur, ac paulo melius de illa sentire incipiat? Tum videat tumulo separato corpora aliquot inclusa; animadvertat numeri sexusque cum traditione congruetiam; nec dubito, quin traditioni ponderis aliquid sit accessurum. Denique multo ante dicta & in Actis recensita, illa potissimum, quæ num. 181 congessimus, cum iis comparet, quæ suis oculis haurit; multum profecto fallor, nisi absque hæsitatione traditionem illam, spectata saltem substantia rei, veram esse, pronuntiet.

[189] [Pontificam,] Posteaquam autem Pompeii Cilii sepulcrum viderit, non dubitabit, quin id illius sit, cujus in Actis num. 42 mentio est. Etsi autem, num Messanensi portui Tertulli nomine præfuerit, fortassis sit dubitaturus; non ambiget tamen, quin operam aliquam S. Placido, cœnobium suum condenti, præstiterit, suumque in illum amorem & venerationem, delecto non procul a S. Placidi tumulo sepulturæ suæ loco, testatum esse voluerit; atque ita pari fere tum Pompeii Cilii, tum S. Placidi sepulcrum, licet hoc nulla inscriptione insignitum reperiat, securitate agnoscet, & in suscepta sententia non parum confirmabitur. Sola igitur Messanensium traditio, secundum præcipua capita rerum eventu probata, utut alia omnia defuissent, sufficere Sixto V potuit, ut corpora, anno 1588 in S. Joannis Baptistæ templo Messanæ inventa, SS. Placidi & Sociorum esse, citra levitatis notam declararet, ac sacros illis honores habendos esse, decerneret. Laudat præterea in Bulla Pontifex tum antiquas historias, tum ecclesiæ Messanensis monumenta, in quibus, maxime in his, nihil omnino certi atque indubitati repertum fuisse, ego affirmare non ausim.

[190] [ostenditur,] Sed Acta, inquies, S. Placidi subdititia sunt, recentia, fabulosa, nullius fidei. Esto: non traditio Messanensium Actis, sed Acta traditioni suam debent originem: proin hæc ex illa sunt æstimanda, ac admittenda in iis, in quibus traditioni, quantum quidem hæc rerum eventu probata fuit, consentire noscuntur: nec porro æquum est, eadem censura verum perinde ac falsum perstringere, modo sit, unde alterum ab altero secernatur. Sed, item inquies, Sancti cognomines ad hunc eumdem diem in Martyrologiis antiquis notati reperiuntur, & quidem a S. Placido Benedicti discipulo ac ejus Sociis verosimilius diversi: forte ergo horum Martyrum corpora anno 1588 Messanæ inventa sunt, Placidique & Sociorum ejus per errorem existimata. Sic habet: in antiquis Martyrologiis Sanctos cognomines, & a nostris verosimilius diversos ad dictum diem notatos invenimus: sed nusquam in illis Messanæ passi sepultive, aut eo translati leguntur, sed tantum late in Sicilia annuntiantur, & ne quidem omnes: Firmatus enim & Flavia Autissiodoro tribuuntur. Levis igitur causa est, ut Sanctos illos, cetera prorsus incognitos, de quibus, quæ in inventione anni 1588 detecta sunt, nullus umquam dixit, Messanæ in S. Joannis Baptistæ templo olim sepultos existimemus: cum neque mirum sit, iisdem nominibus S. Placidi Socios venire, quibus martyres illi: Pseudo-Gordianus enim, cum vera Fratrum & Sororis S. Placidi nomina ignoraret, ac in antiquis Martyrologiis ad eumdem diem, quo suus Placidus passus fuit, Placidum quemdam in Sicilia passum inveniret, cujus illic Socii memorabantur Eutychius & Victorinus; horum nomina S. Placidi Benedictini Fratribus applicuisse videtur; quemadmodum virginis Autissiodorensis nomen ejus Sorori applicuit, eorumque in itinere socium Firmatum dixit. Iisdem quidem nominibus illos Sixtus appellavit; sed morari Pontificem nomina non debuerunt, ubi de re & personis illi constabat. Nunc Bailleti supra citati verba Gallica, Latine reddita, expendamus.

[191] Sic habent: Detectorum anno MDLXXXVIII (Messanæ) corporum nulla inscriptio fuit, [ac Bailletus insinuat,] nota nulla, quæ nomina eorum, quorum corpora detecta fuerant, indicaret. Nihil pariter animadversum fuit, unde corpora ista monachorum, aut speciatim S. Placidi, duorum ejus Fratrum, Sororis, ac triginta Religiosorum ejus fuisse, probaretur. Judicatum tantummodo fuit ex capitibus quibusdam, a reliquo corpore separatis, ex vasis aliquot instrumentisve martyrii, & ex infuso corporibus quibusdam plumbo, aliquorum martyrum esse potuisse. Verum hæ conjecturæ cum quadam illius patriæ traditione, quam Benedictini monachi Pseudo-Gordiani ope fovendam curarant, conjunctæ, Sixto quinto sufficere sunt visæ, ut reliquias, sub pavimento ecclesiæ S. Joannis Baptistæ Messanensis detectas, esse corpora S. Placidi, discipuli S. Benedicti, Religiosorum, Fratrum & Sororis ejus, in quadam exscensione Mamuchæ, præfecti classis Abdallæ Saracenorum regis, martyrio affectorum, edita bulla die XIII Novembris ejusdem anni declararet, festumque horum Sanctorum, velut martyrum, publicum & perpetuum per universam Romanam Ecclesiam præscriberet. Quamquam falsum appareat Saraceni regis præfectique adjunctum, nihilque, nisi dubium ac incertum, in hac corporum recens inventorum approbatione occurrat, poni in monacho Placido & Sociis sanctitas potest, cultu, illis ab eo Pontifice decreto, digna, & referri bullæ exsecutio ad martyres alios cognomines, magis certos, alio tempore occisos, sed Martyrologiis antiquis ad diem V Octobris, postremorum festo a Sixto quinto delectum, inscriptos.

[192] Aliud igitur faciendum Pontifex jubet, aliud contra Bailletus monet. [parum sincere] Ille Placidum, S. Benedicti discipulum, & Socios Sanctorum cultu honorandos præscribit; hic contra, relicta Placido & Sociis, quam forte habuerunt, sanctitate, eumdem cultum ad alios martyres, vetustis Martyrologiis inscriptos, transferendum monet. Utri parebitur? Si Messanenses, si Ecclesiam dictis suis audientem Bailletus voluit, meminisse debuerat, paulo fidelius agendum sibi fuisse, ut Pontificis hac in re judicium infirmum incertumque fuisse persuaderet: nec satis fuisse, si, omissis præcipuis & singularibus, generalia quædam, unde nihil singulare confici possit, inventionis adjuncta describeret. Verum quidem est, nullam inventam fuisse inscriptionem, quæ, quorum essent detecta corpora, proderet: at nihilne propterea detectum fuit, unde corpora ista S. Placidi & Sociorum fuisse probaretur? Nihilne huc faciebant quatuor illa corpora, quorum tria virorum erant, quartum vero feminæ, tumulo separato inclusa? Nihil Pompeii Cilii sepulcrum, nihil adjuncta cetera supra relata, quæ antiquam Messanensium traditionem, quam verbis extenuando aliquam Bailletus vocat, quantum ad præcipua saltem rerum capita, veram sinceramque fuisse ostenderunt?

[193] [hoc de argumento scribens.] Porro qua fide Bailletus ait, judicatum dumtaxat fuisse, inventa corpora martyrum aliquorum esse potuisse? Legerat Ruinartium, legerat Mabillonium, quos in margine laudat: atqui uterque ex Gotho equite Messanensi & rei gestæ teste oculato scribit, ne dubium quidem fuisse Messanensibus, quin S. Placidi & Sociorum corpora invenissent, quæ in S. Joannis Baptistæ templo, loco licet occulto, sepulta fuisse, traditione antiquissima edocti fuerant. Sic Gothi verba Italica Latine Mabillonius reddit lib. 4 Annalium Benedictinorum num. 16. Et quia antiqua ferebat traditio, sanctum Placidum Sociosque ejus in illo templo, sed incerto loco, humatos fuisse, hæc corpora eorum esse, non dubitarunt Messanenses. Foverintne aliquando Acta S. Placidi, Gordiano afficta, Messanensium traditionem, nec ne, nihil interest: viguerat illa dudum, priusquam Acta illa in lucem prodierant; nec, ut vigere pergeret, hujusmodi adminiculo opus habuit. Videtur Bailletus hic magis male consutas Actorum fabulas, quam vim & antiquitatem traditionis Messanensium, quam hujus cum inventionis adjunctis congruentiam, quam denique Sixti in examinanda re diligentiam considerasse, quæ tamen negligenda non erant: unde judicium minus æquum tum de recentiori S. Placidi cultu, tum de Sixto Pontifice tulit. Falsus quoque Bailletus est, dum S. Placidum velut S. Benedicti discipulum, SS. Eutychium & Victorinum, velut illius fratres, S. Flaviam, velut sororem, Monachos triginta, velut discipulos, Martyrologio Romano sub eodem Pontifice primo insertos scripsit: nam hæc omnia in Martyrologio Romano Gregorii XIII, Sixti decessoris, jussu edito & anno 1586 typis Plantinianis recuso, verbis fere iisdem, quibus utitur Romanum hodiernum num. 1 laudatum, diserte leguntur. Illud sic habet: Messanæ in Sicilia, natalis Sanctorum martyrum Placidi monachi, discipuli beati Benedicti abbatis, & fratrum ejus Eutychii & Victorini, ac Flaviæ virginis eorum sororis, aliorumque triginta, qui a Mamucha pirata pro Christi fide necati sunt.

[194] [Sixti exemplo Paulus V] De Martyrum corporibus anno 1588 Messanæ in templo S. Joannis Baptistæ inventis hactenus, quorum numerum universim ad 37 excrevisse, Gothus scribit. Verum dum reparandæ S. Joannis Baptistæ templo incumbere Messanenses pergunt; alia aliaque, similibus martyrii signis instructa, sive intra sive extra templi septa, magis minusve depressa subinde eruuntur. Rem gestam succincta totius inventionis Epitome anno 1610 Messanæ edita explicabit. Sic habet: Anno Domini MDLXXXVIII cum aram maximam templi S. Joannis Baptistæ, in quo sanctorum Martyrum ossa delitescebant, in contrariam partem, qua aditus patebat in templum, transferri placuisset, & janua ad absidem, ubi ara fuerat, statuenda esset, dum pro jaciendis illius fundamentis eruitur terra, non solum tumulus quatuor Martyrum, Fratrum & Sororis, intra ecclesiam fere sub altari detegitur, sed deinceps Sociorum aliquot corpora in ipsa quidem terra, sed intra ecclesiam alte ad aquæ scaturiginem palmis usuariis circiter quatuordecim effossa reperiuntur. Quin ex his aliqua sub ejusdem templi fundamentis, ut verisimile sit, monachos per Messalinum & Messanenses a beato patre Benedicto impetratos, & in locum Martyrum submissos, intra templum transtulisse, quos Gordianus, ut tempus tulerat, effoderat in arena, effectumque, ut templum seu vetustate collapsum seu multis post seculis a Saracenis, rerum in Sicilia potitis, eversum, illis jam Messanensium virtute & Rogerii Normanni auspiciis tota Sicilia exactis, dum pia civium religione reædificatur: & in angustiorem formam redigitur, quorumdam Martyrum ignota jam corpora fabricæ suffundari contigerit, & multa extra ecclesiam relinqui, ex his etiam, quæ in illam immissa fuerant.

[195] Placidi vero & Sociorum aliquot reliquiis jam inventis & Systi V Pontificis maximi auctoritate probatis, [detectis postea aliis præterea] & quanta fieri potuit pompa & celebritate expositis; dum templum, in quo sacra pignora defossa fuerant, sensim diruitur & publico sumptu magnificentius restituitur, aliorum aliquot cadavera deteguntur, quæ reverendissimus Frater Bonaventura Secusius, patriarcha Constantinopolitanus, & tunc archiepiscopus Messanensis, facta sibi a sacris canonibus, & demum ab œcumenica Tridentina synodo facultate, ad prius inventa apponi, & cum illis exponi curavit. Cumque anno MDCVIII jam fabrica ad extremam percurreret partem, qua nempe templi facies, januis ad campum & ad oram maritimam reseratis, extruenda erat, atque inibi ut fundamenta locarent, non longe ab inventi sepulchri & aliorum corporum loco alte terram molirentur, alia & deinceps alia, sane multa sanctorum Martyrum cadavera magno civium concursu, magna omnium ordinum frequentia, multis ad terræ & sacrorum ossium contactum, multis ad haustum ejus, in qua jacuerant, aquæ, editis miraculis, in lucem proferuntur. Conjectura autem est, ex his ea, quæ ad eamdem æqualitatem cum beati Placidi Sociis humata, nempe profunde & ad aquam reperta sunt, omnia eorum esse, qui sub Mamucha una cum S. Placido agonem primum feliciter confecerunt; reliqua vero minus alte tumulata, & jam memoratis, interjecto aliquo terræ spatio, superposita, eorum esse, qui posterioribus seculis secundum & tertium certamen fortiter subiere. Nam cum omnis ea regio arenosa sit, torrentis in mare defluentis illapsu succrescit, ut decursu temporis alii aliis superponi & attumulari potuerint. Quæ omnia corpora seorsum diligentissime asservantur, dum Sedis Apostolicæ auctoritate ad cultum & venerationem publicam exhibeantur.

[196] Missus ad hunc finem Romam a senatu Messanensi cum legitimis novæ inventionis & miraculorum documentis ad Paulum V Jacobus Charybdis Societatis Jesu sacerdos: [sanctorum Martyrum corporibus] Paulus vero rem sacrorum rituum Congregationis subjecit examini, quæ cum corpora illa sanctorum Martyrum esse, declarasset, & tamquam talia a fidelibus colenda censuisset, ut ex Dominici Pinelli, episcopi Ostiensis, sacri collegii decani & Congregationis sacrorum rituum præfecti, apud Cajetanum sæpe citatum pag. 159 testimonio publico liquet, Paulus V ejusdem Congregationis judicium anno 1611 confirmavit hujusmodi bulla: Paulus Papa quintus. Ad perpetuam rei memoriam. Regis Martyrum Domini vices Apostolorum Principis Sede, licet immeriti, gerentes, illorum corporibus meritam asserimus ex officii nostri debito venerationem, qui candidato Martyrum exercitui adscripti, præmia cælestis regni percipere dignoscuntur.

[197] [cultum publicum exhiberi posse, declaravit.] Cum itaque, sicut nobis nuper exponi fecerunt dilecti filii Communitas & Homines civitatis Messanæ, dum de anno MDCVIII & successive usque ad annum MDCX inclusive foderent fundamenta ecclesiæ S. Jo. Baptistæ, quam iidem Communitas & Homines pro eorum erga Deum religione in dicta civitate construi curant, multa sanctorum corporum inventa fuerint, & venerabiles Fratres nostri S. R. E. Cardinales, ritibus & cæremoniis ecclesiasticis præpositi, quibus processum a venerab. Fratre Petro archiepiscopo Messanensi factum, totumque negotium examinandum commisimus, mature & diligenter omnibus in dicto processu contentis consideratis, processum hujusmodi esse legitimum, & juridice confectum, ex eoque legitime constare, illa esse corpora sanctorum Martyrum, nobis retulerint, nos, ut sanctis corporibus hujusmodi, qui coronas decoris meruerunt de manu Dei, debitus cultus honoris ab omnibus Christi fidelibus exhibeatur, & in Sanctis suis exaltetur Altissimus, de eorumdem Fratrum consilio, Apostolica auctoritate tenore præsentium decernimus & declaramus, dicta corpora in fossione fundamentorum prædictæ ecclesiæ S. Jo. Baptistæ de anno MDCVIII usque annum MDCX inclusive inventa, esse corpora sanctorum Martyrum, & pro talibus ab omnibus Christi fidelibus coli & venerari debere, quibuscumque contrariis non obstantibus. Datum Romæ apud S. Petrum sub anulo piscatoris die XIX Martii MDCXI, Pontificatus nostri anno sexto.

[Annotatum]

* adde diœcesi

§ XIII. S. Placidi & Sociorum Messanæ festa, reliquiæ variis locis dispersæ, Officia in eorum honorem recitari solita.

[Præter diem sanctorum Martyrum natalem Messanenses] Institutum a Sixto V anno 1588 sanctorum Martyrum Inventionis festum, Messanenses anno proxime subsequenti illustri admodum ac singulari pompa, variis lætitiæ signis, & supplicatione maxime solenni tridui spatio, a secundo mensis Augusti die ducto initio celebrarunt. Rei tunc gestæ seriem Philippus Gothus eques Messanensis, ac unus ex iis, quibus urbis senatus solennitatis rite exsequendæ curam demandarat, singulari, ut diximus, Opusculo explicuit, quem rerum illarum curiosus consulat. Deinceps vero ejusdem Inventionis solennitas inter dies festos civitatis præcipuos, ac solennis die III Augusti supplicatio ex decreto senatus anni 1588 quotannis est habita. Ordinem hujus e Bonfilio lib. 5 Descriptionis urbis Messanæ accipe: Initium pompæ, inquit, puer facit coronatus præalto curro *, cui quatuor equi juncti sunt, impositus, qui strictum acinacem, cruentæ mortis indicium, manu tenet. Sequuntur longo ordine pueri nobiles, tunicis sericis induti & capillis peregrinis, coronis, alisque, quales geniis adpingi solent, exornati: hastas illi ferunt, quibus affixæ tabulæ miracula ab his Sanctis, post inventa eorum cadavera facta, repræsentant… Centum fraternitates flagellantium, prælatis vexillis & crucibus, cereos accensos manu ferentes, imagines, quibus mors cruenta horum Sanctorum & submersio classis Mamucæ, antequam pharum præternavigasset, adumbrantur, cingunt & deducunt.

[199] Has fratres multarum religiosarum familiarum consequuntur, [diem Inventionis] suos in ordines distincti: quorum ultimi post fratres S. Dominici Græci sunt Ordinis S. Basilii, cum abbatibus suis, Prioribus, & archimandrita, vestibus sacris & sacerdotalibus amicto. Denique sacerdotes templi cathedralis, canonici mitris suis conspicui & archiepiscopus incedunt. Post urnas vero abbates & monachi familiæ S. Benedicti, sacerdotalibus itidem vestibus induti, cernuntur. Quatuor urnæ, quibus ossa Sanctorum continentur, panno aureo pretiosissimo coopertæ sunt. Prima, quæ corpora trium Fratrum & Sororis complectitur, sub cælo, ut vocant, a senatoribus portato, ducitur, quum trium reliquarum cœla a monachis tantum Ordinis S. Benedicti sustententur. Tum vias earumque ornatum, per quas hæc e prioratu S. Joannis educta, eodemque reducta, transit; populi frequentiam, tormentorum explosiones Bonfilius memorat, quæ brevitatis gratia hic omitto. Huc refer, quæ ad diem III & IV Augusti in Martyrologio Siculo Octavius Cajetanus scribit: Messanæ Inventio SS. MM. Placidi abbatis, Eutychii, & Victorini fratrum, Flaviæ virginis sororis, & XXXIII Monachorum. Item: Messanæ translatio SS. MM. Placidi & Sociorum.

[200] Alterius item eorumdem Sanctorum translationis ad diem XVI Maii mentionem his verbis habet: [& Translationis quotannis colunt;] Messanæ translatio SS. MM. Placidi & Sociorum ex Veteris ecclesiæ in sacellum Novum & aram: idem Bucelinus, Menardus & Ferrarius in Martyrologio Sanctorum, qui in Romano non sunt, fecere; sed Ferrarius in Annotatis hæc addit: Horum inventio & translatio anno Domini MDLXXXVIII sub Philippo II Hispan. contigit. Quæ quidem vera sunt, si de Inventione illorum intelligantur: verum si de translatione, quæ die XVI Maii contigit, Ferrario illic sermo sit, ea anno 1588 accidisse non potuit; cum non nisi mense Augusto ejusdem anni sanctorum Martyrum reliquiæ detectæ fuerint. Magis suspicor, hanc contigisse sub annum 1617, quo Messanenses S. Placido & Sociis, tutelaribus suis, novum sacellum cum ara in templo S. Joannis Baptistæ posuisse, inscriptio docet, quam marmori in sacello chori insculptam Pirrus Prioratus Messanensis notitia 7, lib. 3 ad hunc modum exscripsit: D. O. M. Philippo III regnante, S. P. Q. M. loci dignitatem venerantes, ubi sacræ SS. Placidi & Sociorum MM. reliquiæ olim asservabantur, sacellum cum ara patrono optimo pie ponendum curaverunt an. MDCXVII.

[201] Addit porro eodem loci Pirrus, arcas, quibus sanctorum Martyrum exuviæ inclusæ fuerunt, [quibus Paulus V reliquiarum S. Placidi & Sociorum distractionem vetuit:] quæ primo quatuor tantum erant, dein ad 17 excrevisse; in earumque una, vitreis tabulis glutinata, SS. Placidi & Fratrum ejus ac Sororis capita servari; in reliquis vero Sociorum corpora: præterea vero jam olim Bulla Apostolica vetuisse Paulum V, ne sacræ reliquiæ suis locis extraherentur. Bullam hanc typis anno 1621 Messanæ impressam ac Officio sanctorum Martyrum subnexam habemus, his verbis conceptam: Paulus Papa quintus. Ad futuram rei memoriam. Conservationi, nec non honori Sanctorum & Sanctarum sacrarum reliquiarum, quæ, ut accepimus, in ecclesiis & locis piis civitatis Messanæ honorifice & decenter asservantur, consulere volentes, supplicationibus Ven. fratris archiepiscopi Messanensis, & dilectorum filiorum Communitatis & Hominum dictæ civitatis super hoc nobis humiliter porrectis inclinati, omnibus & singulis, tam ecclesiasticis, quam aliis quibuscumque personis secularibus & regularibus, cujuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis & conditionis existentibus, ne reliquias prædictas arcis, vasis, vel muro clausas, aut aliquam eorum partem extra ecclesias & loca pia prædicta ullo umquam tempore, quovis prætextu extrahere, seu extrahi facere audeant, seu præsumant, sub pœna excommunicationis latæ sententiæ auctoritate Apostolica tenore præsentium interdicimus, & prohibemus. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisq. contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Marcum sub anulo piscatoris die VIII Februarii MDCXI Pontificatus nostri anno sexto.

[202] [quæ partim jam ante Vallisoletum,] Colligi hinc potest, quanto in pretio apud Messanenses sanctorum Martyrum reliquiæ fuerint; uti & ex eo, quod de Hugone Cardinali, equitum Hierosolymitanorum magistro, Wion ad diem IV Augusti refert. Institerat anno 1589 apud Sixtum V Hugo Cardinalis, ut reliquiarum SS. Placidi & Sociorum partem in insulam Melitam transferre sibi liceret, eoque rem suam perduxerat, ut jam bulla, cujus verba recitat Wion, condita esset, qua petita facultas Hugoni concedebatur. Sed Messanensem senatum per ministros regios egisse ait, ut bulla revocaretur. Sic nimirum ex litteris Romani Politiani, abbatis Catanensis, ea de re ad se missis Wion intellexerat; quare ignorare se ait, num prædicta bulla effectum sit consecuta. Verum insignem dictarum reliquiarum partem Philippo III regi Catholico, annuente Pontifice Clemente VIII, ante Pauli prohibitionem obtigisse non dubium est: bina enim ea de re testimonia, ex Lipsanologio Ms. regii monasterii S. Laurentii, vulgo Escurial, excerpta habemus, alterum Francisci Velardez, archiepiscopi Messanensis, alterum vero Jacobi Framontana de Messana, qui illas Messanensium nomine ad Philippum in Hispaniam detulit.

[203] [ut ex consectis ea de re] Archiepiscopi testimonium sic sonat: Fidem facio ego Franciscus Velarde de la Concha, Dei & Apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Messanensis, reguisque consiliarius, ac suæ Catholicæ majestati attestor, hodie acceptis infrascriptis litteris, mihi per dilectos in Christo Don Petrum Borgiam principem Squillacis Stratecotum, necnon Philippum Cicala, Marcellinum Cirino, Don Petrum Saccano, Joannem Pellegrino, Don Mauritium Portio, & Joannem Baptistam de Cælis, hujus nobilis urbis Messanæ juratos, exhibitis, quarum tenor est, ut infra. Pauca hic inserit de suo is, qui utrumque testimonium exscripsit: Sequitur, inquit hic, epistola Italica, in qua significatur, Pontifici Romano placere, ut quædam reliquiæ S. Placidi & Sociorum MM. mittantur ad regem Catholicum. Deinde prædictus Franciscus Velarde sic pergit, inquit item testimonii exscriptor, Pro illarum executione ad eorumdem instantiam personaliter cum infrascriptis canonicis hujus metropolitanæ ecclesiæ me contulisse ad ecclesiam S. Joannis Baptistæ hujus urbis, prioratus hospitalis ejusdem S. Joannis Hierosolymitani, ubi maxima cum religione conservantur & Apostolica auctoritate venerantur sanctorum martyrum Placidi, Euthichii, Victorini fratrum, ac Flaviæ sororis, reliquorumque triginta trium Sociorum corpora; & propriis manibus, omni reverentia pontificaliter indutum desumpsisse reliquias infra notatas, illasque in pixide aurea pretiosa, gemmis ornata, debitis ceremoniis a me benedicta, repositas consignasse Don Jacobo de Messana, monacho professo Ordinis S. Benedicti, Priori Montis regalis ejusdem Ordinis ad id specialiter electo & per eosdem juratos deputato ad suam Catholicam majestatem fideliter deferendas. In cujus rei fidem præsentes propriæ manus ac prædictorum canonicorum subscriptione munitas & sigillo archiepiscopali roboratas expediri mandavi. Messanæ die XI Aprilis MDCIII.

[204] Reliquiarum vero enumeratio ita se habet: Quatuor frusta ossium ex tibiis sanctorum Placidi, [instrumentis ostenditur,] Eutichii, Victorini fratrum, ac Flaviæ sororis; unum longitudinis digitorum decem, aliud novem, aliud sex, aliud vero quinque; nec non & aliud ex capite ejusdem S. Placidi ex parte squamosa petrosa aurium, magnitudinis parvæ manus, cum eorum schedulis. Aliud frustum ex capite unius ex triginta tribus Sociis S. Placidi ejusdem fere magnitudinis parvæ manus cum triginta duobus aliis frustulis ossium ex corporibus & reliquiis ceterorum Martyrum, ejusdem S. Placidi Sociorum & Monachorum. Subscriptiones hujusmodi sunt: Franciscus archiepiscopus Messanensis. Nicolaus Andreas Maurus cantor. Guilius Cæsar Minutulus abbas & canonicus. Don Sidenius Portius DD. Apostolicus protonotarius & canonicus. Theodorus Costa U. J. D. canonicus. Franciscus Flaconius canonicus. Don Bernardus de Arce y de la Concha abbas & canonicus. Ego Don Antonius Stizia canonicus Messanensis ecclesiæ & magr. notarius magnæ curiæ archiepiscopalis ejusdem prædictis omnibus interfui, & de mandato dominationis suæ reverendissimæ publicum instrumentum in Actis ejusdem curiæ confeci. Ego Franciscus Marna publicus regius & Apostolicus notarius prædictis interfui.

[205] Testimonium alterum his verbis concipitur: Ego Don Jacobus Framontana de Messana, [missæ fueram.] Prior monasterii S. Mariæ de Monte regali regni Siciliæ, Congregationis Casinensis Ordinis S. Benedicti, specialiter electus & deputatus a juratis nobilis civitatis Messanæ cum consensu & benedictione sanctissimi domini nostri Clementis Papæ octavi & superiorum suorum * ad deferendum in Hispaniam fideliter, & præsentandum nomine prædictæ urbis regiæ Catholicæ Majestati Philippi III invictissimi domini nostri venerandum & pretiosum reliquiarium, continens sacro-sanctas reliquias gloriosorum Christi martyrum Placidi & Sociorum, fidem facio & testor ipsasmet numero sacras reliquias, secundum qualitatem, numerum & quantitatem in pixide aurea gemmis ornata, & benedicta repositas, & mihi consignatas ab illustrissimo & reverendissimo D. Francisco Velarde de la Concha, archiepiscopo Messanensi, me præsentasse & fideliter obtulisse nomine prædictæ urbis Messanæ eidem regiæ majestati apud urbem Vallisoletanam in superiori oratorio regii palatii die XXIII mensis Novembris MDCIV. In cujus rei fidem & memoriam has testimoniales litteras fieri feci, manu propria subscripsi prædicto loco & tempore. Reliquiæ vero sunt hæ: eædem nimirum, quæ supra. Ego F. Don Jacobus a Messana Prior monasterii Montis regalis. Porro tradi dictas reliquias Philippus jussit monasterio S. Laurentii &, habita supplicatione, quam ipse rex comitari voluit, in altari S. Mariæ Virginis anno 1606 die V Octobris ceteras inter reliquias collocari, ut docet Notitia Hispanica transcriptis modo testimoniis subnexa.

[206] [uti & in agrum Mantuanum:] Hisce nonnulla alia, quæ de sanctorum Martyrum reliquiis sparsim annotata inveni, adjungo. Wion Ligni vitæ lib. 3 ad diem primum Maii ita habet: In sancto Benedicto de Padolyrone (Ordinis S. Benedicti monasterium est in agro Mantuano, vulgo Polirone seu del Po dictum) hac die anno millesimo quingentesimo octuagesimo nono (ab inventione reliquiarum proximo) facta fuit processio solemnis tempore comitiorum generalium, ducentorum fere monachorum, pro receptione reliquiarum S. Placidi prothomartyris Ordinis monastici, & nonnullorum Sociorum ejus. Quibus in Annotatis Wion hæc subjicit: Hæc (processio) cui me interfuisse pro magno munere reputo, facta est cum maxima cum monachorum, tum populi, qui tunc aderat, devotione, sic jubente R. P. D. Seraphino Fontana Mediolanensi, comitiorum illius temporis præside, aliisque RR. PP. definitoribus. Repositæ vero sunt prædictæ sancti Placidi & Sociorum reliquiæ primum in quadam capsula eburnea, in qua erant & aliorum Sanctorum reliquiæ, datæ ab ill. & rever. Raimundo S. R. E. Card.; nimirum anno 1500, die XXVII Octobris, ut in donationis Exemplari, quod Wion subjicit, videre est.

[207] [his loca varia, seu ante, seu post Pauli] Domui professæ Societatis Jesu Messanennensi mentum inferius capitis S. Flaviæ cum decem dentibus, quos incisivos dicunt, cessisse, Cajetanus habet in Animadversionibus in inventionem S. Placidi & Sociorum pag. 156, præter linguam ejusdem, de qua num. 181 mentionem fecimus. Bonfilius in Descriptione Messanæ sub initium lib. 4 dentes tantum binos S. Flaviæ domui Professæ Messanensi attribuit, sed adjicit nonnullas alias SS. Placidi, Eutichii, Victorini & Sociorum martyrum reliquias. Eodem loci, partem capitis S. Flaviæ Patribus Dominicanis Messanensibus obtigisse, affirmat. Idem lib. 1 inter reliquias monasterii Novi S. Placidi, de quo egimus supra num. 169, quasdam ejusdem sancti Martyris & Sociorum ejus numeravit. Ferrariæ quoque partem capitis S. Placidi, uti & sororis Flaviæ argento inclusam servari, scribit Marcus Antonius Guarini in Compendio historico de ecclesiis locisque piis civitatis & diœcesis Ferrariensis lib. 2, pag. 64, ubi de ecclesia S. Benedicti. Præ manibus præterea habeo Catalogum Sanctorum, quorum Officium in domo Professa Societatis Jesu Romana celebratur, anno 1729 Romæ impressum; in quo ad diem V Octobris hæc lego: SS. Placidi & Soc. MM. Rel. insignes in sacrario. De Comm. plur. Mart. præter prop.

[208] [prohibitionem eorum reliquiis] Papebrochius noster anno 1661, ut legitur in Ms. ejus cum Henschenio Itinere Romano Casini vidit in sacrario S. Flaviæ reliquias, S. Placidi costam, & duo brachia Sociorum Martyrum. Bailletus in Vita S. Placidi, hujus brachium, ut creditur, Parisiis in abbatia S. Germani Pratensis asservari monet. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 544 in hæc Kalendarii Capuani verba: III Non. (Octobris) Placidi & Sociorum ejus, sic annotat: Nostra ætate sancti Placidi insignis reliquia e Sicilia Capuam adducta fuit, & reposita in ecclesia S. Eligii, opera & industria patris Marci de Angelis, clerici regularis & Capuani civis. Raissius pag. 160 in Hierogazophylacio Belgico inter reliquias collegii nostri Anglorum Audomaropolitani recenset os parvum S. Placidi & Sociorum martyrum. Cæsar Caracciolus in Opere Italico de Neapoli Sacra parte 2, pag. 307 inter reliquias ecclesiæ S. Mariæ in Porticu reliquias etiam S. Placidi numerat, nimirum, ut addit in Indice, frustum ex capite. Inter cimelia domus nostræ Professæ Antverpiensis numeratur pars ossis unius e S. Placidi Sociis, quod una cum digito S. Eleutherii Pater Scribani anno 1612 a P. Augustino Vivaldo, Genuensi rectore, dono accepit.

[209] Ita hic in suis ea de re litteris, sigillo Societatis nostræ munitis, [ditata,] & propria ejus manu subscriptis: Augustinus Vivaldus, rector collegii Genuensis Societatis Jesu. Omnibus, in quorum manus hæ litteræ venerint, salutem in Domino sempiternam. Cum admodum reverendo Patri Carolo Scribanis, rectori collegii Antuerpiensis ejusdem Societatis, unum ex articulis unius digiti S. Eleutherii episcopi & martyris, filii S. Anthiæ martyris, quem ipsemet Reate ex ecclesia S. Joannis, ubi ejus, matrisque sacra corpora honorifice reservantur, extraxi anno millesimo sexcentesimo cum facultate reverendissimi domini Horatii Gentilis, in ea civitate tum vicarii Apostolici existentis, donaverim, ac præterea partem ossis unius e Sociis S. Placidi martyris, quorum corpora, Messanæ divinitus inventa, sanctissimus dominus noster Paulus V declaravit, vere esse ipsorum corpora; ne hujusmodi sacræ reliquiæ debito honore frustrarentur, de præmissis omnibus, his litteris, manu mea subscriptis, ac sigillo Societatis nostræ munitis, fidem facere volui. Datum Romæ die vigesima tertia mensis Januarii, anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo duodecimo. Augustinus Viualdus.

[210] Adhæc apud Franciscum de Magistris lib. 1 Status ecclesiæ Neapolitanæ pag. 274 inter reliquias templi SS. Georgii & Severi hæc notata reperio: [adjiciuntur.] De capite S. Placidi abb. & M. Francisci Opus additionibus suis auxit Josephus de Magistris, ad quarum calcem de reliquiis, in templo Cartusianorum servatis, lego: S. Placidi martyris cum ampulla ipsius Sancti. Cajetæ quoque in monasterio S. Angeli SS. Placidi & Sociorum monachorum reliquias servari, ait in Descriptione Cajetæ Petrus Rosettus pag. 23. Ex iisdem Bresciæ, Monte Regali, Aquilæ, Iserniæ & alibi per Italiam reperiri, docent me Collectiones nostræ Mss. de Sanctorum reliquiis per Italiam sparsis: si tamen ubique de S. Placido, Benedictino martyre, agatur; nam & Masinus in Bononia illustrata ad diem XI Octobris ait, S. Placidi corpus apud Sanctimoniales SS. Vitalis & Agricolæ reperiri, Roma illuc, annuente Gregorio XV, allatum; quem a Placido Benedictino diversum esse, relata mox adjuncta abunde declarant. Nec dubito, quin variis aliis etiam locis eorumdem Martyrum reliquiæ reperiantur, ac debito ipsis honore conserventur. His pauca addo de Officiis, in eorum honorem recitari solitis.

[211] Casini quidem S. Placidi cultum seculo XI viguisse, ostendit loci antiquum Martyrologium, num. 28 laudatum: quæ autem illi interpolatio, de qua ibidem mentionem feci, [Officia quædam sanctis Martyribus] adjecta est, argumento est, sancti Martyris festum cum Octava dein celebratum a Casinensibus monachis fuisse. Similiter & Sublaci celebratur Missa, & Officio proprio semiduplici ritu, quod anno 1709 Præneste iterato impressum, & ab anno 1696 a sacra rituum Congregatione recognitum & approbatum habemus. Missa propria eadem est, quæ in Missali Romano ad diem V Octobris. Officium secundi Nocturni lectiones proprias habet: hæ autem S. Placidi vitæ compendium exhibent ex Actis fere petitum; sed illius martyrium anno 539 affigit Lectio sexta. Lectio septima ex Euangelio Matthæi: In illo tempore sedente Jesu super montem Oliveti &c, quod excipit S. Hilarii episcopi Homilia; Discipuli Dominum interrogant. De Communi Martyrum dicuntur cetera. Idem Officium jam ante a Paulo V pro Benedictinis approbatum, insertum est Breviario monastico, Venetiis anno 1623 excuso. Breviarium Benedictinorum Lusitaniæ, anno 1607 Conimbricæ excusum, Lect. 8 S. Placidi martyrium anno 540 memorat contigisse.

[212] [propria.] Messanæ vero duplex Officium habet preprium, alterum die V Octobris seu die natali, tota diœcesi Messanensi cum Octava recitandum. Alterum die IV Augusti, seu Inventionis; uti & Missam utroque die partim propriam. Missa, utroque die eadem, sic habet: Introitus: Salus autem justorum &c. Oratio: Deus, qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Placidi & Sociorum ejus Natalitia (vel Inventionem) colere &c. Epistola ex libro Sapientiæ cap. 3: Justi autem in perpetuum vivent &c. Graduale: Clamaverunt justi &c. Euangelium ex Joanne: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis, Amen dico vobis, nisi granum frumenti &c. Offertorium: Justorum animæ &c. Postcommunio: Quod dico vobis &c. Officii, sanctorum Martyrum die natali seu V Octobris recitandi, Lectiones secundi Nocturni contractam pariter ex Actis S. Placidi Vitam complectuntur; quarum loco reliquis Octavæ diebus aliæ Lectiones ex Ambrosio, Augustino & Cypriano recitandæ proponuntur. Die porro IV Augusti, quo Inventionis memoria celebratur, Lectiones primi Nocturni desumuntur ex libro 2 Machabæorum cap. 1. Cum in Persidem ducerentur Patres nostri &c. Secundi vero inventionis historiam, qualem fere supra num. 171 & seqq. exhibui, continent. Utrumque denique Officium approbavit, ac recitari concessit Paulus V anno 1611, die XXVI Februarii, quæ quidem omnia ex utroque Officio, Messanæ eodem anno Petri Breæ typis edito, excerpsi.

[213] [Hymnique] Accipe & Hymnos aliquot, olim in Officio S. Placidi & Sociorum recitari solitos, quos e Breviario S. Zenonis Veronæ membranaceo, antiquo quidem, ut apparet, ignotæ mihi tamen ætatis, Wion descripsit, ac Annotatis suis in diem V Octobris inseruit.

Hymnus Ad Vesperas.

      Plaude, turba monachorum,
De triumpho Sociorum,
Quos coronat Rex cælorum,
Inter choros angelorum.
      Laude satis non tacere,
Cernens tuos prævalere,
Et in mensa consedere
Cum cæteris tyronibus.
      Qui pro Christo cruentati,
Et de pugna laureati,
Velut reges purpurati,
Et in thronis collocati.
      Magnos habes Advocatos,
Super cælos exaltatos,
Summo Regi semper gratos,
Ad rogandum præparatos.
      Quorum meritis salvari
Poscimus & illustrari,
Super nivem dealbari,
Et in cælis collocari.
      Regi Sanctorum omnium,
Sit laus per cuncta sæcula,
Qui istos per martyrium
Magnos fecit in gloria. Amen.

Hymnus ad Nocturnos.

[214]

      Orantes Christi Martyres [in eorum honorem]
Gesta miranda canimus,
Quorum tormenta corporum
Dira fuisse cernimus.
      Genis quoque rubentibus,
Vestro cruore roseo
Fulgentibus, candentibus
Omni decore niveo.
      Hos roseis & fulgidis
Florum coronis aureis,
Cum Agno melos canitis,
Super montes aromatum.
      Nos quoque tibi psallimus,
Ignosce delinquentibus,
Hostis confractis viribus,
Nosque redde cælestibus.
      Deo deorum omnium,
Salus, honor & gloria,
Qui tuis per martyrium
Donas immensa præmia. Amen.

Hymnus ad Laudes.

[215]

      Justi per orbem canitur
Sacrum schema certaminis, [recitari solita.]
Monachorum extollitur
Præcelsi decus Ordinis.
      Quorum de arce prodeunt,
Triginta quinque milites *;
Qui cum triumpho redeunt,
Poli scandentes limites.
      Nostri sunt decus Ordinis,
Nostri sunt duces agminis;
Nobisque fœda criminis,
Dimitte, Rex certaminis.
      Dona superna scandere,
Sacrosque hymnos promere,
Ad laudes horum Martyrum,
Infunde jubar luminum.
      Summi Patris fastigio,
Laudis melos dulcissimum,
Qui nobis per martyrium
Largitur omne præmium. Amen.

[216] Sequuntur Acta, a Mabillonio Seculo 1 Benedictino edita, [Acta quæ & cur edantur.] & Gordiano falso adscripta, quod illa passim scriptores censuris suis perstrinqunt: subduntur vero & illa, quæ sub Stephani Aniciensis nomine in lucem ab Octavio Cajetano fuere emissa, tum ut hæc cum illis conferre commodius lector possit, ac dispicere, quam frequentes in illis interpolationes occurrant; tum quod hæc illis minus saltem vitiosa.

[Annotata]

* currui

* meorum

* imo 32

ACTA SS. PLACIDI ET FRATRUM
ejus Eutichii, Victorini, ac Flaviæ sororis, nec non Donati, Firmati diaconi, ac Fausti, & aliorum triginta Monachorum Martyrum.
Auctore Pseudo-Gordiano.
Ex Actis Sanctorum Benedictinorum tom. 1 a pag. 45.

Placidus, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Eutychius, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Victorinus, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Flavia, M. Messanæ in Sicilia (S.)
Donatus M. Messanæ in Sicilia (S.)
Alii. MM. Messanæ in Sicilia.

BHL Number: 6859

A. Pseudo-Gordiano.

PROLOGUS.

[Gordianus Acta S. Placidi ad Dei,] In claro & renitenti triumpho beatissimorum Placidi, Eutichii & Victorini fratrum, eorumque sororis Flaviæ virginis, & Sociorum triginta ac trium a laudes aliquas addere otiosum quiddam & supervacaneum est. Quos enim Christus in cœlesti regno locavit, quos etiam cum angelis & archangelis individuam Majestatem laudare constituit, hos nimirum hominum laudibus non egere, monstravit. Verum quia omnes spiritus & omnes creaturas ad Domini laudem Psalmographus vates invitat, operæ pretium reor ego Gordianus, patris Benedicti discipulus, ad Regis æterni gloriam, eorumdem Martyrum passiones almificas Argolicis apicibus annotare b. Tanta enim miraculorum prærogativa, tanto virtutum jubare sanctissimus Placidus, horum Martyrum dux & prævius, splenduit, ut non solum fideles, verum etiam infideles in Christi laudem exclamare cogantur. Et merito; nam juxta magistri sui Benedicti præceptum, Christum toto corde, tota anima, tota virtute dilexit, & pro ejus nomine cum supradictis Martyribus suum sanguinem fudit. Hi namque sunt cœli, qui enarrant gloriam Dei. Hi lux mundi, qui sedentes in tenebris ad veram lucem reducunt. Hi sal terræ, qui mentes, ne tædii torpore deficiant, saliunt, & ad cœleste regnum inducunt. Freti namque Dei omnipotentis virtute, ejusque sapientia debriati, frementem mundum, velut stercora, contempserunt, & veram fidem opportune prædicaverunt, & pro eadem animam posuerunt.

[2] [cujus in Martyribus magnitudo elucet, gloriam] Hanc namque Dei magnitudinem, virtutem & sapientiam David admirans, dicebat: “Magnus Dominus Deus noster, & magna virtus ejus, & sapientiæ ejus non est numerus c.” Magnus siquidem, cum nos inenarrabiliter ex luti materia condidit, & ex nihilo cuncta creavit. Magna virtus ejus, cum tartareas legiones dirupit, mundi principem vinxit, vasa & arma ejus abstulit, regnum destruxit, humanum genus suo pretioso sanguine redemit, pacis coagulum inter Deum & hominem reformavit, terrenis cœlestia sociavit, ac filios hominum de terra elevans, in cœlesti regno supernarum Virtutum ordinibus junxit. Intonet ergo jam sancta & universalis Ecclesia, & cum eodem celeberrimo sublimique citharista cœlestis harmoniæ tympanum sumens, devota promat cantica, dicens: “Magnus Dominus noster, & magna virtus ejus, & sapientiæ ejus non est numerus.” Magnus utique ipse, magna virtus ejus, & sapientia, qui ab ipso fere mundi principio parvulos, senes, insipientes, sapientes, armentarios, ruricolas, piscatores, & Monachos æterni regni oratores & milites contra diabolum fecit. Ad quam rem nobis idonee confirmandam, adest cum Sociis & sorore Flavia virgine, ac duobus fratribus Eutychio & Victorino, Placidus sanctissimus & beatissimus, Patris Benedicti discipulus, qui terrenis cœlestia commercia mutans, patriarchis, prophetis, Apostolis, martyribus ac confessoribus similis apparuit, & in carne adhuc lutea positus, labentes delicias ut quisquilias sprevit, & Crucis mortificationem jugiter in suo corpore pro Christi nominis amore portavit.

[3] In hujus itaque Martyris passione explicanda, cujus ad jussum agere orsus sum, [Justiniani imp. jussu scribere aggreditur.] promam. Divus enim Justinianus triumphator, invictus Æneades d, dum agnovisset, qualiter jam dictus martyr Domini Placidus triumphalem lauream suscepisset, illico nostram exiguitatem advocans, præcepit, ut passionem illius atque miracula, prout oculis ipse prospexeram, exerens, sanctæ Ecclesiæ filiis ad legendum morigerarer e. Cujus sacratissimo imperio parens ad tanti Martyris passionem describendam animum dedi, sciens indubie, quia omnia, quæ fuerunt & sunt, & Dei voluntate & permissione consistunt & permanent. In hoc tamen Opere studiosi lectores non panegyricum requirant, sed veritatem. Alii sua scripta phaleris ornent, promentes, quod turpe videtur & tenebrosum; nos, omissa purpura obumbrationis, nudum ostentabimus, quod in se honestum sit ac luculentum. Non est autem ecclesiasticorum virorum, molles & delicatas orationes appetere, quæ mentes hominum ad prava & noxia quæque illiciant, ut faciunt comicorum & tragœdorum; sed, quæ ad puritatem, castitatem, integritatemque mentes audientium ædificent, & ad vitam æternam perducant. Quod autem Deo dilectissimi Placidi & Sociorum ejus passionem rusticano describimus calamo, non ideo spiritalis homo, qui dijudicat omnia, ut animalis, qui nescit, quæ sunt spiritus, surda aure prætereat, cum sola, quæ sunt spiritus, sapiat. Superni itaque Regis munimine fultus, tantorum Martyrum passionem scribere aggrediar.

ANNOTATA.

a Præter Placidum, Eutichium, Victorinum, Flaviam & Monachos triginta anonymos nominatim exprimunt Acta num. 59 & seq. Donatum, Faustum & Firmatum: omnes igitur simul 37 fuere.

b Commentum est, ad conciliandam his Actis, longe serius natis, auctoritatem frustra excogitatum. Errores multi, aliaque, quæ Gordiani fuisse non possunt, in illorum decursu observabuntur.

c Psalm. 146, ℣. 5. Sed, ut paulo infra.

d Hujusmodi honoris titulum Justinianus numquam sibi adscivit; nec ab Ænea originem suam duxit. Vide num. 41 Comment. prævii.

e Nituntur hæc ipsis Justiniani & Gordiani litteris, sed plane fictitiis; de quibus consule num. 41 jam citatum & seq.

CAPUT I.
S. Placidi genus & vitæ monasticæ exordia.

[S. Placidum, Anicia gente natum,] Tempore, quo Theodoricus Augustus in Seniori Roma a, in Nova vero Justinus Senior & Justinianus b Romani imperii sceptra retinebant, Sedis vero Apostolicæ Johannes primus & Felix c præsidebant, Tertullus vir nobilissimus ac præclarissimus, & in utraque curia Romani imperii post Augustos nulli secundus, homo illustrissimus ac dilectissimus, in Seniori Roma Patriciatus d retinebat habenas. Qui ex Aniciorum sanguine stemmatis lineam ducens, adeoque sapientia, fortitudine atque prudentia viguit, ut ab imperatoribus omnique Romano populo Pater patriæ vocaretur. Hic de Octaviæ gentis familia ducens uxorem, corpore ac moribus speciosissimam, bonæ arboris bonos fructus ex ea suscepit. Primum namque Placidum, secundum Eutychium, tertium Victorinum, quarto autem loco dum puellam enixa fuisset, pro eo quod ex Octaviorum & Flaviorum stirpe descendebat, Flaviam nominaverunt e. Hos cum dicto patricio peperisset, viam Domini illos colere docuit, sectari patientiam, humilitatem, sobrietatem, castitatem & caritatem. Patres siquidem erant pauperum, judices viduarum; causam autem, quam nesciebant, diligentissime investigabant. Ipsius autem patricii animus, licet imperialibus negociis implicitus esset, semper tamen aut circa ecclesias, aut circa monasteria erat, semper ea, quæ Dei sunt, quærens. Eodem tempore beatissimus ac Deo dilectissimus Benedictus, velut Lucifer inter astra, apud Sublacum radiabat f. Cœperunt deinde in eodem loco ad eum multi confluere, & sub leni Redemptoris jugo cordis cervices edomare, multique ab eodem Patre in eadem regione ad omnipotentis Dei sunt servicium coadunati; ita ut illic duodecim monasteria construeret, in quibus sub statutis Præpositis duodenos monachos deputavit: nonnullos vero secum retinuit, quos adhuc in sua præsentia aptius erudiri judicabat.

[5] [S. Benedictus, septennem sibe a patre traditum,] Fama itaque tanti patris per totum Romanum imperium volitante, urbem ipsam Romam, quæ Romani imperii omniumque urbium caput est, ceu sol radians, replevit in tantum, ut Tertulli patricii perveniret ad aures. Qui cum * optimatibus Romani imperii temporibus Julii Papæ g, divinæ autem Incarnationis anno XXII ac quingentesimo, ad patrem sanctissimum Benedictum pervenisset, vir excellentissimus, & imperatoris in orbe Romano præcelsus ac singularis, purpura indutus, gemmis & auro radians, pedibus ejus provolvitur, utque pro suis commissis Domini flagitaret clementiam, cum lacrymis atque singultibus exposcebat. Vir autem Domini Benedictus, patricii humilitatem advertens, e terra eum levavit, & de his, quæ ad æternam vitum attinent, sufficienter instruxit. Idem vero patricius servi Domini doctrina delectatus, eo die obtulit Deo & eidem patri Benedicto Placidum filium suum septennem h, nutriendum & erudiendum secundum regularem normam institutionis i: sicque benedictione munitus, ad Urbem reversus est.

[6] Placidus autem sanctissimus cum sub beatissimi Benedicti regulari magisterio cresceret, [submersionis periculo] sanctam & Deo placitam vitam in omnibus ducore cœpit. Quem vir Dei cernens ad alta succrescere, ac sicut proprium filium illum unice diligens, de his, quæ Dei sunt, sollicite instruere cœpit, ac contra tentantia præmunire vitia, qui ab ipso pueritiæ suæ tempore abstinentiam ac vigilias est secutus k. Cursu namque præpete cœlestem tendens ad patriam, ardua & sanctiora appetere non desinebat, noctibus atque diebus, horis ac momentis, quæ Dei sunt, quærere non cessabat. Obedientiæ vero ita sibi callem vindicavit, ut pro hoc ipsi sanctissimo Benedicto admirabilis haberetur. Quadam vero die, dum aqua in cella deesset, ad hauriendam aquam de lacu Placidus est beatus egressus: qui dum vas, quod tenebat, incaute in aquam misisset, ipse quoque cadendo secutus est, quem continuo unda rapuit, & pene in unius sagittæ cursu a terra introrsus traxit. O inenarrabilis clementia Salvatoris! O, inquam, indeficiens super ejus electos usque in finem mundi divina custodia! Ille namque fuit cum Placido in aqua, ne necaretur, qui fuerat cum Petro in mari, ne mergeretur. Hoc ille egregius Psaltes præfiguraverat, cum dicebat: “In mari viæ tuæ, & semitæ tuæ in aquis multis l.” Sed quid prævalet contra Dei potentiam antiqui hostis versutia? Mox enim, ut sanctus in aquam Placidus cecidit, eventum rei Spiritus sanctus, qui in Sanctorum cordibus principaliter obtinet locum, Benedicto patri sanctissimo revelavit. Qui e vestigio beatum Maurum sub magna celeritate vocavit, dicens: Frater Maure, curre velociter, quia puer Placidus, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, eumque jam longius unda trahit.

[7] Res mira, & post Petrum Apostolum omnibus retro seculis inaudita! [per Maurum discipulum eripit,] Benedictione enim postulata atque percepta, ad patris imperium concite Maurus perrexit, atque ad eum locum, quo sanctus Placidus ab unda trahebatur, & per terram se ire existimans, super aquas cucurrit m, Placidumque beatum per capillos tenuit, rapidoque cursu rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se Maurus reversus, post terga respexit, & quia super aquas cucurrisset, cognovit, & quod præsumere non potuit, ut fieret, miratus expavit factum; reversusque ad patrem, rem in se gestam maturius per ordinem pandit. Vir autem Domini Benedictus, hoc non suis meritis, sed Mauri cœpit deputare obeditioni; contra Maurus pro solo ejus imperio factum dicebat, seque conscium in illa virtute non esse, quam nesciens fecisset. Sed in hac humilitatis mutuæ amica contentione, accessit arbiter Placidus, qui ereptus est, puer. Nam dicebat: Ego, cum ex aqua traherer, super caput meum abbatis melotem * videbam, ipsumque me ex aquis educere considerabam. Hic plane respiciendum, est, qualis sub patris Benedicti doctrina Placidus fuerit, cui omnipotens Deus illud donavit cernere, quod beato Mauro non est permissum conspicere. Dic, dic nunc, coluber venose *, quid profluit * tibi sævitia? Ubi est nunc victoria tua? Ecce terebra Christi perforatum est guttur tuum: ereptus est ab aquis Placidus sanctus, super cujus casu non mediocriter gaudebas. O beatissimi viri admiranda sanctitas! qui, quod suis effici non dubitabat meritis, discipuli potius adscribendum censebat obedientiæ.

[8] [&, tum Sublaci commorans,] Ex his autem monasteriis, quæ in eodem loco Benedictus pater exstruxerat, tria sursum in rupibus montis erant, & valde erat fratribus laboriosum semper ad lacum descendere, ut aquam haurire debuissent, maxime quia ex devexo montis latere erat grave descendentibus in itinere periculum. Tunc collecti fratres ex eisdem tribus monasteriis, ad beatissimum patrem Benedictum venerunt, dicentes: Laboriosum nobis valde, o pater, propter aquam quotidie usque ad lacum descendere; & idcirco necesse est, ex eodem loco monasteria mutari. Quos venerabilis pater blande consolatus, ad sua loca eos discedere jussit. Nocte vero insecuta, una cum beatissimo Placido, discipulo suo, montis ascendit verticem, orationemque ibidem faciens, tres petras in eodem loco pro signo posuit, atque ad suum una cum Placido, cunctis illis nescientibus, monasterium rediit. Cumque die alio pro necessitate aquæ prædicti fratres venissent, dixit: Ite ad rupem illam, in qua tres super invicem petras positas invenietis, ibi modicum cavate; valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, ut vobis laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes, rupem jam sudantem invenerunt. Cumque in ea concavum locum fecissent, statim aqua repletus est, quæ tam sufficienter emanavit, ut nunc usque ubertim defluat, atque ab illo montis cacumine usque ad inferiora derivetur. Nemo ergo dubitet, beatissimum Placidum tanti miraculi participem extitisse, quem beatus magister solum hujus signi voluit habere conscium n.

[9] [tum hinc, ob Florentii] Cumque omnia loca eadem in amore Domini nostri Jesu Christi longe lateque fervescerent, & sæcularem vitam multi relinquerent, quidam presbyter, Florentius nomine o, antiqui hostis veneno debriatus, sancti patris studiis cœpit æmulari, quosque etiam posset, ab ejus visitatione compescere. Cumque jam se conspiceret ejus profectibus obviare non posse, panem veneno infectum ei quasi pro benedictione p transmisit. Quem vir Domini cum gratiarum actione suscepit, sed eum, quid pestis lateret in pane, non latuit. Ad horam vero refectionis illius ex vicina silva corvus venire consueverat, & panem, quem presbyter transmiserat, vir Dei ante corvum projecit, eique præcepit, dicens: In nomine Jesu Christi tolle hunc panem, & tali eum in loco projice, ubi a nullo homine possit inveniri. Tunc corvus, aperto ore, expansis alis, circa eumdem panem cœpit discurrere & crocitare, ac si aperte diceret, & obedire se velle, & tamen jussa implere non posse. Cui vir Dei iterum atque iterum præcipiebat, dicens: Leva, leva securus, atque eum ibi projice, ubi inveniri non possit. Quem diu demoratus, quandoque corvus momordit, levavit & recessit. Post trium vero horarum spatium, abjecto pane, rediit & de manu hominis Dei annonam, quam consueverat, accepit. Venerabilis autem pater contra vitam suam inardescere sacerdotis animum videns, illi magis, quam sibi doluit.

[10] Sed prædictus Florentius, quia magistri corpus necare non potuit, [presbyteri machinationes,] se ad extinguendas Discipulorum animas accendit, ita ut in horto cellæ, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quæ coram eis sibi invicem manus tenentes, & diutius ludentes, illorum mentes ad perversitatem libidinis inflammarent. Quod sanctus vir de cella conspiciens, lapsumque tenerioribus discipulis [Placido & Mauro] pertimescens, eos custodiri præcepit, dareque invidiæ locum disposuit. Hæc dum sollicita secum mente tractaret, revelatio cœlestis tali illum adhortari est dignata oraculo: Ut quid, dulcissime ac dilectissime Benedicte, tristaris? Numquidnam non reminisceris illud, quod ego discipulis meis locutus sum, dicens: “Si me persecuti sunt, & vos persequentur q.” Tibi enim alia est eligenda via, aliud iter quærendum. Te namque elegi ex omnibus incolentibus orbem. Tu Euangelii mei tuba cœlestis existens, spiritu es meo repletus. Surge jam, & vade ad castrum Cassinum, & populum ejusdem provinciæ, qui adhuc idolorum nefandis cultibus servit, & in quorum præcordiis satanæ versutia regnat, qui nihil sciunt aut dicunt, nisi quod in cordibus eorum veternosi serpentis versutia scripsit, sermone verifico prædicans, meum ad cultum convertere stude; quia tecum ego ero, & non te deseram, & confundam omnes adversarios tuos. Proficiscere idolorum ad pugnam, confortare & esto robustus, quia castrum tibi tradam, & illic sedes nominis tui in perpetuum erit.

[11] Talia dum sanctus pater Benedictus audisset, suos ad se discipulos evocans, [Casinum abiens,] sic eis orsus est fari: Audite me, fratres & filii, coheredes & socii in promisso Regis æterni. Nam mihi Dominus meus Jesus Christus præcepit, ut ad culturam idolorum exterminandam æternæque oblivioni tradendam castrum petam Cassinum; ideoque voluntas Dei nostris voluntatibus modis omnibus anteponenda est. Nostis præterea & bene nostis, quantos dolos, quantasque insidias Florentius presbyter intulit, qui me veneno interficere, & discipulorum meorum Placidi & Mauri animas extinguere voluit. Quapropter cedendum loco est, juxta illud æterni Regis eloquium: “Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam r.” Et quia ita est, jussioque ejusdem Domini nostri Jesu Christi imminet, parere debemus, eundum est. Super hoc autem & illa nobis lex est, ut viscera pietatis omnibus aperiamus, & fraterno caritatis amore omnibus mortalibus juvamen conferamus, sicut & nos accepimus a Domino Jesu Christo. Vos autem state, & permanete in gratia & conversatione sanctæ religionis, procul dubio scientes, quia, quanto studiosius in spiritualibus disciplinis permanseritis, tanto majora præmia in futuro examinis die percipietis s. Hæc cum dixisset, anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo vigesimo nono, temporibus Justini t monocratoris u, oratoria cuncta, quæ construxerat, adjunctis in unoquoque duodenis fratribus, sub statutis Præpositis ordinavit, & duobus Angelis, tribus corvis se comitantibus, ad Cassinum castrum pergere cœpit x.

[12] [socium adhibet] Cumque juxta civitatem Alaternam y devenisset, in monasterio sancti martyris Christi Sebastiani z hospitio susceptus est. Inde quoque vir Dei recedens, & sancto Servando aa diacono valefaciens, cum discipulis suis Placido atque Mauro bb juxta civitatem Herculanam cc devenit, in locum scilicet, qui Aureola ab incolis appellabatur; in quo dum pervenisset, agnovit per Spiritum Sanctum Congregationem religiosorum virorum ibidem esse futuram, fundamentaque ipse pro ecclesia construenda manibus suis faciens præcepit discipulis suis Placido atque Mauro, quatenus eamdem ecclesiam in honore sancti martyris Christi Erasmi dd a se fundatam ad finem perducerent, sicque Cassinum venirent, quod & fecerunt. Ipse autem pater sanctissimus inde procedens, Cassinum tendebat. Sed cum per ignota loca solus viator incederet, ubicumque bivium vel trivium occurrebat, duo, ut ante diximus, in figura juvenum aderant Angeli, qui tanto patri per montium deserta, quo gressum dirigere deberet, indicabant. In eodem vero loco sanctus quidam vir, nomine Martinus ee, tunc habitaculum habebat, cui divinitus ita dictum est: His tu parce locis, alter amicus adest ff. Ille autem continuo divinis jussionibus aurem accommodans, montem Marsicum gg petiit, ibique vitam virtutibus gloriosam sancto fine conclusit.

[13] [& adjutorem] Cumque ad Cassinum castrum hh Benedictus pater pervenisset ii, per quadraginta dies non longe a templo Apollinis Deum omnipotentem orans permansit. Demum vero contrivit idolum, subvertit aras, succidit lucos, atque cum discipulis suis Placido & Mauro Cassinense fundavit monasterium, illudque in sua corporali requie Regulæque descriptione, caput omnium monasteriorum constituit. Ubi autem templum Apollinis erat, ecclesiam beati Martini: ubi vero ara Apollinis fuit, Oraculum * sancti Johannis construxit, & circumquaque manentes populos ad Christi fidem convertit. Sed hæc antiquus hostis tacite non ferens, non occulte, vel per somnium, sed aperta visione ejusdem patris se oculis ingerebat, ita ut etiam voces illius Placidus & Maurus audirent, quamvis imaginem minime cernerent. Ut enim discipulis suis Placido & Mauro idem pater dicebat, corporalibus ejus oculis diabolus teterrimus & succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus sævire videbatur.

[14] [condendo Cæsinensi] Quadam vero die dum sanctissimi viri [Placidus & Maurus] habitacula cœnobii Cassinensis construerent, lapis in medio jacebat, quem in ædificium levare decreverant. Cumque eum movere non possent, plures adjuncti sunt: sed ita immobilis permansit, ac si radicitus in terra teneretur; ut palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum virorum manus movere non possent. Difficultate igitur facta, ad virum Dei Placidus & Maurus miserunt, ut veniret, & orando hostem repelleret, ut lapidem levare possent. Qui mox, ut venit, orationem dedit, & tanta lapis celeritate levatus est, ac si nullum prius pondus habuisset. Tunc in conspectu viri Dei placuit, ut in eodem loco terram foderent; quam dum fodiendo altius penetrassent, æreum illic idolum fratres invenerunt. Quo ad horam casu in coquinam projecto, exire ignis repente visus est, atque in Placidi & aliorum fratrum oculis, quia omne ejusdem coquinæ ædificium consumeretur, ostendit. Cumque jaciendo aquam & ignem quasi extinguendo perstreperent, pulsatus eodem tumultu vir Dei advenit. Qui eumdem ignem in oculis fratrum esse, in suis vero non esse, considerans, caput protinus in orationem flexit, & eos, quos phantastico reperit igne deludi, revocavit fratres ad oculos suos, ut sanum illud coquinæ ædificium assistere cernerent, & flammas, quas antiquus hostis finxerat, non viderent.

[15] Rursus dum sanctus Domini Placidus cum fratribus parietem paulo altius ædificaret, [monasterio;] viro Dei in oratione constituto diabolus apparuit, & quia ad laborantes fratres pergeret, indicavit. Quod vir Dei per nuncium celerrime mandavit, fratribus dicens: Fratres, caute vos agite, quia ad vos hac hora malignus spiritus advenit. Is, qui mandatum detulit, vix verba compleverat, & diabolus parietem, qui ædificabatur, evertit, atque unum puerulum monachum [nomine Severum kk] opprimens, ruina contrivit, quem in sago ad patrem Benedictum portantes, non solum membra, sed etiam ossa contrita habentem, in matta *, qua sanctus pater orare consueverat, projecerunt, orationemque faciens, hora eadem illum sanum restituit & valentem, ut prius, atque ad eumdem iterum laborem misit, ut ipse parietem cum Placido & fratribus perficeret, de cujus se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset.

[16] Igitur cum ad aures Tertulli, Romanæ curiæ patricii, [quod S. Placidi pater] pervenisset, quod sanctus Domini Benedictus una cum Placido, ejusdem patricii filio, & discipulo suo Mauro, in sua possessione Cafsini monasterium construxit, gavisus est gaudio magno, Filioque suo dirigere studuit, ut patris Benedicti voluntatem super suo adventu perquireret, & sibi remitteret; velle enim se aiebat, si id servo Domini placeret, & Cassinense cœnobium, & Placidum filium suum videre. Quæ cum idem sanctus Placidus patri Benedicto reserasset, vir Dei respondit, sibi placere, ut tam idem patricius, quam amici ejus ad monasterium visendum venirent. Placidus autem certum diem Tertullo, patri suo, quo ad cœnobium visendum venire deberet, & juxta quod pater Benedictus in mandatis dederat, transmittere studuit. Qui confestim accersitis ad se nobilissimis de civitate Romæ viris, Boëtio scilicet, Symmacho, Vitaliano ll, Gordiano atque Equitio mm, ascensis equis, concito gradu ad prædium possessionis suæ, quod ei de paterna hereditate obvenerat, Cassinum pervenit. Cujus adventus dum patri Benedicto nunciatus fuisset, cum discipulis suis Placido & Mauro ante januam monasterii in ejus pergit occursum. Patricius autem beatissimum patrem Benedictum, corpore præ abstinentia exhaustum, perspiciens, de equo, quo * insederat, celeriter descendit, & ita ut erat auro gemmisque ornatus, in terram corruens, deosculabatur vestigia ejus. Quem pater sanctissimus a terra elevans, & ad pectus suum constringens, deosculatus est. Demum vero in ecclesiam sancti confessoris Christi Martini nn inducens, & præ gaudio in fletum prorumpens, illum & reliquos in fratrum conventum deduxit. Tertullus vero, deosculata omni Congregatione, rogavit patrem Benedictum, quatenus eum fratres dignarentur in suam recipere societatem. Qui cum celeriter ea, quæ summa devotione poscebat, una cum patriciis, consulibus ac senatoribus, qui cum eo venerant, impetrasset, obtulit Deo & eidem patri beatissimo Benedicto totum ex integro Cassinum montem, cum universis pertinentiis suis, atque a suo proprio jure illum abscindens, eidem patri tradidit in perpetuum possidendum. Convocansque ad se reipublicæ primiscrinium oo, testamentum juxta morem Romanum conscribi fecit, ab omnium mortalium jure atque dominio locum eumdem perpetuo mansurum alienum decernens.

[17] [Tertullus,] Pariter amodo eidem patri obtulit castra, villas & possessiones pp, quæ sibi in re hereditaria pertinebant, cum universis appendiciis suis, habentes hos fines: ab una siquidem parte fluvium Wlturum, ab alia fluvium Ligirlanum, a tertio fluvium Sacrum, a quarto latere municipium Carsiolanum, cum universis, quæ intra prædictos fines tunc temporis habebantur. Domum vero, in qua Placidus, filius ejus, natus fuerat, in urbe Roma in Cælio monte, beati Erasmi nomini dicans, patri sanctissimo ex toto concessit. Obtulit etiam ipso die Deo & Sanctis ejus medietatem de lacu Lucrino, necnon & insulam Caprariam in salo Neapolitano locatam, portumque Trajesensem & Ultranensem, & totam piscariam Lefinensem una cum fasce sua, simul etiam tres insulas Diomedis & fluvium Lauri juxta piscariam Lesinensem. Propria vero, quæ in Apulia habebat, rogatu Placidi filii sui pari modo concessit, quorum nomina hæc sunt: In Canusia fundum Melitensem, Podensem, villam Pertusam, campum Caliensem, Babolianum viculum, & ecclesiam sanctæ Mariæ in eadem Canusina civitate constructam cum cortibus istis, Mirazanum, Plazanum, campi pascua, Lacum Romanum. In territorio Capuano, fundum Patenariensem & Amortonum. In territorio Corsino, fundum Curritanum, Laudanensem, Melassanum, Funiclirum, nec non & res suas in Magella, ubi postea ab eodem patre Benedicto monasterium Domini Liberatoris constructum est, una cum omnibus, quæ ibi idem patricius possidere videbatur, regiones scilicet has; Theate, Aprucium, Pinnæ Asculum. Firmum, in mari Adriatico portum Sabini & portum Maurini, in Liguria cortes has; Adili, Musalinum, Montironem, Fraguanelum, Rongalia, Campodulsum Laurentianum, Argelæ, Ragogusosa, Calderaria, Frassevetulam, Seratam, Petrosam, Pontem longum Berseli, Gremanum, Moncerionem. In salo Gadeano insulas has; Pontiam, Pontateriam, Palmariam, & portum fluvii Gariliari. Ista omnia Tertullus patricius cum Placido, filio suo, patri Benedicto per scriptum tradiderunt in perpetuum possidenda.

[18] [aliique Romani hospites,] Hunc æmulatus ad bonum Equitius senator, obtulit & ipse una cum filio suo Mauro fundum Gentianum cum cella sancti Agapiti, & cortem suam in civitate Neapolitana locatam, eum ecclesia sanctæ virginis Christi Cæciliæ & sancti Severini. In Surrentoni Sariintravi, in quibus postea a patre Benedicto ecclesiæ sitæ sunt, necnon ecclesia sanctæ Mariæ in Cosentia. Gordianus quoque Romanæ urbis vir spectabilis horum devotione delectatus, obtulit pro se & Silvia uxore sua villam Encheliam, in suburbio Aquinensi locatam cum pertinentiis suis inter hos fines: Ab uno latere Silicem & Rivum, qui ex nomine beati Mauri postea nominatus est; ab altero Campum longum & Rivum, qui vadit per agrum de Matilia famelica, & fluvium Caruellum; ab altero a rivo Silvarici usque in Silicem. Pari etiam modo obtulit fundum Granarium inter hos fines, qui incipit a sancto Firmano, & vadit directe in Camarda, & inde in fluvium Melphua, inde in limitem sub Granarium, & vadit ad montem sancti Angeli. Concessit etiam fundum Reginæ inter hos fines; ab uno latere habet viam Latinam, ab alio Silicem, ab alio fluvium Melphua, & viam Campaniam, inde in Portaritiam, & vadit in fossam, & mittit in Silicem. Hæc omnia cum aliis quamplurimis rebus eidem sanctissimo patri Benedicto idem Gordianus vir illustrissimus obtulit jure perpetuo possidenda.

[19] Eodem tempore jam dictus Tertullus patricius hortatu sanctissimi Placidi filii sui obtulit beatissimo ac venerabili patri Benedicto decem & octo patrimonii sui cortes, [amplis possessionibus donant.] quas in Sicilia habebat qq, & in diversis locis vir præpotens possidebat, bonas valde & magnas cum portubus suis, silvis, aquis, piscariis, molendinis, aquarumque decursibus ad easdem cortes pertinentibus, cum servis septem millibus, exceptis uxoribus eorum & filiis, cum procuratoribus earumdem cortium, atque a proprio jure easdem cortes abscindens, eidem patri per præceptum tradidit in perpetuum possidendas, pœna apposita quatuordecim millium talentorum auri, qui id removere tentasset. His quoque diebus Gordianus rr quidam natione Romanus, litteris Græcis apprime eruditus, ad venerabilem patrem Benedictum pervenit, seque ejus magisterio subdidit. Placidus autem beatissimus, dum robur virilis invasisset ætatis, se in omnibus magistro suo Benedicto subdere studuit, & sub ejus præsentia angelicam vitam in terris ducere cœpit, quem pater Benedictus ac sicut proprium filium unicum diligens, cum summa industria de his, quæ Dei sunt, sollicite ac diligenter instruxit.

ANNOTATA.

a Theodoricus Amalus, occiso Odoacro, Italiæ dominatus est ab anno 493 usque ad annum 526, ut scribit Labbeus in Compendio chronologico Historiæ tum sacræ tum profanæ part. 3. Hunc Actorum concinnator, licet Italiæ rex tantummodo fuerit, vixeritque, ut Procopius ait lib. 1 de Bello Gothico cap. 1, regis appellatione contentus, non usitato admodum scribendi more, Augustum vocat: fecit tamen id verisimiliter, quod ex Jornande de Rebus Geticis cap. 57, alioveauctore nosset, Theodoricum a Zenone imperatore patricium consulemque Romanum esse factum, & in filium adoptatum. Clodovæum Francorum regem, ex quo ab Anastasio consulatus codicillos accepit, Consulem & Augustum vocitatum, scribit Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 38. Et Cajetanus in Observatione 5 ad Vitam & Passionem S. Placidi hanc de Theodorico Terracinensem e Jano Grutero fol. 152 inscriptionem refert: D. N. gloriosus atque inclytus rex Theodoricus Vict. ac Triumph. semper aug. bono Reipub. natus, & propagator Romani nominis, domitor gentium.

b Justinus imperavit ab anno 518 usque ad annum 527, quem Justinianus excepit, anno 566 e vivis ereptus.

c Obiit Joannes I anno 526, cum Petri cathedram tenuisset ab anno 523, die 13 Augusti: post illum rexit Ecclesiam Felix III seu IV usque ad annum 529. Labbeus supra citatus.

d Patricium quoque vocat Gregorius Magnus lib. 2 Dialogorum cap. 3, cujus verba habes num. 64.

e De S. Placidi genere vide dicta § 5; ubi & Silviam S. Placido sororem, sed nullo fundamento, a nonullis tribui, dixi num. 77.

f Hæc & hujus numeri reliqua ex Gregorio Magno hausta sunt loco mox citato.

g Anno 522 nullus Romæ sedebat Julius; sed nec Joannes supra memoratus ad lit. c. Sedebat vero S. Hormisdas. Substituendus forte annus 523. Vide num. 79 Comment. prævii.

h Dubium, an oblatione solenni. Talem fuisse Mabillonius suspicatur ex donatione prædiorum a Tertullo tunc facta: verum secundum Acta donatio illa aliquot annis serius contigit. Vide Comment. prævium num. 84 & seq.

i Atque adeo tunc pueri offerebantur non tantum ut profanis artibus, ut hæreticis fabulari lubet, sed etiam ut religiosæ vitæ disciplinis erudirentur. Vide Comment. præv. num. 83.

k De S. Placidi pueritia sinistre non nihil loquitur Bailletus, Gregorii verba non recte interpretatus, ut dixi num. 89.

l Psalm. 76, ℣. 19.

m Et huic miraculo plus, quam par est, Bailletus detrahit. Vide num. mox citatum. Ceterumex lib. 2 Dialogorum Gregorii cap. 7 hæc desumpta sunt.

n Vide hæc apud Gregorium lib. cit., cap. 5.

o Eadem de Florentio Gregorius cap. 8.

p Id est, pro dono.

q Joannis cap. 15, ℣. 20.

r Sic fere legitur Matth. 10, ℣. 23.

s Oratio hæc, S. Benedicto attributa, non ipso illius Casinum abeuntis ad suos verba, sed scriptoris Actorum stylum exhibet; qui non absimiles orationes a se excogitatas S. Placido aliisque alibi non raro attribuit; quod semel monuisse, sufficiat.

t Legendum: Justiniani. Vide hic Annotata ad lit. b.

u Id est, qui solus rerum imperio potitur, seu, ut vocant, monarcha.

x

Leguntur eadem in carmine Marci de S. Benedicto apud Mabillonium tom. 1 Actorum Benedictini Ordinis Sanctorum pag. 29. De Angelis S. Benedicti comitibus sic canit:

Namque duos juvenes bivium perduxit [Note: ] [Christus] ad omne,
      Qui te firmarent, quod sequereris, iter.

De corvis vero:

Credar ficta loqui, nisi te, ne solus abires,
      Tres subito corvi promeruere sequi.

y Lege: Aletrinam; est autem Alatrum, quod & Aletrium, Veteris Latii civitas in Hernicis.

z Condidit id Liberius patritius, ut lib. 2 Dialog. cap. 35 Gregorius scribit.

aa Servandi Gregorius citatus etiam meminit; sed nec apud Gregorium, nec alibi Sanctum appellatum inveni.

bb Videtur Maurus, S. Benedicto Sublaco abeunte, ibidem remansisse ex Gregorio cit. cap. 8. Vide num. 92 Commentarii prævii & binos seqq.

cc Puta Verulum, alteram Latii in Hernicis civitatem, Pontifici parentem.

dd Monasterii S. Erasmi in agro Verulano notitiam dedi num. 99 Comment. prævii.

ee Meminit Martini hujus Gregorius lib. 3 Dialog. cap. 16; & Martyrologium Romanum ad diem 24 Octobris.

ff Versus hic ex Marco poëta, S. Benedicti discipulo, exscriptus est.

gg Mons Marsicus seu Massicus situs est in Campania Italiæ prope Calenum, Italis Carinula.

hh Casini notitiam habes num. 104 & seq. Comment. præv. Porro quæ hoc numero & binis sequentibus Pseudo-Gordianus narrat, magnam partem e Gregorio Magno desumpta sunt. Vide Commentarii prævii num. 102, 106 & 107.

ii Nimirum anno 529, ut quidem Pseudo-Gordianus ait supra num. XI.

kk Pueri pariete oppressi nomen Gregorius tacuit; Severum Pseudo-Gordianus dixit, secutus verosimiliter vitiosum codicem, qui pro De servo Dei parvulo habet: De Severo Dei parvulo. Vide num. 107 Comment. prævii.

ll En Pseudo-Gordianum in fœdum errorem prolapsum. Dixit supra num. XI, Benedictum Casinum abiisse anno 529, quem, constructo Casini monasterio, Tertullus, ut hic ait, invisit. Sed vide, quos Tertullo comites faciat; Boëtium, Symmachum, & Vitalianum. Boëtium, Symmachumque occidi Theodoricus jussit, qui post annum 526 in vivis non fuit, & ante, quam Justinianus, qui anno 527 imperare cœpit, imperium nactus est, paulo post Boëtii & Symmachi necemobiit, ut Procopius lib. 1 de Bello Gothico capp. 1 & 2 scribit. Vitalianus autem hic idem, ut opinor, designatur, qui commentitio Tertullianæ donationis instrumento subscribitur: at is jam inde ab anno 520 consulatu simul & vita exutus fuit. Vide num. 54 Comment. prævii & seqq.

mm S. Mauri patre, ut liquet ex num. 18 infra.

nn Hujus ecclesiæ mentio est apud S. Gregorium lib. 2 Dialog. cap. 8.

oo Libellionum principem.

pp In Appendice Chronici Casinensis commentitium Justiniani imperatoris diploma legitur pag. 781 & tribus seqq., quo Tertulli donationes Casinensi monasterio factas confirmat: possessionum nomina paulo aliter exprimuntur; sed utrobique corrupte. Sunt inter has non paucæ, quarum situm frustra quæsivi; reliquarum vero situm hic describere tædiosum magis, quam utile futurum lectori, existimavi.

qq Donationis hujus dumtaxat meminit Leo Marsicanus; sed generatim, lib. 1 Chronici Casinensis cap. 1.

rr Is ipse nimirum, quem volunt horum Actorumscriptorem, & S. Placidi in Sicilia socium, Syracusis tandem mortuum, de quo vide, quæ habentur apud Octavium Cajetanum tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 187, ubi etiam Beati & Sancti titulo afficitur. Actum de illo brevibus est ad diem XVIII Martii in Prætermissis.

* supple: cum

* vestis genus e pilis vel pellibus factæ.

* venenate

* profuit

* oratorium

* storea

* cui

CAPUT II.
S. Placidus iter in Siciliam arripit, & prodigiorum multitudine claret.

[Lurbatum in Sicilia rem Benedictinam] Per idem tempus procuratores cortium a, quas in Sicilia Tertullus patricius patri Benedicto concesserat, legatos Cassinum ad beatissimum patrem Benedictum direxerunt, eo quod cortes b ipsæ a quibusque devastarentur, adeo ut a procuratoribus nullo modo possent defendi, neque debitum pensum a possessoribus exigi. His, venerabilis pater, auditis, omnem convocans Congregationem, quæ in suis possessionibus acta, sibique nunciata essent, per ordinem pandit. Demum vero ex consulto Cassinensis Congregationis Placidum sanctissimum, discipulum suum, ad tantum laborem sustinendum aptissimum judicans, ob id vel maxime, quia nullus easdem possessiones, sicut ipse defendere & custodire valeret, evocat, illumque ad tuitionem earumdem cortium dirigens, dixit ad eum: Ad suscipiendum militiæ laborem, dilectissime, accinge sicut vir lumbos tuos, quem per me nunc tibi dat Rex omnium Christus, qui factus est obediens usque ad mortem. Reminiscere igitur sermones ejus dicentis: “Non veni facere voluntatem meam, sed ejus, qui misit me, Patris c”. Non te longi itineris conturbet austeritas; recordare illud Apostolicum: “Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis d,” &: “Per varias tribulationes oportet nos introïre in regnum Dei e.” Pro Christi namque nomine, qui in hac vita decertaverint, in futura æternam remunerationem accipient, illam scilicet, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Jesus Christus autem Filius Dei semper sit tecum, perducat te ad vitæ æternæ consortium.

[21] [restitutum is S. Placidus anno 536,] Hæc dum perorasset, dedit commilitones tanti itineris Gordianum & Donatum, mandans, ut ita beato Placido unico sibi ac carissimo, sicut & sibi eatenus, in omnibus obsequerentur, osculansque beatum Placidum, & benedicens, dimisit a se, anno Dominicæ Incarnationis quingentesimo trigesimo sexto f. Igitur benedictionem & osculum suscipiens tanti Patris, tertiodecimo Kalendas Junii beatissimus Placidus cum duobus famulis suis Gordiano & Donato, ascensis equis, primo diluculo iter aggrediens, advesperascente jam die, Capuam pervenit ad urbem g, ubi benigne cum suis a beato Germano h, ejusdem civitatis episcopo, susceptus est. Primicerius i vero ejusdem Capuanæ ecclesiæ, nomine Zoffas, laborans valde pessima infirmitate capitis, quam medici Græco vocabulo Cephaleam vocant, ubi comperit, illic adesse Placidum, beatissimi patris Benedicti discipulum, cujus jam per totum orbem Romanum miraculorum fama radiabat k, procidit ad ejus pedes, dicens: Adjuro te, Placide serve Dei summi, per venerandum nomen pretiosissimi magistri tui Benedicti, ut digneris super caput meum manus tuas sanctas imponere, ac preces Redemptori & Salvatori omnium fundere; confido enim & constantissime credo, quia, si hoc feceris, continuo recipiara sanitatem.

[22] [& Capuæ prodigiorum] Sanctus autem Domini Placidus, ab eodem primicerio talia dum verba audisset, pavore perterritus, omnimodis contradicere cœpit, dicens: Recedite, quia hæc mea non sunt, sed beatissimi patris Benedicti, & illorum, qui Salvatori omnium placuerunt. Ego enim peccator sum, & perfectissimorum virorum suffragiis indigens. Sanctus vero Germanus episcopus una cum clericis suis servi Domini Placidi ore hæc audiens, & Deo & hominibus illum carissimum ac dilectissimum esse, prænoscens, primicerii precibus victus, pro ejusdem languidi incolumitate illum rogare instantissime cœpit. Vir autem Domini supplicationem tanti patris minime contemnendam ducens, erexit se, surgensque manum capiti ejus imposuit, & ad cœlum oculos elevans, dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi, cujus virtute, nihil læsus, sum ereptus de aquis, a quibus trahebar, adjutus meritis & orationibus magistri nostri Benedicti, si fidem habes tantæ credulitatis, restituat te Deus in pristinam sanitatem. Cumque omnes, qui aderant, respondissent, Amen, confestim dolor capitis, quo per multos annos fuerat fatigatus, ab eo discessit, cœpitque laudare & benedicere Deum, dicens: Benedictus Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi, qui me sanum fecit meritis & intercessionibus beatissimi patris Benedicti per sanctissimum Placidum discipulum ejus.

[23] Itaque dum beati Placidi sanctitas per ora omnium volitaret, [initium facit:] quidam cæcus inopinato vociferantis populi clamore perculsus, sollicite interrogare cœpit, quid esset. Qui cum respondissent, quod Placidus, discipulus beati Benedicti, venisset, cæcus fide fervens, duci se ante beatum Placidum fecit, rogansque eum per sanctum & terribile nomen Domini, & obtestans, ut suis sanctis precibus sanitatem impetraret a Domino. Sanctus autem Domini Placidus, more sibi solito in fletum erumpens, jussit, eum adduci ad se, &, cum appropinquasset, super ejus oculos signum salutiferæ Crucis faciens, oravit ad Dominum, dicens: Mediator Dei & hominum, Domine Jesu Christe, qui ideo de cœlis ad terram descendisti, ut sedentes in tenebris & umbra mortis illuminares, qui beatissimo magistro nostro Benedicto tantam gratiam contulisti, ut omnibus languoribus & vulneribus subveniret, tu per ipsius merita huic cæco lumen restitue, ut videns magnalia tua, te patrem, te dominum veneretur & adoret. Expleta oratione, Sanctus Domini, conversus ad cæcum, dixit: In nomine ipsius, qui solem & lunam in cœli ornamento constituit, & cæco nato oculos, quos natura negaverat, condonavit, adjutus meritis sanctissimi magistri nostri Benedicti, surge sanus & ineolumis, & prædica omnibus mirabilia Dei. Ad hanc vocem sanus exurgens, ac, improviso sanguine manante de lumine, salutem suam oculi mirabiliter receperunt. Mox vero, ut lucem conspexit, ad ejus vestigia ruens, pedes illius, insatiatus gaudio, deosculari avidissime cœpit, pariterque Gordiano & Donato præ compunctione deflentibus, qui Dei laudabant magnalia, quia eidem cæco oculos restituit. Sed hæc quidem, præsente sancto Germano episcopo, gesta sunt.

[24] Inde quoque Sanctus Domini dum recessisset, ac juxta civitatem Calatiam l iter ageret, [inde territorium] quidam languidus ei factus est obvius, conquerens, quod accolæ regionis illius gravi tædio laborarent. Vir autem Dei illius fidem admirans, oratione præmissa, salutiferæ Crucis vexillo languidos cunctos, qui præsentes erant, consignans, pristinæ saluti restituit. Tunc temporis quædam mulier, filium parvulum habens in ultimo flatu palpitantem, jam jamque moriturum, ante sanctum Domini Placidum obtulit, dicens: Placide, pater honestissime, qui sanitatis gaudia quamplurimis reddidisti, respice, quæso, voces ancillæ tuæ, attende fletum, suscipe preces, & mihi unicum filium, jam in extremis positum, redde, ut plena gaudio, vacua gemitu, cuncta Regentis laudare possim magnalia. Vides infelicem extorquente morte, rapinam, aut mihi filium restitue, aut pariter cum ipso funeratam me obtine. Indulge, pater Placide, miseræ, per magistrum tuum Benedictum te adjuro, quam dolor reddit audacem. Qua flebiliter poscente, mox, ut beati Placidi dextra supra expirantem signum salutiferæ Crucis expressit, quasi evigilans de sopore, matris papillas expetiit, qui jam frigebat in mortem. Ita in momento temporis filius de mortis fauce, mater tollitur de mæroris funere. Gratia Creatori & gubernatori ab omnibus redditur, patris Benedicti sanctitas cunctorum ore prædicatur, qui talem dignus fuit nutrire discipulum, a quo morbis jugiter ac languoribus imperabatur. Post hæc oblatus est ei quidam paralyticus, universorum membrorum damnata ferens officia, nullumque vigorem retinens plantæ vel dexteræ. Sanctus autem Domini Placidus, qui dona larga præstabat mortalibus, super eum salutiferæ Crucis signaculum fecit, confestimque morbus excluditur, salubris vigor illabitur, recreatisque visceribus, melius renascitur salute, quam germine; plus acquirens & plus sumens ex munere, quam sumsit ex origine.

[25] [Calatiense peragrans,] Alius interea vir cum quartano typo m graviter affligeretur, fidens de beneficio Dei, beato occurrere studuit Placido, quem sanctus Vir attritum conspiciens, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, qui socrum Apostoli tui Petri, puerumque Centurionis solo verbo curasti, te quæso per suffragia dilectissimi servi tui, magistri nostri Benedicti, huic languido portum salutis ostende. Necdum verba finierat, & quasi impetu fluminis ita quartanæ febris ignis extinctus est, sanusque consurgens, laudem dicebat Altissimo. His porro diebus quidam claudus, vix a duobus advectus, ei præsentatus est, qui erat mutus & claudus, lingua vigebat immobilis, anhelitu palpitante, pars erat tota de funere, ut videntibus oculis reliquum esset cadaveris. Super quem misericorditer ut signum salutiferæ Crucis Placidus pater impressit, confestim omnis viror per membra diffunditur, venarum fluxus, ac si rivulus esset, suscitantur, nervorum imbecillis stupor excutitur, naturali motu ad vitalem usum tota fabrica renovatur. Mox linguæ plectrum, digitorum glomi tenduntur, pedum bases solidantur, totaque viscerum moles. Hoc fuit Placido vivificare, quod tangere, ac convalescente medela, Deo gratias referens, Sancti deosculabatur vestigia. Eo quoque tempore quidam vir, ad Sanctum Domini accedens, supplicare cœpit, ut ad amicum suum aut ipse aut missi n ejus venirent. Sed quia Servo Domini fuit accessus difficilis, parumper distulit. Alteraque die exoratus, ad eum accedere studuit, qui sub tortore duplici hinc pressus valetudine erat, inde podagræ vulnere cruciabatur. Quem Vir Domini, præmissa oratione, signavit, eodemque momento debilis, manibus directis, de languore longinquo, gressu solidato prosiluit. Sed ut duplicaretur tunc sanitatis mysterium, sanitas, quæ præcessit in uno, pervenit ad alium.

[26] [id prodigiis non paucis] Nam quidam vir habens filiam mutam, cæcam & surdam, exponit vivum cadaver ante sancti Viri vestigia, dicens: Pater sanctissime, quod tibi de medicina restat, huic languidæ impende. Nam tibi credimus reservatum esse, ut, ei restituta sanitate, acquirat a te, quod amisit de germine o. Tunc pietas insignis evocatur in lacrymis. Mox ad militiæ suæ Placidus belliger arma convertitur, ad obtinendam victoriam preces offert summus inter oratores orator. Vir autem sanctus, ab oratione exurgens, salutiferæ Crucis signaculum super languidum faciens, eo momento, in Trinitatis nomine trino depulso languore, statim patefactis aurium oculorumque meatibus, plaudentibus cunctis, muta loquax, surda audiens, cæca videns effecta est. Quo facto, universi laudem dederunt Altissimo, & Placido, beatissimi patris Benedicti discipulo. Alius præterea Romanæ urbis incola, cum pessimum typum p infirmitatis incurrisset, ad Sanctum Domini deductus, sanitati pristinæ redditus est. His taliter prælibatis, prosequamur & reliqua. Quidam præterea non ignotæ gentis municeps, missa manu in vulnere cujusdam, tota intumuit, hinc grassante fervore, tota pars brachii relaxatur putredine. Hic Sancto Domini nuncium mittens, ut ad se diverteret, precibus fusis obtinuit. Sed mox, ut ejus brachium Vir Dei sacro Vexillo munivit, mirificus medicus, quicquid inerat ulceris, pretioso signo restrinxit. Alii interea viro dum manus contractæ fuissent, ad sanctissimum Virum, morbo instigante, percurrit, quem, sacro signo addita oratione, sanitati priori restituit. Mirandis plus miranda ad gloriam Christi succedunt. Quidam præterea vir, dum spiritu immundo acriter infestaretur, ad sancti Viri præsentiam curandus deductus est. Quem Pater sanctissimus sanitati restituens, videntibus eum circumadstantibus, velut fumus, de capite energumeni umbra fucata egreditur.

[27] Eo etiam tempore Viro Dei oblatus est languidus, [passim illustrat:] cui duplex morbus inerat, inde vetustas, hinc cæcitas, qui salutem deprecari verbis trementibus incepit. Qua supplicatione Placidus pater permotus, languidi senis & debilis, oratione præcedente, sanctæ Crucis signaculo lucernæ oculorum reddunt luminis radium, & dato speculo Crucis, tenebræ diffugerunt. Qui illuminatus Deo Patri reddidit gloriam, per quem Christus operatur, Sanctique præconia circumquaque diffamabat; dinumerantur morbi, ut Christus glorificetur, fons Placidi patris sanctissimi. Quidam namque languidus ita capite, oculis & totis hydropis morbo tensus erat visceribus, ut in utris similitudinem quasi totus venter esset pertractus in vitalibus, &, velut vitrum, perluceret infecta cutis extrinsecus, qui a medicis desperatus ad Beatum confugit, extrema sorte remedium, quique mox, ut vestibus exutus, & sacratissimæ Crucis est signo munitus, hydropis inclusus liquor sacri Signi impressione consumitur. Sic modo admirabili nec intus humor retentus est, nec foris egressus, arte prædicabili humorem signo siccavit. Is autem, qui languidus fuerat, divinum beneficium per beatissimum Placidum in se patratum advertens, Deum laudare & benedicere cœpit, dicens: Domine Jesu Christe, qui mihi sanitatem reddidisti meritis sanctissimi servi tui Benedicti per pretiosissimum Placidum, discipulum ejus, te benedico.

[28] Vir autem Domini cum jam ad Furcas Caudinas q propinquaret, [ad Furcas Caudinas progressus, cæcum,] quidam cæcus lucem postulaturus ad eum accessit. Quem Sanctus Domini ut vidit, jussit, illum perduci ad se. Et dum appropinquasset, manus suas super oculos ejus clausos imponens, atque ad cœlum sua lumina vertens, oravit ad Dominum, dicens: Lux mundi, Deus, qui in fine temporum Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, incarnari de Virgine constituisti, qui mundum, in peccati fovea jacentem, misericorditer per jam dictum Filium tuum erexisti, qui beatissimum patrem nostrum Benedictum Ecclesiæ tuæ speculum & legislatorem dedisti, qui dedisti ei potestatem mederi omnibus vulneribus atque languoribus, tu per ejus sanctam intercessionem huic misero, in tenebris constituto, lucis gaudia condonare dignare. Cumque orationem complesset, super ejus oculos signum luciferæ Crucis imprimens, dixit: Illuminet te Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei, qui cæco nato lumen restituit. His dictis, mox, ut super ejus oculos signum Crucis expressit, lux effulsit, & totum laborem medici virtus Crucis cessare fecit.

[29] [mulierem infirmam,] Quædam interea mulier, dum gravissima infirmitate detineretur, audita fama miraculorum sancti Viri, sollicite interrogare cœpit, unde tantum gaudium in populo esset. Qui cum respondissent, quod eo Placidus, beatissimi patris Benedicti discipulus, transiret, qui cæcos illuminat, dæmones fugat, omnibusque, necessitatem patientibus, divina dona impertit; mulier fide in Deum, spe in Sanctum Domini fervens, ad eum accedere studuit. Vir autem sanctissimus, præscius futurorum, videns mulierem venientem interrogare cœpit, unde vel qua ex re ad eum venire voluisset. Illa autem vestigiis ejus provoluta, dixit: Diu est, Pater reverende, quod, diutino languore afflicta, sanitatis beneficium ex toto amisi. Unde supplex tuam Paternitatem exoratura adveni, quatenus preces ancillæ tuæ exaudias: confido enim & fiducialiter credo, quod per tuam sanctam intercessionem ostendat in me Dominus gratiam suam. Placidus mulieris fidem & devotionem admirans, expansis in cœlum manibus, oravit ad Dominum, dicens: Lux, æterne Deus, vita, via, decus, sapientia celsa tuorum, expelle, quæso, ab ancilla tua omnem languorem, ut, sanitati restituta, nomini tuo sancto gratiarum præconia persolvere valeat. Vix in oratione Placidus sanctus verba compleverat, &, redeunte sanitate, mulier ad verbum Viri Dei festina consurgens, facienti mirabilia in cœlo & in terra laudum munia decantare devotissime cœpit, confitens, Placidi interventu sanitatis sibi advenisse beneficium.

[30] [febricitantem, manu aridum, energumenum,] Hæc dum per ora circummanentium serperent, quidam vir per quamplura tempora sebricitans decubabat in lectulo. Huic dum beatissimi Placidi miracula relata fuissent, cursu, quo poterat, beatum adiens Placidum, postulabat ab illo benedictionem. Quem Vir sanctus vivificæ Crucis vexillo muniens, dixit: Benedicat te Dominus Deus ex Sion, ut videas, quæ bona sunt in Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ. Ad hanc itaque Viri vocem valitudo languoris recessit, dolor fugatus est, omnesque adstantes in stuporem & admirationem convertit dicens, quod vere Deus visitavit plebem suam, qui tantum ac tale ad partes illas dignatus est transmittere donum. Ipse autem sanctus Vir, licet tanta, magistro suo juvante, patraret & stupenda miracula, humilitatis amicus, humilitatem modis omnibus retinens, ultimum se omnium hominum judicabat, dicens: “Vermis sum & non homo, opprobrium hominum & abjectio plebis r”. Post patratum itaque per beatum Placidum in languente miraculum, quidam debilis manu contracta ad eum accessit. Quem dum sanctus Vir perspexisset, oculis in cœlum erectis, dixit: Domine Jesu Christe, qui ad interventum Apostoli tui Petri claudum ad fores templi sedentem mirabiliter existi *, tu per intercessionem dilectissimi servi tui Benedicti, magistri nostri, huic contracto manum restitue. Ad hanc vocem, dum digitos ejus suis sanctis manibus contrectasset, subito sicca palma reviruit. Iisdem porro diebus quidam vir, graviter a spiritu immundo vexatus, ad sanctum Domini Placidum curandus adductus est. Cumque pro eo omnipotentis Dei clementiara exorasset, manu sua signum Crucis super eum faciens, statim a circumstantibus, de ejus naribus scintillante igne, fumus egredi visus est, cunctisque patenter innotuit, pravæ cogitationis auctorem in specie fumi ab eo discessisse.

[31] Jam vero si exequerentur miraculorum singula, [& quovis morbo laborantes sanat;] quæ in tali præcipue floruerunt itinere, hæc sine numero essent, nec esset modus in pagina. In quocumque enim loco, ubi Placidi beati se convertit præsentia, nulla morborum generibus ejus interventu defuit medicina: quia, quot se obtulissent languentium vulnera, tot super ægros fundebat salutis semina. Nam beati Placidi quis exæquare poterit prima ad ultima? Cum per signum Crucis salvaret languidos, curaret energumenos, ante quem, quamvis occulte venisset antiqui hostis versutia, statim se manifestavit fraudulenta fallacia. Hac de re a conspectu sancti Viri, quia celari non poterant, nec tolerabant præsentiam, terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca violenter exponebant crimina, suspensa per aera frequenter nec interroganti confitebantur & nomina, & sæpe suo impulsu currebant ad sanctum Virum crucianda dæmonia, pendebantque religati energumeni aërio vinculo, &, quasi clavis defixo, tendebant vestigio. Cumque iter ageret, strages dæmonum ante Placidi beati obtutum cadebant catervatim, per vestigia diversis modis effusa, hæc muta, illa clamantia; illa fixa, hæc lubrica: & velut ante judicem dum gesta ferrent, non effugiebant tormenta. Sed ad sancti Viri præconium quanta est hæc laudatio, cum ineffabiliter multa & stupenda fierent sub momento s? Jam vero de miseria egenorum relevanda quantum fuerit prodigus, explicare quis poterit? In tantum enim, etiam in itinere constitutus, miserias & egestates aliorum relevare studebat, ut jure cum Job dicere posset: “Ab infantia crevit mecum ” miseratio t.

[32] Tunc temporis quidam juvenis in tantum fuit membrorum destitutus officio, [in quibus debilos tres,] ut calcanea natibus quasi clavis inhærerent affixa, manusque ad mamillas & brachia retro hinc inde costis quasi quodam glutino necterentur, oculis quoque & auribus, ipsique linguæ propria erant negata officia. Hic, adjutorio suorum impositus in sistarcia u, comitantibus sibi pueris, ad beatum Placidum pervenit, prostratusque pedibus ejus, rogabat, ut sibi solita pietate succurreret. Quem flebili voce misericordiam poscentem Sanctus Domini cum perspexisset, inquirit, unde venisset. Tum ille, Propter te, inquit, Pater sanctissime, patria parentibusque relictis, nequaquam de pollicitatione dubius, sed Christi virtute securus, huc ad te sanandus adveni. Adhæc Sanctus, erectis in cœlum manibus & oculis, Dei omnipotentis clementiam devotissime cœpit supplicare, ut per merita sanctissimi Benedicti misero sola * pietate succurreret. Cumque orationem complesset, languidus magnis vocibus cœpit clamare, ita ut vocibus ejus omnes percellerentur. Et ecce repente cohærentia cœperunt membra resolvi, atque, decurrente cruore, paulatim crura & manus, diutino glutino coarctatæ, in pristinum vigorem restitui. Sicque factum est, ut æger, qui alienis manibus delatus advenerat, propriis jam sanus incederet vestigiis. Et ita est in eo plenitudo restaurata salutis, ut in uno eodemque tempore & visum oculi, & aures auditum, & lingua ejusdem recte loquendi pristinum recepissent officium. Quidam vero, dum per annos quamplures manuum ac pedum, sed & oculorum fuisset privatus officio, ad Placidum, patrem almificum, veniens, universa debilitatis molestia liberatus est. Alius quoque adolescens, qui erat a renibus usque deorsum, omnium immobilis rigiditate membrorum, ita ut manibus innitens universum post se corpus trahens, ad instar vermium per terram reperet. Hic, ad sanctum Placidum adductus, salutem integerrimam recuperavit in omnibus membris.

[33] [& a nativitate cæcus.] Per eos dies dum sanctissimi Placidi miracula per ora hominum volitarent, Deoque ac patri sanctissimo Benedicto, magistro ejus, super tanta prodigia gratias agerent, quidam cæcus, duci se ad beati Placidi præsentiam, fecit, clamans & dicens: Placide & serve Dei vivi, adjuro te per magistri tui Benedicti dulcissimum nomen, ut mihi a Domino Salvatore, illuminatore omnium, visum impetrare digneris. Confido enim, & fideliter credo, quia, quicquid a Domino petieris, impetrabis. Sanctus autem Domini Placidus, pietatis discipulus, more sibi solito ad misericordiam flexus, vivificum signum Crucis super oculos ejus faciens, dixit: Domine Jesu Christe, qui cæco nato oculos, quos natura negaverat, reddidisti, & sedentes in tenebris & umbra mortis illuminasti, tu per merita servi tui, magistri nostri Benedicti, hujus cæci oculos illuminare dignare, ut, videns mirabilia tua, sanctum nomen tuum, quod est benedictum in sæcula, laudet hic & ubique. Cum a circumstantibus responsum fuisset, Amen, illico aperti sunt oculi ejus, cœpitque laudare Deum, dicens: Benedictum sit nomen Domini gloriosissimi, qui me illuminavit per intercessionem beati patris Benedicti, & per sanctissimum Placidum, discipulum ejus. Fit vox lætitiæ per ora cunctorum, pueri cum mulieribus, juvenes cum senibus, Dominatori & Salvatori Domino Jesu Christo laudem decantantes occurrunt, clamabantque: Gloria tibi, salus ac vita cunctorum, qui tantum ad partes nostras dignatus es transmittere donum.

ANNOTATA.

a In his Pompeius Cilius, infra num. 42 memoratus, qui eodem loco, quo S. Placidus, sepultus fuit.

b Id est, villæ, prædia.

c Joannis 5, ℣. 30: Non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me.

d Ad Romanos 8, ℣. 10.

e Act. Apostolorum cap. 14, ℣. 21.

f Non potuit Casino eo anno proficisci S. Placidus, si Sabinum, Canufinum in Apulia episcopum, quod infra num. 36 asseritur, inviserit. Vide dicenda ad lit. e in Annotatis ad caput 3.

g Campaniæ Felicis civitas, nunc in eum locum translata, ubi olim erat pons Veteris Casilini.

h Colitur 30 Octobris; coluitque amicitiam cum S. Benedicto, qui illius animam in cælum deferri vidit.

i Primicerius, primus in quolibet ordine, heic prima dignitas canonicorum. Mabillonius in Annotatis hic.

k Nullum tamen ante id tempus miraculum fecisse scitur.

l Duplex hujus nominis prope Vulturnum fluvium civitas episcopalis olim fuisse videtur: altera, quæ hodie Cajazzo Italis dicitur, Casinum inter & Vulturnum, altera trans illum: hæc hic videtur intelligi. Vide dicta Commentarii præv. num. 113 & 4 seqq.

m Febri quartana, a voce Græca τύπος, significante accessionum in morbis remissionumque revolutionem.

n Legati, sive quos suo nomine mitteret.

o An a nativitate?

p Vide lit. m.

q In Hirpinis, inter Abellam & Beneventum, Romani exercitus clade memorabiles. Dicuntur vulgo: Stretto d'Arpaia.

r Psalm. 21 ℣ 6.

s Quædam heic ex Fortunato, inquit hoc locoMabillonius. Ita nimirum Vincentius Fortunatus, Pictavensis episcopus, scribit in Vita S. Germani, episcopi Parisiensis, anno 576 defuncti, apud nos tom. VII Maii pag. 786, col. 2. Sed si exequamur miraculorum singula, quæ suis gestis præsenti floruerunt in vita, hæc sine fine sunt, cœpta nec erit modus in pagina: quia, quocumque se convertit præsentia, nulla morborum generibus defuit medicina: & quanta se obtulerunt languentium vulnera, salutis fudit tot semina. Nam quæ prima pontificis exsequamur vel ultima, cum per salivam oris sui multa curata fuerint ulcera, purgata sint energumena? Ante quem, quamvis occulte venisset hostis nequitia, statim se manifestavit fraudulenta fallacia: ac de conspectu sancti viri, quia celari non poterant, nec tolerabant præsentiam, terribili ululatu sua gemebant incendia, passim per loca volitantia exponebant & crimina, suspensi per aëra, frequenter nec interrogati confitebantur & nomina, cum sæpe suo impulsu currebant ad sanctum virum crucianda dæmonia. Cujus minister quo loco Sancti tenebat baculum, illic energumenus pendebat aëreo vinculo, &, quasi clavis affixo, tenebatur vestigio… Cum vero pedem efferret de domo vel ecclesia, videres strages dæmonum ante tanti pontificis ac triumphatoris obtutum. Cadebant circa Sancti catervatim vestigia, diversis modis effusa; hæc muta, illa clamantia, illa fixa, hæc lubrica; & velut ad judicem dum gesta referrent propria, non effugiebant tormenta. Sed ad Sancti præconium quanta est hæc laudatio, cum ineffabiliter multa & stupenda ab eo fierent momento? Manifestum itaque est, non Gordianum, sed e recentiorum numero unum Fortunati de S. Germano verba S. Placido applicuisse; quod & alibi his in Actis ex Victore Vitensi præstitum esse, observavi num. 144 & binis seqq. Comment. prævii.

t Job. cap. 21, ℣ 18

u Sistarcia, σιταρκία, commeatum annonamve significat apud Græcos: apud Latinos etiam recentiores sitarcia & sæpius, sed corrupto nomine, sistarcia sumitur pro cista aut canistro vel mantica, qua edulia continentur. Ita Mabillonius in Annotatis.

* erexisti

* solita

CAPUT III.
Sanctus iter suum promovet, Messanam appellitur, ibique monasterium condit.

[Sanctus a S. Martiano] Inde itaque Placidus, beatissimus pater, egrediens, Beneventum a devenit, atque a sancto Martiano b episcopo ob amorem beatissimi patris Benedicti cum omni reverentia susceptus est. Ibi itaque vir Domini Placidus dum cum eodem sancto pontifice resideret, claudus quidam, Malo c nomine, juxta episcopum eumdem commanens, qui non aliter, quam genibus repens, cum scabellulis terram verrebat, comperit a Gordiano & Donato ac civibus urbis, illuc advenisse Placidum, beatissimi patris Benedicti discipulum, cujus sanctitatis & virtutis fama se jam per totum orbem extenderat. Hic nisu, quo poterat, beatum audiens Placidum, cœpit clamare, dicens: Adjuro te, Placide, serve Dei excelsi, per orationem magistri tui sanctissimi Benedicti, cujus meritis, sicut audivimus, liberatus es, ne ab aquis lædi potuisses, ut me sanitati restituas. Et cum a sancto Martiano episcopo & ab omnibus rogaretur, jussit, eum adduci ad se, & stans, super illum orationes fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, qui totum mundum, cum esset perditus, restaurasti, tu per merita beatissimi patris Benedicti adesto nobis & huic famulo tuo, opem salutis ei inferendo, ut, pristina sanitate recepta, nomen tuum gloriosum benedicat in sæcula sæculorum. Et cum omnes respondissent, Amen, protinus consolidatæ sunt bases ejus & plantæ, & sanissimus surgens, clamabat: Gloria tibi, Domine Jesu Christe, qui me salvum fecisti per beatissimum Placidum, discipulum sanctissimi Benedicti, servi tui. Habitatores autem civitatis Beneventanæ, tale miraculum per beatum Placidum patratum videntes, laudabant & benedicebant Deum, dicentes: Jubilet & psallat tibi, Deus, terra, pontus, & plebs fidelis hymnum decantet, qui servo tuo Benedicto tam pretiosum concessisti discipulum.

[35] [Beneventi;] Talia dum quidam cæcus audisset, propinquorum manibus ad patris Placidi præsentiam se duci, fecit, lacrymosisque singultibus clamabat, dicens: Placide, serve Dei dilecte, qui meritis magistri tui Benedicti adjutus, sanitatis gaudia quampluribus reddidisti, succurre, quæso, meæ miserabili cæcitati, quatenus, deletis tenebris, lucem possim adspicere, & cuncta Regentem cum cordis jubilo valeam collaudare. Sanctus vero Domini Placidus ad misericordiam flexus, erectis in cœlum manibus, dixit: Domine Jesu Christe, lux vera, quæ illuminas omnem hominem, venientem in hunc mundum, tu per merita magistri mei, servi tui Benedicti, huic cæco lumen donare digneris, ut, videntes mirabilia tua, laudent & benedicant nomen tuum, quod est gloriosum in sæcula. Hi vero, qui aderant, cum respondissent, Amen, exaudivit Dominus de templo sancto suo Servum suum, cæcoque poscenti lumen restituit. Qui, sanitati redditus, clamabat, dicens: Tibi sit, Christe, laus, honor, decus & jubilatio, qui me illuminasti intercessione sanctissimi servi tui Benedicti per beatissimum Placidum, discipulum ejus. Fama hujus rei omnem continuo replevit urbem Beneventanam. Ad tantum miraculum ruunt cuncti obviam, cuncta Regentem cum magna exultatione laudantes.

[36] Beatissimus vero Placidus sanctum Martianum episcopum salutans in osculo sancto, [a S. Savino] post aliquos dies ad Canusiam d Apuliæ civitatem devenit, in qua cum ingenti gaudio & dilectione ob amorem beati Benedicti a sancto Savino e, ejusdem civitatis episcopo, susceptus est. Idem sanctus Savinus episcopus tam beatissimo Placido, quam & omnibus, qui cum eo venerant, omnem humanitatis curam exhibuit. Sanctus autem Savinus per tres dies beatum Placidum secum retinens, dulcia invicem perennis vitæ inter se serebant colloquia, & per intervalla horarum interrogabat illum de virtutibus, quas per beatissimum patrem Benedictum divina exercuerat Majestas, simul etiam de vita & melliflua ac discretissima doctrina ejus.

[37] Interea, dum ista dicuntur, & illa referuntur, Landulfus quidam nomine, [Canusii;] manum aridam & incurvatam habens, ubi comperit, illuc advenisse Placidum, discipulum beati Benedicti, flens & ejulans venit clamavitque: Placide, virorum sanctissime, adjuro te per eum, qui cuncta creavit, & per magistri tui Benedicti sanctum nomen, ut mihi sanitatis beneficium implores a Domino: confido enim, quia per te ostendet in me Dominus misericordiam suam. Hæc cum dixisset cum ingenti luctu, aridam manum beatissimo Placido ostendebat. Idipsum omnes, qui in eodem spectaculo erant, & qui occurrere poterant, una cum sancto Savino episcopo suppliciter exposcebant, rogantes eum, ut pro eo omnipotenti Domino supplicaret. At ipse, ut erat piissimus, ex intimo cordis trahens longa suspiria, cum lacrymis orationem fudit ad Dominum, dicens: Deus omnipotens, cui nihil est impossibile, qui cœlum, terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, ex nihilo creasti, qui dedisti huic famulo tuo in baptismate remissionem omnium peccatorum, tu hunc per merita beatissimi patris nostri Benedicti in pristina incolumitate reintegrare * dignare, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit & regnat Deus in sæcula sæculorum. Hæc cum dixisset, utraque manu sua manum ejus aridam apprehendens, ait: Sanet te Dominus Jesus Christus, qui dignatus est extendere manum aridam in Synagoga. Continuo itaque extensa est illius arida manus & incurvata, & pristinæ sanitati restituta est. Sanctus vero Savinus episcopus, tale miraculum per beatum Placidum dum advertisset, glorificabat Dominum, dicens: Gratias tibi refero, cunctorum Vita salusque, qui beatissimo servo tuo Benedicto talem nutrire concefsisti discipulum, per quem tibi signa & prodigia patrari, sit placitum. Sit nomen tuum benedictum ex hoc nunc & usque in sæculum. Hi autem, qui præsentes erant, hoc videntes, glorificabant Deum, patremque sanctissimum Benedictum summis adoriis f extollebant.

[38] Sanctus vero Placidus, beato Savino episcopo valefaciens, [a S. Sisinio Rhegii excipitur:] & inde iter accelerans, post non multos dies devenit Rhegium g Calabriæ civitatem. Quem sanctus Sisinius h, ejusdem civitatis episcopus, ob reverentiam, quam in sanctissimo patre Benedicto habebat, cum omni dilegentia suscepit, duobusque diebus secum retinuit. Itaque, dum fama per omnem provinciam Calabriæ de beati Placidi adventu volitaret, leprosus quidam, audita opinione miraculorum sancti Viri, venit ad eum, clamans & dicens: Placide, serve Dei, adjuro te per magistri tui Benedicti sanctum & venerabile nomen, ut tuis sanctis precibus sanitatis gratiam pro me implores a Domino: ideo te Dominus ad has partes direxit, ut languidis & debilibus sanitatem cordis & corporis conferas. Vir autem Domini Placidus, erigens se in cœlum, orationem fudit ad Dominum, dicens: Deus omnipotens, salus sine fine & initio, qui totum mundum creasti ex nihilo, qui in fine temporum Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, incarnari de Virgine, & Crucis patibulum subire fecisti, quo vetustum solveret proprio cruore peccatum, tu per merita sanctissimi servi tui, magistri mei Benedicti hunc leprosum dignare emundare, ut, sanitate corporis sui animæque recepta, nomen tuum sanctum collaudet hic & ubique. Confestim itaque sanitati redditus, benedicere cœpit & laudare Deum, qui tanta mirabilia per beatum Placidum ostendere dignatus est.

[39] [unde tandem, sequentibus ipsum] Hæc dum ad notitiam cunctorum pervenissent, quidam vir diutino languore vexatus, ad Sanctum Domini venit, procidensque ad pedes illius, cum lacrymis dicebat: Credo, Pater sanctissime, quia, tuis sanctis intervenientibus meritis, in recipienda sanitate Deus petitioni meæ dabit effectum. Pater autem sanctissimus pro eo orationem ad Dominum fundens, sanitati restituit: & qui semivivus venerat, cunctis mirantibus, incolumis rediit. Non solum vero ibi, verum & per omne itineris spatium ad laudem & gloriam sui nominis multas virtutes operari dignatus est Dominus Jesus Christus per beatum Placidum, meritis & orationibus beatissimi Benedicti magistri sui intervenientibus. Cæcis namque visum reddebat, surdis auditum, exinanitis & stolidis rectum sensum, claudis gressum restituebat, dæmones effugabat, leprosos mundabat, omnibus infirmitatibus subveniebat. Ob quam rem Deum in omnibus glorificantes, beati Placidi merita magnis præconiis extollebant, dicentes: Benedictum sit nomen Domini gloriosum a sæculo & usque in sæculum, qui per sanctissimum servum Placidum, beati Benedicti discipulum, tales ac tantas virtutes operari dignatus est.

[40] [ubique signis,] Donatus præterea, ejusdem beati Placidi famulus, dum sollicite quæreret navem, cum qua posset in Siciliam navigare, obvium habuit quemdam clericum, mutum & surdum, nomine Siconem, inauditis ac flebilibus morbis laborantem, cui ex auribus putredo cum vermibus profluebat. Hic, quamvis auditum & loquelam in infirmitate amisisset, scientia tamen agnoscendi & videndi quam maxime vigebat, & ea, quæ ad corporis sustentationem congrua erant, nutibus & indiciis exposcebat. Quem cum Donatus i tanto infortunio depressum & aggravatum vidisset, eos, qui cominus stabant, ex re tantæ calamitatis inquirit. Dictumque est ei, quia loquelam & auditum vi longæ infirmitatis amisit. Hæc Donatus a civibus dum verba cepisset, calamitatem ejus miseratus, ad Virum Dei illum perduxit, atque ad pedes ejus projiciens, rem, prout erat, per ordinem pandit. Ipse namque Servus Domini tunc residens lectioni operam dabat, cumque a civibus & clericis, qui ad eum visitandi gratia venerant, rogaretur, ut pro eodem languido omnipotentis Dei exoraret clementiam, surgens paulisper intra se Dominum rogavit, dehinc conversus suas manus super caput infirmi posuit, dicens: Domine Deus omnipotens, qui hominem de limo terræ psalmasti *, & inspirasti in faciem ejus spiraculum vitæ, qui dedisti ei dignoscentiam boni & mali, tu, Domine, per orationes & merita sanctissimi patris nostri Benedicti, & omnium monachorum, qui sub ejus magisterio famulantur, dignare adessenobis, & per nos humillimos & peccatores, servos tuos, occurrere huic famulo tuo, conferendo ei sanitatem, ut omnes videntes & audientes dent gloriam nomini tuo sancto, quod est benedictum ante omnia sæcula, & benedicatur nunc & per infinita sæcula. Cumque omnes, qui aderant, respondissent, Amen, illico solutum est vinculum linguæ ejus, & apertæ sunt & sanatæ aures illius, & audiens planissime loquebatur sine offensione, laudans & benedicens Deum & patrem sanctissimum Benedictum.

[41] Alio vero die valefaciens beato Sisinio episcopo, navem conscendit, [Messanam pervenit,] transfretansque Farum k, Messanam l Siciliæ devenit ad urbem. Cumque descendisset ad terram, Gordianum, famulum suum, direxit ad civitatem, mandans, ut Messalinum, civem Romanum, Tertulli patris sui amicissimum, ad se vocaret, erat enim ditissimus. Quem ubi invenit, ad littus maris, ubi sanctus Domini Placidus morabatur, secum adduxit. Videns autem Messalinus beatum Placidum juxta maris littora stantem, formamque ejus vultui Tertulli patris ipsius assimilantem, equo, quo * insederat, descendens, ad pedes ejus cecidit. Quem sanctissimus Placidus a terra elevans, osculatus est eum atque benedicens, rem, propter quam a sanctissimo patre Benedicto directus fuerat, per ordinem pandit. Messalinus vero beatum Placidum diutius complexans, & ad pectus suum adstringens, lacrymas quoque invicem præ gaudio fundentes immorati: demum quoque idem Messalinus Gordianum & Donatum famulos ejus deosculans, apprehendens iterum dexteram beati Placidi ac diu exosculans, cum ingenti honore duxit ad domum suam, & repleta est omnis civitas Messana gaudio super adventu ejus. Messalinus autem, dum in domo sua cum beato Placido resideret, & nonnulla de his, quæ ad æternam vitam attinent, ab ipso audiret, requisitus ab eodem Servo Domini est de possessionibus ac portubus, de servis & ancillis, quæ ipse una cum Tertullo patre suo in perpetuum possidenda beato Benedicto tradiderat. Desiderabat enim videre singillatim loca, in quibus possessiones erant. Rogavit etiam, ut adventum suum omnibus amicis Tertulli patris sui notificaret, necnon servos & ancillas, quos ibi habebat, ostenderet; procuratores quoque, quos jam dictus genitor suus super easdem cortes præposuerat, ad se accersiri jussit. Messalinus vero, Metellum filium suum evocans, præcepit, ut cum uno ex servis suis cortes & possessiones Tertulli patricii percurreret, & earumdem cortium procuratores ac portuum custodes cum amicis jam dicti patricii ad beatum Placidum duceret. Qui paternis jussis obtemperans, uno tantum servo assumpto, ascensis equis, quæ sibi injuncta fuerant, implere sollicite cœpit.

[42] Illucescente vero die, beatus Placidus Messalinum evocans, dixit ad eum: Non decet, monachum in domibus laïcorum stationem habere; [ibique condendo S. Joanni Baptistæ monasterio] quia contrarium est omnibus modis Ordini nostro. Quapropter, si vestræ nobilitati non habetur contrarium, eamus, & provideamus locum in possessionibus patris mei, in quo monasterium construere valeam, non ædificare enim supra fundamentum alienum decrevi. Veniensque post hæc ad portum maris, invenit locum habilem ad monasterium construendum, & cum baculo, quod manu gestabat, designavit locum, in quo Oratorium Baptistæ Johannis, in quo domum suam & omnis monasterii officinas construere valeret. Posthæc beatus Placidus, conversus ad Messalinum, dixit: Præpositus istius portus Messanæ civitatis ubi est, & quo nomine nuncupatur? Et Messalinus: Hic, inquit, prope est; de nomine autem, unde interrogasti, scias, quia Pompeius Cilius appellatur. Tum Sanctus jussit illum vocare ad se; qui, dum venisset, cecidit ad pedes ejus. Quem beatus Placidus e terra elevans, præcepit, quod de pretio, quod de portu acceperat, construeret domum, in qua ipse cum suis habitaret, simul etiam & ecclesiam ad honorem beati Baptistæ Johannis, in qua die ac nocte omnipotenti Domino deserviret. Et dixit ad illum: Tuum volo, ut sit, artifices in hoc loco ad operandum, ubicumque eos per totam Siciliam inveneris, adducere, necnon servos & ancillas ad lapides & quæque necessaria sunt, comportanda adunari, ut hoc opus ipsum celerius possit expleri, maxime tamen domus, in qua habitare valeam. Et ut hæc omnia citius fiant, omnes præpositos portuum & procuratores cortium tanto labori interesse, volumus, dando sumptus & quæque necessaria sine dilatione aliqua. Filium vero tuum vice tua super portum præpone: tu vero insta fabricæ, ut cito possit expleri. Præcepitque, ut de redditibus cortium, & de censu portuum pecuniam Romam ad columnas & epistylia emenda transmitteret. Designavit etiam coram Pompeio Cilio, in quo loco dormitorium, refectorium, coquina, cellarium & omnes monasterii officinæ construerentur.

[43] [manum admovet.] Congregatis itaque quampluribus artificibus, jactisque in Christi nomine fundamentis, cœptum opus certatim & sine intermissione perficiebatur. Primo namque ibi domum, in qua beatus Placidus maneret, amplam satis extruxerunt. Messalinus autem interdiu aptissimam mansionem beato Placido assignavit, in qua libere posset solus sedere, legere & orare. Cibos vero afferebant ei & suis servi illius, & omnes amici patris ejus. Idem quoque Messalinus cum familia sua sequestratus in alia domo manebat. Pompeius autem Cilius, juxta quod sibi beatus Placidus imperaverat, vice sua posuit super portum Messanæ civitatis filium suum, nomine Pillium Vitellium, juvenem prudentissimum, sapientia & bonitate multa pollentem.

ANNOTATA.

a Veteris Samnii urbs, olim episcopalis, nunc archiepiscopalis ab anno 969.

b Actum de illo est tom. 2 Jun. ad diem 14 ejusdem mensis, atque observatum, mentionem illius non reperiri hac antiquiorem.

c Alias, inquit Mabillonius, Maro.

d Apuliæ civitas olim episcopalis, nunc Barensi archiepiscopatui unita.

e Hujus cum S. Benedicto familiaritas liquet ex Gregorio Magno lib. 2 Dialogorum cap. 15. Sed illum anno 536 Canusii reperire non potuit Placidus, nimirum Constantinopoli tunc procul absentem, ubi Apostolicæ Sedis legatum agebat. Error est, qui in testem eorum, quæ narrat, oculatum, certe non cadit. Vide num. 119.

f Id est, laudibus.

g Calabriæ, qua Siciliam respicit, civitas episcopalis.

h Qua de causa Sisinnius hic, & ab Ughello Sanctus dicatur, non novi.

i De illo sermo recurret infra in Annotatis in caput V lit. e

k Maris Siculi pars, eam Calabriæ partem, in qua Rhegium, a Sicilia dividens.

l Siciliæ civitas, nunc archiepiscopalis.

* redintegrare

* plasmasti

* cui

CAPUT IV.
Messanæ prodigiis & vitæ sanctitate floret.

[S. Placidus] Quadam vero die, dum a constructione monasterii ad domum suam, quam sibi Messalinus commodaverat, sanctus Domini Placidus rediret, obvium habuit quemdam cæcum, nomine Silvium, natione Romanum, qui plorando lumen amiserat, & per decem & octo annos penitus non viderat. Illo namque tempore omnes, qui insulam Siciliæ habitabant, incolæ Romanorum erant a. Puer autem, qui cæco ducatum præbebat, Placidum, patrem sanctissimum, venientem prospiciens, dixit ad cum: Ecce sanctus Domini Placidus, beati Benedicti discipulus, nuper ab Italia veniens, de quo per totam Siciliam rumor exivit, jam appropinquat. Cæcus autem, ex ore pueri talia dum verba audisset, cœpit clamare voce magna, dicens: Adjuro te, Placide, beatissime serve Dei, per crucem Domini nostri Jesu Christi & sanguinem illius pretiosissimum, quem pro salute humani generis fudit, ut digneris pro me intercedere ad Dominum, ut reddat mihi lumen oculorum meorum, quod plorando amisi, quia per decem & octo annos omnino lumen cœli videre non potui. Idipsum Messalinus cum famulis suis, & alii quamplures, qui una cum eo ad civitatem redibant, exorabant. Tantis itaque vir Domini Placidus supplicationibus motus, substitit, jussitque, cæcum adduci ad se. Et, dum venisset, posuit manum super caput ejus, orans intra se parumper. Completa oratione, sacrosanctum Signum super oculos ejus faciens, & manus suas super eum imponens, cunctis audientibus, dixit: Domine Jesu Christe, qui es lux vera, quæ illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum, qui cæcum a nativitate illuminasti, & dedisti ei lumen, quod natura negaverat, tu illumina oculos istius cæci ad gloriam & laudem tui nominis, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivis & regnas Deus in sæcula sæculorum, Amen. Statim vero aperti sunt oculi ejus, & ita acutissime cœpit videre, ac si infantulus esset. Hi vero, qui aderant, hæc videntes & audientes, procidentes in terram, benedicebant & glorificabant Deum, patremque sanctissimum Benedictum digna extollebant veneratione. Diffamatum est hoc miraculum per universam Siciliam, ita ut ex omni insula ægroti & languidi coadunati ad eum perducerentur.

[45] His quoque diebus quidam vir a dæmonio correptus, [inter miracula,] dolendo exitu cruciabatur. Rogatus itaque vir Domini Placidus, ut pro eo omnipotentis Dei exoraret clementiam, jussit, eum ad se attrahi, & stans, super illum orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, qui mundum, diabolica fraude seductum, de ejus potestate liberasti, qui regnum illius destruxisti, per intercessionem dilecti servi tui Benedicti, magistri nostri, hunc hominem ab hac dæmoniaca vexatione dignare mundare, ut videntes nomen tuum sanctum collaudent in sæcula sæculorum. Cumque circumstantes respondissent, Amen, vir Domini Placidus signum Crucis contra vexatum faciens, immundum spiritum ab eo effugavit. Hi vero, qui præsentes erant, cœperunt laudare Deum, qui per sanctissimum Placidum, beati Benedicti discipulum, tam insigne dignatus est operari miraculum. Igitur cum fama per Siciliam exisset, quod esset in eadem provincia Placidus, beati Benedicti discipulus, qui ægrotantibus manus imponit & sanantur, cæcis reddens visum, surdis auditum, claudos erigens, dæmones fugans, & omnes infirmitates curans; ex tota Sicilia, necnon etiam de Africa convenientes, omnes infirmantes in unum congregaverunt, rogantes, ac per patris Benedicti nomen Placidum attestantes, ut illis sanitatis gratiam impetraret a Domino. Sanctus autem Domini tantis calamitatibus condolens, simul etiam & fidem admirans oravit sic: Domine Jesu Christe, qui magistro meo Benedicto dedisti potestatem apud te impetrandi, quod vellet, tu per ipsius sanctam intercessionem omnibus languoribus istis salutem conferre dignare, ut, sanitate percepta, laudem referant nomini tuo sancto. Et dum responsum fuisset, Amen, sani effecti sunt, laudantes & glorificantes Deum b. Quanta etiam miracula per beatissimum Placidum illis temporibus Dominus Jesus Christus operari dignatus sit, enarrare ea omnia valde longum esset, de quibus tamen aliqua dicemus.

[46] [quæ apud] Dum enim in civitate Messana maneret, & Messalinus cum amicis juxta eum resideret, quidam viri eidem Servo Domini paralyticum quemdam ita afflictum obtulerunt, ut nequiret quis discernere compages membrorum. Rogante vero Messalino & his, qui præsentes erant, pro eo, vir Domini Placidus, oratione facta, contrectansque dissolutos actus *, dixit ad cum: In nomine Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, cujus virtute universa consistunt, adjutus meritis sanctissimi magistri nostri Benedicti, surge sanus & incolumis, & perage opus tuum. Statim itaque ad ejus jussionem consurgens, benedicebat Deum & patrem sanctissimum Benedictum. Quod miraculum videntes Siculi, benedicebant Dominum nostrum Jesum Christum, qui tantam gratiam diligentibus se conferre dignatus est.

[47] [Siculos pariter] His quoque diebus quidam Siculus ad Virum Domini venit, rogans & multa prece deposcens, ut sodalem suum, ex multo jam tempore paralysis languore detentum, sua visitatione sanaret. Obsecrante itaque eo una cum his, qui præsentes aderant, ad lectum ægrotantis accedere studuit, orationemque ad Dominum fundens, ait: Domine Jesu Christe, altissimi Patris Fili, qui paralyticum in lecto jacentem solo verbo curasti, tu per intercessionem dilectissimi servi tui Benedicti, magistri nostri, hunc paralyticum a lecto doloris absolve, quatenus curatus a tanto languore, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. Completa oratione, signum Crucis super eum faciens, de lectulo consurgere jussit. Confestim is, qui prius nequaquam propriis viribus præ ægritudine & dolore surrexerat, ad Placidi præceptum sanctissimi surrexit incolumis. Omnes autem, qui aderant, tanto perculsi miraculo, magnificabant Deum, facientem mirabilia solum, cœperuntque ei certatim infirmos offerre, quos ille signans & benedicens, incolumes reddebat.

[48] Eodem quoque tempore quidam vir, a dæmonio obsessus, [& numero plurima,] ad beatum Placidum adductus est, cujus virtutem ut sensit hostis nefandus, clamare cœpit per os ejus, dicens: Quid est, Placide? Animadvertis, quod ipse sim, quem superatum esse, paulo ante gratulabaris? Sanctus autem Placidus, conversus ad vexatum, dixit: Dominus meus Jesus Christus, Filius Omnipotentis, cui omnis creatura cœlestis & terrestris obtemperat, ipse tibi in virtute Sancti Spiritus, per intercessionem sanctissimi patris nostri Benedicti, imperet, execrabilis dæmon, ut exiens recedas ab hoc homine, & ulterius non habeas potestatem introeundi in eum. Confestimque ab homine exiens strepitum immanem & terrificum dedit. Hi autem, qui spectaculo aderant, in stuporem conversi, benedicebant Deum. Quidam vir, mentis depressus insania, cum ad Sanctum Domini perductus fuisset, orationem super eum faciens, benedictionem dedit, sicque perditæ mentis effectus est particeps, ac si dementiam nullo umquam tempore perpessus fuisset. Reversus vero ad patriam, sonora voce patris Benedicti merita & beati Placidi præconia modis omnibus prædicabat.

[49] Tunc temporis duo cæci, audita fama miraculorum sancti Viri, [& qualitate] dixerunt ad invicem: Cur exterioribus tenebris obcæcati, interioris hominis lumen perdidimus? Quicumque enim languidus ad beatum Placidum accedit, sanus abscedit, & nos torpentes desidia in tenebris remanemus. Eamus itaque ad Virum Dei, quatenus per ejus sanctam intercessionem donet nobis Dominus Jesus Christus gratiam suam. Hæc dum inter se collocuti fuissent, propinquorum adminiculo fulti, ad patrem Placidum pervenerunt. Hos sanctus Pater ut vidit, illorum cæcitati condolens, elevatis in cœlum oculis, dixit: Domine Jesu Christe, Fili Dei, qui cum Patre & Spiritu Sancto in principio cuncta creasti, qui cæci nati oculos aperuisti, qui mundum, in peccati cœno & in tenebris & in umbra mortis jacentem, tua potenti virtute erigens, ad veræ lucis splendorem reduxisti, intret oratio mea, piissime, in conspectu gloriæ tuæ, inclina ad me aurem tuam, & exaudi me, & per suffragia dilectissimi servi tui, patris nostri Benedicti, his lumine privatis visum restitue, ut tuum sanctum nomen benedicere valeant per omnia sæculorum sæcula.

[50] Cumque hi, qui præsentes erant, respondissent, Amen, [llusoriæ] exaudivit Dominus de templo sancto gloriæ suæ Servum, cæcisque suum lumen restituit clamantibus & dicentibus: Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo & usque in sæculum, & benedictum nomen gloriæ suæ sanctum, qui percutit & sanat, vulnerat & medetur, qui illuminavit nos orationibus sanctissimi Benedicti per beatissimum Placidum discipulum ejus. Sicque gaudentes & exultantes cum benedictione sancti Viri ad sua reversi sunt. Nullus namque in Sicilia & Africa & in toto Oriente inveniebatur præter Placidum, qui plus inter homines miraretur. Et sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat, & jubar solis parvos stellarum igniculos obruit & obscurat; ita in Oriente & Meridie cunctorum virtutes & potentias Placidus solus suis virtutibus superavit. Minimum namque se faciebat inter omnes, ut omnium major esset, & quanto plus se dejiciebat, tanto magis a Christo sublevabatur. Omnibus namque erat clementissimus, omnibus bonus; nihil animo ejus clementius, nihil humilius, nihil blandius fuit. Flebat, ut semper gauderet; despiciebat, ut semper amaret; fugiebat laqueos contritos, ut fontem indeficientem reperiret.

[51] [variaque] In talibus itaque exercitiis vir quidam dæmonis infestatione quatiebatur, quem ante Placidum quoque variis dæmon tunc torquere cruciatibus cœpit; ululabat luporum more, latrabat ut canis, fremebat ut leo, sibilabat ut serpens, mugitum dabat ut taurus, rotabat caput, & post tergum terram vertice tangebat. Miserebatur super tanto vexati infortunio Placidus, & lacrymas fundens, Dei omnipotentis clementiam deprecari cœpit, dicens: Domine Deus, cunctorum restaurator, vitæ protector & portus, qui hominem ab antiquo hoste obsessum, tuo pretioso sanguine liberasti, tu per intercessionem magistri nostri Benedicti dæmoniacum virus ab hoc servo tuo expelle, ut, pristinæ sanitati redditus, sanctum & venerabile nomen tuum glorificare valeat. Ad hanc itaque precem vexatus, sanus effectus, laudare cœpit & benedicere Deum.

[52] [operatur,] Iisdem porro diebus quidam vir omnium membrorum officio fuerat destitutus, adeo ut numquam absque magno dolore manum ad os ducere, vel ad ambulandum pedes movere valeret, quoniam durius natibus adjuncti tenebantur. Eratque ei mors ipsa vitalis, quia in corpore ejus, velut in quodam vasculo, intrinsecus latebat anima. Qui dum ab affinibus ad sanctum Domini Placidum perductus fuisset, eumque suppliciter poscerent, quatenus pro ejus liberatione Jesu Christo Domino preces fundere dignaretur; illorum Sanctus acquiescens postulationibus, ait: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui es lux vera, salus, decus & vita generis humani, qui confractos restauras, & restaurando conservas, qui elisos erigis, qui compeditos solvis, tu per ineffabilem misericordiam tuam restaura, repara ac consolida hanc creaturam tuam, quam de diaboli laqueis liberasti, ut videntes mirabilia tua nomen tuum sanctum benedicant in sæcula. Expleta oratione, signum Crucis super debilem faciens, dixit: Sanet te Dominus Jesus Christus, qui dignatus est curare paralyticum in lecto jacentem. Mirabilis Deus in Sanctis, qui glorificantes se in sua præcepta servando glorificat, & in momento exaudit. Nam ad verbum Viri Dei sanitati restitutus, laudem decantare cœpit omnium Redemptori. Populi autem, qui ad spectaculum venerant, hoc videntes, ingenito Patri & unico Genito simulque Flamini sancto perennem gloriam & laudem decantare cœperunt. Sanctus autem Domini Placidus, licet tanta per Christi Domini gratiam patraret prodigia, tanta exerceret undique ad se venientibus stupenda miracula, a constructione monasterii sui nequaquam cessabat.

[53] Die autem trigesima Metellus, filius Messalini cum servis suis, simulque cum præpositis [Messanensi monasterio perficiendo intentus,] portuum omnium & procuratoribus cortium & multitudine amicorum Tertulli patricii ad beatum Placidum veniens, pecuniam infinitam secum deferens, sancto Domini Placido obtulit. Quam accipiens, ad patrium solum, id est, ad urbem Romanam direxit, ex qua columnas & epistylia emit, quæ, cum in Siciliam delatæ fuissent, locari jussit in ecclesia, quam tunc construebat in honore sancti Baptistæ Johannis. Cum villicis autem & præpositis portuum, & procuratoribus cortium diu multumque est locutus, &, ob quam rem ad partes illas a sanctissimo magistro suo Benedicto directus fuisset, retulit, reddideruntque singuli rationem villicationis suæ de cortibus & portubus Tertulli patricii, patris sui, quas tenuerant. Post hæc omnibus in commune præcepit, ut sine fraude & dolo aliquo & absque qualibet dilatione quotidie impenderent, quicquid sibi & suis in cibo, potu atque vestitu vel in cœnobii constructione necessarium esset, dixitque ad eos: Ego veniam visere vos, & omnes possessiones, quas pater meus in hac provincia tenuit, ideoque ita agite, ita studete, ut nostram gratiam obtinere possitis. Hoc scientes indubie, quia, si me scandalizaveritis, scandalizabimini. Hæc cum dixisset, cum benedictione sancti Viri redierunt unusquisque in sua.

[54] Ipse autem Pater sanctissimus ea, quæ a magistro suo Benedicto didicerat, [nec minus aufleritati vitæ,] modis omnibus implere satagebat. Refulgebat sane doctrina pietatis in eo, dilatabaturque sanctæ conversationis doctrina, agrum serendo justitiæ. Unde factum est, ut per beatum Placidum ac Discipulos ejus, patris Benedicti & Cassinensis cœnobii veneranda religio per totum orbem terrarum diffusa sit & diffamata. Idem vero sanctus Domini Placidus, Spiritu Sancto repletus, sine intermissione castigabat sanctum corpus suum, & in servitutem omnem redigebat, ut membra, quæ sunt super terram, mortificaret. Sermo vero ejus aliud non erat, quam mundi hujus delicias spernere, onera orbis relinquere, ut Jesum Christum, Dei Filium, libere sequeretur, memorans illud, quod Dominus locutus est: “Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus c.” In sermone autem ejus quanta gravitas, quanta modestia erat, enarrare quis valeat? Orationi & lectioni solus quotidie insudabat, ac sæpe & multum, cum meditationi inserviret, lacrymis fluebat; habebat enim spiritum magnæ compunctionis, non diebus, non noctibus a colloquiis divinis & psalmodia cessabat, omni tempore Quadragesimalem vitam ducens, vinum numquam bibens. In Quadragesima Dominico die, tertia & quinta feria, pane tantum & aqua contentus erat, aliis diebus nihil omnino recipiens.

[55] Cilicio semper ad carnem usus est, &, cum fatigatus esset ab oratione seu a genuflexione, [virtutique incumbens,] sedendo potius, quam jacendo somnum capiebat. Nemo illum unquam aliquando vidit in aliquo actu commotum, sed semper honestum, humilem, gravem, mansuetum, benignum, nemini nocentem, nemini invidentem, nemini, quod malum est, quærentem: erat enim omni hora gratia Dei plenus. Numquam aliquando alicui homini locutus est, nisi necessitas coëgisset, aut fratrum affectio, seu bonorum hominum, vel pauperum, aut cum monasterii necessitas exposceret, semperque spiritus ejus in Deo positus erat. Sed in omnibus virtutibus, in quibus eum perfectissimus magister suus Benedictus instruxerat, de die in diem proficiebat atque crescebat; non æqualem se aliorum ducens, sed ultimorum omnium servum. Jam vero de ejus quid dicam clementia? Nil enim menti ejus carius fuit, quam potentem pauperi non præponere. Si pauperem videbat, sustinebat; si divitem, ad benefaciendum hortabatur, illud prædicans Euangelicum: “Qui habet duas tunicas, det non habenti; &, qui habet escas, similiter faciat d” ut cœlorum regnum accipere valeat. Ibat autem frequenter ad operarios, qui cœnobium & ecclesiam construebant, ad portum quoque maris & cortes patris sui visendas, sicque demum revertebatur ad domum, quam sibi accommodaverat Messalinus.

[56] [quadriennio illud absolvit,] Quarto vero anno e, postquam in Siciliam sanctus Domini Placidus venerat, monasterium omne una cum ecclesia sancti Baptistæ Johannis satis decenter in omni constructione perfectum, atque ab episcopo ejusdem Messanæ civitatis ecclesia dedicata est quinto Kalendas Augusti. Rogavit etiam idem Sanctus episcopum f, ut totius monasterii ambitum aqua exorcizata respergeret, & orationem daret, sicque in eum Sanctus Domini ingressus est cum suis ad habitandum. Cœperunt deinde nonnulli mundum relinquere, & sub beati Placidi magisterio cordis cævices * edomare. Intra breve namque temporis spatium triginta fratres in eodem loco ad omnipotentis Dei servitium congregati sunt.

[57] [ac novum prodigium patrat.] Post hæc oblatus est eidem servo Domini Placido quidam energumenus, qui diutius satanæ laqueis irretitus, dire afficiebatur. Quem cum Vir Dei ita attritum vidisset, ejus calamitati compatiens, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, lux vera, qui es pius, clemens & misericors, expelle a figmento tuo per intercessionem sanctissimi magistri nostri Benedicti inimicum sævientem, ut a laqueo insidiatoris ereptus, laudem dicat nomini tuo sancto. Qui, cum orationem complesset, signum Crucis contra vexatum faciens, antiquum hostem ab eo protinus effugavit. Igitur quia longum esset evolvere, quanta per eum Dominus operatus est, ad ejus gloriosissimam passionem exarandam veniamus.

ANNOTATA.

a Siciliam Justinianus per Belisarium Gothis eripuerat ab anno 535.

b Non dubium est,quin hic miracula S. Placido Actorum scriptor attribuat sane liberalius, quum veritas patiatur.

c Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuncia omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Luc. 14, ℣. 33.

d Luc. 3, ℣. XI.

e Ex auctoris calculo, anno 540.

f Qui Capuanum, Beneventanum, Canusinum & Reghiensem episcopos suo nomine expressit, videtur hic Messanensis episcopi nomen siluisse ex ignoratione, quod dici de Gordiano nequit. Consule num. 124 Comment. prævii.

* artus

* cervices

CAPUT V.
S. Placidum Fratres & Soror invisunt: irruentes in monasterium Saraceni tum in Monachos, tum in Hospites sæviunt.

[Eutychium, Victorinum & Flaviam, apud S. Placidum hospitantes,] Per idem tempus dum in Urbe fama crevisset, quod sanctus Domini Placidus a venerabili patre Benedicto ad monasterium construendum, & cortes ac possessiones Tertulli, patris sui, retinendas, in Siciliam directus fuisset, & quia in cœnobio, a se constructo, triginta jam Fratres sub patris sui Benedicti regula aggregasset: Eutychius & Victorinus, germani ejus, quorum superius memoriam fecimus, una cum sorore sua Flavia virgine, Placidum fratrem videndi desiderio ducti, & in ejus amorem ultra modum accensi, ex consilio parentum suorum urbem Romam egredientes, navem conscendunt; dantesque carbasa ventis, Siciliam adeunt, & ad portum civitatis Messanæ applicantes, classem in littore solvunt; descendentesque de navi, ad sancti Johannis cœnobium tendunt, videntesque Fratrem, repleti sunt gaudio magno. Et primo quidem non cognoverunt eum, ob id scilicet, quia, ex quo beato Benedicto oblatus est, illum ulterius non viderant: & post tanti temporis spatium vir factus, & monachali habitu indutus, atque præ nimia abstinentia ac enormitate vigiliarum & orationum, corpore tabefactus & annihilatus erat. At ubi per indicia agnoverunt eum, in osculis ejus ruentes, & se diutius complexantes, ob nimietatem amoris & gaudii in fletum maximum proruperunt. Post hæc cum omnia monasterii habitacula perlustrassent, ac convenienter constructa laudassent, aliquantis diebus apud beatum Placidum, fratrem suum, remorari decreverunt.

[59] Eodem tempore apud paganos a, qui in Hispania inhabitabant b, [noctu irruens in monasterium Mamucha,] Abdala c, impiissimus Christi insectator & hostis, regnum administrabat. Hic Christianæ religionis culturam funditus de terra eradere, & Molochi templa & Luciferi culturam augere cupiens, centum navium expeditionem congregavit, & super eas quemdam crudelissimum Agarenum, nomine Mamucha, ducem præficiens, contra Romanum direxit imperium, mandans, ut civitates & castra igni cremaret, ecclesias destruerat, Christianos ad dæmonum Molochi, Rempham & Luciferi d culturam compelleret, non consentientes diversis suppliciis enecaret. Cujus ille imperio parens, cum plurimam stragem nostrorum dedisset, post aliquantos dies, in quibus Eutychius, Victorinus & Flavia virgo ad beatum Placidum venerant, cum Fratres nocturnalem synaxim in ecclesia decantarent, jam dictus Mamucha in navibus cum paganis sexdecim millibus octingentis adveniens, fores monasterii confringi, & omnes in vinculis jussit adstringi. Quod dum factum fuisset, Gordianus jam dictus, qui cum beato Placido a Cassinensi cœnobio ad Siciliam venerat, cum esset juvenis, per quamdam posticam domus aufugiens evasit; Donatus vero, qui jam senio affectus erat, absque aliqua interrogatione capite truncatus est e.

[60] [una cum Placido & plerisque monachis,] Sanctus autem Placidus una cum fratribus suis Eutychio, Victorino & Flavia virgine, Fausto, Firmato f diacono, simul etiam cum Monachis triginta, catenis vinctus, Mamuchæ adspectibus præsentatur. Quem truculentus arbiter ut vidit, dixit ad eum: Qui vocaris? Sanctus Placidus respondit: Christianus sum. Dux dixit: Nega Christum tuum, & dic in eum convicia, & juxta ritum invictissimi regis nostri Abdalæ Deum adora, & dimitto te. Sanctus Placidus respondit: Ego Dominum Jesum Christum numquam negaturus sum, & pro ejus nomine mori desidero. Dux vero, adhæc sæve indignans, dixit ad Eutychium & Victorinum, Flaviam, Faustum, Firmatum diaconum & reliquos triginta: Vos quid dicitis? Obtemperabitis præceptis excellentissimi regis Abdalæ, ut Christum relinquentes, Deum nostrum adoretis? Sancti autem Martyres quasi ex uno ore dixerunt: Quod in animo insidet vestro, perficite. Unus enim nobis animus est, una fides, unus ordo vivendi: quapropter ea, quæ a primo audisti, ab omnibus dictum esse, putate. Pro amore namque Christi parati sumus animam ponere.

[61] [dire cæsos, carceri mandat,] Ad horum itaque Martyrum famina dux Mamucha vehementer iratus, jussit sanctos Dei Placidum, Eutychium, Victorinum ac virginem Flaviam cum reliquis Sanctis expoliari, & gravissime fustibus cædi, dicens: Verba verberibus cedant. Sancti vero Martyres exultabant & gaudebant in Domino, quoniam digni habiti sunt pro nomine ejus verberum supplicia pati. Videns vero impiissimus dux, quod jam in extremis essent, dixit ad eos: Dicite, morti destinati, si relinquere vultis Crucifixum, an perire decrevistis? Sancti Martyres dixerunt: Nos, Dominum Jesum Christum verum Deum esse, corde credimus, ore confitemur, & ab ejus cultura numquam recedemus. Fac, quod vis, Christiani sumus. Stupefactus ad hæc crudelissimus arbiter, dixit ministris: Iterum flagellentur, crudelissime torqueantur, verbera verberibus addantur, forsitan resipiscent hi, qui in errore decreverunt permanere. Ministri itaque juxta ducis imperium flagellantes & torquentes eos, clamabant dicentes: Negate Christum vestrum, negate. Sancti autem, dum torquerentur, rogabant Dominum, dicentes: Domine Jesu Christe, Fili Dei, libera nos ab omni tentatione, & ab scandalis operantium iniquitatem. Dux vero, ad Martyrum tolerantiam permotus, præcepit, ut, manibus a tergo ligatis, & compedibus vincti, includerentur per septem dies, & neque panem neque aquam eis dari, ut deficerent, procrastinans eorum interitum, si forte plagis corporalibus fatigati, ejus nefandis jussionibus obtemperarent. Sanctus autem Domini Placidus, in tanto supplicio constitutus, non diebus neque noctibus a colloquiis divinis & oratione cessabat.

[62] [& post aliquot dies fustibus iterum,] Dum hæc agerentur, tempestas magna in mari exorta est; barbari vero ob aëris incommoditatem, dum ad Hispanias se remeare non posse, perspicerent, ira permoti, circumquaque cuncta igni ferroque deleverunt, & adulteria ac innumerabilia mala in ecclesiis & in hominibus committentes, & viros ac mulieres ob Christi fidem trucidantes, civitati Messanæ ineffabilia mala intulerunt, sanctosque Dei martyres Placidum, Eutychium, Victorinum & virginem Flaviam cum Sociis in terram suam transferre decreverunt. Itaque, dum maris inclementia viam illis obtrusisset, videntes, sanctum Placidum cum Sociis absque cibo & potu Christo gloriam ferre, mirati sunt, cursuque concito ducis tentorium adeuntes, quæ acta & dicta fuerant, per ordinem pandunt. Qui, belluina rabie accensus, jussit, sanctos Dei Martyres per singulos dies acerrime fustibus cædi, & sine aliquo cibo vel potu dimitti. Et dum cæderentur, clamabant pagani: Negate Christum, & dicite in eum convicia, & dimittemini. Sancti autem Martyres, quasi ex uno ore, dixerunt: Neque Christum Dominum nostrum negamus, neque convicia in eum, qui Creator est omnium, inferimus, facite, quod vobis videtur.

[63] Barbari vero, de Sanctorum constantia ultra modum mirati, [aliisque suppliciis torquet:] cursu rapidissimo ducem adeuntes, rem, prout erat, exponunt. Dux autem, solita inflammatus nequitia, jussit, sanctum Placidum cum Sociis, pedibus versis, suspendi, & flagellis hinc inde crudelissime laniari, & sub capite uniuscujusque fumum horridum subministrari. Quod dum factum fuisset, clamabant more solito contra Sanctos pagani: Negate Christum vestrum, negate. Sancti vero Martyres, paganorum monita velut stercora contemnentes, clamabant ad Dominum, dicentes: Si constiterint adversum nos castra, non timebimus mala, quoniam tu nobiscum es, Domine. Cumque omnes singillatim unus post unum hoc ordine cruciati fuissent, jussit dux Mamucha, dari unicuique Sanctorum pugillum unum hordei crudi ad manducandum, & paululum aquæ ad bibendum g. Dicebantque ad Sanctos: Si negaveritis, Christum Deum esse, quicquid petieritis, dabimus vobis, & annumerabimini inter primos amicos ducis nostri Mamuchæ, & eritis quasi fratres regis nostri Abdalæ, ac domini in omni regno ejus. Sancti autem fratres Placidus, Eutychius, Victorinus & sanctissima Flavia virgo, soror eorum, quasi ex uno ore, dixerunt, Si polliceremini nobis, facturos dominos orbis terrarum, non negabimus Dominum nostrum Jesum Christum, qui pro nobis mortuus est & surrexit, ascendensque in cœlum, vivos & mortuos & omne sæculum per ignem judicaturus adveniet. Quinimo vos, qui miseria pleni estis, qui æternæ morti addicti, vos potius credite in Dominum nostrum Christum Jesum, & salvi eritis in æternum. Dirissimus autem Mamucha, ex beati Placidi ore talia dum verba audisset, ac sæve indignans, jussit, eum cum Sociis carceri tradi.

[64] Nocte vero adveniente, Gordianus jam dictus, [at Gordianus, qui clam aufugerat,] qui tempore, quo beatus Placidus captus fuerat, fugiens evaserat, venit ad eum in carcere, procidensque ad pedes ejus, confortabat eum, dicens: Constans esto, domine mi Placide, & noli timere, quia tecum est manus Domini, qui tibi mansionem in cœlesti regno locavit, lapidibus pretiosis instructam. Si tibi persecutores verbis blanditi fuerint, noli illis adhibere consensum; si aurum vel argentum, aut lapides pretiosos obtulerint, ne accommodes animum, sed potius illum respice, illum intende, qui fecit cœlum & terram, & mare, & omnia, quæ in eis sunt. Nihil enim martyrio laudabilius, nihil excellentius, nihil honorabilius invenitur; quippe cujus adjutor Christus Dominus est, & illi, qui eum diligunt & cupiunt, immortalitate ac gloria perenni remunerantur. O quam terribilis est, & quam metuendus judicii dies adveniet, in quo juxta Apostolum unusquisque recipiet secundum suum laborem. In quo etiam angeli trement, qui non peccaverunt, ac justi terrebuntur, qui Domino placuerunt. Hunc diem Propheta designabat, cum dicebat: “Dies illa dies iræ, calamitatis & miseriæ, dies tubæ & clangoris, dies magna & amara valde, dies nebulæ & turbinis h” plena indignatione, qua cœli magno impetu movebuntur, sol obscurabitur, & luna non dabit lumen suum, ac stellæ cadent de cœlo, & virtutes cœlorum movebuntur.

[65] [S. Placidum] Jam adversus communem inimicum pugnam arripuisti, jam caput serpentis antiqui conculcasti; constantiæ & fortitudinis arma retine, ut possis tela & jacula ejus scuto fidei repellere, & juxta Apostolum “indue armaturam Dei i” vigila strenue, “quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens, quem devoret k” cui fortiter in fide persistentes resistere convenit. Diem supremum ante mentis tuæ oculos revoca, nocte simul & die, horis atque momentis, & quam fluxa, quam brevis sit hujus mundi gloria, quam caduca, & quibus ærumnis subjaceat. Adverteque, qualiter illam turbo repentinus auferat, & sedula mente pertracta. Ubi tunc erit sublimium honor & gloria regum? Ubi dives & princeps? Ubi fortes & divites? Ubi tunc erunt, qui ex obliquo egenos despiciebant, & sua locutione indignos censebant? Ubi argentum & aurum? Numquidnam non ceu pulvis præteriit, & velut umbra evanuit? Jam recessit, jam transiit, ad crebi profunda descendit, in quo vermis impiorum non morietur, & ignis non extinguetur. Ibi tunc potentes potenter tormenta passuri sunt, & fortioribus cruciatus intolerabilis erit: ex quo non educet pater filium, aut filius patrem, nec sodalis erit, qui redimat, neque frater, qui eripiat. Leva cor tuum cum manibus ad Deum, dicens cum Propheta: “Eripe me de inimicis meis, Deus meus, & ab insurgentibus in me libera me l” de manibus odientium erue me. Jam pugnare cœpisti, pugna, ut vincas, & coronam immortalitatis accipias.

[66] [ad constantiam excitat:] Audiens hæc beatissimus Placidus, gratias egit Redemptori omnium Deo. Deinde conversus ad Gordianum, dixit: Omissis, frater, verborum ambagibus, Vincentem mundum invocemus, rogantes, ut, qui dedit velle, donet & posse. Illum enim desidero, illum suspiro, ad illum pergere cupio, cui animam meam devovi, qui me dignum fecit pro suo nomine pati. Et post hæc, Vide, inquit, ut, quicquid erga me evenire prospexeris, in scriptis notifices magistro nostro Benedicto, necnon condiscipulis & consanguineis meis, Mauro & Felicissimo m. Ego enim jam delibor, jam alligatus corpore, alligatus & spiritu vadam, quo me duxerit Dominus Jesus Christus. Testis enim mihi est Deus, quia omnibus hominibus puram exhibeo caritatem, rogans Deum omnipotentem, ut nos, in periculis constitutos, sua protectione defendat, & inter procellas & tempestates hujus mundi illæsos custodiat, & pacem Ecclesiæ suæ sanctæ quantocius tribuat. Hæc cum dixisset, expansis in cœlum manibus, & oculis in altum erectis, oravit ad Dominum, dicens: Unigenite Fili Dei, Verbum incarnatum, protege ac defende Ecclesiam tuam, tuo pretiosissimo sanguine redemptam, conserva Cassinensem ecclesiam in sancta religione, meque ad te venire, victo diabolo, jube.

[67] Mane itaque facto, dux Mamucha, rabido inflammatus furore, [iterat tertio tormenta barbarus,] jussit, sanctum Placidum cum Sociis suis sibi præsentari. Cumque ante impiissimum ducem, manibus retro ligatis, præsentati fuissent, indicto silentio, dixit: Testes invoco deos, excellentissimumque omnium Luciferum, quia nec interrogatione dignos vos nostra excellentia judicavit. Hinc autem, non ut criminis obnoxios, sed ut fratres, vos alloquor, ut deponentes pertinaciam vanæ superstitionis, acquiescatis salutaribus monitis, obtemperantes præceptis regis nostri Abdalæ, & magnificum prophetam nostrum Moloch venerantes. Hoc si feceritis, hujus vitæ gaudiis feliciter fruemini, & dabimus vobis infinitas possessiones & uxores; quod si non feceritis, diversis suppliciis interibitis. Sancti Martyres dixerunt: Neque nobis blandimentis suadere poteris, nec minarum asperitatibus terrorem incutere valebis. Tunc nefandus arbiter, furore & ira magna accensus, jussit, sanctum Placidum cum Sociis suis expoliari, & fustibus cædi, & membris omnibus crudelissime torqueri. Cumque ministri iniquitatis ducis jussa perficerent, Gordianus cum omnibus Christianis, qui ducis Mamuchæ manus evaserant, cum fletu ingenti clamabant: Domine Jesu Christe, martyrum fortitudo & palma, veni in adjutorium Placidi, servi tui, in hujus agonis discrimine constituti: & hoc diebus ac noctibus postulabat, sine intermissione pro eo lacrymarum & orationum hostias Domino immolans.

[68] Idem autem sanctus Domini Placidus, cum a paganis ultra modum cum Sociis cruciatus fuisset, [& inhumaniter] jussu sævissimi ducis a suppliciis amotus est, & beatissima virgo Flavia, incredibili decore micans, tribunalibus est præsentata. Quam truculenta bestia dum perspexisset, dixit ad eam: Dic, scelerata & omni misericordia prorsus indigna, adquiescis præceptis regalibus, an in stultitia permanere decrevisti? Ad quem beatissima virgo Christi Flavia respondit: Ego stultitiam numquam habui, quia semper Christum, cuncta regentem, dilexi; præcepta vero regis tui, velut lutum, quod pedibus conculcatur, abjicio. Dux autem, adversus virginem Flaviam ingenti ira succensus, dixit ministris: Expoliate hanc, &, pedibus in altum erectis, in sublime suspendite. Habebat * honoris sui dignum commercium, quæ salutaribus monitis cordis cervicem flectere renuit. Pagani vero, juxta quod dux imperaverat, sanctam virginem Flaviam, pedibus in sublime erectis, suspenderunt. Quam dux ita allocutus est, dicens: Stultissima omnium feminarum, non verecundaris in turpitudine nuditatis tuæ? Et Virgo Christi ad hæc: Sacra Scriptura testatur, quia Deus est conditor viri & feminæ, ob quam rem de sexu nulla mihi adscribetur injuria * pro eo, quod nuda sum; neque nuditatem tantum corporis sustinere parata sum, sed etiam gladium & ignem propter eum, qui pro me denudari & flagellari & crucifigi voluit.

[69] Dux vero, ad hæc carnali furia fretus, dixit ministris: [Flaviam cruciat;] Quid agitis? Fustes afferte, & eam sine intermissione acerrime flagellate. Cumque milites sanctam virginem Flaviam crudeliter flagellarent, Virgo Christi clamabat ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, adesto nunc famulæ tuæ Flaviæ in hujus agonis stadio, ne dicant inimici tui, ne dicant: Prævaluimus adversus eam. Conturbatus adhæc crudelissimus censor ait: Si ista extincta non fuerit, maximum regi nostro Abdalæ conferet detrimentum. Et post hæc: Eia, inquit, frontem & mamillas, necnon & brachia torquentes dissipate. Subtus vero fumum acerrimum subministrate, variisque tormentis corpus illius excruciando necate. Illi itaque toto mentis conamine perficientes, clamabant: Nega Christum tuum, turpissima & omni dedecore digna, quia jam parata tibi imminet mors. Itaque, in talibus die decurso, dux Mamucha sanctam Dei virginem deponi, & cum beato Placido ac Reliquis in carcerem includi jussit, iraque commotus, præcepit, ut, quotquot Christianorum invenissent, diversis suppliciis enecarent.

[70] Jam vero quis digne enarrare valeat, quantis suppliciis Christiani eo tempore in Sicilia sint affecti? [nec mitius interim ceteros Christianos habet.] Nonnulli namque palorum vectibus ora reserantes, fœtidum cœnum ingerebant. Alios in frontibus & in tibiis remugientibus nervis torquendo cruciabant, plerumque aquam marinam, acetum, amurcam & liquamen & alia multa & crudelia, tamquam utribus imbutis ori appositis, sine misericordia porrigebant, stimulis ferreis ad ambulandum urgentes. Parvulos etiam ab uberibus maternis rapientes, insontem infantiam elidebant ad terram. Alios e regione pedes tenentes, a meatu prorsus naturali, usque ad arcem capitis dissipabant. Alii candentis ferri laminis adusti sunt, aptantesque fustes in modum serrarum ex palmis cum stirpibus, & dorsa Christianorum cum illis flagellantes, non tantum ossa confringebant, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanebant, dissipatisque carnibus, viscera pandebantur. Nonnulli vero, ligatis pedibus post terga currentium equorum, inter spinosa loca silvarum ducebantur, ut, ducti & reducti, dumosis lignorum aculeis eorum corpora carperentur, ac diu & sæpius tibias torquendo tinnientibus chordis constringebant. Feminas autem per unum pedem appendentes, palis minoribus dentatis rectis * in capite, crinibusque in eisdem colligatis, ac vehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam auferebant, ingentia pondera in uno pede colligantes, & laminas ferri ignitas dorso, ventri, mamillis ac lateribus apponentes n.

ANNOTATA.

a Pagani, de quibus Acta, Agareni seu Saraceni fuisse dicuntur sæpe infra.

b Anachronismus insignis est: nam Saraceni Hispaniam non occuparunt, nisi sub annum 713. Sed forte Hispania Tingitana, pars Africæ Hispaniæ obversa, intelligi debet. Varias eruditorum sententias de barbaris, qui S. Placidum ejusque Socios interemerunt, vide § IX Comment. prævii. Quæ præ ceteris, ibidem memoratis, arrideat, vide num. 147.

c Abdala nullus anno 541 sive in Hispania, in qua tunc Theudis regnabat, sive in Africa, aut alibi regnasse scitur.

d Moloch idolum Ammonitarum, de quo 3 Reg., cap. XI & alibi. Moloch & Remphæ meminit S. Stephanus, Act. 7, ℣ 43. Porro Luciferum inter deos a Saracenis habitum, scribit S. Hieronymus in Hilarione. Mabillonius in Annotatis.

e Sacris Fastis inseritur die IV Octobris: sed mense Septembri occisus fuit, ut ex sequentibus sequitur. Vide num. 148 Comment. prævii & infra lit. f ad cap. 6.

f Forte hæc nomina Actorum auctor aut interpolator quispiam aliunde corrasa pro arbitrio S. Placidi germanis Sociisque martyrii applicuit. Vide num. 10 Commentarii prævii. Faustus vero & Firmatus monachi fuisse non videntur, sed Eutichii, Victorini & Flaviæ comites; nam tum hic, tum num. 56 S. Placido, præter Donatum & Gordianum, monachi fuisse dicuntur 30; qui alioqui 32 fuissent.

g Hæc Wandalos indicare videntur. Vide num. 144.

h Sophoniæ 1, ℣ 15 & 16 hoc ordine ista leguntur: Dies iræ dies illa, dies tribulationis & angustiæ, dies calamitatis & miseriæ, dies tenebrarum & caliginis, dies nebulæ & turbinis. Dies tubæ & clangoris super civitates munitas & super angulos excelsos.

i Ex Pauli Ep. ad Ephesios cap. 6, ℣ XI.

k Ep. 1 Petri 5, ℣ 8.

l Psalm. 58, ℣ 1.

m Alludit hic auctor seu interpolator Actorum ad fictitias Gordiani litteras, de quibus, aliisque consule§ 3 & 4. Litteræ ipsæ habentur in Appendice ad Chronicum Parisiense, Parisiis typis editum anno 1603.

n Hæc omnia ex Victore Vitensi de Persecutione Vandalica sparsim excerpta sunt. Vide num. 145 Comment. prævii.

* Habebit

* culpa

* jactis

CAPUT VI.
Sancti, iterum iterumque cruciati, capite tandem minuuntur, & a Gordiano sepulturæ mandantur.

[Iterum Mamucha; primum quidem universos cædi,] Sancta vero virgo Flavia, dum in carceris ergastulo cum Fratribus esset retrusa, Placidum, fratrem suum, alloquebatur, dicens: Jam sacris tuis orationibus, Placide frater, faventibus, inchoavi martyrium, nunc vero, obsecro, ne desistas inchoata perficere. Ora attentius, rogo, ut dignum faciat Dominus Jesus Christus desiderium cordis nostri ante conspectum gloriæ suæ, & tribuat nobis, quod promittere dignatus est suis fidelibus, & omnibus quærentibus gratiam suam. Sanctus autem Domini Placidus, aperiens os suum, Eutychium & Victorinum, fratres suos, & virginem Flaviam, sororem suam, Sociosque triginta tres consolabatur, dicens: Forti animo estote, suspicite in cœlum, & precibus exorate cuncta Regentem, ut patris Benedicti intercessione nobis patiendi tolerantiam donet. Alia vero die dux Mamucha, residens in consistorio, jussit, sanctos Dei martyres Placidum, Eutychium, Victorinum & virginem Flaviam cum triginta tribus Sociis suis sibi præsentari, & gravissime fustibus cædi, & per pedes suspendi, ac membris omnibus acriter torqueri, fumumque horridum sub eis administrari, dicens: Negate Christum vestrum, & dicite in cum convicia, & dabimus vobis bona hujus mundi. Posthæc sanctus martyr Christi Placidus, erectis in cœlum oculis, clamabat ad Dominum, dicens: “Narraverunt nobis iniqui fabulationes, sed non ita, ut lex tua” Domine a. Omnia mandata tua veritas, iniqui persecuti sunt nos, adjuva nos, Domine, Deus noster.

[72] Quinta vero die, videntes pagani, quod sancti Dei martyres Placidus, [dein vero S. Placidum & Fratres,] Eutychius, Victorinus & Flavia virgo speciali quodam amore essent obligati, & honore se invicem prævenirent, quod una cibum caperent, quod segregati ab aliis starent, quod simul soli orarent, mirati sunt, & dicebat alter ad alterum: Isti affinitate conjuncti sunt, ideo ab aliis dividuntur. Interrogans itaque Sanctos unus ex paganis per interpretem, quo utebantur, dixit ad eos: Quam generositatem fertis inter vos? Responderunt hi: Quatuor germani fratres sumus, ex uno viro & femina generati. Ille vero rursus percontatus est eos, dicens: Ex ista patria estis, an ex alia regione? Et responderunt Sancti, dicentes: Romani sumus & Christiani. Et ille: Bene contingit vobis, quia hominum omnium genus semper voluistis humiliare, & dominium exercere, nulli umquam genti voluistis subdere colla. Sed dicite nobis, quæ sunt nomina vestra? Ad hæc sanctus Placidus proloquens, ait: Hi duo fratres mei, Eutychius & Victorinus b vocantur. Hæc autem soror mea & virgo, Flavia dicitur. Ego vero peccator, Placidus Monachus vocor. Et ille, Assentite, inquit, nobis, & proderit vobis, negate, Christum vestrum Deum esse, & nostro more Luciferum sidus Dei nostri Rempham excolite, ut frui possitis una nobiscum hujus gaudiis vitæ. Respondens autem sanctus martyr Placidus, dixit: Absit hoc a nobis, ut Deum nostrum Jesum Christum, Creatorem cœli & terræ, negemus, & hominem perditum pro Deo colamus, qui jam a Domino Jesu Christo cum diabolo & angelis ejus damnatus est in inferno, perpetuo igni exurendus.

[73] [vix non ad nocem, jubet;] Hæc pagani ex Martyris ore dum verba audissent, Mamuchæ duci nunciare curarunt. Sævissimus autem dux, furore nimio accensus, jussit, sanctissimum Placidum cum duobus Fratribus & cum sorore Flavia tamdiu virgis mactari, donec inter manus deficerent. Quod dum factum fuisset, pagani, existimantes eos mortuos, recesserunt. Sed Deus omnipotens, cui cura est, & solicitudo suorum, misit angelum suum sanctum, qui sanctorum martyrum Placidi, Eutychii, Victorini & virginis Flaviæ roboravit corpora, & curavit plagarum vulnera. Mane autem facto, pagani, redeuntes ad stadium, sanctosque Martyres Dei illæsos consistere perspicientes, dicebant ad eos: Animadvertite & videte, quanta misericordia usi sunt Deus & propheta noster in vobis, qui, cum debuissent interficere vos, contulerunt vobis sanitatem. Relinquite ergo vanitatem & sectam superstitiosam, & adorate eos, qui præstiterunt vobis sanitatem, & gubernent vitam vestram. Sanctus Placidus respondit: Vos potius relinquite diabolum, quem adoratis, & adorate Dominum nostrum Jesum Christum, qui fecit cœlum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt, & relinquite perditum ipsum vestrum prophetam, & satanam, quem is pro Deo coluit, cum quo damnatus est in ignem æternum.

[74] [quod cum frustra fieret, Placido lingua præciditur,] Saraceni autem, cum viderent, quod neque minis, neque promissionibus Sanctos Dei ad suam culturam valerent inflectere, acta & dicta duci seriatim referre curarunt. Dux vero sævus indignans, jussit, sanctum Placidum cum Sorore & duobus Fratribus suis per pedes suspendi, & fustibus cædi, & fumum acerrimum subministrari, clamantibus paganis juxta consuetudinem: Negate Christum vestrum, negate. Quod dum factum fuisset, clamabat beatus Placidus una cum fratribus suis Eutychio & Victorino ac virgine Flavia, quasi ex uno ore, dicentes: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui confortas servos tuos, in te sperantes. At durissimus dux, dolore & ira permotus, beatissimo martyri Placido, qui præ omnibus & pro omnibus loquebatur, cum lapide os & arterias confringi jussit, dicens: Si non negabis Christum tuum, & tu & alii mala morte peribitis. Sanctus vero martyr Placidus glorificat Dominum, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me computare dignatus es in numero servorum tuorum. Non ferens autem impiissimus dux, quod sic beatissimus Placidus sæpe Christum nominaret, ira magna accensus, jussit, ei linguam radicitus amputari. Sanctus vero Placidus clamabat, lingua præcisa c, dicens: Benedictum nomen & virtus Domini nostri Jesu Christi, cujus nomen & virtus permanent in secula, qui & liberat nos ab omni malo semper.

[75] Cumque Fratres ejus & Soror respondissent, Amen, [stupro exponitur Flavia:] præ nimia ira frendens dentibus sævissimus dux, jussit, eos iterum gravissimis fustibus cædi. Sanctam vero virginem Flaviam truculentus arbiter præcepit, tradi quibusdam lenonibus de exercitu suo ad corrumpendum, dicens: Invitate ad turpitudinem ejus omnem exercitum. Sancta autem virgo Flavia, prolatam sententiam in se dum agnovisset, suspexit in cœlum, & ait: “Deus, qui sedes super thronos & judicas æquitatem d” “esto mihi in Deum protectorem, & in locum refugii, ut salvam me facias e.” Surrexit in me judex iniquus, mordens carnes meas canina rabie, misit truces manus ad verbera, pedibus appensa sum, fustibus acerrime verberata sum, omnibus membris crudelissime torta sum, fumus horridus sub me administratus est, impinguatur dux sævus sanguine meo: tuus est amor, tua fidelitas, pro te hæc omnia patior; respice in me, sancte Deus Sabaoth, ne polluant inimici famulam tuam, ne dicant, Prævaluimus adversus eam. Oravit, & ecce subito virtus divina super Virginem sanctam respiciens, suo illam munimine sepsit. Nam, cum ad ducis imperium lenones sanctam virginem Flaviam vellent stuprare, vim ei inferre volentes, quicumque manus ad eam contingendam misissent, stupebant nervi eorum, & arefiebant manus & brachia illorum, & præ dolore ex intimo corde mugitum reddebant. Ipsa autem beatissima virgo Flavia, cum fuisset, sicut jam diximus, cum Fratribus suis multoties pro Christi nomine cæsa & torta, & diversis suppliciis affecta, immobilis in side Christi permansit.

[76] Posthæc impiissimus dux Mamucha sanctos Dei martyres Placidum, [tandem, expugnandis Martyribus] Eutychium, Victorinum & virginem Flaviam suo examini fecit assisti, quos tumenti pectore, facie furibunda, vibranti capite, ita est allocutus: Quousque insipientes vos nostra tolerat clementia? Hortor & commoneo vos, Crucifixum negate, & adorate Deum, cui excellentissimus rex noster Abdala cervicem suam flectit; sin alias, acerrima morte peribitis. Sanctus Placidus respondit: O infelices, quare mentis vestræ oculos, atra orbatos * caligine, non exeritis? Credite in Dominum Jesum Christum, Creatorem cœli & terræ, & dimittite diabolum, quem adoratis, & falsum vestrum prophetam relinquite. Quod si non feceritis, ignis vos æternus excipiet. Mamucha vero posthæc conversus ad sanctos martyres Eutychium, Victorinum & virginem Flaviam, dixit ad eos: Dicite, infelices & miseri, derelinquitis Crucifixum, an cum Placido seductore perire decrevistis? Sancti Martyres dixerunt: Jam sæpius tibi diximus, quia nullo pacto nullaque ratione Dominum nostrum Jesum Christum relinquimus, monita vero vestra, veluti lutum, quod pedibus conculcatur, abominamur.

[77] [ultima machina, sed æque] His auditis, sævissimus Mamucha, nimiis furiis incitatus, jussit, sanctos Dei martyres Placidum, Eutychium, Victorinum & Flaviam strictius ligari, & super tibias eorum anchoras navium poni, & super anchoras lapides magnos superponi, ut, hoc dolore compulsi, Christum negarent. Pagani vero, jussa iniquissimi ducis perficientes, clamabant: Nisi negaveritis, Christum vestrum Deum esse, acerba morte in tali supplicio consummabimini. Cumque die ipsa & nocte tota in tanto cruciatu perdurassent, & sanctus Domini Placidus psalleret, & Soror ac Fratres ejus orarent, & Deo gratias agerent, die altera illucescente f, pagani ad Martyres reversi sunt, videntesque, illos immobiles in fide Christi persistere, dicebant: Num vobis corneas fibras, num lapidosa pectora nutritis, qui salutaribus consiliis non acquiescitis? Respicite vosmetipsos, &, Christum Deum esse, negate, & dabimus vobis aurum & argentum, pallia deaurata, & lapides pretiosos. Sanctus Placidus respondit: Neque pro auro, pro argento, sive pro palliis deauratis, aut lapidibus pretiosis vestræ impiæ & perversæ suggestioni assensum dabimus, ut Christum negemus. Justitiæ namque rigor & veritatis via flecti non novit, si forti pectore retinetur. Id ipsum sancti Dei Eutychius, Victorinus & beata Flavia virgo affirmabant.

[78] [incassum adhibita,] Adhæc satellites satanæ vehementer irati, rem, prout erat, duci per ordinem pandunt. Sævissimus vero Mamucha, terribili furore & ira succensus, dictavit sententiam, dicens: Placidum, Eutychium, Victorinum, Faustum, præcepta contemnentes, & Christum, qui a Judæis crucifixus est, pro Deo colentes, nostramque culturam nostrumque prophetam Moloch abominantes, capite cædi jubemus, & corpora eorum inhumata lupis ac canibus & volucribus cæli devoranda relinqui. Nequissimi autem ministri concito gradu revertentes, ejecerunt Sanctos de custodia, in qua clausi detinebantur, & usque ad littus maris, in quo decollandi erant, eos flagellando perduxerunt. Quo dum venissent pagani, ad Sanctos proloquentes, dixerunt: Obsecundabitis jussioni invictissimi ducis Mamuchæ, ut Christum negetis, & Deum more nostro adoretis & colatis?

[79] [die IV Octobris omnes capite minuuntur.] Sancti autem Martyres, eorum monita abdicantes, dicebant: Numquam Creatorem nostrum negamus, numquam ab ejus cultura recedimus. Alium vero Deum omnino nescimus, neque adoramus, præter Dominum nostrum Jesum Christum, cui nosmetipsos hostiam vivam in sacrificium offerimus. Christiani sumus, & pro nomine Domini nostri Jesu Christi magis mori, quam vivere desideramus. Jam perficite in nobis, quod vobis videtur. Hæc ubi dicta dederunt, beatissimus martyr Placidus, oculos in cœlum elevans, oravit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui de cœlis ad terram descendisti, & pro nostra salute Crucis patibulum sustinuisti, propitius esto nobis, famulis tuis, & per intercessionem magistri nostri, servi tui Benedicti, da nobis virtutis constantiam, ut participes gloriosissimæ anastasis effecti, hujus agonis stadium intrepido animo, mente robusta percurrere valeamus, ne humani generis inimicus aliquod obstaculum nostris anteferat mentibus, ne princeps tenebrarum & complices ejus impediant. Sed angelus testamenti tui Michaël nostras animas in pace suscipiat, quia tu es Deus benedictus & gloriosus in sæcula sæculorum. Cumque sancti martyres Eutychius, Victorinus & virgo Flavia cum triginta tribus Sociis suis respondissent, Amen, flectentes genua decollati sunt una cum beatissimo Placido, tertio Nonas Octobris, apud Siciliam in portu Messanæ civitatis. Jacuerunt autem post decollationem corpora eorum juxta mare diebus quatuor g.

[80] Post passionem vero beatissimi Placidi martyris & Sociorum ejus, [quorum, quinto post die, pereuntibus mari Saracenis,] Mamucha, impiissimus dux Saracenorum, necdum saturatus de sanguine Sanctorum, quem innocenter effundi fecerat, præcepit, ut monasterium illud, quod beatus Placidus ædificaverat, in quo etiam & habitaverat, incenderetur, & a fundamentis everteretur. Sicque factum est, ut per quatuor dies, in quibus post decollationem corpora Sanctorum jacuerant in littore, monasterium omne incensum, & solo tenus eversum est *, ita ut etiam fundamenta monasterii Saraceni evellerent, & lapides in mare projicerent. Interea hoc mare sedatur, ventorum turbines pacificantur, nautis via panditur. Quod crudelissimus dux perspiciens, imperat, ut omne