Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober III           Band Oktober III           Anhang Oktober III

6. Oktober


DIES SEXTA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI PRIDIE NON. OCTOB. COLUNTUR.

Sanctus Sagaris, episc. martyr Laodiceæ in Phrygia.
S. Fides V. M. Aginni in Aquitania.
Socii MM. Aginni in Aquitania.
S. Marcellus M. forte Capuæ in Campania Felici.
S. Castus M. forte Capuæ in Campania Felici.
S. Æmilius M. forte Capuæ in Campania Felici.
S. Saturninus M. forte Capuæ in Campania Felici.
S. Rogatus M. in Africa.
S. Saturninus M. in Africa.
S. Faustinus M. in Africa.
S. Martialis M. in Africa.
S. Januarius M. forte Romæ.
S. Ammonus M. forte Romæ.
S. Prudentius M. Besuæ in Burgundia.
S. Eroteïs M. in Græcia.
S. Probus episc. conf. Cajetæ in Campania Romana.
S. Renatus episc. conf. Surrenti in regno Neapolitano.
S. Romanus episc. conf. Autissiodori in Gallia.
S. Bartius, seu Barsius, episc. conf. Vasione in comitatu Vindauscensi.
S. Ywius diaconus conf. Wiltoniæ in Anglia.
S. Enimia virgo, forte regia, & abbatissa in diœcesi Mimatensi in Occitania.
S. Apollinaris archiepisc. Bituricensis in Gallia.
S. Magnus episc. Opitergiensis, deinde Heracleënsis, conf. forte Heracleæ.
S. Pardulfus abbas conf. Waracti in diœcesi Lemovicensi in Gallia.
S. Epiphania virgo sanctimonialis Ticini in Insubria.
S. Nicetas conf. in Græcia.
B. Adalberto episc. Herbipolensis conf. Lambaci in Austria Superiori.
S. Bruno conf. Ordinis Carthusianorum fundator in Calabria.
S. Artaldus ex Carthusiano episc. conf. Belicæ in Bugesia, Galliæ provincia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Smeinradi eremitæ martyris reliquiarum ex Augiensi monasterio ad Einsidlense translatio signatur hodie in Martyrologio Germanico. De hac vide ad diem, quo ejusdem Sancti Vita data est, XXI Januarii.
Quintiniani, seu, uti tom. 2 Spicilegii Acheriani pag. 84, & a Castellano ad diem XII Februarii nuncupatur, Quintiliani, corporis inventio, quæ die VI Octobris anno Christi 1490 contigit, ita hodie a Menardo in Mrl. Benedictino annuntiatur: Lutetiæ Parisiorum inventio corporis beati Quintiniani; a Saussayo vero, qui translationem inventioni perperam subjungit, &, quod hic potissimum expendi debet, alia, quam qua Beatos, publico cultu gaudentes, refert, litterarum forma hic utitur, his verbis in Mrl. Gallicano refertur: Parisiis in ecclesia S. Pauli inventio & translatio corporis beati Quintiniani abbatis. Itaque, uti Saussayus minori illa, quam adhibet, characterum forma indicat, inter Venerabiles potius, quam inter stricti nominis Beatos Quintinianus seu Quintilianus noster computandus esset: ex adverso autem, si Castellanum, ad diem XII Februarii Beati titulum ei confidentissime tribuentem, audiamus, inter veri nominis Beatos, seu, uti in Admonitione prævia pag. 1 & 2 exponit, inter eos, qui vel beatificatione, ut vocant, formali, vel expressa tacitave summi Pontificis facultate Officio coluntur ecclesiastico, recensendus venit. Utrius hic martyrologi standum testimonio? Castellano certe favet, quod præter concessum Quintiliano a S. Audoëno cit. Spicilegii loco Beati titulum, ossa illius sub altari sacelli, in ecclesia Parisiensi S. Pauli Spiritui sancto dicati, honorifice condita sint, ejusque effigies in publica ejusdem sacelli pictura una cum S. Aureæ & S. Eligii imaginibus hodieque spectetur, adjecta superiori ejusdem picturæ parti Gallica epigraphe, quæ ita Latine sonat: Hic sunt reliquiæ multorum corporum Sanctorum. Verum adversus Castellanum, ita in Mrl. universali ad diem XII Februarii existimantem, vehementer militat Martyrologii Parisiensis, anno 1727 editi, altissimum tum illo, tum hoc die de Quintiniano silentium, cui accedit, quod ipsemet Castellanus in suo Bimestri, post universale Martyrologium annis aliquot edito, nullum hactenus de Quintiliano festum celebratum fuisse, pag. 632 fateatur. Hæc non abs re ancipitem me reddebant, quo loco Quintilianus, de quo tom. 2 Octobris pag. 484 hoc die etiam actum iri monueram, recensendus hic foret, interne Cælites, quorum Acta edimus, an inter eos, quos legitimi cultus defectu, aliave de causa inter Prætermissos referre solemus. Accuratius igitur in illius cultum inquirendum esse ratus, datis anno 1768 litteris conveni Reverendum D. Thierry, qui propositis a me quæstionibus non minus officiose, quam accurate respondit, submissa ad me ex Oratorio S. Maglorii Parisiensi notitia Ms., ex qua, præter ea, quæ Bruelius in Theatro Antiq. Paris. pag. 818 & seqq. de Quintiniani corporis inventione me docuerat, insuper ex grandævi ecclesiæ S. Pauli presbyteri testimonio mihi discere licuit, nullum plane, ne quidem in præfata S. Pauli ecclesia, ubi Quintiniani corpus conditum est, ecclesiasticum de eo Officium fieri, non festum celebrari, contra ac Kalendarii spiritualis, uti & Historici auctor, priorem perperam secutus, aliquando asseruerunt, non reliquias ejus publice honorandas exponi, non in Canonicis horis, Litaniis publicisve illius ecclesiæ precibus ejus nomen recitari, non in honorem ejus luminaria accendi; ut adeo publico cultu, qualis eorum est, quorum Acta edimus, Quintinianus hodie non gaudeat, cum hujus sufficiens indicium non sit memorata superius picta tabula, quæ potius ut piæ, quæ SS. Auream Eligiumque inter & Quintinianum olim intercessit, necessitudinis historica species consideranda est. Quod autem inter Sanctorum reliquias, quas præfata epigraphe nominatim non exprimit, certo censendæ non sint Quintiliani exuviæ, patet, tum ex ejus epitaphio anno 1490 posito, quo is nondum canonizatus seu rite inter cœlites relatus dicitur, ut ab Ecclesia veneretur; tum etiam ex instrumento, eodem anno de ejus corporis inventione confecto, quo asseritur, ex concesso, ei a S. Audoëno Beati titulo probabiliter tantum, non vero indubie, concludi posse, dictum Quintinianum beatum esse, nimirum cum haud satis constet, an titulus ille potius supra ejus personam, quam supra ejus sanctos mores populive de ejus pietate existimationem cadat. Quapropter de consilio deputatorum lipsanotheca ejus non altius aut eminentius, quam ante inventionem erat, anno 1490 levata fuit, neque, uti Saussayus perperam vult, alio translata, sed, quemadmodum instrumenti illius alia verba ferunt, in eadem altitudine, sublato altari, remansit in pristino loco, nec circa eam quicquam innovatum fuit, quod publicam venerationem ecclesiasticam certo denotet. Ceterum cit. tom. 2 Octobris varia de hoc venerabili Viro curiosus lector videre potest, de quo, si interim ejus beatificationis causa rite instituatur, sermo etiam recurrere poterit in edendo, si Superis placet, primi Trimestris nostri Supplemento ad diem XII Februarii.
S. Balbinæ virginis memoria hodie Romæ annuntiatur in variis Auctariis Usuardinis apud Sollerium; qui suam de ea mentem ibidem sic exposuit: Crediderim, ex aliquo codice Hieronymiano, ubi hoc die signatur, Balbinam huc fuisse intrusam. Videatur notatio Florentinii. De ipsa egimus XXXI Martii. Codex Ughellianus videtur legere: Sabinæ, ut alii infra. Balbinam hanc esse S. Quirini martyris filiam, de qua Majores mei ad diem XXXI Martii egerunt, consentit laudatus Florentinius, cur vero eadem hodie in suo vetustiori Martyrologio etiam recurrat, hanc suspicatur causam, quod S. Marci Papæ, qui Balbinam singulari pietate prosecutus, illius cœmeterium condidit, in quo & sepultus fuit, depositio in eodem illo vetustiori suo Martyrologio hoc ipso die memoretur; hinc enim facile fieri potuisse, ut hujus sanctæ Virginis memoria simul cum laudati sancti Pontificis depositione ibidem simul fuerit celebrata. Pro eadem S. Balbina, die 4 hujus mensis, Octobris in aliquo apographo Hieronymiano memorata, lectorem jam remisi ad XXXI Martii.
Sabinam pro Balbina in aliquot Usuardi Auctariis legi, observavi supra ex Sollerio: in editione Greveni etiam Babilla scribitur. Vide mox dicta ad Balbinam, & ad diem XXXI Martii.
S. Gangulfi martyris, velut hoc die passi, meminerunt Grevenus & Martyrologium Germanicum, vulgo Canisianum; ejusdem, Gengulphi alias dicti, Varennis in Burgundia martyris memoria etiam ad alios dies in sacris Fastis recurrit, de eoque a Majoribus nostris actum est ad XI Maii.
Eskilli episcopi ac martyris in Suecia memoriam hodie signant Grevenus, Molanus, Martyrologium Germanicum, Canisii vulgo appellatum, & Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano. Hujus Sancti Vitam dedit illustravitque Henschenius noster ad diem 12 Junii, ubi iste Strengenensis in Sudermannia, Sueciæ provincia, episcopus fuisse dicitur. At in adglutinata ibidem a Majoribus meis schedula sequens annotatio Ms. legitur, quam hac occasione hic exhibeo. In dicto Commentario (prævio ad Vitam S. Eskilli) num. 1 dicitur S. Eskillus sedem suam episcopalem Strengnesiæ primus constituisse; cum tamen post martyrium ejus videatur illic sedes episcopalis primum instituta fuisse. Deinde in Vita num. 8 & XI memoratur ecclesia Fors, ubi S. Eskillus residebat episcopus, & post martyrium suum divino nutu depositus fuit. Hæc explicat Ericus Benzeli in suis litteris ad me datis anno MDCCXV, XIV Octobris. “Ecclesia Fors, ubi B. Æschillo sedes pro habitu illorum temporum episcopalis fuit, tertio milliario ab urbe, nunc episcopali Sudermaniæ, Strengianes, distat; & oppidulum Forsensi ecclesiæ contiguum hodieque beati Viri memoriam servat, diciturque Æschilsthuna.” Hæc Benzelius Upsaliæ anno ac die prædictis. Hinc ad Fors annotatio fieri potest, quæ nunc nulla est. Hæc ibi. Pro ceteris ad S. Eskillum spectantibus adi citatum diem XII Junii.
S. Malchum, Lesmorensem, seu Lismorensem in Hibernia episcopum, annuntiat hoc die Bucelinus in Menologio Benedictino: de eo breviter egimus X Augusti.
S. Malcallinus tom. 2 Octobris pag. 325 in Prætermissis ad hunc diem rejectus fuit; cui nimirum illius festum illigavit auctor Missarum Propriarum sanctorum Patronorum ac Titularium Franciæ & Hyberniæ, jussu Clementis XII editarum, & anno 1734 Parisiis editarum. Verum sanctus ille Malcallinus, seu Macalinus, modo nihilo magis, quam tum fuit, nobis notior est. Missalis mox citati concinnator Nicolaus Antonius o Kenny, doctor Parisiensis, Missæ S. Macalino propriæ hunc titulum præfixit: In festo S. Macalini, episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Clochorensis (in Hybernia) patroni generalis. Agitur itaque hic de sancto episcopo, atque adeo cum S. Macalino abbate in Belgica, de quo actum est apud nos tom. 2 Januarii ad diem 21 a pag. 385, confundi non potest. Sanctus item Mastulinus, seu Masculinus, episcopus apud nos tom. 2 Septembris pag. 654 in Prætermissis memoratur; sed idem fortassis est, qui S. Barrus, vel Finbarrus (vide tom. 7 Septembris pag. 144, num. 16) qui & Maculinus dictus est; alius tamen a Macalino, de quo agimus: cum & ille in laudato Missali Missam sibi propriam habeat ad diem 25 Septembris, & diœcesis Corcagiensis patronus nominetur. Ceterum alium hujus aut huic affinis nominis inter Hibernos episcopum nusquam reperire potui, si Malcallum, Clonfertensem episcopum, anno 1186 defunctum, & a Waræo, sed sine ullo sanctitatis indicio, inter Hiberniæ præsules relatum, excipias. Colganus quoque in Annotatis ad gesta S. Macalini, seu, ut vocat, Malcalani, abbatis in Belgica, de quo supra, non alium hujus nominis Hibernum episcopum præter Clonfertensem jam dictum, se reperisse fatetur. Suspicamur tamen, in supradicto Missali, facta unius aut alterius litterulæ mutatione, pro Macalini legi forte debere Maccartini. Suspicionis ratio est, quod S. Macartinus, S. Patricii discipulus, Clochorensem ecclesiam primus post S. Patricium episcopus rexerit; atque adeo verisimile fiat, hunc sibi patronum Clochorenses elegisse. Accedit, S. Macartinum, ut Porterus scribit in Compendio Annalium ecclesiasticorum regni Hiberniæ pag. 173, diem suum sexto Octobris obiisse, aliquorum saltem judicio. Denique hunc indicare videtur Missæ supra laudatæ Postcommunio cum ejusdem Actis (quæ licet mutila, vide tom. III Augusti pag. 209) collata. Postcommunio quidem sic habet: Deus, qui sanctum Pontificem nostrum Macalinum glorificasti in conspectu regum, da, ut, qui eodem Pane cælesti nutrimur, quo vegetatus delicias præbuit, & omnibus Christi tui bonus odor fuit, ipsi nos quoque veritate & sapientia pleni placere tibi possimus, & ad ædificationem totius Ecclesiæ tuæ fidei & virtutum exemplis clarescere. Per eundem Dominum nostrum &c. Cum autem hic S. Macartinus in conspectu regum glorificatus dicitur, videtur allusio fieri ad ea, quæ in ejus Actis num. 2 & 3 apud nos de Echodio rege narrantur, quem S. Maccartinus, prius sibi infestum, prodigiorum signis amicum sibi & beneficum reddidisse ibidem dicitur. Rursus cum Christi bonus odor fuisse dicitur, digitus intendi videtur in prodigium illud, quo ibidem num. 2 mortis periculo eripuisse dicitur regis filium, qui sopore oppressus humi alicubi jacens, & ab equorum ungulis servatus illæsus, postridie, somno excitatus & ad patrem reversus incolumis, testatus fuerit, se apud Episcopum sanctum sub vestimento suo esse (seu latitare sibi visum esse) & optimum odorem naribus percipere putat, seu, ut interpretor, se sub episcopi veste latitantem optimum odorem naribus percepisse. Denique num. 4 cum aliquando nec panem, nec aquam Maccartinus haberet, quibus hospites exciperet, vi precum suarum obtinuisse fertur, ut frumentum e cælo plueret, & limpidus aquæ fons e solo erumperet. Denique, inquiunt Acta, ex manna cælitus data viri Israëlitæ reficiuntur, atque ex aqua mirabili refocillantur. Panis saporem mellis, & aqua vini dulcedinem prætendebat. Quo spectare videntur illa Postcommunionis verba: Da, ut qui eodem Pane cælesti nutrimur, quo vegetatus delicias præbuit. His de causis lectorem ad S. Maccartini seu Marcarthenni Acta remittimus, dum aliter instruamur, si forte a vero conjectura nostra desciscat. Vide XV Augusti.
Balduinus, ex Cisterciensi monacho S. R. E. Cardinalis & archiepiscopus Pisanus, hodie legitur in Calendario Ordinis Cisterciensis: consentiuntque Chalemotus in Serie Sanctorum &c ejusdem Ordinis, & Henriquezius in Menologio, eumdem cum Beati titulo Pisis in Tuscia annuntiantes, addentesque, fuisse S. Bernardi discipulum. Idem Henriquezius ad diem 15 Julii Balduinum alterum, Clarævallis monachum, sanctique Bernardi discipulum, ac deinde cœnobii Reatini abbatem, annuntiaverat. Ac recte quidem hunc a Pisano archiepiscopo distinxit; at non recte utrumque honoravit Beati titulo, qui soli Reatino abbati debetur. Minus etiam recte laudatum Calendarium & Chalemotus, Balduino abbate Reatino penitus prætermisso, Balduinum Cardinalem archiepiscopum Pisanum memorarunt. Non alio enim ex capite Beati titulus Cardinali archiepiscopo Pisano additus fuisse videtur, quam quod aliqui (inter quos fuit Cardinalis Baronius) geminum Balduinum confuderint. Adi ergo Commentarium historicum de B. Balduino, abbate Reatino in Italia, ad diem, quo hic Reate publice colitur, XXI Augusti.
S. Frontinianum, Albæ Pompeiæ in Italia velut martyrem cultum, Castellanus in suo Martyrologio Universali, in quo illum ad diem VI Septembris jam memoraverat, hodie repetiit. De eodem breviter egimus dicto die VI Septembris.
S. Liberius P. Romanus hodie annuntiatur in Fastis Coptitarum Ægypti & Æthiopiæ apud Jobum Ludolfum. Verum de sancto hoc Romano Pontifice in Opere nostro actum jam est ad diem XXIII Septembris.
Octava sancti Michaëlis & omnium Angelorum signatur hodie in Usuardini Martyrologii aucti editionibus Lubeco-Coloniensi & Greveni, ac in Ms. codice Bruxellensi. De his omnibus prolixe actum apud nos est die, quo ejusdem sancti Archangeli ecclesiæ Dedicatio in monte Gargano recolitur, XXIX Septembris.
Treviris commemoratio innume abilium pene martyrum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside ob Christi fidem vario mortis genere necati sunt. Ita post plura alia vetusta Martyrologia Romanum ad hunc diem. Verum de hisce Trevirensibus Martyribus partim egimus in SS. Tyrso, Bonifacio & Sociis IV Octobris,
partim in SS. Palmatio & Sociis V Octobris.
Constantis & Alexandri martyrum memoriaw Curiæ in Rhætia hodie signant Galesinius in suo Martyrologio Romano, laudans Calendarium ecclesiæ Curiensis: at Ferrarius in Catalogo Generali eosdem pridie referens, ex ejusdem ecclesiæ tabulario monet, eos die 5, non 6, Octobris ibidem coli. Utut sit, cum, eodem Ferrario teste, ambo passi credantur Treviris cum Palmatio, liquet, eosdem coli Curiæ ob duo corpora vel reliquias Trevirensium Martyrum illuc translata. Consule ergo Commentarium de sanctis Martyribus Trevirensibus die IV Octobris.
S. Failbeum abbatem in Scotia hodie annuntiat Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, quem in Annotatis scribit, claruisse visionibus & spiritu prophetico, vixisseque circa annum DCXX. Pro hisce autem laudat Kalendarium Scoticum & Breviarium. Per Kalendarium indicat Thomæ Dempsteri Menologium Scotorum, per Breviarium vero laudatum a Dempstero Breviarium Scoticum, maxime Aberdonense. Porro Dempsterus ad hunc diem sic habet: Failbei abbatis visiones supernaturales de futuro Scotiæ statu. At quis hic Failbeus est? Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ, pag. 576 refert, quatuor Failbeos, seu Falveos pronuntiandi more Hibernico, seculo VIII floruisse virtutum ac sanctimoniæ laude conspicuos, ac præterea unum, istis antiquiorem, nimirum seculo VII; verum horum omnium nullum hoc die coli memorat. Nullum quoque Failbeum aut Falveum in Sanctorum Hiberniæ Catalogis Patris Henrici Fitzsimon, nullum in Breviario Aberdonensi, quod Ms. habemus, signatum reperio. Cogor igitur hunc quoque prætermittere, donec certiora de ipso habeamus, uti facere coacti sunt in synonymis Majores nostri ad diem 3 Junii & XI Julii.
S. Cominum, de quo Leslæus de Rebus gestis Scotorum lib. 4, ubi de Aidano, & Hector Boëthius Scotorum Historiæ lib. 9, ad hunc diem referunt Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, Martyrologium Anglicanum, Camerarius de Pietate Scotorum, uti & Catalogus Fitzsimonis Sanctorum Hiberniæ: verum, non apparere ullum antiquæ venerationis monumentum, jam pridem observatum fuit in Opere nostro ad diem XXIV Februarii in Prætermissis, ubi de illo dicta consule. Volumen quidem alterum Monastici Anglicani fundationem Prioratus de Kilcumyn, in Tipperariensi comitatu provinciæ Momoniæ in Hibernia siti, exhibet pag. 1023, in qua is in honorem sanctorum Apostolorum Philippi & Jacobi atque sancti Cumini conditus dicitur: at quo de Cumino, seu Comino illic sermo sit, nobis haud liquet.
Aptæ Juliæ in Gallia Amanruesii confessoris, inquit hodie Ferarius in Catalogo Generali Sanctorum, quorum non fit memoria in Martyrologio Romano, notatque sequentia: Ex Tabulis ecclesiæ Aptensis nuper ad nos transmissis. Ibi corpus, & colitur hac die. Cetera mihi ignota. In Indice autem Sanctorum ait, eumdem alias etiam Omanruesium appellari. Non plura de eodem novit Saussayus, apud quem in Supplemento Martyrologii Gallicani hoc pariter die de illo solum hæc leguntur: Aptæ Juliæ sancti Amanruesii confessoris præclari, cujus sacrum corpus in majori illius episcopalis civitatis ecclesia magno cum cultu conservatur, hodieque ibidem beata ejusdem depositio recolitur. Nescio, an hæc Saussayus ex Ferrario accepta suo modo exposuerit, an aliunde didicerit, quamque certæ sint Tabulæ ab eodem Ferrario laudatæ. Verum Amanruësius, æque ac Omanruësius, omnino ignotus est ceteris martyrologis, etiam Castellano, diligentissimo Sanctorum ac Beatorum Galliæ indagatori. Nullum vero de Amanruesio vel Omanruësio Officium aut commemorationem hoc vel alio die fieri in ecclesia Aptensi, suadent mihi tum Breviarium Aptense, quod habeo anno 1532 typis editum, tum ejusdem ecclesiæ cathedralis Officia propria, anno 1664 Aquis Sextiis prelo pariter vulgata, in quorum nullo Amanruësii vel Omanruësii Officium vel Commemoratio hoc aliove die comparet. Quapropter ipsum hic inter Sanctos Beatosve recensere non possumus; si tamen quis certiora nos docuerit, de eodem agi poterit in hujus mensis Octobris vel totius Operis Supplemento. Interea hic habet lector pauca, quæ de ipso ex Ferrario ac Saussayo novimus.
Odo, S. Roberti abbatis Molismensis, ac fundatoris Ordinis Cisterciensis, monachus inter ejusdem Ordinis Beatos hodie recensetur ab Henriquezio in Menologio, Chalemoto in Serie Sanctorum &c & Sigismundo Alberti in Catalogo chronologico Sanctorum &c dicti Ordinis. Ut Virum cognoscas, elogium illius ex laudato Chalemoto transcribo. In Burgundia beatus Odo, Molismi monachus & S. Roberti abbatis discipulus, qui cum eo & aliis primis Ordinis patribus e Molismo in Cistercium transiens, ut strictam Regulæ observantiam amplecteretur, suis piis operibus novellam plantationem illustravit; annotatus inter Sanctos Ordinis, & in rescripto Hugonis, Lugdunensis episcopi & legati Apostolici, memoratus. Plura de illo non habet Henriquezius in Menologio, nisi quod ex Philippi Seguini lib. 3 Sanctorum Ordinis Cisterciensis cap. 7 tit. de S. Odone monacho simile ipsius elogium recitet. S. Roberti primi Molismensis abbatis Ordinisque Cisterciensis fundatoris gesta exposuimus ad diem 29 Aprilis, ibidemque in Commentario prævio num. XI recensuimus laudati Hugonis diploma, Odoni inter ceteros S. Roberti socios inscriptum. At Odonis cultum nec a memoratis scriptoribus, nec ab aliis probatum comperimus, ut proinde eidem Odoni inter Sanctos Beatosve in Opere nostro locum concedere nequemus, donec aliter fuerimus edocti.

Franciscum Mirambellum, Ordinis Minorum, apud Santones in Gallia pro Catholica fide ab hæreticis occisum, cum Beati titulo hodie laudat Arturus in Martyrologio Franciscano. Cum eodem titulo ibidem recenset Joannem a Popula, alias de Soto-majore in Hispania, Franciscum a Luceria in Apulia, Julianum Salodiensem Capucinum Romæ; verum nullius horum cultum probat, tresque primos ad hunc diem, quartum vero ad 23 Februarii sine isto titulo cultusque mentione memorat Huëberus in Menologio Franciscano. Præterea quidam etiam alii utriusque sexus Regulæ S. Francisci alumni, qui cultum non habent, apud laudatum Huëberum legi possunt.

Claram Builiam, virginem abbatissam monasterii Conceptionis Valentiæ in Hispania, anno 1510 mortuam, ac veluti ibidem cultam, cum titulo Beatæ hodie annuntiat Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano & Gynæceo sacro. At Huëberus in Menologio, item Franciscano, ad eumdem diem a titulo Beatæ abstinet, nec publicum ipsius cultum esse, indicat his verbis: Privata devotione, ut Beata, colitur.
Stephanus Basilidis F. hodie memoratur in Kalendario Æthiopum apud Jobum Ludolfum. Verum Stephanus ille nobis satis notus non est, ut in Opere nostro inter Sanctos locum obtineat.
Lucæ in Tuscia Consecratio majoris ecclesiæ, inquit hodie Ferrarius in Catalogo Generali.
S. Marci episcopi depositionem hodie memorat vetustius Martyrologium Florentinii; at in aliis pariter vetustis & in Romano Baronii sanctus iste summus Pontifex recolitur postridie, quando in eodem vetustiori repetitur. Vide ergo dicenda die VII Octobris.
S. Justina virgo & martyr Patavina hodie legitur in nostro Ms. Florario Sanctorum & in Viola Sanctorum typis edita: in aliis Martyrologiis & in Romano die, quo dabitur, VII Octobris.
S. Adalgisum, Novariensem in Insubria episcopum, Philippus Ferrarius utrique Sanctorum Catalogo, tum Italiæ, tum Generali, hoc die ex Tabulis (ut ait) ecclesiæ Novariensis inseruit, uti & Castellanus Martyrologio suo Universali, Ferrarium verisimiliter secutus. At ex Ughello tom. 4 Italiæ sacræ auctæ, & ex Carolo ejusdem sedis episcopo lib. 2 Ecclesiæ Novariensis pag. 280 habemus, illum coli Nonis Octobris: quorum cum potior hic fides esse videatur, de eodem agemus sequenti die VII Octobris.
B. Benedictæ virginis martyris translationem in Auriniani monasterio, territorii Laudunensis, hodie annuntiat Saussayus in Martyrologio Gallicano, & post hunc Arturus in sacro Gynæceo; cujus in cœlo natalem cum horum prior ad 8 hujus mensis diem referat, vide dicenda ad citatum diem VIII Octobris.
Festum patriarcharum summorum, Abraham, Ysaac & Jacob, hoc die his verbis celebrat nostrum Ms. Florarium Sanctorum. Paulo prolixius de iisdem apud Sollerium inter Auctaria Usuardina eodem die sic habet Codex Florentinus: In Judæa civitate Ebron metropoli, depositio sanctorum patriarcharum, Abrahæ, Isaac & Jacob. Quorum corpora in eadem ecclesia, in spelunca duplici, divina revelatione inventa sunt a Latinis canonicis ejusdem ecclesiæ, anno Domini MCXX. Eosdem Patriarchas etiam memorant Usuardinæ editiones Lubeco-Coloniensis & Greveni, uti & Martyrologium Germanicum, vulgo Canisii, ac singulorum elogia exhibet: at solum Abraham hodie habet codex Usuardinus Hagenoyensis. Porro cum de iis solis Veteris Testamenti Sanctis in Opere nostro agere soleamus, qui in Romano Martyrologio annuntiantur, prætermissis Isaaco & Jacobo, S. Abrahamum dabimus eo, quo in laudato Romano recolitur, die IX Octobris.
S. Brunonem archiepiscopum Coloniensem hodie habet Ferrarius in Generali Catalogo Sanctorum, observans simul, illum ab aliis reponi ad diem XI hujus mensis, ad quem illum tum ipse Ferrarius repetit, tum Usuardinus Codex Bruxellensis, Gelenius, Grevenus, Molanus ac Martyrologium Germanicum commemorant. Idem ipse Bruno, Bruni nomine, in Additionibus Cartusiæ Bruxellensis recensetur ad diem 18 Julii, quo Officium proprium habet in ecclesia Cathedrali & diœcesi Tornacensi in Belgio. At ibidem in Prætermissis dilatus est ad diem XI Octobris, ad quem ejusdem Vitam etiam exhibet Laurentius Surius. Vide ergo decenda die XI Octobris.
Dulcidii, Agennensis, seu Aginnensis in Aquitania episcopi, hodie meminerunt Grevenus, Martyrologium Germanicum, Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, & Florarium nostrum Ms., in quo tamen posteriori Dulcis vocatur & Agannensis episcopus corruptius scribitur. Porro hunc S. Dulcidium, ab aliis etiam Dulcium, Gallice Doucis dictum, Castellanus in Martyrologio Universali annuntiat die, quo ejusdem festivitas Aginnæ agi dicitur tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 879, XVI Octobris.
SS. Caprasius, Primus & Felicianus, velut S. Fidis Aginnensis virginis martyris socii, recensentur hoc die in S. Bedæ Martyrologii apographo Tornacensi, nostroque Ms. Florario Sanctorum. Solum cum Fide Caprasium memorant Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ & editio Lubeco-Coloniensis: contra solos Primum & Felicianum Grevenus & Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano. Accepta hæc sunt ex ejusdem S. Fidis Actis interpolatis, quibus puriora hoc ipso die dabimus. Porro an SS. Primus ac Felicianus revera Agennenses & non potius Romani martyres sint, de quibus apud nos die IX Junii actum est, multum ibi dubitat Papebrochius. Controversia hæc in Commentario S. Fidis attingetur & definiri forte poterit die, quo & Acta S. Caprasii, Aginnensis martyris, examinabuntur XX Octobris.
SS. Cæsarii, Veronæ & aliorum e Societate S. Ursulæ Translatio in Schönaugiensi monasterio hoc die signatur in nostro Ms. Florario Sanctorum verbis, quæ subjicio: In Monasterio Sconaugia translatio sanctorum Cesarii & Beronæ virginis, & aliorum de Societate XIM virginum. Consonat Usuardina editio Lubeco-Coloniensis, sed pro Verona Verenam nominat, In monasterio Sconaugia, inquiens, translatio sanctorum Cæsarii & Verenæ virginis, & aliorum sociorum eorum martyrum de societate undecim millium. Consentit & Martyrologium Germanicum, Canisii vulgo appellatum, sed pro voce Translatio habet Elevatio. Porro Gabriel Bucelinus tom. 2 Germaniæ sacræ quatuor nominis Schönaugiæ cœnobia memorat; quodnam horum hic indicetur, forte examinari poterit in Actis SS. Ursulæ & Sociarum ejus die XXI Octobris.
Raphaëlis archangeli apud aliquos hic servatur memoria, inquit hoc die Grevenus. Molanus de quadam ejusdem sancti Archangeli memoria loquitur ad diem 20 Novembris, sic breviter inquiens: Beati Raphaëlis archangeli festivitas; Strozzianus vero codex Ms. inter Auctaria Usuardina apud Sollerium, ad 29 Decembris, his pariter paucis verbis: Item festum Raphaël archangeli. Ad hæc Sacra Rituum Congregatio Decreto, anno 1683 edito, concessit omnibus ditionibus regi Hispaniarum subjectis annuum Officium & Missam propria de eodem Sancto, die 24 Octobris ritu duplici minore celebranda. Porro, quæ de S. Raphaële ex sacra Scriptura nota sunt, jam recensuit Stiltingus noster piæ memoriæ ad diem 29 Septembris in Commentario Historico de S. Michaële archangelo & omnibus angelis, § III. Vide igitur dicta die XXIX Septembris & dicenda XXIV Octobris.
Frontonis Petragoricensis episcopi Translationem hodie refert nostrum Ms. Florarium Sanctorum. De hoc sancto Episcopo agemus cum Martyrologio Romano XXV Octobris.
S. Modestam virginem Treviris hodie habent Petrus Galesinius, Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, & Saussayus in Gallicano, de qua illustrissimus Joannes Nicolaus Hontheimius part. 1 Prodromi Historiæ Trevirensis pag. 367 ad præsens propositum sequentia annotavit: Modesta virgo, tertia abbatissa monasterii Horraënsis,… in Calendariis nostris (Trevirensibus) seculi XV & sequentis notatur ad diem quintam Novembris, quanquam in moderni Breviarii Lectione quinta die XX Julii ad Sponsum migrasse (perperam, uti puto) dicatur. Ex auctariis Usuardinis eam plura ad quartam Novembris, unum ad quintam Novembris referunt. Antiquissimum Sanctæ cultum probat Litania sæculi X, quam primo nostro Calendario subnectimus. Ejus sepulchrum hodieque in separato sacello abbatiæ S. Irminæ ad Horrea cum veneratione visitur. Hactenus illustrissimus Hontheimius. Porro hæc sancta Virgo suum inter Officia propria insignis ecclesiæ S. Petri Romarici-montis habet, Romanoque inscripta Martyrologio est, ac proinde apud nos dabitur, die IV Novembris.
S. Hugonis Lincolniensis in Anglia episcopi & confessoris Translatio hoc die in aliquot Usuardini Martyrologii Auctariis apud Sollerium memoratur, uti & in nostro Ms. Florario Sanctorum, in quo tamen pro Lincolniensi perperam Lingoniensis scribitur, & ejusdem translationis annus non recte exprimitur hoc modo: Translatio beati Hugonis Lingonensis episcopi & confessoris anno Salutis MCLXXX. Fortasse legendum est MCCLXXX; nam & certum est, S. Hugonem ultra annum 1180 vixisse, & Bailletus asserit, ejusdem translationem anno 1280 vel 1282 solere illigari. Sanctus hic, ex Cartusiano episcopus Lincolniensis, Romano Martyrologio inscriptus est die, quo de eo atque de hac ipsa Translatione ejusdemque tempore agendum apud nos erit, XVII Novembris.
S. Joannis martyris corpus hoc die 6 Octobris anni 1637 vel sequentis inventum fuisse, discimus ex epistola ad Majores nostros hac super re data, ex qua sequentia accipe. Cum Josephus Photius, Rheggynus (in Calabria) Societatis nostræ sacerdos, archiepiscopi Rhegyni nomine facultatem impetrasset a summo Pontifice Urbano VIII S. Sebastiani cryptas, ubi cœmeterium est Calixti, ingrediendi, indeque a peritis fossoribus aliquod corpus sancti cujusdam martyris, quod primum inveniretur, extrahendi, post aliquot insumptos dies sepulchrum tribus opertum deforis lateribus prægrandibus inventum est, calce oblinitis. Ea in calce exsculpta videbatur palma ex una parte; in alia prope in medio nomen hoc inscriptum erat IOUANES. Habetur ex decreto sacræ Congregationis palma pro insigni martyrii; ideoque inde extractæ sacrosanctæ reliquiæ arcula quadam crystallina, affabre elaborata, inclusæ cum suis sigillis patri Josepho prædicto traditæ sunt, ut ille suam patriam, Rhegynum nimirum Calabriæ, tanto ditaret thesauro. Translatio hæc in iisdem litteris illuc facta dicitur, sacræque reliquiæ ibidem in templo tunc Societatis nostræ solenniter depositæ, non sine miraculis, Kalendis Decembribus, annuumque hujus festum ab eodem archiepiscopo Annibale de Afflicto decretum. Nescitur, quis hic Joannes sit, qua de re si quis nos instruxerit, de eodem latius agi poterit sive alibi, sive assignato die I Decembris.
S. Nicetium Trevirensem archiepiscopum hodie habet Bucelinus in Martyrologio Benedictino: at in Romano ad diem, quo dabitur, V Decembris.
S. Cunthildis abbatissæ monasterii, quod dicitur Strenneshem vel Srennesheym, hodie legitur in apographo nostro Kalendarii Ms. Sanctorum Ordinis S. Ordinis S. Benedicti abbatiarum S. Michaëlis & S. Salvatoris Antverpiæ. Hugo Menardus lib. 2 Observationum ad Martyrologium Benedictinum & Arturus in Gynæceo illam ad diem 8 Decembris reponunt, & Chunhildem, Cunhildem ac Guntildem etiam appellari observant, eamdemque esse, quam Otholnus in Vita S. Bonifacii archiepiscopi Moguntini lib. 1, cap. 38 cum aliis feminis ab illo ex Anglia in Germaniam evocatam fuisse, scribit. Ambo addunt, eamdem inter sanctos ecclesiæ Eystadiensis patronos recenseri. Verumtamen nullam ispius mentiornem reperio in ejusdem ecclesiæ Officiis propriis anno 1629 Ingolstadii typis excusis. Quamobrem, si de ejusdem cultu melius fuerimus instructi, agi de ipsa poterit dicto die VIII Decembris.
S. Thomas Apostolus omnibus fere Fastis sacris tam Græcorum quam Russorum hodie inscribitur; inscribitur & Kalendario Æthiopum apud Jobum Ludolfum. Verum in Opere nostro de hoc sancto Apostolo agendum non est ante diem, quo in Romano hodierno signatur, XXI Decembris.
S. David rex hodie signatur in kalendario Æthiopum apud Jobum Ludolfum. Sermo est, quantum opinor, de Davide rege & propheta, qui in Opere nostro dandus est ad diem, quo in Martyrologio Romano hodierno annuntiatur, XXIX Decembris.

DE S. SAGARI EPISCOPO MARTYRE
LAODICEÆ IN PHRYGIA.

Anno circiter CLXXV.

SYLLOGE.

Sagaris, episc. martyr Laodiceæ in Phrygia (Sanctus)

AUCTORE C. B.

Quatuor martyrologi antiquiores seu classici,nimirum Romani parvi seu veteris auctor, Ado, Usurdus & Notkerus, [Sanctus, qui a Martyrologis classicis hodie celebratur,] hodie S. Sagarim episcopum annuntiant. Et id quidem Romani Parvi auctor his verbis facit: Sagaris episcopi Laodicensis, de antiquis Pauli Apostoli discipulis; huic autem annuntiationi Viennensis martyrologus, quem deinde Usuardus & Notkerus sunt secuti, titulum Martyris adjecit, Sanctum ita commemorans: Beati Sagaris Martyris & episcopi Laodicensis, qui unus fuit de antiquis S. Pauli Apostoli discipulis. Apud Eusebium, tam purum quam interpolatione a Rufino mutatum, lib. 4, cap. 26, iterumque lib. 5, cap. 24 S. Sagaris mentio occurrit; atque hic Sanctus noster subiisse martyrium, priori quidem e binis illis Eusebii locis diserte asseritur; posteriori vero martyr & episcopus vocatur, a Polycrate, Ephesiorum episcopo, inter clarissimos Asiæ viros, qui Paschale festum luna decima quarta olim celebrare soluissent, in exaratis pro antiqua hac Asianorum consuetudine tuenda ad S. Victorem I Papam litteris recensitus his verbis: Quid Sagarim episcopum, eundemque martyrem attinet dicere, qui Laodiceæ est mortuus? Vel ex hoc vel ex altero jam memorato Eusebii loco, aut forte etiam ex utroque, Romani parvi auctor Sancti annuntiationem, Adoque, quem huic addidit, Martyris titulum verosimillime hausit, uti etiam, Sagarim fuisse episcopum.

[2] Porro non tantum Sancti episcopatus & martyrium, verum etiam palæstra e proxime recitatis Polycratis verbis, [quique ab his S. Pauli Apostoli discipulus forte perperam vocatur,] utpote quibus Sagaris Laodiceæ obiisse tradatur, innotescit; ut hunc adeo Laodiceæ, quæ primaria Phrygiæ Pacatianæ ad Lycum fluvium urbs est, Romani hodierni reformatores, aliique recentiores martyrologi, quos omnes hic enumerare necessum non est, recte hodie in Fastis sacris a se concinnatis consignent, utque etiam Romani parvi auctor, Ado aliique hos secuti tam antiquiores quam recentiores hagiologi, eumdem Sanctum nostrum, cum ibi, ubi obiit, episcopum egisse videatur, episcopum Laodicensem recte appellent, etsi interim Laodicenamne, an aliam ecclesiam episcopi munere Sagaris administrarit, nuspiam edicat Eusebius. Verum anne iidem duo martyrologi classici, Ado videlicet & Romani parvi auctor, aliique, qui horum vestigia legere, recte etiam Sanctum nostrum faciunt antiquum S. Pauli Apostoli discipulum? Id sane mihi admodum dubium apparet. Fuisse enim Sagarim e Pauli Apostoli discipulis, Eusebius, sive genuinus, sive a Rufino interpolatus, nec aperte edicit, nec quidquam, unde hanc prærogativam Sancto vindices, uspiam suppeditat. Adhæc, ut Sagaris fuisse queat S. Pauli Apostoli discipulus, necesse est, ut Æræ Christianæ anno 65, quo hic martyrium subiisse, apud nos tom 5. Junii, pag. 403 ostenditur, annorum ut minimum sedecim circiter exstiterit; unde consectarium fuerit, ut, quod ægre absque auctoris synchroni aut supparis testimonio, quo destituitur, fidem inveniet, centenario longe major obierit, utpote martyrio e vivis anno circiter 175 sublatus, uti ex jam nunc dicendis intelliges.

[3] [anno circiter uti hic,] Cum epistolam, num. 1 memoratam, quam ad Victorem Papam dedit Polycrates, anno circiter 196 scriptam esse, inter eruditos conveniat, Sagarisque in ea, veluti vita functus, memoretur, dubitandum non est, quin hic ante annum illum fuerit martyrio coronatus. Verum quanto quidem tempore citius id evenit? Fuisse Sanctum sub Marco Aurelio Antonino, qui ab anno 161 ad annum usque 180 imperii Romani habenas moderatus est, martyrio coronatum, communis est eruditorum opinio, ut ante annum 181, fuso pro Christo sanguine, martyribus fuisse adjunctum, credendum appareat. Atque id quidem anno circiter 175 verosimiliter evenisse, ita modo ostendo: Polycrates Ephesiorum episcopus, dum apud Eusebium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 5, cap. 24 clarissimos aliquot Asiæ viros, festum Paschale luna decima quarta celebrare olim solitos, recenset, id eo, ut apparet, facit ordine, quo hi felici e vivis excessu ad Superos migrarunt. Etenim in medium adducit primo loco Philippum Apostolum, secundo Joannem Apostolum & Euangelistam, tertio Polycarpum Smyrnensem episcopum, quorum prior sub Domitiano anno circiter 87, secundus sub Trajano anno 100, ac tertius denique sub Marco. Aurelio anno circiter 166 ad Superos concessit. Ad hæc Thraseæ, de quo ad diem præcedentem jam egimus, & Sagari, de quo nunc hic, Melitonem Sardensem episcopum subjungit, qui, cum in Opere, quod de Pascha elucubravit, martyrii, (Adi Eusebium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 4, cap. 26) a Sagari tolerati, mentionem fecerit, certissime post hunc e vivis excessit. Jam vero cum hæc ita sint, Polycratesque in recensendis aliis, quos profert, clarissimis Asiæ viris a præmemorato ordine declinare non deprehendatur, ubique hunc cit. Eusebii loco abs illo observari, verosimillimum apparet; unde consequitur, ut Sanctus noster, utpote ibidem a Polycrate post Thraseam, anno circiter 171 secundum dicta ad diem præcedentem martyrio coronatum, clarissimis Asiæ viris accensitus, a felici Thraseæ obitu vel ipso anno 171 vel altero, qui Thraseæ mortem exceperit annumque 181 præcesserit, martyrii coronam sit adeptus.

[4] At vero, inquies, Eusebius ex interpretatione Valesii Historiæ Ecclesiasticæ lib. 4, [contra ac contendi potest,] cap. 26, Opera, a Melitone Sardensi episcopo elaborata, enumerans, sic scribit: Postremus omnium (librorum scilicet a Melitone scriptorum) est libellus (supplex nimirum pro Christianis) ad imperatorem Antoninum. Ceterum in libro de Pascha tempus ipsum, quo scribebat, in principio Operis sui (Melito) designat his verbis: “Servilio Paulo” inquit, “Asiæ proconsule, quo tempore Sagaris martyrium perpessus est, magna controversia Laodiceæ excita est de solemnitate Paschali, quæ tempestive in illos dies inciderat; quibus etiam diebus hæc a nobis perscripta sunt.” Martyrium ergo, uti e verbis hisce patet, passus est Sagaris eo tempore, quo suum de Pascha Opus Melito elucubravit; id autem hic ante annum 171 indubie fecit. Etenim ex omnibus Melitonis Operibus postremum vocat verbis recitatis Eusebius libellum supplicem, pro Christianis Marco Aurelio Antonino imperatori oblatum; illum autem anno 170 fuisse huic a Melitone traditum, Eusebius, sibi etiam Chronicam Alexandrinam suffragantem habens, in Chronico affirmat; ut proinde ante annum 171 & Melitonis de Pascha Opus, utpote quod supplici ad Marcum Aurelium libello præiverit, indubie fuerit concinnatum, & Sanctus noster pro Christo sanguinem effuderit. Ita pro Sagaris martyrio ante annum 171 collocando potest argui.

[5] [statuitur, 175 subiit martyrium.] Verum præterquam quod, ut Tillemontius tom. 2 Monument. in suis de Melitone Annotationibus pag. 663 & seq. recte docet, dubitandum admodum sit, an etiam post annum 175, quidquid contra Eusebius & Chronica Alexandrina notent, supplex ad Marcum Aurelium libellus scriptus non sit, ultimum hunc librorum, a Melitone elucubratorum, vocare potest Eusebius, non spectato ordine, quo scriptus est, sed quo eum recenset, seu quo sibi in enumerandis Melitonis Operibus occurrentem habuit. Adhæc Græca hæc Eusebii verba, Ἐπὶ πᾶσι καὶ τὸ πρὸς Ἀντονῖνον Βιβλίδιον, quæ Valesius Latine vertit, postremus omnium est libellus ad imperatorem Antoninum, Christophorsonus ita reddit: Postremo liber ad Antoninum scriptus; quæ interpretatio ad mentem Eusebii, auctorum Opera eo ordine, quo scripta sunt, recensere plerumque non soliti, omnino videtur exacta, neque, ut consideranti patebit, ullo modo exigit, ut Melitonis ad Marcum Aurelium libellus post scriptoris ejusdem de Pascha Opus fuerit conscriptus. Quod cum ita sit, fuisse hoc ante annum 171 a Melitone concinnatum, e tempore, quo supplex ad Marcum Aurelium libellus fuit confectus, neutiquam probatur, manetque proinde, Sanctum nostrum, ut num. 3 docui, post S. Thraseam vel ipso anno 171 vel altero, qui hunc inter & annum 181 intercesserit, martyrio fuisse coronatum. Atque hinc est, cur, supra ad marginem anno circiter CLXXV adscripto, accidisse illud hoc circiter anno designarim; quod perinde recte factum fuerit, sive Sanctus duobus tribusve annis ante, sive totidem annis post eam epocham pro Christo sanguinem effuderit.

DE S. FIDE V. ET MARTYRE AC SOCIIS MM. AGINNI IN AQUITANIA.

Verisimiliter sub annum CCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

AUCTORE J. G.

§ I. Actorum sanctæ Martyris notitia horumque diversitas: edendorum antiquitas & fides adversus adversarios vindicata.

Quam verum sit, quod infirma mundi sæpe eligat Deus, ut confundat fortia, præter alias e femineo sexu martyres, documento ex infra dicendis erit S. Fides Aginnensis, [Varia nec omnibus probata S. Fidis Acta,] tam illustri nomine ob invictam in Christiana fide constantiam dignissima virgo, & popularium suorum, quos sua in tormentis fortitudine Christianos fecit, fœcundissima in fide parens. Hanc ab homonyma virgine, quæ probabilius Romæ cum sororibus Spe & Charitate matreque Sophia martyrio coronata est, omnino diversam esse, ut per se patet, ita probatione non eget. Illius, sororumque ac matris gesta Commentario critico ad diem 1 Augusti prosecutus est Sollerius noster, censuitque earum Acta, ut passim circumferuntur, digna non esse, quæ in nostro Opere recuderentur. Proin erit fortassis, qui, lecta criticorum quorumdam minime favorabili de Actis Martyris nostræ censura, ea etiam indigna censeat, ut in eodem Opere locum habeant, utpote quæ horum judicio nihil minus quam primigenia, at contra popularibus traditionibus, adjunctis minus probabilibus, imo & historicæ veritati contrariis, infecta sint, eoque præterea stilo conscripta, qui primorum Ecclesiæ seculorum simplicitatem minime redoleat. Atque hæc quidem vitia aliaque sublestæ fidei indicia in sanctæ Martyris nostræ Actis reperiri, asseveranter tradunt scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3 pag. 273 & 274; quamquam tamen iisdem Actis, quantum ad martyrii substantiam, non omnem fidem denegandam esse, postmodum etiam edicant. Præiverant illis Tillemontius tom. 4 Monument. Eccles. pag. 543 & pag. 752, Nota 1, ac Bailletus in Tabula critica ad hunc diem, qui simili censura, at paulo mitioribus verbis, Acta S. Fidis universim perstrinxerunt. Hæc num æque, num iniqua sit, ex subjecta Actorum notitia nostrisque ad singula objecta responsionibus dijudicabit eruditus lector.

[2] Dum Actorum, quæ ad manum habuerunt, notitiam subministrant laudati scriptores Historiæ litterariæ, [quorum alia impressa, alia Mss. exstant, recensentur,] recte pag. 273 observant, Acta, seu potius Martyrium SS. Caprasii & Fidei (sic enim apud Surium inscribuntur) ex pervetustis Mss. codicibus prius typis prodiisse, quam Labbeus, quem prior illa editio verisimiliter latuit, ea sub nomine Actorum S. Fidei ex quamplurimis, ut ait, calamo exaratis codicibus tom. 2 suæ Mss. Bibliothecæ a pag. 528 vulgaret. Porro utramque illam editionem, si voces aliquot, pro librariorum arbitrio mutatas, excipias, nihil inter se differre, iidem recte etiam advertunt. At facilem nimis Bailleto, quem in margine laudant, viri eruditi fidem habuerunt, asserenti, edita a Mombritio Acta etiam nulla in re, nisi penes voces aliquot, pro librariorum judicio commutatas, a jam memoratis discrepare. Etenim, si ipsum Mombritii Opus, Cicho Simonetæ Mediolanensium ducum, ut aiunt, secretario inscriptum & ante annum 1480 Italicis typis excusum, cum Surianis Labbeanisque Actis contulissent, vidissent primo oculorum conjectu, Mombritiana Acta sextuplo circiter aliis contractiora, eorumque meram esse synopsim, qualis etiam reperitur in Moysacensi & in nostro codice ✠ Ms. 36, qui olim fuit conventus sanctæ Cæciliæ in Trajecto; ut adeo non majori jure Mombritiana lucubratio inter impressa sanctæ Martyris nostræ Acta computetur, quam quæ apud Petrum de Natalibus lib. 9, § 26, & apud Antoninum 1 parte Histor. tit. 8, capitulo 1, § 24, ante Surianam Labbeanamque editiones typis vulgata fuerant mera Actorum compendia, quæ nos propterea Actorum nomine non comprehendimus, dum de horum antiquitate ac sinceritate infra disputamus. Sed neque his accensemus peractam Lovanii anno 1485 a Joanne de Westphalia Actorum S. Fidis editionem, laudatis scriptoribus omnino incognitam; quandoquidem hæc Actorum veterum paraphrasim recentem potius exhibeat, quam veteris cujusdam biographi lucubrationem, uti ex ipso stilo omnino liquet.

[3] [& in quibus inter se differant, exponitur.] Præter typis vulgata, varia mihi ad manum sunt Actorum Mss. apographa, quorum unum exstat in nostro codice O Ms. 19, judice Henschenio nostro, ante annos 900 aut certe 800 manu exarato; alterum in grandiori nostro codice pergameno, signato P. Ms. 159, qui olim abbatiæ Vallicellensis Ordinis Cisterciensis fuit. Adhæc desumpta ex Mss. codicibus Rubeæ Vallis, Conchensis monasterii in Rhutenis & S. Cucuphatis de Valle in Hispania, Actorum exemplaria stilo soluto conscripta habemus, nec non stilo ligato ab Hildeberto Cenomanensi fortassis compositam S. Fidis Passionem; quæ omnia, uti faciunt Acta excusa, non tantum SS. Caprasii, Primi ac Feliciani pro Christi fide certamen eodem, quo Martyr nostra passa est, tempore ac loco constituunt, sed etiam de horum omnium translatione corporum, per S. Dulcidium Aginnensem episcopum peracta, deque exstructa ab eodem S. Fidis nomini ecclesia expressam faciunt mentionem. Penes nos insuper est deprompta ex Ms. Sanmaximini Trevirensis codice Passio SS. Caprasii & Fidei, in qua quidem S. Caprasius una cum S. Fide eodem die & loco pro Christo occisus dicitur, at sine ulla SS. Primi & Feliciani, eorumque cum ceteris translationis, ac erectæ a Dulcidio ecclesiæ commemoratione. Denique Actorum Martyris nostræ Ms. ecgraphum habemus, ex Ms. codice reginæ Sueciæ signato num. 863 desumptum, in quo quidem iisdem fere verbis, quibus id in ceteris fit, S. Fidis martyrium refertur, at de Caprasii martyrio ceterisque rebus supra memoratis verbum plane nullum occurrit. Quæ Actorum discrimina sedulo observata velim, priusquam hic, uti Sollerius in Usuardo illustrato pag. 582 spopondit, de censuræ, qua eruditi critici Acta S. Fidis universim perstringunt, æquitate, an iniquitate, disputare exordiamur.

[4] Si laudatis Historiæ litterariæ scriptoribus, illisque, [Non omnia S. Fidis Acta juniora esse medio sec. VI,] quos hi duces sequuntur, dum Acta S. Fidis multo ejus ætate juniora minusque sincera statuunt, de illis tantum seu excusis, seu Mss. Actis sermo fuerit, quæ nos num. 3 primo loco recensuimus, ab iis ego non omni ex parte dissentio, cum indubitatum sit, ea certe S. Dulcidio, cujus expresse meminerunt, posteriora esse, ac proin sive cum Gallia Christiana aucta tom. 2, col. 897, sub annum Christi 405, quod mihi probabilius videtur, sive sesquiseculo post cum laudatis Historiæ litterariæ scriptoribus, ejusdem Dulcidii episcopatum statuas, Acta hæc minime coæva seu primigenia, ac ne supparia quidem sanctæ Martyri nostræ dici possunt. Fateor quoque, in his Actis, uti & in recensita secundo loco Passione SS. Caprasii & Fidei nonnulla tradi, quæ mihi haud multum placent, medicamque manum exigere vedentur, qua de re in Opere nostro, si Superis placet, fusius agendum erit die XX Octobris, quo in Ecclesiasticis Fastis hic Sanctus Martyr passim celebratur. Verum, si iidem eruditi viri, uti quidem ex generali eorum assertione apparet, Acta omnia S. Fidis nullo discrimine ad seculum VI, idque non parum provectam, ableganda censuerint, eademque adeo censura etiam memorata a nobis tertio loco S. Fidis Acta infraque a nobis edenda, perstricta voluerint, eorum ego judicio sub subscribere nequaquam possum. Etenim, cum in his, ut pervolventi patebit, nulla de facta a S. Dulcidio S. Fidis translatione, nulla de exstructa ei ecclesia mentio siat, quæ tamen hujusmodi sunt, ut a biographo his juniore, uti ex Surianis, Labbeanis ceterisque his affinibus Mss. liquet, commemoranda fuissent, facit hoc Actorum nostrorum silentium, tum ut ea ante ejusdem Dulcidii tempora conscripta fuisse, non temere censeri queant, tum certe ut adversariorum corruat fundamentum, quo universim juniorem Actorum ætatem stabilierunt.

[5] Accedit, quod si cum Surianis aliisque his affinibus Acta nostra attente conferantur, [& edenda hic antiquitate præstare jam vulgatis, ostenditur.] continuo sat manifeste appareat nostrorum antiquior ætas, utpote a quibus illa partim promanarunt, tum nempe, ut conjicere lubet, cum, facta per S. Dulcidium corporum SS. Fidis, Caprasii aliorumque Aginnensium martyrum translatione, credi vulgo cœpit, eos plane omnes, quorum corpora eodem tempore transferebantur, etiam unius diei hora, ut Suriana aliaque scribunt, pro Christo mortem diu ante oppetiisse; qua quidem opinione ductis pronum fuit, antiquioribus Actis nostris, in quibus de Caprasio aliisque martyribus nominatim nullus sermo fiebat, eorum gesta, ubicumque locus patiebatur, intermiscere, quod tamen haud usque adeo prospere ipsis cessit, quin se interpolatio subinde prodat, ac vel in primis post numerum ex nostra partitione quintum, ubi cum dictum esset, eorum complurium, qui cum S. Fide coronam martyrii adepti erant, ignorari nomina, mox subditur nominatissimi Caprasii ac deinde Primi & Feliciani pro Christi nomine martyrium; & illud quidem his apud Labbeum verbis: Eo namque tempore… a Deo electus martyrque futurus sanctus Caprasius &c; hoc vero non minus disertis: Duo fratres nomine & meritis Primus & Felicianus &c, quæ quidem non satis aptam cum prioribus dictis connexionem faciunt & interpolationem indicant. Denique tametsi, non diffitentibus scriptoribus Historiæ litterariæ, Suriana Acta sub S. Dulcidii Aginnensis tempora conscripta fuerint, magnaque adeo antiquitate gaudeant, nostra tamen, in quibus de Caprasio aliisque veluti unius diei hora cum S. Fide mortuis, deque eorum corporum translatione mentio nulla fiebat, antiquitate ac fide non parum potiora crediderint martyrologi classici, utpote qui, si paucissima excipias apographa, S. Fidem sine Caprasio aliisque hoc die annuntiarunt, quod verisimile non est, eos, reclamantibus Actis Surianis, facturos fuisse, nisi nostra Acta, in quibus S. Caprasius aliique nominatim martyres Aginnenses prætermittuntur, majori antiquitate & fide pollere, perspectum habuissent.

[6] [Contra eorum antiquitatem non multum facit eorum stilus,] At, inquies, sint ceteris Acta nostra vetustiora, sintque ex nostris illa, non ex illis nostra derivata; attamen, cum stilo nostra ab aliis non discrepent, sitque hic judicio scriptorum Historiæ litterariæ tom. 3, pag. 273 argutior exquisitiorque, quam qui prioribus æræ Christianæ seculis conveniat, non altior medio seculo VI ætas adscribi nostris etiam Actis potest. Haud dubium quidem est, quin præsidialibus, ut vocant, Martyrum Actis nostra nativæ simplicitatis palmam concedant; verum ab horum stilo obesse nihil video, quo minus saltem sub SS. Ambrosii & Augustini tempora a viro quodam gravi conscripta dicantur, utpote cujus dicendi ratio ab eorum stilo non minus subinde arguto exquisitoque haud ita abludit, prout Ambrosianam martyrii S. Agnetis narrationem apud Ruinartium in Actis sinceris edit. secundæ pag. 460 & Augustini varios sermones ibidem pag. 365 relatos cum Actis nostris conferenti patescet. Quin imo si hæc inter & S. Vincentii Cæsaraugustani martyris Acta, jam tum sub Augustino legi in ecclesiis solita, comparationem instituas, nescio, an quidquam a stilo obesse censeas, quo minus nostra haud secus, atque illa statim post redditam Ecclesiæ pacem conscripta dicantur. Nimirum, cum, ut ejusdem S. Vincentii Acta testantur, litterarum apicibus annotari Martyrum sub se passorum gesta acerrime cavisset Dacianus præses, fecerit Aginnensium erga illustrissimam Christi Martyrem religio, ut opportuno primum tempore cessantibusque persecutionibus illius pro fide certamen, ne alias ejus memoria interiret, litteris mandaretur; idque reipsa etiam hic contigisse, eo fidentius adstrui potest, quod, teste Pontio in Vita S. Cypriani, jam pridem solerent Christiani vel de ipsorum plebeiorum & catechamenorum passionibus multa aut pene cuncta describere, uti apud nos tom. 4 Septembris pag. 325 videre est. Qua in re Afris Hispanisque concessisse Aquitanos, haud facile putem.

[7] Sed, uti supra laudati scriptores asserunt, quæ in Actis S. Fidis memorantur visiones cælestes, [nec quæ contra hæc perperam a cælestibus visionibus prodigiisque] prodigia varia adjunctaque parum probabilia, imo antiquitatis testimonio adversantia, ea altiorem medio seculo VI antiquitaem Actis adscribi omnino vetant. Audio, & quantum ad visiones illas attinet, respondeo, censuram hanc nequaquam in Acta nostra cadere, cum in his, ut consideranti patebit, ne verbulo quidem de ulla cælesti visione mentio fiat; &, ut fieret, non continuo ex hoc capite ad seculum VI media sui parte provectum reducenda forent, uti ex antiquis sincerisque SS. Ignatii martyris, Polycarpi, Cypriani aliisque apud Ruinartium Actis videre est, quo etiam teste in Notis ad ejusdem S. Cypriani Acta editionis secundæ pag. 212, Pauca sunt ex antiquioribus & sincerioribus Martyrum Actis, in quibus ejusmodi visiones non habeantur. De prodigiis variis, quæ in Actis nostris etiam in vanum quæras, eadem esto sententia nostra, simileque Ruinartii responsum in Notis ad Acta Martyrum Palæstinæ pag. 328: Ex hoc aliisque portentis, inquit, quæ passim Eusebius narrat, collige rejicienda non esse, seu ut falsa seu ut juniora, Martyrum Acta eo nomine, quod quandoque in eis ejusmodi insolita miracula a fidelibus interserta sint. Quamquam interim, quo loco habenda sint singula, quæ in Surianis aliisque SS. Fidis & Caprasii Actis referuntur prodigia ac visiones, hic non definio, cum ea res, ut jam monui, ad diem XX Octobris S. Caprasio sacrum pertineat. Venio nunc ad adjuncta illa, laudatorum scriptorum judicio parum probabilia ipsique historicæ veritati etiam repugnantia, quæ altiorem seculo VI antiquitatem etiam Actis nostris adscribi prohibeant. Atque utinam quidem ipsimet viri eruditi singillatim, quæcumque sibi tantopere displicent, recensuissent, cum Bailletus, quem in margine effati sui vadem constituunt, nihilo distinctius enucleatiusve, quam ipsi, edisserat, quænam particulatim pro suspectis falsisve habeat. Restat igitur solus Tillemontius, ab iisdem in margine laudatus, ex quo illa utcumque discere possimus.

[8] Atque hujus quidem judicio tom. 4 Monum. Eccles. pag. 752 Nota 1 in Acta S. Fidis, [aut assertis improbabilibus falsisve argumenta producuntur,] parum probabile, imo & veritati historicæ, uti innuit, contrarium est, quod Daciani præsidis crudelitatem Aginnensis populus injustitiæ impietatisque nomine traduxisse narretur, cum ex adverso a magistratibus adversus Christianos populus pro suo more staret, ac præ ipsis infensior Christi fidelibus esset. Fateor, etiam in Actis nostris, æque ac in ceteris, hæc verba legi: Videntes (atrocissima, quæ Daciani jussu sanctæ Martyri inferebantur, supplicia) qui aderant, una voce clamaverunt, dicentes: O impietas! O injusta judicia! Innocens & Dei cultrix & primæ dignitatis honore præfulgens (S. Fides) cur absque ullo facinore gravissimis suppliciis mancipatur? Verum hæc parum probabilia vel historicæ veritati absona esse, Tillemontio fatebor minime, tametsi ad assertionis suæ confirmationem ad Acta Martyrum Lugdunensium, S. Polycarpi, aliaque, quæ nominatim exponenda non censuit, confidenter is provocet. Etenim, ut est instabile vulgus, nec in omnibus urbibus sibi simile, non magis incredibile est, una in urbe, visis atrocissimis, quæ nobilissimæ Virgini inferebantur, suppliciis, commiseratione in eam, atque indignatione in judicem commotum fuisse, quam in alia, seu sacrificulorum instigatione, seu sparsis adversus Christianos atrocibus calumniis delusum, in Christi athletas sæviisse. Quid enim? quia Lugdunensis populus anno 177 Christianos ad necem depoposcit iisque petulanter insultavit, quia de Thyesteis cœnis incestisque OEdipi nuptiis a gentilibus servis suis accusatos, tantis spurcitiis re ipsa constrictos, existimabat; aut quia Judæi ethnicique Smyrnenses anno 166 S. Polycarpum, quod Judaicæ superstitionis idolorumque destructor fuerat, neci addictum, aliquamdiu gavisi sunt, certumne ideo indubitatumque fiet, Aginnensem populum, sub seculi III finem non exigua fortassis ex parte jam tum bene erga Christianos affectum, nec commiseratione in tenerrimam Civem suam, nec indignatione in tyrannum duci potuisse, cum eam non alia de causa, quam quod Christo nomen dedisset, in lecto æreo divaricatis membris extendi, vinculis ferreis coarctari, per candentem craticulam provolvi & atrociter comburi latera, conspiceret?

[9] [quorum unum a Tillemontio objectum,] Sane, si sincera Martyrum Acta apud Ruinartium inque nostro Opere consulamus, non tam semper ac obfirmate a magistratibus vulgus stetit, ipsisque, ut Tillemontius contendit, iniquius in Christianos fuit, ut potius non raro in ipso judicum conspectu abhorrentis ab eorum crudelitate, Christianosque commiserantis animi apertissima signa ederet, gemitus lacrymasque funderet, ipsumque etiam judicem, uti & infra patebit, injustæ severitatis publice incusaret. Eadem illa testor, ad quæ Tillemontius provocarit S. Polycarpi & Sociorum Acta, in quibus illud ipsum vulgus, quod eorum necem antea expetierat, mox, visa tormentorum atrocitate, non sine lacrymis aspicere potuisse, quod fieri antea voluerat, disertis verbis traditur. Flevisse populum, horruisse, nec vulgaris commiserationis indicia dedisse, cum Cyrillum puerum, Paulum Palæstinæ martyrem, virgines septem S. Theodoti Ancyrani socias, infantem S. Romani comitem, Perpetuam & Felicitatem, Agnetem virginem aliosque martyres diris suppliciis aut morti tradi cerneret, eorum apud Ruinartium Acta apertissime testantur. Quin & judicum in Christianos sententiam crudelitatemque publice detestatos, fuisse legimus, Cassianum Tingitanum, Genesium Arelatensem, Valentinam Gazensem mulierem, Philemonem S. Apollonii socium, aliosque martyres, quos ex eorum apud Ruinartium Actis sinceris enumere longius esset. Quo usque tandem, ex media turba adversus judicem laudata mulier inclamat, quo usque tandem adeo crudeliter meam torquebis sororem? Neve putes, id a paucis dumtaxat factum fuisse, audi, quid Acta SS. Tarachi Sociorumque, a testibus oculatis fideque dignissimis conscripta, ad rem nostram diserte loquantur: Et cum (Anazarbi in Cilicia tempore Diocletianææ persecutionis) introducti fuissent (præfati martyres) in medio amphitheatri projecti sunt, & factus est timor magnus & murmur populi dicentium: Injustus judex, qui sic judicavit. Nam & multi spectaculum dimiserunt, atque contemnentes ibant murmurantes adversus Maximum. Maximus autem mandavit militibus suis, ut eos, qui discedebant, notarent, ita ut postmodum eos audiret. Hactenus memorata Acta apud Ruinartium pag. 445. Quo vel solo exemplo evidens fit, nihil a veri specie alienum, nedum aperte falsum in Actis nostris adstrui, cum Aginnenses nonnulli Dacianum, atrocissime in tenellam Virginem sævientem, impiæ crudelitatis injustitiæque arguisse narrantur, quos & propterea, ac præsertim, quod Christum Dominum publice profiterentur, neci etiam addixit, uti Acta nostra etiam tradunt.

[10] Quam eadem pag. 752 universim adversus Actorum S. Fidis antiquitatem sinceritatemque Tillemontius difficultatem movet, [uti & alia ab eo aliisque opposita refelluntur,] eam ego idcirco hic non attingo, quod hæc tanti momenti non sit, &, ut esset, contra Acta nostra nihil faceret, in quibus utique de Caprasii baptismo inditoque ei a sacerdote nomine ne verbum quidem unum occurrit. At, inquit pag. seq. idem scriptor, ab imperatoribus Diocletiano & Maximiano Dacianum, postquam Hispanias Christianos persequendi causa peragrasset, Aginnum in Aquitania eamdem ob rem directum fuisse, illa Acta narrant, ex quo merito existimes, ea non a scriptore seculi IV aut paulo juniore, sed ab iis concinnata fuisse, qui cum Aquitaniam seculo V & VI Gothorum in Hispania regnantium dominio adjectam viderent, eam pari modo Romanorum seu Diocletianæo tempore Hispaniæ prælibus paruisse, crediderunt, quo tamen tempore nullum ipsis in Aquitanos jus erat; ut adeo non satis fundate, nec a satis antiquo scriptore Daciano, Hispaniarum præsidi, martyrium S. Fidis adscribatur. Ita fere Tillemontius, cujus ratiocinationem si tantisper pro undequaque certa habeamus, vel hinc contra scriptores Historiæ litterariæ consequens fiet, Acta nostra non post medium seculum VI, prout citatis locis ipsi contendunt, sed multo ante ab Aquitano aliquo conscripta fuisse, nimirum vel paulo post annum 416, quo Walliæ, Gothorum in Hispania principi, teste Isidoro Hispalensi, Aquitania secunda, atque adeo Aginnum cessit, vel certe ante annum 507, quo Gothis Aquitaniam, teste Adone aliisque, Clodoveus I Francorum rex eripuit, suoque imperio adjunxit. Sed ad rem ipsam nunc veniamus. Nusquam in Actis nostris, sed nec in Surianis aliisque legitur Dacianus, cum Aginnum appulit, Hispaniam prius, quam Aquitaniam Christianorum sanguine rigasse, atque utrique regioni eodem simul tempore præsidis titulo præfuisse, ut proinde Tillemontii conjectatio, quæ hoc fundamento nititur, omni ex parte corruat. Quin imo nec eam ipse adeo bene stabilitam credidit, quin mox fassus sit, fieri potuisse, ut Dacianus sub annum 290 Aquitaniam gubernarit, ac deinde, hac præfectura posita, anno nempe 303 & 304 Hispaniæ præses exstiterit.

[11] Denique, tametsi Acta nostra Dacianum, quem in Aquitania jure gladii in Christianos sævientem exhibent, [aliisque difficultatibus,] Hispaniæ præsidem eodem tempore fecissent, quid, quæso, in eo a Maximiani Herculii, tunc in Occidente degentis, moribus adeo alienum adstruerent, ut vel propterea non ante provectum seculum VI scripta fuisse, consequens fieret? Certe, etiamsi sub annum 287 Dacianus Hispaniæ præses ordinarius fuisset, potuit, uti Antonius Dadinus Alteserra lib. 4 Rerum Aquitanicarum cap. 17 recte advertit, extra ordinem in Aquitaniæ provinciam tantisper ab Herculio destinari, ut Christianos illic insequeretur, latisque antea adversus eos decretis quacumque via parere cogeret, relicta interim ordinario hujus præsidi (si tamen hic ab imperatore alterutro alio evocatus aut mortuus non erat, quod ita mirum non foret) ceterarum suæ provinciæ administratione rerum. Nec habet ejusmodi Aquitaniæ gubernatio, cur a vero aliean videri debeat. Etenim, præterquam quod ex Lactantio cap. 7 de Mortibus Persecutorum certum sit, sub Diocletiano ordinariam provinciarum administrationem inversam fuisse, nihil est, cur Maximiano Herculio, ut erat, teste Juliano imperatore libro de Cæsaribus, rerum novarum cupidus, perfidiæ plenus, ipsoque Diocletiano, ut Lactantius testatur, ad male agendum promptior, illa in Galliis immutatio adscribi non possit, asserique idem imperator, modo ut pro votis suis omnia in Galliis terrore compleret, nihil pensi habuisse, si propterea ordinariam, pronciarum administrationem tantisper inverteret, pluresve præter antiquum morem uni provinciæ pro arbitrio suo præficeret, quibus nempe civiles actus admodum raros, condemnationes vero & proscriptiones frequentes fore judicabat, qualis indolis hominem Dacianum esse, probe scire poterat, uti & eventus etiam constanter monstravit. Utut hæc se habeant, non video, cur S. Fidis Actis, vel ipso Tillemontio fatente, Gothorum Aquitaniæ dominantium tempore, atque adeo certe ante annum 507 conscriptis, haberi fides nequeat, dum Dacianum Aginni Christianos prosequentem sistunt, aut cur propterea, quia id asserunt, post medium seculum VI concinnata fuisse, dici debeant.

[12] [qua opponi possunt, occurritur.] Neque vero adversus eam, quam nos Actis nostris antiquitatem sinceritatemque adscribimus, multum faciunt asserta in iis subita Aginnensium quorumdam ad Christi fidem conversio, promissa sacrilegis, qui Romanorum diis sacrificarent, præmia, atrociaque id detrectantibus illata supplicia, quæ omnia Tillemontius tom. 2 Monum. Ecc. pag. 698 & tom. 4, pag. 732 pro subletæ fidei indiciis in sanctorum Martyrum Actis habet, atque, uti videtur, inter facta sibi parum probabilia, quæ in Actis S. Fidis reperiri ait, comprehensa voluit. Etenim non minus credibile est, occasione martyrii S. Fidis conversos ad Christi fidem fuisse Aginnenses nonnullos, quam jure merito credamus, tres milites, martyrii S. Victoris testes, custodes item carceris, quo S. Vincentius detinebatur, eos pariter, qui antea in eum grassati fuerant, ac denique judicem populumque occasione martyrii S. Apollonii diaconi, aliosque complures, visa Martyrum constantia prodigiove aliquo cælesti, etiam subito Christo nomen dedisse, uti sincera eorum Acta apud Ruinartium indubitatum faciunt. Quod attinet ad promissa iis a Daciano præmia, qui Christo nuncium remitterent, diisque litarent, etiam Publium, Urbis præfectum, S. Januario, S. Felicitatis filio, infinita promisisse dona, Lysiam præsidem honores & munera imperatorum jussu S. Claudio ejusque sociis pollicitum fuisse, alios denique præsides Christianis aliis, qui diis sacrificarent, perampla bona, honores dignitatesque addixisse, ex eorum apud jam sæpe laudatum Ruinartium Actis compertum est, ut proinde nihil Actorum nostrorum fidei antiquitatique decedat, quod Dacianus sacrilegos beneficiis remuneraturus fuisse, in illis dicatur. Denique utut atrocia sint, quæ Martyri nostræ illata fuisse tormenta, in iisdem narrantur, hæc tamen humanam fidem superare, aut improbabilia esse, nemo dicet, qui multo atrociora aliis martyribus illata fuisse, apud Lactantium, Eusebium, Augustinum, aliosque sanctos Patres legerit, ad quæ mirum est, cum tam obvia horum essent exempla, non satis animum advertisse criticos illos, qui eo ex capite antiqua martyrum Acta arrodunt aut repudiant.

§ II. Sanctæ in Martyrologiis classicis annuntiatio: ejus patria Aginnum. An SS. Sabinam & Alvertam habuerit sorores; an martyrii eodem die comites SS. Caprasium, Primum & Felicianum, & quo tempore ac die passa sit, inquiritur.

[Sancta in Epternacensi Hieronymiano Ms. non recte expressa] Quæ hactenus disputata a nobis sunt, ea sufficere arbitror, ut, quæ edituri sumus S. Fidis Acta, non parum, quam scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 273 universim definiunt, antiquiora sincerioraque statuamus, proindeque eam his habeamus fidem, quæ alias tribui Martyrum Actis solet, quæ a viro gravi tunc temporis conscripta fuerunt, cum vel martyrii testes adhuc in vivis superfuisse, vel certe constans illius memoria publicaque fama adhuc illibatæ viguisse potuerunt. Ad alia igitur nunc progredior, quæ circa Martyrem nostram in disceptationem veniunt. Ac primo quidem, quod ad ejus in sacris Fastis annuntiationem attinet, si antiquissimi Epternacensis codicis lectioni insistamus, abesse ab Hieronymianis Fidem Aginnensem martyrem, ejusque loco Felicem aliquem, Genuæ passum, substitui debere, continuo pronuntiabimus. Verum si cetera Hieronymiana apographa, classicosque, quibus tum hæc, tum Acta nostra præluxisse videntur, martyrologos consulamus, non abs re cum Sollerio in Observationibus ad Usuardum & Dominico Georgio in Adnotationibus in Adonem, asseveranter statuemus, Fidem nostram hoc die in Hieronymianis coli, viderique Epternacensis codicis scriptorem Laurentium, perperam Fidem in Felicem, & Agennum in Genuam immutasse, uti etiam Florentinius in suis ad hunc diem Notis pag. 900 suspicatur. Et sane ipsa nominum affinitas aut perturbata fortassis codicis, qui Laurentio præluxit, scriptio facile huic sphalmati ansam dederit, prout re ipsa contigit Ottoboniani apud laudatum Georgium Martyrologii scriptori, qui retentis vocibus in Gallia, nihilominus τὸ Genua pro Agenno exaravit. Certe, cum de Felice illo Genuensi martyre aliunde non constet, nec ejus nomen apud martyrologos, qui Hieronymianas annuntiationes in suum quique Opus transtulerunt, uspiam hoc die compareat, asseri non temere potest, eum in Hieronymianis illorum codicibus repertum non fuisse, sed ejus loco Fidem Aginnensem martyrem; aut, si in illis Felicis nomen legerint, id pro mendo illos habuisse, ac propterea, omisso hodie Felice, annuntiasse S. Fidem, uti ex Hieronymianis apud Florentinium, Acherium tom. 2 Spicilegii edit. anni 1723, pag. 19 & Sollerium tom. 7 Junii aliosque videre est.

[14] At, inquies, Hieronymianum apographum Lucense, [& alibi minus accurate designata,] a Florentinio editum, non virginem martyrem, sed virum Sanctæ nostræ cognominem suis his verbis designare videtur: In Gallia civitate Agenno natalis sancti Fidis martyris, consentitque etiam Rabanus apud Canisium ita scribens: In Galliis civitate Agenno natale sancti Fidei martyris. Accedunt Autissiodorensis S. Germani, Gellonensis ac Labbeani Martyrologiorum annuntiationes, his verbis conceptæ: Ageno Fidis martyris, similisque, quæ in Bedæ auctariis Atrebatensi, Tornacensi & Barberiniano tomo 2 Martii præfixis legitur, ubi nec virginis nomen, nec ullum feminei sexus indicium reperire est, ut proin, cum passim in Fastis sacris tam virginibus debitus sibi titulus, quam matronis sui sexus indicium adscribatur, hicque neutrum fiat, nequeat Fides virgo designata his Fastis dici. Verum enimvero, cum Acta nostra admodum, ut vidimus, antiqua, Fidem virginem hoc die Aginni passam tradant, altissimumque tum hæc, tum cetera monumenta historica, de homonymo viro martyre sileant, vix dubium est, quin martyrologi omnes non virum nomine Eidem, sed puellam, notissimam sibi martyrem, suis Fastis hodie inscripserint, solaque amanuensium incuria factum sit, ut in illis unius litteræ immutatione, in his vero unius vocis omissione vir aliquis martyr annuntiari videatur. Actorum, quæ jam laudavi, disertissima verba, quæ infra num. 1 aliisque habes, hic prætermitto, manifesta martyrologorum testimonia producere contentus, quibus priores illas S. Fidis annuntiationes minus accuratas plenissime emendes.

[15] [ut Virgo & Martyr in optimis Mrll. classicis,] Quod tom. 2 Spicilegii Acheriani edit. anni 1723 exstat Martyrologium, S. Hieronymi nomine insignitum, tam manifeste non virum, sed virginem, eamque Martyrem nostram exprimit, nullum ut hac de re dubium supersit. Ejus verba audi: Pridie Non. Oct… Agenno civitate natalis sanctæ Fidis virginis & martyris. Richenoviense, a Sollerio tom. 7 Junii editum, virginis titulum pariter exprimit in hunc modum: In Gallia civitate Aginno Fidis virginis. Consonat Wandelbertus hoc unico metro Martyrem nostram canens: Virgo Fides pridie hinc felici morte triumphat; Ado vero Viennensis his verbis: In Galliis, civitate Agenno natalis sanctæ Fidis virginis & martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad agonem martyrii animatus est. Usuardi, Notkeri, Martyrologii Autissiodorensis ecclesiæ apud Martene tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 724, antiquissimi ecclesiæ Romano-Gallicæ apud nos Ms. Martyrologii, aliorumque multorum testimonia, cum jam productis vel sensu vel ipsis verbis consentiant, parco hic recitare, quandoquidem ex prioribus satis superque pateat, Fidem Aginnensem martyrem, quam Hieronymiana ex nostris, ut apparet, Actis, & ex utrisque præstantiores martyrologi annuntiarunt, non virilis, ut nonnulli iique minus accurati Fasti insinuare videntur, sed feminei sexus exstitisse, eamdemque illam esse virginem, cujus elogium, ex Adone verbatim fere desumptum, hodiernum Romanum ita hoc die exhibet: Agenni in Gallia natalis sanctæ Fidei virginis & martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad martyrium animatus agonem suum feliciter consummavit.

[16] [at sub diversa in nonnullis nominis inflexione annuntiari ostenditur.] Est & inter martyrologos, uti vel ex hoc aliisque supra transcriptis elogiis patet, de inflectendo Martyris nostræ nomine dissidium aliquod, quod Florentinii verbis in suis ad hunc diem Notis referam. Non Fidis, inquit pag. 900, sed Fidei nomen sanctæ Virgini ac Martyri Agennensi Martyrologium Romanum tribuit cum Beda, Usuardo & Adone, ut ibi notat Baronius: sed Fidis ubique nomen scriptum invenio, non Fidei, ut amanuensis aut typographi errore apud alios legitur: nec diversimode scribit Notkerus; subditque, apud antiquos omnes, præterquam apud Rabanum, Fidis vocabulum reperiri. Hæc Florentinius, & recte quidem, si illud excipias, quod de Baronii annotatione adstruit. Quippe, tametsi eruditissimus Cardinalis nomen Fidei, ut Grammaticæ regulis conformius, adhibeat, inque suis ad Martyrologium Romanum Notis vulgatum suo tempore Bedam, Usuardum, Adonem aliosque laudet, nusquam tamen, contra ac Florentinius adstruere videtur, Baronius affirmat, illud ipsum Fidei nomen apud martyrologos illos legi. Et vero, uti Sollerius in suo Usuardo illustrato pag. 582 advertit, Fidis non Fidei virginis disertissime meminerunt Hieronymiana, Ado, Usuardus & Notkerus sub eadem inflexione, & solus Rabanus legit Fidei. De Beda a Baronio ante alios laudato tacuit Sollerius, quia genuinus de S. Fide non meminit, quamquam & Bedæ auctaria supra laudata Fidis nomen hoc die pariter adhibeant, qua etiam nominis inflexione nos veterum martyrologorum exemplo jam ante usi ac porro usuri sumus.

[17] Venio nunc ad eam, quæ Aquitanos inter & Hispanos complures est de nostræ Martyris patria, [Nom in Hispania, sed Aginni nata est,] controversiam. Et illi quidem, non tantum Aginni passam, sed & natam esse S. Fidem, antiquis ejus Actis nixi, confidenter pronuntiant; hi vero, quibus & Sammarthanos fratres in Episcopis Aginnensibus partim consentire, merito miraberis, de martyrii loco nihil dissentientes, eam & domo & gente ortuque Hispanam nihilo minus confidenter faciunt, de eo solum ambigentes, an in urbe Emeritensi, an vero in Civitatensi, mundo data sit. Si Tamayo, Hispanarum partium acerrimo defensori, credas, opinionem hanc pari veterum ac recentiorum consensu firmatam dixeris. At si testium, quos laudat, antiquitatem fidemque expendas, ex his nullum invenies, cui tuto haberi fides in hac re possit. Etenim Flavii Dextri & Epigrammatarii, ut vocat, antiquissimi testimonia pura puta esse figmenta, a recentiore aliquo minime dextro scriptore consarcinata, tam est eruditis exploratum, quam quod maxime. Perezii vero, Vassei, aliorumque, quos adducit testes, nullam de re tam antiqua, præsertim reclamantibus vetustis Actis, auctoritatem esse posse, nemo eruditus non videt. Quapropter Tamayo ceterisque, quos hic sequitur, prudentior Florez tom. 13 Hispaniæ Sacræ pag. 306 Fidem virginem, quam renitentem multi Hispanæ gentis scriptores omni vi in Hispaniam traxerant, tam certo jure atque ex ipsa veterum Breviariorum Toletani & Hispalensis fide Aginnensibus restituendam censuit, ut de eo ultra contendisse, ipso judice, frustra contrivisse tempus sit.

[18] Est & aliud, in quo Tamayum merito reprehendas, dum nempe Baronium, [sororem non habuit Sabinam Emeritensem,] quod hic in Romano hodierno S. Fidi Sabinam, Emeritensem virginem, martyrii sociam non dederit, in suis ad Martyrologium Hispanum Notis censoria virga perperam notat. Etenim, quod Tamayus ex perspectissima nunc fabularum farragine adstruit, procul dubio constare, eas (Fidem & Sabinam Emeritensem) junctim hoc die… passas pro Christo in Gallia, id procul omni dubio tam est incertum, ut merito ambigas, an vel unquam in rerum natura exstiterit illa Sabina Emeritensis, nedum Aginni cum S. Fide indubie passa sit. Hujus certe Sabinæ nec Acta nostra, nec Suriana aliaque his affinia, nec martyrologi seu classici seu recentiores, si pseudo-Dextri sequaces excipias, nec ulla, quæ norim, monumenta vetera sinceraque meminerunt, ut proin jure meritissimo eam Baronius hoc die etiam prætermiserit. At, inquies, Sabinæ, civis Emeritensis in Hispania & martyris Aginnensis in Gallia, sacrum corpus seculo XI Aginno in Agerensem S. Petri basilicam in Cathalonia translatum fuisse, Tamayus ad diem XXVIII Octobris ex Antonio Domenecco, qui translationis hujus Acta ex antiquis Mss. deprompsit, asseveranter tradit; ut adeo illa vere in rerum natura exstiterit, & Aginni, unde ejus sacræ exuviæ in Cathaloniam translatæ sunt, una cum S. Fide pro Christo mortem oppetierit. Ita quidem, fateor, Tamayus ad præfatum diem pag. 666 rursus sentit. At videsis, quam nullo rursus fundamento. Quippe si ipsum Domeneccum, cujus verba Hispanica Tamayus Latina fecit, a capite ad calcem pervolvas, miraberis, ne unum quidem verbum illic reperiri, unde Sabinam virginem & martyrem, cujus translationem refert, Emeritensem civem fuisse, aut Aginni passam, aut inde in Hispaniam translatam dicas. Hæc de quo penu deprompserit Tamayus & Domenecci verbis inseruerit, edicere nequeo, nec an id eo consilio fecerit, ut iis, quæ ad diem VI Octobris retulerat, pondus aliquod adjiceret, suamque ita firmaret sententiam.

[19] [sed nec sat certo S. Alvertam,] Sed de his jam satis. Ad alia, quæ ad S. Fidem attinent, disceptationis capita me nunc converto. Ac primo quidem dispiciamus, an utcumque certum sit, germanam illi sororem fuisse, nomine Alvertam, quæ in eadem etiam, uti insinuatur, persecutione pro Christo occisa sit. Ita inprimis Sammarthani fratres sentire videntur, dum in sua Gallia Christiana tom. 2, pag. 70 de S. Phœbadio, Aginnensi episcopo, agentes, S. Alvertam disertis verbis statuunt germanam S. Fidis sororem, itidemque Aginnensem martyrem. Hos, subtimide tamen, sequitur Henschenius tom. III Aprilis pag. 366 ita scribens: Fuit S. Phœbadii corpus multo tempore apud Petrocorios cum reliquiis S. Alvertæ virginis & martyris Aginnensis, quæ germana fuit S. Fidis & cum hac potest referri ad VI Octobris, nisi sit S. Alvera virgo in Martyrologio Ms. monasterii S. Sabini in agro Tarbiensi apud Saussayum ad XXV Augusti relata. Consentit Gallia Christiana aucta tom. 2, col. 896, Alvertam virginem sine ullo hæsitationis indicio & S. Fidis germanam sororem & Aginnensem martyrem pariter definiens. Verum cum scriptores illi nullum ex antiquis suæ assertionis testem laudent, eorum, tametsi alias magna sit, efficere hic non potest auctoritas, ut Martyri nostræ sororem germanam pariterque Aginnensem martyrem sat certo adscribamus, ac vel ideo maxime, quod nec in Actis nostris, sed nec in ipsis Surianis aliisque his affinibus ullus de sorore S. Fidis pariterque martyre sermo fiat. Accedit, quod neque in Actis translationis infra edendis, ulla de corpore S. Alvertæ, nedum ut germanæ sororis S. Fidis, mentio habeatur, quodque etiam credibile non sit, S. Dulcidium, uti in his narratur, ejusdem S. Fidis corpus seorsum ab exuviis ceterorum martyrum mausoleo inclusurum fuisse, si hos inter germana ejus soror erat, ab illa utique non sejungenda tumulo, cui & sanguinis vinculo & martyrii societate tam arcte constricta fuisset. Ceterum laudata jam mox Henschenii verba, eaque, quæ decessores nostri ad diem XXV Augusti inter Prætermissos pag. 6 de S. Alvera & Alverta protulerunt, hic me tantisper subsistere cogunt, ut datam ab iis fidem liberem.

[20] Citata pag. 6 Majores nostri sua vota significarant, ut major, [de qua nonnulla disseruntur.] quam ipsi tunc nacti erant, notitia de hoc argumento ante diem VI Octobris, ad quem rem illam remittebant, alicunde subministraretur; at irrita eorum fuisse vota, dolens experior. Hic ergo rursus, uti ante, indulgendum conjecturis est, cum post sedulam rei investigationem, non mihi nunc, quam illis, magis certo constet, an, & quot sint distinguendæ virgines, quibus Alveræ seu affine huic nomen fuit. Quæ tamen in hac re propiora vero mihi visa sunt, lubet proferre, quibus ut lucem eruditus quis afferat, dubiaque ab indubiis segreget, avide etiam exopto. Alveram virginem, cujus transitus in laudato superiori num. Martyrologio ad diem XXV Augusti admodum jejune ac sine ulla epochæ locique nota refertur, eamdem esse cum S. Alvenera seu Alvera virgine, quam Castellanus die IX Martii apud Petrocorios coli asserit, suadet nominis similitudo, nullaque urgens in contrarium ratio. Alveneram autem seu Alveram virginem, cujus in Petrocoriensi provincia caput honoratur in ecclesia sui nominis prope locum, vulgo Limeil, uti Castellanus citato die IX Martii scribit, diversam non esse ab ea, de qua agit Joannes du Puy pag. secundo 62 Operis, cui Gallice titulum fecit Status ecclesiæ Petrocoriensis, ipsa ejus verba, quibus itidem in Petrocoriensi ecclesia, S. Alveræ seu Alveneræ sacra, ejus caput honorifice servari, tradit, sat manifeste innuunt. Cum itaque hæc, uti ex sacro ejusdem capite, acinacis ictu quatuor digitorum spatio diffisso, constare idem auctor asserit, martyrio coronata fuerit, fallor, nisi illa ipsa etiam sit, quam Sammarthani aliique sub Alvertæ virginis & martyris nomine indigitarunt. Et ita quidem existimem, quod in transcribendis his nominibus propriis facilis sit unius litteræ seu omissio, seu additio, quodque Alvera æque ac Alverta illa virgo & martyr dicatur, ac denique, quod tam S. Alvertæ, quam, teste eodem Joanne du Puy, S. Alveræ Acta interierint. Ubinam vero loci, quove tempore passa pro Christo sit S. Alvera seu Alverta, an in Aginnensi aut huic vicino tractu ac sub eodem præside Daciano, propter quæ Aginnensis Martyr habita fuerit, an contra seu tempore seu loco plane diverso, quis, deperditis martyrii Actis, vel conjectando edisserat? Utut hæc se habeant, nihil certe est, cur Alvertam seu Alveram illam S. Fidis germanam sororem martyriique sociam certo statuamus.

[21] Nunc illud de S. Fidis commilitonibus inquirendum restat, [An cum S. Fide eodem die S. Caprasius passus,] sintne præter anonymos illos, numero, ut Saussayus vult, quingentos, qui, visa ejus in fide constantia, crediderunt in Dominum Jesum Christum, & cum ea gloriosam sunt coronam martyrii consecuti, eidem etiam adjungendi SS. Caprasius ac Primus & Felicianus fratres, tamquam unius diei hora eodemque loco pro Christo passi. Affirmant Acta Suriana aliaque his affinia, de quorum antiquitate num. 5 & 26 a nobis hic agitur. Adhæc Caprasium, ut die VI Octobris cum S. Fide passum, Martyrologium sue Calendarium Stabulense a 700 circiter annis conscriptum, apud Martene tom. VI Amplissimæ Collectionis col. 676, & Calendarium Vaticanum, initio seculi XI exaratum, apud Dominicum Georgium pag. 701, diserte commemorant; Tornacense vero Bedæ auctarium, tomo 2 Martii præfixum, præter Caprasium, S. Fidis socios adscribit Primum & Felicianum; quibus adde Sarlatense aliaque Galliæ Breviaria & Saussayi Martyrologium, ubi eadem asseveranter traduntur. Verum, quod attinet ad S. Caprasium, mihi tanti non sunt adducta testimonia, ut illum eodem die, quo Fidis exemplo ad martyrium animatus fuit, etiam agonem suum crudeli morte consummasse, indubitatum habeam. Meo quidem judicio obstare videtur Actorum nostrorum summum de illo silentium, ac præsertim, quod eorum, qui eodem die cum S. Fide martyrium consecuti sunt, ignorari nomina, eadem Acta tradant. Accedit, quod Martyrologia præstantiora, puta Hieronymiana, Adonis, Usuardi, Wandelberti, Romanum hodiernum aliaque multa, quæ Caprasium die XX Octobris annuntiant, eum postremo hoc die agonem suum, ad quem die VI Octobris S. Fidis exemplo animatus ante fuerat, pari triumpho consummasse insinuent. Denique, ut ipsismet Actis Surianis iisque affinibus insistamus, si sub ejusdem diei VI articulo, id est, ut ego exponendum arbitror, si sub vesperam S. Caprasius e sua rupe, ubi latitabat, eminus vidit generosum Virginis nostræ pro Christo certamen, eoque ad agonem animatus fuerit, haud sacile tantum temporis eo die reperies, ut is iteratas preces fundere, cælestibus visis recreari, fontem e rupe elicere, in urbem se conferre, judici se sistere, ab eo rite interrogari, blanditiis ab eo ad idololatriam allici, minis terreri, a tortoribus laniari, Christi nomen populis prædicare, ex sententia judicis ad delubra adduci, ad sacrificandum rursus impelli & litare renuens capite truncari, salva veri similitudine, potuerit. Sed de horum, quæ Suriana aliaque Acta narrant, fide, deque martyrii ejus die latius agendum ad diem XX Octobris, quo Caprasium coli, ante monuimus, ubi & examinabitur, an, uti suis Vindiciis D. Labenazie, canonicus S. Caprasii Aginnensis, contendit, reipsa S. Caprasius Aginnensis episcopus fuerit, contra ac multi sentiunt.

[22] [& SS. Primus & Felicianus martyrio tunc etiam affecti fuerint,] Atque hæc, quæ de Caprasio dicta sunt, multo pressius urgent, ut ne eodem die Primum & Felicianum una cum S. Fide Aginni martyrio coronatos statuamus. Etenim, præterquam quod de his ac de Caprasio par sit in nostris Actis silentium, nulla sunt utcumque præstantia Martyrologia, si unum Bedæ Auctarium Tornacense excipias, quæ etiam, ubi S. Fidis & S. Caprasii præsertim agonem pleniore elogio describunt, illos martyres hoc die Aginni una passos narrent. Adde, quod si conceptu difficile est, qui Caprasius, ut jam mox diximus, potuerit eodem die cum S. Fide martyrio affici, multo difficilius creditu sit, eodem etiam die illi adjunctos fuisse Primum & Felicianum, qui Christi nomen non ante publice professi & a militibus comprehensi fuerunt, quam Caprasius post juridicam interrogationem spretasque judicis & minas & blanditias gravibus tormentis cruciatus fuisset. Sed alia hic suboritur quæstio, an nempe Aginni umquam passi fuerint Primus & Felicianus fratres, ut Acta Suriana aliaque documenta tradunt. Affirmantibus haud multum favet Papebrochius noster tom. 2 Junii pag. 150, conjiciens, hinc arreptam fuisse occasionem dicendi, eos cum Caprasio Aginni passos fuisse, quod SS. Primi & Feliciani martyrum Romanorum reliquiæ aliquot in ejusdem Caprasii ecclesia asservatæ fuerint, minime novo, inquit, exemplo, ut per errorem dicantur ibi passi martyres, ubi eorum exstant reliquæ, quod & ex Gregorio Turonensi lib. 1 Miraculorum cap. 47 probat, ubi SS. Nazarius & Celsus apud Ebredunum, Galliarum urbem, passi & sepulti narrantur; cum certo tamen Mediolani gladio sublati fuerint, eorumque Ebreduni reliquiæ tantum serventur.

[23] Verum, ut & quæ contra Papebrochii opinionem faciunt, [uti & an duo postremi vere Aginnenses martyres sint, inquiritur.] candide depromam, cum SS. Primi & Feliciani Romanorum martyrum corpora, quæ erant in Arenario sepulta via Nomentana, sub annum 648 primum revelata fuisse videantur, uti Anastasius Bibliothecarius, cujus verba citata pag. 150 legesis, in Vita Theodori Pontificis sat manifeste innuit; atque ex adverso in Surianis aliisque Actis, judicio scriptorum Historiæ litterariæ post medium seculum VI, imo, ut num. XI & alibi ostendimus, multo ante conscriptis, de Primo & Feliciano, ut Aginni aliquando passis sepultisque, expressa mentio fiat, haud ita liquet, hosce diversos non esse a Primo & Feliciano, Romanis martyribus, quorum Acta die IX Junii Papebrochius & Henschenius illustrarunt. Adstruendæ horum martyrum diversitati etiam favet, quod, uti citato loco refertur, S. Primi corpus & reliquiæ S. Feliciani, Romæ passorum, adhuc anno Christi 846 ibidem exstiterint, quo tempore Acta SS. Fidis & Caprasii a Surio Labbeoque edita, quæ de martyrio ac sepultura Aginnensium Primi & Feliciani meminerunt, certo certius conscripta erant, uti ex Actorum exemplaribus, quæ, teste Ruinartio in Præf. pag. 67, in codicibus ab annis 900 exaratis habentur, liquido patet. Ceterum, cum res hæc die XX Octobris in Vita S. Caprasii rursus discutienda sit, nihil hic definire volo, si forte ante hunc diem, quod vehementer exopto, suppeditentur documenta, quibus & de natali die S. Caprasii deque Primo & Feliciano Aginnensibus, ut quidam volunt, martyribus, undequaque tandem se veritas manifestet, pateatque, an, & qui, præter Aginnenses anonymos, qui, credentes in Dominum Jesum Christum, capitibus cæsis, unius dici hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ cum S. Fide pervenerunt, eidem Martyri adjungi comites debeant.

[24] Reliquum est, ut, quæ circa martyrii S. Fidis epocham in controversiam cadunt, [Martyii S. Fidis epocha] paucis expediamus. Ex omnibus, qui id argumenti tractarunt, solus est Ms. nostri Florarii auctor, qui illius martyrium post Diocletiani mortem collocavit, errore utique manifestissimo, & contradicentibus tum Actis omnibus, tum scriptoribus ceteris. At, licet hos inter omnino conveniat, S. Fidis martyrium temporibus Diocletiani & Maximiani illigandum esse, non invicem iidem consentiunt, an durante atrocissima persecutione, anno 303 adversus Christianos incentore Galerio Maximiano commota; an vero sub Diocletiani & Maximiani Herculii imperatorum initia, quibus peculiares in quibusdam provinciis excitatæ fuerunt persecutiones, idem illud martyrium statuendum sit. Priorem sententiam sequitur Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 303, consentiuntque præter alios multos Antonius Dadinus Alteserra lib. 4 Rerum Aquitanicarum cap. 17, pag. 297, Joannes Baiole in sua Historia sacra Aquitaniæ lib. 2, cap. 4, pag. 70, & Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 893. Verum, cum eo tempore in Galliis imperarit Constantius Chlorus, qui, teste Lactantia cap. 15 de Mortibus persecutorum, ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit; hinc multo probabilius est, non sub annum 303 aut 304, sed sub finem seculi tertii in peculiari quadam persecutione, a Maximiano Herculio excitata, S. Fidem martyrio coronatam fuisse, tunc nempe, cum, Bagaudarum ducibus Æliano & Amando, qui in Galliis imperium occuparant, uno fere impetu anno 286 oppressis, Maximianus Herculius ad usque annum 292 in Galliis plerumque moratus est, suamque in Christianos rabiem sæpe exercuit, uti Tillemontius tom. 4 Monument. Eccles., Fleury tom. 2 Hist. Eccles. lib. 8, Longuevallius tom. 1 Hist. Eccles. Gallicanæ pag. 143, aliique passim existimant, qua de re plura etiam apud nos vide tom. 2 Octobris pag. 354 & 355 ac sæpe alibi; quapropter & ego hujus Commentarii initio sub annum 287 S. Fidis martyrium verosimiliter statuendum duxi.

[25] [diesque emortualis investigatur.] Porro eodem die, quo S. Fidis Passio colitur, reipsa etiam illius Sociorumque anonymorum martyrium contigisse, Acta nostra insinuant, dum, postquam narrassent, eam Sociosque, capitibus cæsis, unius diei hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ simul pervenisse, diem illum ita mox exprimunt: De quorum passione secunda Nonas Octobris nos gaudere & illustrare voluit, qui gloriatur in Sanctis, Dominus noster Jesus Christus. Consentiunt non modo recentiores, sed & martyrologi antiqui, quos Classicos vocamus; nec dissonat Wandelbertus, tametsi hoc die scribat S. Fidem pridie hinc felici morte triumphasse; quippe qui per vocem pridie non alium diem, quam qui Pridie Nonas Octobres seu sextus dicitur, pro suo more designet, uti ex simili ejus loquendi modo in mensibus Martio, Aprili, Maio, Junio aliisque manifestum fit. Bulla quoque Paschalis PP. II ad Begonem abbatem Conchensem data, quam infra habes ex tom. 1 Anecdotorum Edmundi Martene col. 337, nihil adversus nos facit: cum hæc Pontificis verba ante secundum Nonas Octobris ad vigilias jejuniumque, pridie festi S. Fidis apud Conchenses servari solita, referenda sint, minime vero ad ipsum emortualem S. Fidis diem, qui pridie Nonas ex scriptis antiquis, eodem etiam Pontifice judice, statuendus est.

§ III. Anonymi, qui S. Fidis sepulturam, corporis inventionem & ecclesiæ in ejus honorem erectionem descripsit, antiqua ætas ostenditur, & illæ ex hoc recitantur: ecclesiæ illius situs & ab altera distinctio.

[Ex anonymæ altero, qui coævus videtur S. Dulcidio.] Discussis, quæ circa S. Fidis in Ecclesiasticis Fastis memoriam, natale ejus solum, variaque martyrii adjuncta moveri natæ sunt, quæstionibus, ad ejus corporis sepulturam, primamque translationem nunc progredior; de quibus cum nihil discere ex Actis illis valeamus, quibus nos antiquitatis palmam dedimus, in subsidium vocanda hic sunt Labbeana, aliaque his affinia SS. Fidis & Caprasii Acta, quæ, uti ante monuimus, præter Martyris nostræ sepulturam, ejusdem a S. Dulcidio, Aginnensi episcopo, factam translationem ecclesiæque erectionem diserte commemorant. At prius de eorum hac in re auctoritate & fide quædam observasse juverit. Acta illa, utut nostris, ex Ms. codice reginæ Sueciæ infra edendis, juniora; tamen sub S. Dulcidii tempora conscripta fuisse, ipsa horum auctoris verba, inferius expendenda, insinuant, suadentque antiquissimi codices Mss., nec ipsi diffitentur Tillemontius & Historiæ litterariæ Franciæ auctores jam sæpe laudati. Ex quibus consequens est, horum scriptorem, utpote S. Dulcidio synchronum, ac fortassis oculatum translati ab eo præsule S. Fidis corporis, erectæque ecclesiæ testem, magnam in hisce rebus mereri fidem. Et quamquam scriptoris hujus, sepulturam sanctæ Martyris, cui ne quidem suppar vixit, enarrantis, auctoritas non paris momenti sit, hæc nihilominus tanti habenda est, ut ejus dictis fidem non abnegemus. Etenim, utut in recensendis martyrii S. Caprasii adjunctis aliquot minoris momenti, & quorum proin lapsu temporis facile aliqua ex parte vitiatur memoria, auctor ille minus accuratus videatur, in iis tamen, quæ de humatis SS. Fidis & Caprasii corporibus tradit, accuratior fuisse, non immerito censeri potest, cum & suis ipse oculis locum, ubi horum corpora jacuerant, videre, ceteraque huc spectantia ex iis facile intelligere potuerit, qui tinctos horum Martyrum sanguine pannos, sibi a majoribus traditos, una, ut credibile est, cum tota sepulturæ serie, ut rem sacram, diligentissime asservarant.

[27] Superest tamen, ut, priusquam sepulturæ S. Fidis primæque translationis narrationem ex hoc scriptore recitamus, [cujus episcopatus epocha] non levem de ejusdem translationis, ceterorumque, quæ hinc dependent, epocha controversiam dissolvere tentemus. Translata a S. Dulcidio, Aginnensi episcopo, fuisse sanctæ Martyris nostræ ac sociorum corpora, conceptis quidem verbis laudatus Actorum scriptor affirmat, quem & eruditi, uti ante monuimus, sub hujus Præsulis tempora floruisse, non negant; verum cum nec ipse, nec alii auctores synchroni episcopatui S. Dulcidii adjecerint notam chronicam, unde vel ipsum seculum, quo is sederit, indubie dilucideque definias, non una est de tempore, cui tum corporis S. Fidis translatio, tum alia, quæ huc spectant, illiganda sint, eruditorum opinio. Ac Tillemontius quidem tom. 4 Monum. Eccles. pag. 543 Dulcidii episcopatum, atque adeo & cetera, quæ hinc consequuntur, initio seculi V innectit, non tamen ita confidenter, quin eadem etiam serius figi posse, mox asserat; cujus posteriori sententiæ scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 273 non modo subscribunt, sed & episcopatus, judice Tillemontio, fortassis differendi, spatium ad usque seculum VI, media sui parte evolutum, determinate extendunt, quo circiter tempore, ex eorum opinione S. Fidis aliorumque Aginnensium martyrum translatio facta, eorumque Acta conscripta fuerint. Contra vero Sammarthani fratres ac post eos Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 897 S. Dulcidium, non solum S. Phœbadii Aginnensis episcopi, sub seculi IV exitum defuncti, diaconum ac discipulum, sed & ab eo jam senescente successorem designatum fuisse, tradunt, laudantque Aginnensis ecclesiæ Proprium, in quo S. Dulcidius, defuncto magistro, Deo volente, omnique populo acclamante, in episcopali (Aginnensi) cathedra constitutus legitur, nimirum ineunte seculo V, cum, teste utraque Gallia Christiana, eam anno 405 S. Dulcidius tenuerit. Ex qua opinione consequens fit, etiam reliqua, quæ ab episcopatus ejus epocha dependent, ineunti seculo V illiganda esse.

[28] [sub seculi V mitium probabilius scatuenda est,] At, sciscitaberis, utri potius sententiæ adhærendum? Respondeo, neutram quidem mihi omnino certam videri, at posteriorem multo præplacere, tum quod priori nullus utcumque vetus auctor nullaque urgens ratio suffragetur, tum quod posterior antiquior communiorque sit, ac præterquam quod Aginnensis Breviarii, aliorumque auctoritate nitatur, aliunde etiam firmari queat. Etenim, cum Aginnesis basilica S. Caprasii, ad quam anno 581 Ragnovaldi uxorem, tamquam ad antiqua religione, uti apparet, venerandum tutissimumque asylum confugisse, Gregorius Turonensis lib. 6, cap. 12 Hist. Francorum scribit, jam tum seculo VI celeberrima fuerit, imo ex constanti Aginnensium traditione, cui monumenta, tredecim seculis vetustiora, patrocinari asserit dominus Labenazie pag. 12 Dissertationis de episcopatu S. Caprasii, eadem hæc basilica vel sub seculi IV exitum exædificata passim credatur, consequens hinc fit, ac, si Aginnensium traditio undequaque subsistat, indubitatum evadit, episcopatum Dulcidii a seculi V initio dimoveri non posse, cum ecclesia illa condendis S. Caprasii reliquiis a præfato præsule erecta fuerit, uti etiam Translationis S. Caprasii auctor his verbis testatur: Tandem S. Dulcidius, Agenensis episcopus, ad hoc opus se dedit, ut pulchram ecclesiam ad recondendum sancti martyris (Caprasii) corpus fabricaret, quam ejus meritis adjutus celeri instantia consummavit. Denique opinioni nostræ etiam patrocinatur Actorum, quæ apud Labbeum aliosque exstant, antiquus auctor supra laudatus, dum in suo Prologo, qui in nostro codice Ms. olim Vallicellensi, inque apographis Mss. San-Maximini Trevirensis, Ultrajectini S. Salvatoris & Rubeævallis reperitur, se eo tempore Martyrium SS. Fidis & Caprasii conscripsisse dicit, quo per succedentium relationem rei gestæ (Passionis eorum) memoriam nondum intercepit oblivio. Quippe, cum verba hæc non, nisi minus apte, ad trium fere seculorum spatium extendi queant, atque ex adverso multo aptius de uno seculo paucisque superadditis annis exponantur, quo nimirum temporis spatio per quatuor aut quinque sibi succedentium generationum relationem ipsius martyrii præcipuorumque adjunctorum memoria facile adhuc viguisse potuit, hinc mihi etiam vero propius videtur, S. Dulcidium, cujus tempore auctor ille scripsit, sub seculi V initium, atque adeo centum circiter & quatuordecim annis post S. Fidis martyrium Aginnensem sedem tenuisse, eoque proin tempore translationis, qua de agimus, figendam esse epocham.

[29] [tametsi nonnullæ, quæ hic refelluntur,] Neque opinionem hanc graviter quatiunt ejusdem auctoris verba, quibus Dulcidium sedisse innuit, cum jam frequentes in Aquitania monachi essent, aut contra ejusdem anonymi statutam a nobis ætatem multum faciunt, quæ de innumeris ad S. Fidis sanctique Caprasii decentiores tumulos patratis deinde miraculis scribit. Nam quod ad primum attinet, eccur non potius seculi V initio frequentes in Aquitania monachi fuissent, quo tempore imperatori Honorio, Ecclesiastico ordini propense dedito, hæc provincia suberat, quam sub medium seculum VI, quo tempore Gothorum principum, Arianorum & Orthodoxis infestorum, dominio erepta quidem per Francos erat, at non ita pridem, ut, cum sub Gothis, vel ipsa, ut Sidonius lib. 7, epist. 6 testatur, clericalis disciplina, imo & memoria illic periisset, monachorum institutum latius tunc restauratum, quam ineunte seculo V propagatum in Aquitania credi debeat. Utut id est, certe sub seculi V initium ac non pauco ante tempore sat frequentes in Galliis fuisse monachos, S. Gregorius Turonensis variis locis & auctor Carminis de Providentia divina, S. Prospero a quibusdam adscripti, non obscure ostendunt. Denique ut testimonia varia, quæ in Præfatione Mabillonii in Sæculum I Benedictinum a num. 17 recitantur, hic prætermittam, ad S. Martini, Turonensis episcopi, ante seculi IV exitum defuncti, exequias monachorum duo fere millia, ut Sulpitius Severus scribit, convenisse dicuntur. Quidni ergo etiam paulo post in Aquitania Secunda sat multi exstiterint monachi, ut eorum turbas aliquot convocare S. Dulcidius potuerit, quæ transferendis in decentiorem locum S. Fidis aliorumque Aginnensium Martyrum corporibus una cum ceteris clericis solemni ritu assisterent?

[30] Quod vero ad innumera illa miracula pertinet, quæ jam ante, [montra eam opponi possint,] quam anonymus scriberet, ad S. Fidis sepulcrum patrata erant, hinc minime consequens est, eum non nisi diu post ejus corporis revelationem suum Opus inchoasse, cum, teste auctore secundæ ejus Translationis, stilo soluto conscriptæ, illico, ut S. Fidis corpus honorifico loco a S. Dulcidio conditum fuit, cœperit prælibata Christi Sponsa & Martyr tantis miraculorum signis præfulgere, ut cæcos illuminaret, surdis auditum redderet, energumenos curaret, & omnia infirmitatum genera a variis languidis depelleret, cui & auctor ejusdem secundæ Translationis, metrice conscriptæ, consentit, ita canens: Post revelatum corporis thesaurum Fidis martyris, virgo sacra prodigiis cœpit clarere plurimis. Neve dubites, quin de translatione, a S. Dulcidio facta, uterque scriptor agat, hujus antistitis nomen prior scriptor diserte præmittit, alter vero mox subdit: Sub ejus * quidem nomine ecclesiam mirifice Dulcidius erexerat, qui præsul urbis aderat, ac paulo post de eodem agens ita pergit: Solius autem Virginis corpus seorsum condidit in quodam ædificio, constructo in suburbio. Illo in loco Dominus tribuebat petentibus, quæ erant necessaria, per ejus patrocinia. Ægris namque remedium, mutis linguæ officium, cæcis præstabat lumina, functis vitæ spiramina &c. Quæ omnia cum vel ipso primæ translationis anno vel paucis subsequentibus contigisse videantur, non est, cur ob miraculorum, ad S. Fidis tumulum patratorum, multitudinem præfatum ejus Martyrii ac primæ Translationis auctorem a seculi V initio multis annis removeamus, aut primæ translationis minus, quam eorum, quæ hanc mox consecuta narrat, idoneum synchronumque testem habeamus. Atque hæc paulo fusius disputare libuit, quo primæ S. Fidis translationis ejusque ab hac inchoati solemnioris cultus historia ipsaque epocha certiores manifestioresque evadant.

[31] [recitatur S. Fidis sepultura,] Nunc ergo ex hoc scriptore, cujus de hoc argumento dictis & Vitæ metricæ S. Fidis auctor, fortasse Hildebertus, Cenomanensis episcopus, & antiqua Breviaria, interque recentiores Tillemontius, Bailletus, Longuevallius aliique suum calculum adjecerunt, sepulturæ primæque translationis narrationem hic subjicimus. Ita ille apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 530: Horum ergo (S. Fidis & Aginnensium Martyrum) corpora, tormentis miserabilibus laniata, cæsisque capitibus obtruncata, infidelis gentilitas in plateas * tamquam neglecta reliquit: quæ devota Christi plebecula latenter cum summa veneratione colligens, & sacri effusionem cruoris mundissimis pannis extergens, indigno tantæ sanctitatis in loco sepulturæ commendarunt; ubi non tam sepelisse, quam recondidisse viderentur. Gravi enim percussa pavore verebatur, ne Sanctorum corpora malignorum invidia alias transferrentur; aut, quod nefarium est, tetris vicini gurgitis fluminibus * mergerentur, & sic sanctæ Christianitati malitiose abnegarentur. Sed Dei providentia a Fidelibus actum est, ut urbs, quæ eos habuit inquilinos, tripartito, ortus videlicet, passionis & sepulturæ honore ditata, eosdem ad promerendam omnipotentis Dei gratiam habere mereretur & patronos. Hactenus anonymus scriptor antiquus, ac Lactantio quidem & Eusebio admodum in iis, quæ primo loco narrat, consentanee, quorum nempe testimonio constat, tyrannorum jussu sacra Martyrum corpora in flumina vel maria jactata sæpe fuisse, aliove modo Christianis, ne hæc in veneratione ipsis essent, subducta, ut proin similem suorum Martyrum corporibus sortem metuere abs Daciano jure merito potuerint Aginneses, atque adeo magis de illis, ut poterant, illico recondendis, quam utcumque honorifice tumulandis solliciti esse debuerint. Porro locus ille, ubi horum corpora congesta fuerant, hodieque Aginnensibus in veneratione est & a repositis Martyrum exuviis Martyrii nomen obtinuit, quod & etiamnum servat, uti Chesnius in Antiquitatibus Galliæ pag. 797 & Saussayus ad hunc diem pag. 695 testantur.

[32] [dein corporis inventio & elevatio,] Jacuerant obscuro illo loco coacervata potius, quam sepulta S. Fidis aliorumque Aginnensium Martyrum corpora, cum S. Dulcidius, Aginnensis episcopus, per noctis quietem divinitus admonitus, transferendis in decentiorem locum sacris exuviis manum admovit. Quo pacto hæc contigerint, suis anonymum verbis narrantem audiamus: Quo in loco (primæ nimirum sepulturæ) multis annorum recursibus sancta jacuerunt corpora, donec, ablata omni gentilitatis prophanitate, S. Dulcidius episcopatum susciperet, & pastoralem curam gerens pro omnium salute vigilaret. Cui præsuli ante omnia placuit, ut Sanctorum reliquias ab indecenti elevans loco, in eorum veneratione, nova constructa basilica, in lucem efferret, ecclesia ipsa sanctæ Virginis titulo dedicata. Qui cum tantum thesaurum aperiret, non tamen incredulus, sed metu & reverentia territus, diutius dubitaret; ad ultimum per noctis quietem admonitus, ne negligenter dimitteret, quod fideliter cœperat, convocatis monachorum turbis, ac cæteri ordinis prælatis, secretum suum omnibus detegit, quorum consilio adjutus ad effectum usque perduxit. Eorum autem votis cætera plebs concordans Sanctorum reliquias de loco ignobili honorifice erigunt, & in locum sacrum statuunt, quorum meritis ad salutem omnium innumera cælitus patrantur miracula, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen. Ita rursus laudatus anonymus, cujus tamen verba, cum non satis distincte ecclesiæ, sanctæ Virginis nostræ titulo dedicatæ, situm exponant, atque in una eademque a Dulcidio constructa basilica tam S. Fidis, quam aliorum Aginnensium Martyrum corpora honorifice condita fuisse, asserere videri possint, clarioribus alterius anonymi dictis excipere placet, illius nempe, qui factam ex Aginnensi urbe ad Conchense monasterium S. Fidis translationem stilo soluto complexus est, de quo suus infra erit dicendi locus.

[33] Ita hic num. 5: Post multa autem annorum curricula, [ecclesiæ in ejus honorem erectio] omni gentilium furore remoto, quidam vir sanctus, cui nomen Dulcidius, ad pontificatus dignitatem provectus, omnibus posthabitis, ecclesiam foris murum ejusdem urbis (Aginnensis) ad Septentrionale clima in suburbio construxit, eandemque sub sacræ Virginis (Fidis) veneratione cælesti Sponso consecravit. Hoc ergo teste, dicata S. Fidis titulo ecclesia extra urbis muros erat, atque, uti mox subdit, Beatissimam … virginem Fidem, quæ cæteros (Aginnenses martyres) in palma martyrii præcellit, in basilicam eamdem cum maxima honorificentia mausoleo precioso marmore exciso (S. Dulcidius) commendavit, in quo, ut rei gestæ usque hodie prodit veritas, litterarum anaglipha *, titulus passionis ejus sub fastigio brevitatis inscriptus est. Porro non in hac, sed in ecclesia omnino diversa, S. Caprasii, ac reliquorum fortassis Aginnensium Martyrum corpora a Dulcidio condita fuisse, apertissime declarat idem scriptor, ita pergens: Sanctum vero Caprasium intra muros urbis ad ecclesiam, ibidem (ab ipso Dulcidio, ut fert antiquissima traditio) fundatam, detulit, eumque consimili honore in sarcophago item marmoreo diligentissime deposuit. Consentit, qui & fortassis, uti infra dicetur, anonymo illi præivit, Translationis secundæ, metrice conscriptæ, auctor, duasque pariter adstruens ecclesias, in quarum altera S. Fidis, in altera vero S. Caprasii corpus conditum fuit, juniorem ab antiquo anonymo in speciem dissentientem conciliat, dictisque lucem affundit, dum in una quidem eademque basilica SS. Fidis, Caprasii aliorumque Martyrum exuvias in lucem elatas decenterque compositas a Dulcidio fuisse, at sanctæ Martyris nostræ corpus deinde in suburbana ecclesia, aliorum vero corpora in ipsius urbis majori basilica decenter tumulata fuisse insinuat, ita de Dulcidio canens: Iste diu absconditas invenerat reliquias Fidis, præclaræ martyris, una cum suis Sociis, quas intra urbis mœnia in majori ecclesia, quæ capitalis aderat, decenter composuerat; solius autem Virginis corpus seorsum condidit in quodam ædificio, constructo in suburbio.

[34] At, inquies, cum saltem Translationis secundæ, soluto stilo conscriptæ, [& hujus situs atque ab altera distinctio.] auctor de Stephano II, sub annum Christi 937, uti ex tomo 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 255 patet, Arvernensi seu Claromontano antistite consecrato, expressam fecerit mentionem, atque adeo plus quatuor seculis a prima S. Fidis translatione remotus vixerit, impar ejus habenda est auctoritas, ut primæ translationis adjunctis, quæ ipse suggerit, sat certam fidem faciat. Fateor, nihil eum ab ætate habere, unde fidem sola sua assertione hic extorqueat: verum, cum idem ipse, fidem verbis suis facturus, ad mausoleum S. Fidis, suo etiam tempore in ea exstans ecclesia, ad ipsumque passionis ejus titulum, eidem inscriptum, confidenter provocet, non est, cur ei duas adstruenti ecclesias, in quarum altera S. Fidis, in altera vero S. Caprasii corpus, teste etiam Translationis metrice conscriptæ auctore, honorifice conditum fuit, deneganda fides sit, præsertim, cum & aliunde, nimirum ex anonymo primæ Translationis auctore coævo, manifestum sit, S. Dulcidium, Aginnensem episcopum, ecclesiam aliquam sanctæ virginis Fidis titulo consecrasse, quam eamdem cum illa fuisse, cui Ragnovaldi uxor sese asyli loco commisit, non modo non innuit laudatus num. 28 S. Gregorius Turonensis, ut contra, dum basilicam, ad quam hæc mulier confugit, nude simpliciterque S. Caprassi basilicam compellat, ab illa, quæ S. Fidis titulo decorata erat ecclesia, omnino diversam statuere videatur. Ceterum, teste Chesnio in Antiquitatibus Galliæ pag. 797, præter ecclesiam S. Caprasii, Aginni etiamnum exstat sub S. Fidis nomine dicata Deo ecclesia, eademque, uti opinor, de qua mox laudatus uterque anonymus sermonem fecit, olim quidem Aginnensi suburbio, postea vero, dilatatis urbis pomœriis, ipsi urbi innexa.

[Annotata]

* S. Fidis

* al. in platea

* al. fluminis gurgitibus

* supple &; vel forte leg. anaglypho opere

§ IV. Auctorum, qui de translato ex urbe Aginno ad Conchense monasterium S. Fidis corpore egerunt, ætas & fides: hujus translationis, cujus epitome datur, epocha discussa & sat prope definita. An eodem tempore illuc inde delatæ sint S. Vincentii Aginnensis M. reliquiæ?

[Ætas fidesque auctoris, qui translationem hanc stilo soluto.] Acturo nunc de variis corporis S. Fidis translationibus, atque hoc quidem § de celeberrima illa, quæ olim Conchensi in Rhutenis Ordinis S. Benedicti cœnobio, nunc seculari canonicorum collegio, splendorem plurimum amplissimasque opes contulit, non modo de utriusque paulo ante laudati anonymi ætate paulo enucleatius disserere, sed & in Chronographi Conchensis, quatenus idem argumentum tractavit, auctoritatem inquirere idcirco visum est, ut hinc, quam infra dicenda fidem mereantur, prudens lector dispicïat. Ab anonymo, Conchensi, ut apparet, monacho, qui S. Fidis Translationem secundam, seu Conchensem, stilo soluto prosecutus est, exordium propterea duco, quod is multo uberius, quam alter, translationem illam exposuerit, nec subsequentem reliquerit intactam. Eum, utpote qui Stephani II, Arvernensis seu Claromontensis episcopi, aperte meminit, certissime non scripsisse ante annum Christi 937, num. superiore diximus; quin imo, cum de isto præsule anonymus sermonem instituens, hisce verbis utatur: In diebus quoque Stephani, ac præterea de Codice miraculorum S. Fidis, eo nimirum, uti videtur, quem Bernardus, Andegavensis scholæ magister, uti infra dicemus, anno Christi 1020 partim concinnavit, tamquam suis temporibus apprime cognito, mentionem inferat, hinc non absimile vero sit, eum Opus suum non nisi seculo XI elucubrasse, eo tamen non ultra annum sexagesimum progresso, quandoquidem de facta ab Odolrico II, Conchensi abbate, sub Henrico Francorum rege S. Fidis translatione anonymus ille, qui tamen singulas ante sua tempora factas translationes commemorat, altissimum siluerit. At quid de altero anonymo, Conchensi itidem, ut apparet, monacho, qui, usitato jam tum a seculo IX, uti apud Muratorium tom. 3 Antiq. col. 693 & seq. videre est, rhythmico carmine seu hymno homotono translationem eamdem celebravit? Hunc ego quidem uno circiter seculo indubie antiquiorem altero esse, asseverare non ausim; est tamen, cur id a vero alienum mihi non videatur.

[36] Etenim hic non modo de Odolrico II, deque præfato Stephano II, [uti & alterius, qui stilo ligato hanc descripsit,] ac peracta per hunc, de qua infra num. 56 sermo erit, translatione capitis S. Fidis, sed & de miraculorum Codice supra memorato, ac denique de ipsis miraculis, quæ Bernardi Andegavensis ætatem præcesserunt, altissimum siluit; unde eum etiam ante annum Christi 937, seu ante, quam Stephanus ex abbate Conchensi Claromontensis episcopus creatus fuit, ac dein magnificentissimo apparatu in mirificæ machinæ thecam partem capitis S. Fidis intulit, rhythmicam suam lucubrationem absolvisse, conjicias, quam proin sibi prælucentem, tametsi hoc non fateatur, habere potuerit alter ille anonymus, qui memorabilia quæque, quæ ad S. Fidis reliquias attinebant, ad sua usque tempora stilo soluto complexus est. Si conjectare fas sit, fortassis hicce scriptor, cum Acta martyrii ab antiquo anonymo, præcipua vero aut certe celeberrima ineunte XI seculo S. Fidis miracula a Bernardo, Andegavensis scholæ magistro, soluta oratione adornata videret, suam quoque qualemcumque symbolam voluerit conferre, ut non dissimili oratione etiam translationum corporis S. Fidis, atque adeo ad sua usque tempora integra ejusdem Sanctæ historia transmitteretur posteris, ut & propterea Conchensis translationis Actis metrice conscriptis sua, liberiore stilo exarata, substituenda duxerit. Quocumque hæc se modo habeant, cum anonymis illis nemo, qui argumentum, quo de agimus, ex professo, ut aiunt, pertractarit, antiquior hactenus inventus sit, atque etiam dato, quod scriptor metricus Conchensi translationi, ante annum Christe 889, ut infra ostendetur, peractæ, synchronus non fuisset, nihilominus tamen ambo non tanto certe temporis intervallo remoti ab ea vixerint, quin per paucorum sibi succedentium monachorum relationem, aut ex cœnobii monumentis rem adeo memorabilem ac partim domi a suis gestam, illibata veritate intelligere facile quiverint, non abs re eorum narratione, dum nihil aliunde obest, hic standum esse videtur.

[37] Venio nunc ad auctorem Chronici Conchensis, qui non solum de secunda tertiaque reliquiarum S. Fidis translatione, [nec non Chronographi Conchensis inquiritur.] sed & de quarta, sub Odolrico II, Conchensi abbate, fortassis sub annum Christi 1040 peracta, mentionem fecit. Auctor ille, uti ex Conchensium abbatum serie, quam ultra Begonem, ante annum 1108 defunctum, non produxit, colligi datur, ineunte seculo XII Chronicon suum, quod ex archivis Conchensis monasterii tom. 3 Anecdotorum a col. 1387 edidit Marteneus, partim ex diplomatis chartisque sui cœnobii, partim ex traditione communique apud suos fama composuit; atque hinc varia pro rebus variis, quas recenset, ejusdem est auctoritas, nulla quidem, dum sine probatæ fidei testimonio res multis seculis a se remotas narrat, at contra minime contemnenda, dum monumentis antiquioribus consona tradit, aut ea facta recenset, quorum in religiosa domo etiam sine instrumentis authenticis constans veraxque vel ultra unius seculi decursum memoria esse solet. Quapropter, etsi chronographus ille in ordinanda antiquiorum abbatum serie, imo & in referendis rerum diu ante se gestarum adjunctis subinde lapsus fuerit, non idcirco ea ipsa facta, quæ vel ex recenti aut certe constanti adhuc memoria retulit, quale est peracta sub Odolrico II reliquiarum S. Fidis in novam basilicam translatio, vocanda in dubium sunt, ac ne ipsa quidem, quæ seculo IX ac X gesta recenset, utpote quorum substantiam vel ex authenticis translationum Actis, vel procul dubio ex ambobus vetustioribus anonymis haurire atque in suum Chronicon inferre potuit, prout reipsa fecisse, censeri jure potest. Nunc singulas, ut res fert, translationes illas illustrare aggredior.

[38] [Hujus translationis epitome] Ex quo S. Fidis corpus a S. Dulcidio, ineunte, ut antea diximus, seculo V, honorifico mausoleo in suburbana Aginno ecclesia conditum fuerat, illico tantis miraculorum signis fulgere cœpit, tamque ingenti assiduoque deinceps populorum concursu frequentari, ut mirum videri non debeat, haud multo post, quam Ludovicus Pius, adhuc Aquitaniæ rex, in Ruthenensi diœcesi Conchense cœnobium, ut Ermoldus Nigellus lib. 1 de Rebus Ludovici Pii testatur, instituerat, hujus incolas monachos tam celebris reliquiarum thesauri, quo suam maxime illustrarent ecclesiam, acquirendi desiderio actos fuisse vehementissimo, ac tum præsertim, cum Audaldi, Conchensis monachi, anno 855 Valentiam Hispaniæ ad transferendum illinc Conchas S. Vincentii levitæ & martyris corpus profecti, conatum omnem nil sibi profuisse cernerent, Habito igitur sæpissime inter se concilio, quo pacto sacra S. Fidis pignora ad se transferrent, Conchenses tandem unum e suis, nomine Arinisdum vel Ariviscum, hominem consilio manuque promptum, cum itineris duce Aginnum dirigunt, qui quacumque arte S. Fidis reliquias nanciscatur, inque suam asportet ecclesiam. Arinisdus ergo, quorsum Aginnum venisset, minime immemor, primum studuit, ut qua ficta pietate, qua blanditiis & assentationibus, in clericorum, quibus custodiendi corporis S. Fidis cura incumbebat, consuetudinem amicitiamque se penitus immergeret, eosque tam bene inescare novit, ut ipsi, nihil tale opinantes, ovem, ut aiunt, lupo, seu thesaurum suum callidissimo furi consensu unanimi tandem commiserint. Re aliquamdiu, quo magis suum celaret consilium, apprime gesta, sedulique custodis famam nactus, opportunam denique auferendi sacri corporis occasionem arripuit.

[39] [ex his subministratur;] Peractis Epiphaniæ festo Missarum solemniis, collegas suos orat, ut, dum hi solito diutius ob diei solemnitatem accumberent mensæ, ipse, ne quid detrimenti caperet ecclesia, tutelam ejus sedulo gerat. Ultro assentiunt improvidi; nec mora, his jam secure vescentibus, ipse etiam omnium jam securus, ad S. Fidis mausoleum convolat, cumque hujus operculum præ sigillis ferreis integrum erigere nequiret, in inferiori parte mausoleum vi perfringit, & qua data via, perque patefactum aditum sanctæ Martyris exuvias extrahens, mundissima pera condit, vocatoque itineris socio, ut primum per tenebras licuit, cum sacra præda abscurrit. Igitur cum postero die nuspiam Arinisdus appareret, ac S. Fidis sepulcrum perfractum vacuumque sacro corpore fuisset repertum, vehementer turbari omnes, dolere, suam lamentari imprudentiam, & si quo modo e fuga retrahi cum thesauro illo Arinisdus posset, nihil intentatum relinquere; at nihil non irrito conatu ab iis factum. Itaque post varios casus, qui in edendis infra Translationis Actis fuse recensentur, Arinisdus ejusque comes nono itineris sui die incolumes ad Conchensis cœnobii viciniam pervenerunt, ubi ab hujus incolis summo gaudio plausuque excepti sunt, delataque non minori apparatu lætitiaque in Conchensem ecclesiam sacra Martyris nostræ pignora, ibique decentissimo, ut per tempus licebat, loco sub diligenti custodia collocata die XIX Kalend. Februarias, quo die hujus translationis memoria celebrari etiam solet. Ita fere, at multo uberius ambo anonymi, supra laudati, quibus Conchensis chronographus etiam consentit, ita pancis scribens: Ab urbe Aginnensi cum corpore beati Vincentii furtim sublatum est corpus gloriosissimæ virginis & martyris Fidis, & ad illud Conchense cœnobium translatum, ubi digne & honorifice prope altare Salvatoris Domini est reportatum. His adde, quod in Adonis Chronici sat antiquis codicibus Mss. ad annum Christi 288 testimonium exstat, quo S. Fides apud Aginnum passa, postea Conchis * translata fuisse, diserte etiam asseritur.

[40] Verum de tempore, quo hæc corporis S. Fidis translatio statuenda sit, [de cujus epocha discrepantia inter se Adoniani Chronici,] non ita inter antiquos recentioresque scriptores convenit, ut contra, si singulorum verba expendantur, nec cum Adoniani Chronici testimonio ambo anonymi Translationis scriptores supra laudati, nec hi cum Chronographo Conchensi, nec inter recentiores Henschenius noster cum anonymis illis, ac multo minus cum his Dionysius Sammarthanus, qui etiam secum pugnat, conciliari ex omni parte queant. Quippe, cum S. Ado, uti ex Mabillonio scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5, pag. 465 ostendunt, anno Christi 875 ad meliorem vitam transierit, ac sub annum 874 extremam Chronico suo manum admovisse videatur, consequens fit, ut Opus illud vel eo loco, ubi de S. Fidis martyrio eaque occasione de translato ad Conchense cœnobium ejus corpore mentio fit, a descriptoribus corruptum seu potius interpolatum fuerit, quod tamen nemo hactenus, quem norim, suspicatus de hoc determinato loco fuit, nedum satis probabile reddidit; vel, si genuinum eo loco sit, necesse est, ut, quæ illic memoratur, translatio non serius certe, quam anno Christi 875 collocari queat, cum evidens sit, ab Adone, si suo tempore necdum facta erat, referri in Chronico non potuisse celebrem illam S. Fidis translationem. Imo vero eam non parum ante Adonis tempora contigisse, innuit Carnutensis de Miraculis S. Fidis manu exaratus codex, de quo Mabillonius in Annal. Bened. ad annum 1010, num. 42, pag. 215 meminit, ubi de donata Conchensibus, ut fertur, a Carolo Magno, ac proin ante annum 814 aurea S. Fidis capsa disertus sermo est.

[41] At ex adverso, ne translatio illa jam ante Adonis obitum facta credi possit, [utriusque anonymi, Translationis auctoris,] obstant ambo Translationis auctores jam sæpe laudati, qui eam illigant temporibus Caroli Minoris, Francorum regis, ejus nempe, Quem, uti unus ait, post Franci de solio deposuerunt regio, seu, uti alter loquitur, Quem suæ ditionis principes, inique adversus eum conjurantes, a solio regio dejecerunt, & cujus loco Ottoni seu Odoni, Aquitanorum duci, Roberti Fortis filio, coronam regni imposuerunt & illum pro eo regnare elegerunt; qui Carolus Minor, cum ab eo, cui Crasso cognomen fuit, diversus esse non possit, utpote quem Franci, postquam se hujus imperio anno Christi 885 subjecissent, ante diem XII Januarii anni 888 de solio ejecerunt, cujusque loco Odonem, ducem Aquitaniæ, uti Ademarus Cabannensis in Chronico apud Bouquetum tom. 8, pag. 232 testatur, in regno elevaverunt; necesse est hinc contra Adoniani Chronici testimonium consequi, ut sub hoc Carolo rege S. Fidis translatio facta sit, eaque inter annum 885 & 888 collocari debeat. Huic certe translationis epochæ patrocinantur diplomata complura, in favorem Conchensis cœnobii data, quæ tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ a col. 236 & in Instrumentis ibidem, uti & tom. 2 Historiæ Occitaniæ a col. 21, & apud Baluzium in Instrumentis domus Arverniæ habes, in quibus nulla ante Caroli Crassi tempora de S. Fide mentio fit, cum tamen in iis, quæ vel Caroli ejusdem tempore vel deinde edita sunt, de S. Fidis reliquiis, veluti in Conchensi ecclesia conditis, disertissima verba legantur, quod non leve indicium est, vivente Carolo Crasso rege, sanctæ Martyris nostræ corpus ex Aginnensi ecclesia ad Conchensem translatum fuisse.

[42] [Conchensis Chronographi,] Verum adversus hanc epocham omnino pugnare videntur laudati chronographi Conchensis verba, quibus tom. 3 Anecdotorum Martene col. 1387 translationem illam quidem innectit temporibus cujusdam Caroli Minoris, sed quem a Carolo Crasso diversum esse, mox innuit col. 1389, dum prædictum Minorem Carolum regnum Franciæ recuperasse, ac Rodulphi, Conchensis sub annum Christi 910 abbatis, petitionibus annuisse, scribit, quæ nulla plane ratione in Carolum Crassum cadunt, uti ex luctuoso ejus a suis deserti bonisque omnibus exuti obitu, de quo Mariani Scoti Chronicon pag. 270 ad annum 887 aliosque ad annum sequentem apud Bouquentum tom. 8 scriptores consule, meridiana luce clarius est. Quapropter, si postremis Conchensis Chronici verbis, prout edita ibi sunt, standum sit, translatio illa contigerit inter annum 893 & 923, nempe regnante Carolo Simplice, qui Rodulpho, Conchensi abbati, donariorum, quæ decessores hujus a regibus obtinuerant, confirmationem regio præcepto, uti scribit chronographus ille, enixe postulanti munifice concessit. Atque ita ex recentioribus Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 239 etiam censuit, laudati chronographi verba, quibus hic translationem illam sub Carolo Minore, Ludovici filio, in regnum Francorum sublimato, statuit, hac adnotatione in margine excipiens: Dicto Simplici, filio Ludovici Balbi posthumo, cujus regni anno tertio, uti mox subdit, Aviernæ cujusdam filiorumque ejus liberalitate Conchensis abbatia bonis aucta fuit; ut adeo ex laudati Sammarthani sententia translatio, de qua hic quæstio est, anno 893, quo Carolus Simplex die XXVIII Januarii in Remorum civitate, testibus Annalibus Mettens. apud Bouquetum tom. 8, pag. 73, in regno elevatus fuit, aut posterior fuerit, aut certe non prior constitui possit.

[43] [Dionysii Sammarthani,] Reponi tamen plane non immerito hic posset, laudatum Sammarthanum paulo ante, videlicet col. 236, translationem illam innexuisse temporibus Caroli Calvi, ac proin medio tempore inter annum Christi 838, quo is ab imperatore Ludovico Pio armis, corona & quadam regni portione donatus fuit, interque annum 877, quo, teste Chronico Virdunensi apud Bouquetum tom. 7, pag. 248, pridie Nonas Octobris vita functus est. Ipsa, quibus id Sammarthanus facit, hæc verba sunt: Tempore Caroli Calvi, filii Ludovici, corpus S. Fidis, eo (ad Conchense cœnobium) fuist delatum, cujus nomen huic cœnobio quandoque accommodatum. Accedit, quod chartam Sigaldi seu Sigualdi ejusque uxoris Aigæ seu Aiguæ, anno 888 editam, in qua de translatis jam tum ad Conchense cœnobium. S. Fidis reliquiis, deque hinc indito sacræ ædi ejusdem Sanctæ nomine manifesta mentio fit, idem vir clarissimus col. 239 laudet, ut proin ante Carolum Simplicem, seu ante annum 893, hanc translationem statuisse, potius dicendus sit. Fateor, ita locis citatis Sammarthanus habet, nec, quo pacto conciliari secum possit, aut utram ex his sententiam probabiliorem ipse habuerit, ego satis perspicere queo. At quocumque hæc se modo habeant, certe ejus opinio, quæ sub Carolo Simplice translationem illam statuit, non modo Adoniani Chronici testimonio & utrique Translationis auctori, sed & jam laudatæ Sigualdi chartæ aliisque, quas sub finem num. 41 indicavimus, omnino adversatur; altera vero, quæ eam sub Carolo Calvo collocat, cum utroque anonymo Translationis auctore non minus aperte pugnat; ut adeo, contra ac col. 1330 illic asseritur, aliquid certe, quod a vero aberret, corrigendum in eo Galliæ Christianæ tomo fuerit.

[44] Quod vero ad Henschenium nostrum num. 40 laudatum attinet, [& Henschenii verba recitantur;] diversam is ab hactenus recensitis opinionem tuetur, dum tom. 2 Junii inquirens, an S. Vincentii, Aginnensis martyris, reliquiæ una cum lipsanis S. Fidis Conchas translatæ fuerint, in hæc verba pag. 165 scribit: Quod autem potissimum huc spectat, non sunt ejus (S. Vincentii) reliquiæ ad cœnobium Conchense una cum S. Fidis pretiosis pignoribus translatæ: hæc enim fuerunt quadam furtiva industria ab Aronisdo monacho Conchensi e propria ecclesia sublata & Conchas circa annum DCCCXC devecta, cum loco Caroli Simplicis regno Franciæ præesset Odo Aquitanus, uti accurate indicant Acta Translationis, quæ habemus & soluta & stricta oratione conscripta; unde et S. Fidis de Conchis monasterium nuncupari docent Sammarthani. Itaque, judice Henschenio, ante annum 893, qui Caroli Simplicis, Francorum regis, primus fuit, nec tamen prius, quam anno 888, quo Odo Aquitanus Francorum regnum moderari cœpit, hæc corporis S. Fidis translatio statuenda est. Mitto alios magni nominis auctores hisce adjungere, propterea quod vel nulla assertionis suæ documenta in medium protulerint, vel non, nisi latiori modo, translationis hujus epocham definiendam duxerint. Nunc, quænam ex tam inter se discrepantibus sententia veritatem propius attigisse, dici possit, quantum res adeo implexa sinit, discutere, eademque opera certo falsa a veris aut saltem verosimilibus secernere agredior.

[45] Ac primo quidem, ut inter tot utrimque controversa indubitatum quid proferam, [ostenditurque, non serius anno 888 statui posse,] certumque limitem, extra quem translationis epocha figi nequeat, simul constituam, sic plane existimo asseroque, translationem illam, de qua hic quæstio, non posse anno Christi 888 posteriorem statui, ac proin illam, contra ac chronographus Conchensis col. 1389, & Dionysius Sammarthanus col. 239 statuisse videntur, non contigisse temporibus Caroli Simplicis, in Francorum regnum primum evecti anno 893, uti supra num. 42 dictum fuit. Quippe, cum in laudata Sigualdi & Aiguæ uxoris charta, in mense medio (Maio fortasse) anno 1 regnante Odone rege, seu anno Christi 888 data, quam habes tom. 2 Historiæ Occitaniæ inter Instrumenta col. 23, de reliquiis S. Fidis in Conchensi cœnobio jam tum quiescentibus ac reconditis, deque indito illi monasterio S. Fidis nomine, quemadmodum num. 43 & 44 etiam dictum est, disertis verbis mentio habeatur, meridiana luce vel hinc clarius est, translationem illam temporibus Caroli Simplicis, anno dumtaxat 893 in Francorum regnum sublimati, affigi nulla ratione posse. Quapropter Conchensis chronographus, dum col. 1389 Carolum illum regem, quem Rodulphus Conchensis abbas sub annum 910 adiit, eumdem cum illo facere videtur, sub quo reliquiarum S. Fidis translationem factam scripserat, Carolum Simplicem cum alterutro ex homonymis hujus decessoribus perperam confudisse, omnino dicendus est, nisi potius eadem illa columna, perinde ac alibi desiderari aliquid in hujus Chronici editione dicamus, puta ejusdem Caroli Simplicis inaugurationem regiam, aut simile quid, quocum chronographi verba hæc: Prædictus Minor Carolus connexionem habeant; atque ita inhærendo prioribus ejus verbis, quæ tom. 3 Anecdotorum col. 1387 habes, ante Odonis, Aquitaniæ ducis tempora, seu ante annum Christi 888, utpote quem principem, non nisi jam ante relata S. Fidis translatione, in regnum Francorum subintrasse scribit, etiam ex illius mente collocanda hæc foret. Utut hæc habeant, certe chartæ Sigualdi duorumque anonymorum auctoritas potiori loco quam Conchense Chronicon, saltem, uti editum typis est, omni jure haberi debet.

[46] [nec sub regimine Odonis Aquitani;] Ex his consequens etiam fit, ut Henschenius noster, tametsi sub annum 890 translationem illam collocans, propius, quam Sammarthanus, ad anonymos Translationis auctores accedat, nihilominus tamen non omnino horum dictis consona scribat, dum translationis tempore Odonem Aquitanum loco Caroli Simplicis regno Franciæ præfuisse subdit. Quippe cum ante Caroli Crassi obitum, qui Pridie Idus Januarias anni 888 contigit, aut certe ante mensem Novembrem anni 887, quo Carolus Crassus, adhuc imperator & Francorum rex, in Triburia villa regia generalem optimatum conventum convocavit, neque regis titulo, neque, ut quidam volunt, tamquam Caroli Simplicis tutor regnive gubernator, Francis præfuerit Odo Aquitanus, non potest, quæ, utroque anonymo teste, die XIV Januarii facta est translatio, sub ejus administratione statui, nisi vel ipso anno 888 aut uno ex sequentibus: atqui, ut ex charta Sigualdi patet, certe non anno 889 aut 890, imo ne ipso quidem anno 888 die XIV Januarii contingere hæc translatio potuit, utpote ex utriusque anonymi testimonio facta Carolo Minore Francorum rege, adhuc imperante, quem procul dubio non, nisi exeunte anno 887, suæ ditionis principes … a solio regio dejecerunt & cujus loco postea Ottoni seu Odoni, Aquitanorum duci, coronam regni imposuerunt; itaque & citius, quam anno 888, atque adeo & ante Odonis administrationem regiam, illa, de qua hic quæstio est, translatio figi debet. Suadet & id laudata jam sæpe Sigualdi charta, anno 888 mense medio, seu Maio fortasse data, in qua, ubi de reconditis in Conchensi cœnobio S. Fidis reliquiis sermo est, nuspiam insinuatur, eas tum non nisi a tribus quatuorve mensibus eo adductas fuisse, quod tamen si factum fuisset, silentio non prætereundum fuisse videtur.

[47] Atque ita quidem, quo serius hæc translatio figi non possit, [sed nec multis annis citius anno 887,] definitum tempus habemus. Verum anne, uti asserunt ambo anonymi Translationis auctores, tempore Caroli Crassi, & anno quidem, uti ex his consequens fit, 886 vel 887; an potius, uti ex Carnutensis codicis Ms., num. 40 laudati, & Adoniani Chronici testimonio consequitur, ea anni aliquot, imo multo ante Adonis emortualem annum, qui Christi octingentesimus septuagesimus quintus fuit, translatio statuenda est? Respondeo, præterquam quod dubium mihi sit, an illa codicis Carnutensis verba, quibus Carolus Magnus capsam auream S. Fidi donavisse fertur, revera sint Bernardi, qui sanctæ Martyris nostræ miracula, suo tempore patrata, partim anno Christi 1020 litteris complexus est, utpote quæ nec in Ms. nostro nec in Labbeano reperiuntur, standum potius esse disertissimo amborum Translationis auctorum & Chronographi Conchensis testimonio, quo hi sub quodam Carolo Minore, & adulto jam seculo IX, furtim ad Conchensem ecclesiam S. Fidis corpus delatum asseverant, quam incerto rumori, post duo ferme a peracta translatione secula apud exteros sparso, & cujus præfati codicis auctor se minime vadem scribit, dum ita loquitur: Capsa aurea (S. Fidis) quam fertur donavisse Carolus Magnus. Accedit, quod diplomatum sub Ludovico Pio ejusque posteris in Conchensis cœnobii favorem concessorum perpetuum ad usque Caroli Crassi tempora de corpore S. Fidis silentium non facile credi permittat, jam tum sub Carolo Magno hujus Martyris exuvias ad Conchensem ecclesiam delatas fuisse, quemadmodum num. 41 sub finem innui.

[48] Quod vero attinet ad Adonem, cujus omni ex parte præstantior illo codice auctoritas est, [licet codices Chronici S. Adonis, qui hoc loco corrupti vel interpolati fuisse] respondeo, si illud, quod sub ejus nomine laudatur testimonium, revera ipsius esse, satis constaret, eo potius, quam anonymorum testimonium standum fore, quo hic Caroli Crassi temporibus translationem illam statuunt, ac proin hosce de memoriæ lapsu vel indiligentia hic arguere non dubitarem. Verum cum Adoniani Chronici editiones omnes, teste Labbeo tom. 1 de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. XI, innumerabilibus scateant mendis, codicesque, a quingentis & ultra annis manu exarati, non modo imperiti continuatoris opera certissime sub finem aucti fuerint, sed & alibi, seu ejusdem, seu descriptorum aliorum vitio, adulterati fuisse, verissime dici queant, uti ex adductis a Labbeo loco cit. exemplis, & Tillemontii in Acta S. Irenæi Notis tom. 3 Monument. Eccles. pagg. 621 & 622, ac denique ex tom. V Historiæ litterariæ pag. 470 evidenter ostenditur, dubitari non immerito potest, an determinata illa Chronici Adoniani verba, ex quibus translationem illam ante annum 875 contigisse, contra expressum utriusque anonymi testimonium consequens foret, computanda non sint inter innumerabiles illas mendas, de quibus apud Labbeum, atque etiam inter continuatoris aut descriptorum interpolationes, de quibus apud alios sermo est. Sane si Tillemontio Nota 3 in Acta S. Irenæi tom. 3, pag. 622, vel idcirco, quod S. Ado in suo Martyrologio S. Verum, tamquam Viennensem episcopum, non retulerit, suspicari licuit, Adonianum Chronicon ad annum Christi 101, ubi de illo mentio fit, interpolatum fuisse, seu Adonis re vera verba non esse, quæ illud Chronicon citato loco exhibet; profecto multo majori jure idem de eo loco, quo ad annum Christi 288 de Conchensi, qua de agimus, translatione sermo fit, suspicari licebit.

[49] [ostenduntur, contrarium innuant;] Etenim cum sanctus Chronographus celebrem illam corporis S. Mauritii revelationem, S. Theodoro episcopo factam, ipsamque etiam sacri istius corporis translationem, Sigismundi Burgundionum regis voluntate de consilio 60 episcoporum peractam, cujus etiam in suo Martyrologio partim meminit, altissimo silentio in suo Chronico, utpote ad persecutionem Diocletiani & Maximiani, quam illic enarrat, nihil attinentem, involvendam duxerit, qui, quæso, furtivam corporis S. Fidis translationem eodem loco commemorasse credi potest, cum hæc altera multo minus celebris fuerit, nullaque plane ratione ad rem, quam S. Ado agebat, pertinere posset? Accedit, quod hic Chronici locus exigere videatur, ut ne ii, quos eadem professione, eadem legione, eadem mortis causa, eodemque ferme tempore junctos credidit auctor, ab se invicem sejungerentur. Et ecce tibi hoc Chronici loco Gereonem inter ac Victorem & Mauritium cum sociis Thebæis mediam S. Fidis translationem ad Conchense monasterium! Quid Aginnensi Virgini præter martyrium commune cum militibus Thebæis? Quid hujus corporis translatio ad persecutionis atrocitatem, quam ita crudelem & crebram flagrasse subdit, ut intra unum mensem decies & octies millia Martyrum pro Christo passi inveniantur? Hæc mihi quidem interpolati a quodam minus perito, fortasse Conchensi monacho, Adoniani Chronici suspicionem ingerunt, eamque etiam ex hoc capite non infundatam, quod Chronici narratio cum Adoniani Martyrologii annuntiantione, quæ S. Fidis Socios martyres, ipsamque illius translationem prætermittit, haud satis recte conveniat, quodque in Chronico eodem ipso loco trecenti & viginti octo S. Gereoni socii adjungantur, qui in ejus Martyrologio trecenti & octodecim dumtaxat fuisse traduntur.

[50] [ac denique ex utroque Translationis auctore statuitur anno 886 vel 887.] Quæ cum hunc Adoniani Chronici locum vix non indubitate interpolatum ostendant, anonymorum potius auctoritate, quorum alter fortasse translationi synchronus, uterque saltem non adeo remotus tempore ab ea vixit, quin vel ex constantidomesticorum traditione cœnobiive monumentis certa litteris commendare quiverit, hic standum reor, ac præsertim, quod neuter obiter, sed ex professo summoque conatu ac enucleate singula, quæ ad hanc Translationem faciunt, uterque prosecutus fuerit. Juverit eorum verba hic repetiisse, ut, quam prope fieri potest, hujus translationis epocha ex iis tandem figatur. Ita scriptor metricus de Conchensibus monachis, Arinisdo cum sacris S. Fidis reliquiis Aginno adventanti occurentibus, canit: Cui turba Conchacensium, Dei laudes sonantium, pro tanta illi gloria gaudens processit obvia, acceptisque reliquiis, divinis cum obsequiis, ut dignum erat facere, curarunt has reponere. Tunc in Francorum partibus regnabat Minor Carolus, quem post Franci de solio deposuerunt regio. Facta est hæc translatio beatæ Fidis martyris, in die nonodecimo Kalendis Februariis. Hinc apud Conchas agitur hic dies celeberrimus, in quo Christo sit gloria per infinita secula. Amen. Alter vero Translationis scriptor de iisdem monachis agens, in hæc verba loquitur: Cum hymnis letaniarumque canticis rediverunt & beatissimæ Christi Martyris corpus cum summa honorificentia & gloria in templum, sub titulo sancti ac summi Salvatoris Jesu Christi specialiter dedicatum, intulere, & cum maxima cautela in loco decentissimo sub diligenti custodia XIX Kal. Februariarum die venerabiliter statuerunt; eodem quippe tempore Carolo Minore Francorum rege imperante, quem suæ ditionis principes, inique adversus eum conjurantes, a solio regio dejecerunt, & Ottoni *, Aquitanorum duci, coronam regni imposuerunt & illum pro eo regnare elegerunt. Ex quibus consequitur, ut, cum anno Christi 885 ante diem XIV Januarii Franci se non submiserint Carolo Crasso, uti varios scriptores apud Bouquetum tom. 8 consulenti patescet, translatio hæc eo anno facta non fuerit, neque etiam, uti ex num. 46 patet, die XII Januarii anni 888; ut propterea ex horum testimonio die XII Januarii vel anni Christi 886, vel 887 necessario statuenda sit.

[278B] Superest, ut, quæ hujus translationis occasione de transvectis etiam ad Conchense cœnobium S. Vincentii Aginnensis martyris reliquiis num. 39 a Conchensi chronographo dicta sunt, [Sub illud tempus S. Vincentii Aginnensis M. reliquiæ] nonnihil illustremus, ac vel idcirco potissimum, quod hæc ab Henschenio nostro tom. 2 Junii ex monumentorum defectu paucioribus perstricta fuerunt. Quippe cum in Translationis corporis S. Fidis Actis, infra edendis, nullam de S. Vincentii hujus reliquiis, veluti Conchas eodem tempore delatis, mentionem fieri, Henschenius cerneret, nec documenta satis antiqua, quæ utriusque corporis translationem eidem tempori innectebant, præ oculis haberet, primo quidem pag. 165, col. 2 negavit, ejus reliquias ad Conchense cœnobium una cum S. Fidis pretiosis pignoribus translatas fuisse, ac paulo post, an eæ vel umquam Conchas delatæ fuissent, subdubitasse visus est, moneri de cetero ab eruditis hagiophilis exoptans, si aut eo translatas, aut ibidem asservatas illas esse, alicunde constaret. Nihil ego in supellectili nostra litteraria inveni, unde justo ejus desiderio factum satis fuisse, liqueat; at, quæ post annum 1698 typis edita fuerunt Conchense Chronicon & Sigualdi charta, defectum hunc eatenus supplent, ut Vincentii hujus reliquias etiam ante annum Christi 888 ad Conchensem ecclesiam transvectas fuisse, manifestum reddant.

[52] Ita enim ille scribit: Carolo Minor, Ludovici (nempe, [Conchas etiam delatæ fuerunt.] uti ex jam dictis consequens est, Germaniæ regis) filio, (cui Crasso cognomen fuit) in regnum Francorum sublimato, ab urbe Aginnensi cum corpore beati Vincentii furtim sublatum est corpus gloriosissimæ virginis & martyris Fidis; in illa vero Sigualdi charta sancti Vincentii & sanctæ Fidis martyris reliquias in Conchensi ecclesia requiescere & huic ab his nomen inditum esse, diserte etiam traditur; ut adeo de translatis eo aliquando S. Vincentii reliquiis ambigendum amplius non videatur. At, sintne hæ ab Aginnensi urbe, ut Chronographus Conchensis scribit, an potius, ut Acta Martyrii ejus, ex antiquis ecclesiæ Aginnensis Lectionibus tom. 2 Junii edita, affirmant, ex Pompejaco, Aginnensis diœcesis loco, Conchas translatæ, atque ita quidem, ut priori loco nulla sacri corporis relicta pars fuerit, non habeo, quod edisseram, uti nec cujus opera hæc facta fuerit translatio. Credibile est, Conchenses monachos, cum quavis via Sanctorum reliquiis ecclesiam suam ditare vellent, uti Arinisdum ad comparandas sibi S. Fidis reliquias Aginnum direxerunt, ita alium quemdam e suis seu Aginnum, seu potius Pompe, acum, Aginnensis pagi locum, misisse, qui pro corpore S. Vincentii levitæ & martyris Valentini in Hispania, quod Audaldus, anno 855 inventum, ad suum usque Conchense cœnobium perducere non potuit, alterius S. Vincentii, Aginnensis nempe martyris, reliquias ad se transferret, quæ res vel eodem vel vicino tempore, quo facta est reliquiarum S. Fidis translatio, ei tandem successerit, uti Conchensis Chronographus memoriæ tradidit.

[Annotata]

* Conchas

* Odoni

§ V. Frustra tentata a Conchensibus totius corporis S. Fidis in novam basilicam translatio: pars capitis ejus magnificentissime collocata. Peracta tandem corporis in novam basilicam translatio. An & quando S. Fidis reliquiæ aliquæ in Hispaniam translatæ sint?

[In recem ædificatam basilicam divinitus nequit transferri] Delato, sub annum Christi 886, uti præcedenti § probare conati sumus, per Arinisdum monachum ex Aginnensi ad Conchensem ecclesiam S. Fidis corpori, non ab incolis modo accolisque illico, ac dein anniversario translationis die impendi solennis cultus cœpit, sed & ad venerandas hasce sacras reliquias sæpissime alias atque undequaque confluxit piorum hominum multitudo, eaque subinde tam ingens, ut monasterii Conchensis, licet jam tum amplissimi, septa eam minime caperent, atque adeo confertæ advenarum turbæ & sibi invicem & monachis molestæ acciderent. Quæ cum cerneret Stephanus, vir egregiæ sanctitatis, qui, uti Galliæ Christianæ auctæ tom. 2 æ col. 255 videre est, Conchensem abbatiam simul & Claromontensem episcopatum ab anno Christi 937 tenebat, condendæ novæ basilicæ in eamque inferende corporis S. Fidis Conchensibus monachis auctor fuit, eo nimirum consilio, ut facilior aditus cunctis illuc confluentibus illudque visentibus assidue pateret, prout anonymus Translationis stilo soluto conscriptæ auctor testatur, atque etiam, uti idem innuit, ut hoc pacto ex frequenti turbarum accessu tum monastica disciplina, tum Officii divini peragendi ratio eo minus detrimenti caperet. Persuasit monachis solertissimus præsul Stephanus, ac brevi post admota operi diligentissima manu, maximæ pulchritudinis basilica, ut idem rursus anonymus scribit, a fundamento … constructa est, in qua sacræ Virginis corpus tumulationi commendaretur.

[54] [integrum S. Fidis corpus, cui superstruitur magnifica theca;] Jam ecclesia illa rite juxta ac magnifice consecrata erat, delectique sublimis meriti viri, qui præ ceteris idonei forent ad sanctam Christi Martyrem a loco submovendam ad ecclesiamque noviter ædificatam cum summa humilitate deferendam, prout conceptis verbis anonymus noster subdit; jamque illi sacrum corpus, omni, qua decebat, religione sublevatum ibant, cum illud divinitus tanto pondere fixum permansit, ut (verba rursus anonymi sunt) ad montis cujusdam modum immobile persisteret. Ergo verentes delecti bajuli, ne non satis digne sacrum illud pignus attigissent, jejunia precesque sibi, priusquam alterum conatum faciant, ultro indicunt, quibus expletis, rem sibi commissam rursus aggrediuntur; at pari, seu irrito eventu. Quapropter acriorem jam diuturnioremque carnis macerationem, ut sibi tertius conatus melius succedat, subire statuunt: at inscrutabili Dei judicio, movere loco rursus conantibus immobile ut prius, sacrum corpus perstitit. Igitur incœptum suum illicitum & a Dei nutu, quemadmodum idem anonymus inquit, vetitum sibi cognoscentes, juxta prædicti sancti ac summi Salvatoris Jesu Christi altaris latus posterius ex omni rutilantis auri gemmarumque coruscantium pompa mirificæe machinæ thecam fabricari conati sunt, sub qua dignissima Virgo (cujus corpus in recens exstructam ecclesiam transferre nequierant) obsigillata feliciter in Christo requiescit.

[55] Hactenus jam sæpe laudatus auctor; qui tamen, [idque factum videtur sub annum 940,] quoto Stephani II episcopatus anno hæc facta sint, nusquam sat prope indicat. Si tamen aliunde conjecturam ducere liceat, putem, præsulem illum, qui, teste Gallia Christiana tom. 2, col. 255, anno Christi 937 ad Claromontensem sedem evectus, Conchensem abbatiam sibi ante commissam aut saltem abbatiæ partem numquam dimisisse videtur, ut erat vir, teste Chronographo Conchensi, egregiæ sanctitatis, prius de Conchensis cœnobii, cujus regimen susceperat, utilitatibus, quam de exterorum commodis sollicitum fuisse, atque adeo tum novæ basilicæ, in quam corpus S. Fidis transferretur, tum tentatam hujus in illam translationem sub annum Christi 940 statui posse, aut saltem aliquanto prius, quam Liziniacense apud Arvernos monasterium inchoaret, quod, uti cit. tomo Galliæ Christianæ auctæ videre est, anno Christi 945 contigit. At quid hic sibi vult paulo ante laudatus chronographus, dum de eodem Stephano in hæc verba scribit: Hic denique ecclesiam de Roffiaco cum suis pertinentiis & plures alias villas in pago Arvernico beatæ Fidi concessit, atque ejusdem gloriosæ Virginis & Martyris … (ut fertur) auctor exstitit. Ubi quoque partem ipsius capitis venerabiliter reposuit, multaque alia beneficia, ut legitur, monasterio suo contulit?

[56] Conjicit Edmundus Martene ejusve socius Ursinus Durand tom. 3 Anecdotorum col. 1389, [quo forte tempore constructa fuerit jussu Stephani II aurea statua,] lacunam, quæ post τὸ martyris est, voce translationis aut huic affini nomine explendam esse; at id mihi quidem non admodum placet, cum gloriosa, ut Chronographus loquitur, Virgo & Martyr, sub Stephano II re ipsa, uti vidimus, in recens exstructam basilicam translata non fuerit, ut proinde is translationis S. Fidis auctor fuisse, credi vulgo Chronographi ætate non potuerit, nisi forte hic scriptor suis hisce verbis aliud nihil indicatum voluerit, quam quod Stephano hortatore tentata, non vero peracta corporis S. Fidis translatio fuerit. Verum, quæ lacunam subsequuntur verba hæc: Ubi quoque partem ipsius capitis (S. Fidis) venerabiliter reposuit, potius indicare videntur, Stephanum ejusmodi rei, ubi partem capitis S. Fidis venerabiliter reponeret, puta statuæ seu iconis pretiosæ, quam quidem translationis corporis S. Fidis, auctorem creditum fuisse. Utut hæc sint, certe non video, cui rectius, quam Staphano II, attribui possit veneranda nonnullis S. Fidis pignoribus statua, quæ ante peractam ab Odolrico, Conchensi abbate, corporis translationem infra recensendam, imo jam tum anno 1010, quo circiter tempore Bernardus, Andegavensis scholæ magister, librum Miraculorum S. Fidis conscribere cœpit, solenni supplicantium agmine deferri aliquando solebat.

[57] [in qua ipse partem capitis S. Fidis honorificentissime reposuerit.] Etenim cum tentatam sub Stephano II corporis S. Fidis translationem nulla, ex quo illud Conchas delatum erat, præcessisse, aut ad usque medium circiter seculum XI nulla subsecuta fuisse, seu integri corporis seu partis ejus, translatio memoretur, consequens fit, ut, quæ vel ante annum 1010 in auream S. Fidis statuam illata erant nonnulla ejus pignora, non alio tempore, quam quo sub Stephano II integrum corpus in novam ecclesiam deferre Conchenses frustra conati sunt, in eamdem illam capsam translata fuerint. Cui quidem opinioni omnino suffragantur Conchensis chronographi verba, quibus Stephanum II partem capitis S. Fidis venerabiliter alicubi reposuisse scribit. Voluerit nimirum antistes ille, monachisque suis persuaserit, ut, cum a latere altaris S. Salvatoris dimoveri integrum S. Fidis corpus non potuisset, splendidissimam illic ipsi thecam exstrui curarent, ipse vero in se conficiendæ pretiosissimæ ejus statuæ curam susceperit, in quam ad excitandam augendamque populorum pietatem, annuente Numine, capitis S. Fidis partem aliquam inseruit. At, inquies, in Carnutensi Ms. codice Miraculorum S. Fidis, ubi de miraculis ejus, in Arvernica processione factis, sermo est, hæc verba leguntur: Imago sanctæ Fidis & capsa aurea, quam fertur donavisse Carolus Magnus. Respondeo, uti jam ante num. 47, hæc neque in nostro apographo Ms. antiqui reginæ Sueciæ, neque in eo veteri, quo Labbeus usus est, uspiam reperiri, & utut utrobique reperirentur, potiorem utrique anonymo Translationis auctori atque item Conchensi Chronographo, celebrem S. Fidis ad Conchense cœnobium translationem sub Carolo aliquo ex Caroli Magni posteris asseveranter statuentibus, habendam esse fidem, quam vulgi seculo XI incerto rumori, quo Conchensis aurea S. Fidis capsa vel imago liberalitati Caroli Magni perperam adscribitur.

[58] [Peracta tandem corporis S. Fidis translatio] Venio nunc ad corporis S. Fidis translationem, uno fere seculo post tentatam sub Stephano II, tandem feliciter sub Oldorico II Conchensi abbate peractam, de qua ne ipse quidem Translationis stilo soluto conscriptæ auctor anonymus, utpote ea antiquior, nihil in sua lucubratione meminisse potuit. Ejus igitur loco Chronographum Conchensem, plus semel ante memoratum, hic loquentem audiamus: ita ipse cit. tomo 3 Anecdotorum col. 1390: Odolricus (nempe II hujus nominis Conchensis abbas) virtute ac moribus ornatus … Conchense monasterium nobiliter rexit, basilicam ex maxima parte consummavit, honoresque plures circumquæsivit, augmentavit, corpus beatæ Fidis de veteri ecclesia in novam basilicam transtulit. Hactenus ille, at non satis enucleate, ut ex his ejus verbis translationis epocham sat prope definias. Pauca igitur ad illa observemus. Odolricum II sub Henrico Francorum rege, qui Roberto patri suo anno Christi 1031 successit & usque ad annum 1060 Gallis præfuit, Conchense monasterium administrasse, eodemque rege adhuc vivente, translationem illam peregisse, alibi binis locis insinuat laudatus chronographus, ut proin serius, quam anno 1060, hæc statui translatio non possit; cumque non prius, quam anno 1031 Henricus Gallorum rex creatus fuerit, eodemque circiter tempore Odolricus, quem anno circiter 1035 Gallia Christiana aucta tom. 1, col. 242 sedisse scribit, Conchensis cœnobii regimen adierit, consectarium fit, ut nec prius, quam anno 1031 translatio illa contigerit, sitque adeo illa medio isto tempore procul dubio statuenda, ac fortassis seculari anno, quo sub Stephano II incassum tentata fuerat.

[59] Ceterum an per novam basilicam, in quam Odolricus S. Fidis corpus transtulisse narratur, [in novam basilicam, cujus qualiscumque descriptio datur.] ea intelligenda sit, cujus Stephanus II exstructionem curavit; an vero Odolricus etiam novam exstruxerit, (nam, teste Carnutensi codice Miraculorum S. Fidis, deforis tectorum dimensione Conchensis basilica triformis erat) non mihi suppetunt testimonia, quibus alterutrum certo definiam. Mirum tamen non foret, si & Odolricus non modo basilicam integram ex maxima parte consummasset, sed unam quoque ex tribus ejus partibus a fundamentis erexisset, utpote his vivens temporibus, quibus, seu occasione miraculorum frequentium S. Fidis, seu singulari tum nobilium, tum plebeiorum, in sanctam Martyrem pietate non poterat non opibus affluere Conchacensis ecclesia, uti ex diplomatis donationum quam plurimis tom. 1 Galliæ Christianæ a col. 240 recensitis & vel ex Odolrici successore patet, qui, eodem Chronographo teste, sat opum habuit, ut cœnobii claustrum construeret, multas reliquias in auro poneret, textus Euangeliorum fieri faceret, & multa bona monasterio faceret. Verumtamen, uti supra dixi, neque ex Chronographi verbis, neque aliunde indubium fit, reipsa ædificatam de novo ab Odolrico fuisse eam ecclesiæ Conchensis partem, in quam beatæ Fidis corpus transtulisse narratur. Habe modo Conchensis ecclesiæ, qualis ætate scriptoris codicis Carnutensis supra citati erat, desumptam ex Annalibus Benedictinis tom. 4, pag. 215 qualemcumque descriptionem: Est deforis, inquit, tectorum dimensione basilica triformis, quæ interius propter mutuam transeundi amplitudinem in unum corpus coït ecclesiæ… Dextrum latus sancti Petri Apostoli, læva sanctæ Mariæ; medietas autem sancti Salvatoris titulo dedicata est. Verum quia eadem medietas psallendi assiduitate frequentata habetur, illuc ex proprio loco sanctæ Martyris (Fidis) pretiosa translata sunt pignora, nimirum vel sub Odolrico II, Conchensi abbate, si de integro S. Fidis corpore hic sermo est; vel potius sub Stephano II, si hic per pretiosa S. Fidis pignora, nil aliud, quam ejus capitis parte ditatam statuam indicare ille scriptor voluit, uti omnino indicare voluisse censendus est, si Bernardus, Andegavensis scholæ magister, re vera hæc scripserit.

[60] Reliquum est, ut, quaæ de translato ex Gallia in Hispaniam S. Fidis corpore Hispani quidam scriptores adstruunt, [S. Fidis reliquiæ aliquæ in Hispaniam, non seculo VIII,] in examen pariter vocemus, atque ita prolixo de sanctæ Martyris translationibus argumento finem imponamus. Ac primo quidem Bivarius, pseudo-Dextri interpres, ad annum Christi 300, pag. 317 de S. Fide agens, ea tradit, asseveratque, ex quibus incautus quilibet, vetera ab eo monumenta laudari audiens, sibi facile in animum inducat, labente seculo VIII, ac multo antequam ad Conchensem ecclesiam Sanctæ corpus deferretur, illud ex Galliis in monasterium S. Cucuphatis de Valle in Cathalonia adductum fuisse, ibique ab eo tempore honorifice fuisse conditum; ita enim citato loco scribit: Ad Hispanias adductum sacrum (S. Fidis) corpus, in monasterio S. Cucuphatis principatus Cathaloniæ honorifice conditum est, ut ex VETERIBUS MONUMENTIS tradit Yepius in Chron. Benedictinis AD ANNUM DCCLXXVIII. Verum enimvero, si jactata a Bivario vetera monumenta apud Yepezium ipsum ad annum Christi 778 quæras, unum ibi laudari invenies Antonii Vincentii Domenecci, ineuntis seculi XVII scriptoris, Opus, qui tametsi ad diem VI Octobris fol. 96 verso S. Fidis elogium ex Beda, Usuardo, Adone, S. Antonino, aliisque gravibus auctoribus, uti & ex Lectionario Ms. valde antiquo cœnobii S. Cucuphatis se concinnasse dicat, nusquam tamen pro Hispanica illa translatione, tamquam jam tum seculo VIII, ut Bivarius insinuat, peracta, vel unum producit testem, ac ne seculum quidem, quo illa contigisset translatio, utcumque designavit; ut proinde confutando Bivarii asserto non veteribus, contra ac sibi is blanditur, monumentis nixo, immorari longius necesse non sit, cum, uti evidens est, monumentorum reipsa veterum defectu illud ex se plane corruat.

[61] [nec sat diu post, uti ex Ms. Catalogo abbatum S. Cucuphatis] At, sciscitaberis, an non saltem aliquando, licet multo serius, quam seculo VIII, in illud S. Cucuphatis monasterium translatæ fuerint S. Fidis reliquiæ, quemadmodum ex Hymno ad Laudes, qui in Ms. illius monasterii Breviario, a Tamayo ad hunc diem pag. 427 aliisque laudato, exstat, manifeste his verbis asseritur: Nunc cantemus solemnius humiliter Officium, cujus sacrata pignora veraciter custodimus? Respondeo, cum ad calcem apographi Actorum S. Fidis, quod ex Ms. codice S. Cucuphatis habemus, nullam de translato illuc sanctæ Martyris corpore mentionem adjectam viderem, nec, adhibita quantalibet diligentia, in excusis codicibus translationis illius epocham ceterave adjuncta memorari cernerem, me vehementer primum dubitasse, an sanctæ Virginis nostræ, & non potius homonymæ martyris, lipsana in Hispaniam ad S. Cucuphatis cœnobium translata unquam fuissent, eoque etiam vehementius ambigendum de eo censebam, quod verisimile non esset, Conchenses incolas tam liberales in exteros exstitisse, ut corpus S. Fidis, cui sua ecclesia omnem splendorem debebat, ad Hispanos transmitterent. Erat proinde, cur certa fides adjungenda non videretur constanti, quam Tamayus sine documentis adstruit, traditioni Hispanicæ, qua S. Fidis nostræ corpus in S. Cucuphatis ecclesia adservari fertur. Verum, cum tandem incidissem in Catalogum Ms. abbatum monasterii S. Cucuphatis Vallensis, quem ad nos transmisit R. D. Joannes Baptista de Castelarnau, S. Cucuphatis monachus & vicarius generalis, atque in ejus Prologo inter Sanctorum corpora, quæ in hoc monasterio servantur, illud S. Fidis etiam annumeratum invenirem, pervoluto integro illo Catalogo alioque prolixo ejus Ms., quo varia ad cœnobium illud spectantia recensentur, habui tandem, unde de translatis in Hispaniam S. Fidis reliquiis aliquid statuere possem.

[62] [alioque transmisso ex Hispania Ms. probatur,] Ac primo quidem ex publico instrumento, anno Domini 1256 Pridie Kal. Julii tempore Petri de Turricella abbatis confecto, quod laudatus D. de Castelarnau in prolixo illo Ms. fol. 8 exhibet, & in quo Sanctorum, qui nominetenus noti erant, asservata illic corpora enumerantur, sat manifeste conficitur, eo saltem tempore nondum ad S. Cucuphatis monasterium S. Fidis lipsana translata fuisse, quandoquidem nulla de iis mentio in illo instrumento fit, cum tamen Sanctorum, ea minus insignium, nomina illic recenseantur; ut adeo, quod Domeneccus laudat valde antiquum Lectionarium S. Cucuphatis, quo S. Fidis Hispanica translatio stabiliretur, anno Christi 1256 recentius esse, omnino dicendum sit, nec ex eo contra epocham translationum Conchensium, de quibus antea actum a nobis est, quidquam solidi opponi queat. Quo igitur tempore, inquies, in Hispaniam S. Fidis pignora delata fuerunt? Ad hoc pro responso sit, teste laudato D. de Castelarnau, qui in Abbatum S. Cucuphatis Catalogo sui cœnobii Manuale aliave monumenta tum hic, tum alibi passim citat, translationem lipsanorum S. Fidis ad illud S. Cucuphatis monasterium peractam fuisse sub Petro de Busqueto, qui, cum ante cœnobii Prior & sacrista major fuisset, abbas electus est anno 1351, uti ex fol. 112 laudati Manualis constare, idem Castelarnaus scribit. Juverit, quæ ad abbatem hunc, factamque sub eo translationem S. Fidis, ac erectum in hujus honorem a cœnobii præposito beneficium attinent, propria ejus verba huc transcripsisse.

[63] Ita habent: Petrus de Busqueto, gratia divina abbas (hunc Castelarnaus quadragesimum quartum ponit) electus anno 1351, [sed seculo tantum XIV] fuit monachus, Prior & sacrista major; constat in Manuali 1356, fol. 112, & a pueritia optime instructus, ita ut Decretorum doctor decoratus extitit, & constitutiones provinciales totius Religionis (Benedictinæ) pulchre recompilavit ac in ordinem redegit; vidensque Sarracenos sæpe hac vel illac insurgere, & in multis Cathaloniæ partibus in pluribusque locis, villis, ecclesiis & in monasteriis ingentem perditionem & vastationem esse, ideo monasterium de bonis ipsius circuire & munire curavit. Hic semper ad commodum & magnificentiam (cœnobii supplendum puto) pecuniis usus fuit, totum enim castrum del Vendrel cum jurisdictione & etiam jurisdictione villæ Sti Cucuphatis a domno Petro, rege Aragonum, emit, scriniumque scripturarum monasterii ex suis sumptibus construxit. Hoc tempore, videlicet circa annum 1365 fuit translatum corpus S. Fidei in hoc monasterium, concessum ab Urbano V Pontifice Romano, ubi in pace requiescit: sub cujus invocatione Bernardus de Valenca, monachus & tunc præpositus major, beneficium de bonis ipsius præposituræ instituit, deinde vitam finivit VIII Februarii anno 1381. Hactenus ille, qui non de alterius, quam de nostræ S. Fidis corpore se agere, satis in Prologo indicat, dum eam in civitate Agen VI Octobris circa annum CCC passam scribit.

[64] Verum, tametsi hæc seu ex Manuali cœnobii, seu ex aliis ejusdem abbatiæ authenticis documentis hauserit Castelarnaus, [dono Urbani PP. V transmissæ fuerunt.] atque adeo insignia S. Fidis lipsana ad S. Cucuphatis cœnobium dono Urbani PP. V transmissa fuisse, fidem faciat; tamen vix mihi inducere in animum possum, Pontificem illum integrum sanctæ Martyris corpus a Conchensibus impetrasse, ut illud Hispanis donaret. Neque vox corpus, qua iste utitur, id omnino persuadet, cum alias sæpissime sub hoc nomine veniant insignes Sanctorum reliquiæ, quæ totum hominis corpus nequaquam constituunt. Et sane non posse ascetas S. Cucuphatis merito gloriari de translato ad se vere integro S. Fidis corpore, vel ex eo etiam ostenditur, quod, teste Monastico Anglicano tom. 1, pag. 6, in Glastoniensi ecclesia antiquitus os unum S. Fidis honorifice asservatum fuerit, una cum aliarum insignium virginum lipsanis, uti curiosus lector videre illic potest. Ceterum, qua occasione quove modo Urbanus V a Conchensibus monachis, quibus etiam diu ante Pontificatum, utpote in vicino comitatu Gabalitano ac tredecim dumtaxat leucis Gallicis a Conchis dissito ortus, ejusdemque Ordinis antea abbas, apprime notus charusque esse potuit, sacra S. Fidis lipsana saltem ex parte impetrarit, uti & quam ob causam insigne S. Cucuphatis in Cathalonia monasterium iis nobilitare voluerit, nulla, quæ mihi quidem præluxere, sat probatæ fidei documenta tradunt. Fortassis hic Pontifex, cum Petrum de Aragonia, Jacobi II regis filium, brachium S. Ludovici, episcopi Tolosani, quo hic Cathaloniam ditare velle videbatur, Montispessulanis, teste Waddingo ad annum 1366, restituere jussisset, loco præfati pignoris sacris S. Fidis reliquiis Cathaloniam illustrare voluerit, quibus laudati Petri animum sibi conciliaret, eumque devinciret in perpetuum. Sed hæc intra conjecturæ limites consistant. Erit forte, & ut sit, vehementer exopto, qui Hispanicæ huic S. Fidis translationi majorem afferat lucem, quique sua sponte, cum nobis hisce temporibus per litteras, seu ad Cathaloniam, seu ad Rhutenos, facilis non sit aditus, benigne nos de ea edoceat, quæ in S. Caprasii Commentario ad diem XX Octobris, si Superis placet, opportuno inseri loco queant, atque ita, si qua minus recte a nobis hic dicta essent, accurate emendentur.

§ VI. Celebritas cultus S. Fidis in Aginnensi, & præsertim in Conchensi ecclesia: erectæ ejus nomini variæ ædes sacræ in Galliis, & una insignis, tum in Aragonia, tum in Anglia.

[Insignis S. Fidis cultus in Aginnensi ecclesia] Ex iis, quæ a num. 32 de elevatione seu prima corporis S. Fidis per S. Dulcidium facta translatione, ac de aliis dein translationibus disseruimus, tam manifeste unicuique patere arbitror exhibitæ ei tum Aginni, tum in Conchensi cœnobio ecclesiasticæ venerationis antiquitatem, ut aliis hanc argumentis confirmare minime necesse sit. Quapropter, ut, quæ ad sanctæ Martyris nostræ cultum attinent, prosequamur, præter dicenda in ipsis, quæ edituri sumus, Actis, ea dumtaxat hoc § referam, quæ ad ejusdem Ecclesiasticæ venerationis celebritatem faciant, quæque hanc per Christianum orbem latissime propagatam fuisse, luculenter ostendant. Ac primo quidem non modo, cum Aginni adhuc servaretur S. Fidis corpus, celeberrimus illic sanctæ Martyri delatus est cultus; sed etiam, avecto inde anno, uti ostendimus, 886 vel 887 hoc sacro thesauro, inchoata a S. Dulcidii temporibus Ecclesiastica ejus veneratio minime intermissa est, uti ex ecclesia antiqua, quæ ejusdem Virginis Martyrisque nomen semper servavit, atque ex Officio ejus Ecclesiastico, quod, teste Simone de Peyronet pag. 478 Catalogi Sanctorum, Tolosæ anno 1706 editi, sub ritu duplici quotannis celebrari assolet, omnino manifestum evadit. Exstat & in Aginnensi diœcesi vicus, Duranio amni adjacens, cui in honorem Virginis nostræ inditum S. Fidis nomen jam pridem fuit, estque itidem ex duodecim, in quos diœcesis illa dividitur, archipresbyteratibus anus, prout tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 894 asseritur.

[66] Venio nunc ad celeberrimi ejusdem Martyris cultus incrementum, [& in Conchensi, Apostolicis] Apostolicis Paschalis II litteris firmatum, quibus hic Pontifex Conchensibus indulget, ut jejunio solemni vigilia S. Fidis celebretur, ut in ordine Missæ, seu Canone, ipsius Martyris nomen inter alias virgines habeatur, atque pro reverentia ejusdem Sanctæ abbas Conchensis ad electionem episcopi Rhutenensis Semper advocetur. Bullam ipsam Pontificiam, quam ex schedis Colbertinis editam habes tom. 1 Anecdotorum Martenci & Durandi col. 337 & seq., integram huc transcribere visum est. Ita habet: Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Begoni, monasterii beatæ Fidis Conchensis abbati, ejusdem loci fratribus omnibus salutem & Apostolicam benedictionem. Licet Ecclesiasticorum Officiorum tenor in Ecclesiasticis libris legitimo habeatur ordine constitutus; nihil tamen religioni (obesse) nimio * prodesse plurimum credimus, si quis eisdem Officiis rationabiliter observantiæ quidquam & devotionis adjecerit. Samaritanus etenim noster, cum duos denarios stabulario ad infirmi curam protulit, ait: “Si quid supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.”

[67] In Rhutenico igitur pago, præsertim apud Conchense vestrum monasterium, [Paschalis II PP. litteris] ubi beatæ Fidis corpus requiescere creditur, ante secundum Nonas Octobris, quibus eadem Virgo martyrium consummasse legitur, sicut ex more vos devotissime agere audivimus vigilias, & solemne jejunium celebrari annuimus & decreti præsentis auctoritate firmamus: ubi enim beati martyres corporali præsentia requiescunt, dignum profecto est, & Ecclesiastica consuetudine confirmatum, ut celebrioribus Officiis honorentur. Unde etiam concedimus, ut in Ordine Missæ inter alias virgines ejusdem sanctæ Virginis ac Martyris memoria ex nomine celebretur, Passionem quoque seu miracula, quæ de eadem sancta Virgine a Catholicis viris scripta creduntur, in ecclesia pro ejusdem reverentia Virginis adprobamus; siquidem ipsius gloriosæ Virginis ac Martyris natalitia, tam in nostra sacro-sancta Romana Ecclesia, quam in aliis mundi partibus ad honorem Dei & communem salutem, cum magna optamus devotione & reverentia celebrari.

[68] Ad devotionem quoque supradictæ Martyris & monasterii Conchensis honorem adjicimus, [firmatus & ampliatus,] ut ad Rhutenensis episcopi electionem Conchensis abbas semper debeat advocari: quia & in urbe ipsa electio solet citra ordinem plerumque præsumi, & Conchensis locus adeo habetur proximus urbi, & tanta persona censetur abbatis, ut præcipue tanto ecclesiæ negotio debeat interesse. Cetera monasterii vestri negotia, tamquam ad nos specialius pertinentia, legatis nostris, sive qui nunc sunt, sive qui post futuri sunt in Galliis, sollicitius definienda mandamus. Vestrum enim cœnobium & omnia ad idem pertinentia, quieta, libera & integra cum suis semper volumus privilegiis permanere. Omnipotens Deus sua vos gratia benedicat, & per sanctæ conversationis instantiam ad vitam æternam perducat. Amen. Datum Laterani, nono Calendas Januarii. Hactenus Bulla Pontificia Paschalis II, ad quam nonnulla observasse juverit. Apud laudatos Marteneum & Durandum notæ chronicæ, ex quibus hujus Pontificii diplomatis annum statim definias, omnino desiderantur; est tamen aliunde, unde sat prope is statui possit. Etenim cum hanc a Paschale PP. II obtinuerit Bego, Conchensis abbas, qui ultra annum Christi 1107, uti ex ejus successore Bonifacio, tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 245 ad eumdem annum memorato, eruitur, vitam non protraxit, consectarium fit, ut medio tempore inter hunc interque annum 1099, qui Pontificatus Paschalis primus fuit, hæc Bulla Conchensibus concessa fuerit, deindeque ab ipsis una cum Apostolorum insigniorumque Sanctorum nominibus illud S. Fidis in Missæ Canone legitime recitatum sit, quod sane, etiamsi cetera abessent, eximii cultus certissimum documentum est.

[69] [uti & Innocentii PP. IV] Sed quoniam nunc ad sanctæ Martyris cultum, Pontificia auctoritate confirmatum, nec vulgari modo ampliatum, devenimus, lubet & illud Pontificium diploma hic recitare, quo Innocentius Papa IV in honorem S. Fidis Conchensis ecclesiæ abbati Umberto ejusque successoribus mitræ & annuli usum anno 1245 concessit. Ita illud habet tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ inter instrumenta ecclesiæ Rhutenensis pag. 55: Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Umberto, abbati sanctæ Fidis de Conchis, Ordinis S. Benedicti, Ruthenensis diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ante tribunal omnipotentis Judicis & æterni, ac per hoc omnibus metuendi, Sanctorum adjuvari precibus & patrociniis confidentes, ipsis nimirum placere deposcimus, eorum benevolentiam modullitus flagitamus, utque favorem valeamus ipsorum merito promereri, locorum ministris, quæ illis adscripta sunt titulis, ex collata nobis cælitus potestate libenter gratias impertimur, alios privilegiis muniendo, alios honoribus ampliando & terminis, alios etiam insigniis decorando, prout Sancti alicujus & loci eo præditi excellentiæ nobis exigentia innotescit. Hinc est, quod, expositis nobis beatæ Fidis virginis & martyris, cujus præes monasterio, meritis gloriosis, quæ adeo virtute fidei dicitur claruisse, adeo fidem suam tenuisse constanter, numquam a Domino mutans eam, quod pro amore ipsius, flore virginitatis servato, in quem credidit, quem dilexit, assata & secta totum corpus suum sanguine proprio rubricavit. Unde, ut pie credendum est, ab ipsius fidei est agnominata vocabulo & Fides proinde nuncupata.

[70] [Pontificio diplomate, exponitur.] Nos ob ipsius reverentiam ex consortio nominis occasionem trahentes, ad compendium pietatis, præfatum ejus monasterium mitra & annulo, quæ sunt insignia fidei, mistica ratione duximus decorandum. Sicut mitra nempe caput gestantis exornat, sic utique fides mentem, quæ, dum per dilectionem, juxta verbum Apostoli, operatur, quasi duobus cornibus, Dei scilicet dilectione ac proximi, ventilat inimicum. Annulus etiam fidei est signaculum, quo fidelis anima Domino desponsatur, qui ex auro constat & gemma & digitum illum ambit, ex quo vena dicitur ad cor mitti; in quo notari videtur, quod fides, cum cor fidelis ambit & ornat, ipsum & actione strenuum & sapientia efficit eruditum. In ambitu quoque digiti discretio commendatur, qui etiam sua rotunditate designat, ut cuncta, quæ agit, ad æternam beatitudinem referat obtinendam. His igitur insigniis pretiosis tibi & tuis successoribus utendi perpetuo, ob devotionem dictæ Virginis, concedimus potestatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni VI Nonas Octobris, Pontificatus nostri anno tertio, atque adeo, anno Christi 1245, & paulo ante, quam Innocentius Lugduno, ubi concilium celebraverat, Cluniacum contendit, prout apud Franciscum Pagi tom. 3 Breviarii Pontificum Romanorum pag. 301 & 309 videre est.

[71] Atque hæc de S. Fidis apud Conchenses cultu, Apostolica auctoritate stabilito atque non mediocriter ampliato, [Præter varias donationes in ejus honorem, ecclesiarumque erectiones in Galliis] dicta sufficiant. Ad alia nunc procedo venerationis, sanctæ Martyri in Galliis passim exhibitæ, insignia documenta, quæ, ne singula illustrando infinitus sim, paucis dumtaxat indicabo. Præter donationes in S. Fidis honorem a Sigualdo anno Christi 888, a Stephano Arvernensi episcopo simul & Conchensi abbate aliisque deinde factas, de quibus jam ante egimus, præterque alias multas bonorum ecclesiarumque peractas concessiones, quæ tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ a col. 240, inque Instrumentis Rhutenensis ecclesiæ, & tom. 2 Historiæ Domus Arvenicæ, a Baluzio conscriptæ, pagg. 36, 37, 483, 484 aliisque locis, ac tom. 2 Historiæ Occitaniæ inter Instrumenta coll. 6, 21, 112, 160, 161, 217 & alibi memorantur, & ex quibus, quanta omnium ordinum hominibus insederit in S. Fidem religio veneratioque, facile colligas; præter hæc, inquam, omnia, non paucæ in ejus honorem, seu ante seculum XI seu deinceps, erectæ ecclesiæ in Galliis fuerunt; quas qui noscere exoptat, laudato tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ a col. 241, & tom. 2 Ann. Bened. pag. 401, num. 2 sub finem de nomine designatas reperiet non in Rhutenensi dumtaxat, sed & in Agathensi in Occitania, in Meldensi, quæ Pagi Brigensis est, in Narbonensi, in Tolosana, aliisque diœcesibus, quibus ex tom. 3 Monastici Anglicani pag. 111 nominatim subdo, quam & Valesius in Notitia Galliarum Veterem vocat, ecclesiam S. Fidis de Longavilla in Normannia, cui postea Walterus Giffard, comes Buckinghamiæ, quamplurima bona concessit, uti ex edito istic diplomate abunde liquet. Atque hæc pro S. Fidis cultus longe lateque per Gallias egregie diffusi specimine qualicumque sufficiant.

[72] Nec illa in S. Fidem religio magnatumque in erigendis ejus nomini ecclesiis ardor se Galliæ finibus continuit, [una insignis quæ in Aragonia] quandoquidem, ut minus illustria prætermittam, jam tum anno Christi 1101 a Petro Sancii, Aragonensium rege, in Barbastro, sui regni oppido, fundatum in S. Fidis honorem monasterium fuit, quo rex ille de victoria contra Mauros, sibi a Deo concessa, debitas gratias referret, ac per meritum ipsius gloriosæ Virginis (S. Fidis) regnum suum salvum & incolume conservaretur, ipseque hostes suos debellare etiam deinceps posset. Diploma, ex quo hæc liquido constant, ne longior sim, integrum non describam; at ea dumtaxat hujus verba, quæ ad rem nostram potissimum faciunt. Ita tom. 1 Galliæ Christ. auctæ inter Instrumenta ecclesiæ Rhutenensis pag. 54, col. 2 se illius exordium habet: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, hoc est testamentum firmum & ratum, quod facio ego Petrus Sancii, Dei gratia rex Aragonensium & Pampilonensium, de constituenda & ordinanda ecclesia S. Fidis, gloriosæ virginis, apud civitatem Barbastrum, cum affirmatione & auctoritate domini Pontii ipsius sedis venerabilis episcopi & clericorum suorum immensis miserationibus. Deo multiplices gratiarum debemus actiones, qui nostris temporibus, collata cælitus victoria, dedit nobis facultatem adjutandi suam sanctam Ecclesiam, ac de terris, diu a Mauris detentis, nonnulla Religiosorum nostrorum dotare loca & monasteria. Unde inter cetera notum sit tam præsentibus, quam futuris Dei fidelibus, me, antequam Barbastrum civitas sanctæ Christianitati restitueretur, dedisse sancto Salvatori & sanctæ Fidi de Conchis, atque Begoni, venerabili abbati, ejusdemque loci monachis unam mechitam, meliorem scilicet, (id est, unum e præstantioribus templis Mahumetanorum, quæ Hispanice Mesquitas, & Gallice Mosquees vocantur) quæ esset in Barbastro, excepto de sede episcopali, ad construendum ibi monasterium…

[73] [facta est, recensetur,] Et post nonnulla sic pergit rex: Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo primo capta Barbastro, … cum consilio & affirmatione domini Pontii … monasterialem ecclesiam S. Fidis post multas examinationes taliter pacifice ordinavimus, ut videlicet de propriis terris meis & vineis … ecclesiæ S. Fidis decimæ & primitiæ integerrime persolvantur… Præterea damus sanctæ Fidi, gloriosæ virgini, molendinos cum aquæductu suo; & hortos ad ipsam portam cum balneis & furno, quæ fuerant de ipsa mechita. Concedimus etiam cum assensu & favore prædicti episcopi & clericorum suorum ecclesiam de Allinces cum omnibus ecclesiasticis rebus ad se jure pertinentibus. Hæc omnia supra scripta Domino Deo & sanctæ Fidi laudando & confirmando, ut ipse Deus ac Dominus Jesus Christus per meritum ipsius gloriosæ Virginis regnum nostrum salvum & incolume conservet, & ad honorem & gloriam nominis sui, inimicos pacis destruendo, amplificet: sicque nos & omnem progeniem nostram transire per bona temporalia sibi serviendo faciat, ut post istius vitæ decursum ad æternam gloriam perducat. Quod si etiam Deus dederit nobis, seu posteritati nostræ Ylerdam ac Cæsaraugustam; donamus inibi beatæ Fidi hereditatem unius Mauri de melioribus, domos videlicet, terras, & vineas, hortos cum omnibus pertinentiis suis, ut ipse Deus per meritum ipsius urbes ipsas sanctæ restituat Christianitati. Amen.

[74] [aliaque in Anglia a Roberto, Walteri filio,] Ex Hispania si in Angliam transeamus, illic insignia pariter cultus S. Fidis documenta reperiemus. Unum pro reliquis sit fundatio prioratus de Horsham in agro Northfolciensi, in sanctæ Martyris nostræ honorem facta a Roberto Fitz-walter, seu Walteri filio, ejusque uxore Sibilla, quorum hac de re diploma ex tomo 1 Monastici Anglicani pagg. 415 & 416 huc transcribere libuit. Ita illud sonat: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Notum volumus fieri omnibus fidelibus Christi, tam presentibus, quam futuris, quod ego Robertus, Walteri filius, & uxor mea, nomine Sibilla, edificavimus ecclesiam de Horsham, in propria terra nostra, in honore Dei & sanctæ Fidis virginis & martyris, pro remedio & salvatione animarum nostrarum & filiorum nostrorum & omnium fidelium viventium sive defunctorum. Concedimus eamdem ecclesiam Deo & monachis de Conchis de ecclesia sanctæ Fidis virginis & martyris. Et huic a nobis edificate ecclesie concedimus ecclesiam de Horsford, ecclesiam de Reydone, ecclesiam de Mor, ad faciendum anniversarium Sibillæ uxoris mee; Decimam de Alreton, & de Wibetone, & de Wilverdeston, & de Helmingham, & de Flemeworth, & de Woodetone, & de Semer, & de Bikebrom, & de Resham, & de Forle, & de Walingo, & de Shanton, & de Surlingham, & de Stokes, & de Hertham, & de Hoa, & de unoquoque manerio unum agrum terræ ad congregandam decimam. Et concedo de omnibus procurationibus meis, quas fecero in Anglia, semper decimas huic ecclesie.

[75] Sciatis insuper, quod prædicta Sibilla eisdem concessit terram suam de Rudham, [& Sibilla ejus uxore,] quam pater suus dedit in liberum maritagium. Sciatis insuper, quod ego Robertus, filius Walteri, Sibilla, uxore mea, Rogerio & ceteris meis filiis volentibus & in hoc bono operantibus, predictam ecclesiam de Horsham & supradicta omnia Deo & beate Fidei & Conchis & monachis ejus concessimus & dedimus, ut a Deo, ipsa beata Virgine (S. Fide) intercedente, peccatorum nostrorum nobis detur venia, & illa, quæ promisit fidelibus suis, que nec oculus vidit, nec auris audivit, assequamur gaudia. Hec carta facta fuit permissione & affirmatione domini Anglorum regis Henrici, & ordinatione & consensu Herberti episcopi. Si quis autem generis vel successionis mee, vel aliquis alius huic donationi voluerit obesse, noverit, se Deo & Sanctis suis, & Anglorum regi contrarium, nec Christianum, sed ante-christum esse. Hactenus laudatum diploma, non serius anno 1107 editum, cui anno Christi 1163 accessit Alexandri PP. III Bulla Pontificia, qua tum præfatam bonorum concessionem, tum alias factas, ac deinceps juste faciendas, pro firmis & illibatis habendas esse statuit, ipsumque S. Fidis de Horsham monasterium sub beati Petri suaque protectione suscipit. Illud curiosus lector integrum videre potest cit. tom. 1 Monastici Anglicani pag. 416, ubi ex ipso autographo bibliothecæ Cottonianæ typis editum fuisse asseritur.

[76] Ceterum an re vera patratum a S. Fide insigne miraculum Roberto & Sibillæ occasionem præbuerit erigendi huic sanctæ Martyri Horshamense monasterium, [cui factum a S. Fide miraculum occasionem dedisse fertur.] uti quidem ex antiqua membrana, Anglice conscripta, tom. 1 Monastici Anglicani pag. 414 narratur, utcumque dubium me reddit, utriusque conjugis de tam insigni sibi præstito beneficio altissimum in ipso fundationis diplomate silentium; tum quod in ea, quæ ad hujus confirmationem ibidem subditur, Pontificia Bulla, nulla pariter de eo prodigio mentio fiat. Quia tamen ejusdem generis patrata a S. Fide miracula, & plane insignis Roberti & Sibillæ in sanctam Martyrem munificentia illud aliunde verisimile reddunt, ejus qualemcumque epitomen hic subdam. Redeuntes a suscepta ad Apostolorum limina & dein ad fanum S. Ægidii in Occitania peregrinatione in suam patriam Robertus & Sibilla in prædonum manus inciderant, vinculisque constricti ferreis, castro quodam detinebantur, cum pii conjuges S. Fidis, cujus miracula ubique celebrabantur, opem subsidiumque supplices implorarunt, ut sibi liberis abire in patriam liceret. Postulantium votis adfuit piissima Martyr, eisque apparens, ferrea dissolvit vincula & e custodia salvos eduxit. Quare Conchas profecti, dies aliquot illic agendis S. Fidi gratiis impenderunt, ipsaque, quibus constricti fuerant, vincula in rei gestæ testimonium secum eo detulere, ac condendi in honorem S. Fidis in suis terris monasterii emisere votum. Quod ut reipublicæ monasticæ bono melius persolverent, e Conchensi monasterio secum deinde deduxerunt in Angliam Bernardum & Girardum monachos, qui novæ prospicerent coloniæ, & Conchensis cœnobii nomine condendi novi prioratus bonorumque ejus possessionem adirent.

[77] [Varia ad hanc S. Fidis ecclesiam] Singularia pariter sunt, atque ad elucidandam fundationis hujus prioratus epocham etiam conducunt, quæ laudatus jam sæpe Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 245 in hæc verba scribit: Henricus (nempe hujus nominis I) rex Anglorum, degens in Normannia in Foreste supra Bonamvillam, abbati Bonifacio (qui Conchensibus, ut ibidem etiam testatur Gallia Christ. aucta, anno Christi 1107 præerat) privilegium, quod concesserat sanctæ Fidi de Horsans (seu potius de Horsham) confirmavit, feriam scilicet unoquoque anno trium dierum in vigilia festi ejusdem Virginis, in die festi & secunda die festi. Hanc ecclesiam de Horsans Herbertus Norvicensis episcopus (de quo vide Alfordum tom. 4 Annal. Ecclesiæ Anglicanæ ad annum Christi 1093, num. 40, & ad annum 1101, num. 38) consecraverat in honorem S. Mariæ Virginis sanctæque Fidis, & Eberardus (seu Evrardus, de quo eumdem Alfordum ad annum 1119, num. 19, & ad annum 1121, num. 7 consule) in Norvicensi sede successor, Bonifacio abbati hanc eamdem ecclesiam confirmavit, & eam visitantibus indulgentias concessit, non communi utique tum temporis episcopis liberalitate, & ex qua specialem in sanctam Martyrem Anglorum pietatem non immerito eruas. Ceterum, num per vocem Feriam, quam laudatus Sammarthanus ex antiquo indubie instrumento, quod sibi præluxerat, deprompsit, ternum festivum diem in S. Fidis honorem indicatum voluerit, quo sensu vox illa non raro adhibetur; an vero triduanas nundinas, quæ, teste Cangio in Lexico, Feriarum nomine sæpe veniunt, atque ita porro appellatæ sunt, quod ut plurimum in SS. Patronorum festivitatibus vel ecclesiarum encœniis & dedicationibus institutæ fuerint, cum scilicet vicinorum populorum ad illas frequens fit concursus, non satis ipse seu citata col., seu in suo Glossario vocum corruptioris Latinitatis, sub finem tomi additio, declarandum censuit. Cum tamen, uti videtur, regia Henrici I confirmatione, potius ad nundinas, quam ad festas dies celebrandas, opus fuerit, de illis rectius, quam de triduano festo τὸ Feriam exponi, ego arbitror.

[78] [celebremque ejus cultum spectantia.] Præter hanc, aliamque S. Fidi erectam pridem in Anglia ecclesiam, de qua etiam meminit Guilielmus Dugdale in Historia cathedralis ecclesiæ Londinensis pagg. 232 & 273, alias etiam in aliis regionibus, in quibus jam pridem viguit sanctæ Martyris nostræ cultus, sub ejus invocatione Deo consecratas esse, nullus dubito; sed in horum situm operosius inquirere non vacat, nec tam molestæ operæ pretium videtur singulas, S. Fidi dicatas, per Christianum orbem ædes enumerare. Suffecerit, unam adhuc indicasse, quæ ei Placentiæ in Italia jam pridem sacra fuit, de qua in Vita S. Francæ mentionem fecit Petrus Maria Campi pag. 67, quæque ab Umberto Locati libro de Placentinæ urbis origine tom. 3 Thesauri Historiarum Italiæ parte 2, col. 96, & a Papebrochio nostro tom. 3 Aprilis pag. 399 in Annotatis recensetur. Quæ sane minime mediocrem Fidelium in S. Fidem venerationem latissime jam pridem sparsam fuisse, apertissime demonstrant. Reliqua, quæ ad ejus cultus celebritatem faciunt, sequenti § absolutum eo.

[Annotatum]

* lege immo

§ VII. S. Fides Officio Ecclesiastico, ei proprio, in variis regionibus culta. Codicis miraculorum ejus, infra edendi, auctor, hujusque fides, & cur non omnia miracula edenda.

[Pro reliquis ex veteri Rhotomagensi Missali] Præter complura provinciæ & diœcesis Tolosanæ, Galliæque universæ loca, quæ, teste Simone de Peyronet in suo Catalogo Sanctorum pag. 478, a S. Fide nostra nomen habent, eamque ut tutelarem venerantur, tot sunt in Galliis ecclesiæ, quæ vel solemni in Sacrificio Missæ commemoratione, vel Officio Canonico sanctam Martyrem jam pridem coluerunt, ut, si de singulis vel paucissima proferrem, infinitus forem. Quapropter speciminis loco unam dumtaxat pro reliquis hic describam, quæ in Missali Rothomagensi, anno 1585 edito, exstat, propriam S. Fidis Missam. Ita fol. 49 hæc se habet: Sanctaæ Fidis virginis & martyris festum trium lectionum. Officium (nempe Missæ.) Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, & in veritate tua humiliasti me, confige timore tuo carnes meas, a mandatis tuis non me repellas. p̄s. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Oratio. Quæsumus, Domine, Deus noster, ut nobis beatæ Fidis, virginis & martyris tuæ, hodierna festivitas salutis prestet incrementum: cujus admiranda vita salutare prebet exemplum. Per Dñum. Epistola. Domine, Deus meus, exaltasti. Graduale. Specie tua & pulchritudine tua intende, prospere procede & regna. Ver. Propter veritatem & mansuetudinem & justitiam & deducet te mirabiliter dextera tua. Alleluya. Ver. Adducentur regi virgines post eam, proxime ejus afferentur tibi in læticia. Euangelium. Simile est regnum cælorum decem. Offer. Offerentur regi virgines post eam proxime ejus: offerentur tibi.

[80] Secreta. Deus, qui semper es gloriosus in Sanctis tuis, [Missa propria,] qui, ut mundi fortia queque confundas, in minimis quoque virtutem potentiæ tuæ demonstras: suscipe hanc oblationem, quam tibi pro commemoratione sancte Fidis, virginis & martyris tue, offerimus: & præsta, ut apud te nos adjuvet ejus oratio, cujus tibi placuit vita sancta & gloriosa passio. Per Dominum. Communio. Feci judicium & justitiam, Domine, non calumnientur michi superbi, ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui. Postcommunio. Prosit nobis, Domine, quæsumus, hujus Sacramenti libatio, & beatæ Fidis virginis & martyris tuæ nos apud te gloriosa sublevet intercessio. Per Dominum nostrum. Hactenus laudatum Missale Rothomagense, cui ex Meldensi Breviario, anno 1640 edito, proprias Officii Canonici Lectiones, ac vel idcirco, quod hæ Actorum, quæ edituri sumus, compendium sint, ipsaque etiam singularum Responsoria subjicere lubet, ut ex iis qualemcumque cultus, in Canonico Officio S. Fidi delati, notitiam lector habeat.

[81] Hisce verbis pag. 748 ad diem VI Octobris conceptæ sunt: Lectio IV. Fides, Agenni in Aquitania ex clarissimis orta parentibus, a teneris annis Christo virginitatem vovit, & eam post aliquot annos proprii sanguinis effusione nobilitavit: [& ex Breviario Meldensi Lectiones] siquidem Maximiano in Christianos sæviente, cum præses Dacianus Agennum venisset, ut imperatoris impiæ crudelitati serviret, Fidei nomen (quod Christiana esset) ad præsidem continuo delatum est. Quod ubi rescivit illa, & satellites instare sensit, Sponsi sui opem deprecata & crucis signo armata, obviam illis perrexit intrepida. Hactenus secundi Nocturni prima Lectio, cui subditur hoc Responsorium: Non eris inter virgines fatuas, dicit Dominus, sed eris inter virgines prudentes, accipientes oleum lætitiæ cum lampadibus suis * Obviantes obviaverunt Sponso cum palma virginitatis. ℣. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Obviantes.

[82] [ei propriæ] Lect. V. Hanc Dacianus blanditiis primum, postea minis a veri Dei cultu tentavit abducere, Dianam proponens, cui sacra faceret. Sed tentationes illæ gloriosiorem confessionem expresserunt. Affirmavit nimirum, sibi in animo esse, quævis tormenta pro Christo perpeti & mortem in ejus confessione subire. Quapropter iratus præses Virginem in cratem ferream conjicit, catenis ferreis colligat, in quatuor partes distrahit, ignemque supponit cum adipe: atrox certe teneris membris supplicium. Nec tamen vincitur Fides, sed divina virtute, cum pateretur, non læditur. Post hæc, quæ, quo modo intelligenda sint, in Annotatis pag. 289 dicemus, sequitur Responsorium in hæc verba: Simile est regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas, * exierunt obviam sponso & sponsæ. ℣. Prudentes autem virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

[83] [exhibentur,] Lectio VI. Plurimi invictum Virginis animum admirati, fictiles deos colere desierunt, in unum Deum credentes, & oblatis idolis thus adolere recusarunt, idcirco, lata in eos sententia, simul cum beata Fide capite minuti sunt. Fuerunt autem eorum corpora Agenni sepulta uno in tumulo, atque inde post multum tempus levata, in basilica, sub titulo sanctæ Fidei, tamquam primariæ Agennensium patronæ, constructa, posita sunt. Hisce subditur hoc Responsorium: Hæc est virgo sapiens, quam Dominus vigilantem invenit, quæ, accepta lampade, sumpsit secum oleum, * &, veniente Domino, introivit cum eo ad nuptias. ℣. Inventa bona margarita, dedit omnia sua & comparavit eam. Et veniente. Gloria Patri. Et veniente. Tum pro tertio Nocturno assignantur Homilia in Euangelium: Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro, & Responsoria de communi virginum, ex quo & Nocturnorum psalmi ceteraque desumenda præscribuntur. Orationem, quæ de communi virginis & martyris in hoc Breviario est, quæque incipit: Indulgentiam nobis, quæsumus, Domine &c, huc pariter transcribere necessum non est. Ceterum, an non potius in basilica S. Caprasii, quam in S. Fidis, a S. Dulcidio honorifice posita fuisse Sociorum S. Fidis corpora, dicenda sint, vide disputata a num. 33.

[84] [& ex Ms. Breviario S. Cucuphatis Hymni ad Vesperas,] Qui in ecclesiarum Galliæ Officiis de S. Fide ex communi Virginum Martyrumque desumpti fuisse videntur Hymni, ii in Officio, quod S. Cucuphatis in Hispania monachi ex Breviario Ms. recitare consueverunt, ex omni parte proprii sunt, atque idcirco eos Missæ proriæ, propriisque Lectionibus Gallicanis subnecto. Ita Hymnus ad Vesperas habet:

Adest dies lætitiæ,
      Sanctæque Fidis gaudium,
      Quam vocavit Rex gloriæ
      Ad summum cæli præmium.
Hæc est Virgo sanctissima
      De numero prudentium,
      Sancta Fides clarissima
      Inter choros lætantium.
Fulsit Fides martyrio
      Servans corpus virgineum,
      Salutis desiderio
      Regnum optans æthereum.
Virgo Fides egregia,
      Ora pro nobis Dominum,
      Ut det per tua merita
      Cælorum plenum gaudium.
Gloria Patri Domino,
      Filio & Paraclito,
      Qui vitam sine termino
      Det nobis cæli solio. Amen.

[85] Hymnus ad Matutinum in eodem Ms. Breviario his verbis concipitur: [ad Matutinum,]

In matutinis cantemus
      Sanctæ Fidis præconia,
      Filium Dei laudemus,
      Qui det nobis cælestia.
Agenna gaude civitas,
      Age Fidis memoriam,
      Quam decoravit sanctitas
      Propter suam victoriam.
Laudemus tantam Virginem,
      Nec non ejus martyrium,
      Ut ad beatitudinem
      Veniamus cælestium.
Cantemus omnes hodie
      Sanctæ Fidis memoriam,
      Quam vocavit Rex gloriæ
      Ad paradisi gloriam.

[86] Denique, qui ad Laudes canitur, Hymnus hæc habet: [& ad Laudes recitantur,]

Ad Laudes hujus Virginis
      Cantemus omnes dulciter,
      Ut ad fructum dulcedinis
      Veniamus alacriter.
Clara voce cantemus
      Sanctæ Fidis victoriam,
      Omnipotentem laudemus
      Per fidei constantiam.
Gaudeat præsens concio
      De sancta Fide virgine,
      Quæ gaudet cæli solio
      Splendens cælesti lumine.
Nunc cantemus solemnius
      Humiliter Officium,
      Cujus sacrata pignora
      Veraciter custodimus.

[87] Quod vero ad hujusmodi cultum attinet, quo in Anglia olim S. Fides gavisa fuit, [ceteraque perstringuntur, ex quibus cultus ejus amplitudo patet.] testatur Breviarium secundum usum ecclesiæ Sarum, quod anno Christi 1499 Lovanii excudit Theodoricus Martini Alostensis, præter orationem, his verbis conceptam: Deus, qui præsentem diem beate Fidis virginis martyrio facis esse solennem, presta ecclesie tue, ut cujus merito gloriatur, ejus precibus adjuvetur, tres Lectiones, S. Fidi proprias, quas studio hic non describo, recitatas olim in Ecclesiastico ejus Officio fuisse. Quin imo etiam post lugendum Angliæ schisma sanctæ Martyris nostræ nomen in Anglicanæ liturgiæ Calendario servatum fuisse, scribit Bailletus ad hunc diem pag. 94, & liquet ex Commentario historico in Breviarium Romanum, auctore J. Grancolas, edito, ubi pag. 25 inter S. Remigium sanctumque Dionysium S. Fidis nomen medium ponitur. Mitto enumerare cetera, seu Anglica, seu Belgica, seu Germanica, aliaque Calendaria antiquissima, ex quibus in regionibus illis tam in Missæ Sacrificio, quam in aliis Ecclesiasticis Officiis celebrem olim S. Fidis cultum fuisse, & in nonnullis hodiedum esse, nemo non perspicere queat.

[88] [Codicem miraculorum S. Fidis non anonymus,] Reliquum est, ut de Codice Miraculorum S. Fidis, quem post Martyrii & Translationum ejus Acta edemus, nonnulla hic disseramus. Hunc, ex veteri Ms. Codice Bisontinæ Chiffletiorum bibliothecæ descriptum, & a R. P. Petro Francisco Chiffletio, S. J. theologo, ad se missum, Philippus Labbeus S. J. itidem theologus, primus omnium publici juris fecit tom. 2 Novæ Bibliothecæ Mss. a pag. 531; cumque, qui in nostro codicis Ms. reginæ Sueciæ apographo, inque Carnutensi, a Mabillonio tom. 4 Annal. Benedictinorum laudato, Codice Ms. exstat, Bernardi seu Barnardi, Andegavensis scholæ magistri, Prologus in Chiffletiano Codice desideraretur, totius Operis auctorem Labbeus anonymum dixit, at antiquum, quique undecimo post Christum seculo vixisse, ex historia sua deprehenditur. Et hoc quidem, uti ex dicendis apertius etiam patebit, omnino recte statuit Labbeus; verumtamen Libri Miraculorum S. Fidis auctorem, non anonymum, sed memoratum ante, cujus Prologus Operis vere est, Bernardum, Andegavensis scholæ magistrum, esse, Albericus in Chronico ad annum 894 his verbis testatur: Ad sanctum Fulbertum, episcopum Carnotensem, Bernardus, scholasticus Andecavensis, (écolâtre Gallice vocant) edidit Libellum Miraculorum sanctæ Fidis de Conchis, quæ passa est Aginno sub impio Daciano cum beato Caprasio, at die probabilius diverso, uti num. 21 ostendimus, quem proin consulesis.

[89] [sed Bernardus, Andegavensis scholæ magister,] Alberici testimonio, ut laudatum Bernardum præfati Operis auctorem esse, omnino liqueat, addo ipsum ejusdem titulum, in nostro Codicis Ms. reginæ Sueciæ apographo his verbis conceptum: Incipit Liber Miraculorum S. Fidis, virginis & martyris, editus a Barnardo, Andegavinæ scholæ magistro, cui verbotenus ferme consonat, qui in Carnutensi codice memorato reperitur, quemque Mabillonius cit. tomo Annal. Benedictinorum pag. 214 ad annum Christi 1010, num. 42 recenset, ubi & laudatus Annalista exponit, tum cui hunc librum Bernardus dicarit, tum quæ hujus conscribendi occasio data fuerit; sed hæc ipsummet Bernardum dicentem audiamus: Sanctissimo, inquit, atque hominum doctissimo Fulberto, Carnotano episcopo, Barnardus, scholasticorum minimus, summæ beatitudinis donum. Cum dudum Carnoti vestra sincera conversatione fruerer, accidebat crebrius, ut vel scribendi causa vel orandi, S. Fidis martyris, quæ extra muros ejusdem urbis sita est, ecclesiolam adirem. Qua de re memini, nos aliquando inter confabulationis colloquia incidisse in mentionem S. Fidis miraculorumque ejus, quæ in loco Conchacensis cœnobii, ubi sacrosanctum corpus illius veneranter excolitur, omnipotentis Christi munere fiunt assidue. Quæ, quia partim vulgarium fama celebrari videbantur, partimque inaudita habebantur, haud aliter, quam inanis fabulæ commenta a fide rejiciebantur. Et tamen cum, quod verum erat, per voluntatem Dei silere * non poterat, verique opinio pene per universam Europam jam discurreret, paulatim subiit mihi in corde tacita & oblivionis impatiens cogitatio, uti ipsum sanctæ Martyris habitaculum eadem studio discendi adirem. Postremo adeo res rediit huc, ut voti, inde facti, tempus diemque, ne daretur oblivioni, in manuali codicello notaverim.

[90] Hactenus Bernardus, qui tandem, exacto triennio, [partim anno 1020 composuit,] quo frustra opportunam Conchas adeundi occasionem exspectarat, eo se primum contulit, tum ut de virtutibus seu miraculis S. Fidis sollicite per se ipse inquireret, tum ut ea dumtaxat prodigia litteris commendaret, quorum testes in promptu habuisset, quæque vera esse, certissime comprehendisset, prout ipse in eodem Prologo exponit. Neque semel tantum iterumque, uti scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 7, pag. 308 & 309 volunt, eam ob rem Conchas profectus fuit, sed se tertio id fecisse in nostro codicis Ms. reginæ Sueciæ apographo cap. 15 his verbis affirmat Bernardus: Anno igitur ab Incarnatione Domini millesimo vigesimo, Indictione tertia, tam S. Fidis amore motus, quam Witberti illuminati gratia revisendi (ejus nempe, cujus initio sui Operis meminerat,) tertio ad Conchas repedavi. Quibus ex verbis etiam ipsum tempus, quo citius hoc ejus Opus absolutum non fuerit, definitum habemus. An autem, uti Mabillonius in Annalibus Benedictinis loco citato & scriptores Historiæ litterariæ pag. 309 scribunt, sub annum Christi 1010 vel 1012 manum Operi primum admoverit Bernardus, exacte definire nequeo. Id tamen ex Bernardi verbis certum, inter primam ejus ad Conchense cœnobium profectionem, interque secundam aliquot annorum intervalla exstitisse, uti cap. 13 in nostro laudato apographo ipse testatur; inter hanc autem & tertium, quod anno Christi 1020 instituit, Conchense iter, annum saltem & medium interfluxisse, prout cap. 14 illic etiam insinuat. Itaque, tametsi non omnino indubium, certe admodum probabile est, Bernardum saltem non prius, quam anno 1010, suum de miraculis S. Fidis Opus conscribere cœpisse, quod dein Fulberto, qui ab anno Christi 1007 ad usque 1027 vel 1029 Carnotensem sedem summa eruditionis & sanctitatis fama tenuit, conscripto, uti ante diximus, Prologo dicavit.

[91] Fuisse illud Bernardi Opus in tres libros divisum, [inque tres libros divisit;] tum ex Fragmento aliquo libri tertii, quod scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 2 inter Instrumenta col. 6 producunt, tum potissimum ex ipsis Bernardi verbis, quæ in laudato jam plus semel apographo nostro cap. 16 exstant, indubitum evadit. Illic enim, cum ante Bernardus dixisset, se tertio ad Conchas repedasse, ita scribit: Post hæc autem, rite completa solemni orationum celebritate, volentem protinus (ex Conchensi cœnobio Andegavum) redire, cœperunt (Conchenses) instanter interpellare, atque obtestari, uti tertium S. Fidis miraculorum adderem librum, quem re ipsa eum conscripsisse, liquet ex variis, quæ post enarrat, S. Fidis patrocinio patratis miraculis. Ceterum quot capita singuli ejus libri complexi fuerint, haud facile mihi dictu est, tum quod Bernardus ipse id nusquam indicat, tum quod integrum ejus Opus, eo ordine, quo compositum ab eo fuit, necdum in publicum prodiit. Illud multo amplius fuisse, quam quidem Labbeana editio nostrumque codicis reginæ Sueciæ agraphum præ se ferant, indicio est, quod tom. 2 Historiæ Occitaniæ ex Bonalii, montanorum locorum in Ruthenis judicis, Ms. Historia Comitatus & Comitum Rhutenicorum laudatur caput 30 libri 1, quod in editione Labbeana inque nostro apographo octavum dumtaxat est.

[92] [at non omnia, quæ sub ejus nomine venditari solent,] At num ad unum omnia, quæ tum in apographo nostro laudati codicis Ms. reginæ Sueciæ, tum in editione Labbeana referuntur miracula, reipsa a Bernardo conscripta, & sui temporis doctissimo Galliarum episcopo, Fulberto, nuncupata fuerunt? Respondeo, meo judicio in nostro apographo nonnulla esse, quæ potiori jure Conchensi cuidam monacho, quam Andegavensis scholæ magistro adscriberentur; atque in Labbeana etiam editione esse, quæ Bernardo probabilius adjudicari nequeunt. Quod ad priora attinet, scriptor capitis, quod in apographo nostro est vigesimum tertium, ac de puella, meritis S. Fidis a dæmonio liberata, agit, ejusmodi verbis passim hic utitur, quibus se Conchensem monachum non obscure prodat; quippe de puella ista, quæ ad Conchense monasterium adducta fuerat, sic loquitur: Ad NOS est usque perducta, ad expetenda NOSTRÆ Virginis suffragia; & paulo post: Conclamatur a NOBIS, S. Fidis interventu saluti esse restitutam. Denique ita caput illud concludit, Quam etiam, dum scribo, NOSTRO IN VICO morari non dubito. Quæ quidem verba, nisi vehementer fallor, nemo Andegavensis scholæ magistro attribuet; & cap. 24, postquam de milite, sagitta vulnerato, & per S. Fidem sanato, sat prolixum texuisset sermonem, idem, uti apparet, qui caput præcedens scripsit, hæc addit: Quid opus est verbis? sanitati confestim redditur (miles,) iter Conchacense carpitur, ad NOS usque veniens lætatur, ab eodem ipso NOBIS refertur, quæ etiam monachum suo suorumque collegarum nomine scribentem potius, quam Bernardum, Andegavensis scholæ præceptorem, indicant, præsertim cum hic de se passim in singulari, ut vocant, numero loquatur, & Conchense cœnobium, non suum, sed monasterium S. Fidis vocare soleat. Adhæc, cum ipsum etiam caput 22 apographi nostri meo quidem judicio non satis stilum Bernardi sapiat, & præter hujus scriptoris morem implexam, nec secum bene cohærentem narrationem præferat, hoc itidem nec ab eo scriptum, nec Fulberto dicatum fuisse, mihi multo probabilius videtur.

[93] [revera ab ipso conscripta fuerunt.] Pergo nunc, ut reliqua, de quibus in Annotatis nostris sermo erit, omittam, ad insolitum illud, quod in editione Labbeana cap. 21 refertur miraculum. Hoc Tillemontius, Historiæ litterariæ Franciæ scriptores, aliique non modo Bernardo adscribunt, sed propter illud reliqua, quæ ipse recenset, prodigia in suspicionem falsi vocari posse, insinuant. Ego contra, judicet lector, uter ex nobis rectius hic sentiat, assero, illud a Bernardo conscriptum nullo fundamento asseri posse, atque adeo tum Labbeanam editionem, tum ipsum etiam Carnutensem Miraculorum Codicem, supra laudatum, si hic illud quoque miraculum contineat, purum putumque Bernardi Opus non esse, ac proin conscriptis a Bernardo tribus Miraculorum libris, a nescio, quibus minus emunctæ naris viris, intrusa fuisse nonnulla, quæ Bernardi auctoritati non parum nocent. Assertionem meam ita probo: Bernardus in suo ad Fulbertum episcopum Prologo scribit, se ea tantum litteris complexum esse S. Fidis miracula, quæ ætate sua non sunt antiquiora, quorumque testes in promptu non fabulosam, sed evidentissimam veritatem elicuerunt. Itaque, si Labbeanæ editionis caput 21 auctorem habeat Bernardum, necesse fit, ut Rodbertus, seu Robertus, Cantoiolensis monasterii abbas, qui illic in prodigii testem publicum vocatur, in vivis adhuc fuerit. Atqui tamen, si anno 1020, imo etiam, ut liberalis sim, si anno 1010 hoc caput 21 conscriptum statuamus, fieri nequit, aut saltem minime credibile est, ut Robertus ille vocari tum in testem potuerit, utpote qui vel anno Christi 1010 non tantum reverenda canitie SATIS honestus, qualis illic vocatur, sed centenario longe major exstitisset, quandoquidem jam tum ab anno 945 a Stephano II, Claromontensi episcopo, Cantoiolensi monasterio præfectus fuerat, postquam, jam ante maturus ætate vir, Brivatensis abbas seu præpositus fuisset, quemadmodum tom. XI Spicilegii Acheriani editionis primæ pag. 285 ex fundationis diplomate & apud Mabillonium in Annal. Bened. ad annum Christi 945 num. 79 videre est. Igitur caput illud 21, prodigium illud complectens, Bernardum, qui sua dumtaxat ætate gesta, & quorum testes in promptu essent, conscribere voluit, nulla veri specie auctorem habere, dici potest. Hisce adde, quod hujus capitis auctor suo loquendi modo se tum suo, tum collegarum suorum nomine, loqui, ut supra de alio diximus, satis prodat, ut adeo eum diversum a Bernardo esse, vel ex hoc capite non temere asseri posset.

[94] At, quorsum hæc, inquies, tam diffuse disputata? [Cur non omnia miracula S. Fidis a nobis edendæ.] Respondeo, ut causam reddam, cur non omnia, quæ tum in apographo nostro, tum in editione Labbeana referuntur miracula, hic recudenda censuerim, eorumque habuerim delectum, quorum potior esset fides, tum ab ipsius Bernardi auctoritate, tum a testium, quos hic laudat, relatione. Ceterum, vel inter hæc nonnulla sunt, quibus, nisi mirabilem in Sanctis suis omnibusque operibus Deum esse sciremus, eaque hic ab erudito & ecclesiastica dignitate prædito sacerdote memoriæ commendata essent, haud adeo integram, nedum facilem haberemus fidem. Ipsa nunc Martyrii S. Fidis Acta habe: quibus Translationum corporis ejus documenta, hisque Miraculorum libros tres, pro nostro more in capita divisos, appositisque in margine veterum capitulorum nostri apographi numeris, ex parte saltem post subjiciam, & Annotatis illustrabo.

[Annotatum]

* an sileri?

ACTA,
Auctore anonymo perquam antiquo,
Ex codice Ms. reginæ Sueciæ signato. 863.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

BHL Number: 2928
a

A. anonymo.

[S. Fides, adhuc juvenis virgo,] Sancta igitur b Fides Agennensium civitate c oriunda fuit, & ex parentibus clarissimis splendidissima proles procreata, alumna loci ipsius in ortu, facta est patrona in passionis obitu; nobilis quoque veterum & generosa stirpe parentum, sed facta est Christi munere nobilior, quæ stola virginitatis candida induta, fulgens fidei * in Domino Jesu Christo, odorem suavitatis protulit. Hæc namque prima in civitate Agenno d decus & exemplum magni martyrii cunctis Christi fidelibus fuit; vitam namque temporalem perdere voluit, ut possideret æternam, quia ab ipsis incunabulis infantiæ Dominum Jesum Christum dilexit & suum Deum esse authorem *. Juvenis quidem tempore passionis erat ætate e, sed sensu & opere senex manebat; pulchra erat facie, sed pulchrior mente; virginitatis quoque candore formosissima, vultusque hilaritate serena.

[2] [a Daciano præside accersita, & ad martyrium parata,] Igitur cum eodem tempore præses sceleratissimus, nomine Datianus, directus a profanis Diocletiano seu Maximiano imperatoribus, qui tunc Romanæ arcis primatum regere videbantur f, Agennum urbem ingrederetur, dolo instigatus diaboli, quatenus sacrilegos beneficiis remuneraret g, atque Christianis, ibidem metu ipsius latentibus, atrocissimas pœnas inferret; continuo beatissimam virginem Fidem accersiri jussit & suis conspectibus duci præcepit. At illa se sponte ministris offerens h, corpusque suum undique signo sanctæ Crucis i muniens, orabat ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, qui tuos semper in omnibus adjuvas, adesto nunc famulæ tuæ, & præbe ori meo sermonem acceptabilem, quem in conspectu tyranni hujus respondeam; & armata sanctæ crucis vexillo, fronte, ore pectoreque, sancto roborata spiritu, hilari animo perrexit.

[3] [imperterrita Christum confitetur, ac blanditias & iram præsidie contemnit;] Cum autem adstaret coram præside, blando sermone ait ad eam: Quod est vocabulum nominis tui? Cui consequenter sancta Fides, nullo metu perterrita, respondit: Fides nomine & opere vocor. Præses dixit: Qui cultus, inquit, religionis ac fidei tuæ? Ad hæc sancta Fides respondit: Ab exordio juventutis meæ Christiana sum, & Domino Jesu Christo tota mentis devotione deservio, illiusque nomen confiteor; illi me tota devotione committo. Præses vero callidissimus, simulata tranquillitate, paulo indulgentius respondit: Accipe, inquit, o juvenis puella, consilium, pulchritudini atque juventuti tuæ necessarium, & cessa ab hac confessione, & sanctissimæ Dianæ k sacrifica,, quia ipsa est sexui vestro consimilis, & multis te muneribus faciam ditiorem. Quam promissionem Christi Virgo, velut nihilum deputans, ita respondit: A Patrum traditionibus cognovi, quia omnes dii gentium dæmonia sunt l, & tu mihi persuadere vis blanditiis, ut eis sacrificare debeam? Præses vero, ira commotus, ait ad eam: Ut quid deos nostros dæmonia esse, dicere præsumpsisti? Aut, prostrato, inquit, corpore, diis sacrifica, aut diversis te faciam interire tormentis.

[4] [quare dire ejus jussu torquetur;] Tunc sancta Fides, secura de præmio, exemplo magnorum martyrum roborata m, has audiens minas, desiderans a terrena vita ad supernam migrare gloriam, in hac vociferatione prorupit, dicens: Ego enim pro nomine Domini mei Jesu Christi non solum pati diversa sum parata tormenta, sed & mortem in ejus confessione subire desidero. Tunc præses, magis furore succensus, jussit satellitibus suis, ut sanctam Virginem inferrent in lectum æreum n & superpositam per quatuor partes extendi, ignemque supponi præcepit, ut ejus membra tam crudeli disrumperentur supplicio. Itaque candentem craticulam sanctissima Virgo ultro conscendens, divaricatis membris, per quatuor partes extenditur, lorisque o ferreis coarctata per flammeam cratem provolvitur; cui impii ministri ferreis bacillis ardentes prunas subjiciunt * adipe flammis injecto, ad latera torrida incendia subvolare cogunt.

[5] Quod videntes, qui aderant, una voce clamaverunt, [at sua constantia multos ad Christum convertit,] dicentes: O impietas, & injusta judicia! Innocens & Dei cultrix & primæ dignitatis honore præfulgens, cur absque ullo facinore gravissimis suppliciis mancipatur p? Multi enim sunt, quorum ignoramus nomina q, qui ea die videntes sanctæ Fidis constantiam a sacrilego dæmoniorum jugo pia colla solventes, crediderunt in Dominum Jesum Christum & gloriosam sunt coronam martyrii consecuti, quos omnes ad jugulum mortis una conspiratione consertos mox ut vidit sævus ille carnifex, blandimentis demulcere minisque terrere eos cœpit: sed nec sic ullo modo flectere potuit, sicque in ira commotus, quia se adversus eos nullatenus prævalere sensit, ad ultimum data sententia, omnes simul cum beata virgine & gloriosa martyre Fide duci ad delubra præcepit, ubi aut diis immolare, aut, capitibus amputatis, omnibus certum fieret vitam finire illorum.

[6] Ducti sunt ergo Christi Milites una cum beata Fide ad prædictum locum; [quibuscum tandem capite truncatur die VI Octobris.] ubi, cum nulla vi potuerunt compelli ad sacrificandum, capitibus cæsis, unius diei hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ feliciter simul pervenire meruerunt. De quorum passione secunda Nonas Octobris r nos gaudere & illustrare voluit, qui gloriatur in Sanctis Dominus noster Jesus Christus, cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu Sancto, Deus per omnia sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a De fide & antiquitate horum Actorum vide disputata in Commentario, toto § 1; quale autem hæc inter & Suriana Labbeanave ac metrica martyrii Acta, quæ non edimus, discrimen sit, notatum habes ibidem num. 3.

b Vox hæc igitur cum Prologo quodam, qui in apographo nostro inque Conchensi aliisque nonnullis codicibus Mss. desideratur, connexionem habet. Hunc porro Prologum ab eo, quem Vallicellensis codex Ms. & apographa Sanmaximinianum Trevirense, Rubeæ vallis & Ultrajectinum sancti Salvatoris exhibent, diversum fuisse, ex eo liquet, quod in his de S. Caprasio æque ac de S. Fide mentio fiat, in eo autem, qui Actis nostris præfixus fuit, haberi talis mentio nequierit, cum in ipsis Actis de S. Caprasio nullus sermo fiat.

c De patria S. Fidis consule Comment. num. 17.

d De hac urbe ita scribit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 891 & 892: Aginnum seu Agennum caput Nitiobrigum est, & Aquitaniæ II secunda post metropolim Burdigalensem civitas recensetur in veteri Galliarum Notitia. Porro Nitiobriges populi Tolosatibus, Petrocoriis & Cadurcis contermini sunt, de quibus meminere Cæsar lib. 7, cap. 75, Strabo lib. 7, Plinius lib. 4, cap. 19, Sidonius lib. 8, Epist. XI ad Lupum, Ptolemæus lib. 2, cap. 7 & Ausonius, Hieronymus, Gregorius Turonensis, Fredegarius & alii. Inter claras Aquitaniæ urbes merito laudatur, maxime quod sit sita in regione pulcra, amœna, pingui ac fertili, cujus terra, ut in Descriptione Franciæ per flumina tradit Papyrius Massonus, felicibus glebis locupletatur, & quod tribus amnibus, Olto, Duranio & Garumna irrigetur. Plura qui de hac urbe nosse velit, adeat Sammarthanum loco cit., Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 376, & Baudrandum in Lexico Geographico.

e De juniori Martyris nostræ ætate agitur etiam in Libro 1 Miraculorum ejus, infra edendo, capp. 1 & 2, quæ proin adisis.

f De Daciano præside, deque martyrii S. Fidis epocha vide disputata in Commentario numm. XI & 24, & ex his corrige errorem auctoris Historiæ Alsatiæ, anno 1727 editæ, qui sub Decio S. Fidem passam scribit lib. 16, pag. 181.

g Promissa quandoque a Romanis præsidibus bona, honores dignitatesque fuisse Christianis, qui Jesu Christo nuntium remitterent, ostendimus in Commentario num. 12 sub finem.

h

Cum nempe ministrorum manus evadendi nulla spes tenellæ Virgini esset, forti animo ultro se iis capiendam obtulit. Hinc mihi non undequaque placent Julii Cæsaris Scaligeri de S. Fide versiculi, quibus facile potuisse Virginem ministrorum manus evadere asserit, ita eam loquentem inducens:

Si nolim, frustra quæretis: tuta latebo.
      Terrarum Domino quæ loca terra neget?
Sed volo: quin cupio, frustra ergo quæritis inter
      Tesqua, & inhumanis per loca senta rubis,
Quæ vobis metus, at nobis victoria mors est;
      Quæque tibi pretium est, est mihi pœna fuga.

i Vide, quæ hoc tomo de signo sanctæ Crucis diximus in Annotatis ad Acta S. Charitinæ virginis & martyris pag. 27 lit. e.

k De hoc falso gentilium numine varia in Lexico Antiq. Rom. tradit Pitiscus.

l Verba sunt Psalmi 95, ℣. 5.

m Quorum nempe in tormentis constantiam, vel ex parentibus, vel ex iis, a quibus Christianam fidem edocta erat, una intellexerat.

n Vide Gallonium tract. de Instrumentis Martyrum eorumque cruciatibus pag. 91 lit. c.

o Species vinculi pro genere hic adhibetur. Lora enim proprie non ferrea, sed confecta ex corio vincula sunt.

p Vide, quæ in hanc rem disputata a nobis sunt in Commentario num. 8 & seqq. Ceterum his suppliciis illæsam fuisse S. Fidem, quod tamen in Lectionibus propriis Meldensibus traditur, Acta nostra omnino non indicant.

q De anonymis sanctæ Fidis Sociis martyribus adisis, quæ diximus in Comm. numm. 5 & 21.

r Consule, quæ de martyrii die in Commentario num. 25 disseruimus.

* l. fide, vel ædde lumine

* l. ut suum Deum & Authorem

* supple &

TRANSLATIO METRICA S. FIDIS VIRG. ET MART. AD MONASTERIUM CONCHACENSE,
Auctore Anonymo.
Ex veteribus Mss.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

BHL Number: 2941
a

A. anonymo.

[1]

[Ad inventas S. Fidis reliquias,] Post revelatum corporis
Thesaurum Fidis martyris b,
Virgo sacra prodigiis
Cœpit clarere plurimis.
Sub ejus quidem nomine
Ecclesiam mirifice
Dulcidius erexerat,
Qui præsul urbis aderat c.
Iste diu absconditas
Invenerat reliquias
Fidis, præclaræ martyris d,
Una cum suis sociis.

[2]

Quas intra urbis mœnia
In majori ecclesia, [& a S. Dulcidio honorifice conditas, miraculisque clarat,]
Quæ capitalis erat,
Decenter composuerat.
Solius autem Virginis
Corpus seorsum condidit
In quodam ædificio,
Constructo in suburbio e.
Illo in loco Dominus
Tribuebat petentibus,
Quæ erant necessaria,
Per ejus patrocinia.
Ægris namque remedium,
Mutis linguæ officium,
Cæcis præstabat lumina,
Functis vitæ spiramina.
Infirmi, prout cuïque
Opus erat juvamine,
Convalescebant protinus
Sanctæ Fidis virtutibus f.
Nullus orans corde tenus
Revertebatur vacuus,
Sed impetrabat facile,
Quod erat illi utile.

[3]

Ex tota Aquitania g
Ad tanta mirabilia, [magni concursus, & hinc urbis Aginnensis gloria.]
Quæ fiebant quotidie,
Plebs cœperat confluere.
Tantus fragor de Virginis
Intonabat miraculis
Per partes quoque Galliæ
Et per oras Hispaniæ h.
Urbs ipsa Agennensium i
Condecorata plurimum,
Inter urbes finitimas
Caput suum extulerat k.
Nam exaltata splendide
Horum signorum munere,
Per multa terræ spatia
Fulgebat celeberrima.
Sed quantum crevit altior,
Dejecit vultum mœstior,
Remansit atque vidua
Tanta orbata gloria l.

[4]

Nam Conchacenses monachi,
In somnis sæpe moniti m, [Conchensis monasterii situs & exordia]
De transferenda Virgine
Loquebantur creberrime.
Est istud monasterium
Inter prærupta montium
Consistens in suspendio,
Quod respicit Septentrio n.
Sed quando huc pervenimus,
Placet nobis expressius
A primo quidem tempore
Loci situm exponere.
Istic quædam ecclesia
Primum fundata fuerat,
Quam devastavit funditus
Saracenorum impetus o.
Sed, evoluto tempore,
Illic vir, Dado nomine p,
Præclarus ipso moribus,
Vivebat solitarius.

[5]

Hujus precatu Carolus [ejusdemque restauratio per Ludovicum Pium.]
Magnus rex est submonitus,
Ut Conchas monasterium
Repararet potissimum.
Cujus rex favens precibus,
Præcepit diligentius
Natum suum summopere
Hoc Ludovicum facere.
Tunc Ludovicus maxime
Cœpit curam impendere
Ad restauranda omnia,
Quæ ibi erant perdita.
Sic regum juvaminibus
Jam reparatum funditus,
Id cœpit monasterium
Haberi præclarissimum q.

[6]

Istius loci incolæ, [Conehenses, moti desiderio acquirendi S. Fidis reliquias,]
Ut dictum est sæpissime,
Admirabantur talia
Sanctæ Fidis magnalia.
Cœperunt ergo dicere,
Sese beatos affore,
Si hujus almæ Martyris
Ditarentur reliquiis.
Omnes ergo egregio
Succensi desiderio,
Artificantur provide r,
Quod mens tractabat cupide.
Inter quos quidam aderat,
Qui Ariviscus s fuerat
Vocatus, honestissime
Res cunctas cautus agere;
Is rerum secularium
Procurare officium
Sciebat solertissime
Absque reatu Regulæ.
Cumque, peracto subito
Conchacenses colloquio,
Exploratorem propere
Statuerent huc mittere,
Agennum ut accederet,
Et, si qua sors permitteret,
Quibuscumque ingeniis
Transferret glebam Virginis.

[7]

Tali fretus consilio, [Ariviscum mittunt Aginnum,]
Cum quodam pergens socio,
Viam constanter partium
Tenebant Agennensium;
Spemque habens haud dubiam,
Pervenit ad ecclesiam,
Ubi Fidis sanctissimum
Corpus erat repositum.
Tunc stationem equidem
Finxit ibi diutinam,
Se gerens honestissime
Totius vitæ ordine.
Quid verbis opus amplius?
Cunctis factus notissimus
Fuit in brevi tempore
Et patria & nomine.
Intentus sanctimoniæ,
Receptus libentissime
Est fratrum in consortio
Parvo dierum spatio.
Sub diligenti specie
Religionis splendidæ
Soverum gestans animum,
Jussis parebat omnium.

[8]

Et dum, quæ illi omnia [qui ibi custos ecclesiæ constitutus,]
Erant injuncta, munia
Fideliter excoluit,
Fidem sibi adhibuit.
Inde post pauco tempore
Cunctarum est ecclesiæ
Rerum ei custodia,
Tamquam fideli, credita.
Placebat simul omnibus,
Ibidem habitantibus,
Hujusmodi officium
Illi esse impositum.
Sed Ariviscus providus,
Desidiæ non deditus,
Explorabat & temporum
Vices, & rei aditum.
Nec ob quam causam venerat,
Oblivioni dederat,
Manens licet cum fratribus
Decem annorum cursibus.
Sed tanta exspectatio,
Nullo confusa tædio,
Ad tempus sibi licitum
Talem invenit exitum.

[9]

Dum die Theophaniæ t,
Missæ peracto ordine, [tandem furtim aufert corpus S. Fidit,]
Divinum post Officium
Venitur ad convivium.
Tunc Ariviscus deerat,
Cunctos namque rogaverat,
Curaret hora prandii
Res sui monasterii.
Cum pranderent alacriter,
Custos ipse suaviter
Ad tumbam sanctæ Martyris
Suspensis it vestigiis.
Et quia opertorium
Erat signatum nimium,
Sigillis strictum ferreis,
Sursum nequivit erigi.
Quare, si fas est dicere,
Omni studens versutiæ,
Tumbæ pedes marmoreæ
Ausus fuit collidere.
Patefacto foramine,
Collectum corpus propere,
Inde totum extrahitur,
Et in pera reconditur.
Confecto hoc negotio,
Facto noctis silentio,
Ariviscus suburbium
Reliquit Agennensium u.

[10]

Transactis vero tenebris,
Cunctis a somno excitis, [& cum eo fugam arripit, jacturam misere deflentibus Aginnensibus,]
Cum crastina lux splenduit,
Custos nusquam comparuit.
Huc atque illuc cursitant,
Sese illusos cogitant,
Inquiruntque per omnia,
Qui * absit de ecclesia.
Ad sepulchrum marmoreum
Stupentes jam perveniunt,
Quod vident Fidis martyris
Vacuatum reliquiis.
Quod postquam qui acciderit *,
Satis compertum sonuit,
Nullum solamen miseris,
Modus nec erat lacrymis.
Nec minor fit commotio,
Mixto clamore vario,
Quam si a sævis hostibus
Urbs periisset funditus.

[11]

Capto tandem consilio,
Clerus cum omni populo
Constituerunt * insequi
Terga prædonis rapidi.
Persequutores siquidem,[quorum aliqui fugientem insequuntur, sed via contraria,]
Conchas quæ ducit semitam,
Putantes sequi, per viam
Pervenerunt Wasconiam x.
Sed cognoscentes primitus *,
Se deviasse longius,
Domum reverti properant,
Seque errasse nunciant.

[12]

Recentiores denique [& tandem alii recta insecuti, at præsentem non agnoscentes,]
Recto missi sunt tramite,
Cum equis velocissimis,
Nullis frustrati deviis.
Ab his cujusdam itaque
Orto diei jubare,
Usque ad locum curritur,
Qui nunc Albenca y dicitur.
Ibi sub quadam arbore,
Quem quærebant, quiescere
Vident defessum penitus,
Sed non est illis cognitus.
Nec, quem per annos noverant,
Recognovisse poterant
Veri vultus notamine
Neque similitudine.
Tantum illum interrogant,
An pertransisse quempiam
Vidisset tali specie,
Qualem se dieunt quærere.
Ille respondit equidem,
Prorsus vidisse neminem
Transisse illo tramite,
Postquam sedit sub arbore.

[13]

Relicto eo, milites, [Aginnum, re infecta, revertuntur.]
Nullius voti compotes,
Ad urbem Conchacensium z
Nil respirantes transeunt.
Sed postquam desiderii
In urbe illa proprii
Signa nulla percipiunt,
Agennum iterum redeunt.
Pro certo Agennensibus,
Omnino desperantibus,
Decreverunt obtegere
Hunc casum contumeliæ.
Sed illis contristantibus
Ariviscus promptissimus,
Evadens manus hostium,
Lætus venit Figiacum aa,
Quem locum procul dubio
Concharum sub dominio
Pipinus rex qui fuerat,
Olim construi jusserat bb.

[14]

Illo in loco tunc erat [cæcus, divinitus præmonitus, visu donatur.]
Quidam, qui cæcus manserat,
Qui tunc recepit lumina
Per sanctæ Fidis merita.
Hic diu exspectaverat,
Quod in somnis didicerat,
Se in translatu Virginis
Laturum dona luminis.
Ergo dum vector corporis
Transiret Fidis martyris,
Exhortatus divinitus,
Forte advenit obvius.
Procedens peram tetigit,
Tangensque visum recipit,
Videns laudare incipit,
Fama passim personuit.
Fidis mater * quamplurima
Tunc fecit mirabilia,
Quæ modo prætermisimus,
Ad alia nunc tendimus.

[15]

Nil Ariviscus remorans
Cœptum iter accelerans [Conchas deferuntur reliquiæ XIV Januarii, regnante quodam Carolo Minore.]
Prope sua confinia cc
Jam defixit vestigia.
Cui turba Conchacensium,
Dei laudes sonantium,
Pro tanta illi gloria
Gaudens processit obvia.
Acceptisque reliquiis,
Divinis cum obsequiis,
Ut dignum erat facere,
Curarunt has reponere dd.
Tunc in Francorum partibus
Regnabat Minor Carolus,
Quem post Franci de solio
Deposuerunt regio ee.
Facta est hæc translatio
Beatæ Fidis martyris
In die nonodecimo
Kalendis Februariis * ff.
Hinc apud Conchas agitur
Hic dies celeberrimus,
In quo Christo sit gloria
Per infinita secula.

ANNOTATA.

a Cum auctor anonymus, qui rhythmicos hosce versus de translatione corporis S. Fidis conscripsit, altero, de quo num. 34 & 35 in Commentario disseruimus, antiquior nobis videatur, lucubrationem ejus hic ante alterius Opus edendam censuimus. Porro hujuscemodi versus jam tum a seculo IX compositos curiosus lector videre potest apud Muratorium tom. 3 Antiquitatum col. 693 & seq., ac tom. 7 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 306.

b De epocha inventi translatique a S. Dulcidio corporis S. Fidis, deque hanc consecutis miraculis consule Commentarium nostrum num. 27 & 5 sequentibus.

c S. Dulcidius, Aginnensis episcopus, probabilius sedit ineunte seculo V, uti in Commentario num. 27 & seqq. docuimus; colitur autem die XVI Octobris. Vide, quæ de eo ad hunc diem VI dictasunt in Prætermissis.

d Consonant hæc anonymi, S. Dulcidio, uti a num. 26 ostendimus, coævi, disertis verbis, quæ habes in Commentario num. 32.

e Tam S. Fidis, quam Sociorum martyrum reliquiæ in majori Aginnensi ecclesia in lucem elatæ decenterque a S. Dulcidio compositæ fuerunt; verum, uti & mox subdit auctor rhythmicus, non in eadem ecclesia, sed in suburbana, de qua in Commentario num. 33 & seq. egimus, sanctæ Martyris nostræ corpus honorifico mausoleo conditum ab eo fuit.

f Ita etiam testatur auctor, S. Dulcidio synchronus, cujus narrationem dedimus in Commentario num. 32, scribens, SS. Fidis Sociorumque ejus meritis ad salutem omnium innumera cælitus patrari miracula.

g Aquitaniam sæpe a Gallia disertis verbis distinctam reperias apud priscos auctores, inquit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, quod & ex anonymo nostro patet, qui eam a Galliæ partibus mox distinguit. Multa erudite de Aquitania disserit laudatus Valesius, ex quo hæc saltem describere visum est. Et primo quidem, inquit pag. 33, una & simplex fuit Aquitania inter Pyrenæum & Garumnam ac Oceanum, qualis a Julio Cæsare describitur: deinde etiam diu post prolatos ab Augusto ejus terminos usque ad Ligerim, una esse perseveravit provincia Aquitania… Postea Constantini Maximi ordinatione, ut puto, ex una provincia duæ factæ, Aquitania altera, altera a Novem populis Novempopulana dicta… Demum, remanentibus Novempopulis, Aquitania bifariam divisa est in Aquitanicam primam & Aquitanicam secundam: provinciæ Aquitanicæ primæ metropolis facta Biturigæ, secundæ Burdigala. Unde Rufus Festus in Breviario Rerum gestarum populi Romani & veteres Notitiæ provinciarum Galliæ tres provincias Aquitanis attribuunt, Aquitaniam primam, Aquitaniam secundam & Novempopulanam: quas tres provincias ab Augusto constitutas esse, falso Josephus Scaliger affirmat.

h Notissimæ sunt hæ Europæ regiones.

i Ab hoc versu incipit rhythmicæ hujus lucubrationis caput secundum, & tota hæc dividitur in capita quinque.

k Vide, quæ de Aginnensi urbe diximus in Annotatis ad Acta martyrii S. Fidis lit. d.

l In hanc rem lubet transcribere, quæ Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 896 Bernardi, Andegavensis scholæ magistri, in Commentario a num. 88 sæpe laudati, verba esse affirmat. Urbs Aginnum, inquit, super omnes urbes Aquitaniæ multis olim Sanctorum patrociniis illustris emicuit, quibus pene omnibus temporum processu, ignoto, quo nescio, suo peccato, viduata remansit, partim vi, partim furto sublatis. Invenies, Aquitaniæ viator, quod ipse experimento comperi, diversis in locis, qui tibi dicant: hoc est corpus illius martyris ab Aginno translatum; hic illius virginis vel confessoris, vel tanta portio illius Sancti, quorum unus Phœbadius habetur Petragoras allatus.

m Fieri quidem potuit, ut de transferendis ad cœnobium suum nonnullis S. Fidis reliquiis Conchenses aliqui divinitus moniti fuerint; at certe a Deo non fuit fraudulentus ille modus, quo sanctæ Martyris corpus Aginno Conchas delatum fuit, uti infra narrabitur. Ceterum Sanctorumreliquias furto auferre, non nefas, sed pium opus, tunc temporis monachi quidam, at plus æquo simpliciores, sibi in animum inducebant.

n Conchense monasterium situm est in diœcesi Rhutenensi inter fluvios Oltum & Avarionem, distatque Segoduno seu urbe Rhutena sex fere leucis Galliæ communibus Septentrionem versus; rivulus, cui in diplomate Ludovici Pii tom. 1 Gal. Christ. auctæ col. 236 Dorduni, vulgo Dordogne, nomen est, montis seu collis, cujus clivo ad Septentrionem Conchense monasterium impositum est, radices alluit, uti in Tabula Geographica Albiensis provinciæ ecclesiasticæ eodem tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ ante pag. 1 videre licet. Teste Cointio in Annal. Ecclesiast. Franc. ad annum 812, num. 33, in plerisque chartis, ad Conchense monasterium spectantibus, commendatur locus ille sacer sanctæ Dei ecclesiæ, qui est situs in pago Ruthenico, in vicaria Farracense, super alveum Dordonis, fundatus in honore Domini nostri Jesu Christi, seu sanctæ Mariæ Virginis, & sancti Petri, principis Apostolorum nec non & clavigeri, ubi sanctus Vincentius & sancta Fides consistunt, nempe, postquam anno 886 vel 887 Arinisdus monachus S. Fidis corpus eo attulisset, de quo vide, quæ diximus in Comm. a num. 45 & infra litt. ee.

o De Conchensis cœnobii exordiis hæc tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 235 refert Dionysius Sammarthanus: Hujus monasterii exordia, si ejus Chronico fas est credere, referenda sunt saltem ad annum CCCLXXI, quo mille monachi ab idolorum cultoribus, vel potius ab Gothis Arianis, interfecti dicuntur. Tunc ex eodem Chronico destructum est monasterium; sed Chlodoveus Magnus pergens adversus Alaricum, Gothorum regem, illud restauravit & munivit; posteaque sub Regula S. Benedicti cœpit florere. Iterum tamen evertitur anno circiter DCCXXX in Saracenorum incursione, qui & monachos occiderunt, & chartas omnes abstulerunt, aut consumpserunt flammis. Iterum vero e ruinis excitatur a Pipino rege, qui accersivit Dadonem, miræ sanctitatis virum. Hic monachorum congregationem apud Conchas instituit, quibus ex ærario regio necessaria suppeditabantur. Carolus Magnus multis donis & privilegiis Conchas ditavit, uti Ludovicus Pius, & Pipinus Aquitaniæ rex. Verum hæc omnia, quæ ex Conchensi Chronico hausta videntur, non æque certa habetlaudatus Sammarthanus, ut contra Conchense cœnobium paulo ante Ludovicum Pium non restauratum, sed primum conditum fuisse, potius adstruat, atque ex præfati imperatoris diplomate probare nitatur. Fieri tamen potuit, ut ante Saracenorum irruptionem Conchense cœnobium exstiterit, eoque ab iis in una ex prioribus incursionibus funditus subruto, Christiani deinde, cum in devastata circumcirca regione adhuc aptior locus se non offerret, permodicum illic construxerint oratorium, uti Ludovici Pii diploma tradit, quod dein ab hoc principe, uti Ermoldus Nigellus, num. 38 in Commentario laudatus, scribit, in monasterium erectum fuit.

p Dado vir religiosus, inquit citatus Sammarthanus col. 237, sanctitate conspicuus, propriis manibus locum, dictum Conchas, mundavit, stirpavitque, ut ibi contemplationi vacaret. Sed ad eum accessit Madraldus, & post ipsum plurimi, quos odor & fama sanctitatis attraxerat; utque paulatim congregatio crevit, ecclesiam ibidem in honore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi construxerunt. Tunc Dado, quietis & solitudinis studiosissimus, remotiorem locum, qui dicitur Grandevabrum, petiit, designato prius Medraldo, qui ut abbas nascenti congregationi præesset.

q Non habeo aliunde, quibus integram hanc anonymi narrationem confirmem. Id tamen ex diplomate Ludovici Pii, citata col. 236 edito, indubium est, Conchense cœnobium multis bonis ab eo auctum & in tutelam ejus receptum fuisse. Porro desinit hic in apographo nostro caput 2 dum.

r Vide Annotata hic lit. m.

s Varie hoc nomen scriptum invenitur. Alibi Aronisdus, alibi Arinisdus vocatur. Consule, quæ de callidissimo hoc viro, deque patrato ab eo furto diximus in Commentario num. 38.

t Theophaniæ dies, idem qui Epiphaniæ, celebraturque die VI Januarii. Varia de hoc festo fuse juxta ac erudite disputata vide apud Benedictum PP. XIV lib. de D.N. Jesu Christi Matrisque ejus festis parte 1, num. 26 & seqq.

u Sitam in suburbio Aginnensi fuisse S. Fidis ecclesiam, docuimus etiam in Commentario num. 33 & seq. Ceterum in apographo nostro hic clauditur metricæ hujus lucubrationis caput tertium.

x Wasconia, seu potius Vasconia, sic dicta est a Vasconibus, Hispaniæ populis, trans Pyrenæos antea degentibus, qui a regibus Visigothorum bellis exagitati, quod imperata facere, situ locorum confisi, nolebant, crebro sese effudere in Novempopulanam &, occasione bellorum civilium inter Francos usi, paulatim ibi sedem cepere, totamque tandem obtinuere, uti scribit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 381. Est autem Vasconia sita inter Oceanum Aquitanicum, Garumnam fluvium & Pyrenæos montes, uti apud Baudrandum aliosque videre licet. Oportet itaque, ut, qui Arinisdum insequi in mandatis habebant, mente capti fuerint, dum Garumnam fluvium transierunt, itaque in Vasconiam properarunt; dum oppositæ viæ, quæ per Cadurcos Conchas ducit, insistere debuissent. Id nutu Dei factum fuisse, scribit alter anonymus Translationis auctor, penes quem fides sit.

y Albencam, seu Gallice l'Albenque, vicum medio itinere inter Aginnum & Conchas situm, reperio in mappa geographica Aquitaniæ apud Blaevium, utrimque distantem quindecim fere leucis Gallicis, estque, ni fallor, locus, qui ab anonymo nostro indicatur, & ubi sub arbore sedensArinisdus defessus, ab Aginnensibus, seu quod alienam vestem induisset, seu quod ab iis interrogatus, statim, ne agnosceretur, vultum ad terram convertisset, minime agnitus fuit.

z Discrepare hic videtur anonymus metricus ab altero. Hic Aginnenses equites Cadurcum urbem, noster Conchas properasse scribit, ut, si eo delatum jam fuisset S. Fidis corpus, illud vendicarent: verum utroque eos divertisse, facile intellectu est; primo quidem Cadurcum, ac dein, cum nulla hic quæsiti pignoris indicia invenirent, Conchas sese contulerint, unde, re infecta, Aginnum repetierunt.

aa Figiacum, quo Arinisdus se statim contulit, quandoque Fiacum dictum, est monasterium Ordinis S. Benedicti antiquum & illustre in diœcesi & pago Caturcensi ad Sellam amnem, qui influit in Olitim (le Lot) non longe a Divona Cadurcorum, situmque est versus Orientem; ubi propter celebre hoc cœnobium populorum frequentia condendæ urbis non ignobilis occasionem præbuit. Ita tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 171. An vero a Pipino Seniore, patreCaroli Magni, an contra a Pipino Juniore, Aquitaniæ rege, conditum fuerit, hujus loci non est definire.

bb Figiacenses, qui se dicunt fundatos a Pipino Seniore, negant, se Conchensibus ab exordio fuisse subjectos, inquit Sammarthanus laudatus tom. 1 Galliæ Christ. auctæ col. 235. Contra Conchenses, jactatum a Figiacensibus privilegium Pipini, quo Figiaco cœnobium Conchense tamquam membrum suo capiti unitur & subjicitur, … adulterinum putant, contenduntque, Figiacum a Pipino, rege Aquitaniæ, fundatum fuisse, ut perpetuo sub abbatis Conchensis jure permaneret; ideoque illud voluit appellari novas Conchas. Ita rursus laudatus Sammarthanus col. 238, qui in Instrumentis Rhutenensis ecclesiæ pag. 52, col. 2 chartam exhibet, qua Conchensium de hac re opinio nostrique anonymi assertio non parum stabiliuntur. Plura de his vide laudato tom. Galliæ Christianæ & tom. 2 Annal. Bened. a pag. 401. Porro in apographo nostro desinit hic caput IV.

cc Cum Figiacum novem circiter leucis communibus Gallicis a Conchensi cœnobio distet, potuit inde Arinisdus uno die Conehas pervenire, una cum ablato S. Fidis corpore.

dd Vide, quæ ea de re in Commentario diximus num. 39 & 46.

ee De tempore hujus translationis, deque hoc Carolo Minore vide disputata a num. 40. Ceterum non est, quod contra fixam a nobis hujus translationis epocham objiciantur verba Mabillonii tom. 2 Annal. Benedict. pag. 401, ubi cum dixisset, Conchense monasterium exstitisse anno vigesimo primo Ludovici, tum Aquitanorum regis, id est, anno octingentesimo primo, mox subdit: In plerisque chartis ejus loci, quas Cointius vidit, situs dicitur in pago Rhutenico … fundatus in honore Domini nostri Jesu Christi & sanctæ Mariæ Virginis, ac sancti Petri, Apostolorum principis, ubi sanctus Vincentius, martyr Aginnensis, et sancta Fides requiescunt, unde monasterium S. Fidis non raro appellatur. Etenim, tametsi verissimum sit, post translatas ad Conchense cœnobium S. Fidis reliquias, illud passim sub nomine S. Fidis venisse, nusquam tamen seu Cointius, seu Mabillonius chartam aliquam produxit, ex qua liqueat, anteannum Christi 886 vel 887 hoc ei nomen fuisse inditum.

ff Consule Commentarium num. 39 & 46.

* al. Quid

* al. Postquam vero quid accidit,

* al. Proposuerunt

* al. protinus

* an martyr?

* l. Kalendas Februarias

TRANSLATIO ALTERA S. FIDIS VIRG. ET MART. AD MONASTERIUM CONCHENSE,
Auctore anonymo.
Ex veteri Ms. reginæ Sueciæ in pergameno, signato num. 744.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

BHL Number: 2939, 2940
a

A. anonymo.

PROLOGUS.

[Anonymus, licet inter Sanctorum biographos] Magnificus & perpes Rex cælorum, sicut ante mundi exordium Patris inextricabilis sapientiæ monarchia solus omnium creaturarum finem una cum initio, dum adhuc non essent, mirifice prospexit, non secus Christos b suos posthæc futuros elegit, qui propositum sanctitatis a primis cunabulis assumpsere, qui & sola theorica c interioris hominis oculo intuentes, adeo privilegio fidei præpolluere & in constantia agonis incœpti fixi perstitere, ut tyrannica jussa gentiliumque vafra lenocinia insuperque omnia tormentorum genera aspernantes, ad idola vana & damnosa a cervicosis persecutoribus, mortem minitantibus, inflecti blande aspereve nequivere; sed potius pro nomine Jesu, propugnatoris eorum, agonistæ d fortissimi in hujus peregrinationis prælio perseveravere, & cum insigni trophæo ad patriam redeuntes, militiæ peractæ bravia a Domino suo receperunt. Quorum victoriæ mentio ut penes terrigenas, veluti cælicolas, solemnis constaret, pari providentia idem mirabilis Dispositor, exordii expers, succiduos fideles, librariosque Philochristos e deesse renuit, qui eorum egregium triumphum & palmam martyrii, sive miracula, litteris traderent, quas sequacibus suis ad themata f recte vivendi & prærogativam doctrinæ reliquerunt.

[2] [se minimum & indisertum esse, sciat,] Inter quos tam præclari negotii viros unus quidem ego ex modernis g rudis, omniumque infimus, nec in numero tantorum scilicet habendus, &, licet nullius sophismatis stemate vel virore fulcitus h, tamen benevolentiæ profusius, quam possibilitatis gratia, coactus, unius Christi virginis martyrisque, nomine Fidei, quæ etiam tam opere, quam vocamine Fidei nobilis *, translationem stilo prætitulare præsumo: & ne forte aridioris ingenii culpa attrita attonitus i, paulo tardius accedo, verumtamen, opitulatione contemplativa aspirante, pro viribus ordiendo scribere eandem aggrediar; pro viribus, inquam, non ad comparationem, utpote illustrium, qui trigeri k immani in pelagus voluminum tam innumerabilium, carbasis sinuosis flatibus Austri extensis, in altum tanti freti protendere non metuunt, quos nec Boreæ efferi spiramina, execrabiliter flantia, infestant, nec minaces fluctus tumidi maris terrificant.

[3] [tamen Translationem S. Fidis rudi stilo scribere aggreditur.] Sed quo animus tendit rapido ventorum cursu, ut velox sagitta l celeumata m exercendo antevolans? Quin imo parvo lembulo n littus contis tangens, velis carens, proprioque sudore navaliis remigans, minores undas tutius sulco, sicque paulatim prodeundo ad iam prædestinatam metam, tum demum fatigatus quandoque perstringo o. Itidem hic Opus lector artificiosum ne quærites, non facetæ urbanitatis locutionem, non rhetorum eloquentiæ profunditatem, sed arctius vacillantis ingenii paupertatem adesse cognoscas, qui, ut superius prætexui, amplius benignitatis quam auctoritatis causa, exercitio huic implicitus *. Præter hæc tamen, summo cooperante Opifice, ipsaque Dei pietate magistra, opemque rorante, ad vota spontanea pervenire usque desidero, eaque persolvere, prout pollicitus sum, non recusabo.

ANNOTATA.

a Consule, quæ de hujus anonymi ætate & fidedisputavimus in Commentario a num. 34.

b Unctos seu chrismate salutis in Baptismo, seu Chrismate Confirmationis, ac, ut verbo uno dicam, Christianos anonymus hic significat.

c Videtur anonymus hac voce indicare voluisse res divinas, factasve a Deo mysteriorum revelationes; quo sensu tamen hanc vocem alibi non reperi.

d Id est, pugiles seu athletæ pro Christi nomine. Eadem voce utitur Arnobius in Psalmum 93: Quæso te, agonista fortissime, indica mihi, quo ordine hostium impetus evasisti.

e Seu Christi amantes scriptores, qui martyrum certamina litteris commendarent.

f Thema hic pro norma seu exemplo sumitur.

g Cum hic auctor post annum Christi 1020 uti num. 35 in Commentario diximus, Opus suum conscripsisse videatur, modernum Martyrii S. Fidis scriptorem merito sese vocavit.

h Sophisma hic pro rhetorica & elegantiori dictione, stema vero pro schemate, fulcitus autem, antiquatum participium, pro fultus adhiberi videntur. Sic apud S. Augustinum lib. 2 de Doctrina Christiana sermo, non captiosus, sed tamen abundantius, quam gravitatem decet, ornamenta consectans, sophisticus dicitur. Videas quoque apud Cangium in Lexico stema pro schemate. Itaque, si bene anonymum nostrum capio, indicat, se elegantis dictionis exemplar, quod imitaretur, ante oculos non habuisse, cum Translationis historiam conscripturus erat.

i Videntur hic voces quædam deesse, quæ sensum compleant; vel fortassis pro ne legendum est nec, ut sensus ejus sit, & nec ob eloquentiæ imperitiam tardius ad hoc Opus accedo, sed pro viribus scribere aggredior &c.

k Trigeri immani, id est, triremi magna. Sic Ariulfus de Miraculis S. Richardi cap. 3: Fuit quædam trigeris magna & fortis, quæ plena hominibus armatis cursu veloci tendebat properare in Hierusalem.

l Sagitta, inquit Cangius in Lexico, navigii species … dicta, quod velox sit. Adhibetur in charta Guillelmi II, regis Siciliæ, in Bullario Casinensi tom. 2, pag. 191: “Concedimus etiam prætaxato monasterio liberam potestatem semper habendi quinque sagittas in portu Panormi & mari, eidem civitati adjacenti.” Plura vide de hoc navigii genere apud laudatum Cangium.

m Celeumata pro celeusmata, quæ vox Græca est, significans cantum nautarum, quem in prosperis præsertim concinebant, de quo vide Cangium in Lexico.

n Lembulus est scapha exigua, quæ conto seu longa pertica protrudi, vel remis agi solet.

o Quid sibi velit allegorico hoc sermone anonymus, mox verbis propriis exponit, dum ait, sermonis sublimioris elegantiam in hac sua lucubratione a lectore quærendam non esse, quod verissime ab eo dictum fuisse, nemo non judicabit.

* supple fuit

* forte suppl. fui

CAPUT I.
S. Fidis Sociorumque martyrium, sepultura, ac dein corporum inventio & elevatio: patrata Aginni a S. Fide miracula: Conchensis cœnobii situs: Arinisdi, Conchensis monachi, artes ad auferendum S. Fidis corpus.

[Cum S. Fidis Sociorumque martyrum corpora] Tempore igitur Diocletiani & Maximiani a Romulei regni sceptra regentium tanta rabies tyrannidis eorum in Christianos furuit, ut per omnes terminos imperii illorum, scilicet a mari Orientali usque ad Occidentale, a Daciano b sceleratissimo, ab edictu ipsorum directo, per singulas civitates persecutio fidelium crudeliter exerceretur. Accidit ergo ea tempestate, ut idem prophanus præses ad Occiduas oras transiens, Agennum urbem ingrederetur; dumque ferox Christicolarum quæstio facta fieret *, generosissima virgo genere, sed generosior sanctitate, Dei ancilla, Fides, ejusdem loci incola, pollutis scelestissimi tortoris manibus primum allata est; quam cum ad simulacra compellere non prævaleret, post cratem ignitam prunarumque ambustionem cum Caprasio, Primo atque Feliciano c cæterisque compluribus spiculatoris gladio martyrium feliciter consummavit.

[5] [Aginni sepulta, ac dein inventa elevataque fuissent,] De eorum vero Martyrum corporibus, parvulus adhuc mitis Christi grex, sollicitus, clam præ metu diræ gentilitatis sacrosanctum [corpus] colligens cum diligentissima cura, non condecenti in loco sepulturæ tradidit d. Post multa autem annorum curricula omni gentilium furore remoto, quidam vir sanctus, cui nomen Dulcidius e, ad pontificatus dignitatem provectus, omnibus posthabitis, ecclesiam foris murum f ejusdem urbis ad Septentrionale clima in suburbio construxit, eandemque sub sacræ Virginis veneratione cælesti Sponso consecravit. Sanctorum quoque corpora cælitus per visionem somni admonitus ab inculto & minus religioso loco cum summo condigni honoris officio ad locum, Domino dicatum, transferre non distulit, ipsaque ab invicem sejunxit, beatissimam namque virginem Fidem, quæ cæteros in palma victoriæ præcellit, in basilicam eamdem cum maxima honorificentia mausoleo precioso, marmore exciso, commendavit, in quo, ut gestæ rei usque hodie prodit veritas, litterarum anaglypha * titulus passionis ejus sub fastigio brevitatis inscriptus est; sanctum vero Caprasium intra muros urbis ad ecclesiam ibidem fundatam detulit, eumque consimili honore in sarcophago, item marmoreo, diligentissime deposuit g.

[6] [& ad S. Fidis mausoleum miracula multa patrarentur,] Cœperat enim prælibata Christi sponsa & martyr Fides tantis miraculorum signis præfulgere, ut cæcos illuminaret, surdis auditum redderet, energumenos curaret, & omnia infirmitatum genera a variis languidis depelleret. Tanta vero claritate eadem regina virtutis Fides a Domino coronata, illico fama ejus non tantummodo per finitimas civitates & regiones intonuit, sed etiam per quadrilateras mundi plagas ipsa filia cæli & virgo sacratissima Fides ab omni gente longe lateque famosissima atque gloriosissima, per virtutum insignia prædicabatur h. Post aliquantulum ergo temporis devotus populorum concursus ad tumulum illius frequenter confluebat, plurimaque diverse ægrotantium multitudo circumquaque deferebatur, per quos ipsa maxima Martyr mirabiliter a Deo clarificata *, omnes, sanitate recepta, læti & incolumes magnalia Dei Virginisque annunciantes, inde regressi sunt.

[7] [Conchensis cœnobii, cujus situs & exordia referuntur,] Sita est ergo supradicta urbs in Gallia Inferiori, quam præterluit fluvius, videlicet Garonna i, sed in trina Galliæ divisione hæc quidem tertia ad differentiam duarum, Gallia Comata & Inferior cognomine vocitatur k. Est item ejusdem Galliæ provinciæ monasterium quoddam, quod dicitur Conchas l, in quibusdam convallibus statutum, undique præruptis montibus circumclusum ad Meridianum polum nemorositate opacum, duorum stadiorum spatio in longitudine extensum, quod in ambitu qualitatis loci ad instar Conchæ videtur formatum, indeque vocabuli originem traxisse cognoscitur. Denique id ipsum quondam ab exercitu Saracenorum, quando hostilibus armis ad omnem pene Europam devastandam egressi sunt, funditus destructum est m, ita ut regalia chirographa, ad diœcesim ipsius se habentia, dispersa perirent. Evolutis quoque post aliquantulis annis, Carolo summo imperatore jubente, a Ludovico, filio ejus, qui sub ipso patre, adhuc vivente, coronatus & in regnum sublimatus est, cum privilegiis, præcepto illius iterum rescriptis, ab imo fundamento honorifice restauratum est n; habetur siquidem usque nunc in eodem cœnobio venerabilis monachorum congregatio, cujus antecessores arduæ religiositatis more tenebantur, qui in successoribus, ut adhuc patet cernentibus quotidie, bonarum virtutum augmentis studiose dilatatur.

[8] Hi tanti honoris viri, dum sæpius de supra taxatæ Virginis prodigiis ad invicem sermones conferrent, [æscetæ, ut reliquias S. Fidis nanciscantur, Arinisdum,] dextra interim suggestione excitati, ex improviso causa consilii apud eos extitit, quonam modo eventus rei examinaretur, ut sanctissimæ Martyris corpus in salutem patriæ & in redemptionem multorum ad se transferretur o. Accersito igitur quodam monacho, nomine Arinisdo p, qui in parrochia ejusdem monasterii pro patrum communi utilitate ad cujusdam ecclesiæ curam agendam constitutus fuerat, qui in concilio providus, in prudentia strenuus & in omni morum habitudine erat præclarus; cum quo vero totius commoditatis viro omnem propositæ rei seriem disponentes, atque, prout necessitas exigebat, quomodo, si sors concederet, aperte perficeretur, artificantes, cum itineris duce post peractum consilium Agennum direxerunt.

[9] Cum utique talis secreti legatus illo pervenisset, mentemque in diversa versaret, [mittunt Aginnum, ubi callidus ille vir,] ut res postulaverat, cuncta secum solerter perspexerat, sub peregrinique habitu ibidem degens, ut proselitum decuit, se suaque cuncta caute habuit, quantum ad rem pertinuit, modeste se occultare studuit, perpetuam stationem permanendi sub specie simplicitatis finxit, bonæque conversationis studium veraciter omnibus præbuit. Qui vero, dum talis exempli forma fulsisset, amabillimus extemplo subinde inquilinis pro visibili corporis castimonia extitit, eisque notus fieri & moribus & patria incepit. A clericis vero non solum in amicitiam, sed etiam in consortium receptus est. Cum rursus inter eos solito more omnigena virtute claruisset, callentisque ingenii exercitio floruisset, divinæ legis amator haud iners extitit, ubique proficuus fuit, patientia & humilitate omnes antecellebat, & per omnia omnibus obedivit. Hæc morum laudabilis concordia cum cunctis pleniter complacuisset, post aliquos dies ad custoditorium ejusdem monasterii q officium assensu omnium non immerito promotus est.

[10] Porro cum hoc ecclesiasticum negotium rite ordinabiliterque tractaret, [ecclesiæ S. Fidis custos constitutus,] curamque illius decenter gereret, magis magisque in bonis operibus tam ipse faciendo, quam alios docendo procederet, tamen eo minus arcanum, cujus causa aderat, ullis prosperis adversisve interceptum, a pectoris suis antro non dilapsit *; sed quia in brevi temporum itervallo ad hoc desiderabile thesaurum r acquirendum facultas oportune accedendi pro metu adversæ fortunæ non data est, effectum voti suspendit, manens inter fratres locum opportunitatis expectando sub diuturno quoque tempore.

[11] Interea dum anxia mens persæpe laboraret, curaque intima cordis ureret, [integrum ejusdem Martyris corpus furto aufert.] quo ordine ad tam arduum opus perpetrandum aditum arriperet, quadam die orbitam annuam magnæ festivitatis Apparitionis Dominicæ s, sole revehente, post divina Missarum peracta solemnia cum omnes ad communem refectionem sumendam solemniter convenirent; ipse pro occasione custodiendæ ecclesiæ, ne forte, ut fieri solet, in tanta lætitia dici festi aliquid sinistri accideret, licentiam ad quæque monastica juris ministeria providenda obnixe ab omnibus postulaverat, qui hoc suo arbitrio uno ore unanimes concesserant, & prudenter in hoc agere dijudicaverant. His vero in festiva mensa epulando diu commorantibus, ille autem non in se, sed in Domino confisus, Poliandrum t sacræ Virginis adire non hæsitavit. Sed quia lapis coopertorius præ sigillis ferreis, quibus ad subteriorem firmiter se tenuit, immobilis mansit, & erigi ab eo integer nequiverat, ex parte pedum collisus est, tumuloque partim aperto sacratissimum corpus diligentissime collegit, indeque illud venerabillime sublevans, sacculo mundissimo, ovans Deumque magnificans, intulit.

ANNOTATA.

a Vide dicta in Commentario de epocha ejus martyrii num. 24.

b Dacianum non tantum in Hispaniis Galliisque, sed etiam in Oriente sæviisse in Christianos, nec Acta martyrii antiqua, quæ supra edidimus,nec alii vetusti scriptores tradunt.

c Caprasium, Primum & Felicianum probabilius non eodem die cum S. Fide passos fuisse, in Commentario num. 21 & 22 docuimus, quos proin adisis.

d Ita etiam testatur anonymus, S. Dulcidio coævus, cujus verba dedimus in Commentario num. 31.

e Vide Annotata ad Translationem, metrice conscriptam, lit. c.

f Consule Commentarium num. 33 & seq.

g Vide dicta in Commentario loco mox citato.

h Adi Annotata ad Translationem metrice conscriptam lit. f.

i Garumna est Galliæ fluvius, de quo & infra. De situ Aginni vide Annotata pag. 289 lit. d.

k Galliam olim in partes tres divisam fuisse, scribit etiam C. Julius Cæsar Commentariorum de Bello Gallico lib. 1, ita inquiens: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtæ, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona & Sequana dividit. Et post nonnulla subdit: Aquitania a Gerumna flumine ad Pyrenæos montes, & eam partem Oceani, quæ ad Hispaniam pertinet, spectat inter Occasum solis & Septentriones. Verum fallitur anonymus noster, dum Aquitanicam ad differentiam duarum Galliam Comatam tunc dictam fuisse innuit; id enim nomen toti Galliæ, quæ Romanis transalpina erat, commune fuit, uti apud Bouquetum tom. 1 variis locis videre est. Porro Aquitaniam tempore Julii Cæsaris Inferiorem Galliam vocatam fuisse, nuspiam invenio.

l Conchense monasterium situm quidem est in Aquitania, at in ea, quæ Prima vocatur; Aginnum vero, ut ante dictum fuit, situm est in Aquitania Secunda. Ceterum Conchensem locum in quibusdam convallibus situm esse, anonymus tradit; cum tamen mappa geographica provinciæ ecclesiasticæ Albiensis tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ Conchense cœnobium colli impositum exhibet. Fortassis uterque auctor ita conciliandus est, ut, habita altiorum montium, quibus Conchæ cinguntur, ratione, in convallibus sitæ, seu, ut Hermoldus Nigellus scribit, valle sedere magna dicantur, cum tamen cœnobium in loci editi declivitate exstructum sit, cujus radices rivulus Dordunus subluit, & eo forte sensu alter anonymus utitur voce suspendio, quo & nunc adhibetur vox Gallica pente.

m Vide Annotata pag. 293 lit. o.

n Vide rursus Annotata pag. 293 lit. o & lit. q.

o Nihil hic de admonitione Conehensibus in somnis facta, de qua alter anonymus num. 4.

p Consule rursus Annotata pag. 293 lit. s.

q Universim ecclesiæ Monasteria olim dictæ, eæque præsertim, quarum prebyteri communi utebantur domicilio, uti a clericis hujus ecclesiæ fiebat.

r Thesaurum neutro genere usurpant etiam Alcuinus Eprit. 49 & Poëmate 105, Folcardus lib. 1 Miracul. S. Bertini cap. 8, & alii scriptores ævi medii, inquit Cangius in Lexico.

s Vide Annotata pag. 293 lit. t.

t Polyandrum seu Polyandrium, Latine cœmeterium seu tumulum mortuorum sonat. At interdum & sæpius apud ævi inferioris scriptores (uti hoc loco) sumitur pro monumento aut sepulcro unius hominis; ita Cangius in Lexico, apud quem plura vide.

* l. fuisset

* supple & vel forte leg. anaglypho opere

* supple fuit, &

* non dilabi sivit

CAPUT II.
Aginnenses fugientem cum corpore sanctæ Fidis Arinisdum frustra insequuntur: factum Figiaci miraculum: corpus ad Conchense monasterium perfertur: magnus ad illud concursus: tentata frustra totius corporis translatio: S. Fidis elogium.

[Arinisdum cum corpore S. Fidis fugientem] Posthæc scilicet nulli quieti deditus, noctis silentium præstolans, advocatoque itineris socio, recidivo tramite ad patriam læto animo cum munere deifico veloci cursu tetenderunt. Craftino autem die illucescente, dum custos requisitus abfuisset, & monumentum visitatum, vacuum corpore foret, & tam pretioso thesauro careret, facto etiam tumultu permaximo in plebe, omnes obstupefacti concurrentes, casumque rei in alterutrum sciscitantes, quem raptim, ut in ardua re fieri solet, fama vulgo dilatavit, & cuncto populo regionis illius notum fecit. Ad sepulchrum ergo Virginis universa civitas conveniens sacrasque reliquias non reperiens, immoderato dolore cordis omnis ætas intrinsecus tacta, ita ut nulla solamina tantæ mœstitiæ in animis eorum sederent; sed quamvis tanto mœrore sui infortunii coacti, tamen non immemores faciundeæ rei, quosdam ex equestri ordine commilitones ad iter præparaverunt, qui terga fugientium, illud secretum sacrosanctum ferentium, celeri properatione insequerentur.

[13] Multis enim opprobriis omnis ejusdem loci clerus hanc culpam sibimet non minus improperabat, quam a cætero populo illis insultabatur, quod alienigenam, ex longinquo terrarum intervallo supervenientem, sibi præfecerint, & tot indigenis, ad hoc ministerium aptis, [Agimenses equites insequuntur, at contraria via,] posthabitis, eum præferent. Post infinitas autem verborum ambages, & plurimas lamentationes inito consilio, unanimiter conspiravere, ut, si sors fugitivos reduces daret, aut patibulo suspenderent, aut oculorum lumine extinguerentur. Missis itaque exploratoribus validis per viam, quæ ducit ab Agenno in partes Conchacenses, Dei clementia pro defensione servorum suorum, ne totale exitium incurrerent, volente, relicta ab ipsis insequentibus recta itineris linea, flumineque Garonnæ naviter quoque transmisso, ad fines Wasconæ a regionis festinanter transiere. Hi equidem nutu Dei tam immensa cordis ignorantia dediti fuere, ut, sicuti feroci animo in aufugientes appropiando irruere æstimavere, ita ab eis retrogrado tramite recedendo sese elongavere.

[14] [ac diem alii cum assecuti non agnoscunt;] Postquam autem in se reversi, illusosque se a transitu sinistro & in vanum laborasse noverunt, nimia mœstitia perturbati Agennum repedavere, & qualiter eis in via acciderit, per ordinem recitaverunt, habitatores namque urbis, rursus super hoc casu commoti, iterato itinere post fuga lapsos indagantes direxerunt, si forte concitato sonipede moram, quam prius fecerant, complere ullo conamine prævalerent. Qui sane, dum improba agilitate itinera agerent, quadam illucescente die contulit utrosque inopia * fortuna in loco, Albenca b propria vocabulo nuncupato. Ibidem sacri corporis vectorem, cum socio sub frondoso residentem arboris tegmine causa respirationis, reperere. Ipsi enimvero, quamvis infixa oculorum acie eum intuerentur, ita tamen mira Dei fortitudo affuit c, quem non modo compatriotam, quin etiam civem atque clientulum indies domi conspexerant, & cui dietim consermocinaverant, quasi videntibus oculis excœcati, neque statura eum inspiciendo, neque vocis proprietatem audiendo agnoverunt.

[15] [qui proin, re infecta, Aginnum reverti coguntur,] Is ergo, dum tanquam extraneus attentius rogitaretur, si talis formæ homo, uti sibi notificaverant, ei visus fuisset, se prorsus nusquam talem aliquem vidisse, verbis mendosis fidem eis secerat. De hac nempe interrogatione idem vir Dei nimio timore perterritus oppido se fessum, supra id, quod fuit, fingens, fatigata membra veluti pro quiete, ob hoc, ne dignosceretur, humo prostravit, & vultum ad terram convertit, ac, consodali relicto, solitarius per Caturcenses d fines cum sacris reliquiis iter carpsit. Perfugæ * autem Caturcum urbem intrantes, unius diei sub spatio ibi manserunt, omnibus modis hujus rei vestigia perspicaci industria investigantes, si fortuito aliqua indagatio illis occurreret, quæ notitiam desideratæ rei inferret, quatenus quam viam insisterent, vel quo perquirendo tenderent, non ignorarent. Postremo igitur scrutando, se frustra elaborare sentientes, quid agendum in hac re ambigua foret, solliciti conjicientes, tandem super omnia Agennum recidivare proficuosius intra se dicentes elegerunt. Revertamur ergo, forsitan, ut creditur, licitum sibi pro Virginis meritis abire non est, quæ nobis abstuli & * aliorsum transferri non patitur. Eo videlicet pacto remeantes, & cum aliter, quam sperarent, propositum eorum proveniret, saltem in omni exquisitione & spe sua frustrati domum pervenerunt.

[16] Optimates quoque Aginnenses, cum rumor tam inauditus, [dum interim Arinisdus, iter suum prosequens,] ab advenientibus missis relatus, suis intonaret auribus, quod sanctæ Martyris corpus ulterius non recuperarent, post hanc molestissimam jacturam sibimet nil utilius censuere, quam calamitatis suæ casum silentio tegere, ne sui infamia dedecoris proprii in populo divulgaretur & culpa ipsius infortunii eorum imperitiæ atque ignaviæ reputaretur. Cumque idem felix hoc, si dici fas sacrilegium est, celari diu non posset, paulo post proditum est & ubique per latitudinem terrarum propalatum. Fidelis autem supra taxatus vir præ formidine persequentium fugam anxius acceleravit, quominus * cruentas æmulorum manus, Dei miserationis clipeo protectus, evadere sibi licuisset.

[17] Obtigit siquidem, cum vicum quemdam, Figiacum e vocatum, [Figiacum venit, ubi cæcus aliquis divinitus illuminatur;] assidua festinatione immaniter agitatus, idem pertransiret, cæcus quidam, cui jam pridem divinitus in somnis revelatum fuerat, quod in ejusdem sanctæ Virginis transmigratione illuminaretur, adventus item corporis illius, ut a Deo præsagium hoc percepit, gnarus, audacter id ipsum, lucem diei postulando, petiit, & ut velamen, quo obsitum fuit, tetigit, repente oculorum lumen recepit. Sed non in hoc vero eadem maxima Virgo tantum, quin etiam in aliis pluribus mirandisque signis in transitu a Domino sublimata est, quæ propter stili prolixitatem devitamus, &, ut ita dicam, plura per eam fierent, ni terrore portitor nocivo circumcinctus, quo adversantium manus delituisset, sedula fuga ab omni loco præceps abiret.

[18] Is autem, qui sanus effectus est, ab ipso sacrarum reliquiarum portitore, [inde Conchas versus Arinisdus cum sacro corpore tendens,] qui tanti thesauri damnum cum sui corporis pœna se incassum incurrere metuit, præcipue rogatus est, ne subito eum prodere vellet, & qualiter erga ipsum peractæ rei veritas sese haberet, nequaquam diffamaret, quoadusque ad propria pertenderet, ne forte alicujus injuriæ offendiculum a quoquam obponeret *. Sed & hic, qui visus donum accepit, præ gaudio Deum Virginemque laudans ac magnificans, facilis se flagitantis precibus annuit. Hoc namque colloquio finito, servus Christi, quam celerrime potis fuit, ad jam supramemoratum locum, scilicet Conchas, iter intentus omni nisu peregit, qui haud longo terrarum intervallo, sed quasi duodenis usualibus miliariis f ab eodem vico avulsus est.

[19] Omnis autem monachorum Conchacensium chorus, [solenni ritu summaque cum lætitia a monachis recipitur,] cum idem sacramenti allator vicinitati eorum appropinquaret, audita videlicet adventatione ipsius, procul in occursum ejus spatiabantur, ex congrua processione sanctissimæ Martyri cum cætera fidelium turba obviantes, * cruce, thuribulis, aromatum odore redolentibus, cæterisque divinis obsequiis Virgo beata honore digno, corde jocundissimo, menteque benigna ab omnibus suscepta est. Post ea quoque præconiorum munia rite religioseque peracta, cum hymnis lætaniarumque canticis rediverunt, & beatissimæ Christi Martyris corpus cum summa honorificentia & gloria in templum, sub titulo sancti ac summi Salvatoris Jesu Christi specialiter dedicatum, intulere, & cum maxima cautela in loco decentissimo sub diligentissima custodia XIX Kal. Februariarum die venerabiliter statuerunt; eodem quippe tempore Carolo Minore, Francorum rege, imperante, quem suæ ditionis principes inique adversus eum conjurantes, a solio regio dejecerunt, & Ottoni *, Aquitanorum duci, coronam regni imposuerunt, & illum pro eo regnare elegerunt g.

[20] [ac mox frequentes populorum ad sacrum corpus concursus siunt,] Supradictum vero Translationis diem devotissima Christi plebs pro Virginis veneratione æternaliter sibi celeberrimum & in omni veræ fidei lætitia præcipuum elegit, quem annua observantia universalis terræ illius Christianitas ex tunc, & modo, & in futurum in Dei laudibus, totoque spirituali tripudio, omnigenis deifici cultus ornamentis ornant, atque festivum recolunt h. Ab illo ergo die usque hodie quamplurima populorum multitudo ad limina præfati templi pro sanctæ Christi Martyris reliquiis visitandis creberrime undique conveniunt i, ita ut difficulter, nisi propriis obtutibus pateat, alicui credibile memoratum * est, qualiter obstipantibus phalangibus adveniunt & redeunt, quos nec interdum apte quantitas monasterii, quamvis nimiæ magnitudinis in structura sit, capere sufficit, ibidemque lucubrantias nocturnas ex more cum luminariis exercentes post orationum divinorumque mysteriorum expletiones cum gaudio ad propria remeant.

[21] [hinc in exstructam novam basilicam illud transferre] Cum enim pium & mite monachorum ovile tam populosum turbarum frequentium accessum præ servitutis Christi instantia sanctique patris Benedicti traditione sufferre non oporteret, ipsique pro gravi molestia & inquietatione popularium crebrum favorem ducerent, in diebus quoque Stephani k, Alvernensium venerabilis præsulis, qui & unus ex solertissimis, ipso consulente, atque summopere instigante, maximæ pulchritudinis basilica ipso monasterio adjungata l, a fundamento post paululum temporis constructa est, in qua sacræ Virginis corpus tumulationi commendaretur, quo facilior aditus cunctis illuc confluentibus illudque visentibus assidue pateret. Oratorii igitur ædificio plenaria machinatione architecti consummato, atque legitima benedictione archimandritæ consecrato, primatibus equidem sapientibusque terræ illius in unum convenientibus, simpliciores dignioresque elegerunt, qui idonei forent ad sanctam Christi Martyrem a loco submovendam, ad ecclesiamque noviter ædificatam cum summa humilitate deferendam.

[22] [Conchenses monachi parant, sed irrito conatur;] His quoque sublimis meriti viris sollicito animo ad almificum corpus accedentibus, atque omni conamine religionis illud sublevare incipientibus, supremi opificis Christi mirificatione assistente, tanto pondere fixum permansit, ut ad montis cujusdam modum immobile persisteret. Illi profecto, non fat condigne hoc sacramentum attigisse reverentes, in jejuniorum orationumque afflictione constituti, iterumque aggredientes, nec ita operis incœptio ad votum provenit. Adulterinum vero adhuc culpæ fragilitatis eorum, ne ad effectum perduxissent, reputantes, diuturnæ rursus parcimoniæ macerationi dediti, tertioque probantes, sed minime labor in actu peragendæ rei proficiebat. Ne autem tot famosi atque ardui nominis hujusce monasterii viri, insulsi, sive eorum scientia inepta a quoquam deputaretur, vel neu casu super hac protervia, si tertium aditum transcenderent, ex qualibet parte plecterentur, sacrificium m idem ad prælibatum locum deportare ulterius tentare sese penitus desierunt.

[23] Deinceps videlicet incœptum suum illicitum & a Dei nutu vetitum sibi cognoscentes [quapropter corpori superstruunt thecam magnificam, miraculis postea claram.] juxta prædicti sancti ac summi Salvatoris Jesu Christi altaris latus posterius ex omni rutilantis auri gemmarumque coruscantium pompa mirificæ machinæ thecam fabricari conati sunt, sub qua dignissima Virgo obsigillata feliciter in Christo quiescit, ibidemque haud dubio ab innumerabili populo frequentatur. Quæ equidem adeo multipliciter hoc in loco a Domino per meritorum insignia mirificatur, ut salutaris illius opera in cunctis languidis, diversisque malis afflictis ostendatur, taliterque cælitus glorificata, quotidie de virtute scandit in virtutem; hujus namque prudentissimæ Virginis egregia gesta atque prodigia, eo quod multimoda, summotenusque perstringi nequeunt, non hic asserenda assumimus, quin potius idcirco, quod scripta sunt, omnino prætermittimus. Sed si quispiam avidus voluminum scrutator est, qui horum notamina adipisci degliscat, Codicem Miraculorum n ejus perlegat.

[24] Quæ lingua, o lector amande, quod pondus elegantiæ sufficit sat condigne promere Martyris Christi tam inclitæ *? [Elogia] quisve efficax philosophus mille modis carminum expediet ad integrum laudes ejus meritorum? Cedat nempe Achademicum o suæ virtuti potens studium; nam omnis ars sophistica p non prævalet exprimere culmen ejus gloriæ. O per omnia Virgo beata, paradisi incola, Angelorum socia, quæ in carne posita, pectore anhelanti Christum sitisti, cui militaliter pugnando bellicoseque triumphando, hostem devicisti, trophæumque nobile super astra revexisti, & quem sitiens desiderasti, eundem sponsum accepisti. O felix hujus margaritæ meritum, & o magnum atque inæstimabile jam dictum miraculum! Cujus anima Dei Filium amplecti meruit in cælis, hujus reliquiæ aliunde advectæ, domum, suo nomini specialiter adsignatam, possidere cupiebant in terris, ut misticum hoc non vacaret; quia sicut sponsa in aula siderea Sponso cælesti juncta est in excelsis, ita in ejus habitaculo sibi copularetur in imis, quo dilecta dilectum nusquam desereret, neque ullus locus dilectionis eorum vacuus constaret.

[25] Salve, inclita filia Syon, Fides o alma, Hierusalem supernæ alumna, [varia] inter choreas coruscans Virginum, ceu rosa & lilium. O dies veneranda, dies colenda, dies prædicanda, quæ talem florem in hujus mundi protulit lucem. O nimium felix tellus Conchacensis, talis gemmæ adornata pignore, talisque lucernæ, quæ resplendes fulmine, gaude & plaude, compta tali lumine, quod fulget super æthera, ceu sol inter sydera. O decus sublime polorum, corona Martyrum, lampas Virginum, facie renitens formosa, ut stella lucidissima, de thalamo Regis procedens decora, ut admodum rutilans aurora, lætare puella generosissima, pulchritudo enim tua meruit Amatorem Christum, verum Solem, cujus splendor & speciositas cæli superat fulgorem, omnemque æstuantis diei serenitatem. Ipsi quoque Ingenito, Filioque ejus Unigenito cum Pneumate Paraclyto honor doxaque q compar per immortalia sæcula sæculorum. Amen.

[26]

Omnium Alpha r Deus, quæ sunt, tibi doxaque limbus *, [de S. Fide,]
Orbis qui globulum finxisti, qui vel abyssum,
Pulcher cunctigenis nam cerneris in creaturis,
Haud secus in Sanctis mirus fulges & enormis;
Pro te virgo Fides sæcli contempsit opima,
Flagris, ense, crate, victrix spreto Daciano,
Nobile vexillum revehens super æthra triumphi.
Urbs Agenna rosa unda profusa cruoris,
Primo fovens corpus, sed post gemuit sibi demptum;
Nunc fruitur membris humus his Conchas quoque sacris,
Luciferi & talis radiis micat inclita tellus.
Et jubilat Christo, geminis ter laudibus, Agno,
Qui decus hoc summum meritis concessit eorum.

[27]

[at inepte vel concinnata vel descripta.] Chere s stella, Fides, Superum tu maxima cives *,
O spes, pompa, salus, virtus, flos, gloria, luxque
Astrifera, quæ cum Domino regnaris * in aula,
Erige tu mundum precibus, sua noxa caducum t
Quocirca, pia Virgo Dei, succurre pusillo
Plasmate mortalis sexus is est, quia pulvis,
Pondere neu carnis Christi superetur imago.
Spiritus ætherea redeat sed victor ad astra,
Pax ubi, perpetua lux & sine tempore vera,
Sceptriger Altitronus regit & qua cælica regna,
Hæc pie nos facias, Rex regum, scandere celsa,
Quo tibi magnifica modulemus laude per ævum;
Hoc Pater, hoc Genitus, hoc Spiritus annuat almus u.

ANNOTATA.

a Vide, quæ supra diximus in Annotatis pag. 293, lit. X.

b Adi rursus Annotata ibidem.

c Prodigio adscribere videtur anonymus, quod Aginnenses non agnoverint Arinisdum; at facile fieri potuit, ut personam mentitus sit callidus ille & versipellis homo, & mox se oppido defessumfingens, faciem in terram converterit, ut vix uno momento Aginnenses vultum ejus considerare quiverint.

d Consule Annotata pag. 293 lit. z & aa.

e Vide, quæ de Figiaco diximus in Annotatis pag. 293 litt. aa.

f Minorem utriusque loci distantiam exhibet mappa geographica tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ. Verum anonymus noster minores dumtaxat leucas Gallicas designat, vel, computatis viarum anfractibus, loci utriusque sistantiam metitur.

g Vide, quæ de epocha translationis in Commentario a num. 40 disputata a nobis sunt.

h Vide in Commentario Bullam Pontificiam Paschalis II a num. 66.

i Adi dicta in Commentario num. 53.

k Consulesis, quæ de Stephano II diximus in Commentario a num. 53.

l Legendum puto adjuxtata, quæ vox medio ævo pro juxta posita adhibita fuit. Porro vide rursus dicta in Commentario num. 53 & 55.

m Sacrificium hic, uti & alibi sacramentum, pro re sacra seu sacro S. Fidis corpore sumuntur. Ceterum de frustra tentata hac integri corporis ejus translatione adi Commentarium a num. 54.

n Consule, quæ de hoc, uti videtur, Miraculorum codice disputavimus in Commentario a num. 88.

o Per Academicum studium intelligit artem recte copioseque disserendi. Forte anonymus noverat illud Ciceronis: Ego autem fateor, me oratorem, si modo sim, aut etiam quicumque sim, non ex Rhetorum officinis, sed ex Academiæ spatiis exstitisse.

p Vide Annotata pag. 294, lit. h.

q Id est, & Spiritui Sancto honor & gloria.

r Alpha, id est, principium juxta illud Apocalypseos cap. 1, ℣. 8: Ego sum Alpha & Omega, principium & finis.

s Chere a voce Græca χαῖρε pro salve, ave, adhibet anonymus.

t Quinque versus, qui in apographo nostro subsequuntur, vel anonymi inscitia adeo male tornati & implexi, vel descriptoris vitio adeo luxati ac deformati sunt, ut nulla ratione ad metri syntaxeosque leges reduci a me quiverint. Quapropter eos hic omittendos censui, & vel ideo præsertim, quod nihil notatu dignum indicare videantur.

u In fine apographi nostri ponitur oratio, quæ, uti arbitror, eadem est, quam Tillemontius tom. 4 Monum. Eccles. pag. 753 Nota 1 satis pulchram vocat. Integram hic subdere visum est, quod non parum ad posthumam S. Fidis gloriam faciat, & miraculis jam nunc edendis fidem etiam conciliet. His verbis concepta est: Sancta & benedicta Fides, virgo preciosa & martyr gloriosa, honor cæli, decus paradisi, cælestis Hierusalem margarita, Christi sponsa, dulcis ac dilecta Dei amica, quæ, postpositis sæcularium voluptatum illecebris, Christum tantum concupisti, sitisti, desiderasti, nec unquam desiisti, donec per martyrii gratiam ipsum invenisti, nunc habes, nunc tenes, nunc vides, quem desiderasti, visoque sine fastidio satiaris. In illo delectaris, illum amplexaris, sub umbra illius, quem desiderasti, sedes, & fructus ejus dulcis gutturi tuo. Illi vox tua dulcis & facies tua decora. Ipse tibi imperat ut ancillæ, sublimat ut reginam, fovet ut filiam, coronat ut amicam, valida ut mors, vestra fuit dilectio. Et quomodo majorem hac dilectionem haberetis, quam ut pro invicem animas poneretis; & ideo indissolubili modo nexa, totiusque felicitatis plena vestra est caritas, spirans odorem æternæ vitæ. Oramus ergo te, inclita & cælestis femina Fides, quam post incomparabilem & deificam Dei Genitricem Mariam pene omnibus sanctis Virginibus miraculorum præferunt insignia, ut nobis peccatoribus in præsenti vita subvenias, atque apud piissimum Redemptorem tuum, cui in hac vita placere studuisti, & in quem nunc & semper inter angelos cernere cupis, peccatorum nostrorum veniam impetres, & in supremo judicii die venturi Judicis iram tuis sanctis precibus in maximam lenitatem ac bonitatem contra nos miseros convertas. Quatenus ab æternis gehennæ incendiis liberati, & Beatorum consortio conjuncti tecum fæliciter æternare mereamur in cælis. Amen.

* an inopinata?

* i. e. persecutores

* l. quam nobis abstulit, & quæ

* forte quatenus

* opponeretur

* supple & cum

* lege Odoni

* an memoratu:

* suppl. prodigia vel simile quid

* l. & hymnus

* an civis?

* an dominaris?

MIRACULA,
auctore Bernardo, Andegavensis scholæ magistro, conscripta.
Ex antiquo Ms. reginæ Sueciæ, signato 744, partim collato cum editione Labbeana tom. 2 Novæ Bibliothecæ Mss. a pag. 531.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

BHL Number: 2942, 2943
a

A. Bernardo

PROLOGUS AUCTORIS
Collatus cum editione Mabilloniana tom. 4 Annalium Benedictinorum pag. 703.

b

[Quæ fuerit sibi data occasio scribendi miracula S. Fidis,] Sanctissimo atque hominum doctissimo Fulberto c, Carnotano episcopo, Bernardus, scholasticorum minimus, summæ beatitudinis donum. Cum dudum Carnoti vestra sincera conversatione fruerer, accidebat crebrius, ut vel scribendi causa vel orandi S. Fidis martyris, quæ extra muros ejusdem urbis sita est, ecclesiolam adirem d. Qua de re memini, nos aliquando inter confabulationis colloquia incidisse in mentionem S. Fidis miraculorumque ejus, quæ in loco Conchacensis * cœnobii, ubi sacrosanctum corpus illius veneranter excolitur e, omnipotentis Christi munere * fiunt assidue. Quæ quia partim vulgarium fama celebrari videbantur, partimque * inaudita habebantur, haud aliliter, quam inanis fabulæ commenta a fide rejiciebantur. Et tamen * cum, quod verum erat, per voluntatem Dei silere * non poterat, verique opinio pene per universam Europam jam discurreret, paulatim subiit mihi in corde tacita & oblivionis impatiens cogitatio, uti ipsum sanctæ Martyris habitaculum eadem * studio discendi adirem. Postremo adeo res rediit huc, ut voti inde facti tempus diemque, ne daretur oblivioni, in manuali codicello notaverim f.

[2] [& quo modo eorum veritatem indagarit,] Interea causa extitit, qua ad urbem Andegavum * ab ipsius urbis episcopo g exoratus transmigrarem, ubi fere per triennium per inanes nugas, ut verum confitear, tempus studii conterens, excessi terminum voti *; quippe bonam opportunitatem expectabam, quæ, succedentibus multiplicis curæ occupationibus, adeo me falsa expectatione reddidit delusum, ut veluti piscis intra linea claustra captus, quo magis expediri conabar, eo gravioribus malis implicarer. Tandem vero ne sub specie * adversitatis desidiæ meæ viderer consulere, cum etiam occultos & pene inextricabiles diabolica fraude mihi persentiscerem * parari laqueos, prorsusque arte inimica a cœptis cogitantem de bonis absterreri, postpositis repente rebus, ad desideratum gloriosæ Martyris mausoleum, Domino ducente, perveni. Hic ergo de virtutibus h S. Fidis priusquam * sollicite cœpi inquirere, tanta a diversis relatoribus miraculorum affluentia abundavit, ut, nisi audiendi esset ardens animus, nimio tædio afficerent cerebrum. Verum, quia ipsum hominem, cujus oculi violenta avulsione * radicitus abstracti fuerunt *, & postmodum salva naturæ integritate reformati, ipse videre merui, & nunc in hac etiam hora dictandi video, eodemque prodente, universa attestante provincia, novi i, primum id, tamquam miraculorum fundamentum cæterorum, lectioni inserendum puto, non solum sensum e sensu, sed etiam verbum e verbo, ut ab ejus ore audio, brevitatis alienus, longam satis lineam narrationis exordiens. Posthæc vero pro redeundi festinatione perpauca adjicere miracula reliquorum * pulchriora, summa brevitate cursimque notata, & quidem, quæ ætate nostra non sunt antiquiora, quorumque testes in promptu, non fabulosam, sed evidentissimam veritatem elicuerunt * k, mecum in patriam, Deo duce, ferendum * delibero; quo videlicet diligentiori datus otio abundantiorem lecturis faciam lectionem.

[3] Hæc ergo, mortalium doctissime, cum acceperis, [uti & cur præ aliis ipse ea scribat,] artis tantum positionem corrige; nam quidquid mihi narratum fuerit, quamvis indoctus & recte dictandi imperitus, non tamen simplex ad audiendum, nec facilis ero ad credendum; aut potius, si fœdum tibi videtur, stilum imparem materiæ materiam polluisse, tute tibi, salva benevolentia mea, quem constat unice in altiorem sapientiæ gradum evasisse, tam nobile tamque gloriosum thema nobili gloriosoque stilo decoraturus sume, ne veritas malo stilo corrosa legentibus horreat, ac per hoc res optima vilescat; nam tantam talemque historiam, tamquam abjectis sapientibus, occupasse, præsumptoris potius erit improbitas, nisi, quia causa in medio prolata me ab hac audaciæ noxa facit immunem; quoniam *, ut manifestius edicam, melius est, cælestia miracula, nunc dum sunt nova * & indubia, a scholastico, quamlibet indocto, salva veritate utcumque tradi litteris, quam ab ignotis mundi partibus oscitantem spe dubia oratorem expectari.

[4] Ergo non adeo culpandus mihi videor, si divinæ gratiæ munera pro viribus exprompterare * contendo, [exponit Bernardus, dictisque suis fidem haberi postulat.] cum ipsa scriptorum inopia, ut id agam, vehementer expostulat. De cætero, qui hoc lecturi estis, moneo, ne in hujus scripturæ concordia scandalizemini, consequentiam temporum quærentes l; non enim permittit me instans redeundi necessitas ad purum investigare, nisi ea, quæ sine detrimento fructus * minime sunt prætermittenda. Unde non hic in hac scriptura libri, quem de virtutibus S. Fidis, Deo cooperante, exordior componere, annorum ordo, sed miraculorum concordabit similitudo, quorum inviolabili veritate diligentissime a me exquisita, quia nihil verius, precor, ut fidem relatui pleno corde accommodetis, ne vobis sanctæ Martyri postmodum minus derogasse sit satius, aut potius, si rei prodigiosæ inusitata novitas vos perturbat, id super omnia coram * fraternitate m procumbens terratenus peto, uti nostro tempore non tam orationis, quam causa experientiæ, & vos quoque, me regresso, huc veniatis, ne intempestive falsum judicetis inexperti, cujus veritatem ultro propalabitis experti n.

ANNOTATA.

a Apographum nostrum antiqui codicis Ms. reginæ Sueciæ hunc præfert titulum: Incipit Liber miraculorum S. Fidis, virginis & martyris, editus a Barnardo, Andegavinæ scholæ magistro. Hunc porro Barnardum, seu Bernardum, non fuisse vulgarem ludi magistrum, sed episcopalis scholæ præpositum, in Commentario num. 88 & 94 monuimus.

b Idem apographum nostrum sic habet: Incipit epistola ad domnum Fulbertum, Carnotanum episcopum. Mabil. vero legit Carnotenum.

c

Fulbertus, cui scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 7, pag. 261 & sæpe alibi Sancti titulum adscribunt, vario nomine in variis Mss. appellatur; alibi Folbertus, Fulpertus, Ulbertus & Umbertus, alibi Wlpertus, Wlbertus, imo & Wilbertus dicitur, uti testantur laudati scriptores Historiæ litterariæ pag. 261 Nota 1. Fuit sanctitate non minus, quam doctrina illustris antistes, ut merito clarissimum sui temporis ecclesiæ Gallicanæ lumen passim vocetur, atque in ejus morte studium philosophiæ humanorumque ac divinorum dogmatum in Francia periisse & gloria sacerdotum pæne cecidisse dicatur. Etiam tum, cum episcopalem gradum anno Christi 1007 assecutus esset Fulbertus, a docendo non destitit, scholamque habuit discipulorum undequaque confluentium frequentia pernobilem, quos inter fuit Bernardus noster. Qualis in docendo fuerit Fulbertus, ejus discipulus Adelmannus laudatus tom. 7 Historiæ litterariæ pag. 14 his versibus indicat:

Heu! quanta dignitate moralis industriæ,
Quanta rerum gravitate, verborum dulcedine
Explicabat altioris arcana scientiæ.
Floruere, te fovente, Galliarum studia;
Tu divina, tu humana excolebas dogmata,
Nusquam passus obscurari virtutem desidia.

Præter dicta tom. 1 Aprilis in Prætermissis pag. 856, insignia hujus viri elogia vide tom. 8 Galliæ Christianæ auctæ a col. 1113 & laudato tom. 7 Historiæ litterariæ a pag. 261; ex quibus etiam facile judicium feras de discipuli ejus Bernardi meritis ac doctrina, qui tali tantoque præsuli familiaris præ cæteris fuit.

d Habes hic, quam studio nominatim non recensui num. 71 Commentarii, aliam S. Fidi erectam in Galliis ecclesiam.

e Vide dicta in Commentario a num. 53.

f Non tantum quasi voto, ut innuunt scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 7, pag. 308, sed voto stricte dicto sese Bernardum ad id obstrinxisse, ipsa ejus in annotando emissi voti tempore dieque summa diligentia satis denotat.

g Laudati scriptores Historiæ litterariæ Franciæ ibidem censent, Bernardum ab Andegavensi episcopo evocatum fuisse, ut Andegavensi scholæ episcopali præesset, eumque fere per triennium hoc munere fuisse functum; quæ quidem ipsius Bernardi dictis consona sunt, verum quod addunt, Andegavensem præsulem illum fuisse Hubertum Vindocinensem, qui nempe, ut Sammarthani fratres tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 123 scribunt, anno 1010 Andegavensi ecclesiæ præfectus fuit, id mihi quidem omnino certum non videtur, nisi vel citius, quam anno 1010, Hubertus ille Andegavensem sedem tenuerit; vel serius, quam anno 1010, imo & 1012, manum Operi admovisse Bernardus statuatur; quandoquidem triennium fere Andegavi exegerat, priusquam se Conchas hic scriptor contulerit.

h Id est, de miraculis S. Fidis, de quibus priori num. locutus erat.

i Non vulgi rumoribus motum, non credulum levemque hominem fuisse, at contra viri gravis, cauti, prudentisque partes omnes hic explevisse Bernardum, ex his satis superque liquet.

k Et hæc rursus aliaque, quæ subduntur, ejusmodi sunt, ut iis, quæ auctor ille refert, merito habeamus fidem.

l Ordinem chronologicum, seu, ut subdit, annorum quibus miracula illa facta sunt, ordinem non observavit Bernardus, sed miraculorum similitudinem, quorum certa explorataque esset veritas.

m Fraternitas est titulus honorarius, quo reges, cum ad invicem scribebant, antiquitus etiam utebantur, uti & episcopi cum ad episcopos, & clerici cum ad clericos litteras dabant. At titulum illum episcopo a simplice sacerdote attributum etiam quandoque fuisse, vel hinc manifestum fit.

n

In apographo nostro additur: Explicit epistola; ac dein subditur: Incipiunt capitula libri sequentis, de quo vide a nobis dicta in Comment. numm. 90 & 94. Porro ita se capitulorum elenchus in nostro apographo habet:
Cap. 1. De Witberto, cujus oculos radicitus evulsos S. Fides redintegravit.
Cap. 2. De Gerberto simile miraculum.
Cap. 3. De eo, qui irruens in monachum S. Fidis, occubuit præcipitio.
Cap. 4. De ea, quæ sacræ imagini assurgere contempsit.
Cap. 5. De filia viduæ cæca.
Cap. 6. De muliere, quæ usurpavit annulum, quem altera moriens S. Fidei reliquerat.
Cap. 7. De improbo mercatore.
Cap.8. De puero, in quo quadripartitum gestum est miraculum.
Cap. 9. Item de cæco & claudo.
Cap. 10. De eo, qui a suspendio furcarum S. Fidis auxilio liberatus est.
Cap. 11. De eo, cui ad conterendos ferreos compedes S. Fides martellum attulit.
Cap. 12. De eo, qui præmonitus a S. Fide per fenestram turris saltu evasit, & de mirabili asino.
Cap. 13. Iterum de Gerberto miraculum.
Cap. 14. De peregrino captivo & vinculato subitoque S. Fidis auxilio liberato.
Cap. 15. Reversio tertia Barnardi ad S. Fidem & quod Witbertus illuminatus jam obiisset.
Cap. 16. De eo, quem S. Fides gladio percussum mirabiliter sanavit.
Cap. 17. De quodam Bernardo de morte suscitato, & de mirabilibus ipsi ad S. Fidem venienti in via ostensis.
Cap. 18. De mulo a morte resuscitato.
Cap. 19. De reperto accipitre.
Cap. 20. De puella contracta.
Cap. 21. De contracto directo.
Cap. 22. De rustico a dæmonio liberato.
Cap. 23. De quadam puella simile miraculum.
Cap. 24. De milite sagitta vulnerato & per S. Fidem sanato.

* Mabil. Conchatensis

* Mabil. omnipotentia Christi

* Mabil. partim quia

* Mabil. Et tum

* an sileri

* Mabil. eodem

* Mab. Andegavensem

* Mab. excessi tamen voti

* Mabil. sub spem

* Mabil. præsentirem

* Mab. postquam

* Mab. ultione

* Mab. fuerant

* Mabil. reliquorum veto

* Mab. liquerint

* an ferenda?

* Mab. quam ut

* Mab. necdum sicut

* Mabil. propalare

* Mabil. addit misericordiæ

* Mab. a vestra fraternitate

MIRACULORUM LIBER I

CAPUT I.
De Witberto, cujus oculos radicitus evulsos S. Fides redintegravit.

CAPIT. I.

Igitur adhuc in pago Rotenico a, ubi & beatissima virgo requiescit Fides, [A suscepta ad S. Fidem peregrinatione revertenti] in vicinia vici Conchacensis presbyter quidem *, Geraldus nomine, superstes habitat, qui habuit consanguineum ac in Pontificali Confirmatione b filium, nomine Witbertum, suæ domus vernaculum, rerumque suarum procuratorem strenuum. Hic aliquando Witbertus festivitatis gratia ad Conchas * perrexerat, completaque de more solenni lucubratione vigiliæ c, in crastino, id est, in ipso solemnitatis die, recidivo redibat tramite, cum offendit sinistra fortuna præfatum dominum suum, occulto zeli odio adversus se commotum. Hunc presbyter cum peregrino habitu cominus cerneret, & * verbis pacificis in primo aggressu ita affatus est: Ecce, Witberte, Romeus d, ut video, effectus es; (sic enim in eadem patria Sanctorum peregrini appellantur) & respondit: Etiam, domine, a festivitate S. Fidis revertens. Tum vero de cæteris quasi amicabiliter exquisito dat licentiam abeundi. At cum paululum sese præterirent, respiciens post tergum Judaicæ proditionis sacerdos *, (si tamen sacerdotem, qui sacrilegio sacerdotium contaminat, vocari fas est) jubet homini, ut paulisper opperiatur se; quem consecutus mox a suis utrobique vallatum teneri præcepit.

[6] [Witberto, ab hero suo, cui de crimine falso suspectus erat,] Quod cum ille vidisset, nimio metu intremiscens, summam * cujus criminis arguatur, percontari cœpit. Cui vir perfidus hujuscemodi * dedit responsum: Malum mihi fecisti & pejus factum ire paras, & ideo non aliter, quam ipsis tuis oculis satisfaciens mihi supplicium dabis. Nec tamen apertius, quasi præ pudore, designavit modum culpæ; namque est sacerdotibus inhonestum de zelotipio e suo agere judicium; siquidem hujus mali causa de suspicione stuprandæ mulieris erat exorta. Ille vero, ut erat rei ignarus, omnigenæ culpæ purgationem satis confidenter profert. Ecce, inquiens, domine, omne nefas, quo tibi suspectus habeor, si est, ut palam detegas, legaliter refellere paratus, non æstimo inveniri posse, quo pacto iram tuam tuorumque fidelium incurrere debeam. Ad quem ille: Cessent, inquit, cessent superfluæ excusationis ambages; jam enim dudum conclamatum est, data sententia, ut oculis careas. At ille gladiatorio sibi animo illum * insistere, irreparabilemque suæ destructionis horam imminere, nec ullum preci locum fore ulterius cernens, adhuc tamen, quamvis de præsenti diffidens salute, hujusmodi clamorem addidit: Domine, indulge, quæso, veniam, & si non propter innocentiam meam, saltem pro amore Dei & S. Fidis, cujus amore in præsentiarum gesto sacrum peregrini habitum.

[7] Ad hæc torva bellua nec Deum, nec Sanctam ejus magni pendens, [ambo oculi radicitus evelluntur,] effero furoris rugitu frendens, diu conceptum blasphemiæ venonum, ita verbis evomit sacrilegis. Nec Deus, nec S. Fides hodie, inquit, te liberabit, neque eos invocando proficies, ut a manibus meis impunitus abeas, neque eo confugies, ut ob peregrini habitus reverentiam, cum sis mihi iniquissime injurius, te incontemptibilem inviolabilemque habeam personam. His dictis, jubet hominem dari præcipitem, oculosque innocentis violenter eripi. Sed cum nullum suorum (qui tres tantum erant, quorumque * nomina propter barbarismi prætermittimus horrorem) ad tantum facinus impellere potuisset, illum ab eisdem saltem gravari impetrans, repente idem elapsus ab equo, digitis, quibus sacrosanctum Christi corpus controctare* consueverat, sui filioli oculos violenter abstraxit, humique negligenter projecit. Non sine supremæ virtutis præsentia, quæ non sinit homines divinæ curæ exortes, & semper adest prope invocantibus se in veritate, facitque judicium injuriam patientibus.

[8] Nam, qui tum ibidem affuere, cernere continuo niveam meruere columbam; [quos avis Conchas deferre visa est.] aut certe, ut ipse adhuc patrator sceleris solet asserere, pica extitit, quæ pica, id est *, columba, ocellos miseri, recenti cruore illitos, in ipsa hora suscepit ab humo, supraque montuosæ telluris altitudine elevata, ad Conchas deferre visa est f. Nec mirum, si Deus aliti picæ oculos ad tempus servandos credidit, qui per corvos olim victum Heliæ in deserto præbuit; vel forte, ut Divinitas voluit, ales dubia venit, quæ nec bene pica, nec bene columba, animadverti potuit, verum inter utriusque avis qualitatem non ambigua fuit discretio, cum hi quidem candidatam columbam, ille vero non aliud se vidisse perhibet, quam picam nigro distinctam & albo. Sed quia Deus impiis terribilis, mitis vero apparebit justis, fieri potuit, ut insontibus quidem ac pro viso scelere tacita conscientia ingemiscentibus candida species visa fuerit, scelerato vero confusa. Quod tamen idem cum vidisset sacrilegus, pœnitudine ductus, lacrimari cœpit profusius. Cui ab uno sociorum ejus idem facere incassum tardeque, dictum est. Indeque abiens sacram Missæ celebrationem postea, aut propter perpetratum scelus non præsumpsit, aut (quod verius videtur) propter rem sæcularem omnino neglexit.

[9] At vero mater hujus Geraldi, læsæ innocentiæ vehementi affectu compassa, [Curatis vulneribus ei S. Eides] prædictum Witbertum domi receptavit, cunctaque sibi necessaria, donec sanus factus est, benignissime suppeditavit. Cum qua etiam eadem tempestate obversatus fuerat, non tam ex præcepto sui senioris g, quam declinando atrocitatem ipsius, quam in illum idem senior, sævior solito exercuisset, ex quo falsi zeli vulnus in corde percepisset. Isdemque * sanus effectus, eodem anno arte joculari h publicum quæritavit victum, indeque quæstum occæpit *; adeo ut (sicut modo assolet referre) oculos ultra habere non curaret, tanta eum & lucri cupiditas, & commodi jocunditas delectabat.

[10] Evoluto itaque anno, impendente solemnitatis die, dum pridie ante vigiliam membra sopori dedisset, astitisse sibi inenarrabilis elegantiæ visa est puella, aspectu angelico atque serenissimo, [post annum apparet;] facie candida, roseoque rubore guttatim respersa, quæ inæstimabili vultus vigore omnem humanum superexcellebat decorem. Quantitas vero non alia erat, quam ea, quæ passionis tempore fuisse legitur, id est, statura puellaris, necdum provectæ ætatis i; vestes erant amplissimæ, auroque per totum intextæ mundissimo ac subtili picturæ varietate circumdatæ. Manicarum vero quantitas ad vestigia usque dependens, in minutissimas rugas præ sui magnitudine subtiliter contracta; sed & ligatura capitis in orbem complicata bis binis perspicui candoris emicabat margaritis. Verum pusilli corporis habitudo nihil aliud mihi significare videtur, quam quod passionis tempore (sicut diximus) juvenis legitur fuisse k.

[11] [mirabili forma, cujus expositio datur,] Oris autem qualitas, quantum fas fuit huic, cui hæc visio apparuit, discernere, sive mirabilis habitus, non, ut reor, sine causa extiterunt; nam præclarum in se hæ eadem gerunt portentum; siquidom vestes mensuram personæ excedentes, armaturam, sive protectionem exuberantis fidei possumus accipere, quarum aureus fulgor spiritualis gratiæ illuminationem aperte figurat. Quid subtilitas picturæ, manicarumve rugositas, nisi divinæ sapientiæ indaginem præfert? Et merito in principali corporis parte, id est capite, sunt visæ quatuor gemmæ, per quas liquido principalium virtutum, prudentiæ, justitiæ, fortitudinis ac temperantiæ possumus advertere quadruvium l. Quarum S. Fides, quia notitiam perfectionemque habuit, ac penitus Sancto afflata Spiritu, cæteras quoque, ab his derivatas, intra viscera amoris perfectissime coluit, omnimodis Altissimo placuit; ac proinde non ignara summi boni, sacro martyrio immolandam semet ultroneam, curamque Christo obtulit holocaustam m. Restat faciei qualitas, quam licet primam, ut a relatore didicimus, præmisissemus, ultimam tamen in expositione nostra ponemus; quia in eadem, quæ est totius vitæ summa finisque, caritatem significare sentimus, per candorem videlicet faciei; bene etenim per candorem, qui nitore sui alios colores vincit, caritas intelligitur, virtutum perfectissima, quem nos ante ruborem, qui martyrium insinuat, non absurde, ut a nostro relatore accepimus, præmisimus, quia ad martyrii gratiam absque charitatis eminentia nequaquam pervenitur. Hanc itaque virtutem Deo gratissima carissimaque Fides inviciabiliter n servavit, quando pro illius amore intempestivam mortis acerbitatem inhianter expetiit.

[12] [spondetque, eum oculos sub certa conditione recepturum,] Mox vero, ut ad incœpta redeam, eadem Beatissima, fulcro cubilis innixa, supra dextram dormientis malam leniter suaviterque manu admota, sic infit: Dormisne, Witberte? Cui ille ait: Quis es, qui me vocas? At illa respondit: Ego sum S. Fides. Ad quam ille: Quid causæ accidit, Hera o, ut ad me venires? At illa respondit: Nihil aliud, nisi ut te visam. Witberto vero gratias agente, ipsum rursus S. Fides interrogat: Cognoscisne me? At ille eam, ac si jam dudum visam, recognoscens, sic visus est respondere: Etiam bene te video, Hera, & optime agnosco *: Dic etiam mihi, quomodo te habeas, inquit? quamque prospere tua res agatur? Ille respondit: Optime, Hera, rebus meis succedit fortuna, cunctaque Dei gratia sunt erga me prospera. Cui illa: Et quomodo, ait, prospera, quia lumen cæli non vides? Ille enim, ut fit in somnis, aliter de se *, quam res erat, videre putaverat. Qui mox ad hunc finem interrogationum, oculorum reminiscitur amissorum, Et quomodo, inquiens, videre possim, qui anno præterito a tua festivitate remeans, injusti domini violentia oculos miser perdiderim? Et illa: Nimium, inquit, Deum offendit, graviterque summi Artificis iram irritavit, qui te immeritum corporis detrimento damnavit; verum si crastina luce, quæ erit martyrii mei vigilia, Conchas perrexeris, emptasque duas candelas, unam quidem ante aram S. Salvatoris, alteram vero ante aram, ubi gleba corporis mei condita est p, apposueris, oculorum de integro reformatorum decore mereberis gaudere, si quidem pro illata tibi injuria cælestis Judicis pietatem ingenti clamore ad misericordiam promovi, Deumque pro salute tua sedulæ precis instantia tandiu fatigavi, quandiu ipse impetratæ optionis effectum facilem exorabilemque redderet.

[13] Hæc ubi dicta dedit, cœpit iterum atque iterum abituro instare, [quam cum implevisset,] &, ut celerrime pergeret, obnixius monere, imo de pretio emendæ ceræ hæsitanti, ita consulere: Mille homines, quos nunquam vidisti, inquit, tibi sunt daturi; præter hæc tamen, ut tuum negocium facilius peragas, perge festinus præsenti* diluculo ad ecclesiam hujus parochiæ (sane hæc erat, apud quam oculos amiserat, quæ ab antiquo Spariacus q vocabatur) ibique Missam audiens sex denariorum r reperies datorem. At ipso pro consolationis beneficio condignas grates rependente, virtus cælestis rediit. Continuo ergo experrectus, præfatam petiit ecclesiam, ubi cum universis omnem hanc visionem exposuisset ordine*, omnes pro deliramento reputarunt. Nec tamen cœptis desistens, cum singulos singillatim supplicando circumfusam rogitaret multitudinem, quærens duodecim oppignerare denarios, e cæteris tandem quidam Hugo se proferens huic aperta crumena gratis sex nummos cum obolo porrexit, qui tantum, quem in visione acceperat, excessit numerum; tunc ille, non immemor visionis divinæ, fit certior de futura promissione. Quid verbis opus est? Adit locum, visionem prodit senioribus, emit cereos, apponit altaribus, excubat coram aurea sacratissimæ Martyris imagine s.

[14] Circa autem medium noctis videtur videre in oculorum sibi excisorum locellos, [singulari prodigio oculos recuperat,] geminas fulgoris quasi baccas t haud * plus quam lauri arboris magnas, desursum immitti, penitus * infigi; qua statim reverberatione confusus cerebrum, versusque in stuporem, obdormivit. Cum autem matutinæ laudes agerentur, propter concentum & vociferationem psallentium experrectus, videtur sibi fulgentium luminarium, hominumque sese motantium quasi umbram conspicari. Verum pro interno cerebelli dolore, sui pene oblitus, quod rei veritas erat, minime credulus, somniare potius arbitrabatur. Tandem cum paulatim, quem intra tempora conceperat, stupor desineret, cœpit jam apertius rerum formas discernere, atque in se vix reversus, recolit visionem, manibusque appositis contrectat redivivæ lucis fenestras, carnes* integerrime pupillis in fronte reformatas. Ac * continuo, adhibitis testibus, immensam Christi magnificentiam immensis prædicavit laudibus. Fuit igitur ineffabile gaudium, inaudita lætitia, incredibilis stupor, dubium pene discrimen, utrum somnii imaginatione, an rei veritate tam inauditum miraculum cerneret, præcipue his, qui prius eum noverant.

[15] [& sibi ab hero suo rursus male metuens mox aufugit.] Inter hæc res ridicula plausuque dignissima accidit. Nam, ut erat homo purissimæ simplicitatis, irrepsit eum, * corde superflua timoris trepidatio; forte illum Geraldum, qui sibi dudum oculos evulserat, ad publicam, ut fit, solemnitatem adventasse, sibique denuo, si casu obvium haberet, fretum majore manu, renovatum oculorum decus excisum ire. Idcirco ergo inter confusum promiscuæ turbæ strepitum, quo potuit, occultius elabitur, nondum tamen ad unum* de recuperati luminis dono erat certus; tantus eum rei stupor invaserat, cum forte inter angustias turbarum, ad ecclesiam concurrentium, jam claro die asinum offendit oppositum; quem cum fuisset intuitus, virili severitate increpitans sic infit: Heus tu, homo, quisquis es, inepte, abige asinum tuum, ne fiat viatoribus offendiculum. Hic primum de veritate facti factus certissimus, secessit præpete fuga ad quemdam notum sibi militem u, cujus municipium in eminenti rupe situm, ita natura rerum undique muniverat, ut omnimodis machinis inaccessibile videretur, non a Conchis longius quam sexdecim millibus. Ad id ergo propter inexpugnabilis valli tuitionem confugiens, vix aliquando a monachis multa prece exoratus, multaque securitate donatus rediit. Quod cum plerique omnes, tam ex longinquis, quam proximis regionibus, confluentes, pro inaudito miraculo* cum certatim videre festinant, nonnulla ei beneficia indulsisse abeuntes gratulantur x. Et hoc est, quod sibi in visu S. Fides, ut diximus, dixerat: Mille homines, quos nunquam vidisti, tibi sunt daturi, finitum numerum, ut mos est in Scripturis, pro infinito ponens.

[16] [at Conchas dein reducitur, ubi varia in eo fiunt miracula.] Porro denique, ut fiat notior locoque stabilior, dudum bonæ memoriæ Arlaldus y abbas defunctus, concorsque fratrum sententia distrahendæ ceræ, quæ ibidem copiosiore Dei manu superabundat, eundem præficiunt. Unde cum multiplicem quæstum coëgisset, cœpit, ut est humanum ingenium, insolescere, nactusque sui animi incestam mulierem, continuo facti in se miraculi dignitatem oblivioni dedit: sed &, ne id inultum auferret, repente sanctæ Virginis ultrix affuit damnatio, quæ uno oculorum hominem cæcato, non tamen penitus eradicato, ad pœnitentiæ reduxit remedium, lumini de integro restituens. Mox vero idem, ubi iterum atque iterum in consuetum relaberetur volutabrum, divino ultimine * consecuto, unius oculi lumen amittebat, pœnitensque recuperabat, quod quoties jam evenerit, totidem miraculorum capitula, nisi fuisset nobis studium vitandæ nimietatis, prænotare potuissemus. Ad postremum vero, cum in idipsum sine intermissione incidisset, utriusque oculi officio caruit. Quocirca ut perfectius delicta pœniteret z, attonsa barba, coronato capite, clericatus se mancipavit ordini aa; quam rem licet idiota & illiteratus fecisset, tamen id ita divinæ pietati sedit, ut oculorum visum resumere meruisset. Idem tamen, post tot castigationum flagella impatiens libidinis, in idem cœnum corruisse dicitur, nulla tamen corporali succedente vindicta. Is igitur jam senex, ob turpis actionis facta ad summam vilitatem inopiamque redactus, nunc fratrum publica alitur alimonia, contentusque modico & plerumque vespertino salario, gaudet famis tantum refocillatione, totius levitatis molestia securus.

[17] Testor itaque divinæ providentiæ veritatem, absque ullo mendacii fuco, [Nihilin hac narratione a se confictum, at multis gentibus comperta] ut in hac continetur scriptura, ab ipsius Witberti ore accepisse, neque me decoris causa plus æquo addidisse, neque reor insuper, me inultum posse abire, si ipsam Dei dilectam & perpetuam amicam S. Fidem mendacis favore stili gaudere puto, quam constat pro veritate, quæ Christus est, funestam martyrii subiisse sententiam. Denique cum constat, nonnullos, quorum auctoritas satis recipitur idonea, res prodigiosas, quamvis sua ætate multo antiquiores, unius tantum relatoris, qui rei gestæ tamen non interfuerit, ore contentos solertissima descripsisse cura, cur ergo rem, mea ætate actam, quam & ipse oculis vidi, cuique Arvernia bb, Rotenica cc, Tolosanaque dd patria cæterique id locorum populi testimonium præbent invincibile, quantum ad nostræ professionis officium a perpetua memoria vacare patiar? præsertim cum ipsa, ut dudum præmisissemus, scriptorum negligentia, ut tantillus homunculus tam periculosam tamque arduam præsumat materiam, pene violenter cogat.

[18] Nam sicubi in hac patria vel rarus divulgaretur grammaticus, [se scripsisse, protestatur Bernardus.] nescio pigritiæne ignavia, an dictandi ignorantia (si quidem artis professione permulti gloriantur, qui se tales ipso effectu minime produnt) tale quid describere vel sponte neglexit, vel ignorat omnino sui ingenii ingratus. Idcirco ego decrevi potius insimulari audaciæ, quam negligentiæ incurrere noxam, dum id modo recenti veritate studeo annotare litteris, quod nullatenus potuisset, si scribendum posteritati servaretur, absque calumnia dubietatis vel damno veritatis haberi: quæ res ut ex omni parte dubietate careret, non statim, ubi sæpe dictus Witbertus oculis privatus extitit, illum divina miseratio sanavit, verum, ut supradictum est, toto anno a salute suspendit, arteque etiam scurrilitatis compluribus suis provincialibus oculis captum notavit, notatumque cunctis ad ultimum sanavit; in quo nihil eo inferius gestum est miraculum, quod in Euangelio de cæco nato legitur, & etiam multo mirabilius; siquidem ipsa Veritas sequaces suos majora utique, quam se, facturos esse promiserit, inquiens: “Qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado ee.”

ANNOTATA.

a Pagus Rutenicus, seu, uti Bernardus scribit, Rotenicus, teste Valesio in Notitia Galliarum pag. 492, nunc duas diœceses continet, Segodunensem veterem ac Vabrensem recentiorem; & in Superiorem Inferioremque dividitur, sive in montanum ac planum. Superior vocatur le Haut Rouergue, Inferior le Bas Rouergue. Porro Conchensem locum in Rutenica, ut vocant, Marchia Inferiori situm esse, scribit in suo Lexico Geographico Bruzen la Martiniere tom. 7, pag. 223.

b Sacramentum Confirmationis indicat Bernardus. Fuit itaque Geraldus ille Witberti sui consanguinei in Confirmationis Sacramento patrinus; unde & infra Witbertus illius filiolus, Galliee filleul, nuncupatur.

c Vigilia, inquit apud Cangium Joannes de Janua, dicitur dies profestus, scilicet dies primus ante festum, quia tunc in sero vigiliæ vacamus; imo tota etiam nocte populum in solemnioribus vigiliis vigilare in Dei laudibus soluisse, ibidem tradit Honorius Augustodunensis. Addit vero Bernardus τὸ lucubratione, ut significet, non sine luminum splendore S. Fidis, uti & aliorum Sanctorum, vigilias celebratas fuisse.

d Non tantum ii, qui ad sanctum Petrum piæ peregrinationis causa Romam tendebant, sed quivis peregrini, olim hac voce designabantur. Ita etiam Vasconum lingua Romin vocatur, qui Gallice pelerin; & Rominage eodem idiomate pro pelerinage adhibetur. Plura de hac re vide apud Cangium verbo Romeus.

e Vide Calmeti Dictionarium Biblicum verbo Zelotypia & verbo Adulterium.

f In editione Labbeana desunt sequentes 14 lineæ ad usque Quod tamen.

g Id est, heri seu domini sui Geraldi. Frequenter autem a medii ævi scriptoribus heros seu dominos seniorum nomine designatos fuisse, exLexico Cangii, verbo senior, satis superque liquet.

h De arte joculari seu potius de jocularibus, qui mimi seu histriones erat, vide Cangium hoc verbo, ejusque Supplementum a Carpenterio editum. Porro, cum Witbertus ille tum oculis careret, haud facile alias, quam cantoris partes, inter hujusmodi homines agere potuit. Quam vero quæstuosum olim hoc fuerit officium, ex Lexico Cangii, verbo Ministellus col. 771 facile conjicias.

i De juniori nostræ Martyris ætate agunt antiqua ejus Acta pag. 288, & rursus hic infræ de ea sermo est, uti & cap. seq., ubi S. Fides sub forma decennis puellæ apparuisse narratur.

k Sequens numerus totus abest a Labbeana editione, fortassis studio prætermissus, quod nihil historici contineat. Ceterum videtur Bernardus S. Gregorium Magnum imitatus hic fuisse, qui simili fere modo in Homilia XXXI in Euangelia de angelo, stola candida cooperto & in dextris ad sepulcrum Domini sedente, ratiocinatur.

l Quadruvium seu Quadrivium eodem omnino sensu adhibet S. Hieronymus Epistola 25; cap. 1.

m Legendum puto: puramque Christo obtulit holocaustam hostiam, vel purumque Christo obtulit holocaustum.

n Id est, sine vitio, sine defectu; nisi forte legendum sit inviolabiliter.

o Usitatissimum Gallis fuit, ut Sanctas dominæ aut heræ nomine, Sanctos vero Domini titulo compellarent; idemque mos necdum ubique exolevit.

p Mirificæ machinæ theca, de qua in Commentario num. 57 egimus, fortasse pro altaris tabula tunc fuit, in qua sacerdos celebrabat.

q Parochiam seu vicum nomine Spariacum, Conchensi cœnobio sat vicinum, neque apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliæ, neque in Indicibus geographicis Bouqueti aliorumque, neque in geographicis Tabulis, quas habemus, invenire potui.

r Denarium & nummum promiscue quandoque sumi, recte Cangius in Lexico, verbo Denarius, animadvertit, confirmaturque Bernardi nostri testimonio, quo mox subdit, prolatos sex nummos cum obolo eum, quem in visione Witbertus acceperat, denariorum numerum uno obolo superasse. Plura de Denariis obolisque vide apud laudatum Cangium.

s Auream S. Fidis imaginem, de qua in Commentario num. 56 & 57 egimus, Bernardus hic designat; quæ fortassis festo sanctæ Martyris die supra altare, ubi reliqua corporis ejus pars condita erat, fidelium venerationi exponi solebat.

t Baccæ lauri sunt minutiores lauri fructus, ejusdem fere magnitudinis ac cerasa minora.

u Miles, id est, vir nobilis, uti ex subsequentibus abunde patet. Plura de hoc nomine videat curiosus lector apud Cangium in Lexico.

x In editione Labbeana desunt sequentia usque ad voces Quæ res sub medium num. 18.

y Arlaldus is idem est Conchensis abbas, qui tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 240 Arnaldus vocatur, qui, uti ex Bernardi verbis colligi datur, ante seculi X exitum defunctus fuerit.

z Ita etiam Arnobius verbo pœnitere personaliter utitur, ita loquens in Psalmum 37: In quo (Domino) præterita pœnitemus, præsentia corrigimus.

aa Suscepto, ut conjicio, Ostiariatus aliove exMinoribus Ordine.

bb Arvernia patria seu Alvernia, Gallice l'Auvergne, est provincia ampla regni Franciæ, ubi alias Arverni, populi Aquitaniæ, fere in regni meditullio, habens a Septentrione Borbonensem provinciam, ab Oriente Forisiensem comitatum, ab Occidente Marchiam & Lemovicensem provinciam, & a Meridie Ruthenensem cum agro Gabalitano. Ita Baudrandus in Lexico Geographico, apud quem plura de ea regione videsis.

cc Vide, quæ superius lit. a de pago Rutenico diximus, quibus ex Baudrando hæc addere placuit: Rutenensis provincia terminatur a Meridie Occitania, ab Ortu Gabalis, a Septentrione Alvernia Inferiori, & ab Occasu Cadurcensi provincia.

dd An Bernardus per Tolosanam patriam indicare voluerit Vasconiam Tolosanam, de qua Baudrandus tom. 2, pag. 361; an ipsam Tolosam, celebrem Galliæ Narbonensis urbem, indubitanter edicere non audeo; quamquam inclinet animus, ut credam, Tolosanum seu agrum, seu comitatum potius, quam solam urbem, ab eo hic designatum fuisse. Ceterum, cum non tantum exipso Witberto, in quo prodigia hæc facta sunt, Bernardus ea, quæ refert, acceperit, sed etiam ad trium provinciarum aliorumque populorum, quibus Witbertus notus fuit, testimonium provocet, atque insuper Deum testem appellet, se absque ullo mendacii fuco, rem, ut audivit, enarrasse, non video, cur illi, tametsi mira insolitaque narranti, fidem denegemus, uti & in Commentario num. ultimo monui.

ee Verba sunt Christi apud Joannem cap. 14, ℣ 12.

* an quidam?

* Lab. Concham

* Lab. omittit &

* Lab. male sacerdotes

* Lab. summa

* Lab. addit minaciter

* Lab. omittit illum

* Lab. quorum

* Lab. contractare

* Lab. vel

* Lab. Is-denique

* Lab. accepit

* suppl. & illa

* Lab. omittit de se

* Lab. præsens

* Lab. per ordinem

* Lab. male aut

* Lab. penitusque

* Lab. carneis

* Lab. At

* Lab. ei in corde

* Lab. ad plenum

* forte suppl. haberent,

* i. e. divina ultione

CAPUT II.
De Gerberto simile miraculum.

a

CAPIT. II.

Et quia bonitas Dei recta desideria perficit, votaque fidelium semper accumulat, [Narrationi suæ fidem] evenit, divina disponente providentia, ut, quod in uno dudum videndi cupidus expetieram, nunc quoque idem incredibile dictu etiam præter spem in duobus videam. Video, inquam, Gerbertum paris miraculi novitate mutilata ora reformatum, cujus mentionem si in præcedenti epistola non fecerim, nullum scrupulo pungat; nam cum de Witberto, mihi nominatim quæsito, primum dictarem, neque prorsus ullo modo, donec exoccupatus essem ex uno, miraculum aliud audire decrevissem, accidit, uti in clausula jam pene exacti miraculi ignotum inopinatumque mihi offerrent & hunc Gerbertum; scilicet ille prior multo celebriore fama divulgatus habetur, utpote transmissis jam circiter sex lutstris b, ex quo sibi juveni res hujusmodi acciderit. Alter vero, de quo nunc sermonem præ manibus habemus, non plus triennio sibi præteriisse asserit.

[20] [variis titullo conciliat Bernardus.] Hujus rei veritatem quot argumentis sollicitus indagaverim, tædiosum nimis est revolvere; nam præter testimonium illorum, qui mihi parati vel super sanctæ Martyris pignora jurare, vel judicium ignitum c gerere adsistunt, videas adhuc antiquas stigmatum cicatrices scissæque cutis circa oculos deformitatem horrere; scilicet & res obscuro noctis initio gesta fuerat, & ipse caput improborum manibus subducens hac illacque agitabat; unde illæ plagæ, quas tunc ante oculorum effossionem suscepit, prædictorum testium dictis fidem dant ampliorem. Nulli ergo de veritate ambigendum, nec æstimet quis, inexquisita narrare me, sive de corde meo quidquam falsi excogitare, nec * fantasticum spiritum imitari, ubi Deus debet nominari: alioquin satius mihi esset omnino silere, quam verbum Dei fallacia adulterare. Quod autem proposui, hujusmodi est.

[21] [Dum Gerbertus tres viros, injuste detentos,] Erat quidam Unigo d in pago Aniciensium, regens castrum, vocabulo Calmilliacum, vir inhumanissimus, ingenioque ferocissimo. Hic cum aliquando consuetæ crudelitatis tyrannide tres viros de terra S. Mariæ Aniciensis ecclesiæ e indigna captione teneret, neque eos jam, nisi suspendio, inde evasuros, obnixe protervo dejeraret juramento, vel potius, ut rei mox docebit exitus, pejeraret, accidit, ut quidam Gerbertus, pro ordine suo haud obscura opinione, ante nervum f, quo pedibus tenebantur, pertransiret solus; quem quia virum misericordiæ noverant, utpote qui jam aliquot hujusmodi ob solius Dei amorem propriis pecuniis redemisset, una voce exclamantes efflagitant, uti pro amore Christi sanctæque ejusdem Genitricis Mariæ unaque S. Fidis martyris sibi quantocius, ne perirent, si qua posset, subveniret. Is autem jam tunc anno transacto, dum per pagum Rotenicum in expeditione pergeret, per sanctam Fidem, non quidem orationis causa, sed ut Witbertum illuminatum videret, diverticulum fecerat, cujus opinione jam a multo tempore audita, non tamen ipsum eatenus vidisset, eumque nummis, ut possibilitas arrisit, donaverat.

[22] Itaque deinceps S. Fidem intra viscera amoris super omnes Sanctos speciali amore coluit. [pro amore S. Fidis liberare nititur, ipsemet, tam quam proditor, oculis mulctatur,] Unde his ad se tam anxie clamantibus, sanctæque Fidis mentionem facientibus, non potuit pati, etiam pro permutatione vitæ, quin eis, quantum posset, succurreret (tantus melliflui nominis affectus intra cordis ejus subit penetralia) nam statim totus commotus pietatis visceribus lacrymisque ora madidus, quod potuit festinans, pares cultellos quæsivit acutissimos, eisque birro g occultatos attulit, datis etiam funibus murali altitudini cohærentibus, ea lege beneficia coërcens, ne se, si rursus caperentur, confitentes perderent. At hi continuo, moræ impatientes, antequam furti amica nox incumberet, intempestive maturantes, præciso nervo, incautius capitis fugam corripiunt, sed rursus inimica luce manifestati captique, cum, quis eorum esset libertatis auctor, districtius inquireretur, Gerbertus fit manifestus. Itaque, ut meo more loquar, in bono scelere deprehensus, etiam futurus castelli deditor, ab impio domino arguitur. Quid plura? Nec passus ipse crastinum diem expectare, in ipso diei noctisque confinio minaciter inexorabiliterque ejus oculos violentissima evulsione excidi jubet. Nec mora, vallatus ab invitis commilitonibus, solotenusque præcipitatus, diu renitens, ut erat præstantissimis viribus, caputque viriliter detorquens, cum multa tandem difficultate mutilatur oculis. In qua reluctatione tanta sibi nutantibus digitis circa oculos inflicta sunt vulnera, ut hoc solo testimonio quis contentus facilem præbeat fidem.

[23] Porro autem hi, qui in captionem redacti fuerant, [at hos recipiendi, sibi apparente S. Fide, spem concipit,] nullam sui Dei gratia detrimenti experti sunt jacturam; quod ita bene sibi accidisse, per merita S. Fidis nolite ambigere. In illa hora ille miser propriam vitam omnino exosus, adit rus, lac caprinum h bibiturus (fertur enim, quod, si quis id recenti plaga affectus sumpserit, illico morte resolvetur) quod cum dare nullus ei præsumeret, & idcirco ut fame deficiens periret, octo continuis diebus noctibusque alio etiam cibo jejunus pernoctaret, novissima noctium velut in extasi, sui paulo oblitus, cernit, acsi decennem i apparere virginem aspectu jocundo, indicibiliterque venusto, in vestitu deaurato, atque inæstimabilis artificii varietate circumdato; quæ propius illum intuita, extinctæ fronti oculos infigere visa est dextra, manu sinistra cervicibus supposita. Ille continuo somno excitus, præpropero saltu de lecto exiliens, nititur ad sacra vestigia præsentialiter procidere. Qua evanescente minimeque inventa, se miserum protestatur, ingenti clamore totum opplet diversorium. Experrectis ergo duobus suis servitoribus k, &, quidnam sibi vellet hujuscemodi querimonia, percontantibus, indicat, se herilem Virginis formam vidisse, eamque sibi oculos reformasse, seque ob hoc Conchas extemplo profectum iri *. Ipsi vero in cachinnum subito elati, senioris l conceptionem summæ stultitiæ deputant, qui more illuminati Witberti se quoque æstimet illuminandum. Ille tamen crastino exurgens diluculo, ita, totius mœstitiæ pulsata nebula, hilaris factus est, gaudensque, ut facile hunc divinitus relevatum adverteres, statimque poscens cibum, recreatus est.

[24] [uti re ipsa post dies aliquot oculos recepit,] Post dies autem nonnullos, hujus apparitionis haud immemor, ad sacrum Conchacensis cœnobii monasterium se duci præcepit. At vero, ut dictum est, servitores incepta senioris deliramento deputantes, vel potius dedignati, jussa cœci habentes neglectui, ita demum ab illo discedunt, ut qui, fugiente fortuna, cadit. Verum itaque est, quod adversa fortuna falsos amicorum vultus detegit. Ille tamen nequaquam Dei misericordiæ diffidens, quorumdam amicorum sustentatus adminiculo, optatum iter exequitur. Perveniensque ad monasterium, Omnipotentis ibidem invocat adjutorium, atque reversus in hospitium, cœpit jam aliquantum videre. Ille vero sentiens miraculum, cum se indiscrete de Dei munere jactat, tenebris denuo involvitur, nondum prandio peracto. Posthæc aliquot diebus orationi vacans, S. Fidis benignissima interventione, visumque oculosque integratus, pristinum oris decus perfectissime meruit recipere: qui deinceps, iterum iterumque ad pristinam militiæ vitam redire summo enitens conamine, divinitus statim impediebatur.

[25] [ac dein in S. Fidis monasterio Deo servivit,] Postremo cum ab inclyta Theotberga m, Pontii comitis conjuge, sibi aliquando persuasum fuisset, ejusque servitutis jugum detrectaret, cum sit manifestum, inquit, S. Fidem in te non ad hoc tantum peregisse miraculum, ut inter mundanæ militiæ fluctus iterum periclitaturus redeas, sed ut ei perpetua familiaritate adhærens, ad perpetuæ gloriæ portum salvandus emergas, nequaquam ultra rebellis extitit, nec divinæ voluntati contraire incœptavit, a sapiente matrona vehementer increpitus, salubriterque ædificatus. Quam ob rem Deo Sanctæque ejus nunc in eodem loco devotissimo famulatur obsequio, monachorum præbenda n contentus pro modulo, ac tempore nostro vir compositis moribus ac sinceræ conversationis. Unde hactenus illo seniores loci bene usi sunt, quos per omnia obsequens nimio amoris colit affectu. Cerneres inter antiquas stigmatum cicatrices pupillarum micare gemmas, inque prioris naturæ modum restitutos contra naturam oculos, non vitreos, sed carneos resplendere. Verumtamen ne insolentia vel malesuado propinquorum consilio, ut est humana fragilitas, aliquando forte corruptus, inter sæculares reverti velit, oculorum sinister divina voluntate postea cœpit defluere, fugato tantum lumine.

[26] [curante S. Fide, ne redeundi ad secularem militiam occasionem haberet.] In quo, o S. Fides, tuæ bonitatis laudabilis apparet compassio, quæ, quos in corpore sanas, eisdem in anima nihilominus mederi sollicita es; ideoque exteriorem corporis oculum lumini subducis, ut interior animæ fiat lucidior. Hoc quoque, fideles, miraculum in tabulis cordis vestri exarate, sanctæque Fidis martyris merita laudate atque bonorum operum exhibitione quantopere imitari satagite, ad sepulchrum ejus concurrite, salutemque animarum vestrarum fideliter postulate. Nam non latet humanæ rationis intellectum, eam, quæ salutis beneficium in inferiori hominis parte, id est, in corpore, sic indulget copiose, copiosius etiam in excellentiore, id est, in anima, si quis recte petit, largituram.

ANNOTATA.

a Totum illud caput abest ab editione Labbeana; illud autem a Bernardo conscriptum fuisse, ipse, quo utitur auctor, loquendi modus, satis ostendit.

b Id est, a triginta circiter annis; est enim lustrum, teste Festo, quinquennale spatium; quod sexies repetitum triginta facit.

c Judicium ignitum gerere est ferrum candens nuda manu portare. Fiebat id olim sat frequenter ab iis, qui aut innocentiam suam, aut rei, quam asserebant, veritatem probare vellent. Plura hac de re vide apud Cangium, verbo Ferrum candens, & verbo Ignis judicium.

d Quis fuerit ille Unigo, frustra apud Baluluzium & scriptores Historiæ Occitaniæ, aliosque multos indagavi; nec mihi notius est Camilliacum castrum in pago Aniciensi, Gallice le Velay dicto, situm. Exstat illic quidem Calmeliacum seu Calmiliacum, quod est S. Theofredi insigne & vetus Ordinis S. Benedicti monasterium; at Unigonis castrum a Calminiaco omnino diversum fuisse, ipsa res loquitur. Quid si fortasse legendum sit Podemniacum pro Camilliacum? Potuit eo casu Unigo ille ex proavis illorum fuisse, qui Aniciensis ecclesiæ terras, villas & castella vastarunt & incenderunt, prædas abduxerunt & homines interfecerunt, uti videre est tom. 2 Historiæ Domus Arvernicæ pag. 66, quique etiam, uti tom. 2 Hist. Occitaniæ pag. 492 asseritur, peregrinos, ad Aniciensem ecclesiam proficiscentes, capi jussos, dein pecunia redimi cogebant.

e Aniciensis seu Podiensis in Velaunis S. Mariæ ecclesia ob imaginem Deiparæ miraculis claram, quæ illic asservatur, in primis celebris est. De ea satis prolixum Opus conscripsit Odo Gisseyus S. J., quem curiosus lector consulat.

f Per nervum hic designari puto truncum ligneum, quinis hinc & inde foraminibus, teste Valesio apud Cangium, certo invicem spatio divisis excavatum, in quæ foramina, tamquam in ocreas quasdam, pedes inferebantur noxiorum & vinculis seu nervis astringebantur.

g Birrus hic adhibetur pro veste, seu tunica, vel chlamide, qua bonus ille vir cultellos occuluit.

h Seu lac caprarum. An autem caprinum lac, a recens vulnerato haustum, ei mortem re ipsa inferat, definiendum medicis relinquo. Utut sit, certe Archelaus, in Veneta nostra Caii Plinii editione in pergameno anno Christi 1469 peracta, lib. 8, cap. 58 laudatus, auctor est, capras numquam febri carere; & comitiali morbo obnoxias esse, Pitiscus in Lexico Antiquitatum tradit; unde facile invalescere potuit opinio, recens læsos, hausto caprino lacte, mox etiam febri vel comitiali morbo corripi, indeque quam primum extingui.

i Vide, quæ superius de juniori ætate sanctæ Martyris nostræ dicta sunt. Ex eo tamen, quod Gerberto visa sit decennis puella fuisse, consequens non fit, ut re vera non fuerit annis aliquot ætate provectior.

k Servitores medio ævo dicebantur, qui bene Latine servi seu famuli vocantur.

l Senioris, id est, heri seu domini sui. Vide etiam dicta pag. 305, lit. g.

m Theotberga illa fuit Pontii, comitis Gabalitani & Forensis, uxor, de qua Baluzius tom. 1 Hist. Domus Arvernicæ pag. 43 & 44, ac tom. 2, pag. 49, ubi diploma anno Christi 1010 editum, aliaque dein; quæ ad Theotbergam & Pontium attinent, pro suo more ex documentis certis exhibet. De his videsis etiam tom. 2 Historiæ Occitaniæ pag. 145 & 146.

n Seu monachorum diurna cibi potusque portione. Adi Cangium verbo Præbenda.

* an vel;

* an profecturum;

CAPUT III.
Injuste irruens in monachum S. Fidis, præcipitio & morte punitur: puella renuens imagini S. Fidis assurgere, membris contrahitur, facti pœnitens sanatur. Filia viduæ cæca divinitus visu donata.

a

CAPIT. III.

Est etiam fidelibus valde recolendum & inimicis Dei formidandum, [Dum in monachum S. Fidis, qui negotiorum causa iter agebat,] quod sum scripturus miraculum, Monachus ejusdem Congregationis quidam, nomine Bergandus b, Deo sanctæque Fidei, priusquam sacrosanctum habitum assumeret, patrimonium suum jure hæreditario concesserat. Quam ob rem cum nuper, ut cuidam nequam pervasori ex præfata cessione legaliter contradiceret, in hoc scilicet anno, instanti tempore messis eo pergeret, accidit, ut quidam Raieno de castro Albino c, quod est situm in pago Rutenico, nescio, quo necessitudinis impulsu, cum triginta prosiliret equitibus, atque ab eodem bis ternis jam milliariis motus, monachum, forte cum suis equitantem comitibus, eandem viam, cui insistebat, in transverso præterire eminus cerneret. Cumque a circumstantibus sciscitatus, quinam essent illi pertranseuntes, resciret, mox, ficta causa, equos auferre, ore frendens, colore exanguis, quam proterve minitatus est. Sane is a prædicta monachorum congregatione ob malorum immanitatem, quæ illis irrogaverat, jam diu excommunicatus fuerat d, cujus maledictionis nexu ligatus adhuc permanebat. Quid te protervitatis ejus verbis, quid minarum procellis narrando detineam, cum jam dudum ætatem, eventum rei, quis fuerit, audire expectas?

[28] [quidam, nomine Raieno, injuste irrueret, hic, equo lapsus, interit,] Continuo infelix miseraque cupiditate excæcatus, elatus fastu superbiæ, furorisque æstu irrationabiliter debacchatus, nec Deum, nec Sanctam ejus reveritus, effrenis velocitatis belluam vehementissime calcaribus urget, cursuque præcipiti violentissimus in insontes, quam mox irruere festinat, cum, divina præveniente vindicta, equus clunes elatus ad sydera, colla depressus ad ima, casu funesto corruit. Sessor vero, non minimo spatio antevolans ex torto collo, atque in frusta capite diminuto, periit; &, qui bonæ obedientiæ fratrem nocere vel penitus excidio anticipare festinabat, ipse prior, divino judicio mortis sententiam excipiens, remittitur orco, comes inferorum factus, vel præda dæmonum, quem alter consodalis ejus perniciter consecutus, volens tamen, ut aiunt, futurum congressum dirimere, in eodem quoque loco, quamvis in planicie, satis periculose labitur, fractoque tantum mucrone, ipse cum equo cælesti discretione illæsus evasit. Gauderes, scholastice, superbiam non jam imaginaliter, ut in libro Prudentii de Psycomachia e legisti, sed præsentialiter, corporaliterque propriæ velocitatis turbine tunc ibidem jacere obrutam, ac de sublimi gloriæ suæ fastigio præcipitatam in infinitam voraginis foveam, quam fraus peccati occulte paraverat, irreparabiliter esse demersam.

[29] Porro monachus ille conspicatus quidem de longe casum, [ejusque frater, extincti mortem ulci sci volens, repente bello perit.] sed causam finemque rei ignorans, quo abiturus erat, securus abiit, ac, strenue peracto negotio, retro, unde venerat, domum revertitur. Hunc denique præfati Raienonis frater, nomine Hector f, tanquam homicidii reum ulcisci quærebat, membratimque discerpere inexorabilis minitabatur. Sed cœlesti præventus vindicta repente bello occubuit. Intelligite hæc, qui superbi estis corde, atque a malignitate vestra aliquando resipiscentes discite recta facere, ne vos judicii hora intempestive præoccupet, neve incorrectos repentinus obruat interitus. Non enim semper injustitia prævalet, nec est vilis res divinum judicium.

CAPIT. IV.

[30] Neque omnino debemus omittere vel de potioribus infirmantium miraculis plura adjicere. Nam quoniam multiplex gestum est miraculum in ea g, [Puella quædam, antea per S. Fidem divinitus sanata,] ideo dicamus de quadam paupere puella, quæ omnium membrorum compage debilitata, in monasterium S. Fidis fuerat allata, ubi ita integriter artuum soliditatem receperat, ut in ea penitus nullum contractionis vestigium remaneret. Hæc postea, in eodem vico aliquandiu degens, usu laborandi, utpote pauper, proprium redimebat victum; nec multo post opus misericordiæ subsequitur severitas vindictæ ulciscitur superna veritas, quod deliquit superba contumacitas. Non ergo superius præmissis de vindicta & hoc tale dissonat.

[31] Interea namque, cum in quodam indictæ afflictionis jejunio venerabilis imago h cum enormi constipatione promiscui sexus processionaliter foras quoque eveheretur, [dum imagini S. Fidis assurgere renuit, iterum membris contrahitur,] cunctique de more, de propriis ædiculis prosilientes, obviam ei prociderent, nec non e vicino plerique in occursum ejus convolarent, cœpit supradictæ puellæ domina, cujus textrino deserviebat, hanc, ut, relicto officio, processioni assurgeret, obnixius monere, atque instanter increpitare. Illa vero, nec timore Domini compuncta, nec divinas laudes canentium sonoritate delectata, vocem dominæ monentis, velut pro nimio operis studio, prorsus neglexit, statimque in ipsa hora cœlesti feriente indignatione per omnia membrorum spatia distorqueri fæmina miserabiliter cœpit; adeo ut, sicut residens complicata erat & incurva, tota penitus contraheretur nervorum officiis destituta, nec telæ utensilia abjicere valens, cui ipse stricto pugno radiolus i inhærebat.

[32] Tum ipsa, quæ præ magnitudine divini beneficii insolescens superbierat, [ac denique, facti pœnitens, divinitus curatur.] continuo præ nimia angustia voce, qua poterat, raucitans, S. Fidis ream se humiliter fatebatur, nec tamen tormenta vel ad modicum spatium cessare potuerunt, quo usque ipsa, per universam processionis viam portitorum labore post capsam auream devecta, in monasterium rediret; ubi aliquot noctibus sacris excubiis invigilans, gloriosæ Martyris suffragantibus meritis, meruit iterato de contractione fieri erecta. In qua re omne illius imaginis scandalum evacuatum est, quam nemo dehonestare potuit absque detrimento sui. Nec mirum, si loculus ille ob tantæ Martyris pignorum reverentiam dignus habeatur honore, quæ sacræ mentis dignitate convenustat etiam angelorum ordinem.

CAPIT. V.

[33] Et quia aliquid, ut dictum est, in memorato monasterio divinitus patrari, [Filia viduæ cæca subito visu donata,] Domino annuente, videre merui, libet id ipsum perducere ad medium. Mulier quædam vidua inter cæteros peregrinos, qui de diversis partibus eo confluxerant, pro salute filiæ cœcæ ibidem pernoctabat. Cui filiæ, una cum matre vigilanti, lumen, quod amiserat, in prima vigilia noctis S. Fidis virtute reparatur integerrime. Quod cum custodes & monachorum aliqui, qui illic pro consuetudine vicis suæ excubabant k, factum cernerent, continuo ad hospitium meum incipiunt pariter pernici accurrere cursu. Et quia me noverant novi miraculi cupidum videndi, idem certatim alius, alium enecans, referre gestiunt. En tibi, felix Barnarde, miraculum, quod tibi a S. Fide, inquiunt, summis votis monstratum iri optabas ante discessum; indignum quippe judicans, ut, qui miracula scripturus de longinquo adveneras, miracula ipse non videres. Nam ipsimet monachi exponentem peregrinationis causam decenti hospitio exceperant, cuncta ad votum necessaria suppeditantes, servitores etiam strenuos deputantes, qui meis, donec adessem, monitis obtemperarent.

[34] [aliique a variis infirmitatibus curati.] Mox ergo de lecto, in quo tunc accubare cœperam, velociter resiliens, fateor, vix præ gaudio apud me, non lento incessu intro monasterium, & video virginem videre, candelarumque lumina discernere, sed & manum meam, denarium sibi pauperrimæ erogantem, quem conspicata, cum gratiarum actione sustulit. Quanta & qualia super diversis infirmitatibus illic assidue divina fiunt miseratione, non est nostri operis exprimere, cum paulo ante adventum meum, undecim morbidi, diversis malis graviter afflicti, unius noctis solummodo tempore saluti sunt restituti integerrimæ, neque nos id damus operam, ut de his, quæ de infirmis ibi geruntur quotidie, immensam consiciamus bibliothecam, sed quæ vel ad vindictam malorum gesta, vel quomodo habentur inaudita, eorumdem etiam grandi parte resecta, parvum ac preciosum edamus volumen l. Verumtamen eorum, quæ brevitatis studio sponte desero, sive adhuc auditurus sum, si post consuluerint, adjiciam ad secundum libellum.

ANNOTATA.

a Caput hoc, quod ex tribus nostri apographi capitulis conflatum est, totum, quantum est, a Labbeana editione abest.

b Bergandus seu Bergaudus ille mihi alias ignotus est.

c Hic Raieno de castro Albino, fortasse Rainonis vicecomitis, tom. 2 Historiæ Occitaniæ in Instrumentis col. 71 memorati, nepos fuit; vel, quod malim credere, Raimundi I, comitis Rutenensis & marchionis Gothiæ ex Odoini filia Nothus, aut hujus filius, si junior adhuc fuerit. Porro per Castrum Albinum hic intelligi puto idem illud, quod in Testamento seu Codicillo Raimundi, supra citati, vocatur Castellum de Albinio, quodque Gallice vocatur Albin en Rouergue, uti tom. 9 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 727 asseritur. Albinium autem, seu castrum Albinum, a Conchensi monasterio tribus fere leucis Gallicis distat, situmque est ad rivulum, qui se in Oltum seu Oldum fluvium exonerat.

d Cum olim, uti apud Cangium verbo excommunicatio ostenditur, ob sola debita non soluta inflicta interdum fuerit excommunicatio, mirum adeo videri non debet, Raienonem illum, Conchensi cœnobio injurium infestumque ecclesiastico anathemate percussum fuisse.

e In suo de Psychomachia seu de Compugnantia animi libro Aurelius Prudentius Clemens cap. 3 Superbiam effreni equo insidentem describit, quæ, dum in Humilitatem rapido cursu invehitur, una cum equo in foveam cadit, & prona ruentis equi cervice involvitur ac sub vectoris pressu fracta inter crura rotatur.

f Hector ille mihi etiam alias ignotus est. Vide, quæ de ejus fratre supra diximus lit. c.

g Ex his ac præcedentibus verbis colligo, unum alterumve, a Bernardo conscriptum, miraculum in apographo nostro hic desiderari.

h Vide dicta de imagine S. Fidis pag. 279 & pag. 306 lit. s. Porro imago illa infra capsa aurea vocatur, quod aliquæ S. Fidis reliquiæ huic insertæ essent.

i Radiolus seu Radius est textoris instrumentum, quo telæ annectuntur; Gallice navette vocatur, inquit Cangius, qui ex lib. 2 Miraculorum S. Dionysii episc. Parisini cap. 36 mox hæc subdit: Adolescentula … textrili opere laborabat, cum repente ferrum radioli … manui ejus adhæsit.

k Erant hi nocturnas vigilias in S. Fidis ecclesia agentibus præfecti, tum ut nocturno tempore nullum ecclesiæ damnum inferretur, tum ut nihil præter decorum ab iis fieret, qui illic ad S. Fidis corpus ejusve imaginem pernoctabant.

l Quod hocce loco Bernardus de se in numero, ut vocant, plurali, loquatur, non obest iis, quæ in Commentario num. 92 docuimus; cum mox rursus singulari numero, de se agens, utatur, & verba hæc: En tibi, felix Barnarde, aliaque, quæ subsequuntur, manifestissime ostendant, non alium, quam Bernardum, Andegavensis scholæ magistrum, hujusce, ac præcedentium capitum, vere auctorem esse.

LIBER II.

CAPUT I.
De muliere, quæ usurpavit annulum, quem altera moriens S. Fidi reliquerat: de improbo mercatore punito: de puero, in quo quadripartitum gestum est miraculum: de cæco & claudo divinitus sanato.

CAPIT. VI.

Est quoddam oppidulum, vico Conchacensi contiguum, quod sub ditione monachorum quidam Austrinus præsidebat, dudum cujus nos successorem vidimus; [Annulum, S. Fidi ante promissum, mulier quædam gestans dire torquetur,] nec tamen miraculum, quod dicere inchoamus, nostra ætate fuit antiquius. Hic Austrinus anulo, quem ejus uxor, nomine Stephana *, moriens S. Fidi promiserat, alteram, nomine Avigernam a, sponsavit, prorsus prioris conjugis dicta, tanquam delirantis reputans. Verum postmodum protervæ negligentiæ digitum, qui alieni juris auro depictus ostentabatur, intolerabilis tumore doloris cœlestis damnavit justitia; usque adeo, ut totum pene anulum turgens pustula superaccrescente carne contegeret, ita videlicet, ut anulus adacto ferro non posset secari sine digiti detrimento. Cumque ad hanc vim mali compescendam arcessitorum medicorum remedia desperarent, neque ullo modo passionis efficacitas jam tolerari posset, ad divini juvaminis recurritur auxilium; fit palam injuriosæ culpæ confessio, deducitur debilis mulier ad sacrum sanctæ Martyris mausoleum.

[36] [at tandem, invocato suppliciter S. Fidis auxilio, suo malo liberatur.] Ibi cum geminas noctes assiduis excubiis continuat, tertia, quæ fuit Dominica, adjicitur; in qua vis doloris ita sævior dolentem vexavit, ut vociferatæ fæminæ miserrima vox per totum noctis spatium non cessaret. Ad postremum cum jam matutinarum laudum intonarent præconia, ab altithrona summæ Majestatis sede benignæ compassionis visitatio descendit. Non passa diutius in humana carne tam graves pœnarum desævire cruces, nec lacrymas pœnitentis usque ad desperationem pervenire. Nam cum forte luctuosa matrona nares emunxisset, anulus, quem supra diximus, inviolata digitorum salute, tanquam validissima arcitus balista b crepitum longe in pavimento dedit. Et ideo cum ingenti gaudii tripudio dies illa Dominica ab omni illius vici populo celebrata fuit; quippe qui patrioticam suam ac vicinam S. Fidis auxilio ereptam a funesto tormento cernerent. Et certe multa & innumera hujusmodi, etiam per diversa terrarum loca * de S. Fide referuntur, quæ jam non solum scribere, sed etiam dicere nemo sufficiet; est enim impossibile, universa S. Fidis magnalia vel explicare verbis vel designare litteris.

CAPIT. VII.

[37] Mercator, Alvernensis * pagi c incola, ad S. Fidem orationis causa venit; [Mercator, injuste auferens cereum, S. Fidi antea oblatum,] hic cum vidisset facillimum ceræ commercium, (nam propter peregrinorum frequentiam, offerentium cereos, multo vilior habetur) illico notam suæ artis peritiam revocat ad memoriam, sic intra se cogitans: Quam facili quæstu, si hæc stultus rescivissem, divitem me potuissem facere, ac meam rem constabilire. Sed quod hactenus ignorantia distulit *, hoc amodo pervigil recursus frequensque repetiti itineris reditus brevi temporis spatio perficiet; accingar ergo viriliter, reique exordium aggrediar. Hoc itaque disposito, aditoque venditore, plurima ceræ pondera diligentissime taxat, decemque dinumeratis solidis d, comparat massam ingentem, atque in sacculis recondidit; & jam gaudens, minimo sese vel quadruplum lucraturum, sic apud se cogitabat: At, at, bene se habet principium, quid tum, si plures vices redeo? Sed jam exitus rei non debet nos remorari. Igitur superfuit pulcher cereus, qui e non potuit intra reliquum capere acervum. Hunc vir cupiditatis in sinum applicuit, eo videlicet modo, ut quantitas quidem habitior f subter cingulum cohiberetur, gracilior vero per fenestram vestis usque ad barbam promineret. Verum superni Speculatoris vindex omnipotentia non tulit, ulterius raptoris latero audaciam. Nam cereus, quem dixi, ignis divini repentino succensus fervore, claustra ipsa, quibus inclusus tenebatur, cœpit vehementer adurere, vaporesque flammivomos una cum fumiganti turbine foras emittere; adeo ut, micantium scintillarum globo vibrante, illi barba reluceret, superiusque capillitium * crepitanti ambureretur sonitu, nec linea interula * ventris protexit tergora, cum etiam posteriores partes gyrantibus flammis arderent.

[38] Stuperes insanientis horribiles mugitus, calcitrantis strepitum, [eo divinitus accenso, tamdiu amburitur, donec teram refundat.] dentium stridorem, oculorum vertiginem, totiusque immoderatam corporis distortionem, cum miser intolerabiliter passus hac illacque præceps ferebatur, ac si de improviso percussus coluber, qui sinuato globo nunc se in sphæram colligit, nunc pernici tractu fulminat, ac tortile collum porrigit, captans fugam; sed debilitatus non valens, rursus percussori infestus, intorquet sanguineos oculos, & sibilat ore; haud secus iste miser, huc illucque cursitans se impellit & repellit, modo pronus, modo resupinus; nec ullo modo respirare poterat, quem vis major exagitabat; sed tantum * humani sensus residua vena miserum redegit ad pœnitentiam, qui statim ad sepulchrum piissimæ Martyris cum ingenti clamore currens universam inibi ceram non celerius refudit, quam pœnale incendium evanuit. Neque homo queritur de damno pecuniæ, dummodo a tormento possit evadere. His itaque gestis, nequaquam offendere putaverim, si bonitatem S. Fidis laudabilem, mirabilemque in hoc quoque prædico, quod, ne commercii vilitas deficeret peregrinis, improbitatem avaritiæ castigavit.

CAP. VIII.

[39] Nec illud prætereundum arbitror, quod inter multa Sanctorum corpora, quæ secundum morem illius provinciæ g feruntur ad concilia h, [Ad imaginem S. Fidis puer a nativitate] sancta Fides, quasi principatum tenens, miraculorum effulget gloria, quorum cum sint multa, duo tantum, ne nimis odiosum * volumen contexere videamur, annotare satis esse putamus. Reverentissimus igitur Arnaldus i, Rotenensium episcopus, suis tantum parrochianis k conflaverat synodum, quo de diversis monachorum aut canonicorum congregationibus in capsis vel imaginibus aureis Sanctorum corpora sunt evecta: erat autem * distributa Sanctorum acies in tentoriis & papilionibus, in prato S. Felicis l, quod disparatur ab urbe quasi uno tantum miliario m, erantque ibi præter hæc multa Sanctorum pignora, quorum numerus non commendabitur in præsenti pagina.

[40] Ibi inter cætera quodam insigni mirabilique * Omnipotentis dignata est Famulam suam glorificare bonitas. [cæcus, claudus, surdus & mutus divinitus curatur,] Puer a nativitate cœcus & claudus, surdus & mutus a parentibus bajulatus, subterque imaginem, quæ in sublimi honorabiliter habebatur, positus, quasi horæ unius intervallo ibidem demoratus, divinam meruit medicinam; atque integerrimæ sospitatis donatus gratia exurrexit loquens, audiens, videns & etiam inoffenso pede feliciter deambulans. Cumque strepitus vulgi super tali resonaret prodigio, seniores concilii, qui considebant paulo remotiores, cœperunt inter se conquirere, dicentes: Quid sibi vult ista popularis conclamatio? Quibus Bertildis n comitissa respondens, Quid, inquit, aliud hoc esset, nisi quia S. Fides joculatur *, ut solet? Tunc omnes, re exquisita, tam stupore, quam gaudio, repleti, totam concionem ad divinas laudes excitarunt, illud frequenter præ nimia lætitia recolentes, quod jocari S. Fidem, venerabilis matrona dixisset.

CAPIT. IX.

[41] Rursus quidam cœcus & claudus, ut sanitatem reciperet, [uti & allius cæcus & claudus.] ante imaginem S. Marii o confessoris pernoctabat, cujus virtutes, mirifice lateque dispersæ, a multis populis habentur famosissimæ. Cumque jam diluculesceret *, repentinus ei sopor irruit, visusque est sibi vocem audire dicentis: Vade ad S. Fidem, non enim datum est, ut a tua infirmitate, nisi per merita illius, salvari possis. Hoc responso excitatus æger, illuc, qua poterat, virtute repere cœpit; cumque * pervenisset ad locum, extemplo sanctæ Martyris oblationis aliena affuere suffragia p. Nam ubi homo ad * ipsum aditum papilionis sese ingessit, illico virescentibus venis ac vegetatis nervis, meruit de curvo fieri rectus *: nam & velamento pupillarum disrupto, præcedentem sanguinis eruptionem subsequitur lux serenissima, nec ei quiddam sanitatis defuit, cujus membra cœlestis Medici dextera pertrectavit.

ANNOTATA.

a De Austrino ejusque priore conjuge Stephana, deque altera, nomine Avigerna, nihil alibi litteris proditum inveni, nec divinare possum, quodnam nominatim sit illud oppidulum, vico Conchensi contiguum, cujus nomen Bernardus non expressit.

b Balista est machina jaculatoria, qua sagittæ, aliave missilia magna vi emittuntur, non sine nervi valido strepitu. Adhibet autem Bernardus obsoletum participium arcitus loco vocis emissus vel expulsus.

c Alvernensis seu Arvernicus pagus ea regio est, quæ Gallice l'Auvergne dicitur, de qua plura vide apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliæ a pag. 45.

d Vide, quæ de solidis dixi in Annotatis ad Vitam S. Apollinaris, episcopi Valentini, pag. 64, litt. cc; & de eorum valore ac diversitate consule Cangium eodem verbo.

e Legendum puto: QUEM non potuit intra reliquum capere acervum, quod nempe eum legitimenon emisset, ut proin cælitus punitus fuerit nimium lucri cupidus mercator, qui emptæ ceræ non emptum cereum, invito venditore, auctarii vice addiderit.

f Per vocem habitior intelligitur hic pars crassior cerei, seu inferior.

g Nempe Rutenensis.

h Concilia illa ex iis fuisse arbitror, ad quæ singulis annis ab episcopo convocabantur presbyteri suæ diœcesis, quæ, quod plerumque in ipsa episcopali civitate celebrarentur, concilia civilia dicta fuerunt. De hujuscemodi conciliis plura vide apud Thomassinum parte 2 Veteris & Novæ Ecclesiæ disciplinæ cap. 74, pag. 788 & cap. seq.

i Arnaldus ille ab ineunte seculo XI certe ad usque annum 1028 Ruthenensem sedem tenuit, uti liquet ex tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 203.

k Per parrochianos intelligendos hic esse, arbitror, parochos aliosque clericos etiam Regulares diœcesis Ruthenensis, ut supra etiam innui. Porro ad diœcesanas synodos Sanctorum lipsanothecas advehendi morem jam tum a seculo X invaluisse, parte 1 Seculi IV Benedictini pag. 434 recte observat Mabillonius. Num vero id splendoris, an religionis ergo, factum sit, non edicit idem scriptor. Vide Cangium verbo Collatio Reliquiarum.

l Pratum S. Felicis, uno milliari Segoduno seu Rhutena urbe distans, a quo ex compluribus hujus nominis Sanctis ita appellatum sit, non satis exponit Bernardus. Si conjectare liceat, fortassis a Felice, quem vetus liber Ms., tom. 2 Bibliothecæ novæ Mss. a Labbeo cum Notis Joannis Savaro a pag. 707 editus, Sanctum pag. 717 vocat, quemque laudatus Savaro pag. 718 Claromontanum episcopum facit, hoc ei nomen inditum fuerit; nisi malis a S. Felice Bituricensi episcopo, qui die 1 Januarii colitur, pratum illud suum nomen accepisse. Utut hæc se habeant, signatur in Mappa geographica Blaeviana locus, Segoduno media tantum leuca Gallicana distans, cui a S. Felice nomen est, & cui pratum S. Felicis, ubi sanctorum corporum acies distributa, habitumque concilium illud fuerit, vicinum fuisse arbitror.

m In editione Labbeana adduntur hic sequentia: Hunc locum præcipue sancti Marii confessoris aurea majestas & sancti Amantii æque confessoris & episcopi aurea majestas, & sancti Saturnini martyris aurea capsa & sanctæ Mariæ aurea imago, & sanctæ Crucis aurea crux, & sanctæ Fidis aurea majestas decorabant; ac dein subditur: Erant præter hæc Sanctorum multa pignora &c, uti in apographo nostro. Intelligit autem Bernardus per τὸ aurea majestas auream aut saltem deauratam S. Marii ac S. Amantii Conff. imaginem seu statuam, sacris eorum reliquiis nobilitatam; uti satis ex eo patet, quod scriptor ille, quam ante vocavit auream S. Fidis majestatem, mox ejusdem imaginem appellet. Porro de illo S. Mario confessore hic agi putem, de quo decessores nostri die VIII Junii pag. 112 egerunt; Amantius vero ille idem mihi esse videtur episcopus, qui die IV Novembris Segoduni in Rhutenis annuntiatur, quique tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ col. 197 primus Rhutenensis antistes ponitur; Saturninus autem martyr, ille, ni fallor, est, qui Claromonte in Arvernia ecclesiam, sub suo nomine Deo dicatam, habet, de qua meminit vetus liber de ecclesiis & altaribus, quæ in Claromonte consistunt tom. 2 Novæ Bibliothecæ Mss. pag. 720.

n Labbeus legit Bertillis. Ego nihil alibi deea, etiam sub hoc utroque nomine, memoriæ traditum inveni; nec præter nudum ejus nomen quidquam de ea produnt eruditi editores tomi X Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 380.

o Vide dicta de S. Mario lit. m.

p Labbeus legit: dilationis aliena affuere suffragia, & sensus est, sine dilatione affuisse S. Fidis suffragia, quibus cæcus & claudus ille tum visum, tum gressum divinitus recepit, quæ lectio planior est.

* apud Lab. deest Stephana

* Lab. spatia

* Lab. Arvernensis

* Lab. distulerit

* Lab. caputium

* Lab. in telam

* Lab. tamen

* Lab. ociosum

* apud Lab. deest autem

* supple prodigio

* Lab. jocatur

* Lab. dilucesceret

* Lab. cum

* Lab. in

* Lab. erectus

CAPUT II.
De eo, qui a suspendio furcarum S. Fidis auxilio liberatus est: de eo, cui ad conterendos ferreos compedes S. Fides malleum attulit.

CAPIT. X.

Inter cætera, quæ mihi de S. Fide adhuc pergenti, a diversis relatoribus, [Vir quidam ob furtum, a se non perpetratum, ad patibulum damnatus,] sicut summo desiderio indaganti, dicebantur, istud, quod nunc aggredior, in ore * totius populi festivo atque celeberrimo resonabat præconio; quod postea certius ab his, qui rei gestæ interfuerant, exquisitum, altæ memoriæ tradidimus *. Nobilissimus quidam, nomine Hadimarus de Avallena a cognominatus, (est enim regio Lemovicensis pagi montuosa ita nuncupata) inter numerosam familiam clientem habuerat, qui, equorum sibi aliquos furatus, effugerat. Hunc denique, alia tempestate cum casu inopinato offendisset, statim ei prunulis oculorum revulsis, liberum deinceps abire permisit, alterum vero jure sodalitatis huic adhærentem, nec tamen præfati latrocinii cooperatorem acsi reum paris facinoris, nodis miserabilibus nectit; cui renitenti, atque inficianti conscientiam furti, nihil profuit; imo per S. Fidem reclamanti, tale responsum vir crudelis edidit: Quid ultra aliud scelerati faciant, nisi, si, cum fuerint deprehensi, * S. Fidem sibi advocent patronam? Sed procul dubio clamor iste supplicio puniendus erit. Junctum ergo cursui caballino agit domum, inque subterraneo ac tenebroso profundi penoris ergastulo custodiæ mancipat, futurum sane, ut in crastinum furcis appendendum tradat.

[43] [e S. Fide, cujus auxilium implorarat, se eo supplicio non moriturum, intelligit;] Quid igitur faceret miser? Tota nocte in illo horrore tenebrarum timidus suspectusque a somno mansit alienus, verbis, quibus sapiebat, Deum Sanctamque ejus interpellare non cessans. Circa medium noctis aspicit de parte ostii ineffabilis speciei venire sibi puellam, ratus aliquam * esse cubiculariam, nisi quia, qua erat circundata, non candela, non aliquod lucernæ instrumentum lucem præferebat. Hæc accedens, cœpit illum veluti ignara, qua de causa carceratus tenebatur, rogitare. Cui omnia exponenti, ac postmodum voce * tamen percontanti, sanctam Fidem se esse, ipsa respondit. Et noli, inquit, cœptis desistere, nec diffidentiam ullam habere; sed semper, & nomen, & clamorem S. Fidis habeto in ore: verumtamen, quod tibi interminati sunt, cras subibis patibulum: sed vivit Omnipotens, qui te ab ipsis faucibus hiantis mortis revocabit. Hæc & hujusmodi prosecuta virtus cœlestis rediit: ille vero reliquum noctis ob insolitam Numinis visionem in grandi tremore transegit. Sed quem bona pars visitaverat, mens illi turbari non potuit.

[44] [ac re ipsa tertio suspensus toties a patibulo solvitur divinitus incolumis;] Facto mane, eductus inde, sistitur ante tribunal: sed quanto crebrius homo sanctam Fidem nominabat, tanto festinantius mens malitiosa patibulum accelerabat. Itur ergo ad locum supplicii; nec satis fuit seniori b servis suis imperare scelus *, nisi & ipsemet, magno comitante equitatu, abisset *. Neque * umquam, qui nexus ducebatur, nomen S. Fidis, ut erat præmonitus, deseruit, donec via vocis, lineis * coarctata laqueis, suffocato gutture, intercluderetur; mox deinde pendentem deserunt; & cum jam paululum in revertendo elongarentur, respidiunt, furcas vacuas cernunt. Tunc cum magno strepitu regressi, hominem, durius ligatum, relovant sursum; rursus quoque, cum revertentes retrospicerent, humi secundo furciferum elapsum hauriunt. Et jam aliqui virtutem S. Fidis esse dicebant, cum crudelis bellua eos minaciter cum exprobratione increpitans, reticere coëgerit. Tum multo durius atque immanius hominis guttur, ut fertur, renovatis angens retortis c, tandiu pendentem observavit, quandiu strangulatum incunctanter putaverit. Et tamen, cum per clivum montis jam revertens * descendere cœpisset, non potuit pati male sollicitus, quin torva lumina retorqueret, visoque miraculo, recurrit, reperiensque hominem solutum & incolumem, hæsitabat, quid faceret: cæteri vero, jam manifeste S. Fidis virtutem unanimes prædicantes, scelestissimi facti dominum suum reum esse, conclamant, nec se ultra tam indignum facinus passuros.

[45] Videns ergo senior miraculum, quod esset factum *, [quo viso, injustus judex, facti pœnitens, ad S. Fidem proficiscitur.] ductus pœnitudine, cœpit illum obsecrare, ut sibi ignosceret. Ille nequaquam acquiescens, ad S. Fidem potius itum ire, ut injuriam hanc exponat *, ait. Tum præfatus Hadimarus cernens viri obstinationem, & ipse quoque cum quindecim suæ domus Ephœbiis * nudis pedibus & inermis ad sanctam Virginem festinavit. Cerneres ambos Hadimaros (nam utrique id nomen erat) ante sacram imaginem tanquam ante tribunal concertare, hunc accusantem, illum suum peccatum confitentem & emendationem proferentem. At vero seniores loci intercedentes, dictata pro leto * hominis legali emendatione, inter eos concordiam fecerunt. Hoc miraculum plebeio relatu, ut dixi, jam passim auditum, concors monachorum sententia postea mihi verius retulit d. Utque dictis fidem facerent ampliorem, quemdam juvenem, Gerbertum nomine e, memorati Hadimari consobrinum, in testimonium accersunt, qui cum illo ad Conchas post ereptionem a suspendio venerat; sed & ipsum Hadimarum, si mihi fuisset spatium, vel per legatos vocatum expectare,vel iter ad ipsum extendere, potuissem videre; nec tempus plus quinquennio dicebant, ex quo id evenerat, defluxisse, ipsumque superstitem esse.

CAPIT. XI.

[46] Rursus de alio homine rem mihi opinatissimam unanimes retulere, [Captivus aliquis miro modo carcere liberatus.] qui cum diutina carceris custodia affligeretur, atque incessanter ad S. Fidem exclamaret, mox ei S. Fides vigilanti apparuit; quæ cum rogata, S. Fidis * vocabulo se nominaret, protinus marculum f vetustissimum scabraque rubigine obductum præbens, jubet illo compedes feriri *, dein ferri fragminibus onustum, ad Conchas celeriter proficisci; cujus monita ille perficiens, pervio carceris obstaculo, absque humano impedimento, divino fretus munimine, ad S. Fidem recta tetendit *, & pro magno beneficio magnas gratias Deo Sanctæque ejus non ingratus reddidit. Fuit ibidem marculus circiter tres annos appensus, ut insigne tanti miraculi peregrinantibus non deesset. Id nimis succensui, quod in memoratum opus marculum etiam destruxerunt *. Mirum dictu! Unde putas, sancta Fides corporeum marculum habuerit? Sed non debemus ratione humana divinum opus æstimare, sed factum fideliter credere.

ANNOTATA.

a Hadimarum hunc ab Ademaro, vicecomite Lemovicensi, qui tom. 2 Historiæ Domus Arvernicæ pag. 47 diplomati subscriptus invenitur, diversum esse, satis mihi quidem videtur indicare Bernardus, dum Hadimarum virum quidem nobilissimum, at minime Lemovicensem vicecomitem vocat, Fortassis Hadimarus iste unus ex Ademaris est, qui a Gaufredo in Chron. tom. 2 Biblioth. Mss. pag. 283 ad annum 1028 recensentur. Porro de provincia Lemovicensi consule Hadrianum Valesium & Baudrandum.

b Senior, id est, dominus. Consule dicta superius pag. 305 lit. g.

c Retortæ hic pro vimineis vinculis, aut funibus sumuntur. Præter alia, quæ Cangius ad hanc vocem observat, olim, ut & apud Hibernos, ejusmodi vimineo vinculo strangulatos patibulis affixos fuisse, constare asserit.

d Labbeus ita legit: Plebeio relatu, ut dixi, jam passim relatum, concordi monachorum sententia postea relatum est.

e Apud Labbeum desunt hæc: Gerbertum nomine. Is mihi aliunde notus non est.

f Marculus est pusillus malleus, teste Isidore lib. 19 Orig. cap. 17. In titulo vero capituli apud Labbeum legitur martellum, qui est malleus mediocris, de quo plura vide in Lexico Cangii, verbo Martus & Martellus.

* Lab. more

* Lab. tradimus

* Lab. addit statim

* Lab. denique

* Lab. voci

* Lab. solis

* an adfuisset?

* Lab. Nec

* Lab. ligneis

* Lab. male revertentes

* Lab. dignum

* Lab. exponens

* Lab. Ephœbis

* Lab. letho

* Lab. sancta Fides

* Lab. ferire

* Lab. recto tetendit tramite

* Lab. destruxerant

CAPUT III.
De eo, qui præmonitus a S. Fide per fenestram turris saltu evasit: & de mirabili asino.

CAPIT. XII.

Rem mirabilem, cunctisque sæculis memorabilem, & etiam fastidiosis lectoribus succinctam narraturus, [In Ruthenico tractu,] Deum, fontem sapientiæ vivum, fideliter deprecor, ut divinæ sapientiæ affluentiam intra pectoris mei arcana infundere, Sanctique Spiritus rore sensus mei ariditatem dignetur irrigare, quatenus ea, quæ vera sunt, ad utilitatem audientium * congruo rectoque sermone valeam expromere, ne * sententia mea a recto tramite exorbitando per inanes res, secus quam veritas habet, deviare inceptet. Miles quidam, qui erat in captione in pago Rotenico, castro Perso, sub dominio Amblardi cujusdam nobilissimi viri a, datis pro se obsidibus, ad S. Fidem, quasi aliud negotium acturus, quod * potuit, occultus venit. Deinde statuto placito sese in captionem recepit, unde qualiter post aliquantum temporis divina visitatione evaserit, dicendum erit. Sed primum terræ illius situs & qualitas paucis verbis repetenda.

[48] [cujus descriptio datur,] Est patria per omnia montuosa & etiam per loca horridis scopulis adeo edita, ut vix visus altitudinis vastitate queat exsaturari; sed inter hæc ubi forte planicies occurrit, frugum proventibus adeo fœcunda, ut pinguis Cereris Bacchique optimi b nulla terra feracior mihi fuisse videtur *. Hanc illi ingenuitatem ex eo accidisse opinor, quod sit his nostris regionibus editior & ideo hiberni frigoris immanitate rigidior, sitque solis * vicinior, utpote ad Australem plagam sita, & ideo æstivo fervore calidior, in æstate videlicet, propter vicinitatem solis torrenti calore nimis exæstuat; in hyeme vero propter altitudinem terræ nimiis frigoribus riget, sicut ubi Auster liberioribus habenis regnat. Igitur repugnantiis diversæ naturæ, quanto magis tellus illa urgetur, tanto magis excoquitur vitium, atque exudat inutilis humor, ac per hoc facta est lætioris dulciorisque germinis terra genitrix: sed quia, ut diximus, montium scopulorumque dissimilitudine a nostro solo discrepat, ideo contigit, ut prænominati oppidi structura, super excellentissimæ rupis soliditate fundata, per spatiosum aëris inane longe eminentior exurgat. Porro oppidanorum mansio de parte illa habetur, quæ planior habitabiliorque videtur, habens arcem erectam in editiore * loco, ad illam videlicet plagam, qua * altiore ruitur præcipitio; de qua etiam parte in summo turris solario herilis camera erat, ubi ipse senior * heros cum familiaribus sopitus placidum carpebat pectore somnum. Extra quam cameram in eodem solario de parte reliqui municipii captivus, quem dixi, ponderosa mole ferri cruribus innexus, trium vernaculorum custodia servabatur.

[49] Huic S. Fides jam dudum ad se querelosis vocibus exclamanti, [quidam in alta turre vinculis detentus, monente S. Fide,] jamque pene desperanti, sopitis custodibus, corporali specie conspicabilis apparuit. Quæ cum rogata ab illo, quænam esset, sanctam Fidem se esse, responderet, protinus instantia precum illius se esse fatigatam, adjecit, imo etiam diutino clamore coactam, a Deo tamen missam, ut eum absolvat, venisse. Quare igitur, inquit, longas moras innectis? Perrumpe per medium cameræ ac per summas turris fenestras elabere. Cumque ad vocem monentis reptare cœpisset, evigilans senior male solicitus, ferri tinnientis advertit motum. Dein excitatæ cubiculariæ, ut tardos cogat custodes, minaci auctoritate jubet. Quod cum illa perfecisset, & * clauso ostiolo, in conclave se recepit. Post aliquot horarum excursum, ecce, de integro S. Fides apparens hortatur hominem, ut rem aggrediatur; quod * ille statim faciens, reperto ostio clauso, in lectum vacuo conatu regreditur. Rursus quoque senior, ferrea collisione experrectus, pedissequam, ut prius, remisit. Illa, peracto herili præcepto, regressa, ostium cubilis per voluntatem Dei apertum dimisit.

[50] Post hæc omnibus multo graviori sopore oppressis, [inde desilit sine ulla sui Læsione,] ecce S. Fides tertio manifestata durius severiusque hominis arguit ignaviam; cumque ille * impedimentum ostii objiceret, seseque jam bis delusum, quam graviter ferret; Noli, inquit illa, dubitare, quia habebis pervium iter, & Deus adjuvabit te. Ille vero, confidens in Deo, gressu, quo poterat, cœpit motare se, & sic tandem cum magna difficultate penetrato cubili, ad ipsas fenestras subsistit *, casus altitudinem vehementer expavescens. Tunc S. Fides, adhuc labantis animi hominem comitata, & quasi viam assectando * præcedens, illum viriliter exhortari cœpit: Age, inquiens, siducialiter: non alio modo jam evadere poteris. Similiter olim Israëliticus populus in ultionem sceleris urbis Gabaa, tribum Benjamin debellans, antequam triumphum obtinuisset, divino monente oraculo, usque ad trinum conatum laborasse legitur c. Ad extremum ille in miserabili positus discrimine, assumpta audacia, ac posito d corde in periculo, pedes primum per fenestram emittens foras, se totum vasto credit præcipitio, sed nunquam mollius suaviusque sua pensilis pluma Sardanapalum fovit e, quam hunc durissima rupes excepit; adeo divina supportante virtute, ut, cui natura negaverat alas, hic plane volare, non cadere videretur. Quo miraculo factus securior, etiam multo profundioris præcipitii saltum addere non dubitavit; nam de summis scopulis, super quos arcis tota moles innitebatur, super inferiores ruens, ad certissimum terræ solum tertio saltu perlabitur.

[51] [ac reperto præter exspectationem asino] Mirum dictu & terribile auditu, quo ausu mens humana tantum periculi invadere unquam potuerit; nam & ipse talia narrando, fateor, nimio horrore totus intremisco. Sed, qui Sanctam suam voluit glorificare tali miraculo, dedit huic non terreri tanto præcipitio, in quo, licet nihil læsionis receperit, crepitus tamen contonsarum * bodiarum f in primo quidem saltu usque ad aures dormientis pervenit. De qua remiles expergefactus, nimio furore succensus, servis suis rem prænunciat, reos culpat, furciferos judicat; postremo minaciter imperat, ut quamprimum fugientem insequantur. Illi, senioris monita ridiculo habentes, attriti cadaveris frusta se in crastinum lecturos satis in tempore, promittunt. Illis tamen nequaquam acquiescens faces, lampadesque accendi, atque per aliam partem, qua facilior erat descensus, cursores velociter præcedere, hominemque comprehendere præcepit. Ille tædarum hauriens fulgorem, unaque sese persequentium vociferationem jam in proximo audiens, incertus, quid ageret, utpote gravatus utraque vestigia maximo pondere ferri, ad effugium * tamen parvæ sylvæ, quam per providentiam Dei oppidi vicinam natura perduxerat *, vi, qua poterat, reptans, sese totis annixus * viribus contrahere contendit; nec ab aliquo cogi opus erat, cui ipsa necessitas imperabat, nec reprehendenda tarditas, qui, ut sibi videbatur, segnior incedebat testudine.

[52] [insidens fuga elabitur,] Cumque in hujus anxietatis laboraret discrimine, & jam se * intra condensa arbuscularum aliquantulum colligeret, mirum in modum offendit asinum g, in cujus faucibus nodata zona pro capistro, asinino tergo more insedit fæmineo, versis ex uno latere cruribus, propriique commodi potius rationem ducens posthabuit honestatem virilem. Actum erat procul dubio, si unius puncti spatio fugientem hic asinus fuisset remoratus. Nunquam expeditiore blandioreque tolutatura h campitor i equus aut * regalis incessit, quam per mediam regionem asinus in eam partem, qua fugitivus minus quærendus putaretur, transabiit. Interea sessor, non adeo securitate fretus, subinde respectat, & retorquet aciem, si forte aliquem vel audire, vel videre posset, donec, jam octo pene peractis millibus, se satis in tuto videret. Et jam diescebat, & jam mortales ægros aurora promicans ad laboris exercitium cogebat. Tunc ille alligato ad quoddam virgultum asino, ubi silices duriores vidit, paululum a semita se detorsit; quorum ictum ferreus rigor excipiens in modum glaciei facilem sui resolutionem dedit k. Inter agendum vero cœlestis asinus evanuit; nam respiciens ille, neque animal ipsum vidit, neque etiam animalis vestigium, quantalibet investigatione insistens, in aliquo penitus invenire potuit; cingulum vero ad argumentum miraculi, ubi ipse nexuerat, reperit.

[53] Ergo ad S. Fidem pedestri itinere recta tetendit *. [& recta ad S. Fidis monasterium cum ipsis vinculis suis tendit.] Nullum pulchrius basilicam S. Salvatoris aut speciosius spectaculum intravit ante hunc diem, neque aliquid libentius populus Conchacensis aliquando aspexit, quam quod nobilis viri clarissima persona * ac procera pulcherrimi corporis statura, ponderosam ferri massam gestans humeris, per circumfusas solemnizantium turmas * perrumpit, tanquam leo, qui, fracto carcere, grandi mole catenarum oneratus colla, nativum sylvæ repetit refugium. Tunc homo coram omni populo, ibidem deposito onere, hostilem sarcinam, quam captivam collo advexerat, libertate donat, ac felici postliminio redux seniores cum omni populo tanti miraculi novitate lætificat. Dein amicorum animos diu in mœrore suspensos explet inopinæ reversionis gaudio, nec aliquid tristitiæ captivitas illa post hoc * intulit, cui nec damnum pecuniæ successit, nec detrimentum corporis.

[54] Sed quid putas, de illo asino conjiciendum esse, [Auctoris de hoc miraculo observatio.] nisi benignæ virtutis angelum fuisse, in figuram humilioris jumenti manifestatum? Super quod etiam ipse Salvator residens, ut sæcularis pompæ contumacitatem humiliaret, viliori gestamine vehi potius voluit, cum tamen esset ille excelsus super omnes gentes Dominus, & super cœlos gloria ejus. O magnum meritum unius Puellæ! O admirabile donum uni Fæminæ concessum! O admirabilis & ineffabilis gratia uni Virgini præstita, cujus virtutes nec calamo notari, nec etiam lingua humana jam expediri poterunt; non enim ibi S. Fides tantummodo, ubi corpore requiescit, miraculis pollet, sed etiam, sicut ab his, qui quotidianis ejus intersunt virtutibus, didici, in terra, in pelago, in carcere, in infirmitatibus, in periculis multis, &, ut ipse jam ex parte probavi, in necessitatibus variis, si quis eam recto corde interpellaverit, præsentem sentiet, & ubicumque S. Fides habet nomen, ibi quoque habet virtutem ad laudem & gloriam Christi Dei omnipotentis l.

ANNOTATA.

a Hujus castri hodiernum nomen Gallicum nuspiam invenire potui. Illud etiam eruditis editoribus tomi X Scriptorum Rerum Gallicarum ignotum fuisse, ex eo conjicio, quod tum in Indice geographico, tum in ipso Opere pag 380 nihil præter nudum ejus Latinum nomen expresserint. Neque Amblardus ille, vir nobilissimus, mihi magis, quam illis, aliunde notus est.

b Per Cererem frumentum, per Bacchum vinum intelligit scriptor noster.

c Hac de re consulesis Lib. Judicum cap. 20.

d Fortasse supplendum timido; nisi per cor in periculo ponere Bernardus significare voluerit animos in periculo sumere.

e Sardanapalus, Assyriorum rex, utpote omni mollitiei genere effæminatissimus, molli certe, ut cetera taceam, lecto usus est.

f Bodiæ seu Boiæ sunt compedes aut torques vinctorum. S. Hieronymus lib. 5 in Hieremiam cap. 27 in hæc verba: Fac tibi vincula et catenas, addit: SIVE κλοιοὺς qui Hebraice appollantur MOTOTH, & sermone vulgari BOIAS vocant. Ita Cangius, apud quem plura vide verbo Boia.

g Hunc non fuisse brutum animal, sed benignæ virtutis angelum, infra conjectat Andegavensis scholasticus, cui hac in re fidem, qui vult, habeat.

h Tolutatura vox est derivata a verbo non satis Latino tolutare. Dicuntur autem equi tolutare seu tolutim incedere, cum crura altius in currendo tollunt & subsultim incedunt. Gallice troter dicitur. Adisis Menagium in Lexico Etymologico eodem verbo troter.

i Campitor equus, inquit Cangius in Lexico, est cursor, stadiodromus equus, Gallice cheval de manege, de course.

k Durioribus silicibus vincula disrupta fuisse, indicat Bernardus.

l Labbeus addit: Qui omnipotentiæ suæ habenis cum Patre & Spiritu Sancto coæterna unitate regnat per sæcula æternaliter manentia. Amen.

* apud Lab. deest audientium

* Lab. nec

* Lab. quo

* Lab. videretur

* Lab. soli

* Lab. mediocri

* Lab. quæ

* apud Lab. deest senior

* apud Lab. deest &

* Lab. addit cum

* apud Lab. deest ille

* Lab. substitit

* Lab. affectando

* Lab. contusarum

* Lab. effigiem

* Lab. produxerat

* Lab. annisus

* Lab. omittit se

* Lab. eapitot equus ac

* Lab. intendit

* Lab. omittit persona

* Lab. addit ad sepulchrum prorupit

* Lab. hæc

CAPUT IV.
Aliud de Gerberto miraculum. Item de peregrino capto & vinculato subitoque S. Fidis auxilio liberato.

CAP. XIII.

Revocetur ad memoriam ille Gerbertus a, cujus mentionem jam dudum in superiore libro fecimus, [Dum Gerbertus, uno jam captus oculo,] quemque post evulsionem oculorum, more illuminati Witberti b, illuminatum diximus, provida videlicet mirabilique summi Artificis dispensatione, ut virtutem, cui in alio congratulatus fuerat, atque, cui acciderat ultra omnia, quæ in mundo felicia putantur, beatificaverat, ut ipse aiebat, cum primum sibi accidisset videre prædictum Witbertum, hanc demum in semet ipso factam cerneret, ac præter spem simili felicitate gauderet; deinde tamen, ne insolentia quandoque elatus ad desertæ militiæ malum reverti ultra præsumeret, justo Dei consilio unius restauratorum oculorum lumen amisisse, reliqua oculi substantiæ salva intogritate, dextrum vero integrum retinuisse & deinceps vitam sinceram in tranquillo, & absque remeandi sollicitudine egisse scripsimus. Hujus miraculi certitudinem, sicut ipsi in priore itinere audivimus & vidimus, inter cætera compendiosissime litteris designatam, post in patriam regressi latius emendati usque digessimus. At vero dum aliquot annorum, ut paulo ante dixi, intervalla extitissent c, quibus neque Conchas rediissem, nec legationem misissem, de hoc Gerberto haud impar priori accidit miraculum.

[56] [a furibundo viro, tamquam fur, invaditur, alterum sanum amittit;] Nam cum ipse quadam die ante plateam templi spatiaretur, pellemque agniculi, veluti gratia ludendi, in manu ventilaret, mox ei quidam Burgensis d illius villæ Barnardus (Porcellum cognomine dicunt) furibundus insilivit, & quia consimile tergus transacta die perdiderat, ipsum fore *, falsa opinione delusus, non dubitavit; unde, sicut erat temulentus ac sobrietatis impos, absque ulla præmeditationis discretione statim illum ille nequissimus convitiis appetit, suæque rei furem compellans, etiam legali comprobatione latrocinii inpræsentiarum tentat vindictam, Alter vero objecti injuste convitii impatiens (nam rari perpaucique sunt mortales, qui non commoveantur, si etiam merito dehonestantur) par pari respondere, neque in aliquo verbis illius cedere; ita utrinque intractabilis rixæ conflictu audire erat omnigena convicia in alterutrum objectari, quousque ad pugnos ventum est; dum ergo aliquandiu æquo marte dimicarent, & neuter cederet, ille Barnardus, quem sævior instigabat furia, e commisso certamine se proripiens raptim ad arma recurrere cœpit. Verum ut in hujusmodi festinationis articulo solet obtingere, non fuit opportunum arma suppetere ad manum, sed tantum veru reperto, in quo caro assata decocta fuerat, oculum illum sanum repetito conflictu penitus inspicat e, pupillaque terebrata f, reliquum ocelli in particulas disjicit violentus. Postremo vicinorum concursu dirimuntur.

[57] Tum Gerbertus, recenti cruore vestem notatus geminaque lucerna captus, [at hunc ei restitutum iri , S. Fides pollicetur, quo re ipsa recepto,] in ecclesiam ductu alieno, festinare, clamoresque ad cœlum ingeminare, ac S. Fidis auxilium invocare. Denique totos tres menses continuos per singulas noctes coram sanctuario excubavit, omnia invictis clamoribus fatigans, sanctamque Fidem instantius increpitans. O S. Fides, Conchacensium domina, quare, inquit, non tuebaris oculum, quem olim eradicatum reddidisti? Quare non defensabas misellum, quem tuo beneficio servum tibi peculiarem acquisivisti? Hæc & similia assiduis vocibus repetere non cessavit, quoadusque festivitas S. Michaëlis g instaret. Nocte itaque illa, quæ præcedit vigiliam, ecce in somnis S. Fides apparens sic sibi visa est dicere: Vade crastina die post Vesperas cum processione monachorum ante altare S. Michaëlis, & ibi Deus tibi restituet oculum. In crastinum ergo ad horam, qua sibi jussum fuerat, homo divinæ visionis haud immemor, in oratorium S. Michaëlis processionem comitatus est, ubi cum pro honore futuræ celebritatis antiphonam super Euangelium concinerent, cœlestis Artifex, cujus sapientia nihil repperit difficile, detrimentum proprii figmenti supplere dignatus, non est passus ultra diutinas lacrymas dolentis ac supplicia vota inaniter fundi, unius oculi substantiam jam bis conditam tertio reformans, quater etiam in novissimo magnæ resurrectionis die reformaturus; nec tamen plures oculos, quam reliquis mortalibus natura dedit, hic in illa ultima regeneratione credendus est habiturus.

[58] Cumque ergo novi oculi acies cuncta circa se intuens circumpositorum formas jam clare discerneret, [gratias ille S. Fidi refert, ac non diu post pie moritur,] antequam in vocem tanti gaudii erumperet, ipse primus omnium ad campanarum funes indomito cursu per gradus solarii præcipitavit, quod in aditu monasterii arcuata maceria h sustentatum jam dicto altari subjiciebatur. Quem protinus insequentes ministri, huic officio dediti, nil jam de ostensa cœlitus virtute cunctati, universam signorum classem exagitant, pariterque Te Deum laudamus omnis chorus divinasque laudes intonant; sit clamor & ineffabile gaudium, cui in rebus humanis nihil æque conferri potest. Ille denique, interjecto parvi temporis spatio, cum tanto gaudio bonoque testimonio ineffabilibus mirabilibus glorificatus, vitæ metas consequitur, ad illam procul dubio interminabilem vitam translatus, in qua sancta virgo & gloriosissima martyr Fides perenni lætitia fruitur, habens & ibidem Garberti consortium, cujus in hoc sæculo post reparationem mutilati capitis non est passa dissidium.

[59] [superstite etiamnum Witberto, de quo Bernardus nonnulla addit.] Hunc ergo secundo itinere, quia excesserat, videre non potui, illum vero antiquiorem Witbertum, qui cognomen Illuminati ex eventu habuerat, adhuc Dei gratia vidi admodum senem multumque super reditu meo flentem ac dicentem: Nunc reverteris, domine pater, meusque & re & consilio adjutor; ego, jam plenus ævi senioque confectus, scio, me satis non te in hac vita posthac visurum: Deus & S. Fides reddat tibi meritum, qui de longinquo solus hanc curam cepisti, ut virtutes ejus audire ac retinere venires; cujus ego oculos ob dignitatem insignis miraculi terque quaterque deosculatus ei Vale dicens abscessi. Porro si Deus ad Conchas me per suam misericordiam quandoque reduxerit, adhuc eodem superstite, illud jam non habebo tantæ vilitati, nec a pectore alienum, quominus celeberrimis scriptis perpetuæ tradam memoriæ, faciamque cunctis sæculis memorabile. Quidni faciam, cum constat, hanc pessimam ætatem non alibi audisse nos tanto glorificatam miraculo. Sed jam prolixus sermo, ab his, quæ restant, nimia dilatione nos suspendens, maturo claudatur fine.

CAPIT. XIV.

[60] Peregrini quidam, Lemovicensis pagi indigenæ, abeuntes ad S. Fidem, [Peregrinus quidam, injuste compedibus funibusque constrictus,] transibant * prope castellum Oëbali i, quod dicitur Torena k, quibus forte fuit obvius quidam ejusdem oppidi municeps, eorum inimicus, Gosbertus nomine, clericus quidem solo cognomine, sed actu terrenus miles, qui, statim inventa causa, redegit omnes in captionem. Domnus Oëbalus * forte aberat *, cujus conjux tunc, sed mox per divortium ab eodem deserta, domna Beatrix l, hoc audito, mandat militi, ut, si se unquam velit habero benevolam, Romeos m statim abire sinat, nec prorsus inius horæ spatio intra septa municipii detineat coactos. At ille, non audens ex toto dominæ mandatis contraire, Hos, inquit, pro imperio dominæ dimittam, retento hoc solo, qui mihi injuriosior extitit, quem impunitum abire difficile est; quod si ita sibi non sufficit, noverit non improperaturam *, quod etiam pro S. Fide certus sum nunquam me facturum; & ita, dimissis cæteris, illum unum jubet compedibus constringi, quos rustica lingua BODIAS n vocat; quorum clavi, martello duriter obtusi, ut inextricabilis illa fieret connexio, ultro franguntur, ipsis etiam frustatim compedibus conquassatis. Denique alteris compedibus mutuo petitis itidem actum est. De tertiis quoque eadem jactura accidit, & ait: Ut video, S. Fides, nisi astu caveo, meum mihi inimicum vi auferet; verum annitar ego, uti res secus, quam autumat, possit evenire.

[61] [illis patrocinii S. Fidis miro modo eximitur,] Tunc vero arctis chordarum voluminibus lacertis in crucem ante pectus constrictis, post hæc utramque palmam, circa collum utrobique circumactam, inter humeros violentissime revincire fecit, sicque subter ascellas regyrantibus ligaminibus ventrem crudis nodis coarctari, adeo ut ipsius inauditæ connexionis modo sic miser constrictus suffocaretur, ut anhelitus gracili spiraculo vix sibi sufficeretur * vita. Cui ita in solitario conclavi clauso duodecim lanceatos viros, quos æque vesanæ mentis expertus erat, instanter adftare jubet. Qui, si viderent ipsum * divina solvi virtute, illico, ne vivus evasisse gloriaretur, omnes uno ictu pariter transverberatum obtruncarent. At post modicum intervallum, ille miserabili adductus angustia, sitiens, difficile verbis id exprimere potuit; tanta vinculorum duritia organales fibras obstruxerat. Tunc unus, quos dixi, satellitum, petita aqua, cum deprimeret illaqueatos sub gutture cubitos, ut laxato mento haustum ori ejus aptare posset, illa nodorum difficultas sese absolvit ultro, ipsis tantum resticulis hærentibus brachiis ipsis, quibus fuerant appositæ.

[62] Ipse vero, sentiens se divinitus solutum, cœpit illinc præstrenuus effugere. [& incolumis e carcere elapsus, ad S. Fidem tendit.] At illi, statim ex præcepto senioris ipsum mucronibus adorsi confodere, tanta continuo divinæ virtutis vi obstricti in loco hæsere, ut nec moveri quidem quisquam eorum posset, ut nec penitus verba ad alterutrum dare. Sicque repente angelus Domini coarctavit eos, ut, acsi lapidea simulachra, immobiles permanerent. Unus tantummodo, inter suffocationis angustias obscœnæ interjectionis dans mugitum, cum grandi difficulatate in hanc vocem erupit: Vah, jam pergit; cætera, fixus immotusque tamdiu perstitit, quoad ille alter ad domnam Beatricem transfuga * sese in tuto reciperet. Cui illa in crastinum duces delegavit, quandiu fines castelli longe excederet, tutumque iter carperet, cui erat Petrus vocabulum. Denique cum sociis ad Conchas attingens & pro absolutione sua grates inibi Domino persolvens, post inde lætus est ad propria reversus, ligaminibus relictis in testimonium virtutis, quæ remansisse dixi laxis nodis pendentia brachiis. Anno fere & dimidio post secundam a Conchis reversionem accidit mihi certo negotio domni Willelmi o, Pictavorum comitis, adire curiam, in qua cum domnam Beatricem viderim, a Richaredo p fratre suo, Rotomagensium comite, illuc missam, ardenter ejus colloquium aggressus, illico rogitare cœpi super hoc miraculo. Cujus verba, per omnia monachorum Conchacensium concordantia, esse poterat probabile argumentum, si quis dubitaret in aliis etiam mihi ab eisdem narratis.

ANNOTATA.

a Aliud hoc de Gerberto, libro 1 Miraculorum cap. 2 memorato, miraculum abest ab editione Labbeana jam sæpe laudata. Porro ex infra dicendis patebit, illum, tametsi pag. 307 monachorum præbenda, seu monachorum cibi ac potus portione diurna contentus in cœnobio Conchensi Deo serviisee dicatur, stricte tamen monachum non fuisse.

b De Witberto illo adisis caput 1 libri 1 Miraculorum a pag. 302.

c Adi Commentarium num. 90.

d Burgensis apud Cangium hoc verbo, uti etiam apud Bernardum, hic, est burgi seu villæ clausæ incola seu municeps.

e Inspicare hoc loco idem sonat, quod invadere; utitur autem priori verbo Virgilius, sed sensu diverso, lib. 1 Georgic, versu 292 ita canens: Ferroque faces inspicat acuto.

f Terebrare idem quod perfodere. Unde terebrata oculi pupilla, necesse fuit, ut non tantum videndi facultate privaretur Gerbertus, sed, uti Bernardus mox etiam subdit, ut ejusdem oculi, crassiori veru cuspide perfossi, reliqua pars in particulas dissilierit.

g Colitur hic sanctus Archangelus præcipuo die XXIX Septembris, quo de eo aliisque Angelis a decessore nostro P. Stiltingo fuse actum est.

h Per arcuatam maceriam Bernardus fornicem indicat.

i Oëbalus ille idem est, qui in Chronico Gaufredi, Prioris Vosiensis, tom. 2 Novæ Bibliothecæ Mss. pag. 290 Ebolus vocatur. Fuit Gulpherii de Turribus, Archambaldi & Cambæ Putridæ cognominati, filius, genuitque Archambaldum, cujus matre legitima (hanc Bernardus Beatricem vocat) adhuc vivente, non legitime aliam duxit, de qua genuit Guillermum & Robertum. Hic Oëbalus castrum de Torenna, quod pater suus, teste laudato Gaufredo, acquisiisse dicitur, Guillermo filio cum consensu Archambaldi postmodum dedit. Plura de eo curiosus lector cit. pag. 290 videat.

k Labbeus cap. 14 Torennam vocat. De hoc autem castro multa tradit Valesius in Notitia Galliarum pag. 557, unde nonnulla huc transcribo. Torinna, inquit, seu Turenne, castrum est veterrimum, vicecomitatus titulo insigne, cujus mentio fit in veteribus nostris Annalibus, atque etiam apud Eginhardum in rebus gestis Pippini, Francorum regis, in anno Christi DCCLXVII. Et post nonnulla subdit: Torinna ergo primum dicta est sincero nomine ante annos DCCCC; postea Torenna, in in E mutato; deinde Torena, sublata N littera; ac demum Turena, ex quo vocabulo factum est vulgare nomen Turene: quod est castrum summo monti impositum. Torinensem autem vicecomitatum partem agri Lemovicini, Cadurcini & Petrocorici obtinere, atque a Sarlato, Petrocoriorum urbe, usque ad Novum Vicum (Gallice Neuvic) leucas Francicas amplius 30 in longitudinem patere, ibidem laudatus Valesius scribit.

l Beatrix illa infra dicitur Richaredi seu Richardi, nempe II hujus nominis Rotomagensium comitis, soror.

m Adisis dicta de hac voce pag. 305 in Annotatis lit. d.

n Vide Annotata pag. 315 lit. f. Per rusticam autem linguam hic intelligi debet vulgare Francorum tum temporis idioma; de cujus a Latina lingua distinctione vide Cangium in Præfatione ad Glossarium suum num. XIII, & Annotata in Vitam S. Beregisi tom. 1 Octobris pag. 523lit. u.

o Est is Willelmus IV, Pictavensis comes & dux Aquitaniæ, Ferabrachia dictus, qui Fulbertum, Carnotanum episcopum, Bernardi nostri olim magistrum, impense coluit ac dilexit. De eo consulat curiosus lector tomum X Scriptorum Rerum Gallicarum locis vix non innumeris.

p Richaredus ille est Richardus, Normannorum princeps, ad quem Fulbertus, Carnotensis episcopus, supra plus semel laudatus, epistolam dedit, quam videsis tom. X Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 451.

* supple futem

* Lab. transierant

* Lab. Oëbalius

* Lab. abierat

* Lab. impetraturam

* Lab. sufficeret

* Lab. illum

* Lab. transfugit

LIBER III.

CAPUT I.
Bernardo, tertia vice Conchas profecto, tertium de miraculis S. Fidis librum conscribendi occasionem præbet prodigium, quo S. Fides gladio percussum mirabiliter sanavit.

CAPIT. XV.

Anno igitur ab Incarnatione Domini millesimo vigesimo a, [Anno Christi 1020 Bernardus, tertium Conchas profectus,] Indictione tertia, tam S. Fidis amore motus, quam Witberti b illuminati gratia revisendi, tertio ad Conchas repedavi; quem superstitem non reperiens, admodum ægre tuli, licet ipsum, ut confido, pax bona in terra viventium habeat, quem hic Dominus tanto miraculo glorificaverat; nec de salute ejus desperant, qui in hora exitus & confessionem illius integram, obitumque facilem viderunt; nec tamen subitaneum, quia præsensisse horam ipsum aiunt, quamvis nulla dolorum angustia prænunciante.

CAPIT. XVI.

[64] Post hæc autem, rite completa solemni orationum celebritate, volentem protinus redire cœperunt instanter interpellare, [tertium de miraculis S. Fidis librum conscribere aggreditur occasione miraculi,] atque obtestari, uti tertium S. Fidis miraculorum adderem libellum. Ego vero summa vi facturum abnegare; neque enim esse necesse; cum prioribus non modo potiora, sed nec similia nequeant inveniri; at illi instare, facto peropus esse, neque me in eo causam captare posse, quod nesciant tale aliquid, cui nihil præferendum in divinis operibus ipse judicem; quod mihi ardenti sollicitoque animo percontanti, venisse dudum ad S. Fidem, aiunt, quemdam Petrum ex Arvernia c clericum, genere clarissimum, dignitatibus præpotentem; cui cum novellum primæ editionis nostræ codicellum exhibuissent, auctoremque nomine designassent, nimium conquestum esse, vel defuisse adventui meo, vel me per fines suos non divertisse, cui quoddam narraret insigne & inter præcipua ponendum, perhibent.

[65] Dicebat enim, militem se habere, Raymundum nomine d, [quo quidam miles horrende vulneratus] virorum quinquaginta potentem, de vico Valeriis e pluraliter nominato, qui aliquando in dirimendo tumultu fulminei gladii, ex adverso librati, ictum adeo validum exceperat, ut nasus divisus per malarum medium, mandibularum quoque una in duo desecta, alteraque ad medium fere truncata, linguæ etiam radical gutturi disjunctum, hiatum sub palpebris patefecissent in tantum immanem, ut divisæ faciei offa horreret pendula, quem fideles & amici domum referentes trium fere mensium spatio observant semivivum, cujus vita, insanabili vulnere saucia, amicis plus tædio erat, quam gaudio, cum nec buccæ usus ad capiendum cibum esset utilis, sed per hiatum, quem diximus, defruta f duntaxat distillarentur pinguia. Ita miser, odibilis vitæ mora diu protractus, cœpit jam intra se cogitare, ut ad S. Fidem se deportari crastina luce, nutu, quo posset, innueret, non tamen eo voto, ut de salute corporea, quæ irreparabilis videbatur, ultra cogitaret; sed ut animæ, vel inter vias, vel ad S. Fidem obeuntis superna miseratio succurreret.

[66] [a S. Fide, ei apparente, subito sanatus fuit,] Ita fixa sententia, cum nocte secuta inter angustias mœroris & tristitiæ gravius obdormiret, & * ecce, sibi S. Fides apparere visa est, forma puellari & eleganti, adeo venusta, adeo decora, ut nihil illi in humanis formis posset comparari; quæ ubi proprii nominis notitiam roganti intimaverat, illico eadem, sese a Deo venisse, adjecit, ut volentis, nec valentis ad S. Fidem tendere, succurrat votis. Et post hæc dilucide & aperte pro eo data oratione, Pater noster adjecit in fine, finitoque capitulo, putrefacto ori sagax Medica digitos ingerere, sicque dentes singulos jam exhalante tabo labefactos infigere ac reformare visa est, deinde palma subjecta mentum erigens illam hiulcam rimam rejunxit, ac præmortuam penduli vultus offam mirifice spiritu divinæ vivificationis animat. Et ita saluti restitutum imperat, ut S. Salvatori grates agat, ad Conchas properare.

[67] [non sine suo suorumque famulorum stupore.] Cumque aurora diei ortum præsignaret, experrectus ora manibus contrectata reperit redintegrata. Cujus miraculi certitudinem ut planiore argumento addisceret, tentat, an possit usum exercere loquendi; primitus excelso clamore vocat famulos, & quia longe famis passus inediam fuerat, voce improba poscit cibum. Illi evigilantes, & vesanum aliquem, qui tam mane cibum roget, existimant, & super sono herilis vocis hærent stupefacti; qua tamen vox illa resonat, cursum intendentes, accensis luminaribus, præter spem inveniunt hominem salvum & incolumem. Quibus mirantibus & hesternum propositum & divinæ visitationis narrat somnium. Refocillatus ergo recreatusque edulio pergit ad S. Fidem, reditque festinus, ignarus idem, ut laïcus & indoctus, narrandum esse monachis tam grande miraculum; sed postquam domnus Petrus hæc eadem narraverat, remissus ab ipso non modo sola, sed pluribus post vicibus repedavit. Testantur, qui sæpius ipsum viderunt, in modum tenuissimi fili vestigia ferri rubra videri.

ANNOTATA.

a De anno, quo Bernardus tertium Conchas adiit, actum etiam est in Commentario num. 90. Porro tum hoc, tum sequens capitulum ab editione Labbeana abest.

b De Witberto actum est lib. 1, cap. 1, & cap. 4, lib. 2, num. 55.

c De Arvernia vide dicta superius pag. 306 litt. bb. Porro is Petrus mihi alias ignotus est.

d De Raymundo illo nihil alibi inveni.

e De vico Valeriis tacent Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, aliique geographi, quos consului.

f Defruta sunt vina cocta usque ad consumptionem mediæ partis, a defervendo sic dicta. Ita Columella lib. 12, cap. 21 apud Robertum Stephanum: Mustum quam dulcissimum decoquitur ad tertias; & decoctum, sicut supra dixi, Defrutum vocatur. Virgilius 4 Georgic. versu 269 Pinguia defruta memorat.

* & redundat

CAPUT II.
De quodam Barnardo de morte suscitato, & de mirabilibus in ipso, ad S. Fidem veniente, in via patratis.

CAP. XVII.

Quoniam a quidem flagranti amore gloriosissimæ virginis & Christi athletæ insuperabilis Fidis nimium succensi intermissa diu scribendi otia rursus repetere cogimur, [Scriptor sibi postulat S. Fidis patrocinium,] illius sacratissimæ ac dilectissimæ Martyris efflagitamus magnificis juvari suffragiis, quæ, cœli in arce civibus juncta Angelicis, per virtutum præclara magnalia, nobis tacentibus, totum per orbem suæ potentiæ prædicatrix coruscat; hæc enim, licet corporali specie populis sese offerre nequeat, jugiter tamen patefactis miraculorum portentis se manifestat; nec jacet usquam terra polis sub ambobus, quæ sui nominis laude & fama carere dignoscatur, nec immerito, quæ, primis sub auspiciis Virgo præclaræ indolis in omni pudicitiæ honestate florens, cunctisque in actibus auro purius fulgens, illud in sese consertum retinuit, in quo dicitur: Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea suavem dedit ei odorem b.

[69] Vere superno Regi in alto cœlorum throno residenti nardus ejus sanctitatis & vitæ cœlibis dulcem halavit fragrantiam; [idque multis titulis extollit.] quia tota odor bonus erat Domino juxta Apostolicam sententiam c, quæ denique in passionis torrido incendio vaporata, fracto pœnis acerrimis corporis alabastro, myrrha facta est electa, cujus virgulas suavissimæ dulcedinis per diffusos mundi emittit cardines, in quibus gloriosæ Virginis & magnificum nomen pio amore excipitur, & æternum memoriale digna veneratione commendatur. Hæc, sicut mira ejus virtutum testantur insignia, dum morti debita in tormentis exuit membra, liberiorem mutata est in husiam d, per quam vehementissimo in momenti puncto, per vacous aëris campos discurrens ubique terrarum in necessitate ejus suffragia poscentium auribus adsistit præsens, nec habet jus lædendi quilibet morbus, ad ejus invocationis malachmata e delendus; mors quoque ipsa, quæ nemini parcere didicit, jam dedocetur misero pallore ora inficere, quæ sancta Virgo, supplicibus votis conducta, pristino rubore velit accendere. Quin etiam inusitato more voracissimus orcus ab ore cruento intactas cogitur reddere animarum offas f, quibus insatiabilem cupiens lenire famem harpialem g semper inhiat infarcire ventrem. Tanti honoris præmiis ditatur a Domino clarissima Virgo, pro cujus amore diversis tormentorum suppliciis excruciata, mortis non timuit perpeti extrema, cujus præclara fama, inremissis aliquando pennis loca quæque oberrans, cunctos, ut diximus, angustia qualibet oppressos, ad ejus patrocinii beatissimum asylum invocandi hortatur, quia & auditu est facilis, & prodiga muneris.

[70] Unde * contigit, quemdam nomine Hunaldum h Tolosanis i in partibus sanctæ Martyris admirandum promeruisse beneficium, usuque * & opere inopinatam * experiri ejus magnificentiam virtutum; [Juvenis] habebat enim filium, nomine Bernardum*, quem de more misit ad armentum in pascuis servandum. At ille, pastorali cura suscepta, die quadam, surgente hespero k, armenta domum reducens, per negligentem incuriam bovem unum inter fruteta dimisit, reliquos vero bostaris præsepibus l inseruit. Cernens igitur, vacuo loco unum abesse animal, pascua per furvas noctis tenebras solivagus repetiit, sed magna parte noctis illius jam elapsa, casso labore quæritandi, sine bove tristis ac mœrens rediit. Quid ageret, quo se verteret, nulla ei ratione paret? Improbissima enim patris severitate perterritus, eo sciente, tectum non audet subire, neque, quid ei acciderit, ullatenus intimare. Tandem vero, sopitis omnibus, lectulo se contulit clanculum *; ubi cum membra amissi bovis indagine admodum defessa jactaret, illico tanto dolore corripitur, ut pene omni ossium compage resolutus crederetur, quo dolore nimium invalescente, & motu artuum fraudatur & rationis officio privatur.

[71] [pastor, defunctus & sepulcro condendus,] Mane autem facto, ut eum pater tanto conspexit correptum languore, deposito furore, mox super imminentem nati interitum flebilibus cœpit gemitibus dolere. At * dum vastis singulatorum quateretur ictibus, S. Fidis salutiferam opem magnis implorat clamoribus, ut pristinæ incolumitati ejus restituatur filius. At ille, toto corpore manens immobilis, summo duntaxat in pectore videbatur ei palpitare * calor vitalis, atque tali in stupore membrorum dies peregit novem, extinctis lucernis oculorum. Decimo autem die, quæ Dominica habebatur, ut viderunt pupillas * luminum in morte contabescentes, gelidoque sudore frontem ac genas rorantes, apposita lævo lateri manu nihil vivum salire sentiunt, sed omnia æterno sopori dedita evidentissimis signis agnoscunt. Quid plura? funus parant, exanimeque cadaver sandapilæ impositum ululantibus lamentis celebrant.

[72] [ad invocationem S. Fidis] Sed cum luce crastina ad defossum sepulturæ ejus locum veheretur, pater impatientis amoris affectu extincti gelidum nati corpus amplexatur, oculosque ac vultum omnem irriguis lacrymis humectans locum omnem amaris implet clamoribus, inter quos insolabiles gemitus crebris vocibus sanctam Dei martyrem Fidem clamat, ac lacrymosis obsecrationibus, ut sibi filium reddat, ter & quater ingeminat, dicens m:

Virgo Fides, dilecta Deo, lux inclita mundi,
      Auxilium miseris quæ cita ferre soles,
Supplicis exaudi, Martyr sanctissima, vocem,
      Quamque potes, pofco, defer opem misero.
Munere nemo tuo, petiit si forte coactus,
      Discessit vacuus, te retinente manus.
Credo quidem, neque vana fides, te posse, quod opto,
      Cœlitus a Domino promeruisse tuo.
Unicus ecce mihi natus, mea sola voluptas,
      Occidit, una mei spes & amor generis.
Quo pereunte modo, mihi cætera vita superstes
      Protrahet ingratas fine carendo moras.
Sed si, Virgo Dei, miserorum questibus ullis
      Flecteris, & lacrymis vinceris irriguis,
Funere sopitos nati, quos cernimus artus,
      Ad priscam vitam, te rogo, nunc revoca.

[73] Cumque his & hujusmodi quam plurimis querelis super defuncti corpus incumbens pater cum magno ejulatu quereretur, [vitæ restituitur,] omnes, qui ad ultimum exequiarum obsequium aderant, deflentis pietate moti, fletibus ora rigabant, ac piissimam Virginem, ut ad invocationem sui sancti nominis propitio vultu respicere dignetur, unanimes mixtis lacrymis precibus exorant n:

Sic quoque continuo, sed & (o mirabile dictu!)
Mors tetra versa retro, prædam fugitiva reliquit,
Evomuitque vorax avida de fauce rapinam.
Protinus atque caput lento nutamine functus
In partes versat, gelidas recalente medullas
Fomite vivifico; subitoque per algida membra
Spiritus infusus totum dat vivere corpus,
Erigiturque jacens, trepidantia lumina vixdum
Attollens, ac mox totos simul erigit artus
Et stetit in propriis membrorum machina plantis.
Inde domum repetit redivivo tramite patris.

[74] Quo viso, cuncti in gratiarum actionem versi præ gaudio tanti miraculi lacrymas fundunt, sanctæque virginis & martyris Fidis virtutem glorificantes votis & muneribus sese ac suos ei supplices devovent; [quæque sibi in excessu mentis] sicque ab ecclesia S. Georgii o, ubi humandi juvenis gratia convenerant, regressi ad propria, pater posthumi filii ac reliqui contubernales diligenti perscrutatione * die quadam ab eo sciscitari studuerunt, quid sibi visum fuerat illis novem diebus, quibus in excessu animæ positus, quasi mortuus, jacuerat, ac quomodo, vel cujus auxilio, ad sepeliendum postmodum delatus ad vitales auras redierat. At ille, adhuc trepidantia pectora gerens, ab imo spiritu longa suspiria ducens, sic percontantibus actutum respondere exorsus est: Ut cœtera nunc ad præsens silentio prætereantur, quæ mihi fine sub extremo contigerint, certissimo & sine ullius falsitatis ambiguo brevi expedire non differam. Corporeis vinculis spiritus meus resolutus teterrimis quibusdam ministris traditur, quorum crudelissimo ducatu ad hiatum usque vastissimi præcipitii protrahitur, in cujus horridam voraginem dum jactari inenarrabili metu formidarem, (eloquar an sileam?) ecce vir splendidissimi decoris advenit, quem, ut postea didici, paradisi præpositum fuisse Michaëlem archangelum, liquido patuit, cujus placidi itineris gloriosissima virgo Fides comes adstitit, quæ super solis jubar emicabat splendore mirabili.

[75] Hic vero cœlorum præpositus, ut more carnificum eos, [ostensa fuerint, enarrat;] quibus ad torquendum deputatus eram, conspexit, in verbera mea irremediabiliter furere, quid, inquam, malorum artifices in hujus tironis tormenta tanta desævitis crudelitate? Quid animam, a summo Deo creatam, perditum itis absque ulla miseratione? Sinite jam nunc ab ejus gravi laceratione; quia, Deo permittente, per hanc sanctissimam virginem Fidem proprio refundetur in corpore, a vestra erepta potestate. Ad hanc vocem tartarei ministri, intolerabili formidine correpti, manus semper in malum pronas continuerunt, cœlestibusque nunciis insolito timore tremebundi paruerunt. Nec mora felicissima virgo Fides concito impetu medios cuneos irruit, animamque meam ab eorum manibus violenter abstraxit, atque ita corpori humo tradendo, sicut nostis, mirabiliter refudit. Postquam vero hujus non tantum visionis, quam etiam rei gestæ veritatis p textum ille ordine est prosecutus, pater atque vicini iter instituunt, sanctæque Virginis ad monasterium cum eodem resuscitato debitas laudum gratias reddituri gressus dirigunt q.

[76] [dein ad S. Fidem proficiscens bis ejus patrocinium experitur.] Quibus per devexum latus montis, ab alveo Dordonii r fluvii ad nubila caput porrigentis, descendentibus, quodam in procliviori lubrico animal, cui insidebat, quia nondum bene ab infirmitate convaluerat, pede lapso nutavit, & diu resurgendo hærens ipsum cum ingenti fragore dorso deturbavit, & quoniam semita nimium angusta in præcipitio montis patebat, virtute Dei ac custodia sanctæ Martyris protectus continuo surrexit illæsus. Denique basilicam expetentes pro resurrectionis beneficio, propter quod venerant, omnipotenti Deo laudes exultantibus animis referunt, Sanctamque debitis muneribus venerantes adorant, benedicunt, atque in virtutum mirabili potentia coruscantem prædicant. Oratione autem expleta, hospitio se conferunt, unde luminaribus compositis, dum ruente nocte sacras vigiliarum excubias ante sanctam Virginem celebraturi procederent, ille sæpedictus virbius s, Barnardus nomine, antiquo hoste captentularum t insidias tendente, per hiantia tabulati operta ab exedris deorsum improviso casu ruit. Ad quem citato cursu comites pervolantes, ita sancta Martyre manum supponente, incolumem repererunt, acsi pulvillorum fulcris receptus fuisset a proximo lapsu. Crastina vero die venerabiles hujus cœnobii fratres prioris miraculi virtutem parum edocti, seorsum illum faciunt, omnemque visionis seriem sagaci industria perquirunt. At ille Deum, quem nullum latet secretum, testans, ita omnia extitisse asserit u, veluti in narratione continetur superiori.

[77] [Ablatam furto telam miro modo reddi suo domino S. Fides curat.] Neque illud prætereundum silentio dignum ducimus, in quo magnificæ Virginis & omnium Sanctorum comparandæ meritis patronæ nostræ Fidis admirabilis sanctitas fulget, & ab illicitis conatibus, ne perpetrentur, temerarios cohibet. Evoluto quidem, ut putabatur, unius anni circulo, idem reparatus debito suscepti beneficii obsequio ad S. Fidis oratorium repedabat, comitante quodam Garsia x ex vico S. Orientis, qui vulgo Marciacus y fertur, oriundo. Hic Garsias, qui Vuasconum more tali insignitur nomine, dum quæstus causa, ut sæpe fit, neque enim ab eo incipitur, telam secum deferret, Lucasinam z ecclesiam gressu attingens a raptoribus invaditur, & amissæ telæ damna pati cogitur; sed illo amore sanctarum orationum hoc raptum vilipendente, & cœptum iter peragente, prædo ille pannatrices aa convocat, &, ut sibi inde braccas bb faciant, alacri animo incitat. Sed quid plura? Divina illico non defuit potentia, pannum in silicis mutans duritiem, aciemque forficum, velut ligneum, hæbetavit surculum. Quo miraculo semel ac bis ostenso, Dei ac sanctæ Martyris virtutem reminiscuntur adesse præsentem, quæ eas prohibebat raptam incidere sindonem. Cujus prodigii terrore pervasor nimium exterritus linteamen illud reservavit, atque redeuntibus peregrinis veniam malefacti petiit ac supplex reddidit. Qui sanctæ Virginis hac in re virtutem prævaluisse agnoscentes cum gratiarum actione ad propria redierunt gaudentes.

ANNOTATA.

a Apud Labbeum cap. 18 hæc & sequentia ad usque num. 70 edita non sunt.

b Verba fere eadem sunt, quæ leguntur in Canticis Canticorum cap. 1, ℣. XI.

c Apostoli Pauli verba in Epistola 2 ad Corinthios cap. 2, ℣. 15 hic intelligit auctor noster.

d Per husiam denotat substantiam, quæ Græce οὐσία vocatur.

e Malachmata, quæ vox derivatur a verbo Græco μαλάττω, quod mollio Latine sonat, proprie sunt fomenta ad rem duram emolliendam corpori superposita; hic autem vox illa adhibetur pro remedio, seu patrocinio S. Fidis. Consulesis Cangii Lexicon verbo Malachma.

f Hæc non ita intelligi velim, acsi ex inferno, seu orco stricte dicto, erepta S. Fidis patrocinio fuisset Barnardi istius anima; sed quod præservata seu ab inferni seu a piacularis loci suppliciisfuerit.

g De Harpyiarum voracitate adisis Virgilium lib. 3 Æneidos a versu 216.

h Hunaldum illum ejusque filium Barnardum aliunde non novi.

i De Tholosanis partibus seu Tholosano tractu actum in Annotatis pag. 306 litt. dd.

k Id est, Vesperi.

l Bostar, bostarium & præsepe bostaris idem apud mediæ ætatis scriptores sonant, quod stabulum boum, bovile, & statio boum; adisis Cangium verbo Bostar.

m Scriptoribus seculi XI admodum familiare fuisse, solutæ orationi carmina intexere, tum ex hoc loco, tum ex Vita S. Gerardi Broniensis tom. 2 Octobris, aliisque abunde patet.

n Labbeus hæc ita edidit: Ac gloriosissimam virginem Fidem mixtis lacrymis precibus, ut ad invocationem sui sancti nominis propitio vultu respicere dignetur, unanimes exorant.

o Fortasse illius S. Georgii, qui X Novembris a Castellano annuntiatur.

p Si per vastissimi præcipitii horridam voraginem, supra memoratam, destinatum perpetuodamnatis locum, seu infernum stricte dictum, potius quam piacularem locum, designare, in eumque jam suam animam re ipsa detrusam fuisse, asserere voluerit redivivus ille Barnardus, certissime in eo falsus fuit, cum fide certum sit, nullam esse ex illo stricte dicto inferno damnatorum redemptionem. Porro haud ita mirum est, ut, quæ sibi in visione exhibita fuerint, bonus ille juvenis re ipsa sibi contigisse crediderit.

q Labbeus hæc ita edidit: Pater & vicini iter instituunt ad sanctam Fidem gratias reddituri, & reliqua, quæ hocce capite sequuntur, prætermisit.

r De Dordonio fluvio vide dicta in Annotatis pag. 292 lit. n.

s Virbius, quasi diceres bis vir, vocatur, quia resuscitatus a mortuis. De hac voce ita Joannes de Janua apud Cangium in Lexico: Virbius, Bis vir existens, a Bis & Vir: seu qui binas habuit vel habet uxores: vel etiam, qui bis fecit facta viro digna: vel qui resuscitatus est, ut Lazarus & Hippolytus.

t Captentula seu captensula pro captione & muscipula adhibetur etiam apud Cangium verbo Captensula; hic autem captentularum insidias struere sumitur pro moliri fraudem seu insidias.

u Vide tamen hic dicta lit. p.

x Miraculum hoc abest ab editione Labbeana. Porro ignotus mihi aliunde est iste Garsias.

y Vicus ille ita dictus est, ut arbitror, a S. Oriente, seu potius Orientio, Ausciorum in Novempopulania episcopo, de quo 1 Maii pag. 60 a decessoribus nostris actum est. Ceterum, cum hic S. Orientis vicus, vulgo Marciacus vocatus, a Marciliaco, nunc Marcillac dicto, & a Figiacensi cœnobio quatuor fere leucis dissito, diversus videatur, cumque etiam Marsiacum vel Marciacum, vicum in Astaracensi tractu situm, nuspiam sub S. Orientis nomine signatum repererim, haud facile Marciaci istius situm determinavero.

z Lucasinam ecclesiam, seu Lucasinam vicum frustra apud geographos quæsivi.

aa Per pannatrices intelliguntur hoc loco mulieres artis conficiendarum vestium peritæ.

bb Femoralia, seu potius sagum, ad instarmanicatum, olim etiam Braccæ dictum, hic designari videntur. Vide Cangium in Lexico verbo Bracæ.

* Lab. omittit Unde

* Lab. visuque

* Lab. inopinam

* Lab. filium, quem

* Lab. clanculus

* Lab. ac

* Lab. omittit palpitare

* Lab. pupolas

* Lab. male persecutione

CAPUT III.
De mulo a morte resuscitato: de reperto accipitre: de puella contracta & de contracto directis.

CAP. XVIII.

Miles quidam Geraldus a, haud obscura persona, [Mulum exanimatum, ad invocationem S. Fidis] morabatur in pago Rotenico *, in villa videlicet, quæ Villaris b nuncupatur, distans a Conchis fere sex passuum millibus. Hic cum Roma aliquando rediret, accidit, ut mulus, quem a fratre suo Bernardo c clerico acceperat mutuo, nescio, quo vitio fractus, deficere cœpisset. At ipse S. Fidis, quam ut vicinam habebat, miraculorum recordatus, vovit eidem pro salute animalis candelam, longitudinem animalis habituram, nec tamen convalescens mulus, verum multo magis gravatus occidit; quod videns homo hospiti suo venundat corium, cui cum nequissimus hospes quam minimum precium porrigeret, ratus, quia, etsi nihil daret, itidem tamen haberet, ille Geraldus, valde indignatus, per varias cæsuras in longo & in transverso sulcat cadaveris latus, ne videlicet, se inde abeunte, infidelis hospes integro tergore gauderet. Denique, arrepto suæ peregrinationis bacillo, extincti jumenti oculum cuspide perfodiens, caudamque percutiens, ita furibundus infit: Quid nunc detrimenti sancta Fides pateretur, si inter alia sanitatum dona huic etiam mulo sanitatem reddens, tam longam candelam sibi sortiretur? Modo miser duplici discrimine ferior, inter vias pedester remanendo, & in patria decies denos solidos fratri persolvendo; tanti enim ambo invicem germani de mulo illo convenerant, si forte mortis periculum incurrisset.

[79] [vitæ redditum fuisse, variis testimoniis] Ex vix ille hæc paucissima verba compleverat, cum revivens mulus saltu citissimo constitit quadrupes. Et ne quis, nisi a vera morte illum æstimaret exilire, in ipso puncto temporis, quo id actum est, vernabant in modum picturæ universa detruncatæ cutis stigmata, non jam perfusione cruoris recentia, sed, ut de alio dixi d, quodam nitore lanuginis seu * veternosa. Quo facto, memoratus Geraldus maxime gavisus redit domum, Deoque ac Sanctæ ejus gratias egit ingentes, factique miraculi novitatem passim disseminavit. Nota nobilitas viri pariter & fides omnibus erat, qui ne temere vel garrule quidquam videretur referre, mulum vulneribus notatum habuit in præsentiarum. Hoc ipsi monachi, sed & alii complures, qui ipsum Geraldum postea plus millies viderunt e. Verumtamen horum relatu, licet satis certus, non ita contentus, si adviveret, essem, quin per eundem digressionem in revertendo facerem, cum ipse hujus viciniæ incola parum me ab itinere detorqueret.

[80] Quamvis enim & sensu debilis & peccato gravatus hoc officio sim indignus, [probat Bernardus, qui & causam aperit, cur ejusmodi prodigia scribat,] sed non ita falsus, ut sponte prædicem falsa, nec tam prodigiosæ rei relatione multorum obtrectationem incurrere tulissem, nisi indubitatam veritatem inesse nossem. Est enim humano terrore Christi veritatem nefas occulere, quod, qui faciunt, valde metuo, ne eosdem Christus apud Patrem in cœlis tradat oblivioni; ipse enim dicit: Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo, qui est in cœlis. Idem alibi iterum: Qui me erubuerit & meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua & Patris & sanctorum Angelorum f. Absit, ut erubescam veritatem tuam, Christe, confiteri hominibus & in libro meo scribere, ne & tu ipse coram Patre tuo, qui est in cœlis, me confiteri erubescas, &de libro tuo, quem scripsisti, deleas, sed ut ad finem verborum properemus, quis insanus ultra hominum resurrectionem fore dubitat in futuro, quando jam in præsenti resurgunt etiam animalia?

CAPIT. XIX.

[81] Sed g & de minimis causis, quas incolæ loci, ut est rusticus intellectus, Joca S. Fidis appellant, [tametsi apud nonnullos fidem inventura non esse, suspicetur.] tanta ibidem miracula, Christo cooperante, facta sunt, ut & eorum multiplicitas relatore careat, nec facile pro sui novitate, siqua narrentur, credi possunt. Sed res veritatis non potest cito suffocari aut extingui, verum quanto acrius incredulorum dilaceratur perfidia, tanto efficacius vim vigoremque perseverandi retinet, ac velut ardens lucerna, quæ inter sævientis procellæ impetus pulsa, majore radiorum crine emicat, sic quoque veritas inter obtrectantium strepitus recto incedit vertice, & quo magis detrahitur, eo vehementiorem capit causam, qua munita aut defensa in apertiorem humanæ notitiæ lucem evadat. Verum si tales extiterint, qui hæc credere nolint, quid mea refert? Scit Deus, qui operatur, & qui me ad hoc officium animavit, qui & ubi, & quando fuerint, quibus ista credere datum sit & credendo proficere. Et quamvis a priscæ religionis statu hac pessima ætate plerique omnes deviarint, utpote post desideria sua quisque aberrant, nulla tamen sæcula vel tempora omnium bonorum Artifex absque testimonio bonitatis suæ sinit præterire, atque adhuc per Sanctos suos, etsi propter peccata hominum rarius, magnalia tamen virtutis suæ aliquando non destitit exercere, & sicut ille est investigabilis sapientiæ atque inexhaustæ, sic etiam virtutum suarum qualitas a quolibet comprehendi non poterit, quin si velit, nova faciat & inaudita; neque enim fas est, ut Boëtius ait h, cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. At nos dicturi de minimis, vel, si fas est dicere, de jocis S. Fidis, diversum calamum reflectamus ad incœptum.

[82] [Accipiter, qui summo pretio accommodatus fuerat,] Quidam miles, Geraldus nuncupatus, Concharum vicinus, cujus mentionem cum de mulo loqueremur, dudum fecimus, cum esset ad omnes artes militares aptissimus, accipitrem optimum apud urbem Rotenicam a seniore suo poposcit mutuo; cujus petitioni senior statim favere non distulit. Facto tamen & affirmato conventu, ut, si fortuitu ille Geraldus illum acceptorem i perderet, beneficio ejus toto privaretur. Placuit utrique istiusmodi conditio, illi quidem callidiori, ut alienorum bonorum pervasione per talem occasionem insatiabilem suæ avaritiæ gulam compleret; huic vero ut tanti alitis honore vel ad tempus frueretur k. Sed antequam hic Geraldus jam revertens ad domum suam perveniret, causa extitit, ut in pagum Albigensem l diverteret. Ibi cum ipsum accipitrem semel emisisset, avis illa cassato jactu per vasta aëris spatia evagata disparuit. Hanc ille diu insecutus nullo pacto revocare valens, nimio jam fessus labore, domum secessit nimium mœstus atque triste ferens; nimirum nota sibi dudum immisericordis domini crudelitas fuerat, * implacabilis ira. Heu me miserum, inquit, quam infelici sorte astrictus angustior, & quam intrectabilis domini ferociam pati cogor? Quid jam restat, o pudor, o dedecus! Quin ad summam ignominiam bonis exutus redeam? Quin etiam miser videre jam illum diem videor, cum inops rerum ab his, qui mihi mala volunt, reputer mendicus. Cumque domestici ejus undique accedentes, ut ejus levarent ægritudinem, consolationis verba diu profunderent, non eos audivit, nec in aliquo penitus acquievit, sed multo ægrius conquestus usque ad vesperam, spreto edulio, mansit incibatus.

[83] [a Geraldo quodam deperditus, invocatione S. Fidis] Ad ultimum bona conjux viriliter accedens, Quid, inquit, anime mi, te excrucias? quidve maceras? Quid tanto mœrore afficeris? Cur tuæ jocunditatis vultum luctu exterminas? Quare inaniter super re irrecuperabili tantos querimoniarum planctus exaggeras? Tamen si voto te alligaveris, crastino mane ad S. Fidem nudis pedibus cum oblatione ceræ processurum, spero in hac re Deum adjutorem fore; age ergo viriliter & confortetur cor tuum, neque diffidas per suffragia S. Fidis Dei misericordiam posse consequi, exporge frontem, exhilara vultum, ac solita lætitia inter tuos discumbe ad cœnam; non enim est Deo difficile, ut lætior inde surgas, concedere. Nonne videtur recte sapiens fæmina monuisse, siquidem in angustia nihil gravius diffidentia?

[84] [miro modo ad eum revertitur.] His verbis homo valde confortatus relevatusque ita magnifice, voto prius dictato, ad epulas residet, acsi nihil mæstitiæ pertulisset, jam se nutu divino exhilaratum quodammodo sentiens, imminensque gaudium præsagiens; inter agendum vero (dictu pulcherrimum) auca domestica m, foris de improviso advolans, convivas turbat, quam statim consecutus accipiter, qui fuerat perditus, intra cœnaculi ambitum super ipsam rapidissimo irruit impetu. Et hoc fuit insigne nobilis miraculi, quod ab alio pago ales tanquam ex industria ad locum redierit, quem non noverat. Quod gaudium, quæ lætitia fuit, quot grates in excelsa porrectæ, cum nec opinanti seniori & spes recuperandi beneficii recreatur, & glorificatio miraculi augetur? Unde in crastinum, pro bonitate Dei gratias habiturus, Deo ac S. Fidi persolvere vota cucurrit.

CAPIT. XX.

[85] Alio quoque tempore n ad promerenda per S. Fidis inclita merita divinæ pietatis beneficia puella, [Puella, horrende contracta, divinitus per S. Fidem erecta;] omnium membrorum officiis dissoluta, Cassiaco o ex vico advehitur, quæ incuria bajulorum trans ripam fluminis, littoreos scopulos Conchacensis vici lambentis, dimissa a prætereuntibus eleëmosinam petebat, cujus inhospita facies & membra, quia eas manu neque baculo arcere valebat, de nocte a feris sæpissime, ut ipsa postea testata est, lambebantur. Nullius sane miseratu ad monasterium sublata plurimis diebus in tali mansit miseria, nutu tandem Dei seniores loci misericordia moti ad monasterium jubent eam in grabato deferri. Ante cujus primum vestibulum diu excubans videbatur ad speciosam portam templi, ut dodus p quondam Petri, eleëmosinam petere ab introëuntibus gratia orationis. Tandem vero sancta Dei virgo Fides, alter cœlo facta Petrus, advesperascente die, quam frondicomorum gloria ramorum ac palmarum decoraverat q, ab humo erigitur & ad sacratissimæ Virginis mausoleum, consolidatis plantis, tota incolumis progreditur. Ob quod mire factum astantes, ingenti gaudio profusi, Deum cunctipotentem unanimes collaudant, qui tantam suæ militi Fidi conferre est dignatus in omni virtutum splendore potentiam.

CAPIT. XXI.

[86] Non multum huic dissimile aliud restat miraculum, quod expectanti paginæ nobis videtur inserendum. [item vir a nativitate claudus.] Ad sanctæ Virginis promerenda beneficia quidam ex territorio Agennensium r, nomine Humbertus s, ope parentum advehitur, quem a renibus usque deorsum livida natura matris ab alvo exposuerat præmortuum, qui cum devotorum misericordia plurimis annis ibi sustentaretur, tandem divina pietate visitatus, post celeberrimum sanctæ Dei Genitricis Assumptionis diem subsecuta nocte, dum ante gloriosæ Martyris propitiatorium in vigiliis cum multis aliis pernoctaret, dolore nimio per languida membra corripitur, atque cum ingentibus cœpit clamoribus emittere planctus, quos inter dolores S. Fidis non desinit conclamare suffragia, &, ut ei propitietur, cum lacrymis exorat. Inde subito fragore contracta in directum extenduntur membra, & quæ maternis a visceribus traxerat debilia, per sanctæ Virginis invocationem suscepit valida, sicque, spretis scabellis, quibus locusteos saltus, siquando alias tenderet, per terram emittere solebat, solidis gressibus inter cœteras turbas discurrere congaudet t.

ANNOTATA.

a De Geraldo hoc, tom. X Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 380 memorato, nihil notarunt eruditi illius editores; nec ego de eo quidquam notatu dignum inveni. Porro hoc apographi nostri capitulum XVIII rectius in editione Labbeana ordine tertium esse, Bernardi verba num. seq. satis ostendunt.

b Villa, Villaris dicta, illa fortassis est, quæ in Mappa geographica Aquitaniæ apud Blaëvium Ville comtal vocatur, distans a Conchensi loco duabusfere leucis hodiernis Gallicis communibus cum dimidia.

c Labbeus legit Barnadus, qui mihi etiam sub hoc nomine haud satis notus est.

d Nempe capite 2 editionis Labbeanæ; de quo infra agetur pag. 325, num. 5 & 6.

e Labbeus his recte addit hæc: mihi narraverunt, &, omissis iis, quæ in nostro apographo mox sequuntur, his num. sequentis verbis capitulum III concludit: Sed, ut ad finem verborum properemus, &c, uti etiam in apographo nostro exstant.

f Nempe Matthæi cap. X, ℣. 33, & Lucæ cap. IX, ℣. 26.

g Totum hoc capitulum ab editione Labbeana abest.

h Verba hæc exstant lib. 4 de Consolatione Philosophiæ, Prosa 6 sub finem. Consulesis, quæ de egregio hoc scriptore retulimus hoc tomo pag. 150, & plura tom. VI Maii a pag. 704.

i Acceptor apud Cangium hoc verbo est accipiter, quem vulgo Sparvarium reddimus. Et post nonnulla hæc subduntur, quæ ad rem nostram faciunt: Acceptor, qui aucam mordet in Lege Alaman. tit. 99, § 20 in capit. ad eamdem legem cap. 36 Ganshapich dictus in Lege Bajuvar. tit. 20, § 2. Talem hunc fuisse ex infra dicendis patebit.

k Notat Cangius verbo Acceptor col. 79, accipitrem fuisse primæ nobilitatis insigne præcipuum, quod & pro suo more erudite mox probat.

l Pagus Albigensis, seu Albigensis tractus, Gallice l'Albigeois, teste Baudrando, provincia parva Galliæ in Aquitania, ubi alias Heleuteri populi, nunc autem est pars Occitaniæ Superioris & terminatur a Septentrione & ab Ortu Rhutenensi provincia, ab Occasu Cadurcensi ex parte, ex alia vero & a Meridie Occitania.

m Auca, inquit Cangius hoc verbo, Anser, Occitanis Auc, Auco, Auqueto; Italis Occa; nostris Oye; addo, Belgice Gans vocari. Hoc tamen loco fortassis pro qualibet avi domestica sumitur. Plura de hac voce vide apud laudatum Cangium.

n Ab editione Labbeana tum hoc tum sequens capitulum abest.

o Cassiaci vici situm, nisi forte su locus, Gallice Cassagnes dictus, quatuor leucis Gallicis communibusa Rutena urbe Meridiem versus distans, definire nequeo.

p Dodus, uti & Clodus pro Claudo media ætate quandoque scripta inveniuntur. Adisis Cangii Lexicon, & Actus Apostolorum cap. 3.

q Dominica Palmarum sub vesperam id contigisse, significat.

r De Agennensi urbe & tractu vide dicta pag. 289 lit. d.

s De Humberto illo nihil alibi inveni.

t Quam ob rem ex nostro Ms. codicis reginæ Sueciæ apographo hic etiam non edam capitulum 22, quod de rustico a dæmonio liberato inscribitur, sequensque, quod de puella dæmone etiam liberata agit, ac denique capitulum 24, quod de milite sagitta vulnerato & per S. Fidem sanato titulum habet, cur ea, inquam, hic prætermittenda censuerim, in Commentario a num. 92 aperui. Porro tria illa capitula excipit in nostro apographo concinnatum a Bernardo S. Fidis, seu potius miraculorum ejus elogium, quod hic sub Epilogi nomine jam editis adjungere visum est.

* Lab. Rhutenico

* Lab. ceu

* supple &

EPILOGUS.

[Omnis generis miraculis celebrem] Sunt namque hujus Virginis tanta virtutum insignia, ut nec sparsa per quadrifidi mundi cardines colligi possint verbis, nec tam infinita recondi paginis. Hæc enim æquora omnia, velificante Deo, permeat, hæc regiones universas lustrat, hæc se Sanctorum omnium meritis, in admirabili virtutum claritate comparat, hanc deciduo jam mundo splendidum sub ambobus polis solem Dominus ad ortum produxit, de cujus præfulgidis radiis per signorum incrementa tellus omnis irradiatur, plebs universa quotidianis beneficiis attollitur, herebi etiam egredientibus, ea duce, animabus patent recessus a. Hujus largissima beneficia diversis crebrescunt in patriis uberiora b, quam illo in loco, ubi sanctissima ejus corporis celebrantur pignora. Ad ejus tamen sacrum oratorium ægri frequentius venientes optatam promerentur salutem, cœci lumen, vexati liberationem, aridi quietem, sciatici c erectionem, chiliaci d medicamen, æpileptici e salutem, vitæque desperati celerem reparationem.

[88] Hæc invocata bellorum frangit vires, sibi devotis triumphos parat insignes, [S. Fidem prædicat Bernardus,] armis melius pugnat, viribus fortius dimicat; hæc, siquando, culpis exigentibus, cælum clauditur, ut Helias reserat; claudos a grabato, ut Petrus elevat; tetra maris nubila, ut Paulus, serenat; turbidas procellas, ut Nicolaus, tranquillat; mortuos, ut Martinus Sabariensis, suscitat f. Hæc in nulla virtutum potentia, cuiquam supernorum civium dignoscitur impar, in qua totius sanctitatis summa coruscat; hæc sine ambiguo Dei Genitrici familiarius assistit, quia & virginitatis candore eminet felix & potens Virgo, pretiosa paradisi margarita cœlestis Sponsi thalamo casto corpore juncta, clara mundi lucerna, tutissima populi patrona, decus Virginum, flos martyrum, laus angelorum, ornamentum cœlorum, salus patriæ, vigor Ecclesiæ, prædo gehennæ, janua supernæ aulæ, curandorum corporum validissimum agridium g, suavissimum languentium anthidotum, tribulatorum invictissimum præsidium. Hæc non solum membra debilia roborat, sed, quod his omnibus præcellit, culparum sordes tergit, veniam reatuum a Domino cœlitus impetrat, precesque supplicum, fida interpres, auribus divinæ pietatis intimat.

[89] Cujus virtutes gloriosissimas devotis mentibus exoramus, [ejusque patrocinio homines salvari postulat.] ut, quæ talia præstat ex terreno hospitio, nos jam pene pro peccatis Deo mortuos suscitare dignetur a vitiorum sepulchro, ut in illo resurrectionis tremendo articulo exutos miserorum sagulis hircorum h, de læva in vellere candido mutet ad dextram, ubi illa provehetur ad coronam, faciatque nos in veste nuptiali illius cœnæ acciri convivio, ad cujus epulas ipsa prudens Virgo cum oleo exultationis intrabit regnatura cum Christo, cui cum Patre & Sancto Spiritu est honor & imperium in sæcula sæculorum. Amen i.

ANNOTATA.

a Per herebi, seu potius erebi, recessus fauces mortis, ni fallor, designare voluit Bernardus, intelligitque mortuos patrocinio S. Fidis vitæ restitutos. Utut sit, adisis, quæ pag. 321 in Annotatis lit. p docuimus.

b De his ego nihil alibi litteris proditum inveni.

c Sciaticos Bernardus vocat ischiade morbo seu coxendicis dolore ita graviter affectos, ut erecto corpore consistere nequeant.

d Hujus nominis morbum nuspiam declaratum inveni. Si tamen conjectare fas sit, fortassis chyli, male elaborati, vitio, seu corrupta sanguinea massa laborantes intellexit Bernardus, nisi malis credere, descriptoris vitio τὸ chiliaci loco vocis chiragrici expressum fuisse.

e Æpileptici, seu rectius epileptici, sunt comitiali morbo, seu vulgo malo caduco, laborantes.

f Notiora passim sunt hæc facta, quam ut de singulis nonnulla annotari debeant. Dicitur autem S. Martinus Sabariensis, quod Sabariæ in Pannonia natus sit. De eo agendum, si Superis placet, die XI Novembris.

g Agridium pro auxilio, seu cælesti medicamine hic sumitur.

h Per sagula hircorum vellera hircorum designat, alluditque ad verba Christi apud Matthæumcap. 25, ℣ 32 & 33.

i Subditur in apographo nostro oratio ad S. Fidem, quæ Benedictio ad episcopum inscribitur, hisque verbis concepta est: Benedicat vobis Redemptor humani generis, Filius Virginis, beatissimæ Fidis intercedentibus meritis, quique eam ad exemplum veræ fidei voluit martyrio decorari, ita vos faciat sibi famulari, ut inter cœlorum cives mereamini connumerari, & qui ad Virginis sacræ vos fecit celebritatem convenire, dignetur sua vos benedictione perfundere, & ad spiritualium præmiorum gaudia perducere, quod ipse præstare &c.

APPENDIX MIRACULORUM.

Fides V. M. Aginni in Aquitania (S.)
Socii MM. Aginni in Aquitania.

AUCTORE J. G.

§ I. Cur hæc miracula edantur. Invocans S. Fidem subito convalescit: auctoris frater invocatione S. Fidis gravi morbo mox curatur: mulus, invocato ejusdem patrocinio, vitæ redditus: mulier, ei annulum offerre subterfugiens, divinitus punita; facti pœnitens curata: mulier sterilis ejusdem patrocinio fœcundata.

[Cur alia a Bernardo scripta miracula hic edantur.] Quamquam, quæ ex apographo nostro Ms. codicis reginæ Sueciæ jam nunc edidi, conscripta per Bernardum, Andegavensem scholasticum, Miracula abunde comprobent, sanctissimam Martyrem nostram virtutum signorumque gloria vix uni e celeberrimis virginibus concedere, ac proin nonnulli, iique præsertim, quibus prolixa mirabilium narratio arridere non solet, minime mihi succenserent, si alia quædam, quæ tum apud Labbeum in Nova Bibliotheca Mss. tom. 2, tum alibi ab eodem Bernardo litteris consignata exstant, hic prætermitterentur; tamen, cum & alii, iique maxime, quibus Labbeanum illud Opus ad manum non est, non immerito ægre ferrent, si quæ ab eodem scholastico conscripta fuerunt, quæque insuper partim ad illustrandam utcumque Aquitaniæ historiam conducunt, dedita opera a me silentio obvolverentur, hisce potius, quam prioribus facere satis, vel etiam idcirco mihi visum est, quod & opera Dei revelare non minus hisce nostris, quam Tobiæ temporibus, honorificum censeri debeat, ac fragmenta historica primum edidisse, aut alibi edita suo loco recudisse, quam plurimos minime pœnituerit. Exordior itaque ab Operis supra excusi fragmento, mea quidem opinione inedito, quod ex Vita Ms. S. Fidis, in Argentinensi Carthusia servata, describi nobis curavit, cum eaque die XXI Septembris anno 1663 contulit R. P. Joannes Gamans S. J., sæpissime de Museo nostro bene meritus, nec minus frequenter a nobis laudatus theologus.

[2] In præfata Gamansii schedula post duo illa miracula, [Sigebaldus, misere ægrotans, S. Fidis patrocinio subito convalescit,] quæ in apographo codicis reginæ Sueciæ capitulo VIII & IX recensentur, sequitur unum, cui titulus est: De eo, qui invocans sanctam Fidem mira celeritate convaluit, ac mox alterum sub hoc titulo: Quod fratrem ejus (nempe Bernardi) sancta Fides a contorsione membrorum mirabiliter liberavit. Porro his Bernardi verbis prius prodigium refertur: Sed & iste meus Sigebaldus, secretorum meorum minister, scholasticus & consacerdos, qui mecum ad sanctam Fidem præsenti anno (fortasse secundæ ad S. Fidem peregrinationis) peregrinatus fuit, nuper cum atrociter miserabiliterque ægrotaret, subitaneis pervasus doloribus, ita ut præ nimio tumore cerebri etiam oculi caligarent, quodque intolerabilius fuerit, venenato humore circa præcordia cordisque receptacula grassante, animam pene suffocatam dimitteret; subiit ejus animum memoria S. Fidis, ad quam pergere promittens, in ipsa hora respiravit, miraque celeritate convaluit, usque adeo ut nihil dubii relinqueretur, per sanctam Fidem ipsum fuisse liberatum. Ceterum num Sigebaldus ille, quem Bernardus scholasticum & consacerdotem vocat, idem sit, qui Sigo Carnutensis, tom. 7 Historiæ litterariæ Franciæ pag. 57 laudatus, ut Bernardi in Carnotensis scholæ præfectura successor, definiendum aliis relinquo, & ad miraculum alterum progredior.

[3] Illud his verbis concipitur: Quid igitur nuperrime mihi immeritissimo pro sancta Fide summi Patris clementia [dignata] est facere, [uti & frater auctori,] quisque me vanum ducat, non gravabor dicere, cum maximum debitum sit, ut absolvam atque patefactum reddam. Habebam germanum (fuit is, ni fallor, qui tom. 4 Annal. Benedict. pag. 547, num. 58 Robertus appellatur, dein factus Cormeriacensis abbas) gravi incommodo laborantem, qui, jam dudum transacto die, quo terminanda exspectabatur infirmitas, inciderat jam in tam graves corporis horribilesque cruciatus (aliud enim erat, quam putabatur) ut immanis artuum contortio visibus humanis cum dolore pariter & horrorem incuteret, quem etiam cerebelli interna confusio eo stupidum reddiderat, ut vix quippiam humanæ rationis responsum, diutina vocatione fatigatus, ederet. Deinde cum jam omnino desperantes a salute recuperanda nihil aliud, quam ipsam pene mortem intuebamur, quippe qui eodem anno similibus tormentis aliquos defecisse, videramus, occæpi super fraterna pœna commotus viscera circumstantes efflagitare, meis meritis diffisus, uti sanctæ Fidis exoraretur auxilium.

[4] [emisso ab hoc voto eundi nudis pedibus ad Sanctæ sepulcrum.] Quibus id prorsus inutile putantibus, in hanc vocem ipse erumpo: Sancta Fides, quid confert mihi virtutes tuas ubique prædicare, si & ipse circumdatus angustia a beneficio adjutorii tui alienus relinquor; redde fratrem, obsecro, &, ne per te convaluisse dubitetur, fac, precor, ut infra crastinum diem hæc intolerabilis passio allevetur. Quod si feceris, voto illum nudis pedibus tibi ducendum promitto. In quo me stulte egisse, confiteor; nam ponere tempus miserationis Domini & in humanum arbitrium diem constituere ei, potius est divinæ iræ & furoris provocatio quam misericordiæ. Tamen confisus in patientia ejus, sic feci, & sic dato pignore in manu assistentis diaconi sponsionem firmavi. Tam valida, tamque efficax sanctæ Martyris statim affuit intercessio, ut in eadem die, non, ut reor, plus duabus horis excursis, illa atrocium dolorum tempestas sedata conquieverit. Nam somnus repentinus hominem invasit, salubremque sudorem pervii fluxere pori, atque paulatim moribundus, reviviscentibus membris, paucis interpositis diebus, convaluit. Hactenus Argentinensis codicis Ms. fragmentum nostrum itidem manu exaratum, de quo supra sermo fuit. Subdo hisce ex laudato tom. 2 Novæ Bibliothecæ Mss. miraculum, quod illic editum est pag. 534, cap. 2, atque a Bernardo præmissum illi fuit, quod in apographo nostro codicis Ms. reginæ Sueciæ capitulo XVIII refertur, prout ex ejusdem scriptoris verbis hisce, Ut de alio dixi &c, abunde patet.

[5] [Mulus cujusdam Tholosatis, fusis ab eo] Porro illud apud Labbeum citato loco ita refertur: Veniens quidam miles de pago Tolosano, Bonusfilius nomine, cujus filius adhuc superstes eodem censetur vocabulo, ad sanctum Virginis locum, cum jam non longius a vico Conchacensi, quam duobus ferme abesset millibus, jumentum, cui insidebat, nescio, quo morbo percussum, repente fit exanime. Conductis ergo rusticis, ut cadaver corio detegerent, præcepit. Ipse vero, pro cujus amore iter egisset, ad sanctam processit Virginem, soloque decumbens fundit preces, expromit vota. Postremo ante auream sacratissimæ Martyris imaginem de amissione muli conquestus est. Nam quia idem mulus præstantissimus, pæneque incomparabilis fuisset, propterea nimis graviter triste tulerat amissum: præsertim cum in bono opere desudanti inimicus prævalens damnum sibi intulisset. Cujus fidei soliditas non parva laude videtur extollenda, nam, ubi ab oratione desiit, mulus pedibus, quibus jam tenebatur excoriandus, utrumque rusticum calcitrando longius arcens (mirum dictu!) redivivo prosiliit saltu, atque per media montium cacumina sociorum animalium inhians vestigiis prorumpit ad vicum.

[6] [ad S. Fidem precibus, reviviscit.] Cerneres animal, ut hi, qui præsentes affuerunt, persæpe nobis testantur, juxta modulum bruti sensus recuperatæ vitæ gaudio fluitare, coramque ecclesia cursitando per plateam quodammodo Factoris bonitatem sentire, ac proinde crebro hinnitu grates Deo referre, qui dat jumentis escam ipsorum, & pullis corvorum invocantibus eum, quem præcipites rustici insecuti, cruentatos adhuc gestantes cultros, visum prodigium super mulo adhuc dubitantibus enarrant. Et ut certa opinio non modo videntium ore esset contempta *, sed etiam quadam expressa scriptura omnem ambiguitatis evacuaret errorem; hic in utroque posteriore crure * recentium plagarum sulcos, instar vetustissimarum cicatricum, pilis etiam canescentibus, eadem hora solida junctura reformatos, donec superfuit mulus, resurrectionis indicium. Miles vero, Deo Sanctæque ejus pro gratiarum actione unum aureum offerens, retro, unde venerat, revertitur ad patriam: ipsoque animali sanctæ Fidei remisso, plurimis postinde annis plurima ei donaria delegavit.

[7] Porro cum illud, quod in editione Labbeana cap. 3 refertur, [Mulier, promissum, uti videtur, S. Fidi annulum offerre subterfugiens,] miraculum ex apographo nostro, jam sæpe laudato, a pag. 321, num. vero 78, editum a nobis fuerit, transeo ad aliud, quod apud præfatum Labbeum pag. 535, cap. 4 hunc titulum habet: De anulo negato & postea sanctæ Fidi reddito. At pauca tamen huic præmississe juverit. Ut est muliebre ingenium plerumque plus æquo credulum, haud adeo mirum foret, si memoranda infra matrona rumori illi fidem habuerit, quo peregrinantium annulos S. Fides in somnis passim quæritare ferebatur. Verum tametsi etiam re ipsa, quod tamen nec Bernardus indubitanter tradit, nec ego spondere ausim, se S. Fides in somnis spectandam multis mulieribus obtulisset, ut nempe vel earum annulos aliasve res pretiosas sibi ab iis dono dari postularet, eratne propterea crimen, idque triduano supplicio dignum, postulanti non statim obsequi, eave sibi servare, quæ ad decentem honestumque corporis ornatum spectabant? Id ego quidem induci non possum, ut credam; ac propterea censeo, non alia causa triduanis febribus afflictam divinitus fuisse illam mulierem, quam quod annulum, prius S. Fidi ultro a se promissum, voti rea offerre subterfugerit; idque etiam sub finem innuisse mihi videtur Bernardus, cum eam culpæ suæ recordatam, & negligentiam suam confessam fuisse, affirmat. Nunc Bernardi integram narrationem audi.

[8] Quædam nobilis matrona, audita fama de virtutibus sanctæ Fidis, [febri corripitur, & facti pœnitens, S. Fidis patrocinio curatur.] illuc abire paravit. Quæ, cum iter inceptaret, recordatur jam aliquantulum a limine progressa, quod peregrinantium anulos sancta Fides in somnis quæritaret; mox ergo retro facit pedem, propriumque anulum, de digito detractum, arcessitæ cubiculariæ custodiendum committit. Cape hunc, inquit, atque servato, dum redeo, ne forte sancta Fides quæsitum, si detulero ad Conchas, mihi auferat. Nempe hæc astute, tanquam alicujus cautela declinare possit illius providentiam, qui, antequam fiant, prævidet omnia. Quid plura? It mulier, solvit orationum debita, atque redit cum pace. Nocte consecuta virginea species somnianti apparet, quæ cum rogata, sanctæ Fidis vocabulo suam notitiam innotesceret, protinus ut sibi detur imperiosa auctoritate anulus, monet. Mox mulieri se anulum habere dissimulanti suggerit Hera, ipsum esse, quem abiens ad Conchas, ne sibi daret, cubiculariæ commisisset. Mane facto experrecta mulier divinam visionem, velut fantasticum vel inane somnium, reputat. Sed finem rei quare diutius immorer? Illico mulier tam efficaci febris igne per universum corporis spatium æstuare incipit, ut vix una hora consistere posset. Ita tamen triduo passa rediit in se, reminiscitur culpæ, confitetur negligentiam. Mox ergo, ut præcepit equum sterni, ut videlicet recidivo tramite ad sanctam Fidem remearet, nimius ardoris remittitur æstus: sicque sana it, & gavisa redit, non modicum lucrum reputans permutare anulum pro salute. Hactenus Bernardus.

[9] [Arsindis, Tolosani comitis uxor,] Idem auctor editionis Labbeanæ cap. 5, quod De manicis aureis inscribitur, narrare instituit, quo pacto Arsindis, seu Arsendis, Wilhelmi, Tholosani comitis, uxor, de qua curiosus lector tom. 2 Historiæ Occitaniæ pagg. 105, 115 & alibi varia videre potest, S. Fidis patrocinio mascula prole non una, cum antea, uti scriptores Historiæ Occitaniæ pag. 105 censent, omnino sterilis fuisset, fœcundata fuerit. Ipsummet Bernardum hæc narrantem sisto. Jam vero, inquit, quanta per sanctam Fidem hujusmodi miracula Dominus operari dignatus est, nemo potuit omnia retinere, neque ea, quæ retenta sunt, ulli vacat scribere; pauca tamen de his, quæ audivi, præfatis volo subnectere; ita quidem ut nec nimio silentio taciturnus, nec nimia verbositate odiosus videar. Scio, ante nos dictum, Omne rarum pretiosum, & ideo ad comparationem reliquæ universitatis scribo rara, ut sint pretiosa. Indulgebit ergo Christus veniam, quod sciens prætereo plurima. Arsendis, uxor Willelmi, Tholosani comitis, (fratris illius Poncii, qui ab Artaldo posthæc privigno suo, dolo interfectus fuit) habebat armillas aureas, vel potius (quod usque ad cubitum continuabantur) manicas mirifico opere gemmisque pretiosis insignitas.

[10] [oblatis S. Fidi pretiosis manicis, duplici prole masculæ fœcundatur.] Hæc cum in suo nobili stratu aliquando sola accubuisset, videt per somnium ante se acsi speciosissimæ puellæ formam pertransire: quam cum præ nimia miratur elegantia, tali rogitatione aggreditur; Dic, inquiens, Hera, quænam esse videris. Sancta Fides humili respondit voce roganti: Sancta Fides ego sum, noli dubitare, virago. At illa contra admodum supplicans, ait: O sancta Hera, utquid ad peccatricem accedere es dignata? Tunc in eadem hora negotium adventus sui sancta Fides intimat percontanti. Da mihi, inquit, manicas aureas, quas habes, pergensque ad Conchas aræ sancti Salvatoris superponito eas; hæc enim est causa, quamobrem tuam expetierim præsentiam. Ad hæc prudens matrona, non tantum munus absque fœnore passa abire, sic ait: O sancta Hera, si per te Deus me mascula prole fœcundari dederit, id libenti animo, quod jubes, exequar. Ad quam sancta Fides: Hoc omnipotens Creator, ait, pro famula sua facillime faciet, si, quod postulo, non negaveris. In crastinum mulier hoc responso sollicitata perquirit studiosissime, quo in pago vicus, qui Conchas vocitatur, situs sit (nondum enim Conchacensium virtutum novitas, nisi raro, fines suos excesserat.) Quo ab his, qui compererant, comperto, ipsamet, peregrini functa officio, aureos eo brachiolos cum summa devotione detulit, Deoque ac Sanctæ ejus obtulit. Ibique venerabilis matrona, aliquot Dominicæ Resurrectionis dies honorabiliter agens, suaque præsentia solemnitatem honorans, deinde ad propria rediit. Quæ juxta divinæ visionis promissionem concepit & peperit masculum, rursusque gravida facta enixa est alterum, quorum nomina, primogeniti Raymundus, secundi Henricus. Hæ postea manicæ in opus tabulæ fuerunt consumptæ.

[11] Ad aliud conscriptum a Bernardo miraculum, quod in nostro apographo desideratur, priusquam [Observatio ad illius miraculi narrationem.] procedamus, sistendum hic paululum, ut, quem Bernardi verba, ultimæ parenthesi præmissa, injicere possent, scrupulum avertamus. Jam tum, Stephano II Conchensem abbatiam moderante, seu anno circiter 940, uti in Commentario a num. 53 docuimus, frequens hominum undequaque adventantium ad S. Fidis sepulcrum concursus fiebat, ac, teste anonymo Translationis, soluto stilo conscriptæ, auctore num. 23, ipsoque Bernardo teste in suo Prologo, multa sua ætate antiquiora facta sunt ibidem miracula; qui ergo, inquies, anno 975, aut verisimilius annis etiam aliquot post, Arsindi Conchensis locus & patrata illic prodigia ignota fuisse, a Bernardo adstrui possunt. Respondeo, hanc feminæ principis in locis, a Conchensi cœnobio non parum dissitis, enutritæ, ac domesticis aut certe suæ ditionis potius, quam rebus alibi gestis intentæ, ignorantiam vero absimilem videri non debere, eo præsertim tempore, quo necdum ab auctore fide digno conscripta sparsaque per Gallias erant S. Fidis miracula, aut fortassis necdum adeo illustria facta erant, quæ non poterant non ad omnium, etiam exterorum, notitiam pervenire. Porro quæ Willelmum Tholosanum comitem, fratremque ejus Pontium, & Artaldum supra memoratos attinent, videat curiosus lector laudato tom. 2 Historiæ Occitaniæ, ubi & reliquam Arsindis prolem pag. 538, columna ultima enumeratam inveniet. Ceterum, cur duobus hisce postremis editionis Labbeanæ capitibus hoc loco non subjungam, quod tom. 2 Historiæ Occitaniæ inter Instrumenta col. 6 exhibetur veluti libri 3 caput 5, in causa est, quod factum, ibidem relatum, præter S. Fidis apparitionem, eamque quidem fieri casu fortuito facile non potuerit.

[Annotata]

* an contenta

* supple retinuit

§ II. De quodam Raimundo, naufragium passo & S. Fidis auxilio liberato: cur hic quædam S. Fidis miracula ex Labbeo non edita.

[Præmittuntur nonnulla, quæ ad intelligentiam] Progrediens ad ea, quæ apud Labbeum cap. 13 a Bernardo recensentur, patrata per S. Fidem prodigia, seu, si mavis, concessa cuidam Raimundo Tholosati beneficia, haud abs re fore arbitror, ne alioquin frequentius, quam par sit, scriptoris narrationem interrumpere cogamur, nonnulla, quæ ad capitis illius intelligentiam faciunt, hoc loco præmisisse. Boschitum, quod in Tholosano pago Raimundus ille possedisse narratur, censet Carpenterius in novo Cangiani Lexici Supplemento, parvam silvam fuisse; editores vero tomi X Scriptorum Rerum Gallicarum, locum seu municipium sic proprio nomine compellatum existimant, quod fortassis a loco, le chateau du Bousquet dicto, diversum non est. Clarior est, ex qua Hierosolymam versus Raimundus solvit, urbs Lunæ, a Cellario lib. 2 Geographiæ antiquæ cap. 9, pag. 417 plus semel laudata, quam sic Baudrandus describit: Luna est urbs Hetruriæ in Liguriæ confinio Straboni, Plinio & Livio, una ex duodecim primis Tuscorum coloniis, nunc excisa, & ejus rudera Luna distrutta dicuntur, ad ostia Macræ fluvii, cui Serezana, quæ Nova Luna dici potest, ad 3 millia passuum in episcopali sede successit, 30 milliaribus distans a Luca, in Occasum Genuam versus 60, cum portu; hinc Lunonsis tractus adjacens.

[13] At quænam illa est, quam Bernardus mox recenset, Turlanda regio, unde advecti piratæ circa Africæ partes luctantem cum fluctibus Raimundum in captivitatem redegerunt? [sequentis miraculi faciunt.] Rursus, quinam Barbarini illi, qui, victis piratis istis, Raimundum … dupliciter captivum abegerunt, quique & ipsi a Saracenis Cordubensibus superati captivum suum amiserunt? Denique quinam Alabitæ sunt, qui ereptum Saracenis Cordubensibus Raimundum devicti a Sanccione seu Sancio, Castellæ comite, & ipsi demum amiserunt? Barbara hæc gentium vocabula non sic ab antiquis usitata fuisse, fatetur quidem Bernardus, at nihil aliunde suggerit, unde gentium illarum notitiam haurire queas. Si in re adeo obscura conjecturis locus sit, Turlanda regio a Tunetana, piratica jam pridem infami, diversa non fuerit, cui a loco, apud Ptolemæum Turzo dicto, Turzolandæ ac Turlandæ regionis nomen aliquamdiu fortassis permanserit; Barbarini vero, supra memorati, fuerint vel regionis, Barbariæ dictæ, longius ad Occidentem extensi populi, aut forte Barbarii, quod Lusitaniæ promontorium est, vulgo El Cabo de Espichel dictum, degentes Mauri, qui a Saracenis Cordubæ dominantibus (nec enim, uti apud Ferreras aliosque Hispanicos scriptores videre est, inter barbaros illos, nisi cum adversus Christianos res erat, apprime conveniebat) prælio, nescio quo, victi fuerint, quo & suum captivum amiserunt. Ceterum Alabitas haud alios esse censeo, quam Saracenos Cordubenses, qui Almahadi tyranni partes contra Sulcimanum secuti fuerunt, quique a Sancio, Castellæ comite, anno Christi 1008, ut Ferreras ad hunc annum tradit, haud procul a Cordubensi urbe, desideratis triginta suorum millibus, turpiter fugati devictique fuerunt.

[14] [Dum Raimundus, vir nobilis, naufragium passus,] Utut hæc se habeant, nam haud adeo laboris pretium videtur operosius in cas gentes indagare, habe nunc Andegavensis scholastici narrationem. Dicere etiam, inquit, opportunum videtur de aliquo Raimundo, Tholosani pagi oriundo, genere, divitiisque clarissimo, qui municipium, quod Boschitum rustici vocant, in eodem pago possidet. Hic aliquando Hierosolymitanum iter aggressus, jam maxima Italiæ parte emensa, apud urbem, Lunæ vocabulo ab antiquis celebratam, Mediterraneo pelago sese classe apparata credidit, ut per marinum cursum citius rectiusque Hierosolymæ partes accedere posset. At vero cum jam, æquoris pergrandi parte trajecta, sulcarent cærula, orta subito tempestate, navis illa scopulis illisa incidit in naufragium, disjectaque in partes ipsum gubernatorem cum reliquis vorticibus absorptos reliquit, vix duobus reservatis, Raimundo videlicet, servoque uno, quem fidum adduxerat secum: quorum servus ille, perparvæ navigii particulæ hærens, ad Italica littora projectus est, ratusque, dominum suum procul dubio marinis fluctibus esse necatum, repetit hospitem, cui idem dominus suus (ut mos est peregrinis) partem pecuniæ crediderat. Quam receptam cui, quam herili conjugi, dignius referret? Cui casus suos exponens etiam fatalem domini sui sortem intimat.

[15] [ac proin ab uxore sua interim pro mortuo habitus.] Illa vero, simulato aliquandiu doloro, non in graves lacrymas, aut longa suspiria (ut mos est bonarum feminarum) rem vertit, sed illico elegans virorum spectatrix effecta infidum, variumque amorem effrena libertate per varias formarum injectat species, & sic, quem præ cæteris egregie reperit, nanciscitur virum, quod potuit, suæ libidini opportunum, cui & castellum dedit, & reliquum honorem sic fecisset, & etiam filias, quas Raimundo pepererat, ab paterno beneficio, cœco cupidine perdita, alienasset, nisi quidam cognomine Excafridus Hugo, antiquus præfati Raimundi amicus, pro puellis sese maternis injuriis objectasset, atque, ne ipsæ indotatæ ad ignominiam redigerentur, authoritate sui industriaque totius honoris medium præter castrum subsidiis auctum recuperaret, ac retineret: nec de maritandis virginibus longa erat ambiguitas, cum utramque germanam suis liberis nubere consensit.

[16] Raimundus vero (ut ad superiora redeam) unam disjectarum trabium similiter amplexus, [triduo cum fluctibus luctatur & S. Fidem constanter invocat, a piratis] non ad Italiæ, sed Africæ partes pulsus est, sanctæ Fidis auxilium incessanter invocans, nec unquam nomen ejus ab ore rejiciens. Et jam tertia lux fluxerat, ex quo nec hominem, nec monstrum vidisset, ita marinis debacchationibus attonitus, stupefactusque, ut præter naturalem tutandæ vitæ intentionem, brutis etiam animalibus insitam, nihil prorsus jam saperet, cum ecce de improviso obvias habuit piratarum phalanges, de Turlanda regione venientes, sagenarum * bellicarum classe, telis, spiculis, clypeis & armis multipliciter instructas, & jam dudum prædam sitientes, ipso die jactata forte, invenerant, sese statim prædam inventuros. Itaque repertum hominem, captumque barbarico fremitu circumstrepunt, genus conditionemque interrogant. De fortuna autem non quisquam movebatur, quippe cum illum plane naufragum cernerent. At ille insolentia fluctuum (ut dixi) sui oblitus, penitusque rigore membra correptus vix se hominem esse recordabatur, nedum ad inquisita daret responsum, cum præsertim nec linguam eorum, nec mores eorum aliquando didicerat, postea vero, peracto cursu, in patriam reversi sunt.

[17] Quibus iterum interrogantibus, jam cibo otioque paululum recreatus Christianum se respondit: [mari eripitur, ac dein a variis barbaris in militarem ordinem adscriptus,] decus vero generis, professionemque officii prorsus abnegans, agricolam se fuisse, mentitus est. Unde, sibi dato in manibus fossorio, fodere ei imposuerunt. Quod cum præ nimia liberalium manuum teneritudine, ignotique laboris impatientia minus pleniter perfecisset, ipsum jam impie tractare, flagrisque inhumane cædere adorsi sunt. Ita demum invitus, coactusque seipsum aperit, nihilque præter militiæ artes se olim exercuisse, professus est; de qua re facto illico examine, armorum peritissimum experiuntur, qui præter cæteram hujus artis industriam ita se sub arma colligere, clipeoque protegere perhibetur ingeniose, ut abs quolibet difficile possit feriri. Jam ergo illum in ordinem militarem constituentes sæpius in expeditionibus ducunt, in quo cum egregiam laudis gloriam brevi obtinuisset, jam in provectiorem honoris gradum promovent. Interea vero inter hos atque Barbarinos acto prælio, Barbarini superiores Raimundum, cæteris interfectis, sparsisque, dupliciter captivum abigunt; dein inquisitum & ipsi quoque honorabiliter eum habere cœperunt, sæpiusque in pericula ducere, ad postremum, a Sarracenis Cordubæ victi, ipsum rursus amiserunt.

[18] At ubi & isti acerrimum strenuumque militem diversis periculis experti sunt, ingenti lætitia gaudioque tanto milite congratulantur: nimirum quibus omnia ex voto, nec unquam [captus demum a Sancio, Castellæ comite, liber in patriam redit.] incassum hoc socio contingebant; verum subiti gaudii indiscreta elatio subiti infortunii interruptione interdum castigatur: nam, prœlio commisso inter se & Alabitas, victores tanto milite remanserunt orbati. Postremo bellum fuit his cum Sanccione, comite de Castellis, viro potentissimo militiæque peritissimo, a quo Christi auxilio superati, non modo Raimundum, sed etiam enormem Christianorum captivitatem amiserunt: sed hæc barbara gentium vocabula non sic ab antiquis usitata fuisse videntur, quorum industria per negligentiam ignaviæ * posteritatis pereunte, etiam gentium plerarumque nomina, aut penitus oblivione deleta, aut barbarie ingruente transmutata habentur. Igitur Sanccio comes cum accepisset, hunc non solum Christianum esse, sed etiam nobilitate generis pollere, miratus fortunas illius, quibuslibet donis remuneratum libertate etiam cum reliquis Christianis donavit: sed antequam discederet ab eo, sancta Fides ei dormienti apparuit: Ego sum, inquiens, sancta Fides, cujus nomen naufragus tam constanter invocasti; vade securus, quia amissum honorem recuperabis. Surrexit ergo, atque in patriam rediit, castroque suo jam propinquans, audito, quod conjunx alii nupserit marito, illic manifeste apparere metuit, atque ob id intra domesticum pauperis tegetem aliquamdiu latuit, expectans, quid per providentiam Dei de se futurum erat, partim peregrini habitu, partim ætate deformatus; nam tria annorum lustra abierant, ex quo patria exulaverat, propter quod etiam ipsum ultra rediturum esse, omnis spes interierat.

[19] [ubi a muliercula agnitus.] Tamen, cum una dierum quædam muliercula, ejus olim concubina, in superfusione balnei ei casu obsequeretur, ad notas nudi corporis ipsa ipsum recognoscens: Tune es, ait, ille Raimundus, qui dudum, Hierosolymam tendens, æquore mersus credebaris? Quo negante, illa adjecit: Hoc, inquiens, verum est, nec me tuam præsentiam celare poteris, cum qua olim consuevisti. Denique clanculum, & quo potuit, occultius festinavit ad dominam castri, nuncians invisum rumorem; ita primum per vile scortum adventus illius emersit. Illa, reducis viri postliminio consternata, cœpit maturare quantocyus, qua via sibi * mortem occultam, ac sine infamia inveniret. At vero dum causa lethi excogitando differtur, nec ad id sceleris opportunitas satis efficax reperitur, voluntate scilicet, & fortuna discordantibus, ammonitus in somnis cessit periculo, vitæque tutamentum quæsivit. Quod paulo ipse ante fecisset, nisi sancta Fides ad suum castrum eum nominatim venire jussisset; sed credo, divino nutu ita esse factum, ut perfidiam conjugis ad liquidum deprehenderet.

[20] [tandem suæ bona recuperat, multiplici beneficio S. Fidis.] Ut ergo comperit, filias suas claro matrimonio nupsisse, generorum petiit genitorem, casus narrat, uxoris noxam detegit. Porro Hugo Excafridus fidelium amicorumque auxilio, liberorum, socerorum, antiquumque amicum (pulso mox rivali) in honorem restituit. Præterea decretum est, uti conjugem recipiat; sic enim posse fieri juxta majorum instituta; nec prorsus ullum esse dedecus: nam ille, qui hanc habebat, simul ac vidisset, commune sibi judicium incumbere, cesserat justo rectoque, alienum jus deserere paratus. Alter tamen pro nota homicidæ voluntatis, ipsam ab animo respuit. Prorsus cui prava conscientia majus vulnus intulisset, quam corporeæ castitatis violatio. Ut autem in superioribus paucis suppleam, addunt etiam, illum a primis piratis potionem herbæ potentem assumpsisse, & ita magicis præcantationibus tactam, ut semel ex ea bibentes, adeo lethea oblivione hebetentur, ut nec genus ultra, nec domum meminisse possint; dein superna sibi miseratione sanctam Fidem apparuisse, & a stupore illius oblivii excitasse, atque in mentem revocasse, & tamen post illa memoriam habuisse tardiorem, disponente Deo scilicet, ut antiquæ correptionis vestigiis adhuc testificantibus, perpendant alii, quantis de malis eum Dominus absolverit.

[21] Hactenus jam sæpe laudatus Andegavensis Scholasticus. Ceterum, cum ea, quæ apud Labbeum sequuntur octo miraculorum capita, [Cur hic quædam S. Fidis miracula ex Labbeo non recusa.] partim ex apographo nostro codicis Ms. reginæ Sueciæ jam ante edita fuerint, partimque, meo quidem judicio, Bernardum, Andegavensem scholasticum, uti ex variis loquendi modis illic adhibitis colligo, auctorem nequaquam habeant, ea in hac Appendice, non invitis pluribus, prætermitti posse censui. Videat ea, si quis horum etiam avidus est lector, citato jam sæpe tomo 2 Novæ Bibliothecæ Mss. a pag. 543, consulatque a me dicta, quibus Commentario finem imposui.

[Annotata]

* seu myoparonum

* an ignavæ?

* i. e. illi

DE SS. MARCELLO, CASTO, ÆMILIO ET SATURNINO MM. FORTE CAPUÆ IN CAMPANIA FELICI.
EX MARTYROLOGIIS.

SECULO INCERTO.

Sanctorum Martyrum in Martyrologiis annuntiatio: variæ variorum de iisdem conjecturæ.

Marcellus M. forte Capuæ in Campania Felici (S.)
Castus M. forte Capuæ in Campania Felici (S.)
Æmilius M. forte Capuæ in Campania Felici (S.)
Saturninus M. forte Capuæ in Campania Felici (S.)

AUCTORE J. B.

De sanctis Martyribus agimus, quorum quidem apud martyrologos, veteres juxta ac recentiores, [Sanctorum Martyrum varia apud veteres] hoc die frequenter occurrunt nomina; sed ætas, palæstra, ceteraque vitæ martyrieve adjuncta vel dubia omnino sunt, vel penitus in occulto latent: conservatam utcumque illorum ad nostram ætatem usque memoriam Hieronymianis codicibus, unde ad alios martyrologos derivati videntur, potissimum debemus. Quid hi de Martyribus nostris memorent, primum audiamus: sic habet codex Epternacensis antiquissimus: In Apulia natalis Casti & Emeli, Marcelli, Saturnini. At codex Lucensis Florentinii geminam homonymorum Martyrum annuntiationem exhibet; alteram quidem Capuæ, quæ Campaniæ Felicis civitas est; alteram in Apulia, omisso tamen hic Marcelo, additoque Ammono. Verba illius sunt: In Capua natalis sanctorum Marcelli. Casti. Emili. Saturnini. Et paulo infra: In Apulia Casti. Emili. Saturnini. Ammoni presbyteri. Lucensi Corbeiensis apud Acherium tom. 4 Spicilegii pag. 676 editionis antiquioris consonat; addit tamen Marcello & Sociis Donatellum. Contra Epternacensi partim consonat Corbeiensis brevior, apud nos tom. VII Junii excusus, qui unam hanc habet annuntiationem: Capua natalis sanctorum Marcelli, Casti, Emeli. Addo & Richenoviensem, cujus verba sunt: Et in Apulia, Casti, Marcelli, Emili, Saturnini. Hic quidem ad diem sequentem Marcellum Capuæ annuntiat, sed alterum ab eo, quem hodie una cum Casto, Emilo & Saturnino memorat, ut infra videbitur. Spectatis itaque citatorum codicum verbis, dubium est, tum duplexne, an una tantum homonymorum Martyrum classis sit admittenda; tum, si una tantummodo admittatur, Capuæne in Campania, an in Apulia, alibive fortassis martyrii palmam promeruerint. At priusquam de his disseramus, reliquos martyrologos consulamus, lucis forsan aliquid allaturos.

[2] [recentioresque martyrologos] Ex veteribus martyrologis Bedam, Usuardum, Adonem, Notkerum & Rabanum in suis ad hunc diem Annotatis Baronius citat: Beda autem purus, tom. 2 Martii præfixus, vacat hoc die: at inter Bedæ auctaria Martyrum nostrorum meminere Barberinianum & Divionense in hunc modum: Apud Capuam sanctorum Marcelli, Casti, Æmilii, Saturnini. Verbis pene iisdem, nullo quoad rem discrimine, Ado, Usuardus & Notkerus utuntur. Rabani annuntiatio, ut apparet, mutila sic habet: Et in Apulia Casti & Emili. Itaque hos inter martyrologos convenit, si Rabanum excipias, de numero & nominibus Martyrum, de Capua civitate Campaniæ, martyrii vel cultus loco, de una denique, quantum quidem apparet, martyrum classe. Unde conjicere licet, Donatellum, quem codex Corbeiensis Acherii ceteris adjicit, ad memoratos Martyres verosimilius non pertinere. Similiter Ammonus, quem ceteris codex Lucensis addit, alio verosimilius spectat: nec enim infrequens in his codicibus est, ut Sancti, licet locis passi diversis, uni tamen loco videantur adscribi. Romæ præterea codex Epternacensis Ammonum videtur adscribere, verbis supra citatis mox ista subjiciens: Romæ Januarii, Ammoni presbyteri. Hæc martyrologi veteris: quid recentiores? Plerique Romano Martyrologio consonant, quod ita habet: Capuæ natalis sanctorum martyrum Marcelli, Casti, Æmilii & Saturnini. Plura Galesinius, cujus propterea huc verba transcribo: Capuæ sanctorum martyrum Marcelli presbyteri, Casti, Æmilii, Saturnini, Rogati, Antonii & Aviti. Ita ille ex libro quodam scripto, ut in Annotatis ad diem VI Octobris habet.

[3] Quis, qualisve fuerit liber scriptus, unde ista in Martyrologium suum Galesinius intulit, non prodit: verum si illius dicta cum Martyrologiis jam laudatis conferantur, [memoria; quorum numerum plus, quam par est, Galesinius auxit:] depravato illum codice, in quo ad hunc diem variorum martyrum nomina confuse in globum congesta fuerint, usum fuisse, verosimillimum fiet. Sane Avitum nullus e martyrologis, supra laudatis, cum Marcello ac illius Sociis conjunxit: Antonius Galesinii, idem videtur, qui Ammonus, de quo num. superiore: Rogatus vero ad martyrum Africanorum classem remittendus, de quo hoc die etiam agetur. Ejusdem notæ codex, in quo forte Cassius pro Casto legebatur, Ferrarium movit, ut in Topographia in Martyrologium Romanum ad vocem Capua, enumeratis Marcello, Casto, Æmilio & Saturnino, diceret: Cassus in Rom. omissus: sed nihilo magis audiendus, quam Galesinius. Hic præterea ex eodem, ut apparet, Ms. codice S. Marcellum presbyterum dixit, qua de re citati supra martyrologi universi silent. Idem ante Galesinium Petrus Equilinus fecit in Additamento ad lib. XI, num. 275 his verbis: Marcellus presbyter, Castus, Emilius: & Saturninus martyres eodem die (pridie Nonas Octobris) apud Capuam passi sunt. Petrus eo libro eorum Sanctorum Catalogum ex Martyrologiis Hieronymi, Usuardi & Adonis texit, de quibus pauca tantum invenit, ut ipsemet ait Catalogi principio. Cum itaque Marcellum presbyterum fuisse, nec Ado, nec Usuardus dicat, verosimile fit, Petrum ex Hieronymiano quodam codice id transcripsisse; qui codex, cujus ætatis meritique fuerit, ignoro, ac proin, fueritne Marcellus presbyter, nec ne, in dubio sum.

[4] Exclusis a Martyrum nostrorum numero Donatello, [illos Capuæ assignandos,] Rogato, Antonio seu Ammono, Cassio & Avito, reliquum est, ut ea nunc attingam, quorum sub finem num. 1 mentionem feci. Porro in varias hic sententias, ut fieri in rebus incertis solet, eruditos abiisse comperio. Michaël Monachus parte 1 Sanctuarii Capuani pag. 74 vult, S. Marcellum presbyterum fuisse, & una cum Casto, Æmilio & Saturnino Capuæ martyrium subiisse, & quidem sub Antonino imperatore secundum Galesinium, quem citat; apud quem tamen hæc in Martyrologio ad hunc diem, nec in Annotatis invenio. Marcelli & Sociorum martyrium Capuæ contigisse, ex Romano Martyrologio sibi sumit: presbyterum fuisse (cum nihil de illo in Tabulis ecclesiæ Capuanæ, ut fatetur ipse Michaël, legatur) ex Petro Equilino & Galesinio probare contendit. Verum Marcellum & Socios non ita Capuæ Martyrologium Romanum, ut infra videbitur, annuntiat, quin alibi pati potuerint: Petrus vero Equilinus & Galesinius non ii sunt, ut rem ab eorum ætate adeo remotam atque incertam, aut ipsi, aut monumenta ab illis citata, sua auctoritate decidant. Neque vero id Michaëlem Monachum latuit: quapropter alio se vertit, & ex antiquissima pictura quadam ecclesiæ S. Prisci propositum suum conficere voluit. Quid vero is porro afferat, audiamus.

[5] Passibus circiter bis mille quingentis Capua distat vicus quidam, [Michaël Monachus,] Maceratæ vicinus, S. Prisci, a primo Capuanorum episcopo, ibidem, ut creditur, passo ac sepulto, dictus, in quo S. Prisco ecclesiam condidit anno 506 S. Matrona, si vera est Epigraphe in templo posita. De hac ecclesia ita Michaël Monachus pag. 132: In ecclesia S. Prisci Capuanæ diœcesis extat pars antiquæ basilicæ, quam S. Matrona in honorem S. Prisci construxerat: est opus rotundum testudinatum, TRIBUNA VETUS appellatur. Habet illa tribuna hemicyclum in fronte (seu dicamus absidem) in quo sexdecim ex opere tessellato sunt Sanctorum imagines. In medio hemicyclo a dextris aspicitur S. Petrus, & a sinistris S. Priscus. Post S. Petrum S. Laurentius, S. Paulus, S. Cyprianus, S. Susius, S. Timoteus & S. Agne: Post S. Priscum S. Lupulus, S. Sinotus, S. Rufus, S. Marcellus, S. Augustinus & S. Felicitas. Spatium subtus brachia sanctorum Petri & Prisci duas habet imagines, breviores tamen, cum inscriptione Sanctus Quartus et Quintus. Ex his, qui a sinistris sunt, pallio induti coronam manibus gestant Priscus, Sinotus, Rufus, Augustinus, uti & Felicitas; quemadmodum & a dextris Petrus, Paulus, Cyprianus, Timoteus, Agne. Cum vero Priscus Capuanus fuerit episcopus, similique habitu, ac ille, induti sint Sinotus, Rufus & Augustinus, hos quoque Capuanos episcopos fuisse, affirmat Michaël: Lupulum vero, qui post Priscum & Sinotum conspicitur, uti & Marcellum, qui post Rufum & Augustinum locum habet (terni enim & terni depicti sunt) presbyteros; Quartum & Quintum, contractiori forma expressos, vult fuisse acolythos; Felicitatem denique Augustini, Capuani episcopi, matrem.

[6] [cujus explicatur] S. Priscus, ut unus e Christi discipulis, ut Capuanus episcopus & martyr memoratur in Martyrologio Romano die 1 Septembris; nec id de illo negatur in Actis nostris ad eumdem diem, quo de illo actum est. S. Sinotus, quem pariter Capuanum episcopum Michaël facit, aliunde, quam ex hac pictura illi notus fuisse non videtur: meminit tamen illius Epternacense Martyrologium ad diem VII Septembris inquiens: VII Idus Capua natalis Sinoti. Fieri facile potuit, ut primis Ecclesiæ seculis hujus nominis episcopus Capuanis fuerit, cujus nomen, ut & aliarum antiquissimarum ecclesiarum vetustioribus episcopis frequenter accidit, temporum diuturnitate & perturbationibus fuerit apud Capuanos oblivione deletum. Pro S. Augustino & matre ejus S. Felicitate pag. 135 citat Martyrologium Ms. monasterii S. Petri apud Beneventum (quo eorum corpora ab Arichio principe translata, opinatur) quod ita habet: XVII Kal. (Decembris) natale S. Augustini, Capuani episcopi, & Felicitatis, matris ejus; Martyrologium item S. Sophiæ ejusdem civitatis, e quo hæc verba transcripsit: Natale S. Augustini, Capuani episcopi, & S. Felicitatis, matris ejus, quorum corpora hic habentur. Citat præterea & alia quædam Martyrologia, quibus addo Epternacense S. Hieronymi Martyrologium vetustissimum, quod ad diem XVI Novembris a Capuanis martyribus illius diei Fastos hoc modo exorditur: In Capua Augustini & Felicitatis. De S. Rufo Syllogen habes historico-criticam tom. VI Augusti a pag. 9, auctore Stiltingo, ubi plura Martyrologia, quæ S. Rufum martyrem Campaniæ Capuæve adscribunt, videre licet, & S. Rufi episcopatus admittitur, saltem ut probabilis.

[7] [opinio,] S. Lupuli Idibus Octobris meminere Kalendaria ecclesiæ Capuanæ tertium & quartum apud Michaëlem Monachum pag. 420 & 433. Codices item Hieronymiani a Florentinio ad supradictum diem citati Capuæ S. Lupulum, licet corrupto nonnihil nomine, annuntiant, e quibus Lucensis ita habet: In Capua Lupibli: unde verosimile fit, quidquid sit de ejus presbyteratu, a Michaële Monacho asserto, S. Lupulum etiam Capuæ passum fuisse. De SS. Quarto & Quinto Martyrologium Romanum ad diem X Maii ita loquitur: Item Romæ via Latina ad Centum aulas natalis sanctorum Martyrum, quorum corpora Capuam translata sunt. Hos quidem Romæ passos fuisse, fatetur Michaël Monachus; sed Capua a præfecto provinciæ, quod fieri de nobilioribus Christianis, quos præfecti provinciarum comprehenderant, solebat, Romam missos, indeque postea in patriam revectos ait. At vero Quartus & Quintus, inquit pag. 35, Romano adscripti Martyrologio, fuerunt clerici Capuani, martyres, passi Romæ in via Latina. Neque id gratis asserimus: in cappella, quæ nunc dicitur S. Francisci, erat antiquum altare, quod appellabatur Sanctorum Francisci, Quarti et Quinti: voluit cappellæ patronus, permittente archiepiscopo Cæsare Costa, illam marmoribus, marmoreisque sanctorum Francisci, Quarti & Quinti statuis exornare: idcirco antiquum altare dirutum est: inventus sub eo loculus, duo condens corpora, cum inscriptione, quæ propter antiquitatis situm tota non legebatur: quod autem legi potuit, ita se habet: Corpora sanctorum Clericorum cap. hic sita sunt. Verum, inquit Henschenius in hanc rem tom. 2 Maii pag. 556, ex tribus istis litteris cap. ægre, SS. Quartum & Quintum Capua oriundos fuisse, extundas. Quid enim si capite plexos illæ significent? Neque tamen id omnino negat Henschenius: sic enim pergit: Demus autem Capuanos indicare: an ideo consequetur, illos Capua ad martyrium Romam missos fuisse? Non existimo.

[8] Ex egregio illo venerandæ antiquitatis monumento, uti id Henschenius vocat, [non omnino improbabiliter contendit:] & illi adstipulantibus Martyrologiis, quæ duobus superioribus numeris adduxi, verosimile fit, SS. Priscum, Augustinum, Felicitatem, Rufum, Lupulum, imo forte Quartum & Quintum (nec enim scio, an inter litteras cap. & vocem hic in inscriptione, de qua num. superiore, relictum sat spatii sit, ut inter illas vox plexorum aliave similis collocari potuerit) verosimile, inquam, ex his fit, omnes illos Sanctos, vel Capuæ natos, vel ibidem martyrium subiisse. Porro cum inter illos S. Marcellus, habitu clericali indutus, conspiciatur, ac præterea Capuæ in optimæ notæ Martyrologiis aliquot, num. 1 & 2 adductis, Marcellus noster passus dici videatur, omnem ego Michaëlis Monachi sententiæ seu conjecturæ probabilitatem detrahere nolim. At, inquies, si S. Marcellus Capuæ martyrium passus est, qui factum est, ut nulla ejus mentio in antiquis ecclesiæ Capuanæ tabulis habeatur, ejusque nomen Capuæ penitus fuerit ignoratum, ut Michaël Monachus scribit? Respondeo, Capuæ ad diem VII Octobris S. Marcellum militem cultum obtinuisse, ex quo verosimiliter factum est, ut utrumque in unum confuderint Capuani, & Marcellus miles alterius Marcelli, ut idem Monachus pag. 74 opinatur, nomen ac memoriam obscurarit. Adhæc Antonius Caracciolus de ecclesiæ Neapolitanæ Monumentis cap. 2, sect. 4 una cum Baronio in Annotatis in Martyrologium Romanum ad diem III Septembris, nobilissimæ Capuanæ ecclesiæ monumenta ob multiplicium bellorum turbines deperdita fuisse, multum conqueritur, & multas eodem cap., sect. 1 Mss. codicum clades sub Diocletiano, barbaris, Juliano, Geiserico, aliisque illatas refert, quibus fortasse SS. Marcelli & Sociorum pro fide certamina involuta fuere.

[9] Verum quid de Marcello, Casto, Æmilio & Saturnino in Apulia annuntiatis? [& unica tantum eorum classis] Distinctine sunt a sanctis Martyribus homonymis Capuanis? Quamquam in re dubia nihil certi polliceri ausim, eo tamen magis propendeo, ut eosdem Martyres credam, tum qui in Apulia, tum qui Capuæ annuntiantur. Qui enim Hieronymianis codicibus sanctos Martyres inseruerunt, & in Apulia tantum annuntiarunt, vel per errorem signare Apuliam, vel Apuliæ nomine Campaniam, ab illa non admodum remotam, annumerare potuerunt, maxime, si verum est, quod cap. 26, sect. 2 Antonius Caraceiolus supra laudatus tradit, Apuliæ nomine partem Samnii & Campaniam totam apud quosdam scriptores comprehensas fuisse. Sane equidem secundum Caracciolum sub Apuliæ nomine Campaniam etiam intellexisse videtur Victor Vitensis, cum de Geiserici, quem Capuam igne ferroque absumpsisse, tradit Capacius in Antiquitatibus & Historiis Campaniæ Felicis cap. 27, in Christianos sævitie scripsit lib. 1 de Persecutione Vandalica sub finem: Quæ vero in Hispania, in Italia, Dalmatia, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Bruciis, Lucania, Epiro vel Hellada gesserit (Geisericus, Vandalorum rex) melius ibi ipsi, qui passi sunt miserabiliter, lugenda narrabunt. Verum id ego cum Caracciolo asserere nolim: Victoris enim Vitensis editiones quatuor consului, in iisque non modo Apuliam, sed & Campaniam nominatim expressam inveni. Malim itaque opinari, sanctos Martyres per errorem Apuliæ in quibusdam Hieronymianis codicibus fuisse adscriptos, maxime, quod Ado & Usuardus, inter antiquos martyrologos accuratissimi, licet Hieronymianis codicibus non destituti, soli tamen Capuæ sanctos Martyres adscripserunt.

[10] [admittenda videtur.] Hinc porro facile accidere potuit, ut aliqui ex his, qui codices Hieronymianos descripserunt, cum in his illorum exemplaribus Martyres Capuæ, in aliis vero Apuliæ adscriptos viderent, duplicem Martyrum classem signarint, alteram in Apulia, alteram Capuæ. Una ac eadem utrobique Martyrum classis signari Florentinio etiam visa est in Annotatis ad diem VII Octobris; sic tamen, ut in Apulia quidem passos Marcellum & Socios, sed deinde Capuam fuisse translatos suspicetur: suspicionem suam proponit & utcumque probare nititur his verbis: Suspicionem tamen nostram objicimus ex M. vetustissimo (Epternacensi, seu, ut ille vocat, Antverpiensi) nempe eosdem facile esse sanctos Martyres, qui Capuæ in libris nostris recoluntur, cum his, qui Apuliæ. Daunia enim Apulia non longissime in regno Neapolitano distat e Capua, facileque Capuam insignem urbem potuissent transferri sancti Martyres in Apulia coronati; iisdem quippe nominibus in Martyrolog. sancti Cælites Apuliæ tribuuntur, quam in libris nostris, & Corbeiensi Capuæ. Quin imo Castum, Emilium & Saturninum iisdem etiam nominibus signatos exhibent in Apulia, quibus & Capua consignant, præter Ammonium presbyterum, Romæ, non in Apulia veneratum, ut addit M. vetustissimum; cui propter majorem in locis distinguendis diligentiam magis etiam in hoc inniti libuit. Nomina Martyrum utrobique eadem iis perinde favent, qui Martyres Capuæ passos volunt, ac Florentinio: licet autem majoris passim codici Epternacensi in designandis locis accurationis palma concedatur, non propterea fit consequens, nihil hic in illum mendi irrepsisse: neque igitur, quæ hic Florentinius tradit, conjecturæ vim excedunt.

[11] At longe alia est Baronio de sanctis Martyribus conjectura, [Aliorum de iisdem] quæ tamen, nisi forte Hieronymiani puri sint, sua pariter probabilitate non caret. Suspicatur is in Annotatis ad Mrl. Romanum hoc die, passos illos in Africa fuisse, Capuæ vero celebrari ob translatas eo olim eorum reliquias. Primum enim Marcellus, Castus, Æmilius, Saturninus martyrum sunt Africanorum nomina. Passi in Africa sunt circa annum 250 Castus & Æmilius, ad diem XXII Maii, tum in Martyrologio Romano, tum in Actis nostris memorati. Item Marcellus, de quo Martyrologium Romanum ad diem XIX Februarii. Saturninos denique non paucos in Africa passos fuisse vel solus abunde ostendit Martyrologii Romani Index. Horum vero reliquias in Campaniam ex Africa fuisse deportatas, probabiliter conjici potest ex iis, quæ Victor Vitensis narrat lib. 1 de Persecutione Vandalica; scilicet Geisericum, Vandalorum regem, expugnata Carthagine, jussisse, ut episcopi & nobiles laïci, vel exsules, vel Vandalorum servi essent; Quodvultdeum Carthaginensem episcopum cum maxima clericorum turba fractis navibus imponi jussisse, qui feliciter Neapolim Campaniæ appulerunt; senatorum multitudinem in partes transmarinas projecisse. Sub Hunerico quoque Geiserici successore Africæ complures episcopos in Corsicam relegatos fuisse, idem Victor scribit lib. 4. Trasamundus denique multos eorum in Sardiniam exsules misit, ad quos exstat apud Ennodium lib. 2 Symmachi Papæ Epistola consolatoria.

[12] Jam vero, quemadmodum sævientibus his Wandalorum in Catholicos Afros persecutionibus, [conjecturæ.] ex Africa in Sardiniam ab exsulibus Afris translatum creditur B. Augustini corpus; ita Baronius conjicit, eadem tempestate, fuisse ex exsulum confessorum, huc atque illuc dispersorum, numero, qui abductas secum sanctorum Martyrum reliquias in Campaniam detulerint, Capuanisque concesserint. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem VI Octobris, Baronium ita interpretatur, quasi is dixerit, Marcellum & Socios ex ipsorum Africanorum confessorum, qui persecutione Africa pulsi in Campaniam venerunt, numero fuisse: addit etiam, secundum Baronium de illis agi in Tabulis ecclesiæ Capuanæ, quod falsi arguit: sed Baronium neutrum dixisse, illius in hunc diem Annotata inspicienti, manifestum est. Ceterum quod de S. Augustini corpore creditur, asserere videtur Beda ad diem XXVIII Augusti ita scribens: In Africa S. Augustini episcopi: qui primo de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatus, nuper a Luitprando, rege Longobardorum, Ticinis relatus & honorifice conditus est. At simile testimonium pro translatis ex Africa SS. Marcelli & Sociorum Capuam reliquiis non habemus. Alteram Florentinius conjecturam suggerit ad diem XVI Novembris, quæ forte Marcello & Sociis applicari posset: ibi enim de SS. Vitale, Januario, Justo, aliisque, Capuæ annuntiatis, agens, ex Actis S. Sebastiani (quæ consule tom. 2 Januarii pag. 275 & seq.) refert, Christianorum quam plures, sæviente Romæ Diocletiani persecutione, duce Chromatio, & ex Caji Papæ consilio ex Urbe in Campaniam secessisse; horum multos Capuam divertere potuisse, & aliquos ibidem martyrio forte coronatos; quod similiter de SS. Marcello, Casto, Æmilio & Saturnino suspicari quis posset. Sed divinationum jam satis est.

DE SS. ROGATO, SATURNINO, FAUSTINO ET MARTIALE MM. IN AFRICA. ITEM DE SS. JANUARIO ET AMMONO MM. FORTE ROMÆ.
EX MARTYROLOGIIS.

SECULO INCERTO.

[Commentarius]

Rogatus M. in Africa (S.)
Saturninus M. in Africa (S.)
Faustinus M. in Africa (S.)
Martialis M. in Africa (S.)
Januarius M. forte Romæ (S.)
Ammonus M. forte Romæ (S.)

AUCTORE J. B.

Quos primo loco nominavi Martyres, Lucensis & Corbeiensis apud Florentinium Hieronymiani codices Africæ adscribunt: præterit vero Epternacensis. Lucensis sic habet: In Africa Rogati. Saturnini. Faustini. Januarii. & Marcialis. Sic Corbeiensis: In Africa Rogati, Saturnini, Januarii, Faustini, Martialis. Huc accedunt inter Auctaria Bedæ codices Vaticanus & S. Cyriaci tomo 2 Martii, qui sic habent: Et in Africa Rogati, Saturnini, Januarii, Faustini * & Marcialis. Solius Rogati (nescio, ejusdem, an diversi) meminere ad hunc pariter diem, sed sinc loco, apud Sollerium Usuardina Auctaria Aquicinctinum, Cluniacense, Altempsianum & Lubeco-Coloniense: Belinus vero & Molanus Rogato episcopi titulum tribuunt: Martyris Altempsianum & Lubeco-Coloniensis Usuardi editio. Sed Aquicinctinum & Cluniacense nudum Rogati nomen referunt. Quod autem ad illos spectat, quos secundo loco nominavi, ex his Januarius in Martyrologiis Lucensi & Corbeiensi Africæ quidem adscribitur una cum Rogato aliisque primo loco signatis: sed utrum Africæ cum illis, an Romæ cum Ammono adscribendus sit, dubitare me cogit codex Epternacensis, in quo una cum Ammono Romæ annuntiatur hoc modo: Romæ, Januarii, Ammoni presbyteri. Porro Ammonum Lucensis & Corbeiensis codex Marcello, Casto, Æmilio & Saturnino in Apulia conjungunt; sed cum in his Apulia per errorem videatur posita pro Capua, ut supra dictum est, Ammonum probabilius Romæ secundum codicem Epternacensem passum fuisse, existimo. Id certum, nullum ex citatis Martyrologiis Ammonum cum Marcello & Sociis Capuæ annuntiare; proindeque Galesinius, dum Ammonum sub Antonii, ut apparet, nomine, & Avitum, qui hodie in codicibus nostris Hieronymianis non comparet, cum martyribus Capuanis conjunxit, depravatis codicibus verosimillime usus fuit.

[Annotatum]

* Fausti

DE S. PRUDENTIO MARTYRE BESUÆ IN BURGUNDIA CULTO.

SECULO INCERTO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Prudentius M. Besuæ in Burgundia (S.)

BHL Number: 6980

AUCTORE J. B.

§ I. S. Prudentii apud martyrologos mentio, tempus necis incertum, palæstra & cultus antiquus.

Besuense Ordinis Benedictini cœnobium in Burgundia, a fonte seu fluviolo Besua sic nuncupatum, [Besuensis monasterii] Ararim inter & Tilam fluvios situm est in finibus Lingonum, distatque Divione leucis circiter quatuor. Condidit id, largissimeque ditavit Amalgarius, amplæ in Burgundia provinciæ dux, Anno, inquit Chronicum Besuense tom. 1 Spicilegii Dacheriani primæ editionis, qua hic perpetuo utar, pag. 490, ab Incarnatione Domini sexcentesimo, Indictione tertia, præsidente sanctæ Romanæ Ecclesiæ Gregorio Papa, Mauricio vero cæsare imperante in Repub., beato Columbano commorante in Burgundia. Et hæ quidem temporis conditi Besuensis monasterii notæ chronicæ sibi congruunt: sed addere videtur Clotarii II, Chilperici filii, in Burgundia regnantis tempore id accidisse; quem anno regni sui trigesimo labente, mortuo Sigeberto, Austrasiæ Burgundiæque dominum, ac totius Franciæ regem evasisse, Fredegarius scribit cap. 42 & seq., quod alii ad annum Christi 613, alii ad sequentem referunt. Serius itaque condi monasterium Besuense cœperit, cujus quidem primordia Cointius anno 616 affixit; at Mabillonius in Annalibus Benedictinorum ad annum 629, num. 14 vix ante annum 630 condi potuisse propterea existimat, quod primus illius abbas Waldalenus, S. Columbani discipulus, quem non ante annum 30 ætatis suæ abbatiæ regimen suscepisse ponit, ad annum quartum Theodorici, Chlodovei Junioris & Bathildis reginæ filii, id est, usque ad annum circiter 680, ex relato in Chronico Besuensi Theodorici diplomate tom. 1 Spicilegii laudati pag. 501 & seq., vitam protraxisse noscatur; nec admodum credibile appareat, Waldalenum annum ætatis suæ 110 tum aut numerasse aut etiam superasse.

[2] Stetit porro incolume Besuense monasterium usque ad Pipini Francorum regis tempora; [notitia, in quo] quibus id monachis Benedictinis ereptum fuit usque ad annum 830, quo, agente Alberico Lingonensi episcopo, & annuente Ludovico Pio, ad Benedictinos rediit, ut habetur in utriusque diplomate apud Acherium citatum a pag. 507. Insigne quoque eodem seculo Besuense monasterium a Geilone, altero Lingonensi episcopo, munus accepit, qui advectum illuc peregre S. Prudentii martyris corpus, ut infra fusius dicetur, in Apostolorum Petri & Pauli templo honorifice collocavit. Sanctus hic Martyr ante seculum nonum, quæ temporum iniquitas fuit, parum aut nihil habuit celebritatis & famæ: ut mirum minime sit, illius mentionem in antiquis & classicis Martyrologiis non reperiri, licet non omni omnino cultu, ut suo loco observabitur, antiquitus caruisse videatur. Factus a seculo nono celebrior, in Fastis sacris apud recentiores martyrologos locum invenit, licet, quantum quidem detegere mihi licuit, paucos, & inter se non parum subinde dissidentes. Quos reperi, profero.

[3] [martyrologi aliquot recentiores] Sollerius ad diem VII Octobris in Auctariis Usuardinis ex duplici Martyrologio seu Kalendario, altero Bizunticensi, Salinensi altero Franciscanorum hæc recitat: In Bezua monasterio, exceptio corporis S. Prudentii martyris. Bucelinus Menologio Benedictino aliquot Sanctorum catalogum, per singulos anni menses distributum, subjicit, iis Sanctis enumerandis destinatum, quos, licet Benedictini Ordinis alumni certo non fuerint, ad illum tamen peculiari quadam ratione pertinere ratus est, quod in Ordinis sui cœnobiis eorum corpora hospitentur: ibi autem ad diem VI Octobris lego, quæ sequuntur: In monasterio Atornensi (nam & sic olim appellatum fuit, quod modo passim Besuense audit) juxta flumen Bezuæ, natalis S. Prudentii martyris. Ejus sacrum corpus ibidem reconditum est a Gerlone (lege Geilone) episcopo Lingonensi. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem VI Octobris ita paulo uberius scribit: In territorio Lingonensi natalis sancti Prudentii martyris, ibi a Wandalis pro testimonio Jesu trucidati. Hujus corpus in tumulo gloriosum diu post agonem Gerlo, piissimus episcopus Lingonensis, in Atornense monasterium ad fontem Bezuæ transtulit, condigna veneratione percolendum. Castellani in Martyrologio Universali verba sunt ad diem VI Octobris: Apud Pictavos, S. Prudentius (Gallice S. Prouënts illum nominat) cultus velut martyr Besuæ in Burgundia, ubi ex ejus reliquiis: qui pag. 1200 recitatæ modo S. Prudentii annuntiationi hæc addenda monet: Quas (S. Prudentii reliquias) anno DCCCLXXXV die IV Septembris Geilo episcopus attulit, & Sanctum hunc Narbonensem fuisse archidiaconum, monachis Besuensibus dixit. Addi præterea ibidem vult S. Prudentio ad marginem, quo loco annum Sanctorum emortualem solet exprimere, annum 613, ut adeo hoc anno S. Prudentium, nisi in his forte numeris mendum cubet, obiisse Castellanus velit, qua de re infra agetur.

[4] S. Prudentium, quem, ut supra dixi, Sollerius ex Martyrologiis seu Kalendariis Bizunticensi & Salinensi Franciscanorum ad diem VII Octobris, retulit, [ad VI vel VII Octobris annuntiant] Bucelinus, Saussaius & Castellanus ad diem VI ejusdem mensis retulerunt. Sed e Majoribus nostris S. Prudentium die VI Octobris coli, ante Sollerium dixere Bollandus tom. 3 Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Silvini episcopi num. 28, & Papebrochius tom. 2 Junii, parte 1, pag. 95, num. 2 agens de S. Medardi corpore Divionem translato: hujus verba describo: Bezuenses credo ipsosmet patronum suum S. Prudentium, martyrem Lingonensem, qui VI Octobris colitur, Divionem detulisse ante vel post monasterii vastationem. Verum pro die, a Sollerio assignata, aperte liber 1 Miraculorum S. Prudentii militat, sub cujus finem hæc diserte leguntur: Deposito ergo Besuæ gloriosissimi Martyris corpore Nonas Octobris, eodem die annuatim decernitur lætitia pro tanti exceptione Patroni. Deim hunc in VI Octobris mutasse videntur Besuenses: quod quidem existimo, non ob Saussayi, qui librum Miraculorum anno 1657 a Labbeo editum non vidit, nec ob Papebrochii dictum, cum Saussayum incaute secutus, S. Prudentium verbis mox citatis martyrem etiam faciat Lingonensem, quod non modo laudato Miraculorum S. Prudentii libro, sed & veritati contrarium esse, infra mox ostendam; sed ob Castellani in his rebus non mediocrem diligentiam & accurationem. En primum martyrologorum inter se dissidium: sequitur alterum.

[5] Ex verbis libri mox citati liquet, diem (sive is VI Octobris fuerit, [S. Prudentium martyrem;] sive VII) quem patrono suo S. Prudentio Besuenses sacrum esse voluerunt non fuisse diem Sancti natalem, seu quo martyrium passus est; sed, quo sacra illius pignora in Besuensi monasterio fuere excepta, ut recte Sollerius scribit: unde Saussayum & Bucelinum arguas, qui pro die exceptionis reliquiarum S. Prudentii, diem ejus natalem consignarunt. Quod si dies Sancti natalis quæritur, fuit is (si quidem libris Miraculorum sancti Martyris sat tuto ea in re fidi potest) dies Novembris IV: ita enim infra legitur num. 6: Sacratissimæ passionis palmam promeruit, martello contusus demurario, quarto die noni mensis, hoc est, pridie Nonas Septembris; si nonum anni mensem, ducto a Martio mense initio, numerarit libri 1 auctor Teobaudus: vel dies IV Septembris, si voces illæ Hoc est, pridie Nonas Septembris pro recentioris alicujus additamento, quod forte sunt, non sint habendæ. Refello nunc alterum Saussayi errorem, de quo num. superiore mentionem feci, quemque ex illo Papebrochium adoptasse dixi. Refert is (vide ejus verba supra num. 2) S. Prudentium apud Lingones pro fide occisum: Sed lib. 1 Miraculorum (vide infra num. 7 & 8) apud Narbonem pro fide occisus, ibique sepulcrum atque ecclesiam suo dicatam nomini nactus legitur: quodque Saussayum magis ferit, ipse auctor libri 1 Miraculorum S. Prudentii illum ex Agrimo, Geilonis, qui S. Prudentii reliquias Besuam attulit, paulo post successore valide refellit num. 19, allatis ipsius Agrimi in quodam suo diplomate verbis: Ad multorum constat pervenisse notitiam, qualiter Geilo piæ recordationis episcopus prædecessor noster, sanctum Prudentium ab Aquitania transferens, in nostrum episcopium Lingonense detulit, & in Besua monasterio ad laudem & gloriam nominis Dei solemniter collocavit. Exstat Agrimi diploma tom. 1 Spicilegii Dacheriani pag. 529 & seq., quod integrum dabitur infra. Datum fuit anno Odonis, Franciæ & Aquitaniæ regis, secundo, id est, anno Christi 889, paucis annis ab allatis Besuam S. Prudentii reliquiis.

[6] [alium a Prudentio] Sed an recte S. Prudentium, Besuæ cultum, laudati martyrologi tanquam singularem Sanctum annuntiarunt, qui forte idem fuerit, ac S. Prudentius Hispanus, cujus corpus in spelunca ad radicem montis Laturci haud procul Juliobriga ad Castellæ veteris fines sepultum fuisse dicitur, ubi & Cisterciense monasterium est, S. Prudentii dictum? Videtur enim ea de re subdubitare Mabillonius in Annalibus ad annum 950, num. 40 his verbis: Quis sit iste S. Prudentius (a quo Laturcense monasterium nomen accepit) an is, cujus corpus e Gallia Narbonensi ad Besuense monasterium, Carolo Calvo regnante, a Geylone, Lingonensi episcopo, translatum est, aliis examinandum relinquo. Et post illum in Historia Occitaniæ lib. 3 ad annum 257, num. 48 de S. Prudentio Claudius de Vic & Josephus Vaissete Benedictini, quorum verba Latine reddo, ita scripserunt: Fieri potest, ut cum aliquo cognomine Hispaniæ Sancto confusus fuerit. Sed iis uterque Prudentius characteribus insignitur, ut dubium non sit, quin alter ab altero distinguendus veniat. Hispanus quidem confessor fuit, & Turiasonensis in Aragonia episcopus: vide tom. 3 Aprilis pag. 587, ubi Acta ejus a Papebrochio illustrata invenies. At Prudentium, Besuæ cultum, qui illius miracula scripsit, Teobaudus, Besuensis monachus, martyrem & archidiaconum Narbonensem facit; nec quidem immerito, quod ad illius martyrium spectat.

[7] [Turiasonensi episcopo,] Etenim duo passionis S. Prudentii Teobaudus indicia affert, quorum alterum suis ipse oculis vidisse potuit; alterum vero ex iis audivit, qui viderunt; atque fidem meretur in utroque. Teste quidem Teobaudo num. 6, Besuense monasterium suas inter reliquias S. Prudentii caput numerat, in eoque, quod primum passionis S. Prudentii indicium est, Teobaudi ætate fracturæ apparebant: verba auctoris hæc sunt: In osse quoque sacri capitis hactenus fracturæ apparent, puta non quales subinde sola vetustas facit, sed illatæ Martyri violentæ necis indices; quapropter mox addit: Scilicet passionis vestigia. Alterum passionis S. Prudentii indicium in eo situm est, malleolum, una cum S. Prudentii reliquiis, fuisse aliquando inventum, cum S. Prudentii reliquiarum sub Stephano, Besuensi abbate, translatio fieret; ut perhibent, inquit, qui viderunt: ut adeo non modo S. Prudentii martyrium, sed etiam martyrii genus colligi ex duobus hisce indiciis non obscure possit. Stephanus (pro quo Sammarthani perperam habent Gaubertum seu Josbertum) Besuensis abbas factus est anno 1088, ut in Besuensi Chronico legitur apud Acherium supra citatum pag. 606. Superstes vero & abbas fuisse saltem ad annum usque 1119 ibidem pag. 662 & seq. legitur in Charta Joceranni, Lingonensis episcopi, anno mox dicto data. Teobaudus autem, cum eodem seculo XII fuerit, ut infra videbimus, quid ni ex illis, qui reliquiarum S. Prudentii sub Stephano abbate translationi interfuerant, quæ hic narrat, audire potuerit? Dubium itaque non videtur, quin Prudentius, Besuensium patronus, a Prudentio, Turiasonensi episcopo, distinguendus sit, quamquam olim idem atque ille creditus fuerit, ut num. 9 dicetur.

[8] Tamayus in Martyrologio Hispano ad diem XXVIII Aprilis Prudentios Hispanos quinque enumerat doctrina & sanctitate illustres: [ceterisque homonymis, quos Tamayus enumerat.] ex his primus illi est Prudentius, cujus in Actis S. Encratidis ad XVI Aprilis mentio fit, sed quem non diaconum & martyrem, sed episcopum tantummodo nominat. Secundus est Prudentius poëta Christianus, scriptis suis orbi notissimus. Tertius Prudentius Turiasonensis episcopus, de quo supra. Quartus Prudentius, Tricassinus episcopus & confessor; quintus denique Prudentius alter, Turiasonensis item episcopus: ita, inquam, Tamayus in adscribendis Hispaniæ Sanctis minime scrupulosus aut parcus; num ubique recte, non inquiro; id solum dixisse sufficiat, nullum ex his omnibus esse, qui characteres S. Prudentio, Besuensium patrono, proprios & numero superiore memoratos habeat, atque adeo non esse, cur unus ex illis fuisse dicatur. His igitur missis, ad Sanctum nostrum revertor, quæque illius vita fuerit, ex Teobaudi fide breviter refero.

[9] Natus in Narbonensi provincia, nobilissimo genere, [Martyrium passus dicitur;] a puero una cum litteris Christianam pietatem edoctus, eum in utrisque progressum fecit, ut Narbonensis archidiaconus constitueretur: quo in munere ita versatus est, ut doctrinæ laude nemini sua ætate secundus haberetur, licet in Galliis & Hispaniis tunc multi ea laude florerent. Quin & prodigiis, iisque magnificis, claruit. Variis præterea naturæ donis ornatus, uberrimum, dum licuit, animarum fructum Christo collegit, fidemque Christianam inter suos feliciter propagavit, dum tandem labores suos felici pro Christo morte teminavit, Martello, inquit num. 6, contusus demurario quarto die noni mensis, hoc est, pridie Nonas Septembris. Hæc fere Teobaudus, qui cum meminerit sub lib. 4 principium Anserici, Vesontionensis episcopi, & anni 1120, ante seculum XII non scripsit, nec fidem indubiam meretur, cum de rebus, multis seculis ab ætate sua remotis, scribit. Lucubrationis cujusdam, a monacho Besuensi multo se antiquiori adornatæ, meminit num. 19 & 20: sed illa tantummodo ista miracula videtur fuisse complexa, quæ Teobaudus ex illo fere descripta de S. Prudentio narrat lib. 2. Hujus apographum habemus, ex Ms. a sexcentis vel septingentis annis judicio patris Chiffletii exarato: at narrationis illius auctor seculo nono non fuit antiquior, cum scripserit post allatas Besuam S. Prudentii reliquias, quod eo seculo contigisse infra videbimus; fidem itaque meretur quoad miracula; sed cum credidit, S. Prudentium Turiasonensem fuisse episcopum, ut ex Hymno sub finem Commentarii dando, si illius sit, colligitur, fidem indubiam, utpote a S. Prudentii ætate nimium remotus, non meretur.

[10] Antiquiores, qui nos de rebus S. Prudentii, cum in vivis exstitit, [sed seculum] instruant, desiderantur auctores; hinc effectum, ut ne seculum quidem, quo passus est, certo sciatur. Teobaudus id contigisse censuit, cum edictis publicis per Romanum imperium fides Christiana, jam propagata, petebatur, & martyrum agmina neci dabantur. Edicta publica imperatores ethnici adversus Christianos varii varia proposuere, & in illos sæviere jam inde a Nerone. Unde quidem dici potest ex mente Teobaudi, S. Prudentium e primis Ecclesiæ seculis aliquo martyrium passus, verum quo determinato seculo, aut sub quo imperatore Romano, colligi ex ejus verbis nequit. Saussayus, cujus verba num. 3 habes, sub Wandalis passunt ait, fontem non indicans, unde id hauserit, sic forte non nisi ex conjectura locutus. Vandali porro sub initium seculi quinti, anno 406, Arcadio & Probo coss. secundum Prosperum, aut anno 408 secundum Marcellinum, superato Rheno, in Gallias primo, inde in Hispaniam & Africam irrupere. Galliarum civitates præcipuas tunc excisas aut direptas Hieronymus in Epistola 91, alias XI, ad Ageruchiam hoc modo enumerat: Maguntiacum, nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, & in ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti, Remorum urbs præpotens, Ambiani, Attrebatæ, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetæ, Argentoratus translati in Germaniam. Aquitaniæ, Novemque populorum, Lugdunensis & Narbonensis provinciæ, præter paucas urbes, populata sunt cuncta. Quas & ipsas foris gladius, & intus vastat fames. Non possum absque lachrymis Tolosæ facere mentionem, quæ ut huc usque non rueret, sancti episcopi Exuperii merita præstiterunt.

[11] [quo id contigit,] Vastatas hic habes sub initium seculi V Galliæ civitates & provincias, quibus Narbonensis provincia nominatim ab Hieronymo accensetur; quo forte respexit Saussayus, cum S. Prudentium sub Vandalis apud Lingones passum scripsit. Sane Ruinartius Historiæ Persecutionis Vandalicæ parte 2, cap. 1 non paucos Galliæ martyres recenset, quos hac tempestate a Vandalis, Ariana labe infectis, nec omnino gentilium superstitionum alienis, occisos passim ferunt; & de S. Prudentio quidem ita habet: Passi quoque iisdem temporibus dicuntur Valerius Desiderii (Lingonensis episcopi) archidiaconus & Prudentius martyres, quorum Martyrologium Gallicanum, prioris quidem die XXII Octobris, alterius vero VI ejusdem mensis, festum commemorat. Nec aliter forte Castellanus sensit, quamvis apud illum, ut num. 3 dixi, S. Prudentius anno 613 passus legatur: cum enim Gothi, quorum pars Vandali erant, decennio seculi V initio Gallias afflixerint, teste auctore carminis de Providentia divina, sub Prosperi nomine vulgati, in Prologo ejusdem carminis; iidemque ex Idatio Olympiade 298, sub annum Christi 413 Narbonam ingressi sint Vindemiæ tempore, forsitan Castellanus hunc annum martyrio S. Prudentii assignare voluerit, mendoseque expressus apud illum fuerit annus 613: nec enim ullam rationem reperire uspiam potui postremo anno S. Prudentii martyrium illigandi, nec auctorem alium, qui id fecerit.

[12] [incertum forte sub Vandalis] Hanc Vandalorum in Galliam irruptionem sub Croco, illorum rege seu duce, contigisse, volunt Historiæ Occitaniæ Benedictini auctores supra laudati: at alii longe antiquiorem Croci Alemannorum, aut, ut alii vocant, Vandalorum regis, in Gallias irruptionem memorant; de qua Bosquetus lib. 3 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ num. 39 sic scribit: Plures leguntur Alemannorum in Gallias irruptiones, sub quibus Christiani passi sunt. Inter alias illustris est Chroci, eorum ducis, depopulatio, cujus tempus apud authores varium est. Nam Sigebertus Chroci, quem Chroseum vocat, vastationem ad annum Christi CCCCXII, & passos sub eo Florentium, Hilarium, Desiderium Lingonensem, & Antidium Vesontionensem scribit. Cui conveniunt Acta manuscripta Desidorii & Antidii, quæ ad Honorii & Theodosii tempora referunt. At Gregorius & alii plurimi, Valeriano & Galieno imperatoribus, Chrocum Gallias ingressum, in Privatum Gabalitanum & alios sæviisse scribunt. Tum assignatis variis nominibus, quibus apud auctores Crocus subinde venit, mox ita pergit: Quem sub Valeriano & Galieno Gallias pervagatum fuisse, amplius dubitandum non videtur, vel ante Valerianum captum, vel, capto Valeriano, sub Galieno, vel Posthumio demum cæso, sub tyrannis. Desiderii æque ac Antidii Acta Commentario illustravit Henschenius; illius quidem tom. V Maii ad diem XXIII a pag. 242; hujus vero tom. V Junii a pag. 39. Quamquam autem uterque in Actis sub Croco passus legatur, Desiderium tamen circa annum 264, Antidium vero circa annum 411 martyrium subiisse censuit, admisso duplici Croca, duplicique sub Croco Vandalorum rege in Gallias irruptione: Privati vero Gabalitani Acta, quæ, illum sub Croco passum, pariter aiunt, tom. IV Augusti pag. 436 illustrans Cuperus, opinionem eorum, qui Croci in Gallias irruptionem sub Valeriano & Gallieno factam statuunt, communiorem quidem vocavit, in eamque propendet, non tamen sat certam arbitratus est, ut Privati martyrium Valeriani & Gallieni temporibus determinate illigaret; quapropter seculum III media sui parte elapsum, aut seculi V initium cum illius martyrio sub disjunctione copulavit.

[13] Non deerit fortasse, qui sub Croco, Vandalorum duce, [seculo tertio vel quinto] S. Prudentii martyrium contigisse conjiciat; verum, illo etiam concesso, contigeritne seculo III, an V, perinde incertum manebit. Historiæ Occitaniæ auctores supra citati, S. Prudentium in persecutione, a Valeriano circa annum 257 excitata, martyrium subire potuisse, aiunt: quod quidem fieri potuit; minus tamen verosimile, a Romanis præfectis S. Prudentium interfectum. Sæviit quidem Valerianus in Christianos per Ægyptum, Africam, Numidiam & alibi; imo & in Galliis, illo imperante, Gregorius Turonensis martyres aliquot recenset lib. 1 Historiæ cap. 31 & seq., tom. 2 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 148, ut Cassium & Victorinum; Antolianum & Liminium; & Privatum, de quo supra: sed hos omnes non Romanorum, sed barbarorum furori litatos scribit. Accedit & altera eorumdem scriptorum de S. Prudentio conjectura; nimirum fuisse illum fortassis S. Pauli, primi Narbonensium episcopi, discipulum, si quam ejus Acta auctoritatem haberent: at cum illa sint penitus destituta, & ne seculum quidem, quo S. Prudentius in vivis fuit, exploratum sit, hæc in medio relinquimus, illius martyrium Cuperi supra laudati exemplo vel medio seculo III jam elapso, vel V initio, idque ex mera conjectura, adscripsisse contenti.

[14] Verisimilior est Sancti palæstra, nempe Narbo, non modo ex his, [prope Narbonem in Gallia, ubi ecclesiam sibi dicatam habuisse fertur.] quæ jam dicta sunt num. 5 ex Agrimi Charta, verum etiam ex iis, quæ Teobaudus num. eodem laudatus scribit; ex quo etiam antiquus S. Prudentii apud Narbonenses cultus colligi potest: etenim, ut narrat num. 7 & seq., occiso Martyre, primo quidem ob metum gentilium corpus ejus prope Narbonem sepultum, sed deinde erutum avibusque expositum, iterum clam gentilibus ipso, quo passus fuerat, loco, vili datum est tumulo; in quo diu, ait, latuisse Sancti corpus, non tamen sine fidelium veneratione ad id orationis causa clanculum & frequenter accedentium; dum, tranquillitate reducta, eodem loco ecclesia (sancto Martyri, ut clare num. 9 habet, dicata) etsi non admodum magna, illius conservandis exuviis fuit exstructa. Dictis ejus fidem utcumque addunt, quæ his subjungit: Denique sarcophagum ipsum, in quo positum primitus funus beatum fuerat, apud Narbonam adhuc tantæ reverentiæ, tantæque habetur formidini (licet, cum scribebat, S. Prudentii exuviis vacuum) ut nemo prorsus tangere audeat, sciens pro certo, se non impune laturum. Si Teobaudi ætate, seu seculo XII, tantus ejus sepulcro, translatis etiam alio S. Prudentii reliquiis, est habitus honor, quod affirmanti ac dudum, ut ait in Prologo, in Aquitania versato refragari non ausim; sane verosimillimum fit, vitæ olim suæ illic curriculum, & quidem martyrio, ut num. 7 dictum est, finivisse & sacris honoribus fuisse affectum. At quo loco apud Narbonem situs fuerit sancti Martyris tumulus, reperire potui nuspiam.

§ II. Narbonensis provincia variis cladibus attrita: his superstites S. Prudentii reliquiæ Besuam delatæ, & sacer illius cultus ibidem inchoatus.

[S. Prudentii reliquias.] Prodigio simile visum est Teobaudo, S. Prudentii tumulum post multiplices Narboni & vicinis regionibus a barbaris illatas clades, semper tamen mansisse illæsum. Occupatum fuisse a Gothis Narbonem Olympiade 298, sub annum Christi 413, ex Idatio jam vidimus supra. At rursus sub annum 436 a Gothis obsessum Olympiade 303; sequenti vero, Aëtio duce & magistro militum, obsidione liberatum idem auctor scribit, uti & Isidorus Hispalensis; sed hic Gothos, sub Theodorico Narbonem obsidentes, fugatos a Litorio prodit: Narbonem vero rursus traditum Gothis fuisse ab Agrippino comite (anno 464, ut notat Bouquetus) & a Gundebaudo Burgundionum rege (anno 508) dein fuisse direptum. Nondum abierat seculum sextum, cum sub Reccaredo insigni iterum ab Arianis clade affectus est, de qua audi Paulum, diaconum Emeritensem, in Vitis Patrum Emeritensium cap. 19. Ea igitur, inquit, tempestate apud Galliarum eximiam urbem Narbonam hujuscemodi contra fidem Catholicam diabolus excitavit seditionem, cujus caussæ seriem enarrare perquam longum est. Nam si hoc per ordinem persequi voluerimus, tragædiam magis, quam historiam texere videbimur. Sed breviter summatimque exiguam particulam enarremus. Duo denique comites, inclyti licet opibus & nobiles genere, profani tamen mentibus & ignobiles moribus, Granista videlicet & Wildigernus, cum Ariano episcopo, nomine Athaloco, vel alii plures compares errorum suorum, graviorem in eandem regionem fecerunt turbationem.

[16] [post varias] Nam resultantes adversus fidem Catholicam, infinitam multitudinem Francorum in Galliis introduxerunt, quatenus vi pravitatem Arianæ partis vindicarent, &, si fieri potuisset, regnum viro Catholico Reccaredo (regnavit ab anno 586 usque ad annum 601 tam in Hispaniis, quam in Gothia Gallica) præriperent. Interim per idem tempus innumerabilem clericorum, religiosorum & omnium Catholicorum interficientes multitudinem, immensam fecerunt stragem… Posthæc igitur, nulla mora interveniente, sublimis atque omnipotens Deus, hostibus suis superno brachio repugnans, precibus excellentissimi Reccaredi principis sanguinem innocuum ulciscens, romphæali judicio protinus de inimicis fecit ultionem. Seculo vero septimo belli facibus exarsisse sub Wamba, Pauli vero rebellione, Julianus, Toletanus archiepiscopus, scribit, tom. 2 Scriptorum Rerum Gallicarum a pag. 707; ex quibus quoque Idatium & Isidorum citavi supra. Sufficiunt sane tot bellici motus cladesque, Narbonensi provinciæ illatæ, ut mirum videatur, S. Prudentii ecclesiam his permansisse superstitem. Nunc aliam audi ex Teobaudo, qua quidem S. Prudentii ecclesia igne vastata fertur, sed integro tamen Sancti tumulo permanente. Tempore siquidem, inquit num. 8 & 9, lib., Dagoberti, filii Childeberti regis Francorum, jam abundante iniquitate, & refrigescente charitate multorum, gens Saracenorum ex Africa transiens per angustias freti Athlantici, quod, Septe vocitatum, Africam secernit ab Europa, totam pervadit Hiberiam. Post annos vero decem, anno scilicet a Verbo humanato DCCXXXIII, cum uxoribus & filiis rebusque familiaribus transcenso Pyreneo, Citeriorem Hispaniam & Aquitaniam ut habitaturi perpetuo ingrediuntur: urbes, oppida, castella, villas quaquaversum depopulantur: ecclesias ubique & sacra loca incendunt vel diruunt, inter quæ etiam beatissimi Prudentii ecclesiam edax consumpsit incendium, nec tamen sacrum contingitur lipsanum.

[17] Vera quidem hic Teobaudus refert, sed, confuso rerum tunc gestarum ordine, [Narbonensi provinciæ] male combinata: dum enim Saracenorum in Hispaniam ingressum anno decimo ante annum Christi 733, Dagoberto, Childeberti Francorum regis filio, in Francia regnante, affigit, anno 723 aut sequenti Saracenorum indicat in Hispaniam adventum contigisse. Atqui secundum Chronicon Moissiacense, quod ab initio regni Francorum usque ad annum 752 extenditur, Gothorum in Hispania regnum, devicto Roderico rege, ad Saracenos anno circiter 715 devolutum est, postquam biennio ante pedem in Hispania Saraceni fixerant; quod quidam ab anno 711 factum volunt: neque Dagobertus anno 723 Francis imperabat, quem idem Chronicon, consentientibus Annalibus Francicis Nazarianis, ab anno 707 usque ad 790 productis, obiisse ait sub annum 715. Non multum a citatis Annalibus Rodericus Toletanus discrepat, qui Saracenos Hispaniam invasisse scribit lib. 3 de Rebus Hispaniæ cap. 19, currente æra 751, id est, anno 713, æra vero proxime subsequente, occiso Roderico, Gothorum in Hispania regnum evertisse. Nec rebus tunc gestis congruentius loquitur Teobaudus paulo infra, cum ait, post cæsa anno 733 a Carolo Martello trecenta septuaginta quinque Saracenorum millia, Abderaman, regem Cordubensem, Aquitaniam invasisse, Narbonum obsedisse, ac tum denuo Saracenos ab eodem Carolo fuisse ad internecionem usque deletos.

[18] Carolus quidem Saracenos bis insigni clade prostravit; ac primo quidem anno 732 aut sequenti in suburbio Pictavensi: Chronici Moissiacensis verba sunt: [a variis gentibus] Anno DCCXXXII Abderaman rex Spaniæ, cum exercitu magno Sarracenorum per Pampelonam & montes Pireneos transiens, Burdigalem civitatem obsidet. Tunc Eudo princeps Aquitaniæ, collecto exercitu, obviam eis exiit in prælium super Garonna fluvium. Sed, inito prælio, Sarraceni victores existunt: Eudo vero fugiens maximam partem exercitus sui perdidit: & ita demum Sarraceni Aquitaniam deprædare cœperunt. Eudo vero ad Karolum, Francorum principem, veniens, postulavit ei auxilium. Tunc Karolus, collecto magno exercitu, exiit eis obviam, &, inito prælio in suburbio Pictavensi, debellati sunt Sarraceni a Francis: ibique rex Abderaman cecidit cum exercitu suo in prælio. Dein iterum anno 737 Saracenos prælio fudit: Posthæc præfatus princeps, inquit idem Chronicum, audiens, quod Sarraceni provinciam Arelatensem vel cæteras civitates in circuitu depopularent, collecto magno exercitu Francorum vel Burgundionum vel ceterarum in circuitu nationum, quæ dominationis illius erant, Avinionem civitatem bellando inrupit, Sarracenos, quos ibi invenit, interemit, &, transito Rodano, ad obsidendum civitatem Narbonam properat. Quam dum obsideret, Ocupa, rex Sarracenorum, ex Spania Amoribinailet cum exercitu magno Sarracenorum ad præsidium Narbona * transmittit. Tunc Carolus partem exercitus sui ad obsidendam civitatem reliquit, reliquam vero partem sumpta, Sarracenis obviam exivit in prælio super Berre * fluvio. Et dum præliare cœpissent, debellati sunt Sarraceni a Francis cæde magna; maximaque pars ipsorum cecidit in gladio. Primo itaque ex binis memoratis præliis, contra ac Teobaudus scribit, Abderaman cecidit; atque adeo secundum inire non potuit; quod initum est sub Ocupa: Narbonem vero tenebant Saraceni; obsidebat autem Carolus, cum initum secundum fuit, qua in re Moissiacensi Chronico, cujus potior fides, iterum Teobaudus adversatur, quem vide num. 10.

[19] [illatas cludes] Sed licet nævis suis, ut vidimus, non careat Teobaudi de Saracenorum in Aquitaniam irruptionibus narratio, verisimilitudine tamen non caret, quod de combusta per illos S. Prudentii ecclesia, si tum superstes fuerit, perhibet: id enim illis non inusitatum fuisse, aliunde liquet: basilicam S. Hilarii Pictavis, seu in suburbio Pictavensi, igne concremasse, & S. Martini ædem incendio quoque destinasse leguntur in Chronico Fredegarii continuato part. 2, & apud Burdegalim ecclesias Dei concremasse: Ado quoque de Saracenis illorum temporum hæc habet in Chronico: Sarraceni pene totam Aquitaniam vastantes, & late alias provincias igne ferroque superantes, Burgundiam dirissima infestatione deprædantur. Pene omnia flammis exurentes, monasteria quoque ac loca sacra fœdantes &c; quæ & alibi non raro leguntur. Dixi, Si tum superstes fuerit S. Prudentii ecclesia; fieri enim facile potuerit, ut inter tot rerum vicissitudines, quæ Narbonensium a Saracenis cladem præcesserunt, jam prius olim destructa fuerit; neque Teobaudus ullum hic dicti sui testem laudat: ipse vero, cum ante seculum XII non scripserit, non id habet auctoritatis & ponderis, ut rem certam suo testimonio faciat. Sunt & nonnulla alia hoc loci apud Teobaudum, quæ castigatione indigeant; sed de his in Annotatis. Habemus jam igitur ex Teobaudi dictis destructam quidem S. Prudentii apud Narbonem ecclesiam, sic tamen, ut sanctus Martyr parem tumulo exuviisque suis cladem inferri passus non fuerit hactenus. Quid porro his acciderit, ex Teobaudo audiamus.

[20] Erepto e vivis anno Christi 840 Ludovico Pio, [adhuc superstites] Francorum rege, Caroli Magni filio, atque inter se decertantibus Lothario, Ludovico, & Carolo Calvo, Pii filiis, Normanni, Dani, Britones infestis armis Gallias identidem incursarunt & modo has, modo illas civitates igne ferroque vastarunt. Ermentarius abbas, qui tum vivebat, in Præfatione ad librum 2 de Translationibus & Miraculis S. Filiberti apud nos tom. IV Augusti pag. 92 in hanc rem ita scribit: Deinde (mortuo Ludovico Pio) insurgunt fratres juniores, Ludovicus & Carolus, in Lotharium seniorem fratrem. Conglobantur horribilia bella veluti intestina: cedit victoria lugubris atque miserabilis junioribus fratribus: illorum discordia addit vires extraneis. Relinquitur fas, pergitur per nefas; deseritur custodia littorum maris Oceani: cessant bella extrinsecus, grassantur intrinsecus; augetur numerus navium, crescit innumerabilis numerus Nortmannorum: fiunt passim Christianorum strages, deprædationes, vastationes, incensiones, sicuti, quamdiu seculum stabit, manifestis patebit indiciis. Capiuntur, quascumque adeunt, civitates, nemine resistente: capitur Burdegalensium, Petrocorium, Santonum, Lemovicensium, Egolisma, atque Tolosa civitas: Andecavensium, Turonensium perinde, & Aurelianensium civitates pessumdantur. Easdem fere civitates Teobaudus recenset, sed Narbonem, quem his adjicit, inter captas a Normannis, Danis, & Britonibus civitates apud auctores ipso antiquiores numeratum nuspiam inveni; ut forte illum ex conjectura Teobaudus propterea addiderit aliis Aquitaniæ civitatibus, quod ad argumentum, quod tractabat, propius pertineret; eoque mirabilius appareret, S. Prudentii tumulum, grassantibus novis hisce per Galliam, ipsamque Aquitaniam barbaris, illæsum salvumque mansisse usque ad seculum IX, quo tandem senescente, S. Prudentii reliquiæ Besuam fuere allatæ; quod & a quo & qui factum fuerit, jam expono.

[21] Ac primo quidem Teobaudi ætate plerisque persuasum fuit, [Geilo Lingonensis episcopus,] ipsosmet Aquitanos Saracenorum in Gallias irrumpentium metu, atque adeo jam inde ab initio seculi octavi, Divionem, locum olim probe munitum & adversus barbarorum incursiones tutum, S. Prudentii corpus detulisse: sed hos Teobaudus, ut diximus num. 5, invicte refutat ex Agrimi, Lingonensis episcopi, Charta anni 889 aut seq., ubi id Geiloni, decessori suo, diserte adscribit. Quis autem Geilo fuerit, Hugo Flaviniacensis, seculi XI scriptor, in Chronico Virdunensi apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 122 ita exposuit: Geylo succedit (Eygilo, Flaviniacensiin Burgundia abbati) in anno XXVI (Caroli Calvi) ab Incarnatione Domini DCCCLXVI in episcopatum Lingonensem promotus, & ei Sigardus anno XXX Caroli succedit. Hunc igitur si audiamus, Geilo ex abbate Flaviniacensi factus fuerit episcopus Lingonensis anno 870: sed fallitur Hugo. Nam apud Chiffletium in Historiæ Trenorciensis Monumentis pag. 235 Charta occurrit, data, Isaaco, adhuc Lingonensi episcopo, anno secundo Ludovici Balbi, Christi 878, & in Charta Bosonis anni ejus 1, Christi 879, apud Petrum Juenin in Monumentis Historiæ Trenorciensis pag. 103 Geilo Trenorciensis abbas adhuc nuncupatur, ut sub annum dumtaxat 880 illum sedem Lingonensem adiisse necesse sit. Præterea Falco Trenorciensis monachus, seculi XI pariter scriptor, apud Juenin citatum pag. 18 & seq. sub Bernone, S. Philiberti abbate, vitam monasticam inchoasse scribit, ac post annos aliquot abbatem renunciatum, destructa insula Hero, abbatiolam S. Portiani, ac dein obtinuisse Trenorcium.

[22] [ex Hispania in Galliam redux.] Geilo episcopatus sui principio parum gratus forte Lingonensibus fuit: turbas enim illi tempore Stephani V (nonnullis VI) quasi invito clero populoque ordinatus fuisset, suscitatus esse, ex Flodoardi Historiæ Remensis lib. 4, cap. 1 (ubi Egilo nominatur) intelligimus. Atque ea fortassis de causa, ut aiunt Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 4, col. 537, Compostellam S. Jacobi reliquias veneraturus abscessit: at vero, sive id dicta de causa, seu pietatis ergo præstiterit, id equidem liquet, Geilonem, ex Hispania redeuntem, S. Prudentii reliquias alicubi in Aquitania repertas in Burgundiam attulisse, uti Agrimi, qui Geilonem in sede Lingonensi non diu post excepit, verba, num. 5 transcripta, legenti non dubium fore existimo. Modum, quo id factum est, pluribus narrat Teobaudus a num. 12, quæ ego compendio referam. Cum ex Hispania in Aquitaniam Geilo venisset, ex itinere fessus in villula quadam juxta viam publicam substitit, ibique apud ecclesiæ cujusdam semirutæ (erat ea S. Prudentii) matricularium sibi delegit hospitium. A cœna percunctatur hospitem, ecquis esset illius ecclesiæ patronus, quo is mortis genere obiisset. S. Prudentius, inquit ille, professione martyr, cujus illic essent reliquiæ, sed ob præteritorum temporum. iniquitatem omni cultu fere sacro tunc destitutæ. Ingemuit ad hæc præsul, adhibitoque in consilium capellano suo, S. Prudentii reliquias, noctu furtive e tumulo, in quo jacebant, extractas, postridie clam hospite avexit in Burgundiam, majori illic in honore habendas. Ita quidem, ut dixi, Teobaudus: at isthoc modo id contigisse, solo Teobaudi testimonio non certo propterea credo, quod, licet, Sanctorum reliquias furto non raro fuisse ablatas, non ignorem, probe tamen etiam teneam, hujusmodi furtum sacrarum reliquiarum studiosis falso quandoque fuisse affictum ab iis, quos monasteriorum suorum origines, reliquiarum acquisitiones, aliaque hujusmodi more poëtarum (qualis videri Teobaudus cupit) fabulis ornare delectat. Quod si eo, quo Teobaudus refert, modo S. Prudentii reliquias nactus sit Geilo, tantum abest, ut, quod Teobaudus facit, illius factum laudem, ut plane improbem.

[23] [anno 883 die VII Octobris Besuam defert,] Satis igitur liquet, Geilonem, anno circiter 880 ad Lingonensem cathedram evectum, S. Prudentii reliquias in Burgundiam attulisse: verum, quo id anno contigerit, non ita convenit inter auctores. Vignerius in Chronico Lingonensi id illum episcopatus sui principio fecisse affirmat: Una ejus insignis, inquit, ac pene prima post initam possessionem actio fuit Compostellana pereguinatio, ex qua brachium S. Jacobi Apostoli, & corpus B. Prudentis, Narbonensis olim archidiaconi ac martyris, aliaque sacra lipsana secum detulit: Castellanus, cujus verba num. 3 transcripsi, anno 885: Tillemontius tom. XI Monumentorum Historiæ Ecclesiasticæ pag. 546 sub annum 887: Gaultherotus de Civitate Lingonensi Christiana cap. 4, pag. 215, anno 883. Miror hic auctorum discrepantiam, cum Teobaudus ipse, quem nec Castellanus, nec Tillemontius consuluisse videntur, diserte affirmet, Geilonem S. Prudentii corpus Besuensibus concessisse anno ab æterno Verbo humanato octingentesimo octogesimo tertio. Nec est, cur ea in re Teobaudo quis diffidat, cui Geilo ipse in Charta, num. sequenti recitanda, consentiat. Rursum Castellanus S. Prudentii reliquias Besuam a Geilone allatas scribit die IV Septembris; Gaultherotus autem die XX Octobris; neuter, ut apparet, vere: nam Teobaudus Nonas Octobris seu die VII ejusdem mensis sancti Martyris corpus scribit Besuæ fuisse depositum.

[24] Besuenses porro monachi, ex quo S. Prudentii corpus possederunt, [locique monachis prædia quædam tribuit,] hunc sibi patronum constituerunt, diemque, quo illius exuviis primum potiti sunt, quotannis festum agi voluerunt: Deposito ergo, inquit Teobandus, Besuæ gloriosissimi Martyris corpore Nonas Octobris, eodem die annuatim decernitur lætitia pro tanti exceptione patroni. Geilo vero, ut suum erga S. Prudentium amorem venerationemque testatam faceret, Besuensibus monachis certos reditus constituit, alendis luminaribus destinatos, edito ea de re instrumento, quod ex Chronico Besuensi huc, ut promisi, transcribo. Omnibus dignitatibus, sublimibus ac mediocribus utriusque sexus & ordinis notum esse volumus, qualiter ego Geilo, Lingonensis ecclesiæ humilis episcopus, Dei omnipotentis inspiratione commotus, beatissimum Prudentium, martyrem Christi, Besuensi monasterio, in honore sanctorum Apostolorum Petri & Pauli constructo, digno honore collocaverim. Qui beatus Martyr ante introitum atrii, & in ingressu templi, ac deinceps miraculis, ut omnibus Christi circumquaque fidelibus patefactum est, claruit. Nutu ergo divinæ Majestatis pulsatus, contuli illi aliquid ad luminaria præbenda ex redditibus S. Mammetis in Luco Superiori, capellam videlicet S. Marcellini, cum appenditiis suis & mancipiis utriusque sexus, quæ ab episcopo Virdunensi ante paucos dies digna commutatione evindicavi.

[25] Pontiliacum etiam cum adjacentiis suis & ecclesiam, [edito instrumento,] in honore S. Hyppoliti in eodem loco consecratam, eidem sanctissimo martyri Prudentio contuli. Ecclesiam quoque de Chasuit ad integrum cum omnibus appenditiis suis eidem Sancto delegavi; ita ut ab hac die has donationes habeat, teneat atque possideat in perpetuum, nullo contradicente. Hoc solum a successoribus meis in Deum, & propter Deum obnixis precibus exorando deposco, ut, si adjicere aliquid placuerit, faciant. Et si non, hæc parva a nobis tradita non demant, nec subtrahant. Quod & si qui, tentati a diabolo, invadere hæc dona conati fuerint, nec permittatur eis locus in ecclesia cum cæteris Christianis. Et, nisi cito resipiscant, maledictionibus cum Dathan & Abiron, & cum Juda, traditore Domini, pœnis gehennalibus subjiciantur. Insuper & auri libras quinque in ultione rectoribus ecclesiæ Besuensis persolvant. Ego Geilo humilis episcopus hanc traditionem in synodali conventu peregi, & confirmari rogavi. Anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXXIII. Indictione 1. Epacta IX. Regnante Carolo Magno. Signum domini Geilonis episcopi, harum rerum donatoris. S. Heliæ. S. Oberti. S. Galcaudi. S. Helgaudi. S. Arnaldi. S. Guntardi. S. Odonis, & reliquorum omnium, qui illi synodo affuerunt, die Dominico mensis Octobris VIII. Idus ejusdem mensis.

[26] Recte se habent in Charta Indictio 1, Epacta IX, veteri scilicet computandi more numerata, & annus Incarnationis 883, [aliqua tamen ex parte nunc depravato;] quo cyclus Lunæ fuit X. Pro Regnante Carolo Magno legendum esse Regnante Carolomanno, res ipsa clamat; satisque perspicuum est, hoc mendum non Geiloni, sed eorum potius, qui Chartam descripserunt aut interpolaverunt, imperitiæ vel oscitantiæ tribuendum. Alter quoque error his in verbis latet: Die Dominico mensis Octobris VIII Idus ejusdem mensis; quæ postmodum Chartæ adjecta videntur: nam anno 883, quo littera Dominicalis fuit F, VIII Idus Octobris, seu dies VIII Octobris in diem Martis incidebat. Incidit autem in diem Dominicum annis 881, & 887, quibus littera Dominicalis fuit A. At anno 881 ex Teobaudo nondum in Burgundiam erant allatæ S. Prudentii reliquiæ, nedum in Besuensi monasterio depositæ: anno vero 887 Carolomannus in vivis superstes non fuit, anno 884 mense Decembri, die VI defunctus, ut Labbeus scribit in Concordia chronologica.

[27] [quæ a Geilonis obitu Besuensibus] Quæ pro sua erga S. Prudentium veneratione Geilo Besuensibus dederat, eo mortuo, Vualtarius quidam invasit; sed ab Agrimo, proximo a Teutbaudo Geilonis successore, legitimis suis possessoribus fuere vindicata anno 889. Exstat ea de re in Chronico Besuensi Agrimi Charta, quam, quod reliquiarum S. Prudentii ex Aquitania in Burgundiam factam per Geilonem translationem probat, & non dubiam Geilonis in Besuenses, quam jam diximus, liberalitatem confirmat, integram pariter huc transfero: sic habet: Agrinus, divina dispensante clementia, humilis episcopus. Omnibus Ecclesiæ Dei fidelibus utriusque sexus & ordinis, usquam locorum degentibus. Ad multorum constat pervenisse notitiam, qualiter Geylo piæ recordationis episcopus, prædecessor meus, sanctum Prudentium de Aquitania transferens, in nostrum episcopium Lingonense detulit, & in Besua monasterio ad laudem & gloriam nominis Dei solemniter collocavit. Ubi ob amorem Dei & reverentiam ejusdem S. Prudentii quasdam res ecclesiæ suæ, videlicet Pontiliacum cum adjacentiis suis, & ecclesiam, in honore S. Hyppoliti consecratam, eidem monasterio contulit, quatinus monachis & Dei servis, ibidem Domino famulantibus, futuris temporibus proficiant in augmentum. Quo quidem de hac vita sublato, sicut reliquæ res ecclesiæ nostræ irrationabiliter ad votum diripientium distractæ sunt: ita quoque & Pontiliacus a loco, ubi fuerat a præfato præsule collatus, est a Vualtario, sicut certissimum est, sacrilege invasus & indebite alienatus.

[28] [ab Agrimo, Lingonensi episcopo, vindicanda fuerunt.] Unde Gualcaudus, abbas præfati monasterii Besuæ, cum confratribus suis monachis nostram humilitatem adiens, præjudicium, loco injuste illatum, lacrymosis questibus innotuit, &, ut nostra munificentia sublata indebite redderentur, pro amore Dei & reverentia Petri & Pauli Apostolorum principum sanctique Prudentii humiliter deprecatus est. Nos igitur, deprecationem illius paterne suscipientes, eamque cum fidelibus ecclesiæ nostræ clericis ac laïcis pertractantes, & justam rationabilemque & rectam prospicientes, consilio & consensu totius ecclesiæ nostræ, sicut præfatæ res ab antecessore nostro sæpe dicto loco concessæ sunt, & nos quoque præsentialiter concedimus, & hac nostra authoritate, regnante Domino nostro, in perpetuum consecramus. Ut autem præsens nostra restitutio futuris temporibus vigorem inviolabilem obtineat, & de cætero indebitam injustamque nesciat pati jacturam, manu propria roboravimus, fideliumque nostrorum subscriptionibus confirmare jussimus, successoribus nostris per sanctam & inextricabilem Trinitatem humiliter obnixeque suggerentes, ut, quæ a nobis pie statuta sunt, ab illis inviolabiliter conserventur. Agrinus, sanctæ Lingonensis ecclesiæ humilis episcopus, in Christi nomine roboravi & signavi. Otbertus, Præpositus & archidiaconus, signavi. Bernardus arch. sig. Madalgaudus diaco. sig. Isaac archid. sig. Emmarricus archid. sig. Euuardus diaconus sig. Helgaudus presbyter sig. Arnaldus arch. sig. Fulculfus diac. sig. Albericus diac. sig. Acleuertus subd. sig. Vulleus subdiac sig. Siquinus subdiac. sig. Josselmus acolithus sig. Gislerius acolit. sig. Ego Brantio, indignus presbyter, hanc restitutionem scripsi & dictavi 11 Id. Apr. Indict. VIII *. anno 11. regnante Odone rege; a morte Caroli Crassi, vel ipsius exauctoratione, anno 887 mense Novembri, ut volunt, facta: obiit autem mense Januario anni sequentis.

[29] Quo loco S. Prudentii cultus sacer seculo IX apud Burgundiones fuerit, [Coli S. Prudentius in Burgundiæ cœpit, ex quo Besuam ejus reliquiæ delatæ fuerunt.] colligi ex dictis potest; quem verosimiliter non parum auxere miracula admodum frequentia, quæ ad illius invocationem mox a translatio ipsius Besuam corpore & deinceps, ut ex Charta Geilonis supra recitata liquet, contigerunt, quæque Teobaudus tribus complexus est libris. Verum de his & sacri corporis translationibus agam § seq.: quo priusquam accedam, id præterea indictum non præteribo, Castellanum, verbis num. 3 transcriptis, indicare, S. Prudentium in diœcesi Pictavensi cultum etiam sacrum obtinuisse. Quo tempore is cœperit, quo loco viguerit vigeatve, quibus denique in rebus is situs sit, nec Castellanus singillatim edixit, nec ego uspiam reperi. An Geilo forte S. Prudentii reliquiarum alicui Pictavensi ecclesiæ partem consessit, sicut a Vignierio dicitur cathedrali suæ ecclesiæ earum portionem impertiisse? Aut an eo translatæ postmodum, ut in vicum Villam Novam, de quo num. 59, aliquando fuere delatæ? Geilonem cellam quamdam, S. Prudentii dictam & in Pictavensi solo sitam, acquisivisse novi; at nondum sedem tunc Lingonensem adierat, ut liquet ex dictis de anno suscepti a Geilone episcopatus, & ex Joannis VIII Papæ diplomate anno 878 dati, monumentisque recentioris Historiæ abbatiæ S. Filiberti pag. 99 inserti; neque tum temporis S. Prudentius, de quo agimus, apud Pictavos aut Burgundiones notus cultusve fuisse videtur; ut adeo alterius hic, homonymi tamen, mentionem fieri putem. Sed hæc monuisse sufficiat.

[Annotata]

* i. e. Natbonem

* al. Birra

* lege VII

§ III. S. Prudentii miracula, Besuæ patrata: translatio corporis Divionem, & ejusdem ad Besuense monasterium reductio.

[S. Prudentius varia miraculæ,] Ex quo Besuam S. Prudentii corpus allatum fuit, crebris ille fulgere miraculis continuo cœpit, quæ tribus Teobaudus, ut dixi, complexus est libris, quorum binos posteriores ipse concinnavit; primum vero (alias secundum) anonymus, Besuensis item monachus, Teobaudo antiquior, cujus lucubrationem Teobandus fere transcripsit, & concinnatis a se duobus posterioribus præfixit. Docet id Teobaudus ad calcem libri primi, a se compositi, hæc de libri secundi auctore inquiens: Quantis autem quibusve ibidem, in basilica videlicet beatorum Apostolorum Petri & Pauli, virtutum coruscaverit radiis, a nescio quo nostratum satis plano expeditum sermone, celebri effertur memoria, quæ etiam virtutum insignia in hoc Opere nostro dignum duximus inserere &c. Et iterum principio lib. 2 ita loquitur: In secundo nunc, quibus quantisque sese apud Besuam declaraverit virtutibus, ut olim scriptæ sunt, assignare rationis ordo postulare videtur, fides autem rerum ipsarum ad primum referatur authorem. Neque vero hic auctor quoad ea, quæ de S. Prudentii miraculis prodit, exiguæ est auctoritatis, sive res ab illo scriptas, sive modum, sive, qua scripsit, ætatem consideres. Etenim miracula quidem paucorum annorum spatio patrata satis multa, sed in quibus nihil, quod aut incredibile, aut valde inusitatum, aut ad augendum miraculorum splendorem excogitatum videri debeat, auctor ille congessit. Scripsisse vero videtur sub annum 921: exorsus enim a miraculis, quæ anno 883 contigerunt, cum ad annum 921 pervenit, finem scribendi fecit, ut nihil scripserit, cui non videatur fuisse æqualis vel suppar. His adde, quæ de antiquo admodum lucubrationis ejus apographo dicta sunt num. 9.

[31] [quæ, quoad fieri potest, suis annis] Porro miracula, quæ refert, commentatione non indigent: satis igitur habuero, pleraque ad annorum ordinem, quo contigerunt, revocasse: ac primo quidem anno 883 a mense Octobri usque ad XI Novembris ejusdem anni contigisse videntur ea, quæ a num. 20 usque ad num. 23 enarrantur: quod enim num. 20 de Joanne opilione legitur, in ipsa S. Prudentii corporis translatione contigit; quod vero num. 23 de Flaverta legitur, media nocte Vigiliæ S. Martini contigisse, ait anonymus. Quæ vero deinde sequuntur, vel anno 883 Novembri & Decembri mensibus, vel ante Pascha anni 884, hodierno annum computandi more, contigerunt: postremo autem contigit primo miraculum in puero Beriensis villæ, de quo num. 25, utpote factum in die Parasceves. Secundo, quod in Emesegaudo, utpote factum in Paschate, in diem XIX Aprilis tunc incidente; tertio, quod in Adisindi infantula, quod sub idem Pascha accidit; quarto, quod in Ermenaldo, factum die Ascensionis Domini seu XXVIII Maii; quinto, quod in puella Glismode, factum VI Junii; sexto, quod in puerulo Wlfranno, factum Pridie ante Vigiliam S. Joannis Baptistæ, cujus Nativitati dies XXIV Junii sacer est; septimo, quod in Heldeverta, factum Dominico die ante Decollationem S. Joannis Baptistæ, qui eo anno fuit XXIII Augusti; octavo denique, quod in viro Agnalays dicto (quod enim de Germinio subdit, extra ordinem refert) in Arleverto, Moringo, Agelia & Arisma ad eumdem annum referenda videntur.

[32] [illigantur, Besuæ patrat,] Sed ad annum 885 refer primo miraculum, quod in Gautselino num. 31 patratum dicitur, qui cum, anno 883 vel sequenti ex supra dictis, alio jam fuisset a S. Prudentio affectus beneficio, ac propterea ejus servitio se addixisset, aliquanto post Besuensibus sese subduxit, & anno adhinc secundo mutus effectus est, eodemque anno die VIII Augusti loquendi facultatem recepit, quæ ad annum 885 facile deducunt. Ad annum autem 886 refer, quod num. 34 de Wlfaida habetur: contigisse enim illud anonymus scribit eo anno, quo feria IV post Pentecosten concurrebat cum decimo quinto Kalendas Junii seu cum XVIII Maii: anno autem 886 Pascha incidit in diem XXVII Martii, Pentecoste in diem XV Maii, ac proinde feria a Pentecoste IV in diem XVIII ejusdem mensis, nisi malis ad annum 897, quo in XXVII Martii Pascha quoque incidit, id revocare. Ad suum igitur quodque annum revocatum est, quantum quidem per anonymum licuit, S. Prudentii miraculum ab anno 883 usque ad annum 886, spectata Teobaudi narratione, excepto uno alteroque, de quo id non ita tuto facere licuit. Alterum ex his habes num. 32 de Pallio altaris, a combustione servato, quod quidem miraculo anni 885 proxime subjungit; sed cum passim temporis ordinem anonymus servet, & hoc mense Augusto, pallii vero ab igne servati festo SS. Petri & Pauli seu XXIX Junii accidisse scribat, suspicatus sum, an non forte id loco non suo retulerit: & vero Ms. Divionense antiquum, id contigisse, ait, anno DCCCXCVIII, Indictione I, III Kal. Junii. Alterum vero occurrit num. 36, quod quidem miraculo anni 886 vel 897, in Wlfaida facto, subnectit, sed præmissis his verbis: Præterito vero tempore, quæ annum facti miraculi omnino dubium faciunt. Ceterum ab anno 898 usque ad annum 921 vix ullum miraculum S. Prudentii recensetur, præter unum, quod anno 921 die XXIII Septembris, ad calcem libri 2 accidisse memoratur; & alterum, quo cœcum Divione S. Prudentii meritis visum divinitus accepisse, anonymus memorat, postquam ejus corpus in Divionensem S. Stephani ecclesiam translatum ac depositum fuerat; qua de translatione nunc agendum.

[33] Gallias ea tempestate assiduis incursionibus Normanni fatigabant; [donec ob continuas] quibus cum solemne esset in obvia quæque seu sacra seu profana igne ferroque sævire, coacti sunt locorum, ad quæ barbaris facilior expeditiorque patebat aditus, indigenæ tum sibi, tum Sanctorum reliquiis, quas penes se habebant, alibi præsidium quærere: itaque illorum maxime oppidorum delectus habebatur, quo vel barbarorum arma non existimabantur perventura, vel quæ validioribus munimentis septa spem faciebant fore, ut, si forte vis hostilis ingrueret, repelli facile posset. Besua haud procul aberat Divio, munitissimum id temporis in Burgundia oppidum, cui cis Ararim, ut scribit Vignerius in Chronico Burgundiæ, Richardus præerat, qui a fortitudine bellica ingens sibi nomen compararat. Huc itaque sub annum 888 Besuenses monachi, dum pacatiora redirent tempora, S. Prudentii corpus intulerunt, ut quidem Teobaudus ait, qui, dum translatas eo sancti Martyris reliquias narrat, & anonymo sibi prælucenti plura addit de suo, varia narrationi suæ tunc temporis gesta inserit; sed ita ut ex his nonnulla nec veritati, nec antiquis illorum temporum scriptoribus consona videantur. Priusquam Teobaudi verba adducam, quædam huc facientia ex illis delibabo, ut liqueat, quæ vere & contra quæ falso scripserit.

[34] Id vero constat in primis, Normannos sub finem seculi IX non raro armis tentasse Lutetiam Parisiorum: [Normannorum sub finem seculi IX] sed & aliis non paucis Franciæ Galliæque urbibus infestos fuisse, ex antiquorum scriptorum testimoniis compertum habetur. Annales Fuldenses ab anno 882 ad 887 continuati tom. 8 Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 46 sic habent ad annum 886: Mense Februario exercitus Orientalium Francorum missus est contra Nordmannos in Galliam juxta Parisios consistentes. Addunt paulo infra: Interea Sigifrid cum magna multitudine Nordmannorum cæteris, qui ibi residebant, auxilium laturus venit, ac Christianis magnum intulit metum. Unde imperator perterritus, quibusdam per Burgundiam vagandi licentiam dedit, quibusdam plurimam promisit pecuniam, si a regno ejus statuto inter eos tempore discederent. Iidem Annales ab anno 883 ad annum 901 continuati tom. mox citato pag. 50: Post Pascha, habito generali Papiæ conventu, imperator per Burgundiam obviam Nordmannos in Galliam, qui tunc Parisiis erant, usque pervenit. Occiso ibi Henrico Marchensi Francorum, qui id tempus Niustriam tenuit, rex, parum prospere actis rebus, revertitur in sua. Annales Mettenses eodem tom. pag. 66 ad annum pariter 886: Nortmanni a Lovon recedentes, Sequanam ingrediuntur, & Parisiis applicantes castra ponunt, & civitatem obsidione claudunt: contra quos imperator Heinricum ducem cum exercitu vernali tempore dirigit; sed minime prævaluit.

[35] [per Galliæ provincias] Quod vero de Burgundia, per Normannos tunc vastata, supra ex Annalibus Fuldensibus relatum est, innuunt & Mettenses his verbis: Post hæc imperator, Galliarum populos perlustrans, Parisiis cum immenso exercitu venit, ibique adversus hostes castra posuit: sed nihil dignum imperatoria majestate in eodem loco gessit. Ad extremum concessis terris, & regionibus, quæ ultra Sequanam erant, Nortmannis ad deprædandum, eo quod incolæ earum sibi obtemperare nollent, recessit & recto itinere in Alamanniam perrexit. Jam itaque Parisiensem civitatem anno 886 seu 887 obsessam, eodemque Burgundiam habemus a Normannis fuisse vastatam. Utrumque iterato fecere anno 888, si modo ad illum annum iidem Annales proxime citati recte loquuntur: Eodem anno Nortmanni, qui Parisiorum urbem obsidebant, miram & inauditam rem non solum nostra, sed etiam superiore ætate fecerunt. Nam cum civitatem inexpugnabilem esse persensissent, omni virtute omnique ingenio laborare cœperunt, quatinus, urbe post tergum relicta, classem cum omnibus copiis per Sequanam sursum possent evehere, & sic Hionnam fluvium ingredientes, Burgundiæ fines absque obstaculo penetrarent. Civibus autem omni instantia prohibentibus ascensum fluminis, naves per siccum plus quam duorum passuum millibus trahunt; & taliter declinato omni periculo, iterum eas Sequanæ fluentis immergunt. Et post paululum Sequanam relinquentes, Hionnam, ut disposuerant, & sub omni celeritate navigantes, Senonis applicuerunt: ibique castris positis, per continuos sex menses eandem urbem obsidione claudunt, totamque pene Burgundiam rapinis, cædibus ac incendiis demoliuntur.

[36] [irruptiones, de quibus non admodum accurate] Dixi supra, Si modo ad illum annum (888) iidem Annales recte loquuntur: quæ enim ibidem referuntur, anno 886 contigisse videntur, ut ex ipsis Annalibus Mettensibus colligi potest: nam ad annum 889, a Normannis denuo Parisiensem civitatem oppugnatam, aiunt: ad annum vero 890, non quarto, ut alias dicere debuissent, sed tertio id contigisse tradunt. Per idem tempus, inquiunt, Nortmanni, a Matrona fluvio exeuntes, Parisiis revertuntur: & quia omnimodis descensus fluminis per pontem prohibebatur, tertio castra locant, & iterato certamine prædictam urbem impugnant. Eadem tamen verbis iisdem, ad eumdemque annum Regino habet, qui tum temporis vivebat. Paulo aliter Annales Vedastini: secundum hos prima Parisiensis obsidio cœpit anno 885 & ad sequentem protracta est, quo & Senonensem civitatem, relicta Lutetia, obsedisse Normannos aiunt. Anno 887 Parisios regressi tributum exegere & Burgundiæ partem populati sunt. Anno 888 Meldas ceperunt, sequenti vero rursus Parisios regressi sunt, & more suo Burgundiam igne ferroque vastarunt. Vedastinis Annalibus consonat Chronicon de Gestis Normannorum eodem tomo Scriptorum Rerum Gallicarum pag. 95 & duabus seqq. Mabillonius in Annalibus Benedictinis primam Parisiensem obsidionem ad annum 886 refert, secundam ad annum 889, tertiam ad annum 890. Pagius in Criticis primam pariter ad annum 886, num. 8. Regressos vero Normannos anno 887 scribit num. 1 ad eumdem annum, & rursum ad annum 888, num. 8. Sed secundo obsessam ad annum 889, num. 3. Denique tertio obsessam ad 890, num. item 3.

[37] Utut hæc sese habeant, Teobaudi verba, quibus eadem narrat, [Teobaudus loquitur,] nonnulla continent, quæ cum recitatis modo auctoribus sive antiquioribus, sive recentioribus, non facile componas. Anno vero, inquit, ab Incarnatione Domini octingentesimo octogesimo septimo, ultimo Karolo puero, filio Ludovici imperatoris, regnante in Francia. Odone autem, filio Roberti Andegavorum comitis, tutore regni, Normannorum gens effera, immensis exercituum collectis copiis, Franciam ingrediuntur. Jam enim prius Parisiacam urbem post septem annorum obsidionem captam & vastatam, Rothomagum, Ebroas, Bajocas & cæteras Neustriæ civitates atrociter depopulati fuerant. Tunc vero Belvacum, Carnotum Meldis, Milidunum solo tenus evertentes, totas longe lateque, nullo penitus obsistente, pervagantur Gallias, rapinis, incendiis, ferroque cuncta pessumdantes. Carolum Crassum diem suum obiisse anno 888 mense Januario, habent Annalium Fuldensium continuatio altera, & Annales Mettenses, eodemque in ejus locum Odonem elegerunt Franci secundum Annales Vedastinos, Chronicon de Gestis Normannorum, & Reginonem. Fueritne Odo regni Francici tantummodo tutor, an vere rex, non inquiro. Certe non ante annum 888 sive in regem, sive in regni Francici tutorem electus fuit; quod si post mensem Aprilem contigerit, ut inquit Labbe in Concordia Chronologica, in cujus diem septimum eo anno Pascha incidit, certe Teobaudus auctoribus mox citatis hoc loco adversatur. Adhæc Parisiensem civitatem plus vice simplici vel obsidione cinctam vel certe excursionibus Normannorum fuisse tentatam, qui relata modo scriptorum monumenta legerit, non revocabit in dubium: at ab anno 885 usque ad annum 887 aut sequentem ne sufficiens quidem spatium reperiet, ut septem annorum obsidione premi potuerit. Multo minus eo temporis spatio captam fuisse a Normannis, putabit, cum ejus obsidiones vel pretio redemptas, vel frustra fuisse tentatas, ibidem leget.

[38] Idem tamen ex parte habet & Hugo Flaviniacensis, cujus Chronicum in annum 1102 definit, [sub annum 888, ut quidem Teobaudus] sic inquiens: Carolus ergo adeptus imperium, postquam Normannos, qui Parisius septem annorum obsidione attriverant, sibi subdidit, )imo cum illis pacem & quidem indecoram pepigit) obiit anno Incarnationis Domini DCCCLXXXVIII, Indictione IV, pridie Nonas Octobris, anno imperii sui IV; verius anno imperii sui octavo, pridie Idus Januarii. Eodem seculo, quo Hugo Flaviniacensis fuit, scripsit Teobaudus: Sed quorsum ista Teobaudus? Quia, inquit, tunc sanctissimi corpus Prudentii Divioni propter metum eorum (Normannorum) translatum longis temporum illic permansit anfractibus. Annus translationis apud Labbeum expressus est 887; sed malim annum 888; primo quia Teobaudus num. 40, S. Prudentii corpus anno 921 nono Kalendas Octobris Besuam relatum, scribit, postquam annis 33 Divione permanserat; a nono autem Kalendas Octobris anni 888 usque ad eumdem Octobris diem anni 921 anni excurrunt integri 33. Secundo, quia translationem illam contigisse ait, cum jam Odo Francorum rex, vel Francici regni saltem tutor constitutus erat, quod ante annum 888 non accidit.

[39] [& Chronici Besuensii auctor] Eumdem quoque annum (888) signat auctor Chronici Besuensis tom. 1 Spicilegii Acheriani pag. 526 & duabus seqq., cujus verba, quod varias Besuensis monasterii clades atque ipsam etiam corporis S. Prudentii aliorumque Sanctorum translationem, & subinde quidem distinctius, memorant, huc transcribere est visum: Circa idem fere tempus )meminerat ante anni 891 & obitus Geilonis episcopi) secundum quod scriptum est, risui nostro dolor admixtus est, & extrema gaudii nostri luctus occupavit. Nam venientibus per Franciam in Burgundia Nortmannis, monasterium istud Besuense penitus contigit desolatum iri. Et cum septies, inveniamus, locum istum a perfidis Christianis seu a paganis violatum atque destructum, hæc ultima destructio non immerito a nobis emphatice dicitur “Desolatio desolationum.” Dicamus igitur, sicut in antiquis membranulis nostris vix recolligere potuimus, quomodo & a quibus sexies devastatum sit, ut tandem ad hanc ultimam & atrocissimam desolationem paulo latius disserendam accedamus. Prima vice a Christianis per intestina bella, qui hunc locum invadentes abstulerunt inde cum aliis rebus etiam omnes cartarum authoritates: unde jam in præcedentibus aliquantulum mentionem fecimus. Alia vice a Vandalis, perfidis paganis. Tertia vice a Sarracenis, quando Augustidunum civitatem destruxerunt, anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXI. Fertur etiam, una vice a monachis hunc relictum fuisse locum ob metum cujusdam morbi, qui hanc vastabat regionem. Quarta vice tempore Remigii, fratris Pipini regis, Magni Caroli patris, per quamdam fæminam, nomine Angla, cui prædictus Remigius hunc locum donaverat: unde & nos in superioribus mentionem fecimus. Cujus rei ordinem, qui plenius nosse desiderat, ad eam descriptionis narratiunculam recurrat. Sed & hoc sciendum, quod ex hoc tempore usque ad domnum Albericum, qui hunc locum reparavit, ab ordine monastico penitus cessavit.

[40] [volunt;] Jam vero dicendum est de illa ultima desolatione (unam e sex prioribus omisit) quæ non solum huic loco obfuit, verum etiam totam Franciam ipsis Nortmannis vastantibus, neque uspiam Francis tutam resistendi firmitatem reperientibus, multa Sanctorum corpora Divioni castro invecta sunt, eo quod firmissimum & inexpugnabile videretur, quorum quædam postea sunt relata, quibusdam ibi remanentibus, alia sunt ad alia loca translata. Delatum est a Suessionicis corpus beati Medardi episcopi. Delatum est a Taruanensibus corpus beatissimi Silvini eorum episcopi. Nostri quoque patroni, beatissimi Prudentii, corpus eodem delatum & in basilica beati Stephani collocatum, multis annis permansit. Tandem Deo nobis propitio, paceque reddita, beatissimi Prudentii corpus inde delatum, & beati Silvini corpus cum beata Anglia, ejus familiarissima, nobis a Deo donatum. Sicque factum est, ut, cum hujus loci protectionem principaliter habeat cum Paulo princeps Apostolorum Petrus, unum ipsius exonnet latus beatissimus martyr Prudentius, alterum cum venerabili Anglia beatus Silvinus episcopus. Aliquantisper protelavimus desolationis nostræ narrationem, nolentes silentio contegi, qualiter nobis, qui putabamur nostro Patrono desolati, postmodum a Deo sint pro uno duo procurati. Nunc ad ea, quæ omisimus, redeamus.

[41] Audientes hi, qui hic erant monachi, Nortmannorum adventum, [sed verius forte ex anonymi antiquioris mente] quidam timore pœnæ ac mortis se occultaverunt, quidam ad alia monasteria demigraverunt. Nec mirum, quoniam qui hic remanserunt, gladio interfecti sunt, quorum nomina hæc sunt: Ayrmannus monachus, Genesus monachus, Beraldus monachus, Sifardus monachus, Rodeo monachus, Ansuinus presbyter, Adalricus puerulus. Hi omnes, pro Christo pie jugulati talionem Deo reddentes, sacrificium Deo effecti sunt anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXXVIII. Nolim quidem affirmare omnia, quæ hic Chronici Besuensis auctor scribit, eodem anno 888 contigisse: rationes enim non desunt, ob quas S. Medardi Divionem translatio usque in annum 901 differatur, uti apud Papebrochium tom. 2 Junii part. 1, pag. 97 videre est. Et Bollandus tom. III Februarii pag. 27 translationem S. Silvini ad Divionense castrum anno 881 videtur affigere. At anno 888, quo monachos Besuenses, qui suo in monasterio remanserant, a Normannis occisos ait Chronici Besuensis auctor, ab iis, qui Normannorum metu fuga sibi consuluerunt, fuisse ablatum ac Divionem deportatum, tum ex jam dictis, tum ex rerum temporumque adjunctis verosimile quidem apparet: sed Ms. Divionensi, atque adeo anonymo antiquiori, si quidem illud incorruptum sit, contrarium: quo teste, ad annum usque 898 S. Prudentii corpus (vide num. 32) Besuæ remansit, ut secundum anonymum translatio illa anno 898 vel 999 contigisse videatur.

[42] Neque vero anonymi hæc assertio a rerum tunc gestarum temporumque adjunctis minorem, [anno 898 vel seq.] quam Teobaudi verisimilitudinem trahit: nam etsi anno 888 devastatum a Normannis Besuense cœnobium fuerit, jam inde tamen ab anno proxime insequenti rursus inhabitatum fuisse a monachis, ex Agrimi Charta, num. 27 & seq. recitata, conficitur. Porro ingentem Burgundis metum anno 898, vel certe 899 a Normannis fuisse incussum, necesse est, quo illos Richardus, Burgundiæ dux, prope Argentolium in pago Tornodorensi ingenti prælio adortus, fudit. Sic enim ad illum annum apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ librorum Mss. pag. 285 Chronicum Andegavense, ex codice cœnobii Vindocinensis excerptum: Prælium factum est a Richardo duce contra paganos in pago Tornodorensi apud Argentolium cum victoria & cæde paganorum. Vero autem fit admodum simile, monachos tum Besuæ superstites, imminentibus Burgundiæ Normannis, S. Prudentii reliquias, quod forte anno 888 non fecerant, acceptæ tum cladis memores, Divionem transtulisse, ut adeo nihil admodum urgeat, ut, relicto anonymo, Teobaudo adhærendum sit. Anonymus quidem æque ac Teobaudus S. Prudentii corpus anno 921 Besuam reductum scribit; sed quot annis ibidem permanserit, silet: dixit Teobaudus annis 33; verum fortasse de suo: sicut & alia multa in anonymum hic videtur commentatus Ceterum de S. Silvino & Anglia a chronographo Besuensi memoratis ex citato Bollando pag. 28 obiter observa, Silvinum quidem a Gualtheroto, diœcesis Lingonensis reliquias enumerante, Tarbensem episcopum perperam dictum, qui, si non Taruanensis episcopus fuerit, certe in districtu Taruanensi versatus aliquanto tempore, ibique mortuus est: Angliam vero, alias Anegliam, Gallice Ognies dictam, fuisse Adalsquari uxorem, Siccidis virginis matrem, feminam quidem, olim forte cultam ut Sanctam, sed cujus jam cultus obsoleverit.

[43] [illius corpus Divionem translatum fuit:] Vignerius in Chronico Besuensi pag. 68 Besuenses reliquias Divionem translatas & ejusdem loci monachos a Normannis occisos, scribit, anno 891. Verba ejus sunt: Eodem (Agrino) cathedram (Lingonensem) occupante, nempe anno DCCCLXXXXI Besuenses monachi metu Normannorum omnia devastantium sacra tutelarium suorum lipsana Divionem transtulere… Interim sacrilegi prædones Besuam spoliarunt, & Dei famulos, ibi repertos, in odium sine dubio religionis trucidarunt.trucidarunt. Ita ille, forte quod in Chronico S. Benigni Divionensis (vide tom. 1 Spicilegii Acheriani pag. 418) verbis, quibus a Normannis Belvacum, Meldos, Melidunum & Carnotum capta narrantur, & Odo Francorum rex constitutus fuisse, subjiciantur hæc: His temporibus Incarnationis Christi octingentesimus nonagesimus primus volvebatur annus: sed perstringuntur eo loci, quæ a morte Caroli Crassi usque ad annum 891 contigerunt; ut hinc annus determinatus rei cujuslibet, quæ ibi narratur, & translationis reliquiarum S. Prudentii haberi nequeat, licet Chronici Besuensis auctor, qui Chronici S. Benigni verba non raro transcribit, earumdem urbium a Normannis captarum meminerit, ac mox S. Prudentii reliquiarum translationem enarret; quippe qui & ipse diversis temporibus gesta in unum congerat.

[44] [unde sub abbate Besuensi Vualcado] Erat tunc temporis Besuensibus abbas Vualcadus, qui dispersos monasterii sui monachos, abeuntibus Normannis, brevi collegisse videtur, cum Agrini, seu Agrimi, Lingonensis episcopi, Charta, qua hic Besuensibus, quod ante Geilo dederat, nuper autem Vualtarius invaserat, vindicavit, data sit, ut supra num. 28 & seq. vidimus, anno insequenti seu 889, in eaque Guaulcaudus abbas præfati monasterii Besuæ cum confratribus suis monachis episcopum adiisse legantur. Scribit quidem Chronici Besuensis auctor (Joannes Monachus, ut apparet, cujus mentio habetur in Epitaphio Stephani abbatis pag. 658) de Abbatum Besuensium successione in hunc modum pag. 531: Defuncto autem Vualcaudo abbate, Vualcadus successit, sed isto obeunte, Galcaudus successor efficitur, sed & isto defuncto, successit abbas, nomine Milo, postmodum Matisconensis episcopus. Unde videri posset Galcaudus, tertio hic loco memoratus, tum Besuensibus præfuisse: verum locus hic insignem corruptionem videtur passus, idemque abbas Vualcaudus ob varietatem nominis ab imperito interpolatore in duas tresve personas distractus. Consule potius Chartam de Luco pag. 516 & seq., in qua Vualcaudo Vuarinum, Vuarino Teutbertum successisse reperies; ut Vualcado Warinus, Galcaudo vero substituendus sit Teutbertus, cui tandem Milo successit.

[45] S. Prudentii corpus Divionem delatum in ecclesia S. Stephani Protomartyris juxta hujus altare depositum fuit, [relatum fuit Besuam] ibique mansit usque ad annum 921, ut legitur in Actis num. 43. Idem legitur quoque in Chronico Besuensi pag. 531, quod ita habet: Defuncto igitur Agrimo episcopo successit Vuarnerius episcopus. Hic, petentibus monachis hujus cœnobii, beatum Prudentium martyrem retulit de Divione, cum innumerabilibus clericis diversi ordinis a plebe innumerabili utriusque sexus cum honoris tripudio susceptus est. Denique monachis prædicti cœnobii cum infinito populo eminus a monasterio ei obviam occurrentibus, cum immensis laudibus receptus est anno Verbi Incar. Divini DCCCCXXI, IX Kalen. Octobr. die, id est, XXIII Septembris. Id ipsum tamen Chronicum laudantes Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 4, col. 544 Besuam S. Prudentii corpus relatum aiunt, die quidem mox memorato, sed anno 922; quod & ante Vignerius fecerat in Chronico Lingonensi pag. 71. Sed utrique a vero aberrant; quod ita conficio. Gotselmus Vuarnerio, Lingonensi episcopo, successit anno 1 Roberti, Francorum regis, ex chronographo Besuensi pag. 532: Robertus autem (Odonis, supra memorati, frater) regnavit a mense Junii anni 922 usque ad Junium anni 923. Gotselmus igitur anno alterutro Vuarnerium e vivis sublatum in cathedra Lingonensi excepit. At Vuarnerius ex Necrologio San-Benigniano, ut ipsi Galliæ Christianæ auctæ scriptores col. 545 referunt, obiit XIV Kalendas Augusti, seu die XIX Julii. Vuarnerius itaque vel Roberti regnum non vidit, vel si vidit, ea illius regni parte obiit, quæ in annum 922 incidebat. Porro vero, si anno 921 vel 922 (cum ex dictis anno 923 obire non potuerit) obiit, & mense quidem Julio, qui anno 922 S. Prudendii martyris corpus die XXIII Septembris Besuam potuit retulisse? Ex quibus fit, ut hac in re a Besuensis chronographi verbis, anno 921 S. Prudentii ad Besuense monasterium relationem affigentis, discedere non sit necesse.

[46] Itaque Galliæ Christianæ novissimæ scriptoribus assentior, [anno 921] Vuarnerium ante annum 923 e vivis abiisse, contra ac Vignerius scribit: verum anno 922 Septembri mense S. Prudentii corpus Besuam reduxisse, illis itidem non dedero; uti nec id, quod iidem addunt, nempe anno 922 Robertum regem fuisse in prælio Suessionensi occisum; quod anno 923, mense Junio contigisse, dixi num. superiore. Verba eorum, seu potius unius ex illis, sunt: Succinit & Chronicum S. Benigni, cum Gotzelini electionem factam ait, superstite Roberto rege, qui, & ex ipso, uno tantum anno regnavit, & reipsa anno CMXXII cæsus est. Cæsum anno 922 fuisse Robertum, si quidem id a Chronographo Benigni dictum volunt, non video, qui id ex illius verbis possit extundi, qui tantum ait, Robertum, postquam regnavit anno uno, Suessonicis in campis trucidatum fuisse. Efficitur vero aliunde, ad annum 923 referri id oportere. Ita enim Frodoardus in Chronico Remensis ecclesiæ ad annum 922. Rotbertus itaque rex Remis apud sanctum Remigium ab episcopis a primatibus regni constituitur. Heriveus Remorum archiepiscopus obiit tertia die post consecrationem Rotberti regis, scilicet sexto Nonas Julii, id est, die secunda ejusdem mensis. Ad annum vero 923 ait: Robertus vero, armatis his, qui cum eo erant, (sub urbe Suessionica, ut præmittit) contra (Carolum Simplicem, qui Robertum sibi rebellem inopinato aggrediebatur) processit, commissoque prælio, multis ex utraque parte cadentibus, Rotbertus quoque rex, lanceis perfossus, cecidit, die, ut paulo ante dixerat, Dominica; quæ, teste Odoranno in chronico S. Petri Vivi Senonensis, erat XVII Cal. Julii seu dies XV Junii; quod anno 923 congruit, quo littera Dominicalis erat E. Sed pauca, quæ de S. Prudentii Besuam reductione dicenda supersunt, expediamus.

[47] [die XXIII Septembris.] Qua via seu modo S. Prudentii corpus Besuam reductum fuerit, quid id temporis actum sit, pluribus verbis Teobaudus disserit: ego rem omnem compendio tradam. Jam annis triginta & amplius S. Prudentii corpus in S. Stephani templo Divione remanserat, cum Besuenses monachi Guarnerium, Lingonensem episcopum, adiere, ac multis precibus egere, ut is sibi S. Prudentii corpus restitui a Divionensibus juberet. Paruit his quidem Pontifex; at Divionenses id ægre habuit: itaque diœcesani sui præsulis jussis specie tenus obtemperaturi, dolum fabricati dicuntur hujusmodi. Erat penes illos S. Silvini corpus e Belgio illuc olim delatum; quod Besuensibus monachis, quasi S. Prudentii esset, ad monasterium suum devehendum dedere. Latuit fraus per dies aliquot; at his elapsis, Guarnerio, Divione tunc versanti, in somno apparuit S. Prudentius, dolum detexit, monuitque, ut se Besuam perferri curaret, quod Divionensibus, licet invitis, sua tamen auctoritate extorsit. Revectum ergo, summoque omnium ordinum plausu & pompa solemni exceptum est Besuæ S. Prudentii corpus anno, ut diximus, 921, nono Kalendas Octobris, seu die Septembris vigesimo tertio. Eorum, quæ de Divionensium fraude, oblataque Guarnerio cælesti visione Teobaudus narrat, penes ipsum fides esto: solebant enim illius ætatis scriptores, quid miri (vere, an falso?) rebus maxime suis non raro affundere. Miraculum unum aut alterum, quod ex anonymo Teobaudus refert, interim contigisse, nihil commentationis indiget. Itaque ad librum tertium miraculorum S. Prudentii, qui Teobaudum, perinde ac primus, habet auctorem, progredior.

§ IV. Variæ Besuensis monasterii vicissitudines, reliqua S. Prudentii miracula, quibus nonnulla ad sacrum ejus cultum spectantia adjunguntur.

[Post annum 921 Besuenses] Teobaudus, anonymi vestigiis insistens, S. Prudentii miraculis, quæ ab anno 1116 usque ad annum 1124 contigerunt, enarrandis librum tertium destinavit; at, quæres, nullane ab anno 921 usque an annum 1116 miracula S. Prudentius edidit? Haud equidem id affirmare ausim, licet miracula eo temporis spatio, quod inter utrumque annum interceptum fuit, ab illo patrata invenerim nuspiam: sed potius suspicor, ea litteris non fuisse consignata, ut fieri calamitosis temporibus & relaxatis religiosæ disciplinæ institutis non infrequenter solet. Utramque vero vicissitudinem Besuense monasterium subiit: nam primo quidem chronographus Besuensis apud Acherium pag. 532 miserrimum fuisse, scribit, passim per diœcesim Lingonensem monasteriorum statum, in rebus perinde spiritualibus ac temporalibus, cum anno 981 Lingonensem sedem Bruno adiret; de Besuensi vero nominatim hæc habet: Cum vero de hujus Besuensis monasterii multimodis desolationibus dissereremus, diximus, prout memoriæ occurrere potuit, secundum quod in schedulis veteribus invenimus, sexies desertum, & fere adnullatum fuisse. Verumtamen postea diligentius perscrutantes invenimus, hunc eumdem locum ab Hungris combustum quinquies. (Idem legitur infra in Charta de Vetus-vineis anni 1023, pag. 554) quippe cui nullum erat a terreno principe deffensaculum, nec loci ad resistendum inimicis munimentum. Harum combustionum duæ quo tempore evenerint, notum nobis est. Anno namque DCCCCXXXVI Incarnati Verbi venerunt Hungri mense Julio.

[49] Iterum anno DCCCCXXXVII Incarnati Verbi Lucdouuico, [variis vicissitudinibus jactati usque ad annum circiter 1116,] filio Karoli, uncto in regem; & nondum eo anno evoluto, Hungri venientes per Franciam & per Burgundiam atque Aquitaniam, devastaverunt omnia: quæ vastatio in tantum huic loco obfuit, ut per LI (vel circiter) annos, usque ad annum scilicet Incarnati Verbi DCCCCLXXXI, quo domnus Bruno Lingonensi ecclesiæ præficitur episcopus, respirare ad priorem statum non potuerit. Brunone mortuo, rursus Besuensis monasterii bona fuere direpta; sic enim legitur in Charta mox citata: Post cujus decessum, sicut cætera loca Sanctorum, locus Besuensis in direptionem cecidit: tunc, qui videbantur pacifici, prædones sunt effecti. Rursus pag. 556 & seq. Besuensis chronographus scribit, ab Hugone, Lingonensi episcopo, per Halinardum, Divionensem abbatem, monasterium suum fuisse direptum & monachos inde vi expulsos, quod fieri deinceps non diu post vetuit Leo IX, dato ad Olgericum, Besuensem abbatem, privilegio, quod idem chronographus pag. 572 & seq. exhibet. Datum id est IV Nonas Octobris anni 1052. Denique pag. 604 Josbertum, abbatem Besuensem, munere suo cessisse scribit, exterius existentibus innumeris raptoribus, interius periculis in falsis fratribus, dum tandem, ut paulo post scribit, Stephanus Josberti, anno 1088 successor, cuncta restituit, qui saltem ad annum 1119, quo terram quamdam incultam a Joceranno, Lingonensi episcopo, accepisse legitur in confecto ea de re ab episcopo instrumento (quod vide apud Acherium pag. 662 & seq.) vitam protraxit. Fieri itaque facile potuerit, ut tot rerum vicissitudinibus acti Besuenses monachi Patroni sui miracula, si quæ tunc patravit, vel scriptis mandare neglexerint, vel perierit ante Teobaudi tempora, si quid de illis fuerit litteris aliquando consignatum.

[50] Teobaudus itaque, vel materiæ, vel documentorum ita cogente penuria, [quæ interim S. Prudentius fecit miracula, forte litteris non consignarunt; at] nihil de S. Prudentii miraculis, ab anno 921 usque ad annum 1116 patratis, memoravit: at ab anno 1116, etiam nostro numerandi more, quo S. Prudentii reliquiæ Besua in villulam, Lucum dictam, translatæ fuerunt, plura habuit enarranda. Translationis occasio fuit synodus, juxta dictam villulam eo anno celebrata, de qua ita Vignerius in Chronico Lingonensi pag. 104: Anno MCXVI gratissimus in amœnissima planitie Lucum inter & Tilecastrum extitit conspectus celebratus sub dio synodi sexto Idus Junias ab Guidone, Viennensi archiescopo, Sedis Apostolicæ legato, ab Gauceranno (eodem, qui Teobaudo Jocerannus dictus est) & a convocatis per edictum generale provinciæ totius abbatibus, cæterisque capitibus ecclesiarum. Adfuit præterea nobilium populique pene innumerabilis multitudo, erectis in quamdam speciem castrorum hic, illic papilionibus, & e ramis arborum tectis viridantibus, dispositisque sub amplissimo tentorio, velut portatili templo, diversorum Sanctorum capsis aureis argenteisque. Id genus comitiorum Placitum Dei, sive sacrum dicasterium, dixere Majores. Agitata ibi permulta de damnis & injuriis multorum: multa definita, nonnulla rejecta vel compressa; edita etiam in gratiam, qui accurrerant, miracula: ut absque graviore casu (quod raro in hujusmodi turbis accidit) imo plurimorum solatio finitus solutusque recesserit conventus. Ita Vignerius synodum illam, quod & Teobaudus facit, anno 1116 innectens.

[51] [anno 1116] At Galliæ Christianæ novissimæ auctores quoad annum celebratæ synodi scrupulum injiciunt, dum anno 1117 eam celebratam, scribunt tom. 4, col. 571, adductis in eam rem ipsius Teobaudi verbis: Anno itaque a Conceptu celeberrimo Virginis intemeratæ millesimo centesimo decimo septimo promoto cathedra (Lingonica) religiosi nominis viro Joceranno, ejusdem præsulis pervolat edictum omnes invitans ad concilium VI Idus Junias. Agnosco hic equidem Teobaudi verba; sed tom. 2 Bibliothecæ novæ Labbeanæ pag. 619, quam in serie abbatum Besuensium col. 707 laudant, ubi de Stephano, XV abbate Besuensi, non annum 1117, sed 1116 lego. Nescio, num forte annum 1117 anno 1116 substituere illis visum sit ob diversum, qui Teobaudi ætate in usu fuit, & modo est, annum inchoandi modum; quod hic nimirum anni initium Teobaudus sumpserit a die XXV Martii, ut hæc ejus verba: Anno … a Conceptu … Virginis, quodammodo indicare videntur. At cum synodus illa habita sit ex Teobaudi verbis mensis Junii die VIII, retineri potest annus 1116 non modo veteri, sed, ut supra aiebam, hodierno etiam annum inchoandi numerandique more. Ceterum diversa hæc synodus est a duabus aliis, eodem anno apud Lingonas celebratis; quarum alia de more post Pascha, seu post 2 Aprilis, altera post messem est habita. Meminit utriusque Chronicon Petri Vivi Senonensis hunc in modum: Anno MCXVI abbas Arnaldus misit Lingonas Walbertum monachum ad supra memoratum episcopum Joscerannum in synodo, quæ secundum consuetudinem fit post Pascha, cum litteris Daimberti archiepiscopi deprecativis pro nostra re. Unde respondit episcopus & mandavit abbati, se venturum Senonas ad curiam regis & ibi se locuturum cum abbate, quod & fecit. De Rainardo scilicet denominavit diem apud Retiacum post primam diem festi sancti Bartholomæi in Augusto, ubi abbas ivit cum multa infirmitate corporis sui, sed neque judicem, neque responsorem invenit, & sic delusus venit ad sua. Quapropter ad aliam synodum, quæ fuit post collectionem frugum, misit iterum abbas supradictum Walbertum monachum cum litteris, quarum exemplar est: “Domino suo Josceranno &c.”

[52] [in synodo Lingonensi] Ad synodum itaque primo memoratam, quæ ex dictis anno 1116 die VIII Junii est habita, non ad duas alias, quas mox attigi, refer Vignerii verba, cum ait, ad illam diversorum Sanctorum capsas aureas argenteasque fuisse advectas. In his porro fuisse thecam, quæ S. Prudentii exuvias continebat, ita Teobaudus narrat: Illo vero in tempore (nescio, qua de causa hunc hic titulum adhibeat) S. Stephanus, abbas noster, vir sane per omnia magnificus super omnium pastores Galliæ cœnobiorum egregium nomen sanctitatis & prudentiæ sæcularis obtinebat: de cujus solemnibus præconiis ne pauca dixisse videar, dum multis vix valeant comprehendi libris, justius arbitror nunc silere, quam loqui. Hoc solum protulisse sufficiat, meritis ejus concessum fuisse, ut tempore suo tot tantisque beatus Prudentius micaret virtutibus. Is igitur gloriosus pater imaginem Clavigeri cœli & corpus almiflui Prudentii, quod ab eo mirifice argento & auro, lapidibusque pretiosis exornatum fuerat, ad idem concilium ferri fecit, nec non & Sanctorum aliorum pignora, quæ longum est referre, quæ, a conventu totius synodi devotissime suscepta, cum hymnisono concentu in præparatis decenter collocantur tentoriis. Atque hæc illa verosimiliter est S. Prudentii translatio, cujus idem Teobaudus lib. 1, num 6 meminit, cujusque occasione visa fuisse scribit, tum fracturam in capite S. Prudentii, tum malleum, passionis ejus, ut verosimile est, instrumentum. Quo fructu ad synodum Lingonensem S. Prudentii reliquiæ fuerint translatæ, paulo post dicetur: postquam tamen de Sammarthanorum insigni errore, quem in abbatum Besuensium serie admittunt, lectorem paucis monuero.

[53] Si ea, quam illi exhibent, Besuensium abbatum serie standum sit, [aliquot ab illo edita miracula,] S. Prudentii, de qua nunc agimus, translatio non sub Stephano, Besuensi abbate, sed vel Gauberto seu Josberto, vel Girardo, contigisse debuit: sic enim illi: Gaubertus seu Josbertus creatur MLXXXVIII. Indict. II. Epacta XXV. a Roberto, Lingonensi præsule. Instaurator monasterii nominatur MCXI. & MCXIII. cum Valone, abbate Lotonensi. Girardus anno MCXVI, qui recensetur in Charta MCXVII, Villenci, Lingonensis antistitis. Verum ex jam dictis liquet, Gauberto seu Josberto successisse Stephanum, quem illi ignorarunt, eumdemque restituisse splendori suo monasterium Besuense, idque rexisse saltem ad annum 1119; ut adeo Sammarthani morari hic neminem debeant. Porro, ut, unde digressus sum, redeam, dum celebrabatur synodus Lingonensis in planitie quadam, inter Lucum (Gallice Lux) & Tilecastrum (Gallice Trechateau vel Til le Chatel) in Lingonum Burgundionumque haud procul Besua confiniis sita, tria ad S. Prudentii invocationem facta miracula singillatim Teobaudus refert; primum, quo puero, a nativitate cæco, oculorum lumen restitutum fuit; quod, cum sinistris malevolorum calumniis peteretur, & a pueri parentibus jure jurando assertum fuisse, & a Burgundiæ duce (erat is tunc Hugo, qui Othoni fratri ab anno 1102 secundum Vignerium in Burgundiæ Chronico successerat) examinatum, ait. Alterum, quo juvenis dæmone liberatus; tertium, quo manus per septennium arida & velut emortua vigori suo naturali & communi vitæ usui est restituta, quæ fusius a Teobaudo descripta habes num. 47 & sex seqq.

[54] Finita synodo, eorum, quos sanos effecit, humeris, [ejusque reliquias in sibi dicatam ædem depositas legimus:] comitante solemni pompa, Besuam relatus, eo cœpit hominum concursu frequentari, ut inde monasticæ quieti ac tranquillitati non parum molestiæ crearetur: visum itaque est Besuensibus, alium in locum, ad quem citra monachorum incommodum liber esset multitudini accessus, S. Prudentii corpus transferre. Est autem colliculus (inquit Teobaudus num. 55) Besuano supereminens burgo, ab ea scilicet parte, qua nox sydera condit, in summo vertice gestans ecclesiam, in honore ipsius Martyris consecratam; in quam nimirum S. Prudentii corpus intulerunt, & in qua tot prodigiis nomen suum illustrasse sanctum Martyrem, num. 57 Teobaudus ait, ut, quæ prætermittere, quæ contra scriptis tradere deberet, sese ignorasse, fateatur. Ecclesiæ istius Grimerium quemdam monachum, quem, id ut faceret, in somnis monuerat S. Prudentius ipse, sed ex suorum dumtaxat relatione, conditorem facit. Hanc dudum, inquit, non multum antiquis temporibus fertur quidam fecisse Grimerius; ut aiunt, vir per omnia religiosissimus. Cui longo tempore sub habitu monachico Christo militanti beatissimus apparuit Prudentius &c. Cum autem non ante seculum XII, ad annum 1124 saltem provectum, Teobaudus, ut ex num. sequenti colligitur, scripserit, laudata mox ejus verba, ecclesiam illam seculo XI fuisse S. Prudentio exstructam & consecratam, videntur innuere. Grimeius quidam in Chronico Besuensi apud Acherium pag. 559 occurrit, Donationi, qua Milo de Beria prædia quædam Besuensibus concessit, subscriptus. Data quidem ea est anno 1026; verum idemne sit, qui supradictæ ecclesiæ conditor, an alius, ad manum non est, unde definiam. Sequuntur apud Teobaudum S. Prudentii miracula e multis pauca, quæ prolixis admodum verbis ille persequitur: sed quoniam vel nihil in illis peculiari observatione dignum occurrit, vel, si quid occurrat hujusmodi, in Annotatis notari facile poterit, ad ea, quæ lib. 4, eoque postremo Miraculorum S. Prudentii, Teobaudus memorat, gradum facio.

[55] [variis etiam deinceps claruisse miraculis.] Teobaudus lib. 4 ea ex parte prosequitur S. Prudentii miracula, quæ ab anno 1124 fere ad suam usque ætatem contigerunt: ab anno, inquam, MCXXIV; quippe quem diserte exprimit lib. 4 principio: ad suam vero fere ætatem, quod a num. 91 duplex miraculum referat; alterum num. 91, quo Simeon puer undis submersus vitæ fuit redditus, quem, cum scriberet, ait in vivis adhuc fuisse superstitem: alterum num. 93 & seqq., quo exfebri mortuus ad vitam pariter revocatus est, quod ait, non uno dumtaxat, sed trecentis etiam testibus comprobari posse. Præter hæc alia quædam S. Prudentii miracula delibavit, quæ obiter perstrinxisse sufficiet. Sanctimonialis Vesontina, invocatis Sancti nomine ac ope, paralytico morbo semel iterumque liberata est. Puer quidam, cujus talus natibus inhærebat, incessu donatus abiit: alter item puer submersionis periculo ereptus, quod item accepisse se ait ab illis, qui viderant: captivus, solutis vinculis, patefacto carceris ostio, clam custodibus in libertatem assertus: cæci duo & paralyticus sub uno Missæ Sacrificio, ut monachus, cum ista fierent, Besuæ habitans, Teobaudo jure jurando affirmavit, sospitatem adepti: duo præterea mortui vita redonati. Hæc Teobaudus fuse; contraxi ego, quod nec in his quidquam discussione aut observatione dignum occurreret. Verum his duo miracula præmittit, prope Vesontionem anno 1124 facta, de quibus, cum his alia nonnulla Teobaudus immisceat, quæ discussione aliqua aut observatione indigere videntur, paulo latius agendum.

[56] [Teobaudus narrat, in cujus in cujus verba] Quod ad miraculorum substantiam attinet, mulieri, uni quidem brachii, quem amiserat, usus est restitutus; alteri vero, pulsa paralysi, sanitas reddita. Ex adjunctis vero, quæ observatione aut discussione digna, ut dixi, judicavi, primum quidem, concilium, Vesontione sub Ansirico archiepiscopo anno 1124 habitum, nec alibi, quod sciam, memoratum; alterum, S. Remigii reliquias; tertium, translationem quamdam S. Prudentii reliquiarum spectat. De concilio Vesontionensi ita Teobaudus num. 73: Quapropter aliorsum stylum convertere consultius videtur, in primis vero congruum censeo, a placito Dei, quod apud Bisunticam urbem celeberrimum extitisse dignoscitur, sumere narrationis exordium. Igitur anno millesimo centesimo vigesimo quarto a Puerperio Virginis illibatæ … venerabilis Ansiricus, archipontifex Chrysopolitanus, (Chrysopolis etiam audiit olim Vesontio) immensum decrevit conflare concilium, quod “Placitum Dei” vocant, in diebus (ni fallor) Pentecostes: celebratum addit in planitie quadam, Thisia incolis dicta, Vesontione passibus mille quingentis dissita, juxta Duvium seu Dubim (Gallice le Dou vocant) fluvium. Extraordinarium fuisse oportet, si, ut Teobaudus ait, celeberrimum & immensum fuerit; nec tamen, ut dixi, uspiam alibi illius mentionem inveni. Harduinus tom. 6, parte 2 Conciliorum col. 1117 & 1118 ex Chronico Malleacensi, cujus verba recitat, concilia quatuor Gallicana anno 1124 celebrata recenset, nimirum Carnutense, Claromontanum, Bellovacense & Viennense; quibus ex Teobaudo Vesontionense adjiciendum videtur.

[57] At qualiscumque fuerit ea Vesontionensis synodus, [nonnulla hic] ad illam Besuenses monachi se contulerunt non sine Sanctorum reliquiis; Inter quos, inquit Teobaudus num. 74, & janitoris cœli, Petri nostri, pulcherrima ycona & capsa multarum reliquiarum cum brachio beati Remigii a nostris devectæ sunt, ac in papilione, ad hoc facto, honorifice depositæ. Non unus Beatorum seu Sanctorum Fastis Remigius reperitur adscriptus. In Opere nostro ad diem XIX Januarii actum est de S. Remigio, Rotomagensi archiepiscopo, sub annum 771 defuncto: de S. Remedio, episcopo Vapinci in Gallia (seu forte etiam Remigio) ad diem III Februarii; de S. Remedio confessore in agro Tridentino tom. 1 Octobris a pag. 36; denique de S. Remigio, celeberrimo Francorum apostolo, eodem tomo a pag. 59. Quem hic Remigium Teobaudus intellexerit, haud equidem scio. Minus vero apparet simile, S. Remedii, in agro Tridentino culti, reliquias, quas quidem variis locis dispersas esse scio, at, umquam in Gallias missas fuisse, non novi, Besuensibus obtigisse. Neque S. Remigii, Remensis episcopi & Francorum apostoli, brachium vindicare sibi Besuenses possunt; cujus corpus non solum anno 852 Hincmari tempore, verum etiam anno 1646 omnibus suis partibus integrum fuit in gemina illius inspectione inventum. Videsis Commentarii prævii ad Acta S. Remigii §§ 17 & 19. Restat igitur, ut alterius cujusdam S. Remigii brachium vel brachii partem Besuenses tunc possederint; at cujus, viderint ipsi, quorum interest, & inscium doceant.

[58] Ex eodem denique Teobaudi loco intelligimus, S. Prudentii reliquias fuisse alias aliquando Vesontionem delatas, [observanda occurrunt.] idemque iis ibi accidisse, quod seu prius, seu serius, Divione illis contigisse, supra vidimus; nimirum Vesontionenses allatas eo S. Prudentii reliquias vi detinuisse, ac sibi retinere voluisse. Rem gestam Teobaudus, sed ex suorum relatione dumtaxat, num. 74 his verbis refert: Videntes autem, qui confluxerant, argenteum brachium (cui inclusæ erant S. Remigii reliquiæ, de quibus num. præced.) quod sæpenumero apud Besuam in ecclesia Prudentiana viderant, arbitrati sunt adventasse Prudentium: & ob id conglobatim ad nostrum proruebant tentorium: sed ibi profecto nichil ejusdem Sancti, nisi nomen & virtus, erat; non ob aliud tamen, nisi uti ne violenter nobis auferrentur beatæ reliquiæ, sicut olim factum constat. Nam fama est, illum quondam, a Besuensibus ad ipsum locum pro re simili delatum, multisque ibi virtutibus declaratum, Chrisopolitanos vi detinuisse; sed postmodum, Deo volente, coactos reddidisse. Quod constare primo dixerat Teobaudus, mox ex fama tantum accepisse se, innuit; quæ utrum a re gesta ad Teobaudum usque non interrupta pervenerit, an sero post tantummodo nata sit, ignoro; ac proin dubiæ mihi auctoritatis est. Ad calcem lib. 4 Miraculorum S. Prudentii miraculum adjicitur, quod recentioris auctoris additamentum esse, Labbeus notat; qua de causa, tum etiam quod argumento sit, S. Prudentium etiam post Teobaudi ætatem miracula edere non desivisse, huc visum est transcribere. Sic habet: Anno MCCLV regnante domino Gaufrido (seu, ut reor, Joffredo, Besuensi abbate) puer quidam parvulus in aqua Besuana cecidit, qui usque ad mortem perductus est, & in ecclesiam B. Prudentii apportatus, sanus & incolumis parentibus suis est redditus. A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Ergo Regi regum sit decus & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[59] [S. Prudentii reliquiæ Pauliaci, ecclesia in vico Villa Nova,] Porro ex auctore lib. 2 Miraculorum S. Prudentii num. 36 dubito, an non modo Besuæ, sed & Pauliaci miraculorum gloria sanctus Martyr claruerit: Est autem ibi, inquit ille, capella in honorem sanctorum Apostolorum (Petri & Pauli) conservanturque in eadem reliquiæ S. Prudentii martyris, qui miris in prædicto monasterio jugiter virtutibus claret. Dubium apparet, intelligatne monasterium Besuense, quod paulo ante, an capellam, quam proxime nominavit. Tum vero addit, Winegaudum quemdam, cerasa prope dictam capellam, invito loci custode Sigiberto, sibi decerpere volentem, ab immani colubro fuisse constrictum, nec eo prius fuisse liberatum, quam, numquam se quid hujusmodi deinceps admissurum, Deo vovisset. Non procul Besua is vicus situs est juxta Vigennam fluvium, Gallice Pouilli dictus. Pouilleyum dicitur in Catalogo beneficiorum Lingonensis episcopatus, anno 1626 Parisiis edito, & in decanatu Besuensi collocatur. Hunc Besuenses Alberici, Lingonensis episcopi, dono obtinuere, ut liquet ex Charta Ludovici Pii, anno 830 data, apud Acherium tom. 1 Spicilegii pag. 507. Exiguo hinc intervallo situs est alter vicus la Ville Neuve, qui verosimiliter idem est, qui in Charta, quæ apud Acherium mox citatum pag. 538 occurrit, Villa Nova nuncupatur; quod ea de causa observo, quod ibidem S. Prudentius, ecclesiam suo nomini dicatam habuisse, in eadem Charta dicatur: verba illius sunt: Per idem tempus, quo dominus Vuillelmus abbas Besuense regebat monasterium (sub finem sec. IX, aut seq. initium) miles quidam, nomine Gyrardus, cognovit, se non recta consuetudine accipere decimas cujusdam ecclesiæ, ad ipsum monasterium pertinentis, quæ in comitatu Atoriense, loco nuncupato “Nova Villa” in honore S. Prudentii est consecrata.

[60] Hymnos aliquot in honorem S. Prudentii recitari olim, [Hymnique in ejus honorem] ut apparet, solitos, ex codice perantiquo Divionensi, utpote quem a sexcentis aut septingentis annis exaratum, P. Chiffletius credidit, exceptos, in Mss. habemus; quos denique, licet barbare admodum compositos, huc transcribo, quod inter antiqua cultus S. Prudentii testimonia referri possint. Primus ex his ita habet:

Justitiæ dono meruit qui jure vocari
Præpollens Domini martyr Prudentius, ipse
Auxilium nobis tribuat pietate rogatus,
Et secum faciat sanctam nos ducere vitam,
Quam meruit victor certans cum dæmone semper,
Nunc cælo residet cæli Domino sociatus.
Laus tibi semper, Trinitas, & gloria perpes,
Gaudentes laudant superi quam perpete cives. Amen.

Secundi binæ priores lineæ ita sunt depravatæ, ut ex illis sensum ullum elicere non potuerim: reliqua vero Hymni pars sic se habet:

Honor quem sic sanctitatis plausu digno incitat, amor sanctus angelorum
Laudes Christo debitas perstringendo conresultat, jubilans in æthera.
Alma fides meritorum ægrotantes recreat, destitutos jam in mortem
Hos ad vitam revocat, zabulini * impeditos nexibus hic relevat.
Psallat pulcras chorus laudes summo Patri ingenito, canens simul…
Unicoque Filio, sanctum Pneuma venerando per æterna sæcula.

[61] Tertius his verbis concipitur:

Festum sacrati Martyris [recitari olim soliti.]
Indicit annus versilis,
Quo scandit ad cælestia
Martyr hic Prudens Dindyma.
Illustri fulgens dogmate,
Dictus Prudentius nomine:
Ex Calagurri præcluis *
Enituit Prudentius;
Hic, postquam consul urbium
Frenos rexit nobilium:
Ad Domini vestigia
Mundi vertit fastigia;
Relictis vanitatibus,
Se junxit spiritualibus,
Et monachilem gratiam
Suscepit per prudentiam,
Sacra tenens certamina
Sanctorum laude plurima.
Ad passionis gloriam
Hic venit per justitiam.
Nunc ergo, Martyr optime,
Ora pro nobis sedule,
Ut Jesu Christi lumine
Tecum fruamur æthere.
Sit laus Patri cum Filio,
Et Flamini paraclito,
Virtus simul potentiæ
Omni sæculorum tempore. Amen:

Pleraque hoc Hymno contenta S. Prudentium, Turiasonensem episcopum, indicare, liquido apparebit Hymnum cum illius Actis, ad diem XXVIII Aprilis nostro in Opere excusis, conferenti: ut adeo a seculis septem circiter S. Prudentius, Besuæ cultus, idem fuisse creditus sit, qui sanctus Prudentius Turiasonensis: at hanc opinionem num. 7 refutatam habes. His plura de S. Prudentio non inveni, & proin huic Commentario finem cogor imponere.

[Annotata]

* dæmonis

* inclytus

ACTA, TRANSLATIONES ET MIRACULA S. PRUDENTII MARTYRIS,
Auctore Teobaudo, Besuensi monacho,
Descripta ex Ms. codice Trecensi per Franciscum Chiffletium, & edita per Philippum Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. a pag. 605.

Prudentius M. Besuæ in Burgundia (S.)

BHL Number: 6979
a

A. Teobaudo.

PROLOGUS.

[S. Prudentii miraculæ Teobaudus scribere aggreditur,] Gloriosissimi athletæ Christi Prudentii præclara correcturus miracula, quæ olim adolescentulus sub ipsa studiorum & flagrantis ingenii acrimonia sparsim edideram, primo prælibare visum est, unde, & quando, & a quo delatus, Besuensi ecclesiæ tantus concessus sit thesaurus, corpus videlicet ipsius, sicut partim a majoribus, partim etiam in ipsa, in qua diutius obversatus sum, Aquitania, accepi a fide dignis & probatissimis auctoribus. Res quidem difficilis atque ardua, dum incomprehensibilem ipsorum miraculorum b numerositatem atque magnitudinem mecum ipse reputo. Verum reticere de hujusmodi rebus infructuosum, Deoque valde displicens probatur. Cum deses servus pro talento humi defosso gravi sit addictus sententiæ. Talium siquidem rerum promulgatione divina, quæ semper mirabilis est in Sanctis suis, prædicatur magnificentia, & fortissimorum Christi bellatorum per palmam magis magisque celeberrima coruscat gloria; auditoribus quoque sacræ devotionis vehemens inspiratur flamma ad eorum deposcenda suffragia, & robustissimæ stimuli virtutis suscitantur ad ipsorum (si res sese præbeat) beatissima imitanda vestigia; siquidem & ipse cælestis Imperator ad corroborandos in acie spiritali dimicantium animos memoriam fecit mirabilium suorum c, atque virtutem operum suorum annunciat populo suo, ut supernam nanciscantur hæreditatem d.

[2] [ne eorum memoria pereat.] Et ego quidem, ut jam præmisi, a primævo impuberis ætatis flore ad ea scedulis imprimenda, licet temerarius, animum appuleram, sed hinc philosophicis occupatus studiis, inde vero universæ materiæ mole considerata & exilis ingenii, facundiæque tenuissimæ inopia, multis opus illud intermiseram lustris: at ubi, scholaribus omissis gymnasiis, desertor & transfuga sacratissimæ Christi me reddidi militiæ, efflagitatus sum fraterna charitate, ut incepta perficerem, pueriliter edita corrigerem, omissa repeterem, involucris obstrusa enuclearem, &, si quid minus facete prolatum fuerat, urbanæ comitatis lepori restituerem. Tandem assensum præbui, ne videlicet beatissimi Martyris opera insignia, temporum labentibus curriculis obsoleta, oblivione invida funditus interirent. Quapropter ad gloriam Regnatoris Olympi, ipso Sancto amminiculante, conabor virtutum ejus, non omnia (cum sit impossibile) sed de innumeris pauca retexere miracula, quæ vel celeberrima opinione, vel a veridicis comperi relatoribus, de quibus ambigere nefarium est. Quod si forte (ut fit) oratio incuria aut ignorantia aliquibus in locis suum nativum decus non videatur obtinere propter invenustioris eloquii insulsam vapiditatem, id diuturnæ imputetur desuetudini: Sancto ergo Spiritui devota committamus carbasa, ut illæsus secundo successu epibata e jocundissimum canendo celeuma f ad optatum feliciter perveniat portum, invocata in auxilium Deitate.

ANNOTATA.

a Nomen suum gemina acrostichide Teobaudus ipse expressit ad calcem lib. 4 Miraculorum S. Prudentii: monachum vero Besuensem fuisse, colligitur e num. 19, ubi S. Prudentii miracula, a nescio quo (ut loquitur) nostratum, seu monacho Besuensi prius descripta fuisse ait, quam ipse eodem animum appulit. Lib. 4 Miraculorum S. Prudentii num. 73 Ansirici, Vesontionensis archiepiscopi, & celebratæ ab illo anno 1124 synodi meminit; unde, non ante hunc annum elucubrationem suam ad finem perduxisse, evincitur; quam olim, cum junior esset, ut ait prinsipio Prologi, inchoarat. Besuæ porro notitiam habes a num. 1 Commentarii prævii.

b In his quidem, quæ de S. Prudentii miraculis narrat, fidem Teobaudus meretur: at præter ea, quæ ad S. Prudentii miracula, Besuæ facta, spectant, varia de S. Prudentii genere, de virtutibus, quibus in terris fulsit, de gestis ac martyrio narrat; a quibus cum seculis aliquot remotus vixerit, nec pro illis auctores monumentave satis antiqua laudet, in his aliam non mereturpassim fidem, quam quæ vulgari hominum traditioni tribui potest & debet.

c Psalm. 110, ℣. 4.

d Virtutem operum suorum annunciabit populo suo: ut det illis hæreditatem gentium. Ibidem ℣ 6 & 7.

e A Græco ἐπιβάτης, qui navi se committit.

f Κέλευσμα seu κελευσμὸς exhortatio nautica est: sumitur hic pro cantu nautico, a nautis in eventibus prosperis, & felici navigationis termino adhiberi solito.

MIRACULORUM LIBER I

CAPUT I.
Sancti Prudentii natales, gesta aliquot, martyrium & ecclesia prope Narbonem.

[Crescente Christianorum numere,] Postquam cælestis granum Frumenti, solo creditum, triduo cum multiplici animarum fruge a tartareis emergens umbris, sydereis se reddidit horreis a, misso Sancti Spiritus imbre, sparsoque divini verbi semine per orbem, assiduis incrementis fidelis cœpit seges succrescere. Ardebat autem beata colonorum manus sacris incumbere sationibus, ut ante summi Patrisfamilias conspectus laborum suorum inferret fructus. Sed quid humani generis antiquo hoste malitiosius? Mox etenim, ut divinum animadvertit egregie pullulare agrum, cuncta corrumpere, aut potius radicitus extirpare germina, cunctisque cultoribus contendit supremi occasus inferre exitia. More videlicet faciens suo, ut, qui dudum in Domini sanguinem atrocissimas invidorum armaverat dextras, in servos etiam totius nequitia machinantis impia effunderet robora. Verum quia id per se solum, utpote longe alterius naturæ, quam nos, & nostris ab aspectibus semotæ, perficere non poterat, per sequaces pravitatis suæ principes adimplere satagebat: nam sicut exortu synagogæ b sceptriger Nilicola c in Hebraïcam desæviebat infantiam per proceres, impiis obsequentes imperiis, ita & in exordio nascentis Ecclesiæ diabolus, rector tenebrarum, per suos apparitores Christianam moliebatur extinguere infantilem innocentiam: sed, licet lethifer adversarius contra Christianismum mille admoveret deceptionum machinas, tamen diffundebantur diatim Catholica semina, & inter vulniferos sævientium persecutorum mucrones ager Ecclesiæ fœcundabatur.

[4] [invidia dæmonis trevit & martyrum numerus;] Denique, prostratis illis primis satoribus, quibus divini ab initio cura commissa seminis fuerat, ad devastandam Dominicam messem tota Romana respublica avide conspirat, &, veluti egregiis peremptis ducibus, atrocium hostium rabies non nisi multo mitiganda cruore in tota commilitonum offeratur * agmina, incursantur beatæ plane cohortes, æthereo Regi digne militantes, & pro fide, quam sub religionis vexillis professi sunt, millenis proterendæ suppliciis exponuntur: ubique locorum adversum te, Christe, feralia pendent edicta, & Christianum nomen, quod juxta Paulum super omne nomen habetur d, non modo verbis, sed etiam verberibus insectantur & gladiis, triumphant sacri præliatores certaminis interfecti, meliusque moriendo, quam vivendo, hostiles devincunt cuneos. O nova sane & transactis sæculis inaudita prælia! Victi, ut putabatur, coronantur athletæ Christi, & interfecti regnant. Sciendum tamen, quod tripliciter antiquus hostis adversus eos nefandam produxit aciem, spiritaliter scilicet & corporaliter: & spiritaliter quidem, quia pravis suggestionibus conabatur animos eorum a fidei tramite declinare: corporaliter vero gemino modo, quia aut prosperis aut adversis divinæ legis rebelles contra eos debacchabantur, ut, quo videlicet malesuada secunda non flexerant, immanium frangerent ad idololatriam acerba genera tormentorum. Sed quamvis ubique sine intermissione inenarrabilibus suppliciorum argumentis Christiana trucidaretur proles, oboriebantur tamen robustissimi proceres, qui titubantis statum Ecclesiæ documentis erigerent, æquissimis actibus consolidarent, ad ultimum etiam purpurea passione decorarent. Quorum celebria pro sacra religione confligia, quaquaversum per orbem Christiani vocabuli titulus porrigitur, solemni cantitantur lætitia.

[5] Inter quos insignis martyr Prudentius, juxta divinam vocem lux existens mundi e, [quos inter S. Prudentius Narbone,] egregiis victoriarum emicuit laudibus, qui, ab ipsis crepundiis Christianis redimitus sacramentis, adhuc tenerrimus litterarum imbuendus traditus est gymnasiis. In quibus quam docilis, quam sagax, quamque solers & efficax floruerit, res ipsa luce clarius postmodum assignavit: instruebatur profecto arcana Divinitatis dispositione, ut futuræ Christi lucernæ lumen sacræ doctrinæ affatim exuberaret, ad illuminanda incredulorum & corroboranda fidelium pectora proficiebat quotidie sub tyrocinio Christi devotissimus Adolescens ætate, sapientia & egregiis moribus, ut jam Sacri Pneumatis domicilium esse ejus non ambigeres in pectore. Fuit autem, ut ipsius perhibent Gesta f, nobilissima oriundus prosapia, Narbonensium partium g indigena. Denique archidiaconus * urbis ejusdem decoratus apice, longe lateque salutifera doctrina, vita atque magnificis coruscabat miraculis. Tanto siquidem splendore divinæ, quod primum est, atque secularis radiabat philosophiæ, ut, quamvis ea tempestate multi doctissimi & facundissimi viri gloriosa prædicarentur laude, nemini prorsus in Gallicis vel Hispanis oris haberetur secundus.

[6] Plurimus namque lepor & facetiarum nitor, jocunda & gratissima urbanitas ejus inerat eloquio, [loci illius archidiaconus, passus quoque dicitur:] sapientiæ sale condita, per quod ipsius pectoris ager fecundus multarum fruges animarum placita ubertate Christo adquisivit. Denique qualis quantusque in divinis documentis atque virtutum fuerit exercitiis, ipse rationis ordo enucleare nunc exigeret, nisi textus Gestorum & passionis ejusdem h etiam curioso satisfacere videretur. Ideoque de his scribere diutius supersedeo. Itaque postquam Vir excellentissimus doctorque præcipuus sacrum ovile Christi plurimum augmentavit, cum hoste ferocissimo acerrimo congressus duello, tandem pro beata fidei confessione, variis atque acerrimis furore gentilium attrectatus suppliciis, ut in cælestis Hierusalem aptius locaretur ædificio, sacratissimæ passionis palmam promeruit i, martello contusus demurario k, quarto die noni mensis, hoc est, pridie Nonas Septembris l. Qui videlicet martellus (ut perhibent, qui viderunt, dum sacerrimæ ipsius transferrentur reliquiæ a piæ recordationis abbate Stephano m) cum beatis adhuc contineretur pignoribus *, in osse quoque sacri capitis hactenus fracturæ apparent, scilicet vestigia passionis n: taliter ergo robustissimus Athleta de hoste prostrato referens trophæa, æterna donatus laurea, cæleste capitolium ingredi promeruit, applaudentibus hymnidicis Angelorum choris.

[7] [ubi clam primo venerationem obtinuit fidelium,] Perempto itaque Christi milite Prudentio, cum vesana persecutorum rabies, necdum satiata, immane adhuc fureret, artus sacratissimos, mausoleo atrociter erutos, in quo a fidelibus furtim nocturno conditi fuerant silentio, feris avibusque diripiendos longiuscule ab urbe sub divo exposuerunt. Tanta enim furoris insania diabolus gentilium exagitabat pectora, ut Christi militum punitorum membra, a suprema arcentes sepultura, bestiis & alitibus projicerent devoranda. Superna vero provisione servatum beatum funus (neque enim perire poterat, quod Omnipotentis dextera protegebat) a Christicolis noctu pia rapina iterum abripitur, & pro tempore aggere in ipso, formidine paganorum, vill potius obruitur, quam sepelitur tumulo: ubi etiam multis annorum latuisse dignoscitur curriculis, tametsi Christiana devotio clanculo venerabiliter locum orationis gratia frequentaret. Tandem superna Miseratione de cælo in terram aspiciente, ut audiret gemitus compeditorum, & solveret filios interemptorum o, sopitis persecutionum tempestatibus, Sponsa Christi respirare ad tempus radio tranquillitatis cœperat.

[8] [dein publice, excitata illi ecclesia,] Quapropter a religiosis in loco fabricata est basilica p, non multæ capacitatis quidem, nec tanti Martyris dignitati responsura, sed tamen tali tempore fidelium devotioni opportuna. Denique sarcophagum ipsum, in quo positum primitus funus beatum fuerat, apud Narbonam adhuc tantæ reverentiæ, tantæ habetur formidini, ut nemo prorsus tangere audeat; sciens pro certo, se non impune laturum. Quod jam sæpius quamplurimis probatum est experimentis q: fuit ergo in eadem ecclesia multis temporum evolutis discursibus, nec ab ullo gentilium vel Christicolarum (ut res ipsa declarat) prorsus tolli potuit; licet id quamplures temptaverint, tam gentiles, quam sacræ fidei homines, quod utique clarissimi vice posuerim miraculi. Nam sæpenumero idem sacer locus, totaque circumjacens regio, venientibus hinc & inde barbaris, in heremi redacta est vastitatem r: nec tamen sacratissima pignora ab ullo contingi potuerunt. Tempore siquidem Dagoberti, filli Childeberti, regis Francorum s, jam abundante iniquitate & refrigescente charitate multorum, gens Saracenorum ex Africa transiens per angustias freti Athlantici, quod, Septe t vocitatum, Africam secernit ab Europa, totam pervadit Hiberiam u.

[9] [quæ seculo VIII, illæso tamen Sancti sepulcro,] Post annos vero decem, anno scilicet a Verbo Humanato septingentesimo tricesimo tertio, cum uxoribus & filiis rebusque familiaribus transcenso Pyreneo, Citeriorem Hispaniam & Aquitaniam, ut habitaturi perpetuo, ingrediuntur: urbes, oppida, castella, villas quaquaversum depopulantur, ecclesias ubique & sacra loca incendunt vel diruunt, inter quæ etiam beatissimi Prudentii ecclesiam edax consumpsit incendium x, nec tamen sacrum contingitur lipsanum. Tunc Carolus, agnomine “Tudites” vel “Martellus y” filius Pipini Brevis & Vetuli, metuens, ne forte etiam Franciam pervaderent, adversus eos profecturus, utpote major-domus, maximas molitus est pugnatorum conflare copias: nam tunc regalia per proceres administrabantur. Cum ergo, regali exhausto ærario, opes minime suppeterent, quibus stipendia & donativa, ut moris est, regia munificentia largiretur, militibus, gravissima compulsus necessitate, decimas; & (quod dictu nefas est) ecclesias, ablatas sacris ministris, dedit eisdem militibus exercitus sui. Nec mora, facto impetu cum Eudone, duce Aquitaniæ, terga dant hostes. Cæsa sunt ibi trecenta & septuaginta quinque millia Saracenorum, mille quingentis tantummodo Francis occumbentibus z.

[10] Exinde sacer ille locus a militibus hæreditario jure per succedentia tempora possessus, [vastata fuit.] ut ecclesiæ pleræque neglectui habebantur. Nec multo post Abdirama, rex Cordubensis, cum duodecim regibus Saracenorum, universis conflatis copiis, totam invadit Aquitaniam, ipsamque obsidens Narbonam, cuncta finitima rapinis & incendio pessumdedit, Sancto penitus (ut solebat) intacto. Quos iterum Carolus, conserto prælio, ita contrivit, ut vix aliquis evaserit aa. Quem vero exitum præfatus sortitus sit Carolus pro decimis & ecclesiis, quas militibus dederat, licet digressionem præter rem facere videar, quia illud profuturum reor, paucis retexam. Defunctus enim acerbissima valdeque terribili morte, sepultus est in basilica beati Dionysii martyris. Quo sepulto, mox tantus fœtor, tamque pestifer aër ab ejus cœpit egredi mausoleo, ut etiam longe semotas tabo inficiens auras, multos leto dederit, & quamplures morbo gravissimo affecerit. Voces etiam lugubres, gemitus & ululatus miserabiles exinde creberrime audiebantur. Quo comperto, Pipinus filius ejus jubet reserare sarcophagum, eoque patefacto, draco miræ magnitudinis, ex cujus ore letifer ille procedebat halitus: de corpore vero Karoli nichil penitus repertum est bb: hoc autem dictum sit ad sacrorum pervasores locorum, qui adhuc violenter sancta detinent loca, suisque hæredipetis hæreditates concedunt perditionis.

ANNOTATA.

a Christum intelligit, qui tertia a morte die ad vitam rediens, triumphato diabolo, vitæ æternæ, ut canit sacro Resurrectionis die Ecclesia, nobis aditum, devicta morte, reseravit, & post dies quadraginta cælos vi sua ascendens, die Pentecostesin Apostolos, fidem Christi disseminaturos, misit Spiritum Sanctum.

b Συναγωγὴ, vox Græca, cœtum quemvis, vel locum, in quo cœtus colligitur, significat: priore modo accepta frequenter pro ecclesia Judæorum sumitur; Teobaudus vero hanc vocem ad significandum populum Hebraïcum sub Pharaonis, de quo mox, tyrannide constitutum, transtulit.

c Nimirum Pharao, Ægypti ad Nilum rex ille, de quo Exodi cap. 1, ℣. 8: Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph, quique Hebræos, numero viribusque augeri cœptos, opprimere summo molimine studuit.

d Propter quod & Deus exaltavit illum (Christum) & donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Ad Philipp. cap. 2, ℣ 9.

e Vos estis lux mundi. Matth. cap. 5, ℣ 14.

f Fuit ergo Teobaudo antiquior aliquis, qui S. Prudentii gesta scriptis est persecutus; sed scriptor ille, ac illius de S. Prudentio elucubratio hodie ignota sunt: quod si laudatus hoc loco a Teobaudo scriptor idem sit (uti fortassis est) qui librum secundum Miraculorum S. Prudentii scripsit, necsatis antiquus est, ut dictis suis de rebus S. Prudentii, quas hic vivus gessit, fidem faciat certam. Vide Commentarium prævium num. 30 & Annotanda in cap. 2, lib. 1 litt. ff.

g Narbo (vulgo Narbonne) Galliæ civitas in Occitania Inferiori.

h Vide Annotata ad lit. f.

i Quo tempore S. Prudentius martyrium subierit, Teobaudus siluit; ex modo tamen, quo num. 4 de Romanorum in Christianos persecutione, & num. 5 de S. Prudentio loquitur, censuisse videtur, S. Prudentium ethnicorum imperatorum, eorumve præfectorum in Christianos furori primis Ecclesiæ seculis fuisse litatum: at Romanorumne, an barbarorum manibus, quove tempore perierit, plane incertum est, licet id Wandalis recentiores plerique tribuant. Videsis Commentarium prævium § 1, num. 10 & 3 seqq.

k Demurare idem valet, quod ædificii murum perfodere vel evertere: martellus itaque demurarius idem significare hic videtur, quod malleus, perfodiendis evertendisve ædificiorum parietibus adhiberi tunc solitus.

l Recte quidem hic dies IV Septembris exprimitur, si Kalendas Januarii, aut XXV Decembrisanni principium facias; at Teobaudus annis Incarnationis passim utitur, quos, teste Cangio ad vocabulum annus, Franci sub tertia regum suorum stirpe a XXV Martii inchoare sæpe solebant; quem morem Teobaudus forte secutus est. Teobaudus enim, præterquam quod annos Christi passim Incarnationis vocet, sub initium libri tertii Miraculorum S. Prudentii, de Lingonensi synodo agens, hanc celebratam ait anno 1116, nimirum, ut loquitur, a Conceptu celeberrimo Virginis intemeratæ. Atque hinc, ut opinor, Benedictini recentioris Historiæ Occitanicæ scriptores lib. 3, num. 48, hunc ipsum Teobaudi locum ex Labbeo laudantes, S. Prudentium migrasse e vivis, aiunt, secundum illius Acta, die IV Novembris; verba vero illa: Id est, pridie Nonas Septembris, vel pro corruptis, vel certe pro recentioris alicujus additamento habuerunt: quibus ego quidem procul dubio lubensque subscriberem, si annum tunc Franci a XXV Martii perpetuo inchoassent, & unum eumdemque annum numerandi modum Teobaudus ubique retineret; quod non facit: nam principio lib. 4 Miraculorum S. Prudentii annum Vesontionensis synodi, sub Ansirico celebratæ, a Nativitate Christi deducere videtur, sic inquiens: Igitur anno millesimo centesimo vicesimo quarto a Puerperio Virginis illibatæ &c, ut adeo, cum nullum hoc loco Teobaudus annum exprimat, certum mihi non sit, sitne S. Prudentius die IV Septembris, an Novembris, ex Teobaudi mente defunctus. Vide Commentarium prævium num. 5.

m Præerat Besuensibus Stephanus abbas anno 1116, quo S. Prudentii reliquiæ in villam Lucum, apud quem Jocerannus, episcopus Lingonensis, synodum indixerat, fuere translatæ, teste Teobaudo lib. 3, num. 44 & 47. Ceterum de hac ipsa S. Prudentii reliquiarum translatione Teobaudo hic forsan sermo est.

n Ex his capitis S. Prudentii fracturis malleoque, anno 1116 visis, non leve ejusdem martyrii argumentum habetur; ex martyrio vero ejusdem ab aliis homonymis distinctio; de quibus vide Comm. prævii num. 6 & binos seqq.

o Psalm. 101, ℣ 21.

p Quo tempore ea condita fuerit, quis ex tam vagis temporum notis, ac silente præterea antiquitate, definiat?

q Teobaudo, res sua memoria gestas narranti, ac in Aquitania dudum versato, quod ad venerationem S. Prudentii sepulturæ spectat, contradicere nec ausim, nec velim: vellem tamen, tum ut locum illum paulo enucleatius explicuisset, tum ut experimenta, quibus liquere ait, non impune sacro ejus loculo violentas manus admoveri potuisse, singillatim adduxisset in medium, eaque debitis testimoniis roborasset. Ceterum, num apud Narbonenses hodieque S. Prudentii cultus vigeat, ac in eadem sepulturæ ejus locus, qua olim, veneratione haberi pergat, nec ne, documentorum scriptorumque inopia in medio relinquo.

r Narbonensium varias vices vide in Commen. prævio num. 15 & seq.

s Obiit hic Dagobertus anno 715 ex Chronico Moissiacensi & Annalibus Francicis Nazarianis. Vide Comment. prævium num. 17.

t Forte Septem fratres, seu totidem Mauritaniæ Tingitanæ ad fretum Gaditanum montes, quos arcem Septensem Procopius vocat, teste Ortelio.

u Hæc ex Paulo Diacono, qui lib. 5 de Gestis Longobardorum cap. 46 sic habet: Eo tempore gens Sarracenorum in loco, qui Septem dicitur, ex Africa transfretantes, universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus & parvulis venientes, Aquitaniam, Galliæ provinciam, quasi habitaturi ingressi sunt. Saracenorum in Aquitaniam adventum Teobaudus num. seq. iisdem fere verbis refert, aitque, illum anno 733 contigisse; unde anno circiter 723 Saracenos Hispaniam occupasse, necesse esset: verum Hispaniæ regnum, devicto rege Roderico, jam Saracenis cesserat anno 715. Vide Comment. prævii num. 17.

x Non infrequens Saracenis fuisse, ut ecclesias igne ferroque diruerent, docent exempla num. 19 Comment. prævii allata: non tamen certum, S. Prudentii prope Narbonem ecclesiam ea tempestate fuisse combustam; ut dictum ibidem est.

y Carolus Tudites seu Martellus (sic dictus, ut aiunt, quod hostes instar mallei conterere solitus erat) anno 732 aut seq. in suburbio Pictavensi plurima Saracenorum millia insigni prælio fudit, ut auctores Francici tradunt. Vide num. 18 Comment. prævii.

z Ingens Saracenorum eo prælio occisorum multitudo, Francorum autem paucitas faciunt, ututramque ultra verum hic exaggeratam fuisse, existimem.

aa Et hujus quoque prælii, a Carolo Martello eum Saracenis initi, ad annum passim 737 iidem scriptores meminerunt. Sed, Abderaman primo prælio cæsum, aiunt, non hoc secundo, contra ac Teobaudus facit: neque tum Abderaman, aliusve Saracenorum rex vel dux Narbonem, sed Carolus ipse obsidebat, contra ac iterum Teobaudus scribit. Vide Comment. præv. num. 18.

bb Hujus fabulæ ortum, progressum, & errores late pertractatos habes tom. III Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Eucherii §§ 4 & 5. Consule etiam, si lubet, Hadriani Valesii Rerum Francicarum lib. 25. Nititur ea revelatione quadam de Caroli Martelli ob distractas divisasque militibus suis ecclesiarum res damnatione, S. Eucherio, Aurelianensi episcopo, facta tempore Pipini regis, filiique Caroli Martelli: sed Pipinus sub annum 752 Francorum rex coronatus fuit; mortuo videlicet S. Eucherio jam inde ab anno 743. Plura non addo, ne actum agam: si quis tamen plura desideret, scriptores consulat jam laudatos.

* efferatur

* archidiaconatus

* videtur desiderari aliquid.

CAPUT II.
S. Prudentii reliquiæ Besuam allatæ.

[Geilo, Lingonensis episcopus, ex Hispania in Gallias rediens,] Anno vero a Numine Incarnato octingentesimo quadragesimo primo, jam deficiente Caroli Magni prole sceptrigera a, exorta simultate gravissima in Francia inter fratres, filios videlicet Ludovici, filii Caroli Magni, de finibus regni, genitore jam defuncto, barbaræ gentes, Normannorum scilicet, Danorum & Brittonum cum copiosa multitudine Gallias depopulandas atrociter invadunt b. Fiunt itaque innumeræ strages Christianorum, ruina urbium, oppidorum, villarum & sanctarum exustiones ecclesiarum; denique rapiuntur inclytæ civitates Andegavis, Aurelianis, Lemovigas, Burdegala, Tolosa, Narbona c, totaque miserabili exitio traditur Aquitania, beatissimo Prudentio sua sibi defendente. Sed hæc hactenus: nunc vero, aliis omissis, ad gaudia nostra accedamus. Qualiter scilicet ipsum beatissimi Martyris corpus ad nos pervenerit. Aliquantis autem temporum elapsis voluminibus, regnante gloriosissimo regum Carolo d, Ecclesiæ Christi longe lateque festiva per orbem pace floruerunt e. Invigilabant namque sacri pastores supra sibi commissa agalmata f; rationales quoque pecudes, justis pro posse insistebant actionibus: eodem itaque tempore, ut in Chronico g continetur, venerabilis Geylo Lingonensis urbis pontificalem gerebat infulam h, vir præclari stemmatis linea pollens i, sed illustrior animi virtutibus, quibus admodum divinis præeminuit in rebus. Qui cum inter cæteros bene moratæ mentis habitu orationi incumberet assiduus, etiam longinqua celebrium Sanctorum suffragia, paupere spiritu ditissimus præsulum, expectabat: legerat quippe, neminem per se posse salvari, ideoque dilectorum Domini supplex requirebat adjumenta. Unde factum est, ut, Jesu Domino disponente, tam fælicis viæ auspicia pro suorum abolitione peccaminum famosissimi per orbem Jacobi Apostoli adiret limina, in extrema pene parte telluris sita, juxa Oceani latus k.

[12] [ac prope Narbonem divertens, S. Prudentii reliquias fere absque cultu] Dum igitur, satisfacto votis, alacer repedaret religiosus pontifex, Aquitanicas tandem attigit oras, post multa terrarum transmissa spatia, nec multo post, Dei omnipotentis instinctu, cuncta clementer justeque disponentis, quadam die advesperascente, pervenit ad villulam in strata publica l sitam (ut præmissum est) peneque desolatam, in qua gloriosissimus corpore quiescebat Prudentius, qui, lassitudine cogente & temporis instante densitate, hospitium metatus est cum suis apud ejusdem Martyris ecclesiæ matricularium m. Et poterat utique vir egregius & multarum copiis ditissimus rerum largioris nobiliorisque ædis potiri hospitio, nisi ei talis magis placuisset mansio, quæ solito surgentis noctis conticinio ad divinos decantandos hymnos domo Domini esset propinquior. Susceptus itaque officiose cum suis comitibus, prout possibilitas admisit, largis reficitur obsoniis. Ast ubi pulsa fames & surrexere, relictis rite thoris, percunctatur beatus Præsul hospitem suum, quisnam diceretur, quoque honore finalis professionis, martyrii scilicet, an confessionis insigniretur is, cujus memoria in contiguo ab incolis venerabatur oratorio.

Ædituus consultus ait, Prudens vocitatur,
Martyrii titulo celebri fama decoratur:
Qui primævus adhuc Christi documenta sequendo,
Jam Juvenis meruit palmam fidei moriendo:
Dansque polo flatum, tenet istic corpore stratum.
Nunc pia vota juvat ad corpus ferre beatum;
Quippe piis votis solet ipse favere precantum,
Si perfecta fides flagret sub pectore tantum.
Sed quia barbarici ruerant huc sæpe furores,
Ædibus eversis, nostri periere priores.
Villam, quam cernis, credas nos destituisse:
Hanc quoque basilicam sine tunc cultore fuisse.

[13] His & hujusmodi auditis, reverentissimus antistes profundo volvebat pectoris arcano, [illic servari, intelligit,] quod postmodum, Deitate annuente, efficaciter mancipavit effectui. Quid multis moror? Nox terram solita totam contexerat umbra: traduntur placido mortalia corpora somno. Medio vero noctis intempestæ silentio, religiosus pontifex de more ad cœlestes cum clericis suis consurgit laudes, juxta quod ait regius Psalmicen sub typo Ecclesiæ: “Media nocte surgebam ad confitendum tibi, Domine, super judicia justitiæ tuæ n.” Ingressi autem basilicam divina dulciter concrepant cantica; deinde, dum sacra ab eis percelebrantur præconia, vir vigilantissimus dignusque episcopi etymologia o, curiose perscrutans ecclesiolam, tandem ad ligneam pervenit capsam, quæ, retro altare posita, sacratissimi Martyris continebat soma p, & jam pene tota cariosa vetustate computruerat; qua facile patefacta & illato lumine, sanctissima contemplatur ossa, vilibus & diuturnitate temporum consumptis pannis obvoluta. Qui, protinus evocato capellano suo, altaque ab imo pectoris ducens suspiria: Heu! inquit, quod tam splendiflua lucis æternæ lucerna tam angusti offunditur tenebris modii, cum potius orbem illuminatum * sublimissimo digne foret imponenda candelabro. Proh dolor! Ecce topazion, ille lapidum pretiosissimus, cunctas repellens larvas, imperialique aptissimus diademati, humili diversatur in pulvere. Sed si forte gratum nossem beatissimo Martyri, sine dubio, Aquitania nobis discedentibus, viduata remaneret urna tanti Patroni. O nos vere felices, si nobiscum, sancte Martyr, hinc abire velles!

[14] Vix lacrymas reprimens hæc paucula dixerat heros; [quas, inito] cui capellanus, vir eruditissimus urbanæque eloquentiæ, non multa pro tempore fans sic intulit: Mirari satis nequeo, honorificentissime pater, cur ille æquissimus Arbiter rerum, qui omnia in pondere, mensura & numero disponit, tam præclari meriti Virum, & Gallicana dignum amplitudine, tam exiguo, tamque neglecto contineri sinat domicilio: nam, quantum præsentium rerum colligitur indicio, vix semel hic Missa celebratur in anno. Hæccine, gloriose Martyr, placet mansio? Hoc recondi juvat angulo, dum populis benigno non vis opitulari suffragio? Sed absit a pio Viro livida invidia; melius sane acceptiusque foret sydereo Regi, quantum ad judicium meum spectat, si populosa constitutus in urbe supplices placita protegeres interventione, corporum morbos debilium propelleres, recidiva consequente sospitate. O utinam sempiterno liberet Numini, Lingonicæ te inferre civitati! Procul dubio sacerrima ossa hæc decorarentur auro vel secundi honoris metallo, quæ hic carioso non circumteguntur, sed potius deturpantur ligno. Age, tam copiosus, tantique pretii thesaurus lutulento eruatur loco, urbanisque inferatur gazophylaciis, haud est metuendum furtum, quod Omnipotenti probatur esse placitum, multisque mortalibus profuturum.

[15]

Talia dum dicunt, visus in Martyre figunt, [cum suis consilio]
Vela revolventes & noscere cuncta volentes.
Mox breve, mox igitur, quod continet, hic reperitur,
Discat, qui nescit, Prudentius hic requiescit,
Qui Domini testis fuit indiciis manifestis.
Hæc ut legerunt q, ea tollere disposuerunt;
Sed paulo dubitant, quia Sanctum tangere vitant.
O bene devoti, culpæ formidine moti,
Quid formidatis? Nihil est hic, quod paveatis.
Non irascetur Martyr, quia mitis habetur;
Jam dudum siquidem remorari nollet ibidem.
Mitis inhumanos dimittere vult Aquitanos:
Vobiscum certe cupit ire, jubetque referre.

[16] [clam nocta aufert.] Postposito ergo religioso timore, auferunt beatas reliquias totius corporis, adeo ut nil desertæ relinqueretur arculæ, continuoque Hispanica reverenter obvolutæ palla, celerrime, priusquam diesceret, capacibus infarciuntur crumenis: erat enim locus isdem pene habitatione humana destitutus, tam barbarica infestatione, de qua jam satis præfatus sum, quam etiam indigenarum, eum sibi usurpare volentium, alterna pervasione, ideoque valde opportunus ad tale peragendum negotium. Ast ubi more suo de cardine surgit Eoo florigero curru tenebris aurora remotis, conscensis sonipedibus, redux ingrediuntur iter, nullo penitus accolarum animadvertente, quod factum fuerat. Quæ enim in viro tantæ gravitatis, tantæque authoritatis haberi suspicio furti poterat? Quis vero, ut alia omittam, pontificem quemlibet latrocinii reum umquam audisse se, meminit, nedum virum præcelsa stirpe progenitum, & ob id late notissimum, sanctitatisque non inopem? Sed, o felix plane latrocinium, egregia laude per sæcula cuncta fruiturum & coram altithrona Majestate gratissimum! Dicat aliquis, præsulem sanctum tale quid attemptare, nullatenus debuisse. Sed multorum discimus exemplis, sanctos spiritus plerosque, Deo in superis jam post busta conjunctos, vel gratanter pati, corporum suorum reliquias ad uberiorem salutem, suique majorem venerationem ad alia deferri loca. Denique protomartyrem Stephanum ab Hierosolymis Constantinopolim r, Nicolaum a Mirea Barrum s, Magdalenam Mariam ab Aquensi regione Vizeliacum t, ipsum quoque monasticæ philosophiæ legislatorem Benedictum fideli furto vel rapina a Cassino in Gallicas delatum legimus oras u. O utinam tale mihi facinus, tantumque patrare contingeret furtum x!

[17] [ac Besuam defert anno 883.] Sed quid diutius gaudia nostra per plurima demoror? Ingressus itaque beatus pontifex Geilo Burgundiam cum ingente gaudio, Aquitania spoliata, grates referebat Majestati divinæ. Tandem vero superna clementia ei Besuam reduxit in memoriam, quam plurimum in visceribus Christi sancta complexabatur charitate, ut eam pauperem & egenam tanta ditaret opulentia. Ut autem episcopii sui contigit terminos, tanta procerum, clericorum, monachorum atque populorum multitudo diversi sexus, conditionis & ætatis occurrerunt, ut conglobati confestim per semitas pia violentia ipsum sanctum præsulem remorari diutius compellerent, videntes miracula & sanitates, quas beatus Martyr pie credentibus publice conferebat. Quid plura? Tandem post multas difficultates cum onere illo sacratissimo, copiosis stipatus agminibus, gratulabundus Besuanos subintrat penates. Susceptus vero officiosissime, ut tantum decebat præsulem, peracti itineris accidentia (ut assolet fieri) refert, Prudentiique beatissimi gloriosam rapinam inter alia commemorat; qui, obnixe ab abbate fratribusque exoratus, tantum, tamque incomparabilem Tyberianis gazis thesaurum Besuensi concedit ecclesiæ anno ab æterno Verbo humanato octingentesimo octogesimo tertio y. Nec hoc solum, verum etiam, ne Sancto deesset luminare interdiu & nocte, quasdam episcopii ecclesias eidem loco dedit liberrime, quæ nominatim exprimuntur in rerum datarum Codice, ipso beato antistite hoc idem ubique diffamante. Quantum autem Besuanam dilexerit ecclesiam, qualiterve provexerit, in eodem libello benevolus & studiosus lector copiose reperiet.

[18] Deposito ergo Besuæ gloriosissimi Martyris corpore Nonas Octobris z, [ibique deponit die VII Octobris,] eodem die annuatim decernitur lætitia pro tanti exceptione Patroni aa; nec immerito. Si enim olim Octaviani triumphi exceptio festivo quotannis recolebatur gaudio, qui animam post letum sævo tradidit orco, quanto magis beati Prudentii, æterna in superis gloria & honore coronati, jocundissimus ad nos adventus perenni (si posset fieri) mancipari deberet celebritati? Notandum vero, quod plerique arbitrantur, beatissimi corpus Prudentii non a venerabili Geylone ab Aquitania delatum, sed ab ipsis Aquitanicis ob metum Saracenorum, ab Hispaniarum partibus, transcenso Pyreneo, in Gallias sæpius irrumpentium, allatum Divioni bb propter firmissimam loci munitionem; sicuti corpus egregii doctoris Hilarii cc, & beatæ Radegundis a Pictavensibus, aliaque perplura Sanctorum pignora ab aliis provinciis dd.

[19] Quod profecto non immerito ut verisimile credi posset, [teste Agrimo, qui fuit e proximis Geilonis successoribus.] nisi venerandæ memoriæ Agrimus, præsul Lingonensium, successor ejus, in quodam suo dixisset privilegio ee: “Ad multorum,” inquit, “constat pervenisse notitiam, qualiter Geylo, piæ recordationis episcopus, prædecessor noster, S. Prudentium ab Aquitania transferens, in nostrum episcopium Lingonense detulit, & in Besua monasterio ad laudem & gloriam nominis Dei solemniter collocavit.” Ex quo liquido perpendi potest, ab oris Aquitanicis pontificem sæpefatum, nostrum illustrissimum detulisse Martyrem, & Besuensi contribuisse cœnobio. Quantis autem quibusve ibidem, in basilica videlicet beatorum Apostolorum Petri, & Pauli virtutum coruscaverit radiis, a nescio quo nostratum ff satis plano expeditum sermone, celebri effertur memoria, quæ etiam virtutum insignia in hoc Opere nostro dignum duximus inserere, ut vetera novis copulantes superflua recidamus, hiantia suppleamus, minus commode dicta, veletiam vitiose, adgnormam dirigamus gg. Sed ne forte aliena sublegisse, & alterius gloriam in nos impudenter videamur transfundere, ipsis priscis miraculorum ejus virtutibus subsequentem libellum dicabimus, ut, quid nostrum, quidve alterius sit, sagax lector dispiciat. Explicit liber primus.

ANNOTATA.

a Id est, Ludovico Pio, Caroli Magni filio, qui anno 740 e vivis abiit.

b Frequentes barbarorum in Gallias, eo tempore factas, irruptiones apud scriptores Francicos passim obvios descriptas invenies.

c Easdem civitates a barbaris captas (si Narbonem excipias) nominatim enumerat Ermentarius abbas, scriptor æqualis, in Præfatione ad lib. 2 de Translationibus & Miraculis S. Filiberti. Verba illius dedi num. 20 Comment. prævii. Notitia provinciarum & civitatum Galliæ, Honorii Augusti, ut videtur, temporibus condita, Andegavum (Angers) provinciæ Lugdunensitertiæ; Aurelianum (Orleans) Lugdunensi Senonicæ; Lemovices (Limoges) Aquitaniæ; Burdelam (Bourdeaux) Aquitaniæ II; Tolosam (Toulouse) & Narbonem Narbonensi I adscribit. Ex his Burdegala, Narbo & Tolosa civitates sunt archiepiscopales, reliquæ episcopales.

d Legendum reor Carolomanno, Francorum ab anno 879 usque ad annum 884, quo obiit, rege: Carolus enim Crassus, anno 880 imperator coronatus Romæ a Joanne Papa, a morte tantum Carolomanni, cum Carolus Simplex, Ludovici Balbi filius, vix quinquennis esset, a Francis fuit evocatus. Carolus vero Simplex Franciæ rex coronatus est anno 893. Ex Labbeo in Chronologia Technica ad annos supradictos.

e Non tam pacata fuisse ea tempora, ac Teobaudus his verbis insinuat, temporum horum Fastos legenti manifestum erit.

f Ἄγαλμα Græce simulacrum statuemve sæpe significat: hic autem sumitur pro diœcesanorum multitudine seu grege, episcopi curæ commisso.

g Besuense Chronicum jam sæpe citatum Teobaudus intelligit, auctore Joanne monacho Besuensi,qui sub Stephano abbate Besuensi fuit, de quo num. 49 Comment.

h Isaaco Lingonensi episcopo successit sub annum 880. Ex Chronico Besuensi apud Acherium sæpe laudatum pag. 518. Vide etiam num. 21 Comment. prævii.

i Comitis cujusdam, Geilonis pariter dicti, filium vocat Falco in Chronico Trenorciensi apud Petrum Jueninum in monumentis Historiæ Trenorciensis pag. 18.

k Nimirum Compostellæ in Gallæcia, quam Oceanus Atlanticus alluit.

l Id est, in via publica.

m Infra ædituus dicitur.

n Psalm. 118, ℣. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ.

o Ἐπίσκοπος Græcis est, qui Latinis inspector, observator, explorator, seu, ut etiam Teobaudi vocabulo utar, perscrutator.

p Id est, corpus.

q Hinc videtur Geilo una cum corpore schedulam aut inscriptionem, quæ S. Prudentii nomen & martyrium testaretur, invenisse.

r De S. Stephani reliquiis, Hierosolymis Constantinopolim (absque furto tamen) allatis, Marcellinus ait in Chronico ad annum 439: Eudocia, uxor Theodosii principis, ab Hierosolymis urbem regiam remeavit, beatissimi Stephani, primi martyris, reliquias (manum scilicet, ut aiunt) quæ in basilica S. Laurentii positæ venerantur, secum deferens. Et Theodorus lector apud Henricum Valesium pag. 568: Eo (Theodosio Juniore) regnante, depositæ sunt reliquiæ SS. Stephani, Laurentii & Hagnes in martyrio S. Laurentii, die vicesima prima mensis Septembris. Et eodem die celebratur illic eorum memoria usque ad hodiernum diem. At non huc fortasse respexit Teobaudus; sed fabulam illam, quæ apud Surium est ad diem III Augusti; quaque S. Stephani corpus jam inde a Constantini Magni tempore Constantinopolim allatum dicitur per Julianam viduam, quæ viri sui, juxta S. Stephani corpus & in simili tumulo sepulti, corpus auferre se rata, non hujus, sed S. Stephani corpus Constantinopolim detulerit; sed fabula hæc ex Marcellino & Theodoro Lectore satis refellitur.

s Signatur ea S. Nicolai Translatio in MartyrologioRomano ad diem IX Maii his verbis: Barii quoque in Apulia translatio S. Nicolai, episcopi ex Myra, civitate Lyciæ, de qua Sigebertus apud Miræum ad annum 1087 hæc scribit: In Italia Venetianis meditantibus auferre corpus sancti Nicolai a Myrea Lyciæ, a Turcis desolata, præoccupaverunt eos Varenses cives, numero XLVII, & ab Antiochia Myream venientes a IV monachis, tantum ibi inventis, extorserunt sibi ostendi tumbam Sancti: qua effracta, ossa Sancti in olei liquore natantia integro numero extraxerunt, & Varim (Barium) cum gloria attulerunt. Facta est hæc translatio anno DCCXLV a depositione sancti Nicolai. Historiam Translationis hujus ex Joanne archidiacono Barensi, qui illam sub annum 1088 scripsit, latius explicatam habes apud Surium ad diem IX Maii pag. 116 & seqq.

t Vezeliacum (Vezelay) Burgundiæ oppidum est in diœcesi Augustodunensi: condidit illic sanctimonialium monasterium seculo nono Gerardus comes; sed brevi a Saracenis eversum & a Gerardo instauratum monachi Benedictini incoluere. Hujus loci monachus, Badilonem dictum, S. Mariæ Magdalenæ reliquias eo detulisse, aiunt: sed unde acceptas? Id ipsos monachos Vezeliacenses latuisse, ait Sollerius tom. V Julii pag. 12; sed seculo duodecimo eam apud illos invaluisse opinionem, quam Teobaudus sequitur, corpus S. Mariæ Magdalenæ ex Provincia, imo ex ipsa Aquæsextiensi urbe ad suum cœnobium delatum fuisse, furtim nempe a Badilone surreptum. Contra Provinciales S. Mariæ Magdalenæ corpus penes se & fuisse, & remansisse, contendunt; quorum sententiæ ut verosimillimæ Sollerius subscribit, quidquid in contrarium varii scripserint. Consule, si lubet, illius Commentarium in Vitam S. Mariæ Magdalenæ, ubi hanc controversiam §§ XI, XII, XIII & XIV multis est persecutus.

u Verum & ea de re inter Benedictinos ipsos lis est non exigua: utut sit, Translationis hujus Historiam, auctore Adalberto Floriacensi monacho, edidit notisque illustravit Henschenius tom. 3 Martii a pag. 302.

x Licitum id olim a nonnullis, sed male, putabatur.

y Hinc Castellanum, qui anno 885; & Tillemontium, qui 887 S. Prudentii corpus Besuam delatum scribunt, corriges.

z Id est, VII Octobris: perperam igitur signat hic Castellanus IV Septembris, XX vero Octobris Gualtherotus. Vide num. 23 Comment. prævii.

aa Recentiores tamen, die VI Octobris S. Prudentium coli, scribunt. Vide num. 4 Comment. prævii.

bb Burgundiæ primaria civitas est.

cc De S. Hilario, Pictaviensi episcopo, actum est ad diem XIII Januarii, & tom. VII Maii a pag. 594: verum nihil ibi alibive inveni de translatis Divionem ejus reliquiis.

dd De S. Radegunde regina pariter actum est in Opere nostro tom. III mensis Augusti ad diem XIII ubi in Commentario ad illius Acta prævio num. 85 S. Radegundis corpus usque ad annum Christi 1562, quo Calvinistarum rabie combustum fuit, Pictavii conservatum fuisse dicitur; non ita tamen, quin subinde alibi delituerit, ut in Quintiniacensi non procul Pictavio Benedictinorum monasterio ob crebras subitasque Normannorum irruptiones aliquando delituit. Ita fieri etiam potuit, ut, quod Teobaudus ait, fuerit aliquandoob imminentium barbarorum metum Divionem delatum. Triplex ejus translatio signatur, una apud Saussayum ad diem XXVIII Februarii; altera in Florario nostro Ms. ad diem XI Februarii; tertia ad XXIV Octobris in eodem. Verum quo tempore, & quo factæ sint binæ hæ translationes, dictum Florarium non edicit.

ee Agrimi Chartam, unde hæc Teobaudus hausit, integram habes ex Chronico Besuensi num. 27 & seq. Comment. prævii. Sedit Agrimus in Lingonensi cathedra saltem ab anno 889, uti ex eadem Charta conficitur, monachus mortuus sub annum 910 in S. Benigni monasterio.

ff Hinc, Teobaudum monachum Besuensem fuisse, colliges, uti & auctorem libri secundi Miraculorum S. Prudentii, qui proxime sequitur.

gg Ex his colligo, Teobaudum librum secundum Miraculorum S. Prudentii non transcripsisse ipsis auctoris sui ubique verbis; sed quædam in illo mutavisse, rescidisse, supplesse, etsi non admodum multa; licet paulo infra dicat, se dicto libro Miraculorum S. Prudentii secundo ejusdem Martyris virtutes seu miracula assignare, ut olim scriptæ sunt. Rem declarabunt uberius ea, quæ in librum 2 Miraculorum S. Prudentii ex Ms. Divionensi, quod a sexcentis aut septingentis annis exaratum Chiffletius censuit, infra annotabuntur.

* an illuminatura?

LIBER II.

A. anonymo.

CAPUT I.
Depositis Besuæ S. Prudentii reliquiis, varia ibi miracula ad illius invocationem eduntur.

Decursis in priore volumine, qualiter sacratissimus martyr Prudentius, hostibus evictis, policam conscenderit aulam a, quoque rerum ordine nostras delatus ad oras, Besuanos subierit lares; [S. Prudentius paralyticum & anum contractam fanat,] in secundo nunc, quibus quantisque sese apud Besuam declaraverit virtutibus, ut olim scriptæ sunt b, assignare rationis ordo postulare videtur: fides autem rerum ipsarum ad primum referatur authorem. Igitur dum ipsum corpus reverentissimum adhuc eminus a monasterio esset in itinere c, quo deferebatur Besuam, innumeris populorum vallatum catervis, homo quidam, Johannes nomine, qui quondam monachorum procurando ovilia, opilionis functus erat officio, asello residens ei occurrit obvius, qui jam ab annis pristinis paraliticam inciderat ægritudinem, adeo ut, membris inferioribus dissolutis, nonnisi alieno vaderet adminiculo; moxque humi prostratus, beati Martyris luctuose invocando auxilium, tibiarum quidem extensione potitus est, ita ut aliorum sublevatus adjutorio erigeretur, denegato sibi adhuc commeandi officio. In quo utique facto, quiddam minus rectæ fidei creditur habuisse, dum, quod voluit, ex toto impetrare non potuit. At ubi templum sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Besuense beatum corpus ingressum est, anus quædam plebeia, nomine Christina, quæ undecim annis contractionis laborabat incommodo, interventu B. Prudenti, cujus incessanter implorabat suffragia, eundi reparato officio, suis jam, non alienis, viribus loculum, quo beatus Martyr ferebatur, gaudens subsecuta est d.

[21] Postquam autem in ecclesia Apostolorum Petri & Pauli sancti Martyris corpus positum est, [cæcitatem, morbum lethalem, claudicationem, chiragram tollit,] Martina quædam infantula octennis, ab alvo materna cæcitate damnata, dum a parentibus illo fuisset deportata, quo sacer quiescebat Martyr, divina in se operante virtute, subito lucernarum rutilos cœpit intueri fulgores; &, ut nativus infantibus mos est, quo sibi propius exhiberentur, veluti pulcherrimæ res & insolitæ, quo valebat modo, cœpit deprecari. Processu tempus effluxerat, & femina quædam, nomine Osanna, adducitur, quæ ita diræ valetudinis angore fatigabatur, quippe membris omnibus ægritudinis lethali pondere pressis, & * hominum etiam levissimos horresceret tactus: quæ, dum limina almi Clavigeri Doctorisque egregii tetigisset, omni propulsato dolore, pristinam promeruit sospitatem. Wichildis etiam nonagenaria, ut putabatur, quæ usum pariter videndi atque incedendi perdiderat, tam ægritudine, quam provectiori ætate defessa, dum suorum amminiculo devecta, fuisset sacratissimo corpori [admota,] illico diu negatum recepit visum, &, gressibus rigido angore solutis, suis jam gavisa est vadere plantis. Nec dissimili privilegio pollet, quod Raynildis Solumgiaci ruris e annorum ferme XXV jam longo ævo sinistri brachii chiragricum incurrebat morbum, ita ut manus sibi pollice infixo, & cæteris digitis superpositis pectori adhæreret, & nullo modo divelli posset; huic divini medicaminis mox virtus adfuit, & dum, fusa oratione, limen oratorii, quo sanctus quiescebat Prudentius, fuisset egressa, pristinæ reddita sanitati, adstantes grates reddere Conditori incitavit.

[22] Gautselinus quoque annorum decem & octo, [gressum contracto, cæcæ visum, muto loquelam,] villæ habitator, quæ vocatur Solumgiacus f, præsentissimam S. Prudentii virtutem expertus est: nam illius undique membra subteriora ita sibi contractionis vendicaverat morbus; ut non eo * loco movere, nedum incedere posset. Contigit autem, ut, aliorum manibus lectica gestatoria vectus, basilicæ beatorum Apostolorum deferretur, qua venerabilis Prudentius martyr miraculis publicabatur. Cumque, peracto Officio, omnes ecclesia egrederentur, nullusque adesset, qui juvamen egressionis ægroto tribueret, remansit ibidem sui potestate privatus; sicque factum est, ut monachi advenientes eum, solitudinis & debilitatis causa ingemiscentem, reperissent. Quocirca adstantes, miseratione ducti, immo magis divino instinctu, eo, quo fuerat lectulo deportatus, imponentes, sancto Prudentio obtulere curandum: qui pro sui scientia, oratione fusa, cum lacrymis Domino prostratus, vires recepit, omnium membrorum solutionem promeruit; &, petito baculo, eorum, qui aderant, manibus erectus, pedibus rectus stetit, omnibus, ut par erat, laudes Domino referentibus. Pontivinceniæ g Vulfrada quædam adolescentula oculorum octennem lugebat caliginem, quæ, dum prælibatum adiit locum, velut quolibet imperfectæ gratiæ obice argueretur, ex parte illuminata recessit. Dierum aliquorum evergente curriculo, puer quidam de villa, cui nomen est Flexo h, utriusque officii, audiendi scilicet & loquendi, subierat infensam; qui, dum limina SS. Apostolorum Petri & Pauli attigisset, ita curatus est, ut clare audiret & loqueretur. Mater vero, super mirifici operis spectaculo gratias agens Deo, cum gaudio remeavit ad sua.

[23] [enervatæ vires, cæcis visum reddit, dæmone obsessum liberat, aliaque] Flaverta, Lingonicæ urbis i indigena, decenni ætatis virore florescens, sexto mense ferme exacto, scapula cum brachio & manu ita fuerat enervata, ut nec quidem ea movere, nec contingere aliquid posset; hæc dum biduo, quod S. Martini præcedebat festivitatem, Besuense cœnobium attigisset, ipsius vigilia memorati S. Martini k, dum media nocte in ecclesia quiesceret, ubi sanctissimi Prudentii reverentissima gleba competenti frequentabatur honore, ipso mediæ noctis articulo, omni levata dolore, sanitati redintegrata est. Wandaldrudis quoque Adchiacensis villæ l, octo quidem ætatis annos, cæcitatis vero tres & novem menses expleverat: quæ ipso die veniens, quo & superius curata, Matutinorum solemnitate peracta, gratia medendi in domo orationis stans atque orationi incumbens, visum recepit. Soror tamen ejus imparis ætatis & ipsa diu cum esset cæca, aliquantulum luminis promeruit, clare tamen videre non poterat. Warneldis etiam de Mentusca m, jam duodennis, nativo lumine frustrata fuerat; hæc ad præfatam contendens solemnitatem, ut debilium est consuetudinis, candelam obtulit, atque e vestigio clare lumen promeruit, omnesque ad laudes persolvendas Creatori perspicue incitavit. Ermenbertus plenæ indolis, utpote decem & octo annorum, Beriæ incola villæ n, immundo spiritu arreptus, illius acriter vexabatur instinctu o. Hic, dum a parentibus plaustro vectus, lorisque fortiter adstrictus, Ecclesiæ principum Apostolorum Petri & Pauli, in qua sanctus quiescebat Prudentius, præsentaretur, suffragantibus sanctis Apostolis, immo beato Prudentio interveniente, immundi spiritus caruit fœditate. Et quia ingrati hospitis diro horrore obtritus fuerat, licet sanæ mentis, diutino tamen laboravit incommodo.

[24] [permulta,] Alius quoque, nomine Winebaldus ex villa Burbureno p, eodem fatigabatur stimulo; hic, dum eidem basilicæ sistitur, humi prostratus, orationem fudit, atque integerrimæ restitutus est sanitati. Quædam etiam femina partium sancti Sequani q, ut ipsa fatebatur, octo annorum expletione ita nervorum contractionem incurrerat, ut calcanei natibus hærerent: hæc plaustro superposita ad locum, quo sanctus quiescebat Prudentius, devehi cœpit: sed antequam cœnobio propinquaret, obtentu almi martyris Prudentii mirum in modum ita curata est, ut, relicto vehiculo, suis ad prædictum locum vaderet plantis. His ita rite peractis, quædam femina, quæ, nonnullis evergentibus annis, ita curva manebat, ut sursum respicere omnino nequiret, præpediente infirmitate, immo & paupertate, a vicinis se ad monasterium deferri postulat: sed ejus necessitudini abnuentibus cunctis, anxie cogitando, quomodo illo deveniret, insperato sopore depressa est: sed mox evigilans ita morbo levata est, ut propriis pedibus incedendo, male denegantibus pudorem incuteret, cæteros autem ad Deo gratias referendum secum super collato sibi beneficio invitaret. Infans, longo jam tempore audiendi desuetus officio, illuc cum matre devenit: sed, opitulante sancto Prudentio, ex asse curatus est. Juvenis etiam quidam Lantiliaci r ruris, cognomento Ermembaldus, viginti ferme annorum, ab ineunte ætate claudus, Sanctorum patrocinia expetiit, & integre sanatus recessit.

[25] Beriensis villæ s puer quidam præfato monasterio delatus est, [modo relatis] qui ab ipsis cunabulis manu cum brachio dextro, cubito quoque & scapula ita viduatus fuerat, ut præmortua viderentur. Die autem Parasceves, fratribus ex more vigilias celebrantibus, cœpit magnis insistere vocibus, utpote divellentibus se ab invicem membris, & illico reformatus est sanitati. Operæ pretium est illud etiam litteris allegare, quod quidam, nomine Esemegaudus, ex villa, quæ vocatur Campo-Cervina t, jam quinquagesimum ætatis agens annum, decennio claudus manebat, ita ut vehiculo de loco ad locum emigraret. Is ante Quadragesimam jam dictum cœnobium petiit, ibique sanctum Pascha spe recuperandæ salutis sustinens, eodem die divinam in se virtutem expertus est: nam ut sacrum officium, prout tempus dictaverat, exactum est, rigida diu membra, divina pietate medicata, cœpere paulatim extendi, ita ut, obortis lacrymis, magnis vocibus inclamaret. Quo spectaculo, signis ex more pulsatis, utriusque sexus non minima multitudo gratias cum lacrymis cœpit agere *. Referendum etiam, quod cunctis perspicuum fuit: infantula quædam, nomine Adisindis, partium Chohone u ex villa, cui nomen est Sauste, diutino cæcitatis somno sopita, tertia feria ante medium Pascha ad sæpedictum oratorium plebeia cum multitudine venit, & inolita bonitate Dei quarta feria subsequenti, quo caruerat, lumen accepit, omnibus superno Datori gratias referentibus, qui a seculo operatur mirabilia.

[26] Creberrima sancti martyris Prudenti fama undecumque ad sui venerationem consciverat populos, [non absimilia,] qua comperta, vir quidam, nomine Ermenaldus, Magnimontensis accola, de villa Fluriaco x, dum esset cæcus, sed inposterum a Deo curandus, die Ascensionis Domini jam vespera ad monasterium contendit. Cumque venisset ad locum, quo secunda crux in via scilicet posita erat, ubi claudus per interventum beati Prudentii curari meruerat, a regente gressus suos ammonetur, ibi adesse crucem, olim patratæ virtutis indicem. Sine, inquiens, puer, tangere me crucem, propter accessit, & sursum gestiens aspicere, velut umbra paulatim dilucescente, vidit eandem pendere crucem: hic cœpit ex oculis ejus aqua cum glaucomate egredi, medium autem lignum crucis, quod pendebat divisum, idem vir sustulit, & loco priori coaptavit: inde monasterium pergens, dum portas templi paulatim attigit, lumen ex integro recepit. Igitur fama boni odoris non modo vicina, sed etiam longe remota peragrante loca, non multis evolutis diebus, quidam ibi advenit, qui (ut ipse referebat) triennium expleverat, ex quo auditu fuerat viduatus: hic, orationis domum pia devotione ingressus, mirum in modum auditu recepto, gratias retulit Deo.

[27] [opem suam petentibus] Sexto vero die, jam mense Junio inchoante, idem cœnobium adventavit puella, nomine Glismodis de Arco-fracto y super littus Albæ z fluvii, quadriennio cæca, quæ, dum ibidem recuperandi gratia nonnullis sustinuisset diebus, ex more monasterium egredientibus feminis, & ipsa, aliorum manibus deducta, pariter egressa est: hæc dum, cæteris suam ingredientibus viam, sola extra portam remansisset, nacta occasione eleëmosynam rogitandi, paupercula quædam infantula illuc deveniente, cur ibi sola moraretur, ab ea stipulata est, quæ dum retulisset, se ductoris auxilio egere, illa, data ei manu, ante fores ecclesiæ reduxit, &, dum in porticu parumper remoraretur, veluti dilucescentibus tenebris, modicum cœpit intueri lumen, & mox oratorium ingressa, clare videre promeruit. Puerulus quoque, nomine Wlfranus, * de Chyriaco aa prædio a parentibus pridie ante Vigiliam S. Joannis Baptistæ ille * ad vesperam devectus est, qui rudis adhuc usum loquendi amiserat, & manibus tremens, easdem contractas habuerat: hic stans ante altare Principis Apostolorum, quo sanctissimum almi corpus quiescebat, collidentibus se ad invicem puerilibus membris, plenissimæ restitutus est sanitati.

[28] [beneficia] Quædam etiam femina, cognomento Heldeverta, ferme annorum quadraginta, Dominico die ante Decollationem sancti Joannis Baptistæ Besuense cœnobium adiit; hæc, tribus annis cæcitate deformis, capitis & superciliorum incisione a medicis valde est vexata, sed a nullo curata: quæ adhuc in itinere posita, cum pervenisset ad crucem, ubi claudum & cæcum sanatos supra memoravimus, a ductore affatur: Adest crux bb: at illa mentum manu sursum elevans (neque enim aliter cælum respicere poterat) velut desciscente * nebula, cœpit parumper vexillum crucis aspicere. Demum nimio sudore suffusa, & tremebundis palpitans membris, ad locum destinatum pervenit, quo utriusque sexus contenderat multitudo: quibus præsentibus, dum Missarum solemnia celebrabantur, lumen, quod amiserat, non sine multorum alacritate & ammiratione recepit. Sed quid per visum ei actum sit, non est silentio tegendum. Pridie quippe antequam curanda venisset, dum sopori operam daret, visum est ei, illo ire debere, quo & vigilans venit. Sed dum potita sanitate domum rediisset, non multis post evergentibus diebus, oculus ejus dexter immodico dolore gravatus, cœpit tumescere atque caligine obduci: sed dum intempestæ noctis quiete deprimeretur, sanctus ei martyr Prudentius per visum adstitit, ejusque frontem aversa manu percutiens, dixit: “Surge & candelam ad mensuram status tui, quo ego jaceo, citissime defer;” surrexit mulier, sanitatique reddita est, & candelam sibi indictam sancto Viro summa velocitate obtulit.

[29] Vir etiam quidam, nomine Agnalays, ex comitatu Portuensi cc, [prodigiose confert.] villæ autem Floriacensis, dum sinistri brachii anno uno & eo amplius laboraret incommodo & a nullo medicorum redderetur incolumis, per visum uxori ejus revelatum est, ut candelas idem vir suus secum deferens, sancto se Prudentio devotus offerret; cumque, mane jam facto, ab uxore super revelatione compellaretur, candelas magno studio præparavit. Et quia præ nimia morbi valetudine ipse ferre non potuit, statim ut eas ferendas portitori dedit, mirabile dictu integram promeruit sanitatem. Nec abs re videtur illud etiam huic Operi inserere, quod, antequam hæc agerentur, mulier quædam de Blaviaco dd villa filium manibus gestans annorum duodecim, nomine Germinium ee, ad monasterium detulit: hic quadriennio paralysi dissolutus, velut lapis rigidus existebat, ita ut tempore edendi & bibendi, resupinato eo, mater ori ejus cibum aut potum infunderet, tamquam cocleari in vas fundens liquorem. Hic, ut prædiximus, monasterio devectus, aliquandiu ibi demoratus, opitulantibus Sanctis ff, ex asse curatus est; &, qui multis jam decedentibus diebus omnium membrorum caruerat officio, pedibus propriis hilariter, populi subsequente caterva, suam repedavit ad domum.

ANNOTATA.

a Phrasibus poëticis non raro Teobaudus delectatur: quam hic policam aulam vocat, cælum illi est; sed hæc, si quæ occurrent deinceps, quia minoris momenti sunt, negligam.

b S. Prudentii miracula, hoc libro comprehensa, cum passim congruant cum Ms. nostro Divionensi, de quo supra ad litt. gg & in Comment. prævio num. 9, fideliterque passim a Teobaudo descripta sint, illud separatim typis dare necesse non judicavi. Si quid tamen illud inter & Teobaudum sit discriminis, lectorem non celabo.

c Primum igitur hoc miraculum contigit anno 883 mense Octobri, VI vel VII die.

d Utrumque miraculum cum iisdem adjunctis Ms. Divionense memorat; sed ordine inverso: Teobaudus secutus est ordinem, quo utrumque contigit: Ms. Divionense præterea utrique miraculo versus paucos subjicit, quod & alibi non raro observare licet; sed cum nihil peculiare de S. Prudentio referant, indictos præteribo.

e Codex seu Catalogus beneficiorum diœcesis Lingonensis, anno 1626 Parisiis editus, pag. XI Solangeyum (Gallice Solangy) refert inter beneficia curatæ decanatus Tornodorensis (Tonnerre): at pag. 74 Selongeyum (Gallice Selongey) in decanatu Granceii, hic, ut opinor, memoratum: vicus est ad fluvium (la Venelle) haud procul Besua, prout notatur tum in Tabula geographica partis Septemtrionalis ducatus Burgundiæ, tum in Tabula partis Meridionalis Campaniæ per Guilielmum de l'Isle.

f Idem videtur locus, de quo proxime egi.

g Locum hunc non reperi: reor interim, ad fluvium (la Vingenne,) qui non procul Besua fluit, situm fuisse.

h Nec hunc reperi.

i Urbs est Galliæ in Campaniæ Burgundiæque confiniis, Gallice Langres.

k Sic recte: male habet Ms. nostrum Divionense: memorati matyris pro memorati Martini.

l Hanc quoque villam frustra quæsivi.

m In Chronico Besuensi pag. 662 Mentusca sita legitur in territorio Attoarensium (in quo & Besua est) juxta Ararim, Gallice la Saone.

n Vicus juxta fluvium Tillam (la Tille) prope Besuam.

o Sequuntur pauca in Ms. Divionensi, hic a Teobaudo omissa, salva tamen rei substantia. Nimirum hæc: Qui non modo hominum, verum etiam porcorum gauderet pinguescere tabo, sicut per quemdam dictum est, quia niger, hispidus, horrens, permittente Domino, porcinum invasit gregem.

p Vicus, ut opinor, prope Besuam, Gallice dictus Bourberain.

q Gallice S. Seine vel Seyne: non unus hujus nominis vicus illis in regionibus occurrit: proximus Besuæ, quique hic videtur intelligi, est vicus S. Sequani juxta Vincennam, Gallice S. Seyne sur Vingenne. Alius, S. Seyne en Bache ultraArarim; tertius, S. Seyne fur Igon. Primo præterea vicinus est viculus Tour de S. Seyne.

r Villa in pago Divionensi, ait Scriptorum Rerum Gallicarum editor Bouquetus tom. VIII in Indice Geographico, ubi scribitur, Lentiniacus : Ms. Divionense habet Lentilliaci ruris: forte est Lantenais apud Guilielmum de l'Isle.

s Vide supra lit. n.

t Hanc nusquam inveni; nisi sit Courchamp supra Besuam non procul Vingenna fluvio.

u Guilielmus de l'Isle in Tabula Geographica partis Meridionalis Campaniæ vicum Cohons non procul civitate Lingonensi, hanc inter & Montem Salionis collocat: hunc codex beneficiorum supra citatus Cohonet vocat, & in decanatu Mogii collocat; nec alium hic intelligi reor.

x Floriacum opinor, quod in decanatu S. Sequani Codex supra laudatus pag. 67 collocat: situm est in finibus territorii Divionensis non procul fluvio Oscara (l'Ouche:) nec hinc longe distat vicus Memont, Magnimontensis a Teobaudo dictus.

y Locum hanc nusquam reperi.

z Alba seu Albula in Burgundia oritur, Gallice Aube; Campaniam permeat, auctusque aliquot fluviis dein in Sequanam se exonerat.

aa An Cirey vicus, in Aussoniensis & Divionensis præfecturarum confiniis situs?

bb Addit Ms. Divionense: divinis publicata virtutibus.

cc Forte pagus Pertensis (le Pertois) Gallia tractus ad Matronam, hic significatur.

dd An Blaviacum idem forte vicus, qui Blagny prope Besuam apud Guilielmum de l'Isle?

ee Germundus dicitur in Ms. Divionensi.

ff Verosimile est a matre & puero Besuenses patronos, hosque inter S. Prudentium, invocatos fuisse.

* Ms. Divion. ut

* Ms. Divion. ei

* supple ex Ms. Div. Deo.

* Ms. Div. anno natus uno & infra,

* a Ms. Div. abest ille

* Ms. Div. fatiscente

CAPUT II.
Ulterior miraculorum Besuæ patratorum enarratio.

[Eumdem dæmoniacus, paralyticus, incurvus, cæca,] Juvenis quidam, nomine Arlevertus, immundo spiritu vexatus, dum a matre illuc adduceretur, acrius fatigari cœpit: sed a fratribus cum interrogaretur, quomodo se haberet? & ille responderet, manus & os & omne corpus a teterrimis viris constringi, illi sollicite eum ante alcare deportaverunt, & pro eo orationi incubuerunt. Tunc iterum sciscitantes, quid ageret? dixit, se dimissum ab hostibus, eosque procul circumstare. Illis iterum orationi diutius instantibus, cum interrogaretur, si aliquid melius ageret? intulit, se eosdem malignos spiritus non videre, & incolumem permanere, surgensque coram fratribus & multitudine alacri vultu & rectis pedibus ad sua processit. Eodem die quidam puerulus dissolutionem perpessus, quasi una parte præmortuus, ibidem deductus est &, mire sanatus, rediit. Vir etiam, nomine Moringus, ex pago, ut fatebatur, Divionensi, annorum circiter quadraginta infirmitate curvatus, illic triduo pro sua recuperatione opperiens, dum rediret, necdum duobus milliariis completis, curvitatis morbo solutus, supremo gratias reddidit Conditori. Anus præterea, nomine Agelia, ex territorio Lingonicæ urbis, de villa Hyschioma a, cæcitatis luebat infensam, quæ eo devenire cupiens, cum sedens equo a filio duceretur per vallem, quæ respicit monasterium a parte Aquilonari, antequam Besuensem fluvium adeas; conversa ad domum Apostolorum, quo sanctus positus erat Prudentius, elevansque oculos, & noxio humore detergens, clarissime videre cœpit. Et pro sibi collato beneficio, iter, quod cœperat, peragens, ad laudes persolvendas devotissime prorupit.

[31] Femina quoque, nomine Arisma b, de villa, [mulier manu contracta simul cæcus, mutus ac fœde olens,] cui nomen est Burbureur c, dum textrino operi insudaret, subito ambæ manus ejus complicari cœperunt & contrahi, ita ut immani stimulante angore, ad locum jam dictum ire compelleretur, quæ duobus diebus & una nocte, gravi stridore vexata, tandem, opitulante divina Clementia, curata recessit, semper habens in ore: Domine, miserere d. Gautselinus, cujus supra meminimus e, qui claudus ad monasterium fuerat devectus, sanitate potita, diu ibi commoratus, nulla, ut patuit, cogente necessitate, primo * instigante diabolo, servitium dominorum extraordinarie fugiens, quo se ferret voluntas, ire disposuit. Secundo autem anno mansit in villa Yeio f, a monasterio remota, tempore novellæ secationis, illius scilicet messis, cui vulgo nomen est “Succurrere jejunis.” Cumque a viro ammonitus, cujus insidebat tugurio, comitante secum puerulo, fasciculum messis colligeret, humeroque imponeret, divina mulctatus ultione, in terram corruit, atque officium loquendi pariter & videndi amisit. Tunc, ducente puerulo per villas, de loco ad locum devectus, tandem ad monasterium deductus, sexto Idus Augustas, quod est ante Vigiliam S. Laurentii. Qui etiam eodem die in domo sedens, omnesque conticescere manu innuens, audientibus, qui aderant, nomen beatæ Mariæ Virginis, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, nec non & S. Prudentii sedulo invocans, libere cœpit loqui: cumque se ante altare deferri postularet, & quidam ei ex uno latere levamen præberet, illico rectus pedibus stetit, atque ad altare accedens, orationi incubuit, cumque surrexisset, curatus recessit; illo etiam fœdissimo odore purgatur, quo hactenus graviter omnium offendebat olfactus g.

[32] [Besuensi, a quorum templo] Nec solum in hominibus, verum etiam in rebus inanimatis virtus egregii declaratur Martyris, ut subsequenter patescet. Nam in solemnitate SS. Petri & Pauli, Apostolorum principum h, celebrantibus Besua monasterio fratribus nocturnale officium, pallium, quod lectum i S. Prudentii cooperuerat, nec non & partem sancti Florentii corporis, etiam partem tabulæ, ad pedes Sancti positæ, ubi duo cerei jugiter affixi servantur *, improvise contexerat. Siquidem ædituus ecclesiæ, luminaribus de more per ecclesiam distributis, duas accensas candelas cereis, ad pedes Sancti locatis, infixerat, quatinus vice cereorum lumina diffunderent, & lectuli Sancti circumstantia redderent aptiora. Sed idem ædituus, ad alia intentus, partem pallii, cereis negligenter suppositam, non amovit. Factum est autem, duobus Nocturnis exactis, dum tertii Nocturni prima Lectio legeretur, ut jam dictus ædituus cum thuribulo, altari sancti Petri almique Pauli visitato, etiam lectum S. Prudentii circumiret. Prospecto igitur, quod candela ardens ad licni * cerei nimium vicina accesserat, felici forte errore deceptus, nec pallium amovit, nec candelam cohibuit.

[33] [incendium avertit,] Interim, accenso cereo, candela ardens dimidii pedis, quantum conjici datur, longitudine super pallium decidit; & dum duodecima Lectio dicta est, dum Responsorium ab eodem ædituo cantatum; dum Euangelica Lectio ab abbate nichilominus recitata, dum Hymni, videlicet “Te decet laus” & “Te Deum laudamus” Tracti incantati, dum denique Matutinale sequens Officium diligentissime exequutum usque ad Psalmum “Deus, Deus meus, ”ad te de luce vigilo” extitisset, pallio candela semper superjacens, nec illius superficiem fervens flamma læsit, nec liquens cera ullum vestigium furentis flammæ reliquit. Attamen incredibile est k, & ammiratione dignissimum, pallium, quod Sanctorum meritis a flammis in omnibus videtur esse intactum, a cerei guttis defluentibus in summitate sua habetur paululum maculatum; ut scilicet & virtus miraculi in pallii integritate clarescat, & æditui minus justo cauta custodia in maculato margine condemnetur.

[34] [contracta] Priscorum luce miraculorum denique, divina coruscante clementia, est annectendum, ad ejusdem summi Opificis * inenarrabile nomen magnifice collaudandum, qualiter quædam adolescentula tredecim fere annorum, nomine Wlfaida, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Bosuensis monasterii ancillula ex Cavaniaco l villa, ex nimia infirmitate clauda, curata est. Quæ sexto Nonas Octobris incidit in langorem, qui langor inremediabilis obtinuit usque Kalendas Decembris. Ipso namque datarum die, ingravescente tabe, geniculorum poplites cœperunt flecti, & suffragines cum tibiarum cruribus adhærere: quibus insolubiliter adhæsis, cæterisque membris, seapulis videlicet cum brachiis manibusque omni officio humanitatis carentibus, perstitit ita contracta & inutilis, solam mortem præstolans, usque XV Kalendas Junii, die videlicet quartæ feriæ, festivitate Pentecostes mediante m. In ipsa denique nocte vidit se per visum stantem ante altare, sicut & antea jam similiter præterita, quarta scilicet feria, in eadem sibimet nocte conspexerat.

[35] Diluculo igitur transeunte, jamque Titane sublimi more scandente, [morti proxima,] præfatæ flebili cœperunt tristia membra dolere; quæ illico parentum manibus tollitur & ad monasterium bajulatur, cui in itinere, dum vectatur n, noxia membra continuo sunt visa dissolvi. In ecclesia beatæ & gloriosæ Virginis ponitur, factum fratribus nuntiatur, fit gaudium omnibus, replet tripudium universos. Tunc, monachis illuc hilariter advenientibus, sexus concurrit undique universus. Mox, peracto Missarum Officio, elevatur in ulnis, cum ingentis lætitiæ laudibus ad monasterium deportatur. Januas ejusdem illis introeuntibus, signorum sonitu reboante, vocibus utriusque ordinis in cœlum * laudes referentibus, ante sanctum altare eam deposuerunt. Ecce geminæ visiones ante altare stantis testantur duo altaria vigilanti cum gaudio deportatæ o: quæ, iterum celebrato divino Officio, extensa sedit, Corpus & Sanguinem Domini sumpsit p, post hæc propriis manibus vinum cum calice bibit, quod ex die septuagesimo, qui est ante Quadragesimum q, numquam per se sine adminiculo alterius fecerat. Nam ex præfato tempore Septuagesimæ, ac per totam Quadragesimam, peractisque diebus omnibus Paschæ festivitatis usque in illum alacrem diem, quo hæc acta sunt r, & nec tunc, panem omnino, numquam in ore sumpsit, sed levissimo cibo, aut oleribus decoctis corpusculum reficiendo sustinuit.

[36] Præterito vero tempore, priusquam hoc a Domino perpetratum est signum, [& colubro implicitus] venit quidam vir, nomine Winegaudus, in Pauliacum s villam SS. Apostolorum Petri & Pauli Besuensis monasterii super littus Vincennæ fluminis sitam, tunc quando rapax manus prædonum rapaci ingluviei dedita erat, eo videlicet tempore, quo primi fructus cerasorum maturescere solent. Est autem ibi capella in honorem SS. Apostolorum, conservanturque in eadem reliquiæ S. Prudentii martyris, qui miris in prædicto monasterio jugiter virtutibus claret; nec non & S. Florentii martyris t, almique Antigii confessoris u. Præfatus enimvero Winegaudus, intuens viridarium vicinum capellæ, prospexit eminus, & vidit maturum, more suæ jucunditatis decore rubens, concupiscibili sibi amore fervens, jam nominatum pomum. Adtractus desiderabili fructu, petiit patescere a custode ostium nemoris; dehinc adversus ejus ferocitatem exiliens custos, nomine Sigibertus, taliter inreverenter minanti, mitigando est conatus prohibere ingressum, qui illico furore accensus, conspexit in sepe foraminis aditum, per quod putabat, se libere transiturum, statimque ut ad illud pervenit, elevato pede transiliendi causa, priusquam introrsus terram vestigium tangeret, coluber immanis tibiam ejus tortuoso nisu fortiter ambiendo constrinxit.

[37] Tunc ille sentiens mortem suam, viribus, quibus potuit, [sibi propitium habent.] ad se gressum retrahens, magnis vocibus Dei omnipotentis misericordiam cum pavore simul & gemitu invocare cœpit, & suffragia sanctorum Apostolorum, nec non & Sanctorum cæterorum suiffagia implorare. Videres horridissimam belluam, tibiam hominis flexibili motu stringentem: ipsum hominem æstuanti pallore, simulque & sudore madentem, mortemque extemplo metuentem; fugiendi sibimet locum, si vires suppeterent, anhelantem, sexum utrumque ad hanc vociferationem currentem, insanum populum tremiscentem, universum scilicet admirantem, fidelem gaudentem. Qui monitus ab omnibus, ipseque in semetipsum reversus, votum vovit Deo, ut, si ex hoc periculo ereptus fuisset, ulterius jam se taliter minime perpetraturum, statimque serpens eum deseruit, & iter, quod voluit, adgressus est. Mirum in modum homines sensu capaces sæviunt, nociva, mortifera & humano generi ab initio vitanda, indomabilisque & virulenta natura, quod nescit, obtemperat.

ANNOTATA.

a Videtur significari hic vicus, Usome apud Guilielmum de l'Isle dictus, prope montem Salionis, in decanatu Granceii diœcesis Lingonensis.

b Ms. Divionense habet: Arisina.

c Idem vicus seu villa, qui hic num. 24 dictus Burburenum. Vide Annotata ad illum num., lit. p cap. præcedenti.

d Hoc loco nescio quid de ægroto in Ms. Divionensi inseritur, sed adeo depravatus est illius textus, ut sanum inde sensum eruere non valeam.

e Lib. 2, cap. 1, num. 22.

f Is sur Tille prope Tricastrum in decanatu Granceii, paulo ante memorato.

g Videtur id factum anno 885. Vid. Commens. prævium num. 32.

h Ms. Divionense istud miraculum exorditur his verbis: Anno DCCCXCVIII, Indictione 1, mense Junio, III Kal. Julii, festivitate videlicet Petri & Pauli &c: quæ, nisi forte depravata sint (quod tamen ex num. 42 Comment., ut affirmemus, nulla necessitas cogit) Teobaudum arguunt, qui infra sub annum 888 S. Prudentii reliquias Besua Divionem fuisse translatas scribit, nonnulla nimirum ex genio suo addens se antiquiori anonymo, quæ brevius hic & universim tantum exponit, ut videbitur infra in Annotandis ad cap. 3, lib. 2 Miraculorum S. Prudentii.

i Feretrum, in quo quiescunt Sanctorum corpora.

k Melius Ms. Divionense: Attamen, quod dictu incredibile est &c.

l Forte Chevigny inter Tricastrum & Besuam. Alter hujus nominis vicus est prope Divionem juxta fluvium Bonde. Tertius a Divione aliquanto remotior ad fluvium Sanfandon.

m Id est, currente Octava Pentecostes.

n Corrupte Ms. Divionense, seu illius apographum, quod penes nos est: Qua in itinere vehenti &c.

o Desiderari hic aliqua videntur, uti & in apographo Divionensi nostro, hic æque turbato.

p Calicis usum seculo IX etiam laïcis subinde fuisse adhibitum, factum Fridburgis probat, de qua apud nos tom. 1 Februarii in Vita S. Ansgarii, Hamburgensis episcopi, pag. 416: Prædicta religiosa fæmina, Fridburg nomine, in bonitate vitæ & fidei constantia laudabilis, dies vitæ suæ usque ad tempus produxit senectutis. Cum jam appropinquaret dies mortis suæ, & post discessum domini Simonis nullus tunc ibi adesset sacerdos, ipsa amore sacrificii, quod audierat viaticum esse Christianorum, de vino aliquantulum in quodam fecit reservari vasculo, & filiæ suæ in fide commendans, ut, si quando ei ultimum tempus instaret, de ipso vino, quia sacrificium non habebat, ei in os distillaretur… Illud itaque vinum tribus fere annis apud eam conservatum est. Mabillonius in Præfatione Actorum Benedictinorum, seculi tertii parti 1 præmissa, num. 75 ex Actis S. Odiliæ, quæ seculo octavo fuit, hæc transcribit: Cum calicem (Odilia) in quo Dominicum Corpus & Sanguis habebatur, sibi adferri præcepisset, propriis manibus cum accipiendo, sancta Communione participata, omnibus cernentibus animam reddidit. Plura in hanc rem vide apud Mabillonium modo citatum.

q Dominicas Septuagesimæ & Quadragesimæ intellige.

r Die XVIII Maii anni 886 vel 897. Vide num. 32 Comment. prævii.

s Pouilly vicus ad Vingennam fluvium non procul Besua.

t Verosimiliter is est S. Florentius martyr, quem Castellanus in Martyrologio Universali ad XXVII Octobris Tricastri in Burgundia annuntiat, passumqueait sub annum 304.

u Hunc Ughellus Italiæ sacræ auctæ tom. 4, col. 525 Brixiensem in Lombardia episcopum facit: sed refellitur ab Henschenio tom. 2 Februarii in Commentario prævio ad Vitam SS. Faustini & Jovitæ; ubi hæc ex Adone Ms. Telonensis ecclesiæ de S. Antigio recitat: Lingonis, civitate Galliæ in territorio Magnomontensi, transitus S. Antigii confessoris & episcopi: qui primo ibidem sepultus, postea vero inde translatus & in Caiciaco villa in ecclesiam S. Mariæ & S. Martini a domno Haymone venerabili sacerdote honorifice reconditus est. Deinde post non plurimos annos ob metum Normannorum, qui tunc maximam partem Franciæ ac Burgundiæ vastaverunt, ab ipso sancto sacerdote perlatus, & in Italiam adductus, atque in civitate Brixia in monasterio sanctorum Martyrum Faustini & Jovitæ, quod ipse jam dictus venerabilis abba postea per annos octo, menses quatuor, dies viginti tres honorifice rexit, venerabiliter collocatus quiescit. Colitur S. Antigius seu Antidius confessor XIV Novembris. Alter S. Antidius a Castellano annuntiatur die XVI Junii, Rufiaci in comitatuBurgundiæ episcopus Vesontionensis; de quo apud nos actum tom. V Junii ad diem XXV ejusdem mensis: sed cum hic martyr fuerit, de hoc anonymus intelligi nequit.

* Ms. Div. imo

* Ms. Div. servabantur

* lege lychni

* Ms. Div. Pontificis

* addit Ms. Div. Deo

CAPUT III.
S. Prudentii reliquiæ Divionem transferuntur sub finem seculi IX: sequenti vero Besuam reducuntur.

[Normannorum metu sub finem sec. IX] Anno vero ab Incarnatione Domini octingentesimo octogesimo septimo, ultimo Karolo, puero, filio Ludovici imperatoris, regnante in Francia: Odone autem, filio Roberti Andegavorum comitis, tutore regni a, Normannorum gens effera, immensis exercituum collectis copiis, Franciam ingrediuntur. Jam enim prius Parisiacam urbem, post septem annorum obsidionem captam & vastatam b, Rothomagum, Ebroas, Bajocas & cæteras Neustriæ civitates atrociter depopulati fuerant. Tunc vero Belvacum, Carnotum, Meldis, Milidunum solo tenus evertentes, totas longe lateque, nullo penitus obsistente, pervagantur Gallias, rapinis, incendiis ferroque cuncta pessumdantes. Jam itaque Neustriam, jam Franciam c hostica manus exhauserat, sed nihil omnino actum credidit, nisi etiam Burgundia suæ crudelitatis feroces experiretur gladios. Quam nequitiæ spiritu ingressi omnia more solito cædibus, rapinis, combustionibus ad internecionem usque debacchantes tradiderunt, denique tandem ad locum pervenerunt furentes, quem antiquitas Besuum nuncupari voluit, a fonte scilicet ejusdem nominis, illic in magnam sese resolvente aquarum affluentiam; adeo ut mox in fluvium largissimum præter alterius ammixtionem mire colligatur; tanta siquidem hostium ipsorum multitudo fuisse perhibetur, ut præfatum fluvium quatriduo ibidem castra metantes penitus desiccaverint. Destructo ergo ejusdem loci cœnobio d, quod ab antiquo beatis Apostolis Petro & Paulo dedicatum fuerat e, monachis quoque septem peremptis f, & aliis effugatis, aliorsum ad similia perpetranda funestas obvertunt acies; quippe ad Divionense castrum eos aspirare, quamvis proximum sit, nec loci munitissimi firmitas, nec ducis formidanda famosissimi bellicositas nullatenus permisit.

[39] [ejus reliquiæ transferuntur Divionem, unde,] Hæc autem ideo dixerim, quia tunc g sanctissimi corpus Prudentii, Divioni propter metum eorum translatum, longis temporum illic permansit anfractibus: sub ea siquidem tempestate lugebant alii tot & tanta mala, quibus fas erat, ut antea experti; alii metuebant, antequam experirentur, suspecti, altoque apud se rimabantur in pectore, quo pacto, si sua nequirent deffendere vel occulere, saltem Sanctorum pignora sibi posterisque profutura ad loca tutissima & barbaris inaccessibilia transferrentur, ne penitus exterminio traderentur, si truculentissimæ gentis manibus obvenirent. Proinde multa Sanctorum corpora Divioni sunt invecta, utpote quod munitissimum & inexpugnabile præ cæteris videretur, & egregii ducis Burgundiæ, Richardi nomine, ibidem commanentis metuenda longe lateque celebraretur potentia: tunc etiam beatissimi corpus Prudentii eo illatum est, quod postmodum sex lustris h ibi permansit, multis coruscans virtutibus, usque ad tempora videlicet bonæ memoriæ Guarnerii, qui quartus a sacro Geylone pontificalem gessit infulam i, ad quem accedentes monachi Besuenses, vel qui Normannica quondam effugerant arma & reversi fuerant, vel qui eumdem locum desertum restruxerant, communiter efflagitabant, quatenus B. Martyrem loco suo restitueret, cui eum sacer præsul Geylo quondam dederat, quorum lacrymosis precibus pius flexus pontifex Divionensibus minaci jubet auctoritate sacrum sine dilatione reddi depositum.

[40] [frustra renitentibus] At illi, cognitis sancti Martyris miraculis, quibusdam usi tergiversationibus, eum summopere retinere nitebantur. Verum quia præsuli, penes quem erat cogendi potestas, non obtemperare nullatenus valebant, callide iniere consilium sub nomine sancti Martyris alium pro eo reddere apud eos minoris famæ & gloriæ, videlicet B. Silvini corpus, Taruuanensis episcopi, quod, olim a regione illa Divioni delatum propter paganorum incursiones, jam diuturno ibi detinebatur tempore. Quod etiam factum est, dato confessore pro Martyre, Silvino k pro Prudentio, quæ fraudis versutia aliquantisper quidem permansit, deluso pontifice cum monachis, sed diutius profecto perseverare non potuit, quia omnividens sempiternæ Deitatis oculus falli prorsus non novit: quippe, perpaucis evolutis diebus, Prudentius, benignissimus ecclesiæ Besuensis patronus, adest noctu sæpefato præsuli, apud Divionem in conclavi quiescenti, quem cum percunctaretur, an dormiret, ille vero, se vigilare, responderet, continuo Sanctus ore quidem placido, sed quasi subtristior, sic intulit: “Eia, sancte pontifex, placetne tibi talis commutatio, ut alter meam domum, meam sedem sub meo nomine possideat callido commento: ego vero annis ter denis & tribus, alienos incolens penates, diuturno clausus detinear ergastulo? Nonne te proprium potius juvat habitare larem, quam peregrino diutius invitum uti hospitio? Quapropter consurgens accelera quantocius meo me restituere habitaculo, evacuato subdolæ calliditatis machinamento.”

[41] Territus his episcopus sciscitatur, quisnam esset, [Divionensibus,] qui talia ferret, causamque adventus evidentius declararet. Adhæc Beatus: “Noveris, inquit, me Prudentium esse, qui olim Besuam, diœcesis tuæ vicum, incolere disposui: cui Geylo, piæ recordationis antistes, ab Aquitanico delatum solo me patronum ac protectorem deputavit. Divionenses vero adhuc retrusum, veluti sub carcerali observantes custodia, assignatam non sinunt revisere sedem; an ignorasti, deceptum * ab eis? Non enim corpus meum Besuensibus, ut vos arbitramini, reddiderunt, sed potius aliud, videlicet beati Silvini antistitis, subdole subposuerunt, cupientes me sibi perpetuo cedere. Non autem sic visum supernæ Majestati, cum pro Besua tot & tanta terrarum olim transierim intervalla. Ibi enim divinitus requies mea, & illic habitabo, quoniam elegi eam: valde quippe iniquum est, ut isti me diutius versuta gaudeant astutia, illi vero de Tutoris sui fidelissimi lugeant absentia; & ego, amato privatus domicilio, alienos invitus foveam lares. Quam rem profecto nisi corrigere maturaveris, tibimet, cui posse subpetit emendare, & ipsis delusoribus noveris multa infortunia proxime eventura esse.” His dictis, cælestis visio disparuit.

[42] At pontifex, rerum novitate turbatus, extemplo membra corripit e stratu, [solemni pompa] vocatisque suis pro loco & tempore rei seriem pandit. Mane autem facto, convocat eos, qui se taliter derisui habuerant, &, ut par erat, vehementissime invectione pontificali tantæ præsumptionis redarguit, condignoque percutit anathemate, quoad super temeritate satisfacerent, & rapinam, quæ reposcebatur, ex integro redderent. Quid plura? Licet plurimum repugnarint, plurimumque recalcitraverint, tandem, victi ratione atque justa præsulis violentia, reddunt, quod retinere nequeunt. Dum autem hæc agerentur, quidam cæcus illic adveniens clarissimum coram omnibus lumen recepit. Recepto autem sacratissimo thesauro beati corporis, quod secus altare B. Stephani protomartyris tempore prolixo jacuerat, venerabilis episcopus mandat, Besuenses ut, venientes cum sacris ornatibus & apparatu tantæ rei congruo, antiquum depositum suum atque diutissime abjuratum cum ingenti tripudio maximaque honorificentia, ut ardenter sitiverant, reciperent, quod & factum est.

[43] [Besuam revehuntur anno 921 die XXIII Septembris.] Refertur interea beati Martyris corporis gleba sacerrima, super aurum & topazion pretiosa, jocundissimo postliminio anno Verbi divini Incarnati nongentesimo vicesimo primo l, nono Kalendarum Octobrium, cum honore amplissimo; sæpius dicto venerabili antistite honorabiliter nonnumquam vehente propriis in humeris, clericorum, monachorum & plebium innumerabili stipato multitudine, præcedentium sacram lecticam & subsequentium. Denique, monachis prædicti cœnobii cum infinito populo eminus a monasterio ei obviam occurrentibus, cum immensis laudibus susceptus est in ecclesiam beatorum principum Apostolorum Petri & Pauli. Eodem vero die homo quidam ex villa, quam Veteres-Vineas m vocant, nomine Adalgaudus, diu lumine ex asse privatus, ibi adveniens partem luminis promeruit, ita ut absque ductore ad propria remearet: & homines, quos antea intueri omnino nequiverat, gaudendo vultu & habitu indiciis ostendebat: sic itaque per beatum Prudentium Besua promeruit adquirere egregium confessorem Christi Silvinum n. Explicit liber secundus.

ANNOTATA.

a Obiit Ludovicus Balbus anno 879; successere Ludovico Balbo Ludovicus III & Carolomannus, Franciæ reges; dein Carolus Crassus; quo in ordinem redacto anno 887, Odoni Franciæ regnum delatum est; cum Carolus Simplex, filius Ludovici Balbi posthumus, nondum ad regni administrationem aptus erat: Carolum vero Simplicem regem Teobaudus vocat, Odonem vero regni tutorem, quod verus ac legitimus regni Francici hæres Carolus esset, qui illud anno 893 tandem est consecutus.

b Lutetia Parisiorum neque septem annis a Normannis obsessa fuit, neque capta. Vide num. 37Comment. prævii.

c Neustria dicta fuit a Chlodovei morte ea Galliæ pars, quæ inter Mosam ac Ligerim sita est. At sub Caroli Magni tempora arctioribus limitibus circumscripta fuit, Sequana nimirum & Ligeri: porro Eum in modum artatis Neustriæ limitibus, inquit Valesius in Notitia Galliarum ad vocabulum Neustria, pars quondam ejus, inter Sequanam, Scaldim & Mosam jacens Francia dicta est: & quoties Franciam a Neustria & Austria Gallica nostri scriptores nominatim distinguunt (quod hic Teobaudus facit) haud dubie hanc Franciam portionem Veteris Neustriæ designant, quæ hodieque ex parte appellationem Franciæ circa Lutetiam & trans Sequanam retinet. Ad Sequanam sita sunt Rothomagus, Parisii, Milidunum: inde non ita procul absunt Ebroïcum, Belvacum, Meldæ, Carnutum; inter Sequanam & Ligerim sunt Bajocæ in Normannia; quæ paulo ante anonymus nominatim recensuit. Baudrandus ad Neustriam circa Caroli Magni tempora pertinuisse, scribit, quidquid a Parisiis & Aurelianis inter Ligerim & Sequanam ad Oceanum usque interjacet: sic ad Neustriam pertinebant Parisii, Rothomagus, Carnutum, Ebroïcæ, Bajocæ: ad Franciam, prout hæc Neustriæ opponitur, Milidunum, Meldæ, Belvacum.

d Loci notitiam habes principio Commentarii prævii.

e De tempore, quo id conditum fuit, actum est ibidem.

f Occisorum nomina habes num. 41 Comment. prævii.

g Imo usque ad annum 898 remansisse Besuæ S. Prudentii corpus videtur ex anonymo, quem Teobaudus interpolavit, supra laudato num. 41 Comment. prævii.

h Ac præterea annis 3, ut legitur num. seq. Anonymus a Teobaudo interpolatus tantum ait: prolixo tempore.

i Post Geylonem Teutboldus, Agrinus, dein Guarnerius hic memoratus Lingonenses episcopi fuere.

k Vide de S. Silvino dicta num. 42 Comment. prævii.

l Anno 922 id male adscribunt Vignerius &Galliæ Christianæ auctores. Vide num. 45 Comment. prævii.

m Locus Besuam inter & Tillam fluvium situs, Gallice Viesvigne dictus.

n Quidquid hoc cap. 3 fusius Teobaudus refert, anonymus ipso antiquior his complectitur verbis: Non igitur censeo indignum arbitrari, qualiter B. Prudentius prolixo tempore ob metum paganorum Divion castro secus altare B. Stephani protomartyris custodiendus jacuit; in quo loco quidam cœcus adveniens clarissimum lumen recepit. Aliquamdiu ergo dolentes graviter monachi Besuensis monasterii de absentia tanti Patris, illorum cum communi consilio anno Verbi Incarnati divini nongentesimo vigesimo primo IX Kalendarum Octobrium inde cum honore sublevatus, Warnero episcopo Lingonensi præsente & in propria angaria (vehiculum, ut reor, intelligit) vehenti, cum innumerabilibus clericis diversi Ordinis & plebe innumera utriusque sexus cum honoris tripudio devectus est. Denique monachi prædicti cœnobii, cum infinito populo eminus a monasterio ei obviam occurrentes, cum immensis laudibus susceptus est. Eodem vero die homo quidam ex villa Vetus-Vineis, nomine Adalgaudus, diu lumine ex asse privatus, partem luminis promeruit, ita ut absque ductore ad propria remearet, & homines, quos ante intueri nequiverat, gaudendo vultus & habitus indiciis ostendebat.

* supple te

LIBER III.

a

CAPUT I.
Concilium celebratum prope Besuam: nonnulla miracula S. Prudentii in eo patrata.

[Anno 1116] Igitur mundo ad declivia prolapso, Ecclesiæ, sponsæ scilicet Christi, non habentis quondam maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, cœperat immutari pulchritudo & variis causarum emergentium æstibus defœdatæ splendor pristini decoris deperire. Insurgebant enim sensim semi-Christianorum lupi rapaces, & in tua, Jesu Domine, mitia acrius perfrendebant ovilia: totas namque in perniciem agnorum tuorum vires exercebant, &, prout ipse posse eos permittebas, rapinis assiduis infestabant. Turbabatur jam passim pax dudum quiete degentium, & undique oboriebantur prædonum copiæ, quæ devote Deo famulantum vexabant monasteria: proinde angebantur sacri præsules ecclesiarum pro pulsa quiete ovium suarum. Quapropter communi deliberarunt tractatu, ut, multa conglobata synodo, communiter paci ecclesiarum consulerent; anno itaque a Conceptu celeberrimo Virginis intemeratæ millesimo centesimo sexto decimo b, Lingonica promoto cathedra religiosi nominis viro Joceranno c, ejusdem præsulis late pervolat edictum, omnes invitans ad concilium d sexto Idus Junii.

[45] [occasione concilii, prope Besuam] Huic vero placito Dei (sic quippe vulgari dicitur consuetudine) præstitutus fuerat locus a Besuano distans burgo ter quatornis fere stadiis e, juxta villulam scilicet, quam Lucum f nuncupavit antiquitas. Est enim ibi admodum grata planities, longa campestris telluris æqualitate, & multo herbosæ superficiei placens gramine, procul semota nemorum densitate: ea satis congrua tali censetur negotio, utpote quæ immensæ hominum multitudini capaci sufficiat gremio. Facto denique conventu, præsidentibus venerabilibus viris, Guidone scilicet, archipræsule Viennensi, qui non multo post Romuleum suscipiens Papatum g gloriosissime ad finem rexit, & præfato Joceranno, imperato silentio, vix omnes ora continuerunt. Surgens itaque prædictus archipontifex, cunctorum in se luminibus defixis, erat enim sacrarium multæ peritiæ, & rethoricæ non hebes eloquentiæ, his inter alia usus est, mellita (ut dicitur) oratione.

[46] [tunc celebrati,] Jam dudum, dilectissimi, satis compertum fuerat, ab initio Christianismi Mosaïcum illud obsolevisse præceptum, oculum pro oculo & dentem pro dente, cum Christicolis magis gloriosum esset, non solum non rependere talionem, verum etiam percutienti maxillam præbere & alteram; & aufferenti tunicam, dimittere & pallium h, nunc vero diverso nimium more Christiani non patiuntur, sed inferunt fratribus mala. Proh pudor! Ecce sui Ecclesiam persequuntur, &, quam tueri proprio cruore ab exortibus sacræ fidei debuerant, miserabiliter invadunt & afflictant. Lacerant plane filii matrem vipereo more, quam præducem ad syderea deberent comitari palatia; ecce, inquam, milites non Christi, sed diaboli, religiosorum incursant conventicula, diripiunt spolia, auferunt cibaria, totosque pauperis pro Deo conversationis violenter extorquent sumptus: hæccine opera Deus Jesus docuit? Hisne factis paradisi patebit aditus? Absit: hæc enim non ad cæleste, cui suspiramus, regnum, sed ad tartaream, quam devitamus, pertinent abyssum. His & hujuscemodi declamatis a viro facundissimo, cœpere audientium mitescere pectora, & in pacis modestiæque velle concurrere sacramenta.

[47] Illo vero in tempore S. Stephanus i abbas noster, [coram reliquiis Sancti, eo delatis,] vir sane per omnia magnificus super omnium pastores Galliæ cœnobiorum, egregium nomen sanctitatis & prudentiæ sæcularis obtinebat: de cujus solemnibus præconiis ne pauca dixisse videar, dum multis vix valeant comprehendi libris, justius arbitror nunc filere, quam loqui. Hoc solum protulisse sufficiat, meritis ejus concessum fuisse, ut tempore suo tot tantisque beatus Prudentius emicaret virtutibus. Is igitur gloriosus pater imaginem Clavigeri cæli, & corpus almiflui Prudentii, quod ab eo mirifice argento & auro lapidibusque pretiosis exornatum fuerant, ad idem concilium ferri fecit, nec non & Sanctorum aliorum pignora, quæ longum est referre, quæ, a conventu totius synodi devotissime suscepta, cum hymnisono concentu in præparatis decenter collocantur tentoriis. O certe pretiosi papiliones, quibus Christi dignantur commorari testes! Aderat autem, sicut prædixi, ineffabilis hominum multitudo, nec non & illustrium virorum diversæ dignitatis non exigua copia. Fusa itaque sacri eloquii exhortatione, quam pacis constat habuisse exordium & procursum, devota populi millia, Sanctorum suppliciter sollicitatura suffragia, ut moris est, progressu tumultuose perlustrant oratoria; Sancti vero depositi, uti cælestia castra, per papiliones collatis adjuvabant precibus: & nonnumquam corporum adversa valetudine oppressorum clementer fugabant dolores: aderat namque numerosus grex debilium, diversis incommodis tabescentium, qui, ob incolumitatis adipiscendæ levamen adveniens, Sanctorum flebiliter efflagitabat patrocinium.

[48] Denique cum multi multorum implorarent juvamina Sanctorum, [a nativitate cæcus] inter cæteros, qui divino indigebant adminiculo, quidam puerulus, captus oculis a materna alvo, per sacra a parentibus deferebatur tentoria spe impetrandæ lucis. Pro quo etiam cum plurima precum funderentur libamina, spe dilata, non cassata, tandem Prudentiano delatus est conspectui. Mœstus & anxius genitor cum matre pueri Deitatem tristibus commovent gemitibus, Martyremque beatum querulis sollicitant affectibus.

Sæpe gemunt, orant, cæco pro pignore plorant.
Et, dum ploratur, Martyrque pius rogitatur,
Nox abit, infestis puerum quæ presserat umbris.
Panduntur geminæ cæca sub fronte fenestræ.
Lumine clara novo Titania lux micat orbo:
Miraturque nimis inopina crepuscula lucis
Ille puer, cæcum matris quem fuderat alvus.
      His ita gestis, Martyris almi
Fama loquaces surgit in auras:
Quæ Pegaseis motibus acta,
Cuncta citatis pervolat alis.
Sed Pharisæo more refutant
Credere quidam, pectora quorum
Livor adurit cæca malignus.

[49] [visum recipit.] Nam nonnulli sacri cleri & (quod etiam me pudet propalam dicere) aliqui monasticæ professionis, falso jactari talia de Prudentio beatissimo, ac potius sub obtentu lucri a Besuanis callide commentata, quaquaversum poterant, invidia stimulante, divulgabant: & quo magis simplicem plebeculam ad Martyris tumbam argenteam cum religiosis muneribus certatim properare considerant, eo ardentius efferati, mille convitia in Sanctum patenti gutture ructant, &, quos valent, ab ejus veneratione blasphemis vocibus abducere insudant; sed quanto acrius revocare accurrentes ad salutis gaudia satagunt, tanto copiosius divino instinctu uberior eo influit popularis (ut ita dixerim) fluctus. Quorum videlicet oblocutorum eo usque processit vecordia, ut ad aures etiam illustrissimi & inter principes optimi ducis Burgundiæ k personaret, qui, diu factum tantæ novitatis in puerulo cum cæteris proceribus sagaciter eventilans, & in dubium veniens, directo satellite, parentes pueri jubet accersiri, percunctaturus tam ammirabilis rei ordinem; quibus accitis, & facti, ut digestum est superius, referentibus seriem cum jurejurando, reverentissimus dux cum assidentibus, justi zeli substomachante ira, obtrectatoribus nimium indignatus, in laudem prorupit benignissimi Conditoris, qui tot tantisque Sanctos suos consuevit extollere præconiis. Verumtamen quanto enixius maliloquorum stomachabatur vesania, tanto lucidius eximium Testem Astripotentis * magnificabat clementia. Protinus siquidem mirabile factum non minus mirandum subsequitur.

[50] [obsessus] Nam quidam juvenis de villa, quæ Flaciacus l dicitur, nequissimi spiritus correptus insania, horrendo nimium & mirabili raptabatur furore, qui adeo funesti possessoris atrocissimis exagitabatur calcaribus, ut ex unius ore hominis, rabidos infrendentis sermones, multiplices crederes proferri sonos. Tanta enim vi apostata ille angelus, qui gaudet hominum pinguescere tabo, juvenilia sibi vendicarat membra, ut ex asse peregrinum transeuntis in usum vix a quinque viris fortissimis possent aliquatenus domari. Qui infelix homo, cum longo tempore tali opprimeretur calamitate, per sacras nominatissimorum Sanctorum, quamvis procul remotas, ductabatur basilicas. Sed nescio, merito suo, an alia latentiore impediente causa, tam crudelis hospitis carere non poterat violentia, tandem Domini vero nutu intonante, præscripti placiti Dei prænuncio, a cognatis suis multiplici innodatus fune, ut saltim ita furentis dæmonis temperaretur sævitia, illuc violenter adductus est. Nec mora, perlustratis Sanctorum oratoriis, Prudentii demum, quamvis plurimum renitens, sistitur ante præsentiam.

[51] [dæmone liberatur;] Tum vero videres miserabilem immodicas ore provolventem spumas, hiantia labia rictu grandisonoque reatu horrendum minari & sanguineos oculos, torvum obliquatos, astantes conterrere: miseratione autem nimia intuentium afficiebantur viscera, Martyremque piissimum piis implorabant singultibus, ut, obsessa sævum pellens de sede tyrannum, pristinæ virum redderet incolumitati & modestiæ. Quid multa? Flectitur ad misericordiam misericordissimus Conditor oramine Martyris, moxque ab astrigero divinæ Majestatis solio procedit propitia jussio, exire compellens crudelissimum hostem de male pervasa domo: illico, dans voces per hiantia labra feroces, angelus ille fugax concitus egreditur cum eo, quo habetur dignus, sulphureo fœtore. Exiens namque cum vomitu olido, tanta præsentes tartarei putoris perfudit aspergine, ut plane stygias inspirare putares auras. Vacuato denique humani corporis antro hospite spurcissimo, redditur sibi homo, qui alienis parere solitus erat habenis, succedit furori sobrietas & impatientissimæ membrorum exagitationi mira tranquillitas, astantibus pro eo jubilantibus Deo laudum præconia.

[52] Sed hæc ne pauca videantur ad confutandam invidorum dementiam, [manus emortua] aliud etiam subnectam ibidem patratum, quod celebri sermone ferebatur per ora multorum. Vir quidam, S. Urbani m partium accola, non congruentibus numeris, mortua dextera, vivebat non totus: nec enim totus vivit, cujus non omnes partes vivunt. Obstructo etenim dexteri lacerti venarum meatu, languido * laxatis torpebat dextera nervis: adeo ut nec (sicut assolet fieri) collo depensa posset ferri, aut sursum erigi, sed omnino, ut pars jam inutilis & quasi defuncta, appetens terram, femori semper jungebatur, non jam honori, sed oneri. Torquebatur autem miser homuncio, malens funditus præmortuo caruisse membro, quam diuturno excruciari supplicio; defecerant erga eum penitus medicorum juvamina, & tota, cui suspirat orbis, hypocratica cesserat solertia; ad postremum vero post septem hyemes, posthabitis humanis, ad divina confugit, siquidem, fama ciente, ut cæteri, ad enormem, quam sacri præsules conflaverant synodum, spe recuperandæ sospitatis convenerat: nec moratur, audierat nempe Prudentium peregisse, quæ supra retuli, miracula; contendit ad locum, quo videbat confluere populum.

[53] Qui, cum adsisteret tentorio beati Martyris, custodem ipsius percunctatur rusticana temeritate, [vigori restituitur,] quisnam Sanctorum diceretur esse Prudentius? Cui religiosæ memoriæ Johannes, præcentor noster n, modice indignans, aut potius, ut vir erat jocundissimus, ridiculo habens rusticam percunctationem, quod tam absurde interrogaverit, indice prætenso, respondit, Quid, inquiens, Prudentium tam austere perquiris, cum eum præsentem habeas? Huc, huc converte lumina, en iste ille est Prudentius, de quo tantopere sollicitaris. His ille auditis, ante Sanctum toto prosternitur corpore, porrigit ad astra vota supplicia, gloriosum Martyrem fatigat fide profunda, ut sui misereatur. Quid plura? Vix devotam finierat supplicationem, & jam supernam persentit misericordiam, propitiatur Omnipotens misero, Viri sanctissimi merito redintegrari lætatur mancus brachio. Qui etiam continuo ad indicium receptæ incolumitatis urnam Sancti fidelissimis complectens ulnis, uberrimis præ gaudio infundit lachrymis. Quo viso, præsentes immensum exultationis & confessionis clamorem tulerunt ad sydera, Prudentii in commune collaudantes prædicabilia merita. Quod factum a Deo probabiliter perpatuit, ut sequenti die idem vir cum dæmoniaco, de quo superius egi, ab eo loco propriis humeris beati Martyris glebam o detulerit Besuam, assiduis Christo jubilans tripudiis pro damno reformato.

ANNOTATA.

a Auctore iterum Teobaudo.

b Annum hic exorditur a XXV Martii, quo colitur festum Annuntiationis B. Mariæ Virginis. Retinendus porro annus 1116, pro quo Galliæ Christianæ auctæ scriptores 1117 substituerunt. Ex num. 51 Comment. prævii.

c Jocerannum seu Gaucerannum hoc tempore Lingonensem episcopum fuisse, liquet ex variis Chartis, quas laudant scriptores paulo supra dicti.

d Dictum est num. 51 Comment. prævii, hanc Lingonensem synodum a duobus aliis Lingonensibus, eodem anno habitis, distingui debere.

e Id est, media circiter leuca secundum Dictionarium Trivultianum ad vocem Stade.

f Gallice Lux.

g Dictus Callistus II; rexit Ecclesiam ab anno 1119 usque ad annum 1124.

h Audistis, quia dictum est: Oculum pro oculo & dentem pro dente. Ego autem dico vobis: non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi & alteram: & ei, qui vult tecum in judicio contendere & tunicam tuam tollere, dimitte ei & pallium. Matt. 5, ℣ 38 & binis seqq.

i Hunc Sammarthani in Catalogo abbatum Besuensium prætermiserunt: Sanctum fuisse, non inveni.

k Hugo, Othonis frater, qui ab anno 1102 Burgundiæ præfuit ex Vignerio in Chronico Burgundiæ.

l Forte vicus Flacey inter Besuam & Divionem in decanatu Besuensi, Flaceyum dictus in Codice beneficiorum sæpius citato pag. 61; licet ibidem & alter vicus occurrat pag. 4 in decanatu Lingonensi, Flageyum, Gallice Flegey dictus.

m Locum hunc non inveni.

n Auctor, ut apparet, Chronici Besuensis; quod consule pag. 658 & 659.

o Id est, corpus seu reliquias.

* Dei

* lege languida laxatis &c

CAPUT II.
Ædes sacra S. Prudentio condita: ejus reliquiæ eo translatæ: captivus carcere miro modo liberatus.

[Augentur Besuæ Sancti miracula populique concursus,] His aliisque patratis virtutibus, compositoque ecclesiæ statu, jurata pace, ad imperium præsulum finitur placitum. Referuntur itaque beatæ reliquiæ, quæ illi interfuerant synodo, ad proprias sedes. Proinde revehitur famosissimus Prudentius humeris duorum, quos curaverat, virorum, nobili comitante pompa. O quæ lingua diserta, quæ vox ferrea ad plenum reserare queat, quanta utriusque fexus examina eum sint secuta, quantave occurrerint in obviam. O felix pompa, in qua, non ad labilem victoris laudem de more antiquo post terga trahuntur captivi, servitutis æternæ jugo subjiciendi; sed potius oppressi & irretiti laqueis adversarum valetudinum absolvuntur, & perenni donantur libertate! Liceat hunc Martyris nostri post tanta miracula celebrem triumphum Cæsareanis Octavianisque prætulisse caducis tropheis. Jam vero beati Martyris corpore in basilica principum Apostolorum Petri & Pauli recepto, cœpit frequens & assidua populositas confluere, suppetiasque ejus suppliciter efflagitare. Infirmorum etiam non modicæ phalanges, multiplicibus (ut fit) detentorum morbis, diversa dona sanitatis quisque pro sua parte importunis precibus implorabant.

[55] Cumque improbitatem adventantium clamoresque querulosos ægrotorum pati diutius monachi nequirent, utpote molesta monasticæ quieti; simulque concurrentes prohibere non valerent, communi deliberant tractatu, quidnam super hoc agendum foret. Vulgares quippe importunitates declinare professionem nostram, regularis decernit censura: arcere vero miseros a suffragiis Sanctorum nimia judicatur inclementia. Quapropter constituitur, ut illuc gloriosi Martyris exuviæ ferantur, ubi liberrime a fidelibus populis expetantur. Est autem colliculus Besuano supereminens burgo ab ea scilicet parte, qua nox sydera condit, in summo vertice gestans ecclesiam in honore ipsius Martyris consecratam. Hanc dudum non multum antiquis temporibus fertur quidam fecisse Grimerius a, ut aiunt, vir per omnia religiosissimus: cui longo tempore sub habitu monachico Christo militanti beatissimus per somnum apparuit Prudentius, jussitque, ut domum sibi construeret, qui a monacho percunctatus, quisnam esset, qui tanta auctoritate sibi ædem fieri imperitaret? Respondit, numquid non agnoscis, quem quotidie assiduis interpellas rogatibus, ut ante divinos conspectus impetret tuos aboleri reatus? Ego sane sum ille Prudentius, qui, ab Aquitanicis delatus oris, Besuanaque olim potitus sede, multis longe innotui signis. Ad postremum ego ille sum, qui, cum Clavigero cœli & Doctore gentium vestri curam gerens, procul omnes arceo hostiles impetus, non solum visibiles, sed etiam (qui vobis infestiores sunt) invisibiles. Si vis itaque a peccatorum, pro quibus sæpe postulas, maculis ablui, &, devictis inimicis, Elisiis gaudiis perfrui, domunculam meo construe nomini ad laudem & gloriam Conditoris nostri.

[56] His monachus auditis, divinis per omnia cupiens obtemperare jussionibus, [quare in ædem sacram paulo remotiorem & sibi dicatam transfertur S. Prudentius,] ecclesiam in monticulo præscripto ædificat, & Prudentiano honori pontificali consecratione dedicat. Eo ergo beatus Stephanus abbas noster, qui super his ingenti triumphabat lætitia, connivente fratrum caterva, almisiui Martyris venerandum imperat inferri bustum. Quo facto, tanto copiosius ad eum locum plebeia convolabant millia, quanto nulli accedentium sacra asili negabantur limina: ibi ergo positus Sanctus innumeris hactenus emicuit virtutibus, ut pene impossibile sit eas scire, nedum aliquis tentet stylo, quamvis simplici, mandare.

Grex miserorum ducitur illuc spe medicinæ,
Quisque fideli pectore poscit, vota reportat.
Lumina cæcis restituuntur, nocte fugata,
Muta refundit lingua loquelas, ore soluto,
Vocibus auris surda patescit Præsule sancto.
Crura pedesque curva sequentum consolidantur,
Brachia laxis languida nervis fortificantur.
Membra fatigans febris anhela pulsa recedit,
Rupta ligatis vincula cedunt, carcere fracto,
Mania multos dira relinquit, vertice sano.
Tristis Erynnis, corde perutens, pace quiescit,
Corpora sævus deserit anguis, nexa catenis.
Gurgite mersi sæpe profundo, morte resurgunt,
Pectora, leti pondere pressa, vivida fiunt:
Omnibus ægris unica spes est, quærere Sanctum,
Posse mereri, ni dubitent, spes magna salutis,
Nemo repulsam perpetietur, ni mereatur.

[57] [in qua æqua miraculis claret, e quibus pauca Teobaudus refert.] Mirifica quidem virtutum opera gloriosi Martyris nostri expedire proposui, sed dum immensam numerositatem dispicio, quid prætermittere, quidve stylo debeam committere, penitus ignoro; sed si omnia non possum, tamen pauca de plurimis revolvere ad gloriam & laudem Omnipotentis, pia devotio imperat. Vir quidam, luminibus orbatus, Eurardus nomine, comperto sacratissimi Prudentii adversum varias passiones veloci medicamine, ad eum tenebrosos quam citius intendit gressus. Qui, cum multo gemitu humilique prece Sancti sollicitaret affectum ad miserendum sui, unius tantum oculi recepit lucernam. Cur autem non amborum clarificari meruerit fulgore orbium, non potest nostri, id est, humani esse judicii. Quantum vero in talibus conjici datur, non plena fide poposcisse videtur, ex eo, quod semiplenum impetraverit beneficium; aut sempiternam Dei providentiam, quam nihil futuri latet, præscisse animi illius cupidi obstinatam avaritiam; qua nimium post receptum lumen insaniebat, ideoque vix sancti Martyris precibus ei imperfectum indulsisse latum *. Idem tamen homo, adeptus ex parte sospitatem, longo post tempore vixit, & ut muninca Martyris virtus in eo clarior fieret, quandiu rebus humanis interfuit, aut monachorum, beati ipsius Prudentii corpori famulantium, officiis deservivit, aut curiæ nostræ portam servavit.

[58] [Vir nobilis, montis Salionis habitator,] Ingens replicaturus miraculum, benignissimum supplex obsecro Paraclitum, per quem omnia Deo placita fiunt, ut mihi ad idonec persequendum indulgeat eloquium, & a veritatis orbita non sinat derivari vestigium: gravissima namque res moderato circumspectioreque agenda est modo; ne dispar oratio materiei dignissimæ pateat reprehensioni, quandoquidem sæpius apte perorata cynædorum corrodat insania. Est autem hujusmodi, quod dicere proposui: in episcopio Lingonico, bis binis bis miliaribus ab ipsa urbe (ni fallor) distans castellum habetur, quod mons Salion b ab incolis nuncupatur. Quod adeo Parens omnium natura sua communivit ope, ut machinis arietum Phalaricisve tormentis, aut etiam quibuslibet exquisitissimis assultuum ingeniis, non dicam inexpugnabile, sed etiam inaccessibile sit. Neque (ut in plerisque) ex altera parte tellus rupibus elata superbire fiducia sui facit oppidanos, ex altera vero æqualis loci planicies timidos ac sollicitos reddidit; sed potius undique collecta humus, longiorique tractu in angustum surgens verticem altius porrectum superas sustollit in auras; nonnulla in summo cacumine gestans domorum ædificia. Quod forsitan cataclismi c dudum coactione ita compositum est, ut recte a Saliendo in aëra, mons Salion clara etymologia vocitetur d. In hoc denique tantæ firmitatis castro quidam miles, nomine Afcherius, hominem de villa, quam Burburenum e prisca appellabat consuetudo, captum crudelissima conjecerat in vincula. Tanta quippe in eum desæviebat iracundia, ut vix illius crederetur posse unquam satiari de pœna. Ceperat enim eum odio domini sui, quem nimium odiebat, aut, quod credibilius est, ob extorquendam pecuniam, qua plurimum refertus esse idem homo ferebatur.

[59] Evocatis itaque mancipiis suis minaciter imperat super infelice dicens: [arctissime includit inimici sui servum:] Agite hunc rusticum variis suppliciis, quoad, quibus abundare existimatur, proferat gazas: qui etiam tametsi nulla, pro qua excutienda puniri debeat, insit ei opulentia, tamen odiosissimi domini sui causa mea, satiabit pœnis suis iratissima vota: quippe quæ in dominum exercere nequeo, in servum michi, nunc arridente fortuna, explere licebit. Qui * (quod absit) vestras elapsus effugerit manus; Æternitonantis in patibulo pendentis juro angustias, quia, quæ ipsi erogare disposui, vos luetis supplicia: hæc ubi dicta dedit, sinuosis funium voluminibus captivi post tergum innodantur lacerti, ac gressus duplici arctantur compede, & sic obscurissimo retruditur domus penu ipsius militis. Quo in imo ædium solet arcisque & vasis oppleri; sed quasi parum esset, miserandum hominem cæsum, vinctum, compeditumque teterrimo subterranei specum dampnasse ergastulo, excogitantur novi generis custodiæ argumenta, immergitur namque vastissimæ finibus arcæ, quæ clausa & firmissime sera obsignata, signoque prægrandi superposito, cooperculo directo sursum versus usque ad superni plantas cœnaculi, ne qua scilicet arte aperiri queat, custodum etiam duorum supercubantium pervigili munitur industria. Bone Conditor rerum, quid tantum, quæso, mortalium prævaluit vecors temeritas, ut homo hominem, &, quod deterius est, Christianus Christianum tam feralibus injuste audeat mancipare tormentis? Pecuniæ sacra fames, juxta Poëtam, sola hæc præcipue suggeris, sola facere compellis: rarissimusque est in hominibus, qui non tuis flagrantibus pareat habenis: nempe causa tui eripiendæ tot & talibus adducitur iste malis.

[60] Qui miser, ut ad inceptum redeam, in horribili profundi penoris damnatur spelæo, [sed hic, cum S. Prudentii opem implorasset.] & ingenti obsessus arca, vigilibus appositis satellitibus, multis curarum fluctuabat æstibus, desperans de humano suffragio penitus; mortem equidem summopere appetebat, quasi supremum malorum effugium; sed in se homicidalem, utpote ligatus, nequibat injicere dexteram; nec quisquam aderat, qui ei crudeles inferret manus. Quantum autem valebat, Omnipotentem, ut se leto dederet, exorabat: nam ad tantarum incrementa miseriarum calor quoque intolerabilis illi infelici vitales infecerat auras. Æstas quippe erat, adeo ut graviorem ex eo contraheret cruciatum, quam ex terribili vinculorum custodiæque obsessione. Quid ageret, quo se verteret, quandoquidem nec vertere poterat, prorsus ignorabat. Tandem vero respectus superna miseratione gloriosi Prudentii signorum, quæ jam frequenti percrebuerant opinione, recordatur, statimque meliorem concipiens spem, fletibusque marcida rigans ora, hos nimium mœstus fundit de pectore questus, devotis mixtos precibus: O flos beatorum, luxque clarissima totius orbis, martyr Prudenti, confer opem mihi miserrimo & desperatissimo omnium. Experti nuper quamplures dicuntur immensam miserationem tuam, unde & laudem longe lateque collegisti tibi non exiguam. Qui ergo multis, variorum incommoditatibus casuum oppressis, benignum protendens brachium, levamen impendisti; multo magis uni michi potis es, si digneris, auxilium conferre, licet hoc infelix impetrare non merear.

[61] [arca, qua includebatur,] Nam hactenus quamdiu favit fortuna, uberrima jocundatus rerum secundarum opulentia, non, ut debueram, succurri constitutis in miseria. Quapropter æquissima divinæ Justitiæ sententia hæc, quæ patior, infliguntur mala: unica & suprema spes restat ad te confugisse (piissime Martyr) qui tot obsessis pressurarum angustiis benigne subvenis. Credo equidem, nec vana fides, te promeruisse ab eo, pro quo dira passus occubuisti, ut etiam ima sede semper horrentis erebi damnatos superas possis revocare ad auras f: quanto autem magis me ab hoc, quamvis ferali & munitissimo, ergastulo absolvere potes? Adesto itaque, Vir beatissime, hæc multimoda, quibus obsideor, argumenta g dissolve; ut libero gressu, sopitis custodibus, tua sancta limina adire merear; spondeo certe coram divinis conspectibus, quoniam si me eripueris, ad præsens tibi hominium faciam, & annuatim debitum vectigal, ut servus, pendam: talia perstabat memorans fixusque manebat. Cum itaque incessanter omnipotentis Dei sanctique Martyris inquietaret aures, visitavit eum oriens ex alto, illuminare ei, qui in tenebris & in umbra sedebat, ad dirigendos pedes ejus in viam pacis. Mox etenim rigidis cesserunt vincla lacertis, funibus abruptis penitus, manibusque solutis. Tunc deinde humero ad operculum arcæ impacto, cedit sera, ruit, quod erat superius, repagulum; adeo ut mira Martyris virtute patefacta arca per illud hians remaneret.

[62] [& carcere mirabiliter reseratis,] Reserato deinde tam crudeli carceres, custodibus etiam lethargico demersis sopore, egreditur captivus ille ab arcæ ergastulo, sed adhuc compedum retinetur pondere nimio, cellariique tenebrosissimi claustro, tandem vero diu multumque quadrupes reptans per umbrosa noctis silentia scalam offendit, per quam de infimis ad superiora, vicissim dispositis gradibus, continuabatur ascensus pervius. Nec mora, quibus valuit, nisibus per eam cœnaculum conscendit, quo herus & herilia mancipia placidam carpebant soporis quietem: quos adeo letheus (ut sic dictum sit) occupaverat somnus, ut ad nimium bodiarum h repentis hominis fragorem, quem pro natura ferreus excutiebat rigor, nullo modo expergiscerentur. Denique dum multa nescius, quo tenderet, per solarium more pecudis obambulat, non sine divino nutu ad posteriorem domus ipsius pervenit partem, ubi contemplatus fenestram tantæ capacitatis, ut & latum annuat effugium, non parvo gestit gaudio, quam continuo subiens, ut erat gravatus utroque vestigio (neque enim compedes frangere audebat propter resultantis chalybis tinnitum) eia, inquit, fortissime Prudenti, noli, precor, desistere cœptis, ut, qui difficillima & omnino desperatissima tuo suffultus juvamine jam evasi, hæcque restante præduce i, velociter exuperem.

[63] [ex edita fenestra se præcipitat, salvusque] His dictis, dum oculos, quonam prosiliat, inflectit, perpenditque immane præcipitium subesse, intremit, & pavidas fugiente calore medullas, sanguis ab ore meat, præcordia concutit horror. Ita etenim ipsius Ascherii constructa habetur domus, ut ab extremis partibus ingenti prærupto subsidentis soli pateat vastum præcipitium, quod non minimo ædibus solet esse munimento. Quid ageret infelix in tanto positus discrimine, ancipiti sub corde versabat. Nam retrocedere, pristinisque subdi suppliciis perhorrescebat, nec minus itidem permittere se letifero volatui, natura repugnante, formidabile erat. Æstuat ergo miser celsa remorando fenestra. Quid multa? Iterum Prudentius inclamitatur, iterumque centum votis flebiliter invitatur. Protinus adest beatus Martyr, monetque hominem, quatenus impiger ab alta demissus labatur fenestra: nec mora: præcipiti saltu delapsus ad ima decidit in acervum saxorum, quæ ibi olim diruta maceria demiserat; sed (o mirabile dictu!) tanta lapidum exceptus est molliciei clementia, ut putari posset, ibi fuisse reginæ Galliæ pulvinaria & culcitas, vel Sardanapali pensiles plumas. Consurgens itaque, vix tandem aliquando compeditus pervenit ad portam ejusdem castri, quæ de more nocturnis horis firmissimis vectium obicibus & repagulis obfirmata erat, qua divina manu reserata, liber egreditur.

[64]

Illico compedibus saxorum verbere fractis,
Et quasi pro spolio victor collo sibi jactis, [Besuam evadit, liberatori suo grates acturus.]
Currere non cessat, pedibus per devia tractis.
Ut leo Getulus, vinclis virtute subactis,
Liber oberrat ovans, metuit tamen ora sequentis;
Sic pavet iste nimis pavidæ cunctamine mentis.
Interea rutilum Veneris processerat astrum,
Cum studet ille citus post terga relinquere castrum.
Aufugiens igitur vitans quasi littora Thracum,
Contiguam villam pavidus subit Albiniacum k,
Ingressusque domum pretiosi Symphoriani,
Vix credit Sancto, formidine plenus inani.
Nam timet insidias, ne denuo jam capiatur:
Nec monachis l credit, qui suadent, ne vereatur.
Verum non patiens morulæ sub nocte secuta
Egreditur: fert per tenebras vestigia tuta.
Sæpe premit flatum, ne quisquam forte sequatur,
Martyris eximii donec valvis potiatur.
Ingreditur templum, persolvit debita vota,
Ac populo miranda refert de re bene nota.
A cunctis resonant præconia celsa Tonantis.
Lætitiæ jubilis, nequeo depromere quantis,
Æra sonant, laudesque crepant tibi, Martyr amande.
Et vere grates semper tibi sunt celebrandæ,
Qui tot captivum virtutibus eripuisti.
Nullus in hoc dubitet, quoniam bene promeruisti.

ANNOTATA.

a Aliquid de Grimeio, forte sacræ hujus ædis conditore, ex conjectura qualicumque dictum num. 54 Comment. prævii, quem consule, si videbitur.

b Monsaujon vel Monsaugeon hodieque Gallis dicitur, estque comitatus Lingonas inter & Besuam: distat Lingonis leucis circiter 6.

c Cataclismus Latine diluvium dicitur. Si de diluvio, tempore Noë facto, Teobaudus agit, ridicula narrat.

d Etymologiæ hujus ego me vadem non præsto.

e Vide annotata ad num. 24 lit. p.

f Phrasis poetica, idem valens, quod a morte ad vitam revocare.

g Id est, vincula.

h Id est, catenarum.

i Lege: hæc, quæ restant, te præduce (seu duce) exuperem.

k Vicus est prope Montem Salionis: in Codice beneficiorum diœcesis Lingonensis pag. 75 vocatur Aubigneyum & Succursus parœciæ Prothoyi (Protoy) in vicinia montis Salionis pariter sitæ.

l Albiniaci nimirum prioratus est Ordinis S. Benedicti ab abbatia Besuensi dependens, de quo idem Codex pag. 77.

* an lumen vel donum?

* supple si

CAPUT III.
Tres alii non absimili modo carceribus liberati.

[Turri cippoque inclusus,] Nec minori pene ammiratione dignum aliud non dissimile opus retexam, quod non impari gestum est munificentia Martyris, & justum fore percenseo, ut res non dissimilis simili per omnia mancipetur gloriæ; attestante Boëtio in Topicis, idem judicium in rebus similibus esse. Quidam vir dudum captus fuerat a Garnerio, dominatum obtinente castri, quod vulgariter Sunbernum a appellatur, a quo etiam manibus post terga revinctis, arctissimoque vestigia immersus ligno, præfati castelli vastæ turri custodiendus intruditur. At is nomen virtutemque Prudentii jam celebri compererat rumore. Quod videlicet inter alia mirabilium, quæ operabatur prodigia, captivorum solitus esset enodare ligamina. Tunc quadam nocte, superna respectus miseratione, ipsaque, qua premebatur, cogente angustia, beati Martyris recordatur, statimque ab imo cordis longa ducens suspiria, in hæc verba tandem resolvens ora, Deus æterne, * cujus nihil subterfugit notitiam, quique pro nostrorum qualitate actuum cuique præmia decernis aut supplicia, succurre michi misero solita pietatis tuæ clementia per interventum gloriosissimi testis tui Prudentii. Fateor equidem me, illustrissime, acerbiora his, quæ patior, emeruisse; verum non ad mea, quæ nulla sunt nisi pænalia, sed ad illius gloriosa, obsecro, attendas merita, per quem tua indignissimus gratuita imploro beneficia. Quid enim ejus sacris præconiis negare possis, qui pro te immanibus se exponens cruciaminibus, jam diademate redimitus superno, tecum regnat in sublimibus?

[66] [solutis ad invocationem S. Prudentii sponte vinculis,] Clementissime Martyr, auxilium laturus quam citius adveni, ut ab his per te exutus calamitatibus, devotis Deo & tibi resultem laudibus. His aliisque crebro suppliciter effusis, gravibusque crescentibus pænis, auxilium Sancti capto benignum.

Emicat actutum vere memorabile signum,
Franguntur cunei, disscinditur undique lignum,
Quo fuerant gressus nexu mordente ligati.
Vincula cuncta cadunt, Testis b per jussa beati.
Nec mirum, summæ grave quippe nihil pietati.

Expeditus itaque penitus ab illis, quibus vinctus erat, loris, libero incessu per turriculam nocturno silentio deambulat, investigans scilicet, quorsum evadat, reserans * quippe ostium minime audebat, ne quo strepitu custodes cerebrum somno excuterent. Rursus quoque a præcelsæ arcis delabi propugnaculis, dementis esse hominis arbitrabatur, supremæ sortis fata appetentis: sic utrobique diversa in animo viri illius conflictant pericula, &, quod potius eligatur, diutissime ambigitur. Animadvertat, quæso, sagaciter prudens lector, quot meditatus illa hora sub tanta ancipitis criminis trutina miserabilis circumrotarit. Quid plura? Ad ultimum autem, juxta Davidicam optionem melius existimans incidere in manus Domini, quam in manus hominum c, decernit a summo prosilire turris; suberat vero illi loco tectum proximum telluri, nescio, cujus officinæ; ut reor autem, humilis culinæ, horresco certe nimium referendo, gelidusque currit per intima pavor, quo ausu mens humana tantum invadere periculi præsumpserit.

[67] Et ut viburnum cupresso, hoc est, modicum comparem magno, [sese ex illa illæsus præcipitat:] nescio, an plus fuerit, Petrum a lintre in æquora prosiluisse d, quam istum ad terram a summa arcis crepidine. Sed moror: invocato ergo Omnipotentis auxilio, vexilloque Dominici trophæi armatus, cum lacrymis beatum sic compellat Martyrem: Ecce, benignissime Prudenti, corpus animamque meam tibi committo, ut aut victurum me suscipias ruentem, aut moriturum commendes ante divinam Majestatem. Dixerat, elapsus vacuas se credit in auras, res incredibilis, præcelsæ turris ab alto: decidit autem super præscriptum tectum cum tanto casus pondere, ut non modicam scindularum e quantitatem secum ad nudam terræ superficiem cadendo contraxerit. Ad cujus decidentis immensum fragorem ii, qui sub eodem domate f & in propinquis ædibus dormiebant, experrecti, membra concite stratis excutiunt, continuoque agnoscentes, effugisse captum, cum numerosa tæda variisque luminaribus fugacis insequuntur vestigia, missis clamosis post ejus terga molossis.

Ille fuga celeri non novit ad ista vereri,
Martyre confisus, cujus domus est paradisus.
Frustra nituntur, ejus qui dorsa sequuntur;
Nam non prendetur, Domini quem dextra tuetur,
Ut cognoscatur, quia, cui vult, auxiliatur.

[68] Tertium superioribus geminis consimile copulare relatis statui miraculum, [captivus alter,] uti illud nuper a gravioribus accepi personis, de quorum dubitare dictis nefarium plane judicares. Præsertim cum ipsi ante illud factum, ne nomen quidem Martyris nostri umquam audierint. Tanta vero signi hujus fuisse dignoscitur celebritas, ut apud castrum, quod, super Albam fluvium satis firmiter constructum, Firmitatem g appellant, Prudentianum vocabulum ingenti redoleret gratia. Siquidem in ipso castello patratum fuit opus, de quo series orationis ordiri paratur: nam cum quidam miles ejusdem oppidi, quibus nescio causis, de Austrasiis h crebro prædas abduceret, rusticum quemdam inter alia cepit, & ad domum propriam in captivitatem excruciatum miserum perduxit. Continuoque truculentus captivator, immani repletus furia, hominem acerrimis innodatum catenis, gravissimo crurum tenus mancipat ligno, quod tormenti genus Gallica lingua cippum i nuncupat. Quo adeo infelix ille truci utriusque tibiæ arctabatur constrictione, ut per summorum ungues articulorum cruor largo emanaret profluvio, proh dolor!

Nec mora, rupta cutis constricta reliquerat ossa
Carne sub exesa, cippique cavante rigorem.
Concrepat ille miser gemitu nimium queruloso,
Tristibus & lacrymis suspiria jungit amara,
Planctibus elatis semper quoque continuatis.

[69] [invocato Sancto,] Interea convivantibus quibusdam sexta diei hora k, ut moris est, in eadem domo, qua captivus ipse custodiebatur, non intermissis ejulans clamoribus, oborta est mentio a quodam peregrino de Prudentio beatissimo, captore captoque audientibus. Qui, cum in laudibus ejusdem Sancti aliquanta disseruisset, adjunxit etiam famosam, qua captivos eripere solet, virtutem. Cumque diutissime super ea orationem protelaret, frequenterque digesta ob novæ relationis amorem compulsus repeteret, mirabantur plurimum auditores intenti vehementer, & peregrinæ rei narrationem per singula dicta stupebant.

Audierat captus, quod dixerat advena, totum,
Credideratque simul. Mox tendit ad æthera votum,
Atque trahens longos gemebundo pectore questus,
Auxilium Sancti rogitat tali prece mœstus:
O bone Prudenti, qui diceris ista patrare,
      Quæ modo vir retulit, cernere qui meruit,
Credulus audivi. Prosit (precor) hæc didicisse:
      Est mihi quippe fides plurima, posse tibi.
Ergo nimis misero mihi, jam misere morituro
      Sub cruce tam dira confer opem citius.
Non equidem merui. Nec me meruisse negabo:
      Non taceo, culpam pando sed ipse meam.
Sed fatis est pœnæ pensum pro crimine multo;
      Parce, precor, bone Vir: cripo me laqueis;
Ut meritas solvam Christo pro munere grates,
      Et tua liber ovans limina mox adeam.

[70] [palam vinculis solvitur, abitque, nemine obniti audente.] Finita itaque lacrymosa supplicatione, continuo adest gloriosi Martyris dapsilis virtus, ferisque absolvit hominem catenis. Diversam in partem confractus dissilit cippus l; ipso captivatore & cunctis, qui aderant, ingenti ammiratione stupentibus, tandemque non clam, neque precario, neque redemptione; sed vi plane divina egreditur ille captivus, omnibus adstantibus tanto metu perterritis, ut nec mutire in eum auderent; exiit autem multis intuentibus per medium castellum, sed nullo penitus eum retinere pervalente; moxque votum, habitum quoque peregrinantis induens, sanctum expetivit Martyrem, gratias ei, utpote suo liberatori, redditurus in ejus templo: advenit, enarrat, fuerit quæ passus acerba, quantaque protulerit supplex, Martyr, tibi verba, denique demonstrat vestigia cruris amara, atque pio Testi pangit præconia clara.

[71] [Tertius carcere ab ipso S. Prudentio,] Propter inæqualitatem, quæ in rerum labilium diversatur cupiditatibus, a mortalibus multa perpetrantur facinora. Ideo quippe indigentes divitibus insidiantur, quia, unde illi superflua extolluntur opulentia, inde isti graviter tabescunt inopia. Denique hac de causa prædones ceperant quendam divitem de villa, quam a martyre, qui in ea veneratur, sanctum Julianum m nuncupat antiquitas. Qui captus mox in castrum, quod, super Lignonem fluvium situm, Rufiacus vocatur n, in captivitatem abductus est, ibique, lacertis post terga revinctis & collo ad crura ligata crudelissimo fune complicato, arctissimæ mancipatur custodiæ, truculentis ad servandum appositis custodibus. Interea vero miser ille ipsa, qua premebatur, compellente necessitate, Prudentium suspiriis & lacrymis magis, quam verborum crepitu exorat, ut sibi sub tanti doloris cruce solita pietate subveniat. Dum itaque diutissime hujusmodi perstaret in precibus, conticinium noctis advenerat, continuoque cælestis formæ persona coram eo constitit, se asserens esse Prudentium, qui implorabatur, paratumque, ut illi quantocius opem ferret, si se vellet sequi.

[72] Quo respondente, se quidem velle, sed mox non posse, [ipsi apparente, educitur.] vinculis & sex custodibus obsistentibus, ille, qui apparuerat, ait, illic, inquiens, trepidas timore, ubi non est timor, dum procul dubio nullis obicibus divina morentur imperia. Nec plura: vincula rupta cadunt, surgensque captus, nec jam captus, supernam subsequitur figuram, custodibus mira virtute compressis: ut autem claustris egressi sub divo constiterunt, ductor mirabilis, in partem indice prætenso, ait: Ecce in illa domo habetur cornipes, cujus tergo insidebas, quando captus fuisti. Pergens itaque illic, tolle, quod tuum est, & vade. Qui concite vadens, reperto domus ostio patente, invenit illico equum suum divinitus præparatum, sella scilicet & fræno impositis, quem mox conscendens, præcedente spiritali prævio o, pervenit ad portam castri, quæ protinus (ut legitur de Petro p) ultro aperta est eis. Egressis vero illis, longiusque pariter procedentibus, ait Liberator magnificus ad liberatum: Securus amodo, nec ulli omnino membra tradas ostio, quoad pertingens Besuam Deo & Apostolorum proceribus, nec non & Prudentio pro ereptione tua grates exsolvas debitas. His dictis nusquam comparuit.

Rumpit & ille moras: Besuanas tendit ad oras,
Vota Deo solvit: fuerant quæ gesta, revolvit;
Qualiter exutus laqueis, ut fune solutus,
Exierit tutus, Sanctum per cuncta secutus.

Sed jam fragilis cymba, diu pelago jactata, portui aliquantisper quietura interim appellitur: ut, paulisper resumptis viribus, quæ restant sali, robustius, Jesu opitulante, præterlegat. Explicit liber tertius.

ANNOTATA.

a Gallice Sombernon, in decanatu S. Sequani, prope vicum Memont (Magnum montem) de quo supra in Annotatis ad num. 26 lit. X.

b Id est, Martyris.

c Reg. 2, cap. 24, ℣. 14.

d Vide cap. 14 Matth. a ℣. 22.

e Scindulæ sunt asseres, quibus domus tegebantur.

f Doma sumitur pro domo vel hic pro tecto.

g Firmitas super Albam Campaniæ Gallicæ oppidum est.

h Sic dicti, qui Orientalem Galliarum partem incolebant.

i Eodem sensu vocem illam usurpavit Gellius in Noctibus Atticis XVI, 7. Erat instrumentum, inquit Pitiscus in Lexico Antiquitatum, ad instar annuli factum, quo pedes damnatorum vinciebantur, aut servorum.

k Id est, sub meridiem.

l Vide lit. i in Annotatis ad cap. 3 lib. 3.

m Vicus est prope Divionem.

n Inter vicum S. Juliani & Divionem vicum reperio, Rufey Gallis dictum, non procul a fluvio Susione (Suzon:) sed aliquantum longius Ignon fluvium invenio, qui Tricastrum prætervectus in Tiliam influit; sed vicum Ruffiacum juxta illum non reperi: reperi autem & Ruffiacum seu Rufey vicum, quem hic designari puto, in comitatu Burgundiæ ad fluvium Lignonem, Gallice Lougnon vel Ougnon.

o Id est, S. Prudentio, sub aërea forma ipsi præeunte.

p Vide Act. Apost. cap. 12.

* supple inquit,

* referare

LIBER IV.

CAPUT I.
S. Prudentius sanat brachium aridum & paralyticam: puellam ultione divina liberat.

[Tempore concilii Vesontionensis anno 1124,] Si apicibus annotare perstuderem, quot vinculis aut ergastulis mancipatos noster eripuerit Martyr, cæterorum suppressa mentione signorum, profecto immensum volumen exararem: tot etenim hujusmodi ejus beneficia visuntur, per indicia scilicet, coram sacratissimi corporis ipsius theca dependentia; ut, si Tulliana adesset facunda loquacitas, procul dubio ad exprimendum se minus idoneam fateri, non erubesceret. Quapropter aliorsum stylum convertere consultius videtur, in primis vero congruum censeo, a placito Dei, quod apud Bisunticam urbem a celeberrimum extitisse dignoscitur, sumere narrationis exordium. Igitur anno millesimo centesimo vicesimo quarto a Puerperio Virginis illibatæ, quo juxta Mantuanum rhetorem ferrea primum desiit, ac toto surrexit gens aurea mundo, venerabilis Anfiricus b, archipontifex Chrysopolitanus c, immensum decrevit conflare concilium d, quod Placitum Dei vocitant, in diebus festis (ni fallor) Pentecostes: quibus feriati populi, aliquantulumque solito raptorum timore nudati, Sanctorum devotius student adire limina. Locus autem tali negotio aptissimus denuntiatur penes eamdem civitatem, plus minusve ab ipsa distans mille quingentis passibus. Est etenim ibi planicies distenti soli, grato vestiens se gramine, quam Thisiam vocant incolæ, Duvio flumine e præterfluente a latere.

[74] Hoc itaque archiantistitis intonante decreto, fama ciet populos eo confluere. [licet falso ejus reliquiæ illic adesse, putarentur,] Credi vero non potest, quot millia promiscui sexus, ætatis & conditionis accurrerint: præterea quamplurium Sanctorum illuc gloriosa perlata sunt pignora, quos longum est nominatim recensere. Inter quos & janitoris cæli, Petri nostri pulcherrima ycona & capsa multarum reliquiarum cum brachio beati Remigii f a nostris devectæ sunt, ac in papilione ad hoc facto honorifice depositæ. Nec diu, ecce muliercula, de castello Karoli g oriunda, dexteri brachii amminiculo funditus destituta, beatum audiens advenisse Prudentium, contendit ad locum; jam enim balsamiticum ipsius martyrii nomen longe lateque ingenti efferbuerat opinione, maximeque (ut præfatus sum) illis in provinciis. Videntes autem, qui confluxerant, argenteum brachium, quod sæpenumero apud Besuam in ecclesia Prudentiana viderant, arbitrati sunt, adventasse Prudentium; & ob id conglobatim ad nostrum proruebant tentorium: sed ibi profecto nichil ejusdem Sancti, nisi nomen & virtus erat: non ob aliud tamen, nisi uti ne violenter nobis auferrentur beatæ reliquiæ, sicut olim factum constat. Nam fama est, illum quondam a Besuensibus, ad ipsum locum pro re simili delatum, multisque ibidem virtutibus declaratum, Chrisopolitanos vi detinuisse, sed postmodum, Deo volente, coactos reddidisse h.

[75] Ubi ergo præscripta fæmina nostris adstitit Sanctis, [brachium aridum] cum intimo pectoris rugitu, lacrymarumque imbre Prudentium invocat, quatinus impotentis lacerti & aridæ manus sibi reformet usum; moxque Martyr clementissimus, tametsi absens corporaliter, tamen præsens affuit spiritaliter, restituens supplicanti, quam deposcebat, sospitatem. Tunc illa, voto potita, eadem manu protensa, sacratissimum (ut putabat) Prudentii accipit brachium, & ad circumstantes conversa, celebratam in se virtutem clara cœpit voce prædicare. Cernentes autem nostrates monachi tam illustre signum, alacri cum gaudio divina concinunt præconia, vident illico popularia concurrere agmina; felicem se quisque fore existimans, si cernere vel etiam eminus salutare Besuanum valeat tabernaculum. Inter alios vero accurrit & capellanus præfati castelli Karoli. Qui, comperto tam egregio miraculo in muliere sibi optime nota, apprehenso ejus brachio sanato, sic ad adstantem præfatur multitudinem: Ne credatis, populi, commentitium ullatenus esse, quod asseritur de hac muliere, sed procul dubio sciatis, quoniam sex anni jam præterierunt, ex quo brachium istud, naturali succo viduatum, nullum utile gestanti exhibuit officium. Nunc vero, ut cernitis, antiquæ restitutum est sanitati: an dubitatis? Hæc mea parochiana, hæc mihi notior, quam alicui sua domus: non novi monachos istos, nescio Sanctum eorum, sed hanc certissime hodie sanatam perspicio. Dixerat, & cuncti Domino grates retulere pro tanto signo, quod gesserat in muliere.

[76] His ita gestis, adest item quædam fæmina cum marito, [& paralyticam sanat:] quæ irreverenter quidem, sed devotissime in Sancta irruens, sanctum brachium sub nomine Prudentiano, ubertim rigatum fletibus, strictissime deosculatur. Quæ percunctata a monachis, quænam esset, vel unde & cur hoc ageret, volentem pro se respondere maritum suum compescuit, dicens, ego ipsa pro me respondebo, quæ de me sunt, tu tantum testis dictorum adsiste: Ego (Domini mei) indigena sum villæ, quæ Menbriacus dicitur i, copulata connubio isti, quem coram videtis adstare; sceleribus autem more * exigentibus, gravissimam incidi paralysim, quæ hactenus quatuor annis crudeliter me contorsit. Ast ubi nudius-tertius audivi, beatum huc deferri Prudentium, vix a conjuge impetravi, quatinus me birotæ k superpositam ad eum deveheret, quæ, dum medio itinere sanctum invocassem Martyrem, subito arida nervorum ligamina cœperunt intendi, & debiles artus pristinis reddi motibus, moxque diuturno exuta languore, vehiculo concita exilivi, calleque festino cœpi virum præcedere, quoad huc devenissemus, gratias pro cælitus reddita incolumitate repensuri: hæc mihi causa lætandi; hæc tota ratio, qua gloriosum illud tam impudenter expetivi brachium; venialis temeritas; non nimium grave ducitur, quod devotione peccatur; hæc ubi flens dixit, ter vel quater oscula fixit, gaudens ploravit, post vota domum repedavit.

[77] [Besuæ sanctimonialem Vesontionensem,] Sanctimonialis quædam, Chrysopolitani territorii indigena, occulto superni arbitrii judicio, diræ paralysis inciderat languorem. Quæ passio juxta Hippocratem, ex nimio frigore contortis nervorum ligaminibus, contractisque venis & arteriis, solet membris incumbere: maxime vero juxta cælestis auctoritatis credulitatem peccatorum causa miseris mortalibus irrogatur, dicente Deo Christo, paralytico, quem curaverat: “Vade & amplius noli peccare, ne quid deterius tibi contingat l.” Hac itaque præcipue de causa, ut reor m, præfata mulier inferiorum artuum crudelissimo tabescebat incommodo. Quæ dum diutissime hujusce doloris detineretur carcere, rumigera perferente aura, de mira Prudentii comperit virtute; continuoque per eum pristinæ spem concipiens sospitatis, nihil enim cælesti medico difficile credebat, ad beati Martyris se deferri postulat aulam. Quo vix impetrato ob difficultatem itineris, tandem Besuam attigit, ab ea videlicet parte, qua brumalis astrigero polo circumvolvitur Arctos. Ubi etiam media via gloriosæ Virginis & Matris Domini Jesu venerabile templum habetur in specula, ut ita dixerim, totius villæ, contra Aquilonis atrocissimum spiritum, quem divina Pagina vocat diabolum n: eo ergo devota rogat se solo tenus coram beatissimæ Mariæ deponi æde, & basilicam sancti Testis o sibi ostendi: qua demonstrata, sic eum invocat mixto gemitu precatibus.

[78] [eodem morbo laborantem,] Ecce gloriosissime, ad te, Prudenti, ut diu exoptavi, advenio: & nisu, quo possum, desideratissimam artuum tuorum domum a longe saluto, & o utinam proprio incessu ad eam percurrere valerem! sed heu infelix! facinoribus meis præpedientibus, utpote utriusque cruris privata gressu, vadere non queo: subveni ergo miseræ, Martyr piissime, & reforma usum gradiendi jam pene in semi-mortuo corpore, quoniam satis jam credo, te posse.

Talibus exorans, & fundens talia plorans,
Longis pressa malis finiverat hæc monialis.
Protinus audivit Sanctus, quod Nonna petivit,
Mox etenim nervi gaudent sua per loca sterni.
More suo venæ turgescunt sanguine plenæ:
Arteriæ rursum discunt, se tendere sursum.
Omnia, tecta cute, prisca valuere salute.
Tum mulier nisu facili (mirabile visu!)
Exilit a lecto: properat gestamine recto;
Quodque viæ restat, pedibus currens cito præstat;
Donec perveniat, satis votis ubi fiat.

Redditis ergo Deo beatoque Martyri pro recepta sospitate gratiarum actionibus, alacris suam redivit in patriam, longo post incolumis tempore vivens, sed quoniam sanitatem corporis & affluentiam rei familiaris vitiorum plerumque comitatur pestis, cœpit iterum deliciose vivendo voluptatum involvi volutabro. Cum ecce repente recidiva paralysis incumbit, acrius, quam dudum corripiens membra.

[79] Afflictabatur itaque vehementissimi doloris angore, [semel ac iterum] & inter cruciamenta anheli spiritus conscientia scelerum magis compungebatur. Nec prorsus spe medelæ amissa, ad optime sibi notum recurrit Medicum: nam pene sine ullo temporis interstitio Prudentius in pectore, Prudentius fervet in ore; tandem vero denuo relata Besuam, Sanctoque præsentata, quem diu sitiverat, ante ejus aram tota prosternitur corporis contracti strage. Deinde frontis lumina, & palmas conjunctas tollens ad alta, has erupit in preces:

Rex & Redemptor omnium sanctissime,
Qui cuncta cernis sempiterno lumine,
Succurre, quæso, te roganti morbidæ,
Multo tibi, quæ displicet, peccamine:
Per testis insignis preces Prudentii,
Cujus levamen jam probarunt plurimi:
Quos inter ipsa clarius cognoverim,
Quæ jam per illum tracta lectum liquerim.
Qui summa cæli regna Martyr possides;
Et, quidquid oras, a Deo mox obtines;
Dignare clemens his favere fletibus,
Quos fundo fessa plurimis angoribus.
Adium gravata ponderoso crimine:
Non erubesco vulnus altum pandere,
Quæro medelam de nefando vulnere,
A te scio, quem posse statim dedere.
O sancte Martyr, nunc adesto supplici,
Priscam salutem conferendo corpori.
Depelle sævam cruribus paralysim,
Pro qua fuganda nunc gemens advenerim.

[80] His peroratis, illico pristinæ redditur incolumitati, tunc devote Christo Martyrique repensis gratum præconiis, [curat; uti & puellam, ob violatum Sabbatum] propriis ad sua lætatur remeare plantis, quæ alienis eo devecta fuerat: vere, ut ait divinus Vates, “Mirabilis Deus in Sanctis suis p”, gloriosus in Majestate sua, faciens prodigia. Cum omnia Conditoris æterni opera mira recte possint vocari, utilissima tamen dispensatione quædam non majora, sed inusitatiora congruis reservavit temporibus; quæ tamen non idcirco mira dicuntur, quod contra naturam fiant, sed quia extra consuetum naturæ cursum divina virtute proveniant, facultatemque transcendant humanam; ut cæcis visum, claudis gressum, chiragricis manuum reformare usum. Quæ nostrum sæpe fecisse Prudentium, ut dicitur, lingua fatetur mutorum: nam quædam adolescentula, Besuæ ancillari mulieribus solita, dum Sabbathi decima hora q, lapide politorio, quem Liscam r rusticæ vocant, muliebre verteret indumentum, amens subito effecta est, sensuque quinquepertito funditus viduata, quasi mortua jacebat, ipso videlicet lapide, quem tenebat, firmissime adhærente dexteræ: nec immerito. Si onim in Hebraïsmo carnalis Judæus, cujus præmium ventris saturitas est, quot hebdomadibus sabbatizat a bono etiam opere, quanto magis spiritalis Christianus sabbatizare debet a terrena actione ob Vigiliam Dominicæ Resurrectionis s.

[81] [divinitus punitam.] Quod quia hæc non fecit, justissime tali meruit percelli ultione. Hoc autem sæpenumero Divinitas solet exercere, ut per unius publicum supplicium corrigatur latens temeritas multorum; unde, ut & illius puellulæ multatio errantium fieret emendatio, illico rumiger Notus hujusce rei per totum insonuit burgum: advolant agmina promiscuæ plebis ad contemplandum in muliercula justum judicium æterni Judicis; metuit quisque in se, quod in ea perpendit fieri: nec mora: concurritur ad Prudentium, flebiliter pectora quatiente singultu: oratur Vir beatus, ut miserrimæ clementer subveniat adolescentulæ: continuo Sanctus, ut canit Propheta regius, “Respexit in orationem humilium, & non sprevit precem eorum, ut scribantur hæc in generatione altera t.” Nam mox redditur juvencula integre sensui. Sed, ut gratius cæleste beneficium foret, lapis ille, quo sacrum violabatur Sabbatum, tenaciter palmæ inhæret. Ad ultimum vero tendit ipsamet ad sacratissimum Medicum, comitantibus plurimis, & multas profundens lacrymas suppliciter rogat, ut, pœnali decusso impedimento, liberam sibi restituat dexteram: spondetque, se deinceps sabbatismum perenni custodituram observantia, si absolveretur: longos finierat flendo precatus, illi durus erat quippe reatus, & justum fuerat, flendo lavari, quod stulte potuit commaculari. Nec differt Domini Testis adesse tanto mœstitiæ pondere pressæ, excussus lapis it concitus extra, exultat mulier sospite dextra. Circunstans populus plus stupet ista, quam fari valeat Plato Sophista. Laudatur dominans Omnicreator, humani generis rex & amator, Martyr posse satis commemoratur, qui nutu facili sic operatur.

ANNOTATA.

a Civitas est archiepiscopalis in comitatu Burgundiæad Dubim fluvium, Gallice dicta Besancon.

b Vesontionensem sedem tenuit ab anno 1117 usque ad annum 1134, ex Sammarthanis.

c Id est, Vesontionensis.

d Quatuor hoc anno concilia in Gallia celebrata memorat Harduinus tom. 6 Conciliorum part. 2, col. 1117 & 1118, Carnutense, Claromontanum, Bellovacense & Viennense: adde igitur & Vesontionense.

e Alias Dubis dicitur, Gallice le Dou.

f Sed non Francorum Apostoli. Vide num. 57 Comment. prævii.

g Castelli hujus notitiam non habeo.

h Divionenses aliquando S. Prudentii reliquias sibi retinere voluisse, vidimus supra num. 40: quando idem conati sint Vesontionenses, nescio.

i Nec ista mihi notior villa est.

k Birota vehiculum est duabus rotis constans, Gallis Brouëte.

l Joan. 8, ℣ XI.

m Deus quidem peccata hominum morbis non raro punit: hinc tamen non efficitur, id isti sanctimoniali accidisse: at quod de ea Teobaudus ait, habuerit forte aliunde perspectum.

n Videtur alludere ad illud Jeremiæ cap. 1, ℣ 4 Ab Aquilone (qui diabolum hic ex Teobaudi mente repræsentat) pandetur omne malum super habitatores terræ.

o Id est, Martyris.

p Psalm. 67, ℣ 36.

q Vespere post Occasum solis, & pridie diei Dominicæ, cum ab operibus servilibus olim erat etiam abstinendum. Factum non valde absimile habes Sæc IV Benedictini part. 2, pag. 235, num. 38, & tom. 2 Januarii pag. 106, quod in Translatione S. Genulfi, circa annum 870 facta, ita describitur: Quædam etenim mulier, Tethberga nomine, dum messis tempore die Sabbathi, jam illucescente ipsius diei vespera, in Resurrectionis Dominicæ prima Sabbathi, ex multiplicatis manipulis mergeten (merges manipulus segetis est, ut ibidem notatur) colligare nititur, subito digitis in volam deflexis, ac erumpente sanguine, audax manus & misera diriguit.

r Instrumentum, quo quid politur, Cylindrus Veteribus, Gallis Lisse, ait Cangius.

s Resurrectionis dies quælibet dies Dominica olim dici consuevit.

t Sic fere Psal. 101, ℣. 18 & 19.

* forte meis

CAPUT II.
Inter alia miracula tribus mortuis vitam reddit.

[Mulier chiragricæ,] Quamplura ipsiusmodi facta sacro intexerem volumini, ni vererer fastidium ingerere auditori: sed de plurimis pauca, & de ambiguis certissima sunt revolvenda. Mulier quædam honesta familia oriunda, ut ipsa asseverabat, de castello, quod Gagnorri a (ut vulgariter loquar) nominatur, crudelissimam incurrerat chiragram: quæ scilicet passio adeo atrociter utramque corripuerat manum, ut, digitis in palmam complicitis, ungues prope toti macilentæ illaberentur volæ. Cruciabatur autem infelix mulier acerrimis tortionibus, nec ullus ei omnino medicinali poterat subvenire remedio. Taliter ergo septem transactis aristis, Prudentii gloriosa visitatur opinione, protinusque credula, spe recipiendi sospitatem inducta, cum plurimo comitatu ejusdem Martyris expetiit ædem: cui tandem proximans, illico recidivam meruit adipisci sanitatem, ita ut pro libitu, multis intuentibus, digitos vel extenderet vel complicaret. Erat autem, quantum meminisse queo, ea dies Parasceve, ante Christianum Phase. Quod divino provisu ita gestum fuisse, nemo sanum sapiens ambigere debet: ut scilicet, quo die sydereus Agnus purpurea passione a pœnis Averni totum eripuit mundum, eo etiam adimeret uni fæminæ corporale contractarum manuum per Martyrem detrimentum.

[83] Quid autem gestum sit sequente Dominica, luce videlicet, [cæco,] qua Divinitas, sacris beatorum Patrum reseratis bustis, carneque resumpta propria, cum pompa nobili redivit ad Superos b, devotus festinat pandere stylus. Homo quidam, utrorumque privatus lumine orbium, Sabbato, quo Verbigena Imperator in tumulo quievit, ad sacram Martyris adductus est basilicam. Erat autem (ut ipse fatebatur) incola castelli, quod populariter Vesol, Latine vero Visorium c a videndo, eo quod in editissimo constitutum a longe videatur, congrue potest appellari; qui pro re, qua venerat, sollicitus, coram beatissimis pignoribus pervigil tota nocte excubat, clementiam Sancti indesinenter interpellans, ut sibi umbrosæ frontis amissum restituat habitum ad gloriam communis Conditoris.

Talibus instabat cæcus, lucemque rogabat,
Ut micuit mane, micuit virtus pia plane,
Lux nitet orbato, visu penitus reparato.
Missa canebatur, tibi gloria, Christe, dabatur,
Quam tibi dixerunt, qui natum te cecinerunt.
Auxit & Hilarius præsul, vox mellea cujus,
Quando refulserunt orbes, radii micuerunt,
Laus reboat Christi, lumen qui reddidit isti.

[84] [contracto præsentem opem confert; puer] Puer quidam de villa, quæ Fundrimacus d nuncupatur, originem ducens, secundum (ni fallor) tertii lustri jam percurrens annum, a parentibus Prudentio spe recuperandæ sospitatis delatus fuerat. Erat enim crure reflexo adeo damnatus vestigio, ut monstruose taxillus natibus inhæreret, qui, cum paucis diebus coram beati Martyris artubus divinæ pietatis exoraret viscera, sanitatis sibi restitui gaudia, sacratissimo interveniente Prudentio, incessum recepit, ex integro grates debitas rependens cælesti beneficio. Quod qui viderunt, Domino grates retulerunt. In villa, quam longe superius Lucum e dixi nominari, hujusmodi gestum fuisse miraculum, pro certo accepi. Mater cum filio, ter quaternos habente annos, molendinum adierat. Quæ, dum molendi occupatione detenta, toto studio necessariæ rei incumberet, puer circum gestiendo lascivis (ut illa ætas assolet) motibus, ultro citroque agebatur. Dumque leviter fertur, antiquo impellente hoste, fluminis, quod Tyla f dicitur, alveum incidit, ea videlicet parte, qua violentissimo impetu rapax in rotam cogitur amnis. Quo mox genitrix comperto, Prudentium inclamat, ut sibi prolem conservet incolumem: interea parvulus, volucri susceptus ab unda, velocissime, priusquam humana posset succurrere manus, in canalem pertrahitur, ubi ad rotam volubiliter circumagendam tota vis incumbebat aquæ, ut nulli penitus dubium esset, rotali circumactione & attritione puerilia discerpi membra, ossaque tenera minutatim dissolvi in frusta.

[85] [ut conteratur, impedit;] Quod fieri potuisset, nisi Prudentii, imo vero Dei omnipotentis virtus propter Prudentium affuisset: quæ miro rerum ordine pueri providit tutelæ. Protinus siquidem (mirabile dictu!) rota in altum sublata divinitus, ut sic dicatur, non ausa est artus lædere pueri, qui a matre beato commendatus fuerat Martyri. Igitur hoc modo ingenti elapsus periculo, tandem a concurrentibus abstrahitur vado rapaci puer illæsus, mirantibus cunctis de insperata sospitate illius. Quantas tunc laudes piissimo Conditori, quantas etiam retulerint sacratissimo Martyri præsentes, viso tanto miraculo, lectori relinquere decrevi ingenioso. Denique super hoc facto, dum ego quoque aliquamdiu dubius hæsissem, accersitis his, qui interfuerant cum eo, in quo gestum fuerat signum, rei, ut relata est, ab eis edoctus seriem, credulus tandem Martyris erupi in laudem. Pharisaïcæ quippe incredulitatis crimen sum arbitratus (ut est re vera) divinis non credere virtutibus.

[86] Vir quidam, Humbertus nomine, de villa, quæ vocatur Roseria g, sinistra captus fortuna, in castellum, quod Visorium h, a videndo scilicet, [captivum liberat:] jam antea appellari fassus sum, in captivitatem abductus est, ibique vinculis & ergastulo crudelissime mancipatus, qui, cum per aliquot dies ligaminum constrictione, invisa solitudine, tenebrarum horrore & diutina confectus esset esurie, ea, quæ urgebat, compulsus necessitate, Prudentium, ut liberetur, assidua cœpit voce implorare; nec ei opitulari diutius Martyr differt benignissimus. Protinus siquidem adest supplici, laqueos nexuum dissolvit, compedes obterit, claustra patefacit, custodes letargico somno comprimit, liberum evadendi aditum per omnia tribuit, iter dirigit, ad domum propriam fugacem reducit. Qui captus, sed jam solutus, ubi plenaria potitus est securitate, de apparatu itineris ad Prudentium cœpit pertractare. Concipiensque dignissimam egregia laude sententiam, Si (inquit) truculento prædoni, qui me ob extorquendas opes meas ceperat, coactus multa dare volui pro mea redemptione, quanto magis nunc gratis liberatus, Ereptori meo aliquid generosi muneris libentissime debeo conferre cum gratiarum actione? Et quidem ingratus divinis beneficiis existerem, si ei, per quem evasi, grates debitas rependere negligerem; sed rursus sacra prohibeor lege Dominicis conspectibus vacuus apparere. Proinde quærenda est votis Sanctoque conveniens oblatio, quæ tametsi non ex pari, quantulumcumque tamen, in me collato cælesti respondeat beneficio.

[87] Hæc effatus, jubet illico fieri vasculum argenteum, [portenduntur monacho Besuensi] satis operose deauratum, ut Dei Jesu Carnis & Sanguinis mystica libetur victima ante sacratissimi Martyris pignora. Quo facto, præparatisque viæ sumptibus, ad famosissimum Prudentium contendit gressus, grates meritas persolvit laudum, pulcherrimum effert donarium, quasi suæ liberationis pretium. Ora multorum aperit in Martyris præconium. Denique calix ipse ibi multis permansit diebus ad virtutis testimonium. Mira quidem hactenus relata sunt, sed multo mirabiliora subnectentur. Quidam monachus noster, nomine Guido, qui postmodum ex accidente agnominatus est Calvus, tempore quodam ejusdem loci, cujus supra meminimus, scilicet basilicæ beati Martyris gerebat custodiam, qui, cum se in Vigilia Dominicæ Ascensionis illic sopori dedisset, vidit quasi arborem quamdam, proceræ satis staturæ, ab imo faciei altaris, in quo quiescebat Sanctus, exurgere ramis, floribus ac frondibus partim purpureis, partim vero niveis ineffabili pulchritudine decoratam; sed pars purpurea, inclinatis cervicibus, versus altare humiliter deflectebatur, veluti sacratissimam adoraret thecam. Altera vero, rami videlicet lactei, versus ecclesiæ januas quasi ad populum protegendum protendebatur, nimirum divinæ miserationis obumbraculum portendens, quæ prope futura erat super his, qui variis vexabantur incommoditatum valetudinibus.

[88] In crastino enim die, videlicet ipsius sacratissimæ Ascensionis, [miracula S. Prudentii plurima, brevi tamen post tempore facta,] dum sacro-sancta Missæ ibidem celebrarentur Officia, duo cæci diu amissum receperunt lumen; alter scilicet, sacerdote “Gloria in excelsis Deo” inchoante; alter vero “Credo in unum Deum” incœpto: ad ultimum autem paralyticus quidam, priusquam eadem finiretur Missa, sospitatem plenissime adeptus, gratias omnipotenti retulit Medico. Quid plura? Mira plane dicturus sum & quæ incredibilia forsitan videantur aliquibus; sed vera esse, jurejurando idem asseverabat monachus, cui profecto fidem abrogare, inconsultum videtur, quod ab ipsa videlicet hora, qua plane illa salutaris arbor imaginaria in somno visa est usque ad Octavas sanctæ Pentecostes, diebus scilicet decem & octo, quotquot ad locum ipsum venerunt spe sospitatis recuperandæ, quamlibet diversis gravibusque detenti ægrimoniis, continuo pristina incolumitate integerrime recepta, divinam magnificantes munificentiam, gratulabundi repatriabant. Quos etiam viritim istic revolvere, majorem operam videtur exposcere, cum nos ad alia tendere celebriora tempus seriesque susceptæ narrationis ammoneat.

[89] [qui tres] Divina dignatio magnificis jugiter extollenda est præconiis, quæ suis devote obsecundantes præceptis tanta munificentia solitæ remunerat liberalitatis, ut non tantum post busta eos apud se in Superis promissa donet beatitate, verum etiam in conspectu mortalium (si fides poscentium non hæsitet) persæpe miraculorum glorificet exhibitione. Quod liquido patere ex his, quæ præmissa sunt, opinor: verumtamen, ne cui post illa incredulitatis superflua subripiat * astutia, quædam subdere libuit præscriptis non minus nobilia. Puerulus quidam Bisuntici territorii, de villa videlicet, quæ Cromariacus i dicitur, dum cum comparibus (ut assolet fieri) super littus Lingonis fluvii k, rapaci illic unda præterfluentis, luderet æstivo tempore hora fere diei tertia l, pede lapso, præceps corruit in amnem. Nec mora; rumor sinister vulgus promiscuum ad locum doloris conflat: accurrunt etiam non segniter infausti parentes. Quæritur luctuosa sub æquore præda, incassum die tota rimantur gurgitum intima. Interea Phæbo jam pene sub Oceano roseas contegente comas, dum toto fluminis fundo rapaces conti pendulæque discurrerent fuscinæ, corpusculum tandem obuncatum ad ripam protrahitur. Quid plura? De sepultura pertractatur; quæ siquidem spes posset inesse vitæ, cum tamdiu latuisset sub æquore? At vero, dum miserabile præparatur sarcophagum, inter amarissimos lacrymarum singultus orbata genitrix Prudentii recordata, flebiliter eum compellat, uti sibi solita miseratione extinctum restituat pignus. Jungitur supplicanti circumflua populatio, Sanctumque in commune sollicitant, quatinus pueri gelidis vitam refundat artubus, suis meritis petentibus. Flectitur tandem Omnipotens pictas Martyris almi interventibus, infusaque tenero cadaveri anima, frigidas facit recalescere medullas.

Concipit extemplo vitales mortuus auras:
Concutitur sedes animæ, fibræque tepescunt:
Erigitur sospes, sedet, ambulat, utitur esca.
Plebs ea miratur, Sanctumque Dei veneratur.

[90] [posterea pueros] Quidam nichilominus adolescens, ab eisdem partibus oriundus, ardentissima correptus febre, ultimum efflavit halitum; moxque, ut moris est, ablutum cadaver funereis obvolvitur sabanis m, & astringitur institis, totaque nocte mœstis custoditur excubiis. Aderat autem mater, gemina viduata infeliciter urna, viduitate, inopia, senio, mœroreque defunctæ prolis nimium confecta, irremissis super filium ejulans plangoribus, Prudentiumque beatum creberrimis interpellans rogatibus, quatinus sibi unici reddat affectum pignoris, lumen scilicet oculorum suorum & baculum miserandæ senectutis. Quid diutius immoror? Jam mane inclaruerat, nec vetula hujuscemodi fatiscebat clamoribus, cum, ecce, ab altithrona Majestate propitia egressa jussio imperat, viduæ restitui extinctam sobolem, ad gloriosi Martyris cumulandam laudem.

Illico more suo, fusus per viscera, flatus
Membra calore fovet, gelido durata rigore.
Fervidus efficitur circum præcordia sanguis:
Evigilant sensus; animus sibi vendicat illos,
Pondere quos letum valido depresserat ante.
Palpitat, ora movet, surgit, sedet, oscitat alte,
Funereas stupet induvias, gressusque ligatos.
Attoniti vigiles tanta novitate pavescunt.
Hic fugit, ille manet; verum timor urget utrumque:
Solvitur, erigitur, citus ecclesiam subit, orat,
Lætus agit grates Domino, per gaudia plorat,
Glorificat Sanctum, quod contulerit sibi tantum
Lætitiæ, munus solvit post lugubre funus.

[91] Nec istos tantum, sed etiam quamplures pristinis eum restituisse artubus, [æ morte] processus assignabit cœptæ orationis. Nam Guatterius quidam, noster Burgensis, agnomine Canicula, per ipsum sanctum Martyrem reddi filium sibi, nomine Simeonem, & experiri meruit & gratulari: qui videlicet puerulus, dum lascivæ ætatis gestibus cum coævis super pontem Besuæ fluvii n luderet, pede lapso, præceps corruit in amnem, teneraque exigui corporis virtute succumbente, illico rotabundus procul rapaci provolvitur unda. Nec mora; lugubris percrebuit rumor, parvulis, qui casui interfuerant, ubique diffamantibus. Accurrunt orbati parentes, ac longis vacuas implent clamoribus auras; quibus auritæ utriusque sexus, diversæ ætatis & conditionis phalanges misera prorsus rerum facie permixtim voraces proruunt ad aquas. Quærit pollinctor fluctivagus enecti cadaver pueruli, difficulterque repertum devehit ad littus. Eo viso extincto, centuplicantur lacrymosi clamores; statim denique genitor cum matre, super exanimes nati artus ruentes, pene vitali destituuntur igne.

[92] Quid plura? Funebres parantur induviæ cum poliandrio o: [ad vitam revocat.] neque enim in pectusculo quidquam vivum saliebat, sed omnia vitalium sibrarum æterno dedita frigori sentiebantur. Tunc itaque præsentes, quibus mens sanior aliquantulum a dolore inerat, corpusculum ferri Prudentianam persuadent ad basilicam. Protinus fertur, toto prosequente burgo. Interea mater ad beatum cum lacrymis convertitur Martyrem, amplexa pignoris algida membra, pluribusque eum compellans precatibus, ut sibi unicum reformet affectum, exaudiri promeruit. Junguntur obsecranti populares cunei; favet Testis piissimus piæ supplicum postulationi; surgit mortuus de funere, fletus vertuntur in gaudia, tristes singultus in divina præconia: cujus rei mirificæ testimonium perhibere etiam nunc pene totus Besuanus valet burgus cum eodem resuscitato, adhuc superstite. Nam postea plures vivens annos, propemodum usque ad senium beatissimo Martyri grates rependendo, devotum exhibuit animum. Vere (ut olim antiqua cecinit Prophetia) “Dominus mortificat & vivificat, deducit ad inferos & reducit p.” Quod videlicet oraculum, quamvis anagogica obumbretur majestate, tamen & ad literam recte posse intelligi, patenter declarant ea, quæ retuli hactenus.

ANNOTATA.

a Locus mihi ignotus.

b Resurrexit a mortuis tum quidem; sed post dies 40 ascendit cælum.

c Hanc vocem Teobaudus effinxisse videtur: in Chronico S. Benigni Divionensis, ad annum 1052 perducto, apud Acherium pag. 470 Vesullum dicitur. Est autem oppidum comitatus Burgundici in declivi ardui montis situm, cujus vertici castrum olim oppidi tuendi causa fuit impositum.

d Ubi situs sit hic locus, ignoro.

e Vide cap. 1, lib. 3, num. 45.

f La Tille Gallice: fluit non procul Besua.

g Vicus ad Vigennam fluvium non procul Besua.

h Vide lit. c hic.

i Videtur vicus Cromary in comitatu Burgundiæad fluvium, de quo proxime.

k Fluvius est comitatus Burgundiæ, ortus in limitibus Lotharingiæ & Gallice dictus Lougnon vel Ougnon, Latine Ligno.

l Sub horam nonam matutinam more nostro civili.

m Seu linteis, pannisve, quibus defunctorum corpora involvebantur.

n De Besua fluvio vide Teobaudum supra num. 38.

o Polyandrum apud inferioris ævi scriptores etiam unius tantum hominis sepulcrum est.

p 1 Reg. cap. 2, ℣. 6.

* an subrepat?

CAPUT III.
Aliud mortui ad vitam revocati miraculum; quid huic mox a morte acciderit: Teobaudi ad lectorem epilogus.

[Nobilis cujusdam, animam agentis, uxor] Aliud quoque miraculum longe majoris gloriæ celebratum tertia feria Dominicæ Resurrectionis fuisse, didici, de quo non unum solum, sed trecentos producerem testes, si quis in eo aliquo dubiæ fidei promoveretur scrupulo. Neque enim in humili, sed in celeberrimo gestum est loco, in castelio scilicet, quod Dolum vocant, a dolo fortasse, quod ipsi oppidani dolis creberrime utantur a. Est namque ibi (ut non semel palam patuit) erga rotabundos b in honorem comites infidum variumque hominum genus; modo huic, modo illi manus dans. Quidam ergo ejusdem castri indigena, genere, proceritate, fama, moribusque præclarus, ardentissima correptus febre, diutinaque fatigatus ignitæ attritionis cruce, extremo cœpit agi spiritu. Tunc eam, quæ imminebat, pertimescens æterni Judicis discussionem, peccatis sacerdoti patefactis, Viaticum Christi devote percepit. Interim vero, dum arcta depresso pectore trahuntur suspiria, conjux ejus, atrocissimi mœroris sauciata mucrone, noctes diesque continuis ducit in ejulationibus; cum ecce, inter amaros fletuum singultus Prudentium Divinitas ei revocat in memoriam: jam enim mellifluum ipsius nomen telluris remota salutifero consperserat odore, maximeque illis in partibus. Nam cum multis Martyris nostri virtus nota charaque habeatur, tum præcipue, nescio, quo merito, gentibus, trans Ararim c degentibus, tanto effertur venerationis amore, ut, excepto Deo & Virgine Matre, nihil supra.

[94] Itaque assumpta insignis Prudentii cum lacrymis mentione, [S. Prudentii pro illo opem] intimo præcordiorum rugitu pene singulas interrumpente dictiones, hoc modo dolori vocem accommodavit. Gemma cælitum præfulgida, polo terraque Phæbeis solibus præclarior, gloriose Prudenti, confer opem michi miserabili, ne caream (quod timeo) conjugalis socio thori, in quo spes mea ac solamen totius transigendæ vitæ recumbere dignoscitur. Celeberrimum siquidem inter eximios Sanctorum nomen in his jam provinciis habere meruisti. Quoniam innumeris hactenus apud nos (ut aiunt) virtutibus enituisti, quibus animata ad credendum (nihil quippe tibi impossibile credo) pietatis tuæ imploro viscera. Hoc solum, hoc (inquam) unicum a te, Clementissime, deposco supplex beneficium, ut michi meum reddas virum, quem mors immatura vitalibus pene jam excludit auris. Deinde conversa ad conjugem, ultimo anhelantem flatu, Te, te, inquit, marite, piissimo trado Prudentio, quatinus ei perenni servias hominio d, si te eripuerit a mortis, quo sub celeritate raperis, exterminio.

[95] His dictis, funem stupeum, ad longitudinem viri factum, [primo quidem frustra implorat: sed, dum mortuo] ejus circumligat collo, per illum quodammodo sancto Martyri eum delegans ut servum, nec ideo tamen infirmus convalescit; sed sicut olim Deitas, sub mortalibus latens membris, amico languente Lazaro e, ad tempus distulit adesse, ut postea defuncto majori subveniret miraculo: ita & isti, adhuc viventi, Martyr ad auxilium differt adesse, quo postmodum, illustriori ope resuscitando eum, clarius innotesceret orbi. Quid moras innecto? Moritur, abluuntur exanimes artus, facies lugubri obvolvitur sudario, manus gressusque ligantur instita, & cadaver, funereo obsitum sabano f, ultima desperatione conclamatur, continuoque per totum castrum doloris acerbissimi ferale diffunditur justitium g; erat enim plurima opum atque consanguineorum fortunatus copia. Personant itaque tragœdiæ muliercularum, singula (ut fit) mortui insignia in planctus revocantium. Quid multa?

Nox abit insomnis: defunctum turba flet omnis:
Crastina lux aderat, Phœbi calor arva replerat,
Mœstis non pulchrum foditur, sed turpe, sepulchrum.

Denique cadaver imponitur sandapilæ; advenit presbyter, ut illud elatum perferat ad ecclesiam, ubi pro animæ ipsius remedio divini Sacrificii libetur oblatio.

[96] Interea mortui uxor (nec jam uxor, quæ conjuge carebat) cœpit cum amicis confabulari de apparatu prandii ejusdem sacerdotis & clericorum, [funus paratur, nec illa Sanctum interpollare desinit,] qui sacro de more Officio tristes prosequebantur exequias. Tunc inter ejusmodi colloquia, impatientissimo mœroris vulnere compuncta, lugubres taliter profundit voces, cunct adstantibus ei ingenti silentio velociter locum dantibus.

Ecce mœsta cogor loqui letho de convivio,
Cum instet mihi deflenda conjugis amissio.
O certe nimis crudeles & funestas nuptias,
Quas acerbus facit dolor mortis ad exequias!
Dum, Marite, tibi nupsi, festas dapes egimus:
Nunc, a me te separato, prandia parabimus?
O beate vir, Prudenti, te spem meam feceram,
Et maritum tibi meum, sicut servum, dederam,
Ut donares, adhuc eum in terrenis vivere,
Sed, ut cerno, non dignaris aures ad me flectere.
Potes quidem (nec discredo) mortis jura solvere:
Verum obstant culpæ meæ; heu jam mihi miseræ!
Lugens ad te deportabo lumen, quod paraveram;
Sed meum virum non ducam, quem tibi advoveram.
Restat unum horum duum, pie Martyr, facias,
Si ad meos planctus mœstos dignanter aspicias;
Aut me simul cum marito mortuam des mortuo,
Aut eum pro tua laude thoro reddas viduo.
O amici! postulate Martyris auxilium,
Quatenus mihi reformet unicum solatium.

[97] [vivum recipit maritum,] Cum his itaque similibus super charissimi conjugis ora mulier incumbens, quereretur, vultumque, oppanso velo absconditum, irriguo lacrymarum humectaret nimbo, populositas circumflua, miseratione nimia super his concussis visceribus, egregium humiliter sollicitat Prudentium, ut naturalem gelidis artubus, remeante vita, infundat flatum benigno interventu. Talia illis orantibus cum fletu,

Horrida mors prædam refugax dimittit amatam:
Vivificus fomes vitam dat corde locatam.
Algida membra vigent, flatu pulmone levato:
Spiritus omnis adest homini, jam morte gelato:
Jam quatitur cerebrum, gelida recalendo medulla:
Jam caput erigitur, surgensque sedet, mora nulla:
Oscitat & plangit: stupor ingens agmina tangit
Atque pavor multus: nudatur denique vultus,
Brachia solvuntur, pedibus funes adimuntur,
Ac animata caro signo stat vivida claro.

[98] [summo consanguineorum stupore & gaudio:] Quo viso, parentes, uberrime præ gaudio rigantes genas imbre oculorum, magnisonas Christo referunt gratiarum actiones, qui per beatum Martyrem tot tamque mirificas dignatur exercere virtutes. Tunc, eadem comitatus populi caterva, vivus & incolumis ad ipsam tendit ecclesiam, gratiarum redditurus præconia, ad quam ferri parabatur lamentabili feretro, funebria supreme excepturus solemnia. Nec mora, paratis itineris sumptibus, cum fratre & uxore alacriter insignem adit Prudentium; vota solvit benignissimo Suscitatori, quæque, prout erant justa *, monachis percunctantibus evidenter edisserit, inter quæ privatim curioseque perquisitus, quo, pectoris ligaminibus resolutis, membrisque penitus exutus, fuerit abductus; graviter suspirans, sic fari est exorsus. Hæc, quæ a me sciscitamini, non sine quodam ineffabili futurorum timore revolvuntur; nam, dum quantis, mortalem notionem excedentibus, tormentis anima solvatur a corpore, recordor, totus pene immensa formidine a naturali artuum compage resolvor. Sed quoniam hæc ultro cuique in ultimis satis innotescent, cætera expediam.

[99] Exutus ergo corporis retinaculis, & a quodam, [qui, quæ animæ suæ,] quasi primo elegantissimæ juventutis flore vernante, exceptus, innumeris tartareorum spirituum circumfundor legionibus, ad quorum staturas proceritate incredibiles gigantes comparatos existimabam pumiliones. Hi me jaculis flammantibus, variisque pilorum impetebant missilibus: sed is, quo ducebar, ignoti generis armaturæ tegmine clipeatus, cuncta umbone (ut erat) divino retundebat hostium spicula, persæpe michi nimium formidolose inculcans, ne vererer. Interea Plutonici regni umbriferam ingressi regionem, quamplures ibi, immanibus subditos suppliciis, a teterrimis quibusdam spiritibus acriter torqueri intuitus sum; quorum nomina, ne non credantur, non insipienter (ut reor) silentio mancipare decrevi. Carnifices autem crudelis istius officinæ, viso me, impias ad momentum continentes dexteras, dicto citius advolant cum horrisono clamore; cupiebant me nempe diris subigere tormentis. At Ductor meus minaci infrendens authoritate, Absistite, inquit, mortis æternæ ministri, animam, meæ creditam tuitioni, inanibus territare minis, quam ob id dumtaxat huc devenisse, constat, ut essentiam vestri visu perdisceret regni, non ut particeps immeritus fieret amicæ vobis perditionis.

[100] His perterriti satellites stygii concite per cæca illius pallida abyssi silentia diffugerunt: [a corpore separatæ,] nos vero tandem densissimas Cocyti abrumpentes nebulas, in floridos semper virentis campi cespites evasimus, ubi, cum intenta contemplatione defixus, beatissimorum spirituum, illic perenni festivitate tripudiantium, summopere exoptarem ammisceri choreis, subito, qua, nescio, de causa cœptum reflectimus gradum. Ad quod ego subtristis effectus, tardiori regrediebar molimine. Id Prævius itineris illico perpendens, causamque mœstitiæ ad plenum intelligens, ad me conversus, jocundissime interrogat: Quid, inquiens, contrario mentis incursu tantis perturbatus es? Cui mox humili respondi voce: Domine piissime, quem nichil latet, cupiebam istis felicissimis conjungi cœtibus. At ille, modice severior; Non hoc, ait, huc usque accessisti, ut his adsciscaris; sed, ut quid timere, quidve sperare debeas, clarius addisceres. Ideo denique tibi flammivomas baratri cavernas, multiplicesque criminosorum cruciatus, nec non & eorum, qui cælestibus fideliter paruerunt edictis, faustissima ostendi conventicula, ut hoc devitans, illud appetens, mores tuos corrigas, verba modereris, actus ex integro ad suprema dirigas.

[101] Nunc autem meæ concessum est divinitus intercessioni, [spectanda oblata fuerint, enarrat.] quatinus adhuc rebus labilibus intervivas, propriis resumptis artubus, ad præfixum immutabili dispositione diem victurus. Ego quippe ille sum Prudentius, qui Omnipotentis munere apud homines plurimis dudum clarui virtutibus, quemque conjux tua devotissimis sine intermissione pulsat ploratibus, ut tibi adhuc vitales impetrem auras coram Domini Christi obtutibus. Ego, inquam, ipse sum, cui languens pridie redditus fueras, fune circumdato collo, ideoque te, egredientem a corpore, mitibus excepi ulnis, & a cunctis inimicorum protexi sagittis. His aliisque explicitis, mirabilis ipse Prudentius, ignoro, quo rerum ordine moribundis me inserit iterum membris, totamque, qua diu ægrotaveram, subito depellit febrem. Interdum vero uberi solemnizo lætitia, quando scilicet ad mentem revoco visionis ac verborum illius nectaream dulcedinem. Erat autem, prout reminisci valeo, indutus ostrea interula, guttulis per loca pulcherrime superlita criseis h; nam multum præ nimio divæ claredinis fulgore intueri vix poteram. Hæc & alia plurima secrete referebat peritioribus, quem eximius resuscitaverat suis meritis Prudentius i.

[102] [Teobaudi de miraculorum utilitate & fructu epilogus.] Hæc de innumeris Sancti virtutibus, ne pio tædium ingeratur lectori, stylo mandasse sufficiat. Sciendum vero, non parvam utilitatem esse miraculorum, præsertim hac tempestate, quando, abundante iniquitate, refrigescit charitas multorum: nam nisi per signa & prodigia plerique hominum duricordes ad meliora converti nesciunt, quippe cum nonnisi per ea mundus Christo credidisset. Quæ nunc quoque ad hoc fiunt, ut his pravus animus ammonitus ad vitæ rectitudinem convertatur; ex quo enim ad Superos Astræa recessit, hoc est, fides, pax & justitia a mortalium pectoribus sunt explosæ, nihil magis inter hujus procellas sæculi tumultuantis prodest ad correctionem morum, quam divinorum exhibitio signorum, quibus mens humana concussa ad se cognoscendam revertitur.

Te supplex rogitat, de te qui talia scripsiT,
Etherea regnans, sanctissime Martyr, in arcE,
Obtineas illi veniam pro crimine multO,
Barachiam faciens sobolem, veri quoque JacoB.
Aspera quæque fuga, nocituraque cuncta relegA;
Ut sacris junctus choreis in cælite cœtU,
Divinis odis jubilet modulamine DaviD.
Vita, salusque piis, mundi spes unica, JesU,
Supplicis exaudi solita pietate precatuS.
      Paucula, Sancte, tuæ retuli præconia laudi.
      Semper ubique tui miserere pius Teobaudi k.

ANNOTATA.

a Burgundiæ comitatus oppidum olim primarium ad Dubim fluvium. Ridicula est, quam illi Teobaudus tribuit, etymologia.

b Id est, instar rotæ mobiles & inconstantes.

c Gallice la Saone.

d Id est, obsequio.

e Vide cap. XI Joan.

f Vide lit. m in Annotatis ad cap. proxime præcedens.

g Proprie, juris intermissio; hic vero, luctus publicus.

h Id est, aureis.

i Mortuum quidem S. Prudentii precibus ad vitam rediisse, non diffiteor: sed visio, quam Teobaudus addit, forte fabula est, eum in finem ab eo excogitata, ut lectorem a peccatis & improbitate vitæ hujusmodi narratione deterreret: licet quid simile referat Beda lib. 5, cap. 13 Hist. Eccles.

k Subditur apud Labbeum recentius miraculum, quod num. 58 Comment. prævii transcriptum habes.

* gesta

DE S. EROTEIDE MARTYRE IN GRÆCIA.
EX MARTYROLOGIIS.

VEROSIMILIUS ANTE ANNUM CCCXXIV.

[Commentarius]

Eroteïs M. in Græcia (S.)

C. B.

Sirletianum Græcorum Menologium inter Sanctos, quos hodie celebrat, Sanctam quoque, de qua hic agendum, breviter ita commemorat: [Sancta, cujus nomen efferendum Eroteïs,] Eodem die (VI Octobris) sanctæ virginis Erotidis, quæ, Christi amore accensa, ignis flammam contempsit. Baronius aliique eruditissimi Martyrologii Romani hodierni reformatores, qui plures in id Sanctos e Sirletiano intulere, hodie quoque hoc honore eamdem Sanctam afficiunt. Verba, quibus id faciunt, hæc sunt: Item sanctæ Erotidis martyris, quæ, Christi amore succensa, ignis superavit incendium. Ita illi, qui, licet verba a Sirletiani verbis nonnihil diversa adhibeant, eumdem tamen, quo Sirletianum utitur, Sanctæ nomen efferendi servant modum; verum Castellanus, hanc annuntiationem, uti omnes Romani hodierni alias, Mrl. suo Universali inscribens, apposita in margine Notula recte monet, Eroteïs potius, quam Erotis, scribendum. Etenim, ut addit, in libris seu Fastis Græcis ad hunc diem legitur in genitivo Ἐρωτηΐδος a nominativo Ἐρωτηῒς; quemadmodum autem V. G. Ἀινηῒς, proprium libri nomen, Latine effertur Æneïs, ita proprium nomen Ἐρωτηῒς Latine efferendum Eroteïs, non autem Erotis, uti quisque, qui Græcarum litterarum valorem novit, facile agnoscet. Porro libri seu Fasti Græci, a Castellano memorati, in quibus ad hunc diem Ἐρωτηΐδος legitur, alii non sunt, quam magna Græcorum Menæa excusa & Menologium, a Maximo Margunio, Cytherorum episcopo, vernacula Græcorum hodiernorum lingua conscriptum annoque 1529 Venetiis excusum; in quibus sane Sanctæ nostræ nomen, genitivo casu elatum, Ἐρωτηΐδος a nominativo Ἐρωτηῒς scribitur, ut proinde ea Latine, non Erotis, sed Eroteïs sit vocanda.

[2] Sed hæc de modo, quo Sanctæ nomen sit efferendum, [binis dumtaxat versiculis celebratur in Menæis.] dicta sufficiant; alia, quæ ad eam spectant, nunc expediamus. Magna Græcorum Menæa jam laudata nullo plane S. Eroteïda celebrant elogio, sed binos tantum de ea suppeditant versiculos. Hosce, adjecta etiam versione Latina, huc transcribo. Sic habent:

Ἐρωτηΐδα πυρπολοῦσι παρθένον,
Ἔρωτι Χριστοῦ σὺν προπυρπολουμένην.

Igne inflammant Eroteï virginem,
Christi amore jam ante inflammatam.

Igne ergo S. Eroteïs consummarit martyrium, si bini hi versiculi, qui ad quid frigide de more alludant, explicare operæ pretium non est, veritati modo consonent. Verum quo loco & quo tempore Sanctam pro Christi amore ac fide pati contigerit, in obscuro relinquunt, nec quidquam, unde id utcumque colligas, vel Maximus Margunius, nominetenus dumtaxat Sanctam commemorans, vel Menologium Sirletianum (adi hujus verba supra recitata) suppeditat, tacentque de S. Eroteïde reliqui Græcorum Fasti sacri, ut profecto eam, utpote non aliunde, quam ex Menæis, Maximo Margunio hæc secuto, & Menologio Sirletiano, quæ subinde etiam indignos Sanctis accensent, mihi notam, lectori hic velut Sanctam, nisi Romano hodierno invenissem inscriptam, proponere ausus non fuissem, etsi etiam ante schisma Photianum, sec. IX exortum, verosimilius floruerit, uti ex jam nunc dicendis intelliges.

[3] [Ante quod tempus verosimilius subierit martyrium.] Ad XXVII mensis hujus diem in Menologiis Sirletiano & Basiliano, uti etiam in Menæis, celebratur Eroteïs, S. Capitolinæ martyris ancilla; & in Basiliano quidem dicitur hæc in ignem fuisse conjecta, cumque ex hoc egressa fuisset illæsa, martyrii palmam gladio retulisse. Hæcne forsan cum S. Eroteïde nostra est eadem? Id equidem indubitanter nec asseverare, nec negare ausim. Verum, utrolibet modo res habeat, Sanctam nostram ante annum 324 subiisse martyrium, verosimilius apparet. Quod si enim cum Eroteïde, S. Capitolinæ ancilla, sit eadem, verosimilius sane ante dictum annum subierit martyrium, cum Eroteïs, S. Capitolinæ ancilla, sub Diocletiano, qui anno 305 imperium abdicavit, pro Christo sanguinem effuderit, si modo in sacris Græcorum Fastis proxime memoratis recte traditur; quod si autem ab Eroteïde, S. Capitolinæ ancilla, sit distincta, verosimilius etiam ante eumdem dictum annum 324 martyrium ejus idcirco collocandum est, quod ante hunc annum, quo Constantinus Magnus Licinium ultimo debellavit, longe frequentiores, quam post, fuerint Christiani & in Oriente & alibi martyrio coronati. Atque hinc est, cur supra in margine adscripserim, verosimilius ante annum CCCXXIV. Ceterum, quod ad Sanctæ palæstram pertinet, nulla plane ratione assignare hanc queo, Eroteïda tamen Græciæ supra in titulo adscribo, quod apud Græcos cultum aut obtineat aut certe olim obtinuerit, ut sacri horum Fasti supra producti fidem faciunt.

DE S. PROBO EPISCOPO CONF. CAJETÆ IN CAMPANIA ROMANA.

SECULO INCERTO.

SYLLOGE.

Probus episc. conf. Cajetæ in Campania Romana (S.)

AUCTORE J. B.

Probos episcopos, sanctitate illustres, jam pridem geminos Operi nostro inseruimus, [S. Probus fueritne confessor.] Veronensem alterum ad diem XII Januarii, Reatinum alterum id XV diem Martii: his tertium hodie addimus, cujus exuvias possidet colitque Cajeta, episcopalis in litorali Latio & Formiano sinu civitas, nulli metropolitano, sed Romano Pontifici proxime subjecta. Sancti hujus Probi unus e martyrologis, quod sciam, meminit Ferrarius in Catalogis Sanctorum tum Italiæ, tum Generali: Priore Opere ita habet: Sanctus Probus, episcopus & martyr, Prid. Non. Octobris ab ecclesia Cajetana duplici ritu consuevit celebrari. Cujus corpus una cum sanctorum episcoporum & martyrum Erasmi, Marciani, Casti, Secundini & Innocentii corporibus in templo Majore religiose asservatur. Ita Ferrarius hic; ex Tabulis, inquit, ecclesiæ prædictæ. Ad eumdem fere modum loquitur in Catalogo Sanctorum Generali. Cajetæ in Campania (Romana, seu, si mavis, Latio Novo) S. Probi, episcopi & martyris. Nec plura de rebus ab illo gestis exspectes: Acta enim ipsius, inquit Ferrarius, desiderantur. Sermonem, in ejus festo olim dictum, ex Mss. ecclesiæ Cajetanæ Majoribus nostris subministravit P. Antonius Beatillus; sed quem typis committere non sit operæ pretium, quippe qui nihil de S. Probo memoret, quod non perinde de quovis sancto episcopo & confessore dici fas sit: De quovis, inquam, sancto episcopo & confessore: hunc enim illi titulum supradictus Sermo diserte adscribit, cujus hoc initium: Hodie, Fratres charissimi, natalem sancti confessoris Probi celebramus diem, qui, hanc vitam laboriosam derelinquens, in vitam renatus est perpetuam, quo finivit laborem certaminis & percepit præmium confessionis.

[2] Falsus itaque videtur fuisse Ferrarius, vel usus forte corruptis ecclesiæ Cajetanæ Tabulis, [an martyr, dubium est:] dum ex illis S. Probum martyrem fecit. Certe nec Ughellus in Episcopis Cajetanis tom. 1 Italiæ Sacræ auctæ col. 533, nec Nicolaus Coletus in suis ad Ughellum Additamentis S. Probum martyrem fuisse, scribunt: Ughelli verba sunt: Probus episcopus Cajetanus; quibus adjicit hæc Coletus: Et hic de eodem stipite ducum (Cajetanorum) prodiit, cujus sanctitatis lauream celebrat Cajetana ecclesia die VI Octobris ex eodem abbate Constantino, qui ea, quæ de Cajetana ecclesia scripsit, accepisse inquit e vetustissimis chartis ejus cathedralis. Ita Coletus ex Italia sacra Julii Ambrosii Lucentii, quam citat. Confessorem autem diserte appellat Petrus Rosettus in brevi Descriptione Cajetæ, anno 1694 Neapoli Italice edita, ubi primum pag. 22 discursu 5 de reliquiis Cajetanis sic habet: Corpus S. Probi episcopi & confessoris, cujus festum celebratur die VI Octobris: & rursum pag. 28 discursu 6 de Viris illustribus Cajetanis sic scribens: S. Probus episcopus & confessor, patria Cajetanus, cujus festum celebratur die VI Octobris. Verum, si Ferrario, S. Probi martyrium asserenti, credi certo non debet, num potior fides adhibenda Coleto est, S. Probum, die VI Octobris Cajetæ cultum, non modo Cajetanum episcopum, sed & e Cajetanis ducibus natum, affirmanti?

[3] [uti & num fuerit episcopus Cajetanus seculo X,] Probum quidem episcopum Ughellus Cajetanorum præsulum Catalogo inseruit; sed præter nomen nihil de illo addidit, non Sanctum appellavit, non Cajetæ ortum, non e civitatis illius ducibus natum, non die VI Octobris cultum dixit. Quod si hæc Coletus, recentiorum quorumdam dicta hac in re secutus, dicat, quamdiu antiquiora iis de rebus testimonia certioraque non videro, indubiam a me fidem nec Coletus, nec recentiores reliqui impetrabunt. Sermo quidem, num. 1 laudatus, ita habet in fine: Obiit B. Probus, episcopus Cajetanus, pridie Nonas Octobris anno Domini DCCCCXVI, tempore Joannis X, Antistitis sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & sepultus est in cathedrali ecclesia in loco, qui dicitur IN CORPO, juxta corpora SS. Erasmi & Innocentii; verum, cujus & ipse ætatis est, ut fidem mereatur indubiam? Certe diu admodum ab obitu S. Probi primum conscriptus videtur; alioquin enim aliquid saltem e rebus ab illo gestis peculiare retulisset, quod non facit, ut supra monui. Quid, quod Probus, Cajetæ cultus die VI Octobris, seculo X sit forte longe antiquior, idemque, qui apud Ughellum tom. X Italiæ Sacræ auctæ col. 98 Formianorum præsulum agmen ducit, & hujusmodi ornatur elogio: Probus, qui S. Erasmi, sub Diocletiano martyrium Formiis passi, reliquias condidit ex Actis ejusdem Sancti? Merito ea de re Ferrarius dubitavit ad diem VI Octobris in Catalogo Sanctorum Italiæ, in S. Probum sic annotans: An Formianæ fuerit ecclesiæ, vel alterius sedis episcopus, & quo tempore martyrium (si tamen martyr fuerit) passus sit, nondum scire licuit; cum Acta illius (quæ verosimiliter nulla sunt) ad manus nostras non pervenerint.

[4] [an Formianus potius priscis Ecclesiæ seculis, cujus] Difficile sane captu est, Cajetanis tantam sui Episcopi, sanctitate illustris, suis e ducibus oriundi, apud illos perpetuo conservati, & seculo tantum X defuncti, oblivionem obrepsisse, ut nihil umquam de rebus ab illo gestis rescivisse videantur, nedum resciant modo. Probi, qui seculo X ipsos episcopus rexerit, nullum monumentum Ughellus refert; refert tamen Bernardi & Deusdedit Cajetanorum episcoporum, quos inter medium ponit Probum. Bernardum temporibus Othonis Magni fuisse scribit, ac ecclesiæ Cajetanæ præfuisse anno 954; subscriptus legitur Concilio Romano sub Gregorio V anno 998, tempore Othonis III celebrato. Deusdedit secundum antiquum monumentum, ex archivo ecclesiæ Cajetanæ ab Ughello laudatum, sedit Cajetæ tempore Leonis imperatoris, cognomento Sapientis, qui anno 911 e vivis excessit; ut adeo inter annum 911 & annum 954 aut 998, Cajetanam sedem Probum occupasse, ex Ughello necesse sit: verum tam vaga temporis, quo Probus Cajetæ sederit, notitia an innuit præsulem sanctitate illustrem? Anno 916 obiisse dicitur in Sermone supra laudato; sed cum hic, ut supra dictum est, dudum post S. Probi obitum conscriptus verosimiliter fuerit, nec inde certi quidpiam elici potest. Qui proxime apud Ughellum sequitur Cajetanus episcopus, Stephanus nomine, electus dicitur anno 1031. Stephano Probum Rosettus supra citatus subjungit pag. 31 & seq.; ut adeo valde obscura sit & perturbata Cajetanorum illa ætate præsulum chronologia, quod, ut dixi, saltem quoad Probum sanctitate, ut Cajetani volunt, illustrem, cujusque semper exuvias illi possederint, difficile captu est.

[5] Neque vero aliunde desunt, quæ S. Probum, Cajetæ cultum, [aliquando reliquiæ, ut aliorum Sanctorum, fuerint] Formianum fuisse episcopum, suadeant. Jacuit jam pridem S. Probi corpus in ecclesia Cajetana cathedrali, S. Mariæ & S. Erasmo sacra, juxta corpora SS. Erasmi & Innocentii. Actum est de S. Erasmo martyre tom. 1 Junii ad diem 2 ejusdem mensis, ibique ostensum pag. 212 e Gregorio Magno, S. Erasmi corpus in ecclesia Formiana Gregorii ætate jacuisse, ac deinde Cajetam fuisse seculo nono translatum, nempe sub annum 842, sub quem ob Saracenorum incursiones Formianam sedem Cajetam transtulisse dicitur Gregorius IV, defunctus anno 844. De S. Innocentio martyre actum est ad diem VII Maii: hunc aiunt, episcopum Africanum fuisse sub Diocletiano & Maximiano; ex Africa in Italiam fugere compulsum, in loco quodam Terracinensis, ut apparet, territorii, Capratia dicto, consedisse ac obiisse; ibique corpus ejus fuisse servatum, donec, ingruentibus passim in Italiam Saracenis, Cajetam pariter deportatum fuit, & in ecclesia cathedrali depositum. Basilica eadem præterea continet reilquias S. Marciani, SS. Casti & Secundini, S. Eupuriæ seu Exuperiæ, & S. Albinæ. S. Marcianus episcopus Syracusanus fuit, cujus corpus, cum Saracenorum incursionibus vexaretur Sicilia, Cajetam translatum dicitur. Vide tom. 2 Junii part. 2, pag. 787. Similiter tom. 1 Jul. pag. 28 SS. Casti & Secundini reliquiæ aliunde Cajetam devectæ fuisse perhibentur. S. Eupuriæ miracula descripta fuere circa annum 900, ut ait Henschenius tom. III Maii pag. 575; sed ingenue fatetur illorum auctor, ignorari, ex quo loco aut patria hæc virgo oriunda fuit, aut quo modo Cajetam venerit. Denique S. Albina die XVI Decembris Formiis in Campania annuntiatur in Mrl. Romano, quod ibidem sepulta sit, ut ait Ferrarius in Annotatis ad eumdem diem; addens, deinde Cajetam fuisse translatam.

[6] [Cajetam delatæ] Quid si igitur & S. Probus ex antiquis confessoribus fuerit, quorum res gestæ temporum seu vetustate seu iniquitate ex hominum memoria sint fere deletæ, & corpus ipsius seu Formiis, grassantibus per Italiam Saracenis; seu ex Africa Arianorum aut Wandalorum tempore, seu denique aliunde aliquando Cajetam delatum fuerit, uti & de reliquis Sanctorum modo memoratorum corporibus factum fuisse, jam observavimus; indeque Cajetanis tanta sit rerum ab illo gestarum ignorantia? Sane quidem, si quis ita suspicari voluerit, non video, quo ex capite reprehendi a Cajetanis magnopere possit: maxime cum nec aliunde vero videatur absimile, Saracenos, ut in causa fuere translatæ Formiis Cajetam sedis episcopalis, ita etiam effecisse, ut tum S. Probi, tum aliorum Sanctorum corpora Cajetam, velut in tutiorem a Saracenorum furore locum, transferrentur; & Joannes Casinensis, postea Gelasius Papa, hujus nominis II, a Papebrochio tom. 1 Junii pag. 217 laudatus, dicat, S. Erasmum in Formiana ecclesia fuisse sepultum a Probo episcopo; qui forte idem fuit ac Probus ille, qui apud Labbeum tom. 1 Conciliorum concilio Romano 2, sub Silvestro anno 324 celebrato, inter 139 episcopos ex urbe Roma, vel non longe ab illa, subscriptus legitur, quamquam non expresso sedis nomine.

DE S. RENATO EPISC. CONF. SURRENTI IN REGNO NEAPOLITANO.

CIRCA MEDIUM SEC. V.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Renatus episc. conf. Surrenti in regno Neapolitano (S.)

BHL Number: 7179, 7180, 7181

AUCTORE J. G.

§ I. Sancti dies emortualis non satis certus: ejus hoc die cultus apud Surrentinos, hujusque tum in Italia, tum in Gallia antiquitas: prodigiosæ, quæ de S. Renato vulgo circumfertur, historiæ epitome.

Surrentum, Picentinorum olim caput, nunc archiepiscopalis in regno Neapolitano civitas, Tyrrheno mari adjacens, [S. Renatus, quem Surrenti alii die VI Octobris,] Italis Sorrento & Sorriento dicta, VI die Octobris solemni ritu veneratur, quem suum seculo V, media necdum sui parte progresso, antistitem fuisse credit, S. Renatum, suos inter patronos primo loco passim recensitum, multisque tum in Italia, tum in Gallia laudibus celebratum. Sanctum hunc Pridie Nonas Octobres, seu hodierno die, valedixisse mundo ac super æthera evolasse, tradunt Officii ejus Ecclesiastici Lectiones, ex Ms. codice archivi archiepiscopalis Surrentini desumptæ nostrisque decessoribus a Scipione Paulucio humanissime communicatæ. His, quantum ad mortis diem, omnino consonat Vita S. Renati, ex Collectione Vitarum Sanctorum apud RR. PP. Theatinos Neapoli nobis descripta, congruitque Codex Usuardinus Vaticanus, num. 5949 signatus, qui, teste Sollerio in Præf. ad Usuard. num. 251, charactere Longobardico in Beneventanæ ecclesiæ usum, ex Usuardo, Adone aliisque collectus & copiose ex parte auctus fuit, in quo Usuardinis annuntiationibus hoc additamentum adjicitur: Prid. Non (Octobris)… Apud Surrentum, sancti Renati confessoris, imo & episcopi, uti laudatus Sollerius supplendum censuit. Adductis jam mox testimoniis haud dubie subnixus Antonius Summontæus, lib. 1 primæ partis Historiæ civitatis & regni Neapolitani edit. 2, pag. 355, hunc diem S. Renato emortualem diserte statuit, cui & ex Gallis martyrologis adstipulari videtur eruditissimus Castellanus, Sanctum nostrum in suo Martyrologio Universali his verbis hodie annuntians: Surrenti in regno Neapolitano, S. Renati, episcopi ejusdem civitatis.

[2] Sunt tamen vel inter ipsos Italos haud ita pauci, [alii die præcedenti, alii vero die XII Novembris obiisse volunt,] ut puta David Romæus in Opere, cui totulus: Quinque divi custodes ac præsides urbis Surrenti pag. 261, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Generali pag. 391 & in illo Sanctorum Italiæ pag. 631, Julius Cæsar Capacius part. 3 tomi IX Antiq, & Historiæ Italiæ col. 107, Ferdinandus Ughellus tom. 6 Italiæ Sacræ auctæ col. 596, aliique auctores, qui diversum ab assignato emortualem diem Sancto adscribunt, V nempe Octobris, prout inter Prætermissos eo die lectorem monuimus. Hos cum prioribus in concordiam adducere, spectata nempe diei civilis diversa, quam secuti fuerint, computandi ratione, in primis facile esset, si modo ex coævis supparibusve nonumentis, Renatum die V Octobris post solis occasum Cælitum sedibus exortum fuisse, constaret; verum enimvero, cum nec ea, quæ classica & pura dicimus, Martyrologia Præsulem nostrum commemorent, nec ulla congruæ antiquitatis indubiæque fidei documenta ejus obitus annum determinent, nedum emortualem diem tam prope circumscribant; de eo pluribus disputare, haud operæ pretium fuerit. Quapropter nec controversiam aliam, quæ laudatos scriptores inter & Andegavenses est, hic discutere ac definire visum est, cum Andegavensis ecclesiæ monumenta scriptaque in Galliis Usuardina aliquot auctaria, quæ die XII Novembris Renatum Surrenti defunctum adstruunt, quo nempe die sacra ejus pignora a Rainaldo, Andegavensi episcopo, translata fuerunt, non ea antiquitate prædita sint, ut his sat tuto, quantum ad emortualem Sancti diem attinet, habere fidem liceat, repugnantibus præsertim non paucis, quæ antea laudavimus, vel paris ponderis vel altioris etiam antiquitatis testimoniis. Plura, si lubet, eo spectantia vide pag. 58 & 74 Apologiæ Andegavensis capituli, quam pro S. Renato inscriptam adversus Joannem Launoyum anno 1650 edidit Jacobus Eviglonius, Gallice Eveillon dictus, sæpe mihi de rebus aliis infra conveniendus laudatæ Andegavensis ecclesiæ canonicus.

[3] Utut ergo sit de emortuali Sancti tempore, quod communiori scriptorum consensu sub seculum V, [Ac quo tamen hoc die agere visum est,] media sui parte provectum, inque hunc vel præcedentem diem relatum inveni, ego, spectata potius ipsius diei, quo in emortuali loco Ecclesiasticum cultum habet, obvia ac congruenti ratione, hodie de S. Renato disserere decrevi, quæque decessores nostri plus semel in diem XII Novembris, Andegavi Renati cultui sacrum, expendenda remiserunt, ea hic ad criticæ trutinam una opera revocabo, sic tamen, ut, tametsi non quælibet de eo vulgata pro certis habeam, nihil tamen propterea seu virtutum ejus splendori, seu veræ sanctitati detractum velim, idque, sive unus idemque Sanctus sit, qui, testibus Surrentina & Andegavensi ecclesiis, Surrenti hoc die, atque Andegavi XII Novembris colitur; sive a Surrentino Præsule omnino diversus adstrui debeat Andegavensis Renatus; quæ res ad postremum diem definiri tutius poterit, cum Galliæ Christianæ auctæ tomus ille in lucem prodierit, qui Andegavenses episcopos aliosque Turonensis archiepiscopi suffraganeos, additis more solito instrumentis, complecti debet. Interim, cum sine solido in contrarium testimonio ab utriusque mox memoratæ ecclesiæ communissimaque scriptorum sententia pedem referre nefas sit, Renati, ut unius ejusdemque Sancti, in Italia Galliisque cultum demonstrare pergo, ad ejus præclara gesta prodigiaque ei adscripta mox perrecturus.

[4] [jam pridem in Italia Galliaque Ecclesiasticum cultum certo habuit;] Præter Ecclesiastica, quæ tum Surrenti, tum Andegavi, de S. Renato recitari jam pridem solent, Officia, ejusque in Martyrologiis, utut non classicis, annuntiationes, ejus cultum manifeste etiam probant erectæ in Italia Galliisque sacræ ædes, Renati nomine ac patrocinio nobiles, quarum apud Ughellum laudatum tom. 6 Italiæ Sacræ col. 596 & apud Eviglonium in memorata Apologia pag. 116 & seqq. mentio fit, firmatque eum non mediocriter Andegavensium ab octo circiter seculis, Italorum vero ab ipso saltem Christianæ æræ seculo VII stabilita erga Præsulem nostrum, ut Surrentinæ urbis tutelarem sanctum, religio; cui, quantum ad hos attinet, pro testimonio sit, quod Radoaldus, Beneventanus dux, cum sub annum 645 Surrentum obsideret, SS. Renati & Valerii sepulcris aurum argentumque, quo sic, ut falso tamen rebatur, conciliatis sibi Sanctis, potiri urbe posset, supplex obtulisse legatur, quæ tamen munera postero die extra sacram his patronis ædem, non pauco, ut videtur, ante tempore exstructam, veluti Cælitibus invisa, projecta reperit. Quibus accedit, quod ejusdem ducis milites nonnulli, eamdem ædem sacram deprædandi animo ingressi, temeritatis suæ pœnas mox luerint, ac dæmone correpti ad Sanctorum tumulum exspirarint, uti apud Ughellum laudatum col. 600, & apud eruditissimum Assemanum tom. 2 Scriptorum Italicæ Historiæ pag. 184 in laudato ab iis veteri instrumento fusius narratur. Testimonia multa, quæ ad probandam Andegavensium antiquam in S. Renatum pietatem Eviglonius pag. 58 & 78 produxit, mitto hic recensere, cum ne ipse quidem Launoyus, Eviglonii antagonista, diffiteatur, a Raynonis, Andegavensis episcopi, temporibus, seu saltem ab ineunte seculo X delatum in Galliis S. Renato cultum fuisse, cujus tamen Antistitis prodigiosam historiam non satis habere virium in duplici sua Dissertatione asseruit, multisque argumentis probare nisus est.

[5] [non tamen certa est prodigiosa ejus historia,] Et sane, si, quam est certa Sancti nostri Ecclesiastica veneratio, tam esset dubio immunis, quæ de eo vulgo circumfertur, historia, nec summæ temeritatis notam apud Christianos eruditos evasisset geminæ Dissertationis auctor Launoyus, sed neque Romæ, ubi alia quædam ejus Opuseula damnata fuere, hoc ejus Opusculum, quo historiam illam intrepide discutit & oppugnat, ab omni censura mansisset intactum. Verum, ut, quod res est, dicam, tametsi Eviglonius, velut pro aris focisque dimicans, Apologiam pro S. Renato in lucem protulerit, qua adversus eum acerrime insurgens omni molimine contendit, non tantum Sanctum nostrum Andegavensem prius, quam Surrentinam cathedram aliquamdiu tenuisse, sed eum etiam (qua de re potissimum quæstio movetur) S. Maurilii precibus ex sterili & grandæva matre natum, elapso a sua morte septennio, ad vivos esse reversum, quod omnium ætatum tabulis ac monumentis testatum esse, contendit idem Eviglonius; ea tamen, quæ probanda susceperat præfatus canonicus, apud peritiores artis criticæ viros minime evicit, ut proin non parum mirer, recentiorem Gallicanæ ecclesiæ historiographum Longuevallium tom. 2 pag. 79 in hunc modum Gallice scripsisse: Visis iis, quæ utrimque (a Launoyo, ut opinor, Eviglonio aliisque) scripta fuerunt, censemus standum esse ecclesiæ (Andegavensis) traditione. Rectene, an secus, ita censuerit eruditus scriptor, mox dicenda aperient. Ego interim jam nunc in antecessum profiteor, me sine certioribus, quam quæ hactenus ab Eviglonio, Romæo aliisque producta sunt, testimoniis assentiri iis non posse, quæ tum de Sancti ortu, tum de ejus post elapsum a morte septennium anastasi, deque Andegavensi episcopatu aliquamdiu præclare gesto, ab Andegavensibus aliisque scriptoribus passim traduntur. Etenim, ut S. Augustini verbis lib. 3 contra Academicos cap. 1 utar, si negotium nostrum non leve aut superfluum, sed necessarium ac summum sit, magnopere quærere veritatem, meliusque sit, ipso teste lib. de Vera Religione cap. 55, qualecumque verum, quam quidquid pro arbitrio fingi potest, malo stabilita S. Renati Ecclesiastica veneratione contentus esse, quam, reclamante veritate, ea suis testimoniis satis firmata aut historice certa dicere facta, quorum pars magna, si nudam simplicemque eorum narrationem audias, sublestæ fidei indicia præ se fert quam plurima.

[6] Ut autem de controversia recte judicet eruditus lector, [quæ ex Mss. codicibus Andegavensibus ac Parisiensibus,] rerum, de quibus hic disserendum est, seriem ipsismet primi narratoris verbis, quæ, non S. Gregorii Turonensis, sed scriptoris, a Renati ætate multo longius remoti, esse infra ostendam, fideliter huc ex parte transcribo. En illa ex cap. 6 Vitæ S. Maurilii, prout in secunda geminæ Dissertationis editione pag. 34 & seqq. ex Mss. Codicibus Andegavensibus & Parisiensibus recensentur. Andecavensis territorii matrona quædam pernobilis (Andegavensibus Renonia, Surrentinis Bononia dicta) nexa jam vinculo conjugali (cum viro nobili, nomine Honorato Cheotedro, ut nempe vulgo volunt) ex tempore suæ copulationis sterilis permanebat, quæ, dum pro adipiscenda prole Dominum precaretur assidue, & nequaquam votum suum obtinere valeret, ac procederet natura in annos desperationis adepturæ * jam prolis, ad beatum virum (S. Maurilium seu Maurilionem, Andegavensem episcopum) se tota mente convertit, sedulo flagitans, ut, quod illa non merebatur, ipse apud Dominum suis meritis & intercessionibus obtineret, &, si suis precibus seni fæminæ filium impetrare potuisset, ipsum se Domino oblaturam & * perpetuo serviturum, tota fide ac voto pollicebatur. Intuens autem vir beatus mulieris mentem & fidem ac fletuum ubertatem, nihilque apud Dominum impossibile esse confidens, qui partum vetulæ Saræ, & ad petitionem Heli sacerdotis filium, Samuëlem scilicet prophetam, sub sponsi voto sterili concessit Annæ, Dominum pro fæmina precaturus accessit, exaudivitque Dominus virum, & deprecanti fæminæ conceptum dedit & partum, quem illa, sicut promiserat, Domino consecravit habendum, nimirum, ut volunt, S. Renatum nostrum.

[7] [recitatis propriis eorum verbis,] Quale vero quantumque miraculum super eumdem Puerum Dominus per beatum Maurilium, postquam sanctæ Andecavensis ecclesiæ episcopalis honorem accepit, operatus est, ad corroborandam fidem fidelium, licet illud beatus Fortunatus propter minus credentes omiserit, imo, quia verum est, & res est digna memoria, non tacebimus. Quod tamen, quia post acceptum episcopatum idipsum pro eo Dominus fecit, suo in loco melius exponemus. Deinde cap. 16 Vitæ S. Maurilii ita rem prosequitur: Sequenti siquidem die beato Maurilio antistite in eadem beati Petri Apostoli basilica sancta solemnia celebrante, advenit cum moriente Puero matrona, cui quondam sterili eumdem, ut nasceretur, ante episcopatum apud Dominum suis meritis obtinuerat, postulans, ut Filio suo, quem Domino habendum obtulerat, manuum suarum impositione Spiritum Sanctum daret, antequam obiret. Sed, remorante in sancta Corporis & Sanguinis Christi consecratione paululum præsule, Puer excessit. Quantum vero miraculum super eumdem Puerum post septimum depositionis ipsius annum per potentissimum antistitem beatum Maurilium Dominus operari dignatus est, quanquam, uti jam diximus, illud Fortunatus omiserit, nos tamen minime reticebimus, quod verum esse scimus, quia ad gloriam Christi laudemque antistitis sui (Maurilii) res est digna describi. Ac demum idem scriptor post locos aliquot communes, quibus summam Dei potentiam laudat, sic tandem admirabilis hujus historiæ Prologum concludit: Miraculum ergo qui non istud firme crediderit, quod in Sanctis & per Sanctos suos alia multa, quæ, ut præmisimus, Dominus operari dignatus sit semper & operetur, nequaquam credere valebit. Et sane, beato Papa testante Gregorio, fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum.

[8] [partim resentur.] Sed ad rem ipsam cum scriptore illo paulo propius accedamus. Ita mox ille: Beatissimus igitur Maurilius, expleto sanctæ solemnitatis capitello, obituque Pueri, qui absque chrismatis dono excesserat, præcognito, totum id suæ desitudini deputavit, lacrymis multo tempore irremediabilibus suæ culpam lugens inobedientiæ. Cui cum nec ista sufficerent, diu multumque, quid ageret, secum animo colluctante, tandem reperit, quod inter concives tantæ negligentiæ piaculum plene expiare nequiret, ni singularis elapsus patriam propriam civesque relinqueret. Tali igitur reperto consilio, occulto exinde semetipsum eripuit & * sanctarum reliquiarum, quibus sancta Andecavensis mater ecclesia decorabatur, secum claves exportans. Cum autem pervenisset ad mare, divina omnipotentis Dei providente clementia, qui manebat in littore, diem transitus sui exaravit in lapide, sicque ascensa puppi inchoati itineris cœpit maturator existere. Cumque processisset in altum, & quare reliquiarum claves secum detulerit, cogitaret, insidiante humani generis inimico, ut dolorem sancto Viro super dolorem imponeret, repente claves de manibus elapse submerguntur in æquore. Tunc cum lacrymis id fertur exclamasse Maurilius, quod postea rei probavit eventus: Nisi, inquit, has iterum claves videre meruero, patriam urbemque nunquam repetam, quam effugio. Transmisso igitur mari, quo, quis esset, abscondere potuisset, mutato habitu, uni regionis principum adhæsit, professus se hortulanum fore, quatinus corpus, quod jejuniis, vigiliis & orationibus castigare decreverat, ne ex toto deficere potuisset, proprio labore pavisset. Hæc pro specimine retuli scriptoris verba, ut ne quis nimium miretur, cum ex ejus narratione cetera his multo magis a vero aliena compendio recitavero.

[9] Si narrantem audire pergamus, Andegavenses, innoxii tamen, [ac partim ex iisdem] suo pastore misere orbati, crebris visionibus intentatisque minis cælitus præmonentur, suam celerius urbem subvertendam esse, nisi Maurilium (a quo, ut dein subdit, post elapsum a sua morte septennium ad vivos revocandus erat S. Renatus) circumquaque perquirerent. Hinc ex nobilium plebeiorumque communi senatus consulto quætuor virtute fideque insignes viros quaquaversum per Europam legatos mittunt, interposito interdicto, ne, nisi proprium invenissent patronum & pastorem suum, revertantur in patriam. Hi, totius ferme Europæ urbes oppidaque & vicos perscrutati, septimo demum anno, re infecta, in Galliam redeunt, &, quæ res sibi tandem ex votis cessit, divino ductu ad portum Oceani maris in Britannia Minori avido cursu perveniunt, cumque in littore navim præstolantes resident, in silice scripta reperiunt verba hæc: Hic transiit Maurilius, Andecavorum episcopus. Vertitur in fiduciam timor, in gaudium luctus. Læti navim conscendunt, & ecce tibi, haud procul a littore immanis piscis e mari in navim prosilit, quem cum exenterant, reliquiarum Andegavensium claves, quas Maurilius perdiderat, attoniti reperiunt. Novus hinc animorum motus, Maurilium mari submersum asserentibus nautis: at sollicitis legatis adest, velut e machina Deus, qui eos per visum admonet, ut metum deponant nec de itinere revertantur; futuram, ut quam primum Maurilium inveniant. Ergo angelico ductu in Angliam jam appulsi, ad aulam principis, quocum Maurilius habitabat, recto itinere festinant, ubi pastorem suum proprio nomine vocari audiunt, & olera ad regis usum ferentem aspiciunt. Mox illi ad agniti pastoris pedes sese prosternere, magnoque fletu rogare, ut, nisi supremum præstolaretur Andegavensium exitium, propriæ subveniat ecclesiæ; ad hæc respondenti Maurilio, voto se ac juramento obstrictum esse, ut, nisi quas amiserat, claves videret, in patriam numquam reverteretur, illi has opportune præsuli exhibent, idque tandem consequuntur, ut Maurilius, quem angelus in visu legatis parere jusserat, & Renatum ad vivos revocatum iri pollicitus erat, secum in Gallias solvat, multis a rege muneribus prius ditatus & stupentibus ad rei eventum, qui undequaque accurrerant, Angliæ populis.

[10] Ita multo prolixiore oratione præfatus scriptor, mox subdens, [compendio exhibetur,] non minori gloria, quam ex Anglia discesserat, Maurilium in propria exceptum fuisse patria, Taliterque, inquit, propriam regressus ad urbem, nimirum spectantibus turbis, de Domini promissione securus venit ad Pueri (S. Renati) tumulum, quo rastris discoöperto, invocat diutissime planctibus Christum. Tandem autem, expleta cum lacrymis oratione, uterque consurgunt, Maurilius de oratione & Puer de morte: quem septiformis Spiritus gratia consecratum, ex eventu vocavit Renatum. Qui, divinis cultibus illico mancipatus & a beato Maurilio diligentius eruditus, tantis promeruit florere virtutibus, ut post Maurilium pontificalem Andocavensis ecclesiæ cathedram, & posthumus sortiretur & hæres. Quod si quis fortuitu æstimaverit fabulosum, Andecavensem recurrat ad urbem; ibi enim inveniet pretiosissimum confessorem Christi Maurilium immensis virtutibus florentem, & nec minus Renatum antistitem, successorem ipsius, miraculis coruscantem, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit & regnat omnipotens Deus per infinita sæcula sæculorum. Habes, erudite lector, ipsum fontem, unde sua hauserunt Marbodus Redonënensis, Ulgerius Andegavensis, Petrus Cluniacensis, Petrus Cantor, Vincentius Bellovacensis, Petrus de Natalibus, S. Antoninus, auctores Lectionum Andegavensis & Surrentinæ ecclesiæ aliique, qui a seculo XII usque ad XVIII, vel ligato, vel soluto stilo, mirabilem S. Renati anastasin celebrarunt; de quorum auctoritate infra sermo erit, ubi reliqua, quæ de S. Renato vulgo circumferuntur, priori narrationi subjunxero, ut deinde ex ordine singula examinentur, &, quantam quæque fidem mereantur, dispiciat prudens lector.

[11] [cui ex aliis scriptis ejus gestorum,] De his audiatur ipsemet auctor Apologiæ capituli ecclesiæ Andegavensis pro S. Renato episcopo suo pag. 55: Septimum, inquit, testimonium est ecclesiarum diœcesis Andegavensis, quarum antiqui Lectionarii manuscripti & Breviaria excusa omnium editionum, post descriptum miraculum ortus & suscitationis Renati, perhibent, eum, domestica disciplina sancti Maurilii ad pietatem informatum, tantos progressus in omni genere virtutum fecisse, ut omnibus admirationi & amori esset, atque imitatione sanctitatis magistri vulgo alter Maurilius apellaretur: eumdem clero Andegavensis ecclesiæ adscriptum, cum majora in dies ederet virtutum exempla, Maurilio vita functo, consentientibus cleri populique suffragiis, episcopum ïn ejus locum fuisse suffectum: atque ita, cum in summo candelabro dignitatis ecclesiasticæ esset collocatus, non tantum splendore sanctitatis eluxisse in universam familiam suam, sed miraculorum gratia a Deo donatum, morbos oratione curasse, leprosos mundasse, dæmones de obsessis corporibus depulisse; inter hæc tamen adeo demisse de se sentientem, ut, quidquid præclari egisset, premi silentio vellet, universam diœcesis suæ administrationem & bene gestarum rerum gloriam ad Maurilium auctorem referendo.

[12] [obitus, sepulturæ,] Addunt præterea (inquit auctor Apologiæ pag. 56) cum (S. Renatum) rebus prudenter in episcopalis curæ administratione constitutis, sancta Apostolorum limina visitasse: indeque cum Surrentum profectus elongasset se fugiens, ut maneret in solitudine (quod ex monumentis sanctæ ecclesiæ Surrentinæ discimus) ibi rogatu civium hæsisse, solitariam vitam agendo: ac brevi, erumpente in publicum fama sanctitatis, concursum ad eum factum ex omni circa regione ægrorum, quorum corporibus cum sanitatem oratione redderet, animarum etiam saluti piis hortationibus consulebat: tandemque etiam ejus sedis episcopatum, communi civium consensu sibi delatum, sancte feliciterque gessisse; ac demum, prædicta die obitus sui, ibidem plenum bonorum operum decessisse; cui sanctum Valerium successisse refert ex tabulis ecclesiæ Surrentinæ Philippus Ferrarius in nova Topographia Martyrologii Romani. Elatus est publico funere, & sepultus in eadem ipsa ædicula, quam vivens tenuerat, secundum muros urbis, in ejusque memoriam eodem in loco cives ingenti opere templum ædificaverunt, quod multis postea miraculis nobilitatum fuit, ut inferius referemus.

[13] Pergunt libri nostri narrare (ita laudatus scriptor pag. 57) clerum & populum Andegavensem legatos de repetendo corpore Pastoris sui Surrentum misisse (quo tempore id acciderit, [assertæ ad Andega venses corporis translationis,] compertum non est) &, recusantibus Surrentinis, summi Pontificis auctoritatem implorasse, ut id juberet reddi; quo jubente, legatis concessum, ut id asportarent, ac, ne qua vis in itinere fieret, præsidium militare iis adjunctum: ita revectum in patriam corpus sancti Renati, ab Andegavensibus solenni supplicationis pompa exceptum, in ecclesiam sancti Maurilii illatum fuisse, & in capsa conditum idoneo loco ad fidelium venerationem pridie Idus Aprilis (quo die translationis ejus memoria anniversaria solemnitate apud nos celebratur) præsentibus episcopis Corisopitensi ac Venetensi, abbatibus & nobilibus viris permultis cum magna populi frequentia. Hactenus præfatus auctor Apologiæ qui mox ex monumento, in membrana exarato, subdit pag. 58 & 59, S. Renati corpus Andegavi de una in alteram, ut conjicio, capsam translatum fuisse a Rainaldo, episcopo Andegavensi, secundo Idus Novembris, postea revelatum anno Christi 1012, examinatum anno 1082, ac rursus anno 1151; denuo revisum anno 1255, quo & repositum in capsa argento deaurato de novo tecta, ac demum anno 1601, quo sacra ejus pignora, quæ ex Calvinistarum impio incendio reliqua erant,in novam capsam, auro gemmisque ornatam, recondita fuerunt; ubi, ipso teste, ad sua usque tempora quieverunt.

[14] Ceterum, quid & Itali de S. Renati corpore tradant, [& contra inventi anno 1603 in Surrentina ecclesia ejusdem corporis narratio adjungitur.] javat hic recitare, ut ne de controversiæ infra discutiendæ, statu lectorem quidquam lateat. Ita de eo Ughellus tom. 6 Italiæ Sacræ auctæ col. 596: Magna, inquit, est controversia inter Surrentinos & Andegavenses de existentia corporis S. Renati. Surrentini apud se ex Actis ejusdem, ac traditione patrum, tum ex nupera inventione servatum volunt. Andegavenses in ecclesia cathedrali Renati se exuvias sacras venerari dicunt. Porro de nupera corporis ejus Surrenti inventione hæc ibidem habet: Anno MDCIII, seu biennio post ultimam translationem Andegavensem, in eadem basilica (Surrentina S. Renato dicata) inventa sunt Sanctorum horum episcoporum (Renati & Valerii) corpora, & authoritate Sacrorum Rituum Congregationis solemni ritu sub primario altari condita sunt hac inscriptione proloquente: Alexander Cardinalis Florentinus. Sanctorum Episcoporum Renati & Valerii Surrentinæ civitatis, ejusque patronorum corpora, quæ sub primario altari basilicæ veteris collocata fidelium antiqua traditio credidit, atque colit, inventa sunt sine nomine sub eodem altari, nec alia ab illis existimata, Apostolica authoritate in novam ecclesiam translata sub primario itidem altari sunt solemni ritu recondita a monachis hujus monasterii Congregationis Casinensis anno Salutis MDCIII, die XIIII Novembris, ex decreto Apostolicæ Congregationis Sacrorum Rituum sub die XXI Augusti MDCIII. Atque hæc sunt totius controversiæ, de S. Renato ejusque reliquiis jam pridem motæ rursusque hic movendæ, præcipua capita, quorum singula nunc expendere lubet pro eo quærendæ atque candide asserendæ veritatis studio, quo nihil sacræ profanæve historiæ commentatori antiquius potuisve esse debet. Rem ipsam aggredior.

[Annotata]

* lege adipiscendæ

* supple eum

* & abundos

§ II. Prodigiosæ S. Renati historiæ nullus sat antiquus auctor patrocinari ostenditur.

[Prodigiosam S. Renati historiam nec Fortunatus tradidit,] Si recitatam num. 6 & 4 seqq. admirabilem de S. Renati ortu & anastasi historiam synchronus aliquis aut saltem subæqualis scriptor, puta Venantius Fornatus, Gregorius Turonensis aliusve ei coævus, auctoritate ac fide sua munivisset; si vel Justus presbyter, qui S. Magnobodo præluxit, vel ipse Magnobodus, qui annis ab obitu S. Maurilii plus minus ducentis hujus Vitam scripsit, tam memorabile factum, sin minus particulatim, utcumque saltem verbis generalibus retulisset; si denique alius quilibet huic compar, nec contemnendus, auctor ejusdem facti meminisset; certe a Launoyi, severioris in multis aliis Aristarchi, partibus non starem, ut contra illius historiæ substantiam, tametsi non quælibet adjuncta, cum Eviglonio aliisque nonnullis tuendam susciperem. At vero, præterquam quod certum habeam, nullum auctorem synchronum præfatæ historiæ patrocinari, ne ullum quidem subæqualium scriptorum genuinum testimonium produci pro ea potest, quod nunc contra adversarios ostensum eo. Etenim in ipsa etiam hypothesi, quod Venantius Fortunatus Vitam aliquam S. Maurilii elucubrasset, eum tamen nihil omnino de prodigiosa Sancti nostri anastasi meminisse, ne alia inutiliter argumenta congeram, ipsemet scriptor, qui eam primus retulit, verbis, num. 7 recitatis, apertissime fatetur. Hæc rursus audi & expende, erudite lector: Quale vero quantumque, inquit, miraculum super eumdem Puerum (S. Renatum) Dominus per beatum Maurilium, postquam sanctæ Andecavensis ecclesiæ episcopalis honorem accepit, operatus est, ad corroborandam fidem fidelium, Licet Illud Beatus Fortunatus propter minus credentes omiserit, … non tacebimus. Et rursus paulo infra:Quantum vero miraculum super eumdem Puerum, post septimum depositionis ipsius annum per potentissimum antistitem, beatum Maurilium, Dominus operari dignatus est, Quanquam, uti jam diximus, illud Fortunatus omiserit, nos tamen minime reticebimus. Ex quibus cum, fatente ipsomet hujus miraculi primo assertore, certa certior evadat prima nostra de Fortunato assertio, nec alia genuina ejus verba allegari possint, quæ miraculosum S. Renati ortum testentur, ad S. Gregorium Turonensem, quo præcipue Eviglonius cum suis nititur, lubens festino.

[16] [nec Gregorius Turonensis,] Hunc memoratæ historiæ testimonium non præstitisse, tametsi totis viribus id contendat jam mox citatus Eviglonius, in hunc modum demonstro. Si nec Prologus Vitæ S. Maurilii, nec ipsa hujus Vita, unde S. Renati desumpta est historia, S. Gregorio Turonensi adjudicari merito queat, profecto nusquam S. Gregorius Turonensis admirandæ illius historiæ meminisse dicendus est; idque ne ipse quidem Eviglonius inficiari unquam potuit autausus fuit. Jam autem tam multa sunt, quæ suadent, imo & evincunt, nihil plane Opus illud, quod pag. 1 & 34 apud Launoyum videre est, ad S. Gregorium Turonensem pertinere, ut multum dubitem, num ab integro & eo amplius seculo vel unus exstiterit artis criticæ peritus, qui illud ei adscribendum censuerit. Et merito sane: nam primo quidem, etiamsi tantisper adversario nostro gratis concederetur, vivente ac tacente Fortunato, lucubrationes ejus historicas, uti Prologus adstruit, scriptorum vitiis pæne depravatas fuisse, &, quæ non nisi longe labentium temporum sunt, vices ac detrimenta tam cito sensisse, an sat simile vero est, eo in casu non Fortunatum ipsum, qui tunc temporis in vivis & quidem S. Germano familiaris erat, sed Gregorium Turonensem, conscribendis aliis Operibus occupatum, ab eodem S. Germano rogatum fuisse, ut Fortunati, adhuc viventis, Opera nativæ puritati redderet & suæ auctoritatis peritia, uti Prologus habet, corrigeret? Istud certe & ratione & exemplo carere, nemo non videt. Accedit, quod ibidem de Fortunato, perinde ac de auctore mortuo, sermo fiat, cum tamen eo tempore, quo Prologus ille exaratus fingitur, salvus & incolumis viveret Fortunatus. Denique de falsitate convincitur Prologus, atque hinc Turonensi Gregorio abjudicandus, quod ad preces S. Germani Parisiensis Vitam S. Maurilii a Gregorio Turonensi correctam eo tempore fuisse dicat, quo S. Albini Vita, a Fortunato scripta (cujus eadem est, ex verbis Prologi, cum Vita Maurilii ratio) adhuc incorrupta erat, quippe quam Gregorius etiam post S. Germani mortem, ut genuinam, citat cap. 96 lib. de Gloria Confessorum.

[17] Quapropter, si Gregorius Albini aut Maurilii Vitam ullo unquam refecit tempore, [qui S. Maurilii Vitam, de qua hic quæstio est,] pluribus post S. Germani obitum annis reficere debuit, atque adeo, ut recte censuit Launoyus, quæ vivo Germano dedicantur Maurilii & Albini Vitæ, tam non sunt a Gregorio Turonensi scriptæ, quam ab Hesiodo vel Homero. Dixi jam mox, Si Gregorius Albini aut Maurilii Vitam ULLO UNQUAM REFECIT TEMPORE; nam id nec ipse de se, nec de eo quisquam alius satis antiquus memoriæ prodidit; quin imo, præter rationum momenta mox adducenda, quæ S. Maurilii Vitam Turonensis Gregorii Opus non esse, plane evincunt, idem illud inter alia etiam suadent, tum quod neque Maurilii, neque Albini Vita in libro de Vitis Patrum, quem Gregorius edidit, reperiatur, tum quod Prologum illum sequatur Elenchus capitum Vitæ beati Maurilii, quæ scribendi methodus, uti Launoyus observat, ad Gregorium Turonensem non pertinet; a demum, quod Elenchum capitum excipiant ista, quæ totius auctorem, a Gregorio Turonensi diversum, designant, manifestissima verba: Raino, quondam sancti Martini cotidianus discipulus & semper canonicus, ac postmodum sanctæ Andegavensis ecclesiæ ex initio Christianitatis trigesimus tertius humilis episcopus, ob honorem omnipotentis Dei nec non & ejusdem sancti Maurilii, atque remissionem peccaminum animæ suæ, anno Incarnationis Dominicæ adhuc in DCCCCV & ordinationis episcopatus sui in XXV hanc Vitam scribere ac requirere jussit. Archanaldus, sancti Martini discipulus & diaconus, jussu præfati domini Rainonis scripsit & requisivit.

[18] [non scripsisse, ex variis in ea contentii anachronismis,] Aliis nunc contra Eviglonium rationum momentis evincamus, præfatam S. Maurilii Vitam, ac proin prodigiosam S. Renati historiam S. Gregorio Turonensi adjudicari non posse. Cap. I præfatæ Vitæ asseritur S. Maurilius a beato Ambrosio, Mediolanensi episcopo, Officium lectoris accepisse, & post patris sui obitum, relicta matre, sub Juliano tunc cæsare S. Martinum, qui, cogentibus populis, Turonicam in Gallia jam regebat metropolim, expetiisse. Cum ergo hæc a Gregorio Turonensi, qui SS. Ambrosii & Martini historiam melius novit, scripta esse dici non possint, indubium etiam fit, Vitam illam ad eum nequaquam pertinere. Et vero, nisi sibi turpiter contradicentem statuamus, qui fieri potest, ut saltem sub Juliano, adhuc cæsare, Maurilium ab Ambrosio ordinatum fuisse lectorem, ac postea etiam sub eodem cæsare ad S. Martinum, Turonensem jam tum episcopum, profectum fuisse scripsisset, qui lib. X Hist. Franc. cap. 31 diserte tradit, S. Martinum non ante annum octavum Valentis & Valentiniani, atque adeo octo saltem post Juliani mortem annis Turonensem cathedram ascendisse; aut qui credi potest scripsisse idem Gregorius, Maurilium, antequam sub Juliano, adhuc cæsare, in Gallias proficisceretur, a S. Ambrosio, Mediolanensi episcopo, lectoris officium suscepisse, cum, non ante annum Christi 374 aut saltem non ante elapsum fere a Juliani morte decennium S. Ambrosium Mediolanensem cathedram tenuisse, pariter indubitatum sit? Profecto tam fœdi anachronismi circa rem, a suis temporibus non adeo remotam, imo & ex parte domesticam, non recte Turonensi Gregorio imputari possunt; quo tamen adiguntur illi, qui Vitam hanc eidem Gregorio adscribere volunt.

[19] [quos frustræ Eviglenius excusare nititur,] Difficultatem hanc vidit Eviglonius, Apologiæ pro S. Renato auctor, nec, quo sese ea expediret, reponendum aliud invenit, quam vel librarii mendum vel descriptoris glossema esse, & pro Juliano legendum fortassis esse sub Valentiniano, ac demum incertam esse Juliani Apostatæ chronotaxim, ut hac via, si lectoribus non faceret satis allegata prius ratio, anachronismi vitio Turonensem suum eximeret. At illud, uti Launoyus § 6 bene observat, sine ratione & sola rei difficultate victus Eviglonius adstruit, quippe cui contradicunt præter excusos manuscripti codices omnes, etiam antiquissimi, quorum consensum pro certa lege habendum esse, ipse Eviglonius contendit. Itaque, inquit idem Launoyus pag. 14, cum nullus bonæ notæ sit codex, qui his verbis (sub Juliano, Tunc Cæsare) careat, maneant illa, & continuo maneat, velit, nolit Eviglonius, suppositionis argumentum. Ego quidem, quod ad alterum Eviglonii responsum spectat, ei non inficiabor, variam apud historicos & chronologos designationem temporis esse, quo Julianus imperavit; at nunquam admisero, usque adeo eos inter se in hoc argumento dissentire, ut unius bonæ notæ historici aut chronologi testimonio vel tantillum probabile evadat, Julianum Apostatam ad ea usque tempora superstitem fuisse, quibus Ambrosius electus est Mediolanensis, & Martinus Turonensis episcopus. Hoc cum Eviglonius nusquam ostenderit, non est, cur huic ejus responso diutius inhæreamus.

[20] Quia vero Turonensis Gregorius ei, ut diximus, pro Achille est, lubet alia etiam ratione illi hunc eripere. En istam: Cap. 6 Vitæ S. Maurilii, de qua nobis quæstio est, [aliisque rationibus ostenditur,] Sane, beato Papa testante Gregorio, fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum, quæ verba exstant in hujus Homilia 26, num. 1. Itaque, cum in sententia adversariorum SS. Maurilii & Albini Vitas Gregorius Turonensis dedicet S. Germano Parisiensi, qui, ipso Turonensi teste lib. 5 Hist. Franc. cap. 8, anno Christi 576, vel certe non post annum 579 defunctus est, concipi nequit, quo pacto Turonensis potuerit ante annum 576 vel saltem anno 579 S. Gregorium Papam laudare, qui, uti omnes norunt, non ante annum 590 Petri cathedram occupavit; & a quo non, nisi elapsis sexdecim aut certe duodecim post S. Germani mortem annis, Homilia illa edita in lucem fuit, uti etiam inter eruditos nunc convenit. Hæc meo judico tam evidenter, Vitas illas S. Gregorio Turonensi abjudicandas esse, probant, ut cum Launoyo pronuntiare non verear, clariorem non esse demonstrationem, quæ radiis solaribus describeretur. Neque ad rem Eviglonii quidquam facit, quod Gregorius Turonensis præclarum Opus Homiliarum S. Gregorii Papæ videre ante mortem suam potuerit; nam, utut id ipsi detur, fieri propterea non potuit, ut Gregorius Turonensis ante S. Germani mortem, seu certissime ante annum Christi 580, S. Gregorium Papam ejusque Homiliæ verba laudarit; quandoquidem, ut supra docui, S. Gregorius Magnus non ante annum Christi 590 creatus fuerit summus Pontifex, ac deinde Homilias scribere exorsus sit.

[21] Denique, ut disceptationi huic finis imponatur, audi, [quibus eruditi varii subscribunt] quid præter Launoyum aliosque eruditos, de præfata S. Maurilii Vita censuerit Ruinartius in Præfatione ad Opera S. Gregorii Turonensis, a se edita, num. 80: Etsi, inquit, constaret, beati Maurilii Vitam a Gregorio Turonensi aliquando emendatam fuisse, (quam hypothesim siam esse verisimilem, num. 17 ostendimus) hanc tamen non ipsam esse, contendimus, quæ vulgo circumfertur in libris editis & nonnullis manuscriptis, licet ei præmissa legatur Gregorii epistola. Etenim hujus epistolæ auctor Vitam illam ob id se potissimum emendandam suscepisse dicit, ut complura, quæ incredibilia multis viderentur, ex ea resecaret. Ex quibus profecto Renati, a septennio defuncti, resusoitatiocenseri debuerat. Et tamen in ipsa Vita miraculum istud a Fortunato, ut ibi dicitur, omissum, ceteris adjunctum legitur. Hactenus Ruinartius, qui paulo post subdit eadem verba, quæ nos ad calcem num. 17 recitavimus, ac denuo de Vita S. Maurilii, jussu Rainonis scripta, ita loquitur: Quæ vero fuerit illa Vita, indicat domnus Hadmerus in libro Vitæ ipsi subjuncto de Miraculis, quæ MODERNIS, inquit, TEMPORIBUS contigerant, in translatione scilicet sub Nifingo episcopo facta, ubi Vitam hanc, quam sub libri primi nomine dederat, FACETA SATIS URBANITATE A SUCCESSORIBUS sancti Maurilii EXPOLITAM (vel, ut alii legunt, expositam) fuisse, diserte profitetur. Adde, inquit, non pauca in hac Vita occurrere, quæ Gregorii aut Fortunati ætati & genio, ut fuse probat Launoïus, competere non possunt. Quibus verbis sententiæ Launoyi, Vitam S. Maurilii ad seculum X ablegantis, non obscure Ruinartius subscribit, cui & consentiunt Tillemontius tom. X Monum. Eccles. pag. 785 & eruditi scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 3, pag. 483. Atque hæc, tametsi a Trentecampo nostro in Commentario Vitæ S. Maurilii expensa partim fuerint, rursus hic pro instituto nostro discutere necesse fuit, tam ut veritas magis elucescat, tum ne curiosus lector ad aliud vasti Operis nostri volumen remittatur, ut præcipua, quæ huc attinent, argumenta videat, eaque æqua lance expendat.

[22] [imo nec S. Magnobodus, auctor Vitæ S. Maurilii,] Quod autem nec S. Magnobodus admirabilem S. Renati historiam suo testimonio firmarit, nec quisquam ostendatur ei coævus auctor, qui ejusdem meminerit, lubet jam demonstrare. Quod attinet ad Vitam S. Maurilii a Magnobodo scriptam, exstat hæc in nostro Opere tom. IV Septembris, a laudato Trentecampo nostro tum Commentario, tum notis illustrata, ubi is pag. 72 in Annotatis littera b observat, Vitam illam a Magnobodo, Andegavensi episcopo, conscriptam fuisse anno Christi 620, seu, ut hic in Prologo suo ait, in anno trigesimo sexto principis nostri, domni Chlotarii (nempe II) regis, filii Chilperici, qui annus in sententia Pagii, Chilperici cædem & initium regni Chlotarii II anno 587 illigantis, concurrit cum anno Christi 623. Sed nos ista discrepantia morari hic non debet. Ad rem ipsam veniamus, & num S. Magnobodus, ut alter Historiæ S. Renati testis, ab Eviglonio pag. 50 merito adductus fuerit, examinemus. Hæc, uti contendit Eviglonius, de Sancto nostro scripsit Magnobodus num. 5: Erat mulier in ipsis finibus (Andegavensis agri) sterilis diutius permanens; quæ multum prius præ pudore matronali cunctata, necessitate tandem compulsa, a S. Maurilio petiit, ut oraret Dominum pro ipsa, quatenus ei filium daret, qui & ad ipsam ecclesiam devotus Domino deserviret. Exaudivit Dominus preces servi sui Maurilii: mulier concepit & peperit filium, qui secundum vota parentum divinis traditus officiis, eidem ecclesiæ Calonnensi longo tempore deservivit. Vere consequens est sententia, sicut ab Anna per gratiam Domini genitus est Samuël, qui sacerdos Dei & propheta servivit in templo, ita & Puer iste. Idem enim etiam post beatum Maurilium pontifex factus, præsedit ecclesiæ Andecavensi.

[23] [prodigiosam S. Renati historiam retulit,] Ita quidem S. Magnobodus. Verum, cum is nec pueri illius, nec hujus parentum nomina expresserit, sciscitari ab adversariis liceat, quo fundamento quave ratione anonymum illum puerum tam asseveranter cum Renato nostro eumdem faciant & anonymis itidem ejusdem pueri parentibus Honorati Cheotedri & Bononiæ seu, ut Andegavense Breviarium scribit, Renoniæ nomina indant. Aliud certe, quod hic reponatur, adversariis non suppetit, quam quod, Magnobodo teste, puer ille post beatum Maurilium pontifex factus præsederit ecclesiæ Andecavensi. Sed hinc nemo, qui sanæ mentis sit, Honorati Cheotedri & Bononiæ aut Renoniæ, S. Renati parentum nomina extundet; nec ea Magnobodi verba ejusmodi sunt, ut ad Sanctum nostrum potius, quam ad Talassium aliumve Maurilii proximum successorem, referri debeant. Igitur, priusquam ostenderint adversarii, se ex puro fonte hæc Sancti parentum nomina hausisse, & nemini, præterquam S. Renato, recitata Magnobodi verba convenire, dubitari prudenter potest, non tantum, an hæc genuina sint ejus parentum nomina, sed & an ex sterili matre natus sit Sanctus noster. Interim, hæc de eo credat & sine antiqui scriptoris testimonio pro certis & indubitatis habeat, qui volet, videatque, ne immodicæ credulitatis notam apud eruditos incurrat. Quod vero ad prodigiosum S. Renati, sine baptismo per septennium mortui, ad vivos reditum attinet, fatente Eviglonio, altissimum de eo est Magnobodi ejusque coævorum silentium; nec adeo ad prodigium hoc asserendum Apologiæ auctor aut illius aut horum auctoritatem citavit, contentus prætensi Gregorii Turonensis, multorumque, aliquot seculis eo recentiorum, testimoniis, quibus prodigium illud indubitatum reddi, bona nimis fide existimavit.

[24] Itaque, cum ad illud stabiliendum non alia, quam pseudo-Gregorii Turonensis, [quæ & prudenter credibilis non esse] seu auctoris seculi X, testimonia; ad probandum vero prodigiosum S. Renati ortum, nihil quidquam, præter Fortunati silentium & Magnobodi non satis dilucida verba, allegari possit, sensato lectori considerandum relinquo, an jure merito, ut non nemo vult, pro modis omnibus omniumque ætatum monumentis firmata haberi possit historia illa, in iis præcipue, quæ S. Renati anastasin præcessisse & comitata esse, sine synchrono aut subæquali teste vulgo circumferuntur. Quid? quod communis hominum sensus & intelligentia nos doceat, tam illustre præsertim factum, quod, consideratis adjunctis omnibus, ceterorum Sanctorum Galliæ ipsorumque Apostolorum signa & prodigiæ superat, sine ullo coævorum aut supparum auctorum testimonio non tantum pro indubitato haberi non debere, at ne quidem prudenter credibile esse; quippe quod ex natura sua tale sit, ut, si reipsa contigisset, nec Romani saltem orbis notitiam per quinque seculorum decursum fugere, nec, data toties de eo scribendi occasione, prætermitti tamdiu a scriptoribus omnibus potuisset.

[25] Illud tamen, si quod unquam fuit, memorabile in primis prodigium ignoravit vel certe prætermisit Sulpitius Severus, [ostenditur.] cum in Vita S. Martini, sub quo metropolita contingere debuisset, tum in sacra Historia aliisque Operibus, ubi certam ejus memorandi nactus erat occasionem, omisit Venantius Fortunatus, qui illustrium Galliæ confessorum, non secus ac martyrum, virtutes & miracula depinxit, quique propter minus credentes, contra ac contendit pseudo-Gregorius, illud referre veritus non esset, cum in Vita metrica S. Martini, & lib. X, num. 6 mortous a Martino ad vitam revocatosintrepide commemorarit. Nihil pariter de eo meminit S. Gregorius Papa in Dialogis suis, nec quisquam alius, qui de futura carnis resurrectione tum scripsit, cum tamen ad comprobandam ab exemplis & factis futuram carnis resurrectionem nihil eo illustrius aut efficacius proferri potuisset. Denique ut paucis multos complectar, illud omiserunt S. Gregorius Turonensis, in recensendis miraculis potius facilior, quam negligentior, S. Magnobodus, qui ex professo S. Maurilii Vitam scripsit, Venerabilis Beda, Ado Viennensis, Usuardus, aliique tum martyrologi, tum historici diligentissimi, quorum absolutissimum constantissimumque per quinque secula silentium, nihil minus quam prudenter credibile prodigium illud reddit. Ceterum quid ponderis contra hæc habeat asserta ab Eviglonio traditio & scriptorum a seculo X & deinceps testimonium, discutere nunc lubet, ut ne quis ex hoc capite nos temere ab eo discessisse, aut S. Renati memoriæ injurios esse, conqueri juste possit.

§ III. Traditio, monumenta, scriptorumve testimonia, ex quibus prodigiosa S. Renati historia pariter adstruitur, expenduntur, & nihil certi evincere demonstrantur.

[Historiam illam non firmat legitima traditio.] Cum institutum aut factum aliquod, Christianæ religionis usu sacrum, ea traditione nititur, quæ vel a Christo Domino, vel ab Apostolis, ex Ecclesiæ universæ, aut communi SS. Patrum consensu descendit, tum nihil contra illud valere quascumque, alias plausibiles, humani ingenii ratiocinationes, nemo bene Catholicus diffitetur; huc enim spectat illud S. Chrysostomi effatum in explanatione Epistolæ 2 ad Thessalonicenses, Oratione 4 in cap. 2: Traditio est, nihil amplius quæras. Verum enimvero, si ad stabiliendum factum aliquod mere historicum, idque in primis illustre aut omnino singulare, non alia afferatur traditio, quam quæ inferioris ordinis & errori de se obnoxia est, cujusmodi traditiones in particularibus diœcesibus aut urbibus quandoque viguerunt aut hodieque vigent, tum certe istius generis traditionem historicam discutere, illique ex sanis indagandæ veritatis principiis contraire, scriptori Catholico licitum semper fuit. Nihil adeo ad rem nostram faciunt, quæ Eviglonius toto cap. 3 Apologiæ suæ contra Launoyum congessit Sanctorum Patrum testimonia, cum hæc ad prioris generis traditiones intactas servandas, minime vero ad eas spectent, de quibus hic movetur quæstio. Missis igitur his Patrum effatis, id nunc indagandum venit, num Andegavensium de S. Renati ortu & anastasi traditio satis idonea sit, ut ab Eviglonio pag. 33 & seqq. pro certo & indubitato facti illius testimonio allegari potuerit, utque sola ejusdem traditionis auctoritate immota & inconcussa manere possit præfata de Sancti ortu & resuscitatione Historia, etiamsi, ut idem Eviglonius pag. 43 & 234 censet, nullus ea de re auctor hactenus scripsisset, nec Martyrologia, Indices, Monumenta, Annales, aut ecclesiarum provincialium tabulæ ejusdem meminissent. Quam ipse assertionem prolixe tractavit, totoque capite 3 a pag. 33 usque ad 45 ac dein passim alibi evincere nisus est, ego parcius expedire eademque opera convellere aggredior.

[27] [quæ, dum non mere adstrui, sed documentis probari deberet,] Inter inferioris ordinis traditiones, quæ vel Sanctorum vel aliorum virorum illustrium res gestas attingunt, alias esse legitimas & criticæ regulis consonas, alias spurias & populares, seu mera populi commenta, nemo, vel leviter in historia versatus, ignorare potest. Proin rem gestam, qua de controvertitur, affirmanti nihil omnino prodest, nudum traditionis nomen pro se adduxisse, quandoquidem, ut eruditi passim statuunt, necesse est, ut id, quod controvertitur, re ipsa in traditione, eaque non populari, positum esse, aperte demonstretur. Id autem ut legitime fiat, necessario, ex eruditorum communi judicio, proferenda in medium sunt congruæ auctoritatis atque antiquitatis monumenta, sine quibus non magis ipsa traditionis antiquitas, quam factum, quod ea nixum prætenditur, prudenter credi debet. Cum enim illud, quod a recentiore auctore de rebus antiquis sine alicujus vetustioris seu scriptoris seu monumenti auctoritate profertur, judice illustrissimo Baronio, contemni possit, ac revera ab eruditis contemni soleat, jure merito nihili fit asserta de facto aliquo antiqua traditio, nisi hujus antiquitas comprobetur & per monumenta, quæ fidem faciant, ad rei gestæ originem, quæ veritatis caput est, sat prope reducatur. Quapropter, si evictum dedero, Andegavensium traditionem congruæ antiquitatis auctoritatisque testimonio destitutam esse, una evicero, S. Renati ortum ac præsertim anastasim plane singularem, quæ ea traditione fulcitur, nulla ratione inter facta indubitata & certa ab Eviglonio censeri, nec proin injurium Sancto aut Andegavensi ecclesiæ dici posse, qui factum illud solo traditionis prætensæ titulo non admittit.

[28] Nullum plane traditionis illius testimonium scriptum produci posse, [nec scriptis sat antiquis] quod non sit quinque saltem seculis a prætensis S. Renati ortu & anastasi remotum, ipse Eviglonius, traditionis illius vindex, sua Apologia, invitus licet, manifestum facit, dum diligentissime corrasis undequaque monumentis, ne unum quidem, præter supposititia ac præcedenti § confutata, proferre in medium quiverit, quod Rainonis, seculo X S. Maurilii Vitam conscribi jubentis, temporibus antiquius certo sit. Equidem pag. 113 laudat documentum cœnobii S. Marcellini, a Bartholomæo Chicarello in Catalogo Antistitum Neapolitanorum productum, in quo ad annum Christi 763 de quodam oratorio, Neapoli in honorem S. Renati consecrato, mentio fit; sed, præterquam quod instrumentum illud suppositionis facile convincatur, prout Launoyus in sua duplici Dissertatione, Observatione15 ostendit; etiam in hypothesi, quod genuinum illud esset, nihil aliud inde confici posset, quam quod a seculo saltem octavo Sanctorum cultus Antistiti nostro a Neapolitanis, quod & nos lubentes admitteremus, delatus fuerit; minime vero hinc quidquam eruitur, quod prodigiosam illius historiam ejusve antiquam traditionem vel tantillum stabiliat. Nec utramque melius stabiliunt, quæ Eviglonius pag. 74 profert, Martyrologii Usuardini auctaria, aut varii, quos pagina seq. laudat, Andegavensium episcoporum Catalogi, cum & in illis, præterquam quod de sat magna eorum antiquitate non constet, de prætensis prodigiis deque his favente traditione altissimum ubique regnet silentium, quod comprobandis prodigiis illis horumve traditioni non tantum nihil prodest, ut potius, quemadmodum supra de coævorum & supparum auctorum silentio dictum est, vehementissime adversetur.

[29] His nec antiquiora nec magis manifesta legitimæ traditionis monumenta subministrare potuerunt Surrentini, [nec testimonio Surrentinæ ecclesiæ,] ab Andegavensi episcopo & capitulo, dum magno molimine Apologiam suam adornabat Eviglonius, in auxilium causæ communis acciti. Etenim, prout authentici Surrentinæ ecclesiæ testimonii verba ferunt, Quæ de S. Renato, Andegavensi primum antistite, dehinc episcopo Surrentino, summa diligentia conquisita, candide sincereque tradi possunt, ea tandem sunt: Nimirum, sanctissimum Præsulem solitariæ quietis studio, Roma Surrentum se contulisse: ubi diu vitam ab omni non modo labe alienam, sed ab hominum etiam cœtu sejunctam duxit; donec clarius in dies ejus sanctitatis fama illucescente, e latebris, ubi se abdiderat, repugnanter extractus, in ejus urbis episcopali tunc sede sedere coactus est. Addunt, eum unicum illius secessus socium habuisse, nomine Valerium, patria Surrentinum: quem sui instituti sectatorem morumque egregium imitatorem, probe studiis omnibus pietatis excultum, demum post obitum dignitatis ac muneris quodammodo reliquit hæredem. Hactenus Surrentini testimonii prima pars, qua liquido patet, etiam post adhibitam summam diligentiam nullum a Surrentinis inventum fuisse tam exploratæ antiquitatis & fidei monumentum, ut ex ejus auctoritate inter ea, quæ candide sincereque de S. Renato tradi possunt, prodigiosam illius anastasim, vel eidem patrocinantem antiquam traditionem recensendam existimarent.

[30] [nec Officiis ejusdem Ecclesiasticis,] Porro, quæ ejusdem instrumenti parte 2 traduntur, spectant solummodo ad Sancti apud Surrentinos cultum; & Andegavensium opinioni de translato ad se ex Italia S. Renati corpore potius multum obsunt, quam prosint. Tertia denique parte Surrentini declarant, se, quo illustrissimi episcopi & reverendissimi capituli Andegavensis voto fiat, ut par est, satis, transmittenda iisdem censuisse sacrarum precum & Officiorum exempla, quæ per totam diœcesim Surrentinam recitari antiquitus solita diu fuere, & una cum ecclesiæ metropolitanæ Actis diu servantur & adhuc extant, quorum compendium Eviglonius in Apologia pag. 64 & 65 nobis subministrat. Non diffiteor quidem, tum in Officiorum Hymnis, tum in quatuor ex octo Officiorum Lectionibus, quas præ oculis babemus, itemque in laudato superius Romæi Opere de prodigiosa S. Renati historia mentionem fieri; at parum, aut nihil præsidii Andegavensium causæ hinc accedit. Ac primo quidem ex hoc capite, quod circa id, quod præsertim controvertitur, Surrentini ab Andegavensibus dissentiant, quandoquidem, uti in Surrentinis Lectionibus adstruitur, S. Renatus non ante perceptum baptisma, sed cum jam sub Crucis vexillo militare virtutumque telam ordiri cœpisset, febricula extinctus fuerit, nec post elapsum ab obitu septennium, sed, uti ibidem etiam innuitur, sine mora exanime Pueri corpus ab afflicta matre ad Maurilium delatum, peractaque hujus oratione, mox vita donatum fuerit. Accedit, quod, etiamsi Surrentinorum & Andegavensium, quam sunt sibi dissona, tam essent convenientia testimonia, nondum hinc prætensæ traditionis antiquitas indubitata evaderet, nisi illa ex monumentis, Rainone & Archanaldo multo antiquioribus, desumpta esse, traditionis assertores evicerint.

[31] [quorum antiquitas examinatur,] At, inquies, sacrarum precum & Officiorum exempla, quæ Andegavensibus Surrento transmissa fuere, per totam diœcesim Surrentinam recitari antiquitus solita diu fuisse, & una cum ecclesiæ metropolitanæ Actis diu servari & adhuc integra extare, anno Christi 1649 publico instrumento testatus est Surrentinus clerus. Id quidem non me latet; at hæc a Surrentinis bona fide tradi potuerunt, etiamsi non ante seculum XIV, imo & non, nisi sat diu post, Officia illa in sua diœcesi recitari cœpissent. Et vero hæc non ante Rainonis tempora in usu fuisse, ex duplici capite mihi persuasum habeo; altero, quod in Hymno, qui ad Laudes secundasque Vesperas concinitur, de pellendis ex Surrentino tractu furentum Turcarum cuneis, Maurorumque castris verba fiant, quæ, nisi ex prophetia, proferri nequierint ante annum 1558, quo, teste Ughello, tom. 6 italiæ Sacræ auctæ col. 593, Piali Bassanus … CXX longis navibus Turcarum præfectus … noctu inopinato in urbem (Surrentinam) impetu facto… Surrentum Massamque vastavit, dirupit, incendit, miserrimamque … raptu calamitosissimo effecit: altero denique, quod octo Officii Lectiones, jure merito post Breviarii Romani restitutionem abrogatæ, nulla ex parte antiquitatis, quæ sat prope ad seculum X reduci queat, indicium præ se ferant, nullumque, ex quo desumptæ fuerint, antiquiorem fontem indicent; quæ & causa est, cur iis in nostro Opere locum non concedamus.

[32] At forte reponet quispiam, tametsi congruæ vetustatis documenta, [nec allegatis ab Eviglonio monumentis,] litteris consignata, traditionis hujus antiquitati non suffragentur, patrocinari saltem alia, quæ, uti Eviglonius in Apologia pag. 115 loquitur, quamquam natura sua muta sunt, significatione tamen ipsa publice loquuntur vel facta & miracula (Sanctorum) vel sanctitatis antiquam opinionem, sicut cæli enarrant gloriam Dei. Hujusmodi ego monumenta nequaquam respuo; at talia in rem suam ab Eviglonio recte produci posse, nego. Itaque, quæ verti contra nos possent, ex ipso audiamus: Habemus, inquit pag. 116, in primis capellam S. Renati in castello Possoneriæ, seu Possiaci, ut loquuntur Gregorius Turonensis (prætensus nempe) & cæteri antiqui scriptores, ædificatam in eodem ipso loco, in quo ille (S. Renatus) natus creditur; & pag. 121: Habemus in urbe (Andegavensi) basilicam S. Petri antiquissimam, collegio canonicorum insignem, in qua Puer moriens beato Maurilio, Sacrum facienti, oblatus est ad baptismum: in eademque basilica crypta est subterranea concamerato opere, cujus in medio fossa cernitur, in qua idem Puer sepultus jacuit per septennium… Altari (quod in intima crypta eminet) imposita est imago sancti Maurilii Puerum suscitantis; & pag. 122: In eadem ecclesia pone altare majus visitur arca lapidea muro inserta, illuc translata e specu ad majorem venerationem, in qua jacebat corpus Pueri, quando a Maurilio fuit suscitatus. Denique post nonnulla, quæ ad testandum Sancti cultum faciunt, de quo nulla quæstio superest, subdit pag. 123: Habemus sigillum vetustissimum capituli nostri, appensum literis cujusdam transactionis, initæ inter Guillelmum episcopum Andegavensem, & majores nostros anno MCCXXXVI, cujus in altera parte cernitur imago sancti Maurilii, Renatum e tumulo suscitantis, in altera martyrium sancti Mauritii, patroni & titularis nostri.

[33] Ita huc usque Eviglonius, qui & sigillum in tabula expressit, [utpote a Renati ætate nimium remotis,] quo revera aliquis ad S. Maurilii imperium e feretro sese erigens & sepulcralem a se lapidem utraque manu removens conspicitur. Verum ex his omnibus nihil est, quod scriptorum veterum de traditione illa silentium supplere, aut sat prope ad rei gestæ originem reduci queat. Non ipsa certe S. Renati capella; quippe quæ ante Rainonis tempora exstructa fuisse non ostenditur, & ex cujus antiquiore exstructione, si tamen probari posset, nihil aliud consequeretur, quam tanto antiquior S. Renati apud Andegavenses cultus. Sed neque efficacius Andegavensis S. Petri basilica, ejusve crypta subterranea, aut, quæ Eviglonii tempore ostendebantur, S. Renati fossa & arca lapidea, ejusdem traditionis antiquitatem probant; cum nullo ex capite aut ipse, aut quivis alius, demonstrandum susceperit, hæc ipsa monumenta ante seculum X, seu ante Rainonis tempora exstitisse, ac pro talibus jam tum a prudentioribus fuisse habita; quæ nisi prius probata fuerint, redditaque sit ratio, cur Raino ad illa monumenta, si tum exstabant, non provocarit, ex his pro tuenda traditionis antiquitate nihil solidi unquam confici poterit. Nihil hic moror S. Maurilii imaginem, altari cryptæ illius impositam, aut Andegavensis ecclesiæ sigillum, seculo XIII usurpatum, quandoquidem hæc a seculo IV, quo prodigiosam S. Renati historiam contigisse volunt, nimium quantum remota sint, ut sine antiquiorum testimonio fidem aliquam facere, aut sat prope ad SS. Maurilii & Renati tempora pertingere apta sint. Quod si quis hæc seculo XIII vetustiora facere velit, haud ei refragabor, si documentis congruis assertionem suam stabiliverit, simulque evicerit, per expressum in sigillo & imagine adolescentem aut juvenem (nam hunc puerum dicere vetat robusti corporis & Maurilio non valde impar moles) per hunc, inquam, adolescentem aut juvenem, non illum designari hominem peregrinum, quem S. Maurilius, teste S. Magnobodo in ejus Vita num. 27, ad vitam revocavit; sed inquilinum puerum, necdum baptizatum, cui redivivo ex re gesta inditum in baptismo Renati nomen fuisse, Andegavenses contendunt. Ex quibus omnibus cordatus quilibet perspicit, quam parum firma sit traditionis ab Eviglonio assertæ antiquitas, quamque hæc nullius momenti sit, ut quis hac sola pro certo & indubitato habeat illustrissimum post redemptos homines prodigium, nullo alias magnæ antiquitatis testimonio comprobatum.

[34] [nec scriptorum, qui seculo X] Reliquum est, ut in hujus prodigii scriptorum, qui a seculo X & deinceps floruerunt, historicam auctoritatem & fidem inquiramus. Hos quidem Apologiæ auctor pag. 60 testes omni exceptione majores appellat; at nullo prorsus jure, ut dicenda aperient. Non posse prætensum Gregorium Turonensem, seu Rainonem, vel Archanaldum, qui illius jussu Vitam S. Maurilii scripsit, inter prodigiosæ illius historiæ testes, omni exceptione majores, computari, non tantum manifeste demonstrant argumenta a num. 16 relata, quibus Vitam S. Maurilii Gregorio Turonensi abjudicavimus; sed etiam recentior Rainonis & Archanaldi ætas, & commenta sat multa, quæ in ejusdem Maurilii Vita tradita fuerunt. Quod ad eorum ætatem certo determinandam attinet, si non sufficiant recitata num. 17 verba, quibus Vitam illam anno Christi 905 jussu Rainonis ab Archanaldo scripta narratur, audi & Vindocinensis Chronici testimonium, quo etiam asseritur, anno DCCCCV Vitæ sancti Maurilii inventio seu potius augmentatio per Rainonem & Archanaldum scriptorem facta esse. Sunt igitur hi præfatæ Vitæ auctores a Maurilio, sub annum Christi 387 episcopo consecrato, 5 integris seculis remoti, atque adeo ab ætate nihil habent, quo testes illius prodigii omni exceptione majores dici ullatenus queant. Accedit, quod uterque, aut certe alteruter præter ingenuitatis leges Gregorii Turonensis personam induerit, & sub eadem fictitia persona S. Germanum Parisiensem alloquatur. Denique, quæ de itinere Maurilii in Angliam ejusque in patriam reditu aliisque Renati anastasim prægressis ex ea Vita numm. 8, 9 & 10 transcripsimus, hæc vel per se sola falsitatis convincuntur; &, si uterque auctor æqualem in concinnanda Vita illa partem habuit, utrumque commentis indulsisse; si partem inæqualem, alterum in adornandis ultra verum antiquis historiis, alterum in iis divulgandis faciliorem exstitisse, non minus manifeste ostendunt.

[35] Rainone atque Archanaldo juniores cum sint Marbodus, [ac deinceps floruerunt, testimoniis,] Redonensis episcopus, Ulgerius, Andegavensis antistes, Petrus Cluniacensis & Petrus Cantor Parisiensis, utpote qui, prout tom. 9 Historiæ litterariæ Franciæ videre est, seculo XII dumtaxat floruerunt, multo minus, quam Raino & Archanaldus, habent, quo ab ætate testes dici omni exceptione majores possint. Adhæc, uti eruditi scriptores laudatæ Historiæ litterariæ tomo citato pag. 21 recte observant, fuerunt seculi XII scriptores rei criticæ ignari, aut certe minus intelligentes, parati sine severo examine admittere & in sua scripta referre quascumque pias historias, ad rem suam attinentes, quæ vel sub ementito illustris scriptoris nomine, vel ex vulgi opinione passim circumferebantur. Non diffiteor quidem, viros illos alio eruditionis genere floruisse, nec spernendam esse eorum auctoritatem, dum res suo tempore gestas narrant; ast hinc auctoritati eorum circa factum historicum, adeo longe ab iis remotum, nullum pondus accedit. His nihilo præstantior prodigiosæ historiæ testis est S. Antoninus, quem Eviglonius pag. 53 tamquam Petro Cluniacensi antiquiorem perperam ac præter mentem citavit; cum seculo dumtaxat XV scripserit, atque in rebus, tot seculorum intervallo a se remotis, exiguam aut nullam auctoritatem habeat, dum has sine antiquorum testimonio, bona tamen fide vir ipse bonus & pius profert. His adde, quos hoc loco non citavit Eviglonius, Vincentium Bellovacensem, qui seculo XIII, & Petrum de Natalibus, qui seculo XIV floruit, apud quos ejusdem prodigii mentio fit; sed nec hi magis, quam præfati scriptores, apti sunt, ut historiæ S. Renati testes omni exceptione majores haberi queant. De scriptoribus seculo XV recentioribus, tum Italis, tum Gallis, nihil attinet hic dicere eosve longo ordine recensere, cum numerum quidem facere, at prodigioso, de quo controvertitur, facto fidem addere sua auctoritate nequaquam possint; quamquam tamen in Italorum laudem hic obiter lectorem monitum velim, eos passim memorata prodigia non tam fabulosis adjunctis, ut contra fecerunt alii, nec adeo exoticis coloribus adornasse.

[36] Denique, quod Eviglonio septimum est omni exceptione majus assertorum prodigiorum testimonium, [nec aliis instrumentis solide probari potest.] ei Apologiæ pag. 55 desumitur ex diœcesis etiam Andegavensis antiquis Lectionariis manu exaratis excusisque omnium editionum Breviariis. Quanta sit priorum antiquitas, haud satis aperte edixit Eviglonius, nec ea de re mihi, cum ad manum nunquam Lectionaria illa fuerint, pronuntiare liberum est. Fallar tamen vehementer, nisi monumenta illa Rainone & Archanaldo, utpote quorum neuter meminit, cum meminisse, si exstiterant, & potuisset ac debuisset, non parum juniora sint, imo & non, nisi post S. Petri venerabilis ac fortassis etiam post S. Antonini ætatem conscripta. Ut ita existimem, auctor mihi est ipsemet, invitus licet, Eviglonius, qui, dum in producendis suis testibus, omni exceptione, si Superis placet, majoribus, temporum, quibus ii vixere, ordinem servare voluit, atque adeo ab antiquioribus ad recentiores gradum fecit, Lectionariorum suorum testimonium non ante allegavit, quam Petri venerabilis & Antonini verba, quæ ad rem suam pertinere arbitrabatur, de verbo ad verbum transcripsisset. De ætate Breviariorum Andegavensis diœcesis, typis excusorum, non est, quod disseram, cum ipsa se junior eorum ætas apertissime prodat; sed nec de diplomate indulgentiarum, sub Alexandro Papa VI a 14 Cardinalibus confraternitati, ut vocant, S. Renati concessarum, aut de earumdem diplomatis a Leone Papa X & Clemente Papa VII datis agendum hic multis est, cum & hæc, etiamsi omnia indubie genuina essent, nihil plane contineant, quo prodigia, de quibus controversia est, ullo modo stabiliri possint. Accedit, quod ejusmodi diplomatibus numquam Pontifices, nisi id aliunde constet, sua auctoritate firmare intendant historica illa facta, quæ ab indulgentiarum postulatoribus in supplici libello allegantur, quæque ex eorum relatu diplomatum præfationi subinde inserta sunt, uti eruditis non uno exemplo compertum est.

§ IV. An Sanctus noster Andegavensem episcopatum prius, quam Surrentinum certo administrarit, inquiritur. Reliqua ejus gesta, emortuale tempus, sepulturæ locus & corporis translationes referuntur. Varia ejus elogia.

[Cum nullus scriptor satis antiquus pro Andegavensi Sancti nostri episcopatu allegetur.] Mirabilem Sancti nostri ex sterili matre ortum, utut alias de se non incredibilem, non tamen pro indubio adstrui posse, ejusdemque, elapso præsertim a morte septennio, singularem ad vivos reditum, cujus occasione Renati nomen ei inditum fuerit, non esse factum historice certum, seu, uti contendit Eviglonius, omnium ætatum tabulis monumentisque testatum, jam satis superque ostensum arbitror, puderetque me, disceptationi huic tantopere immoratum fuisse, nisi in quorumdam minus eruditorum aut plus æquo memoriæ S. Renati addictorum gratiam singillatim convellenda fuissent sat multa testimonia, quibus Apologiæ auctor, veluti totidem invictissimis argumentis, ultra centum & quinquaginta paginas opplevit. Id ergo nunc inquirendum venit, an, quod Andegavense breviarium & Eviglonius tradunt, pro sat certo haberi queat, Sanctum nostrum Andegavensem episcopum consecratum, & ob diœcesis hujus administrationem, non sine multis prodigiis optime gestam, illustrem prius exstitisse, quam juxta Surrentum solitariam vitam instituerit, evectus deinde e sua cella ad Surrentinam cathedram, in qua vitam sancte actam sanctissime clauserit. Quæ factum istud in dubium adducant, inter alia hæc sunt: quod nullus assignetur auctor æqualis aut saltem utcumque suppar, qui, eum ab Andegavensi sede ad Surrentinam translatum fuisse, insinuet. Quid? quod, ut Launoyus § XI pag. 93 recte observat, ne ipse Auxilius, qui, ut Formosi, ex Protuensi ecclesia in Romanam traducti, ob idque adulterio accusati, causam defenderet, peculiarem de translationibus episcoporum libellum edidit, in eoque quascumque translationes episcoporum studiose enumeravit, quod, inquam, ipse Auxilius de Renato ab Andegavensi ad Surrentinam cathedram evecto, nihil meminerit, certissimum, ut Launoyus subdit, subministrans indicium, hanc translationem ad annum 909 Italis, vel certe Romanis, incognitam fuisse.

[38] Aliud contra facti hujus fidem argumentum cum Launoyo desumi potest ex silentio Andegavensis concilii. [imo contra illum faciant concilii Andegavensis silentium, & S. Licinii,] quod in ordinatione Talassii celebratum anno 453, multos de Ecclesiastica disciplina canones sanxit; cui, si vera essent, quæ de S. Maurilii per septennium deque perenni S. Renati a sua diœcesi absentia vulgo referuntur, justissima urgentissimaque causa erat spectantes ad pastoralem curam canones instaurandi, de pastorum residentia pœnitentiaque serio tractandi, atque vel maxime cavendi, ne quis imposterum episcopus inconsulto metropolitano & aliis provinciæ antistitibus (Launoyi pag. 84 verba sunt) ecclesiam desereret, quemadmodum Maurilius & Renatus deseruerant, aut ne, quod ipsi cognito soli Deo judicio fecerant, in exemplum traduceretur. At inter duodecim hujus concilii canones nullus est, qui episcoporum residentiam vel negligentiam attingat, vel agendæ propter negligentiam in baptizando aut confirmando pœnitentiæ modum præscribat. Ex hujus autem rei silentio dicimus, minus ut minimum firmam Renati historiam videri. Huic ego aliud argumentum subdo, quod S. Licinii, ante annum Christi 601 Andegavensis episcopi consecrati, Vita, ab anonymo Andegavensi aut coævo aut certe subæquali scripta, num. 22 suppeditat. Verba ejus, quæ ad rem nostram faciunt, ex tom. 2 Febr. pag. 681 audire juvat: videns autem, inquit cit. num. 22, sanctus vir (Licinius) nec sic se posse remotum esse a turbis concurrentium populorum, cœpit a rege prædicto (Chlotario II) seu a reliquis consacerdotibus & episcopis licentiam postulare; qualiter ad eremum penetraret, & ibidem soli Domino vacaret. Quibus petitionibus episcopi, sacerdotes, rex & populus resistentes, cœperunt eum rogare, ut, sicut divina & canonica auctoritas penes se habet, ageret, & populum, sibi a Domino commissum, non negligeret. Et paulo post: Quibus exhortationibus sanctus vir (Licinius) parens, quoniam cognovit aliter fieri non posse, … cœpit (ut ante fecerat) sapienter prædicare & prudenter populum, sibi commissum, regere & gubernare.

[39] Cum ergo, uti ex his liquet, S. Licinius, solitudinis desiderio flagrans, [Andegavensis Ep. agendi ratio, ipsæque Officii Surrentini Lectiones.] petitionis suæ æquitatem S. Renati exemplo comprobandam non susceperit, imo agnoscere videatur divina & canonica auctoritate vetitum episcopo esse ejusmodi in eremum secessum, pronum hinc est colligere, Sanctum nostrum non fuisse prius Andegavensem episcopum consecratum, quam juxta Surrentum in eremum secederet. Id enim si factum fuisset, scivisset utique S. Licinius, & coëpiscoporum aliorumque suo desiderio obsistentium sententiam, qua divina & canonica lege ejusmodi in eremum secessum prohibitum asserebant, insigni domesticoque S. Renati exemplo refellere neutiquam prætermisisset, quod tamen nequaquam fecisse legitur. Adde, quod Andegavensis Breviarii assertioni Surrentini Officii Lectio V & VI refragetur, utpote asserens, Renatum, non jam consecratum Andegavensem episcopum, nedum re episcopali aliquamdiu bene gesta clarum, sed adhuc ætate adolescentem, dimissis quam primum parentibus, patrioque contempto latere, omnibus, quæ possidebat, renuntiasse, ac per Pannoniam in Italiam advenisse, ubi juxta Surrentum solitariam vitam exorsus est, ac demum ad episcopalem cathedram evectus fuit. Scio quidem, non majorem in hac re Surrentinis illis, quam Andegavensibus Lectionibus, habendam esse fidem; neque adeo ex istarum auctoritate Andegavensem cathedram Renato eripere mihi animus est; sed idcirco dumtaxat Surrentini Officii verba produxi, ut, contrario hujusce testimonio elisa Andegavensis Breviarii auctoritate, manifestum fieret; ex hoc pro certo habendum non esse Sancti nostri Andegavensem episcopatum, cum certa inter dissentientes, qui paris auctoritatis & fidei sunt, veritas statui non possit. Quin etiam cum multa sint, quæ contra hunc Sancti episcopatum faciunt, nihil vero ex adverso allegetur, quo extra controversiam poni possit ejus, priusquam eremum peteret, episcopalis tum consecratio, tum administratio, non magis hæ, quam prodigiosus ejus ortus mirusque ad vivos reditus inter facta seu indubitata seu satis certa collocari debent.

[40] [non pro certo asseri potest, Andegavensem prius, quam Surrentinam diæcesim administrasse.] At, inquies, si hæc ita se habeant, consequens est, ut S. Renatus perperam a Rainone S. Maurilii in Andegavensi episcopatu successor statuatur, ac temere per octo circiter secula inter Andegavenses episcopos connumeratus jam fuerit. Respondeo, sine ullo piaculo admitti posse, Rainonem, ut sæpe alias, etiam hic, hallucinatum fuisse, ac potuisse Sanctum Rainonis tempore inter Andegavenses præsules connumerari, non tam, quod hujus ecclesiæ episcopus consecratus fuerit, eamque aliquando diœcesim reipsa gubernarit, quam quod, ut Romæus in Epitome Vitæ ejus etiam existimat, ad hanc administrandam communi cleri & populi suffragio destinatus, vel etiam electus fuisse, creditus sit, quam tamen ipse provinciam vel ex solitudinis desiderio aliave ex causa admittere recusarit. Utut hæc sint, nullum certe sat magnæ auctoritatis monumentum suppetit, ut Sanctus noster prius Andegavensem, quam Surrentinam sedem tenuisse, indubitanter dici queat. Id enim nec Rainonis vel Archanaldi evincit auctoritas, quippe, quæ, ut ostensum supra est, meritissimo jure hic suspecta, imo nullius ponderis est, atque, etiamsi sublesta non esset, indubiam reddere non posset S. Renati ab Andegavensi ad Surrentinam sedem prætensam translationem, de qua, ut legenti Vitam Maurilii manifestum fiet, nullum apud eos verbum exstat. Neque vero id efficacius ex Andegavensium episcoporum catalogis, ab Eviglonio pag. 75 laudatis, concludi potest, cum nec eorum antiquitas Rainonis temporibus major esse probetur, nec Renatum suum ad Surrentinam sedem evectum fuisse innuant. Ceterum notasse obiter juverit, hosce Andegavensium episcoporum catalogos non melius inter se, quam Surrentinas cum Andegavensibus Lectiones convenire; cum alii catalogi inter Defensorem, anno 375 Andegavensem episcopum, interque S. Maurilium duos, alii quatuor episcopos, medios statuant; & rursus hunc inter & Talassium, anno 453 episcopum consecratum, alii duos, alii unum dumtaxat collocent. Sed ad alia, quæ § 1 recitata sunt, discutienda progrediamur.

[41] [Expenduntur reliqua Sancti gesta, emortuale tempus,] Ut ægrorum curationes, tam in eremo, quam in episcopatu, a Renato nostro peractas, indefessum ejus in lucrandis Deo animis zelum, episcopales ejus dotes, aliaque ejusdem decora, quæ partim in Andegavensibus, partim in Surrentinis Lectionibus longo ordine recensentur, ut vero admodum consona, lubens admitto, cum hæc omnia nec fidem humanam superent, nec aliis sanctis anachoretis præsulibusve insolita aut nova sint, ita singula, quæ illic referuntur, historice certa facere, cum desit congruæ antiquitatis testimonium, nequaquam possum. Nullus tamen dubito, quin præclaris virtutibus, &, uti post mortem, ita & in vita miraculis effulserit, atque hoc gemino titulo Sanctorum honoribus cultus & Surrentinæ urbis patronus electus fuerit. Quamdiu vero in solitudine degerit, & an, ut nonnulli tradunt, circa annum Domini 450, an contra anno 430, ut alii volunt, ad Surrentinam cathedram evectus fuerit, ac denique post paucos annos, prædicta obitus sui die, in Domino obdormierit ætate sexagenarius, definiendum iis relinquo, quorum in perquirendis hac de re veteribus monumentis sagaci industriæ multo felicior, quam diligentiæ meæ fortuna respondit. Ego his destitutus, ex communi auctorum sententia eum sub medium seculum V defunctum statui, quo circiter tempore S. Valerius, ejus in sancta conversatione discipulus, ei in episcopatum Surrentinum successisse perhibetur, uti videre licet apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ, Venetiis excusæ, col. 598.

[42] Reliquum est, ut, quæ de Sancti gloria posthuma num. 12 & 13 ex Eviglonio recitata fuere, [sepulturæ locus miraculis clarus, & asserta a nonnullis corporis, ex Italia] in examen adducamus. Elatum fuisse S. Renatum publico funere sepultumque in eadem ipsa ædicula, quam vivens tenuerat, secundum urbis Surrentinæ muros, in ejusque memoriam eodem in loco ædificatum a civibus ingenti opere fuisse templum, quod multis postea miraculis nobilitatum fuit, hæc omnia, quæ tum Itali, tum Galli passim perhibent, facile inducor, ut credam, cum & a vero minime abhorreant, & ex facto Radoaldi, Beneventani ducis, num. 4 memorato, non mediocriter confirmentur. Inde etenim patet, jam ante elapsa a suo obitu bina secula, ac verosimiliter multo tempore prius, S. Renatum non procul a Surrento ecclesiam ac tumulum maxime celebrem habuisse, & ut Surrentinæ urbis patronum ab ipsis etiam exteris fuisse passim agnitum, Cælitumque honoribus affectum. Verum, quæ mox subdit præfatus Apologiæ auctor de legatis a clero & populo Andegavensi Surrentum missis, qui sui quondam Antistitis integrum; ut verba innuunt, corpus a Surrentinis repetierint, illudque, sibi a summo Pontifice reddi jussum, cum militari præsidio, ne qua vis in itinere fieret, Surrento Andegavum asportarint, hæc an multam fidem apud cordatos homines repertura sint, vehementer dubito, tum quod, fatente ipso Eviglonio, nec Pontificis Romani nomen, cujus jussu redditum a Surrentinis fuerit sancti Tutelaris sui corpus, ac ne ipsum quidem seculum, quo id contigisset, compertum habeatur, tum quod revectum ex Italia in Gallias cum militari præsidio Sancti corpus fabulam sapiat, ac denique quod tam singulare factum nullo veterum testimonio, ac ne quidem ipso, quod de variis Renati translationibus Eviglonius edidit, authentico documento ullatenus stabiliatur.

[43] Quod vero ad facti hujus substantiam, seu ad ipsum Sancti nostri corpus attinet, [ad Andegavenses translatio, de qua nonnulla observantur.] de hoc ita statuendum videtur, ut, si sua Andegavenses non fallat opinio, & corpus hoc, quod se a Surrentinis, incerto tamen tempore, accepisse, ipsi gloriantur, a Renati, Surrentini episcopi, corpore omnino diversum non sit, non illud totum & integrum, sed ex parte solummodo ante Rainonis num. 17 memorati, vel certe ante Rainaldi I, Andegavensis exeunte seculo X episcopi tempora, Surrento in Gallias devectum fuerit, cum Surrentinorum in concedendo Antistitis & Patroni sui integro corpore tam insolita liberalitas, tamque singulare, quod Andegavenses prætendunt, Romani Pontificis ea de re mandatum, sine antiquitatis testimonio credi non debeat nec prudenter possit. Accedit, quod in Surrentini archiepiscopi & cleri authentico testimonio, ab Eviglonio pag. 63 producto, diserte dicatur, compertum exploratumque certa patrum traditione ad Surrentinos manasse, cum corpore divi Valerii, quod in ejusmodi æde Surrentina religiose asservatur, partem quoque corporis sancti Renati condi colique, prona scilicet civium Surrentinorum in suos Tutelares observantia ac pietate. Hanc autem corporis S. Renati partem non exiguam esse, sed talem, tantamque, ut sub Corporis nomine venire apte possit, ipsa, quam num. 14 dedimus, inscriptio, & Apostolicæ sacrorum Rituum congregationis decretum, in ea memoratum, aperte innuunt.

[44] [Ex capituli Andegavensis monumento, cujus auctoritas] Ceterum illam sacri corporis partem, quam ex communiori opinione Surrento Andegavum, at non prædicto modo, asportatam credere non abnuo, a Rainaldo I, Andegavensi episcopo, vel exeunte X vel ineunte XI seculo, translatam rursus fuisse, ac deinde ab hujus successoribus aliquoties revelatam seu rite recognitam, testatur monumentum Andegavensis archivi in membrana multis sigillis munitum, quod, meo quidem judicio, non æque solide, ac prodigiosam S. Renati historiam, Launoyus in suspicionem falsi adduxit. Utut enim indubium sit, hoc instrumentum non esse anno 1255 antiquius, cum reliquiarum, eo anno recognitarum ac translatarum in decentiorem capsam, mentionem faciat; nullam veri speciem habet, contra ac Launoyus sentit, illud documentum ad seculum XVI sat prope accedere, seu sub tempora Leonis X & Clementis VII Pontificum confictum fuisse, cum non sit, uti perperam idem Launoyus innuit, anonymi junioris ac privati hominis mera narratio, sed, uti Eviglonius pag. 58 & ultima ipsius instrumenti verba indicant, ipsissimum translationis, anno 1255 factæ, authenticum testimonium, ipsisque episcoporum aliorumque illustrium virorum, qui illi interfuerunt, sigillis munitum. Illud autem sub ementito antiquioris seculi titulo una cum eorum sigillis seculo XVI fabricatum fuisse, sine gravioribus, quam quas produxit Launoyus, rationibus ne quidem suspicari de Andegavensi capitulo licet.

[45] [contra Launoyi non satis firma] Et quamquam sat mirum videri possit, translata a Rainaldo I Sancti pignora, non diu post, nempe anno 1012, ab Huberto, Andegavensi itidem episcopo, ac deinde ter, duorum seculorum decursu, resignata & revisa, tandemque anno 1255 iterum recognita & splendidiorem in capsam demum transposita fuisse, hæc tamen, secus atque idem Launoyus pag. 64 Observatione decima, num. 5 asserit, incredibilia prorsus non sunt, cum recognitiones illæ, prout in eo instrumento diserte refertur, factæ sint ad depellendam quorumdam de S. Renati genuinis reliquiis iterum iterumque subortam dubitationem, cui occasionem præbere potuit, quod de tempore ac modo, quo hæ ex Italia Andegavum allatæ fuissent, Andegavensibus non satis constaret. Nec instrumenti hujus, ut Launoyus vult, auctoritatem & fidem elevat Roberti de Monte altum de his reliquiarum translationibus seu recognitionibus silentium, quandoquidem præfatus auctor Appendicis ad Sigiberti Chronicon, illam inchoavit ab anno Christi 1113 & finivit anno 1134, vel, ut aliis præplacet, anno 1132, nactus alium continuatorem, qui ad annum 1210 desiit. Mirum ergo non est, Robertum de Monte ejusve continuatorem nec de facta sub annum 1000, nec de alia, anno 1255 peracta, reliquiarum S. Renati translatione locutos fuisse, utpote quibus ea de re loquendi & occasio & locus defuerit. Tanti autem momenti res non erat, facta anno 1151 ab Angebaudo, Turonensi archiepiscopo, reliquiarum earumdem recognitio, ut Roberti de Monte continuator, referens in Chronico ad annum Christi 1156 ejusdem Angebaudi seu Jngelbaudi obitum, dum omnia prorsus ejus gesta silentio præterit, de hoc facto specialem mentionem facere debuisset. At de his quoque translationibus, inquit pag. 66 idem Launoyus, silet Vindocinense Chronicon … quamvis ad annum DCCCCV auctam a Rainone Maurilii Vitam observet … & laudibus efferat Rainaldum, cui prima in hoc monumento Renati translatio deputatur.

[46] Respondeo, cum Chronicon illud, fatente Launoyo, [argumenta defenditur,] in annum 1248 desinat, fieri non potuisse, ut factam anno 1255 translationem memoraret. Potuisset, fateor, illius scriptor aliarum recognitionum & translationis, a Rainaldo factæ, mentionem fecisse; at cum quilibet Chronicorum scriptores non omnia omnium, quos laudant, virorum gesta recensere, nec omnes reliquiarum recognitiones, præsertim, dum miraculis illustratæ non fuere, in Chronicon suum referre consueverint, tanti non est unius Vindocinensis Chronici silentium, ut propterea fictitium spuriumque haberi debeat Andegavensis archivi instrumentum, episcoporum illustriumque virorum sigillis anno 1255 munitum, quod, quantum attinet ad factas tum a duobus circiter seculis reliquiarum recognitiones ipsamque sub Rainaldo I translationem, ex ecclesiæ cathedralis ephemeridibus aut Actorum codicibus confici facile potuerit: addit quidem Launoyus, de his etiam translationibus siluisse ex recentioribus Joannem Burdigneum, canonicum & juris utriusque doctorem Andegavensem, in Annalibus suis, Belleforestum in Vita S. Renati, Gallice conscripta, & Joannem Hiretum, Andegavensem doctorem theologum, in suis Antiquitatibus Andegavensibus, eosque hoc monumentum, si suo, id est, ineunte seculo XVII, exstabat tempore, sprevisse potius, quam non vidisse. Ego vero, cum mihi ad manum non sit Burdignei & Hireti Opus, Launoyo horum de iis silentium asserenti, non refragor, &, Belleforestum nihil de iisdem meminisse, expertus fateor; sed eos hoc instrumentum sprevisse potius, quam non vidisse, tum demum credam, cum assertionem suam Launoyus argumento aliquo probaverit. Quasi vero instrumentum quodlibet continuo spurium sit, & ut tale agnitum a scriptoribus dici debeat, propterea quod illud suis Operibus non inseruerint pauci scriptores, eo præsertim tempore, quo forte necdum ex archivi forulis prodierat aut paucissimis tantum notum erat. Si quid hic concludat Launoyi ratiocinatio, negare etiam poterit, factam esse anno 1601 earumdem reliquiarum in novam capsam translationem, spuriumque dicere poterit, quod quis proferret ejusdem translationis documentum, cum & hoc Belleforestus, ac forte etiam alii suis Operibus non inseruerint.

[47] Ipsum nunc, de cujus fide disputatum est, instrumentum ex Eviglonio pag. 58 & seqq. subdo, [S. Renati reliquiarum translationes, Andegavi] ut inde curiosus lector varias corporis S. Renati factas Andegavi a seculo X & deinceps translationes cognoscat. Ita habet: Hic requiescit corpus sancti Renati, Andegavorum episcopi & confessoris, cujus sacra pignora translata sunt secundo Idus Novembris, id est, in die suæ depositionis, a Rainaldo: postea revelata ab Andegavensium præsule Huberto, anno millesimo duodecimo Dominicæ Incarnationis: ad ultimum a Gaufrido episcopo, propter quorumdam dubitationem, resignata & revisa, & cum sigillo ac superposito titulo, indubitanter reperta, anno millesimo octogesimo secundo. Plurimis postea evolutis annis, hoc ipsum prædicti Sancti corpus revelatum est ab Angebaudo Turonensi archiepiscopo, regente Andegavensem ecclesiam & præsente Normanno episcopo, nec non & aliis comprovincialibus episcopis præsentibus, Joanne, Sancti Maclovii episcopo, Alano, Redonensi episcopo, Bernardo, Nannetensi episcopo, Radulpho, Corisopitensi episcopo, Guillelmo, Trecorensi episcopo, Roaldo, Venetensi episcopo. Facta est autem hæc revelatio in die Annuntiationis beatæ Mariæ, id est, Calendis * Aprilis, anno ab Incarnatione Domini millesimo, centesimo, quinquagesimo primo, tunc inchoante Dominica, qua dicunt: Isti sunt dies.

[48] [variis temporibus factæ, recensentur,] Tandem, elapsa cursu temporis memoria hominum & solita dubitatione suborta, revisum fuit denuo corpus pretiosissimum beati Renati anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto in Octabis * Assumptionis beatæ Mariæ Virginis, & repositum in capsa, ob reverentiam ipsius de novo tecta argento deaurato, præsentibus Michaële, Andegavensi episcopo, Galeranno, Nannetensi episcopo, & religiosis viris, Guillelmo sancti Albini Andegavensis, Nicolao sancti Sergii abbatibus Andegavensibus, Guillelmo le Bacle, cantore Andegavensi, Matthæo, thesaurario Andegavensi, Raginaldo, archidiacono Andegavensi, Michaële, archidiacono Transligerensi, Garino, archidiacono Transmeduanensi, Guillelmo Bergere, magistro scholarum Andegavensi, & quamplurimis aliis ejusdem ecclesiæ canonicis, & aliis similiter præsentibus & adstantibus cum prædictis. Præfati vero episcopi & abbates, una cum sigillo decani & capituli Andegavensis ecclesiæ, præsentibus * sigilla sua apposuerunt in testimonium veritatis. Hactenus authentici documenti verba, quæ, quantum attinent ad Andegavensem Sancti nostri episcopatum ejusque emortualem seu depositionis diem, cum illis conferri velim, quæ numm. 1, 2 & 37 de eisdem argumentis disputata a nobis sunt. Quod autem in priore instrumenti illius parte pro Calendis Aprilis, forte ex descriptoris vel typothetæ errore positis, diem VIII Calendas Aprilis legendum esse, in margine notaverim, manifestissima fecit temporum ratio. Etenim, cum anno 1151, uti etiam apud Labbeum in Concordia chronologica & apud Cangium in Glossario, verbo Annus videre est, Pascha inciderit in diem VIII Aprilis, consequens est, ut Dominica Palmarum in Calendas Apriles, & Dominica Passionis seu Dominica, qua tunc ab his verbis: Isti sunt dies, Missæ Introïtus inchoabatur, inciderit in VIII Calendas Aprilis, seu in diem XXV Martii, quo Annuntiatæ Virginis festum celebrari consuevit, quod hoc anno, tametsi propter concurrentem Dominicam Passionis differri debuerit, nequaquam tamen ipsis Calendis Aprilis, propter concurrentem itidem Dominicam Palmarum, celebrari in Ecclesia potuit.

[49] His ex codem Eviglonio subjungo ultimæ translationis historiam, quam Apologiæ pag. 60 & 61 his verbis refert: Ultima translatio hac occasione facta est. [subditurque ex Eviglonio ultimæ translationis historia.] Anno Salutis partæ millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, hæretici Calviniani, capta urbe, cum in ecclesiam nostram irrupissent, &, disjectis ac perfractis Sanctorum imaginibus, omnia exempla furoris in res sacras ederent, thesauris expilatis, capsam S. Renati aperuerunt, & eductas inde corporis sacri reliquias in ignem conjecerunt. Sed dehortante Clemente Louëtio, seneschalliæ Andegavensis præfecto, qui eo ad rei famam accurrerat, cum ab incœpto deterriti extemplo fugæ consilium cepissent, præfecti comites ossa, quæ ex incendio reliqua erant, cum cineribus religiose colligentes, linteis, prout facultas in tumultu publico esse potuit, ea involverunt: quæ in capitulo asservata per aliquot annos, tandem anno Salutis millesimo sexcentesimo primo a Carolo, Andegavensi episcopo, in novam capsam auro gemmisque ornatam recondita fuerunt, atque in superiori parte altaris sancti Renati rursum collocata, ubi in hunc usque diem quiescunt.

[50] Nunc in Italiam, unde ad prosequendam ex communiori opinione translatorum Sancti pignorum seriem digressi sumus, [Ex Elogiis S. Renati, quorum unum contra Launoyum defenditur,] revertentes, cetera, quæ ad ejus gloriam posthumam faciunt, absolvamus. Exstant tom. 6 Italiæ sacræ auctæ, Venetiis excusæ, col. 600 & sequentibus tria Elogia SS. Renati & Valerii, seu potius miraculorum aliquot, ab ipsis post obitum peractorum trina narratio, ex quodam Ms. codice ecclesiæ Surrentinæ desumpta, cujus quidem codicis antiquitas meritumque me latent, attamen de quibus bene existimandum videtur, cum, præter Ughellum aliosque non vulgaris notæ scriptores, eruditissimus Assemanus his Elogiis ad illustrandam rerum a Radoaldo, Beneventano duce, gestarum seriem, non dubitanter, at contra omnino liberaliter, usus sit, id non facturus, pro ea, qua pollet, rei criticæ peritia, si fide indignum credidisset monumentum, quo illa miracula recensentur. Utut hæc sint, quam hæc Elogia referunt de soluta abs Rodoaldo Surrenti obsidione, historiam non esse, uti Launoyus contra Belleforestum pag. 107 contendit, perniciosam Christianæ religioni fabulam, diffusa oratione evincere haud opus arbitror, cum factum illud, etsi sine coævorum aut supparum scriptorum indubitato testimonio historice certum dici nequeat, non continuo tamen pro perniciosa Christianæ religioni fabula habendum sit, quandoquidem inter facta historice certa & perniciosas rei Christianæ fabulas multa intercedant media, possitque adeo factum hoc vel simpliciter vel satis probabile ac pie credibile dici, licet historice certum dici nequeat. Et vero quid in eo tam singulare, quidve religioni Christianæ perniciosum est, quod Radoaldus, Arrianus princeps, ut obsessa a se urbe potiri queat, hujus Patronos oblatis muneribus sibi propitios facere conetur, & hæc a sanctis tutelaribus longe rejiciantur? Nonne & similia a Catholicis piisque viris sine ullo crimine factitata esse leguntur, & contra rejecta a Superis, quæ illis in pravum finem ab improbis offerebantur munera? Tu, lector, quam pro judicio volueris, Elogiis hisce fidem habe. Ego, ne quorumdam exspectationi desim, non primum tantum, quod eruditissimus Assemanus pro suo instituto ex parte edidit, sed & alia duo partim recudenda censui.

[51] Horum Elogiorum primum, cujus Prologum consulto omisi, ita se loco citato apud Ughellum habet: Tempore, [primum, quo Surrentina urbs, Longobardorum obsidione pressa.] quo omnipotens Deus mortalium est iratus sceleribus & Longobardorum gens ad vindictam totius Italiæ cuncta vastasset, vir barbarus, typo superbiæ elatus, ad suam perniciem cum suo ferali exercitu Rodoaldus eorum dux una cum aliis ducibus devenit Surrentinam civitatem, ut eam quomodo adire posset, quæsivisset. Et cum diebus ac noctibus nulla vicissim daretur requies præliandi adversus eam, obsidione circumvallatos * & circumquaque vicini adstantes ad desperationem eo usque pervenerunt, ut sponte se cives certatim darent. Et cum nullum etiam egressis humanitatis auxilium dari prece fusa posse prospicerent, prostratus tunc cunctus populus clausus, immo intra urbem lacrymabiliter Deo preces effundebant. Vir interea prædictus, barbarorum atque tyrannorum dux, pergens ad tumulos sanctorum Renati & Valerii hanc devotionem exponens, aurum & argentum eis offerens, ut, si eorum intercessionibus in prædictam Surrentinam urbem valuisset ingredi, plurima atque meliora illis ornamenta deferret. Quod cum vir & sacerdos Domini Agapitus agnovisset (nam eo tempore ipse præerat urbi) gregem suum verbo & operibus studiosius informans, nec nocte, nec die, quiescens, Deo preces suppliciter fundere, vacans jejuniis & orationibus assiduisque lamentis, Sacrificium Deo semetipsum immaculatum sæpius offerens, Sanctorum confisus meritis, Renati & Valerii, Christi sacerdotum & confessorum, quorum oratu & adminiculo usque nunc perstitit tuta, ut ab instante efferæ gentis obsidione & cruentis eorum manibus cum concivibus urbem dignaretur eripere, credens, quod nihil est eis, quum volunt, impossibile; nam se sequentibus ita pollicitus est Redemptor noster, dicens: Quodcumque fidentes in nomine meo petieritis, fiet vobis.

[52] [patrocinio SS. Renati & Valerii mire liberata,] Unde & blando eos sermone fretus de Dei pietate alloquitur, dicens: Pœnitentiæ fructibus ira Domini citius in misericordiam convertetur, si pœdoribus (id est, pedum fœtoribus) præteritis derelictis, ejus præceptis puro inhæseritis corde, quia Deus, sub cujus nutu consistunt justorum animæ, non præmiis neque oblationibus, seu adulationibus suadetur, & in sacrificiis & holocaustis gentium non delectatur; sed cor contritum & humiliatum non spernit, sicut dicit Psalmographus, “Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, & de necessitatibus eorum liberavit eos.” Et Propheta ait: “Humiliemus Domino animas nostras,” & Propheta alius testatur dicens: “Convertimini ad me in jejunio & fletu.” Cujus hortatui obtemperantes crebrisque precibus Sanctorum ac jejuniis insistentes pervigiles, eorum cessum est Confessorum intercessionibus, ut prædicta urbs, quæ jam obsidionibus circumvallata manebat barbarorum, illæsa evaderet, & ipse confusus nihilominus, cum ea, quæ attulerat, foris ab eorum ecclesia projecta cum omnibus reperirentur, & ita de prædicta demum urbe abscederent. Sic enim divina clementia operante, nefandissimum ejus vulgus tremore concussum est, ut cuncti in fugam lapsi verterentur.

[53] [ac sacrilegi prædones divinitus puniti,] Interea unus ex iis, qui ad sarcinas remanserat cum sociis suis, dixit sociis suis: Audacter in eorum ecclesias ingredimini, & cuncta inde diripite. At illi, cum ingressi fuissent & cuncta exinde vastare cupientes, illico a spiritu immundo arrepti terratenus acrius vexabantur, & ultionis divinæ in se sensere vindictam, ausi accedere, quo eis minime licuit. Denique circa eorum tumulos usquequaque vexati sunt, velut prisca monumenta testantur, ut ipsorum pandatur cruor diffusus vexatione dæmonum usque in præsentem diem: & tamdiu ibidem a spiritu immundo possessi sunt, donec spiritum exhalarent. Idcirco talia per electos suos Dominus operatur, ut ostenderet, quia, qui illos contemnunt, eum procul dubio contemnunt, & ideo sunt ignobiles. Ita Saulo, contra suos sævienti, de cælo inquit, “Quid me persequeris? cum non ipsum utique, sed membra ejus insequeretur, &, “Qui” vos spernit, me spernit.” Tunc accepit omnes illorum timor talia contuentes, & nequaquam ultra ausi sunt in eorum domiciliis ut vastatores accedere. Per idem tempus dum prædictam urbem ipsa gens obsideret, quidam senex, effigiem sancti præferens Renati, inter eosdem nefandissimos hostes, medium se obtulit, quem sæpius inter se videntes, æstimabant quendam villieum, cum eum cernerent. Tunc moliti sunt capite eum truncare; ipse autem subito ab oculis eorum evanuit, unde dubium non est, quod ipse sacerdos atque confessor Christi Renatus exstiterit ad custodiam hujus civitatis, in qua ejus venerabile quiescit corpus.

[54] Hujus Elogii conclusionem, cum non multum ad S. Renati gloriam posthumam faciat, [& secundum, quo captus a barbaro] huc non transcribo, & ad aliud, quod col. 601 & 602 apud laudatum Ughellum exstat, nunc progredior. Hoc ita habet: Annua nobis revolutione festivitas celebranda est, in qua sanctorum Renati & Valerii, sacerdotum Christi & confessorum, miracula longum est enarrare, quæ toto sunt pene jam orbe latius terrarum diffusa. Eodem namque tempore, quo prædicti latrones barbari oppido depopulati sunt ejusdem Surrentinam urbem *, & multos captivorum cepere, contigit quemdam, Felicem nomine, villicum per capillos detentum trahere * ad decollandum, manibusque post terga ligatum. Cumque prædictus barbarus eum traheret, venerunt ad pontem super vastum rivum stratum, qui usque hodie nuncupatur velut in prisca, magnus structura, in quo arcus ad ejus laudem depictus videtur esse. Prædictus quippe barbarus ejus caput omni abscindere conamine intendens *, tremefactus villicus hanc orationem fudit ad Dominum, dicens: Deus sanctorum Renati & Valerii, sine cujus nutu nec folium defluit arboris, aut pluviæ gutta, … qui thronos cælorum contines … & tuorum precibus electorum hæc, quibus præesse eos ad munimina statuisti, ab omni secura hoste servasti, & huic sæpe præfatæ Surrentinæ urbi nostræ veridicos Renatum atque Valerium sacerdotes & famulos tuos patronos dedisti, quam multoties a nefandissimæ Longobardorum gentis insidiis visibiliter munitam reddiderunt, subveni nunc mihi, de hujus atrocis manibus spiculatoris eripe me, eorum meritis & precibus, quos perspicuos virtutum opifices externi accolæ ab orbis cognovere finibus.

[55] Cujus in necessitate sancti Confessores non dedignati sunt purissimæ subvenire orationi. Ita ut statim de manu prædicti barbari evaderet, [eorumdem Sanctorum patrocinio mire liberatus narratur,] & in profundam rivi illius altitudinem se præcipitaret; dum autem tam eminens esset rivi illius altitudo, in nulla parte læsus est corporis, sed sanus atque incolumis, ut potuit, ad prædictam Surrentinam urbem reversus est. Postea vero præfatus barbarus, qui ejus conatus est auferre animam, credens eum obiisse, ut a plerisque, nempe ejusdem urbis, diffamatum est incolis, quod villicus ille sanus atque incolumis haberetur, non credidit. Sed ut certiorem se ex incredibili auditu redderet, ad præfatam urbem itinere cœpto devenit. Quem diu multumque quæsitum tandem reperit, vidensque eum, admiratus est, & sciscitari ab eo cœpit, quomodo adviveret, quem opinatus fuerat, ut tanta rivi profunditas pene omnes exanimes suscepisset. Cui Felix ait, Deus SS. Renati & Valerii, qui me a tua servavit machæra, cujus etiam munimine hæc urbs eorum adjumento a vestris liberata est manibus, ipse mihi præstitit, ut sospes & sine aliqua contritione membrorum a tanta evaderem altitudine. Cui barbarus ait obsecrans, Quæso te, perduc me ad ecclesias, ubi eorum recondita sunt corpora. Cui assentiens, utrique properaverunt, gratias simul agentes Deo, qui quotidie in Sanctis suis mirabilia operari non desinit. Cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[56] [tertiumque ex parte, quo universim S. Renati miracula celebrantur, ex Ughello recitantur.] Hactenus SS. Renati & Valerii Elogium secundum, quod, si in recensendis facti hujus adjunctis non aberravit, necesse est, ut tum, cum ad Surrentinos venit Langobardus ille, inter gentem suam & Surrentinos vel pax vel induciæ pactæ essent, nisi forte barbarum militem, tanto miraculo commotum, ad Surrentinos transfugisse statuas. Quidquid id est, tertii Elogii partem, quæ ad argumentum nostrum attinet, ex eodem Ughello subdo. Postquam ea, quæ de Radoaldo fusius dicta in primo erant, parcius perstricta in hoc fuissent, hæc demum subjunguntur: De aliis enim virtutibus, quas per eos (SS. Renatum & Valerium) quotidie operatur, nec lingua poterit nec sermo sufferre. Eorum vero orationibus, multi adversis oppressi languoribus quotidie salvantur: eorum intercessionibus cæei vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, tristes lætificantur, infirmi salvantur & multi vexati a spiritibus immundis quotidie curantur. Cætera, quæ in hoc Elogio ad Sancti nostri historiam nihil faciunt, prætermitto, & Commentario huic pariter finem impono, enixe exoptans, ut, qui memoratis num. 1 & 2 S. Renati Vitis, quas recudi hic dignas non censui, multo antiquiores, aut certiora, quam quæ hactenus nota sunt, documenta nactus fuerit, confusæ obscuræque huic historiæ lucem affundant, quæque a me de tam implexo disputata sunt argumento, pro veritatis dilucidandæ amore vel stabiliat, vel infirmet, ut hæc secundis curis, si æquum fuerit, a posteris tractentur ad diem XII Novembris, quo S. Renatus Andegavi in Martyrologiis Gallicis passim annuntiatur.

[Annotata]

* lege VIII Calendas

* in Octavis

* supple litteris

* lege circumvallati

* l. Surrentinæ urbis agrum

* trahi

* cum intenderet

DE S. ROMANO EPISCOPO AUTISSIODORI IN GALLIA

SUB ANNUM DLXIV.

SYLLOGE.

Romanus episc. conf. Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE J. B.

Sanctus Romanus inter Autissiodorenses episcopos ordine aliis decimus sextus, aliis decimus septimus est: [S. Romani, decimi sexti,] qui illum sedis illius episcopum numerant decimum septimum, SS. Valerium & Valerianum episcopos distinguunt, priori tertium, posteriori quartum in Autissiodorensi cathedra locum assignantes: contra confundunt alii, quibuscum facit Petrus Bosschius noster tom. VII Julii pag. 208 in Annotatis in Vitam S. Germani, episcopi Autissiodorensis, per Constantium presbyterum, auctorem gravissimum, seculo V scriptam. Sane, ut citatus Bosschius observat, in Corcodemi martyris visione SS. Amator, Marcellianus, Elladius & Valerianus S. Peregrino, primo Autissiodorensium præsuli (licet non eo, quo nominantur, ordine) gradatim successisse dicuntur; nec ulla Valerii, a Valeriano distincti, fit mentio; ut hinc probabile sit admodum, tertium Autissiodorensium episcopum, modo Valerium, modo Valerianum, ut non raro fit, dictum, occasionem ansamque posterioribus seculis præbuisse incautis, ut ex uno geminum episcopum fingerent. Addit, ecclesiæ cathedralis Autissiodorensis succentor, D. Lebeuf tom. 1 Monumentorum ecclesiæ Autissiodorensis pag. 14 & 15, anno 1743 Parisiis typis edito, plura quidem Kalendaria, jam inde a quingentis sexcentisve annis scripta, Valerium & Valerianum episcopos ad VI Maii consignasse; sed eorum auctores ab Historiæ Autissiodorensis compilatoribus, qui & in alia multa graviaque incidere peccata, fuisse seductos: non reperisse se geminos ad illum diem episcopos in Kalendariis seculo IX antiquioribus: imo unum Valerium nominari in Martyrologio Hieronymiano Corbeiensi Dacherii, unum Valerianum in Epternacensi & aliis plerisque. Sit ergo S. Romanus in serie episcoporum Autissiodorensium ordine decimus sextus ex auctorum modo nominatorum probabiliori sententia.

[2] Decessorem in episcopatu habuit S. Eleutherium, qui conciliis Aurelianensibus 2, [nimirum ab anno 561 vel seq.,] III, IV & V, annis 533, 538, 541 & 549 subscripsit, ut ex Cointio Sollerius scribit tom. III Augusti ad diem XVI ejusdem mensis pag. 300. Eleutherium Autissiodorensi episcopatui admotum iidem scriptores aiunt anno 532, a quo si numerentur anni 28, menses 8 & dies 9, quibus episcopales infulas gessisse legitur in Historia episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 419, anno 561 S. Eleutherius e vivis abierit. Huic quoque anno S. Eleutherii obitum illigavit D. Lebeuf; sed initium episcopatus illius anno 533 affixit, neglectis, ut apparet, mensibus 8 & diebus 9, quos annis 28 in episcopatu exactis adjecisse S. Eleutherius dicitur in Historia modo citata. Mortuo Eleutherio XVI Kal. Septembris, inquit eadem Historia, fuit civitas sine episcopo anno uno, mensibus 2, diebus X; quo pacto S. Romanus anno 562 sub finem mensis Octobris Autissiodorensis episcopus fieri debuit: at Cointius, anno 561 undecimo Kal. Octobres id contigisse, contendit, & ab episcoporum Autissiodorensium Historia, non admodum, ut supra dictum est, accurata recedit, nulla tamen, cur ita faciat, adducta ratione. Adierit igitur verosimilius S. Romanus Autissiodorensem cathedram anno 561 vel 562: nihil enim certi in alterutram partem occurrit. Verum, inquies, qui hoc S. Erici monachi dictis convenit, qui tempore Caroli Calvi imperatoris fuit, & in libris de Miraculis S. Germani Autissiodorensis apud Labbeum supra citatum pag. 566, posteaquam mortis S. Desiderii, Autissiodorensis episcopi, seculo VII defuncti, mentionem fecit, hæc de S. Romano scribit: Romanus cathedræ substituitur, de quo fertur, quod, cum vir esset sanctissimus, decisione capitis martyrium consummarit pridie Nonarum Octobrium, expleto functionis suæ tempore annis III. diebus XV?

[3] [mense Septembri] Respondeo, S. Ericum sanctorum aliquot episcoporum Autissiodorensium, quorum corpora in S. Germani ecclesia fuere deposita, mentionem facere, non eo ordine, quo episcopatum gessere, sed quo juxta S. Germani corpus eorum exuviæ fuere depositæ, quod recte, ne cui S. Erici narratio imponeret, Autissiodorensis succentor supra laudatus observavit. Porro ex citatis Erici verbis discimus non modo durationem episcopatus illius & diem emortualem, sed etiam diem, quo episcopus consecratus est: si enim a sexto Octobris die dies quindecim retrocedendo numeres, ad diem consecrationis illius, videlicet diem XXII Septembris, pertinges: unde ulterius efficitur, mendum cubare in verbis compilatorum Historiæ episcoporum Autissiodorensium, num. superiore relatis, secundum quæ S. Romanum sub finem Octobris episcopalem sedem occupare cœpisse, necesse est: tum etiam in verbis Cointii, cum ad annum 561, num. 2 scripsit: Successit (Eleutherio) Romanus undecimo (imo decimo ex dictis) Kalendas Octobres. Contra vero recte ea de re scripsisse Georgium Viole, seu quisquis est auctor Ms. nostri de Autissiodorensibus episcopis, cujus verba Latine reddo. Episcopatum adiit die XXII Septembris, festo gloriosi martyris Mauritii, antiqui patroni & titularis ecclesiæ S. Germani, in qua, ut eligerentur & consecrarentur Autissiodorenses episcopi, mos erat. Nescio, qua de causa D. Lebeuf ab Erico dissentiat, cum S. Romanum annis tribus & mensibus aliquot sedisse scribit; cum illum Ericus præter annos tres, dies tantum 15, Historia vero episcoporum Autissiodorensium dies tantum 4 sedisse, affirment.

[4] [usque ad annum 564 vel seq., Autissiodorensis episcopi,] At, si diem, quo episcopus S. Romanus consecratus est, Georgius Viole recte assignarit, in anno, tum quo episcopatum suscepit S. Romanus, tum quo e vivis hic migravit, hallucinatus est: ex dictis enim primum contigit verosimilius anno 561 vel certe 562; alterum vero, spectata episcopatus S. Romani duratione annorum 3 & dierum 15, anno 564 vel sequenti: in Ms. vero mox proxime laudato verbis paulo ante Latine redditis in margine adjicitur annus 553, ac paulo post obiisse legitur sub annum 555. Ita nimirum Ms. auctor loqui congruenter debebat, qui Eleutherio, cujus episcopatus ad annos 28 duravit, annos 9 sua auctoritate detraxerat. Emendatione pariter indiget episcoporum Autissiodorensium Historia, quæ vitiosis etiam S. Romani episcopatum characteribus chronicis insignivit. Sic habet: Fuit autem temporibus supradicti Joannis Papæ (hujus nominis III) usque ad Benedictum, imperante Justino Minore. At cum ex dictis S. Romanus ultra annum 565 vitam non protraxerit; Justinianus vero, Justini Junioris decessor, anno 566 in vivis esse desierit; Justini imperium vidisse non potuit, nedum Benedicti I Pontificatum, ad quem anno dumtaxat 573 evectus fuit, in Joannis III locum subrogatus. Adhæc S. Romano S. Ætherius, huic vero S. Aunarius substitutus fuit jam inde ab anno 571, ut ex probabiliori calculo dictum est tom. VII Septembris in Commentario prævio ad Acta S. Aunarii pag. 90. Atque ita quidem annum & diem tum aditi episcopatus, tum obitus S. Romani sat prope constitutum habemus. Verum de illius natalibus, virtutibus, rebusque gestis documentorum & antiquorum scriptorum penuria tacere cogimur: reliquum igitur est, ut ad Mrll., & ad ea, quæ ad cultum ejus pertinent, sermonem convertamus.

[5] Utut obscuræ sint, prout jam dixi, res a S. Romano gestæ, [apud martyrologos aliquot mentio;] illius tamen sanctitatem luculenter probant antiquissima, quibus inscriptus legitur, Martyrologia. Edidit anno hujus seculi 17 Edmundus Martene tom. 3 Anecdotorum a col. 1547 Martyrologium ex Ms. monasterii S. Germani Autissiodorensis, ab annis, ut ait, circiter mille sub nomine S. Hieronymi compactum, quod ad diem VI Octobris ita habet: Autissiodori Romani episcopi. Codex Hieronymianus Epternacensis ad eumdem diem his verbis utitur: In Galliis civitate Autisiodoro Romani episcopi: & Corbeiensis: In civitate Autissiodoro depositio S. Romani episcopi. Corbeiensi vero Lucensis consonat; at in utroque (Corbeiensi apud Dacherium tom. 4 Spicilegii, & Lucensi apud Florentinium) ad calcem laterculorum velut adjectitius, diverso charactere signatur. Rabani verba sunt: In civitate Antisiodoro depositio Romani episcopi. Apud Adonem & Usuardum nulla S. Romani mentio, nisi in Auctariis. His omnibus paulo fusius S. Romanum Martyrologium antiquum ecclesiæ Autissiodorensis, editum a Martene tom. 6 Scriptorum veterum, in hunc modum annuntiat: Autissiodero depositio S. Romani episcopi, qui, cum rexisset ecclesiam sibi commissam annos III, dies XV, tandem, ut fertur, martyrio vitam finivit. Recentiores martyrologos tacitus prætereo: accipe unius Martyrologii Romani verba: Antisiodori S. Romani episcopi & martyris: in quæ annotat hæc Baronius: Agunt de eodem hac die Beda, Ado & alii. Adscribitur decimus septimus ejus sedis episcopus, vixitque temporibus Joannis Papæ III usque ad Benedictum, ut docent Tabulæ episcoporum Antisiodorensium, quas descripsit Demochares, de quibus tum hic, tum num. 1 & 4 dicta consule.

[6] Martyrologium Romanum mox citatum S. Romanum martyrem facit; quæ de illius martyrio opinio jam inde a seculo IX, ut ex verbis Erici, qui seculo IX scripsit, num. 2 productis, patet, apud Autissiodorenses viguisse videtur; [e quibus martyrne fuerit,] sic tamen ut rem pro certa & indubitata non habuerint, ut abunde innuunt particulæ, ut fertur, ab Erico adjectæ; quas etiam Breviario Autissiodorensi, anno 1736 Parisiis edito, insertas lego; ubi ad diem VI Octobris Lectione 2 de S. Romano hæc habentur: Romanus, Eleutherii successor, Autissiodorensem ecclesiam rexit annis circiter tribus. Bonis operibus & sanctitate clarus, amputato capite, martyrium consummasse fertur sexta die Octobris circa annum quingentesimum sexagesimum quartum. Sepultus est juxta prædecessores suos in basilica S. Germani. Quod si martyrium vere S. Romanus subierit, eo inclinasse Breviarii hujus concinnatores videntur, ut inexspectato homicidio, privatoque crimine sublatus e medio fuerit: qua de causa, ut apparet, S. Romano S. Tetricum, alterum Autissiodorensem episcopum, impii clerici ferro (ut legitur Lectione 3 ejusdem diei) confossum, licet die XVIII Martii ante cultum, conjunxerunt. D. Viole S. Romani necem Burgundis Arianis, aut Simoniacis, quorum ingentem tunc ait fuisse numerum, aut Euangelicæ puritatis hostibus adscribit; verum hæc non sunt, nisi conjecturæ.

[7] [an confessor, non liquet:] Sollerius in Usuardo hoc die geminam ad Usuardum accessionem, alteram ex Martyrologio Centulensi, alteram ex editione Usuardi Lubeco-Coloniensi; tertiam vero ex Greveno refert, quæ omnes S. Romanum Confessoribus diserte adscribunt: sic habent duæ priores: Antisiodoro sancti Romani episcopi & confessoris. Tertia vero: Autisiodoro, depositio sancti Romani episcopi & confessoris. Quartam denique e Remensi: Autissiodori S. Romani episcopi & confessoris: cum igitur alia Martyrologia confessorem, alia martyrem, sed dubitanter, alia denique nec confessorem, nec martyrem, ut ex dictis liquet, nominent, dubium plane manet, licet in aliquibus martyr, non adjecto etiam ullius dubitationis indicio, dicatur, utris S. Romanus sit adscribendus; quamquam Autissiodorensium de illius martyrio, quæ jam inde a seculo IX fuit, non contemnenda videatur opinio. Neque huic tantopere adversari video Martyrologiorum de S. Romani martyrio silentium, quam velle videatur D. Lebeuf, in hanc rem ita scribens: Sed ad oppugnandam hanc (de S. Romani martyrio) opinionem non parum facit de martyrii qualitate silentium. Etsi enim antiquiora Martyrologia, num. 5 laudata, martyrem fuisse non dicant, non tamen etiam negant, nec Confessorem appellant: silentii vero causa esse potuit, quod, utrum confessor, an martyr fuerit, eo, quo scripta fuerunt, tempore haud satis liqueret, sicut nec Erico seculo IX id constitit: imo martyres plurimos in illis Martyrologiis videre est, qui, quamquam vere tales fuerint, nulla tamen seu confessoris, seu martyris qualitate insigniuntur.

[8] [Sancti corpus e veteri tumulo in novas] Post obitum suum, seu naturalem seu violentum, sepulturam nactus est S. Romanus in S. Germani basilica; in eaque corpus ejus jacuisse videtur usque ad annum circiter 866, quo in cryptas ejusdem basilicæ una cum aliorum aliquot Sanctorum exuviis translatum fuit: factæ translationis tempus e S. Erico colligitur; qui, cum lib. 2 Miraculorum S. Germani cap. 14 apud Labbeum, Herchenraum Catalaunensem episcopum anno Incarnationis Dominicæ 865 a S. Germani monachis reliquias S. Urbani Papæ & martyris dono accepisse, narravit, mox capite 15, de qua agimus, translationem sequentibus verbis describit: Postquam longe superius comprehensum opus (cryptas basilicæ S. Germani intelligit, quas cap. 7 libri ejusdem 2, anno 859 ad umbilicum perductas fuisse, scripserat) visum est & Ecclesiastico decori congruum & Sanctorum componendis pignoribus condignum, exercitata sapientum sententia, optimum factu visum est, ut supra memoratæ martyrum reliquiæ, necnon & corpora beatorum Pontificum Altissiodorensium olim in ipsa ecclesia tumulata transferrentur in cryptas, & circa corpus beatissimi Germani præcipua officii diligentia conderentur, divina mente, probo consilio, ut quos eadem cæli regia continet, ejusdem quoque in terris habitaculi capacitas sociaret.

[9] Factum ita est, & dextro quidem latere, id est, [S. Germani basilicæ cryptas transfertur sub annum 859,] a plaga Australi ossa beati Urbani Papæ cum capite Innocentii martyris eodem loculo composita sunt. Hinc corpus venerabilis Alaudii, successoris quondam ejus, ac trium deinde sanctorum pontificum Ursi, Romanique & Theodosii. A parte pedum, id est, plaga Orientali secus aram pretiosi confessoris & præsulis Aunarii membra sacratissima requiescunt: sinistrum, id est, Septentrionale latus, gloriosi martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis quinque pontificum corporibus venerandis, hoc est, sancti Fraterni episcopi & martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi, & extra hos sancti Moderati pueri, quondam martyrio coronati. Tum Autissiodorensium præsulum elogia brevibus refert hoc ordine: Alaudii, Fraterni & Censurii, Aunarii, Desiderii, Romani (cujus elogium vide num. 2) Ursi, Theodosii, Gregorii. Sederunt autem hoc ordine: Fraternus, Alaudius, Censurius, Ursus, Theodosius, Gregorius, … Romanus, … Aunarius, … Desiderius; ut merito ex D. Lebeuf observatum sit supra, S. Ericum hic ordinem, quo singuli ab illo memorati præsules Autissiodorensem cathedram occuparunt, non servasse. Quæ vero Autissiodorenses seu eorum præsulem Christianum, ut supra dictorum Sanctorum reliquias in cryptas basilicæ S. Germani deferri voluerint, causa permoverit, Ericus siluit: at, spectata temporum illorum conditione, verosimillimum est, id Normannorum continuis tunc Galliam incursionibus infestantium metu contigisse.

[10] Cetera, quæ ad S. Romanum pertinent, suppeditabit Ms. nostrum Autissiodorense: [inspiciturque anno 1636 a Seguiero episcopo, cujus] refert id pag. 51 S. Romani tumulum anno 1636 a Seguiero, Autissiodorensi episcopo, fuisse inspectum, inventumque S. Romani corpus in cineres maximam partem redactum. Sancti effigies parieti appicta, & hac inscriptione Sanctus Romanus notata erat; visebatur in ea pictura martyrii ipsius instrumentum, gladius videlicet, quo occisus creditur: verum non admodum magnæ antiquitatis ea fuisse videtur. Nunc autem nulla ejus tumulo cernitur pictura apposita; legitur autem nomen ipsius; dies ipsi sacer, VI Octobris, quo in tota diœcesi Autissiodorensi & in S. Germani abbatia colitur; denique & epitaphium Latine conceptum, sed valde recens. Ita fere Ms. Autissiodorense pag. citata. Sequieri Autissiodorensis anno 1636 episcopi, sed ad Meldensem dein cathedram promoti, ea de re testimonium, datum Meldis anno 1642 die XXIX Aprilis legitur parte altera ejusdem Ms. a pag. 265, e quo nonnulla his addenda discimus. Visitationis institutæ rationem pag. 267 & seq. in litteris suis hanc Seguierus tradit: Verum quia, anno MDLXX (lege MDLXVII) urbe Antissiodoro ab hæreticis fraude intercepta & occupata, prædictum S. Germani monasterium suis omnibus ornamentis, opibus, Sanctorum reliquiis, quæ in thecis aureis & argenteis elegantissime elaboratis asservabantur omni etiam ligno & tegula, solis intactis parietibus, spoliatum fuisset, non mediocris erat dubitandi locus, utrum sacræ Sanctorum prænominatorum reliquiæ, nusquam, ut pie factum est, in capsas collocatæ, sacrilegas ipsorum Calvinistarum manus effugissent, ita ut jam antiqua piaque fidelium fides non tantum vacillare, sed etiam e quorumdam cordibus aboleri cœpisset, quocirca ipsi præfatus Prior & monachi (S. Germani) qui rem maximi esse momenti perpendebant, nobis humiliter & obnixe supplicabant, quatenus ad eorumdem Sanctorum sepulchra visitanda, ipsorum adire cœnobium dignaremur. Quorum votis benigne annuentes anno Domini MDCXXXIV die II Novembris una cum multis tam e clero, quam ex præcipuis ad idem monasterium nos contulimus &c.

[11] [ea de re testimonium exhibetur.] Dein pag. 271 quid circa corpus S. Romani observatum fuerit, rursum Seguieri verbis accipe: Anno vero, inquit, MDCXXXVI Septembris septima die, supplicantibus iisdem Priore & monachis, rursus multis e clero & populo comitantibus, ad eamdem sancti Germani ecclesiam accessimus, præmissaque humili oratione, inspectis cryptarum parietibus, circumquaque litteris & pictura imbutis; effossa humo, variis in locis reperimus sarcophagos lapideos, quibus reseratis, visa sunt corpora, quæ inscriptionibus propriis notata quodammodo respondebant. Et primo in capella S. Germani, in qua ejus habetur tumulus, præter illud, quod S. Theodosii esse perhibetur, invenimus duo alia sepulchra; unum juxta præfatum S. Theodosii tumulum, quod sancti Romani, quondam Antissiodorensis episcopi & M., esse voluerunt, cujus corpus in cineres ferme redactum multo pulvere, qui forte per sarcophagi rimulas irrepserat, miscetur; juxta illud sepulchrum ejusdem Sancti imaginem hoc titulo: S. Romani: duplicique inscriptione (sed non admodum veteri, ut dictum supra est) insignitum conspeximus. Sequitur S. Romani epitaphium, sed Gallice conceptum: Hic jacet corpus domini S. Romani, episcopi & martyris, qui huic civitati præfuit annis III diebus XV; martyrio coronatus VI Octobris, imperante Justino Juniore. Imo Justiniano, si vere martyr occubuerit. Sancti cineribus pulverem, fracto sepulcri lapide, admixtum fuisse volunt vel cum anno 1277 Joannes de Joceval, S. Germani abbas, collapsam S. Germani basilicam reparavit, vel anno 1567, quo in eamdem Calvinistæ debacchati fuerunt.

[12] [Præter festum proprium, aliud habuit cum aliis commune apud S. Germani monachos.] Nec denique abs re fuerit ex iisdem Seguieri litteris observare, S. Germanum una cum aliis Sanctis, in S. Germani basilica sepultis, loci monachos peculiari Officio festoque olim prosecutos fuisse die VIII Novembris; qua de re sic loquitur Seguierus in Ms. nostro Autissiodorensi pag. 283 & seq. His ita peractis, Priorem & monachos rogavimus, utrum sive ex chartis, sive ex libris sui monasterii, sive ex quibusdam aliis codicibus alibi repertis, alia proferre possent testimonia, quibus de sepulchris & reliquiis, in ipsamet ecclesia reconditis, nos plenius informare & instruere possent; qui quidem in primis protuleruntBreviarium parvum, sed antiquissimum, ejusdem cœnobii, in quo pro die octava Novembris tales assignabantur Lectiones, Matutinis horis in choro recitandæ. His subjungit Lectiones ipsas, quæ sunt octonæ: Lectio secunda de festi hujus institutione ita habet: Unde pene quia totus orbis præ celfam solemnitatem Omnium Sanctorum, uti a venerandis Patribus decretum est (circa annum 835) atque sancitum, in Calendis Novembris excolit, idcirco concio cœnobii beati Germani Antissiodorensis operam dare instituit, id authorizante episcopali decreto cum consensu universalis cleri & populi, in ejusdem Octavis denominatæ solemnitatis sublimiter fieri ab cœtu humano ejusdem episcopii festivum diem omnium sanctorum Martyrum, Confessorum ac Virginum, qui intra confinia hujus tumulata consistunt, & præcipue eorum, qui infra ambitum monasterii sancti Mauritii & sancti Germani corpora pausant præsentia. Reliquas non transcribo, quod de S. Romano nihil singulare contineant. Plura de S. Romano non habeo dicere; nisi illum in Litaniis, ad calcem Breviarii Autissiodorensis anni 1736 positis, inter sanctos Martyres & Episcopos Autissiodorenses invocari hoc ordine: Sancte Peregrine, sancte Fraterne, sancte Romane, sancte Vigili &c.

DE S. BARTIO SEU BARSIO EPISCOPO CONFESSORE VASIONE IN COMITATU VINDAUSCENSI.

CIRCA AN. DLXXX.

[Commentarius]

Bartius, seu Barsius, episc. conf. Vasione in comitatu Vindauscensi (S.)

J. B.

Unus hodie Castellanus S. Bartium seu Barsium, Vasionensem episcopum, in Martyrologio Universali his verbis annuntiat: Vasione, S. Bartius episcopus, successor S. Quinidii. Est autem Vasio (Gallice Vaizon) episcopalis in comitatu Vindauscensi (le Venaissin) civitas, Avenionensi subjecta metropoli. De rebus gestis episcoporum Vasionensium ex instituto scripsit Joannes Columbi; qui tamen lib. 1, num. 54 hæc tantum de S. Bartio litteris mandavit: Sancto Quinidio traditur successisse B. Barthus sive Bartius, ut Vasio gloriari, & quidem meritissimo, possit, sibique gratulari, quæ tres deinceps episcopos felicissimo hoc sæculo (VI) habuerit omni virtutum genere illustres, cælestibusque donatos honoribus. Sed, ut Theodosii, ita etiam Barthi res oblivione sepultæ sunt universæ, & sola clarissimorum virorum nomina ad nos pervenerunt. Hoc tamen possum asserere, si Barthus post Quinidium sedit, ut a Majoribus accepimus sedisse, non multos egisse annos episcopum; annis nimirum certo non pluribus, quam octo: cum Quinidius, ejus decessor, concilio Parisiensi IV anni 572 vel seq.; Artemius vero, ejusdem successor, Matisconensi 1, anni 581 subscripti legantur; ut tom. 2 Februarii ad diem XV dictum est, ubi de S. Quinidio. Quod si hic, ut nonnulli scribunt, sub annum 578 ad Cælites migravit, anni tantum circiter tres S. Bartii episcopatui relinquentur. Atque hinc fortasse, uti & e variis, quibus ea civitas attrita fuit, cladibus effectum est, ut modo in tanta rerum ab illo gestarum nescientia vel ipsi Vasionenses versentur. Quod vero ad cultum ejus spectat, neque de illo quidquam peculiare habeo, quod Castellani & Columbi dictis adjiciam, nisi ejus festum Officio, proprio apud Vasionenses coli ex Galliæ Christianæ auctæ scriptoribus, qui tom. 1, col. 923 ita de illo scribunt post Sammarthanos fratres: Ut morem geramus traditioni & Breviario proprio ecclesiæ Vasionensis, hunc Sanctum beato Quinidio successorem damus. Brevi autem sedit tempore, ut sequentia docebunt. S. Bartium prætereunt in Episcopis Galliæ Joannes Chenu, & Claudius Robertus, qui præterea Artemium, SS. Quinidii & Bartii successorem, male præponit S. Quinidio: monet tamen Joannes Chenu in sua episcoporum Vasionensium serie plures post Quinidium desiderari.

DE S. YWIO DIACONO CONF. WILTONIÆ IN ANGLIA

SUB FINEM SECULI VII VEL SUB INITIUM SEC. VIII.

SYLLOGE.
S. Ywii memoria in Fastis sacris, cultus, vitæ professio.

Ywius diaconus conf. Wiltoniæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. B.

Sanctum Cuthbertum, Præpositum primo Mailrosensem, deinde Lindisfarnensem, ac tandem episcopum ejusdem sedis anno 685 sub Egfrido, Northumbriæ rege, [S. Ywii, S. Cuthberti discipuli,] factum, & anno 687 ad Superos evocatum, Majores nostri illustrarunt tom. III Martii a pag. 93ad diem XX Martii, quo colitur. Virum sanctissimum pro viribus imitari studuit illius discipulus S. Ywius, seu, ut aliis scribere placet, Juvius, Yvius vel Juius, quamquam non ea, qua illius magister Cuthbertus, nominis celebritate claruerit. Vitam illius Ms. habemus ex Rubea valle, canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini prope Bruxellas monasterio, sed ab ea, quam Capgravius, seculi XV scriptor, vel scripsit, vel ex Joanne Tinmuthensi, qui seculo XIV fuit, compilavit, non diversam; qui cum ab Ywii ætate intervallo satis longo remoti fuerint, mirum non est, illius gesta admodum jejune tractasse, maxime silentibus illum passim scriptoribus antiquis. Sane scriptore Vitæ S. Edithæ, Wiltoniensis in Anglia sanctimonialis virginis, cujus Acta apud nos tom. V Septembris a pag. 364 illustrata sunt, antiquiorem non inveni, qui S. Yw