Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

8. März


VIII MARTII.

SANCTI QVI VIII IDVS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Pontius Diaconus, Carthagine in Africa.
S. Philemon, Martyr Antinoi in Ægypto.
S. Apollonius, Martyr Antinoi in Ægypto.
S. Arianus Præses, Martyr Antinoi in Ægypto.
S. Theotychus Protector, Martyr Antinoi in Ægypto.
Socii tres Protectores, Martyres Antinoi in Ægypto.
S. Cyrillus Episcopus, Martyr in Africa.
S. Rogatus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Rogatus alius, Martyr in Africa.
S. Beroma siue Beata, Martyr in Africa.
S. Herenia, Martyr in Africa.
S. Felicitas, Martyr in Africa.
S. Vrbanus, Martyr in Africa.
S. Siluanus, Martyr in Africa.
S. Manilius siue Mamillus, Martyr in Africa.
S. Datianus, Martyr in Africa.
S. Iocundus, Martyr in Africa.
S. Quintillus siue Quirillus Episcopus, Martyr Nicomediȩ in Bithynia.
S. Capitulinus, Martyr Nicomediȩ in Bithynia.
S. Dion Martyr apud Græcos.
S. Cleopatronia Virgo.
S. Prouinus, Episcopus Comensis in Italia.
S. Senanus Episcopus & Abbas in Hibernia.
S. Iulianus Episcopus Toletanus in Hispania.
S. Felix Episcopus Anglorum Orientalium.
S. Theophylactus Confessor, Metropolita Nicomediensis.
S. Paulus Episcopus Plusiados in Bithynia.
S. Dometius apud Græcos.
S. Hunfridus Episcopus Morinorum siue Taruanensis in Belgica II.
S. Litefridus siue Liutfredus, Episcopus Papiensis in Italia.
S. Veremundus Abbas Hyrachensis in Nauarra.
S. Duthacus Episcopus Rossensis in Scotia.
B. Stephanus Abbas Obazinensis in Gallia Ordinis Cisterciensis.
B. Ioannes de Deo, Fundator Ordinis de Hospitalitate Granatæ in Hispania,

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Asclas Martyr memoratur hoc die in MS. Florario Sanctorum. Credimus eum esse, qui Antinoi passus est, & a nobis relatus XXIII Ianuarij.
S. Eubulus, S. Iulianus, Martyres, S. Arcadius Cyprius, referuntur in MS. Menologio Basilij Imperatoris. De ijs egimus VI Martij.
Perpetua Virgo, quæ leonibus est tradita, & ab ipsis suffocata. Ita Viola Sanctorum anno 1508 Hagenoæ excusa. Laherius etiam in Menologio Virginum Perpetuam Virginem & Martyrem Asiæ adscribit. Aliqui etiam referunt SS. Perpetuam & Felicitatem Martyres Afras, quas ex corruptis Actis male ab alijs Virgines haberi arbitramur. Egimus de ijs VII Martij.
S. Beoadus Episcopus de Ard charn hoc die refertur a Colgano ex S. Ængußij Festilogio & recentioribus martyrologis eum secutis: nos de eo egimus inter Prætermissos ad VII Martij.
Desponsationis B. Mariæ Virginis festum apud Fratres Ordinis Seruorum. Ita Ferrarius, eumque secutus Arturus a Monasterio in sacro gynæceo: quod sufficit indicasse.
Quorrair S. Frigidiani Episcopi Lucensis soror, hodiernis Sanctis Hibernis adnumeratur a Colgano, quasi ea sit, quæ sub nomine Curcagiæ de Cluain-lothar, & hac die, & VIII Augusti notata reperitur in plerisque Hibernicis Hagiologiis, quæque in Ecclesia de Kill-kurcaige XXI Iulij suum quoque cultum habet: de ea qui plura volet, Colganum legat, vel expectet dum Acta S. Findiani Magbilensis, cuius soror fuit, demus ad 10 Septembris: quæ nunc ad 18 Martij ostendemus S. Frigidiano perperā tribui.
S. Mochonna de Eus-mas-neire hodie in Tamlactensi & Mariani hagiologijs occurrit: quem credit Colganus certo eumdem esse cum Dachonna, quem S. Columba prædicto ad Buellij fluminis cataractas monasterio legitur præfecisse: sed neque hic in citata Columbæ Vita Sanctus nominatur: neque aliud vel cultus vel rerum ab eo gestarum reperitur vestigium.
Nemanus iuxta Mariani Gormani scholiasten Das-inisensis Episcopus, in Australi Lagenia, regnantibus Blathmaco & Diermitio fratribus, circa annum DCLX creditur floruisse a Colgano: quia S. Fechinus legitur ad eos cum S. Noemano profectus cuiusdam militis liberandi gratia: quæ nobis minime faciunt satis, vt eumdem esse & Sanctis adnumerandum credamus.
Elgniedus siue Ailgniedus, Colmannus Kearr, Sedulius de kinn-locha, Mochua filius Nemani, Kieranus Foighde, Molassius filius Aidi Hibernicis adscripti fastis, nobis alias ignoti, & præter primum, a Colgano præteriti: primum autem Episcopum de Ard-Brecain facit; quia anno 778 vnius sic nominati mortem reperit consignatam: quomodo & Sedulij prædicti mortem, XII Februarij agens de pluribus eius nominis, anni 828 charactere signat. Idem in indice Colmanum Kerr S. Endei discipulum fuisse scribit: sed loco indicato nec verbum de eo reperitur.
Conanus, cognomento Dil, inter Sanctos huius diei recensitus a Colgano ex Ængußij, aliorumque Hibernicis fastis: de quo aliud nihil constat quam iuxta Easfruaid monachorum cœtui præfuisse: ad borealem, inquit Colganus, Ernei ripam, in loco Cnodain dicto. Huic ex martyrologio Carthusiæ Neuportensis iunguntur
Conallus & Cronanus Episcopi ac Confessores, de quibus nihil quod dicamus occurrit; nisi in Martyrol. Tamlactensi & apud Marianum Gormanum hoc die reperiri Cronanum de Airdne, id est, Abbatem Aranensem, iuxta explicationem Colgani.
Conanus Episcopus Chronanus monachus in Scotia proferuntur in Menologio Scotico Thomæ Dempsteri, nulla Episcopo Sede aut monacho cœnobio aßignato. Insinuat Hectorem Boëthium de illis agere, qui lib. 9 meminit Connani Episcopi Sodorensis & sanctißimum appellat. Ferrarius in Notis Catalogi generalis eosdem cum Hectore Boëthio citat, sed forsan hic vult intelligi suam ad Lectorem admonitionem contra Ἁγιοκλέπτας, quod Hiberni Sancti etiam Scotis attribuantur, interq; illos etiam Conanus & Cronanus, quos iam inter Prætermissos retulimus.
Mochonna de Doire, ab Hibernicis martyrologijs nominatus ad hunc diem, creditur a Colgano Dorensis esse Antistes, qui Hibernicæ cuidam Synodo per S. Flannium Hiberniæ Primatem & S. Adamnanum Archimandritam coactæ, subscripsit circa annum DCXCV, & DCCIV deceßisse narratur: de cuius cultu & Actis vellemus nobis plenius liqueret.
Liberius ex Tamlactensi Martyrologio & Mariano ac Maguir noscendus, a Mariani eiusdem Scholiaste ad hunc diem dicitur Abbas de Achad-bo S. Cannechi: atque a Colgano accipitur pro anonymo illo ex S. Cannechi Vita, prius lasciuo ac immorigero iuuene Aradij filio, dein viro sancto & miraculis claro in ciuitate, quæ dicitur Leacht-Aibbe: cuius præsumptionis veritas nobis merito suspecta est.
Libranus in Hibernicis fastis nominatus, cetera nobis ignotus est: eumdem esse, qui in S. Samsonis Dolensis Actis Librarius est, non facile credimus, quandoquidem eius locum itinere tridui a Demetica Sampsonis patria versus Boream distare, atque adeo in Albiensi Scotia esse quærendum, euidenter colligatur ex ipso, quod Colganus profert, Actorum modo dictorum fragmento.
Ioannes Episcopus Salisburgensis, discipulus S. Bonifacij, memoratur in Kalendario MS. Sanctorum Ordinis S. Benedicti. Fuit is VII Episcopus, in Metropoli Salisburgensi VVigulei Hundij commendatus a doctrina & vitæ sanctitate. At nullum cultum habet, neque ibi Sanctus aut Beatus habetur.
Stephanus Episcopus Tullensis inscriptus Catalogo generali Ferrarij, ac Beatus appellatur, quem Sanctum statuit Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani. At Claudius Robertus & Sanmarthani, dum eum in Gallia Christiana inter Episcopos Tullenses seculo X memorant, a titulo Beati & Sancti abstinent. Nulla etiam eius mentio est in Breuiario Tullēsi, quod habemus anno MDXXXV excusum.
Vincentius Episcopus Cracouiensis, dein monachus Ordinis Cisterciensis, mortuus est VIII Martij anno MCCXXIII, vti ex Mathia de Michouia monuimus 2 Februarij inter Prætermissos, quod ad illum diem esset cum titulo Beati inscriptus Menologio Cisterciensi Henriquez, quod iterum improbamus, quia Christophorus Katski & Ioannes Cæsarius in Vitis Episcoporum Cracouiensium nihil simile insinuant.
S. Iuliani, S. Serrani Pontificum corpora aliunde translata sunt ad ecclesiam Cathedralem vrbis Ouetensis in Asturia: quorum cultus ibidem hoc die notatur in ordine celebrandi diuinum Officium Madrici sæpius excuso. Vcriusque meminit Ferrarius in Catalogo Generali, qui de Serrano asserit non apparere, cuius vrbis Episcopus fuerit: de Iuliano dubitat, num idem sit cum S. Iuliano Episcopo Conchensi. Verum vt ad huius Vitam dictum XXVIII Ianuarij, corpus est eleuatum Conchæ anno MDXVIII & iterum visitatum anno MDLXXXVIII. Tamaius Salazar de hoc Iuliano silet. De Serrano multa congerit ex Flauio Dextero, Iuliano Petri & Luitprando: quasi hic Serranus esset Asturius Episcopus Toletanus, a S. Ildephonso & alijs memoratus: quod etiam facit Quintanadueñas de Sanctis Toletanis. Verum cum paruæ fidei sint citati ab his auctores, malumus expectare certiora monumenta.
S. Sacra, cuius corpus quiescit Claromonte-Aruernorum in monasterio Rubiacensi ante altare S. Genouefæ, refertur a Sauarone lib. 2 de Sanctis, Ecclesijs & Monasterijs Claromonti nu. 9. & ex eo a Saussaio in Appendice ad Martyrol. Gallicanum, quod diem Natalem incompertum habeat. Interim hoc die memoratur in Gynecæo sacro Arturi a Monasterio. Malumus abstinere, quod forsan ex titulo corrupto nomen formatum & sacra ossa legendum sit.
Henricus Prior Villariensis cum titulo Beati refertur ab Henriquez & Bucelino, inter Pios seu Venerabiles a Saussaio & Fisen.
Pontius VI Abbas in Claraualle dein Episcopus Clarimontanus. Kalendarium Diuione excusum de Sanctis Cisterciensibus. Eum cum alijs VI huius inter omissos retulimus.
Carentia Abbatissa Ordinis Cisterciensis Placentiæ, vt Beata memoratur ab Arturo a monasterio in Gynecæo sacro. Agit de ea Petrus Maria Campi par. 2 Historiæ Ecclesiasticæ vrbis Placentinæ ad an. 1220 & 1223, sed absque titulo Beatæ.
Berengaria filia Regis Legionis, assumpto anno MCCXL habitu Ordinis Cisterciensis in monasterio Holgensi prope Burgos, inscripta Menologio Cisterciensi Henriquez, & Benedictino Bucelini cum titulo Beatæ. Silet de ea in Martyrologio Hispanico Tamaius Salazar.
Palmerius Eugubinus Ordinis Prædicatorum hoc die anno 1299 vita functus est Perusij cum opinione sanctitatis, vt vel ideo Iacobillus eum Sanctis & Beatis Vmbriæ adscripserit.
Anonymus Confessor Discipuli S. Francisci Viennæ Allobrogum, Guardianus Castri-Villani in Gallia a Caluinistis occisus, Antonius a Catalagirone in Sicilia, Franciscus a Rota Beluisi, Margarita Calaxiberta in Sicilia, seculo elapso defuncti relati in Martyrologio Franciscano & Beati appellati.
S. Vitalis eremita Armenti in Lucania. Ferrarius & iterum cum alijs IX Martij.
S. Candidus Martyr inscriptus est Kalendario Breuiarij antiqui Moguntini. Forsan est, qui inter XL Martyres Sebastenos colitur. X Martij.
Iduberga vidua mater S. Gertrudis inscripta Catalogo generali Ferrarij, ac fastis Belgicis VIII Maij.
S. Hermæ, cuius meminit S. Paulus in epistola ad Romanos, memoria celebratur hoc die a Græcis in Menæis excusis & manu exaratis: a Latinis vero cum Martyrol. Romano IX Maij.
S. Cataldus Episcopus Tarentinus refertur in MS. Florario, vtroque Catalogo Ferrarij, vti & a Dempstero & Colgano. Si MS. Officio proprio fides adhibenda, est hæc dies Canonizationis. De eo ergo cum Martyrologio Romano agi poterit X Maij.
Heimeradus Presbyter, Fundator monasterij Hassungensis in Hassia, refertur a Ferrario, iterum ab eodem & alijs XXVIII Iunij.
S. Ioannis Baptistæ translatio partis capitis apud Præmonstratum facta anno MCL, inscripta est Florario MS. Decollatio eius celebratur XXIX Augusti.
S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis inscriptus nonnullis Martyrologijs MSS. sed occasione S. Pontij Diaconi eius, qui hoc die colitur. De illo agendum XIV Sept.
Euergisli Episcopi Coloniensis Translatio ad ecclesiam S. Cæciliæ memoratur a Gelenio in Fastis Coloniensibus. Eius dies natalis est XXIV Octobris.
Crispini & Crispiniani triumphus inscriptus primo loco Martyrologio Gallicano Saussaij. Eorum natalis est XXV Octobris.
Paphnutius Confessor, qui conuertit Thaisim meretricem, & tres viros ereptos seculo lucratus est Deo, memoratur in MS. Florario. At Petrus de Natalibus lib. 1 Catalogi cap. 7, Maurolycus, Hermannus Greuen, & Canisius referunt XXIX Nouemb.

DE S. PONTIO DIACONO CARTHAGINE IN AFRICA

POST AN. CCLX.

Sylloge historica.

Pontius Diaconus, Carthagine in Africa (S.)

[1] Celeberrimus Carthaginiensium Antistes, & Ecclesiæ Catholicæ Doctor, idemque fortissimus Martyr Cyprianus fuit: cuius S. Pontius Diaconus, idemq; & exilij socius, & gestorum illius præco: atque ante ipsum (si scripturam eius satis assequimur) Christianus: ita enim loquitur: [S. Pontius S. Cypriani Diaconus,] Erat sane illi etiam de nobis contubernium viri iusti, & laudabilis memoriæ Cæcilij, & ætate tunc & honore Presbyteri, qui eum ad agnitionem veræ diuinitatis a seculari errore correxerat. Quid est enim illud de nobis, nisi de Christianis? Colitur hic Cæcilius III Iunij. Relegatum deinde ab Aspasio Paterno, Proconsule, in locum qui Curubis dicebatur, Antistitem idem comitatus Pontius est. [& exilij socius;] Eo enim die, inquit ipse, quo primum in exilij loco mansimus, nam & me inter domesticos Comites dignatio caritatis eius delegerat exulem voluntarium: [optant vt & martyrij,] quod vtinam & in passione licuisset.

[2] At non ipse solus id optabat, sed plebs vniuersa Fideliū, quod sub finem ita testatur: O beatum, inquit, Ecclesiæ populum, [sicut & reliqui Christiani,] qui Episcopo suo tali, & oculis pariter & sensibus, &, quod est amplius, publicata voce compassus est; &, sicut ipso tractante semper audierat, Deo iudice coronatus est. Quamuis enim non potuerit euenire, quod optabant vota communia, vt consortio paris gloriæ simul plebs tota pateretur; quicumque sub Christi spectantis oculis, [votum vocibus testati,] & sub auribus Sacerdotis, ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem, legationis quodammodo litteras ad Deum misit. Sic consummata passione perfectum est, vt Cyprianus, [ipso audiente Cypriano,] qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam Sacerdotales coronas in Africa primus imbueret; quia & talis esse post Apostolos prior cœperat. Ex quo enim Carthagini Episcopatus Ordo numeratur, numquam aliquis, quamuis ex bonis & Sacerdotibus, ad passionem venisse memoratur; [qui primus illic ex Epp. Martyr:] licet semper Deo mancipata deuotio, dicatis hominibus pro martyrio deputetur: Cyprianus tamen etiam ad perfectam coronam Domino consummante profecit, vt in ciuitate ipsa, in qua taliter vixerat, & in qua prior fecerat multa præclara, prior etiam Sacerdotij cælestis insignia glorioso cruore decoraret. [cuius victoria gaudet Pontius,] Quid hoc loco faciam inter gaudium passionis, & remanendi dolorem? In partes diuisus animus, & angustum nimis pectus affectus duplices onerant. Dolebo, quod non Comes fuerim? Sed illius victoria triumphanda est. De victoria triumphabo? Sed doleo, quod Comes non sim. Verum vobis tamen & simpliciter confitendum est, quod & vos scitis, [dolet se non vna cæsum:] in hac me fuisse sententia. Multum ac nimis multum de gloria eius exulto; plus tamen doleo, quod remansi.

[3] Hic Pontij zelus, hoc martyrij desiderium fuit: quod vt in alijs quoque excitaret, non debuisse se committere, ait, vt tanti Sacerdotis & tanti Martyris passio præteriretur, [de eius actis,] qui & sine martyrio habuit quæ doceret; &, quæ dum vixit gesserit, non paterent. Ac paullo post, Fuerint licet studia, & bonæ artes deuotum pectus imbuerint; tamen illa prætereo; nondum enim ad vtilitatem, nisi seculi pertinebant. Postquam & sacras litteras didicit, & mundi nube discussa in lucem sapientiæ spiritalis emersit; si quibus eius interfui, si quæ de antiquioribus eius operibus comperi, dicam: [quæ & viderat,] hanc tamen petens veniam, vt quidquid minus dixero (minus enim dicam necesse est) ignorantiæ meæ potius, [& aliunde acceperat.] quam illius gloriæ derogetur. Hic ergo Pontius Diaconus Cypriani, vt in libro de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 68 tradit S. Hieronymus, vsque ad diem passionis eius, cum ipso exilium sustinens, egregium volumen vitæ & passionis Cypriani reliquit. Honorius Augustodunensis, qui floruit ante annos D & quod excurrit, libello 1 de Luminaribus Ecclesiæ cap. 68 pronuntiat ipse quoque, Pontium egregium volumen vitæ & passionis Cypriani reliquisse. [egregium libellum scribit, laudatum a S. Hieronymo, Honorio,] Idem habent Vsuardus, Ado, Notkerus, & plurima vetera Martyrologia, & cum ijs Romanum his fere vbique verbis: Carthagine S. Pontij, Diaconi B. Cypriani Episcopi, qui vsque ad diem mortis illius cum ipso exilium sustinens, vitæ & passionis eius egregium volumen reliquit, atque in suis passionibus Dominum semper glorificans, [& in Martyrologijs,] coronam vitæ promeruit. Hæc ibi, quæ Actis ipsis magnam conciliant auctoritatem.

[4] Ea autem Acta in optimæ notæ MSS. Hagiologijs extant, de que ijs, ita scribit Baronius tom. 2 Annal. ad an. 261 nu. 39. Eadem Acta, inquit, a nobis superius sæpe citata ac pariter recitata, [admodam probatum Card. Baronio,] æque fulciuntur testimonio Augustini, eadem in sua tractatione in natali die S. Cypriani attexentis, & fidelissima comprobantis: quæ itidem recensuit Paulus Diaconus. Sed etsi nulla ab alijs suppeterent testimonia, ipsa sibi certam atque sinceram in omnibus sui candore fidem vindicant. Hæc Cardinalis Baronius: cuius de similibus iudicium docti omnes, præsertim Catholici, merito maximi faciunt. Paria de hoc S. Pontij libello sentit Philippus Labbeus noster to. 2 Dissertationis de Scriptorib. Ecclesiast. quos attigit Cardinalis Bellarminis. Scribit enim esse sincerissimum illud opusculum, ac primæ inter antiqua veterum Martyrum Acta, [& Philippo Labbeo S. I.] siue Vitas atque Elogia, dignationis. Quod si hæc Vita cuipiam cordato in suspicionem veniat, suspecta pariter erunt & alia Acta quæuis, & ipse S. Augustini sermo de Cypriano venerandæ antiquitatis κειμήλιον.

[5] Nicolaus Rigaltius, qui in apparatu ad opera S. Cypriani, varia eius Acta edidit, ad ea, quæ ex MS. cœnobij S. Victoris acceperat, ista annotauit: Plurima Pontius, pio erga suum Episcopum adfectu, Rhetorica libertate commentus est. [quem tamen vt magna ex parte confictum,] Multa etiam alij, pro captu quisque suo, adiecerunt, aliena seculo, aliena personis: quædam etiam detraxerunt valde bona. Vt iam pauca supersint quæ præstare possimus sincera. Idem Rigaltius ad Epistolam 83 Cypriani, ista scribit: Vita Cypriani, quæ fertur ab eius Diacono Pontio perscripta, rhetoricæ dictionis gratiam magis, quam narrationis historicæ diligentiam præfert. Adeo de gestis Sanctissimi viri, quæ sunt ipsius epistolis comprehensa, [aut vitiatum,] nihil attigit. Atque hoc præcipue queritur omissum, quod illa 83 epist. scribit Cyprianus, se (cum rescisset, iam Curubi in hortos suos reuersus, se a frumentarijs requiri, vt perduceretur Vticam) tantisper latuisse. Hoc scilicet crimen ingens, paucorum dierum latebras reticuisse. Subdit tamen: Sed neque Augustinus frumentariorum meminit, Martyrologia quædam Actis illis consimilia secutus. Nec satis liquet, quid præcipue Censor spectet. An Sanctum, ab omni retro memoria votis precibusque tota Ecclesia cultum, stylo maledicentiaque incessere? Confinxisse eum multa ait pio erga suum Episcopum affectu. Satis memorem arbitror Censorem hunc fuisse illius Presbyteri, quem in suo Tertulliano legerat, quod apocryphas quasdam fabulas, titulo Περιόδων Pauli & Theclæ composuisset, Pauli, vt excusabat, amore, loco excidisse: quod & S. Hieronymus cap. 7 de Scriptor. Ecclesiast. ex eodem Tertulliano narrat. [perstringit Rigaltius,] Non suspicor tamen omnino id conatum, vt e tabulis cælitum Pontium falsi conuictum eraderet: Etsi vir quidam doctus eum præpostero nouitatis studio in detrimentum Catholicæ veritatis; atque vt Riuero forsan similibusque Criticis extra Ecclesiam gratificaretur, [præpostero studio nouitatis,] subdubitasse de illius operis veritate autumet. At neque prima Censuræ verba subdubitantis sunt, sed audacter affirmantis. Commentus est, ait verum, pio erga suum Episcopū adfectu. Quæ enim inesse pietas potest in mendacio?

[6] Mox velut auctorem excusans, interpolatam eius lucubrationem asserit: Multa alios, pro captu quemque suo, adiecisse: quædam etiam detraxisse valde bona. Viditne igitur ipse vspiam opus Pontij genuinum? Si vidit, cur non ita misit in lucem? Si non vidit, cur non æque ab ipso auctore, quem libertate rhetorica vsum in eo componendo opere ait, illa scripta censeri possunt, quam ab interpolatoribus adiecta? [temere profecto.] Quod quæ adiecta sunt affirmat aliena seculo, aliena personis esse; an se ergo solum putat intelligere quid personas, quibus de agitur, deceat; nihil capere tot viros sapientissimos, qui ea laudarunt? Fateor eum ex diuturna peruolutatione Tertulliani, Cypriani, & aliorum Afrorum Scriptorum, potuisse phrasim illius seculi, & vtcumque mores Afrorum assequi: sed nemo alius æque, aut forte melius? Et ista tamen, aliena seculo personisque, proferre debuit, idque ipsum confirmare, vere aliena esse. Nam quod valde bona detracta iudicat, caussam, vt iam retulimus, alibi reddit; quia eorum quæ sunt in ipsius Cypriani epistolis comprehensa, [ac fastuose.] nihil attigit: & probat; quia cum rescisset, se ab frumentarijs requiri perducendum Vticam, tantisper latuit, ne suis Carthaginiensibus eriperetur, quorum in oculis martyrium facere exoptaret.

[7] Cur omiserit Pontius illum exigui temporis secessum, an obliuione an ignorantia, (cuius supra nu. 3 neutiquam a se alienam culpam agnoscit) an deliberato consilio, an alia caußa; nos latet. Conueniebant interim (vt minime dißimulanter scribit) plures egregij & clarissimi ordinis & sanguinis, sed & seculi nobilitate generosi; [Mentio hic secessus a varijs oblati:] qui propter amicitiam eius antiquam, secessum subinde suaderent: & ne parum esset nuda suadela etiam loca in quæ secederet offerebant. At nequaquam ille vitare mortis periculum, ac triumphi scilicet occasionem cupiebat; sed abduci nolebat ab ea arena, quæ sibi diuinitus, vt firmiter rebatur, erat destinata. Arbitratur porro idem Rigaltius, prudenter quidem ipsum Cyprianum in citata epistola, vbi secessum habuerit, non dixisse; neque enim tutum illi tunc fuisset. At de Pontio ita censet: Post obitum agonem, Pontius Diaconus, [quem dein exiguo tempore inijt,] qui etiam in exilio Comes & familiaris illi fuit, Vitam Episcopi sui cum traderet posteris, quis hoc eum putet tam ieiune tamque exiliter præstitisse, vt quem in locum de consilio carissimorum secesserit, non indicarit? Quorsum hæc spectant? an vt denuo supposititium hoc totum opus conuincat? An ab quopiam alio ista e Pontij narratione extrita? Cui bono id fuisset? An (quod non dißimulat) vt Scriptoris fidem aut diligentiam eleuet? Si Sanctum credidit, parum religiose sic eum inceßit.

[8] Demum fatetur ipsum quoque Augustinum frumentariorum non meminisse, Martyrologia quædam secutum. Si in Paßionalibus siue Martyrologijs, iam ante Augustinum, qui circiter centum post Cypriani martyrium annis natus est, iam illa in Actis istis deerant, sane suspicari licet, numquam in ijs fuisse descripta. [non debuit, nec potuit exponi:] Neque id non frequens in omni historia, vt aliqua euenta vel adiuncta ab scriptoribus quibusdam omittantur, quæ recensentur ab alijs. Pontium vero si in quo secessu delituerat Cyprianus indicasset, arbitrarer haud sane prudenter facturum fuisse: cum vel grassante adhuc eadem persecutione, vel identidem sub alijs Principibus aut Præfectis recrudescente, palam cognosci eæ latebræ non deberent, nec in cuius possessionibus fuissent, vel a quo in illas perductus: ne huic siue Christiano siue Gentili, actio perduellionis intentaretur, qui inimicum deorum & Cæsarum, vt tunc peruerse iudicabant, Proconsulis potestati subtraxisset.

[9] Quamdiu post S. Cypriani martyrium superstes fuerit Pontius, nusquam legintus, [Pontius quando aut quomodo obierit, latet:] nec quo genere mortis finierit vitam. Nemo consummatum martyrio, quod meminerimus, tradit. Nam ridiculum est, quod Iacobus Philippus Bergomensis in Supplemento Chronicorum lib. 8. ad an. 259 in hunc modum scribit: Pontius autem ipsius Cypriani Presbyter, vir sufficienter eruditus & in diuinis declamationibus egregie doctus, tempestate hāc post Cypriani mortem in Gallias veniens apud Cymellam vrbem, martyrij palmam adeptus est. Ipse enim sua prædicatione & industria duos Philippos Imperatores ad Christum conuerterat: & inter cetera, vt præmissum est, [diuersus a S. Pontio Martyre qui Philippos Impp. conuertit,] egregiū volumen de vita & passione Magistri & Patris sui Cypriani post se reliquit. Et cum Sanctus habitus sit, eius festum II Idus Maij celebratur. Qua narratione confunditur hic Pontius Diaconus cum altero Pontio Martyre, cuius agitur XIV Maij memoria.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PHILEMONE, APOLLONIO, ARIANO, THEOTYCHO ET SOCIIS TRIBVS ANTINOI IN ÆGYPTO

AN. CCLXXXVII.

Commentarius præuius.

Philemon, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Apollonius, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Arianus Præses, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Theotychus Protector, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Socii tres Protectores, Martyres Antinoi in Ægypto

[1] Primos Imperij sui annos Christianorum crudeliter effuso sanguine signaturus Diocletianus immanißimus, idoneum sæuitiæ execrabilis ministrum inuenerat Arianum; [Arrianus, in Thebaido Preses crudelissimus,] qui quanta seueritate studuerit edicta impia executioni mandare, legere quiuis poterit in Actis S. Paphnutij Martyris apud Lipomanum & Surium XXVIII Aprilis; Sancti item Asclæ datis XXIII Ianuarij, quæ iterum sub nomine S. Sabini habentur apud eosdem ad XIII Martij: quibus Timotheum & Mauram addas licet, quos postremos cum sub Ariano Thebaidis Præside constet Martyrij palmam consecutos, absque fundamento ad primum Decij annum trahit in suis Annalibus Baronius, viginti eoque amplius annis prius quam Diocletianus Romani Imperij fastigium conscendisset. Sed quanto in Christianam plebem maiori ferocia debacchabatur Arianus, [cum 4 Protectoribus conuertitur,] tanto fuit gloriosius Christo edomare rebellem animum, suisque eum adiungere partibus, non sine insigni Diocletiani dolore; maxime cum ab ipso eius latere Protectores quatuor, Theotycho duce, Christo se Arianoque, quem captiuum ex Ægypto deduxerant, coniunxissent. Magna siquidem Protectorum apud Imperatores erat gratia dignitasque; prout ad diem VII Februarij explicatum a nobis est, vbi quatuor eodem titulo insignium Martyrum, ac trium supra mille ex ipsorum familia Christi pugilum, memoriam recoluimus.

[2] Nobilem hunc de tyrannide triumphum sanctorum Martyrum Philemonis atque Apollonij fusus ab Ariano sanguis obtinuit; [post martyrium SS. Philemonis & Apollonij,] in quos toto furoris impetu Præses incumbens, amissique restitutione oculi, diuinam Christi coactus virtutem agnoscere, manus tandem dedit veritati. Locus certaminis Philemoni & Apollonio, Antinous fuit vrbs famosa, de qua commentarij præuij ad Acta SS. Iuliani & Basilissæ num. 10, IX die Ianuarij pluribus egimus; iuxta quam paullo ante cursum confeßionis suæ Asclas atque Leonides fortißime consummarant. Tempus Acta Græca exprimunt, qualia ex MS. Codice Christianißimi Regis descripsimus hoc principio: Ἐν ἔτει τριτῳ της βασιλείας Διοκλητιανοῦ, μετα τὸ παύσασθαι Ἄσκλαν καὶ Λεονίδην, δύο μαρτυροῦντας ἐπὶ Αριανοῦ τοῦ ἡγεμόνος της Θηβαίδος, Anno tertio Imperatoris Diocletiani, [Antinoi passorum anno 3 Diocletiani] postquam requieuissent Asclas atque Leonides, ambo sub Ariano Thebaidis Præside fidem confessi. Cum autem Chronicon Alexandrinum dicat, a Consulatu Diocletiani secundo atque Aristobuli Diocletianæos annos in fastis Paschalibus numerari (quamuis ille reuera inierit Imperium XV Kal. Octobris anni Christiani CCLXXXIV) non est cur dubitemus, quin eum secutus calculum horum Actorum Scriptor, voluerit annum Æræ vulgaris CCLXXXVII Martyrio Philemonis atque Apollonij consignare: [16 Martij:] quem si ad triumphum secutus Arianus cum Protectoribus est post vnius ferme anni spatium; nihil prohibet, quo minus vigesimum mensis Phamenoth diem (qui decimo sexto Martij nostri respondet, & in his Actis consignatur sub finem) ipsum mortis eorum diem fuisse existimemus, eoque nomine Antinoitis ac reliquis Orientalibus venerabilem; licet Græci decima quarta Decembris eos Ecclesiastico venerentur Officio, quod in Menæis expressum est, vna cum SS. Martyribus Thyrso, Leucio, [colitur a Græcis 14 Decemb.] & Callinico, quos Latini XXVIII Ianuarij colunt, quo die & nos de illis egimus.

[3] Græcorum ritum secutus Metaphrastes, vtrorumque Acta stylo immutato coniunxit dicto iam die, ideoque eorum quæ modo proferemus Actorum Latinam versionem, ex quatuor Manuscriptis Codicibus, [Acta vnde accepta?] videlicet monasterij Rubræ-Vallis prope Bruxellas, S. Maximini prope Treuiros, Rotomagēsi curante P. Frederico Floueto, & Vltraiectino nostro nonnullis in locis contractiori dandam, non tantum cum Actis, quæ diximus Græcis, sed etiam cum Metaphrastis Latina versione contulimus, dum Græcum textum aliquis ex Bibliotheca Veneta aut Vaticana proferet. Extat ea versio apud Lipomanum, Suriumq;; & ideo putauimus eam tuto posse omitti a nobis, Acta antiquiora Græce Latineq; nactis: cur autem ad diem VIII Martij Sanctos hosce referremus, alia nobis ratio non fuit, quam vt nos Romanæ Ecclesiæ vsui, Latinorumq; Hagiographorum ordini aptaremus: [Apud Latinos 8 Martij,] quamuis forsan erratum ab ijs fuit, qui primi Acta Græca Latine reddiderunt, & dixerunt octaua Martij passum cum Protectoribus Arianum, quem passum legerant octaua mensis Phamenoth, non obseruato Ægyptiorum mensium initio, [memoria in Martyrologijs antiquis,] quatuor aut quinque diebus menses nostros præuertentium. Ariani tamen & sociorum mentionem nullam in antiquioribus reperimus martyrologijs, præterquam in Vallicellano Patrum Oratorij, & Vaticano Ecclesiæ S. Petri, ac Parisiensi S. Victoris his verbis: In ciuitate Antinoum natale SS. Philemonis & Apollonij (Polonij habet Vaticanum) Diaconi, Ariani, Theotici & aliorum trium: quatuor perperam legitur in Parisiensi. Barberinianum solius S. Philemonis meminit: Casinense notat natale SS. Martyrum Philemonis & Apollonij Diaconi & Eusebij, qui postremus nusquam alibi notus.

[4] At vero Vsuardus, & Vsuardum secuti Galesinius atque Baronius, plenius eorum paßionem describunt; [apud Vsuardū &c.] & quidem primo ac potiori loco: In ciuitate Antinoum natalis SS. Philemonis & Apollonij Diaconi, qui tenti & a iudice auditi, cum constanter sacrificare idolis noluissent, perforatis calcaneis per ciuitatem horribiliter tracti, nouissime gladio cæsi, martyrium compleuerunt. Eodem die apud præfatam vrbem passio SS. Adriani, Theotici, & aliorum trium; quos iudex submersos in mari necauit: sed obsequio delphini corpora eorum littori sunt restituta. Legerat nempe Acta Latine reddita Vsuardus, eaq; secutus Apollonium Diaconum dixit, latius accepto Diaconi nomine pro quouis ministro ecclesiæ, cum Lectorem dumtaxat fuisse constet ex Græcis: [item in Florario MS.] in Ariano autem socijsq; locum sepulturæ & cultus, qui vere Antinous fuit, cum loco paßionis confudit, quem trans mare fuisse (puta Romæ vel Nicomediæ, vbi Diocletianus tunc residebat) scimus ex Actis. Eadem locorum confusio apud MS. Florarij auctorem est, & grauior error alius, quando Diaconi titulum etiam Philemoni communem facit; qui sub ipsum Martyrij tempus non modo nullo erat Ecclesiastico gradu insignis, sed gentilis choraula: Ariani tamen conuersionem (quem Arrium vocat) distinctius attigit. In ciuitate Antinoum natale SS. Philemonis & Apollonij Diaconorum; qui Philemon suspensus & sagittatus, [cum elogio longiori.] ita tamen quod nulla sagitta ei infigebatur, stupente Præside, quod adhuc viueret, vnaque sagittarum ex aëre in oculum suum cadente, & eum cæcante, iussit eum Arrius præses cum Apollonio decollari, anno salutis ducentesimo nonagesimo quarto (imo octuagesimo septimo) Altera quoque die Præfectus facto luto de terra suæ sepulturæ, sicut ei prædixerat Philemon, ait: In nomine Iesu Christi, pro quo isti martyrium compleuerunt, vngo oculos meos, vt videam, & credam quod non sit alius Deus præter eum: & hoc dicto illuminatus, ibat lætus, clamans illuminatum se esse. Deinde de Ariano tamquam diuerso subiungit eadem quæ Vsuardus.

ACTA
Ex quatuor codicibus MSS. Latinis
collatis cum textu Græco ex MS. Regis Christianißimi & Metaphraste apud Lipomanum & Surium.

Philemon, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Apollonius, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Arianus Præses, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Theotychus Protector, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Socii tres Protectores, Martyres Antinoi in Ægypto

BHL Number: 6803

Ex MSS.

CAPVT I.
Philemon, sumpta cum Apollonij persona fide Christi, eamdem intrepide confitetur.

[1] Postquam admirabilis Asclas a beato fine apud Antinoum b martyrium consummauit: [Comprehenduntur Christiani Antinoitæ 37.] iussit præses Arianus de eadem ciuitate Christianos comprehendi, quanticumque occurrissent: c & multis per diuersas latebras fugam petentibus, soli Clerici ad mortem pro fide Domini alterutrum ac populum animantes, steterunt in suo proposito, & capti a militibus triginta & septem d numero, statuuntur pro tribunali Præsidis. Inter quos erat & Apollonius quidam nomine, Diaconus e ipsius ciuitatis; qui cum vidisset innumera tormentorum genera proferri in medium, [ex his Apollonius tormenta metuens,] & ad cruciandos præparari Christianos, extimuit. Erat autem in eadem ciuitate choraula publicus, nomine Philemon, gratus plebi, & iudicibus acceptus: hunc euocat ad se Apollonius Diaconus, & offert ei quatuor auri solidos, rogans, vt pro se ille sacrificet. Dicit ei Philemon: Da mihi f vnum vestimentorum, vt coopertus facie possim sub alterius persona ingredi & sacrificare: & dedit ei pallium suum g: quo accepto Philemon posuit ante pedes Apollonij fistulas, [Philemonem pro se sacrificaturum subornat:] quas tenebat, & operuit se, & mutato habitu ingressus est h coram Præside. Quem cum vidisset Præses, ignarus quis esset, interrogauit: Quis es tu? Officium i dixit: Fortasse Christianus est: nam habitus hoc demonstrat. Et Præses: Si Christianus est, inquit, dicite ei, vt sacrificet. Tunc Philemon inspiratus Dei gratia, respondit: Ego Christianus sum, non sacrifico. Ad quem Arianus iterum per interpretem: k Sacrifica, ait, & lucrare tormenta, quibus vidisti vel audisti Asclam & Leonidem vitam soluisse. Philemon respondit: [hic serio se Christianum fatetur:] Non sacrifico: sed paratus sum sicut illi, quos nominasti, & ego pro amore Christi suscipere cruciatus, vt merear cum ipsis & requiem inuenire. Quis enim non miratus est in facto Asclæ, l quo te in medio flumine tenuit? Dicit ei Arianus: Sacrifica, vt salueris. Respondit Philemon; Non est saluari, nisi pro Domino mori.

[2] Audiens hæc Arianus silenter dixit ad Officium: Vocate cito Philemonem; forte dulcissimis suis cantibus demulcebit eum, & auocatus m voluptate melodiarum acquiescet sacrificare, vt non male pereat. Ad præceptum igitur iudicis quærebatur ab Officio Philemon, nec inueniebatur. Tunc vocat Arianus fratrem eius Theonam, n & interrogat eum dicens: Vbi est Philemon frater tuus? [quis sit agnoscitur,] Ille respondit: Iste est, qui stat coram te. Statim nudauerunt faciem eius, & agnito eo risit iudex, æstimans ioco illum personam finxisse, & dixit ei: Equidem tibi nihil imputandum est; quia & ad hoc natus es & nutritus, vt risu nos fatiges: attamen malluissem te ante vnam de tribus filiabus meis pro libidine præsumpsisse, o quam iudiciariam seueritatem in conspectu Christianorum mimo resoluere: sed sacrifica coram eis, vt credaris hoc pro more tuo, ioco, non veritate fecisse. Respondit Philemon: Quod vis facito; ego non sacrifico: me enim gratia Christi apprehendit. Dicit ei Arianus: Per salutem Romanorum te adiuro, vt dicas mihi, si ex toto corde te asseris Christianum, [nec minis nec prece flectitur;] an ludens hoc facis. Philemon respondit: Quid me adiuras per Romanorum salutem, quæ transit? Iuro enim per statum & gloriam Christianorum me verum dicere: Christianus sum. Tunc Arianus commotus indignatione grandi interrogat circumstantem Antinoiam plebem, quid de eo agi decernerent: vtrumnam cita morte auferri, an longis supplicijs deberet cruciari? p Et populus exclamauit dicens: Ne perdas ciuitatis nostræ delicias: omnis enim ciuitas ad admirationem istius pendet. Et cœperunt ciues plorare q. Dicit Arianus Philemoni: Ferreum pectus habes, qui horum non flecteris amore: sacrifica quæso, & redde iocunditatem in festiuitate, quæ proxima est ciuibus tuis. Respondens Philemon dixit: Terrena hæc festiuitas, quam imminere dicis, contraria est cælesti lætitiæ: ob id malo aduersari terrenæ solennitati, vt in cælesti sede regi meo Christo congaudeam.

[3] Tunc Præses Philemoni ait: si pro misericordia celeri morte de vita te tulero, [baptismumq; sibi deesse audiens,] non tibi reputabitur ad martyrium, pro eo quod baptismum, quo Christiani initiantur, necdum perceperis: comperi enim eos, qui ex gentilitate conuertuntur ad Christum, baptismo a Christianorum Clericis consecrari. Audiens hæc S. Philemon, anxiari cœpit & mœstus esse de verbo Præsidis, & ait: Ignem accendisti in corde meo, o Præses: & quid faciam? Conuersusque ad circumstantes rogabat eos, dicens: Precor vos, o Christiani, inuitate aliquem Clericorum, vt me baptizet: grandi enim me affligit dolore sermo Præsidis Ariani. Et timuerunt omnes vel loqui cum illo, propter crudelitatem, quam sanctis Martyribus videbant inferri. Arrianus autem videns nullum sancto Martyri respondisse, ait ad Philemonem: Certe vidisti neminem ausum fuisse, nostris se iudicijs aduersarium ostentare: sacrifica vel modo. Sanctus igitur Martyr, vbi vidit omnes metu iudicis siluisse, insuper & ipsum Præsidem in hoc insultare, conuersis ad cælum oculis, [eumdem miraculo impetrat:] palmisque eleuatis exclamauit voce magna, dicens: Deus Iesu Christe Domine, ne manere patiaris in corde meo tristitiam hanc: sed dirige & guberna viam meam, vt egrediens per medias circumstantes me turbas, nullo vidente vadam ad aquas, & accipiam baptismum Christianorum. Hæc cum Dominum supplex deprecatus fuisset, exijt ad aquas nullo vidente, & inuenit ibi Clericum, a quo baptizatus in nomine sanctæ Trinitatis, reuersus est ad iudicij locum r.

[4] [ac denuo se Præsidi sistens,] Tunc Philemon dixit Præsidi: Tu Arriane, & tu timida turba; ecce absque vestro beneficio venit Deus meus, qui nullum timet, & baptizari me fecit s gratia sua: de cætero, o Præses, scito me de perfectione Christianæ religionis nihil minus habere: age itaque quod vis: tu es enim, qui moram facis. Respondens Arrianus dixit Philemoni: multiplici super te dolore concutior, & quod insania captus a bono decideris, & quod instans ciuitatis solennitas, multarum etiam vrbium ardens collectio, tristem in theatris ob tui absentiam agitabit frequentiam: in qua filijs ac proximis tuis non id solum dolores augebit, quod te in eadem trepudiantem solito non videbunt: verum & quod fistulas tuas imperitorum fortassis spectabunt manibus attrectari. Audiens hæc fortissimus Christi miles Philemon fleuit, & orauit ad Dominum dicens: [fistulis suis abolendis ignem de cælo obtinet.] Deus meus Christe Iesu, ne permittas infidelitatis cogitatum ingredi cor meum: sed sicut me exaudisti, per nubem tribuens mibi baptisma, quod rogaui; sic exaudire digneris, vt descendens ignis de cælo consumat fistulas meas, & auferat de terra confusionis t meȩ memoriam. Hæc eo deprecante, descendit subito turbo quidam per nubem igneam, & absorbuit fistulas de manibus Apollonij Diaconi, qui eas a Philemone commendatas tenebat. Quod factum cum præ miraculo clamante turba, etiam Theonas frater Philemonis comperisset, cucurrit ad Præsidem, & insinuauit ei conuersionem Philemonis factione Apollonij Diaconi, qui eum ad Christi religionem, per indumenti sui habitum dedicasset.

[Annotata]

a Colitur 23 Ianuarij, quo die eius Acta protulimus.

b Vrbem Thebaidos: vide dicta 9 Ianuarij, vbi de SS. Iuliano & Basilissa num. 10.

c De fuga vulgi & Clericorum constantia tacent MS. Vltraiectinum & Acta Græca, quæ dicunt πλῆθος τῶν προεςωτων της πόλεως χριςιανῶν, multitudinem eorum, qui in vrbe erant primores seu Præfecti Christianorum adductam, eorumque cohortationem mutuam fusius describunt. Metaphrastes: iubet omnes comprehendi Christianos, qui erant in ciuitate, & maxime qui erant alijs pietate magis insignes.

d In ceterorum consensu solum MS. Vltraiectinum & Synaxariū Claromontanum MS. hunc numerum minuunt vno detracto: fortassis quia non adaumerant Apollonium: sic Metaphrastes infra 36 Christianos relaxatos ab Arriano ad fidem conuerso dicit.

e Ita tria MSS. Latina: Græca cum Metaphraste ἀναγνώςην, Lectorem, dicunt.

f MS. Vltraiect da mihi pallium tuum. Græce ἀποδυσάμενος τὸν ἐπενδύτην σου, δός μοι.

g Nihil hic de fistulis Græca, Metaphrastes: animum Philemonis cum veste mutatum, vt hoc ipsum esset, quod simularet, plenius clariusq; describit.

h Addunt Græca σφραγισάμενος: quod explicans Metaphrastes: Cum se quidem signo Crucis signasset, tamquam Christianum, vt in hoc quoque se ostenderet Apollonium.

i Passim in Actis Martyrum significat Præsidis satellitium Græce τάξις, ordo.

k Ita cum Græcis Latina MSS. duo: at MS. Treuirense Per Imperatorem, quasi sint verba adiurantis Philemonem Præsidis.

l Vide ipsius Acta num. 3, hæc autem de Ascla desunt in Vltraiectino & Rotomagensi MSS.

m Ita MS. Rothomagense: Treuirense ac Rubræ-vallis aduocatus.

n Metaphrasti Theon.

o Deest hæc comparatio in Græcis & Metaphraste, in Treuirensi MS. est Mœrore solueres.

p Græce μακροθυμήσω ἐπ᾽ αὐτῷ. An longanimiter agam cum ipso? Metaphrastes: tempus ei præbebo vt deliberet.

q Tacent fletum Græca.

r Aliter, & ad ea, quæ sequuntur conformius, Græca, & ex ijs Metaphrastes. Nubes desuper continuo descendens, cum eum stantem medium circum voluisset, baptizauit: deinde nubes quidem sursum ascendit.

s Græca & me baptizauit.

t Ita Rothomagense & Vltraiectinum, pro quo alibi conuersionis, forte conuersationis, videlicet, pristinæ meæ: Græce ἀπιςίας infidelitatis.

CAPVT II.
Comprehensio Apollonij: eius & Philemonis martyrium.

[5] Tvnc Arianus exhiberi Apollonium, & iudicio sisti iubet: [Comprehensus Apollonius,] quem cum Officiales iuxta præceptum tribunalibus statuissent, interrogauit Præses ita dicens: Maledicte præ cunctis hominibus, indica mihi, qua de caussa sponsum & decus ciuitatis nostræ maleficaueris; & funebri atque carminibus sacrato vestitum pallio a religione diuina seduxeris? Si, vt audio, pœnarum formidine trepidus vicarium sacrificijs disponebas ingerere; cur non alium, qui posset latere, & non istum ciuitatis manifestam lætitiam? Certe si pro temporis angustia ad præsens inueniri alter non potuit, secreta suggestione rogasses me, & dimisissem te; dummodo ne cum luctu & mœrore ciuium ipse tam sacrilegi inuentor facinoris, [ad defectionem sollicitanti Præsidi,] multiplicis noxæ pœna succumberes: verumtamen quia clementia sacratissimorum Principum est in emendatione culparum remedium, accede & sacrifica, vt hic te aspiciens sacrificare, de cetero non recuset: & vere fateor tam crimini tuo parabis veniam, quam huic salutem, ac redhibita per te ciuibus gratia, ipse quoque recuperabis amorem: si vero tam salubre respuendum putaris esse consilium, male vos perituros iuro per Deos. Respondens ad hæc Apollonius; dixit Ariano: vt confitear me in hoc facto peccasse, vere peccaui: quia vires per fidem Christi a Deo acceptas inualidas æstimaui, [generose resistit.] nec possibiles ad ferenda tormenta: sed credo & spero de misericordia Domini mei Iesu compensandum esse peccatum, imo extinguendum per huius salutem, qui vestimenti mei occasione & ipse Christum confessus est, & me reddidit testimonio, ad quod Dei gratia vocatus, diabolo instigante recesseram. Scito ergo nec me sacrificaturum; nec hunc permissurum de cetero dæmonibus immolare.

[6] Tunc Arianus iratus est valde, & accitis tribus militibus, præcepit eis, vt Philemonem alapis in faciem cæderent a. Qui iussa complere studentes, dabant ei alapas, [Philemon alapis cæsus] dicentes: Sacrifica. Sed populus cum hoc fieri videret, clamare cœpit & dicere: Noli cædere carum nostrum. Et Arianus ad Philemonem: Parce, inquit, tibi, o Philemon, & sacrifica: considera & vide populum, quomodo te cædi in faciem dolet: qui si viderit te maioribus subiacere tormentis, amplius vtique tristabitur, & eris in caussa mœroris omnium: [frustra solicitatur blanditijs ac minis.] sed & hoc tibi aperire volo, quod de te cor meum sentit. Hucusque fortasse non putabas te amari a populo, & idcirco b contrariam ei formam assumpseras, qua dilectionem erga te eius probares: sed ecce fauentibus Dijs, documento collegisti caritatem, de qua ambiguus eras: nunc igitur satisfacito amatoribus tuis, & sacrifica; vt in hac grandis gaudij, quæ superuenit, die lætus aduoces plebem, quæ modo tristatur pro alapis, quibus iniuriam passus es: & ita demum exultantes de tua reuersione ibimus cum toto Officio ad balneum, & lauantes corpora ascendemus ad sancta Serapis, & agemus cum requie dulce conuiuium. Respondit Philemon & dixit: Vos Antinoitæ, nolite tristari propter alapas, quas accepi; quia nec gaudebitis de me gaudio, quod cupitis: ego enim proposui in corde meo ab hac hora in sancta Serapis non prandere, sed expectare cœnam in cælis: meminisse vos non dubito temporis illius, quo mimus eram, antequam ad choraulicam artem transirem, quomodo in theatro ad dedecus meum accipiebam alapas a collusoribus, & vos ridebatis, cum Angeli tristarentur: iustum est igitur, vt modo angelis de mea salute gaudentibus, vestram non magnipendam tristitiam.

[7] [raptatur cum Apollonio,] Tunc Arianus audita hac eius pro fide Christi defensione, iussit tam ipsius quam Apollonij Diaconi forari calcanea c, & inductis funibus trahi per ciuitatem, atque post hæc præsentari iudicis tribunali d. Quod cum fuisset a militibus impletum, redduntur iuxta præceptum conspectibus Ariani: quibus repræsentatis, iudex ait: Quid est Philemon? Vbi est Deus tuus? Quare te de tam graui necessitate non eripuit? Cur in ipsis principijs suppliciorum cultoribus suis non succurrit? Audite & sacrificate, ne inter dura tormenta deficiatis, cum nullus sit, qui vos liberet de manibus meis. Et Philemon dixit: Si vis vt te audiam, audi me tu prius e. Quod dictum cum audisset Arianus & ciues, gauisi sunt valde, & dixerunt: Quidquid illud est, quod speras, edissere tantum; & non negabitur. [& exemplo euidenti,] Et ait: Volo exhiberi iubeas vas æneum f, & poni intus infantulum atque operiri. Imperante igitur iudice, exhibuerunt ministri dolium æneum: & posito intus infantulo, operculo texerunt os dolij. Rogat igitur Philemon venire sagittarios, & sagittari dolium donec deficerent eorum omnes sagittæ: iussit & hoc fieri Præses: sagittauerunt omnes qui poterant, donec deficerent eis sagittæ g. Deinde admonet Philemon vt educatur infantulus, & respiciatur. Eductus est infans, & inuentus est immunis ab omni sagittarum molestia: [animi Christiani robur demonstrat] & ait ad Iudicem: Sufficiat tibi dolij istius argumento didicisse vires animæ Christianæ: sicut enim vas istud æneum ictibus sagittarū quidem transfossum est, sed nequaquam, quod intra se habuit, lædi Deo h custodiente potuit: ita & corpus Christiani, pro fide Domini suppliciorum iaculis stimulatum, innocentiam animæ Domino protegente vulnerari non patitur: sed erit nobis Dominus Iesus aduersus excogitationes tuas murus adamantinus, & turris inexpugnabilis a facie inimici: propterea non sacrifico, nec suppliciorum tuorum terrore mollitus, a fide Dei mei Iesu Christi discedo.

[8] Quibus auditis Præses iratus, iterum iussit eum ligatum suspendi i; & sagittis, quibus dolium fuerat iaculatum, corpus Philemonis ab imis pedibus vsque ad summum verticem sagittari: Videamus, inquit, [sagittis expositus eas sistit in aëre:] si eum poterit Iesus, cui credit, de manibus meis liberare. Et suspensus est; cumque eum sagittare cœpissent, orabat dicens: Veni Domine meus Iesu, amator veritatis, in auxilium mihi: tu enim es adiutor inualidorum. Veni quæso, & ostende impio Ariano, quod omnes, qui in te sperant, ipse protegas. Et cum totis viribus contra illum tela torsissent, nullum in eo iaculum infigi potuit; nullum ruit in terram: sed omne quod missum est pendebat in aëre k. Dicunt ergo milites ad Præsidem: Defecerunt sagittæ, & dicit eis ille: Adhuc viuit? Qui responderunt: Etiam adhuc viuit, [harum vna in Præsidis oculum incidit,] & magna loquitur. Cumque audisset Præses, quod adhuc viueret, stupuit; & volens per semetipsum cognoscere, accessit prope: & cum leuasset sursum oculos vt videret, cecidit sagitta, & excæcauit eius l oculum: cuius repentino exagitatus dolore blasphemauit Christianos, & iussit deponi Philemonem, & dixit ei: Vbi inuenisti hanc magicam artem, cum non multum temporis cohabitaueris Christianis? Verumtamen quia tui caussa perdidi oculum, redde mihi sanitatem illius, arte qua nosti, & dimittam te: Scio enim quia, si vis, [qui confestim vtrūque decollari iubet.] potes me curare. Tunc Philemon dixit ei: Si voluero rogare Dominum meum, & restituerit tibi oculum, dicturus es magicis me carminibus sanitatem tuam impetrasse: sed ne æstimes me vel malum pro malo reddere, vel Dominum meum non posse curare; cum mortuus fuero vade ad sepulcrum, in quo corpus meum iacebit, & tollens modicum terræ de tumulo, infunde aquam; & facto luto, superunge oculum, & sanaberis, & statim visum recipies. Audito hoc verbo, Arianus confestim iussit & ipsum S. Philemonem & Apollonium Diaconum decollari m, & cum B. Martyre Ascla sepeliri.

[Annotata]

a Addit Metaphrastes, iussum Apollonium maioribus reseruari cruciatibus.

b MS. Treuir. contrarij mei.

c Eadem cum MSS. Latinis Metaphrastes habet: at Græca ἐκέλευσε τὰ νεῦρα των πτερνῶν ἀποτμηθῆναι. Succisos poplitum neruos sæpe alibi legimus: calcaneorum legisse non memini, sed eos ad raptationemsolitos perforari.

d Reliqua omnia huius numeri desunt in MS. Vltraiectino.

e Quæ sequuntur distinctius pleniusq; habentur in Græcis:

f Ita Latina MSS. recte sane ex sensu græcæ vocis ὅλμος concauum vas, puta lebetem, tripodem, mortarium significantis: nec scio quo fundamento Metaphrastes Ocnum muliebrem dicat, eoque vocabulo significari apud eos; qui in ea regione habitant, speciem quamdam currus muliebris: hoc tamen video eiusmodi currui arcæ in modum efformato, quales nunc Hispanicæ rhedæ, rectius conuenire, vt; quod est in Græco, ostium seu ianua eius claudi dicatur: & maiorem illam capacitatem eo conducere, vt sagittarum vndique infixarum cuspides nullæ ad puerum intus positum pertingere valeant.

g Ab hora secunda vsque in horam nonam, inquiunt Acta Græca: sic vt præ multitudine infixorum telorum caui illius ænei superficies nulla ex parte conspicua remaneret.

h Abest a Græco, & merito: neque enim vlla hic miraculosæ protectionis species, neque id agebat Martyr: sed ex eo quod naturaliter fiebat in puero, declarare intendebat, quo modo secum præter naturam ageretur quoad animam.

i Addunt Græca ἐν τῇ περσαίᾳ δρυὶ: interpres Metaphrastis arborem quæ Persei vocabatur, vertit: at frustra ad Perseum hic recurritur, quasi ei dicata singularis hæc arbos nome ab ipso traxerit: cum ex Aristotele & Dio, coride constet περσάιας arborum esse speciem, quas eorum interpretes & huius seculi vsus Persicas vocant.

k Ita etiam de verbo ad verbum Græca: Metaphrastes nihilominus: Alia quidem, inquit, cadebant in terram, alia vero figebantur in arbore, alia autem admirabiliter pendebant ex aëre.

l Dexterum, vt est in Græcis.

m Græca & ex ijs Metaphrastes: Viri autem religiosi accipientes ipsorum corpora, decenterque componentes deposuerunt eo in loco, vbi requiescebant SS. Asclæ & Leonidæ lipsana.

CAPVT III.
Martyrium S. Ariani & quatuor Protectorum.

[9] Altera die sepultis iam sanctis Martyribus, surgens abijt ad locum tumuli, [Arianus, recepto ad Martyrum sepulcrum oculo conuersus,] & sublato inde modico puluere, sicut ei prædixerat B. Philemon, liniuit oculos suos, dicens: In nomine Iesu Christi, pro quo isti martyrium impleuerunt, vngo oculos meos, vt videam & credam quod non sit alius Deus præter Iesum. Hæc cum fideliter dixisset, statim illuminatus est oculus eius & vidit. Percepta autem sanitate, quam exoptabat, surrexit eadem hora & ibat lætus & clamans: Ego Christianus sum: seruiam de cetero Christo. Cumque peruenisset ad domum suam ingressus protulit linteamina & aromata preciosa, & inuitatis duobus Episcopis, iussit suo sumptu curari corpora Sanctorum, & resepeliri in eodem, quo fuerant ante loco sepulta; & dimisit omnes Christianos, quos tenebat in carcere reclusos. Non latuit Diocletianum conuersio Ariani a: sed statim vt audiuit de eo, misit quatuor Protectores b, qui eum corriperent: qui cum venissent in Ægyptum, tenuerunt eum. Ille autem dedit eis sportulam c auri libras quatuor, rogans & dicens: Sustinete me, donec vadam ad Fratres & Dominos meos. Illi autem accepto commodo permiserunt ei ire vsque ad locum tumuli Asclæ & Philemonis ac Apollonij: & salutatis corporibus dixit: [a 4 Protectoribus ad Diocletianum accersitur:] Benedico vos consortes luminis æterni: orate pro me ad Dominum Iesum, vt confortet me, & consummet ipse martyrium meum in nomine suo. Hæc eo orante, vox quasi de sepulcro Philemonis egressa respondit ei dicens: Confortare Ariane, nec timeas: Iesus enim, in quem credis, ipse iam præcedet te, vt conforter te; & operetur virtutem suam in conspectu regis per te, & completo martyrio apud patrem suum coronet te: vade ergo cum hominibus istis, qui venerunt ad te, & ora pro eis, vt participes tui efficiantur in cognitione veritatis. Hæc autem cum de sepulcro Martyris Protectores audissent, mirati sunt.

[10] Arianus autem exultabat gaudens, & certus de fide sua, abijt cum Protectoribus & octo seruis familiaribus: [mandat de sua sepultura famulis;] quibus, cum Alexandriam venissent, præcepit d, vt corpus eius ibidem expectarent, dicens: Octaua die mensis Martij e Imperator Diocletianus me præcipitari iubebit in mari cum sacco pleno arena: soliciti ergo estote, vt post tres dies, id est, vndecima supradicti mensis, egrediamini supra mare circa horam diei sextam, & inuenietis corpus meum in sacco supra dorsum delphini; quod tollentes cum ipso sacco, sepelite iuxta sepulcrum martyris Philemonis. Hȩc cum seruis suis exposuisset, abijt cum quatuor Protectoribus ad Diocletianum Imperatorem: quem vt vidit Imperator statim allocutus est, dicens: Chære, Ariane frater, super quo confidebam apud Ægyptum. Et Arianus: Chære, ait, Domine Imperator; qui mihi factus es dux itineris, quo itur ad vitam. Et iussit eum Imperator secum f lauari: & Sacerdotibus Apollinis præcepit proferre aram & ponere ante ianuam balnei, & ipsum Apollinis simulacrum statuere propter aram, vt egredientibus eis de balneo, adoraret ipsum Arianus cum oblatione sacrificij. Fecerunt Sacerdotes vt iusserat; & egrediente de balneo Præside, cum peruenissent ad aram, dixit Imperator: Sacrifica magno Deo Apollini, antequam ingrediamur ad cœnam. Cui Præses respondit: [fidei suæ rationem reddit:] non possum contemnere mirabilia, quæ vidi in Ægypto geri per Martyres Christi; propterea non sacrifico idolo isti manufacto, nec derelinquo Iesum Saluatorem meum. Tunc Diocletianus iussit militibus suis eadem hora, quæ erat sera, accendere luminaria, vt egressi ciuitatem irent ad campum, & facerent fossam profundam, qui fecerunt vsque ad lucem vt iusserat: mane vero egressus Imperator ad campum, vidit fossam & iussit exhiberi Arianum Præsidem Thebaidos, & oneratum catenis æreis, compeditum etiam ferro, [terræq; infossus,] ac manibus colligatis cum ingenti circa collum lapide depressum deponi in foueam g, ac totam super eum, quæ egesta fuerat, terram remitti h, ac desuper milites ludere, blasphemoque ore dicere: Videamus si veniat Iesus vt liberet eum.

[11] Patratis igitur his, quæ Imperialis potestas obtinebat ex voto; ascendit equum & abijt in domum suam. Et ingressus cubiculum quieti dare corpus post iram, videt compedes & manuum vincula pendere super reclinatorium, & Arianum Præsidem iacere in lecto. Turbatus itaque Imperator, putabat aliquem palatinorum in lecto suo iacere i. Dicit ei Arianus: Noli turbari: nullus enim erexit se super te: [& inde mirabiliter eductus,] sed ego sum Arianus, quem suffodisti grauatum ferro & ære, atque arenæ obrutum mole, de quo dixisti: Videamus si veniat Iesus, vt liberet eum: venit igitur is, quem præualere non credebas Iesus, qui liberat omnes credentes in se, & eduxit me de lacu solutum a vinculis, quo me obrutum reliqueras, & me repausauit a laboribus super lectum tuum. Hæc autem audiens Imperator miratus est, & accensus ira maiore dixit: Numquam vidi tantam magicam artem, ac statim iussit exhiberi saccum cum arena, & k constipauit in eo sanctum Martyrem, [cum 4 Protectoribus fidem eandem professis,] vt mergeretur in mari. Sed irruentes quatuor Protectores, qui eum de Ægypto adduxerant, dixerunt Imperatori: Quid peccauit hic homo Dei, quod eum præcipitari iubes in mari? Et Imperator dixit: Pro nulla alia caussa, nisi quia magus est. Responderunt Protectores: Hic non est magus; sed Dei seruus: vidimus enim isto faciente, quod omnis qui pro Christo moritur viuat, & signum futuræ resurrectionis ex mortuis: & quod non sit impossibile Deo Christianorum etiam obrutos terra, viuos seruare, & ad lucem illæsos educere: denique ibi in Ægypto Martyrem Christi olim sepultum hoc interrogante responsa dare; & sana ac salutaria verba loquentem audiuimus. Sed & hoc quod te ab impietate debuisset retrahere, oculis nostris tecum videmus, quomodo sic ipse viginti & eo amplius cubitis sub terra ferro & ære constrictus, te iubente obrutus est, & a Christi, cui credidit, virtute eductus inuisibiliter inde est, & in lecto tuo collocatus. Hæc plane ille ex Deo vero fieri non credit, qui profunda oppressus malitia, indignus est ipsum Deum agnoscere. Quis ergo non intuetur Dei virtutem & Dei sapientiam, vt hominem manibus & pedibus ferro vinctum, faceret inter tot palatinas custodias nullo vidente palatium introire, & in stratu regio accubare? l Nos autem, quibus Dei gratia corda illuminauit, vt intelligeremus mirabilia, quæ per Martyres suos Deus agit, tradimus ad mortem pro ipsius amore corpora nostra, vt resuscitemur ab eo in vitam æternam.

[12] Tunc iratus Diocletianus dixit eis: Multo tempore vos a me in caritate habitos eo documento probastis, [seque morti pariter offerentibus,] quod numquam petitioni vestræ contrarius fuerim: & modo, licet oderitis me, non aduersabor desiderio vestro: mortem desideratis; accipite, quia desideratis. Dicit ei Theotychus, qui erat inter ipsos quatuor ætate m senior: Comprimat in te Dominus malitiam, Domine Imperator, quia voluntati nostræ satisfacere non recusas: sed adhuc vnum beneficium spero a te. Dicit ei Imperator: Quid est illud? Expone libere & impetrabis. Respondit ille: Volo vt mediam facultatum mearum partem ipse præsumas n, & mediam erogari iubeas pauperibus & pupullis. Dicunt Theotycho ceteri Protectores: [includitur saccis ac mari mergitur:] Pater Theotyche, soliciti simus nos de morte ista, quam pro Domino cupimus obtinere: ceterum Deus aget curam pauperum, sicut ipse probat. Stupenti igitur ad hoc Diocletiano dixit beatus Arianus Præses: Quid nos tenes? Dimitte nos: expectant enim aquæ marinæ excipere gloriosum exitum nostrum. Cuius sermoni acquiescens Imperator, iussit exhiberi & alios quatuor saccos mediatos arena, & immisit in eos etiam quatuor Protectores, & proiecit in mare. Statimque Dei nutu parati delphini o susceperunt corpora eorum, & asportarunt ad Alexandriam ad locum, quem sanctus prædixerat Arianus obseruandum a famulis suis. Serui autem illi, qui Domini sui tantum corpus operiebantur, dum vidissent quinque corpora ambigebant de illis dicentes inter se: Dominus noster Arianus se solum dixit in hȩc loca deferendum in sacco: hic quinque saccos videmus: sine dubio non est ipse. [Corpora delphinorū ministerio in Ægyptū reuecta,] Illis itaque hæsitantibus vox humana quasi de ore vnius delphini audita est, dicens: Nolite dubitare: hic est enim Dominus vester Arianus; venite & tollite eum: & hos quatuor Protectores, qui eadem, qua Dominus vester, martyrij gloria coronati sunt, & sepelite totos quinque iuxta sepulcrum S. Asclæ p, vbi Dominus vester præcepit vobis. Tunc pueri certificati susceperunt corpora cum saccis, & posuerunt in nauim fluuialem: in qua nauigatione factum mirabile ostendit eis Deus: nam eleuato iam a nautis velo, cum nauigare cœpissent, obdormierunt omnes qui erant in naui, nec vllus eorum prorsus per tres dies & totidem noctes aut experrectus est aut gubernaculum tenuit: [Antinoi cum honore excipiuntur.] sed cum quarta die proximasset nauis ciuitati, continuo vox facta est a Deo, dicens q: Surgite hic est enim locus sepulturæ istorum. Tunc expergefacti omnes viderunt appulsam nauim in loco, quo volebant: & abeuntes nuntiauerunt ciuibus. Illi autem audientes, vt gestum fuerat erga beatos Martyres, egressi sunt cum cereis ac lampadibus, ac diuersi generis luminaribus; & honorabiles cum summa lætitia agentes exequias, sepelierunt ad collegas suos decima quarta die mensis Martij: Coronæ autem eorum dies fuit octauo eiusdem mensis: in Christo Iesu Domino nostro, cui est honor & gloria. Amen.

[Annotata]

a Addunt Græca: quidam enim profecti nuntiauerunt dicentes: Arianus Preses Thebaidos Christianus factus est, nec amplius consueta dijs sacrificia offert.

b Vide quæ de horum institutione & dignitate diximus ad 7 Febr. vbi de Martyribus ex familia eiusmodi aliorum quatuor Protectorū sub eodem Diocletiano.

c Deest hæc dictio in MSS. Treuirensi & Vltraiectino. Acta Græca nullam pecuniæ summam exprimentes, φανερὰ χρήματα habent, id est fundos aliaque immobilia bona; Metaphrastes octingentis nummis emptam dicit licentiam Martyrum sepulcra visitandi.

d Græca & Metaphrastes, præceptum hoc Antinoi datum famulis scribunt, iussis Alexandriam subsequi: nec incongruum videtur domi factum, denuo repetitum in digressis fuisse.

e Phamenoth habent Græca & Metaphrastes: quod nomen in antiquissimis Martyrologijs ante cuiusq; mensis Kalendas varia illius apud Hebreos, Græcos, Ægyptios nomina referentibus (quale est Francisci Card, Barbarini MS. vnum) mensi Martio respondet. Copti Barmahad dicunt: sed initium sumit in die XXV Februarij; adeoque non octaua, sed quarta Martij reddi debuerat.

f Ita reddimus ex fide Græci Codicis, & ipsius rei exigentia; quamuis Latina omnia MSS. constanter habeant leuari.

g Addit MS. Vltraiectinum viginti & amplius cubitis sub terra.

h Græca & Metaphrastes aiunt, desuper impletam iam fossam iussisse Diocletianum thronum sibi erigi, ex eoq; ludentes spectasse milites, & ijs quæ sequuntur verbis Ariano insultasse.

i Clarius Græca, putauit aliquos e palatio aduersum se insurgentes insidias collocasse, vt se de medio tollerent

k Addunt Græca, saccum, ἐξ ἡμισεία, ex parte dimidia fuisse impletum, quod infra saccos mediatos nominat.

l Huc vsque tota præcedens oratio Protectorum, quæ etiam est in Græco, abest a MS. Vltraiectino, vti est oratio subsequens Imperatoris ac Theotychi responsum.

m Honoratior, inquiunt Græca: primus interpres Metaphrastis.

n Publicari, seu fisco τῷ δημοσίῳ λόγῳ, addici partem istam dimidiam postulant Acta Græca.

o Vnius solius meminerunt Græca, Metaphrastes maiorem fuisse dicit.

p In Græco est: vbi iacent corpora Philemonis & Apollonij magnorum Christi pugilum, pro quibus Metaphrastes Asclā & Leonidem habet: addunt deinde Græca: Ecce enim etiam locus sanctificatus est, in quo eorum requiescunt corpora: beatus autem quisquis cum fide legerit confessionem eorum; maxime e peccatoribus, vt ne despondeant animum, audientes: quod Philemon, qui primum Choraules & peccator fuerat, a Deo electus sit nouissimo hocce die. Vos quoque agite & operam date, vt fideles atque Sanctorum participes efficiamini: his dictis recessit Delphin; relictis in littore Sanctorum corporibus.

q Quæ sequuntur hoc modo habentur in Græco: Theodolion, Theodolion. Experrectus vero gubernator, ac miraculum considerans glorificauit Deum, atque cum gaudio egressus e naui; festinus Antinoum venit; ea, quæ circa Sanctos gesta erant, ciuibus nuntiaturus: qui continuo egressi vrbe, cum palmis atque coronis, acceperunt eos de naui; deducentesque deposuerunt in loco, vbi erant corpora sanctorum Christi Martyrum Philemonis atque Apollonij, multaque per ipsos mirabilia, tum curandis ægrotantium corporibus, tum dæmonibus effugandis perpetrantur, ad gloriam Dei Saluatoris nostri. Agonem porro suum consummarunt Sancti Christi Martyres Philemon atque Apollonius, eorumque socij sub imperio Diocletiani Præside Thebaidis Ariano. Socios Asclam & Leonidem intellige: deinde videntur deesse hæc verba [Celebratur autem eorum festiuitas] Mensis Phamenoth die vigesima iuxta Orientales: secundum Romanos vero mensis Decembris die decima quarta, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

COMPENDIVM
Ex MS. Synaxario Græco Collegij Claromontani Societatis Iesv Parisijs collato cum Menæis Græcis excusis.

Philemon, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Apollonius, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Arianus Præses, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Theotychus Protector, Martyr Antinoi in Ægypto (S.)
Socii tres Protectores, Martyres Antinoi in Ægypto
a

Ex MSS.

Fverunt hi b, eorumque socij ex Thebis c Ægyptijs, sub Imperatore Diocletiano & Præside Thebaidos Ariano, vniuersi numero triginta sex d: qui dum comprehenderentur, vnus eorum, Apollonius nomine, Clericus e Ordine, custodienti ipsos Philemoni Cytharistæ nummum dedit persuasitque, vt sua accipiens vestimenta pro ipso adoraret sacrificaretque idolis. Fecit vt receperat Philemon; sed qui sacrificaturus accedebat, Christum confessus est. Quem cum Præses non agnosceret: Vocate mihi, inquit Cytharistam Philemonem, vt cantus sui dulcedine inducat ad sacrificandum Christianos. Tum vero agnitus ille iussus est simul cum alijs Christianis torqueri a Præside. Comprehensus autem etiam Apollonius est, qui fidei Christianæ profitendȩ occasio Philemoni fuerat, adductusque ad Præsidem eamdem generose prædicauit. Postea pedum eius nerui præcisi sunt, ipseque totam per vrbem raptatus f: Philemon vero ex Persicæ g suspensus ramis sagittis exponitur: sed non tetigerunt eum iacula; quin imo eorum vnum ad ipsum Præsidem delatum oculum ei effodit: quem S. Philemon ei restituit, præmonens vt post mortem suam puluerem de suo sepulcro acciperet, sanum oculum recepturus. Igitur vtriusque, Philemonis inquam & Apollonij, præsectis ceruicibus, accessit Præses die postero ad locum, vbi sepulti erant Sancti: sanusque vt sibi prædictum fuerat factus est: eoque & ipse, & ij, qui cum ipso erant, credentes in Christum baptizati sunt. Postmodum ad Imperatorem Diocletianum accersitus ferroque vinctus & lapidem alligatus ad collum, in profundum terræ hiatum defossus est; vnde prodigiose ereptum cum suo in lecto collocatum Imperator fuisset intuitus, eum pro mago habuit, iussitque in mare præcipitari, vna cum Protectoribus pariter ad Christum conuersis. Sancti vero Ariani sacra lipsana ab ipsius ministris collecta sunt, super dorsum delphini intra saccum allata, vna cum saccis reliquis Protectorum corpora continentibus; ab ijsdemque sepulturæ mandata h.

[Annotata]

a Plenius aliquanto est in his elogium: ipsis Actorum sere verbis contextum.

b Refertur hoc ad titulum elogij ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Φιλήμονος Απολλωνίου καὶ της συνοδιάς αυτῶν: hos tamen Apollonij socios Acta dimissos dicunt in libertatem a Præside ad Christum conuerso.

c Ptolomæo Diospolis, Iouis ciuitas magna a numero centum portarum apud antiquos celebris, centum quinquaginta passuum millibus supra Antinoum sita ad orientalem Nili ripam: Thebarum tamen nusquam meminerunt Acta.

d Triginta septem habent Menæa.

e Menæa expressius Lectorem faciunt.

f Consentiunt Menæa: sed Acta supplicij huius socium iungunt Philemonem.

g Ἐις φυτὸν ἐλαίας, oleæ germen habent Menæa, contra ceterorum omnium consensum.

h Menæa seorsim ab Elogio iam prolato, in quo Protectorum fumentio; alterum habent de ijs elogium, in quo iterum Ariani martyrium refertur, atque in fine dicuntur Alexandriæ sepulti, contra expressum Actorum testimonium.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS CYRILLO EPISCOPO, ROGATO, FELICE, ITEM ROGATO, BEROMA SIVE BEATA, HERENIA, FELICITATE, VRBANO, SILVANO, MANILO SIVE MAMILLO, DATIANO, IOCVNDO.

[Commentarius]

Cyrillus Episcopus, Martyr in Africa (S.)
Rogatus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Rogatus alius, Martyr in Africa (S.)
Beroma sive Beata, Martyr in Africa (S.)
Herenia, Martyr in Africa (S.)
Felicitas, Martyr in Africa (S.)
Vrbanus, Martyr in Africa (S.)
Siluanus, Martyr in Africa (S.)
Manilius sive Mamillus, Martyr in Africa (S.)
Datianus, Martyr in Africa (S.)
Iocundus, Martyr in Africa (S.)

Inter hos Martyres Afros dignitate Episcopali eminet S. Cyrillus, quem solum celebrant Martyrologia MSS. Vltraiectinum S. Mariæ & Treuirense S. Martini: [SS. Cyrillus Episc.] at Treuirense S. Maximini & Florarium socium adiungunt Rogatum, quod itidem hoc disticho præstitit VVandelbertus: [Rogatus,]

Idus octauas Martyr Cyrillus, & vna
Consimili retinet venerandus honore Rogatus.

In MS. Bruxellensi S. Gudilæ loco Cyrilli Catillus Episcopus legitur. In MS. Kalendario Cluniacensi fit memoria Rogati, [Felix,] Felicis & Cyrilli, qui Episcopus cum alijs septem traditur in MS. Reginæ Sueciæ. Quartus additur in MSS. Tornacensi S. Martini, Attrebatensi & Lætiensi: In Africa natale SS. Rogati, [Vrbanus,] Felicis, Vrbani & Cyrilli Episcopi. Verum omißis Vrbano & Cyrillo hi tres referuntur in MSS. Romanis Vaticano S. Petri, Altempsiano, & Vallicellano, item monasteriorum Casinensis & S. Cyriaci. In Africa Rogati, [Felicitas,] Felicis & Felicitatis. In MS. Pragensi fit mentio Rogati, Felicis, Siluani, Manilij. Quos adiuncto Cyrillo ita distinguit Notkerus: In Africa Rogati & Felicis. [Siluanus,] Natiuitas etiam Cyrilli Episcopi, Siluani & Manili. [Manilus,] Qui nullo interposito verbo referuntur in MS. Coloniensi S. Mariæ-ad Gradus. Sex nomina detinet MS. Augustanum, scilicet Rogati, Orbani, Cyrilli, Heronimæ, Heremæ, Felicis. In MS. Labbeano ita exprimuntur: Rogati, Vrbani, Cyrilli, Beromiæ, Ereniæ, Felicis. Nouem hactenus expreßis addit alterum Rogatum Rabanus. In Africa, inquit, Rogati, Felicis, item Rogati, [Beroma, Herenia,] Beremæ, Hereniæ, Felicitatis, Orbani, Cyrilli Episcopi, Siluani & Manili. Ijdem referuntur in Beda excuso, sed loco Beremæ, Hereniæ & Manili, legitur, Beræ, Heremæ, & Mamilli. In hodierno Martyrologio Romano, in Notis citato Beda, loco Beræ seu Beremæ ponitur cum Galesinio Beatæ, & cum eodem & Beda excuso Mamilli. Ceterum in genuino Beda vacat hic dies. In antiquo nostro codice S. Hieronymi non diu post annum DCC exarato, ista habentur: In Africa Rogati, Felicis, item Rogati, Beroniæ, [alius Rogatus.] Æreniæ, Felicitatis, Orfani, & Cyrilli Episcopi, Siluani, Manili. In Codice Lucensi eiusdem S. Hieronymi, loco Beroniæ & Æreniæ legitur Beromæ & Hereniæ: In MS. Blumiano Baromæ & Arseniæ, & loco Orfani & Cyrilli vnico nomine in Lucensi legitur Orbanilli. In Martyrologio S. Hieronymi Parisijs impresso ita explicantur: In Africa Rogatiani, Felicis, item Rogati, Beromæ, Eremæ, Felicitatis, Vrbani, Cyrilli Episcopi, Siluani & Manili, [Datianus,] Datiani. Vltimus Datianus deest in alijs codicibus, & loco Rogatiani legendum Rogati, cum alias vox item abundaret, & consentiunt alia omnia exemplaria. In MS. Richenouiensi loco Rogati bis Rogatæ reperitur, & nonnullis omißis interponitur Iocundus, cuius alibi altum silentium: verba huius Martyrologij sunt ista: In Africa Rogatæ, [Iocundus.] Felicis, item Rogatæ, Iocundi, Beromiæ, Orbani, Siluani. Denique in MS. Aquisgranensi ista traduntur. In Africa Rogati, Felicis, item Felicis (corrige item Rogati) Bironæ, Heremæ, Felicitatis, Vrbani, Cyrilli Episcopi, Siluani, Quirilli. Vltimus aut est Manilus siue Mamillus, aut certe Martyr Nicomediensis, alijs Quintillus, hoc die relatus. Sunt ergo Martyres Afri, Cyrillus Episcopus, Rogatus geminus, Felix, Felicitas, & Siluanus, absque vlteriori controuersia collocandi. Manilus in septem codicibus antiquis legitur seu Manilius in MS. Pragensi, pro quo Mamillus in excuso sub nomine Bedæ & inde in Martyrologio Romano. Vrbanus in quatuor relatis codicibus Orbanus, [Nomina varie scripta.] & in duplici apographo S. Hieronymi Orfanus legitur. At nomina Beromæ & Hereniæ magis variant, cum loco Beromæ, legatur Baromæ, Beremæ, Beromiæ, Beroniæ, Bironæ, Heronimæ, Beræ & Beatæ, & loco Hereniæ etiam reperiatur Æreniæ, Arseniæ, Heremæ & Eremæ. Arturus a monasterio in sacro Gynæceo refert SS. Hereniam & Felicitatem, citatis Beda & Martyrologio Romano, non ausus addere Beram aut Beatam, quos in illis fastis repererat. Ne Datiani & Iocundi memoria pereat, etsi in vnico singuli codice reperiantur, alijs adiungimus; hunc ex Rhinouiensi videlicet, istum ex Corbeiensi.

DE SS. QVINTILLO EP. ET CAPITVLINO MARTYRIBVS NICOMEDIÆ.

[Commentarius]

Quintillus sive Quirillus Episcopus, Martyr Nicomediȩ in Bithynia (S.)
Capitulinus, Martyr Nicomediȩ in Bithynia (S.)

[1] Magnus consensus horum Martyrum reperitur in antiquioribus Martyrologijs manu exaratis, quamuis plurimum inter se discrepent in scriptione prioris Sancti, qui in pluribus codicibus Quintillus legitur, aut quod accedit Quintilus, Quintilis, Quintulus, Quintolus: subinde Quintilinus, & contractius Quintinus, Quintus. [S. Quintillus varie exaratus,] Interim in MS. nostro Martyrologio S. Hieronymi, ante mille propemodum annos exarato, Quirillus scribitur, & assentiuntur antiqua MSS. Richenouiense & Augustanum S. Vdalrici. In Aquisgranensi Quintinus traditur Nicomediæ passus, & Quirillus sub finem adiectus Martyribus Afris, de quibus mox agemus: quem vnum eumdemque Martyrem censemus: & hic S. Quintillus seu Quirillus in varijs Martyrologijs MSS. solus legitur, vti etiam factum in hodierno Martyrologio Romano his verbis: Nicomediæ S. Quinctilis Episcopi & Martyris. Vbi a Baronio allegatur Beda, seu Martyrologium sub nomine Bedæ excusum. Nam dies hic in genuino Bedæ exemplari vacat.

[2] Socius adiungitur Capitulinus subinde Capitolinus, in quatuor apographis Martyrologij S. Hieronymi, [& S. Capitulinus.] in MSS. Richenouiensi, Corbeiensi, Aquisgranensi, Treuirensi S. Maximini, Tornacensi S. Martini, Lætiensi, Centulensi, & alio Reginæ Sueciæ: item in excusis Notkero, Rabano, & indicato Martyrologio sub Bedæ nomine eadem vbique phrasi: In Nicomedia Quintilli Episcopi & Capitulini. In Pragensi MS. omisso loco ita legitur: Quintoli Episcopi & Capierali Episcopi. Sed reliquorum constans lectio præualet. Ita etiam error amanuensium est in Augustano codice, dum Nicomedi loco Nicomediæ scribitur. Ceterum Nicomedia illustrium Martyrum palæstra, & variorum Imperatorum sedes satis nota, est vrbs Bithyniæ littoralis, ad Astacenum Propontidis sinum.

DE S. DIONE MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Dion Martyr apud Græcos (S.)

Græci recolunt hoc die memoriam S. Dionis Martyris, qui gladio percussus vitam finiuit. In Menæis additur hoc distichon.

Κᾂν δεξιὰ σφάττη σε δεινὴ τοῦ πλάνου
Ἡδεξιὰ ςέφει σε Δεσπότου, Δίων.

Atrox tyranni dextra te cædat licet,
Domini coronat dextra te tamen, Dion.

In MS. Mazarini & alio quodam appellatur Dionysius. Reliqua de loco, tempore alijsque circumstantijs hactenus latent.

DE S. CLEOPATRONIA VIRG.

INITIO IV SECVLI.

[Commentarius]

Cleopatronia Virgo (S.)

[1] Apostolici Presbyteri Viuentij Acta XIII Ianuarij dedimus, non qualia vel S. Maxentius Abbas Pictauensis, vel eius ætati propior alius tradidisse litteris rudi & inculto stylo dicitur; sed qualia abolitis vt plurimum, Normannorum præsertim furore, veteribus monumentis, rudi seculo, haud satis apte ad Chronologiam chonographiamque, ex seniorum narratione, paullo ante millesimum a Christi ortu annum describi potuere. [S. Cleopatroniæ natalis.] In his mentio fit S. Cleopatroniæ Virginis, cuius ad VIII Martij inscriptum recentioribus Diuorum Fastis nomen est. Nam Hermannus Greuen in addition. ad Vsuardū, & Canisius ista eo die habent: S. Cleopatroniæ, filiæ Daciani. Philippus Ferrarius in nouo SS. Catalogo: Thessalonicæ in Macedonia S. Cleopatroniæ Virginis, Daciani filiæ. Petrus de Natalibus lib. 2 cap. 71 Eupatronam appellat; Vincentius Bellouacensis lib. 13 cap. 99 Cleopatrinam. Quæ de ea in citatis S. Viuentij actis memorantur, ista fere sunt.

[2] Diocletiano imperante, Viuentius claro apud Samaritas ortus genere, a Georgio nobili Cappadoce, cuius illustre martyrium XXIII Aprilis referemus, Antiochiæ imbutus est Christianæ religionis mysterijs. Cumque insigni ardore fidei, morumque honestate excelleret, & esset alioquin liberalibus studijs apprime eruditus, sacerdotio initiandum, qui rem isthic Christianam curabant, Antistites censuerunt. [S. Viuentius suos parentes conuertit:] Exin maiori & industria & auctoritate salutarem vbique doctrinam tradere Viuentius: ac primum reuersus in patriam parentes auitis superstitionibus irretitos aggreditur, vt a quibus mortalem ipse vitam acceperat, ijs aliam conferret vitam beatam ac immortalem: etsi obstinatos nec rationibus vllis moueri faciles, flexit tandem non tam vi argumentorum quam cælitus elicita precibus ac lacrymis gratia.

[3] Alio deinde curas vertit, quo diuini Spiritus impelleret afflatus, propere iter tendens, & sacræ doctrinæ vbique sementem faciens, insigni rerum omnium, quæ vulgo iucundæ, abstinentia. [ab Angelo ad Cleopatroniam mittitur:] Exin ab Angelo monitus in somnis est, vti ad Daciani, qui tunc Asiam Præses administrabat, properet ædes; quæ is veneretur, profana Deorum simulacra Crucis signo euertat ac conterat, ac filiam eius infestatione tartarei hospitis, quam octodecim iam annis perpessa sit, liberatam, Christo adiungat: visum enim propitio Numini eam sui cognitione & Sanctorum consortio dignari. Cælesti viso excitatus e somno Viuentius, quod reliquum erat noctis, fundendis precibus gratijsq; Deo agendis tribuit: vbi diluxit, dedit se in viam: tridui peracto itinere, peruenit Thessalonicam: alij Besilonicam, Galesinius Antiochiam scribit. Hic vt Crucis figuram religiose expreßit, [fano & idolis euersis,] corruit illico fanum, Præsidis euersa simulacra & tituli. Continuit se tamen eo die, nec turbatæ plebi temere obiecit.

[4] Postridie, seu quo artificio siue viam Deo monstrante, in prætorium ingressus, cum alijs ad conclaue ægræ puellæ admittitur: ibi flexis genibus vbertim lacrymans obtestatur Deum, ne quo suo vitio obstrui Diuinæ beneficentiæ fontes, & paratam virgini salutem retardari patiatur. [dæmonem ab ea fugat,] Dein aquam conceptis precibus & signo Crucis consecrat, ac potandam Cleopatroniæ dat: simul dæmonem increpans, per Patrem & Filium & Spiritum sanctum edicit, vt illico facessat, sinatque liberam eam suo conditori seruire. Ille abscedere Sacerdotis coactus imperio, exanimem illam humi affligit: quam Viuentius efformato Crucis signo incolumen erigit. Perstrepebat interea diris eiulatibus dæmon, atque obsecranti similis deprecabatur, ne in inferorum abyssum se sanctus Sacerdos deturbaret, sed pateretur ipsius corripere impij Daciani corpus. At Viuentius, In nomine vnigeniti filij Dei, inquit, pro salute nostra immolati, te adiuro, nequißime spiritus, ne cui rerum a Deo creatarum incommodes, sed in ignem tibi socijsq; tuis paratum extemplo te des præcipitem. Exceßit tandem exitialis aduersarius, ingenti adstantibus omnibus incusso terrore, atque odoris intolerabili fœditate relicta.

[5] Cuncti in benigni Numinis prorupere laudes, at Viuentius his Cleopatroniam verbis affatur: Electa a Deo Virgo, me Iesus Christus ad te misit, vt salutis tibi viam aperiam, qua poßis ad Angelorum pertingere vitam, immensis affluentem delicijs, quas capere humana mens nequit, nedum sensus aliquis delibare. [eamq; fide imbutam,] Dein ei grande augustæ Trinitatis arcanum, sacri baptismatis mysterium, trophæum venerandæ Crucis, ceteraq; Religionis nostræ capita exponit. Quæ vt illa accurate percepit, fidem professa, baptismo cum alijs fere ducentis expiatur. Tres ipsos menses in eadem vrbe moratus Viuentius, atque aßidue de diuinis disserens rebus, [cum alijs baptizat:] plurimos alios fide imbuit, miraculis præcipue, quæ ab eo fiebant, conciliatos: nam nullum prope fuit ægritudinis genus, quod non ille diuina virtute sanaret, vt paßim visum cæcis, claudis gressum restitueret, detergeret lepram, dæmones e posseßis corporibus effugaret.

[6] Cleopatronia vero totam se Dei obsequio deuouit, in virtutum exercitationem sedulo incumbens, certansq; aßidue merita benefactorum cumulare; [illa sancte viuit,] ac primam baptismatis stolam omnis næui expertem seruauit: beataterq; quaterque, cui & castæ preces, & larga in egentes liberalitas contulere, vt partem habeat in resurrectione prima. Ei nocte quadam, cum fatigata tantisper se somno dedisset, Angelus adstitit & iußit, ex eo, quem residuum adhuc haberet thesaurum, [Angeli monitu clenodia sua in sacrorum supellectilem conuertit.] duo candelabra & reliqua sacratißimorum mysteriorum instrumenta fabricari: quæ ipsa deinde ad Romanæ vrbis Antistitem per Benedictum Episcopum, cuius XXIII Octobris celebris memoria est, ad Viuentium Presbyterum misit, optans vt sibi quoque aliquando fas esset sancti Apostoli Petri sepulcrum coram venerari.

[7] Interea Dacianus, quem credibile est vrbe abfuisse cum simulacra sunt cum fano euersa; inusitata rabie ad cædem Christianorum bacchabatur. [Viuentius & socij discedunt:] Benedictus ac Viuentius cælesti instinctu iußi alio migrare, nec se temere furori impiorum obijcere, prius his monitis Cleopatroniam animant: Castißima Virgo, inquiunt, Christo deuota, magno animo esto: multi tua opera intemeratæ religioni dedent manus, & hæreditatem adibunt regni cælestis. Nos alio matura iam messis vocat, nec nostri consilij est, in quas partes gressum tendamus. Transmittendum est mare, cetera Deus diriget. Illa graui perculsa mœrore, ad eorum sese abijcit pedes, vtq; extremum sibi benedicant rogat.

[8] Cum ab ea discessissent, visum est eos, quos diuini operis administros vel Deus antea assignarat vel bona sors obtulerat, [illius dona Romam deferunt,] accersere. Condicunt ergo quo conuenturi sint, vt nauem vna conscendant. Et Viuentius quidem vniuersim quadraginta noctu perduxisse ad mare dicitur, vnaque annonam & cetera, quæ opus forent, curasse. Benedictum ad se reuocatum Cleopatronia rogat vt pallium (materia, opinor, aut opere pretiosum) secum Romam, vt ante destinatum erat, ad diuinorum mysteriorum functiones sacrandum perferat.

[9] Inde multis iactati casibus, manifesta Diuinæ Prouidentiæ documenta experti, in Italiam appellunt; [paratis ei in via hospitiis,] ac varijs in vrbibus hospitia parant, quibus Cleopatronia, si id aliquando iter susciperet, profuga fortassis a paterna domo, exciperetur. Id vel arcanis quibusdam Formatarum, quas ei discedentes tradiderant, notis curatum, vel qua alia tessera aut signo, quo illa aut agnoscere Christianos ijs in locis aut agnosci ab ijs posset. Aderat vero iter agentibus istaque curantibus perpetuum Angeli præsidium, [ducente Angelo:] an aspectabili specie sese illis videndum præbentis, an instinctu interiore erudientis, an qua alia ratione vota eorum secundantis, non expressit auctor. Cum Romam peruenerunt adiere venerabundi S. Petri Apostoli sepulcrum, ibique candelabra & cetera Cleopatroniæ dona obtulere.

[10] Deinceps quid Cleopatronia factum non dicitur; an paterno iussu aut etiam manu, [quid illa deinde egerit?] vt quædam aliæ ea tempestate virgines, trucidata, an alterius experta tyranni sæuitiam, an fuga elapsa e crudeli & sacrilega domo, an in lætiora Ecclesiæ tempora reseruata. Nec quis ille Dacianus eius parens fuerit, an is qui tantum in Hispania innocui sanguinis fudit, an alius, pronum est diuinare; Petrus Galesinius Decianum vocat. Mentio est Daciani, eiusdem vt opinor, in S. Georgij actis XXIII Aprilis.

[11] Cleopatroniæ, præter MSS. duo e quibus S. Viuentij Vitam accepimus, quorum alterum Cælestinorum Parisiensium erat, alterum monasterij S. Mariæ de Ripatorio; meminere, cum de S. Viuentio agunt, Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 71. Galesinus hoc die, Vincentius Bellouacensis lib. 13 cap. 99. Boninus Mombritius.

DE S. PROVINO EPISCOPO COMENSI IN ITALIA ALPESTRI.

CIRCA AN. CCCCXX.

[Commentarius]

Prouinus, Episcopus Comensis in Italia (S.)

[1] Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ secundum Episcopum Comensis Ecclesiæ statuit S. Prouinum cum hoc elogio: S. Prouinus, natione Gallus, a S. Ambrosio institutus ac iussus, Comum profectus est, vt laboranti Felici auxilio foret: quo in munere adeo pie se gessit, vt dignus habitus sit, quem communis consensus defuncto Præsuli subrogaret anno CCCXCI. [Episcopatus,] Arianam hæresin, quæ Nouiocomensem diœcesim magna ex parte infecerat, summa vigilantia ac labore profligauit. Requieuit in Domino anno XXIX suæ vigilantissimæ admistrationis die VIII mensis Martij, [obitus,] clarusque miraculis in ecclesia a se constructa honorifice fuit exceptus: cuius deinde corpus in ciuitatem intulerunt, [Translatio.] cum anno MXCVI inter Comenses ac Mediola nenses grauebellum exarsisset, sepultusque est in ecclesia, quam hodie de suo nomine S. Prouini appellant. De quo vetus hymnus in festo S. Abundij ita canit:

Positus in primordio est Felix Pontificio,
Post que * sedūdis hostibus Sāctus Prouinus claruit.

[2] Hæc Vghellus. Similia habet Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ex Breuiario Comensi & in dicto hymno, loco sedundis hostibus, impreßit secundis actibus. Inscripti sunt Martyrologio Romano S. Felix decessor XIV Iulij, successores Amantius VIII Aprilis & S. Abundius II eiusdem Aprilis. De S. Prouino agit præterea Frāciscus Ballarinus parte 2 Chronici Comensis pag. 93, [miracula,] & sepultum asserit in ecclesia S. Protasij a se extructa, ad cuius sepulcrum febri laborantes pristinam eius intercessione sæpius obtinuerunt sanitatem. Addit particulam reliquiarum adseruari in ecclesia S. Ioannis de Agno, aliam collocatam esse in ecclesia S. Ioannis de Solduno prope Locarnum. [reliquiæ alibi.] Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ hoc eum disticho ad hunc diem celebrat:

Pastorem recipit Gallum gens læta Comensis,
      A dira per quem libera peste fuit.

Scripsit Ferrarius S. Prouinum vrbem Comensem a peste Arianæ hæresis seruauisse: quam pestem videtur Brautius intellexisse. Ferrarius in Catalogo Generali ita habet: Nouocomi in Insubria S. Prouini Episcopi. Dicitur antiquis Comum & ab instauratione Nouocomum, Lario lacui appositum in Alpestri ditione Ducatus Mediolanensis.

[Annotatum]

* lege sedandis

DE SANCTO SENANO EPISCOPO ET ABBATE IN HIBERNIA.

AN. DXLIV

[Praefatio]

Senanus Episcopus & Abbas in Hibernia (S.)

[1] Apostoli Hibernorum Patricij non minus illustre apud posteros nomen reddidit propheticarum multitudo prædictionum, quam eiusdem Acta compluribus in locis obscurauit; [S. Patricij de S. Senano prophetia] dum nempe numerum eorum annorum, qui inter prædictiones ipsas euentumq; prædictum intercessuri erant, vel ex suo ingenio temere audaces comminiscuntur interpolatores, vel mendose transcribunt negligentes librarij. Ea nos caussa coëgit Commentario ad Acta Patriciana prauio paragraphum vnum inserere de istiusmodi prophetiis, inter quas celebrior vna de S. Senano locum habere potuisset, nisi satius duxissemus, eas, quæ ad Sanctos pertinent proprio vniuscuiusque die pertractare. Quod igitur Acta huius Sancti habent prædicantem in Hiconallia siue Hifigente Patricium Corcebaskensibus, postulantibus vt suam quoque in regionem prædicaturus veniret, promisisse sua ex gente præconem fidei ipsis nasciturum; id velut indubitatum fundamentum accipimus, cum in eo conueniant præcipua, quæ de vtroque Sancto habemus monumenta: quam multos autem ante pueri promißi natiuitatem effluxuros dixerit annos, magna sententiarum discordia controuertitur.

[2] [variat in annorum numero,] Vita Patricij quarto loco edita a Colgano num. 43 in hunc modum loquitur: Beatus autem Apostolus Patricius inter cetera dona spiritu prophetiæ plenus fuit, & prophetauit de Sanctis, qui in illis regionibus post eius obitum forent, & nomina eorum, & tempora in quibus nascituri erant, reuelauit; sicut de S. Senano, qui post XL annos natus est. Colganus Vitam Tripartitam eiusdem ex Hibernico sermone in Latinum transferens, ita scripsit num. 267. Non venit ista vice beatus Antistes in partes Tuamoniæ; sed e vertice montis… eam prospiciens, benedixit… & Domino reuelante plura pronuntiauit de Sanctis ex illa & vicinis partibus nascituris, & tempore quo nascerentur. Et inter alia prædixit S. Senanum Gerrchinnio Dubtachi filio post annos aliquot nascendum, sedemque fixurum in insula quadam deserta & amœna, quæ alueo Sinanni fluuij, vbi in fauces Oceani exoneratur, circumdatur; futurumque vicinarum gentium ardentem lucernam magnumque Patronum. Post annos aliquot inquit variant enim Hibernici codices, & vbi vnus legit se fiachad annos viginti sex, alij se ficheid ducentos viginti habent, vt obseruat in Notis Colganus.

[3] [qui vel nullus exprimendus erat,] Quæ omnia argumento nobis sunt nullum determinate annorum numerum a vaticinante Sancto fuisse expressum: rectißimeq; fecisse eos, qui proferenda mox. Acta conscripserunt, quod numerum nullum præsumpserint definire: quem non magnum esse potuisse ex ratione temporum facile potest constare. Mortuus enim S. Senanus fertur eodem quo S. Dauid Meneuensis anno; hunc autem DXLIV fuisse defunctum ad I Martij demonstrauimus. Mortuus est autem ætate grandæuus, quippe quem S. Kieranus Cluanensis, non modo vt spiritualem patrem confessariumque est veneratus, vt in his Actis legitur; sed etiam vt Abbatem, curam hospitum sub eodem agens in Inis-cathensi monasterio, antequam inuidiæ aliorum, nimiam eius (vt præseferebant) liberalitatem culpantium coactus cedere, primum in Angina insula monasterium exstrueret, quod ante annum DXL factum credimus. Certe si Hibernicam Vitam audimus, [vel multo minor.] quo tempore S. Patricius in prædicando Hibernis Euangelio laborabat, primam huius lucis vsuram accepit Senanus: vt si aliquis prædictorum numerorum verus est, nullus vero videatur similior, quam qui annos XXVI exprimit: prædicauit enim in Momonia Patricius post annum CCCCXL: secundum quem calculum Senanus noster septuagenario maior obiisset.

[4] Neque tantum Corcobaskensibus nasciturum fidei præconem prædixisse Patricium; [eiusdē pradictio de successuro sibi Senano] sed eumdem sibi in Episcopatu successurum quærentibus discipulis prænuntiasse, Vita metrica, primo loco hic danda, habet: quo argumento moti nonnulli crediderunt eumdem post Patricij mortem ad Metropoleos Ardmachanæ cathedram fuisse promotum, eoque trahunt quod eiusdem Vitæ num. 36 Archipontifex nominetur. Huius sententiæ Richardus VVithfordus fuit in suo Salisburiensi Martyrologio, aucto editoque Londini 1526, claris verbis ita locutus ad VIII Martij. In Hibernia festum S. Senani Episcopi, de quo S. Patricius prophetauerat, [de Armachano primatu perperam accepta a VVisfordo,] CXX annis antequam nasceretur; prædicens quod talis vir, talisque nominis & conditionis suo loco esset futurus Hiberniæ Archiepiscopus: & ipse fuit postea talis sanctitate & miraculis. Eadem fere verba de ipso ad eumdem diem habere Martyrologium Carthusiæ Anglorum Neoporti tradit Colganus: sed in vtroque pro Senani perperam ponit Fenani: cum omnes agant de S. Senano illo die, & nullus sit inter Hibernos Sanctus, qui Fenanus vocetur; nec etiam Finanus, cuius festum cadat in illum diem.

[5] [& Alberto le Grand, confundētæ Senanū cū S. Sane.] Eidem sententiæ Albertus le Grand in suo de Sanctis Armoricanis opere accedit: persuasusque hunc Inis-cathensem eumdem esse, qui in parochia de Plou-Sane diœcesis Leonensis colitur VI Martij; & quæ de fundatore suo Inis-cathensia habebant MSS. cum Plou-sanensium de suo Patrono traditionibus permiscens, hæc de eo scribit: Diuino cultui volens vacare perfectius, seculo renuntiat; ascitisque eiusdem propositi sociis adolescentibus aliquot sese in solitudinem recepit, cœnobiolumque extruxit, vnde post annos ibidem complures in Dei famulatu exactos, a S. Patricio euocatus per omnes ordinum gradus vsque ad Presbyterium promotus est: quin etiam sanctissimus Præsul finem suum imminere intelligens, conuocatis Canonicis suis in memoriam reuocauit, quid de Senano sibi esset reuelatum diuinitus, quidque de eo olim prædixisset, suadens vt successorem eum suum in Episcopatū eligerent: cui extremæ patris voluntati parentes omnes eum in Episcopum, & S. Patricij successorem dignissimum elegerunt. Hæc ille, vir vtique quam Chronologus melior: qui si de S. Patricij temporibus cognouisset aliquid, cauisset Senanum anno CCCCLXXX mortuum scribere, quo tempore Senanus adolescentiæ annos egressus necdum erat.

[6] [quis ille videatur fuisse?] Ceterum, vt is, qui in Armorica colitur, nullo argumento, probatur idem cum Inis-cathensi essetita suspicari quis meliori fundamento posset, eius cultum, qui ab Anglicano Martyrologio ad XIX Aprilis in Septentrionali VVallia eremiticam duxisse vitam dicitur, & circa annum DCLX claruisse miraculis, a Britonibus Cambris ad Britannos Armoricos transiisse: vt fere communes vtrique Sanctos colunt: quapropter de eodem coniunctim ad dictum diem iudicauimus nobis esse agendum. Ad Ardmachanum autem primatum quod attinet, quem inter illius administratores S. Benigni vita Hibernica memorat Senchonanum, is Patricio adhuc in viuis degente exceßit, non Episcopus sed Episcopi Vicarius. Quem vero eiusdem Ecclesiæ catalogi habent Senachum, a Benigno Patricij immediato successore decimum, is anno DCIX ad cælos translatus est, integroque & eo amplius seculo a S. Patricij ætate differt: sic vt de eo non debeamus hic cogitare, quamuis inter Senachum senanumq; nulla esset (quantum ad significationem & originem a senio deductum pertinet) nominum differentia.

[7] [Vita olim scripta a S. Colmano,] Quod igitur hoc loco dicitur de succeßione, aliud nihil est, quam discipulos ad interrogandum motos ex eo, quod S. Patricius præter consuetudinem suam conuersæ recens genti non ordinaret Episcopum, responsum tulisse honorem istum cuidam necdum nato reseruari: Senano videlicet, cuius Vitam primus, quod scire possumus, patrio carmine conscripsit is, cuius Hibernica Vita meminit traductionis Latinæ, num. 23 S. Colmanus filius Lenini: scripsit autem antefinem seculi sexti, si vera de morte illius Quatuor-magistri referunt. Eius fragmentum testatur Colganus in Hibernico MS. superesse. Hac Vita deficiente damus, quam habemus, imparis loge antiquitatis, Latino metro. [itemq; metrice ab anonymo medij æui,] Extat ea imperfecta in nostro MS. Salmantino codice, circa seculi XII finem aut initium XIII conscripto; plena autem in quodam alio P. Hugonis Vardæi MS. ex quibus ad inuicem collatis primam vitam Colganus edidit. Auctor anonymus est; sed qui videatur eo vixisse tempore, quo adhuc Ecclesia Inis-cathenis Episcopalem titulum retinebat: propterea quod nu. 12 agens de loco quodam, qui Senano necdum monacho oblatus est, ita loquatur. Qui hodieque terminus, in his dumtaxat partibus, procedit Episcopij Confessoris eximij. Atqui titulus Episcopi post Aidum Hua-bechrain, anno MCLXXX huic seculo ereptum, nemini additus reperitur.

[8] Primæ vitæ alteram, quam miracula postrema indicant post seculum XII scriptam esse, [& paullo post Hibernice multo plenius,] per modum supplementi Colganus addidit ex Hibernico MS. multo prolixiori quidem, sed eatenus tantum Latine reddito, quatenus priori Vitæ mutilæ explendæ, explicandæque sufficeret: quia nouitia, inquit, cuiusdam imperiti transcriptoris manus inseruit paucula ex propria & erronea inuentione, maxime vnum, de amicitia & familiaritate inter S. Martinum Turonensem & S. Senanum, & assistentia, qua S. Martinus adstiterit Senano agonizanti. Insulso sane parachronismo: sed qualis in omnibus pene Sanctorum Hibernorum Vitis reperiendus in hac præ ceteris non offenderet: [nō sine grauibus in chronologia erroribus.] non magis certe, quam, quem Colganus non animaduertit, in eiusdem cum S. Maidoco Fernensi familiaritate, necdum nato (vt credimus) cum Senanus moreretur. Legerat nempe vel traditione audierat temporum imperitus scriptor, Senanum, priusquam ex Hibernia excederet, moram aliquam traxisse in quadam Lageniæ insula Corcagiensis diœcesis, vbi præcipuæ postea sanctitatis fama claruit modo dictus Episcopus; itemque redeuntem in Hiberniam Turonas diuertisse B. Martini visendi causa (quomodo non de viuis tantum, sed & de Sanctorum mortuorū Reliquiis loquimur) forte etiam de S. Martini moribūdo apparentis consolatrice præsentia cognouerat aliquid: ergo pronius nihil fuit quam vt integris seculis dißita coniungeret auctor, texendarum patrio more genealogiarum quam temporum digerendorum studiosior: quæ aliaque videbis in annotationibus obseruata.

[9] [Cultus I & VIII Martij] Venio ad huius Sancti cultum, quem in Hibernicis Martyrologijs omnibus habemus ad primum Martij consignatum, quo mortuus est: eadem tamen potißimum eius festum celebrari dicunt hoc octauo die, quo corpus post mirabilem aliquot horarum anastasin est sepulturæ mandatum in sua Inis-cathensi ecclesia, sita in insula, quæ Senani fluuij amplißimum illud quinque circiter mille passuum æstuarium occupat. S. Ængußius in suo festilogio; Calendis, inquit, [ex Hibernicis fastis:] Martij non multum inexorabiles coluntur Senanus, Mainendus, Moyses & Dauid Killmunensis; & addit Maguir in Gloßa. Est Senanus de Inis-cathuigh: & hic memoratur dies obitus eius. Martyrologium Tamlactense Senani Episcopi, Marianus S. Senanus Episcopus de Inis-cathuigh. Kalendarium Casselense ad eundem diem: Senanus de Inis-cathuigh hoc die obiit: eius festiuitas celebratur octauo huius. Agunt etiam de ipso octauo Martij, non solum Calendarium Casselense, sed & alij iam citati, inter quos Ængußius his verbis: Senanus de Inis-cathuigh, qui ligauit hostem Narachi: quæ verba in suo Ængussio aucto Cathaldus Maguir ita explicat apud Colganum: Dies sepulcri S. Senani hic memoratur: Senanus autem ligauit bestiam, quæ vocabatur Cathach, & a qua insula de Inis-cathuigh denominationem sumpsit: & causa ligationis fuit, [quædam elogia suspectæ fidei:] quod Narachus faber S. Senani fuerit deuoratus a bestia, quem & S. Senanus e ventre bestiæ extractum vitæ restituit. Et hinc bestia vocatur hostis fabri, & ligator bestiæ Senanus. Huic glossæ fidem adhibeat qui volet: ego vix dubito quin ex fabulosis Hibernorum traditionibus eiusmodi deuoratio restitutioque Narachi hausta sit: quales cum plures Ængussio videam Cathaldum assuere, non possum illius additionibus magnam adhibere fidem, quoties narrant aliquid quod neque in Actis neque apud alium quemquam inuenitur.

[10] Nec maioris fortasse ponderis illud elogium est, quod Colgano teste de eo habet S. Cumineus Connerensis, in suo libello de singularibus elogiis & prærogatiuis Sanctorum Hiberniæ: S. Senani elogium speciale sit, quod continuo manserit valetudinarius; & verbum nullum protulerit nisi rectum: triginta infirmitatum species in suo corpore pertulerit; quæ fuit haud exigua viri sapientis aduersitas. Porro non tantum in Inis-cathensi ecclesia, [recentiora miracula] Virgini Matri consecrata, Sancti corpus religiose colebatur olim; sicut & memoria eius in altera Kierragiensis Comitatus ecclesia, ab ipsius nomine Kil-Senan dicta, diœcesis Artsartensis, inquit Albertus: sed idem auctor etiam recentiora narrat miracula, quibus inter circumfrementium hæreticorum furores suam venerationem reuerentiamque constitisse Sancto, adhuc elapso proxime seculo demonstrat ex memoriis ad se transmissis anno 1629 a R. P. F. Vincentio de Valle-S. Mariæ, Vicario Prouinciali Hiberniæ: quæ infra in Appendice ad Vitam secundam dabimus, ei ad quem vere pertinent S. Sennano, prorsusque ab Armorico S. Sane diuerso vindicata.

VITA
Ex MSS. Salmanticensi & Killkenniensi

Senanus Episcopus & Abbas in Hibernia (S.)

BHL Number: 7573

EX MSS. SALMANTINO ET KILKEN.

CAPVT I.
S. Senani natiuitas a D. Patricio prædicta & mirabilis pueritia.

[1]

Senanus ex nobilibus procreatur parentibus, [S. Patricius]
Et ab ipsis cunabulis fidelibus Christicolis,
Qui magna Dei gratia habebantur
Quorum hæc sunt vocabula, Ercanus & Coemgella a.
Hic diuino oraculo, tam vita quam vocabulo,
Iam prænotatus fuerat, sicut Deus præsciuerat:
Erat enim tunc temporis b vir quidam magni nominis,
Verus quoque Christicola Hiberniensi Insula,
Patricius vocabulo & Pontifex officio;
Tam potens eo tempore in sermone & opere,
Vt seruientem Idolis doctrina & miraculis
Momoniensem populum conuertisset ad Dominum. [in Momonia prædicans,]
Post hæc per Dei gratiam c Hy-Conalli prouinciam
Adit, vt eius incolas gentiles & idolatras
Ad cultum veræ fidei reuocaret verbo Dei.
Factum est ergo protinus quod intendit Episcopus;
Sicque, Deo propitio, salutari initio
Finem imponit debitum; fit Christi nomen cognitū,
Et multitudo hominum ingens credēs in Dominum,
In Trinitatis nomine lota perenni flumine,
Quotidie & merito augebatur & numero.
Hinc procedente tempore cedebant cuncta prospere;
Gentilis olim populus feruet in Dei laudibus;
Ora prius gentilia, fantur Dei magnalia,
Et, constructis ecclesiis, tam in lignis quam aliis,
Agunt pro sua debitas conuersione gratias.

[2]

Interea ab incolis Antistes venerabilis
Interrogatus sæpius, quis post eum Episcopus [S. Senani prædicit natiuitatē:]
Futurus esset; inibi d clam & crebro dicto sibi:
Patrici Dei famule, præceptor & Apostole,
Pater bone & patrone, adhuc viuens id expone;
Quis, quæsumus, te mortuo præponatur gregi tuo?
Quis enim tunc per ostium intret ouile ouium,
Nisi tu prius, Domine, designaris ex nomine,
Quis pro te tam egregio fungatur Sacerdotio?
Crebris ergo his precibus respondit tunc Episcopus:
Quod a me, inquit, quæritis Dei esse noueritis;
Quia a Patre luminum est omne datum optimum.
Nascetur vobis paruulus futurus Dei famulus,
Qui & Senanus nomine in meo stabit ordine,
Mihi Deo propitio succedens Episcopio.
His contenti discipuli, vatique suo creduli,
Cito nasci desiderant, de quo tanta audierant.

[3]

Cum plenitudo temporis, iuxta fidē promissoris, [in qua lignum aridū frondet:]
Venisset, puer editus, omni virtutum præditus
Prærogatiua claruit, sicut in ipso patuit
Natiuitatis tempore: quo in manu puerperæ
Cum lignum esset aridum, confestim factum floridū,
Palam dabat intelligi indicio mirabili,
Quod post in domo Domini florēs, vt cedrus Libani,
Redoleret virtutibus qui nascebatur paruulus.
Parentes autem pueri ditati prole nobili,
Religiosi admodum, exortum recens paruulum
Tulerunt ad ecclesiam, vt per diuinam gratiam
Baptismi tinctus flumine originali crimine,
e Et (si esset) actuali potuisset expiari.
Beatus puer itaque, accepto in baptismate [Baptizatur is]
Trinitatis signaculo, insignitur vocabulo,
Quod ortus sui præscius sanctus Præsul Patricius
Longe ante prædixerat, cum nondum natus fuerat.

[4]

Ablactatus ergo puer proficiebat iugiter
Et ætate & gratia iuxta sui præsagia.
Nec minorem parentibus vel amicis fidelibus
Auctor bonorum omnium risum fecit & gaudium
In ortu huius filij, quam olim Saræ sterili [cum magno parentū gaudio.]
Vel Abrahæ iam vetulo de nato illis paruulo:
Quorum certe per omnia comparanda sunt gaudia:
Quia etsi de Virgine, quæ de illius semine
Deo volente prodijt, Saluator nasci voluit;
Hic ipsum Dei filium in cordibus fidelium,
Quanta virtute valuit, parturire non desijt.
Hinc suis auditoribus Paulus ait Apostolus:
Mei vos estis filij per fidem Euangelij;
Quos, dum eos instituit, per verbum Christo genuit. [1 Cor 4, 15.]
Cœpit ergo & corpore puer & fide crescere;
Eique cum innumeris virtutum beneficiis, [Pueruli abstinētia]
Quas Deus illi dederat, familiaris fuerat
Salubris abstinentia in ipsa pueritia.
Quadam die suam sane matrem puer sanctus mane
Videns mora comedere, cœpit eam arguere:
Comestionis, inquiens, certum tempus omnipotens,
Ac certum abstinentiæ præordinauit; vtique
Volens omnes reficere opportuno in tempore.

[5]

Eodem quoque tempore proficiscentes peregre
Seque credentes alteri loco, parentes pueri [& miraculū in translatione domesticæ supellectilis.]
Mutabant habitaculum secum habentes paruulum:
Cumq; ad locum tenderent, quo deinceps consisterēt,
Parentes & familia struentes ædificia,
Et quæque apta vsibus præparabant attentius.
Sed occupatis omnibus in construendis mœnibus,
Senanus venerabilis nullum ferebat alijs
Laboris adiutorium, vel pro defectu virium,
Vel quia tunc attentius immorabatur precibus,
Quibus Deum assidue non cessabat inuocare.
Tunc cœpit mater pueri vehementer indignari,
Quod illis laborantibus ægre fauebat paruulus;
A qua & verbis asperis correptus venerabilis
Puer, confusus abijt flensque Deum expetijt,
Vt ipse sibi solitum conferret adiutorium.
Nulla mora intererat, cum ecce Deus aderat,
Atque eodem tempore allata sunt in aëre
Diuersa vtensilia de villa illa alia,
Quæ in diuersis vsibus forent apta parentibus.
Statim ergo conticuit & ad parentes redijt;
Aguntque grates pariter ob hæc acta feliciter.

[6]

Hic tempestate alia cum matre & familia [Hospitium, vnde cum matre exclusus erat,]
Quoddam castellum adijt, in quo manere voluit:
Sed inhumani homines, nec digni qui hos hospites
Reciperent hospitio, cum ira & supplicio
A suis eos ædibus expulerunt quantocius:
Cœpitque mater paruuli confestim incredibili
Fatigari tristitia, pro illata iniuria,
Tantum vt pene corpore defecisset præ dolore.
Vnde puer, pijssimæ matri compassus intime,
Eam inquantum valuit mox consolari studuit;
Dicens, vltorem Dominum esse malorum omnium,
Quæ sine causa perferunt, qui ad illum se conferunt. [funditus subuertitur:]
Quam vocem plaga subsequens tam iumenta quam homines,
Et quæcumque mobilia, ipsaque vrbis mœnia
A fundamentis subruit: sicque locus disperijt,
Vt nihil esset reliqui de tota supellectili.
Submersis ergo omnibus iumentis & hominibus,
Ipsisque ædificijs absque vllis inducijs
f Sanctorum ob iniuriam delet horum memoriam.
Ego iuxta hoc æstimo, quod mersi sunt in eremo,
Sub Moysi & Aaron, Chore Dathan & Abyron
Cum magna parte populi & tota suppellectili.
Nec est illi dissimile, quod factum est sub Iosue
Duce Israëlitico in muris vrbis Iericho;
Quos quidē manus hominis nullis impegit machinis,
Sed Deus illos subruit potestate, qua voluit.
Tubis enim sonantibus patet liber intrantibus
Ingressus per circuitum, qui facientes impetum
Absque vllo obstaculo intrant, perempto populo.

[7]

Adit puer interea cum matre maris littora, [negato nauigio transfretum vna cum suis miraculose locatur:]
Transire volens alio requisito nauigio:
Quo non inuento, protinus Deum exorat paruulus,
Vt iuxta morem solitum, sibi præberet transitum;
Cuius orbem potentia fundauit supra maria.
Hæc oranti puerulo, cuius rudi pectusculo
Iam plena fides inerat, qui inuocatus fuerat
Deus clementer affuit, ac subleuatum posuit
Eum in parte alia cum matre & familia.
Et hæc quoque sunt alijs conferenda miraculis,
Quæ a Deo prioribus constat acta temporibus,
Dum sub præfatis Ducibus Israëlitis, omnibus
Perculsis metu hostium, mare rubrum fit peruium;
Nisi quod ille populus laborat iens pedibus;
At vero puer inclytus est repente transpositus.
g Tua, o Patris dextera, tua, Inquit, hæc opera,
O Patris Sapientia: tibi honor & gloria,
Et hæc & his similia, qui facis mirabilia.

[Annotata]

a Reliquam eiusdem Sancti genealogiam exhibet Vita sequens, in qua patris nomen Erginus seu Ergindus scribitur.

b Patricij ingressus in Hiberniam adscribendus est anno Christi CCCCXXXII tendenti ad finem, vt infra ostendetur: quibus autem annis præcise in Momonia prædicarit non est promptum definere.

c Regio sita ad Australem ripam Sinanni fluminis, hodie Conallcha, inquit Colganus ad Vitam S. Itæ XV Ian. Mercatori in tabulis Conilangh scribitur.

d Non igitur de successore eius in vniuersali totius Hiberniæ cura inquirunt: sed de eo qui suus esset proprie futurus Episcopus: vt refutatione non indigeant, qui Senanum hunc Patricio volunt in Ardmachano Primatu successisse de quo vide plura in Commentario.

e Ita Codex Kil-kenniensis, pro quo in Salmanticensi legitur vel quocumque actuali: vtrumque parum apte; cum recens natus infans actualis peccati omnis sit incapax: sed totam baptismi virtutem voluit auctor exprimere.

f Kilkenniensis codex: Ob iniuriam Sanctorum dolet memoriam horum.

g Idem Codex Tua operis dextra: Vardæus correxit Dexteræ tuæ opera.

CAPVT II.
A seculari militia ad monasticam transit SS. Cassidi & Natalis discipulus.

[8]

Evoluto iam teneræ puer ætatis tempore, [Inuenis militiæ adscribitur,]
Omni suum custodia cor in adolescentia
Seruauit, ex hoc vtique sciens vitam procedere.
Vitabat quæque noxia in via illa lubrica,
Qua omne genus hominum, iuxta Patrē Hieronymū,
Etsi lapsum euaserit labi se posse nouerit.
Extemplo a parentibus puer Regis obtutibus,
Licet inuitus, sistitur ac frustra contra nititur,
Mox obligatus regiæ sacramento militiæ:
Nec fuit summæ gratiæ, vt tantæ innocentiæ
Virum in bello deserat, quem in pace seruauerat.
Nam in ipsa militia cum summa diligentia
Illud gerebat operis, vt quæ fuissent Cæsaris,
Illi libens impenderet, & Deo sua redderet:
Sicque a labe criminum, quibus id genus hominum
Implicare se assolet, hic se immunem exhibet.

[9]

Illis ergo temporibus bellum indixit hostibus, [hostibusque insequentibus]
Rex, & collectis copijs armis eos & monitis,
Sicut moris est Regibus, instruxit diligentius.
In hoc autem exercitu Senanus, miles habitu,
Mente vero iam monachus, hosti perrexit obuius.
Tandem commisso prælio, iusto Dei iudicio,
Vehementer exterritus Rex terga dedit hostibus;
Ex omni vero populo a nece vel periculo
Solus immunis fuerat, qui fuga labi poterat.
Vnde, relictis socijs vel occisis vel saucijs,
Senanus fugam inijt & castrum quoddam adijt:
Cumque sederet inibi iuxta aceruum tritici,
Sequentes e vestigio, qui victores in prælio
Deo volente fuerant, quærunt eos qui fugerant.
Vident aceruum eminus totum flammantem ignibus;
Sed ignis, qui apparuit, luxit tantum, non nocuit a; [flæmmæ prodigiosæ signo indicatur:]
Vt videbatur fieri in rubo illo veteri,
Ex quo Moyses a Domino, cum fuisset in eremo,
De liberandis filijs Israël & Ægyptijs
Disperdendis, audierat quidquid post hæc euenerat.
Sed hoc Senano contigit fortasse, quia debuit,
Vt ipse, veri luminis viam monstrare plurimis,
Qui sedebant in tenebris vincti in domo carceris.

[10]

Accedunt ergo propius, scire volentes certius, [quibus quis esset fassus,]
Quæ tanta essent opera, quibus confusa viscera?
Quid hoc esset miraculi, quo repercussi oculi?
Quale esset incendium, quo non exarsit triticum?
Cumque multo intuitu aceruum in circuitu
Considerarent milites (nam erat ignis species)
Demirabantur nimium non incendens incendium.
Sedens enim in medio inuentus est incendio
Senanus Dei famulus, qui illuc venit pauidus.
Qui cum eum educerent, & quis esset inquirerent, [liber dimittitur.]
Hic, & si mori timuit, mentiri tamen noluit;
Sed malebat oppetere b mortem quam falsum dicere.
Tironem enim regiæ se fuisse militiæ
Dixit, & metu hostium illuc venisse profugum.
Videntes autem milites, quod sancti viri facies
Resplenderet vt Angeli, vtriusque miraculi
Nouitate perterriti, sic pepercerunt militi.

[11]

Hic dimissus ab hostibus fidelis Christi famulus [Esurienti eleemosyna negatur,]
Domum adit conuiuij, quod parabatur Principi:
Cumque serui propediem superuenturum Principem
Operirentur, regio præparato conuiuio;
Petens, vt decet pauperem, vt egenum & humilem
Pro Diuino imperio reciperent hospitio;
Mox est ab ipsa regia repulsus cum iniuria;
In augmentum miseriæ pugno percussus impie.
Sed egit Deo gratias, donec Pater-familias
Superuenisset vespere, præfixo cœnæ tempore.
Adueniente denique domum præfato Principe,
Conuiuium instruitur; mensa cum pane ponitur: [culpam pœna sequitur]
Itur dein a famulis pro deferendis epulis.
Quarum, vt dixi, varia erat & ingens copia.
Sed ecce vasa omnia sic sunt inuenta vacua,
Vt parum quid in singulis, plus puniendis famulis
Quam cœnaturo Principi, remaneret residui.
Quotquot enim ex famulis gustauerunt ex epulis,
Cœperunt omnes pariter insanire solenniter c.

[12]

Qua ciborum penuria & seruorum vesania, [sed requisitus Sanctus]
Instinctu sancti Spiritus interius commonitus
Princeps, cœpit inquirere, si eo illic tempore
Peregrinorum quispiam pertulisset iniuriam?
Si frustra quisquam pauperum petiuisset hospitium?
Ad hæc ministri inquiunt, peccata nostra exigunt
(Nam fateri compellimur) hoc malum quo percellimur:
Aduenit pauper hodie, petens in Dei nomine
Se recipi hospitio, quem expulsum continuo
Nos fecimus recedere, dantes pugnum pro munere.
Quibus Princeps piissimus: Abite, inquit, ocyus,
Et euntem inquirite, inuentumque reducite:
Et, velit nolit, redeat, vt hoc nobis indulgeat, [sua benedictione omnia restituit.]
Ac sic nobiscum pariter epuletur alacriter.
Illi iussis obediunt, ad requirendum exeunt;
Requisitum inueniunt; inuentum secum faciunt
Reuerti ad conuiuium, iuxta Ducis imperium.
At ille honorifice iam reductus, fusa prece,
Mensis ciborum copiam, reis concedens veniam,
Sic demum pleno gaudio adscitus est conuiuio.
Præterea Dux populi, pro virtute miraculi,
Sancto viro continuo, possidendum perpetuo
Id ipsum offert prædium, quo factum est prodigium:
Qui hodieque terminus in his dumtaxat partibus
Procedit Episcopij, d Confessoris eximij.

[13]

Tanta ergo & talia, per illum mirabilia [Perfectioris vitæ desiderio]
Adhuc in mundo positum; patrauit Pater luminum.
Sed agnitis miraculis, quæ sub multorum oculis
In seculari habitu diuino egit spiritu.
Si quis scire voluerit, qualis eius iam fuerit
Conuersi conuersatio, sequens declarat lectio e.
Nam vir præclaræ indolis in conditoris oculis
Se inuenisse gratiam per tantam efficaciam
Miraculorum sentiens, iamque sibi proficiens,
Ne tantæ tam egregiæ ingratus esset gratiæ,
Habebat hoc propositum, vt mundi mutans habitum,
Christi se in cœnobio manciparet seruitio:
Qui valedicens omnibus amicis & parentibus
Venit ad Sanctum Cassidum, vt sanctitatis habitum
Ab eodem susciperet atque securus viueret,
Nulla anhelans alia nisi sola cælestia.
Vir namque Dei Cassidus cum explorasset cautius
Ex Deo esse spiritum, dans sanctitatis habitum,
Secum illum retinuit ac disciplinis imbuit,
Quæ vitæ sunt monasticæ omnino necessariæ.
Per cuius & industriam, litterarum notitiam [fit Monachus sub S. Cassido,]
Tantam in breui percipit, vt nihil subterfugerit
Eius capax ingenium litterarum vel artium,
Quas magistri Ecclesiæ vel secularis scientiæ
Ministrant auditoribus: nam doctor erat Chori f. [& in litteris egregie proficit.]
Cuius ex magisterio cordis gazophylacio
Noua credens & vetera, post præfinita tempora
In auditorum auribus proferebat pro viribus.
Cumque tantam scientiam, quæ generet iactantiam,
Ædificaret caritas & condiret humilitas;
Vniuersa, quæ legerat vel auditu perceperat,
Sic satagebat opere implere omni tempore,
Vt prædicans fidelibus non esset ipse reprobus.

[14]

In visione igitur hoc Abbati præcipitur:
Abbati, inquam, Cassido hoc iubetur a Domino, [Ad S. Natalū transire iussus]
Vt Senanum nouitium ad Abbatem eximium
Mittat, Natalum nomine, vt sub eius regimine
Disciplinis & artibus instrueretur plenius.
Fuit enim tunc temporis fama Natali celebris,
Cum ingens congregatio in eius contubernio,
Quinquaginta videlicet & centum Fratrum degeret.
Sed vt Senanus comperit, quod Deus illum iusserit
Mitti ad locum alium, putat graue dispendium,
Si vel Abbatem deferat vel locum quem elegerat.
Maior autem tristitia de Abbatis absentia
Cordi eius oboritur; sed tamen proficiscitur,
Nec obedire distulit, dum meliorem recolit
Esse obedientiam quam holocausti victimam. [fit eius discipulus:]
Aduenientem vtique Natalus honorifice
Suscepit hunc nouitium in suum contubernium;
Plenum iam Dei spiritu, tametsi rudem habitu.
In cuius magisterio, quo pietatis studio,
Quanta obedientia, qua virtutum instantia,
Deo dante, claruerit, nec explicari poterit
A magnis oratoribus, nedum a nobis rudibus.

[15]

Qui ad Patris imperium custos effectus pecorū, [vitulos a matribus baculo interiecto arcet.]
Cum quadam die precibus incumberet attentius,
Vidit matrum vberibus iam imminentes vitulos;
Quos pastor fidelissimus, vt lac seruaret Fratribus,
Intermittens cœptam precem, segregauit ab inuicem:
Nam figens humi baculum in signum vel obstaculum,
Rursum incumbit precibus, nec potuerunt amplius
Diei toto tempore ad inuicem accedere,
Per viri Dei baculum disiuncti ab alterutrum.
Qui ex eo quod accidit nomen quoque obtinuit,
Diuisionis baculus appellatus ab omnibus;
Hodieque ab incolis habetur honorabilis,
Et per Senani merita fiunt in eo, solita
Omnipotentis gratia, perplura beneficia

[Annotata]

a Additur in omnibus MSS non consumpsit sed micuit: quod velut abundans omittere maluimus.

b MS. Salmant, quam quidquam falsum dicere.

c De famulerum insania nihil habet sequens Vita; nec ea sane verosimilis est, cum quærenti causam Domino tam apte respondeant infra.

d Hinc aliquid de ætate auctoris collegimus in Commentario: non tamen certo, quia alia lectio habet: Procedebat Episcopi.

e Ex hinc vsque ad num. 32 desunt omnia nostro Salmanticensi codici.

f Rythmi & commodi sensus defectus facit vt suspicemur a librariis corruptum hic aliquid, & pro Chori forte legendum omnibus: Colganus hoc loco arbitratur deesse quidpiam.

CAPVT III.
Miracula sub magistro Natali patrata

[16]

Item eodem tempore a Natalo præceptore
Senanus sibi creditum molendi ministerium
Adimpleuit humiliter, die & nocte pariter [Molæ curā agenti]
Hymnis, orationibus & Psalmodiæ deditus.
Sed mirante Præposito Senanum more solito,
Præsertim noctis tempore candelas non experere
Vt expetebant alij, cum vice sua singuli
Eiusdem ministerij deberent opus exequi;
Missus ab eo nuncius introspexit incautius
Per fenestram ædiculæ, videns huius Christicolæ
Sinistræ manus digitos a in modum lucis fulgidos;
Ipsumque noctis tempore stare, orare, molere, [digiti pro candelis sunt:]
Et in cunctis operibus his vti luminaribus;
Et quemdam pulchrum corpore virum molæ assistere.
Sed hoc Senanus cognito, ait Fratri continuo:
Quia vidisti illicita, pœna plecteris debita,
Et, qui hæc vidit, oculum cito dolebis erutum:
Nam a grue cæcaberis quando claustrum intraueris.
Quo post triste colloquium reuerso ad Præpositum, [cuius rei explorator erutum in pœnā oculum]
Grus, qui illic adfuerat, vt Senanus prædixerat,
Fecit in eum impetum, eique euulsit oculum.

[17]

Statim autē Præpositus, a quo directus nuntius
Ad explorandum fuerat, comperto quod acciderat,
Cum eiulatu affuit; qui Fratribus exposuit
Vel quid in mola viderat, vel quid Senanus dixerat.
Qui aduoluti protinus Patris Natali pedibus,
Confitentur, quid fecerint, quid pro facto receperint;
Rogantes vt subueniat, & hic visum recipiat.
Sed Natalus hæc audiens, obiurgat eos, inquiens:
Vt quid pusillæ fidei tentastis Sanctum Dei?
Ite ad eum pariter, exorantes humiliter,
Vt destitutum lumine in Dei sanet nomine.
Illi Senanum adeunt, se peccasse confessi sunt,
Dicentes: Stulte egimus, iniquitatem fecimus;
Sed pœnitere venimus, dimitte quod peccauimus.
Ignosce hoc piaculum, vt decet Dei famulum, [Senani præcibus recipit sanum.]
Audi patris imperium, confer nobis auxilium;
Iubet Natalus erutum vt cæco reddas oculum.
Tum monachorum precibus, & Patris iussionibus,
Senanus sumeris oculum posuit in locum pristinum,
Et signans Fratris faciem, reddit eum incolumem.

[18]

Per idem tempus Conmacus, Cyrillus & Hilarius b,
Tres fratres, pares opere prædas solebant agere, [Ibidē sociū eius Angelum conspicati fures,]
Et sub noctis silentio intrare latrocinio.
Cumque ad molam pergerent, vt vi frumenta tollerēt,
Stantes obseruant deforis quid agat intus operis:
Videntque per ostiolum scribentem Dei famulum,
Sedentem solitarium, nullumque adesse alium:
Sed iuuenem pulcherrimum astantem molæ proximū.
Quem vt viderunt, protinus obligati solotenus,
Permanserunt immobiles, tota nocte peruigiles:
Primo autem diluculo, recedente iam Angelo,
Dum se solutos sentiunt, molendinum introeunt;
Solum illic inueniunt Senanum, cui inquiunt:
Vbi est ille iuuenis, qui tecum fuit? dic nobis,
Quem tibi noctis tempore videbamus assistere.
Respondit Dei famulus: Fuit, inquit, Angelus
Totius noctis spatio in meo contubernio.
Quique hæc audientes habitaculum intrantes, [& meditati furti pœnitentia ducti,]
Et recolentes pariter se fixos immobiliter
Nocte tota præ foribus, statim compuncti cordibus
Procul arma proiiciunt, ad pedes Sancti corruunt,
Confitentur perfidiam & deprecantur veniam:
Seque spondent sancto viro adhærere de cetero,
Si modo eius precibus a peccatorum nexibus
Expediti & liberi possent quandoque fieri.

[19]

Ille gauisus admodum benedicebat Dominum,
Atque assumptis protinus tribus illis latronibus,
Natalum patrem adiit: qui hi essent, exposuit;
Qui fuissent non tacuit; cur venissent innotuit.
Nam in sancto proposito proposuerant Domino
Sub eius magisterio deseruire de reliquo. [fiunt monachi]
Gaudet Natalus etiam & multam agit gratiam:
Comam quisque deposuit, & cultum nouum induit,
Quos ordine monastico instruxit pater illico;
Qui in vita monastica, vt colmnæ in fabrica,
Vita, fide, & opere sic cœperunt præminere,
Vt exhiberent ceteris exemplum boni operis.
Sic de inferni faucibus exceptis tribus Fratribus,
Christus magnum miraculum fecit per suum famulū,
Cuius forti potentiæ nihil est impossibile.

[20]

Abbas Natalus siquidem Senanum habens comitem, [Principis defunctum filium,]
Cum quodam forte tempore iter cœpisset agere;
Postquam ad locū venerat cuius nomē Ceallaraacht c,
Occurrit dux Prouinciæ cum obsequentum agmine,
Qui flebant eius filium, quem efferebant mortuum.
Princeps autem recognitum Abbatem famosissimum
Salutans honorifice, gauisus est magnifice;
Sperans eius auxilio vitam conferri filio;
Moxque defunctum afferens, adiurauit eum, dicens:
Te per Patrem & Filium, per sanctum quoq; Spiritum
Rego, Pater, nos adiuua, Trinum & vnum inuoca,
Atque virtute solita natum meum resuscita. [vt suscitet rogatus Natalus.]
Qui dum verba finierat, ægre ferens quod dixerat,
Hoc responsum reddidit; Heros, quid nostros humeros
Grauare vis oneribus, quæ portare non possumus:
Nam scias procul dubio, quia solis a Domino
Concessum est Apostolis suscitare a mortuis.
Cum ergo tantis patribus vita, fide & moribus
Nos longe sumus dispares, ne vel roges vel imperes,
Quod confitemur libere nos non posse concedere.

[21]

Sic repulsus, instantius Princeps rogat & populus
Natalum Dei famulum, vt suscitaret paruulum,
Dicens illi cū lachrymis: Quid, Pater, tempus redimis?
Qui quod gratis acceperis, gratis dare præciperis?
Deus enim, vt legitur, credentes consolabitur
In cunctis suis famulis, non in solis Apostolis;
Nec est vlla coram eo personarum acceptio:
Sed is in omni populo acceptus est altissimo,
Et eius habet gratiam, qui sequitur iustitiam.
Esto solis Apostolis sit hæc virtus possibilis,
Scit omnis certe populus, quod & tu sis Apostolus,
Cuius sancta est in cælis conuersatio cum Angelis.
Non poterat diutius tantis reniti precibus, [Senano offerri eum iubet,]
Nec de suis, sed potius de Senani virtutibus,
Fiduciam concipiens, affatur eos inquiens:
Ite, deferte mortuum hunc ad Senanum Monachum,
Vt tandem eius meritis impetretis quod quæritis.
Cuius audito nomine: Quis, inquiunt, est Domine?
d Vel quanta sunt, vel qualia illius viri merita,
Vt impetrare valeat, quod fides nostra postulat?
Noster est, ait, monachus multa virtute præditus,
Cui istud, vt credimus, non negabit Altissimus.

[22]

Coram Senano igitur defuncti corpus ponitur:
Adest Pater & populus, importunis clamoribus
Supplicantes Dei seruo, vt oraret pro mortuo.
Ille renitens valide, cœpit eos repellere,
Sese negans idoneum ad suscitandum mortuum.
Illi e contra valida rationum obstacula
Reluctanti obijciunt: Iussit hoc Abbas, inquiunt, [qui obedientiæ studio,]
Christi hoc amor exigit, pater hoc mœrens expetit:
Qua ratione poteris non præstare, quod peteris.
Videres virum inclytum iam in incerto positum,
Cum nesciret quid ageret, quam in partem se verteret:
Negare sed non poterat, quia Natalus iusserat,
Cum nolle acquiescere scelus sit Idolatriæ.
Pareret? sed præsumere tantum de Dei munere,
Non sui esse meriti æstimabat homo Dei.
Verum Abbatis valido obligatus imperio,
Sciens quoque & recolens, quod promisit Christus, dicens:
Quicquid orantes petitis, si creditis, accipitis:
Vel si quis monti, Tollere, dicat, & mari mergere,
Et ex corde crediderit, fiet quodcumque dixerit.
Hæc, inquam, & similia tunc habens in memoria,
Fide plenus, & ideo confisus est in Domino,
Fundens precem huiusmodi in conspectu Altissimi:
Pater noster, qui in cælis habitare dignosceris,
Sanctificetur omnibus nomen tuum in gentibus,
Et sciat omnis populus, quia tu es solus Dominus,
Pater, plasmator hominis, in laudem tui nominis
Redde in hoc corpusculum, quem abstulisti spiritum. [vitam mortuo reddit.]
Dixit, & dicto citius, qui ferebatur mortuus
Puer recepit animam & sanitatem pristinam,
Viuumque & incolumem, quem tulerat exanimem e.
[…]

[Annotata]

a Verosimilius videtur quod est in Vita sequenti, vnam candelam ei miraculose per totam hebdomadem suffecisse: vtramque enim manum ferme exigunt omnia Molendini officia. Hic autem supponitur, dexteræ opus facienti sinistram pro lucerna fuisse: quod ad 6 Martij videbimus de S. Finiano dici. Abest ab eadem Vita sequens de oculo curiosi exploratoris a grue eruto narratio: cui similis alia in Vita S. VVinvvaloëi, III Martij: sed circumstantijs minus verosimilibus aucta.

b Quinam hi sint quærit Colganus, nec inuenit: quod tamen non est mirandum: vnde enim probatur eos in Sanctorum relatos numerum post mortem suam esse? Esto religiose vixerint.

c Rectius Ceall-aradt: est enim indubie locus ille, qui in sequenti Vita in egre scribitur Kell-mor-dradt-thire.

d In MSS. est vel qualia sunt vel quanta.

e Desunt hic aliqua, & forte non pauca, quæ ex sequenti Vita intelligi poterunt: quomodo scilicet manumissus ab Abbate, vt sibi monasterium & discipulos formaret, post Romanam peregrinationemreditumq; in patriam, & varia condita oratoria, tandem pulsa ex Inis-Catagh bestia, in eadem consederit.

CAPVT IV.
Sancto iniurij seuere puniti, S. Kanneræ mors.

[23]

Dvm hæc geruntur, prȩpotens Prouinciȩ Rex audiens. [Missi ad eum expellendum fratres sui,]
Quod ex eadem insula repulsa esset bestia,
Et quod Pastor Ecclesiæ vellet ibi consistere;
Ira commotus animi, præcepit eos eijci.
Alieni namque auidus Rex, suis locum vsibus,
Vindicare disposuit, quem vir Dei obtinuit.
Habebat autem Pontifex duos germanos milites,
Qui Regis in obsequio astabant in Palatio.
Eis Rex imperauerat, vt Senano denuntient,
Ne, cum suis vlterius construat in his sedibus.
Sed & minatus fuerat, quanto terrore poterat,
Quod domus beneficia simul cum sua gratia,
Hoc infecto negotio, amitterent cum vitio.
Qui spe & metu pariter instigati, celeriter
Ad virum Dei veniunt, & verba Regis referunt.
Beatus præsul denique reluctatur deifice;
Dicens locum per Angelum iuri suo contraditum: [vim ipsifaciunt:]
Nam verbis eos talibus affatur, ac similibus:
Nec vos nec Regem timeo, nec de hoc loco exeo,
Sed hic Christo propitio cursum meum perficio.
Fratres in fratrem sæuiunt, & detrahere incipiunt;
Vt qui sponte noluerat, locum inuitus deserat.
O quam triste spectaculum…
Inter manus trahentium collabitur corpusculum,
Quod fame, siti, frigore multo afflixit tempore.

[24]

Post illata supplicia motus misericordia,
Ait alter ad alterum; Peccauimus in fratrem nostrum, [cuius cum alterum: pœniteret,]
Male nos & in humane operati sumus plane:
Erga Deum quidem male, erga fratrem inhumane;
Quem sic de suis sedibus sine caussa expellimus.
Vt hæc verba finierat is, cui mens sana inerat;
Is, cui mens longe alia, prosecutus est talia:
Malum quidem est (fateor) sed ira Regis grauior;
Quem præstat non offendere, quam fratrem non expellere.
Vide ergo quid eligas, vtrum vt hunc eijcias,
      an tu cum ipso pereas.
Ego sic illi consulam, ne mihi damna inferam.
Sic exorto dissidio arrepto alter gladio, [alter morte pœnas luit:]
Qui istum, inquit, læserit, aut me cum ipso perimet,
Aut ego illum perimam, dummodo fratrem eruam.
Sic illis altercantibus, videres luce clarius
Quam dispar esset animus in his duobus fratribus:
Nam vno Christi gratia conuerso a perfidia,
Cum multis exhortatibus alter perstaret perfidus,
Quia Christo non credidit, cum re & vitam perdidit a.

[25]

Cum audit tristem nuntium Rex de aduentu militum, [tyranni equos terra absorbet,]
Neque Deum reueritus nec compassus hominibus,
Iniurias exaggerat, quas Sanctis Dei fecerat:
Iubet equos ad pascua duci in ipsa insula,
Agens id modis omnibus, vt exiret Episcopus.
Sed nihil contra Dominum humanum est consilium,
Nec virtus vlla destruit id quod Deus instituit.
Terra enim aperuit os suum, & absorbuit
Caballos, quos direxerat, & nec vnus supererat.
Sed peccato adijciens peccatum Rex insipiens,
Contra inermes homines armatos ducit milites,
Ac per se adit insulam terrens virum Christicolam.
Mansit tamen immobilis vir Dei cum discipulis;
Nec deterreri potuit, qui spem in Deo posuit:
Moxque beatus Pontifex Regem obiurgat, inquiens:
Nec Deum quidem tu times, nec reuereris homines.
Cui respondens Rex crudelis; Quid hæc, inquit, persequeris: [eiusq; blasphemia,]
Cum te nec Deum timeam plus quam caluā ouiculā?
Quæ ægre ferens Pontifex protestatur Regi dicens:
Qui te inflanti spiritu oui æquasti Dominum,
Ouis calua sit citius caussa tui interitus.
Sic minis & terroribus & non blandis sermonibus
Princeps nequidquam habitis, Patrem minatur capitis,
Si eum die crastina inueniret in insula.

[26]

His ita gestis abijt, via, qua venit, redijt;
Regique ac militibus grex tonsarum fit obuius.
Grex ergo facto impetu, disturbato exercitu,
Regem a suis separat, vt luat quod peccauerat.
Ecquis audiuit talia? Regem petit ouicula, [infelici casu punitur.]
Qui equo sedens spumeo non dedit honorem Deo:
Quem ouis illa tamdiu crebro fatigat impetu,
Donec Regem excuteret, ipsumque cornu peteret b:
Cuius ceruicem perforat; quia minatus fuerat
Senano per audaciam capitalem sententiam.
Tali ergo interitu, sicut præsago spiritu
Pius prædixit Pontifex, Rex cor habens impœnitens,
Propter culpam blasphemiæ expers excessit veniæ.
Sic in suis conatibus hostis Christi diabolus
Victus illi succubuit, contra quem caput extulit,
Bis tentando Pontificem per feram & per Principem.

[27]

Kieranus interea c & Brendanus præterea
Adueniunt Angelico admoniti craculo, [SS. Brendanum & Kieranum hospites habenti,]
Vt Sancto caussas omnium faterentur excessuum.
At illis honorifice susceptis a Pontifice,
Atque confessis omnibus illis suis excessibus,
Refert Custos Cellarij, nihil esse residui,
Quo vel Fratres vel hospites pascerentur vel inopes.
Nihil, ait Episcopus, deest Deum timentibus:
Vnde spera in Domino, & æquo esto animo: [Princeps diuinitus monitus cibos submittit.]
Nobis enim & Fratribus dabit annonam Dominus.
Interea diuinitus Princeps quidam commonitus,
Ad viri Dei cellulam d in Belluanam insulam,
In naui oneraria fert Sanctis necessaria.
Quem hac de caussa Pontifex aduenisse conspiciens,
Cum præfatis hospitibus occurrit ei obuius:
Accepit alimoniam, & multum agit gratiam,
Ac spiritu prophetico plenus, prædixit illico,
Sibi & suo semini per voluntatem Domini
Datam esse Prouinciam, vt regnaret super eam.

[28]

Sicque dimisso Principe a beato Pontifice, [Tintinnabulum celitus lapsum,]
Instante hora prandij cum prædictis seruis Dei,
Discumbens, sumpsit pariter dona Dei sanctus Pater.
Et ecce cadit paruulum de cælo tintinnabulum:
Nec tamen sciri poterat is, cui missum fuerat.
Nam illorum discipuli non hoc adscribunt Præsuli:
Sed in sancto collegio fit multa inde quæstio,
Cui esset potissimum transmissum tintinnabulum.
Cum in hoc suum quælibet pars magistrū anteferret e.
Quo audito Episcopus litem dirimit ocyus. [per miraculum addicitur S. Senano.]
Surgentes, inquit, ibimus, & quemcumq; ex omnibus
Sonans secutum fuerit, ipse hoc iure accipit.
Surgens quisq; progreditur, sed illum solum sequitur,
Sequensque, sono indicat, quod illi missum fuerat.
Cui assignato munere, firmato pacis fœdere,
Salutantes Pontificem secesserunt ab inuicem:
Sicque in sua properant, qui iussu Dei venerant,
Ædificati plurimum per illius colloquium.
Fidelis autem Pontifex ibat semper proficiens,
De virtute in virtutem exaltatus in salutem.

[29]

Neque illud silentio prætereundem æstimo,
Quod Virgo sacratissima Deo dicata Kynnera f
Vidit internis oculis de statu tanti Præsulis [S. Kynnera ostenditur singularis sanctitas cœnobij S. Senani:]
Illius monasterij visionem huiusmodi.
Quadam nocte attentius Deum exorat precibus:
Cum esset rapta in spiritu, vidit mentis intuitu
Cuncta, quæ in Hibernia passim erant cœnobia.
Viditque claris oculis emicare de singulis,
Summitate contiguas cælo, columnas igneas:
Et, vt videt, præterea columnarum clarissima,
Senani præclarissimum illustrat monasterium.
Hæc ergo postquam viderat, de cælo vigil aderat,
Qui virgini exposuit, quod videre promeruit.
Sanctorum, inquit, animæ, quæ columnæ sunt vtique,
Obhoc videntur igneæ, quod sint amore feruidæ:
Sed columnarum maxima maior est Christi gratia,
Quæ in Senani Fratribus refulget abundantius.

[30]

Gaudet virgo exposita visione mirifica; [quæ eo trāstata ab Angelo,]
Et loci desiderio delectata, continuo
Deo deuota supplicat, vt eam illuc transferat;
Vt illic commorantium mereatur consortium.
Nempe moræ impatiens sequenti die veniens,
Stabat laci in littore, nec valebat transuadere.
Et ecce adest Angelus, qui eleuatam protinus
Deo deuotam fæminam transportauit in insulam.
Cui Præsul: Quid fæminis commune est cum Monachis?
Nec te nec vllam aliam admittemus in insulam.
Tunc illa ad Episcopum: Si meum credis spiritum
Posse Christum suscipere, quid me repellis corpore?
Credo, inquit, hoc optime; sed nulli vmquam fæminȩ
Huc ingressum concedimus; esto saluet te Dominus. [ibidem sepelienda moritur.]
Redi iterum ad seculum, ne sis nobis in scandalum:
Etsi es casta pectore, sexum habes in corpore.
Spero, ait, in Dominum, quod prius meum spiritum
De hac carne eijciat, quam [hinc] g reuerti faciat.
Nec mora reddit spiritum, diemque clausit vltimum:
A Fratribus insolitæ celebrantur exequiæ.
Sic sancti patris precibus vtrumq; complet Dominus;
Et id quod virgo dixerat, & id quod Sanctus vouerat.

[31]

Quadam vice præterea, cum in amica insula, [Principem Sancto iniurium,]
Cum duobus Abbatibus Senanus ipse tertius,
Fecheano h videlicet & Lacteano i degeret;
Aduenit Dux Prouinciæ, volens eos eijcere.
Qui armatis hominibus cum gladijs & fustibus,
Non sine contumelia iubet hos pelli insula k.
Illi in Sanctos sæuiunt, saxa ac tela iaciunt:
Sed nemo valet lædere, quos Deus vult defendere.
Stant illæsi Sancti Dei, scutum habentes fidei;
Pro quibus (vt res indicat) orbis terrarum iudicat.
Nam intra sua viscera hians, vsque ad fœmora [terra absorbet,]
Terra Ducem absorbuit, nec sic cessare voluit.
Vsque ad pectus igitur in terra corpus labitur;
Vt disceret, quo tenderet quisquis Deo resisteret.
Quod videns quidā iuuenis, qui priuignus erat Ducis,
Prostratus Sancti pedibus multis exorat precibus, [eodem precante restituit,]
Vt perituro parceret, e terra illum redderet;
Et spopondit continuo quod tradetur iuri suo,
De qua illum Dux antea expelli iussit, insula.
Cui ait Episcopus: Quia tu primus nuntius
Optatæ pacis factus es, iam quod voles accipies:
Reddet illum quidem humus; sed peribit quantocyus:
Et tu cum tuo semine in eius eris ordine.
Quo dicto, Ducem liberat, & factum est, vt dixerat;
Quia eodem mortuo hic successit continuo.

[32]

Religiosi interea Fratres in magna Insula
Patris implorant gratiam propter aquæ penuriam, [Fontem producit Sanctus,]
Quam solebant quotidie in humeris aduehere,
Ob distantiam scilicet ne grex siti deficeret.
Rogant, inquam, Pontificem vt consuetam fundens precem,
Qua nihil non præsumeret, fontis venam aperiret.
Profusis ergo precibus pro his orat Pater pius,
Figensque terrȩ baculum, profert fontem dulcissimū l:
Quo Fratres vsi largiter, grates egerunt pariter.
Sanctus fontem hunc Finanus m sancti viri discipulus,
Pro obtinendo animæ illo interno lumine
Caritatis perpetuæ, frequentabat assidue.
Cum quodam ergo tempore aduenisset suo more,
Sedit sic super puteum, laudans auctorem omnium.
Et ecce quædam mulier, secum in vlnis pariter [in quo ablutum puerum aufert mare:]
Lauandum ferens paruulum, offendit Dei famulum.
Nam interruptis precibus, ægre ferebat monachus
Ablutione paruuli sanctum liquorem pollui.
Et motus iracundia pro hac fontis iniuria,
Orat vt idem paruulus submergatur in fluctibus.
Moxque marino rheumate, quod hic solet affluere,
Dei nutu infantulus raptus defertur longius.

[33]

Quem vt procul a littore vidit mater descendere,
Cursim adit Episcopum, & lamentando paruulum [quem pœnæ auctor monachus,]
In auribus Episcopi crudelem precem monachi,
Qui illum mergi petijt, mœrens mater exposuit.
Quem aduocans Episcopus præcepit illi, quatenus
Aut infantem exciperet, aut semetipsum mergeret.
Quibus dictis, discipulus currens offendit pedibus,
Seque tradit periculo, regente manum baculo.
Metitur quoque baculo, quæ sit maris altitudo,
Volens tantum procedere vt præmineret pectore.
Hinc inde, inquam, anxio n ista erat intentio,
Vt non intraret altius, quam demonstraret baculus. [iubetur ab aquis reducere.]
Vsque ad pectus igitur pedetentim ingreditur,
Statque, dictu mirabile, quasi saxum immobile,
Mare sub eius pedibus, cum multo esset altius.
In ipsis ergo fluctibus, cæcus offendit pedibus,
Iam non modo non mortuū, sed ludibundū paruulū:
Quem eleuans continuo defert Patri piissimo,
Vt illum matri redderet, & illa metu parceret.
Verum istud miraculum magister ad discipulum,
Sed ad magistrum potius referebat discipulus:
Tantum in suis oculis vterque fuit humilis,
Vt videns istud fieri deferret alter alteri.

[Annotata]

a Fratrem a fratre occisum notat hic Colganus in margine, quod vnde habuerit nescio: non certe ex hoc loco, & multo minus ex Hibernica Vita, que de illius morte clare & ab hac glossa omnino diuerse loquitur.

b Poëtica quadam licentia vsus hic auctor videtur dum tyrannum cornu ouis, & quidem caluæ, id est (vt interpretari mallem) cornibus destitutæ vulneratum scribit: maiorem verisimilitudinem habet, quodnum. 38 sequentis Vitæ legitur, perterritis incursu ouiculæ equis, ipsum e curru excussum caput allisisse ad saxa.

c Scilicet Kieranus Cluan mic nosiæ, & Brendanus Cluainfertæ fundatores; [S. Cannera.] quorum hic XVI Maij, ille IX Septembris colitur: vterque in eiusdem Senanni fluminis ripa, in cuius alueo Senani monasterium erat; vterque seculo VI florens.

d Inis-cathaig scilicet, id est, insula feræ siue belluæ.

e Ad leges rythmi aptius fuisset, & olim forte sic fuit: Magistrum pars præponeret.

f In Vita sequenti Cannera, eamque meliorem esse lectionem sustinet Colganus, ad XXVIII Ianuarij, quo die hæc de ea ex vtraq; Senani Vita refert. Eo namq; die a Martyrologio Tamlactensi, Mariano Gormano eoq; qui festologium Ængussij auxit, Cathaldo Maguit refertur quædam huius nominis Sancta, filia Crutnechani: etsi ipse dubitet, ipsane sit ea de qua in hac Vita, an alia Faclani filia in ijsdem fastis III Nouembris recurrens. Addo fieri posse, vt neutrasit, sed tertia aliqua: certe Rin-alluidh, in quo posterior colitur, eam probabiliter ab hac distinguit.

g Metri implendi gratia addita hæc particula est, in MSS. deficiens.

h Rectius Fechino, inquit Colganus, de eoque se agere dicit ad XX Ian. sed cuius istic producit S. Fechini Abbatis Fouariensis Vitam, [S. Fechinus.] is necessario est ab hoc diuersus: quippe de quo necdum nato S. Columba prophetarit, vt alios mittam temporum characteres, ex quibus constat eum ad seculum VII pertinere. In Notis tamen ad eam Vitam indicat Colganus esse alios quoque eiusdem nominis: sed quo argumento dicemus, aut hic nominatos Abbates sanctos esse, aut in Fastis citatis nominari?

i Alijs Lactinus, Lactenus vel Lactanus, inquit Colganus, & quidquid sub hoc nomine corradere potuit, congerit ad XIX Martij: [S. Lactinus.] ad quem videbimus an sit aliquis: qui possit hic nominatus videri: Colitur eo die Abbas de Achadh-vr eumq; Quatuor magistri statuunt anno DCXXII vita functum: quod si verum, fieri difficulter potest vt is hoc loco designetur, cum iuxta dicenda inferius anno DXLIV Senanus obierit.

k Existimat Colganus eumdem esse hunc casum cum eo, qui in Vita n. 22 & 23 narratur; & in marginali nota (nescio vnde accepta) Ducem illum nominat Forannum: sed nominis, personarum, locorum diuersæ circumstantiæ faciunt, vt minus facile ei possim assentiri: nimium enim illas differre quiuis agnoscet, qui ista voluerit inter se conferre.

l Codex noster Salmantinus, in quo hactenus hoc & præcedenti capite allata desunt, hinc denuo exorditur hoc principio: Senanus Pater pauperum profert fontem dulcissimum.

m [S. Finnanus.] Colganus vult esse eum, cui de Kinn-etich adiectum cognomentum; dies vero in martyrologijs VII Apr. vel Finnanum leprosum,de quo XVI Martij. Verum de postremo nulla potest esse apparentia, siquidem hic circa finem VII seculi, vt ipse tradit Colganus, ex hac vita discesserit.

n Vita sequens, quæ SS. Sedonio & Liberno hanc crudelitatem imputat, tacet omnino de hac trepidatione missi in discrimen discipuli.

CAPVT V.
Collata in alios beneficia & gemina mors.

[34]

Qvodam deinde tempore, consedente in littore
Kierano sanctissimo, nuntiatur Episcopo, [S. Kieranam traijci iubet scapha alias rimosa,]
Quod eius indiuiduus comes semper & socius
Adesset cum discipulis, sedens in ripa fluminis.
Gauisus est, & propere iubens ministrum affore:
Tollens, inquit, nauiculam hunc transpone Christicolam.
Cui nullam esse aliam nauem, nisi vimineam
Scapham, nec aptam vsibus, vt audiuit Episcopus;
Vel hanc, inquit, ingredere, vt valeas transuehere
Diu in ripa fluuij præstolantem virum Dei.
Scapham ergo ingreditur, & securus allabitur;
Quia qualis didascalus, talis erat discipulus.
Quem vt conspexit eminus, ait suis Kieranus:
Tentat nos Sanctus Domini, si audeamus ingredi
Scapham in Dei nomine, freti eius oramine.
Ingrediamur itaque: nam valet Christus vtique,
In hac per eius merita nos seruare nauicula.
Ingredientes itaque enauigabant prospere; [& liberaliter habet:]
Scapha rimis patentibus, non est infusa fluctibus.
Sic acceptum a Fratribus, cappa vestiri protinus
Iussit Sanctum Kieranum: quia nouit per spiritum
Eum in eleëmosynam iam expendisse propriam.
Dein ad oratorium manu deducens socium,
Post hæc & his similia caritatis obsequia,
Demum eum cum Fratribus cibo refecit lautius.

[35]

In illo quoque tempore nauigabat in æquore
Sancti Senani patruus cum socijs quam pluribus a:
Cumque rupi appropinquarent, exierunt vt pausarēt; [refluo mari mersos complures]
Hic remansit interea, & nauim sistit anchora.
Nauis ligata soluitur; homo natans insequitur;
Captam reducit ocyus iam peremptis comitibus:
Nam eos, qui exierant, rheuma maris absorpserat:
Sed inuenit iacentia mortuorum cadauera.
Quæ ille flens & eiulans & luctu magno æstuans,
Ferens ad loca alia sepulturis habilia,
Deo commendans animas, celebrauit exequias.
Vix illos sepelierat, ecce amici aderant,
Cum quibus adest pariter & Senanus sanctus Pater.
Gaudent omnes & singuli in aduentu Episcopi:
Rogant omnes, & maxime qui est propinquus sanguine,
Vt suffocatos fluctibus viuificaret precibus.
Iam nouerat Episcopus, vt admonet Apostolus,
Proximorum euentui congaudere, vel compati; [vitæ restituit:]
Suum ipsius commodum ratus salutem omnium.
Et miro modo, protinus flente eo cum flentibus,
Caussa communis gaudij fuit fletus Episcopi.
Dei enim potentia, cui omnia sunt facilia,
Et qua cuncta viuificat, vir Deo plenus supplicat,
Vt pro fide viuentium vitam reformet omnium.
Quo orante innumera resurrexerunt corpora;
Et receptis spiritibus loquuntur palam omnibus.
Nam qua eorum animæ iam fruebantur requie,
Petunt per Dei gratiam redeundi licentiam, [sed ij denuo mori expetunt.]
Semel & bis & tertio conclamantes Episcopo:
Remitte, Pater, quæsumus nos vbi prius fuimus,
Vt valeamus regredi læti in domum Domini.
Ob sancti viri meritum mox emittentes spiritum,
Permissu eius denuo quieuerunt in Domino.

[36]

Non præteribo etiam, quæ venit in memoriā,
Virtus viri alterius fauens eius virtutibus. [Alia in fluuio miracula.]
Vir enim venerabilis fuit semper vnanimis
Sancto Senano socius, cui nomen Diermitius b,
Cuius constructa cellula est in Clothrana insula;
Et vtrorumque insulæ vno cinguntur flumine:
In quo præter nauiculam misit Senano casulam,
Quam in se defert longius non madefactam fluuius;
Quam gratanter suscipiens Senanus Archipontifex c,
Tres salis petras illico remisit Diermitio,
Modo magis mirabili; dum credit eas flumini,
Et contra cursum fluuij fecit eas sursum niti.

[37]

Post instinctu diaboli laborabant harioli
A cultu veræ fidei reuocare virum Dei: [Certamina cum Magis,]
Quem multis phantasmatibus dum fatigarent sæpius,
Vir impugnatus acriter repugnauit viriliter:
Nam concitato aëre maligni hostis opere,
Magi deponunt pluuiam per inanem fallaciam.
A quibus & hæc optio datur Patri piissimo;
Si qua illi fiducia de Christi esset gratia,
Per illius potentiam prohiberet hanc pluuiam.
Qui cum paullo enixius incubuisset precibus,
Falsum imbrem prohibuit, atque verum deposuit.
Sed tamen maleficijs freti, portentis alijs
Ausi sunt item congredi cum defensore fidei.
Nam ipsi suis artibus, vt nix in locis omnibus
Appareret, efficiunt: nec sic quidem proficiunt.
His enim insultantibus stat Antistes intrepidus,
Immo virtute solita, vera niue deposita,
Vanam a terræ facie fecit mox euanescere.
Porro in Dei digito facto tali prodigio,
Conuicti modis omnibus, de suis vltra viribus
Nihil ausi præsumere, fuga labuntur propere:
Et reuersi nauigio submersi sunt in fluuio. [eorumq; punitio.]
Ecce magi Ægyptij, cum restitissent Moysi,
Ita plectuntur subito, vt Regi more solito
Iam non possent assistere, inflicto sæuo vulnere.
Isti vero malefici resistentes Pontifici,
Disperierunt penitus præfocati in fluctibus.
Sed vt primi Apostoli veritatis discipuli,
Perempto mago Simone, sunt finiti sub Nerone,
Ita præsul piissimus, victis magorum artibus,
Hoc modo intrat requiem paradisi post laborem.

[38]

Cum caro suo Dominus dare cum Sanctis omnibus [Senanus mortem S. Dauid cognoscit,]
Hæreditatem patriæ decreuisset perpetuæ,
Fontem adijt aquæ viuæ, quem produxit sua prece:
Primum ibidem Angelo fodiente fossorio.
In eodem ergo loco recognouit ab Angelo,
Obijsse Dauid inclytum Meneuensem Episcopum d,
Cui viuenti, vt diximus e, suus adhæsit spiritus.
Res autem mira contigit, vt hoc Senanus comperit:
Nam (vt sibi condixerant dum simul ambo vixerant)
Nolebant vltra viuere, collega non superstite,
Sed mox carne exuitur, sicut qui somno soluitur.
Cuius corpus ad cellulam relatum est ad insulam;
Vbi dignis excubijs, cum psalmis & vigilijs,
Cum diuinis officijs, cum missarum solennijs, [& ipse eodem die moritur:]
Vsque diem in octauum reseruatur inhumatum:
Quo eius Co-Episcopi Co-Abbates & ceteri,
Qui erant in circuitu, de eius tristes obitu,
Terram terræ tradituri potuissent congregari.
Rex Salomon, vt legimus, iam consummatis omnibus
Quæcunque necessaria erant in Templi fabrica,
Octauo die plurimam congregauit frequentiam,
Vt cum plena lætitia consummaret solennia. [octauo die sepeliendus,]
Non minori tripudio triumphabat in Domino,
Agens diem octauum iam coniunctus Deo viuo,
Pastor pius greges suos…
Nam effari quis poterit quanta turba conuenerit,
Cum defuncti corpusculum deferretur ad tumulum.

[39]

Cum ecce super feretrum corpus resumit spiritū,
Et resedit Episcopus, qui ferebatur mortuus: [resurgit,]
Qui verbis salutaribus mox salutatis omnibus,
Secreta quædam protulit, quæ gens Scotorū recolit,
De magna & mirabili die illa iudicij,
Qua resurgent incorrupti, qui a Deo sunt electi.
Tunc maiores, qui aderant, rediuiuum interrogant,
Vtrum in die obitus aut in octauo potius
Suam deinceps annuam vellet agi memoriam.
Die, inquit, in octaua mei fiet memoria,
Qua resurgens sum iterum reuersurus ad tumulum:
Hanc tenete, hanc agite, hanc annuatim colite;
Valete in perpetuum benedicentes Dominum.
At illis respondentibus: Benedictus in omnibus
Christus cunctorum opifex, Vale beate Pontifex, [& sui memoriam iubet hoc die agi.]
Sis nostri memor amodo coram Deo altissimo;
Sese reddit exanimem resoluendus in puluerem.
Videres eo mortuo mœrorem mixtum gaudio:
Inter verba lætitiæ fluunt vbertim lacrymæ.
O quam pium est Senanum & cum luctu ad tumulū,
Et mox cum voce gaudij vsque ad cælum prosequi.
Ita demum est conditus; & felix eius spiritus
Exceptus est ab Angelis, coruscante miraculis
In terra eius corpore omni loco vel tempore,
Quo fit illius mentio Christo Deo propitio:
Qui per ipsius merita adhuc virtute solita
Plena facit miracula per infinita secula. Amen.

[Annotata]

a Vide hoc infortunium miraculumq; secutum in Vita sequentide Domnano cum duobus pueris longe verosimilius expositum: in ipsa autem substantia tam simili vtrobique narratione, vt dubitare non possimus, quin de eadem omnino re sit.

b Quæ hic sub nomine Diermitij narrantur, infra videbis narrata in persona cuiusdam S. Brigidæ cum aliqua Diermitij mentione.

c Excellentiæ & sanctitatis prærogatiua super alios Episcopos, qua Colganus titulum hunc iustificare nititur, nescio an alijs factura sit satis: existimo hic pro Archimandrita accipi, per poëticam licentiā, non pro Pontifice: nam auctorem in eo fuisse errore, vt hunc Senanum crederet cum aliquibus Ardmachanum fuisse primatem, non possum mihi persuadere.

d Obijsse eum non post DLXXXIX, sed anno DXLIV ostendimus ad eius Vitam 1 Martij.

e Hinc collige ante initium 4 capitis multa esse negligentia librariorum omissa.

SECVNDA VITA
Ex MSS. Hibernicis.

Senanus Episcopus & Abbas in Hibernia (S.)

EX MSS. HIBERN.

CAPVT I.
Genus, natiuitas, pueritia S. Senani a S. Patricio prædicti.

[1] [S. Senani genealogia.] Sanctus Senanus Episcopus eo tempore, quo S. Patricius in prædicando Hibernis Euangelio laborabat, a primam huius lucis vsuram accepit; in ea Hiberniæ regione, quæ ab indigenis Corco-bhaiskind b appellatur, Christianis & nobilibus parentibus progenitus. Pater ipsi fuit Ergindus filius Cobthacij, Cobthacio Bolgius filius Decij: Decius autem per Imchadium patrem, Corbium, Rodingum, Lugadium, Olildum, Eochadium, Ængussium, Fiachrium, & Corbreum Baschaoin atauos, refert suum genus ad Conarium, huius nominis primum, celebrem Hiberniæ Regem. c Mater vero eius fuit Comgella filia Ernachij, filij Gulbinij, ex regione Mumoniæ, quæ Altraighe dicitur, oriunda. Præclara fuit de hoc filio lucis, antequam in lucem ederetur, S. Patricij prophetia mox subijcienda.

[2] Cum enim S. Patricius in ea regione Mumoniæ, quam maiores nostri Hy-Figinte d appellant, fidem Christi prædicaret, [Ad S. P. Patricium prædicantem in Y-figinte.] populosque multos e tenebris idololatriæ ad lucem Euangelij perduceret; ecce vicinæ gentis conuersio, nouaque conuersatio, & eximij præconis Christi virtutes, cælestis doctrinæ famæ præconio ad regionem de e Corco-bhaskind, ex aduersa seu Boreali fluminis Sinanni parte positam, nauigijs deferuntur. Corco-bhaskenses autem cum suo Principe tam salutaris doctrinæ, e cælo venientis & ad cælum reducentis, desiderio æstuantes; seposita mora magna nauium multitudine collecta, mare conscendunt, fauces Oceani in isto tractu Sinennum fluuium intercipientis traiiciunt, & ad locum, qui Domnachmor dicitur, S. Patricio se præsentant; humiliter postulantes viam sibi monstrari salutis, & in salutaris doctrinæ institui principijs. [Corcobaskenses baptizandi accedunt,] Vir sanctus cum tunc tempus immineret vespertinum, & ipse esset continuis exercitijs, in populo instituendo & baptizando lassus, promittit se sequenti mane eorum votis facturum satis. At illi, pericula nauibus sine custodia relictis & patriæ defensoribus destitutæ imminentia causantes, vrgent & precantur iustæ & deuotæ suæ petitionis intentum non differri. Annuit vir sanctus, & postquam aliquamdiu dogmata salutis ipsis proponeret, & in principijs institueret fidei, vicini fluminis vnda, in nomine Sanctissimæ Trinitatis ipsos abluit, & viua Christi effecit membra, & sanctam eis impertijt benedictionem, diuitias & fœcunditatem eorum regioni apprecando.

[3] Corco-bhaskenses autem vix minus de sua iam læti felicitate, [eumq; in suam terram venire rogant:] quam de vxorum & liberorum salute soliciti, supplicant quatenus pijssimus pater dignetur ad suam secum venire patriam, coniuges, liberos & seruos Christo etiam allucraturus. Sanctus autem Episcopus respondit inter alia impedimenta, se vel ratione familiæ & comitantium (multi namque præter suos Clericos & familiam, caussa salutis & plenioris instructionis in rebus ad animam spectantibus, eum solebant comitari) hac vice esse impeditum: aliam vero opportuniorem occasionem eorum desiderio satisfaciendi captaturum. [quam satis habens eminus vidisse,] Illi autem ad hæc aiunt, se nauigio omnes eius socios & comitantes facile transuecturos. Vir sanctus tandem ab eorum se liberauit importunitate, allegans se non posse alio proficisci, donec populum istius, in qua tunc erat, regionis plenius in rebus fidei instrueret, & de Ecclesijs in ea extruendis & Pastoribus idoneis eis præficiendis prouideret. Petit tamen an sit vicinus aliquis locus, vnde eorum patriam valeat conspicere. Respondent esse montem Fintinne appellatum. Vir autem Dei conscenso illo monte conspicit eorum patriam, eiusque limitibus ad Aquilonem & Orientem tunc angustioribus conspectis, prædicit eos cum tempore vsque ad montem Echtge ab Oriente, & ab Aquilone vsque ad aliam in Corcomroia producendos f.

[4] Post hæc S. Patricius spiritu præuidens eorum futurum statum & Patronum, ait ad ipsos: Non est, [S. Senanū ijs nasciturum prædicit;] quod ego in persona vestram adeam prouinciam, cui Deus de egregio, eoque conciue & populari prouidit Patrono. Nascetur enim ex vestra gente vir Deo & hominibus dilectus, ab infantia diuinis ditatus charismatibus, Senanus nomine; cuius vt Diui Tutelaris protectione & patrocinio non solum vestra, sed & hæ de Hi-Figinte regiones nitentur; & quando eum debito honore & obsequijs prosequemini, prospere vobis in omnibus succedet; quando vero in eius cultu & obsequijs deficietis, vobis etiam in rebus agendis prosperitas & terræ deficiet fœcunditas, erit inter vos annonæ caritas, & filij vestri externæ patientur iugum seruitutis. Ipse erit, qui immanem belluam vobis infestam, quæ est in ista obiecta insula, quæ est inter vos & Y-Figinte, extinguet, quam insulam ipse cum suis monachis postea inhabitabit. [interim discipulis suis eam committit.] Donec autem filius ille lucis incipiet splendore suæ sanctitatis & doctrinæ inter vos lucescere, ego mittam vobiscum aliquos ex meis discipulis, qui populum reliquum vnda salutari abluent, & in fidei dogmatibus non desinent vos instruere.

[5] Misit ergo ad regionis de Corco-bhaskind conuersionem & instructionem duos ex discipulis patria Romanos, Maculatum scilicet Presbyterum & Latium Diaconum, qui sibi elegerunt ecclesiam, in qua & sepulti sunt, e region e Inis-cathaigh g ad Borealem fluminis Sinenni ripam. Post hæc, dum Proceres & populus istius regionis in publico quodam conuentu Reipublicæ negotijs deci dendis intenti consisterent, [S. Senani sanctitatem præuisam veneratur] S. Senani pater Ergindus cum vxore prægnante inter alios accessit, & vnus ex Druidis, qui aderat, aduenientibus reuerentiam facit, & loco proprio cedens, locum facit. Cum hæc videret quidam ex populo, expostulando interrogat magum, cur Ergindo, humilioris vtpote conditionis viro, cesserit. [Druydum vnus:] Druidæ enim in magna erant veneratione apud hanc nationem. Respondet ille, se non ad personam Ergindi vel vxoris respicere, sed ad excellentiam infantis, quem illa in vtero gestaret; quem tota ista regio olim susciperet, & vt dominum & protectorem veneraretur.

[6] Cum autem tempus appropinquaret partus, contigit Comgellam tempore autumnali in loco, qui Magh-lacha h dicitur solam in pomario, auræ serenioris capiendæ gratia, agere: & cum inciperet parere, [in cuius natiuitate frondet aridum lignū,] Angelus Domini accessit, qui eam ab omni partus dolore liberauit, & prolem eius benedixit. Lignum autem aridum, quod ipsa tempore partus manu tenebat, statim frondet & floret: & illa arbor vsque in hunc diem ibi conspicitur. Natus puer videbatur cum diebus in gratia & virtute proficere, vt citius appareret diuina, quam humana sapere. Contigit enim aliquando matrem eius ducentem secum suum paruulum, dum iter ageret, ex obuio arbustulo morum fructum discerpere & ori apponere: quod intuens paruulus, matrem simul increpando & pie admonendo, factum repræhendit, dicens refectionem habere suum locum & tempus.

[7] Habebant autem sancti pueri parentes duo domicilia; primum in Magh-lacha, alterum in loco inde non parum distanti, qui Tracht-termuinn appellatur: cum autem aliquando vellent migrare ex vno loco ex his ad alterum, & sancto iuueni demandassent curam præparandi domum, ad quam accedebant, & vtensilia & alia necessaria eo deuehendi; [eius meritis domestica vtensilia transferuntur ab Angelis.] sanctus iuuenis, operi cuidam caritatis in proximo iuuando intentus, curam sibi commissam neglexit, & propterea duriuscule increpatur a matre: quam pius iuuenis iubet esse bono animo, & in Domino confidere; promittens suam negligentiam breui Dei gratia reparandam. Nec mora, antequam sermonem rumpunt, vident vtensilia & reliqua, quæ desiderabantur, per aërem deuecta ante oculos deponi. Ex tunc mater & alij cœperunt piū iuuenem & admirari & venerari.

[Annotata]

a Hoc esse verissimum manet abunde demonstratum ex præuio commentario.

b Est regio Occidentalis, inquit Colganus, Tuamoniæ seu Comitatus de Clare, adeoq; ad Borealem Senanni in mare procurrentis ripam: illud nomen sortita a Corbreo Baschaoin, cuius posteri ad multa tempora rerum ibidem potiti sunt.

c Hæc quatuordecim generationum series facit, vt ante Christū, vel saliem non multo post eius natiuitatem tempore, regnasse hic Conarius censeatur: a cuius tribus filijs, prænomine Carbreis, tres regiones Hiberniæ nomen traxisse docet Colganus: scilicet, præter iam dictam, Muscragiam a Carbreo Musco in Mumonia, & a Carbreo alijs Eochadio Riada, Dal-riediam in Vltonia: vnde genus suum Reges Scoto-britanni deducunt.

d Lumericensis territorij pars Ortum inter & Meridiem ad flexum Senanni fluminis, a Lumericensi vrbe sese versus occasum torquentis: hic tamen latius accipitur pro toto tractu Australis ripæ.

e De hac Corcobaskensium conuersione agit Vita Patriciana Tripartita, num. 266.

f Id est præter Tuamoniæ Comitatū amplexuros etiā Lymricensem ab ortu & Galuiensis partem dimidiam a septentrione: quem enim hic montem Echtge nominatis, iuxta Spedi & Mercatoris tabulas, coextenditur occiduo lateri lacus Dergh. The great Montagne mons magnus, siue Slevv-kaghtij Spedo, mercatori rectius Slevv-haghtij nuncupatus: [Corkobaskinniæ limites.] Corcomroiam vero existimo hic dici Galuiensis comitatus partem Borealem trans sinum: In Vita quidem Patriciana Tripartita num. 178 nominatur ecclesia de Corca-raoidh, vicino admodum nomine, sed hæc cum sit in Boreali Conactia tanto remota interuallo, nefas est de ea vel cogitare. Igitur angustiores illi Corcobaskensium limites ipsi illi fuerint, qui Tuamonij seu Clarensis Comitatus sunt hodie, fluuius scilicet vrbem Clare præterfluens, & montes inter dicti iam fluuij caput atque occiduum Oceanum interiecti.

g Eo loco nunc in Geographorum tabulis castellum Kett cernitur: sed an ibi aut in tota vicinia horum Patricij discipulorum cultus viguerit aliquando aliquis, frustra quærimus; cum in nullo Hibernico Hagiologio ista aut similia nomina, teste Colgano, reperiantur.

h Videri posset is esse locus, qui prædicto castello Kett octo decemue passuum millibus orientalior,apud Geographos eosdem, corrupto aliquantum vocabulo, Mologa scribitur.

CAPVT II.
Diuinis præuentus beneficijs a seculari militia ad monasticam transit sub Abbatibus SS. Cassidano & Natali.

[8] Qvadam vice dum Corco-bhaskenses manu violenta inuaderent Corcomroiam, [Apparente flamma dormiens proditur & liber ab hostibus dimittitur:] eorum Dux inuitum secum duxit sanctum adolescentem Senanum; qui, cum alij prædis & incendijs operam darent, clanculum se subtrahens in aceruo se abscondit triticeo, vbi delituit obdormiens, donec inuasores ad propria sunt reuersi. Cum autem quidam ex Corcomroijs vias hostium & regressum obseruantes, remeantes e vestigio insequerentur, eminus conspiciunt aceruum istum, in quo sanctus iuuenis dormiebat, incensum & ardentem. Accurrunt incendio opem laturi: sed vbi præsto sunt, nec flammam nec flammæ vident vestigium. Iuuenem aduertunt in aceruo dormientem, quem derepente aliqui ex eis volunt interimere: sed, qui præerat sanioris consilij, iubet excitari, & interrogari, quis, vel vnde esset, diuino interius monitus instinctu, iudicans visum incendium mysterio non carere nondum sibi viso. Sanctus autem Senanus vel cum suo periculo mentiri nescius, dicit se vnum fuisse ex eis, qui manu violenta regionem inuaserunt, ibiq; dormientem relictum, & sic in ea regione non habere amicos vel notos. Tunc illi ex his verbis, & eis quæ circa apparens incendium præcesserant, colligentes hominem esse gratia Dei repletum, eum liberum dimittunt; iubentque, vt quo velit, pergat.

[9] [cibi & potus fœtent vbi viro Dei negatur eleëmosyna:] Post hæc Christi seruus in via ad suos pergens & siti laborans, accedit ad cuiusdā viri principis arcem, in qua conuiuium Domino tunc absenti præparabatur, & haustum diuinæ retributionis intuitu mendicat. Sed mali serui renuunt. Sic famulus Christi siti & fame laborans cogitur discedere. Dum Princeps venit mensæ consternuntur, cibi apponuntur, qui omnes reperiuntur putridi & fœtidi; & potus, vt aqua cloacæ fœtens. Princeps miraculo commotus, petit an eo die aliqui aduenæ vel hospites accesserint; quid egerint; quo modo tractari. Serui enarrant rem, vt contigit, & quo modo haustum vni peregrino mendico negauerint. Princeps iubet hunc vndique exquiri, & inuentum ad se reduci. Qui reductus & a bono Principe rogatus mensam & apposita benedixit: & illico cibi & potus resumunt suum pristinum saporem & odorem, adstantibus miram Dei bonitatem & erga suos seruos dignationem magnificantibus & extollentibus.

[10] [vndæ transeunti cedunt:] Alio tempore cum bobus parentum veniens ab Occidentali plaga a loco, qui Irros dicitur, versus Orientalem ad locum, qui A Magh-lacha appellatur; Oceani fluxu obiectum æstuarium operiente, & vespere etiam ingruente præpeditus, non potuit vlterius pergere, sed cogitur ad vicinam arcem, quæ Dunmechair appellatur, deflectere, & hospitium illius noctis postulare. Dominus autem arcis Mecharius erat absens, & serui eius seruo Christi hospitium recusant. Tunc autem Senanus, non habens alium locum vicinum quo diuerteret, pergit ad ipsum mare, vt eius refluxum obseruet: boues præcedunt, & reperto littore vndis nudato, pergunt continuo, & vir sanctus insequitur vsque ad oppositam ripam; ad quam cum appropinquaret, [mundo renuntiat:] vnda eius talos insequitur proxime, & vix reperit se in altera ripa, cum ecce retro respiciens intuetur totum littus vndis repletissimum. Tunc autem sanctus adolescens, aduertens & contemplans miram Domini sui erga se indulgentiam, interius compunctus secum loquitur dicens: Ego plusquam satis mundo iam militaui, de cetero Domini Dei mei militiæ nomen dabo, & mox hastam, quæ in manu erat terræ affigit, & in crucem format, & coram ea tertio genu flectens se & sua vota Christo offert & commendat, cui vouet de cetero deuote inseruire.

[11] Cum hæc fierent, contigit arcem Mecharij, in qua paullo ante hospitium Sancto iuueni denegatum erat, ab inimicis inuadi; qui spoliata arce, filium Mecharij interficiunt, vxorem captiuam abducunt & arce spoliata totam supellectilem & omnia mobilia auferunt: & locus iste vsque in hanc diem manet, & (vt creditur) manebit in æternum absque inhabitatione. [& fit discipulus S. Cassidani,] Post hæc S. Senanus relictis bobus apud parentes confert se ad S. Cassidanum a Abbatem, qui oriundus erat de regione Kierraighe Chuirke b, & tunc habitabat in regione c Irras; ab eoque suscipit monachi habitum & tonsuram, & sub eius magisterio aliquandiu dans operam Scripturarum lectioni & Ecclesiasticis disciplinis, in vtroque, pietatis scilicet ac litterarum, studio insigniter profecit.

[12] [tum S. Natalis.] Post hæc Spiritus sancti gratia instigante confert sese ad sanctissimum pariter ac eruditissimum virum. Natalem Abbatem, qui præerat cœnobio de Kill-na-manach Drochid d in Ossoriæ regione, in quo multos egregios discipulos in pietate & litteris instituebat. Moris erat discipulis sancti viri, vt singuli per vices deberent aduigilare ad vitulos monasterij, ne ad matres extra horas consuetas accedant. Quando autem sancto iuueni Senano obtigit suas peragere vices, incepit vitulos iam segregatos ad pascua ducere, & ibi custodire. Sed matres suos fœtus eminus videntes accurrunt: ille conatur vaccas abigere, [Baculi sui interpositione disterminat vitulos a matribus:] & retro flectere: sed tunc vituli ipsum & matres insequuntur; quos cum denuo versa facie inciperet abigere & reflectere, matres iterum retro recurrunt. Cum autem sanctus iuuenis post alternas abactiones frustra attentatas, videret suam operam perdi, per extremitatem sui baculi, ducta per terram linea posuit inter matres & vitulos limitem, quem in virtute Christi mandat ne audeant transgredi. Mirum dictu! statim eius mandatis parent bruta animantia, nec hinc vel inde terminum præfixum transiliunt: & sic postea, quoties hæc cura erat ipsi demandata, solebat sanctus iuuenis eodem modo matres a fœtibus disterminare, & totum tempus lectioni & orationi impendere.

[13] Quando sanctus adolescens semel audiuit illam Saluatoris sententiam legi: Si quis inter vos vult maior fieri, sit vester minister & seruus; cordi impressit, & studuit apud se semper quærere & obire officia humiliora. [Mat. 23, 11.] [furandi caussa accedentes ad molam,] Vnde assumpsit curam frumenta monasterij in mola conterendi & molendi. Erant in ea regione latrones, qui aduertentes S. Senanum solere solum, tempore etiam nocturno, molendino assistere; ineunt consilium domum molarem inuadendi, & frumenta monasterij surripiendi: & volentes consilium in effectum deducere, accedunt ad ianuam, per cuius rimam inspicientes quid agatur, conspiciunt duos iuuenes, vnum lectioni vacantem, alterum curam molæ gerentem. Tunc denuo in quæstionem reducunt, an domus sit inuadenda; quandoquidem duo sint, qui eam custodiant. Vnus autem ex eis excogitat consilium, placens alijs, nempe ad tempus expectandum esse, dicens, duos istos non esse eiusdem familiæ vel curæ; [Angelum in ea cōspiciunt cum Senano,] sed vnum esse molendini præfectum, alterum qui solum sua grana molenda attulerat, eisque expeditis statim discederet: quem discedentem possent & vestibus & deportandis spoliare, & postea alterum in molendino remanentem opprimere, & omnia sibi reperienda auferre.

[14] Alijs hoc placet & approbatur consilium. Sic latrones diu hærent præstolantes recessum alterius, [& fiunt monachi.] iuxta quod ipsi erant opinati: & vtrimque nihil dormiunt vsque mane, quo elucescente S. Senanus meditans regressum ad monasterium aperit ianuam, & latrones accurrentes & ingredientes petunt, vbi & quis alter esset, qui ipsi tota nocte assistebat, & laborauit in molendino. Ille ait: Quid si esset, de quo dictum est; Non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israël? [Ps. 120. 3] Instant illi petentes vbi sit. Respondet Senanus ipsum in propinquo esse iuxta illud: Præsto est omnibus inuocantibus se. Tunc latrones intrinsecus compuncti resoluuntur in lacrymas, promittunt pœnitentiā & emendationem vitæ, & petunt inter Fratres admitti. Vir sanctus gaudens & exultans annuit ducens eos ad S. Natalem Abbatem: apud quem suscepto habitu monastico in sancta conuersatione manserunt vsque ad finem vitæ, & ipsi sunt, qui de se hanc historiam narrauerunt.

[15] Alio tempore S. Senanus accedens ad coquum, petijt ab eo candelas, [Vnica candela inconsumpta manens per integram septimanam præbet laboranti lumen.] quibus in cura molendini obeunda indigebat. Coquus respondet se nullam habere iam factam, quam ipsi det, plures ex mox tingendis breui daturus. Dum S. Senanus ad molendinum continuo hæreret, nec spatio integræ septimanæ ad coquum rediret, tunc coquus miratus vnde tamdiu in opere iniuncto continuo laborans, haberet lumen, in animum duxit explorare, an Senanus de nocte suum munus exequatur, habeat lumen, vel quid cum ipso agatur. Sub noctis ergo initium pergit ad molendinum; & per ianuæ rimam respiciens, videt candelam in candelabro positam, Senanum sacræ lectioni intentum, & molam sine vllius hominis, grana vel aliud subministrantis adminiculo versari, & grana continuo conterentem. Stupens rei nouitatem, se confert ad celsam, & iterum secundo & tertio rediens, eadem per omnia reperit; & tandem obseruat candelam esse plane eam, quam ipse multis diebus ante ipsi dedit, & quæ inconsumpta interea raro miraculo mansit. Rem totam refert Abbati Natali, qui filij virtutem mirum in modum extollit, prædicens Deum per ipsum cum tempore multa & magna mirabilia operaturum.

[16] Quadam die S. Natalis & S. Senanus iter agentes versus ecclesiam de e Kill-mor-aradhthire, cum ei appropinquarent, conspiciunt ante ostium magnam populi multitudinem & multos lacrymis offusos: [Mortuum Dynastæ filium,] ibi enim mox sepeliendus in feretro positus iacebat vnicus filius Dynastæ illius regionis, cuius mortem parentes & cognati deflebant. Cum autem mater defuncti videret viros sanctos adesse, illico accurrit, fundit se in genua, humiliter & obnixe precatur, quatenus pro filio vitæ restituendo apud Dominum velint intercedere. Respondet S. Natalis, rem talem esse arduam & suam excedere virtutem. Mater in lacrymas & eiulatum fusa preces ingeminat, & per viscera Christianæ caritatis efflagitat, quatenus saltem non grauentur preces secum ad Dominum vitæ & mortis pro vnici filij salute fundere. S. Natalis eius casui compatiens & precibus motus iubet, vt corpus defuncti coram S. Senano adducatur, & ille pro anima ei restituenda intercedat. S. Senanus allegata sua indignitate, ait se non audere Dominum tentare. Abbas tandem mandat vt acquiescat, [Abbatis iussu vitæ restituit,] dicens se scire hanc gratiam esse a Domino concedendam. Tandem filius obedientiæ, non audens Abbatis mandato resistere, paret; & super defuncti cadauer se sternens, post feruidas & ignitas preces meruit a Domino exaudiri, & qui iacuit mortuus resumit pristinam vitam & vigorem, & cœpit coram adstantibus loqui. Omnes adstantes Dominum in suis mirabilibus benedicentes, cœperunt virtutem & sanctitatem seruorum Christi extollere & prædicare.

[Annotata]

A Extrema Tuamoniæ cuspis ita versus meridiem reflexa excurrit, vt duobus consequenter isthmis cum reliqua continente iungatur, bis in perinsulæ formam coacta ab intercurrentis vasti illius æstuarij sinubus: qui tamen non admodum profundi, maxime refluo mari, videntur posse vado transiri, vitato longiori per isthmum circuitu.

a In priori vita Cassidus: neutro nomine cognitus in Hibernicis fastis, in quibus Cassani multi occurrunt, teste Colgano.

b Videtur esse ea, quæ hodie Comitatus Corcagiensis nomine venit inter Desmoniæ & VVaterfordiæ Comitatus, nomen trahens a primaria vrbe Cork, quæ hic Chuirke scribitur sicut Kierragia illa (nam sunt in Momonia plures) a Mercatore Querey nominatur, detorto a veteri forma vocabulo, & alibi fere in Kerry conuerso.

c Forte Irros legendum, vt supra: nec enim necessarium est dicere longius a paterna domo hac vice Senanum abijsse.

d Hic locus apud Spedum reperitur ad Suerij fluminis fontes notatus, in quo XXXI Iulij prædictum Natalem coli censet Colganus ex Mariano Gormano & Martyrologio Tamlactensi, [S. Natalis.] eum tunc referentibus cum alijs quibusdam filijs Ængussij Mommoniæ Regis, Casseliæ residentis, quod locorum ac temporum ratio facile persuadet: non æque credibile est, quod hic S. Senani magister sit S. Naalis Daminisensis monasterij in Vltonia Abbas, S. Molassij successor XXVII Ianuarij; quem oportet eo, de quo hic sermo, multo iuniorem esse: florebat enim seculo sexto vltra dimidium prouecto Molassius necdum decrepitus, sub finem seculi præcedentis natus: hunc autem conuenit eo tempore diu mortuum fuisse: nisi multo maiorem centenario obijsse gratis velimus asserere. Interim quidquid de Naale seu Natali aliquo reperit Colganus, ad prædictum diem in vnum colligit, & vnum fortassis ex tribus pluribusue fecit.

e Vno alteroue a Kill-na-manach milliari versus Boream Temple-mor collocatur in tabulis, quod propter significationis identitatem credere possis hic designari.

CAPVT III.
S. Senani peregrinatio & reditus: commoratio in Inis-cara.

[17] [Multis ad S. Senanum concurrentibus,] Fama tanti miraculi & aliorum, quæ iam Dominus in suo famulo operatus est, per vicinas regiones diuulgata, S. Senani sanctitas & virtus cœpit vbique prædicari & suspici, & vndique populi ad ipsum confluebant plurimi, vt a languoribus & infirmitatibus curarentur: hi salutarem instructionem, isti orationum beneficium postulandi gratia; alij eleëmosynas deferendi caussa; multi vt ipsum in patrem & amicum spiritualem accipere mererentur. Sanctus autem Abbas Natalis videns Spiritus sancti gratiā in eo tam mirabilia operantem, & famam eius vndique crescentem, iudicat ipsum esse digniorem, qui pluribus præsit quam qui alterius subsit magisterio. [a Natali dimittitur:] Vnde iubet vt ad alium se conferat locum, vbi possit commodius saluti proximi intendere, & monasticum institutum, monachos ad habitum suscipiendo & instruendo, promouere. S. Senanus post magnam animi reluctationem & resistentiam, tandem pio Patri ita mandanti acquiescens, petit quo sibi sit migrandum. Natalis ait, id ab eo, a quo ad tale munus vocatur, esse expetendum & expectandum.

[18] Mandatis igitur Patris obediens vir sanctus valedicit confratribus & Abbati, [qui discedes in Lagenia cū S. Maidoco,] eiusque benedictione accepta versus Lageniam iter suscipiens, Angelico ductu directus venit ad quamdam insulam in regione de Y-Kenselaighe iuxta fluuium Slane positam a, quæ Inis-conirthe appellatur. Ibi ad tempus commoratus contraxit amicitiam & familiaritatem cum S. Maidoco Fernensi Abbate b. Post tempus aliquod, peregrinationis ductus desiderio, [& Roma rediens cum S. Dauide Meneuen. amicitiam iungit.] Romam proficiscitur sacra Apostolorum limina visitaturus. Peracta deuotione Roma reuersus, visit & S. Martinum Turonensem c & in istis partibus Galliæ aliquando commoratus, & in patriam reuertens deflectit ad S. Dauidem d Meneuensem in Britannia maiori Archiepiscopum: apud quem postquam aliquamdiu versaretur, discedens ab eo accepit proprium S. Dauidis baculum, in amicitiæ & confraternitatis pignus, secumque ducit ad patriam.

[19] Sanctus igitur vir in osculo pacis valedicens, Archiepiscopo Dauidi, [Reuersus in patriam,] prospero nauigio directus ad patriam appulit in insula de Arduemedh, quæ in ea iacet Momoniæ regione, quæ Iliatham e appellatur: ibique quadraginta dierum contracta mora, itineris & nauigij studet excutere tædia. Postmodum ab Angelo comparente monetur, illum non esse locum, quem Deus eius quieti & sepulturæ prouiderat: sed alium longe dissitum, ad quem etiam antequam veniret diuinæ voluntatis esse, vt prius plures alias cellas & ecclesias ad maiorem Dei gloriam, & rei monasticæ accrementum extrueret. Sanctus autem Senanus relictis aliquot ibi discipulis, [ecclesiam in Inis-cara struit,] peruenit ad insulam de Inis-cara f iuxta Lua, ibique extruxit ecclesiam.

[20] Dum autem ibi ageret, appellit ibi nauis monachos aduehens peregrinos. In ea namque naui deferebantur g quinquaginta monachi patria Romani, quos vel arctioris vitæ vel Scripturarum peritiæ, tunc in Hibernia multum florentis, desiderium eo traxerat, vt ibi viuant sub magisterio quorundam sanctorum Patrum, quos vitæ sanctitate & monasticæ disciplinæ rigore intellexerant esse conspicuos. Erant enim in quinque turmas, [& ex 50 peregrinis Romanis,] quarum quælibet decem comprehendebat, diuisi: quarum vnam ad Sanctum Finnianum h, aliam ad sanctum Senanum, tertiam ad sanctum Brendanum, quartam ad Barreum, quintam ad Kieranum, trahebat vocatio. Inter eos autem decretum extitit, quamdiu in mari persisterent, vt singulæ turmæ sui patroni nitentes protectione per singulos dies nauis & circa eam agendorum subeant curam.

[21] Quadam autem die contigit, dum turma, quæ Sancti Senani magisterio se deuouerat, [eius inuocatione seruatis a tempestate,] curam obiret nauigij, nauem contrario & violento agitari vento: quod videns nauclerus de instanti periculo, vt ad orationis recurrant præsidium, monet. Tunc quidam sanctus Episcopus ex eis, Mola i nomine, surgit, & inuocato Sancti Senani nomine & auxilio, cultro e mensa arrepto (erat enim prandij tempus) signum format crucis, aëremque sic benedicit: quo facto oborta mox cessat tempestas, & ventus, [10 socios accipit.] qui contrarius erat, a tergo inflans, cœpit esse secundus, vsque dum nauis prospere Corcagiam peruenerit: vbi, qui iam ante eius institutioni se ex voto consecrauerant, decem apud sanctum Barreum manserunt monachi, reliqui autem, vt diximus, quadraginta ad sanctum Senanum in Inis-cara nauigarunt; quos humanissime excepit, & retentis apud se Episcopo Ioanne & Episcopo Mota cum octo socijs, reliquos, prout ipsi in votis habebant, curauit ad sanctos Patres Finnianum, Brendanum, & Kieranum conduci.

[22] Post hæc Lugadius filius Kichethi Rex regionis Rathlendiæ (in qua nempe erat ipsorum monasterium) mittit nuntios ad Sanctum Senanum, [Submerso equo in fruges monasterij immisso,] petens ab eo subiectionis & seruitutis obsequia. Sanctus vir recusat, dicens non agnoscere vllum secularem Dominum, cui secularia obsequia vel tributum debeat. Tunc mandat Rex præstantiorem, quem habebat, equum ad monasterium duci, vt ibi frumento delicate pascatur: qui cum ad monasterium adduceretur & vicini fluminis vnda lauaretur, ecce iusto Dei iudicio statim in aquis absorptus suffocatur; vt nihil amplius de ipso apparuerit præter equi inter vndas hinc inde volutum & conspectum armum: & hinc insula illa, quæ antea Tuam-naua dicebatur, abinde Inis cara, id est, insula armi appellatur, quod enim Latinis armus dicitur, hoc Hibernis cara nuncupatur.

[23] [Regi iniuriæ auctori,] Cum hæc intellexisset Rex summa indignatione motus accedit ad Sanctum Senanum, eumque multis iniurijs afficiens, minatur exterminium. Tunc vir Dei iusta indignatione contra ipsum motus, minatur ipsi, nisi desistat vexare seruos Christi, diuinam vltionem, qua & cælesti & mundano priuetur honore: ita vt nullus ex eius progenie post eum istius regionis potiretur principatu. Habebat tunc Rex secum duos insignes iuuenes, sibi valde caros & domesticos, [auferendū Principatū prædicit.] Aidum scilicet & Lugadium; qui ægre ferebant iniurias viro Dei illatas, & Regi persuadebant, vt desistat iram Dei in suo famulo prouocare, sed potius culpam in iniuria allata agnoscat, ac negotium modis omnibus conetur cum ipso componere. Sic suis sanis consilijs obstinatum Principem ad saniorem mentem reducere conati Lugadius & Aidus, ad virum Dei placandum & honorandum cum magna animi submissione & deuotione accurrunt, humilem & deuotam clientelam promittentes, & benedictionem postulantes; quam cum vir sanctus eis impertiret, prædicit progeniem Lugadij in regionis Rathlindiæ principatu; Aidi vero & Luogarij in principatu Iuechiæ successuras, & regimine potituras; vti in sua de his historia metrice conscripta, S. Colmanus filius Lenini k testatur.

[Annotata]

a Præter maiorem fluuium Bandam vel Banium, qui dictam interfluit regionem, cuius hodieq; vrbs capitalis Kynsale dicitur, dimidio inter Corkam & Rossam itinere, alij eodem tractu minores riuuli, eorumq; ostijs obiectæ notantur insulæ: sed in his nusquam comparent vetusta hæc nomina.

b [S. Maidocus.] Dedimus eius Vitam ad XXXI Ianuarij: qui circa annum DL natus vix discipulus S. Senani esse potuisset, tantum abest, vt cum eo iam Episcopo iuuenis Senanus familiaritatem contraxerit: imo nec verosimile videtur Maidocum, puerum Lagenium, in hac Momoniæ insula aliquando habitasse litteris imbuendum.

c Non viuentem (hic enim esset intolerabilis parachronismus, cum ab eius morte seculum circiter vnum effluxerit) quid igitur? Vsitata etiam hodiernis temporibus loquendi formula, mortuum: sed ad quem in corporis sacri exuuijs visendum honorandumq; ex toto orbe Christiano accurreretur.

d Si iam tum erat Archiepiscopus Dauid, cum illac Senanus transijt, eius in Hiberniam reditus erit post annum DXIX differendus: ante quem nemo statuit eam dignitatem Dauidi collatam: difficile autem est aliquid definire hoc loco; quandoquidem nemo inaicet, quo ætatis suæ anno, vel ex Hibernia decesserit Senanus, vel in eam redierit.

e Colgano teste, VVaterfordiensis Comitatus, aut saltem pari illius Australior est, territorium Lismorense complectens, in cuius littere Ardmorensis vicus portusq; notatur a Geographis, eiq; obiectam Colganus ait modo nominatam insulam de Ard-nemedh.

f Quinto circiter lapide, inquit idem Colganus, abest a Corcagia vrbe, estq; ad Laigium fluuium, qui hic Lua nominatur, vtroque vocabulo ignotus Geographis: & quidem vltra vrbem aduerso fluuio nauigandum esse antequam eo perueniatur, sequitur ex nu. 21 infra.

g Quanta copia litterarū ac virtutis studiosi, Britāni & Saxones, Franci & Romani, id est, Aquitani Romanis legibus etiā sub Francorū dominatu vtentes, in Hibernā confluerent, ex Beda alijsq; solide Vsserius probat in sua præfatione ad Syllogen Hibernicarum Epistolarum Dublinij editam 1632: turmatim eosdem aduenisse Colganus ostendit ex solo Litaneutico S. Ængussij libro, triginta circiter eiusmodi turmas enumerante & proponente, vt inuocandas cum titulo Sanctorum, expresso loco sepulturæ earum aut alio signo distinctiuo.

h Coluntur Finnianus de Cluain-eraird. 23 Febr. vel 28 Sept. Brendanus Birrensis 29 Nouemb. Cluainsertensis 16 Maij, Barreus siue Finbarrus Corcagiensis Episcopus 25 Septembris: verum hic S. Maidoci Fernensis coætaneus nondum vel natus erat, vel saltem adolescentiam egressus: vnde vix dubito quinque præcipuæ sanctitatis in Hibernia viros hic nominatos, non satis attenta aut temporum aut in synonymis Sanctis personarum diuersitate. Kieranus Sagirensis 5 Martij, Cluanensis 9 Septemb. recurrunt.

i Ignotos esse fatetur Colganus eos, qui hic nominantur, Episcopos Molam, Ioannem & Motam: primum saltem existimo esse Moluam Cochei filium, patrem spiritualem S. Maidoci.

k [S. Colmanus fil. Lenini.] Colitur 24 Nouembris, inquit Colganus, obijtq; iuxta Quatuor-Magistros anno DC: scripsit autem S. Senani vitam: cuius stylo vetusto & pereleganti sed patrio sermone conscriptæ fragmentum exstat in Hibernico illo codice: vnde hæc Colganus contractius Latine reddidit.

CAPVT IV.
De cellis varijs a Senano erectis potissimum in Inis-mor: & miraculis ibidem patratis.

[24] Post hȩc Sanctus Senanus relictis ibi octo ex discipulis, inter quos fuere S. Fechinus filius Regis Muschragiæ & S. Chillinus a, [In Inis-luinge,] perrexit inde ad aliam insulam, quæ Inis-luinghe appellatur; & construxit ibi ecclesiam: in qua cum moraretur, venerunt ad eum sanctæ virginis filiæ Brendani Principis de Y-figente, quæ diuino obsequio ipsiusque magisterio se consecrarunt. Et hæ erant primitiæ regionis de Eoganacht-Gabhra S. Senano consecratæ b. Postquam ergo sanctus vir istas virgines ibi velasset, & in principijs vitæ spiritualis & monasticis disciplinis aliquamdiu instruxisset, vti a Domino in mandatis habuit, profectus est ad quamdam insulam, quæ Inis-mor c dicitur, in tractu de Irros-deschert positam. Sed præter eius intentionem, Dei voluntate ita disponente, nauis contrarijs ventis acta trahitur ad aliam insulam, [& Inis-tuaischert ecclesiam condit:] quæ Inis-tuaischert nuncupatur: ad quam vir Dei existimans non sine speciali Dei prouidentia se deuectum, incipit in ea ecclesiam fundare, quam extructam quibusdam ex discipulis inhabitandam reliquit; & ipse suscepto itinere pergit versus Inis-mor; ibique construit monasterium.

[25] [vbi mulieris in monasterij fōte lauantis filius,] Postquam in eo aliquamdiu cum suis habitasset, contigit quamdam fæminam accessisse ad fontem monasterij, sui filij vestes loturam: quod cum vidisset S. Sedna d seu Sedonius Episcopus, reclamat dicens: Ah! facinus indignum! petit S. Libernus seu Liberius e, quod facinus? Respondet Sedonius facinus esse detestandum, nempe quod mulier quædam lotione vestium suæ prolis defœdet & inficiat vndam fontis, ex quo aquæ ad tremenda mysteria sacrificij Missæ soleant desumi. Dum serui Dei in sancta hac indignatione mouentur, & forte rigidius, quam multis videatur expedire, diuinam vltionem fæminæ & proli imprecantur. Ecce puerulus eius filius, illius ætatis ludis in ripa maris eminentiori vacans, ex improuiso præceps cadit in subiectum oceanum, in quem absorptus amplius non comparet. Tunc eiulans mater accurrit ad S. Senanum, reique narrat euentum, [in mare delabitur:] vtpote quo modo suus filius discipulorum eius imprecationibus sit extinctus.

[26] Hæc audiens sanctus vir dure increpat filios, quasi homicidij reos: vnde mandat vni, [saluusq; educitur ab eo, qui id erat imprēcatus.] qui magis videbatur auctor illius extinctionis, nempe Liberno, vt in petra quadam in vicino mari posita pœnitentiam agat, Dei ex ista caussa expectaturus sententiam: alteri vero, qui etiam cooperatus videbatur, mandat vt Liberno in scopulo designato relicto, non desinat submersum puerum in medijs vndis inquirere, donec repertum matri restituat. Filij obedientiæ sine renitentia parent rigidis sanctissimi Patris mandatis: Sedonius enim relicto Liberno in petra, vt iussus est, pergit puerum in medijs vndis quærere; quem, postquam ibi viginti quatuor horis iacuisset, mira diuinæ bonitatis indulgentia reperit sanum & incolumen in vndis ludentem, earumque impetum palmis obiectis repellentem. Sic repertum & ex vndis raptum adducunt ad S. Senanum, quem matri tradidit cum adstantium & audientium ingenti stupore, & Dei erga suos Sanctos miræ benignitatis prædicatione; & mox mandat S. Sedonio, vt Libernum a petra domum reducat, dicens ipsum iudicem habere sibi satis fauentem, cum eius beneficio & iudicio contigerit, quod vndæ, quæ alias illam petram solebant inuadere & obtegere, non ausæ sint ad ipsum ad sui vndiq; baculi longitudinem accedere.

[27] Beatus igitur Libernus ad monasterium reductus, conqueritur apud pium Patrem, [Ibidem S. Libernus fontem educit,] monachis difficile esse recurrere ad illum fontem sibi & secularibus communem, & plurimum interesse si de fonte aliquo sibi peculiari Dei clementia prouideretur. Tunc ait ad eum beatissimus Pater: Est in tua manu isti necessitati succurrere: si velis enim sub pedibus tuis terram fodere, Dei gratia reperies limpidam aquæ viuæ scaturiginem. Beatus autem Libernus ex tempore suo baculo terram cœpit fodere, & mox elicuit limpidissimi venam fontis, qui ab eius nomine Tibra-libern, id est, fons Liberni siue Liberij appellatur.

[28] [& sepultus maris impetum arcet.] Quadam vice cœpit etiam Episcopus Dalannus conqueri magnum esse periculum, quod mare alluens paullatim absumeret terram monasterij ex se satis solubilem & arenosam, & consequenter ipsum monasterium destrueret. Tunc S. Libernus ait, remedium huic malo non defuturum, modo velint suū corpus, dum ex hac vita migraret, mari obiectum sepelire ab ea monasterij parte, quæ mare contingeret: dicens se in Domino confidere eam partem non amplius a mari fore inuadendam: quod & euentus, postquam corpus eius ibi reconditum est, probauit f.

[29] [Oratorium in Inis-coarach struitur.] Sanctus autem Senanus relictis in monasterio Inis-morensi aliquot viris sanctis ex suis discipulis, & inter alios sancto Liberno, & tribus Episcopis Dalanno, Sedonio, & Erco g, contulit se ad aliam insulam Inis-caorach h nuncupatam; vbi in constructo a se oratorio aliquos etiam ex discipulis reliquit. Postmodum se confert i ad insulam de Inis-cunla, quæ in regione de Y-sedna iacet, in qua & fundauit cellam, quam discipulis Finano & Finniano Episcopo designauit inhabitandam.

[Annotata]

a De his Sanctis nihil certi expedit Colganus: nec nisi diuinando adiungit, ab octo illis Senani discipulis in Litaniis Ængussianis Cuil-ochtair 1. Octo fratrum recessum dici eam insulam, quæ alias Inis-cara.

b Hinc colligo Inis luinghe non esse in eodem quærendam fluuio, qui Corcagiam præcerlabitur; quo subuectum Senanum apparet, quoad commode potuit: sed in Senano flumine, quem conscendit circa Lumricensem vrbem, secundo aluio iter versus occasum suamq; patriam continuans.

c Negat Colganus existimare se quod hæc ea sit insula, quæ medio fere inter Lumricensem vrbē & Inis-cataigh intertacet spatio, Corcobaskensi vicina littori: sed rationem cur neget, nullam adfert, nec ego video: nam licet superius num. 10 tractus de Irros occidentalior Corcobasconiæ pars esse indicetur; non tamen constat eum qui simpliciter Irros & hic cum addito Irros-Dischert dicitur esse eūdem: ipsa vero itineris ratio suadet vt secundo fluuio Sanctum credamus defluxisse.

d [S. Sedna.] Occasione nominis huius cum titulo Episcopi apud Marianum Gormanum X Martij occurrentis, agit Colganus ad eum diem de S. Sedna successore, vt videtur, S. Carthachi in Sede Sagirtensi, & de hoc S. Senani discipulo: nec audet definire eosdem esse: tantum addit ex Ængussij l. 4 cap. 81. Magna, soror Dauidis de Killmuine, mater fuit S. Sednæ siue Sidonij filij Erci de Altraighe-Cliach oriundi: ipse est qui gubernauit Ecclesiam de Cluain inter montes Crot & Mairge & qui iacet Kensaliæ. Sed, si sexaginta circiter milliarium distantia ab Inismor sagiriam versus Euro-boream, iusta fuit causa dubitandi an is de quo hic SagiriensisEpiscopus fuerit: longius inter prædictum Inismor & Kensaliam interuallum versus Euro africum debuit dubium facere an de hoc nostro agat Ængussius.

e [S. Liberius.] Fasti Hibernici Colgano teste ad I Augusti referunt S. Liberij Inismorensis memoriam, ac fratrum illius Albei & Falbei; quos proinde etiam Senani discipulos fuisse hinc colligit: accedit quod Codex Hibernicus Liberium Mac-an-dail, id est, Lusci Filium appellet, quem Marianus & alij filium Lusceni seu Luscini.

f Hinc parum probabile euadit, quod suspicatur Colganus, de eo hic Dallano agi, qui in Hibernicis fastis memoratur, in loco Aolmargh nuncupato, XIV Decembris celebrari.

g De hoc Erco nihil sibi obseruatum alibi fatetur Colganus: notat autem eos, qui hic Episcopi dicuntur, non videri tales fuisse sub disciplina S. Senani, sed postquam ab ea essent dimissi.

h Iacet in ea Tuamoniæ regione, inquit Colganus, quæ Hybrecain appellatur: quæ æque ignota nobis & Geographis est.

i An horum aliquis inter multos huius nominis inueniatur in Hagiologiis Hibernorum, difficile est diuinare.

CAPVT V.
Transit in Inis cataigh Senanus, eiusque possessionem sibi per miracula confirmat.

[30] Tandem post tot monasteriorū & cellarum extructionem, tot discipulorum institutionem & emancipationem, [Angeli admonitu] postque tot alios pios labores intra & extra patriam exantlatos, ab Angelo monetur tempus adesse, quo ex diuina ordinatione debeat ad locum, eius de cetero quieti & postea tumulo a Deo præparatum, accedere. Angelus igitur ducens eum ad verticem montis Tese, monstrat ei insulam in Sinenno sinu a, vbi vasto alueo in occidentalem Oceanum soluitur, iacentem, in qua dicit ipsius & multorum Sanctorum sepulturam & resurrectionem futuram: & nullum hactenus commissum homicidium vel nefarium crimen; quia quædam immanis bellua hominibus & pecoribus infesta eam inhabitans, omnem ei humanum incolatum præcludebat: quam cum ipse Dei beneficio eiiceret, insulam postea pacifice cum suis monachis, & multi post eum Sancti inhabitarent. Post hæc vir sanctus Angelorum ministerio e vertice illius montis ad collem quemdam eminentiorem in insula positum transuehitur, qui abinde Ard-nan-aingel, id est, collis Angelorum nominatur.

[31] Post hæc seruus Dei in solius domini protectrice confisus dextra, [ex Inis-catach pellit noxiam bestiam,] procedit ad locum, vbi bellua iacebat: quæ statim ad eius conspectum toto corpore alterata, oculis flammam micantibus, halitu ignito, ore spumante venenum, execrabiles fauces terribili hiatu aperiens, contra ipsum assurgit, illum deuoratura nisi Dei præpotente protegeretur dextera. Miles autem Christi lorica fidei & clypeo armatus spei ad hoc horribile monstrum accedens imperterritus, contra bestiam in aëre format salutare Crucis signum: quo formato, bellua quiescit non valens e loco se amplius mouere. Tunc vir Dei in virtute eius, qui caput primi draconis contriuit & in nomine Sanctissimæ Trinitatis mandat, quatenus bestia loco illo cedat, nemini ibi vel alibi imposterum nocitura. Viri sancti mandatum mox sortitur effectum: virtute namque illius, cuius posse est velle, monstrum illud illico ex illa insula transfertur in stagnum quoddam profundum nigricantis aquæ, iuxta montem Collain in Tuamonia, vbi nemini inposterum reperitur nocuisse.

[32] [in eaq; sedem suam statuit:] Sanctus autem Senanus horum mirabilium & omnium auctori gratiis actis, Angelo interea assistente comitatus, cœpit obire & benedicere insulam, & cum ad tumentes adiacentis aluei adspiceret vndas, ad Angelum ait: Locus hic apparet multis periculis expositus, & sic monachorum incolatui non satis commodus ob circumfusi aluei asperitatem & procellas. Angelus iubet vt bono sit animo, in Domino promittens, nullum de monachis, qui cum obedientia traiiceret, submergendum; imo & neminem de peccatis pœnitentem, qui in isto loco sepeliretur, ad inferos descensurum b.

[33] Postquam per vicinas regiones diuulgatum est monstrum esse sic exterminatum & S. Senanum cœpisse insulam illam, quæ ab expulsa bestia, [vnde expulsuri eū fratres mittuntur] quæ cathach dicebatur, Inis-cathach seu, vt alij, Inis cathaigh nomen obtinuit, Princeps regionis de Y-figinte, cui Mactalius nomen erat, summa indignatione motus contra virum Dei, quod insulam illam suæ ditioni subiectam cœperit sine sua licentia inhabitare, mandat vt ex tempore e loco cum ignominia expellatur; imo fratribus ipsius S. Senani Cælio & Lietho, qui sub ipso milites agebant, imperat vt hoc iniquum mandatum dent executioni. Illi Principis acquiescentes imperio fratri mandatum exponunt, qui renuit acquiescere. Tunc fratres timorem mundanum diuino, mandatumque hominis naturali iuri præferentes, fratri nolenti alias cedere, violentas iniiciunt manus, eum præcipitem e fastigio cuiusdam collis per brachia trahentes.

[34] Sed cum Cælius in malum propensior & præceps, videret Liethum remissius & satis ægre sibi in malo opere cooperantem, cœpit eum increpare & dicere: Nunquid præstat, quod hic de loco non suo quam nos e nostra terra & possessionibus expellamur? [quorum pertinacior culpā morte luit.] Liethus interius compunctus, ait, se de intentata violentia nimium dolere, nolle amplius in malo persistere, & malle omnes possessiones suas, imo & ipsam Hiberniam deserere, quam fratri suo, viro sancto, violentiam inferre. Tunc ait ad eum Senanus non deseres Hiberniam vel terram patrimonij tui, sed & eam filij tui post te possidebunt: ille autem, qui nimium terræ isti adhæret, nec ipse nec vllus ex eius progenie eam possidebit. Quod veridicum præsagium euentus probauit: nam impius Cælius post hanc violentiam domum reuertens, antequam ingrederetur, ante fores extemplo expirauit. Cuius corpus cum rogaret Liethus apud S. Senanum sepeliri; ille recusauit dicens, non esse equum vt corpus eius ecclesiastica honoraretur sepultura, cuius animam certo possideret infernus.

[35] Cum nuntia huius tragœdiæ deferrentur ad Principem Mactalium, [magus quoque cōtra Senanū missus] cœpit ille non malo proximi sapere, sed ira & furore accendi & vias vindictæ excogitare. Videns eum sic turbatum & anxium magus ipsius, ait: Non turbetur, quæso, dominus meus; ego e ditionibus vestris certo expellam illum seductorem. Cœpit Rex ad hæc nonnihil sedari: & magus ducens secum duos equos currules Principis, pergit ad insulam, & relictis equis in pascuis monasterij accedit ad S. Senanum; & mandat quatenus illico insulam deserat, alioquin se suis incantationibus & virtute suorum numinum effecturum, vt cum confusione discedat. S. Senanus respondet, se nec ipsius nec eius domini cacodæmonis pertimescere virtutem, & sibi non defore assistentiam veri numinis Saluatoris mundi Iesu Christi, cuius virtus viua & vera phantasticas dæmonis elusiones detegeret & profligaret. [iuictusq;,] Tunc magus per diabolicas illusiones obducit densas tenebras, vt facies mutuas non potuerint videre assistentes. Quas S. Senanus veri numinis inuocatione statim profligauit. Magus mox excitat tonitrua, fulgura, & coruscationes: sed & hæc eodem modo quo & priora mox euanescunt.

[36] Quando magus vidit omnes suas inuentiones & artes eludi, meditatur ad tempus recessum, mandans Senano, vt cum suo periculo se reuertentem in insula non expectet. Petit Senanus quo tendat. Ille respondet: Tu non scies quo vadam, vel quando reuertar. Ego benescio, inquit Senanus; nec tibi quo venies bene successurum, nec inde te huc vnquam reuersurū. Quod & verissime euentus probauit: [Oceano mergitur.] nam miser magus volens ad tempus suis magicis studiis & dæmoni consulēdo multum incumbere, deflectit ad quamdam paruam & desertam insulam, quæ Dair-inis dicitur, non procul ab Inis-cathaigh ad Austrum in Sinenno flumine positam: quo postquam appulit violentior Oceani influxus insulam inuasit, & magum cum suis extinxit. In cuius miraculi memoriam est ibi locus, qui abinde in hunc vsque diem, ab hoc mago retinens appellationem, Carracnadruadh, id est petra druidis seu magi nuncupatur.

[37] [His actus in furorem tyrannus,] Paullo post hæc Mactalius reuertens ex quodam conuentu, quem cum maioribus populi seruabat in regione de Corcum-roia, dum magi intelligeret mortem, diuertit ad Inis-cathaigh; & præ ira & impatientia in furorem actus, ad S. Senanum ait: Es tu qui meas terras me inuito inuadis, tibi possidendas? Es tu qui meum etiam magum & seruos extinxisti? Scias certo quod & ipse eodem mortis genere morieris: saxo enim ad collum appenso in delictorum punitionem in mare præcipitaberis. Et dum sanctus Senanus diceret, hæc non esse sita in ipsius potestate; ille quasi sui immemor, mandat suos equos ipsi commissos bene alat & custodiat. Et cum vir sanctus replicaret se nec ipsius esse stabularium nec equorum præfectum: ait, ipsum, velit nolit, debere curam equorum agere, donec ex concepta reuertatur itineratione. Ad quem sanctus Senanus: Potens est Dei dextra quod huc nunquam reuertaris. Cum Mactalius his minis & iniurijs insisteret, duo equi, de quorum pastu sic cum viro Dei litigabat, iusto diuinæ vltionis libramine in terram absorbentur in loco, qui abinde Fan-nan-each, id est, decliue seu fouea equorum nominatur. [dum pergit Sancto esse iniurius,] Cuius rei nuntium cum ille accepisset, adhuc redditur exasperatior: quem cum filius vellet placare & monere, vt mitius cum viro Dei agat, discatque, vel exemplo eorum quæ hactenus viderit, vltionem timere diuinam. Blasphemus tyrannus ait; se non magis timere Senanum eiusque numen, quam vnam caluam ouiculam. Verum, inquit Senanus, esto animalculum istud sit satis imbecille, potest, Deo meo ita disponente, esse mortis tuæ auctor & iustrumentum.

[38] [& ipse blasphemiæ pœnas dat.] Dum post tot iniurias, minas & blasphemias obstinatissimus tyrannus plenus ira & superbia discederet, in itinere constitutus iuxta quemdam saltum in regione de Corco bhaskind, ecce videt vnam ouiculam caluam cum impetu magno accurrentem, quæ cum inter pedes equorum currum eius trahentium insiliret, equi exterriti, frementes & calcitrantes currum agunt transuersum, & præcipitem excutiunt Maccalium: qui capite ad obiectum saxum alliso & minutim fracto, illico exhalat spiritum, fato infelici penetraturum infelicissimam inferni abyssum.

[Annotata]

a Conuenit cum ea descriptione, quæ est in Vita S. Kierani Cluanensis: Insula Cathi, quæ est in ostio Oceani contra Occasum, in freto scilicet Luimuich, inter regiones kier-raighi & Corcobaskind posita.

b Etsi satis commodum sensum habere eiusmodi promissio possit: displicet tamen quod præcipuis quibusq; Hiberniæ Sanctis ea facta dicatur: vt supra in S. Kierano Sagiriensi monuimus.

CAPVT VI.
Res in Inis-cataigh a S. Sennano gestæ: S. Canneræ aduentus.

[39] Qvodam die sanctus Donnanus, filius Liethi, discipulus sancti Senani, a cum duobus pueris, qui apud eum operam litteris nauabant, [Duo puero mari mersi,] vadit ad quamdam petram in mari positam, vt ibi quædam marina colligerent germina: qui relictis ibi pueris, postquam ad insulam est reuersus, æstus maris abstulit illi nauiculam, quam tunc in insula habebant vnicam, & deficiente nauigio pueri ibi hærent, donec rheumate maris superueniente fuerint submersi: quorum corpora postea, nauicula inuenta, sunt ad insulam deportata. Quod cum parentes & amici intelligerent, cum fletu & eiulatu accurrunt, & nimia impatientia superati, postulant vt filios commissos saluos restituant

[40] Tunc Sanctus Senanus ad Donnanum ait: Impera pueris defunctis in nomine Saluatoris, [ac vitæ redditi] vt illico ad me veniant. Quod cum ille fecisset, pueri statim vitæ & viribus restituti, ad S. Senanū accurrunt, & ad parentes in amplexum pronos aiunt, quod male egerint curando se ex felicissima, ad quam venerant, patria reuocari. Ad quos matres: Eligitis vos potius in ista, quam in hac nobiscum cum amicis & cognatis viuere? Cui filij respondent; casu quo ipsis regnum huius mundi cum omni sua lætitia & voluptate concedatur, se totum hoc non nisi instar carceris reputare, comparatione istarum, quas prægustauerunt, deliciarum: quare rogant enixe, vt ipsis denuo liceat ad eam felicitatem reuerti, in Domino spondentes parentibus, [eligunt denuo mori.] nullam eos de eorum morte tristitiam concepturos. Parentibus ex parte sua licentiam hanc concedentibus, vir sanctus ex parte Dei annuit eorum votis: quos cum ad monasterium duceret & salutari sacræ Communionis reficeret viatico, paullo post in gratiarum actione & mentis iubilo in Domino feliciter repausarunt: quorum corpora ante ostium sepulta, sunt prima, quæ sub terra monasterij sunt recondita.

[41] Cum quadam die S. Brendanus & S. Kieranus ad S. Senanum venirent, vt eum tanquam annis & dignitate superiorem (erat enim Episcopus, ipsi vero Presbyteri) in patrem spiritualem & confessarium valerent accipere; contigit coquum nihil habere, [Egenti Senano cibi mittuntur a Principe,] vnde vel hospites vel domesticos fratres reficeret. Quod cum intelligeret Nectanus Kenn-fhoda, Princeps de Y-figinte, suo mandat œconomo, vt omnem, quem pro mensa regia habebat, cibi & potus apparatum ex tempore deferat ad S. Senanum aliosque famulos Dei in Inis-cataigh. Iussa exequitur œconomus, & Princeps ipse mox subsequitur ad insulæ portum, ibique S. Senano famulisque Christi sua suæque posteritatis obsequia & clientelam offert & consecrat, & ab eis humiliter petitam largam reportat benedictionem.

[42] [& fons e terra scaturit.] Contigit aliquando insulam illam & regionem vicinam præ magna siccitate, aquæ penuria laborare: de qua indigentia postquam de die monachi ad sanctum Patrem instituissent querimoniam; Angelus in somnis viro Dei apparens monet, vt secum ad vicinum quemdam pergat locum, vbi domini clementia de viua optati fontis prouideret scaturigine. Acquieuit vir Dei, & cum & Angeli mandato ibi baculo humum paululum egereret, tandem erupit limpidissimi fontis vena, quam Angelus dixit tamdiu fore indeficientem, quamdiu in insula pœnitentiæ & compunctionis lacrymæ perseuerarent. S. Senanus in fontis margine affixit eum, quo ibi fodiebat, baculum; qui postea in nucem, quæ hodie ibi conspicitur, excreuit arborem.

[43] [Ide S. Kierani caritatem compensat.] Quodam die S. Kierano, ad S. Senanum visendum iter agenti, obuiam factus fuit quidam lacer & nudus mendicus, summis & importunis obsecrationibus eleëmosynam ab eo postulans: cui vir piissimus, cum aliud ad manum non haberet, propriam, qua vestiebatur, exuens elargitus est casulam seu togam monasticam, & sic ipse nudus ad insulam pergit. Quod cum in spiritu S. Senanus cognosceret, mandat monachis, vt in quadam fracta, & aquis peruia nauicula, (aliam enim tunc nullam in insula habebant) S. Kieranum in obiecto littore stantem, aduehant. Quod cum fecissent, ipse ad sanctum virum accurrit, secum sub sinu tectam ferens togam, eaque vestitum lætus in cœnobium conduxit.

[44] S. Brigida filia Conchracij de familia Mactail b oriunda, quæ suam cellam in Cluainfidhead ad ripam Sinenni fluminis habebat, [S. Brigidæ munera per flumen delata accipit.] parauit casulam; quam cum S. Senano vellet transmittere, & deficeret copia baiuli transportantis, casulam fœno obuolutam imposuit vimineo vasculo, adiunctis litteris, quibus sacram Synaxim ad se mitti rogauit; quod sub diuinæ prouidentiæ dispositione fluuio commisit, viro sancto deferendum. Mirum dictu! istud rarum nauigij genus nullo humano adminiculo, sed sola Dei gratia dirigente per Sinanni alueum, in istis partibus vastum, pergit, & directe in littore iuxta viri sancti ecclesiam sistit. Quod vbi Christi seruus in spiritu cognouit, mandat vni Diacono ex discipulis sportulam seu corbem in littore iacentem domum ferat. Quod cum ille fecisset, vir Dei, casula extracta, [aliaq; aduerso flumine remutit ipsi] duas massas salis & vnam pyxidem cum sacra Synaxi inclusa eidem corbi imponit, imperatque ex parte Creatoris, cuius nutui omnis obedit creatura; vt cophinus ea, qua venit, via reuertatur, & S. Brigidæ vnam partem commissi salis cum pyxide referat, alteram vero deferat ad sanctum Diermitium in monasterio de Inis-clothrand habitantem. Corbis iuxta viri mirifici mandatum redit ad sanctam Brigidam; ex quo cum primum ancilla Christi pyxidem & vnam massam salis extraheret, priusquam alteram valuit extrahere, corbis vndæ impetu abactus resilit, & directo cursu contra aduersum fluminis cursum & vim pergit & directe appellit in Inis-clotrand. [& S. Diermitio.] Sāctus autem Diermitius vbi Dei reuelante gratia rem, vti contigit, intellexit; accurrit, sportulamque gratanter domum asportat, Deumque in suo mirifico seruo benedicit.

[45] Sancta Cannera virgo, ancilla Christi deuotissima, oriunda de Australi plaga Hiberniæ in regione Benntraighe c, dum quadam nocte in suo eremitorio, in patria regione sito, vigiliis & cælestium contemplationi vacaret; [S. Cannera cælesti viso excitata] in spiritu rapta conspicit omnes Hiberniæ ecclesias quasi accensas ardere, & flammas vsque ad sidera continuato vortice producere; inter alias vero vnam existere ecclesiam, quæ torrente vehementiori & rectiori cælos suis flammis impeteret: quam cum S. Senani intelligeret esse cœnobium, proposuit eo proficisci, ibique suæ in cælum migrationis horam expectare. Mira Dei erga fideles, & nimium in eius gratia & prouidentia confidentes dignatio! [monasteriū Inis-cathēse adit:] virgo enim comite destituta, viarum ignara, in eum, qui est via veritas & vita, solum confisa, pergit tanto prodigio monstratam ecclesiam quæsitura: sed vortex flammæ, quem prædiximus, e cœnobio illo emicans, die noctuque illi continuo apparens, ei viam monstrat, donec ad portum e regione Inis-cataigh peruenit, indeque absque nauigio per mare, quasi per campestrem planitiem, siccis plantis progreditur. Quod cum domino reuelante S. Senanus intelligeret, accurrit sanctæ virgini obuius; quam prius humiliter salutatam rogat, vt ad suam matrem, ipsi virgini sanguinis communione coniunctam, non procul inde habitantem, dignetur hospitij causa deflectere. Cannera respondet se eo fine ad insulam peruenisse, vt ibi suum in terris perpetuo habeat hospitium.

[46] [& a recusante eam admittere Senano] Sed Senanus rigidissimus monasticæ disciplinæ obseruator, insulam, ait, viris Deo in vitæ abstractioris puritate famulantibus sacram, fæminei non pati sexus cohabitationem. Virgo deuotissima opponit, Deum non magis ob viros, quam ob fæminas saluandas carnem assumpsisse, non magis pro illis quam pro his passum: cæli ianuam vtrique indifferenter patere sexui; imo & Christum eiusque discipulos fæminarum pie viuentium & famulantium minime respuisse consortium. Tandem post aliquot hinc inde replicas concludit Virgo sancta, se nihil aliud in insula postulare, nisi vt viueti ministretur sacra Synaxis, & mortuæ tanta terræ portio in vicina ripa, in qua corpus eius possit recondi. Senanus ait, eius tumulum oceani incursu & infestatione non posse ibi consistere. Illa respondit hoc Dei dispositioni relinquendum; ex cuius gratia ipsa confideret suum corpus diuinæ protectionis vallo custoditum, [impetrat sibi istic vt statim mori liceat.] a maris infestatione nulla passurum detrimenta. Annuit tandem vir Sanctus, & Virgini ad terram susceptæ (dum enim sic ipsi loqueretur, stabat super vndas baculo innixa, non secus acsi terræ fulciretur firmitate) sacram Eucharistiam, vti postulauit, subministrat: qua deuotissime sumpta, illico reddidit spiritum Creatori clementissimo, qui benignissima indulgentia & sanctæ Virginis & S. Senani contrariis ita satisfecit desideriis, vt illa in eo quo optabat loco, ad Dominum migraret ac tumulo frueretur; & ille a fæminarum, quam abhorrebat, cohabitationis molestiis sit liberatus. Est enim ibidem iuxta ripam Sinenni, vti optauit, sepulta; & non solum eius sepulcrum (vt prædixit) maris infestationibus non est euersum; sed & eos, qui nauigationem suscepturi illud ex voto deuote visunt, obseruatum est sanos & incolumes susceptam expedire feliciter nauigationem.

[Annotata]

a Atque adeo probabiliter ipsius ex fratre nepos: Vita tamen metrica Senani patruum habet, aliasq; circumstantias minus quam hic ponantur, similes vero.

b Inter tredecim huius nominis Sanctas nulla videtur Colgano minus ab hoc loco per circumstantias temporis familiæq; excludi, [S Brigida filia Conchracij] quam quæ XXX Septembris memoratur: familiā autem iam nominatam credit esse vel Ængussij Mumoniæ Regis stirpem, vnde S. Mactalius descendit; vel O-Brienorum gentem a Blodio Falbei filio oriundam, ex qua S. Maccretius do-Inis-fidhe, id est, insula nemoris, & per transpositionem Fidh-inis, quæ iacet in Sinenno, vbi Forgulium fluuium excipit, inter Inis-Cataigh & Inis-Clothrand: vt proinde probabile sit hunc ipsum esse recessum qui hic Cluain-in-fidhe dicitur: S Manchinus quoque Lumricensis Episcopus (inquit Colganus) ex eadem familia diu in hac insula habitauit, & forte ibidem post eum cognata eius Brigida. Vita quidem Kilaariensis Brigidæ primo loco a nobis edita de ipsa narrat quod sequitur: verum facile contingit ad celebriorem alicuius nominis personam transferri, quæ alteri minus celebri propria sunt.

c [Bentragia regio.] Est regiuncula in mareproiectior, inquit Colganus, in regione de Carbre: notatur ea ad Austrum Kinsaliæ a Geographis & peninsulam habet valde procurrentem, quæ in tabulis antiquum caput seu promontorium Kinsaliæ nuncupatur: fortassis etiam eadem aut vicina est Ailtraighe, vnde Mater S. Sennani oriunda fuit, huic S. Canneræ, vt infra dicitur, consanguinea.

CAPVT VII.
Mors Sancti & Miracula post mortem.

[47] [Senanus virtutibus eximius,] Hæc sub breuiario dicta sufficiant de præcipuis gestis S. Senani: qui enim singulorum eius gestorum & virtutum plenam seriem contexere vellet, eam vix magni voluminis cancellis complecteretur. Mira erant eius quotidiana exercitia virtutum: erat enim in oratione continuus, in ieiuniis assiduus, in operibus caritatis indefessus, in cælestium contemplatione absorptus, in regiminis cura vigilans: nemine in mundanorum amore superior, aut in cælestium inferior, in austeritatis exercitiis magis mirandus quam imitandus; in omnium opinione meritis & virtutibus sublimis, in sua infimus & nullus.

[48] Cum vir sanctissimus, anteactæ vitæ cursu feliciter consummato, [SS. Cassi dani & Scotæ cellas visit:] videret diem appropinquare, qua relicto hoc exilio ad patriam migraret; proposuit S. Cassidani sui magistri & primi institutoris sui nec non S. Scotæ, a filiæ Cobhthachi suæ amitæ, cellas visere, ibique ad tempus abstractius orationi vacare, & se ad optatam transmigrationis horam præparare. Pergit ergo, & in via diuertit ad Ecclesiam de Kill-eochaille b sanctas Virgines a se velatas & institutas, Nȩræi filias c, visendi gratia; a quibus lætanter susceptus, vt de Reliquiis alicuius sancti monachi de suis discipulis, tamquam Tutelaris & Patroni, ipsarum ecclesiæ prouideret, rogatus est. Quibus vir sanctus Deo inspirante respondet, Reliquias alicuius protegentis & patrocinantis eis non defuturas. Nec defuit verbo veritas; nam post paucos dies obiit. Cum enim, postquā ipsis valedixerat, se conferret ad S. Cassidani ecclesiam, peractaque ibi deuotione reuerteretur, in quodam campo prope Kill-eochaille audiuit vocem e cælo sibi dicentem: [in Kill-eochaille:] Famule Dei Senane, vocaris ad cælum. His auditis vir sanctus eleuatis in cælum oculis, & actis altissimo ex corde gratiis, ait ad socios horam suæ quietis adesse, seque eo die moriturum, suumque corpus sequenti die ad suum cœnobium deferendum.

[49] [moritur:] Vir igitur Deo plenus, mente in cælestem, ad quam abituriebat, sedem eleuata, Kalendis Martij spiritum reddit Creatori circa horam diei duodecimam, hæsitque corpus ibi in virginum cœnobio in diem sequentem: quo, audita morte amantissimi magistri, Inis-cathenses monachi, & inter alios Odranus, Macinnillus, [vnde träsferendus pollicem suum loco relinquit.] Ercus Episcopus, Mola Episcopus, & Segarius filius Blathij, & alij plures viri sancti accurrerunt: & dum sacrum pignus ad suum monasterium deferendum feretro apponunt, conspiciunt dextræ manus pollicem humi iacentem. Et dum miraculum hoc voce exultanti exaltant, reperiunt portentū portento adauctum; nempe vtramque sancti viri manum plane integram, nec pollice nec alio carere digito. Miraculi tanti nouitatem cordis iubilo & voce laudis celebrantes recolunt, & aduertunt prophetiam seu promissionem, qua vir sanctus paullo ante, dum Virgines illius loci Reliquias alicuius Sancti de monasterio Iniscathensi sibi in patrocinij pignus donari postulassent, prædixerat earum preces Dei prouidentia breui sortituras effectum: aduertunt, inquam, hanc promissionem re probari vel præstari promissa. Vnde pollicem istum tanquam tutelares Reliquias in cœnobio Virginum honorifice recondunt.

[50] [Funus continua luce dierum 8 honoratur:] Delato post hæc sacri corporis pignore ad monasterium Inis-cathense, consilio inito decernunt corpus viri Dei non esse terræ mandandum, donec Lumricensis Clerus & vicinarum Ecclesiarum Præsules ac regionum Proceres viri Dei sepulturam sua prȩsentia honoraturi assistant. Dum sic vocatorum Prȩsulum & Procerum assistentiam præstolantur, & dies noctesque in hymnis & canticis alijsque sacris ritibus transigunt, visi sunt & ipsi cæli Angelicis apparitionibus & cælestium coruscationum affulgentia & affluentia viri sancti exequijs applaudere; ita quod a prima, qua obijt, vsque in octauam Martij diem quasi vnus pene continuus apparuerit dies d.

[51] Postquam igitur octauo die seniores Lumricenses; Deron Episcopus e, Moronocus Pœnitentiarius de Inis-Luaidne f, [In solenni sepulturæ die] Cuta seu Ceta Presbyter, Molocus cognomēto Deuotus de Inis-tiprad, & alij multi sancti viri appulerunt; in primis non parum inter se conquesti sunt rem Ecclesiasticam in viri sancti morte non paruam passam esse iacturam; maxime cum nec successorem designauerit, nec de rebus ecclesiæ vel statu monasterij ad votum disposuerit, nec iam disposita & tradita testamento supremo confirmauerit. Dū his serui Christi pie solliciti intenti sunt, [resurgens S. Senanus] ecce prodigio inaudito vir sanctus in ipso feretro assurgit medius, adstantes benigne salutat, rogatque vt piam deponant sollicitudinem, dicens se in cælesti patria existentem diuinæ clementiæ beneficio non minus suæ ecclesiæ curam & rationem habiturum, quam si in mortali vita inter homines degeret. Mandat vt monachi nunc assumant B. Odranum g in Abbatem: deinceps non secundum genus & familiam, [instituit successorem Odranum:] carnem vel sanguinem, sed iuxta meritorum & virtutum excellentiam assumantur successores: successoribus in subditos lenitatem, in peregrinos & pauperes hospitalitatem, subditis obedientiam & regularis obseruantiæ rigorem ex testamento relinquit: vtrosque ad vitiorum fugam, pietatis & caritatis studia, aliaque virtutum exercitia adhortatur. Et post talem protractiorem concionem coram multitudine adstantium (qui propter partim visa partim audita prodigia extra se rapti & in diuinas laudes absorpti erant) denuo in Domino repausat: [iterum moritur, claretq; miraculis.] eiusque corpus in propria ecclesia cum summa veneratione reconditum est; vbi ad dies vsque nostros non cessat miraculis coruscare.

[52] His igitur annectimus non omnium mirabilium, quæ suo fideli famulo post obitum Christus operatus est, seriem, quæ prope infinita esset; sed paucorum recentiorum summulam. Tempore quo Theodoricus h, Thadæi O-Brien filius, Tuamoniæ principatum tenuit, contigit quemdam villicum, [Azyli Inis-cathensis violator,] monasterio S. Senani subditum, in graui litigio homicidij reum extitisse, & dum a ministris Principis ad commissi facinoris pœnas soluendas expeteretur, ad ecclesiam S. Senani, quod in istis partibus communis refugij ciuitas & inuiolabile asylum continuo habebatur, protectionis causa perfugisse: quem cum inde ministri extrahere non possent, nec pœnas excogitatas exigere, vtpote a Superiore loci allegata ecclesiæ viri Dei totiusque eius territorij immunitate & priuilegijs, repulsi redeunt ad Principem: cui, vt contigit, aperiunt negotium. [& monasterij oppressor] His auditis summa indignatione commotus Theodoricus, magna militum stipatus caterua, vadit ad ædem S. Senani, eamque cum subiecto territorio suo & comitantium militum hospitio & exactionibus ista nocte aggrauauit, vti & sequenti aliam ecclesiam de Kill-mic-andubhain monasterio viri Dei subiectam: vbi dum ageret, apparuit S. Senanus Priori monasterij Inis-cathensis, velut accinctus ad iter. Cui interroganti, quis esset, aut quo pergeret? respondit se Senanum esse, & velle pergere ad promeritam temeritatis vindictam a Theodorico exigendam: [letaliter ab ipso Sancto sauciatur:] & mox eadem nocte apparuit ipsi Theodorico, cui cuspide sui baculi quasi vulnus in crure inflixit, extreme ipsum crucians. Et dum peteret causam inflictæ plagæ, respondit esse vim & iniuriam illatam suæ ecclesiæ eiusque subditis: & his dictis statim disparuit. Theodoricus autem euigilans, nunquam ab inflicta plaga sanari potuit, donec in cruciatibus animam exhalauit.

[53] Quodam alio tempore accessit ad Inis-cataigh quida insolens nobilis, nomine Murchadus O-Brien, [item alius monasterij nauim vi abducens] non dissimilium sociorum stipatus turma, quibus dum nauigium aliquod ad locum sacrum spectans, vellent manu violenta auferre, occurrerunt Prior & Clerici monasterij; inuiolabili & hactenus intacto loco iniuriam non inferri rogantes. Et dum insolentes nihilominus in proposito persisterent, accurrunt aliquot parochiani opem Clero allaturi. Cumque ad manus ventum esset, insolentia Murchadi eo processit, quod quēdam ex præsenti conuentu Clericum grauiter manu propria vulnerauit, & post modum cum suis aufugerit. Sed ne, quod nefarie gessit, impune ferret, fugientem acerba Dei vindicta subsecuta est: ipsa enim eadem nocte dormienti Senanus in somnis apparuit, violati sui sacrarij & commissi sceleris promeritas cōminitans pœnas; quas cum nec prece nec pretio declinare potuisset, persentit & clamat latus sinistrum pedo viri Dei transfossum. Et dum vxor & familia causam clamoris & dolorum exposcunt, narrat ob iniuriam Clericis illatam se a S. Senano letaliter transfofsum, & propterea quod mors in foribus esset, petit & curat statim condi testamentum.

[54] Quodam tempore Richardus de Clara i, manu violēta inuasit fines regionis de Corco-bhaskind, [itē Richardus de Clara ob ecclesiam spoliatam.] omnia ferro & flammis deuastans, status tam Ecclesiastici quam secularis non habens discrimen vel rationem. Et postquam inter alia facinora ecclesiam S. Senani spoliasset, clerus & populus territorij S. Senani, communi prece ad Patronum fusa, patrati sacrilegij iustam temerario inuasori exposcunt infligi pœnam. Nec orationi defuit exauditio: sequenti namque nocte apparuit Sacristano monasterij S. Senanus, cui nuntiat & preces fusas esse exauditas & se rationem immunitatis suæ ecclesiæ & territorij a Richardo exacturum. Nec mora, apparet illico ipsi Richardo, quem suo baculo percussum, fecit mentis inopem & delirum; donec post triduum, in quodam congressu hostili manu impune extinctus occubuit.

[55] [Ad ecclesia incensæ restaurationē calx indeficiens inuenitur,] Erat inter ecclesias viri Dei vna, post Inis-cataigh sibi maxime cara & populo venerabilior, nomine Kill-challige; quæ frigescente paullatim plebis deuotione in horreum versa est, quamque, offenso propterea viro Dei, passerculus accensum stramen ex vicino incendio adferens, concremauit. Dum de combusta restauranda cogitaret populus, & in hunc finem calcem & cæmentum præpararet, S. Senanus in visione cuidam villico, nomine Senanino O-Hettromain, apparens iussit vt iuxta domum filiæ Y-bhmachain profundius fodiat, tantum ibi calcis reperturus, quantum ad ecclesiæ reædificationem sufficiat. Monitis ille paret, calcemque, vt promittebatur, sufficientem reperit, eaque ita postea ad fabricam vtebantur, vt quantumuis inde in vsum fabricæ auferrent, remanens tamen moles sine decremento appareret.

[56] Huius mirabiliter inuentæ calcis mirabilis postea extitit virtus in præsentanea tam hominum quam pecorum morbidorum curatione: [miræ deinceps contra morbos virtutis.] quæ, vt alia omittamus, facile constat curatione vnius hœdi, quem dorso & pedibus confractis habens quædam mulier prædictæ ecclesiæ vicina, in altam calcis proiecit fornacem, iureiurando affirmans & dicens, in fide mea inde non ascendes, priusquam in te S. Senani conspiciatur virtus. Res mira! relicto ista nocte ibi hœdo, mane reuersa, reperit hœdum dorso & pedibus plene restitutis, & vberibus lacte plenis: quod quidem lac postea contra omne morbi genus ita valebat, quod istarum partium Principibus & Præsulibus oblatum, instar magni muneris habebatur.

[57] Quodam alio tempore Donatus, Donaldi filius, qui in regione de Corco-bhaskind dominabatur, [Ecclesias S. Senani depopulatur Donatus] sathana instigante, ad deprædandas ecclesias Sancti Senani & armenta a villicis violenta manu auferenda perrexit. Deprædatis ecclesiis de Kill-nacallige, Kill-caritain & Ros-anaircheil, Vicarius S. Senani & aliarum ecclesiarum ceterique Clerici istius regionis, eductis in processione omnibus suis Reliquijs solemniter procedentes, adierunt Donatum; allegantesque locorum sacrorum immunitatem petunt, vt ablata restituat, idque si nollet, [excommunicatione contempta,] Dei, S. Senani, aliorumque Sanctorum, quorum sepultura & Reliquijs istæ ecclesiæ consecratæ sunt, maledictionem incursurum minantur. At ille induratus omnia contempsit: in contemnentem autem illi ad gladium conuersi ecclesiæ, vna omnes cymbalis tintinnabulisque pulsis, prædictam maledictionem fulminarunt: qua temerarius inuasor primo quidem a sensibus alienatus, deinde tamen in impietate obstinatus, peior factus est. Eos enim omnes militum stipendiariorum, quibus in quantitate excessiua & sustentationem & stipendium soluere debebant, [& morte punitur cum suis;] onere perquam molesto ad medium vsque annum aggrauauit; in cuius fine cum vitulos saginatos in campum educeret, ipse eiusque fratres, qui prius iniurias & vim ecclesijs Dei & S. Senani inferendo coadiutores extiterant, cum omnibus prædictis stipendiarijs militibus simul occubuere, & solus euasit Bernardus, qui fratribus in iniuria ecclesijs illata, non erat cooperatus.

[58] [vti & alius violato loci sacri iure:] Alia quadam vice Mathgamanius alijs Matthæus, filius Domnaldi filij Murcherthacij, violenta manu accessit ad abducenda quædam armenta sacro S. Senani refugio commendata: & cum Vicarium S. Senani & istius loci incolas ad resistendum violentiæ obuios haberet, duabus ipse sagittis ipsum petendo conatus est Vicarium extinguere; quæ tamen vestes eius leuiter tactas non penetrarunt. His visis, furibundus in boues insilit, bouem mactat; quam antequam ipse vel socij ex integro absumerent, lethali morbo correptus, mox interijt.

[59] Quodam alio tempore nefarij quidam prædones territorium S. Senani ingressi, [idem ausi alij] vnam ex cuiusdam venerabilis Presbyteri, cognomento Hua-Riginn, armentis vaccam furto abstulerunt; quam ad longinquam quamdam paludem mactantes, ipsius pellem cum incluso vitulo in paludis profunda fouea absconderunt. De vacca perdita sub pœna incurrendæ maledictionis S. Senani fit publica diu, sed frustra, inquisitio. Prædones post mensem integrum redeuntes ad foueam, pellem extrahunt, & ex pelle vitulum; sed viuum, [miraculo mouentur ad pœnitentiam.] & tres altos boatus edentem. Illi miraculo & stupore correpti, culpam agnoscunt; ad Presbyterum reuertuntur; commissum crimen miraculo proditum fatentur; emendationem & satisfactionem promittūt k.

[60] [Struendæ ecclesiæ lapides mirabiliter suppeditati.] Coacto quadam vice Clericorum concilio apud ecclesiam S. Senani, inter cetera decretum fuit capellam Virgini Matri esse erigendam: sed difficultate oborta, quod lapides, qui expolirentur, aut pro calce conficiēda idonei essent, deficerent, perplexi eo die recesserunt. Sequēti autē die vnus e Clericis exiens, reperit prope ecclesiam lapides aptissimos ad totum sacrum ædificium perficiendum. Hæc ex multis pauca per S. Senanum post mortem patrata miracula sufficiant.

[Annotata]

a De ea ex patriis fastis acturum se promittit Colganus ad XVIII Iulij.

b Hanc hodie Kill-na-caillech. I cellam Sanctimonialium appellari Colganus existimat, non procul ab Inis-cataigh in Corcobaskind sitam, estq; fortassis ea, quæ infra num. 53 in miraculis septimo vel octauo a morte seculo patratis nominatur Kill-callige.

c Eæ fortassis, inquit idem, quæ apud Ængussium l. 3. cap. 3 Filiæ Natei vocantur.

d Simile de Sācto Patricio per dies duodecim narrant Vitæ Acta.

e In Martyrologio Tamlactensi & Germani forte Deuren dictus ad VI Octobris.

f Hodie corrupto vocabulo Inis-lua dicitur, teste Colgano, in Sinnenno fluuio inter Lumricam & Inis-cathaig iacens: quod autem qui hic nominatur Moronocus, Sanctus sit, idemq; cum Moronoco Abbate de Samhraidh, de quo Martyrologia ad XXII Iulij, non habeo cur asseram: multoque minus de Cuta Presbytero quod idem sit cum S. Cuiteo, a quo ecclesia de Kill-chaido in Tuamoniæ finibus nuncupata inuenitur.

g Videtur Colgano is esse posse de quo Hibernici Fasti ad XVI Maij, XIX Febr aut VI Martij.

h Non est hic Theodoricus ille Magnus (inquit Colganus in notis) ex Thadæo filio, Briani Regis Hiberniæ famosissimi nepos, qui prius Mumoniæ, & postea Hiberniæ principatum aliquot annis tenuit, obiitque Kinn-coradiæ in Tuamonia in deuotionis & patientiæ lacrymis anno 1086: sed alius posterior ex prioris semine, filius Thadæi, filij Cornelij, filij Donati Carbrech, vt indicant tum vtriusque gesta tum Codex Hibernicus vitæ S. Senani, qui Thadæum eius patrem vocat filium Donati Carbrech. seu rectius forte, ex Cornelio filio nepotem eiusdem, vt alij tradunt historici.

i Annales Hiberniæ apud Cambdenum reserunt mortem Richardi de Clara Glouerniæ Comitis ad annum MCCLXII.

k Plus verisimilitudinis habet idem, vt videtur, casus ab Alberto relatus in hunc modum: Quidam ex Iniskarhensi insula abactam vaccam occiderat salieratque: cuius carnes, quantocumque subiecto igne, cum nullatenus percoqui posse abactor videret; pœnitentia ductus, a Deo culpæ veniam postulauit, restituens villico pretium mactatæ bouis: cui omnino simile miraculum aliud eadem in materia in alterius villici fauorem est patratum.

APPENDIX
ex Alberto le Grand de SS. Armoricis.

Senanus Episcopus & Abbas in Hibernia (S.)

EX MSS. HIBERN.

[61] [Fons S. Senani,] Est in eadem Insula S. Senani fons, Mumonijs Tuamonijsque omnibus magno in pretio habitus & veneratione; potissimum Limmericensibus mercatoribus, qui per Sinanni fluminis æstuaria versus Oceanum descendentes, si vento destituantur idoneo, excensione ad insulam facta peregrinantium in morem sistunt se Sancto, haustamque in eius nomine aquam deferunt in naues, & frequenti docti experientia haudquaquam ambigunt, quin Sancti huius intercedentibus meritis intra horarum viginti quatuor spatium optatis ventis sint prouehendi.

[62] Ex eiusdem Sancti Præsulis sepulcro calculi educuntur, [& lapilli e sepulcro accepti.] pallido, qualis oliuarum est, tincti virore, & sacrarum instar Reliquiarum habentur; quos quæ proluerit aqua, in potu sumpta, a peste alijsque contagio nocentibus morbis creditur præseruare. Ijdem cum fiducia religiosa gestati, quam præsenti sint in naufragijs præsidio, postremis hisce annis experimentum fecit mercator quidam, cuius nauem alto in mari cum subitus turbo euertisset, ipse Sancti (cuius sacros lapillos secum habebat) inuocato nomine, ad littus incolumem se propelli sensit; quamuis ad manum haberet nihil cui innixus mortem se euasurum speraret. Alias quoque iam dictus mercator fratrem suum viæ comitem habens, etiam ipsum tam potenti amuleto præ munitum, naufragium fecit tempestate oborta; a quo vterque saluus euasit, submersis nouem socijs, quibus curæ non fuerat sibi de eiusmodi subsidio prouidere.

[63] Recentis omnino memoriæ est, quod accidit sub Elisabetha, [Sub Elisabetha missus, qui cogeret Papæ primatum eiurare,] Henrici VIII filia; quæ repressis Onello atque Odonello rebellibus, cum suam in potestatem Hiberniæ insulam redegisset, exterminandæ penitus religioni Catholicæ intenta sedibus suis Episcopos expulit, eorumque in locum substituit alios hæretici schismatis defensores, quos inter Limericensi ecclesiæ Bernardulus quidam destinatur, sic dictus a mensura corporis infra communem enormiter pusilli. Hic ergo Pseudo-episcopus dum nouam diœcesim visitans circuit, in insulam quoque Inis-cathensem decreuerat nauigare, coacturus indigenas Apostolicæ Sedis eiurare primatum, & supremam Reginæ, etiam in Ecclesiæ regimine, agnoscere potestatem. Verum auditis eorum exemplis, qui sacras Senano terras præsumpserant violare, satis habuit e suis ministris primarium aliquem cum socio inferioris ordinis destinare, qui Reginæ mandata exequeretur. Traijcit ille militari stipatus satellitio, & voce præconia iubet enuntiari, adsint omnes in crastinum in templo Deiparæ Maiestatis Regiæ audituri facturique imperia. Conueniunt prius quam iubebantur omnes; sed pientissimæ matri sanctoque Patrono suo se suaque tradituri, cum magna precum feruentissimarum instantia, quas minime fuisse vanas declarauit euentus.

[64] [grauiter primum ab inuisibili Senano confligatur,] Nocte illa laute cœnatus minister decubuerat in lecto, iamque in somnum claudebat oculos; quando inuisibilis sibi Senani præsentiā persentiscere cœpit, ex inflictis pedo Episcopali verberibus corpori per cubile volutato. Exclamat continuo infelix, occidi se quiritans: exurgit hospes illatoque lumine, tam ipse, quam qui rem totam cœperat in somnis videre socius, & Domini clamoribus exciti satellites circumstetere miserum: nullamque solidis duabus horis, quibus est in hunc modum agitatus, opem ferre valuere. Ita membris omnibus contusum cum dimisisset Sanctus, quamuis lectum ipse dimittere eo die non posset, a proposito tamen exequendi postridie sacrilegij absistere noluit: nihil proficientibus primoribus insulæ, libere denuntiantibus præsentem hanc esse S. Senani vltionem, quam si vellet euadere, sub potenti vindicis manu humiliatus designati flagitij veniam mereretur precando. Sed surdo canebatur fabula; iurat ille, peieratque, neque ab ipsorum Sancto, neque a quocumque alio prohibendum se, quo minus die proximo ingressus ecclesiam Reginæ iussis faceret satis, atque Romanæ idololatriæ abominationes tota ex insula profligaret.

[65] Erat hoc contra stimulum calcitrare: adest sequenti iterum nocte Sanctus eo in cubiculo, [multo deinde grauius ab eodem conspicus habitus,] in quo alterum ipse æger lectum, alterum socius dormiturus premebat: & adest non velut antea inconspicuus; sed multo in lumine, Pontificio in habitu mythratus, dextera pedum gestans: mox lecti reducit vela: grauiq; ac seuera voce increpitans temerarium incredulumq; proreptum stratis solo allidit, neque prius desijt duplicare verbera, fodicare latera, ingerere vulnera, quam suo misere volutatus in sanguine, blasphemum propemodum spiritum exhalaret. Frustra ille clamoribus suscitare famulos, auxilium poscere: nec aperiri neque vi vlla confringi cubiculi ostia potuere. Qui vero in eodem iacebat cubiculo socius criminis pœnæq; spectator, cum similem sibi in momenta singula sortem metueret, ineptus erat subsidio adferendo. Ergo vt recessit Sanctus, reseratoque ostio patuit famulitio aditus ad iacentem, [misere expirat.] non iam amplius de commisso sibi sacrilegio cogitans; sed ab insula exire festinans, naui sese imponi mandat, quamprimum illuxisset cum suo comitatu Lymmericum reuehendum; vbi quarto a reditu suo die pertinacem in hæresi atque impœnitentia animam miser exhalauit: ceteris autem tantum suo infortunio terrorem incussit, vt exinde inuentus nemo sit, qui ab auita religione abducere insulæ Inis-cathensis habitatores conaretur.

DE S. FELICE EPISCOPO ANGLORVM ORIENTALIVM

ANNO DCLIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Felix Episcopus Anglorum Orientalium (S.)

BHL Number: 2859

§ I Evarijs Acta collecta. Veneratio. Translationes.

[1] In Heptarchia Anglo-Saxonica cœpit regnum Orientalium Anglorum circa annum Christi DLXXV, & continuit sub sua ditione prouincias Norfolciam, Suthfolciam, & Cantabrigiam cum insula Elij, [Anglorum Orientaliū Reges Pagani:] vti aduertit Spelmannus in suis Prolegomonis ad tomum primum Conciliorum Britanniæ. Harpsfeldius seculo 7. Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 15 initium regni statuit ad annum DLXI. Primus præfuit Rex Vuffa, a quo secundum Bedam lib. 2, Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 15, (vbi de his Regibus & Episcopatu S. Felicis agit) Reges Anglorum Orientalium Vuffingæ appellantur. Huic successit Tytilus filius, a quo prognatus Redwaldus, qui in Cantio sacramentis Christianæ fidei (verba sunt Bedæ) imbutus est, sed frustra. Nam rediens domum, ab vxore sua & a quibusdam peruersis Doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei deprauatus, habuit posteriora peiora prioribus: ita vt in morem antiquorum Samaritanorum & Christo seruire videretur & dijs, quibus antea seruiebat: atque in eodem fano & altare haberet ad sacrificium Christi, & arulam ad victimas dæmoniorum. Eo mortuo successit Earpwaldus filius alijs Carpwaldus, quando, vt ait Beda, tantam, vt ferunt, [tum Christiani Earpvvaldus an 632 baptizatus,] deuotionem Edwinus Rex Nordanhymbrorum erga cultum veritatis habuit, vt etiam Carpualdo persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem & Sacramenta Christi cum sua prouincia suscipere. Verum non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a viro Gentili, nomine Richberto, & exinde tribus annis prouincia in errore versata est. Fuisse Earpwaldum anno DCXXXII baptizatum, tradit Chronologus Anglo-Saxonicus.

[2] Hic status regni illius ante aduentum S. Felicis, quando accepit regnum Earpwaldi frater Sigbercht, [& Sigebertus:] vir per omnia Christianissimus ac doctissimus: qui viuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei Sacramentis imbutus est. Quorum participem, mox vbi regnare cœpit, totam suam prouinciam facere curauit. Hæc Beda. Addit Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Anglorum Pontificum, S. Felicem, [an ei in Gallia S. Felix familiaris?] Burgundum natione, Sigeberto in Gallia exulanti familiarem effectum, in Angliam cum eodem post mortem Earpwaldi venisse, illoque regnum prouinciæ sortito, Episcopum ordinatum animositati regiæ non defuisse. An Malmesburiensis ita explicarit Bedam, num alia monumenta habuerit, incertum. Beda ita narrat: Sigberthi studijs gloriosissime fauit Felix Episcopus, [in Angliā venit,] qui de Burgundiorum partibus, vbi ortus & ordinatus est, cum venisset ad Honorium Archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum, ad prædicandum verbum vitæ, præfatæ nationi Anglorum. Initium huius prædicationis refert ante indicatus Chronologus ad annum Christi DCXXXVI.

[3] Hæc de eius missione: quibus de fructu eius ista addit Beda: Nec vota ipsorum incassum cecidere, [conuertit Anglos Orientales:] quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam, iuxta sui nominis Sacramentum a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem & opera iustitiæ ac perpetuæ felicitatis dona perduxit: accepitque Sedem Episcopatus in ciuitate Dummoc: & cum decem & octo annos eidem prouinciæ Pontificali regimine præfuisset, ibidem in pace vitam finiuit. Hactenus Beda. Quæ inde descripta tradunt VVigorniensis ad annum DCXXXVI, VVestmonasteriensis ad annum DCXXXII, cum de Earpwaldi baptismo egisset.

[4] Malmesburiensis loco supra indicato ista addit: Scholas quoque litterarum opportunis locis instituens, [scholas erigit,] barbariem gentis sensim comitate Latina informabat. Harpsfeldius loco supra indicato de Rege Sigeberto agens, ista illi attribuit. Inter præclara, inquit, & egregia eius decora & hoc ponitur, quod litterarum, quas in Gallia florere senserat, curam magnam suscepit, institutis apud suos scholis, quibus adolescentes ad liberalem ingenij cultum capessendum ingenue educarentur. Huius beneficium est Cantabrigiensis academia. Huic tanto litterarum patrono omnes Angli obnoxij sunt atque illi præcipue, [an Cantabrigiæ?] qui in illa se academia litterarios progressus fecisse cognorunt. Cambdenus in Icenis & Comitatu Cantabrigiensi ex Historia huius vrbis scribit id factum esse anno Christi DCXXX, cui numero addi debent anni VI aut plures. Regi Sigeberto in hac re strenuum cooperatorem, & forsan primum auctorem, fuisse S. Felicem censemus.

[5] [veneratur S. Aidanū.] Beda lib. 3 cap. 25 agit de quæstione mota de tempore Paschæ aduersus eos, qui de Scotia venerant, & ista interserit: Hæc dissonantia Paschalis obseruantiæ, viuente Aidano, primo Episcopo Lindisfarnensi, patienter ab omnibus tolerabatur: quia etsi Pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit: opera tamen fidei, pietatis & dilectionis iuxta morem omnibus Sanctis consuetum, diligenter exequi curauit. Vnde ab omnibus, etiam his, qui de Pascha aliter sentiebant, merito diligebatur, non solum a mediocribus, verum ab ipsis quoque Episcopis Honorio Cantuariorum & Felice Orientalium Anglorum venerationi habitus est. Coluntur S. Aidanus XXXI Augusti & S. Honorius XXX Septembris. De controuersia Paschali egimus XVIII Februarij ad Vitam S. Colmanni.

[6] [Domvvici Sede Episcopali moritur anno 654.] Sedes Episcopalis ab illo erecta fuit in vrbe maritima prouinciæ Suffolciæ, quam Beda more Saxonico Dummac, alij passim Dumwich appellant, in qua, inquit Malmesburiensis, decursa vitæ meta post septemdecim annos Episcopatus sepultus est. At Beda decem & octo annos statuit, qui si numerentur ab anno DCXXXVI, dicendus est vixisse vsque ad annum DCLIV. Successerunt illi continuata serie Episcopi, Thomas, Bonifacius alijs Bregilsus, tum Bisi, qui aduerso morbo duobus locum dedit. [Sedes diuisa,] Rexerunt ergo duo Episcopi, quorum vnus sedebat apud Dommac, alter apud Helmaham in Nortfolcia supra Noruicum in regiuncula Laundichena. Fuit postmodum vtraque Sedes propter incursiones Danorum suo Præsule destituta, ac postmodum vnicus iterum præfuit Sede Helmahæ alijs Elmhamæ restituta, quæ inde primo Thet-fordiam in confinijs Nortfolciæ & Suffolciæ sitam, postmodum Norwicum translata est. Permansit cultus S. Felicis cum Sede etiam translatus. Hinc in Martyrologio Vsuardi, quod manu exaratum olim & plurimis Sanctorum Anglorum nominibus auctum, [translata Thet-Fordiam & Norvvicū,] reperimus Romæ in celebri Ducis Altempsij bibliotheca, adscribitur ad hunc VIII Martij: Nordwico festum S. Felicis Confessoris, qui concionator & Episcopus Anglorum Orientalium fuit.

[7] Malmesburiensis asserit corpus e sede sua Domuc fuisse translatum apud Seham, quæ est villa iuxta stagnum, [corpus trāslatum in Seham,] quod volentibus ire in Elij quondam periculosum nauibus, nunc facta via per palustre arundinetum transitur pedibus. Sunt ibi adhuc indicia dirutæ & incensæ a Danis ecclesiæ, quæ ibi habitatores pariter exustos ruinis operuit suis. Corpus vero Sancti multo post quæsitum & repertum in Ramesiensi cœnobio humatum est. Hæc Malmesburiensis. Extat etiamnum Soham pagus, a quo lacus Sohamiensis ibidem suum nomen sortitur. De vicino monasterio Eliensi egimus XIII Februarij ad Vitam S. Ermenildæ ibidem Abbatissæ, pluribus acturi VIII Iulij ad Vitam S. Etheldredæ, eius loci fundatricis, Abbatissæ & Patronæ. Inter hoc monasterium & Petroburgense iacet Ramesiense, quod collatis ab Ailwino Comite possessionibus extruxit S. Oswaldus Archiepiscopus Eboracensis, vti testantur eius Acta a nobis ad XXVIII Februarij illustrata. Huius monasterij situs, origo, progressus videri possunt in Monastico Anglicano a pagina 231, vsque ad paginam 242, quæ omnia ex Registro monasterij desumpta sunt: vbi pag. 240 in Catalogo Abbatum dicitur: Ethelstanus succepit abbatiam anno MXX … Tempore istius Abbatis Ethericus Episcopus Dorcastriæ S. Felicem de Seham vsque Ramesiam cum honore fecit transferri, [dein anno 1026 Ramesiam,] scilicet anno MXXVI. Et in libello de anniuersarijs in ecclesia Ramesiensi obseruatis legitur: Idibus Nouembris obijt Knuto Rex, qui dedit nobis S. Felicem. At VVestmonasteriensis, [dono Cnutonis Regis,] Dunelmensis, Houedenus alijque asserunt Knutonem siue Canutum Regem obijsse pridie Idus Septembris feria quarta anno MXXXV. Idem Rex Cnuto (verba sunt VVestmonasteriensis) anno MXXIII corpus B. Elphegi Archiepiscopi Londini apud S. Paulum tumulatum, proprijs manibus inde leuauit & ad ecclesiam Cantuariensem transferri, & ibidem illud debita fecit veneratione sepeliri. At votum eius de transferendo corpore S. Mildredæ ad monasterium S. Augustini Anglorum Apostoli explicat Guillielmus Thorne eiusdem monasterij monachus in Chronico, cap. 24. Equibus Regis huius pietas erga Sanctorum reliquias manifesta redditur. At qui Translationi S. Felicis præfuit Ethericus Episcopus Dorcastriæ, traditur in eodem Ramesiensi cœnobio postmodum sepultus. Est autem Dorcastria siue Dorcestra in Comitatu Oxoniensi, [per Ethericum Ep. Dorcastrēsem.] ad confluentiam Tamæ & Isis fluuiorum, e quibus Tamesis nobilissimus Angliæ fluuius exortus est. Sedes ea fuit Episcoporum Lindisfarorum, cui post Ethericum præfuerunt Ednodus & VVlfinus, post quos Remigius ex monacho Fiscanēsi in Normannia factus Episcopus, Sedem Lincolniam transtulit. At post Ethelstanum fuerunt Abbates Ramefienses Alfwinus, Aielsinus & Herebertus: qui dein creatus Episcopus Anglorum Orientalium Sedem de Elmham vsque Norwicum transtulit: a quo venerationem S. Felicis in Ecclesia Norwicensi, de qua supra actum, plurimum promotam aut innouatam fuisse opinamur.

[8] Nomen S. Felicis ad hunc VIII Martij est varijs Martyrologijs inscriptum, ac primo MS. Altempsiano Romæ adseruato, [Nomen in sacris Fastis.] in qua etiam traditur corpus Ramesiam translatum. Hermannus Greuen & Ioannes Molanus adiunxerunt Vsuardo a se aucto. Canisius etiam & Galesinius eius meminerunt: post quos Baronius in hodierno Romano eum hoc elogio exornauit: In Anglia S. Felicis, qui Orientales Anglos ad fidem conuertit. Hieronymus Porterus in Vitis magis illustrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ eiusdem Acta Anglice ex Beda Malmesburiensi & Harpsfeldio edidit, quæ contractius referuntur in Martyrologio Anglicano VVilsoni, & Gallicano Saussaij. Demum depositio S. Felicis refertur in Calendario Enchiridij Ecclesiæ Sarisburiensis anno MDXXXIII excusi.

§ II. VITÆ EPITOME Ex Noua Legenda Capgrauij.

[9] Historiographus gentis Anglorum Beda venerabilis Sacerdos mentionem memoria dignam de S. Felice Episcopo facit. [S. Felix vir doctus & suauis:] Indecens quippe esset, vt tam sancti viri opinionem silentio transire debuisset. Fuit enim admodum doctus, & quæ docuit, bonis operibus assidue executus est. Cum omni dulcedinis suauitate, quæ docebat, proferre solebat: vt eo leuius iugo Christi suos auditores posset subiugare. Erat enim ortus & educatus atque apicis Pontificalis infula sublimatus in Burgundiæ partibus, & Domino ducente ad Angliæ partes tempore Honorij Papæ & Honorij Archiepiscopi Cantuariæ peruenit. Cum enim in terra sua nullius commotus turbine, plurima mundi pompa circumuallatus esset; hæc omnia mundana cum propria patria, diuino fragrans amore, postponens dereliquit. [zelo animarum accensus,] Nam vulgante fama cognouit, plurimam gentis Anglorum partem adhuc paganismo subditam, nimio idcirco desiderio hanc adire anhelabat, vt in ea aliquem iustitiæ fructum acquirere posset. Mari enim prospere transcurso, ad Honorij Archiepiscopi præsentiam incolumis peruenit. Cumque eum cum omni caritatis officio excepisset, [Angliam petijt.] & multa sibi inuicem, quæ Dei sunt, conferrent; Felix tandem secreta sui propositi & affectum voluntatis suæ denudauit. Quo cognito, pro tanti viri desiderio ac sponsione, qua se perseuerare in prædicatione promisit, magno gaudio repletus est.

[10] Adijt ergo quasi audacissimus præliator campum certaminis, de hoste inuisibili triumphaturus, [Orientales Anglos cōuertit ad fidem,] & mitis vt agnus lupinæ genti se immersit: lupinæ, inquam, quia necdum agnino vellere circumamicta, totamque breui prouinciam Orientalium Anglorum ad fidem conuertit. Regno itaque Orientalium Anglorum post Erpwaldum successorem Redwaldi frater eius Sigbertus præfuit, homo bonus ac religiosus: qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redwaldi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, & sic patriam redijt. Vbi vero potitus est regno, mox ea, quæ in Gallia bene disposita viderat, imitari cupiens, instituit scholam, in qua pueri litteris erudirentur, iuuante S. Felice Episcopo, quem de Cantia acceperat. Verum dum adhuc Sigbertus regni infulas teneret, [& Regem ad monasticam vitam:] crebro S. Felicis monitu intantum regni cælestis amator factus est, vt relicto regno, monasterium, quod sibi fecerat, accepta tonsura, Christo militaturus intraret. De martyrio vero eiusdem Regis in vita S. Fursæi habetur.

[11] [moritur,] Accepit autem S. Felix Sedem Episcopatus in ciuitate Dommok, & cum decem & septem annis eidem prouinciæ præfuisset, octauo Idus Martij plenus bonis operibus in pace quieuit, [transfertur Sehamum,] & in eodem loco sepeliri meruit. Euoluto autem aliquo tempore, sanctissimum eius corpus magno cum honore ad regiam eximiamque villam de Seham transfertur, & in ecclesia, quam viuens lapidea structura Domino construxerat, reconditur. Non minima namque congregatio monachorum sub Abbate regulariter degentium tunc ibi floruit, qui postea a nefando duce Inguar prouinciam illam vastante, trucidantur. [& Rameseiam,] Tempore quoque Canuti Regis Abbas Rameseiæ Ethelstanus ossa S. Felicis cum magno honore ad ecclesiam suam transtulit, vbi vsque in hodiernum diem Christo donante quiescit.

[12] Hæc Vitæ Epitome. Cui addit Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ S. Sigebertum a S. Felice in Gallia fuisse baptizatum, quod alibi non legimus. Huntindoniensis vtriusque & Regis & S. Felicis zelum coniungit lib. 3 Historiarum his verbis: [cooperatio Regis,] Sigbert Erpwaldi frater Christianissimus successit, ceteros Christianizans cum Felice Episcopo, quem de Burgundia ortum miserat illuc Honorius Episcopus ad prædicandum: At lib. 2 conuersionem totius prouinciæ indicat: Conuersus est, inquit, Sigbert frater & successor Erpwaldi per Felicem Episcopum, & tota gens Orientalium Anglorum. Accessit adiutor S. Fursæus, [& S. Fursæi.] qui (verba Bedæ sunt lib. 3 cap. 19) cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a Rege præfato Sigeberto, & solitum sibi opus Euangelizandi exequens, multos & exemplo virtutis & incitamento sermonis, vel incredulos ad Christum conuertit, vel etiam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit. Reliqua Regis Sigeberti acta suo tempore indicabuntur. Inscriptus est Martyrologio Gallicano VII Augusti, Anglicano XXVII Decembris. De S. Fursæo late egimus XVI Ianuarij.

DE S. IVLIANO EPISCOPO TOLETANO IN HISPANIA

AN. DCXC.

Commentarius præuius.

Iulianus Episcopus Toletanus in Hispania (S.)

§ I S. Iuliani cultus, ætas, Acta.

[1] Sanctum Iulianum eius quæ Toleti est Metropolitanæ Sedis Episcopum (nam Archiepiscopi nomen tota illius temporibus adhuc ignorabat Hispania, vt luculenter probat ingens Hispanicorum conciliorum volumen, [Nomen inscriptum Martyrologijs pridie Nonas:] quorum singulis vnus aut plures Metropolitani subscripsere) Pridie Nonas Martij mortuum esse scripsit is, qui Siseberto intra triennium amoto, tenuit locum Iuliani Felix: ad eumq; diem memoriam eius faciunt omnia ante Baronium Martyrologia, tam manu exarata quam excusa typis, quotquot illius nomen, propter eximiæ doctrinæ opera toto Christiano orbe notißimum, in sacros fastos retulere, Vsuardus, Maurolycus, Galesinius alijque; quibus adde perantiqua Caßinensis ac Vallicellanæ Bibliothecarum MSS. & Kalendarium Ecclesiæ Cartaginensis apud Tamayum. At Romanum Martyrologium, prout illud a Cardinali Baronio recognitum auctumq; habemus, ad VIII Martij, de eo agens: Toleti, inquit, in Hispania depositio B. Iuliani Episcopi & Confessoris sanctitate & doctrina celeberrimi. Famosissimum apud eiusdem loci incolas fuisse, scripserat Vsuardus: multæ apud incolas famæ, Maurolycus.

[2] Placuit autem nobis Romanum Martyrologium sequi, quia Ecclesia Toletana, [festum Toleti postridie Nonas:] ad quam eius cultus potißimum spectat, annuam festi celebritatem octaua Martij die celebrat, quemadmodum testantur Ecclesiæ illius Calendaria noua atque antiqua omnia, Missalia, Breuiaria: & quidem ad designandum solennissimū, quo peragi debeat ritum, additur in Mixt-Arabico, sex capparum esse festum. Imo hæc ipsa Ecclesiæ Toletanæ consuetudo facit, vt suspicemur vel ipsum Felicem vel eius librarios non sponte, sed calami exerrantis vitio, scripsisse, Pridie Nonas Martij, vbi postridie scribi debuerat; indeque in externarum Ecclesiarum Martyrologia fluxisse errorem, potius quam in Ecclesia Toletana: quæ prius S. Iuliani festum colendum assumpserat, quam aliquid de ipso Felix scriberet. Ecclesia autem Placentina (vt auctor est Io: Tamayus de Salazar in S. Epitacio) Iulianum hunc colit XIV Februarij, [Placentiæ 14 Febr.] sub Officio communi & hac oratione: Domine Deus noster, dirige actus nostros in beneplacito tuo, & præsta, vt intercedente beato Confessore tuo atq; Pontifice Iuliano, ad æternæ vitæ patriam feliciter perueniamus.

[3] Acta illius ex Felice sic transcripsit Tamayus, vt præter epigrammata quædam sepulcralia S. Gudilani Archidiacono Toletano, [Acta interpolata a Tamayo,] carissimo socio; Wambano, Regi sancto: Quirico decessori posita (quæ Iuliani esse merito negari poterit) alia quoque interserat quædam, auctoribus non satis probatis nixa: quale est illud ex Luitprandi Chronico num. 134: quod Eruigij Regis, XV mensis Octobris votis omnium Palatinorum electi, coronatio & inunctio, in sequentem Dominicam diem dilata, facta sit a Iuliano tunc adhuc Archipresbytero vel Archidiacono: nam Quiricus vel morte præuentus, vel ægrotus, vt communiter dicitur, vel Archiepiscopatu Toletano abiens, propter scelus & imposturam Eruigij, cum Wambane monasterium petijt; vbi cum Rege reliquum vitæ laudabiliter confecit, inquit apud Higueram qualiscumque Landfrancus; cui male succenturiatus Iulianus Petri: XX die Nouembris S. Quiricus Pontifex Toletanus moritur … posuit sepulcrale carmen Iulianus. Hic S. Quiricus post mortem gloriosi Regis Wambæ (dixisset abdicationem si potuisset consequenter mentiri: nam fere superuixisse in monasterio dicitur quamdiu Eruigius in regno) tædio & morbo confectus, fecerat consecrari in Episcopum Toletanum & coadiutorem suum, Archidiaconum Toletanæ Ecclesiæ Iulianum.

[4] Similiter ex Landfranco sumpsit Tamayus, quod Æra DCCXIX, Christi anno DCLXXXI, VIII Kalendas Ianuarij in æde S. Mariæ Toletanæ Maioris sanctus vir Iulianus, iam factus Presbyter, præsentibus omnibus suis nouemdecim Metropolis Episcopis, Palatinis & Flauio Eruigio Rege, consecratur: id est, ipso die Natalis Domini anno DCLXXX, inquit Hieronymus de la Higuera in suis ad Luitprandum commentarijs; quem consequens foret anni initium a festo Dominicæ natiuitatis vel eius peruigilio accipere, prout in multis Ecclesijs fuisse vsitatum probant innumera MSS. Martyrologia, ab octauo vel nono ante Kalendas Ianuarij die inchoata. Addit denique ex Landfranco Tamayus, quod Iulianus sedit in Patriarchali solio annos X menses II dies IX: [nobis merito suspecta,] decessit autem gloriosi Regis Egicani anno V.

[5] Hæc autem aliaque similia suspecta nobis merito sunt, quod inter se male cohæreant. Nam primo inter XXV Decembris anni DCLXXX ac VI Martij anni DCXC nouem dumtaxat anni mediant, atque vltra duos menses dies duodecim; deinde in anno DCLXXXVIII initium Regis Egicanis ponit ipsum Luitprandi chronicon num. 148. Dicit enim eo anno, primo ineunte Regis Egicanis, V Idus Maij habitam Toletanā Synodum XV: idque ipsum ex illius Synodi Actis constat, vnde sequeretur anno Egicanis III non V mortuum esse Iulianum. Suspecta quoque eadem additamenta sunt, quod discrepent ab temporum ratione, cum qua Iuliani huius elogium Felix illius successor concludit; ita namq; habet Felix, a Luitprando vel potius ab Higuera sub ementito Luitprandi nomine, mendose transcriptus: Sacerdotij dignitatem annis decem obtinuit, mense vno, diebus septem … annoque tertio Egicanis Principis, pridie Nonas Martij, Æra DCCXXVIII diem vitæ clausit extremum.

[6] Felicis autem testimonium, rem sub oculis suis gestam scribentis, maioris nobis merito est: præcipue cum ei Acta Concilij Toletani XII sic adstipulentur, vt Pseudo-luitprandi figmenta omnino euertant: est enim illud celebrari cœptum sub die V Iduum Ianuariarum anno primo Eruigij Regis … consummatum die octauo Kalendarum Februariarum, Æra DCCXIX, id est, [Iulianum initio anni 780 Episcopum factum,] anno Christi DCLXXXI: in cuius Concilij seßione prima ab Eruigio profertur instrumentum cessionis, qua Rex VVamba, suscepto monastico habitu, ius suum omne in Eruigium transfert: item informatio iam dicti Wambæ in nomine honorabilis & sanctissimi Fratris Iuliani, Toletanæ Sedis Episcopi, qua eum separauit pariter & instruxit, vt sub omni diligentia iam dictum Eruigium vngere deberet. Erat igitur Episcopus Iulianus antequam Rex ab eo vngeretur Eruigius: & erat ante Decembrem anni DCLXXX; siquidem mense Octobri illius anni inunctum esse Eruigium habet ipse Landfrancus; & quamuis id ipse non haberet, res tamen per se exigit, vt conuocatis ad Concilium Episcopis spatium aliquod detur.

[7] [annis 10, mense 1, diebus 7 sedisse,] Quamobrem ita statuimus, Quirico ante finem anni DCLXXIX vita functo Iulianum subrogatum consecratumque pridie vel postridie Kalend. Februariarum anni DCLXXX; defunctum pridie vel postridie Nonarum Martij DCXC: atque ita præcise illud omne tempus in Pontificatu egisse, quod Felix irrefragabilis testis describit: quem ego Felicem non tantum huius elogij, quo Iuliani Acta describuntur, auctorem fuisse existimo, vt vult Miræus: sed totius, vel pene totius supplementi, quod ad librum S. Isidori de viris illustribus post Hieronymum & Gennadium habemus sub nomine Ildephonsi editum a Miræo; [pertexuit Felix supplementum ad Isidorū,] ideo dumtaxat Ildephonsi nomen præserens, quia fuit ab eo inchoatum: nam vt dicitur in elogio: scripsit & alia multa Ildephonsus, quæ varijs rerum ac molestiarum occupationibus, aliqua cœpta, aliqua semiplena reliquit: inter quæ nisi fuisset hoc ipsum opusculum, fuisset haud dubie inter reliqua eius perfecta opera enumeratum ab auctore istius Elogij. Non igitur ad suam vsque personam opus illud Ildephonsus perduxit, vt vult Miræus (sic enim absolutum reliquisset) nec inchoatum Iulianus pertexuit, [a S. Ildefonso vix inchoatum] alioqui in exactißimo illo librorum a Iuliano scriptorum catalogo nequaquam Felici prætermittendum: sed rem aliquovsque promotam porro ad finem Felix perduxit.

[8] Eumdem Felicem ait Iulianus Petri in Chronico num. 363 scripsisse duodecim Vitas, quæ superadditæ sunt Chronico S. Ildefonsi; Chronicon inepte vocans, istud de quo egimus Isidori supplementum, & paucarum linearum elogia Vitas appellans: quæ dum Felicis esse nulla illius libelli syllaba facit probabile, grauiori nobis auctore est opus vt verosimile videatur. Præsedit Felix Concilio Toletano XVI, [Presedit concilijs Tolet: XVI & XVII.] anno Egicanis VI, Æra DCCXXXI, VI Nonarum Maiarum conuocato; & probabiliter etiam XVII, quod anno sequenti sub die V Idus Nouembris conuenit: quamuis deficientes eius Concilij Actis subscriptiones id nobis non testentur. Quo autem anno morte sua vacuam Gunderico successori, sub quo habita XVIII synodus, Sedem reliquerit; non ausim ex solius Landfranci siue Higueræ, annum DCC statuentis, testimonio definire.

§ II Concilia Toletana sub Iuliano habita, doctrina probata.

[9] [Concilia celebrata a S. Iuliano.] Porro laudabilis illius studij, quo regni atque Ecclesiæ rebus Conciliorum conuocatione prospiciebat Felix, exemplum tum ab alijs decessoribus suis tum a S. Iuliano illustre habuit; sub quo, intra decennij spatium Gothiæ Hispanicæ Gallicæque Episcopi tertio Toletum conuenere & duodecimum, decimumtertium, decimumquintum Concilium celebrauere: quibus accedit decimum quartum solius Prouinciæ Carthaginensis. Acta Garsias Loyasa Toletanæ Ecclesiæ ex Canonico Episcopus, Philippi III Regis Hispaniarum magister, summa accuratione & studio ex plurium MSS. codicum fide edidit: in quibus Concilijs quoniam tractata sunt quædam sanam Iuliani nostri doctrinam concernentia, eaque confuse admodum a Loiasa, [Synodi VI Acta in Hispaniam mitrit Leo Papa] Tamaio alijsq; explicata, iuuat eorum seriem paucis explicare. Ad coërcendam Monothelitarum gliscentem in Oriente hæresim coacta sub Agathone Papa Constantinopoli fuerat sexta Oecumenica synodus; cuius Acta per Romani Præsulis baiulum ad se aduecta esse, testantur Consilij Toletani XIV Patres, Eruigij Principis anno quinto, Æra DCCXXII, [cum litteris:] id est, anno Christi DCLXXXIV coacti: cum quibus etiam gestis, Leonis quoque antiquæ Romæ Pontificis inuitatoria epistolaris gratiæ consulta suscepisse se fatentur; per quæ omnis ordo gestorum, gestaque ordinum dilucide, vt acta sunt, nostris, inquiunt, sensibus patuerunt: in cuius etiam gratioso epistolæ tractu ad hoc omnes Præsules Hispaniæ inuitati sunt, vt prædicta Synodalia instituta, quæ miserat, nostri etiam vigoris manerent auctoritate suffulta, omnibusque per nos sub regno Hispaniæ patescerent diuulganda.

[10] [quibus Apologeticū reponit Iulianus,] Sed cum recens a Generali, id est, nationis totius Concilio (XIII videlicet, anno immediate præcedenti celebrato, sub die pridie Nonas Nouembris) digressos Episcopos impoßibile esset ita subito colligi, maxime per hyemem, excusant sese, quod satis habuerint illo tempore, apologeticæ defensionis responsis satisfacientes Romano Pontifici, ea ipsa gesta firmare, suæque fidei sensum purissima verborum enodatione depromere… Quæ cum fuerint Romanis partibus per legatos Hispaniæ destinata, id nunc restare dicunt, vt ex hac Prouinciali Synodo omnibus Hispaniæ Prouinciis innotescat, quid Roma acceperint, quid acceptis responderint, in ordine ad generale Conciliū in causa fidei iuxta Canonum decreta celebrandum: prout factum Æra DCCXXVI, Christi anno DCLXXXVIII, primo Egicanis Regis, in eo Concilio quod inter Toletana decimum quintum numeratur.

Ad Iulianum igitur, post solutum Concilium XIII, Synodalia, quæ diximus, Acta cum Leonis Papæ litteris peruenerant, quibus ille reposuit Apologeticæ defensionis responsum, quod in Synodo XIV Prouinciali oblatum probatumque, illius Actis summatim inseritur, cum omnibus Hispaniæ Prouinciis communicandum & synodica iterū exanimatione decoquendum.

[11] Patent hæc ex Actis Conciliorum: sed ad quem directas fuisse dicemus Leonis Epistolas? [ad quem directa litteræ,] ex MS. Codice membranaceo cœnobij S. Ioannis Regij Toletani tres epistolæ sub Leonis nomine proferuntur a Loiasa, prima Hispaniæ Episcopis, secunda Quirico Episcopo (videlicet tamquam Hispaniæ totius Primati) tertia Simplicio Comiti inscripta: sed, vt recte obseruat Baronius, inter viginti quinque Comites Palatinos, qui concilio XIII, & Septemdecim, qui XV subscripsere, nemo vnus isto nomine inuenitur: Quiricus, non quidem septennio antequam Pontifex crearetur Leo (quod Baronio per memoriæ lapsum excidit) sed triennio fere integro excesserat e viuis: cui autem credibile videri poterit Romanæ curiæ per tempus adeo diuturnum ignotam eius mortem fuisse?

[12] [diuersæ ab iis, quæ extant apud Loiasam:] Merito igitur Eminentißimus scriptor Ecclesiasticorum Annalium supposititias esse censuit epistolas a Loiasa vulgatas, quem merito etiam miraremur, post Hispanica Concilia tam accurate collecta, in Chronologico eorum indice Toletanum XII, anno Christi DCLXXXI factum ex euidenti veritate constituisse, nec tamen hunc indiculum suum contulisse cum Romanorum Pontificum chronologia, antequam scriberet in notis ad Concilium XIV, Quiricum adhuc fuisse Toletanum Antistitem, cum in Hispaniam proficisceretur Petrus Regionarius, anno videlicet LXXXIII vel IV, e quibus menses decem dumtaxat Pontificatum Leo tenuit. Sed qui tam sui obliuisci potuit, vt scriberet in Chronologico Pontificum Toletanorum catalogo, S. Ildefonsum scripsisse vitam Quirici Episcopi; decessorem nempe successoris, immediate ab ipsomet in eodem catalogo nominati, eum quis miretur in conciliandis temporibus adeo turpiter hallucinari?

[13] [iis priuatim alias credibile est iunxisse Benedictum] Quod ad Benedicti epistolas pertinet, pariter a Loiasa prolatas; eas, nisi essent ex eodem Codice descriptæ vnde priores, nihil est quod facere eas poßit de falsitate suspectas, nō tituli insolentia, quo se Benedictus Presbyterum dumtaxat, & in Dei nomine Electum Sanctæ Sedis Apostolicæ scribit: cum enim electio XX die Augusti facta sit, nec ante Imperatoris confirmationem electus a Clero Romano Pontifex iis temporibus ordinaretur, credibile est, destinatum a Leone in Hispaniam nuntium, sed eius morte superueniente retardatum, statim post factam electionem expeditum fuisse a Benedicto, priusquam Constantini Diuales allatæ essent; quibus non tantum electio facta confirmabatur, sed insuper concedebatur, vt persona, quæ electa fuisset in Sedem Apostolicam, e vestigio absque tarditate Pontifex ordinaretur; vt est apud Anastasium Bibliothecarium. Certe allatas esse Leonis litteras Actaq; Synodalia post solutam Synodum nationalem constat; constat item responsum Apologeticum Petro Regionario datum fuisse, ad quem est prima Benedicti Epistola, monentis vt officium pietatis assumptum vigilantia atque solertia condecorans festinet perficere; eumdemque eodem, quo peruenit, autumno remeasse in patriam cogit credere Conciliū Prouinciale, coactum XIV Nouembris anni DCLXXXIV; quod meminit responsionis missæ Romam, antequam ipsum conueniret, prout superius vidimus. Potuit idem Petrus ad Eruigium Regem eam, quæ extat, epistolam attulisse: nec tamen meminisse illius iam dictum concilium debuit, cum non fuerit ad se directa; nec omnino ipsius Benedicti mentionem facere, cum veniret Petrus cum litteris & ex commißione Leonis demortui, & Benedictus necdum consecratus nihil Pontificia auctoritate ad quemquam mandasset.

[14] Istis igitur litteris in veritatis suæ posseßione relictis, redeo ad Iulianum, cuius illa prima Responsio fuit; quam Felix, scriptorum eius catalogum texens; vocat Apologeticum fidei, Benedicto Romanæ vrbis Papæ directū: In illo tamen libro responsionis fidei nostræ, [qui in responso Iuliani vnum,] inquit Iulianus, quē per Petrum Regionariū Romanæ Ecclesiæ miseramus, id primū capitulum iam dicto Papæ Benedicto incaute visum fuit a nobis positum, vbi nos secundum diuinam essentiam diximus: Voluntas genuit voluntatem, sicut & sapientia sapientiam. Quod vir ille (Petrus videlicet Regionarius) incuriosa lectionis transcursione præteriens, existimauit hæc ipsa nomina, id est, relatiuum, aut secundum comparationem humanæ mentis nos posuisse: & ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere iussus est, dicens: Naturali ordine cognouimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio & voluntas; & conuerti non, possunt vt dicatur: quia sicut verbum & voluntas de mente procedit, ita & mens de verbo aut voluntate: & ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici. Nos autem non secundum hanc comparationem humanæ mentis, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut & sapientia ex sapientia, hoc enim est Deo esse quod velle; hoc velle quod sapere: quod tamen de homine dici non potest &c.

[15] [alterumq; caput] Ad secundum quoque capitulum transeuntes, quo idem Papa incaute nos dixisse putauit, tres substantias in Christo Dei filio profiteri; sicut nos non pudebit quæ sunt vera defendere; ita forsitan quosdam pudebit quæ sunt vera ignorare: Quis enim nesciat vnumquemque hominem duabus constare substantiis, animæ scilicet & corporis?… quapropter natura diuina humanæ sociata naturæ possunt & tres propriæ, & duæ propriæ appellari substantiæ: sed aliud est cum per proprietatem totus homo exprimitur, aliud cum a parte totus intelligitur. Fuit & tertium quoddam, imo quartum capitulum, Romæ notatum: sed hæc ita fuere ex secundo capitulo apta, vt ad ea in Concilio respōdens Iulianus aliud non dicat: nisi non solum eorum sensum, sed & ipsa pene verba ex libris Beatorum Ambrosij atq; Fulgentij se prælibasse: idq; patere ex adductis pro secundi capituli defensione eorumdem testimonijs.

[16] In his autem capitulis notandis singulari modestia atque prudentia vsum Benedictum, [modeste notauit:] testatur in prædicto Concilio XV Iulianus his verbis: Pro quibus muniendis ante hoc biennium beatæ memoriæ Romanus Papa Benedictus nos litterarum suarum significatione monuerat: quæ tamen non in scriptis suis annotare curauit, sed homini nostro (puta Procuratori) verbo renotanda iniunxit: ad quod illi iam eodem anno congrue sufficienterque responsum est. Atque hoc est Apologeticum illud alterum de tribus capitulis, [eiq; altero Apologitico Iulianus satisfacit,] de quibus Romanæ vrbis Præsul frustra visus est dubitasse: quodque Toletanum Concilium XV, ex tota Hispanica natione collectum, Actis suis inseruit Æra DCCXXVI, id est, anno Christi DCLXXXVIII, Egicanis Regis anno 1.

[17] Auctor est Luitprandus Higueræ, quod Iulianus anno sequenti concilium, Decreta, & carmina misit ad Sergium Papam & Imperatorem, [an illud anno 689 ad Sergium & Iustinianum sit missum?] & ab vtroque litteras accepit. Idem habet similis farinæ Iuliani chronicon, verbis similibus: Iulianus mittit Apologeticum cum expositionibus ad Papam Sergium & carmina ad Imperatorem Heraclium Iustinianum: respondent illi eleganti epistolæ. Carmina ad vtrumque Tamayus recitat, quorum fides sit penes auctores: ego vereor ne concilij Toletani XV tempus, post quod, re nondum satis examinata, auctores plerique concipiebant missum Apologeticum librum, nouos hosce fabulatores coëgerit, vt de Sergio Papa & Iustiniano Imperatore cogitarent. Carmina certe summa audacia nec minori imprudentia fuisse conficta, manifesto deprehendet, qui vltimum distychon ad Iustinianum Imperatorem legerit:

Viue diu Cæsar, quæ dat Benedictus adora
      Iussa libens; felix sic quoque Cæsar eris.

nempe vita & Pontificatu excesserat Benedictus anno DCLXXXV; Iustinianus iunior non nisi anno sequenti ad Imperium Romanum accesserat: nihil illi, quod tamen in carmine indicatur, cum Monothelitis negotij, multum Constantino Heraclio fuerat, cui proinde eorum suppreßionem iustius erat gratulari Iulianum: qui Constantinus a Iuliano Petri æque turpi errore cum Sergio coniungitur, integris 45 annis, quam ipse e viuis & imperio ceßit, iuniori.

[18] Quare, si verum fateri volumus, dicendum est a Roderico, circa annum MCCX Toletano antistite, tempus mißi Apologetici a tempore concilij XV non satis clare distinguente, acceptam occasionem ista comminiscendi: ita namque loquitur lib. 3 cap. 14. Eius in tempore librum de tribus substantijs, quem dudum Romam miserat Primas sanctissimus Iulianus, [huius figmenti occasio.] & minus caute tractando Benedictus Papa Romanus indixerat reprobandum, ob id quod voluntas genuit voluntatem, S. Iulianus veridicis testimonijs in hoc Concilio per oracula eorum, quæ Romam transmiserat, vera esse firmauit, & Apologeticum fecit, & Romam misit per suos legatos, Presbyterum, Diaconum, & Subdiaconum; viros eruditissimos, & in omnibus Dei seruos, & diuinis Scripturis imbutos; cum versibus etiam acclamatorijs, secundum quod & olim transmiserat de laude Romani Imperatoris. Quod Roma digne & pie recipiens, cunctis legendum indixit, atque Papa acclamando: Laus tua Deus in fines terræ, lectum sæpius notum fecit; qui & rescriptum Domino Iuliano per supra fatos legatos, cum gratiarum actione & cum honore, remisit, & omnia quæcumque scripsit, iusta & pia esse deprompsit. Quæ an de Benedicto Papa potius quam de Sergio intelligenda non sint, prudens lector dispiciat.

§ III Pietatis feruor in Juliano, Pomerij falsum cognomen.

[19] Hæc satis de S. Iuliani doctrina: parem doctrinæ sanctimoniam, tenerrimosq; in rebus diuinis etiam in familiari colloquio pertractandis internæ deuotionis affectus (quando quidem ceteras virtutes silentio ipse suo alijque presserint) ex ea discamus epistola, qua sanctissimo, ac sibi præ ceteris familiarissimo, [Cum Idalio Episc. Barcinonensi] Idalio Barcinonensis Sedis Episcopo dedicauit tres Prognosticorum seu de futuro seculo libros, in qua sic loquitur: Diem illum clara redemptorum omnium exceptione perspicuum, quo præsenti anno pariter in vrbe regia positi Passionis Dominicæ festum festiuo cordium ardore suscepimus, quis recolendum dignis valeat affectibus explicare? illo tunc actum est, vt congrua tantæ festiuitatis silentia expetentes, remotiorem secreti locum intraremus: illic diuinæ Passionis compluendi imbribus, discretis ambo stratibus lectulorum excipimur, vbi dum æternæ lucis spiculo communius tangeremur, sacra lectio in manibus sumpta est. Lectum est in diuino silentio: Dominicæ tunc Passionis secreta congestis Euangeliorum concordijs, scrutabamur.

[20] [lectioni Dominicæ Passionis intentus] At vbi ventum est ad quemdam lectionis desiderabilem locum (quem nunc recordari non valeo) concutimur, gemimus, suspiramus; sublime quoddam iubilum mentibus nostris nascitur, & subito in quamdam contemplationis arcem pertrahimur. Obortæ lacrymæ conatum lectionis auertunt, communis mœror reiicit librum; & solius mutuæ collationis fœcundari munere operitur. Quis ibi diuinus sapor nostros animos attigerit, quæ supernæ caritatis dulcedo mentibus mortalium se illapsa diffuderit, quis aut scriptis explicet, aut relatu condignæ vocis sufficiat explicare? [post teneræ pietatis affectus miros] Eras enim tunc, fateor, mi Domine & Frater sanctissime, podagrici doloris contorsionibus tabidus, sed multo amplius spe diuinæ contemplationis erectus. Credo quod tunc omnis tibi dolor corporei cruciatus fugerit, cum diuinum illud inter nos cœpit colloquium agitari. Ibi tunc plenissime sensi quam bonum sit & quam iucundum habitare fratres in vnum; quando illud sancti Spiritus oleum, quod a capite nostro in oram vestimenti eius, quæ nos forsitan tunc eramus, descenderat; magnaque necessariæ perquisitionis nos accensione lustrabat.

[21] [constituit scribere librum, Prognosticῶν] His ergo ferculorum dapibus inuitati cœpimus inter nos quærere, quomodo se habeant animæ defunctorum ante illam vltimam corporum resurrectionem: sicque collatione mutua nosceremus, quid futuri post hanc vitam essemus; vt viuaciter & veraciter de hoc negotio cogitantes, tanto certius præsentia fugeremus, quanto futura perscrutantes nosceremus auidius. Ortæ ergo ex hoc negotio quædam quæstiunculæ sunt, quæ diuersitate sui non leuiter animos nostros attigerunt: sed de his optimam solutionem vel definitionem sensus breuitate non valentes colligere, erectus est nostrorum pariter animus, vt quidquid nobis de hac re in quæstionem venisset, stylo percurrente annotari deberet,

[22] [quæ causa fuit ipsum cū Iuliano Pomerio cōfundendi] Ita conceptum, ita natum est præclarißimum opus; quod in magna veterum Patrum Bibliotheca, Coloniensis editionis tomo 7, continetur; effecitq; vt aliquot seculis, quibus indigesta confusaque latuere sanctorum Patrum monumenta, Iulianus hic Toletanus Antistes confunderetur cum Iuliano Pomerio, natione Mauro, sed in Gallijs Presbytero ordinato, de quo Gennadius Maßiliensis de scriptoribus ecclesiasticis cap. 98 ante annum Domini quingentesimum scribit: viuit vsque hodie, conuersatione Deo digna, apta confessione & gradu. Eumdem Isidorus cap. 12 dicit: præter maius opus, cuius Gennadius argumentum recensuerat, scripsisse tres libros de futuræ vitæ contemplatione: & simili nomine Prognosticon appellasse, asserit in Notis ad Romanum Martyrologium hoc die Baronius. Hac igitur vtriusque operis auctorisq; homonymia deceptus inter alios Rodericus Toletanus lib. 3 cap. 13 vbi de regno Eruigij: In cuius tempore, inquit, iam Iulianus Episcopus, dictus Pomerius, ex traduce Iudæorum, vt flores rosarum de inter vepres spinarum, productus, omnibus mundi partibus in doctrina Christi manet præclarus; qui etiam a parentibus Christianis progenitus, splendide in omni prudentia Toleti manebat edoctus; vbi & postmodum Episcopatu extitit decoratus.

[23] [etsi hic illo annis plus quā ducētis fit senior] Quæ profecto nec Rodericius nec alius quisquam credidisset, si ipsum Iuliani Episcopi Toletani Prognosticon legere potuisset: inuenisset enim in eo non tantum citari sæpe S. Gregorium, quem constat integro fere & dimidio seculo post illius Pomerij tempora vixisse: sed ipsiusmet Iuliani Pomerij auctoritatem plus quam decies allegari, tamquam qui in eodem argumento fuerit egregie versatus: vt non dicam quod eodem in opere Eugenium Antistitem Toletanum magistrum suum Iulianus vocet. Huius etiam, & non Pomerij, esse egregium illum contra Iudæos Commentarium, qui præcedentem tractatum sequitur in eodem Bibliothecæ Coloniensis tomo, manifestum faciunt tum Eruigij Regis, cui inscribitur ætas; tum finis operis, vbi ab initio mundi tempora colligens auctor vsque ad Incarnationem Christi, inde ab ea ad ipsum suæ scriptionis diem annos dicit numerari sexcentos octoginta sex. Itaque prudenter ij, qui Coloniensi præfuerunt editioni, expunxere Pomerij cognomentum, quod Parienses editiones habebant; eademque prudentia illud potuissent expungere ad S. Ildephonsi elogium, [Pomerij cognomen Cixiliano Episcopo] per modum præfationis operibus eius præfixum tomo eodem, atque a nobis editum XXIII Ianuarij, auctore, vt ipsi habent, Iuliano Pomerio Ecclesiæ Toletano Diacono.

[24] Hunc tamen ne nostrum esse Iulianum existimes, prohibet Siseberti, qui Iuliano succeßit, Vrbanique & Euantij, qui circa annum DCCLI exceßere, memoria: sed nec omnino Iulianum esse vocandum suadent MSS. Codices, ex quibus Tamayus de Vergas istud encomium nobis submisit, in quibus pro Iuliano Cixilianum legimus: fuit is circa annum DCCLXX Vrbis Toletanæ Episcopus, eosque, quorum meminit, Vrbanum atque Euantium solitos de S. Ildephonsi rebus multa narrare, potuit nouisse familiariter; potuit etiam istud encomium populo pro concione dixisse cum adhuc in Diaconi gradu consisteret. [& Vrbano Melodio, iure nihilo meliori adiectum.] Atque hic obserua prædictū Vrbanum a Pelagio Ouetensi Episcopo, celebri (vt inquit Tamayus Zalazar) rerum seculi sui (vndecimi scilicet) scriptore; bis vocari Toletanæ Cathedralis veteranum Melodium, doctorē, & sanctimoniæ studio satis pollentem; Episcopum nusquam: qualem tamen Tamayus ad diē IV Octobris asserit, ex consensu, inquit, omniū aliorum tam antiquorum quam recentiorum. Recentiores quos citat nihil moramur: sed in illis habemus eum, qui solus citatur velut antiquus, Iulianum Petri ascita vetustatis larua non facile viris doctis impositurum, cum num. 369 scribit, Iulianus cognomento Pomerius, qui & alijs Vrbanus dicitur, successor Sinderedi (etiam tum viuentis, vt cogitur admittere ide Tamayus, ideoq; ceßisse episcopatu fingit) Archiepiscopus Toletanus, alijs Chorepiscopus, profectus Romam patriam suam. ecce Pomerij nomen ab vno vero distractum in quatuor; dum omnes alicui, Toletano licet, alij tamen alijs illud affingunt.

[25] Iuliano Episcopo Sancto, de quo agimus, epitaphium ab aliquo e successoribus positum facile nobis quis persuaserit: [Iuliani epitaphium.] at non ipsum esse, quod tamquam a Felice conscriptum Tamayus habet elegiacis versibus: istud enim æque ac aliud illius Vrbani, de quo supra, sepulcrale carmen, omniaque huius generis apud Tamayum alia, vnius eiusdemque Poëtæ ac figmenti esse, res ipsa stylusque loquuntur. Quare eo prætermisso transeo ad indubitatæ auctoritatis elogium ex Auberti Myrei nostri scriptoribus ecclesiasticis fideliter proferendum; in quo tam sunt omnia consona veritati, quam absona ab eadem sunt quæcumque super addidit scriptorum recentiorum credulitas.

VITA
Auctore Felice Episcopo Toletano, Iuliani successore.
Ex Appendice ad librum S. Isidori de scriptoribus Ecclesiasticis.

Iulianus Episcopus Toletanus in Hispania (S.)

BHL Number: 4554

AVCTORE FELICE EPISC.

[1] Ivlianus Episcopus, discipulus a Eugenij secundi, Carthaginis Prouinciæ b Metropolitanus, post beatæ memoriæ Quiricum c quarto in loco præceptorem sequens, vrbis regiæ pontificale culmen adeptus est; [S. Iuliani patria] cuius videlicet ciuitatis proprius ciuis extitit, atque in eiusdem vrbis principali ecclesia d sacrosancti baptismatis fluentis est lotus, & illic ab ipsis rudimentis infantiæ enutritus. [amicitia cū S. Gudilane] Denique cum ad puerilis formæ deuenisset ætatem, sanctæ memoriæ collegȩ sui Gudilanis Leuitæ ita sociali vinculo est innexus, & indiuiduæ caritatis vnione coniunctus; vt & ambos inuiolabilis caritas vnum esse ostenderet, & vnitas in ambobus præfixa, non duas animas sed vnam his inesse, demonstraret. Tanta itaque erat inter eos adeptæ vnanimitatis communio, vt, secundum Actuum Apostolorum historiam, in duobus corporibus vnum cor tantum putaretur & anima vna. [amor solitudinis in vtroque] Sistebant quippe in consilio prouidi, in definitione vni, in laudabili operatione concordes; quique diuino afflati spiritu theoricæ, id est, contemplatiuæ quieti delectati sunt perfrui bono: sed quia aliter in superni numinis fuit iudicio, eorum est nihilominus frustrata deuotio.

[2] Quamquam tamen minime peregissent desiderati itineris cursum e, non tamen desierunt a piæ deuotionis studio: & dum sibi mallent tantum prodesse profugi, [& virtutū similitudo] cœperunt postmodum pro proximorū salute votis gliscentibus niti. Erant enim in subditis docendis operosæ virtutis, in profectu eorum desiderabiles, in seruitute Dei feruentes, in desiderio decoris domus Domini strenui, in seniorum obedientia præsto; atque si fieri posset, vt omnium emolumentum obtinerent virtutum animis feruentioribus studebant. Igitur diuinorum iudiciorum dispensatione, sanctæ recordationis Gudila Diaconus, sexto Idus Septembris f funestæ mortis euentu, [post socij mortem] anno octauo Wambanis g Principis sub digna confessione Dei clausit supremum curriculum: cuius corpusculum in monasterio S. Felicis h, quod est Cabensi in villa dedicatum, dilectissimi socij sui exhibitione honorifice requiescit humatum. [Iulianus Episcopus factus] Post eius itaque discessum aliquantula intercapedine temporum, post sanctæ memoriæ Quiricum i, idem egregius Iulianus prȩfatæ vrbis nactus est Primatum, tanto laudis titulo prædicandus, quanto diuersarum virtutum ope suffultus, suis temporibus mirifice composuit Ecclesiam Dei.

[3] Quinimo, vt ex quo tempore clarescere cœperit per eius textrinum & telam testamine piæ prælationis pandam, post decessoris sui obitum diuinæ memoriæ Ildefōsi a decimo septimo ferme anno k Ricisuindi Principis, nec non & per omne Wambanis imperij tempus, l vsque ad tertium regni gloriosissimi Egicanis Regis annum, [omnibus eximij Præsulis dotibus claret.] in Leuitici, Presbyterij, ac Pontificatus honore consistens, celebre nomen obtinuit. Fuit enim vir timore Domini plenus, prudentia summus, consilio cautus, discretionis bono præcipuus, eleemosynis nimium deditus, in suffectu oppressorum deuotus, in releuatione miserorum promptissimus, in interueniendo discretus, in negotijs dirimendis strenuus, in prouidendis iudicijs æquus, in sententia parcus, in vendicatione iustitiæ singularis, in disceptatione laudabilis, in oratione iugis, in diuinarum laudum exolutione mirabilis: quod si forsan in Officijs diuinis quidquam, vt solet, difficultatis occurreret, ad corrigendum facillimus, pro sacris luminibus vehementer admonitus, in defensione omnium Ecclesiarum eximius, in regendis subditis peruigil, in comprimendis superbis erectus, in sustentatione humilium apparatus, debita auctoritate munificus, amplectendæ humilitatis bono opimus, ac generaliter vniuersa morum probitate conspicuus: ita pietate affluens, vt non esset cui in angustijs constituto non subuenire vellet: ita vnius caritatis exuberans, vt non a se boni quidpiam cuique postulanti ex caritate præstare desisteret; sic denique se Deo carum maluit exhibere in omnibus, & præstabilem hominibus cunctis ostendere, vt & illi vsquequaque placeret, & hominibus propter Deum, si fieri posset, deuota satisfaceret mente: tanto nobilium præcedentium virorum dignis meritis coæquandus, quanto ab eis in nullo virtutum corpore extitit insimus.

[4] [ecclesiasticæ disciplinæ consulit] Ecclesiasticos itaque bene habitos ordines in sui regiminis sede solicitiori cura seruauit, vitiatos vtiliter subcorrexit, minus habitos prudenti dispositione instituit, ac de Officijs quamplurima dulcifluo sono composuit. At nunc quoniā sancti Spiritus vbertate repletus, & irrigui fontis affluentia præditus fulsit, summam librorum eius, quos per eum Deus ad vtilitatem Ecclesiæ suæ deprompsit, [libros complures scribit.] isthinc, lector, addisce. Conscripsit etenim librum Prognosticorum m futuri seculi, ad beatæ memoriæ Idalium n Episcopum directum, habentem in capite epistolam, quæ ipsi est directa, & orationem: cuius codicis opus discretum in tribus libris habetur; ex quibus primus de origine mortis humanæ est editus; secundus de animabus defunctorum, quomodo se habeant ante suorum corporum resurrectionem; tertius de suprema corporum resurrectione.

Item librum Responsionum, ad quem supra directum, in defensionem canonum & legum, quibus prohibentur Christiana mancipia dominis infidelibus deseruire. Item Apologeticum fidei, quod Benedicto o Romanæ Vrbis Papæ directum est.

Item aliud Apologeticum de tribus Capitulis, de quibus Romanæ Vrbis Præsul frustra visus est dubitasse.

Item libellum de Remedijs blasphemiæ cum epistola ad Adrianum Abbatem.

[5] Item librum de sextæ ætatis comprobatione, qui habet in capite orationem & epistolam ad Dominum Eruigium Regem: est tamen idem codex tribus libris distinctus p; nam primus eorum habet veteris testamenti quamplurima documenta, quibus absque aliqua supputatione annorum Christus Dei filius, non nasciturus, sed iam natus patule declaratur; secundi vero libri series decurrit per ostensam Apostolorum doctrinam, quæ dilucide monstrat Christum in plenitudine temporis de Maria Virgine natum, non in annis a principio mundi collectis: tertij quoque libri excursus sextam ætatem, in qua Christus natus est, haud dubie adesse veris documentis ostendit; in quo quinque præteritæ ætates seculi non in annis, sed præfixo generationum limite, distinguuntur.

Item librum carminum diuersorum, in quo sunt hymni, epitaphia, atque de diuersis causis epigrammata numerosa q.

Item librum plurimarum epistolarum.

Item librum sermonum, in quo est opusculum modicum de vindicatione domus Dei & eorum qui ad eam confugiunt.

[6] Item librum de contrarijs, quod Græce Αντικειμένων voluit titulo annotari, qui in duobus diuisus est libris; primus dissertiones continet veteris Testamenti secundus noui r.

Item librum historiæ, de eo quod Wambæ Principis tempore in Gallijs extitit gestum s.

Item librum sentētiarum ex Decade Psalmorum B. Augustini breuiter summatimque collectum.

Item excepta de libris S. Augustini contra Iulianum collecta.

Item libellum de diuinis iudicijs ex sacris voluminibus collectum, in cuius principio est epistola ad Dominum Eruigium, Comitatus sui tempore, pro eodem libello directa.

Item librum Responsionum contra eos, qui fugientes ad Ecclesiam persequuntur.

Item librum Missarum de toto circulo anni, in quatuor partes diuisum; in quibus aliquas vetustatis incuria vitiatas ac semiplenas emendauit atque compleuit; aliquas vero ex toto composuit.

Item librum orationum de festiuitatibus, quas Toletana Ecclesia per totum circulum anni solita est celebrare, partim stylo sui ingenij depromptum, partim etiam inolita antiquitate vitiatum studiose correctum, in vnum congessit, atque Ecclesiæ Dei vsibus ob amorem reliquit sanctæ religionis t.

[7] [tempus mortis.] Præsulatus autem honorem & Sacerdotij dignitatem annis decem obtinuit, mense vno, diebus septem; quique etiam ineuitabilis mortis præuentus occasu, anno tertio Egicanis Principis Pridie Nonas Martij, Æra septingentesima vigesima octaua, diem vitæ clausit extremum: ac sic in basilica gloriosissimæ Leocadiæ Virginis sorte sepulcrali est tumulatus.

[Annotata]

a Idem ex l. 3 Prognostin cap. 16 habetur, vbi ipse Iulianus huius Eugenij verba referens eum egregium suum præceptorem compellat: vt autem S. Ildefonsi, cuius successor Iulianus fuit, etiam discipulum fuisse dicamus non satis idoneus auctor nobis est pseudo-Luitprandus in chronico, quo Tamayus nititur: nec similibus figmentis mouemur, vt tertium vocemus Eugenium, quem Felix secundum appellat, eius respectu scilicet, qui eodem nomine immediate præcesserat. de qua re pluribus ad 13 Nou. quando Eugenius hic secundus colitur.

b Plinius l. 3 cap. 3 suo tempore ait in septem Conuentus vniuersam Hispaniæ prouinciam diuisam fuisse: [Diuisio diœceseon Hispanicarum] horum vnus Carthaginensis a Carthagine noua nomen habens, continens (vt in parallelis suis Geographicis auctor est Philippus Brietius noster) præter Murciæ regnum, & Maioricense ac Valentinum pene totum, Castellæ nouæ eam partem in qua ipsum Toletum: totius Prouinciæ Metropolis: in qua tempore Episcopi Quirici coacto concilio Generali rursum diœceseon terminos definiuit Rex VVamba: quam diuisionem Loiasa edidit pag. 135 & iterum breuius pag. 143 vtrobiq. ex antiquis MSS. Ecclesiæ Toletanæ atq, Ouetensis vulgauit: non sine mendis in eo quod pag. 144 Æram DCCXIX scribit pro XIII: qua celebratum esse concilium Toletanum colligitur ex anno IV VVambani Regis: [in concilio Toletano XI] & hoc ipsum XI concilium non aliud, cuius memoria forte exciderit, hic designari vtcumque conficitur ex adiuncta clausula: Vixit autem plus Rex hic Wamba annis quinque siquidem ea verba de Vita in regno acta liceat intelligere: annis enim integris octo regnauit: quorum primus cadit in Æram DCCX. Quod autem additur, & mortuus est intelligendum est de morte obita in monasterio post priuatam in eo vitam annorum septem & trium mensium.

c Id est, quartus ab Eugenio: mediarunt enim S. Ildephonsus, & Quiricus præfatus

d S. Leocadiæ Virgini & Mart. sacra.

e Videtur insinuari vel cogitatum animo vel reipsa inchoatum vitæ solitariæ aut religiosæ institutum: hinc Arnoldus VVion in ligno vitæ & post eum Hugo Menardus in Menologio Benedictino sumpserunt occasionem comminiscendi Iulianum fuisse monachum Agalliensem: aliquot enim Toletanos Pontifices ex eo monasterio assumptos legerant.

f Tamayus in suo Hispanico martyrologio hic quidem recte diem ex Felice transcribit, verum de S. Gudila ex professo acturus VI Kal. Septembris legit, locumq; eum in editione Myræi mendosum essecontendit, de quo suo tempore pronuntiabimus.

g Christi DCLXXX, quo regno se abdicans in monasterium abiit.

h Decimo ab Vrbe Toletana milliario ad Australem Fagi ripam locus est, Val de Caua nominatus in tabulis: est & alius pari spatio dictæ ciuitati ad boream sed longius a flumine, cui nomen cauana: ego primum tamen (quamuis Herrera. Cannense legat) potius hic significari credo: eoq; iuuat Luitprandi in chronico qualiscumque auctoritas, qui hoc S. Petri & Felicis monasterium ait Fago flumini incumbere.

i Mortuus est Quiricus die XXIX Nou. cui die XXX Ianuarij anni DCLXXX suffectum esse Iulianum ostendimus ex die mortis & tempore Pontificatus.

k Hunc contigisse expleto octauo decimo anno Recesuinthi Principis, auctor supplementi ad Isidorum ab ipso Ildephonso inchoati scripsit, vt vidimus ad XXIII Ianuarij: vnde colligo sub Ildefonso Diaconatus officio fungi cœpisse Iulianum, anno scilicet DCLXVI pauloq; post mortuo Ildefonso ab illius successore Quirico Presbyterum ordinatum.

l Fuit illud octo annorum: & his accedunt septem, quos abdicato regno egit in monasterio, quibus Eruigius hic prætermissus regnauit.

m Videquæ diximus in commentario de Iuliani Pomerij simili opere.

n Barcinonensem, cuius Vicarius Laulfus Cōcilio Toletano XIII vice Domini sui subscripsit: ipse autem personaliter interfuit Concilio XV, ac primus post Metropolitanos subscripsit anno 688.

o Benedictus scilicet II de qua controuersia plura in commentario præuio.

p Verba hæc, quibus argumentum totius operis summatim exponit Felix, sunt ipsa verba Iuliani in epistola ad Eruigium. Extat autem hoc etiam opus in prædicto tomo 7 Bibliothecæ Patrum, & inscribitur contra Iudæos. Mirum autem est Tamayum, qui ignorare non potuit eos libros qui extant in tomo 4 Bibliothecæ Patrum 2 edit Paris. eosdem esse cum ijs, qui in prædicto tomo 7 edit. Colon. voluisse fucum lectori facere, & abuti Bellarmini auctoritate, quasi is agnosceret opus aliquod Iuliani a Felice prætermissum.

q Quædam S. Iuliani Epigrammata recitat P. Hieronymus de la Higuera in suis ad Luitprandum notis tamquam ex Codice MS. S. Iustæ desumpta: inquit Tamayus.

r Hunc Ioannes Brassicanus ex MS. Budensi Basileæ anno 1530 & Henricus Sachsius ex MS. Fuldensi 1532 Coloniæ absque nomineauctoris edidere: verum eius parentem agnouit Andreas Scottus noster, eiq; restitutum curauit inseri tomo 15 Bibliotheca Patrum Coloniæ 1612.

s Hunc quoque Andreas du Chesne in appendice 1 tomi 1 scriptorum historiæ Francorum publicauit ex MS. Cœnobij Moissiacensis: a quo separandum non est iudicium promulgatum in tyrannorum perfidiam, quod ibidem ex eodem codice tamquam opus diuersum subnectitur.

t His addit Tamayus nescio quid & tanto indignum nomine ex Iuliano Petri num. 359 vbi ait: S. Iulianus, qui Archiepiscopus Toletanus post fuit, continuat chronicum Regum Wisigothorum ab Athanarico ad Eruigium: cetera addidit Archiepiscopus Toletanus ad finem vsque: nempe viderat is, qualiscumq; Iulianus, seriem quamdam Gothorum Regum, quam ex MS. Moissiacensi idem Andreas eodem in tomo edidit auctoris anonymi, vnico folio comprehensam: eamq; specioso Iuliani Antistitis nomine insigniuit; quamuis ad annos triginta vltra sancti viri tempora perductam.

DE S. THEOPHYLACTO CONFESSORE METROPOLITA NICOMEDIENSI

CIRCA ANNVM DCCCXLV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theophylactus Confessor, Metropolita Nicomediensis (S.)

[1] Nicomedia Bithyniæ metropolis, & sede antiquorum Imperatorum illustris, & multitudine gloriosorum Martyrum nulli vrbi in Orientali aut Græca Ecclesia secunda; suos etiam habuit tempore iconoclastarum præclaros orthodoxæ fidei propugnatores, [Colitur 8 Martij in Menologio] e quibus Græci hoc die magna solennitate colunt S. Theophylactum Episcopum Nicomediensem: de quo in Menologio a Canisio edito ista traduntur: Eodem die, scilicet VIII Martij, sancti Patris nostri Confessoris Theophylacti Episcopi Nicomediæ, qui ex partibus Orientis Constantinopolim profectus, illorum hæresim, qui sanctarum imaginum euersionem moliebantur, argumentis & diuinarum litterarum testimonijs confutabat, ita vt Imperatoris hæretici iussu in Strimbelum castrum missus fuerit, vbi cum triginta annos ob Catholicæ fidei defensionem in exilio transegisset, migrauit ad Dominum. Menæa Græcorum excusa, [& Menæis Græcorum:] & Synaxarium MS. collegij Claromontani Societatis Iesu Parisiis & cum ijs Maximus Cytheræus magnum & illustre elogium habent: aliud profert Franciscus Combefis Ordinis Prædicatorum, ex veteri codice Tiliano, a se editum parte 2 Auctarij noui bibliothecæ Græcolatinæ antiquorum Patrum pag. 1030 & seq. quod priore relicto hic damus.

[2] Memoria Sancti Patris nostri Theophylacti Episcopi Nicomediæ. [a S. Tarasio educatus,] Hic, quem ab Oriente ortum liquet, Constantinopolim venit, magnoque Ecclesiæ lumini Tarasio familiaris effectus, cum ille adhuc primus a secretis esset, probe ab eo educatur. Quia vero Tarasius diuino suffragio in vrbis Constantinopolitanæ Sedem euehitur, diuinusque Pontifex creatur, per id tempus Michaël Synadensis ac admirabilis Theophylactus vitam monasticam arripiunt, atque a magno Tarasio ad monasterium destinantur, quod ad Ponti Euxini ostium est positum. [constituitur monachus,] Tum vero cum eorum virtus promouisset ac instar sideris eluceret, dignos iudicans magnus Tarasius summo Sacerdotio, Michaëlem quidem mittit Sinadem, beatus vero Theophylactus Nicomediæ ordinatur Episcopus. [dein Epist. Nicomediensis,] Quam multa vero egregia gesserit, res ipsæ declarant, quasque extruxit domos ac nosocomia, viduarum quoque ac orphanorum suscepta protectio, immensæque eius eleēmosynæ: adeo vt phialam implens diluto calido, cæcos & claudos ac membris læsos sua ipse manu abstergeret ac ablueret.

[3] Vbi autem magnus Tarasius in humanis esse desijsset, [a S. Nicephoro euecatus,] eique annis nouemdecim tota honestate Pontificatu defuncto sapientissimus Nicephorus successor extitisset, miserabile quid incidit. Leone enim Christo odibili capessente Imperium, atque ad imagines abolendas sese instruente, [coram Leone Armeno] accersens magnus Nicephorus vna cum alijs multis Episcopis etiam B. Theophylactum, ad impium ac apostatam Imperatorem accedit. Cumque illi multa ex diuinis ipsis Scripturis medicamina temperassent, [cultū imaginum defendit:] insanabalis manet ac eodem modo habens. Deinceps vero tacentibus alijs Beatus solus Theophylactus ad eum ait: Scio, Dei te patientiam ac longanimitatem contemnere. Verum veniet super te malus repente interitus, ac calamitas similis procellæ, nec inuenies qui eripiat. Iis ille ira accensus, vniuersos damnat exilio, ac diuinum quidem Nicephorum relegat in Tasum insulam, inclytum vero Michaëlem Synadis Episcopum in Eudociadem, aliosque in alia loca deportat, terbeatum autem Theophylactum apud Strobilum. Cum itaque Beatus hic ac Confessor Theophylactus annos illic triginta perseuerasset, ac exilij incommoda pertulisset, [mittitur in exilium.] migrat ad Dominum. Hactenus ex MSS. Menæis Græcorum Franciscus Combefis. Compendium extat in Anthologio Græco ad hunc diem: aliud refertur in Menologio MS. Basilij Imperatoris.

[4] Vitam S. Tarasij Patriarchæ Constantinopolitani illustrauimus ad diem XXV Februarij, eumq; ostendimus Patriarcham ordinatum ipso die Christi Natali XXV Decembris, anno V Imperij Constantini & Irenes, Indictione VIII, anno Christi DCCLXXXIV ad finem labente: vita functum XXV Februarij, Indictione VIII, anno Christi DCCCVI. Vitam S. Tarasij scripsit & Ignatius eius discipulus, dein, teste Suida, Episcopus Nicænus, ex quo nonnulla num. 16 relata spectant ad S. Theophylactum & hic repetimus. Hic ipse, Tarasius etiamsi in medijs iactaretur tumultibus, non solum amauit quietem & silentium, sed alijs quoque ea affatim suppeditauit, eos a mundo abducens & Deo reddens familiares, & virtutis efficiens filios, vt huius sanctæ vitæ & operationis genitor & productor. Huius autem rei fidem facit omnino, ex hæreditate eorum, quæ ad ipsum lege dotis ex bonis paternis redibant, [quo in monasterio monachus vixerit?] ædificatum monasterium in sinistra parte Bospori Thracij. In quo cum arborum rationis participum plātasset generosa germina, quȩ pinguescebant fluentis exercitationis, & augebantur copiosis condimentis abstinentiæ, ea fecit Christi agriculturam, tricesimum & sexagesimum & centesimum virtutum fructū fideliter producentia in sanctitate & iustitia. Ex quibus multi ab ipso sunt vocati ad dignitatem pastoralem, & vt par erat, ornarunt possessionem Sacerdotij, fueruntq; columnæ immobiles fidei Catholicæ. Quod quidem ostendit tenebrosa inundatio hæresis, aduersus quam fortiter pugnantes, & nubem subeuntes multorum periculorum, in persecutionibus & afflictionibus & sub dio perpessionibus, ad splendorem superni luminis, eam fuderunt ac dissoluerunt: in qua etiam suum cognitum reddidere Magistrum tamquam semper lucentem Luciferum. Et hæc quidem postea; scilicet in Vita S. Nicephori, qui S. Tarasio succeßit, ordinatus XII Aprilis, magna sancti Paschatis Dominica, dicto anno DCCCVI. Hanc Vitam nobis communicauit supra laudatus Franciscus Combesis, eamq; infra ad XIII Martij edimus: in qua capite 9 S. Nicephorus copiosam atque præstantem Episcoporum ac monachorum cateruam, [& quomodo imaginū cultum defenderit?] inter nobilium ac procerum strictis gladijs accinctorum turbā, introducit ad Leonem Armenum Imperatorem, coram quo illi, S. Nicephori libertate ac constantia animati, vniuersalem & antiquam sacrarum imaginum venerationem multis ac solidis argumentis probarunt. Sed Leo Imperator furiosus omnino ac demens redditus, palam eos foribus expulit, & fortißimos pugiles, & volentes, si ipsorum animi spectentur, exilio relegat.

[5] Inter hos Episcopos socius S. Theophylacti fuit & in vita monastica & in proscriptione ad exilium S. Michaël Synnadensis in prouincia Phrygia Salutari Metropolita, cui Græci æque ac Latini diem XXIII Maij sacrarunt, [Socium habuit S. Michaëlē Ep. Synnadensem.] de quo in Menæis elogium his verbis concluditur: Sanctus longo exilio damnatus, erga sacras imagines animum immutabilem & immotum conseruando, in persecutione locum ex loco mutauit, quoad in amplissimum cælestis regionis campum euaderet. Hoc igitur præclare vitæ cursu absoluto, gemina corona ornatus, inter Episcopos vt Episcopus, & Martyr inter Martyres est collocatus. Quæ vltima in Odis simili verborum phrasi etiam de S. Theophylacto dicuntur, ceterum vterque a Græcis Ὁμολογητὴς id est Confessor habetur.

[6] In Menæis excusis & MS Synaxario supra citato & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων nonnulla magis leguntur amplificata, & præteriam memoratum S. Michaëlem Synnadesem, alij Episcopi, qui vna ad Leonem Armenum pro sacrarum imaginum defensione sunt introducti, referuntur Æmilianus Cyzico, Euthymius Sardibus, [& coram Leone Armeno varios alios Sanctos:] Iosephus Thessalonica & Eudoxius Amorio euocati. Ex his S. Æmilianus adscriptus fastis Græcis ac Latinis ad diem VIII Augusti, Euthymius a Græcis XXVI Decēbris colitur, de quo cum Martyrologio Romano infra agimus ad diem XI Martij. At S. Iosephus colitur XV Iulij. De eo agitur 4 Februarij in Vita S. Nicolai Studitæ nu. 12 & 37, vbi in templo monasterij Studitarum prope fratrem S. Theodorum Studitam sepultus dicitur. Eudoxij Episcopi Amoriensis nomen necdum reperimus fastis sacris inscriptum. Fuit Amorium non diu postea sub Theophilo Imperatore obsessum ab Arabibus, occupatum & euersum, vti dictum supra est VI Martij, quo die coluntur XLII Martyres, Amorio tunc abducti & in Syria pro fide Christi occisi. De Sanctorum horum Episcoporum congressu cum Leone Armeno agit in Vita S. Nicetæ Abbatis, tunc etiam in exilium mißi, Theosteristus eius discipulus, & omißis Iosepho Thessalonicensi & Eudoxio Amoriensi, adiungit Petrum Episcopum Nicænum, & S. Theodorum Studitam: ac variorum sententias profert, inter quas & Theophylactus Nicomediæ Episcopus dixit: Testis Christus est, cuius effigiem vides ante oculos imprimis descriptam, infinitis testimonijs nos abundare, quibus id confirmare possimus: neque dubitamus, vt tu suspicaris: sed non habent isti aures audiendi, ob idque nihil illos iuuaremus: potētia enim & imperio nos oppugnamur.

[7] Quæ eadem refert Baronius ad annum Christi DCCCXIV, sed anno sequenti hic congressus factus est & ab Leone Armeno Episcopi in exiliū mißi. [non vixit sub Leone Isaurico,] Miramur autē aliud σφάλμα μνημονικὸν eiusdem Baronij, dum pro Leone Armeno, sub quo Christi fidem confessus est Theophylactus seculo IX, describit anno Christi DCCXXXIII Leonem Isauricum Imperatorem in cultores sanctarum imaginum sæuientem: Reperiuntur, inquit n. 2, cōplures Sancti Episcopi ea de caussa ab ipso abrepti & e Sede sua in exiliū missi, & inter alios Theophylactus Episcopus Nicomediæ, qui Constantinopolim profectus, pro fide Catholica ab eodem Leone ad Strobelum castrum missus est in exilium. Agunt de eo Græci in Menologio, eius annuam commemorationem celebrantes septima die Martij … Tunc & Michaël Synnadorum Metropolita eiusdem certaminis cursum exigens, ab Episcopatu suo pulsus eadem ex caussa coronam a Deo confessionis accepit. [alibi etiam 7 Martij relatus] Hæc ibi: ex quibus colligimus hunc eumdem Theophylactum esse, qui VII Martij hodierno Martyrologio Romano inscriptus sub nomine Theophyli est his verbis: [sub nomine Theophyli:] Nicomediæ S. Theophyli Episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum in exilium pulsus, illic defunctus est. Interim Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, ad diem VIII Martij ista scribit: In Thracia S. Theophylacti Episcopi Nicomediensis. Quo itidem die a Molano adscriptus est Auctario Vsuardi: & hi ambo tabulas Græcas, quas dedimus, sequuntur.

[8] Locus exilij S. Theophylacti in Anthologio τρόβιλον dicitur, Cytheræo ςρόβυλον, Menologio Strimbolum, Baronio Strobelum, Menæis MSS. & excusis ςρόβιλον & in his additur, [Exul prope Meandrum flu. in Caria] φρούριον δὲ τουτο ἐςὶν ὑπὸ τὸ θέμα τῶν κυβερρεώτων παράλιον κείμενον Strobilum custodia seu castellum (ita Cytheræo καςέλι Græce scribitur) apud Cyberreotas ad mare situm. Significat ςροβιλος nucem pineam aut interdum pinum, a cuius similitudine seu forma potuit nomen loco fuisse impositum. Apud Constantinum Porphyrogennetam ab Ortelio citatum est apud Meandrum fluuium Asiæ in Caria & Κιβαῤῥαίωτις regio maritima, & locus ςρόβηλος dictus, vbi videtur procul ab sua Episcopali Sede & vrbe Constantinopolitana exul vsque ad obitum vixisse. Colitur XXII Iulij S. Theophylus Martyr Dux Cibyrrhæotarum, a Saracenis occisus. [triginta annis, mortuus circa an. 345] Anni ibidem inter exilij incommoda transacti dicuntur & in Menologio & in Menæis MSS. & excusis omnino triginta fuisse, qui in Anthologio nouo sunt omißi. adeoque superstes ad annum circiter DCCCXLV vixisset.

[9] De corporis translatione ista adduntur in Menæis excusis & apud Cytheræum: Post aliquot deinde annos sopita hæresi, fideque Catholica relucente, imperante religiosissima Augusta Theodora, & Methodio existente Patriarcha Constantinopolitano, venerandum sancti Patris nostri Theophylacti corpus ab exilio relatum est, [translatus Nicomediā] & Nicomediæ in templo ab eo constructo repositum. Res gestas S. Theodoræ Imperatricis ex variis auctoribus collectas, digeßimus edidimusq; ad XI Februarij diem eius natalem, & § 8 diximus de mandato eiusdem S. Theodoræ Constantinopolim relata fuisse corpora SS. Nicephori Patriarchæ & Theodori Studitæ, huius anno DCCCXLIV aut sequenti, at S. Nicephori anno DCCCXLVII die XIII Martij, [circa annum 847] vti ad illum diem plenius dicemus. Quo etiam tempore corpus S. Theophylacti fuisse Nicomediam relatum arbitramur.

[10] Demum in Odis ac Canticis ad hunc diem in Menæis relatis, sæpius Θεοφόρος appellatur S. Theophylactus, de quo nomine ad Vitam S. Ignatij Episcopi Antiocheni, [Theophorus cognominatur,] etiam Theophori cognominati, egimus ipsis Kalendis Februarij. In eisdem Odis zelus S. Theophylacti extollitur, quod hæresin oppugnarit, venerationemque imaginum Christi Redemptoris ac Deiparæ Virginis promouerit: [inuocatur eius patrocinium.] eiusque patrocinium contra insidias diabolicas, & ad depellendas animarum corporumq; infirmitates imploratur.

DE S. PAVLO CONFESSORE EPISCOPO PLVSIADOS IN BITHYNIA.

CIRCA ANNVM DCCCXLV.

[Commentarius]

Paulus Episcopus Plusiados in Bithynia (S.)

[1] Solenni de Theophylacto Nicomediensi Officio Ecclesia Græca consueuit iungere commemorationem alterius ex eadem Bithynia similique in causa Confessoris Pauli; non aliam, vt nobis quidem videtur, ob rationem quam quod eodem vterque tempore fuerit in exilium eiectus: [Theophylacto Paulus iungitur] adeoque quæ de Theophylacti confeßione ad Leonis Armeni tyrannidem referenda dicta superius sunt, Paulo quoque applicet lector. Hunc Episcopum Prusa antiqua habuit. sub Olympo monte ab Annibale condita ciuitas, vt auctor est Plinius lib. 5 cap. 32. nempe hanc sui hospitij memoriam extare apud posteros voluit Italia pulsus, [Prusæ in Bithynia] ipsaque a patria sua exul, Romanis eum ad pœnas, tamquam fœderis rupti auctorem, deposcentibus: & Prusiæ Regis nomen, apud quem vtcumque vitam profugus tuebatur, in eius vrbis appellatione æternum reddere.

[2] Nec sane multo quam intenderat consequutus est minus: extat etiamnum, [tunc Burcæ] mutato paululum nomine, Burza Turcis nominata, Otomannidarum Imperatorum sedes regia; cum ipsaque, vt quidam asserunt, Constantinopoli certat de magnitudine, atque ædificiorum publicorum priuatorumque splendore, opibus incolisque abundans. Prusiadem septimo seculo dictam inuenio; itaque nomen suum Domitius Episcopus Prusiados subscripsit duodecimæ, decimæquartæ, quintæ, sextæ atque octauæ Actioni Concilij Oecumenici VI, Constantinopoli habiti: seculo autem sequenti inualuit, exindeque obtinuit consuetudo, [alias Plusiadis Episcopus.] vt Plusias diceretur: ita in Nicena II Synodo, quæ inter Oecumenicas septima numeratur, Actionem primam, tertiam, quartam, septimam nominis sui subscriptione firmauit Theophylus Episcopus Plusiados: vnde fit vt in Menæis Græcorum nunc vno nunc altero modo scriptum reperiatur: quod cum non animaduerteret Baronius, legeretq; in Græcorum Menologio per Canisium edito: Eodem die Sancti Patris Pauli Plusiadis Episcopi, qui vixit temporibus illis, quibus ab hostibus sanctarum imaginum Ecclesia ipsa oppugnabatur, ob cuius defensionem multa perpessus, in exilium missus, in pace quiescens spiritum Deo commendauit: hæc, inquam, cum Baronius legeret, sphalma librarium ratus, non dubitauit corrigere, atque in Martyrologio Romano scribere Pelusij in Ægypto S. Pauli Episcopi, qui eadem ex causa exul occubuit: atque ita occasionem dedit suo interpreti Gallico, vt Damiatæ, noui nominis eodem fere in loco vbi olim Pelusium extitit vrbi, S. Paulum adscriberet.

[3] Et hi quidem omnes Paulum habent VII Martij vti & MSS. Synaxaria Collegij Claromontani Societatis Iesu, [plerisq; VII Martij.] ac Bibliothecæ Mazarianæ, nec non monasterij Cryptæ-Ferratæ in Latio, Basilij Imperatoris iussu conscriptum; quo eodem die ijdem etiam Theophylactum habent supra nominatum: [Menæis VIII & IX] nos magna Græcorum Menæa Venetijs impressa sequimur, quamuis eadem eiusdem Pauli elogium nona quoque die iisdem pene verbis repetant, quibus hoc die vtuntur; nisi quod hodie geminos hosce versiculos præmittant.

Σάλπιγξ σιωπᾷ Παῦλος Πλουσιάδος,
Σάλπιγγος ἠχὴν τὴν τελευταιαν μένων.

Tuba illa Paulus Plusiados conticescit,
Sonum deinceps vltimæ expectans tubæ.

Elogium ex Cryptæ Ferratæ Synaxario, [elogium ex Synaxario] aliquanto quam in alius prolixius istud habe. Hic cum Episcopus esset eius, quæ in Prusia est ecclesiæ, tempore impiorum iconomachorum; videretque sacrilegos aduersus templa Christo sacrata debacchari, omnemque legum ecclesiasticarum obseruationem euertere, formasque & repræsentationes sanctarum imaginum delere; ipsas quidem ex ædium sacrarum adytis penitus exterminando, earum vero loco substituendo depictas ferarum, volucrum serpentiumque effigies, posthabitis Patrum traditionibus; diuinis eos verbis, tamquam iaculis, impetere non desijt Dei pugil inuictus: persequutiones, exilia, ærumnas grauissimas gaudens sustinere propter venerandas imagines Christi Dei nostri, atque sanctissimæ & intemeratæ matris eius, gloriosæ Dominȩ nostræ, Deipareque & semper Virginis Mariæ, nec non deiformium Angelorum atque Sanctorum omnium. Plurimam igitur vexationem multorum decursu annorum tolerans, atque ad extremum vitæ spiritum generose decertans, ad Dominum emigrauit. Hæc ibi: quibus fere consonant, quæ alibi tum excusa tum manu exarata leguntur.

DE SANCTO DOMETIO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Dometius apud Græcos (S.)

[1] Memoria S. Dometij inscripta est ad VI Martij Menologio MS. Græco iussu Basilij Porphyrogennetæ Imperatoris collecto: his paucis verbis: [Colitur 6, 7 & 8 Martij.] Καὶ τοῦ ὁσὶου Δομετίου. Quæ eadem leguntur in antiquis Menæis Græcis bibliothecæ Ambrosianæ in codice O num. 148 sed ad VII Martij: quo itidem die in peruetusto Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis parum aucta ista leguntur Καὶ του ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Δομετίου. Verum hoc VIII die in Synaxario MS. Chifletiano additur ἐν ἐιρήνῃ τελειουται. In pace vitam finiuit. Quæ etiam leguntur apud maximum Cytheræum & in Menæis magnis, vbi hoc distichon additur:

Δομέτιος της τελευτῆς τὸ χρέος
Δὶ ἐκβιβαςῶν ἐξέτισεν Ἀγγέλων

Demetius mortis necessitatem persoluit
      acceptus eductoribus Angelis.

Reliqua hactenus nos latent. Alius a nobis infra ad XXIII Martij dandus S. Dometius ex Phrygia oriundus, qui, quod Iuliani populum ad idololatriam reuocantis impietatem publice detestaretur, post alia diuersa tolerata tormenta gladio percussus, martyrij palma coronatus est.

DE SANCTO HVNFRIDO EPISCOPO TARVANENSI IN BELGICA II.

DCCCLXXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hunfridus Episcopus Morinorum sive Taruanensis in Belgica II (S.)

§ I S. Hunfridi vita monastica; Episcopatus, dira persecutio sub Nortmannis.

[1] Morinorum in Belgica II ciuitatem Tarüanam siue Taroanam, aut Taruannam, Teroanamue, inde ab Honorij Augusti temporibus, CCCC circiter annis post ortum Christi, solio Episcopali ornatam existimari fuisse, diximus XXVII Ianuarij ad Vitam B. Ioannis ciuitatis illius Episcopi. Ante quem annis circiter CCLXXX, [S. Hunfridus Taruanen. Episcopus,] eam Ecclesiam S. Folquinus rexerat per annos omnino XL, genere, prudentia, sanctimonia vitæ, ac miraculis celeberrimus, vt ad XIV diem Decembris memorabitur. Eum S. Hunfridus excepit, qui & Huntfridus, ac Huntfredus, & quandoque Humfridus, Humifridus, Honfridus. Cuius ita meminit die VIII Martij Morinense Martyrologium: Ciuitate Taruanna transitus S. Honfridi Episc. & Conf. qui cum XV annis per multas tribulationes Taruanensem rexisset Ecclesiam, migrauit ad Dominum.

[2] Is monachus primum fuit, non in Sithiensi cœnobio S. Bertini, [antea monachus Prumiæ] vt in Gallicano Martyrologio scripsit Andreas Saussaius; sed in Prumiensi, vt ceteri omnes tradunt, Ioannem Iperium secuti, auctorem Chronicorum Sithiensium, & monasterij eiusdem Abbatem, qui cap. 14, parte 41, hæc habet: Post S. Folquinum B. Hunfridus sublimatur in Episcopum Morinensem de monacho Prumiacensi, vir sanctus, & in omni bonitate conspicuus. Quem hic Prumiacensem seu Pruniacensem (nam ambique scriptū) alibi Prumiensem monachum vocat. [in diœcesi Treuiren.] Est Prumia nobile monasterium diœcesis Treuirensis, non Leodiensis, vt Ferrarius in generali Catal. SS. ad hunc diem perperam annotauit. Multos autem, Prumia tulit & eruditione & vitæ sanctitate Præstantes viros: in illis VVandelbertus Diaconus fuit, qui S. Goaris Presbyteri Vitam & miracula, hortante Marcuardo Abbate, cum adhuc in viuis esset Ludouicus Pius Imperator, ac postea sub Lothario eiusdem Pij filio, Metricum Martyrologium conscripsit, quod vtrumque opus in manibus est: vti & Annales Reginonis, qui XL annis ab obitu Marcuardi Abbas Prumiensis legitime electus, paullo post factione æmulorum redactus in Ordinem est, [vbi viri docti, & Sancti,] suffectusq; ei Richarius, qui dein Episcopus Leodiensis fuit. Marcuardus autem, cuius iam mentio facta a Bartholomæo Fiseno nostro in Floribus Ecclesiæ Leodiensis (nam & Andaini in diœcesi Leodiensi Abbas per annos septem fuerat, ab anno DCCCXXIX ad DCCCXXXVI, quo Andaino siue S. Huberti monasterio, præfici Senoldum virum sanctum curauit, Prumia sibi retenta) hunc ergo Marcuardum Fisenus die XXVII Februarij refert, & absolute S. Marcuardum appellat; vti & S. Egilonem, siue Egilum aut Egilem, qui ei vita functo anno DCCCLIII subrogatus est; sed Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLX, vt scribit Regino, abbatiam sua sponte dimisit; & Ansbaldus in regimine successit, vir omni sanctitate & bonitate conspicuus.

[3] Quid mirum, si Marcuardi & Egilonis Abbatum disciplina, ac similium Ansbaldo condiscipulorum exemplis, ad eximiam virtutis perfectionem euasit Hunfridus? Non tamen eius solius salubri sanctimoniæ ac virtutum odore pellectum existimarim Lotharium Imp. vt in eo monasterio, [& Lotharius Imperator,] coma deposita sanctȩ Religionis habitum acciperet, vt inuere videtur Iacobus Malbrancus noster lib. 6 de Morinis cap. 13. Erant plura, & fortaßis illustriora tunc, ad quæ respiceret exempla Imperator, relatorum iam Abbatum, quorum etiam monitis ad ponendum mundi fastum impelli potuit, aut potius ad scelera, quæ plurima & enormia perpetrarat, tempestiua pœnitentia expianda. Vixit autem in illo cœnobio Lotharius cum Hunfrido & Ansbaldo, sub Egile Abbate, exiguo plane tempore, imo vix pauculis diebus: Annales enim Bertiniani (quos to. 3 scriptorum historiæ Francicæ edidit Franciscus Duchesne V. C. L. patri suo a nobis in eum finem communicatos) ita habent ad an. DCCCLV, Lotharius Imp. morbo correptus, vitamque desperans, [monachus factus paucis ante mortem diebus.] monasterium Promeæ in Arduenna constitutum, adijt, seculoque & regno penitus abrenuntians, tonsus est, vitam habitumque monachi humiliter sumens: dispositoque inter filios, qui secum morabantur, regno, … intra sex dies vita decessit IV Calendarum Octobrium, atque in eodem monasterio sepulturam, vt desiderauerat, consecutus est. Ad eumdem annum in fragmento historiæ Francicæ ex bibliotheca Thuana to. 2 ab Andrea Duchesne edito, ista habentur: Promiæ monasterium, regno temporis se exuens, ingreditur: tonsoratus ac monachus effectus, aliquibus diebus interpositis defungitur, anno ab Incarnatione Domini DCCCLV, Imperij vero XXX (ex quo nimirum eius illum consortem Ludouicus Pius adlegerat) atque ibi in basilica sancti Saluatoris a Fratribus reuerenter humatur. [ibiq; sepultus an. 855,] Hoc saltem Officium mortuo credibile est ab Hunfrido impensum, precesq; & sacrificia pro eius anima Deo oblata; si non etiam viuenti sancta monita suggesta præbitaq; exempla.

[4] Anno eodem, quo Lotharius deceßit, mortuus est S. Folquinus Morinensis Episcopus; eiq; subrogatus S. Hunfridus, natione Gallus, vt scribit Malbrancus, [S. Hunfridus Episcopus Taruanensis factus an. 856,] id est in regno Francorum, quod tunc latißime per Italiam, Galliam, Germaniam patebat, natus; atque, vt verosimilius est, intra hos Belgicæ primæ secundæue tractus, saltem cis Alpes: qua autem stirpe quibusue parentibus, non traditur. Satis ei potenter sua suffragata est virtus, vt eam dignitatem adipisceretur: quæ illi imposita anno DCCCLVI, eoque iam fortaßis dimidiato. Nam vt ab vltima Arduenna, e monasterio, &, vt postea patuit, haud satis pronus, ad Episcopatum in Morinos adduceretur, haud exiguo temporis spatio opus fuit: neque enim reor defuisse alios qui vel vltro ambirent, vel ab amicis obtruderentur. Rex autem Carolus Caluus dum aditur, dum deliberat; dumq; Pontificis Maximi confirmatio expectatur; facile vltra Iunium, aut etiam Iulium, ducta res est. Et certe Malbrancus lib. 3 cap. 28 tabulas citat Adalardi Abbatis Bertiniani, anno DCCCLVI Christi, XVII Caroli & Ludouici Regum, confectas, subscribente Hunfrido Episcopo Taruannensi. Cœpit Ludouici & Caroli Calui regnum ab obitu Ludouici Pij parentis, qui contigit an. DCCCXL, XX Iunij: sic vt non ante XX Iunij, annus DCCCLVI Regum illorum censeri XXVII potuerit.

[5] Quis autem eo tempore fuerit status Galliarum, patet ex concilio Tullensi II in villa Tusiaco, Caroli Calui & Lotharij Regum auctoritate celebrato, sub die XI Kalendas Nouembres, Indict. IX, id est, anno Christi DCCCLX, in cuius Concilij Præfatione hæc habentur: [miserabili statu Ecclesiarum Galliæ:] Cœpimus auxilio Dei nostri tractare de statu temporis nostri, & de periculo pereuntis populi sub manu nostra constituti, & quomodo peccatis nostris agentibus, omnes leges tam diuinæ quam humanæ contemptæ sint, omnisque Ordo Religionis confusus, solumque maledictum & mendacium & adulterium & homicidium inundauerint, & sanguis sanguinem tetigerit; & propterea vorata sit terra, & infirmatus sit omnis qui habitat in ea. Et can. 5 de Clericis & monachis vagis, ista habentur: Quia peccatis nostris agentibus, plurima loca Deo sacrata, incensa & vastata sunt a perfidis Christianis, & a crudeli etiam gente Nortmannorum; sub hac occasione, multi lasciui Clerici & monachi, relicto Religionis habitu retro abierunt, [Concilio Tullensi 2 subscribit an. 860.] & absque vlla canonica licentia & reuerentia vagabundi feruntur, ab ouili gregis Dei errantes &c. Huic porro Concilio interfuit, & eius canonibus, cum alijs LVI Episcopis, subscripsit Huntfridus Morinensium Episcopus.

[6] Sed ipsi præsertim tunc Hunfrido minime licuit Episcopatum suum diu quiete administrare. [Sede pulsus a Normānis,] Nam Danorum, seu Normannorum crudelißima gente late Belgicas prouincias & Galliam prope vniuersam populante, sugatus ipse est Taruana, & abdicandi in perpetuum Episcopatus deliberationem suscepit. Quo autem hæc anno gesta? Certe sub Nicolai Papæ I Pontificatu paulloue ante contigisse illam ab Normannis cladem, ex eiusdem ad Hunfridum constat responso, quod mox proferemus. Inijt autem Pontificatum Nicolaus VIII Kalend. Maij DCCCLVIII, obijt DCCCLXVIII Idib. Nouembris, aut mense vno serius, vt quidam tradidere. Gesta Normannorum ante Rollonem ab incerto auctore conscripta, ad annum DCCCLXI ita habent: Alij quoque Normannorum Teruanensem pagum adeunt & vastant. [qui an. 861 vastarunt Taruanam,] Non pagum solum siue agros villasque Morinensium, sed vrbem ipsam Taruanam captam vastatamque, certum videtur. Nam & eodem anno scribit Iperius, Normannos ad has partes applicuisse in finibus Menapum, in sinu qui vocatur Iseræ portus (per quem, vt lib. 6 cap. 15 exponit Malbrancus, Furnas vsque & Dixmudam pertingere dabatur) ibique prosilientes e nauibus, [& agrum Furnēsem,] incendijs & ferro omnia vastantes, ad locum hunc pausationis Christi Confessorum Audomari & Bertini properant, auiditate subripiendorum thesaurorum; sabbatoque Pentecostes hebdomadæ huc aduenerunt anno Domini DCCCLXI. … Hac igitur vice prima monasterium destruxerunt & prædauerunt. [ac S. Bertini cœnobium:] Eadem tradit Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ad an. DCCCLXI, Normannos, cum ad Menapios applicassent, circum circa villas, agros, omnemque Morinorum ditionem incendio & sanguine fœdasse: cœnobium Bertinicum cōmunibus flammis inuoluisse, eiusque ascetas quatuor, domus custodiæ relictos … exquisitis tortos cruciatibus, pridie Pentecostes interfecisse.

[7] Eius igitur anni æstate iam in hyemem vergente, consuluisse videtur Nicolaum Papam Hunfridus, [optat ipse in aliquo monasterio deinceps viuere:] liceretne sibi quod reliquum esset ætatis peragere in monasterio, vel e quo erat ad Episcopatum extractus, vel in alio ad quod sese ab illo incendio elapsus receperat. Respondit Nicolaus, quod Decreti secunda parte, caußa 7, quæst. 1, cap. 47, ita recitat Gratianus: Sciscitaris itaque per Guldagarium Presbyterum, vtrum, cum a Normannis de Episcopio depellaris, debeas de cetero in monasterio conuersari. In quo scias, carissime Frater, quod si perniciosum est proretam in tranquillitate nauim deserere, quanto magis in fluctibus? Vbi non dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maxime Paganorum) insidias, [Nicolaus I Papa non probat,] cum ad tempus sæuiunt, & ob multitudinem delictorum nostrorum, nocendi facultatem diuinitus assequuntur: præsertim cum eis prodire vltro non debeamus, & multos Prophetas & Apostolos ipsumq; Dominum huiusmodi fugisse insecutores, luce clarius constet: sed quod præcipue nos, qui tamquam arietes ducatum gregibus præbemus, [sed vt barbaris abeuntibus,] imo qui & horum pastores sumus, Deo auctore, cum eis in periculis pro viribus persistere pro certo conueniat: & cum tranquillitas reddita Diuina fuerit pietate, sopitaque furentium infestatio, mox gregem requirere & in vnum colligere, & eius animos, cælestis patriæ pace ac potissimum securitate prædicata, sursum erigere debemus. Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse solicitos, [suos colligat & soletur admonet:] vt si Dei iudicio præsentis temporis commoda fortassis amittunt, futuræ vitæ se sperent gaudia absq; ambiguitate percipere sempiterna.

[8] Omen habuere isthæc Nicolai Papæ monita: nam & depulsa non multo post quæ Morinos attriuerat tempestas, & anno eodem Adalardus, [ergo paullo post reuersus,] qui biennio ante ab regimine Bertinici monasterij, diu laudabiliter gesto, a Carolo Caluo Rege deiectus fuerat (intruso in illius locum Hugone seculari Canonico) eiusdem Regis auctoritate, præfecturæ suæ restitutus est VIII Kal. Augusti, vt lib. 6 cap. 16 tradit Malbrancus, atque vt Iperius cap. 15 parte 2, monasterium a Danis destructum reparauit: & Humfridus quoque ad Ecclesiam suam reuersus gregem varie dißipatum requisiuit, collegit, atque ad piëtatem studiosius colendam excitauit. Cuius conatus propitium Numen etiam prodigijs adiuuit. Vnum ita narrat Iacobus Meierus lib. 2 historiarum Flandric. ad an. DCCCLXII hisce verbis: Eodem anno cum ciuis quidam Taruannensis, die festo Deiparæ Assumptionis, [an. 862 festū Assumptionis D. V. iubet religiosius coli,] interulam seu camisiam, contemptis ferijs, sibi fieri vellet, repente per totum conspersa est sanguinolentis maculis. Quo viso Hunfridus Episcopus miraculo, interulam inter sacra retulit, diemque Adsumptionis exinde celebrem in Morinis esse voluit. Id est, vt explanat Malbrancus, longe solenniori, [miraculo motus.] quam prius ritu voluit excultam: vel potius sinceriori religione curaque attentiori agendam monuit.

§ II S. Hunfrido datur abbatia S Bertini, rursumque eripitur: eius obitus, Reliquiæ ornatæ, ac sæpius translatæ.

[9] De eodem S. Hunfrido ista memorantur ab Iperio: In hoc secundo suo regimine præsentis monasterij Dominus Adalardus rexit circiter tribus annis: quarto vero sui regiminis anno, in monasterio S. Amandi ægrotans, obijt IV Nonas Ianuarij, anno Domini DCCCLXIIII, [Adalardo Abb. Bertinensi mortuo,] ibique sepultus est in crypta intrantibus a latere sinistro. Quod ait anno sui regiminis quarto, Christi DCCCLXIV, sequitur scriptor, sua & Adalardi quoque ætate receptam Galliarum plerisq; populis, consuetudinem annum a Paschate auspicandi. Cum enim restitutus in præfecturam sit Adalardus anno DCCCLXI, XXV Iulij, sequitur tertium istius secundi regiminis annum terminatum XXV Iulij anni DCCCLXIV. Proinde ergo si IV Nonas Ianuarij mortuus iam erat, non præfuerat nisi annos II, menses V, dies IX. Potius dici debet, rexisse illud cœnobium, postquam restitutus fuit, annos III, menses V, dies IX, quamquam Malbrancus mortuum ait III Non. Februarij: quo calculo menses fierent VI, dies X.

[10] De adscito ad Sithiensem administrandam familiam post Adalardi mortem Hunfrido ita scribit cap. 16 Iperius: [omnium postulatu, & Regis assensu, fit Abbas S. Hunfridus,] S. Hunfridus huius loci Abbas XVI, monachus Prumiensis, & inde Morinensis Episcopus post B. Folquinum effectus, vir omni bonitate sanctitateque refertus, Episcopatus sui anno IX, optione totius Cleri & populi, monachorumque huius loci precibus obnixis, hanc abbatiam regendam suscepit, solum religionis pietate motus, propter amorem Dei; & rexit solum biennio, [retento simul Episcopatu:] simul abbatiam tenens cum Episcopatu. Malbrancus lib. 6 cap. 19 Caluum Regem ait, debuisse omnium votis acquiescere & suffragari: Hunfridum ergo Idibus Martij ingenti Sitiensium lætitia exceptum. Ex illa porro narratione Iperij manifestum fit, minime admitti oportere, quod Arnoldus VVion, Gabriel Bucelinus, & Simon Martinus in Reliquijs Eremi tradidere, primum fuisse monachum in Prumiensi cœnobio Hunfridum, inde Abbatem in Sithiensi factum, ac deniq; Abbate Morinensem Episcopum: nedum quod Saussaius, Sithiensem primo monachū fuisse, post ibidem Abbatem, ac demum Antistitem Taruanensem. Nam, vt Iperius scribit, nosque ex eo superius, Prumiæ monachus fuit, dein Episcopus Morinensis, & nono post anno simul cum Episcopatu administrandum Sitiense, siue S. Bertini, vt iam retulimus, monasterium suscepit.

[11] Fortunauit illi Deus monachisque hanc nouam præfecturam, non sola diuinorum munerum copia, [Megenfridus fit sub eo monachus,] sed & temporarijs nouarum posseßionum emolumentis. Quod ita ab Iperio cap. 16 narratur: Sub hoc Abbate nostro puer nobilis Megenfridus Deo a patre Ruodwaldo hic oblatus monachus efficitur. Cum quo pater portionē hȩreditatis suæ dedit in pago Boloniensi, in loco nuncupato Doirwaldinghetum, id est, bunaria XII, & mancipia quatuor, vt Megenfridus filius eius inde victum & vestitum percipiat. Sic tamen quod ipse pater eamdem terram ad vitam suam teneat, [a cuius patre datæ monasterio possessiones:] & vsum-fructum percipiat, ex hoc quasi censualiter nobis inde soluens annuatim III Kal. Nouemb. duos solidos argēti: eo vero mortuo tota terra prædicta ad manum Ecclesiæ redeat. Vnde charta sic incipit: In Christo Domino & venerabili Patri Hunfrido Episcopo & Abbati monasterij S. Petri, vocabulo Sythiu &c. Actum Sythiu monasterio in ecclesia B. Petri Apostoli, anno XXVI regnante Domino Karolo Rege. Is fuit annus Christi DCCCLXV, Hunfridi Abbatis primus, vt antea dictum. Et consonat Malbrancus, qui ait in felices primitias obtigisse Hunfrido istum Megenfridum. Idem auctor legisse ipsas donationis tabulas videtur; ad ea enim, quæ ex illis Iperius recitat, ista in fine addit: Signum Ruodualdi, qui hanc traditionem fecit firmauitque, Sig. Trudberti. Sig. Huberti Aduocati. Ego Hrodbertus Diac. & mon. scripsi & subscripsi. Item quam Iperius portionem hæreditatis vocat, ipse portiunculam proprietatis dare se Sitiensi cœnobio, testatum ijs tabulis Ruodualdum ait. Sed dißimulat quanta ea portio fuerit, solum terræ iugera & mancipia complexam, ait; sitamq; eam terram in loco dicto Dior-waldingatum, ad flumen Elnam; nunc Vrelingtun vocatam: postea enim plura alia bona, quæ sub Hilduino Abbate donarunt ijdem Rod-waldus & Megenfridus, commemorat, vti & Iperius quoque.

[12] [interest Hunfridus Concilio Suession. 3, an. 866,] Anno DCCCLXVI, interfuit Hunfridus Synodo Suessionensi III, coactæ XV Kalendar. Septembrium, XIV Indictionis; & Synodicæ Epistolæ ad Nicolaum Papam datæ VIII Kal. Septemb. anno regni gloriosißimi Regis Caroli XXVII subscripsit: itemq; alteri ad eumdem Nicolaum PP. contra Britonum in prouincia Turonica infestationes: ac demum Priuilegio ab eadem Synodo Sueßionica concesso monasterio Solemniacensi, vbi sic habet: Huntfredus humilis Morinensis Ecclesiæ Episcopus subscripsi.

[13] De hoc rursus Iperius: Rex Carolus Caluus hanc abbatiam a B. Hunfrido cum dedecore abstulit. Et cap. 17: [a Rege eijcitur e monasterio,] Hilduinus Canonicus secularis de senioratu Lotharij, ad Carolum Caluum conuersus, ipsiusque Caroli Consiliarius & Archinotarius, B. Hunfrido, vt præmittitur, expulso, hanc abbatiam a prædicto Rege Carolo Caluo obtinuit; sed, vt deinde fatetur, non absque simoniæ crimine: a quo quaqua ratione absolutus fuisse videtur, & obtento muneri confirmatus; quod deinde, vt idem Iperius prædicat, laudabiliter ac vtiliter per annos XI administrauit. Quo autem anno amotus a monasterij gubernatione fuerit Hunfridus, haud satis distincte definit scriptor. Ait enim id contigisse anno DCCCLXVI, satis cito post hoc bellum Normannicum; [anno 867 post mortē Ranulphi Ducis & Roberti Marchionis.] in quo nimirum, cum, vt ait, Daui siue Normanni Galliam repetentes, Nannetis, Andegauis, Pictauis & Turonis & eorum terminos depopularentur; eis occurrentes Ranulphus Dux Aquitaniæ & Robertus Fortis Marchio Andegauensis minus caute præliantes perempti sunt. Atqui non admodum congruunt inuicem notæ illæ temporum. Ita enim Regino, qui suppar illis temporibus fuit, Anno Dominicæ Incarn. DCCCLXVII Normanni oram Ligeris fluminis occupantes, Nannetensem, Andegauensem, Pictauensem atque Turonicam prouinciam iterato crudeliter depopulari cœperunt; contra quos Ruotbertus qui Marchiam tenebat, & Ranulphus Dux Aquitaniȩ, collecta multitudine aciem dirigunt: atque, vt deinceps narrat, ambo ab eis interfecti sunt. Annales Metenses ad eumdem annum illa referunt, & alij, quos sequitur Dionysius Petauius noster in Rationario temporum. Bertiniani tamen Annales ad annum præcedentem id narrant: vti & Sigebertus Gemblacensis, a quo quæ recitauimus descripsit ad verbum Iperius. Sed ad vtrumque refutandum illud satis est, quod cædi Roberti ac Ranulphi ambo subijciunt: Ceteri, inquiunt, a Northmannis, vt oues a lupis, aceruatim sternuntur: quod Malbrancus quoque affirmat. Enimuero hoc nulla ratione videtur credibile, cum essent Nortmanni exiguo numero, quot capere vnica basilica poterat, extra quam repertos Robertus & Ranulphus cunctos necarant, inclusos ceteros copioso Gallorum exercitu obsidebant. Sed, vt idem Regino & Metenses annales habent, Gallorum exercitus, amisso capite, mœrore repletus, eadem hora soluit obsidionem & ad propria reuertitur. Nortmanni ouantes ad classem dirigunt gressum. Iam perspicuum est, si post bellum anno DCCCLXVII gestum regimine Bertiniani cœnobij deturbatus est S. Hunfridus, haudquaquam anno DCCCLXVI esse deturbatum.

[14] [Moritur anno 871, Episcopatu gesto 15 annis:] Ita loco eo motus Hunfridus, tamen Morinorum Episcopus mansit post hoc annis tribus, inquit Iperius, & migrans ad Dominum, successorem sibi reliquit Achardum anno Domini DCCCLXVIII, postquam Episcopatum tenuerat annis XV. Sed hæc ex ipso Iperio refelluntur. Mortuus est, vt idem ille auctor scribit, S. Folquinus Episcopus Morinensis anno DCCCLV, XIV Decembris. Succeßit S. Hunfridus anno DCCCLVI, quem etsi integrum illi tribueremus, vt sub illius initium euectus ad Episcopatum diceretur; tamen non potest anno DCCCLXVIII quindenos annos complesse. Nam ad DCCCLV (quem numerum Æra vulgaris S. Folquini mors terminabat) addantur XV, quot sedit Hunfridus, efficientur DCCCLXX, vnde consequens est anno DCCCLXXI esse mortuum. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis ait circa annum illum obijsse, vt ex Ioannis Iperij Chronico MS. Bertinensi datur intelligi, inquit. Plane, vt ostendimus, ex Iperij narratione liquet, illo ipso anno, ac non solum circa eum obijsse, quamuis mensis Martius totus eo anno ad præcedentem spectaret, secundum illius æui consuetudinem, anni initium ducentis a Paschate, quod tunc in XV Aprilis incidit. Inest tamen in exemplari nostro Iperij mendum, librarij incuria numero annorum, vt diximus, perperam expresso, quod satis corrigit contextus narrationis. Ipsemet tamen auctor cap. 17 parte 2, tradit ad Dominum migrasse anno Caroli Regis XXX. Christi DCCCLXIX. Et quidem, quod ait, in XXX Caroli Regis incidebat, Christi DCCCLXX iuxta stylum hodiernum, Indict. 3. At sic dicendus esset S. Hunfridus annum XV vix incepisse, nedum implesse. Arnoldus Raißius in Hierogazophylacio Belgico pag. 99 scribit an. DCCC XCIX deceßisse, at pag. 336, DCCCLXXI. Ferreolus Locrius anno DCCCLXVIII illius obitum ponit. Malbrancus, Guilielmus Gazetus, Gabriel Bucelinus DCCCLXIX, VVion media via graditur, & DCCCLXVIII vel DCCCLXIX locat. Nullum quippe hicertum characterem, quo nitantur, habent.

[15] [nomen eius inscriptum Martyrologijs ad 8 Martij:] Anniuersaria porro S. Hunfridi celebritas agitur, VIII Martij, quo die, vt supra diximus, inscriptum eius est nomen vetusto Martyrologio Morinensi, & breuiter ita illius meminit Hermannus Greuen in auctuario ad Vsuardum, excuso an. MDXV, & aliud Martyrolog. prius Coloniæ editum: Item Hunfridi Ep. & Conf. Et Galesinius: In Morinis S. Hunfridi Ep. & Conf. Molanus in Natalib. & Indiculo SS. Belgij (quem fere sequuntur Canisius, Ferrarius, VVion, Menardus ceterique monasticorum Fastorum scriptores) ista habet: In pago Teruanensi S. Hunfridi Episcopi eiusdem ciuitatis, & Abbatis Sithiensis, cuius corpus De LetIs MorInIs, Ipras est translatum, id est, anno MDLIII, quem duo illa verba indicant. Nam vt habet Miræus in Fastis, [Reliquiæ an. 1553 Ipras translatæ,] Terüana an. 1553 funditus excisa, corpora SS. Hunfridi & Maximi Episcoporum Ipras in Flandriam, cum parte dotis Episcopalis ac prouentuum Ecclesiasticorum sunt translata: vbi hodieque communi feretro inclusa adseruantur. De S. Maximo agemus XXVII Nouembris. Quantula sit nunc in Ecclesia Iprensi pars Reliquiarum vtriusque, nondum indagare licuit. [postea ab hæreticis magnam partem dissipatæ.] Vidi scriptum, in quo asserebatur Iconoclastarum nostratium tumultibus superiore seculo vtrasque perijsse: putari tamen aliquas adhuc reseruatas, ligneo scrinio inclusas, vna cum portione aliquantula Reliquiarum S. Maximi, ceteris eadem hæreticorum rabie dißipatis. Quod & Molanum, qui tunc Louanij florebat cum furiosi illi in sacra grassarentur, & postea Miræum latuisse videtur. Balduinus VVillotius in Martyrologio Belgico scribit Caput S. Hunfridi, itemque S. Maximi asseruari in S. Audomari Cathedrali Ecclesia. [An caput Audomacopoli?] Arnoldus Rayßius de Capite S. Maximi idem testatur; at non de S. Hunfridi. Nobis de hoc non liquet.

[16] Aliam S. Hunfridi translationem annis CCCC, & quod excurrit, [olim a B. Ioanne Ep. translatæ an. 1108,] prius curatam a B. Ioanne Morinensi, retulimus in Analectis ad huius Vitam XXVII Ianuarij. Ea de translatione ita meminit lib. 4 Annal. Iacobus Meierus ad annum MCVIII: Translatum eodem anno corpus Diui Hunfridi Episcopi, Idibus Aprilis, ab Ioanne Episcopo Morinorum. Et vetustus codex a Ioanne Buzelino nostro citatus: Iste Ioannes sanctus & primus, vir certe magnæ auctoritatis, transtulit & recondidit corpus S. Humfridi sub altari B. Mariæ anno MCVIII Idib. Aprilis. Quod vtrumque de ea translatione testimonium loco indicato recitauimus; vbi & errorem errauimus, quem hic in alijs reprehendimus, Humfridum asserentes ex monacho Prumiensi Bertiniensem Abbatem esse factum; cum ante Episcopus fuerit quam Abbas.

[17] Eius quod iam citaui, scripti auctor non antiquus ille quidem, vt ex antea relatis patet, sed diligens, tradit Henricum de Muris, qui inter Episcopos Morinenses XXXVIII recensetur, magnificam ex argento capsam eius corpori condendo fieri curasse. Breuiter de ea capsa Malbrancus lib. 6 cap. 20 ita meminit: In Cathedrali Morinorum ecclesia honorificum tumulum est consecutus: [in pretiosa capsa recondetæ ab Henrico de Muris Ep.] ita vt postmodum capsa eius corporis argentea iuxta D. Maximum Rhegiensem Episcopum maximo esset in honore. Plenius to. 3 lib. 11 cap. 94, vbi mortem commemorat Henrici de Muris: Non seipsum quærens, inquit, aut sua compendia, lubens peculium suum aut redditus insumebat in ea, quæ ad suæ Ecclesiæ bonum facerent: cum vtique impensius ferretur in Episcopales Diui Humfridi Taruanensis Episcopi labores, animaduertit condignum quidem tanto viro eius corpus locum obtinere, non item condignam capsam; & cum Audomarenses Canonici sanctissimis Audomaro & Erkenbodoni, Bertinenses S. Folquino, Taruannensium Episcopis, egregias adaptarint sandapilas; æquum esse S. Hunfridum in sua Cathedrali ecclesia non minore theca adseruari. Quare iussit fabros ex auro argentoque nouam, quam possent ditissime, capsam architectari; vt stuperent omnes, cum ea ætate splendidi illius metalli arcta admodum esset copia, profusam sui Præsulis munificentiam. Ad condictum diem inuitati Abbates virique nobiles, ad Translationem conuenere magno numero: & exinde auctus S. Hunfridi cultus, supra altare princeps cum Diuo Maximo, indigenarum & aduenarum venerationi commode exposito. Ita ille. Coluntur nominati hic Sancti, Audomarus 9 Septemb. Erkenboldo 12 April. Folquinus 14 Septemb.

[18] Tunc autem fortaßis illa contigit Reliquiarum S. Hunfridi ostensio, quam Molanus ad diem XVI Augusti, [earum Ostensionis festum 16 Aug.] additionibus ad Vsuardum inseruit his verbis: Morinis ostensio S. Hunfridi Ep. & Conf. Quæ ipsismet illius verbis VVion, Menardus, Canisius, Dorganius, Saussaius alijque retulere: & ante Molanum Hermannus Greuen & aliud Martyrol. Coloniæ editum anno MCCCCXC. In Breuiario Morinensi excuso anno MDXLII celebratur festo IX Lectionum Translatio S. Hunfridi Episcopi die XVI Augusti. Molanus in Natalib. SS. Belgij, eo die agi festum Ostensionis eius tradit, citato itidem Morinensi Breuiario.

DE S. LITIFREDO SEV LIVTFREDO EPISCOPO PAPIENSI IN ITALIA,

CIRCA ANNVM DCCCLXXIV.

Synopsis historica.

Litefridus sive Liutfredus, Episcopus Papiensis in Italia (S.)

[1] Papia, antiquis Ticinum, illustris Italiæ vrbs, hoc die celebrat Officio Ecclesiastico sub ritu duplici S. Litifredum seu Liutfredum suum Episcopum: cuius patriam ignotam cum Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ isto disticho in Martyrologio Poëtico deprædicat Brautius Episcopus Sarsinæ: [Cultus sacer.]

Virtutes inter potuit patientia sola
      Ignotæ patriæ mirificare Patrem.

Acta eius & virtutes hoc breui compendio continentur in libello excuso, [Acta:] cui titulus est, Breuiarium Sanctorum Episcoporum Ticinensis Ecclesiæ, quem in ipsa vrbe Ticinensi nobis donauit auctor Canonicus Ecclesiæ Cathedralis. Hæc ibi leguntur.

[2] Litifredus primus a pueritia clarissima futuræ sanctitatis dedit indicia. Adolescens sacris litteris eruditus, totum se Christo dicauit. [Magna patientia fert iniurias:] Ob egregias animi dotes Ecclesiæ Ticinensis Episcopatu potitus, insigni pietatis, patientiæ & mansuetudinis splendore præluxit. In timore & iustitia præparauit animam suam, & depressit cor suum ad tentationes sustinendas. Quare eum quidam ei beneuolus vices eius dolens, quod multis vexaretur molestijs, dixisset: In pace viuerent boni, si mali de medio tollerentur; Pastor pijssimus cælesti lumine irradiatus, respondit; malorum mortem non esse exoptandam, quorum persecutionibus boni, velut aurum in fornace, probantur.

[3] Per quietem admonitus, corpus S. Honoratæ, S. Epiphanij sororis (quæ infans ab eodem Epiphanio sanctis itidem Virginibus Sororibus, [corpus S. Honoratæ transfert:] Luminosæ & Liberatæ monialibus in monasterio S. Vincentij instituenda tradita fuerat, & Speciosæ, quæ in propria domo sponsum habuit cœlibem, commendata) triduano ieiunio indicto, & populo cælesti visione patefacta, ex eodem monasterio S. Vincentij transtulit in cœnobium vetus S. Mariæ Historiarum solenni pompa pridie Idus Ianuarij. In cuius Translatione sanctitatem Virginis miraculo testatam Deus fecit. Nam in publici atrij ingressu prope Basilicam S. Nicolai in eodem atrio sitam, Clero luminibus præcedente, [pallio superposito mobile reddit:] & populo deuote prosequente, Corpus tam diu sic immobile substitit, vt sacrum pignus gestantes vltro progredi non valerent, donec sanctus Episcopus illi pallium suum superposuit. Sedit annos decem & nouem insigni religione ac sanctimonia reuerendus, & octauo Idus Martij glorioso fine quieuit in Domino anno octingentesimo quinquagesimo, & sepultus fuit in Cathedrali sub sacrario ad S. Armentarij latus in eadem arca.

[4] Hæc ibi, quibus similia habent Stephanus Breuentanus lib. 2 Historiæ Papiensis cap. 21, Iacobus Gualla lib. 2 Sanctuarij Papiæ cap. 3 Antonius Maria Spelta in Vitis Episcoporum Papiensium num. 34 Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc VIII Martij, & fere Episcopatui eius solum decem annos tribuunt, & abstrahunt ab anno obitus eiusdem, qui videtur statuendus septuagesimus quartus post octingentesimum aut aliquis e proxime sequentibus. [mortuus circa an. 874.] Nam Ioannes Papa VIII creatus XIV Decembris anni DCCCLXXII, epistola CXLIX, scripta Indictione XI anno DCCCLXXVIII ad Ioannem Episcopum Papiensem, indicat illum quinquennio exacto adhuc vixisse. Ipsam epistolam, quia breuis est, integram damus, quæ est eiusmodi: Ioanni venerabili Episcopo Ticinensi. Lator præsentium coram nobis veniens, dicit se a prȩdecessore vestro Liuttefredo venerabili Episcopo, quinquennio iam exacto, pœnitentiæ fuisse submissum pro quodam, [Successorem Ioannem nactus.] eo quod interfuit, fure a fæmina interempto: qua de re vestra fraternitas solerter prospiciat. Et, si ita est, vt hic asserit, propter Domini misericordiam, quoniam magna est, cum eodem consultius agat, & prout ordo caussæ dictauerit, frænum Canonici vigoris remittite: vel si quidquam, quod non optamus, impossibile perpensum fuerit, id nostro iudicio vestra fraternitas studeat lenitate spiritus reseruare. Hæc Ioannes Papa VIII, e quibus certo constat & S. Luitfredum anno DCCCLXXIII iudicem rei peractæ sententiam pronuntiasse, & anno DCCCLXXVIII, Ioannem Papiensi Ecclesiæ præfuisse, adeoq; S. Luitfredum anno aliquo intermedio e vita deceßisse. De supra memorata S. Honorata egimus XI Ianuarij, & de S. Epiphanio Episcopo Ticinensi XXI Ianuarij.

[5] De Translatione corporum SS. Armentarij & Litifredi Episcoporum agitur in dicto Breuiario Sanctorum Episcoporum Ticinensis Ecclesiæ, [Corpora SS. Armentarij & Litifredi,] quæ hic inserimus, quia olim, cum ederemus Acta Sanctorum mensis Ianuarij, cuius die XXX colitur S. Armentarius, necdum illa nacti eramus: & sunt eiusmodi.

Corporibus SS. Armentarij & Litifredi Episcoporum Papiæ diu in sacello a S. Crispino secundo in basilica S. Mariæ de Populo sub sacrario erecto iacentibus, eademque basilica anno millesimo quingentesimo septuagesimo quinto vetustate profanata, idem incultum remansit sacellum. Cum vero ab senioribus Ordinarijs ibidem S. Armentarij Corpus delitescere, Clerici ad seruitium Cathedralis admissi accepissent, sacellum emundantes, eiusdem festo die venerationis ergo lumina posuere. Id cum resciuisset Episcopus Fabritius, instāte Cathedralis ecclesiæ Clero, Pastorali solicitudine idem visitans sacellū, & diligentissime perlustrans, vidit prope pauimentum marmoreum lapidem, quo eidem præbente effodiendæ terræ signum, fodi iussit, & marmorea arca detecta, sigillo communivit sacellum, & discessit. Postera die iterum accessit Episcopus, [a Fabritio Episcopo,] & dum retegitur arca, Annalium peritissimi Ticinensium accesserunt, affirmantes in S. Armentarij arca reconditum etiam esse S. Litifredi corpus huius nominis primi, id annalibus, historijs, & authenticis scriptis probantes, si non essent duo corpora, nequaquam in illa arca esse S. Armentarij corpus. Incœptum opus perficitur, & patefacta arca, suauis odor efflatur, & introspiciens Episcopus cum Clero & Patricijs, viderunt sacra ossa, quæ intus latebant, bina corpora indicare distincta, & ab anagnostis corporearum dissectionum ad id vocatis dilucide comprobantur duo corpora in cinere & cilicio sepulta. Tunc summa celebritate Antistes cum Ordinarijs, [in maiori altari deposita,] & Mansionarijs in ecclesiam illata, & super altare maius reposita venerantur. Dum proprium altare erigebatur, pluribus diebus sancta illa pignora cuncto visibilia populo remansere: cuius rei fama commota magna hominum multitudo, eo conuenit, certatim affectans coronis, [miraculis clarent:] rosarijs, mundis sudariolis sacra illa pignora tangere, multique varijs morbis ægroti sani & integri effecti sunt.

[6] His gestis, Antistes cum Clero, cœtus cum innumera populi multitudine Patriciorum processione directa, hymnis, musicis cantibus, [solenni pompa ad proprium altare deferuntur anno 1636:] tubis ac luminibus solenniter incedentes, sacra corpora in plumbea capsa reposita in eamdemmet arcam marmoream, in qua inuenta fuere, ad proprium altare in Cathedrali transtulerunt, nono Calendas Maij anno millesimo sexcentesimo trigesimo sexto: vbi expletis ab Episcopo tum Missarū tum Vesperarum solennijs, & honorifice collocatis reliquijs, ab omnibus eorū implorantibus auxiliū vota emittuntur. Postridie eodē anno in Sanctos deuota adolescens, ætatis suæ anno decimo octauo, hauriens e puteo aquam, nequiens vestigium figere in leuigato marmore & humectato, quia tunc pluebat, illapsa est in puteum cubitis quindecim altū: quæ dum præceps rueret, Virginis Matris & Sanctorum implorans Armentarij & Litifredi auxilium, [periculum submersionis submotum.] visa est dimitti per rosarium, quod circa collum gestabat; quia pridie tactu sacrorum Corporum sanctificatum erat. Quæ in puteo stans, præ manibus rosarium habere se cognouit. Exclamat adolescentula, & ignoratur clamoris locus. Accurrunt Hera & vicini, qui eam extrahentes incolumem, Deum in Sanctis suis mirabilem prædicantes, vota soluerunt.

DE S. VEREMVNDO ABBATE HYRACHENSI IN NAVARRA

POST AN. MLXXXV.

Commentarius præuius.

Veremundus Abbas Hyrachensis in Nauarra (S.)

BHL Number: 0000

[1] Hyrachense siue Hiraxense, Deiparæ Virgini dicatum, in regno Nauarræ regium monasterium prope Stellam vrbem, celebrat Officio Ecclesiastico festum S. Veremundi Abbatis sui VIII Martij: quo die Benedictus Dorganius Kalendario Benedictino Maclouiopoli excuso S. Veremundum Abbatem inseruit, [Hyrachense monasteriū sanctitate Veremundi Ilustratum] quem solum titulo Beati cohonestant Menardus & Bucelinus in suis Martyrologijs Benedictinis. Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico hoc eum elogio exornat: Apud Hyrachense cœnobium in regno Nauarræ, memoria celebris S. Veremundi ipsius monasterij Abbatis & Conditoris, qui ea polluit caritate in pauperes & largitate, vt omnia in eorum vsus diffunderet, miraculis clarus obdormiuit in Domino. Hæc Tamaius, at quomodo Conditorem facit, quem dein asserit a prima iuuentute sub Munione patruo suo ibidem Abbate vixisse, & sacrum Ordinis Benedictini habitum accepisse? Prudentius Sandouallius in Catalogo Episcoporum Ecclesiæ Pampelonensis in Valentino X Episcopo asserit: Æra Hispanica CMLXVI siue anno Christi CMXXVIII, monasterium Hyrachense B. Mariæ fuisse tunc valde illustre ac præcipuum totius Nauarræ: cui dicto anno Domina Elio larga donatione obtulit omnia sua bona, vineas & hæreditates, Abbati Teudano. Melius ergo Arnaldus Oihenartus lib. 2 Notitiæ vtriusque Vasconiæ cap. 3 censet monasterium Hiraxense B. Veremundi, sui alumni atque Abbatis, sanctitate magnopere illustratum fuisse. Præ reliquis scriptoribus curiose describit dictum monasterium Hyrachense Antonius de Yepez tomo 3 Chronici generalis Ordinis S. Benedicti ad annum 815, a folio 365 ad folium 388, & in Catalogo Abbatum post dictos Teudanum & Munionem tertio loco statuit S. Veremundum, de quo ex dicto Chronico omnem notitiam alij hauserunt, & nos sequentia proferimus.

[2] S. Veremundus nobili genere in regno Nauarræ exortus, ob vitæ sanctimoniam nactus est de loco natali inter se disceptantes; [de patria disceptatur:] Arellani namq; domum & in ipsa cubiculum natiuitatis eius e pio deuotionis affectu ostendunt: act incolæ loci Villæ-tortæ, qui leuca Hispanica a monasterio & vrbe Estella distat, eius natalitia sibi arrogant: ambo venerationis ergo in sua ecclesia habent altare S. Veremundo dicatum, [monachus sub Munione patruo:] & pictura eiusdem Sancti exornatum. Nomina parentum latent: patruus fuit iam memoratus Abbas Munio, qui nepotem suum inter monachos suscepit, sacro habitu vestiuit, & in sanctis orationis, lectionis & mortificationis operibus exercuit tanto fructu, vt illo e viuis sublato, in eius successorem Abbatem fuerit electus.

[3] [ei succedit Abbas:] Abbas creatus disciplinam monasticam strenue promouit, suoque exemplo ad perfectionis studium subditos sibi monachos incitauit: ieiuniis & vigiliis ipse deditus, rigido etiam cilicio corpus afflixit; summa interim beneuolentia & largitate erga alios vsus. Eum multis & in vita & post mortem miraculis Deus illustrauit. Electionibus antiqui Breuiarij, quæ ad Matutinum in dicto monasterio & locis vicinis recitari solebant, sequentia apud Yepez reperta damus: vtinam integras lectiones edidisset, aut illas Tamaius conquisiuisset. Hæc ergo sic leguntur.

[4] Stupenda per ipsum operatus est Dominus, ex quibus vnum tantum & propter rei magnitudinem & testium multitudinem referendum censui. Contigit illis temporibus, vt ingens fames totum Nauarræ regnū depopularetur, [3 millia hominum precibus pascit] qua miserabili plaga coacti multi ad sanctum virum eleemosynam petituri confluebant. Ingrauescente vero indies fame, multitudo circiter tria millia hominum conuenit. Verum cum domi non esset, vnde tanta multitudo reficeretur (non enim redierant famuli, qui extra prouinciam cibos empturi iussu Abbatis abierant) ingens clamor & vlulatus oritur: nam fame confectis vix erant vires quoquam eundi; quare periclitandum erat, nisi a Patre eis subueniretur. Quod miserandum spectaculum vehementer dolens, accessit ad altare peracturus sacra: & ecce dum ad illum locum deuentum esset, [columba supra capita volante:] in quo Sacerdos orat pro populo, & lacrymabiliter auxilium a Deo postularet; columba alba de cælo descendens, super singulorum capita, quasi illos tangens, volitabat: atque mox cunctis videntibus ad cælum ascendit: tantumque virium post hoc vnusquisque sensit in se tantamque saturitatem, acsi splendidissimis ac varijs cibis esset refectus. Non enim in solo pane viuit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei. Omnes igitur cum Veremundo gratias agentes Deo, læti remearunt ad propria.

[5] Inter alia miracula dicuntur energumeni pulsis dæmonibus liberati, [miraculis claret] cæci reddito visu illuminati, alijq;, ægri sanitatem adepti: quibus per totum regnum & virtus S. Veremundi adeo illustris reddita & nomen sanctum monasterij Hyrachensis tantopere est dispersum, vt monasteria alia quinque supra viginti auctoritate regia voluerint subijci regimini S. Veremundi, qui eiusque successores supremam habuerunt potestatem & generalem iurisdictionem. Singulorum nomina & situm describit Yepez folio 371. & primum horum statuit monasterium Oguni, [25 monasteria regit.] S. Veremundo subiectum Æra MCX, siue anno Christi MLII, vltimum monasterium de Santa-Pia eidem traditū Æra MCXXIII, siue anno Christi MLXXXV, reliqua omnia annis interpositis ad monasterium Hyrachense accesserunt: quibus temporibus imperarunt Nauarræ Reges Sanctius Garzias & Sanctius Ramirez, sub quo circa annum MXCII S. Veremundus ex hac vita ad cælestem & æternam feliciter migrauit.

[6] Dum hæc prælo parabamus, soliciti num in tam celebri monasterio aliqua antiqua monumenta laterent hactenus inedita, litteras dedimus ad R. P. Franciscum Cachupiu Prouinciæ Castellanæ, per regnum Nauarræ extensæ, Societatis nostræ Prouincialem: cuius beneuolo patrocinio impetraueramus Acta S. Rudesindi Episcopi Dumiensis a nobis ad Kalendas Martij edita. Desiderio nostro ad monasterium delato satisfacere voluit Eximius atque admodum Reuerendus Pater Iosephus Sainz Aguirra, Sacræ Theologiæ Doctor ac Professor, & quæ subijcimus cum humanißimis litteris transmisit, vti etiam Acta S. Rudesindi ex antiquiore autographo descripta, sicuti supra pagina 103 num. 3 indicauimus.

COLLECTANEA DE VITA ET VENERATIONE,
Fideliter desumpta ex archiuo ac veteribus monumentis eiusdem monasterij ac Missali & Breuiario antiquo Ordinis.

Veremundus Abbas Hyrachensis in Nauarra (S.)

BHL Number: 0000

CAPVT I.
Illustriora gesta S. Veremundi eiusq; obitus.

[1] [Natus e nobili familia,] Sanctus Veremundus natione Hispanus in regno Nauarræ natus est circa annum ab Incarnatione Dominica millesimum vigesimum, in oppido de Arellano, ad radicem montis Surræ, vel vt alij contendunt, apud Villatuertam. Creditur tamen merito vtrumque oppidum & ipsius natalitio gloriari, quod alteri patrem, alteri matrem debuerit, ex clarissima stirpe: a qua Palatini de Saureguicar, & nobilis Formosorum familia processisse dicitur. Nomen Veremundi in eo fuisse videtur oraculum sanctitatis futuræ: quoniam per totum vitæ cursum vere mundus fuit, & ita a seculo alienus, acsi vitam in cælestibus ageret, nec aliquid nisi purum & immaculatum ostenderet. [puer claret miraculis:] Quippe vel in ipsa infantia traditur intra alios puerulos edidisse miracula, iactato per cliuum vrceo aqua pleno absque illius effusione, vt incolæ Arellanenses a maioribus audierunt.

[2] Sed illud certum & indubitatum, quod puer adhuc, relicta domo rebusque omnibus, venit in monasterium Hyrachense, duorum millibus passuum ab vtroque relato oppido distans, [fit monachus Hyrachij in celebri monasterio:] Deo & S. Benedicto militaturus sub obedientia Munij Abbatis, sui auunculi & clarissimi viri. Est autem monasterium prædictum tota Hispania celeberrimum; siue in eo spectetur antiquitas a Gothorum tempore, cuius signa hodie in quadam ecclesiæ porta lapidea extant, declarantia consubstantialitatem Patris & Filij contra Arianorum reliquias tunc nondum eradicatas; siue consideretur insignis regulæ Benedictinæ obseruantia, quæ semper in ipso floruit; siue sacer Dei cultus Horis Canonicis persoluendis, in cuius signum e tota Hispania selectus est liber Hyrachensis Antiphonarum & Orationum, vt Romam deferretur: & a Pontifice approbatus fuit, circa annum Domini millesimum septuagesimum tempore Sancij Garciæ Nauarræ Regis; siue attendatur illustrium virorum copia; siue denique Vniuersitas celebris, ad quam ex tota Hispania pro gradibus litterarijs Baccalaureatus, Licentiaturæ, Magisterij ac Doctoratus, in omnibus facultatibus occurritur, vtpote fruentem eisdem priuilegijs, quibus Complutensis, & Salmantina Academia.

[3] In hoc igitur monasterio mirum est, quanta morum integritate, quanta virtutum perfectione, [accurate obseruat Regulam:] vel in ipsa pueritia Veremundus reliquos sui temporis superauerit: cilicio, ieiunijs, vigilijs, & orationibus domabat corpus, ne aggrauaret animam. Numquam in illo vel circumspecta Abbatis solicitudo vel sodalium curiositas, puerile aliquid siue a regulari obseruantia alienum inuenit. Vnde traditio monasterij est, quod in ipsa iuuentute miracula fuerit operatus. Cum enim ianitor esset, nec frequentibus eleemosynis, quæ per ipsum ex Officio fiebāt, caritati suæ modum imponeret, sed adhuc largius subueniendis pauperibus inhiaret; quadam die aliquot panis frusta in ipsa tunica abscondit, atque in eleemosynam porrecturus exiuit. Quod cum videret Abbas, [tenet frusta panis in assulas conuersa:] rogaretque quidnam ibi deferret; respondit beatus iuuenis: Assulæ sunt. Quasi panis frusta assularum instar calefaciendis intus pauperibus deseruirent. Iussus autem aperire quod secum deferebat, extendit panis frusta insigni miraculo in assulas conuersa, Deo per prodigium monstrante gratam fuisse suis oculis Veremundi in pauperes profusionem, & amphibologiam illam non esse mendaciū sed mysterium.

[4] Cum autem virtutum frequenti exercitio indies fieret clarior & omnibus venerabilis, mortuo Abbate Munio, in eius locum subrogatus est, non sine Numinis speciali consilio. Constitit namque electionem illam fuisse Deo gratissimam, cum primum apparuit Pastorem Dominici gregis factum, [Abbas creatus] non mutasse mores, sed feruidis & irrequietis conatibus magis ac magis ad montem perfectionis ascendisse. Quod miraculorum frequentia signa manifestabant; siue dum monasterij messes in area ardentes sola oratione, quasi pluuia de cȩlo cadente, extingueret; siue dum latrones, armenta gregesque noctu abigentes, immobiliter consistere faceret; siue ab obsessis corporibus dæmones relegaret; siue dum infirmis sanitatem, cæcis visum, populo sitienti pluuias, & varia e cælo beneficia assequeretur; siue tandem dum futura prædiceret. [varia patrat miracula:] Quin & superbiente Ega fluuio, qui mediam diuidit Stellæ vrbem, cum vir quidam inter vndas raperetur, iamque vicinam mortem spectaret, Veremundi nomine inuocato, mirabiliter ab aquis ereptus est. Nauarræ Reges virtutum ac miraculorum fama allecti, virum Dei summopere venerabantur, [accipit lautas donationes.] & ipsius familiaritatem expetebant. Inter quos præcipue Reges Sancius Garcia, ac Sancius Ramirez Veremundo addictissimi fuerunt: ipsiusq; intuitu, tot ecclesias, oppida, prædia, munera, ac priuilegia monasterio Hyrachensi donarunt, vt vix aliud tunc tota Hispania æque illustre & opulentum inueniretur. Inter quæ non est silentio premendum neque leue obseruantiæ regularis tunc summe florentis indicium, quod in litigijs ad monasterium spectantibus concesserint, vnius monachi dictum, etiam in caussa propria & absque iuramento, sufficere, ac plenam in iudicio facere fidem, vt originalia eorumdem Regum priuilegia declarant. Certe tantæ illorum æstimationis occasio non alia esse potuit, quam Veremundi eximia sanctitas in subditos refusa, & velut e capite descendens in barbam Aaron.

[5] Nihil autem ille antiquius aut carius inspexit, quam diuini Officij puritatem, reuerentiam, & cultum. Quare cum Missale, ac Ceremoniale Hispanū vltimo a Pontifice in iudicium vocarentur, [accuratus in ceremonijs Ecclesiasticis:] ex tribus Episcopis Romam adeuntibus in vtriusq; defensionem, Munio Calagurritanus Antistes, & S. Veremundi cognatus, ab eo acceptum Antiphonarum & Orationum librum pertulit. Qui a Pontifice insignibus elogijs laudatus & commendatus est, non sine magna Veremundi laude, quod adeo defæcatum ac purum Deo cultum in sacris Officijs cum monachis exhiberet, vt Romæ spectabilis visus fuerit & omni veneratione dignus.

[6] [deuotus erga Deiparā Virginē, & eius imaginem] Inter alias autem virtutes viri Dei non parum enituit mira deuotio in Beatam Virginem, cuius ardentissimo amore, velut in extasim rapiebatur; tenera colloquia, & ignitas affectuum flammas emittens coram ea imagine, quæ hodie in præcipuo ac splendidissimo altari Hyrachensi cernitur, ex puro argento formata, & nouem retro seculis celeberrima: cuius auxilium imploraturus venit Rex Nauarræ Sancius, huius nominis primus, cum esset in procinctu ad debellandas Sarracenorum reliquias, exturbandasque e castro de Monsardin: quod diuina inspiratione aggressus, beneficio eiusdem Virginis feliciter obtinuit, ac monasterio Hyrachensi cum tota S. Stephani valle donauit. Coram hac ergo imagine Veremundus deuotionis igne ardebat, & non ita multo post eius obitum in eodem monasterio festiuitas Conceptionis Immaculatæ celebrata est octauo die Decembris. Nam non multo post mortem eiusdem Sancti constat ex antiquissima scriptura, characteribus Gothicis exarata, diem illum solenniter quotanis celebrari solitum in toto Nauarræ regno, ac sententiam iuridicam in quadam lite huius monasterij dilatam fuisse vsque ad diem Decembris nonum, ob reuerentiā festi Conceptionis.

[7] Verosimile etiam est in præmium deuotionis Veremundi ad B. Virginem accidisse illo tempore mirabilem eiusdem inuentionem. [ob quā apparentibus stellis inuentam] Cum enim Abbas esset circa annum millesimum octogesimum, contigit vt mille passibus a monasterio Pastores gregem custodientes inspicerent fulgentissimas stellas de cȩlo lapsas supra cliuum, qui propterea Cantabro idiomate Iricarra, id est, stellatus vocatur. Sparso miræ nouitatis rumore, & apparentibus adhuc stellis peregrini splendoris, qua parte e cælo in terram cadebant in fouea vepribus obstructa, inuenta est Dei Genitricis imago, quæ filium tenellum supra palmam manus habebat, ingenti pulcritudine prædita, quam nec loci obscuritas, nec temporum vicissitudo fœdauerat. [dat Regi locum ad cōdendam Stellam vrbem:] Mirandȩ nouitatis intuitu, Sancius Ramirez Nauarrȩ Rex, & Veremundo addictissimus, circa eumdem locum Stellam ciuitatem erexit, indito a stellis apparentibus nomine, ac sancto viro solum, siue locum monasterij proprium, concedente, vt domus ibidem ædificarentur, ciuitasque exurgeret noua, in cultum Beatæ Virginis. Vnde vix hodie platea, porticus, aut domus in tota vrbe est, quæ pensione annua non recognouerit beneficium hoc a Veremundo concessum, vt authenticæ in archiuo scripturæ declarant. Legitur quoque ab eadem Virgine plurima accepisse beneficia, quæ temporis iniuria e memoria hominum exciderunt.

[8] Vnum tamen est quod nulla poterit sepelire obliuio: nempe ardentissima Veremundi caritas, & mira profusio erga pauperes: cui exercendæ cælum ipsum Nauarræ regno indurescere videbatur, vt sanctus vir occasionem subueniendi acciperet, siue peregrinis, cateruatim ad Compostellam confluentibus, quibus excipiendis, fouendis, hospitandis, [addictissimus pauperibus,] Munius Abbas hospitale amplum ad monasterij fores extruxerat; siue etiam domesticis & eiusdem Prouinciæ incolis. Non enim tantum alimenta & fruges, in horreis monasterij reclusas, pauperibus abunde suppeditabat; sed & si quando domi defecissent, ab extraneo regno exquirebat, vt consuleret miserorum inopiæ. In quo mirabilia & stupenda per ipsum operatus est Dominus. Sufficiat vnicum enarrare prodigium, forte numquam antea nec postea visum, & quidem eisdem verbis, quibus habetur in lectionibus secundi nocturni, die VIII Martij, qui Veremundo sacer est, recitari solitis. Sunt autem eiusmodi: Contigit inter alia multa, quod ingens fames totum Nauarræ regnum depopularetur. Qua miserabili plaga coacti multi ad sanctum virum eleemosynam petituri confluebant. [3 millia hominum precibus pascit] Ingrauescente vero indies fame, multitudo circiter tria millia hominum conuenit. Verum cum domi non esset, vnde tanta multitudo reficeretur, ingens clamor, & vlulatus oritur: nam fame confectis vix erant vires quoquam eundi, quare periclitandum erat nisi a Patre subueniretur. Quod miserandū spectaculū vehementer dolens, accurrit ad altare peracturus sacra. Et ecce dum ad illum locum deuentum esset, in quo Sacerdos orat pro populo, & lacrymis a Deo postularet auxilium, columba alba de cælo descendens, [columba supra capita volante:] super singulorum capita, quasi illos tangens, volitabat, atque mox cunctis videntibus in cælum rediit. Quo tantū virium, tantamque saturitatem vnusquisque sensit, acsi splendidissimis & varijs cibis esset refectus. Qua de re gratias Deo exhibentes, læti redierunt ad propria. Hactenus ibi.

[9] His igitur & alijs miraculis monasterium, quod satis illustre Veremundus acceperat, sui nominis celebritate augustius reddidit: tandemque peractis Prælaturæ quadraginta & amplius annis, ac prophetico spiritu clarus, migrauit ad Dominum Æra Cæsaris millesimo cētesimo trigesimo, [moritur anno 1092] quæ respondet anno Christi millesimo nonagesimo secundo. In arca pretiosa, vbi sanctum eius corpus asseruabatur, vsque hodie cernuntur tres Angeli, totidem coronas manibus gestantes, ac Veremundo imponentes, cum iam iam efflaret animam, quod verosimile est diuina reuelatione factum, [Angelis coronas deferentibus.] apparentibus visibiliter Angelis, Veremundum morientem tripliciter coronaturis, qua monachum, qua Virginem, qua Prælatum.

CAPVT II.
Veneratio S. Veremundi. Translationes. Miracula.

[10] Statim autem a tempore obitus, vt indubie Sanctus, & a cælo, etiam dum viueret, canonizatus, diuinis honoribus celebrari cœpit. Nondum enim tunc, sed septuaginta annis postea, reseruauit sibi Summus Pontifex Canonizationem Sanctorum; nempe tempore Alexandri Papæ tertij circa annum millesimum centesimum sexagesimum tertium, vt constat ex capite, Audiuimus, Extrauag. de Reliquijs & Veneratione Sanctorū. [Mox Sanctorum cultu honoratus:] Sanctus autē Veremundus obijt circa annum millesimum nonagesimum secundum. Vnde sicut non tantum in Benedictinis monasterijs, sed etiam tota Hispania sanctitatis cultus exhibitus est Diuis Rudesindo, Dominico Silensi, & Adelelmo Burgensi, eiusdem contemporaneis; quamquam non canonizati solenni Ecclesiæ Romanæ ritu: sic etiam eidem honores Veremundo delati sunt a tempore obitus, accedente procul dubio Episcopi consensu, vt tunc fieri solebat. Quare venerabile corpus eiusdem infra aram maioris altaris, vbi sacra Eucharistia asseruabatur, positum est vsque ad annum Domini millesimum quingentesimum octogesimum secundum. Quod olim in ecclesia solis sanctis Martyribus, & insignibus Confessoribus factum est. [corpore in altari deposito,] Ab illo etiam antiquissimo tempore quotannis cantabatur Missa de eodem Sācto, quæ extat in Missali vetustissimo in membrana manu scripta; & dispositione, charactere ac stylo pro temporum illorum incuria impolito, venerandam profert antiquitatem. Ea autem est talis.

[11] Introitus. Celebremus solemniter in Domino exultantes hodiernum diem, qua Veremundus egregius coronatur in cælis. Versus. Veneremur deuotissime festum sancti Confessoris Veremundi. Gloria &c. Oratio. [Missa propria.] Deus, qui Beatum Veremundum Abbatem & Confessorem tuum Pastorem Ecclesiæ tuæ præesse voluisti, & magnificis miraculorum virtutibus sublimasti: da cunctis famulis tuis eius festa celebrantibus, ea benedictione muniri, qua meruit Angelorum choris cælestibus coæquari. Per Christum &c. Epistola. Dilectus Deo, & hominibus &c. Respons. Christe tuis famulis… quos obseruas ob honorem Veremundi Venerabilis, ab omnibus periculis. Vers. Qui dignis suis meritis sursum transcendi meruit in sedibus beatis. Tractus. Fons luminis & vera sophia, summe Deus, & recta doctrina. Vers. Qui Veremundum, crebris decorasti virtutibus, preces nunc exaudi. Vers. Plebis tuæ, tibi supplicantis, quo a cunctis emundes peccatis. Aleluia Aleluia. Christi cū iam cælicolis coronatur, vir laudabilis meritis coæquari. Translatio num celebris, cuius secum officijs nos agat collocari. Euang. secundum Lucam. Nemo accendit lucernam. Offertorium. Fulgens vita gloriosus Veremundus in seculo, est nunc factus cæli thronus, deprecans pro populo: vt amore sit deuotus in Christo perpetuo. Secreta. Veneranda sacrificia conspectu maiestatis tuæ, Domine, supplices immolamus, B. Veremundi Abbatis & Confessoris tui orationibus adiuti, qui per merita sua regni cælestis meruit gloriam adipisci. Per Dominum nostrum &c. Communicanda. Felix nos fac omnium, ciuis, tecum ciuium consortes cælestium Veremunde per Empyreū. Post communicanda. Fidelibus tuis, Domine, B. Veremundi Abbatis, & Confessoris tui meritis mysteria celebrata proficiāt: qui poscūt eius beneficijs honorari, vt in regno cælestis gloriæ valeant sublimari. Per Dominum &c. Hactenus Missa ad verbum ex dicto Missali transcripta. [alia publici cultus signa.] Quam & speciale Officium diuinum de eodem Sancto ab immemorabili tempore cantari solita, plurima in archiuo testimonia declarant; sicut & a Stella vrbe, ac toto territorio innumerabilem hominum multitudinem confluxisse ad dictam festiuitatem, processiones solennes factas, impositum viris ac fæminis Veremundi nomen. In eiusdem obsequium, altaria erecta, nomen in publicis litanijs inuocarum, ceteraque cultus signa exhibita, quæ celeberrimis quibusque Sanctis in Ecclesia deferri consueuerunt.

[12] Videtur autem depositio corporis eius perdurasse sub sacra pyxide per quatercentum, & nonaginta annos. Nam circa annum millesimum quingentesimum octogesimum tertium R. P. Fr. Antonius de Comontes Abbas eiusdem monasterij, cum pene ad mortem ægrotaret, promissit B. Veremundo pretiosam arcam, in qua venerabile corpus eius quiesceret, vt sibi salutem corporis assequeretur. [an. 1583 corpus in nouam thecam reponitur:] Et ecce statim in melius mutari ac conualescere cœpit, mirantibus vniuersis qui aderant, neque aliud cogitantibus quam acceptam Veremundi intercessione salutem. Vnde Abbas tanti beneficij memor, pretiosam arcam extruxit, in quam corpus Sancti translatum est ad dexteram præcipui altaris, concurrente hominum innumera multitudine: excepto quod venerabile caput & brachium vnum in pretiosis, argenteisque thecis asseruatur extra arcam. Quæ autem & quot prodigia ab eo tempore acciderint (vt antiquiora prætereamus) nemo enarrare sufficiet. Referamus autem quod iuridice testatus est R. P. Magister Fr. Laurentius de Frias, huius monasterij Abbas, vniuersitatis Rector, ac regni Nauarrȩ Deputatus. Nā cum Ædituus esset monasterij, [odor suauis] sæpe simul cum alijs monachis percepit e sacro capite deriuatum mirum ac fragrantissimum odorem, præsertim diebus Veneris, quibus passio Christi recolitur, & adhuc specialius Feria V & VI maioris Hebdomadæ.

[13] Alij quoque plures deposuere, quod sæpe medio tempestatum turbine (quibus hæc prouincia plurimum subiecta est) visa fuerit terribilis per aëra grando decidens, quæ tamen coram posito Veremundi corpore statim in aquam abierit. Et quidem ab immemorabili tempore vix aut ne vix quidem auditum est, quod monasterij fruges a cæli tempestatibus quotidianis graue aliquid passæ fuerint semel, posito quod monachi tempestiue confugerint ad S. Veremundi reliquias. [depulsæ tēpestates:] Statim namque vt illæ e templo educuntur, & contra nubem imminentem in claustro monachorum humeris subleuantur, aut subito tota grando mutatur in aquam, aut gradatim minuitur, reditque optata cæli serenitas. Nec erit qui a cordibus nostris auferat indubiam fidem, qua credimus beneficia hæc non nisi Veremundi meritis obtineri: maxime cum circumstantia oppida passim videamus terribili grandine deuastari, camposque ipsorum amœnos, & iam iam messi aut vindemiæ vicinos, vnius horæ spatio hibernam faciem assumere, redactis in puluerem folijs ac fructibus. E conuerso autem quoties protrahitur nimia cæli serenitas & terra imbres desiderat, quamuis cælestia numina ab alijs oppidis inuocata surdescant, nolintque mortalibus aquarum affluentiam concedere; cum tamen ad Veremundi inuocationem acceditur, dum instatur, & publicis precibus exoratur, statim cæli destillant a facie eius. Quod tam manifestum est, vt quotannis ad oculum inspiciatur. [pluuia impetrata:] Et quidem, vt alia omittam, circa annum millesimum sexcentesimum quinquagesimum in maxima aquarum penuria, cum emissæ ad Deum preces a circumstantibus populis non suffecissent; R. P. Magister Fr. Martinus Yzquierdo, sacræ Theologiæ Professor & eiusdem monasterij Abbas & Rector, instituit solennem cum corpore B. Veremundi processionem vsque ad ædiculam Virginis de Roque-amador milliario distantem, prope muros vrbis Stellæ. Cumque processionis initio nulla esset spes humana pluuiæ assequendæ, antequam finiretur, ita cælum conturbatum est, ita eiusdem cataractæ apertæ sunt, vt monachi domum redierint non modo exterius madefacti, sed exundantes interioribus corporum indumentis.

[14] Quid plura? Præcedenti immediate anno millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto mense maio, Nauarræ & Castellæ regnum aquarum penuria grauissime laborabat: quippe sata fere omnia, & segetes, vt plurimum messi vicinæ, adeo breues erant, vt vix supra palmum assurgerent; adeo debiles, vt spicis tenuibus & fere inanibus coronarentur. Instabant populi emissis in cælum votis ac suspirijs: [vti anno 1664] nulla celebris imago Virginis erat, nullum Martyris aut Confessoris corpus, nullum denique sanctuarium, ad quod non confugerent pro remedio: cælum tamen interea roris auarum optatam mortalibus denegabat aquam. Addidere populi priuatas & publicas ieiuniorum, precum ac flagellorum macerationes, cum tot doloris ac pœnitentiæ signis vt in stuporē raperent. [in maxima siccitate] Vidimus enim, & compassi sumus integris populis, in quibus diu noctuque publicæ processiones fiebant, multo seueriores ijs, quas in hebdomada maiori pietas Christiana introduxit. Cernere erat plurimos, non solum viros, sed iuuenes, imo & pueros, præsertim paruulos, ferreis massis onustos, & in figuram Crucis conformatos, alligatis manibus nudisque pedibus, per aliquot milliaria procedere, talari sindone amictos, velatis sudario faciebus: alios instar colubrorum reptantes manibus ac pedibus, toto fere corpore nudo per vepres, lutum, lapidesque duros, vsq; ad hoc monasteriū: alios item crudelissimorum verberum sanguineo turbine in ipso solenni cœtu diuinam clementiam inuocantes. [post varias afflictiones] Vidimus tum in alijs templis, tum in ecclesia Hyrachensi millia hominum, omnis conditionis ac sexus, circa mediam noctem gemitus in cælum edere, contritionis voces intonare, & extinctis lampadibus coram altari S. Veremundi, flagellorum talem sonitum edere, vt impossibile videretur eumdem vsque ad cælos non penetrare, nec ad pientissimi Numinis aures pertingere. Mirabamur omnes inspecto tam publicæ, tam miræ, tam constantis pœnitentiæ prodigio, & apparebat in oculis nostris imago Niniuitarum. [datæ] Tandem emissis ad ad S. Veremundum precibus in Stellam vrbem aliosque populos redierunt, & paullo post facta cum corpore eiusdem Sancti processione solenni, liberaliter cælum in vndas effluxit, terrasque optata inundatione rigauit

[15] Denique secunda translatio celeberrima facta est ab Abbate R. P. Magistro Fr. Petro de Vriz anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo septimo in sacellum nouum ac speciosissimum, [Anno 1657] & pretiosam admirabilis structuræ vrnam, ex puro argento formatam, quam portare vix quatuor iuuenes robusti sufficiunt, confluente populorum maxima multitudine. [corpus in argenteam vrnam translatū] In dicta vrna sub altari nouo magni splendoris, imaginibusque ac columnis auratis radianti, venerabile hodie corpus Veremundi requiescit. Certe cultus hic tanto viro impar: sed quo maiorem exoluere non possumus, vel in testimonium gratitudinis, quod domum hanc suam, dum in terra esset, ac postquam in cælo beatus, assidue protexerit, custodierit, ac speciali prouidentia ab innumeris periculis liberauerit. Cuius rei, etsi quotidiana experimenta habeamus, prætermittendum non est, quod audiuimus a R. P. F. Petro de Ayala, quondam eiusdem monasterij Præposito, viro insignium virtutum & obseruantiæ probatissimæ, nimiumque contemplationi rerum diuinarum addicto. Is namque circiter annum millesimum quingentesimum nonagesimum septimum cum iunior esset (sic enim recens pro fessos appellare solemus) & cum artificibus instaret erigendo capitolio templi, [periculum voce cælesti amotum:] amplexus est lapidem magnum pro coronide positum, vt aptiori collocaret loco. Cum ecce vox a tergo insonuit quasi hominis dicentis: Frater Petre, veni; quoniam Abbas vocat. Ille autem vt obediens statim deseruit lapidem, quo præceptum superioris impleret. Et ecce statim summitas capitolij altissimi in terram decidit, ipso monacho illæso manente, & quod mirabilius est, nullo inuento homine, per quem ab Abbate vocaretur. Quapropter sibi persuasit incolumitatem illam & præseruationem a casu, speciali protectione parentis Veremundi contigisse. Bis etiam, vt ipse iuridice testatus est, cum grauibus morbis vrgeretur, ebibita aqua per brachium S. Veremundi fluente, statim conualescere cœpit. Cumque Præpositi munus ageret, ac media fere nocte cellas monachorum dormientium circumambulare vellet, vt moris est, vidit monachum in claustro grauiter ambulantem. Volens autem illum recognoscere, obriguit subito tremore correptus. Ceterum in se rediens, [cura disciplinæ monasticæ eius apparitione designata.] voluit curiosius examinare quisnam is esset, intrando omnium & singulorum, qui domi erant, cubicula, inspectisque omnibus in lecto dormientibus, iterum ad claustrum processit. Et cum monachum illum adhuc ambulantem denuo recognosceret vellet, nouo stupore emarcuit, cum horripilatione capitis. Quapropter in suam cellam reuersus, hoc tantum cogitare potuit, quod S. Veremundus sibi apparuisset, vt ostenderet se adhuc in cælo gloriosum specialem habere curam de monasterio suo, ac regulari obseruantia.

[16] Ita sane credimus, ita experimur. Parum est quod tam eximium benefactorem, insignemque Dei amicum quotidianis precibus inuocamus, [Epilogus,] solenni cultu prosequimur, effusis celebramus præconijs. Deberent corda nostra æstuare ab igne caritatis, quo arsit, cælestes amplecti virtutes quas exercuit, atque in vnguentorum eius fragrantiam feruidis currere desiderijs. Annue, o Deus pijssime, Veremundi precibus; & illius spiritum nobis abundanter infunde. Tuque cælestis curiæ fulgentissima lampas, mentes nostras illumina, voluntates accende, & indignissimo peccatori, vilitatis extremæ, grauique sarcina peccatorum onusto, veniam indulge, ac salutem æternam assequere.

DE S. DVTHACO EPISCOPO ROSSENSI IN SCOTIA.

CIRCA ANNVM MCCL

[Praefatio]

Duthacus Episcopus Rossensis in Scotia (S.)

[1] In Boreali Scotia regio est Rossa siue Rossia appellata, sub se continens Armanothiam prouinciam & Comitatum Aßinum. Primaria omnium ciuitas, eaq; Episcoporum Rossensium Sedes Chanonricum, [Vita,] cuius loco dicitur Thana subinde fuisse, vbi S. Duthacus olim sepultus miraculis claruit. Vitæ eius compendium damus ex antiquo Breuiario Aberdonensi, cui inscriptus est ad VIII diem Martij, [nomen in fastis sacris:] quo ad æternum brauium euocatus est. Inscriptum itidem nomen eius Martyrologio Coloniensi & Doctrinali Clericorum anno MCCCCXC excusis, ante quod tempus e vita discesserat Hermannus Greuen, qui S. Duthacum Episcopum & Confessorem etiam inseruit suis additionibus ad Vsuardum. Idem factum circa idem tempus ab auctore MS. Florarij Sanctorum. Ferrarius denique in Catalogo generali ista habet: Thanæ in Scotia S. Duthaci Episcopi. His præpositis securius licet allegare Menologia Scotica Dempsteri & Camerarij, in quorum priore hæc leguntur: Oppido Thana Duthaci Rossiæ Episcopi, cuius sanctitas crebris miraculis comprobatur. Camerarius asserit in Rossia & Morauia prouincijs sanctitatis opinione clarum esse.

[2] Ioannes Leslæus de Rebus gestis Scotorum lib. 6 in VVilhelmo XCIII Rege ista tradit: In hanc ætatem inciderunt sumina nostræ reipulicæ felicitate præter alios duo inprimis viri & doctrinæ recondita cognitione & vitæ sanctissima ratione exculti, [S. Gilbertus Episc. Cathanensis instructus:] Gilbertus & Duthacus, vterque Episcopus; hic Rossensis, ille Cathanensis. Quorum vterq; etsi eam pietatis laudem partim miraculis, partim doctrina collegerint, vt digni habiti sint qui in Diuorum numerum cooptentur; tamen Duthacus primam gloriæ partem in duobus tulisse videtur: primo quod, quidquid Gilbertus habuit aut pietatis aut doctrinæ, illud totum hauserit a Duthaco; deinde quod Duthacus ita perpetua Scotorum & Regum & Principum & plebeiorum religione colebatur, [peregrinatio solennis:] vt in tota Scotia nec numerosior nec celebrior peregrinatio habita fuerit, quam quæ ad eum in Rossia decreta erat. Hæc Leslæus. Colitur S. Gilbertus Episcopus Cathanensis Kalendis Aprilis, ad quem diem suas etiam lectiones proprias habet indicto Breuiario Aberdonensi.

[3] Camerarius in suo Menologio asserit multa commemorari ab eo diuinitus prædicta, [calamitas prædicta,] vt de calamitatibus belli Scotis inferendi ab Anglis & Danis: nec fefellit euentus. Nam anno MCCLXIII (decimo scilicet a suo cælesti transitu) Acho Rex Norwegiæ cum CLX nauibus ad Aëram Coilæ in Scotia oppidum maritimum applicuit: [hostis pulsus:] verum S. Duthaci precibus, vt par est credere, duplici infortunio eodem fere momento percussus est Acho. Primum cum Alexandro Stuarto, eius qui ex Stuartorum familia primus in Scotia regnum gessit proauo, congressus, ab eodem, S. Andream Apostolum Scotiæ tutelarem sæpius inclamante, victus ac fugatus est. Deinde nauibus fœdissima tempestate vexatis, desideratisque in prælio Norwegis ad sexdecim millia, mœrore animi confectus Acho interijt. Huius Sancti consuetudine vsus fertur Alexander Scotorum Rex, [familiaritas cum Alexandro 3 Rege,] huius nominis tertius: qui si vllus Scotorum Regum alius, omnibus corporis & animi virtutibus a Deo ornatus fuit, & Catholicæ ac auitæ religionis tenacissimus: cui familiare fuisse fertur diebus singulis sacrosancto Missæ sacrificio interesse, & manus Sacerdotis offerentis ab eleuatione hostiæ deuotissime deosculari, quod eumdem Deum & hominem, qui in cælo adoratur ab Angelis, in altari Sacerdotis contrectari manibus firmissime crederet & teneret. [pius obitus.] Porro S. Duthacus mortalis vitæ pertæsus, & æternæ videndæ cupidus, senio iam pene confectus, in morbum incidit: cuius incommoda cum æquissimo subiret animo, morbusque ipse, velut solidæ virtutis æternæque materia gloriæ, ab eo in diuini beneficij loco numeraretur; illud Dauidicum sæpe repetens: Et quæ est expectatio mea, nonne Dominus? [Ps. 38. 8.] celestia petiit sub annum Christi millesimum ducentesimum quinquagesimum tertium. Hæc Camerarius. Ex memoratis hactenus Regibus Scotiæ vita functi VVilhelmus supra millesimum ducentesimum anno XIV, Alexander II anno XLIII, Alexander III anno LXXXIII, vt hæc apud Leslæum indicantur. In Breuiario Aberdonnensi præfigebatur, S. Duthacum obiisse sub Alexandro II anno MCCXLIX,

VITÆ COMPENDIVM
Ex Breuiario Aberdonensi.

Duthacus Episcopus Rossensis in Scotia (S.)

BHL Number: 2351

[1] Dvthacus electus Dei Pontifex, non ex ignobili Scotorum familia & sanguinis propagine originem duxit & ortum; atque in suȩ adolescentiȩ primordiis a parentibus, [Studiis bonarum artium inbuitur:] præceptoribus in Christiana fide apprime eruditis, tradebatur imbuendus. Cui postquam creuerat ætas, simul & cum eadem ætate multiplicauerunt & exauctæ sunt in eodem singulæ bonarum artium virtutes. Cumque in his puerilibus & iuuenilibus annis præceptorum custodiȩ manciparetur, Deus ipse gloriosus per eumdem nobis miraculum insigne ostendere decreuit & indicauit. Equidem dum præceptoris sui instigatione adhuc etiam iuuenis, [ignem vaste non adusta portat:] ad fabricam quamdam ignis habendi gratia mitteretur; eo ignem postulante, faber infantuli, diabolico instinctus spiritu, innocentiam deridendo, arrepto forcipe ferrario [accepit] de ardentibus prunis non modicam portiunculam de fornace, & in sinum beati pueri afferens iniecit: quas patienter recepit & præceptori suo deferens, vestes eiusdem inustæ permanserunt & illæsæ.

[2] Dein diuina instructus gratia nauigio in Hiberniam transfretauit: [instructus in Hibernia, docet in Scotia:] in qua vtriusque veteris & noui testamenti præcepta & leges accuratissime didicit: quas eo reuertente in Scotiam, easdem cum omni mansuetudiue & clemētia cunctis palam professus est. A quibus paullo post Spiritus sancti gratia in Episcopum sublimatur, & earumdem animarum vniuersalis & præcipuus Pastor constituitur, [consecratur Episcopus:] & a suis Coëpiscopis consecratur, præclaris interim suffultus miraculis.

[3] Etenim cum B. Duthacus apud quemdam ad cœnandum inuitatus esset, [frustum carnis & annulum aureum, a miluo ablatum,] in eius societate vnus crapula percussus, frustum carnis suillæ cum annulo aureo cuidam discipulo B. Duthaci domui suæ deferendum commisit; discipulus vero cum per quoddam cœmeterium iter ageret, carnis frustum cum annulo apud se deposuit, vt pro animabus defunctorum ibidem quiescentibus preces effunderet. Eo vero deprecante miluus rapax aduenit, & frustrum carnis cum annulo apprehendens, extra quemdam amnem in densissimo quodam nemore transuolauit, & ibidem latenter abscondebat. Discipulus vero ille quodam timore perterritus, ne in illius viri odium in incideret, confestim eidem reuersus rei seriem indicauit: [precibus recuperat:] qua re audita B. Duthacus aliquantulum fudit orationē: nec mora miluus pronus ad pedes B. Duthaci viri Dei cum dictis carnis frusto & annulo reuolauit. Beatus vero Duthacus annulum recipiens, carnis frustum miluo denuo restituit, qui gaudens ad solita nemora reuolauit.

[4] Quidam vero deuotus B. Duthaco, panem melle & butyro confectum administrabat, [pane vno viros 7 saturat,] quem B. Duthacus cuidam viro Religioso misit: quem Religiosus ille alteri destinauit, & deinceps vna nocte ad septem numero personas; qui quidem septimus huius rei inscius eumdem panem iterum B. Duthaco transmisit: qui eumdem panem benedicens, illos septē cibo optimo diu ieiunos saturauit; collectisque insuper fragmentis & infirmis, quibus nullæ profuerunt medicinæ, porrectis, [ægros sanat:] illi horum fragmētorum gustu & sapore tantummodo in Christi nomine ab illorum infirmitatibus liberabantur.

[5] In Dormacensi vero ciuitate, illius Ecclesiæ quidam Canonicus, [ferens cibū ad S. Duthacum,] in solennitate S. Fimbarri, bouem pinguem & crassum pauperibus erogandum mactare iussit, & inter eumdem diuidendum quidā de astantibus dixit: Et quis Duthaco portionem istius allaturus est? At Clericus, qui ipsius B. Duthaci feruenti dilectione detinebatur, inter alios huic rei paratum se obtulit; sed propter noctis teterrimam obscuritatem & tenebrosum, aërem procellis maximis & ventis agitatum, domum exire nequiuerat neque audebat, sed B. Duthaci auxilio & ope confisus, [noctu lumine oborio iter agit:] portionem bouis super veru quodam ponens, domo egreditur: in cuius itinere veru, quod manu gestauerat, velut lampas ardens emicuit, eidem Clerico eundo & redeundo in tenebris clarum lumen præbens.

[6] Beatus vero Duthacus post varia alia virtutum insignia & miraculorum præsagia, [a morte claret miraculis,] VIII Idus Martij migrauit ad Christum, & in ecclesia de Tain, Rossensis diœcesis, quam maximo habetur in honore & veneratione: languidis & male habentibus sanitate & vitæ integritatem diuinitus præbens. Quare continua ibidem Christiani populi quammaxima accurrit affluentia, qui non cessat præclarissimis coruscare miraculis. Sed post huius venerandi corporis humationem, ibidē per annos septem, menses sex, & dies nouem, idem corpus ita incorruptum repertum est, acsi illa eadem hora de hac vita fuerat egressus: [corpus 8 anno incorruptum.] quod viri ecclesiastici & Deo deuoti honorifice leuantes, digno cum honore de tumulo in sarcophago & theca decenti transtulerunt. In translatione quamplurima inde fiebant miracula, & longe plures infirmi & languidi sanitati restituti sunt.

DE B. STEPHANO ABBATE OBAZINENSI IN GALLIA ORD. CISTERCIENSIS.

ANNO MCCLIX.

[Praefatio]

Stephanus Abbas Obazinensis in Gallia Ordinis Cisterciensis (B.)

[1] Bernardus Guidonis, patria Lemouicensis, Episcopus Lodouensis, anno MCCCXXXI vita functus, in Chronico ista scribit: Domnus Stephanus requiescit apud Obazinam, Cisterciensis Ordinis abbatiam, qui locum fundauit ibidem, & Coyrosium monasterium monialium non longe ab Obazina: [Memoria antiqua,] cuius gesta clara habentur, & frequenter multis miraculis apud Deum se viuere manifestat. Gaufredus Prior Voisiensis in Chronico, intra proximos XXX annos ab obitu B. Stephani scripto parte 1 cap. 15, quo de Sanctis in Episcopatu Lemouicensi præclarioribus agit, sub finem sic tradit: Apud Obasinam S. Stephanus Prior loci illius multis miraculis claret. Gesta B. Stephani scripsit eius discipulus libris tribus distincta: [Gesta] ex quibus quamplurima tomo 1 & 11 Annalium Cisterciensium inseruit Angelus Manrique, apud quem Auctor anonymus lib. 1 in Prologo testatur, se nihil penitus scripturum, [ab anonymo eius discipulo scripta:] nisi quod vel ipse vidit, vel certa virorum fidelium, qui viderunt, narratione probauit verum esse. Qualia etiam promittit in Prologo libri 2, & dein cap. 4, vbi se a B. Stephano susceptum, in monachum benedictum, & sub ipso vel eius successoribus conuersatum asserit. Consule Manrique ad annum 1142 cap. 6 num. 2. Est hæc Vita ab aliquo dein, recisis nonnullis vt superfluis, retentis eisdem verbis, abbreuiata, quam nos anno MDCLXII, dum Cistercij essemus, [dein abbreuiata.] descripsimus ex tomo 4 num. 37, eximia ibidem humanitate excepti: nonnulla ex alijs Actis in Notationibus indicamus: & ex eisdem subijcimus Appendicem de obitu, sepultura & miraculis.

[2] Mortuus est B. Stephanus anno MCLIX, VIII Martij, Dominica II Quadragesimæ, & feria quarta post illam XI Martij sepultus: [Mortuus 8 Martij,] vti constat ex Vita num. 18, quem locum male legerunt Claudius Robertus & Sanmarthani in Gallia Christiana, & Iongelingus in Notitia Abbatiarum Cisterciensium, dum scribunt obijsse VI Idus Martij. Ad quem diem Menardus Martyrologio Benedictino ita eum inseruit: Obazinæ in territorio Lemouicensi B. Stephani Abbatis Ordinis Cisterciensis. [non 10 Martij,] Interim in Vitæ compendio, quod lib. 2 Obseruationum habet, recte scribit obijsse VIII Idus Martij. Menardum describunt Bucelinus & inter Pios Saussaius. Angelus Manrique ad an. 1159 cap. 3 num. 9, corrigit Henriquez referentem ad XXVII Aprilis, & laudat Menardum, qui diem X Martij præscripsit, qua Sanctus obijt. Interim verbis auctoris indicat cap. 2 num. 5 transijsse VIII Idus Martij. Sanctum vbique appellat Manrique in Annalibus & Laurea Euangelica, vbi lib. 3 discursu 7 citantur Missale vetus, Ioannes Abbas, Robertus Rusca & Barnabas de Montalbo: quos & Philippum Seguinum allegat Chrysostomus Henriquez ad XXVII Aprilis, vbi ista habet: In Obosma S. Stephanus eiusmodi monasterij primus Abbas &c. Bucelinus hunc ab eo, [neque 27 Aprilis.] quem X Martij ex Menardo retulerat, alium ratus, iterum dedit dicto XXVII Aprilis ipsis Henriquez verbis, detento Obosma, pro quo Obasina scribendum. Adiecit dein verba Seguini ex eodem Henriquez transcripta.

VITA
Auctore anonymo, discipulo B. Stephani.
Ex MS. Cisterciensi.

Stephanus Abbas Obazinensis in Gallia Ordinis Cisterciensis (B.)

BHL Number: 7917

EX MS. CISTERC.

CAPVT I.
Studia. Sacerdotium. Vita anachoretica.

[1] [Nascitur pijs parentibus,] Igitur Stephanus Aquitaniæ regione territorio Lemouico oriundus fuit, parentibus inter suos honestis & longa prosapia Christianis: cuius pater æque Stephanus, mater Gausberta dicta est: qui per multa bona probabiles, hunc Deo dilectum non tam sibi quam Ecclesiæ Dei filium necessarium genuerunt. Fertur eius genitrici visio per noctem ostensa, cum eum prægnans vtero tumescente gestaret, quod quasi a agnum in loco filij peperisset, cui adulto magnus ouium grex tradebatur: quod dum cuidam viro Dei sancto narrasset, audiuit ab eo, quod talem filium generaret, cui multus a Christo animarum populus crederetur cælesti magisterio informandus. Itaque natus & adultus præceptoribus traditur, vt in schola Ecclesiæ litteris sacris imbueretur, quibus non mediocriter institutus, in breui plene scientiam attigit earum scripturarum, quæ vel ad diuinum cultum vel ad ædificationem pertinet animarum. [instituitur sacris litteris,] Cum autem ad maiorem peruenisset ætatem, paternæ domus curam suscepit, quam strenue gubernabat, & cum disciplina regebat. Sed cum esset bonis operibus deditus, plus studiose agebat curam pauperum quam parentum: quia melior illum caussa vrgebat: nam ad illud humanitate, ad istud misericordia trahebatur & spe retributionis æternæ. [elëemosynis deditus,] Erat pater orphanorum, nutritor pauperum, susceptor peregrinorum, & pius cōsolator viduarum. Manus eius plus ad dandum, quam ad suscipiendum erant porrectæ: vt impleretur illud Psalmiste: Dispersit dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. [Psal. 111, 9] Castum, sobrium ac benignum omnibusque affabilem & munificum se exhibebat, ita vt cuncti circumquaque positi illius industriam ac prudentiam mirarentur: attamen adhuc nugis & secularibus pompis dumtaxat specietenus inseruiebat, eratque cultus vestibus, cum tamen cultior moribus haberetur: quod tamen prius pro vitanda inani gloria ad occultandum cordis propositum ostendebat, & ne alij de illo plus quam ipse de se existimarent.

[2] [Sacerdos despicit transitoria:] Postquam autem largiente Deo Sacerdotalis Ordinis gratia sublimatus est, secularem vitam funditus deseruit, & quam prius mente despexerat, opere moribusque reiecit: iam risus & illæ quondam nugæ conuertuntur in luctum, & gaudij leuitas in mœrorem: venationes, quas solebat exequi ferarum, in capturam transeunt animarum: iam pretiosarum vestium cultus deponitur & dulcium escarum despicitur apparatus. Nam pro molli indumento cilicium intrinsecus ad carnem gestabat, [austere viuit,] & pro suaui cibo panem suum cum lacrymis & potum cum fletu percipiebat. Denique corpus suum tanta austeritate tractabat, vt tam inedia quam frigore pene illud necaret: siquidem media hyeme, quando gelu & frigore cuncta constringebantur, securi glaciem effringebat, ibique vsque ad ceruicem demersus, tamdiu perdurabat, donec interiora eius vis algoris altius penetraret. [inflammatus amore diuino,] Erat in ieiunijs præcipuus, in vigilijs assiduus, in orationibus promptus, quas non compositio verborum, sed lacrymarum deuotio diuinis auribus offerebat. Sermo eius sale conditus & caritate erat ignitus, diuini amoris incendium auditoribus & sapientiæ condimentum infundens. Tanta docendi gratia ei data a Domino fuerat, vt audiendi verbum ex ore eius nulla vnquam satietas sequeretur. Diuinis Officijs peruigil instabat, nullis curis, nullis occupationibus proprium intermittens cursum, nisi graui infirmitate aut ineuitabili caussa detineretur. In his vero rebus, [studet nitori ecclesiæ,] quæ ad altaris proprie ministerium pertinent, hoc est, vasis sacris vel vestibus, seu quibuslibet ornamentis in ecclesijs, quibus ministrabat, tantam diligentiam impendebat, vt ex hoc in ceteris ecclesijs admirabilis & vbique irreprehensibilis appareret. Erat assiduus in lectione diuinarum Scripturarum, & maxime Euangelicis adhærebat expositionibus: [solicitus de æterna salute:] vnde, tam sibi legendo quam alijs prædicando, æternam prouideret salutem. Cumque ibi multa de contemptu mundi & gloria futuri seculi legeret & audiret, valde accendebatur mens eius ad despectum præsentium & desiderium futurorum, dicens quodammodo cum Propheta: Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? [Psal. 41, 3]

[3] Talibus desiderijs inflammatus, quotidie abrenuntiare seculo disponebat: [deliberat de statu vitæ:] vt terrenis curis abiectis, pauperem Christum pauper ac nudus expeditis gressibus sequeretur. Sed ne hoc temere & absque consilio agere videretur, quemdam adijt Religiosum virum atque sanctissimum, cuius fama sanctitatis circumquaq; valde celebris habebatur. Ad hunc cum suæ mentis propositum indicasset, consilium quærens, ita venerabilis senior illi respondit: Oportet, carissime, vt desiderium tibi diuinitus inspiratum diu non protrahas, neque differas de die in diem; sciens quia semper nocuit differre paratis: quin potius, vt mente conceperas abiectis mundi curis, Christi vestigia felici cursu insequere, vt tuo exemplo multi conuertantur ad Deum. Hoc responso, tamquam diuino fretus oraculo, lætus ad propria remeauit. Habebat autem in hoc proposito sodalem quemdam, Petrum nomine, miræ simplicitatis virum, qui & ipse Presbyter nuper fuerat ordinatus: [acquirit socium:] huic soli sui cordis secreta cōmiserat tali conditione, vt pariter seculo renuntiantes, religionis sanctæ habitum incunctanter susciperent, & in ea vsque ad finem vitæ perseuerarent: ex inde festinabant viri sancti quod Deo vouerant, adimplere.

[4] Igitur paucis interpositis diebus, hebdomada ante Quadragesimam, quando cineres dari solent, [valedicunt ambo consanguineis:] conuocatis affinium turbis, vltimum vale facturi, solenne eis conuiuium fraterna caritate præbuerunt, & quidquid de substantia superfuit, pauperibus diuiserunt. Sequentem noctem vigilijs & orationibus peruigilem ducunt, obsecrantes Dei clementiam, vt vota sua, quæ præueniendo aspirarat, adiuuando prosequeretur. Denique Religiosa veste se induentes, mox antequam illucesceret, feria sexta natiuo solo relicto, nudis pedibus quasi ad exilium ire cœperunt. [migrant in saltū Obazinensem,] Procedens ergo vir Dei vna cum venerabili socio, lustrata vndique regione, tandem saltum Obazinensem expetijt, dictum, vt credo, ab opacitate syluarum & veprium densitate, quibus ex omni parte vestiebatur. Qui locus præter densitatem syluarum, præruptis hinc inde scopulis cingebatur, quodam fluuio inferius discurrente, qui non paruam loco præstare videtur amœnitatem. Ad hunc locum peruenientes beati viri die Parasceue, nudis vt erant pedibus, eius interiora impauidi penetrarunt. Erat haud procul modica planities inter conualles depressa, sed dumorum ac vepriū vastitate condensa, paruo riuulo per medium discurrente, [ieiunant biduo:] in quam post multos anfractus & deuexos circuitus per concaua vallium & montium prærupta ingressi, ipso & sequenti die absque cibo aut alicuius solatio ibi manserunt. Tertia autem die, quæ est Dominicæ Resurrectionis, ad vicinam ecclesiam perrexerunt, & acceptis mutuo calceamentis vnus eorum Missam cantauit, & socium communicauit. Quo peracto, relictis calceamentis, cum nullus eos ad prandium inuitaret, non absque mœstitia ad Metatum redire cœperunt. Cumque montis iuga paullatim conscenderent, & in summitate eius lassitudine inediaque confecti, paullulum requiescerent: matrona quædam ex vicino rure, quod Pauliacus dicitur, ad eos accessit, deferens eis dimidiam tortam panis & vas lactis, [cibum accipiunt:] quæ ipsi cum tanto gaudio susceperunt, vt testaretur postmodum vir sanctus, nihil se in vita sua, quantum ad cibum delectabilius percepisse. Ad Metatum ergo reuersi, & cibo illo refecti, cum a nullo adhuc, vel qui essent, vel vbi essent, agnoscerentur, multos ibi dies absque humano cibo fecerunt, [victitant herbis:] exceptis herbarum radicibus vel arborum fructibus, quales in eremo poterant reperiri.

[5] Dum quadam die quidam paterfamilias, qui in vicino degebat, ad ecclesiam pergeret, venit ei in mentem, inspirante Deo, [iterum a visitantibus reficiuntur:] vt pauperibus ibi degentibus alimenta deferret. Cumque illuc se pergere existimaret, repente via perdita, quasi errando peruenit ad locum, in quo vir Dei cum socio morabatur. Videns igitur prȩdictus vir ignotas personas in Religioso habitu residere, primo quidem miratus est, ac deinde miseratus, alimonias, quas ferebat, eis porrexit: quibus ipsa & sequenti die sustentati sunt: nec multo post a Pastoribus reperti, dum ab eis per vicina loca diuulgarentur, ad visitandum eos multi venire cœperunt: qui cum eis alimenta deferrent corporis, ab eorum ore alimenta referebant vitæ; quamuis timerent ex præcedentibus, ne diu ibi perseuerarent. Quidam namque pseudo-anachoreta olim illuc aduenerat, qui ibi manere velle se simulans, [ob fugam alicuius pseudo eremitæ derelicti,] cellulam ad modum oratorij ædificauit: cumque ibi multa populus offerret, libenter accipiebat, & quæ absumere non poterat, in pecunias redigebat: denique deuenientibus ad se diem indixit, quo quasi ad Missarum votiua solennia vnanimiter conuenirent: nocte vero, quæ prædictam præcedebat diem, nescio quid opinatus, assumptis omnibus quæ habebat, nusquam comparuit. Ex cuius repentino discessu, & qui conuenerant & qui audierant, irrisi pariter & offensi, duriores ad istos esse cœperunt, æstimantes eos simili modo facturos. Vnde ab eis neglecti, tantam famis iniuriam sustinebant, vt arborum etiam teneritudines & quæque virentia auide carperent, & pro suaui cibo sibi apponerent. [torquentur inedia:] Potus aqua erat permodica, quam fragmine testæ haurientes, naturæ satisfaciebant: etenim ipsam testam multis diebus in vsu habuerunt. Stratum dura humus exhibebat, in qua exhausta ieiunijs membra collidēda potius, [vtuntur duro strato,] quam quietura iactabant: ac ne puluilli quoque deessent, duros lapides capitibus supponebant, qui & somnum arcerent & mollitiem submouerent. [vestimentis] Vestimenta carni tamdiu adhærebant, donec sordium nimietas ea mutare compelleret. Tunc exuentes ea, in aquam mittebant: quibus lotis & parumper expressis ita eis denuo vestiebantur, vt corpora, madefacto & imbuto gelu vestimento, tam pondere quam frigore pene consumerentur: quod maxime hyemis tempore faciebant, quando nulla erat lauandi necessitas, sed sola cruciandi voluntas. [lorica.] Sed cum hæc non sufficerent, loricam sibi Pater Stephanus comparauit, quam multis annis occulte ad carnem gestauit, donec vetustate & rubigine paullatim consumpta est. Taliter se bonus athleta in carne pro Christo damnauerat, vt eius in die Domini spiritus saluaretur.

[Annotatum]

a Manriquez ad an. Ch. 1142 cap. 6 num. 2 asserit matri prægnanti visum nunc sub agniculi, nunc sub specie catuli, cui ingens grex ouium custodiendus committeretur.

CAPVT II.
Monasterium Obazinense constructum. Rigor vitæ monasticæ.

[6] [Construunt iugurium:] Construxit autem ibi ex lignis tugurium modicum, vili tegmine coopertum: in quo die ac nocte vna cum venerabili Petro continuis orationibus & psalmodiæ cantibus insistebat: & cum post modicam quietem, qua fessos paullulum recrearent artus, ad diuinas laudes consurgerent, inter psallendum mox, vt se somno viderent grauari, arreptis virgarum manipulis, nudatis lateribus vicissim se verberabant. Sic caro exhausta ieiunijs, [corpora virgis castigant:] & vigiliarum ac laborum pondere fatigata, diutino quoque verbere sulcabatur: vt per hæc in seruitutem redacta, & spiritui mancipata, nō iam carnales sed spirituales fructus proferret. Quod qualiter iste fecerit, manifestum dabatur indicium, cum sancta illius facies rugis exarata, & ieiuniorum pallore confecta, raros ac tenues germinaret pilos: sed & capilli capitis eius nec in senectute mutati sunt, vt aut caluitiem contraherent aut canitiem, ita vt iuuenis putaretur, nisi rugæ ipsius, vt scriptum est, testimonium illi darent.

[7] Post hæc superius memoratus socius eius communi assensu Lemouicum perrexit ad vrbem, adiuncto sibi Clerico, [accepto alio socio,] qui nuper ad eos conuenerat; quiq; postmodum relictis omnibus in eo loco conuersus est, in quo vsque ad finem vitæ religiose conuersatus est, & felici obitu consummatus: cuius relatione de beati viri actibus multa addidici, quia & in seculo familiaris ei fui, & in religione vsque ad illius obitum inseparabiliter ei adhæsi. Peruenientes ad vrbem Episcopo collocuti sunt, [& facta ab Episcopo potestate,] diligenter ei caussam suam & propositum beati viri aperientes: qui benedicens eis, Crucem, quam ei detulerant, benedixit, eisque cum aqua a se benedicta tradidit, dans potestatem Missam celebrandi & monasterium construendi: ita dumtaxat, vt morem a Patribus traditum per omnia sequerentur. His auditis siue receptis, ad Patrem suum cum gaudio sunt reuersi. [monasteriolum cōstruunt:] Tunc vir Dei habitationem suam in vlteriorem riuuli ipsius partem promouit & oratorium cum domibus ad hoc pertinentibus ampliatis ædificauit: iam enim aliquamdiu ad Deum conuersi illius discipulatui inhærebant, & disciplinæ iugo subiecti arduam nimis ac aridam vitam cum eo ducebant. Cum autem locus ille aduenientium & ibi commanentium multitudine impleretur, cogitare cœpit Pater Stephanus, [B. Stephanus cupit solitudinē,] quo in loco eos apte constituere posset: mordebatur tamen & vehementius angebatur mens eius, solitudinis cupida & curarum impatiens, quas se ex gubernatione multorum perpeti metuebat. Neque enim ad hoc prædictum locum expetierat, vt multas hominum turmas inibi congregaret, sed vt solitarie degeret, quo secretius & liberius Deo vacaret, & licentius carnem excruciaret, cum nullius timeret laudem vel prohibitionem. Frequenter socium suum alloquens suadere nitebatur, vt ad Saracenos pergerent, [suadet suis ad Saracenos abitum.] si forte aliquos ex his prædicando conuertere, aut ipsi ab eis non credentibus pro Christo occidi possent. Quod venerabilis eius socius, quantis poterat monitis, dissuadebat, dicens: melius esse eos, qui iam crediderunt a prauis suis actibus verbo & exemplo conuertere, quam in his, qui non credebant, & forte ad vitam prædestinati non erant, infructuose laborare.

[8] Denique ipsius nemoris spatia perlustrans, cum ad superiora montis, qui ad Orientem prominebat, [Nouum in monte monasterium extruit,] lustrando venisset, reperit promontorium quoddam, in quo ad instar priorum, habitacula ædificauit, & numero & spatio modico ampliora: in quibus ædificiis motus diabolus, multis ea machinationibus destruere nitebatur. Quadam die artificem quemdam lignariū mercede conductum, qui tectum oratorij ligneum tabulis ligneis intrinsecus vestiebat, in similitudine nigrorum hominum est aggressus diabolus, & eum fortissime verberauit propter hoc quod opera Religiosis faciebat a. Nam cum in eremo primo habitare cœpisset, tanta eum instantia diabolus persequebatur, [frustra obsistente diabolo,] vt nec per noctem quiescere ei liceret: vnde eius clamoribus excitati Fratres, stratis exiliebant, & orationibus ac vigilijs totam noctem insomnem cum eo ducebant. Ædificatis igitur monasterij officinis, continuo vir Dei illuc cum Fratribus ex priore loco migrauit, & locum ipsius iuxta nomen nemoris ipsius Obazinam, id est, obedientiæ officinam, nuncupare decreuit. Tunc quidam venerabilis b Legatus, qui in partibus illis aduenerat, Domno Stephano Prioratus officium & subiectarum curam animarum præcipiendo commissit. [Prior constituitur:] Et ipse Petrus socius eius post obitum suum multis miraculis claruit. Exinde Prior effectus vir Dei Stephanus eadem, qua prius, vitæ morumque qualitate & ipse vixit & alios viuere docuit: eadem vigiliarum & orationum obseruantia, idem psalmorum diurnorum ac nocturnorum cursus, idem silentium vbiq; [summum rigorem vitæ præscribit:] ab omnibus seruabatur, ieiuniorum consuetudo & refectionis mensura eadem permanebat, nisi quod tunc abundantiori quam prius temporalium rerum vbertate pollebant. Videntes namque vicini eorum veram probatamque religionem & firmam stabilitatem, tanta deferebant, vt cuncta expendere non valentes, prope iam esset, vt dicerent, quare plus offert populus, quam necessarium sit. Et tamen serui Dei prioris paupertatis non immemores, parcimoniæ & humilitati studebant: & quæ dabantur æqualiter inter eos partiebantur, vt nemo amplius aut minus se habere gloriaretur vel murmuraret. Nullus nisi in die Dominica ieiunium soluere tam æstate quam hyeme præsumebat, nisi aut iuuenili ætate aut certe infirmitate detineretur.

[9] Erat hic vir strenuus in disciplina & in corrigendis delinquentium culpis multum seuerus: [delinquentes acriter corripit:] quia, si quis in ecclesia paullulum oculos erexisset, vel modicum subrisisset, vel leuiter dormitaret, aut inordinatum motum aliquem exhiberet; continuo aut virgam accipiebat in capite, aut palmam in facie. Ad Capitulum Fratres quotidie post Primam vel Missam conueniebant, in quo residente Priore, finita lectione vel quæ ibi dicuntur ex more, mox de Ordine tractabatur & quidquid erat sinistrum corrigebatur. Si quis verberandus erat, mox exuto eo quinquagesimus Psalmus incipiebat, vt ad singulos versus singulos ictus acciperet. Quod si maior culpa exigeret, ampliores Psalmi apponebantur, vt ampliori verbere sulcaretur. In die Cœnæ Dominicæ, quæ misericordia plena est, generali supplicatione ab vniuersis venia petebatur, vt quidquid per totius anni circulum deliquissent, hac sacra solenni indulgentia solueretur. [vti in Cœna Domini ab omnibus fieri statuit:] Tunc venerabilis senior totus lacrymis perfusus, & peccata sua ante oculos suos reducens, confisus de Dei misericordia, sibi & alijs indulgentiam a Domino postulabat, & peccatorum vincula in Dei verbo laxabat. Sane cum aliquem exigentibus culpis grauius verberasset, mox se ad perferenda similia præparabat, & ab vno vel ab omnibus se flagellari præcipiebat: quod faciebat, ne qui alios iudicabat ipse ab eorum afflictione exors maneret. Vix aliquis prætermittebatur dies, [accipit ab alijs disciplinam:] & maxime in Quadragesima, quo non ab aliquo priuatam acciperet disciplinam. Post Completorium Fratribus ad dormiendum solito collocatis, vir Dei in oratorio sæpius remanebat, & tota nocte vigilijs & orationibus cum lacrymis sedule insistebat. Cum autem diutius orans nimio frigore vrgeretur, [per noctat in oratione,] illico surgens, tamdiu genua flectere non cessabat, quousque corpus eius sudore perfunderetur: & tunc cappa exutus, eadem iterum repetebat; donec tandem iterum labore confectus, & vigiliarum pondere fatigatus deficeret vel etiam obdormiret. Vnde etiam a Fratribus ad vigilias venientibus inueniebatur, ita vt ad orationem se composuerat, obdormisse. [viliora peragit,] Præterea noctis tempore si qua reperisset immunda, quæ Fratres non solum ferre, sed & tangere abhorrerent, adhibito cophino inibi congregabat, & proprijs humeris imponens, longius asportabat. [strenue laborat.] Diurnis horis sæpius solus, sæpe cum alijs Fratribus laborabat, ita tamen vt vix duo attentarent, quod ipse solus agebat. Cunctis diebus, sed festis prȩcipue, tam ipse quam Fratres tanta modulatione diuini Officij laudibus insistebant, vt magnorum monasteriorum morem imitari viderentur.

[Annotata]

a Addunt longiora Acta apud Manriquez cap. 7 num. 4 Tunc maligni spiritus rapido furore succensi de scala præcipitant, vt totus liuidus, turgens iaceret, capite colliso… Permoti Fratres, citius cum viro Dei accurrunt, & inuenientes hominem sanie & tumore deformem, & quasi amentem præ pauore nimio effectum, in stratum illum reponunt, ibique aqua benedicta aspersum, & Dominica Cruce signatum Deo commendant. Tum vero imposita manu viri Dei, breui integram membrorum omnium adeptus est sanitatem.

b Gaufridus Episcopus Carnotensis, Legatus Sedis Apostolicæ sedit ab anno 1116 ad annum 1138. Hic contentionem de regimine monasterij inter B. Stephanum & Petrum exortam diremit.

CAPVT III.
Accessus ad Carthusiam. Ingressus in Ordinem Cisterciensium. Monasteria V extructa.

[10] Avdiens autem famam Carthusiensium monachorum, quos tunc præ ceteris religionis a fama nobilitabat, ad videndum eos gratam quidem, sed laboriosam sibi peregrinationem assumpsit: in quo itinere multas famis ac frigoris iniurias perpessus est, cum frigida sint loca illa, maxime hyemis tempore, [Pedes ad Carthusiā abit,] & tunc niuibus erant plena. Ipse vero pedestri itinere, & interdum nudis pedibus incedens, nihil ad victum pertinens secum ferebat. [lorica indutus,] Gestabat etiam tunc loricam superius memoratam, quæ ei grauamen non modicum inferebat. Quæ, dum quadam die solus & vltimus pergeret, repente per medium est abrupta, acsi ab aliquo in rotundum esset præcisa, inferiori parte ad terram protinus decidente: vnde mœstus effectus, quemdam e socijs sibi conscium clam vocauit, eiusque auxilio quibusdam ligaminibus loricam, vt potuit, reuniuit & sibi denuo coaptauit. Cumque paullulum processissent, iterum dirupta est & cecidit, & iterum religauit: sed cum tertio rumperetur, intellexit vir Dei, admonente etiam Fratre, non esse voluntatis Dei, vt eam vlterius ferret. Nam antequam loricam haberet, circulos ferreos ad carnem gestasse perhibetur: qui cum breui tempore iam tertio essent confracti, hanc sibi loricam aptauit, quæ tamen præter pondus ita aspera erat, vt carnem non solum premeret, [cum Priore colloquitur:] sed plurimum laceraret. Peruenientes ad Carthusiam satis humane a Fratribus illis recepti sunt. Vir itaque Dei Stephanus cum Priore loci satis familiariter locutus est, & accepto b consilio a Priore ad propria remeauit. Reuersus a Carthusia vir Dei, ampliatis Fratribus, habitacula quoque monasterij, quæ parua erant, [extruit ecclesiam,] ampliare disposuit: ac primo a sanctuario incipiens, ecclesiam in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, ad instar Carthusiensis ecclesiæ, construere cœpit. Ædificauit & monasterium sanctimonialium non longe a monasterio Obazinæ, sed quasi stadijs tribus separatum: in quo fæminarum collegium constituit adunari: quatenus in vtroque sexu Deo seruire se omni tempore Obazinensis Ecclesia gratuletur. [& monasterium fæminarum:] Hoc autē monasterium ita constructum est, vt aditus eius nemini vnquā pateat, nisi cum intromittitur aliqua, aut cum foras emittitur quando fuerit defuncta. In rebus necessarijs a Fratribus maioris monasterij ita sufficienter prouidetur, vt nulla sit eis necessitas aliquid postulare. Tunc cœperunt ad virum Dei de seculo nobiles & ignobiles, viri pariter ac mulieres, vndecumque concurrere, & suaui iugo Christi mitia colla submittere.

[11] Igitur anno ab Incarnatione Domini MCXLII, Dominica ante Pascha, quam Palmas vocamus, verus Dei cultor Domnus Stephanus a quodam Abbate, qui cum Episcopo c Lemouicensi apud Obazinam venerat, monachus est factus statimque promotus atque ab eodem Episcopo in Abbatem sublimatus, [fit monachus & Abbas,] omnes quos habebat Clericos ipse iam Abbas & Dux monachorum in monachos benedixit, ceteros in pristino habitu manere constituit. Monachi ergo ex eremitis effecti nouis legibus nouisque institutionibus quotidie informabantur, instituebantur ad arbitrium d Dalonensium monachorum, [2 monasteria extruit:] qui eos docebant & in præceptis regularibus instituebant & erudiebant. Tunc cœpit Abbas Stephanus duo monasteria e, vnum in Lemouicensi f, aliud in Aluernensi territorio, ædificare: quibus decenter instructis, statim illuc monachorum agmina dirigit, optimis eis Patribus constitutis.

[12] Per idem tempus in Romana vrbe defuncto g Summo Pontifice, reuerendus vir & cunctis virtutibus adornatus, Eugenius in Sede Apostolica subrogatur: fuerat autem monachus Claræ-vallis, & a S. Bernardo Romanis partibus Abbas directus, vnde postmodum assumptus & Papa vrbis Romæ effectus est. Hic secundo anno Pontificatus sui in Galliam venit, [agit Cistercij cum Eugenio 3 Papa,] & consilium Remis celebrauit: tunc memorabilis Pater Stephanus, sicut olim desiderauerat, Cistercium venit cum quibusdam Fratribus, ibidemque prædictum Apostolicum reperit. Erat enim ex multis temporibus cupiens sancti illius Ordinis societatem acquirere, & cuncta, quæ ad se pertinebant, eius submittere ditioni. Eo tempore Cisterciensibus præerat Abbas, Raynardus nomine, vir nobilis & decorus, & religionis feruore incomparabilis cunctis quibus præerat Abbatibus præeminebat, qui h trecenti & eo amplius erant. Igitur cum ad Cistercium B. Stephanus venisset, memoratum Papam adiit, & quid animo gereret, Apostolicis auribus intimauit, obnixe deposcens vt suum desiderium ipsius auctoritate ad effectum perduceretur. Tunc Papa Dominum Raynardum ad se venire mandauit, [assumitur inter Cistercienses.] eique sanctum virum, vt patri filium, ipse Pater omnium commendauit, atque vt eum in conuentum Abbatum duceret, & sancto Ordini sociaret, præcepit. Quem gratanter ille de manu Papæ suscipiens, in capitulum introduxit, & iocundo ore coram cunctis Abbatibus, prolatis Domini Papæ mandatis, eiusque petitionibus declaratis, ipso etiam in præsenti humiliter postulante, ab vniuersis concorditer Abbatibus in societatem Ordinis est receptus, & domui Cisterciensi specialiter assignatus; cum vtique non minus in hoc deferrent eius religioni quam Apostolici iussioni i, ita dumtaxat vt sanctæ illæ fæminæ semper in ordine permanerent.

[13] Talibus auspiciis sumpto Ordine negotiator noster lætus ad propria remeauit, ducens inde secum Magistros egregios, quos illi Pater Cisterciensis ad docendum Ordinem benigne concessit: quorum duo monachi erant atque Presbyteri, [ægre fert infirmis cōcedi carnes:] duo laici, in sua quique arte decenter instructi, quintus, qui aliis transacto magisterij sui tempore ad propria redeuntibus vsque ad obitum Obazinæ remansit. Sed cum per eorum magisterium plura mutari præciperentur, illud certe molestissimum videbatur, quod vsus etiam carnium infirmis esset concessus & allatus, qui hactenus manserat Fratribus incognitus: quod grauissime vir sanctus ferebat intantum, vt diceret ipse commotus, quod carnificinam introduxissent in domum Dei, cum videret propter infirmos aliquod animal iugulari k, sed propter ipsos Magistros tacebat. Quadam die circumiens officinas, carnes inter duo vascula absconditas reperit, quas statim in latrinam proiici iussit. Post hæc duo alia monasteria in locis ante ædificatis facere disposuit l, vnum in Caturcensi diœcesi m, aliud in territorio Santonensi: quibus decenter instructis idoneos Pastores cum supplemento Fratrum illuc direxit, [condit 2 alia monasteria:] qui loca sibi credita Abbatiæ titulo gubernarent: quorum Prior fuit, Geraldus nomine, qui Obazinensem domum post eum feliciter rexit: cum quo multa loca ædificauerat, & nunc tamquam indiuiduus comes cum eo feliciter pausat. Sequens vero fuit Robertus nomine, qui & ipse nostro magisterio præfuit. Hic sortitus est Abbatiam, quæ in Santonensi diœcesi sita erat quam etiam prius multo tempore absque Abbatis titulo procurauerat. Inter hæc Fratres Obazinæ cum augerentur de die in diem, nec possent eos capere pristinæ habitationis modicæ mansiones, post multas deliberationes sanctus vir in superiora monasterij n basilicam magnam ædificauit, & mansiones ampliauit & loca habitationis illius sufficienter præparauit.

[Annotata]

a Eximiam Carthusiæ sanctitatem laudat S. Bernardus epist. 12 ad Guigonem Priorem, qui B. Stephanum excepit.

b Consilium Guigonis Prioris explicatur in longioribus Actis huiusmodi: Cistercienses nuper exortos regiam viam tenere, eorumque instituta ad omnem perfectionem large sufficere. Nobis enim, ait, & in personis numerus, & in possessionibus terminus est præfixus. Tu vero qui plures ad Dei seruitium congregasti, & adhuc plures suscipere decreuisti, cœnobialem magis expetere debes professionem, quæ & multis patet æque ac paucis, neque enim numero, sed religione pensatut.

c Geraldus II, præfuit ab anno circiter 1138 ad an. 1177.

d Dalona Ordinis Cisterciensis in eadem Lemouicensi diœcesi adVigennam fluuium fundata anno 1119, aut sequente. Huius Abbas adfuit cum Geraldo Episcopo.

e Bella aqua, condita circa annum 1143.

f Videtur Valetta esse, sed in Tutellensi diœcesi tum condita.

g Lucio II Papa anno 1145 die 25 Februarij defuncto, successit Eugenius III, Ordinis Cisterciensis, S. Bernardi ante discipulus, & Abbas SS. Vincentij & Anastasij ad Aquas Saluias ab eo constitutus.

h Apud Manriquez in Actis longioribus legitur Ducenti.

i In aliis Actis ista subiunguntur: Et quamquam essent aliqua in domo eius, quibus talis susceptio impediri posset, quæ non religioni quidem, sed consuetudini viderentur aduersa: illud certe maiorem molestiam ingerebat, quod vir sanctus, vt viros ita & fæminas a Domino gubernandas acceperat: quod eorum Ordo non sustinebat. Attamen pro eius amore cuncta admissa sunt, spondente Domino Raynardo, qui eum, vt suam animam diligebat, quod cuncta Ordini aduersantia paullatim abolerentur, cum repentinam mutationem nouella adhuc domus ferre non posset: ita dumtaxat, vt sanctæ illæ fæminæ semper in Ordine permanerent. Contra quæ inserta opponit multa Manriquez.

k Hæc ratio sic exponitur in aliis Actis Cumque ei capitulum regulæ pro infirmis apponeretur, tacebat, quia nec illud ei placere, nec regulæ auctoritas poterat displicere.

l Guarda Dei seu Custodia Dei appellatum, filia Obazinæ, quod fundatum traditur XI Calend. Decemb. anni 1150.

m Frenada filia Obazinæ fundata V Calend. Octob. anni 1148.

n Huius basilicæ primus lapis positus est anno 1156 feria 6 ante palmas. ita alia Acta.

CAPVT IV.
Varia patrata miracula. Pius obitus & sepultura.

[14] Cvm autem vir Dei multorum multa sollicitudine vrgeretur, quibus quotidiana stipendia cum ingenti studio parabantur; [Vt eleemosynas daret,] maxima tamen illi cura de pauperibus erat. Aliquando venit ad eum Frater, eiusdem domus Procurator, dicens: non habere se, quod Fratribus apponeret, vel quod pauperibus erogaret: cui vir sanctus de Fratribus nihil dixit, de pauperibus præcepit: Vade, panes non habes, animalia occide & pauperibus tribue. Abiit ille facturus sicut præceperat, sed quia modicum tritici in arca remanserat, quod vix ad tres dies solis Fratribus sufficere poterat, statim illud impendi decreuit & postmodum pauperibus carnes exhibere. Et ecce dum speratur quotidie illius tritici defectio, [triticum diuinitus auctum:] interim Deo tribuente & sancti viri fide cooperante, excreuit, vt vsque ad tempus messionis, quod longe aberat, tam Fratres quam pauperes panes inde, prout ratio temporis permittebat, sufficienter haberent: sicque factum est, vt animalia illæsa manerent, & ex modico frumento multi longo tempore sufficienter victum haberent.

Quadam die venit ad eum Cellerarius & mœsto vultu dixit ei: Nihil hodie Fratres manducabunt: siquidem hora refectionis vrget, & panes non habemus, quos reficiendis Fratribus apponamus. [in penuria panes delati.] Tum ille vt ei solitum erat, oculis ac manibus in cælum porrectis, altius suspirauit, tandemque conuersus ad Fratrem diffidentem, dixit ei: Ergo, Frater, mensas, vt solitum est, præparare festina. Et ecce dum Fratres in ecclesia canerent, subito adsunt animalia panibus onusta, quæ fideles viri inspirati a Deo ad refectionem Fratrum ex vicino castro transmiserant, vnde Fratres abundanter refecti sunt.

[15] Fertur etiam tale quid in monasterio de Grossobosco a accidisse. Quadam die venit Cellerarius ad Abbatem illius loci, dicens: [vti & factū discipulo eius Abbati:] Non habemus panes nisi tres. Abbas qui ex discipulis B. Stephani fuerat, præcepit tres libras panis in præbendis defunctorum, vt solitum erat, reponi: signum quoque post horam pulsari, & pulmenta loco panis per mensas disponi. Cumque Horam, quæ tunc vergebatur, in ecclesia canerent, Princeps terræ & fundator loci illius, ex insperato venit, ingressus refectorium, quo eum tunc virtus diuina deduxit, cum pulmenta sola absque pane vidisset apposita, festinanter egreditur, & tam suos quam suorum, qui cum eo venerant, equos in proximam villam dirigit, cunctumque panem venalem dato pretio rapi vel emi & ad monasterium deferti præcepit. Fratres post horam refectorium ingressi, cum se ad manducandum præparant, subito inter manducandum insperatus panis plenis sportis ingreditur, qui eos ipso die & sequenti sufficienter pauit.

[16] Cum fames valida terram circumquaque vehementer attereret, ad Sancti huius anniuersaria celebritatem, sicut singulis annis facere solent, tanta pauperum multitudo conuenit, [in anniuersaria celebritate] vt ab his qui aduenerant secularibus ad quindecim millia æstimarentur, sed cum ab aliis minus esse æstimarentur, omnes pro vero decem millia dixerunt: dabatur enim singulis, vt semper fit, libra vna aut dimidia torta panis & fabæ mensura consueta cum vino. Sicut semper fit ipsa die vsque in hodiernum diem vel tempus, tam maiori quam minori æqua mensura: ita vt mulieres quot filios adduxerint, etiā in cunabulis, [pauperibus distribuenda panis, saba, vinū] tot præbendas accipiant. Videntes autem milites & multi alij tantam multitudinem pauperum, & considerantes panum paucitatem, dixerunt, quod nec ad decimam partem eorum panis sufficere posset: vnde dabant consilium, vt panis minutatim frangeretur, vt vnusquisque inde modicum quid acciperet. Sed in hoc non sunt auditi, quin imo in Dei nomine & Sancti virtute confidentes, ipsius implorato auxilio diuidere cœperunt primo panē, deinde fabā, postea vinum. Cumq; omnibus a primo vsque ad vltimum, a maximo vsque ad minimum, ante solis occasum consueta mensura distributum esset, [multiplicātur.] surgentibus pauperibus tātus clamor exortus est laudantium Deū pro abundantia & benedicentium sanctum Patrem, vt ipsa terra commoueri videretur clamore eorum: flebant enim tunc magis præ gaudio & præ tanto miraculo, quod, si ipsa distributio vsque in mane produceretur, numquam deficerent panes, quamdiu pauperes non deessent. Hoc autem multoties in die Sācti huius & alijs diebus plurimis probatum est contigisse, vt panes distribuendi pauperibus, quanto pauciores æstimati fuissent, tanto plures superabundarent.

[17] Quis posset æstimare, quam sanctæ vitæ & arduæ ac strictæ fuit Sanctus iste? At quantis miraculis claruit, longum est enarrare. Ad vltimum iste S. Stephanus ad visitandum Archipresbyterum quemdam infirmū rogatus perrexit, indeq; b regressus corporalē molestiam statim incurrit. [æger febri,] Exhausta enim ieiuniis mēbra febris inuaserat, quam & labor corporis & frigoris algor intimis medullis paullatim infuderat. Postea vir sanctus morbo inualescente, grauius angi cœpit: ac cum vi febrium vrgeretur, gaudebat quidem quod ad desiderata bona transiret, sed dolebat quod suos desolatos & quasi orbatos relinqueret. Propter quod protensis in cælum oculis ac manibus, [orat pro suis,] Dominum deprecabatur, vt locum sibi creditum semper illustraret atque protegeret, & ouibus, quas per illum hactenus aggregauerat, benignus Pastor existeret, & sua eas prouidentia gubernaret. Adstabant ei omnes Fratres, præcipue qui de eius c monasterio venerant, flentes inconsolabiliter, & dicentes: Pater cur nos deseris aut cui nos desolatos derelinquis? Nam & seipsum dicebat eis post mortem præstantiorem futurum, & cuncta necessaria diligentius prouisurum, si tamen illi assiduis precibus obtinerent vt ille æterna requie frueretur. [& a morte protectionē suam addicit:] Hoc enim tunc iis promisit, quod nullum vnquam legimus ausum fuisse promittere; quod scilicet si tantum pro se Dominum orarent vt ipse saluus fieri mereretur, quod ipse omnibus, præcipue intra monasterium morientibus, æternam a Domino, confisus de eius misericordia, obtineret salutem. Vnde præcipiendo monebat, ne a monasterij habitatione vnquam vllus aliquo modo discederet. Sed quia tempus rasuræ præterierat, & propter infirmitatem radi permissus non fuerat, incumbente iam morte radi se incunctanter præcepit, vt corpus ægrum magis excruciaret, [radi se præcipit:] & ad Dominum continuo migraturus nouus & coronatus intraret.

[18] Cumque iam morti euidentius propinquaret ad ipsius petitionem Oleo sancto perunctus est, & sacræ Com nunionis perceptione munitus. Exinde post modicum pulsata tabula, [extremis sacramētis munitur,] omnes vndique conuenerunt & Litanias cum magno fletu dicere & agere cum eo cœperunt, quas ipse frequentius repeti faciebat, & cum eis moriens, prout poterat, decantabat. Cumque iam penitus defecisset, quidam apprehensa eius dextera, monasterium omnesque Fratres signabat, [moritur] ipso quantum poterat adnitente & benedictionis verba frigescentibus labiis vix tenuiter profundente, sicque inter benedicendum & orandum sancta illa anima carne soluta est. Igitur venerabilis Pater Stephanus migrauit ad dominum, lætantibus cælis, terris plorantibus, illis pro admisso ciue, istis pro amisso pastore. Transiit autem VIII Idus Martij circa mediam noctem, quæ precedebat d Dominicā diem, anno ab Incarnatione Domini MCLIX. Corpus eius ex more compositum, [8 Martij anno 1159] & sacerdotaliter indutum, & quantum noctis supererat in ecclesia est obseruatum. Mane autem facto, dictis ex more Missis, statim apprehensam sancti corporis glebam ad Obazinense monasterium psallendo & magno honore detulerunt. Itaque præparato sepulcro e feria IV hebdomadæ secundæ Quadragesimæ dicta generali Missa & a cunctis Abbatibus, qui ex diuersis partibus vel ordinibus conuenerant, facta solenniter absolutione, beati viri corpus in capitulum tumulandum defertur, [sepelitur in Capitulo.] & in sarcophago lapideo honorifice collocatur, vbi multis beneficia plurima conferuntur præstante D. N. Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorū amen.

[Annotata]

a Grossum Boscum in diœcesi Lemouicensi & filia Obazinæ, a Iongelingo & Sanmarthanis fundatum dicitur anno 1166 mense Nouembri, ergo post obitum B. Stephani anno 8.

b Regressus scilicet ad vnam ex Abbatiis supra memoratis, in qua Pastor eo ibi ægro statutus est, vt mox ex aliis Actis tradetur.

c Obazinensi.

d Dominica hæc erat secunda Quadragesimæ, cyclo Lunæ I, Solis XX, littera Dominicali D. quo Pascha celebratum est XII Aprilis.

e Die XI Martij. Reliqua accuratius descripta ex aliis Actis damus.

CAPVT V.
Miracula post mortem.

[19] Qvidam miles potens in seculo, post transitum sancti viri, ad monasterium Obazinense venit; ibique quadam infirmitate apprehensus, post duos menses est defunctus: & quia multarum fuerat terrarum Dominus, pro his tuendis multa prælia & guerras fecerat, multaque mala commiserat. Diligebat sane multum beatum virum & Fratres omnes, [Quidam miles Obazinæ] eosque in sua dominatione terris ampliauerat: propter quod ad bonum finem perductus est. Ipsa autem nocte, qua obiit, quidam Presbyter de terra eius, cum penitus quid de eo ageretur nesciret, longe quippe positus erat, subito in ecstasi raptus, vidit illum a dæmonibus captum deduci. In loco vero, per quem ducebatur, erat ex vna parte murus præclarus atque prȩcelsus, [visus alicui in extasi] cuius finis non apparebat, habens in medio portam, per quam voces dulcissime psallentium exterius fundebantur. Cumque ibidem appropinquassent, cœpit rogare eos, qui se trahebant, vt eum modicum relaxarent, vt voces mellifluas audire posset. Quod cum nullatenus impetrasset, [contra insultus dæmonum] repente diuino nutu ab eis auulsus, ad prædictam portam confugit, eamque apertam reperit. Videns autem sanctam Dei Genitricem intus cum Sanctis adstare, cœpit eam pronus in terra suppliciter exorare, vt sui misereretur, seque a dæmonum captiuitate sua clementia liberaret. Cui illa respondit: O homo, [apud Deiparam] ego tibi subuenire non possum pro eo quod multas ecclesias filij mei & meas inuasisti, spoliasti ac violasti, pluresque hominum cædes exercuisti, & multa alia male fecisti. [a B. Stephano defendi.] Tunc Domnus Stephanus, qui in parte stabat prouolutus ad genua eius, orabat eam dicens: Domina, nonne tu mihi promisisti, quod omnes, quicumque in domo mea obiissent, in gaudium filij tui introduceres? Cui illa benigno ac læto vultu respondit: Scias pro certo, carissime, quia, quæcumque tibi promisi, absque vlla ambiguitate complebo.

[20] Quidam Frater iuuenis ac robustus carrucis boum præerat, [curatur hernia.] qui vel propter oneris subleuationem, vel propter aliud quid, rupturam incurrit: qui ad tumulum sancti Patris Stephani crebrius aduolutus orabat, vt sanitatem reciperet: cui apparuit vir sanctus & sanus totus factus est; ita acsi nihil vnquam tale perpessus fuisset.

[21] Quædam sanctimoniales moriebantur, custodes earum pigritantes obdormierunt; circa medium noctis vir sanctus cuidam apparuit in dormitorio, eique vt surgeret imperauit. [sanctimonialibus morietibus] Illa pigritante auellere cœpit stramenta, eique dixit: Surge velociter & candelam accende, & cinerem sterne, quia Soror illa continuo est moritura. Mox illa turbata surrexit & quod in tenebris esset dixit: Et quomodo possum, Domine, candelam accendere; quia lumen dormitorij modo extinctum est? Cui ille: Vade ad coquinam, & ibi inuenies. Perrexit, [alia a B. Stephano apparente bis excitatur:] & de parua scintilla sine flatu aliquo lumen accendit, & sororem illam in extremis laborantem inuenit, eiusque custodes circa eam dormientes: quibus excitatis, cinerem strauit, tabulamque pulsauit & illa spiritum exhalauit. Cumque & illa obdormire vellet, repente vir sanctus dixit: Exurge quantocyus, quia soror illa alia modo moritur. Quo dicto, mox tabulæ sonus increpuit & Soror illa ceteris congregatis & orantibus in pace quieuit.

[22] Nonnullas Sorores in infirmitorio negligentius residentes ad ecclesiam ire compellit, maxime cum sancta mysteria percipere habent. Quod si de lecto surgere nequeant, [aliæ docentur aut sanantur ab eo apparente.] qualiter & quibus adminiculis ibi ferrentur docet: noluit eis vllam occasionem relinquere vt aliquis ad eas vel in extremis quidem ingrediatur, vt agnoscas eum curam, quam de eis viuus habuerat, non deposuisse post mortem. Quasdam etiam grauissimis doloribus ex nimio languore vexatas apparendo siue tangendo frequenter curauit.

[23] Quȩdam Soror cum in medio domus deambularet, lignum ex alto super eam cecidit, eiusque crus valde contriuit: ex quo casu ad terram cecidit & cum pene extra se esset, [e lapsu læsu sanatur:] accurrerunt Sorores & ad infirmitorium detulerunt. Post in se reuersa, immensos clamores edere cœpit, & Dominum Stephanum sæpius inuocabat, vt sibi auxiliaretur. Circa mediam noctem adest continuo Pater Stephanus, quem sequebatur iuuenis monachi habitum gerēs: cumq; apprehensa tibia eius, quæ patiebatur, eam trahere cœpisset, ipsa præ dolore clamare cœpit, & Sorores dormientes euigilauit. Sed statim tota sana facta est: diluculo conuocatis Sororibus retulit, quomodo & qualiter sanata est.

[24] Alia Soror despexit quamdam Sororem infirmam & humilem, & nocte illa aruit pes eius & manus: die vero sequēti prout poterat cum vna manu & pede sese per terrā trahebat, [despiciens aliam punitur manu & pede arescētibus;] ita quod Sorores vix eam ad infirmitorium detulerunt. Deinde cum sola remansisset ingemiscens, sanctum Patrem Stephanum, vt sibi subueniret inuocabat. Adest continuo vigilanti & deprecanti Pater sanctus, toruoque vultu eam respiciens, ait: Bene tibi contigit, misera, sicut meruisti: scias enim tibi hoc euenisse pro eo quod Sororem illam hesterno die te deprecantem despexisti, eique auxiliari noluisti: insuper maledicto pessimo te obligasti: ac nisi pro te interuenissemus, non quidem talia patereris, sed morte subita morereris. Sed hoc scire te conuenit quod quamdiu vixeris, numquam hac passione carebis: vnde ceteris Sororibus ex nostra parte dicas, [a B. Stepha apparente reprehenditur:] vt tuo exemplo commonitæ, Sorores infirmantes non despiciant, sed eis iuxta possibilitatem suam deseruiant, ne deterius eis contingat. Hæc dicens ab oculis eius sublatus est. Mane facto cum ad visitandum ægram Sorores venissent, eamque consolari niterentur & sanitatis remedia polliceri; illa respondit: Nequaquam ita erit, vt dicitis: aliter enim dispositum est a Deo. Tunc retulit illis, qualiter Dominum Stephanum illa nocte vidisset, & quæ sibi dixisset, quæque aliis dicenda mandasset. Audiant hoc omnes aliæ moniales.

[25] a Quodam tempore famis in vita S. Stephani accidit Obazinæ b, quod annonæ ad vnam vix hebdomadam æstimatæ per duos menses sufficerent, [frumētum diuinitus augeri cessat dum mensuratur.] & frumenta, quæ de cellario ad monasterium deferebantur, ita augmentarentur & durarent quod Fratres mirarentur: interrogauerunt Fratrem qui hæc deferebat quomodo frumenta tantum durassent, qui dixit: Ex quo deferre cœpi, nullam in his potui imminutionem inuenire. Vnde ab aliquibus persuasus est, vt mensuraret frumenta, qui mensurauit & ex hoc largitor bonus offensus, occulte augere cessauit, & frumentum illud defecit c.

[Annotata]

a Hæc melius in aliis Actis referuntur cū miraculis c. 4 relatis.

b Est Obazina (vt hoc tandem loco istud dicamus) in Lemouicibus versus Auerniam, inter Tutellam & Briuam ad eiusdem, cui vtrumque oppidum insidet, fluuioli occiduam ripam.

c Reliqua deerant in MS. Cisterciensi.

APPENDIX EX ACTIS LONGIORIBVS
De obitu translatione, & miraculis B. Stephani.

Stephanus Abbas Obazinensis in Gallia Ordinis Cisterciensis (B.)

BHL Number: 7916

[1] Cvm igitur vir Beatus de hoc mundo transiturus esset; vna ex Abbatiis superius memoratis, proprio Pastore longo iam tempore fuerat destituta. Quam visitare cupiens, [Petit aliquam Abbatiam pro electione Abbatis,] vt eam legitime ordinaret, quamquam finem dierum suorum imminere non ignoraret, instantibus solennibus ieiuniis, quando cineres dari solent, cum quibusdam Abbatibus illuc ire perrexit. Cumque iam de re propter quam venerant, pertractarent, & inter se monachi non conuenirent, vt de his, qui præsentes erant, Abbatem assumerent; missum est retro ad monasterium, vt inde Prior, & alij quidam ad hoc idonei adducerentur. Interim Dominus Stephanus, ad visitandum Archipresbyterum regionis illius infirmum, rogatus perrexit: indeque regressus corporalem molestiam statim incurrit. Exhausta enim ieiuniis membra, [æger committit alteri peragenda:] febris inuaserat: quam & labor corporis & frigoris algor intimis medullis paullatim infuderat. Cumque in crastinum electio pararetur, iam enim aduenerant, pro quibus fuerat destinatū; & ipse porro tota nocte graui incommodo teneretur; non tamen tam necessarium opus censuit differendum: ne forte eo moriente aut penitus frustraretur aut negligentius impleretur. Sed quia eorum Capitulo interesse non poterat, Abbati cuidam, qui auctoritate ceteris præeminebat, hanc ordinationem commisit, vt quem ipse iam, cum consilio Fratrum elegerat, ab eodem Abbate Pastor ibi statueretur. Quod statim absque mora vel contradictione aliqua, est impletum.

[2] Exinde vir Sanctus morbo inualescente, grauius angi cœpit: propter quod ex communi domo, in liberiorem cellam translatus est. Fama quoque ægritudinis eius, cum vbique nuntiis discurrentibus percrebruisset; postquam ad Obazinensium aures peruenit, vehementer omnes afflicti, & vltra quam credi possit turbati sunt. Quomodo enim, quamuis sanctissimus grex, tanto moriente Pastore, non turbaretur? cum scriptum sit: Percutiam pastorem, & dispergentur oues. [Matth. 26] [consolatur Obazinenses aduenientes,] Multi enim iam non exposita licentia, ad ipsum certatim pergebant vel potius confluebant; vltimam saltem benedictionem, si aliud tunc non poterant, accepturi. Quos ille, vt pius Pater, tamquam deuotos filios benigne suscipiebat, & singulos quosque benedicens, tactu blandissimo confouebat. Ceteri vero, qui remanserunt, planctibus & vlulatibus perstrepebant: & tamquam finis mundi instaret, omnes pene sua opera relinquebant, & solis fletibus vacabant. Videres omnes angulos gemitibus impleri, suspiria suspiriis iungi: & communi lamentatione totius loci desolationem ab omnibus deplorari.

[3] Cum ergo idem Beatus vi febrium acrius vrgeretur, gaudebat quidem, quod ad desiderata bona transiret: sed dolebat, quod suos desolatos & quasi orbatos relinquebat. Propter quod protensis in cælum oculis ac manibus, Deum deprecabatur, vt locum sibi creditum semper illustraret atque protegeret: & ouibus, quas per illum hactenus aggregauerat, benignus pastor existeret: & sua eas prouidentia gubernaret. Astabant ei omnes Fratres præcipue, qui de eius monasterio venerant: flentes inconsolabiliter, & dicentes: Cur nos Pater deseris? aut cui nos desolatos relinquis? Sufficiebat nobis paupertas nostra, [petit preces eorum,] vt diuitias computaremus, quod te videremus Pastorem & Gubernatorem animarū nostrarum. Et nunc post te quid faciemus, vel ad quem in tribulatione nostra confugiemus? Porro ipse, in quantum poterat, eos consolabatur & instruebat, præcipiens eis, vt semper Deum timerent, & ipse liberaret eos ab omni malo. Nam & seipsum eis dicebat præsentiorem post mortem futurum, & cuncta necessaria diligentius prouisurum: si tamen illi assiduis precibus obtinerent, vt ipse æterna requie frueretur. [commēdat obseruationem statutorum:] Cumque illum rogarent, vt Fratribus vtique Obazinæ, quos orbatos relinquebat, vltima saltem mandata dirigeret; ipse nihil aliud eis præcipiebat, nisi vt sancti Ordinis, quem susceperant, statuta firmiter custodirent, & sanctæ paupertatis, atque humilitatis obseruantiam non desererent. Obedientiam quoque, ac disciplinæ censuram omnibus modis seruarent; & vt semper pro se Dominum exorarent. Hoc enim tunc eis promisit, quod nullum vnquam legimus ausum fuisse promittere: quia scilicet si tantum pro se Deum rogarent, vt ipse saluus fieri mereretur, quod ipse omnibus, [addicit preces pro salute illorum:] præcipue intra monasterium morientibus, æternam a Domino, confisus de eius misericordia, obtineret salutem. Vnde præcipiendo monebat, ne a monasterij habitatione vllus vnquam aliquo modo discederet.

[4] Visitantium seruum Dei in infirmitate positum finis non erat: cum tamen non nisi religiosi vel quos deuotio traxerat, admitterentur. Nonnulli imo quamplurimi cereos ferebant, sancto eius funeri profuturos; omnesque eum, non aliter quam totius patriæ tutorem ac prouisorem, deflebant. Et quia tempus præterierat rasuræ, [vult radi capillos, pro reliquiis seruatos.] ipse vero propter infirmitatem radi permissus non erat; incumbente iam morte, radi se incunctanter præcepit, vt corpus ægrum magis excruciaret, & ad Deum omnino migraturus, nouus & coronatus adueniret. Quod diuino nutu factum non dubitatur; vt saltem ex eius capillis reliquias haberemus: cuncti enim diligenter collecti sunt, & diligentius reseruati multis postmodum infirmitatibus profecerunt. Cumque iam morti euidentius propinquaret, ad ipsius petitionem Oleo sancto perunctus est, & sacræ Cōmunionis protectione munitus. Exinde post modicum pulsata tabula, omnes vndique conuenerunt, & Litanias cum magno fletu dicere coram eo cœperunt. Quas ipse frequentius repeti faciebat; & cum eis, moriens, prout poterat, decantabat. Cumque iam penitus defecisset, apprehensa quidam eius dextera, monasterium omnesque Fratres signabat, ipso, [moritur 8 Martij anno 1259.] quantum poterat, ad hoc nitente, & benedictionis verba, frigescentibus labiis, vix renuiter proferente: sicque inter benedicendum & orandum sancta illa anima carne soluta est. Igitur venerabilis Pater Stephanus migrauit ad Dominum, lætantibus cælis, terris plorantibus: transiit autem VIII Idus Martij, circa mediam noctem, quæ præcedebat Dominicam diem; anno ab Incarnatione Domini MCLIX.

[5] Corpus eius ex more compositum, & Sacerdotaliter indutum, quantum noctis supererat in ecclesia est obseruatum, omnibus Fratribus, [Funus educitur ingēti solennitate:] cum quibusdam Abbatibus, qui conuenerant, deuote astantibus, & vigilias cum magno cereorum apparatu solenniter coram eo agentibus. Mane autem facto, dictis ex more Missis, statim apprehensam sancti corporis glebam, de monasterio, decente cum honore, & grandi… exierunt, Abbatibus, monachis & ceteris Fratribus præeuntibus & subsequentibus, cum maxima multitudine Clericorum simul ac laicorum, qui ad tanti Patris exequias ex diuersis locis se conuenisse gaudebant. Et cum paullulum processissent, illico omnes pastores regionis illius, pueri pariter & puellæ, relictis gregibus, ad Sancti funus summa cum festinatione currebant: & sub feretro se ingerentes velociter in alteram partem transibant. Cumque hoc perpetrassent, quasi iterum sanctificandi, hoc ipso aditu remeabant; & cum turbis ambulantibus aliquantulum properabant. Quod videntes ceteri exemplo puerorum admoniti, certatim sese impellentes, sub Sancti feretro transibant, & iterum remeabant. Non tamen frustra & absque fidei suæ mercede hoc facere potuerunt: multi enim sic transeundo diuersis infirmitatibus liberati sunt. [varij ægri sanantur:] Populus autem innumerabilis vtriusque sexus per totum illud iter ad tam gloriosum spectaculum vndique concurrebat. Per omnes ecclesias, ac monasteria, per quæ transituri erant, signa illico omnia concrepabant, tam repentino fragore, vt putarentur non humana manu tangi, sed diuinitus commoueri. Sacerdotes cum stolis, Clerici cum vestibus albis, monachi decenter ornati, cum Crucibus & thuribulis obuiam sancto corpori longius procedebant. Nec absoluendi aut quodlibet officium peragendi vlla erat facultas: tantus erat crepitus signorum, & concursus turbarum plangentium: omnis siquidem terra luctibus personabat.

[6] Plures etiam sponte se & ex industria discalceabant: sicque per scopulos & acutissimas petras cum Sancto pergentes, non absque cruce reuertebantur. [morbus incurabilis sublatus,] Matrona illustris, illius terræ Domina, cum magnis & incurabilibus morbis in locis secretioribus vrgeretur, attactu feretri sanata est, & vsque ad interitum vitæ suæ sanissima perseuerauit. Porro vnum cadum vini tantummodo habebant, ex his quos geminos portare asinus solet. Quod in vase effusum, [vinū multiplicatum.] intantum Sancti virtute præualuit, vt quingentos & amplius viros per totam noctem sufficienter potaret, & plurimum in crastinum superesset.

[7] Corpus vero non in Fratrum habitaculis, sed in amplissima domo, quæ exterius habebatur, positum est, vt & plures reciperentur, [excubiæ inter luminaria & choros psallentium transactæ:] & deuotæ mulieres ab ingressu eius non arcerentur. Quæ scilicet domus cum tota esset lignea & paleis cooperta, deorsum vero ob Sancti honorem & aduentantium requiem, eisdem paleis vsque ad genua strata; tantam cereorum ardentium multitudinem continebat, vt deforis aspicientibus tamquam rubus ardens interius appareret. Quod cunctis mirabilibus mirabilius æstimo, vt inter tantam copiam palearum & ardentium candelarum, inter tot viros dormientes ac semiuigilantes, ignis nocere nihil potuerit. Nam & qui vigilabant, sacris excubiis circa sanctum corpus occupati erant: ceteri vero in circuitu eorum semiuigilabant, aut penitus dormiebant. Deinde, cum iam nox initium daret, Clerici albis, plures sericis cappis induti, primas vigilias solenniter peregerunt. quibus finitis, ceteri, qui remanserant & qui tunc ex diuersis locis conuenerant: sic vt per totam noctem, alternatis vigiliis, sacræ excubiæ non cessarent: vt tam vicibus Clericorum psallentium quam splendore coruscantium lampadarum, ipsa nox diei claritatem ac dignitatem sibi assumeret, sicut scriptum est: Quia tenebræ non obscurabuntur a te, & nox sicut dies illuminabitur. [Psal. 138.]

[8] Mane vero assumpto sancto corpore, ad O bazinense monasterium quantocyus properabant. In Tutellensi autem cœnobio exspectabatur, [Corpus a Tutellensibus in via honoratum:] eo quod Abbas loci illius & monachi obtinuerant, vt in eorum ecclesia aliquamdiu poneretur. Cumque ibidem appropinquassent, mox signis sonantibus omnes monachi solenniter induti, cum Crucibus & thymiamatibus, & cum omni populo obuiam sancto corpori longius processerunt. Condixerant tamen, vt postea claruit, vt illud violenter in ecclesia detinerent, aut aliquid pro reliquiis de corpore eius auferrent. Quod Fratres præsentientes, in ecclesiam eorum illud perduci passi non sunt: sed statim assumptum post factam absolutionem, humeris sustulerunt, & retro conuersi, via, qua venerant, redierunt.

[9] Apud Obazinam, non nisi feria secunda illucescente, transitus beati viri innotuit. Vnde statim dicta Missa post Primam, omnes a minimo vsque ad maximum, præeunte Cruce, cum fletu & vlulatu obuiam sancto Corpori vsque ad duo milliaria processerunt, [ab obuiis Obazinensibus exceptum:] Psalmos per totum iter, prout in tali discrimine poterant, decantantes: statuerant enim non se, nisi cum Sancti funere reuersuros. Et quamquam eos nonnulli Fratrum, qui præibant ante illum, deturbarent, dicentes, eum vix tandem sero peruenturum, numquam potuerunt eos a cœpto itinere reuocare. Cumque iam fessi in cuiusdam promontorij planiciem deuenissent; repente leuatis oculis, vident cum magna populi caterua Sancti funeris apparatum accedere & ad se quantocyus properare. Aduenerat ibi multitudo virorum cum alijs innumeris vtriusque sexus atque ætatis: quorum plurimi cereos nouos detulerant, & aduentum Sancti, cum monachis & cum omni populo, accensis luminaribus, expectabant. Et ecce dum apparet, dum præsto est, dum tangi potest, tantus repente clamor exortus est, vt putaretur non solum terra, sed & cælum aliquatenus commoueri. Fateor me numquam vidisse aut audiuisse tam magnam tamque mirabilem vociferationem, tam magnum luctum, tantum clamorem, tantam simul lacrymarum effusionem.

[10] Resumpta via (nam cuncta lamenta cesserant) festinant Obazinam. Quo cum peruenissent, Venerabilis Dominus Geraldus Abbas, longe superius memoratus, qui tunc aduenerat, [delatum Obazinā,] cum paucis qui remanserant & cum multis aliis qui conuenerant, foris ad nouum monasterium, indutus sacris vestibus expectabat. Videns autem feretrum adesse, & Sanctum in eo iacere, cum eum absoluere pararet, repente concidit, & super feretrum quasi exanimis corruit. Tunc renouatus est luctus omnium, & in excelso voces, clamores & vlulatus resonabant. Habet enim hoc humanus animus, vt quamuis fuerit luctu & lacrymis satiatus, postquam alios plorare conspexerit, affectum temperare non possit: non cessantibus lacrymis, vbi lacrymarum causæ non cessant. [& in ecclesia biduo depositum.] Tandem Abbas in se reuersus, vix quidem absolutionis verba depromere valuit: & Beatum, vt facultas fuit, absoluit. Deinde ad ecclesiam cum veneratione defertur, & per duos dies incessabilibus excubiis adseruatur.

[11] Itaque præparato sepulcro, feria quarta hebdomadæ secundæ Quadragesimæ, [sepelitur 11 Martij:] dicta generali Missa, & a cunctis Abbatibus, qui ex diuersis partibus vel Ordinibus conuenerant, facta solenniter absolutione; beati viri corpus in Capitulum tumulandum defertur, & in sarcophago lapideo collocatur. Igitur beati viri corpore tumulato, instrumenta funeris statim direpta sunt & minutatim concisa; singulis, prout quisque potuit, partes sibi rapientibus, & pro his inter se pertinaciter decertantibus: [instrumēta pro reliquijs direpta:] nam & ipsum feretrum serris desectum & ferramentis incisum, in minutis partibus est ablatum; vt ipsas quoque minutias a serra decidentes, in panniculis ligarent & secum efferrent: tanta erat fides & deuotio populi, vt nihil, quod Sancti corpus attigerat, beneficiis vacuum deputaret. His ita peractis, populus omnis abscessit: monachi vero circa tumulum congregati, Psalmos vsque ad vesperam decantantes ibi manserunt. [sepulcrum eximio cultu decoratum.] Sed & cerei ardentes tota die illa & nocte inibi permanserunt: quin etiam in hodiernum diem omnibus noctibus, aut olei, aut ceræ, aut vtriusque simul lumen ibi numquam deficit. Nihil horum ex monasterio impenditur: totum aforis ministratur tam ab his, qui ad tumulum deuote ac frequenter occurrunt, quam ab his qui multas ibi sanitates percipiunt. Plures etiam absentes per inuocationem eius sanantur, qui candelas suas ibi transmittunt aut per se deferunt, tam ante sanitatem quam postea,

[12] Cuidam Fratri laico, cum post obitum eius nimia mœstitudine teneretur, ex ipsa mœstitia soporato astitit vir beatus in visu, dicens ad eum: [B. Stephanus apparēs protectionē Obazinæ addicit:] Quid habes Frater, quod tanto mœrore deprimeris? Cui ille respondit: Mœsti sumus, Domine, & vehementer afflicti, quia nos tam cito deserere voluisti; cum posses nobis adhuc diu viuere, & monasterium prospere ac feliciter gubernare. Ad quem Sanctus: Ego, inquit, non videor tibi Abbas esse, sicut me semper videre consueuisti? Cui Frater: Et si Abbas noster es, vt quid modo alium in sede tua videmus? Tunc Sanctus iucundo ore & quasi subridens, ita illi respondit: Ego vos non deserui, nec desero: vobiscum maneo semper semperque manebo.

[13] Alius Frater, laicus quidem sed vir simplex & innocens, virum sanctum singulariter diligebat atque ab ipso vnice amabatur. Hic, cum ad vigilias nocte quadam Dominica ante alios surgeret, audiuit voces psallentium & veluti processionem agentium monachorum: inter quos viri Dei vox, [iterum inter psallentes auditur:] velut processionem illam regentis, clarius ac robustius eminebat. Quo audito, festinanter ad ecclesiam perrexit; vt inde commodius psallentium voces audiret, & virum Dei, si fieri posset, in sua sede stantem videret. Sed cum introisset, voces psallentium conticuerunt & vltra audiri non potuerunt. Vnde manifestum est, tam ex priori visione quam ex istius certo auditu, virum Dei domui suæ numquam deesse.

[14] Dominus Robertus, Abbas tunc de Frameda, qui tertia post ordinatione nostro monasterio præfuit, cum, peracta sepultura eiusdem sanctissimi Patris, in refectorio cum Fratribus ad mensam sederet, [in cælis læte exceptus.] vt in tali euentu accidere solet, tædio & mœrore oppressus, paullulum obdormiuit. Cui repente apparuerunt duo Fratres, qui ante aliquot annos obierant: ex quibus vnus Sacerdos, alter Diaconus, ambo sancti, ambo religiosi in vita sua noscuntur extitisse. Qui cum caussas mœstitiæ eius hilari vultu requirerent, & ille decessum sancti viri & communem orbitatem lacrymabiliter prosequeretur, dicunt ei: Scias, Domine, quia quanta est apud vos de eius abscessu tristitia, tanta est de præsentia eius apud nos vbique lætitia. His dictis euigilauit, & vltra eos videre non potuit.

[15] Quidam Frater iuuenis ac robustus carrucis boum præerat, qui vel propter aliud quid rupturam incurrit. Cumque pondus ipsum super inguinem promineret, ac de die in diem magis succresceret; cœpit Frater illo incessu grauari, & animo contabescere, cum rem ipsam prodere trepidaret, & propter magnitudinem mali dissimulare non posset: & quia tali incommodo absque incisione curari non valet, [Hernia ab eo bis apparente sublata:] quæ olim in Ordine Cisterciensi interdicta fuit; amplius ex hoc anxiabatur, quia & infirmitas illum grauabat, & medendi spes nulla erat. Quapropter humano destitutus, ad diuinum confugit auxilium, sanctumque Patrem Stephanum, tumulo eius crebrius aduolutus, assidue precabatur, vt sibi in tanta afflictione posito, salutari remedio subueniret. Quadam igitur nocte, ei vir sanctus apparuit, & cur se tot clamoribus fatigaret vel quam ob caussam tam mœstus maneret, tamquam inscius, requirere cœpit. Qui, cum ei omnem passionis suæ molestiam exposuisset; talem ab eo consolationem accepit: Noli, Fili, nimium mœstus esse pro hac incommoditate; in proximo est enim vt a Deo cureris. Euigilans autem Frater, nihil quidem remedij sibi prouenisse deprehendit; quia tamen virum Dei videre meruit, pro hac eius consolatione non mediocriter lætabatur. Post non multum vero temporis iterum ei modo, quo prius, apparuit: inquirens ab eo quomodo se haberet. Ille visitationi quidem eius gratias egit; sed tamen adhuc in nullo se adiutum fore respondit. Tunc Sanctus prominentem strumam salubri tactu compressam, ac velut in sese refusam, ita perfecte sanauit, vt deinceps in eius corpore non compareret, dixitque ei: Surge, & amplius noli vacare: sed opus tibi iniunctum strenue adimplere stude. Ad hanc vocem statim expergefactus surrexit: & tacto infirmitatis loco, ita se exterius complanatum, & interius solidatum reperit, acsi nihil vmquam tale perpessus fuisset.

[16] Quidam paterfamilias virum Dei familiariter diligebat, & tam ab ipso quam a Fratribus, propter fidei eius deuotionem, non minori affectu diligebatur. Hic post transitum eius a malignis captus, vinculis & compedibus mancipatus est: & propter multas, quas habere credebatur, pecunias, sub districta custodia seruabatur. [captiuus e carcere liberatur:] Quod cum Fratribus nuntiatum fuisset, vehementer afflicti sunt: & tam per se quam per amicos rogare cœperunt eos, qui vinctum illum tenebant, vt eis suum Confratrem, quem inique ceperant, accepta ab eo ratione, dimitterent: & nihil apud illos proficere potuerunt, sed inde illi asperiores fuerunt. Porro vir ille captus, cum se a nullo hominum iuuari posse conspiceret, suum quondam amicum, nunc vero patronum Stephanum, precibus non pedibus adijt, cum multis eum gemitibus inuocans, vt si quid apud Deum posset, suis se precibus liberaret. Deinde ex multa fatigatione & tristitia soporatus, assistere sibi vidit eumdem Sanctum, velut increpantem se & dicentem: Quid hic sedes, cum domus tuæ opera negligantur, & res familiaris depereat? Cui ille respondens, Non vides, inquit, Domine, quam districte ligatus compedibus hic teneor, & erumpere nequeo? Ad quem Sanctus repetito sermone; iterum: Vade securus, nihil hæsitans: quia non tibi nocebunt vincula ista, quæ tu formidas. Ad hanc vocem confestim ille euigilauit. Et cum se erigere tentaret, cuncta repente vincula de eius manibus & pedibus ceciderunt, ita vt surgere conatus, caderet præ stupore: habebat enim tibias a compedibus demolitas. Postea vero surgens agitabat intra se, quid ageret, cum egredi nimium formidaret: quia custodes vndique obseruabant, & qui eum ceperant, foras per publicum omnes astabant. Vicit tamen fides patroni, ita vt per medios custodes & captiuatores suos, cum aliunde exitus non pateret, liber ad propria remearet, a nullo hominum quo tenderet requisitus, nedum detentus.

[17] Venit quidam ad Sancti sepulcrum, vota reddens & gratias pro sua liberatione, [item quinque alij.] factaque oratione & posito cereo, cum a loco egressus fuisset, interrogatus, quis aut vnde esset vel ob quam caussam tumulum Sancti expetiuisset; ait: Fuimus capti ego & alij quatuor in quodam castello, pedibus singulorum arctissime simul in vna trabe constrictis, in quo ergastulo, cum nihil cibi aut potus per quatuor dies penitus gustassemus, inedia simul ac dolore constrictus, sanctum Patrem istum, de quo multa audieram, intimo cordis rugitu orare cœpi, vt nos a vinculis, suis meritis & precibus liberaret. Cumque hæc mecum tacitus euoluerem; velut in extasi positus, nec plene vigilans nec perfecte dormiens, vidi reuerendissimum quemdam religioso habitu carcerem introire, cum quodam monacho iuuenilis ætatis: qui cum me interrogasset, quomodo essem; vel quid ab eo tantopere postularem; dixi ei: Domine, vides in quanta afflictione & calamitate detenti sumus: vnde precamur, vt si quid potes, adiuues nos, misertus nostri. Tunc ille dixit: Si ergo vis cum socijs liberari, apprehende clauum ligneum, quo cippus strictus tenetur, & mox dissoluetur: statimque surgens cum eis egredimini, & pergite vbicumque vos tutari possitis. Ad hanc vocem extemplo euigilaui, & ipse euanuit ab oculis meis: statimque apprehensum clauum, leui motu detraxi: mox trabes illa soluta est, acsi numquam astricta esset. Surgens autem latenter socios excitaui, monens, vt caute surgerent, ne quis forte euigilaret: erat enim circa mediam noctem. Nec minus imo amplius timebamus soluti quam antea vincti: quia & custodes intus ante ostium dormiebant, nec poteramus, nisi per eos transire: ipsumque ostium ita ex industria erat compactum, quod nisi cum magno fragore aperiri non posset. Tandem animum fiducia roborantes in eius fide, qui nos iam soluerat, & custodes transiuimus & aperto ostio exiuimus, nullo audiente vel sentiente: sicq; reliquum noctis spatium iter agendo conficientes, ad locum peruenimus, vbi saluati sumus.

DE B. IOANNE DE DEO FVNDATORE ORDINIS DE HOSPITALITATE GRANATÆ IN HISPANIA

AN. MDL.

Commentarius præuius.

Ioannes de Deo, Fundator Ordinis de Hospitalitate Granatæ in Hispania (B.)

§ I Ordinis per Ioannem de Deo inchoati initia prospera.

[1] Annus Christi millesimus quingentesimus quadragesimus, qui minimæ nostræ Iesu Societati Romæ natalis fuit, parente Ignatio, Hispano homine ex castris Cæsareis ad spiritualem militiam traducto, [Anno 1540 Ioannes] idem ijsdē ex castris assumptū Ioannem de Deo, vidit Granatæ initia ponentem eius vitæ, quam sectata deinde est amplißima Congregatio eorum, qui toti in Hospitalitatis officijs erga pauperes peregrinos infirmosque exercendis occupati cum sint, nomen ab eadem per Hispaniam retinent; [noui Ordinis fundamenta iacit,] in Francia nuncupantur a Caritate; Romæ vero ac per Italiam reliquam vulgo Fate ben fratelli, seu breuius, Ben fratelli dicuntur, ab vsitata stipem poscendi formula, sibi a suo Institutore relicta, qua & Fratres nominant quoscumque obuios, & benefacere monent per opera munificæ caritatis ad subleuandam pauperum egestatem. Nempe quia abundabat iniquitas, caritas quoque multorum refrixerat, & vtrique remedium ferendum a Deo erat: sed illi, quæ mali totius caput erat animosq; infecerat, æquum erat subueniri prius, ea constituta Societate, quæ peccatis exterminandis toto orbe incumberet; ac tum demum fundamenta iaci Religionis alterius, per quam corporibus quoque consuleretur.

[2] Hæc porro fundamenta non alia fuerunt quam virtutum exempla, [vitæ suæ exemplo:] & quædam iuuandorum corporum atque per hoc animorum ratio, quam Ioannes viuens Granatæ tenuit, suisq; eiusdem propositi socijs reliquit; qui post obitum eius eamdem Madritum primum, deinde ad alias Hispaniæ partes pertulerunt: nullis quod quidem sciamus scriptis legibus comprehensam. Nec enim id agebat Ioannes (quamuis prophetico spiritu id futurum crediderim prænouisse) vt nouum vitæ Religiosæ institutum conderet, quemadmodum ex toto Vitæ vtriusque, quam dabimus, contextu patet: sed in id vnum erat intentus, vt pauperum quorumcumque præsentibus neceßitatibus subueniret, [quod secuti socij absque vctis Religionis.] per se sociosque qui ei sese coniungebant, nullis obstricti votis, sed solo animi obfirmati proposito eisdem sese ministerijs applicantes; quos eodem, quem ab Episcopo Tudensi iussus erat deferre, habitu; femoralibus scilicet, penula ac pallio coloris cinerei ipse induit, vt amictus pauperrimi ac modestißimi forma eadem ipsos quidem a seculari vulgo secerneret, non tamen Religiosorum insereret Ordini, qualem nullum eum fuisse professum certum confessumque est. Hinc factum, vt certātibus de ferendo mortui cadauere Ordinibus Religiosis; nemo eorum, quos in Hospitali habuerat, sociorum illud sibi, munus vindicarit: Franciscani autem hunc honorem, eo sibi nomine præ ceteris debere contenderint, quod S. Francisci humilitatem paupertatemq; toto vitæ tempore fuisset proxime imitatus: Minimi vero, in quorum templo conditum cadauer est (nec enim proprium habuit suo in Hospitali templum Ioannes) eumdem sui Ordinis habitu defunctum induerint: & quidem ex vltima eius, si Montoyæ credimus, voluntate: Hieronymiani denique in quorum olim fundum translatum, Ioanne mortuo, Hospitale est, eiusdem superintendentiam, vt vocant, sibi ab Episcopo commendatam aliquamdiu tenuerint.

[3] Donec paullatim semen illud exiguum incrementa suscipiens, visum est alienis non egere adminiculis, atque per se stare posse, [Eorum profitendorum licentiam Roma impetrat,] maxime si votis quibusdam adstricti socij huic vitæ instituto in perpetuum sese addicerent: quod Roderico de Siguença auctore factum scribit Gouea lib. 2 cap. 16. Hic siquidem post viginti annos, quos sub Philippi secundi auspicijs miles transegerat, ad vicariam Centurioni operam præstandam, indeque ad signiferi dignitatem promotus; cum reuertisset in patriam parentum reuisendorum gratia, eosque mortuos reperisset, Deo interius animum mouente, tantum mundanarum rerum concepit horrorem, vt pauperum ministerio sese addixerit ea ratione, quam filios suos Ioannes de Deo docuerat; quorum numerus intra duodenarium adhuc consistebat, atque in eo obseruantiæ arctioris rigore, cui fuerant a suo Institutore innutriti. Necdum illi vllius Religionis formam assumpserant; sed Ordinario subiecti, vni e numero suo obediebant, quem Fratris Maioris titulo venerabantur. Ioannes is tunc Garcias erat, a quo Rodericus pœnitentiæ habitum (ita enim lubet ex re nominare eum, quem gestauerat Ioannes, caput semper ac pedes nudus) impetrauit. Subsecuta non multo post Maurorum per Hispaniam rebellio est, & caritatis exercendæ Rodericio, eiusque socio Sebastiano Arias, campum ingentem aperuit, in quo ita operam suam probauit, vt compositis tumultibus ad Hospitale reuersus; quamuis non multis annis in eo fuisset conuersatus, [Rodericus Siguenza,] assumptus tamen in Maiorem a Fratribus sit; eumque gradum varijs confirmatus electionibus per annos viginti duos tenuit, millesimo quingentesimo octuagesimo primo mortuus, postquam obsequijs Pauperum annos impendisset viginti sex.

[4] Huius prudentiæ Ordo hic debet quod inter Religiosos numeretur: Romam enim misit ad Pij V pedes Sebastianum Arias, supplicaturum vt sibi suisque Pontifex habitum ac scapulare concederet & nouæ professionis gradum: quod vbi impetratum est, Granatensi Hospitali tamquam capiti aggregarunt sese alia aliquot Hospitalia, quæ ad eius, quod Ioannes de Deo exorsus fuerat, imitationem erecta nunc stabant, locorum Ordinarijs subiecta: quæ vt melius intelligantur ipsam Pij V Bullam, primo die Ianuarij anno MDLXXI datam, hic subnectimus.

[per Bullam Pij V,] Pius Episcopus, seruus seruorum Dei in perpetuam rei memoriam.

Etsi nobis ex Summi Pontificatus nostri officio cælitus dato maxime incumbat, ad locorum quorumlibet pie institutorum profectus bene attendere: Hospitalium tamen cunctorumque in ijs degentium, maleque habentium hominum sustentationibus tanto nos magis studere conuenit; quanto pensata talium personarum miseria, conspicimus propter Deum id salutare existere.

[5] [qua, ad distinctionem ab alijs,] Exhibita nobis pronuper, pro parte dilecti Filij Roderici Sequenza, Superioris in Hospitali B. Ioannis Dei, ciuitatis Granatensis, petitio continebat; quod etsi in commemorato Hospitali illius famosissimæ ciuitatis ob regiam cancellariam, ad quam maximus numerus exterorum negotiorum caussa confluit, vnus Maior seu Prior dictus, alijque decem vel octo Fratres, illi vni subiecti & obedientes reperiantur, qui in colligendis elëemosynis tam pro ipso Hospitali & Fratribus, quam variæ sortis pauperibus, miseris, ægrotantibus & senibus &c. (quorum fere semper quadringenti & plures solent conuenire) diligenti cura laborant, ac quotannis stipem sedecim millium ducatorum pro curatione & sustentatione eorum cum summo caritatis zelo expendunt: & quamuis in eodem Nosocomio pauperum numerus, propter bellum in regno Granatensi contra Mauros gestum, maxime auctus sit; & minores rarioresq; elëemosynæ modo tribuantur: ipsi tamen Fratres, nullius laboris pertæsi, eximium illud caritatis opus feruentissime indesinenterque prosequuntur. [simili cum Fratribus habitu malitiose vtentibus,] Nihilominus intantum creuit hominum malitia, vt non nulli laici, Deum penitus non timentes, auri fame male ducti, habitu & caputio (vulgo e laijal) panno crassiore & viliore, quo eius Ordinis vere Religiosi vestiuntur, sese Religiosos mentientes, induere ausi sint: qui Cordubæ, Madridi, Toleti & Lucenæ, pro Hospitali Granatensi, in quo pauperibus insignia caritatis officia exhibentur, elëemosynas erogatas, in prauos & damnabiles vsus conuerterunt; non sine notabili pauperum illius & aliorum omnium Hospitalium damno & impedimento. Cum itaque dictus Rodericus a nobis suppliciter petierit, quo facilius tolleretur modo declarata hominū nequitia & mentita religio; vt dignaremur omnibus illius Ordinis Fratribus & vere Religiosis, tam Granatæ quam Cordubæ & Lucenæ nunc morantibus & imposterum commoraturis, scapularium de panno, laijal dicto, confectum, ad genua vsque gestandum concedere, vt sic vestiti, quando pro elëemosynis colligendis peregrinantur, ab alijs, malitiose eorum habitu indutis, facile dignosci quirent. Porro sed & illud demisse solicitabat, cum ipsa necessitas requirat, infirmis tam Fratribus quam pauperibus S. Matris Ecclesiæ sacramenta communicare, rudes instruere, & ad sustentationem Hospitalium eorumque membrorum elëemosynas conquirere: vt quoque facultatem clementissime impertiremur habendi & retinendi vnum ex Fratribus, in singulis Hospitalibus consecratum seu Sacerdotem, pro Sacris legendis alijsque omnibus diuinis persoluendis: item colligendi elëemosynas non modo in ijs vrbibus, in quibus Hospitalia existunt; sed etiam in toto Diœceseos cuiuslibet prouinciæ districtu: facturi pauperibus in Hospitalibus degentibus insignem gratiam & benignitatem Apostolicam a Deo recompensandam.

[6] Nos itaque qui pauperes in Christo iuuare sinceris desideramus affectibus, [scapulare sub Regula S. Augustini conceditur,] sæpe dictum Rodericum & Confratres eius in tam pio & laudabili proposito, non modo fouemus; verum etiam ab omni vi excommunicationis, suspensionis & interdicti, alijsque Ecclesiasticis sententijs, censuris & pœnis quomodolibet innodatum absoluimus, & absolutum censentes pro consequendo effectu præsentium, bene fauentes eiusmodi iustis petitionibus, eidem Roderico omnibusq; alijs & singulis dictorum Hospitalium Fratribus (dummodo Regulas S. Augustini seruarint) scapularium super caputio ad genua vsque, de panno laijal, gestandum, per auctoritatem Apostolicam, tenore præsentium semper concedimus. Sed quoque integram potestatem damus, eligendi vnum ex Fratribus in singulis Hospitalibus, qui eodem & simili aliorum Fratrum habitu; [& facultas vnum Sacerdotem habendi in quaq; domo] sed pro dignitate Sacerdotali & arbitrio Ordinarij eius loci, paullo ornatiore vestitus, munus Sacerdotale obeat; ac demum pro præfatis Hospitalibus, ad sustentationem & curationem pauperum infirmorum, non solum in illis ciuitatibus, in quibus Hospitalia existunt; sed etiam alijs omnibus locis & diœcesibus elëemosynas petendi & recipiendi, quas in Christi pauperum bonos vsus & subuentiones conuertere illis licitum est. Nec non tam ipsum Sacerdotem quam Priorem & alios omnes Fratres, Ordinarij cuiuslibet loci iurisdictioni, correctioni, visitationi & præscriptionibus perpetuo subijcimus; ipsosque Maiorem & ceteros Fratres de elëemosynarum administrationibus, quotannis suo tempore, legalem computationem loci Ordinario tantum, & nulli alij facere debere volumus.

[7] Insuper ne Fratres, qui nunc in Hospitalibus existunt, [sub obedientia Ordinarij.] & ij, qui posthac venturi sunt, semel susceptum habitum prædictum dimittant, deponant, multo minus alteri alicui tradant vel commutent, nisi omnium aliorum Confratrum in illo Hospitali, in quo eum acceperunt, consensu fiat; sub maioris excommunicationis lata sententia ipso facto incurrenda perpetuo ordinamus & statuimus. Inhibemus etiam omnibus & singulis cuiuscumque status, ordinis vel conditionis, exceptis locorum Ordinarijs, ne sub quouis prætextu ad regimen, gubernationem vel administrationem eorum Hospitalium sese intrudant, vel similia Hospitalia erigenda tentent; contra facientes incurrent prædictam pœnam excommunicationis. Ad hæc volumus, vt horum Hospitalium Maior seu Superior & Fratres, a nemine cuiuscumque ordinis & conditionis, etiam a fundatore ipso vel auctore, perturbentur, molestentur vel inquietentur: ipsi vero libere suorum Hospitalia semper regent…

[8] Pium Vsecutus Gregorius XIII Hospitali Granatensi lubens concessit atque impertijt ea omnia, [Gregorius XIII Priuilegia indulget.] quæ animarum saluti pro felici animarum, locorum ac personarum statu, fallacissimi huius mundi inuitamentis spretis sub suaui Religionis iugo militantium, Deoque pietatis ac caritatis opera exercendo seruientium; concessa fuisse dicuntur: illaq; priuilegia & indulgentias tam Fratribus quam laicis infirmisque sub eorum cura degentibus a se concessa porro extendit ad alia Seuiliæ, Madriti, Cordubæ, Lucenæ, atque etiam in Indiæ partibus extructa vel porro extruenda Hospitalia: quam Gregorij Bullam Frescato datam anno MDLXXVI, [Sixtus V potestatem facit Capituli Generalis,] XII Maij Sixtus V verbotenus innouauit per eam quæ incipit: Debitum nostræ prouidentiæ, dataq; reperitur anno MDLXXX die X Iunij. Cumq; Granatensi similia octodecim fere Hospitalia in Hispaniæ & Italiæ Prouincijs erecta esse idem Pontifex intellexisset, ac Fratrum numerum augeri indies, qui potestatem sibi fieri peterent in vnum corpus sub vno capite conueniendi, & Generale Capitulum Romæ celebrandi, in quo & Præpositum sibi Generalem constituerent & proprias sibi constitutiones conderent; qui hactenus fere absque ijs fuerant, quamuis plurimum sub Regulis S. Augustini viuentes tria vota substantialia emitterent, ijsque quartum de ferendo Christi pauperibus auxilio adderent…

[9] Quod eorum, inquit, laudabile institutum approbantes omnes Fratres & Hospitalia B. Ioannis Dei, nunc existentia vel extitura, tamquam diuersa membra ad modum aliarum Religionum & Congregationum bene institutarum, in vnum coniungimus & vnimus, ac tenore præsentium Congregationem seu Societatem sub Ioannis Dei titulo perpetuo instituimus & erigimus, ac conuentum generalem in Hospitali S. Ioannis Calibitæ Romæ proximo Maio celebrandum denuntiamus, atque omnibus & singulis Superioribus alijsq; Fratribus cuiuslibet Hospitalis Ioannis Dei, quocumque loco siti (etiamsi in aliquo Hospitali quidam Fratres tria vota substantialia nondum emiserint, nullisque Regulis se adstrinxerint, modo dicto habitu sub Ioannis Dei titulo induti incedant) vt duos Fratres, qui de Regulis, institutis & cōsuetudinibus bene sciant, vt Superiores Definitores in Capitulo erudire possint, [& statutorum in eo condendorum:] vel ad minimum vnum ex quolibet Hospitali Romam mittant, in virtute sanctæ obedientiæ mandamus. Atque vt dictus conuentus Generalis maiori cum fructu imposterum celebretur, omnibus & singulis Fratribus in præfato loco capitulariter congregatis … potestatem & auctoritatem facimus perpetuam, ordinandi & reformandi formas, regimina, statuta & consuetudines cuiuslibet Hospitalis, quæ singulari correctione, reuocatione, renouatione aut omnino immutatione indigere videntur. Concedimus etiam … Generalem Præpositum vel etiam Prouinciæ Superiores, etiam ad tempus pro libitu eligere &c.

[10] Plenius hæc legi possunt in Bulla, anno MDLXXXVI condita, [vbi ea impressa?] vnaq; cum alijs citatis atque citandis Pontificum Romanorum constitutionibus Neoburgi impreßa, post Vitam B. Ioannis de Deo: post quam & S. Augustini Regulam impressa etiam leguntur statuta Ordinis in illo generali Capitulo concepta atque digesta: in quibus corrigendus videtur titulus Statuta B. Ioannis Dei pro Religiosis: quandoquidem ea condita sint triginta sex annis post beati viri obitum: quamuis eorum iam aliqua rudimenta apud Fratres Granatenses haberentur, vt ex Alfonso a Castro patet num. 86. Post hæc Gregorius XIV speciali Breui confirmauit Ordinis priuilegia omnia eidem ab antecessoribus Pontificibus concessa anno MDXCI, XIX Aprilis; ac paullo post, [Protector Ordini datur.] videlicet die VIII Maij, litteras in forma Breuis dedit, quibus Hieronymum Rusticuccium Presbyterum Cardinalem titulo S. Susannæ, suum pro tempore Vicarium Romæ, instituit Ordinis laudati Protectorem.

§ II Res Ordinis turbatæ ac paulatim a Pontificibus plene restitutæ.

[11] Hactenus nouo Ordini fluxerant feliciter omnia: verum sub nouo Clementis VIII Pontificatu mutatus non parum est rerum status. [Clement VIII, ob vsurpatam exemptionem,] Cum enim per communicationem Priuilegiorū cum Archihospitali sancti Spiritus in Saxea, quod ex Nicolai V decreto anno MCCCCLVI ab Ordinariorum iurisdictione exemptum erat, eamdem exemptionem sibi arrogarent Fratres Ioannis de Deo, propter Gregorij XIV supramemoratum Breue, prædictæ Priuilegiorum communicationis expressam mentionem facientis, eamque velut auctarium ad priorum Pontificum priuilegia adijcientis: Nos, inquit Clemens in sua Constitutione anni MDXCVI, initio Pontificatus nostri cum hoc inaudissemus, [& alias caussas,] eiusdem Congregationis Confratres a suo primo instituto paullatim recessisse, opusque Hospitalitatis erga pauperes infirmos, cui maxime incumbere tenentur, intermisisse, & alios sacris Ordinibus initiatos fuisse, vt a seruitio Hospitalium esse possent immunes. Habita præmatura consideratione, Congregationem prædictam eiusque Hospitalia & loca vbique existentia Ordinarijs locorum eorumque iurisdictioni & superioritati subiecimus, [aufert formam Religionis:] nec amplius per vnum Maiorem regi & gubernari voluimus; ac ipsius congregationis Confratribus Professionis emissionem & sacrorum Ordinum susceptionem interdiximus; ita vt deinceps votum Paupertatis & Hospitalitatis tantum præstare & obseruare tenerentur, statuimus & ordinauimus; prout in nostris litteris, sub dat. XIII Februarij MDXCII in forma Breuis expeditis, latius est videre.

[12] Dissoluebatur penitus institutum saluberrimum, si hæc Pontifici mens perstitisset: [postea tamen ius eligendi Superioris restituit,] sed Cardinalis Rusticuccij supplicationibus inductus, comperiensque Hospitalia & loca pia in Italia existentia, sic ab inuicem separata, grauia incommoda & damna passa fuisse ac quotidie pati, Superioris defectu; Congregationi restituit ius eligendi Maioris, eamque regiminis formam ordinauit Constitutione præfata anni MDXCVI, quæ ei ad perpetuitatem optima videbatur, eratq; priorum Pontificum indultis & proprijs Congregationis statutis conformis: illud quoque conceßit vt Confratres ad Sacerdotium sacris Ordinibus initiari possent, modo iuxta primum eorum institutum in simplicitate pauperibus infirmis inseruiant: vt mirum sit Clementis successorem Paulum V (nam intermedius Leo XI primo Pontificatus sui mense e viuis abierat) interpellatum fuisse, [& Ordines suscipiendi:] quasi per prædictam constitutionem gradus fuerit interdictus Fratribus ad sacros Ordines, qui tam expreße illis in ea permittuntur.

[13] Paulus autem per Breue datum anno MDCIX, considerans, valde laboriosum esse Presbyteros habere seculares, [quod Paulus V confirmat:] qui pauperum ægrotantium confessiones audiant, Sacramenta ministrent, agonizantium animas omnipotenti Deo commendent: turpe etiam esse eiusmodi Presbyteros seculares post celebratum sacro sanctum Missæ sacrificium a Domibus in longam diem, & aliquando totam quoque noctem abesse, in maximum animarum ægrotantium detrimentum … conceßit cuilibet Domui dictæ Congregationis vnum Confratrem dumtaxat, qui pro arbitrio eius Congregationis ad omnes sacros & Presbyterij Ordines… admittatur, & admissus munia Sacerdotis obeat, modo … ante sex annos saltem Congregationis eiusmodi Regulam professus fuerit. Verum is, inquit, quicumque Sacerdos factus nullis alijs laboribus quam soli lectioni Missarum & administrationi Sacramentorum vacabit: & si contingat, vt eorum aliquis ob meritum dictæ Congregationis habitu priuetur, ipso facto & absque vlla declaratione ab Ordinis exercitio statim suspensus sit.

[14] Verum aliud erat, ob quod Clementinam Constitutionem abolitam vellent Maior eiusque Fratres, [idemq; potestatem reddit Religiosa vota nuncupandi;] videlicet, vt vnde exciderant eo reducerentur, ad trium videlicet substantialium votorum Religionis profeßionem, quam eis Clemens interdixerat, existimans, inquit Paulus, in Bulla biennio post concessa, Fratres securiores multo victuros esse, delinquentesque sine scandalo puniri posse, si vnum dumtaxat Hospitalitatis votum (paupertatis quoque Clemens adiunxerat) sub obedientia Ordinarij emitterent. Cum autem (prosequitur Paulus) a dilecto filio Fratre Petro, Maiore Hospitalium dictæ Congregationis in regnis Hispaniarum constitutorum, intellexissemus litteras Clementis VIII supradictas nullum vel profecto exiguum effectum sortitas esse, imo huc vsque Fratres quatuor vota emisisse, [quod in Hispania intermissum non fuerat,] vti antea consueuerunt adhucque emittere, & quidem cum maiori vtilitate Religionis, quod sic multo melius vt veri Religiosi viuere possent, nos … circa præmissa … maturius disponere cupientes … statuimus & ordinamus vt perpetuis futuris temporibus in Hospitalibus & locis regnorum illorum, quæ Confratrem Maiorem regentem, sub iurisdictione tamen & visitatione Ordinarij, habere consueuerunt, Fratres … illi, qui elapso probationis anno quatuor prædicta Vota ediderunt solenniter, veri Religiosi, verique Regulares sub Regula S. Augustini a Romana Ecclesia sic declarati ab omnibus Christi fidelibus habeantur. Indulget deinde facultatem suscipiendi sacros Ordines, & circa Ordinariorum iurisdictionem in Hospitalia ijsque seruientes Fratres varia specialius determinat.

[15] Hæc anno MDCXI acta a Paulo, qui vtramque suam Constitutionem confirmauit noua Bulla, [& Ordinem ab Episcopis vexatum,] anno MDCXVII data pro omnibus vbicumque terrarum huius Congregationis Hospitalibus, eaque apud Italicum Goueæ interpretem excusa extat ad calcem libri: ac denique anno MDCXIX, cum accepisset, quod nonnulli locorum Ordinarij, prætextu obedientiæ, cui ijdem Fratres ac Hospitalia tam Italiæ quam Hispaniæ subiecta existebant, late nimis se extendentes, nedum circa regimen & gubernium Hospitalium ipsis Fratribus commissorum, ac Sacramentorum Ecclesiasticorum in ijs administrationem, atq; in eisdem Hospitalibus receptorum & expositorum rationis redditionem; verum etiam priuatam dictorum Fratrum correctionem & disciplinam regularem omnemque in eos iurisdictionem exercere consueuerint; Superioresque dictæ Congregationis ac Presbyteros seu Cappellanos, qui dictis Hospitalibus in diuinis inseruiant eligere; ac medicos, chirurgos, & alios ministros ac officiales gubernio & regimini ipsorum Hospitalium necessarios deputare; nouitiosque recipere; ac generaliter omnia & singula, quæ ad Regularem disciplinam ac correctionem dictorum Fratrum spectant, [Ordinariorum iurisdictioni eximit:] quæque iuxta Regularia instituta dictæ Congregationis peragi debent, facere & exequi intenderent; ipsorumque Fratrum quietem circa prædicta diuersimode perturbarent, ob idque Superiorum dictæ Cōgregationis auctoritas ac illius Regularis instituti obseruantia euanesceret; dictaque Hospitalia ac Fratres in ijs degentes in spiritualibus ac temporalibus non leuia sustinerent incommoda; Ordinariorum Iurisdictioni Hospitalia eiusmodi ac Fratres plane exemit, omniaque antecessorum Pontificum priuilegia confirmauit.

[16] Hanc autem exemptionem Vrbanus VIII per Breue anno MDCXXXVIII datum, sic limitauit: [quod Vrbanus VIII limitat.] vt quoad dictæ Congregationis Conuentus & Hospitalia, in quibus erunt duodecim Religiosi, Episcopi nullatenus se ingerant, & quoad illos Conuentus seu Hospitalia, in quibus erit minor Religiosorum numerus, ijdem Episcopi possint insimul cum Prouinciali vel alio Maiore eiusdem Congregationis Superiore ad reuisionem computorum administrationis eiusmodi Hospitaliū procedere: ita tamen vt contra personas in nihilo prorsus se immisceant. Addit Tamayus de Salazar ad vitam huius Beati in suo Hispanico Martyrologio eumdem Vrbanum huius instituti alumnos participes fecisse priuilegij, quod dicitur: Mare magnum.

[17] [Numerus Hospitaliū in Hispania,] Idem Ordinis eiusdem felices progressus & incrementa ob oculos ponens: Religio, inquit, huius Hospitalitatis in Hispania duas amplectitur Prouincias, alteram Bæticam, alteram Castellanam. In hac sunt XV Xenodochia, & in eis DVI lectuli, quibus curantur 6340 ægroti ex varijs male affecti infirmitatibus. In Bæticæ Prouincia XXIII numerantur Xenodochia, quæ MCLXXX lectulos complectuntur, quibus curantur 1221 ægroti, diuersis infirmitatibus laborantes. Apud Indos hæc Religio tres numerat Prouincias, quarum I Peruana, [& apud Indos,] quæ XVII continet Xenodochia, & in eis adsunt DCCCC lectuli, in quibus curantur 11030 ægroti, 11 Mexicana, quæ XV habet Xenodochia, & in eis 6490 curantur infirmi, nam alunt CCCCLXXX lectulos. III vocatur Terra-firma, quæ IX amplectitur Xenodochia, & in eis sunt CCC lectuli, quibus curantur 4060 ægroti, & hoc deficientibus Hispanicis classibus: nam his accedentibus, innumeri sunt ægroti. Apud Sardiniam, [atque alibi,] Italiam, Poloniam, Belgium, Galliam & Germaniam VIII Prouinciæ numerantur, quæ illustria continent Xenodochia, quibus plurimi curantur infirmi: quorum numerus ad nostras non peruenit manus, cum apud exteros sint Xenodochia.

[18] Adhuc apud Hispanos & Indos hæc alit Religio DC & amplius Fratres, [Fratrum apud Hispanos & Indos numerus] quorum LXXX sacris Ordinibus initiati, ægrotis sacramenta ministrant. Curanturq; quotannis in Hispania, India & Italia tantum centies & decies mille CCCL ægroti, & hoc in lectulis; nam extra lectulos innumeri sunt, quibus Fratres inseruiunt, chirurgico ministerio vtentes, inter quos multi inueniuntur hac arte peritissimi. [& exercitia,] Omnium caritatem si spectes, inenarrabilem contueberis: nam cum omnes pene iuuenes strenui sint, & qui variis poterant exercitiis aut communitatibus applicari, omnia despicientes, Deo in proximis inseruientes, horum vlcera curant, apostemata exprimunt absque nausea, membra proscindunt, theriomata purgant, squallidos horridosque pauperes mundant, lue venerea imbutos defæcant & medentur, epidemica contagione pollutos fouent, & quibusuis vulneribus etiam fœdissimis medicas adhibent manus & artem. Quid vltra? partim diuisi, alij eleëmosynas pro sustentandis pauperibus quæritant, alij in Xenodochiis ob pauperum ægrotantium curationem consistunt. Nihil apud eos vacuum, nihil otiosum: vbique caritate subnixi, Deo gloriam, proximis salutem, sibimetipsis merita, inter tot Hospitalitatis officia, nulla ambitionis intercedente cura, nulla quæstus interueniente mercede, lætis aspectibus subministrant.

§ III Auctores Vitæ, cultus sacer.

[19] [Ordinis huius, in Belgio vix noti,] Hæc pro instituto nostro copiose satis lubuit pertractare, ad pleniorem notitiam Ordinis non multum noti in Belgio nostro, vbi extra Hispanorum arces vnicum dumtaxat illius Hospitale est, Mechliniæ scilicet pro regij exercitus militibus ægris, præsertim Hispanis: cum Hospitalium cura hic fere penes Virgines Sanctimoniales sit, ex more Belgarum, domestica ministeria omnia fæmineo sexui committentium; idque ex ipso instinctu naturæ, teneriorem eidem compaßionis affectum erga infirmos imprimentis; quem secutus Ecclesiasticus cap. 36, 17. Vbi non est mulier, inquit, ingemiscit egens. In Hispania autem Italiaque, vbi rerum agendarum penes fæminas nulla vel exigua libertas atque peritia est, omnino necessarium fuit istiusmodi Institutum, [Fundator inter Beatos relatus an. 1630] cuius Fundatorem ex Pontificiorum diplomatum vsu merito dicere possumus Ioannem de Deo (quamuis Ordinem ipse Religiosum non fecerit) inter Beatos relatum ab Vrbano VIII, toti Ordini permittente, vt ipsum colere poßit Missæ atque Officij de Confessore honore. Ea de re pluribus agemus in Appendice: hic autem satis est obseruasse eundem Bononiæ a Typographorum, Librariorum, Chartopolarum Societate Patronum haberi, vt est apud Paulum Masinum hac die in Bononia perlustrata; ac forte alibi per Hispaniam Italiamque. Iure profecto maximo; quippe qui ex Africa redux ad vsque plenæ conuersionis tempus, quod spatium quinquennij aut sexennij fuit, piis libellis, chartis, icunculisque diuendendis non tantum victum sibi lucratus est, sed multos quoque ad animarum salutem fructus fecit, partim vicos & oppida circumforaneus obiens, partim officinam Granatæ eiusmodi mercium palam aperiens.

[20] [Vitæ intra annum 25 scripta Hispanice:] Vitam primus Magister Franciscus a Castro, Sacerdos & Rector Hospitalis Granatensis, Hispanice conscripsit; & quidem, vt videtur, intra vigesimum quintum a morte eius annum; quippe qui non meminerit Gregorianæ Bullæ anno MDLXXI datæ, aut saltem (si hæc vulgata non fuerit vt ex Sixti V promulgatione decennio post facta possumus suspicari) haud multis post trigesimum annis: nam Pontificatum Gregorij XIII, qui finem habuit anno MDLXXXV præsentem suæ scriptionis nominat cap. 23. Franciscus, & quod ex Bibliotheca Collegij nostri Bruxellensis nacti sumus exemplar anno MDCXIII Granatæ impressum, secundæ aut fortaßis tertiæ editionis, exhibet pretij taxationem anno MDLXXXV factam, vnde sequitur iteratam esse quæ subiungitur imprimendi licentiam anno MDXCIX signatam, numeris vbique ad longum expreßis. Hanc Vitam Ioannes Franciscus Bordini, [ex gallico Latine reddita a Raissio,] Archiepiscopus Auenionensis in Italicum sermonem vertit, Franciscus vero de Harle Rhotomagensis Archiepiscopus in Gallicum, vt testatur Arnoldus de Raisse, insignis Ecclesiæ collegiatæ S. Petri Duacensis Canonicus; qui versionem Gallicam (quantum colligere poßimus) Latinam fecit, & Duacenis typis vulgauit anno MDCXXIII, vno antequam Ioannes Beatis rite adscriberetur anno; titulumq; Beati vsurpat, quo auctor Hispanus abstinuerat, Francum fortasse secutus interpretem.

[21] Eadem anno MDCXXVII Neoburgi ad Danubium Latine prodiit, atque in titulo Ioannes & Beatus dicitur & Fundator Ordinis Fratrum curantium infirmos: [item Neoburgi ab aliis:] qui titulus ab Hispanico abest, in quo solum legitur Historia de Vita & sanctis operibus Ioannis de Deo & de institutione Ordinis ipsius atque principio: quod additum puta propter tria vltima capita: quibus res post exequias Ioannis gestæ referuntur cum bulla Pij V. Præfata autem Neoburgensis editio præfert hanc Vitam primum quidem a P. M. Francisco de Castro Hospitalis Granatensis Rectore descriptam, deinde a R. M. Ioanne Francisco Burdino D. & Congregationis Præside mutato Hispanico idiomate in Italicū: tertiū a Martino Sero I. V. studioso Latine redditam, deniq; ab alio exorato elisis grauioribus erratis maiori ex parte correctam, vulgatamque sumptibus Fratrum Misericordiæ in nosocomio S. Wolfgangi Palatino-Neoburgici, quotannis a Serenissimo Principe Wolfgango Guilielmo, Comite Palatino ad Rhenum, Bauariæ, Cliuiæ, Iuliæ & Montium Duce &c. in sustentationem & curationem pauperum infirmorum clementissime & liberalissime dari solitis. Verum ea editio (siue id interpretis seu correctoris acciderit vitio) tam multis tamq; fœdis scatet erroribus textum Hispanicum infideliter exprimentibus, [cur hic denuo Latinitate donata sit?] vt cum nemini standum putaremus, nec Raißio quidē, fideliter alias quamuis parum eleganter sensum auctoris assecuto, quod textum originalem non habuisset præ oculis; nouam ipsi versionem coacti fuerimus adornare.

[22] Nam, quæ apud Tamayum sunt Acta a M. Francisco de Castro conscripta, ab ipso donata latinitate (vt ante ac post ea profitetur Tamayus) ita differunt a ceteris, [Apud Tamayum Vita qualis?] vt quamuis textum necdum Hispanicum vidissemus, certo tamen pronuntiare auderemus, consueta sibi alias libertate vsum auctorem istum pro arbitrio detraxisse aut aliunde addidisse quæ placebant; bona quidem fide, sed instituto nostro minime opportuna; præsertim quando vetera monumenta sic interpolata nobis profert, ex Flauio Dextro, similisq; farinæ auctoribus supposititiis multa putidißima commenta admiscens, quibus pariter omnia lectori prudenti suspecta redduntur de falsitate. Cuius tamen hac in Vita suspectus esse Tamayus non debet: quidquid enim addidit, licet ipse dißimulet, ex prolixiori altera Vita sumpsit: [Altera vita auctora Gouea.] quam post annum seculi huius vigesimum, cum Beatificationis negotium maximo ardore suscipiebatur in Hispania, conscripsit, & anno MDCXXIV in lucem Hispanico idiomato protulit ex Madritensibus typis D. F. Antonius de Gouea, Episcopus Cirenensis, Visitator in Persia Apostolicus, Regiæ Maiestatis Consiliarius & Concionator pro regno Portugalliæ, titulum Benedicti Patris Ioanni faciens, & Fundatorem Ordinis Hospitalitatis pauperū infirmorum appellans: quā Vitam F. Bernardus Pandulfus Ordinis eiusdem Sacerdos, peracta iam Beatificatione Patroni sui, Italicam fecit ediditque Neapoli anno MDCXXXI, vnde eamdem habuimus decennio post iterato impressam.

[23] Hanc cur non integram Latine reddendam putauerimus, sed omnibus, quæ priori in Vita continebantur, omissis, [a nobis ex parte transcripta:] mutilam; rationem dabimus post præfationem auctoris: facere autem id maluimus quam nouo ac breuiori stylo Acta B. Ioannis de Deo ex Gouea integre transcribere, prout P. F. Nicolaus Auagnale Italice fecit in compendio Vitæ ac Miraculorum quod P. Fr. Nuntio-spera Ordinis Generali dedicatum dedit in lucem Neapoli anno MDCXXX. [Italice & Gallice cōpendiosius reddita] Cui simile sed aliquanto plenius Gallice ex Hispanicis Italicisq;, vt ait, auctoribus collegit anno proxime sequenti Dominus de Loyac sacræ Theologiæ Doctor, quod Religiosi Parisiensis Hospitalis de caritate dicti obtulerunt Mariæ de Medicis, Ludouici XIII Regis Christianißimi matri, Fundatrici suæ: quæ compendia etsi nobis probentur summopere, fontes tamen sectantibus potius quam deriuatos ex eis riuos gratius esse debet, ipsum primorum auctorum stylum, quantum alia in lingua fieri potest, inuariatum videre.

[24] Nunc quoniam Parisiensis Hospitalis, regia plane magnificentia amplitudineq; exstructi, mentio incidit; obseruantu dignum est Ludouici quoque XIV matrem Annam Austriacam, [Reliquiæ Parisios translatæ.] eiusdem Hospitalis alteram quodammodo parentem esse voluisse, eumque affectum suum tum liberalitate egregia declarasse, tum vel maxime impetrato anno MDCLX osse brachij ex corpore B. Ioannis de Deo: de cuius ad dictum Hospitale solenni translatione erit nobis postremo loco agendum; vt omnino videatur vtraque Regina censuisse, non posse se Regum Christianißimorum matres ex merito dici, nisi pauperibus Christi matre, se pientißimas exhiberent.

VITA
Ex Hispanico Frācisci de Castro.

Ioannes de Deo, Fundator Ordinis de Hospitalitate Granatæ in Hispania (B.)

AVCTORE FRANC. A CASTRO.

PROEMIVM.

Qvod historiam scribentibus omnibus solet accidere, vt in veritate inuestiganda educendaque ad lucem e tenebris obliuionis præcipuam experiantur difficultatem; id mihi hoc quoque vsu venit in opere: non quia temporis, quod a Ioannis morte ad hanc vsque diem modicum a intercessit, [Vitæ huius scribendæ difficultas:] longa fuerit intercapedo, aut pauci omnino inter viuos supersint, qui viuentem cognouere: sed quia nemini curæ fuit Vitæ illius præcipua capita mandare litteris; & ipse (vt erat silentij amantissimus) raro aliquid proferebat, quod non ad pauperum necessaria ministeria & caritatis opera pertineret. Itaque euenit vt necessario, multis iisque illustribus heroicarum actionum partibus historia hæc destituatur, quam ex rebus visu audituque cognitis contexui: etsi meæ mihi tenuitatis conscius satis nossem, [materia vnde accepta?] haudquaquam a rudi ingenio meo effici posse, vt debita omnes & singulæ in luce constitutæ, dignis coloribus adumbrarentur. Ea igitur, omissis aliis, hic referentur dumtaxat, quorum indubitata magis certiorque veritas apparebat: & hæc quidem pro maiori parte desumpta ex commentario, quē quidam sancti viri socius nobis reliquit, ipsi & virtute simillimus & omnium peregrinationum eius perpetuus comes, ad suam potius quam aliorum memoriam stylo plano ac facili annotans, quidquid vel ipsum se vidisse recordabatur, vel a relatoribus fide dignissimis atque cum ipso Beato familiariter versatis audiuisse.

[Annotatum]

a Annorum paullo plurium quam triginta dumtaxat: mortuus enim B. Ioannes est anno 1550: Ioannes autem Mendez de Saluatierra, cui Franciscus inscripsit hoc opusculum, anno 1585 pretio determinato taxatum, ex Canonico Seguntino & Conchensi dicitur anno 1581 promotus ad Archiepiscopatum Granatensem, in Catalogo ad 17 Augusti, apud Tamayum de Salazar.

DIVISIO ANTIQVA CAPITVM

Cap. 1. Ortus & patria Ioannis de Deo.
2. Alterum infortunium quod ei deserendæ militiæ causa fuit.
3. Quid in patriam reuerso acciderit.
4. Quid deinde euenerit.
5. Quid donec in Hispaniam reuerteretur.
6. Quid vsque ad postremam illius ad Deum conuersionē.
7. Conuersio Ioannis de Deo.
8. Quomodo postea fuerit amens creditus,
9. Quomodo miserit Auila, qui Ioannem in Regio hospitali viseret & solaretur.
10. Quomodo ad Virginem Guadalupensem peregrinus iuerit Ioannes.
11. Quomodo & cuius suasu Granatam redierit.
12. De primo, quod habuit, Hospitali.
13. De aliis, in quibus exercebatur, operibus.
14. De magna ipsius caritate.
15. De patientia & multa humilitate.
16. Quomodo Ioanni domum pro Hospitali emerint, & quæ secuta sint.
17. De operibus pœnitentiæ, & principio Habitus.
18. De continua oratione, & quas a dæmonibus molestias passus sit; quæ item occulta, antequam euenirent, predixerit.
19. De feruenti zelo, quo erga Dei honorem & salutem proximi ferebatur.
20. De morte Ioannis de Deo.
21. De sepultura, & exequiis eius.
22. De iis quæ post mortem ipsius euenerunt,
23. De instituto quod hodieque seruant Fratres Hospitalis Ioannis de Deo: insignique illius instituti fructu per orbem vniuersum.
24. De Vita Petri Peccatoris.
25. De aduentu Petri Peccatoris ad Hospitale Ioannis de Deo, illiusque obitu.
26. Transsumptum Bullæ Pij Papæ V de fundatione, institutione, approbatione & confirmatione Hospitalis Ioannis de Deo in hac vrbe Granatensi: de facultate concessa Maiori ad conquirendas pro pauperibus eleemosynas, sumendum habitum sub Regula S. Augustini, votum obedientiæ Prælato faciendum.

CAPVT I.
Ortus, adolescentia, & militia B. Ioannis de Deo.

CAP. I

[1] Anno post Virginis partum trigesimo octauo supra sesqui millesimum, Carolo V Imperatore Hispanicam Monarchiam feliciter gubernante, [Natus in Lusitania,] Granatensi ciuitati Archiepiscopus præerat Don Gaspar de Aualos a, ad cuius plurima ornamenta, ea quoque accessit felicitas, quod suo in pontificatu multos diœcesis illa eximiæ sanctitatis laude florentes habuerit: quos vnus inter Ioannes de Deo cognominatus extitit; humilis quidem abiectusque in oculis hominum, sed meritis apud Deum & gratiæ donis longe clarissimus. Huic origine Lusitano Mons-Maior b, quem Nouum dicunt, in Eborensi Episcopatu patria fuit: parētes mediæ fortunæ homines, a quibus ad octauum vsque ætatis annum enutritus, ab iisdem nil tale metuentibus per Clericum quemdam fuit c Oropesam abductus: vbi multis annis vixit, in familiam admissus viri probi, cui ab eo quod profitebatur pecorum curandorum negotio nomen vulgo fuit d el Mayoral. Hic eū, [Oropesæ famulatur,] vt primum domesticis ministeriis aptam ætatem attigit, vna cum cetero famulitio gregum custodiæ destinato amandauit in campos, victum eis & cetera necessaria pastoribus subsidia vltro citroq; commeando ministraturum: quod ille, vt tenera in ætate a parentibus auulsus, ea cum diligentia atque obseruantia fecit, vt & dominis suis carus esset & acceptus omnibus.

[2] Eo in exercitio factum iam viginti duorum annorum iuuenem vitæ militaris experiendæ cupido incessit, [deinde miles factus] inscriptusque peditum numero est, quos sub Centurione Ioanne Ferruz, Oropesanus Comes e ea tempestate colligi iusserat, ad Imperatoris obsequia in subsidium Fonterabiæ f, cui Galliarum Rex g cum exercitu imminebat. Orbis nempe videndi desiderium pellexerat Ioannem, & amor libertatis degustandæ, quam ij fere sectari solent, qui castra sectantes solutis feruntur habenis per latum non minus ac difficile iter vitiorum; quæ ei fuit multorum laborum periculorumque occasio. Illis igitur in finibus constituto ipsi sociisque accidit, vt necessaria ad victum destituerētur annona: & aberant aliquanto longius villæ quædam, vbi eam inueniendam sperabant. Malo remedium pollicetur Ioannes, ceteris iunior diligentiorque; & moram temporis eundi ac redeundi celeritate redempturus, in iumentum insilit, Francis ereptum hostibus h: quod vbi ad ea, [ab equo per prærupta excutitur,] in quibus stabulari solebat, loca accessit propius, & trita sæpius viarum itinera recognouit, insano præceps cursu ferri cœpit ad propria. Cumque ei coercendo solum, quo regebatur, capistrum non sufficeret, per montis decliuia tamdiu sessorem abripuit suum, donec cum eo graui lapsu in terram inter petras corrueret: vbi viribus simul & voce destitutus vltra duas iacuit horas, copiosum per ora naresque eiectans sanguinem, nemine præsente qui vel labentem videre vel opem eo in articulo ferre posset.

CAP. II

[3] In se deinde reuersus Ioannes, quamuis a lapsu pessime cruciaretur, [& inuocata Deipara vitam seruat.] magis tamen angebatur metu in manus hostium incidendi: quare collectis vtcumque viribus, in genua se erexit, & intermortua pene voce, oculisque in cælum sublatis: Adesdum, inquit Virgini Deiparæ, cui semper deuotus vixerat, Mater piissima; atque apud filium deprecare, vt a præsenti periculo eruat, neque in inimicorum me permittat venire potestatem. Dixit & releuatus aliquantulum stipitem, quem primum reperit, membris luxatis fulciendis arripuit manu, atque ad præstolantes socios peditentim remeauit. Vt videre pedibus redeuntem, qui eques abierat, vix dubitabant quin ea hostium iniuria foret, in quos imprudens impegisset: rogant qui taliter affectus redeat: narrat ille suum ex equo lapsum, lectoque impositus ac multa opertus veste componitur ad sudorem, cuius beneficio paucos intra dies sanitatem ex integro recuperauit.

Sed grauius eum mox discrimen excepit. Manubias quasdam Francis ereptas hostibus suus ei Centurio custodiendas commiserat: [suspendio addictus] has parum diligenter asseruatas furtimque sublectas cum intellexisset, tanta in Ioannem ira efferbuit, vt nullis se precibus flecti sineret, quo minus ex arbore suspendi iuberet, incuriæ suæ alienæque iniuriæ pœnas daturum. Verum transeuntem illac forte e primoribus quemdam, ac pro Ioanne cognita causa intercedentem reueritus, persuaderi sibi passus est, vt executioni non mandaretur sententia; modo ante conspectum ne compareret vltra reus, atque a castris regiis illico facesseret.

[4] [concesia vita, Oropesam redit:] Agnouit Ioannes quanto in discrimine indies versaretur, quamque infelici mercede sectatores suos mundus remuneretur: quare consultius arbitratur ad priorem Dominum gregisque curam Oropesam reuerti, domi herilis securiorem quam militiæ vitam ducturus. Reducem dominus ea amplectitur caritate, qua filium pater; quippe fidei ac diligentiæ probatæ famulum, & domi suæ educatum: illumque secum quatuor annos retinet: quibus expletis, cum forte inter pascendas oues sermo illatus esset a sociis de Comite Oropesano in Hungariam abituro, sub auspiciis Imperatoris Viennam versus mouentis cum exercitu, ad prohibendos earum partium accessu Turcas i; Ioannes, vt est diuturnioris quietis impatientior inexperta rerum ac iuuenilis ætas, in familiam Comitis transire statuit, [iterumq; arma in Turcas sumit.] parum memor quid sibi ad Fonterabiam accidisset. Nec defuit ille, quamdiu perstitit in Vngaria comes, vllis strenui ministri officiis; eoque nomine Comiti & toti famulitio gratus exstitit: donec bello per discessum Turcarum seposito, Comes mari reuerteretur in Hispaniam, atque in Coruniensem k appulsus portum, Oropesam rediret.

[Annotata]

a Ex Episcopo Accitano ad Archiepiscopatum promotus anno 1528: anno autem 1541 translatus ad Sedem Compostellanam atque a Paulo III sacro Cardinalium Collegio adscriptus anno sequenti creatione 13 & demum vita functus anno 1545.

b Vulgo Monte-mor o nouo ad Cannam fluuium anno 1201 conditum a Sænctio I Lusitaniæ Rege, inquit Tamayus de Salazar: ab Alphonso autem V anno 1496 titulo Marchionatus ornatum traditumq; Ioanni Ducis Bragantiæ filio: distat ab Ebora versus Occidentem quinque leucis, inquit Gouea cap. 7. plura vide in Vita sequenti.

c Medio fere inter Toletum & Alcantaram itinere oppidum.

d Francisco nomen fuisse habemus ex Gouea. Raissius Maioralis agnomen, tamquam si proprium foret, perperam accepit: Tamayus addit Carceris custodem fuisse: sed distinctius Gouea hoc eum officium adeptum insinuat, cum in eius obsequio iam adultior esset Ioannes. Porro vox Mayoral Hispanis quidem simpliciter significat primorem, seu principem in quocumq; ordine: sed hic accipitur specialius pro Mayoral de ganado magistro pecoris seu pastorum.

e Ferdinandus Aluarez de Toledo; a Garcia Aluare de Toledo (qui magisterium Ordinis S. Iacobi in Dominium Oropesanum aliosq; plures titulos commutauit, anno 1366, sextus in Ordine Genealogico, post proauum sibi cognominem, qui anno 1475 primus Comitis titulum tulit) quartus Oropesæ Comes, Dominus Cabañæ & Xarandillæ: famosissimi illius Ferdinandi Aluari de Toledo, Ducis Albani coæuus; cuius stirpem deductam vide apud Alphonsum Lopez de Haro in opere Genealogico nobilitatis Bæticæ parte 2 fol. 40.

f Locus munitissimus ad radices Pyreneorum montium, & ostium fluminis Vidassonis, quem Ptolomæo Menlascum, Pomponio Melæ Magradam esse, [Fontarabia] maxima cum verisimilitudine docet Arnaldus Oihenartus in notitia Vasconiæ cap. 8 pag. 166. Fontarabiam indigenis suo tempore Ondarribiam dictam, docet Garibayus: at nunc cum triplici a Ondarrabia dicitur, inquit Oihenartus, quasi Ondoribaya id est postremum flumen, scilicet ex Hispaniis in Gallias transeuntibus. Errauit igitur Arnoldus Racssius, qui eam veterum credidit esse Flauio brigam, ita a Flauio Vespasio dictam, conditamq; ad Portum olim Amanum, vt testis est Plinius, [an Flauiobriga?] atque ex Ptolomæicalculo eo loco sitam, vbi nunc est Vermeo, plusquam octoginta passuum millibus occidentalior Fontarabia: quam multo rectius Germanici interpretes Olearsonem dixere, quæ Plinio Olarson est, aliis veteribus Oiason, Straboni Oidassuna, ex quo Vidassonis hodiernum nomen deductum videri potest: hæc enim vrbs aut ipso illo in loco fuit vbi nunc Fontarrabia est, aut certe in propinquo.

g Franciscus primus, cuius Admirantius anno 1521 mense Septembri, occupatis circa Toletum Hispanis, Carolo in Germania absente, maxima cum potentia in Nauarram ex insperato ingressus, [Fontarabiensis obsidio an. 1522] intermissa, quam minabatur, Pampelonæ vndique instructissimæ obsidione, Fontarabiam tentauit, atque intra decimum diem obtinuit: verum anno sequenti (vt apud Sandouallium in Vita Caroli V lib. 12) exorsus est Imperator nominatissimam illam obsidionem, & variis contra Francos, terra mariq; auxilio venientes, victoriis claram: qua demum circa natalitia festa ad Hispanos rediit locus, quem omnes Vitæ huius interpretes a Francis obsessum non recte scripserunt, ambigua Hispanici textus phrasi decepti. Qui faueat licet errori illi, aliquam tamen explicationem patitur, vt contra Fontarabiam venisse. Francos, idem sit quod contra Hispanos eam obsidentes. Agebat hoc tempore Ioannes, qui interfuit, ætatis annum vigesimum septimum, anno 1495 natus: ex quo deducitur vel perperam ætatem eius a Vitæ auctoribus esse supputatam, quando vigesimo secundo ætatis anno dicunt eum arma sumpsisse: vel ante quinque annos militiæ adscriptum eum fuisse, quam ad hanc expeditionem veniret.

h Germani interpretes, contra Hispanici textus claram fidem, dicunt militarium ærumnarum impatientia, & deserendorum castrorum causa equum conscendisse.

i Factum id anno 1532, quo Solimannus ipse in Hungariam cum quingentorum millium armatorum exercitu mouit, vt narrat Sandouallius lib. 20. Erat hic a tempore recuperatæ per Hispanos Fonterabiæannus decimus: adeoq; plures quam quatuor annos hac vice Oropesæ egit Ioannes, vel non statim post actum ibi quadriennium in Hungariam est profectus: vbi licet anno 1526, infeliciter pugnans Rex Ludouicus occubuerit, regnumq; per eius mortem ad Ferdinandum Caroli V fratrem sit delatum; constat tamen eo non mouisse Cæsarem ante hunc annum; nec quidquam de milite eo ex Hispania misso scimus, rebus vel tum maxime contra Francos feruentibus; tantum anno 1530, pace cum Francis conclusa, tractari de expeditione Hungarica cœpit inter Carolum & Ferdinandum, permissumq; est vt in Cantabria mille viri aduersus Turcas militaturi conscriberentur. Porro iam dictus Sandouallius l. 21 § 11 præcipua Hispanicæ nobilitatis capita, Imperatorem biennium post secuta, enumerans, primo quidem loco Ducem Albanum nominat: sed Oropesani Comitis nusquam meminit; vt non immerito suspicemur ortam hoc loco ex homonomia confusionem duarum inter se, ex eadem gente Toletana, diuersarum personarum.

k [Coruñæ portus] Magnum Ptolomæus aliiq; veteres, Tamayus Brigantinum appellat a Flauio Brigantio, quod ad eumdem fuisse portum omnes consentiunt; imo ipsam, quam nunc Coruniam vocamus, esse contendit Ludouicus Nonius cap. 54 Hispaniæ suæ: vbi eorum explodit commentum, qui nomen a nescio quibus Herculeis columnis istic æque ac apud Gaditanos collocatis, deducunt; in quo non multum laborabit, qui considerabit, Flauium Brigantium a Ptolomæo constitui inter duo promontoria, quæ hunc portum efficiunt, Callaicorum Lucensium ab occasu, & Lapatiam Κώρου (vnde Corunæ nomen factum) ab ortu, quod & Trilecum dicitur.

CAPVT II.
Redit in Patriam, indeque ad oues Ioannes, ac paullo post in Africam traiiciens heroicæ caritatis opus suscipit.

CAP. III.

[5] Redierat in Hispaniam cum Comite Ioannes, tactusque patriæ reuisendæ desiderio, [Reuersus in patriam] quo ipsa eum itineris opportunitas inuitabat, & parentum cognatorumque, iam inde a prima pueritia nunquam conspectorum, trahebat amor; ad Montem-maiorem nouum se contulerat a: sed qui tenellus adeo discesserat inde, nec parentum quidem suorum norat nomina, ei interroganti nemo certi aliquid potuit respondere: donec varie oberrans suum in auunculum b incidit, senem probum ac perquam honestum, qui paterni vultus lineamenta in ipso recognoscens, omnemque eius fortunam, postquam a patria domo abfuerat, ordine edoctus: [agnoscitur ab auunculo,] Mater, inquit, tua, fili, paucos intra dies c morte consumpta est, non ferens desiderium tui, adeo tenera in ætate ita furtiue abducti, vt nulla posset diligentia resciri, quis te vel quo abstulisset: pater autem tuus, vt se viduum simul & orbum circumspexit, protinus Olysipponem properauit, Franciscani Ordinis habitum suscepturus d, in quo felici sanctoque fine diem clausit extremum. Quare si tibi his in partibus meaque in domo libitum fuerit commorari, filij loco mihi eris; idque ipsis experiere rebus, quamdiu mea in familia vixeris.

[6] [cognitaq; parentum morte] Multum doluit Ioanni funestus parentum, matris præsertim suæ excessus, cuius ipse potissima caussa fuisse videbatur; animique affectum prodebant lacrymæ querelæque, quibus bonum quoque senem ad fletus prouocabat: seque & parentibus orbum, & agnatis ceteris ignotum videns, magno quidem pro beneficio primum habuit oblatam ab eo hospitij tam amici commoditatem; at postea re maturius expensa, Quandoquidem, inquit, mi domine, Deo placuit parentes hinc mihi meos subducere, nihil est cur hic cupiam commorari diutius: multa vero ratio vrget, vt patris optimi secutus exemplum, procul a domo & cognatione mea locum exquiram, in quo Deo meo fideliter seruiam; & quod reliquum est vitæ, hactenus peccatis inquinatæ, iisdem pœnitentia salubri expiandis impendam. [discedit] Equidem confido in Domino Iesu Christo futurum, vt mihi gratia concedatur, qua hocce animi mei propositum executioni mandare valeam; quam & tu precibus ab eodem mihi satage impetrare, faustaque apprecatione donatum dimitte, vt sua me dextera deducat is quem tibi opto caritatis hospitiique benigne oblati remuneratorem. Fecit senex quod rogabatur, tenerrimoque amoris amplexu nepotem stringens, non sine ingenti copia lacrymarum, Eia, inquit, Ioannes, consilia tua fortunet Deus optimorum parentum tuorum intercessione propitiatus, vt eorum aliquando in cælis consortio perfruare.

CAP. IV

[7] In hunc modum patria denuo sua egressus Ioannes, Bœticam transiit e, atque in Hispalensi territorio consedit, vbi pascendis fæminæ cuiusdam f opulentioris gregibus operam elocauit: [in Bœticā,] non enim parum eo afficiebatur exercitio, in quo fuerat a teneris educatus. Vt omnino videatur sapientissimus Deus in militari ac pastoritio opere, cuius vtriusque rei tanta est cum spiritualis vitæ exercitationibus similitudo, aliquanto tempore occupatum voluisse habere eum, quē illius instituendæ magistrum pluribus ad eamdem vocandis elegerat. [& rursus oues pascit:] Et bellica quidem exercitatio vsque adeo huc quadrat, vt manifestum sit ab ipsis religiosi tyrocinij principiis arma semper tractanda spiritualia esse, neque vnquam e manibus deponenda ei, qui bonum velit certamen certare, deque demone, mundo ac carne gloriosam reportare victoriam, quemadmodum Ioannes noster eam retulit: qui idem per reliquam omnem vitam pastoris munere functus est, [sed pauperum misericordia motus] infinitis pauperum & miserorum gregibus ad spiritualis æque ac corporalis vitæ pascua deducendis. Et vero iam tum cum Oropesani Comitis addictus ministeriis pingues beneque habitos in equilibus intuebatur caballos, atque lucentibus ad pompam & speciem instratos ephippiis; pauperes autem ex aduerso defectos viribus, nudos corpore, macie deformes: Quanto, inquiebat ipse sibi, conducibilius esset, o Ioannes, curandis te Christi membris pascendisque intendere, quam ratione destitutis iumentis? Tum vero imo suspirans ex pectore: Faxit, aiebat, Deus, vt hoc mihi contingat aliquando.

[8] Hoc igitur incensus desiderio quamuis eius assequendi nullam dum ei aperuisset viam, qui dederat voluntatem; tristem molestamque ducebat vitam, nec vllam partem retinebat quietis, adeo vt ipsa quoque ouium iam displiceret quondam gratissima cura. Paucos enim apud antedictam. Dominam exegerat dies, quando vice quadam cogitabundo illi, qua potius ratione mundo nuntium remittens, diuinis sese obsequiis manciparet, mens iniecta diuinitus est, non inepte facturum se, si Africanas transmissus in partes, aliquanto istic tempore commoraretur. [in Africa traiicit] Nec tardius quam cogitarat executus propositum, bona cum nouæ heræ suæ gratia g Caspen profectus est, ibique (res ita disponente Deo, qui heroicæ caritatis opere aliquo promereri volebat eum, partem illius gratiæ, qua tam copiose esset deinde implendus) in hominem equestris ordinis nobilem incidit, de mandato h Lusitani Regis cum vxore & quatuor filiabus iuuenculis ac familia reliqua eo adductum, [cum Nobili exule:] vt in pœnam quorumdam delictorum suorum, propter quæ facultatibus etiam omnibus exutus erat, i Septam transveheretur, ad aliquot inibi annorum seruitutem. Huic cum suum de traiiciendo in Africam consilium aperuisset Ioannes, liberali, quod nobilis ille offerebat, si sibi adhæresceret, stipendio inuitatus, vna cum eo nauim conscendit & Septam appulit.

CAP. V

[9] Hic nobilis illa familia tam inclementem experta k regionem est, vt quorum animos exilij paupertatisque in eo tolerandæ dolor summopere afflixerat, eorumdem & corpora grauis morbus affligeret, qui, quas ex priori facultatum suarum naufragio reliquias conseruarant pauculas, omnes absumpsit: [cuius extremæ necessitate] adeo vt ad extremam rerum omnium deductus egestatem vir nobilis, necessitatis suæ remedium, quod istic loci ac temporis in vno Ioanne, & ipso viribus debili, existere videbatur, petere ab eodem constituerit, eique ad secretum locum euocato rerum suarum statum miserrimum aperire; exhibendo ei suas illas pauperculas filias, quibus, inter paternæ domus felicissimas quondam delicias enutritis, nullum nunc superesset vitæ sustentandæ præsidium, nisi in ipso: qui si regiis in operibus, quibus tum Septæ mœnia instruebantur, mercedes vellet diurnas mereri, lucrari solus posset quod ad tenuem victum sufficeret vniuersis. Res erat minime ardua Ioannis animum, [diurnas operæ suæ mercedes impendit.] iam pridem ad opera caritatis Christianæ propensum, & tum vel maxime intentum in eiusmodi aliquam demerendi sibi numinis occasionem, impellere vt quæ adimpsendi voti ratio offerebatur, eam auidus arriperet. Ergo prompta petitioni eius annuit voluntate, exindeque quamdiu in eius est familia commoratus, quauis nocte liberaliter elargiebatur quidquid diurno opere acquisierat, ad miserarum illarum, & sua ac filiarum causa dupliciter miserorū parentum leuamen: qui tanta omnes patientia fortunam tolerabant suam, vt si quo die ad opus pergere prohibitus quodcumque ob negotium, Ioannes nihil domum referret, vesperi impasti ipsi noctem transigentes; nemini quidquam l quererentur.

[Annotata]

a Addit Gouea, ex itinere Compostellam ad S. Iacobi corpus abijsse; & nouendiali ibidem pietati vacasse quam finierit Confessione expurgatus, & communione sacra refectus sub sacro, quod musice solenni ritu cantandum curauerat.

b Est quidem vox Hispanica Tio ad patruum duunculumue significandum indifferens: auunculum tamen hunc senem fuisse suadet cognomentum a paterno diuersum, quod Alphonso Duarte fuisse Gouea docet cap. 5.

c Viginti, inquit Gouea, ex multorum traditione.

d In conuentu de Enxoblegas, qui est extra portas Olyssipponenses iuxta eumdem Goueam.

e Gouea cap. 6 ait Ayamonte (quæ in ora maritimo trans Anæ fluminis ostium prima ex Lusitania venienti occurrit) per dies aliquot subsistentem ad Xenodochium diuertisse, ibiq; fouisse desiderium pauperibus seruiendi.

f Eleonoram de Zuniga nominatum fuisse, habemus ex Gouea.

g Hoc antiquis Montis & vrbis, quæ hodie Gibraltar dicitur, nomen est, a Græcis sumptum ex natura rei; quia teste Pomponio Melal. 2 cap. 6 mons mirum in modum concauus est, adeoq; κάλπης, id est, vrnæ similitudinem referens, & pene totus in mare prominet: idem, cum opposito in Africa monte Columnarum Herculearum nomine celebratur.

h Ioannes is fuit, huius nominis Tertius, ab obitu patris Emmanuelis anno 1521 regnum adeptus, quod vsque ad 1557 tenuit.

i Firmissimum Lusitanorum in Africa propugnaculum, vt diximus Tomo 2 Ianuarij, hodie Cerita: ad eum montem sita, qui Calpæ Hispanicæ obiectus ad fauces Gaditani freti Abyla, id est, anons altus, Mauritanis dicitur, Auieno Festo teste: ast Ptolomæo Ἑπτάδελφοι septem fratres, a septenis iugis simul apparentibus nominatur, vnde adiecti vrbi nomen, vt Σέπτον Procopio, Septa Diacono & Codici Theodosiano vocetur.

k Germani Ceutam vniuersam sæuissima peste conflictatam scribunt, fidem habituri si aliquid simile Hispanico in textu inueniretur.

l Addit Gouea, ex eoq; Tamayus, Ioannem, cessantibus per dies aliquot operis, herum desperabundum animasse, eiq; duo pallia obtulisse, quorum venditorum pretium fami tantisper propulsandæ sufficeret.

CAPVT III.
Ex Africa in Hispaniam redux Granatæ subsistit.

[10] Placebat sibi tam egregiæ caritatis in exercitio Ioannes; non raro exinde auditus dicere, ab hoc videri sibi fluxisse principio quidquid diuinitus deinceps obtinuit ad exercenda pietatis opera gratiarum. [Socij apostasiam,] Neque vero partibus suis defuit boni omnis inimicus diabolus; sed eis inuidens fructibus, quos ab hoc impensæ acceptæque caritatis officio vtrique referebant, omnes malitiæ suæ neruos intendit, vt bene cœpta disturbaret, quod hac ratione facere est aggressus. Præfecti operum durum in operarios exercentes imperium, mancipiorum instar eos habebant, verbis verberibusque sæuientes: eam indignitatem cum plerique ferrent impatientius, nec libertas eis alio pro arbitrio commigrandi adesset, propter intentiores istic locorum custodias, quales in limitaneis haberi par est; nonnulli ex ijs, quos acrior stimulabat dolor, & nimium debilis Christianæ legis amor non satis reuocabat a scelere, fuga se Tetuanum a recepere, Mauricam ibidem professuri perfidiam; quos inter vnus fuit nonnullo amicitiæ vinculo Ioanni iunctus b, ipsoque inscio ac dæmone instigante, in eamdem pertractus amentiam.

[11] Huius casum infelicem vsque adeo ægro animo Ioannes pertulit, [suis peccatis imputans,] vt assiduis sese lacrymis gemitibusque conficiens, Miserum, exclamaret, me! quam Deo redditurus rationem sum de huius Fratris mei ruina, qui catholicæ Ecclesiæ ex gremio profugus, Christianæ veritatem fidei eiurauit, quia tantillum laborem noluit sustinere? Tam densæ autem fuerunt tenebræ, quibus inassueti ad eiusmodi luctas Ioannis intellectum obscurabant tristissimarum cogitationum nubes, vnum hoc ei constanter ingerentium sua ob peccata factum esse, vt in eam calamitatem socius deueniret; vt parum abesset quin de sua ipsemet salute desperans, pene in eamdem vltro se præcipitaret voraginem. Verum curæ fuit Deo, [in grauem incidit tentationem:] qui ad grandiora ipsum opera reseruabat, & intentos in eumdem semper habebat oculos, in hac perplexitate constituto mentem peregrini sui diuinioris lucis radio collustrare, taliq; in discrimine fluctuanti de opportuno prouidere remedio; ad spiritualem animarum medicum deducendo eum, qualem multis cum lacrymis suspirijsque sæpe sæpius exoptarat, inuocata ad id Virginis clementissimæ ope. Nam cum ad D. Francisci cœnobium, quod Ordinis illius religiosi Septæ incolunt, in grauem doctumque Fratrem, virum egregiæ probitatis, incidisset; apud eum sua prolixius confessus peccata, cunctas animæ suæ plagas retexit, consiliumque, [ob quam iussus Hispaniam repetere,] imo mandatum accepit, vt ante omnia festinaret inde in Hispaniam renauigare, si vellet a diabolica hac infestatione liberari.

[12] Perquam molestum quidem accidebat Ioanni Dominos suos priuatos auxilio derelinquere, quo tantopere eos videbat egere: verumtamen animaduertens eam profectionem sibi omnino necessariam esse, vt suam ipse salutem collocaret in tuto; ignosci sibi postulauit, quod, qua hactenus ijs seruierat promptitudine voluntatis, [hero suo valedicit;] eadem nunc cogeretur diuersa imperanti obedire Deo; qui paterna ipsis cura, itidem vt fecerat antehac, prouideret deinceps: omnem in eo collocarent fiduciam, sibique discedendi licentiam ne negarent. Dici non potest quam grauiter eiusmodi denuntiatio miserum patrem filiasque affecerit: vt tamen hoc ipsi stare viderunt consilium, largo cum fletu omnes millies ei bene precabantur, vt quod ipsis ille impenderat auxilium, id ei Deus cum gratiarum cumulo totum rependeret.

CAP. VI

[13] Hinc vale dicto, nauem conscendit; statimque vt Calpen appulsus est, ecclesiam ingrediens, [& Calpe implorato numine,] ante crucifixi imaginem sese prostrauit in genua, multasque Deo gratias egit, dicens: Benedictus sis, Domine, & benedicta immensitas bonitatis tuæ, qua me omnium peccatorum miserrimum tuaq; gratia longe indignissimum a diabolica ista deceptione, in quā mea me peccata præcipitarunt, dignatus es liberare atque in portum securitatis salutisque deducere. Ego vicissim quoad in me erit tuis me totum obsequijs tradam: tuæ modo gratiæ fauor adsit, quem vt concedas supplex postulo. Ne quæso clementiæ tuæ oculos a famulo tuo auertas. Complaceat tibi Domine, vt ostendas mihi viam in qua ambulem, ex nunc & in æternum famulatui mancipatus tuo: pacemque ac tranquillitatem animæ meæ restitue, vt reperiam quod tantopere desiderat illa, eoque magis exoptare debet, quo æquius est, vt creatura omnis tibi, dignissimo Domino suo, toto corde affectuque deseruiat.

[14] Hæsit Calpe Ioannes aliquammultos dies, per quos omnium delictorum suorum generali confessione expiauit animum; frequens in ecclesijs, [incipit libellos imaginesq; venales circumferre,] quantum vacabat, vt a Deo peccatorum indulgentiam, atque ad ea, quæ sibi agenda essent consilium postularet. Quotidie ad opus aliquod, quodcumque lucrando victui offerretur, progredi solitus, cum tenui esset contentus, breui peculium aliquod ex diurnarum mercedum reliquijs collegit, quibus libellos pios, chartas catecheticas, Sanctorumq; icones papyraceas coëmit vicatim diuendendas; æstimans ea ratione maiori cum quiete sese magisque ex virtute victurum: pluribus quoque eadem profuturum sese. Nam etiam profanos libros aliquos pretio compararat, quos si quis empturus licitaretur; ipse, arrepta inde meliora suadendi occasione, religiosioris argumenti offerebat alterum, quem legere præ illis expediret; addito salubri plerumque monito ad vitam recte instituendam, maxime si quando cum pueris agebat.

[15] Quin & vilitate pretij conabatur emptores sacrorum librorum prouocare, spirituale lucrum temporali præferens: & eadem facilitate imagines pias vendebat minoris, [non sine fructu;] optans vt nemo non esset ab ijs instructus; quia eas nouerat ad excitandā deuotionem in animis intuentium conferre plurimum; vti & prædictas chartulas, ex quibus suos quisque liberos doctrinæ christianæ capita præcipua edoceret: quo in negotio adeo erat comis a que affabilis, vt multi præter opinionem emerent, quæ numquam quæsierant. Nec modicum eadem industria ipsi cum spirituali lucro temporalis quoque substantia crescebat. [ac demum officinam Granatæ constituit.] Ergo plures melioresque indies coëmebat & distrahebat libros: & quia perdifficile sibi esse experiebatur eiusmodi sarcinam de loco in locum perpetuo circumuectare humeris, consilium cœpit Granatam adeundi, officinamque librariam ibidem aperiendi, sex & quadraginta natus annos: & mox sub Eluirana porta tabernaculum tetendit c, sub quo piam istam negotiationem exercuit, vsquequo eum Deus ad vtiliora lucra facienda vocauit.

[Annotata]

a Est Tetuan proximum Septæ eadem in ora Maurorum oppidum, ignotum antiquis; Ietuam nescio, quo auctore vocet Raissius.

b Germanus, interpresne dicam an interpolator, comminiscitur hunc socium ipsum illum fuisse nobilem, cui diurna mercede victum Ioannes quærebat; Hispanico textu manifeste repugnante, & patrem ac filias paullo inferius nominante, a quibus redeundi in Hispaniam facultatem petat impetretq; Ioannes; quosq; paullo post a placato Rege patriæ restitutos meritis B. Ioannis Gouea tribuit: qui de socio profugo antea scripserat, ipsum Ebora oriundum, quæ natalium vicinia familiaritatis illius caussa fuit: Nobilem autem istum suam publice professum paupertatem inter fossores meruisse nusquam legimus, sed contrarium potius.

c Gouea addit, quod in conducta eum in finem domuncula. Est autem Eluirana porta totius vrbis prima ac præcipua, Hispalim spectans, planeq; media in parte murorum occidentali, ad quam vtpote planam, totius vrbis, tribus collibus hinc inde assurgentis, latissimus se offert perfectissimusq; aspectus.

CAPVT IV.
Conuersio Joannis & simulata amentia.

CAP. VII

[16] Tertio decimo Kalendas a Februarias sacra gloriosi Martyris Sebastiani luce, cum in dicato eidem Martyri eremitorio, [Concionāte Auila,] quod e regione b Alhambræ situm est, illius festiuitatem ciuitas Granatensis celebraret; verba ad frequentem populi concionem habebat vir eximius ac sacræ Theologiæ Magister, Ioannes Auila nuncupatus: cuius eximia sanctitas cum singulari prudentia raraque litterarum peritia coniuncta mirum in modum Hispanias eo tempore illustrabat, res autem gestæ proprio commentario describi c promererentur. Aderat inter alios Ioannes quoque noster: & quoniam ijs, quas diximus, confessionibus alijsque quibus vacarat hactenus pietatis ac caritatis officijs rite preparatum adferebat animum, tamquam fertilis terra diuini verbi semen suscepit; & viuaci imaginatione comprehensis efficacissimis rationibus (quibus vir ille magnus ex magnitudine præmij, quo Deus tolerata a sancto Martyre pro sui nominis amore tormenta remuneratus est, inferebat, quo animi ardore Christianus homo diuino se deberet obsequio impendere; & mille mortes subire potius quam supremam illam Maiestatem peccando offendere) continuo superna illustratus gratia, quanta esset dicentis virtus & dictorum efficacia manifestum fecit.

[17] Mox enim vt finita oratio est, egressus Ioannes voces dare misericordiæ diuinæ imploratrices, [commotus Ioannes, publice pœnitentiam agit,] solo sterni, humo caput parietibusue allidere; barbam, capillos, supercilia vellere, aliaque agere, quæ mentis impotem significarent: tum saltuatim ijsdem cum clamoribus ciuitatem ingressus, multa pone sequente turba, atque ingenti numero puerorum, Ad stultum, ad stultum, conclamantium, suum prosecutus iter est, vsque dum veniret in locum, vbi tabernaculum fixum habebat: manuque in libros profanos iniecta, vnguibus dentibusque dilacerare omnes; pios vero vtilesq; [seq; omnibus expoliat:] gratis elargiri cuicumq; petenti cœpit, nec non & imagines, & quidquid inibi habebat librariæ supellectilis. Ita breui factum est, vt, non deficientibus qui peterent acciperentque, breui spoliatus omnino nudusque d appareret. Siquidem eo quod diximus haud cōtentus, ipsas sibi quoque detraxit vestes, nihil præter indusium & femoralia retinens verecundiæ contegendæ gratia. Tum pedibus ac capite discoopertis denuo per Granatæ e plateas præcipuas cœpit cum magna vociferatione discurrere; nudum Christum nudus sequi appetens, seque omnibus pauperem exhibere pro eo, qui cum esset diues pauper factus est, vt sua omnes paupertate ditaret, eisque viam humilitatis ostenderet.

[18] Ventum erat ad templum cathedrale f non sine affectatione multitudinis plurimæ: [atque adductus ad Auilam,] hic cum in genua prouolutus nullum finem faceret alapis pugnisque cȩdendi faciem suam, vellendi crines, misericordiam a Deo cum fletu & clamore magno exposcendi g; ex honoratioribus ciuibus aliqui, moti compassionis affectu, neque amentiam iudicantes, quæ vulgo amentia videbatur, humo sustulere afflictum, amicisque solatum verbis ad Magistri Auilæ, cuius oratione sic commotus fuerat, hospitium deduxere. Ille rem altius introspiciens exesse omnes e cubiculo iussit, solum secum Ioannem retinens; qui ei ad pedes supplex accidens, postquam totius vitæ suæ cursum compendio explicasset, peccata quoque sua eidem aperuit, [ei se discipulum tradit.] cum magnis veræ contritionis indicijs; rogans atque obsecrans, suam vt in clientelam tutelamque ipsum reciperet, quo mediante diuina in se gratia cœperat operari, quemque ex hac hora in patrem, dominum, doctoremque susciperet, promptus paratusque eidem ad extremum vitæ spiritum in omnibus obedire.

CAP. VIII

[19] Non se continebat Auila, pœnitentiæ tam sinceræ visis indicijs, quin plurimas Deo ageret gratias; eumque in filiorum spiritualium numerum adsciscens, [Animatus ad per seuerantiam,] curam eius dirigendi omnem in se suscepit: Confortare, inquit, Frater Ioannes, confortare in Domino Iesu Christo, & in potenti misericordia eius fiduciam colloca: qui cœpit idem & perficiet opus suum: tu modo vide fidelis sis in eo, quod ipso incitante exorsus es, caue ne retro oculos mentemue reflectas, caue ne superari te ab inimico dæmone patiare. Quicumque in spirituali Domini nostri militia bonum ad extremam vsque vitam certamen certauerint, æterna cum eo gloria perfruentur; qui vero terga verterint pusillanimes, æternum eos exitium manet in suorum hostium redactos potestatem. Cum te tristem afflictumque & noua aliqua tentatione, quales recens ad hæc bella conscriptis tyronibus deesse non solent, pulsatum senseris, ad me fidenter amanterque recurrito; qui animæ tuæ cognoscens vulnera, assultusque & insidias, quibus potissimum impeteris ab hoste, salubre continuo consilium suggeram, & certam animæ medicinam, vnde nouas in aduersarium vires accipias. Vade, age, mea diuinaque benedictione munitus, certusque de misericordia numinis numquam tibi defutura.

[20] His Auilæ verbis monitisque recreatus, nouas ad edomandum carnem vires, [amentiam simulat,] seque despiciendum collegit; insanus ab omnibus sceleratusque haberi, & quauis ignominia desiderans affici. Ergo a magistro digressus, locum, qui h Bibarrambla dicitur, petijt, ibique se in obuium luti aceruum proiecit, immersoque aliquoties vultu cœpit coram omnibus, qui plurimi circumstabant, prȩteritæ vitæ quotquot in memoriam veniebant peccata confiteri; Et qui in talibus, inquit, ac tantis Deum meum Creatoremque peccator indignissimus offendi, ecquid promereor, vt ab omnibus percussus maleque habitus omnium fiam peripsema, & tamquam totius mundi vilissimum purgamentum in sterquilinium contemptus abijciar? Nemo erat e vulgo, qui non crederet sana eum mente penitus excidisse. Ergo vt reipsa assequeretur, quod tantopere exoptabat, diuina inflammatus gratia, vt erat luto oppletus & stercore, celeriter exurgens, rursum per vias publicas cursitare cœpit, inconditis saltibus & clamoribus omnia amentis hominis indicia præferens.

[21] Perrexere post eum pueri multique de vulgo, & turmatim lapillis lutoque impetebant, [vulgiq; iniurias patienter tolerat.] multa cum patientia internaque animi lætitia tolerantem cuncta, nec cuiquam malum reponentem; quia oppleri satiarique probris pro eius amore, quem tantopere diligebat, votum ipsi erat præcipuum. Ligneam ferebat manu crucem, quam omnibus porrigebat osculādam: & si quis forte pro Dei amore imperasset, vt terram exoscularetur, parebat extemplo, quantumcumque fœdo in luto constitisset, aut puer esset qui imperabat. Tanto vero cum feruore hæc faciebat, vt sæpenumero lassus in terram caderet, contususque inter conclamantium verbera colaphosque: ita enim studiose simulabat insaniam, vt insanus reuera passim crederetur; ita atterebatur molestijs, quibus eum cuncti afficiebant, & cibi quem corpori subtrahebat penuria, vt pedibus ægre posset insistere. Neq; tamen satis erat illius ardori, sed hilari fronte & citra querelas vltro offerebat sese ijs, quibus eminus cominusq; per pueros impetebatur, lapidibus verberibusque.

[22] Hæc cum duo primæ notæ ciues permittenda diutius non putarent, [Trahitur ad Hospitale,] misericordia ducti arreptum per manus, extraque vulgi tumultuantis coronam protractum, in regium deduxerunt i Hospitale: istuc nempe quo curandos induci mos est eos, qui ea in vrbe inciderint in maniam; ipsiusque Hospitalis Præfecto commendarunt, vt procul a conspectu hominum haberi iuberet, ea quiete fortassis ad debitam mentis temperiem reuocandum. Ille, qui nihil eorum, quæ ipsi acciderant in ciuitate, cognorat; vt hominem ita male habitum, vestibus lacerum, cute liuidum, plagis vndique deformem conspexit; nihil dubius quin cerebro vitiato mens essete suo statu dimota, [ab amentia curandus,] continuo duci intro iubet, & de remedio adhibendo cogitari. Et principio quidem deliciarum ei aliquid ministri fecerunt, ne omnino deficeret; verum quia maior curæ, ægris istiusmodi adhiberi solitæ, pars in eo consistit, vt plagis, vinculis carceribusque perdomiti ferociam ponant, atque ad se malo edocti redeant; haud multo post manus ei pedesque colligant, contortoque ex duplici funiculo verbere plagarum numerum, sane non exiguum, nudum eius in corpus congerunt.

[23] Quod fuisset amentiæ remedium alijs, Ioanni nullo alio morbo laboranti quam ingenti desiderio acerba multa pro Christi amore perferendi, [& vt talis sæpe crudeliter flagellatur.] stimulus fuit, vt ea ageret quibus satis per se promptos ad eam medicinam infirmis faciendam, magis etiam animaret irritaretque: &, O proditores, inquiebat, omnisque boni inimici, quid est cur tam crudeliter maleque habeatis miseros pauperes hosce, fratres meos, qui mecum in hac Dei domo versantur? Satius erat vos eorum laboribus compati, ciboque reficiendis atque a pædore & sorditie emundandis intendere: siquidem pecuniæ annuæ abunde in eum finem constitutum a Regibus Catholicis k est. Ergo curatores eius, cum amentiæ iunctam nequitiam crederent, vtroque eum malo liberatum volentes, duplicabant ei mensuram verberum, quæ alijs, quos sola amentiæ tenebat infirmitas, de more infligebantur. Nec tamen cessabat ipse eo sub velamine graues eorum excessus vitiaque a se obseruata arguere; rationem sibi non aliam reddendam sciens, quam multiplicatas dupla portione plagas: vt perdifficile omnino sit vel explicare dicendo, vel cogitando æstimare quantum perpessus Ioannes fuerit ea de caussa, eiusque intuitu, quem habebat huius sui propositi auctorem.

[Annotata]

a Anni 1639, vt verum esse possit, quod infra dicitur, annum mortis eius, quæ in annum Christi 1550 cadit, fuisse duodecimum ex quo cœperat infirmis in Hospitali ministrare: inchoatum scilicet ab illius anni die 22 Ianuarij & ad octauum Martij vsque deductum, quamuis reuera non tam cœperit tunc ministrare quam pati.

b Est hæc vrbis Granatensis arx & pars Meridionalis, Regum Maurorum Catholicorumq; sumptuosissimis nouo & antiquo opere palatijs famosissima, cuius prospectum Orientalem a Georgio Hoefnagel delineatum Georgius Braun lib. 5 sui Theatri Vrbium representat, [Alhambra] describit autem plenius lib. 1: multoq; copiosius Franciscus Bermudez l. 1 cap. 9 Antiquitatum Granatensium, aitq; Regem Abi Abdilihi, secundum e familia Aben Alhamar primum conditorem id arci nomen a stirpis auctore dedisse: Regem autem Abil-Hexis circa annum 1336 eius ornatus plurimos thesauros impendisse: alij a rubro colore, in terra domibusq; ibidem, visendo nomen Mauros fecisse dicunt.

c Fecit præclaro opere Ludouicus Muñoz, Madriti Hispanice edito in lucem anno 1635, postquam anno 1628 in conuentu Cleri Castellæ & Legionis conditum esset decretum, de vrgendo negotio Beatificationis, quod ante annos octo fuerat susceptum a Congregatione acerdolum Madritensium. Ante hunc eamdem vitam scripsisse fertur Martinus Ruyz de Mesa.

d Addit Gouea distribuisse eum pariter quidquid habebat nummorum, qui tam pauci non fuerint, quin viginti duobus captiuis e carcere liberandis sufficere potuerint.

e Etsi vniuersa Granatensis ciuitas communi nomine vocetur Granata: e quatuor tamen regionibus vna, quæ mediam inter colles vallem occupat, hoc nomine specialiter vulgo & hic intelligitur: habitant eam fere Ecclesiastici nobiles & mercatores: alias partes præter arcem diu soli Mauri religione & lingua diuisi tenuere; donec anno 1610 omnes tota Hispania pellerentur, ad nouies centena millia in exilium deportati.

f Augustissimum hoc templum anno 1523 fundari cœptum (primum in fundamentis lapidem locante Antonio de Roias, secundo, post captam a Ferdinando Catholico vrbem anno 1492, illius Archiepiscopo) accuratissime descriptum inuenies apud Bermudez lib. 3 cap. 6.

g Flagris quoque in suum corpus sæuisse, addit (vt plura alia) Neoburgicus interpolator; quæ nec agnouere Hispani, nec credibile est ad manum fuisse Beato ita subito conuerso.

h Platea vrbis præcipua Arabum Poëtarum versibus decantatissima, longa vt ex Marineo scribit Bermudez sexcentos pedes, [Bibarambla.] lata centum octoginta, in modum oblongi fori, & speciosis ex omni latere ædisicijs septa. Nomen habens ab ea ad quam ducit porta, quæ ad ripam Singilis fluuij sita a Mauris videtur dicta fuisse Bib-Ramela, inquit Bermudez, id est Porta-arenaria: mallem credere Al-ramla, præposito articulo, arenariam Mauris dici, indeq; Bibarrambla leui interueniente mutatione fluxisse.

i Est illud e decem (quæ modo vrbs ista numerat, recensetq; lib. 3 cap. 18 Bermudez) & tempore & magnificentia primum, ad meridionalem vrbis angulum extrui cœptum sub imperio Caroli V anno1527, curandis ijs, qui a dementia vel lue venerea male habebant traductis eodem reditibus, quos instructo in Alhambra extemporali nosocomio, dum aliud in vrbe pararetur, attribuerant Catholici Reges Ferdinandus & Isabella, ad curandos milites in bello Maurico vulneratos.

k Mirum est Germanos interpretes tam parum huius tituli vim cognouisse, vt Reges Catholicos Latine reddiderint Magnates in Romana Ecclesia.

CAPVT V.
Post exercitam in Hospitali patientiam & caritatem, Aquas Lupias peregrinus abit.

CAP. IX

[24] Interim Magistro Auilæ nuntiatur regio in Hospitali vinctum asseruari Ioannem, [Auila Ioannem solatur:] amentem inter amentes: itaque is, qui & morbi & amentiæ genus ac caussam nouerat, discipulum e suis vnum ablegat, qui suo ipsi nomine diceret: Multum se faustis illis recreari initijs, quibus inciperet aliquid pro Christo perpeti; ac per eumdem Christum rogare, vt generosum eo in certamine militem duci suo exhiberet sese: paratus etiam vitam ponere in illius obsequio, humiliter patienterque reciperet quotquot pro diuinæ Maiestatis arbitrio ei obtingerent perferendi labores, leues ei apparituros cruciatus quoscumque, collatos cum ijs, quos in cruce Dominus noster pertulit: exerceret ipse probaretque sese, vt quando tempus cum triplici hoste confligendi adueniret, non imparatus descenderet in arenam: spem denique collocaret in eum, qui nunquam destituit confidentes in se. Ea optimi patris magistrique humanitas pari animi gratitudine suscepta a Ioanne, visa est ei ingentis beneficij loco habenda; quod nempe sui extra memoriam hominum in carcere positi dignaretur etiamnum recordari, deque solatio suo auxilioque cogitare: Reddat ei, inquiebat non sine tenerrimo lacrymarum affectu, reddat Magistro meo parentique beneuolentissimo Deus gratiam pro gratia: suum hic esse mancipium norit, iure belli captum, vniceque in Dei misericordia confidere: quæso, ne mei, inutilis serui & nequam, propter amorem Christi obliuiscatur, aut Deum pro me desinat deprecari: ita quietus viuam, securusque numquam me diuino auxilio esse destituendum.

[25] Hæc & his similia inter se illi conferebant colloquia, [qui amentiæ laruam] quibus identidem plagæ succedebant & verbera a curatoribus, vt primum turbari eum persentiscebant (ansam autem id de eo sentiendi ipse de industria studebat porrigere) quæ ille lætus suscipiebat: Agite, inquiens, agite Fratres, & carnem hāc proditricem atque inimicam tundite ac castigate: quæ mihi, cupiditatibus suis stulte morigero, mali omnis origo exstitit, congruum est, vt mecum commissa mecum etiam luat scelera. Amentes autem alios simili modo tractari cum videret: Vtinam, inquiebat, illud mihi tempus adducat Deus, quo proprium ipse hospitale habeam, in quo miserrimos hosce rationis vsu destitutos excipiam, meoque curare arbitrio possim. Quæ minime vana fuisse vota subsecuto tempore euentus probauit. Dies his in laboribus aliquammulti transierant a Ioanni, hanc ipsam occasionem arripere certo adimplendi desiderij sui, [tandem deponens,] Deoque in pauperibus ministrandi: quare quietiorem deinceps exhibere se, rectique ac sani iudicij manifesta cœpit signa dare; cum lacrymis suspirijsque gratias agens Deo, qui pristinam mentis integritatem restituisset sibi, libero ab ijs, [incipit ministrare infirmis;] quibus ante paucos dies premebatur, angoribus.

CAP. X

[26] Lætus ergo Præfectus ministrique, mox vt securum crediderunt fidem habere dictis, exemptum carceribus restituunt libertati; solutumque vinculis tota domo sinunt impune spatiari. Ille autem continuo impatiens otij, quamuis nec admonente nec iubente quoquam, manum domesticis ministerijs admouere, vasa tergere, pauimenta euerrere, sordes euehere, magno cum infirmorum commodo pariter & gaudio, quod sibi restitutus Ioannes singulari cum diligentia & caritate singulorum vsibus necessitatibusque seruiret. In his erat, quando, ea die qua vndenum millium recurrit b memoria, quarum virginalis castitas martyrij fuit laurea coronata, [& Imperatricis exequias spectans,] præ foribus Hospitalis meditabundus assidens, suosque labores & recepta diuinitus beneficia recolens, videt ingentem pompam præteruehi sublimem in equis, non sine multo Clericorum & Religiosorum hominum comitatu. Imperatricis illa, Carolo Quinto, dum viueret, nuptæ c corpus ad sepulturam deportabat Regio in sacello d curandum. Quod intelligens Ioannes spectaculoque exstimulatus, ingenti desiderio accendi se sensit illico recedendi ab e Hospitali, & quæ animo conceperat Deo in pauperibus suis seruiendi vota tandem effectui mancipandi, [monetur ad discessum.] victum ijs vestitumque quærendo, derelictosque ac peregrinos (quibus, quod regio illa non ita pridem esset recepta ab hostibus, nullumdum in vrbe erat excitatum f xenodochium) hospitio excipiendi.

[27] Hæc meditans ad hospitalis domus supremum moderatorem adit: Et tibi, inquit, Frater, rependat Deus quam mihi exhibuisti caritatem, dum hic infirmus substiti: [Dimittitur a Præfecto Hospitalis,] nunc postquam Dei beneficio sanus effectus sum, laborique repetendo idoneus, cum tua mihi gratia liceat hinc discedere. Maluissem, reponit moderator, vt confirmandæ, quæ debilis admodum adhuc est ex præteritis malis, valetudini dies adhuc plusculos adderes: verum ne tuæ videar aduersari voluntati, abi quo lubuerit in nomine Domini, & hanc meæ manus scripturam aufer, qua cunctis constet percuratum te ab ea infirmitate, cuius caussa huc deductus fueras: ne quis forte de mentis tuæ statu dubius huc tentet reducere. Ea oratio Ioannem, dum scedulam humiliter recipit, vehementer oblectauit: gaudebat enim ipsum in ea relinquere opinione, quod vera fuerit correptus amentia: tum vale omnibus domesticis dicto, qui ei tenere affici cœperant, fine calceis, sine pileo, ac pene sine vestibus ad g Aquas Lupias peregrinationem instituit, gratias Dominæ suæ ac patronæ acturus pro beneficijs ab ea acceptis, [& difficili itinere Aquas Lupias profectus,] nouaque subsidia ad eius, quam moliebatur, vitæ nouitatem postulaturus ab ea, cuius in omni pressura sua præsentem fauorem semper se expertum testabatur.

[28] Multæ illi eo in itinere h ærumnæ, difficultates multæ perpetiendæ fuere, in fame & siti, in frigore & nuditate. Tempus hibernum erat, & quidem perfrigidum; viaticum nullum ad victum, qui mendicato querendus erat: ne tamen otiosus iter ageret, vtque hospitij gratiam mereretur, eam sibi consuetudinem fecit perpetuam, vt quocumque cibo vel somno reficiendus ingrederetur, eodem inferret fascem lignorum a se per viam collectorum. Et quidē recta se conferebat ad Hospitalem domum, si qua istic esset, fascemque ibidem ad vsus pauperum relinquebat; tum quod arcto sufficeret victui emendicaturus progrediebatur. Postquam vero Aquas Lupias aduenit, [Deo ac Virgini se commendat,] ingressus ecclesiam Deo de genibus egit gratias, piis totus perfusus lacrymis, præsentesque ei & futuras suas obtulit necessitates, deinde confessione peracta & Dominici Corporis refectus mysterio, post dies aliquos ibidem in oratione traductos, viam qua Granatam reduceretur intrauit.

[Annotata]

a Puta duorum triumue mensium: nam quamuis Octobri mense ei loquens præfectus optare videatur, vt diutius maneat plenioris conualescentia causa: id partim humanitati dandum puto, partim eo referendum, quod Ioannes, etsi iam pridem ageret nihil vnde posset furiose amens iudicari, humiliandi tamen sui causa subinde nonnulla cerebri minus firmi, nimiæq; simplicitatis signa ostenderet.

b Vrsulæ scilicet & sociarum die 21 Octob.

c Isabellæ Augustæ, Emmanuele Lusitano Rege prognatæ, quæ festiuam Toletani vrbis lætitiam ob Ordinum omnium eo a Cæsare conuocatorum conuentum, insperata in puerperio morte funestauit, [Isabellæ Imperatr. funus.] anno 1539 ipsis Kalendis Maij: vt mirum non sit si formosissimi alias corporis facies, regio quamuis sumptu conditi, intra illud quinque ferme mensium interuallum tam deformis apparuerit, vt, qui cadauer Granatam aduexerat, Lombaiæ Marchio Franciscus de Borja eo aspecto conceperit ingentem illum rerum humanarum contemptum, quem tota deinceps vita fouit abdicato seculo transgressus in minimam nostram Iesu Societatem.

d Describit illud Berrmudez lib. 3 cap. 6 & 7. estq; postrema pars templi Cathedralis exstructum forma orbiculari; opere elegantissimo, [sepulcra regia Granatæ.] materia exquisita, qualem etiā Florentiæ templo S. Laurentij subiunxit e vario marmore Ducum Medicæorum magnificentia sibi suisq; in conditorium: & primi quidem qui in hoc Granatense Mausolæum, postquam perfectum est, depositi sunt, Ferdinandus & Isabella fuere anno 1525; his eorum gener & filia, Philippus atque Ioanna, & ex his infantula neptis Maria accessere, suam singuli post mortem. Hos autem secuta quam diximus Isabella.

e De hac funebri pompa nullum apud Goueam verbum cap 13. sed Auilæ vel iussu vel inuitatu Montiliam (ea Castellæ vrbs est Granatensi regno contermina, atque a Granata distans millibus passuum sexaginta) sequi magistrum voluisse ait: addit autem Ioannem generali confessione apud eum expiasse peccata; atque orationi, ieiuniis, vigiliis tam feruenter institisse, vt alius Auilæ discipulus, communi cum Ioanne cubiculo vtens, quesius sit, ab illo peregrino, totam noctem orando traducente, omnem dormiendi commoditatem sibi auferri.

f Post Regium Hospitale, amentiæ ac lui venereæ curandæ destinatum & alterum febricitantibus seruiens Archiepiscopi dictum, quia ei administratio illius commissa est a Catholicis Regibus; refertur a Bermudez Hospitale B. Ioannis de Deo antiquius septem reliquis.

g Guadalupe vulgo nominant; Germani interpolatores, nescio quo fundamento, Gemellinam Cæciliam: vrbem in Extremadura circa annum 1340 conditam, post inuentam ibidem B. Virginis imaginem miraculosam: cuius inuentionis historiam ex Ludouici Nonij cap. 61 breuiter exposuimus tom. 1 Ianuarij ad Acta S. Fulgentij.

h Itineris longitudinem ducentis fere passuum millibus tabulæ Geographicæ metiuntur.

CAPVT VI.
Granatam redit & pauperibus peregrinis & infirmis colligendis Xenodochium instruit atque omnes promiscue egentes iuuat.

[28] Baezam a aduenerat ex itinere; quando intellexit Magistrum Auilam feruore orationis suæ istic omnia, vt alijs passim in ciuitatibus fecerat, commouere. Ad eum festinus adit: [Hortatore Auila Granatam repetit;] & gratissima Ioannis præsentia sancto viro accidit. Post aliquot vero dierum moram cum suis consiliis satis superque instructum dimitteret: Reuertere, inquit, Granatam, frater, vbi vocauit b te Dominus ad obsequium suum; ibidem aperturus viam rationemque, qua volet te sibi famulari: vide vt eum semper præ oculis habeas, qui te nunquam suis dimittit ex oculis: omnia sic age tamquam in Domini tam grandis præsentia constitutus. Vbi Granatam adueneris Confessarium tibi continuo delige, qualem docui quærere, absque arbitrio cuius nihil nec paruæ nec magnæ rei statuas. Quod si quid accideret, in quo meū tibi crederes cōsilium auxiliumue vtile posse fieri, vbicumq; locorum fuero, istuc ad me scribe: efficiamque ne vnquam possim videri defuisse caritati, quam tibi me debere profiteor, auxiliante Domino Iesu Christo.

[29] [verecundiæ tentationē vincit;] Hi similesque fuerunt Auilæ cum Ioanne sermones, qui fausta cum precatione dimissus, cum Granatensem aduenisset ad vrbem bene mane, primum sacrificio Missæ interfuit, deinde conscenso monte c fascem lignorum in humeris suis deuexit. Verum tanta fuit erubescentiæ vis, qua prohibebatur vrbem in hunc modum onustus intrare, vt d Molarem portam, longe a populi semotam frequentia, numquam potuerit pertransire: sed victus fascem deposuerit in ædibus pauperculæ cuiusdam viduæ, quæ eo egere videbatur. Postridie cum hesternæ ignauiæ eum supra quam cogitari potest tæderet, iterum sub primam lucem audita Missa egressus in montem, alium inde fascem detulit; eademque ad conspectum vrbis iterum animum perurgente verecundia, exstimulauit ipse sese, suumque corpus increpuit his verbis: Itane, piger ac deses asine, puduit oneratum lignis in vrbem ingredi? faxo vt eam hodie insolentiam ponas, lignaque in medium vsque forum deferas coram iis omnibus, qui te nouerunt e.

[30] Porro vt maiori in foro f Ioannes comparuit, in quo a tempore simulatæ amentiæ visus numquam fuerat, [patitur se cōtemptum haberi pro semifatuo;] concumfudit se ei turba ingens spectaculi nouitate fruitura, nec defuerunt qui iocantes dicerent: Ecquid hoc nouæ rei Ioannes? iamne lignator factus es? qui autem res tibi in Hospitali cessit? quis istud capiat vnquam? statum quotidie & officium mutas. Hæc illi cum dicerent, ioculari aliquo responso eorum dissimulabat ineptias, & risum risui rependens g contegebat datam sibi diuinitus gratiam, atque hoc ipsum studiose affectabat se exhibere hominibus, quod eum reapse credebant esse, debilis & exigui cerebri homuncionem: hæsitque ea in vulgo opinio, vt veteris dementiæ reliquiæ esse crederentur quidquid ageret diceretque; donec manifestopatuit, quem fructum parturiret abditum illud humo contemptumque frumenti granum. Etenim post dies aliquos, quibus deuehendis de monte lignis fuerat occupatus; [pauperes lucello suo iuuat,] non modo animaduersus est collectis eo labore mercedibus sustentare sese; sed & liberaliter distribuere, quod abundabat, in pauperes, noctu per vicos & compita conquisitos: quorum cum numerum longe maximum vidisset, quos vlcerosos, rigentes, nudos frigida nox sub porticubus domorumque vestibulis occuparat; ingenti motus commiserationis affectu, constituit eorum necessitatibus præsentius aliquod remediū quærere h.

CAP. XII

[31] Ergo communicato cum viris aliquot piis consilio, [Hospitale erigit;] quos alias quoque magis erga se beneuolos expertus fuerat, ex eorum liberalitate suoque lucello tantum corrasit pecuniæ, quantum conducendæ sufficeret domui in foro piscario, haud longe a loco quem vulgus Bibarramblam nominat: vbi aliisque in locis inuentos pauperes infirmos maleque habentes sub suum colligebat tectum: quibus fouendis storeas etiam ex iuncis nonnullas, vetustaque stragula coëmit: & quoniam aliam, quam eis preberet, medicinam nullam tum temporis habebat ad manum: Fratres, inquiebat, gratias Deo agite, qui concessit vobis spatium pœnitentiæ: [in eoq; collectis de confessario] vos, quid in eum deliqueritis, apud animum vestrum perpendite; ego medicum vobis spiritualem accerso, qui spiritualia curet vulnera: sua corpori post hæc medicina non deerit in Domino considentibus: ipse prouidebit, vt solet, iis qui quod suarum est partium strenue exequuntur. Nec mora Sacerdotem alicunde conquisitum adducebat peccata confessuris: quiscumque autem rogaretur ab eo, facili negotio sequebatur ad opus tam pium inuitantem.

[32] [& victis prospicit,] Post hæc ad vlteriora sese animose extendens, grandem ex humero suspendebat manticam, duasque prægrandes ollas funibus inter se colligatas, vtraque arripiens manu prodibat vociferans: Ecquis sibi ipsi facturus est bene? benefacite vobis ipsis pro Dei amore, Fratres in Christo Iesu dilectissimi. Quoniam vero istis in principiis prodibat de nocte; & quidem multis vicibus pluuia, cum iam intra domos suos omnes se recepissent; insolitæ mendicationis formula exciti passim ad portas fenestrasque accurrebant homines. [noua petēdi forma vsus.] Et vero vox ei a natura erat mouendo commiserationis affectui accommoda, cui cum supernæ gratiæ vis accederet, intima viscera peruadebat. Ipse præterea aspectus hominis adeo exhausti maleque habiti, vitæque rigor passim innotescens haud leuiter commouebat animos, ita vt ei suis cum eleëmosynis obuiam egrederentur quam plurimi; pecunias aliis, aliis panni frusta, panes aliis conferentibus, nec non & carnium obsoniorumq; reliquias, quas in præparatas ad id ollas colligebat.

[33] Collecta, quæ sufficere videbatur, eleëmosyna ad suos recurrebat pauperes, eosque admonens, vt Deum pro benefactoribus exorarent, ad ignem recoquenda admouebat cibaria, atque inter eos diuidebat: quibus refectis, & gratiis Deo actis, [Crescente pauperum numero,] solus ipse lances scutellasque lauare, lebetes extergere, euerrere domum, aquā duabus hydriis acceptam inferre maximo suo cum labore. Cum enim recenti adhuc memoria illius recoleretur amentia, nemo vnus ipsi audebat se iungere auxilij causa; donec paulatim innotesceret, quanto diuiniori spiritu ageretur, quam vulgo fuerat existimatum. Hac ille caritate cum inseruiret pauperibus, affluebant plures pluresque quotidie, fama viri allecti; præter eos quos conquisitos colligebat, & quos alibi frustra admitti postulantes inuitabat ad sese. Iamq; non poterat omnes angusta domus capere; ergo spatiosiorem conduxit aliam i, in eamque infirmos omnes transtulit humeris suis, quotquot pedibus nequibant incedere: itemq; supellectilem omnem ipsis peregrenisque refouendis comparatam.

[34] Laxiorem nacta domum Ioannis caritas, ordinatius cuncta disponere potuit: itaque iis, quos vehementior morbi vis vrgebat, quietius habendis cubicula segregauit nonnulla, [eos in ampliores ædes transfert;] & curandis infirmis adiutores a Deo submissos nactus, domestica eis committebat officia; interim dum eleëmosynas & pharmaca ipse tota vrbe perquireret. Crescebat cum caritate Ioannis supellex domestica: iam enim probari in vulgus, atque etiam inter viros intra extraque vrbem principes cœperat aptissimus ordo, quo sua ministeria ægris impendebat peregrinisque, cum singulari perseuerātia & profectu indies illustriori: iamq; & eleëmosynæ afferebantur lautiores, operiendisque tam stratis quam corporibus vestes multæ. [& ad alios quoque suā caritatem extendit:] Hæc autem quo adferebantur copiosius, eo ipse sese extendere latius, atque non infirmos modo peregrinosque complecti, sed omne hominum miserabilium genus: clam viduis orphanisque honestioribus succurrere, difficili causa sub lento vel iniquo iudice laborantibus adesse; milites stipendiis non acceptis inopes refouere; colonos, vt sterili in anno, egenos, excipere; omnibus denique quacumque pressis necessitate, quæ vnicuique opus erant subministrare; neque abs se quemquam sine solatio dimittere. Nam quibus dare ipse poterat aliquid, continuo hilariterque porrigebat, quod erat ad manum: aliorum animos blandis demulcebat verbis, tristitiamque amanter abstergens, ad fiduciam in Deo reponendam excitabat. Haud frustra sane: prouidebat enim plerumque Dominus, vt haberet Ioannes vnde ad se venientium indigentiam vel ex toto vel ex parte subleuaret.

[35] [itē ad virgines viduasq;,] Magna ista & summa credidisset alius, Ioanni exigua videbantur; nisi eos quoque studiose conquireret, quos pudor prohibet mendicato victum quærere: quorum in numero erant tenuioris fortunæ virgines mulieresque, seruandæ castitatis amore secretæ a strepitu, siue eæ votis essent religionis adstrictæ, siue ab ijs liberȩ continentiæ sibi legem priuatim indixissent. Harum occultis necessitatibus cum singulari cura solicitudineque prospiciebat, ab opulentioribus matronis eleëmosynas emendicans, quibus panem iis, carnes, pisces, carbones, & ligna, ceteraque quotidiani victus subsidia necessaria comparabat; [quas industrie domi occupat.] ne qua eas rei vllius penuria cogeret domo progredi, quietamque recollectȩ virtutis exercitationem dimittere. Tum etiam ne degerent otiosæ, sed vt de vestitu ipsæ sibi de suarum manuum labore prouiderent, conquirebat a mercatoribus sericum, lanam, linum aliaque similia, quæ ipsis in filum deducenda, aut alias textrinis vsibus aptanda deferens, assidebat aliquantulum, atque ad laboris tolerantiam egregie animabat; dein spirituali easdem adhortatiuncula recreans, magno cum rationum efficacissimarum pondere virtutis amorem, vitiorum odium inculcabat omnibus: quarum monitionū in multarum animis etiamnum hodie viget memoria; iubebatque fide certissima sperare, hæc si facerent, numquam eis vitæ necessaria defutura.

[Annotata]

a Extremæ ad meridiem Bœticæ oppidum, passuum millibus circiter quadraginta distans Granata, versus boream; Baëtiam Tamayus nominat.

b Videtur insinuare præclaram illam visionem, qua Ioanni in pueri forma apparens Dominus dixerat: Granatæ erit crux tua, quam vide in Vita sequenti num. 9.

c Boreale atque Meridionale ciuitatis latus montes cingunt: quorum vrbi ad orientem proximus, qui nomen a Sole habet; quo eodem nomine vndecima vrbis porta est.

d Puerta de los molinos, Solari ad latus sinistrum proxima, & ordine decima: sic dicta quod per eam egressus sit ad molas super Singilim fluuium extructas: male autem Germanus interpolator pro ipsa porta supposuit quandam molendinam ciuitati adiacentem. Gouea aliam erubescentiæ causam addit, quod indutus esset tunica alba laxiore, ad depellendum frigus donata a Priori Guadalupensi, & cum lignatoris officio parum conueniente.

e Subiungit Gouea, post hæc verba Ioannem arrepto in manuslaterculo pectus suum tunsione plurima castigasse, interim dum Psalmum quinquagesimum recitando decurrebat.

f Bibarramblam intelligit, de qua supra, vt constat ex Gouea; ad quam vt perueniret, totius vrbis emetienda ei longitudo fuit.

g Dictum eius hoc erat: Hermanos, este es el juego del Birlambao, tres galeras y vna nao, del qual mientras mas vieredes menos aneis de aprender. quod Latine redditum verbotenus sic sonaret: Fratres, hic lufus Birlambao est, tres triremes & vna nauis, cuius quanto plus videritis minus cognoscetis. Prouerbij sensum Granatensis aliquis explicet Latino prouerbio simili; nam ipsa verba, nil continent nisi rythmum nullius significationis, eoq; ipso videtur indicari mysterium latere in eo quod agitur: vt frustra se Germani torserint conati adagium explicare his verbis: Iocose satis mentem suam propalauit dicens, eius animum non esse dissimilem animo Birlimbani, vti qui tribus magnis nauibus cum vna paruula in mari nouis fluctibus delectabatur; haud secus se gaudere mutato semper vitæ charactere: hocque omnibus de vitæ suæ statu sollicitis re ipsa contingere, vt quo magis scire desiderant, eo magis semper nesciant.

h Interserit hoc loco Hispanicus textus epistolam Magistri Auilæ, qua Ioannem post aliquot monita spiritualia iubet parce cauteq; agere cum mulieribus: sed quia Ducis Suessani mentionem facit; tamquam multam Ioannis notitiam habentis, non existimo ad hæc principia illam pertinere: primam enim contrahendæ cum Duce amicitiæ occasionem datam puto postquam ampliori comparato Domicilio cœpit per Bœticam excurrere eleëmosynarum causa

i Aliane hic significetur migratio, quam quæ postea num. 48 & a Gouea cap 30 commemoratur ad vicum Gomeliorum, merito ambigimus: magisq; propendemus vt eandem esse dicamus: tum quia Gouea post acuratissimum examen titulum prædicti capitis hunc scribit: Pauperes e primo Hospitali in aliud transfert: tum quia, quæ hic num 45 narrantur de ædificato communi peregrinis, nullum aliud nocturnum diuersorium habentibus, foco, a Gouea referuntur tamquam ad postremum in supradicto vico Hospitale pertinentia.

CAPVT VII.
Operam meretricibus conuertendis impēdit.

[36] [Nihil moratus obloquia maleuolorum,] Mirum fuisset tam multa tamque præclara agenti deesse æmulos, qui inuido illum dente arroderent: neque enim vnquam interquiescit satanas, quin per se suosue arma moueat aduersus eos, qui suæ se tyrannidi ausu generoso cum subduxerint, alios quoque contendunt ipsius laqueis extricare, seque & proximum in Dei cultu amoreque promouere. Dicebant siquidem totam hanc machinam a notæ fatuitatis homuncione absque fundamentis erectam breui tempore ruituram. Adhæc suspicaci cuncta scrutabantur indagine, quas ille frequentaret domus, quid inibi ageret diceretue. Cumque per occultas etiam vias eadem rimarentur, a suis ipsi oculis confusi reuertebantur, raræq; sanctitatis exemplo, castigatissimorum verborum efficacia, & bonorum operum splendore perstricti attonitique recedebant; & cogebantur obmutescere vel inuiti, imo laudare interdum & eleëmosynas obuio erogare. [prosequitur cœpta aptissimo ordine.] Haud tamen suorum propterea pauperum, quos domi habebat, Ioanni vnquam excidebat memoria: circa hos eius erat cura præcipua: hos consolatoriis verbis delinitos, & prius quam domo egrederetur, apte circa necessaria procuratos, commendabat sociis, singulorum aptissimo ordine ministeria partiens, officiique impleti exigens, cum rediisset, rationem: interim securus de eorum obseruantia ab hora diei decima ad vndecimam noctis colligenda stipe occupabatur.

CAP. XIII

[37] Qui languida egenaque Christi membra tanto commiserationis fouere studebat affectu: [In Christi patientis honorem] ipsi eorum capiti Christo eiusque acerbissimæ passioni dubio procul afficiebatur tenerrime. Neque vero efficacius suis ipsius malis fuerat expertus remedium quam dominicæ memoriam passionis: & ideo qua sibi profuerat via, etiam aliis prodesse studens, sextam hebdomadæ feriam, qua nostræ peractum est Redemptionis mysterium, [Feria VI adit prostibula,] muliercularum turpiter sese prostituentium adeundis ædibus destinarat; si quam forte earum diabolicis posset eripere faucibus. Quo cum pedem intulisset, si quam magis perfrictæ frontis minorique ex iis fæcibus emergendi teneri sollicitudine animaduerterat, in eam primum iniiciebat manum, & Adesdum, inquiebat, [suoq; exemplo] filia, mihique tantisper tuo in conclaui aurem accommoda, daturo quidquid ab alio quocūque posses obtinere: aditu deinde secretoque impetrato, ipsam sedere iubens, sese solo tenus proiiciebat in genua ante paruam, quam eum in finem circumgestabat, Crucifixi imaginem; itaque de suis se exorsus accusare peccatis, tam effusis cum lacrymis intensoque contritionis affectu eorum veniam postulabat a Deo, vt ipsam quoque simili doloris sensu culparumque suarum detestatione impleret.

[38] Hac industria cum attentam sibi audientemque fecisset, Christi patientis historiam a eidem aggrediebatur prælegere, eo modo tonoque qui lacrymas, quantumuis obduratæ, excuteret: lectionem vero concludebat his verbis: Considera, Soror carissima, considera, quæso, [inuitat ad frugem meliorem:] quanto steteris Domino tuo; quanta passus sit tu ne perires, nisi perire sponte velles: considera æternitatem tum præmiorum, quæ præparata sunt bonis, tum pœnarum, quæ sunt peccatoribus reseruatæ: quorum in numero satis sit te fuisse hactenus, nec eum irritare sic velis, vt omnino mereare reprobari a Deo, tuorumque peccatorum pondere ad inferos detrahi crucianda. Talia ex Spiritus sancti suggestione dicentem etsi spernerent aliquæ in malum obfirmatæ, quædam tamen auxiliante Deo commouebantur ad pœnitentiam, dicebantque se quidem paratas eum ad Hospitale consequi, pauperibus ibidem deseruituras: sed contractis istic debitis obligatas teneri, neque facile, licet ipsæ vellent, dimittendas. Tum vero Ioannes: [obsequentes eximit debitis,] Confide filia: qui tuam illuminare dignatus est animam, neque corpori opportunum subsidium denegabit: tu modo fac intelligas quanti tua intersit ei citra offensam seruire, firmoque animi decreto tecum statuas morti potius quam peccato subiacere deinceps; meque mox rediturum præstolare tantisper.

[39] Tum vero ad eas properabat matronas, a quibus adiuuandum se sperabat; atque Eia, inquiebat, Sorores meæ in Iesu Christo dilectissimæ, modo dæmoni mancipatam misellam reperi, vos ei ex tam misera seruitute redimendæ opem, quæso, stipemque cōferendo iuuate. Erat prædictarum matronarum liberalitas tanta, vt raro ab iis absque exoptato reuerteretur subsidio: quod si neminem reperisset vnde necessaria peteret, suo ipse chirographo sese obligabat lenoni, & muliercularum illarum in se suscipiens debita, eas ad suum deducebat hospitale, [ducit ad Hospitale,] inque ipsa illa nosocomij collocabat parte, in qua infelicium ex eadem hara victimarum vlcera morbique curabantur: vt experirentur cognoscerentque in aliis, quo præmio turpia isthæc obsequia remuneretur mundus; cum viderent alias corpore putrefacto horribiles, non exigua ossium frusta medico exsecanda præbere, alias inuri cauteriis iis in partibus, vnde cum acerbissimo doloris sensu contiguæ fuerant abscissæ vel auulsæ. Inde quo quæque esset affecta modo, satagebat cognoscere: quas enim cælestis lucis splendor copiosior illustrarat, vt vitæ suæ cognita fœditate, eius maculas perpetua eligerent pœnitentia expiare, [nuptui vel monasterio tradit:] eas in monasterium aliquod recludebat necessariis omnibus rebus instructas: alias, quibus tanti non essent animi maiorque in matrimonij statum propensio, impetrata alicunde dote, maritis elocabat. Harum autem numerus longe maximus fuit, adeo vt vice vna, illa scilicet qua primum aulam eleëmosynarum conquirendarū causa fuerat ingressus, sedecim earum honestis copulauerit nuptiis, prout hodieque testantur nonnullæ, probæ nunc & famæ per quam bonæ viduæ b.

[40] [aliarū patienter iniurias fert.] Incredibile dictu est quam multæ in hoc caritatis officio deuorandæ occurrerent difficultates, quam heroica ei esset ad illas patientia opus: cum enim istud muliercularum perditissimarum genus plerumque sit penitus obduratum (quæ causa multos insignes Dei famulos, ruinæ alioqui tam miserabili ingemiscentes, ab earum conuersione tentanda auertit) quoties ex iis aliquam ipse e luto extrahebat, toties aliarum conuitiis, contumeliis, calumniis impetebatur, pessima eum agi intentione criminantium: quibus ille nec verbum reponens, pergebat tacitus in suscepto negotio: nec fere patiebatur eas ab aliis tum forte præsentibus argui, quod in virum vsque adeo studiosum bene de ipsis merendi ita essent iniuriosæ: Mitte, inquiens, mitte illas, ne meam mihi coronam eripias. Norunt illæ qui sim & quibus elogiis dignus: atque ex merito me tractant. Accidit hoc in genere res notabilis, æternæque digna memoriæ commendari, non tam vt imitationi deseruiat quam admirationi, cognoscendæque feruentissimæ caritati, qua ferebatur ad procurandam salutem animarum, Christi pretioso sanguine redemptarum.

[41] [Insigne exemplum leuitatis earum] Profectus aliquando ad lupanar cum esset, inuentisque istic scortis vitæ in melius commutationem suaderet, quatuor earum ex condicto assurgunt, seque ad eius voluntatem promptas offerunt, modo Toletum ipsas deducendas curaret c, vbi & natæ essent, & negotia quædam expedienda haberent, quæ nisi conficerentur, impossibile sibi foret prioris vitæ rationem abdicare. Admisit conditionem Ioannes, illectus magnitudine offerētis se predæ: iumenta deuehendis mulieribus curat: ipse cum socio (cui d Ioanni ab Auila nomen, viro probatissimæ virtutis, & ante hos paucos dies post diuturnum in domo Dei ministerium vita functo, omnium oculato teste) pedes subsequitur. Eam pompam quotquot cernebant per viam mœchos impudentes rati, qui talem ducerent comitatum, dicteriis in ipsos scommatisque certabant, e silentium interim tenente Ioanne, iterque suum constanter prosequente. At non par comitis fuit constantia; sæpe quærentis, quid tandem boni ex ea profectione speraret, cuius causa omnibus erant ludibrio: longe autem queri apertius cœpit, quando Almagrum f transeuntibus, vna se clanculum subduxit, quod & aliæ duæ mox atque Toletum peruenerant, simili modo fecere: tum enim maiore quam antea ardore famulus, Nunquid prædixeram, inquit, nullam hisce perditis fidem esse habendam? Quin nunc saltem missas eas facimus, retroque abimus?

[42] Tu vero, respondit multa cum patientia Ioannes, si tibi quatuor g corbes plenos piscium Motrillo h deuehenti, eorum tres corrumperentur in via, vno solo residuo, in quo clausi pisces nequaquam computruissent; [& patiētis illius fructus.] haud equidem existimo faceres aliter, quam vt abiectis tribus, quartum, in quo pisces integri, retineres: vna igitur e quatuor, quas adduximus, nobis reliqua cum sit, bonæ hactenus voluntatis indicia retinens, patienter aliarum sustineamus iacturam, Granatamque redeamus, certa fiducia ducti, quod si vna hæc nobis salua remaneat, nequaquam frustranea futura sit nostra hæc pro Dei amore suscepta peregrinatio. Neq; sua Ioannem spes fefellit: illa enim honesto coniuncta est viro, præmortua tum forte vxore viduo; nunc autē, raro cum virtutis & continentiæ exemplo, inculpatam colit post viri sui obitum viduitatem; manifestumque præbet ciuibus omnibus documentum, auspicatam cælitus eam fuisse viam, perquam Deus ipsam ad suum obsequium amoremq; traduxit.

[Annotata]

a Ex Euangelio secundum Ioannem, inquit Gouea.

b Vtebatur ad harum nuptias domo & opera, vt refert Gouea cap. 27, amici sui Deoq; deuoti Ioannis Fernandez; qui non sola stipe, sed industria quoque iuuabat misellas, maritos eis quærens, assistens nuptiis, easq; domi suæ festiue celebrans: cuius caritatis mercedem crebram se diuinitus accepisse iam senior fatebatur: plura de eo habet lib. 2. cap. 5 & nos ex eo num. 82 Vitæ 2.

c Distat Granata Toletum centum circiter & quadraginta passuum millibus, expedito pediti vix intra quatriduum decurrendis.

d Simonem Gouea nominat: cuius conuersionem vide Vitæ sequentis num. 35.

e Neoburgicus interpolator hanc verborum impudentiam ipsis, quas Ioannes ducebat, mulierculis adscribit, nec Hispanico textui, nec sibi ipsi satis consonans; cum paullo post dicat, eas cogitatam fraudem fuga detexisse.

f [Almagrū opp.] Municipium quatuor passum millibus distans a Ciuitate Regia, Ciudad Real vulgo, quam ad occasum habet: Toleto autem passuum millibus circiter sexaginta.

g Hispanice: quatro cargas de pescado: est autem carga iustum hominis, iumenti, vel currus per viam conducti onus.

h [Motrillum opp.] Municipium est ad Mare mediterraneum, millibus passuum viginti quinque Granata distans: rerum autem & locorum deceptus ignorantia interpolator, textum sic vertit: Si Madridum profectus esses, quatuor saccos sale plenos coëmendi causa, & domum reuertens tres in itinere amisisses, propter tres perditos quartum quoque an abiiceres?

CAPVT VIII.
Eximia Ioannis caritas & erga pauperes liberalitas.

CAP. XIV

[43] Tanta porro caritatis copia seruum suum Christus impleuerat, [Tota die se & quidquid habebat pauperibus impendens,] adeoque præter communem agendi modum erant opera, quæ illa stimulante patrabantur; vt qui alio quam diuino spiritu eius actiones confiderabant, prodigum eum ac frugiperdam iudicarent: ignari quod introduxisset eum rex in cellaria sua (vt est in Canticis) ibique in eo, cælesti illo nectare ebrio ordinasset caritatem: vt iam nihil cuiquam posset petenti negare, sed rebus aliis deficientibus sæpe vestem qua induebatur donaret, nudusque remaneret ipse, pius in omnes, cum esset in seipsum rigidus adeo atque seuerus. [Cant. 1. 4.] Etenim quantum a Domino in acceptis haberet identidem considerans, omnibus sese existimabat debitorem: vnde sancta illa anxiaque nascebatur solicitudo mille modis impendendi seipsum ac superimpendendi illius amori, quem erga se senserat tam munificum. Est quippe viris spiritualibus proprium, vt cælestium copia donorum diuites, etiam terrenis bonis sibi videantur abundare, vnde largiri omnibus semper possint: ideoque gratius iis accidit dare aliquid quam accipere.

[44] [sub noctem iuuabat verecūdos,] Totam diem operibus caritatis cum habuisset exercitam, sub noctem domum reuertebatur: quantumcumque tamen a labore fessus, numquam cubitum recipiebat sese, quin infirmos ad vnum omnes lustrasset sigillatim, quæsissetque num qua eis re opus esset, aut qui eo die valuissent? magna cum gratæ affabilitatis dulcedine corpus simul atque animum recreans languidorum. Domum deinde circuibat extrinsecus, præstolantesque eos, quorum verecundior paupertas agnosci fugiebat, congruo cum solatio minime vacuos dimittebat: neque anxie scrutabatur verene egeret is qui petebat, [nihil anxius verene pauperes essent.] modo pro Dei amore peteret. Si quis autem admoneret, eum nulla vrgeri necessitate: Non mihi curæ est, inquiebat, ipse viderit: ego enim pro Dei amore hæc largior. Quod si suam etiam vestem pauperum alicui elargitus, intra stragulam vestem obuoluisset corpus, nec haberet quod vlterius donare posset; sua manu conscriptam porrigebat schedam, alicui nobili vel piæ personæ tradendam, qua præsenti vt succurreret necessitati postulabat. Quo in genere imprimis memorabile est quod sumus narraturi.

[45] [Id exploraturus Tarfiensis Marchio] Erat forte Toleti Tarifensis Marchio, D. Petrus a Henriquez de Ribera; idque Ioannes intelligens ad hospitium illius accesserat eleëmosynam petiturus ab eo, cum aliis magnatibus ludo sese tum temporis oblectante; & aureos viginti duos abstulerat, ac lætus reuertebatur. At Marchio satis gnarus parum se cognitum esse Ioanni, nec nisi hac vice inter multos conspectum; cupiensque illius caritatem, de qua tam multa toties prȩdicari audierat, ioculariter experiri, eidem obscura in nocte obuium se facit, dissimulata persona; & Ioannes, inquit, Frater, Equitem me peregrinum esse noueris simul & pauperem, qui molesta hic lite distineor, grauemque pati inopiam cogor, vt gradus mei dignitatem valeam qualitercumque sustinere: quare te, cuius notissimam audio hic esse caritatem, [pauperem simulat, & 50 aureos accipit:] supplex rogo, aliquo vt me peculio adiuues, ne forte necessaritate adactus, summo numini iniuriam faciam. b Ita me sibi Deus habeat, retulit Ioannes; (hac enim vtebatur asseuerandi formula, & forma petentis ac petendi modus facile persuaserant verum dici) quidquid habeo tibi do: manuque iniecta in loculos, ipsos illos quos recēs acceperat aureos omnes obtulit Marchioni, gratias de eleëmosyna tam liberali multas referenti. Vt autem ad collusores rediit Marchio, iisq; rem sicut acciderat, ordine enarrauit, haud poterant satiari tam effusa caritate depredicanda: cui cum tanta pauperum curanda esset turba, in quam ea pecunia melius videbatur potuisse distribui, tam præsens tamen adesset in Deum fiducia, vt vni non vereretur impendere, quod pluribus suffecisset.

[46] Neque vero vana ea fiducia fuit: mandauit enim postridie Marchio, e domo ne egrederetur Ioannes, [quos ipsi postridie restituit,] adfuturum se Hospitalis inspiciendi gratia: quo cum venisset, amice cum eodem iocari dignatus: Quid hoc audio, inquit, Ioannes Frater, haccine nocte expoliatus es? Ita me sibi Deus habeat, refert Ioannes, vt nemo me expoliauit. Demum post varia ioco serioque collata Marchio: At ne possis negare, inquit, quod tibi furto ablatum est, in meas fecit Deus manus venire: [cum fœnore.] eccum tibi tuos viginti quinque ducatos aureos, cum aliis quinquaginta quinque eiusdem materiæ scutis, quos tibi eleëmosynæ nomine largior: alias vero vt cautior sis vide. Insuper eidem deportari iussit panes quinquaginta quinque, quatuor oues c, gallinas octo; idque quotidie quamdiu Granatæ subsisteret: itaque discessit summa sua cum admiratione contemplatus magnam pauperum cuiuscumque generis multitudinem, qui pro sua quique infirmitate atque exigentia tam variis modis curabantur in Hospitali.

[47] Alias luculento demonstrauit iudicio quam promptus esset, suam pro Fratribus animam ponendo, [Regij Hospitalis puuperes liberat,] omnes perfectæ caritatis numeros adimplere. Regium quod Granatæ est Hospitale, a Catholicis Regibus Ferdinando & Isabella fundatum, ignis corripuerat tam subitus tamque violentus, vt maiorem eius partem teneret prius quam subueniri auxilio posset: subuenit tamen inter primos Ioannes, de pauperibus qui istic curabantur magis quam de vlla alia re sollicitus: fuitque tam opportuna diligentia eius, vt plures ex infirmis fuerint incendio inuoluendi, nisi omnes pene viros fæminasque suis Ioannes humeris exportasset. Hos vero vbi extra periculum collocauit, maiori quā quæ humana videretur celeritate; lectos, vestemque stragulam, & quidquid reperiebat suppellectilis eiiciebat per fenestras: ac demum in altum subiit, [ipseq; ab incendio liberatur.] qua parte vehementior flamma vrgebat, restinguendis flammis manum operamque commodaturus. Hic eum vortex igneus vtrimque erumpens medium comprehendit, tam denso permixtus fumo, vt ex iis qui inferne spectatores adstabant ambigeret nemo, quin flammis pabulum cessisset Ioannes: eaque iam fama circumferebatur per vrbem, quando ex insperato saluus exilire conspectus est, absque vllo indicio adustionis, nisi quod supercilia modice attondisset flamma, per quam egrediendum ipsi erat, ad maiorem patrati in eo diuinitus miraculi euidentiam. Cui rei testimonium omni fide dignissimum perhibuit Corrector ipse d, tum forte præsens in ciuitate, reique gestæ spectator, aliique quam plurimi e.

[48] Plura huius generis alia in vita eius gesta possent commemorari, quæ malo breuitatis studio tacitus præterire: [Omne egētium genus in Hospitale admittit.] vnum addo, cognoscendæ eius indefinitæ caritati sufficere potuisse quod quis in Hospitale Ioānis inferret pedem, ibique videret innumeram ex vtroque sexu infirmorum quouis malo laborantium turbam: a quo nemo excluderetur, quantumuis contagioso, quantumuis incurabili morbo affectus (prout nunc consueuit obseruari) non pueri scabiosi, non infantes ad portam eius clam expositi, non fatui amentesque: vt pauperes studiosos taceam, suamque inopiam præ verecundia occulentes, qui priuatim ab eo suis quique in domibus iuuabantur. Ædificauit etiam incredibili cum pauperum mendicantium peregrinorumque commodo amplum locum, in quo illi supra ducentos de nocte collecti, ad communem in medio focum frigida calefacerent mēbra, erectis circumquaq; scamnis capacioribus, supra quæ illi somnum capturi decumberent in culcitris partim, partim supra storeas vt cuiusque ferebat necessitas reclinati: quæ res præter insignem caritatis miseris illis exhibitæ fructum, illum quoque proferebat non minimum, quod plurima hac ratione euitarentur peccata, dum per loca publica conquisiti, atque huc viri seorsim a mulieribus inducti, inuiti quandoque extra peccandi illecebras occasionesque ponebantur.

[Annotata]

a Enquetium vocat inepta versio Neoburgensis, de qua parum nobis laborandum: [Petrus Tarissæ Marchio.] sed perplexos reddit Nobiliarium Genealogicum supra citatum lib. 6 cap. 7. nullus enim inter Tarifæ Marchiones Petrus: primus eius nominis solum Tarifæ Dominus dicebatur, sub Catholicis Regibus Ferdinando & Isabella clarus: primus autem eorumdem Regum gratia Marchio filius eius Fadricius Enriquez de Ribera fuit, qui cum videatur toto tempore Caroli V Imperatoris floruisse (nam eius ex fratre Ferdinando successor & nepos itidem Ferdinandus secundus Tarifensis Comes sub Philippo II potissimum viguit) idemq; ab insigni pietate in Deum, eleëmosynarum largitate, sacrisq; peregrinationibus laudetur, vix dubito quin ipse sit de quo hic est sermo: an autem Fadricij & Petri nomen confuderint scriptores, aut eiusdem vtrumque significati sit, nequeo definire. Est autem Tarifa extremum Bœticæ ad ipsum fretum Gaditanum oppidum.

b Hispanice Do me a Dios, Do me Deo

c Hispanice Carneros: quos qui capos seu capones credidit interpres Neoburgicus, ne ille linguæ Hispanicæ sciuit parum, aut oscitanter versatus est in opere suo.

d Ita in Hispaniis appellantur Iudices prouinciales, & quandoq; singuli Conciliorum Prouincialium Senatores: [Corregidor, quid muneris?] primis in Belgio respondentij, quos Aduocatos Fiscales dicimus, vt periti referunt: Censorem Raissius, Gubernatorem Germani verterunt, iste haud dubie quam illi rectius.

e Historiam hanc multis circumstantiis particularibus vestitamiterum dabimus Vitæ sequentis cap. 5.

CAPVT IX.
Ioannis patientia, nouum Hospitale, & excursio per agros atque ad Curiam.

CAP. XV

[49] Indefessam Ioannis caritatem par comitabatur patientia, itaque generosi militis obarmauerat pectus, vt quanticumque labores incumberent, nemo viderit vnquam perturbatum, nemo verbum iracundum ex eius ore audierit: imo inter atrocissimas iniurias hilari versabatur vultu & animo, vt qui nihil a voluntate Dei diuersum vellet, neque gloriari didicisset in alio quam in cruce Domini nostri Iesu Christi: quod lubet exemplis aliquibus facere manifestius. Forte per eam descendebat viam, [Alapa percussus] quæ a Gomeliis nomen habet, summo mane victum pauperibus quæsiturus: eademque ascendebat vir nobilis, quem in ea populi multitudine ex Alhambra turmatim illac deorsum tendentis, haud ita potuit declinare, quin oram chlamydis ei fiscella sua decuteret ex humeris per imprudentiam: cui præferuidus eques, Agrestis, inquit, scurra, non vides vbi aut quomodo incedas? Conuersus Ioannes: Ignosce, reponit, Frater, imprudens feci. Qua Ioanni apud omnes vsitata loquendi forma, supra modum excandescens nobilis, qui & nulla cum præfatione honoris, & fratrem sese ab eo compellari audiebat, alapam ei vehementem impegit. Tum Ioannes: Equidem commerui, inquit, alteram mihi dato: quod iterum absque alio obseruantiæ epitheto dictum indignans alter, famulis innuit vt se de male morato rustico vlciscerentur a. [alteram genā offert:] Accurrebant illi pugnis fustibusque illatam Domino vindicaturi iniuriam; quando e vicino aduolans honoratior aliquis, cui Ioannes de la Torre nomen, Quid hoc rei exclamat, Frater Ioānes de Deo? Audito nomine is, qui iniuriam faciebat, consternatus animo, ad pedes illius vltro sese abiicit, surrecturum se negans nisi eos exosculatus fuisset; dicensque: Hiccine Ioannes de Deo est, cuius tot per totum orbem circumferuntur præconia? At ipse comiter amplexus hominem iussit assurgere; petitaque alter ab altero venia, discessere; cum frustra nobilis suum ad prandium inuitasset Ioannem, excusantem quod alio eum necessaria pauperum negotia vocarent, in quorum propterea vsum quinquaginta auri scuta paullo post ab eodem submissa sunt.

[50] [in aquas protrusus dissimulat sensum:] Aliud similis patientiæ exemplum dedit, quando in vetus sanctæ Inquisitionis palatium ingresso eleëmosynæ petendæ caussa, vbi medium impluuij locum occupabat lacuna aquis plena; obuius occurrit e famulitio puer, in ipsumque vehementiori de industria impulsu allisus, in aquas eumdem præcipitauit: etenim ex quo regio in xenodochio fuerat inter amentes habitus, apud multos ea perseuerabat opinio, quasi ne tunc quidem firmo satis cerebro vteretur. At ille nihil indignatus, sed vultu hilari quasi gratias relaturus, inde emersit sese, cum summo stupore omnium, nec modico famæ suæ inter spectatores augmento. [conuitiis lacessitur ab ingrata muliere.] Quædam ex iis mulierculis, quas e lupanari abduxerat matrimonioque copularat, eo processerat impudentiæ, vt quandocumque aliqua sibi re opus esset, eam a Ioanne tamquam suo iure flagitaret. Et dabat ille nec tarde nec illibenter quodcumque petiisset: contigit tamen vt tunica pauperi vestiendo data, vili pallio obuolutus esset, nec habens quod in præsentiarum largiretur, iuberet eam reuerti postridie b: at illa, velut repulsam passa indignissimam, stomachari, conuitiari, hypocritam sanctulumque appellando. Cui Ioannes: Eccum tibi regales duos vt in forū abeas, atque ibi isthȩc de me voce elata vociferere. Cumque nihilominus persisteret in incepto, Serius, ocyus, inquit, ignoscere tibi debeo: itaque ex nunc ignosco. Fructus patientiæ huius fuit, quod illa ipso sepulturæ eius die, inter alias quas ab infami abduxerat quæstu, per plateas vociferans ierit, seque multis incusans, sua publice delicta & Ioannis merita enuntiarit, eaque re multos prouocarit ad lacrymas.

CAP. XVI

[51] Quid nunc de humilitate Ioannis dicam? nisi quod tanta ea fuerit semper, [Vir humillimus.] vt (cum de erratis suis & loqueretur & audiret libenter pariter ac frequenter) de suis laudibus, si quis inferretur sermo, eum ipse continuo vel supprimeret, alio diuertendo colloquia; vel ita inuerteret, vt ipsi inde contemptus quæsiti humilitas, proximis boni exempli vtilitas cresceret: vtpote qui inanis gloriæ esset infensissimus hostis, tamquam vermis omnia spiritualis vitȩ germina depascentis. [in nouum migrat Hospitale.] Interim accrescebat cum fama virtutis ac caritatis, Ioanni pauperum infirmorumque numerus, nec capiebat eos domus, angustior vtiq; quam esset pro tāta multitudine tamque multiplici ministerio opus. Ergo viri aliquot dignitate & probitate primarij c collatis symbolis domum ei capacissimam emunt, quæque Monialium olim monasterium fuerat, in vico Gomeliorum: in quam suos omnes Ioannes transtulit, itaque res omnes ordinauit vt caritati deinceps honestas decorque iungerentur, quod in prioribus illis augustiis haud æque potuerat obtineri.

[52] Hic inter confertos, ac sæpe vix spatium consistendi reperientes, [Quo ordine sua istic obiret munia?] multa cum patientia assidebat Ioannes, omnes audiens, omnes solatio aliquo impertitos, præsentique aut promisso auxilio recreatos dimittens. Mos ei erat prima cum luce de cella sua progredi, claraque, & quæ exaudiri posset ab omnibus, voce dicere: Agite Fratres, Deo agamus gratias; quando etiam auiculæ eas suo more depromunt. Tunc consecuturæ orationis præibat formulam, quam mox subsequebatur Sacristanus, per fenestram vnam, vnde poterat a cunctis intelligi, doctrinæ Christianæ explanans caput; quod idem alius inter peregrinos faciebat in aula. Et hos quidem prius quam recederent salutandi visitandique gratia aditurus descendebat Ioannes, atque inter male vestitos, si qui adessent, distribuebat mortuorum exuuias: iuuenes vero valentiores inuitabat, secum vt Christi pauperibus inseruirent: atque ita cum illis ascendebat in montem ligna collecturus, ex quibus singuli singulos fasces suis humeris inferebant nosocomio; quod magna cum caritate quotidie a plerisque agebatur.

[53] [quantis sumptibus?] Fiebant in hæc caritatis obsequia sumptus tanti, vt in eos sufficere nequirent eleëmosynæ, quas ciuitas opulenta ac liberalis subministrabat, nisi ad trecētos sæpe quadringentosque aureos mutuos peteret, quibus pauperum necessitatibus subueniret. Sed quia nec hoc perpetuum esse poterat, & vnius Granatensis vrbis ciues, eleëmosynis noctu dieque conferendis, nimium grauandi non erant; vt eis aliquid daret induciarum, egrediebatur foras, varieque per Bœticam oberrans, circuibat magnatum sibi cognitorum domos, [iis leuandis excurrit per agros;] in quibus didita per totam Castellam fama egregia ipsius opera fecerat esse non ignota; vnde copiosam referebat pecuniam, quæ nominibus expungendis & pignoribus redimendis sufficeret. Primus in eo Magnatum Castellanorum, Ioanni nostro beneficorum, numero Dux Suessanus d commemorari meretur; iam inde a pueritia sua pauperibus atque Hospitali eorum sic fauens, vt variis vicibus solus dissoluerit omnia debita, quæ contracta Granatæ fuerant, præter indusiorum calceorumque ingentem copiam, quam solennitatibus singulis subministrabat, induendis calceandisque egentibus; socia & auxiliatrice vtens vxore sua e lectissima, eademque rebus nostris mire fauente: ideoque non minor cura Ioanni erat, vt vtrumque per suas pauperumque suorum preces Deo quam frequentissime commendaret.

[54] [item Vallisoletum,] Æris tamen alieni magnitudo tanta subinde premebat Ioannem, nihilo segnius interim sua eum vrgente caritate, vt necesse habuerit Vallisoletum proficisci ad Regem curiæque magnates, Antonio Martin amico & socio f peregrinationum suarum Vicariam Hospitalis administrationem relinquens g. Erat tunc temporis gratiosus in aula Tendiliæ h Comes, hic aliique, quibus nota erant facta Ioannis, aditum ei impetrarunt ad Regem, quē hunc in modum Ioannes affatus dicitur: Equidem, Domine, pro more habeo quoscumque homines meos in Christo Fratres compellare: Te autem cum Regem Dominumque agnoscam, cui me par est obedire, æquum etiam est vt sciā, quo velis a me nomine nuncupari. Quocumque volueris refert ille, Carolo patre adhuc superstite Princeps dumtaxat Hispaniarum i. Ergo bonū Te Principem, inquit Ioannes, [vbi a Philippo II benigne excipitur,] nominabo: bonum Tibi principium regnandi concedat Deus, idemque dexteram protectionis suæ regimini tuo accommodet, ac demum beatum finem, vt æternum saluus compos fias regni cælestis. Auditum aliquamdiu interrogatumque beneuole liberalis deinde secuta a Principe eleemosyna est: quales & a Principibus k Regis Sororibus, quas adibat visebatque quotidie, sæpenumero retulit; nec non a puellis matronisque ad earum obsequia honoraria deputatis, præter monilia gemmasque, ex quibus confectum pretium Vallisoletanis pauperibus integre partiebatur.

[55] Porro quanto tempore Vallisoleti versatus Ioannes est, hospitium liberale habuit apud Dominam Mariam de Mendoza, [apud D. Mariam Mendozā hospes;] vxorem quondam Commendatoris maioris Domini Francisci de los Cobos, cuius, postquā est orbata marito, laudatissima vita singularibus quoque gratiæ non vulgaris prærogatiuis a Deo est condecorata; & effusa ergo pauperes celebratur liberalitas, qua patrimonium sane opulentum iis impendit, copioso annuæ pecuniæ reditu Hospitalia stabiliens, monialium egenarum ditans cœnobia, eleëmosynas insuper maximas faciens, eaque caritatis opera quæ longum esset enarrare omnia. Hæc, inquam, matronæ prænobilis liberalitas non siuit Ioannem alio vnquam diuertere, [& omnia accepta ibidem distribuit.] sed necessaria ei ad victum cubitumque omnia large suppeditauit: qua ille occasione & corrogatis ex ea domo atque aliunde eleemosynis vsus tam præclare est, inter verecundiores pauperes cuncta distribuens; vt haud multo pauciores eiusmodi familias, atque ex vtroque sexu homines visendos pascendosque numeraret Vallisoleti quam Granatæ. Quod cum aliqui, quibus notior erat, animaduertissent, quæsissentque, cur non eam pecuniam conseruaret Granatæ in pauperes distribuendam: Nihil refert, inquit, hicne an Granatæ; dum Deo vtrobique bene, in membris suis faciam.

[Annotata]

a Truculentius quam res vel textus originalis patiatur Tamayus ait, præcipisse, vt occiderent.

b Lineæ vestis aliquid eam petiisse, expressius Gouea habet c. 37.

c Hos inter primum Gouea c. 30 collocat Petrum Guerrerium, deinde Archiepiscopum.

d Ita scribit Tamayus vulgo Dux de Sesa: fuit is Gonsaluus Fernandez de Corduba, e stirpe paterna quintus Cabræ Comes, qui per matrem Eluiram Gonsalui Ferdinandi de Corduba, Magni Capitanei vulgo dicti, filiam, primus Ducis Suessani titulum Comitatui iunxit, vt est in Nobiliario Genealogico lib. 5 cap. 3.

e Maria de Mendoça, filia (vt alibi docet Gouea & constat ex modo citato Nobiliario) D. Francisci de los Cobos Commendatoris maioris Equitum S. Iacobi & Mariæ Sarmiento de Mendoça, quorum paullo inferius fiet mentio.

f Adde & successore in administratione Hospitalis Granatensis, de quo infra iterum de conuersione autem eius pluribus in Vita sequenti cap 4.

g Distat Vallisoletum Granata millibus passuum circiter ducentis sexaginta versus Boream: & aliquanto breuiori spatio ab eadem seiungitur Salamanca, magis ad occidentem declinans: huc autem etiam venisse Ioannem, eadem quæ alibi opera exercentem & e publicis scortis aliquas matrimonio iungentem, ex accolarum testimonio scribit Gouea cap. 31.

h [Ludouicus de Mendoza.] Ludouicus Hurtadus de Mendoza, vt est in Nobiliario l.5.c.5. a tempore Catholicorum Regum Ferdinādi & Isabellæ, vltra Philippi II principia rebus muneribusq; domi ac militia gestis inclytus, inordine Comitum Tendiliæ tertius, nepos Ignatij Lupi de Mendoza, qui primus eum titulum a Rege Henrico IV meruit insignibus in sago atque in toga factis.

i Vsque ad annum 1555 quando sua in eum Regna Pater Augustus transtulit, in publico Ordinum conuentu Bruxellis.

k D. Ioanna, Princeps postea Lusitaniæ & Regis Sebastiani mater; & D. Maria, deinde Imperatrix.

CAPVT X.
Magna Ioannis in se ipsum seueritas.

[57] [Granatam reuertitur] Nouem Ioanni fluxere menses Vallisoleti agenti, post quos nihil inde secum abstulit quā cambiales litteras eleëmosynæ nomine a Domina Maria de Mendoza & a Marchione de Mondejar, aliisque magnatibus ad sustentationem pauperum debitorumque solutionem. Laboriosum autem imprimis habuit hunc Granatam regressum: cum enim nudis semper pedibus iter perageret, idque per aspera ac confragosa loca tenendum necessario esset; eosdem ex frequenti impulsione ad petras multipliciter offensos apertosque ferebat; [maxima per incommoda,] non minora reliquo in corpore incommoda sustinens, quod duro asperoque amictu citra indusij vsum, contegeretur: adhæc quod detecto semper capite cum incederet per ardentissimum solem, excoriata pene facie & ceruice Granatam (quo reuisendorum pauperum suorum desiderium ingens trahebat) misere redierit deformatus. Nihilo tamē minori vrbis, imo totius territorij gratulatione excepta eius reuersio est; præsertim pauperum, eorumque imprimis quorum verecundiæ parcens, clam sustentare solitus erat inopiam, nec non mulierum quas in matrimonio collocarat, quibus patris sui consolatorisque absentia longe acciderat molestissima. Granatam reuerso prima cura fuit partem tollere debitorum, [& noua debita contrahit.] per eam, quam ex aula deferebat, pecuniam; & subuenire necessitatibus, quas nouas multasque reperiebat, maxime circa inopes dotem ad matrimonia vtiliter contrahenda requirentes. Non tamen ita potuit omnibus satisfacere, quin quadringentorum aureorum debito obstrictus remaneret: nam ad eas, quas diximus, necessitates curandas nouis se nominibus implicarat, cum ingens eius caritas nullam absque remedio pateretur alicubi esse inopiam. Sic igitur in arcto positus, multas solicitudines multosque angores perpessus est, vt suas omnes rationes liquidas expeditasque aliquando videret; quod difficile ex parte altera imo impossibile faciebat prodiga in omnem, quæ se offerret, occasionem liberalitas.

CAP. XVII

[58] Poterant hæ curæ, & qui curas hasce comitabantur labores eleëmosynarum in victum pauperum conquirendarum, [Afflictandi corporis studiū ingens:] iuncti importunæ continuæque subsidium postulātium interpellationi, corpori, quantumuis pene supra vires humanas vegeto robustoque fatigando sufficere: iis tamen non contentus Ioannes, carnem suam præterea varie affligebat cruciabatque, atque vt haberet subiectam spiritui, sæpe ei etiam necessaria subtrahebat. Vnico, idque parco, reficiebatur edulio; &, nisi alienæ forte domi comederet, ad eorum solatium spirituale, quorum temporalia postulabat, vili semper cibo contentus; qualia vt plurimum erat cepa assa, aut simile quidpiam pretij nihilo maioris. Indictos ab Ecclesia ieiunij dies sic obseruabat, vt præter modicam in prandio refectionem nihil ad cœnulam admitteret vnquam. Per Ferias omnes sextas pane & aqua solis vescebatur, nodosisque funiculis sæuiebat in carnem cum copiosi sanguinis effusione, quantumcumque lassus esset ab itinere aut labore.

[59] [lecti,] Par lecti asperitas, quem præter stoream nudæ instratam humo nullum habebat; lapide pro ceruicali vtens, & straguli vice detrito pallio: quandoque tamen vtebatur vehiculo alicuius pauperis, gradiendi facultate destituti, in angustissimo conclaui infra domesticas scalas. Vestitus eius omnis, tunica lanea cum femoralibus; [vestitusq; ratio.] cetera aberant. Rasus semper mentum & caput, quod nullo vnquam operiebat tempore, quæcumque aërem tempestas haberet: eodemque modo nulla aut fatigatione aut itineris difficultate induci poterat, vt intra extraue vrbem calceis vteretur, ex quo Dei se seruitio mancipauit, vsque ad obitus sui felicissimi diem. Et tamen qui in seipsum durus adeo atque seuerus erat, minimis quibusq; proximi incommodis tam tenero compatiebatur affectu, vt credi posset maximis in deliciis enutritus.

[60] [Collapsus cum paupere in aquas] Accidit vt cum hiberna quadam nocte, eaque obscura & pluuia ad suum rediret hospitale per viam Gomeliam, onustus mantica cibaria homineque pauperculo, quem forte nouo in foro repererat; per ipsam plateam tanta aqua descenderet, vt fallente vestigio ipse, & quē dorso gestabat, pariter humi corruerent. Accurrit ad aquæ collapsos cum sono excipientis plausum, misellique gemitus homo diues & honoratus valde, prospecturus per fenestram quid ageretur, & Ioannem secum ipso ita iurgantem audit. Itane vero, Domine asine? [dure seipsū increpat.] siccine ignauus desesque es hodie, quasi comederis nihil? Quod si tu pastus es; quin consideras pauperculos, quibus laboras, operiri te vt habeant quod manducent? huius, autem quem moribundum sustuleras, nunc autem ita fœde deposuisti, nonne te misereri oportuerat? Hæc vbi dixisset, genua, quæ humi eatenus fixa tenuerat, alacriter attollens, per aquam medias tibias operientem domum remeauit. Dixerat autem voce tam modice elata, vt qui rei huius testis fuit, negaret ab vllo percipi potuisse præterquam ab vno se, sub cuius fenestram collapsus fuerat: cui etiam postridie de lapsu nocturno interroganti, dissimulato responso, detrectauit quidpiam indicare b. Et fere hæc ei consuetudo erat, vt sicubi mendicum aliquem infirmum reperiret, nullius expectato auxilio, sustolleret humeris, multoque cum labore deferret ad Hospitale debilis ipse languidusque.

[61] [Iubetur cognomen a Deo,] Iuuat autem hic animaduertere, absque mysterio non fuisse aut habitus eius formam, aut vsitatum a Deo cognomen: quamuis enim vtrique cōmendando sufficere posset sanctitas viri, talem sibi habitum appellationemque asciscentis; placuit nihilominus Domino plus aliquid vtrique addere auctoritatis, hac quæ sequitur occasione. Prandebat ad Episcopi Tudensis c mensam Ioannes noster, casu tum Granatæ degentis, & nomen suum interrogatus, Ioannis esse responderat: cui Episcopus, Tu vero deinceps Ioannes de Deo vocaberis, inquit: Si Deo visum fuerit, retulit Ioannes: ex eoque tempore cognomen istud apud omnes tulit. Similiter consuetum, cum vestes donaret pauperi, illius pannos sibi sumere, [& habitū certum assumere.] Episcopus aliquando conspicatus non tantum tenuiter incommodeque vestitum, sed etiam indecore: Per tuam, inquit, vitam, Frater Ioannes de Deo, quoniam nomen a me accepisti, etiam habitus formam accipe: quem enim gestas nauseam molestiamq; parit tecum pro sua deuotione agere, atque ad mensam assidere cupientibus. Tria itaque hæc, penulam & fœmoralia ex panno grossiori cum palliolo deferes. Protinus, obsistere imperiis non auso, coëmi, quæ nominarat, indumenta iussit; iisque a se benedictis, manus quoque admouit, cum Ioannes indueretur: quem ille habitum numquam deinceps mutauit.

[Annotata]

a [Mondejar opp.] Ignatius Lupus de Mendoza eius de quo supra facta est mentio filius, pater Ludouici, secundus Tendiliæ Comes: sed eum titulum filio relinquens, dictus est Marchio de Mondejar: quod ille oppidum partim donatum ab vxore, partim ab vxoris sorore emptum, & solo Domini titulo possessum a socero patruo suo Petro Lazio de Mendoza, ad eam euexerat dignitatem beneficio Regum Catholicorum: vt patet ex Nobiliario sæpe citato.

b Angeli auxilio eum hac occasione vsum in Vita sequenti videbimus num. 22.

c D. Sebastiani Ramirez de Fuen-leal, pariter Præsidis AudientiæRegiæ Granatæ, vt est apud Goueam c. 22, & apud Prudentium de Sandoual eiusdem Sedis Episcopum, dum scriberet eius antiquitates: qui cum ei ad Episcopatum Conchensem (in quo & mortuus est) promoto anno 1540 successorem in Tudensi ponat Michaëlem Muñoz, eiusdem in Conchensi Sede itidem successorem; & ex altera parte constet vix ante eiusdem anni 1540 initium Granatæ comparere potuisse Ioannem, aliquod autem nomen auctoritatemue inter magnates habere ne vix quidem; fere persuadeor, [Sebastianus Episc. Tudensis] vel Sebastianum aliquot annis serius abdicasse sese quam putet Sandouallius, vel circa anni finem hæc gesta paullo antequam illa abdicatio fieret, vel denique Tudensis Episcopi nomen Sebastiano etiam postea adhæsisse, saltem donec ad Conchensem Cathedram eueheretur, quod anno 1542 factum scribit Ægidius Gonsaluus d' Auila in Theatro illius Ecclesiæ. Fuit interim etiam Legionensis Episcopus, sed, vt videtur non multis post susceptam Conchensem Sedem annis; cum anno 1546 istic legatur sedisse Stephanus de Almeida: mortuus deniq; est in principio anni 1547.

CAPVT XI.
Orationes, tentationes, zelus Ioannis, & Prophetiæ gratia.

CA. XVIII

[62] Qvod ad studium attinet orandi Dei, quamuis operibus Marthæ ex Dei vocantis arbitrio maiori temporis parte distineretur, [Orādi studio addictissimus] Mariæ tamen officia non omnino seposuit; sed quidquid vacui ab opere temporis reperiebat, orationi ac meditationi integre tribuebat: adeo vt noctes sæpe continuas cum lacrymis gemitibusque transigeret, dum a Deo pro peccatoribus misericordiam, & pro egenorum quas præ oculis habebat necessitatibus auxilium postulabat; probegnarus hanc esse præcipuam spei nostræ anchoram, & totius vitæ spiritualis fundamentum. Itaque nihil aggrediebatur vnquam, quod non prius commendasset Deo multa oratione: qua erat dæmonibus formidabilis, victorque ex certaminibus omnibus, quæ visibili inuisibilique modo cum hoste commissa multa ei sane difficiliaque fuere: nos speciminis ergo hic pauca proferemus, nobilis aduersus sathanam relatæ per Dominum victoriæ monumenta.

[63] Quadam nocte peruigili in oratione constitutus, auditus est ab vno ex famulis domesticis prope accubante, [dæmon semel horrēda in specie,] ingentes gemitus edere tamquam cum aliquo luctaretur. Accurrit ad strepitum insuetum minister a, eumque reperit nixum genibus & vndique sudore diffluentem, insuper & hæc verba audiuit: Iesus me liberet a lathanæ potestate: Iesus mecum perseueret. Ad quas voces conuersus minister ad fenestellam, per quam in plateam despectus erat, vidit formæ terribilis belluam; & dæmonem esse, non ex vano suspicatus conseruos excitauit ceteros; Non cernitis, inquiens, dȩmonem illum per fenestram deiectum, flammiuomumque? Sed illi quamuis eodem conuersi, nihil omnino conspicere potuerunt, ac mox dæmon disparuit. Ioannem autem infirmum famuli pessime habitum planeque contusum deposuere in lectum, in quo per dies aliquot iacuit, eorum quæ acciderant nemini quidquam reuelans, nisi quod aliquoties crucis signo se muniens, dicere audiretur: Hoccine arbitrabare, proditor, futurum vt opus inchoatum desererē?

[64] [iterum in forma mulieris,] Alias in eodem cubiculo probe occluso genuflexus, ante se liberali forma mulierem vidit, quæsiuitque qua via ad se intrasset: respondenti autem nulla sibi opus esse ianua, quæ posset quocumque luberet peruadere: Nisi dæmonium sis, inquit, haud sane potes: surgensque & portam, vt reliquerat, occlusam inueniens, nihil amplius reflexa ceruice vidit, ideoque ad infirmorum habitationem descendens, Quin pro me, [tertio porcū simulans;] inquit, oratis, Fratres, vt Deus mihi præsto sit. Contigit etiam Ioannem profunda in nocte domo egredi, dæmonemque sub porci specie eidem occurrere; qui inter eius se crura insinuans, non modo in terram deiecit beatum virum, sed nec assurgere eum permisit, per integram pene horā impulsum rostro & pedibus conculcatum circumagens in luto: donec e vicinia prodiit Doctor Medicus, Bertrādus nomine, cui interroganti quid rei accidisset, aliud se nescire respondit, quam quod impulsus ab aliquo deiectusque in terram esset, atque per cœnum volutatus: & quamuis ipsi refouendo domum suam offerret medicus, voluit tamen ad suos deferri pauperes, vbi vltra mensem remansit infirmus deformatusque in facie, & toto corpore debilitatus.

[65] [quartoq;,] Fuit quoque cum ex quadam infirmaria egrediens per portam scalis vicinam, inuisibili manu impelli se sensit, atque per scalas vsque in pauimentum deuolui præcipitem, clamantemque, Adsit mihi Iesus. Ad strepitū vero domestici exciti collapsum inuenere, reduxeruntque in cubiculum, vbi crucifixi imaginem amanter complexus, eamdem non sine lacrymis piisque alloquiis incepit adorare. Fuit cum noctu eleëmosynæ petendæ causa obambulans, obuium habuit hominem, quem stipis alicuius subsidium flagitātem postquam interrogasset cuius nomine illā peteret, conticuit ille atque disparuit: iterumq; in platea apparens quæsiuit cum stomacho; cur stipem sibi petenti non daret? Quia, inquit, pro Christi amore petere noluisti, dare tibi nil potui: & mox ingenti verbere percussum sibi pectus sic sensit ab eo euanescente, vt ad passus aliquot retro ageretur.

[66] [& quinte pessime habet.] Præterea nocte quadam sua in cella orans, quantum maxime potuit exclamauit: Iesu Christe, fili Dei viui, adiuua me. Adsunt mox ad clamorem famuli, portam aperiunt, & coram Dominicæ Incarnationis imagine reperiunt in genua prouolutum brachiis crucem stringere. Quid autem accidisset requisitus, In aërem, inquit, sustulerunt me, raptatumque hac illac permiserunt deinde graui casu in terram recidere, Interim ad communem pauperum delatus infirmariam, collocatur in lecto, [Occulta cuiusdam peccata reuelat:] in quo octauum iam diem agebat ægrotus quidam, miris vexatus modis; ad quem sensibus adhuc integris vtentem Ioannes proximo mane, inquit: Dic, proditor, cur veritatem non confiteris? an nos vides paratum dæmonem, tuam vt hinc animam in infernum auferat? Quærenti vnde id sciret: Scio reponit: atque vt me scire noris dico, gemino coniugio implicatum te, vtraque coniuge etiamnum superstite; ad hæc sodomitico pollutum scelere, quod erubuisti in confessione exponere: confitere igitur, quæ Deo vides manifesta esse crimina, vt anima tua salua fiat. Audiit æger, obstupuitque, certus neminem in mundo esse mortalium præter se, qui id humana scientia nosset. Confessarium igitur adduci sibi instanter petiit, & adduxit Ioannes e S. Francisci familia vnum, cui sua peccata cum exposuisset, & sacro viatico munitus esset, viuere desiit; magna suæ saluationis spe relicta apud eos, qui morientis sinceram contritionem pluribus clarisque signis demonstratam vidisse lætabantur.

[67] Atque hæc secretorum cognoscendorum gratia, nec vulgaris ei, nec infrequens erat, quoties ita conduceret ad eorum infirmorum salutem, quorum animas sibi Deus commendarat; multumque proderat vt persuaderentur a peccatis exurgere: quod & aliis pluribus Sanctis concessum legimus, & huic de quo agimus Beato concessum fuisse, [item mulieris desperantis:] sequenti etiam fiet historia manifestum; cuius teste, fide dignissimos habeo. Erat in eodem Hospitali infirma mulier, sano quoad cetera iudicio, hoc vno insana, quod clamoribus importunis flagitaret raptari per locum, qui Bibarrambla dicitur. Cumq; clamorum causam quærenti Ioanni, idem se velle diceret: Tu vero, inquit, prius ex anima dæmonem excute, nec, puto, raptari deinde voles: noui enim quod ab annis decem in pellicatu viuas. Et ego, inquit illa, noui, quod ab annis totidem confessa non sim. Adhortante autem, animumque turbatum disponente Ioanne, confessa Sacerdoti peccatum suum, [aliorum mortem prænoscit.] & morte paullo post Christiane defuncta est. Sic etiam Ioannes, infirmus cum decumberet alias, vnum ex infirmarij curatoribus excitat, atque in aulam, ei in quo decumbebat conclaui imminentem, ascendere iubet vt benedictum cereum imponat in manum pueri expirantis. Quæ ita inuenisse se eo magis admiratus minister est, quod sciret Ioanne ignaro puerum eo loci adductum. Similiter deuota quædam persona narrat, dixisse ipsum inter sextam feriam sabbathumque se excessurum e viuis; itaque euenit post mediam noctem vita defungenti. Nec minus vere prȩdixit alias futuros per orbem terrarum multos, qui eodem quo ipse in habitu pauperibus ministrarent, quod opere ipso completum videmus, infraque dicetur b.

CAP. XIX

[68] Ex amore porro ardentissimo, quo in Deum ferebatur Ioannes, [Ita succurrit corporibus vt sēper prosit animabus.] feruens supra modum zelus nascebatur honoris diuini inter creaturas omnes promouendi, quem habebat vnicum cunctarum actionum suarum scopum. Itaque impensa ab eo corporibus cura curandis animabus subseruiebat, tamquam medium fini; neque vnquam temporali alicuius prospiciebat necessitati, quin animæ quoque, vt optime poterat resque exigebat, sanctis ac piis monitis prouideret; omnes dirigens in viam salutis, & magis operibus quam verbis prædicans mundi & mundanæ omnis vanitatis contemptum, absolutamque necessitatem tollendi crucem suam & sequendi Christum: quemadmodum toto vitæ eius decursu luculenter patuit, atque ex insigni longanimitate, qua velut bonus negotiator quamcumque iniuriam molestiamque patienter ferebat, modo lucrum ex ea aliquod spirituale atque ad Dei laudem conducens referret: quod licet plurimis posset exemplis declarari, vnum dumtaxat hic proferam, quod fide digno plurium relatu audiui.

[69] Aduenerat Granatam mulier forma ac moribus perquam liberalis, [Vt mulierem a peccandi periculo eripiat,] sed egestate pressa, litis cuiusdam promouendæ gratia: hanc in domum cuiusdam causidici ingressus cum vidisset, ipsamque & quæ ipsam adduxerant negotia considerasset, credidit periculo proximo expositam Numinis graui aliquo peccato offendendi: ergo seorsim acceptæ, deque vitæ suæ conditione & præsenti necessitate interrogatæ: Obsecro te, inquit, Domina mea, meum vt sequaris consilium, quo caussæ tuæ melius sit. Ego te ad matronas quasdam domi modeste collectas deducam, in quarum viuas societate, [victum ei & operam offert:] discreto a ceteris cubiculo vtens, prout voluntas tua conditioque requirent: istic vitæ sustentandæ necessaria ipse deferam, & caussam tuam sollicitus procurabo: tantum velis extra frequentiam tuique pudoris periculum agere. Æquior erat postulatio, quam vt reijci posset ab ea, quæ pudica vellet vel esse vel haberi, itaque ipsa hilariter assentiente, quod verbis promiserat, reipsa exequitur; reuisens eam per interualla, tum vt alimenta ei subministraret, tum vt operæ a se in illius caussa impensæ redderet rationem: numquam vero recedebat ab ea, quin positis humi genibus eam obtestaretur cum lacrymis, domo ne efferret pedem, sed pudicitiam suam sollicite tueretur, supra omne malum reformidans peccata peccandique pericula; quando eius curam suscipiens Deus & victui eius prouideret & caussam ageret.

[70] Accidit autem vt nocte quadam eleëmosynas colligens, [deprehensam nihilominus ita arguit,] ad ipsam viseret, solamque in cubiculo probe comptam atque ornatam reperiret: quare & solitudinem eius tali hora ac tempore, & istiusmodi ornatum seuerissime increpans, ea vsus est verborum efficacia, vt in lacrymas misera vberes solueretur: itaq; relicto quod adferebat subsidio, Ioannes recessit. Latebat in eodem cubiculo abditus post lecticam iuuenis, impudicæ huius, vt apparet, mulierculæ consuetudini implicitus: hic ijs, quæ fuerant dicta a Ioanne, auditis, perspectaque insigni caritate, qua ille Dei honorem animarumque salutem in tuto collocare satagebat, vsque adeo commotus animo est, vt omnem impuri desiderij flammam in se restinctam sentiens, non sine veris veræ pœnitentiæ lacrymis prodierit de latibulo suo, [vt amasium ex abdito audientem conuerterit.] ipsamque mulierem multis cœperit verbis admonere, deinceps vt castam vitam continentemque duceret; neque Deo sancto que illi viro, a quibus sustentaretur, tam malam pro acceptis beneficijs gratiam redderet quam fecisset eatenus. Nec plura: egressus continuo domo est, & quod animo firmiter constituerat decretum, de suprema Dei maiestate nullo imposterum peccato violanda, constantissime est executus; probæ deinceps vitæ, & Christianæ virtutis exemplum toti ciuitati effectus c. Qua in re lubet diuinæ bonitatis magnificam liberalitatem agnoscere, quæ sui caussa susceptos a seruo suo labores noluit esse inutiles, quamuis ea cuius potissimum gratia suscepti erant (vt fere id genus impudicarum consueuit) oblato diuinitus bono frui noluerit: vt impleatur quod apud Isaiam promisit: Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non redibit ad me vacuum: sed faciet quæcumque volui, & prosperabitur in his ad quæ misi illud. [Isa. 55, 11]

[Annotata]

a Gouea Fr. Dominicum Benedictum fuisse dicit cap. 32; additq; eumdem dæmonem post paucos dies iterum oranti apparuisse, sub speciehorribilis lacertæ, quem contemptum abegerit sola nominis Iesv pronuntiatione.

b Capite 22 videlicet: quod tamen a nobis hic omittitur. Auctor porro hoc loco inseruit epistolam alteram Magistri Auilæ, qua eum hortatur ad perseuerandum in sua vocatione; occasione, vt intelligitur, cuiusdam tentationis Ioanni oblatæ: [Epistola Auilæ ad Ioannem.] ita enim scribit circa finem: Persona illa, quæ oblata debitorum tuorum solutione, aliud istud onus tibi nitebatur imponere, ipse procul dubio diabolus fuit, humanam indutus formam; qui te nitebatur decipere, & dicendo id absque peccato futurum, efficere vt ea, ad quam te appellauit Deus, vocatione excideres. Vnusquisque, inquit Paulus, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. [I Cor. 7, 20.] Si me Deus vult sibi in Cubicularij munere splendido famulari, ego vero porcos dumtaxat velim pascere, peccabo in eum, rationem exigendus de ijs, quæ alio isto in munere lucrati potueram. Ita sane Frater carissime, si aliquis tibi splendidissimo appareat in schemate dicens se Angelum Dei, & simile tibi mandatum attulerit: respondeto audacter: Diabolum esse, neque deserturum te viam, in qua te Deus posuit: nam vt est in Euangelio: qui perseuerauerit vsque in finem hic saluus erit.

c Addit Neoburgicus interpolator, quod iuuenis ille, noua accensus flamma diuini amoris, petulcam fæminam e Veneris palestra ad gynæceum sanctitatis reduxerit: cum tamen textus originalis, qui sequitur, tam clare affirmet, eam non esse vsam oblata diuinitus gratia.

CAPVT XII.
Extremo in morbo rationes conficit Ioannes.

CAP. XX

[71] Inter hos tantos tamque continuos Ioannis labores, quos pauperibus iuuandis impendebat, [Laboribus fractus,] siue cum vrbe noctu diuque egrediens, acerba tolerabat frigora, siue cum ordinarijs domus suæ vrbisque exercitijs distinebatur, mirum non est emarcuisse vires corporis, lenteque ipsum contabuisse: quam ille infirmitatem suam, quia celabat studio se, ne pauperibus suis ægre esset si sibi male esse vidissent, grauissimos diu dolores pertulit; donec tandem ita debilis effectus est, vt nullus amplius locus dissimulationi relinqueretur. Forte a Singilis fluuius insolita aquarum copia intumescens ferebatur, secumque stipitum lignorumque rapiebat multitudinem, anno vltra modum consuetum pluuio: [ex importuno frigore morbum letalem cōtrahit:] his ad vsum Hospitalis colligendis, cum ijs, quos domi robustiores habebat, Ioannes egressus, nimiumque alte progressus in torrentem, tali valetudine ac tempore frigus nocentissimum admisit intra viscera, ex quo in grauissimum morbum extremamque infirmitatem est prolapsus. Ad hæc puerulus quidam qui inter pauperes lignorum cupidos eodem aduenerat, longius cum processisset, quam vt posset torrentis impetum sustinere, abreptus vi aquarum est, tandemque submersus, frustra in auxilium accurrente Ioanne, alteque in aquas se inferente: ex quo magis magisque aggrauatum malum, eum ad vitæ terminum deduxit, quem Deus remunerandis fidelis serui laboribus præstituerat.

[72] [interim accusatur apud Episcopum,] Dum autem hunc in modum lecto affixus teneretur; quidam, quorum zelus erat quam prudentia maior, ad Domnum Archiepiscopū b Petrum Guerrerum, qui tum Granatæ præsens aderat, detulerunt, in Hospitali Ioannis de Deo variam & promiscuam hominum fæcem appellere: inter quos multi essent laboribus idonei, nisi gratis istic alerentur; fæminæ item malæ famæ ac vitæ peioris, quæ ipsi Ioannis famȩ multam infamiam aspergerent, ingratæ pro beneficijs: videretis, cuius in potestate Ioannes erat, quod ei malo posset adhiberi remedium. Audijt delatores Episcopus, & pro sua solicitudine pastorali Ioannem, quem ægrotare nesciebat, ad sese imperat accersendum. Ille autem nihil moratus imperantem, subitoq; assurgens sistit se Præsuli, manumque exosculatus ecquid mandaret, exquirit. Audio, inquit Episcopus, tuum in hospitale viros fæminasque recipi exempli non boni, qui & alios ibidem receptos peruertant, & tibi ipsi magnas facessant molestias; quos proinde iubeo confestim amandari, vt expurgato ab ea fœce Hospitali, quieti in eo degant pauperes, & tu eorum caussa non affligare.

[73] Hæc locutum Præsulem humiliter mansueteque cum audiuisset Ioannes, [eiq; satisfacit:] sic vicissim reuerenterq; respondit: Pater mi ac Præsul dignissime, dici rectius potuisset solum me meo in Hospitali prauum atque incorrigibilem esse, qui proinde merear ipse expelli: inter pauperes inibi degentes cognosco neminem, qui eiusmodi sit. Quid? quod Deus quoque malos æque ac bonos patiatur, & vtrisque pariter faciat suum solem lucere: vt igitur non omnes æque probi essent, qua ratione tamen ij possent ab ipsius Dei domo eliminari, præsertim omni iam alio refugio solatioque destituti? Tam grata Archiepiscopo fuit, coniuncta cum tenero erga pauperes affectu, responsio, culpam a pauperibus omnem in se recipientis, vt tanta virtute recreatus diceret: [seq; mori sentiens,] Ito, benedicte Dei, ito in pace: deque Hospitali velut de propria tua domo dispone, per potestatem tibi a me expressis verbis factam. Ergo reuersus Ioannes cum ingrauescentem vim mali sentiret (nam paullo post febrile frigus, deinde calorem percipiens, facile iudicauit quid sibi immineret) quidquid sibi reliquum erat virium collegit in vnum, & sustentante eum tantisper Domino, papyraceum codicem cum reliquo scriptorio instrumento & scriba domo extulit, singillatimque domos obiens omnium, quibuscum debiti habebat aliquid, eorum nomina debitique rationem, quæ iam nonnullis e memoria abierat, curauit inscribi; [rationes conficit.] ac deinde in alterum codicem transferri: vt cum duo eius exemplaria essent, quorum alterum ipse penes se haberet, alterum relinqueret Hospitali, extra periculum pereundi essent iam confectæ rationes, quamuis codicum alter fortassis amitteretur.

[74] Atque hoc illius testamentum fuit, quo perscripto tam fatigatus in cellam redijt, [Decumbētem varij visunt.] vt iam vltra pedibus insistere nequiens, super lectum decumbere cogeretur, vnde per scedulas procurabat adiuuare pauperes, ne tum quidem eorum curam dimittens; eo successu, vt eodem quo antea cuncta procederent ordine; quia ciues Granatenses virique primarij, infirmitate illius intellecta, affatim submittebant quæ necessaria erant, eiusque socium Antonium Martin vltro animabant, vt vices ægrotantis Ioannis subire ne detrectaret. At Domina Anna Osoria, Garciæ de Pisa vnius ex c viginti-quatuor-viris vxor, quam propter singulares vitæ Christianissimæ virtutes multum diligebat Ioannes, [Anna Osoria ad se deferendum persuadet,] quamprimum de morbo eius accepit nuntium, visitationis & solatij caussa ad Hospitale accessit; vidensque quantis in doloribus, quam exiguo frueretur ex aliena caritate leuamento, & quam parum quietis ei tot pauperes vndique circumfusi relinquerent, instantissime petijt, vt se transferri pateretur in domum, vbi lectus ipsi sterneretur, & quæcumque ad eiusmodi morbi ac temporis vsum facerent, suppeditarentur: hactenus enim in tabulis decubuerat, mantello pro ceruicali supposito.

[75] Excusabat ille pro viribus ne extra pauperum suorum conuictum raperetur, inter quos mori & sepeliri semper desiderasset; [frustra circumfundētibus se pauperibus;] tandem tamen pia importunitas vicit, cum diceret Anna, æquum esse, vt qui alijs semper fuerat obedientiæ prædicator, eius nunc virtutis ipse preberet exemplum, quando quod adeo erat rationi conforme ab ipso pro Dei amore petebatur. Itaque allata sella est, in quam cum esset reclinatus, & inde auferendum Ioannem per Hospitale innotuit, exsurrexerunt quotquot infirmi poterant, sellamque circumsistentes retinere nitebantur, confuso cum lacrymis gemitu eiulatuque tam viri quam mulieres; nullius vt tam ferreum pectus esset, quod non per eiusmodi quiritationem complorationemque moueretur ad lacrymas; quas & ipse hæc audiens copiosas fundebat, oculosque in cȩlum cum suspirio tollens: Nouit, inquiebat, Deus, Fratres mei, quod nihil in maioribus votis habeam quam vitam in conspectu vestro complexuque ponere: ast quoniam aliter visum est Deo, fiat voluntas eius. Deinde singulos sua benedictione impartiens: In pace, inquiebat, remanete, filioli: & si videre inuicem posthac non licuerit, Deum pro me exorate.

[76] [a quibus maximo cum dolore auellitur,] Ad has voces renouatæ lacrymæ, suspiria, gemitus, quæ pientissima Ioannis viscera, velut a natura facta ad misericordiam, sic peruaserunt, vt sensus eum animusque defecerit ipsa in sella: cum qua, postquam spiritum suum visus est vtcumque recepisse, ne ipso dilecti loci turbæque conspectu diutius cruciaretur, in domum prædictæ matronæ Ioannem sustulerunt. Vbi quamuis de nulla hactenus infirmitate vel caussa asperum pauperrimumque victus habitusque ordinem immutasset, morem tamen rogantibus cœpit in omnibus gerere, vt exemplum obedientiæ suis relinqueret, qui tam multa dederat sanctæ erga seipsum seueritatis documenta. Ergo indusio amiciri se passus, lecto molli impositus est; magnaque cum caritate & solicitudine medici medicinæque cœperunt adhiberi. [deinceps in potestate aliena futurus.] Tunc eius visitandi gratia multa nobilitas cȩpit affluere, certatimque offerre obsequia deliciasque, quibus solent infirmi recreari: at non hæc animum poterant recreare Ioannis, cogitantem horum caussa priuatum se dulcissimo pauperum alloquio conspectuque, quorum ne quis ad eum ingrederetur (propterea quod viso quocumque ex illis continuo soluebatur in lacrymas) custode ad ianuam apposito cauerunt: sola igitur caritas, qua hæc agebantur, potuit Ioannem tangere, omnia caritate metientem.

[Annotata]

a [Singilis flu.] Fluuius est in Bætim influens, qui ciuitatem Granatensem præterlabens Xenil nuncupatur, Gemolam Neoburgica editio, nullo auctore præcedente, nominat: hic ex Monte-Niuoso (Sierra Neuada Hispanis est) ad Euroboreale lacus vrbis descendens, Dauro fluuio ipsam vrbem intersecante paullo infra eam coniungitur. Nomen Syngilis Plinio notum cum sit, audiendi non sunt, qui ab Arabibus, quibus Saanil vocabatur, factam credunt nomenclaturam, quasi crebra inundatione agrorum secundus Nilus foret.

b [Petrus Guerrerus Archiep. Granat.] Hic ordine octauus ex Saguntino & Conchensi Canonico subrogatus est Ferdinando Niño de Gueuara iuxta Catalogum Episcoporum Granatensium, qui est apud Tamayum ad 17 Augusti, eamq; Sedem rexit ab anno 1546 ad 1576; hoc quoque nomine memorandus nobis, quod Societatem Iesu in Concilio Tridentino (quo bis accesserat) sibi cognitam, Granatam introduxerit.

c Sic dictis a numero, quo Magistratum ciuilem constituunt.

CAPVT XIII.
Mors & funus B. Ioannis de Deo.

[77] [Inuisit Ioannem Archiepiscopus,] Archiepiscopus quoque, delata ad se rei fama, e visitantium numero esse voluit, eumq; sanctis amicisque monitis ad supremum iter animare, tandemque concludens rogauit, num quid esset quod molestiam ipsi creare posset, & sua cura inuenire remedium. Tum Ioannes: Pater mi & Pastor optime, tria sunt, quæ me nunc quidem imprimis angunt: primum quod tantis a Deo receptis beneficijs tam imperfectum ei rependerim famulatum: alterum est memoria pauperum, tum verecundiorum tum eorū, qui a peccatis suis ad meliorem frugem reducti sunt; quos ego tibi commendo ex animo: tertium hæc quæ in Dei caussa contraxi debita: simulque manum ceruicali admouit, codicemq; produxit in quo ea in talem occasionem descripta habebat, eumque Episcopo in manus tradidit. At Præsul: Ad primum quod attinet, [eiusq; debita in se recipit.] inquit, magna tibi in Dominum fiducia est opus, qui per merita passionis suæ supplere poterit defectus tuos omnes. Pauperes in meam curam tutelamque recipio: debita autem, quæ dicis, omnia mihi sunt dissoluenda, promittoq; eadem istud me cura facturum, qua ipse faceres, si liceret. Solicitudinem igitur missam fac omnem, & saluti tuæ dumtaxat attende. His dictis promissisque mirifice recreatum Ioannem, suaque post manus osculum benedictione munitum dimisit Archiepiscopus, ab eo recta ad Hospitale se conferens.

[78] [Pie mortui,] Interim ad extrema vergebat æger, qui Pœnitentiæ Sacramento solitus animi sui næuos omnes quam accuratissime diiudicandos subijcere, extremum nunc sese eiusdem præsidio expiauit, Christumque in Eucharistia præsentem atque ad se allatum humiliter adorauit, ipsa eius sumptione abstinere propter morbi importunitatem coactus a. Tum Antonium Martin eodem aduocatum compellans studiose eidem pauperes commendauit & orphanos, officij eum sui verbis sanctimoniam spirantibus admonens. Denique exitum suum imminentem præsentiens surrexit de lecto, seque humi in genua collocauit, Christi crucifixi imaginem arcte complexus, tacitaque in contemplatione Saluatoris sui modico temporis spatio defixus, post quod plena atque intelligibili voce in hæc verba prorupit: Iesu, Iesu, in manus tuas me commendo: itaque spiritum reddidit creatori ætatis suæ anno quinquagesimo quinto, duodecimo postquam pauperibus Granatæ cœperat in Hospitali ministrare.

[79] [cadauer genuflexum permanet,] Secuta mortem prodigiosa res est, & nescio an in vllo Sanctorum (si Paulum primum Eremitam excipias) obseruata b. Demortui namque corpus per quartam horæ partem, ita vt erat, supra genua erectum permansit, permaneretque in hunc diem, si eorum, qui præsentes aderant morienti, simplex pietas permisisset. Hi quippe indecorum rati si eo in situ obrigesceret corpus, vt funus consueto more decenter componerent, curuata genua magno extenderunt conatu. Aderant autem ex prȩcipuis vrbis matronis multæ, [compositumq;] & Sacerdotes quatuor; nec poterant explere animum agendis Deo gratijs, qui seruo suo mortem dedisset anteactæ vitæ tam conformem, quam initio diei sabbathini subijt, media post decantatas preces Matutinas hora, octauo Martij, anno vulgatæ Æræ millesimo quingentesimo quinquagesimo.

CAP. XXI

[80] Fuit præterea in morte Ioannis de Deo videre adimpletum illud, quod apud Matthæum in Euangelio prædixit Saluator: [honestissimo funere,] Qui se humiliat exaltabitur. [Mat. 23, 12] Sicut enim ipse totum post suam conuersionem tempus illi vnice impendit studio, quo sui maiorem humiliationem in omnibus abiectionemque inueniret, quemadmodum ex Vitæ contextu patuit; ita Deus in vita ac morte eum curauit extolli & honorari. Corpori certe eius tantus est habitus exequiarum honor, quantus vix vlli Principi, Imperatori, aut Monarchæ. Quamuis enim ad eorum funera frequentior possit multitudo, & nobilitas multo amplior concurrisse: id tamen factum pene semper vel vt aulæ legibus fieret satis, vel ad aucupandam successoris gratiam, vel etiam ab inuitis violenterque coactis. Verum quotquot cōfluxere ad persoluendum Ioanni de Deo suprema obsequia, statim vt vulgo innotuit mors eius, vilis eatenus atque contempti, nec quidquam eorum ornamentorum possidentis quibus humanam magnitudinem mundus metitur; eos sola virtutis æstimatio traxit, vera atque vnica honoris minime fucati parens.

[81] [effertur a magnatibus Religiosisq;.] Igitur vt primum corpus decenter compositum est supra lectum, magno cultu sumptuque adornatum, erecta eadem in aula tria altaria sunt, ad quæ sacrificiorum magnus numerus continuo cœptus perfici a Presbyteris, tam Clericis quam Regularibus tota ciuitate excitis, ab ipsa qua mortuus est hora vsque ad tempus sepulturæ; quod cum postridie aduenisset, vix capiebant plateæ turbam vndequaque excitam. Cadauer maximo cum honore elatum succollantibus Marchione de Tarifa c, Marchione de d Cerraluo, Domino Petro e Bobadilla, & Domino Ioanne de Gueuara. Vt autem extra funebrem deuentum est domum, inter Religiosos certari cœptum, qui illud primi suis humeris exciperent; obtinuitque pro suo Ordine, quod petebat, Franciscanus Sacerdos, Carcamus nomine, cum diceret; nullis iustius quam sibi corpus addicendum illius, qui dum vixit extremam S. Francisci paupertatem & pœnitentiæ studium proxime fuit imitatus. [Descriptis funebris Pompæ,] Franciscanis alij alijque deinceps successere, vsque dum ad S. Mariæ de Victoria ædem f veniretur. Correctore interim cum satellitio cuncta ordinante, turbamque dimouente, vt locus daretur pompæ, hoc, quem describimus, modo procedenti.

[82] Primum agmen ipsius Hospitalis pauperes g occupabant; quos sequebantur mulieres a Ioanne nuptui elocatæ; viduæ quoque, & puellæ sustentatæ eiusdem eleëmosynis; cereum omnes suum deferentes, & veris cum lacrymis commemorantes beneficia sibi ab eodem collata. Hos cunctæ, quæ plurimæ sunt, sodalitates vrbis suis cum funalibus, crucibus labarisque pulcro excipiebant ordine, tum Clerici Religiosique omninum Ordinum: crucem deinde Parochialem sui quoque Clerici, ac denique Canonicorum Collegium & Ecclesiastica dignitate conspicui viri, sub suæ itidem crucis vexillo; nec non Archiepiscopus cum sacelli Regij ministris sequebantur. Proximum ab his corpus fuit; pone sequentibus Viginti-quatuor-viris, Iuratisque h, & Equitibus, ceterisque Nobilibus, tum Regij tribunalis ministris causidicisque, ac denique infinita plebe promiscui sexus: neque enim ad veteres Christianos dumtaxat mortis huius pertinebat sēsus, [ex omni sexu, ordine, conditione compositæ:] verum etiam ad Mauricæ nationis reliquias, a quibus barbaro idiomate audiebantur collatæ in suam gentem eleëmosynæ, vitæque sanctioris exempla in suam vtilitatem ab eodem relicta. Ipsæ Ecclesiæ metropolitanæ omniumque parœciarum ac monasteriorum campanæ tota personantes vrbe, nescio quid solito tristius, sonare videbantur.

[83] [concursus ad sepeliendum cadauer ingens:] Ventum erat ad aream obiectam portæ, per quam in prædictam S. Mariæ de Victoria ædem introitur. Hic subsistendum aliquamdiu cum corpore fuit, aditum omnem intercludente multitudine, quæ veluti numquam eum deinceps visura, nulla potuit aut vi aut ratione prohiberi quo minus ad ipsum cadauer certatim peruaderet, corollas rosarias, libellos precum, aliasque reculas beati corporis attactu consecratura: vsque adeo autem cupida quidpiam obtinendi, quod sibi pro Reliquijs esset; vt nisi tandem aliquando cohibita locum funeri inferendo dedisset, ipsum quoque feretrum direptura fuisset. Illatum porro in ecclesiam funus toro alte instrato impositum est, obuiam procedentibus reliquis e conuentu Fratribus i, qui domi expectarant, cum suo Generali k tum forte præsenti, [iusta in templo PP. Minimorū persoluta:] per quem solenni ritu decantata Missa est, alio eiusdem Ordinis dicente ad concionem de humilitatis virtute atque contemptu mundi, per quas famulos suos consueuit Deus ad veram extollere celsitudinem. Multa eodem die exinde peracta sunt sacrificia; plurimi cerei tedæque arsere: interim dum sub fornice quodam in sacello Domini Garciæ de Pisa, ad ius illius matronæ pertinente l, cuius in domo vitam cum morte commutarat Ioannes, tumulatur cadauer. Biduo proxime subsequenti Dominicæ ac Lunæ eodem ordine peracta omnia, missa, concio, sacraque priuata, neque vlla ad populum habita eo anno Granatæ oratio est, quæ non Ioannis de Deo cum laude meminisset.

[84] Vigesimo post hæc anno optimates quidam caueam sepulcralem ingressi, corpus integrum reperere, [corpus post annos 20 integrum.] nec nisi extrema narium parte consumptum: non sine magna admiratione, persuasi hoc alijsque signis manifestare diuinam Majestatem voluisse, æternam illius, qua nunc fruitur, gloriam, quam præparatam Scriptura ait diligentibus Deum: quo idem nos quoque benignus dirigat, vt vitam Ioannis atque opera pro viribus imitati, participes eiusdem esse mereamur gloriæ, per omnia secula seculorum Amen.

[Annotata]

a Tacet de extremis Sacramentis Tamayus: fortassis quia contrarios sibi credidit auctores Franciscum a Castro & Goueam, quorum hic ab ipso Archiepiscopo & confessione expiatum & communione refectum Ioannem scribit, nulla facta mentione extremorum: hic contra: sed constat ex historia num. 62 Vitæ 2 referenda aliquot septimanarum, si non mensium, morbum extremum fuisse, vt facile potuerit vtrumque verum esse.

b Vt alios prætermittam, refert Arnoldus Raissius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij ad 1 Martij ex Dorlando Carthusiano similem cuiusdam anonymi Carthusiani mortem Gandaui, qui Clementinum schisma, cui Burgundus adherebat, constanter auersatus, taliq; in statu indicio ardentis flammæ repertus, Gandenses in obedientia veri Papæ Vrbani VI mire confirmauit.

c Addit Gouea: qui postea Marchionis de Mondejar titulum assumpsit: [Comitatus de Mondejar.] sed profecto vel errauit ipse; quandoquidem huius tituli cum Tarisensi Marchionatu coniuncti non modo nusquam est in Nobiliario Bætico mentio: sed ex eodem manifesto constat, tum temporis vixisse Tendiliæ Comitem, qui primus vt oppidum Mondejar in Marchionatum erigeretur meruit, & titulum deinceps transmisit ad posteros: vel hoc loco pro Tendiliæ Comite, Tarifæ nomenirrepsit; quod ex meliori informatione animaduertere Gouea potuisset, nisi eum decepisset nouus titulus de Mondejar, filio post patris mortem tempore Philippi II accedens, & Tendiliensis Comitatus titulum obscurans, vt supra vidimus.

d Don Rodericus Pachecus, insignibus sub Carolo V Imperatore meritis, quæ sub Philippi II regimine continuauit, promeritus vt in Marchionatus titulum eueheretur Dominium, eius oppidi, quo attauus eius Stephanus Pachecus donatus fuerat ab Henrico II anno 1307; vt patet ex Instrumento inuestituræ & Nobiliarij lib. 10 cap. 24.

e Bouedigliensem perperam nominat Neoburgensis versio, cum sit notissimæ in Hispania familiæ nomen: quartum Gueuarā, qui hic nominatur, illic obliuione prætermissum puto: vtrumque autem est necesse e prima, quæ tum Granatæ aderat, fuisse nobilitate, qui duobus iam dictis proceribus socij ibant.

f Pertinet hæc ad conuentum FF. Minimorum S. Francisci de Paula, [Conuentus Minimorū Granatæ.] quem Lucas de Montoya Ordinis illius Chronographus lib. 3 pag. 68 describit in parte Orientali ciuitatis, ipsis eius muris contiguum, sic vt Alhambram Daurumq; fluuium a sinistris habeat, Albaicinum a dextris, posticam partem Monti sancto, anticam ei quæ proprie Granata dicitur parti obuertat: cui principium datum anno 1518, de Æde autem sacra eiusq; fundatoribus vide iam citatum Montoyam.

g Addit Gouea & Fratres; quos eatenus paucos nec religiosos fuisse nec plures duodecim ex eodem Gouea docuimus in commentario.

h Hi quoque ciuilem Magistratum constituunt: cum hoc discrimine quod Viginti-quatuor-viri hæreditarij vel certe perpetui sint.

i Quia excepturi corpus erant, non videntur de eo per vrbem deferendo certasse.

k An P. Fr. Simon Richardus ad Capitulum Valentiæ anno 1550 veniens, in eoq; Generalatum Ordinis absoluto triennio depositurus; an qui ibi in eius locum suffectus est P. Fr. Franciscus Marlas inde rediens, definire non possumus: quia Ordinis illius Chronographus non solet exprimere diem aut mensem Capituli celebrati.

l De hoc sacello ista apud Montoyam leguntur: Laterale ad cornu Epistolæ sacellum Licentiatus Pisa fundauit, [Sepultura B. Ioannis.] Regij Consilij Senator, eamque familiæ suæ (quæ ex Nobilioribus huius vrbis vna est) maioratui annexuit: in hoc sacello corpus benedicti Fratris Ioannis de Deo, fundatoris Fratrum Hospitalitatis, nostro in habitu ex deuotione ipsius sepulti requiescit. Fuit eximiæ vir sanctitatis, pro eoque, quo erga ipsum ferebantur deuotionis affectu, multi illustres viri sepulcrum sibi elegere sub fornice eiusdem sacelli: quos istic vide enumeratos.

CAPVT XIV.
Status Hospitalis & Fratrum post mortem Ioannis de Deo.

CAP. XXII

[85] Iam supra a diximus, qua ratione, antequam ex hac vita migraret Ioannes, socio eius Antonio Martin commissum fuerit Hospitale regendum curandumque: qui optimis Magistri sui instructus monitis exemplisque, eam administrationem magna cum caritate suscepit exercuitque, [Antonius Martin suscepto regimine,] ad dies aliquantos in Hospitali subsistens; donec vrgente eum domestica necessitate ad aulam profectus est, a Magnatibus subsidia postulaturus ad prosequenda misericordiæ susceptæ opera. Hic ei pij homines persuasere, vt Madriti quoque Hospitale sui instituti erigeret, pauperibus infirmis commodius tractandis, [Madritum excurrens, fundauit ibi Hospitale,] eamque in rem suam obtulere opem; qua vsus perlibenter illud eo loco, vbi nunc est, inchoauit, tam amplum sumptuosumq; quam hodie cernitur, & Antonij Martini Hospitale dicitur: in quo magnus infirmorum curatur numerus & multi Ordinis huius Fratres sunt, Granatensibus per omnia similes; nisi quod vestium color sit obscurior aliquanto, manticamque non super humeros; sed sub axilla gestent. Ne, inquiebat, impingerent in Equites virosque primarios, quorum istic magna turba est, & quibuscum agendum necessario atque frequenter.

[86] Inchoato opere, pulchreque ad futuram perfectionem comparato, Granatam denuo reuertit Antonius, lineæ ac laneæ vestis ingentem, copiam multasque eleëmosynas pecuniarias deferens ad vsum Hospitalis: vbi cum Archiepiscopo Petro rationem reddidisset nouæ suæ molitionis, petijt impetrauitq; [& moritur cum opinione sanctitatis.] licentiam eo vnde venerat redeundi: vbi sancta hospitalitatis opera cum multo pœnitentiarum rigore coniungens, ad finem vitæ perseuerauit, qua feliciter consummata b, accurrerunt ad honestandum funus omnes regiæ aulæ Primates, eumque sepeliendum curarunt in præcipuo quodam sacello monasterij S. Francisci, quod Madriti est, vbi in Domino requiescit. [Fratribus Granata,] Post eius autem discessum (vt eo vnde digressa est narratio reuertatur) remanserunt in Hospitali Fratres ceteri, & magistri tam consummatæ sanctitatis adeo digni discipuli, vt operæ pretium sit eorum vitæ cursum cognoscere, & quid post hæc ab ijs actum sit. Regebant hi namque & administrabant omnia eo plane modo ac ordine, quo patrem suum fecisse viderant, vni tamquam superiori subiecti, quem Fratrem Maiorem nuncupabant.

[87] [nimium coarctatis,] Erat pauperum ad Hospitale confluentium multitudo maxima, omni morborum genere laborantium, nec cuiquam (quod huic Hospitali & nunc & a principio proprium fuit) negabatur accessus; adeo vt turbam locus non caperet angustior æquo, & necessarium omnino iudicaretur capaciorem alibi receptum inuestigare. Ergo ad Archiepiscopum liberalissimum accurrunt Fratres; quanta premantur necessitate exponunt, facileque adducunt vt, considerato rerum statu, de remedio cogitare velit. Qui dispiciens diligenter, ecqua in parte locus posset idoneus inueniri, ciuitati c propinquus, extra eam tamen, aëris salubrioris caussa; placuit is, vbi nunc Hospitale est, [Archiepiscopus locū laxiorem impetrat;] vicinus fundo Fratrum Hieronymianorum, in quo vetus S. Hieronymi monasterium fuisse dicebatur d: reque cum Magistratu ciuili, Fratribusque iam nominatis collata, euicit, vt ad opus tam pium ac necessarium vnusquisque eorum iure cederet, quod sibi competere prætendebant in eam aream, in qua Hospitale nouum extrueretur; quo ipse liberaliter esset de suo collaturus quantum posset, reliqua e fidelium eleëmosynis istum in finem colligendis sumerentur; eodem conferentibus Fratribus quamdam pecuniæ summam, quam Episcopus Accitanus e Domnus Antonius de Gueuara & Auillaneda testamento legarat, hac in ciuitate in pia opera impendendam: nullum enim magis pium posse excogitari, in quod insumeretur.

[88] [vbi Hospitale extruitur,] His ita conclusis, continuo admotæ operi manus sunt, & Archiepiscopus mille sexcentos ducatos numerauit, quibus ingens a ciuibus eleëmosynarum vis accessit, hortatore Auila, qui tum forte concionabundus aderat, atque instar alterius Moysis populum inuitabat ad spontaneam in vsus tabernaculi fabricandi largitionem: alijs pecuniæ summas notabiles adferentibus, alijs quæ erant ad operarum sustentationem necessaria; mulieribus autem certatim armillas, inaures, annulos, atque omnis generis vestes diripientibus sibi, tanto studio animorum, vt procedente feliciter opere tria, quæ nunc extant, educta sint latera, in quæ, vt pauperes possent quam citissime transferri, pecuniam subministrauit Archiepiscopus, [ac pene perficitur.] qua portis fenestrisque valuæ, totique domui cetera ex ligno necessaria complementa adderentur. Caussam vero non perficiendi omnino operis diabolus attulit, zizaniorum sator, lites fuscitans inter nostros & Hieronymianos Fratres, quæ in hodiernum vsque diem indecisæ trahuntur, neque a me hoc loco discutiendæ sunt, sed Dei iudicumque relinquendæ arbitrio; quorum ex nutu pendet, vt cito finiatur discordia, opera bona perquam multa impediens.

CAP. XXIII

[89] Verum his omissis redeamus ad Ioannem, qui talia exempla post se reliquit, [B. Ioannis asseclæ,] adeoque placuit vniuersis, vt animati fuerint plurimi ad eius vestigia consectanda, Deo in pauperibus ministrando, atque ex eius amore hospitalitatis opera exercendo: ad quæ quoniam neque multis litteris, neque studio est opus; sed robusto rerum humanarum contemptu, Deiq; amore & proximi caritate, facile est inuenire multos ad illa idoneos cuiuscumque ætatis aut conditionis, qui alijs Ordinibus minus conuenirent. Horum autem recipiendorum hæc est ratio. [quomodo admissi in Ordinem,] Cognita eorum firma ad Dei obsequium voluntate, sinceraque ad id, quod ambiunt intentione probata, recipiuntur in Hospitale, ibique honesto in habitu pauperibus ministrant, in eo quod demandatū fuerit munere per tempus aliquod, annosque duos, tres & sex quandoque, prout necessarium iudicatur; vt in omni humilitate & honestate digni iudicentur habitu, quem humiliter postulant accipiuntque a Maiori; in eoque per annos aliquammultos deseruiunt, vsque dum meriti videantur ad Professionem admitti, prout in Constitutionibus Ordinis postmodum exponendis declarabitur plenius f.

[90] Sunt porro Granatæ plerumq; decem & octo aut viginti Fratres: [Hospitalibus seruiant?] quorum alij in infirmarijs occupantur curando pauperes; alij domestica ministeria obeunt; alij dispersi per vrbem, quam in parochias diuisam habent, eleëmosynas conquirunt; alij deniq; per suburbanum agrum vicinaque diuiduntur territoria, vnde triticum, hordeum, caseos, oleum, vuas passas, atque alia necessaria aduehunt: eaque industria & labore efficiūt, vt eleëmosynæ adferantur quæ sustinendo Hospitali sufficiant, vna cum exiguo annuæ pecuniæ fructu, quo fulcitur, Domino benigne cunctis prospiciente: ita vt consueuerint hic centum & viginti lecti strati haberi, & triginta famuli præter Fratres, [Hospitale Granatense neminem excludit:] aliasque, prout subinde res exigit, necessarias personas: calamitosiori vero tempore trecentos aut quadringentos lectos videas infirmorum, quibus omnibus diuina prouidentia sic attendit, vt nemini desint necessaria victui, non sine iusta admiratione plurimorum. Etenim ab ipsis exordijs suis Hospitale nostrū, hoc veluti hæreditarium benedicti Patris sui Ioannis ius seruat, vt pauperem nullum excludat: neque definito numero lecti sunt, sed quicumque aduenerint recipiuntur: quibus si lecti non suppetant, fatius ducunt iuncea in storea reclinare infirmos, & Sacramentis munire; quam ijs destitutos excludere in nuda humo morituros. [eius ministri gratis seruiunt.] Quotquot porro ad Hospitalis accedunt ministeria, ex Dei amore, nullum pacti stipendium, id faciunt; eoque fit vt accuratius omnia quam in vlla vspiam, quantumuis ordinatissima, familia gerantur: hoc enim vnum habent sibi omnes propositum, vt per exercitium caritatis animas suas saluas faciant: itaque quod sui est muneris omnes satagunt adimplere, nec vlla cuiusquam adhortatione aut reprehensione indigent g.

[Annotata]

a Num. 74.

b Anno (vt est apud Goueam l. 2 cap. 16) 1553, 24 Decembris: de quo ibidem plura videri possunt.

c Ciuitatis nomine eam hic partem intellige, quæ proprie Granata appellatur, & a præcipuis nobilibus ac mercatoribus habitatur.

d Vrbis Granatensis prospectus Occidentalis, in Theatro Vrbium lib. 5 expressus a Georgio Hoefnagel, hodiernum B. Ioannis Hospitale representat templo Cathedrali ad Boream.

e Vulgo Guadix Granata distans versus Occidentem passuum millibus quadraginta.

f Hinc colligo primam editionem Vitæ eas, [Regulæ Hospitalis.] prout tunc Granatæ seruabantur, habuisse ad calcem libri expressas, quæ deinde per Capitulum Generale primum anno 1586 celebratum partim confirmatæ, partim mutatæ correctæq; sunt: quomodo nunc extant in Neoburgica Latina editione.

g Sequebatur origo Hospitalium Cordubæ, Lucenæ, Romæ, atque in Peruuia erectorum: quam huius loci esse non credidimus, vti nec Vitam Petri Peccatoris, aut Pij V Pontificis Bullam quæ supererant in libello, quem nos Madriti editum vidimus. Raissuis quoque Bullam Pontificiam prætermisit: vel quia eam in Gallico exemplari non reperit, vel quia originarium Latinum textum requirebat, quem ex alio idiomate vel Hispano vel Gallico accipere non poterat.

ALIA VITA
Ex Hispanico Antonij Gouea Episcopi Cirenensis.

Ioannes de Deo, Fundator Ordinis de Hospitalitate Granatæ in Hispania (B.)

AVCTORE ANTONIO GOVEA.

PROOEMIVM.

[Caussæ ad scribendum impellentes, 1 communis patria.] Affirmare possum, benigne Lector, quod licet B. Ioanni de Deo semper vixerim deuotissimus, de nulla tamen re cogitauerim minus, quam de rebus ab eo gestis historiæ in modum conscribendis, quando huius rei desiderium animo illapsum est meo, quod alijs subinde atque alijs rationum momentis offerentibus sese auctum fuit. Prima, sed ea non omnino præcipua, ratio mihi visa est, quod, cum beatus iste Lusitanus omnium gloria sit, qui simili ortu gloriamur, æquum quoque sit vt vnus aliquis omnium vice arripiat calamum, scripturus vicissim, quod in illius gloriam redundet, eumque cognitum reddat mundo, qui ipsum magis e propinquo potest nouisse. Quod officium etsi commune sit omnibus eamdem cum ipso sortitis patriam, mihi tamē propinquiori quodam iure incumbere existimo; quod vtrique in eodem Episcopatu & Alentejano districtu tam vicinos nacti natales simus, vt mea ab ipsius patria vnius dumtaxat diei itinere distet.

Altera, & quæ postremam eamque efficacissimam rationem protulit, fuit, [2 Summarium informationum de eo confectarum,] quod cum nuper interessem insigni hominum plus quam quinquaginta, litteris, virtute, religione in hac aula præcipuorum conuentui, in quo agebatur de veneratione, quæ huic seruo Dei deferri posset, etiam ante definitionem Romanæ Sedis; necesse fuerit ex multis eius virtutibus, excellentijs, miraculis referre aliqua, ex quibus procederetur ad sententiam in materia tam difficili serendam. Et quidem referre omnia impossibile fuit: satis tamen fuerunt ista, vt ex vngue, quemadmodum dicitur, leonem cognosceremus, & iudicaremus Beatificationis optatæ negotium facilem habere exitum potuisse, si talis conuentus Romæ ex Summi Pontificis auctoritate fuisset habitus ad cognoscenda caussæ merita. Dum autem consultando tempus impenditur, hæc mihi incidit cogitatio: si ego Lusitanus patria, nec omnino ignarus litterarum, aut rerum mirabilium incuriosus, tam exiguam hactenus notitiam habui tot prodigiorum, quæ tot tantisque testibus de Ioanne de Deo audiebam comprobata, quam multi demum superessent, quibus ille multo minus esset, quam mihi cognitus aut fortassis etiam prorsus ignotus?

[3 beatificatio promouenda hoc modo.] Quam æquum foret, inquiebam ipse mihi, vt mirabilia ista fierent manifesta mundo ad Dei gloriam, ædificationem fidelium, & hæreticorum huius temporis confusionem: maxime cum id (quæ est tertia ac præcipua causa ad scribendum impellens) tantopere conducere possit ad promouendam Canonizationem? Si namque multitudo illa testimoniorum indigesta, qualis in hoc summario continetur, ad vnum continuum textum redigeretur; esset res facilis lectu, & debita suffulta auctoritate facilis creditu: credita autem omnino efficax, quæ moueret fideles ad desiderandam beatificationem istam, Principes ad eam promouendam opibus gratiaque, ipsos vero supremos iudices ad eamdem decernendam. Hac ratiocinatione inductus studium meum qualecumque B. Ioanni obtuli, redacturus in compendium quæ sparsa reperi per informationes tam varias, & depositiones testium tam multorum, vt numerum quadringentorum sexaginta æquent: quæ licet non omnes vnam eamdemque rem affirment, omnes tamen eo spectant, vt probetur vitæ illius innocentia, pœnitentiæ rigor, multitudo virtutum miraculorumque, quæ per seruum suum Dominus dignatus est operari.

Materiam hanc scriptis suis attigere multi grauissimique auctores, Thomas Bozius a, Frater Hieronymus Roman b, Alphonsus de Villegas c, Antonius Vasconcellus d, Eduardus Nonnius de Leon e, [qui de Ioāne scripserint?] Licentiatus Didacus de Yepes f, Martinus Ruyz de Mesa g, Carolus de Tapia Belmontensis Marchio h, Magister Ægidius Gonsaluus de Auila, suæ maiestatis Chronologus i: qui licet obiter dumtaxat & aliud agentes de eo sint locuti, omnes tamen de eo egere tamquam viro virtutibus & sanctitate claro. Idem autem qui ipsis, mihi quoque præcipuam materiam lucemque subministrauit, magister Franciscus a Castro, ipsiusmet Hospitalis, quod Granatæ Ioannes de Deo excitauit, Sacellanus: qui pari eruditione & pietate composuit historiam Vitæ; cui tanto maior fides debetur, quanto propius suis ipse manibus tractauit quæ scribit; quique licet floruerit erepto ex mortali hac vita Ioanne, cum iis tamen familiariter est versatus, qui virum beatum ipsimet cognouere.

Et susficere nobis labor illius diligentiaque deberet in præsens, [quid nouæ materiæ nunc accesserit?] nifi post vulgatam ab eo, quam diximus, Vitam nouæ informationes sumptæ fuissent: in Lufitania quidem de mandato Illustrissimi & Reuerendissimi Domini Iosephi de Mello, Eborensis Archiepiscopi dignissimi: In Castella vero & Granatæ auctoritate Illustrissimi & Reuerendissimi Domini Innocentij Maximi, Episcopi Bertinoyensis & Apostolici per Hispaniam Nuntij, tempore felicis recordationis Gregorij Decimiquinti. Ad quas cum requisita examinataque fuerit tanta, quantam dixi, testium turba; nemo vnus inter illos inuentus est, qui non illustre aliquod virtutis aut sanctitatis argumentum proferret: vt vel ipsa incredulitas confusa cognoscat, quam cerram firmamque hæc historia contineat veritatē. Quod si quærat quispiam qua ratione sciri potuerint reuelationes diuinæ, quæque solum ipsum inter & Deum peractæ res sunt, [vnde reuelationes arcanæ acceptæ sint?] nemine conscio; cum ipse & nosset & soleret aliis in rebus tenere secretum, atque in his magis pro sua humilitate silentio vti debuisset: respondebo eumdem spiritum, qui tacere eum docebat, eumdem quoque aliquando coëgisse eloqui ex iis, quæ plurima premebat, paucula quædam; siue quia id ad Dei gloriam proximique vtilitatem necessarium videbatur, siue cum id aut confessarij eius, aut alij viri docti, quibus consilij causa vtebatur, faciendum statuebant. Idem namque & aliis Dei famulis vsu venit frequenter, vt obedientia cogeret manifestare arcana, quæ humilitas alioqui operta maluisset. Omnia autem si Ioannes inuoluisset silentio, beatificationi suæ multa subtraxisset argumenta, æque ac scriptioni nostræ materiam.

Suscipe igitur, amice lector, ex omnibus, [huius lectionis fructus.] quæ dicenda fuerant, portionem hanc paruam, neque displiceat tibi propter illepidam formam materies pretiosa: ista enim seclusa quanti ponderis aurum est, tanti quoque est pretij; & adamas, etiam impolitus, suis non caret æstimatoribus. Adamantes hic tibi & aurum porrigo, nullo propriæ vtilitatis intuitu, sed eo solo desiderio, vt heroicarum virtutum exemplis, quibus vir iste beatissimus claruit, ipse proficias; potissimum vero incensæ illius caritatis, qua proximum complectebatur; vt & tu discas eumdem simili sinceri amoris affectu fouere & adiuuare.

[Annotata]

a De signis Ecclesiæ tit. 1 lib. 12 cap. 21.

b De Republica Christiana lib. 6 cap. 34.

c In suo Flos Sanctorum parte 3 vita 210.

d In Historia Regum Lusitaniæ, vbi de viris sanctitate illustribus isto in regno.

e In descriptione Regni Portugalliæ, vbi de simili materia.

f In libro variarum lectionum

g In Vita Magistri Ioannis Auila.

h In tractatu de Religiosis rebus.

i In Theatro magnalium Madritensium, vbi de Hospitali Antonij Martini. Quorum omnium verba citat Hispanice Gouea lib. 2 cap. 14.

Interpres Lectori.

Sipari accuratione in hac secūda Vita sensum sensui, verbū verbo reddere voluissemus, qua vsi sumus in Vita præcedenti Latine e textu originali reddenda, [Vita hæc cur non integre edita:] molem fortasse triplo maiorem habuissemus: sed multo minus probandam iis, quibus non satis placet plures eiusdem Sancti Vitas hoc in opere collectas videre: illis tamen cur non semper geramus morem ratio data est in Prolegomenis ad Februarium capite secundo; quæ nihil attinet hic repetere: maxime cum hic dumtaxat daturi ea simus, quæ primo Vitæ scriptori vel omnino præterita, vel leuiter dumtaxat sunt delibata: cetera autem quæ ex Francisco transcripsit Antonius, etsi potuerint nouæ auctoritatis robus habuisse videri ex eo quod post examen tam graue ac diligens, [sed omissis punctis e priori descriptis] nihil inuentum sit quod aliquam prioris Vitæ partem aut circumstantiam, etiam exiguam, redderet de errore suspectam; omnia tamen putauimus omittenda, quod nihil omnino facerent ad pleniorem de viro beato notitiam lectori pariendam. Nec enim eadem est scriptorum hoc seculo in lucem venientium, & antiquorum monumentorum ratio: quod si nihilominus alicui (ad cuius manus non peruenerit vel textus ipse Hispanicus vel Italica translatio) operæ pretium videatur cognoscere qua ratione auctor diligentißimus, idemq;ue suo in idiomate facundißimus, atque ideo rescissa verborum luxurie non raro stylo redditus per nos breuiori, opus suum digesserit vniuersum. En tibi more nostro libri vtriusque (gemini enim sunt) in sua capita diuisi synopsim.

Tabula Capitulorum libri primi.

Cap. I. De Patria, parentibus, natiuitate B. Ioannis de de Deo, & quæ in ea euenerunt mirabilibus.
2. Quomodo patriam parentesque deserens, in Castellam venerit, & quid in ea ipsi acciderit.
3. De eo quo Oropesæ occupabatur exercitio vsque ad Fontarabiensem expeditionem, eiusque successu.
4. Liber ab alio maiori periculo Oropesam reuertitur Ioannes, inde ad Hungaricum bellum proficiscitur.
5. A Coruniensi portu Montem-maiorem tendit: ex itinere S. Iacobi Apostoli ecclesiam visitat.
6. Ad pastoritiam vitam reuertitur: transit in Africam: quid Septæ contigerit?
7. Qua occasione reliquendȩ Septæ consilium sumpserit?
8. In traiectu freti Gaditani grauem patitur tempestatem: Gadibus per aliquot dies moratur.
9. Apparens Ioanni puerulus Iesus voluntatis suæ esse declarat, vt sibi Grauatæ seruiat.
10. De admirabili eius conuersione.
11. Quid deinceps egerit cum Magistro Auila, & quomodo abductus ad Hospitale sit instar amentis curandus.
12. Quomodo ibi sæpe & seuere flagellatus fuit atque ab Auila visitatus.
13. Dimissus e vinculis Ioannes Auilam sequitur, cum eoque Montiliæ agit.
14. Ad Virginis Guadalupanȩ ædem peregrinus abit: in eo itinere quid acciderit?
15. In Conuentu Guadalupano particulares B. Virginis fauores experitur.
16. Granatam rediens Oropesa transit, ibique mulierem sanat, vlcera eius lambeus.
17. Quid Granatam aduenienti in ingressu acciderit?
18. De gratia ei facta per Virginem Mariam, & principio ministerij infirmorum.
19. Quo ordine suo in Hospitali Ioannes pauperibus ministrabat, & quo modo eleemosynas iisdem corrogabat?
20. Archangelus Raphael pij ministerij adiutor adest.
21. Quibus eleëmosynis aliorum quoque pauperum necessitati succurrerit?
22. Christo pedes abluit, habitum mutat & cognomentum DE DEO admittit.
23. De conuersione Antonij Martin & Petri Velasqui, vitam eius habitumque amplectentium.
24. Aliæ duæ mirabiles conuersiones.
25. Eiusdem materiæ prosecutio: & quomodo D. Ferdinandus matrimonij contrahendi voluntatem cum Religionis incundæ proposito commutauit.
26. De zelo B. Ioannis, quo in mulierum publicarum conuersionem incumbebat.
27. Eiusdem argumenti continuatio, & aliqua exempla particularia.
28. Quomodo ab incendio ipse pauperes, Deus ipsum miraculose liberarit?
29. De eadem materia aliisque fauoribus ei diuinitus factis.
30. Pauperes e primo Hospitali in aliud transfert: & Granata egreditur eleëmosynas conquisiturus,
31. Quid Vallisoleti in Aula egerit?
32. De Oratione B. Ioannis, & quam infestum in ea dæmonem sit expertus.
33. De aliis ab eodem tentationibus molestiisque.
34. De Pœnitentiæ rigore.
35. De feruenti erga Deum & proximum amore.
36. Patientiæ exempla mirabilia.
37. Alij eiusdem virtutis heroici actus.
38. De singulari in Deum fiducia.
39. De animi summa demissione.
40. De spiritu prophetico multis argumentis probato.
41. Alia eiusdem gratiæ argumenta.
42. Fauores etiam in hac vita Ioanni concessi.

Tabula Capitulorum libri secundi.

Cap. 1. De extrema Ioannis infirmitate.
2. Ab Archiepiscopo Petro Guerrero visitatus & Sacramentis munitus moritur.
3. Eius exequiæ solennissimæ.
4. Quomodo post mortem pergat exercere caritatis opera, quibus viuus assueuerat.
5. Aliis sibi deuotis succurrit.
6. Quemdam e latronum manibus eripit.
7. Nonnullos a manifesto mortis periculo liberat.
8. Reliquiæ eius vitam seruant latori: Ioannes puellæ visum, Clerico restituit sanitatem.
9. Monachum Palentiæ sanat: Granatæ ciuis deuoti necessitatem subleuat.
10. Desperatos duos morbos curat: aliorum succurrit indigentiæ.
11. De odore vestium eius, item cubiculi & lecti, in quo mortuus; ac fornicis, sub quo sepultus fuit.
12. De miraculis per eius scipionem patratis.
13. De aliis factis per vsum terræ ex domo, in qua natus est, desumptæ.
14. Quid varij auctores de eo scripserint.
15. De vita & morte Antonij Martin.
16. De Fratribus Roderico de Siguenza & Sebastiano Arias.
17. Vita & mors Fratris Petri Peccatoris.
18. De famulis Dei Petro Soriano, Melchiore de los Reyes, & P. Fr. Cypriano de Nada.
19. De vita admirabili Ioannis peccatoris.
20. De persecutionibus, quas sustinuit, & mirabilibus per cum a Deo patratis.
21. De aliis eiusdem prodigiis, & felici transitu.
22. De priuilegiis huic Religioni indultis per Pontifices, Imperatores & Reges.
Memoria Domorum Hospitalium, quas habet hæc Religio in Hispania; de numero lecticarum & infirmorum in singulis; de distributione temporis ibidem a Religiosis seruanda.
Epistolæ Ioannis de Deo duæ ad Mariam de Mendoza, Ducissam Suessanam, duæ ad Equitem Guiterium Lassum, vna ad Ludouicum Baptistam.
Magistri Ioannis Auilæ Epistolæ tres ad seruum Dei Ioannem de Deo. Quarum omnium originalia seruantur in Hospitali Madritensi Antonij Martin, alias Dominȩ nostrȩ de Amore Dei.
Vrbani Papȩ VIII Breue ad Isabellam Hispaniarum Reginam super negotio beatificationis anno 1624, 24 Augusti.

Hæc, & quæ sequuntur post decimum tertium, capitula, cum ad cognoscendam B. Ioannis vitam faciant pene nihil: & potius spectent ad historiam Ordinis, ab eodem inchoati, supersedimus istis Latine reddendis: tantum monemus curiosum lectorum Bullas Pontificias in fauorem Ordinis prædicti conditas apud Interpretem Italicum Latine legi ad calcem libri, itemque post interpretationem Latinam Vitæ per Franciscum a Castro conscriptæ Neoburgi impressam.

CAPVT I.
Natales Ioannis, & fauores diuini, antequam Granatam veniret, eidem facti.

CAP. I.

[1] Ioannes, cui postea cognomen de Deo mansit, natus in Lusitania est, anno Christianæ Ærȩ millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto, [Ioannis patria,] regni illius sceptra Ioanne secundo obtinente. Patriam habuit Montem-maiorem-nouum, quod vnum est ex quatuor municipiis illustrioribus regni, ter mille circiter focos numerans, & suffragij in curia ferendi iure gaudens; rerum ad victum necessariarum commodarumque copia abundans, atque in primis fructuum ex arboribus prouenientium, quorum rara pulchritudo, dulcedo, bonitas cognomen oppido fecit, vt, ad aliorum synonymorum discrimen, Regium appelletur. In huius oppidi vico, qui Viridis dicitur, ædes suas habebat Andreas Cuidad, maiori probitate quam opulentia ciuis, in eisque tori sociam, [& domus natalis:] paris honestatis fæminam, cuius proprium nomen obliuio sepeliuit, eo quod illius oppidi honesta consuetudo non soleat fæminas alio quam mariti sui nomine compellare: vtrique sanguis a Iudaicæ labis infectione purissimus: habitatio in tenui fortuna angusta satis: sed augustam reddidit Ioannis natiuitas, ipsamque venerabilem adeo fidelibus effecit, vt ad eam, velut sacræ peregrinationis terminum, adueniant multi, eminusq; conspectam adorent de genibus, itemque genuflexi eodem adrepant; ipsum terræ, quam pedibus puer calcauit, puluerem imponentes oculis, & memoranda sanitatum beneficia referentes. Quam domum licet permiserit Deus nocte quadam corruere a, non alio tamen id fine permisit, quam vt oppidi illius Rectoribus iniiceret cogitationem ecclesiæ ibidem extruendæ: quod maiori feruore inceptum est opus quam constantia continuatum; Deo fortassis sic ordinante, vt primum illud sit templum nomini Ioannis, proxime vt speramus beatificandi, consecrandum.

CAP. II.

[2] Et domi quidem quieta fuere omnia nascente Ioanne: [futura sanctitas signis presignata;] sed cælum natalibus eius decorandis dimisit Angelos, per quos inuisibili manu pulsarentur campanæ supra ecclesiam parochialem Dominæ nostræ, ab Episcopo cognominatæ, in qua baptismo ablutus est puer. Deinde eorumdē opera videri supra tectum paternæ domus fecit columnam igneam atque lucentem, ad quam intuendam accurrens vulgus, haud facile illius causam potuit cognoscere; nisi ex parentum virtute coniecturam faciens, dignos esse quibus filius nasceretur cælestibus prodigiis honorandus. Sunt etiā personæ fide dignæ, quæ memorant, futuram Ioannis excellentiam cuidam eremitæ, solitariam in Occa b monte vitam degenti, fuisse cælitus reuelatā eumdemque suam de eo prophetiā sanxisse duplici argumento; columnæ videlicet igneæ supra domum nascentis cōspiciendæ, & campanarum aliis quam humanis manibus in ecclesia pulsandarum. Octennem puerum a patria parentibusque Presbyter quidam abduxit in Castellam, [prima ætas:] atque Oropesæ reliquit apud Franciscum, cognomento Magioralem: quod iuuenis exercuerit officium Magistri pastorum in familia Ioannis Ferrus & Nauas, quæ est eo in oppido longe prȩcipua.

CAP. III.

[3] In huius obsequiis ita adoleuit seque probauit Ioannes pecorum curæ adhibitus, [deuotio erga B. Virginem,] vt Franciscus Carcerarij publici officium adeptus, filiarum vnam eidem obtulerit in vxorem: verum ab eiusmodi vinculo liberum eum seruauit Virgo beatissima, cui a prima pueritia perquam deuotus extitit: quotidie Rosarij, quod vocant, pensum in eius absoluens honorem, & vltra plures alias preces, vigesies quater Dominicam orationem cum Angelica salutatione recitans in memoriam annorum, quibus in hac vita superstes illa fuit post filij sui assumptionem in cælos. Quin & per pascua dulci in solitudine oberrantis pectus tenero quodam affectu diffluebat non raro, dum consideraret quam tristem Regina mater vitam duxisset, tot annis a dilectissimo filio absens. Ita pascendis intentus gregibus, suæque alendæ pietati, ad vigesimum secundum annum ætatis peruenit, statura procerus, barba niger, tota corporis compositione talis, quæ hominem pastoritio muneri sic ostenderet idoneum, [Miles factus ab equo excutitur,] vt castris militiæque multo tamen aptior videri posset. Itaque Ioanni, quem dixi Ferrus, cum dignitate Capitanei ad Fontarabiensem expeditionem abeunti, comes iuit Ioannes, militaria facturus stipendia. Quæ non tam lauta habuit, quam ingentia fuere pericula, in quibus vitam suam constitutam vidit; eosque beatissimæ Virginis expertus est fauores, vnde disceret illam a nemine frustra coli amarique.

CAP. IV

[4] Nam primo post grauem illum casum, quo alibi commemorato excussus ab equo ferocienti Ioannes, [a B Virgine sibi apparente iuuatur,] a mortis periculo in captiuitatis discrimen sese animaduertit venisse, cum suum in auxilium Virginem Beatissimam inuocasset: eam addidit precibus efficaciam, quæ ipsam cæli Reginam in terras deducere valuerunt, spectabili in specie Ioanni videndam; idque pastoritio sub habitu, sed ita formoso lucentique vultu, vt personam rusticana nobiliorem facile esset agnoscere. Illa tamen quæ esset dissimulans, & suam caritatem magis exhibens quam maiestatem, eidem facta vicinior, iussit, vt vires animosque resumeret, & ex ea, quam offerebat, aqua sitim leuaret. Hoc solatio erectus in spem bonam Ioannes, quænam esset ausus est interrogare. Cui Virgo Dei mater, Ego sum, inquit, cui tu te commendasti: vide quam inter tot pericula male securus incedas absque præsidio orationis. Itaque ab oculis eius disparuit.

[5] [& intelligit ob omissas preces id sibi accidisse,] His visis auditisque Ioannes, quamuis refocillatus ea, quam gustauerat, aqua, pene tamen iterum præ stupore extra vsum sensuum raptus est: verum admirationis affectu in gratitudinis exercitium commutato, millenas agere cœpit gratias supremæ Virgini, atque ex eius verbis edoctus hæc propterea euenisse sibi, quod eo die neglexisset preces, quas erat Virgini solitus mane persoluere: magna animi teneritudine multisque cum lacrymis ipso in loco cœpit easdem genu flexus decurrere; sic vt, ne absolutis quidem illis, diuelli, nisi ægre admodum, posset a loco, in quo tantus sibi fauor obtigerat; & felicia iudicaret pericula, quæ se huc deduxissent. Donec, vicini nimium hostis pervrgente ac vincente metu, in pedes erexit sese, quam optime potuit, iterque suum cœpit relegere, ne tum quidem deserente eum pientissima Matre: sed per vocem vnius e suo comitatu Angeli, liberi, vt sic loquar, commeatus facultatem concedente his verbis: Vade, Ioannes, hostium periculique securus.

CAP. V.

[6] Similem cæli fauorem expertus est, quando ab irato Duce, ægreque ne suspendi ipsum iuberet placato, [Castris pulsus,] eiectus e castris ad pedem arboris, Crucem inter ramos sustinentis, reclinauit corpus; ibidemque biduo perseuerauit, sensuum vsu si non ablato penitus, certe veluti consopito; omnemque cibi ac potus recordationem auferente consideratione mortis, iam altera vice proximæ. Dum enim suum consilium damnat, quo pecudum curam, in qua adoleuerat, militiæ periculis postposuerat, nec leue reputat Dei in se esse beneficium, quod castigatus inde recederet, emendaturus deinceps quæ deliquerat hactenus; humi lacrymans genua reclinauit, atque efflagitans a Deo delictorū indulgentiam, tamdiu huic institit orationi, donec viribus cum spiritu amissis deficeret prolabereturque in terram. [pane ac vino diuinitus oblato reficitur:] Deinde vero ad se reuersus tres circa se panes vinique vas reperit: neque tamen ausus suspicari ea sibi cælitus esse submissa, aliena autem veritus per nefas attingere, tandem manibus oculisque sublatis in cælum, orationem orsus est Dominicam recitare. Peruenerat ad ea verba, quibus dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: & subito vocem audiuit dicentem sibi: Imo, imo Ioannes, tibi hos panes submittit Deus, iisdem vt vescaris. Quid plene conuerso suisque addicto obsequiis facturum existimamus, qui prima tironis sui rudimenta tanta benignitate fouebat?

CAP. VIII

[7] Nec reticendum nobis periculum est, quod pari Dei misericordia euasit Ioannes, [exortam tempestatē] quando ex Africa redux nauim, qua vehebatur in naufragij periculo constitutam vidit, graui suborta tempestate, dum Gaditani freti angustias traiiciunt. Etenim Ioannes omnino existimans, interno consensu fouisse illam diabolicam tentationem, cuius depellendæ causa Hispaniam repetebat: vix dubitabat apud se ipse, quin suo peccato tam enormi puniendo illa a Deo esset immissa tempestas. Hac igitur perculsus imagine, neque sortes, vt Ionas Propheta, moratus, luctuosas erumpebat in voces: profitens sua crimina istud procreasse periculum; mittendum se in mare, salui esse si vellent. Quod toties tamque serio dictum est, vt consternatis metu mortis nautis vectoribusque facile persuaserit, verum esse quod diceret, nec aliud quam quod suggereret mali remedium superesse. Tum vero Ioannes breue, quo morabantur, spatium temporis, [oratione sedat.] quodque sibi vltimum fore rebatur, orationi impendens, salutationem orditur Angelicam recitare, maxima animi contentione, quam extremi discriminis præsens necessitas non parum intenderat. Non potuit autem orationem inchoatam tam celeriter supplex terminare, quin prius finem tempestas habuerit, senserintq; qui eius in mortem consentiebant, vnius Ioannis debere se precibus quod saluos atque incolumes se sperarent aduehendos ad portum exoptatum.

CAP. II.

[8] Librorum post hæc piarumque chartarum institor factus Ioannes, dum per Gaditanum discurrit territorium, merci suæ emptores, sibi Deum quærens, inuenit feliciter quem querebat. Nec mirum, cum etiam per Isaiam testetur Dominus, inuentum se ab iis, qui non quererent eum. [Iesum puerili specie apparentem,] [Is 63. 1.] Verum quem inuenerat non agnouit, quia puerili forma velauerat maiestatem, & quidem vestitu minime pretioso indutus ad mundi vanitatisque contemptum insinuandam: pedibus autem nudus, vt intelligeret Ioannes eum sibi modum tenendum deinceps. Commota ad hoc spectaculum ei sunt tenerrimæ viscera caritatis, quare detractos sibi calceos porrexit puero: qui cum tam grandes sibi negasset conuenire, eosque reddidisset, non quidem resumendos iterum, sed pauperibus aliis statura maioribus magisque indigis tribuendos; contristatus supra modum Ioannes est tenellos pedes iterum nudos intuitus, veritusque ne illos itineris asperitas læderet: &, Age, inquit, puelle benedicte ac Frater, si mei tibi calcei vsui esse nequeant, [baiulat ingenti cum labore.] hi ribi humeri seruiant, quos magis ȩquum est tuo grauari pondere, quē tanti emit Deus, quam vili ista librorum sarcina: simulque inclinat ceruicem puero ascensuro. Ascendit puer: sed qui iugum suum aliis esse suaue dicit efficitque, progredienti Ioanni factus est grauissima sarcina: credo vt illius humeri portandis pauperibus assuefierent, quos non tantum graues experturus esset, sed etiam ingratos.

[9] Ibat tamen vt poterat, quamuis sub onere pene fatiscens Ioannes, & multo diffluebat sudore, quem pueri illius dignissimi manibus collo ferentis innexis tanto facilius credo fuisse perquam amanter abstersum, quanto certior ad nos fama tulit, simile obsequium ei ab Angelorum Regina præstitum, dum febribus postremum æstuaret. Quidquid illius sit, Ioannes modico confecto viæ spatio ad fontem perueniens, oppido lassus cum esset, veniam postulauit a puero ad breuem aquæ haustum, [ab eoq; ad crucē Granatæ ferendam inuitatur.] leuandæ quam sudor excitarat siti. Dixit, & puerum submisso leniter collo deposuit iuxta quamdam arborem, seque ad fontem bibiturus contulit. Euntem reuocat puer: Ioannes ad vocem reflectit oculos, videtque in pueri manibus malum Punicum, granatum vulgo dicimus, quod patenti hiatu stantem in medio crucem habebat, & pariter ad eum verba perferuntur dicentis: Ioannes de Deo Granatæ erit crux tua: atque hoc dicto disparuere omnia. Obstupuit ad hæc Ioannes, nec modico temporis spatio velut attonitus constitit: vt autem in se rediit, manus continuo oculosque ad cælum tollere, arguere sese quod talem puerum ab iis, quos passim vidisset, nesciuisset distinguere; quodque ipse, omni diuino fauore indignus, tam singularibus beneuolentiæ signis præueniretur a Deo, penitus erubescere; intelligere denique diuinæ esse voluntatis, vt operam ipsius obsequiis Granatæ impenderet. Quare alacriter eodē festinauit, obsequij tenuitatem voluntatis obedientis promptitudine commendaturus.

[Annotata]

a [Occa mōs] Vide infra num. 126.

b Pyreneorum Montium pars transmontanos Astures a Castella veteri dirimens Vindium, seu Vinnium Ptolomæo ac Floro censet apud Ortelium in Thesauro Villanouanus. Nomen hodiernum retinet ab Auca, veteri ad eorumdem montium radices oppido; siue illud trans montes fuerit, vbi nunc Villa-Franca Biscaiæ, vt placet Nebrissensi, sine cis illos vbi nunc Burgos famosa ciuitas, quamOrtelius mauult credere Brauum Murbogorum (forte Marburgorum) Ptolomæi esse. distant autem prædicti montes Vallisoleto millibus passuum sexaginta.

CAPVT II.
Guadalupana peregrinatio.

CAP. X

CAP. XI, XII

CAP. XIV

[10] Et vero inuenit Granatæ promissam sibi crucem, vbi ad Magistri Auilæ prædicationem in alium plane hominem mutatus, [Guadalupam proficiscens,] suique abiiciendi summo incensus studio simulatæ dementiæ fidem fecit, pœnasque sane grauissimas tulit, tum a vulgo petulanti perfora plateasque, tum in regio Hospitali a degentium istic insancrum ministris. Inde peregrinationis causa ad Guadalupanam profectus ædem, eo in itinere incommoda sustinuit infinita, sed insignibus gratiæ diuinæ donis condita: atque imprimis Fuentoneiunæ, quo cum effuso in imbres cælo sub noctem aduenisset, nec inuenisset cui deuectum e silua lignorum fascem diuenderet, adeoque incœnatus noctem illam ducere cogeretur, in forum se contulit; & frigore simul fameque conflictatus, cum huic non posset, illi remedium quæsiuit e lignis in ignem compositis. [denso sub imbre ignē firuit siccus,]

[11] Cadebat, vt diximus, imber continuus, nec erat qui sub tectum inuitaret hospitem vilem contemptumque: sed prouidit miraculo Deus: ij enim qui circum habitabant, lucentis in foro ignis splendore exciti, cum nec flammam pluuiarum vehementia restingui cernerent, nec ipsum, qui ei assidebat, commadefieri; vt facilis non est humana superbia ad magnum aliquid de contempta mendicitate cogitandum, in suspicionem venerunt quasi magicis artibus vteretur is, in quo nullum argumentum poterant obseruare miraculi, in fauorem illius patrandi. Iniecerunt itaque in eum manus, & tamquam veneficum abduxerunt in custodiam. Ita scilicet sunt homines, locum in quo hospitaretur nullum inuenerant, carcerem, in quo affligeretur, [& magis suspectus abducitur in carcerē.] non fuit difficile inuenire. Hic millenis eum quæstionibus circumueniunt: sed cum ad omnes prudenter modesteque respondisset, nec aliam quam pauperis peregrini personam in eo possent deprehendere, liberum postridie dimiserunt, iusseruntque intra horam dimidiam ab vrbe excedere: cuius iniuriæ sensum mitigarunt obuli aliquot ac panes duo eleëmosynæ nomine ipsi traditi: quam ille, statim atque extra portas fuit, cum duobus sibi obuiam venientibus mendicis continuo voluit esse communem, tenui in re animo liberali vsus.

[12] [in via pecunias reiicit,] Non multis diebus post aliud in oppidulum consueto cum fasce lignorum ingressus, hominem, vt videbatur, cultum diuitemque obuium habuit: qui an venalia ligna haberet interrogans, bursam pecunia plenam pro iis obtulit. Suspectam Ioannes habuit liberalitatem istiusmodi, nec persuaderi potuit vt acceptaret; satis iam tum declarans, quam ex animo omnia huius mundi bona contemneret. Cumque nihilominus alter instaret, Tandem, inquit, Frater, haud equidem pecunia opus habeo: quod si omnino cupias eos, quos offers, nummos bonum in vsum a me expendi, cedo eos mihi; non vt in mea conuertam commoda; sed vt omnes insumam in stipendia Missarum, ad aram Virginis Guadalupanæ dicendarum, quo deuotus propero. Ast dȩmon minime solitus Dei Virginisque honorem tanti emere, [oblatas a demone.] & longe diuersa ab iis quæ Ioannes proposuerat spectans, audito Virginis nomine disparuit, multo cum clamore & eiulatu victum se confessus.

CAP. XV

[13] Restabat paucorum dierum iter vt ad destinatum perigrinationis suæ terminum Ioannes perueniret; quibus decursis, [B. Virginis ædem ingresso] tatim vt Marianæ ædis culmina in conspectu habuit, prouolutus in genua porro cœpit reptando procedere, donec ad ecclesiam perueniret: mille osculis terens beata illa limina, tot sanctorum hominum calcata gressibus, tot beneficiorum hominibus per Mariam impetratorum conscia. Ingressus autem primum adorauit Deum suum sub Venerabili Eucharistiæ Sacramento latentem: deinde ad magnæ Matris conuersus altare, antiphonam, Salue Regina, recitare aggreditur. Venerat ad hæc verba, Illos tuos misericordes oculos ad nos conuerte; [sacra imago reuelatur;] cum ecce reducitur velum, quo operiebatur imago, nemine manum admouente. Accurrit ad sonum motorum annulorum Sacrista, neminemque intuitus altari propiorem quam Ioannem, & nihil minus cogitans, quam quod ipsa beatissima virgo velum reduxisset, vt fidelis famuli sui oculis faciem suam videndam exhiberet; aliud non potuit suspicari quam ipsum non deuotum Virgini peregrinum esse, sed sacrilegum aliquem, qui ausu temerario reuelasset imaginem, religione simulata furti occasionem captans. Et erat habitus Ioannis istiusmodi, qui eum a tali suspicione non multum defenderet.

[14] Ergo ira zeloque indiscreto commotus in ipsum fertur, impudentem temerariumque appellans: [quod vlcisci volens sacrista] nec verbis contentus, pedem quoque sustulit percutiendo innocenti: sed illi, vt olim Ieroboamo extensa contra Prophetam manus, pes erectus exaruit: vnde causam pœnæ inflictæ agnoscens, continuo delicti veniam a Ioanne petiit, nec difficulter impetrauit ab eo, qui vltro concessurus fuisset non petitam; iussusque est, in expiationem inurbanitatis coram Deiparæ imagine commissæ, semel Salue Regina recitare. Paruit Sacrista, & pedi suo vitam ac sensum restitutum videns, ad conuentus sui Priorem adit; qui facile animaduertens aliquid hic vulgari mendicitate maius latere, [punitur, & mox sanatur.] benigne lauteque Ioannem habuit per dies viginti duos, cum eoque familiarius conuersatus, nouas quotidie causas habuit illius æstimandi honorandique. Et vero necesse est fateamur, tantæ prudentiæ ac discretionis virum, agnouisse in Ioanne raram aliquam supra hominum vulgus prærogatiuam, quando tanti se facere ostendit pauperculum seminudum, solumque in Dei oculis atque bonis interioribus opulentum.

[15] Quod ideo dictum velim; ne qui hæc aliaque huius generis lecturi, animaduertent in eo, quem Licentiatus Franciscus de Castro de Vita Ioannis composuit, [Cur similia præterierit primæ vitæ auctor.] libro fuisse prȩterita, de eorum dubitent veritate. Quamuis enim nonnullam harum rerum notitiam ad ipsum credibile sit peruenisse; non tamen tam certam eam claramque habere potuit, vt non prudentius fecerit eas silentio inuoluens. Nobis autem omnino nefas est easdem prȩterire, quas deinde tam multis inuenimus testimoniis roboratas, vt in huius solius historiæ certificationem nonaginta testes conuenerint, quorum nemo non certa fide ita se credere profiteretur, nixus constanti traditione, quod hos similesque casus spirituali suo Patri magistro Auilæ narrasset Ioānes, aliisque fratribus ac sociis suis ad communem ædificationem solatiumque multorum.

CAP. XVI

[16] Guadalupa reuertens transitum habuit Oropesa a, patria sua, vt sic dicam, altera, paucisque leucis dumtaxat ex itinere remota. [Oropesæ ad Hospitale diuertit:] Hic eum & agnouere multi, & amice humaniterque excepere (fuerat enim ex merito carus omnibus) nec satis potuerunt admirari, quod, quem non ita pridem militari cultu insignem conspexerant, nunc pedibus, tibiis & capite discoopertum, reliquo corpore vix tectum conspicerent, humeros mantica, manum scipione instructum: quēadmodum iurati testes confirmauere, qui etiamnum hodie Oropesæ superstites, istic cum eo egere, & quæ scripturi sumus fide digno testimonio asseruere. Et hi quidem illum apud se hospitem habere voluerunt: sed ipse, actis pro oblato hospitio gratiis, ad publicum Hospitale diuertit, inter pauperes longe futurus iucundius: quibus & suis ipse seruiebat manibus, & per vrbem circumiens eleëmosynas conquirebat: quarum etiam partem deriuabat in alios, quos ibi nouerat haud minus eiusmodi opis indigos esse, quam qui in Hospitali iacebant infirmi.

[17] [incurabilia infirmæ mulieris vlcera lābens,] Hos inter erat paupercula quædam, Anna de la Torre nomine, Ioannis de la Torre tonsoris soror: multo iam tempore ferens tibiam incurabili vlcere exesam horridamque, propterea quod nullum ei malo reperiret remedium, nec multa quæri indigentia sua pateretur. Sed efficacissimam medicinam ei destinauit Deus, quando ad eius domum Ioannem direxit, qui conspecto vulnere non tulit vrgentem interius caritatis affectum, quo iubebatur infirmæ curare salutem, quamuis nec medicinæ nec chirurgicæ peritus. Ergo nihil omnino moratus nauseam, quam fœda adeo plaga poterat ciere maximam, cœpit quotidie putrescentem carnem lingua lambere, exugens auidissime pus saniemque sanguineam, ex vlceribus copiose scaturiētem. Non credebat infirma eam caritatem aliquid ad suam posse salutem conferre; grande tamen ex ea sentiebat solatium, ideoque vt sic fieret permittebat, quāuis repugnante verecundia, cum ingente admiratione multorum, qui suis ipsi oculis tam heroicam caritatem vsurpabant, quibus & dicebat: Ignoramus, Fratres, quantæ sint vires caritatis: [sanam reddit.] non abhorruit Dei filius fœditatem culparum nostrarum, neque carnis humanæ miseriis eum piguit amiciri: & nos horrebimus putorem Fratrum nostrorum attingere? Hæc si canis, vt fieri assolet, vobis spectantibus faceret, nemini admirationem moueret, sed nec præmium mereretur a Deo. Itaque dico vobis non esse prætermittendam occasionem, quantumuis difficilem, caritatis exercendæ. Hæc, inquiens, persistebat in cœpto opere, donec Deo placuit perfectam sanitatem infirmæ concedere, & seruum suum ea molestia liberare.

[Annotatum]

a Non quia Granatam redeunti transeundus est Tagus inter Guadalupam & Oropesam medius (hoc enim est plane in contrariam ire partem) sed quia vicinitas locorum, haud multo amplius quam bidui itinere discretorum, ad hanc excursionem inuitare poterat.

CAPVT III.
Granatæ egentibus omnibus sese impendit, & Angelorum auxilio vtitur.

[18] Talibus experimentis probatus Ioannes Granatam aduenit; vbi triumphato, qui ingressum prohibebat, importuno pudore, dum post consueta pietatis exercitia ligna quotidie venalia defert in forum, accidit aliquando vt solito citius iis distractis in ecclesiam Domine nostræ de sacrario intraret, vbi est Crucifixi Iesu deuotissima imago, Virgine matre atque Ioanne Euangelista hinc inde adstantibus. [De manu B. Virginis spineam coronam accipit:] Coram hac prostratus in genua Ioannes, totam pene vesperam exegit in precibus, enixissime rogans diuinam maiestatem, vt sibi commonstraret viam per quam sequi & ipsi subseruire deberet. Videbatur sibi exauditus, testimonium interius præbente conscientia, propter incredibile gaudium, quo se perfusum sentiebat. Iamque surrexerat ab oratione, alacerque gradiebatur ad ecclesiæ portam eam, quæ ducit versus Archiepiscopale palatium; cum vidit (quemadmodum ipsemet reuelauit Fratribus Melchiori & Dominico, vtrique eximio Dei seruo, & singularis erga pauperes caritatis) ipsam Virginem Dominam nostram, sanctumque Ioannem Euangelistam ad se descendere ex altari, capitique suo spineam coronam imprimere. Quæ visio quamuis imaginaria fuerit, veri tamen doloris sensum eidem attulit; Virginemque audire visus dicentem: Per has spinas atque labores Ioannes, vult filius meus, grandia vt merita consequaris. Ipse respondit: Labores & spinæ, quæ a tua manu benedicta veniunt, rosæ mihi ac flores erunt.

[19] [Domum Hospitali instruendo conducit:] Non permutasset coronam hanc suam Ioannes cum diademate regio aut Pontificia tiara, sublataque ex oculis visione egressus ab ecclesia, breui mysterium sibi indicatum intellexit: etenim per plateam Lucenam transiens, domum programmate notatam conspexit, quod dicebat, eam esse pauperibus elocandam: eamque ingressus, continuo cogitare cœpit idoneam esse, in quam infirmos desertosque in plateis pauperes ipse colligeret collectosque iuuaret. Hanc scilicet coronam esse sibi recens impositam, hanc viam qua Deo seruire deberet. Quod cum tantopere ex animi sui sententia esset, nihil reputans an possibile esset quod mente conceperat, nec vnde lectos, supellectilem, medicinas ceteraque instruendo nosocomio curandisque ægris necessaria haberet; hoc vnum sibi habebat propositum, domum pauperibus excipiendis comparare, cetera Deo relinquere. Nec eum spes concepta fefellit: ex piorum hominum eleëmosynis, ac potissimum cuiusdam Regiæ Capellæ Sacellani trecentos duodecim regales eum in finem numerantis, conduxit domum, in eaque quadraginta sex lecticas erexit; pauperes illas sane, solaque iuncea storea, duobus stragulis, vno ceruicali, supra quod crux lignea eminebat, instructas; sed magnæ molitionis principium non contemnendum.

CAP. XIX

[20] Porro pauperibus suis diu noctisque eleëmosynas corrogantis vna vox erat: Bene facite vobis ipsis Fratres: [sibi ipsis benefacere docet eos, qui eleëmosynas dant pauperibus:] quod quam vere diceret notabili fuit euentu comprobatum. Inter plurimos, qui pios Ioannis conatus quotidianis subsidijs promouebant, vna fuit Domina Ioanna de Fusteros, mulier vidua, & raris suis virtutibus commerita hoc loco cum laude nominari: hæc die quadam, cum aliud nihil esset ad manum quod daret, salis pugillum Ioanni tradidit: habebat autem in Italia filium, eo sub auspicijs Caroli quinti Imperatoris traductum, qui desiderio matris patriæq; pariter & militiæ tædio inductus, reditum instituebat in Hispaniam. Cumque viatico deficiente cogeretur mendicato accipere vnde viueret, nulla sibi die sensit eleëmosynam defuisse, nisi quod earum vna solum salis pugillum acceperit. Domum vero reuersus, dum matri suos, vt fit, labores exhaustaque militiæ pericula enarrat, mentionem quoque salis intulit in itinere accepti: quo, velut indicio certo, mater in ceterarum veniens eleëmosynarum notitiam, quas suus filius per viam acceperat, interrogando cognouit fuisse filio restitutum in via quidquid Ioanni in vrbe dederat; beneque sibi, vt ille solebat dicere, facere eos, qui pauperibus eleëmosynam erogarent. Valuitque vulgata per populum rei gestȩ fama mouendis ciuium animis, atque imprimis Archiepiscopi Petri Guerreri, vt largissima manu suppeditaret, quidquid Ioannem posset ad prosequenda cœpta iuuare ac stimulare.

CAP. XX

[21] Eumdem in finem benignissimus Dominus, Angelos ei quoque suos adiunxit, [absentis ab Hospitali,] quemadmodum iuniori olim Tobiæ Raphaelem sociū. Deerat nocte quadam necessaria domesticis ministerijs aqua, quam cum puteus vicinus negaret, oportuit eam ex loco peti qui Bibarrambla a dicitur, per spatium non exiguum dissito: it tamen hydrijs duabus onustus; reuersus autem reperit accurata, quȩ ipse facere solebat omnia; mundatum scopis pauimentum, extructos lectos, lances ablutas. Interroganti autem infirmos quis ijs manum admouisset, vna omnes pariter voce responderunt, ipsummet, nec alium quemquam perfecisse omnia. At ille probe conscius sibi quam procul abfuisset, persistentibus in sua asseueratione egenis, dixit: Vere, Fratres, multum pauperes amat Deus, quando ad eorum ministeria etiam Angelos suos ablegat. Et hunc quidem, [ministeriū implet Angelus:] qui Ioannis personam assumpserat, credere vix possum a Raphaele Archangelo fuisse diuersum: hic siquidem aliquando Ioanni dixit, diuinitus missum se, vt ei in ministerio infirmorum auxilio esset. Fuit hic casus multorum deinde sermonibus in vrbe celebratus, pluresque commouit e ciuibus, vt Angelorum officia subituri, se ministros infirmis, Ioanni offerrent socios; e quibus aptissimos quosque delegit, habuitque vitæ suæ ac virtutum imitatores.

[22] Alia nocte contigit, vt Dei famulus ex vico, qui Zacatinus nominatur, [idem in aquas prolapsum iuuans,] egrediens, pauperem inueniret quiritantem, quod tam frigida nocte tamque copiosa in pluuia nullum reperiret angulum, quo se posset recipere. Commota sunt ad querelas illas tenerrima Ioannis viscera, pauperique appropians: Age, inquit, Frater, mecum veni ad Hospitale, commodius istic noctem, quam hic acturus. Satis cognoscebat Ioannem pauper, tunc tamen in faciem eius intendens, eam Angelico splendore micantem est admiratus; cumque negaret posse se pedibus suis incedere, Ioannes, quamuis eleëmosynis collectis onustus, ipsum nihilominus accepit in humeros, alacriterque prosecutus est viam, donec sub onere deficiens concidit in vico Gomeliorum. Audijt e vicinia quidam, atque ad fenestram accedens, [declarat se esse Raphaelem;] tum ipsum Ioannem acerbe semet increpantem miratus est, tum curiosius intendens oculos, vidit egregia forma virum, qui reponendo supra dorsum illius pauperi operam suā commodaret, arreptaque illius manu offerret se ducem, Frater Ioannes, inquiens, misit me tibi Deus, vt in opere pio succurram: vt autem intelligas, quam gratum Deo præstes obsequium, noueris mandatum mihi esse, vt quidquid pro eius amore facies in commentarios referam. Quidquid id est, respondit Ioannes, totum a Deo esse agnosco: verum, amabo te, frater, quis sis, & vnde significa. Archangelus, inquit, ille Raphael sum, tuæ tuorumque sociorum custodiæ diuinitus deputatus.

CAP. XXI

[23] [& alias panes, qui defecerant, adfert.] Diebus exinde nonnullis præteritis, cum solicitus Pater pauperibus suis cibos partiretur, panis defuit, qui cunctis sufficeret: moxque Raphael Archangelus adfuit, multis qui præsentes adstabant conspicuus, eodem quo Ioannes habitu canistrum panibus plenum adferens; ipsique cognoscenti se ab eodem adiutum post illum nocturnum lapsum, voce amica dixit: Frater, vnius nos Ordinis sumus (& vere nonnunquam vile sagum homines Angelis æquales contegit) accipe e cælesti penu panes istos, quibus facias satis pauperum tuorum necessitatibus: atque his dictis disparuit, plenum solatio Ioannem relinquens. Cuius caritas intra Hospitalis noui angustias recludi impatiens, inde in omnem sese diffundebat ciuitatem: omnibus quippe se debitorem cum Apostolo Paulo existimabat; tenerius tamen erga teneram afficiebatur ætatulam. Inaudierat infantulam quamdam demortuis parentibus orphanam esse & derelictam: accessit ad domum, suæque impositam manticæ extulit in viculum, [Orphanam infantem educandam locat Ioannes:] qui Gauia nuncupatur, non longe dissitum a ciuitate: vbi eam educandam collocauit, subministrans necessaria, & ternis quibusque diebus, quasi aliud nihil agendum incumberet, ad eam visitandam egrediens: cumque animaduerteret minorem quam vellet præscripsissetque illius isthic curam geri, alio eam transtulit, vbi melius curaretur: ac demum paterna solicitudine quinquaginta aureos conquisiuit, quos amico concredidit industria sua hanc sortem aucturo, donec excreuisset in dotem elocandæ puellæ sufficientem: quæ vbi adoleuit Francisco de Oliuarez nupta est, nomine Ginesa Pulida.

[24] [plures simul orphanos vestit:] Alias puerorum parentum auxilio destitutorum turba circumdatum se vidit, eorumque tactus misericordia viscerali, quos male vestitos opertosq; cernebat, etsi destitueretur pecunijs, non tamen destitutus est fiducia, quam eius caritas habebat in Deum collocatam: ducit omnes ad bonæ mulieris domum, in qua idoneæ ad hanc necessitatem merces prostabāt, vestesque singulis emit & induit, velut amantissima mater, in ijs repræsentans sibi infantulum Iesum in præsepio nudum. Nec vero inanis fuerat visio Priori Guadalupensi oblata, cum apud illum Ioannes orationi intentius vacaret: vidit enim Dominam nostram sanctissimam in manus eius deposuisse filiolum suum benedictum; ac deinde panniculos ei inuoluendo porrigere: quasi docere eum vellet, qua ratione nudos vestire infantes, & in singulis Christum Iesum deberet contemplari.

CAP. XXII

[25] Mortuis quoque, tamquam exercendæ in viuos caritatis spatium satis amplum non haberet, pari prospiciebat solicitudine. [mortuis sepulturam procurat.] Fuit cum per ciuitatem oberrans defuncti pauperis cadauer in platea offendit, cui terræ mandando linteum cum deesset, festinus ad diuitis cuiusdam ædes accurrit, rogans vt huic tam vrgenti succurreret necessitati: at ille (vt solent istiusmodi homines, accipere quam donare promptiores) negauit modo adesse sibi, quod in illos vsus posset erogare. Dissimulauit Ioannes repulsam acceptam, defunctumque in humeros suos attollens, ante ipsas diuitis fores collocauit funus, dicens: Tanta tua, frater, erga hunc mortuum obligatio est, quanta mea: maiorem autem cum habeas eius iuuandi facultatem, ea per Deum vtaris obsecro: sin minus eum hic relinquo. Quid ageret deprehensus hoc modo diues, cui nihil poterat accidere molestius, quam inuisæ sibi mortis imaginem ante domus suæ ianuam videre collocatam? Reuocat Ioannem, supplicatque eum, vt confestim inde auferret; arreptisque loculis tantum inde educit nummorum, quantum funebri amictui & sepulturæ reliquæ curandæ sufficeret.

[26] Paullo post alterum in platea reperit, nihil magnopere distantem a mortuo, [In persona pauperis,] quantum squallidi coloris indicio poterat iudicari: hunc pro more suo dorso impositum ad hospitale curandum transfert, supra lectum collocat propereque abluendis pedibus necessaria apparat, vti cunctis ad hospitale receptis facere consuerat: quos cum abluisset, seque ad eorum osculum humiliter inclinasset, obstupuit vehementer, in eorum altero plagam videns adeo lucidam atque splendentem, vt manifesto cognosceret Redemptoris nostri ea signa esse, ex confixione clauorum reliqua; tum oculos ad vultum eius attollens ipsum sibi dicentem audijt: [ipsi Christo pedes lauat.] Ioannes, mihi fit omne bonum, quod pauperes meo accipiunt nomine: ego manum tendo eleëmosynæ, quæ ipsis porrigitur, excipiendæ; ego ipsorum vestibus induor: ego, cui pedes abluis, quoties eos pauperi aut infirmo lauas. Hæc dixit & disparuit, stuporem in Ioannis animo de fauore tam singulari ingentem; in nosocomio autem tantum relinquens splendorem, vt exilientes stratis infirmi, Ad ignem, ad ignem, conclamarent: donec eos pacauit Ioannes, affirmans restinctum esse incendium; illud scilicet quo ardere crediderant hospitale: nam quo eius deinceps arsit animus ad omne commoditatis, imo deliciarum genus pauperibus conquirendum, tantum ab hac hora cepit incrementum, vt ipse suum desiderium non caperet.

[Annotatum]

a Bermudez cap. 6 hunc locum sic describit, vt ad vnum latus fontem habeat copiose salientem in amplissimam concham, supra quam sit leo coronatus, scutum tesserarium Vrbis inter vngues sustinens.

CAPVT IV.
Illustres conuersiones per Ioannem factæ.

CAP. XXIII

[27] Maior tamen in eo fuit animarum Christo lucrandarum sitis quam corporum iuuandorum: [Antonius Martin Petri Velasqui mortem meditans,] nec fructibus illa magnis caruit; quorum primitias fas sit dixisse Antonium Martin, tantum antea remotum a via salutis, quantum postmodum ad magistri virtutem accessit propius: cuius conuersio qualis fuerit, vt melius cognoscatur, ipsam priorem eius vitam paucis iuuat ob oculos ponere. Antonius Martin a ex oppido Mira Requenensis territorij oriundus, ætatis suæ anno vigesimo octauo Granatam aduenit, Petrum Velascum, qui Petri Peccatoris deinceps nomen vsurpauit; ad mortem persequens, vt fratris mortem vlcisceretur; neque quieuit prius quam in carcerem traxisset aduersarium: imo quieturus non credebatur, [lenonem agit;] nisi vidisset e patibulo suspensum. Interim dum lente iudices progrediuntur in caussa capitis, Antonius tractabat negotia a sua salute tam aliena quam quæ maxime, lenonem in lupanari agens, easq; illic personas alens, quarum turpi quæstu sibi prospiciebat de ornatu corporis, cuius erat supra modum honestatemque curiosus: vt scilicet vbi abundarat delictum, ibi deinceps abundaret & gratia, quando totus in Dei amorem translatus, visus est scopus esse puerulo Iesu, diuinioris flammæ iacula in ipsum euibranti.

[28] Quantumcumque tamen salutis suæ negligens degeret Martinus, in vnam Petri necem intentus, Ioanni tamen de Deo eleëmosynas dabat non illibenter, [liberalis in Ioannem,] quoties eum habebat obuium: adeo vt illum ipse inter amicos suos ac benefactores numeraret, quod ego vix dubito fuisse medium ei saluando diuinitus destinatum. Aderat ferendæ sententiæ tempus tantopere expetitum Martino: erant etiam qui vincto compatientes pacem curabant inter vtrumque componere; sed nullas Martinus preces admittebat ad aures, quamuis religiosas, quamuis auctoritate ac meritis subnixas preces: donec Ioannes, audito quod frustra a multis tractabatur negotio, post preces ad Deum fusas, fauore fretus Numinis, hominem adire statuit; eique in platea, quam vulgus a Colcha nominat, [ab eo vrgetur vt inimicitias ponat;] factus obuiā ad pedes sese abiecit, atque educto e manica, quem semper secum gestabat, Crucifixo, eum est in hunc modum allocutus: Ita ignoscat tibi hic Deus, frater Antoni, sicut ego te rogo, vt velis aduersario tuo parcere. Considera quantum aduersus hunc peccaris; vt obliuisci queas, quod est peccatum in te: considera Deū, quantumuis infinite misericordem, nulla tamen misericordia commouendum erga eos, qui noluerint proximi misereri. Si aduersarius tuus sanguinem fratris tui fudit: pro tuis meisque culpis idem hic Dominus suum profudit prior. Pluris tibi sit sanguis filij Dei oportet, indulgentiam postulans; quam sanguis fratris tui vindictam inclamans.

[29] [& tandem conuersus, ei adiungitur,] Non fuit post preces tam efficaces pluribus opus: emollita Martino est cordis sui durities, totusque in Ioannis veniens potestatem, in hæc verba respondit: Frater Ioannes de Deo, non solum ei, quem in hanc vsq; horam inimicum habui iuratum, ignosco: sed ipsi me amicum offero, tibi socium; orans atque obtestans, vt qui ei caussa fuisti ne amitteret vitam, mihi auxilio sis ne perdam animam. Ego ad carcerem ducam te, vt captiuo sua libertas detur: tu me ad tuū Hospitale deducito, vt tecum Deo & pauperibus seruiam. Si verba tua ad hoc me potuerunt adducere, poterunt exempla in eodem proposito me confirmare. Dictum factum: itur ad carcerem: firmatur concordia: reus educitur, qui gratum se volens Ioanni exhibere, [sicut & Petrus.] se quoque eidem socium offert: ita duobus cum comitibus redit ad Hospitale, qui solus exierat; eiusdemque formæ habitu, quo ipse vtebatur, vtrumque induens, secum per vicos ciuitatis eleëmosynas collecturus circumduxit, conuersionis tam inopinatæ gloriam Deo eiusque famulo haud mediocrem tribuentis.

CAP. XXIV

[30] Erat eadem in ciuitate eques nobilis & opulentus, cui Ferdinando Nuñez nomen, [Ferdinandus matrimonium cogitans,] ætate iuuenis (nec enim decimum nonum annum excesserat) haud tamen ijs implicatus vitijs, quibus hoc tempore iuuentus insuescit. Amore quidem nobilis pariter ac formosæ puellæ tenebatur, quam ei honestas morum, at non diuitiæ æquales fecerant: sed hunc affectum excusabat animus, præter honestas nuptias spectans nihil: quarum vt compos fieret, dictam a S. Mathia viam, in qua domum habebat dilecta, frequens obire in equo, nihilque prætermittere quod pudicum nobilemque amatorem deceret: has tamen inter vanitates, fouebat animo desiderium ingens, vt matrimonium istud ad Dei maius obsequium cederet. Ergo cum Ioannis de Deo nomen tota iam celebraretur Hispania; quantaque caritate pauperibus erogaret eleëmosynas, fama circumferente didicisset Ferdinandus; statuit in eum, quem dixi, finem larga quadam munificentia demereri sibi Deum per B. Ioannis manus, tam probas, vt audierat, eiusmodi pecuniarum dispensatrices: quod antequam faceret, visum est per semetipsum experiri virtutem hominis, non nisi fama eatenus cogniti.

[31] [& eleëmosynam pro successu facturus,] Itaque Ioannem quærit inuenitque per noctem circa portam, quæ a Tabulis nuncupatur, eleëmosynas corrogantem: vocat in partem, & sic alloquitur. Frater Ioannes, eques ego præcipui sanguinis vnus sum, huic ciuitati peregrinus, adeoque pressus necessitate quadam, vt nisi remedium ei inuenero in desperationem agendus videar: est autem ea, quam dixi, necessitas adeo secreta hactenus, vt reuelare eam velim nemini; adeoque grauis, vt paucioribus quam ducentis aureis curari nequeat. Quod si ex Dei amore, eaque quam debes proximo misericordia, eos mihi alicunde querendos suscipis, eximiæ caritatis opus patrabis: sin autem opere ipso iuuare nequeas, rogo vt tuis mihi opituleris orationibus, ne in desperationis, quod vereor, barathrum incidam. Non erat tam multis verbis nec ita compositis opus, vt moueretur animus ad misericordiæ opera propensissimus, cui magis vacabat attendere ad necessitatis sibi expositæ magnitudinem, quam ad pecuniæ requisitæ summam, quæ vt inueniretur tam facile poterat merito formidari: Ita me Deus sibi habeat, inquit, vt modo ea mihi pecunia deest: [Ioannis liberalitatem prius experitur;] non est tamen, quod propter hanc, aut aliam quamuis maiorem summam, quidquam agas a tua dignitate aut diuinæ Maiestatis legibus alienum, cras hora nona huc reuertere: interim operam quantumcumque possum dabo, vt necessariam tibi opem feram.

[32] Vix monarcha aliquis tam parum in eiusmodi eleëmosyna addicenda dubitasset, quam dubitauit Ioannes, cui non aliæ ad eam præstandam suppetebant diuitiæ, quam sua in Dei bonitatem fiducia. Ita vtrimque disceditur: adest postridie ad locum horamque condictam Ferdinandus, Ioannemq; ibidem præstolantem reperit; quem vtique magis vrserat sincera caritas, quam alterum simulata necessitas. Adit tamen, &, Ego ille, inquit, sum peregrinus nobilis, qui meam tibi hesterna nocte necessitatem exposui: adsum respōsum auditurus. Feliciter, reponit Ioannes, iam ego te hic præstolabar: gratias Deo agito, qui me reperire fecit, vnde tuæ possit indigentiæ succurri: en tibi totam illam in mantica summam: vide num aliquam in partem secedimus, vt eam tibi annumerem. Obstupuit ad eum sermonem Ferdinandus, [agnitamq; large remuneratus,] neque minus demiratus est diligentiam, qua studuerit opem eiusmodi ferre ei, quem omnino nusquam nouerat, quam raram illam de Deo fiduciam; qua non verebatur in vnum solum totum illud effundere, quod pluribus, quibus noctu diuque laborabat, poterat esse satis. Ergo hilariter amanterque complexus Ioannem: Nolo equidem, Frater, inquit, ducentos aureos tuos accipere, tu potius meos totidem cape: solum volui experiri quam tuto eos tuis committerem manibus. Eccum tibi illos hoc in marsupio, pro tuo arbitratu inter pauperes distribuendos, ea dumtaxat conditione, vt eleëmosynæ fiant ad intentum a me finem: de quo, dum imus pariter, reddere tibi rationem volo, vt negotium omne Deo commendes.

CAP. XXV

[33] Tum simul ad Hospitale cum Ioanne progrediens, caussam cogitati matrimonij eidem aperit, [mirabili visu dimouetur a sententia,] enixe rogans, Deum vt exoraret, quo ad eius gloriam & partis vtriusque salutem illius consummatio verteret. Ibat bona spe plenus Ferdinandus a Ioanne digressus, neque de suarum rerum successu dubitabat, pro quibus tam bonum haberet corā Deo patronum. Et sua illum minime spes fefellit: præstitit fidem Deus, vt amicis solet, teste Bernardo, dans id ipsum quod petitur, aut eo aliquid conducibilius. Dum enim quodam vespere obequitaret S. Mathiæ plateam dominæ suæ conspiciendus, antequam ecclesiæ appropinquaret, obriguit in vestigio equus, nec passum vltra valuit promouere, quamuis calcaribus acriter vrgeretur. Ergo inclinat se Ferdinandus, quid offendiculi equo obijceretur consideraturus; profundamque videt ante pedes voraginem, & quidem horrendam adeo, vt ad conspectum erigerentur comæ (infernalis putei os esse dixisses) & in hanc recidebat miser si porro tantillum processisset. Quare sublatis in cælum oculis illud quoque apertum sibi videre visus est, grato resplendens lumine, quod animo eius insinuans sese dedit manifesto cognoscere, illam sibi paratam ruinam esse, si matrimonio se cupito innodaret; cæli autem patere ianuam, si conuersa mente ab eo recederet.

[34] Mox domum reuersus Magistrum Auilam studiose quæsitum, velut viuum temporis illius oraculum, festinus adit; totius rei seriem pandit, [& sacerdotio initiatur.] exponitque decretum sibi esse fixumque prosequi intermissa studia, vt sacris Ordinibus initiatus totum se posset diuino seruitio mancipare: addens etiam hanc se tam singularem gratiam B. Ioannis precibus acceptā referre. Laudauit Auila consilium sanctum, vtque illud exequi non tardaret admonuit: sed currenti non erat calcaribus opus: absolutis studijs Sacerdos consecratus, quam a primo suæ conuersionis momento exempli optimi instituerat vitam, tanta virtutis laude perduxit ad finem, vt dignus visus sit, de quo in numero Sanctorum referendo aliquando agatur; extrema mortuus in paupertate, eamque eleëmosynis sustentans alienis, qui opulentam possessionem totam in eleëmosynas erogauerat.

[35] [Curiosus actionum Ioannis explorator,] Æque felicem successum, quamuis non æque laudandum exordium, ciuis cuiusdam Granatensis conuersio habuit, Simoni de Auila nomen erat: hic alia quam par erat de Ioanne imbutus opinione, omnes eius, vt sic loquar, obseruabat motus, cunctorum factorum dictorumq; illius curiosus magis quam malignus explorator. Ergo in domum viduæ ingressum secutus, cui tribusque paruis liberis alimenta a viro Dei portabantur, iungit se propius ad ædium fores: ibidemque in pariete, notata, quod minime rebatur, conspicit omnia vitæ anteactæ delicta; admonente eum Domino, [punitur,] ne qui tam multa domi suæ cognoscēda haberet, in aliena esset tam inutiliter diligens: flammeum etiam conspexit gladium suo imminere vertici & feralem ictum iam iamque minari. Cecidit ad hæc alienatus a sensibus miserabilis Simon, haud ita cito reuocandus ad se, nisi cadentem Ioannes audiens, procurrisset foras, elataque voce Iesum ingeminans, iacentisque pectus crucis signo identidem notans, spiritum fugientem reuocasset. At ille, vt circumspiciendi sui recepit facultatem, [& Ioānni socius additur.] ac præsens discrimen cum diuinæ gratiæ oblato fauore conferendi; eadem ipsa nocte recepit se ad Hospitale Ioannis, & ineptæ curiositatis suæ venia humiliter postulata, rogauit, vt liceret sibi inter illius adscribi socios; quod diuinæ vocationis æquus æstimator Ioannes libens indulsit, vixitque deinde Simon non vulgaris pœnitentiæ virtutisque exemplum tredecim annos integros inter obsequia pauperum, ac beato demum fine in Domino requieuit.

[Annotatum]

a Reliquam eius vitam & inimicitiarum caussam plenius exponit Gouea lib. 2 cap. 15.

CAPVT V.
Ignis & aqua Ioanni parcunt: eius orandi studium.

CAP. XXVIII.

[36] Atque hæc sufficient abunde Lectori, vt intelligat quam efficax Ioannis oratio fuerit pro hominibus ratione vtentibus fusa: nunc eiusdem aduersus mutorum elementorum rabiem, [Dum Regium hospitale,] potentiam consideremus. Regij quod Granatæ est Hospitalis Administrator, vir domo nobilis & ecclesiastica dignitate conspicuus, Auditoribus vrbis ac nobilitati primariæ publicum epulum præpararat; quod cum nullum nisi omnino vanum finem haberet, mirabitur nemo si multa inde nata incommoda viderit, Deo ad suam suique serui maiorem gloriam permittente. Inter alia, quæ ad ostentationem magis parabantur quam vsum, bucula fuit cuniculis, perdicibus, [ingenti ardet incendio,] omnique genere altilium farta; cui torrendæ cum foco esset luculentiori opus, extructus tam magnus est, vt ignem ipsa coquina cōciperet; qui inde ad alias officinas, partesque Hospitalis gliscens, late sparsit incendium, idque tam furiose celeriterque, vt nemo dubitaret quin funditus absumenda esset angusta illa machina, quæ debuerat fuisse monumentum perpetuum magnificæ Regum Catholicorum pietatis. Exciti mœsto campanarum sono ciues vndique accurrunt cum Correctore, Viginti-quatuor-viris, alijsque Iustitiæ regiæ administris: accurrit autem inter primos Ioannes.

[37] Oppleuerat spatiosum illum campum, in quo prædictum Hospitale extra muros ciuitatis assurgit, infinita hominum multitudo: sed nulli illa præsidio erat, dum nemo locum formidinis plenum audet ingredi; quamuis lignarij fabri eum in finem conuocati adessent: metuebant enim propter incendij magnitudinem, ne, quæ foris stantes afflabat flamma, omnino perureret introgressos. Ergo consultari cœptum est, expediretne deductis ex Alhambra tormentis æneis vti, ei parti diruendæ, quæ inter incensam partesque adhuc integras constituta, periculum erat ad illas delatura si arderet. [Ioannes pauperes subducit periculo:] Dum consulitur, & nemo audet in domum se intromittere, partim e fenestris, partim ex ijs vnde assurgere nequibant stratis, voces miserabiles infirmi dabant auxilium postulantes. Quare impatiens moræ, metusque omnis tali in articulo expers Ioannes, per ipsam, quæ maxime fumo impediebatur, portam intromittit sese, raptimque alias aperiens ianuas, per eas perque ipsas fenestras effert, extrahit, eijcit, educit infirmos, in ea, quæ periclitabatur, Nosocomij parte constitutos, tanta cum diligentia celeritateque sæpe duos iunctim trahens aut baiulans, vt omnibus stupori esset, ijsque maxime, qui norant quam extenuatum a ieiunijs vigilijsque corpus haberet.

[38] Hinc ad alias ægrorum transijt stationes, quos vbi extra periculum habuit, [dein dum flammas conatur restinguere,] tegetes, lectos, lecticas, atque vtensilia cetera eijcit per fenestras; curas laboresque suos prudenter dispensans, & præcipuæ necessitati primum occurrens. Denique arrepta bipenni tectum conscendit, incendia restincturus. Hunc articulum testes septuaginta iuramento firmarunt, hodie etiamnum inter viuos numerati, omnesque vnanimiter miraculum sentiunt interuenisse, quamuis in eius modo non omnes conueniant. Alij enim inquiūt, semper ad eius latus duos viros fuisse conspectos, qui quatuor hydrijs aquas circa eum spargentes, cohibebant incendia: cum autem solus Alphonsus Maldonatus socius iuerit ingredienti, ac breui in ea rerum confusione eius conspectum amiserit, inferunt Angelos duos fuisse, qui eum tuebantur. Alij testantur quod ipsum in aëre subuectum viderint, quæ nolim ventilare disputando.

CAP. XXIX

[39] Tantum affirmo, ex concordi totius ciuitatis virorumque in ea primorum testimonio, [eisdem inuoluitur;] quod dum vna ex parte Ioannes sopire conatur incendia, noua ex altero eruperint latere, quæ medium cinxerint, subduxerintque ex oculis per horæ plusquam dimidiæ spatium: vnde velut adustus deplorabatur ab omnibus. Verum cum eius vita habebatur vel maxime desperata, saluus & incolumis ex incendio prosilijt, ipsis etiam vestibus a flammis intactis. Ne tamen ignoraretur quid in eo ignis securus fuisset, [sed citra damnum.] nisi esset diuinitus impeditus, adusta supercilia, palpebræque eodem ardore afflatæ declarabant, quam prope ad eum ignis accessisset. Dici non potest quanto cum plausu exceptus Ioannes sit, quam suis ipsi vix oculis crederent, qui viuum attrectabant complectebanturque: nec minus mirati omnes sunt, quod eo incendio totū non asserit Hospitale; solisque B. Ioannis orationibus tribuebant effectum, quem credebant ordinem naturæ supergredi. Nēpe decreuerat Deus eo ipso in loco famulū suum gloriosum reddere coram omnibus, vbi infra humanam conditionem habitus contemptusque fuerat: & vbi olim voces audiebantur, Ad stultum, ad stultum, conclamantium puerorum: ibi nunc iubili audirentur magnatum, Sanctum, Sanctum Ioannem dicentium.

[40] [Fluitantia in amne ligna colligens,] Ab Hospitalis regij incendio ad furentem Singilis amnem transeamus. Ferebatur ille pluuijs tumidus multa cum strage ruinaque riparum, ripasque accolentium agricolarum damno; euertens sata, eradicans arbores, pontis instrati arcus obstruens, perque prætensas ponti loricas magno impetu transiliens. Cōuenerat magna ad spectaculum minime amœnum turba, quam vana eo curiositas traxerat: sed pauperum vtilitatem solam Ioannes spectabat eodem cum suis veniens; ligna videlicet, quȩ plurima voluebat torrens, in eorum vsum collecturus. Itaque in arenarium vadum, breuiori aqua per modum insulæ cinctum se intulit, quo medio alueo esset vicinior, prouoluendasq; per eumdem arbores commodius ad se traheret eo, quo instructus venerat, harpagone. Omnes præter ipsum percellebat periculum, quod ei videbant præsentissimum adesse (nec enim poterat exiguus ille arenarum cumulus aquarum violentiæ diu resistere, [seruatur diuinitus.] quin resolutus difflueret) monebantque, vt vitæ suæ consulens tam periculosam lignationem dimitteret. At ille hoc vnum respondebat, metum vt ponerent, vitam suam a Deo pauperibusq; seruandam. Vere id dictum fuisse probauit euentus: postquam enim eam lignorum copiam collegisset, quæ ducentis iumentis onerandis sufficeret, genuum tenus immersus aquis, tandem arenariam illam deseruit stationem; moxque vt firmum fixit in continente pedem, visa est insula auferri fluctibus funditusque dissipari: quod citius indubie factum foret, nisi reueritæ fuissent aquæ Dei famulum, cui contrarium ignis elementum pepercerat.

CAPVT XXXII.

[41] Tantarum, quibus Ioannes excellebat, virtutum altrix, vt sic dicam, fuit ea, quæ in orandi consistit studio: nouerat enim opus esse ei, [Orandi studio,] qui homines debeat tolerare, vt multum agat verseturque cum Deo. Ergo totam sæpe noctem colloquijs cum eo miscendis traducebat, auditus affirmare nonnumquam, vnicam somno suo horam sufficere: cuius veritatis testes virtutis nobilitatisque præcipuæ habeo filias Dominæ Eleonoræ de Gueuara, quam Ioannes Sororis legitimæ titulo consuerat honorare. Hæc a principio conuersionis eius magna erga eum animi propensione ferebatur, frequentesque ei largiebatur eleëmosynas, [totas noctes impendens precibus,] domi etiam suæ excipiens alterius hospitij proprij aliquamdiu egenum: postquam vero fixam cœpit habere domum, impetrabat non raro, etiam tum, ad sese vt diuerteret. Apud hanc quoties cœnasset Ioannes, recipiebat ad oratorium domesticum sese, & positis humi genibus totam pene noctem in oratione transigebat, obseruantibus eum per rimas prædictæ matronæ filiabus, earumque famulis alijsque domesticis: quæ gemitus etiam suspiriaque nulla non hora exaudiebant, ex imo ducta pectore præ feruidæ orationis instantia, qua Deo publicas Ecclesiæ suasque priuatim ærumnas commendabat.

[42] Simile testimonium habemus ex domo cuiusdam eidem beato viro deuoti, [qua industria soporem excuteret.] cuius nomen testes non exprimunt, solum aiunt fuisse auum Licentiati Lucæ, qui hodie noscitur probe honesteque viuere, & tamquam domesticus testis, quæ sequuntur affirmat. Videlicet, quod cum Ioanni auus suus cubiculum domi suæ concessisset, auditus per domum fuerit nolarum sonus. Id aliquoties obseruatum mouit aliquos, vt, vnde hic sonus procederet exploraturi, omnes totius domus perlustrarent partes: ad Ioannis autem cubiculum venientes, & per foramen aliquod speculati, quid rerum ageret; viderunt lucernam eum ardentem habere, multaq; cum quiete genuflexum orare: moram vero ibidem trahentes aliquam, vt viderent finem, assurrexisse ipsum conspiciunt & tibijs suis alligare nolas, cum quibus saltus aliquot per cubiculum efformans, dicebat sibi: Minime conuenit eum dormire, cui opus est seruire Deo. Quod ipsi remedium contra somnum esse satis certo sibi persuadere poterant; quia post aliquot itus reditusque per cubiculum, denuo se ad orationem componebat, eo quo supra diximus feruore continuandam. Vnde ex ijs, qui ipsum sic orantem attentius sunt speculati, affirmant nonnulli vidisse se radium igneum, ab eius ore ad cælum pertingere; indicio sane luculento, quam acceptæ apud Deum essent orationes illius.

CAPVT VI.
Infestationes diabolicæ, zelus honoris Dei, vestium vilitas.

CAPVT XXXIII.

[43] Rvmpebatur igitur inuidia dæmon, auditus aliquando publice confiteri, [Orantem turbare nititur dæmon,] rusticum istum fungum multum sibi creare molestiæ. Ergo orationem eius si nequiret omnino impedire, interturbare saltem quacumque industria nitebatur: nam (vt memoratos alibi casus prætermittam) fuit cum orante in ecclesia Ioanne, in forma noctuæ visus est dæmon oleum, quo lampas ardebat, exugere: quem complosis identidem manibus cum abegisset Ioannes, post aliquod spatium temporis auolante vidit, dicentemq; audijt: Satis habeo quia te ab oratione diuerti. At parum lucratus fueris, retulit Ioannes: in promptu enim est resarcire temporis a te surrepti dispendium: duplum eius solitæ orationi adijciendo, quam tantopere tibi molestam esse video. Alias manifesta vtens violentia dæmon, diris eum mulctabat verberibus; & semel quidem tam crudeliter id fecit, vt sub ijs sese expiraturū fuisse crederet, nisi virgo Deipara in auxilium vocata adfuisset: [etiam verberibus sæuiens:] qua opitulante, quid mirum si frequentes de hoste reportaret victorias, ipsumque aduersarium suum contemneret. Ita certe tecto eum insedisse quandoque cognoscens: Descende, inquiebat, descende: eccum me paratum certamini: exequere in me quidquid a Domino meo & Redemptore Iesu Christo permissum tibi est: cum enim hoc corpus male tractaueris, auxilium mihi tuleris ad vindictam de hoste meo capitali sumendam.

[44] Neque domi tantum, sed foris quoque importunus Ioanni dæmonerat. Nocte quadam eiectum in platea pauperem reperiens, nihil insolitam formam obstupuit, quæ brachijs cruribusque vltra humani corporis rationem teres & longa, [alias pauperem simulans] monstrum faciebat; maxime cum depile caput rubedo insolens coloraret. Sed nihil Ioanni poterat horribile videri, quod personam pauperis induisset: ergo eum interrogat, velitne secum ad Hospitale pergere: Volo, inquit, modo sit qui velit in humeros tollere, nam pedibus nequeo ambulare, vt vides. Nulla erat in Ioanne mora, imponit dorso, leue alias pro Christo, onus: sed paucos cum eo passus confecerat, quando nullum amplius promouere potuit; hæsitque in vestigio, erumpente vndique sudore diffluens, & Saluet me, inquit voce elata, dulce Iesu nomen. Non tulit nominis auditi virtutem, qui tam grauis Ioanni incumbebat simulatus egenus, horribilique cum stridore discessit. Crediderim autem pauperis ideo formam placuisse inimico, vt ab eiusmodi sarcinis in humeros suscipiendis eum absterreret: irrito profecto consilio; neque enim veri pauperes amantem Ioannem poterant fatigare.

CAPVT XXXIV.

[45] Ad ea, quæ alibi dicta sunt de singulari eius in victu vestituque austeritate, hæc addas licet: quod nudis passim ingrediens pedibus tantum frigus subinde pateretur, [Summa in vestitu victuq; austeritas.] vt filiæ Dominæ Eleonoræ de Gueuara affirment, quod hyemali tempore ad matris suæ domum, vt solebat, veniens, allatas calefaciendis pedibus prunas eorumdem impressione extingueret identidem: tamquam si eos omnino congelatos attulisset. Alienæ autem domi inuitatus ad mensam, nolebat eidem assidere; sed reclinis in genua colligebat eorum, quæ sibi dabantur, meliora quæque, dicens: Hæc mihi iucundius sapient, si ea pauperes mei comederint: itaque in manticam condebat omnia. Quod si vim ei facerent, dicentes, vt comederet ipse, non defuturum, quod pauperibus ferret; gustabat ipse modicum aliquid, cui eductos e pera cineres pro sale aut pipere inspargebat, metuens ne extraordinariæ illæ deliciæ causa sibi essent damnationis æternæ.

CAPVT XXXV.

[46] Ingentem illius erga Deum ac proximum caritatem omnes vitæ actiones loquuntur. Nondum illa zelo feruens licet, tantum nacta erat auctoritatis, [Ioannis ad impedienda peccata zelus.] vt posset in publica lupanaria se ingerere meretricibus inde educendis: ergo ad a Bibataubinam arcem, quæ Granatæ iuncta est propudiosæ illi nequitiarum turpissimarum officinæ, continebat sese, atque ad introeuntium sese abijciebat genua, iunctis suppliciter manibus deprecans pro Dei amore, vt cogitato abstinerent facinore, Deumque ne suam in perniciem irritarent. Et erant qui noui spiritus admirati feruorem, & verborum moti efficacia retro ferebant pedem, ipsumque ob impeditam Dei offensam, letissimum relinquerent: alij explodebant eum, & verbis verberibusque mulctatum dimittebant, prout sequenti fiet exemplo manifestum.

[47] [A nobili, admonitionis impatienti,] Iuuenis quidam eques (Ioannem de la Torre nominatum testes dicunt) cum mulieribus nonnullis miscebat colloquia, licentius multo quam vt eas pudicas esse cogitare quis posset: nec poterat dissimulare Ioannes, quin eas agnosceret, quales erant: zelo itaque diuino incensus, nefas esse dixit eiusmodi in publico præbere scādalum. Cui nobilis iuuenili elatus insolentia, In malam abiret crucem, inquit, neque ijs quæ nesciret diiudicandis se ingereret. At reponit Ioannes: Cur ea me nescire iubes, quæ hisce oculis ipse intueor? Vide vt emendatus hinc abeas, Deumque metuas, a cuius vindicta nulla tibi hora secura datur. Excanduit adolescens opulentus & potens, [colaphum refert,] & ex Viginti-quatuor-viris vnus, solusque interim a mulieribus non omnino impudentibus derelictus; & vehementem Ioanni impegit alapam: qui statim sese in genua abijciens, alteram sibi pluresque vt daret postulauit, tantum vt ne offenderet Deum. Erras Ioannes non eam tibi Ioannes de la Torre infliget: sed ne genarum vna inuideat alteri, ante illius ianuam secunda tibi alapa obueniet, quando idem hic eques, quem nunc confusum pœnitenten que vides ad pedes tuos, [insigni cum exemplo.] & pro commissi venia deprecantem, auxilio tibi veniet, iniuriam ab alio Equite similem patienti b. Transibat dum hæc agerentur eadem forte via Domina Maria Ossoria, vxor Garciæ de Pisa, ciuitatis Granatensis Viginti-quatuor-viri: quæ videns confluentem turbam, & Ioannem de la Torre genuflexum ad beati Ioannis pedes, bonæ plena ædificationis recessit, & ingenuam nobilis ipsius indolem demirata, ipsi Ioanni fuit exinde tam deuota, vt commerita sit infirmum excipere, videre morientem, in sacello proprio sepelire defunctum, & ineffabilium gratiarum, quas domi eius seruo suo Dominus liberalis contulit, verax & fidelis testis existere.

[48] Ceterum Ioannis caritas erga omnes magna seipsa maior videbatur, quoties in egenos incidisset. [Oblatas sibi vestes,] Erant multæ matronæ nobiles, quæ nimia illa asperitate, qua corpus suum diuexabat, commotæ, neque ferendum putantes, quod laneum saccum dumtaxat super carnes gestaret, subuculas lineas ipsi dabant, cogebantque eas domi suæ induere: verum ipse non diutius eas gestabat, quam nulli adessent pauperes, quibus traderet sibi detractas. Certabant igitur piæ matronæ, vt ne nudus; Ioannes, vt quammaxime nudus semper viueret. Nec solo ipse se spoliabat indusio, sed ipsas sæpe vestes commutabat cum egenorum pannis, quoties suas esse meliores, ipsisque magis conuenturas putabat. Aliquando in domum quarumdam nobilium fæminarum more suo ingressus; quarum erat erga ipsum præcipua caritas, nomina autem vnius quidem matris Domini Bernardini de Cardenas qui nauali in pugna c occubuit, Domina d Mencia Carillo; alterius vero vxoris Domini Ioannis de Mendoça in Herraturæ portu e defuncti, [cum pauperiorum pannis cōmutat;] Domina Ioanna de Cardenas: quȩ ipsum amiculo perquam tenui & ad nauseam vili indutum vt videre, quæsierunt ex eo vbinam vestem istam reperisset: & ille candida simplicitate respondens: Pauper quidam, inquit, eam mihi pro alia quam gestabam donauit: modico sane emolumento suo, quippe quæ vix quidquam ea quam accepi præstaret.

[49] [idē Arundæ faciens] Alias per Granatense regnum eleëmosynarum caussa egressus frigidissimo tempore, sub ipsum f Arundensis ciuitatis ingressum obuium habuit militem, collobio femoralibusque attritis lacerisque tenuiter vestitum; eique compatiens, dicta acceptaque salute, quæsiuit, velletne vestes commutare cum penula, quam videret, melius ipsum a frigore defensura. Propius erat vt de vlciscenda iniuria quam referendis gratiis miles cogitaret, ita insulsus sermo videbatur ignaro eiusmodi caritatem posse in mundo reperiri: videns tamen instare Ioannem, vt commutationi propositæ annueret, consensit tandem, & cannabinas eius braccas laneamque vestem accipiens, suum illi collobium ac femoralia tradidit; quibus indutus recta ad ecclesiam Ioannes se contulit, eo tempore, quo inde ad infirmum aliquem efferendum erat Venerabile Sacramentum. Agnouit eum, [agnitusq; honorem fugit.] qui faces distribuebat, minister, eumque compellans, Accipe, inquit, hanc facem Ioannes: & accepit ille quidem, Dominumque sub Eucharisticis speciebus latentem, deuote est comitatus: verum vbi rediit, continuo discessit e ciuitate, in qua iam agnitum se videbat: metuebāt enim ne quemadmodum, male vestito licet, facis portandæ fuerat honor delatus; ita Hospiti sibi alia deferrentur obseruantiæ argumenta, quæ omni studio fugienda, velut omnino indebita, arbitrabatur.

[Annotata]

a [Arces Granatenses.] Arx Atobin vocatur in tabulis Theatri Vrbium: sed quemadmodum portæ nomen pro spatiosa area portæ vicina accipitur inBibarramble: ita & hic pro vicina arce in colliculo sita e regione Alhambræ: porta autem quam diximus inter viginti numeratur octaua apud Bermudez, nomenq; a damnatis traxit: siue quod mortis rei istac educerentur ad supplicium, siue quod in ea arce vel porta iudicia capitalia exercerentur

b Vide hanc historiam Vitæ primæ num. 49 eamdem Gouea narrat cap. 36. quod non est visum denuo transcribere.

c An celebri illa ad Echinadas? qua anno 1571 formidabilis toto Christiano orbi Turcarum classis a Pontificiis, Hispanis, Venetisq; fœderatis fusa, fugataque depressa aut capta est Duce Ioanne Austriaco Pij V & Philippi II auspiciis.

d Abbreuiatum credo pro Clementia: ita alias Polonia pro Apollonia, Leonora pro Eleonora, Manuel pro Emmanuel.

e Fortassis in ea expeditione, qua Africa, munitissima Tunetani regni ad Syrtem minorem vrbs, acerrime oppugnata defensaq;, tandem in Cæsareanorum potestatem venit anno 1550, Draguto Pirata nequidquam omnia ad succurrendum mouente.

f Vulgo Ronda extrema regni Granatensis, ad fretum Gaditanum procurrentis, ciuitas, centum circiter & sexaginta millibus passuum Granata distans; Arundæ nomine etiam Plinio nota.

CAPVT VII.
Iniuriarum patientia & ingens fiducia in Deum.

C. XXXVI

[50] Patientia quam in perferendis exercebat iniuriis eo est æstimanda magis, [Colapho cæsus] quo sæpe viliores erant ij, per quos inferebantur. Ingredientem in atrium quarumdam ædium, quas Antonius Zauan Eques prænobilis habitabat, sequebatur ingens pauperum comitatus eleëmosynam postulantium, quos inter scurra quidam tanto importunior ceteris quanto magis indignus: Ioannes tamen nemini quidquam negare solitus, huic quoque regalem dedit. At is eleëmosynæ tenuitate offensus, dixit ad ceteros. Videte quam reuerenter Granatensis ciuitas impostorem hunc habeat: mehercule non eum nouerunt vt ego, qui hypocritam esse scio, quamuis magnus esse videatur Sanctus: si nossent, omnes illum ea, qua dignus est, mecum ratione tractarent: simulque elata manu colaphum innocenti inflixit, maiorem eleëmosynam accepturus a percusso, solito beneficiis compensare iniurias, nisi fuga se proripuisset: etenim ab aliis pauperibus reprehensus nebulo, & Equitis prædicti famulos videns accurrere, [prohibet vlcisci volentes.] celeriter declinauit e loco. Et hi quidem Ioanni compatientes indignabantur impune sacrilegium cessisse nefario; ipse autem vultu hilaris omnino, vetuit ne reum insequerentur, castigaturi; cui ipse gratias debere se dictitabat, & reapse referebat Deum pro malefico deprecatus. Viderat hæc Antonius omnia, confestimque in atrium suum descendens, amplexu tenero strinxit Ioannem, suumque iussit cubiculum ascendere, conuiuam eo die habiturus ad mensam, eoque honore deleturus iniuriam domi suæ sancto viro illatam.

C. XXXVII

[51] Accidit etiam vt ad Hospitale Ioannis veniret quidam, in sociorum numerum cooptari desiderans; [Item lapide petitus] quod Dei famulus interiori lumine illustratus nenequaquam credidit indulgendum homini, diuino spiritu minime ad habitum postulandum inducto. Irritatus repulsæ (vt sibi videbatur) indignitate egregius vitæ sanctioris candidatus, non solum multas Ioanni contumelias dixit; sed præsentium interuentu abactus longius, lapidem eminus iaculatus ei in faciem est. Iniecturi in eum manus erant, quos facti atrocitas concitarat: at ipse prohibuit, eumque excusauit dicens: mirum non esse, si repulsam passus hunc excessum commiserit: se quidem ei libenter ignoscere, æquumque arbitrari vt culpam vnicam remittat alteri, cui plurimæ sunt remittendæ a Deo. Ita insolenti illi sua mansit impunita temeritas.

[52] Non tamen aut saxeus erat aut æneus Ioannes, vt iniuriarum nullo moueretur sensu, idque satis in Albayzino a Maurica fœce septus declarauit: [Christianā patientiam Christi miraculum esse docet.] vbi cum multa in eum iactarentur probra, scelestior vnus & petulantior: Age, inquit, quæ tuus Christus vnquam miracula patrauit? Non minimum, retulit singulari cum modestia humilis Christi famulus; non minimum eius miraculum est, cohiberi me, ne quid modo tot modis irritatus faciam nomine Christiano indignum, solo legis ipsius respectu.

[53] [Furi deprehenso pœnam remittit:] Iumentum Hospitali domui perquam necessarium furto abegerat scelestus aliquis, in eoque tota vectus nocte, ad ipsas Hospitalis portas summo mane se reperit, neque recedere valuit, quantumuis conniteretur. Egressi foras Fratres asellum agnoscunt suum, & patens furtum coram Ioanne fatebatur auctor, successum rei palam enarrans. Risui erat omnibus affixus iumento nouus eques, gestiebantque eum, vt commeritus erat, in ipso videre flagellatum: verum permittere Ioannes noluit, vt manus ei afferret quisquam, aut publicæ iustitiæ ministris traderet: satis habens eum benigne monere, ne tale delictum tentaret alias, in manus fortasse haud æque clementes prolapsurus: itaque liberum abire permisit, lauta etiam eleëmosyna donatum, qualem præstaret petitam accipere, quam sublatam auferre.

CAP. XXXVIII

[54] Magnam Ioannis in Deum fiduciam declarabat ingens promptitudo ad subleuandas, quæ primum se offerebant, necessitates, nullo earum respectu, [collectam Hospitali stipem ipsa hora prandij] quas domi suæ curandas habebat. Duodecima diei hora aliquando transierat, quando redeuntem ad suum Hospitale, cum quæsita pauperibus panum obsoniorumque alimonia, &, quia prandij distribuendi hora vrgebat festinantem, egressi ex caupona, qua transibat, mercenarij circumstetere dicentes: Pater pauperum, quorum nos primi sumus, quia diurna consuetos mercede viuere tempestas hæc (& erat tum sæua valde) prohibet laborare: [totam in obuios distribuit:] ecce nos fame afflictos in præsens, magisque deinceps affligendos ni tua nobis succurrat pietas. Minime surdas ad aures fundebantur preces; quin, tamquam si domi nullos habuisset pauperes, quibus illa essent alimenta necessaria, depositam ex humeris manticam totam in eos dispartiit, nec sufficere ratus indigentiæ tam magnæ, duodecim (quos solos in loculis habebat) regales addidit; ipsum suum cor daturus prius quam miseros absque solatio dimitteret.

[55] Huic tantæ in Deum fiduciæ ne diuina liberalitas aliquando deesset, non debebat timeri: ipsius enim Dei honor agebatur, ne se ab homine vinci sineret, cuius eo vsque processit spes, [panes necessarios miraculo accipit.] vt Hospitalis granarium videretur in Dei prouidentia collocatum. Ingens annonæ caritas Granatam vrgebat, eoque crescebat indies pauperum multitudo, subsidia vitæ a Ioāne flagitantium: qui omnibus solitus quod peterent elargiri, aliquando sub horam prandij Hospitale habuit panibus destitutum: itaque tamquam eos in foro empturus egreditur per plateas a S. Hieronymo nuncupatas, elata proclamans voce, panem eo die deesse pauperibus. Non multos eiusmodi clamores dederat, cum ante se conspicit insidentem equo virum, querentemque, an panem pauperibus posceret. Haud aliud, inquit Ioannes. Tum eques: Accipe igitur quantos habes necessarios, ipsosque ei numero sufficienti tradens, disparuit. Ioannes vero subsiliens gaudio, ad Hospitale reuertit: sed qui rei gestæ testes fuerunt, non potuerunt in animum inducere vt crederent hominem eum fuisse, non Angelum, qui tam copiosum, tam bonum panem, tali in articulo, tam opportune attulisset.

[56] [Hospitali erga se familiæ paratum prandium] Miraculo imputatus est casus, qui in domo Domini Michaëlis Auis Vanegas successit, in quam ipse Ioannes consueuerat se recipere antequam Hospitale instruxisset: cumque iam tum eum multi pauperes sequerentur, nec haberet pluuio illo tempore quod eis daret, quibus tamen refectionem eo die deesse minime ferendum existimabat; in Equitis prædicti culinam ingressus est, si quod ibi forte præsenti pauperum indigentiæ inueniret remedium. Reperit opimum sane & lautum admodum: coquus enim in aliud digressus conclaue focum lebetibus cinctum assandasque in verubus carnes reliquerat, nullo custode addito. [inter egenos partitur,] Tantum apparatum Dei seruus intuitus, interim dum pauperes sui stabant ad fores vacui, quam multos lebetes & vericula potuit, in suum auexit conclaue, atque inter pauperes distribuit, vacua deinde vasa in culinam referens. Sensit pium furtum coquus, nec alium habens quem accusaret, vociferario plenis buccis cœpit; Sanctulum illū abstulisse prandium, nec iam esse quod domino domesticisque apponeretur. Accurrit ad istos clamores Michaël, [miro modo placat indignantem herum.] & Dei famulum vna cum suis pauperibus domo expelli imperat: sed ecce illo ipso puncto temporis, quo iustam, vt videbatur, iram in Ioannem exonerat pater-familias, ingrediuntur qui lautissimam sportulam caponum, altilium variarumque cupediarum eidem offerant, nescio vnde submissam: quod adeo opportunum munus Equitis illius vertit animum, vt cognosceret admirabundus Dei opus hoc esse, qui nollet famulo suo ex liberalitate istiusmodi molestiam periculumue creari; ideoque maiori deinceps in veneratione sanctum virum habuit, & ipse & ciuitas vniuersa, per quam rei fama breui diuulgata fuit.

[Annotatum]

a [Albaizinū] Est hæc Granatensis vrbis pars altera, Mauris incolis relicta a Regibus Catholicis, Colonia Maurorum Baëza expulsorum anno1227, qui ei ab antiqua patria hoc nomen fecere, inquit Bermudez, multis illam describens lib. 1. cap. 12.

CAPVT VIII.
Ingens & clara de Ioanne humillimo opinio magnatum & vulgi: cognitio arcanorum.

C. XXXIX

[57] Tantæ cum essent Ioannis virtutes tam illustria opera, mirum est, quam de se ipse demisse, quā contemptim sentiret: [Animi eius dimissio] ideoque ab iis prærogatiuis auertens oculos, quibus erat a Deo locupletatus, adeo studiose semper curauit vilis, simplex atque ignarus videri, quantum laborant alij vt eximij, probi & sapientes habeantur. Ipse Dominus cognomen ei de Deo fecerat, & se Ioannes Peccatorem compellabat; qua deinde appellatione multi ex eius filiis vsi sunt, [diuinitus honorata,] patrem vilitate nominis & virtutum excellentia æmulati. Verum dum suam gloriam Dei seruus non quærit, erat qui ei illustrandæ intenderet, & dementiæ, quam apud vulgus hominum sectabatur, opinionem, in veram sapientiæ & sanctitatis famam apud nobiles æque ac ignobiles commutabat. Testes mihi sunt Regij Hospitalis flammæ, quas inter nulla crebrior quam Sancti, Sancti appellatio audiebatur. Testis ciuitas Salmanticensis, ad eius velut eximij Sancti conspectum per publica fora plateasque effusa. Monte-maiori natalis illius domus venerationi est omnibus: Montillæ cubiculum in quo apud magistrum Auilam hospes est commoratus: Granatæ alterum quod sua morte consecrauit. Toletani ciues scipionem illius pro Reliquiis habent, manticam Granatenses. Nemo de illo loquitur nisi cum summæ laudis præfatione quæcumque occasio sermonem intulerit, quod lubet nonnullis auctorum fide dignissimorum testimoniis comprobare.

[58] [& a magnis viris] Inter eos qui raras Ioannis de Deo laudes Romanæ Curiæ notas effecere, longe eminentissimus fuit Petrus Deza a S. R. E. Cardinalis, qui nullum faciebat finem earum rerum deprædicandarum, quas Granatæ Regiæ Cancellariæ Præses ipse viderat audiueratque. Petrus Guerrerius Archiepiscopalibus infulis non magis quam sanctitate spectabilis, viuentem adhuc, Hominem absconditum nominabat: ex iis enim, quæ parebant exterius, nouerat vir ille doctus piusque æstimare ea, quæ latebant interius oculis humanis subducta. Pater Magister Auila, nec doctrinæ nec virtutis laude cuiquā seculo isto inferior, excessus Ioannis excusans de suggestu, palam profitebatur eos non ex amentia, sed nimia quodammodo caritate procedere, & Sanctum-stultum solebat appellare. Oranum b Gubernator profectus Didacus Gusmanus Ardalensis Marchio, vxorem domi dereliquerat grauidam: quæ filiam enixa, [matronisq; illustribus æstimata.] alium ei ad sacros fontes noluit patrinum adhibere quam Ioannem de Deo, qui hac de causa Granata Capram c profectus est; felicissimo sane omine, vt successu temporis patuit. Hȩc enim illius spiritualis filia inter moniales S. Dominici d Baënæ Christo desponsata, matris haud dubie deuotioni & sancti patrini orationibus principia debet insignium illarum virtutum & gratiarum, quibus ornata diuinitus vixit, & mortua est non sine magna sanctitatis manifestæ opinione.

[59] Romam proficiscebatur P. Fr. Ioannes de Sylua, Ordinis a B. Ioanne inchoati Prouincialis, iterque per Sabaudiam habens, Dominam Sanciam de Toledo visitabat, Cubiculariam maiorem Serenissimæ Infantæ Dominæ Catharinæ; cui & libellum de vita B. Ioannis obtulit. Quem illa tam exilem considerans, Ah! inquit, Pater mi, quam breues fuerunt qui res eius scripsere: sola illa, quæ ipsa de eo noui, volumen grande conficere poterant. Quam de eodem opinionem haberent Suessani Duces Gonsaluus Ferdinandus de Corduba & Maria de Mendoza alibi dictum est. Quid de eo ciuitas Granatensis sentiret plurimis & luculentis prodidit argumentis: nescio tamen an illustrius vnquam quam cum illius Hospitale, ex Gomeliorum vico in eum, [Granatensium de Ioanne sensus] vbi hodie est locum, qui Patrum Hieronymianorum Conuentus olim fuerat, est translatum.

[60] Habituri erant hi Patres ad tempus aliquod noui Hospitalis supremam curam e, superintendentiam vulgus nominat, eorumque vnus in ipso translationis actu solenni verba de suggestu ad populum faciens, vna cum situ nomen quoque Hospitalis iudicauerat innouandum, ideoque in decursu orationis dixit, non Ioannis de Deo, sed quinque plagarum Christi deinceps illud nominari debere. Ad quæ verba ætate venerabilis senex pio zelo commotus assurrexit, Et minime vero id fiet, [in Hospitalis translatione demōstratus.] inquit, Ioannis de Deo, vt est, ita vocabitur semper: eamque vocem secuta populi conclamatio est, Ioannis de Deo nominari volentis: nam quamuis honestior multo noua, quam inducere volebat orator, appellatio esset, scandalo tamen fuit multitudini, metuenti, ne ea obliteraret memoriam nominis adeo sibi cari & venerandi. Neque illud silentio præteriero quo quidam, e territorio Toletano sed Granata oriundus, cōclusit relationē suam de virtutibus & raris huius Beati excellentiis, in ipso iuridicæ informationis actu dicens, quod Ioannem haberet pro tam vere Sancto, vt minime dubitaturus esset ad dicti sui confirmationem, ingredi in ardentem fornacem, certus a Deo inde liberatum se iri propter euidentissimam asserti sui veritatem.

CAP. XL

[61] Eamdem sanctitatis minime vulgaris opinionem fouebant frequentes rerum aut occultarum aut futurarum cognitiones, [Prophetiæ dono meditatum duorum iuuenum flagitium cognoscit:] quibus inesse ei prophetiæ spiritum passim innotuit. Ex plurimis, quæ congeri possent, eius gratiæ exemplis pauca hæc habe. Ibant pariter iuuenes duo eo animo, vt illo se inuicem peccato polluerent, quod quia nec nominari debet, infandum dicimus: nouerat autem hoc Deo reuelante Ioannes; quare iis obuiam progressus, iunxit se comitem, tantaque verborum efficacia dissuadere cœpit meditatum facinus, vt confusi illi conuictique veritatem faterentur; cuius testem sibi habebant conscientiam, nec alium a Deo indicem videbant habere potuisse Ioannem. Cui etiam serio pœnitentes promisere non tantum numquam committendum a se scelus esse, quod eo intercedente Deus voluerat impeditum: sed de aliis quoque agendam a se pœnitentiam esse, quibus commeruisse potuerant, vt in præcipitium tam horrendum deducerentur.

[62] [pauperis suspendiū sibi parātis] Fuit Granatæ textor pauperculus, quem tempore summæ caritatis vxor & turba filiorum cingebat, cum omnimoda iuuandi eos sustentandique impossibilitate: hinc ei vitæ tædium, mortis desiderium ingens; quo vsus dæmon effecit tandem, vt laqueo clam instructus sub veste, egrederetur vrbe ante solis ortum, vbi vitæ miserrimæ finem imponeret infeliciorem. Iacebat tum temporis Ioannes infirmus ad mortem in ea, de qua infra agemus, domo; & quamuis somnum vis morbi abstulerat, non tamen curam extinxerat pauperum iuuandorum: quos dum feruentius Deo per orationes commendat, visum Diuinæ maiestati est easdem exaudire, eique infelicis textoris reuelare consilium. Surrexit illico re intellecta Ioannes; excitatoque ad ianuam strepitu, [consilium, æger diuinitus discit] vt ea sibi panderetur, obstupefecit omnes, qui tali tempore vestitum promptumque ad inambulandum videre, hominem exhaustis penitus viribus debilissimum. Quærentibus quid sibi ea hora ac pulsu vellet, respondit, magni referre ad gloriā Dei se dimitti e vestigio, mox rediturū. Et quamuis domestici illius valetudini metuentes nihil non agerent, vt eum intra cubiculum retinerent; peruicit tamen ille importuna constantia sua vt emitteretur tantisper, viamque, velut si nulla infirmitate premeretur, tam alacer iniit, vt infelicem textorem assecutus sit ad eam arborem, quam sibi suspendendo pridem delegerat, & sub qua aduentantem percipiens hominem, abdebat laqueum, intercludendo gutturi præparatum.

[63] Adit eum salutatque Ioannes, & quid tam studiose conderet requisiuit: fateri detrectantem conuincit, & extorta pessime voluntatis confessione, [& impedit.] blandis efficacibusque sermonibus persuasit ne animam simul & corpus iret perditum, non euitaturus molestiam sed grauiorem infinitamque incursurus. Traxit ea oratio e manibus laqueum, ex oculis lacrymas infelicissimo illi, fatenti vxoris liberorumque ærumnas, quibus mederi non posset, sibi tam intolerabiles visas esse, vt nisi ipsum Diuina clementia fecisset cœptis extremo in articulo interuenire, inuenturus eum fuisset ex arbore pendulum vel tantillum moratus. Tum in spem bonam erectum hominem eo ablegauit Ioannes, vbi reliquo caritatis illius tempore sibi suisq; esset reperturus subsidium; ipse autem ad suum se hospitium lectumque contulit, lætus de victoria contra dæmonem relata. Caussamque excursionis illius per hospitas matronas interrogatus, & precum denique importunitate victus, tacito nomine reuelauit casum, addiditque, si lætus rediisset eo respectu quod mortem impediuisset alienam; nihil se minus attulisse lætitiæ, certum de propria intra paucas horas obeunda. Quam eius prædictionem euentus, vt postea videbimus, comprobauit.

[Annotata]

a Vir rebus in commune Reipublicæ Christianæ bonum gestis clarissimus, maxime singularis prudentiæ laude, [Petrus Deza Cardin.] qua Granatensis Præses a Philippo II post alia multa munia constitutus; conceptas contra Mauricam impietatem leges sanciuit, & contra gentis inquietæ ferocissimos motus fortiter sustinuit & composuit, belli pacisq; arbiter constitutus a Rege, eodemq; rogante anno 1578 a Gregorio XIII Presbyter Card. tit. S. Priscæ declaratus est, vt ad eumdem annum fusius Ciacconius, cum insigni totius vitæ elogio; mortuus autem est Episcopus Albanus anno 1600.

b [Oranum] Africæ vrbs caputq; cognominis sibi Prouinciæ, partim Hispano partim Turca parentis, e regione Carthaginis nouæ.

c [Cabra]Oppidum Bæticæ Granata distans passuum millibus sexaginta; Alcala-regali duodecim.

d Capræ prædictæ vicinum, Cordubæ quam Alcalæ vicinius.

e [Baëna] Vnde colligas Ioannis asseclas necdum Religionem constitutam habuisse cum hæc fierent; alias haud facile externis subiiciendi.

CAPVT IX.
Prophetiæ donum.

CAP. XLI

[64] Taceo desideratam posteritatem pluribus vel prædictam vel etiam impetratam, in quibus Suessani Ducis vxor fuit, [Prædicit Eleonoræ de Mendoça futuram prolem:] desideratorum filiorum ex eius promissione parens: tacere tamen nec possum nec debeo Dominam Eleonoram de Mendoça, nuptam Ferdinando Aluaro Ponce de Leon, cui multam in suis orationibus spem reponenti, petentique in Toletano itinere vt sobolem sibi impetraret a Deo, cuius desiderio multos annos in matrimonio tristis exigebat, recepit humiliter facturum se quod petebatur: atque vt magnam in Deo fiduciam locaret exhortans, pignus præstandæ fidei tradidit baculum, qua Toleto Vallisoletum transiens vti consueuerat. Vanas autem non fuisse pollicitationes aut preces breui persensit prægnans facta, filiumque Ferdinandum Ponce de Leon enixa: post quem duas etiam filias peperit, Dominam Ioannam de Mendoça, & Dominam Mariam de Mendoça, quarum hæc Domino Antonio de Luna & Toleto nupsit: vtraque autem breui superstes æuo, cælo potius quam mundo visa est impetrata fuisse; quo eas secuta mater est, quemadmodum sperare nos iubet viduæ probatissimæ & continentissimæ virtus, insignesque eleëmosynæ quas in pauperes dispersit, maxime hospitalarios, quibus in constructis a se domibus amplam dotem, & lautam sustentationē legauit.

[65] [Isabellæ Maldonadæ sanctitatem;] Quadam vice eleëmosynæ caussa ingressus Granatæ domū Mariæ Suareziæ, multum sibi deuotæ, puellam eiusdem familiæ alumnam vidit, Isabellam Maldonadam nomine, cuius capiti manum suam imposuit, atque ad Mariam conuersus dixit: Curam eius habe: etenim in Dei obsequio futura est notæ non vulgaris. Dicti veritatem experientia facti probauit: creuit namque, vt ætate, ita & virtute infantula, operibus caritatis ac pœnitentiæ mire addicta, & quotidiana Eucharistiæ perceptione dignata, viuendi tandem finem fecit, multam post se relinquens inter familiares sanctitatis suæ opinionem. Quæ omnia Dei famulo reuelata fuisse, possunt tum ex dictis existimari, tum ex eo quod futuræ eius virtuti tenerrime addictus, fructibus aliisque puerilibus munusculis eam consueuerit demulcere.

[66] [familiæ de Agredo administrationem iustitiæ perpetuam;] Inuentus etiam aliquando est in porticu Didaci de Agredo, quo stipis emendicandæ caussa intrarat, gladium ad parietem efformans: leuitatem otiosi hominis credebant qui viderant, quod mysterium erat; interrogauere tamen ecquid ageret? Respondit Ioannes, Gladium hic depingo, numquam enim ex hac domo iustitia deficiet. Et vero ad hanc vsque horam habuit familia illa multos probatissimosque iustitiæ administros, quorum integritas testes tam multos habet, vt iis numquam possit egere. Sed ne domi suæ cæcum existimemus tam oculatum alienæ, quid circam eam acciderit videamus. Amicorum multi considerantes enormes sumptus intra extraque Hospitale faciendos, [suorū successorū incrementa;] auctores ei fuere vt augustius aliquod, & maioris multitudinis capax extrueret, quibus respondit: Non deerunt, qui nostrum sequentes institutum speciosas domos & magnifica extruant Hospitalia: mihi sufficit præsenti necessitati succurrere, & viuos istos parietes sustentare. Quibus verbis simul & animi sui demissionem, & spiritus prophetici prærogatiuam declarauit: quarum hæc ab operibus speciosis moliendis abstinuit, illa futuri Ordinis prænotauit magnitudinem, qualem modo per Christianum orbem vniuersum videmus; non modo per Hispaniam, Italiam, Franciam, Germaniamque & Sabaudiam propagati, sed etiam ad Indias Occidentales vsque caritatem suam extendentis, amplis vbique in Hospitalibus magnificeque ædificatis, quæ serui Dei veracitatem sanctitatemque omnibus faciunt manifestam.

[67] Infirmo cuidam Hospitalis sui extremam iusserat ministrari Vnctionem: [infirmo proximam mortem.] ast æger, vt multi solent, producendæ longius vitæ persuasione temeraria inductus, & Sacramentum illud velut certæ mortis præsagium horrens, differri eam voluit, mature petendam cum se vrgeri sentiret. Morem ei gessere Hospitalis ministri: sed mors eiusdem inopina breui docuit, quam non de nihilo fuisset Ioannis solicitudo: post aliquam vero moram temporis, cum eum inuoluendum tumulandumque Ioannes & socij conuenissent, rediit in vitam mortuus, atque in Dei famulum defigens oculos: Pater pauperum, inquit, scito me, quod mandatis tuis inobediens extremam neglexerim Vnctionem, iusto Dei iudicio addictum esse pœnis per annos centum & viginti in purgatorio igne tolerandis: eoque dicto iterum oculos in mortem resoluit, mirantibus cunctis multumque confirmatis in ea opinione, quam de euidentis præscientiæ circa res futuras dono, Ioanni diuinitus communicato, pridem apud semetipsos conceperant.

[68] Nobilem Malagæ Equitem, Ioanni nostro deuotissimum, [Laso de la Vega futuros filiorum status.] grauis angebat sollicitudo de statu vitæ, quem duo, quos solos habebat, filij amplexuri essent: nomen Equiti Guterus Lasus de la Vega erat, Habitus S. Iacobi. Litteras itaque ea de re ad Dei famulum consultatorias direxit a: qui magna cum simplicitate respondit: filiorum alterum Missam cantaturum, alterum iungendum matrimonio esse: quod vtrumque euenit, seruanturque & proferuntur eædem adhuc litteræ, testes veracis prædictionis. Simili respondendi simplicitate apud Didacum de Loyasa vtebatur, virum in quo vetusta nobilitas cum Christiana virtute certabat. Ædes hic Granaæ habebat, sub iisque fornices, [Absēs mortes pauperū cognoscit:] qui Maurorum tempore vsum habuerant balneorum, tunc refugium pauperibus erant illuc se contra iniurias aëris noctu recipientibus, quandoque & morientibus; quos vt mandaret sepulturæ indicium eorum accipiebat a Deo: itaque sæpe fiebat vt antequam ostia reserarentur, ad ea Ioannes de Deo pulsaret; interrogantibus ab intus, cur adesset, solitus, respondere: Fratrem se querere, quem inibi ista nocte vita functum esse sibi fuerat nuntiatum; quod, licet ille dissimularet, non nisi reuelatione diuina ipsi innotuisse facile iudicabant ij, qui eius nouerant humilitatem, videbantque profundas per tenebras subire fornicem, indeque impositum humeris cadauer efferre ad sepulturam, tam certis gressibus, acsi media in luce ambulasset.

[69] [& adultera cuiusdam manifestationem] Virum pauperem sed honoratum domestica quædam negotia procul ab vrbe Granatensi diutius absentem detinuerant, relicta in ædibus vxore, non satis prospecta a mediis vitæ honeste traducendæ: quare facilem ad eam aditum per ostiū necessitatis inuenit is, qui lasciuos in eā coniecerat oculos; ex eoq; congressu concepta atque edita in lucem proles est, quam secreto satis domi alebat mater, nisi ex insperato aduenisset maritus. Quid ageret infelix manifesto in crimine deprehensa? Perturbato ad pueri conspectū viro & cuius esset interroganti, dissimulato vt potuit timore respondit, hunc sibi a Ioanne traditum, accepta mercede educandum. Ea cum viro esset suspecta responsio, veritatem illius indagaturus, certusque si falsum se deprehenderet, iniuriam sanguine vxoris eluere, Ioannem quærit aditque inuentum.

[70] [præoccupat prophetico spiritu.] At ille, quid ageretur spiritu meliori edoctus, prior hominem affatur inquiens: Equidem non ignoro, frater, esse quod tibi domi displicet tuæ, propter puerum illum, quem tua alit vxor: misellus iste orphanus est, & ego illius caussa quot mensibus statam pensionem persoluo vxori tuæ: hoc tamen si molestum accidit, eum mihi reddito, & alibi educandum collocabo. Præoccupatus hac ratione vir optimus, sibique conscius a solo Deo cognoscere potuisse Ioannem, quæ se inter & vxorem peracta fuerant, mulieris verbis fidem habuit, atque ad beati viri pedes abiiciens sese confessus est, eo se animo aduenisse, vt ex eius responso vxoris fidelitatem cognosceret; occisurus, si mendacem deprehendisset: nunc autem facti veniam poscere, nec vnquam permissurum vt alibi quam domi suæ puer ab eo commendatus aleretur: pro quo aliam non postularet mercedem, quam sui vellet apud Deum meminisse: ita pacatissimus domum abiit, & quietam cum vxore vitam duxit.

[Annotatum]

a Extant responsoriæ Ioannis ad ipsum duæ epistolæ Hispanice a Gouea collectæ, quarum postrema hanc prophetiam manifeste continet El vno se casara, y el otro cantara Missa.

CAPVT X.
Labores Ioannis atque ad eos auxilia: beatus discessus ex hac vita.

CAP. XLII

[71] Appropinquabat interim ad finem dierum sibi præfixorum Ioannes, [Occupatiobus quibusuis par Ioānes] de quo verba facturis lubet prius considerare, quibus subsidiis instructus, vitæ suæ laboriosissimæ iter emensus sit. Habebat eam quatuor præsertim in rebus occupatam (quæ singulæ totum, eumque robustis viribus hominem videbantur exigere, ne sic quidem suffecturum, nisi Deus quod in se esset facienti collaboraret) domestico scilicet obsequo pauperum, eorumdem ad Hospitale deductione, conquisitione eleëmosynarum, rerum quarumcumque necessariarum cura. His autem omnibus vnus par erat Ioannes; omnia potens in eo qui ipsum supra communem modum confortabat Christo; adiutus ab iis, quos Christus adiutores submittebat, Angelis: quod quidem circa priora duo puncta iam intelleximus, [Angelorū auxilio:] quando vidimus cȩlestes illos genios sub pauperis portandi onere deficientem fulcire, eosdemque consueta Hospitalis ministeria peragere, interim dum caritatis exercendæ caussa ipse domo abesset. Angelos quoque socios habuit stipem colligens, prout ea nocte videre licuit, qua, post procuratum a dæmone lapsum, dispersos e sporta panes collegit ad lucem, quam nemo hominum præferre videbatur; sed Angelicarum mentium fuisse credimus, hanc ei de cælis opem ferentium.

[72] [qui ei aliquando per noctem præluxere.] Idem sub vesperam egredi ad montem solitus, vt calefaciendis pauperibus ligna colligeret, ne ipsam quidem natiuitatis noctem ab eo caritatis opere seruabat immunem: verum, vt sunt ea anni tempestate breuissimi dies, accidit vt vespera illa breuior etiam videretur, tenebris per subitam aëris conuolutionem congeminatis. Procellosa igitur nox Ioannem in monte occupauit: solum dixissem, nisi descendentem duæ faces comitatæ fuissent, quas qui eminus conspicati mirabantur a ventis non extingui, curiose expectarunt, visuri quid esset: sed quamuis ille ad ipsos accederet prope, neminem præter ipsum videre potuerunt, quem inuisibili manu delatæ prȩcedebant faces iam dictæ, vsque dum ad suum Hospitale peruenisset.

[73] Pecuniarum inopia aliquando pressus, dum cogitat ad quem pro remedio possit accurrete, [Importunus petitor obtinet postulata,] neminem magis opportunum habuit quam Genuensem quemdam mercatorem, quamuis importunus videri posset eo tempore interpellator, quo ad mensam prāsurus mercator cum sua vxore accumbebat. Moram tamen nullam patiente necessitate, non timuit & esse & videri importunus, atque in ipsum ingressus cœnaculum: Frater, inquit, egent pauperes, nec ego iis possum succurrere: tu qui potes adiuua illos, & pro amore Iesu Christi triginta mihi aureos commoda. Non potuit dissimulare mulier sensum inurbanæ, vt sibi videbatur, tali loco ac tempore petitionis, ea in domo ad quam quotidie propemodum mendicus veniebat; & licet verborum abstinuit acerbitate, proripuit tamen sese irata ex mensa. Maritus, licet haud leuiori indignatione commotus etiam ipse, in potestate iracundiam habuit, vultumque vt potuit serenum induens: Quod si commodauero, [dato pro se fide-iussere Iesu,] inquit, eos tibi, quem tu mihi fideiussorem dabis recipiendæ solutionis?

[74] Dominum hunc respondit Ioannes, & pueri Iesu imaginem profert, quam tales ad vsus semper secum gestabat; e cuius vultu tam splendidos emicare radios Genuensis vidit, vt, qui parui hactenus Ioannem fecerat, ridere nonnumquam publiceque explodere actiones illius solitus, non tantum quod rogabatur concesserit, sed eidem deinceps vixerit tam deuotus, vt vxore mortua ad pedes Ioannis se abiiciens, [ipsumq; sibi lucratur donatorem.] secum omnes facultates suas offerret ad obsequia egenorum. Ille autem gnarus quantum gratiarum thesaurum infantulus diuinus vnico illo aspectu ipsius in pectus coaceruasset, postquam omnem eius substantiam in viduas, puellas orphanas, aliasque egenas curasset distribuendam, nonnulla etiam parte ad vsus Hospitalis reseruata; ipsum etiam Piolam (id ei nomen erat) socium sibi asciuit, eumque dum vixit ministrum fidelem habuit, & circa pauperum commoda perquam studiosum: post mortem vero viri Dei, conquirendarum eleëmosynarum officium eidem obtigit.

LIB. II.

CAP. I

CAP. II

[75] Hanc autem mortem, quæ modico tempore prædictam conuersionem est subsecuta, [Moriturū Archiepiscopus] præcognitam aliquamdiu Ioannes habuit, Raphaele Archangelo diem illius sibi horamque reuelante, quo sese accuratius ad eam pararet. Porro ne in suo Hospitali, quod semper optauerat, illam oppeteret, Annæ Ossoriæ effecit pietas, euicitque vt suam in domum curandus deportaretur: vbi cum eum Archiepiscopus visitasset, sacris apud ægrum voluit operari, in altari ad id præparato, eiusque audita confessione sanctissimo Eucharistiæ viatico infirmum ad iter æternitatis instruere; receptis insuper in se debitis omnibus, quorum cura poterat moriturum angere extremo in tempore, quo solȩ cum Deo sunt rationes habendæ. Cuius tam munificæ beneuolentiæ ipsam Virginem matrem conciliatricem habuit Ioannes, [& B. Virgo cum Io. Euang. & Raphaelo inuisunt.] prout postmodum ex Antonio Martin intellectum, qui collatos magistro diuinitus eo in tempore fauores ex ipsiusmet ore intellexit, ea notitia animandus, ad iniungendum sibi a moriruro onus alacrius subeundum. Narrauit enim sub ipsam sacram communionem visibiles astitisse sibi Mariam Virginem, Ioannem Euangelistam atque Archangelum Raphaelem: illam autem, dum frontis sudorem abstergeret, sibi dixisse: Hæc est hora, qua deuotis meis famulis deesse numquam soleo: nec tuis pauperibus vnquam deero. Adeo vt Archiepiscopus ab ea motus videri debeat ad eam munificentiam, qua obstrictam Ioanni a Maria fidem liberauit.

[76] Post hæc die hebdomadis sextā, Dominicæ Passionis mysterio consecratā, secuta nox est, [Pie moritur.] Ioanni vltima: quod ille cognoscens, exesse omnes e cubiculo voluit, non nisi cum inclamasset redituros; & tamquā nulla infirmitate pressus, stratis exiliit oraturus. Hanc autem orationem imaginem crucifixi amplexus, & vtroque genus flexus cum longo continuasset tempore, tandem hisce verbis conclusit: Iesu, Iesu, in tuas manus me commendo. Audiuere vocem, qui ad ostium præstolabantur domestici, eoque aperto, cum ita genibus flexum reperissent, nihil minus quam expirasse suspicati, iterum adducunt ianuam, simulque strepitum audiunt, velut aliquorum e cubiculo egredientium. Ergo, quia nullam amplius vocem dabat, [relicta mirabili fragrantia.] ingressi denuo in cubiculum sunt, ac Dei seruum eo, quo diximus, modo reperiunt collocatum: locum autem cælesti quadam plenum fragrantia, quam omnes crediderunt esse effectum illius fauoris, quo seruorum suorum exitum prosequi solet benignissimus Dominus: strepitum vero quem audierant pedum, Angelorum fuisse, qui beatam illius animam ad paradisi gaudia deducendam fuerant comitati. Quod factum sub diei sabbatini auroram, vt in eius morte filij passio & matris memoria coniungerentur, octauo Martij, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo.

CAPVT XI.
B. Ioannes etiam post mortem ad conuertendos peccatores potēs, gratus in benemeritos.

CAP. IV

[77] Caritas numquam excidit, inquit Apostolus, ne per mortem quidem, quæque illius opera Sancti exercuerunt in hac mortali vita, in illa immortali non intermitterent, si per Deum liceret. [1 Cor. 13, 8] Licuit id Ioāni, cuius ea esse videtur particularis laus, quod, quæ in homines conferebat beneficia viuus, eadem conferre pergat & mortuus: ex quibus ea hic referemus, quæ ex processu legitimo non item pridem formato desumpta, certis habemus testimoniis confirmata. Primum locum desperatæ grandium peccatorum conuersiones teneant, ad illius inuocationem secutæ. Fuerat in Hospitale illud, quod nullum genus egenorum reiicit, Maurus quidam a Alfaquius receptus a Fratribus, animam simul cum corpore sanari posse non desperantibus, spe certe non irrita: [Maurus in Hospitali pertinax,] quamuis enim multis diebus fuerit in eo frustra laboratum, vt sectæ suæ edoctus falsitatē, Catholicæ religionis veritatem amplecti vellet: tamen Fr. Bartholomæus Carillo, qui ægro aderat probrosumque quodammodo esse credebat, si corpore sanus ex Hospitali abiret anima non persanata, Donatum quemdam spectatæ probitatis aduocauit ad se, eique mira spiritus efficacia dixit: In genua, Frater, te prosterne ante Mauri istius lectum, & benedictum Patrem nostrum Ioānem de Deo inuoca in auxilium nostrum, vt quod nos nequimus, ipse effectum reddat, induratum animum illius emolliens.

[78] [inuocante B. Ioannem vno ex fratribus,] Fecit quod imperabatur Frater, procumbensque in genua enixe Dominum deprecatus est, vt per merita famuli sui non permitteret, hanc sibi animam elabi e manibus, quam posset efficacia gratiæ ad gremium Ecclesiæ sanctæ & viam certæ salutis adducere. Exauditas preces pij b Donati zelosique Infirmarij euentus declarauit: prius enim quam vel ille assurgeret vel hic abiret, Maurus Hispanicæ ignarus linguæ, signis cœpit ac gestibus agere, quasi videret quidpiam ex ea parte, ad quam digitos intendebat. Et vero aderat Ioannes de Deo, Fratrum suorum caussam sustentaturus, suaque oratione & præsentia obstinatum in perfidiā pectus sic commouit, vt multis cum lacrymis baptismum petierit, paucosque post dies probe instructus susceperit, [fit Christianus.] & ex Hospitali emigrarit corpore pariter ac animo sanus, perseuerās autem in ea quam suscepit fide firmus, exindeque B. Ioanni mire deuotus, atque erga Fratres sic affectus, vt vbicumque eos haberet obuios amplecteretur, multaque cum testificatione gratæ memoriæ cunctis enarraret, quæ sibi acciderant ad Beati viri Fratrumque ab eo institutorum commendationem,

[79] [Alius videns dominæ suæ iam depositæ] Nihilo minus admirabilis fuit alterius Mauri in ciuitate Malacensi conuersio, duplici miraculo insignita: quorum vnum in ipsius stetit reductione, alterum in sanitate supra naturæ vires collata dominæ eiusdem Mauri. Erat illa in ciuitate matrona pia, Domina Isabella de Peñuela, cui grauem octoginta quinque annorum ætatem grauissimus morbus ad extrema deduxerat, desperantibus de eius salute medicis & sublata penitus loquendi facultate. Hæc B. Ioannem de Deo familiariter nouerat tractaueratque Granatæ, suumque erga memoriam illius affectum optabat in filios nepotesque & omnem cui præerat familiam transmittere. Itaque, licet de vita eius medici dicerent conclamatum, [redditam miraculo sanitatem,] non desinebat deprecari Sanctum, vt negatam mediis naturalibus salutem sibi restitueret. Discesserant illi pridie vesperi; mane redibant, quando sua opinione pridem mortuam Isabellam in pedes erectam sanamque repererunt, nec aliam inopinæ mutationis caussam adferre valentem, quam quod B. Ioanni sese ex animo commendasset; quem se vidisse aiebat eadem nocte flexis genibus coram Virgine, deprecantem vt longiorem ipsi vitam salutemque concederet, quo posset annis pluribus deuota sibi permanere. Cui cum Virgo annuisset; Ecce me tam sanam, inquit, valentemque coram vrbis, ac si nulla vnquam fuissem infirmitate tentata.

[80] [cōuertitur,] Audiebat inter alios hæc narrantem Mauricum quoddam illius mancipium, multis annis in eiusdem familia versatum, & pluribus modis tentatum si forte ratione aliqua potuisset ad fidem Christianam adduci: huius cor tam efficaciter Deus hac occasione mouit, vt vltro professus sit velle se fieri Christianum. Ea res lætitiam duplicauit: domina autem alteri cuidam familiari suo, cui Ioannis Baptistæ nomen, commendauit ipsum fidei nostræ doctrina imbuendum. Quod ille quidem diligenter studioseque facere aggressus est, sed plurimam difficultatem expertus propterea, quod memoria Mauro breuis admodum, linguæ autem notitia non magna adesset. [& cōsuetas preces ab ipso B. Ioanne edocetur.] Hæc dum fierent nox discipulum magistrumque seiunxit: vbi dies porro sequens illuxit, ad dominæ cubiculum stitit se Maurus, baptismum postulans. Aduocatur Ioannes Baptista; negat id ei concedi posse qui nihil orationum Christianis familiarium sciret, nec eas esset tam expedite docendus. Imo vero, reponit Maurus, noui eas; hac ipsa enim nocte didici ab homine istoc modo vestito (& modum exprimebat) nudo capite pedibusque, vt difficile non esset discernere euidenter, Ioannem de Deo fuisse qui illi apparuisset; quod certius etiam crediderunt, quando prædictas orationes ab ipso audierunt citra hæsitantiam recitari. Addebat autem magna animi voluptate perfusus: Quando vir ille bonus docebat me, si forte somnus obrepebat discenti, expergefaciebat me dicebatque: Repete, Hametes, quæ te docui. Quæ res stupenti ad ista Ioanni Baptistæ visa miraculum longe maius quam quæ hactenus in domina mancipioque acciderant.

[81] Sed & hoc mirabilius, quod cum Segobiæ c a comœdis in theatro recitaretur Vita B. Ioānis de Deo, auctore Lope de Vega Carpio d, eiusque personam sustinens iuuenis quidam, Christophorus nomine, in proscenio spectaretur sacco indutus, [Vita eiusdē in scenam data] & manum crucifixi Iesu armatus imagine; cœpit ille ad scenicas mulierculas eo dicere ardore verborum, Ioannem meretricibus reducendis allaborantem imitatus, vt ex iis, quas eodem traxerat otiosa curiositas ista in fœce hærentes, vna quædam e peristilio desilierit in medium serio conuersa, misericordiamque Diuinam & Confessarium inclamans, [meretricem conuertit.] interim dum pectus gemebunda laniat & infamem quæstum publice detestatur. Hinc ingens primum in auditoribus motus: mox vbi intellectum agi serio, viri quidam matronȩque primariæ insperatam catastrophen admirati, eam in tuto collocarunt, inter se deliberantes de modo, quo saluti etiam temporali prospiceretur, ne necessariis ad victum deficientibus ad vomitum iterum reuerteretur,

CAP. V

[82] Qui talia nec noscentibus se nec inuocantibus præstitit, quomodo deesse potuisset rogatus, [Qui B. Ioāne fretus liberalis in pauperes fuerat,] iis quos modo subiiciemus casibus. Amicum Granatæ habebat Ioannes, Ioannem Fernandez appellatum, quo plurimum vtebatur ad prostitutarum conuersionem, aliorumque pauperum ministeria, crebris ab eo eleëmosynis adiutus, ac dicere solitus, ne fatigaretur pauperibus bene facere; quoniam id ei Deus etiam in hac vita repensurus esset. Hic sancti viri pollicitis tantam fidem habuit, vt diu post mortem illius memoriter ea conseruaret, nec vnquam eleëmosynæ vllius faciendæ, quæ quidem fieri ab eo posset, prætermitteret occasionem: exoptans interim vehementer videre impletam, quæ facta sibi fuerat, promissionem. Accidit vt Carthaginem proficiscendi necessitas illi quædam incumberet e, & quia anni istius sterilitas aut nullum aut pretio cariori comparandum victum promittebat per viam inueniendum, prudenter se fecisse credebant domestici, quod peram cibis abunde instructam discedenti hero tradidissent.

[83] Vix domo ille pedem extulerat, cum pauperes sibi a Ioanne commendatos habuit obuios, [eum in via egentem] tam multos, vt in eorum subsidium prius fuerit exhausta pera, quam portam ciuitatis transiret: iter tamen suum prosecutus, diem deduxerat ad vesperam, nec apparebat vnde toleratam tota die inediam posset mitigare; quando eidem se iunxit viator alius, eamdem insistens viam, dataque & accepta salute quæsiuit, num aliquid vellet comedere. Volo enimuero respondit Fernandez: Accipe igitur, inquit alter, panem istum & comede, si autem sitim potu leuare placet, e iumento descende, non deerit vinum. Comedebat igitur nec discernere poterat suane ei fames, [Ioannes cibo potuq; reficit:] an vero panis ipsius minime vulgaris natura tam supra naturam sapidum illum sibi videri fecisset. Ex iumento deinde desiliit in pedes, quamuis apud socium nec vinarium vtrem nec lagenam videret, illoque sibi dicente vt ad riuum accederet depulsurus sitim, non alia paruit intentione quam vt aquam ex eo præterfluentem biberet: sed prȩter opinionem sapidissimum esse vinum sensit, quā hausisse se rebatur aquam, & quale nullum ante hac degustasset. Restabat vt debitas benefactori suo ageret gratias: sed illo ex oculis euanescente, intellexit, B. Ioanni curæ fuisse, ne irrita caderent promissa sua, ipsumque viatoris speciem voluisse assumere, vt cælestibus deliciis recrearet amicum, cui toties bonæ spei plena verba dederat.

[84] Alias idem Ioannes Fernandez Madritum iter instituerat: [eumdem mæstum] quando recordatus illius lætitiæ, quam ex B. Ioannis societate percipere erat solitus, in grauem repente tristitiam incidit: cui dum inhæret cogitabundus, assequitur eum ignotus quispiam, & sermonem cum eo miscere incipiens, dixit ipsum sibi subtristem videri. Non negauit tristitiam comiti Fernandez: causam illius tamen nec expressit ipse, nec requisiuit alius: verum, Tantisper, inquit, secedamus a via, musicam aliquam modulationem audituri, quæ tuum possit releuare mœrorem. Nec plura: ducentem a via Fernandez sequitur, super herbam residet, harmoniam audit tam suauem, vt non humanarum vocum, sed Angelicarum hūc esse concentum indubitate cognosceret: tam attentas autem ei præbuit aures, [cælica musica recreat:] vt præterlabentis spatium temporis sociique discessum nullo sensu perceperit; donec finita musica, quæ ab octaua matutina initium sumpserat, magnam dici partem effluxisse vidit, socium vero nusquam apparere: quem proinde credidit ipsum Ioannem de Deo fuisse, qui fidem dictis suis facturus, ambulanti se iunxerat, lætusque & alacer suum prosecutus iter, gratias Deo egit illiusque famulo, nec raro deinde lacrymans commemorauit amicis hos aliosque fauores sibi diuinitus per B. Ioannem collatos.

[85] Anno millesimo sexcentesimo nono, mense Iunio, [alteri fruges indemnes præstat a grandine.] Granatam ad B. Ioannis Hospitale venit Michaël Aparicius, Colomeræ accola, illiusque tunc oppidi ordinarius Prætor, Ioanni de Deo iam inde ab annis triginta deuote addictus, solitusque Hospitalitatis Fratres istac transeuntes hospitio pro fortuna sua lauto excipere, & eleëmosynis adiuuare. Adueniens autem, Fratri Antonio Sanchez dixit, nouo se Beati viri beneficio obstrictum adesse. Sub exitum namque Maij mensis, cum iam in eo essent maturæ fruges vt siccari deberent, tantam cecidisse grandinem toto Salzedillano districtu, in quo suos Michael agros habebat, vt faciendæ messis nulla cuiquam spes reliqua esset. Et vero iacturam, quam metuebant, passos esse vicinos omnes: vnum se damni expertem remansisse, qui tempestatem rebus suis formidabilem videns, animum precesque conuerterat ad B. Ioannem, vt fruges suas periculo eximeret, memor illius caritatis, qua filios eius Fratresque triginta & pluribus annis exceperat; nec non suæ erga ipsum deuotionis, quam impetrata eiusmodi gratia augere imposterum & fouere decernebat.

[Annotata]

a Ita Sacerdotes suos seu sacrificulos vocant Maurinalisq; apud Sādouallium legitur lib. 30. §. 19 a Draguto pirata iussus sortes iacere, [Alsaquij.] quibus disceret futurusne esset Africæ, ciuitatis munitissimæ, dominus.

b Ita in Hispania vocantur laici, qui se ad alicuius domus religiosæ ministeria donarunt seu obtulerunt, [Donati] vnde & Oblati dicuntur alibi: habitu quidem vtcumq; secreti a vulgo, religiosis tamen votis minime adstricti, & ad arbitrium superiorum ablegabiles.

c [Segobia] Vrbs Castellæ veteris est, medio fere inter Madritum & Vallisosetum itinere, lanificio inter omnes Hispaniæ ciuitates clarissima.

d Huius famosissimi Poëtæ ingenium fertile ducentas atque triginta comœdias præter poëmata gratulatoriosq; plausus in sacris profanisq; festiuitatibus innumeros, [Lopez de Vega comœdus] theatro dedit, duodecim ternionum singulas, quæ enumerantur ab ipsomet auctore in præfatione ad eam, cui titulum fecit Peregrini in patria, quæque anno 1603 ab ipso dedicata D Petro Ferdinando de Cordaba Marchioni de Priego. Bruxellensibus in Belgio typis lucem vidit anno 1608. in ea autem lectorem monet multas sibi suppositas circumferri, quas ipse non agnoscat: An autem in iis quas tam multiplici composuit argumento vna Ioannis de Deo vitam contineat, nequit ex titulis cognosci; ex his nullus melius quadrat præsenti materiæ quam Sapientis stulti, il Cuerdo loco: qui Comediæ 98 & Stultorum pro cælo los Locos por el Cielo qui centesimæ duodecimæ inscriptus legitur.

e Itinere septuaginta vt minimum horariarum leucarum.

CAPVT XII.
In extremo discrimine constitutis succurrit Ioannes.

CAP. VI

[86] Admirati sunt Calomeræ & Salzedillæ incolæ, ceteriq; ad quos reifama mox peruaserat vicini, [Quidam a Fratribus cum mercatore nūmato iter faciens] frugibus toto illo territorio dissipatis, solā Michaelis segetem illæsam integramq; videre: ego autem nihilo minus admiror gratiam Ioanni de Sequera præstitam. Ducebat hic mulam vuis passis onustam, quas in Antiqueranis a nundinis ad vsum Cabrensis Hospitalis coëmerat. Circa noctem autem homo quidam ex Bujalāce se iunxit, ab iisdem nundinis, vbi magnam pannorum copiam distraxerat, rediens cum equo, ænea moneta, atque adeo difficulter occultanda, grauato. Cum eo iter suum prosequebatur Ioannes sui securus, quando nocte iam media ad montem, qui Benamexi dicitur, peruenientes ab obuiis mulionibus monentur, retro gradum vt flectant; latere enim medio monte latronum manipulum, a quibus ipsi rebus quas vehebant, omnibus spoliati, ipsis etiam vestibus exuti fuissent.

[87] [equum eius conscendit,] E cælo videbatur admonitio esse, si humanæ prudentiæ dictamen consuleretur; & sequendam sibi Mercator Bujalancensis credidit, sociique deliberationem nihil moratus, cum his, qui periculi nuntium ferebant, mulionibus iter relicturus equum conuerterat: verum Ionnes, nescio quo ductus spiritu, detinuit hominem; eumque animans: Metum, inquit, pone sodalis: & porro mecum perge securus: tutos nos præstabit sarcina, quam Ioannis de Deo, Patris mei venerandi, pauperibus veho; in quem tam certam habeo repositam fidem, vt, quamuis tot aureos ferrem quot passas, crederem a nemine prorsus quidquam iniuriæ posse inferri. Tu autem vt magis etiam securus sis, agedum iumenta commutemus: tu mulam passas portantem accipe: ego tuum cum pecunia ducam. Visus est homini hic sermo tam efficax, vt morem suadenti gerens; Eamus, dixerit, in nomine Dei ac serui eius, cui me ab hac hora deuotum profiteor promittoque deinceps. Ita animati dum progrediuntur, [& a latronibus superuenientibus] exilientes in occursum vident viros quatuor instructos sclopis, qui continuo circumstitere Fratrem, arreptoque per Frænum equo, promptior vnus: Cedo, Pater, lagenam, inquit, nec enim aliud nunc volumus a Reuerentia vestra: sufficit enim e Fratribus B. Ioannis esse te, vt tibi nocere non velimus. Tum quo iret & quid in equo portaret interrogant.

[88] Capram vado, inquit, eoque hoc vuarum passarum onus deueho pauperibus Hospitalis illius. Amplius aliquid quam passas fert, inquit eorum alter, manus in saccos iniiciens pecunia plenos. Cui alij: Ferat, respondent, quidquid id fuerit: [intactam seruit pecuniam.] hac namque vice indemnis euadet manus nostras: Sancto alicui bono ille se commendauerit. Et vero qui scimus quam cito fortassis in eius domum aliqua nos necessitas transferet? Vt mihi accidit, prosequitur vnus, Granatæ cum essem, vbi in Hospitali solatium pariter & remedium inueni: conuersusque ad Fratrem, Vade, inquit, Deo comite, Frater, Deusque & tibi & oneri tuo propitius sit. Ita digressis illis læti per viam suam viatores pergunt: mercator inprimis, cui præter admirationem successus, etiam gratitudinis affectus tenerior insidebat animo, agnoscenti suam & familiæ suæ salutem B. Ioannis beneficio sibi conseruatam fuisse. Benamexū autem cum peruenissent, de latronibus interrogati num eos vidissent; & vidisse se responderunt, & ea qua diximus ratione euasisse incolumes, tanto cum incolarum stupore, vt fidem vix inuenirent iurati.

CAP. VII

[89] Ex aliis quoque periculis plurimis deuotos clientes suos Dei seruus eripuit. [Hospitalis fui medico,] Doctor Nunnius de Espinosa, in vrbe Granatensi insignis medicus, ex amore, quo erga B. Ioannem eiusque Fratres ferebatur, pauperibus in Hospitali degentibus amicam & sedulam operam præstare solitus, caritatis suæ, cuius mercedem expectabat in cælis, copiosum fructum etiam viuus retulit. Vehebatur forte empta recens mula, eaque, quod ignorabat, vitiosa, per eam, quæ Sellaria dicitur, viam: illa ad nescio, quod murmur strepitumue, velut œstro tacta & consternata, saltus dare, sellam rumpere, in pedes eregi ac furere cœpit tam horrendum in modum, vt venire auxilio auderet nemo, omnes de vita Medici actum crederent: [consternata in mula periclitanti, succurrit.] sed ex B. Ioannis Hospitali iuuenis decorus prodiit, triginta annorum ætatem referens, arreptamque per capistrum mulam mansuetam extemplo ac cicurem reddidit, nulloque verbo dicto disparuit. Redditus sibi ab ea trepidatione Nunnius tum quidem domum remeauit, gratias agens Deo, qui se tam manifesto periculo exemisset: postridie autem ad Hospitale venit studiose inquirens in eum Fratrem, qui sibi succurrens mulam compescuerat, ratus facile eum a se de facie cognoscendum; datisque indiciis instabat precando, vt eum iuberent ad se accersiri: cumque nec ille, in quem cadere vtcumque videbantur prolata indicia, nec alij deinceps singulatim interrogati quidquam de prædicto casu nossent; persuasit sibi ipsum Ioannem de Deo fuisse, qui operæ pauperibus suis gratuito impensæ gratiam istam reddere voluisset.

[90] Simili periculo equus Ioannem Perez de Eriste exposuit. Huic per plateam illam, quæ in portam Hospitalis transuersa incurrit, obequitanti, vna cum paris nobilitatis socio Alfonso de Peralta & Vlloa, [Abreptum ab equo furente equitē] anno millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, in festo S. Paulæ b, volūtas incidit equorum cursum experiundi. Habebat equum probe ad eiusmodi exercitatum notæque virtutis, in quo ad eam vsque horam nihil vnquam vitij deprehenderat: tunc autem (an terrore aliquo perturbatus an insessus a dæmone haud facile dixerim) exuisse naturam equi & furiam infernalem videri potuit induisse; nec frænis parens, nec cursum reprimens; sed fulguris instar recta in illam portam prouolans, supra quam B. Ioannis erecta stabat e saxo statua. Nihil erat quod tali in discrimine constituto prius se obiiceret quam imago iam dicta: quare eidem Sancto commendauit salutem suam, & propitium habuit auxiliatorem.

[91] Eo ipso enim momento temporis, quo equus in portam ecclesiæ clausam incursurus, supra summum illius gradum collocauit pedes anteriores, patuit ostiolum apertum a iuuene, [miraculo patens portula transmittit,] scholastici speciem referente (siue is B. Ioannes fuerit, seu Angelus ab eo destinatus) per quod intrante equo, inclinauit se quantum potuit supra sellam eques, vnicoque saltu ante obuersam portam, quæ ex altero templi latere ducit ad claustrum, constitutum se vidit, ibique hæsit in vestigio equus, dæmone, qui illum concitarat, loci sacri formidine represso. Hic primum licuit & equiti & spectatoribus admirari, qui fieri potuerit, vt absque læsione vlla, ne minimo quidem loro aut fibula, quibus sella adstringebatur, [citra vllam noxam.] ruptis, per tam angustam humilemque portulam transire potuerit homo in equo, ad cursum adeo furiosum stimulato; per quam videbatur impossibile quemquam ita sedentem transire, etsi id per otium absque violentia impetuque tentaret: ea etenim erat equitis solius altitudo, vt pedes impleret vniuersum portulæ istius spatium; ideoque professus incunctanter est, non nisi diuino miraculo vitam sibi seruatam fuisse, vt beatificationi eius promouendæ testis ipse cum multis irrefragabilis accederet.

[92] Eodem respectu in eadem ciuitate Granatensi insigne beneficium planeque prodigiosum obtinuit deuota B. Ioanni mulier, Martha Diazia, Petri Gadini vxor, integros sex annos patiens in vna coxendicum ischiadis dolores grauissimos; [Incurabiles toto sexennio dolores] quibus ex affecto male oculorum altero, alij nihilo mitiores accesserant. Iis tamen non obstantibus, nolens Missæ auditionem prætermittere in peruigilio Natiuitatis Dominicæ anni millesimi sexcentesimi vigesimi secundi, iussit se mula deuehi ad vicinam ecclesiam S. Mariæ de victoria, domesticisque adiuuantibus ingressa, multa cum inquietudine cruciatuque interfuit ei, quod ibi tum fiebat, sacrificio. Illo finito, promulgatum edictum est, quo citabantur omnes quicumque de sanctitate, virtute, & miraculis serui Dei Ioannis scirēt aliquid proferre in iudicio: quædam etiam sigillatim referebantur testibus idoneis comprobanda. Quibus in fiduciam erecta mulier, cœpit ad peractum Deoque iam oblatum sacrificium adiungere merita B. Ioannis, [ad B. Ioannis inuocationem] vt eo intercedēte etiam ipsa sanitatem recipere mereretur. Orantis fiduciam successus auxit: vbi enim perlectum edictum fuit, sensit aliquanto leuius coxam oculumque cruciari, itaque solatium nonnullum adepta, etsi non plene persanata domum remeauit.

[93] Hoc in statu duos festiuitatis natalitiæ dies transegit: tertio die intendi vtrimque dolores cœpere, adeo grauiter; vt misera vel vita in iis finituram sese, vel rationis vsum amissuram crederet: & insane vociferans supra lectum consedit, mantello cooperta; donec in memoriam veniens edicti triduo ante recitati, interim dum fasciis constringit tibiam, exiguum aut nullum leuamen propter tormentorum vehementiam perceptura, Dei famulum his verbis est allocuta: Gloriose Ioannes, [subito mirabiliterq; persanātur.] mihi quoque virtutis tuæ aliquod indicium exhibe, cuius ipsa testis esse possim ad honorem tuum, & sanitatem mihi a Iesu Christo impetra, qui tot fauoribus te cumulauit. Hanc orationem cum tertia vice replicasset, tibiam velut consopitam sentiens, extendere eam voluit; extenditque absque vllo omnino cruciatu: euentu attonita supra lectum se erigit, ac ne sic quidem dolorem sentit.

[94] Vix sibi poterat ipsa credere, sanam tamen & doloris expertem vndequaque se videns, descendit tandem in solum exultabunda, lætisq; clamoribus gratias Deo illiusque Sancto cœpit dicere: quibus exciti domestici accurrunt, mixtaque cum admiratione lætitia, vident eam vestes induere, indutam ad ecclesiam nemine fulciente properare, indeque audito Sacro reuerti, nō solum tibia, sed & oculo, & toto reliquo corpore perfectissime sanam atque valentem; argumento sane irrefragabili, quod Deo acceptissima fuerit voluntas mulieris, suo quoque testimonio concurrere desiderantis ad caussam petendæ beatificationis promouendam.

[Annotata]

a [Antiquera opp.] Ad passuum circiter millia septuaginta ab occasu Arundam, a Borea Cordubam, ab ortu Granatam habet hæc vrbs, Anticaria dicta Antonino; sunt qui putent Plinij Singiliam esse: vnius autem diei itinere distat a portu Malacensi.

b Mater S. Eustochij, a D. Hieronymo laudata, ideoq; a religiosis Hieronymianis Granatæ solenni festo & duplici Officio coli solita 26 Ianuarij, vti & filia eius S. Eustochium.

CAPVT XIII.
Alia eiusdem miracula.

CAP. VIII

[95] Interim vero nouis eamdem caussam testimoniis voluit Deus roborare. [Reliquiæ B. Ioannis gestatæ,] Franciscus namque Martinez de Alarcon, publicus Vrbis Granatensis scriba testisque in ea informatione, quæanno eiusdem seculi vigesimo tertio condita fuit, iuratus affirmauit: quod cum exigentibus ita negotiis quibusdam Granata Madritum proficisceretur, sociis Fratre Ioanne Perez ex Ordine B. Ioannis de Deo, & equite quodam Abulensi eamdem tenente viam; Frater Ioannes, incertum quo instinctu, sibi in collum iniecerit bursulam, qua continebatur reliquiaria ex auro theca, affabre facta pretiosaque, quæ crystallis varioque instructa ornatu claudebat dentem molarem vnum e corpore B. Ioannis acceptum; quam thecam prædictus Frater Madritum ad sui Ordinis Generalem acceperat perferendam: dixit autem Martino Ioannes: Hunc tibi honorem habeo, Domine, sancti Patris nostri lipsana Dominati ni tuæ portanda imponens, vt faustum omnes iter pariter habeamus. Exosculatus thecam Martinez, oculis ea suis reuerenter admouit, etsi nihil minus cogitaret quam vitam se in illa theca accipere.

[96] Erat anni tempestas calidissima, quæque noctu fere iter cogebat inire: [lapsum in præceps quemdam] circa horam autem illius duodecimam, in eius collis ascensu, qui Dentes-vetulæ nuncupatura a vulgo, mula, cui Franciscus insidebat, consternata atque retrorsum abiens, graui lapsu per petras asperasque cantes deuoluta in imum, sessorem suum pariter præcipitauit: de quo quin mortuus esset neque Frater Ioannes Perez, neque eques Auila, nec huius aut Francisci duo famuli quidquam dubitauerunt; cum nullam querentis dolentisque vocem audirent. Primus in terram pedes Ioannes descendit, & Franciscum infra mulam prolapsum inueniens, multo minus dubitauit de morte, quam certo certius fuerat obiturus, nisi B. Ioannes, cuius deferebat Reliquias, salutem ipsi prodigiosam præstitisset. Etenim scopuli illi non tantum perquam asperi sunt (vnde dentium eis nomen factum) sed altitudo quoque, [incolumem seruant.] ex qua deciderat, plusquam duodecim vlnarum erat. Et tamen non modo illæsus ipse omni ex parte inuentus est, fauore reliquiariæ illius thecæ; sed nec crystallorum vna (quamuis ex eodem dependerent latere super quod præcipitatus iacebat) vel comminuta vel rupta. Actis igitur Deo gratiis in suam rursus mulam subiit Franciscus, iterque suum cum sociis prosequens, nullum sensit incommodum: tantum ad exorientis diei claritatem agnouit sanguinem sibi erupisse ex ore, vt hinc euidentius esset cum ipsius lapsus grauitate miraculum, quod prospero omnes pariter reuersi itinere publice enarrarunt.

[97] [Oculorum molestissimum tumorem] Eadem in ciuitate Granatensi Bernardi Fajardi vidua degit, Maria Zamora nomine, B. Ioannis memoriæ pie addicta: huic quinquennis circiter filiola erat Sabina Baptista, cuius oculi festo S. Sebastiani die, anni supra millesimum sexcentesimum vigesimi tertij, sic intumuerant, vt eos absque dolore grauissimo nequiret omnino aperire, aut visu sic affecto cognoscere quidpiam. Anxia filiæ causa mater nec sumptibus nec medicis chirurgisque consulendis parcere, tentare remedia omnia nullo eorum pretio deterrita, neque illis nihil proficientibus spem inueniendæ oculis tumentibus sanitatis deponere: itaq; eadem spe, etsi post tot curas laboresque irrita, [inuocatio B. Ioannis curat.] vsque tamen perurgente, Hospitalis chirurgum consultura adiit die Veneris sancto, nescio quod pharmacum ab eo acceptura: verum absentia chirurgi occasio fuit alterius multo efficacioris remedij reperiendi apud infirmariæ muliebris curatricem. Huic enim cum suā exposuisset afflictionem, quantumque eius caussa expendisset laborassetque; ab eadem consilium accepit, vt relictis illis tam sumptuosis & nihil proficientibus medicinis medicisque, B. Ioanni se filiamque commendaret. Placuit afflictæ matri consilium, eodemque vespere antequam domum reuerteretur, ad ecclesiam se contulit, in eaque genuflexa rosariam Beatissimæ Virginis coronam percurrit, voto insuper se obstringens, quod impetrata, quam postulabat, gratia, filiolam suam eodem indueret habitu, quo ipsius Beati asseclæ vestiuntur. Auditas fuisse preces sequēti mox die paruula declarauit, magnis vocibus compellans matrem, seque iam distincte videre affirmans: quod stupenti, nec satis credenti mulieri certum fecit, experientia quarumcumque rerum ac colorum oculis puellæ obiectorum. Itaque voti rea cum multa illud gratiarum actione impleuit.

[98] Conilla a diœceseos Gaditanæ vicus est: hic Didacus Guerrerus, Presbyter & Licentiatus, [item pestilentem febrem,] ad vitæ finem adductus erat febri pestilenti, cuius signum dabant nigræ in corpore maculæ, & producendæ vitæ medicis spem omnem auferebant, nec superesse aliud videbatur quam vt animæ suæ prouideret. Et hoc quidem prout optimum Sacerdotem decebat, fecit accurate: non sic tamen vt omnino obliuisceretur corporis, cui, quam illi negabant, sanitatem a Deo decreuit postulare per B. Ioannis suffragia, multa sibi de eo promittens, cuius tot miracula audiebat. Vouit autem se libro, quo ad ecclesiastici Officij pensum quotidianum persoluendum vtebatur (Breuiarium vsus vulgaris nominat) inserturum Hymnum, Antiphonam atque Orationem de Beato, eaque quot diebus recitaturum, si salutem ab eo, qui solus dare poterat, consequeretur: eodemque momento temporis maximum mali leuamen sensit, atque intra paucos dies omnino conualuit; medicis constanter asserentibus tam subitam mutationem non posse viribus naturæ adscribi: itaque votum cœpit lætus persoluere, remque vt gesta erat iuratus asseuerauit in actis, quæ Gadibus ad Dei & serui eius gloriam sunt confecta.

CAP. IX

[99] Porro, sicut examinandis Vita & Miraculis B. Ioannis datum principium est ordiente anno millesimo sexcentesimo vigesimo tertio, [& brachiū,] eaque occasione frequens vbique erat de ipso sermo; ita plura maioraque quam alio anno vllo Deus per ipsum patrauit miracula, quæ conficiendo beatificationis negotio sola sufficerent. Tale fuit quod eiusdem anni Ianuario mēse Palentiæ contigit: vbi Soror Clara de Bustamante, Ordinis S. Claræ Religiosa, brachium humerumque sic affectum habebat, vt nocte quadam ab ea recedens Frater Martinus de Quintanilla ex Ordine B. Ioannis chirurgus expertissimus, paratam in crastinum ac bene animatam esse iusserit sectioni a manu sua sustinendæ, post quam decreturus esset, an citra totius brachij resectionem, aliquam ei posset medicinam facere. [de quo resecando deliberabatur.] Quantum ea denuntiatio perculerit miseram, facile est coniectando assequi. Dum igitur noctem plena formidinis ducit, & ad imminentis torturæ imaginem exhorrescit, ad implorandam Sanctorum intercessionem sese conuertens, B. Ioannem imprimis vocauit in vota, promisitque impetrata sanitate libram ceræ vnam quotannis ad Hospitale mittere, testandæ gratitudinis ergo.

[100] Quid non obtinet feruens cordis afflicti precatio Sanctorum subnixa patrociniis? nuncupatum vt fuit votum, imminuta quoque vis mali est, & illa inter cruciatuum metum, conceptamque de Patrono fiduciam, nonnullum spatium quietis habuit. Reuersus autem postridie cum suis instrumentis chirurgus, cum brachium ad decretam carnificinam denudasset, tantam in eo reperit mutationem, vt omnino sectione supersedendum iudicarit, studioseque quæsierit quæ esse posset causa nouitatis tantæ. Non aliam, respondit illa, noui, Pater, quam quod omnino confidam, sanitatem mihi restituendam occultiori quadam, quæ mihi oblata est, curatione: itaque plane accidit, idque intra paucos dies, summa cum admiratione chirurgi, instantis supplicantisque vt nouam istam curationis formam ediscere mereretur. Cui demum: A manu Dei illa est, inquit Clara, per intercessionem Patroni mei pientissimi B. Ioannis de Deo, cui me meamque sanitatem ex animo commendaui. Tum quid nocte illa denuntiatam sectionem præcedente actum fuerat declarauit, eademque cum eodem Chirurgo publice nota fecit sub iurisiurandi religione, tamquam certum atque euidens miraculum in Actis informationis Palentinæ.

[Annotatum]

a Ab Vrbe & portu Gaditano versus fretum nauigantibus, pari fere vtrimque interuallo distans, conspicitur hoc municipium ad littus situm in continenti.

CAPVT XIV
Aliis aliorum succurrit necessitatibus.

[101] a Alterius generis remedium fuit, quod B. Ioannes religiose inuocatus attulit extremæ necessitati, qua Michaël a S. Stephano, [Omnibus fortunis euersus mercator] accola & mercator Granatensis laborabat, propter obligatam fidem, pro amico, qui imparem sese sentiens contractis debitis dissoluendis, profugus ex ciuitate & paullo post ex vita dicesserat: ob qua rem manum in Michaëlem iniecerant ij, quibus pecunia debebatur a profugo, omnemque illius substantiam inter se partiti omnium nudum reliquerant, cum liberis atque vxore. Ille qui nihil in terris solatij nouerat, statuit illud e cælis sperare: maxime postquam audito sacro apud Beatissimam Virginem de Carmelo, edictum prelegi audiuit, cuius supra meminimus; in eoque fieri mentionem insignium operum caritatis & misericordiæ, [Ioannem inuocat,] quibus Dei seruus dum viueret succurrebat hominibus in necessitate constitutis. E templo namque illo digressus nouemdialem prosequutus est in honorem Beati deuotionem, & postero die Missam eodem fine dicendam curauit; a qua rediens obuium habuit amicum, quam contentus viueret, percunctantem. Tam contentus, respondit Michaël, quam potest qui prȩdiues aliquando, nunc se suosque videt ad pauperiem redigi: qui largiri multa potuit, petere ab alio non didicit: qui laborare manibus nihil valet, & tamen cogitur earum opere victum sibi & paruulis liberis quærere.

[102] His auditis amicus ille monuit rem Deo vt commendaret: sortes eo die in Capitulo duci officiorum distribuendorum: iret, & Viginti-quatuor-viro Michaëli de Auellan, [& minime ambitum munus] magnæ caritatis viro, in eaque distributione nihil proprij emolumenti habenti, sese offerret; futurum vt ipsius quoque nomen hac ratione ad sortes prædictas admitteretur. Qua ratione? reponit alter ad illum, quando nec antehac noui vspiam hominem, nec vel vnius gallinæ, qua eum mihi possim conciliare, emendæ pretium valeo inuenire. Iterumque instanti amico vt adiret alloquereturq; fidēter, respondit in priori persistens sententia: Ego & externus & pauper cauero cum altero res meas agere quam cum B. Ioanne de Deo, cui me commendaui, & in quo fiduciam habeo collocatam. Ita illis a se digressus rursum tertio die sacrificio Missæ interfuit intentione eadem: a quo peracto redeunti offert sese e Capituli Ostiarijs vnus, [sorte obtinet,] euangelia postulans, eo quod nuntiaret Quæstoris Frumentarij munus ei sortito obtigisse, ex de nominatione Viginti-quatuor-viri Michaëlis.

[103] Egit continuo gratias Deo Stephanus pro subsidio tam opportune destinato sibi, adeo eius egenti, vt quod boni nuntij gratia Ostiario daret omnino non habuerit prius, quam in ipsam muneris sui administrationem inductus, eiusdem quoque fructus cœpit percipere. Admiratus autem successum omnino inopinatum ad ædes Viginti-quatuor-viri adijt, quærens qua ex caussa tantum beneficium contulisset in se nec affatu nec aspectu cognitum, quique tale nihil aut postulasset aut sperasset vnquam? [miraculo ad eam admissus:] Respondit Michaël, a magnis quidem præcipuisq; viris amicis suis rogatum se atque interpellatum, in quibus Auditores duo, Canonici quidam, alij Equites & consanguinei sui essent; sed omnium sic penitus fuisse oblitum, vt ne nomen quidem cuiusquam occurrerit: ipsum vero nesciens nominarit. Ideoque habere se pro euidenti miraculo, & nominationem, & sortem ipsam quæ prodierat, & pro qua Deo ac Deiparæ virgini merito posset referre gratias.

[104] Merito sane: fructus enim istius muneris supra septingentos aureos annue æstimabantur: quod vt sibi & extraneo & prioribus fortunis exuto concrederetur (nam plusquam quindecim aureorum ducatorum millia Quæstori frumentario subesse putantur) fideiussorem congruum a B. Ioanne de Deo petijt & impetrauit. Cum enim eum rogasset Stephanus, [pro quo etiam fideiussorem inuenit.] suum vt compleret beneficium; firma cum fiducia mentem sibi immitti sensit, Franciscum de Quesada, hominem opulentum & honoratum, alterius cuiusdam negotij caussa adeundi: eique procedente sermone dixit, quomodo officium istud sibi sortitione obuenisset, nunc autem non haberet qui suam pro ipso fidem interponere vellet: idque satis Francisco fuit, vt vadem sese vltro offerret, pro persona sibi ignota, & cuius recenti exemplo prohiberi potuisset a sua fide pro altero obliganda.

CAP. X

[105] Ægrotantium fiducia in B. Ioannem quotidianis crescebat testatæ per prodigia virtutis experimentis. [Moribūdus vitæ restituitur.] Erat in vrbe Granatensi Franciscus Diaz depositus a medicis, mortique tam vicinus, vt nec ipsi nec vlli assistentium spes diuturnioris vitæ vlla reliqua esset. Non tamen suæ erga B. Ioannem deuotionis oblitus in eo articulo, feruenter ipsum inuocauit vitam salutemque postulans: & quod postulauerat tam mirabiliter impetrauit, vt miraculo omnino adscribendum eum casum testimonio suo medici confirmauerint: ipse autem erga patronum gratus, ecclesiæ portam, qualis hodie visitur, e saxo fabricandam; Beatique Ioannis, qualis a morte repertus est, genuflexi imaginem super eam sculpendam eleganter curauit: eodemque respectu sacellum S. Rochi sumptibus suis locauit instaurandum.

[106] Neque Granatæ tantum sed alibi quoque B. Ioannes fauorem suum ægris impendit: [item moribunda,] vt testis idonea nobis est Anna Perez del Castillo, quæ hodie Madriti commoratur, vidua Gasparis de Arriaga, qui Vallisoletana in curia degens, distributor fuerat quæsturarum in regia ibidem Cancellaria. Hæc siquidem anno millesimo sexcentesimo quinto, S. Martini festa luce, in pestilentem incidit febrim, quæ ipsam ad extrema deduxit. Ita depositam a medicis visit Leonora Delgada vxor Gregorij de Tobar, vnius ibidem ex Regiæ Cancellariæ administris, infirmæ amica & familiaris valde: quæ ipsammet Annam affari nequiens, assidentem lecto sororem Dominam Poloniam Perez præsenti periculo afflictam consternatamque alloquitur, iubetque mœrore depulso salutem sororis ægræ B. Ioanni de Deo commendare; a quo inuocato eam esset tam certo obtentura, quam paucos ante dies obtinuerat maritus suus, eidem Dei seruo sese in grauissima infirmitate commendans.

[107] b [beneficij alterius narratione animata.] His auditis Polonia sororem adit, teneræque pietatis affectu commota: Confide, inquit, soror carissima, & salutem a Deo per merita B. Ioannis deuote inuocati exspecta, quam tot alijs sese inuocantibus prȩstitit: eccum enim Dominam Leonoram, narrantem qua ratione vir suus morti proximus sanitatem impetrarit, eiusdem Sancti intercessione implorata. Sustulit oculos ad hæc verba ægrotans, ingentique cōcepta fiducia, non sine fletu commendauit se Sancto: votum præterea adijciens quod ad nullam prius ecclesiam persanata se conferret quam ad templum Hospitalis, Missam ibi suo ære curandam auditura. Et continuo melius habere se sensit, valetudinis mutatione tam subita tamque notabili, vt non ipsa modo, sed adstantes quoque omnes eamdem potuerint obseruare, ipsaque intra octauum diem, quamuis ante eum sana fuerit, votum impleuit quod nuncuparat: nullis prorsus humanis remedijs post nuncupatum votum adhibitis.

[108] Alteri quoque alterius deuotæ sibi fæminæ necessitati modo memorabili Sanctus prospexit, prout ipsa Patri Fratri Ioanni de Coloma, confessario suo ex Ordine B. Ioannis, narrauit Madriti, vbi in Hospitali Antonij Martini frequens erat & pauperie ac morbis afflictam ducebat senectutem. Patiebatur illa incommoda plurima, [Pauperculæ cuidam de cibo prospicetur:] nec aliū cui quereretur habebat quam B. Ioannem, solita ad eum in quacumque sua pressura recurrere. Accidit autem vt omnino quod comederet haberet nihil. Ergo ad ecclesiam se confert postulatura auxilium, Missæ interest, domum redit: ibique mensam pan, vino, carne instructam reperiens non potuit dubitare, quis eam sibi eleëmosynam attulisset; etenim e cœnaculo clausis ostijs versus plateam egredi viderat quemdam externa specie fratrem Ordinis B. Ioannis; ianuisque pertentatis admirata eas firmiter obseratas mansisse, viderat mensam ita, vt diximus, apparatam: itaque incunctanter credidit ipsum B. Ioannem fuisse, qui opem sibi præsentem tulisset, laturumque deinceps se voluisset persuadere exhibita visibili sui imagine.

[109] [item inopi agricolæ.] Franciscus Sanchez, Gaditanus ciuis, simili victus penuria vrgebatur, nec erat in quo laborem suum artemque exercens, eumdem sibi suisque lucrari posset; ergo ad ecclesiam Hospitalis se confert, Deoque & B. Ioanni exponit domus suæ angustias, post orationem Dominicam cum angelica salute recitatam: dein Missam audit & in domum ad suos, quos subleuare non posset, ingredi reformidans ad podium parieti iunctum se applicat. Modico ibi stererat tempore, quando ignotus homo istuc adueniens cum amica salute regales octo pauperculo dedit: Francisce, inquiens, duas gallinas eme, easque comede, fretus Deo qui etiam terræ vermiculos pascit. Atque his dictis disparuit, plenum solatij & lætitiæ relinquens hominem, cui etiam eodem die oblata occasio elocandæ operæ quindecim alios regales attulit.

[Annotata]

a Hispanice Cobrador de la Hondiga, id est Recuperator, sine latinius, Redemptor horret, videlicet publici.

b Huius hospitalis erectionem describit Franciscus de Castro cap. 22. a nobis prætermisso.

CAPVT XV.
De mirabili fragrantia post mortem eius percepta. & scipione parturientibus salutari.

CAP. XI

[110] Tempus nunc est vt videamus quomodo ea quæ sui corporis attactu vel præsentia quodammodo consecrauit Ioannes, [Miraculosum odorem exhalant madidæ vestes] miraculorum patrandorum vim participarint; & prodigiosum quemdam odorem diffundant, diffuderintue. Adstabat aliquando ad fenestram domus cum germana sorore sua Philippa Gomez, Matthæi Guiterij Ædilis Granatensis vxor, virtutis magnæ & vitæ exemplaris matrona: & Ioannem de Deo transeuntem vidit discalceatum ex more, madentemque ab imbre, qui vehementissimus cadebat. Itaque compatientes homini sancto, ad se aduocatū introduxerunt, persuaseruntque: vt suum tantisper deponens habitum pallio obuolutus assideret, donec ad prunas siccarentur vestes commadefactæ: [dum ad ignem siccatur:] ex quibus ambæ demiratæ sunt cum vapore exudantis ad ignem humoris percipi a se odorem gratissimum, qualem in vita nullum se meminerant odoratu percepisse. Fuisse autem supra naturam istiusmodi suaueolentiam docebat tenerrimæ deuotionis affectus, vberes lacrymas exprimens ab oculis laudantium Deum, qui hac ratione serui sui sanctitatem voluit declaratam. Itaque ex eo die tum ipsæ Ioannem fecere maximi, tum, vt alijs quoque venerationi esset maiori, huius rei narratione effecere: in hoc alijsque pluribus quæ de Beato narrabant rebus dignæ habitæ quibus crederetur, ob notæ virtutis illustrem famam: & sunt qui hoc ab ijs audiuisse meminerūt complures fide dignissimi testes; imprimis Domina Vrsula Romanos, quæ etiam id quod sequitur iurata affirmauit.

[111] [idem percipitur] Hæc in Pisarum domo (vbi adoleuerat ipsa & Ioannes vitam cum morte mutarat) diu commorata, quodam Sabbato mane casu accessit ad ostium domestici oratorij, in quo orabat Domina Maria Ossoria, filia Annæ Ossoriæ, illius B. Ioanni deuotissimæ matronæ; ex eoque tam singularis fragrantiæ percepit odorem, vt præstolata, dum finitis precibus egrederetur Maria, petierit, Ecquid in eo oratorio seruaret ipsa quod adeo bene suauiterque oleret. Respondit Maria: Tu quoque Domina Vrsula bona fac opera, & qualem miraris ipsa de te odorem dabis. [in loco mortis] Nescin tu hoc oratorium fuisse cubiculum, in quo vitam clausit Sanctus Ioannes de Deo; quodque in diem hunc præsentem domum hanc ea quam sentis fragrantia honoret? Maxime vero eam Sabbatinis diebus odorabere, quia talis illi extremus fuit; quamuis modo plus quam quinquaginta ab illius obitu anni effluxerint. Vrsula maiorem in admirationem tali narratione rapta, certaque rei quam audierat experiri veritatem, ad sacram Corporis Christi communionem die Iouis proxime sequenti adit: feriam sextam ieiuna traducit, Sabbatho mane ingreditur in oratorium, & mox vt recitandæ orationis Dominicæ fecit initium, persentiscere eumdem odorem cœpit: quo recreata, & spirituali solatio affluens longam in oratione ibidem moram traxit: deinde exurgens ad Dominam Mariam, [omnibus Sabbatis,] quæ necdum a lecto surrexerat, accurrit; narratque plane idem nunc quoque percepisse se cum eo, quod priori Sabbato admirabunda perceperat. Maria autem eidem respondit: Quem tu extraordinarium fauorem iudicas, eo nos Dei seruus singulis, non quidem diebus, sed Sabbathis prosequitur: perpetuus autem hic odor fuit per nouem continuos ab illius morte dies, vt tota quæ affluxit ciuitas hodieque testatur.

[112] Affirmat Basilius de Torres, Canonicus, olim Secretarius Domini Cardinalis Petri Deza, [tem ex lecto in quo mortuus,] se non modo has aliasque Beati viri innumeras laudes ex ore illustrissimi illius Prælati audiuisse; sed etiam olfactu percepisse fragrantiam, quam exhalat lectus supra quē est mortuus, quique in Pisarum domo reuerenter propterea asseruatur. Viginti quoque annis post mortem illius narratum est Archiepiscopo Granatensi, prodigiosa lumina videri in sacello Pisarum, in quo Beati viri sepultura visitur: quam proinde inspici accuratissime Præsul voluit. Concurrit ad eam actionem populi turba ingens, mirabaturque odorem a sepulcro prodeuntem: hos inter pauper erat brachio altero infirmus, quem identidem conatum accedere ad arcam, arcebant alij: sed euicit pia instantis pertinacia, ipseque permittendus sibi fuit, donec sanum brachium accipere mereretur: quod & accepit, & ab Archiepiscopo eleëmosynam quotidianam.

[113] Cum Granatensem Metropolim a Petrus de Castro a Quiñones obtineret, [& fornice sub quo sepultus est.] mortua ibidem quȩdam matrona est Pisarum equitum consanguinea, eoque nomine sub eodem fornice tumulanda, sub quo requiescebat sacrum B. Ioannis corpus: quem cum aperirent, progressus exinde tam cælestis est odor, vt nemo caueam ingredi auderet. Archiepiscopus autem re ad se delata vetuit quemquam ibi sepeliri, & iura familiæ prætexentibus respondit, nihilominus æquū non esse, vt vbi corpus Sancti alicuius iacet, eodem cadauera alia inferantur. In ea quoque Crucifixi imagine, cui complectendæ immortuum Ioannem vidimus, mirabilis Dei virtus elucet: ideoque ad moribundos & difficili puerperio laborantes matres certatim expetita defertur. Sic eam expetijt inter alias plurimas Domina Mariana de Pisa, vxor Domini Antonij Fernandez de Corduba, allatamque amplexa simul, & periculosissimo partu soluta est.

CAP. XII

[114] Quid autem de Beati viri scipione dicemus, qui Toleti relictus Dominæ Leonoræ de Mendoça, in pignus pellendæ triplici puerperio eoque felicissimo sterilitatis, [Baculi eius Leonoræ de Mendoza relicti,] exinde pro Reliquijs ab eadem habitus cum veneratione est. Huic, cum anno Christianæ Æræ millesimo quingentesimo septuagesimo octauo mortui maritus ac filij essent, stabat animo domum suam in monasterium conuertere, sed virorum an mulierum non parum addubitabat. Deus autem, qui eam habitationem Hospitale fieri volebat Fratrum atque pauperum serui sui, mirabili æque ac glorioso medio finem sibi præfixum est assecutus. Viuebat in ea familia mulier pia ac proba, nomine Maria de la Paz, & summo mane solita ad orationem exurgere, ea finita, heram aduocabat suam, cum eaque corporis infirmi exercendi caussa per domus curritoria obambulabat. Hæc mane quodam de more consurgens, oculosque ad cælum tollens, [forma apparens in cælo] vidit versus eam partem, ad quam oratorium domesticum erat, scipionis effigiem ex nube efformatam: & tum quidem rem penes se admirans secretam habuit, vti & postero die eamdem similis nubis configurationem intuita.

[115] Verum cum tertio quoque die talis sibi visio offerretur, non potuit se diutius continere, quin heram ad spectaculum inuitaret: quæ videns scipionem in cælo tam similem illi, quem ipsa a B. Ioanne acceptum seruabat; intellexit diuinæ voluntatis esse, vt monasterium ea in domo fundandum, esset filiorum huius serui sui, [domum illam Fratribus B. Ioannis impetrat:] & pauperū vsibus aptaretur. Quod continuo faciendum curauit, oratorio, vtpote capaci, in ecclesiam conuerso sub nomine sanctissimi Sacramenti, reditibusque annuis ad fratrum pauperumque sustentationem constitutis; addito insuper ornatu multiplici ad cultum sacrorum: inter Reliquias autem templo iam dicto concessas sæpe memoratus scipio fuit. Vulgata per vniuersam regionem visio, vulgauit secum & famam virtutis, quam suis in partubus fuerat experta Leonora, auxitque fiduciam mulierum difficili puerperio laborantium, vt ab eo deinceps auxilium sperarent. Iniri autem non potest numerus earum, quæ sibi feliciter cessisse testantur, quod periclitanti corpori B. Ioannis scipionem admouerint: iuuat tamen exemplis aliquot selectioribus satisfacere lectoris desiderio.

[116] [idem partus facilitat:] Franciscus Martinez a S. Iacobo testatus est, ex vxore sua, olim Dominæ Leonoræ famula, octo filios sustulisse se; omnes autem, ad quorum partum allatus B. Ioannis scipio est, citissime facillimeque prodijsse in lucem, reliquos periculosissimo puerperio torsisse matrem: ideoque sibi rem experto, priorem de quærendo scipione, quam accersenda obstetrice curam deinceps fuisse, eo successu, vt prius fœtum subinde eniteretur puerpera, quam aduocata obstetrix adesse posset.

[117] Francisci Diaz de Getino vxor, Isabella Gaona nomine, triduum integrum partus doloribus torquebatur, [aliam in partu & febri iuuat:] nullam spem vitæ reliquam habens nisi in Beati viri baculo: quem demum allatum complexa manibus, & ipsa & fœtus salutem inopinatam a Deo habuit: ex eoque tempore B. Ioanni semper deuotissima vixit. Eadem fiducia, quam de intercessionibus eiusdem sibi ad baculi præsentiam impetrandis conceperat, pestilenti alias febri laborans baculum repetijt, & salutem iterum impetrauit: quare tum ipsa tum mater sua Isabella Ruiz sanctum scipionem argenteis laminis obtegendum ornandumque curauerunt.

[118] Domina Maria de Rueda, Ludouici Lopez de Tapia Iurati coniux, gestabat ex primo conceptu vterum, [periculoso puerperio opitulatur,] magis tumentem quam tenera etiamnum illius ætas latura innoxie videbatur, nec vllum viuentis prolis indicium sentiebat: igitur formidine plena, cum matre mœroris socia, periculosi puerperij tempus præstolabatur. Sed solata mœstas est fama mirabilium per scipionem B. Ioannis patratorum; quem ab Hospitali Corporis Christi petitum ipse Prior honoris caussa attulit ad parturientem. Hæc dolores partus dissimulabat dum poterat, verum eorum demum magnitudine victa baculum petijt, pie exosculatum imposuit oculis, strinxit amplexu: eodemque momento temporis enixa est prolem; non mortuam, vt expectabant: sed corpore supra modum communem magno complicatam (quæ res difficilem partum fecerat) cetera sanam: viuitque infantula etiam hodie cum matre, nullos post baculi contactum dolores passa, ceteraque familia beati viri memoriæ pro tanto beneficio addictissima. Cupediarij pistoris, sed pauperis, vxor ex doloribus partus vsum perdiderat rationis, [amentiam tollit:] atque in proximo erat vt vitam quoque perderet: applicito tamen ad laborantem scipione, simul in lucem prodijt infans, simul mens sana genitrici redijt.

[119] Agnes Ruiz Garcia, vxor Ioannis de Cobos, Toletanæ vrbis accola, [mortuum a quatriduo fœtum soluit.] quatriduum frustra laborauerat vt fœtum in vtero præmortuum eijceret, neque profuere vlla quæ parituræ adhibita fuerant media expellendo cadaueri; imo ipsam debiliorem fecere ad enitendum: ergo superueniente ad laboris incommoda febri vehemente, soluere coacti medici obstetricesque quam experiundis remedijs tenuerant alligatam, in lectūq; deposuere conclamatam de vita. Intrat sub hæc maritus cum baculo B. Ioannis, tamquam quæsita cælitus rebus in desperatis medicina: hunc ægræ vt applicuit obstetrix, ipsamque Dei famulo præsentes ceteri commendarunt, inuertit se magno cum matris sensu, etsi alioqui pene sensu omni priuatæ, in vtero fœtus; pedemque protulit, quamuis mortuus; quo cognito obstetrix animare laborantem: iubere fiduciam intenderet porro, vt compleret Deus quam exorsus, fuerat facere gratiam: denique editam in lucem qualemcumque creaturam gratulari. Modico enim ab attactu scipionis tempore præterlapso, & partu & febri omni leuata puerpera est, exinde gratissimam seruans memoriam beneficij; quod tam euidenti miraculo Doctor Apollinarius, qui puerperio adfuit, solebat adscribere, vt eam quatriduano Lazaro ad vitam reuocato compararet: nec enim minus certa secundum naturæ ordinem mors eius quam Lazari olim videbatur.

[Annotatum]

a [Petrus de Castro Archiep. Granat.] Ex Calagorritano Episcopatu ad Cathedram Archiepiscopalem euectus anno 1588, quam annis viginti duobus tenuit; indeq; ad Hispalensem translatus obijt 1623. vt habet Tamayus in Catalogo Archiepiscoporum Granatensium ad 17 Augusti,

CAPVT XVI
Terra natiuitatis eius miraculis celebratur.

[120] Hæc tamen omnia minus fortassis videbuntur admiranda; quando mirum non est si vestibus, lecto, cubiculo, [Ex domo Ioannis natali] sepulcro sanctitatem communicauerit aliquam ipse iam Sanctus: quod autē eamdem dederit Deus natali eius solo, domuique ab eo, antequam vlla numeraret merita sanctitatis, adhuc puero calcatis habitatisque, magis mirum censeri potest: id autem fecisse Deum effectis manet prodigiosis comprobatum. Anno supra millesimum sexcentesimum septimo e Castella in Lusitaniam venerant ex Ordine Hospitalitatis pauperum Fratres duo, [accepti pulueres stomachum vermibus exonerans] Ioannes Lopez & socius eius, hospitioque in ea excepti sunt domo quæ suo Institutori natalis fuerat. In hac dum commorantur, Matthias, Blasiæ Diasiæ in seruitutem emptum mancipium, occulto ægrotabat ex morbo, eoque ægrius eum ferebat. Tandem a Domina sua candelam petijt, quam seruo Dei pro salute offerret. Dedit illa libens quod petebatur; ipse Fratribus tradidit, postulans vicissim de terra aliquid. Domum reuersus eamdem terram bursulæ impositam iniecit collo, domina sua inspectante, & quam potuit deuotissimo affectu dixit: Sancte Ioannes de Deo, tu mihi salutem restituere debes. Mirum dictu! ipso illo instanti magnam vermium copiam per os eiecit, breuique perfectam obtinuit sanitatem.

[121] Emanuel Dias indigena & incola Mon-maioranus, grauiter ex oculis laborabat, eosque adeo habebat inflammatos, [oculos inflatos sanat,] vt ægre admodum aliquid posset intueri: nec malo remedium vllum reperiebat. Intelligens autem quam multi ex natali B. Ioannis domo optata reportarent beneficia, eodem tempore quo istic prædicti duo fratres hospitabantur, & multi narrabant acceptas ibidem gratias, ipse quoque eodem festinauit, postulans a Fratribus pusillum terræ illius benedictæ. Dedere Fratres quod fuerant rogati: ipse autem multum se Beato commendans, seque ei clientem perpetuum offerens statim ac terram illam imposuit oculis, tumor omnis inflammatioque resedit, oculosque ei tam claros reliquit nitidosque, quasi nulla vnquam fuissent infirmitate obnubilati. Deinde vero admirationis plenus & gratitudinis ductus affectu, ad Fratres redijt, enuntiauitque acceptum beneficium.

[122] [cæcum natum illuminat;] Ceterum id quod sequitur apud Vitæ huius Italicum interpretem, euidentia miraculi superat omnia, quæ hactenus Deum nouimus per vsum prædictæ terræ operatum fuisse. Audierat de ijs multa ex Mont-maioranis Petrus Gōzales, puer duodennis, & ipse in Monte-maiori natus, sed a natiuitate cæcus; plenusque fiducia, eadem terra oculos suos perfricat, & videndi facultatem ijs datam lætatus, legere ac scribere didicit: hodieque, inquit Pandulphus scribens circa annum MDCXXVIII, viuit ducta vxore coniugatus & miraculi in se patrati testis.

[123] Mariam de Oliuera, quatuordecim annorum puellam, [oleum lāpadis mēbris captam sanat;] mater sua adduxerat ad oratorium, quod prȩdicti Fratres excitarant in ædibus, quæ Ioannis de Deo olim fuerunt: adduxerat autem insidentem iumento, quia iam pridem membris omnibus debilis mouere se nusquam ipsa poterat. Adductam intro ferunt mater & Responsa Lopez, quæ post fusas in oratorio preces, crura ei perunxit oleo quod ibidem ardebat in sapade. Placuitque misericordi Deo, vt quæ a tanto tempore membris capta aduecta fuerat, pedibus ipsa suis abiret. Quod postquam vulgo innotuit tantus fuit numerus nocte dieque accurrentium orationis & auxilij caussa; vt omnes ægre caperent angustiæ illæ: certabantque vniuersi aliquid domum referre de terra, futurum remedium efficax contra quasuis infirmitates.

[124] Philippæ Botellæ molestum tuber secretiori in parte accreuerat, [& tuber molestum soluit.] quam medicaturi oculis inspiciendam dare verecundia prohibebat, quantumcumque inualesceret malum. Hoc igitur in statu mirum in modū mœsta, nec minus Dei seruo deuota quemdam suum filium ablegauit quæsitum oleum ex lampade ardenti in oratorio. Quo ipsa partem affectam cum vnxisset, dissolutum accrementum importunum est, nulloque sui signo relicto euanuit, sanam valentemque relinquens: acceptumque fauorem grata commemoratione testata est mulier, vti & ceteri relati hactenus, iuratique testes eorum beneficiorum, quæ meritis B. Ioannis accepta esse referenda credebant.

[125] [Domus innoxie corruens] Nec paternæ erga se beneuolentiæ expertes fuere filij, qui eiusdem erga externos impensæ administri & conscij toties fuerant, Fratres inquam supradicti duo: dum enim eorum vnus Ioannes Lopez nocte quadam ad lumen sedet cum adolescentulo oppidi ipsius indigena, versus se ferri conspicit laterem e pariete vltro prosilientem: & hanc Patris sui, exire monentis, mutam vocem esse conijciens, assurrexit illico & adolescenti dixit: Domus hæc ruinam minatur: exeamus confestim & nostra hinc omnia auferamus. Id vbi fecere corruit domus, vt Frater prædixerat: cauente videlicet Deo, ne vbi tam multi per Ioannis merita salutem consequebantur peregrini, istic eiusdem filij aliquam paterentur iacturam. [caussa fit templi ibidē extruendi,]

[126] Horum notitia cum ad Excellentissimum Dominum Alexandrum de Braganza Archiepiscopum Eborensem peruenisset anno MDCVII præmemorato, voluit in ipso ruinæ loco ædem sacram erigi: cuius primus in fundamenta lapis vt iaceretur solennius, instituta a Mon-maioranis est processionalis pompa: cui interfuit Reuerendissimus Dominus Fr. Didacus a S. Vincentio ex Ordine Seraphici Patris Francisci, Castelmariæ Episcopus dignissimus & Excellentissimi Domini Eduardi confessor, haud leue solennitatis prædictæ ornamentum: quod eo dictum sit, vt constet, quantum Domino a Eduardo domuique Brigantinæ debeat Ioannis nostri memoria a tantis Principibus honorata.

[127] In eodem Montis-maioris b oppido Sebastiana Gomez incurabili cruris vulnere laborabat, [ad quod lapidem vouens mulier] quando desperantibus curationem medicis quædam Beati viri Reliquiæ solenni pompa erant per plateas circumferendæ. Ergo voluit deferri ad locum, per quem processurus erat supplicantium ordo, seque ex animo pro impetranda salute Beato viro deuouens, addidit quod maximum, quem posset gestare lapidem, in vsum fabricæ condendæ adferret, quam primum gratiam speratam obtinuisset: & mox sanatam se sentiens domum remeat, marito narrat quid acciderit, crusque ipsum ostendit. Ille de miraculo dubius negare superfuturum fuisse vestigium vulneris prioris, si curatio foret miraculosa: quare cum iterum sub vesperam se deuota mulier Beato commendauisset, etiam signum sublatum vidit, quod prius fuerat in crure sanato relictum.

[Annotata]

a Hic ille est, cui opus suum Gouea dedicat, Flechillæ Marchio, filius D. Ioannis Ducis de Berganza & D. Catharinæ, [Eduardus Brigantinus.] eius quæ quia Eduardo Lusitaniæ Principe ante patrem mortuo nata erat, occasionem dedit Lusitanicæ rebellionis contra legitimum hæredem Philippum IV Hispaniarum Regem Ex iisdem parentibus natum esse quemdam Alexandrum, cui pœnitentiarum rigor præmaturæ mortis occasionem dederit scribit in sua dedicatione Gouea: sed certum videtur hunc non fuisse Eborensem Archiepiscopum de quo supra; alias enim non omisisset Gouea eius tituli meminisse, quemadmodum facit agens de Theotonio de Bergança Ioannis Ducis fratre, singularis innocentiæ viro.

b Deest hoc miraculum in textu Hispanico: sed ab Italico interprete his iisdem verbis refertur lib. 2 cap. 10 post miraculum in persona Annæ Perez del Castillo patratum, [Cur miraculū istud huc reiectum?] quod reperies num. 106: refertur autem extra locum & tempus: nam toto illo capite nusquam fit Montis maioris mentio; & miracula quæ istic narrantur omnia ad initium huius seculi pertinent, quando maximo feruore cœptæ erant fieri informationes in ordine ad beatificationem, quæ non nisi post annos viginti peracta est; anno scilicet 1630: non videtur autem credibile solennem istam Reliquiæ prædictæ translationem factam esse antequam inter Beatos canonice relatus esset Ioannes. Itaque proprioloco vltimum istud miraculum collocasse nos credimus, eamque translatoris mentem fuisse, qui, cum anno Beatificationom secuto suam versionem imprimeret, procedente prælo hanc relationem acceperit ex Hispania, seorsimq; in charta typothetis tradiderit, quorum culpa factum sit, vt alio quam auctor voluerat loco illa insereretur.

APPENDIX
Beatificatio Ioannis de Deo & Reliquiarum aliquarum translatio Parisios.

Ioannes de Deo, Fundator Ordinis de Hospitalitate Granatæ in Hispania (B.)

[128] [Processus pro Canonizatione] Cvm Religio a B. Ioanne de Deo inchoata tam felicibus, vt supra in Commentario præuio vidimus, per totum Christianum orbem propagaretur incrementis illiusque fundator Granatæ atque alibi in Hispania multis illustraretur miraculis: inter eiusdem instituti sectatores agitatum est de solenni Patris sui canonizatione omni studio procuranda, initio huius decimi septimi seculi, quando Apostolicæ Sedis permissu Processus informatorius institui cœptus est, vt ex miraculorum præcedentium narratione habemus; maiorique studio resumptus circa annum MDCXXIV (quo suam Historiam scripsit ediditque Gouea) & Romam missus est, [circa annos 1608 & 1624 instituti:] cum litteris commēdatitijs Isabellȩ Reginæ, Henrici IV Galliarum Regis filiæ, Regi Catholico Philippo IV nuptæ: quibus litteris Vrbanus Papa VIII respondit XXIV Augusti eiusdem anni MDCXXIV, quod Hispanice extat apud Goueam, ac demum anno post prædictum sexto diploma aliud in forma Breuis expediendum curauit, hoc qui sequitur tenore.

[129] [quibus probatis Vrbanus VIII,] Vrbanus VIII. Ad perpetuam rei memoriam. In Sede Principis Apostolorum, nullis licet nostris suffragantibus meritis, diuina prouidentia constituti, ad ea per quæ Seruorum Christi veneratio in terris promoueatur, & laudetur Dominus in Sanctis suis, Pastoralis muneris nostri partes, propensis studijs impēdimus, prout pia Christi fidelium, & præsertim Catholicorum Regum, & Principum vota exposcunt, Nosque conspicimus in Domino salubriter expedire. Sane nomine dilectorum filiorum Maioris, & aliorum Confratrum Congregationis Ioannis Dei, sub Regula S. Augustini, Nobis nuper expositum fuit, quod transmissis de mandato nostro ad Venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinales sacris Ritibus præpositos, processibus Apostolica auctoritate fabricatis, & in sacro Rotæ Auditorio examinatis, super sanctitate, & virtutibus, & miraculis serui Dei Ioannis de Deo, fratrum, vulgo, Fate ben Fratelli, nuncupatorum Fundatoris, ijsque in Congregatione eorumdem Cardinalium per plures sessiones acerrime discussis, citato etiam & audito prius super ijsdem (vt moris est) dilecto filio Promotore fidei, cognito primum de validitate processuum, deinde de virtutibus heroicis, ac demum de miraculis in vita & post mortem ab omnipotenti Deo intercessione dicti sui ierui patratis, referente dilecto filio nostro Petro Maria S. Georgij Diacono Cardinale, ijdem Cardinales vnanimi consensu pronuntiarunt tuto posse, quandocumque Nobis placuerit ad solennem Canonizationem dicti Ioannis de Deo deueniri, [ex Regum Catholicorum voto,] & interim Beatum nuncupari, ac Missam, & Officium de eo, vt infra, recitari & celebrari. Quare pro parte non solum Maioris & Confratrum prædictorum, verum etiam charissimorum in Christo filiorum nostrorum Ferdinandi Romanorum Regis in Imperatorem electi, ac Philippi Hipaniarum Regis Catholici, & carissimæ in Christo filiæ nostræ Isabellæ Hispaniarum Reginæ Catholicæ, aliorumque Christianorum Principum, Nobis fuit humiliter supplicatum, vt interim donec ad solennem Canonizationem dicti Ioannis de Deo deueniatur, idem seruus Dei Ioannes de Deo Beatus nuncupari, atque Officium, & Missa de eo, vt intra, celebrari possit. Nos pijs Ferdinandi Regis in Imperatorem electi, ac Philippi Regis, & Isabellæ Reginæ Catholicæ, aliorumque Principum, [B. Ioannem Beatis annumeratū] necnon Maioris & aliorum Confratrum prædictorum, voto in præmissis, quantum cum Domino possumus, benigne annuere volentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, de eorumdem Cardinalium consilio, vt ipse Seruus Dei Ioannes de Deo imposterum Beatus nuncupari, ac de eodem ab omnibus dictæ Congregationis Regularibus, vbique existentibus, quotannis in die eius obitus Officium recitari, & Missa celebrari de communi Confessoris non Pontificis, ritu Duplici maiori per annum iuxta Rubricas Breuiarij Romani & Missalis; & quoad Missam etiam per alios Regulares & Seculares Sacerdotes, ad eorum ecclesias confluentes; in ciuitate vero Granatensi, nempe in ecclesia vbi eius sacrum corpus requiescit, & in terra nuncupata Monte-mor il nouo, vbi natus est, [Missa & Officio coli permittit,] in omnibus ecclesijs tam Regularium, quam secularium Officium & Missa ritu Duplici minore recitari, & celebrari possit & valeat. Ac pro præsenti anno dumtaxat Maior & alij Confratres dictæ Congregationis Beatificationem cum Missis, in die eis bene visa hic Romæ in ecclesia S. Ioannis Calybitæ, necnon alij Sacerdotes tam Regulares quam Seculares ad dictam Ecclesiam eo die confluentes cum eadem Missa iuxta Rubricas se conformare libere valeant, Apostolica auctoritate tenore præsentium facultatem concedimus & impartimur. Non obstantibus, … Datum Romæ apud S. Mariam Maiorem, [anno 1630.] sub Annulo Piscatoris, die XXI Septembris, MDCXXX Pontificatus nostri anno VIII. M. A. Maraldus.

[130] Quanta lætitia quantoq; apparatu Beati Fundatoris sui primum festum celebrauerit Ordo, nullo, quod quidem ad nostras manus peruenerit, scripto explicatum fuit: non tamen dubitare possumus, quin Granatæ potißimum singulari affectu studioque certatum sit, vt publico B. Ioannis honori initium daretur quam splendidißimum ea in vrbe, [Regina mater Regis Francia] ex qua tantum orbi Christiano commodum profluxerat, & quæ virtutibus illius exculta sacri Corporis deposito gloriatur. Quod tamen vt integrum Hispania seruaret non permisit Annæ Austriacæ, Reginæ Christianißimæ, pietas; quæ pace inter vtramque Coronam firmata, in illo celeberrimo Regum conuentu, cui nomen æternum debet obscura hactenus & Geographorum tabulis ignota insula, Fontarabiam inter & oppidum S. Ioannis de la Luz; non contenta regno Galliarum, Reginam; Regi filio, vxorem impetrasse a Fratre Catholico Rege; partem quoque Reliquiarum B. Ioannis de Deo petijt, [a fratre Rege Hispaniarum] vt eo tamquam sigillo inuiolabili optatißimæ pacis fœdera sancirentur.

[131] Annuit pio Sororis voto Rex frater: statimque vt a conuentu redijt, lipsanothecam speciosißimam ex argento inaurato fabricari voluit duorum pedum altitudine, & artificio raro; cui os dextri brachij a reliquo diuulsum corpore includeretur; eamque mox anno sequenti, [accipit os brachij B. Ioannis an. 1660] qui seculi sexagesimus erat, transmisit in Franciam, vndecima die Septembris, ad Reginam Matrem. Quæ fraternum munus die eiusdem mensis vigesima quinta excepit cum gaudio, nouique ac maximi Hospitalis Fratribus, quibus a Caritate nomen Parisijs est, digno cultu tradidit venerandum. Qualem hi pompam tanto thesauro excipiendo adornarint, amplo relatu ex Pariensium litteris Iosephus Partialis, Ordinis eiusdem per Neapolitanum regnum Prouincialis, descripsit, & Italico sermone diuulgatum P. Fr. Ambrosio Gallego, totius Ordinis Generali, nuncupauit; anno MDCLXI, ex quo Latino sermone sequentia ad memoriam posteritatis transcripsimus.

[132] Exhilarati Regia munificentia Patres nostri Parisienses, [cui excipiēdo Fratres de Caritate] primum quidem ieiunijs orationibusque disponere animos suos curauerunt, recipiendo vberiori Spiritus diuini influxui, quo digniores efficerentur filij eius patris, cuius intra ædes suas recepturi Reliquias erant: deinde dederunt operam, vt ecclesiam ornarent quam possent augustissime, magno studio adiuti sacrorum vtriusque professionis Ordinum, prætiosiora quæque templorum suorum decora beneuole subministrantium. Nolo tapetia serico atque auro texta, quibus totum ambiebatur templum commemorare, vti nec maioris altaris ornatum sumptuosissimum: oculos enim omnium ad se conuertebat Beatissimæ Virgini dedicatum sacellum, [sacellum exornant:] in quo rite collocandæ Reliquiæ erant. Fornix lucidissimis tectus nubibus cælum æmulabatur serenum, intra quod plena in gloria augustissimæ Triados contemplationi intentus Beatus, & Cherubinorum circumfusorum fultus alis brachijsque, velut adoraturus flexerat genua: alteram manum intendens in Deum, alteram versus terras declinans; e qua dependens fascia, litteris inscripta aureis, duo hæc verba legenda offerebat: SIGILLVM PACIS. A dextris eius multo in lumine Regina Virgo cernebatur, pleno pietatis vultu, duraturæ concordiæ perpetuitatem exposcere a Deo; quod idem a sinistris sua in imagine facere videbatur Galliarum sanctus olim Rex, nunc patronus Ludouicus. Inferne statuæ super bissimæ duæ Franciam Hispaniamque repræsentabant eo in habitu, vt ab hac illa sacrum Reliquiarium monstraretur accipere, cui sustinendo paruum sed pretiosissimum erat extructum altare. Reliquum cæli spatium occupabant Angeli, varia in munia distributi; quorum alij terras spargere floribus, alij aërem mulcere cantu videbantur: nonnulli etiam, quod auribus non poterant offerebant oculis, versus cælum quidem GLORIA IN EXCELSIS DEO lecturis; versus terras autem, ET IN TERRA PAX HOMINIBVS BONÆ VOLVNTATIS. [14 Nouembris fit translatio]

[133] Dies solennitati indicta erat decima quarta Nouembris; qua appetente sub vesperam signum populo dedere campanæ tum templi nostri, tum Abbatiæ S. Germani de pratis, vnde ad nos deferenda erant sacrata lipsana. Sub auroram vero cuncta armamentarij mortariola ænea, pyrio farta puluere fragorem simul ingentem dedere tota, quam vasta est, vrbe exaudiendum. Dimidia post medium diem hora egressi sua cum cruce Religiosi nostri versus prædictam Abbatiam processere, vbi eos loci Prior cum monachis septuaginta recepit intra chori ambitum, vbi Reliquiæ stabant impositæ feretro super idoneam arulam ante maius altare; ad quod grandæuus vrbis Condomensis Episcopus Pontificaliter indutus stabat: interim dum suauissimo concentu musicorum voces atque organa miscentur, [de Abbatia S. Germani de Pratis,] Beati laudes celebrantium. Egressuræ pompæ initium dedit Prætorianorum, ad custodiam Reginæ Matris destinatorum, Præfectus senis Heluetis Comitatus; ante quem e pauperum numero vnus, inter alios ex eodem numero duos latus sibi claudentes, præferebat vexillum aureis litteris nomen & symbolum Ordinis continens, quod est CHARITAS. Sequebantur bini Hospitalis Generalis ministri cineritiam induti vestem ex lana linoque contextam: tum Confraternitatis illius signum, quæ a Domina nostra-Gratiarum nomen vsurpat, sub eoque quinquagena Sodalium paria nudis pedibus omnes, corpus alba linea tecti, caput floribus coronati, manu cereum accensum gestantes.

[134] [longo ordine procedēs] Hos Archi-confraternitas Caritatis excipiebat in nostro erecta templo, pari quo superiores numero ornatuque: tum tubicines Regij ac musicorum chorus cum sexaginta iuuenibus, Angelico in schemate Angelicos choros referentibus. Succedebat ipsius B. Ioannis labarum, ab vno e Religiosis nostris prælatum exiguæ conualescentium ex Hospitali pauperum turbæ, nostrisque Religiosis eorumdem Rectoribus. Postremi procedebant dictæ Abbatiæ Monachi, aucti ingenti numero aliorum, ex eodem D. Benedicti Ordine vndique confluentium; quorum agmen Superiores eiusdem monasterij claudebant, cum Cantore & quatuor Assistētibus: quibus præcinentibus sacri canebantur hymni ante Reliquias, quas sub vmbella speciosa, a quatuor Religiosis nostris sustentata, monachi duo Diaconali in habitu portabant; duobus alijs thuris fumo easdem venerantibus, & Episcopo prænominato subsequente.

[135] [per vrbem Parisiensē] Hæc pompa ex capitibus plusquam sexcentis collecta, processit per plateas, quas a S. Margareta, a Busijs, a Senna nominant, magno Episcoporum Procerumque numero pone subsequenti cum innumerabilis populi caterua. Ad ecclesiam nostram conuenerant Reginæ cum splendido illustrium fæminarum, virorumque nobilium & Episcoporum comitatu, & Principum externorum Oratoribus: quo postquam illatum est venerabile pignus, ipsum super principem aram collocatum cum thuris honore Pontifex adorauit, iussisque ad se propius accedere Religiosis nostris hanc esse dixit B. Ioannis Fundatoris sui Reliquiam, ab Hispaniarum Rege Reginæ Sorori missam, [ad templū Caritatis:] atque in S. Germani Abbatia depositam; quam eis ex voluntate suæ Maiestatis, tamquam perennaturæ inter coronas pacis pignus certissimum traderet pie religioseque seruandam. Eoque dicto hymnum TE DEVM LAVDAMVS, exorsus est decantare, quem sonora vocum instrumentorumque harmonia ad finem vsque est prosecuta. Tum iterum quæ qualisque Reliquia esset, quam populo venerandam exponeret, voce elatiori explicuit Pontifex: interim dum Ambianensis Episcopus conscendit pulpitum, Panegyricam dicturus orationem, quam musicorum excepit melodia: totamque eodem, quo venerat, ordine pompam, finita eius diei festiuitate.

[136] [secuta 40 horarum oratio,] Sub noctem instructi magno artificio arsere ignes, Patrum nostrorum solertia curaque excogitati: quibus tormenta ex armamentario bellica applausere, & signum dedere ciuitati Orationis, a diei sequentis exordio per horas quadraginta continuandæ, quem in finem Eucharisticis sub speciebus expositum super altare Christi Corpus est: Reliquiario sacro prius ad sacellum deportato in locum præparatum, in comitatu Religiosorum nostrorum tedas præferentiū. Decantata post hæc solenniter Missa est, prædicto Episcopo sacrificante; iterumque a meridie ad Vesperas præcinente, assistentibus S. Germani monachis ac Fratribus nostris. [& pompa processionalis per nosocomium:] Tum Dominus de Morales ad populum congregatum elegantem dixit orationem, eaque finita a prædictis Monachis Fratribusque instituta processio est, qua ad solatium infirmorum per omnes nosocomij partes circumlata est venerabilis theca. Et hi quidem suis in lectis decenter compositi, ceream quique manu sua candelam tenebant: ipsæ autem infirmariæ pulchre erant ornatæ; sed imprimis B. Ludouici, quod ibi est, altare, vbi B. Ioannes propositus erat, præsente S. Ioanne Euangelista, e Beatissimæ Virginis manibus spineum sertum capiti impressum accipiens. Hic tantisper lipsanotheca quieuit, dum musicis modulis hymnus aliquis in beati Fundatoris honorem canitur.

[137] [sequentium duorum dierum oratores.] Similis sacrorum Officiorum ordo duos exinde sequutos dies occupauit, nisi quod loco suo motæ Reliquiæ non sint. Et decima sexta quidem die ingens numerus fuit ad Pœnitentiæ atque Eucharistiæ Sacramenta pie accedentium. Encomiumque Beato dixit ex regijs concionatoribus vnus Abbas Briot: decima septima vero coram Regina Matre, Lotharingiæ Duce, & magno aulicorum vtriusque sexus comitatu (qui quadraginta horarum orationi finem imposituri conuenerant) Abbas Moysiacensis perorauit, eiusdem Reginæ Matris Eleëmosynarius. Cumque sequenti etiam die, quamuis finita solennitas esset, [populi pietas vsque ad finem mensis:] populus frequens accurreret sancta lipsana veneraturus, concedendum illius studio pientissimo fuit, vt exposita in altari relinquerentur, magnaque ex parte prȩnarratæ continuarentur ceremoniæ, vsque ad vltimum diem mensis Nouembris; quando de Beati Fundatoris laudibus verba fecit Abbas de Loiach: parique zelo & eloquentia præsentem concionem adhortatus est, pergerent porro sanctum virum honorare, suisque in necessitatibus sperare opitulaturum. Atque ita conclusa est omnis hæc actio ad maiorem Dei & Beati nostri parentis honorem.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang März I




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 8. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 8. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.