Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai II           Band Mai II           Anhang Mai II

9. Mai


NONA DIES MAII

SANCTI QVI VII IDVS MAII COLVNTVR.

Sanctus Hermas, Episcopus Philippensis.
S. Priscus, Patronus Nuceriæ Paganorum, in Italia.
S. Dionysius, Episcopus Viennensis, in Gallia.
S. Codratus seu Quadratus, Martyr Nicomediæ.
S. Saturninus, Martyr vicinis locis.
S. Rufinus, Martyr vicinis locis.
Socii, Martyres Nicomediæ & vicinis locis.
S. Quirillus, Martyr Axiopoli in Bulgaria.
S. Quiadeus seu Gindeus, Martyr Axiopoli in Bulgaria.
S. Zenon, Martyr Axiopoli in Bulgaria.
S. Aphrodisius, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Secundus, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Firmus, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Ephenicus, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Castus, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Pollimius, Martyr Mediolani in Insubria.
Sancti CCCX Martyres in Perside.
S. Beatus, Vindocini in diœcesi Galliarum Carnotensi.
S. Gregorius Nazianzenus, Archiepiscopus Constantinopolitanus.
S. Tiedinus, Abbas Corisopiti in Britannia Armorica.
S. Luminosa, Virgo Papiæ in Italia.
S. Gerontius, Episcopus Ficoclensis, Martyr, Patronus Callii in Italia.
S. Fortis, eremita sanctæ Crucis montis Avellani, in Umbria.
S. Gregorius, Episcopus Ostiensis, in Legatione Hispanica mortuus.
B. Nicolaus Albergatus, S.R.E. Cardinalis & Episcopus Bononiensis, ex Ordine Carthusiano.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Timothei natale Constantinopoli. Ita 4 apographa Martyrologii Hieronymiani & alia, quæ persuaderent hunc esse aliquem ex antiquis Martyribus Byzantinis, quales plurimos præcedenti die dedimus: nisi Ado cum variis MSS. adderet ista: Quando ab Epheso sacra ejus ossa delata sunt; & Notkerus non natalem diem sed translationem appellaret, de qua egimus ad ejus Vitam XXIV Januarii.
S. Tryphænæ certamen indicatur his solis verbis in MS. Synaxario, & Menæis Ambrosianis & Taurinensibus. Videtur esse, quæ Cyzici in Hellesponto passa est, & a nobis relata XXXI Januarii.
SS. Faustini & Jovitæ Translatio in civitate Brixia, facta a Domino Ramperto, ejusdem civitatis Episcopo, anno DCCCXLIII. Ita Ado Ms. Reginæ Sueciæ & Ms. Martyrologium Brixiense. Acta horum Martyrum illustravimus XV Februarii.
S. Herculani Episcopi Perusini & Martyris Translatio celebratur, sub ritu primæ claßis, teste Ferrario; Vitam dedimus I Martii.
S. Hermannus, Confessor in Germania, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, citato Martyrologio Canisii, qui non habet VII Idus Maji, sed VII Idus Aprilis; & est B. Hermannus Joseph, cujus Acta dedimus ad diem VII Aprilis.
S. Macarii Episcopi Antiocheni, & Gandavi mortui, elevatio corporis indicatur in variis Mss. & aliis Martyrologiis, uti diximus ad diem ejus natalem X Ap.
Petrus Conversus in Clara valle, memoratur in Kalendario Divionensi, & cum titulo Beati a Chalemoto, ab aliis etiam sequenti die X Aprilis.
S. Wilfridi secundi, Episcopi Eboracensis, Commemoratio inscripta est Martyrologio Menardi & Bucelini. Acta ejus dedimus XXIX Aprilis.
S. Antoninus, Episcopus Florentinus, Ordinis Prædicatorum, memoratur a Ferrario ex tabulis ecclesiæ Florentinæ. Vitam dedimus. II Maji.
S. Flavii Martyris natalis indicatur in Ms. Casinensi. Est aliquis Flavius, inter Martyres Mediolanenses, VI Maji & alius Flavius, Episcopus Martyr Nicomediæ, VII Maji.
S. Stanislaus, Episcopus Cracoviensis, memoratur in Florario Ms. Vitam dedimus VII Maji.
S. Victor Martyr indicatur in Kalendario 2 & 4 Capuano, apud Michaelem Monachum. Celebratur in Breviario Capuano anni 1489 S. Victor Martyr Mediolani: cujus Vitam dedimus VIII Maji.
S. Metro, Presbyter Veronæ, inscriptus est Martyrologiis Maurolyci & Felicii: quo etiam objisse traditur apud Petrum de Natalibus. De eo egimus die præcedenti VIII Maji.
S. Raphaëlis Archangeli memoria celebratur a Maurolyco, supra die VII hujus in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar, ab aliis ad alios dies ejus festū rejicitur.
Corinthia Virgo & Marina Matrona Romana suggeruntur in Auctario Greveni ad Vsuardum, & ex eo in Martyrologio Germanico Canisii: de illis apud antiquiores hactenus nihil legimus.
Mariam & Franciscam, venerabiles in Ordine S. Francisci Beatas haberi, scribit Laberius in Menologio Virginum, sed quales fuerint, aut quando & ubi vixerint silet.
Banbhanus seu Banuanus Sapiens celebratur in Ms. Tamlachtensi & aliis Hibernicis Martyrologiis, inquit Colganus in Notis ad Vitam tripartitam S. Patricii nu. 67, arbitrans hunc fuisse cognatum S. Patricii, & dici Dei Prophetam fidelem.
Sanctanus de Kill-daLeas, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus nihil certi alibi reperire hactenus potuimus.
Da-Breccocus de Tuain Dracon, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus nihil certi alibi reperire hactenus potuimus.
Lam-ruadus, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus nihil certi alibi reperire hactenus potuimus.
Ken-marus, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus nihil certi alibi reperire hactenus potuimus.
Nicolaus Culdeus, unus ex primis Ecclesiæ Scotiæ Episcopis, passus martyrium anno CCXCVI, cujus sacrum corpus repertum anno MCCLXII, VII Idus Maji. Vti pluribus scribit Dempsterus lib. 13 Hist. Eccles. Scotorum pag. 501, & meminit hoc die in Menologio. In Breviario Aberdonensi celebratur festum Translationis S. Andreæ Apostoli & S. Nicolai Episcopi & Confessoris, cum Martyrologio Romano & aliis. Hinc dubium nascitur an inde sumpta occasio comminiscendi Scotum Nicolaum, de quo alibi nihil reperimus, præter ea pauca quæ a Dempstero habuit Ferrarius, fidei prorsus ambiguæ, uti est totus Dempsierus, multa es suo cerebro confinxisse convictus.
Petrus, filius Alphonsi Regis Lusitaniæ, monachus Ordinis Cisterciensis Alcobaciæ factus, cum titulo Beati refertur ab Henriquez & Bucelino: at piæ memoriæ a Chalemoto appellatur.
Gerardus, monachus Villarii in Brabantia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati indicatur ab iisdem Henriquez & Bucelino: a Saussajo vero Piis adscribitur, omittitur a Chalemoto.
Elburga Virgo, filia Eduardi Senioris Regis Anglorum & sanctimonialis Wintoniæ, cum titulo Sanctæ indicatur in Ms. Kalendario Benedictino. Laudatur a Ioanne Brompton col. 931 sub finem. Aliis Elfluda dicitur, & sanctimonialis in Rumseja: ut sanctam coli alibi nondum legimus.
Joannes Tentialbene, Ordinis Minorum in agro Tudertino apud S. Illuminatam, miraculis ante & post obitum clarus, refertur a Iacobillo de Sanctis & Beatis Vmbriæ, & Arturo in Martyrol. Francisc. cum titulo Beati, de quo agunt varii ab illis citati, & novißime Waddingus, qui anno 1232 num. 24 virtutes landant, sed abstinet a dicto Beati titulo.
Philippus Asculanus Auximi in Picenno anno 1459 Ordinis Minorum referuntur ab Arturo ut Beati.
Rodericus a Beliusio in Hispani, anno 1539, Ordinis Minorum referuntur ab Arturo ut Beati.
Joanna Cacchon vidua, in territorio Legionensi, Ordinis Minorum referuntur ab Arturo ut Beati.
Olalia Gomezia tertiaria, anno 1583, Ordinis Minorum referuntur ab Arturo ut Beati.
Catharina Calabrex, Tertiaria Ordinis S. Dominici, cum magna opinione sanctitatis mortua est anno MDCXIV, prostridie Ascensionis Domini IX Maji Girundæ in Majorica insula, & titulo Beatæ honoratur a Ioanne Rechac sive de S. Maria, qui aliquot capitibus ejus vitam & mortem describit, sed de miraculis nihil certi potuerat scire. Laherius etiam in Martyrologio Virginis ejus Vitam habet.
S, Barbati Martyris passio indicatur in Martyrologio primo Capuano apud Michaëlem Monachum. At de eo necdum aliquid reperimus.
SS. Epimachus & Gordianus celebrantur a Græcis & nonnullis Latinis, addito Primolo. Quæ omnia damus. X Maji.
SS. Quartus & Quintus celebrantur Officio Ecclesiastico in antiquo Breviario Capuano, & in Kalendariis Capuanis apud Michaelem Monachum. De iis cum Martyrol. Rom. & aliis agimus X Maji.
S. Gangulphus Martyr hoc die coli ab Ecclesia Vltrajectina consuevit, ut monet Galesinius, & patet ex variis Martyrologiis & Kalendariis ac breviario ecclesiæ Vltrajectinæ. De eo agimus. XI Maji.
S. Pachomius Abbas Memoratur in Ms Paris. Labbei: ab aliis XIV Maji.
Diocletianus & Sisinnius Martyres indicantur in Ms. Trevirensi S. Martini. Aliis XV Maji.
Adalgarius, Episcopus Bremensis, cum titulo Sancti refertur a Wione, Menardo, Bucelino, & iterum, quando inter Prætermissos de eo agimus, XV Maji.
Nicolaus Episcopus in figurato Moschorum Kalendario expressus, si non est indigenarum aliquis, de quo certiora discere cuperemus, potest censeri Constantinopolitanus Patriarcha, a multis relatus XV aut XVI Maji.
S. Brandani Episcopi & Confessoris translatio inserta est additionibus scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Colitur XVI Maji.
S. Symmetrius Martyr, cujus corpus Landeriaci in silva-Arduenna quiescit, celebratur a Ferrario, Gelenio, Saussajo, uti latius deducimus ad diem XXVI Maji.
Joannes, Apostolus Bavarorum, & Apostolus Saltzburgensium, ut Sanctus proponitur a Camerario in Menologio Scotico, & citantur Wion, Trithemius & alii. Trithemius lib. 4 cap. 105, & ex hoc Wion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 31 refert, Joannem Anglum, ex Wintschelensi monacho creatum a S. Bonifacio primum Archiepiscopum Soltzburgensem, & mortuum anno DCCLIV. Verum nec Scotum facit, nec Sanctis adscriptum indicat, neque hoc die mortuum. De eo agi a nobis poterit ad Vitam Sancti Boy facii V Junii.
S. Esaias Propheta solenni officio colitur a Græcis Arabo-Ægyptiis & Ruthenis. Verum a Latinis V Julii.
S. Timothei Patriarchæ ρὁδισμὸς notatur hodie in MSS. Synaxariis Mediolanensibus, Taurinensibus & Claromontano: ubi primum non satis intelligimus, quid sit ρὁδισμὸς hic indicatus. Etsi enim apparcat verbale esse απὸ τοῦ ρὁδίζειν, quod est instar rosæ redolere vel rubere: non tamen apparet ratio nominis, & solum datur occasio conjectandi, hoc die in ecclesia aliqua consecrari & distribui consuevisse rosas (quod tamen oporteret aliunde confirmari distinctius) idque fieri vel ex institutione vel ad memoriam S. Timothei Patriarchæ. Ast de hoc ipso nihilo levior est quæstio. Patriarchalis Sedes, quæ Timotheos habuerit & hic intelligi posset, nulla occurrit nobis præter Alexandrinam: in qua S. Athanasii post fratrem Petrum successor Timotheus, qui Macedonium in Synodo Constantinopolitanas damnavit, mense Abibi dicitur obiisse, juxta Historiam Patriarcharum Alexandrinorum editam ab Abrahamo Ecchelensi; festum autem ejus notatur in Kalendario quodam Coptico apud Seldenum libro de Synedriis Hebræorum ad XXX diem istius mensis. Quare, si quid plenioris lucis posthac offeratur, poterit id usui esse ad diem, quem cum die XXX Abibi prædictus Seldenus componit, scilicet XXIV Julii.
Nam qui in eodem Coptico ad diem VII mensis Musri, seu XXXI Iulii, notatur ut Sanctus, est Timotheus Ælurus, impii Dioscori impiißimus sectator, & post eum loco S. Proterii in Sedem Alexandrinam violenter ingressus, eum Sanctum dicere nihilo magis fas sit, quam ipsum Dioscorum, qui tamen eidem Coptico ad diem VII mensis Thoth, cum IV die nostri Septembris compositum, proponitur, Et hæc res facit ut Kalendario isti securam fidem dare nequeamus, nisi ex purioribus aliis Coptarum apud Seldenum Fastis vel Græcorum Synaxariis accedant adminicula probando vero & orthodoxo alicujus ibidem relati cultui.
S. Christophorus Martyr similiter colitur a Græcis & Arabo-Ægyptiis: a Latinis XXV Julii.
SS. Aquilina & Callinica Martyres, a S. Christophoro conversæ, & subulis enectæ, occasione S. Christophori hoc die relatæ memorantur in MSS. Menæis Divionensibus: de quibus poterit commodius agi ad Vitam S. Christophori XXV Julii.
SS. Sophiæ & Fidei, Spei & Caritatis filiarum translatio in Alsatiam refertur in Breviario Argentinensi, anno 1478 excuso. De ea agetur ad illarum diem natalem I Augusti.
Joanna, mater S. Dominici, fundatoris Ordinis Prædicatorum, celebratur cum titulo Beatæ ab Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. Poterit de ea agit ad Vitam S. Dominici IV Augusti.
B. Hippolyti festivitas indicatur in MS. Vaticano S. Petri, & additur in MS. Vsuardo Reginæ Sueciæ & alio Parisiensi S. Victoris, quando sacratissimum corpus ejus translatum est in monasterium S. Salvatoris. Dies ejus natalis est XIII Augusti.
S. Firminus, Episcopus & Confessor, memoratur in MS. Pragensi: at S. Firmini, Episcopi Translatio in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Verum quis iste sit non indicatur. Est is in Martyrologio S. Maximini Firminus Episcopus Metensis, & colitur XVIII Augusti.
S. Justus, Episcopus Toletanus, indicatur a Wione, asserente se ex conjectura hac die reposuisse. Secuti Dorganius, Menardus, Bucelinus, item Ghinius & Ferrarius. At Tamajus Salazar cum aliis III Septemb.
S. Remacli, Episcopi Trajectensis, commemoratio annotatur in Collectaneis quibusdam Benedictinis. Colitur III Septembris.
Elizabeth, Abbatissa Tabanensis monasterii, Ordinis Benedictini in Hispania, cum titulo Beatæ memoratur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Fuit soror S. Columbæ Virginis & Martyris, in cujus Actis memoratur, ac poterit, si quid de ejus veneratione constabit, agi de utraque simul XVII Septemb.
S. Hieronymi, Doctoris Ecclesiæ, Translatio corporis, ex Bethlehem Judæ Romam ad basilicam S. Mariæ ad præsepe, inscripta est Martyrologio Romano & variis aliis. Colitur is XXX Septemb.
Frontonis, Episcopi & Confessoris, memoria inserta est additionibus scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Et additur: alibi VII Kalendas Junii. Sed neutro die aliquid habemus; forsan voluit auctor dicere, alibi VIII Kalendas Novembris. Nam S. Fronto Episcopus Petragoricensis colitur & refertur in Martyrologiis XXV Octobris.
S. Judas Apostolus indicatur in Kalendario Agyptiaco Seldeni. Colitur XXVIII Octobris.
Mombolus, Abbas Latiniaci in diœcesi Parisiensi, refertur a Wione, Dorganio, Ferrario, & in Kalendario Hibernico. Ab iisdem & plerisque aliis, XVIII Nov.
Brendanus Birrensis seu de Birra indicatur in MS. Tamlachtensi, scilicet monasterii Birrani in Hiberniæ meditullio positi fundator, quem anno DLXIV quidam, alii anno DLXXI mortem objisse referunt, teste Vssero pag. 955, cujus obitum S. Columbæ, in Iona insula agenti, statim innotuisse tradit in hujus Vita Adamnanus. Colganus ad Vitam S. Ædi 28 Februarii notatione 6 scribit Brendanum coli XXIX Novembris.
SS. Andreæ Apostoli, & Lucæ Euangelistæ Translatio Constantinopolim, una cum corpore S. Timothei, de quo jam egimus; inscripta est Martyrologiis Vsuardi, Bellini, Maurolyci & aliis cum hodierno Romano. Colitur S. Lucas XVIII Octobris, & S. Andreas Apostolus, cujus Translationis festum in Aberdonensi Breviario recolitur, XXX Nov.
S. Nicolai Episcopi Translatio corporis, ex Myra civitate Lyciæ Barim urbem Apuliæ, inscripta est Martyrologio Romano & variis aliis. De qua agendum die ejus natali VI Decembris.
SS. Joannis, Andreæ, & Thomæ Apostolorum aliqua solennitas Mediolani, in basilica ad portam Romanam, indicatur in Lucensi & Corbeiensi apographis Martyrologii Hieronymiani, & MS Tamlactensi, uti infra ad Martyres Mediolanenses observamus. De S. Andrea jam egimus. At S. Thomas colitur XXI Decembris.
& S. Joannes Apostolus & Evangelista XXVII Decembris.

DE SANCTO HERMA
EPISCOPO PHILIPPENSI.

SECULO I

[Commentarius]

Hermas, Episcopus Philippensis (S.)

G. H.

[1] Sanctus Apostolus Paulus in sua ad Romanos epistola, capite XVI, quod est ultimum, ut solet in clausulis suarum epistolarum; varios amicos commendat & salutat, [memoria apud S. Paulum,] versu XIV ita scribens: Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, & qui cum eis sunt fratres. Ex his Martyrologio Romano inscripti sunt Asyncritus & Phlegon ad diem VIII Aprilis, Patrobas ad IV Novembris, & Hermas ad hanc IX Maji; omittiturque Hermes ultimo loco positus; quem a Græcis ad VIII Aprilis Asyncrito & Phlegonti adjunctum etiam retulimus. [in Martyrologiis Latinis] De hoc autem S. Herma ad hunc IX Maji scribit Vsuardus: Romæ natalis S. Hermæ, cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit. Hic digne semetipsum Deo sacrificavit, acceptabilisque Deo hostia factus, virtutibus clarissime fundatus, cæli regna petivit. Quæ eadem confirmantur in Martyrologio Romano, & paßim apud alios em>Martyrologos leguntur. Ado de illo agit in libello de festivitatibus Apostolorum illorumque discipulorum, & multa de ejus scriptis ex S. Hieronymo, ut mox dicetur, adjungit. Græci eumdem celebrant ad diem VIII Martii in Menæis excusis & manuscriptis & Synaxariis hac fere phrasi. [& Græcis.] Eadem die memoria sancti Apostoli Hermæ, cujus meminit Apostolus Paulus in sua ad Romanos epistola: & additur hoc distichon,

Ἑρμῇ θανόντι τῷ μαθητῇ Κυρίου
Ἑρμαῖον ἔμπνουν ἐκ λόγων διαγλύφων.

Spirituale lucrum ex sermonibus diversis
Morienti Hermæ, Domini discipulo, obtigit.

Allusio fit ad ejus libros & ad nomen quod cum Mercurii nomine commune habet, unde & lucrum Græce dicitur, sicut apud veteres Belgas idem Mercurius, Won, dicebatur, & feria hebdomadæ quarta ab eo appellabatur Wonsdagh, nomine sumpto a præterito imperfecto verbi winnen lucrari, ik won lucrabar.

[2] [de scriptis ejus testimonia S. Hieronymi,] S. Hieronymus, libro de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 10 ista tradit: Hermam, cujus Apostolus Paulus scribens ad Romanos meminit, asserunt esse auctorem libri, qui appellatur Pastor, & apud quasdam Græciæ Ecclesias etiam publice legitur. Re vera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurparunt testimonia, sed apud Latinos pene est ignotus. Inter veteres scriptores est Origines, [Originis,] qui varia ejus testimonia profert, & lib. 10 Commentariorum in caput 16 S. Pauli ad Romanos, Puto, inquit, quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur: quæ scriptura valde mihi utilis videtur, & ut puto divinitus inspirata. em>Idem lib. 1 περὶ ἀρχῶν cap. 3 ex libello qui Pastoralis dicitur, quem Hermas scripsit, citat illa verba. Primo omnium crede, quia unus est Deus, qui omnia creavit atque composuit, qui, cum nihil esset prius, fecit omnia, qui est omnia capiens, ipse vero a nemine capitur. quod est mandatum libelli 2. & quæ in in visione 2 libelli primi referuntur de mandato a Pastore facto scribendi duos libellos refert idem Origenes lib. 4 περὶ ἀρχῶν cap. 2, Et dabis, inquit, unum Clementi, & unum Graptæ: & Grapte quidem commoneat viduas & orphanos; Clemens vero mittat per omnes civitates quæ foris sunt: tu vero annuntiabis Presbyteris Ecclesiæ. Ex quibus de tempore quo hi libelli fuerunt conscripti, satis constat. Omitto alia testimonia ejusdem Origenis, uti etiam S. Athanasii Episcopi Alexandrini, Eusebii & Theodoreti, quæ a Margarino de la Bigne collecta ante S. Hermæ libellos in Bibliotheca Patrum sunt excusa. [& aliorum] Addi his posset Vita S. Genofevæ edita a nobis em>ad diem III Ianuarii, ubi ipsa num. 15 dicitur, habuisse eas, quas Hermas in libro suo descripsit individuas comites, quæ ita nominantur: Fides, Abstinentia, Patientia, Magnanimitas, Simplicitas, Innocencia, Concordia, Caritas, Disciplina, Castitas, Veritas & Prudentia. Hæ fuerunt indissociabiles & indivisæ Genovefæ. [lib. 3 si. mil. 9] Ceterum quamvis varia ex dictis libellis apud quasdam Græcorum ecclesias legi solita fuerint; inter sacras tamen & canonicas Scripturas non habendos constat, sed potius inter apocryphas: quemadmodum olim censuit Gelasius Romanus Pontifex in decreto de Scripturis canonicis & apocryphis. Consule Bellarminum & Labbeum de Scriptoribus Ecclesiasticis.

[3] [Episcopatus Philippensis.] Diximus supra S. Patrobam referri IV Novembris, cui tunc ad dictum diem in Menologio Basilii Imperatoris adjungitur S. Hermas, & dicitur Episcopus Philippopoleos, seu Philippensium, ubi traditur in Catalogis, Hippolyto Martyri & Dorotheo adscriptis, etiam Episcopus fuisse. [alius ab eo Hermes frater Pii Papa.] Alius ab hoc discipulo S. Pauli est Hermes S. Pii Pontificis Romani frater, cui Angelus in habitu pastoris etiam apparuit, præcepitque ut sanctum Pascha die Dominica celebraretur: de quo mandato eum librum conscripsisse indicatur in antiquis Catalogis Pontificum a nobis ante tomum I Aprilis editis, item apud Anastasium em>Bibliothecarium & alios in Vita S. Pii Pontificis. Verum dictum ejus librum excidisse observant Labbe aliique. Hunc Hermetem ad Kalendas Martii retulit auctor Florarii Ms. & tunc a nobis huc remissus est, quod ab aliis non satis distingueretur. Verum si alius venerationis dies non occurrat, poterit adhuc de eo agi XI Iulii cum S. Pio fratre.

DE SANCTO PRISCO
NVCERIÆ PAGANORVM IN ITALIA.

[Commentarius]

Priscus, Patronus Nuceriæ Paganorum, in Italia (S.)

G. H.

[1] Nuceria, clara & vetusta Picentinorum urbs, paßim ab antiquis, Livio, Cicerone, Tacito aliisque laudata, a posteris Paganorum dicta, forsan quod Saraceni, e Sicilia exacti, sub Frederico II Imperatore in ea habitarint: alii alias causas proferant; isto saltem cognomine ab alia Nuceria, [Nuceriæ Paganorü Patronus S. Priscus Episcopus] Vmbriæ urbe, distinguitur. Posita est in ea Campaniæ antiquæ parte, quæ nunc Principatus citerior appellatur, apud montem Hirpinorum ultra Sarnum fluvium, inter Neapolim & Salernum, cui vicinior est, eique ut metropoli subsunt Episcopi Nucerini. Tutelaris Patronus est S. Priscus, creditus loci primus Episcopus, em>cui Cathedralis est dicata, sed quo tempore vixerit non satis constat. Sub Nerone Imperatore in ea martyrio coronati sunt SS. Felix & Constantia, quorum dies agitur XIII Kalendas Octobris in Martyrologio Romano: quod argumentum est, fidem Christianam tunc in ea fuisse susceptam. Ferdinandus Vghellus tomo VII Italiæ sacræ, in Episcopis Nuceriæ Paganorum, de S. Prisco ista habet: S. Priscus, primus hujus Ecclesiæ Episcopus, [relatus ab Vghello,] censetur sub Nerone martyrio coronatus, cujus dies festus agitur IX Maji in Martyrologio Romano, de quo Baronius in Notis, estque Divus tutelaris. Verum in hodiernis tabulis Martyrologii Romani nulla hujus Prisci em>fit mentio: sed bene relatorum supra S. Felicis & Constantii, A istic sub Nerone passorum. Secundus hujus Nuceriæ Episcopus statuitur ab Vghello Primerius, ad quem S. Gregorius Magnus direxit epistolam 47 libr. 2 Registri: & adhuc dubitat num fuerit Episcopus Nucerinus in Vmbria. Sed esto huic Nuceriæ relinquatur, quale seculorum quinque spatium interfuit, quo nullus Episcopus ibidem sciatur sedisse? Videtur proinde ex mera conjectura dici S. Priscus sub Nerone passus. Meminit ejusdem David Romæus de Divis regni Neapolitani pag. 400 hisce paucis verbis: [& Romæo.] Priscus Pontifex Nuceriæ VII Idus Maji.

[2] Antonius Beatillus Societatis Iesu Neapoli ad nos misit Vitam S. Prisci, Episcopi Civitatis Nuceriæ, extractam ex quodam veteri Lectionario S. Matthei de Salerno: [Vita Latina & Italica.] additque fuisse etiam Neapoli excusam. Sed forte intelligit Italice translatam a Paulo Regio, Neapoli anno MDCXXVII impressam; a quo auctor Latinus appellatur Frater Lucius Baldinus. Hujus Vitæ compendium ex Paulo Regio edidit Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem VIII Maji: ubi in Annotatione miratur tempus, quo vixit, non fuisse expressum, neque Pontificem apud quem accusatus fuit nominatum. Hæc enim prætermissa historiam solent suspectam reddere, maxime si inverisimilia contineat. Hæc ille,

[3] Videtur autem Frater ille Lucius Bandinus id astute cavisse, ne quæ a se conficta tam libere effutit, non tantum inverisimilia sed plane commentitia censeantur. Proinde prudenter abstinuit Vghellus ab omni mentione hujus Vitæ Latine scriptæ & Italice etiam translatæ, & forsan loco Martyrologii Romani & Notarum Baronii, voluit indicare Catologum Ferrarii ejusque Annotationem. Nos Acta illa non judicamus prælo digna & ab opere nostro submovemus forsan mille annis post obitū Sancti collecta. Monemus tamen cum Ferrario sanctitatem Prisci Episcopi in dubium revocari non debere, cum illum Ecclesia Nucerina miraculis illustrem semper venerata fuerit ut Patronum tutelarem, eique Ecclesiam Cathedralem dicarit. Idem Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, eumdem Priscum retulit ad diem VIII Maji: verum monuit supra laudatus Beatillus, eum coli septimo Idus seu die IX Maji, uti etiam supra indicarunt Vghellus & Romæus: & Paulus Regius in summario Vitæ præposito, asserit etiam die IX Maji in pace requievisse,

DE SANCTO DIONYSIO
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CXC.

[Commentarius]

Dionysius, Episcopus Viennensis, in Gallia (S.)

Auctore G. H.

[1] Tres consequenter dies in variis sacris fastis habent aßignatum sibi cultum ac venerationem S. Dionysii Episcopi Viennensis. Ac primo ad VII Maji, [Cultus sacer 7 & 8 Maji,] eum recolit MS. Florarium Sanctorum. Verum Martyrologium sub nomine Bedæ suppositum, eoque citato hodiernum Romanum, die VIII Maji ista habet: Viennæ S. Dionysii Episcopi & Confessoris. Quo etiam die memoria ejus recolitur in MS. Martyrologio Bruxellensis Ecclesiæ primariæ S. Gudulæ; item in excuso anno MCCCCXC Coloniæ & Lubecæ; & in Auctario Greveni ad Vsuardum in quibus ista leguntur: Apud Viennam B. Dionysii, ejusdem urbis sexti Episcopi & Confessoris, præclarissimi in miraculis & in doctrina viri. Eadem leguntur in Martyrologio Germanico Canisii. Eumdem refert Molanus in Auctario Vsuardi in secunda & tertia editione. Apud Galesinium hæc indicantur: Viennæ S. Dionysii, Episcopi & Confessoris: qui B. Irenæi Episcopi Lugdunensis æqualis, in Episcopali munere eluxit omni cælesti virtute.

[2] [& 9 Maji,] At die nono Maji memoria ejus præscribitur in Appendice Adonis & in Antiquo Kalendario Viennensis Missalis aut Breviarii, & in hoc, excuso sub annum MDXXII, quod habemus, omnia præscribuntur de Communi Confessoris & Pontificis. Quo etiam nono Maji apud Saussajum hoc elogium continetur. Viennæ S. Dionysii Episcopi & Confessoris, [cum encomio Saussaji] qui Apostolicæ vicinus ætati, Justi illustrissimi Christi præconis ea in Sede successor, in salutis scientia eruditissimus, ac omni Episcopali ornatu, cælesti utique præstans virtute, copiose instructus illuxit; undique vero cum Christiana religio ejusque assertores omnibus machinis impeterentur, vigilantissimus commissæ sibi naviculæ proreta, frementes impietatis procellas, admirabili cum fidei vigore, tum animi constantia, tum incredibili labore superavit: deinde felici remigatione in salutis portum ratem sartam tectam, mercesque, nempe animas sibi creditas, salvas deduxit ac provexit: sicque demum vita & munere optime defunctus, æternæ accepit remunerationis lauream. Hæc Saussajus, in quibus multa, de quocumque illustri Episcopo dici apta, pluris æstimanda si ab auctore coævo & teste oculato proferrentur. De memorato ejus em>successore S. Justo egimus VI Maji, atque ostendimus eum martyrio coronatum sub Marco Aurelio Vero, anno CLXXVIII. In antiquo Catalogo Sanctorum Episcoporum Viennensium, quem ipsi anno MDCLXII Viennæ descripsimus, hæc indicantur. S. Dionysius præclarissimus doctrina vir, qui floruit temporibus Marci Aurelii, Veri & Commodi. Succeßit hic patri suo anno CLXXX, & ipse strangulatus anno CXCII, accepitque proximo anno successores P. Helvium Pertinacem, Didium Iulianum, & Lucium Septimium Severum, qui diu regnavit. Ado Episcopus Viennensis in Chronico ista habet sub Lucio Antonino Commodo: Dionysius, discipulorum Christi auditor, Viennensem Ecclesiam regebat. Et sub Ælio Pertinace ista scribit: Dionysius, sicut diximus, Viennensis Episcopus eruditissimus floruit. Ac deinde sub Severo scribit floruisse S. Paracodem, Episcopum Viennensem, S. Dionysii successorem, cujus natalem celebravimus ad ipsas Kalendas Ianuarii.

[3] In Martyrologio, quod ad usum Ecclesiæ Viennensis, em>si approbaretur, scripsit Ioannes le Lievre, hoc elogium exponitur ad diem IX Maji: [& elogio Ioannis le Lievre] Natale S. Dionysii Martyris & Confessoris, septimi Archiepiscopi Viennensis, natione Græci, discipulorum Christi auditoris: qui cum vir esset singularis doctrinæ eximiæque sanctitatis, tempore Commodi Imperatoris vixit in regimine suæ Ecclesiæ, ab anno CLXXVII usque ad annum CXCVII, ad quem B. Victor Papa anno CXCVII de celebratione Paschæ rescripsit, prout fuerat definitum in Concilio Alexandrino, præsente B. Irenæo tunc Presbytero Ecclesiæ Lugdunensis, ut per totam Galliam idem Dionysius, tamquā Primas, sic promulgaret. Similem prorsus epistolam idem Victor Papa S. Paracodæ ejusdem Dionysii successori rescripsit, tamquam Galliæ Primati. Tandem Dionysius noster martyrio coronatus est sub Septimo Severo Imperatore, postquam Ecclesiam suam rexisset annis XXIII, quem S. Eleutherius Papa transtulit in numerum Sanctorum Martyrum & Pontificum.

[4] Hæc ibi, quæ non facile singula probabuntur, quamvis eadem fere in suo libro excuso proferat. [hic discusso.] Quomodo enim S. Eleutherius, cujus nominis solum unicus Pontifex em>fuit, potuit eum in numerum Sanctorum referre, qui decessor S. Victoris Papæ fuit, & secundum dictum auctorem necessario foret ante S. Dionysium mortuus? Quomodo constat eum martyrio coronatum, quem Viennensis Ecclesia soita fuit venerari officio Ecclesiastico Confessoris Pontificis, & confirmant Martyrologia allegata, nec meminit etiam martyrii Ado in Chronico? Quomodo rexisset Ecclesiam viginti tribus annis, cum dicatur ab eodem auctore præfuisse ab anno CLXXVII usque ad annum CXCVII? S. Irenaæum, hic Presbyterum, in excusis Episcopum facit: & rectius. Sed de Concilio Alexandrino, sub Victore habito, nulla alibi fit mentio. Præterea secundum calculum antiquorum Pontificū, alibi a nobis probatum, S. Victor præfuit Ecclesiæ ab anno CLXXXVI usq, ad ann. CXCVII. Non ergo anno CXCVII rescripsit S. Dionysio de celebratione Paschæ, qui de eadem re quoque scripsit ad successorem ejus S. Paracodam, cujus aliqua Acta dedimus ad Kalend as Ianuarii em>cum dicta Epistola, hoc exordium habente: Collega noster Dionysius dormiens te nobis socium in Ecclesia Christi reliquit: & quæ de Pascha celebrando præscribit, cupit ab eo doceri per Ecclesias sibi commissas, nulla ullius per Gallias Primatus facta mentione. Altera vero Epistola apud Ioannem a Boscho, [An aliquis fuerit tunc Desiderius Episcopus.] qui eas in Bibliotheca Floriancensi edidit, non est inscripta Dionysio, sed Desiderio Viennensi Episcopo, quem dictus a Boscho sedisse statuit inter Justum & Dionysium; ac proinde ambo non longo tempore præfuissent. Errorem in titulum irrepsiße scribit Ioannes le Lievre, quod hoc tempore non reperiatur sedisse Desiderius in Catalogis Episcoporum Viennensium: sed forsan imperfectis, & in quibus facilius potuit Desiderius omitti, quod Sanctis non esset adscriptus. Hinc ipsam Epistolam, cum apud dictos auctores & in novis Conciliis legi poßit, omittimus huc transcribere.

DE SANCTIS MARYRIBUS CODRATO SEV QVADRATO SATVNINO, RVFINO ET SOCIIS
NICOMEDIÆ ET VICINIS LOCIS.

SUB VALERIANO

[Commentarius]

Codratus seu Quadratus, Martyr Nicomediæ (S.)
Saturninus, Martyr vicinis locis (S.)
Rufinus, Martyr vicinis locis (S.)
Socii, Martyres Nicomediæ & vicinis locis

G. H.

[1] Memoria sancti hujus Martyris Codrati sive Quadrati & sociorum celebratur hoc IX Maji, quibus in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, [Elogium ex Menol. Basilii Imp.] hujusmodi elogiū texitur: Codratus Christi Martyr fuit sub Imperio Decii & Valeriani in urbe Nicomedia. Verum quod Christi fidem profiteretur, ab ethnicis una cum suis sociis comprehensus est, & vinctus Proconsuli civitatis traditus: a quo cum de fide esset interrogatus, Christum est magna cum fiducia professus. Quare dejectus in terram, aridis boum nervis cæsus est: cumque humum sanguine suo irrigastet, in carcerem conjectus. Deinde Nicæam abductus, a Proconsule denuo est tormentis subjectus. Cum vero nonnulli tormenta extimescerent, atque idolis sacrificare pararent, eos; timorem Dei inculcans, in Christi fide obfirmavit: quos Proconsul in ignem projici & comburi mandavit. Postquam autem Codratus ex urbe in urbem circumductus, eas omnes sanguine suo consecrasset, tandem Hermopolim pervenit, ibique fuit capite truncatus. Hæc in dicto Basilii Imperatoris Menologio. [MS. Synaxario,] Quæ eodem die IX Maji, latius explicantur in MS. Græco Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, in Collegio Claromontano Societatis Iesu Parisiis adservato, his verbis.

[2] Certamen sancti Martyris Codrati & sociorum ejus. Hic cum suis sociis erat temporibus Decii & Valeriani Imperatorum in urbe Nicomedia. Ast propter Christi fidem adductus fuit ad Perinium Proconsulem: & interrogatus, Christum confessus est. Tunc expansus, boum nervis adeo cæsus est, ut sanguine suo compleret humum: ac sic nudus carceri injectus super testulas, ejusq; pectus lapide gravatum. Abductus dein in urbem Nicænam, atrocibusq; est tormentis cruciatus: interim ibi multos in Christo credere fecit, e quibus alii capite truncari sunt, alii in ignem conjecti. Sanctus vero vi tractus, templum idolorum ingressus, omnia in eo simulacra comminuit: ideo in eculeo suspensus ac laceratus est, & sic flagellis de urbe in urbem cruciatus, venit Apameam, ubi sacco inclusus atrociter cæsus est. Deinde quod Cæsaream iter faceret Proconsul, & ipse eo ductus est, & rursus nervis boum percussus: ubi Saturnillus & Rufinus Christum confessi, post a trocia tormēta capite truncati sunt. Deinde profecto Apolloniadē impio Proconsule, & S. Codratus vinctus eo abductus est: ubi illū expertus est valde severum; qui muriam & acetum inter se confusa jussit vulneribus infundi, plagasque ciliciis confricati, & latera candenti ferro ustulari. Cumque inde Proconsul Rhundaca & Hermopolim se transferret, neq; Codratum inducere posset ut sacrificaret, in ardente craticula extensum, pice & oleo desuper perfundi jussit. At videns scelestus Proconsul eum ab igne non comburi, decretum tulit ut gladio periret: quo cæsus martyrii coronam subivit. Festiva solennitas ejus peragitur prope Xerocircum. Huc usque Synaxarium.

[3] In MS. Chifletiano sub initium aliqua sic latius exponuntur: [Ms. Chifletiano,] Ad Perrhinium Proconsulem adducti, fuerunt singuli interrogati patriam, genus, & nomen. S. Codratus respondit: Christiani nominamur: hoc enim nomen nobis est admiratione plenum. Si vero cupis scire mansiones & actiones nostras, servi sumus Christi, & civitatem pro patria habemus supernam Hierosolymam. Ubi vero Sanctum hunc neque minis neque promissis flecti posse vidit Proconsul, sed vi verborum eluctari, & idola vituperare; ira repletus jussit eum extendi, & virgis cædi &c. Hæc autem elogiorum diversitas reperta in Synaxariis, [& aliis] mutuos defectus quadamtenus supplentibus, omnino persuadet extitisse olim, quæ forte etiam nunc alicubi lateant, prolixiora Martyrii Acta, unde singuli auctores Synaxariorum diver a illa elogio decerpserint, alii alia, sed inter se nequaquā pugnantia, describentes: nisi quod in MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ referantur præfata tormenta omnibus illata Nicomediæ. In Menæis excusis etiam die IX Maji, indicatur memoria sancti Martyris Codrati & sociorum ejus. Ast elogium aliquod refertur die VII Maji: [& 7 Maji in excusis Menæis & Martyrol. Romano.] quo die Sirletus letus in suo Menologio indicat nomen Quadrati, adjungitque S. Acacio, cujus Acta dedimus VII Maji. Eodem VII Maji, Galesinius celebrat S. Codratum Martyrem, aliquo elogio ex Græcis adjuncto. Denique eodem die ista in hodierno Martyrologio Romano habentur: Ibidem Nicomediæ S. Quadrati Martyris, qui in persecutione Decii sæpius ad tormenta repetitus, demum capite truncatus est.

[4] em>Loca cruciatibus S. Codrati nobilitata primo nominātur Nicomedia & Nicæa, Metropoles Bithyniæ celebres & notißimæ; [loca passionis] tum Apamea, Cæsarea & Apollonias, urbes in eadē Bithyniā Episcopales. Dein ductus est Rhyndaca & Hermupolim, uti in Synaxario hæc loca apellātur, sive Hermopolim in Menologio Basilii, aut Eremupolim in Ms. Chifletiano, aut denique in Menæis excusis ῤύνδακριν (apud MaximūCythæreum ὀρύνδακον) & Hermupolim. Quæ ibidē arbitramur in Bithynia aut ejus vicinia fuisse; ne cogamur Hermopolim in Isauria sub Patriarchatu Antiocheno urbē Episcopalē aßignare, quia Consularis provincia Pontica in Notitia Imperii solā continebat Galatiā & Bithymiam: extra quas ditiones non videtur Proconsul Perinius aliquam jurisdictionē exercuisse. [& cultus.] Quod autem propriam Constantinopoli festivitatem habeat, argumentū præbet cogitandi corpus S. Codrati aut reliquias corporis aliquas illuc allatas fuisse: qua tamen parte urbis Xerocircus fuerit hactenus non comperi, sed bene eadem ratione ibidē dicta loca Xerolophi, Xerocepii & Xerocerami apud Codinum in Originibus, a Græco Ξῆρος siccus, aridus: em>videorautem mihi in eodem Claromontano Synaxario etiam Xerocercū legisse: nihilominus dubito an forte non sit corrupte sic scriptum nomē pro Xylocerco, quod est portarum urbis una, sic dicta, quia propter aquarum copiam & crebram maris inundationem fundanda fuerit supra palos roboreos teste Codino.

[5] [Tempus martyrii.] Tempus martyrii aßignatur sub Imperio Decii & Valeriani, id est in persecutione a Decio cœpta, & ad tempora Valeriani continuata, in qua hi Martyres sunt cæsi. Ex sociis Martyribus suis nominibus expreßi, sunt Saturninus & Rufinus, Cæsareæ paßi. In Menæis excusis omittuntur Cæsarea & aliæ urbes, & dicuntur Nicææ securi percußi, & appelantur Saturninus & Rufus. [& socii.] In Menæis Chifletianis seorsim ad diem IX Maji referuntur sancti Martyres Rufinus & Satorninus gladio percussi, quod etiam indicatur hoc disticho.

Δυοῖν συνάθλων πρὸς τομὴν τολμῶν ξίφος
Ἰσοῤῥοπεῖ σοι τῷ ζυγοστάτῃ, Λόγε

Audens duorum gladius in pugilum necem,
Facit ut æquales, libripens Christe, æstimes.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
QVIRILLO, QVINDEO SEV GINDEO, ET ZENONE
AXIOPOLI IN BVLGARIA.

[Commentarius]

Quirillus, Martyr Axiopoli in Bulgaria (S.)
Quiadeus seu Gindeus, Martyr Axiopoli in Bulgaria (S.)
Zenon, Martyr Axiopoli in Bulgaria (S.)

G. H.

Axiopolis urbs antiqua Mysiæ inferioris, in hodierna Bulgaria, ad dexteram ripam Danubii, qui inde olim Ister appellari solebat, nobis aliquos Martyres hoc die & seguenti propositos genuit. Ab his antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor præsentem ita auspicantur: [Passi Axiopoli] septimo Idus Maji in Axiopoli Quirilli, Quindei, Zenonis. Iidem referuntur a Rabano, Notkero, & in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, item in Mss. Trevirensi S. Maximini, Aquisgramensi, & alio Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato, sed loco Quindei legitur Gindei, & Zindei: quo omisso reliqua habentur in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi: at solus Quirillus est in Mss. Altempsiano & alio Corbejensi, item Atrabatensi & Tornacensi. Omissa palæstra martyrii referuntur omnes, in Mss. Augustano, Labbeano, Tamlactensi & Auctario Greveni ad Vsuardum. Quirillus vero cum Zenone memoratur in Ms. Pragensi, in aliis solus Quirillus aut solus Zenon. Galesinius asserit in Notationibus, apud Bedam hæc nomina corrupte legi: quo tamen citato, & Ms. suo, ista scribit: Romæ beatorum Martyrum Quirilli, Zenonis & Timothei. Convincitur ille codex Ms. Galesinii continuis scatere erroribus, quos facilius certiusque dignosceremus ab aliis, [non Romæ] ab eodem Galesinio super addidis proprias secuto conjecturas: si ipse Codex adhuc extaret, atque ad manus nostras veniret, aut aliquod ejus apographum. Habemus in sedecim illustribus codicibus hos tres, Quirillum, Quindeum sive Gindeum, & Zenonē passos esse Axiopoli: & Timotheum hoc die referri, quod sacra ejus ossa Epheso sint delata Constātinopolim, uti inter Prætermissos & in alios dies rejectos observamus. Romæ mentionem nusquam juvenimus. Interim Galesinium sequitur Ferrarius, omißis Rabano & Notkero, quos alias solebat allegare. Vtrum ab his sint diversi Martyres, qui sequenti die referuntur etiam Axiopoli paßi, ibidem inquirimus. In Martyrologio S. Savini de Levitania, relato in adjunctis Saussaji ad Martyrologinm Gallicanum pagina 1248, ad diem VIII Aprilis ista habetur: In Axiopoli natale SS. Cyrilli, [relatietiam 8 Aprilis.] Quidei & Zenonis, quo priorū omnium pro Axiopoli suffragia confirmantur. Nudum nomen S Quirilli martyris insertum est Kalendario antiqui Breviarii Ms. quod habemus, ac videtur in usu fuisse ad partes Rheni.

DE SANCTIS MARTYRIBVS APHRODISIO, IOCVNDO ET FIRMO
TARSI IN CILICIA.

[Commentarius]

Aphrodisius, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)
Secundus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)
Firmus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

G. H.

Apographum Martyrologii Hieronymiani Corbejense, Parisiis excusum, secundo loco celebrat hos Martyres istis verbis; Tarso Ciliciæ Afrodisi, Jocundi, Firmi: sed alia tria apographa, Epternacense, Lucense & Blumianum omittunt duos socios Jocundum & Firmum: quod itidem faciunt Notkerus, Rabanus, Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ excusi em>cum Mss. Richenoviensi, Patriciano Neapoli descripto, & alio Reginæ Sueciæ. At sine palæstra refertur S. Aphrodisius in Mss. Aquisgranensi, Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, & Tamlactensi, uti, in Auctario Greveni ad Vsuardum, & die præcedenti VIII Maji in Martyrologio S. Savini de Levitania, apud Saussajum in adjunctis ad Martyrologium Gallicanum pag. 1248.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EPHENICO, CASTO ET POLLIMIO
MEDIOLANI IN INSVBRIA.

[Commentarius]

Ephenicus, Martyr Mediolani in Insubria (S.)
Castus, Martyr Mediolani in Insubria (S.)
Pollimius, Martyr Mediolani in Insubria (S.)

G. H.

Progredimur cum apographis Martyrologii Hieronymiani; ex quibus ad diem VI Maji protulimus magnam classem athletarum Mediolani passorum, & die præcedenti VIII hujus dedimus celeberrimum Martyrem S. Victorem etiam Mediolani coronatum: ei ad hunc diem addimus alterum, cujus antiquißimum Epternacense apographum ita paucis meminit: Mediolano Ephenici. In Ms. Tamlactensi Effenicus refertur. In apographis Lucensi & Corbejensi duplici, alia prorsus referuntur hoc modo: Mediolano Apostolorum Joannis, Andreæ & Thomæ in basilica ad portam Romanam. Indicatur hæc Apostolorum festivitas ob horum reliquias in Ms. Tamlactensi. Extra hanc portam a S. Ambrosio inventum corpus S. Nazarii Martyris, tradit ad sequentem diem in suo Martyrologio Galesinius. Forte dicta basilica ad eam portam fuit dictus Apostolis dicata, aut aliquæ eorum reliquiæ em>ibidem olim adservabantur. Loco horum Apostolorum adjungimus S. Euphenico alios duos Martyres, Castum & Pollimium quos exhibent antiqua Mediolanensia Missalia, excusa anno MDXXII & anno MDLX, & Breviarium itidem Mediolanense excusum anno MDXXXIX. Hi enim etsi non censeantur forsan Mediolani martyrio coronati, ibidem tamen ut Martyres celebrantur. Ioannes Petrus Puricellus in monumentis Mediolanensibus Ambrosianæ basilicæ cap. 19 allegat Ms. Codicem pergamenum Gualvanei Flammæ, quo Sanctorum corpora in ista civitate jacentia recensentur: ubi ista leguntur. Festum Sanctorum Confessorum & Levitarum Casti & Polimii die nona Maji. Jacent ad S. Victorem. Et addit Puricellus ad Cælum aureum. De S. Victore & ejus Ecclesiis egimus VIII Maji. At qui hic Confessores dicuntur, habentur Martyres in dictis Missalibus & Breviariis.

DE SANCTIS TRECENTIS ET DECEM
MARTYRIBVS IN PERSIDE.

[Commentarius]

CCCX Martyres in Perside (SS.)

G. H.

Omnia paßim Martyrologia Latina celebrant hos Sanctos Martyres in Perside coronatos, & sunt inprimis quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani, tum quæ ediderunt Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus cum plerisque & cum optimæ notæ Mss. fastis ac Martyrologio hodierno Romano: & hac fere ubique phrasi. In Perside Sanctorum trecentorum & decem Martyrum. Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ excusi numerum auget ad quadringentos, facili librarii lapsu decumanam notam in centenariam convertentis. Simile nobr>σφάλμα reperimus in aliquo Ms. in quo CCX Martyres notabantur. Wandelbertus hoc eos versu honorat.

Ter centum radiant septenis Idibus uno
Martyrio, denique; simul decorante Beato.

In Ms. Tamlactensi est memoria S. Beati, de quo infra, & aliorum CCXIII: alibi, & aliorum Martyrum XXIII Quo vero tempore & mortis genere compleverint agonem, nullus prodit: & cum plurimæ apud Persas in Christianos motæ fuerint persecutiones, difficile est discernere. Florentinius conjicit oculos in Saporem Regem Persarum, quod plurimi sub eo ob fidem Christi fuerint martyrio coronati.

DE SANCTO BEATO
VINDOCINI IN DIOCESI CARNOTENSI.

[Praefatio]

Beatus, Vindocini in diœcesi Galliarum Carnotensi (S.)

G. H.

[1] Nonnulla circa S. Beatum difficilia apparent, ut dubitari poßit unicus an plures statuendi sint. Nos clare, quis sensus antiquorum reperiatur, indicabimus. Prima memoria fit in quatuor Martyrologii Hieronymiani vetustis apographis sed ad varios dies, sub finē potißimum in Gallia & Anglia auctis Ex his antiquißimum est Epternacense, [Cultus antiquus.] ante mille prope annos exaratum. In quo sub finem ista leguntur: Et alibi Beati Confessoris: in aliis tribus, scilicet Corbejensi, Lucensi & Blaviano, ista habentur, Natalis S. Beati Confessoris. At Mss. Richenoviense prope Constantiam in Suevia, Pragense Ecclesiæ Cathedralis, Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi, [non Romæ] solum Beati Confessoris meminerunt, qui in Ms. Trevirensi S. Martini dicitur Beatus Presbyter. En antiqui cultus illustria vestigia, at nullus locus indicatur. Primus Rabanus in suo Martyrologio ista tradit: Romæ natale S. Beati Confessoris. Rabanum descripsit auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, & hunc Galesinius. At Mss. Atrebatense Ecclesiæ Cathedralis, Bruxellense ecclesiæ S. Gudilæ, & Tornacense monasterii S. Martini, ista conjungunt: Romæ natalis Sanctorum Beati Confessoris & S. Primoli. In his errorem irrepsisse ex adjuncto Primolo, qui Romæ passus, & S. Beato immediate præponitur in citatis quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, colligitur ex Ms. Epternacensi: ubi inter Primolum & Beatum expresse ponitur, & alibi: quod idem est ac si diceretur, non Romæ. Locus autem ille in veterrimo Martyrologio Reginæ Sueciæ signato nu. 313 ita indicatur: [sed Vindocino tribuends.] In territorio Carnotinæ civitatis castro Vindocino, natalis S. Beati Confessoris. Eadem inde extracta habet Lucas Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum. Vsuardus vero: Castro Vindicino depositio S. Beati Confessoris. Eadem aut similia habent Bellinus, Grevenus, Molanus, Maurolycus, Felicius, Canisius, Saussajus, cum hodierno Martyrologio Romano.

[2] [Acta varia solo stylo diversa pluries re perta.] In MS. Adone cœnobii S. Laurentii apud Leodienses additur, ejus Acta haberi. Hæc multiplicia habemus, sed primæ notæ ac fidei nulla: quæ autem habemus solo inter se stylo differunt. Quare ea dumtaxat damus quæ putamus aliis antiquiora, a P. Ioanne Gamans transcripta ex insigni Paßionali pergameno Bodecensis cœnobii, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini in Westphalia & diœcesi Paderbornensi, collata cum alio codice MS. Ecclesiæ Sancti Salvatoris. Alia, majori aliquantum cultu verborum exornata & ferme in duplum extensa, em>habemus ex quatuor Mss. codicibus, scilicet quæ ipsi descripsimus ex codice Ms. supra indicatæ Reginæ signato num. 863, item Parisiis ex Mss. codicibus duobus asservatis apud Patres Fullienses, inter collectanea R. P. Ioannis a S. Martino, quorum prius exemplar carebat Prologo; alterum erat in Lectiones novem distinctum, & loco Beati præferebat nomen Siviardi. Quartum exemplar, nobis submissum fuit Rotomago a R. D. Francisco Pommerajo Religio. Benedictino. His autem quatuor exemplaribus inter se collatis, paraveramus prælo Vitam secundam, eo consilio, quo in Ianuario ac Februario usi aliquoties, de iis Sanctis, quorum nullam habebamus vitam auctoritate & antiquitate præcipuam, plures notæ inferioris ac fidei, solo fere stylo differentes dedimus, ut libera lectori maneret electio. Sed quia usu deprehendimus multorum esse judicium, quod parum utiliter multiplicentur eæ Vitæ, quarum vel unam legere nimium sit, optantibus ut certiora ac sola primæ fidei Acta in hoc opere proposita haberentur; abstinendum illius editione censuimus, & ad notas referendum si quid in aliis occurreret singulare Ab alterutra porro Vita desumptæ sunt Lectiones ex vetusto Ms. Breviario, nobis a P. Ioanne Wallon olim Rotomago submissæ: alia item compendia quæ extant tum in Breviario Carnotensi anno MDCXXXIII excusa, tum in officiis propriis Ecclesiæ Constantiensis em>in Suevia, in his ipsis legitur corpus ejus in castro Vindecino sepulturæ traditum. Scilicet, ut etiam habet Breviarium Carnotense, cum in crypta castello Vindecinensi propinqua reliquam vitam transegisset; & conspirant, quas diximus, Vitæ omnes.

[3] Esse in diœcesi Carnotensi & Decanatu Vindocinensi pagum & parochiam S. Beati, [parochia Reliquia.] spectantem ad patrocinium Abbatis Vindocinensis, testatur Registrum beneficiorum diœcesis Carnotensis excusum anno MDCXLVIII. Est autem ibidem Abbatia, sanctißimæ Trinitati dicata. Ordinis S. Benedicti, in qua asservari brachium S. Beati argento inclusum, indicavit nobis ante laudatus Pommerajus Benedictinus. Et hæc omnia confirmant S. Beatum in dicta diœcesi Carnotensi & viciniis urbis Vindocini, vulgo Vendosme, vitam pie peractam sancto fine conclusisse, & ibidem antiquam venerationem obtinuisse.

[4] [Quo seculo floruerit.] At modo quo ibidem tempore floruerit indagandum. Acta infra danda habent inter alios viros Apostolicos a S. Petro Apostolo electum, instructum & in Gallias missum fuisse. Interim memoratus Pommerajus, cum illa ad nos mitteret Acta, in litteris adjunctis indicat, se arbitrari floruisse quarto aut quinto Christi seculo. Profecto aliquis scrupulus injicitur ex lectionibus Breviarii Carnotensis, quod in eis nulla mētio fiat aut urbis Romanæ, aut S. Petri, em>aut Pontificum Romanorum, cum ex hac mißione S. Beati per S. Petrum facta accedere poßit summa dictæ diœcesi dignitas excellentiaque. In Breviario Constantiensi traditur missus a Romano Pontifice in Galliam, disseminandi Euangelii causa. Quid ergo dicendum ad dicta Acta? Forte viderentur alicui scripta ex picturis ad honorem S. Beati formatis, in quibus indicantur mißio ab aliquo Pontifice facta, appictis clavibus potestatem solvendi & ligandi significantibus, & mox ex solo antiquitatis amore, quo paßim homines flagrant in promovendis fidei susceptæ primordiis, præsumpserit aliquis illum Pontificem fuisse S. Petrum Apostolum. Consule Franciscum Bosquetum, qui similia tradit in libro historiarum Ecclesiæ Gallicanæ: quorum aliqua insinuavimus XXII Martii, ad Vitam S. Pauli Episcopi Narbonensis. Nos ista eruditis apud Carnotenses & Vindocinenses viris ulterius discutienda relinquimus.

[5] Alterum, & forte magis dubium, adscriptum est S. Beato, [& quālis illi cū dracone pugna.] quasi non minus illi atque S. Georgio fuerit pugnandum cum Dracone aut ingenti aliquo serpente, quem debuerit ex antro seu crypta pellere. S Georgii Acta elucidavimus ad diem XXIII Aprilis, & §.III late ostendimus purnam illi affictam occasione imaginum, quæ simili modo exprimebant victoriā illius, idololatria destructa em>reportatam de diabolo infernali dracone: quod & hic videtur posse credi, & ideo de serpente aut dracone nihil tradi in excusis Lectionibus, imo & in antiquo Lectionario Ms. uti infra ad priora Acta annotamus.

[6] Prope Confluentiam urbem ditionis Trevirensis, ubi Mosella in Rhenum delabitur, [Alius S. Beatus apud Treviros.] esse montem S. Beati, ubi Carthusiani habitant, reperimus annotatum ad miracula S. Servatii die XIII Maji num. 34, cujus delatum eo corpus dicitur, quasi salutans dictum Beatum, tertio se inclinavisse. Colitur XII Maji, S. Modoaldus Archiepiscopus Trevirensis, cujus corpus est anno MCVII ad monasterium Helmwardenhusen translatum, una cum dente & parte costæ S. Beati Confessoris, Treviris obtentis a duabus Deo devotis feminis, in ecclesia B. Mariæ inclusis, uti ibidem in Historia Translationis num. 16 legitur. Ioannes Enen & Ioannes Scheckmannus in Epitome seu Medulla Gestorum Trevirensium anno MDXVII excusa pag. 57, referunt sacras Reliquias monasterii S. Mariæ ad Martyres juxta littus Mosellæ & inter alia ista habent: Digitus S. Beati Confessoris, qui & corpore hic pausat. Verum Confluentiæ apud Carthusianos esse sepultum, indicatur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item apud Canisium, Molanum aliosque: sed ad diem XXVI Iulii: eumque cum em>fratre suo Bantone vixisse in Vogeso, indicatur in Vita S. Magnerici Episcopi Trevirorum XXV Iulii. Consule Broweri Annales Trevirenses libro 7 num. 32: & ex his omnibus confice Confluentinum istum Beatum, ab illo Vindocinensi diversum esse.

VITA
Ex MSS. Bodecensi & Vltrajectino.

Beatus, Vindocini in diœcesi Galliarum Carnotensi (S.)

BHL Number: 1064

EX MS.

[1] In diebus illis, quando Provinciæ plurimæ bellicis studiis inserviebant, [Inter alios viros Apostolicos] Aquitania simul ac tota Germania publicis erroribus insudabat, & tota gentilium numerositas idolorum vanitate subjacebat; factum est per divinæ reparationis providentiam, ut ad revocandos populos a sua dementia, plurimi athletæ, armati pietate & fide, a S. Petro Apostolo ab urbe Roma in omnes fines orbis terræ dirigerentur: qui seminario doctrinæ Dei Gentes vocarent ad gratiam, quatenus de credentium turba quotidie accrescens Christi persultaret Ecclesia. Inter quos extitit vir Dei, Beatus nomine & opere, magnus & præstans religione, genere nobilis, sed nobilior atque sublimior fide; forma decorus, sapientia præditus, opibus locuples, sed gratia Dei prædives. Hic non duplici corde sed supplici veniens ad conversionem, [S. Beatus rebus suis in pauperes distributis] substantiam suam ex parte pauperibus tribuit, ex parte Ecclesiæ ac fratribus divisit, & nihil sibi præter simplex indumentum retinuit, timens illud Ananiæ & Saphiræ exemplum vel supplicium, maxime illud quod Dominus in Euangelio ait: Qui non anuntiat omnibus quæ possidet, non poterit meus esse discipulus. Sic ergo mundo nudus & expeditus, Christi vero armis & virtutibus indutus, a B. Petro ad prædicationem missus, peregrinationem in Galliam a traditur suscepisse lætus, ut qui inter notos venerabatur maximus, inter ignotos putaretur mendicus; illud in se recognoscens, [in Gallia prædicat:] quod Dominus pauperibus atque humilibus suis repromittit, dicens: Beati pauperes spiritu quoniam ipsi possidebunt terram. [Luc. 14, 33, Matth. 5, 3]

[2] Arrepto itaque prædicationis itinere, non defuit ei verbum veritatis in semine, nec fructus in operatione, nec messis in retributione. Nam ad quascumque gentes venit prædicando verbum Dei conversionis eorum plurimum meruit a Domino percipere fructum. b Signis vero & virtutibus in omnibus erat clarificatus, ut quoscumque morbidos aut languidos attrectaret c ejus medicabilis dextera, salutem ac sanitatem illis conferret ex divina misericordia. Nec mirum, tantæ enim erat continentiæ, innocentiæ atque munditiæ, ut non ei videretur esse absonum, quod in Psalmo quotidie ruminabat canticum, Innocens manibus & mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. [Ps. 23, 4] Jam enim carne præmortua, mente indesinenter desiderabat cælestia; orationumque carmina sine cessatione personabant ejus labia. [laborat manibus:] Nec minus operabatur servile opus manibus, ut haberet unde tribueret necessitatem patientibus, præbens exemplum ceteris, ut non recusent quotidianum opus laboris. Perficiebat manibus opus in junco, nec minuebat opus oris in Psalmo: texebat fiscellas, & pro victu quotidiano commutans illas, imitabatur antiquorum monachorum exempla, & Apostoli præceptum observabat cum diligentia, qui ut pigros & desides excitaret, Qui non laborat, ait, non manducet. [Thess. 3, 8]

[3] [plurimos convertit ad fidem.] Ardebat ei fides in pectore, & religionis dignitas coruscabat in facie. Regenerabat per lavacrum turbas, & ab errore gentilitatis removebat ingentes catervas. Nam per ejus precationem & divinam inspirationem; ipsi adoratores idolorum destruebant templa simulacrorum & profanabant ritum sacrificiorum suorum, confitentes atque observare cupientes veram religionem Christianorum. Ubicumque enim vir Domini S. Beatus Presbyter manebat, nullo modo diu latere poterat, quia lumen super candelabrum positum erat: siquidem pro quotidianis ejus virtutibus summo honore venerabatur ac amabatur abomnibus. Si quando vero concedebat parum oculis somnum, [parcus in somno & victu.] defessa membra projiciebat super humum & solum cilicium: de cibo autem & potu non est necesse dicendum, cum tantæ fuerit abstinentiæ, ut multi etiam post mortem ejus continentiæ sumentes exemplum, virtutum suarum ac signorum consequerentur effectum. Unum Comitem d parvulum habebat S. Beatus in consortio secum, cui strenuo atque continuo impendebat servitium, adeo ut calceamenta ei sæpe detraheret & dilectionem puræ ac sinceræ caritatis ipsi impenderet; cibum jejuno procuraret, & jejunium suum infatigabiliter per triduum protraheret nec tamen severior inde maneret.

[4] Cumque tam glorioso bonorum operum fructu per innumeras discurreret provincias, [Namnetibus multū proficit:] divertit in civitatem e Namnetum, sitā supra Ligerim fluvium, ubi a paucis Christianis exceptus est hospitio & honoratus more peregrino. Commoratus ibidem tempore parvo, succendebat corda cunctorum ex divino eloquio: loquebatur enim & exhortabatur omnes audientes de Patriarcharum principatu, de Prophetarum sacrato numero, de Apostolorum choro, de Martyrum exercitu glorioso, de Confessorum præmio, de claritate Virginum, inter quas B. Maria Dei genitrix obtinet principatum. Instruebat itaque animos fidelium, proponens eis exempla Sanctorum omnium, accendens corda eorum ad consortium supercælestium virtutum, concludens sermonem ultimum de novem ordinibus Angelorum & de beatitudine animarum sanctarum, super quos regnat solus Christus, qui est Sanctorum Sanctus, cui est cum Patre & Spiritu sancto honor & gloria in secula seculorum. Amen. Post hæc cum plurimos ibidem haberet solidatos ad Dei cultum, [& auaito prope Vindocinum esse antrū idoneum sibi,] per quos sanctæ Ecclesiæ confirmaretur religionis institutum; cœpit inquirere ab omnibus secretiorem ac remotiorem ab hominibus locum, ubi sola contemplatione pasceretur divina. Cumque curiose a navigantibus investigaret hujusmodi negotiū, audivit a naucleris de Vendonense oppido carum sibi nuntium, esse videlicet cavernam excisam in lapide remotiore quodam, non longe f a castro Ledo, ad radices montis, desuper nemore contecto. At ille cum humilitate supplicavit nauclero, ut facultas ei daretur pertransire cum eis. Qui cum posceret ab eo naulum seu viaticum, ille protulit Sacramentorum libellum, unde divinum solebat celebrare ministerium, quando Domino sacrosanctum immolabat sacrificium. Quem nauclerus cum cognovisset nihil amplius nis solum indumentum habere, noluit ab eo aliquid accipere.

[5] Ascendentes ergo navim, ita dirigente Domino prosperum cursum habebant, [eo navigat,] ut dicerent inter se mutuo nautæ, se numquā tam prospere navigasse. Aspirabat enim eis tenuis aura, undaque famulabatur placida, unde una omnes qui in navi erant Deo gratias referebant, dicentes, Nunc certe cognoscimus, hunc Dei vere esse servum, cui aqua divinitus præbet famulatum, nec non & flamina ventorum subsidii præbent adminiculum. Sic ergo Sanctus Domini Beatus, beatum gerens semper animum, prospero itinere, mediante Domino, optatum pervenit ad locum. Videns itaque speluncam in lapide cavato, remotam ab omni lucis consortio, silvarum densitate contectam, [serpenteque amoto ibi solitarius degit] gaudebat nimis super ipsam. Tradunt autem hoc de eodem loco commanentes haud procul ab inde homines, serpentem ibi miræ magnitudinis aliquando habitaculum illud possedisse, qui in eadem regione magnum excidium, tam in hominibus quā in jumentis, fertur perpetrasse: quem vir Domini, divino fretus auxilio, cum exterminasset, atque locum illum a sordibus illius ac fœtoribus emundasset, quasi in ergastulo sese retrusit in antrum, propter Dominum & propter regnum cælorum; ut impleret, illud Propheticum, Habitavit in excelsis petræ firmissimæ, ponens in sublimitate montis nidum suum & cum bestiis cubile suum: [ac sancte obit.] & iterum alius Propheta dicit: Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus: Regem in decore suo videbit. [Is. 33, 16] Radicibus herbarum sustentabat corpus: & si quando sumebat panem aridum, summum dicebat esse convivium. g

[6] In hoc ergo loco, vir Domini asperam & districtam vitam ducendo permansit, & usque ad decrepitam ætatem conscendit, signis divinis atque virtutibus honoratus, donec ab ipsius Domini vocatione clementer est visitatus h. Tunc felix illa anima, ad cælorum gloriose transmigravit regna, & in eodem specu, sanctum ejus corpusculum a religiosis viris honorifice est sepultum: ut ipsa caverna, quem habuerat hospitem vivum, haberet & defunctum, & fieret salus plurimorum languentium i.

[7] Post hæc peracto longo spatio, Alessia quædam femina, [ibidem sepelitur Aleffia Virgo.] ab infantia Christo consecrata, nobili fulgens ex genere, nobilior manens præclara virginitate, religionis suæ famam longe lateque habebat dispersam. Hæc dum suppleret vitæ terminum, suis familiaribus hoc edidit præceptum, ut sepelirent suum corpusculum juxta Beatum Presbyterum: ut uno in loco honorifice servarentur in tumulo, quos unius fidei religio socios fecerat in cælo. Ex k eo igitur tempore, Deo omnipotente mediante, quotidie ibidem in populo signa & miracula fiunt sine numero, sanitatem recipientibus infirmis, consolationem oppressis, & omnimodam salutem fidelibus universis, per Christum Dominum nostrum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. l

ANNOTATA.

a Alia Vita, Aquitaniæ partibus divertit.

b em>Ms. Vltraject. interponit: Et de hoc magis lætabatur Sanctus, quod nec peram secum habebat in usibus. Signis vero &c.

c Idem MS. consequens erat virtus continuata.

d Breviarium vetus Ilam appellatum ait.

e Lectionarium Pariense habet civitatem Cenomannicam: ubi melius alia Namneticam.

f Ita Ms. Vltraject. at Bodicense Leolaco. Alia vita super ipsum Ledi alveum decurrentis. Est autem Ledius, teste Papiro Massono de fluminibus Galliæ, idem qui olim verosimiliter Loid vernacule dictus, nunc vulgi abusu appellatur & scribitur communi cum Ligeri nomine Loir, Vendocinum præterfluens. Hic supra Andegavim Sartæ junctus, mox in Meduanam, deinde in Ligerim influit: unde apparet navigationis, hic obscurius indicatæ, ratio.

g Breviarium vetus, post narratam draconis expulsionem, hæc subjungit. Ante hoc tempus paucos paganos ab Jaci idoli cultu converterat: sed ubi ejus miraculi increbuit fama, cœpit apud Vindocinates in pretio haberi, & ejus doctrina majoris fieri. Frequenter adibat urbem ut Christum Dominum doceret; magis movebat sanctimonia quam sermonis magnificentia. A fidelibus nihil acceptabat: sed herbis & radicibus victitabat: post triduum quandoque tantum illos cibos sumebat. In diebus solennibus solum, si qui fideles offerrent, panem accipiebat, eumque in summis deliciis habens manducabat. Vinum nullum attingebat, nisi si quando sacrosancta mysteria usurparet: nullum potum præter aquam noverat. Insomnes noctes ducebat in cinere & cilicio. Quæ autem hic de vitæ asperitate exaggerantur, ex Vita alia sumpta sunt.

h Idem Breviarium conformiter ad sensum alterius Vitæ: Antequam moreretur levissima febre correptus est, qua vires ejus paulatim minuente, de lectulo, ubi in principio morbi fuerat compositus, in cinerem & cilicium dimisit se: ubi inter Angelicas cælestis militiæ turmas, quæ & auditæ & visæ sunt de cælo descendere, animam placidissime efflavit septimo Idus Majas.

i Ibidem additur ex eadem Vita, ubi virtutes ex eo tempore succrescere & miracula coruscare cœperunt: quorum fama cum longe dimanasset, plurimi ex diversis locis convenerunt, ubi sanitatem quam quærebant recuperarunt.

k Ibidem, Sancta Alesia, Virgo Deo dicata & signis inclyta.

l em>Ms. Vltrajctinum sub finem iste habet: Et suppleretur de hoc dictum Apostoli, Honorabile connubium & immaculatus thorus. Non enim unus ex se: sed per amborum merita, mediante Domino, quotidie ibi fulgurant signa sine numero: sed maxime credendum est pro honore S. Beati, qui peregrinam pro amore Domini finivit vitam in seculo, præstante Domino nostro &c.

APPENDIX
De veneratione S. Beati apud Heluetios: & num alius Beatus fidem Christi illis annuntiarit.

Beatus, Vindocini in diœcesi Galliarum Carnotensi (S.)

AUCTORE G. H.

[1] [Aliqua Vita S. Beati publicata anno 1511.] Georgius Carnefelt Carthusianus Coloniensis lib. 4 de Vitis Eremitarum cap. I proponit S. Beatum virum Apostolicum, & ista scribit: Indici in Vitam hujus Sancti, quæ antiquum refert characterem, & a Daniele Agricola fuit publicata anno Domini MDXI Basileæ. Ex hac breviter narrabo. Prædicante S. Barnaba in Scotiæ Britanniæque partibus, Suetonius adolescens Christo credit, & baptizatus vocatur Beatus: deinde Romam venit, & a S. Petro Apostolo mittitur ad Helvetios convertendos. Fecit ille opus suum annis aliquot strenue; & post amore solitariæ vitæ inflammatus, in eremum secessit; draconem interfecit, obiitque feliciter anno Christi CXII, circiter ætatis XC. Et puto eumdem esse, de quo Martyrologium Romanum IX Maji, Molanus, Canisius, aliique. Et in margine collocantur ista verba: In castro Vindecino depositio S. Beati Confessoris. Hanc Vitam, opera Ioannis Grothausen Societatis Iesu Presbyteri, ex Chartusia Coloniensi descriptam obtinuimus, ac primo omnium incepimus ad prælum parare, dein alia Acta, de quibus supra egimus, cœpimus lustrare; ac mox veriti fuimus aliquid fraudis subesse, quod nonnullis additis & mutatis eadem res narraretur. Collegimus ergo omnia monumenta antiquitatum, & nusquam ante annum millesimum & quinquagesimum reperimus aliquod vestigium Apostolatus S. Beati apud Helvetios. Tandem vero incidimus in luculentos Rerum Germanicarum commentarios, [cujus auctor fassus est finxisse nomen ejus prius Suetonium] anno MDXXXI in lucem emissos ac dein recusos, industria Beati Rhenani, anno MCCCCLXXXV Selestadii nati & anno MDXLVII Argentorati defuncti. Hic pro suo Patrono, cujus nomen gerebat, solicitus, lib. 3 pag. 161 prioris editionis anni 1531, aut pag. 172 em>posterioris editionis anni 1551 hanc observationem notatu dignam adfert: Quidam superioribus annis, quem adhuc audio superesse, Beatum, anachoretam Helveticum, ut vulgus prædicat, Suetonium fuisse vocatum affinxit, illius vitam describens, & socium habuisse, cui nomen esset Achatæ. Adii hominem, quæsiturus undenam illud assereret: putabam enim hæc illum absque auctore non dicere. Sed audi impudentiam. Propterea; inquit, addidi Suetonium fuisse vocatum, quod legerem e Suedia prodiisse: & quia Æneæ Virgiliano fidus Achates semper adhæsit, [& socii Achatem,] ideo sodalem illius hoc nomine donavi, alioqui anonymum futurum. Et tamen hæc historia; si ita vocare libet, non solum picta est in templis ac scripta, sed etiam typis excusa. Hæc Beatus Rhenanus. Interea dicta Vita a Daniele Agricola vulgata fidem obtinuit apud posteros, ac primo quem auctor dixerat Rhenano e Suedia prodiisse, in Vita asserit adolescentem nomine Suetonium a S. Barnaba conversum & in baptismo Beatum appellatun, [quidni etiā finxerit in Anglia aut Scotia a S. Barnaba conversum?] cum dictus Barnabas Anglorum Scoticasque provincias peragraret. Et forsan auctor rogatus, quare eum, quem alii civem Romanum dixerunt, scripserit in Anglia, cujus tunc necdum nata appellatio erat, aut Scotia conversum & baptizatum a S. Barnaba; respondisset, em>ut sub initium aliquid diversum diceret ab aliis auctoribus, quos describebat: deinde S. Lucium Rhetiarum Vicinarum Apostolum e Britannia venisse: & assumptum Barnabam, quod S. Aristobulus (cujus Acta dedimus XV Martii) dicatur frater S. Barnabæ, & Euangelium in Britannia promulgasse. Quasi vero inde sequeretur S. Barnabam etiam in Britanniam profectum fuisse

[2] [Dempsterus malleg Setonium dictum,] Dempsterus lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum cap. 159 eum Scotum facit, & non Suetonium sed Setonium appellatum, quod extet adhuc nobilißimum & excellentißimum Setoniorum stemma. Verum cujus fidei sit in rebus suis Scoticis Dempsterus, notum est viris eruditis. Vnum miramur, quod non protulerit aliquos ab eo conscriptos libros, ut paßim de aliis Scotis fingit. Dempsterum rejicit Michaël Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britanniæ ad an 59 num. 10, 11 & 12, [alii aut ab aliis in Britannia] asseritque Suetonium, nobilis viri filium in Britannia, conversum ad fidem a primis hujus insulæ prædicatoribus, & post baptisma Beatum dictum, Romamque ad S. Petrum missum: ac primo citatur Rhenanus, sed ab ipso non lectus, quia plane contrarium ab eo dici verba ejus relata indicant. Alii quorum verba Alsordus profert, sunt Henricus Pantaleon & Petrus Merseus Cratepoleus, [aut Roma baptizatum.] sed hi Romæ baptizatum tradunt, & sunt auctores recentiores, em>& Pantaleon homo acatholicus edidit Prosopographiā Heroum anno MDLXV, in cujus prima parte pag. 114 de S. Beato agit: Cratepolius suum libellum de Sanctis Germaniæ conscripsit anno MDXCI. Alius est Franciscus Guillimanus de Rebus Helvetiorum editus anno MDXCVIII, qui lib. I cap. 15 arbitratur a S. Petro in Britanniam profecto conversum Suetonium, ejusque socium Achatem, & in Helvetiam missos. Nihilo magis ad fidem faciendam conducunt Ioannes Stumpfius lib. 7 Rerum Helveticarum cap. 122. Eisengrenius centuria 2 par. 5, distinct. 2, & Georgius Wicelius lib. 5 cap. 38, qui scripserunt post annum MDL aut etiam MDLX, & unus ex alio sua sumpserunt, quæ tandem omnia in Vitam S. Beati a Daniele Agricola vulgatam resolvuntur: unde etiam potißimum Vitam S Beati Germanice scriptam in Helvetia sacra anno MDCXLVIII edita desumpsit Henricus Murerus, qui etiam Suetonium primo appellatū asserit, ac seorsim Vitam adjungit Achatis, quem etiam sanctum Anachoretam & Confessorem vocat, sed mallet eos Romæ aut Mediolani a S. Barnaba instructos. Verum qualia qualia sunt, sufficiebant, ut in Martyrologio Anglicano Ioannis Wilsoni nomen S. Beati, quia alius deerat, collocaretur ad hunc IX Maji, ubi dicitur a S. Lino Pontifice Sacerdos consecratus. Sed ebeu! satis est: progrediamur ad reliqua em>Sancto huic afficta.

[3] [in Actis omnibus dicuntur eadem de eleemolynis indumento,] In aliis supra allatis Actis dicitur Roma in Gallias mittēdus distribuisse posseßiones suas in pauperes & ecclesias, hoc tradit Agricola eū fecisse in Anglia aut Scotia, antequam inde discederet Romam ad S. Petrum. Laudamus prudentiam scriptoris, quod memor fuerit sui figmenti. Imo quia in aliis Actis dicitur simplex indumentum retinuisse; addit Agricola omnibus denudatũ præter cilicium ad nudum corpus, simplumque ac vile desuper retinuisle indumentum. Dein dicitur a S. Petro instructus, post alios Ordines susceptos Sacerdos ordinatus, verbum Dei miraculis confirmasse, atque humilis in oculis suis multos convertisse. Quæ ultima in Galliis patrata in Actis aliis traduntur, cum in illas missus esset, [& fiscellis contextis.] sed loco Galliarum & maxime Aquitaniæ, collocantur Helvetiæ, & dein eadem ubique traduntur, scilicet eum e sententia Pauli, Qui non laborat, non manducet, e labore manuum victitasse, & fiscellas scirpeas contexuisse: & quia in prioribus dicitur venisse ad Namneticam urbem, super fluvium Ligerim sitam, ingeniose asseritur apud Agricolam, [at loco Vindocini Vindonissa,] ad vallem Interlacensem in superioribus Helvetiorum finibus divertisse ad flumen Acrum, unde ingeniose alii interpretantur vallem illam Interlacensem esse inter Arobam & Russam, em>ubi pagus Windisch situs est, olim Vindonissa urbs Episcopalis, unde Sedes Constantiam translata fuit. Vlterius tradunt hanc Vindonissam in Martyrologiis dici castrum Vindocinum. An etiam possent adjungere situm in territorio civitatis Carnotenæ, in qua urbs Gallis Vendome dicitur? Martyrologus Anglicanus ita incipit: At Vendome in Helvetia the deposition of S. Beatus Confessour. Sed quis talem inscitiam non respueret? [ejusq; primus Episcopus, nuper traditus est.]

[4] In Chronico Episcopatus Constantiensis ad annum usque MDCVII deducto, & a Ioanne Pistorio edito, primus Vindonissæ Episcopus constituitur S. Beatus, & em>secuti sunt Bucelinus, parte I Germaniæ sacræ anno MDCLV excusæ, & Iacobus Merck in Chronico Episcoporum Constantiensium Germanice anno MDCXXVII edito Verum nulla dignitatis Episcopalis ipsi collatæ mentio habetur in ullis Actis, etiam ab Agricola editis. Gaspar autem Bruschius, in Episcopis Germaniæ anno MDXLIX excusis, hos solum Episcopus Vindonissensesenumerat: Paternum, Landonem, Maxentium, Bubulcum, Grammatium, & Maximum seu Maximinum, quiprimus Constantiensis Episcopus habetur. Habemus Breviaria Ecclesiæ Constantiensis, jussu Christophori Episcopi recognita, & Lugduni anno MDLXI excusa, & denuo auctoritate Marii Sitici Episcopi & S. R. E. Cardinalis recognita ac Dilingæ anno MDLXXV recusa, sed absque omni S Beati notitia Verum in Officiis propriis ejusdem Ecclesiæ Constantiensis, ab aliquot annis excusis, celebratur æque atque in Carnotensi Breviario sub ritu Confessoris non Pontificis & Antiphona aßignatur, Simulabo eum, & Oratio pro Constantiensibus prima de Communi, Deus qui nos S. Beati Confessoris &c at pro Carnotensi secunda de Communi, Adesto Domine supplicationibus. [eadem de vita anachoretica,]

[5] Sed hisce rejectis progrediamar ad reliqua S. Beati Acta, in quibus dicitur anhelasse ad vitam anachoreticam, & cum non haberet nisi librum Sacramentorum, quo inter sacrificandum uteretur, benigne a nauta susceptus & gratis trajectus, cum summa tranquillitate & nautæ admiratione. Hæc omnibus Actis communia sunt. [sed locis mutatis,] Ast in prioribus Actis & Martyrologiis dicitur navigasse ab urbe Namnetensi per Ligerim, eoque relicto venisse Vendocinum-castrum diœcesis Carnotensis supra Ledum fluvium. Apud Agricolam vero dicitur, trans lacum navigasse usque ad montis radicem, ac dein quæ paucioribus de ingenti serpente aut dracone in prioribus Actis indicantur, latine describuntur apud Agricolam: [item de dracone pulso] & volatus Draconis per aerem in imagine apud Murerum exprimitur: quo symbolo nihil aliud innui, quam idololatriam cum dæmone devictam, supra ostendimus. [abstinentia & obitu dicuntur.] In antro S. Beatum in magna abstinentia & herbis agrestibus, & pane arido victitasse, ac demum in senectute bona sancte obiisse, & in sua crypta sepultum claruisse miraculis, omnia Acta habent. Apud Agricolam ab Achate socio suo, cui id commendarat, sepulturæ traditus asseritur. Ab aliis annus obitus aßignatur centesimus decimus & locus habitationis & sepulturæ non procul a lacu Thunensi sub oppido Under-Seven: ubi cella S. Beati dicitur esse, ubi & puer ab alto lapsus & gravi contritione læsus traditur apud Agricolam anno MDXI sanatus.

[6] [Reliquiæ Lucerna & alibi.] Addit Murerus aliqua S. Beati ossa, quod hæresis istic prævaleret, inde anno MDLIV Lucernam fuisse translata. Bucelinus in Sacrario Benedictino ad hunc IX Maji, scribit brachium S. Beati Helvetiorum Apostoli in Einsidlen esse. Quidni omnes istæ Reliquiæ Vindocino, vulgo Vendome, aut Treviris translatæ, dederint occasionem tertii hujus S. Beati comminiscendi? [cujus sint Beati.] nos hæc cum omni reverentia ad ulteriorem & securiorem notitiam discutienda proponimus, nihil detractum Helvetiis volentes, si aliquem sibi Beatum Apostolum aliunde certius probare poßint.

DE S. GREGORIO THEOLOGO
ARCHIEPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO
NAZIANZI IN CAPPADOCIA.

AN. CCCLXXXIX.

[Praefatio]

Gregorius Nazianzenus, Archiepiscopus Constantinopolitanus (S.)

AUCTORE D. P.

§ I Vita ab ipsomet scripta, alia a Cæsare Baronio collecta: alia ab aliis edita: cultus apud Græcos & Latinos.

[1] Effulsit seculo Christi quarto clarißimum totius Ecclesiæ sidus, S. Gregorius, ob singularem rerum divinarum doctrinam cognomento Theologus, [Ante ipsius Carmen de Vita sua prosa reddi tum,] qui nono ante mortem anno, ut maledicorum ora obstrueret, de sua ipsius vita prolixum & egregium Carmen scripsit. Hoc dum non solum Latine reddere, sed simili etiam metro adstringere voluerunt interpretes, primum ea amiserunt unde præcipua laus interpreti nascitur, claritatem scilicet & nativæ expreßionis germanitatem; nec tamen consequi potuerunt, ut saltem Poëtæ viderentur. Quare cum scriptio ista plerorumque eorum, quæ post de Gregorio scripta em>sunt, basis sit ac fundamentum; omnino cutandum nobis duximus novam ejus paraphrasin: quam liberiori deductam stylo, daremus primo loco, nisi animadvertissemus, in isto Poëmate multa omitti, multa obiter dumtaxat attingi, quæ ad plenam Vitæ historiam, tum ex aliis ejus scriptis tum ex antiquorum auctorum monumentis addi poterant. Hujusmodi igitur collectionem aliis omnibus præmittendam judicantes, cogitabamus eam per nos ipsos conficere, illo plane stylo ac modo quo compilavimus Acta S. Athanasii Archiepiscopi Alexandrini, ad diem secundum hujus mensis Maji edita, sed hoc cogitantibus oblata opportune est a Reverendis Patribus Congregationis Romanæ Oratorii Vita S. Gregorii Nazianzeni per Cæsarem Baronium, [datur Vita a Baronio e Sancti scriptis collecta.] postea S. R. E. Cardinalem, ex ejus operibus summa cura & diligentia concinnata. Quam oblationem ubi gratißimo animo acceptavimus; exemplar eleganter descriptum cum archetypo autographo Baronii exacte contulit Petrus Poßinus, Societatis Iesu vir eruditißimus, & nostrorum studiorum fautor singularis. Baronius in Epilogo asserit sincerissimam veritatem, quam unice profitetur, esse in hoc suo scripto ejusmodi, ut vix alicui in eo concedat, ipsumque S. Gregorio offert ut primitias lucubrationum suarum. Dedicarat autem Gregorio XIII Pontifici Maximo, occasione magnifici em>sacelli, quod is in Ecclesia Vaticana S. Gregorio Nazianzeno erexerat, [hactenus inedita obvaria impedimenta,] & sacri hujus Corporis thesauro locupletarat.

[2] Quare opusculum hoc suum typis non vulgarit Baronius, in causa fuisse videntur varia impedimenta: quorum primum colligo ex ipsis Annalibus ad an. 389, num. 22, ubi hanc scriptionem appellat res Gregorii Nazianzeni in prima editione productas; additque priætermissum, quod plane ignorabat ab eo conditum testamentum. Dum ad hoc comparandum & prælo aptandum, animum Baronius adjicit, memoratus Gregorius XIII de Martyrologio Romano reformando serio cogitavit, eamque provinciam viris doctißimis demandavit: quam, impellente potißimum Guilelmo Cardinale Sirleto, Baronius suscepit, perfecitque, quoad ipsum auctoritate jussuque ejusdem Pontificis editum est præposito Brevi Apostolico signato XIV Ianuarii, anno MDLXXXIV, Pontificatus XII. Idem deinde, S. Philippo Nerio jubente, accuratißimis notationibus illustravit, Summoque Pontifici Sixto V dicavit. Inter hosce labores cura perficiendi Vitam S. Gregorii Nazianzeni seposita fuerat, & quod Gregorius XIII, cui in scripserat, esset vita functus, visa est seponenda & inserenda Annalibus Ecclesiasticis, quorum tomum primum eidem Sixto V auctor inscripsit. Ex hac em>autem Vita S. Gregorii Nazianzeni jam ante exarata constabit, quam verum fuerit, quod idem Baronius in Dedicatione Martyrologii, eidem Sixto V scripsit, se tunc magnam ætatis partem contrivisse, non solum in pervulgatis historicis legendis, sed sanctorum Patrum scriptis & monumentis pervolvendis & perscrutandis. Et vero nisi hoc fecisset, quomodo potuisset inserere Martyrologio tot præclatos heroas, qui contra Arianos aliosque hæreticos decertarant; quorum illustre nomen latebat, eratque sacra memoria e tenebris ad claram lucem proferenda. Admirare lector accuratam Baronii doctrinam in hac Vita elucescentem, quam more nostro interpolamus Annotatis nostris, illustramus synopsi marginali, & in capita numerosque distinguimus. Post hanc vero damus novam paraphrasin prædicti Carminis, cui non erit opus addere operosas Annotationes; cum ea fere omnia quæ em>discußione vel illustratione egerent, illustrata discussaque habeantur ad Vitam.

[3] Lubet autem hoc loco indicare aliquot præcipuos Sanctos, dicto Martyrologio Romano inscriptos, [Martyrol. Rom. inscripti paretes.] quorum in hac Vita fit mentio, quibuscum vixit S. Gregorius, eorum sanctitate excitatus ad virtutis studium, aut ipse eis factus ad illam magister. Primi omnium se offerunt ejus sanctißimi parentes, scilicet S. Gregorius Episcopus Nazianzenus, & S. Nonna: quorum ille ad ipsas Kalendas Ianuarii a nobis præpositus, ista ad diem v Augusti recolenda. Qui patrem baptizavit ac postea Episcopum consecravit, fuit S. Leontius, Episcopus Cæsareensis in Cappadocia, XIII Ianuarii relatus. Proximi censendi S. Cæsarius frater, & S. Gorgonia soror: [frater & soror,] fratri dicatus XXV Februarii, & sorori IX Decembris. Post hos consanguineos primus est S. Basilius, a studiis Atheniensibus usque ad obitum intimus Gregorii amicus: [S. Basilius,] adeo ut pars magna rerum ab illo gestarum inter Acta S. Gregorii sit memoranda, uti hujus res miscentur in illius Vita, ad diem XIV Iunii edenda. Accedunt S. Basilii frater S. Gregorius Episcopus Nyssenus, [& alii plurimi, quibuscum vixit.] & soror S. Macrina Virgo, quibus dicati sunt dies IX Martii & XIX Iulii. Alii sunt SS. Paulus & Euagrius Episcopi Constantinopolitani, quorum ille sub Constantio Imperatore Arianorum em>insidiis crudeliter fuit strangulatus VII Iunii, iste sub Valente exul migravit VI Martii. S. Athanasius Episcopus Alexandrinus II Maji, quem oratione sua honoravit. S. Eupsycius Martyr Cæsareæ in Cappodocia sub Iuliano, IX Aprilis. S. Eusebius Episcopus Vercellensis sub Constantio exul, I Augusti. S. Eusebius Episcopus Samosarensis sub Valente exul, a S. Gregorio confortatus, XXI Iunii. S. Amphilochius Episcopus Iconiensis, illius in eremo socius, XXIII Novembris. S. Eulogius Episcopus Edessenus, v Maji. S. Damasus Papa, XI Decembris. Denique S. Hieronymus, XXX Septembris, quem magistro S. Gregorio gloriari infra num. 70 ostenditur.

[4] Floruit seculo Christi decimo Gregorius presbyter, [omittitur Vita a Gregorio Presb. sec. 10 scripta.] cujus extat oratio de Laudibus Nazianzeni, sed in qua notavit Baronius quædam parum cum historiæ veritate consentanea; nonnulla tamen etiam hinc accepit. Satis autem ea nunc habetur, ut pote præfixa ante ipsa opera S. Nazianzeni, a Iacobo Billio edita tam Græce quam Latine ipso Billio interprete: est etiam Latine inter opera Suriana recusa; ut sine scrupulo poßit hic omitti. [& varia Græcorum encomia.] Inter Græcos varii scripserunt encomia de S. Gregorio Theologo: inter quos est Theodorus Metochita Genicus Logotheta, sive ex ærarii publici munere magnus Logotheta, sub Andronico em>Palæologo seniore, seculo Christi XIII, cujus encomii meminit Allatius de Simeonū scriptis pag. 103. Aliud & satis longum encomium, in relationem sacrarum Reliquiarum S. Gregorii descripsimus Taurini in Bibliotheca Ducis Sabaudiæ, ex tomo cui titulus Βίοι διαφόρων ἁγίων a sol. 327 & in fine damus. Quia autē huic Sancto simulq; Sanctis Basilio & Ioanni Chrysostomo commune festum, ad diem XXX Ianuarii institutum, celeberrimum apud Græcos fuit, & etiam nunc est; hinc factum ut communia quoque tribus illis encomia a præcipuis quibusque oratoribus conscripta fuerint. [quorum aliqua de SS. Basilio, Gregorio & Chrysostomo.] Talia plura composuit Joannes Metropolita Euchaitarum. Tale aliquod habemus a Iacobo Pontano Latine redditum: alia duo citantur a dicto Allatio pag. 103 & 112: alia ab hoc indicantur scripta a Matthæo Camariota pag. 88, & a Philotheo Patriarcha Constantinopolitano pag. 112. Sed hæc omnia remittimus ad Vitam S. Basilii, qui uti ante alios e vita disceßit, ita fere primo loco nominatur.

[5] [Elogium ex Martyrol. Basilii Imp. 25 Ianuar.] At præcipuum apud Græcos S Gregorii festum agitur XXV Ianuarii: ad quem diem hoc ejus elogium refertur in Menologio Basilii Imperatoris. Gregorius Theologus magnus, in Cappadocia Nazianzi Gregorio & Nonna oraculo natus, floruit Constantio Constantini Magni filio Imperatore, vixitque ad Theodosii Majoris tempora. Hic summo disciplinarum omnium scientiæ comprehendendæ desiderio flagrans, Cæsaream primum, deinde Alexandriam, postremo Athenas concessit: cui toto animo constitutum iter tenenti, magnus stimulus accessit concertationis cum Basilio Magno. Quo factum est, ut dum alter alterum vincere & superare gloriose contenderet; uterque ad exitum sibi propositum pervenerit, atque omnibus artibus & disciplinis oppido instructus, in patriam suam redierit. Quare Sasimorum Episcopus Gregorius factus est: deinde in urbe Nazianzena ingravescentis jam senecture patris munus, docendo & sacra faciendo, studiose subiit & implevit. Post hæc Byzantium profectus, orthodoxorum animos in recta adversus Arianam hæresim fide confirmavit: atque etiam ejusdem urbis Patriarcha renuntiatus est. Sed non multo post, allata consilii sui causa, se Patriarchatu abdicavit: atque in villam suam se recipiens, honestissimo otio vitam exegit. Hæc ibi. Similia aliqua habentur in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ pertinente ad Collegium Parisiense Societatis Iesu: [Translatio C. P.] ubi post indicatam Translationem sacri corporis ex Cappadocia Constantinopolim, (de qua re, deque translatione Romam peculiaris dabitur in fine tractatus) & depositionem ejus in famosissimorum sanctorum Apostolorum Ecclesia additur, quod solennitas ejus etiam celebratur in sanctissima magna ecclesia, & in Martyrio in Embolis Domnini. Hæc ibi, & fere eadem leguntur in Menæis Mss. & excusis.

[6] Apud Latinos similiter diebus variis recolitur memoria S. Gregorii Nazianzeni, videlicet in Mss. Trevirensi S. Martini & Vltrajectino die XI Ianuarii, [cultus apud Latinos,] apud Petrum de Natalibus lib. 2, cap. 69, Maurolycum & alios die XIII Ianuarii: iterum in dicto Ms. Trevirensi S. Martini & alio monasterii S. Maximini XXIX Martii. Sed præcipuus venerationis illius dies est hic IX Maji, quo ut Doctor ecclesiæ, [potissimum 9 Maji.] sub ritu duplici, Officio ecclesiastico festum ejus celebratur, & longa encomia apud Adonem, Vsuardum, Notkerum aliosque Martyrologos referuntur. In hodierno Martyrologio Romano ista recitantur: Nazianzi natalis B. Gregorii Episcopi, ob singularem divinarum rerum doctrinam cognomento Theologi: qui collapsam Constantinopoli Catholicam fidem restituit, hæresesque insurgentes compressit. De triplici translatione Corporis sacri infra post Vitam agetur.

§ II Chronologia vitæ S. Gregorii expensa & innovata.

[7] [Ex locis quibusdam negligenter latine redditis] Inordinando vitæ a S. Gregorio ductæ tempore, annisque ætatis definiendis, res apud Auctorem nostrum est implicatißima. Etenim rem hanc ex ipsomet Sancto, ut par erat, certißimo ætatis suæ teste, exquirere volens; sed Græcæ imperitus linguæ, non aliter ejus sensa intelligere valens, quam ut erant Latine reddita ab interpretibus, istic ut plurimum minime curiosis, ubi eos maxime scrupulosos esse oportuisset (quemadmodum in tractatu de S. Athanasii Vita notatum est sæpius) primo omnium impegit in versum ejus de Vita sua, quo indicare eum faciebat interpres, quod

Annum ætatis agebat jam trigesimum,

Quando Athenis digrediente Basilio, subsistere coactus est, ad Rhetoricam ibidem (uti id intelligit Baronius) publice profitendam. [creditus anno 355 fuisse tricenarius,] Hoc autem cum factum esse constaret post annum Christi CCCLV, quo Iulianus studiorum causa Athenas appulit, ibidem a SS. Basilio & Gregorio cognitus; consequens esse videbatur, ut Gregorius natus fuerit post consilium Nicenum, celebratum anno CCCXXV. Idemque rursus poterat confirmari ex Oratione Gregorii in laudem em>Basilii, ubi Sanctus juxta interpretationē Latinā de se suoq; Basilio videtur sic dicere: Domum reversi, [imo imberbis,] scilicet ab Athenis, juris nostri quamprimum efficimur, atque ex imberbibus inter viros censemur, fortius ac virilius ad Philosophiam adscendentes: quæ vix de tricenario dici possunt, nedum de eo qui annis pluribus eam ætatem sit prætergressus.

[8] Multo autem adhuc efficacius minor illa hoc tempore Gregorii ætas probatur, si natus est patre ejus non tantum jam Christiano, contra quam communiter Græci in Menæis & Synaxariis asserunt (fuit autem baptizatus a S. Leontio ad Concilium Nicenum proficiscenti) sed etiam jam Sacerdote vel Episcopo (quod non potest ante annum CCCXXVIII factus concipi: [aut etiam patre jam Episcopo natus,] id autem sequitur ex his Latinis ejus ad filium verbis:

Nondum tot annos in vita explesti tua,
Quot ipse sacro jam consumpsi in munere.

Atqui hoc ultimum absurdißimum est, cum Nazianzeni discipulus Hieronymus lib. I adversus Iovinianum dicat; [quod omnino dici non potest.] Certe confiteris, non posse esse Episcopum, qui in Episcopatu filios faciat: alioquin si deprehensus, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur: proinde & filii sic procreati censebuntur spurii. Id em>autem si vere dici potuisset de Nazianzeno, quomodo ei non exprobrassent Ariani, qui tot alia longe minutiora objecerunt? Quod si dixeris Gregorium fuisse parentibus suis filiorum ultimum; & ante patris Ordinationem conceptum, ea peracta prodiisse in lucem: primo quidem repugnabis communi Græcorum opinioni in Synaxariis expressæ, deinde gratis feceris Cæsarium fratrem Gregorio seniorem. Baronius igitur, ne quid tale cogeretur admittere, maluit verba patris, ætatem filii cum sui Sacerdotii annis componentis, non nisi hyperbolice dicta judicare.

[9] Verum si singula expendantur recte, uti Græce a Gregorio ipso sunt scripta; [explicantur ergo ipsa Græci textus loca.] in iis ex quibus prædicta deducuntur locis, ne unum quidem invenies fundandæ prænotatæ Chronologiæ sufficientem. Vt enim ab ultimo illo incipiam, quo redux Athenis videtur dicere, se tum primum ex imberbibus inter viros censeri cœptum: longe diversus illius est sensus. Sic enim habet: Ὡς δ᾽ οὖν ἐπανήκαμεν, μικρὰ τῷ κόσμῳ καὶ τῇ σκηνῇ χαρισάμενοι, καὶ ὅσον τὸν τῶν πολλῶν πόθον ἀφωσιώσασθαι (οὐ γἀρ ἀυτοί γε εἴχομεν θεατρικῶς οὐδ᾽ ἐπιδεικτικῶς) τάχιστα ἐγενόμεθα ἡμῶν ἀυτῶν, καὶ τελοῦμεν εἰς ἄνδρας ἐκ ὰγενείων, ἀνδρικώτερον τῇ φιλοσοφίᾳ προσβαίνοντες. Hæc autem sic verto: Ut igitur domum revertimus, qui aliquantulum mundo ac scenæ servieramus, quantum scilicet satis erat ut aliorum plurium obsequeremur cupiditati (neque enim ipsimet ad theatralem ostentationem propendebamus) continuo facti sumus juris nostri, [& I, metaphora ab ætatis mutatione sumta,] & tamquam ex imberbibus facti viri, ad philosophandum nos contulimus generosius. Metaphoram sane hujus loci, quam addita particula tamquam signavi, manifestam facit pars ejus prior, qua se & Basilium tunc primum sui juris factos dicit: quod uti non vult ipse de legali emancipatione intelligi, sed de figurata, qua mundo servire coacti fuerant: sic nec quod ex imberbibus dicat factos viros, debet cum respectu ad ætatem accipi, sed referri ad animum: qui tunc primum viriliter erigi cœpit ac roborari, cum seposito aliis placendi studio, quod imperfectorum est, ad veram solidamque virtutem, quæ est virorum perfectorum, conatum suum intenderunt.

[10] [2 indicatur annus 30 studii rhetorici,] Iam quod ad trigesimum annum attinet, cum discessu ab Athenis compositum, gratis præsumitur signari annus ætatis, ubi annus studii, acquirendæ eloquentiæ Athenis impensi, multo congruentius potest intelligi. Ipsos Græcos versus accipe:

Καὶ γὰρ πολὺς τέτριπτο τοις λόγοις χρόνος,
Ἤδη τριακοστὸν σχεδόν μοι τοῦτ᾽ ἦν ἔτος.

quæ sic sonant, Etenim longum tempus impenderam eloquentiæ exercendæ: eratque is annus mihi ferme trigesimus: scilicet in hoc studio: alias enim quomodo tempus annorū octo vel decem (nec enim plures tunc numerare posses, si solum erat tricenarius) longus dixisset ad eam exercitationem, cui plurimi totam dicabant vitam, neque vel extrema ætate oratoriæ artis perfectionem se assecutos credebant? Esset autem hic sensus etiam clarior: si pro τοῦτ᾽ ἦν, hic erat, legas τοῦδ᾽ ἦν hujus rei, id est, studii, agebatur mihi annus fere trigesimus. Consonat his Gregorius Presbyter in Vita Sancti, expresse affirmans, quod Athenis in patriam suam reverterit τριακοστὸν ἤδη ἔτος πληρούσας cum trigesimum annum explevisset: non enim hic finit, neque addit, ἐν βίῳ, in vita: sed ἐν τοις μαθήμασιν, in disciplinarum artibus pertractandis.

[11] [3 declarantur verba patris] Denique verba patris Gregorii ad filium, quæ neminem non torserunt, modica correctione adhibita, facile videntur adduci posse ad sensum ab historia & ætatis majoris ratione non alienum; si, ubi nunc in editis legitur,

Οὔπω Τοστοῦτον ἐκμεμέτρηκας βίον,
Ὅσος διῆλθε θυσιῶν ἐμοὶ χρόνος.

si, inquam, versum ultimum ab auctore sic conscriptum credamus,

Ὅσος διῆλθ᾽ ἐτησίων ἑμὸι χρὸνος.

em>tunc namque Latine reddi hoc modo deberent:

Ætas peracta tam longa nondum est tibi,
Quot Etesiarum transiit tempus mihi.

[extremum senium suum proponentis filio,] Cum enim antiquitus haud notarentur ii, quos nunc usurpamus, accentus ac spiritus; facillimum fuit, ut male conjuncta vel aliter divisa inveniens verba librarius aliquis, quasi esset διηλθεσιων vel διηλθε τησιων, nullumque ex sic conjunctis vel divisis sensum capiens, θυσιῶν substituerit, & pluribus post se dederit aberrandi occasionem. Nec inepte (ut forsan alicui videbitur) dixerit filio pater, quod nondum ad suam ætatem pervenit. Agebatur namque de administratione Episcopatus Nazianzeni suscipienda, a qua excusari petens filius, mortuus ut Suidas ait nonagenarius, adeoque annos tum natus LXXII, ætatem merito excusabat suam, quam magis conveniret sibi ac Deo deinceps servare vacuam: sed majori jure respondet pene centenarius pater, quod multum adhuc absit ab senio suo; cum autem patrem sepelisset, cujus mors in ipsis conspiciebatur januis, tum demum excusabilem fore ejus secessum: interim tantillam moram concederet seni, quam non posset salva pietate negare. Explicationi huic favent qui præcedunt ac sequuntur versus, itaque solvitur alias insolulibis nodus.

[12] Etenim cum illa statim post Episcopalem filii consecrationem em>id est anno CCCLXXI intelligatur dixisse pater; non fuisset filius multo major quadragenario juxta istam lectionem: qui tamen in Carmine de rebus suis, quod ante id tempus, non diu post Cæsarii fratris & Gorgoniæ sororis mortem compositum fuit, ita queritur:

Jam caput albescit canis, rugosaque membra
Tristis ad occasum vitæ mihi prona feruntur.

Neque præmaturam forte canitiem intelligas, [tunc etiam seni incurvo & cano] sicuti interpres metro serviens præmaturam ejus senectutem in eodem carmine paulo post dixit: non enim hoc habet textus Græcus, solum indicat quod χαλεπὸν πάθος, molestus scilicet temporalium quas ante descripserat curarum conflictus, ipsum, quietioris vitæ imparienter cupidum, κατὰ γῆρας ἔχευε præcipitaverit in senium, non qualecumque, sed veluti extremum: ideo enim addit Καὶ κύπτω ποτὶ γαῖαν, & propendeo in terram, quod silicerniorum est. Carmen autem istud revera compositum esse antequam priora ista diceret Pater decrepitus, evidentier patet, ex ipso ejus argumento, quod est perpessas eatenus ærumnas queri. Nondum ergo tunc eam incurrerat qua invitus creatus est Episcopus, & quam postea supra omnes alias sensit & deploravit, hic autem nec verbo quidem attingit. Porro qui tunc canus & incurvus erat (quot in septuagenio sene non mirum, in viro quadragenario portentosum fuisset) decennio post, cum morbo prohiberetur Olympium Præsidem em>per se accedere reis civibus veniam oraturus, eumdem appellans per Epistolam 172 merito his verbis utitur: Moveat te nostra canicies, quæ te jam ante hac & quidem persæpe movit. Simili modo Oratione 17 pro civibus supplicans, apud eumdem, vel potius alium ejus decessorem; Num tibi, inquit, supplicis libelli loco canicies hæc offerenda erit atque annorum numerus? Quot hi, aut quæ illa? si anno CCCXXVI aut etiam serius natus Gregorius? Patris canicies & anni, inquit Billius. Scio Baronium indicare aliquos qui ad Valentis tempora hæc spectare crediderint: sed hos ipse manifesti arguit erroris, cum tota oratio, qua Præfectum spectat, alloquatur hominem Christianißimum sincerumque cultorem Trinitatis, qualibus ante Theodosium nullis commissa provinciarum Orientalium præfectura. Suam ergo propriam canicem intelligit, suorum annorum allegat numerum talem utique qui præcipue debeat miserationem movere. Talem autem habebis, si credas Suidæ, ut jam diximus, asserenti, quod S. Gregorius Nazianzenus ætatis annum nonagesimum fuerit prætervectus cum moreretur, XIII vel XIV Theodosii Imperatoris anno, Christi CCCLXXXIX.

[13] Age igitur, & secundum hunc calculum, qui omnium em>certißimus nobis videtur, ætatem ejus ordinantes, eam cum parentum ætate comparemus. Pater, [qui ex parentibus circa an. 275 natis,] sicut in Oratione XIX ait filius, obiit cum annos ferme centum vixisset, ex eisque egisset in Sacerdotio quinque & quadraginta, completos circa annum Christi CCCLXXIII. Rerum enim deinde secutarum series non permittit, ut postea vixerit Factus igitur Episcopus est circa annum CCCXXVII, annos natus LV: totidem autem fere annos tunc habuit uxor ejus S. Nonna, utpote quam filius asserit marito suo non solum ὁμόζυγον conjugem, sed & ὁμόχρονον coætaneam fuisse: ἴσον πολιῇτε καὶ ἤθεσι, moribus & canicie æqualem. Atqui primogenitus ex eo conjugio creditur S. Gregorius, quomodo ergo credi potest circa idem tempus ille natus esse? nisi vel quinquagenarios parentes fuisse dicas cum jungerentur matrimonio, quod saltem de matre verosimile non est: vel prolem iis demum concessam post longam annorum circiter triginta expectationem. Hoc vero tam insolens tamque prodigiosum, in quo veteri Saræ, [recte dicetur procreatus ante annum 300] Abrahami conjugi, tam similis S. Nonna fuisset, quæ parere cœpisset quinquagenaria, quomodo tacitum prætermisisset filius, tantam hic effundendi sui materiam habiturus, pro ea oratione qua parentes laudavit, multa longe minutiora expendens? Fuerit igitur circa annum Christi CCLXXV natus S. Gregorius pater, & em>ætatis anno circiter XXIV ex supparis ætatis uxore Nonna genuerit Gregorium. Hic autem, post primos liberalium disciplinarum flores in Palestina Ægyptoque haud negligenter decerptos, per annos septem vel octo, circa annum seculi & ætatis suæ circiter XXVII Alexandria navigarit Athenas, Himerium Proæresiumque Sophistas auditurus; post annos (deinde aliquot, cum fervor ætatis nondum longas, uno in loco moras pateretur) discesserit in Syriam, Libanii Sophistæ celebri fama allectus; atque ex itinere Nazianzo transiens, [ab an. 327 ad 356 vacasse eloquentiæ excolendæ.] baptismum susceperit. Apicem denique eloquentiæ adeptus redierit Athenas, ubi S. Basilium reperit eique ibidem adhæsit usque post annum CCCLV; quando digreßi in suam ambo patriam, toti cœperunt ad summam Christianæ perfectionis conniti, cujus merito Basilius factus anno CCCLXX Cæsariensis Episcopus, anno LXXII amicum suum Gregorium, pridem Presbyterum, ordinavit Episcopum Sasimorum. Qui patris decrepiti exinde vices gerens in regenda Ecclesia Nazianzena, anno denique CCCLXXXI, tumulatis ante septennium patre ac matre, electus Episcopus Constantinopolitanus, grandem ætatem illuc attulerit; eoque promptius abdicarit onus, quanto proclivius erat eum ad quietam in patria mortem obeundam respectare, quam ad novos in aliena regione eademque em>turbatißimalabores.

§ III Baptismus S. Gregorii & exercitatio apud Basilium in Ponto.

[14] [Videtur baptizatus in patria ap atre] Tempus suscepti a Sancto Baptismi Gregorius Presbyter & qui encomium Translationis seculo X scripsit auctor, videntur differre post reditum Athenis, adeoque post annum CCCLV. Sed familiare est Gregorio illi (quem solum præoculis encomiastes posterior habuit) rerum ordinem potius quam temporum spectanti, etiam disjuncta conjungere, imo & rempluribus vicibus iteratam velut unam ejusdem temporis actionem repræsentare. Sic plures Gregorii secessus in Pontum, de quibus mox infra, tractat per modum unius: & fugam initam post susceptum reluctanti animo Presbyteratum, non distinguit ab alia quam novennio post cepit ne ordinaretur Episcopus. Itaque hoc solum ex auctore illo teneo, in patria ab Episcopo patre baptizatum fuisse Gregorium: cui enim potius hoc deferret officium? Occasionem dimißis Athenis recurrendi Nazianzum, non est opus longe quærere; cum dicat Sozomenus lib. 6 cap. 16, quod tam ipse quam Basilius, cum adhuc adolescentes essent, Himerio & Proæresio, sophistis id temporis præstantissimis, se in disciplinam tradiderunt Athenis, postea autem Antiochiæ Libanio Syro: tandem vero, & sophistarum arte & causarum dictione postposita, [quando Athenis Antiochia transiit ad Libanium,] totos se transtulerunt ad studium Christianæ perfectionis & litterarum sacrarum. Non fuit igitur, ex quo Athenas venit adolescens Gregorius, tam iis affixus, quin eodem famosissimos quosque magistros audiendi impetu, quo Cæsaræam primum, deinde Alexandriam deseruerat, etiam excurrerit Antiochiam; hac autem occasione nihil pronius fuit quam ut Nazianzo transiret, susceptum patriæ Episcopatum gratulaturus patri, quid ni & baptismum de manibus ejus suscepturus?

[15] Quæres, An cum socio Basilio? Nulla sane nos cogit auctoritas credere, [postea autem Athenas reversus,] eodem ordine eodemque tempore ambos eisdem magistris dedisse operam; nec ulla scriptorum suorum parte Gregorius innuit, aut Cæsareæ aut Antiochiæ cognitum sibi Basilium fuisse: quomodo autem id tacere potuisset, si eum habuisset in tot locis non tantum disciplinarum discendarum, sed & itinerum ea causa susceptorum socium? Igitur mihi verosimilius est, Cæsareæ studuisse Basilium, cum Alexandriæ, Athenis & Antiochiæ Gregorius ageret; Antiochiam autem venisse, cum hic Athenas redisset. Hoc autem si cui videatur absimile vero, propterea quod Gregorius de Laudibus Basilii, hunc Cæsarea Athenas immediate deducat, nulla facta Antiochiæ em>mentione; cogitet is, quod durantibus Antiochiæ toto anno CCCXLI terræ motibus, Libanius transierit Cæsaræam, ibique Basilium jam minime tironem in disciplinam acceperit, ac deinde Athenas transmiserit. Interim ex dictis consequens mihi fit, quod Sancti Gregorius & Basilius non nisi in virili ætate invicem se cognoverint Athenis, Libanio forsitan communi utriusque magistro huic illum commendante. [ibidem excepisse Basilium.] Conjecturæ isti suffragatur Gregorius, quando opera sua factum narrat, ut Basilius, Athenas veniens, haberetur eximius a ludicra illa probatione, qua moris erat novos discipulos excipi; quod illis nectendæ amicitiæ principium fuit. Hinc enim præsumi potest, minime novum Athenis tunc fuisse Gregorium, qui tanta ibi jam pollebat auctor itate, ut tam insuetam gratiam Basilio potuerit impetrare; hic autem attigisse tunc temporis debuit talem ætatis ac doctrinæ gradum, qui mereretur adeo præter morem a consueta vexatione eximi, intercedente ad hoc Gregorio.

[16] Baptismus igitur Gregorii, [Fuerit igitur baptizatus circæ an 328 aut 329] qui juxta jam dicta hujus & Basilii conjunctionem notabili præcessisset tempore, non diu differri posset post Gregorii patris ordinationem in Nazianzenum Episcopum, quæ anno circiter CCCXXVIII putatur contigisse, cum filius ætatis annum XXVIII in nostra sententia transiisset. Præceßit autem Baptismum junioris Gregorii ac verosimiliter maturavit, periculum geminum, in quo constitutus, nulla re magis anxiebatur, quam quod mori timeret inexpiatus. Primum cum Alexandria navigavit Athenas, totis viginti diebus ac noctibus tempestate jactatus, quando serio sese Christo devovit, eatenus fortaßis inter studiorum promovendorum fervores de capessenda religione ambiguus. Alterum cum tota Hellas gravi terræ motu contremuit, & ruentibus passim domibus effugium nullum certum pateret. Baronius famosum hic terræmotum intelligit, anni CCCXLI quo Orientales po ißimum partes concussæ, [post terramotum in Gracia,] & Antiochia quidem integro uno anno. Godefridus Hermant, ex vulgari opinione cum Baronio sentiens, Gregorium, cum Athenis ultimo exceßit anno CCCLVI, dumtaxat egisse ætatis annum fere trigesimum; & videns de aliquo terræmotu loqui Sanctum, qui accidit quando ipse jam Athenis studebat; nimium vero absurdum credens asseverare, quod Gregorius Athenis fuerit ætatis annum XV agens, quem constat prius Cæsareæ & Alexandriæ dedisse operam eloquentiæ; suggerit alium terræmotum anni CCCXLV, quo Dyrrachium corruit. Sed quam uterque annus adducendo Athenas Gregorio, in ipsorum sententia, est præproperus; tam est serus in nostra; qui sic cogeremur dicere, post tempestatem & votum prædictum, dilatum Gregorio baptismum fuisse ultra em>annos XV aut XX, annumque ætatis XL aut etiam XLV. Præterea gratis assumitur quod terræmotus, [diversum a tereæmotu in Asia an. 340 notatum.] qui Orientem potißimum concußit, in Occidente (huc enim respectu Constantinopoleos, urbis regiæ, spectat Hellas) adeo vehemens fuerit, ut ejus voluerit meminisse Sanctus, nulla facta mentione Antiochiæ, quæ ipsum tam celebrem historicis fecit. Itaque alium hic ego quemdam, qui Helladem proprie concusserit circa annum CCCXXVIII, indicari existimo. Frequentiores certe terræmotus hoc seculo extitisse, dum Arianorum motibus tota concuteretur Ecclesia, verosimile facit Ephrem Syrus, cum in proœmio ad lib. 2 de Vitis Patrum ait: Terra tremiscens a facie Domini sub pedibus nostris commovetur … urbes integræ absorptæ sunt, & loca ab ira Domini desolata.

[17] Restat de Pontica Gregorii solitudine verbum addere. Ruffinus annos ei tredecim aßignat, [In Pontum secessit,] Baronius vix septem annos invenire se fatetur. Gregorius Presbyter ita loqui videtur quasi ea solitudo continua fuerit, nulloque in patriam reditu interpolata. Ego varios seceßus ex ipsomet Sancto sic discrimino ordinoque, ut ad Basilium, qui anno CCCLVI vel VII in Pontum se receperat, adjunxerit se Gregorius anno mox sequenti: eo tamen animo quem indicat Epist.5, ut partim cum ipso foret in Ponto, partim ipsum secum haberet Nazianzi: quod ultimum cum a Basilio em>non impertraret, & senectutem suam allegans pater filium instantißime revocaret, solus Nazianzum redierit Gregorius, [primum per 3 aut 4 annos:] anno CCCLIX aut sequenti. Ordinatus deinde anno CCCLXII contra suam voluntatem Sacerdos festo Nativitatis, Epiphaniæ aut Luminum; præ dolore violentiæ sibi factæ profugerit ad amicum, [deinde ad brevius tempus semel] adhuc in sua versantem solutidine: cujus regustata dulcedine aliquantulum recreatus, rursus in Pasobate redierit ad parentes ecclesiamq; paternam. Deinde cum Basilius jam Presbyter, propter subortas cum Eusebio Cæsariensi Episcopo simultates, Pontum repetiisset, eoque invitasset Gregorium; excusaverit hic matris suæ, paulo post sanatum miraculose maritum graviter ægrotantis morbum: qua non minori miraculo relevata, continuo, ut promiserat, ad amicum recurrerit anno CCC LXIII: cum eodemque elaboraverit pulcherimas illas duas contra Iulianum invectivas, [iterumque] agens ibi æstatem reliquam & sequentis anni initium; sic ut ante festum Luminum revertens, dixerit eam quæ extat de illa die orationem; licet Joannes non esset, ex deserto tamen veniens, ut ibidem præfætur: & cum patre suo reconciliarit dißidentes ab eo propter Ariminensis fidei signationem monachos. Anno deinde CCCLXVII in Pontum rursus abiit Gregorius, non ibi commoraturus, sed Basilium ad Eusebium, jam sua opera ei placatum, reducturus Cæsaream; qui compositis Ecclesiæ illius rebus, potuit sequenti anno rediisse in Pontum, em>ad revisenda monasteria istic a se constituta, & socium itineris habuisse Gregorium; [imo tertio:] si verum est, quod in hujus Vita scribit alter Gregorius, quod mors fratris Cæsarii coëgerit eum festinato regredi Nazianzum, ad senes & afflictißimos parentes consolandos. Mors enim ea anno CCC LXVIII accidit: post quem annum nullum ejus alium secessum novimus, nisi eum quem suscepit impatiens contentionum, quibus implicitum sese vidit anno CCCLXXI consecratüs Episcopus Sasimorum, quando rursum fugitivus excurrit in montem, quem libenter credam Ponticum illum; eumdem in quo ante hac Basilius vixerat & discipulos suos reliquerat.

[18] [S. Basilius S. Gregorii coætaneus.] Videntur porro ii quos secutus est Rufinus, Basilii anachotesim, ab ejus Athenis discessu usque ad ejus Episcopatum æstimasse, itaque annos iredecim numerasse, ab anno CCCLVII ad CCCLXX: licet eos non continuos in eremo egerit: Gregorii autem secessus famosus & celebris, ponendus est antequam ordinaretur Sacerdos, nec ultra tres quatuorve annos extendendus. De ætate porro Basilii (ut hoc obiter attingam) censeo cum aliis, Gregorio fuisse coætaneum: sed ut hunc, sic & illum venisse in lucem ante annum CCC: ac proinde vere de eo scribere potuisse Gregorium anno CCCLXVII Cæsariensi Eusebio Ep. 26 eum esse & vita sermone & canicie omnium quos noverat præstantissimum: quod de annorum dumtaxat XL viro, qualem pro eo tempore eum hactenus fecerunt alii, non apte diceretur: & sic anno CCCLXXIX moriens Basilius fuerit ut minimum octogenarius, quem vigesimo post anno ad meliorem vitam subsequens frater ejus, ut arbitramur, junior S. Gregorius Nyssenus, etiam ipse grandævus valde cum moreretur, potuit habuisse fratrem, sicut & appellavit, magistrum. Hæc autem omnia tractanda magis ex professo erunt, & pluribus adminiculus roborada, ad ipsius S. Basilii Vitam XIV Iunii.

[19] [Gur Notæ anobis ad Vitam additæ.] His ita positis, quæ commodiori alia via oblata haud difficulter dimittemus, necesse erit nobis præter editum proprium Sancti de vita sua carmen, etiam ad Vitam a Baronio collectam notas aliquas nostras adjicere, salva viri diligentißimi reverentia: cui semper suus manebit apud posteros honos, quod primus in difficile argumentum ingressus nobis aliisque viam straverit, quam principio asperiorem, detractis additisque nonnulis vel aliter explicatis, facile fuerit hinc inde planiorem reddere. In istis autem notis conabimur ipsorum exhibitione locorum ea præcipue illustrare puncta & confirmare, quæ hoc ultimo paragrapho asseruimus de baptismo & secessu S. Gregorii. Ad alia distinctius explicanda, libenter fatemur nos multum adiutos Vita em>SS. Basilii & Gregorii, simili quo antea Vita S. Athanasii prodierat stylo, edita Gallice anno MDCLXXIV, a Godefrido Hermant, uso in citandis quæ allegat ex S. Gregorio locis editione Parisina Morelli, curata anno MDCIX, quam & nos subinde citabimus in Notis, adscripto (ut ille facit, & supra in S. Athanasio fecimus) paginarum numero: quāvis Baronius in suo Ms. ac deinde in Annalibus plerumque utatur editione Leunklaviana, Basileæ sub annum MDLXXII curata: quod convenit lectorem non ignorare; sicuii & quod veterem plerumque allegat versionem, in qua voluimus nobis aliquando licere, ut versus quosdam subinde revocaremus propius ad verborum Græcorum sensum, ubi Latina nimium videbantur obscura aliove detorta.

VITA
Auctore Cæsare Baronio,
Collecta ex ipsomet S. Gregorio & optimis quibusque scriptoribus Ecclesiasticis.

Gregorius Nazianzenus, Archiepiscopus Constantinopolitanus (S.)

AUCTOR. CÆS. BAR.

EPISTOLA DEDICATORIA.
Beatissimo Patri Gregorio XIII Pontifici Maximo.

[1] [Occasione sacelli Si Gregorio Nazianzeno erecti,] Cum multa, ad Dei gloriam & Christianæ Reipublicæ utilitatem, a te, Pater Beatissime, pie & præclare gesta sunt; tum illustre inter cetera ad posteritatis memoriam monumentum erit & pietatis & magnificentiæ tuæ, nobilissimum sacellum Gregotianum, templi instar; quod magna impensa extructum; opere magnifico summoque artificio exornatum, omnium in se oculus animosque mirabiliter convertit. In eo tu, Gregori Pontifex Optime, non sine Divini muneris afflatu, sacra Gregorii Nazianzeni Episcopi Constantinopolitani, [& sacri Corporis in illud trans. lati,] viri sanctissimi & eloquentissimi, ossa; quæ jam diu humili & obscuro loco latuerant, collocasti.Vidimus enim totam urbem incredibili gaudio exultantem, cum solenni supplicatione indicta, maxima totius populi omniumque ordinum frequentia ac veneratione, sanctum illud corpus efferretur. Cum tu, Pater Sancte, lacrymis obortis sacras illas Reliquias veneratus atque complexus, tamquam hospitem clarissimum in ædem amplissimam propriis manibus induxisti; ut jam lucerna illa Orientis, ardens & lucens, non sub modio delitescat sed in pulcherrimo atque ornatissimo basilicæ Vaticanæ loco, hoc est in religionis domicilio & terrarum orbis theatro, tamquam in ingenti quodam candelabro, colluceat.

[2] Ex ea tam ingenti Reliquiarum translatione & collocatione factum est, Pater Beatissime, ut multi, ad Sancti hujus memoriam colendam vehementius inflammati, ejus res gestas vitamque cognoscere percuperent; [incitatus Baronius,] e quorum numero nonnulli amici sæpius ea de re mecum egerunt; rogaveruntque impensius, ut onus hoc susciperem. Quibus cum respondetem, non esse hoc imbecillitatis meæ; tum extare orationem Gregorii Presbyteri de laudibus Nanzianzeni; non accipiebant excusationem meam: Gregorium vero Presbyterum aiebant, non tam vitã quam laudationem conscripsisse; multa itidem ab eo omissa, multa brevius quam par erat, nonnulla alieno loco narrata, quædam etiam parum cum historiæ veritate consentanea. Quid multa? Pervicerunt, & perpulerunt. Itaque non tam volens quam obediens opus magnum aggressus, vitam Gregorii Nanzianzeni scribere institui. Conatus sum autem, etsi rudis plane artifex, egregias illas Gregoriani sacelli picturas aliquo modo imitari. [ejus Vitam componit] Ut enim ibi pictor eximius ex tesserulis & lapillis, miro artificio musivo opere compositis & coagmentatis, cum aliorum quorumdam Ecclesiæ Doctorum, tum Gregorii nostri effigiem venustissime expressit; [ex ejus potissimum scriptis,] ita ego, ex ipsius Nanzianzeni potissimum scriptis, quæ ille de seipso variis in locis, alio currens, aliud agens obiter scripsit, aut etiam data opera commemorat, selecta fragmenta, tamquam gemmas & lapillos, accurate collegi: quos, servato temporum ordine, suis locis collocavi, & quasi inter se conglutinavi; ut ex iis, velut ex splendidissimis coloribus, vivam viri admirabilis, non tam corporis quam animi imaginem, si non omnino expressam, saltem adumbratam haberemus. Neque enim diffiteor multa adhuc desiderari posse: & nos fortasse aliquando opus diligentius perpoliemus, præsertim si quam plurima Gregorii carmina, & alia quædam ex vetustis codicibus nondum edita ad manus nostras, ut speramus, pervenerint.

[3] [& offert Gregorio XIII.] Interea, Pater Beatissime, hilari vultu pro tua summa benignitate Gregorium tuum accipe, sic enim appellare illum licet: & dum in Tusculano a gravissimis curis animum paulisper reficis, hunc si placet suburbanæ rusticationis urbanissimum comitem adhibe, cujus interdum suavi & sancto colloquio pomeridianis horis jucundissime perfruaris.

Cæsar Baronius
Soranus Presbyter

CAPUT I.

Patria, parentes, educatio, castitatis amor visione roboratus.

[4] [Parria Nazianzum,] Gregorius hic noster, Nazianzenus dictus, quod Nanzianzi a ortus sit. Erat enim Nazianzum civitas in Provincia Cappadociæ, quam Pontum b appellabant, sub Metropoli Cæsareensi, de qua sic ipse.

[Ponte mihi longe carissime, patria tellus.] [De suis ærumnis]

Cum autem postea Cappadocia in duas provincias esset divisa, Pontus c secunda Cappadocia est appellata. Porro Nazianzi nomen adeo obscurum fuit, ut nullus antiquorum ejus meminerit. [etiam Diocæsarea dicta,] Alio tamen nomine Diœcesaream invenimus nuncupatam: ipse enim ait de se ipso agens,

--- [Quem parva feraci Cappadocum in terra tulit urbs diocæsareensis]:

& alibi,

[Parvæ quidem urbis hoc est Diocæsareæ cives sumus]:

idemque ad Olympium scribens, suam patriam esse dicit Diocæsaream: quod quidem nomen antiquis optime notum fuit. [De suis calamit., Ad Hellen., Ep. 49.] Sicut enim Cæsarea, ejus provinciæ Metropolis, Mazaca dicebatur; ita etiam Nanzianzum Diocæsarea dictum fuit. [Hier. de scrip. eccl. in Basil.] Erat tamen adeo exigua civitas, ut Ariani, adversus quos acre certamen susceperat, patriȩ ignobilitatem eidem consueverint exprobrare, prout his illorum verbis Gregorius ipse significat: [Parva tibi, inquis, est civitas, ac ne civitas quidem, d sed aridus locus, inamœnus, & infrequens] &c. [Or. I in Ar.] Quam tamen licet murorum ambitu perexiguam, nihilominus percelebrem esse, amplissimamque fidei meritis profitetur; quam ob causam modo Noë arcam, modo Bethlehem appellare consuevit, ut cum de parente sic loquitur. [Effecit ut nova Hierusalem, ac secunda quædam arca super aquas delata, quemadmodum ea magna illius Noë secundique mundi parentis, hæc Ecclesia diceretur. Quippe quæ in illa animarum illuvie, quæ tum omnia passim obruebat, [ob fidei constantiam comparatur cum arca] ac importunis hæreticorum insultibus, sublimis & incolumis enataret: quantoque aliis numero cedebat, tanto iisdem splendore, & gloria superior esset; idque ipsi accideret, quod Bethlehem accidisse videmus, quam nulla res prohibuit, [& Bethlehemo,] quo minus & parva esset civitas, ac totius terræ metropolis, utpote Christi, orbis conditoris victorisque, parens & nutrix]. [infunere patris,] Hæc Gregorius, alludens eo nimirum, quod dum totus Oriens conflagraret hæreticorum incendio, nullum tamen illuc impietas accessum habuisset, sed incorrupta fuerit illic Catholica fides servata.

[5] Habuit Gregorius ejusdem nominis patrem, Gentilem e olim hominem, inde Christianum atque Episcopum, ac sanctitate clarum, [Pater etiam Gregorius appellatus,] de quo hæc ipse: [Ille, ut patriam, genus, corporis dotes, externum splendorem, ceteraque, quibus gloriari mortales solent, ad encomiorum leges remittam, atque ab his, quæ nobis prima sunt, maximeque propria, initium dicendi faciam, radicis nequaquam egregiæ, [olim Gentilis ex matre Iudæa,] nec ad pietat em commode natæ, nec in domo Dei plantatæ, surculus extitit (prius enim postremorum fiducia non erubesco) quin potius admodum præposteræ, ac portentosæ, ex duabus rebus valde contrariis, nimirum Gentili errore, atque Legali vanitate conflatæ f.] [In fun. pa.] Hæc Gregorius de Gregorio patre: qui eodem anno, quo ex toto pene Christiano orbe ad sacrosanctum Nicænum Concilium Episcopi convenirent, a S. Leontio Cæsareensi Episcopo, [qui anne 325.] pietate & eruditione clarissimo, sacro baptismate initiatur, Paulino & Julino Coss. anno a Christo Domino, secundum recentiorum supputationem, trecentesimo vicesimo quinto. Texit egregie idem Gregorius rei gestæ seriem, quomodo scilicet cum esset optimis moribus imbutus, præventus est a Domino in benedictionibus dulcedinis, in hunc modum per visum. [Putabat se, inquit, quod numquam fecerat, quamvis uxor in oratione frequens esset, ex Davidis Psalmis eam partem canere, Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, [ad fidem somnio excitatus,] in domum Domini ibimus. [Ibidem, Ps. 121, 1] Novus erat & inusitatus hic cantus: simulque cum cantu cupiditas ingreditur. Quod ubi mulier uxor, scilicet Christiana femina ac pietate quidem insignis, intellexit, voti jam compos facta, oblatam occasionem arripit, visionem hanc in jucundissimam partem interpretans, beneficii magnitudinem animi lætitia declarans, salutemque adurgens, ne quid, quod vocationi obstaret, intercederet; negotiumque, in quod tanto studio incumbebat, abrumperet] &c.

[6] Totius gestæ rei prolixe historiam narrat de ejus baptismo, quo initiatus est a S. Leontio, [& baptizatus a S. Leontio] cum Nicæam ille venturus, transiit Nanzianzo: quodque idem sanctus Sacerdos, cum mystica verba illa, quibus confertur sacramentum Baptismi, esset dicturus; errore, haud scitur quomodo, lapsus, edidit alia diversa g, quibus Clerici initiantur Sacerdotio? Cum idem Leontius, divino afflatus spiritu h, non errorem, sed prophetiam fuisse, divinamque esse sententiam novit; ut quem tunc faceret Christianum, creare etiam postea deberet Episcopum. Obsequens igitur spiritui, tunc illum sacro baptismate illustravit, post aliquot autem annos, cum decessisset ejus civitatis primus Episcopus, eumdem Nanzianzenum secundum ordinavit Antistitem. Insigne miraculum, quod divinitus factum est, cum ille baptizatus exiret ex aquis, Gregorius narrat his verbis: [Egressum ex aqua lux & gloria circumfulsit, & non nullis quidem perspicua: qui tum miraculum apud se continebant, idcirco referre non ausi quod unusquisque visionem hanc sibi obtigisse crederet: sed aliquanto post illud inter se dissimulaverunt]. [In fun. pa.] Hæc ipse. [postea fuit Episcopus Nazianz.] Factus inde secundum præcedentes de se prophetias Episcopus, sedit annos quadraginta quinque, ac ferme centenarius ex hac vita migravit.

[7] [Mater Nonna] Mater autem Gregorii dicta est Nonna, egregiæ pietatis mulier: per quam secundum Apostolum vir infidelis ad fidem perductus est: de qua hæc ipse: [Mater autem jam olim & ab ipsis proavis Deo consecrata, pietatem instar necessariæ hereditatis, non ad se tantummodo, sed ad liberos quoque deducens, ex sanctis primitiis vere sancta conspersio fuit] &c. [1 Cor. 7, 14, in laud. Gorgonæ & de vita., In fun. pa.] Appellat eamdem piæ sanctitatis excellentia Saram, in eoque super eam commendat, quod illa pio viro, [sancta femina,] hæc infideli conjuncta; per virum illa, vir autem per istam æque pietatem excoluit. Cumque incomparabiles animi ejus virtutes prædicet, effusam ejus in pauperes largitatem commendat, ad hæcque adeo comparatam, [ut si licuisset, ut ait, se suosque filios eam ob causam distraxisset; sicque ea arte sua, se suosque in Deum, quem præ ceteris omnibus diligebat, immenso amore transfunderet]. Recenset assiduas illius ad Deum preces, nocturnas vigilias, crebra jejunia, contemptum muliebris ornatus, juge silentium in ecclesia, in rebus locisque sanctis religiosissimam observantiam: adeo ut Ecclesiæ pavimentum conspuere, & sacræ Mensæ terga vertere illi fuerit religioni. Ex his minimis, ut ajunt, ex unguibus Leonem, [in adversis invicta:] cetera conjectare facile erit. Et quod est fortis mulieris illustre præconium, quod de paucis vix dici fas sit, ad res adversas perferendas, sic erat composita, ut semper invicta permanserit: adeo ut in ejusmodi casibus non more femineo in luctum, sed in gratiarum actionem ejus vox prima semper eruperit. Hæc, & alia multa pientissimus filius de sanctissima matre prædicat.

[8] Hæc beata, [hujus precibus a Deo obtentus Gregorius, S. Gregorius,] religiosissimas illas æmulata mulieres, quæ uteri sui partum obtentum precibus Deo dicarunt; supplicationibus crebris apud Deum agit, ut masculam prolem concipiat, quam, ut Anna Samuelem, Deo offerat. Hæc enim de matre Gregorius scribit his versibus.

[--- Me vovit ab ipso
Cara tibi genitrix utero, cum mascula proles
Ut esset cupiens, his Annæ vocibus usa est.
Da mihi, da puerum, summi regnator Olympi,
Ædibus inque tuis omnes tibi serviet annos.
Dixerat; & precibus flexus de nocte parenti
Designans nomen pueri, prolesque secuta est] [De reb. suis.]

Porro non tantum nascituri pueri nomen, sed & formam ipsam ejusdem præmonstratam fuisse, idem his versibus natrat.

[In somnio umbra visa ejus, quod posceret.
Etenim mea ipsi forma perspicuo astitit,
Itidemque nomen nocte cognoscit meum. [De vita sua.]

[9] Nascitur Gregorius ex repromissione Divina matris votis obtentus, [natus patre necdum Christiano,] patre nondum Christiano, ut ex ea oratione, quam Gregorius in funere patris habuit, aliisque certis rationibus facile cognosci potest. Unde non nisi hyperbolice dictum accipias, quod idem, Gregorius ex persona parentis, impellentis eum ad suscipendum munus Episcopale, sic ait. [Annal. 371. & 102.]

[Nondum tot annos in vita explesti tua,
Quot ipse sacro jam consumpsi in munere i]. [De vita sua.]

Idque clarius apparebit, cum annorum Gregorii filii rationem inferius subducemus. [Peperit & venter ille aureus (utar verbis Hieronymi) duos alios filios, k Cæsarium & Gorgoniam, prolem sanctam tantaque matre dignissimam]. Cum jam Gregorius eam pueritiæ transisset ætatem, quam rationis discunt expertem, jamque suæ voluntatis arbitrium libere recta ratione inciperet moderari, Deo jam offerendus a matre; instillabat ipsa illi divinæ scripturæ exempla, quibus significaret parentum vota, [adolescens approbat matris de se votum] quibus caros Deo filios obtulerunt, Abrahæque historiam & Isaac, Annæ & Samuelis, atque alia ejusmodi, sicque est affata puerulum cum obtulit ilillum Deo:

[Nate, ego te vivum Christo, carissime, munus
Offero, quo matris votum, promissaque firmes;
Quæ te concepi precibus: quæque optimus, ut sis
Et vita eximius, flagrantibus expero votis.
Hoc genitricis erat votum: cui protinus ipse
Cedendum, in tenera quamvis ætate, putavi] &c. [De reb. suis & de vita sua.]

[10] Optimis interim moribus imbuebatur, crescensque ætate simul l ac sapientia, divinus quidam incessit animum ejus ardor servandæ pudicitiæ, [& servandæ pudicitiæ amorem concipit:] quem cæleste quoddam visum sibi ostensum magis magisque stabilivit solidavitque, quod ipse describit his verbis. [Deinde, inquit, per nocturnum visum castioris vitæ amore me Dominus inflammavit, quod commemoratione dignum censeo. Arrigite aures, quicumque pietatis studio conflagratis; qui autem profanis animis estis, eas sermoni obstruite. Puer eram, nec admodum puer, verum ea ætate, qua virtutum ac vitiorum imagines in animo inscribuntur: mens enim nondum firmam & solidam cogitationum formam haber, sed alienis primum institutis & moribus informatur. Et quidem parentes mei eam haud quaquam malis coloribus depingebant, [exemplo & monitis parentum,] nimirum ad optimum quodque virtutis genus me erudientes: eximia enim illi & omnibus hominibus admirabili virtutum laude florebant, cordibus animisque pietatem colebant, ac non minus morum integritate quam senecture atque annis humanæ vitæ modum excedebant]. [De cal. suis] Et Paulo post: [Ab his novus, ac rudis animus meus effectus est, caseique recentis instar quasi formam statim accepit. At mihi in somnis aliquando hujusmodi quoddam videre visus sum, ex quo facile in virginitatis amorem exarsi.

[11] Virgines duæ in propinquo stabant, candidis vestibus indutæ, ambæ formosæ atque ejusdem ætatis, ambæ incomptæ atque inornatæ, ac proinde ornatæ (ornatus enim contemptus mulieribus elegantiam decusque conciliat) non auro. Non hyacintho collum earum decorabatur, non sericæ illis vestes, non tenui, ac molli lino contextæ erant, non fuco imbuti oculi sublucebant, neque quidquam eorum quæ libidinis ciendæ artifices in mulierum formis excogitarunt: non flavæ comæ humeris diffusæ cum lenissima aura colludebant: [& visione duarū puellarum, cum modesto habitu:] quin potius egregiæ vestes zona substringebantur, seque ad talos usque demittebat. Ad hæc ipsæ velo non modo caput, ed genas quoque ipsas obtexerant, oculosque ipsos in terram defixos tenebant: quin utrique non parum honestatis afferebat oris verecundia, ruboreque tincta facies, quantum quidem trans earum vela mihi prospicere licebat: atque insuper ut rosa foliculis, sic utriusque labra silentio premebantur, quarum ex aspectu mira quadam voluptate perfusus sum: sic enim mihi persuadebam, eas humana conditione multo majores atque augustiores esse. Hæ porro, quoniam me aspectu sui exhilaratum senserunt, erga me quoque benevolentia affectæ, me proinde ac filium suum amplecti cœperunt. Percontantique mihi, quænam essent & unde venissent; altera, [harū altera Castitas, altera Temperantia, appellata] Castitatem sibi nomen esse, dixit; altera, Temperantiam: quæ Christo Regi assistentes, cælestium Virginum pulchritudine delectarentur. Atque ad me conversæ: Age, inquiebant, fili, mentibus nostris mentem tuam, & faciebus faciem junge. Ita futurum est, ut eximio quodam & singulari splendore præditum in cælum feramus, ac juxta immortalis Trinitatis fulgorem collocemus. Hac oratione habita per cælum ferebantur, oculisque ipse volantes insequebar; sed hæ non nisi in somnis mihi conspicuæ erant.

[12] Diu vero animus meus gravi hujusmodi ac præclaro noctis simulacro, candidæque virginitatis imagine oblectabatur. At mihi jam tum earum sermo in mente colligebatur, cum virtutum ac vitiorum cognitio hominibus vere planeque imprimitur: ac mens cupiditati ducem se præbebat, nocturnæque visionis pulchritudo obscurior aliquanto cernebatur. Quemadmodum autem occulta quædam ignis scintilla, [hinc magis accensus] depascens stipulam aridam, statim collucet, flammaque exigua in magnum deinde incendium crescit; sic ego cum nocturno visu incensus essem, confestim amor splenduit, atque in omnium oculis emicuit, utpote qui in intimis animi recessibus occultari jam non posset. Primum itaque cum his hominibus vitæ consuetudinem contraxi, [continentiā professis se adjungit.] qui matrimonii vincula fugerunt, seque a mundi contagione abripuerunt, ut Christum Regem animi pennis sequantur, hinc non sine magna gloria pedem efferentes. Hos ego singulari amore, ac toto pectore complectens, spei cælestis duces habebam; ac postea a me grave matrimonii jugum submovi, ad excelsam videlicet eorum, qui perpetua virginitate florerent, classem ordinemque aspirans: cælestes enim omnes naturæ, conjugii perturbationumque animi expertes, vivunt] &c. m Additque hæc inferius: [Ergo amoris desideriique stimulis incitatus, eo tendebam, nec vestigium in terra figere jam sustinebam, mihique idem accidebat, quod his, qui lactis vel mellis dulcedinem quoquo modo gustarunt; sic enim ipse, degustata illius chori suavitate, nullo jam modo adduci poteram, ut ad acerbum illum cibum, hoc est, pestiferum animæ vitium, quod in hac vita nascitur, accederem. Non jam convivia, quæ juvenili ætati curæ esse solent; [evitans illecebras ei contrarias.] non mollis vestis, non delicata coma, non turpium atque obscœnorum verborum invenustus lepos, non petulantes risus, non inimici carnis æstus mihi arridebant; quin etiam scopulos & montes, & hinnientes equos, canumque venaticorum greges aliis missos feci; excussaque omni hujus vitæ beatitudine, temperantiæ ac frugalitati collum subjeci: quæ quidem mei curam gerebant, me amabant, me ad amplissimam gloriam provehebant, me denique in Christi manibus accurate collocabant]. Hæc Gregorius de suæ vitæ institutis.

ANNOTATA.

a Nicetas in Comm. super Orat. 15 ejusdem S. Gregorii, ex Billii versione, dicitur Arianzus, ipsius S. Gregorii natalitius pagus, [pagus S. Gregorii.] situs in regione Tiberina, quam suburbanam Nazianzo succenseri censet Hermant, quia, ipsa grandine vastata, Nazianzenos ad pœnitentiam oratione illa hortatur Gregorius, ut quos ea calamitas propius spectaret Hausta sunt hæc ex Collat. 5 Synodi V, ubi Euphrantas Episcopus Thyanensis, Arianzus quidem prædium est, inquit unde ortus fuit Gregorius, sub Nazianzo constitutus: quod non video cur debeat ad nativitatem referri, cum sufficiat, si ex illo suæ posseßionis prædio Gregorii pater aut avus in ipsam Nazianzenam civitatem migravit, ibique Gregorium filium peperit mater: unde eidem Gregorio scribens Theodorus Mopsuestenus, in Arianzis, inquit, tuis celebramus annualem sanctis Martyribus honorem. [s. 2 p. 645] Præterea Arianzus non prædium fuisse videtur, sed pagus, in quo prædium Gregorius habuit, idque a quodam Rhegino emptum, [Ponius provincia diversaa Cappadocia.] cum forte mediæ ætatis jam esset Gregorius.

b

Nemo, quod sciam, ullam Cappadociæ partem appellavit Pontum: nec appellare potuit: cum ipse per seem>provinciam, imo duas provincias constituerit sub Amaseno & Neocæsariensi Metropolitis; quemadmodum ex altera parte ad mare mediterraneum duplex erat Pamphylia, inter quam & Pontum mediterranea jacebat Cappadocia, ætate Nazianzeni bifariam, postea autem trifariam divisa a Iustiniano Imp. a quo Cappadociæ tertiæ Metropolis constituta Mocissus, dicta est exinde Justianopolis. [t. 2 p. 76] Errandi causam, & Pontum cum Cappadocia confundendi Baronio præbuit ineptißima versio. Ponte mihi longe carissime, patria tellus, cum Græce sit.

Γᾶια φίλη καὶ Πόντε, πάτρης πέδον ἀλλοδαπῆς τε.

Tellus cara & Ponte, patriæ & alienæ terræ solum.

Vbi clare patet condistingui inter se utramque regionem, & uti πάτρης πέδον appellatur αῖα φίλη, sic τὸ ἀλλοδαπῆς referri ad Pontum: quemadmodum in sequenti mox versu distinguuntur.

Καὶ νεότης πολιή τε, Juventus & senectus;
πτεροέντες μύθοι καὶ οὓς τέκε πνεῦμα φανειρόν,
      Leves fabulæ & quos Spiritus genuit sermones;
Και πόλιες σκόπελόι τε, urbes & deserta.

Quæ omnia per elegantem antithesim inter se comparata appellat initio Carminis Sanctus, tamquam totius vitæ suæ testes; sed difficile fuerit Latino versu singula sic reddere, ut eadem maneat elegantia: hanc igitur perdidit interpresdum sectatur illum; & rem totam vehementer obscuravit, ut facile patebit consideranti, & Græcum textum cum versione Latina conferenti.

c Allegatur in margine Epist. 50, ubi, nulla facta mentione Ponti, solum dicitur, Nazianzum a jure Cæsariensis Metropolis translatam esse ad just Thyanensis: sic enim Sanctus scribens Olympio, qui Præfecti munere defunctus abibat: Periimus; proditi sumus: facti fumus secunda Cappadocia, qui primæ dignitatem a te consecuti eramus. [t. 1 p. 811]

d Hæc objicientes, non Nazianzum, quæ, ut parva esset, civitas tamen sine controversia erat; [Sasima vicus] sed Sasima respiciebant, ignobilem vicum, quibus Episcopus factus erat Gregorius, idque mox addita epitheta probant. De Nazianzo, quæ Romano nomine est Diocæsaria, [Nazianzus civitas.] dicit in Ep. 49 ad prænominatum Olympium scripta, quod urbem Imperator condidit, tempus constituit, & longa annorum series conservavit: quæ de loco arido & infrequenti dici non possent. [t. p. 809]

e [parentuns ejus conditio] Synaxairum Claromontanum Ms. & Menæa excusa ad 25 Ianuarii de utroque parente indifferenter dicunt, quod prius quam filium genuissent, idola per ignorantiam colebant: sed ipse S. Gregorius matrem ab ea nota vindicat: quin & patrem (quem in Carm. de rebus suis dicit fuisse Oleastrum dum sub idolis viveret; & de cujus idolis em>etiam meminit in oratione de laudibus sororis Gorgoniæ) non fuisse omnino idolotatram patet ex consequentibus. Idem de conditione familiæ paternæ ait ad Cæsarium fratrem scribens Ep. 17, Facultates nostræ procul dubio ad vitam ingenue honesteque ducendam sufficiunt, homini non nimis inexplebili. [t. 2 p. 93, t. 1 p. 178, t. 1 p. 780]

f Id quomodo in Hypsistariis, quorum sectam profitebatur Gregorius pater, se habuerit, pergens explicare Gregorius filius: Gentilis quidem erroris ait idola & sacrificia rejicientes, ignem & lucernas colunt; legalis autem vanitatis sabbatum, & jejunam quamdam a nonnullis cibis abstinentiam venerantes, circumcisionem aspernantur: atque humiles & abjecti homines Hypsistariorum (ἀπὸ τοῦ Ὑπίστου, Altißimo) nomen sibi tribuunt, quia solus Omnipotens ab ipsis adoratus. [t. 1 p. 289] Hermant existimat multam similitudinem eos habuisse cum Maßilianis, de quibus Epiphanius hær. 80, & postea subortis Cælicolis Africæ, de quibus Augustinus Epist. 163 & Codex Theodosianus l. 43 de hæreticis & l. 19 de Iudæis Cælicolis & Samaritanis.

g Gravis hic & plane inexcusabilis fuisset error, contraque Sacramenti substantiam, quod nescio unde Auctori nostro obrepsit: ipsius verba Gregorii audiamus. [t. 1 p. 294] Miraculum porro, quod hic quoque divina gratia editum est, [Catechesin baptizandi audiunt stantes; ordinandi, flexis genibus,] si reticuero, magnam profecto ipsi gratiæ injuriam fecero: hujus porro testes sunt non pauci. Spirituale quoddam erratum sinceræ disciplinæ magistri admittunt, idque quod futurum erat gratia præsignat, ac Sacerdotii forma cum Catechesi miscetur. Id autem quomodo? An perperam commutatis verbis? Nequaquam. Sed in genu inclinatus catecheseos forma imbuitur, uti solebant initiandi Sacerdotio, cum baptizandi catechesim præviam stantes exciperent: quæ fuit exiqua nullius momenti circumstantiæ commutatio, quamvis ipsa ritus in utroque Sacramento diversitas mysterio non careat, quod vide a Niceta explicatum. [t. 2 713,]

h Gregorius nulla facta speciali mentione Leontii, hoc solum ait, quod multi qui aderant, non solum sublimiorum, sed etiam ad sagacitatem humiliorum, haud obscuris signis confirmati, quod futurum erat prædixerint.

i Iam diximus non esse hic apprehendendam hyperbolen, sed syllabam unam in Græco corrigendam, ut verus sensus habeatur.

k [Cæsarii & Gregoria æta;] Cæsarium fuisse Gregorio juniorem, non tantum convincit cupido prolis masculæ in matre, fervens usque ad vota Deo facienda, cum utero gestaret Gregorium: sed etiam quod ait in Carm. de rebus suis, quod ipsum Gregorium em>Cæsarius instar chari habuit timuitque parentis. [t. 2 p.35] De Gorgonia sorore, seniorne an junior Gregorio fuerit, non est facile definire: potuit certe primo parta nata femina, in matre acuisse desiderium prolis masculæ. Quia tamen post Cæsarium objisse videtur, adeoque post an. 369, idque non humanorum plena dierum, quos ne ipsa quidem exoptabat, ut in ejus encomio dicit frater: sed, ut idem ait in funere Patris, æque ac frater Cæsarius ὡραῖος καὶ τῷ ζῇν ἐπιτήδειος, florens adhuc & quam vivere conveniebat; credere possumus intra 50 ac 60 ætatis annum exceßisse, adeoque vel natu minimam fuisse, vel inter Gregorium & Cæsarium mediam. [t.1 p.188]

l

[educatio pia Gregorii.] In carm. de rebus suis.

At mea spem genitrix meliorem corde fovebat,
Cum te natorum donavit parte suorum.
Namque manus etiam divinis sedula libris
Lustrabat …

sacras scripturas teneris manibus tractandas exhibendo, ex iisque narrando aut prælegendo historiam Abrahami, Isaacum filium immolare parati, sicut eodem loco fusius describit.

m Ex singulari illo, quem tunc animo hausit, castitatis amore condita postmodum ab eo sunt illa insignia duo poëmata, quibus Laudes virginitatis & Præcepta ad Virgines continentur.

CAPUT II.
Studia Cæsareæ Palæstinæ, Alexandriæ, & Athenis peracta. Varia discrimina vitæ depulsa.

[13] Quod item spectat ad studia litterarum, licet nil antiquius habuerit sacris litteris, quo tamen consilio sibi externas etiam comparaverit, scribit his versibus.

[Libros amabam queis loquimur cum Deo
Viros amabam quotquot essent optimi.
      & paulo post.
Erant genæ imberbes mihi: erga litteras [Amore adipiscendæ scientiæ,]
Flagrabam amore magno. Namque litteris
Veris volebam ferre per falsas opem:
Jactare quo se non possent, aliud nihil
Quicumque callent præter eloquentiam
Vanam, in sonis tantum sitam atque gutture;
Nec illigarer nexibus sophismatum.
Illud quidem numquam subiit animum meum,
Ut anteferrem doctrinæ quidquam sacræ.] [De vita sua.]

Cum itaque avido animo vividoque ingenio cunctas, quæ in patria erant, haussisset litteras, avidius sitiens, ut etiam externas investigaret induxit animum: ac primum ea de causa petit Cæsaream Palæstinæ. Illustres enim erant scholæ illæ ac florentissimæ, [Cæsaream Palæstinæ adit:] in quibus ex Christianis olim Origenes, Pamphilus Martyr, Eusebius, aliique doctissimi viri professi fuerant; his autem temporibus. Gregorius (ut auctor est Hieronymus) Thespesium Rhetorem habuit præceptorem. [Hier, de scrip. eccles. in eurore.] At Cæsarius ejus germanus, eadem ex causa Alexandriam profectus est, ut idem Gregotius testatur, his verbis: [Ego oratoriæ artis amore inflammatus in Palæstinæ Academiis tum florentibus pedem fixi; Cæsarius autem Alexandriam perrexit, urbem tunc, & hoc tempore doctrinarum omnium officinam non falso æstimatam]. [in laud, Cæs.] Hæc Gregorius.

[14] Porro non tantum Gregorius, sed & Basilius eadem ex causa, licet non una simul, Cæsaream conrendit, ut idem scribit his verbis: [Cæsaream, a ut ejus urbis scholarum particeps esset, celeriter contendit. Hanc, inquam, eximiam civitatem, & nostram (nam meorum quoq; [uti etiam S Basilium fecisse testatur:] studiorum dux & magistra extitit) non minus litterarum atque doctrinæ, quam urbium quibus præest & dominatur, Metropolim: quam siquis doctrinæ palma spoliaverit, rem omnium pulcherrimam ipsique maxime propriam eripuerit. Nam cum aliæ civitates aliis ornamentis vel antiquis vel novis glorientur, prout opinor vel historiis vel rebus quibuscumque visendis ornatæ sunt; hanc contra, ut arma vel tragœdias notæ quædam atque insignia, sic litterarum gloria nobilitat illustremque reddit]. [in laud. Basil.] Et post alia hæc item de Basilio. [Hinc, inquit, Byzantium, urbem totius Orientis principatum tenetem, excellentissimis enim Oratoribus philosophisque florebat, quorum brevi optima quæque ingenii celeritate ac magnitudine collegit, atque inde Athenas, hoc est litterarum domicilium, a Deo atque inexplebili eademque laudanda doctrinæ cupiditate mittitur; Athenas, inquam mihi vere aureas, ac si cuiquam alii bonorum parentes: nam illæ hominem, non illum quidem ante ignotum, sed tamen notiorem reddiderunt]. Existimo enim Cæsareæ Palæstinæ eum novisse, non tamen ejus se amicitiæ insinuasse. b

[15] Post hæc Gregorius majora sapiens, Alexandriam cogitat. Erant illic, ut modo vidimus, scientiarum omnium refertissima promptuaria. [dein Alexandriæ studet:] Illustrarant olim scholas illas Clemens, Origenes, Ammonius, ac demum Didymus Alexandrinus reddidit celebriores, apud quem Hieronymus jam senescens, quid adhuc disceret, invenit, & ex magistro discipulum profiteri libentissime acquievit. [Hier. ep. 65] Erat noster Gregorius, licet olim ex voto oblatus Deo, adhuc tamen catechumenus. Inoleverat enim illis temporibus improbandus usus, ut quodam pietatis prætextu quam plures Christi ætatem, [adhuc Catechumenus:] & quo baptizatus est tempus expectarent, ut sacro intiarentur baptismate: quam quidem abusionem, ut antiquis Ecclesiæ moribus ipsisque Apostolicis traditionibus adversantem, & jacturam non modicam inferentem, cum ipse Gregorius postmodum, tum Basilius ac Gregorius Nyssenus gravissimis orationibus insectati ab Ecclesia Dei auferre conati sunt. Alexandriam itaque proficiscens, nactus illic Cæsarium fratrem, cum eo vixit; qui sicut ante illuc accesserat, ita & postremus recessit, & non nisi, ut suo loco dicetur inferius, cum Gregorius jam recessisset Athenis. Cum itaque Gregorius Cæsarienses scientiarum fontes, ac rivos Alexandrinos hausisset; majori animi ardore sitit Athenarum flumina, ac moræ impatiens, non expectato opportuno navigationis tempore, improvide se mari credidit, ut ipse his versibus monstrat, cum discrimen in quod incidit narrat.

[Saltem calori quod adolescentum accidit,
Inordinato qui feruntur impetu,
Ceu pullus animi plenus ad cursum exilit, [navigaturus Athenas, tempestate quatiur,]
Id accidit mihi. Nam alieno tempore,
Quo non suevit esse tranquillum mare,
Sed excitari fluctus a c Tauro solent,
Loquuntur ut docti, cum prudens navigat
Nemo temere. Tunc Alexandriam deserens,
Doctrinæ ubi studiorum flores carpseram;
Conscendo navim, & Græciæ Pontum seco
Præter Cyprum]. &c.

Describit eam maris tempestatem, quam & alibi refert his verbis.

[16] [Cum Alexandria per mare Parthenium d in Græciam navigarem, navigabam intempestiva prorsus anni parte, animo ita perpellente, in navi Æginæa; nam id vel maxime impulit, quod in nautas mihi familiares incidissem; Cum inquam, navigarem, paululumque processissemus, tam atrox tempestas exorta est, ut non multas pares meminissent qui mecum vehebantur. [In fun. pa.] e Hic omnibus mortis timore perculsis, ipse animæ mortem gravius pertimescebam: in periculum enim miser veneram, [& territus periculo moriendi sine baptismo,] ne baptismo non initiatus e vita discederem, spiritualem aquam inter exitiosas & mortiferas disederans; ac proinde clamabam, obsecrabam, spatium quoddam temporis expetebam f. Conclamabant etiam, in communi licet vitæ discrimine, qui simul navigabant, & quidem gravius, ut quidam e familiaribus meis ac necessariis, benigni videlicet hospites & humanitate præditi, atque ex periculis hoc doctrinæ assecuti, ut aliorum calamitate moverentur. In hoc malo, quo tum eram, parentes quoque versabantur, per noctis visum in periculi partem venientes: atque e terra opem ferebant, vim fluctuum precibus velut excantantes, quemadmodum postea, subducta temporis ratione, [procella ad parentum preces sedata] domum reversi cognovimus: quod etiam nobis salutaris somnus indicavit, cum tandem aliquando eum, remittente nonnihil tempestate, cepissemus. Furiam mihi tenere videbar, truculentum quiddam intuentem, periculumque minitantem: hanc enim nobis perspicue depictam nox proponebat. Alius ex vectoribus (puer is erat mei studiosissimus & amantissimus, meaque causa vehementer anxius) cum eo statu essem, matrem meam sibi videre videbatur, quæ mare ingressa, navim prehensam haud magno labore ad terram protraheret. Fidemque faciebat hæc visio. Tranquillabatur enim mare, statimque citra magnam vexationem Rhodum appulimus. [appellit Rhodum:] Hujus periculi donum extitimus, ut enim nos Deo vovimus, si discrimen effugeremus, ita periculo liberati, nos ipsos obtulimus]. Hæc Gregorius, qui eamdem maris tempestatem iterum egregio metro cecinit. [De vita sua.]

[17] Quod autem ait se e periculo liberatum, ex voto statim se Deo obtulisse, haud aliud putamus id esse, quam quod baptismum tantopere expetitum sit assecutus. [De rebus suis.] Haud enim assentimur Gregorio Presbytero, cum dicit illud distulisse adhuc usque ad tricesimum ætatis annum g, cum Athenis est reversus in patriam; ex his enim quæ hic ipse refert, & quæ Athenis sunt subsecuta, ubi una cum Basilio vivens perfectissimi Christiani specimen edidit, prorsus contrarium persuademur. Nō tantum Gregorius sacro baptismate initiatur, [& fidem Christi cum aliis periculi sociis ex voto amplexus,] sed & infideles omnes, qui in eadem, erant navi, Dei benignitate servati, Christianam Religionem ex animo sunt amplexati, ut his versibus idem testatur.

[Accessit etiam voto illud lucrum meo:
Nam quidquid esset in navi mortalium,
Id omne Christi fidei mox nomen dedit.
Divinitus salutem nacti duplicem.] &c.

Hæc cum agens de rebus suis carmine exacte referat, addidit Deo referens gratias h de acceptis beneficiis, alia gravissima pericula, in quæ alias incidisset, sed Dei ope servatus esset his versibus: [iterum servatur a periculis terra motus.]

[Non cum lata gravi quateretur Græcia motu,
Ulla nec auxilii jam spes aliunde pateret;
At tremor horribilis gelidos invaserat artus,
Nondum etenim sacro baptismate pectus habebā
Imbutum, quando trahitur lustralibus undis
Gratia.] &c. [De reb. suis.]

[18] Hunc illum puto famosissimum terræmotum, qui factus est anno quarto i Constantii Imperatoris, ut auctor est Hieronymus in Chronico, de quo plura Ephrem Syrus & Historici Græcorum scripsere. [Ephr. in proœm l. 2 de Vitis SS. Patrū] Rursus autem, cum faucibus ægrotans, ac pene suffocatus, ope divina est liberatus, ibidem sic describit.

[Non mihi cum fauces quondam vis aspera morbi
Implesset valido flatu, sævoque dolore
Opprimeret, vitæque vias auræque meatus]. [Socr. 1,2 c.7. Soz. l.3.c.5]

Addit & illud, [anginæ, & cæcitatis.] cum incaute oculum pungens lumi ne privandus esset, nisi Deus intervenisset. Sicque rem gestam describit:

[Non etiam tunc, cum male sana vimina mente
Intorquens, oculi punxi temerarius hircum,
Cum subitus cruor effluxit luxq; occidit omnis:
Neo prius aggredior manibus transmittere sacrū k
Spirituale Deo, lacrymis quam noxa soluta est].

Reddidit ejusmodi percussio vultum Gregorii non nihil inelegantem. Ariani etenim dicteriis suis vultum invenustum eidem exprobrare consueverunt, ut suo loco dicetur.

[19] Gregorius tot periculis liber, licet olim a matre Deo fuisset oblatus, seque iterum l per Baptismum Deo dedisset, [juerjurādo se Deo arctius devincit:] nihilominus arctiori quodam in jurisjurandi formam voto concepto, severissimis legibus iisdemque inviolabilibus se Deo devinxit. Extat adhuc ejusmodi jusjurandum hisse verbis conscriptum. [Verbum ipsum juravi qui mihi maximus est Deus, principium ex principio, ex Patre genitus, exemplaris sui imago, ejusdemque cum Patre naturæ, qui e cælo ad mortales venit. [Carm. 17.] Verbum, inquam, ipsum juravi, me nec sublimem illam & sempiternam mentem hostili mente & cogitatione, nec Verbum alieno atque inimico sermone projecturum. Si temporum nutum secutus, sanctissimum Trinitatis numen incidero: si excelsi cujuspiam throni cupiditate aliquando exarsero, aut aliis hujusmodi cupiditate flagrantibus suppetias tulero; si hominum potius opem atque adjumentum, quam Dei præsidium quæsiero, imbecilli fragilique rupi vitæ meæ rudentes alligans; si vel in secundis rebus superbo, atque insolenti, vel rursus in adversis & gravibus demisso abjectoque animo fuero; si in disceptandis controversiis ab æquitatis norma deflexero; si superstitiosos & arrogantes homines piis viris pluris fecero; si vel malorum tranquillitatem, vel bonorum scopulos tempestatemque perspiciens, dextrum propterea iter tenere destitero; si livore infectum pectus habuero; si vel ex nefariorum hominum calamitate risum mihi finxero, perinde atque ipse extra casus aleam positus; si ira obrutus animus corruerit; si effrænato impetu lingua cucurrerit; si impudico animo mulierem aspexero; si quemquam immerito odero; si injuriam mihi ab inimico illatam, vel occulte vel aperte, vindicaro; si pauperis manum a domo mea inanem remisero; si animæ divini verbi siti confectæ cupiditatem frustratus fuero; siquid, inquam, horum admisero, non equidem recuso, quin exorabilem se Christus aliis præbeat: mihi vero labores omnes, quos ab ineunte ætate ad extremam usque senectutem tulero, cassos irritosque reddat, His legibus vitam meam obstrinxi. Quod si mihi votis meis potiri liceat, tibi Deus immortalis gratia habenda erit.] Hactenus votum ac jusjurandum Gregorii, cum tamen in ceteris injuratus semper m vixerit, ut ipse de se scribit. [De vita sua.]

[20] Jam autem maris periculo liberatus, ut vidimus, perelegantem & accommodatam iter agenti conscripsit precationem, cujus est exordium n [In te quiescimus Verbum Dei, cum domi manemus]. &c. [Athenas venit,] At jam tandem ejus sequamur iter: Soluens Rhodo Æginam venit: Æginæa enim navi vehebatur, inde Athenas diutius expetitas se contulit; cum etenim rerum omnium Christi causa o jacturam fecisset, Athenarum tantummodo tenebatur desiderio. Unde ipse aliquando,

[Sola meum ardenti pectus stimulavit amore
Doctrina, Argolicæ quam gloria gentis Athenæ
Quæsivere mihi, solisque occasus & ortus:
In qua multum operæ posui, multumque laboris
Per longum tempus subii: sed & hanc quoque Christi
Ante pedes humilem pronamque jacere p coegi.] [De reb. suis.]

Docebat Athenis his Constantii Imperatoris temporibus Anatolius clarissimus Orator, Constantio Augusto percarus, qui eum Romam vocavit, atque Præfectura Prætorii insignivit. [palæstram eruditorum hominum.] Profitebatur illic etiam Diophantes Arabs, fama celebris; Proæresius etiam, qui ob dicendi facundiam in Gallias primum, inde Romam ab eodem Constantio missus, illic ex Senatus consulto donatus est statua, ejusmodi inscriptione nobilitata, Regina rerum Roma Regi eloquentiæ. Hunc, quem ut gentilem hominem sibi vendicat Eunapius Sardianus, fuisse Christianum, nonnulla est conjectura. Nam cum scribat Hieronymus hunc, lege data a Juliano ne Christiani liberalium artium Doctores essent; cum specialiter Julianus, ut Christianos doceret ei concederet, scholam sponte deseruit. [in Chron. an. 2. Jul.] Adjuvant hæc, quæ etiam Eunapius tradit, Poæresium sententia Juliani fuisse remotum a lectione: quod quidem minime decreturus fuisse Julianus videtur, nisi fuisset Christianus, cum alioqui fuerit ille Ethnicorum Philosophorum studiosissimus. Docebat iisdem temporibus Athenis Musonius, quem idem Apostata cessare jussit. Addit Zozomenus, Gregorium & Basilium nactos esse præceptores Hymerium q & Libanium: de Libanio id ipsum fatetur Basilius. [Ep. 146.]

ANNOTATA.

a Existimat Hermant, Cæsaream Cappadociæ intelligi hoc loco: in eaque ambos primas artes didicisse, ac mutuo novisse. De Gregorio primum videtur indicare Gregorius Presbyter in Vita, quando ait eum Cæsareæ primum, dein in Palæstina studuisse.

b Gratis hoc existimare videtur Baronius; imo ex Gregorii ea de re silentio consequi puto, quod primum Athenis mutuo se cognoverint: esto ambo in alterutra aut etiam utraque Cæsarea eosdem magistros audierint: dici enim potest quod diverso tempore: patria certe videtur Basilius, studiorum causa, multo serius egressus quam Gregorius.

c

Græce velut in parenthesi

Ταύρου τὴν οὐρὰν οὐκ ἀκίνδυνόν φασι
Οἱ ταῦτα δεινοί. ---

Tauri caudam non sine periculo esse dicunt, qui talia callent: ubi Billius notat, Hibernum Tauri ortum intelligi, qui est circa medium Novembrem.

d Mare Parthenium dici eam Mediterranei partem, quæ Asiam inter & Africam est, testatur Macrobius in somnium Scipionis.

e

Tempus, quo illa tempestas duravit, in Carm. de rebus suis ita exprimit:

Noctibus hic denis ego bis totidemque diebus,
Supplice voce rogans Numen cæleste, jacebam
Ad puppim exanimis.

f

At quomodo ei non incidit tali in casu, ut baptismum peteret a vectorum quopiam? [Baptismus a larco collatus, an olim omnibus probatus?] multos enim ex eu Christianos fuisse persuadent hiversus:

Omnes ad unum fletibus genas rigant,
Junctique Christum voce gemebunda vocant,
Hi quoque Deum qui nesciebant prius.

Respondent erudite Hermant in annotat: validitatem baptismi per laicos collati tunc adhuc non satis notam fuisse Græcis, ac ne Latinis quidem omnibus: nam (præterquam quod S. Basilius in libris contra Eunomium alicubi dicat, eos qui extra Ecclesiam essent baptizati, puta ab hæreticis, habendos similes iis quos laici baptizarint, & per Ecclesiæ baptismum purificandos) etiam S. Satyrus, S. Ambrosii frater, naufragium imminens natando evasurus, ab iis qui baptizati secum habebant Eucharistiam, ipsam orario involutam accepisse narratur, licet nec dum perfectioribus initiatus mysteriis; postquam autem enatavit, ea quam collo gerebat sustentante, Dei ecclesiam requisivisse, ut mysteria æterna cognosceret: quibus indicari videtur tunc adhuc Catechumenum, postea petiisse em>baptismum, non autem in illa tam urgenti neceßitate, quia in navi pereunte Christiani qui erant, laici erant. Concilium quoque Eliberitanum an. 324 Can. 38 statuit, Peregre navigantes, aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, non quemlibet, sed qui lavacrum suum integrum habet, id est nullo mortali peccato inquinatus sit, aut saltem non excommunicatus, nec sit bigamus, baptizare in necessitatis casu positum Catechumenum.

g Ita Baronius, ex sua scilicet sententia, annum ætatis exprimit: cum Gregorius agat de anno studiorum, ut ante dictum. Nos neque ad finem commorationis Atheniensis baptismum dilatum fuisse putamus: neque statim susceptum post naufragii periculum; sed post alterum vitæ discrimen a terræ motu: Sanctum tamen annum circiter trigesimum ætatis attigisse cum baptizaretur.

h Non hoc agit loco isto Sanctus: sed, ut explicet grandem suum mœrorem & afflictionem in morte fratris Cæsarii, dicit se non ita graviter fuisse conturbatum animo, neque cum mergi timuit, ut jam dictum, neque cum passus est tria sequentia vitæ discrimina, quæ ordine tempoporis singula referri, nihil ambigimus.

i Annus 4 Constantii inchoatur in Septembri anni 349, proinde recte Hermant censet, terræ motum a Baronio indicatum em>potius ad 341 pertinere. Verum de alio quodam priori terræmotu, qui ante decennium Græciam concusserit hæc intelligimus.

k

Hoc scilicet innuit eum tunc saltem fuisse Presbyterum: in eoque fortuito casu apprehendisse reatum,

Non secus atque ille qui cædis crimine dextram
Polluit ---

l Imo prius per votum Christianæ profeßionis, annis aliquot ante susceptum baptismum.

m

Ita ipse, explicans qua ratione an. 381 promiserit non exire Constantinopoli, citra juramentum tamen:

Ne sic quidem juro: haud enim mihi contigit
Jurare (paulo ut glorier summo in Deo) [votum S. Gregorii post baptismum.]
Lustratus ex quo gratia sum Spiritus. [t.2. p.18.]

Gregorius in Vita, cum baptizatum dixisset reversum in patriam, addit quod tunc legem sibi indixit numquam jurandi, quamdiu in hac vita versaretur. Votum appellet qui volet: sed hoc pro illo tempore satis sit, & abunde satis. Nam Ὅρκοι καὶ ἐπαγγελίαι δι᾽ ὅρκου (ut habet titulus) Juramenta & promissiones juramento firmatæ, quas continet Carmen distichis expressum (quod soluta oratione hic exhibet Baronius Latino deceptus titulo, ut crederet esse Jusjurandum Gregorii) aliud non sunt, quam ludus Poëticus, ea continens omnia, quæ sine scrupulo em>jurare poßit homo Christianus & perfectionis studiosus. [t.2. p.92] Quod si jurejurando hujusmodi revera sese aliquando obstrinxit Gregorius, id cur ad ejus referatur baptismum, & non ad longe posteriora tempora, causa nulla est.

n Nescio ubi hanc precationem inter opera ejus reperiam.

o Patriam ille quidem & parentes dimiserat ad tempus, aliud quod sciam nihil: sed an Christi causa & non potius amore perfectioris eloquentiæ?

p Tum scilicet, cum dimißis Athenis totum se ad vitam spiritualem convertit, jam ætate provectior. Nota autem πολὺν χρόνον longum tempus, quod eloquentiæ excolendæ impensum a se dicit, haud sane intelligens paucos illos annos, qui ante annum vitæ 30 aliis artibus fuerunt impensi.

q Sozomeni verba dedimus in Comm. prævio num. 14 Sunt autem fere sumpta ex Socrate lib. 4 cap. 21: addit autem Socrates, quod Antiochiæ in dicendi facultate ad summum venerunt. Non tamen credimus eodem ambos tempore Libanium audivisse; sed Gregorium prius, deinde Basilium: quanto autem tempore singuli, non definimus: Gregorius forte minus diu quam Basilius.

CAPUT III.
Intima cum S. Basilio amicitia. Præsagium de Iuliano: Discessus Athenis: Accessus S. Cæsarii fratris.

[21] Post aliquot temporis spatium ab adventu Gregorii Athenas, Basilius, quem Cæsarea Palȩstinæ Constantinopolim litterarum studio profectum diximus, inde Athenas se contulit. Quibus humanitatis officiis gentilem suum Gregorius susceperit, vix credi potest: nam non tantum inter suos intimos adnumeravit, [Amicitiam cum S. Basilio contrahit:] sed & contubernalem habere voluit: quem non tantum communis patria, sed paria studia, mores consimiles sociabant, arctissimoque amoris vinculo vinciebant. Venienti quamprimum affuit, insultantibusque in eum Armenis discipulis, ac captiosis quibusdam disceptationibus deprimere satagentibus, continuo præsto fuit: a cautumque insuper reddidit ne jocis illis, quibus veterani scholares Tironibus consuevissent illudere, abduceretur deridereturque. [de laude Basilii] Hisce amicitiæ officiis Gregorius adeo sibi conciliavit Basilium, contraque ille morum suavitate Gregorium adeo devinxit, ut unanimes simul effecti, sibi quisque felicissimus videretur, quod talem tantumque nactus esset amicum. Unde de his Gregorius: [Basilius Byzantio Athenas, hoc est litterarum domicilium, a Deo mittitur: Athenas inquam, mihi vere aureas, & si cuiquam alteri bonorum parentes: nam illæ mihi hominem, non illum quidem antea ignotum, sed tum notiorem reddiderunt: ac litteras conquirens, beatitudinem percepi: mihique diverso modo idem quod Sauli accidit, qui patris asinas quærens, regnum invenit]. Hæc de amicitiæ lucro, quod adventu Basilii se nactum Gregorius gloriatur.

[22] [cum eo ad doctrinam] De communibus autem vitæ studiis hæc ibidem enarrat. [Par, inquit, spes doctrinæ, hoc est rei omnium invidiossimæ nos ducebat, & tamen aberat invidia, & sola æmulatione flagrabamus. Hoc utique certamen inter nos erat, non uter primas ferret, sed uter alteri primus deferret: uterque enim alterius gloriam suam existimabat, una utriusque anima dividebatur, duo corpora ferens. Quod si minor fides his habenda est, qui omnia in omnibus esse dicunt: at nobis certe credendum est, quod uterque in altero & apud alterum positi eramus. Unum hoc ab utroque nostrum agebatur, ut virtutem coleremus, atque ad futuras spes vitæ nostræ rationes accomodaremus, [& vir tutem conuitens,] ante mortem e terra migrantes. Quod quidem nobis ob oculos proponentes, vitam actionesque omnes nostras dirigebamus, tum divini præcepti ductum sequentes, tum alter alteri virtutum studium extimulantes, atque, nisi hoc arroganter dicere videor, uterque alteri norma & amussis eramus, qua rectum a pravo discernitur. Nec enim cum flagitiosissimis ac petulantissimis quibuscumque, sodalium more, consuetudinem habebamus: sed cum optimis atque honestissimis, sed cum tranquillissimis ac pacatissimis, quorū scilicet consuetudo maximos fructus affert: illud nimirum exploratum habentes, multo facilius vitium trahi quam: virtutem communicari. Disciplinis porro non tam jucundissimis quam præclarissimis oblectabamur: nam hinc quoque juvenes vel ad virtutem informantur].

[23] [& vanitates fugiens:] Duæ viæ nobis notæ erant, altera primaria & præstantior, quæ videlicet ad sacras domos sacrosque doctores ferebat; altera secundaria, non ejusdem honoris, nimirum quæ ad externæ doctrinæ professores ducebat: reliquas omnes, quæ ad festa, spectacula, celebres conventus, epulas ferebant, volentibus relinquebamus. Nihil enim mea quidem sententia magni faciendum est, quod nihil affert ad recte honesteque vivendum, nec sui studiosos meliores reddit. Cum aliis alia quidem cognomenta sint, vel a parentibus accepta, vel a se ipsis, hoc est ex propriis vitæ studiis institutisque comparata; nobis contra magna res erat, & illustre nomen Christianos esse & nominari, atque ea re magis efferebamur, quam Gyges b palæ annuli conversione (siquidem id fabulosum non esset) per quam Lydiorum tyrannidem occupavit.] Hæc & alia plurima id genus Gregorius, quibus insiuat, Athenas aliis perniciosas, sibi autem admodum proficuas ac salutares fuisse. Quod autem ad eruditionem scientiarum spectat, hæc addit: [fama celebris per totam Græciam.] [Non solum apud præceptores, & socios, sed apud totam Græciam, & præsertim clarissimos Græciæ viros illustri fama celebrabamur, quia etiam ultra Græciæ fines progressi sumus, sicut multorum sermone compertum est. Nam ut quocumque Athenarum fama, eodem quoque præceptorum nostrorum fama sese proferebat: ita quicumque præceptores, iidem nos quoque cognoscebant, simulque de nobis audiebant, ac proloquebantur, ac par quoddam non obscurum, & & incelebre apud eos eramus, & dicebamur: nec nobiscum Orestes & Pilades ullo modo conferendos esse putabant; nec Molionidas c illos, Homerico versu celebratos]. Hæc Gregorius.

[24] Agebat Constantius Imperator annum sui Imperii decimum octavum, eodem jam septimum, & Gallo tertium Coss. cum occiso Gallo fratre, sibi metuens Julianus; qui Apostata dictus est, ne in suspicionem, [Iulianum apostatam venientem Athenas] sicut ille, Constantii veniret; Athenas adeundi, philosophorumque scholas investigandi, a Constantio licentiam impetravit. Est is annus a Christo, secundum juniorum veriorem supputationem, trecentesimus quinquagesimus d quartus. Eo cum accessisset, intuitus hominem Gregorius, mox futurorum malorum factus est verissimus vates, ut in secunda oratione, quam adversus eum habuit, his verbis significat. [Hæc a me procul ante perspecta quodammodo fuerunt, ex quo Athenis cum eo versatus sum: Nam illuc quoque statim post ea, quæ adversus fratrem designata sunt, profectus est, Imperatorem hoc ipsum deprecatus. Duplicem enim eo proficiscendi causam habebat, alteram speciosiorem & honestiorem, ut Græciam ejusque scholas visceret; altera tectiorem paucisque notam, ut regionis illius sacrificos & impostores de rebus suis consuleret, impietate videlicet nondum plenam libertatem habente. Tunc igitur me non malum hujus viri conjectorem fuisse memini, [ex moribus cognoscit & pessimum fore prænuntiat.] quamquam alioqui ad res ejusmodi non optime a natura comparatus: sed tamen me morum ipsius inconstantia, atque incredibilis quædam mentis commotio, vatem efficiebat: siquidem vates ille optimus est, qui recte conjicere novit. Neque enim mihi boni quidquam significare atque ominari videbantur cervix non stata, humeri subsultantes atque ad æquilibrium agitati, oculus insolens & vagus furioseque intuens, pedes instabiles & titubantes, nasus contemptum & contumeliam spirans, vultus lineamenta ridicula idem significantia, risus petulantes & effrænati, nutus & renutus temerarii, sermo hærens spirituque concisus, interrogationes stultæ & præcipites, responsiones his nihilo meliores, aliæ in alias insultantes, nec graves & constantes, nec eruditionis ordine progredientes. Quid singula describere necesse est? Talem ante opera conspicatus sum, qualem in operibus postea cognovi. Quod si quidam ex his qui tum simul erant, quidque dixerim audierunt, nunc mihi præsto essent, haud ægre testarentur: quibus, ut hæc conspexi, statim prolocutus sum, Quale malum Romanorum terra nutrit! præfatus licet, ac mihi, ut falsus vates essem, imprecatus]. Hæc ipse de Juliano.

[25] [Constristatur ob discessum Basilii,] Cum Gregorius, & Basilius paribus studiis animisque concordibus aliquot annis vixissent Athenis, Basilius discessum meditatur, jamque reditum in patriam parat. [in laud. Basil.] Appropinquat dies, Quam permolesto & invito animo Gregorius id tulerit, ejus verba declarant. [Aderat, inquit, discessus dies, & quidquid ad discessum pertinebat, extremæ collocutiones, prosecutiones, revocationes, gemitus, complexus, lacrymæ: nihil enim cuiquam perinde molestum & acerbum est, ut iis, qui simul illic educati sunt, & ab Athenis & a se invicem divelli. Tum igitur triste ac miserum ac commemoratione dignum spectaculum accidit. Circumstare nos sodalium & æqualium, nonnullorumque etiam Magistrorum chorus; prorsus negare se nobis abeundi potestatem facturos; obsecrare, rogare, hortari, omnia denique tum facere tum dicere, quæ verisimile est eos qui in dolore versantur]. Basilium enim non nihil incusat, quod ab amicis vinci non potuit, ac demum hæc addit. [Res profecto antequam contigisset, incredibilis: quippe quasi contingeret unum bifariam secari, atque utramque partem emori; aut boves quosdam collactaneos, & conjugatos disjungi, lugubre quoddam utrimque alterum alterius causa mugientes; nec separationem ferentes]. Hæc de recessu Basilii Gregorius.

[26] Siquis curiosius causam profectionis Basilii velit perquirere, inveniet fortasse quod miretur. Talis enim tantaque erat viri eruditio, quod de eo idem Gregorius affirmat, ut Athenarum scholæ illi inopes admodum visæ sint & jejunæ, famaque tantum celebres: sæpiusque ingemere ea de causa consuevit, dolens nimirum se non reperisse Athenis quod fama vulgarat: mœrentemque hominem Gregorius vix valuit consolari, & aliquamdiu retinere. Atque ita discendi cupidissimus, recedens Athenis, ad Eustachium philosophorum celeberrimum se contulit, ut ejus litteræ ad illum datæ testantur, cum ait [Reliqueram Athenas philosophiæ tuæ celebritate permotus, contemptis his quæ illic magni æstimantur]. [Ep. 165.] [cum eodem deinceps animo conjunctus manet.] Numquam recedentis amici Gregorii memoriam delevit oblivio, quæ in eo ad senectutem usque recens ac viridis perseveravit: sæpius illud repetens, O amicitiæ contubernium! o caræ Athenæ! o vitæ pie sancteque instituendæ jacta olim initia! & alia hujusmodi. Dederant enim sibi dexteras de abdicando se ab mundi actibus, & eremo incolendi ut divinæ contemplationi vacarent. Id quidem his versibus refert Gregorius, cum aliquando alia ex causa queritur de Basilio.

[Hæ vero Athenæ, hæ sunt studia eloquentiæ
Communia, hæc vita acta in contubernio,
Eadem in ambobus mens hæc unica est?
Miraculo quæ erat Græcis: dexteræ hæ datæ,
De deserendo mundo ut e coleremus Deum?] [De vita sua]

[27] Erat tunc Gregorius annum ætatis agens f trigesimum, cum timentes Athenienses, [Post quem ægre retentus Athenis.] ne ob vim ingentem amoris Basilium recedentem consectaretur, ut eum Athenis retinerent, inierunt consilium, ut eidem inter Doctores locum darent, præficerentque scholæ Rhetoricæ facultatis: cogunt invitum cathedram Professoris g ascendere, & e sublimi throno publice profiteri. [de vita sua.] Hæc etenim ipse his versibus refert:

(Diu namque studiis eloquii vacaveram
Ibatque is annus ferme in his trig esimus h.
Tum cognitum est a me, quis esset sodalium
In nos amor, quæ de nobis opinio.
Jam tempus aderat, aderat & multus labor,
Amplexibus verbisque de obitu tristibus
Utendum erat magno cum ardore pectoris.
Ac Basilio quidem vix vi, verumtamen
Cessere, declaranti causas itineris:
At lachryma mihi manat etiam modo,
Turbarionis cum recordor illius.
Omnes me circumstabant illico,
Noti, doctoresque, æquales, hospites:
Ac me querelis, obtestationibus,
Vi detinebant, nam jubebant hoc amor,
Et mordicus; cum dimissuros dicerent
Non inde quovis modo. Nec enim decet,
Aiunt, Athenas te optimas amittere.
Volunt meam me denique eloquentiam
Ipsis probare: flectunt. Quercus sola tot
Fuisset adversata verbis, lacrymis.

[28] Hæc Gregorius: qui tamen nec his diutius valuit retineri compedibus: [etiam ipse discedit.] omnia enim absque Basilio sibi tetra & injucunda sunt visa, ad illam anhelanti vitam tranquillam, quam una simul ducere in solitudine pacti erant. De suo enim desiderio ad Basilium redeundi hæc ipse aliquando: [Nec tamen in longum mihi producta est hæc calamitas: nec enim diutius miserandus conspici, nostræque disjunctionis rationem omnibus reddere sustinui. [in laud. Basil.] Sed non ita multo tempore postea Athenis commoratus, præ animi desiderio equum illum Homericum imitor, perfractis eorum a quibus tenebar vinculis, campos pedibus pulso, atque ad sodalem meum impetu feror]. Hæc ille, qui & alibi in eamdem sententiam his versibus.

Quamobrem Athenis cum mansissem non diu,
Subduco me furtim prope, atque in patriam eo. [de vita sua.]

Arguuntur erroris ex his omnibus ea, quæ scribit Ruffinus dum ait: Gregorium subduxisse Basilium e Doctoris cathedra, manuque injecta secum in monasterium perduxisse. [lib. 2 c. 9.] Nam Basilium primum, ac inde Gregorium Athenis recessisse, exploratum satis habetur.

[29] Recedens Athenis Gregorius, reversurus in patriam pedestri itinere, venit Constantinopolim: [& Constantinopoli transiens] eodemque tempore Cæsarius ejus germanus Alexandria rediens, illuc opportune appulit: de quo hæc ipse. [Ecce, inquit, Deo, qui justas preces audit, & parentum erga benignos filios amorem honore complectitur, ita impellente, neque ex consilio, neque ex constituto, alter ab Alexandria, alter e Græcia; alter mari, alter pedibus, eodem tempore in eamdem civitatem appulimus, hæc enim erat Byzantium, in qua Cæsarius brevi tantam gloriam est assecutus, ut publici honores nobileque matrimonium, & Senatoria dignitas ei oblata fuerit, communique decreto a Magno Imperatore per legatos petitum sit, ut vellet Principem Urbem, viro eruditionis eloquentiæque principe, ornari atque honestari; si tamen illi curæ esset, ut vere primaria esset, nomineque suo digna, atq; ad ceteras ipsius laudes hoc accedere, ut Cæsario & medico & cive decoraretur, quamvis alioqui præter ceterorum splendorem viris tam in Philosophia, quam in aliis generibus artium eximiis abundet. Sed de hac re satis.]

[30] [Illud autem, quod tum contigit, quamvis aliis fortuito accidisse videretur, [pro eo retinendo frustra laborantibus civibus,] cujus modi multa fert casus in rebus humanis; apud pios autem homines perspicue constabat, nulli alteri eam rem adscribendam esse, quam Deo dilectis parentibus, ad unius voti summam explendam, filios tum terra tum mari in unum colligentibus. Age ne hanc quidem Cæsarii laudem prætereamus, quæ quamvis aliis fortasse parva, nec commemoratione digna, mihi tamen & tunc & nunc quoque præclarissima visa est, si modo laudem meretur fraternus amor, neque unquam inter primos collocare desinam, quoties mihi de illius rebus narratio instituta fuerit. Nam in his, [secum ad parentes deducit.] quos diximus, honoribus cum eum civitas retineret, negaretque se illi ulla ratione potestatem discedendi esse facturam; ego tamen, cujus auctoritatem Cæsarius omnibus in rebus plurimi faciebat, in contrarium niterer, ut nec parentes suo voto, nec patria debito sibi officio, nec denique ego desiderio meo frustrarer; itineris socium comitemque se mihi adjunxit: meque, non urbibus solum & populis, non honoribus & proventibus, qui multi ad eum undique partim confluebant, partim in spe atque expectatione erant; verum propemodum ipsi quoque Imperatori ejusque edictis ante posuit. Hinc ego omnem honorum gloriæque cupiditatem, quasi gravem quemdam Dominum morbumque permolestum excutiens, philosophari vitæque meæ rationes ad supernam vitam accommodare constitui: nam antiquior hujus vitæ cupiditas fuit quam vita ipsa. Cæsarius autem, cum doctrinæ suæ primitias i patriæ consecrasset, dignamque laboribus admirationem sui commovisset; postea gloriæ studio, procurandique, ut mihi persuadebat, publici commodi causa, in aulam se contulit, & si nobis haud admodum gratum ex animique sententia id fuit: me etenim apud vos purgabo, quoniam sublimius præstantiusque est in infimo ordine apud Deum collocari, quam apud terrenum imperatorem honoris primitias tenere: tamen est hujusmodi, ut merito reprehendi nequeat.] Hæc ille.

ANNOTATA.

a Ordinem rerum, ab ipso Gregorio in laudatione Basilii servatum, [Tironum in aca demiis vexatio.] commutat auctor; primum enim fuit, Atheniensium Scholarum hospitem subducere usitatæ istic erga novos discipulos ludificationi, cujus ritum ac morem ibidem lege accurate expressum; & simile quid in Europæis quoque Academiis servari videas erga tirones, quos Galatas vocant: deinde videns Gregorius in Armeniis, qui, tamquam Athenis commorati diutius, temere lacessebant Basilium & ab eo facile confutabantur, periclitari quodammodo æstimationem dilectarum sibi Athenarum, ipsis cœpit auxiliari contra Basilium: sed mox, experientia solidioris doctrinæ, quam responsa ejus præferebant, captus, totus illius factus est.

b De Gyge ejusque annulo, cujus conversione sese reddebat inconspicuum, lege Ciceronem lib. 3 de Officiis.

c [Molionidæ.] Nicetas ad hunc locum, notat Molionidas, a matre Molione, vocare Gregorium; quos Homerus, ab Actore patre, Actorionas dixit; geminos corporibus & artibus fratres: arguit autem Nonnum, qui Gregorii verba aptavit Oto & Ephialtæ gigantibus, de quibus nil tale in fabulis.

d Recte, si necem Galli spectes, qui an. 351 nuncupatus Cæsar, quarto Imperii sui anno exeunte Polæ in Istria occisus est: cum autem posterior hac cæde sit profectio Iuliani Athenas, consequens est ut eo solum venerit an. 355. Quo eodem vel potius sequenti Athenis excessere Sancti.

e Hæc verba Baronio persuaserunt, prius baptizatum fuisse Gregorium quam Athenas veniret. Nos duplicem adventum in eam urbem distinximus.

f Ex nostro autem calculo quinquagesimus sextus.

g

[Eloquentiæ principatus oblatus Gregorio.] Ita Baronius intelligit & explicat sequentes versus:

Volunt me meam denique eloquentiam
Ipsis probare. --- alia versio: Ac simul facundiæ
Mihi principatum calculis spondent suis. [t.2. p.5.]

Et hoc magis ad Græei textus sensum:

Ὡς δὴ λόγων δώσοντες ψήφου κρὰτος.

Tamquam ex communi suffragio daturi eloquentiæ principatum: ubi vides solum promitti eloquentiæ principatum: qui utrum intelligi debeat de publica cathedra, em>ut intellexit Baronius, satis incertum est.

h Hosce duos versiculos, ab aliis male, ut reor, de spatio ætatis intellectos, ut Græco redderē sensui, mutandos putavi, alias retinens eam versionem quam Baronius secutus est, licet non semper optimam. Si alibi tale quid occurrat iterum, eadem in corrigenda veteri versione usurus libertate.

i [Cæsarii fratris ætas & studia.] Si annis decem aut pluribus Gregorio junior fuit Cæsarius, nemini videbitur mirum, has vocari primitias doctrinæ, ad annum ætatis quadragesimum & ultra longo studio excultæ. Nam & hodie moris in Italia est, ut Medicinæ tirones, non statim ac Licentiæ gradum in Academiis adepti sunt, ad publicum artis exercitium prosiliant: sed veteranos longaque experientia instructos comitantur, ex eorumque præscripto apud eos quibus visum est ægros manent aßidui symptomata crisesque sigillatim annotantes, ut venturo postmodum principali medico rationem reddant, ex ejusque super illis sententia suum ipsi judicium de iisdem forment. Quidni credamus, Cæsarium quoque (qui non soli Medicinæ, sed etiam Eloquentiæ tantam dederat operam, ut in utraque tenere videretur principatum) non nisi ætate provectiorem, exercere artem aggressum esse?

CAPUT IV.
Vita aliquamdiu Nazianzi peracta: schisma sublatum. Ejus & S. Basilii sacerdotium. Auxilia parentibus ægris præstita.

[31] Reversus in patriam Gregorius, aliquamdiu illic invitus retentus est, & sicut nec Basilio, ita nec ipsi facultas data est secedendi in solitudinem; ait enim: [Domum reversi, cum mundo ac scenæ non nihil inservissemus hactenus, scilicet ut multorum hominum desiderio utcumque satisfaceremus (nam ipsi quidem ab ambitione, & Theatrica quadam ingenii ostentatione obhorrebamus) ad nos ipsos quā primum rediimus: [Nazianzi ob pietatem in parentes detentus] ac veluti ex imberbibus facti viri perfecti, cœpimus virilius jam ad Philosophiam progredi, non jam corpore (haud enim permittebat livor) sed desiderio & amore conjuncti. [in laude Basilii car. de vita sua.] Ille enim a Cæsariensi civitate, ut alter quispiam conditor & conservator, retinetur: ac deinde, quoniam non me a fruebatur, necessarias quasdam peregrinationes, minimeque a propositæ Philosophiæ scopo alienas b inivit. At me, & parentis pietas, & senilis ætatis curatio, & incursantes calamitates, at illi consortio abstractum tenuerunt, haud recte quidem & juste, sed tamen tenuerunt. At haud scio, an mihi hinc quoque omnis vitæ difficultas asperitasque fluxerit, per quam incommodum ac salebrosum ad Philosophiam iter habuerim, nec cupiditate mea animique proposito satis dignum; sed rerum quidem nostrarum status, quo Dei voluntas fuerit, feratur]. Hæc ipse.

[32] [actioni & contemplationi vacat:] Cum autem pietas in parentes Gregorium retinuisset Nanzianzi præter institutum, ad idque eum coegisset patris jussum; sic vitam instituit, ut media quadam, ut ipse ait, via incedens, cum actioni tum contemplationi vacaret. De his idem hæc interdum.

[Horum senectam (nam quid est magis pium…)
Meis fovebam sedulus pro viribus:
Hanc fulciebam, commodum ut mihi redderem
Senium, senectam languidam ipsorum fovens,
Namque ita metimus uti sementem fecimus.] [de vita sua.]

Et paulo post:

[Verumtamen magis eram c solitarius,
Quamvis viderer inter homines degere.
Est solitudo namque morum, haud corporum].

Unde tunc temporis sæpenumero accidit, ut auctor est Gregorius Presbyter, ut Christum quoque perspicue in somnis nocturnaque, ut Scriptura loquitur, meditatione intueretur eamque puritatis mercedem ferret, de qua Scriptura loquitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Job 33, 5 Mat. 5, 8]

[33] [Arianis prætextu Ariminensis synodi] Adstitit suo parenti Episcopo Gregorius, cum adversus Arianos strenue decertaret. Erat tunc luctuosissimum tempus illud, cum Eusebio & Hypatio Coss. celebratis in oriente Seleuciana, & in occidente Ariminensi Synodis, ab Arianis (est is annus Domini, secundum recentiorum supputationem, trecentesimus quinquagesimus nonus) ingens clades Catholicæ Ecclesiæ secuta est, utar verbis Hieronymi, ingemuitque orbis, & Arianum se esse miratus est: de qua etiam hic Gregorius. [adv. Lucif. In laud. Athan.] [Ego vero, inquit, terræmotum hunc nostra tempestate coortum, nullo eorum, qui jam extiterunt, inferiorem esse existimo, per quem omnes monasticæ philosophiæ sectatores Dei timore præditi, & ante tempus in cælis civium numero fungentes, a nobis dimoverentur]. &c. Revera Catholicæ fidei terræmotus dicendus, quo solidæ templi columnæ prostratæ, vel saltem loco motæ atque inclinatæ sunt, siquidem etiam nolentes seducti sunt. [multos ad ὁμοιουσίου signationem seducētibus] Erat enim ea fallacia ac dolus Arianorum, ut ὁμοιούσιον subscribendum ac profitendum traderent, unius litterulæ mutatione magnam sensus diversitatem adducentes: Filium nimirum non ejusdem cum Patre substantiæ, quod ὁμοοὺσιον significat; sed similis substantiæ dicerent ὁμοιούσιον, hoc est, consimilem Patri Filium, & non consubstantialem prædicarent. [In laud. Athan.] [Erat autem, inquit Gregorius, in promptu atramentum, & calumniator a tergo. Ea res permultos e nobis, invictos alioqui viros, in fraudem impulit; qui quamvis mente nequaquam prolapsi fuerint, transversi tamen subscriptione acti sunt, ac cum illis utoque nomine sceleratis consenserunt; at si non flammæ, fumi quidem certe participes fuerunt: quod quidem ipse multis lacrymis prosecutus sum].

[34] Hæc Gregorius, qui & alibi hæc de Patre: [Cum inquit eo tempore a ferventiore Ecclesiæ parte ob eam causam seditio in nos excitata est, [deceptus etiam Gregorius pater,] quod littteris quibusdam subdolisque verbis in pravam societatem furtim protracti fuissemus; solus illæsum cor habere, nec animam simul cum atramento fœdasse creditus d est; tametsi per animi simplicitatem abreptus fuisset, dolumque doli expers minime vitavisset. [In fun. pa.] Quin etiam solus, aut certe primus, eos qui a nobis ob pietatis zelum dissidebant, & sibi & ceteris reconciliavit, postremos a nobis separatos e & primos reversos, cum ob ejus reverentiam, tum dogmatis puritatem f. Ita gravis Ecclesiarum jactatio tempestasque sedata est, ac procella in auram redacta, [orthodoxos sibi ac filio reconciliat:] orationibus consiliisque illius (liceat mihi audacter dicere) fracta atque sublata; nobis interim & pietatis sociis & actionis, qui cum in omni honesto negotio eum adjuvaremus, ac velut cursim assectaremur, tamen hic quoque Dei beneficio multo maximam laboris studiique partem impendimus]. Hæc ipse, in oratione habita in funere patris, ubi post multa hæc in eamdem sententiam. [seque hæreticis opponit.] [Haud disparis zeli ea illius correctio fuit, qua se hæreticis opposuit, cum impii Imperatoris g copiis suffulti, expeditionem adversum nos susceperunt: ut nos quoque in potestatem accepturi, aliis quoque adjuncturi, jam ferme omnibus in servitutem redactis. Nam hic quoque non parvo nobis adjumento fuit, tum per se ipse, tum per nos etiam fortasse, quos velut non ignavos & degeneres catulos in illos, tamquam in sævissimas bestias, immittebat, ad pietatem nimirum exercens]. Hæc ibi.

[35] Laboravit plurimum, ut monachos, quos diximus, a communione divisos, reintegraret. Mirum in modum enim illorum causa angebatur, unde ipse; [Hinc ego mœrens & tristis incedebam, [ad communionen etiam monachos reducit filias,] ob eamque causam pariter cetera vitæ oblectamenta, sermonem quoque ipsum abjeci: quoniam clarissimi homines calcitrarunt, atque in me non jam ora sua, sed terga verterunt, & ovile facti sunt pastore ipso liberius, ne dicam audacius & petulantius h]. [Or. 12.] &c. Res tandem ex sententia accidit, ut Gregorius non tantum monachos, sed & Episcopos ad Ecclesiæ unitatem reduxerit: quando ea de causa egregiam habuit orationem i, cujus est exordium [Linguam meam solvit alacritas] ubi de proventu laborum suorum; [Cum granum, inquit, amisissem, spicas recepi: oves lugens k, pastores insuper lucratus sum] &c. Hæc autem omnia facta putamus, cum ex humanis sublato Constantio Imperatore, Arianorum patrono, [anno 362] Iulianus cepisset Imperium: quo rescindente edicta Constantii adversus Orthodoxos edita, Episcopi occidentales exules liberati sunt. Fuerunt hi inter alios celebriores Eusebius Vercellēsis & Lucifer Calaritanus, qui legibus Constantii exulabant in Oriente: hi etenim ad restituendos lapsos Episcopos orientales legatione functi sunt: eorumdem meminit & Gregorius, dum ait: [Aderant quidem Episcopi ex Occidente, qui Orthodoxos omnes ad suas partes trahebant]. &c. Hæcque facta sunt anno primo Imperii Iuliani, Mamertino & Nevitta Conss. anno a Christo trecentesimo sexagesimo secundo.

[36] Quo etiam tempore cum Iulianus imperaret, homo a Christiana Religione apostata, Cæsarium Gregorii germanum habuit inter primos, eumque ob spectatissictam eruditionem ac mores sibi conciliare, atque ad impietatis suæ partes blanditiis adsciscere conatus est, eidemquem publici Thesauri custodiam credidit. Cum autem Gregorius hæc rescisset, [S. Cæsarium fratrē ab aula Iultant Apost, avocat:] atque apostatæ dolosas artes perspectas haberet, sicque illum hisce illecebris fratri blandiri, ut in impietatis barathrum secum abriperet, extemplo gravissimam eamque objurgatoriam ad Cæsarium dedit Epistolam, quæ sic incipit. [Ep. 17.] [Magnopere tua causa erubuimus] &c. His acceptis litteris, Cæsarius e vestigio sancto fratri morem gerens, abdicat se a Magistratu, & in patriam parat reditum. Tulit hoc indignissime persidus Imperator, accersitumque hominem conatus est dimovere a proposito blandimentis primum, doctrina deinde, disserens cum eo de side Christiana. Cumque in his omnibus se vinci ab eo conspiceret, minis aggreditur virum; auctoritateque Imperatoria eum conatur infringere, qui invicto constantique animo his omnibus superior, ea confessione clarissimus victor, his auctus tropheis, in patriam rediit, majores divitias æstimans thesauro Ægypti improperium Christi. De quo hæc Gregorius: [Se ad nos recepit exul beatus & victor incruentus, atque ob ignominiam clarior quam ob pristinam gloriam nominisque splendorem. Hanc ego victoriam magna illius potentia, & sublimi purpura, & insigni diademate, longe superiorem excelsioremque esse censeo] &c. [in laud. Cæsarii]

[37] [ordinatur Presbyteri invitus licet.] Inter hæc autem Gregorius, reddito jam parentibus Cæsario, qui illorum curam gereret, ac domestica curaret, expetitam diu cogitat solitudinem. Pater autem aliis adhuc vinculis eum conatur retinere, utque suo lateri assideret, creat Presbyterum, invitum licet. Quam autem molesto animo Gregorius id tulerit, declarat his versibus:

[Hoc animo eram, cum turba me ingens excipit.
Nam me pater, quamvis nosset plane meam
Sententiam (quam causa motus nescio,
Paterni amoris forsan benevolentia:
Potentiæ nam junctus est vehemens amor)
Ut vinculis me spiritus constringeret,
Bonique me participem faceret maximi,
Vi permovens solio secundo collocat.]

Subdit enim se ea occasione fugisse in solitudinem: quod tamen non continuo licuit, ut constat ex his, quæ dicemus inferius. l Eodem plane tempore Basilius, & ipse invitus ordinatus est Presbyter: [sicut etiam S. Basilius.] ad quem Gregorius epistolam scribens hæc ait. [At tu quoque captus es, quemadmodum nos quoque, qui hæc scribimus, quandoquidem in Presbyterorum ordinem inviti adscripti sumus] & in fine: [quoniam autem factum est, ferendum mihi videtur; & præsertim propter hanc tempestatem, multas nobis hæreticorum linguas invehentem. Nec eorum, qui fidem nobis habuerunt, spes fallenda, nec superior vita nostra dedecoranda]. [Ep. II de vita sua] Hæc Gregorius ad Basilium. Itaque in hunc modum Presbyter ordinatus, in ea Sacerdotali functione talem se exhibuit, ut nihil sibi esset antiquius, quam sacrosanctum sacrificium puro corde ac sincera mente Deo offerre, Unde in carmine de rebus suis hæc ipse:

[Nec prius aggredior manibus transmittere sacrū
Spirituale Deo, lacrymis quam noxa soluta est:
Non etenim impuro tutum est contingere purum,
Non mage quam lippos oculos obvertere soli.]

[38] [cujus causa apud Eusebium Cæsariensem laborat.] Iisdem autem Juliani temporibus, mortuo Episcopo Cæsariensi Metropolitano provinciæ Cappadociæ, Eusebius nobilis civis, adhuc catechumenus, creatur Episcopus. Is autem, licet morum honestate clarus & pietate insignis, tamen quorumdam pravorum hominum studio, Basilii gloriæ invidentium, graves adversus eum exercuit simultates, cujus rei causa optimorum quorumque ac præcipue monachorum in se odium concitavit: resque adeo in immensum crevit, ut se abrumpere ab Episcopi communione m statuerent. Cum Basilius, pacis filius, non quærens quæ sua sunt, ut his mederetur, mox se clam ab his abstrahens, secessit in Ponticam solitudinem. Indigne tulit Gregorius ejusmodi Eusebii studia in Basilium, & licet ab eo obsequiis ac blanditiis multis ad amicitiam invitaretur, contempsit, atque ad cum rescribens, hæc libere locutus est: [Tu vero, dum eo contempto, nos honore prosequeris, perinde mihi facere videris, ut si quis unius viri caput altera manu demulceat, altera malam feriat; aut etiam convulsis fundamentis domus, parietes pingat, & externas partes exornet.] n Hanc Gregorii libertatem Eusebius cum indigne tulisset, rursus Gregorius ad eum scripsit epistolam o, ae majori fiducia admonuit.

[39] Cum autem iisdem ex p causis Basilius eremum petiisset, Gregorius licet animo præcessisset, [matri ægrotanti subvenit:] corpore tamen adhuc ad modicum spatium temporis retentus est. Matris enim ægritudo in causa fuit, quo minus tam cito ad Basilium convolarit. Cum autem a Basilio vocaretur, hæc ad ipsum post multa rescripsit. [Assidemus Dominæ matri, gravi jam pridem morbo laboranti. Quod nisi eam ancipiti vitæ statu deserturi simus, tua præsentia, mihi crede, non carebimus, tantum tuis precibus partim illius valetudini, partim itineri nostro succurre]. Hæc Gregorius ad Basilium. Convaluit sancta mater insperato ab ea qua detinebatur ægritudine, idque filii pientissimi meritis, ut quoddam visum illi divinitus ostensum docuit. Rem gestam sic narrat Gregorius, ac primum de morbo. [Hanc morbus invadit, fortem alioqui feminam ac generosam, atque omni vitæ tempore commoda valetudine usam. In multis autem doloribus nihil eam perinde discruciabat atque inedia, qua multos jam dies periculose afflictabatur, & hujus mali remedium nullum inveniebat].

[40] span class="klein">[ac visus ei in somnio sanitatem contulisse.] [Quomodo autem eam Deus aluit? visum est ipsi me, quem carissimum habebat (neque enim quemquam alium nostrum, ne in somnis quidem, præferebat) noctu repente supervenientem cum canistro candidissimisque panibus, pro more meo q benedictis atque signatis, eam aluisse, sicque convaluisse, viresque collegisse: ac nocturnæ visioni respondet veritas. Ab eo enim tempore ad se rediit, spemque meliorem concepit, quemadmodum perspicuo ac dilucido argumento declaratum est. Hanc cum postero die, ad eam matutino ingressus, primum solito hilariorem vidissem, deinde hæc consueta, ut se noctu habuisset, & num qua re opus haberet, percunctatus essem; tunc respondit illa incunctanter & tranquillo vultu: Nate, nutrivisti, & postea interrogas, ecquid valeo? Simulque nutu mihi ancillæ significabant ne contradicerem, [ita & patrem ægrum precibus sanum effecit.] sed prompte responsum hoc acciperem, ne patefacta rei veritate, mœrore frangeretur]. Hæc Gregorius assistens matri, qui & alias patri etiam periculosissimo morbo laboranti præsto fuit: eumque precibus incolumitati restituit, miraculoque tributum est, ut quo die moriturus putabatur, erat is dies in ecclesia celebris, eodem validus consurgens, synaxim publicam cum populo celebraret. r

ANNOTATA.

a

Invitasse per litteras patet ex Gregorii Ep. 5. Promissis non steti, fateor: quippe jam inde ab Athenis illiusque loci amicitia & animorum connexione (nec enim aptius verbum occurrit) facturum me receperam ut tecum philosopharer. Fidem autem fefelli, haud sponte ac libenter: verum quod lex legem superarit, ea nimirum lex quæ parentes colore jubet, legem sodalitatis ac familiaritatis. Quam duram tamen hanc expertus sit legem, cui obsequi adeo videbatur, æquum prolixe describit Sanctus in carm. de rebus suis ita canens:

       — Officium nobis laudabile noxam [Curæ rei familiaris Gregorio graves.]
Attulit, infaustumque habuit res optima finem.
Difficiles etenim curæ densoque ruentes
Agmine, rodentes animum resolutaque membra,
Me totum in terram, de qua mortale creatum
Est genus, assidue volvunt misereque fatigant.
Nam primum imperio famulos constringere qualis
Exitii laqueus? Dominos odisse feroces
Queis solitum, ast mites pede conculcare protervo.
Altera jam sequitur patriorum cura bonorum,
Quodq; mihi est humeris semper perferre necesse
Cæsareum pondus, vocemque tributa legentis…
Tum circa turbas animum jactare forenses,
Litibus atque dies miseris impendere totos,
Oppositisque graves dictis miscere tumultus,
Ac legum implicitum laqueis mala plurima ferre.

b [Pereginationes Balii.] Peregrinationes has ita Basilius indicat Ep. 79. Optabam dari aliquem ex fratribus, cui istud vitæ, a rebus terrenis abstractæ: genus arrideret; quicum una profundum hujus vitæ pelagus superare liceret, inveni autem multos apud Alexandriam, nec paucos apud reliquam Ægyptum, deinde & alios in Palæstina & Cœlesyria & Mesopotamia, quorum admiratus sum tum in vitæ ratione temperantiam, tum in laboribus obeundis tolerantiam: ad quorum obstupui precandi vigorem & constantiam, cum observarem quo pacto nec somno victi, nec aliqua alia naturæ necessitate deflexi, sublimem semper & invictum animi sensum, in fame ac siti, in frigore & nuditate, servarent; nec corporis rationem habentes ipsi, nec ab aliis aliquid illi curæ impendi sustinentes; sed quasi in aliena carne degerent, ipso opere ostendentes, quid sit in rebus hujus vitæ peregrinum esse, & conversationem in cælo habere. Peregrinationibus autem his succeßit commoratio aliqua Cæsareæ in Cappadocia patria sua: [& secessus in Pontum,] ubi Lector ordinatus ab Episcopo, ut videtur, Dianio, non passus est sese magis implicari; sed ad optatam sibi solitudinem aspirans, totus in hoc erat, ut promissam solitariæ vitæ societatem cum Gregorio auspicaretur. Testatur id ejus Epist. 19 sic exordiens. Ego Icribente mihi fratre Gregorio (postea Nysseno Episcopo) tibi jam pridem in votis fuisse ut meo colloquio fuereris, imo addente, id tibi jam ipsi quoque certum esse; illud quidem ægre credo, propterea quod toties decipior; istud vero & negotiis distractus expectare non potui. In Pontum ut redeam aliquando (ubi scilicet fuerat sub amita sua S. Macrina Neocæsareæ educatus) vel præsens me cogit necessitas, imposita per eos qui ad altiores in ecclesia gradus protrahere conabantur: cui loco redditus, Deo bene volente vagari desinam. Solitudinem deinde, qualem votis omnibus semper optarat, amœnißimam suoque proposito aptißimam multis describit, tandem sic Gregorium alloquens: Nunc igitur intelligis, quantum periculum mihi accersere voluerim, qui talem locum cum Tiberina, quæ baratrum est orbis, commutare contenderim? Vnde apparet propositum Basilio fuisse, ut Gregorio suaderet saltem in Tiberinam regionem secedere, ubi Arianzus erat: id vero cum non impetrasset, felicitati duxisse, quod abiisset em>in Pontum. Nec dubito quin in principio sui adventus Cæsaream, aliquando Arianzum excurrerit Basilius ad visendum amicum: apud quem quam efficax fuerit illa Ponticæ solitudinis laudatio haud diu post ipso secessu confirmavit Gregorius, de quo sequenti capite plura, ordinem non temporis sed Baronianæ narrationis sequentes.

c Crediderim hoc potißimum fuisse postquam a Basilio ex Ponto rediit, parentum caritate retractus; quam præcipuam anachoresim Nazianzeni putamus ad hæc tempora conserendam; potius quam differendam post Sacerdotium susceptum, quamvis aliquoties deinde adhuc recurrerit in Pontum Sanctus, uti supra dictum. Videtur autem prima ista vice non cum alia intentione abiisse in Pontum, quam ipse explicat, prælaudatam Epistolam 5 sic finiens: Fidem fefelli haud sponte…non autem prorsus fallam, siquidem hoc gratum tibi futurum est: partim enim nos tecum erimus, partim ipse nobiscum esse quæso ne graveris, ut omnia sint communia & æqualis amicitia: sic enim fiet ut nec parentes mœrore afficiamus & te fruamur.

d [subscriptio fidei Ariminensis] Quid? An etiam invictus ille orthodoxiæ pugil Nazianzenus abreptum in fraudem se fatetur, nec saltem em>meruit æque ac pater excusari? Respondet Nicetas ejus commentator, humanitati ac pietati datum videri, quod de culpa velut communi loquator; dum autem solum excusat patrem, indicare se non subscripsisse, adeoque nec externa actione errasse. Nota autem culpam subscriptionis paternæ, quæ simplicitati tribuebatur, præcipue derivatam in filium, quod cum patre, ut videbatur lapso, communionem retineret, nec ab ea sese, ut ferventiores alii, separaret.

e Hos ultimo separatos ac primo reversos, monachorum ad Nazianzenam diœcesim spectantium asserit Ordinem fuisse Nicetas, & mox patebit. Qui autem priores se separarant & serius redierant ad unitatem, intelligendi sunt aliarum diœceseon monachi fuisse, præsertim ii qui cum S. Basilio a Dianio Cæsariensi eadem ex causa se separarant:

f Quam moderate Gregorius pater, & qui ejus communioni inhærebat filius, in hac causa se gesserint; quam etiam ipsi adversarii de recta eorum intentione ac fide bene senserint; explicat filius orat. 19 his verbis. [t.1 p.197] In hanc fraudem ultimi prolapsi, primi erecti sumus. [moderatio utriusq; Gregorii in schismate.] Quod in morbum inciderimus, communis naturæ est & humanæ infirmitatis: quod cito depulimus, divinæ gratiæ: quæ melius, quam optabamus aut alii futurum sperabant, causam nostram disceptarit. Nam & nos data præcisæ partis capita (id est eos quos monachi sibi curarant præter canonum Ordinem ab aliis Episcopis ordinandos Presbyteros; ne illos a Gregorio cogerentur accipere) velut pro pietate atque ad rectæ doctrinæ laborantis subsidium designata, cum gratia suscepimus; nec ut hostes defugimus: verum ut fratres, qui non improbe, sed fraterne pro paterna hereditate nonnihil contenderent, amplexi sumus: atque ut illos inimicitiæ nomine haud quaquam laudavimus, ita rursum eorum zelum comprobavimus… consilium adversum nos initum propter charitatem dissimulantes… Et vos rursum (monachos, ad concordiam cum suo Episcopo reversos, alloquitur) abjecta sinistra ea suspicione, quam scriptum illud afferre potuit, ad spiritum recurristis: atque ut simplicitatem nostram, ob eum sensum quem verba præferebant, minime probastis; ita impietatem nobis numquam objecistis, perspectum videlicet habentes, Trinitatem apud nos firmam & immotam non minus quam naturam manere… Atque huc, vigente etiam ipso dissidio, mutuo de nobis quandoque prædicabamus: … propterea quod nobis, etiam dissidentibus, eadem de fide sententia suberat: illudque nobis conscii eramus, nos in veritatis negotio minime inter nos dissentire.

g Valentem intelligi monet Nicetas: & recte: nam qui sub Constantio Gregorium patrem aggreßi fuerant, non armis sed fraude usi, subscriptionem Ariminensis Synodi, ut vidimus, impetrarant, non rejecti fuerant. Quomodo igitur, ut in eamdem sententiam prolata hæc allegantur, quæ de re prorsus alia sunt? Nempe quatenus indicant, patrem filio ducem ad fortiter agendum fuisse, ac vicißim adiutum a filio.

h Hic locus est ex Oratione mox citauda: in cujus initio ingentes monachorum laudes expendens easque omnes doloris sui fuisse augmentum argumentumque declarans, in hæc & alia his similia prorumpit.

i Est ea oratio 12, in præsentia patris habita, ut præfert titulus quam una & altera quoque de pace secuta est.

k [Presbyteri ex monachis.] Quidam ex his, inquit Nicetas, qui recesserant, in Episcoporum ordinem postea evecti erant; & sic ea verba intellexit Baronius. Sed forte soli intelliguntur Presbyteri illi, quos ordinandos curaverant monachi, ut haberent, a quibus Dei verbum sibi prædicaretur, pastores, ab hæreticorum contagio impollutos: quorum subductionem, suam se accessionem fecisse gloriatur em>Sanctus, aucto scilicet hac occasione Presbyterorum in Nazianzena diœcesi numero.

l

Quasi vero post Presbyteratum semel dumtaxat ad Basilium se receperit Gregorius: Certe, quod statim fugerit, dicere cogit auctoritas ipsius Gregorii: sic enim queritur de vi sibi facta:

Quæ mihi tyrannis tam gravis menti fuit [Fuga Nazianzeni postquam ordinatus est Presbyter]
(Hanc rem vocare non enim possum secus:
Ignoscat autem sancta mens quæso id mihi)
Ut mox sodales deserens, patriam & patrem,
Ceu sævo asili spiculo puncti boves,
In Pontum abirem, pellerem ut curas graves
Luctusque, amici melleo amplexu fruens,
Degebat istic maximo qui cum Deo. [t.2 p.6]

Græce ἀθρόως, statim, raptim: & hanc ipsam fugæ præcipitationem graphice explicat similitudo boum, œstro actorum. [t.1 p.673] Quare nihil hic dubitandum de secessu. Ad hunc autem applicat Nicetas exordium Orationis 41 in Pascha & suam tarditatem; ubi primum indicans haud levia idcirco contra se murmura extitisse, Dicamus, inquit, his etiam qui nos oderunt, nedum his qui propter caritatem & benevolentiam aliquid fecerunt vel passi sunt: resurrectioni omnia condonemus: veniam alii aliis demus, tum ego qui laudabilem vim perpessus sum, tum vos qui laudabilem vim attulistis, si quid est quod mihi tarditatis causa succenseatis… Mysterium unxit me; mysterio paulisper cessi, ut meipsum inspicerem; cum mysterio etiam simul introeo, præclarum timiditatis imbecillitatisque meæ adjutorem diem hunc mihi asciscens. [t.2. p.1091] Ad quæ verba Nicetas notat, [ejusque excusatio.] quod Sanctus sæpenumero mysterii nomen festo tribuere solet; velut si dicat, In die festo Sacerdos factus sum (fortasse Natalis Christi) & in die festo secessi (Luminum fortassis) & in festo die redii, Paschatis scilicet. [t.1 p.1] Habuit deinde prolixam orationem quæ est in ordine prima, diciturque Apologeticus, in quo causas reddit quare in Pontum fugerit, postea quam Presbyter creatus fuisset, ac rursum Nazianzum redierit: ita autem finit. [p. 45] Quid longiori oratione opus est? Habetis nos, o pastores & compastores: habes, o grex sancte, ac Christo Principe pastorum digne: habes, o pater, ad omnia victum, magisque ad Christi leges quam externas tuæ potestati subjectum: obedientiam habes, benedictionem redde.

m Ita plenius Nazianzenus de laudibus Basilii, fatius ducens simultatis causas & modum silentio dißimulare: [Eusebii Ep. simultas cum Basilio,] humani tamen aliquid passum Eusebium indicat, puta ex eo quod major esset Basilii quam sua in dicendo auctoritas, em>quippe hominis in rebus spiritualibus exercitatißimi, quarum ipse adhuc rudis erat. [t.1 p.336]

n Est ea Epistola 20 in ordine: in qua dum Nazianzenus Basilium laudat velut Sacerdotem, [hujus ætas.] quem & vita, & sermone, & canicie, omnium quos noverat, præstantissimum esse cognosceret, quis credat illum tunc, id est anno 363, nondum fuisse quadragenarium? & non potius, uti nos dicimus, sexagenario majorem? [t. p. 784]

o [illi servata a Nazianzeno reverentia] Indicatur Ep. 169 qua asserit se non contumeliose potius atque insolenter (sicut Eusebius querebatur) quam spiritualiter ac philosophice atque ut consentaneum erat scripsisse. Sed tantum abest ut in hac majori fiducia eum admoneat, ut etiam quasi famulus ad plagas paratus nihil repugnare se dicat; speret tamen ab ejus benignitate aliquid amicæ libertatis sibi concedendum, quæ viro magnanimo gratior esse debet quam inimicorum blandities. Sequenti autem Ep. 170 etiam humilius agit, fateturque se aliquantum liberius confidentiusque locutum, ut conceptum animo mœrorem leniret, statim tamen succubuisse seque regulæ subjecisse affirmat: idque vel ipsius temporis causa facere debuisse (motus a Valente suscitatos innuens) & auxilium suum qualecumque offerendo ad eum se venturum dicit.

p em>Basilius, Ep. 141 Cæsareensibus inscripta, fatetur fugisse se & fugiendi potißimam causam fuisse, quod subito veluti percussus ictu, puta inopinata sui Episcopi abalienatione, [Basilii propter eum fuga.] animum non habuerit in potestate, ut solent repentino fragore consternati. Nunc autem, inquit, quoniam per gratiam Dei, nostri facti sumus compotes, organum profundum puteumque benedictum adepti Gregorium, os illud Christi dico; parumper hanc morulam indulgete. Hæ igitur fuerint tertiæ vices, quibus aliquantū temporis simul illi vixerint in solitudine Pontica.

q Ergo jam Presbyter erat filius, & patris vicem in ecclesiasticis obibat ministeriis, quando hic morbus matrem invasit. Recte igitur ad hoc tempus posterioris in Pontum invitationis refertur hæc epistola 4: cum sequens 5, nullam materni morbi faciens mentionem, ad priorem ante Sacerdotium videatur potius referenda. Hermant priorē scriptam putat ad Basilium, cum is jam esset Episcopus, & amicum non in Pontum, sed Cæsaream invitaret: sed cum semel tantum ægrotasse S. Nonnam admittat, idque factum constet paulo post morbum mariti, nulla apparet causa differendi usque ad ultimum ante eorum mortem triennium.

r Fatetur filius Gregorius se cum sua Maria, id est sorore Gorgonia, & reliquo Clero fudisse preces pro patre, in die Paschæ tantum non deposito; & ægrum, ipso tempore em>offerendi sacrificii, tantum subito virium recepisse ut celebrare potuerit, deinde plene convaluisse: nihil tamen addit, unde sciamus ejus potißimum precibus impetratam ægro sanitatem: Miraculo tamen rem attribuit, uti &illud quod aliquanto post in matre contigit, & jam narratum est. [t.1 p.305]

CAPUT V.
Vita in eremo cum S. Basilio peracta. Institutum vivendi horum & aliorum arctum.

[41] His solutus nexibus, quam primum secessit in Pontum ad Basilium. Sed antequam rem ulterius prosequamur, quid de profectione Gregorii in solitudinem alii scripserint, perpendamus. [Lib. 2 c.9] At primum quod scribit Ruffinus, Gregorium Basilium, [Secedit in eremū post S. Basiliū,] abstractum e Cathedra profitentis, secum duxisse in monasterium; id quidem a veritate esse alienum, litteræ Basilii vocantis Gregorium in solitudinem, & aliæ Gregorii ad eum redditæ, seque excusantis declarant. Si autem post Basilium Gregorius se contulit in Ponticam solitudinem; jam constat non ante Imperium Juliani id fecisse; siquidem nec Basilius prius accessit, nisi post electionem Eusebii Episcopi sui prædecessoris, quem Juliani tempore fuisse electum ex eodem Gregorio apparet. Ex quibus sane redarguuntur hi, inter quos videntur Gregorius Presbyter, qui putarunt Constantii temporibus Gregorium Ponticam Eremum incoluisse cum Basilio a.

[42] [abdicat secularia studia,] Abdicat se Gregorius non tantū a secularibus negotiis omnibus, quibus jam olim nuntium remiserat, sed & a secularibus litteris, tot sudoribus Athenis partis; seque totum sacris voluminibus dedit, iis quæ aliquando prægustarat in ea solitudine plenissime fruiturus. De his ipse. [Orat. I] [Omnia, inquit, ei, qui me in sortem accepit atque servavit dono dedi, opes, famam, nominisque splendorem, bonam valetudinem, litteras ipsas; ex quibus dumtaxat hoc commodi tuli, ut eas aspernarer, & aliquid haberem cui Christum anteferrem. At suavia mihi extiterunt oracula Dei, non secus ac favi mellis; & sapientiæ addixi vocem meam, aliaque etiam adjunxi: nempe iræ moderari, linquam refrænare, [& commoditates:] oculum coërcere, ventrem regere, gloriamque humi manentem calcare. Insipienter hoc, sed tamen dicam. His rebus nequaquam inferior fui quam quivis e vulgo] &c. [& solum divina oracula evolvit:] Rursum de divinis litteris hæc ibidem. [Ego in divinis oraculis evolvendis mentis puritatem collegi; ex sacris nimirum litteris spiritum exprimens, quarum lectio hæc mihi præstitit, ut amaram profanorum librorum (qui antea fucata & nonnisi fictis coloribus inducta pulcritudine animum meum demulcebant) salsuginem expuerem.] Hæc ipse.

[43] [haud procul a cella S. Basilii degens,] Licet eamdem Ponticam solitudinem Gregorius ac Basilius simul incolerent, degebant tamen linguli in singulis cellulis separatis, ita tamen inter se distantes, ut non incommoda sæpius conveniendi daretur facultas. Id etenim ex Gregorii Epistola, quam tunc in eremo agens ad Amphilochium, in eadem solitudine philosophantem, scripsit, facile potest intelligi. Nam excepturus aliquando Basilium, olera ad se mitti rogat, aitque: [Ne graveris itaque ad nos olera mittere plurima & pulcherrima, aut quantum certe potueris, nam exiqua quoque pauperibus magna sunt: quandoquidem magnum etiam Basilium cœna excipimus, quem cave, ne quemadmodum saturum philosophantem expertus es, etiam indignabundum experiaris.] [Epist. 12] Hæc joco Gregorius. Qualis autem fuerit ejus habitatio atque victus, ex his etiam assequimur, quæ idem ad Basilium, postquam inde recesserant, Iudens scribit his verbis: [Quoniam quæjocando ad te scripsimus, æquo animo fers, [describit hujus cellā pauperrimam,] ea quoque quæ deinceps sequuntur adjiciemus, ex Homero autem initium ducetur; Hunc age, progrediens internum concine quæso ornatum; tugurium vel tecto, vel januis carens, focum ignis & fumi expertem, parietes igne exiccaros, ne luti guttis impetamur. [Epist. 17] Hic vivimus Tantali similes eademque pœna mulctati, nimirum in aquis sitientes, miserandas illas epulas & jejunas, ad quas e Cappadocia, non tamquam ad lotophagorum paupertatem, sed veluti ad Alcinoi mensam, nos novi & ærumnosi naufragi vocati sumus. Memini enim panes illos & juscula, [& cibum tenuem,] sic enim nominabantur, semperque meminero, dentibus circa fragmenta collabescentibus, ac postea erectis, velute cœno retractis: quæ tu sublimius, magnis tragice amplificabis, propriis calamitatibus videlicet orationis magnitudinem tibi suppeditantibus. Quibus nisi magna illa, & pauperum vere studiosa, mater tua nos quam celerrime liberasset, nobisque tempestate jactatis velut portus extitisset; jam pridem apud superos esse desiissemus, fidei Ponticæ nomine non majorem laudem consequentes, quam miserationem moventes.]

[44] Hæc licet joco Gregorius, seria tamen veraque describit. [Carm. 47] Quanta etenim vitæ austeritate cum ipse tum ceteri monachorum eamdem solitudinem incolentium vixerint, [aliorumque monachorū austeritate:] ex his, quæ de sibi subjectis monachis ad Hellenium scribit, satis apparet, cum ait [Ipsi enim partim in antris solitariisque, [in cubili] & ad terram stratis rudibusque cubilibus delectantur: a domibus abhorrent, cognatamque cælestis sapientiæ quietem amplectuntur: partim ferreis compedibus sese excruciant, ut vitium una cum corpore conficiant: allii rursum ferarum ritu parvis angustisque domibus inclusi, [jejuniis,] ne mortalis quidem cujuspiam vultum aspiciunt, ac sæpe etiam totos viginti dies totidemque noctes a cibo abstinent, dimidiaque ex parte Christi jejunium imitantur, utque non nihil ipse gloriosi prædicem, quidam illorum, mei gregis ovis erat, hinc parvo quodam oppido egressus. Sunt insuper qui garrulam linguam quasi vinculis quibusdam astringunt, [silentio,] labiaque silentio comprimunt, summæque illi Menti laudis sacrificium sola mēte offerunt. Est etiam qui annos integros in templo stans, [vigiliis,] puras ad Deum manus expanderit, nec quod vix cuiquam fidem facturum est, vel tantillum obdormierit, sed vivi lapidis instar Christo defixus steterit, ac velut obriguerit. Huic porro exigui cibi reliquias vicinus coruus impertiebat, panemque integrum, si duo forte essent, afferebat. Quin etiam quo tempore Christus salutifero illo supplicio perfunctus mortale reliquit, [etiam in monte sub dio,] inventus est quidam, qui hinc ad divinum montem ascenderet, ibique & sermone, & mente. & membris immotus stans, ventis nivibusque jactaretur; nec quamquam alioqui complures pii viri eum circumstarent, ab eodemque obnixe contenderent, ut aliquam sui corporis rationem haberet, precibus tamen ullis moveretur; sed Christum Regem fortissime consertis (ut dici solet) manibus retineret].

[45] Hæc Gregorius ad Hellenium tributorum exæquatorem: ad Julianum etiam, eodem fungentem magistratu, eadem scribit, ea nimirum occasione, quod Julianus Apostata monachos sub tributo redegerat; eos etenim rogat, ut cum iisdem pauperrimis monachis mitius agerent. [Orat. 9, Carm.4] Alibi etiam de Ponticis monachis agit his verbis: [Plerique sub ferreis vinculis ingemiscunt, alii rursus pro cibo cineres habent, [& aliis pœnitentiis.] sunt quibus potus lacrymis temperatur; alii hibernis nivibus impetiti, quadraginta dies totidemque noctes, velut arbores quædam perstant, corde nempe e terra migrantes, Deumque solum in mente habentes; nec deest, qui labia sua vinculis premat, linguæque frænum injiciat, qui tamen haud quaquam ad omnia constrictam linguam ac fræno compressam habet, solis quippe Dei laudibus illam solvit, non aliter ac viva cithara a Spiritu sancto pulsata. Nam quid de his dicam, qui caput suum Christo consecrarunt, piique voti causa intonsum servant? Quid eos denique commemorem, qui oculos claudunt, & aures velut pessulo quodam obdunt, ne aculeus quispiam mortis furtim irrepat? At hæc medicamenta carni hosti meo propino]. Hæc Gregorius, qui & hæc alibi fusius: [Carnem meam ætatis flore b lascivientem & æstuantem multis ac crebris laboribus attrivi, [inter quos suam quoque vitam asperrimā indicat.] ventris satietatem vicinamque rabiem sustuli, oculos temperantiæ adjumento palpebris infixi, iram abrupi, membra devinxi, risum deploravi, omnia Christo cesserunt, priora omnia conciderunt. [Carm. 54] Terra mihi lectus fuit, asperrima vestis membra contexit: pervigilia etiam & lacrymarum imbres adhibui: interdiu labori humeros subjunxi: hymnis tota nocte concinendis corpus instar statuæ defixi: nullam omnino humanam voluptatem nec in animum quidem & cogitationem admittens, atque hoc quondam mihi vitæ institutum erat]. Hæc ipse c.

[46] De Gregorii atque Basilii studiis, cum essent in Ponto, hæc scribit Rufinus: [Basilius Ponti urbes & rura circumiens, [exercitatio Gregorii atque Basilii a Rufino narrata,] desides gentis illius animos & parum de spe futura solicitos, stimulate verbis & prædicatione succendere, callumque ab illis negligentiæ cœpit abolere; subegitque, abjectis inanium rerum & secularium curis, suimet notitiam recipere, in unum coire, monasteria construere, psalmis & hymnis & orationibus docuit vacare, pauperum curam gerere, eisque habitacula honesta &quæ ad victum necessaria sunt præbere; Virgines instituete, pudicam castamque vitam omnibus pene desiderabilem facere. [Lib. 2. c. 9] Ita brevi permutata est provinciæ facies, ut in arido & squallido campo videretur seges fœcunda & læta vineta succrevisse. Gregorius vero bonum semen non patiebatur aut super spinas jacere, aut inter saxa dispergere: sed bonam terram cordis sui jugi cultu & exercitiis indesinentibus excolebat, & multo amplius in semetipso hic, quam ille in ceteris proficiebat. Suscipere ille quæ renuntiantes seculo deferebant ad pedes suos, & dividere ut quisque eguisset, curam gerebat: iste nihil habendi bendi & omnia possidendi contentus sacramento, erga solas sapientiæ divitias avarus & multum cupidus inhærebat. Ille coire plures in unum, & sibi invicem in necessariis habere solicitudinem docebat: hic sui exemplo, quod erat absolutum, cunctis sermone Apostolico prædicabat, Ego autem volo vos esse sine solicitudine. [1 Cor. 7, 32] Ille delinquentibus misericordia condolere, & a delicto revocare: hic per divini eloquii gratiam delinquendi incitamenta prævenire, nec sinere labi eum, qui difficulter erigeretur elisus. Ille in fide purus, hic in prædicatione liberior. Ille Deo humilis, hic & hominibus erat. Ille arrogantes contemptu, hic ratione vincebat. Sic in utroque diversa gratia unum opus perfectionis explebat.]

[47] [accuratius ab ipso S. Gregorio descripta:] Hæc licet dicat Ruffinus de privatis cujusque studiis, constat tamen Gregorium una cum eo collaborasse in constituendis regulis monachorum, eumdemque se catenis actuosæ vitæ pauperibus mancipasse. Idem ipse enim inde aliquando abstractus, ea se perdidisse ingemiscens, hæc ait: [Quis mihi dabit ut pristinorum dierum afflictionem, in quibus tecum jucundissime vixi, vel mensem unum ferre liceat? quoniam restristes, quæ sponte feruntur, coactis deliciis potiores habentur. Quis dabit mihi psalmodias illas, & vigilias, & ad precandum recessus, vitamque illam quasi spiritualem & incorporalem? quis Fratrum, qui a te in pietate instituuntur & in sublime eriguntur unanimitatem dabit & concordiam? quis virtutis certamen & acumen, quod præscriptis modis & canonibus stabiliebamus? quis divinorum oraculorum exercitium, inque illis cum spiritus moderamine inventam lucem? Aut, ut minora ac leviora dicam, quis dabit quotidianas illas & manuarias operas? quis lignorum findendorum, comportandorum, ac componendorum laborem & lapidicinas? quis consitiones, & irrigationes plantarum? quis platanum illam auream, Xerxis platano præstantiorem, in qua non Rex mollis & enervatus, sed monachus afflictus & debilitatus? quam ego plantavi, Apollo rigavit, hoc est tua excellentia, Deus autem in honorem nostri provexit.] Hæc Gregorius. Cum crebris interim suorum litteris Basilius Cæsaream revocaretur, vide quam prætexat excusationem. [Nunc, inquit, quoniam per gratiam Dei voti nostri pro viribus facti sumus compotes, organum benedictum puteumque profundum adepti, Gregorium, os illud dico Christi; parumper nobis, obsecro, parumper hanc morulam indulgete, quam non ad hoc petimus ut urbium sectemur delicias, [revocantur ambo] sed ut fruamur Sanctorum convictu.] Hæc Basilius cum importune accerseretur a suis. Sed & Gregorius crebris patris jussionibus revocatur postea Nazianzum.

[48] [2 invectivas scribis in lulianum mortuum.] Moritur interim Julianus Imperator, ipso jam quartum & Salustio Promoto Coss. anno a Christo Domino trecentefimo sexagesimo tertio, subrogatusque est in ejus locum Jovianus; quando noster Gregorius duas illas celeberrimas invectivas orationes adversus ipsum conscripsit, quasi nobilissimum æternumque titulum Christianæ victoriæ de impietate prostrata. Ubi ea, quæ adversum se atque Basilium patronus impietatis moliebatur, declarat hisverbis in fine secundæ invectivȩ: [Hæc a Basilio & Gregorio habes, conatuum tuorum adversariis atque hostibus, quemadmodum & ipse arbitrabaris, & aliis persuadebas, minis tuis videlicet nos ornans & concelebrans, acriusque ad pietatem acuens, quos & vita & doctrina & mutua animorum concordia claros & nobiles jam inde a Græcia cognoscens, honore Cyclopeo afficiebas, postremosque ad persecutionem servabas; ac fortasse, velut triumphale quoddam donum, dæmonibus offerre proponebas, si te a Perside redeuntem suscepissent; aut etiam in barathrum tuum abripere sperabas, multum opinione falsus; neque enim adolescentibus illis ignaviores sumus, qui in flammis rore perfusi sunt, & belluas per fidem vicerunt. Postremo tandem [Hanc, inquit, a nobis sempiternæ ignominiæ columnam habes, Herculeis columnis illis sublimiorem atque insigniorem. Ille enim uno dumtaxat loco fixȩ, iis solis qui illuc perrexerunt conspicuæ sunt: hæc autem fieri non potest, quin & viva & agitabilis omnibus innotescat: quam futurum quoque tempus, mihi crede, suscipiet, te tuaque scelera proscindentem, ceterosque omnes erudientem & commonentem, ne eadem audacia adversus Deum efferantur, ne alioqui eadem crimina perpetrantes iisdem quoque pœnis mulctentur. Hæc ibi Gregorius, qui orationes illas, in eremo cum esset, una cum Basilio elaboravit.

ANNOTATA.

a Imo probandus: sed distinguendus etiam primus eremi incolatus, qui electionem Eusebii & Basilii ordinationem præceßit, a secundo, qui eumsecutus est: & post priorem, utpote potiorem ac diuturniorem, scriptæ videnturjocosæ inter urrumque epistolæ, aliaque infra attingenda de austeritate vitæ ibi a Sanctis ductæ: quæ Baronius ad hoc caput contulit.

b Hanc carnis luctam passum se fatetur alibi cum jam canus esset: itaque æiatis florem hic intelligas oportet, cum respectu ad extremam senectutem, in qua istud de se Sanctus scripsit post annos 20, octogenario major, anno 382.

c

His addo quæ, ut sibi ab initio familiaria, narrat in Carm. de rebus suis, ubi cum declarasset quam nihili faceret voluptates, divitias &c. quæ vulgo solent magni fieri, sic inquit.

      --- Mihi cordi
Est panis rigidus: mihi grata obsonia præbet
Sal purum; simplexque & nullo instructa labore
Mensa; dein latices mihi sobria pocula fundunt.
Hæ mihi divitiæ, Christusque ad sidera mentem
Celsa vehens ---

CAPUT VI.
Res ecclesiasticæ curatæ. Eusebius Cæsariensis, & Gregorius Nyssenus contra Arianos excitati. Obitus fratris & sororis.

[49] Sequenti autem anno, Juliano & Varroniano Coss. defuncto Imperatore Joviano, [sub Valentiniano & Valente Imperatoribus,] Valentinianus cœpit Imperium, qui Valentem fratrem sibi collegam ascivit, eique Orientalis Imperii habenas credidit; qui Arianæ perfidiæ favens, adversus Catholicos concitavit turbas. Fuit id in causa ut Pater Gregorii vehementius ageret, ut filium ab eremo revocaret: erat enim jam longo senio hebetior, & ut subeundis laboribus impar eum precibus urgebat, ut pater jussis, ac denique ut Episcopus cogebat imperio. Licet autem diutius surdo (ut aiunt) fabulam ingessisset, flexit tandem, coëgit extorsitque ab invito, revocatque filium Nanzianzum. [Nanzianzum reversus,] Qui reversus in patriam, habuit egregiam illam orationem, quæ inscribitur Apologeticus: qua cum primum sui recessus in solitudinem reddit rationem, mox autem pennis quibusdam sublevatus, de Sacerdotio curaque Pastorali sublimi quodā modo philosophatur. Dixit tunc etiam præclaram eam orationem, cujus est titulus, In sancta lumina, qua adversus Gentilium ritus deosque, invehitur. Rationem ejus rei inde deducimus, cum se ex solitudine venire a testatur: [Animi voluptatem tenere nequeo, divino fervore rapior, propemodum Joannis instar, faustum nuntium profero, non quidem ut ille Præcursor, ceterum a solitudine veniens]. &c. [Orat. 39]

[50] [componit simultates inter Basilium & Eusebium Cæsarien.] Cum autem res Catholicæ Ecclesiæ in discrimine positas esse videret, Arianis sibi omnia vindicantibus, favore ac patrocinio Valentis Imperatoris, Gregorius egregium facinus meditatur. Quo enim provinciæ Cappadociæ consultum esset, in primis optat, depositis simultatibus in Eusebii Metropolitani amicitiam insinuari, quo duce liberius in campum prodeat. Extat de his ejusdem Gregorii ad illum b epistola. Id cum egregie perfecisset, Basilium quoque strenuum commilitonem ex solitudinis otio in arenam certaminis educere conatus est: eaque primum usus est arte, ut eidem Eusebium conciliaret, ac componendæ inter eos pacis sequester accederet; agens in primis apud Eusebium, ut cladi imminenti consuleret (erat enim Catholicus, fideique Catholicæ cupidissumus, licet ad pugnam invalidus) atque ut Basilium validum pugilem e Ponto Cæsaream accerseret.

[51] Inter hæc etiam egit apud Basilium litteris, rogans eum, ut Eusebio se vocanti morem gereret, aitque. [Tempus jam est ut prudens consilium ineamus, tolerantiæque laude floreamus, [& ex hujus voluntate illi reditum suadet, primo per epistolam,] nosque ita comparemus, ut nec quisquam animi magnitudine præstantior nobis appareat, nec multi nostri labores & sudores temporis puncto collabantur & evanescat. Cur hæc scribam quæris? Deo carissimus Episcopus noster Eusebius (sic enim nobis deinceps sentiendum & scribendum est) animo erga nos est admodum amico, & ad simultates deponendas propenso, ac tempore veluti igne ferrum emollitur; litterasque etiam deprecatrices ad te missurus est, quemadmodum & ipse nobis significavit, & multi ipsius animum perspicue cognitum habentes nobis fidem faciunt. Quem antevertamus quæso, vel ad eum venientes; vel, quia rectius est, prius scribentes, ac deinde ad eum nos conferentes; ne postea nos pudeat, si victi fuerimus, cum vincere licuerit, præclare videlicet & philosophice cedendo, id quod plerique a nobis exposcunt. Mihi itaque obsequere, ac veni tum on hanc causam, tum propter tempus. Quandoquidem hæretici conjuratis animis Ecclesiam percursant, partimque jam adsunt acturbas movent, partim (ut fama jactatur) affuturi sunt, ac periculum est, ne veritatis doctrina convulsa distrahatur, nisi primo quoque tempore Bezeleelis spiritus excitetur, hoc est sapientis hujusmodi disputationum & dogmatum architecti. Quod si tibi operæ pretium esse videtur, ut ego adsim, & haec ministrem, tibique me comitem itineris adjungam, nec hoc quidem munus diffugiemus.

[52] [deinde coram felici successu] Haæc ad Basilium Gregorius; qui quidem neque his contentus ad eum in Pontum accedens, ea functus est pacis legatione. Quem cum ad se venientem Basilius inspexisset, mox cessit, seque illi dedit, atque una simul in patriam sunt reversi. Hæc etenim ipse verbis refert: [Nec longa quidem ad hoc oratio comparanda fuit, ut ad nos se conferret, nobisque adjumento esset: verum simulatque me legatione fungentem aspexit (erat enim utrique nostrum commune hoc certamen, ut qui fidei defensores ac patroni designati essemus) statim legationi cessit, ac spiritualibus rationibus secum optime sapientissimeque distinguens, aliud simultatis tempus esse (siquid tamen ejusmodi affectui indulgendum esset) nempe securitatis & tranquillitatis; aliud autem longanimitatis ac patientiæ, nempe necessitatis & periculorum tempus. [in laud. Basil.] Hoc, inquam, secum reputans, confestim e Ponto nobiscum excedit, atque erga periclitantem veritatem zelo exæstuat, ultroque suppetias nobis affert, totumque se matri ecclesiæ tradit.] prosequitur pluribus enarrare Basillii erga Eusebium studia, & Eusebii erga illum paternam caritatem & solicitudinem, officiaque inter se mutuo collata. c

[53] [S. Gregoriū Nyssenum a studiis profanis ad sacra reducit:] Non tatum fuit curæ Gregorio Basilium educere e Pontica solitudine ad arenam certaminis, sed & illius germanum Gregorium Nyssenum Episcopum, adhuc externis litteris velut compedibus quibusdam detentum, ad sacras litteras jam intermissas revocare. Non enim passus est nobilissimi ingenii hominem apud alienam diutius detineri, & mollem delicatumque militem reddi illecebris eloquentiæ. Illum itaque paterne redarguens litteris, sic alloquitur: [Quid enim tibi accidit; vir sapientissime, quidque te ipsum offendisti, ut sacris & dulcibus libris, quos quondam populo lectitabas (non enim hoc audiens erubescas) calcatis atque projectis, aut etiam ad fumum suspensis; non secus ac navium gubernaculis & ligonibus hyemis tempore, fallos & amarulentos in manu sumpseris, ac Rhetor vocari quam Christianus malueris? [Ep. 43.] Nos contra hoc potius quam illud: eoque nomine maximam Deo habeo gratiam. Nequaquam quæso, o quondam præstantissime, ne diutius animo ita effusus sis. Verum serius quidem, sed ramen aliquando resipisce, atque ad te redi: teque piis hominibus ac fide præditis purga, & Deo atque altaribus & mysteriis, a quibus procul te amovisti, restitue]. [& contra Arianos inflammat:] His quidem monitis non tantum eum sacris litteris prorsus extorrem revocavit, sed & ad cienda prælia adversus classes Arianianorum aliorumque hæreticorum reddidit fortissimum militem, immo & ceterorum antesignanum, ut qui ob debellatos fidei hostes exilium sibi velut triumphum gloriosæ victoriæ compararit, qui & postea ex Synodo Antiochena, ad erigendas collapsas Orientales Ecclesias legatione functus est, aliosque innumeros labores exantlavit: quorum omnium qui auctorem dixerit nostrum Gregorium, haud quaquam a veritatis scopo aberrarit:

[54] [secedit subinde in Tiberinas partes,] Esti semel Gregorius atque Basilius e Pontica eremo in civitates abstracti sunt, numquam tamen oblivisci vel penitus intermittere valuerunt dulcissimæ vitæ illius consuetudinem. Unde Gregorius Arianzum rus paternum, positum in Tiberina regione, locum natalitium, sæpe se contulit; & Basilius suos invisurus monachos, redibat ad relictas Ponti solitudines. Ad hæc spectant jocosæ illæ epistolæ Gregorii & Basilii ultro citroque datæ. [Greg. Ep. 6 7. 8 & 9 Basi. 22 23 24 & 25.] Nimirum alterius laudantis suam Tiberinam, ac posthabentis Ponti silvas, alterius vero invehentis in Tiberinam, & celebrantis Ponticas solitudines, & ad eas Gregorium iterum invitantis. Verum neutri ipsorum longas moras in illis ducere licuit, ob urgentia negotia ecclesiastica.

[55] [sub patre suo plurimum prodest Ecclesiæ Nazianzenæ,] Quantum autem Gregorius noster, assidens Patri Episcopo, Ecclesiæ Nanzianzenæ profuerit, vix quis mente facile assequetur: e tenui licet agello, uberrimos tamen fructus retulit. Ipse enim ad Hellenium scribens. Hæc ait: [Me Christus excellentissimo omnium honore cumulavit, utpote cujus munere hoc mihi concessum est, ut multorum hominum pietatis laude florentium corona gloriari queam. Et certe vera est illa vetus pollicitatio, quæ se facturum promittit, ut gratiam suam parvis & abjectis hominibus impertiretur: quamobrem non immerito exigua hæc mea civitas Bethlehem est nuncupata. Ut enim antiquior illa ex Christi nativitate nominis celebritatem accepit, [viros mulieresq; ad sancti atem instituens,] sic nostra ab amicis Dei maximum splendorem est consecuta]. &c. Enumerat egregios quosdam pietate & sanctitate viros, qui videbantur esse columnæ, illorumque præclaras virtutes recenset, quæ omnia, ne nimia prolixitate feramur, omittimus recensere. Addit autem & de ejusdem Ecclesiæ sacris Virginibus loqui his verbis: [Mihi quidem etsi parvus est hujusmodi mulierum numerus, cælestibus tamen pulcherrimisque Christi fideribus adeo gestio & exulto, ut pro paucis his meis de virtutis præstantia cum multo pluribus in contentionem venire non dubitem]. &c. Recenset & ceterorum examina cœlibum, seque adeo tenui esse divitem agello, ut non sit qui aliorum invideret latifundiis.

[56] Accessit adhæc etiam quod, ut sapiens architectus totus fuerit ut templa spiritualia non manufacta Deo erigeret atque dicaret; non tamen neglexit una cum Patre Basilicam amplissimam excitare. quæ quam augusta, quam venusta, ac fabrefacta fuerit, ipse describit his verbis. [In fun pat.] [Opus sane memorandum & prædicandum, [construit amplissimā basilicam.] magnitudine permulta, pulchritudine cuncta propemodum antecellens: nam & octo æquilateris rectis in se occurrit, & columnarum & porticuum elegantia per laquearium in altum assurgit, & quidem ejusmodi picturis est ornatum, ut non nisi ipsi naturæ concedat. Quid? quod superno cæli splendore collustratur, uberrimisque lucis fontibus spectantium oculis irradiat, ut vere lucis domicilium. Ad hæc eximiæ materiæ spatiis æquiangulis utrimque positis, plurimum loci intermedii complectentibus, cingitur; ac præterea portarum & atriorum venustate prælucet, accedemtesque procul invitat. Nondum de externo ornatu loquor, de lapidum quadratorum atque in trinam conjunctionem aptatorum pulchritudine & magnitudine, quorum alii marmorei sunt, nimirum qui in basibus & capitibus quibus anguli intercipiuntur, collocati sunt; alii patrii quidem illi, non tamen exoticis inferiores. Nondum de variis & multiplicibus zonis, a fundamentis ad verticem usque protentis atque intextis,cujus ea est altitudo, ut spectatorem lædat visum circumscribens. Quonam modo tanti temporis opificium, tantique laboris & industriæ, tam brevi sermone ob oculos ponerem?] &c. Scribens idem ad Olympium, se illud extruxisse, omneque ad illud exornandum studium adhibuisse, profitetur. [Epi.49.]

[57] His autem Valentis Imperatoris temporibus Cæsarius frater, qui Quæsturæ amplissimo munere fungebatur,ex hac vita migravit. De cujus obitu nequaquam assentimur Gregorio Presbytero, dum [Col. 390C] illius mortem refert ad tempora Constantii Imperatoris d. Qui enim fieri potest, ut ille tunc obierit, quem scimus in Juliani aula militasse, [propter obitum S. Cæsarii fratris,] illique ob Christianam Religionem adversatum esse, & Confessorem egregium in patriam rediisse? Constat etiam Valentiniano atque Valenti fuisse acceptissimum, adeo quod scribit Gregorius, ut contentio fuerit inter eos quis sibi Cæsarium vindicaret, ac muneribus devinciret. [in laud. Cæsarii,] Contigisse videtur ille Cæsarii obitus anno sexto e Valentis Imperatoris, nam anno quinto, Valentiniano & Valente secundum Coss. contigit famosissimus ille terræmotus, quo, ut scribit Hieronymus in Chronico eo anno, Nicæa in Bithynia funditus eversa est, ubi illic degens Cæsarius, ope divina (ut Gregorius auctor est) tantæ cladi superfuit, quando ad eum scribens Epistolam, ad mundi contemptum hortatur. [Epi.26.] Non post multum temptus ab ea clade idem morbo arreptus ex humanis excessit. Laudavit eum luculenta oratione Gregorius coram patre & matre qua etiam testatur, Cæsarium fratrem sæpe sibi ostensum per visum, clarum, insignem, & sublimem.

[58] [in varias molestias incidit.] Ejus obitu Gregorius in varias molestias incidens, cum ecclesiastica tantum negotia hactenus curastet, cogitur etiam domesticorum, immo &publicorum curam subire. Nam cum ille eo tempore Quæsturaæ munere fungeretur, bonaque sua in pauperes eroganda reliquisset; mox curiales illi harpagones, Briarei manus habentes, ea expilantes in proprios usus converterunt, ut Gregorius de his queritur scribens ad Sophronium Præfectum & in Carm. de vita sua his versibus:

[Nimirum Quæstor erat, Quæsturae tempore
Moritur, simul se turba commovet canum
Contra facultates relictas mortui.
Famuli, hospites, amici, lacerant omnia f:
Nam quis ruente quercu, ligna non colligit?

Haud multum spatium temporis intercessit, & Gorgonia g soror ex hac vita decessit, cujus egregia facta laudatissimamque vitam idem pro cocione laudavit.

ANNOTATA.

a Iam diximus, sæpius ad solitudinem ivisse indeque rediisse Sanctum; & Apologeticum quidem habitum tempore Paschali, cum factus primum Sacerdos, esset retractus a fuga: hanc vero credimus esse habitam sequenti anno, cum Basilio, qui Cæsarea aufugerat, iterum visitatorevertisset.

b [Epistolæ Gregorii ad Eusebium Cæsareæ] Est ea 170, haud diu ut apparet post præcedentem 169, adeoque nes diu scripta post liberiorem admonitionem, quæ est 20, uti jam supra dixi: unde apparet, quod licet simultates ille cœperint ab anno 363, vix tamen ante annum 366 iisdem se implicuerit Nazianzenus; isque ipsius temporis causa, quo dividi animos propugnatorum veritatis quia importunißimum erat, monuit quidem Eusebium, sed mox ut sensit eum epistolæ libertatem ferre ægrius, secundam tertiamque adjecit qua se ei purgaret reuniretque.

c Omittimus hoc loco paragraphum, quo Baronius Rufinum arguit de 13 annis, Ponticæ Basilli ac Gregorii solitudini adscriptis, qui nec septem quidem esse potuerint: quia de his jam ante actum abunde est.

d Nihil tale invenias apud hunc scriptorem: solum igitur id eum velle ex eo infert Baronius, [Gregorius vitæ scriptor explicatus.] quod occasione oblata agendi de Ordinatione Gregorii inviti in Presbyterum, addat fugisse ne Episcopus fieret, & mortuo Cæsario coactum reverti: deinde incipiens narrare ejusdem Gregorii contra Arianos labores deflectat sermonem ad Iulianum, non temporis ordinem sed rerum sequens. [t. 2. p. 32] In hoc ipso tamen nonnihil esse confusiones libenter concessero, eo quodplures seceßiones Sancti conflentur in unum, quod etiam Baronius fecit; & fuga Episcopatus declinandi ergo suscepta, Presbyterali ordinatione posterior fuit novem annis.

e Christi 369, uti pluribus deductum 25 Ianuarii quando colitur

f

Sane cum in carmine de rebus suis eas explicasset, quæ, uti ad cap.4 indicavimus ipsum fatigabant, curas temporales, ex paternæ familiæ regimine sibi incumbentes, ab eo tempore quo apud ipsos manere consenserat pietatis intuitu; sic progreditur,

Verum hæc perferri possint; ast acrius illa [anxietas Gregorii de salute sua, obcuras seculares.]
Lædunt, & gravius faciunt in pectore vulnus,
Quæ tulimus (fratrem postquam mors dira peremit
Cæsarium) atq; etiam post hæc jam ferre timemus.

Illum itaque lugens, exponit quanta amittendæ salutis æternæ solicitudine angeretur, privatus internæ cum Deo conversationis suavitate, & præterita, in quibus aliquando deprehensus exhorruit, vitæ discrimina rememorans, nihil hujusmodi unquam se passum profitetur ac patiebatur tunc.

g [Gorgonia post Cæsarium de. functa encomium] Quod Gorgonia non obierit ante Cæsarium suadetur ex eo, quod illa occasione non laudetur parentum generosus animus in ejus morte ferenda. At ne in laudatione quidem Gorgoniæ, inquies, meminit Cæsarii. Ita est: sed hanc laudationem fuisse ut fuit illa, coram parentibus habitam, qua occasione meminisse prioris funeris oportuisset, unde probas? Non ibi maritum defunctæ, non filias appellat. Quid igitur? Non videtur illa omnino publice reitata fuisse: sed priori, post recitationem ad usum posterorum descriptæ subjuncta, veluti supplementum ejus vel additamentum: sic enim defunctam alloquens in epilogo ait: Suscipe etiam orationem hanc meam, quam Cæsario ante quam tibi, tibi vero post ipsum reddimus: plane ac si communis utriusque hæc esset laudatio, Cæsario quidem prius recitata, postea autem subjunctis Gorgoniæ laudibus eatenus suppleta, quatenus illius dumtaxat virtutes erant speciatim addendæ: nam parentum encomia prius exposita, debebant censeri Gorgoniæ cum Cæsario communia. Quod autem Gorgonia mortua fuerit ante parentes, apparet ex Oratione quam habuit in funere patris; quam finiens matris præsentis constantiam laudat in jactuta liberorum, plures indicans quam filium unum: quod mortua fuerit haud diu post Cæsarium, probat Carmen Sancti de rebus suis, quod ante annum 371 ostendimus esse compositum, ubi parentum meminit, quibus tunc solus erat e liberis super.

CAPUT VII.
Episcopatus S. Basilii promotus, fama ejusdem propugnata. Exules confortati.

[59] [Eusebio Episcopo Cæsariensi an. 369 defuncto,] Moritur etiam his temporibus Eusebius Episcopus Cæsareæ in cujus locum Basilius suffectus est. Fuit is annus sextus Valentiniani, & Valentis Imperatorum, Valentiniano puero, & Aurelio Victore Coss. a Christo autem, ut recentiores supputant, annus trecentesimus sexagesimus nonus. Ne autem hæc temere absque ratione posita videantur (cum præsertim auctor ille, quisquis fuerit, vitæ Basilii, qui Amphilochii nomine fertur, dicat Basilium vita functum anno quinto Valentis Imperatotis) certam de his omnibus reddimus rationem. Hieronymus, qui lisdem temporibus vixit, mortuum esse Basilium dicit Gratiano Imperatore. Gregorius Nyssenus ejus germanus in ea Epistola, quam scripsit ad Olympium de vita Macrinæ sororis, illum ex humanis sublatum dicit ante novem menses a Concilio illo a Antiocheno, quod post Valentis obitum est celebratum: cumque tam ipse quam etiam Gregorius noster affirmet sedisse Basilium annos octo, immo & nonum inchoasse itidem Gregorius Nyssenus scribat, necesse erit affirmare, hoc anno Eusebium diem obiisse, Basilium vero sequenti anno esse subrogatum Episcopum. [In epicaps. Basilii.] Hæc idcirco de Basilii Sedis tempore disseruisse oportuit, quo res gestæ Gregorii, de quo agimus, magis certæ exploratæque ratione temporum habeantur.

[60] Eusebio vita functo, timens sibi Basilius ne in Episcopum eligeretur, inde recedens b fuga sibi consuluit; timens autem, ne ecclesia viduata pastore, hæreticorum pateret incursui, litteris rogavit Gregorium ut Cæsaream se conferret. At ille, ne detrahendi æmulis ansam præberet, ea excursione abstinuit, ut redditæ ad eum litteræ c significant. Absens tamen nomine Patris sui d Episcopi litteris egit apud Cæsareenses, ut Basilium eligerent Episcopum, qui ceteris omnibus sanctitate & eruditione facile anteibat. [Epis. 21.] [ut S. Basilius eligatur allaborat Gregorius] At ne exciperent de Basilii male affecta valetudine, hæc addidit, [quod si quisquam illius infirmitatem sententiæ suæ prætexit, non athletam creatis, sed Doctorem]. [Epi. 23.] Hæc & alia Gregorius, laborans pro electione Basilii. Quid tandem? Vicerunt Gregorii studia. Tum & ejus pater Gregorius, ejusdem provinciæ Episcopus, quo Basilii electioni suffragaretur, mira alacritate Cæsaream proficiscitur, homo alioqui fractus lenio & ægritudine debilitatus; qui tamen nequaquam veritus labores itineris, vehiculo velut mortuus feretro impositus, hilaris ac jucundus illo e pervenit. Dedit & tunc litteras Gregorius ad S. Eusebium Episcopum Samosatensem, qui eadem ex causa Caesaream f adventarat, ad quem inter alia: [Patrem quidem tum suo tum nostro nomine habes, præclarum omni vitæ canicieque venerandæ finem impositurum, nimirum præsentem hanc pro Ecclesia dimicationem dirempturum] &c. [in fun pat:] Eligitur Basilius, a patre Gregorii ungitur, eaque unctione & ipse qui unxit vegetior ac robustior factus est, ac bonæ valetudini restitutus.

[61] Electo Basilio Cæsariensi, Gregorius Christianæ modestiæ consulens, impetus animi, [differt tam ad illum accedere:] quibus ad eum invisendum agebatur, repressit, litterisque tantum adgavisus, se continuit Nazianzi: postea tandem ad eum Cæsaream se contulit. Quæ omnia idem ipse perbelle his verbis enarrat. [Cum omnes in hac animi opinione versarentur, me statim facturum ut summa cum animi voluptate ad eum accurrerem (id quod fortasse alius quispiam fecisset) cum eoque imperium potius partirer, quam proximam auctoritatem haberem, idque ex amicitia nostra conjectarent: ego tamen cum in omnibus rebus arrogantiæ suspicionem, siquis alius, fugiens, & temporis illius invidiam vitans; simul etiam quod negotia illius adhuc turgere & perturbari viderem, cupiditati meæ frænum injeci, domique me continui, quo nomine quidem ille mecum expostulabat, ceterum veniam concessit. [in laud. Basil.] Postea cum venissem, atque eadem de causa Cathedræ g honorem insignioremque inter Presbyteros sedem repudiassem, [& honorem ab eo oblatum recusat.] non modo meum hoc factum non accusavit; sed vehementer etiam, ut debuit, comprobavit, atque a nonnullis, qui rationis ipsius ignari erant fastus insimulari maluit, quam aliquid facere, quod rationi consiliisque suis adversaretur]. Apud ipsum manens Gregorius, sublimem illam de amore pauperum habuit orationem. [orationem habet de amore pauperum.] Promptuarium quoddam pietatis, leprosorum hospitale, ita appellat Gregorius, Basilius erexit, cujus occasione, ut cujusque animum erga pauperes excitaret redderetque propensiorem, ornatissimam illam dixit orationem, qua velut quodam pietatis classico non tantum divites ac nobiles quosque ad illorum amorem movit, ut sua bona in opus illud large profunderent; sed & se ipsos in illorum obsequium manciparent, ducem sequentes Basilium, persuasit. De Basilio enim ipse testatur, consuevisse pauperibus ministrare linteo præcinctum, Christum imitatum cum lavit pedes Apostolorum, leprososque osculari atque complecti. [in laud. Basil.]

[62] Sequenti autem anno, h Gratiano Augusto iterum & Probo Coss. Valens Imperator, compositis rebus Gothorum, [exulem S. Eusebium Samosat. solatur,] ad Catholicam fidem impugnandam vertit vires, deditque rescriptum, ut Episcopi Constantii temporibus abdicari, ac iterum restituri, denuo Sedibus exturbarentur. Quo quidem rescripto cum multi Sancti Orthodoxi Episcopi Sedibus pellerentur, inter alios etiam celeberrimus ille Eusebius Episcopus Samosatensis, Sede abductus, in Thraciam mittitur; & inter barbaros, quibus pars provinciæ cesserat, relegatur: quem noster Gregorius Ep. 28 est consolatus. Idem Valens Imperator ut Basilium exturbaret, recedens Nicomedia, profecturus Antiochiam, transiens per Cappadociam, divertit Cæsaream. Egregium Basilii certamen, nobile tropheum, quod retulit de devicto & expugnato Imperatore, qui eum Sede pellere conatus fuerat, cum ipse Gregorius ac ceteri Græcorum scriptorum perpetuis monumentis testata reliquerint, supervacaneum putamus hic cuncta referre, ea tantum in medium adducemus, quæ ad nostrum Gregorium spectare videntur. [in laud Basil.] Qui de his agens, hæc de Basilii consilio suaque opera: [Cum temporis angustiis premeremur, [Valenti pro Basilio resistit,] hanc ipse rationem inibat, ut sibi quidem verbi dispensationem, nobis autem, quos ob nominis obscuritatem nemo accusaturus patriave ejecturus esset, loquendi libertatem committebat; atque ita Euangelium nostrum firmum validumque erat, auxilio utriusque suffultum]. Hæc ipse.

[63] Ex his quidem intueri licet, qui qualesque Gregorii labores fuerint, qui in eo certamine difficiliora periculosioraque subierit onera, dum cominus conserens manus cum hostibus, acrius in se illorum odium excitarit. Interfuit idem etiam his difficillimis certaminibus, tum a Præfecto primū, tum inde a Valente Imperatore adversus Basilium excitaris. [Tunc, inquit, nos prompti & alacres victoris latus cingebamus] cum scilicet ad Imperatorem ingrederetur i vel egrederetur, fidus comes semper assistens. Postea autem Gregorius Nyssenus etiam eadem persecutione Valentis ab Ecclesia ejicitur, ut ipse scribit in epistola ad Olympium de actis S. Macrinæ, & Basilius epist. 10. Ad hunc etiam extra Sedem vagantem noster Gregorius epistolam 34 scripsit. [juvat senem patrem] Ita tamen assidebat Gregorius Basilio, ut Nazianzenæ Ecclesiæ, cui pater senio confectus præerat, curam non dimitteret. Modo itaque Nazianzi, modo Cæsareæ, ut rei occasio postulabat, apud alterum illorum agebat. Pactis quibusdam Basilius convenerat cum Gregorio, ut bonam anni partem simul k traducerent. At si quando Gregorius mora distineretur, eum litteris provocabat, atque rogabat confestim adesse, adversusque ingruentes hæreticos suppetias ferre, ut ejusdem Basilii litteræ l declarant.

[64] [refutat jactam in eum calumniam] Accidit aliquando, ut Basilius quibusdam adversariorum falsis calumniis perstringeretur, quibus quam vehementi animo se Gregorius opposuerit, ejusdem ad Basilium tunc scripta Epistola indicat his verbis: [Convivium celebrabatur, cui non pauci illustres viri intererant, nobisque amicitia conjuncti, atque inter eos vir qui pietatis nomen habitumque præseferebat. Nondum compotari cœptum erat, cum, ut in conviviis accidere solet, de nobis sermo excitatur, instar alicujus cujusdam adventitiæ rei in medium propositæ. Omnibus porro virtutes tuas magnifice prædicantibus, nosque etiam iisdem vitæ studiis deditos adjungentibus, amicitiamque nostram & Athenas commemorantibus, grave quoddam facinus hic philosophus edidit. Quid nam hoc, inquit admodum furiose exclamans, o viri! quam insigniter vos mendaces & assentatores estis, De spiritu quidem laudentur viri illi, si ita lubet: nec ipse quidem contradico. Ceterum quod maximum est, non illis concedam: Orthodoxiæ nomine frustra laudatur Basilius, frustra Gregorius. Ille quia veritatem suis disputationibus prodit: hic quia tolerantia sua proditionis socium se præbet. Hic ego. Unde hæc, o homo vane, atque amentia nove Dathan & Abiron? Unde nobis dogmatum promulgator venis? Quomodo tantarum rerum judicem te facis? Tum ille. Ex Euphycsiana m Synodo, inquit, venio, ejus rei teste: sic enim revera erat. Illic Basilium Magnum audivi de Patre quidem ac de Filio optime ac præstantissime, [quasi de Spiritu sancto non recte sensisset,] atque ut vix quisquam alius facile queat, differentem; Spiritum sanctum autem convellentem ac disjicientem, ac similitudinem quamdam adjiciebat a fluviis petitam, qui rupes cursim prætereuntes arenosa loca excavant. Tum vero me intuens, Tu autem, inquit, o vir egregie, num jam perspicuis verbis Spiritum sanctum Deum esse doces? Cumque ex meis & meo monasterio aliquis, ut in frequentissimo cœtu, Deum esse diceret, ac deinde subinferret, pervulgatum id esse de Spiritu; rursum ille: Quousque, inquit, lucernam sub modio abscondemus? n hic vero fidei doctrinam obscure ostendit ac velut obumbrat, nec veritatem libere profiretur, politice magis quam pie aures implens, dicendique facultate versutiam tegens.] &c. Subdit deinde se magis de Basilio quam de seipso solicitum multis nisum esse se ac illum excusare, tamen suam excusationem astantibus visam esse frigidam, nec Basilio dignam, ut qui ad astruendam Spiritus sancti Divinitatem, usus esset ambigua voce.

[65] Hæc ibi pluribus Gregorius: qui & alibi illud fuisse adversariorum consilium pandit, ut ea arte Basilium e solio exturbarent, Sedemque illius occuparent. [in laud. Basil.] [Quorum insidias Basilius ut eluderet, aliis quibusdam vocibus e Scripturis positis, testimoniis minime dubiis, eamdem vim habentibus, necessariisque argumentis adversarios ita comprimebat, ut nullo modo repugnare aut in contrarium niti possent; [qui tam pulchros de eo libros scripsit.] sed, quæ maxima disputationis & ingenii vis est, propriis vocibus astringerentur: quemadmodum libro, quem de hoc edidit, perspicue ostendit: in quo conscribendo, uberrima Spiritus sancti gratia perfusus vir admirabilis, se ipsum quodammodo superavit, & calamum quasi ex pyxide Spiritus movit: &c.] Hæc Gregorius, Est enim hic ille locupletissimus commentarius, quem de Spiritu sancto scripsit ad Amphilochium. [Basil. ep. 33] Idemque & alios adversus Eunomium de Spiritus sancti Divinitate libros edidit: ea persecutione non nihil Basilius fatigatus, Gregorium rogat, ut ex condicto Cæsaream se conferret o, Quantum porro detulerit Basilius Gregorio ex tunc scripta epistola facile declaratur; ubi & hæc verba.

[66] [& coram ipso Cæsaream in auxilium vocato] [Tu, inquit, si ita videtur sycophantas valere sine, nostrisque precibus adductus, nos præsenti certamine laborantes adjuva; simulque cum eo qui adversus nos pugnat manus consere. Nam si vel solum conspectus fueris, ejus impetum infringes, eosque qui ad patrias res evertendas instructi sunt, fundes & dissipabis: perspicuum videlicet ipsis faciens, te cœtus nostri ducem futurum, atque omne os injustum hominum iniqua loquentium obstructurum. Quod si contigerit res ipsæ declarabunt; quis ille erit, qui te ad præclara negotia sequetur, qui rursum claudicet, ac veritatis doctrinam ignavia prodat] &c. His acceptis litteris, contulit se Gregorius Cæsaream, quando Basilius apud eum se etiam de ea re juramento purgavit. Idque ipse Gregorius in ea oratione, quam habuit in laude Basilii, testatur his verbis. [Quod alioqui melius quam quivis alii Spiritum sanctum Deum nosset, cum ex eo præcipue constat quod hoc sæpe de loco superiori, quoad per tempus licebat, prædicavit, & privatim apud eos, a quibus interrogabatur, haud cunctanter confessus est; tum vero in suis apud me sermonibus apertius id ostendit (neque enim quidquam unquam, [juratus asseruit eum esse Patri & Filio consubstantialem.] cum de his rebus mecum loqueretur, animo rectum occultumque habuit) non simpliciter hoc affirmans, sed quod antea ipsi perraro accidit, sibi rem omnium maxime horrendam imprecatus, nempe ut ab ipso Spiritu sancto excideret, nisi cum Patre & Filio & Spiritum ut consubstantialem & æqualem, coleret,] Hæc Gregorius.

ANNOTATA.

a Concilium Antiochenum mense Septembri celebratum, ex isto loco colligitur: cum Basilius obierit I Ianuarii. Aliunde scitur ipsum esse habitum post mortem Valentis, qui perierat 9 Augusti anno 378. Non potuit autem haberi mense mox sequenti, ergo habitum est anno sequenti 379. Supra istos tamen, quos in Occidente notos dixi Chorepiscopos seu Decanos Christianitatis, eximium hoc habuere Chorepiscopi Orientales, quod Lectores Exorcistas, Subdiaconos ordinare iis liceret, sicut apud nos Abbatibus quibusdam licet: fortaßis autem ut hi, sic & isti in suis functionibus usurpabant Episcopalia quædam. Sed de his satis: cum amplius aliquid oblatum Gregorio fuisse dixerimus, quam Chorepiscopis in una diœcesi pluribus competere ostendimus; cum in singulis non nisi unicus Archipresbyter sit.

b [an metu Episcopatus fugerit Basilius?] Nescio unde hanc fugam accepit Baronius, cujus nullum uspiam apparet vestigium: econtra apparet ex mox citanda epistola ipsum Cæsareæ mansisse, & quidem priusquam mors Eusebii vulgaretur, vocasse ad se Gregorium, eo forte consilio ut Episcopum eligendam curaret: quod ne ille præsentiens excusaret, vocationis causam prætexuit morbum suum. [t. 1 p. 784] Ægrotare, inquit Gregorius, te finxisti atque extremum spiritum ducere, cupereque nos ultimum alloqui. Quod verum esse existimans Gregorius, ad iter se accinxit.

c [ab eo se vocatum improbat Gregorius.] Significant illæ quod non venerit, volens cautum æstimationi ipsius Basilii, ne de eo scilicet æmuli suspicarentur, quod amicum accersivisset eo fine ut per ipsum eveheretur ad Episcopatum: quod Basilium non vidisse miratur Gregorius, in eoque prudentiam ejus requirit. Posteaquam, inquit, Episcopos ad urbem concurrere intellexi, profectionis consilium abrupi, demirarique cœpi quod non perspexisses, quid honestum esset; nec improborum linguis occurrendum putasses, quæ simplicissimo cuique celerrime calumniam struunt. Concludit porro, non modo suam negans præsentiam, sed ipsimet etiam fugam ab ejusmodi tumultibus suadens.

d [interim pro eo jussu pattis] Gregorius pater ex more vocatus a Clero Cæsareensi, ut veniret ad consultationem de eligendo Episcopo, cum senectute ac morbo detineretur, scripsit per filium, proponens eis Basilium, tamquam omnium aptißimum: deinde cum ab Episcopis, Casareæ jam collectis, rursum esset invitatus ea forma quæ satis indicaret nihil minus quam ejus præsentiam optari; his quoque scribi fecit in eamdem sententiam. Filius autem nihil hic suo egit arbitratu: qui haul dubio vacationem ei optabat a turbis, sicut ipse sibi: quod Basilium vicißim non facere miratus erat in epistola præcitata, cum ipsis inter se & vita & propositum & cetera communia sint omnia, ita ab initio conjunctis a Deo. Græce οὕτως τὰ πρῶτα συναρμοσθεῖσι; ubi notandus interpretis lapsus, qui præjudicio occupatus, τὰ πρῶτα vertit, a prima ætate: cum solum notetur initium contractæ amicitiæ.

e [eo tandem etiam profecti.] Apparet diuturnam ac difficilem eam deliberationem fuisse, propter studia eorum qui favebant hæreticis, & Basilium omni modo cupiebant exclusum. Causam autem, quæ centenario proximum senem e lectulo abstraxit in iter, indicat filius in funere Patris, quoniam electionem canonicam esse oportebat, & unus ex eorum numero qui Episcopū proclamaturi erant, desideraretur. [t 1 p 311] Quod suspicionem ingerit, suffragia eatenus librata stetisse, ut nisi suum præsens suffragium ferret pro Basilio (nam absens consilium dumtaxat dare potuerat) non procederet electio. Certe non pro sola consecratione eum requisiium apparet ex verbis mox adjunctis: negotium administrat, ad conflictum se parat (quæ utique electionem spectant) in thronum collocat.

f [scribit epistolam ad Eusebium Samosat.] Ipsius Gregorii patris adhortatione excitatum venisse Eusebium censet Hermant, eoque adducit Epistolam ad ipsum directam per Eustachium Diaconum, quæ hactenus inter Basilianas quarta numeratur, velut a Basilio ad Gregorium scripta: revera autem alterius est, & quidem Episcopi admodum senis atque a Clero Cæsariensi vehementer rogati, ut in ea dimicatione ecclesiam Metropolitanam non destituat, quique oculos a se conjectos in Basilium haud obscure indicat: adeo ut ea epistola revera nemini poßit aptius tribui quam Gregorio patri, ad aliquem externorum Episcoporum, quos ea causa Cæsaream advenisse indicat Gregorius in laude Basilii pluraliter loquens; sed hauddubie vel solum, vel præcipue intelligens Eusebium istum, Comagenæ in Syria regionis Metropolitan; ut ad hunc scriptam epistolam esse haud vana sit conjectura: scripserit autem eam, uti ceteras, filius nomine patris. [t. 1 p. 342]

g [Chorepiscopi Græcorum quales.] Videri alicui posset Basilius Gregorio obtulisse, ut suus esset Syncellus seu Protosyncellus, uti postea cœperunt dici, quos Latini cum jare succeßionis institutos Coadjutores vocant. Sed vix adducor ut credam ejusmodi usum in ecclesia jam tum fuisse. Archipresbyterum credo eum facere voluit. Habuit quidem Metropolis Cæsareensis, cum ad eam evectus est Basilius, Chorepiscopos sub se quingentos: sed hos cave ne accipius, quales vulgatiori nunc usu vocamus Episcopos suffraganeos, qui sub titulo alicujus ecclesiæ, in partibus infidelium constitutæ, ad hoc ordinantur, ut alteri Episcopo subserviant in functionibus Episcopalibus obeundis, puta Ordinationibus faciendis. Non enim ita dicebantur, quod ordinatione Episcopali essent dignati (puto enim Cappadoces illos ut summum fuisse Presbyteros) sed ἀπὸ τοῦ ἐπισκοπεῖν τὰς χώρας, quod rurales ecclesias Episcopi vice inspiciendas curandasque haberent partitas inter se, quomodo plures in Europa diœceses in Archidiaconatus varios dividuntur, sic dictos quod singulis præsit unus ex Archidiaconis, quos & Choepiscopos dici, testis est Sigebertus in Chronico: nos inBelgio vocamus Decanatus rurales, & qui eis præsunt, Decanos Christianitatis. Tales autem fuisse Cappadoces illos, liquere videtur ex ipso eorum in unica Provincia numero: cum in tuta Cappadocia vix plures essent Episcopi quam 15 aut 16: singulis autem talis, quales apud nos Suffraganei sunt quarumdam principalium Ecclesiarum, suffeciss tunicus; si talem habere seculi istius usus tulisset.

h Id est, anno 371.

i Quod ultro ad Valentem ingressus Basilius sit, nusquam legimus: [Valentis accessus ad Basilium.] Valens in hujus præsentiam & Catholicorum ecclesiam bis se intulit, primum in die Epiphaniæ dum concionantem audivit, & vertigine impeditus est ad oblationem ire volens: rursus alia vice, quando intra velum in illius conspectum colloquiumque (quod jam pridem expetebat) venit: & huic colloquio interfuisse se Gregorius dicit. [1 p. 351]

k Pacta talia non invenimus: solum invenio id Basilio propositum a Gregorio epist. 5, cujus verba dedimus ad cap. 4 Annot. b: & ea putamus alio prorsus tempore atque occasione scripta diu ante Basilii Episcopatum.

l [hujus cum Nazianzeno pactum.] Videtur indicari Epist. 33 Basilii, ubi sic queritur de amico: Si & secundum nostra olim pacta & secundum eam quam jam debemus ecclesiis curam & solicitudinem (nempe Gregorio jam Episcopo scribit) sæpius per annum convenissemus, januam calumniatoribus non aperuissemus. Quia autem Basilium nescio quo venire voluerat Gregorius, respondet concludens: Si propter ecclesias convenire nos voles, paratus sum quocumque vocaveris accurrere: si vero ut sycophantias refutem ac dissolvam, jam de iis respondere non vacat, contemnenti scilicet ea quæ privatim in suam personam jactata Gregorii animum nonnihil conturbarant.

m [Synodus Eupsychiana.] Græce. Ἐκ τῆς κατ᾽ Εὐψύχιον συνόδου νῦν ἥκω, τοῦ μάρτυρος. Vbi quia librario mendo scriptus est articulus τοῦ, loco pronominis τούτου, interpres Latinus, ambiguus quo referret vocem μάτυρος, quam genus masculinum, ad Εὐψύχιον; casus autem genitivus, advocem συνόδου referre suadebat; ipsam geminavit, sic reddens: Ex Eupsychii Martyris Synodo nunc venio, eamque dicti mei testem habeo. Synodus ergo ipsa μάρτυς id est testis esse hic dicitur: de Eupsychio difficile est divinare, [S. Eupsychius Martyr.] indiceturne aliquis, juxta cujus convocationem ant institutionem conventus is fuerit habitus, disputandi vel disserendi causa; an locus sic ab eo nominatus in quo vel juxta quem ille habitus. Primum magis videtur conforme textui: sic κατὰ Μάρκον, κατὰ Φρύγας legimus. Merito etiam suspicaberis de Sancti alicujus, ac ver similiter Martyris ecclesia agi: & talis Cæsareæ in Cappadocia passus sub Hadriano colitur 7 Septembris. Est quidem & alius ejusdem nominis sub Iuliano occisus, quia fortunæ templum everterat: de quo locum hunc intelligit in Scholiis Bellius, & nos de eo egimus 9 Aprilis: verum huic tam cito aut omnino aliquando erectam fuisse ecclesiam, mihi non persuaserim.

n Ita scilicet accusabat calumniator ille etiam Gregorium, uti a principio utrumque dixerat in fide suspectum: quod non assecutus interpres, totum intervertit sensum; quem claritati suæ conatus reddere Græcum ipsum textum sic legi: τί δήποτε ᾦ θαυμάσιε, ἔφη πρὶ μὲ βλέφων, ἤδη φανερῶς τὸ Πνεῦμα θεολογεῖς; [locus de Gregorii & Basilii fide suspecta emendatus.] (ubi omissa interrogatione, male videbatur calumniator Gregorium arguere, quasi hoc claris verbis doceret; cum interrogando contrarium innuat) Καί τινος ἀπ᾽ ἐμοῦ μονῆς τε τῶν ἐμῶν, ῶς συνόδῳ πολυανθρώπῳ, θεολογήσαντος, εἶτα ἐπειπόντος, τῷ Πνεύματι τοῦτο τὸ περιβόητον τότε (subintellige ἐκεῖνος ἔφη) μέχρι τίνος. &c. [t. 1. p. 789] Interpres autem vitium ratus in his ἀπ᾽ ἐμοῦ μονῆς τε τῶν ἐμῶν, suspicatus est legi debere unica voce ἀπιμνη μόνευσε, & sic vertit: simulque vocem quamdam meam commemoravit, cum ego in frequentissimo cœtu de Divinitate verba faciens, pervulgatum illud de Spiritu sancto interlocutus essem, Quousque lucernam sub modio abscondemus? ille autem &c. Vbi non videas reprehensionis materiam, nec quidquam Græco contextui congruum. Huic similis porro est reliqua epistolæ illius versio: utique difficile est ad verum auctoris sensum redire, cum quis exerrare interpretando cœpit confusa totius argumenti quod tractatur forma: nobis satis fuit ea quæ hic allegabantur corrigere.

o [illorum ea de causa invitatio mutua.] Imo econtra (licet id expresse non habeat epistola Gregorii de illa disputatione ad Basilium directa per Hellenium, sed solum petat ab eo doceri quousque in disputatione de Spiritus sancti divinate progredi, quasque voces usurpare & quousque epiikia uti conveniat.) [t. p. 790] econtra inquam videtur Gregorius, saltem oretenus, per internuntium suum Hellenium rogasse, ut ipse Nazianzum dignaretur excurrere, calumniatorem ipse confutaturus per se; quod ut jam vidimus facere recusavit Basilius, tanti non faciens sycophantiam: ipsum vero Gregorium invitavit Cæsaream, ubi hæreticus quidam negotium ipsi & Ecclesiæ facessebat, forsitan aliquis ex Valentis ministris, ad res turbandas etiam militari manu instructus; sicut supra num. 34 vidimus Gregorio patri accidisse Nazianzi.

CAPUT VIII.
Episcopus Sasimorum post acrem tergiversationem ordinatus Gregorius.

[67] His malis accessit [fœdum atque admodum ignominiosum civile bellum, inter Episcopos Catholicos provinciæ Cappadociæ; [Inter Episcoporum a Basilio discordiis] quorum plures ægro animo erant in Basilium: idque, ut idem Gregorius scribit, tribus ex causis; quarum prima erat, quod, inquit, in fidei negotio cum eo nequaquam consentiebant, nisi quantum id ipsis cogente multitudine necessario faciendum erat. [n laud. Basilii.] Alia, quod dolorem ex ipsius electione conceptum nondum penitus ex animis ejecerant. Postrema, quod se longe multumque ab eo gloria superari acerbissime ferrent, tametsi id confiteri turpissimum erat. Oborta est, & alia quædam simultas, quæ hæc omnia exulceravit. Nam cum patria nostra in duas Provincias & Metropoles divisa esset, & multa ex priori novæ Metropoli adjungerentur, ea de causa inter illos dissidium excitatum est] &c. [& novo Metropolita Anthimo insolentius agente,] Erat autem novæ Metropolis Tyana caput, cujus Episcopus Anthimus dicebatur; qui licet se Catholicum esse profiteretur, tamen nullius frugi vir erat, & ad inferendas molestias Catholicis optimus architectus. Hic etenim ecclesias & ecclesiarum redditus extra Metropolim suam positos, ad Basilii paroeciam pertinentes a, sibi usurpare studebat, & quo minus jure pollebat, eo magis armorum vi more prædonis, grassatoria manu, aliena incessebat. His accessit quod Tyanensem Ecclesiam, cui præerat, de quo sæpius conquestus Basilius, asylum fecerat hæreticorum.

[68] Basilius autem cum ollam succensam videret a facie Aquilonis, suæ Metropoli consulturus, adversus ejusmodi bellum munitionem statuere, murumque & antemurale firmare cogitans, novas in Metropolis finibus Sedes Episcopales erexit. Inter quas fuerunt Sasima, ignobilis quidem locus b, agasonibus illac transeuntibus tantum pervius, [rogat ille Gregorium ut Sasimis fiat Episcopus:] cui Gregorium nostrum præficere Episcopum induxit in animum. Laudat ejusmodi Basilii consilium de novis Sedibus erigendis Gregorius, cum ait. [Basilius dissidium illud in Ecclesiæ lucrum emolumentumque convertit, ex eaque calamitate ingentem traxit utilitatem, patriam nimirum pluribus Sedibus communiens, ex quo tres præclarissimæ res sunt secutæ: nam & animarum cura major suscepta est, & quælibet civitas proventus suos habuit, & bellum hac ratione compressum & extinctum est]. [In laud. Basilii.] Hæc Gregorius, qui tamen contentiosissime restitit, [his contentiose resistit,] ne Sasimis præficeretur Episcopus, passusque est humani aliquid adversus Basilium: cujus de ea re consilium numquam laudavit, nec quovis longioris temporis spatio, ut ipse fatetur, conceptum de ea re mœrorem potuit evacuare: quia inde velut a quodam amaritudinis fonte, cunctæ quæ, postea sunt secutæ calamitates, sint deductæ. Licet idem aliquando Basilii mentem excuset, hominis nimirum cuncta ad spiritum referentis, nullamque amicorum rationem habentis, cum quod Deo gratum putaret implere satageret.

[69] Cum itaque Gregorius solida animi firmitate resisteret, Basilius familiari fiducia eum rusticum, insulsum, & ab amicitia abhorrentem appellat: ad quem rescribens Gregorius, quæ de ea re esset aliorum sententia primum ingerens, hæc ait: [Objiciunt tibi alii neglectum atque contemptum, quod nos, [non tam quia locus humilis erat,] posteaquam nostra opera usus fueris, velut sordidissima vasa & instrumenta projeceris; aut velut adminicula ea quæ fornicibus supponuntur, quæ, simul atque structura formata est & compacta, deduci solent ac pro nihilo haberi.] Hæc de his, quæ ab aliis jactarentur: quid autem ipse prætexat, declarat his verbis. [Ep 31.] [Ego quid animi habeam explicabo. Nec mihi propterea irascaris. Dicam enim, quæ flagranti ardore prolocutus sum, neque usque adeo vel ira æstuans, vel eo quod contigerat perculsus & attonitus, ut ratio se subduceret, aut quid dicerem ignorarem. Non arma comparabo, [quam quod cum Anthimo bellum nolebat:] nec rei militaris artem discam, quam prius non didici, cum hujusmodi rei commodius tempus esse videbatur, omnibus videlicet arma inducentibus, & furiose inter se congredientibus; nec Martium Anthimum certamine excipiam, quamvis alioqui immaturum bellatorem; nimirum ipse rei bellicæ ignarus vulneribusque magis expositus. Quin tu potius cum eo bellum gere] &c. Hæc idcirco Gregorius, quod (ut diximus) Anthimus armatorū manu sibi cuncta vindicare studebat. Rursus autem ad eumdem Basilium, ignaviam sibi exprobrantem, hæc rescribit. [Epi. 32.] [Desidiam & ineptiam nobis objicis, quia Sazima tua recusavimus, nec Episcopatus cupiditate incitamur, vobis, non secus atque esca canibus in medio projecta, mutuis animis inter vos grassantibus: mihi vero maximi negotii loco est otium] &c.

[70] His, aliisque ejusdem argumenti acceptis a Gregorio litteris, Basilius ratus se ab eo sperni, subindignans ad eum rescripsit. At Gregorius, quanti eum ipse faciat, [quod in sui contemptum referenti Basilio] feceritque semper, ostendit: philosophiæ tamen otium prætexit, quo minus illi obsequatur: est ejusmodi Epistola, non suo tamen loco & ordine posita, inter alias. [Ep. 10.] [Quomodo exigua nobis, & aspernanda tua sunt, vir divine & sacrosancte? Quid nam hoc effugit verbum dentalia septa? aut quomodo hoc dicere ausus es? Ut ipse quoque audacter aliquid dicam: quomodo vel animus eo perrupit, vel atramentum scripsit, vel charta excepit? O studia! o Athenæ! & virtutes & litterarii sudores! Me enim litteris tuis pene tragicum facis. Utrum nos an te ipsum ignoras? Tu, inquam, Orbis oculus, magna vox & tuba, [ostendit quanti ipsum faciat,] doctrinæque aula regia? Tuane Gregorio parva sunt? Quid igitur aliud quispiam admiretur eorum quæ in terra sunt, nisi te Gregorius. Unum ver in anni partibus, unus sol in sideribus, unum cælum omnia complexu suo coërcens, una vox tua de omnibus triumphans; si modo satis idoneus sum, qui de ejusmodi rebus judicium feram, nec mihi amor imposturam facit, quod non existimo. Quod si hoc nomine succenses, quod non te digna admiratione prosequimur, omnibus quoque mortalibus succenseas oportet: neque enim aliquis satis digne te laudavit aut laudaturus est, præter te tuamque in dicendo sublimitatem, siquidem fieri posset, ut quis laudes suas prædicaret, idque ferret orationum lex. Quod si contemptum tui nobis objicis, quin prius insaniam? At te illud excruciat, quod philosophamur. Liceat mihi cum tua bona venia dicere: hoc unum doctrina quoque tua & eruditione sublimius est & præstantius]. Hæc Gregorius ad Basilium.

[71] [& quomodo refutarit Anthimum solicitantē] Cum autem eo modo Gregorium Basilio ad versantem persensisset Anthimus, idoneam eam ratus occasionem, qua Gregorium ab illo divelleret, in suasque partes abduceret, continuo Nazianzum proficiscitur, ut cum eo tracter. At Gregorius illum advenientem, ut par erat, sic est aversatus, ut re infecta abire coëgerit, idque ad Basilium scripsit in hunc modum: [Ut autem rem brevi declarem, fortissimus Anthimus ad nos cum Episcopis quibusdam venit, sive ut patrem meum viseret (nam id quoque præseferebat) sive ut ageret quod egit. [Ep. 33.] Cumque multis modis animum pertentasset, parœcias commemorans, & Sasimas paludes, & nostram ordinationem c, nunc blande nos alloquens, nunc precibus contendens, nunc minitans, nunc expostulans, nunc laudans, nunc vituperans, variisque orationis circulis, strophis, & ambagibus utens, tamquam is solus nobis intuendus esset novaque Metropolis, utpote magnitudine amplitudineque superior; Quid, inquam, civitatem nostram d circumscribis, cum ipsi Ecclesiam quoque faciamus, utpote Ecclesiarum vere & ut olim Matrem? Postremo negotio infecto discessit, crebis spiritibus interruptis Basilismum nobis, quasi Philippismum quemdam objiciens]. Hæc Gregorius ad Basilium de congressu cum Anthimo; cum ille indignans recessisset, ac paludes Sasimas invasisset e, probrisque atque contumeliis refertam Epistolam ad Gregorium conscripsisset, de quibus omnibus ipse item reddidit Basilium certiorem f.

ANNOTATA.

a Huc videtur spectare Ep. 25 Nazianzeni ad Basilium hoc principio: Audio te a recenti rerum novatione turbari: & nunc vel maxime existimo futurum ut Basilius meus cognoscatur, & ea quam per omne tempus collegisti sapientia patefiat… [t. 1. p. 788] Quod si ita tibi videtur, ipse quoque adero: fortasse quidem & consilii quoque tibi aliquid impertiam… proculdubio autem ut utilitatem ipse capiam, pa tientiæque in ferendis contumeliis socium me tibi præbeam.

b Operæ pretium fuerit videre quomodo eum describat Nazianzenus in Carm. de Vita sua. [t. 2. p 7]

c [Anthimi Tyanjus in Gregorium.] Si ordinationem Episcopalem intelligas, esset hæc historia posteriori referenda loco: potius dixerim Presbyteralem, per quam Nazianzenæ obstrictus Ecclesiæ, cum hæc jam esset Cappadociæ secundæ attributa, consequens videbatur ut ejus novo Metropolitæ Tyanensi subjectus quoque censeretur Nazianzenus. Inter ea autem quæ pro se allegabat Anthimus, videtur fuisse divisio parœciarum, Tyaneæ subjiciens non tantum Nazianzum sed & Sasimas paludes, a Sasimorum vicinia nuncupatas, quarum prætextu ipsa quoque Sasima sibi vindicare voluerit Anthimus.

d Cæsaream intelligo, quam negat præ Tyanis contemnendam, utpote Metropolim etiam ipsam, & quidem antiquiorem: sub qua ecclesiam Nazianzenam retinere volebat uterque Gregorius: quod tamen eis non succeßisse apparet ex Synodo v ad cap. 1 allegata, ubi ipsa Nazianzus dicitur Tyanensi su jecta.

e Hæc post ordinationem Nazianzeni facta vult Hermant; putatque Epistolam Basilii, qua Gregorio ignaviam objicebat (prout ex responso vidimus in fine num. 69) eo spectare, [Sasimensis Episcopatus erectio improbata:] quod Gregorium urgeret Basilius ut vim vi repel leret. Sed si Epistolam 33 apud Gregorium ad finem usque legas, satis intelliges ipsam, adeoque & ea quæ ab ipsa attingutur omnia, esse ordinatione Gregorii priora. Pergit enim ab acceptando Episcopatu excusare se, & petere ut sibi aliarum omnium rerum loco quietem concedat: imo dehortatur, ne propter mulas ab Anthimo inter angustias viarum interceptas, velit splendidis illis Sasimis Metropolitanam urbem privare, erigendo ea in Episcopatum. [t. 1. p. 796] Finiens autem, cum quadam veluti ironia, Tuquidem, inquit, viriliter age & confortare, omniaque ad tuam ipsius gloriam, quemadmodum fluvii torrentes, trahe; nec amicitiam nec vitæ consuetudinem ac familiaritatem virtute ac pietate priorem habens, nec quæ ex his rebus hominum opinio de te futura sit quidquam curans, sed uni dumtaxat spiritui te addicens. Nos vero ex amicitia tua id dumtaxat lucri capiemus, ut amicis post hac mimine fidamus, nec Deo quidquam præferamus.

f Totus rei gestæ ordo ex Epistola 33 talis habetur. [t. 1. p. 797] Nazianzū venit Anthimus, itaque ut jam dictum receßit confusus. Deinde Synodalē vocationem ad nos cuderunt, inquit, scilicet Gregorium citantes Tyanam, idque vel ut causam negatæ subjectionis dicturum, vel ut in consilium de rebus communibus adhibendum; revera autem ea comparitione de se facturum suspicionë quod Thyanensi Metropoli subjectum se agnosceret. Quid autem Gregorius? Me vero, inquit, [contentio pro eodem inter Cæsareensem & Thyanensē.] contra pugnante contumeliamque nobis fieri contendente, secundo loco postularunt, ut hortatu meo & rogatu consultationem de his rebus haberetis: id quod ego, ne quod prius moliebantur fieret (id est, ne ad apertam vim prosilirent) me recepi facturum; rem omnem arbitrii vestri faciens, an eos congregari velitis, & ubi, & quando. Sed sequius hoc Gregorii officium interpretatus est Basilius, quasi ea suggestione declarasset se ejus adversario favere: quare ei se purgatum cupiens Gregorius, subdit: quod quidem hominis erat, non contumelia, sed honore vos afficientis. [t. 1. p. 798] Id autem ut magis probem, inquit, ipsam epistolam vobis perlegam, quam Anthimus cum paludes, nobis prohibentibus & comminantibus, invasisset, ad nos misit, contumeliis & probris nos proscindens, ac velut triumphum adversum nos, ut victos canens. Quam autem causam habet, ut cum tua causa in illius offensionem incurramus, tibi rursus displiceamus velut illi faventes? Quibus expositis sic concludit em>epistolam Gregorius, vicißim de Basilio conquerens, velut illa ejus suspicione & querela contumeliam ab eo passus. Hæc porro cognita tibi prius esse oportuit, vir admirande, ac neque tum, cum scilicet comperisses aliquid revera in favorem Anthimi a me factum, contumelia nos afficere, si nihil aliud (id est, si non veterem & notum amicum) certe ut Presbyterum. Non dixit, ut Episcopum: quia hoc scilicet nondum erat Gregorius.

CAPUT IX.
Secessus in eremum. Reditus ad patrem. Hujus & matris obitus. Ecclesiæ administratio.

[72] [Pervim ordinatus Gregorius,] Persistens Basilius in sententia, ut Gregorium præficeret Sasimis, non visus est sibi amplius absens litteris rem agere; sed coram eum convenire decrevit, sicque proficiscitur Nazianzum: adnitensque simul cum Basilio Gregorius pater; illum, invitum licet, Sasimorum Episcopum creant, ungunt, induunt podere, & thiara caput ornant: cum ipse apologeticam eam habuit orationem, cujus est exordium: [Super me rursus unctio & spiritus, & rursus ego lugens & tristis incedo]: & alia multa: secundam eam unctionem appellans respectu primæ, quando initiatus est Presbyterio. Habuit insuper & præclaram orationem illam, cujus est principium: [Nihil senectute fortius, nihil amicitia venerabilius. Ab his ad vos ductus sum ego vinctus in Christo, non catenis ferreis, sed tenacissimis spiritus vinculis constrictus]. Et post alia multa: [Amicitia me subegit, [revocat in Basilium dicta asperius.] & patris canicies in potestatem me redegit] &c. cantatque palinodiam de his quæ dixerat in Basilium. Advenit & Gregorius Nyssenus tunc Nazianzum, in cujus adventu illam dixit orationem, cujus est titulus, Ad Gregorium Nyssenum: in qua de Basilio, atque Gregorio, hæc ait: [Horum alter nos unxit, latente sue in medium perduxit; alter hanc causam huc veniendi habuit, ut nos consolaretur].

[73] [Sasimis ab Anthimo, occupatis secedit in eremum,] Licet autem Gregorius patri morem gerens, & Basilio vim inferenti cessisset, ut Sasimorum crearetur Episcopus, numquam tamen e corde conceptum mœrorē ex haurire potuit a. Immo cum nullum sibi ad eam Sedem capessendam b accessum patere videret (omnia enim ut vidimus, Anthimus Tyanensis Episcopus armata militia tuebatur) quid facit? Amatam diuque optatam solitudinem repetit, proficiscensque scripsit ad Bosporium, c qui eumdem cum Basilio funem traxerat, aperiens animi sui consilium. Fuit Bosporius Episcopus Coloniæ Cappadociæ, qui interfuit Concilio Oecumenico Constantinopolitano, subscripsitque, ad quem hæc habet: [Jam secundo a vobis supplantatus, atque deceptus sum. Quid dicam nosti. Ac quidem si juste, odoretur a vobis Deus odorem suavitatis; sin autem injuste, hanc vobis noxam Deus condonet, quandoquidem injurias acceptas ferre debemus. Ceterum cum apud vos est voluntatis vestræ potestas, sic meæ quoque penes me est. Non ultra gravis vobis erit morosus Gregorius d: ad Deum secedam, qui solus purus est, & a fraude alienus; in me e ipsum colligor. Hæc mihi ipse consului. Bis in eumdem lapidem impingere, vecordibus parœmia tribuit]. Hæc ad Bosporium Gregorius f, cui tamen non licuit diutius optata frui solitudine: nam importunis rursus patris precibus jussisque Nazianzum revocatur. Hæc etenim de fuga sua, de patris nisibus, ac reditu Nazianzum idem his versibus describit. [De vita sua.]

[74]

[Erat mearum breviter hic rerum status;
Cervix jugo se, non animus, submiserat:
Quid proferam? Dolorem, qui mecum tibi,
Totum indicabo. Rursum stimulos sentio,
Rursus g fuga me & cursu in montem h confero,
Furtimque dulcem vitam ago, delicias meas. [inde revocarus a patre,]
Sed absque lucro: non enim constans eram
In hac fuga. Nimirum in cunctis tolerans,
Hac parte vincor: Patris iram non fero.
Occepit is magno primum conamine
Me Sasimis defigere i. Ut non successit hoc,
Aliud capessit: ne loco maneam infimo,
Sed collaborans (grandior nam ætas senem
Gravabat) ut levarem eum molestiis.
Manusque tendens dum meam barbam simul
Capessit, ad me vocibus o quibus utitur! [infinis precibus ab eo exoratur,]
Te te rogat pater, fili carissime,
Juvenem senex rogat, servum suum
Natura herus, adeoq; legi duplici.
Aurum, lapillos, argentum non postulo,
Agrosue, fili; non quæ delicata sunt.
Cupio Aaroni Samuelique proximum
Te facere: semper adstes ut coram Deo.
Es in potestate illius, qui te dedit.
Ne denega, ut propitius sit verus tibi
Pater. Preces honestæ, aut saltem patriæ.
Ætas peracta tam longa nondum est tibi;
Quot præterivit tempus annorum mihi.
Concede tandem hoc, alius vel me sepeliat.
Inobedientiæ hanc pœnam statuo tibi, [ut ad ejus usque mortem Nazianzi maneat,]
Da tempus hoc exiguum reliquiis meis:
Exinde pro libitu tuo tibi consule.
Postquam audissem hæc, & animus jam paululum
Ex mœstitia emersisset, ut de nube sol,
Quid fit? Malorum qui meorum erat exitus?
Me ipsum cohortabar: nihil esse incommodi,
Si in parte patris hac facerem voto satis:
Nam illud haud me invitum adstringere poterit,
Quem nulla prorsus hic jam promissa obligant.
Sic me reduxit ad meos victum metus.]

[75] Hæc Gregorius: qui & ad Bosporium, qui ad eum objurgatorias k de fuga ipsius litteras dederat, rescribens inter alia hæc ait: [ecclesiæ regenda adjutor:] [Tuæ pietati hæc denuntio, nos manus dare & cedere, atque Ecclesiæ curam Deo dante pro virili nostra sine cunctatione suscepturos esse: quandoquidem hoc contenditis; ac præsertim urgente hac tempestate, propter imminentem, ut ipse scribis, adversariorum incursionem: humileque hoc corpus Deo commodaturos esse quamdiu durabit, vicesque nostræ fuerint ne nos oneremus, atque obruamur a vobis damnati, tum variis universi Cleri nos opprimentis querelis, & lamentationibus & clamoribus impetiti, atq; ecclesiam neglectam cernentes, ac permultorum etiam animum offendentes & vulnerantes, tamquam Ecclesiæ negotia nihili faciamus: ac denique ne diutius vos in nosti contemptione laboretis, idque facimus precum vestrarum auxilio suffulti, siquidem etiam tu (ut ais & res ipsa demonstrat) Ecclesiæ præesse gravaris: præstat enim his curis quam istis immori]. [Hæc Gregorius. Qui ea lege vicariam præfecturam Nazianzenæ Ecclesiæ, patre cogente, suscepit, ut tantummodo his teneretur nexibus obligatus, [postea sui juris futurus.] dum pater superstes esset: eo autem ex humanis sublato, liberum sibi esse voluit quo vellet abire.

[76] Reversus tunc Nazianzum apolegeticam aliam habuit orationem, quæ sic incipit: [Os meum aperui, & attraxi spiritum] &c. [orat. ad partem] Ubi inter alia hæc suos contestans, alloquitur: [Nunc quidem cum præclaro parente curam hanc suscipere non recuso, velut magnæ aquilæ & altissime volanti pullus non incommode a propinquo advolans: postea vero pennam meam Spiritui, quo volet, quomodo volet, ferendam dabo: nec quisquam erit qui me cogere aut aliorsum traducere possit cum eo consultantem]. Et in fine. [Hæc habui viri Nazianzeni, quæ simplici animo, benevolentia pleno, ad vos dicerem. Habetis occultum animi mei consilium.] Accidit post hæc, quod in humanis accidere solet, & quod Euangelica Veritas monuit, nullum Prophetarum esse sine honore nisi in patria sua, ut Nazianzeni, qui tantopere Gregorium absentem exoptassent, jam præsentem despicerent, infrequentesque ad ejus conciones convenirent. Qua de re ipse permotus, non nihil expostulans, eam habuit l orationem, cujus est exordium: [Quid nam hoc fratres & amici, quod tam lente & segniter ad sermonem nostrum audiendum acceditis; cum præsertim in vi inferenda nobisque ab arce nostra extrahendis, hoc est a solitudine, ita prompti & alacres fuistis] & alia multa ejus generis. [Apolog. 2]

[77] Ex hac Gregorii præfectura, qua adnitente Patre curam administrandæ ecclesiæ Nazianzenæ suscepit, [hinc terperam creditus fuisse etiam] nonnulli arbitrati sunt, ipsum Nazianzenæ Ecclesiæ esse ordinatum Episcopum: adeoque id pervulgatum fuit, & de ea re fama increbuit, ut non tantum Gregorius Presbyter m in encomio id affirmet, sed & ejus discipulus S. Hieronymus illum primum Sasimorum, [Episcopus Nazianzenus;] deinde Nazianzenum esse ordinatum Episcopum dicat; quod & absque aliqua dubitatione ceteri affirmarunt, ut Socrates, Ruffinus, Sozomenus, n & alii omnes; immo & ejus adversarii id ei dabant crimini, qui & eum ob contumeliam Triepiscopum appellabant, cum jam Sedis Constantinopolitanæ fuisset electus Episcopus. His omnibus adversari temerarium videretur, nisi rem ipsam aliter se habere ipsiusmet Gregorii certissimo testimonio exploratissimum haberetur. Sed ante hæc nosse debemus Nicænos o Canones adversari, quo minus quis viventi subrogetur Episcopus: quam quidem ecclesiasticam sanctionem Augustinus, qui Valerio viventi substitutus est, [cum solum fuerit vicarius] se aliquando ignorasse ingemuit. Hanc quidem sacram regulam illibatam servavit noster Gregorius, qui, ut vidimus, ad tempus tantum, donec pater viveret, eam Ecclesiam curandam suscepit, sicque & contestatus est publice. Qui & postmodum, dum de substituendo aliquem patri ageret, hæc scribit ad Gregorium Nyssenū. [Inter omnes etenim constat me non Nazianzi, sed Sasimorum Antistitem creatum fuisse; [aut administrator.] tametsi patris reverentia, & eorum qui supplices apud me contenderunt, ad breve tempus præfecturam quasi hospites accepimus] &c. [Epist. 42] Hæc Gregorius postquam Constantinopoli profectus in patriam rediit, ut papatebit inferius. Eadem ad Philagium p postea scripsit.

[78] Moritur interea q Gregorius pater, Episcopus Nazianzenus, cum sedisset annis quadraginta quinque, ætatis autem fere centenarius. Interfuit ejus funeri S. Basilius, eoque præsente in patris laudem Gregorius præclaram habuit orationem. Supererat & sancta mater Nonna, quam præsentem eadem oratione pluribus est consolatus, tamen haud post multum temporis spatium supervixisse r videtur ex his, quæ scribit in carmine de vita sua: ubi & quid post parentum obitum egerit, docet his versibus.

[Postquam parentes vita excessissent mei …
Jamque ipse liber factus essem incommode,
Ecclesiam non amplius attigi mihi creditam,
s Ut nec vel unicum sacrum obtulerim Deo,
Precesque populo junxerim saltem semel,
Vel Clericorum imponerem alicui manus. [De vita sua]
Sed quod precaru supplici quidam pii
Multum obsecrarent, [petit ut alius Episcopus Nazianzi præficiatur.] per Deum & per quæ meus
Inferret abitus damna, curam perbrevem
(Haud diffitebor) patriæ ut externæ gerens,
Non desinebam obnuntiare Episcopis,
Magnique id ipsum muneris petere loco,
Ut civitati ponerent Episcopum;
Verum quod esset indicans, me Ecclesiæ
Nulli obligatum publico præconio.
Deinde quod dudum mecum decreverim
Fugitare amicos pariter atque negotia …
Cum non parerent; ob amorem partim mei
Me detinentes, [idque non impetrans. Seleuciam fugit.] partim ob insolentiam;
Primum Seleuciam fuga me recipio,
Domicilium laudatæ Virginis Theclæ.
Fortassis, inquam, sic obtemperaverint;
Tandemque fessi deligent Antistitem.
Nec tempus exiguum t sane hic exegimus.
At posteaquam reversus ad clades meas,
Non reperi expectati prorsus aliquid boni:
At, quod putabam me effugisse, negotii
Velut ex composito vim quamdam u vel maxima

ANNOTATA.

a Apparet hoc ex carmine de Vita sua, quod composuit anno circiter decimo, post hanc sibi ab amico factam injuriam, quam prolixißime eam exaggerans, nec ipsam quidem ejus intentionem satis excusans.

b

Audi quærulos illius versus, quibus post exposita lociac temporis incommoda, ita lectorem alloquitur.

Quid facere, quæso per Deum par hic erat?
Retinere Sedem? tam graves ferre impetus?
Telis feriri? sordido immergi luto?
Nec habere senium in quo reponere locum
Ab æde per vim semper expulsum mea?
Nec habere panem pauperi quem frangere;
Sortitus inopes ipse pauperior oves?

c Hanc epistolam ego multo post scriptam existimo, idque ex ipso ejus exordio certum esse persuadeor, quo jam bis supplantatum se dicit: Primum scilicet cum factus fuit Episcopus Sasimorum: secundo cum parente mortuo coactus fuisset retinere administrationem Nazianzeni Episcopatus, donec alterum Episcopi substituerent, quod brevi faciendum promiserant. Nisi potius omnia referre malis ad supplantationem, quam passus post hæc Constantinopoli est.

d Græce υὐκ ἔτι βάρυς ὑμῖν ἔσται Γρηγόριος βάρυς, ubi nescio cur mutatum quidpiam velit Billius, & per insipidam repetitionem legi οὐ βάρυς.

e Fecit hoc non redeundo ad solitudinem (uti hic supponit Baronius) sed Seleuciam recipiendo se, ut infra dicetur.

f Sed, ut dixi, diu post: quare quæ ad fugam in solitudinemspectant certius ex sequentibus disce.

g Nihil prohibet quo minus ante fugam id credatur fecisse quod de eo scribit Gregorius in Vita: quod cum Sasimensis stationis incommoda sibi insuperabilia prospiceret, ad ægrotorum domicilium confugit, ministerio suo paternaque oratione morbi difficultatem gravitatemque eis leniens; ac philosophandi tempus illud sibi esse constituit. Meminit deinde Gregorius fugæ, quam simul ac constitutus Episcopus fuit animo feratur designasse: sed de ea actu secuta nihil habet, dubitari tamen non sinunt sequentes Gregorii versus.

h Vix dubitem quin hic intelligatur mons ille Ponticus, a Basilio in Ep. 19 tam prolixe laudatus & descriptus; in quo cum ipso antea vixerat.

i Græce Ἐνιδρύσαι, quod vulgo dicitur installare, investire.

k Objurgatorias fuisse apparet: sic enim exoditur respondum Gregorius. [1 p. 777] [suscipit ecclesiæ administrationem Gregorius.] Arbitrabar mihi pro iis quæ præcesserant a vobis excusationem deberi; ita simplex ego antiquo more, si non & stolidus sum. Quoniam autem objurgandi finem non facitis, sed ad priora certamina quidpiam semper adjicitis… hæc quidem Deo noscenda ac judicanda relinquimus… tuæ autem pietati denuntio, nos manus dare &c. Quod objurgatio propter fugam fuerit, non comperio & quoniam iteratorum al quoties certaminum meminit, quibus tandem cedens regendam Ecclesiam succipiat, nullus dubito, quin si Ecclesiæ Nazianzenæ regimen hæc respiciant, post mortem patris scripta Epistola sit: magis tamen censeo respici curam Constantinopolitanæ Ecclesiæ, de qua suscepta gimus capite sequenti.

l Non video quare velit Hermant hanc orationem jam olim habitam fuisse, cum post Presbyteratum susceptum fugiens Nazianzum esset retractus; multo minus cur prius habitam velit quam diceretur tunc sermo Apologeticus de fuga: cum in hæc posteriora tempora magis apte quadret.

m [an ab auctore vitæ dictus Episcopus Nazianzenus.] Credo hoc dici propter titulum, Vita S. P. N. Gregorii Theologi, Episcopi Nazianzeni: nam in ipso encomio nil invenio, unde circa Episcopatum ejus auctor errasse probetur: titulus autem excusari potest, sive quod auctoris non sit, sive quod conformis communiori usui, Gregorium, ut ab aliis synonymis distinguatur, Nazianzenum appellanti a patria & illius Ecclesiæ administratione: quamvis gloriosiori cognomine in Ecclesiis Theologus diceretur: quod ipsi cum Ioanne Euangelista soli fuisse commune, opportune notat Gregorius Presbyter.

n Rufinus lib. 12 cap. 9, Socrates lib. 7 cap. 35, Sozomenus lib 6 cap. 17.

o Canonem 8 intellige, & quæ huc respicit Angustini Epistolam 10.

p Est ea Epistola 65, sed quam ad alia longe tempora referendam, postquam Constantinopoli redivisset Sanctus, pars prima docet, & ipse Baronius infra num. 136 agnoscit.

q Anno Christi 372 Baronius hanc mortem adscribit in Annalibus num. 62. [parentum ejus obitus,] Hermant verosimilius differt ad an. 373, ut inter baptismum & ordinationem majus temporis spatium inveniat. Idem putat, quod licet colatur Sanctus in Ianuario, obierit tamen mense Martio vel Aprili: cujus opinionis fundamentum quod habeat necdum comperi.

r Idem Hermant obiisse S. Nonnam putat, vel hoc ipso anno mense Augusto, quo colitur; vel saltem anno sequenti 374, quando Seleuciam abiit Sanctus.

s Interpretatio nova Billii Sasimensem Ecclesiam, hic nominat, [post quem administrationem Sanctus abdicat.] eo forte quod apud Gregorium in Vita sic legerit: Ferunt autem eum nec oblationem, nec ordinationem, nec quidquam aliud eorum, quæ apud Episcopos in more & institutione posita sunt, peregisse. Verum de Nazianzena Ecclesia in carmine agi nimis clarum est: ab ejus enim onere exolutum se per mortempatris putabat: cura Sasimensi, numquam se credidit obligatum, quod non esset ad consuetam Cleri & plebis illius postulationem ordinatus.

t Existimat Hermant usque ad annum 379 Seleuciæ mansisse Gregorium: nihil certe est quod cogat citius eum reducere.

u [immotus ad preces.] Ea negotia quæ fuerint ex Epistolis possemus haud dubie definere, si eo tempore moris fuisset familiares Epistolas notare nominibus Consulum vel annis Imperatorum: nunc divinare non lubet. Gregorius Presbyter in Vita addit, quod tametsi plebs cum lacrymis ipsum obsecraret, verosimiliter ut suus fieri Episcopus vellet, precibus tamen minime flectitur: sed firmus & immobilis manet, non secus ac quercus ventorum impetus inconcussa excipiens.

CAPUT X.
Post obitum S. Basilii. Constantinopolim evocatus Gregorius, refutandis hæreticis Theologi nomen acquirit.

[79] Ad cumulum afflictionum Gregorii accessit morbus, itemque amantissimi Basilii obitus, de quo hic ad Eudoxium scribit: [Quæris quo statu res nostræ sint? [Epist. 40.] Admodum acerbo. Basilium non habeo; Cæsarium non habeo, fratrem meum secundum carnem & spiritum; [Multis ipse malis pressus,] Pater meus & Mater mea dereliquerunt me, ut cum Davide loquar: corpus adversa valetudine laborat, senectus caput premit, curæ aliæ aliis intexuntur; incursant negotia, infidi amici, Ecclesiæ res pastore & gubernatore carent, pereunt bona, nuda & aperta sunt mala, navigatio in nocte, fax nusquam, Christus dormit. Quid faciam? Una mihi malorum depulsio mors. At res alterius vitæ mihi fomidolosæ sunt, ex hujus vitæ rebus conjecturā ducenti]. [Epi 37.] Hæc Gregorius: qui & de Basilii obitu Gregorium Nissenum ejus fratrem consolatus est litteris his: [Hoc quoque ærumnosæ huic vitæ reliquum erat, [in morte S. Basilii consolatur S. Gregorium Nyssenum,] ut Basilii mortem audirem, sanctæque illius animæ peregrinationem: qua a nobis peregre profectus est, ut præsens sit apud Dominum, ut pote toto vitæ curriculo hoc munus meditatus. Mihi quoque præter alia hoc quoque ereptum est, quod etiamnum gravi & periculoso morbo laborem, ut & sanctum cinerem exosculer, tibique præsto sim convenientibus muneribus perfungenti, communibusque amicis nostris consolationem adhibeam. Nam Ecclesiæ solitudinē intueri, ejusmodi gloria detonsæ & spoliatæ, atque ejusmodi corona excussæ, tam grave est, ut nec oculis spectari, nec auribus concipi possit a cordatis utique & prudentibus viris. Tu vero, quamquam & amici multi & sermones ad consolationem tibi, tamen a nullo perinde mihi solatium capere posse videris, quam a te ipso illiusque recordatione; quippe qui aliis quoque omnibus philosophiæ exemplum fueritis, ac velut amussis quædam spiritualis, tam moderationis in rebus secundis, quam tolerantiæ in rebus adversis: quandoquidem duo hæc novit philosophia, nimirum & prosperitate modeste uti, & calamitatem honeste ferre. Atque hæc a nobis ad præstantiam tuam scripta sint. Me vero hæc scribentem quod tempus, quæ ratio consolabitur, præter tuam societatem & congressionem: quam beatus ille vir pro omnibus rebus nobis reliquit? ut virtutes illius in te, quasi in pulchro & perspicuo speculo intuentes, illum quoque habere existimemus].

[80] [panegyrim de vita ejus scribit,] Hæc Gregorius ad Gregorium Nissenum: idemque, cum de infirmitate, qua detinebatur, aliquantulum allevatus esset, nobilissimam illam panegyrim in laudem Basilii conscripsit, qua vitam ejus exacte monumentis perpetuis consignavit. Testatur idem de Basilio sæpe per visum sibi apparente atque monente, cum ait, [Nunc quoque ab eo admoneor, & per nocturna visa castigor, si quando ab officio recessero]. Hæc ipse. a Quod autem spectat ad tempus mortis Basilii, iterum dicimus hallucinari plane auctorem illum vitæ Basilii, qui Amphilochius falso inscribitur, cum ait Basilium anno quinto Valentis Imperatoris ex hac vita migrasse. S. Hieronymus testatur ipsum vita functum Imperante Gratiano, [mortui post obitum Valentis.] cum scilicet extincto b Valente solus Gratianus tam Occidentalis, quam Orientalis, moderaretur habenas Imperii, nondum ascito sibi Collega Theodosio, Coss. Valente sextum & Valentiniano juniore iterum, anno a Christo trecentesimo septuagesimo octavo, secundum recentiorum veriorem supputationem. His assentiuntur, quæ scribit Gregorius Nyssenus ad Olympium monachum, tum ante novem menses a Concilio Antiocheno, quod statim c post Valentis Imperatoris occubitum est celebratum, ex vita migrasse. Mentio habetur ejusdem Antiocheni in Synodica Concilii Constantinopolitani ad Damasum Papam & alios Occidentales Episcopos.

[81] Cum autem in eadem Synodo præcipui quidam Orthodoxi Episcopi legarentur ad restituendas collapsas Orientales Ecclesias; inter eos Gregorius Nyssenus & Eusebius d Samosatensis, [A Synodo exoratus, Constantinopolim abit,] ad illud munus obeundum delecti sunt; & Gregorius noster, ejusdem Synodi decreto, jubetur proficisci eadem ex causa Constantinopolim. Ipse enim testatur, se non sponte, sed ab Episcoporum Synodo illuc fuisse amandatum; accersitum insuper ad Orthodoxis, qui erant Constantinopoli, cum ait. [Carm. de Episcopis.] [Huic orationi testimonio sum ego ipse, qui hæc dico. Cum supra res adspectabiles positus essem, ac mente cum solis intellectibilibus versarer, abjecta gloria, possenssionibus, spe, doctrina, delicias ex eo ipso capiens, quod delicias nullas sectarer; & exiguo pane contentus, jucundam vitam agerem, ab omni petulantia liber; præter omnem spem a bonis his abreptum me quispiam longe abduxit. Et quis ille fuerit, dicere non habeo; Divinus e ne spiritus, an peccata mea, ut elationis pœnas darem. Hoc quidem manifestum est, impulisse me huc Pastorum conventum & populum recte sentientem, [in auxilium bonorum,] qui tamen necdum amplus & copiosus erat]. [De vita sua.] Hæc ibi Gregorius, qui & alibi; [Sic contuli me huc non volens, sed a viris cogentibus deceptus, ut Verbi Dei patronus essem]. Et in oratione, quam habuit tunc ad Arianos, hæc habet: [Ego parvulus ille, obscura & ignobili patria natus, ad vos accessi, idque non ultro nec me ipsum offerens, ut moris est hodie plerisque, qui ad Ecclesiæ gubernacula temere prosiliunt; sed accitus ac vi compulsus, ac timori spirituique obsecutus. Quod si falsa loquor, hoc mihi pro sceleris pœna imprecor, ut diutius hic belli molestias incassum sustineam, nec quemquam errore liberem, sed voti sui compotes fiant, qui animæ meæ sterilitatem imprecantur]. Hæc Gregorius de ratione adventus sui.

[82] Quonam autem potissimum tempore (quo rerum omnium certa ratio habeatur) Constantinopolim venerit, diligenter investigare operæ pretium ducimus. Est quidem ejus rei non levis difficultas, ex diversis diversorum sententiis. [non an. 369] Gregorius Presbyter in encomio, quo texit vitam Gregorii, duodecim annis ipsum commoratum esse Constantinopoli scribit. Rursus autem Nicephorus Episcopus in Chronico, eum annis duodecim præfuisse Constantinopolitanæ ecclesiæ tradit. Horum sententia dicere opus esset, Gregorium illuc accessisse anno sexto f Valentiniani & Valentis Imperatorum. Nam peracta Synodo œcumenica Constantinopolitana, anno tertio g Theodosii Imper. Syagrio & Euchario Coss. inde recessisse constat h. His quidem cuncta, quæ superius diximus, adversantur; Rufinus autem, qui iisdem temporibus vixit, aperte profitetur, Gregorium reddita pace Ecclesiæ Constantinopolim ad Ecclesiam docendam venisse: [sed post pacem Ecclesiæ datam] quam quidem pacem non nisi ultimo anno Valentis Imperatoris, quando, ut ait Hieronymus, Valens sera pœnitentia orthodoxos ab exilio revocavit, vel quando proxime ex hac vita sublatus est, restitutam esse, nullus ignorat. [in hist. lib. 2 c. 9.] His accedit ipsius Gregorii de ea re certissimum testimonium, dum in carmine de Episcopis hæc ait, eos contestans: [Quid improbum, quid vobis contrarium, quid noxium vel verbis protuli, vel re designavi toto hoc triennio? &c. Ex quibus omnibus certum & exploratum habetur, non ante Valentis obitum, ipsum profectum esse Constantinopolim, [anno 379] sed anno sequenti Antonio Gallo & Olybrio Coss. qui numeratur a recentioribus annus a Christo trecentesimus septuagesimus nonus.

[83] Erat tunc ille miserandus status Ecclesiæ Constantinopolitanæ, ut fides Catholica, Arianorum furore concussa, ac pariter excussa videretur. [ubi omnia tenentibus Arianis,] Jam antea imperante Constantio dispersis fugatisque Orthodoxis ac cæsis, Pauloque Catholico Episcopo tot exiliis fatigato ac demum laqueo suffocato, cunctas sibi Ecclesias vindicaverant Ariani. Valente Imperatore denique, ipsoque Ariano & Arianorum patrono, Euagrius Episcopus agitur in exilium, ac Clerici, qui erant Catholici, ejusdem Principis jussu in mari incensa navi cremantur. Vix tandem pauci aliqui, qui clanculum sanctissimam Trinitatem colerent, remanserant; iique, quamvis reddita pace Ecclesiæ, caput erigere non præsumebant; cum adeo Arianorum factio invaluisset, ut pacis etiam tempore in orthodoxos turbas cierent, insolenterque se in eos efferrent; vixque tandem, ne orthodoxos infestarent, Imperatoris edictis militibusque valuerint cohiberi. Ejusmodi erat facies illius Ecclesiæ, cum noster Gregorius, ut illi suppetias ferret, ad eam se contulit i. Veniens itaque Constantiopolim a cognatis quibusdam suis hospitio excipitur. [in Maximum.] De quo ipse hæc ait: [Domus quædam pia, amore Dei flagrans, non secus atque Helisæum Sunamitidis domus resicillavit, [a cognatos hospitio excipitur,] hominum corporis spiritusque cognatione mecum conjunctorum, ac singulari pietate præditorum: apud quos hic populos compactus est, cum furtim orthodoxam fidem, persecutionibus vexatam atque afflictam, hauriret, nequaquam libere & sine periculo. Reddat illi Dominus in die retributionis]. Hæc Gregorius.

[84] [quod conversum in oratorium Anastasia appellat,] Fuit hic ille locus exiguus, quem ob restitutam in eo fidem Catholicam, Anastasiam appellavit. Haud enim assentimur Gregorio Presbytero, qui Anastasiam illam antea appellatam ecclesiam putat; ab Arianis autem derelictam, in contemptum habitam ob loci angustiam k. Nam illam fuisse domum privatam, & ab effectu, quod collapsa fides illis excitata est, dictam esse Anastasiam, ipse Gregorius sæpe testatur: Ut inter alia. [Illa, inquit, primum Dei verbum, quod prius in radicibus manebat, ad supremum montis cacumen evexit, ob idque Anastasiæ nomen adepta est; Anastasia, inquam, illa, laboriosæ manus meæ insigne opus] l alibi. [Vale, inquit, Anastasia, nomen a pietate habens: tu enim nobis fidem adhuc conceptam excitasti]. [ad 150 Episcopos,] Hæc Gregorius, qui eamdem ob angustos loci ambitus Bethlehem dicere consuevit. Eamdem Ecclesiam auctam ac Dei Genitrici dicatam fuisse tradit Sozomenus his verbis: Tenebant autem illic adhuc Arii sectatores ecclesias, quibus præerat Demophilus: Gregorius vero Nazianzenus præsidebat iis, qui Trinitatem Consubstantialem profitebantur. [lib. 7. c. 5.] Is in exigua quadam cellula cœtum suum colligebat, quæ per quosdam suæ fidei homines tum ipsis, tum iis, qui consimilem Religionem amplectebantur, in domum precatoriam constructa erat. Sed eadem postea templum urbis effecta est præ ceteris illustre: [cujus loco ampla deinde surrexit Basilica] estque non solum structuræ elegantia & majestate, sed evidenti quoque Divinæ apparationis utilitate conspicuum. Etenim divina vis manifeste hic apparens, tum per se tuum per somnium, sæpe multis, qui & morbis & variis rerum casibus affligebantur, opem tulit: creditum autem est hanc esse sacram Virginem Mariam Christi Matrem, sic enim apparet m. Porro hanc ecclesiam Anastasiam appellabant, quod nomen Resurrectionem significat; ob id, ut ego quidem puto, [cum memoria suscitatæ ibidem feminæ,] quod Niceni Concilii dogma, Constantinopoli per diversum docentium potentiam collapsum jam, atque ut ita dicam inter mortuum, per Gregorii prædicationem hic resuscitatum sit, atque revixerit; seu potius (ut a quibusdam audivi, qui se rem veram referre asserebant) quod congregato ad concionem populo, gravida mulier e sublimi porticu delapsa, hic expirarit, eademque factis super ipsa communibus omnium precibus, revixerit, & una cum fœtu salvata sit. Itaque ex miraculo divinitus edito, deinceps istam appellationem locus ille sortitus fuerit.] Hactenus Sozomenus.

[85] Erant ibi olim Gregorii tempore, ob loci angustiam, tabulata sursum erecta, proticuum instar constructa, in quibus feminæ stantes audirent verbum Dei: unde idem alibi: [Sanctæ Virgines una cum gravibus matronis e sublimi tecto castissimas sermonibus meis aures inclinabant:] &c. [in somn.] ex ea enim sublimitate illam putamus collapsam esse mulierem, cujus meminit Sozomenus. Vaticinatus est autem de domuncula illa Gregorius, semel futurum esse, ut in augustissimam basilicam cresceret: quod impletum est per opulentissimum virum Marcianum n, [a S. Marciano Presb.] qui patrimonium suum ad opus illud erogavit, Presbyter ordinatus & sanctitate celebris, de quo miranda feruntur. At quoniam ejusdem nominis fuit Martyr insignis Anastasia dicta, cujus reliquiæ, ut scribit Thoedorus Lector, in eamdem Basilicam sunt allatæ, & in ejus natali die o ea basilica est dedicata; [illatis illuc Reliqui S. Anastasiæ,] factum est ut ibidem eadem Martyr præcipue coleretur. [in collect. lib. 2]

[86] Hæc jam satis de Anastasia: jam ad Gregorium redeamus, [ibi contra omnes hæreses pugnans Sanctus,] qui tam angusto foramine, perinde ac si in latissimo campo, sic adversus fidei hostes certabat, ut amplissima de illis trophea erexerit. Ibi etenim, ut expertissimus miles, uno rotatu gladii, circumcirca positos hæreticos, Arianos, Macedonianos, Photinianos, Marcellianos, Sabellianos, Apollinarianos, ac Novatianos, perurgebat, profligabatque. His etenim e portis inferi eductis legionibus, & Constantinopoli velut in stativis collocatis, antiquus hostis fidem Catholicam oppugnabat. Erant manus ejus contra omnes, ac manus omnium contra eum, sicque exaltata sunt opera Dei, ut unus non tantum mille fugaret, sed & decem millia. Exstat adhuc appensus in ecclesia pallio involutus post Ephod gladius ille, quo noster Corypheus manu fortis Philistinorum turmas in fugam vertit. Extant, inquam, sublimes orationes illæ Gregorii, [easque instar Davidis expugnans,] pretiosissima Dei Ecclesiæ suppellectilia, quibus prædictas hæreses oppugnavit, inter quas illæ celebriores habentur, quæ de Theologia sunt inscriptæ; quibus sicut quinque mysticis lapidibus limpidissimis illis armatus David, parta victoria meruit fausta acclamatione decem millia sibi dari, ita ipse, prostrato hoste Catholicæ fidei, [nomen Theologi promaretur,] nomen sibi Theologi comparavit: quod licet commune sit multis, ipsi tamen præcipue debitum, Dei Ecclesia, velut quoddam triumphale nomen atque egregium ornamentum peculiariter tribuere ei consuevit.

[87] Jam autem ejus res gestas Constantinopoli prosequamur, eritque jucundissimum non tantum nobilissima ejus acta recensere, sed etiam cogitata in medium adducere. Cum etenim res Arianorum florentes conspiceret, Catholicorum autem prorsus dejectas atque prostratas, hisce tamen se cogitationibus solabatur. [Orat. ad Arianos.] [Hi, inquit, mecum cogitans aiebam: domos habent, nos inquilini sumus: hi templa, nos Deum, idque præterea, quod Deivivi templa sumus, victimæ vivæ, holocausta spiritualia, sacrificia perfecta, [contra adversariorū potentiam; causæ bonitate validus.] Dii denique Trinitatis adoratæ beneficio. Hi vulgus habent, nos Angelos; hi temeritarem & audaciam, nos fidem; hi minas, nos preces & orationes: hi feriendi insolentiam, nos patientiam; hi aurum & argentum, nos purgatam fidei doctrinam. Fecisti tibi, ut cum Scriptura loquar, duplices, & triplices contignationes, domum fenestris distinctam, at hæc fide mea non dum sublimiora sunt, cælcisve, ad quos excelsus feror. At mihi grex exiguus; sed ad præcipitia non fertur: at angusta mihi caula; sed interim lupis inaccessa, & latrones non admittens, atque ejusmodi, ut nec a furibus, nec ab extraneis transcendi queat. Nec dubito quin eam quoque aliquando latiorem perspecturus sim. Multi enim ex his, qui nunc in luporum numero sunt, a me inter oves recensebuntur, ac fortasse etiam inter pastores. Hæc mihi specialiter annuntiat Pastor ille bonus, propter quem ego animam meam pro ovibus pono.] p Hæc Gregorius mente revolvens ac futura prævidens, hand falsus vates inventus est.

ANNOTATA.

a [Gregorii Naz. Encomium in S. Basilium] Hanc panegyrim habuit Gregorius tertio vel potius quarto post obitum Basilii anno: excusans enim in exordio tarditatem hujus officii, in veræ doctrinæ periclitantis negotio, inquit, interim occupati fuimus, pulchre coacti & propter Deum ἴσως ἔκδημοι, tantum non extranei effecti, scilicet a Cappadocia: quod nescio quomodo intelligi poßit nisi de triennio, quod in fidei causa Constantinopoli egit Gregorius. Nam in Antiocheno Concilio, si præsens fuit, nulla vi compulsus eo acceßit: ad profectionem autem Constantinopolitanam coactum sese importunitate supplicantium ubique significat. Scripsit præterea in Magnum Basilium epicedia seu epitaphia, [epicedia.] quæ inter carmina ejus locum 64 habent, in quorum fine dicit se ejus cineri offerre anagrammationem duodecada, quod nescio an alio spectet: nam carmen prædictum omnino viginti sex distichis constat.

b [& annus mortis.] Extinctus est Valens an. 378, die 9 Aug. post quem obiit Basilius I Ian. atq; adeo initio an. 379, uti ostendimus ad vitam S. Petri fratris 9 Ianuarii num. 9. Idem nobiscum sentit Labbe in Synopsi Chronologica: qui proinde debuisset in novißima Conciliorum editione corrigere Binium, circa annum Concilii Antiocheni, 9 mensibus post Basilii obitum celebrati, & tamen anno 377 adscripti, duplici errore.

c em>Imo, ut ex jam dictis patet, integro anno post: Favet Socrates lib. 5 cap 4, [ac post habiti Concilii Antiocheni] quando post narratam evectionem Theodosii, quæ facta est 16 Ianuarii 379 primum incipit loqui de isto concilio. Binius cum legisset in Baronio quod Valens anno 377 Antiochia exiens (factum id in fine Septembris) exules orthodoxos revocasset, eidem anno adscripsit Concilium, quasi tunc esset habitum; non advertens quod ipsum sic præceßisset mortem Basilii, quem ipse saltem cum Baronio mortuum ponit initio anni 378.

d Quod reversus ab exilio Eusebius varios ordinarit Episcopos, habemus apud Theodoretum lib. 5 cap. 4: quod id fecerit ex auctoritate sibi data in Synodo Antiochena, nusquam invenitur, nec est verosimile: multo minus ex ullo capite probatur id de Gregorio Nysseno: qui solum dicit ei conventui se interfuisse.

e

In carmine de vita sua, divino Spiritui sine hæsitatione rem tribuit:

Ad hos — — paucos scilicet Constantinopoli fideles,
Me misit almus spiritus, χάρις τοῦ πνεύματος.

f [quomodo is probarit profectionē C. P. Gregorii.] An. Chr. 369.

g An. 381.

h Huic suæ sententiæ inhærens Gregorius Presb, de Nazianzeni profectione sic scribit, eam susceptam, Basilio, luminari illo magno, faces subdente atque ad spiritualia certamina ipsum, Gregorium, inungente: quod videtur ille sumpsisse ex præcitato de Basilii laudibus loco, ubi Gregorius, excusans quod causa, fidei peregre abfuerit, ideoque serius ad laudandum Basilium accesserit; addit, quod hoc non videatur ἀπό γνωμης, præter mentem, generoso isti veritatis pugili accidisse, qui nihil ita spiravit veram & totius mundi salvificam doctrinam. Ceterum potuit hoc etiam commode dici de Basilio jam e vivis sublato, quod susceptam peregrinationem & tardiorem ob id laudationem gratam habeat vel e cælis.

i Inter eos qui ad suscipiendam Ecclesiæ Constantinopolitanæ curam coegerint Gregorium, [quo animo dimissa Nazianzena administratio,] Hermant fuisse putat supra laudatum Bosporium, Episcopum Coloniensem in Cappadocia; cujus epistolas, huc verosimiliter spectantes, alieno tempore productas jam habes superius: item Theodorum quemdam, recenter factum Episcopum: huic certe in hunc modum scripsit, cum de ejus depositione Constantinopoli ageretur. Ego recessi ab ecclesia quæ Nazianzi est, neque ut negligens Dei, neque ut despiciens parvum ovile (absit enim ut id patiatur animus philosophicus) sed primum quidem ut nullo præconio tali obligatus; secundo quia imbecillitate consumptus, & quod ejusmodi curis non videbar sufficere, quæ de recessu Seleuciam intelligo: postquam autem vos id gravate ferre monstrabatis, [Constantinopolitana acceptata: ] factum coarguentes; nec ipse jam ferebam vociferationes omnium ad me factas, quia difficile tempus minabatur adventum inimicorum in publicum damnum totius Ecclesiæ; tandem victus succubui, cum gravi damno corporis, animæ fortassis incommodo non magno. Tradid. humile hoc corpus Ecclesiæ, quoad usque usui esse poterit; optabilius esse existimans quidlibet perpeti carnaliter, quam spiritualiter percelli & percellere multos. Est quidem in Græco ἐπιδίδωμι trado, sed quod præteritum tempus spectet scribentis intentio, patet ex eo quod ea epistola indicat Theodoro infamiam, qua inquit, affecti sumus a Dominis Episcopis per quorumdam suffragia, ad res quidem constituendas conspirantium, sed nos repellentium.

k [Anastasiæ ades exigua,] Testes citat Gregorius eos qui antiquum illud templum viderunt. Sed hi de loci angustiis testari potuerunt, non item ipsum fuisse locis sacris annumeratum ante adventum S. Gregorii: sic enim loquitur oratione 28: Refocillavit nos, non secus ac Elisæum domus Sunamitidis, quædam pia domus hominum, corporis spiritusque cognatione mihi conjunctorum, apud quos hic quoque populus compactus est, cum adhuc furtim nec sine periculo coleret pietatem. [t. 1 p. 484] Hoc autem ubi etiampublice iis facere licuit, tum scilicet primum laxatus nonnihil locus est, & Anastasia vetus constructa.

l Sumpta sunt hæc ex Carm. 9 cui titulus, Somnium de Anastasia, quam Constantinopoli fundavit. Hanc sibi diu noctuque obversantem in illo poëmate describit, lugens noviter fundatam ecclesiam, quam nunc, inquit, alius possidet, fructum laborum meorum.

m Græce ταύτη γάρ ἐπιψαίνεται : quod Christophorsonus, nescio quo raptus, vertit, in cujus honorem templum constructum conspicitur.

n [S. Marciani Presb. ætas.] Vitam S. Marciani Presb. dedimus 9 Ianuarii, ubi hæc quadamtenus illustravimus: non tamen explicuimus, quomodo potuerit eam Basilicam sic condidisse prælaudatus Sanctus, qui ultra an. 458 vixit; & illius ut conditi meminisse Sozomenus qui historiam suam dedicavit Theodosio Iuniori, nec ultra annum 430 vitam protraxit. Insolubilem hunc nodum esse Hermant credidit: sed observo S. Marciano creditum fuisse Sacerdotium admodum juveni, quodque mortuis mox parentibus cœperit in opera pia expendere opes sibi ad eis relictas: primum autem fuit Anastasiæ constructio. Quare, [qui potuit circa an.425 struxisse novam Anastasiā,] si Marcianus hic grandævus obierit, puta 70 vel 80 annos natus (quod Vita, per Sergium coævum scripta & in supplementum Ianuarii reservata, habet, potuit Basilicam istam ædificasse circa annum 425, annos natus30 vel 40; & qui dedicationi ejus interfuerunt Imperatores, dicentur fuisse non Leo & Verina, uti Bollando nostro tunc visum; sed Theodosius Junior, ejusque uxor Eudocia, ac soror Pulcheria. Itaque libertatem sumpsimus delendie ex Baronii contextu ea verba, quibus prædictionem S. Gregorii impletam fuisse scripserat Imperante Marciano Augusto. [& post 450 factus Occonomus ultra 471 vixisse.] Nam quod hujus tempore, id est post annum 450, floruisse dicatur; id eo pertinere arbitror, quod sub extremos hujus Imperatoris ac vitæ suæ annos primum factus sit magnæ ecclesæa Oeconomus, qui eatenus in S. Anastasia exercuerat Sacerdotāles functiones, diu ante, uti ex vita colligitur, & in juventute sua ordinatus Presbyter. De quo plura vide 15 Maji ad Acta S. Isidori Martyris, cujus reliquias transtulit ad ædem S. Irenes a sese cœptam ædificari.

o S. Anastasia colitur a Græcis 22 Decembris, a Latinis 25: his proprium diem servantibus; ipsis, ut liberum habeant Natalem Domini, eum anticipantibus.

p Hermant addit etiam virtutem signorum, eo quod Carm. 60 de se fateatur, [virtus miraculorum in S. Gregorio.] quod inclinantium se capitibus manus imponens, etiam morborum medicus vocaretur: & iterum Carm. 61, quod prolato Christi nomine sæpe dæmonas ejecerit: quare ejus humilitati adscribit, quod dicat se pro elequentia usurum fuisse muta fide contra hæreticos, si, tamquam Apostolorum unus, facundiæ loco habuisset gratiam miraculorum. [t. 2 p 140, p. 142] Verum, quodtempora suæ apud Constantinopolim commorationis intellexerit Sanctus, quando curatorum morborum & dæmoniorum expulsorum meminit, facilius præsumitur, quam probatur.

CAPUT XI.
Arianorum injuriæ toleratæ, pervicacia superata a modestissimo in omnibus Gregorio: hujus discipulus S. Hieronymus.

[88] [Dicteriis primum hæreticorū,] Instans Gregorius verbo doctrinæ, cum indies magis magisque proficeret, eo acrius in se odium Arianorum concitavit; qui primum illum spernentes ac in derisum habentes, scommatibus atque dicteriis illudebant sancto viro exprobrabantque quod peregrinus, quod ignota ac parva oriundus civitate, quod asperioribus indueretur vestimentis. Addebant rusticitatem, vultus inelegantiam a, meretriciam dicendi artem; sic enim admirabilem ejus eloquentiam appellabant deridebantque. Hinc contemptus & derisio: furor deinde arma ministrat. Nam ut olim Judæi in Stephanum, sic illi, [deinde & lapidibus impetitus,] cum non possent resistere sapientiæ & spiritui qui loquebatur, stridentes dentibus in eum, tulerunt lapides, quos jecerunt in eum. Cuncta hæc pluribus refert ipse Gregorius, vel cum pro concione Arianos alloquitur, vel Constantinopoli recessurus suis ad memoriam revocat, ut cum ait, [Filioli depositum quæso, custodite, mementote lapidationum mearum.] Et alibi: [Domine ne statuas illis hoc peccatum, dicebam: nam opportuna Stephani verba in mentem venerunt, & nunc eadem vota facimus; maledicimur, & benedicimus; persecutionem patimur, & sustinemus; blasphemamur, & obsecramus.] [ad 150 Episcopos] Hæc ibi. Rursus etiam in carmine de vita sua his versibus:

[In multa, cum venissem, incommoda incidi.
Efferbuit primum contra me civitas,
Quasi qui Deos plures pro uno introducerem.
      & paulo post.
Non jam recensebo lapides, epulas meas, b
Quos non petiisse recta me solum queror;
Nec adsecutos, falso ut cæsus dicerer.]

[89] Post hæc autem hæreticorum calumniis, ut reus cædis, judicio postulatur; atque vinctus, ad Echnici Prætoris tribunal, causam dicturus, adducitur, cum ille innocens, sic effatur: [Propter nomen tuum Christe, [vinctus denique ad tribunal ductus.] etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.] Illi assistens, intrepide detectis adversariorum calumniis, liber abire jubetur. [De vita sua.] Hæc ipse Gregorius his versibus:

[Post ut reus cædis dedor Prætoribus,
Sublime quid vultu præseferentibus,
Queis una lex proposita erat plebis favor.
His trador, haud ullo perpetrato malo
Nec cogitato, ut discipulum Christi decet.
Et astitit mihi advocatus optimus
Christus, patrocinio suo me sublevans:
Inter Leones qui servare suos potest,
Roremque facere ex igne, ut juvenes recreet,
Cotumque in ædem vertere precatoriam;
Hic me ad tribunal ethnicum c ornat gloria.]

[90] [modesta & evidenti confutatione tandem superior evadit:] Sic novit Gregorius non maledicta pro maledictis reddere, sed pro malo bonum cumulate rependens, ea denique arte quamplurimos sibi subjecit. Cum aliquando de fide Catholica cum hostibus fidei agendum esset, id placido animo, a jurgiis temperans, mira quadam urbanitate & lepore eos demulcens, agere consuevit. De his enim opportuna se offerente occasione, coram Patribus in Synodo œcumenica considentibus agens, [ad 150 Episcopos.] sic ait: [Vultis aliquid elatius adjiciam? Videte adversarias linguas posita feritate mitescentes; & eos, qui Divinitati bellum indixerunt, nihil jam turbarum nobis facessentes: id quoque spiritus, id quoque nostræ agriculturæ est. Non enim inscite & inerudite docemus, neque adversarios convitiis & contumeliis incessimus, quemadmodum plerique faciunt, non cum dogmate, sed cum dogmatis assertoribus confligentes, ac rationum & argumentorum infirmitates maledictis interdum contegentes; non aliter ac sepias ante se atramentum vomere ajunt, ut piscatores effugiant. Verum nos pro Christo bellum gerere perspicuo argumento declaramus, dum secundum illum pacificum & clementem Christum, ac infirmitates nostras portantem, dimicamus] &c. Habuit idem in eo genere insignem orationem, cujus est inscriptio, De moderatione in disputatione servanda.

[91] De his agens in Carmine de vita sua, hæc ait, cum de conversis hæreticis loquitur:

[Hæreticus ullus non erat tam pervicax,
Ut non suas ad verba nostra inflecteret
Aures? Capiebat hos vis magna dogmatum,
At mitigabat illos morum placiditas.
Nec enim docens probrosis ac hostilibus
Verbis, sed uti commodis consueveram, [ipsosque hæreticos flectit]
Potius dolens, quam terrens; haud superbiens
Ob res caducas & vanas, quidam ut solent.
Oratio & imperium commune nihil habent.
Inscitiam non propugnabam audacia:
Sed loquebar mansuete atque commode,
Sermonis æterni ut patronum par est,
Qui mitis atque clemens in nos neminem
Terret. Adeoque verum illud quod dicitur,
Longe optimum esse vinci quam vincere,
Persuasione acquiratur si quis Deo.
Hujusmodi in tabulis perscripta erant meis.]

[92] Hæc in his quæ spectant ad dogmata: in eo autem dicendi genere, quod versatur circa morum institutionem, sic compositus erat, ut quæ prodessent audientibus, illorum auribus ingereret; unde hoc ipse ibidem.

[simili mäsuetudine mores instituit,] [Rursus institutionis hanc mihi alteram
Legem magna tuleram cum sapientia
Pietatis, ut non hanc unam scirem viam,
Facilem ac malam, linguæ pruritum garrulæ.]

& infra.

[Sed commonerem ut exercerent in Dei
Se lege, alendo pauperes & hospites,
Morbis medendo, in hymnis celebrando Deum,
In precibus, in gemitibus, lacrymis, humi
Cubando, sensibus cohibendis, ac gulæ,
Risus, & iræ, & labiorum modestia;
In carne comprimenda spiritus ope.]

Ac postalia ejusmodi impertitur dicendi disciplinam aureis hisce carminibus.

[Si cupidus es dicendi, sique feruidus,
Vereris ac ne pereat frustra oratio;
(Humanum id est, faveo nihilominus tibi)
Loquere, sed in timore; nec semper quidem,
Nec cuncta, nec ubique, non quosuis apud;
Sed quando, quantum, ad quos, ubi loquaris, vide.
Quoddam esse rerum tempus audis omnium.] &c.

Ex prædictis autem non levi conjectura ducimur, Gregorium non tantum illas dogmaticas sublimius se extollentes scripsisse orationes, sed etiam paræneticas quamplurimas, quas excidisse dolemus d. Ejus generis est illa, cujus est titulus, De amore pauperum: ex qua quidem facile potest intelligi, quales fuerint illius vires in eo dicendi genere.

[93] [eū habuisse Magistrum gloriatur S. Hieronymus,] Porro fama doctrinæ illius non valuit, illius licet amplissimæ civitatis, limitibus contineri, sed longe lateque diffunditur, & ad Hieronymum in eremo Syriæ commorantem pervenit. Cum, licet adeo eruditus esset divinis litteris, ut tum alii tum etiam Damasus Papa eum sæpe consuleret; tamen tanti hominis audito præconio, se Constantinopolim contulit; nec erubuit qui Orbem doceret, profiteri inter Gregorii Nazianzeni discipulos; immo eo nomine, ut regalibus quibusdam insignibus ac præclarissimo quodam ornamento, gloriari consuevit. Adversus Rufinum aliquando agens de Gregorio nostro, inquit, [Eo ego Magistro glorior & exulto]. Et alibi, eumdem suum præceptorem, & catechistam appellat: & rursum de ipso agens, se eo explicante didicisse Scripturas affirmat. [Ad Pam. mach Epi. 51. & de scriptor.] Qui quidem non obliviosus auditor factus est, sed quod ab eo semel accepit, tenaci memoria custodivit, ut non tantum gravia serioque dicta, sed & jocosa urbano lepore conspersa, eum unquam præterierint; ut illud quod refert his verbis. [ad Nepot.] [Præceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me, ut exponeret quid sibi vellet in Luca δευτερόπρωτον e eleganter lusit; Docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia, in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis; aut si certe solus tacueris, solus ab omnibus stultitiæ condemnaberis. Sic de jocis. Porro ejus doctrinam ea ferri sublimitate demonstrat, ut non tantum Græcos ac Latinos excellat, sed nec apud hos facile sit invenire qui illa ita assequi valeat, ut Latinitati reddere valeat. Ea de causa idem in Rufinum his verbis invehitur; [Cur, inquit, scribere aliqua ausus es, & virum disertissimum Gregorium pari eloquii splendore transferre? [Ad Pam. machium] Unde tibi tanta verborum copia, scientiarum lumen, translationum varietas?] &c. Tanto Magistro duce Hieronymus obscurissimam visionem illam Isaiæ de Seraphim exponere tentavit, ut in Commentariis in Isaiam testatur his verbis: [in obscuris Scripturæ locis interpretandis.] [De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem Constantinopoli, & apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tum ejus Urbis Episcopum sanctum, Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut experimentum caperem mei ingenioli, & amicis jubentibus obedirem.] Hæc ipse, qui tractatum illum misit ad Damasum.

[94] Permansisse videtur Hieronymus Constantinopoli usque ad Synodum œcumenicam ibi celebratam anno tertio Theodosii Imperatoris, Syagrio & Euchario Coss. quando Gregorius Nyssenus, [usque ad an. 381] ea de causa illuc veniens, libros quos adversus Eunomium scripserat, legit Gregorio atque Hieronymo, ut de Nysseno agens in Catalogo idem Hieronymus testatur. [Epist. 142.] Quantum autem tanto Magistro profecerit ille, Ennodii Ticinensis hæc est sententia scribentis ad Faustum, [Hieronymus noster, nisi præceptorem suum Gregorium diceret, illo melior censeretur: sed illi applicanda sunt bona nominatim, a quo sumpsisse videntur originem.] Hæc ille. Qua item animi submissione divinas Scripturas interpretaretur, ut se longe illis inferiorem, quo minus cuncta assequi posset, libenter profiteretur, sunt argumento ea, quæ de ipso idem S. Hieronymus scribit in Commentariis Epistolæ ad Ephesios, [modestiam ejus demitans.] dum explicans illa verba, Sacramentum hoc magnum est, dico in Christo & in Ecclesia, hæc ait: [Gregorius Nazianzenus vir valde eloquens, & in Scripturis apprime eruditus, cum de hoc mecum tractaret loco, solebat dicere: Vide quantum istius Capituli sacramentum sit, ut Apostolus in Christo illud & in Ecclesia interpretans, non ita se asserat, ut Testimonii postulabat dignitas, expressisse, sed quodam modo dixerit; Scio quia locus iste ineffabilibus plenus est sacramentis, & divinum cor quærat interpretis]. Hæc Hieronymus de Gregorio.

[95] [eumdem Magistrum habuit Euagrius Ponticus, postea in Origenismum lapsui] Fuit laudatissimus inter Gregorii discipulos f Euagrius Ponticus, ejus Diaconus; felicissimus quidem, si tanti Patris vestigia semper assectatus esset: sed ab eo recedens, ac in Ægyptum proficiscens, Didymo nimis addictus, in Origenismum lapsus, factus est sectæ illius acerrimus propugnator: quem semper Hieronymus suis coloribus pingit, & meritis titulis notat. Scribit Palladius cap. 25 hunc Lectorem olim S. Basilii, secutum esse post illius obitum Gregorium Constantinopolim venientem, ab eodemque ordinatum esse Diaconum, qui inde recedens, commendavit illum Nectario Episcopo successori. Causam autem cur Euagrius recesserit Constantinopoli, scribunt Sozomenus atque Nicephorus. [lib. 6. c. 30., lib. 11. c. 41., lib. 4. c. 18.] Hallucinatur tamen Socrates, cum ait, Gregorium nostrum una cum eo profectum esse in Ægyptum. Nam cum se ab Episcopatu abdicasset, reversum in patriam, ibi tandem spiritum Deo reddidisse, nec alio profectum esse, luce clarius constat.

ANNOTATA.

a Singula distincte prosequitur orat. 27, nec obliviscitur objectam sibi membrorum contractionem ab ætate & morbo: ætatem utique in nostra sententia annorum 80 tunc habens: juxta alios vero nequidem annorum 55, quod notatu dignum videtur. [t. 1 p. 468]

b Monachos ac pauperes fuisse, qui hanc sibi injuriam intulerint, [lapidatores S. Gregorii ] Sanctus asserit, ad amicum ea gravius commotum scribens Ep. 81. [t. 1. p. 839] Gravia sunt, inquit, & gravissima qui? quæ contigerunt: quis enim inficias eat? Nimirum & contumeliam altaribus illatam esse, & conturbata mysteria; & nos, inter sacra quibus opera dabatur, & eos qui saxis nos impetebant, interjectos, adversus lapidum jactus medicinam a Deo petiisse; virginum pudorem in oblivionem venisse; monachorum modestiam, pauperum calamitatem, quos animorum austeritas misericordia quoque privarat. Hi nimirum conglomerati vim intulerant: ad quam instructi & mutuo se cohortati fuisse videntur in choro ecclesiæ ipsius magnæ: sic enim loquitur Orat. 49, tumultu illo sedato: Chorus ille diaboli propugnaculum erat: hic exercitum sibi construxerat, ac defensores & satellites suos in eo collocarant: hinc pravus furiarum exercitus adversus Ecclesia debacchatus est; sic enim ut feminas illas appellem adducor, quæ supra naturam ad malum viriles se præbebant. [t. 1. p. 725] Deinde cum rei gestæ speciem aliquam objecturus auditoribus, repræsentasset sibi picturam bacchantium Menadum, hujusmodi, inquit, noctis illius narrationes sunt. Feminæ, [quam violenta eorum irruptio in Anastasiā?] in sexus sui dedecus ac probrum cognitæ, consuetam atque usitatam inter feminas modestiam abjicientes, per mediam urbem pompam agebant, manus saxis scutorum loco armantes, atque extra divina septa profectæ, in sacra cathedra Corybantem suum collocarunt. Ac deinde crapula & vinum, atque ex locis colendæ pietati consecratis panes, & nox, & promiscua conversatio, cunctaque ea quæ Apostolus dicere vetat, his verbis utens, Quæ occulte ab iis fiunt turpe est dicere. Quis enim exacte verbis complecti queat ignem, lapides, cædes, vulnera? quonam modo sacrarum ædium cultores radicitus evertere contenderunt? quonam modo media in urbe quemdam veritatis zelo flagrantem fustibus confecerunt, cujus veram cædem patratæ cædis opinio prohibuit? Hæc omnia existimat Hermant commissa esse in Anastasia Gregorii, irrumpentibus in eam Arianis, ipsa nocte Paschali, quæ anno 379 cadebat in 29 Aprilis: remittit autem ad annot. 1 in cap. 26 lib. 8 quasi ibi redditurus em> asserti sui rationem. Sed deficientibus ad calcem, nescio quo casu vel quæ ex causa annotationibus omnibus inter cap. 25 & 33 illius libri 8 ponendis, non possumus scire, quo usus sit, ad paschale tempus designandum, fundamento.

c Fortaßis cædis, tantum non perpetratæ, crimen a seipsis Ariani in Gregorium devolventes, [quis ejus exitus?] hoc eum nomine detulerunt adjudices. Iudicii autem is videtur fuisse successus, quem indicat Ep. 81, quod insolentiæ istius auctores, facti veniam petentes, Gregorium obsecrarunt: quibus ignoscendum esse probat. [t. 1. p. 841] Metum autem fortaßis post factum incusserit, quod in judicio probatum fuerit, venisse Constantinopolim Gregorium cum potestate minime contemnenda, puta cum Imperiali mandato, per orthodoxos, in quorum solatium veniebat, procurato, uti indicat ipse Orat. 25. [p. 439] Vbi ostendit se ca potestate (quod alius forte fecisset ipsorum Arianorum exemplo) nusquam usum fuisse contra adversarios, ad injurias sibi irrogatas vindicandas aut in futurum propulsandas. Post hanc tempestatem putat Hermant suscitatam aliam inter ipsos Orthodoxos Constantinopoli, [post dissidia Catholicorum pro doctrina Apollinarii] occasione schismatis Antiocheni inter SS. Meletium & Paulinum: quam dissensionem Ariani, ex musca soliti elephantem facere, vehementer exaggerarint, in alienis lapsibus excusationem vitiis suis quærentes. [p. 208] Hac autem dissensione composita, dictam putat orationem 13 de pace. Sed in ea tam manifeste proponuntur, Probus ac candidus pater, & filius obsequens, simul sedentes, [habita CF. oratio 14.] suamque innocentiam & rectam fidem populo probantes, ut dubitari nequeat, quin ea Nazianzenam monachorum cum utroque Gregorio patre ac filio reconciliationem spectet, æque ac prior Orat. 12. Non tamen plane exerravit Hermant: vere enim quæ sequitur 14 oratio de simili argumento, est post susceptum Episcopatum Constantinopoli habita: sed dißidium, quod Orthodoxos tunc committebat inter se, & Arianorum risui exponebat, erat occasione dogmatis ab Apollinario propositi, de quo infra cap. 18.

d [encomia SS. Cypriani & Athanasii.] Hermant lib. 8 cap. 29, inter orationes, a S. Gregorio Constantinopoli habitas, numerat encomia SS. Cypriani & Athanasii. Sed quod S. Cyprianum (est hic non Carthaginensis Episcopus, sed ex mago Martyr, passus Nicomediæ cum Iustina Virgine, & colitur a Græcis 2 Oct. a Latinis 26 Sept.) quod inquam Cyprianum Nazianzi laudarit Sanctus, a forensi recreatione & thermarum suburbanarum usu reversus, censet illius commentator Nicetas, satisque congruit exordio, nec invenies in reliqua oratione quod contrarium suadeat. De Athanasio res aliter em> habet: profitetur enim se dicere in ea civitate, quam vix etiam multa virtutis exempla servare possint: quippe quæ, ut circos & theatra, ita res quoque divinas pro ludo habeat: plane sicut alibi loquitur de Constantinopoli Orat. 14; tamquam ea civitate, cui serium studium est, ut aliud quidpiam, ita res divinas ludo habere; quæque potius riserit præclarum aliquid & laude dignum, quam ut ridiculum aliquid non derisum prætereat.

e Sabbatum secundo-primum Lucæ 6, id est (juxta Scaligerum, quem sequitur Tirinus noster) primum a die secundo Azymorum: ab hoc enim die numeranda erant septem Sabbata seu hebdomadæ usque ad Pentecosten. Videtur autem Basilius Hieronymum docturus fuisse exemplo Dominicarum, quæ numerantur post Pascha, prima, secunda, tertia &c.

f [Euagrius an Gregorii discipulus.] Hermant libro 8 cap. 25 negat sufficiens fundamentum haberi ad Euagrium annumerandum discipulis S. Gregorii & fol. 565 col. 2 Annot. 2 dubitandi rationem allegat, quod citatus a Baronio Palladius, licet juxta editionem Venetam nominet Gregorium Nazianzenum; juxta editionem Rosweidi, Græco textui Veneto opponentis Græcum Parisiense exemplar, nominet Nyssenum, & quidemaddat, frater Episcopi cui datur inter Apostolos honor, id est S. Basilii: quod deest in Veneto. Certæ ergo Socratis & Sozomeni auctoritati, opponitur auctoritas Palladii, senioris quidem, sed incerta. Rationes quasdam utrimque expensas vide sis apud Rosweidum Annot. 136 in Palladium & prædictum Hermant. Deest etiam in Ms. Veneto, quod post discessum S. Basilii Gregorius Euagrium sibi assumpserit.

CAPUT XII.
Electio ad Episcopatum Constantinopolitanum. Maximi intrusi fraudes & ejectio.

[96] [Theodosio baptizato,] Inter hæc autem Theodosius Imperator, jam debellatis hostibus, ac Imperio stabilito, & ab Acholio Episcopo Thessalonicensi Catholico in fide Catholica baptizatus, eidemque favens, unam ab omnibus sanxit servandam esse fidem, quam Damasus Romæ & Petrus Alexandriæ prædicarent: spectatissima erat enim fides ipsorum, alterius nimirum ut Petri Apostoli successoris; alterius vero qui successerat Athanasio ac multa pro fide Catholica servanda passus esset. Data est ejusmodi Sanctio Gratiano quintum, & Theodosio AA. Coss. anno a Christo Domino, secundum prædictorum supputationem, trecentesimo octogesimo. Rebus Catholicorum mutatis in melius, deligitur Gregorius a suis Constantinopolitanus Episcopus, [electus Episcopus CP. cum assensu Petri Alexandrini.] sed nomine tenus tantum, cum adhuc Ariani potirentur omnibus ecclesiis, & Theodosius Imperator ageret Thessalonicæ. Verum, cujus præcipua videbatur auctoritas, Petrus Episcopus Alexandrinus, per litteras assensum præbuit, ut idem Gregorius in carmine de vita sua testatur his versibus:

[Qui Petrus idem illorum Pastorum arbiter,
Nuper quidem nos præfecit per litteras:
(Quas esse sane haud supposititias,
Vel fraude subreptas, docere ipsæ queunt)
Institutionisque symbolis honoravit]

Quam ægre autem sui tandem electioni acquieverit his verbis testatur in ea oratione, quam in Maximum habuit. [Quid, inquit, animi compressio, quid illæ imprecationes, [invitus acquiescit.] quas adversus nos ipsos publice concepimus? quid illæ lacrymæ, quas tum multas profudimus, ut vobis etiam misericordia digni videremur, quamvis pene nos aversantibus, propter constantiam qua Præsulatum recusabamus. [1 p. 483]] a

[97] Ariani autem, diuturna rerum prosperitate, adeo numero aucti atque superbia erant elati, ut legem Imperatoris contemnerent: tantumque abfuit, ut ex legis constituto Catholicam fidem reciperent, ut etiam magis magisque in Catholicos illius professores insultarent: addideruntque scelus sceleri, ut Catholicum quemdam senem, olim ob fidem Catholicam exulem, nuper autem restitutum, lapidibus impetentes occidissent, [Arianos, ob cædem comprehensos liberat:] Gregorius autem non tantum de occisoribus pœnas non quæsivit, sed etiam apud Prætorem agens, multis precibus illos morte mulctandos exemit, aliaque in eos contulit beneficia, modestissime usus temporis hujus prosperitate, prout ipse pro concione sequenti die in hunc modum ipsos Arianos alloquitur: [Hominem meum posco, quem hesterna die trucidastis, senem, inquam, illum Abrahamicum patrem, quem ab exilio redeuntem atque huc appellentem, media die, media urbe saxis excepistis? [ad Arianos.] At nos (nisi hoc dictum, grave & invidiosum est, obtruncatores etiam ipsos deprecatione nostra periculo liberavimus] & inferius. [Et quid ex hac temporis insolentia æmulatus sum? Idque cum talia exempla præ oculis posita haberem, quibus etiam remotis, a vitio tamen abstinere difficile atque arduum est & rari exempli. De quibus ecclesiis vobiscum contendimus? de quibus pecuniis? præsertim cum utraque re ipsi affluatis, utriusque tamen nos inopia premimur. Ecquid Imperatoris edictum, a vobis contemptum & pro nihilo habitum, ardenti zelo prosecuti sumus:] Hæc Gregorius. Qui dum fidei hostes officiis devincire satagit, Catholicorum incurrit invidiam; quod scilicet multa mala cum passi essent ab Arianis tam diuturno temporis spatio, [cum invidia Catholicorum.] rebus tunc in melius commutatis, nulla jam pœna illos teneret, quos Gregorius etiam beneficiis prosequeretur. Horum de ea re querelas recenset in ea oratione, quam postmodum habuit coram centũ quinquaginta Episcopis in Synodo congregratis. Ad hos autem erat unica & tanto viro digna responsio. [Mihi, inquiens, adversus eos, qui injuriam intulerunt, satis gravis pœna est referendæ injuriæ potestas.] Hæc Gregorius noster, qui licet virtutibus omnibus perfectissimus haberetur, mansuetudine tamen cunctis excelluisse videtur.

[98] Fuerunt hæc scintillæ quædam dissensionis, quæ impostore quodam supponente ligna, in incendium immensum creverunt. Res sic se habuit. Maximus quidam Alexandrinus, componendarum fraudum egregius architectus, olim philosophus, secta Cynicus & Herculis sacrificus, facturus ex pietate proventum, quasi larva quadam ad decipiendum composita, Christianam Religionem professus, [Maximi Alexandrini mendaciis deceptus,] venit Constantinopolim, corporis habitu, baculo, pallio, barba, & coma prolixa ostentans philosophum, verbis autem esse Christianum, Martyrum filium, seque Martyrem profitetur; ut qui Catholicæ fidei causa verberibus cæsum, & in Oasim vastam illam solitudinem se relegatum fuisse mentiretur, cum revera ob fœdissima scelera in exilium missus esset, ut Gregorius his versibus refert. [de vita sua,]

[Et majus illud exilium ob fœdissima
Scelera, Dei se causa ferre dixerat.]

Hunc itaque tot ornamentis ac mentitis titulis exornatum, Constantinopolim appellentem, Gregorius humanissime excepit; estque veneratus ut Martyrem in quo Christi stigmata elucerent; &, ut par erat, tamquam athletam nobilem auctum coronis, pro concione laudavit. [exceptum pro concione laudat:] Dixit enim in laudem ejus egregiam illam orationem, quam postea, ut testatur S. Hieronymus, in laude Heronis falso titulo inscriptam legimus. Hunc alio tunc proficiscentem, ut ejusdem peroratio docet, his officiis exornatum rogavit Gregorius, ut rursum Constantinopolim se conferret. Venit tunc Maximus in Italiam, ac Mediolanum ad Gratianum Imperatorem se contulit, cui, ut auctor est S. Hieronymus insignem librum adversus Arianos conscriptum tradidit. Reversus inde Constantinopolim a Gregorio iterum gratissime excipitur, amantissime habetur, inter intimos adnumeratur, & officiis cumulatur, non tamen (ut putat Gregorius Presbyter) in Clerum ascribitur b, & sacris ordinibus initiatur. Tunc enim primum comam prolixam deposuit, cum Episcopus a suis est ordinatus.

[99] [ille seducto Petro Alexandrino,] Jam homo nequissimus, quod diu mente conceperat, parere satagit, ut intrudat se in Sedem Constantinopolitanam. Avertit paulatim nonnullos a Gregorio, quos sciebat prædicta ex causa non nihil ab eo alienatos. Molitur studia, componit fraudes, parat dolos; invenitque mox, ut aiunt, patella operculum. Rem gestam ex integro describit ipse Gregorius, prolixe satis in carmine de vita sua, quam nos hic strictim referimus. Fuerunt vafri hominis adeo dolosæ artes, ut Petrum Alexandrinum Episcopum, virum quidem laudatissimum, a Gregorio divelleret, & in sententiam suam captivum abduceret: ut qui antea datis litteris (ut vidimus) Gregorii electioni consensisset, mox mutata sententia, c Maximum Constantinopolitanæ Sedi præficere omnibus viribus laboraret, [per missos ex Ægypto Episcopos,] ea de causa illuc mittens Ægyptios Episcopos, qui Episcopatum illi decernerent. Licet illi aliam adventus causam prætexerent, nimirum ut frumentum Alexandrinum, quolibet anno pendi solitum Imperatori, ex more redderent; revera, tamen, ut Maximi causam agerent, ut idem Gregorius pluribus docet. Fuerunt hi Amon, Apamon, Arpocras, d Sirodon, & alii, quos idem recenset. Appellentes Constantinopolim, quia Catholici erant, vitantes Arianorum communionem, ad Gregorium accesserunt; a quo benigne suscepti, & Catholica communione more majorum dignati sunt. [(quos ipsos exceperat laudaratq; Gregorius)] Quin etiam idem Gregorius eosdem pro concione laudavit, retexens laudes Athanasii & Petri e Alexandrinorum Episcoporum, ac totius Ecclesiæ Ægyptiorum præconia; ac de ipsorum sincera fide, quod Arianos vitassent, hæc ait: [Non vos promiscuæ multitudini immiscuistis, neque hominum numero pietatem definivistis, nec miscellaneum vulgus potius esse sustinuistis, quam populus Dei verbo purgatus. Verum postquam Cæsari quæ sunt Cæsaris, ut par erat, contulistis; Deo quoque, quæ sunt Dei, attribuistis; illi nempe vectigal, huic timorem; ac nutrito cibis vestris populo, ipsi quoque cibi accipiendi causa ad nos perrexistis: nam & ipsi frumentum erogamus, ac frumento quidem vestro longe præstantius. Venite, comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis]. &c. Hæc Gregorius, cum accepit eos ad communionem, quos, loco fratrum, hostes infestissimos expertus est.

[100] Hos omnes auro corruptos Maximus sibi conjunxerat, unde Gregorius de his agens, his versibus eleganter ludit.

[Superare cuncta vinum aiebat quispiam,
Alter mulieres, veritatem tertius,
Auro potestatem sed ipse maximam
Tribuissem, facile quod commutat omnia.

[furtivo auro corruptos,] Ingentem enim auri vim a quodam Presbytero, qui ex Nasso insula Constantinopolim venerat, ad emendas tabulas marmoris Proconesii pro usu suæ ecclesiæ, sibi Maximus comparaverat: ut idem Gregorius his versibus declarat.

[Videamus id congesserit unde aurum canis.
Advenerat de Nasso quidam senior huc,
Aurum suæ secum ferens ecclesiæ,
Quo Proconesii emeret tabulas marmoris.
Hunc blandiendo devictum adjungit sibi,
Miserumque magnis spebus constrictum tenens
(Namque improbi cito copulantur improbis)
Auro potitur administro ad omnia] &c.

[quamvis ab occupata nocte ecclesia] Dum hæc ille ordiretur, Gregorius in morbum incidit. Opportunam hanc ille nactus occasionem, noctu una cum suis ecclesiam occupat, ut ab illis in ea ordinaretur Episcopus. Rem gestam Gregorius refert his versibus:

[Nox forte erat, cum me ægrotante, ceu lupi,
Furtim subitoque caulam ingressi, plurimis
Mercede jam conductis f a toto grege,
Poterant qui Alexandrinos facile incendere
(Junxere se illi certe cum reliquo grege)
Tonsum g locare in solium conantur Canem] &c.

Canem dicit Maximum, eo quod Cynicus philosophus fuisset, & prolixa coma eumdem habitum hactenus ostentaret.

[101] [expulsus a populo] Re tam nefaria comperta, non tantum optimi quique Orthodoxorum, sed & Ariani homines execrandum detestati sunt facinus; raptimque frequenti concursu properant ad ecclesiam: in opus incumbentes deprehendunt peregrinos Episcopos: in eos conclamant, deturbantque. Tum illi furori cedentes, se subducunt; ac in privatam domum ingredientes, illic clanculum scelus inchoatum absolvunt, sinemque imponunt fabulæ: hæcque his versibus describit Gregorius:

[Quid multa dicam? A nobis abripiunt statim
Sese, dolentes jam non successisse rem:
Et ne scelesti ac improbi frustra forent,
Finem inchoatæ pergunt addere fabulæ.
Namque in Choraulæ sordida domuncula
Graves Deoque cari collecti viri,
Mox cum quibusdam, qui de populo ejecti erant, [curat scalibi ordinandum Episcopum C.P,]
Canem nequissimum pastorem insigniunt,
Tonsum haud coactione, sed sponte sua:
Etenim canis paratus ad majora erat.
Tunc facta sectio nutritorum diu
Cinnorum. &c.]

Sic male ordinatus Maximus, sed in schismate, Cathedram erigens contra Cathedram, functiones quoque Episcopales exercuit: nam & aliquos ordinavit, quos postea Sancta synodus œcumenica, anno sequenti celebrata, deposuit.

[102] Post hæc autem Gregorius ægritudine liber, cum ad vires corporis instaurandas in villam quamdam ad mare positam h secessisset, illic aliquantulum philosophatus, [sed superatus eloquentia Gregorii] Constantinopolim repetit: ubi flagrantia adversariorum studia conspicatus, in Maximum luculentam habuit invectviam. Appellat eam Hieronymus, librum, vituperationem Maximi continentem i. Ea oratione cum primum in schismaticos invehatur, [alias modeste injuriam ferentis,] luget deinde Ecclesiæ membra disjecta; demum, quo animo se ad has perferendas molestias compararit, hæc philosophatus ostendit. [Tantum, inquit, abest, ut quidquam humanarum ac præsentium rerum acerbum ac formidolosum existimem, ut me ipsum missum faciens, alios lugeam, qui mihi molestiam exhibuerunt: membra olim Christi, membra mihi cara, ersi nunc corrupta; membra hujus gregis] & alia plura. Luget & Petri lapsum. [Nihil, ait, propius factum est, quam ut Petrus k etiam me abjuraret; [primo Thessalonicam] ac fortasse nec flet amare, ut peccato medeatur]. Hæc ille, qui adeo adversariorum vires fregit, ut Maximus pelleretur ex Urbe. Qui Thessalonicam ad Theodosium se contulit, ut ejus auctoritate firmaretur in Sede: sed ab eo vehementi indignatione ac formidabilibus minis ejectus, regreditur Alexandriam, ubi negotium facit dicto Petro ejus civitatis Episcopo, eumque exulum manipulo conducto aggreditur, cogitque in angustum, [deinde Alexandriam fugit.] petens ut vel optatam Sedem faciat adipisci, vel cedat Thronum suum. Sed affuit extemplo Prætor manu militari, qui nebulonem Alexandria pellit l. Hæc omnia Gregorius carmine cecinit in vita sua. Addit Theodoretus, hunc Maximum Appollinaris hæresi addictum fuisse.

[103] Non præterimus in his turbis, adversus Gregorium concitatis, [S. Damaso ejus ejectionem probante.] S. Damasum Romanum Episcopum Gregorio litteris favisse adversus Maximum, idque ex ejusdem Damasi litteris testatur Nicolaus primus Romanus Pontifex, dum ad Michaelem Imperatorem scribens, hæc ait: [Nonne Maximus, postquam a Damaso Papa, sicut ejus ad diversos Epistolæ indicant, laboratum est, Constantinopoli pulsus est?] &c. m Conjectura ducimur, S. Hieronymum, qui his temporibus Constantinopoli apud Gregorium morabatur, apud Damasum pro Gregorio laborasse, illumque a quo mirifice diligebatur in Maximum n concitasse. [lib. 1. c. 8.] Moritur his temporibus Petrus o Alexandrinus, in Gregorium parum æquus, in cujus locum subrogatur Timotheus; qui anno sequenti adfuit Concilio œcumenico Constantinopolitano. Huic, & non Petro, tribuit Theodoretus ordinationem Maximi, perperam factam. [lib. 5. c. 8] Verum querelæ Gregorii, non nisi in Petrum dictæ habentur.

ANNOTATA.

a Fortaßis hæc potius ad violentam suam installationem spectant, quam sua auctoritate fecit postea populus: electio autem præcedens non debuit ita vehementer commovere Sanctum: quippe quæ majori auctoritati probanda reservabatur.

b Summum, quod ex Sancti ipsius scriptis habetur, est, quod eum ad sacros Ordines videatur invitasse, cum dixit: Adesdum ad sacra hæc & mensam hanc mysticam; atque ad me, qui per hæc sacrum deificationis munus obeo, propius accede. [t. 1. p. 410] Sed etiam hoc satis explicari potest de Eucharistia, ad quam jam baptizatum confirmatumque invitabat.

c Causam mutatæ in Petro sententiæ suspicatur Hermant, vel affectum erga communem sibi cum Maximo patriam fuisse; [Petri Alexandrini punita levitas.] vel metum ne Constantinopolitana Sedes, quam sub Catholico Principe resurrecturam spes erat, Gregorii merito & doctrina eam illustrantibus, etiam suprasuam elevaretur. Gregorius Presbyter pecunia corruptum indicat: sed tacente id Sancto, non audemus virum, alias egregium, novo hoc crimine gravare. Vt ut sit, non levem hot facto gloriæ suæ maculam inußit Petrus; & quamvis pœnituisse credibile sit, digne tamen ad eam expurgandam pertulit ipse, quod alteri procurabat malum.

d In Græco & Latina Billii versione sunt, Ammon, Apammon, Harpocras, Stippas, Rhodon, Anubis, Hermanubis, in quorum nomina ludens Sanctus, Deos Ægypti appellat. [t. 2. p. 14] Hermant dubitat an Episcopi fuerint: distinguit enim duplices Missos: sed hujus distinctionis nullum in ipsius Sancti verbis reperitur fundamentum: quod cum ipse Hermant agnoscat, non est huic scrupulo immorandum. Episcopi certe fuerunt, qui mißi sunt ad Maximum consecrandum.

e Est ea Oratio 28, cui titulus in Ægyptiorum adventum: quam cur aliqui velint post Maximi ordinationem dictam nulla apparet ratio, cum absurdißimum sit vel cogitare, quod tam prolixa laudatio Petri, potuerit ex Nazianzeni ore proficisci, post tam insignem injuriam ab eo illatam sibi & Ecclesiæ.

f

Quis horum in scelere princeps fuerit ita declaravit Sanctus:

Primus erat horum Belial, quondam Angelus,
Secundus autem Presbyter nostri gregis,
Magis ipse mente barbarus quam corpore:
Qui spretus a me, læsus haud umquam prius,
Primas honoris ac throni verum obtinens,
Odium scelestum ac perfidum in me parturit. [t. 2. p. 13.]

g Græce Κεῖραι. προθυμοῦντ᾽ ἐις καθέδαν. Tondere parant ad cathedram. Non ergo propositum ipsis fuit, comam ei intonsam servare, præter formam Ordinis Clericalis, nedum Episcopalis: quod tamen videtur S. Damasus credidisse, cum in Epistola ad Acholium, de qua infra, ait, eos qui ex Ægypto venerant errorem suum condemnasse; ut amputatis ejus postea capillis, qui non recte fuerat ordinatus, & jacturam capitis sustineret, & quod ambierat esse non posset, quem scilicet ipsa sua coma faceret alias nec Christianum esse, sed speciem idoli in habitu Philosophi Cynici. De coma, forsitan adhuc intonsa cum præpropere ordinaretur Maximus, fama erat apud Macedones, & sic res perscripta Damaso fuerit: sed in talibus certius credetur Gregorio.

h Mirum fortasse alicui videbitur, quod voluerit Sanctus discedere ab urbe, rebus inter orthodoxos in ea sic turbatis: sed animus ejus, turbarum fugientißimus, facit ut induci potuerit ad sperandum, quod etiam absente se componerenturomnia, cum Maximi ordinationem etiam Ariani improbarent.

i [Invectiva in Maximū non extat.] Hic liber omnino non videtur extare amplius: certe talis non est, licet pro tali Baronius habeat, Oratio 28, in seipsum ex agro revertentem, post ea quæ circa Maximum facta erant: nusquam enim hic Maximum insectatur, nusquam ejus ut adhuc in urbe versantis meminit: sed solum ea tractat quæ hic indicat Baronius. Excesserat ergo jam ab urbe Maximus, cum in illam revertit Gregorius.

k An aliquem vero nomine Petrum hæc verba spectent, an potius alium ex carißimis Gregorii (quomodo supra Belial vocatur alius) valde ambigo: Petrus certe Alexandrinus haud dubio lapsu desciverat a Gregorio: & de iis solis videtur esse sermo, qui Constantinopoli præsentes aderant, amici infidi aut meticulosi. Sed neque jam dictum Presbyterum commode intellexeris.

l Neque tamen etiam tunc conquievit Maximus, sed in Italiam se contulit, ibique sub Ambrosio Episcopo Mediolanensi collectæ Episcoporum Italicorum Synodo ita imposuit, ut in ejus favorem Imperatori scripserint idem Ambrosius & Coëpiscopi sui: rursumque scribentes ei ex alia simili sequentis anni Synodo, faterentur ordinationem ejus se tunc probavisse, nec adhuc videre quomodo poßit irritari, nisi inurbe Roma conveniente Occidentalium Orientaliumque Concilio super ipsius & Nectarii ordinatione: nam de Gregorio jam antea judicarant, nequaquam eum secundum traditionem Patrum Constantinopolitanæ Ecclesiæ sibi Sacerdotium vindicare: sed ut illos deceperit, Damasum Papam decipere non potuit, forte nec tentavit: unde postea altum de Maximo in historia silentium.

m Recte notat Hermant in hoc falli Nicolaum: prius enim Maximus urbe a populo pulsus erat, imo & ab ipso quem adierat Imperatore repudiatus, quam his de rebus informaretur Damasus; ex cujus ad Ascolium epistolis, nuper editis ab Holstenio in Collectione Romana, constat, de Maximo primum innotuisse Damaso, cum jam agitaretur de habendo Constantinopoli Concilio, pro ordinando ejus urbis Catholico Episcopo, super quo rescribit Acholio, Euridico, Severo, Uranio, Philippo & Joanni Episcopis Macedoniæ, quorum de Maximo litteras acceperat.

n Conjectura hæc admodum incerta est: nam Hieronymus in lib. de scriptoribus Ecclesiasticis, non videtur valde adversatus Maximo, cujus ordinationem in Episcopum sic notat, ut ordinationis istius vitium nullatenus attingat.

o De Petri apud Ægyptios cultu egimus in Vita S. Athanasii cap. 33, 2 Maji.

CAPUT XIII.
Constantinopoli manere coactus, a Theodosio Imp. Catholico inducitur in summæ ædis posseßionem: a populo expetitur in Episcopum.

[104] Licet autem Maximus ejectus esset, nihilominus, qui ejus studia secuti erant, in Gregorium eo acerbius a sæviebant; cum ipse tum, ne sui causa Catholici inter se fœdo schismate divisi essent, [De reliquē da Sede CP.] abdicare se cupiens, ac recedere in solitudinem, orationem b ad populum de ea re habuit, qua movit omnibus luctum, excitavit clamorem: rogant, vimque faciunt, ut remaneat. Hæc enim Gregorius in Carmine de vita sua sic describit.

[Omnes amici aderant nobis, simul
Custodia me cingebant clandestina,
Et exeunti aderant & redeunti domum.
Nostri interim hostes hanc pugnam cū cernerēt;
Nostro dissidio interiturum Verbum Dei
Existimabant. Hæc videns, cum non pati
Possem (negare non lubet) committo quid
Sapiente non dignum viro, sed simplice.
Puppim, quod ajunt, cœpi retro impellere:
Sed imperite: nemo namque id senserat, [coram populo verbum sibi passus elabi,]
Abiturientis ni patris ex pectore
Hanc extudisset prægravis vocem dolor.
Servate totam Trinitatem, filiis
Quam concupitis tradidi largus pater.
Simul laborum quos tuli estote memores
Hæc verba postquam populus audiit, animi
Exclamat impotens quidam: cuncti simul
Surgunt (apum velut fumi vis excitat
Examen) omnesque exclamando insaniunt; [ad eorum clamores]
Viri, feminæque, juvenes, virgines,
Pueri, senes, ignobiles, ac nobiles,
Et præsides, & quidam emeriti milites.
Feruebat ira & desiderio quilibet,
Iratus hosti, pastorem desiderans] &c.

[105] Cum nec clamoribus Gregorius flecteretur; aliam illi ineunt rationem. Precibus obnixis, luctuque ac lamentationibus agunt, contestantur omnia peritura si recedat, & labores omnes exantlatos reddi vacuos. Anastasiam ingerunt oculis, pretiosum fidei thesaurum. [& obtestationes diu immotus,] Ad hæc omnia ille mutus in medio eorum consistere, nesciens quo pacto has voces compesceret, nec tamen flectebatur, ut quod peterent, polliceretur. Cum vero jam in his querelis consumptus dies deficeret, quomodo tandem flexus est, ut remaneret, his item versibus docet.

[Jam urgebat æstus, & sudabant corpora,
Voces metus causa emittebant feminæ,
Illæque maximæ si quæ matres forent;
Pueri ejulabant: deficiebat jam dies. [De vita sua.]
Non se cessuros dejerabant singuli,
Etiam si in æde sacra moriendum foret.
Proh! quale verbum ex ore cujusdam exiit:
Cur tum mihi non obturatæ aures erant?
Tu Trinitatem ipsam tecum ejicies, ait.
Tandem metuens, ne quid oriretur hinc mali, [tandem se mansurum addicit.]
Non jurejurando (injuratus ipse sum,
Ut in Deo vel paulum quid glorier,
Ablutus ex quo gratia sum Spiritus)
Promitto (sed verbis, quibus facerent fidem
Mores) venirent donec quidam Episcopi,
Id quod c ferebatur, manere me velle.]

[106] Hæc Gregorius, qui interim consuetis orationibus populum docere non destitit. Cum autem hic status rerum foret, Theodosius Imperator Thessalonica venit Constantinopolim, eodem anno d quo ipse una cum Gratiano Consul adscriptus est: ac primum omnium Demophilum Arianorum Episcopum ad se accersit, eumque pluribus monuit, ut hæresi abdicata una cum suis Catholicam fidem profiteretur, [Theodosius urbem ingressus pulso Demophile Ariano Episc.] alioqui omnes ecclesiis, quas occuparant, esse pellendos: at ille obstinatissime refragatur, ac se subduxit ab urbe. Sic de eo Socrates atque Sozomenus. Post hæc autem Gregorium nostrum convenit, datque templum illud præcipuum in urbe, quod Ariani jam annis quadraginta occupaverant. Congressum hunc autem Theodosiii Imperatoris cum Gregorio idem ipse his versibus modestissime describit.

[Ut ergo lætus venit ad lætissimos;
Quo me quidem congressu primo exceperit
Honore, quæ benigne utrimque dicta sint,
Quid quæso dicam? turpe fuerit scilicet,
Me talem, animo esse elato propter talia,
Præter Deum mirari nihil debeo e. [De vita sua.]
Tandem, Dat (inquit) hoc templum per nos Deus
Tibi, tuisque maximis laboribus.
Vocem incredibilem, effecta res donec foret! [Gregorio & orthodoxis dat majorē ecclesiam,]
Nam sic & Urbs, & hominum fervens impetus
Id temporis revera comparata erant,
Ut non viderentur cessuri (insuave quid
Si maxime eveniret) jure de suo:
Quod si vis adhiberetur, iram se brevem
In nos vomituros, quos facile esset vincere.
Hæc ille: mista in me lætitia cum metu
Cor palpitabat intus, &c.]

[107] Quomodo autem idem Theodosius Imperator Gregorium in templum adduxerit, [eumque illuc cum exercitu inducit,] idem ipse declarat his versibus: Jucundius hæc lector ab ipso, quam a quovis alio, qui ea tractent, accipiet.

[Jam tempus instabat; magnique exercitus
Per vim obtinebant fanum, instructis ensibus
Et populus adversabatur totus tumens,
Arena ceu maris; vel fluctus, vel nives,
Inter preces miscens iram, iratus mihi.
At Imperatori precando supplicant
Plenæ viæ, dromi, plateæ, loca omnia,
Tabulata secunda, tertia, spectantibus
Viris, mulieribus, pueris, senioribus;
Inter gemitus, rugitus, atque lacrymas.
Nimirum imago urbis per vim captæ erat.
At ego, gregis dux ille perquam strenuus,
Et in hoc quidem soluto simul & debili
Parumque respirante adhuc corpusculo,
Ibam Imperantem medius atque exercitum,
Sursum respectans atque spe fretus bona,
Donec venio in templum, quo pacto nescio].

[108] [cælo, quod antea nubilum fuerat,] Quid autem tunc acciderit prodigiosum, quod Arianis primum non nihil attulit fiduciæ, postea autem cessit in Catholicorum lætitiam, idem scribit carminibus.

[Quod nam ergo miraculum? Tu prædica liber,
Ne posteris sit tanta ignota gratia.
Aurora erat, quædamque nox invaserat
Urbem, tegente nube solis circulum:
Quæ res ei non conveniebat tempori.
Celebritates publicæ in primis dies
Poscunt serenos. Atque hoc maxime hostibus [velut per miraculum serenato ad ejus ingressum:]
Jucundum erat, quasi adversaretur Deus
Negotio: nos tacitus mordebat dolor.
At postea quam ego, & Majestas purpuræ
Una sacros intra cancellos ivimus,
Sublataque mistim ab omnibus laudatio est
Dei, secutus clamor, manuum extensio:
Tum splenduit rursus adeo solis jubar,
Jam nube dissipata mandato Dei,
Ut omnis ædes sacra fulgeret statim,
Quæ visa fuit esse tristior prius:
Veterisque scenæ induere cuncti imaginem,
Quam texit olim fulgor ipsius Dei,
Vultus serenabantur, & mentes simul.

[109]

Cumque hoc munita jam foret fiducia
Spectaculo, poscebat clamore omnium; [qui mox communi voce postulatus Episcopus,]
Ac si esset unum hoc in præsentia
Ut impetraret princeps atque maximum
Hoc munus urbs a Majestate principe,
Nobis daretur ut solium urbis principis:
Hoc principes viri petunt, hoc subditi,
Cunctis idem plane desiderantibus,
Hoc feminæ rogant magnis clamoribus,
Pene amplius quam conveniret sexui.
Erat hoc tonitru ingentem sonum verberans.
Tandem meo quodam Collega assurgere
Jusso (mihi enim tantum vocis haud erat,
Metu simul perculso & plane languido)
Compello eos aliena lingua interprete: [monet nunc potius vacandum grætiis Deo agendis.]
Cohibete clamorem, cohibete nunc obsecro:
Nam poscit hoc tempus, ut agamus gratias:
At illa posthac majora exequenda sunt.
Hæc dicta populus magno excepit murmure:
(Placere nam moderatio cunctis solet)
Et abiit Imperator hæc ipsa comprobans.
Hic illius conventus exitus fuit;
Hac parte qui nos terruit tantummodo,
Quod unus ensis nudatus, rursum fuit
Reconditus plebisque fracta audacia.] f

[110] Hæc Gregorius. Quod autem habet de exerto gladio hic subobscure g: fuit hic sicarius quidam, qui Gregorium occidendi consilium cœperat; tentavit facinus; sed divina quadam virtute impeditus, perficere quod erat meditatus non valuit. [etiam sicarius qui ad ejus cædem paratus advenerat,] Verum postea pœnitentia ductus, idem sponte supplex a Gregorio veniam postulavit: ut autem res se habuerit, idem in hunc modum describit.

[Aliquando eram domi, morbo premente me;
(Namque aderat is concurrens cum laboribus)
Hæ nostræ deliciæ, ut videtur invidis.
Sic comparatis rebus, e populo meas
Quidam ingrediuntur ædes; cumque his quispiam
Juvenis, coma longa, habitu tristis, pallidus.
Hic ipse cum converterem de lectulo
Paulum pedes, ut consuëvere territi;
Illi Deoque ac Principi actis gratiis
Ut mens ferebat maximis, quod hunc diem
Utriusque dono cernerent, atque in meam
Laudem elocuti quidpiam, domo simul
Abeunt. At ille pedibus adfixus meis
Tacendo supplicabat, percitus metu.
Cumque ipse, quis, vel unde, vel quid posceret,
Inquirerem; ipse grandiores edere
Solummodo ejulatus, gemere, plorare, ac manus
Stringere, mihique lacrymas excutere. [ab eo veniam ultro petit & facile impetrat.]
Qui raptus inde cum fuit vi (non enim
Verba audiisset) aliquis e præsentibus;
Tuus homicida, te licet texit Deus,
Se sistit ultro, conscientia sui
Huc sceleris actus, & reum se confitens:
En lacrymas præbet pro pretio sanguinis.
Hæc ille: verbis ipse fractus talibus
Emitto vocem, qua illum culpa libero:
Servet te Deus: me servatum commode
Tecum agere, magnum existimare haud convenit.
Meum te facinus hoc effecit: tu vide
Ut te Deoque ac me posthac digne geras]

[111] Hæc vulgata per urbem multorum animum erga Gregorium bene affectum reddidere. [de vita sua.] At rursum vero invidorum detractione non leve iterum in ipsum conflatum est odium, oscitantiam redarguentium, quod vasa sacra, quæ multa erant ac ingentis pretii jam olim apud Quæstores deposita, ipse nō repeteret h. At quidem nullam rationem ipse repererat de his in Ecclesiasticis monumentis, nec apud prædictos magistratus; eratque opus summi laboris, nec præsentis otii, quod facile expediri potuisset; cum præsertim ad reducendos devios, ad uniendos divisos, & in his quæ ad jura templi spectant, Gregorius totus esset.

ANNOTATA.

a

Factum id potißimum per absentiam Gregorii, qui in agrum secesserat, [morbus S. Gregorii.] paßim autem putatur seceßisse valetudinis causa, post aliquem morbum. Imo Hermant existimat, hunc eū esse in quē scripsit Carmen 60, inter alia sic quærēs.

Non satis istud erat quod me premat ægra senectus,
      Quæ Siculis gravior dicitur esse jugis;
Ni me etiam morbus laceret, rediensq; quotannis
      In miseram tabem debile corpus agat?

Certe in hoc morbo fatetur nihil sibi esse gravius, quam pusillorum scandalum ex piorum incommodis, quasi nulla sit eorum merces apud Deum, sed casu agantur omnia. Verum existimo gratis omnino morbum istum ad hæc referri tempora, quibus longe graviora dāna, Constantinopolitanæ ecclesiæ exinde emergentia, meruissent distinctius attingi & sentiri. [t, 1 p. 474] em>Vt ut sit, rediens ab agro habuit Orationem 28, de qua supra: in qua cum exposuisset affectum erga sui amantem gregem, reciproce ferventem, de factionariis ita loquitur. Jam quoque timorem mihi injiciunt canes (Maximum intelligit pro vindicanda sibi Sede Thessalonicam profectum) per vim in pastorum classem irrumpentes, [qui Maximi factionem invitat ad pœnitentiam,] idque (quod absurdum valde est) cum ad pastoralis muneris administrationem nihil omnino aliud contulerint, quam quod comam, cui ornandæ & alendæ turpiter studuerant, raserunt: qui nec in canum ordine remanserunt, nec pastores facti sunt, nisi ut lanient & dispergant, atque aliorum labores infringant…Ac proinde ne nunc quidem insolentius se efferant, qui canes adversus gregem concitarunt; nec oviculam quidem unam proferre possunt quam adduxerint aut conservarint …atque improbitati suæ finem imponentes, adorent & prodicant & plorent coram Domino qui fecit eos, & quorum salus necdum deplorata est adjungantur gregi. [1 p. 485] Hoc ut persuadeat ita loquitur circa finem: O membra, olim Christi; membra mihi cara, etsi nunc corrupta; membra hujus gregis, quem, prius fere etiam quam collecti essetis, prodidistis! Quomodo distracti estis ac distraxistis quasi boves teneris vinculis soluti? quomodo altare adversus altare erexistis? quomodo repente in desolationem ac vastitatem facti estis? quomodo & ipsi per hanc sectionem morte affecti estis & nobis dolorem inussistis? quomodo simplicitate pastorum (Ægyptios Episcopos notari censeo) ad gregis dissolutionem abusi estis? non enim eos ob imperitiam reprehendam, sed vestram improbitatem accusabo… O Trinitas sancta … utinam tu hos nobis restituas, hactenus a nobis diremptos, ut per ipsam disjunctionem ad concordiam & pacis studium erudiantur.

b Orationem quidem bis appellat interpres: & hoc patitur vox Græca λόγος, seorsim sumpta: sed sensus requirit, ut de paucis verbis, & quidem non meditato prolatis, Sanctum dicamus agere: veterem igitur Leunclavii versionem correxi, meliorem Billii interpretationem secutus.

c Intelligitur fama de convocando Constantinopolim Concilio sparsa. Hermant totam pro retinendo Sancto contentionem populi, ponit ante ejus secessum in agrum.

d Annus is fuit 380, sed jam vergens ad finem: sic enim scribit Socrates lib. 5 cap. 6. Paucis post baptismum diebus, a morbo recreatus, Imperator Constantinopolim movet VIII kal. Decembris, Gratiano jam quintum Consule eoque ipso Theodosio primum.

e Idem Socrates lib. 5 cap. 7 ita loquitur. Eodem tempore Gregorius ab urbe Nazianzo translatus intra urbem Regiam in exiguo oratorio conventus agebat… omniū sui temporis religiosissimus æque ac facundissimus: qui quosdam ob id murmurare intelligens, eo quod esset peregrinus; Imperatoris adventum avide amplexus, Constantinopoli morari ulterius recusavit. Hæc verba ita accipit Hermant, quasi recedendi facultatem ab Imperatore postulasse Sanctus primo illo congressu dicatur. Sed apparet Socratem, multa transilientem, de ea recusatione loqui, quæ facta in Concilio est: proinde ejus verba huc trahi non debere.

f Fuerant templa annis totis 40 ab Arianis possessa, ab anno scilicet 339, quo Sede Constantinopolitana pulsus fuerat S. Paulus substituto in ejus locum Eusebio antea Nicomediensi. Restitutionem templorum secuta est Oratio 48, cujus, velut in nova & insperata lætitia, hujusmodi ex abrupto exordium: Quid tantum dici potest, quantum oculis usurpare licet? [t. 1 p. 725] Quæ oratio cum iis bonis, quæ conspiciuntur, comparanda est? En oculis nostris incredibile spectaculum proponitur, quod videre quidem sæpe optavimus, præstantior autem voto erat hæc cupiditas. Rursum hic Martyrum honores, multo jam ante tempore neglectæ: rursum Sacerdotum Dei concursus, rursum tripudia & spirituales festivitates. Frequens hic conventus ad festum diem agitandum, non ad arma & prælia promptus & paratus. O ingens miraculum! Arma e manibus projecta sunt, [explicatur festo SS. Martyrum:] soluta acies, belli cura abjicitur. Martyres autem, quibus bellum hoc confectum gratulatur Sanctus, videntur fuisse, SS. Eustratius, Auxentius, Eugenius, Mardarius & Orestes, in Armenia quidem sub Diocletiano paßi, Constantinopolim autem translati verosimiliter sub Constantino magno: agitur enim eorum festivitas (ut in Synaxario Claromontano legimus ad eorum diem 13 Decembris) in venerabili Apostolείο sancti ac celeberrimi Apostoli Joannis, juxta sanctissimam magnam ecclesiam, in qua dictam esse orationem æstimamus: mox enim aggreditur Sanctus præsentia cum præteritis comparare, & rememorari funestæ illius noctis, quando ipso in choro constructa acies monachorum mulierumque insanientium irrupit in Anastasiam, uti ad caput 11 supra deductum est. [variæ orationes CP. habitæ] In eadem magna ecclesia celeberrimoque concursu etiam hæreticorum dictam esse Orationem 38 in Natalem Salvatoris, ac postea alteram 39 in sancta lumina Epiphaniorum censet Hermant: pari jure addi posset etiam Oratio 40 in Sanctum Baptisma, postridie Epiphaniorum habita. Sed hoc divinare est, dum nullum in iis apparet argumentum, quo Constantinopoli adscribantur, nedum huic tam insperatæ commutationis em>tempori. [t 1 p 442] Majori cum fundamento videtur dici posse Constantinopoli habita Oratio 26; quæ est de moderatione in disputationibus servanda, & quod non sit cujusvis hominis nec cujusvis temporis de Deo disputare. Dicta est autem illa Martyrum quorumdam festo: & argumentum tractat admodum congruum huic tempori, sic finiens: Si mihi obtemperandum duxeritis, juvenes & senes, præfecti & subditi, monachi & conjugati, supervacaneas & inutiles ostentationes valere jubebitis &c. [p. 463] Quo indicatur ad ingentem omnis ætatis, conditionis & ordinis multitudinem locutum tunc Sanctum.

g Ita primum Baronius: in Annalibus autem hæc recognoscens, judicavit hunc ensem, qui fuit in templo strictus, cum sicarii sequentis facto nihil habere commune. Itaque versus prædictos sic explicat num. 14 ad an. 380 quasi ob nimiam compressionem confusionemq; prementium, ad terrorem evaginatus ensis fuerit: quid ni potius ad coercendum unum alterumve de plebe, insolentius aliquid dicentem facientemve & ad alios terrendos? cum dicatur ea ensis evaginatione plebis fracta audacia.

h Statim post narratum factum præcedens, hujus quidem rei excusationem proponit, satis indicans nonnullis eā moderationem minus probari: sed quod ingens ea causa fuerit contra Sanctum commotio animorum, non invenio.

CAPUT XIV.
In thronum invitus collocatus Gregorius Testamentum suum condit.

[112] Cum hæc geruntur Constantinopoli, Episcopi illi, quos fama adventuros Constantinopolim ferebat, adsunt. Fuerunt Episcopi Orientales, non pauci numero: quorum omnium celeberrimus aderat Meletius a Episcopus Antiochenus, Confessione clarus, qui contra Arianos, [A SS. Meleitio, Nysseno & aliis in Throno collocari sepatitur,] tempore Cōstantii Imperatoris ac inde Valentis, pro fide Catholica strenue decertaverat, ac ob eam causam iterum in exilium missus fuerat, immensosque labores eadem ex causa tulerat. Hic, inquam, Meletius venit una cum ceteris Episcopis Constantinopolim, ut Gregorium Nazianzenum locaret in Throno, & ut Gregorii Nysseni utar verbis, sponsum conjungeret sponsæ. [Nyssen. in funere Meletii.] Tunc etiam advenit ipse Gregorius Nyssenus, qui (ut diximus) libros quos contra Eunomium b elaboraverat, legit Gregorio Nazianzeno atque Hieronymo, apud eum tunc Constantinopoli commoranti. Quid tandem? Collocant hi omnes Gregorium, invitum licet, in Throno, firmant ejus Sedem, qui una tantum spe ductus, nimirum ut ea ratione ad componendas res Ecclesiarum sequester optimus esset, illis acquievit, ac se locari in Sede passus est. Hæc enim omnia idem ipse concinne describit in hunc modum.

[113]

[Omnes enim Orientales (Ægyptū c excipe)
Antistites, adusque Romam illam alteram,
Ex intimis telluris ac maris angulis,
(Quibus Dei mandatis impulsi haud scio)
Coëunt, mihi stabilituri Sedem sacram, [sperans eo se aptiorem fore componendis dissidiis]
In queis erat Princeps unus, piissimus,
Simplex, mala sine fraude, plenus numine,
Cernens placidum, fidens animi, ac simul prudens,
Etiam intuentes excolens in spiritu. [De vita sua,]
Quis quæso nesciat, quem nostra vox notet,
Ecclesiæ Antiochensis illum Præsidem?
Qui erat reapse, quod audiebat nomine;
Mores habebat, atque nomen melleum:
Qui multa toleravit sanctum ob spiritum,
Ab extera pulsus aliquando potentia:
Qui certaminibus expolivit gratiam
Illustribus suam. Hi me in Sede collocant
Clamantem atque gementem: sed una causa tamē
Minus repugnantem; Tu Verbum testis es.
Quænam illa? Non fas veritatem abscondere.
Rebar stolida persuasione pectoris,
Hujus si solii possem Imperium consequi,
Instar ducis Chorearum, qui Choros duos
Utrimque medius ipsos apte collocat,
Illum quidem hic, alium istic, fieri ut solet;
Sic me reconciliaturum adversarios].

Hæc & alia Gregorius, causam declarans, cur tandem Ecclesiasticæ pacis componendæ ergo, illis acquievisset.

[114] Ejusmodi discordia erat exorta occasione schismatis Ecclesiæ Antiochenæ, [ex schismate Antiocheno pullulantibus,] in qua (ut prætereamus Antistites hæreticos) duo Episcopi Catholicis præerant, quorum alter Meletius, quem diximus, erat; alter vero Paulinus: Apollinaristas autem Vitalis regebat. Horum causa S. Hieronymus, ambiguus aliquando quocum communicare deberet, abstinuit se ab omnibus, donec Damasum Romanum Pontificem consuleret, ad quem cum scriberet, hæc habuit inter alia. [Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumquetecum non colligit, spargit, hoc est: Qui Christi non est, Antichristi est.] Hæc Hieronymus: qui ad eumdem iteratis litteris agēs, testatur quod hi omnes Damaso se adhærere profiterentur, cum ait: [ego interea clamito, Siquis Cathedræ Petri jungitur, meus est. [Epi. 58.] Meletius, Vitalis, atq: Paulinus tibi hærere se dicunt] Hactenus de his ille. Porro, ut advenit, aliis aliorum studia sectantibus, ea occasione totus pene Christianus Catholicus orbis schismate divisus est. Ægyptii ac Macedones, & alii, Paulini amplexantes communionem, Meletium respuebant; ceteri autem Orientales, communicantes Meletio, Paulinum aversabantur. Hujus itaque schismatis conciliandi gratia Gregorius, ut ait, hac una causa passus est tandem in throno se locari.

[115] Sublimatus in Thronum Gregorius, mox adversariorum ferientium sensit aculeos: [alias a desiderando throno illo,] quique erant illi infensi, sive hæreticorum sive Catholicorum, quos a se Maximi schisma divulserat, quorum animos tanta Gregorii gloria livore offuderat exacerbaratque, in ipsum obloqui, obstrepere, declamare, ac in vulgus spargere non cessant, ipsum gloriæ cupidum eam Cathedram concupisse, ejusque adipiscendæ gratia Constantinopolim se contulisse, ac longo ambitu tandem adeptum esse. Tunc ipse pro concione de ea re agendum sibi censens, orationem illam præclaram habuit, cujus est titulus: De se ipso & ad eos qui ipsum Cathedram Constantinopolitanam affectare dicebant: d ubi collaudato populi erga se studio, volens ostendere quam longe absit ut ejus favorem adulando studuerit demereri: [Hoc, inquit, ex novo illo facinore perspicuum factum est, quod circa me nuper edidistis; [in quem a plebe fuerat violente & preter leges impositus,] cum vos, qui plebs estis, zelo & ira flagrantes, clamantem & ingemiscentem in hac Sede collocastis, quam tyrannicam an Archiepiscopalem dicere debeam, incertum habeo: sed collocastis e tamen, propter vim amoris erga me vestri jus fasque violantes. Quo quidem tempore nonnullis eorum, qui vehementius in eam rem incumbebant, adeo graviter succensuimus, ut amore in odium mutato, a nobis pedem confestim retulerint]. Et post multa, se ab illis vocatum ac vi adactum accesisse refert.

[116] [longe alienissimus; uti antea] Quo item fuerit animo cum advenit, his verbis testatum reliquit: [Si humanum, inquit, aliquid abjectumque cogitans atque hanc Cathedram affectans, aut huc primum cum senecta hac cana atque his membris, vitæ diuturnitate & morbo rugatis atque contractis, venissem; aut nunc has ignominias ferrem; profecto cœlum & terram (quibus testibus attestari moris erat) erubescerem; erubescerem & Cathedram hanc, & sacrum hunc cœtum, sanctamque hanc & vere sanctam coagmentatam plebem, adversus quam tot sceleratorum hominum copiæ aciem instruxerunt, ut priusquam conjuncta sit dissolvatur, & priusquam in lucem prodeat extinguatur, jam secundum Christum formari incipiens. Ad hæc laborum meorum & ærumnarum me puderet, & asperæ hujus vestis, & secessus in solitudinem quam familiarem semper habuimus; vitæ item facilis & expeditæ & mensæ frugalis ac simplicis, avium vita haud multo inferioris. In gratiam etiam cum veritate redeant, qui me alienæ uxoris cupiditate flagrasse dicunt, cum ne propriam f quidem habere voluerim] &c. & in alia oratione, [& postea est protestatus.] quā in Synodo habuit coram centum quinquaginta Episcopis; [Si, inquit, Principatus aut sublimium Thronorum amore flagravi, aut peccatorum aulas calcare gestii, numquam aliud quidpiam splendoris amplitudinisque mihi contingat; aut si quid contigerit, confestim illud projiciam & amittam] g.

[117] [Vi non amplius Nazianzum revisurus] Hæc Gregorius, qui sibi, Ecclesiæ Constantinopolitanæ indissolubiliter, ut opinabatur, adstricto, nullam spem reliquam esse credens redeundi Nazianzum, ibique de rebus suis ultimum disponendi, coram amicioribus nonnullis Episcopis Testamentum condidit; quod merito divinum appellavit Joannes, Lector & Notarius Sanctissimæ Ecclesiæ Nazianzenæ, qui ipsum h [ex archetypo exemplari in eadem Ecclesia asservato, in quo & propriæ manus subscriptiones extant, tam ipsius quam testium qui subscripserunt,] exscripsit & edidit. Latuit illud hactenus inter Brissonii, viri sane valde periti, Formulas i Græce editum: ubi cum illud haberi me monuisset Marcus Antonius Massa Salernitanus I. C. quocum ob illius doctrinam variamque eruditionem cum pietate conjunctam domestica mihi consuetudo intercedit, omnium fere librorum angulos exploratos habens, sed mendosum vehementer & mutilum; muneris autem mei esse illud, si fortasse minime probaretur, confutare disertis rationibus; rem contuli cum Jacobo Sirmondo k, mei studiosissimo, Societatis Jesu Professore, omnium plane litterarum genere excultissimo: qui infatigabili studio penetralia quæque bibliothecæ Vaticanæ perlustrans, invenit tandē in duobus antiquis codicibus ejusmodi testamentum: quod contulit, emendavit, atque Latinitati primus omnium tradidit, sicut hic habes descriptum.

[118] [Flavio Eucherio & Flavio Euagrio Viris Clarissimis Coss. pridie kalendas l Junias Gregorius Episcopus Catholicæ Constantinopolis Ecclesiæ, [testamentum condit an. 380, 31 Maji.] vivens ac prudens, sanoque judicio & integris animi sensibus condidi hoc testamentum: quod quidem jubeo & volo in quovis foro & quomodolibet ratum ac firmum esse. Jam enim mentem meam declaravi m omnemque meam substantiam Catholicæ Nazianzi Ecclesiæ consecravi, ad pauperum qui sub eadem sunt Ecclesia ministerium. Qua etiam de causa tres juxta hanc meam voluntatem, alendis pauperibus Curatores institui; Marcellum, Diaconum & monachum; [juxta dispositionem antea factā Nazianzi,] Gregorium, item Diaconum, qui fuit e familia mea; & Eustathium monachum, qui & ipse fuit e domo mea. Nunc vero eumdem animum retinens erga sanctam Ecclesiam Nazianzenam, eodem persto in proposito. Cum igitur contigerit me ex vita discedere, heres meus esto prædictus Gregorius, Diaconus & Monachus, domesticus quondam meus, quem pridem manu misi; ex universa substantia mea, mobili & immobili, ubicumq; ea mihi sita est. Ceteri omnes exheredes mihi sunto. Ita quidem ut ipse meam omnem substantiam, mobilem & immobilem, sanctæ Catholicæ Nazianzi Ecclesiæ restituat, nihil penitus subducens, præterquam quæ hoc testamento quibusdam privatim reliquero, legati aut fidei commissi gratia: sed omnia ut prædixi diligenter servet Ecclesiæ, [in favorē pauperum.] Dei timorem præ oculis habens, sciensque jam a me decretum, uti omnia mea illius Ecclesiæ pauperum ministerio cedant; in eamque rem se institutum heredem, ut per ipsum Ecclesiæ omnia sine fraude conserventur.

[119] [legans sui testamenti curatoribus] Servos quoscumque vel mea voluntate vel beatissimorum parentum meorum mandato manumisi, hos omnes nunc etiam liberos manere volo, & peculia sua ipsis absque ullo impedimento firma permanere. Volo præterea, heredem meum Gregorium Diaconum, una cum Eustathio monacho, ambos olim e domo mea, possidere predium Arianzenum, quod ex Rhegini bonis ad nos pervenit: [Arianzenum prædium.] gregales vero equas & oves, quotquot jam ipsis præsens dari jussi, quarumque propietatem ipsis ac dominium tradidi, has ipsis quietas manere volo jure dominii. Per præceptionem item Gregorium, Diaconum & heredem meum, qui mihi fideliter ministravit, privato jure Dominii habere volo aureos numero quinquaginta. Russianæ, Virgini n venerandæ propinquæ meæ, certa quædam in annos singulos dari jussi, unde liberaliter vivat: quæ quidem omnia eidem, quemadmodum præscripsi, [Russianæ virgini domum quoad vivet,] volo ac jubeo quotannis sine mora præstari. De habitatione autem, tum quidem nihil propterea statui, quod rescirem ubinam ipsa degere mallet: nunc vero & hoc volo, quocumque ipsa loco elegerit, parari ei domum ingenuæ congruentem, ad honestam Virginis habitationem: quam utique domum sine interpellatione habebit ipsa in usum fructum quoad vixerit, postea vero restituet Ecclesiæ. Addi præterea eidem volo puellas duas, quas ipsa delegerit: hoc nimirum pacto ut cum ea morentur puellæ usque dum vivet: & si quidē illi ita visum fuerit, liceat ipsi libertate eas donare; sin minus, & illæ quoque ad Ecclesiam pertineant.

[120] [Alypianæ nepti spolia defuncti Cæsarii] Theophilum puerum qui mecum manet, jam manu misi: volo autem ei nunc etiam dari, legati nomine, nummos quinque. Eupraxium vero ejus fratrem, liberum esse volo, eique legati nomine dari nummos quinque. Volo præterea Theodosium, notarium meum, liberum esse, eique legati nomine dari aureos nummos quinque: Alypianam, filiam meam dulcissimam (ceterarum enim Eugeniæ & Nonnæ exigua ratio ducenda est, ut quarum vita reprehensione non vacat) veniam mihi dare volo quod nihil possum ipsi relinquere: quippe qui omnia jam pauperibus destinavi; aut potius beatissimis parentibus, qui ita polliciti erant, obsecutus sum: quorum voluntatem irritam reddere nec sanctum nec tutum arbitror. Quæcumque tamen ex beati fratris mei Cæsarii rebus, in veste serica aut linea aut lanea aut o burichaliis supersunt, hæc ad ipsius liberos pertinere volo: & nulla in re, ipsam vel sorores ejus molestas esse vel heredi meo vel Ecclesiæ. [affinis sui injustitiam declarat,] Meletius, gener meus, sciat se prædium Apenzinsenum, quod ex Euphemii rebus est, mala fide possidere: de quo quidem & jam antea scripsi sæpius Euphemio, ignaviæ eum condemnans nisi sua recuperaret. Et nunc testor omnes Magistratus & qui sub Magistratu sunt, injuriam fieri Euphemio: oportet enim prædium Euphemio restitui.

[121] [& emptionis cujusdā cassationē.] Emptionem fundi Canotalorum reverendissimo filio Episcopo Amphilochio redintegrari volo. Constat enim ex chartis nostris, idque sciunt omnes, quod & solutus fuerit contractus, & pretium receperim, proprietatemque ac dominium possessionis jam pridem reddiderim. Euagrio Diacono, qui multorum mecum laborum & curarum particeps, in multis suam mihi benevolentiam commendavit, gratiam habeo coram Deo & coram hominibus. Ac majora quidem ipsi Deus retribuet: [domestis suis pauca donat] ne vero parva etiam amoris symbola prætermittamus, volo ei dari p camasum unum, tunicam unam, pallia duo, aureos nummos triginta. Similiter dulcissimo Condiacono nostro Theodulo dari volo camasum unum, tunicas duas ex iis quæ sunt in patria, aureos viginti ex patriæ item rationibus. Elaphio notario, qui & bene moratus est, & quo tempore fuit in obsequio belle nos refocillavit, dari volo camasum unum, tunicas duas, pallia tria, sigillionem q, in patria nummos aureos viginti.

[122] [& testamentum concludens] Hoc meum testamentum ratum ac firmum esse volo in omni judicio & quomodocumque. Quod si tamquam testamentum vim non r habuerit; tamquam voluntatem ipsum seu codicillum s valere volo. Qui vero ipsum evertere tentaverit, rationem reddet in die judicii & pœnam sustinebit.

In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

Gregorius, Episcopus Catholicæ Constantinopolis Ecclesiæ, [subsignat ipse] relegi testamentum; & omnia probans subscripsi manu mea, & vim obtinere volo ac jubeo.

Amphilochius t, Episcopus Catholicæ Iconii Ecclesiæ, interfui testamento Reverendissimi Episcopi Gregorii: & eo rogante subscripsi manu mea.

Optimus v Episcopus Catholicæ Antiochenæ Ecclesiæ interfui, cum Reverendissimus Episcopus Gregorius testamentum suum, ut supra scriptum est, disponeret, [& post eum testes 7.] & eo rogante subscripsi manu mea.

Theodosius, Episcopus Catholicæ x Idæ Ecclesiæ, præsens testamento Reverendissimi Episcopi Gregorii, & ab eo rogatus, subscripsi manu mea.

[Theodulus, Episcopus sanctæ Catholicæ Apameæ y Ecclesiæ, præsens &c.

Hilarius, Episcopus Catholicæ Isauriæ Ecclesiæ, præsens &c.

Themistius, Episcopus sanctæ Catholicæ Hadrianopolis z Ecclesiæ, præsens &c.

Cledonius, Presbyter Catholicæ Iconii Ecclesiæ, præsens &c.

Joannes, Sanctissimæ Nazianzi Ecclesiæ Lector & Notarius, exemplum divini testamenti, quod in sanctissima Ecclesia mea reconditum est, sancti & illustris ac Theologi Gregorii exscripsi & edidi.]

ANNOTATA.

a De S. Meletio & Antiocheno schismate; plene actum a nobis ad 12 Februarii.

b em>Libros Nysseni contra Eunomium, quos ordine perquam turbato habemus impressos, suo naturali ordini restituendos monstravimus ad 9 Martii, §. 2 Commentarii historici de eorum auctore.

c [Cur ordinando Gregorio non adfuerint Ægyptii,] Existimat Hermant nec vocatos quidem fuisse, quod suspecti essent, ne causa Maximi, per suos illegitime ordinati, turbarent potius quam promoverent ordinationem Constantinopolitani Episcopi, quæ inprimis facienda erat. Verosimilius existimo venire contempsisse, eo quod eorum fere scirent fore Concilium, qui Meletio contra Paulinum favebant: Timotheum autem Alexandrinum, cum unico solo Oxyrinchite Episcopo, in iter deinde dedisse sese, non tam ut totam suam nationem reprasentaret in Synodo, quam ut, si ordinandus esset alius a Maximo Constantinopolitanus Episcopus, id non fieret ab alio quam a se cum sui juris præjudicio; sed tempestate vel alio casu retardatum non comparuisse ad condictam diem. Tum vero Meletium, suam hanc occasionem ratum, & ipsa verosimiliter fama motum quæ attulerat Ægyptios non comparituros, ursisse institisseque, ut & quando jam ii omnes aderant qui adfuturi sperabantur (nam Demophilus Macedonianus, cum suis ex circumjecta Constantinopolitanæ urbi Thracia Episcopis 30 seceßionem fecerat, professus Arianam em>se fidem malle quam Consubstantialem Patri Filium asserere) ut, inquam sine mora Gregorius, jam pridem postulatus a populo, imo ut infra apparebit ab eodem in Thronum violente elatus, rite constitueretur Episcopus: ne forte superveniens vacante adhuc Sede Alexandrinus (quē solum cum socio esse in via tulisse etiam fama potuerat) primas in Concilio prætenderet, ut principali suæ Sedi debitas, a qua prætensione excludebatur per maturam Constantinopolitani Episcopi ordinationem. Cumque in hanc sententiam facile adduxisset ceteros, qui jam convenerant undique ad Synodum (quam existimem indictam fuisse in diē circiter 20 Maji) ante omnia actum esse ut cogeretur Gregorius Sedem istam admittere.

d Existimare videtur Baronius quod hæc Oratio habita sit, [Oratio de non ambita Sede CP. quando habita?] postquam in Thronum ab Episcopis fuit evectus Gregorius. Verosimilius exstimo cum Hermant, habitam antea; alias enim non omisisset allegare vim sibi ab Episcopis illatam. Habita est autem in plenißimo consessu præsente Imperatore, aulicis & magistratibus, quos ultima orationis pars sigillatim admonet officii; adeoque habita est in magna ecclesia. Habita etiam est ex ipsa Cathedra Episcopali: quam saltem ut Vicarius occupabat, donec proprium Episcopum Patres ad Concilium convenientes instituerent.

e

em>In Carmine de vita sua non meminit Sanctus hujus violentiæ; eoque difficilius est statuere, quo tempore præcise ipsa ei sit facta. [violenta in thronum collocatio per plebem.] Hermant censet quod paucis post restitutionem ecclesiarum diebus: quam non ferentes Ariani, non ita potuerint præsentis in urbe Imperatoris reverentia coerceri, quin multa acerbe & contumeliose in Gregorium dicerent facerentque. His autem moti cives, non expectato Episcoporum qui convocabantur adventu, præoccuparunt ipsum installare: quod quia præter Canones erat, tamquam momenti nullius videtur Sanctus in dicto Carmine transiliisse. Sit igitur hæc res facta mense Februario aut Martio; oratio vero habita mense Aprili, cum propinquitas adventantium ad urbem Episcoporum magis acuere poterat invidorum linguas, metuentium ne populare factum illi ratum haberent, eoque conabantur Gregorium de ambitione infamare. Certe non ante Majum videtur e Syria potuisse adesse Meletius, multo minus alii ex remotioribus etiam partibus acciti: [comprobata ab Episcopis in Majo.] præceßisse enim debuit Indictio Concilii, quæ vix ante finem Ianuarii cogitanda est esse facta: quia credibile est prius fuisse publicatum edictum, 10 Ianuarii die dictatum, de templis toto Imperio in potestatem Orthodoxorum reddendis. Si autem ad mensem Majum addas Iunium & initium Iulii, cujus die 9 legitur data Synodica em>ad Imperatorem, ipsius Concilii acta (quæ non extant) concludens, invenies justum rebus omnibus gerendis spatium. Ast, inquies, S. Meletius, qui paulo post inthronizatum Gregorium durante Concilio obiit, [nec enim obiit S. Meletius in Februario.] creditur defunctus XII die Februarii quo colitur. Respondeo, nequaquam mirum esse, si peregre mortuo S. Meletio fuerit festum annuum institutum Antiochiæ, non eo die quo Constantinopoli moriens vir Sanctus,

Hinc Angelorum raptus ad cœtum fuit: aut quo
Deductione civitatis totius,
Tunc maxime dolentis, ut decens erat,
Ecclesiam devectus est ad propriam,
Thesaurus ingens intelligentibus:

imo nec eo, quo fuit Antiochiæ exceptus (nam uti exportatus Constantinopoli fuit statim a morte, sicut ex Nazianzeni versibus citatis & rebus post narratis colligitur, ita credibile est quam festinantißime potuit devectum per iter, [sed tunc celebratæ ejus ex equiæ sunt a Synodo Antiochena,] quod sive terra seu mari sumas unius alteriusve dumtaxat hebdomadæ fuit) sed altero quo ad Ordinationem Flaviani Antiochiam convenerunt Episcopi: quos verosimile est dilatas eatenus exequias viri Sancti quā solennissimas egisse, & constituisse, ut hic anniversaria commemoratione recoleretur. Florarii Ms. collector S. Meletii nomen refert 10 Iunii; utinam sciretur quo auctore? hic enim si antiquus foret, vix dubitarem affirmare eo die vel em>mortuum Constantinopoli vel saltem Antiochiam relatum eum fuisse: tunc certe potuit, nec potuit facile multo citius seriusve id contigisse. Nec obest quod in subscriptionibus post Canones, Imperatori oblatos per Epistolam datam 9 Iulii ut diximus, inveniatur primus Provinciæ Cœlesyriæ subscriptus Meletius Antiochenus: non enim genuinæ sunt istæ subscriptiones nec in debita forma, sed nuda nomenclatura esse videtur ex Actis collecta, quorum initio Meletius interfuit: aut certe Meletii nomen librarius aliquis ex suo adjecit judicio, existimans per errorem fuisse omissū.

f Nazianzenam intelligo, sæpe oblatam, semper recusatam: nam Sasima, pro quibus fuit ordinatus Gregorius, non videntur a Gregorio unquam pro Ecclesia æstimari, nec propriam suam voluisse dicere eam, ad quam numquam fuit vocatus a populo. Si quis tamen Sasimensem intelligere malit, per me licet.

g Hactenus Baronius in prima hujus vitæ editione (uti ipse appellat in Annalibus an. 389 num. 22, [Testamentum unde & cur hic insertum?] licet solum intelligat hoc manuscriptum suum inter amicos communicatum) hactenus, inquam Nazianzeni res promoverat Baronius, & consequenter Concilii C. P. acta ac cetera Sancti ad mortem usque gesta pertexuerat, nulla facta mentione Testamenti: Quis enim, inquit, illud extare aut aliquam ejus rationem habendam esse putasset, quod tot rerum atque scriptorum ejusdem Gregorii accuratissimos exploratores præteriisset; vel si noverunt, tamen visi sunt penitus, tamquam commentitium, contempsisse? Cum autem idem Baronius in secunda ejusdem vitæ editione, id est in Annalibus, ipsum dignum censuerit quod eidem subnecteret, accurateque defenderet: ego hoc ejus judicium secutus, plane ex mente ejus facturum me credidi, si ipsum proprio insererem loco, simul cum commentatione eodem spectante, quæ nobis constituet Caput 15.

h Titulus Ms. Græci, uti editus in Appendice operum tomi 1 extat, hic erat: Exemplum testamenti S. Gregorii Theologi, descriptum ex archetypo &c. prout [ ] inclusa verba sequuntur.

i [prima ejus editio apud Brissonium.] Barnabas Brissonius, Regii Consistorii Consiliarius & Parisiensis Senatus Præses, de formulis & solennibus populi Romani verbis libros 8 edidit Parisiis anno 1582, quos habemus Francofurti recusos an. 1592, ubi lib. 7 circa medium & pagina apud nos 680, ipsum Græcum habetur ex membranis, & quidem aliis quam quæ in Vaticana Sirmondus reperit: nam in titulo legebatur μετεγράφη ἐκ τοῦ ἀρχετύπου τοὕ συγκειμένου ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ Ναζιανζοῦ, descriptum est ex archetypo quod jacet in ecclesia Nazianzi. Est autem verosimile quod in Francia membranæ sint, quas vidit Brissonius.

k Addiderat his Baronius, Parisiensi: quod omisi ex mente auctoris, qui alibi certius edoctus Arvernum patria Sirmondum fuisse, erratum correxit.

l Scriptum quidem a Sirmondo Januarias, & sic a Baronio & Billio est editum, quia sic in uno Ms. legebatur: [quo mense conditum?] ne tamen in ipso principio lector offenderetur, veram lectionem adhibere maluimus. Alibi nomen mensis deerat. Verosimile est in originali scriptum πρὸ μιᾶς καλανδῶν Ἰουν. quod alius legerit Ἰαν. & extenderit Ιανουαρίων pro Ἰουνίων. Nihil enim usitatius antiquis quam truncare nomina mensium: & in Vita S. Athanasii num. 161 Simili errore vidimus Januarium pro Iunio obrepsisse in Epistola Iulii Papæ Græca.

m Quamdiu ante suum Constantinopolim discessum id fecerit Sanctus, non constat: verisimile mihi est, [aliud antea sactū Nazianzi.] pro magno ejus erga pauperes amore, quod id fecerit statim post obitum parentum, reservato sibi dumtaxat Arianzeno prædiolo, quod hic suo instituto heredi & socio Eustathio legat.

n Russianam hanc, ex tam plena reverentiæ appellatione, colligas grandævam valde fuisse.

o Βουρίχος Buricus, equus est Isidoro, Paulino & aliis; hinc βουριχάλια in Chronico Alexandrino stragula equestria, hic autem forsitan sumuntur pro quavis stragula veste.

p Camasus apud Isidorum in Gloßis Amfimallus vertitur, & in Græco barbaris apud Meursium explicatur Chlamys ad hiemen vel pluviam, μάνδυσμα χειμωνιατικὸν.

q Σιγιλίων, melius forte Σιγγιλίων scriberetur: Latine Singiliones dixere, quasi Singuliones, quod essent ex singulo, sive simplici, non autem ex duplicato panno confectæ vestes, Græce ἁπλοΐδες dicerentur.

r Intellige ex defectu alicujus solennitatis a lege requisitæ.

s Codicillis scribendis nullæ solemnitates requiruntur: & hos tamen valere lex jußit, ut extremæ hominum voluntati quocumque in casu cautum foret.

t Amicitiæ præsertim jure, & quod vicinum Cappadociæ in Lycaonia Episcopatum haberet, [testes omnes partim ex Lycaonia partim ex Pisidia.] hunc & tres alios lectos testes arbitror: adhibentur autem testes septem, tot enim lex requirebat, unde in testamento Bertichranni Cenomanensis Episcopi apud Brissonium pag. 683. Ut lex edocet, septem virorum honestorum subscriptionibus & sigillis credidi muniendum.

v In subscriptionibus Concilii, Optimius: intelligitur autem, ut ex iisdem subscriptionibus patet, Antiochia Pisidiæ Metropolis, ideoque ejus Episcopus primus ponitur inter illius Provinciæ Episcopos.

x In subscriptionibus Hydensis, in Provincia Lycaoniæ. em>Sic & in Chalcedonensi Synodo Rufus Hydȩ subscribitur: ejusdemque provinciæ est testis quintus Hilarius Isauriæ sive Isaurensis, in subscriptionibus Ilvarius vel Illyrius.

y Apameam Pisidiæ intelligo potius quam Bithyniæ, & in eo qui sequitur Themistio Hadrianopolim similiter Pisidiæ potius quam Thraciæ; ut ex solis duabus provinciis intelligantur testes adhibiti, prout illi commune forsan & Episcopio Constantinopolitano vicinum hospitium habebant.

z Hæc clausula ad testamentum non pertinet, uti nec titulus: unde nec in Brissonii codice inveniebatur. Non est autem facile divinare, quamdiu post testamenti scriptionem transcriptum hoc ejus exemplum sit.

CAPUT XV.
Testamenti hujus veritas defensa & illustrata.

[123] Iam vero nostrarum partium esse scimus, ut his quam exacte per cognitiis num hæc in omnibus inveniantur veritati consentanea disquiramus, [Germanam esse hoc testamentum] elucidemusque obductum veluti rubigine monumentum. Esse quidem ipsum germanum Gregorii Theologi testamentum sunt multa quæ persuadeant. Verum quoniam ipsa prima ejus inspectione longe refugere possit animus ut id audire velit, nedum asserere, ipsum Gregorium filias habuisse atque generum, de hoc ipso primum jure agendum erit. Etenim nihil est ut vel in leve discrimen possit adduci Gregorii, quem suis ipse sæpe scriptis profitetur, cultus virginitatis, quam par est ut ante omnia apertissime demonstratam atque probatam, sartam tectam in omnibus relinquamus. Nihil quidem magis certum atque exploratum ex omnibus Gregorii rebus gestis videri potest, [non prohibet testatissima Sancti virginitas,] quam ipsum perpetuam coluisse virginitatem, testante id ipso quam sæpissime, cum in senectute confectus ærumnis, sese ejus, tamquam rei præclaræ memoria consolans, cygnæis modulis sæpe concinuit, ut illud imprimis prosa redditum: [Corpore virgo sum: an autem etiam animo haud certum habeo]. Profitetur hoc etiam in Carmine, ubi conqueritur de calamitatibus suis: itemque in Carm. de Virginitate, & in Præceptis ad Virgines. Rursum in Carmine de vita sua, & eo qui inscribitur de rebus suis, ubi hos habet versus:

[Non me connubium strinxit, nec fluxio vitæ]

& inferius,

[Nec mea femineo maduerunt membra liquore].

Insuper cum rursus animæ suæ calamitates deplorat, visionem sibi divinitus ostensam recenset, qua permotus fuerit a puero ut se virginem perpetuo conservaret. Idipsum etiam affirmat, cum invehitur in hypocritas monachos, nec non in Epitaphio de seipso. Ut plane nihil in Gregorio firmius atque tutius quam perpetuæ virginitatis cultus absque ulla dubitatione affirmari penitus possit.

[124] Servata igitur & in omnibus comprobata Gregorii virginitate, [quia ille filios & filias sæpe nominat, spirituales scilicet,] jam nebulam illam, quæ de filiabus & genero ex testamento contracta videtur, ex ipsiusmet Gregorii scriptis, dimoveamus omnino. Quod igitur ad nominatas in testamento filias spectat, illud ingerimus: Si omnes quas ipse Gregorius suis scriptis filias vel filios nominat, ex conjuge esse susceptos velimus asserere; erit profecto, ut plusquam quingentos, ut ita dicam, ex Gregorio genitos esse liberos affirmare cogamur. Verum ad spiritualem generationem eos omnes esse referēdos, ne longe petatur exemplum, habemus in eodem Testamēto, ab ipso Gregorio nominatū filium suum Amphilochium Episcopum, utpote ætate juniorem. Nā in Epist, ad Cæsarium de eo scripta, [Ipse, inquit, manu mea carissimum filium nostrum, Amphilochium offero: virum probitatis nomine usque adeo nobilem (etiam præterquam ætas ferat) ut ipse, qui & senex & Sacerdos & amicus vester sum, præclare mecum agi existimaturus sim, si eam hominum existimationem obtinerem]. Hæc ipse. Sic igitur nihil est ut cogamur asserere, quas nominat filias, eas a Gregorio ex uxore susceptas: verum dicendum potius, eas illius fuisse neptes. [& sic Alypianam neptem suam filiā vocat] Etenim quam potissimum laudat, spretis ceteris, Alypianam, eo gradu tum ipsam tum reliquas duas sorores Gregorio junctas fuisse, ex ipsius Gregorii Epistolis certo certius intelligere possumus.

[125] Reperitur quidem Alypiana ista ipsi Gregorio fuisse ex sorore Gorgonia neptis, nuptaque insigni viro Nicobulo, ex quibus ortus est Nicobulus junior, cujus nomine ad ejus patrem extat Gregorii carmen, nec non aliud patris nomine ad ipsum filium redditum, & aliæ complures Epistolæ, ut inter ceteras quæ signatur in Billiana novissima editione num. 155, cujus hæc est inscriptio ex Græco reddita exemplari, qua ipsius Epistolæ argumentum ponitur verbis istis: [Eidem Nicobulo, [Nicobuli senioris uxorem] Alypianæ ipsius uxori, Gorgoniæ Gregorii sororis filiæ, corporis staturam exprobranti]. Hæc in Epistolæ a inscriptione. Sed quid ista sibi velint ex ipsa accipere licet Epistola, quæ cum perbrevis & lepida valde sit, hic integram describemus: sic enim se habet: [Alypianam apud nos cavillis incessis, ut parvam & tua proceritate indignam, o magne & vaste ac gigantine tum forma tum robore. Nunc demum intelligo, animum mensuræ subjici & virtutem expendi, ac rupes margaritis præstantiores esse, corvosque lusciniis augustiores. Tu vero magnitudine tua & cubitis fruere, nec Aloidis b illis ullo modo inferiorem te præbe: æquum enim ducis, & hastam vibras, [de qua jocosa Sancti ad ipsum Epistola] & feræ tibi curæ sunt: ipsa autem nihil operis patrat, nec magni roboris est radium ferre, colum tenere, ac telæ assidere:

--- id enim feminarum decus est.

Quod si hoc quoque adjicias, etiam orationis causa humi curvam esse, ac per ingentes mentis agitationes perpetuam cum Deo consuetudinem habere; quid hic de tua sublimitate corporisque mensura te jactabis? Vide tempestivum silentium, loquentem audi, quam incompta sit animadverte, quam ut femina fortis ac strenua, quas rei domesticæ utilitates afferat, quam viri amans sit. At tum illud Laconis dices: Certe animus in mensuram minime cadit: atque externum hominem oculos conjectos in internum habere oportet. Si hæc ad hunc modum consideres, [cum magna laudo Alypianæ,] jocari desines, eamque ut parvam deridere, tuumque conjugium faustum ac felix judicabis]. Hactenus Gregorius ad maritum Alypianæ Nicobulum.

[126] Consentanea his plane sunt quæ de eadem Alypiana idem Gregorius habet in testamento, [sororum & ejus reprehensione] cum mulierem frugi sibique ob id carissimam prædicat, despectis duabus ejus sororibus, Eugenia atque Nonna, referente nomen aviæ, longe tamen disparibus moribus prædita. Aliquod plane nefas ab eis admissum & publice cognitum ac decantatum oportuit, ut ipse Gregorius publicis tabulis eas ita indecoris notis inustas reliquerit. [Ep. 43.] Sic & S. Hieronymus sororem suam virginem, lapsam fuisse, sed ad pœnitentiam revocatam, Epistola scripta ad Chromatium & collegas, posteris notum reddidit. Hæc qui considerat, non adeo mirabitur de Gregorio Nazianzeno, & multo minus si legerit quæ de lapsu Gordianæ virginis, amitæ suæ, S. Gregorius Papa ad populum pro concione recensuit. [hom. 38 in Euang.] Ut plane videas, sanctos viros despexisse penitus etiam propinquos, quos scissent Deo minime esse caros; sed laudare tantum solitos Deo acceptos, secundum illud de viro justo dictum a David: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. [Psal. 14, 4] Quod vero ex parentum voluntatis præscripto bona omnia jubebantur, non in affines, sed in pauperes erogari, cum nihil esset quod caræ Alypianæ nepti Gregorius legare posset: ejus tamen filiis dulces dari præcepit Cæsarii fratris exuvias, [quarum uni junctus Meletius,] diutius apud se retentas, velut cara pignora germani amantissimi, qui jam pridem ex hac vita discesserat.

[127] Jam igitur de Gregorii ex conjugio filiabus omni dubitationis amoto penitus scrupulo, de Meletio qui in testamento gener nominatur, solvendus est nodus, quo Gregorius obligatus conjugio videatur. Vox quidem illa, quæ ex Græco Latine reddita Gener est, in Græco codice legitur c Γαμβρὸς: cujus quidem nominis etsi frequentior usus est ut generum exprimat; [gener id est affinis dicitur.] significare tamen posse interdum affinem quemlibet, qui glossemata Græca elucidant absque controversia profitentur. Imo apud Latinos idem in voce Generi loquendi usus obtinuit. Et ut alios prætermittamus, habes apud Justinum historicum, generum ab eo dici virum sororis. Quamobrem nullo pacto adstringimur ut Gregorius Meletium generum nominarit voce illa, sed affinem potius significare voluisse exploratissimum satis redditur ex ipsius repetitis sæpius testificationibus, quibus perpetua ejus virginitas, absque ulla vel levissima saltem dubitatione, monstratur.

[128] [solvuntur objectiones ex subscriptione Theoduli Apameæ Epis.] Posset insuper & de Theodulo Episcopo Apameæ, qui subscribitur testis, illud objici, quod reperiatur eo anno, non Theodulus, sed Joannes Apameæ Episcopus subscriptus Oecumenicæ Synodo, Constantinopoli eodem anno habitæ. Verum ostendetur ejusmodi objectionem nullius prorsus esse momenti. Etenim præter Apameam, quæ in Syria est, cujus dictus Joannes Antistes, fuerunt tres aliæ ejusdem nominis civitates, nimirum prima quæ in Bithynia fuit, ad oram maritimam inter Rhyndaci & Ascanii ostia, cujus meminere Stephanus & Ptolomæus: secunda in d Phrygia, ad Marsiæ fluminis ostia, ubi ipse Mæandro conjungitur, cujus meminerunt Plinius & ex Græcis Strabo, quam post Ephesum clarissimam omnium Asiæ urbium prædicant, in qua celeberrimum esse soleret emporium. Sed & præter hanc aliam fuisse Apameam, Parthorum civitatem affirmant. Sic igitur non arctamur, ut licet constet tempore Concilii Constantinopolitani Apameæ Syriæ præfuisse Joannem, non potuerit Theodulus alicujus ex reliquis tribus e Apamæis fuisse Episcopus, unde nullius momenti ea esse reperiatur objectio.

[129] [ex mense in uno Ms. male notato.] Ceterum quod ad mensem & diem ejus anni, in eodem testamento descriptos, pertinet, posset etiam aliquis objicere, neque Gregorium, neque Episcopos qui subscripserunt, tam diu post absolutam ante quinq; vel sex menses Synodum esse commoratos Constantinopoli: neq; post abdicationem ejus vocatum amplius fuisse Gregorium Constantinopolitanum Episcopum, ut ponitur in testamento. Ad hæc vero primum illud jure dici posse videtur; Quis adeo durus est & severus judex, qui in re adeo antiqua non concedat testamentum ipsum aliquem pulverem contraxisse mendorum, qui sit excutiendus? Quamobrem si velimus, post absolutum Concilium & post abdicationem Sedis illud ipsum testamentum fuisse a Gregorio nuncupatum, tunc plane accidisse videtur, ut Joannes ille, qui ex archivo Ecclesiæ Nazianzenæ ipsum in lucem prodidit testamentum, cum illud exscriberet, & Gregorium simpliciter nominatum Episcopum legeret, honoris causa addiderit, Constantinopolitanum; & quidem f bona fide, quod sciret eo anno ipsum præfuisse eidem Constantinopolitanæ Ecclesiæ. Verum illi sententiæ magis inhæreo, ut prope tempus Concilii ejusmodi a Gregorio fuerit conditum testamentum; atque dicendum esse in mensem potius irrepsisse errorem. Etenim nec in codice quem nactus est Brissonius, nec in altero e duobus Vaticanis nomen mensis expressum erat: in quo & potuit accidisse ut errore librariorum Ἰανουαρίων scriptum fuerit pro Ἰουνίων.

[130] Ut autem opiner paulo ante Concilium ejusmodi esse a Gregorio conditum testamentum, [Confirmatur ipsum ex magna Sancti caritate erga pauperes.] illud persuadet g, quod ea oratione quam tunc Constantinopoli in Maximum habuit, inter alia suis se cunctis jam privasse bonis ostendit his verbis, [Paupertatem objicient? Quid ego audio? Meas opes & copias? Atque utinam & pannos hosce exuere possem, ut hujus vitæ spinas nudus percurrerem! Utinam & gravem hanc tunicam, quam celerrime abjicerem, ut leviorem acciperem!] & inferius: [Sed pecunias eripient? Quas tandem? Si meas: quin eadem opera pennas quoque excidant, quibus cinctus non sum.] Hæc ipse: quibus quidem se jam bona cuncta abdicasse significat. Sunt autem adhuc complura alia, ex ejusdem Gregorii scriptis adducenda, quibus demonstrari contingat, idem ipsum testamentum esse Gregorii. Imprimis vero quod quæ in ea mira erga pauperes solicitudo monstratur, eadem in omnibus ejus scriptis expressa conspicitur. Quod enim in testamento pauperibus posthabuerit affines, cum ita a parentibus fidei commissariam accepisset hereditatem, testatur ipse de matre sua in oratione habita in funere patris, adeo erga pauperes fuisse amore propensam, ut dicere soleret, se ipsam, si licuisset, & filios, ad alendos pauperes distracturam fuisse. [quibus etiā librorum pretia.] Ipse vero non fundos tantum & domos in pauperes erogavit: sed & libros in eorum usum convertit. Cum enim Adamantius Rhetor amicus, Gregorium aliquando rogaret dari sibi libros rhetoricæ facultatis, misit ipse quidem illos Gregorius, sed pretium illorum petiit, scripta ad eum epistola, ubi ad finem ista facete admodum; [Quod si minime Philosophicum esse videtur librorum pretium postulare; tu mihi pecuniam solve, objectionem autē tuā solvent pauperes.]

[131] Hæc ipse, ex quibus vides immensam ejus ergo pauperes curam. Sed & videre est in ipsius Gregorii scriptis ejusdem testamenti, quo pauperibus sua cuncta reliquit, haberi saltem tacitam mentionem. Etenim ad hoc ipsum visus est allusisse, cum post discessum Constantinopoli scribens ad Constantinopolitanos Sacerdotes & populum, ista habet in fine: [Hæc verba Gregorii sunt, quem aluit Cappadocia; quippe se facultatibus omnibus suis orbavit, [& substantiam omnem impendisse profitetur,] ut eas Christo offerat.] Insuper in Carmine de seipso, post reditum ex urbe Constantinopolitana de suarum rerum abdicatione agens, hunc habet versum:

[Cessi invita aliis mente, libente aliis]

Plane duplicem Constantinopoli a se factam rerum abdicationem insinuans: invito animo alteram, nimirum cum Sedem reliquit; alteram cum pauperibus cuncta sua testamento donavit. h Est & Carmen ad Julianum Tributorum Exæquatorem, quo Ecclesiam Nazianzenam commendat, in qua ad pauperum usum se omnia sua erogasse testatur: quæ quidem bona, cum ab ipso Juliano describerentur ad vectigalia solvenda, ut mitius agat rogans, hæc de Nazianzena Ecclesia inter alia habet: [Moveat tua, inquit, domus, quæ miseros homines omni benignitatis genere complecti consuevit. [Carm. 48] Moveant te quoque, o amice, opes meæ, quas ego crucis ferendæ causa pauperibus erogavi.] & paulo post: [Opes meæ sunt, sed tua est descriptio: cura igitur ut erga pauperes alendos mercedem eamdem uterque consequamur. En vides, lector, ex his omnibus non solum ostendi ipsius Gregorii testamentum, sed idem executioni mandatum perspicue declarari; cum quæ ipse reliquisset Ecclesiæ, illa jam possideret. Meminit & aliis in locis de abdicatione a se facta omnium divitiarum, retento sibi, ut ipse ait, ubi degeret parvulo tantum horto cum fonte. Testatur id quidem ipse, cum in monachos quosdam hypocritas juste invehitur.

[132] Sunt & alia præterea plura, quæ ejusdem testamenti germanitatem insinuant, [confirmatur & personæ ibi nominatæ,] ut cum in eo Euagrium Diaconum adeo commendat, cui & recensita superius legata reliquit. Hunc quis non videt fuisse Euagrium Ponticum, qui cum eo vixit Constantinopoli, laudatissimum tunc illum quidem, de quo suo loco pluribus agitur? Insuper Euphemius, qui in hoc eodem testamento nominatur, is esse potuit, cujus meminit in Epistola ad Alypium, de cujus etiam nuptiis agit in Epistola ad Theodosium. [Epp. 149, 114.] Nec præterimus de Rhegino, cujus meminit in testamento, quod nihil prohibet quin ille esse possit, quem inter familiares adnumerat in Carmine ad Hellenium. Sed ex Episcoporum quoque subscriptionibus intellige ejusdem testamenti sinceritatem. Nam præter Amphilochium, qui sequitur ordine Optimus Episcopus Antiochenus, ipse est cujus mentio fit in lege Theodosii hoc anno post Concilium data. Et quis nesciat, qui ultimo loco subscriptus habetur Cledonius Presbyter, illum esse quem adeo mirifice laudat in eodem Carmine ad Hellenium? i Sed & prudens rerum antiquarum scrutator, sinceritatem scripti hujus intelliget ex vocibus vestimentorum ibi nominatorum, [& antiqua voces,] quæ ob nimiā antiquitatem inter exoticas abierunt; ut ille Camosa atque Singillion. Sed de Singilione apud Trebellium Pollionem in Claudio facta mentio reperitur.

[133] Jam habes, lector, Gregorii testamentum, non solum e carie & tinea erutum, sed ab objectionibus vindicatum illustratumque scholiis, & redditum omni, puto, ex parte probatum: egregium plane quod plurimi facias monumentum, ab aliis, [& deductio familiæ Gregorianæ.] si qui ante viderunt, fortasse spretum, quod, veluti in obducto situ numismate, ipsa in eo Gregorii imago minime cerneretur expressa, imo reddere videretur effigiem hominis conjugio obligati: sed eo exterso diligenter & perpurgato, ipsissimam ibi cusam Gregorii intueris imaginem. Hæc jam satis: quæ si minus opportuna videntur, caro monitori atque etiam exactori Massæ accepta feras; cui ut morem geram hic etiam adjicimus, veluti corollarium, de propinquis ejusdem Gregorii perbrevem descriptionem.

Hæc quidem ex ipsius Gregorii scriptis perspicua satis redduntur cuilibet recte intuenti. Nam de Vitaliano, quod vir fuerit Gorgoniæ sororis, & genitos ex eo nominatos superius liberos, invenies in carmine filiorum ad ipsum Vitalianum inscripto, junctis his quæ de Gorgonia k suis locis superius dicta sunt. De conjugio autem Alypianæ cum Nicobulo satis nuper recitata Epistola, ad ipsum scripta, declarat: ex eis vero Nicobulum juniorem genitum carmina ejusdem Gregorii, tum patris tum filii nomine edita, aperte satis docent, & aliæ insuper Epistolæ ad Nicobulum scriptæ, vel in quibus de Nicobulo mentio habetur.

ANNOTATA.

a A quacumque manu hoc Epistolæ argumentum sit, non est certe a manu ipsius Gregorii: videtur autem explicationis causa additum ab eo qui prior Epistolas has collegit: em>uti & ante alias paucas quasdam Epistolas factum.

b Aloidæ, apud Poetas noti, Othus & Ephialtes, filii Alœi gigantis.

c Hanc notationem haud dubie suggeßit Sirmondus, æque ac sequentem de nomine mensis vitiato: uti vel ex eo patet, quod tamquam orthographiæ Græcæ imperitus, Ιανουαρίον & Ιουνίον scripserit Baronius, ubi Ἰανουαρίων & Ἰουλίων scilicet Καλανδῶν dictarat Sirmondus: sed hoc ex auctoris mente correximus.

d Veteres Episcopatuum notitiæ, quas sequimur, Pisidiæ provinciæ sub Antiochena metropoli hanc Apameam adscribunt. Sumit igitur hic Phrygiā Baronius latiori in significatione.

e De tertia Parthorum Apamea non videtur hic cogitari posse.

f Bonæ fidei, id est, simplicitati nimiæ, condonari ea additio forsan posset in alio; in Notario non item. Præstat igitur mendum librarium fortuitum agnoscere, quam aliquid a Notario de industria additum.

g Quæ sequitur probatio nihil videtur facere pro testamento: si quidem salvari potest locus iste per eam dominii abdicationem, quam ante hac Nazianzi fecerat Sanctus. Revera autem sic explicari debet: nam Oratio 27, quæ hic em>allegatur, habita est antequam ab Episcopis in Sedem esset collocatus Gregorius, uti jam diximus ad caput præcedens.

h Si ipsum Gregorium attentius legas, dices fortasse ipsum nihil libentius reliquisse quam Sedem Episcopalem; solam Anastasiam & quos ibi in Christo genuerat filios, invitum dimisisse.

i [Cledonii duo.] De hoc enimvero vehementer dubito, & Iconiensem illum Presbyterum non libenter disjungo ab Amphilochio: dum enim ambo hi Constantinopoli agerent, alius Nazianzi manebat Cledonius, ut ego quidem existimo, tamquam Gregorii ad tempus absentis Vicarius, idemque in Epistola ad Hellenium laudatus, cujus pro ecclesia Nazianzena solicitudinem caput 18 probabit.

k Gorgoniam, liberorum primam facere videtur Baronius; & sane ad hoc cogit eum tot generationum series, ut Gregorius, in ejus sententia anno dumtaxat 325 aut sequenti natus, anno 380 habuerit ex sororis filia pronepotes; em>& eorum quidem primogenitum Nicobulum viderit, cum Constantinopoli rediisset, adultum, idoneumque ut cum eo in sua Arianzena solitudine philosopharetur. At in nostra nihil impedit quo minus vel ultiman natu Gorgoniam facias: quæ licet anno 335 dumtaxat Alypianam peperisset, potuit hæc justam nuptiis expectasse ætatem, & reverso Constantinopoli patruo commodare filium, philosophiæ capacem, alienum a nuptiis, solius rhetorices amore captum, qualem ipsum propatrui sui versus describunt.

CAPUT XVI.
Frustra pro Ecclesiæ Antiochenæ pace laborans Gregorius partium incurrit invidiam, ejusque institutionem in dubium vocantibus nonnullis, ipse ultro se abdicat.

[134] Postquam conditum erat, quod retulimus testamentum, accesserunt & ceteri qui fuerant acciti ad Synodum Episcopi: in qua statutis ac firmatis his quæ ad fidem Catholicam pertinent, damnatisque hæresibus & promulgato fidei symbolo, quo divinitas Spiritus sancti certa firmataq; haberetur; mox de his quæ spectant ad Ecclesiæ Catholicæ pacem & disciplinam inter se Episcopi agunt; ac primum declarant, Maximum Cynicum, qui Constantinopolitanam Sedem invaserat, neque fuisse, neque esse Episcopum, eosdemque censeri eos, qui ab eo ordinati essent. a Dum hæc & alia ejusmodi tractarentur, Meletius Episcopus Antiochenus ex hac vita migravit, [post obitum S. Meletii,] cum laborasset & ipse plurimum, pro pace concilianda. Cum autem nonnulli, seditioni operam dantes, de alio subrogando in ejus locum tractarent; videns Gregorius hanc non esse viam pacis ineundæ, sed majoris ciendæ discordiæ, de ea re coram omnibus sententiam dicens, gravissimam habuit orationem; illud persuadere nitens, ut paci omnes consulerent; eamque unam crederent patere viam ad eam consequendam, si ab electione successoris Meletii abstinerent; sinerentque Paulinum, jam senio gravatum, absque alio Collega solum sedere; [gravi oratione suadet] fore interim ut ille ex hac vita decederet, tuncque more majorum Episcopum alium esse subrogandum, qui Antiochenæ præsit Ecclesiæ. Hæc Gregorii Nazianzeni sententia: quam jambicis scriptam accipe.

[134]

[Habeat Thronum, qui præfuit illi hactenus.
Incommodi quid fuerit, si paulo amplius
Hunc lugeamus prisca consuetudine?
Tandem rei vel ipsa datura est exitum [ut Paulinus in Antiochena Sede solus reliquatur:]
Senecta. Cunctis atque ex æquo propositus,
Necessarius & optimus ille terminus:
Abibit is quo jam dudum cupiverat,
Dans spiritum Deo, qui dederat hunc prius:
Et inde nos, votis consentientibus
Totius populi sapientumque Præsulum,
Alium præficiemus ope sancti Spiritus.
Hæc una sedandi mali fuerit via.
Nam vel alienos uniemus nobis,
(Siquidem alienus Occidens est a nobis)
Vel restat alterum, ut uniatur Civitas
Populusque, tantus longo fessus tempore.
Sit finis hujus tempestatis obsecro.]

Hæc & alia id genus Gregorius in eamdem sententiam, quæ quam æqui, quam boni consulens, quam denique esset necessaria, probavit exitus: nam grave schisma, quod tunc ea ratione absque dubio sedatum fuisset, cum gravi jactura totius Ecclesiæ ad Innocentii Papæ tempora perduravit; qui agens cum Alexandro, tunc Antiocheno Episcopo, ejus componendæ pacis fuit egregius auctor. Cum hanc perutilem sententiam Gregorius diceret, & quo magis magisque rem tanti ponderis animis illorum insinuaret ingereretque; [id ni fiat petit ab Episcopatu absolvi.] etiam se solio cedere magis paratum esse, quam absque remedio Catholicam Dei Ecclesiam scissā intueri, palam est contestatus his verbis:

Nobis at expertem solii concedite
Vitam, a periculo immunem, quamquā ingloriam
Degam loco, malorum ubi solitudo sit.
Nam potius hoc; quam si permixtus proximis
Nec flectere alios pro nutu meo queam,
Nec usui esse auctoritate perdita] &c.

[135] Hanc cum sententiam Gregorius in Synodo dixisset, adversati sunt ei juvenes Episcopi factiosi, quorum non exiguus videbatur esse numerus. Horum autem conatum idem sic describit apposite.

[Atque hactenus nos. Aliunde alii clamitant,
Velut coacta graculorum natio [obsistentibus nihilominus junioribus]
Juvenumque turba, ex officina adhuc recens,
Ut turbo verrens pulverem, ut contrarii
Venti, quibus rationem nolit reddere
Vir quispiam perfectus numinis metu,
Inepta garrientibus; velut solent
Vespæ, in faciem subito aliis involantibus;
Atque his parebat Concilium venerabile;
Tantum aberat ut castigaret juvenculos.] &c.

Quin insuper rogant amici Gregorium ceteris assentiri: quod ille perhorrescens, se abdicandi consilium secum iniit, perfecitque quantum licuit. De his etiam ipse in hunc modum.

[Quid necesse est dicere verbis qualibus [ipsumque Gregorium solicitantibus amicis,]
Canos amici tentaverint hos optimi,
Cum prima mihi tribuerent, atque poscerent.
Quid candide, proh! a Gregorio candido,
Et candidi hominis in consensu cum malis?
Nimirum ad omnia, ut ipsis adjutor forem.
Quo pacto ad omnia? Quis hoc concepit animo,
Ut multitudo vincat non Gnatus Dei?
Prius fluat sursum natura fontium,
Partem feratur ignis in contrariam,
Quam de salute quidquam prodidero mea.
Atque hinc de medio me cœpi subducere,
Ipsis etiam mox commutatis ædibus;
Ecclesiæ extrahens me de negotiis,
Longe a malis sermonibus & conventibus.]

[136] Cum itaque e Synodo sic recessisset Gregorius, illi omnes qui aderant, [Meletio sufficitur Flavianus,] de eligendo successore Meletii Episcopi Antiocheni nuper defuncti rogant sententias, communique omnium suffragio eligunt Flavianum Episcopum Antiochenum: de cujus electione ceterisque rebus gestis in Synodo, postmodum dederunt litteras ad Damasum Pontificem aliosque Episcopos, quas recitat Theodoretus b. Cum eo modo, quo diximus Gregorius se quodammodo abdicasset; rursus suorum querelis exagitatur, ut remaneret enixius postulantibus: hæcque ipse describit his versibus:

[Licet gemerent propter me, nobis dediti
E populo maxime, ne dicam de omnibus, [populus Gregorium obtestatur ut maneat]
Clamando, supplicando, tollendo ad Deum
Manus, & obtestando, deplorando jam
Ceu mortuum; Proh miseriam! proh lacrymas!
Qui ferre potuissem hæc! qua mente denique?
Tun' deseres segetem (appellati sic sumus)
Tuam exiguam olim, nunc messem sat uberem?
At advenam populum, qui nunc partim ad fores
Tuas stat, est queis aperienda janua;
Partim intus est, partim venatur & alios,
Cuinam objicies? quis fœtum educabit tuum?
Saltem tuis hoc quæso des laboribus.
Da reliquum tuæ nobis vitæ ac Deo.
Donet sepulcro corpus hæc ædes tuum.
Hæc commovebant; continebam me tamen.]

Hæc Gregorius de Populi erga se studiis: superadditur autem & nova occasio, qua quidem impellitur se penitus abdicare.

[137] Advenerunt ad componendas res Ecclesiæ acciti Ægyptii Episcopi ac Macedones. [Episcopi ex Ægypto & Macedonia appulsi.] Hi primum negotium facessunt electoribus Gregorii, quod minus legitime illum elegissent. Agit de eorum adventu Gregorius his verbis.

[Non multo post tandem me liberat Deus.
Venere subito qui vocati fuerant,
In pace constituenda quo ferrent opem,
Ægyptiique Macedonesque Præsules,
Leges Dei qui tractant & mysteria,
Auram occidentalem afflantes & asperam].

Et infra

[Non ut mihi ægre facerent, aut solium darent
Aliis meum: nequaquam: sed negotium
Facesserent his qui me designaverant:
Ut persuadebant judiciis clandestinis,
Non jam ferendas esse illorum injurias, [ut Orientalibus ægre faciant]
Et pristinas & editas item recens.]

Hæc ille.

[138] Quænam hæc essent, quæ hi adversus eos, qui Gregorium Nazianzenum in Sede locaverant, prætenderent, enarrare operæ pretium ducimus. Cum Sedes Alexandrina, prima post Romanam, primumque locum teneret in Oriente, ordinationem Episcopi Constantinopolitani ad se pertinere jure contendebat, immeritoque illam sibi usurpasse Antiochenum Episcopum arguebat. Sane quidem id, ut jure debitum, videmus factum in ordinatione sancti Joannis Chrysostomi, ejusdem Ecclesiæ Episcopi; quando requisitum & pene extortum videmus consensum Theophili Episcopi Alexandrini, ut tradunt Socrates, [factam ab eis Gregorii ordinationē carpunt:] Sozomenus, atque Palladius. Hæc illi in Ordinatores, licet & aliqui detrahentes Gregorio, illum trium Sedium esse Episcopum falso insimulabant, ac Triepiscopum hoc dicterio illudentes appellabant, nimirum Sasimorum, Nazianzi, ac Constantinopolis unū hominem Episcopum esse jactantes. Sed quam id mendaciter, norunt omnes: Nam Sasimorum Sedem, a Basilio noviter institutam, sibi ut propriam vendicavit Anthimus Metropolitanus secundæ Cappadociæ, Ecclesiæ Tyanensis Episcopus, ut superius vidimus. Nazianzenæ autem Ecclesiæ numquam titulum habuit, quem semper respuit, etsi Patri seni adjutor astiterit; quod ipse ad Gregorium Nyssenum scribens egregie profitetur; sicque ut apparet, qui Triepiscopus injuria dicebatur, unius tantum Sedis, Constantinopolitanæ videlicet, Episcopus erat. Exagitavit etiam Ægyptiorum & Macedonum Episcoporum animos (ut ait Gregorius) recens injuria, electio novi Episcopi Antiocheni in locum Meletii; quem illi spernentes, Paulino communicabant: quod ipsum, ut vidimus, Gregorius vehementissime improbavit factum, & ne fieret antea gravi oratione obstiterat. [Epist. 42.]

[139] Hæ erant causæ prædictorum Episcoporum, adversus Orientales acerrime decertantium. [qui pacis inter ipsos conciliandæ studens] His occurrere festinans Gregorius, tertiam ordine positam orationem c de Pace habuit; qua cum recensuisset ingentes clades ob dissidia receptas, atque altercantium studia objurgasset; hæc de se ipso, ceterisque qui paci consulerent: [Quicumque autem paci student, mediosque se profitentur, ab utrisque male mulctantur: utpote qui contemptui sunt, vel etiam bello lacessuntur. A qua parte cum & ipsi hodierno die stemus, qui hæc reprehendimus, ac propterea Cathedram certaminis & invidiæ pleni accepimus, haud mirandum erit si ab utrisque laceremur & proculcemur, & post multos nostros sudores & ærumnas de medio submoveamur, ut sublato omni obice & interstitio, cominus atque omni animorum ardore sese mutuo convulnerent. [& ideo ingratus utrisque,]] Hæc & alia multa Gregorius: qui desperatis rebus cum jam ea occasione se pene abdicasset, his modo superadditis turbis, ac sui causa concitatis dissidiis, ne scissam semel Ecclesiam occasione schismatis Antiocheni, rursum graviori jactura afficeret; Concilium Episcoporum ingrediens, concordes esse debere inter se admonet, seque paratum esse dissidii causam auferre cum suæ Sedis dispendio, atque non secus ac Jonas subiturum periculum, modo ceteri tempestate jactari desinerent. Rem gestam hisce versibus describit.

[140]

[Ego hactenus ceu equus cōstrictus vinculis, [hac occasione arrepta]
Licet malisque morboque afflictissimus,
Semper pruritum sentiebam intus pedum,
Et hinniebam vinctus servilem in modum,
Tam pascua exoptans quam solitudinem.
At mota sunt postquam quæ diximus modo,
Abrumpo vincula, occasionemque cupide
(Nec enim ambitiosos unquam poteris flectere,
Inquam ipse mecum) oblatam abripio protinus,
Tam commodam mihi. In mediū progressus hinc,
Hæc proloquor: Viri, quos collegit Deus, [absolvi ab Episcopatu rogat.]
Ut quid capiatis consilii grati Deo,
Mei negotii posterior cura sit.
Refert parum (conventum si spectemus hunc)
Quid de me fiat, etiam si frustra efferat.
Vos majus ad quiddam nunc animos tollite.
Estote concordes, animi cohæreant.
Quousque ridemur, velut implacabiles,
Quique hoc sciant unum, spirare prælia?
Alacriter socias dexteras conjungite.
At esse Jonam me vatem lubens volo.
Do memet ipsum pro salute navigii,
Quamquam procellæ non origo hujus siem.
Nos forte sublatos demergite in mare:
Me cetus excipiet ex hisce fluctibus
Aliquis: sit hoc vestræ initium concordiæ].

[141] Hæc & alia hujusmodi Gregorius: qui & ornatissimam de his omnibus coram illis centum quinquinta Patribus habuit d orationem, [Oratione que in Concilio habita] qua ultimum Vale dixit illis. Est sane hujusmodi, quæ siccis oculis legi non possit, digna quidem quæ hic integra intexeretur, nisi brevitati consuleremus. Eo usus est dicendi argumento, quo olim Samuel populū, & Paulus Ephesios est contestatus. Rationem reddit de rebus a se gestis. Primum, quam perditæ & desperatæ res essent Constantinopolitanæ Ecclesiæ, [rerum a se Constantinopoli gestarum pro Ecclesia rationem reddit] cum se illuc contulit, quales modo relinquat, ob oculos ponit: quanta sit passus a fidei hostibus adducit in medium: labores suos cunctos recensens; bona autem omnia illic parta dono dans Patribus, hæc inter alia conversus ad populum locutus est: [Vocati estis sancti, populus peculiaris & eximius; regale sacerdotium funiculus Domini fortissimus, e gutta fluvius, e scintilla flamma sublimis & in cælum tendens, e grano sinapis arbor tantæ magnitudinis ut aves in ea requiescant. Hos vobis largimur cari Pastores & Collegæ hos vobis offerimus] &c. Quam pulchra enim & quam decora esset tunc ejus Ecclesiæ facies, optime velut coloribus quibusdam, representat; dum sacrorum ministrorum classes, virginum sanctarum examina, & populi totius conventus recenset, eorumque virtutes enarrat; & quod spectat ad Catholicæ fidei professionem, quantæ omnes fuerint constantiæ & firmitatis, hæc addit: [Unum idque breve fidei doctrinæque nostræ argumentum, ac velut in columna insculptum omnibusque notum est. Hic populus adeo verus atque sincerus Trinitatis est adorator, ut ab hac potius vita divelli se passurus sit, quam horum triū aliquid a Trinitate disjungat] &c.

[142] Hæc demum se abdicans verba locutus est. [& pro mercedi petit in pace dimitti,] [Quid igitur? quid dico? Non enim gratuitus virtutis sum cultor, nec in eam virtutis magnitudinem pervenit laborum meorum præmium date. Quid tandem? Non quod nonnulli fortasse ex his, qui ad quodvis supplicandum facile adducuntur, existimarint, sed quod mihi tuto postulare licet. Diuturnis laboribus me levate, & in quietem vindicate. Moveat vos hæc canities, flectat hospitii & peregrinationis ratio. Alium subrogate, qui pro nobis hostiliter prematur, qui puris sit manibus, qui voce non tarda & inerudita, qui ita animo comparatus, ut omnibus in rebus vobis obsequi curasque Ecclesiæ ferre possit; quandoquidem tales præsertim hoc tempus efflagitat. At mihi, cernitis, quomodo corpus hoc se habeat; nimirum & tempore & morbo & labore confectum. Quid vobis timido & ignavo sene opus est, atque in dies singulos, ut ita loquar, [utpote senis & morbis debilitatus,] moriente, non corpore tantum, sed curis etiam atque ærumnis, qui vix quoque hæc vobis loquor]. Postea calumnias in se latas, cunctis spectandas proponens, hæc ait: [Non ultra ferre queo facilitatem animi atque clementiam, criminis loco, mihi objici. Non ultra cum dogmatibus & cum invidia pugnare queo; cum hostibus & cum sociis].

[143] Et post multa id genus enarrata addit. [Quin hæc quoque fortasse nobis exprobraverint (jam enim exprobrarunt) quod nec mensa lauta & opipara; nec augusta veste utimur; nec magnifice in publicum prodimus; nec eos, a quibus convenimur, fastuose excipimus. [ipsoque instituto vitæ ad aulæ & seculi mores ineptus.] Nesciebam scilicet nobis cum Consulibus & Præfectis clarissimisque belli Ducibus, qui tot opibus copiisque circumfluunt, & quo sua projiciant non habent, æmulationem & certamen esse; dandamque esse operam, ut & nobis pauperum bonis ad luxum & delicias abutentibus, venter undique comprimatur, & necessaria in res superfluas effundantur, atque altaria ipsa ructibus nostris contaminarentur. Nesciebam nos equis insignibus & lascivis ferri, sellisque & curribus magnifice attolli, ac cum fastu & pompa deduci, velutque poppysmis demulceri oportere; atque omnes nobis perinde ac belluis de via decedere, & in utramque viæ partem scindi ac distrahi, aut etiam tantam præeuntium turbam esse, ut procul conspicuus sit noster incessus. Si hæc gravia vobis & acerba fuerunt, præterierunt; hanc injuriam nobis condonate: Antistirem alium, qui multitudini placeat, create; mihi autem solitudinem date, rusticam vitam & Deum, cui soli per frugalitatem, tenuem victum cultumque placebimus. Quid dicitis? Num vos his verbis fleximus, causamque obtinuimus? an vero ad vestros animos permovendos firmior nobis adhibenda est oratio? Vos per Trinitatem ipsam, quam profitemur & colimus, per communem spem nostram atque hujus populi augmentum obtestor. Hoc mihi beneficium date, cum precibus nos obligate. Hoc mihi sit dimissionis præconium. Missionis mihi libellum date, quemadmodum militibus Imperatores solent; ac si quidem vestra voluntas tulerit, cum favore & præclaro elogio & testimonio, ut honori meo consulatur; sin minus, utcumque vobis libuerit, non altercabor, quandiu Deus rerum nostrarum statum spectabit].

[144] Hæc & alia Gregorius: at perorans & vale faciens omnibus, [Valedicit ecclesiis Constantinopolitanis,] sic ait, ad Ecclesiam suam primum conversus: [Vale Anastasia, nomen a pietate habens: Tu enim fidem adhuc contemptam excitasti. Vale, inquam, communis victoriæ sedes, nova Silo, in qua primo arcam fiximus, quadraginta annis circumactam in deserto atque inerrantem. Tu quoque o magnum hoc templum & nobile, nova hereditas; quod magnitudinem, quam nunc habes, ab orthodoxa doctrina accepisti; quodque nos, cum primum Jebus esses, Hierusalem effecimus. Vosque aliæ domus sacræ huic dignitate proximæ, aliæ aliam quamdam urbis partem complectentes, quasi vincula quædam & compages, ac propinqua loca vendicantes; quas cum hac corporis imbecillitate, non nos, sed Dei gratia nobiscum, iis qui pro perditis & desperatis habebantur, implevit. Valete Apostili e, præclara colonia, certaminis mei magistri, etsi minus sæpe festa vestra celebravi, fortasse Pauli vestri satanam ad utilitatem meam in corpore meo circumferens, ob quem nunc a vobis digredior & secedo. Vale Cathedra, invidiosum hoc & periculosum fastigium, Pontificum Concilium, Sacerdotum non minus majestate quam ætate ornatorum, [Episcopis & ordinibus sacris,] & quicumque tandem alii circa sacrosanctam mensam Deo ministratis, atque ad appropinquantem Deum appropinquatis. Valete Nazaræorum chori, psalmodiarum concentus, stationes nocturnæ, virginum gravitas & sanctimonia, mulierum ordo atque ornatus, viduarum atque orphanorum cœtus, pauperum oculi in Deum & nos intuentes. Valete domus hospitales, & Christi amantes, infirmitatisque meæ adjutrices].

[145] Valete sermonum meorum amatores, & cursus & concursiones, & calami tam perspicui quam occulti, atque hujus suggesti cancelli a multitudine compressi, hominum audiendi studio sese mutuo protrudentium. Valete Imperatores, [consuetis auditoribus suis,] & aulæ Imperiales, atque omnes Imperatoris famuli & cubicularii, si quidem Imperatori fideles, haud certum habeo; Deo certe magna ex parte f infidi, manibus plaudite, acuta voce clamate, Rhetorem vestrum in sublime tollite. Siluit, vobis improba & garrula, lingua; non tamen omnino silebit: pugnabit enim manu & atramento: certe in præsentia consuluimus. Vale magna civitas, [urbique toti] Christi amore prædita, vera enim testabor, etsi non secundum scientiam hic zelus est: benigniores nos disiunctio reddidit. Ad veritatem accedite: ad meliorem frugem tandem aliquando vos convertite: facite ut Deum studiosius quam pro vestro more colatis. Non enim turpe est mutari & resipiscere, sed malo hærere perniciosum. Vale Oriens & Occidens, pro quibus & a quibus oppugnamur. Testis ille est, qui pacatos nos reddet, si nonnulli secessionem meam imitentur: non enim Dei quoque jacturam facient, qui Thronis cesserint, sed supernam cathedram habebunt, his multo sublimiorem & turiorem. Præter omnia, & ante omnia clamabo, [omnibus commendās sanam de Trinitate doctrinam,] Valete Angeli, hujus Ecclesiæ præsides, meæque præsentiæ & peregrinationis. Vale Trinitas, meditatio mea & decus meum: his velim serveris, & hos serves, meum hunc populum (meus enim est, & si aliter gubernemur) atque audiam te quotidie extolli & crescere, tum quoad fidei doctrinam, tum quoad vitæ integritatem. Filioli, depositum quæso custodite: mementote lapidationum mearum. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen.] Hactenus ultima Gregorii oratio ad Episcopos & populum circumstantem.

[146] Quæ autem post hac sunt secuta, idem in carmine de vita sua hæc habet metro conscripta.

[Hæc diximus. Nutabant illi. Ego exeo, [itaque lætus & dolens discedit.]
Mœrore commisto quodam cum gaudio,
Gaudens quietis g quod obtigisset gratia,
Dolens ob meam de populo solicitudinem.
Quis non doleat h orbetur si liberis?
Sic ipse gessi me, illi norunt ac Deus,
An plura non clandestina i intercesserint,
Quam apertæ corruptelæ juvenum atque scopuli
Et insidiæ. Alii hæc narrent, tacebo ego.]

[147] Quid autem postea egerit cum Theodosio Imperatore idem etiam sic describit.

Sic gesta sunt, hæc. Quid vero cum Principe?
Num flexo corpore attigi illius manum?
Num supplici usus ad ipsum oratione sum?
Num quos amicorum e numero obligavimus,
Et maxime Magistratus caros mihi?
Aurumve profudi, [Thedosium adit,] quod plurimum potest,
Dejectus ut Thronum ne talem amitterem?
Aliorum ea sunto, qui versuti sunt nimis.
At ipse recta cursitans ad Purpuram,
Præsentibus multis & hæc spectantibus;
Etiam ipse quoddam (aio) beneficium peto
Tua, Imperator, a larga potentia.
Non mi aurum posco, non tabulas pictas volo,
Neque tegumenta quædam mensæ mysticæ,
Non ut meis quem de cognatis evehas,
Vel adsit ut tibi, Regum præstantissime:
Hæc sunto aliorum, parva qui quærunt sibi,
Majoribus equidem me dignum censeo.
Detur mihi unum, invidiæ ut cedam paululum.
Venerari cupimus solia, at longe dissita.
Sat omnibus amicisque invisus fui,
Dum nil aliud possum intueri quam Deum:
Ab his reposce tu caram concordiam. [pacem Ecclesiæ dari petit,]
Tandem arma deponant jussu tuo,
Si vel Dei vel supplicii nolunt metu.
Statuas trophæum hoc incruenti prælii,
Qui barbarorum contudisti audaciam,
Hoc postulant (canos simul ostendo meos,
Et quos labores impendissem Deo)
Hi qui tulerunt tot mundi causa mala.
Scis, [& liberari impetrat.] sponte me huic non esse præfectum loco.
Hæc excipiebat Imperator cum suis
Non absque plausu. Quod volo conceditur.]

Erat enim Theodosius erga Gregorium propensiori animo, nam & illum sæpe Regia mensa excipere consuevit: qua tandem caruisse Gregorius summopere gavisus est. [Carm. 10] Unde ait: [Non jam Imperatori,] ut prius, contubernalis erit Gregorius, ventri suo nonnihil gratificans; atque inter medios epulones, tristis & tacitus accumbens, ægreque anhelitum ducens, & servilem in modum edens. [abdicatione ejus ægre ferunt quidam, & discedunt.] ]

[148] His peractis Gregorius, antequā discederet, totus fuit ut mœrentes consolaretur filios, lugentes orbari parente; ipsos denique quotquot erant, sanctissimos Episcopos, consternatos ex tam insperata abdicatione Collegæ. Erant enim cum ceteris congregati Gregorius Nyssenus, Amphilochius Iconiensis, Eulogius Edessenus, Helladius Cæsariensis, Otrejus Melitenus, & alii, qui prædictæ Synodo interfuerunt ac subscripserunt. Quid autem fecerint hi, cum audissent Imperatorem ratam habuisse Gregorii abdicationem, idem refert his versibus.

[Plerique enim animadverso consilio, statim
Sese fuga proripiunt, tamquam a fulmine,
Complosis manibus, obturatis auribus.
Ut ne suis ipsi oculis unquam cernerent
Alium, throno esset qui locatus in meo,]

Hæc Gregorius. Qui autem remanserunt Episcopi, cum de subrogando alium in loco Gregorii mutuo dissiderent, [Ceteri Nectarium Episcopum ordinant.] aliis alii faventibus; tandem cum nulla esset spes concordiæ, ut in eamdem omnes coirent sententiam; placuit ut scriptis multorum nominibus Imperatori deferretur, quem vellet ex notatis eligere. Erat ultimo loco in schedula conscriptus k Nectarius, adhuc Cathecumenus Expræfectus, nuper enim gesserat præfecturam Urbanam. Hunc ceteris post habitis, Theodosius Imperator l elegit. Ratum id habuit m Synodus, & tam de his, quam ceteris in Concilio pertractatis, scripserunt litteras Synodales ad Damasu n & alios Catholicos Episcopos.

ANNOTATA.

a

Hic quidem ordo rerum in Concilio actarum indicatur em>ex Concilii istius Canonibus qui extant: sed ex titulo eisdem & Synodicæ ad Theodosium præfixæ apparet, [Acta in Concilio CP.] primo de pace Ecclesiarum, deinde de fide actum esse: ex quo enim tempore, inquiunt Episcopi ad Imperatorem, juxta litteras tuæ Pietatis Constantinopoli convenimus, primum quidem mutuam inter nos concordiam renovavimus: deinde vero breves etiam pronuntiavimus definitiones, quibus & Patrum qui Nicææ congregati fuerunt fidem confirmavimus, & quæ adversus eam ortæ sunt perversas hȩreses ac pravas opiniones extrema cum execratione ac detestatione reprobavimus: præterea etiam ad recte constituendum & ordinandum statum & disciplinam Ecclesiarum certos Canones statuimus. Sed quinam hæc? Illi scilicet centum quinquaginta, qui convenerunt VII Idus Julias, [a die 9 Iulii ab Episcopis 150] ut habet titulus; scilicet post depositionem Nazianzeni & Nectarii ordinationem, pluriumque ex iis qui antea adfuerant seceßionem, Macedonum imprimis, quorum nec unus quidem Canonibus subscriptus invenitur. Adeo ut omnino videantur omnia mensis Maji ac Iunii acta, quæ contentionibus tota fuerant impensa, veluti profecta ab acephalis nullum adhuc caput habentibus, pro nihilo æstimata fuisse: ideoque alto suppressam silentio Gregorii tam ordinationem quam abdicationem. Porro Ægyptii non videntur plures advenisse quam duo, nec enim plures sub scripserunt; em>nec, si advenissent, apparet causa, cur Metropolita suo Constantinopoli derelicto, domum illi suam sese privatim reciperent ante finem Synodi: [in quibus cur solum duo Ægyptii,] quod autem serius advenerint non videtur congrue referri in defectum vocationis (nec enim mensis unius aut trium hebdomadarum spatio vocari & adesse potuerint, & si potuerint, cur advenissent tam pauci) sed ob aliquam ut prælibavimus causam domi vel in via morati sunt diutius. Ex Macedonia, [Acholisus ex Macedonia vocatus extra Ordinem & ex. spectatus.] ad Occidentem pertinente, non tantum extra ordinem vocatum, sed expectatum Thessalonicensem Acholium priusquam aliquid definiretur, satis indicat Concilium Italicum, ad Imperatorem sic scribens: Neque indignum videtur Auguste, ut qui Constantinopoli sederunt in Synodo Romanæ Ecclesiæ finitimorumque & Italorum Episcoporum debeant subire tractatum, qui unius Acholii Episcopi ita expectandum putaverint judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent. Evocandi ejus causam putem fuisse in Theodosio, ei a quo fuerat baptizatus tantum tribuente, ut crederet ab eo componi posse Orientalium indies magis magisque gliscentes discordias. Acholius autem, coacta comprovincialium suorum Synodo, de eo quod factum erat ac porro faciendum restaret commonefaciendam consulendamque censens Apostolicam Sedem, dum præstolaturresponsum, non potuit ad diem condictam adesse: videtur autem non solus, sed cum sociis aliquot advenisse: advenitque eo animo ut sequeretur instructionem præscriptam a Damaso per Epistolam, cujus supra ad cap. 12 facta mentio. [cum suis Gregorio adversatus] In hac Pontifex cum intrusionem Maximi detestatus, ejus dejectionem collaudasset; De cetero, inquit, commoneo Sanctitatem vestram, ut quia cognovi dispositum esse Constantinopoli Concilium fieri debere, sinceritas vestra det operam, quemadmodum prædictæ civitatis Episcopus eligatur, qui nullam habeat reprhensionem: ut Deo propitio, cum integra pax Catholicorum Sacerdotum fuerit confirmata, nullæ deinceps dissensiones in Ecclesia oriantur… Illud præterea commoneo Dilectionem vestram, ne patiamini aliquem contra statuta majorum nostrorum de civitate alia ad aliam transduci, & deferere plebem sibi commissam, & ad alium populum per ambitionem transire. [tamquam non rite ordinato.] Tunc enim contentiones oriuntur, tunc schismata graviora occipiunt; cum & illi qui amiserint Sacerdotem, sine dolore animi esse non possunt; & illi qui alterius civitatis acceperint Episcopum, etiamsi gaudeant, invidiosum sibi intelligunt fore sub alieno se agere Sacerdote. em>Vnde colligitur Acholium & socios, cum de Maximo scripserunt, etiam scripsisse de Gregorio, quem Episcopum Nazianzenum, uti fere appellabatur, sic & esse credebant, quemque ad Constantinopolitanum Episcopatum postulari audiebant, quid sibi de eo faciendum esset requirentes. Hæc est igitur Occidentalis aura, quam spirabant Macedones, quamque & Ægyptiis, jam aliunde commotis, inspirabant, gravem Gregorio ejusque ordinatoribus, quibus supervenisse videntur mensis Iunii initio, cum post Gregorii ordinationem una fortaßis alterave hebdomada jam esset elapsa. Nec enim diuturnius spatium nobis opus est, qui non admittimus Acholium vocatum non fuisse nisi post inchoationem Concilii; sed serius venientem fuisse ad definitiones expectatum: qui tamen ut vidit post ultroneam ceßionem Gregorii in electione alterius nihil minus actum, quam quod Romæ probandum sciret; & Paulinum non recipi ad Antiochenam ecclesiam, uti noverat velle Damasum; disceßit cum suis ideoque non invenitur Canonibus subscriptus. Quid autem de aliis, per Achajam, Thessaliam, Epirum ac Daciam, ceterasque Occiduas provincias Episcopis dicemus? Non adfuisse: [cur pauci ex finitimis CP provinciis ad fuerint.] sed nec vocatum quemquam. Orientem certe, qui ad suam ordinationem confluxit, adeoque solus ad Concilium vocatus fuit, cum secunda Roma id est Constantinopoli terminat Gregorius, loco citato supranum. 113. Vltra Constantinopolim em>autem nemo Canonibus subscriptus legitur nisi e vicinis & Constantinopolitano Primatui attributis provinciis, scilicet Scythiæ & Mysiæ (rectius Mœsiæ) atque Hemimonte: quibus addere poßis Europam Thraciæ. Nam qui notatur Provinciæ Spaniæ Agrius Immontinensis, perperam omnino scriptus videtur, & melius alibi Ymimontis, quod ut diximus, non civitatis, sed provinciæ, ad Constantinopolitani jus pertinentis nomen esse videtur; & Spaniæ nomen nescio quo casu vel errore intrusum: nisi forte Panium in Europa Thraciæ ad Bosphorum, Constantinopoli proxima civitas, occasionem dedit duabus duorum Episcoporum subscriptionibus in unum conflandis, cum sic scriptum forte sed extritum fuerit.

      Provinciæ Europæ
N… … Panii
      Provinciæ Hemimontis
Agrius…,…

quod autem ex jam dictis quatuor provinciis sex dumtaxat Episcopi numerentur, attribuendum seceßioni a Demophilo factæ; cui ceteri earumdem provinciarum ut capiti suo adhærebant, in hæresi & schismate pertinaces. Hæc, ut ad historiæ de qua agimus notitiam per magni facientia, visum est simul hoc loco deducere.

b Ita est, Epistolam hanc recitat Theodoretus lib. 5cap. 9, sed præsens Concilium, quod inter Oecumenica numeratur, non distinguens ab altero, [Flavianus post Gregorii abdicationem pro Antiochia designatus,] post annum habito rursum Constantinopoli, cujus fit hic infra mentio cap 18. Itaque dum priori videtur adscribere Epistolam quæ scripta est a posteriori, aberrandi occasionem Baronio aliisque dedit circa hanc Epistolam, quasi nunc scriptam. Alter Baronii hic notandus error est, quod electionem Flaviani inter causas depositi a Gregorio Episcopatus referat; cum ea tamen secuta sit electionem Nectarii, adeoque & abdicationem Gregorii. De Epistola quod dixi, ex ipsam t patet, scriptam esse postquam de rebus Constantinopoli gestis edoctus ab Acholio Damasus, ad Concilium in Italia celebrandum Orientales Episcopos evocasset: qui difficile istic sibi negotium fore prævidentes, brevitatem temporis, viæ longitudinem, Ecclesiarum suarum recenter ab Arianis receptarum neceßitates excusare maluerunt, & Constantinopolim prout fecerunt denuo convenire; unde hanc scripserunt Epistolam, nunc primum reddentes rationem eorum quæ in priori Concilio ac deinceps egerant. [imo & post ordinationem Nectarii,] Quod post Nectarium ordinatum electus sit Flavianus, apparet ex Epistola Concilii Italici præcitata; ubi tamquam de rebus, non per Synodicas litteras, sed solo relatu & fama cognitis, queruntur, quod Meletio defuncto, Paulino superstite (quem in communione Romana mansisse, consortia a majoribus in offense ducta testantur) contra fas atque ordinem ecclesiasticum, in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur alius: atque hoc factum allegatur consensione & consilio Nectarii, cujus ordinatio, inquiunt, quem ordinem habuerit non videmus, Imo Hermant, licet electionem Flaviani Constantinopoli propositam a Concilio, & a Nectario approbatam agnoscat: quia tamen non erat Episcoporum eligere Episcopum Antiochenum, sed a Clero populoque electum ordinare; [deinde Antiochiæ electus] putat negotium in eodem hæsisse statu, usque dum Episcopi Syriæ ad suas revertissent Ecclesias; indeque eos venisse Antiochiam, & peractis Meletii funebribus (quod sequenti anno die XII Februarii factum existimamus) expetitum ab omnibus fere Flavianum, utpote diu notū probatumq; & a Constantinopolitano Concilio commendatum, eumq; ordinasse. Quod Socratis, Theodoreti atque Sozomeni narrationibus satis est conforme: [& ordinatus.] nec repugnat Epistolæ Synodicæ, qua iterum ut dixi Constantinopolim convenientes Orientales, Regiæ urbi præfectum Nectarium, Antiochiæ institutum Flavianum, Hierosolymis confirmatum Cyrillum nuntiant: non quasi simul hæc facta omnia in priori conventu fuerint, sed quia ex vi istic deliberatorum facta sint succeßive suis singula locis, per eos respective Episcopos quorum jus id erat, quique & tuncpriori & nunc posteriori Constantinopolitanæ Synodo interfuerant & intererant fere omnes.

c Est ea in ceterorum numero oratio 14: de pace quidem, sed neque ad Episcopos, verum ad populum, [huc nō spectat Oratio 14,] occasione Episcoporum inter se discordium, etiam dissidentem ἐπὶ τῇ γενομένῃ τῷ λαῷ φιλονεικία περί ἐπισκόπων τινῶν διενεχθέντων πρὸς ἀλλήλους, ut habet titulus, neque hoc tempore habita, cum per Theodosii victorias de Gotthis, Hunnis atque Alanis Imperio Romano parta erat securitas; sed cum fuso cæsoque a Gotthis Valente, cernebantur & audiebantur, patriæ funditus eversæ, innumerabiles copiæ cadentes, terra sanguinis mole laborans, extera natio alienam regionem velut suam percursans ac populans… ob vigentem adversus Trinitatem impietatem; adeoque ipsa hieme anni 379, [diu ante habita, licet ob causam ejusdem dissidii etiam in populo gliscentis.] cum adhuc in sua Anastasia contineretur Gregorius, non tam mœrens quia occupatæ ecclesiæ ab Arianis erant; quam quia ad litigium, propter Apollinaris periculosam doctrinam exortum inter orthodoxos, etiam illud accedebat, quod qui a Deo salute donati sumus, inquit, hominum causa bellum gerimus, tantumque in nobis contendendi studium exuberat, ut ipsum quoque aliorum ambitionibus commodemus, ac pro alienis thronis proprias inimicitias suscipiamus, in una re duo gravissima peccata committentes, dum nimirum & eorum ambitionem inflammamus, & ipsi vitiosæ nostræ affectioni hoc adminiculum accipimus… Idcirco vetera Christianorum dißidia & dispendia silentur, nova comico more sugillantur: comœdia enim est hostibus fidei & Ecclesiæ, mea tragrædia est. Idcirco non parum ecclesiis detraximus, diffluente ab iis auditore, ac scenæ adjunximus; idque in hujusmodi civitate, cui serium studium est, ut aliud quidpiam, res divinas ludo habere. [I p. 214] Quæ quam indigna, quam incommoda sint expositurus, exorditur a pacis nomine, quam tunc populo ex more dedit & recepit; haud sciens an sinceram ab omnibus spirituque dignam vocem. Ceterum quia paci studens, addit mirandum haud fore, si proculcetur ab utraque dissidentium parte, ac tandem etiam submoveatur de medio, hinc occasionem videtur accepisse Baronius, ut aliter quam res ipsa patiatur de tempore & occasione habitæ orationis sentiret; sed reflectenda cogitatio erat ad ordinationem Maximi, ideo institutam ut Gregorius amoveretur a Cathedra, non sua quidē adhuc, sed commendata sibi donec aliter provideretur.

d Est ea oratio 31, quam præceßit congressus cum Imperatore, sine cujus licentia non potuisset hanc tam solennem abdicationem facere: congressus autē iste inferius invenitur.

e Templum Apostolorum intelligit, primum post magnamEcclesiam: in quod Constantius SS. Andreæ, Lucæ & Timothei reliquias transtulerat.

f Vtpote Ariani plerique.

g

Gaudium hoc exprimit Carmen 10, videns sibi non amplius litigandum, tricandumque in Synodis, ubi diversa sentientes instar gruum anserumque strepunt: sic autem concludit.

Quod si Christicolum est crimen grave linquere plebem
      Viderit hæc, quæ me depulit urbe cohors…
Opto ego sint ipsis curæ, quæ grata Tonant:
      Sin mala, sint aures hinc procul opto meæ. [t. 2. p. 81.]

h

Hic affectus peperit Carmen 9 quod vocatur Somnium de Anastasia: quam cum in sopore sibi visam prolixe descripsisset, suumque ex ejus amißione dolorem, sic finit.

Gregorii hic luctus, mœsta dum mente requirit,
      Illum qua pepulit livor, Anastasiam. [P. 79.]

i

Clandestina hæc alibi videtur apertius sugillare. Nec enim tantum in Carm. 12 ideo contendentium inter se odia incurrisse inquit, quia

--- neutri volui me adjungere parti,
      Nec quidquam Domino præposuisse meo:
Peccatumque meum est, peccata aliena quod odi. [p. 85.]

em>sed in Carm. Iambico I quod est de seipso adversus invidos, cum quæsisset num quis vel fictam dejectionis suæ causam proferre posset, subjungit:

O Christe, taciti quidpiam audax efferam,
Fortasse petitur Spiritus; aperte loquar,
Iterumque dicam, Spiritus, tamquam Deus.

unde apparet de propensione in Macedonianam hæresim suspectos Gregorio fuisse plures, qui Spiritus quidem divinitatem non negabant; ita palam tamen eamdem prædicari, ut faciebat Gregorius, ferre non poterunt. Certe major pars eorum erat qui sub Valente Ariano assumpti, juvenes aulici & indisciplinati, ad novi Imperatoris Catholici gratiam mutare fidem elegerant, quam venalem habebant: quos egregie describit & perstringit Carmen Sancti de Episcopis, quod hactenus dumtaxat Latine ac prosa redditum habemus.

k Sozomenus lib. 7 Cap. 8 imputat Episcopo Antiocheno, quod Diodoro Tharsensi gratificaturus, [Nectarii electio ad Sedem CP.] commendatum sibi ab eo Nectarium dignum habuerit, cujus nomen ceteris adderet. Vbi Optimum ex Antiochia Pisidiæ intelligo, nam Flavianus pro Antiochia Syriæ dicitur post Nectarium esse electus.

l Imperatori forsan pulchrum visum, quod a se lectus Vrbis Præfectus summo ejusdem Sacerdotio aptus judicaretur, em>cum alias, ut virtus forsitan non deesset, doctrinam isti muneri parem non haberet: ut tamen quadantenus instrueretur, impetravit a Diodoro Tarsensi Cyriacum Episcopum Adanensem: quam parum autem profecerit ex eo colligas, quod in gravißima cum hætericis causa, Novatianos adhibuerit consultores, ut testatur ipse ejus laudator Sozomenus lib. 7 cap. 12. Successu quidem non malo, sed tamen eatenus pudendo. Cetera non malus Episcopus fuit Nectarius, quare ejus ac Flaviani Antiocheni nomen inter Sanctos relatum a Græcis reperitur, ut communi utrumque commemoratione Constantinopoli recolatur ad 27 Septembris, in Synaxario Ms. Collegii Claromontani & altero Chiffletiano. Flavianus autem, excepto quod Romana Ecclesia ordinationem ejus numquam approbavit, laudatißimus per omnia extitit.

m Factum id esse ante mensem Augustum, patet ex lege Theodosiana, III Kal. lata, qua iis tradi ecclesias jubet, quos constabit in Trinitatis profeßione sociatos esse communione Nectarii, Episcopi Constantinopolitanæ Ecclesiæ &c.

n Iam diximus Epistolam illam primum scriptam esse a sequentis anni Synodo, [ejus confirmatio petita a Damaso Papa.] cum jam Antiochiæ ordinatus esset Flavianus. Interim pro Nectario præcesserat ad Damasum ipsius Imperatoris legatio, cujus meminit Bonifacius em>Papa, annis circiter 40 post factum, scribens Episcopis per Macedoniam, Achajam, Thessaliam, utramque Epirum & Daciam constitutis, ut habes in Collectione Romana Holstenii. Verba sunt, Clementissimæ recordationis Princeps Theodosius Nectarii ordinationem, propterea quod in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo Aulicis cum Episcopis, formatam huic a Sede Apostolica depoposcit, quæ ejus Sacerdotium roboraret. Sequenti autem anno iterum Constantinopolim convenientes Episcopi, sic scripserunt ad Damasum aliosque per Occidentem; Ecclesiæ Constantinopolitanæ, recens ut sic dicam ædificatæ, quamque ex hæreticorum blasphemia tamquam ex ore leonis nuper eripuimus (ita scilicet egregii illi, Gregorium nec nominare quidem dignati, laudem alienam arripiebant sibi) reverendissimum sanctissimumque Nectarium in Concilio Generali, communi omnium consensu, præsente Theodosio Imperatore religiosissimo, totius denique Cleri totiusque civitatis suffragiis, Episcopum constituimus.

CAPUT XVII.
Nazianzum regressus ecclesiæ isti consulit, deinde Arianzum secedit Gregorius: hujus ærumnæ variæ.

[149] [Post tres annos exactos Constātinopoli,] Quantum sederit Gregorius Constantinopoli (improbata ea, quam diximus Nicephori Episcopi sententia de annis duodecim, cum triennio tantum eum Constantinopoli mansisse ex ipsius verbis superius monstraverimus) nō præcise scitur: satis constat modico temporis spatio eidē Sedi præfuisse. Unde idem ipse agens de suo recessu, hæc habet.

[--- Malorum vos horum pudeat.
Heri creastis Præsulem, hodie pellitis.
Elapsus hinc, quid porro? degam cum Angelis:
Vitæ nocebit haud quisquam post hac meæ,
Nec proderit. Deo me totum contraham.]

Reditus Gregorii in patriam; optata diu quiete perfruituri, peropportunus & proficuus admodum fuit ei: unde ad Sophronium Præfectum Constantinopolim scribens, hæc ait: [Ep. 59. & 60.] [reversus Nazianzū Gregorius] [Habet quiddam læti & commodi noster secessus, nimirum otium & quietem]. &c. Rursus ad eumdem: [Quiete, inquit, & tranquille philosophamur: hoc nobis injuriæ intulerunt qui nostri odio flagrabant: atque utinam alia quadam hujusmodi injuria nos afficiant a.]

[150] At vero multa ac diversa intercesserunt, quæ Gregorii otia b interruperunt. Ut quod his diebus contigit suis Nazianzenis, quibus adeo profuit, ut civitatem illam ab imminenti excidio liberaret. [urbem a perditione liberat,] Nam cum proterui quidam juvenes violassent quoddam Imperatoris edictum, eaque de causa hominem occidissent; rei Majestatis Præsidem Cappadociæ provinciæ (hic erat Olympius) in tantam concitarunt iram, ut eam civitatem delendam ac solo æquandam in animum induceret. [Ep.49 & 172.] Hæc audiens Gregorius, cum ægrotans non posset præsens malis occurrere, apud eumdem Præsidem per litteras egit. Quem, hominem sane pientissimum, ut ad miserationem commoveat, illud non publicum totius civitatis, sed quorumdam tantummodo adoloscentum fuisse crimen ostendit; atque cum canitiem suam tot ærumnis afflictatam ingerit, tum etiam templum, quod extruxerat ibidem, indignum quod excideretur, commemorat. Hæc & alia multa pro Diocæsarea, ipsa nempe Nazianzo, ut superius diximus, Gregorius ad Olympium scripsit c. Cum autem Olympius d se Nazianzum contulisset, [cives ad obsequium] una cum ceteris Cappadociæ Magistratibus, Gregorius coram ipsis nobilissimam illam orationem XVII dixit, quæ inscribitur, ad cives Nazianzenos consternatos & Præsidem iratum, estque illius exordium, Ventrem meum doleo. &c. Qua cum pluribus imminentem cladem deploraret, quantum præstet Imperatori esse subjectum illiusque parere edictis, cives multis commonet.

[151] Mox mirabili quadam dicendi libertate ad Olympium ac ceteros Magistratus conversus, hæc ait: [An melibere loquentem æquo animo feretis? Nam vos quoque potestati meæ, [Præsidem ad clementiam hortatur:] meisque subselliis lex Christi subjecit? Imperium ipsi quoque gerimus, addo præstantius & perfectius, nisi æquum est, spiritum carni fasces submittere, & cælestia terrenis cedere. Sed non dubito, quin hanc dicendi libertatem in optimam partem accepturus sis, ut vere sacri mei gregis ovis sacra, magnique Pastoris alumna, jam inde a primis annis recte in spiritu ducta & instituta, sanctæque ac beatæ Trinitatis lumine æque ac nos illustrata. Proinde brevis erit mihi tecum oratio. Cum Christo imperium geris, cum Christo Provinciam administras]. Hæc & alia id genus Gregorius ad Olympium Præsidem, & non ad Imperatorem, ut alii putaverunt. Nam quis non videt Gregorium Præsidem Provinciæ alloqui, & non Imperatorem, tum ex prædictis, tum ex illis quæ sequuntur, cum ait: [Nihil commiserationem animique mansuetudinem excludat, non temporis acerbitas, non Princeps, non metus, non majoris Præfecturæ spes] &c. Illum ut persuadeat, [per suos canos seniumque obtestans,] inter alia perbelle ingerit de canitie sua, ac Sacerdotio diutius incontaminate gesto, cum ait: [Num tibi præterea, supplicis cujusdam libelli loco, canities hæc offeren da erit, annorumque nostrorum numerus, diuturnumque & incontaminatum sacerdotium, quod ipsi quoque Angeli, puri purissimi Dei cultores, fortasse verentur?] &c. Ex his omnibus satis apparet, hæc omnia facta esse, non Valentis Imperatoris temporibus, quando Arianæ hæresis fautores Cappadociæ administrabant provinciam; sed temporibus Theodosii, quando proscriptis ejus edicto Arianis, Catholicæ fidei cultoribus Præfecturæ provinciarum credebantur. Gregorii itaque patrocinio liberata est civitas Nazianzi.

[152] Permansit illic tamdiu Gregorius, donec illi firma securitas redderetur, & optimus aliquis illic præficeretur Antistes. Egit enim apud Helladium Cæsarȩæ Cappadociæ Episcopum Metropolitanum, [Eulalium creari Episcopum Nazianzi curat:] magni Basilii successorem, ut Eulalium virum probatissimum præficeret Episcopum Ecclesiæ Nazianzenæ. Ipse interim secessum in solitudinem meditatur, cum Philagrius ejus intimus eum amice commonet, ne Ecclesiam illam derelinquat, cujus semel curam suscepisset e. Ad quem Gregorius, sui adventus ac rerum suarum rationem reddens, hæc de ea re: [Quod si Ecclesiam relinquere periculosum est (ut scribis) quam tandem? Si nostram: recte dicitis, idemque & ipse aio. Si vero nihil ad nos attinentem, nec nobis assignatam atque decretam, culpa vacamus. Quod si idcirco tenemur, quia ipsius curam aliquantisper gessimus, multi utique alii eadem ratione teneantur, quotquot nimirum hospitum curam habuerunt] &c. Egit etiam de his apud Theodorum Episcopum Tyanensem, ad quem de ea re extat Epistola. f Ordinato tandem Eulalio Episcopo Ecclesiæ Nazianzenæ, falsus rumor increbuit, Gregorium ab Helladio Episcopo Cæsariensi Nazianzena Sede privatum. Tunc Gregorius ut Helladium, aliosque Episcopos qui Eulalium ordinaverant, ea calumnia liberaret; mox ad Gregorium Nyssenum scripsit Epistolam g, qua quidem cum illos excusat, tum etiam ingenue profitetur, [obloquiis vulgi contemptis.] se numquam Ecclesiæ Nazienzenæ fuisse ordinatum Episcopum. At licet sic Gregorius consuluisset famæ Episcoporum, vulgi tamen murmur dese, quod tenuem Ecclesiam contemptui habuisset, cum evitare non posset, patienti animo ferendum duxit, unde ipse aliquando:

[Pars hominū, nostris omnino incredula morbis,
Usque adeo tacitum lacerabat murmure nomen: [de rebis suis,]
Meque pium nimio populum contemnere fastu
Censebat, si non verbis jactabat apertis.
At cernit nostros, qui cernit cuncta, dolores.] &c.

[153] His officiis præstitis & exolutis muneribus, Gregorius rus paternum, [In rure paterno degenti] quod ex ampla, hereditate sibi tantum reliquum erat, ceteris bonis in pauperes erogatis, se contulit. Adhæsit ei Nicobulus, consanguinitate propinquus. Hic, inquam, ille Nicobulus, qui ejusdem nominis parente clarissimo genitus, jam diutius habuit in optatis, ut sacras litteras Gregorio magistro edisceret: quod cum hactenus minus licuisset, tandem nactus eum ceteris solutum negotiis, factus est voti compos. Illic agens Gregorius, nec sic quidem latrantium linguas valuit continere. Siquidem hypocritæ quidam h monachi, videntes eximio splendore Gregorii, famam, quam ibi sibi comparaverant, obscurari, mox in eum obloqui ac detrahere cœperunt: quod in loco amœno, in deliciis, nec ut dec eret monachum, vitam ageret. De eo, [delicias objectari queritur:] qui hæc diceret, hæc sunt Gregorii: [Me enim copiosum ac divi tem esse ait, ut qui hortum & otium & mediocrem fontem habeam], & paulo post. [Si fontem & hortulum vel exiguam auram, vel umbrosum quoddam nemusculum, res utique levissimas, possidemus, protinus in delicias interpretamini i. Quid? An ne respirare quidem Christiano licet, hocque uno nomine vobis injuriam fieri contenditis?] Hæc ille. At leviora hæc fuerunt certamina. Siquidem perinde ac si quispiam maris tempestate fatigatus, e magna navi in qua navigabat, quietis amore in naviculam descendat; licet locum mutet, eosdem tamen cogitur experiri fluctus, eademque procella jactari; sic & ipse, licet e magna illa navi Constantinopolitanæ Ecclesiæ tot agitata turbinibus, ac in tenuem lintrem, in ipsam solitudinem se recepisset;[laborat podagra,] tamen innumeris iisdemque gravissimis cogitur fatigari angustiis & ærumnis. Ecce tibi acrius indies vexatur podagræ dolo ribus: morbum enim ipsius peculiarem, de quo sæpissime queritur, fuisse articulorum dolorem, ex litteris ejus k exploratum habetur. Porro non tantum peclibus, sed & artubus ceteris ea ægritudine laborasse, satis apparet ex ejus carmine, quod in morbum scripsit l.

[154] Accessit ad hæc deterrimum illud, quod vix fidem inveniat, ut homini senio m morboque perfracto daretur stimulus carnis; angelus satanæ, spiritus ille nequam fornicationis: qui emeritum senem, instar cujuspiam effrænis adolescentuli, obscœnis impuritatibus verberaret. [stimulos carnis patiens] Nisi enim hæc ipse iterum atque iterum lugens profiteretur, quis alicui talia dicenti fidem præstaret? Aliquando idem ipse cum in carnem suam invehitur, hæc ait. [Non improbitati tuæ tandem sinem impones? Non spiritui & senectuti jam canæ, stulta & misera, te submittes? Quo circa verere me tandem, ac libidinem istam petulantiamque compesce, nec in animæ meæ perniciem perpetuo furore debacchare. Alioquin testor fore, [semet affligit:] ut te acerrime oppugnem, omnique dolorum genere frangam, atque cadavere imbecilliorem te reddam. Venite jam, & quidem magna copia, scelerum expiatrices lacrymæ, veni laboriosum tam mentis quam corporis pervigilium, ut flammæ meæ ardorem minuatis, fœdamque vitiorum putredinem abstergatis. Venter satietatem ableget: genua humo fixa obrigescant, cinisque cibi loco sit: asperrimus saccus mollia membra undique tegat, vexatæque animæ suppetias ferat. Veni tristis cura, carnis domatrix, futura supplicia mihi semper ob oculos ponens. Atque hæc quidem stoliditati meæ vecordiȩque medicamenta ipse adhibebo]. &c. Hæc Gregorius at non poötice ludens.

[155] Re vera autem hæc & alia, ad ea fuganda mala, adhibuisse remedia alibi n testatur his verbis: [Ego quidem in hac canicie corpus lanio, oculos premo, diurnis nocturnis curis ter miseram animam conficio, ut eam flamma extraham: nec sic quidem tamen, nisi admodum ægre, corpus in potestate teneo]. Et alibi o. [Furibundo robore sævit caro, nec unquam a bello quiescit. Anceps est hujus belli alea]. Et post alia: [Quamobrem in luctu & squallore versor, cælestemque illum Regem, qui omnia imperio tenet, supplex obtestor, ut corporis animæque controversiam benigne disceptet, bellumque comprimat]. Rursumque inferius. [Has ego preces fundo, permultaque medicamenta carni offero, [orationi incumbit:] ut gravem hunc morbum a me depellam; ejusque robur, non aliter ac pericolosissimæ & infidissimæ cujusdam belluæ firmissimis vinculis compescam. Perniciosos fluctus extimescens, ventri claustra impono, animum mœrore conficio, lacrymarum vim effundo, sempiterno Regi fracta ac debilitata genua flecto, & sordidatus incedo.] Et post aliqua. [Ego huic vitæ mortuus sum, [solitudinem sectatur,] ac perexiguum spiritum duco; urbes, hominum cœtus fugio; atque inter feras & scopulos versans, ab omni hominum frequentia remotus, in aspera quadam & impolita rupe habito; unam tantummodo vestem habens, calceisque & foco carens, atque eo reductus, ut omnium mortalium probris pateam]. In fine demum ad Deum conversus hæc addit. [Senecturem quæso meam, optime Deus, canumque caput hoc serva, vitæque finem optatum concede.] Hæc & aliæ hujusmodi sunt lamentationes Gregorii, in ejusmodi ærumnis versantis. Quid ad hæc dicimus? Nisi quod Paulus de se prædicat dicens: [Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus satanæ, qui me colaphizet: & ter Dominum rogavi, ut discederet a me, & dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur]. Hæc illum tentatio reddidit clariorem tutioremque, ne tot tantisque rebus præclare gestis inflaretur; ceteros autem efficiet cautiores. Quis sibi aliquid sumat de perdomita carnis concupiscentia, si in senectute positus, morbo laborans, in eremo consistens, talia tantaque remedia adhibens, adhuc tamen dimicans ancipiti prælio timeat succumbere p, ac potius gloriosa fuga q sibi consulat, quam crebrioribus adversarii ictibus cominus vulnerati.

[156] Illud etiam in eo admiratione dignissimum videtur, [Linguæ refrænandæ causa] hominem senio prægravatum, perinde ac si tirocinium monasticæ disciplinæ inchoaret, tam vehementi animi ardore tot labores exantlare, suos quoque sensus tam arcta disciplina coercere, ut ne latum quidem unguem a perfectissima illa, & numeris omnibus absoluta monachorum vita aberrare curaret. Unde aliquando cum pervigili indagatione, in quod facilius delinqueret, scrutaretur, visus est sibi plus satis, quod est peculiare senum vitium, aliquando loqui. Quod quidem, [diebus 40 silet] ut execrandum facinus, indicta sibi pœna severissima luxit; dum quadraginta diebus jugi silentio linguam compressit. De his etenim ipse agens, cum dixisset quod robusta ac vegeta etiānum ætate debuerit certare cum carnis petulantia, ventris ingluvie, iracundiæ impetu, propensione ad risum; [Et hæc quidem antea, inquit, fervebat enim caro quæ cælestis ascensus grande est impedimentum. Nunc vero & morbo affectus, & senecture fractus ac debilitatus in aliam calamitatem incidi, indomitam linguam præcipitique loquendi velocitate volubilem habens, quæ me invidi hostis manibus semper tradidit, innumerisque me incommodis r affecit] & in fine, post expiationem delicti quadraginta dierum silentio, solvens linguam, hæc ad Christum primo locutus est. [Tibi linguam meam devinxi, & eam nunc solvo: quod utrumque ut pie faciam te supplex rogo & obsecro. Loquar quæ convenit, quæ autem nefas est loqui, ne animi quidem cogitatione complectar.] Hæc Gregorius, in his quæ ad silentium spectant. Idem etiam assiduis affectus ærumnis, cum mundi gaudiis perpetuum bellum indixisset, siquando læta aliqua ac jucunda obvenirent, sibi timens, ut ea quasi rem suspectam fugaret, mox ad Hieremiæ, Threnos confugiens, [legit threnos leremiæ] ea ratione eam tristitiam, quæ parit salutem, sibi conciliabat. Ipse enim de Threnis illis aliquando verba faciens, hæc ait. [Ego quidem, ut de me loquar, quoties hunc libellum in manu sumo (id autem facio quoties secundarum rerum insolentiam coërcere ejusmodi lectione volo) vox mihi intercluditur, lacrymisq; obruor.] Hæc ipse. [Orat 4 de pace]

[157] Quod etiam Gregorii animum vehementissime cruciabat, fuit amor filiorum, [luget filios & ecclesia Constantinopoli relictam.] quos in Catholica fide genuerat: ut olim vaccæ illæ Bethlemitæ plaustro alligatæ, licet nec ad dexteram nec ad sinistram declinarent, tamen ob fœtus relictos in stabulis mugiebant assidue: sic & Gregorius partus lugebat suos, eoque amplius, quod ejus discessus captata occasione, Ariani ac ceteri hæretici in Dei Ecclesiam liberius insurgebant. Hinc illæ Gregorii lacrymæ, hinc illi de Anastasia sua irerata suspiria, cum est reversus in patriam. Unde interdum, [& nunc, inquit s, mea Trinitas rursus in foro & in choris, ab impuris & nefariis linguis scinditur, & meretricii sermones superiores sunt;] & alia ejusmodi omnia illius carmina resonabant. Anastasiam omnes sermones, cogitationes, ac ipsa denique inlomnia repræsentabant. Extat & carmen quo descripsit somnium de Anastasia; ubi inter alia hæc leguntur: [o dulcissima Anastasia, si me unquam tui oblivio capiet, aut si unquam quid prius in ore habuero, me velim obliviscatur Christus. Sæpenumero etiam Anastasiæ plebem, quamvis corpore longe remotus, lustravi, incorporeum mihi templum fingens in animo visisque mihi divinitus occurrentibus lacrymis litans. O Virgines, o sacri Cantores, o jucundi & amabiles tam exterorum quam nostrorum chori! o Viduæ, Orphani, mendici, de meis tamquam de Dei manibus pendentes! O dulces domus senectutis altrices, numquam vestrum ego, si velim, obliviscar.] &c.

ANNOTATA.

a In hac quiete statim composuit Carmen de Vita sua ad Constantino politanos, necessarium ratus ut famæ suæ consuleret adversus rumores quos invidi spargebant, quasi abdicare coactus fuisset. Eodem etiam tempore compositum credi poßit Carmen de Episcopis aliaque hujus generis quædam.

b Imo verius abruperunt cito, [Gregorius Nazianzenæ Ecclesiæ curam iterum suscipit.] si verum est quod scribit Hermant, eum Constantinopoli reducem statim seceßisse Arianzum: coactus est enim Nazianzenam Ecclesiam, velut propriam curare, quia in Episcopo eidem præficiendo cunctabatur Cæsariensis Antistes, velut contra Canones facturus, si viventi Episcopo subinduceret alterum; quantumvis protestaretur Gregorius, nunquam id se Ecclesiæ isti fuisse: tandem enim se importunitati nihil non molientium ut eum sub illo onere retinerent, ceßisse docet Ep. em>83 ad Theodorum Thyanensem Episcopum: Non jam vobis molestiam exhibebo inquit. [I p. 842] Coite: vos ipsos munite: adversus nos consilia inite. Vincant qui nos oderunt: ad unguem observentur Canones, a nobis quibus nihil est imperitius initium ducentes. Deinceps autem cives Nazianzenos, ut gregem suum, compellat & tractat.

c Epistola 172 primum brevius, deinde prolixius altera quæ est 49, sic exordiens: [efficaces eius preces pro salute civium,] Rursus benignitatis tempus, & rursus ego audax & temerarius, qui rei tantæ deprecationem litteris committam: audacem enim me morbus facit. Sed quamvis autrobique civibus parci petat; hæc posterior tamen videtur diversum a priori longeque gravius crimen indicare.

d Olympium quidem eum vocat Baronius: sed verosimile est ejus decessorem potius intelligendum, [apud Præfectos.] qui minus quam ille Gregorio familiaris & amicus fuerit: nam quomodo coram Olympio perorans, nihil de sua apud eum gratia, & huic nixa fiducia civium admiscuisset? Billius in Annotationibus ait Choniatem (fortasse Gregorium) asseverare quod Præses iste vocaretur Julianus Exisotes. Huic anni 382 initio successerit Olympius. Causa autem quæ Præsidem commoverit, haud dubie longe levior fuerit, quam illa sub Olympio postrema.

e em>Hermant existimat, Philagrium improbasse consilium deserendæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & de hac respondere Sanctum: sed quam multa erant, quibus de illa deserta se excusare poterat Gregorius, nec hic attinguntur, tam apte quadrant omnia in Nazianzenam, cui se unquam nominatum Episcopum negat: quod de Constantinopolitana non ita vere dicere potuisset.

f Est ea Epistola 88, in qua sic loquitur: Testificor coram Deo & electis Angelis Dei, [ejusdem invaletudo] gregem indigna pati, ut qui ob perditam valetudinem meam nec pascatur nec visitetur. [p. 843.] Nam me morbus constrictum tenet atque ab Ecclesiæ gubernaculis celerius abduxit, nuncque inutilem prorsus reddit, ut qui & singulis diebus extremum pene efflem spiritum, & negotiorum mole magis opprimar. Inter hæc autem molestißimum fuit quod facessebant Apollinaristæ, qui ut in Epistola 77 ad Olympium Præfectum queritur, dum ipsum Gregorium ad Xanxaridos thermas longius abduxisset morbus, præsumpserint suæ factionis hominibus, quos Nazianzi habebant, imponere ejusdem farinæ Episcopum, nulla re, ut opinor, inquit Gregorius, perinde freti atque summa mea imbecillitate.

g [& tandem impetratus Nazianzo Episcopus.] Hæc 42 est, in qua De nobis, inquit, ne quisquam obsecro falsos sermones jactet, nec de Dominis Episcopis, tamquam invitis nobis ac repugnantibus Episcopum alium nobis suffecerint. Non enim usque adeo illis contemptui fumus, nec adeo infestum eos nostri odium tenet. Quin potuis eos multum diuque obtestatus, propter effœtum & emortuum corpus, simul etiam quod neglectæ Ecclesiæ onus prætermiserim, hanc ab iis gratiam postulavi, nec ecclesiasticis legibus adversantem & nos recreantem, ut is Pastor daretur, qui etiam precibus tuis datus est.

h Cum hujusmodi hominibus nihil quidem negotii sibi voluit esse Gregorius: [queritur a divite seculari delicias sibi exprobravi;] sed hos ei molestos fuisse non aliunde accepit Baronius, quam ex fallaci titulo Carminis 59 εἰς ἐπιπλαστῶς μονάζοντας in fictos monachos: cum is integre videatur talis fuisse, ἐις ἐλέγχοντα ἀυτὸν ὡς ἐπιπλαστως μονάζοντα. In arguentum se quasi falso monachum simularei: hunc enim ait fuisse quempiam ex insensatis divitibus illis, qui deliciis affluentes, volunt ut alii, contrariæm vitam profeßi, pene hominem exuerint quia monachi sunt, dum ipsi conjuge, liberis, & voluptate omnigena fruuntur: quibus respondens: Quid monachi, inquit, pro se dicant audite, amatores mundi. Mundanos ergo & seculares homines carmen istud appellat, negatque eorum esse dijudicare utrum quis externam habitus victusq; austeritatë ex vero virtutis amore sectetur, em>an autēex hypocrisi; quamvis inter utrosq; multum interesse ostendat: & fortaßis ultimā partem respicit titulus, si non est mutilus; non tamen indicat ab hypocritis talo quid passum Sanctum, quale a mendacio quopiam sibi objectum in priori Carminis istius parte diluit. [2. p. 138.]

i Quam exiguum id esset, [quales eæ sint alibi exponit:] quod corpori suo indulgebat Gregorius, explicat in Anacreontico ad animam suam, quam inducit quærentem ex carne sua, quid cupiat. Satis autem tibi sit, inquit, rupea domus ad umbraculum, camelorum pili vel vilis pellicula integumentum nuditatis, frondes ramique cæsi ad cubitum: ad mensam autem nullo apparatu instructam accumbens, habes panem aut farinæ modicum, cui pro opsonio semper parabili sal adsit, & quantum voles thymi sive cepæ, præcipue tamen ipsa fames. Potum etiam cupis? Aqua tibi fluit, ebrietatem non inductura. Vis amplius? Etiam aceti aliquid non negabitur. Hæc porro si satis non sint, sed cupis ut deliciæ & voluptates tibi subministrentur, quære alium qui id faciat: neque enim mihi vacat domesticum hostem, serpentis instar, [podagricum se indicat;] fovere sinu.

k Ep. 57 excusans se anysio, quod ad nuptias Olympiados cum aliis Episcopis non accedat, Intempestivum, inquit, est atque a nuptiis alienum, podagricos videre, qui inter saltitantes circumferantur ac rideantur.

l em>Annuus is morbus fuit, ut supra vidimus ad initium cap 13 & carmen in agro Constantinopolitano compositum creditur ab Hermant.

m [tentationes carnis ante annos 20 passus,] Nobis, qui jam octogenarium Gregorium habemus, nequaquam necesse est, hanc ejus cum sua carne luctam ad extremum istum recessum differre: quin etiam id prohibere videtur carmen de quadragenario silentio, mox infra allegandum, ubi satis indicat in decrepita illa sua senectute pugnandum sibi, non ut olim cum carne, sed cum lingua esse. Canitiei quidem suæ etiam pro illo tempore meminit: sed hoc non plus quam annum sexagesimum arguit, quando aliud nihil accedit quod extremam indicet senectutem. Dicatur ergo talia & passus esse, & (ut sequitur) scripsisse Sanctus, cum adhuc corporis robore florens, & necdum morbis esset exhaustus. Certe morborum suorum nusquam meminit in Carm. 18 adversus carnem suam, quod hac occasione composuit.

n Nescio ubi hunc locum inveniam: nam quod in margine notarat Baronius Carmen de rebus suis, compositum paulo post fratris Cæsarii mortem, tale nihil habet.

o Quæ sequuntur sunt ex Carmine 4, estque id elegia de animaæ suæ calamitatibus, composita vivente adhuc utroque parente, sed jam communes humanæ vitæ terminossupergresso; ut essent puta annorum 85 cum filius esset sexagenarius.

p [etiam decrepitus feminarum viciniam horret,] Hinc illud in Carm. 58 de virtute humana. Corpore sum virgo, verum an etiā mente haud certo scio.

q Hinc ad Vitalianum Gorgoniæ maritum Epistola 196, Carbala per summum scelus ejicimur, atque (ut tragoediæ verbis nonnihil immutatis utar) ejicimur non quidem sermone, sed reipsa. Multo enim melius erat, tabula publice proposita nobis secessionem indicere, quam per mulieres, quas e regione nostri collocasti, vitæ gravitatem & sanctitatem intercedere; & quotidianam verecundiam mihi, aliis, qui hujusmodi vitæ institutum libenter insectantur, maledicendi occasionem dare. Dicam clare, etsi id audax forte videatur, [hortulum quoq; suum ea de causa dimittere paratus.] nos quoque e paradiso per Evam expulisti, quantum scilicet in te fuit. Vos cum ad hunc locum acceditis, & accipimus & amplectimur; a muliebri autem familia ita nos proripiemus, uti ad ferinos impetus… relictis & manuum nostrarum laboribus, & iis rebus quarum spe ducebamur, longaque ad Sanctos Martyres excusandi nostri causa oratione habita. Moverit ea res Vitalianum, credo, ut scandalum ab oculis & vicinia Sancti amoliretur, magnis ejus beneficiis pridem obstrictus. Verum hinc nascitur dubitatio, eademne sit Carbala, quæ Arianzus. Ego sic distinxero, ut Arianzus nomen ipsius vici fuerit, intra quem & ecclesiam suam habebant Sancti Martyres, quorum hic & in Epistola Theodori Mupsuesteni mentio; & prope ecclesiam prædiolum suum habuerit Gregorius, proprio nomine dictum Carbala, ut solent etiam domus hortique singuli suum in pagis nomen habere.

r Non quia graviter unquam deliquerit verbo (nam a detractione, contumelia, aliisque similibus, quæ lex Christiana vetat, longe abfuisse se profitetur) sed quia eloquentiæ semper promptæ gloria perstringebat oculos invidorum, uti pluribus sæpe locis insinuat, cum suam sibi facundiam Constantinopoli & alibi crimini versam dicit, quasi muta fides agere deberet omnia.

s Carm. 17 De seipso post reditum Constantinopoli, ubi per Nectarii socordiam iterum invalescere hæreses audiebat & gemebat. Cum Nectario tamen ipso semper amicitiam coluit, nec nisi cum summa reverentia & æstimationis magnæ de ejus virtute ac prudentia conceptæ expreßione scribit, etiam ubi eum ad hæreticos compescendos hortatur, uti facit in ea Epistola quæ est inter Orationes 46.

CAPUT XVIII.
Generosa acta contra Apollinaristas hæreticos: solicitudo pacis Ecclesiasticæ.

[158] Ad cumulum malorum omnium est etiā superadditum illi, quod Apollinaris hæresis a sectatores, Romam ad Damasum Romanū Pontificē profectos, [Apollinaristas de sua communione gloriates Nazianzi,] illic dolo agentes, se esse Catholicos prolata fidei Catholicæ confessione mentiti sunt: qua de causa ea etiam arte communicatorias litteras ab eodē suffurati, in Orientē reversi, de communicatione Damasi gloriantes, ut Catholici inter Catholicos se miscebant; sicque & in Gregorii amicitiam insinuaverant. Unde factum est, ut etiam socium habere Gregorium in pravo dogmate se jactantes, etiam suarum partium illum esse fautorem spargerent in vulgus. Horum præcipuus erat Vitalis Antiochenus; qui, ut vidimus Hieronymo auctore, sicut de Communione Damasi impudenter gloriabatur, ita de societate Gregorii insolenter efferebatur. [Hier ep. 82] Hoc autem cum ex Cledonii b primarii viri litteris Gregorius percepisset, vehementer excanduit: confestimque ad eum de eadem re reddidit litteras c, quibus se de suspicione Apollinarianæ hæresis expurgaret, iisdemque tam Apollinarem quam Vitalem execrans atque condemnans, [refutat scriptis ad Cledonium Epistolis,] scitis argumentis eorum dogma confutavit improbavitque.

[159] At de Vitalis communicatione hujusmodi affert causam & rationem: [rationem reddens cur Vitale antea receperit, quem jam damnet ad Cled. de Vitali.] [Ne nos, inquit, accusent ut Vitalis fidem, quam ita postulante B. Damaso Romæ Episcopo consignatam edidit, amplexatos, nunc vero improbantes.] &c. Ad eumdem de Vitali rursum: [Nec vero indignum censendum est (quamvis grave & indignum sit) quod homines illi perniciosa sua dogmata simplicioribus animis per alios versutiores & magis sceleratos infundunt; sed quod nos eadem opinione & sententia esse menriuntur, hamum suum hac esca circumtegentes, atque hoc fuco & prætextu cupiditatem suam nefarie explentes, simplicitatemque nostram (qua fiebat, ut non alienorum loco eos haberemus, sed fraterna dilectione complecteremur) in fœderis occasionem abripientes. Illud etiam indignitatis accidit, [illos quoque recipere paratus si uti ille communicatorias Romanas ostenderint.] quod ab Occidentali Synodo, sese (ut audio) susceptos esse affirmant, a qua eos prius damnatos esse nemini obscurum est. Quod si vel nunc vel ante suscepti sunt qui cum Apollinari sentiunt, hoc ostendant, & nos acquiescemus. Perspicuum erit enim eos rectæ doctrinæ assentiri: nec enim res aliter se habere potest, si hoc sunt consecuti. Id omnino liquebit, si vel Synodalem Codicem, vel Epistolas quibus ad communionem admitti jubeantur, attulerint: nam sic Synodorum mos est. Sin autem hæc mera verba & figmenta sunt speciosi cujusdam coloris, fideique ob personarum gravitatem auctoritatemque imperitæ multitudinis nanciscendæ causa ab ipsis excogitata; eos, ut quiescant, doce & refuta]. Hæc Gregorius, qui quantum Occidentali judicio, ipsi (inquam) Romano Pontifici detulerit, ex prædictis apparet.

[160] [ad vulgares Psalmos Apollinaris abolendos,] Concepit ea ex causa acerbissimum odium Gregorius adversus hærefim Apollinaris, ut eam verbis ac scriptis confutare numquam cessarit. Immo cum ille ad alliciendam plebeculam novos quosdam psalmos carminibus scriberet, ea ratione ut sacram Ecclesiæ psalmodiam interverteret; Gregorius, ne Catholici inferiores viderentur in hac parte, adjecit animum, ut versibus quam plurima dictaret, ita tamen ut primum locum in Ecclesia tribueret psalmis Davidis. De his ibidem agens, hæc ait de adinventione Apollinaris. [Quod si prolixi libri, & nova plalteria Davidique ex adverso resonantia, & versuum lepos pro quodam tertio testamento habetur; nos quoque psalmos elaborabimus, [se quoque versus scripturum pro mittit.] & multa scribemus & modulabimur, quandoquidem ipsi quoque videmur spiritum Dei habere; si tamen spiritus gratia hæc est, & non potius humana novatio. Hæc te apud plebem protestari volumus.] &c. Hæc Gregorius ad Cledonium. Testatur S. Hieronymus Gregorium quam plura eleganti metro d scripsisse: Catholica autem Ecclesia ejusmodi Apollinaris psalmos vulgares cani prohibuit in ecclesia. Quæ autem post hæc Gregorius egerit adversus Apollinaristas, suo loco dicemus inferius.

[161] Sequenti anno a Synodo Constantinopolitana, Syagrio item & Antonio Coss. Ecclesiasticis urgentibus causis, [Anno 823 ad Synodū CP. 2. evocatus,] iterum Synodus Episcoporum coacta est Constantinopoli: ad quam Gregorius Procopii præfecti litteris Imperatoris nomine iterum atque iterum vocatus est. Qui licet animo concepisset numquam amplius adfore Episcoporum conventibus, ne illorum mutuas altercationes audiret; tamen malæ valetudinis causam prȩtexens, in hunc modum ad eum rescripsit: [Ego, si vera scribere oportet, ita affectus sum animo, ut omnia Episcoporum Concilia fugiam: quoniam nullius Concilii finem lætum faustumq; vidi, nec quod depulsionem malorū magis quam accessionem & incrementum habuerit:] & post alia, [Nunc vero huic meo judicio patronus morbus accedit, quippe qui me ita distorqueat, ut quotidie fere extremos spiritus efflem, nec ulla re me ipso uti queam. [Ep. 55] Atque ob hanc causam ignoscat mihi Magnitudo tua, [extusat ægritudinē] detque operam ne pientissimus Imperator me inertiæ condemnet, sed infirmitati veniam det]. Hæc & alia Gregorius se excusans. Cumque adhuc jussio Imperatoris urgeret, & Icarius afferret ad eum Imperatoris edictum: Quid rescripserit ad Imperatorem, non apparet. [Ep. 76] Ad Olympium autem Præsidem Cappadociæ scribens hæc ait: [Hoc mihi morbo gravius est, quod nec ægrotanti quidem fides habetur, sed peregrinationem ita longam inire jubear, atque in medios tumultus me intrudere: quorum secessionem ita amavi, ut hoc nomine gratiam quoque corporis afflictioni propemodum habeam.

[162] Hæc Gregorius, qui revera antea statuerat numquam interesse Episcoporum Conciliis. [alioqui per se altenus a Synodis:] Unde hæc interdum ait. [Mihi enimvero certum est deliberatumque numquam post hac anserum aut gruum inter se pugnantium Synodis interesse, quibus omnia contentione & bello ardent, flagitiaque prius obscura atque incognita, in unum collecta ab inimicis in lucem produntur: horum enim causa inter humiles & plebeios sedeo]. [de vit. differentiis] In eamdemque fere sententiam scripsit ad Theodorum Episcopum Tyanensem e. Hæc Gregorius: qui tamen ita animo compositus fuit, ut licet Synodos vitaret, ea tamen quæ ad Catholicam fidem spectare videret, naviter impleret; immo non secus ac Orbi præesset, sic cura omnium Ecclesiarum illum cepit, ut non nisi in ea incumberet, quæ ad hæresum destructionem & fidei Catholicæ propagationem spectare conspiceret: ut quæ paulo inferius dicemus, optime declarabunt.

[163] Adhuc autem sequenti anno, Merobaude iterum & Saturnino Coss. Episcopi iterum Constantinopolim convenerunt ad Synodum. [nihilo tamen minus pacem Ecclesiæ curās.] Gregorius solicitus de his, quæ spectant ad fidem, ad Postumianum, eo anno Præfecturam Prætorii administrantem, litteras dedit his verbis: [Ep. 71.] [Nihil tam imperio tuo convenire existima (quandoquidem rursus Episcoporum Synodus celebratur, haud scio qua de causa, aut quomodo coëuntium) quam ut te Præfecto ac tua opera Ecclesiæ ad pacem reducantur, etiam si eos qui dissidiis & factionibus contendunt, apertius objurgare oporteat. Quod si cuipiam nimium curiosus esse videar, quod cum a negotiis secesserim, non tamen curam & solicitudinem abjecerim, hoc memineris: [quam in 3 Synodo CP. commendat primariis viris,] non quemadmodum a throno & fastuoso supercilio, ita etiam a pietate secessimus. Quin potius eo majorem fidem auctoritatemque apud te habiturus mihi videor, ut qui non rem meam privatam, sed publicam utilitatem curem]. Hæc ille ad Postumianum, eodemque argumento litteras dedit ad Saturninum Consularem, ac inter alia. [Epi. 72.] [Omnia (inquit) apud nos Dei beneficio recte se habent, hoc uno excepto, quod de Ecclesiis anxii & soliciti sumus tam fœde perturbatis. His quidquid operis afferre potueris ad communem concordiam, & re & sermone impigre constitue. Quandoquidem rursus Episcopi coëunt, metuendum rursus est, ne nunc quoque pudore suffundamur, si hæc quoque Synodus parum præclarum finem habuerit, quemadmodum & prius]. Hæc Gregorius.

[164] Prætermittimus hic tractare, quæ in ea acta sunt Synodo: satis sit scire, Postumianum impigre ex sententia Gregorii res Catholicæ Ecclesiæ procurasse, tum apud Episcopos, [non sine fructu, hæreticis edicto proscriptis:] tum etiam apud Imperatorem, qui hoc ipso anno iisdemque Coss. duo reperitur dedisse rescripta ad ipsum Postumianum, adversus omnes quæ tunc grassabantur hæreses: hereticos enim urbe agrisque pellendos sanxit, omnemque coëundi potestatem iisdem ademit, atque ordinationem ministrorū inhibuit. Qui his legibus percelluntur sunt hi; Ariani, Eunomiani, Macedoniani, Apollinariani, Encratitæ, Apostatici, Saccophori, & Hydroparastatæ. Hæc autem omnia ab Imperatore ad Postumianum rescripta, jure accepta ferimus nostro Gregorio, qui statum Ecclesiæ Dei eidem pro viribus commendavit. Viguit harum legum viridis observantia aliquamdiu, fere usque ad quinquennium: sed (ut accidit) cum jam tepescere inciperent, prædicti hæretici f se rursum obtrudere in Ecclesias, [Apollinaristis nihilominus sua agentibus,] conventum facere, ac Episcopos per loca ordinare præsumpserunt. Hæc audiens Gregorius, zelo fidei Catholicæ percitus, dormientem in his Nectarium Constantinopolitanum Episcopum, scriptis ad eum litteris g vehementi admiratione compellans, cum ejusmodi pessima facta recenseat, [Nectarium contra eos incitat,] hæc subdit in fine: [Si his, qui talia sentiunt, cœtus habere licet, illud velim cogitet & expendat tua in Christo illustris prudentia, quod cum nobis cum eorum dogmatibus non conveniat, cœtus habendi potestatem illis factam esse, nihil aliud est, quam eorum doctrinam nostra veriorem existimare. Nam si illis, ut piis & orthodoxis, ea quæ sentiunt docere libereque promulgare permittitur; quis non videt doctrinam Ecclesiæ condemnari, perinde ac veritate ex illorum partibus stante? Neque enim rerum natura fert duas de eadem re doctrinas esse veras. Quomodo igitur excelsus & prȩstantissimus animus tuus, ad tanti mali depulsionem & correctionem, consueta libertate non uti sustinuit? Verum si nondum est hoc factum, inimitabilis tua omnibusque numeris absoluta virtus excitetur; pientissimumque Imperatorem doceat, nihil ex reliquo ipsius erga Ecclesias studio rediturum esse utilitatis, si tale malum ad fidei sanæ eversionem per eorum libertatem licentiamque prævaleat.] Hæc Gregorius ad Nectarium.

[165] Quantum autem prȩdicta Gregorii commonitio ad eum scripta profecerit, [qui novo rursus edicto pellūtur.] satis significat Theodosii adversus Apollinarianos edictum, quo Consulatu suo secundo inito cum Cynegio h edixit his verbis: [Apollinarianos, ceterosque diversarum hæreseon sectatores, ab omnibus locis jubemus inhiberi a mœnibus urbium, a congressu honestorum, a communione sanctorum. Instituendorum Clericorum non habeant potestatem. Colligendarum congregationum vel in publicis vel in privatis Ecclesiis careant facultate. Nulla eis faciendorum Episcoporum tribuatur auctoritas. Ipsi quoque Episcopi nomine destituti, appellationem hujus dignitatis amittant. Adeant loca, quæ hos potissimum quasi vallo quodammodo ab humana communione secludant. His etiam illud nectimus, ut supra memoratis omnibus adeundi atque interpellandi Serenitatem nostram aditus denegetur. Datum sexo Idus Martii. Thessalonicæ, Theodosio secundum & Cynegio Coss.] Conferat hæc lector cum his, quæ ad Nectarium Gregorius scripsit, [eosdem etiā æger persequitur in Cappadocia.] invenietque hujus condendæ legis Gregorium nostrum fuisse auctorem: idque perspicue magis intelliget, si ejusdem Gregorii ad Olympium Cappadociæ Præsidem leget litteras, quibus quiritatur illos eo audaciæ pervenisse, ut depositos a Synodis Episcopos, eosdem præficerent gregibus suis Præsides. [Epi. 77.] Eadem Epistola se ham ad balnea medicorum consilio profectum esse indicat, eum ait: Quoniam autem longius me morbus provexit, & Xanxaridis thermis mihi de medicorum Consilio uti necesse est, litteras mihi vicarias substituo].

ANNOTATA.

a Inter prima quæ Constantinopolim advenienti Gregorio subnatæ incommada sunt, [Apollinaristæ CP. a Gregorio ut fratres tolerati.] schisma fuit Apollinaristarum: quos, quia alieni erant ab aliis hæresibus tunc vigentibus, nondum audebat numerare inter hostes; sed de iis, tamquam veris adhuc ecclesiæ membris, sic loquitur in Orat. 14 quæ de pace est. Nos etiam adversus nos ipsos pene contendimus, qui, quantum ad caput attinet belle valemus (dicebant enim Apollinaristæ se cum Ecclesia Romana tenere unitatem) ac pro iisdem & adversus eosdem contendimus. [I. p. 221] De fraterno illo dissidio non ita pridem exorto loquor, ex quo & Deus & homo ignominia afficiuntur: ille videlicet nec pro nobis quidem omnino genitus & cruci affixus, ac proinde nec sepultus nec a morte revocatus (quemadmodum nonnullis præpostere Christum amantibus placuit) verum hic tantum honoratus, ubi honor in dedecus & contemptum recidit, atque ob eam causam in duos Filios dissectus aut compositus: hic autem non perfecte assumptus, aut honore affectus, sed maxima ex parte abjectus aut abalienatus; siquidem maximum in hominis natura est divina imago mentisque vis & facultas. Hi igitur, quia Verbi fatebantur divinitatem, assumptamque ab eo humanam carnem, licet sine mente, quia pro hac volebant esse ipsam æternam Sapientiam, non omnino censebantur heretici; ideoque motam ab ipsis controversiam (perquam molestam & importunam eo tempore, quo tam pauci censebantur orthodoxi respectu infinitæ multitudinis hæreticorum) ζυγομαχίαν ἀδελφικὴν tunc appellavit Gregorius, similitudine sumpta a bobus sub eodem jugo non plane concordibus. Tali autem Gregorii erga se indulgentia abusi illi, interim dum ipse Constantinopoli agit, Nazianzenam Ecclesiam infecere non mediocriter.

b

Hermant existimat satis verosimiliter, quod Sanctus de hoc agat Carm. 47 ad hellenium circa annum 382 opem poscens, [Cledonius Gregorii apud Nazianzum Vicarius.]

Cledonio primum leni, qui vivit egenis,
      Et Christo prompto pectore cuncta dedit:
Se primo: post quidquid opum censusque tenebat,
      Nil humili ut vitæ liquerit ipse suæ:
Qui cum terrenis quondam floreret in aulis,
      Majus apud nostros nunc habet ipse decus:

c em>Sunt hæ Epistolæ duæ, quæ inter Orationes collocatæ leguntur numeranturque 51 & 52. Sunt autem scriptæ a Sancto cum adhuc Constantinopoli ageret, relicto pro se Nazianzi vicario Cledonio, uti nobis videtur: quia hic velut ex officio admonuit Gregorium, quam mala de eo fama vulgaretur; eique, istud publicæ profeßionis remedium postulanti, ipsum prompte mittens Sanctus, primam de hoc argumento Epistolam sic finit: Hæc te apud multitudinem attestari volumus, ut ne gravemur, tamquam hujusmodi malum dissimulantes, ac per socordiam nostram committentes, ut pravum dogma latius serpat ac robur capiat. Quod autem hic idem Cledonius sit, qui cum titulo Iconiensis Presbyteri Constantinopoli subscripsit testamento ipsius S. Gregorii, nobis non facile persuadebitur.

d Inter hæc sunt preces complures, & Iambica contra Apollinarium de Incarnatione: [eur versu Gregorius scripserit?] quæ sequuntur mox alia, quibus-cur versu scribat rationem reddit, I ut sic brevior sit, 2 ut juventuti prosit, 3 ne Christiani hac in parte cedere videantur gentilibus, 4 ut seipsum cantu recreet tamquam senex Cygnus: quare postrema ejus carmina a veteri interprete, quo usus Baronius, vocantur Cygnæa, quæ in sequenti capite sæpe allegantur, nec lubet singula in nova Morelli editione requirere, ubi hic titulus deest.

e em>Ep.84 Vocas? Nos vero properamus. Properamus autem, ut soli cum solo congrediamur. Synodos enim atque colloquia publica procul salutamus: ex quo scilicet tempore multa eorum, ut parce loquar, improba & flagitiosa esse comperi.

f Præsertim Apollinaristæ, quibus æque ac Catholicis aliis conventus suos habere Theodosius, nescio qua arte inductus, permiserat.

g Hæc Epistola est 46 inter Orationes, ut supra dixi.

h Consulatus is annum notat 388, qui Sancto fere ultimus fuit.

CAPUT XIX.
Pius obitus. Miraculum muti ad ejus statuam sanati.

[166] Hæc ille: qui etsi in his, quæ ad Catholicam fidem spectant, multus esset, non neglexit ea in aliis curare, quæ ad Christianæ disciplinæ mores componendos pertinere conspiceret. In quo genere, quam libero animo esset, ut nullam vereretur personam potentis alicujus, perbrevis illa Epistola, quam scripsit ad Celeusium Præfectum, sit in exemplum, [arguit Præfectum jejunia non servantem.] digna sane quæ recenseatur. [Epist. 74.] [Loquar quæ & amicitiæ nostræ, & hujusmodi tempori conveniunt. Legibus injuriam facis Judex, qui non jejunas; & quomodo leges humanas servabis, qui Divinas contemnis, & pro nihilo putas? Purga tribunal tuum, ne duorum alterum tibi accidat, ne aut malus fias, aut existimeris. Fœda spectacula proponere, seipsum traducere est. In summa, Judex, futurum scito, ut judiceris, & nihil peccabis. His nihil melius habebam, quod tibi præberem]. Hæc Gregorius.

[167] [æger confugit ad Christum,] Cum autem, ut vidimus, Gregorius consilio Medicorum perrexisset ad Thermas, nihil inde utilitatis consecutus, hæc versibus cecinit. [Adsum hic tibi Æger Christe, a Medicis veniens, nullum alium fructum consecutus, [in Cygnæis] quam quod nihil pluris facere didici, quam te, a quo ut cetera proficiscuntur omnia, sic etiam remediorum vires.] Ac rursum. [En tibi thermæ, lavacrum hic jam habeo. Verum ubi mihi est Angelus quispiam, & aquam hanc mihi aptam ad medicandum reddito. Vel saltem tu, mi Salvator, dic verbum aliquod, & consolidabor]. Hæc Gregorius. Qui cum indies magis morbo gravaretur, ejusque membrorum nullus pene esset usus, illud tantum solatii sibi reliquum fuit, ut versibus luderet Cygnæaque a carmina componeret, quibus præteritarum ac præsentium rerum statum absque aliqua insolentia aut arrogantia (quod purissimi tantum ac candidissimi animi est) perbelle caneret ut alter Job, [& Cygnæa carmina componit.] quando conferens præsentia cum præteritis dicebat, Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me: [Job 29.] quando splendebat lucerna ejus super caput meum &c. memoria enim repetens præterita bona, hæc aiebat: [Ubi mihi nocturnarum cantionum statio, [commemorat priora acta] quibus vel solum cum Christo commercium habens, vel in hominum cœtu alternatim cantillandis hymnis mentem oblectans, pedes sustentabam, ac vivi cujusdam lapidis instar obrigebam? [Carm 60] Ubi flexorum genuum dulcis labor, quo calentes lacrymas prius fundens, caliginosam mentem colligebam? Ubi pauperum altrices manus, morbum confoventes? Quo tandem infirmorum membrorum maceratio abiit? Non jam ad sancta sacrificia manum attollo, magnis Christi passionibus me ipsum immiscens. Non jam gratam Martyribus choream statuo, neque oratione in eorum laudibus instituta, præclarum sanguinem veneror. Situ carieque libri mei obsiti sunt. Lucubrationes meæ, rudes adhuc & inchoatæ, quibus quis tandem amicorum extremam manum apponet? omnia enim nunc viventi mortua sunt.] &c. Hæc & alia multa ejus generis.

[168] Addidit & lugubre carmen de pœnitentia, quod soluta oratione latine redditū, ut & alia nonnulla, [& pœnitentiam instituit:] sic exorditur: [Extremæ vitæ certamen imminer, malam navigationem exegi, jam jamque quoque scelerum pœnam cerno, tartarum caligine horrendum, ignis flammam, altissimam noctem, rerumque earum foeditatem, quæ nunc tectæ & incognitæ, in lucem postea proferentur] &c. [Carm.31.] Scripsit & carmen sui ipsius ex hac vita migrantis, in hunc modum.

[Sublimes tendo supplex ad sidera palmas,
      Suscipe me Sancti turba beata chori.
Ærumnis orbis gravibus replete, valeto,
      Quem moriens post me desero, parce gregi.]

Rursus autem animæ suæ cum corpore colloquentis hæc verba. [in Cygnæis 106.] [Cur vinculorum injectione constrictum me tenes, quæ libera sum? Christus me vocat: tu istic jaceto quo projicieris. Excipito me Salvator, quamquam fateor non satis me esse purgatum]. [ultimum aspirat ad Deum,] Et cum tentaretur a Diabolo, hæc ipse. [Rursum accessit Draco. Te præhendo. Tene, tene me: imaginem tuam deserere & abjicere noli, ne me adversarius ille meus tamquam avem nidi rapiat]. At jam morti appropinquans ad Christum se vocantem, hæc ait. [Vocas tu me, vocas? ipse autem accurro. Verum & ignem, & hiatum illum, & ardorem, flammamque divitis metuo. Quis me avectum in Abrahæ sinum deferet?] Hæc & alia. Proxime moriturus Cygnæo cantu Sanctissimus Senex Domino cantans, purissimum Deo spiritum reddidit, ac optatam quietem cum agminibus Beatorum adeptus est.

[169] Excessit ex hac vita Timasio & Promoto Coss. anno undecimo Imperii Theodosii Senioris, [& sancte moritur anno 389] qui a recentioribus numeratur annus a Christo Domino trecentesimus octogesimus nonus. Hæc autem de tempore ejus obitus ex S. Hieronymo ita deducimus, dum ille in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis agens de nostro Gregorio, hæc ait: Decessit ante hoc ferme triennium sub Theodosio Principe. Hæc Hieronymus, qui cum tam in proœmio, quam in fine illius opusculi, se illud scripsisse testetur anno decimo quarto ejusdem Theodosii Imp. necessario infertur Gregorium ejusdem Imperatoris undecimo anno ex humanis desiisse. Ex his quidem in primis errare redarguitur Prosperi Chronicon, ubi ponitur obitus Gregorii anno tertio Theodosii Imperatoris, Syagrio & Euchario Coss. eo enim anno habita est Synodus œcumenica Constantinopolitana, in qua ipse (ut dictum est) se ab Episcopatu abdicans, [non 381. nec 391.] in patriam rediit. Nec subsistunt ea, quæ scribit Suidas, Gregorium vita functum anno decimo tertio ejusdem Imperatoris: sicut nec nobis probantur, quæ idem auctor de ejus ætate scribit dicens, annum natum nonagesimum decessisse. Secundum enim ejusmodi annorum numerum dicendum esset, Gregorium cum Athenis esset, tempore, ut ipse ait, quo illic erat Julianus post obitum Gallifratris, annum quinquagesimum quintum ætatis explesse, cum idem de se scribat trigesimū ætatis b tunc annum egisse, cum post recessum Basilii, ipse publice Rhetoricam profiteri cogitur, quando non post multum temporis spatium Athenis & ipse recessit, in patriam rediens: quod (ut vidimus) contigit paulo ante Conciliabula Seleuciense & Ariminense, quæ celebrata sunt, Eusebio & Hypatio Coss. Ex quibus omnibus inferri posse videtur, Gregorium non excessisse annum ætatis sexagesimum secundum, natumque esse anno secundo a Nicæno Concilio.

[170] Fuit Gregorius valido ac robusto corpore, sed, [quæ corporis conditione,] ut ait, morbis assiduis ac vitæ molestiis hebetato, fracto, ac pene corrupto, ac ea de causa sibi acceleratam senectutem ipse testatur in carmine de rebus suis. Quod autem spectat ad vultus ejus effigiem, Anonymus Græcus auctor, qui habetur in Bibliotheca. Vaticana inter orationes Hierotani item Græci scriptoris, [& qua statura fuerit] hæc scribit. [cod. 549 in Vatic.] [Statura mediocri erat, pallidus aliquantulum, non tamen citra venustatem: depresso naso, superciliis in rectum protensis, aspectu blando & suavi, altero oculo nēpe dextro subtristis, quem cicatrix quædam contrahebat, barba non promissa, sed densatamen. Qua parte calvus non erat, nam subcalvus erat, albos crines habebat, summas item barbæ partes velut fumo obsitas ostendebar. Hæ græcus auctor, quibus quidem consentanea sunt ea, quæ ipse de se scribit, nimirum pallor, & macies, oculi cicatrix, atque calvities. Innumera fere sunt de sanctissimo & disertissimo viro Patrum elogia, [quam laudatus a posteris Patribur,] quæ nec quisvis facile colligere queat. Satis sit ad laudem ejus, Patres omnes tam Latinos quam Græcos, in astruendis dogmatibus, in oppugnandis hæresibus, ac in interpretandis etiam divinis Scripturis, Gregorii meminisse, ipsum sectatos esse, eidemque acquievisse: Gregoriumque e suggestu, e cathedra, ore omnium celebratum; eumdem denique in ipsis sacris Conciliis velut redivivum e Throno loquentem, in hæreticos invehentem, fidem Catholicam propugnantem, suffragia dantem, ac subscribentem semper intuiti, reveriti, ac secuti sunt Patres omnes. Quid exteros memorem? Sane quidem Eustorgius c Arianus, qui iisdem cum illo temporibus vixit, cum præcipuos viros recolat, propugnatores Filii Dei cum Patre consubstantialitatis, tam illorum, quam omnium qui antea vixerunt, Gregorio, ut omnium principi, primas defert: ut quem in dicendo Basilio graviorem & Apollinari uberiorem fuisse contendat.

[171] Natalem ejus diem, ut sacrosanctum, tam Occidentalis quam Orientalis Ecclesia, in ejus memoriam celebri solennitate agere consuevit, & usque modo agere perseverat, ejusque sacram Imaginem, vel coloribus pingere, vel marmore sculpere, more majorum in Basilicis moris fuit. [imagines in ecclesiis positæ,] Quæ non tantum ejus effigiem representarent, sed & in operatione miraculorum vivam redderent, ut factum constat consecutis temporibus, cum Michael Balbus Iconoclasta Orientale Imperium invasisset, sustulissetque paris impietatis Imperarorem Leonem Armenum, Constantinumque ejus filium virilibus amputatum relegasset in insulam; cui quidem cum usus vocis ea de causa penitus interceptus esset, ac redditus omnino mutus; cum ille loquelæ restitutionem a Deo cupiens, per S. Gregorium Theologum, cojus illic erat sacra statua, flagitavit, exaudivit eum ille, cujus imago per visum apparuit, jubens ceram, [ad quarum unam mutus sequelam recipit.] quam descriptam in manu haberet, legere. At ille visis fidem adhibens, mane ingreditur Ecclesiam, illicq, conspecta Gregorii statua, præ se ferente imaginem ejus quem nocte viderat, schedulamque eamdem in manu habentem, ubi exordium orationis in sancta lumina inscriptum erat his verbis, Rursus Jesus meus; accessit, ut jussus erat, ut legerer. Quæ quidem verba, cum primum voce clarissima recitasset, deinceps semper recte locutus est. Hæc produnt Græcorum d annales.

[172] Jam ad calcem pervenimus. Et in his quidem, quæ spectant ad orationis ornatum, [Epilogus auctoris ad Sanctum] ut mihi videor, jejune nimis (si enim rhetorum more hæc agenda fuissent, latissimus erat campus, in quo exultare potuisset oratio) in his autem quæ ad sincerissimam veritatem pertinent, quam unice profitemur, ejusmodi esse non dubito, ut vix alicui in eo concedam. Quidquid autem laboris, quicquid industriæ atque solertiæ, veri tantum amantes, impendimus, munus exiguum, sed primitias lucubrationum nostrarum, tibi ipsi, o Pater, offerimus, qui cum cælestibus spiritibus luceilla incircumscripta sanctissimae Trinitatis revelata jam facie illustraris. Repende gratiam Cæsari tuo, [petantis patrocinium.] jucundissimumque tibi nomen in fratre, ne despicias in Cliente. Impertire multiplicem ac copiosam benedictionē, quo dignus inveniar hic sublimia illa tua affectari vestigia, tecumque tandem Christo perfrui, una cum Patre, & Spiritu sancto in sempiterna secula. Amen.

EPITAPHIUM e.

[173]

Cur carnis laqueis tu me, Pater, implicuisi?
      Cur subsū virȩ huic, quȩ mihi bella movet?
Divino Patre sum genitus, sanctaque parente:
      Hac mihi lux vitæ namque precante data est.
Oravit, summoque Deo me vovit, & ortus
      Est mihi per somnum virginitatis amor.
Ista quidem Christi: post at subjere procellæ,
      Rapta mihi bona sunt, fracta dolore caro.
Pastores sensi, quales vix crederet ullus:
      Orbatusque abii prole, malisque gravis.
Gregorii haec vita est; at Christo postera curæ,
      Qui vitæ dator est. Exprimat ista lapis.

ANNOTATA.

a Cygnæa carmina dicit simpliciter, ut scripta a moribundo quis arbitretur, nisi ea in margine identidem citarentur sub eo titulo, quem tamen in nulla hactenus editione reperio, uti nec carmina ipsa, unde hic varia allegantur.

b Agere eo loco Gregorium de anno 30 studii sui Rhetorici ostendimus in prævio commentario: ruit igitur hoc contra Suidam argumentum, quoad annum œtatis, quem libenter tenemus cum illo: sed quoad annum mortis, major Hieronymi auctoritas cogit ab eo discedere.

c Apud Suidam in Apollinari.

d Cedrenus in Michaele Balbo: hic autem Leonem Armenum de medio sustulit, in nocte Natalis Domini an. 820.

e

Est inter Carmina trigesimum, vitæque epitomen continet.

Hermant opus suum, quod de S. Gregorii Nazianzeni deque S. Basilii historia communiter scripsit, [Gregorii & Basilii paralella.] duobus paralellorum libris concludit: quorum primus eorum virtutes perfectißimas, alter doctrinam & sensa inter se comparat; em>quod nostri quidem instituti non est, est tamen not atu ac lectu dignißimum, ad perfectam utriusque laudationem complendam. Lubet igitur vel capitum titulos hic subjicere, ex Gallico Latine redditos. [quoad virtutes & ea rum perfectionem;]

Libri XI Cap I.Comparatio horum duorum Sanctorum quoad patriam, quam scilicet nullam norant nisi cælestem.
II Sanctitas familiæ, in qua natus uterque, inter se comparata.
III De doctrina & eloquentia utriusque.
IV Uterque sacrarum Scripturarum studium laudalbili æmulatione commendat.
V Quam conformi inter se sensu sacras traditiones sint venerati.
VI De fide eorum, quasque eis de idolotria victorias attulerit.
VII Quomodo per eamdē de hæresibus triumpharint.
VIII Ut eosdem hæc mundi contemptores ac victores reddiderit.
IX Quam similem solitudinis amorem ipsis eadem inspirarit.
X Spes utriusque firma, & perfecta in Deum fiducia.
XI De utriusque ardenti erga Deum caritate.
XII De eorum erga Ecclesiam amore.
XII De æquali in utroque pacis Ecclesiasticæ studio.
XIII De caritate utriusque in proximum, propensaque ad eleemosynas voluntate.
XIV De eorum prudentia.
XV De eorumdem justitia.
XVI De temperantia & castitate.
XVII De fortitudine & magnanimitate.
XVIII De profunda utriusque humilitate.
XIX De perfecta inter se amicitia, omnibus in exemplar absolutissimum proposita.
[quoad doctrinam & sensa moralia.] Libri XII Cap. I. Axiomata eorum circa necessitatem vocationis ad statum Ecclesiasticum.
II Quam graviter uterque reprehenderit præcipitationem eorum, qui eodem se non vocati attollut.
III Quas conditiones uterque in Episcopis & populi Magistris requisierit.
IV Quam sublimem de virginitate Christiana opinionem habuerint.
V Quales in Virginibus Christianis ac Religiosis dotes optarint.
VI Instructiones ad usum conjugatorum ex utriusque scriptis collectæ.
VII Muliebris luxus ac vanitatis secularis indidem accepta reprehensio.
XIII Eximia utriusque sensa, ad humani fastus depressionem spectantia.
IX Similes utriusque adversus avaritiam invectivæ.
X Æqualis zelus ad impuritatem & libidinem eliminandam.
XI Par severitas adversus gulæ vitium.
XII Qualem uterque reliquerit descriptam invidiā.
XIII Adversus iracundiam invectivæ uterinsque senserit.
XIV Quid de tristitia & acedia uterque senserit.

S. GREGORII NAZIANZENI
Carmen de Vita sua.
A Daniele Cardono in solutam orationem versum.

Gregorius Nazianzenus, Archiepiscopus Constantinopolitanus (S.)

INTERP. D.C.

PROLOGUS.

[1] [Vitam suā scripturus Gregorius,] Vitæ meæ cursum omnem, qua secundis, qua adversis rebus insignem, scriptione hac complecti est animus. De me namque alii atque alii non eodem omnes fortassis modo fieri possit ut sentiant & loquantur, prout scilicet suus quemque impetus in hanc illamve partem tulerit: æquum autem esse non potest, quod a sola voluntate fertur judicium. Si quod porro tædium, si quæ molestia e narratione erit, hanc omnem carminis absterget jucunditas. [ad Cives Constantinopolitanos] Nec deerit quod hinc addiscat, aut quo recreetur, & ad pulcherrima quæque cum voluptate permoveatur ætas juvenilis. Interim vos potissimum noster hic sermo spectat, qui cum vobis præssem Episcopus, ad curam meam pertinebatis; nunc autem alterius subjecti estis potestati. Tam vero vos appello, qui eadem mecum juncti estis religione; quam qui divetia sentitis. Mihi siquidem, senectute laboribusque confecto jam arque prostrato, omnes, puto, adhuc bene vultis, Vos itaque, viri, quos, ut totidem clarissima lumina, orbis hic suspicit, qui eam urbem incolitis, quam ob magnitudinem celebritatemque alterum quemdam mundum appellari posse video; quos omnibus terræ ac maris deliciis conspicimus abundare, Cives novæ Romæ, quæ sedes & commoratio esse solet virorum illustrium, Constantino conditore insignis, & imperii totius caput ac firmamentum pulcherrimum; vos, inquam, viri Constantinopolitani, cum sitis tanti, hominem ab omni mendacio longe remotissimum, & in variis rerum ac temporum conversionibus non pauca aut mediocria perpessum, unde magnam necesse est rerum omnium enasci cognitionem, verissima loquentem audite.

[2] [& quantii fuerit exagitatus ab improbis,] Cuncta quibus olim effulgebam decora, longo temporis tractu obscurata sunt atque collapsa: de pristina quoque famæ meæ celebritate nihil aut perparum modo superest. In quo illud mihi profecto accidit, quod fieri videmus, quando per effusorum imbrium vehementiam omnis e solo terra aufertur, ac silicum solummodo lapillorumque acervus superesse cernitur. Nec est quod magnopere quis miretur, si illorum improbitati istud imputem, qui umquam ante in bonorum numero non tantum non fuerunt; sed pecudum etiam in morem, curvatis in terram & terrena animis, vitam transegisse convincuntur. Impetuosæ vero istius pluviæ imaginem etiam aliquam nos ipsi gerimus (equidem non fine lacrymis ac gemitu ita de sacro castissimoque nostro Ordine pronuntio) nos, [etiam E. piscopis.] inquam, malorum istorum pars sumus non parva; quicumque supra alios mortalium avecti, non sicut oportet locum dignitatemque nostram sustinemus; qui populo cum potestate præsumus, & recti bonique nos profitemur magistros; quibus id sorte obtigit ut divino sacræ doctrinæ pabulo animas hominum pascamus, quando interim fame ipsi non mediocri premimur; qui, cum morbis ipsi permultis simus obnoxii, aliorum tamen infirmitates curare contendimus. [& pravæ doctrinæ præconibus,] Istis vero hos adjungas licet, qui per eas populum vias ducere aggrediuntur, quæ aut in præcipitia fortassis desinent; aut quales sint, ab ipsismet ducibus ignoratur, cum numquam eas ante triverint aut ingressi sint: contraquos hoc brevissimum dari potest præceptum, & optima, ne salute excidas, regula, ut qua ipsi præeunt, minime sequaris; quorum videlicet mores ipse ille, quem occupant, honoris locus non parum accusat; cancelli magis ac supercilium, quam egregia vivendi ratio a vulgo hominum eximit.

[3] Quid porro causæ sit cur talia in sermonem adduxerim (Non enim is sum qui multa temere verba profundere soleam) tam qui nunc in vivis sunt mortales, [altius orditur narrationem.] quam qui futuri sunt aliquando, audiant. Ante tamen quam dictorum ratio constet, paulo altius vitæ meæ seriem oportet repetam (esto, prolixior hinc mihi dicendi nascatur materia) ut ne improborum adversum me efficere vociferationes quidquam valeant. Est namque hominibus istis hoc in more positum, ut male a se actorum causas in eos ipsos rejiciant quos læserunt; atque ita majorem noxam per conficta nequiter mendacia sibi adversantibus inferant, se vero ipsos sceleris veluti omnis puros exhibeant. Atque hoc sit instituendæ deinceps narrationis quoddam quasi præloquium.

CAPUT I.
Ab optimis parentibus pie educatus Alexandria Athenas non sine periculo navigat: ibique Basilio conjungitur Sanctus.

[4] [Parentes habuit piissimos, ac integorrimos] Patre igitur usus sum egregie probo ac bono, provectæ admodum ætatis viro, & quoadmores incorrupto, qui pulcherrima aliis statui possit vivendi regula. Alter, ut quod res est dicam, patriarcha is fuit Abrahamus, qui, contra quam fieri modo assolet, non opinione hominum, sed reipsa bonus & esse cupiebat & haberi. Gentilium ille primum erroribus abductus, insignis deinde Christi cultor, neque hoc solum, sed Episcopus etiam, & sacri istius Ordinis decus ac præcipuum quoddam ornamentum extitit. Mater vero ea obtigit, quæ, ut breviter dicam, tali marito ut jungeretur dignissima, nec muliebriter varia erat aut instabilis. Piissimis cum esset prognata parentibus, sua tamen eos religione pietateque superavit. Sexu fuit habituque mulier, sed vivendi instituto viris omnibus admirabilior. Una eademque omnium de parentis utriusque vita existimatio erat atque oratio. Sed unde hisce meis dictis fidem putatis adstruam? Ipsam, ipsam quæ me genuit, restem adducam in medium, quam dum appello, ipsammet appello veritatem. Illi certe singulare hoc erat studium, ut ea etiam quæ in oculis omnium erant posita, clam omnibus habere contenderet potius, quam vanæ alicujus existimationis apud homines captandæ causa occultum quodpiam animi sui decus superbe jactaret, Dei nempe timorem, sic quasi magistrum, in actionibus suis omnibus adhibere solita.

[5] [Matris voto ante etiam quam nasceratur, Deo dicatur,] Prolem igitur masculam (quod plurimorum parentum soler esse votum) in familia sua videre cum summopere expeteret, Deum suppliciter est precata, ut ne votis eam suis frustrare vellet. Cumque desiderii sui magnitudinem tegere ulterius haud valeret, ipsum quod a Deo poscebat donum sanctissimo ejusdem cultui se vovit dicaturam; religiosa ista animi sui alacritate filium suum Deo ante etiam consecrans, quam eum cælitus accepisset. [& obtinetur divinitus.] Nec vero frustra ejus fuere vota & supplicationes, sed felicissimum rei quā petierat, quamque erat consecutura, oblatum ei est præsagium. Visio videlicet menti ejus fuit objecta, imaginem quamdam referens adimplendi mox desiderii materni. Ecce enim nocturna in quiete mei verissima effigies matri se offert, cui nomen quoq;, quo eram appelandus, mirabiliter indicatur. Hanc nox illa parentibus meis gratiam præstitit: ego siquidem divinitus illis tunc fui concessus, quorum votis si qua ratione dignum meipsum exhibui ut obtinerer, Deo id omne referamus acceptum: sin minus, peccatis meis id adscribendum fateamur. Hoc itaque modo in lucem istam sui editus, e luto, heu me infelicem! effictus atque compositus: a quo proinde ad inferiora illa læpe deprimor, & a cujus crassiore materia raro ac difficulter me expedio. Attamen cum vitæ hujus initium, eorum quæ expectantur bonorum quoddam quasi pignus acceperim, ingrato mihi nequaquam esse licet.

[6] Vix autem vivere inceperam, cum in alterius rem ac jura transeo, pulchra equidem ratione; Deo siquidem addicor, haud aliter quam agnus aut vitulus ejusdem Dei aris religiose destinatus; [Ateneris cultui divino addictus] nobilis equidem victima, nec rationis & orationis exors: non enim audeo dicere instar novi cujusdam Samuelis Deo fuerim oblatus, nisi solum æstimando piam parentum meorum in consecratione illa voluntatem. Ab ipsa porro infantia optime honestissimeque educatus (domi quippe non alia quam pulcherrimarum virtutum intuebar exempla) jam maturitatis quiddam & gravitatis senilis præ me ferebam. [pie educatur.] Tum vero recti atque honesti studium sic in me paulatim accrevit, quemadmodum nubes nubibus aggregari subinde videmus. Interim ætate pariter ac rationis usu proficiebam, & illos avide lectitabam libros quibus Dei & religionis causa propugnabatur. Optimis etiam quibusvis hominibus utebar familiariter. Atque hæc quidem hactenus. [ejus in rebus suis. describendis modestia.] Nunc autem, qua ratione de iis quæ restant rebus acturus sim, non parum dubito. Silentione involvam admiranda illa, quibus stimulos mihi Deus ad optima quæque subdidit, cum istam meam alacritatem animi sic quasi futuræ vitæ pulcherrimum initium dignatus est admittere? (Hunc videlicet modum ille tenet in conferenda hominibus beatitate) an potius in medium omnia fidenter proferam? Alterum nempe ingratitudinis, alterum superbiæ noram minime effugiet. Attamen præstat tacere, ac sufficere potest a me illa non ignorari; ne, si ea proferam, ratio vivendi, quam modo teneo, cum oratione mea pugnare videatur; utpote quæ de pristino illo animi mei fervore & alacritate amisit plurimum. Quæ igitur necessario dicenda sunt, solum eloquar.

[7] [qua mente profanas disciplinas didicerit,] Imberbis adhuc cum essem, ingenti in litteras amore ferebar & desiderio, id solum intendens ut humanas profanasque disciplinas veris ac solidioribus scientiis socias & adjutrices adderem, ne vana superbia efferri possent, qui aliud non didicerunt quam inanem nescio quam eloquentiam, in solo verborum strepitu & vocis contentione sitam, neve argumentorum suorum fallaciis sophistæ me facile circumvenirent: numquam enim in eam veni cogitationem ut litteris sacris, quas ut proprias ac meas semper habui, scientiam ullam aliam potiorem ducerem. Quod igitur adolescentioribus ætate calentibus solet accidere (inconsiderato nempe animi impetu hir ut plurimum ac facile abripiuntur, in eum modum quo pullus, præcipue equinus, ferociens & animi plenus in cursum emicat) idem quoque mihi contigit. Tempestare namque prorsus aliena, nec mitigata adhuc maris ferocia, exoriente sideris Taurini cauda, [Alexandria Athenas navigans.] quam rerum talium periti navigantibus maxime insestam pronuntiant, cumque nemo, nisi qui parum sapit, mari se audet committere; Tali, inquam, tempore urbem Alexandrinam (in ea quippe scientiis acquirendis operæ nonnihil haud frustra impenderam) relinquens, mare quo recta in Græciam tenditur, nave ingressus sum. Jamque Cypri littora præternavigabamus, cum ingens ventorum e diversis partibus spirantium vis nostram vehementer navim cœpit affligere.

[8] [sævissima tempestate jactatur.] Tunc & repente profunda nox cœlum, mare, terram & omnia involvit, oculisque nostris eripuit. Crebra inter fulmina horrendo fragore tonitrua exaudiebantur. Cumque ventorum vehementia fortissime distenderentur vela, supra modum stridebant rudentes quibus hæ alligari solent. Malus quin etiam nutare, ac nullus deinceps clavi usus superesse, quem videlicet nulla vi aut arte regere amplius nautæ valerent. Navim ad summa usque latera aquæ repleverunt, quando ingens nautarum, remigum, præfectorum, aliorumque præcipuorum vectorum, una voce Christum auxilio advocantium, exauditus est clamor, planctu & lamentis permixtus. Quicumque nullum paulo ante Deum agnoverant, eumdem jam cum aliis invocabant: est enim metus magister longe optimus maximeque oportunus. Quod vero malorum omnium erat gravissimum aqua omnis duleis nos plane deficiebat: subito quippe turbo quidam vehementior in navim incumbens, vasa, quibus aquæ dulcis copia continebatur, in mare excussit. Cum fame itaque & siti & ventis de vita nostra nobis erat certamen; sed Deus insperatæ mox salutis viam periclitantibus aperuit. Mercatores quidam e Phoenicia eodem ferebantur mari: [Naufragiūevadæ.] qui cum subito in conspectum nostrum se dedissent, quamvis & ipsi gravissimo essent metu perculsi, ubi tamen periculi in quo versabamur magnitudinem e nostris implorationibus cognoverunt; contorum quibus utebantur firmitate ac manuum juvenilium robore consiti (omnes quippe robustis viribus erant juvenes) periculo nos eximunt, a demersis pelago cadaveribus parum vel nihil diversos; aut veluti pisces, quos aquæ falsæ indigos recedens mare nudos in littore destituit; aut denique lampadibus illis non absimiles, quarum lumen, oleo deficiente, paulatim emori conspicitur.

[9] Nihil interim de suo adversum nos furore pelagus remittebat, pluribus etiam diebus contra miseros sæviens; [Durante tamen procella,] qui ob frequentes huc illus jactationes, quam in partem navis curlus dirigeretur, discernere haud poteramus, & nullam fere mortis evadendæ habebamus spem. Ac ceteris quidem omnibus communem solum mortem metuentibus, longe gravioris & occultioris imago mortis animum meum ingenti complebat horrore. Lustralibus quippe salutis aquis, [quod baptizatus nondum esset, magnopere angitur.] quibus deiformes quodammodo effici mur, arcebant me tempestuosi maris navigantibus sæpe fatales undæ. Hæc maxima mihi erat plorandi ratio, hanc ego summam rebar esse calamitatem. Eam ob rem miserabiles emittebam voces, supinas in cælum manus tollebam, quarum collisu ipsorum etiam fluctuum sonus vincebatur. Scissis inde vestibus, in faciem pronum me abjicio. Quodque difficulter credes, quamvis sit verissimum; quiqui mecum eadem navi vehebantur, proprii periculi cogitatione quasi deposita, suas preces suaque vota meis adjungebant. Tanta erat hominum istorum in malis communibus pietas ac religio; tanta illos meorum incommodorum ceperat miseratio. Eo sane tempore tu mihi, o Christe, magnam præbuisti salutis spem, qui e vitæ hujus fluctibus nunc quoque eripere me paras. Etenim cum, quod speraremus, nihil jam superesset amplius, cum nec ab insulis, nec a continente, nec a summitatibus montium, ne a facibus per littora accendi solitis, nec a sideribus quæ suum nautis iter signant, auxilii quidquam expectari posset; nec a rebus omnibus quæ sub aspectum cadunt, ulla quæpiam opis aliquid promitteret; quid tandem a me putatis excogitatum fuisse, aut quem malorum tantorum repertum exitum?

[10] Desperato a rebus hisce inferioribus omni auxilio, ad te, Deus meus, oculos animumque converto, qui es vita, [Implorato Dei auxilio,] spiritus, lumen, robur, & salus mea; qui minas nunc & verbera ingeris, nunc rursum blandiris & sanas, atque ita rebus adversis jucundas permiscere soles. Prodigia omnia e quibus magnæ tuæ dexteræ potentiam cognovimus, coram te commemoro. Qua scilicet ratione divisum per te fuerit mare rubrum, & populus Israëliticus absque noxa illus pertransierit: quo modo dum suas Moyses in cælum manus protendit, hostes victi succubuerint: quantis plagis Ægyptios, eorumque præcipuos in bello duces attriveris; utque ad famulorum tuorum imperia conditæ a te creaturæ obedierint; quam denique prodigiose ad tubarum clangorem & institutam a populo tuo circuitionem mœnia Jerichuntina corruerint, & urbs universa in prædam celserit. Sed & hisce olim a te parratis miraculis recentiora & in mei gratiam præstita adjungens; Fui, inquiebam, [& renovate ei serviendi volo,] jam ante tuus, ac nova rursum de rursum de causa tuus nunc sum. Duplici itaque titulo in rem tuam me si placet transcribes, parentum videlicet eorum sobolem, qui ob singularem suam religionem apud te sunt in pretio, ac veluti munus terra tibi ac mari sacratum; Terra quidem ob matris votum, mari autem ob instantes vehementer metus. Sane si geminum corporis animique periculum per te mihi detur evadere, vitam meam omnem obsequio tuo dicatam volo. Si periero, religiosus tibi cultor periturus est. Ecce, tempestate tuus modo discipulus jactatur. Quamobrem e somno quantocyus, precor, evigila; [sedatur tespestas.] aut supra aquas ambulans, furentes maris fluctus compesce, Hæc ego suppliciter vix eram precatus, cum subito quasi ponunt venti, pelagi tempestas sedatur, & ad portum destinatum cursus navis dirigitur. Hunc præterea e precibus ac votis meis fructum merui singularem consequi; quod omnes, quos eadem meum navi vehi contigerat, magna pietate ad Christi fidem adjecere animum, ac duplici divinitus salute potiti sunt. Rhodum inde prætervecti, non longo post tempore, ad Æginæ portum (Æginetica quippe vehebamur navi) prospero felicique cursu pervenimus.

[11] [Appulsus Athenas studiis vocat.] Hinc subsecuta est Atheniensis commoratio, & studia litterarum. Quam vero istic vivendi rationem tenuerimus, aliorum relinquamus narrationi; ut nempe in Dei timore semper educati, ac inter optimos præcipuosque primi fuerimus; ut, cum alii per adolescentiæ fervorem atque audaciam, cum sui similibus temere omnia ac præcipitanter agerent, vitam instituerimus placidissimam. Ita tunc degebamus, ut fluvio illi possemus dici non absimiles, de quo fides est, quod, etsi per aquas maris cursum tenet, nihil tamen inde salsuginis contrahat. Tantum scilicet aberat ut a pronis in malum adolescentibus nos pateremus abripi, ut ipsi potius met eos omnes, qui amicitia nobiscum jungebantur, ad præclara honestaque omnia verbis atque exemplis pertraheremus. [cum Basilio amicitiam contrabit.] Istud siquidem in magnum meum bonum providerat Deus, ut cum homine sapientissimo amicitiam intimam contraherem, qui egregio vivendi instituto ac disciplinarum omnium cognitione, reliquos omnes solus superabat. Quem vero eum putatis fuisse? Is profecto fuit, qui vobis non potest non esse notissimus. Basilius scilicet, homo, si quis alius, hisce nostris temporibus maxime necessarius. Illum sermonū meorum omnium, illum tecti, illum cogitationum mearum habebam participem: &, si gloriari oportet, par eramus amicorum tota Græcia celeberrimum. Omnia nobis erant communia; uno vivebamus spiritu, quem duo solum corpora dividebant: tantæ autem amicitiæ potissimū vinculum Deus ipse nobis erat, & boni pulchrique omnis ardens quædam cupiditas. Etenim postquam eo inter nos fiduciæ est perventum, ut alter alteri cordis sui arcana minime haberet occulta, majori etiam amoris nexu invicem fuimus conjuncti. Quorum enim eadem in rebus omnibus reperitur voluntas, eorumdem animi haud difficulter cernuntur conjungi.

[12] [Quem Athenis abeuemem comitari cupiens,] Quid deinde superesse poterat, nisi ut cum eo in patriam remearem, ac certum aliquod vitæ genus mihi deligerem? Jam quippe temporis permultum in litteris acquirendis absumptum a me fuerat in quarum perceptione trigesimum fere tunc agebam annum. Id temporis & loci datum mihi est intueri, quo erga me desiderio, quaque opinione essent sodales mei amantissimi. Aderat quippe jam tempus illud quod molestiæ haud parum nobis attulit. Triste siquidem diçendum erat vale, jungendi amplexus, quibus benevolentiæ signis amantium animi magis accenduntur. Vix tandem, & invitus licet, Basilio debita in digressu officia reddidi, cum plurimas ille discessus sui rationes afferret: ac ne nunc quidem a lacrymis temperare valeo, dum quam eo tempore passus sum animi perturbationem mecum cogito. [sodalium precibus retinetur,] Illico universa sodalium meorum cohors me circumstitit, extranei, æquales, familiares, magistri artium, obtestationibus & precibus coactionis aliquid permiscentes (quod ut facerent amoris quo in me erant magnitudo eos incitabat) mordicusq; ne una abirem, retinere me contenderunt; negantes, quidquid demum ex ea re eventurum esset, bona sua pace umquam me inde discessurum. [paulo post abiturus.] Neque enim committendum aiebant, ut illam ornamenti sui præcipui jacturam Athenæ suæ facerent; addebantque, communi omnium voce eloquentiæ principem me renuntiandum. Hæc omnia contentione tanta urgebant, ut cedere tandem illis necesse habuerim: non enim, nisi qui animum haberet omni quercu duriorem, tot tantisque eorum obsecrationibus ac vocibus fuisset resistendo. Neque tamen omnino persuaderi mihi sum passus. Patrium nempe solum haud parum me invitabat, cum quo nescio an ulla regio, si pietates & religionem spectemus, possit conferri, & in qua secundum veræ sapientiæ leges vitam instituere pulchrum putabam: parentes quoque me revocabant, annis & ætate pene confecti.

CAPUT II.
In patriam regressus primum Presbyter a patre, deinde a Basilio Sasimorum Episcopus creatus Gregorius, semel iterumque se subducit, etiam Nazianzenam administrationem detrectans.

[13] Postquam Athenis exiguo adhuc tempore substitissem, inde quasi furtim profectionem in patriam suscipio. [Eloquentiæ specimine in patria dato,] In quam ut redii, mox eloquentiæ specimen dare placuit, cujus rei libidine haud paucos videmus laborare; morem tamen in hoc iis gessi, qui veluti quoddam debitum, id ut facerem, a me exigebant. Ut enim acclamationes aut plausus in dicendo a me nequaquam quæruntur, ita nec, si qui dictionem meam contemnant aut exsibilent, magnopere curo: esto doctiores etiam, in juniorum præsertim multitudine, prioribus illis quandoque exultent. Hinc autem vitæ melioris initium duxi sumendum, ut tum alia mea omnia, tum ipsum etiam eloquentiæ studium Deo uni subjicerem, eorum imitatione, qui suis sponte possessionibus cesserunt, aut suas in mare projecerunt opes. [de instituenda vita deliberans,] Sed, quemadmodum jam ante dixi, amicis exigentibus dandum nonnihil fuit. Atque hæ majorum certaminum quædam quasi erant velitationes præviæ, & primi in mysteria altiora aditus: jam quippe virilis ætas viro digna a me consilia desideriaque reposcebat.

[14] Intra animum igitur meum cogitationes meas, quibus ad ea quæ agenda mihi sunt tamquam optimis monitoribus uti soleo, in consilium advoco. Gravis tunc tempestas mentem meam cœpit agitare, dum quid inter bona omnia optimum tandem sit perquiro. Dudum erat ex quo universa quæ carnem spectant longissime a me projicienda decreveram, quod consilium magis etiam mihi probabatur tum temporis. At vero consideranti mihi plures diversasque Deo serviendi vias, quæ inter eas optima esset ac maxime secura, non facile statuebam. Aliarum videlicet alia atque alia proponebantur commoda & incommoda, bona & mala, quemadmodum in actionibus omnibus quotidianis fieri amat. Ita tunc animo eram constitutus (ut similitudine rem oculis subjiciam) veluti is qui, cum longissimam prosectionem meditetur, & navigandi tædium ac pelagi nauseam feliciter evaserit, optimam deinde qua iter suum prosequatur viam circumspicit. Elias Thesbites, [tam contemplati. væ quam activæ commoda incommodaque expendit,] & notissimus fama Carmelus, nec non insolita cibi ratio & solitudo, magni Præcursoris una & jucundissima possessio, innocens denique filiorum Jonadab in vivendo simplicitas, menti meæ obversabantur. Contra, rursus sacrorum librorum ingens quoddam me abripiebat desiderium, & incredibile mentis lumen quod e sermonum divinorum contemplatione percipitur: huic autem studio apta non erat solitudo & silentium. Postquam igitur diu, modo in hanc, modo in illam partem mente jactatus sum, hac tandem ratione diversas inter cogitationes aliquid statuere, & mentis in varia nimium evagationem intra limites suos revocare aggressus sum.

[14] Etenim cum viderem, illos qui vitæ genere eo maxime delectantur quod in agendo consistit, aliis quidem plurimum, sibimet vero ipsis parum aut nihil utiles, nec paucis animi perturbationibus esse obnoxios, quibus mentis quies, maris instar, nimium quantum agitatur: contra vero, qui procul a frequentia hominum soli degunt, majori in pace & tranquillitate agere, pacataq; mente Divinitatem contemplari; sed angusta nimis caritate, sibi non aliis prodesse, & vitam ducere plus satis a communi abhorrentem & asperam. [& mixtam ex utraque præfert.] Hæc omnia cum attentius mecum cogitarem, mediam inter solitarios & actionibus deditos viam tenendā statui;ut quam hi ex contemplatione, & illi ex actione utilitatem capiunt, ego quoque ipse consequerer. Consilii hujus capiendi causa etiam alia, eaque gravior suberat, ut scilicet debitum parentibus honore & auxilium præstarem. Horum ego senectutem (est quippe piissimi istud animi argumentum, si quis proximum a Deo honorem cultumque suis exhibeat progenitoribus, quorum opera factum est, ut in Dei cognitionem ipse devenerit) omni qua poteram ope solatioque levabam. Fulcrum illis eram ac baculus, ut mihi quoque ipsi senectam a Deo placidam ac fortunatam obtinerem, dum gravibus ætate parentibus officio omni & pietate adsum. Etenim quæcumque seminamus, hæc & metimus. Hoc porro in ejus quam amplexus eram vitæ ratione spectabam potissimum, ut non tam vivendi instituto supra alios viderer eminere, quam ut reipsa, & non sola ostentatione, acceptus Deo existerem. Quamvis autem non parva in veneratione eos existimabam habendos, [solitudinis tamen quā frequentiæ amantior,] qui actuosæ vitæ dediti, & per sacras initiationes aliquem a Deo inter homines honorem adepti, eosdem divinarum rerum administratione ad Deum adducunt; attamen monachorum magis vita & consuetudine delectabar, licet ipse hominum frequentiæ immixtus ut plurimum conspicerer. Est namque ratio aliqua solitudinem sibi faciendi etiam in media hominum multitudine, si animum spectemus & mores, non autem corpora. Thronus quoque & sacra dignitas augustum mihi quiddam visum est, [ab honoribus alienissimus.] sed procul adhuc consistenti; ut qui imbecillioribus oculis lumen solis admittere nequeunt, nonnisi e remotis & obscuris locis illud consueverunt accipere. Quidvis autem potius eventurum putabam, quam ut eum honoris gradum cum tanta vitæ ac rerum varietate umquam reciperem.

[15] Homo quisquis es, mortalitatis tuæ memor, ne magnum quid umquam de teipso superbe jactites: vanam quippe de rebus suis gloriationem invidia solet reddere imbecilliorem. Veritatis a me prolatæ exemplum haud longe tibi est petendum: me solummodo ac res meas attende. Cum enim ea, [Invitus in Presbyterum ordinatus.] quam dixi, essem animi sententia, gravis profecto me tempestas excipit. Pater namque, etsi mentem meam optime haberet cognitam atque perspectam, nescio equidem quibus commotus rationibus, paterna fortassis in filium benevolentia adductus (& sane vim maximam habet amor, tunc præsertim quando potestatis auctoritatisque præsidio suscitur) ut fortioribus vitæ sanctioris vinculis me constringeret, & summos mihi, quos poterat, honores conferrer, vi adhibita, primum a sese dignitatis gradum in me transfert. Tam porro gravis tamque molesta illa mihi tyrannis accidit (non alio enim nomine factum illud possum vocare: ignoscant, oro, sic loquenti Patris demortui manes sanctissimi) ut omnibus continuo relictis amicis, parentibus, patria, & familia, bovis instar œstro acti, fugam in Pontum arripuerim, mali & mœroris tanti remedium habiturus amicum optimum & virum plane divinum. [fugam in Pontum ad Basilium arripit.] Istic siquidem in magna cum Deo familiaritate vitam ille agebat, tectus nebula, ut e priscis illis sapientibus nonnemo. Basilium dico, qui Angelorum modo societate gaudet. Animi igitur mei ægritudinem mollibus is sermonibus curare institit. Cum vero annis & filii sui videndi desiderio languens, pluribus me rogaret parens optimus, ut ne debita honoris ac pietatis officia sibi ad vitæ finem properanti denegarem, cumque ipsa temporis longinquitas multum de dolore meo imminuisset (quod facere numquam debueram) in magnum me rursum pelagus immitto, paternæ indignationis incurrendæ metu adactus; ne scilicet amorem ejus & benevolentiam contemnens, diram capiti meo execrationem accerserem; quod facile fit, ubi habita contemptui benignitas in aversionem & iram convertitur.

[16] [unde Patris precibus revocatus] Non multum temporis intermedium fuit, cum decumana me procella rursum excipit, de qua dici nequit, quantum priorem illam immanitate superaverit. Hanc vobis amicis meis ob oculos si posuero, non abs re facturum me existimo. Magistratus cujusdam publici & secularis munere frater meus fungebatur (o quantum inter mortales auctoritatis & potentiæ habes, pessime generis nostri inimice!) Questuram, inquam, [ob fratris mortem negotiis multis involvitur.] exercebat; cum ecce pulcherrimo ætatis & muneris sui tempore diem obit extremum. Tunc canum istorum curialium haud exiguus numerus in demortui pecunias & alias ab ipso relictas facultates magna aviditate impetum facit. Universa ejus bona diripiunt famuli, holpites, amici. Quis enim ubi ingens in solum quercus prosternitur, ad ligna colligenda non accurrit? Ad me quidem & meas rationes quod attinet, numquam difficillimorum etiam negotiorum mole terreri me sum passus: istis namque volucribus non sum dissimilis, quæ haud difficulter in altiorem & liberiorem cæli auram subvolant. Nihilo tamen minus cum optimo parente prospera mihi adversaque omnia erant subeunda, quamvis socius ei essem adjunctus, periculorum potius & negotiorum, quam commodorum aut utilitatum. Ac, veluti qui firma primum fixerunt vestigia, si vacil are semel gressu cœperint, facillime in imum præcipitii corruunt, non jam amplius corporis sui pedumque compotes; eumdem prorsus in modum mihi accidit: qui postquam adversa semel fortuna exerceri cœpi, aliæ ex aliis calamitates oriri mihi perpetuo sunt visæ.

[17] Quodam tempore ad nos accessit (Quæ namque interim contigerunt premam silentio, [De Basilio gravissime queritur] ne criminari videar virum illum, cujus laudes non diu est cum descripsi) accessit, inquam, ad nos Basilius, amicos inter meos omnes mihi longe amicissimus; sed (heu! quid paro in medium proferre! attamen proferam) quem patrem expertus sum patre meo seniore molestiorem. Ferenda nempe erant hominis istius imperia, ferendæ violentiæ, non item patris longævi. Ferenda, inquam, hæc erant, amicitiæ inter nos servandæ causa, ex qua tamen malorum meorum levamen nullum, sed damnum potius mihi non mediocre proveniebat. Nescio equidem an mali hujus causam, quo alia ex aliis infortunia absque intervallo quasi pullulant, in peccata mea referre debeam, quæ animum meum graviter profecto & frequenter afflixerunt; ante, virorum maxime, de nimio fastu ac supercilio accusare, quod a sacra dignitate sumpsisti. Etenim rerum ceterarum, quantarumcumque demum, causa, nec ipse, puto, met major me haberi velles (quemadmodum ante hac numquam id, virorum optime, voluisti) quod si velles, alius forsitan non imperitus judex, qui utriusque nostrum conditionem optime haberet perspectam, tibi sese hac in re præberet contrarium. Quid ergo novi tibi accidit? Quo modo repente adeo ut vilem me homuncionem habere cœpisti? Utinam sane e vita nostra omnis ea tollatur amicitiæ lex, quæ talem in colendis amicis modum præscribit. Quod inter bruta animantia leones, hoc inter viros illustres nuperrime nos eramus; at modo, cum simii me adinstar habeas, teipsum sic quasi leonem parum abest ut circumspicias. Si tamen amicos tuos reliquos isto supercilio sic despiceres (graviote nunc loquendi ratione utar) non tamen ego tibi ista ratione essem contemnendus; quem ante omnes tuos amicos prius habuisti, quam ad ipsas veluti nubes evectus, omnia infra te cœpisti videre. Sed quid ita excandescis, o anime? teipsum, ut equi pullum indomitum, extra limites currentem, vi adhibita retine: tum sermo noster ad rem sibi in dicendo propositam revertatur.

[18] Erat vir ille, in rebus cerre aliis omnibus veracissimus, mihi uni parum verax, [quod cum suum ei de vita quieta consilium sæpe probasset,] qui hanc ipsam sæpe a me orationem haberi audivit; Animo nunc quidem æquo mihi ferenda omnia; at si parentes meos vita excedere contingeret, fore ut omnem a me negotiorum molem molestiamque excuterem, ut vagæ ac liberioris vitæ commoda experiri mihi aliquando daretur, cui omne solum patriæ loco facile esset futurum. Hæc cum ipse ex me frequenter audiverit, quin & cum laude probarit, in Episcopalem tamen thronum violenter me cogit ascendere is quē patris habebam loco, quique ut altera nunc vice hoc in negotio me deciperet sibi putavit committendum. Ne, oro, commoveare animo, ante omnem rei seriem quam probe cognoveris. Si, quicumque non optime erga me sunt affecti, diu secum multumque cogitassent, qua potissimum ratione laudi meæ obesse possent, non equidem reor alium ipsos hoc efficiendi modum fuisse reperturos. Lubentia est rem auscultare? Nemo eorum, quibus negotii hujus indignitas abunde fuit cognita, eam tibi ob oculos non proposuerit. Etenim qua ego ini amicum meum observantia semper fuerim, universa Ponti regio, & Cæsarea imprimis, ac omnes qui nostra in amicitia partem aliquam habuerunt, minime ignorant. Nec sane decet ut, exprobrando quasi, hoc a me in medium adducatur: decet potius ut is beneficii memoriam conservet, qui illud accepit, quam qui id alteri contulit. At vero qualem iste mihi se exhibuerit, e rebus ipsis volo cognoscatis.

[19] Vicus est in media via regia, quæ in Cappadociam ducit, situs; quiq; in tres omnino vias scinditur, [Sasimorrum tamen Episcopus fieri pereum sit coactus;] aquarum expers, obscuri nominis, nulla libertatis nota insignis; infaustum prorsus & nimis quam triste oppidulum. Sterilis tantū in eo pulvis, & a prætereuntibus curribus ingens strepitus; lamenta præterea, gemitus, tortores, quæstiones, compedes, & civitas nulla, nisi quæ ex peregre advenientibus aut vagis conflatur hominibus. Huic ego tum Sasimorum Ecclesiae Episcopus sum impositus. Huic ille me scilicet præficit, qui Chorepiscopos sub potestate sua habebat quinquaginta. O hominem comprimis generosum! Atque hunc quidem ille locum in Episcopatus titulum erigi, [propter contentiones cum Episcopo æmulo.] meque eidem præfici curavit, ut ne cedere videretur alteri, qui eum violenter sui juris facere satagebat. Me nimirum inter amicos, qui aliquid pro ipso auderent, non postremum numerabat (& fuit tempus quo fortibus adjungi haud immerito poteram) nec sane est cur ea formidemus vulnera, quæ cum laude & approbatione excipiuntur: præter enim alia omnia, quæ modo enumerabam, incommoda, cathedra illa potiri sine pugna & sanguine non valebam. Medius scilicet is erat vicus inter confinia duorum Episcoporum, mutuo sibi adversantium, & gravi invicem impetentium bello. Hujus mali origo a patriæ meæ in partes varias divisione est petenda, qua factum, ut majorum urbium duabus in unam minorum jus ac potestas fuerit tradita. Prætextui serviebat animarum salus, quamvis sola dominandi libido dissidiorum causa vere dici poterat, ne pecuniarum & tributorum aviditati, ob quæ mundus hic universus miserum in modum agitatur, mala tanta adscribam.

[20] Quid, per Deum immortalem, æquum erat me facere? Duraremne & mali tam gravis impetus in me unum exciperem? telis adversariorum præberem me feriendum? [Renovat querelas de imposito sibi per vim Episcopatu.] luto adeo sordido immergi me ac suffocari patere? non locum aliquem deligerem, in quo seni mihi absque incommodo esse liceret? semperne e domo mea violenter exturbari me sinerem? non panem haberem quem peregre advenientibus elargirer, pauperis populi rector existens pauperior? extra occasionem præclare aliquid agendi perpetuo versarer? eosdemne, quos in magnis urbibus, labores subirem, ac solam spinarum acerbitatem, non etiam rosarum fragrantiam deliciasque experirer incommoda tantummodo omni voluptate ac fructu vacua in sortem meam reputans? Aliud a me, si lubet, magnanimitatis genus reposce, aliis doctrina & sapientia potioribus spartam illam meam demanda. Hæc nobis videlicet pepererunt Athenæ, & communia illa eloquentiæ studia; hæc sub eodem tecto & lare traductum vitæ tempus, & mensa ambobus una, ac (quod Græcia obstupuit universa) una eademque in duobus corporibus mens, unusque sensus. Hæ scilicet sunt datæ invicem dexteræ, de mundi hujus rebus procul a nobis rejiciendis, ut soli deinceps Deo vitam nostram omnem pariter dicaremus, utque, quod solum vere sapiens est, Dei Verbum sermonibus nostris extolleremus. In fumos abeunt isthæc omnia, aut solo jacent prostrata, & veteres nostras spes levis aura secum defert. Quo nunc locorum vagus sese conferat aliquis? vosne me, feroces belluæ, excipietis, in quibus, ut opinor, plus fidei quam in ipsis hominibus est reperire?

[21] [Fugam rursus capessit in solitudinem;] Ad eum porro modum quem breviter narravi, res sese tota habuit. Postquam autem, non animo & voluntate, sed violentia coactus, muneris istius onus molestiamque in me suscepi (Quo modo quod sentio eloquar, quave vehementem animi mei dolorem oratione exponam?) stimulos mihi rursum alios subdi sum expertus. Quamobrem fuga denuo elapsus, in montem festino cursu evado, & solitariæ vitæ delicias furtim quasi decerpo. Quid vero id mihi profuit? Non is ego eram, qui in cœpta bene fuga constanter possem persistere: quique res omnes alias perferre fortiter eram solitus, hic ignaviæ notam effugere, ac patris unius indignationem sustinere nequivi. Tum illud ante omnia pater meus efficere studet, ut stabilem apud Sasimos sedem figam. Quod cum facturum me omnino negarem, aliam in vita mea ordinanda rationem init. Rogat igitur, ut ne in postremis hærere semper in animum inducam, sed ut laborem potius cum illo partiens (erat namque ætate admodum provecta) molestiam suam atque onus ad sustinendum levius redderem ac facilius. Protensis ad me senex ille manibus, [sed a patre denuo exoratus] ac genas mihi blande demulcens, talem orationem habuit: Tuus te pater, o filiorum dilectissime, obsecrat, te juvenem rogat pater ætate gravis, te famulum suum herus voce supplici compellat, cui lege non una subjectus ut esses, Deus voluit. Non aurum, non lapides pretiosos, non argentum, non agrorum possessiones, non denique quidquid ad delicias & voluptatem facere potest a te, fili, postulo. Aaronis te & Samuelis haud dissimilem reddere gestio, ut numquam non dignus reperiare, qui cum laude coram Deo verseris. In ejus qui te nobis dedit potestate es, mi nate; ne quæso, patris tui verba contemnas, ut illum qui vere ac solus tuus pater est, propitium habere tibi possis: honesta, puto, sunt quæ a te postulo; sin minus, e paterna saltem benevolentia proficisci ne dubita. Nondum tantam emensus es ætatem quot annorum mihi tempus exactum est. Petitioni ergo meæ da assensum, aut aliquis alius sepulcro me tradat: hanc enim pervicaciæ tuæ pœnā definio. Exiguum, quod peto, temporis deficienti ætate patri negare noli; ea deinde consilia quæ magis tibi arriserint, per me licet, sequaris. Talia ut ex patre audivi, & suum nonnihil mœrorem animus abstersit, [eumdem in administrando Episcopatu sublevat] ut sol iste nubes cælo aliquando solet dispellere, quid putatis factum? quemve malorum meorum exitum fuisse arbitramini? Equidem persuadere mihi sum conatus, nihil inde oriturum damni, si patris mei desiderio, modo Episcopatus honore certum esset abstinere, facerem satis: Non enim, ajebam, me invitum administratio illa adstringere arctius poterit, si publica nulla renuntiatione aut promisso fidem meam obnoxiam fieri patiar.

[22] Sic itaque a metu nimio & reverentia superatus, ad patris nutum me composui: simul autem atque e vita migrarunt parentes, & ea, ad quam jam dudum properabant, potiti sunt hereditate, ac ego quoque quamvis non exiguis conflictatus incommodis, mei juris cœpi esse; Sasimensis Ecclesiæ, mihi olim commissæ, curam, ne minimam quidem, amplius habui; sic ut nec unum ibi lacrisicium ex eo tempore obtulerim, publicas nullas cum populo preces conceperim, nec Clericorum cuipiam imposuerim manus. Paternæ vero Ecclesiæ (nullum namque obsecrandi mei finem faciebant ex hominibus religiosissimis nonnulli, [Mortuo patre, liberar administratione flagitat.] qui & profanorum multorum in publicum eruptiones identidem non cessabant inculcare) exiguo plane temporis spatio, veluti hospitem alienæ, curam me aliquam gessisse, haud equidem diffitebor. Tum vero illud ipsum apud Episcopos, urgere, & magni instar beneficii flagitare numquam destiti, ut de viro & Episcopo aliquo urbeculæ tandem illi prospicerent. Quibus id quoque sæpius & verissime affirmavi, nullius umquam Ecclesiæ regimen publico præconio fuisse a me susceptum. Quin & illud iterum iterumque addidi, in eam me dudum venisse sententiam, ut, amicis & occupationibus omnibus valere jussis, in loca sola me reciperem. Cum illis minime quod volebam persuaderem, (quia eorum alii oprime erga me affecti istic me retinere cupiebant, alii superbo fortassis fastu despiciebant rogantem) fuga me primum Seleuciam contuli, ubi veneranda virgo Thecla domicilium quondam habuit; [quod cum negaretur, fuga se subducit.] sic forte (dicebam) homines tandem illi persuadebuntur, longioris temporis mora fessi atque evicti, ut Episcopatus istius habenas alicui committant. Ego interim non modico temporis intervallo Seleuciæ commoratus sum. Ac paulo post in eas quibus assueveram calamitates meas rursum delapsus, ejus, quod mente mea conceperam, boni ne vestigium quidem deprehendere valui: sed, cum extra omnem negotiorum tumultum me arbitrarer constitutum, maxima eorum moles sic quasi ex composito in me incubuit.

CAPUT III.
Constantinopolim evocatus Gregorius ibidem orthodoxiam resuscitat non sine labore.

[23] Vehementiori nunc genere dicendi oportet utar, ac vobis quidem ea quæ minime ignoratis dicam, ut, cum_adesse mihi istic non liceat, sermones tamen mei vobis non desint, e quibus molestiarum levamen aliquod possitis consequi, & per quos hostibus meis infamia, amicis vero testimonium proveniat, quam multa quamque injusta fuerim perpessus, cum nemini ipse molestiam injuriamve aliquam intulerim. Duos quidem soles mundo natura non concessit, [Vceteris ac novæ Romæ suo tempore statum describit.] quæ tamen geminam eidem Romam, duas veluti pulcherrimas orbis hujus faces, minime putavit negandam; veterem scilicet, antiqui; ac novam, recentioris Imperii sedem; hoc solum inter utramque discrimine, quod illa Occidentem, hæc vero Orientem splendore suo egregie ornet, ac suo utraque lumine utrumque pariter Imperium illustret. Illius porro antiquioris Romæ fides ac religio a mulro jam tempore vera fuit ac firma, qualis ad hanc usque ætatem nostram inconcussa perstat, omnem qua patet Occidentem beata unanimique doctrina Deo Verbo arctissime adstringens; ut eam acere decet Ecclesiam, quæ aliarum omnium per orbem Ecclesiarum caput est, quæque totius Divinitatis totam œconomiam ut par est adorat ac veneratur. [Posteriorem Ariana hœresi miserabiliter infectam,] Verum altera illa (meam intelligo, quamvis nunc haud amplius meam) recte quidem olim & ipsa credebat, jam vero minime, in perditionis omnis ac interitus profundum quasi demersa, ex quo Alexandrina civitas, mobilitatis nimiæ vitio acomnimalorum genere laborans, & insanum in modum effervescens, Arium in lucem emisit, mœstissimæ solitudinis ac vastitatis auctorem execrandum: qui primus nefariam illam vocem ausus fuit proferre: Nequaquam nobis Trinitas deinceps est adoranda; quique unius ejusdemque substantiæ Deo suos, intra quos coleretur, limites statuere non est veritus, inæqualiter dividens naturam minime dividendam; quo factum est, ut in varias opiniones ac vias diversi atque divisi nos etiam ipsi abierimus.

[24] Hoc in statu sane calamitosissimo cum nobilis illa versaretur civitas, & impietas longi temporis usu firmata, legis instar obtineret (solet quippe consuetudo, ubi annorum multitudo accesserit, in legem abire) tamque infelici fato per infidelitatem funditus quasi periisset, adhuc tamen exiguum quoddam spiritus vitalis semen in ea supererat; animas intelligo veræ fidei robore & ornamento præditas; exiguam, fateor, turbam, sed quæ Deo non exiguæ adinstar esset aut haberetur, qui non hominum, sed ex corede & spiritu credentium multitudinem respicit: plantas dico, puræ religionis pulchritudine insignes, [adit ab Orthodoxis omnibus expetitus,] & pretiosas e tanto naufragio reliquias. Ad hos (existimabar namque nonnihil posse in rebus ad cultum divinum pertinentibus, tam ob vitæ a me institutæ rationem, quam ob amicorum de me sermones, quamvis rusticum atque horridum vivendi genus semper fuissem complexus) Ad hos, inquam, divino spiritu ducente, accessi, vocantibus me tam Pastoribus quam universo fidelium grege, ut populo adjutorem ac Verbo divino propugnatorem me dare non detrectarem; utque puræ ac piæ doctrinæ aquis arentes multorum animas, & prima adhuc in herba veluti constitutas, perfunderem & excitarem; neve, olei nutrimento deficiente, suum lucerna lumen amitteret: ut denique incontinentes plurimorum linguæ & multiplices in dicendo ac vafræ argutationes, per quas amabilis illa fidei nostræ simplicitas omnino perit, ac argumenta adversariorum omnia, telis aranearum, tenuibus scilicet debilibusque vinculis non absimilia, quibus leve hominum vulgus facile vinciri se patitur, cum risui illa sint robustioribus, forti voce ac solida doctrina dissolverentur rumperenturque, & non pauci e laqueis, in quos inciderant, sese in libertatem assererent. Hoc itaque modo profectus sum, non sponte mea, sed gravium virorum violenta quadam auctoritate, ut Verbi Dei patronum agerem, subdole adductus.

[25] [didita prælertim fama de futuro Apollinaristarum conciliabulo;] Fama quoque ferebatur, fore ut plures in unum convenirent Episcopi, per quos in dilectas plurimum Ecclesias excogitata nuperrime hæresis esset invehenda, qua docebatur Verbi divini cum carne nostra conjunctionem (quam absque ulla sui mutatione subiit, animam ac mentem suscipiens humanam, & corpus vere patibile, totum denique Adamum, peccato solo excepto, suum faciens) sic fuisse perfectam, ut omnis ab ea mens humana penitus esset excludenda: qua quidem hæresi amens nescio quis nobis obtrudebatur Deus, illo videlicet metu, ut ne pugna fortassis oriretur Verbum divinum inter & mentem humanam. Sed major profecto ab ipsamet carne hominibus istis metus ille incuti debuerat, utpote cujus natura a natura divinitatis longius sane quam mens humana recedere sine dubitatione cognoscitur. Vel quasi hoc omnino Deus decreverit, ut, cum reliqua in homine omnia juvanda sint salutis remediis, mens tamen ipsa exitio damnetur numquam reparando, quæ tamen omnium maxime Dei mei ope auxilioque indiget, cum per primi hominis peccatum præcipuam illa jacturam fuerit perpessa. Mente siquidem sua primam legem primus hominum volens admisit, mente eamdem est transgressus. Non dubium autem quin illud quod imprimis deliquerat, imprimis quoque fuerit a Salvatore assumendum. Ne, quæso, istud mihi infelici contingat, ut solum ex parte sanitati a Verbo divino restituar, qui totus, quantus sum, ægritudine opprimor: neve ista Deo inferatur injuria, ut non totum me, sed carnem dumtaxat e luto confectam, mentisque expertem animam ac brutis similem, assumpsisse, atque ita massam solum quamdam luteam, ut tu quidem hæreseos hujus auctor existimas, ad salutem putetur vocasse. Procul absit, ut qui aliquid habet veræ pietatis, talia sentiat & loquattur.

[26] [aliis vero duos Filios statuentibus,] In errorem porro non dissimilem incidunt, qui e contrario duos incaute Filios in medium adducunt, quorum alter a Deo, a Virgine alter sit progenitus; hoc enim qui sentiunt, pulcherrimam Dei hominis consensionem pessime secantes, in diversa trahunt. Ac priores quidem illi, quod impie a Deohomine resecant, hoc postremi non minus impie duplicant. Si enim duos statuamus Filios, metuo sane e duobus alterum, ne aut, Dei unius loco, geminos dicamur Deos adorare; aut, si illud religiose conemur evitare, ne naturam omnem compositam a Verbo-Deo plane removeamus: nulla siquidem ratione dici potest, quod quæcumque carni, eadem divinitati accidant. Natura igitur humana totius divinitatis dicenda est fuisse particeps; non in eum modum quo seu Propheta, seu alius quispiam ex hominibus, quondam sanctissimis, qui non divinitatem ipsam, sed singularia solum quædam a Deo promanantia dona meruerunt recipere; & in quibus non aliter divinæ naturæ conjuncta est humana, quam suis iste sol radiis conjunctus esse conspicitur. Facessant ergo hinc quantocyus, quos supra appellavi, homines impii, nisi veluti unam eamdemque personam venerari Deum-hominem sint parati: Deū videlicet, ut qui hominem assumpsit; hominem vero, ut qui a Deo est assumptus; sempiternum eumdem & temporis vicissitudini obnoxium; eumdem ex solo Patre, eum deinque e Matre sola genitum; ac duas in uno Christo conjunctas naturas.

[27] Sed quo in statu res meæ tunc, putatis, fuerunt? Ut primum in eam ingressus sum civitatem, [Invisus Constantinopolitanis] non paucis sane molestiis continuo cœpi jactari. Nam civium omnium animi vehementi contra me ira primum fuerunt accensi, utpote a quo, rejecta unica Divinate, plures introduci Deos existimabant. Nec sane id accidisse magnopere est mirandum; sic quippe a suis instituti erant doctoribus, ut quid de Deo vera nos fides doceat, omnino ignorarent: qua videlicet ratione fiat, ut quæ in Deo est Unitas, trina quoque sit; & Trinitas, una; si ut oportet, duo ista recte exponantur atque intelligantur. [Ariano Episcopo adherentibus,] Ceterum contingere ut plurimum videmus, ut erga afflictos jam atque prostratos miserationem plebs & favorem ostendat; quemadmodum eo etiam ipso tempore, sui Præsulis atque Pastoris misertus populus Constantinopolitanus, causam ejus fortissime defendendam susceperat: Populus, inquam, adeo numerosus ac tantis animis plenus, quique summo id sibi vituperio ducit, si non omnia quæ mente destinavit, ad exitum possit perducere. [lapidibus petitur,] Non hic recensebo lapides quibus me impetierunt, & quorum tempestati non aliter ac in structissimo convivio obvium me præbui. De quibus unum tamen est quod querar; non enim recta satis in me involarunt, ac in ea solummodo suū fregerunt impetum, quæ mortis reciptendæ capacia non sunt. Sicarii deinde adinstar judicibus me sistunt, [trahitur in judicium:] hominibus torvo elatoque supercilio metuendis, & unam dumtaxat legem, populi gratiam & favorem, sibi propositam habentibus. Hisce me judicandum tradunt, qui sceleris nihil perfeceram, imo ne cogitaram quidem, ut Christi decebat discipulum. Divini porro Verbi præconem Christus, ejusdem Verbi patronus optimus, nequaquam deseruit; qui suos a Jeonum rabie admirabiliter servare novit incolumes; qui flammarum impetum, ut Babylonios pugiles recreet, in rorem gratissimum convertere potuit; qui denique, belluæ marinæ venter ut Prophetæ oratorii loco esset, effecit: hic idem gloriam mihi potius quam ignominiam, ex peregrino isto atque insolito judicio, dedit referendam.

[28] [Ipsorum deinde orthodoxorum vexatur scebismate,] Post hæc meorum ipsorum hominum gravi sum invidia oppressus, a quibus ad Paulum & Apollo quemdam pertrahor, qui numquam mea causa in carnem venerant, aut ptetiosi sanguinis liquorem pro me in tormentis effuderant. Ab his tamen vocamur ad judicium, non etiam a servatore meo Christo: ab his cuncta perturbantur & convelluntur omnia, non aliter atque si in summa alioqui pace ac tranquillitate Ecclesia ageret. Qui vero fieri potest, ut navis, civitas, exercitus, chorus, domus denique aliqua firmiter consistat, in qua plura reperiantur quæ damnum, quam quæ commodum adferant? Tale igitur quiddam Christi tunc Ecclesia fuit perpessa. Prius enim in vera doctrina plane quam confirmaretur, prius etiam quam ab infantiæ suæ exsolveretur sasciis, aut bene firmis vestigiis valeret incedere, in ipsius sui parentis oculis proles nobilissima cæditur, jactatur, discerpitur a lupis, nostræ unius orbitatis percupidis. Non sibi ferendum illi putabant, summa cum egestate conflictantem virum, rugis deformem, vultu in terram curvato, pannosum, lacrymis, fame, rerum futurarum metu, uti & aliis non paucis incommodis exhaustum, nec eleganti oris specie visendum, hospitem, incertis sedibus vagantem, [ob aliquorum mores nimium diversos æ suu:] & in ipsis terræ cavernis veluti abditum, plus quam validos, plus quam præcipuos viros agere ac sustinere. Hæ autem fere perpetuo audiebantur illorum contra me voces: Nos blanditiis omnia agimus, at tu nequaquam: nos primas cathedras, tu religionem sanctitatemque magni facis: nos cibis vescimur pretiosis & bene conditis, tu vilibus & insulsis; tu dum salem tuum non sine voluptate comedis, superbæ voluptatis luxum salemque despuis: nos tempori servire novimus & libidini hominum, eoque semper navem dirigimus, quo a secundis vocamur ventis: chamæleontum & polypodum in morem variis sermones nostros coloribus depingimus, tu vero, indomitæ instar incudis (o supercilium!) quasi una semper eademque servanda foret fidei regula, doctrinam veritatis arctis nimium præceptis coërces, & asperiore semper religionis nostræ semita incedis. Unde autem fit, mortalium loquacissime, ut tua ista lingua tam garrula adeo multos e populo in partes tuas pertrahas? utque illos tam feliciter telis tuis impetas, quos multiplices sane errores pessime tenent implicitos? Magna etiam arte alium te erga tuos, alium erga alienos exhibes. Hostes e funda quasi Davidica certo semper ictu percutis; amicos vi quadam magnetica in amorem tui convertis.

[29] [quos refutat] Verum hæc omnia si, ut certe non sunt, mala non sunt dicenda, quid ea propter, hæc qui objicis, veluti si indigna nescio quæ paterere, tantopere affligeris? Sin ista improbanda censes, ut tu quidem censes solus, justo judicio discerne, ut constitutum a Deo Præsulem facere est æquum, num me ob unum aliquem errorem puniri deceat; populum vero innoxium abire sine, qui non alterius sceleris reus est, quam quod maximo me amore prosequatur, & quod doctrinæ meæ veritate auctoritateque vinci se fuerit passus. [& tolerat.] Ceterum cuncta illa forti imprimis primis animo duxi toleranda; tametsi vel ipsa rerum novitate nonnihil commoverer; ut cum non exspectatus sonitus in aures nostras, aut fulguris splendor in oculos minime assuetos repente incidit: & conjectis in me telis eram quasi impervius, utpote ad quidvis ferendum paratus. Spes etiam quæ mihi supererat, fore ut aliquando majori in libertate vitam agerem, nee in casus tam adversos umquam inciderem amplius, omnino persuadebat, ista ut incommoda æquiori animo perferrem.

CAPUT IV.
A Maximo Cynico Episcopatum invadente excitatum schisma, ejusdem ejectione repressum.

[30] Sed qua oratione digne satis potero eloqui adversa omnia quæ me deinde exceperunt, [Maximus Ægyptius Cynicus,] & tantos meos labores vobis exponere? Tu vero, invide cacodæmon, malorum omnium vaferrime artifex, unde tibi ad tot tantaque scelera perficienda vires atque potestas? Non aqua in sanguinem conversa, non innumerabilis multitudo ranarum, non culicum ingens vis, non mulcæ caninæ, non armentorum mortalitas, non erumpentes pustulæ, non insolita grando, non locustæ, non densæ tenebræ, non denique summum & postremum malum, primogenitorum omnium cædes (hæ scilicet plagæ fuerunt improborum Ægyptiorum, orbe toto decantatæ) aut rubri maris fluctus, quibus hostes Israelis absorpti sunt, me oppresserunt. Quid ergo me in ruinam impulit? Ægyptia levitas. Qua porro id ratio operæ pretium est ut exponam: sic enim fortassis columna quædam a me erigetur, cui ad omnis posteritatis notitiā transitura pessimorum hominum inscribentur facinora. Effeminatus igitur quidam in urbe vestra sedem habuit, [muliebriter comatus,] monstrum ex Ægypto oriundum, pestis rabida, canis e Cynicorum secta, e biviis profectum mancipium, Martis instar ferox, improvisa pernicies, cetus prodigiosus, flavus cute, pilis niger, crispo & simplici capillitio, partim vetustatis insignia, partim nova & a reperta ostentare solitus. Ars namque aliqua esse fertur, qua nihil non valet effici, qua feminæ plurimum, nec minus viri distinentur, ut Philosophorum in modum aurea se coma præbeant visendos. Decet nimirum doctos etiam viros, ut quibus faciem suam pigmentis curant mulieres, ipsi quoque utantur. Etenim cur solæ sapientes invenusta illa atque improba venustate gaudeant. quæ, vocis licet expers sit, mores tamen cujusque manifeste satis declarat? Quasi itaque nullus imposterum viros inter numerandus esset Maximus, sic illum, quamvis haud dum cognitum, capillitii usura continuo prodidit. Hæc scilicet nobis miracula nostri hoc tempore Philosophi ostentant, ut non una natura, non una oris habitusque specie contentos, sed utrumque inter sexum medios quodammodo sese exhibeant, &, o rem miseram ac luctuosam! viros bacillo, coma mulieres referant. His ille ad vulgus se jactabat, ut qui inter cives haud ignobili esset loco & opinione, compta insigniter cæsarie humeros superbe inumbrans. Philosophum agebat jactatis leviter crinibus, eruditionem suam omnem solo corpore circumferens.

[31] Fama est varias hominem illum ac minime probandas vias ingressum (quæ autem illæ qualesve fuerint, [Constantinopolim appulsus,] alius quispiam indaget; non enim nobis licet esse tam otiosis, ut omnia omnino perquiramus, licet eorum multa libris Magistratuum contineri certum sit) in hac tandem urbe sedem & domicilium fixisse, quia ciborum, quibus maxime assueverat, nulla amplius ei dabatur alibi copia, Cumque acutum sane omnia pervideret, ac mira esset sagacitate prȩditus (hoc certe nomine vocetur industria illa, qua acerbum mihi infortunium homo improbus parabat, in eo situm ut mea me Sede deturbaret, qui non alio fruebar commodo aut honore, quam quod populi custos essem & moderator) hoc ingeniosius egit, quod non per homines exteros, sed per memetipsum universam quam conceperat fabulam sit exorsus. Scelerum videlicet omnium peritus admodum artifex & machinator, ac contra nos præsertim ferox, qui fraudum istiusmodi ac fallaciarum omnino ignari, aliud plane colebamus solertiæ genus, [perquam callide & fraudulēter] per quod & ipsi sapienter aliquid dicere, ac alios sapienter loquentes admirari, nec non eam, quæ in sacris codicibus est abscondita, veram doctrinam solemus haurire. Novo quodam genere dicendi in malis tantis volo uti. Oportebat equidem ut universa hominum multitudo iisdem esset moribus & ingenio prædita, utque vel mali nihil umquam cogitaret aut faceret, vel tota e fraudibus constaret atque fallaciis. Sic namque fieret, ut minori inter se damno homines degerent, si moribus omnes essent iisdem aut pugnantibus. Nunc vero optimus quisque in prædam cedit mortalium pessimis. Quænam ista generis nostri tanta est confusio? Quam dispari vitæ morumque ratione homines inter se versari Deus voluit! Quis bonus & continens improborum dolos, fraudes, machinationes, & mille, quibus genium ingeniumque suum tegere norunt, versutias deprehendet? Hoc enim agunt quicumque ad improbe agendum facile descendunt, ut omnia caute primum circumspiciant, ac deinde opportunam noxæ inferendæ occasionem designent. At qui bonum unum honestumque habent præ oculis, ii ad male de improbis judicandum non modo non proni, sed etiam natura sunt quasi inepti. Ita profecto fit ut malorum laqueis facillime capiantur probi.

[32] Vide sis igitur, quanta ille versutia rem totam aggrediatur; alterum te ex Ægypto Proteum videre existimabis. [in Gregorii amicitiam se in sinuat;] Mihi imprimis tanta familiaritate homo conjungitur, ut nemini magis crederem fidendum. Quis enim eo apud me umquam loco fuit, quo Maximus? Domus videlicet, mensæ, doctrinæ, ac consiliorum meorum omnium erat particeps; ac ipse, magni instar molossi, contra homines illos lastrare non cessabat, quos perversis nimium opinionibus cernebat esse addictos; cum interim, quæcumque a me dicebantur, summis in cælum laudibus attolleret. Ita cum ageret, Cathedræ sublimioris cupiditate cœpit tentari, pristini sui mali reliquias adhuc, retinens, quod erat perpetua quædam invidentia, malum ab ipsa veluti natura homini inditum. Etenim nonnisi admodum difficulter nequitia, præsertim confirmata, potest emendari. [deinde ascito doli socio Presbytero,] Huic igitur suæ libidini, ut numquam non facere gaudebat, obsequens, binos in teterrimum facinus socios sibi adsciscit, homicidas ambos, quorum auxilio vix tandem fœtus ille aspidis in lucem fuit productus. In his primus erat Belial, inter Angelos olim aunumeratus; secundus in nostra Ecclesia Presbyter, mente etiam magis quam corpore & habitu barbarus; quem nullo contemptu, nulla umquam affeceram injuria, sed primo semper honoris, primo dignitatis loco semper habueram. (Hæc tu, Christe mi, justitiæ judiciique omnis lux purissima, si tamen tuum hic a me nomen invocari non est iniquum, benigne, precor, audias) ille, inquam, odii sui, nefarii prorsus ac perfidi, venemum contra me evomere non est veritus. Heu me! quibus illud lacrymis scelus prosequar? Nimia videlicet lux & serenitas caliginem mihi & tempestatem attulit.

[33] E locis porro longissime a nobis dissitis id, quod dixi, malum, ex ipsa nempe Ægypto, tetra velut nubes, in nos incubuit. Exploratores fuerunt primi omnium, [per exploratores Alexandria missos,] quos scilicet e pulchra illa sua promissionis terra vir ille inclytus, sed non Jesus aut Calebus, sapientiæ fama uterque notissimus, ad nos observandum immiserat. In his itaque erant, si qui, vel juvenes vel senes inter, ad convitia facienda reperti fuerant audaciores, Ammon, Apammom, Harpocras, Stippas, Rhodon, Anubis, Hermanubis, numina Ægyptiorum, seu verius dæmones, canum & simiorum assumpta specie se ostentantes, miselli institores, ac pretio quovis venales, hominum vilissimi, qui vel exigui admodum lucri spe plures facile Deos in medium adduxissent, etsi majore ipsi adhuc fuissent numero. Nec longo inde tempore, qui hosce præmiserunt, subsecuti sunt; duces profecto, qui istiusmodi militibus præessent dignissimi, seu (ut canum naturæ quid convenientius proferam) pastores; nihil enim dicam amplius; quamquam rerum dicendarum copia non aliter animo meo urgear, quam aut uter effervescente intus musto, diligenter undique occlusus, aut follis æreus, aëre admodum premente, [eisque supervenientes Episcopos] stridens. Illius scilicet præcipue causa hominibus istis parcam, a quo ad nos destinati sunt, quāvis & ipse hac in re levitatis notam minime effugiat: parcam & ipsorummet causa, quibus ideo fortassis danda erat venia, quod, cum in rebus agendis valde parum essent exercitati, facili negotio ab improbis, quos in hac urbe nobis invidia suscitavit, siverint sese quocumque demum impelli. Hoc nunc viri docti, problema, oro, exponite, quod, nisi doctior quispiam explicuerit, non facile mihi dabitur intelligere: qui factum est, ut ipse Petrus, Præsulum utique illorum, quos dixi, princeps ac moderator, prius quidem per litteras manisfeste nos Cathedræ illi præfecerit (ut ipsæ satis superque litteræ ad nos missæ declarant) omnibusque muneris ac dignitatis istius notis ornarit; [& ipsum Petrum Alexandrinū] nunc vero pro Virgine suppositus nobis sit hinnulus? Obscura, fateor, ea sunt quæ proposui, & interpretatione docta indigent. Quid umquam visum est theatro dignius accidisse, cum tamen in vita humana tot ac tantorum malorum excitentur tragœdiæ? Attamen aliquid magis ludicrum erit videre.

[34] E convivis olim quispiam vinum asserebat rerum omnium esse fortissimum; alius vino fortiorem aiebat mulierem; tertius, isque vere sapiens, fortitudinis palmam attribuit veritati. At ego vires omnium maximas tribuissem auro, quo alia facillime in alia commutantur omnia. Nec vero difficile captu est, quo modo mundana illa & secularia magis nos, [auro copioso conciliatos.] quam spiritualia commovere soleant. Sed unde tantum auri canis iste congesserit, porro videamus. Presbyter quidam e Thasso Constantinopolim fuerat appulsus, Ecclesiæ istius aurum argentumque publicum secum deferens, quo Præconesii marmoris tabulas aliquot in Ecclesiæ ejusdem usum coëmeret. Hunc multis Maximus blanditiis de mulcens, sibi adjungit: eumdemque, rerum magnarum promissione ac spe obstrictum, facile inducit (Non enim difficulter amicitia improbi inter se conjungutur) aurum sibi illud ne gravetur concedere; quo deinde administro, quo adjutore fidissimo, & comite perpetuo ad omnia flagitia est abusus. Indicio sit quod subjungo. Qui namque magna me prius habebant in veneratione, tunc, ut hominem ad nihil amplius utilem & pressum inopia amicum, contemptui habere mox incipiunt; nulloque negotio in pessima omnia consilia, ut altera sæpe in libra lanx, flectuntur ac abeunt.

[35] Nocturnum erat tempus, & ægritudine vexabar; cum illi, [Episcopalem thronum violenter occupat,] luporum adinstar, furtim atque subito domicilium meum, ita ut caulam, ingressi cum classiariis Alexandrinis non paucis mercede conductis, quorum opera vel ipsam Alexandri, incendere potuissent, nam civitatem; canem illum, ut mos erat detonsum, in Cathedram ante nituntur attollere, quam reliquo populo, quam præcipuis Ecclesiæ istius capitibus, quam mihi, ut cani saltem vilissimo, consilii sui rationem ullam exposuissent. Has etiam & similes voces proferentibus, quibus id fuerat demandatum: Sic Alexandria fortium virorum labores præmiis & honoribus exornat. Illucescere cœperat, cum Clerus, qui non procul ab ædibus nostris morabatur, a somno evigilans, non parum commovetur: alter alteri rem, ut facta fuerat, exponit: magna oritur concursatio, & ardor animorum clarissimæ instar flammæ emicat, confluentibus, o quam multis! etiam advenis, etiam a vera fide alienis. Nemo quippe reperiebatur, cui non accidebat visu gravissimum talia laborum meorum præmia mihi rependi. Quid multa? a nostri defensione tandem desistere, & ob elusos suos conatus mœrore affecti, ad propria reverti coguntur. Nefarii interim illi, ne frustra mali esse cœpissent, [& jam tāden detonsus] quod fabulæ adhuc deerat, pergunt implere. In sordida itaque & choro vicina domuncula congregati, illustres enimvero & Deo accepti homines, sumptis etiam secum quibusdam populi ejectamentis, pessimum pastorem canibus præficiunt pessimis, & comam homini, nullis vinculis nullaque vi adhibita, Præsulum in morem resecant: siquidem ad majora quoque audendum promptus erat atque alacer.

[36] Tum scilicet densum istud abscissum fuit capillitium, & multarum manuum labor absque difficultate ablatus: e qua re id solum commodi Maximus est consecutus, ut ne, quæ in ejus cæsarie sita erant arcana, amplius a nobis ignorarentur. In ea quippe omne hominis robur ac vires consistebant, quemadmodum de Sampsone Israëlitarum olim Judice legere possumus, qui detonsa coma in adversariorum manus devenit, cum tempore haud sane opportuno crines ejus novacula demessuit, quos in hostium gratiam mulier nescio quæ resecare non dubitavit. E cane igitur pastor constitutus, haud diu post e pastore canem sese rursus præbuit, proh rem indignam! & canem dumtaxat: [deponit comam rursus turpiter alendam,] quippe qui nec bellam amplius comam ostentare, nec commissum sibi populum regere valens, ad ossa, in macellis objici canibus solita, arrodenda, identidem festinare conspiciebatur. Quid vero pulchris istis tuis crinibus tandem putamus futurum? Rursumne tanto illos labore alere cogitas? an potius sic manendo omnibus ridiculus esse perges? Utrumque non caret turpitudine: nec sane medium inter duo hæc aliud facile erit reperire, quam ut laqueo fauces tibi præcludas. Dic tamen, ubi locorum tuos illos cincinnos depones? quo eos destinabis? An ad theatra? an ad virgines? Sed ad quas tandem? An ad Corinthias illas tuas, inter quas olim sacra tua exercens, cum solis, admodum nempe sapienter, solus agere non eras insolitus? ob quam quidem continentiam vix me contineo quin cælestem potius canem te appellitem.

[37] [indignante ad rei turpitudinem civitate,] Tantus porro civitatem tunc universam, ob ea quæ patrata fuerant facinora, dolor invasit; nemo ut esset, qui non dentibus in Maximum frenderet, eosque in medium proferret sermones, qui non aliud erant quam perpetua quædam ac turpissima vitæ ejus accusatio; ira videlicet ac indignatione omnia prodente, quæ animis mencibusque suis adversus illum conceperant. Aliud alius afferebat, ut consummata unius hominis malitia undiq; melius & conformius poneretur ob oculos. Etenim quemadmodum in humanis fieri corporibus solet, ut quæ minoris esse momenti videntur infirmitates, gravioribus eorumdem corporum malis sese immisceant, quamvis alioqui nihil per seipsa noxæ magnopere adferant, dum integra adhuc sua homini constat sanitas; ita etiam universa hominis istius facinora in publicam lucem protraxit postrema illa tempestas atque seditio. Absit porro ut eadem per me umquam fiant manifesta: qui illa proferunt, dictorum suorum rationem haud dubie norunt reddere. Ego tamen, [& Gregorio se deceptum fatente.] consuetudinis inter nos veteris recordatione, ne quid acerbius de ipso evulgem, labia præmordeo, quamvis gravissima affectus injuria. Quid ergo, nonne hunc nuperrime in amicis tuis numerabas? nonne maximis laudum præconiis exornabas? Ita fortassis inquiet aliquis, qui ea quæ ante inter nos acta sunt non ignorat, quique facilitatis forsan nimiæ, qua tunc usus sum in colendis pessimis etiam hominibus, arguere me non absque ratione possit. Fateor equidem, hanc meam ignorantiam non omni prorsus vacare culpa; sed gustu noxio & fallaci, veluti in paradiso Adamus, ipse quoque sum deceptus. Lignum is referebat, aspectu quidem jucundissimum, at cujus maxime amari fructus mihi sunt reperti. Veræ fidei ac sermonum larva, quæ solum ejus vultum obtegebat, in fraudem me induxit. Nulli namque persuadeas facilius, quam fidei integerrimæ homini, qui, seu vere, seu specie tenus pios ac religiosos, facile in amicitiam solet recipere; non sine vitio quidem, fateor; attamen laudando: quales enim alios esse cupit,tales eos esse non difficulter sibi solet persuadere.

[38] [sed excusabili errore,] Quid, oro, facere me tum oportebat? dicite vos, hominum sapientissimi; quidve aliud mihi, ut agerem, vestrum aliquis potuisset suggerere? cū præsertim Ecclesiæ nostræ status angusto adeo adhuc loco esset, ut stipulas quoque ipsas non indiligenter putarem colligendas. Non eam scilicet difficilia tempora facultatem præbent, quam feliciora. Magni profecto æstimabā, si vel e Cynicis quispiam ad nostra se sacra transferre, & non jam Herculem, sed Christum religiose colere in animum induceret. Accessit quiddam majoris etiam momenti, cum ob turpissima scelera in exilium ejectus, fidem faceret, Christi se causa illud perpeti. Ita qui meritas criminum suorum pœnas sustinebat, fortissimi athletæ nomen apud me invenit, Hac in re si quid a me fuerit peccatum, fatendum equidem, sæpe sæpius hoc me modo deliquisse. Sed vos, o judices æquissimi, culpæ nulla dignæ pœnitentia veniam concedite. Erat quidem iste mortalium omnium pessimus, sed ego ut optimum amplectebar. Nonnulla quin etiam magis juvenilia in medium proferam. [pœnam tamen quod eum laudarit pati parato.] Ecce importunam istam meam ac garrulam nimium linguam exero: Hanc sine ulla erga me misericordia quivis vestrum exscindat. Sed cur non potius eamdem jam nunc exsectam esse dico? nonne diuturno tempore illa vobis visa est siluisse? Sed diutius quoque constitutum est silere, ut hoc modo importunitatis suæ supplicium perferat, illudque discat, non cuivis homini blanda & amica verba esse dicenda. Cur autem? (placet quippe unum hoc addere reliquis) Quia rationis omnis revera expers est homo improbus? Etenim quæ alia illum res ad humanitatem flectet, quem nulla valuit benignitas emollire? hanc igitur qui istiusmodi hominibus exhibet, vituperium sibi accersit, unde alias non parum laudis mereretur. Qui ergo, inquies, hominis istius fuere mores? Pessimi profecto ac perniciosissimi. Id si est, nihil amplius quæras: sin secus; fidem jam dictis nullam adjungas. An possum dicere aliquid efficacius?

[39] [Ille expulsus urbe ad Theodosiū,] Sic itaque urbe fuit male expulsus homo malus (cum ego, id ne fieret, precibus multum contendissem) aut, ut verius loquar, benefuit urbe expulsus homo malus. Cum vero nationibus barbaris bellum atrox illaturus Orientis Imperator, Thessalonicam quasi optimam belli apparandi sedem delegisset, videte quæso rursum, quid mortalium omnium nequissimus istic denuo molitus sit. Capitum vilissimorum ex Ægypto profectorum agmen secum assumit (illos dico qui contra fas ac decorum resecta coma, Antistitem eum esse jusserant) atque, ut ipsius Imperatoris edicto Cathedram, quam occupaverat, teneret firmatam, in ipsa sese castra celeriter infert. E quibus, vilissimi instar canis, nec sine magna omnium indignatione & ingentibus minis, denuo ejectus (non enim ad id usque temporis ullæ de me calumniæ aures cujusquam occupaverant, [inde Alexandriam se confert,] sed integerrima adhuc apud omnes eram opinione) Alexandriam rursum se contulit, hoc solum sapienter ac recte faciens: Petrum namque (qui duplici aliquando & ambiguo usus genere scribendi, pugnantia quoq; chartis committere non dubitarat) manu hominum vagorum collecta aggreditur, & magnas in angustias virum ætate gravem adducit. [tandemq; quiescit utrobique rejectus,] Aulus siquidem est hoc ab eo poscere, ut in Cathedra, quam spe jam devoraverat, ejus auctoritate confirmaretur; addens minaciter, nisi, quod petebat, sibi concederetur, ipsiusmet Petri Sedem a se invasum iri. Nec ante ab indigna postulatione destitit, quam Præfectus urbis, exsurgens paulatim incendium prospiciens, ac ne ad veteres calamitates novæ turbæ adjicerentur magnopere, ut par erat, metuens, Alexandria etiam expulit. Et nunc quidem improbus iste atque nefarius quiete videtur agere; sed metus mihi est, ne tetra illa & multa grandine repleta nubes, a vehementi aliquo vento concitata, in incautos ac nil tale expectantes sese effundat. Ea enim est improborum hominum conditio & natura, ut quiescere numquam possint, neq; curent si pravæ suæ machinationes tantisper comprimantur. Hanc scilicet in Philosophando rationem temporum nostrorum tenent Cynici; canes dico, qui solum norunt latrare, ac eam tantum ob rem a canibus cognominantur. Quid quæso, magnopere Diogenes, quid Antisthenes præstitit? [sed ad tempus dumtaxat.] Quid ad nos Crates? Contemne, si lubet, Platonis porticum; nullo amplius sit in pretio Stoa; hactenus primam sapientiæ laudem retulerit Socrates; Verius ego quam ipsa Pythia oraculum proferam: Mortalium omnium sapientissimus est Maximus.

CAPUT V.
Gregorius prohibetur Constantinopoli discedere, ubi inter fideles atq; infideles utilissime laborarat.

[40] [Interim Gregorius ista nonferens,] Equidem, siquis alius, laborum ac molestiarum patiens, nulla non vitæ meæ parte fui, magis autem modo sum, exhaustis videlicet non paucis terra marique periculis, e quibus omnibus salvus & incolumis evasi: hanc vero terroribus illis gratiam refero acceptam, quod illorum occasione ad altiora omnia persequenda animum sapienter adjecerim, supra res mundi hujus fallaces caput alte attollens. Talis tamen licet sim, eam qua tum afficiebar ignominiam non putavi tolerandam; sed oblatam occasionem minime amittendam sum ratus. Et pessimum illum indignitatem meam attonsum videns, quodq; familiares mei omnes latera mea perpetuo cingerent, tacita me custodia ubique observarent, & exeunti redeuntique domum nullo non tempore ac loco adessent: considerans etiam quam lætis oculis certamen istud adversarii aspicerent, dissidio isto nostro sanam quoque de veritate doctrinam arbitrati interituram: hæc inquam videns omnia neque ferendo parem me sentiens, passus sum & admisi aliquid (neque enim diffitebor) homine potius simpliciore, quā viro sapiente dignum. Puppim, quod aiunt, [veluti discessurus adhortatur suos:] ad litus cœpi impellere, nec id sane admodum perite; cum, quod ceperam, consilium cunctis potius occultum fuisset habendum. E contra autem factum est, ut sermo mihi de sede deserenda aliquis imprudenter exciderit, dum sic paterno quodam affectu populum alloquor: Omnem illam de sanctissima Trinitate doctrinam servate incorruptam, quam vobis, filiis meis carissimis, pater non infæcundus tradidi: Sed & laborum vestra causa a me toleratorum memoriam ne deponite.

[41] Hanc vocem ut omnis quæ aderat multitudo percepit, illico ex impatientioribus quispiam in altum prorupit clamorem. Tum concio universa consurgens, non aliter ac fumi violentia commotum apicularum examen, discurrere, & confusis cœpit clamoribus infremere. Viri, mulieres, virgines, adolescentuli, senes, nobiles, ignobiles, præsides, monachi, & ex militibus nonnulli ira pariter & desiderio accendebantur; ira adversus hostes, desiderio erga suum Antistitem. Sed non iis ego sum moribus, ut violentiæ ulli facile cedendum existimem; [Reclamant hi per vim collocaturi eum in Cathedra,] aut occupandam Cathedram, non rite & sicut oportet collatam, qui nulla ratione passus sum in ea me collocari, quam jure æquissimo obtinere poteram. Aliam igitur, ut desiderio suo potiantur, viam ineunt: obtestationibus plurimus, summisque precibus contendunt, ut manere, ac meam saltem illis operam præstare ne detrectarem, neve luporum incursibus gregem meum objicere vellem. [& undique concurrunt ad Anastasiam,] Quonam modo a lacrymis tunc mihi potuissem temperare? O Anastasia, ecclesiarum omnium pulcherrima, quæ humi abjectam repentemque fidem denuo suscitasti atque erexisti! o arca Noë, quæ funestum toto orbe diluvium sola effugisti, &, in paucis licet hominibus, quasi in pulcherrima semente, mundum complecteris alterum sanæ fidei & orthodoxum! Ad te ingens tunc temporis hominum undique multitudo confluxit, quasi summa quædam res ipsorum in eo ageretur, utrum in sententia immotus persisterem, an eorum cederem desiderio. In media itaque multitudine constitutus, silentio & stupore defixus, sermo me & auctoritas deficiebat, qua clamores eorum compescerem; nec erat integrum iis quæ postulabantur præbere assensum. Etenim tumultuantes compescere omnino nequibam; petitioni vero eorum quo minus annuerem, metus faciebat.

[42] [suum certi propositum exequi] Progredientis jam diei illos urgebat, magna sudoris copia ex omnium corporibus defluēte, ac metu perculsæ feminæ, matres potissimum, voces & lamenta emittere non cessabant, ejulatus audiebatur puerorum, dies in vesperum declinabat; quando sacramento omnes confirmant, non prius se a laboribus quieturos, quamvis eo loci ac temporis moriendum sibi foret, quam votis eorum ac desideriis benigne annuissem. Fuit etiam qui ex ægritudine animi in hanc non dubitavit vocem prorumpere (heu me! qui talia audire sum compulsus, nec aurem eo tempore utramque habui obturatam!) Tecum, inquiebat, pariter Sacrosanctæ Triadis veram cognitionem & cultum urbe ejicies. [nisi mansurum se tantisper promisisset.] Tandem metuens ne gravius aliquod malum e populi commotione oriretur, nullo interposito jurejurando (ut enim vel parum quiddam in Deo meo glorier, ex quo tempore per Spiritus sancti gratiam a peccatis meis fui emundatus, nullo me umquam juramento obstrinxi) polliceor, iis conceptis verbis, quibus mores & ratio mea vivendi fidem facerent; polliceor, inquam, me mansurum, donec Episcoporum nonnulli (quod tum futurum expectabatur) advenissent; ea spe, fore ut deinde, rebus & curis omnibus alienis longum valere jussis, Deo mihique vitam agerem. Ita vix tandem ab invicem sumus digressi, utrimque, ut videbatur, victores, & vanæ cujusdam spei umbra decepti. Animis illi exultabant, non aliter atque si me sibi plane obtinuissent; ego vero, ut exiguo solum tempore mansurus, similiter gestiebam.

[43] Ceterum hoc se res nostræ modo habebant. Sermo Dei splendore non mediocri rutilabat, ducis industria & fido sociorum plurium auxilio redintegrata quam celerrime parte illa, [plurimi enim variis de causis favebant Gregorio,] qua maxime fuerat læsus, ut perfringi subinde solet phalanx, aut pars aggeris everti. Quicumque enim doctrinæ nostræ firmitate jam ante convicti manus dederant, & ea solum de causa mihi adhærebant, cum, quanta fuissem perpessus non ignorarent, vel ideo majori me amore ac benevolentia amplectebantur. Hos mei de Trinitate sermones præcipue mihi conjungebant, cujus mysterii sana doctrina nimium profecto diu ab urbe illa exulaverat (nolo quippe dicere, fuisse eam jam pridem istic sepultam) quam & in patria illa natam, & peregre simul illatam recte tunc aliquis existimasset. Vigebat nempe illa quondam, tum emarcuit, ac deinde rediit; manifesto videlicet argumento fidem de resurrectione mortuorum præclare astruens. Erant qui aliquod eloquentiæ meæ ponerent pretium: alii, quod ut fortissimum pugilem me haberent, volentibus animis ad partes meas accedebant: aliis denique placebam, quod ipsorum opera & consilio in eam urbem fuissem accitus. Si qui vestrum hæc ignorant, illos licet adeant quibus res meæ non sunt incognitæ: qui autem de rebus meis probe sunt edocti, alios earumdem ignaros plurimum cupio ut edoceant (tam procul enim vestrum aliqui reperiuntur, quam præsens imperium Italorum extenditur) quo fiat ut ad posterorum quoque cognitionem & sermonem vitæ meæ ratio transeat, sicut alii quivis novi vitæ hujus mortalis casus, quos longa temporum series secum solet afferre, paucissimis bonis multa ut plurimum mala permiscens.

[44] [nec solum Orthodoxi quibus succurrerat,] De populo veræ fidei doctrina a me imbuto, ac nobilissimo illo laborum atque dolorum meorum partu, nullum adhuc sermonem facio; qui, cum nemo uspiam alius ex Orthodoxis Pastoribus appareret, unanimiter ad me opemque meam confugit, eo modo quo magna quadam siti pressi ad oblatam forte aquarum copiam avide accurrunt, atque interim aliquod mali sui solatium per mutuas quærunt collocutiones; aut veluti ad exiguum etiam lucis apparentis radium hauriendum festinant, in densissimis tenebris diu versati. Quid dicam de alienis a fide? Quo illi gaudio nostrum de Deo & rebus divinis sermonem excipiebant? Multæ profecto viæ sunt, quibus a recta fidei semita facile quis abducatur, & quarum nulla est quæ viatorem suum in certissimæ ruinæ præcipitium incidere non faciat. In hasce miseros mortales, ad Dei imaginem creatos, [sed etiam in varios errores seducti] imaginis ejusdem corruptor dispergit, quo ita furtim quasi in eorum sese animos penetret; eorum mentes, si non & linguas, ut olim Deus, in diversa dividens. Hinc omnis generis doctrinarum pestes miserum in modum grassantur. Sunt enim qui præter fortuitum nescio quem casum nullam aliam divinitatem volunt agnoscere; cui rerum omnium ortus & universi hujus regimen mortales impii adscribunt. Alii in numinis unius locum plures audent Deos introducere, & ante simulacra, quæ suis ipsi manibus formarunt, suppliciter & religiose procidunt. Omnem alii a mundo hoc inferiori providentiam removent, & variis stellarum conversionibus fieri quævis ac gubernari dictitant. Illi etiam quos in populum electum Deus ex aliis omnibus nationibus assumpserat, Filium ejus Cruci non dubitarunt suffigere, ut impio Patrem cultu venerarentur. Quidam in solis minutiarum inutilium observationibus omnem suam religionem constituunt. Hi angelos & spiritus ullos esse, aut futuram aliquo tempore corporum resurrectionem omnino negant. Hi Prophetarum libros & vaticinationes pertinaciter rejiciunt. Nonnulli in legis antiquæ umbris & figuris Christum sibi colendum arbitrantur. Silentium aliqui & abyssum, & ambigui sexus secula, ut Deos quosdam æternos & immortales, adorandos sibi existimant; unde prodierunt impii Simonis Magi sectatores, qui e litterarum varia combinatione divinitatem sibi confingunt. Reperire est qui suum Veteri, ac suum Novæ Legi Deum assignant: Veteris durum ac severum, Novæ mitem & benignum auctorem statuunt. Tres nonnulli naturas, mutationi haud obnoxias, Spiritum, Corpus terrenum, & tertium quiddam inter duo ista medium, somniant Hi in Manetis tenebras, rerum, ut putant, omnium effectrices, alacriter se immergunt: alii spiritum Montani impio honore prosequuntur, nonnulli superbiam Novati proponunt sibi imitandam. Sunt qui incorruptibilem Trinitatem nefarie contrahant, sunt qui naturam non dividendam dividant. Ex illis rursum, veluti ex fœcunda quadam Hydra, alia atque alia impiissimorum errorum capita sunt enata. Hic namque solum Spiritum rebus creatis annumerat: ille in earumdem creaturarum ordinem cum Spiritu cogit & Filium. Est qui Deum Cæsare haud seniorem dicat; quique imaginariam solum carnem Deo-homini inepte attribuat. Sunt denique qui secundum Filium adducant, quem inferum & terrenum appellitant: quique eumdem Filium non perfectum hominem, sed mentis expertem asserere non verentur. Hæ igitur falsitates sunt (ut breviter dicam) in quas Orthodoxa veritas ab impiis est dissecta; hæ ineptorum omnium errorum primæ origines.

[45] [a quibus omnibus ille audiebatur libenter,] Sed quis eo tempore pertinaciter adeo nefariis, quæ dixi, dogmatibus se addixerat, ut propositæ a me doctrinæ aures suas non sponte ac libenter præberet? Hos ergo ad rectam fidem inconcussa dogmatum veritas pertrahebat: illos mea in docendo ratio benevolos mihi reddebat & tractabiles. Etenim non odio partium, aut convitiandi desiderio, sed sola errantes juvandi cupiditate adductus verba faciebam, miserans potius ac dolens, quam verbera intentans aut vulnera, nec, ut quibusdam mos est, ob prosperos rerum successus, animum efferens. Quid namque commune habet Sacerdotium & Verbi divini annuntiatio cum potestate Imperatoria? Sed nec audaciam in clypeum aut velamen inscitiæ accersere noveram: hoc enim artificii non habetur expers, & sepiarum consuetudini haud absimile est dicendum, nigrum omnem sanguinem ex imis præcordiis si effundas, ut deprehendere & castigare te volentis adversarii oculos & manus effugias. [quia ora tione utebatur blanda,] Blandam eamdemque utilem adhibere dictionem eram solitus, ut Verbi æterni propugnatorem decebat, quod cum summam erga nos miserationem & clementiam semper ostenderit, longe abest ut quempiam exceperit durius. Hinc porro fit, ut veritatem suam obtineat quod dicitur; Cum Deo aliquis & veræ religioni per appositam suasionem acquiritur, tam vinci quam vincere ea in occasione rem esse longe pulcherrimam. Hanc autem tabulis meis legem non violandam inscripseram.

[46] [suosq, docebat Christum non tam verbis quam exemplis prædicandum.] Altera insuper in docendo regula recte, ut puto, sapienterque mihi erat proposita. Cavebam videlicet, ne, quos instruebam, ulla sibi ratione persuaderi sinerent, optimam se tunc pietatis ac zeli sui demonstrandi viam ingressuros, quando facili garrulitate & improba loquendi prurigine, in theatris, in viis publicis, in compotationibus, in risum & cantilenas effusi, ante etiam quam linguam suam ab obscœnorum sermonum sordibus ac turpitudine puram fecissent, in profanas hominum impiorum & adhuc alienas a Christo aures præcipua maximaque religionis nostræ arcana temere novissent immittere, sic quasi ludicre ea proponendo, quorum recta intelligentia nonnisi magno cum labore acquiritur; sed tunc recte demum agere sese existimarent, si omne suum studium in legum divinarum observatione ponerent, si pauperes alerent, peregrinos susciperent, morbos arcerent, psalmodiæ insisterent, si in precibus, gemitibus, lacrymis, humi-cubationibus, ventris & sensuum cupiditatibus reprimendis, ira moderanda ac temperando risu, in oris ac labiorum modestia, in carnis denique petulantia Spiritus auxilio subigenda haud segniter se exercerent. Plures siquidem concessæ nobis sunt ad salutem viæ, per quas ad supremi Numinis fruitionem datur aditus: hisce insiste, quisquis es salutis tuæ cupidus; nec ea solum tibi sit cordi quæ sermonis vi ac elegantia potissimum potest placere. Sufficere quippe nobis debet simplicissimus etiam de fidei nostræ rebus sermo, sufficere debet nuda fides, cum qua, absque ullo sermonis ornatu, majorem fidelium partem ad desideratam beatitatem Deus perducit. Etenim si apud solos eruditos sedem sibi fides deligeret, nescio sane an Deo pauperius aliquid reperiri facile posset.

[47] [aut certe cum magna discretione loquendum esse.] Si tamen tanta dicendi cupiditate flagras, si tanto zelo accenderis, si grave adeo ac molestum tibi sit nihil a te proferri in publicum (humani certe quiddam hac in parte pateris; nec est cur voto isti tuo non faveam) loquere sane & adhortare; verum non sine adjuncto metu, nec semper ac jugiter, nec omnia, nec quavis occasione, nec apud omnes, nec sine locorum delectu; sed quando, & quantum, & quo loco, & apud quos potissimum decet, loquendum scias. [Eccl. 3, 1] Omnia namque, ut e Scriptura est audire, tempus suum habent. E sapientibus quoque nonnemo recte admonet, rebus in omnibus servare modum, rem esse omnium optimam. Distant inter se, ut nostis, Phrygum & Mysorum limites; nec minor est profanam inter ac meam docendi dicendique rationem distantia. Profanorum hominum eloquentia ad solam comparata est ostentationem & ad plausum captandum in adolescentiorum conventiculis, scatet fabulis atque commentis, nec magni æstimat sive scopum suñ assequatur, sive secus accidat: umbra quippe nihil inanius, nihil umbra scimus esse imbecillius. At in doctrina nostra (cui sola & nuda veritas proposita esse debet) refert plurimum, utrum hoc an alio modo quidpiam tradatur. Præcipiti namque via inceditur, cujus si quis tramite excidat, non dubium quin ad ipsas inferorum portas lapsu feratur calamitoso. Quapropter omnes verborum apices caute hic, si ullibi, sunt observandi, tam iis qui dicunt quam qui dicentes audiunt. Accidit scilicet aliquando ut tam dictione quam auditione abstinere magis conveniat; & hac in re salutarem necesse est timorem, quasi bilancem æquissimam, adhibeamus. Minus profecto periculi est ab auribus quam a lingua; sed longe etiam minus ab auribus imminebit periculum, si multitudinem & concionem fugeris. Quid opus est contrectata torpedine in mentis stuporem incidas? aut venenato rabidi canis latratui te objicias?

[48] [unde magnus & varius exstabat fructus.] Hac e sacris oraculis docendi methodo instructus; quibus ante etiam quam plenum rationis usum haberem, fueram innutritus; eaque ratione tam orthodoxos quam a vera fide adhuc alienos erudiens, haberi jam tum inter ditiores colonos poteram, quāvis ad plenam maturitatem messis mea necdum excreverat. Alios enim nonnisi recentissime a tribulis & spinis habebam expurgatos: alii ad sementem parabantur: in alios semina jam quædam jacere incœperam: pars aliqua eorum erat in lacte, pars e solo summa extulerat capita: herbescebant alii, spicis alii suis vinciebantur: robur hi & incrementum accipiebant, hi albi jam erant ad messem: hos area adhuc habebat, illos in pulchrum congregaveram acervum: ventilabantur quidam, quidam in granariis, frumenta inter locum occupabant: in panes denique nonnulli jam erant cocti (qui utiq; agriculturæ finis est jucundissimus) iis tamen panibus agricola senio laboribusque confectus prohibetur vesci, illisque nunc potiuntur, qui nihil in eos sudoris, nihil operæ impenderunt. Hoc ego loco orationis meæ cursum volebam inhibere, ac nihil jam dictis addere, quod dictu fortassis nonnemo judicare posset haud esse dignum. Verum id ut faciam, minime permittit quæ deinde consecuta est rerum series: in qua feliciter mihi cessere nonnulla, de nonnullis quid dicere me oporteat, aut in quorum successuum ordinem ea referre, quosve homines laudandos suscipere debeam, equidem ignoro.

CAPUT VI.
Gregorius Ecclesiæ Constantinopolitanæ administrandæ præfectus a Theodosio, modeste utiliterque officio suo fungitur.

[49] Is igitur, quem dixi, rerum mearum erat status, [Theodosius Orthodoxus Imperator.] cum præter expectationem, compressa feliciter barbarorum, numero audaciaque præsidentium, irruptione, ex Macedonia Imperator advenit. Vir hic erat, quod ad religionem pertinet, minime contemnendus; utpote qui simplex vulgus in recta fide retinere facile posset, quique Sanctam Triadem toto animo veneraretur (quo sane modo omnes ii debent esse affecti, qui firmo fundamento salutem suam volunt inniti) attamen non eo, quo optandum erat, Spiritus fervore & animi alacritate præditus, ut ad veterem rerum statum revocare præsentia, & quæ temporum iniquitate læsa erant atque collapsa restituere posset in pristinum splendorem; vel si zelo nihil aut parum concederet aliis Imperatoribus, non ea certe erat, fiduciane animi dicam an audicia? & rectius fortassis istam animi ejus affectionem prudentiæ nomine quis appellaverit. Multo enim æquius esse judico, hominum mentes molli persuasione ducere, quam vi adhibita in sententiam suam cogere; atque hoc tum iis, quos ad rectum divinitatis cultum adducere cupimus, tum nobis etiam ipsis expedire magis arbitror. [sed erga heterodoxos mitis.] Etenim quod non sponte alicujus & voluntate, sed vi & coactione videmus obtineri, sagittæ istud haud inepte pronuntiavero simile, qu tenso fortiter nervo & firma manu retinetur; aut fluctui, qui in certam partem ab æstu impellitur; quæ res, amotis quandoque obstaculis, non amplius retineri poterunt, quin eo quo impetus eorum est ferantur. Quod vero sponte & voluntate fit, perpetuitatem habet ac firmitatem, eo quod insolubilibus lubentiæ & amoris vinculis dici possit voluntati quodammodo alligatum. Hæc, ut ego quidem existimo, secum perpendes Imperator, ab inferendo metu sibi putavit omnino temperandum, ac lenitate potius animos suorum ad id quod desiderabat alliciendos statuit, quemadmodum persuadendi lege hoc nobis præscribitur.

[50] Postquam igitur summa sua voluntate ad sui cupidissimos cives & subditos accessit, [CP. veniēs Gregorio honorifice excepto.] quid necesse est ut dicam, honoris significatione primo etiam congressu me excipere sit dignatus, quo & quam benevolo erga me sermone fuerit usus, quam denique benigna aure verba mea exceperit? Turpe quin etiam haberi possit, me, tanta ætate hominem, ob res istiusmodi elatiore esse animo, cui videlicet unus ac solus Deus in pretio est amore. Hac itaque ad extremum oratione me compellat; Templum in hac urbe præcipuum, ob merita & exhaustos a te labores, per me Deus tibi habendum tradit. Vox illa fuit, quam vanam omnes putassent futuram, nisi secutus deinde eventus sufficienter illam probasset. Ea namque tunc erat urbis istius ferox potentia, [templum summum promittit.] ii civium animi & graviter metuendi impetus, ut, quamvis gravissima hinc oritura essent incommoda, non tamen quidquam de jure suo remissuri, sed eo quo erant loco, universa vindicatum potius ituri viderentur. Sin autem vi & potentia majore adigi eos contingeret, tunc omnis eorum ira in me, quem haud difficulter superari posse noverant, putabatur convertenda. Eam itaque, quam paulo ante dixi, ad me Imperator orationem habuit: animum vero meum lætitia quædam metu permixta invasit. Tu, mi Christe, qui per toleratos a te labores ad fortiter agendum patiendumque nos egregie excitas; ut tunc omnium, quas id temporis sustinebam molestiarum eras atbiter atque remunerator; sis, oro etiam nunc in tot ac tantis malis mihi constituto spes omnis ac omne solatium.

[51] Jamque advenerat constitutum ab Imperatore tempus, [& populo frustra obsistente illuc eum inducit.] & magna ac formidabilis armatorum multitudo templum occupaverat; contra quos sese inferebat populas fere universus, vehementi ira accensus, tanto numero, ut arenas maris, & floccos nivium, & fluctuum ad littora se frangentium multitudinem adæquare videretur. Hic ferociam pariter adhibebat & preces; ferocia quidem adversum me, sed precibus apud Imperatorem utens. Plenæ erant omnes viæ, pleni hippodromi atque atque plateæ, nullus denique non locus plenus; secundæ etiam tertiæque contignationes domuum plenæ erant despectantibus in solum, tum viris tum mulieribus, pueris quoque & senioribus. Dolores undique & gemitus, lacrymæ & tristia exaudiebantur lamenta; imaginem a te videri puta putasses urbis ab hostibus interceptæ. Ego vero, strenuus ille ac fortis militiæ dux, debili quamvis & fracto jam plane corpore, Imperatorem inter & exercitum incedebam medius, sublatis in altum oculis, & rerum meliorum spe atque fiducia subnixus, donec in ipsa me sacra æde nescio quo modo collocatum sensi. Est profecto illud, quod narretur, dignissimum. Plerisque enim eorum, qui nihil, in maximis præsertim temporum conversionibus, temere evenire existimant in rebus sub sensum cadentibus, omni sermone majus hoc est visum prodigium. Quibus ego, cur fidem denegem, non habeo, qui tamen prodigiosa ostenta, si quis alius, non facile soleo admittere. Melius quippe est & laudabilius, nihil non prompta voluntate credere, quam cuivis rei fidem sine exceptione ulla negare; licet levitatis alterum, vitio alterum laboret audaciæ. Quid autem miri tunc contigerit non taceat narratio, ne gratiæ tantæ ignoratione laboret posteritas.

[52] [quo facto reddita Cælo serenitas,] Orta erat aurora, sed tristis nihilominus nox urbem opprimere pergebat, densa admodum nube circulum solis obtegente. Quæ sane res ei tempori minime convenire videbatur: publicæ namque solennitates amœnos sibi dies quodammodo deposcūt. Hinc adversariis nostris haud mediocre nascebatur gaudium, quasi isto Deus prodigio ostenderet, ea quæ agebantur, minime sibi placere: nos vero tacitus quidam dolor invaserat. Postquam igitur una cum Imperatore intra cancellos locum occupassem, & quotquot aderant meritas Deo laudes concinere, eumque voce ac manibus in altum protensis, auxilio advocare cœpissent; ita repente solis jubar resplenduit, fracta ac dissipata nutu divino obscura illa nube, ut templum universum luce clarissima gestiret, quod paulo ante tenebris & mœrore visum erat horrescere: quin & imaginem nobis exhiberet veteris illius tabernaculi, quod Dei quondam ipsius splendor & gloria palam replevit. Orta tunc est omnibus mentis & vultus nova quȩdam serenitas. Cumq; [movet omnes ad eum postulandum in Episcopum,] prodigioso isto spectaculo fiducia populi ferociaque omnis quasi compressa fuisset, unanimi omnes clamore me deposcunt in Præsulem; non aliter acsi temporis istius felicitati hoc unum defuisset, quod summi præcipuiq; muneris loco a summo Principe expectabat civitas, & quod cunctis ipsa honoribus præferre se haud obscure ostendebat, ut mihi Cathedra Constantinopolitana absque mora decerneretur. Hoc viri dignitate præcipui, hoc infimum vulgus ab Imperatore contendere satagebat: hoc omnium, nemine prorsus excepto, votum erat ac desiderium: hoc ipsæ tanto pene clamore postulabant feminæ, ut muliebris modestiæ leges tantū non excederent. Insperatum hoc fuit tonitru, [quorum ille ardorem modeste reprimit.] quod contra ingentem alium sonum edi videbatur. Tandem itaque e collegis meis unum aliquem jubeo assurgere (me quippe timore nimio perculsum atque abreptum vox & loquela defecerat) cujus ore hanc ad circumfusum populum orationem habeo: Clamorem, viri, clamorem, precor, istum comprimite: poscit quippe hoc tempus, ut debitas supremo Numini gratiarum demus actiones: suus deinde rei quam petitis perficiendæ erit locus. Secunda admurmuratione populus omnis excepit hæc verba: placet siquidem omnibus modestia & animi moderatio. Tum Imperator, laudato plurimum nostro hac in re procedendi modo, ad suum se palatium contulit.

[53] Atque hic diei illius & conventionis fuit extus; quo tempore ista solum res nos exterruit, quod unus quidam mucro nudatus, & mox vagina reconditus, simulque furentis populi audacia compressa fuerit. [deinde a versos civium animos] Quæ subsecuta deinde sunt, nescio equidem quibus verbis enarraturus sim, cum ingentem rerum ac negotiorum molem secum trahant. Quisnam Historicorum, suscepta hac operis mei parte efficiat, ut ad optatum narrationis finem jam pervenerim? pudor enim est laudes proprias ad posteritatem vulgare. Quin & iis sum moribus, ut quamvis alieno ore aut calamo laudem accipiam, tamen rubore perfundar. Dicam nihilominus, & dicam quam possum modestissime. In urbe igitur & templo, ut jussus eram, versabar. At civitas, licet, occupata a me æde sacra, pristinam suam ferociam deposuisse videretur; gemebat tamen, ceu Gigas ille, qui, ut aiunt, fulmine ictus, ac monte Æthnæo pressus, fumum & ignem perpetuum e pectore eructat. Quid tum. per Deum immortalem, consilii, quam salutis viam capere poteram? vos me docete; [conciliare sibi potius quam frāgere nititur,] vos suggerite, qui in dignitate modo estis constituti Præsules, vos, inquam, infeliciter sane un unum congregati adolescentes, apud quos morum unitas & mansuetudo nomen obtinet pusillanimitatis, & contra furor ac pessimum quodq; vindictæ studium, virilis cujusdam roboris ac fortitudinis loco habetur; Decebatne hostes, sponte ruentes, a me in exitium ulterius propelli, premi, efferari? mene vehem entius in illos exardescere? aut oblatam temporis opportunitatē in commodum & vindictæ occasionem vertere? an potius uti remediis ad salutem ipsorum meorum adversariorum haud sane parum facientibus? Hac nempe ratione geminum mihi offerebatur bonum; alterum ut mea ipsos modestia facerem modestiores, alterum ut famam mihi & amorem apud omnes conciliarem. Sic profecto agere me tunc conveniebat, ac operam dabo ut ne aliam umquam agendi rationem teneam, quam eo præsertim tempore tenuerim: idque præcipue ut omnibus manifeste constet, non plus a me fiduciæ collocari in prosperis rerum ac negotiorum successibus, quam in ope providentiaque Numinis. Quem enim alium monentem velim audire, cum rationis ipsius ductum, sic quasi consiliarium possim sequi certissimum?

[54] [rarus in aula tantopere ab aliis frequentata,] Nullus erat qui Procerum & Aulicorum supercilium non veneraretur, intimosque præsertim Principum ministros coleret, qui nulla alia in re & occasione viros se ostendunt, quam in coacervanda auri argentique immensa copia: neque pro indignitate rei satis quis explicet, quo modo & quibus artibus in palatii Imperatorii conclavia se penetrare homines illi contenderent, quam prompti essent in adornandis accusationibus, quam indecenter omnia ad se raperent; quam male uterentur pietatis ac religionis obtentu: quam denique se gererent immodeste. Ego interim, verbo ut dicam: solus fui qui desiderari me in aula mallem, quam odii invidiæve causam alicui præbere. Hinc tamen illud fiebat, ut, cū raro prodirem in publicum, majorem mihi apud omnes cultum ac venerationem compararem; rebus enim divinis ut plurimum, & pravis animi affectionibus emendandis, unice intentus, potentiorum limina aliis relinquebam terenda. Cum deinde alios quidem male contra me actorum conscientia non parum anxios; nonnullos vero opis meæ, quam sane merebantur, & beneficiorum indigos cernerem; illos quidem, ut poteram, [mitisq; & beneficus,] metu eximebam; hos, ut cujusque exigebat conditio, juvare pro viribus contendebam. Unum aliquid, quod exempli loco esse possit, e pluribus in medium proferam.

[55] Quiescebam domi, morbo detentus, qui, tamquam laborum, quos suscipiebam, perpetuus quidam socius, numquam me deserebat quem scilicet ego, si qua invidis meis fides, in deliciarum partem reponebam. Cum sic essem affectus, [sicario suo veniam utro poscenti.] meas repente ædes nescio qui de plebe ferociter ingrediuntur: interque eos juvenis, vultu pallido, coma prolixa, & squallido vestitu noscendus aderat. Me autem e lecto pedes tantillum proferente, illi, non aliter quam subito qui metu percelluntur, Deo pariter ac Imperatori, quorum nempe munere diei illius lucem cernerent, quas sua cuique mens & voluntas dictabat, gratias persolvunt & abeunt. Is vero quem dixi juvenis, ad pedes meos suppliciter abjectus, tacitis me precibus obsecrabat, metu vehementi attonitus. Cumque, quis, aut unde esset quidve posceret, ex eo quærerem; in majores etiam prorumpens ejulatus, lamenta addebat & gemitus, ac junctis arctissime manibus, mihi quoque ipsi excutiebat lacrymas. Postquam tamen ad extremum, vi coactus est recedere ( non enim verbis avellendus inde videbatur) nescio quis ex adstantibus ita me est allocutus: Tuus hic est parricida, qui solius Numinis providentia auxilioque lucem adhuc communē conspicis. En suæ ipsius conscientiæ tortor ac vindex tibi se sistit impius homicida, suimet ingenuus accusator effectus: lacrymas suas & fletus offert in pretium sanguinis, quem impie haurire decreverat. Hæc ille. Quibus ego verbis ad commiserationem permotus, talem, [benigne indulget.] qua scelere illum suo liberum esse jubeo, vocem emitto; Deus te, o homo, servet: nihil enim magnopere præstare me existimo, si, cum salutem ipse divinitus fuerim consecutus; facilem me & benignum erga sicarium præbeam. Nimia mea facilitas atque fiducia te tibi reddidit: istud itaque vide, ut ne meo ac numinis supremi favore umquam te indignum facias. Ista fuit mea oratio. At vero universa civitas (nihil namque laude dignum, ut diu sit occultum, fieri potest) animum erga me mentemque benigniorem accipet, sic verbis meis, ut ferrum igneam vim expertum, emollita.

[56] [Renuit rationibus ecclesiasticis præficere quæstorem laicum.] De opibus autem & divitiis quid dicam, quibus nihil toto orbe celebrius, quat viri universæ terræ potentissimi ab omnibus retro temporibus in Ecclesiarum thesauros contulerant? Quid de vasis sacris? quid de annuis omni ex parte proventibus? quorum omnium cum neque in Præsulum, qui me præcesserant, neque in quæstorum codicibus, in quos referri ea consuevere, ullæ exhiberentur rationes, acquievi nihilominus; & quamvis contrarium multi suaderent, quin & vehementer impellerent, non tamen adduci me sum passus, ut exterum aliquem hominem, in mysterii nostri probrum, rationibus præficerem Ecclesiæ. Quanti porro illud tibi videtur esse faciendum? Non enim eæ quas habere quispiam debuit, sed quas reipsa habuit, divitiæ reddendis rationibus reddere solent obnoxium. Scio equidem hunc meum in agendo modum nequaquam probatum iri hominibus iis, qui nimio pecuniarum amore vinci sese patiuntur: sed qui tales non sunt, factum omnino probabunt. Etenim cum in rebus quidem omnibus improbanda merito sit inexplebilis quædam habendi cupiditas, [ne cupiditatis notam importune incurrat.] tum vero maxime in iis quæ spiritum & divina spectant. Sane si omnium hæc de opibus esset sententia, non tot ac tantæ labes in ecclesias nostras cernerentur esse invectæ. Verum hæc numquam, me probante, facta aut futura sunt. De rerum sacrarum administris sermo mihi est, qui ex officii sui ratione Deo summo plus ceteris appropinquare solent.

[57] Hoc etiam nostri improbe adversarii jactabant non fore sufficientem collectum a me populum, &, [& quamvis adhuc exiguus esset grex.] cum tenuiori adhuc loco res nostræ essent, in partes ac factiones divisum, qui Ecclesiæ ab Imperatore nobis concessæ prima & anteriora atria compleret: usq; adeo viles ac contemnendi iis videbamur omnibus, qui cuncta fere templa & templorum gazas id temporis soli obtinebant. Hæc itaque mea erant studia, hæ exercitationes; ut de pauperum, de monachorum de virginum in templis degentium, de peregre advenientium & hospitum, ac denique de vinctorum curatoribus a me constitutis nihil addam: ut taceam de hymnorum cantu, de vigiliis nocturnis, de viris ac feminis in Dei rerumque divinarum consideratione laudabiliter occupatis; [plurima tamen in eo recte ordinat.] deque aliis omnibus, quæ, si rite & prout oportet peragantur, non possunt Deo non esse gratissima.

CAPUT VII.
Constantinopolitanus Episcopus creatus Gregorius, frustra laborat pro Paulino Antiocheno post Meletii mortem, pacis communis causa, retinendo.

[58] [Orientales Episcopi CP convenientes.] Inter hæc quiescere livor minime poterat, qui vel clam vel aperte omnia adoritur: ac malorum quidem meorum principium ab ipsa, in qua constitutus eram, dignitate mihi parabatur. Accidit namque, ut, divino nescio quo nutu evocati, omnes Orientis Præsules, exceptis Ægyptiis, e penitissimis terræ marisque angulis, in nova Roma congregarentur, ut sacrā mihi Sedem suis suffragiis stabilirent. Præcipuus horum & princeps vir erat pietate maximus, simplicitate amabilis, fraudis omnis ac doli expers, Deo plenus, [auctore Melitio Antiocheno,] vultu placidus, forti animo & magna verecundia præditus, qui vel solo aspectu ad pietatem & cultum divinum homines perducere noverat. Quis, obsecro, virum illum haud novit, quem sermo noster designat, Antiochenæ Ecclesiæ Antistitem, in quo suæ nomen rei, ac res nomini optime conveniebat? Mellei erant viro mores, nomen melleum: plurima quoque ob propugnatam fortiter sanctissimi Spiritus divinitatem mala fuit perpessus (ab exteris licet hominibus parum quid fraudulenter deceptus) & concessam sibi divinitus gratia pulcherrimis profecto certaminibus perquam illustrem reddidit. Hi igitur me, clamoribus ac gemitibus contra nitentem, in excelso Ecclesiæ illius solio collocant; [Gregorium in throno collocant, minus reluctantem,] una tamen de causa non plane invitum; tu, Verbum æternum, testis esto.

[59] Quæ autem illa? Non enim fas est veritatem amplius premere. Existimabam, vana nescio qua animi fiducia & persuasione delusus (quod enim quisque maxime cupit, hoc ut speret, facillime solet adduci; is etiam qui magno Spiritus sui fervore omnia metitur, nihil adeo arduum putat, quod, consecuturum se, sperare non audeat. De me ut fatear ingenue cum animo in istiusmodi rebus & occasionibus excelso sim & generoso, si cathedræ illius dignitatem potestatemque aliquando adipiscerer: multum quippe apud homines publicus ille splendor & apparatus habet momenti) existimabam, inquam, fore ut non aliter quam is qui duos inter choros locum obtinet medium, [quod speraret sic componenda dissidia Episcoporum,] utrumque sibi vicinum manibus arcte complectitur sibiq; copulat, hinc unum & inde alterum, quemadmodum chori leges id præscribunt; sic amico fœdere mihi conjungerem, atq; inter se conciliarem male omnino dissidentes Episcopos. Quid dixi, male? immo vero pessime, ac taliter quidem, ut nec uberrimis lacrymis, nec acerbissimis lamentis rei indignitas defleri umquam satis possit: iis, inquam, lacrymis, iisque lamentis, quæ nullus adversæ fortunæ casus ulli hominum, seu qui fuerunt, seu qui etiamnum sunt, expressisse est animadversus: quamvis infortunia complura non paucis sciamus evenisse: non si populi Israëlitici dispersionem illam cogitemus, quam ob illatam Messiæ mortem, justissima supremi numinis ira evenire voluit. Etenim qui populi reliqui ad salutem duces constituti sunt & magistri, qui Spiritus divini gratias & dona distribuunt, qui e soliis suis excelsis ad beatam vitam homines sermonibus suis provocant, [quibus fœde discindebatur universa Ecclesia,] qui omnibus pacem & perpetuam felicitatem annuntiant, in mediis illis, pro pudor! ecclesiis, magnis vocibus, tanto in se invicem furore visi sunt abripi, ut inconditis suis vociferationibus, ut hominum fœderatorum collectionibus, ut accusationibus ac defensionibus mutuis, ut indecoris insanisq; concursationibus, ut rerum quas primum quilibet occupaverat direptionibus, ob insanam imperandi ceteris libidinem (qua ratione, quibusque verbis rem tam indignam eloquar?) totum, qua patet, orbem terrarum in partes & factiones divulserint; que madmodum sub narrationis hujus initium dicere me memini. Separatus est ab Oriente Occidens, non tam locorum & climatum intervallis, quam adversantium invicem Præsulum rixis & simultatibus, Loca siquidem inter se distantia, quamquam extremis suis limitribus non committantur, interjectis tamen locis aliis mutuam quodammodo conjuctionem dici possunt retinere; at homines illos, ubi semel a mutua concordia recesserint, nullum amplius vinculum conjungere potest.

[60] Tanti dissidii causa, non pietas aut religio (quāvis illam furor & iracundia, ad mentiendum semper prona, speciose satis prætendere noverit) sed sola de primis Sedibus occupandis contentio, est dicenda. Quo nomine rem adeo execrandam appellem nescio. [propter Schisma Antiochenum.] Prȩsules dicam, an, non Præsules? utrumque enim genus hominum ita probe habeo cognitum, ut in utroque deesse non ignorem ambitiosos, qui adinstar venti, accensum rogum in majores flammas perpetuo excitantis, ita captata pro re ac tempore quorumdam amicitia, rebus & commodis suis præclare consulunt, si quidem præclare id fieri est dicendum, ac non potuis male atque perverse. Ea tum in mala atque incommoda me quoque incidere contigit. Postquam enim is, quem paulo ante non sine debitis honorum titulus nominavi, Antiochenæ Ecclesiæ Præsul optimus, annis, [quod mortuo Meletio ne fieret in curabile.] tam iis qui tempore quam qui tempore non definiuntur, plenus, post multas, ut audio, de ineunda pace easque gravissimas admonotiones, quas, etiam ante in amicorum cœtibus frequenter habuerat, ex hac vita ad Angelorum consortium migravit; & magna prorsus solennitate & insolita frequentia civium, ob viri tanti mortem non parum (ut æquum fuit) aut mediocriter dolentium, ad propriam est Sedem & Ecclesiam devectus, pulcherrimus sane iis, qui suum rebus pretium ponere non ignorant, thesaurus; cumque multa, & nullo modo probanda, in medium afferentur consilia, quibus homines seditione ac malitia valentes assensum præbere minime dubitabant, in illud unum intenti, [alterum eligendo contra Paulinum.] ut ei qui tunc solus Cathedram illam tenebat novus Præsul oppeneretur; plurimæ tunc utrimque dictæ fuerunt sententiæ, quarum aliæ ad pacem, aliæ ad tumultus spectare, non obscure cognoscebātur. Qua re animadversa, hanc ad illos orationem a me putavi habendam, quam & impendentibus forte malis avertendis, & temporibus illis furturam rebar aptissimam.

[61] Videmini, Amici, animis atque sententiis plurimum inter vos dissidere, & ea, [dissuadet Gregorius] quorum causa potissimum ad deliberandum convenimus, non solum non ad sermonē & consilium vestrum admittere, sed longissime etiam a recti honestique tramite abire. De una urbe vobis cura est: illud interim agi video ut majori, quam ante, bello ac seditione involvi eam contingat. Huc profecto studia vestra tendunt universa; quibus ut ego manum quoque ac favorem exhibeam petitis. At rerum mihi majorum moles & cura incumbit. Mentis, quæso, oculos per totum terræ hujus ambitum circumferte, quæ, cum Deus, suscepta hominis forma, in carne pateretur, & in pulcherrimum salutis humanæ pignus semetipsum offerret, pretiosissimi sanguinis ab eo effusi rivis, & multis aliis rerum admirandarum notis fuit insignata. Eam, si placet, a duobus Angelis tumultu ac seditione turbari tantisper fingamus: qui quidem Angeli (dolore aliquid dignissimum proferam) honore ad quem evecti sunt, [Nam si id fuit vivente Meletio excusabile & tolerabile,] minime reperiantur digni: quin contra, propterea quod Angelorum gaudeant appelatione, id potius illos decebat, ut a præliis & contentionibus aliisque malis suscitandis quam maxime essent alieni. Etenim quo quis majores vel a natura vel a dignitate prærogativas obtinet, eo quoque meliora sint oportet omnia ejus consilia & actiones. Quamdiu igitur Præsul ille plane divinus in vivis versabatur, nec constare poterat, qua ratione ab Occidentalibus Episcopis, ira & indignatione non parum tunc commotis, esset excipiendus, venia non indignum haberi poterat, molestiarum aliquid creari illis qui legum sese vindices nominant. Homo quippe mansuetus & pacis amans, optimum est adversus iram & furorem remedium; nec aliud est quod homines faciat fidentiores, quam rerum & periculorum ignoratio.

[62] At nunc (nullæ namque nos turbæ aut tempestates modo exagitant, [non esse nūc cum pax habetur & servari potest,] sed Numinis supremi dono pacata & tranquilla sunt omnia) dicam quid fieri oporteat. Vos interim sententiam meam benignis auribus excipite, quam prudentem sane, & juniorum hominum sententiis longe anteferendam, puto, judicaturi estis. Nec enim nos homines annis graves fervidis ætate adolescentioribus umquam facile persuadebimus, qui inanis gloriæ studio abripi sese ut plurimum patiuntur. Illum thronus Episcopalis retineat, quem hactenus sibi præfectum habuit. Quid inde, oro, futurum est incommodi, si, more pristino, ampliore paullo temporis spatio viri illius obitum lugeamus? Ita tandem fiet ut ipsa temporum & negotiorum mora ad rei summæ exitum perveniatur, & litem decidat mortalibus omnibus inevitabiliter imminens, nec aspernandus vitæ hujus caducæ terminus. Erit tempus; [expectando Paulini senis mortem,] quo in illum migraturus is est locum, ad quem diu est cum aspiravit, Deo, a quo acceperat, spiritum suum reddens. Tum nos unanimi omnium, tam populi universi, quam sapientissimorum Præsulum voce & consensu, divini Spiritus ope adjuti, unum aliquem alium isti imponemus cathedræ. Atque hæc una nobis, puto, mali omnis sedandi via est relicta. Vel enim illud omnium optimum eveniet, ut quicumque a nobis modo alieni sunt (alienus autem a nobis totus modo, ut video, est Occidens) in partes nostras transeant: aut illud certe dabitur intueri, ut civitas Antiochena & tantus populus, longo turbulenti temporis intervallo jam exhaustus atque defessus, sese nobiscum conjungat.

[63] Sit, precor, tandem aliquando procellarum toto orbe sævientium optatus finis. [ostenditque publici boni causa.] Miseratio nos eorum aliqua capiat, qui deplorando schismate a nobis jam recesserunt, quique ab eodem malo haud procul, ni prohibeamus, absunt; posterorum denique memoriæ consulamus, ne forte aliquis existat, qui, si in longius hæc tempus protrahantur, avidius velit cognoscere, quo ista tandem omnia evasura sint. In id scilicet periculi pulcherrima nostra sanctissimaque religio modo est delapsa, ut vel omnino firma maneat & vegeta, vel per intestinas hasce discordias funditus pereat. Ut quippe colorum vitia pictoribus (haud sane ex æquo justoque) & mali discipulorum mores ipsis solent magistris imputari; sic improbus quilibet Christianus, quanto magis si Sacerdos sit? turpissiman fidei nostræ maculam aspergit. Vinci nos tantisper, & sine magna jactura, haud ægre patiamut, ut pleniore tandem victoria potiti, Deus nos sibi, [aliquid de summo jure prudenter remitti.] nosque ipsi mundum, pessimis dissidis pereuntem, Deo vindicemus. Nec sane laudem habet, si quis omni loco & occasione periculis suis aut hostibus velit esse superior. Longe equidem melius est rerum propriarum jacturam lubire, quam alienas contra jus fasque omne acquisitas, turpiter possidere. Novit hæc ipsa Trinitas; meaque liberrima prædicatio, quæ non sine lapidibus audita odio improborum me objecit, id testabitur.

[64] [id si nolint, optat ab Episcopatu absolvi,] Quæ porro in rem præsentem maxime putavi fore, utilia, simpliciter ac justissime in medium attuli. Quod si quis aut in improborum gratiam hæc a me dici arbitretur, cum ipsemet pecunia corruptus sit (sunt enim, sunt profecto, qui ipsos etiam judices pretio norunt suos facere, homines non auro minus, quam pravis cupiditatibus abundantes) aut propria solum commoda, quod non paucis accidisse scimus, mihi hoc in negotio esse proposita, sibi persuadeat, (cum pravas suas machinationes ipsemet habere studeat occultissimas, & altiorem aliquem hinc sibi dignitatis gradum aucupetur) supremo mundi die justissimo Judici id judicandum, oro, relinquat. Vos autem dignitatis omnis ac solii Episcopalis expertem vitam, ingloriam quidem illam, attamen metu periculoque omni vacuam, sinite ut amplectar. Eo mihi loco sedem & domicilium deligam, ubi malorum omnium summa est futura solitudo. Istud nempe longe mihi magis convenire judico, quam ut reliquis permissus hominibus vitam agens, nec eos in sententiam meam ipse pertrahere, nec in eorum consilia ac voluntates, salva auctoritate, possim descendere. Adsit itaque velociter, quicumque solii se dicere potest non inexpertum: in complurium ille virorum partim laude, partim vituperio dignorum locum sciat se successurum. De rebus a me adductis, vos, ut libuerit, statuite.

[65] [E contra uniores oorti.] Orationi hic ego finem imposueram, cum murmur aliunde alii cœperunt attollere, graculorum coactam in unum multitudinem audiri a te crederes. Cuneus quidam erat juvenum, quasi in taberna noviter extructa versantium; turbo erat, pulverem e solo undique subito attollens, aut ventorum invicem adversantium coorta repente tempestas: quibus inepta quævis temere effutientibus, aut etiam, instar vesparum, in os ac vultum eorum quibuscum agebant, præter exspectationem involantibus, nemo, qui Dei timore & majori aliqua dignitate præcellat, responsum dare dignetur. His autem venerandus ille Patrum conventus morem gerere non dubitabat; tantum aberat ut ferocientes adolescentulos verbis castigare aut factis reprimere auderet. [negant rationem habendā Occidentaliū pro Paulino facientiū;] Ac vide sis quam illi scite, quamque laudabiliter ratiocinarentur. In rebus ac negotiis omnibus solis aiebant habendam rationem, adeoque sumendum ab Oriente initium fidei, unde carnis nostræ velamine indutus Deus, primum nobis illucescere est dignatus. Quid vero nunc? Temporum ac rerum vicissitudines nequaquam curare, & Christi carnem generis totius humani primitias esse discamus: quod autem in Oriente cœpit, ubi major nequitia, id eum potius fecisse dixerit aliquis, tamquam ibi facilius mortem accepturus, ex qua resurrectio salusque procederent. Ista autem sentientibus an obsequi oportebat melius eruditos, ut supra dixi? Sane vel ex hoc liquet quam sublimes hi gerant spiritus. [illi scilicet qui cum antea circa fidem nutassent.]

[66] Quid autē? quod suavissimū eumdemq; pulcherrimū fidei nostræ antiquæ fontem, unde accepimus sanctissimam Trinitatem in unam eamdemque substantiam esse contrahendam, & quem incorruptum servare tantopere conata est Nicæna Synodus, conturbatum videbam admixta eorum salsugine qui in rebus fidei nonnisi ambigue sentire convincuntur: quibus eadem cum Principe semper est religio: qui medios sese inter partes gerere volunt (ac utinam quidem media ut profitentur, via incederent, & non nimium aperte ab adversariis nostris stare conspicerentur!) Episcopi, qui nunc primum divinitatem cognoscere incipiunt, hesterno die magistri, hodie discipuli; qui postquam sacra aliis mysteria contulerint, ipsi denuo iisdem sunt initiandi: [tunc pulchrum putabant aptare se tempori,] qui populi mores corrigere præsumunt, cum sua ipsi crimina, nescio equidem quo modo, sed ramen palam passim habeant, idque sine ullo fletu aut lacrymis. O rem miram arque insolitam, reperiri homines qui siccis oculis morbos & vitia sua declarare non erubescant! sed hæc est ratio quam ipsi in agendo tenent: Tempori autumant & dicunt aptanda esse omnia. Quæ enim major voluptas, quam vitam in morem scenæ transigere? Hoc nempe ludus ille & personarum variatio habet commodi, ut sæpe obtineat, quod nec ingenti labore, nec magna pecuniæ vi alioquin valeas assequi. Nos vero quam humaniter, quam benigne rem gerimus? Præconia voce ad sacrarii ipsius limen clamare omnibus non cessamus; Cuicumque est lubentia, absque metu ingrediatur; bis licet, aut etiam sæpius pro occasione fidem mutarit. [& quæstui habere religionem.] Jam tempus est nundinarum: nullus hinc abeat sine emolumento. Quando rursum invertetur alea (tempore siquidem nihil mutabilius) artem jam calles, curriculo rursum te inde auferas. Non est hominis recte instituti, fidei semper unius regulis tenaciter esse addictum: alius semper atque alius, pro rerum ac temporum varietate, tenendus est vitæ modus. Hinc, porro quid putamus contingere? Exsurgit denuo quod olim Regi cuipiam oblatum fuit in somno spectrum, e multiplici conslatum materia: caput aureum, tum membra argentea, deinde ærea, rursum ferrea, ac denique in partibus infimis testacea omnia. Quam vehementer metuo, ne missus alicunde lapis multiformem statuam aliquando comminuat! Moabitis nunc & Ammonitis permittitur, olim vetitus, in Ecclesiam ingressus. Quis autem tunc conventibus præerat? ipsi vero conventus quales erant & quorum? piget iterum dicere quo erubescere debeam. Omnium illi erant, idest nullius: anarchia enim vera, multorum imperium est.

CAPUT VIII.
Gregorii ultronea abdicatio & recessus.

[67] [Dissentiens a turba Gregorius,] Interim opportune imperabat mihi morbus, domique detinebat multum ac sæpe, recessui expediendo dumtaxat intentum, in quo uno effugiendorum malorum spem repositam jam habebam: quod autem intendit aliquis hoc ei pro lege est. Et nonnulli quidem, licet coacte atque ægre, conveniebant me; quibus nonnihil quidem libertatis aderat, sed & ignorantia pro excusatione erat, ambiguo dogmatum sensu deceptis (quod enim palam prædicabatur, videbatur pium, dissimilis suis genitoribus fœtus) ego vero turbam quæstui habentium Christum non citius approbavero, quam lutum quispiam putaverit miscendum cum sinceri unguenti fragantia: facilius enim mali quam boni conveniunt. Sicut autem illis non placebat novitatem sapiens (hoc enim nomine audaces isti vocabant viros providentes) sic nec huic placebant illi. Factum est igitur quod de Lotho & Patriarcha Abrahamo legitur, quorum unus hac, alius illac ivit, quia angustus erat locus possessionibus eorum. Quid vero attinet enarrare, quantis quibusque rationibus canitiem hanc meam tentarent dilectissimi illi? [cum malis accedore nollet.] primas quidem mihi deferentes & sed aliquid amice postulantes amicum (pro pudor!) Gregorium: amici nempe ad mali societatem, in omnibus adjutorem me haberent. Quo autem pacto in omnibus? Illudne a me committendum putabit aliquis, ut multitudinem præponam Dei Verbo? Ante profecto aquarum & fontium natura innato sibi impetu in altiora prorumpet, & in contrariam prorsus partem feretur ignis, quam de rebus, ad religionem ac salutem meam pertinentibus, perfide quid etiam minimum proda.

[68] Ex eo igitur tempore cœpi e multitudine paulatim ac furtim me subducere, [magno populi luctu, a publico abstinet.] mutato videlicet ipso etiam domicilii loco; & molestissimus ac maxime arduis Ecclesiæ curandæ negotiis, nec non improborum hominum sermonibus atque, congressibus longum valere jussis, quamquam qui bene mihi cupiebant, de plebe potissimum, ut ne quid dicam de ceteris, gemitu me prosequerentur & lacrymis. Magno hi clamore supplicabant nobis, tollebant ad Deum manus, ceu mortuum denique me jam deplorabant. O acerba illa lamenta! o graves lacrymas! Quo ego animo, qua mente tolerare isthæc omnia poteram, nec commoveri? Tuamne, inquiebant, segetem (ut audivimus) deseres, olim quidem exiguam, at nunc copiosam messem? Populum vero noviter congregatum qui partim ad tuas fores nunc consistens solummodo eget ut pandatur janua, partim jam intromissus venatur exteros, & ceteros quibusnam objicies? Quis tuam in Christo sobolem deinceps pascet? Laborum quos subjisti magnitudo te moveat: & reliquum vitæ tempus, Deo ac nobis impende & hoc in templo ultimum Spiritum redde. Hæc me, fateor, non poterant non commovere; attamen forti ac generoso animo contra nitebar.

[69] Parum deinde temporis est elapsum, cum a malis & incommodis omnibus liberum me Deus esse jussit, Adfuerunt repente in unum convocati, [Deinde rixantibus inter se propter ejus ordinationem Episcopis,] ut in constituenda pace vires suas omnes conjungerent, Ægyptii Macedonicique Præsules legum & mysteriorum divinorum seduli præcones & administri, grave quid nostris & Occidentale spirantes, quibus contradicebant Orientes laudatores. Illi igitur, aprorum in modum, dentibus ad mordendum exacutis (ut parum quid de Tragœdia imiter) torvo vultu, & scintillantibus oculis, manus conserunt. Inter multa autem, quæ magis ex iracundia, quam e tranquilla sedataque mente in medium sunt addicta, quædam sane acerba contra me quoque protulerunt; legibus nescio quibus, a longo jam tempore antiquatis, nec ulla me ratione amplius adstringentibus, in memoriam revocatis. Neque eo hæc agebantur, quod aut odio illi me haberent, aut ut meam in alium quempiam dignitatem transferrent; minime vero: sed ut iis, qui me ad thronum evexerant, molestiam crearent, quod ipsimet occultis subinde indiciis mihi abunde significabant: Etenim putabant non esse sibi amplius tolerandas, tam veteres, quam recentiores ab hominibus istis acceptas injurias. At ego, equi adinstar qui vinculis est adstrictus, quamvis malis pluribus & perpetuo morbo graviter affectus essem, non tamen carebam voluntate prodeundi in lucem publicam, & miserabiliter quasi hinniebam ob arcta nimis vincula, quibus retinebar, pascua mea meamque solitudinem unice expetens.

[70] Postquam ergo talia moveri ab Episcopis adverti, disruptis continuo vinculis, [medium se inferens,] oblatam occasionem (quod scio hominibus ambitiosis haud facile persuadendum ut credant, quamvis nihil eo sit verius) cupide & absque mora arripio: tempusque sane illud nactus percommodum, in medios me Præsules inferens, ita loquor: Viri, quos in unum convenire Deus voluit, ut quæ supremo ejus Numini grata esse cognoveritis consilia capiatis & exequamini; de me autem postrema vobis cura sit: neque enim magni refert si pulcherrimum hunc spectemus cœrum, quid me tandem futurum sit, licet subinde inaniter animo exultare me contingat. Ad majora animos mentesque erigite: in commune consulite: amoris & unitatis vinculo, serius licet quam oportebat, conjungimini. Quousque, veluti inhumani & truculenti, omnium cachinnis & opprobriis excipiemur? quousque nil nisi pugnas & contentiones spirare, dicemur? Dexteras, oro, amicitiæ & fidelitatis indices alacriter tandem jungite. Ego interim Jonæ Prophetæ exemplum sequar haud illubenter. [ad ipsos inter se pa candos Episcopatui renuntiat.] Pro navis nostræ salute ac incolumitate caput meum volens devoveo, licet excitatæ procellæ nullo modo causa dici possim. Me igitur, sortibus, divino nutu temperatis, in hoc destinatum, pelago demergite: Hospitalis me aliquis cetus e prosundo eripiet. Hoc vestræ sit concordiæ initium; ac tum ad alia constituenda porro pergite. Hic locus cedat in libertatis vestræ campum amplissimum: unde mihi quoque gloria non levis exsurget. Turpissimum vobis erit, si mei unius causa subsistere a deliberando velitis. Legem hanc vobis figo: etiam ultra quam leges jubeant enitamini. Si ea, ut decet, estis mente; nihil vobis umquam offerri poterit nimis arduum. Thronum hunc invitus occupare sum compulsus; nunc volens lubensque solio ac dignitate abeo. Hoc ipsum ut ne diutius differam infirma corporis senilis valetudo plane persuadet. Mortis denique semel obeundæ debito adstringi me sat scio, quam promptissima voluntate Deo persolvam. Tu sola, o Trinitas sanctissima, curam mihi & solicitudinem injicis. Cujus demum hominis docti & religiosi habitura es linguam, numinis & gloriæ tuæ vindicatricem acerrimam, timore omni liberam, & zelo plenam? Valete, & laborum a me toleratorum memoriam conservate perpetuam.

[71] Hæc ubi sum locutus, nutare omnes animis sunt visi. Ego autem e cœtu illorum me eripui, partim gaudio, partim mœrore affectus: gaudio quidem, propterea quod aliquem tandem laborum ac molestiarum finem haud procul abesse cernerem, mœrore, ob solicitudinem qua adhuc de populi mei salute & statu angebar. [quamvis non ignarus haud recte agi ab omnibus.] Quis, oro, parens non commovebitur, si sobolis suæ dulcissimæ jacturam repente faciat? Sic ego quidem meipsum gessi. Norunt autem illi, novit & Deus, an non plus aliquid occulto, quam aperto marte fuerit gestum; an non adhibitæ juvenum corruptelæ, objecti scopuli & insidiæ gravissimæ. Non desunt qui hæc omnia asserant, verum ipse silentio ea libens involvam. Nec otium mihi est aut voluntas molitiones hominum pravas & occultas penitius cognoscendi, cui nihil umquam magis fuit cordi, quam sinceritatem simplicitatemque animi, haud aliter ac salutis & felicitatis omnis matrem dulcissimam, ubique colere. In unam eam rem omnia mea studia, omnem conatum semper contuli. Non adeo tamen rerum quæ geruntur ignarum me putate, quin plura etiam quam recte fieri possunt facta esse intelligam. Repente igitur cœtus totius laude & approbatione excipior. Hoc scilicet illud est præmii quod viris egregiis confert patria. Sic itaque ista se habebant. Sed quid cum Imperatore? Cervicem flexi? genibus in terra positis suppliciter accidi? dexteram ejus apprehendi? orationem ad eum habui supplicem? quemquamne e numero amicorum, & procerum maxime, quos rebus meis studere potissimum noveram, ad Principem, ut causæ meæ patrocinium susciperet, ablegavi? Aurumne (quo valentius nihil) profundere sum conspectus, eum in finem ut ne sublimi adeo excelsoque throno exciderem?

[72] [idq; ut sibi pirm tiat petit a Theodosio,] Aliorum eæ sint artes, qui toti ad versutias sunt facti. Ego ad Principem citato gressu me conferens, præsentibus spectantibusque quam plurimis; Beneficium, inquam, o Imperator potentissime, aliquod a liberali tua manu flagito. Non aurum rogo, non auro obductas tabulas, non pretiosa quibus sacram mensam obtegere possim velamina, non ut de propinquis meis unum aliquem multis honorum titulis insignem facias, utque tuo, Princeps optime, in comitatu locum semper obtineat. Hæc istis opto contingant, quibus humiliora sunt in votis: majoribus ego bonis mentem animumq; adjiciendum statuo. Hoc mihi unum peto concedi, ut nimiæ aliquorum invidiæ bona tua pace subducere me tantisper liceat. Solii majestatem suspicere lubet ac venerari, dummodo longius ab eo sim remotus. Nimium jam diu cunctis, etiam amicis, odio esse cœpi, quem, omni de rebus humanis cura deposita, Deo uni intentum esse, ignorare haudquaquam possunt. Ab his pro auctoritate tua posce, ut mutuam inter se amicitiam sancte colant; ut arma, [utq; Episcopos ad concordiam reducat.] si minus ob Dei & suppliciorum metum, ob tui saltem reverentiam & gratiam, tandem aliquando deponant. Nobile istud pugnæ incruentæ tropæum tibi erige, qui immanem barbarorum audaciam virtute tua compressisti. Hanc igitur rem, o Imperator, ab iis flagita (hoc dicens, meam pariter canitiem & exantlatos in Dei causa labores ostendo) quam vel mundi hujus fallacis gratia præstare minime dubitent. Scis ipse invitum me & reluctantem a te in throno illo fuisse collocatum.

[73] [Quo impetrato suos solatur,]Huic meæ orationi plausum dedit Imperator, & quotquot Imperatori tum aderant omnis conditionis homines. Neque id modo; sed etiam petitioni meæ, ægre quidem, ut aiunt, sed tamen annuit. Quid vero deinde malorum tantorum reliquiis extinguendis a me est perfectum? Moneo universos ut æquo pacatoque animo, quidquid eventurum esset, perferant; nec mei aut vindictæ capiendæ studio, durius quidpiam apud animum suum statuant. Ipsos etiam malos blanditiis, laudibus, approbatione mea eveho. Ad Præsides, ad exteros, ad gregis totius duces, ad veteres in fide socios, ad recenter admissos, qui patris solitudinem ægrius videbantur laturi, ad eos denique Episcopos, quos major mea causa dolor invaserat, verba habeo. Plurimi quippe de meo consilio ut famam acceperunt, sic quasi a fulmine sibi male metuentes, obstructis auribus & manibus complosis, fugam arripiebant, ne tristi adeo spectaculo interesse, & alium in Sedem meam evectum intueri cogerentur inviti.

[74] [hanc de se victoriam æmulis cedens.] Atque hic mihi tandem finis esto dicendi. Supersum porro, vivi instar cadaveris, victus (o rem admiratione dignam!) & simul victor, Deum imprimis; & amicorum optimos pro throno & fastu omni inani mecum habens. Contumelias jacite, exilite gaudio, animos sumite, vos hominum sapientissimi; casus meos adversos in cœtibus, in officinis, in tribunalibus, plenis buccis annuntiate, victorum in morem, cantum gallorum imitamini: latera pulsate cubitis: in stolidorum hominum conventibus cervices & supercilia erigite. Me uno sponte mea cedente, victoriam estis consecuti. Me, inquam, uno cedente, invidiæ solius declinandæ causa (quamvis hanc mihi etiam laudem eripere nitimini, dum violenter me e throno dejectum improbe jactatis.) Quod si non sponte cessi, tantorum vos scelerum tandem pudeat. Heri me Præsulem vestrum creastis, hodie pellitis. Sed postquam tempestates illas jam evasi, quid porro sum acturus? Degam cum Angelis; utque nemo vitæ meæ rationibus magnopere imposterum proderit, ita neque jacturam aliquam inferet. Deo uni familiarem me quantum potero exhibiturus sū: hominum voces, ut levissimas & nullius momenti auras, habebo contemptui. Harum scilicet satur sum, sæpe injuriis per eas affectus, sæpe laudibus insigniter exornatus. Lubet remota in solitudine, longe ab impiorum consortio, quod vitæ reliquum est transigere, ubi sanctis de Deo cogitationibus unice intentus, futuræ beatitudinis spe senectutem meam dulciter pascam. Quid autem in bonum & commodum Ecclesiarum? Lacrymas dabo & suspiria: eo namque ipse me Deus tandem perduxit, dum vitæ meæ curriculum tam multis tamque variis rerum ac temporum vicissitudinibus voluit esse obnoxium. At ubi meta mihi horum omnium tandem erit constiruta? Id mihi ex te, o Verbum divinum, quærere liceat. Ad illius, spero, domicilii ingressum, quod nulla tempestate concuti aut turbari potest: ubi mea est Trinitas, uno eodemque splendore illustris, cujus vel tenuissima modo luce, seu potius umbra, tantopere exultamus.

APPENDIX
De triplici Translatione corporis S. Gregorii Nazianzeni.

Gregorius Nazianzenus, Archiepiscopus Constantinopolitanus (S.)

PARS I.
Tanslatio ex Cappadocia Constantinopolim.

[Prologus]

[1] [Facta ea in templum Apostolo. rum] Synaxarium ist ud insigne, quod ante annos minimum quingentos ad usum Constantinopolitanæ alicujus ecclesiæ descriptum, Iacobus Sirmundus noster feliciter reperit, & Claromontano Parisiis Collegio moriens reliquit, quodque ad usum operis nostri commodatum sæpe laudavimus, & sæpius sumus laudaturi; ad diem XXV Ianuarii, S. Gregorii Nazianzeni elogium sic finit: Sacræ ejus reliquiæ ex Cappadocia translatæ Constantinopolim sunt, tempore Constantini Christianissimi Imperatoris Porphyrogeniti, & depositæ in famosissimorum Sanctorum Apostolorum ecclesia. His consonant cetera fere tam excusa quam Mss. Menæa, elogium prolixius taliter concludentia: Celebratur ejus Synaxis in sanctissima magna ecclesia & in martyrio S. Anastasiæ, & in ecclesia magnorum Apostolorum, ubi sacrum ejus corpus deposuit Constantinus Porphyrogenitus, noster pientissimus & Christi amantissimus Imperator, translatum Nazianzo ex Cappadocum regione. In iisdem Menæis ad XIX mensis prædicti notatur Relatio corporis S. P. N. Gregorii Theologi in ecclesiam Sanctorum Apostolorum, hoc addito disticho,

Ἔχει νεκρὸν σὸν καλὴ μετοικία.
Καλῶ γὰρ ὡς σὺ τοὺς Ἀποστόλους, Πάτερ.

Vbi alluditur ad eam Orationem, qua coram centum quinquaginta Episcopis, etiam huic ecclesiæ, post magnam primæ, valedicens, χαίρετε, inquit, Ἀποστολοι, καλὴ μετοικία, Valete Apostoli, pulchra Colonia. Ipsum ergo distichon sic Latine reddo:

Tuum cadaver pulchra habet Colonia,
Apostoli, inquam, sic enim vocas, Pater.

[2] [sub Constātino Porphyrogenito] Πορφυρογεννέτης Græce, quod Luitprandus & alii Porphyrogenitum Græco-barbare vertun, is dicitur, qui patre Imperium tenente nascitur velut in purpura. Talis, inter Constantinos, primus quidem fuit impii Copronymi ex piißima matre Irene filius, patri Synonymus: sed hunc fere scriptores Constantinum Irenes nominant: em>sicut fratrem & decessorem ejus Leonem a materna Chazarorum gente vocant Leonem Chazares. Præterea Imperium iste communiter fere geßit cum matre, unde & communiter solent nominari tempora Constantini & Irenes. Proximus ergo & solus de quo credere poßis hic agi, est Constantinus, Leonis Sapientis filius, qui patruo suo Alexandro intra duodecimum regni mensem mortuo succeßit tali nascendi prerogativa insignis, an DCCCC XII, & imperavit usque ad DCCCLX: [Oratio de ipsa ex Ms. Græco.] adeo ut dicta translatio seculo primum X facta sit, & quidem post annum illius seculi XLIV, quo Constantinus relegato in exilium socero eodemque Imperii consorte Romano Leucapeno, solus regnare cœpit: illius enim ac filiorum Cæsarum, post patrem similiter ejectorum, nulla fit mentio in Panegyrica dictæ Translationis, qua hujus solennitas describitur primo forsitan illius anniversario recitata Exhibuit hanc nobis Taurino transeuntibus anno MDCLXI; Græcus Codex βίοι διαφόρων Ἁγίων inscriptus fol. 327 repertus in Bibliotheca Serenißimi Ducis Sabaudiæ. Codicem illum verosimiliter absumpsit incendium, quo anno MDCLXVII Galeria Ducis, quæ Bibliothecam continebat, deflagravit: raptum igitur velut e flamma spolium suo loco dabimus, hic ejus Latinam interpretationem a nostro Daniele Cardono adornatam accipe.

ENCOMIUM
in primam corporis translationem.
Ex Ms. Græco Ducis Sabaudiæ.

EX MS. GR.

[3] [Festi hujus præstantia,] Admirabilis plane Gregorii Translatio, festivitas est sancta atque illustris, & ceteris quas ei annue agimus præcellentior: festivitatis autem finis est Dei meminisse, per quem illius auctori contingit sic honorari ac celebrari, nobis autem cum lætitia inexplicabili exinde cognoscere, quam illa sit venerabilis. Translatio, inquam, illius Gregorii, quem præ aliis quibusvis incontaminatum gignens natura, exemplum primæ creationis, a passionum mixtura immunis, in ipso repræsentavit. Hanc autem celebramus: quia ab eo percipimus maxima (nec enim dicere posset aliquis quæ & quanta) gratiarum & beneficiorum emolumenta; per quæ ille evolvens mysteria, humanum captum longe superantia, pulcherrimæ in Deum ascensionis diviniorisque conversationis dux & auctor existit. Festivitatem vero ejus celebrandam esse non ideo tantum assumimus, quod dignus fuerit summa quæque comprehendere, [propter ipsius Sancti excellentia,] quod divinæ omnis humanæque sapientiæ receptaculum, quod parentum precibus a Deo obtineri meruerit, quo factum est, ut tam ante, quam post matris ejus partum, a sancto Spiritu formatus perfectusque sit quȩ tot tātaq; paucis certe contigisse novimus: sed quod ipse solennitatis hodiernæ dux sit, qua ad domesticos fidei migravit feliciter, & quasi clarissima reportata victoria, atque in superiora ascendit, trophæis erectis, quæ jam dudum in hæreticorum dedecus ipse statuit, & quorum causa voce unanimi pænegyricam eidem hanc orationem dicimus. Quia tamen omni laudis ac orationis vi convincitur esse superior; non est qui audeat vel ad primos præconiorum ejus aditus progredi, quantumvis ipse aliis sit & habeatur præstantior. Nemo enim, verissime dico, nemo est qui ad Sancti hujus laudes celebrandas sufficit, nisi Sanctus ipse, quemadmodum eæ quæ in naturæ suæ simplicitate persistunt creaturæ, res omnes compositas & facile interituras longe a sui communione submovent. Quod si quis vel parum quid hac in parte ausus sit dicendo progredi, multo is honore dignus fuerit habitus, si ex ejus labore ac diligentia vel tantillum benigne admittatur: tanto autem intervallo ab eo quod dici oportebat remotum se atque disjunctum conspiciet, quanto terrena nostra omnia a cælestibus illis ac superioribus abesse cernuntur.

[4] Atque utinam vel sic mihi detur aliquid dicendo proficere, ut ne minime dubiam, a rerum producendarum magnitudine obrutus, sustinere cogar ruinam. Quod si aliis concessum est in hoc stadio valere cursu, [absterreret oratorem,] & pulchra laudibus facta adæquare, multum mihi erit nec injucundum si ita mei suscipiantur sermones, ut judicer non quidem indignus qui mediocres inter locum aliquem habeam, sed ad optimos in dicendo magistros non accedam propius. Rerum certe ab hoc viro præclare gestarum magnitudine obruitur mens humana, ac omnis eloquentiæ vis narrandis iis inferiorem, nec satis explicatam se fatetur: fitque hoc loco ei quiddam simile, quod oculis accidit haud satis firmis, ubi solaris in eas radius fuerit im missus; aut vastus illis oceanus objicitur, cujus extremi termini per hominum imperitiam hactenus manent incogniti. Verumtamen neque sic arenam in quam descendi, animus est deserere: quin potius ad sancti Patris bonitatem meipsum referam. Nam etiam in hac tantopere differt ab aliis ejus miseratio, ut non modo parcat contra ipsum delinquentibus, verum etiam facile veniam concedat ad grande aliquid enitentibus, sed propter rei magnitudinem a cœto deficientibus. Igitur postquam ostendimus, [nisi in illius humanitate confidens] quam sit difficile ad eum laudandum accedere, nullum tamen nobis pro posse agentibus inde periculum imminere; agite, vel ad exiguum gratiarum illius effluvium, tamquam ad templum divino lumine collustratum, propter ea quæ deinceps dicenda sunt, accedamus.

[5] Divinus namque, si quis alius, & sacrosanctus, & omni eo quod Numinis supremi cultui est dicatum, sanctior atque divinior is est, quem laudandum suscepimus. Etenim is, cui supranaturale & in comprehensibile sanctissimæ Trinitatis lumen clare affulsit, vel potius, cujus in mentem ipsa Trias mirabiliter illabens, rerum ineffabilium arcana aperuit: quomodo non dicetur omnis sanctitatis fuisse domicilium, [præsumeret loqui de viro vere divino:] & arcanæ de Deo scientiæ hospitium, Deo ipsi simillimum? Quemadmodū enim cum solare lumen in corpora transparentia incidit, ipsa multo quā ante erant, efficit lucidiora, propterea quod solis radii cum naturali corporum istorum splendore ac puritate miscentur; ita etiam sanctissimæ Triados lumen fulgentissimum, post quam in purissimam viri hujus animam se penetravit, eamque sibi vendicatam voluit, luce illa solari splendidiorem longe fecit ac pulchriorem. Ex quo sane tempore ad modum sideris in hoc orbe effulsit, verba habens vitæ æternæ: quin & post primi ac præcipui istius luminis receptionem, aliorum quoque in nimia Trinitatis ignoratione versantium tenebras fulgore ipse suo dispulit. Ita quidem ego judicavi, quamvis audaciæ notā omnino viderer incursurus, & ultra constitutos mihi terminos tendere me non diffitear. Vos autē quotquot Magistratu vel Sacerdotio, contemplatione vel actione præstatis, in hoc meum stadium descendite, atque orationis inopia non parum laborantem auxilio vestro sublevate; imo in partem laudationis venite, & alius aliud, quod ad celebritatis hujus dignitatem faciat, in medium proferte. Non enim quamvis omnium nostrum linguas Seraphico illo calculo expurgari, vel spiritus Paracleti igne ad dicendum exacui, inque unum atque idem universas conspirare contingeret; exiguum quid e maximi viri laudibus valerent exprimere. Tentandum igitur & aggrediendum nobis est aliquid circa propositam orationis hujus panegyricæ materiam, ad quam fuse satis atque abunde jam præfati sumus.

[6] [cujus corpus in Apostolorum templū] Templum Apostolis dicatum & omni dignissimum honore, hunc fidei nostræ præconem, non minori in veneratione, quam ipsimet Apostoli, habendum, ac cælestis illius Tonitrui arcana animo menteque complexum, sinu suo continet atque custodit. Templum magnificum prorsus idemque clarissimum, locupletem illum atque sanctissimum divinæ omnis scientiæ thesaurum in Sancta Sanctorum illatum servat. Templum (neque est cur loquacitatis nimiæ quisquam me arguat, cum zelo in eam rem abripiar minime reprehendendo.) Templum, inquam, admiratione omnium & memoria æterna dignissimum, Præsulem illum, quasi quoddam divinissimæ Trinitatis vivum delubrum, in penitissima sua adyta collocandum recepit. Templum hoc (ut aliquid etiam ad præsentium delectationem proferam) quia magnitudine, si cui ita loqui placeat, cum ipso cælorum firmamento, ejusque splendor cū astrorum splendore videtur posse certare; illius inde ad nos descendentis claritatis similitudine quamdam exhibet annuas celebritates amantibus. [structura & ornatu augustissimum,] Hinc admirationi non exiguæ esse debet artificum qui illud exstruxerunt industria, qua tum magnitudinis, tū proportionis operi tanto debitæ concinnitatem, ac omnes denique architecturæ leges accuratissime videmus observatas. Tabularum porro aliæ, tam earum quæ albo potissimum, quam quæ pluribus sunt coloribus insignes, viriis generis formas ad naturæ ipsius imitationem pulchre effictas exhibent, aliæ insertis artificiose crustulis in diversas animalium rerumve aliarum imagines apte dispositis, iis quas repræsentant rebus conformes omnino sunt. Earum vero aptissima inter se conjunctio, acutissimum etiam visum fallens, ea est, ut ita quasi aureæ quædam vestes muros templi convestiant, faciantque ut regionem nescio quam, variis floribus atque arboribus distinctam, in templo isto pulcherrimo conspicere te putes. Columnarum quippe circumcirca dispositarum conspectus, quique columnis inædificati sunt xysti, ob nativam colorum varietatem speciem exhibent plantarum, in arbores sane formosas excrescentium. Jam vero fornices magnitudine & aërio colore insignes, fortissimis omnes columnis, sic quasi fulcris innixi, & artificiosa compositione inter se commissi, mutuam invicem præbent firmitatem, ac aureis laquearibus conspicuum templi totius tectum fulciunt: in cujus summitate imago Domini auricoloribus a href="#PE020970">a efformata calculis insigniter relucet; tanto tamque inimitabili artificio efformata, ut illud accuratius intuentes sacro quodam horrore & admiratione compleat. Alii vero b fornices, medio præcipuoque templi tholo nonnihil humiliores, & in diversa quatuor latera excurrentes, speciem rempli eam exhibent, quam magno huic mundo ejusque quatuor partibus dicere possis haud absimilem.

[7] Verum si in describendis ecclesiæ istius rebus admirandis nostra tantisper oratio versata sit, nunc par est ut ad rem propositam sese convertat, & solennitatis hujus studiosis auditoribus quædam ad vitæ & spiritus utilitatem magis facientia proponere conetur. Hodierna itaque solennitas atque conventus, præstantissimi Pastoris & Christo acceptissimi Theologi in urbem hanc nostram adventum celebrat atque ob oculos ponit; [relatum hac die,] quem ego quidem ipsa etiam viri præclarissimi ex hac vita ad Deum migratione magis scio & palam aio admirandam. Per hanc siquidem, qua ratione mortalium consortio ereptus, & ad Superos prosectus sit, addiscimus; per illum vero hominis sanctissimi, post longi temporis interjectionem, optatissimum ad nos reditum cum gaudio spectamus Cælos mihi videre videor ad insolitos magni Gregorii splendores sereniore quadam luce gestire; quin & Pastoris atque Magistri sui amantissimi causa vehementer lætari, exultare, ac plaudere eos omnes, qui aliquo in illum amore feruntur. Hodie profecto visitavit nos Oriens ex alto, quando ab auroræ partibus emergere: fecit illum Theologiæ solem splendidissimum, & feliciter depulit quidquid nobis absentia ejus horroris & mœstitiæ attulerat. Hodie fortissimum suum propugnatorem palam atque in theatrum producens divina Trias, munimenta hæreticorum omnia evertere, atque Orthodoxorum placita in pulcherrima luce collocare aggressa est. Hodie fortissima orthodoxæ religionis columna, & populi Christiani ductor egregius, longissimorum temporum spatium, sic quasi desertam quamdam solitudinem decurrens, non ut vetus illa nebulosaque defecit, sed urbem hanc postliminio revisens, ingenito sibi splendore Orthodoxorum omnium animos mirifice excitavit.

[8] [summo cum gaudio urbu illius,] Reverso nunc veluti a longissima peregrinatione optimo parente, in unum congregati omnes ejusdem filii, præ nimia quadam gaudiorum ubertate, plus quam humanum nescio quem sensum præ se ferunt. Regresso nunc ad gregem suum pastore, ingenti cum alacritate ad eum conveniunt oves rationabiles, nullis jam amplius insidiis periculisve obnoxiæ. Nunc loca sacra universa commune cum divino hoc & vere cælesti sacrario festum agentia, præsides suos Angelos lætitiæ socios asciscunt, sanctissimique hujus Hierarchæ & Theologi memoriam magna gratulatione concelebrant. Nunc is qui exiguum quondam & contemptum Christianorum in hac urbe gregem, non longo temporis spatio late diffudit, & ad eam in qua modo est pulchritudinem conditionemque perduxit, eumdem revisens, magnopere sibi gratulatur & plaudit, quando non minus hoc tempore quam cum in vivis esset, labores suos in incrementum fidelium cedere felicissime animadvertit. Nunc divinitatis quiddam simile habens Sacerdos, propriam ac possessam a se olim Sedem recipit, ipsaque quodammodo clarius refulget Trias, & verbum fidei majore cum libertate enuntiatur: omnes vero amatores sapientiæ ejus ad templum hoc atque hæc septa turmatim concurrunt, ut a Theologico illo tabernaculo animis suis solatium atque delicias petant. Nunc evidenti prorsus modo, quo olim dimisso vitæ ab hominibus remotæ diuturniore usu ex agro veniens, vota nostra ac desideria suscipit, contentionis flammam extinguit, earumque omnium prærogativarum, quas hunc adveniens secum, detulit participes ut fieri velimus hortatur.

[9] Antea dejectus fuit e throno, & hæreticorum multitudo, elata est gaudio, tamquam si omnis virtus roburque a nobis fuisset sublatum: at nunc in eumdem thronum sanctissimus Præsul reducitur, & ingenti metu percelluntur omnes iniquitatis principes, quam vis magnus & perniciosus dæmonum numerus partes eorum propugnandas susceperit. Antea domo sua excedere, [quam olim fuerat coactus dimittere:] & in alias sedes conferre sese compulsus, a ferventioribus in fide audivit, quod sanctæ Trinitatis gloria pariter cum ipso urbe Constantinopolitana pelleretur; at nunc tam domus propriæ quam patris sui oblitus, alacritate magna ad nos revertitur, & verum Trinitatis cultum postliminio secum reducens, sanæ de eadem doctrinæ cupidos benigne instruit, gaudio non mediocri eorum attollens animos, qui ob incomparabilis sui Antistitis absentiam dejecti plane erant atque prostrati. Antea pulchra Apostolorum colonia valere jussa, ad desideratissimam sibi solitudinem sese contulit: nunc vero ad eos, veluti ad optimos palæstritas, revertitur, eisque meliora quodammodo festa agit, quam prius, ab abjecto per adversarios scandalo impedimentoque prohibitus.

[10] [Hic natus in Cappadocia,] Verum non abs re facturum me existimo, si ad paulo anteriora orationem tantisper revocem, & parum quiddam de tanti Patris vita breviter perstringam, ut rebus quæ ipsi evenerunt compendio in medium adductis, distinctus sermo suis omnibus numeris & ordine melius constet. Hic igitur ut conscripta de ipso Vita discere cupientibus manifestum facit, natale solum nactus Cappadociam, parentes habuit pietate ornatos, Deo autem ut plurimum, aut ut melius dicam semper intentos; sic ut orationis suæ fructum pulcherrimum prolem istam accipere meruerint, nec spebus suis quas de ea conceperant, frustrati sint. [& una cum Basilio litteris ac virtute exculius Athenis,] Postquam vero Gregorius prima studiorum elementa Cæsareæ perdidicit, in Palæstinam primum, atque inde Alexandriam se contulit, præceptorum utrobique illustrium audiendorum caula. Inde Athenas navigans cum naufragium pateretur, parentum suorum apud Deum gratia a periculo servatus est, quibus filii carissimi discrimen per visionem fuerat patefactum. Ea in urbe cum Basilio magno familiaritatem contrahit, & uterque in virtutis studium & intimam cum Deo conjunctionem perfectionisque omnis apicem diligenter intendens, par amicorum religiosissimum, iisdemque moribus insigne erat atque habebatur. Ac Basilius quidem inde prius Cæsaream abiit; Gregorius autem non diu post parentes revisens salvum se illis exhibuit, ut quorum precibus mortem jam ante evaserat, eos omni quo par erat officio ac pietate coleret. Suscepto deinde regenerationis c lavacro, una cum Basilio desideratam diu in Ponto commorationem sibi delegit. Inde ad patrem denuo reversus, [cum eodem Episcopo contra hæreticos certavit,] & ab eo in Sacerdotem consecratus, Seleuciam d, vitæ solitariæ & quietȩ capessendæ capessendæ studio, profectus est. Nec multo post tempore rursus in publicum prodiens, plurima cum hæreticis certamina habuit: & ad Basilium, Antistitis jam honore insignem, se adjunxit: atque per labores minime ignobiles ascensum sibi ad sublimiorem etiam Cathedram præparavit, ab eodem Episcopatus honore insignitus.

[11] Hinc lecuta sunt præclara illa: scilicet sanctissimi hominis, divino Spiritu agente, adventus Byzantiu;ū [præsertim Constantinopoli jam Episcopus,] numquam interpolata cum heterodoxis certamina; hujus victoria, atq; illorū clades; quotidiana plurimorum ad viam salutis reductio; eorum qui sanctum Spiritum impetebant eversio, insignis Eunomianorum dejectio, Apollinaristarum ruina, lapidatio ab iisdem e viro integerrimo intentata, ac mira ejus periculi evasio, & tanti hominis salus. Ut non attingam eam quam apud omnes obtinebat venerationem; utque Cynici f istius Philosophi fraudulentam simulationem, paternam Gregorii in eum humanitatem & amorem, ejusque adversus Patrem amantissimum rebellionem, Gregorii in Sedem Episcopalem ipso Imperatore mandante restitutionem, & Synodi universæ suffragiis confirmatam eidem Cathedram, ac viri denique fortissimi discessum reditumque in patriam, & qua ratione pluribus majoribusque præliis, hæreseon alias profligarit, alias insigniter debilitarit, silentio præteream. His, inquam, universis ob nimiam eorum copiam prætermissis, ad propositam propius materiam accedamus. Postquam enim tot laboribus pro religione & certaminibus defunctus vir beatissimus, [ac denique senex in patria,] corpore quidem effœto emarcuisset, & gravē ingressus esset senectutē, animo tamē adhuc juveniliter vegetus, cum hæreticis decertare, illis se ubiq; opponere non destitit; sed lingua (ut ejus verbis utar) prostravit cōciditq;, donec ab eorum impietate patriam suam eruit ac liberavit.

[12] Interim in votis ei erat ac desideriis dissolvi & esse cum Christo, attentiusque intueri divinam in ipso Triadem, [ubi sancte mortuus] ac remotis ænigmatis & umbris, ipsissimam facie ad faciem contemplari veritatem. Ille igitur sapientiæ silentiique studiis ab omni labe depuratus, nihilque fœcis humanæ retinens, ad senectutis omnis nesciam & sempiternam vitam migravit, Sanctorum Patrum consortio honorifice additus, ejusdem cum Patriarchis tabernaculi incola, Confessorum contubernalis, consors præconum fidei, insertus ordini quorum tenuerat doctrinam; cum iis omnibus inamissibile sacrosanctæ Triadis lumen expressius contuetur, æternumque lætatur & exultat. Illius vero corpus purissimū eodem quo pater sepulcro clauditur, [ac sepultus fuit.] suam nobis vitam & res præclare gestas in venerandam omnino memoriam, & pignus salutis, in animarum nostrarum institutionem, adscensumque a terrenis ad altiora relinquens. Quod quidem tamquam civis & inquilini tellus Cappadocum habuit, sed longo tempore despectum ac debito honore destitutum; donec nostram Sanctus iste fidem approbavit, atque ne diutius tanto bono infeliciter orbati maneremus, providit, & pro multa sua discretione despiciens tempora ignorantiæ g & annos fidelitatis prospiciens, his ipsis voluit abditissima mysteriorum suorum arcana revelare.

[13] Romani autem Imperii gubernaculis in manus Christiani ac religiosissimi Imperatoris, [Constantinus Imperator] idemque cum Fundatore nomen ac zelum sortiti, & Sanctum hunc præcipuo quodam honore prosequentis, recenter delatis, cum non mediocrem erga Sanctissimi hujus Præsulis doctrinam affectum & solicitudinem præ se ferret; vehementer admirari cœpit, hominem eum, qui tot pro urbis principis bono publico certamina atque labores exhausisset, eandemque a fœdissimis hæreseos sordibus expurgasset, sepulturæ locum sub dio & longe ab ea positum atque contemptum habere; nec ad populos illos esse reductum, pro quorum salute tantum subire molestiarum non dubitaverat. [corpus trāslaturus CP.] Hæc secum cogitans, & divino quodam spiritu quasi impulsus, in sanctissimi corporis perquisitionem non parum exarsit: & viris, scientia rerum divinarum ac pietate eximiis, consilium voluntatemque suam declaravit. Cui postquam una illi omnes voluntate assensum præbuerunt, utque suum opere ipso consilium Imperator exequeretur supplicarunt; illorum hortationibus ille persuasus, alium magno Præcursori h locum destinat, præparans ipsemet viam magno Theologo summoque Pastori, sicut olim ille præparavit peregrinanti propter nos in carne Salvatori Jesu. Quanta deinde fieri potuit celeritate sacrum corpus in templi adyta secretiora inferri, & loculo pulcherrimo, fideque imperatoria magis quam argenteis ornamentis conspicuo, imponi curavit.

[14] Quid autem? An præfidenter & regia auctoritate venerandas Sancti viri reliquias ausus est huc transferre? [Sancto per Epistolam supplicat] nec statui sui convenientem servavit submissionem? An, isthæc quidem minime negligens, Imperii tamen atque Sacerdotii discrimen non attendit? An, & ista, ut par erat, pulchre curans, non tamen hymnis & laudibus congrue exuvias sacras prosecutus est? Minime vero: sed omnia quæ dixi & singula erga sanctum virum observans & faciens, scripta eum in finem supplicatione exoravit reditum: ea autem talis fuit: i Te quidem, sacræ de Deo doctrinæ fons inexhauste, & Sanctæ Triadis adorator ac præco fortissime, par erat angelicis omnibus virtutibus & beatorum choris stipatum incedere; neque enim fas est, ut qui e crassiori materia constant homines, vili religionis ac pietatis specie eum colant qui modo supra omnes cælos felicissime degit, qui divinæ familiaritatis prærogativa insignis, absistentibus inde splendoribus clarissime nunc illuminatur. Verumtamen quoniam corporeæ hujus carnis & ipse particeps aliquando fuisti, ac inviolatis paruisti naturæ legibus, quamvis sanctissimo vivendi instituto naturæ ejusdem limites fere supergressus, desiderii ac fidei attigisti metam, veram de consubstantialitatis divinarum Personarum doctrinam k perverso in contratrium dogmati præponendo; nostra nunc, oramus, desideria ac vota metire; [ut se illuc reducisinat.] & fidei ardorem confiderans in animorum nostrorum intimos te recessus penetra, atque ipsas etiam scrutare cogitationes; cognoscasque quod debitæ subjectionis modo, non autem in superbiæ spiritu, ad nos ut ne venire graveris suppliciter obsecramus. Magnum illum ac primum omnium Sacerdotem Christum in exemplum sume, qui Sanctorum precibus evictus suum in terram nostram adventum minime distulit: insuperab lem ejus humilitatem æmulare, qui neque ad amici sui defuncti sepulcrum venire est dedignatus, ut aliis saluti foret. Taliter & tu ad nos accedere ne dubita, a quibus spiritu ac favore tuo numquam absis, qui plane orphani ut essemus non es passus, sed Theologico tuo libro mentes nostras illustrans, ut per hunc te ipsum habere videremur effecisti. Nunc igitur cultores atque amatores tuos, per constantem mentis renovationem, immutabiles quodammodo effice. Ecce enim quantumvis longe adhuc a nobis absis, attamen toto corpore in terram pronos coram te prosterminus nosmetipsos, ipsaque Imperii insignia ante sanctissimos tuos pedes explicamus. Votis igitur piis annue, ad nos te inclina, revertere ad eum qui tanto tui desiderio tenetur gregem, populum tuum benignus revise, in urbem eam ingredere, in qua periclitantem religionis orthodoxæ causam egregie quondam confirmasti, in qua Sanctissimam Triadem, impiorum blasphemis vocibus impetitam, recta ratione intelligere & colere majores nostros docuisti: largire etiam quæcumque ad animarum nostrarum juvamen facientia, plures etiam quam ante sic habiturus debita tibi religione obstrictos.

[15] [Refossam corpus,] Ista cum religiosissimus Imperator scripsisset, iis tradidit quibus sacri thesauri ad nos devehendi fuerat commēdata cura. Hi autem confecto celeriter itinere, in Cappadociam ad magni Patris sepulchrum pervenerunt: ubi mox animi eorum ancipiti quadam fluctuatione cœpti sunt pulsari. Cum enim vivente etiamnum Gregorio bina fuissent erecta monumenta, omnibus qui ex ejus familia mortem obirent sepeliendis destinata; dubium erat, in utro horum pariter cum suo parente l conditus foret Sanctus. Qua in dubitatione cum versarentur anxii, ad preces sese convertunt, manus in altum sustollunt, lacrymas fundunt, optatum votorum suorum exitum precantes. Ecce autem (o incredibilem cæli erga nos benevolentiam!) suppliciter Deum obsecrantibus id quod quærebant misericorditer revelatur; Beati viri ossibus plane integris atque in naturali sua dispositione repertis, [& ex suavi odore agnitum,] sed & insolitam quamdam atque inexplicabilem odoris fragrantiam de se spirantibus, ac denique mirum quoddam & non consuetum sui præbentibus spectaculum. Hæc igitur debita cum veneratione loculo ad id parato sunt imposita. Tum vero ingens exortum est gaudium, & fusæ lacrymæ, tam ab iis qui venerandas reliquias secum asportaturi, quam qui eas perdituri erant; cum hi probe intelligerent quanto privandi essent thesauro, quamvis majore alibi in veneratione habendum eum non ignorarent ( (Quis enim libenter ab eo quod diligit avellatur?) illi vero scirent, non modo voti sui factos sese esse compotes, sed Imperatori etiam ipsi ac toti Reipublicæ patronum ac ducem nactos esse longe optatissimum. Mox igitur, ut potuere, iter in patriam relegere instituerunt, continuis laudum carminibus, accensisque facibus sacrum corpus religiose venerantes.

[16] Tunc sane existimo ad insolitam spectaculi speciem ipsas cælorū fores fuisse reclusas, [atque per viam qua portabatur] & alios quidem Angelorum convenisse, ut corpus illud, Sanctissimæ Trinitatis domicilium, stiparent, ac sacrum feretrum comitarentur; alios vero e cælis ipsis considerasse admirandam illam ceremoniam & translationis pompam: quin etiam cum stupore dubitavisse, an, qui corruptibile corpus circumferebat homo, sic ea quæ ad corpus spectant superare potuerit, ut quod ex natura sua mortale est, ante etiam quam supremum reviviscat, immortalitatis cujusdam particeps faciens, terram atque cinerem materiæ veluti expertem reddiderit, & quidquid possidebat corporeum ipsorum naturæ assimilarit. Qua vero oratione aliquis pro dignitate exponat quȩcumque inter proficiscendum prodigiose contigerunt? Magna ex omni parte hominum multitudo ad spectaculum confluxit, cum alius alium, ut ne abesse vellet, hortaretur, & ad sacrum feretrum omnes undique arcano quodam impulsu raperentur. Hi quidem proficiscentium ordinem comitantes, [magna ab omnibus veneratione exceptum,] angelico corpori debitum reddebant honorem: alii hymnis illud & canticis excipiebant. Fuerunt qui facibus, atque unguentis, iisque omnibus venerationis signis, quibus res divinæ afficiuntur, usi sunt. Spectandi solum gratia concurrebant alii, ipso visu se sanctificandos sperantes. Sacerdotes Hierarcham & Pastorem suum excipiebant ea qua decebat dignitate; Monachi suum in vita ascetica Magistrum venerabantur & complectebantur. Quid autem urbani & agrestes? non enim otiosi tantæ celebritati spectatores intererant; sed unusquisque, quantum singulorum quidem facultates ferebant, quod in viri tanti cultum cederet, in medium gestiebat proferre, hic pro eo quod habebat, ille etiam quia nil habebat, agebat gratias, sic ut unus largiendi promptitudine, alter fidei firmitate placeret: alius hymnos decantantibus se adjungere, alius eos qui supplicationem comitabantur benigne recipere, omnes ad Sancti viri devenerationem studio uno eodemque ferri, omnes ad æmulationem zelum suum fervoremque monstrare.

[17] Hac ratione longam & permolestam viam cum peregissent, ad urbem regiam accesserunt propius. Quamvis autem vel nubem vel columnam ignis minime habuerint ducem itineris, [ab obviam progresso Imperatore] nec sol dum proficiscerentur constiterit, nec lucida quæpiam apparuerit stella (hæc namque omnia Moysis ac Jesu Nave, & Christi Dei mei, per quem & admiranda illa in Sanctorum illorum commodum & gratiam facta sunt, temporibus contigere) attamen inconspicua quadam virtute roborati fuerunt & per viam deducti, ejus videlicet cura & solicitudine, cujus sacras reliquias venerabunde deferebant. Tunc ipse etiam Imperator cum Sacerdotibus omnibusque magnæ urbis incolis honorifice illis obviam sunt progressi, aliusque alium alacritate & fide prævertere connitebatur. Nec aliter quam cum oliam cives Hierosolymitani advenientem Jesum non sine insignibus laudum carminibus, ita & modo illustrem hunc Christi imitatorem in novam hanc Hierusalem ingressurum, non dissimilibus hymnis & canticis exceperunt. [excipitur in navim:] Ut autem mari se commisere, spectaculum illis oblatum est, jucundum omnino ac stupore plenissimum; quidquid enim horridum & immane ostentabat pelagus in suavem tranquillitatem fuit conversum, quamvis tempestas m anni obsistere videretur. Leniter igitur ferentibus navem fluctibus, persacile redditum est iter; nec secus ac si sanctissimo Christi imitatori dorsum suum placide Oceanus substerneret, navigationem præbuit expeditam omnisque periculi expertem. Ipsa porro in puppi Imperator consederat sublimis: cumque sacras & admirandas illas reliquias sinu contineret, tuto se per mare incedere, & majori quadam virtute calcare pontum arbitrabatur. Qui vero a facibus atque lampadibus absistebat splendor, cum in levissimam aquarum superficiem incideret, inibique pulchre coruscaret, ac rursus ad aërem reverberaretur, eumdem jucundiore quadam luce efficiebat gratiore.

[18] Post hæc ad regias appellunt ædes, inque admirandum quod ibi est templum n, magni Regis palatium collocant. [& post aliquam in templo palatii moram,] Cumque Imperator modum nullum poneret sacri corporis amplexibus & invocationi, iterum iterumque illud stringere, a loculo minime recedere, lacrymas ubertim fundere, & ab admiratione non desistere, partim quidem præ gaudio, quod re desiderata tandem aliquando esset potitus, partim ex innata probitate, & singulari in Deum fide: quin etiam ideo ut regiis ædibus redderet sanctitatem reverentiamque, qua pridem privatæ fuerant. Postquam autem sacrum corpus ibi sufficienter substitit; inde eductum ad magnum Apostolorum templum transfertur. Verum an existimatis, simplicem eam & nulla varietate insigne fuisse translationem, & non potius jucundiffimam atque illustrem & magno illo Theologo dignissimam? Insignis sane ac prorsus eximia, & solennitatum omnium clarissima ea fuit.

[19] Efferebatur sacrum corpus ex ædibus Imperatoris, loculo impositum quem regia purpura undique contexerat, [urbe tota ad spectaculum concurrente,] succollantibus Episcopis; quoniam fas non erat profanis atque indignis thesaurum illum purissimum attingere, ut probat antiquus ille Oza, qui contra quam oportebat. Arcam Domini attingens, misso cælitus igne periit. Imperator autem, ut qui maximo inter homines honore potiebatur, & toti mundo parem gerebat magistratum, una cum summo sacrorum Antistite o, insignis fidei ac pietatis viro, pompam comitebatur. Sed postquam e regiis ædibus supplicatio prodiit, continuo quotquot Senatorii erant ordinis, & in Patres ab Imperatoribus conscripti, quique his proximi ac inferiores erant dignitate, magnum illud Theologiæ decus exceperunt, non animis tantum exultantes, sed interiorem lætitiam externis quoque indiciis ac vestium splendore ostendentes. Simul autem atque cœptum est progredi, tanta ex universa urbe confluxit hominum multitudo, ut ipse quoque Imperator & Sacerdotes non parum a turba comprimerentur, & viam qua porro pergerent vix reperirent. Alii namque publicarum viarum subdivalibus locis congregati, hymnis virum sanctum & supplicationem prosequebantur; alii in domorum tecta evadentes, vel a longe sacrum feretrum aspicere contendebant; alii columnatis solariis sublimibusq; porticibus & assurgentibus triplicato fastigio substructionibus occupatis, nulla spectandi satietate capiebantur: quin & altissima domorum culmina superantes aliqui, prospiciebant eminus eum cui tanta agebatur solennitas; nec erat ullus viarum publicarum angulus tam angustus, quem non complerant viri, mulieres, senes, juvenes & pueri. Universos unamque una atque eadem inconcussa fides ad magni Theologi mysteria spectanda exciverat, ut ipse etiam quæ palam hactenus se non ostenderant virgines, conclavia sua desererent, seque in virorum darent conspectum, ut tantæ celebritatis arcanum intuerentur.

[20] Efferebatur igitur sacer ille loculus, haud aliter quam olim mystica illa Arca, humeris Sacerdotum gratiæ delatus, vel ut cælestis, quidam thesaurus, quo incomprehensibilium Dei mysteriorum summa quæque & maxime abscondita continebantur. [defertur ad templū Apostolorum,] Efferebatur per medias urbis vias, medio die, per mediam civium multitudinem, non sine difficultate. Luminarium vero ingens copia non parum ad sollennitatis splendorem addebat, suaque luce ipsius solis radios propemodum superabat. Tum vero hibernum tempus & magna nivium quæ ceciderant moles alium quasi in terra solem exhibebat. Atque ita sacra illa supplicatio suum tandem finem habuit, tantis lætitiæ signis ad præstantissimum & præcipui in urbe nominis Apostolorum templum preducta. Oportebat siquidem hominem illum, qui se Apostolis haud dissimilem ostenderat, & sua ipsius prædicatione Sanctissimæ Trinitatis lumen ubique diffuderat; non in Beatorum solummodo cœtu eadem cum iis honorum prærogativa condecorari, verum etiam eodem in terris domicilio & monumento gaudere. Oportebat non longe a Patris nostris Chrysologi p, doctrina sua orbem egregie illuminantis, sepulcro reponi eum, [reponendū juxta corpus S 10. Chrysostomi:] qui non multo ante hunc tempore regiam nostram civitatem præclare excoluerat, non dissimilibus tempestatibus atque negotiisque implicitus; par enim erat ut illi propius nancisceretur monumentum, & communem haberet sepulturam, a cujus in tuenda pietate zelo & fervore non multum scitur abfuisse: par erat ut juxta magnum illum & disertum atque indefessum pœnitentiæ doctorem & misericordiæ præconem optimum ac benignissimum sepeliretur, qui supernæ & beatæ Trinitatis sacerdos fuit & cultor, quique ejus arcanum pulcherrime perspexit, mysterii tanti annuntiator atque magister: par erat ut in sancta sanctorum inferretur tabernaculum ab ipso divino Spiritu sanctificatum, & post mortem inde non separari ubi vivens mysteria sacra fructuosissime peregerat: par erat ut purissimi & incorruptibilis Agni pro nobis mactati Sacerdotes sacrificiis adessent præsentes, eaque peragentes divini Spiritus adventum cultoribus suis cælitus procurarent: par erat maculæ omnis ac fœditatis expertia corpora & Angelico quodam nitore insignia, quemadmodum Seraphicæ naturæ expressas effigies, obtegere horrore plena & inintelligibilia mysteriorum tantorum oracula.

[21] [ubi præsto est sese invocantibus,] Ut vero templi Apostolorum foribus accesserunt propius, & in alterum illud super terram cælum sunt ingressi, utque sacrum loculum eodem ubique honoris genere in intima templi adyta intulere, non aliter ac cælestis quidam & divinus thesaurus in sancto sanctorum vir beatissimus repositus, sempiternam adeptus est quietis sedem: & cunctis qui ejus amore ac desiderio tenentur invisibili quodam modo assistens, eorumdem zelum atque fervorem benigne respicit, & quæ ab ejus spiritu gratia ubertim emanat liberaliter sane largitur. Quæ porro in translationis hujus solennitate a ferventissimis fidei nostræ zelatoribus ac genuinis sancti viri cultoribus sunt perfectam, quaque ratione, populus universus in unum conveniens eamdem solennitatem quanto potuit religioso cultu fuerit prosecutus, nec silentio præterire possim si velim, neque tamen pro dignitate exponere quantumvis connitar.

[22] [& grogem suum conservat in sana doctrina de Trinitate.] Nunc igitur ille in proprium ovile reversus, gregem suum coëgit in unum; eumdemque vel a se olim vel ab aliis deinde auctum revifens & oculos ubique circumferens, populum suum intuetur, non jam ut ante verba sua captiose explorantem, sed ardentissime ad ejus sermones an helantem, perfectum spiritu, doctrina vera eruditum, sanctitate excultum, nec inmemorem lapidationum, laborum, sudorum, & mortium quotidianarum, sui causa & commodo toleratarum; quas ille pro defensione Trinitatis excepit fortiter, ejus incommodum nullum aut periculum recufans, ne quid trium illorum separetur aut ab invicem, aut quod pulcherrimum omniq, honore habebatur dignissimum aliquam sui patiatur jacturam; seu potius, ne quid aliorum saluti noceret, aut mala conjunctione personarum differentiam tollendo me medio, aut pejori disjunctione convellens eumdem unius essentiæ cultum. Novit namque, novit sanctissima illa & divino lumine plenissima mens, qui mortalium, constanter, qui cum dubitatione ei appropinquent, qui Theologiæ ab ipso nobis traditæ semina in multiplices convertant fructus, qui ob cordis sui sterilitatem eadem extinguant. Novit quis concessum sibi talentum præclare augeat, quis illud in terram defodiat. Non ignorat quinam cultissima dogmatum semina in zizania faciant pullulare, & quinam Christi fruges pingues & firma radice nixas servarint.

[23] [qui vivens ad perfeciā evaserat sapientiam,] Profecto nullus eorum qui aut fuerunt olim, aut modo sunt, aut futuri sunt deinceps, ita vel seipsum mundumque exuit, vel in superna evolavit, vel ad tantam pervenit puritatem vitæ, ut infinitæ pulchritudinis conspectu propiore dignus sit habitus. Quis, obsecro, alius cælestem tanto amore philosophiam prosecutus est, eique se totum tradidit, omnen illi humanam sapientiam subjiciens, ita ut quod in ea est artificiosum, & in divina philosophia eximium amabili inter se vinculo nexuerit, unamque pulchritudinis imaginem e variis ideis conflatam effinxerit. An autem alicui eorum qui lucem hanc aspexerunt contigerit sensum omnem humanum adeo superare, & in cælos ipsos quodammodo commigrare, sanctaque sanctorum hominibus in carne existentibus ita occulta intueri propius, haud equidem definierim; hoc autem optime scio & nescientibus expono, quod omnibus reliquis major existimetur illustris hic Dei famulus, sive quoad practicam sive quocd speculativam sapientiam; nullumque esse tam abstrusum Theologiæ dogma, quod ei revelatum non sit ab ipsamet Trinitate, a qua eidem inspirato concessum est talia docere littersque mandare. Etenim quid altioris & cælestis, speculationis Deoque conciliantis & ad meliora utentem ducentis non consequetur, [in omni scriptorum suorum genere lectori utilissimus.] quisquis ad Theologicum ejus librum accesserit? Nonne qui panegyricis ejus orationibus aures animosque præbuit, magnum providentiæ divinæ arcanum & quæcumque illud consequuntur cum stupore cogitur admirari? Nonne qui Patris hujus de Sacerdotio lucubrationes studiose versat, Sacerdotii quidem dignitatem & humanæ naturæ vilitatem attendit, intelligitque quantum eum esse oporteat qui ad tantum honoris culmen attolli meretur? Nonne qui Theologica ejus opera scrutatur attentius, continuo a rebus sese carnalibus avertens, in monrem concedet excelsum, in caliginosam ingredietur nubem, & Dei posteriora contemplabitur? Nonne qui Epitaphia ejus atque Encomia lustraverit, vitæ melioris desiderio exardescet, ac per ista quidem ad omnem virtutis speciem vitæque innocentiam, per hæc vero ad nihil no fortiter perferendum documenta accipiet? profecto qui contra eum stomachantes ac vociferantes audiverit, Christi continuo mansuetudinem & conversationis ejus modum amplecterur. Qui vero sermones ejus dogmaticos aure perceperit, facile contrariam opinionē prosternet. Si Epistolas ejus expertus fuerit aliquis, incredibili suavitate abripi se confestim sentiet; si metrica opera, ingratam sermonis ethnici salsuginem absterget; si obsecrationes nocturnas in cælum ipsum devehi quodammodo sibi videbitur.

[24] Ego igitur ad hæc proponenda linguam meam aptare cum volo, subito me quædam quasi a Sinæo monte depellunt tonitrua & fulmina cogitationum, ac tubæ horrendum clangentes, & fumus & nebula circumstant ac progredi vetant: sed & anxius totus ac metu plenus efficior, [quæ omnia suis viribus majora sentiens orator,] cum ipsum etiam Dominum in igne descendentem conspicio. Quis vero mente in res tantas intentus non cogitet aut ignem Eliæ, e cælis prorumpentem; aut currum igneum, ipsum in sublime tollentem; aut columnam Israelis igneam, viæ ducem; aut maxillum Samsonis, mactantem tot allophylorum phalanges; aut potius venientem cum sono super Apostolos vehementem Spiritus sancti ventū, & gratiam in ignearum linguarum specie apparentem? Sed hæc aliud omnino tempus & hominum ejusmodi linguam requirunt, qui unice as solum studuerint talibus argumentis tranctandis inclarescere.

[25] Adeste igitur animus quicumque huc ad me audiendum convenistis, [se vertit ad eum velut præsentem, cum Apostolis] adesto Christi hereditas & pars a Deo electa, adeste genuini magnæ hujus urbis incolæ, & amicitiæ mecū colendæ studiosi, qui Theologicas illius voce explicatas habetis: relegite viam, psallentes cum attentione, modulantes cum continuatione hymnorum, vos ipsos cum tranquillitate cordis vestri coram ipso considerantes. Intueamur Gregorium Theologum, pulchram hanc Apostolici templi coloniam salutare gestientem, ad quam toties peroravit. Ita quippe persuasum habeo, non ipsum modo, desertis cælorum commorationibus, nobiscum festam hanc peragere lucem atque exultare, verum etiam universum Apostolorum chorum huc convenisse, veluti vigilantissimos nostros duces & orbis totius custodes fidelissimos, cum iisque jucundum illud & aureum omnino os, nostrum illum auro fluentem Pactolum, limpidissimum ac prorfus melleum eloquentiæ ecclesiasticæ flumen, [& Obrysostomo a liisque Sanctis.] pœnitentiæ præconem fortissimum, clarissimum omnis doctrinæ organum, & quasvis alias Beatorum animas; quoniam Spiritus justorum in splendoribus Sanctorum benedicunt Dominum. At que hæ tibi ex me sint, vir sanctissime ac divinissime, exigua quidem illa & nullo ornatu conspicua, ac veluti balbutientium puerorum verba: tu vero intercessionibus tuis nos adjuvans, virga sermonum tuorum ad meliora nos dirige, ad salutis beatæ mansiones viam commonstra, tuisque precibus perfectam istic splendidissimæ Trinitatis cognitionem nobis impetra, qui, ob eam qua in hac vita fulsisti sanctitatem, puritatemque adjutores in petendo habes duodenarium Apostolorum chorum, eosque omnes qui Deo a seculis placuerunt, & Dominum, ut tu, glorificaverunt. Ipsi gloria & imperium, & nunc & semper, & in omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Opere tessellato, sive, ut vulgo appellamus, musivo, voce a Thracibus accepta, quibus μοῦσα ressella est.

b Fornices hosceper modum tholi eminuisse crediderim, cupulas Itali vocant: his enim frequentibus usos in structura templorum Græcos, ex picturis apparet.

c Iam diximus prius baptizatum Sanctum videri, quam Athenas veniens Basilius in Gregorii notitiam amicitiamque penetrasset.

d Seleuciam quoque non adiit Gregorius nisi mortuo patre.

e Ab Apollinaristis lapidatum Sanctum nescio unde acceperit auctor: Arianos potius accusandos putamus.

f Maximum intelligit.

g Ignorantiæ tempora videtur appellare auctor, Iconomachorum ætatem; ut Fidelitatis intelligatur, seculum 10: quo ipso tamen Photianum schisma & error de SpiritusSancti ex solo Patre proceßione Græcam Ecclesiam a Latina sejunxerant.

h Side capite S. Joannis Baptistæ agatur (quod est verosimile) fuit illud in monasterio Studii tempore Basilii Iunioris circa annum 1020; illuc forsitan hac occasione translatum, paulo autem post an. 1025 ipsum ad ecclesiam S, Georgii in Manganis, dicti Basilii frater Constantinus Monomachus transtulit: inter cujus rudera inventum Walo deportavit Ambianum in Gallias.

i Sic teste Nicephoro lib. 14 cap. 43 Theodosius Iunior, litteris rubrica scriptis (quarum ibi tenorem vide) obtestatus est S. Ioannem Chrysostomum, in exilio mortuum, ut se adduci pateretur Constantinopolim.

k Græce Τῷ ἀμοίῳ τὴν τοῦ ὁμοίου πίστιν προείληφας: est autem ἄμοιος malus, ὅμοιος similis: quod hic accipitur pro τῷ ὀμουσίῳ sive ut alii ὁμοουσίῳ. Sed hanc paucarum vocum energiam lingua Latina sine paraphrasi non assequitur.

l Quin potius alterum monumentum fuerit patris, alterum filii: alias enim, utroque in eumdem tumulum composito, necesse fuisset novam suboriri dubitationem, utra essent ejus qui querebatur ossa: cum patre autem sepultam matrem Nonnam, ac forte antea Gorgoniam sororem si dixerimus, evidentior utriusque tumuli distinctio fuerit,cum in altero unius tantum corporis ossa invenirentur.

m Vipote 19 Ianuarii, quando hanc Translationem recosi diximus.

n Sic etiam S. Ioannis Bapt. caput, Constantinopolim advectum, primum in Palatinam ecclesiam seu oratorium depositum fuisse legitur sub Imperio Michaelis Balbi, circa medium seculi 9.

o Theophylactus hic fuit, Romani Leucapeni filius, paulo antequam hic a genero Constantino in Chersonesum ejiceretur, ordinatus Patriarcha ætatis suæ anno 20 Christi 944, in eaque dignitate superstes usque ad annum ætatis 43 Christi 957. Nisi quis existim et extremis omnino Constantini annis factam hanc translationem; tunc enim Patriarcha post Theophylactum fuit Polyeuctus monachus, & usque post mortem Nicephori Phocæ atque annum 969 sedem tenuit.

p Certum est S. Joannem Chrysostomum intelligi, quem anno 398 ordinatum, & hunc S. Gregorium, solius Nectarii Episcopatus intercessit: quemque in eodem Apostolorum templo juxta altare conditum esse, Nicephorus narrat.

PARS II.
Translatio Constantinopoli Romam.

AUCTORE D. P.

[25] [Novissima in Gregorienum sacellum adscripta Martyrologio.] Occasione novissimæ ac solennissimæ translationis, de qua pluribus agendum part 3, secundæ hujus etiam meminit Romanum Martyrologium, ad diem XI Iunii, sic loquens: Romæ translatio S. Gregorii Nazianzeni: cujus sacrum corpus e Constantinopoli ad urbem antea delatum, atque in Ecclesia Dei Genitricis ad Campum Martium diu asservatum, Gregorius XIII Pontifex Maximus in capellam, a se in Basilica S. Petri magnificentissime exornatam, summa celebritate transtulit, ac postridie sub altari digno honore condidit. Vbi in suis Annotatis ista scribit Baronius. Primam ejus translationem, [media Constantinopoli Romam obscura.] Constantinopoli Romam factam, firma certaque traditione didicimus, eam ob causam, quod grassantibus barbaris in eas regiones, sanctimoniales feminæ, in quarum ecclesia tantus thesaurus erat conditus, fuga suæ pudicitiæ consulentes, acceptum venerandum corpus, impositumque navigio, ad tutum pietatis azylum Romam confugientes, detulerunt; atque in templo S. Mariæ in Campo-Martio, sibi ab Apostolica Sede concesso, condiderunt: ibique adjacente domo, in qua habitabant, more patrio divinas laudes per dies singulos per solvebant. Quibus jam vita functis, cessit locus Romanis Virginibus, quæ ibidem non sub regula S. Basilii, ut illæ olim, sed sub institutis. S. Beneticti hactenus perseverant. Hæc Baronius, qui addit, illam primam translationem ob fugam celerem fuisse subobscuram, potißimum quia deficit notitia temporis, quo contigisset.

[26] Interim Fr. Hyacinthus de Nobilibus, Ordinis Prædicatorum, scripsit Italice edititque Chronicon monsterii S. Mariæ in Campo Martio, [vecentiorum figmentis obscuratæ magis.] Ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis, quod de verbo ad verbum Romæ suæ sacræ anno 1653 excusæ inseruit Floravantes Martinellus. Ibi monsterii illius origo repetitur a quodam Nazianzeno parthenone, quod sub regula S. Basilii & appellatione S. Theclæ instituerit S. Gregorius, dictæ Sanctæ devotißimus; qui etiam in eo sepultus fuerit quieveritque, donec temporum calamitatibus pressæ sacræ illæ Virgines, cum sui cari fundatoris deposito, Constantinopolim se transtulerunt ad S. Anastasiæ templum. Hic illas inquit auctor iste militasse Deo, usque ad annum DCCXVIII, quando obsessa a Sulemone Saracenorum Amiro civitate, alio se recipere coactæ illæ sint, ne essent ex numero illorum trecentorum millium, quos obsidionis em>tempore pestis fames que absumpsit. Soluta porro obsidione reversis, haud diu quietis esse licuisse. Leone enim III orthodoxos imaginum cultores persequente, ejusque successore Constantino V nohilo mitius adversus eosdem sæviente post annum DCCXLI, præserim in monstici ordinis professores; diutius ibi subsistere non potuisse Gregoriani corporis ad S. Anastasiam servatrices Virgines; nihil autem duxisse consultius quam Romam transfugere, una cum sacro deposito & capite S. Quirini aliisque Reliquiis sacris anno DCCL: quas dum per Campum Martium portarentur, subsistentibus ante ecclesiam S. Mariæ immobiliter jumentis, ibidem relinquere sint compulsæ; licet ipsæad concessam sibi in ecclesia S. Mariæ supra Minervam habitationem transirent; veluti præsignante Sancto ipsas hac brevi transituras: quod & factum sit.

[27] [solum constat monachas Græcas ex S. Maria in Minerva traductas ad Campū Martium,] Conservatum nihilominus priorem titulum ait auctor, ut dicerentur monachæ S. Mariæ in Minerva & Campo Martio; idque asserit patere ex antiquis scripturis, tum aliis pluribus, tum presertim ex sententia cujusdam Guidiccionis Iudicis Romani, in earum favorem lata anno MCCLXVIII die XXVIII Maji, eo quod perrexerint ecclesiolam in Minerva sitam poßidere usque ad tempora Clementis IV; qui per absentiam Sanctimonialium neglectam videns, eam tradidit Ordini Prædicatorum, em>suum etiam nunc primarium Conventum ibi habenti. Addit, ex infinitis pene instrumentis constare, quod usque ad annum MDLXXX eædem appellatæ fuerint monachæ S. Mariæ in Campo-Martio & S. Gregorii Nazianzeni: eo quod duo ista oratoria junctim poßiderent: quibus denique intra monasterii ambitum conclusis, corpus quidem S. Gregorii retentum suo loco sit, at miraculosa B. Virginis imago translata ad novam ecclesiam; quæ vulgi accessui patens a fundamentis erecta est, sub adm. Rev. D. Catharina Colomna, & die VII Decembris, anni MDLXIV dedicata. Sed prius ad hanc quoque delatum fuisse corpus sanctum anno MDV disci ex titulo, qui altari ibidem insculptus fuit. [an 1194 factas Benedictinas,] Hæc Chronici illius summa est, cui additur Bulla Cælestini Papæ III, data Pontificatus ejus anno IV, Christi MCXCIV, die VII Maji, qua statuitur ut Regula S. Benedicti in monasterio S. Mariæ in Campo-Martio deinceps inviolabiliter observetur; ipseque locus, cum suis omnibus pertinentiis & posseßionibus, sigillatim in bulla expreßis, eidem monasterio in perpetuum confirmatur. Huic Bullæ, si placet, adde quod ex libro Memorabiliū Vaticanæ Basilicæ fol. 23 ipsi transcripsimus, ubi dicitur S. Gregorii Nazianzeni corpus translatum ab antiquissima ecclesia, ejus nomini dicata in regione Campi-Martii, cujus antiquæ ædis mentio fit in Vita Leonis III apud Anastasium, & in Instrumentis scriptis anno III Nicolai II, Indict. XIV die VII Aprilis, locationis Massæ-tarsi, Montis-spineti, Cerisolæ & aliorum fundorum in ipsis nominatorum territorio plebis S. Cassiani, [ab anno 1061 possedisse oratorium S. Gregorii,] factæ a Constantia religiola Ancilla atq; Abbatissa venerabilis monasterii sanctæ Dei genitricis & S. Gregorii, qui vocatur Nazianzeni, qui ponitur in Campo Martio, coram illustribus viris, Henrico & Waldo fratribus, filiis Ugonis, & in aliis monumentis Archivii dicti monasterii.

[28] [jam inde ab ætate Leonis 3 notum,] Ad Leonem III quod attinet, de eo apud: Anastasium legitur. In oratorio S. Gregorii, quod ponitur in Campo-Martis, fecit canistra ex argento pensantia libras tres, Sedit Leo ab anno DCCXCV ad DCCCXVI: ante cujus tempora a cum appareret fuisse Romae oratorium S. Gregorii, nec dubitaretur quin Nazianzeni data est Romanarum antiquitatum scrutatoribus, nihil melius scientibus, occasio asserendi, quod illius Sancti corpus jam tunc ibi fuerit, allatum Constantinopoli. Huic igitur fundamento innixus Pancirolus, in Thesauris absconditis urbis Romanæ, regione 5 ecclesia 2, scripsit tempore Leonis Isaurici, qui ab anno DCCXVII ad DCCXLI imperavit, Constantinopoli Romam translatum esse sacrum corpus. Eidem fundamento auctor Chronici prædicti sua inædisicavit somnia de Nazianzeno S. Theclæ Parthenone, [unde accepta occasio prevertendi verum tempus factæ translationis ad plura secula.] ad Anastasiam Constantinopolitanam translato. Somnia, dico: quia quod de Seleuciensi S. Theclæ monasterio in Vita S. Gregorii legebatur, Nazianzenæ civitati applicavit, quasi tale ibi quoque fuisset: & huic connexuit Anastasiam Constantinopolitanam, de qua cogitanti etiam in somnis Gregorio em>occurebant ii, quos ibi quondam caros habuerat,

Ἄζυγες, ὑμνόπολοί τε, χοραστασίαι τ᾽ ἐρατειναὶ,
      Ξείνων ἡμεδαπῶν ἐξ ὁπὸς ἀντιθέτου
Χεῖραί τ᾽, ὀρφάνικόι τ᾽ ἀλήμονες, αδρανέοντες,
      Δεύσσοντες πρὸς ἠμᾶς ὥς τε Θεοῦ παλάμας.

ubi primo loco nominantur Ἄζυγες, id est Continentes sive Cœlibes, quos Billius Virgineos choros interpretatur. [& absurda quedam comminiscendi.] Sed uti hinc nin habetur ipsis magis quam ceteris peregrinis, viduis, orphanis, &c propriam fuisse Anastasiam; ita omnino gratis fingitur ea aliquando transisse in jus Sanctimonialium, ex Cappadocia translatarum. Quamvis autem tales una cum corpore translatas esse Constantinopolim constaret, adhuc tamen ex ipsis Constantinopolitanæ ecclesiæ monumentis falsum esse convinceretur, quod id factum sit VIII seculo, aut etiam multo citius; quodque collocatum fuerit corpus Sancti in jam dicta Anastasia. Nec minus absurdum est figmentum de fuga Sanctimonialium ex obsessa urbe. Obsessa quidem ea fuit ab Vmaro Saraceno, anno DCCXVIII: nō (ut male dicitur) a Solimano, qui em>mari victus anno præcedenti perierat, sed quam arcte tunc cingebatur urbs tam inconsultum Virginibus fuisset extra eam sibi salutem quærere durante obsidione.

[29] His ita rejectis, manet de prædicto Oratorio quæstio, sit ne verosimile, [Oratorium tamen istud videtur fuisse Nazianzeno dicatum,] ipsum a principio S. Gregori Nazianzeno fuisse dicatum. Verosimile id esse persuadet peculiaris ad hunc diem S. Gregorii cultus, isque diversus ab iis diebus, quibus ille nunc colitur apud Græcos circa finem Ianuarii: quorum dierum nullus mihi videtur Natalis: sed occasione translati Constantinopolim corporis, ipse ejus anniversarius vel vicinus aliquis assumptus. Hunc ergo nonum Maji, revera Natalem Gregorii esse in cælesti gloria, facile mihi persuadeo; ejusque ritum immediate e Cappadocia traductum ad Romanam ecclesiam: hoc enim causam dedisse potuit Adoni & Vsuardo nomen ejus in suo Martyrologio collocandi, exemplo aliis deinde imitabili. Cultum autem talem opinari poteris fuisse introductum sub finem seculi VII aut initium VIII, [sub aliquo Papa Syro aut Graco.] quando Romanam Cathedram, ab anno DCLXXXV ad DCCLLII, tenuerunt Pontifices decem, omnes exceptis duobus Syri aut Græci; quorum unus fuit Gregorius III, natione Syrus, quem sua erga cognominem ac fere conterraneum Sanctum pietas movisse potuit, ut istud Romana in urbe Oratorium sub ejus em>nomine erigeret, cujus eloquentiam in fide defendenda & virtute suadenda efficacem, qualem in operibus ejus legendis cognoverat, studebat etiam ipse exprimere. Erat enim, ut docet Anastatius, in divinis scripturis sufficienter instructus, [quid ni sub Gregorio 3 Nazianzeni imitatores] Græca Latinaque lingua eruditus, Psalmos omnes per ordinem memoriter retinens, & in eorum sensibus subtilissima exercitatione limatus: lingua quoque in lectione polita, exhortator omnium bonorum operum, plebique florentissime salutaria prædicans… Orthodoxæ fidei æmulator ac defensor fortissimus, erga inopum provisionem non solum mentis pietate sed studii sui labore solicitus, &c. quæ in S. Gregorio Nazianzeno ejusque scriptis ita singulariter elucent omnia, ut licet toto Oriente celeberrimus quoque fuerit illo senior Gregorius, cognomento Thaumaturgus, Neocæsareæ in Ponto Episcopus, idemque non ignotus Occidenti (uti genuinum Bedæ Martyrologium docet ad ejus Natalem XVII Novembris) illum tamen potius, cujus solius extabant scripta, colendum sibi proposuisse videatur Gregorius Papa III.

[30] Ad ipsas Sanctimoniales quod attinet, eas initium suum habuisse ab urbe Constantinopolitana, [Monachæ incertum quando Romam advecta] transmigrationis causam præbente Iconomachorum Imperatorum persecutione, facile credidero: quamvis & aliæ multæ occasiones & causæ cogitari poßint, quibus ut varii olim Græci em>monachi, sic & monachæ sedem Romæ finxerint, seculus variis. Sed quod in earum potestate fuerit corpus S. Gregorii Nazianzeni, ut illud secum auferre potuerint, nemo credet, qui intelligit Apostolorum Constantinopoli templum, [non vidētur corpus Sancti attulisse:] post magnam S. Sophiæ ecclesiam fuisse præcipuum; suo proinde Clero eoque copioso instructum, adeoque uni ex Romanis Basilicis, post Lateranensem aut Vaticanam, comparabile. Quæcumque autem illæ fuerunt Græci ritus ac Basiliani Ordinis monachæ, quæ ad Minervam primum, deinde in Campo Martio collocatæ, ædem a S. Maria dictam utrobique possederunt; & in Campo eodem Martio circum ecclesiam suam (præter alias alibi in urbe ac suburbanis) domos septuaginta quætuor; eas tamen juris aliquid habuisse in veterem S. Gregorii ædiculam, aut alio peculiari titulo Patronum coluisse Nazianzenum, nullo probatur documento. Cum igitur in earum instrumentis prima S. Gregorii, & quidem expersse Nazianzeni, mentio, cum titulo inde sumpto, inveniatur ad annum III Nicolai II, qui fuit annus Christi MLX; haud absurda fuerit conjectura, non ita multo ante concreditam ipsis fuisse S Gregorii ædiculum, & hanc quidem multo quam antea venerabiliorem, [imo neque oratorium ejus possedisse ante sec. II:] si in ea jam habebatur corpus S. Gregorii Nazianzeni, ante non longum tempus Constatinopoli advectum, & (si fides datur traditioni tam multis erroribus implicatæ) ibidem depositum ex voluntate divina, em>per miraculosam jumentorum illud ferentium immobilitatem declarata.

[31] Sane ut Virginibus Græcis sacer hic thesaurus crederetur, suadere potuit non tantum prærogativa nationis ac ritus: [sed cum hoc tunc accepissen,] sed imprimis vicinia ipsa ac situs loci monasterio ipsi omnino contigui. Sed æque facile contingere potuit ut eædem Virgines, adeptæ veterem S. Gregorii ædiculam seculo ut dixi XI, denominationem istam ad varios Gregorios indifferentem, pro sua peculiari erga Nazianzenum devotione, ad ipsum nominatim voluerint restringere, quem Constantinopolitana urbs præcipue veneratur; ut necesse non sit, ad verificandum titulam sub Nicolao II usurpatum, jam tum istic corpus Sancti fuisse. [illud accepisse postea urbe a Latinis aut Turcis capta.] Cum enim illud allatum e Cappadocia Constantinopolim est, dißidebat a Latinis, pernicioso quod Photius induxerat schismate, Ecclesia Græca; neque ante Constantinum Monomachum, id est ante annum MXLII quisquam Imperatorum eidem extinguendo magnopere allaboravit: hic autem conatu suo frustratus est. Quare vehementer impellor, ut schismate jam firmato adductum Constantinopolim corpus sanctum, ibidem credam quievisse, donec vel in Latinorum potestatem Vrbs venit, anno MCCIV; vel Turcicæ demum tyrannidi em>ceßit, anno MCCCCLIII. His enim duabus octasionibus, scimus multas Sanctorum Reliquias Constantinopoli in Europam fuisse translatas: & nallum antiquioris possessionis vestigium, quoad corpus, de quo agimus, hactenus a Romanis ostensum est.

PARS III
Translatio ad sacellum Gregorianum ex Campo Martio in Basilicam Vaticanam.

[Prologus]

[32] Baronius in suis Annotatis ad dictum XI Iunii, Ad nostri, inquit, Gregorii Theologui translationem redeamus. Sicut illa prima ob fugam celerem fuit sub obscura; ita secunda, de qua hac die solennis memoria agitur, clarissima plane extitit ac celeberrima. Merui, licot indignus, tanti Patris, [Sub Gregorio XIII] quem præcipue veneror, triumphum hisce oculis cominus intueri, cum amplissimæ gloriæ causam mente revolvens, Ecce tibi (mecum dicebam) sol Orientis, occasum nesciens, nebulis & densa caligine invidorum obfusus aliquando, quibus modo coruscat fulgoris radiis! En sacer vertex Orientalis Ecclesiæ, fortissimus fidei propugnator & propagator, qui collapsam penitus Constantinopoli Catholicam fidem restituit, auxit, in tutoque collocavit: victisque ac profligatis gladio verbi hæreticorum turmis urgente vehementi Catholicorum ex invidia concitata procella, ut paci Ecclesiæ universali consuleret, non quæ sua sunt quærens, cessit Sedi & recessit inglorius. Sed quid tandem? [translatum ipsum est in Vaticanum] Ecce pro Byzantio Deus rependit Romam, pro nova antiquam, pro illa exigua Anastasia augustissimam Basilicam Vaticanam, Urbis ornamentum. Orbis miraculum: pro tenui denique sepulcro fornicem triumphalem, amplissimum, inquam, sacellum, quod in honorem sui Gregorii Gregorius noster Pontifex construxit, magnificentissimeque exornavit atque illustravit. Translationis historiam nobili commentario testatam reliquit R. D. Franciscus Mocantius Magister ceremoniarum. Hæc Baronius. Hancnos historiam reperimus in Archivio Ecclesiæ Vaticanæ S. Petri transcriptam ex libro Rerum memorabilium Vaticanæ Basiliæ pag. 24 & insertam Catalogo Reliquiarum ejusdem Basiliæ, prout eam mox damus.

[33] Extat autem Sacelli Gregoriani descriptio, auctoer em>Ascanio Valentino Romano, Florentiæ anno MDLXXXIII excusa, & Gregorio XIII dicata, Ibi pag. 22 describuntur quatuor arcus, in quibus sunt Patres Latini Gregorius Magnus & Hieronymus, Græci Basilius & Gregorius Nazianzenus. Hic ut dicitur pag. 26 hyacinthinis vestibus ad sacrum faciendum more Episcoporum indutus, sinistra mitram habet & baculum, [ad sacellum Gregorianum.] a tergo nonnullos codices: e quorum numero apertus est unus, quo hæc continentur, Πάλιν Ἰησοῦς ἐμὸς καὶ πάλιν μυστήριον. Sedet detecto capite, & capillo albicante in orbem coacto, coronæque in modum effuso. Lata frons est, contracta facies: a scribendo non vacat, ac multa commentari videtur, dum verticem contorquet ac rictum contrahit. In ara maxima inter plures Angelos conspici Inscriptionem hanc indicatur pag 33. Dei Genitrici Mariæ Virgini & S. Gregorio Nazianzeno. [& sub altari locatum.] At corpus D. Gregorii Nazianzeni conditur subter ara maxima, quam meniana sepiunt e candicanti marmore, in illud venis ceruleis incidentibus. Denique his verbis dicta descriptio concluditur: Adeuntibus anniversari solennitate Assumptionis Beatæ Virginis, statis feriis Divorum Gregorii Nazianzeni ejusque in Vaticanam Basilicam translationis III Idus Junii, Hieronymi atque Basilii, noxas omnes amplissimas Gregorius XIII remittit aboletque Indulgentia singulari ad memoriam sempiternam. Hæc ibi. Ipso etiam die anniversario dictæ Translationis Officium Ecclesiasticum sub ritu duplici hactenus in Ecclesia Vaticana celebratur.

[34] Antonius Vasconcellus Societatis Iesu Theologus, in Descriptione regni Lusitani, una cum illius Anacephalæosibus edita, pag. 558 num. 25 hæc pauca habet: Apud Nabantinos in regio cœnobio, [Manus in Lusitaniam] manus integra est D. Gregorii Nazianzeni argento inclusa. Est autem Nabantium, vulgo Tamar, oppidum amplum Lusitaniæ ad Nabanum amnem, tribus leucis a Tago fluvio in Boream, & octo a Scalabi in Cæciam distans: Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano asserit dictam Reliquiam a Guldino Paëz Magistro Templario, anno MCLXVIII e Palæstina in Lusitaniam fuisse delatam, ac postmodum in dicto cœnobio depositam; ut autem conservetur, data Bulla Pontifex Innocentius X anno MDCXLVIII istud decretum edidit: [an. 1168 allata ex Palæstina.] Ne de cetero quisquam, quavis auctoritate fulgens, brachium seu manum S. Gregorii Nazianzeni, quod vel quæ, ut pie creditur, in dicta ecclesia magna cum veneratione asservatur, aliis ecclesiis, monasteriis seu piis locis commodare, aut sub quovis quæsito colore, ingenio, causa, ratione aut occasione, e dicta ecclesia extrahere & asportare, seu ut commodetur aut extrahatur & asportetur promittere aut consentire audeat seu præsumat, sub excommunicationis ac privationis vocis activæ & passivæ pœnis, per contra facientes eo ipso incurrendis, auctoritate Apostolica, tenore præsentium interdicimus & prohibemus & c.

HISTORIA TRANSLATIONIS III.
Ex MS. libro Basilicæ Vaticanæ.

EX MS.

[35] Gregorius XIII Pontifex sanctissimus, ut vigilantissimi illius Pastoris, [Perfecto Gregoriano Sacello] cujus nomen susceperat, virtutum quoque omnium exempla, & potissimum religionis studium, summa cum diligentia, divina favente gratia imitaretur; cum inter alia sacra ædificia, ad religionem excitandam & amplificandam Deo erecta, sacellum Gregotianum in Vaticana Basilica, Deiparæ Virgini & B. Gregorio Nazianzeno dicatum, regio sumptu ædificatum, amplissimæ Basilicæ magnitudine par, opere vero & ornamentis longe splendidius, magnificentissime absolutum conspiceret, & post multos annos ad finem perductum videret; ut illud multo illustrius redderet, & fidelium mentibus magis contemplandum, si pretiosissimo reliquiarum thesauro decoraret, quam quod ostro, minio, auroque præfulgens, picturisque eximiis exornaverit; [ad reponendum in eo corpus sanctum;] statuit venerandum corpus eximii Ecclesiæ Orientalis & scientia & sanctitate Doctoris, Gregorii Nazianzeni, cujus nomine capella sacrata erat, quod multos annos pene ignotum, in angusta ecclesia apud Sanctimoniales Campi-Martii ordinis S. Benedicti, jacuerat, in prædictum augustissimum totius orbis sacellum transferre; & in altare, ubi honorificentius custodiretur, recondere: ut uterque Gregorius, & Latinæ & Græcæ Ecclesiæ præclarissima lumina, sicut duo præfulgentissima sidera, in Vaticana Basilica micarent.

[36] Indicto igitur a summo Pontifice die translationis, Illustrissimus Cardinalis Moronus, Protector illius monasterii, [missi ad Campum Martium 25 Martii 1578] jussu ejusdem Sanctissimi, prout in litteris in forma Brevis inferius describendis, præsentibus tribus Canonicis, ab ipso Capitulo ad recognoscendum sacrum corpus deputatis, scilicet Ludovico Blancheto Pontificii cubiculi Præfecto, Alexandro Musoto, & Vincentio Casalio, die XXV Martii MDLXXVIII, prima noctis hora, pluribus luminibus accensis, thuribulis aliisque adhibendis præparatis, [in lapide altaris titulum inveniunt,] facta prius oratione ante altare ipsius S. Gregorii, in sacello intra claustra monasterii sito, mandavit superiorem lapidem marmoreum altaris per fabricatores amoveri: in quo sequens legebatur inscriptio. Situm est sub hoc divino altari corpus divi Gregorii Episcopi Nazianzeni, & Patriarchæ in Constantinopoli, sub Theodosio seniori. Anno Domini CCCXC a obiit. Translatum inde corpus Constantinopolim, deinde in urbem Romam: & in hac ecclesia conditum est nuper b, sub Julio secundo, MDV postremo, eodem anno mense Julii XXIV, sub Abbatissa Martia Palotia c

[37] Sublato altari reperta fuit capsula ærea, in qua cuncta sacri corporis d ossa, glorisissimi Doctoris Gregorii Nazianzeni asservabantur. Canonici, [corpus ad majus altare deferunt] rocheto & suppellicio induti, summa reverentia ac devotione, eamdem capsulam in arcam, panno serico albo coopertam, collocarunt super altare ecclesiæ, & sacrum corpus populo adorandum exposuerunt, ut sequenti die, solenni processionis pompa, ad Vaticanam Basilicam deferretur. Adveniente die, quæ erat Dominica Passionis XVI e Martii, MDLXXVIII, mutato cælo novas pluvias Auster adduxit, quæ noctem totam, usque ad meridiem tenuerunt: adeoque ingentes ceciderunt imbres, ut nulla remanserit spes efferendi eo die sacrum corpus: [deinde in sacrario deponunt.] tantaque solennitas, communi omnium & religiosorum & laicorum qui convenerant mœrore, impedita fuit, & usque ad mensem Junii translata. Interim sacrum corpus in dicta capsula, annulo piscatoris obsignata, in quodam sacrario ejusdem ecclesiæ positum fuit, & sacrarii ostiolum muro clusum, relicta parva fenestra, cum ferrea crate, ex qua videri & adorari posset.

[38] Mense Junii MDLXXX, dominica die, quinta f ejusdem, habita fuit concio de laudibus ejusdem doctoris Gregorii, ab egregio concionatore verbi Dei Fratre Francisco Panicarola cive Mediolanense, [an. 1580.] Ordinis observantiæ S. Francisci. Die vero XI, S. Barnabæ Apostoli festivitate celebri, [II Iunii omnibus splendide præparatis,] cum omnia ad translationem necessaria ex voto parata essent; viæ quibus transeundum erat insigniter decoratæ tapetibus & stragulis sericis, stratæ frondibus, floribusque conspersæ, altaria nonnullis in locis auro argentoque & gcmmis collucentia erecta, musici concentus suis locis distincti, gloriam qua gloriosissimus hic Sanctus in cælis perfruitur referentes; hora instante cœpit incedere pompa processionis, innumeris luminibus sacrum corpus præcedentibus, servato ordine qui statim adjicietur. Ante omnia Reverendissimus Dominus Bartholomeus Farratinus, Episcopus Amerinus g, [Basilicæ Vaticanæ] Canonicus, amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albo, ac mitra pretiosa indutus, medius inter Diaconum & Subdiaconum Canonicos, accessit ante altare, & deposita mitra pronunciavit orationem, Aufer a nobis &c. Postea ascendit altare, & prosecutus est, Oramus te Domine &c. Et adjuvantibus Diacono & Subdiacono, ac nonnullis aliis Canonicis paratis, [Corpus in feretro ponitur,] delata est capsa super feretrum ante altare positum; & audiebatur luctus magnus monialium monasterii, quæ tanto thesauro privabantur, licet brachium ejusdem Sancti apud easdem remaneret, atque a Sanctissimo Domino nostro erogata fuisset eis eleemosyna mille trecentorum aureorum.

[39] [Processio instituitur,] Tunc cum Canonici sublevassent feretrum, chorus cantorum cœpit cantare Responsorium, Surge, Sancte Dei &c. scholaribus collegii Græci juxta sacrum corpus, cum habitu eorum communi, hinc inde cum cereis comitantibus. Præcedebant feretrum duo acolyhi, thuriferii cum thuribulis, per viam sedulo offerentes incensum; quod ab Episcopo, antequam corpus amoveretur, benedictum fuerat. Corpus deferebatur sub umbella, quam Senatores urbis ac Conservatores & Magistratus, ab ecclesia Campi-Martii, usque ad S. Triphonem, sustinuerunt. Inde reliquo itineris spatio distinctis vicibus, a variis Proceribus & Patriciis Romanis aliisque nobilibus delata fuit. Processio ab Ecclesia S. Mariæ Campi-Martii recta via ad basilicam S. Petri ducta est. Ubique hominum turba viam obsederat, plurimi ex longinquis locis advenerant, ut piæ actioni interessent, & Indulgentias consequerentur: [maximo cum accursu.] vixque aditus in tanta populi frequentia patebat. Ingentem omnes lætitiam & devotionem ostendebant; singuli invicem certantes quo alter alterum in honore Sancti Ecclesiæ Doctoris superarent, & orantes pompæ transitum intuebantur, sacrumque corpus venerabantur; atque ad declinandos ferventissimos solis æstus magna vela expansa, & in fenestris vel altis trabibus inde confixis suspensa, easdem vias omnes fere adumbrabant. Præsertim vero a S. Celso & Ponte, usque ad porticum basilicæ, erectis signis myrto hederaque ornatis, [& apparatu,] & Sancti Gregorii imaginibus, ac insignibus Pontificis, Senatus, Cameræ Apostolicæ, & Illustrissimorum nepotum Cardinalium hinc inde ubique suspensis; & desuper tela candida superposita, omnibus conspicientibus summopere delectabilis reddebatur ornatus.

[40] Primo loco incedebant Sodalitates laicorum, & loca pia orphanorum & neophytorum: [optimoque ordine.] & fuerunt numero XXXIII. Deinde immediate sequebantur religiosi Fratres ac Monachi ex diversis monasteriis urbis, qui ascendebant ad numerum XXIV. Post hos succedebant officiales Cancellariæ, lumina tenentes. Post quos deferebatur vexillum Crucis Cleri, quam sequebantur Clerici Seminarii, Parochi Canonici ecclesiarum collegiatarum urbis; inde tres Patriarchales Basilicæ cum vexillis solitis & luminibus, hoc ordine servato. Ante Patriarchalem Lateranensem erat crux basilicæ Vaticanæ, cum conopæo quod Sinnichium h vocant; deinde cantores, clerici & beneficiati, superpelliciis induti cum accensis intorticiis. Deinde Patriarchalis Lateranensis, quam immediate sequebatur alia Crux Vaticanæ Basilicæ, lata a beneficiato Subdiacono cum Dalmatica. Incedebant post hanc Canonici ejus Vaticani templi, videlicet Curtius Francus, Octavianus Cittadinus, Arnulphus Rainaldus Rutilius Ventonus, Horatius Capisuccus, Aurelius Saccignanus, Philippus Magnascus, Matthæus Cantarellus, Aurelius Coperchius, Paulus Pallellus, Theodosius Florentius, Alexander Crescentius, Antonius Victorius, Paulus Bitonus, Franciscus Celsus, Michael Cacciaguerra, Paulus Ghisellus, Ludovicus Blanchetus, Mutius Ceulus, Petrus Millinus, Alvius Sabellus, Andreas Victorius, Martius de Rubeis, habentes casulas seu planetas, superpositas super amictu & rocheto, etiam Diaconi & Subdiaconi ex dispensatione Apostolica; qui vicissim seni feretrum sacri corporis deferentes, tela aurea coopertum, cum imaginibus ejusdem Sancti a quatuor partibus egregie depictis, distinctis spatiis mutabantur. Postremo idem Reverendiff. D. Episcopus Farattinus, cum mitra pretiosa & Pontificalibus indumentis, medius inter Diaconum & Subdiaconum Canonicos, processionem concludebat, quam Illustrlss. Senator Urbis, Dux Soræ, Magistratus populi Romani & innumera hominum multitudo comitabatur.

[41] [Occurrit cum Carnalibus Gregorius] Tum ad XXII horā, cum sacrum corpus jam transisset molem Hadriani, præ lætitia de more æneis tormentis explosis, Sanctiss. Dominus Noster, pluribus Cardinalibus comitantibus, descendit ad aulam paramentorum; ibiq; pluviali albo, stola, cingulo, alba, amictu, & Mitra pretiosa indutus in sede gestatoria, sub baldachino per Regum Oratores ac alios nobilissimos viros delato, pervenit ad extremos gradus Basilicæ, præcedentibus Scutiferis, Cubiculariis, Secretariis, aliisque familiaribus, Subdiacono Apostolico Crucem deferente inter duos ceroferarios: inde Pœnitentiariis Papæ Sacerdotalibus vestibus indutis, pluribus Abbatibus, Episcopis & Archiepiscopis, cum mitris & pluvialibus; deinde Reverendiss. Dominis Cardinalibus, [& adoratum feretrum pedes comitatur,] cum tunicellis & planetis, pluvialibus & mitris. Et feretro sacri corporis appropinquante, quod a Prælatis assistentibus, de manibus Canonicorum ad medium plateæ acceptum, propriis humeris deferebatur sub umbella, quam alii Prælati assist entes sustinebant; Sanctitas sua obviam processit eidem sacro corpori; & feretro deposito, in genua procumbens super pulvinaribus, illud una cum Cardinalibus, & reliquis Prælatis adoravit, & arcam complexus osculatus est. Tum ut fieri potuit, ob ingentem populi turbam Cruce Pontificia præeunte, processio Prælatorum & Cardinalium progressa est ad ipsam basilicam, Sanctissimo Domino nostro pedibus feretrum prosequente, Cæsareæ Majestatis oratore pluvialis fimbriam retro elevante; Et ante altare Sanctissimi Sacramenti feretrum positum fuit in quoddam parvo suggestu; & ad ejus partem levam summus Pontifex adoravit. Inde in Gregorianum sacellum venit, [in altari depositum incensat,] ubi arca ea ex feretro sublata, ab eodem Sanctissimo, adjuvantibus iisdem Prælatis assistentibus, super altare deposita fuit: & accepto thuribulo, ministrante Reverendiss. Gesualdo, tunc prinno Presbytero Cardinale, incensum obtulit. Quibus peractis, Sanctissimus in throno suo in eadem capella sedit: cumque omnia jam disposita & parata essent pro more Capellæ Papalis; Domini Cardinalis præstiterunt solitam obedientiam. [& inchoat Vesperas,] Deinde incœ pit Sanctissimus pro Officio Translationis vesperas de Confessore Pontifice, sicut in festo ejusdem S. Gregorii; & ipsis absolutis, more solenni Cardinales comitati sunt summum Pontificem ad Aulam paramentorum: & ad horam XXIV recesserunt, ob nimium calorem æstivum lassi, & defatigati.

[42] [12 Iunii cantat Missam.] Die XII ejusdem mentis Junii, Dominica tertia post Pentecostem ad Officium de Translatione S. Gregorii Nazianzeni, sicut in ejus festo faciendum, fuit Capella Sanctissimi Domini nostri Papæ in sacello Gregoriano; in quo Sanctitas sua celebravit, maxima cum frequentia populi, de eadem Translatione: & in fine Misse, adjuvantibus Prælatis assistentibus (inter quos fuerūt Joannes Antonius Fachinettus, Patriarcha Jerosolymitanus, postea Innocentius nonus, & Joannes baptista Castaneus Archiepiscopus Rossamensis, [dein imponit corpus arcæ] postea Urbanus VII) Sanctitas sua reposuit arcam plumbeam in posteriori parte altaris non consecrata, & hæc inscriptio, in lamina argentea insculpta, posita fuit super eadem arca plumbea, videlicet: Anno salutis MDLXXX, [cū hac Insceiptione.] tertio Id. Junii, D. N. Gregorius XIII Pont. Max. anno sui Pontificatus IX, Beati Gregorii Nazianzeni Episcopi & Confessoris, cognomento Theologi, corpus, ab ecclesia monasterii monialium Sanctæ Mariæ Campi Martii de urbe, ubi positum erat antiquitus; comitante processionaliter totius urbis Clero cum S. P. Q. R. ceterisque Romanæ Curiæ ordinibus, incredibili aliunde hominum concursu ac frequentia, hunc in locum transtulit, apposita sigillo altaris argentea capsula, cum reliquiis de velo Beatæ Mariæ Virginis, de capite S. Joannis Papæ, & Martyris, de humero ipsius S. Gregorii Nazianzeni, de mento S. Hieronymi Presbyteri, & Confessoris, de capite S. Hippolyti Martyris, de brachio S. Gregorii Papæ primi, de brachio S. Basilii Episcopi & Confessoris, de signo Sanctissimæ Crucis Domini nostri Jesu Christi, de reliquiis S. Bartholomæi Apostoli, de ossibus S. Justini Martyris & S. Christophori Martyris, de reliquiis S. Luciæ Virginis & Martyris, S. Sabinæ Martyris, S. Sebastiani Martyris, [dein post Antiphonā cantat Orationem.] & S. Mennæ Martyris. Dum sacrum corpus in arcam poneretur, cantores cantabant Antiphonam, O Doctor optime &c. & posito corpore, Papa cantavit Orationem de Sancto. Sacro corpore collocato, & arca plumbea bene clausa, super positus fuit lapis a fabricatoribus, & calce obseratus, & summus Pontifex comitantibus Reverendiss. Cardinalibus ad aulam paramentorum rediit.

[45] [brachium seorsim argento includitur.] In hac solennitate, sicut scriptum in Catalogo Reliquiarum, unum ex brachiis ipsius sancti corporis Gregorii Nazianzeni, in eadem Basilica perpetuo asservandum D. Gregorii XIII auctoritate, per quā & corpus habet, acceptum fuit: quod in argenteo brachio (in cujus pollice est annulus argenteus inauratus, cum Sapphyro vitreo) in quo veneranda reliquia, unum ex brachiis eximii Doctoris Ecclesiæ & Archiepiscopi S. Gregorii Nazianzeni decentissime conservatur. In base pariter argentea, mira arte celata, hæc verba leguntur, Brachium S. Gregorii Nazianzeni. Ibi sunt insignia gentilitia Octavii Estensis Taxoni, Patricii Ferrariensis, sancti Spiritus in Saxia Præceptoris, dictæ Basilicæ Canonici, cum ejus nomine his verbis Octavius Estensis Taxonus huius basilicæ Vaticanæ Canonicus Anno Dom. MDCII. Ita is, quem dixi, Reliquiarum liber.

[46] Tenor Indulgentiæ a S. D. Nostro, tam in præsenti translatione quam in anniversario ejusdem & aliis festivitatis concessæ visitantibus idem sacellum, in eodem Reliquiarum libro hic describitur: Gregorius Papa XIII ad perpetuam rei memoriam. Dum præcelsa meritorum insignia, [Indulgentiæ conceduntur,] quibus Regina Cælorum Virgo Maria Dei genetrix, sedibus prælata sidereis, quasi stella matutina prærutilat, devotæ considerationis indagine perscrutamur; quod ipsa, utpote mater misericordiæ, & pietatis amica, humani generis consolatrix, pro salute fidelium qui delictorum onere gravantur sedula exoratrix, ad Regem quem genuit intercedit; dignum, quin potius debitum reputamus, ut loca, præcipue ad sui nominis laudem & etiam ad Dei Sanctorum honorem dedicata, spiritualibus muneribus, indulgentiis scilicet & peccatorum remissionibus, decoremus. Cupientes itaque in capella nostra Gregoriana, quam in Basilica divi Petri Principis Apostolorum summo studio & devotionis affectu exornari, & in eam devotissimam imaginem beatæ Mariæ semper Virginis de succursu nuncupatam collocari curavimus, corpusque beati Gregorii Nazianzeni Theologi Episcopi & Confessoris, & alias Sanctorum reliquias recondere intendimus, ab ipsis Christi fidelibus congruis frequentetur honoribus, ac in debita veneratione habeatur; ipsique fideles eo libentius & frequentius devotionis causa ad eam confluant, quo exinde cælestibus donis & gratiis uberius conspexerint se esse refectos: de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus, confessis, acsanctissima Communione refectis, qui dictam capellam annuatim in diebus festis Assumptionis ejusdem beatæ Mariæ, & ipsius B. Gregorii Nazianzeni, ac S. Hieronymi, ac S. Basilii, nec non S. Barnabæ Apostoli XI mensis Junii, qua dictum corpus concedente Domino transferetur, & etiam XII die immediate sequenti, a primis Vesperis usq; ad occasum solis festivitatis hujusmodi, devote visitaverint, & ibi pro pace inter Principes Christianos, hæresum extirpatione, sanctæque matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint; quo die prædictorum id fecerint, plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam, absolutionem & remissionem, misericorditer in Domino concedimus & elargimur; præsentibus, perpetuis futuris temporibus, duraturis. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die XXV Maji MDLXXX, Pontificatus nostri anno nono.

[47] [Tenor facultatis de transferendo corpore.] Tenor facultatis concessæ Illustriss. D. Cardinali Morono, consignandi corpus S. Gregorii Canonicis & capitulo S. Petri, talis est. Gregorius Papa XIII, Venerabili Fratri nostro Joanni Episcopo Ostiensi, Sanctæ R. E. Cardinali Morono nuncupato. Venerabilis Frater noster salutem &c. Cum statuerimus, ut gloriosum corpus B. Gregorii Nazianzeni, quod in ecclesia monialium Campi-Martii almæ urbis ordinis S. Benedicti nunc situm est, ad Basilicam S. Petri Apostolorum Principis die Dominico proximo, a Canonicis & Capitulo ejusdem Basilicæ, transportetur; idcirco circumspectioni tuæ injungimus, ut tu, qui dicti Ordinis protector existis per te vel alium Prælatum a te deputandum, corpus ipsius B. Gregorii hujusmodi capias, & eisdem Canonicis & Capitulo tradas & consignes, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo piscatori, die XIV Martii MDLXXVIII, Pontificatus nostri anno VI.

subsignat utrobiq; Cæsar Glorierius.

ANNOTATA.

a Non apparet ex quo auctore hic annus acceptus sit, pro quo annum 389 retinere malumus.

b Scilicet ex veteri intra monasterium ædicula translatum ad novam ecclesiam, ut populo quoque venerabile redderetur.

c Videntur desiderari verba aliqua, puta quod tali die altare consecratum, aut aliud aliquid circa corpus sit actū.

d Excepto tamen uno osse brachiali, si vere illud in Lusitania est.

e Ecgraphum nostrum 26: sed erratum in cyfra fuisse docet Pascha, quod Cyclo lunæ 2, solis 19 litt. Dom. E celebratum est eo anno 30 Martii.

f Erat tum littera Dominicalis B, quia annus fuerat Bissextilis. Hinc certum fit (de quo alias, dum non explicatur causa, dubitari posset) certum in quam hinc fit nullum esse errorem in num.anni 1578, quo dicitur exceptum de em>altari corpus. Etsi enim propter pluvias in Iunium mensem proxime futurum videatur solum dilata tunc fuisse solennitas translationis: aliis tamen atque aliis intervenientibus causis, integro biennio rem dilatam demonstrant, tum Brevia supra notata, tum dies 5 Iunii cum Dominica concurrens: quod nulli convenit duorum annorum annum 1580 præcedentium.

g Bartholomæus hic Amerinum Episcopatum obtinuit an. 1569, & an. 1606 factus Cardinalis, die 60 post sumptam Purpuram mortuus est: fuit autem non solum Canonicus Basilicæ Vaticanæ, sed & Vicarius ibidem & Fabricæ Præfectus, teste Vghello; quin & in Curia aliis magnis fungebatur muneribus; ut mirum non sit, primas ei in hac actione delatas.

h Sinnichium, videtur esse diminutivum a voce Latina signum. Formam ejus (quæ umbellam rotundam in conum assurgentem refert) si quis nescit & accurate cognoscere desiderat, videat in Ciacconio laminam exhibentem Vrbani VIII numismata, sub cujus imagine Sinnichium conspicitur: idemque videre licet in novissimis Plantinianæ editionis Missalibus, ad Introitum Missæ in die Ascensionis supra caput Angeli ad dexteram stantis.

DE S. TVDINO ABBATE
CORISOPITI IN BRITANNIA ARMORICA.

[Commentarius]

Tiedinus, Abbas Corisopiti in Britannia Armorica (S.)

G. H.

Corisopitum, urbs Galliæ Episcopalis in Britanniæ Armoricæ parte Occidētali Cornubia dicta, primum suum Episcopum agnoscit S. Corentinum, & veneratur præcipuum Patronum, a quo & Quimper-Corentinum appellatur. [Acta ex Vi ta S. Corētini.] In hujus Vita, ex pervetusto Breviario nobis transmissa & ad diem XII Decembris edenda continentur pauca aliqua S. Tudini Acta, prout inde excerpta ad hunc diem, qui illius censetur esse natalis, proponimus.

[2] Disposuit Deus omnipotens, ut Corentinus congruo tempore super candelabrum poneretur. [Cum S Corentino & Guengaleo oblatus S. Martino, pro Episcopatu,] Cornubia enim Episcopum, quem non habebat, postulavit: & tres viros sancti nominis & dignæ opinionis, scilicet Corentinum, Guengaloëum & Tudinum mittendos Turones ad S. Martinum Turonensem Archiepiscopum elegit, ut de eis Episcopū consecraret, & ad diœcesin Cornubiæ remitteret consecratum. Accivit ergo secum B. Martinus Clericos suos, discretos & honestos: & cum notasset in Tudino litteraturam & honestatem, in Guengaloëo eloquentiam & religionem, in Corentino personæ reverentiam, vultus simplicitatem & cordis humilitatem, & venerandam in omnibus sanctitatem; Spiritu sancto inspirante, S. Corentinum, sociis suis postulantibus, in Episcopum Cornubiensem, quamvis renitentem & invitum, elegit & ad consecrationem, sicut dignum erat, præparari præcepit. Consecratur a B. Martino Episcopus vir Dei Corentinus, & cum sanctis sociis ad Cathedralem Sedem Cornubiæ remittitur… Nec mora, cum socios suos, Guengaloëum & Tudinum, sanctitate & scientia commendabiles sciret, eos in Abbates benedixit, ut eum coadjuvarent in fide Catholica propaganda. [in Abbatem benedicitur a S. Corentino.] Petierat enim a Metropolitano S. Martino, cum consecratus esset Episcopus, ut præfatis sociis suis manum benedictionis imponeret, & ad Cornubiam remitteret Abbates benedictos. Sanctus vero Martinus, sicut erat columbinæ simplicitatis & serpentinæ prudentiæ, sibi benigne respondit in hunc modum: Nequaquam, Frater carissime Corentine, nequaquam expedit, ut tuos benedicamus Abbates: ne hoc exemplum apud posteros trahatur ad consequentiam, & tuæ deroget dignitati. Vade potius ad Sedem tuam, & utere libertate tua: & hos duos socios tuos, [ex præscripto S. Martini.] quos merito religionis & discretionis probatione dignos esse credimus, in Ecclesia tua auctoritate Episcopali benedicito in Abbates. His itaque secundum S. Martini consilium in Abbates benedictis, tandem in sacra morte resolutus, qui vixerat Christo, moritur in Christo.

[3] Hactenus ea Acta, quæ etiam Albertus le Grand in suo tractatu de Sanctis Britanniæ Armoricæ in Vita S. Corentini Gallice edidit, [Cultus 9 & 10 Maji.] & in Indice Alphabetico sub finem libri natalem S. Tudini aßignat diem nonum Maji cum Officiis propriis insignis Ecclesiæ Corisopitensis anno MDCXLII excusis. Verum in iis, propter festum duplex S. Gregorii Nazianzeni, transfertur in diem sequentem & decimum Maji, quo festum S. Tudini Abbatis celebratur sub ritu semiduplici, & omnia præscribuntur de Communi. em>Oratio Intercessio, Lectiones in secundo Nocturno, Beati Tudini dies, in tertio Nocturno Homelia in Euangelium, Ecce nos reliquimus omnia. At XII Decembris, in Lectione sexta de S. Corentino, eadem de Guingaloëo ac Tudino in compendium contracta recitantur. Festum vero S. Guingaloëi præscribitur ad diem III Martii, [Guingaloeus alius a S. Winwaleo ad 3 Martii relato.] sub ritu duplici in Ecclesia Cathedrali, hac addita causa, quia socius fuit S. Corentini; & præscribuntur Lectiones propriæ in secundo Nocturno recitandæ, in quibus nulla aut S. Corentini aut S. Tudini fit mentio: uti negq; in triplici Vita quam ad dictum III Martii edidimus: ubi in Commentario prævio ostendimus, istum S. Winwaloëum natum esse circa annum DLV, id est circiter LVIII annis post obitum S. Martini Episcopi: ut necessario ab isto Winwaloëo alius videatur statuendus Guingaloëus socius SS. Corentini & Tudini: quod poterit ad Vitam S. Corentini accuratius examinari. Saussajus nihil scivit de cultu S. Tudini, ac proinde in Catalogum Sanctorum, qui proprias historias vel natales non habent, rejecit eum cum hoc elogio: Guingaloëus & Tudinus, viri sanctæ existimationis, præsentati, cum S. Corentino, B. Martino Metropolitano Turonensi, ut quem vellet horum trium ad Corisopitanum Episcopatum promoveret.

DE SANCTA LVMINOSA
VIRGINE PAPIÆ IN ITALIA.

POST AN. CCCCLXXVI.

[Commentarius]

Luminosa, Virgo Papiæ in Italia (S.)

G. H.

Sanctus Ennodius Episcopus Papiensis, in Vita S. Epiphanii itidem Episcopi Papiensis, Magistri sui, quam illustravimus ad diem XXI Maji, præclaram mentionem facit S. Luminosæ, ac primo num. 26, ubi ista habet: Erat illi, Epiphanio, germana natu minor, religione non impar, Honorata nomine, cujus vitam per singula virtutum genera longuin est eloqui… quam tamen imbuendam disciplinis cælestibus, quasi sancta illi natura non sufficeret, [sanctitas Luminosæ] Luminosæ cuidam, feminæ stupendæ sanctitatis & singularis exempli, commisit: cujus oporteret fortassis natalium culmina relegere, nisi insignior fuisset vita quam religione. Hæc enim fuit talis, de qua se crederet habere & ipse quod disceret: cui erudiendam consortem uteri committebat. Nam brevi apud hanc depositum Antistitis pignus effloruit, & ad maturitatem bonæ frugis plantaria onusta perduxit. Iterum num. 34, cum em>describeret Ennodius direptionem & eversionem Ticini, ab Odoacre Rege factam, indicat ista: Diripitur etiam sancta ejus germana, & seorsum ab eo captivitatis sorte deducitur. Omnes nobilium familiæ a suis sequestrantur. [captivitas], Luminosa, gloriosissima femina, parili necessitatis conditione constringitur. O dolor! Utræque ecclesiæ flammis hostilibus concremantur: tota civitas quasi unus rogus effulgurat. Dein num. 35 addit: Venerabilem germanam suam prius, quam in vesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit: plurimos etiam civium absolvit precatu suo, antequam durissimæ conditionis vincula sentirent; [liberatio] matres, familias præcipue, quas immanior in hac necessitate poterat manere commoratio. Hæc ibi, & inter has arbitramur liberatam, adeo ipsi amatam, Luminosam.

[2] Colitur S Honorata die XI Ianuarii. [cultus sacer] At festivitatem S. Luminosæ agi hoc IX die Maji Papiæ, apud Canonicos Regulares in ecclesia S. Epiphanii, em>tradit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; asseritque, ejus ibidem corpus pie asservari, quod iterum repetit in generali Catalogo Sanctorum, & ubique statuit fuisse sororem S. Epiphanii, & S. Honoratæ: quod nobis ex verbis Ennodii accurate citatis non modo dubium, sed pene certo em>falsum videtur; esto quod SS. Honorata & Luminosa, ut sorores, intimæ caritatis vinculo conjuctæ fuerint. Capta fuit ab Odoacre urbs Papiensis anno CCCCLXXVI. At quam diu postea S. Luminosa vixerit, non liquet.

DE SANCTO GERONTIO EPISCOPO FICOCLENSI ET MARTYRE,
GALLIENSI IN VMBRIA PATRONO.

AN. DI.

[Commentarius]

Gerontius, Episcopus Ficoclensis, Martyr, Patronus Callii in Italia (S.)

Auctore D.P.

CAPUT I.
De ejus vita, morte ac cultu.

Nobile cœnobium S. Gerontii in mœnibus Calliensibus, [Celebre monasteriū S. Gerontii,] ante annum Dcc nostræ salutis, a Calliensium pietate Divo tutelari suo exædificatum opibusque auctum pro monachis Benedictinis, scribit Ferdinandus Vghellus tom. 2 Italiæ sacræ in Episcopis Calliensibus col. 894: ibidemque laudatur Hugo, Comitis Fulconis filius, nobili gente Sicarda: em>qui cum esset Abbas & monachus S. Gerontii Ordinis S. Benedicti, sublectus fuit Calliensis Episcopus circa annum MLX. Hoc sedente monasterium istud sub suam & Apostolicæ Sedis tuitionem receperunt Papa Nicolaus II, qui ab anno MLIX sedere cœpit; & Hadrianus IV, qui usque ad MCLIX Cathedram tenuit: quorum exempla sequi se profitetur Alexander III, [præsertim 11 & 12 see.] in Bulla apud eumdem Vghellum legenda, data anno MCLXX Alloderio Abbati monasterii S. Geruntii in Comitatu Callii, inter flumina Boatium & Baranum, ejusque Fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis. Factus deinde est ipse Alloderius Calliensis etiam Episcopus, ut dubitari non possit quin monasterium illud & religiosorum numero & disciplinæ vigore egregio floruerit XI ac XII seculo Christianæ Æræ: quod etiam probari potest ex clausula Cambiationis, inter Don Benedictum Priorem & Rectorem sanctæ Crucis, & Don Bernaraum Abbatem monasterii S. Gerontii, signata anno MCXXXI, quæ legi potest pag. 43 Annalium Calliensium editorum a Francisco Bricchi, in hoc tamen non probando quod pag. 20 assentire videatur Pamphilo Lucii, opinanti Bernardum istum esse famosum hujus nominis Abbatem em>Claravallensem, qui Calliensis Abbatiæ regimen aliquando gesserit.

[2] [ipse creditur esse Ficoclensis Episcopus.] Porro quam ipsum monasterium notum ac celebre, tam ignotus monachis æque ac civibus fuit loci Patronus, nisi quod ex antiquis quibusdam titulis haberetur Ficoclensis Episcopus & Martyr fuisse, quos nonnulli postea sic legerunt quasi, conjunctis in unam litteris CL, deberet dici Ficodensis: cum Ficoclensem seu Ficuclensem probent subscriptiones Synodi Romanæ III, sub Symmacho Papa anno DI habitæ, ubi Gerontius Ficuclensis invenitur, juxta antiquissimarum in Vaticana bibliotheca membranarum lectionem: & Anastasius Bibliothecarius in Vita Theodori Papæ, duodecimo milliario a civitate Ravennate ponit locum qui dicitur Ficuclas: qui idem locus in Vita S. Bassiani Laudensis Episcopi, data XIX Ianuarii, scribitur Phycoclis; postea autem dictus est Cervia, [sub Symmacho Papa subscriptus Concilio Romano.] sub quo nomine hodieque perseverant Episcopi Cervienses. Ceterum si S. Gerontius Calliensis Patronus fuit Ficuclensis ille Episcopus, qui dictæ Synodo Romanæ intersuit, vehementer suspicor, non tam fidei causa occisum esse (nec enim Gothi qui tunc Italiam sub Rege Theodorico obtinebant, quamvis Ariani essent, molestiæ quidquam ea causa facessebant Catholicis) quam a latrocinantium prædonum manu invasum, spoliatum ac cæsum fuisse; & Martyrem dici eodem modo, quo solebant olim quotquot violenta morte defuncti coluntur ut Sancti.

[3] [qui inde revertens ab impiis decollatur,] Vita in Lectiones distributa, prout antiquitus legebatur in monasterio S. Gerontii, a nobis in Vallicellanæ bibliothecæ Mss. reperta Romæ, de morte ejus sic habet: Veniens in comitatu Luceolarum, cum a multis exciperetur fidelibus, insidias passus ab incredulis, fugam inivit: & cum fugiens, ad villam quæ dicitur Summum venisset, ibi pene morti succubuit. Nam circumdantes eum undique infideles, jaculantes super eum tela, non potuerunt eum confodere. Unus porro audacior ceteris, acceptum de vinea paxillum post tergum fugientis jecit, nixus eum perforare: sed paxillus querneus, casso ictu in terram lapsus, atque cuspide solo affixus, post modicum nutu Dei germinavit frondes & folia, & usque ad nostra tempora non sine multorum admiratione perduravit. At veritatis inimici persecuti sunt eum usq; ad Campūventosum; & inibi comprehendentes sanctum Dei Pontificem Gerontium decollaverunt: & inhumatum eo loco per tres dies dimiserunt: qui triduo quo jacuit non potuit violari, vel a canibus ferisque corrodi. Caput insuper ejus, cum a perfidis alicubi projectum, [& miraculose servatur per triduum:] aves desuper volantes in silva quadam invenissent, circumdederunt; & quamdiu inibi jacuit custodierunt; donec luce divinitus emissa claresceret omnibus, quanti meriti esset apud Deum qui occisus fuerat.

[4] Eleutherium Exarchum, cum Romam veniret, in castro quod dicitur Luceolis interfectum a militibus, scribit in Vita Bonifacii v Anastasius Bibliothecarius: additque Rubeus id esse eo loco, quo incolæ supra Cantianum Pontem Ricciolum nuncupant, a Luciolis forte sumpto nomine, septimo supra Callium lapide, quod em>& vestigia ruinarum, etiam in topographicis mappis nominata, persuadent. Villa ad Summum dicta in aliis quibusdam scriptis, vicina Luceolis fuisse videtur: Campus autem ventosus, Callio propior erat, [erecta in loco cædis capella, Indulgentiis ornatus an. 1404.] qua fauces montium in exiguam sese planitiem explicant, juxta Candianum flumen. Eo loco fidelium pietas, supra ipsum in quo Sanctus decollatus creditur lapidem, oratorium excitavit, extatque apud Franciscum Bricchi in Vita S. Gerontii cap 41 Breve, quod in civitate S. Angeli Papalis, alias Callii, anno MCCCCIV dedit Angelus, miseratione divina tit. sanctæ Crucis in Hierusalem S.R.E. Presbyter Card. Reatinus, in civitate Bononiæ, fortia, ac districtu Apostolicæ Sedis Legatus; qui cupiens ut Capella S. Gerontii in Campo-ventoso Calliensis diœcesis, in suis structuris & ædificiis decenter reparetur atque conservetur, nec non libris ac paramentis aliisque ornamentis ecclesiasticis ad divinum cultum necessariis fulciatur, fidelesque ipsi eo libentius devotionis causa confluant, atque ad reparationem & conservationem, nec non librorum ornamentorumque hujusmodi emptionem, manus promptius porrigant adjutrices, quanto ex hoc itidem cælestis gratiæ dono uberius conspexerint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia Beatorumque Petri ac Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisus, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui prima die Paschatis, & in die festi S. Gerontii, & in die S. Joannis Baptistæ, & in die Assumptionis B. Mariæ virginis, a primis usque ad secundas Vesperas, capellam dictam annis singulis devote visitaverint, & ad reparationem vel conservationem ejusdem manus porrexerint adjutrices, in qualibet die in solennitatibus prædictis, centum dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxat.

[5] [in eadem restaurata servatur saxum salutiferum] Eadem Capella, inquit Franciscus Bricchi prælaudatus, diebus nostris per pios fideles restaurata ornataque fuit, sculpto supra portam hoc titulo, Locus Martyrii S. Gerontii. Ibidem sub altari grandis est petra, quæ priusquam, ut nunc est, obseraretur, devote radebatur a peregrinis, tamquam sacro sanguine quondam conspersa; eumque pulverem contra capitis dentiumque dolores & infirmitates humanas alias valere credebant, quod e civibus multi se expertos testantur. Cum autem anno MDCXX Calliensem Sedem teneret Illustriss. ac Reverendiss. Philippus Bili Eugubinus, ibique pluries cœpisset offerri sacrificium Missæ; multiplices etiam ibi gratias meruit pia fidelium devotio, prout votivæ tabellæ plures & anathemata palam faciunt. Maxime tamen anno MDCXXI, [& 1621 plures a peste se libera tos profitentur.] quando civitas & diœcesis Calliensis gravabatur contagiosis ac pestiferis febribus, quibus contacti expirabant intra paucos dies, nullo ad medicinam valente auxilio. Tunc nonnulli eorum, capellæ istius recordati, ad eam visendam si convalescerent voto obligarunt sese: & subito alleviati atque integræ sanitati cito redditi votum solverunt: in quibus fuerunt Canonicus Franciscus Maria Bricchi, Doctor Ludovicus Bricchi, feminæ duæ nomine Porciæ ex eadem familia, & ego ipse qui hæc ex eodem voto scribo; appendimusque nostras singuli tabellas, fassi nos ab evidenti mortis imminentis periculo meritis Sancti Martyris liberatos. Hæc ille anno MDCXXXVIII, suo se voto abunde exolvens, quando Italice edidit Vitam quam dixi S. Gerontii, per quadraginta septem capita extensam, argumento sumpto ab iis virtutibus quas in quolibet sancto Episcopo convenit laudari, quod exiguam historiæ materiam subministrat. Idem succinctius solidiusque anno MDCXLI primam partem Annalium Calliensium edidit, quam finit in anno MCCLXXXIX, cui an & secundam addiderit, hactenus nobis est incompertum.

[6] Quæ ad sepulturam & cultum Sancti pertinent, ita em>prosequuntur Lectiones prædictæ: Micabat equidem tota silva lumine clarifico, [super corpus cum capite celesti luce collustratū] & penetrans quæque abdita manifestabat cunctis B. Gerontii merita. Ad quod miraculum multi convenere, atque cognita re inde caput abstulere, & asportantes corpori summa veneratione adjunxerunt. Congregatis ergo fidelibus Dei, salubre commodumque consilium repertum est, ut inter duo flumina sepeliri debuisset: interque duo flumina, videlicet Buranum & Busum, ex more dedicatis solennibus & peractis exequiis pluribus & congruentibus, corpus sanctum ejus posuerunt: & ab inde labentibus annis victima fidelium basilicam super sancta ejus membra collocavit, [construitur ecclesia.] atque venerati donariis & muneribus potentes locum auxerunt, & glorificandum rebus & causa Domino donante perfecerunt. Quo in loco ejus beneficia exuberant, & qualis quantusque apud Deum extiterit signa proclamant, fideles protestantur, cum virtutibus & beneficiis ejus merita protestantur. Hactenus Lectiones, nulla dum facta monasterii aut monachorum mentione: [quæ deinde monachis traditur.] quos propterea existimo illuc primum inductos seculo XI, haud diu aute tempora Nicolai Papæ II, qui eos sic dicitur recepisse in tutelam, ut ante eum nemo alius nominetur cui se monachi commendarint, ex more alias iis seculis em>usitatißimo. Sic Clemens Papa III anno MCLXXXVIII suscipiens monasterium S. Petri Massæ-Montis-Neronis in eadem Calliensi diœcesi, id se facere dicit ad instar prædecessorum Benedicti & Benedicti, atque Joannis Romanorum Pontificum, & hoc dicendo nobis innuit initium ejus referendum esse ad seculum X, quo Benedictus VI & VII sederunt; deinde Ioannes XVI, quos hic æstimo indicari.

[7] [Legēda post an. 900 scripta,] Quiscumque autem lectionum istarum auctor fuit, Clericus aut Monachus, non videtur scripsisse ante seculum X, quo abolito veteri Ficoclarum nomine, invaluit Cerviæ seu Cerbiæ nomē, recentius & vulgare: in cujus etymo ludens auctor, ait quasi Acerbiam vocatam prius, a situs palustris conditione miserabili, S. Gerontii ope dictam quasi Acerviam, interpretatione mutata, quia bonorum plenitudine per eum fuerit acervata. Ætatem prorsus barbaram ista sapiunt, qualis millesimum annum immediate præceßit. Nihil autem valde antiquum, [ex mera traditione,] aut ipsius Sancti ævo propinquum, habuit, quod sequeretur, auctor: sic enim præfatur: Est nobis sermo de beatissimo Gerontio, Ficodensis urbis Præsule… cujus ortum nataleque, non pro certo comperimus; qualiterque ad Episcopalem Sedem sit ascitus, necdum probavimus; & quibus Imperatoribus advixerit, vel quo Apostolico Romæ insidente fuerit, & ea quæ dicturi sumus gesserit, adhuc non audivimus.

[8] Vnde ergo habet quæ scribit post tot secula? Vtique ex traditione populari: quæ quidem in iis quæ mortem sepulturam ac cultus initium attinent & jam supra relata sunt, cum omnia prope Callium aut Callii gesta sint, satis magnam verosimilitudinem habent: in prioribus autem, quibus continetur causa & ratio Romani itineris, quæque debuissent Ficoclis seu Cervia peti, adeo a veritate sunt absona omnia, ut ea hic commemorare nefas existimem. [& fabalosæ ex parte.] Fuerit fortasse apud Romanum aliquem Pontificem accusatus Sanctus, sumpta calumniæ occasione ex eo quod ad domesticum ministerium duas apud se neptes haberet, existimans decrepitam suam ætatem minime obnoxiam fore ejusmodi susurris: sed quæ insuper adduntur, & Davidis ac Sunamitidis excusantur exemplo, non video quomodo potuerint in sanos sensus cadere, ut ea narrantes non viderint, quantum intersit inter Regem & Episcopum. Additur autem dignum patella operculum, dum silvestrium anserum cervarumque obvios greges, miraculose obsequentes, dicitur ante se Romam egisse Gerontius, ne sine munere coram Pontifice appareret: & vicißim ab eo accepisse ecclesiam, ad honorem S. Joannis Apostoli dicatam in loco qui dicitur ad Ficodenus, proprio jure tenendam, cum em>Privilegio, ut secundus a Papa Ficodensis Pontifex in Synodali cœtu juxta ipsum sederet, eique soli Papa assurgeret cum ille ad urbem regiam, scilicet Romam, convenisset: & alia vix notari digna.

[9] Hæc igitur missa facimus omnia, quæ Baronius in notis ad Romanum Martyrologium dixit exacta eruditorum censura ut expurgentur indigere, quamvis enim Officii ecclesiastici Hymnus, qui apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ legi potest, ea multum emollita exhibeat; apparet tamen ex Legenda quam dixi sumptum argumentum. Quare vehementer mihi placet moderatio atque prudentia Ascanii Libertani Calliensis Episcopi & Canonicorum ejus, [Lectio propria ad Matutinum:] qui sacræ Rituum Congregationi obtulerunt approbandum pro prima ad secundum Nocturnum Lectione, quod sequitur: Gerontius Ficoclensis Episcopus, in officii sui munere vigilantissimus, in id totus incubuit ut verbo & exemplo Ecclesiæ sibi commissæ prodesset. Orationi assiduus erat: carnem jejunio affligebat. Miracula multa edidit, quibus illius sanctitatem testatam Deus fecit. Quartæ Synodo Romæ sub Symmacho Papa habitæ interfuisse & subscripsisse putatur. Dum autem ad Ecclesiam, cujus curam gerebat, reverteretur, ab impiis… via Flaminia in loco qui Campus ventosus dicitur decollatus Martyrii palmam accepit. Ejus corpus, quod triduo inhumatum jacuerat a piis viris honorifice sepultum est.

[10] [ubi occasio martyrii assignata agre probatur.] Probata hæc jure merito fuerunt, referente Cardinali Baronio, anno MDCIV die XI Decembris, & una cum reliquo per totam Octavam officio, de communi Martyris Pontificis sumpto excusa Romæ. Consultius tamen fortasse fuisset, de cædis auctoribus nihil dicere, quam per conjecturam addere eos fuisse, ubi… signavi, factionis, ut creditur, schismaticorum, qua S. Symmachus Papa fatigatus fuit. Nescio enim quo fundamento id credatur. Factio enim illa, quæ Laurentium ordinarat eodem die quo ordinatus est Symmachus, ad sententiam Regis Theodorici conquievit: & congregata Synodo, cui Gerontius interfuisset, constitutus in Nucerina civitate Episcopus Laurentius intuitu misericordiæ, ut scribit Anastasius, contentus abiit. Quod autem post annos quatuor renovatum sit schisma, revocato clam in urbem Laurentio, & cædes quædam factæ Romæ; non apparet quomodo vel ad Gerontium pertineat, vel extra urbem valuisse supponatur, tam longo ab ea intervallo, quantum Roma distat Callium, circa quod cæsus Geruntius est. Considerent igitur ad quos id pertinet, num præstet de causa martyrii prorsus taceri, quam tam incertam & parum verosimilem em>proponi, etiam si id fiat per modum conjecturæ.

CAPUT II.
De monasterio & Reliquiis S. Gerontii.

[11] [Situs veteris monasterii:] Sed redeo ad monasterium S. Gerontii inter Buxum & Buranum flumina; pro quibus nominibus Boarus hodie dici videtur & Candianus: inter hæc enim positus fuit mons ille, in quo vetus fuit Callium, & inter eadem situm est planum S. Angeli, ad quod anno MCCLXXXIX translata fuit civitas vocataque S. Angeli Papalis, novo & parum durabili nomine, quia vetus Callii appellatio numquam ab ore vulgi deleri potuit, & sola hodie perseverat. Ab illo monasterio pars illa veteris Callii, in qua arx olim erat, vocabatur mons S. Gerontii: uti constat ex Brevi Bonifacii VIII, [juxtaquod olim & arx fuit:] qui preteriti temporis seditiones & scandala, personarum pericula & rerum dispendia, plurimasque bellicas tempestates, quæ civitas Calliensis, propter divisiones & contentiones partium, non solum sibi sed & toti circumpositæ regioni sæpe parturiit… quia ipsius civitatis arcem, quæ est in monte S. Gerontii, fore didicit pro magna parte hujusmodi fomitem novitatum, pro eo quod pars illa quæ arcem ipsam habere potest, confidit se posse totam civitatem diu defendere & tenere… ideo Potestati, Priori, Consilio & Communi Eugubino mandat, quatenus arcem ipsam recipiant, & ad ipsius civitatis communes expensas (moderatas tamen…) faciant diligentius custodiri, quousque de ipsa duxerit aliud ordinandum. Ita prædictum breve apud Franciscum Bricchi cap. 42, datum anno Pontificatus III, Christi MCCXCVI: unde apparet, quod, licet mœnia & domus civitatis funditus diruta fuerint, sicut fieri annuerat Nicolaus Papa IV, non tamen destructa arx illa sit: idem enim Nicolaus jusserat, fortalitia & loca omnia prædictæ civitatis, de quibus posset haberi suspicio, ne per ea vel occasione ipsorum aliqua valeret suboriri turbatio, per Joannem Columnam, Marchiæ Anconitanæ Rectorem, cui executio demandabatur, cum omni diligentia & solicitudine custodiri.

[12] Sicut autem de fortalitiis statuerat Nicolaus; ita translationem civitatis fieri voluit, [ipsum vero desolatum ejusq; bona] ecclesiis, monasteriis & aliis locis piis, in priori loco constitutis, in suo statu reservatis ad præsens. Sed translatis alio civibus, difficile fuit pristino in loco retineri clerum ac monachos, ut etiam ipsi non migrarent paulatim vel extinguerentur. em>Itaque factum est ut, dilapsis monachis, monasterium S. Gerontirunitum sit mensæ Episcopali Calliensi, per Dominum Nicolaum Papam V, qui sedere cœpit anno MCCCCXLVII, ejusque bona communi sorte applicata ipsi Episcopatui & Canonicæ Calliēsi, [cesserunt Episcopo & Capitulo,] & postmodum per præfatum Dominum Papam inter Episcopatum & Canonicam singulariter distributa; ut pater per litteras & bullas plumbatas ejusdem Domini Papæ, super his omnibus confectas. Erat autem præfatum monasterium, ubi post, satis malo consilio, Dux olim Federicus arcem, civitati Callii imminentem, ædificari jussit, monasterium prius destruens. Ita D. Thomas Albici Episcopus Calliensis, in suis registris anni MDXIV apud Bricchium: qui tamen addit, legisse se memorias quasdam, quibus asseritur, usque ad nostrum hoc seculum conservatum fuisse locum altaris majoris, super extructa cellula quadam, intra quam erant petreæ quædam arcæ, cum oßibus multis, quas alicujus Sancti aut Beati esse non dubitabatur: appellatam autem fuisse capellam S. Dominici, ad eamque solitos antiquo usu exire cives singulis diebus Dominicis per Octobrim, [solaque remāsit tumba verosimiliter S. Gerontii,] dicique ibidem obtineri tunc indulgentias, sed quales aut quantas ignorari. Ad hanc Capellam etiam annue ascendebatur die tertia Rogationum, & exinde Canonicus hebdomadarius benedicebat agris ac planitiei circumjectæ; utpote ex em>eminentiori eorum hortorum loco, quos Patres Capucini nunc obtinent, & anno MDC, Episcopatum tenente Ascanio Libertani, muro concluserunt: itaque finem habuit consuetudo antiqua.

[13] [cui nova deinde dedicata ecclesia Capucinorum:] Sed non cessavit propterea ipso in monte S. Gerontii veneratio: qui enim Sedem Calliensem ante Ascanium tenuit Paulus Marius ab anno MDLXVII, prædictis Patribus Capucinis novam ecclesiam dedicare rogatus, ipsam in honorem S. Gerontii Calliensis Patroni dedicavit, nihil minus tunc cogitans quam eo loci fuisse monasterium ejusdem. Quare id postea intelligens, pro miraculo habuit. Qua autem occasione id intellexerit, & quomodo neglecta sit pulcherrima occasio ipsum S. Gerontii corpus inveniendi, juvat discere ex litteris Leonardi Iacopini civis Calliensis, Roma datis I Februarii, ipso quo Paulus Marius obiit anno MDXCI. Interrogatus, inquit, de ista capellula, sitne moderna vel antiqua; respondeo, esse antiquam, & reliquiam rei majoris, id est ecclesiæ. Omnino autem pro certo habeo, supra capellulam illam & tumbam, quæ videtur hodie, fuisse altare ad sacrificium Missæ, si non totius ecclesiæ princeps, alterum tamen sub principali constructum in crypta, quale in ecclesia Sanctæ Crucis Avellanæ videre est pluribusque Romanis, ubi sanctorum corpora subtus collocata videntur in tumbis, [ab his confusa quæ fultus erant ossa] per fenestellas quasdam patentibus, ad commoditatem aptandæ lampadis sub iis fovendæ. Habebat autem tumba S. Gerontii fenestellam quadram, per quam ægre intromittere caput quis posset: & usque ad labrum ostioli plena erat ossibus: quæ, postquam fenestella illa amplificata in spatium majus fuit, exempta sunt omnia, & partim in lapidea arca superiori composita, partim alibi collocata fuere. Censeo porro grandiorem petram, quæ supra capellulam jacet, præbuisse usum altaris, etsi forma aliquantum minor sit quam hodierna ferat consuetudo, nec dissentient ii qui vctera multa altaria viderunt.

[14] [cum tumbā illam amoliri cogitarent,] Petierant quidem Patres Capucini, ut quoniam libertati suæ officiebat accessus popularis ad locum, prorsus eum abolere possent: verum cum annuisset Episcopus, & digredientibus adderet, Videte ut petræ istæ & ossa in loco sacro asserventur; superveni ego, & re intellecta monui, nullatenus faciendum videri quod Patribus illis a se indultum dicebat, exponens quidquid scirem; & id ipsum sic jubente Episcopo scriptum exhibiturus, confestim attuli domo librum, in quo similia multa notaram, & coram ipsis Patribus exinde recitavi. Persuasus hac ratione Episcopus retraxit facultatem jam datam, rogavitque Patres an unquam aperuissent lapideam arcam, quæ in prædicta Capellula erat. Affirmantibus illis, atque addentibus in ea se reperisse ossa quædam, iterum ex iis quæsitum est, an ita ut invenerant reliquerint omnia. Illi vero fassi sunt, quod totam implevissent ossibus in tumba repertis, quantum capere poterat: cetera autem sepelivissent circa ipsam capellulam. His sic dimissis mansi cum Episcopo solus, multumque cum eo consultavimus qua forte ratione cognosci possent ipsius S. Gerontii ossa, atque discerni a ceteris: nec facile fuit quidquam certi expedire. Quamvis enim aliqua ratione credam ipsa esse in ea quam diximus arca superiori: dubium tamen id nobis mansit, quia ibidem subtus est arca alia, numquam adhuc aperta: in qua forsitan ipsa contineri certiori posset indicio intelligi, siquando illa aperiretur.

[15] [translataq; ad novam ecclesiam ibi nunc latent.] Hactenus Iacopinus, cujus de altera arca reseranda consilium fueritne executioni mandatum, non videtur Bricchius comperisse: solum asserit, prædicta ossa translata esse ad novam ecclesiam, atque ibi sepulta, neque potuisse se, quantavis adhibita diligentia, scire qua in parte lateant. em>Itaque per inconsideratam bonorum istorum Patrum, suis dumtaxat commodis consulentium, festinationem, prærepta civibus Calliensibus est spes Sancti sui Patroni reliquias aliquando ad publicam venerationem extollendi, nisi miraculo eas revelet Deus. Eoque pluris faciendum est quod Aßisii in Conventu S. Francisci (ubi claustrum unum a S. Gerontio nomen habet, & imago ejus depicta cernitur) hæc em>legatur inscriptio: Hic intus jacet B. Gerontii Episcopi & Martyris brachium, [Brachium in claustro conventus Assisiensis.] in hujus sacri conventus consecrationis signum. Primum ædisicii lapidem rite jecerat Gregorius IX anno MCCXXX: qui cum usque ad annum istius seculi XLI vitam prorogarit, potuit per se aut alium a se deputatum absolutam fabricam consecrasse, & cum aliis Reliquiis pluribus ipsum brachium ibidem tunc conclusisse, incertum quando aut qua ratione allatum Callio. Inde tamen allatum censeri, probat antiquum divini Officii Diurnum, in Aßißiensi conventu asservatum, ubi præscribitur nona Maji, [nomen in Martyrologio Rom.] B. Gerontii Episc. & Mart. duplex cum Octava. Atqui tali die Callienses suum Patronum, Cervienses Præsulem, vicina Callio oppida Advocatum colunt ab immemorabili tempore: unde & Romano Martyrologio eumdem his verbis adscripsit Baronius, Callii via Flaminia passio S. Gerontii Episcopi Ficodensis (sic enim in Actis ad se mißis legerat) & in Annotatis varios indicavit Gerontios, qui alibi aliis diebus coluntur.

[16] In Breviario diœcesis Raceburgensis in Saxonia inferiore, anno 1505 excuso, præscribitur ad hunc IX Maji, [cultus in ecclesia Raceburgensi.] veneratio S. Gerontii Episcopi & Martyris sub ritu trium Lectionum, & hæc propria de eo recitatur Oratio. Deus qui nos annua B. Gerontii Martyris tui atque Pontificis solennitate lætificas; concede benignus, ut cujus hodie triumphum veneramur, societatis ejus lætitiam adipisci te largiente mereamur. Atque hinc verosimile fit ejusdem Sancti reliquiam olim ad istam Ecclesiam pervenisse: quæ Ecclesia seculo XI restituta, & ab Ordine Præmonstratēsi per annos CCCL succeßive administrata fuit, ut ad Vitā B. Evermodi Episcopi XVII Feb. diximus.

DE B. FORTE EREMITA
AD SANCTAM CRVCEM FONTIS AVELLANI IN ITALIA.

ANNO MXL.

[Commentarius]

Fortis, eremita sanctæ Crucis montis Avellani, in Umbria (S.)

AUCTORE G. H.

Lvdovicus Iacobillus, tomo 3 de Vitis Sanctorum Vmbriæ, subjungit Catalogum de insignioribus Reliquiis Sanctorum, quæ adservantur in eadem Vmbria, & pag. 4 tradit in Ecclesia Cathedrali urbis Eugubinæ, quiescere sacra corpora SS. Mariani Lectoris & Jacobi Diaconi Martyrum, quibus dicta ecclesia est dicata: [Corpus Eugubii] item SS. Fructuosi & Rudolphi, & BB. Theobaldi & Villani Episcoporum ejusdem Sedis; & corpus B. Fortis Gabrielli, monachi sanctæ Crucis Fontis Avellani. Ex his ultimus B. Fortes memoratur ab eodem Iacobillo tomo I ad hunc IX Maji, [Acta ex lacobillo.] ubi ejus res gestas profert: quas iterum tomo 3, ubi agit de Sanctis ac Beatis monasterii Avellani pag. 331, aliquanto distinctius, licet brevius, describit: unde sequentia collegimus.

[2] Beatus Fortes, e nobili familia Gabriella prognatus, & a suis parentibus, [Pie educatus,] veris Christianæ pietatis amatoribus, in sancta disciplina educatus instructusque; in ipsa sua juventute addictus fuit mortificationi carnis, sanctæ meditationi rerum cælestium, & desiderio vitæ solitariæ. [fit eremita in Apennino;] Relicta ergo urbe Eugubina cum suis consanguineis discessit in eremum alti montis, in Apennino prope Scheggiam municipium siti, ad confinia Umbriæ & Piceni sive Marchiæ Anconitanæ, prope antiquam Flaminiam viam, ab urbe Eugubina ad octo millia passuum distantis: in quo loco plures Eremitæ in vita solitaria & sincero Dei servitio exercebantur: ibidemque visitur parva ecclesia sive capella, post mortem B. Fortis ad hujus honorem erecta, etiamnum S. Fortis appellata. Hac igitur in eremo aliquam sibi elegit speluncam procul a tumultu populari, & se occupavit carnem variis pœnitentiis domando, & spiritum assiduis iisque ferventibus orationibus fovendo: & inter hiemalia frigora & æstivos calores, tamquam fortis Christi athleta, inimicum infernalem debellavit. Victus illi erant herbæ aliique cibi crudiores, potus aqua, lectus nuda terra, [dein monas chus Fontis Avellani,] vestitus panni rudes coloris castanei seu leonini & variegati. Postmodum accensus desiderio sub obedientia vivendi, instructusque sanctitate B. Lodolphi fundatoris Congregationis Avellanæ, ejusque monachorum; se contulit ad dictum monasterium, & a Guidone Aretino tunc ibidem Priore habitum sanctum circa annum trigesimum supra millesimum accepit: atque in ea societate sanctissimorum monachorum, ad quos dein memoratus B. Lodolphus, [moritur an. 1040,] relicto Episcopatu Eugubino reversus fuerat, cum magna sanctitatis opinione vixit, ac tamdem mortuus est die nono Maji anni millesimi & quadragesimi. Tunc ejus consanguinei, ob singularem quo erga eum ferebantur affectum devotionemque, impetrato B. Lodolphi & monachorum consensu, curarunt corpus ejus Eugubium deferri: [sepelitur in ade Cathedrali.] quod in Ecclesia Cathedrali depositum fuit in quadam capella sub finem dictæ ecclesiæ, ad quam variis gradibus scalæ lapideæ ascendebatur. Verum postea sacrum ejus corpus translatum fuit ad aliam capellam, in medio dictæ Cathedralis sitam, ubi hactenus honoratur cum hac antiqua inscriptione.

D. O. M.
Divo Forti Eremitæ, candore animi,
summa constantia, & Christiana pietate insigni.
Anno a Christo nato MXL ad cæli patriā migravit.

[3] Hanc eamdem inscriptionem edidit Philippus Ferrarius ad diem VII Maji, quo eum retulit post B. Villanium Episcopum Eugubinum. Imago ejus appensa in monasterio Avellano videtur cum tali subscriptione: B. Fortes Gabriellius Eugubinus, monachus ac eremita Avellanæ, obiit Maji anni MXL. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino ad hunc IX Maji hoc eum elogio honorat: [Elogiam Bucelini.] Eugubii in Italia natalis B. Fortis monachi & eremitæ. Is nobili genere Eugubii natus, familia illustri Gabrielia, monachum in monasterio Fontis Avellani professus, S. Lodolphum Abbatem, sanctitatis magistrum perfectissimum habuit: cujus exempla strenue imitatus, vitam admodum rigidam vixit, quam felicissimo clausit fine anno MXL hae die: cujus corpus in Cathedrale templum translatum, ibidem sacello insigni colitur: per cujus intercessionem multas gratias Numen Eugubinis largitum est. De eremo sanctæ Crucis fontis Avellani, imo & Eugubina urbe late egimus XXIII Februarii ad Vitam B Petri Damiani § 1. De illius fundatore B. Lodolpho latißime agit Iacobillus tomo 3 a pag. 323 ad 331. Et quia erat oriundus ex nobilißima familia Pamphilia, hanc præclare illustrat.

DE SANCTO GREGORIO EPISCOPO OSTIENSI, IN ITALIA,
IN LEGATIONE HISPANICA MORTVO.

ANNO MXLIV.

[Commentarius]

Gregorius, Episcopus Ostiensis, in Legatione Hispanica mortuus (S.)

AUCTORE G. H.

Ostia, antiquißima Romanorum colonia, in ore Tiberis fluvit ab Anco Martio Rege Romanorum fundata, in tantam Ecclesiasticam evecta est dignitatem, ut ipsius Antistites sua quodammodo natura & Cardinales sint, [Ostiæ Tiberinæ Episcopus] & omnes omnino Orbis Episcopos, uno Romano Pontifice excepto, superent dignitate, & a multo jam tempore em>habeantur Purpuratorum Decani. Inter hos Episcopos seculo Christi undecimo floruerunt duo, & sanctitate vitæ & splendore doctrinæ eminentes. Horum alter fuit B. Petrus Damianus, Prior eremi sanctæ Crucis Fontis Avellani anno MLXXII, XXIII Februarii vita functus, ad quem diem ejus Acta illustravimus. Alter hoc aliquanto senior (nam duo inter utrumque intercesserunt) est B. Gregorius, in Legatione Hispanica sanctißime hoc IX Maji mortuus. Aliquod rerum ab eo gestarum compendium edidit tomo I Italiæ sacræ in Ostiensibus Episcopis Ferdinandus Vghellus, quod hic damus, & est hujusmodi.

[2] Beatus Gregorius, S. Benedicti monachus, atque Abbas SS. Cosmæ & Damiani ad Micam-Auream, Ostiensis Episcopus adlectus est, atque adeo Cardinalis & Bibliothecarius Sanctæ Rom. Ecclesiæ. [creatus anno 1034] Circa annum MXXXIV Petro successit: qui eodem munere sub quatuor sibi succedentibus Pontificibus cumulatissime functus est, ea sane virtutum prodens exempla, quæ sanctissimum virum videntur decere. Cum autem ubique & semper ejus sanctitas mortalibus innotuisset, tum vero maxime in regno Navarræ ex Pontificis missu enituit. Siquidem cum Deus, [a Benedicto 9 in Hispaniam missus,] sceleribus mortalitatis irritatus, Benedicti Noni temporibus, denso agmine locustarum Navarrensium fines fœdissime devastasset, nec indies magis sævienti cladi ullæ viderentur acies pares, omni demum humano subsidio destituti, miflis Legatis a Pontifice Romano divinas suppetias impetrarunt. Quas ut in deprædatoriam pestem illam sanctius adornaret, trium dierum orationem publicumque indixit jejunium. Ex eo admonitu Angeli, qui affirmabat populabundam locustam per benedictionem Gregorii Ostiensis fugatum iri, eumdem in Navarram legavit. Qui benedictione signoque Crucis, acsi signa contulisset in prælium, [locustis inde fugatis] exercitum illum locustarum usque ad internecionem delevit: multisque præterea clarens miraculis, locustis pejora peccata fugavit. In hispaniis igitur aliquamdiu commoratus, ex divino instinctu S. Dominicum, vulgo della Calzada vocatum, Sacerdotem initiavit, verbumque Dei enuntianti indefessum se comitem adjunxit. Demum Ostiensis Gregorius, cum ad majorem Dei gloriam multos adjisset labores, [anno 1044 moritur,] oppressus morte evolavit ad Superos, anno millesimo quadragesimo quarto, septimo Idus Maji, sepultusque est apud Lucerinum, Navarrensis ditionis castellum: ubi ejusdem memoria apud eos populos solennis quotannis habetur.

[3] em>Hactenus Vghellus, qui ante hunc B. Gregorium Episcopum Ostiensem statuit alios quatuor fuisse Episcopos itidem Ostienses, Gregorii nomine appellatos, & in Episcopo XXIV, Gregorio IV, ista scribit: Constantinus Cajetanus Abbas Benedictinus, in Vita Gregorii Ostiensis Episcopi (quam nuper diffuse quidem præscripsit, quæ Romæ typis excusa in manibus piorum versatur) toto cælo aberrat, dum habet B. Gregorium, ex Abbate SS. Cosmæ & Damiani ad Micam-Auream, a Joanne XVIII Episcopum Ostiensem creatum anno MIV, & ad cælū evolasse anno MXLIV. Nam ut clare vidimus, [Videtur a seniori Gregorio item Ep. Ostien. distinguendus] post Gregorium Ostiensem Episcopum S. R. E. bibliothecarium, qui anno MV subscripsit diplomati Joannis XVIII, Petrus quidam Ostiensis regebat Ecclesiam anno MXXVI, de quo mentio anno MXXVIII. Unde vel B. Gregorium ante annum MXXVI fato cessisse, aut post Petrum anno MXXVIII elapso Ostiensem Sedem obtinuisse fatendum est. Ego enim evidenti ratione convictus, post Petrum, qui anno MIII inter mortales degebat, Gregorium anno MV, post Gregorium, Petrum, post hunc B. Gregorium repono, a Benedicto Nono ad Episcopalem Sedem Ostiensem vocatum circa annum MXXXIV; in Hispaniam missum, ibidem diem clausisse extremum anno MLIV. Hæc iterum Vghellus. At Tamajus Salasar in Martyrologio Hispanico ad hunc IX Maji recudit Vitam B. Gregorii a Constantino Cajetano scriptam, at dein recedit ab ejus sententia, & adhæret Ughello, inter Gregorios Episcopos Ostienses subjicienti discrepantias. Nos curiosis antiquitatum Ostiensium indagatoribus relinquimus dictam controversiam em>de duplicatis Petris & Gregoriis, & cum lector poßit recurrere ad dictas editiones Cæjetani, eam Vitam ut multis verbis amplificatam omittimus: in qua plurima de S. Dominico Calciatensi indicantur, quæ accuratius ex antiquioribus Actis referuntur XII Maji, die ejus natali. In istis etiam nihil habetur de sacerdotio illi a B. Gregorio collato, & concionibus ad populum habitis: [neque sedisse sub 4 Pontificibus.] sed dicitur B. Dominicus, ut animam salutaribus doctrinis reficeret, ipsius discipulus effectus, illumque usque ad obitum ejus comitatus. Non etiam B. Gregorius, jam Episcopus Ostiensis, munere Bibliothecarii sub quatuor sibi succedentibus Pontificibus functus est, uti ex Cajetano videtur Vghellus non satis sui memor desumpsisse. Factus traditur supra Episcopus Ostiensis anno MXXXIV, cum jam tum Pontifex esset Benedictus IX, teste ipso Vghello, anno MXXXII in Apostolicam Sedem intrusus. Ab hoc Pontifice anno MXXXIX B. Gregorius in Hispaniam missus, ibidem deceßisset anno MXLIV, antequam in locum dicti Benedicti, a Pontificatu exacti, & aliis schismaticis submotis, fuerit legitimus Pontifex constitutus Gregorius VI. Sed neque sub Benedicto IX neque sub aliquo decessorum ejus credi debet Gregorius fuisse Bibliothecarius, nisi productis tabulis, quibus cum ejusmodi titulo subscribitur: nullæ autem producuntur em>hactenus: sed bene aliæ ab aliis cum titulo Cancellarii, qui idem & Bibliothecarius dicebatur subscriptæ.

[4] Celebrat eumdem B. Gregorium Thomas de Trugillo, in Thesauro Concionatorum ad hunc IX Maji, & inter alia, quæ relatu digna sunt, ista scribit: Cum pervenisset Navarram sanctus Episcopus, sua sancta prædicatione & vita integerrima, vitia emendavit atque correxit: cessantibusque peccatis & iniquitatibus, cessavit etiam plaga. Instituit autem vir sanctus etiam processiones multas, [pia opera instituit:] jejunia, orationes, eleemosynas, sacrificia, & alia id genus opera sancta, quibus ira Domini placaretur. Unde Advocatus est nobis hic gloriosus Sanctus contra locustas, & æruginem aliaque id genus animalcula, quæ segetes solent infestare. Hinc fit ut aqua, qua lavata fuerint ejus ossa sive contacta, si aspergatur per vineas, hortos, segetes & arbores silvestres, & alias id genus plantas, soleat maximo remedio esse contra talia animalcula noxia. Mortuus est autem hic gloriosus Pontifex, [a mortemiraculis clarus.] & fuit ejus corpus sepultum in eodem regno Navarræ, videlicet in Berrueca: ubi multis claruit miraculis, & Deus ejus intercessione & meritis multis solet subvenire. Hæc Trugillus, quo citato Ioannes Marietta aliqua hujus Sancti Acta retulit lib. 5 de Sanctis em>Hispaniæ cap. 68, asseritque Calagurri & Lucronii concionatum esse, ejusque corpus asservari in ecclesia ipsi dicata in alta Navarræ rupe, haud procul dicto Lucronio: atque ad illam supplici processione accurrere multos vicinarum ditionum populos, ut ejus intercessione liberentur, potissimum ab infestatione locustarum, assumentes secum aquam attactu sacrarum ejus Reliquiarum sacratam. Hæc ibi. Ecclesiam illi dicatam, [Corpus seculo 13 inventum.] ante sub nomine S. Salvatoris de Pinava fuisse notam, indicatur ex Cajetano apud Tamajum Salazar ad diem, X Maji, quo celebrat sacrati corporis S. Gregorii inventionem, factam præsentibus Episcopis Petro Pampilonensi cognomento Ximenio de Gazolaz, anno MCCLXVI creato, & Sanctio Haxio vel Hachio, qui Bajonensem Ecclesiam ab anno MCCLVI usque ad annum MCCLXXV rexit. Subjiciuntur dein miracula ab Ægidio Calabrigensi auctore coævo conscripta, quæ subjicimus & sunt ejusmodi.

[5] Anno Domini MCCXCVIII armiger Equitis cujusdam Navarri, [Mutus & cæcus sanatur anno 1298] qui Fortunius de Almozavia vocabatur, surdus & mutus, in S. Gregorium valde religiosus, in ejus ecclesia vigilias egit, precibus impensiore studio se dedit, ut auditum & loquelam recuperare posset. Octava die cum Clerici terræ Berruecæ & Valdegæ aliorumque locorum, eodem catervatim venissent, pluviæ impetrandæ causa; ille Sancti meritis & intercessione voti compos factus est. Anno Domini MCCCII die III Junii ad ecclesiam, in qua S. Gregorii corpus conditum est, [locustarum lues extincta anno 1302] vir quidam de Olite conscendit, Vici nomine, quinque offerens solidos: affirmabatque, præteritis temporibus loci incolas, gravi pestilentia ac locustarum plaga afflictos, dictam summam ad sumptum lucernarum Sancto vovisse, vineisque & agris aqua beati viri Reliquiis sanctificata lustratis, calamitatem omnino cessasse. Simile huic recensebat custos cœnobii S. Francisci de Estella coram eodem Ægidio & Vicario de Piedra-millera, Petro Joanne nuncupato, ac Michaële Sanctio Clerico, Vicario S. Gregorii. Ejusmodi generis prodigium accidit in Falces, cujus pagi incolæ illa ipsa de causa quotannis octo tritici rubos ecclesiæ S. Gregorii offerunt.

[6] Anno Domini MCCCX die XII Martii, in villa de Arellano, [granum in aurē illapsum excidit an. 1310] cum in aurem cujusdam Sacerdotis, Pyrrhi nomine, granum hordei incidisset, nullaque ratione extrahi posset; ille numquam intermissis ad Deum precibus liberari ab ea molestia expetebat. Nihilominus opera chirurgi usus est, si quomodo laboranti auri remedium adferre posset: sed cum contra atque speraverat accidisset; seipsum S. Gregorio pie commendans, ad ejus ecclesiam non sine incommodo se contulit, fratre sibi comite adscito. Vigilans igitur ante Sancti altare, vovit se illi certam tritici mensuram in singulos vitæ suæ annos oblaturum, si morbum depelleret. Voto facto granum hordei statim ex aure hominis exiit, ejusque dolor sedatus est.

[7] [surda curatur anno 1312] Anno MCCCXII in loco Vianæ, uxor quæstoris S. Gregorii, ita obsurduit, ut per septem mensium spatium remedium morbo invenire non posset. Visum idcirco divinam implorare opem. Quare ambo multas piaculares hostias Deo offerri curaverunt: preces etiā varias & vigilias ipsi, cum in ecclesia Vianæ tum alibi, peregerunt. Sed cum nec eo pacto mulieri audiendi facultas restitueretur; vir, qui, ut diximus, S. Gregorii quæstor erat, uxori suasit, ut ad illius ecclesiam se conferret, illicque supernum remedium ob Sancti merita præstolaretur. Cumque mulier marito obtemperasset, multis lacrymis ac gemitibus Sanctum rogabat, ut vel auditum sibi impetraret, vel ex hac vita celerem discessum. At Sanctus pristinum mulieri aurium sensum restituit. Quarta etenim nocte, dum illa esset in ecclesia pervigilium de more habens, circa sextam horam galli cantum auditu percepit, & paulo post campanarum sonitum, quibus surgendi ad matutinas horas persolvendas signum dabatur: & in hunc modum cognovit se meritis S. Gregorii a surditate liberam esse. Gratias itaque ingentes Deo ac Sancto ob acceptum beneficium reddidit: & domum magna cum hilaritate reversa, annis singulis eleemosynam pro cereis coram sacro Corpore accendendis erogare perseveravit.

[8] Anno Domini MCCCXXII die XIII Martii Sabbato, ad hanc ecclesiam mulier quædam accessit e loco de Amescoa, [energumena liberatur an. 1322] a dæmone correpta: quæ cum ante altare S. Gregorii vigilasset, ea hora qua ecclesiæ Abbas Missæ sacrificium celebrabat, usque adeo a maligno spiritu torta & convulla est, ut eam mortuam, qui præsentes aderant, reputarent. Verum paulo post mulierem dæmon reliquit, ac tantum fragorem stridoremque edidit, ut ruere templum videretur: & abiens tale indicium præbuit, ut murorum fracturæ etiamnum adverti facile possint.

[9] Anno Domini MCCCXXIII die Sabbati, quo anniversaria S. Gregorii Papæ gratulatio celebratur, [auditus recuperatur an. 1323.] quidam villæ Estellæ incola, Perrus Garsiæ nomine, ejus loci lanio, diu ante auditu carens, ad ecclesiam nostri S. Gregorii cum aliis intercessurus accessit. Cumque integram noctem pervigil exegisset, Sanctoque supplicasset, ut medicam manum morbo suo adhibere dignaretur, neque tamen juvamen ullum sensisset; sceleribus suis id attribuens, domum versus tristitia obrutus iter accepit. Verum Estellæ villæ sinem ingressus, sonum campanarum audiit, ac plane comperit se quod petierat impetrasse. Quare Deo & Sancto quam maximas gratias agens, eleemosynam quantamcumque potuit ad ecclesiā misit.

[10] [Sodalitas instituta.] Hactenus illa miracula: post quæ relata additur, viros aliquot ex primaria nobilitate in unum coëuntes, sodalitatem sub S. Gregorii tutela constituisse, eosque certis legibus parere, & meditationibus spiritualibus exerceri. Imo, inquit Tamajus Salazar, antiqua fuit inter Hispanos Calagurritanos, Navarræos & Aragonenses consuetudo, celebrandi diem festum huic sanctissimo Præsuli dicatum: [hymni antiqui] & idcirco nonnullæ in pluribus ecclesiis pervetustæ inveniuntur Orationes, deprecationes & hymni, quibus a locustarum ruina liberari poscebant, & debitas pro illius subventione, devota grates humilitate solvebant. Subjungit Tamajus quinque hujusmodi hymnos, em>quibus Orationem interponit, & aliam post miracula, atque tertiam post Vitam S. Epitacii Episcopi & Martyris, ab eo seorsim anno MDCXLVI editam. [& orationes] Ex bis a Presbytero, superpelliceum induto & stolam, Cruce præeunte sequens devote solet recitari Oratio. Deus, qui B. Gregorio, Confessori tuo atque Pontifici, contra locustarum pestem, specialem gratiam contulisti, concede propitius, ut qui tua beneficia devote poscimus, ejus meritis & precibus a corrosione & consumptione ipsarum & quarumcumque aliarum pestium, in fructibus nostris & pecoribus, atque a peste & epidemia in corporibus nostris, misericorditer liberemur. Per Dominum &c.

[11] Et ut longe lateque aqua, qua fructus asperguntur, deferatur; [benedicenda aquæ ritus.] accedunt populi ad locum sepulcri cum urnis, & aquam per foramen tibiæ sancti Confessoris introductam in urnis includunt, Presbyterorum ministerio sanctificatam: & deportantibus conceditur a ministro ad id specialiter constituto chirographum, signo ipsius basilicæ roboratum. Ipsum signum exhibetur a Tamajo, atque est imago S. Gregorii vestibus Pontificalibus induti cum locustis hinc inde volantibus. Ferrarius eum retulit ad diem VII hujus mensis Maji.

DE B. NICOLAO ALBERGATO S. R. E. CARDINALE ET EPISCOPO BONONIENSI,
EX ORDINE CARTHVSIANO.

ANNO MCCCXLIII

[Praefatio]

Nicolaus Albergatus, S.R.E. Cardinalis & Episcopus Bononiensis, ex Ordine Carthusiano (B.)

AUCTORE G. H.

Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ in Archiepiscopis Bononiensibus, illustri elogio exornat Nicolaum Albergatum, illudque istis verbis concludit: Carthusiani, Beati titulo olim eam condecorarunt, & in album quorumdam Sanctorum Ordinis retulerunt. Cum nos anno MDCLX abituri Romam per aliquot dies Bononiæ subsisteremus, [Testimoniū Carthusiæ Bononiensis.] inivimus notitiam cum R. D. Simone Santagatha, Presbytero, studiorum nostrorum amantißimo: quidem anno MDCLXII die IV Februarii ad nos, tum Florentiæ per aliquot menses moratos, transmisit syngrapham, quam ejus rogatu Religiosißimi Patres Carthusiæ Bononiensis confecerant sub hoc titulo: Cultus publicus Beato Nicolao Albergato, S. R. E. Cardinali & Episcopo Bononiensi, e Carthusiensium cœtu assumpto, datus. Ac dein ista subduntur. Beatus Nicolaus Albergatus, [Imagines cum radiis, in veneratione.] non in Carthusia Bononiæ ac Florentiæ dumtaxat, verum etiam in toto Ordine & in multis ecclesiis patriæ suæ, coruscantibus splendentibusque radiis pingitur, præcipue in templo Beatissimæ Virginis Mariæ de Libertate, S. Stephani, S. Agnetis monialium sacri Ordinis Prædicatorum, S. Claræ Ordinis Patrum Capucinorum. Alibi etiam Beati Nicolai imagines honore maximo, veneratione & cultu Beatis ceteris consueto decorantur, imprimuntur, effigiantur, exponuntur, ubique affiguntur & veneunt publice, tamquam imagines Episcopi Beati & Gloriosi, per quem cælestes gratiæ, favores, beneficia percipiuntur: prout in cælis apud Majestatem divinam vere divinitatis amici validissime præstant.

[2] [electio in Protectorem Confraternitatu 33 virorum,] Enimvero veneranda Societas Triginta trium, in honorem vitæ Domini nostri Jesu Christi annorum instituta, & a Perseverantia fauste denominata, anno MDCXXXIX divino afflata Spiritu, ejusque ductu, Beatum Nicolaum in Protectorem delegit, non sine quarumcumque Gratiarum fœnore. Confratres autem singuli vivificam Crucem, Beati Nicolai proprium insigne, manu gestantes; vexillo præeunte, in quo inest Beati imago, Dominica prima cujusque mensis ad beatissimam Deiparam S. Lucæ extra urbem peregrinantur. Utque optatum Perseverantiæ donum sublime, quod promereri nequeunt, assequantur; ad efficaciora rectæ orationis auxilia decurrunt, suasque intentiones probe dirigentes, post varia bonorum operum exercitia, oblationes, contritionis & gratitudinis actus, & Sanctorum invocationes, elevatis ad cælum animis vocibusque, [publica invocatio.] majore religionis officio vulgatas preces, Actiones nostras &c. dicunt, & post Amen, B. Nicolae Protector ora pro nobis, inclamant. Quotannis Dominica Septuagesimæ, qua prædicto peregrinantur more, nonnullas ecclesias visitant; tum semetipsos ut in divinorum observantia mandatorum detineant, tum pro unico divinæ Perseverantiæ dono aliis impetrando, hoc præsertim tempore ad illecebras procliviore. Supplicatione peracta R. Patrem Dominicanum audiunt, Beati Nicolai virtutes & laudes enuntiantem. Ad Patrum Carthusiensium S. Annam procedunt, ejusdem expositum cranium venerantur, Beato Nicolao sanctæ Reliquiæ allarori & donatori eximio, quas valent maximas gratias agunt. Ibidem solennis canitur Missa, & Indulgentiarum elargitio conceditur a Cardinalibus Legatis. Postremo suum Protectorem gloria redimitum obsecrant, ut ferventiore caritate illos protegat, devotisque filiis, gratiæ, gloriæ, perseverantiæ munera impetrare studeat. Nona Maji, Natali Beati Nicolai, [altare erectum.] in ecclesia S. Annæ multarum celebratione Missarum, omnis honos cultusve B. Nicolao defertur, quantusve in ejusdem Beati altari perpetuo exhiberi licet. Missæ celebrantur de S. Gregorio Nazianzeno, nulla fit mentio Beati Nicolai. Hoc ipsum Beato Protectori suo ante dicta Societas in Oratorio proprio, mirifica populi frequentia & veneratione, prosequitur: neque hac die solummodo, sed per totum annum ad altare ejusdem Beati Missas, officia divina, precesque Ecclesiasticas devote persolvit. Nulla in Missa fit commemoratio B. Nicolai, Auctores ingenio doctrinaque clarissimi vitam & facta ejusdem Beati scriptis tradidere, perennique Beati nomine Annalibus suis inseruerunt. Hactenus testimonium Patrum Carthusiæ Bononiensis.

[3] Patrum Carthusiæ Florentinæ nomine, apud quos Corpus B. Nicolai Albergati asservatur, [Veneratio Florentia] scripsit nobis anno MDCLXXV D. Bonaventura Moschi, suspensionem mortalitatis, quæ contagii causa fervebat, iis diebus, quibus venerandum B. Nicolai corpus exhumatum permansit, eidem attribui; uti & varias sanitates, ad ejusdem Beati Reliquias variis concessas, sed eas non esse legitima attestatione signatas. Imagines ejusdem cum radiis in veneratione esse, ejusque aliquam in cubiculo Urbani Papæ VIII extitisse radiatam & vetustam, [& apud Vrbanum Papam 8.] a Cardinale Ludovisio eidem petenti donatam: eumque responsum dedisse cuidam Prælato, relinquendi coruscantem coronam præfatæ imagini, non obstante suo Decreto de tollendis radiis. Hæc ille, qui similem nobis imaginem cum radiis sculptam transmisit.

[4] Vitam B. Nicolai Albergati primo omnium scripsit Jacobus Zenus, qui teste Vghello tomo V Italiæ sacræ fuit nobilis Venetus, gravissimus Jurisconsultus, aliisque disciplinis nobiliter excultus, venerandæque antiquitatis studiosissimus, ex Subdiacono Nicolai Quinti Pontificis Episcopus Bellunensis & Feltrensis in provincia Marchiæ Tarvisinæ anno MCCCCXLVII creatus, ac postea Episcopus Patavinus anno MCCCCLX renuntiatus, [Vita scripta a Iacobo Zeno,] & inter plura ingenii sui monumenta, reliquit etiam Vitas summorum Pontificum: illas scilicet, quas usque ad Martinum V deductas habemus manu exaratas, & in Diatriba præliminari ad tomum primum Aprilis sæpius citamus. Hic ergo auctor, infra num. 18 asserit se Florentiæ, tempore Concilii generalis anno MCCCCXXIX habiti, [ex notitia propria,] Cardinalem Albergatum convenisse, & salutavisse, ipsiusque ibidem modum vivendi describit: utque in Præfatione ait, propter summam virtutis & sanctitatis opinionem, singulari & præcipua quadam est eum observantia & veneratione complexus … & pii Patris memoriam, quasi adamantino clavo cordi semper infixam & insitam gessit, ut etiam post illius obitum suo numquam ex pectore Nicolaus excesserit. Est hæc prima auctoris oculati notitia, [& accepta a Nicolao V Papa,] cui acceßit secunda, a Thoma Sarzano (qui postea Summus Pontifex fuit & Nicolaus V dictus) accepta, eoque certior, quod is ab ineunte ætate apud Nicolaum ipsum enutritus & educatus, secretorum omnium particeps & conscius dicatur in Præfatione ad Petrum Barbum Cardinalem, postea etiam Summum em>Pontificem & Paulum II appellatum; qui B. Nicolaum ut parentem unicum complexus, virtutes imitatus, & laudes celebrasse dicitur in eadem Præfatione.

[5] Orationem funebrem habuit Poggius Florentinus, cum ut ipse ait, [Oratio funebris omittitur,] annos jam quadraginta in Romana Curia esset versatus, scilicet ut Pocciantius de Scriptoribus Florentinis tradit, Secretarii munus adeptus, vir ingenii eminentissimi atque inter oratores præcipuus. Ne moles operis nimium excrescat, omittemus hanc orationem, ex ea subinde aliqua in Notationibus proferentes, ubi sub finem, Consolemur, inquit auctor, scientes ipsum in Beatorum numero collocatum. [additur Vita a Sigonio ex antiquis monumentis collecta.] At loco hujus Orationis datur alia Vita, a Carolo Sigonio viro eruditißimo & historico gravi fideliter ex monumentis, in familia Albergatorum adservatis, conscripta, & Gabrieli Palæotto S. R. E. Cardinali & Episcopo Bononiensi dicata; hactenus cum priore Vita & Oratione funebri a Georgio Garnefeltio Carthusiano Coloniensi in lucem data. Hic utramque Vitam in capita distinxit, quæ ad priorem Vitam in numeros convertimus, & utramque more nostro distinctam annotationibus illustramus.

[6] Subjunxit Garnefeltius septemdecim testimonia virorum celebrium, qui Nicolai Albergati cum sanctitatis laude meminerunt: ea apud ipsum videri possunt: possunt & alia plura adjungi. Etenim post annum MDCXVIII, quo sua edidit Garnefeltius, plurimi scriptores illustres B. Nicolai em>virtutes extulerunt. Inter hos eminent duo de Vita Beati Nicolai Albergati: [indicantur aliæ vitæ scriptæ a Bonaventura Caballo.] horum alter, qui ipsam Italice edidit Romæ anno MDCLIV, approbante post varios alios Vincentio Candido sacri Palatii Apostolici Magistro, Ordinis Prædicatorum, est Bonaventura Caballus Ordinis Minorum strictæ Observantiæ Professor, & hanc Vitam inscripsit Illustrißimo & Excellentißimo Domino, D. Nicolao Ludovisio Principi Plombino, eique inseruit imaginem elegantem Beati, cum radiis more Sanctorum aut Beatorum caput cingentibus, atque tam in titulo quam ad singula folia præposuit ista verba: Vita B. Nicolai Albergati. Alter est, Ludovicus Donius D'Attichy, Episcopus Æduensis, qui sub hoc titulo, Idea perfecti Præsulis in Vita B. Nicolai Albergati &c. edidit Vitam in sua Augustodunensi urbe anno MDCLVI & inscripsit Illustrissimo Ecclesiæ Principi D. Nicolao ex Comitibus Guidiis a Balneo, [& Donio d'Attichy,] Athenarum Archiepiscopo, S. D. N. Alexandri PP. VII & Sanctæ Sedis apud Christianissimum Francorum Regem Ludovicum XIV Nuntio, similiterque ad singula folia in titulo scripsit, Vita B. Nicolai Cardinalis Albergati. Ceterum ambo hi scriptionis suæ argumentum desumpserunt ex supra indicatis auctoribus Zeno, Poggio, em>Sigonio. Odoricus Raynaldus in Annalibus Ecclesiasticis tomo XVII approbante Raimundo Capisuccho Sac. Pal. Apost. Magistro Romæ anno MDCLIX excusis, [aliorumque elogia.] & in Annalium Compendio cum approbatione Hyacinthi Libelli itidem Sa. Pal. Apost. Magistri Romæ anno MDCLXVII impresso, ejusdem Nicolai res gestas describit cum titulo Beati. Eumdem simili Beati titulo exornant Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, Masinus in Bononia perlustrata, Celsus Faleonius in memoriis Historicis Ecclesiæ Bononiensis Gaspar Bombacius, de Viris fama sanctitatis illustribus civitatis Bononiæ aliique: quos, ne lectori tædium prolixitas pariat, ultro omittimus omnes nominare.

[7] [in Vita B. Petri Petronii] Alius illustris Carthusianus floruit Senis, sed B. Nicolao Albergato octoginta annis senior, B. Petrus Petronus; cujus Acta Italice a S. Ioanne Columbino, Fundatore Ordinis Iesuatorum, scripta fuerunt ac Latine a Bartholomeo Senensi Cartusiæ Florentinæ monacho exornata, & libris tribus distincta, quam XXIX Maji huic nostro operi inserimus. In hac lib. 3 cap. 10 indicantur aliquot Cartusiani per Italiam, sanctimonia præcellentes. [extat elogium B. Nicolai.] Eminet autem inter omnes B. Nicolaus Albergatus, cujus cum illustre elogium, quod ibidem legi potest, scripsisset interpres, his verbis concludit: Quis nostrum vel Nicolai vel Petri maxime illustria facta virtutesque præstantissimas animo rationeque complectens, seipsum non excutiat, atque ad perfectionem suæ professionis excitet aliquando? Cum nulla major adhortatio, acriorque nulla excitatio ad omne studium sanctitatis & virtutis adhiberi soleat, quam bonorum virorum exempla, illorumque maxime quibus una cum Dei obsequio antiquissimum numquā non fuit, primævum sui Ordinis Spiritum ad extremum usque tueri. Hæc ibi Bartholomæus: qui subjunxit Annotationes ad hanc B. Petri Vitam, ex quibus aliisque nostra Annotata formavimus, ceteris ad rem nostram minus facientibus prætermißis: huc vero inde acceptum transferimus elogium B. Nicolai Albergati, quod est hujusmodi.

[8] Etsi Episcopus Feltrensis, uberius præ ceteris elegantiusque, res actaque Nicolai nostri amplissimi inclitis litterarum monumentis consecravit, eaque ad Petrum Barbum, Cardinalem tum Sancti Marci, qui postea Pauli Secundi nomine gavisus, summus Catholicæ Ecclesiæ Pontifex fuit, nuncupavit; attamen, cum de Episcopatu Bononiensis Ecclesiæ rejiciendo, quem cives ipsi Nicolao nostro demandare constituerant, ageret; adeo rem mira verborum parsimonia perstrinxit, ut momento illam sicco pede transire, perinde ac ignorare sit visus. Nec mirum sane, [ubi ex Chronico Ms. Carthusiæ Montellanæ] quando intra Cartusiana septa, atque adeo intra penitissima montium juga, & abruptas horridasque nive glacieque cautes, hoc est in Magna Cartusia, id totum negotium, ob inflexibilem viri pertinaciam, summamque illius animi moderationem, transactum fuit. Quo vero modo, quave ratione, ex vetustissimo manu scripto in membrana Chronico Cartusiæ Montellanæ, quod mihi tradidit excutiendum vir ipsa probitate melior Archangelus Lucensis, ejusdem Cartusiæ tum Procurator, satis abunde colligimus, cujus hæc ipsissima sunt verba.

[9] [scribitur quomodo electus a Bononiensibus Episcopus,] Joannis de Griffomonte Prioris tempore, hoc videlicet anno millesimo quadringentesimo decimo septimo, cum civitas inclita omnique scientia decorata Bononia, viduata esset Antistite; convenit, ut moris est illius Civitatis in consimilibus, populus ad electionem; initoque consilio solenniter concordarunt pene omnes in Virum tunc Venerabilem Domnum Nicolaum Bononiæ, Priorem domus nostræ: quem tandem plurimum renitententem, timentes ne clam fugam arriperet, domum undique populo circumdante, vi, licet honesta, ad Dominorum Palatium deduxerunt, sub fida honestaque custodia includentes, donec præberet eis desideratum assensum. Ipse vero cupiens pio dolo populum ipsum decipere, dilationem & liberationem peroptans; imitatus quondam Sanctissimum Hugonem Lincolniensem Episcopum prælibati Ordinis, antequam de monasterio educeretur; dixit, nullatenus assentire se illis, nisi prius consensus adesset Prioris magnȩ Carthusiæ. Dum igitur pararentur solennes nuntii, præmisit ipse electus clanculo fidum nuntium ad ipsum Domnum Carthusiæ, rogans & obsecrans lacrymabilibus litteris, ne præberet consensum, timens ne forte tanti regiminis opprimeretur gravedine. At cum nuntii festinato applicuissent gradu ad memoratum Priorem Carthusiæ & Bononiensium exposuissent vota fideliter; ipse vir Deo plenus, dulciter ac benigne suscipiens, similem apologiam dedisse fertur: Experiar, inquiens, ut Dominus dederit, [iisdem mirabili Carthusiæ majoris consensu concessus sit.] quæ sit voluntas ejus, & tunc non modo meum, sed Dei dabo responsum. Et cum plus solito coram Altissimo deprecationem flammigeram prȩmisisset, tale Domino proposuit paradigma: Domine, si tua est voluntas, quæ est invariabilis, ut Frater noster Præsulatum assumat Bononiæ, da signum in bonum servo tuo petenti: ut crastina die totus videlicet Conventus noster Carthusiæ, nemine discrepante, interrogatus consentiat: sin autem, pars altera contradicat omnino. Mira res prorsus, insolitaque nostris temporibus! Mane ergo lucescente, Missaque conventualiter decantata Paracleti Spiritus, congregatis Fratribus Domus Carthusiæ, proposuit Reverendus Pater Prior cunctis audientibus vota præmissi populi de facto electionis. Tunc omnes, nemine discrepante, univoce Priori dederunt responsum dulcissimum: Ut electus videlicet Antistes intrepide regimen oblatum omnino assumeret, quia Domini erat voluntas. Quæ cum audisset Pater Carthusiæ: Vere, inquit Domini est voluntas, quoniam talem Domino protuli propositionem: sicque Ambassiatoribus, de voluntate Altissimi & Conventus, [etiam tunc instituti tenax] assensum præbuit & responsa. Illi vero acceptis epistolis pii Patris, magno cum gaudio ad propia remearunt. Sicque Pater ipse admodum reverendus tandem invito sumpsit officium lacrymabiliter Præsulatus: Deique magno fretus auxilio, civitatem sibi commissam a multis mirabiliter peccatorum purgavit spurcitiis, & in infulis assumptus Carthusiense propositum non declinavit. Hujus vitam & sanctitatem, ut fama sonat creberrime fere per totam Italiam, si scribere vellem omnino, volumen excederem; & ideo aliis relinquo scribenda, qui oculis spectant quotidie, quanta Dominus mirabilia per servum suum operatur, atque magnifica in civitate præmissa. Hæc autem pauca posteris nostris exempli gratia scripsisse sufficiant.

[10] Hactenus Auctor ille incorruptæ fidei. Porro Nicolaum hunc nostrum Cardinalem, Senis fato perfunctum, ad Florentinam Carthusiam delatum esse, uti testamento caverat (feretrum prosequente ac postrema caritatis officia suo Mecœnati præstante Thoma Sarzanensi, quem quatuor deinde annis totius Catholicæ Ecclesiæ Episcopum ætas illa vidit, & venerata est, Nicolai Quinti nomine insignitum) Antistes Feltrensis, [epitaphium ejusdem.] ea tempestate S. R. E. Archidiaconus, atque ejusdem Thomæ collega, eique mira familiaritate devinctus, tradidit uberius. Præterea in marmoreo busto ante aram maximam ejusdem Carthusiæ templi hoc incisum legitur Epitaphium. Sepulcrum omni laude dignissimi Reverendissimi Patris Nicolai, tituli S. Crucis in Hierusalem Præsbyteri Cardinalis. Hic natus Bononiæ, primum ex Priore Carthusiense, petente Populo Bononiensi, Episcopus a Martino V Pontifice factus; post plurimas susceptas, atque omnium commendatione peractas legationes, Senis diem suum obiit; ætatis anno LXVIII. Vir piissimus mitissimusque, vitæ integritate, singularique virtute, omnium testimonio comprobatus. Marianus Volaterranus, ejusdem Carthusiæ Florentinæ alumnus, hos addidit versus, prout illa ætas tulit:

Carthusiæ me terra tegit, quæ sumpsit alumnum,
Ac dedit esse Patrem. Nativa Bononia tandem
Me sibi Pastorem tenuit de jure vocatum.
Cardinis Ecclesiæ compulsus pondera sumpsi,
Et Crucis in titulum mihi fulsit rubra tiara.
Mille quatercentum, denos quater egerat annos
Tres etiam cyclus Solaris, dum Nicolaus
Mente petens cælum sub saxo corpore claudor.

VITA
Auctore coævo Iacobo Zeno,
Episcopo primum Feltrensi & Bellunensi, dein Patavino.

Nicolaus Albergatus, S.R.E. Cardinalis & Episcopus Bononiensis, ex Ordine Carthusiano (B.)

BHL Number: 6096

PER IAC. ZENUM COÆVUM

PROLOGUS.
Ad Reverendiss. D. Petrum Barbum Venetum, Tit. S. Marci Presbyt. Cardinalē, dein Papā Paulū II.

[Auctor amore virtutis captus] Quantam vim virtus vel opinio fidesque virtutis potissimum apud bene institutum animum habeat, Reverendissime Pater, etsi pleraque alia documento sint; ex hoc tamen vel maxime intelligi posse mecum ipse sæpe numero cogitans animadverti, quod ita homines ad amorem alliciat, & benevolentia admirationeque devinciat, ut illos, qui quoquo pacto ea præditi forent, non amare solum, sed colere ac venerari atque etiam admirari, ingenito nobis quasi quodam jure naturæ, fere necessario compellamur. Tanta enim auctoritas, tanta dignitas, tanta suavitas & pulchritudo est, ut tametsi corporeis illam oculis cernere non liceat, mente tamen & animo eam in ipsis humanis corporibus, quasi in vasis quibusdam & officinis, non sine jucunditate contemplemur, eosque & veneratione & honore dignos & bene meritos censeamus, quos illam sequi & amplexari judicaverimus. Hoc cum sæpe alias & ratione & experimento didiceram, Reverendissime Pater, tamen maxime omnium eo potissimum tempore, cum persoluto studiorum laborumque meorum cursu, ad quæ pene puer accesseram, ad felicis recordationis Eugenium quartum summum Pontificem, Avunculum tuum, per id temporis Florentiæ considentem, adolescens me contuli. [amat ea præditos] Cum enim quamplurimos præstantissimos Patres, quorum quidam ad meliorem vitam evocati sunt, quidam adhuc & in humanis nobiscum agunt, eo in loco apud Pontificem comperissem; inter omnes tamen piæ semper & celebrandæ memoriæ Nicolaum illum sanctæ Crucis Cardinalem, ita, [maxime B. Nicolaum,] propter summam virtutis & sanctitatis opinionem, singulari & præcipua quadam sum observantia & veneratione complexus, ut me illi totum non devotissime dedicare non possem. Sic enim, ut præclare nosti, vir ille Deo plenus, quasi splēdore omnis virtutis & sanctimoniæ præfulgebat, ut decus & ornamentū Ecclesiastici Ordinis, & Cleri totius esse merito videretur. Neque profecto omnium, quæ ad virtutem & sanctam exemplaremque vitam attineant, dici quidquam aut excogitari poterat, quod non esset in eo accumulate congestum. Religio, fides, pietas, doctrina, integritas, humanitas, prudentia, sanctimonia, caritas, patientia, omnia sese catervatim effuderant, & in Nicolai anima, tamquam in vase purissimo & electissimo, collocarant. Quam vero ipse virtutis fervens zelator esset, hominumque illam excolentium indefessus fautor & amator; Ecclesiæ, Pontificis, Ecclesiasticæque salutis validissimus clypeus & propugnator existeret, quis facile verbis poterit explicare? Itaque merito tanti nominis, tantæ apud omnes auctoritatis erat, ut nihil dignius, quam de sua vita, sanctitate, virtute per universum terrarum orbem prædicari & celebrari posset. Neque enim Christianos modo populos ejus laudis, nominis, gloriæ fama compleverat, sed ad barbaras etiam & exteras gentilesq; nationes illius veræ, solidæq; virtutis vox & constans opinio penetrarat. Quanti vero illū præstantissimus Pontifex faceret, quanti Patres existimarent, [ab omnibus Sanctum habitum:] quantum universa Curia coleret, ac veneraretur, quis ignorat, cum nihil pretiosius in omnium posset ore versari Sancti Nicolai nomine? Potissimum autem inter reliquos animadverti, te maxime omnium, Reverendissime Pater, pro optima & excellenti natura tua, innataque tibi & ingenita humanitate ac pietate, præstantissimum illum Patrem usque adeo amare, colere, observare ac etiam venerari solitum, ut tametsi dignitate illi esses & officio par (quippe quem Eugenius Pontifex jam ad Cardineum apicem bene merentem extulerat) tu tamen illum, ut parentē unicū summa veneratione cōplexus, ipsius virtutes imitari, laudes vero celebrare, satiari non posses. Quæ cū ita essent, ego & illius singulari virtute, & tuo etiā non mediocriter provocatus & pellectus exemplo, [cujus virtutes ipse observavit,] eum in modum ipsius Nicolai pii Patris memoriam ex eo tempore, quasi adamantino clavo, cordi semper infixam & insitam gessi, ut etiam post illius obitum meo numquam ex pectore Nicolaus excesserit. Accessit ad hoc quoque familiaritas non vulgaris, quæ mihi aliquamdiu cum Thoma Theologo præstantissimo fuit, quo cum officii publici ratione & opinione virtutis sum diutius benevolentissime conversatus. Me siquidem, ut bene nosti (cum auctor ejus rei, ut reliquorum honorum meorum, fueris) Eugenius Pontifex, te directore & suasore, in Subdiaconatus officio, quod per ea tempora dignius habebatur, Collegam illi & comitem dederat. Is enim Thomas (qui ab ineunte ætate & teneris unguiculis apud Nicolaum ipsū enutritus & educatus, [& a Thoma individuo socio.] secretorum omnium particeps & conscius erat) assiduarum commemoratione & prædicatione virtutum, me in illius dedicatissimam observantiam non confirmavit solum, verum etiam vehementer adduxit. Nam sic ille mihi ejus vitam, mores, res gestas, seriosius explicabat; ut neque ipse dicendo, neque ego audiendo defatigari & satiari possemus; nullaque fere præteriret dies, in qua de Nicolai sanctimonia a nobis studiosissimus sermo non fieret: adeo pariter pietate & observantia certabamus. Et quoniam hominis memoriam labilem & infirmam esse sciebam, tam præclaram vero excellentium rerum cognitionem obliterari & oblivione deleri prorsus indignum existimabam; operam studiosam adhibui, ut quæ ab eo de Nicolai vita & moribus accepissem, litteris commendarem; ut saltem apud me præsentia & recentia semper Nicolai præclara monumenta vigerent. In eum modum brevi effectum est, ut omnium fere, quæcunque de Nicolao memoratu digna referri possent, recens apud me cognitio foret. Itaque cum mecum ipse sæpenumero, & alias antea, & hoc potissimum tempore, hæc ipsa a me de Nicolai vita rebusque gestis perscripta, non sine ingenti fructu ac summa jucunditate perlegerem; & sæpe quoque veniret in mentem, quantum tu illi devotissimus & dedicatissimus extitisses; rem tibi gratam fore putavi, Reverendissime Pater, si ea tibi etiam efficerem redderemq; communia, ne solus ea voluptate fruerer, quæ tibi quoque omni jure & officio deberetur. [postea Pontifice Nicolao didicit.] Quamobrem singula quæque ut mihi a Thoma relata sunt, ordine digesta studiosius enarravi; & ad te, qui vivum tanta pietate & observantia coluisses, merito quoque dedicanda censui. Eo enim tibi etiam gratiora fore arbitratus sum, quod hæc a Thoma ipso, qui tanta te pietate & caritate Pontifex dehinc Maximus complexus est, cujus insignis apud te potissimum Pontificis auctoritas valuit, quasi a fœcundissimo fonte manarint; ita ut hæc legens, Thomam ipsum (qui & Nicolai ab hoc Nicolao sumpsit nomen) legere atq; intueri non sine pietatis affectione videare. Nam quod ad me attinet, nihil abs te mihi deferendum, nihil attribuendum puto: cum ita tibi sim omni officiorum & beneficiorum genere & sanguinis jure devinctus, ut meipsum & mea omnia dedicans, tibi obsequi & morem gerere dignitati tuæ dies nostesq; defatigari non debeam. Legere itaque Sanctissimi Cardinalis historiam, Reverendissime Pater, solita tua clementissima pietate dignabere: & quemadmodum nobilitate morum & generis generositate animi, insigni prudentia, misericordia ac pietate, clementiaque potissimum & benignitate singulari, omnique virtutum genere plurimum præstas, ita in me amando atque tuendo, quo nihil in humanis mihi carius esse potest, & te ipsum & reliquos omnes excedas & superes, supplici obsecratione & incessabili deprecatione deposco. Vale felix.

CAPUT I.
Prosapia, studia, ingressus in Ordinem Carthusianum. Episcopatus Bononiensis. Legatio ad Martinum V Papam.

[1] [Bononiæ nobili stirpe prognatus,] Inter reliquas Bononiæ urbis familias, præstans satis & clara haberi solita est Albergatorum stirps, eo potissimum, quod viros divinarum humanarumque rerum doctissimos, & Jurisconsultos celeberrimi nominis quam plurimos, in lucem eduxerit. Ex ea Nicolaus a traxit originem, patre Petro Nicolao, matre vero Philippa. Quem cum primis elementis instituendum atque formandum, vix ubi ex cunabulis excessit, parentes exhibuissent; ut in iis, [juri civili studet:] quantum satis esse visum est, profecerat, civilibus studiis (quæ peculiari quodam jure plurimum in ea urbe vigent) adhibere operam voluerunt. Accessit autem ad ea circiter ad undecimum ætatis annum perstititque diutius. Ad novem etenim continuos annos Juris civilis auditor fuit; magnamque virtutis atque doctrinæ, etiam in ea ætate, spem præstitit.

[2] Cumque jam & ingenio, & moribus, & civilibus disciplinis usque adeo claresceret, ut decorandus pro studiorum præmio insigni laurea videretur; ipse contemptis humanis omnibus, relictis civilibus studiis, neglectis honoribus, parentibus, divitiis, re familiari non magni existimata, [Carthusianus factus,] Deo immortali sese totum dedicavit & vovit; Religionemque ingredi, ac Regularem deinceps ducere vitam constituit. Est siquidem Bononiæ, paulo extra urbis portas Carthusiense Monasterium loco satis grato situm: hoc Nicolaus cum assidue frequentaret, captus monasticæ & solitariæ vitæ præstantia, ubi consulens saluti suæ Deo immortali serviret, potissimum elegit. Itaque Religioso habitu b sumpto (peractis iis, quæ Religio observat, moribus) aliquot annos in ea, omni humilitate, abstinentia, & sinceritate vitæ persolvit; verum ubi perspecta & explorata est virtus, prudentia, [præficitur variis monasteriis:] & sanctimonia morum, qui in Religione præsidebant, ad religiosas Nicolaum dignitates extulerunt: pluribusque illum pro temporum varietate monasteriis c præfecerunt; ita ut integrum decennium numquam ejusmodi præfectura caruerit; magistratusque illos eum in modum administravit, ut in religione & in populo nihil divinius prædicari posset Nicolai nomine. Erat enim ipse sanctissimorum operum patrator & prædicator, plurimosque ad religiosam sanctamq; vitam & divina ministeria, suasione sua & exemplo pertrahebat. Humilitatem summam, & abstinentiam asperrimam præ se ferebat, & omnino a secularibus terrenisque rebus abdicatus, ad sola cælestia & divina volabat. Venerabantur illum simul & admirabantur cives omnes, felixque esse ille videbatur, qui hujus perfrui consortio aut doctrina refici potuisset.

[3] Accidit ut circiter ea tempora, qui Bononiensibus d Episcopus præerat, fatalem diem suum obiret. Quare coacti cives cum Clericis & Ecclesiasticis omnibus, [in Episcopum electus diu resistit:] Nicolaum sibi Præsulem & Pontificem delegerunt. Cumque illi electionis suæ decretum attulissent, prostratus in terram Nicolaus, ne se quiete ac pace sua privarent, rogare & obsecrare cœpit: imparem se omnino tanto oneri, inexpertum, imperitum, indignissimum esse. Illis vero magna vi, omni prece atque suasione, ut electioni de se factæ annueret, exorantibus, nullo tamen pacto adduci potuit, ut morem gereret: sed quanto illi ardentius insistebant, tanto ipse obstinatius recusabat. Per hunc modum, cum integrum semestre Bononiensis Ecclesia Pastore desolata jaceret, illis neminem nisi Nicolaum volentibus, eo autem constantissime detrectante; novas tandem artes cives excogitarunt, [ex obedientia consecratur.] ut desiderio potirentur. Operam enim adhibuerunt, ut qui in ea Religione maxima auctoritate præstabant, quibus imperandi potestas erat, illi ex auctoritate præcipientes, Nicolaum obedire compellerent: quibus cum non parere non posset, curam Bononiensis plebis assumere, & Episcopus esse coactus est e.

[4] Per ea vero tempora Patres Constantiæ Concilium celebrabant; quo tandem persoluto f, cum Martinus ejus nominis V Pontifex Maximus, [mittitur legatus ad Martinum Papam V,] qui ad Romanam Sedem adsumptus erat, in Italiam venisset; Bononienses Nicolaum ad Pontificem congratulatum ire voluerunt. Proctectus itaque, Mantuæ Martinum considentem invenit. Cui cum solitam reverentiam exhibuisset, & populi sui mandata exposuisset; in magno honore a Martino habitus est: commorandi enim locum in palatio, quo habitabat, Nicolao dedit, & ex ærario Pontificio necessaria subministravit, multisque ornamentis affecit, litterasque Apostolicas super Episcopatu libens dedit. Absolutis autem, quæ opportuna erant, cum Mantua abscendens Bononiam venisset, suarum ovium aliquamdiu quietam curam egit. Erat autem in egenos inopesque piissimus, neminem vacuum abire patiebatur; neque solum satis erat illi, iis, qui petituri advenerant, elargiri, sed per urbem assidue perquisitis necessaria ministrabat. In divinis ministeriis obsequiisque accurato semper & indefesso studio versabatur; vivebatque religiose & abstinentissime: quippe cum illum, quem instituerat, Carthusiensium vivendi ritum ad extremum usque semper integerrime conservarit.

[5] Verum non diutius, ut parta quiete perfrueretur, illi permissum est. [iterumque] Nam paulo post, cum Ferrariam Martinus venisset, iterum, ut ad Pontificem accederet, voluerunt. Siquidem Bononienses Martini mentem atque animum formidabant, curabantque omni arte, ne in illius liberam potestatem declinare cogerentur. Martinus vero nihil prætermittebat, quo abalienatas sibi illorum mentes conciliaret, urbemque in fidem redigeret: Bononiam venturum enim se, atque diutius ibi mansurum, optimasque præstiturum conditiones pollicebatur. Illi vero durioribus asperioribusque indies animis esse videbantur. Quare cum aliquamdiu ad urbem Ferrariæ consedisset, nullaque compositione Bononiensium animos conciliari posse videret, desperatis fere jam rebus, Ferraria discedens, Florentiam venit, ut vi & armis rebellantes protervosque Bononienses perdomitaret; potissimum quia Bononiæ ad eos dies excitatæ rerum novitates erant. g Zambeccarii quippe Canetulos (qui sunt alterius factionis) urbe expulerant, totaque intestino dissidio civitas fluctuabat; quarum rerum spe adductus Pontifex, facile confidebat, posse urbem redigi in potestatem.

[6] [& tertio missus] Bononienses vero, & qui alteram factionem detruserant, & qui bellum inferri a Pontifice pertimescebant, rursus Nicolaum Florentiam ad Pontificem mittere decernebant. Nicolao vero minime quidem ea sententia probabatur: dicebat enim se vereri, ne a Pontifice, qui omnes curas in recuperanda Bononia locavisset, quidquam indiceretur, quod & servare cogeretur invitus, & servatum urbi detrimentum afferret: non se tantum de Pontificis amore confidere, quin longe arbitretur ejus urbis consecutionem illi esse cariorem: itaque ne se mittant, obsecrare: suspicari enim pœnitentiam hujusce rei acturos eos fore, quod quamnam in partem res vertantur, intelligat. Sed cum illi e contra obstinatius insisterent, & intelligere se ex his Nicolaum factioni suæ minus amicum esse jactarent, eo quod bis ad Pontificem, priusquam adversarii urbe pellerentur, accessisset, nunc obstinate recusaret; hujuscemodique pleraque infestis orationibus iterarent; tandem parere coactus, tres ex primoribus Urbis cives dari sibi consodales expetiit. Profectus ergo ad Pontificem, quæ injuncta fuerant exposuit, remque civium suorum omni fide ac diligentia egit. Martinus hoc extremo Nicolai adventu in optimam spem rei perficiendæ erectus, tale aliquid machinatur. Interdicti litteras clam expediri jubet; & Nicolao ad se convocato, gravissimo & exactissimo imperio mandat, [redit cum mandato interdicti,] ut e vestigio nullibi tracta mora, Bononiam proficiscatur, litterasque illas, cum primum Bononiæ constiterit, populo Bononiensi exhibeat; caveatque, ne quid in iis inscriptum sit, priusquam Bononiæ constiterit, legat: hæc ut omnino quam primum exequatur, obstrictissime atque obnixissime jubet; pœnas insuper, ni paruisset, adjungit. Nicolaus tam gravi devinctus imperio, quamquam quid rei foret, quidve deferrent litteræ, conjectura consequeretur; facere tamen nullo pacto poterat, quin Pontifici Maximo, cui omnia debebat, tam obstricte potissimum imperanti, obtemperandum duceret.

[7] [Ob id de vita periclitatur,] Itaque Bononiam accedens, coactis, qui eam in rem evocandi erant, Pontificis mandata persolvens, litteras edidit, Pontificis jussa complevit. Tum vero exardere in eum omnium animi, excitari voces, proclamitare universi, fremereque in Episcopum suum dentibus manibusque cœperunt: in eumque furoris impetum sævamque rabiem proruperunt, ut in illius vitam caputque conspirarent. Re igitur inter eos composita, plerique ex civitatis Principibus ad Pontificales ædes profecti, satellites una trucidandi Nicolai gratia carnificesque duxerunt: cumque in hujusce causæ sermones gravissimos incidissent, litteras ex Præsulis manibus diripientes, in illum impetum effecerunt. Ex iis tamen, qui dedita hanc ad rem opera carnifices venerant, nemo in illum manum injicere ausus est: tantusque illos terror invasit, ut nihil omnino violentum experirentur: litteræ vero Pontificales ab iis qui ex Nicolai familia aderant recuperatæ, reque infecta inde digressum. At Nicolaus tam temerario & sacrilego sceleratissimorum hominum ausu perterritus, saluti suæ, ut prudentem decet, consulendum existimavit. Itaque ut primum illuxit dies, commutatis vestibus ignotus urbe digressus, [discessit Florentiam donec urbs subigeretur.] Florentiam venit, & Carthusiense cœnobium, quod ad duo millia passuum urbe abest, plerosque menses incoluit. Interdictum tamen Bononiæ recte servatum est, integrumque semestre nihil religiosum ea in urbe publice celebratum. Martinus autem summus Pontifex, exercitu comparato, Bononiam vi & armis occupandam arbitratus, legatum exercitui Gabrielem Condulmarium Venetum, sacræ Romanæ Ecclesiæ Cardinalem, præfecit. Is est, qui post Martinum summus Pontifex fuit: qui optimo exercitu & valida manu Bononiam adortus, non magno illam tempore in Ecclesiæ Pontificisque redegit potestatem. Quare, cum urbe in fidem accepta, Martinus illi sancti Eustachii Cardinalem præsidem gubernatoremque dedisset, cum eo Nicolaus Bononiam venit; aliquandiuque propria in Præsulatus Sede quievit.

ANNOTATA.

a em>Natus anno 1375.

b Anno 1394 ætatis 20.

c Poggius meminit solius Bononiensis, Sigonius etiam Florentinæ, Garneveltius Romanæ & Martuanæ, & Procuraturæ generalis Ordinis. Garneveltium describunt Donius d'Attichy, & Caballus.

d Joannes, deceßit anno 1417 die 3 Ianuarii apud Vghellum.

e Addit Poggius conditiones, ut omnia bona & castella, quæ distracta erant, Ecclesiæ restituerentur, tum ne quid expenderet pro confirmatione Pontificis, sibi enim nummos non esse. Quæ vero ab Ecclesia subministrarentur, in alios usus, hoc est, in pauperum alimenta distribuenda sibi esse asseverabat: quod utrumque est vir sanctissimus assecutus.

f Anno 1418, cum Martinus V esset electus II Novembris anni 1417.

g Pro Zambeccariis Sigonius infra scribit Bentivolos. At Blondus Dec, 3 lib. 3 ista scribit: Bononia multis ante seculis in Schacesiam, Maltraversiamque factiones bipartito fuit: prima, quæ ab insignibus familiæ populorum cepit nomen, in tres scissa est partes, Bentivolios, Zambecharios, & Cannetulos. Vbi plura de singulis legi possunt.

CAPUT II.
Dignitas Cardinalitia, legatio pacis ad Gallos & Anglos: item ad Venetos & Florentinos cum Duce Mediolanensi. Hæc confecta.

[8] [Legatus pacis mittitur ad Gallos & Anglos:] Ceterum, cum per ea tempora asperrimum bellum Gallos inter & Anglos diutissime viguisset, quod maximas quidem calamitates, clades innumeras, cædes, deprædationes, direptiones urbium, regionum atque agrorum devastationes, & pleraque hujuscemodi, quæ bella parere solent, indies majora gravioraq; pariebat; nec ad eam diem ulla diuturna pace tam atrox dissidium sedari potuerat; Pontifex Maximus, [considerās] ubi viridoneus ad perficiēdum tam difficile pacis opus perquireretur; etsi penes se omnifaria excellentia præditos quamplurimos haberet; tamen quod in Nicolai summa virtute atque integritate fides illi erat amplissima, eum, quamquam Bononiæ residentem, potissimum elegit quem ad rem per ea tempora permaximam destinaret. Nicolaus cognita Pontificis Maximi sententia, litteris quoque & mandatis acceptis, tametsi jucundius curam suarum ovium exercere maluisset, cum tamen facere nullo pacto posset, quin Principi humanorum omnium obtemperaret; ut jussus a Pontifice fuerat, in Gallias pacis pertractandæ gratia profectus est; remque gravem & fere desperatam adortus, miris difficultatibus, itineribus, periculis, perturbationibusque innumeris diutius est prosecutus. Cumque divina gratia adiutus ad eum jam statum pacis conditiones adduxisset, ut optatus jam & gratissimus exitus sperari posset; evenit ut sub idem fere tempus ambo a Reges ipsi Galliarum & Angliæ, qui inter sese tum acerrimo ac sævissimo bello decertabant, extremi fati munus persolverent. Itaque potentissimorum Regum interitu perturbatis passim & commutatis rebus, pace non exacta, redire coactus est. Et jam b decimus octavus mensis elapsus erat, quo in Gallias venerat: quod temporis spatium ut plurimum regionem c pacis gratia peragrando consumpserat. Sic Romam ad Pontificem veniens, cum quæ secuta erant exposuisset, nihil sanctius existimavit, quam confestim ad suas pascendas oves sese quamprimum conferre. Bononiam itaque cum venisset, d biennium apud sibi commissum populum egit.

[9] Per id vero temporis Martino Pontifici Maximo sententia erat, [Creatus Cardinalis] ad Romanæ Ecclesiæ regimen Cardinales adsumere. Quare cum maxime omnium in Nicolaum jam dudum antea mentem atque oculos conjecisset, Romam accitum in Cardineum apicem e evexit, & Sanctæ Crucis in Hierusalem Sacerdotalem illi titulum dedit. Veneti ea tempestate Florentinique adversus Philippum Insubrum Ducem acerrimum gerebant bellum, Florentinorum tamen, ut videbatur, gratia sumptum. Martinum, ut optimum summum Pontisicem decet, ejus belli causa anxium solicitumque habebat, & pace sedari componique cupiebat. [mittitur Legatus pacis ad Venetas & Florentinos cū Duce Mediolanensi.] Jam vero tanta erat de Nicolai sanctitate atque virtute opinio & auctoritas, ut, qui commodior perficiendæ paci videretur, esset nemo. Ejus itaque pertractandæ ac perficiendæ pacis cura cum a summo Pontifice illi injuncta & demandata esset, Nicolaus jussa capessens, mandatisque obtemperans, Roma digressus, Venetias venit; quo cum & Philippi Ducis oratores convenissent, cognitis ac plene perspectis dissensionum rationibus, causam pacis eo usque multa & gravi difficultate deduxit, ut Veneti Florentinique cum Philippi Oratoribus convenirent, pacemque firmam decernerent. Dictæ conditiones pleræque: pro exequendis omnibus viginti dierum induciæ præstitutæ. Ceterum quo celerius liquidiusque perfici res possent, nec, quantum in eo esset, perturbatione ulla impedirentur; non parcendum opera atque labori, sed in f Insubres sibi proficiscendum duxit. Cœpit autem initio Philippus nonnulla ex iis, quorum erat data fides, uti conventa erant, servare; majora vero & graviora, inter quæ nonnullorum oppidorum restitutio erat, postergando differebat: facereque id de industria videbatur, quoad præfinita laberetur dies: nam animum & reipsa & factis paulo postea evidentius patefecit: missis siquidem a Nicolao Venetis, qui oppida restituenda reciperent, palam denegata restitutio est. At Nicolaus ægerrimo & iniquissimo id animo ferens, fraudarique se pacis executione prospiciens, non desistendum tamen ratus, quin omnia etiam extrema experiretur; litteris, nuntiis, atque omnibus artibus cum Philippo, quoad ejus fieri potuit, agendo, monendo, suadendo, rogando, nunc precibus, nunc suasionibus, exhortationibus, plerumque etiam admonitionibus & increpationibus, ut res exigebat, plurimum operæ dierumque consumpsit. Enimvero cum jam tentata omnia in irritum deciderent, nec ad servandas conditiones adduci quoquo pacto Philippus posse videretur; desperatum opus relinquere, atque ad Pontificem Romam redire constituit. Ex g Insubribus itaque Bononia iter faciens, Romam venit: Pontifici, quæ secuta erant compositam pacem, sed non servatam, cujusque id culpa acciderit, detulit.

[10] Eam ob rem Martinus, Oratoribus omnium partium ad se venire jussis, ut quæ conventa erant perficerent, aliquandiu cum iis egit; obtinuitque demum, ut primas jam præscriptas conditiones concordibus omnes pariter animis confirmarent. Quare ne ulla occasione impediri pacis bonum posset, [iterum ad Venetos & Insubres:] rursus Nicolao cœptum opus perficiendum delegat, utque in h Insubres & ad Philippum proficiscatur, jubet. Itaque Pontificis jussu iterum Roma profectus, in Insubricos fines venit. Exierat tunc Mediolano Philippus, quod fere alias numquam consueverat, & ad Pizicatorium i oppidum, quod passuum millia quinque supra triginta Mediolano abest, sese contulerat. Cum vero post solitos honores de rebus pacis pariter conferre atque agere cœpissent, & plerosque dies sermonesque super hisce causis conditionibusque protraxissent, nihil rectum Philippus, nihil integrum penitus sentire videbatur. Quod ut singulari prudentia Nicolaus animadvertit, quamquam dolore & molestia anxius, quidquid agi, dici, tractari, persuaderive potuit experiretur; neque eo magis proficere quidquam, aut flecti ad servandam conventorum fidem Philippus posse videretur; cum quid ageret amplius non haberet, certiorandum consulendumque summum Pontificem censuit. Erat tunc apud Nicolaum Thomas, & sacris & secularibus litteris eruditissimus, ex Serzano oppido Januensis regionis oriundus, qui diuturnam illi operam præstiterat. Hunc propter singulares virtutes, eximiamque doctrinæ, fidei, diligentiæque præstantiam Nicolaus unice diligebat, & primarium apud se constituebat, fideque atque auctoritate nemo apud illum gratior & carior erat. Est autem is, qui post Eugenium summæ Apostolatus paulo ante præfuit arci. Hunc Thomam ad Martinum summum Pontificem ire jubet; & quæ Philippo mens, quæ verba, quæ acta, quæ spes, quæ opinio concipi valeat, notum facere. Ipse cum Venetias venire constituisset, quod graviter in urbe pestilentia laborabatur, Mathemaucum k venit, quod millia passuum quinque Venetiis abest. Ad eum locum Nicolai gratia Princeps Venetus & Senatus omnis accessit, summique honores Nicolao habiti sunt, de rerumque statu sermones collati, & consilium actum.

[11] Inde dissolvens cum mandata Pontificis præstolaretur, nuntiata est insignis illa clades Philippo illata, qua apud Machilonium l (sic enim loco nomen est) illius militares omnes copiæ a Venetorum Ducibus profligatæ, [pacem procurat & stabilit.] ad internecionemque deletæ fere sunt. Ea calamitate cum ferox ille Philippi animus, qui per superiora tempora flecti nullo pacto potuerat, mitior compressiorque redditus esset; & pacem tam diu spretam supplex petere, atque ultro rogare adduceretur; rursum in pacis mentionem pertractationemque ventum est. Ferraria urbs, commoda & idonea ubi convenirent, est visa. Eo Nicolaus profectus. Oratores partium illuc etiam sunt secuti. Ducta est res diutissime, & de pacis exitu sæpenumero desperari visum. Graves enim inter partes esse videbantur dissensiones, neque in unam poterant convenire sententiam. Subterfugere videbatur Philippus, & quamquam ad pacem proclivis admodum & pronus apparuerat, instaurationem tamen quærere & petere non desistebat. Veneti etsi modestioribus animis viderentur, tamen quod parta victoria facile Philippi vires extingui posse arbitrabantur, lentius tepidiusque accedebant. Florentinorum omnino erant promptissimæ ardentissimæque ad pacem mentes: qui fatigati fessique diuturno bello, & sumptibus fere intolerabilibus exinaniti, spem omnem quietis in pace defixerant. In tanta rerum atque animorum varietate, cum desperatis plerumque rebus digressuri infecto negotio Oratores partium viderentur; tanta tamen fuit in Nicolao prudentia, tanta diligentia & patientissima tolerantia, ut superatis difficultatibus universis, paci tandem (quippe post semestre quam agitari cœpta erat) optatus commodusque finis daretur. Dictæ conditiones præscriptæque, assensus partium omnium præstitus: supererat tantum, ut quæ convenerant, integre servarentur. Eam ob rem Nicolaus, nullo fractus labore, iterato in Insubres profectus, fere provinciā omnem, non sine gravissimis incommodis, pro rerum felici exitu peragravit; sæpe agresti tuguriolo pro locorum difficultate tectus, nonnumquam vilissimo etiam cibo indiguit, bellorum diuturnitate & rapacitate atque atrocitate militum passim regione omni exhausta, & mirum in modum rebus usui necessariis exinanita. Ceterum etsi angusta omnia viderentur, non tamen ut prius inde digrederetur, quam servata executaque conventa conspexisset, adduci potuit.

ANNOTATA.

a Henricus V Rex Angliæ mortuus est 30 aliis 31 Augusti, prope Parisios in arce Vincennensi, vulgo Bois de Vincennes: & Carolus VI Rex Franciæ 21 Octobris anni 1422.

b A die 26 Martii anni 1422 ad diem 8 Augusti anni 1423, uti indicat Sigonius: & sic duo menses, quorum aliquibus diebus abfuit, pro integris sumerentur.

c Poggius hoc testimonium conficit: Sensi ego, qui in Anglia tunc morabar, quanti a Rege fieret, quanti virtus ejus & sapientia æstimaretur ab omnibus, quantaque cum omnium commendatione munus sibi injunctum obiisset. Prædicabatur ab his, qui a Rege veniebant, continentia hujus, innocentia, integritas, religio: & hunc unum ad se missum aiebant sine ambitione, sine cupiditate, in quo veræ sanctitatis specimen eluceret.

d Intelliguntur integri annus 1424 & 1425.

e Anno 1426, IX Kalend. Junii, aut, ut alii, Julii.

f Insubres substituimus, nam Mediolanum caput Insubrium, Bergomum, & Brixiam adiisse constat ex Sigonio. Erat per inadvertentiam scriptum Ligures, qui sunt Genuenses.

g em>Iterum Insubribus substituimus, nam Brixia Bononiam venit anno 1427, 8 Februarii, & Romam 24 ejusdem Februarii.

h Iterum Insubres & Insubricos maluimus substituere; mirantes quod neque Garnefeltius neque Attichius σφάλμα hoc memoriale notarint, in quod semel lapsus auctor, Mediolanenses, quos initio num. 9 recte vocaverat Insubres, perpetuo postea nominavit Ligures.

i Pizicatorium hic dici videtur, quod in tabulis chorographicis Mediolanensis status Picigitone scribitur, trans Adduam flumen, eo quod hic notatur intervallo distans Mediolano Cremonam versus, media fere inter Placentiam & Cremam via.

k Mathemaucum vulgo Malamoco, Adriatico mari in sinu Veneto objectarum insularum una ex majoribus & longioribus tribus, in conspectu Venetiarum.

l Machilonium vulgo Maclo. Corius parte 5 meminit castrorum istic inconsulte locatorum; & Binam, quæ in Cremonensi agro ad Olium flumen sita, victoriæ fructum fuisse asserens, & paulo ante mentionem faciens Pompeiani in Brixiano territorio siti, satis indicat locum fuisse Brixiam inter & Cremonam.

CAPUT III.
Rebellio Bononiensis dissipata, Legationes resumptæ, etiam ad Concilium Basileense.

[12] Redditis itaque ac restitutis demum oppidis, & pacatis quietisque, ut videbatur, rebus ex a Insubribus Bononiam venit, eo animo, ut paulo post Romam ad Pontificemque rediret: sed dum Bononiæ moram trahit, Ecclesiæ & patriæ suæ causis quibusdam componendis, quæ imminebant, deditus; dissensiones nonnullas de Bergomensi & Cremonensi agro exortas, nuntiatum est: utque controversias eas quietas reddat, priusquam abeat, supplicatum. Quare gravitate rerum Nicolaum Bononiæ distinente, effectum est, ut partium Oratores ad illum Bononiam mitterentur. Missus a Venetis Sanctius Venerius, Equestris ordinis, vir ea tempestate auctoritate inter Venetos præstans. Cum his cognoscendis componendisque causis Bononiæ Nicolaus ageret, [Bononienses Pontifici rebelles,] civitas rerum mutationes perpessa est, graviterque intra urbem tumultuatum, & a clamantibus, Populum libertatemque vivere, ad arma concursum est: eoque tumultu effectum est, ut a Pontifice Ecclesiaque deficientes, in libertatem sese Bononienses vendicarent. Gravis admodum & peracerba Nicolao ea urbis facta commutatio fuit; &, ut par erat, summo illum dolore affecit; eoque magis, quod succurrere ipse tanto morbo & lapsæ jam rei non poterat. Ceterum & mœrori mœror, & perturbationi perturbatio accessit. Qui enim summæ rerum in urbe præerant (seu quia Nicolai opera, quem Pontifici gratissimum esse intelligebant, controversias componi posse confiderent; seu quod, quippe quem studiosissimum Ecclesiasticarum partium, atque ex ea re suspectum, suisque mutationibus adversissimum existimabant, in illius excidium quidquam sævi machinarentur) evocandum ad sese suis consiliis decrevere. Eam cum operam nuntio cuipiam vilissimo homini injunxissent, illeque mandatis obtemperans, ad Pontificem profectus, ut accederet, monuisset; in stuporem atque mœrorem eximium ea levitas atque vesania civium Nicolaum adduxit: continuit tamen sese, & nuntio nihil grave aut indignum, neque quidquam magis quam occupationibus distineri, ne accedere valeret, respondit. Hanc suorum civium stoliditatem secum indignanti, advenire ad eum sex ex primoribus civium nuntiatur: quare cum vereretur ne quid violenti fieret, evocari familiam omnem jussit, utque cives ingressi sunt, fores claudi. Jam ad conspectum sui Pontificis aderant, [severe castigat:] & proponere nescio quæ velle videbantur, verum Nicolaus prior ad illos conversus, dure atque asperrime (ut res & culpa exigebat) increpare illos adortus; Existimare se, inquit, omnino mente alienatos esse Bononienses cives, seque ob id summo dolore affici, cum eorum cura illi credita sit; consuevisse filios ad patrem ire, cives ad Præsulem; contra naturæ & juris ordinem esse, neque unquam auditum, ut ad inferiores superior evocatus accedat. Bononienses, cum simplex illorum esset Episcopus, debitos illi semper honores exhibuisse: nunc cum Cardineo etiam apice fulgeat, & Legationis etiam potestate præmineat, in tam stolidam vesaniam illos adductos, ut per vilissimum nuntium evocare ad sese non erubuerint. Injuriam hanc non sibi, sed Apostolicæ Sedi illatam existimare, cujus vices in ea dignitate atq; legatione [gereret]: spretum se esse a Bononiensibus, non sibi propter se, sed propter eorum errores ac perversores, perfractosque mores, curæ & cordi esse: vereri enim se, ne iratum Deum brevi ultorem sentiant: atque propterea, ut ad rectam viam & saniores mores convertant, hortari. Hæc atque hujusmodi cum summa gravitate atque auctoritate paternaque caritate monuisset, qui advenerant cives, adeo muti atque elingues effecti sunt, ut nec verbum ullum ex cujuspiam ore prodierit; sed ut venerant, declinatis cervicibus abscessere.

[13] Enimvero formidabilis res erat, & majores motus eo initio expectandi videbantur. [discedit Mutinam,] Quos veritus Nicolaus, ne temeritati facultas delinquendi præberetur, providendum ratus, ut si quis forte tumultus gravior ingruisset, non se arbitrio suo Bononienses uti possent; evocato ad se Carthusiensis monasterii Præside, permutatisque vestibus, ut primum inclinare cœpit dies, sub primas fere tenebras, illum ut inferior prosecutus, ad Carthusiæ monasterium venit, eamque noctem ibi in eo egit. Postera vero die, ut primum lux excipi potuit, urbem ingressus; cum paratos sibi extra portam, quæ Mutinam ducit, equos, ut constituerat, comperisset; Mutinam constanti itinere profectus est. Bononienses ut de Nicolai profectione certiores redditi sunt, miris exagitari furoribus occeperunt; in contumeliosasque erumpere voces, hostem publicum ac patriæ illum proditorem appellantes: non destitere tamen, quin oratores ad eum Mutinam mitterent. At Romæ, ut nuntiata est Bononiensium defectio, Pontisicis & Ecclesiasticorum dolore ac perturbatione affecit animos. Cumque Nicolai opera posse labentibus rebus adhiberi remedia Pontifex Martinus consideraret; confestim ad illum raptim perscriptis & exaratis litteris, ne Romam rediret, neve regione egrederetur injussu suo, strictioribus mandatis injunxit. Eam ob rem cum Mutinæ plerosque menses traxisset moram, neque moveri Bononiensium indurati posse animi viderentur; componendæ controversiæ gratia (quam occasione Cremonensis & Bergomensis agri exortam diximus) Ferrariam venit, qua congrua executione sedata, consulto primum Pontifice, Romam rediir, b biennioque apud Martinum in Curia fuit, vitæ sanctimonia consiliorumque gravitate præcipuus.

[14] Ceterum haud quaquam illi diuturna quiete perfrui licuit. [Legatus pacis ad Venetos & Insubres] Nam cum Insubricum bellum longe acrius restauratum esset; Venetique adversus Philippum, & ingentes terrestres copias militares, & classem Padanam amplissimam comparassent; Pontifex Martinus tot calamitatibus metuens atque obviare desiderans, habito cum Fratribus de more colloquio, Nicolaum (quem ad pacem rursum inter Venetos & Philippum conficiendam mitteret) elegit. Hac etiam adjectione adhibita, ut, postquam Insubricas extinxisset lites, ad perniciosum bellum, quod Anglos inter & Gallos jam antea viguerat, sedandum iter arriperet. Ita tertio jam Insubrici belli causa, Roma profectus, in Veronenses primo divertit; apudque Piscariam c oppidum, Veronensis quidem agri, sed cui tunc Mantuanus præerat Princeps, substitit: in armis siquidem erant omnia, & circumquaque universa regio militaribus fragoribus æstuabat: quare peroportunum in eo belli ardore pertractandæ paci id oppidum arbitratus, inde partium evocare oratores, [ob mortem Martini V subsistit:] & per nuntios litterasque rem gerere constituerat. Hæc dum meditatur paratque Nicolaus, molestissimum de Martini summi Pontificis funere nuntium accepit: is enim decimo d tertio Pontificatus anno apoplexia correptus, fatalem Romæ apud sanctorum Apostolorum Basilicam, ubi residebat, diem summum obierat. Eo tam gravi ac funestissimo nuntio, acerbo mœrore affectus Nicolaus, quid ageret, quid consilii capiendum foret, ancipiti dubioque animo pervolvebat; Romamne novi creandi Pontificis gratia proficisci, an Piscariæ manere & cœptum paucis prosequi opus, seu novi Pontificis creationem & ejus jussa præstolari satius esset. Melius consilium visum, nova mandata a novo expectare Pontifice; quod nec in tempore ipse Romæ esse potuisset, & Ecclesiæ brevi a Patribus provisum iri non dubitaret.

[15] Nec diuturna mora fuit, cum delectum Gabrielem Condulmarium Venetum, qui ex Patribus erat, Romanæ Sedi summum Pontificem datum novit. Is est, qui Eugenius Quartus est appellatus. Ad eum, ut par erat, cum & nuntios & congratulatorias litteras exarasset; de rebus quoque suis, quæ ad causam attinebant, interseruit: & cum belli conditiones, & quo in statu cuncta versarentur, & quid de pace agi & sperari posse confideret (cujus exitum difficillimum, & fere impossibilem judicabat) significasset; summis a Pontifice precibus petiit, ut etiam a Gallicana legatione illum absolvere, & sibi Romam redeundi facultatem potestatemque facere dignaretur. Annuit initio quidem Eugenius, [abit Legatus in Gallias:] & Nicolai precibus se morem gerere velle significavit. Paranti igitur Romam proficisci, repente commutata sententia, litteræ a Pontifice redditæ sunt, quibus ut omnino in Gallias pergeret, idque quam repentissime (sic enim res exigebat) mandabatur. Pontificis itaque jussibus facturus satis, Piscaria discedens, superatis Alpibus in Gallicanos fines venit. Fremebant undique bella, & per Gallicanam regionem omnem armorum fragores resonabant: nulla pacis vox audiri poterat, nulla perficiendæ concordiæ spes esse videbatur. Quæ etsi Nicolao haud quaquam obscura erant, tentanda tamen primum omnia & experienda ratus, ad Principes pergere, hortari, monere, suadereque adortus; & quos ipse adire non poterat, per nuntios & litteras alloqui; quidquid agi aut cogitari posset, incredibili diligentia patientiaque e, peregit. Triennium f continuum ea de re in Galliis commoratus, universam Galliam peragravit; neque ulla fere fuit insignis Galliarum civitas, quam ille pacis gratia non adiret.

[16] Dum in Galliis Nicolaus protrahit moram, in Germania ingens Eugenio Pontifici, & Ecclesiæ bellum suscitatum est. Nam cum Martinus, priusquam vita excederet, [& ad Basileense Conlium.] Basileæ cogi universale Concilium indixisset; id, creato jam Eugenio, ita cœptum atque adauctum erat, ut etiam ex Patribus plurimi, invito & injusso Pontifice, fuga arrepta, quasi a Pontifice deficientes, Basileam peterent. Et jam fere universus eo concurrere & ibi cogi cœperat terrarum orbis, & multa jam adversum Eugenium ordiri videbantur: & quamquam præclaros plerosque suo illuc nomine Præsules Eugenius delegasset; tamē cum plurimum de Nicolai singulari virtute ac sanctitate confideret, ex Galliis revocandum, atque Basileam destinandum putavit, ut Pontificio nomine Synodo præsideret. Habito itaque & accepto hoc Pontificio decreto, Nicolaus ex Galliis in Germaniam transiens, Basileam venit: est siquidem nobilis & clara Germaniæ urbs, quam Rhenus fluvius mediam ab altera parte præterfluit. Initio adventus sui maximis & amplissimis exceptus honoribus, urbem omnem & Patres Ecclesiasticosque ordines incredibili voluptate complevit: atque quamprimum ad ea, quæ imminebant, persolvenda conversus, Pontificis partes singulari fide prudentiaque tutatus, res Pontificias ad optimum commodissimumque brevi statum perduxit. Erat ipse id loci summa auctoritate, ad eum universi, ut fere ad Pontificem Maximum confluebant; frequentarique ita illius ædes assiduo cunctorum concursu consueverant, ut aliud separatū apud Nicolaum agi Concilium videretur. Effecit denique probatissimis artibus, ut tametsi multorum graves in Pontificem essent mentes, irrita tamen malignantium studia redderentur. Mansit autem eo in loco pauculis minus integro anno diebus: qui si diutius perstitisset, poterat profecto perturbationibus & calamitatibus, quæ secutæ sunt, finem dare.

ANNOTATA.

a Iterum ex Insubribus, & infra Insubricum: Insubricas substituimus.

b Annis scilicet 1429 & 1430, qua is per Menzium fluvium sese exoneraturus in arctum coit: distat Mantua p. m. 25.

c Piscaria vulgo Peschiera, ad fauces lacus Benaci.

d Mortuus est Martinus V die 20 Februarii anni 1431, cum sedisset annos 13 menses 3 dies 12, & electus est die 3 Martii, Gabriel Condulmerius, dictusque Eugenius 4.

e Poggius. Ita abiit, ut Regum uterque, & qui his aderant, profiterentur, numquā se ei viro, prudentia, fide, sanctimonia, vitæ integritate parem vidisse.

f Mallem annum unum legere, qui difficulter reperitur, uti ex Sigonio constat.

CAPUT IV.
Aliæ Legationes. Acta in Concilio Florentino. Obitus, sepultura.

[17] Ceterum cum propter Insubricum bellum, quod indies vehementius ingravescebat, [Conatur frusira reconciliare Venetos & Insubres.] duos ex Patribus sedandarum rerum gratia universa Synodus in Italiam mittere decrevisset; Nicolaus potissimum, qui ad id pacis opus delegaretur, electus est; comes illi alter ex Patribus datus a Cardinalis S. Petri ad vincula, ex Hispaniis oriundus. Frequentissimo itaque concursu omnium ordinum, nec minori bene sentientium mœrore extra urbem deducti, in Italiam cum descendissent, Paduam primum, inde Venetias petiere, ubi pertractandæ paci incumbere constituerant. Adhibita quidem ab his est diligentia omnis, & nihil prætermissum quod ad rem perficiendam pertinere potuisset: sed adeo incensi erant partium animi, adeo prærupta & ardentia in bellum studia, ut conatibus in irritum decidentibus, nihil proficere potuerit. Interea dum hæc agerentur, Eugenius Pontifex Maximus, injuriis contumeliisque a Romanis affectus, vim etiam perpessus, ignotus fuga sibi consuluerat, & ex Romana quidem fuga Florentiam b venerat. Quare Nicolaus, cum pacis opera non succederent, minime quidem c Basileam sibi redeundum fore constituens, ad Pontificem Florentiam venit; expositisque superiorum temporum actionibus, apud Pontificem Florentiæ manere decreverat. Ceterum cum per superiora tempora Gallorum Rex d & Burgundiorum Princeps acerrimo sese invicē ac diuturno bello lacerassent, [non itē frustra Gallos & Burgundos.] oblataque spes pacis inter eos conficiendæ visa esset; placuit Pontifici, ut Nicolaus (quem propter vitæ sanctimoniam gloriosi apud illos nominis & amplissimæ auctoritatis esse sciebat, & ob id paci huic aptissimum & peropportunissimum fore considebat) denuo Gallicanas regiones peteret. Ex Florētia itaq; in Gallias delatus, apud Atrebatum e, Burgūdi Principis urbem, constitit. Inde enixissimo studio ad peragendam pacem invigilans, decimo & sexto posteaquam illuc advenerat mense, multis & gravibus difficultatibus [superatis,] tandem Principes ipsos perpetua & salutari pace devinxit. Pacatis itaque sedatisque Principibus, controversiisque sopitis, in Italiam rediens, Bononiam venit, Pontificemque illic cum Curia considentem comperit. Sed cum Græcorum gratia Ferrariæ Pontifex Concilium indixisset, eo etiam Nicolaus Eugenium, [excipit Imperatorem & Patriarcham CP.] ut par erat, est consecutus; obviamque Græcorum Imperatori f & Constantinopolitano Patriarchæ, qui unionis celebrandæ causa ad Ferrariense Concilium accedebant, Venetias a Pontifice missus, Ferrariam Græcos adduxit, celebrandæque indefessus unioni incubuit.

[18] Cum ita totus in fidei rationibus disceptationibusque absorptus Nicolaus esset, [mandata Pontificis ad Germanos defert,] ut fere nihil magis cuperet & anhelaret; alia insuper peregrinatio injuncta est. Nam quoniam in Germania affectæ, ac perturbatæ in Pontificem res erant, & novum colloquium ad præfixam diem a Germanicis Principibus indictum; operæ pretium Eugenius existimavit, Nicolaum ad statutum locum diemque accedere g. Ille itaque, quamquam tot antea itineribus profectionibusque fractus videri potuisset, tamen recens semper & integer animo, nec laboribus ullis aut periculis territus, dum Pontifici modo & Ecclesiæ aut cujuspiam saluti obsequi valuisset, ex Ferraria movens, iterum in Germaniam venit; adjumentoque non mediocri Pontificis jam apud Germanos labentibus rebus fuit; & quæ a Pontifice mandata erant, quoad ejus fieri potuit, integre atque inviolate persolvit. Ubi vero nihil hisce in locis sua opus esse mora intellexit, Italiam repetens, Florentiam petiit. Nam ex Ferraria Florentiam Eugenius Concilium h transtulerat; Fuit autem hæc extrema legationum suarum, [interest Concilo Florentino,] itinerationum, peregrinationumque finis. Habitavit autem Florentiæ apud sancti Spiritus ædem (sic enim Augustinensium locum Florentiæ vocant) eumque ibi nos, cum primum ad Curiam accessimus, commorantem convenimus & salutavimus. Habitabat autem satis anguste, & familia ingenua quidem, & optime honestissimeque morata & instituta, verum non lauta nimis & compta; sed modesta omnino, & quæ Præsulis sanctimoniam significaret. Ipse vero maximæ apud omnes venerationi erat, neque quidquam dignius aut divinius in ore hominum versabatur.

[19] Pontifex, cum illi dignissimum summi Pœnitentiarii contulisset locum, ejus consilio imprimis gravissimis potissimum in rebus maxime omnium utebatur: neque eum diligebat & amabat solum, sed pia etiam veneratione colebat; & ubi quidquam arduum immineret, audire illum antea cupiebat, & fere omnia Nicolai consilio peragebat. Nicolao vero summæ ac singulares virtutes inerant; [Pœnitentiarius Papæ,] simplicissima humilitas præcipuaque clementia, caritas in omnes pietasque paterna, fidei & religionis exardens zelus. Communi usu austeram & asperam satis ducebat vitam: [excellit in omni genere virtutum.] nec carnibus vescebatur, nec strato jacebat. Carthusiæ regulam etiam ad extremum inviolate servavit: Sacris litteris, posteaquam sese immortali Deo dedicavit, operam eximiam adhibuit; neque a sacrorum voluminum, cum per occupationes licebat, lectione cessabat. Doctos viros, virtutibus deditos, magno amore prosequebatur; egenisque & inopibus Clericis opem plurimam ad litterarum studia conferebat. In pauperes vero omnes, quidquid eleemosynarum poterat, assidue distribuere consueverat. Affinium suorum neminem secum domi esse volebat, perturbare illos reliquam familiam dicens. Iis, qui illi ministrabant, salaria menstrua exhibere solitus erat, ne pro immeritis supplicare, & de spiritualibus illis satisfacere cogeretur. Librorum copiosus fuit, quos fere omnes in morte sacris locis monasteriisque legavit.

[20] Obiit autem mortem Senis, cum ibi Pontifex consideret. Cum enim Romam proficisci constituisset Eugenius, Florentia abscedens, Senas venit: quem Nicolaus quam primum secutus est, [Calculi morbo oppressus,] ita ut ingredientem Senas Pontificem comitaretur: pauculos vero post menses, calculi morbo correptus, in horridos ac terribiles dolorum cruciatus incidit; ita ut miserandos continue clamores emittere cogeretur. Et quamquam gravissimo & extremo morbo affectus, pati tamen non poterat, ut quidquam sibi de solita Chartusiæ observantia mutaretur. Cum vero fatalem sibi ægritudinem hanc fore cognosceret, Sacramentis Ecclesiasticis communitus, sacratissimoque Dominico corpore devote atque affectuosissime sumpto, de sui corporis sepulchro non immemor, [sacro viatico munitus obit,] ut in Carthusiensi cœnobio, quod prope Florentinam urbem est, conderetur, edixit. Ita aliquandiu flebiliter cum laborasset, tandem ægritudinis fervore & cruciatuum horriditate confectus, immortali Deo spiritum i reddidit. Incredibile dictu est, quanto mœrore, quibus lacrymis atque suspiriis hæc Nicolai mors Pontificem, Patres, Curiamque & urbem omnem, populumque compleverit: nam & splendorem & decus Ecclesiæ illum concordi omnes & consona voce judicabant, & prædicare non desistebant. Cum vero in Basilicam, quæ Augustino Doctori dicata est (nam apud religiosos Augustino deditos, [magno accursu ad corpus venerandum.] Senis locatus erat) exanime corpus delatum est, atque in media Basilica positum; tantus universi populi omniumque ordinum concursus effectus est manus pedesque deosculantium, ut comprimere sese cœperint, & vix contineri sacris ædibus possent: felixque sibi videbatur, cui illum contingere licuisset. Ceterum, cum prohibendi fœtoris gratia (quippe, ut diximus, ad Carthusiæ Florentinum locum ducendum cadaver erat) exsecto ventre viscera eduxissent; mirum dictu, lapis vastæ pro humano corpore magnitudinis compertus est: hujus autem forma erat plus rotunditatis quam longitudinis habens, simillimusque omnino in quantitate anserino ovo videbatur: [& lapidem ei exectum videndam:] apparebat autem ex minutissimis arenulis paulisper concretis in eam magnitudinem devenisse, quod quidem diuturno admodum tempore fieri oportuisse Physici judicabant. Experiri etiam pondus ejus voluere, & bilibrem illum, ut asserebant, comprobavere. Hunc nos ipsi vidimus, manibusque attrectavimus, & solidissimum experti sumus, Ex eo gypseæ plures formæ, ad illius effigiem, conflatæ sunt, & instar monstri ad varia terrarum orbis loca demissæ.

[21] [Exequiis interest Papa.] Quod vero ad funera attinet, exactissima & splendidissima in principe Senensi Basilica celebrata sunt: interque alia pleraque hoc illis præcipuum & singulare ac memoria dignissimum extitit, quod Pontifex Maximus Eugenius coram ipse consistere interesseque, atque ornare funus voluerit: factum numquam antehac patrum memoria celebratum; neque enim Pontificius & Curiæ mos habet, ut in Cardinalis funeribus Romanus Pontifex uspiam intersit; neque patratum antea ulla ex causa fuisse quispiam antiquissimorum noverat. Commovere vero Pontificem Eugenium, ut tantum Nicolao decoris & ornamenti impensum vellet, non sanctitas modo & immaculata integritas, gloriaque atque opinio de illo universi terrarum orbis, & omnium hominum; sed quod amplissimis Nicolai de Ecclesia atque Pontifice meritis devinctum & obstrictissimum sese illi arbitrabatur; quippe qui suarum partium indefessus semper ac validissimus fautor & propugnator extiterat, innumera quæ inferri detrimenta potuissent averterat, suis consiliis non vulgaria Eugenio emolumenta contulerat, auctoritateque & præsentia sua incredibiles illi semper favores & Principum ceterorumque hominum studia compararat. Funeralibus egregie celebratis, Thomas Apostolicus Subdiaconus (qui familiæ præsidebat, [corpus defertur Florentiam.] & apud Nicolaum diutissime manserat, quo illi nemo carior erat) nonnullis ex familia comitibus sumptis, corpus ad Carthusiæ locum; qui parum Florentia abest (ut a Nicolao vivente institutum fuisse diximus) detulit, & pie religiosissimeque sepulchro condidit, ubi ad hodiernam jacet diem; anima, ut recte judicandum est, in superis gloriosa felicitate beata.

ANNOTATA.

a Hic est Joannes Cervantes Hispalensis, Cardinalis creatus cum B. Nicolao a Martino V, mortuus anno 1453.

b Anno 1434.

c Hæc tempore infra accuratius distinguuntur.

d Carolus 7 & Philippus Audax: quos inter pax conclusa est anno 1435.

e Atrebatum, vulgo Arras, Artesiæ metropolis.

f Anno 1438 Joannes Palæologus Imp. & Josephus Patr. Ferrariam accesserunt.

g Hæc tamquam facienda & non peracta describit Sigonius, sed ante cœptum Ferrariæ Concilium, uti etiam em>Poggius, qui mox reversum asserit.

h Anno 1439.

i 9 Maji anni 1443.

VITA II
Auctore Carolo Sigonio.

Nicolaus Albergatus, S.R.E. Cardinalis & Episcopus Bononiensis, ex Ordine Carthusiano (B.)

PER CAR. SIGON.

PRÆFATIO.
Ad Illustrissimum ac Reverendissimum in Christo Patrem, Dominum Gabrielē Palæottum, S.R.E. Cardinalem atque Episcopum Bononiensem.

Cum pio Illustrissimæ ac Reverendissimæ Amplitudinis vestræ impulsu nuper Episcopos Bononiensis Ecclesiæ, decessores vestros, ex veteribus monumentis eruerem; ac facta dictaque eorum illustria, quæ in magnis comperire superiorum temporum tenebris possem, breviter litteris memoriæque mandarem: in unum præcipue incidi, cujus acta, uti parum hominibus cognita, sic mihi ad scribendum commemorandumque amplissima visa sunt. Hic vero extitit F. Nicolaus Albergatus, Cardinalis, civis Bononiensis, ac clarus ex Carthusiensium familia monachus: homo in maximis ante centū amplius annos Reipublicæ Christianæ negotiis diu multūque insigni cum virtutis consiliique laude versatus. Verum licet ea fide, integritate, solertia, gravitate, atque in omnibus rebus agendis sapientia præditus fuerit, ut merito homines tantam virtutis indolem admirari potuerint externorum fere tamen omnium auribus inauditus est; quod, qui de eo quidquam litteris consignarunt, ea passim sub nomine Cardinalis sanctæ Crucis exararint. Ego vero, ut memoriæ Sanctissimi sapientissimique viri consulerem, ac simul egregias multasque ejus actiones ab oblivione hominum & litterarum silentio vindicarem, Nicolai hujus separare vitam, ac de rebus ejus seorsim uberiore aliquanto, quam scriptio Episcoporum illa deposcit, differere oratione decrevi; præsertim vero multis, ut abditis, sic præclaris monumentis (quæ adhuc in hac civitate ac familia conservantur) adjutus. Hoc vero quidquid est, id totum in vestræ potissimum Amplitudinis nomine volui divulgare: quod ipsa in hac eadem, quam ille tenuit, Ecclesia administranda, cum aliorum optimorum Antistitum, tum hujus præstantissimi in primis ac religiosissimi summam prudentiam singularemque virtutem omnium EX MS. adhuc judicio six expressit, ut non tam eximio animi sui consilio, quam præcipuo aliquo imitationis arbitrio, ad singularia eadem pervenisse cum pietatis studia tum sanctitatis officia videatur.

CAPUT I.
Ortus, studia, vita Carthusiana & Episcopalis.

[1] [Ex Albergatorum familia antiqua] Nicolaus igitur Bononiæ ex Albergatorum familia ortus est: cujus antiquitas præcipue ex vetustis civitatis elici constitutionibus potest, in quibus Albergati circa annum Christi millesimum ducentesimum ædes celeberrimi nominis, in eadem urbis parte, in qua nunc quoque habitant, coluisse feruntur, quæ jam tum Seragotia dicebatur: cujus seculi spatio Guilielmum etiam Albergatum, Novariæ Episcopum, virum insigni pietate præditum, ipsi Novarienses, a a Nicolao IV, ejus nominis Pontifice sedente, concelebrant. Inde in dissidiis ac dissensionibus, quæ deinceps Bononiæ emersere, civilibus, crebra ac perhonorifica Albergatorum mentio reperitur. Nam anno millesimo trecentesimo tricesimo quarto, ad veterem civitatis statum restituendum, ipsi inprimis inter alias quasdam familias adfuisse narrantur, ac mox ex iis Petrus Nicolaus potissimum prædicatur: qui, cum Bononiæ primum Tribunos plebis, novæ administrationis ergo, creari placuit, unus ex iis fuit, ad quos inchoandi magistratus insignia, & quidem maxima cum auctoritate tunc temporis delata sunt. Idem etiam, ut majorum suorum quasi vestigia sequeretur, ei factioni studebat, quæ Maltraversa dicta, consilia & machinationes impedire profitebatur duarum illarum, quæ inter se tunc temporis in Italia odio exitiabili digladiabantur (b Gibellinos & Guelfos intelligo, ita primum Frederico Secundo Imperatore Germanico nomine vocatos.) Ceterum populari invidia fuit ex urbe depulsus, atque detrusus, nec nisi post septennium restitutus. Ex hoc igitur, anno millesimo trecentesimo septuagesimo quinto, natus est Nicolaus, [natus an. 1375] de quo scribere instituimus. Is litteris a Patre eruditus fuit, prout puerilis ætas imbui consuevit. Inde corroboratior factus, ad jus civile congnoscendum, Bononiensium juvenum more, se contulit. [& post studia Iuris] Quo studio necdum absoluto, divino spiritu ad graviora vocatus, incredibili quodam Religionis, quæ pio Dei cultu continetur, desiderio flagravit, atque arctiori se Carthusiensium monachorum disciplinæ devovit. Id quod divino quodam videtur consilio contigisse.

[2] [Monachus Carthusianus] Cum enim (ut vulgo inter monachos illos accepta per manus historia fertur) quodam die extra urbem, ad Monasterium illud animi causa, ut fit, invisendum secessisset, forte sæva tempestate coorta muris exclusus, ibi pernoctare compulsus est. Quod primum ægre ferens, demum pro singulari beneficio accepit. Etenim concubia nocte, ubi Patres ad Matutinas laudes in ecclesiam convenire non obscuro campanæ documento cognovit, & ipse rei novitate permotus accessit. Ibi vero positus, humili ac pio illo monachorum per noctis silentium cantu usque adeo est illectus, ut statim habitus ejus assumendi, & solitariæ inter eos vitæ cum Dei laude agendæ cupido acris incesserit: quod post dies aliquot a Patribus illis haud magno admodum negotio impetravit. Ceterum Monachus factus, sic in omni ordine, assiduitate, obedientia, humilitate, atque omnibus officiis monasticæ professionis se probavit, ut a cunctis non humano impulsu, sed divino instinctu ad Religionis se contulisse studium judicatus sit. Quin etiam post annos aliquot ea prudentiæ documenta simul ac diligentiæ dedit, [ac dein Prior:] ut Florentino primum, deinde Bononiensi monasterio præfectus sit.

[3] Atque eo quidem tempore, ob insignem famam integritatis atque sapientiæ celebratus, [denique a populari regimine.] Bononiensis quoque Ecclesiæ Episcopus, magna populi consensione delectus est: cui rei Deus hanc occasionem aperuit. Anno Domini MCCCCXV, comitiis Pontificiis diu haud sine ingenti populorum admurmuratione in Concilio Constantiensi protractis, cum post septem menses Pontifex adhuc in Ecclesia nullus esset, Cantelli ac Bentivoli, familiæ duæ illa tempestate opibus ac clientelis Bononiæ præpollentes, tempus oblatum esse veteris libertatis recuperandæ duxerunt: ac consiliis inter se occulte compositis, sequenti anno pridie Nonas Januarias cum armatis factionibus in palatium irreperunt; ac Legato, quem Joannes XXIII Pontifex abdicatus imposuerat exturbato, Rempubl. popularem, quem statum libertatis vocaverant, reduxerunt: mox (quoniam Sexcentorum Consilium commode ad subitas convocari consultationes non poterat) sexdecim viros constituerunt, qui Consilii auctoritate ornati omnibus rebus prospicerent, quæ celerem consilii explicationem desiderarent. Ita proximo c anno, Joanne Episcopo IV nonas Januarii mortuo, Magistratus, penes quos ipsa fuerat Respubl. collocata, [Episcopus Bononiensis eligitur:] jus eligendi Episcopi ad se recidisse interpretantes; Sexaginta viris, quorum injussu nihil constitui poterat, advocatis, plures eximiæ doctrinæ probitatisque viros nominaverunt: qui singulis diligenti atque accurata ratione perpensis, unum Nicolaum Albergatum, Priorem Carthusiæ, prætulere. Eorum vero judicium, deinde Anciani ac reliqui Magistratus, ac demum universum Sexcentorum Consiliumjita probavit, ut nemo plane de illius dignitate meritisque dissenserit. Itaque Consilio tertia noctis hora dimisso, multi, patefacta urbis porta, magna properatione, ut tanti nuntii fructum præriperent, Carthusiam adierunt, ac Nicolao judicium & decretum civitatis aperuerunt; eique honorem & privatim & publice gratulati, ut postridie in urbem ad dignitatem accipiendam, & gratias Consilio ipsi agendas, accederet, invitarunt.

[4] Ille vero, qui studiis vitæ solitariæ deditus, animo longe ab Episcopali officio abhorrebat; ac secreto contentus otio, lucem hominum ac frequentiam fugiebat; neque Episcopalis obeundi officii difficultates ac salebras ignorabat; cœpit recusare, ac se neque honorem illum accepturum, neque ea de causa pedem monasterio suo moturum esse, asserere. Deinde postquam se civium atque amicorum suorum, & publico & privato nomine agentium, oppugnari postulatis atque urgeri precibus vidit; ut eorum a se impetum aliqua ratione propelleret, addidit sibi non licere sine Præfecti sui consensione ejusmodi onus accipere; [qui non nisi habito consensis Prioris & Capituli Generalis,] si ipsius intercessisset auctoritas, se Civitatis tam bene de se judicantis in potestate futurum. His rebus postridie in urbem renuntiatis, populus, ut hoc impedimentum amoliretur, extemplo Antoninm Albergatum Jurisconsultum, arcta ipsi necessitudine junctum, ad Carthusiam in Galliam properare; atque ab ipso, qui ibi sedebat, Præfecto, Nicolaum Episcopum petere præcipui loco beneficii jussit. Is Januario mense profectus, Majo rediit, ac Præfecti & Capituli Generalis assensum, congruentem cum ipsa populi voluntate, reportavit. Hac accepta sententia, Consilium, novis nuntiis missis, Nicolaum ad se venire rogavit; cujus ille voluntati non obsequi turpe ratus, accessit. Ibi vero ad accipiendam, quæ tanto civium studio deferebatur, Ecclesiam obsecratus: primum indignum se, nec tanto oneri sustinendo parem excusavit: deinde illorum precibus defatigatus, sic se assensurum adjunxit, si populi prærogativam Cleri judicium confirmasset: neque enim æquum videri, quemquam Clero præesse, [Cleri Bononiensis,] quem non Cleri ipsius testimonium approbasset. Qua re audita, Consilium Canonicos statim coire, & Nicolaum a se editum jussit deligere. Ita Canonici, Capitulo advocato, sua sententia comitia populi confirmarunt. Hoc vero ubi Nicolaus, præter opinionem accidisse suam animadvertit, in Consilium reversus, ut alio moræ genere decreto animi sui aliquid subsidii compararet, nequaquam se vacante Romana Sede, sine d Archiepiscopi Ravennatis auctoritate ejusmodi honorem initurum asseruit; atque extemplo Petrum Ramponum & Andream Brunum, Canonicos, [& Archiepiscopi Ravennatis,] Procuratores suos ad Archiepiscopum destinavit. Verum & hi mense Majo Ferrariam, ubi Archiepiscopus versabatur, profecti, nullo negotio illius assensionem obtinuerunt.

[5] [admittit Episcopatum:] Quibus decretis Nicolaus evictus, tandem ad supplicationes se contulit, & ne se ascitam deserere disciplinam & susceptum secretioris vitæ propositum subigerent, obsecravit. Populus autem ejus preces aspernatus, atque eo vehementius ad ipsum evocandum accensus, Archiepiscopum ad eum consecrandum accivit. Is cum in exitu Junii accessisset, hominem ad se in Palatium accersivit, & benigne ac comiter appellatum, ut adhuc recto populi reluctantem studio sensit, haud leviter commotus, pertinaciam ejus vehementius incusavit; atque ab eo se, ni pareret, rationem ovium sibi a Deo commissarum in conspectu divini Judicis reperiturum esse denuntiavit. Nimirum haud sine divino Numine tantum populi in eum consensum esse commotum, quem, grave nefas committeret, si qua ratione contemneret. Quibus verbis, quasi ex ipsius Dei ore emissis, Nicolaus exterritus, atque ultra repugnare non ausus, se facturum, quod populus peteret atque ille suaderet, ostendit. [consecratus,] Ita rebus constitutis IV Nonas Julias ab Archiepiscopo in æde Carthusiæ, ingenti populi, qui avide confluxit, astante frequentia, solennem consecrationem accepit. Quo facto, Porta S. Stephani, ut moris est, universa obviam effusa, cum Magistratibus civitatem ingressus, usque ad ædem S. Stephani, eques sub holoserica umbella processit: inde positis calceis, pedes ad Basilicam S. Petri contendit, atque Ecclesiæ possessionem, ipso assidue plaudente præ lætitia populo, iniit. Exemplum inde Petronii, atque eorum qui priscis temporibus floruerunt Antistitum imitatus, Episcopi partes ita suscepit, ut se tamen monachum esse haud fuerit oblitus; nec se magis sancti Zamæ primi Bononiensis Ecclesiæ Episcopi successorem, quam beati Brunonis Carthusiensium Ordinis Institutoris æmulatorem esse meminerit. [vivit ut ante Carthusianus,] Etenim cum Episcopali dignitate simul & monasticam disciplinam in omnibus officiorum generibus conservavit. Siquidem eamdem in corde humilitatem, in vestitu præsertim intimo vilitatem, in aspectu pudorem, in cibo potuque tenuitatem, in cilicio & jejuniis asperitatem, in fundendis ad Deum precibus assiduitatem Episcopus tenuit, quæ monachus asscriptus asscivit. Nam & carne perpetuo abstinuit, & in culcitra non se collocavit; sed victum, cultum, ac stratum idem celebravit, quibus se monachalis primum vinculo legis astrinxit.

[6] Tantum autem sibi de facultatibus Ecclesiæ reservavit, quantum familiæ suæ (quam moribus magis quam numero spectatam alebat) sat esset; reliquum inopibus sustendandis, & maxime puellis nubilibus, quæ dote carerent, collocandis impertiri solitus fuit. Eruditis autem hominibus, aut laudem aliquam ingenii cultioris habentibus, mirifice studuit; atque eis non solum angustiis rei familiaris oppressis præsto fuit, sed etiam quos idoneos esse judicavit, ad Ecclesiasticos honores dignitatesque provexit. Tantus enim est virtutis splendor, [inter domesticos habuit Nicolaum V & Pium II,] ut non minorem laudem consequantur, qui virtutem honorant, quam qui ipsam adepti sunt. Quorum duo ex ipsius domo, quasi ex quadam doctrinæ ad sanctitatis officina progressi, deinde Pontificatum Maximum sunt adepti; unus Thomas Sergianensis, quem ex domestico puerorum magistro sibi ad scribendas epistolas ministrum assumpsit, ac post dignitate Canonica decoravit: alter vero Æneas Sylvius, Picolomineus, Senensis, quem in legationibus non tam peregrinationum atque itinerum comitem, quam actionum & consiliorum auctorem participemque habuit: Nicolaus Ville, hic Pius II, in Pontificatu vocatus. Tertius fuit e Franciscus Philelphus, homo insigni Græcarum ac Latinarum litterarum cognitione ac scriptorum nobilitate conspicuus, [& Philelphum,] quem haud satis a fortunæ bonis instructum in amicis intimis habuit, atque amplexus ita fovit, ut multis eum commodis atque honoribus auxerit. Suis autem, id est consanguinitate conjunctis, nihil unquam ecclesiasticæ benignitatis impertiit, sive quod eos ære familiari satis paratos beneficiis ejusmodi non egere sentiret, sive quod bona Ecclesiæ, non ad familias Episcoporum locupletandas, sed ad turbas egentium sustentandas, conferenda esse sibi persuasisset.

ANNOTATA.

a Nicolaus 4 Papa sedit a 22 Februarii anni 1288, usque ad 4 Aprilis anni 1292. Quo tempore nullus fuit Episcopus Novariensis, dictus Guilielmus, sed Englesius de Caballatiis eique suffectus anno 1291 Matthæus Vicecomes. Vti accurate docet in sua Novaria Carolus a Basilica Petri, & ipse Episcopus Novariensis. Donius d' Attichy appellat Guillielmum seu Ugolinum Novariensem Episcopum anno 1288: sed Ugucio Episcopus, quem aliqui forte Ugolinum dixere (utrumque enim diminutivum est nominis Hugo) non ante an. 1304 videtur factus Episcopus. Est igitur σφάλμα in nomine ut mihi quidem videtur, seu numero, dum pro Nicolao III scribitur IV. Nam juxta prædictum Carolum anno 1277 Ind. non X, sed V, invenitur instrumentum quod tunc fieri jussit D. G. Dei gratia Novar. Episcopus, qui Guillelmus dicitur in tabula impressa, licet nomen ejus in Catalogo non sit. Ita Carolus pag. 411: sed in Diptychis osseis ecclesiæ S. Gaudentii usque ad an. 1343 deductis apud eumdem Carolum pag. 605 sic legitur, Englesius de Caballatiis & prædecessor etiam de Caballatiis, simul etiam sed. ann. III men. II & d. VI Vbi apparet nomen unum taceri, personam indicari, ex eadem quidem Caballatiorum familia; sed qui per matrem potuerit Albergatus fuisse, & in dicto instrumento D. G. intelligi Domnus Guillelmus. Alios ex dicta familia illustres viros recensent Garnefeltius & dictus Donius d' Attichy: quibus addimus R. P. Fabium Albergatum Provincialem Romanum Societatis Iesu, cujus singularem affectum nos Romæ anno MDCLX & sequenti experti fuimus.

b Gibellini Imperatori, Guelfi Papæ studebant: Maltraversi neutri parti adhærebant, Italica voce sic dicti, quasi male in transversum positi, vel inter duas partes malas transversim incurrentes: cum Guelfi nomen haberent a Guelfone Bavariæ Duce, Malthildis Comitisse marito, qui uxoris viribus & patris sui etiam Guelfonis subnixus, partes veri Pontificis sustinebat contra Guibertum Antipapam, a cujus nomine appellati Guilinbi: nihil ut hic Germanicum sit præter ipsa Ducis & Antipapæ nomina a quibus ejusmodi appellationes fuerunt sumptæ.

c Anno 1417 quo reliqua mensibus aßignatis contigerunt.

d Cui Sede vacante fuisse auctoritatem ordinariam, testatur infra Martinus Papa. Archiepiscopus autem Ravennas em>tunc fuit Thomas Perendulus; ut qui ab anno 1411 ad 1445 Sedem tenuit.

e Franciscus Philelphius, Emmanuelis Chrysoloræ gener, & Orator ac Poëta clarissimus, a Pio II Musa Attica dictus. Ita Donius d' Attichy.

CAPUT II.
Mores Bononiensium emendati. Acta pro pace publica.

[7] Inde ad Clerum emendandum, quem ex depravata seculi disciplina dissolutiorem putabat, laxiorem ac molliorem ejus habitum castigavit; atque ut angustiorem & erodiorem, sic graviorem atque honestiorem effecit; ac sacris eum officiis majori frequentia & insigniori modestia interesse præcepit. Cum porro Judæos sine discrimine inter Christianos versantes videret, rem mali exempli, ac mirifici ad disciplinam nostram corrumpendam incitamenti ratus; circulum eos jussit luteum, ut a ceteris dignoscerentur, in pectore gestare, & festis diebus clausas tabernas habere, [Iudæos coercet:] & Quadragesimali tempore ab emendis carnibus abstinere: cum res eo licentiæ processisset, ut se cum Christianis temere commiscerent, atque ipso etiam die Paschæ tabernas vendendi causa apertas haberent, & per ipsos Christiani jejunii dies carnes a nostris emptas publicæ esitarent, ac quodammodo instituta nostra ludificarent. Mox usuras eorum graviores liberioresque coërcuit. Nam cum senos denarios in singulas libras exigere instituissent, quaternis esse contentos statuit. Interim post longas Patrum dissensiones, [confirmatur a Martino V.] Martinus Quintus tertio Iduum Novembris Pontifex declaratus est. Quod ut ipse audivit, continuo ab eo Apostolicam Episcopalis dignitatis, a populo Cleroque delatæ, confirmationem poposcit, seque totum ejus auctoritati judicioque permisit. Quod Martinus, comperta hominis virtute ac sanctitate permotus, sine ulla detrectatione, licet non mediocriter ipsi a se alienatæ civitati offensus, assensit. Inde sequenti anno, ut antiquam Cleri disciplinam revocaret, XIII Kal. Junias Synodo præclaras constitutiones, olim a a Bernardo Episcopo editas, instauravit, quæ obsolescere perdita seculi contumacia cœperant. Tum ad monasteria, [reformat Clerum,] quæ tristi superiorum temporum calamitate perierant, renovanda conversus; duas Canonicas, proximis bellis afflictas, ac Canonicis Regularibus vacuatas, accepto Pontificis decreto, restituit: ex quibus una fuit S. Gregorii extra portam S. Vitalis, quam ad unum Priorem Canonicumque redactam, [& Canonicos Regulares,] a veteribus Canonicis S. Augustini ad b novos S. Georgii in Alga traduxit: altera c S. Mariæ ad Rhenum, & S. Salvatoris in urbe. Etenim cum Franciscus Ghiselerius earum Prior petiisset, ut cum monasteria sua Canonicis propter bella prorsus exhausta essent, sibi liceret Stephanum, Joannem, & Dominicum Senenses, & nonnullos alios Canonicos d monasterii S. Ambrosii Eugubini (ejusdem ordinis, sed alterius habitus & observantiæ) jungere, mandato e Pontificis re cognita, eos in unum contraxit, ac Canonicos Regulares S. Salvatoris vocavit. Legi adhuc apud eos litteras Martini, in hanc sententiam datas f Friburgi Lausanensis diœcesis Nonis Julii.

[8] [ludos aleatorios damnat:] Quibus actis, postremo oculis in laicorum mores conjectis, ludos aleatorios magno animi dolore vulgo sic per urbem celebrari animadvertit, ut non solum cives eo cum insigni divinæ legis contemptu & magno patrimoniorum dispendio convenirent, sed etiam publicum ex ea re vectigal institutum haberent. Quam consuetudinem ipse adeo improbavit, ut edicto graviori proposito, & vectigal & conventicula illa damnarit. Pauperes autem civitatis, pro insito caritatis studio, miseratus, tributo in fabricam S. Petronii conserendo levavit. [restaurat basilicam & Episcopium.] Postremo Basilicam atque Episcopium contemplatus, cum multas partes vetustate obsolescentes instauratione egere videret, ne id quidem sibi putavit esse prætermittendum. Itaque campanarii fastigium ex ligneo lapideum fecit, ac totum laminis plumbeis cooperuit. In Episcopio vero aulam insignem & multa cubicula ædificavit, ac bibliothecam publico usui magna supellectile librorum instruxit; quarum rerum nunc etiam vestigia aspiciuntur. Sed hæc posterius. Has autem omnes laudes apud populum cumulavit singularis humanitas ac facilitas admirabilis, quod aditus ad eum non minus patebant Episcopum, ac si privatus in ædibus suis egisset, aut monachus adhuc in humili cella consideret. [benevolus ergo subditos,] Quibus & ejusmodi aliis præclaris ad vitæ sanctioris opinionem institutis, eam apud omnes homines virtutis atque innocentiæ famam adeptus est, ut eum non solum cives admirarentur, sed insolito etiam iis temporibus cultu venerarentur: siquidem & genua prætereunti ponebant, & capita inflectebant, & in supplicationibus publicis incedentem multi nudis pedibus honoris ejus ac reverentiæ causa prosequebantur.

[9] [magni fit a Martitino V.] Quibus rebus compertis, Martinus Pontifex eidem tantum propterea tribuere cœpit, ut cum solenni fidelitatis jurejurando ipsum obstringere vellet, & tamen labore sui adeundi levare, sacramentum apud Mutinensem & Imolensem Episcopos concipere jusserit. Extant adhuc ipsæ ad Episcopos illos g litteræ, h Gebennis VI Kalend. Augusti datæ, quas in hanc historiam inserere libuit una cum aliis, quæ apud Albergatos servantur, ex quibus ferme hunc commentarium contexuimus: sunt autem hæ: Cum nos nuper electionem, de persona Fratris nostri Nicolai Episcopi Bononiensis, per dilectos filios Capituli Ecclesiæ Bononiensis ad eamdem Ecclesiam, tunc Pastoris solatio destitutam, nec non ejusmodi electionis confirmationem & consecrationis impensionem, [liberatur ab itinere Romano.] eidem Nicolao Episcopo, per venerabilem fratrem nostrum Thomam Archiepiscopum Ravennatem, auctoritate ordinaria, Sede Apostolica vacante, factas, de Fratrum nostrorum consilio, auctoritate Apostolica duxerimus ratificandas, ac etiam approbandas; nos, volentes ejusdem Episcopi in illis partibus commorantis parcere laboribus ac expensis, ne per hoc cogatur veniendo ad Romanam Curiam personaliter laborare, Fraternitati vestræ, auctoritate præsentium, committimus ac mandamus, quatenus ab eodem Episcopo, nostro & Romanæ Ecclesiæ nomine, fidelitatis debitæ recipiatis, seu alter vestrum recipiat, juramentum, juxta formam, quam sub Bulla nostra mittimus interclusam. Hoc autem jusjurandum Martinus eo studiosius requisivit, quod Bononiam ab Ecclesiæ auctoritate remotam acerbissime ferens, quantum ad eam recuperandam spectata Nicolai Episcopi auctoritas habitura ponderis esset, non ignoraret.

[10] Itaque cum paulo post Constantia Mantuam accessisset, [evocatur Mantuam.] ac dies noctesque de Bononia recipienda cogitaret; ipsum statim ad se venire i præcepit, atque humaniter in primis acceptum, per multos dies secum in eisdem ædibus habuit; atque omnia, quæ ille postulavit, mira liberalitate indulsit; ac demum k consilio suo nudato, Oratorem ad Bononiensem populum destinavit, petens ut sibi urbem ditionis nuper Pontificiæ restituerent, a qua vesano nonnullorum consilio discessissent. [Inter hunc & Bononienses mediator.] Nam se (quoniam Romam adire tumultibus intestinis exclusus non posset) Bononiæ sedem aulamque Pontificiam constituere, ad ipsius honorem & commodum, decrevisse. Quod postulatum populus primo disertissime abnuit: deinde saniore consilio, ne belli inferendi necessitatem inclementiore responso afferret, illud ipsum emendandum putavit; ac sequenti anno Nicolaum eumdem cum duobus aliis Oratoribus remisit, qui ei sponderent, populum quotannis tributum septem aureorum millium, & certum equitum numerum arbitrio ejus in sex menses daturum; si sua se uti Republica ac libertate permitteret, ac sacra civitatis obedientia contentus, nihil præterea postularet. Quam ille conditionem, difficultate vi potiundæ urbis deterritus, in præsens accepit; atque inde Florentiam per viam Ravennatem transcendit; qua in urbe per annum amplius mansit, ac liberaliter habitus, eam gratiam retulit, quod Ecclesiam ad fastigium Archiepiscopale provexerit.

[11] Postero l anno Antonius Bentivolus, Joannis (qui prioribus annis dominatum urbis per aliquot menses administraverat) filius, patriam recuperare sua auctoritate desiderans, VII Kal. Februarias, propria adjuvante factione, Palatium introrupit; ac potestatem nactus, Canetulos, sese cœptis ejus objicientes, primum foro, deinde decreto Consilii urbe ejecit: qui Florentiam ad Martinum profecti, Antonium tamquam Pontificiæ urbis imperium sibi temere vindicantem, accusaverunt, atque ipsi se ad eam recipiendam præsto futuros esse polliciti sunt. Quibus rebus Martinus, in spem haud levem recuperandæ urbis adductus, prid. Kal. Martii Oratores Bononiam misit, qui verbis suis denuntiarent, nisi urbem sibi ultro darent, se quacunque vi subacturum. Quibus Consilium respondit, [ab legatur ad Pontificem,] populum Bononiensem eo animo esse, ut antiqua urbis suæ possessione & civitatis libertate decedere nolit, proque ea fortunas omnes atque ipsum adeo sanguinem profusurus sit: Pontificem autem submisse orare, ut conditionibus stare secum Mantuæ pactis velit, in quibus diserte ipse, se certo tributo & sacro civitatis obsequio contentum fore, promisit. Deinde profectis illis, pridie Nonas Martii, iterum Nicolaum Episcopum cum duobus aliis ablegavit, ac coram eadem referre Pontifici jussit. Quibus cum mandata exposuissent, sic Martinus respondit: Ite ac populo vestro renuntiate, nisi urbem usque ad diem tertium Paschæ in meam potestatem tradiderit, me illi sacra officia interdicturum, execrationes quam atrocissimas possit Ecclesia inflicturum, ac firmissimum exercitum ad vastandum agrum atque oppugnandam urbem missurum. Ac mox duobus Oratoribus dimissis, Nicolaum retinuit, ac post quinque dies domum repetere, & sacrorum officiorum interdictum solenni Ecclesiæ more promulgare mandavit. Ita Nicolaus in patriā VII Kal. Apriles reversus (cum Episcopū, nodo sacramenti devinctum, auctoritatem Pontificiam repudiare nefas esse putaret) mandata ejus, quamquam invitus, exhausit. Etenim postridie, dum opera Sacris dabatur, in S. Petri Basilicam venit: ac silentio indicto, Interdictum, quod secum attulerat, ad aram majorem pronuntiavit; [interdictā promulgat:] deinde ad valuas Basilicæ Sancti Petronii, & postes Palatii affigendum curavit: demum ipsis gymnasii Rectoribus ac Magistris accitis, nomine Pontificis publicæ professiones munus inhibuit. Quibus rebus perspectis, civitas suum sic erga illum animum immutavit; ut, quem antea in oculis ferret, ac summis in cælum laudibus tolleret, tum plane alienata, maledictis asperioribus lacerare, ut publicæ dignitatis hostem, ac Pontificis quam patriæ studiosiorem, institerit. [ex urbe fugit:]

[12] Quæ cum Nicolaus comperta omnia plurimorum narratione haberet, atque insidias etiam nonnullorum; quæ propterea sibi structæ dicerentur timeret; urbe egressus, ad Carthusiam, atque inde Florentiam properavit. Mense inde Majo, Martinus missis Bononiam Oratoribus, aperte bellum (nisi dicto sibi audientes essent) indixit. Ac mox, ubi monita minasque despici suas vidit, Bracchium Perusinum, Ducem suum, cum exercitu validissimo in agrum immisit. Quo facto, Braccius castella ferme omnia, duorum mensium spatio, in potestatem aut vi aut pactione redegit, ac captivos multos abduxit, & aquam Rheni in urbem influentem alio derivavit, ac demum agro toto late vastato, maximis civitatem opportunitatibus spoliavit. Cum autem propediem castra se urbi quoque admoturum ostenderet, Antonius Bentivolus, qui Principem in urbe agebat, ne civitatem in majus discrimen adduceret veritus, consilium urbis dedendæ cœpit, ac pridie Idus Julii in castra (in quibus erat Cardinalis m Pontificis Legatus) processit, [Pontifici tradit,] ac pactis conditionibus in urbem regressus, relatione de bello finiendo facta, ex Consilii auctoritate deditionem constituit. Ita XII Kal. Augusti Braccius cū Cardinale Legato, & parte equestriū copiarum ingressus, urbis possessionē accepit. Inde VII Idus Augusti Oratores Florentiā a Consilio missi, urbem Pontifici æquis, ut voluerunt, conditionibus tradiderunt. Post VII, Kal. Septembris Alfonsus Diaconus Cardinalis S. Eustachii, Legatus, urbem inivit, atque eam nomine Pontificis ex pacto administrare cœpit. Eodem etiam tempore Nicolaus Episcopus ad Ecclesiam suam reversus, atque a populo benigne acceptus, advocatis Magistratibus, decretum Pontificis recitavit; quo ipsi Centum n & Plebem oppida, [revertitur,] triginta quinque ante annos Episcopo adempta, reddere jubebantur: ac subinde, illis non repugnantibus, per Episcopum Imolensem Vicarium suum, solennem, eorum possessionem adivit. Inde rebus civitatis compositis, ad pristina boni piique Pastoris officia per otium concelebranda se contulit, indies magis eximiæ prudentiæ probitatisque suæ opinionem confirmans.

ANNOTATA.

a Bernardus præfuit Episcopus ab anno 1198 usque ad annum 1213.

b De ea Congregatione tunc temporis cœpta egimus 8 Ianuarii ad Vitam B. Laurentii Iustiniani § 1.

c Cœnobium S. Mariæ ad Rhenum tertio milliario ab urbe distabat, anno 1359 a Barnaba Duce Mediolanensi eversum, em>Canonicis ad domicilium S. Salvatoris in urbe se recipientibus. Consule Pennotum tomo 2 cap. 23 num. 5.

d Hoc fuit primum stabile cœnobium Canonicorum Regularium S Salvatoris (cum Ilicetanum esset Eremitis S. Augustini redditum) anno 1413 constitutum.

e Litteræ Apostolicæ Martini V ad B. Nicolaum directæ sunt Nonis Iunii anni 1418. Proximum monasterium fuit S. Donati de Scopeto prope Florentiam, unde etiam Scopetini dicti. Alia dein monasteria 40 constituta refert Pennotus, quem consule tomo 2 cap. 51 & 52.

f Friburgum urbs Helvetiæ populosa & Catholica, ubi nunc residet Episcopus Lausanensis, quod hæc civitas sit cum Bernensi pago hæresi infecta.

g Mutinensis erat, Carolus Bojardus; Immolensis, Petrus de Hondedeis.

h Gebenna aliis Geneva urbs ob Calvini sectatorumque domicilium notißima, ad os laci Lemani.

i Zenus tertio B. Nicolaum a Bononiensibus ultro missum ad Martinum V indicat.

k Idem hoc attribuit secundæ mißioni, cum Papa esset Ferrariæ. Cujus Sigonius non meminit.

l Anno 1420.

m Gabriel Condulmerius, uti supra Zenus.

n Centum notatur inter Centonaram rivum & Idicem em>fluvium ad 9 circiter p. m. ab urbe Euro-boream versus, diciturque a vicino oppido Cento di Budrio: ut distinguatur, ab altero Cento in vicino Ferrariensi territorio, an huic vicina sit Pieve nondum comperi.

CAPUT III.
Legatus pacis in Gallias missus. Cardinalis eam Venetis cum Duce Mediolanensi curat.

[13] Itaque biennio post, cum res incidisset, [ob Galliam a Burgundo & Anglo infestatam,] quæ præstantis ac singularis viri operam auctoritatemque apud Gallicos, inter se armis sævientes, Principes postularet; Martinus ad eam pro dignitate Ecclesiæ transigendam, ipsum ex omnibus aptissimum judicavit. Res autem erat hujusmodi. Vetus inter Joannem Ducem Burgundiæ & Carolum sextum Regem Franciæ bellum gerebatur: quod accensis utrimque mutuis offensionibus eo usque processerat, ut Joannes Lutetia Regni Gallici sede occupata, Carolum Regem ac Reginam & Catharinam filiam in potestatem adduceret. Quo facinore perpetrato, accessit, quod cum Joannes Dux, ac Carolus Delphinus, ipsius Caroli Regis filius, in oppido a Monsterioli, de communi pace acturi convenissent; altercatione forte de præteritis injuriis orta, Joannes ab uno ex Delphini comitibus repente gladio educto per iracundiam fuit b occisus. Qua re audita, Philippus Joannis filius, qui Lutetiæ erat, exacerbatus, Carolum Regem cum Regina & filia Henrico Angliæ Regi (veteri ipsius Caroli hosti, atque armatum exercitum in Gallia tum habenti) tradidit. Ex quo bellum atrocius, quam ante recruduit, Burgundo & Anglo adversus unum Delphinum, communi armorum fœdere sociatis. [mittitur Legatus pacis,] Quod quieti & commodo Christianorum vehementer obesse sentiens Pontifex, nuntium sibi mittendum ad ejusmodi sedandas discordias, & conciliandos si posset animos arbitratus, neminem ipso Nicolao potiorem existimavit; in quo non summa solum solertia, sed singularis etiam splendesceret innocentia, quas plurimum illi auctoritatis & fidei conciliaturas esse apud Reges Transalpinos putavit. Quamobrem ne illi sui Romam adeundi (nam eo paullo ante Florentia venerat) necessarium onus imponeret, litteras Bononiam, una cum ipsius rei tractandæ commentario misit, quæ adhuc servantur apud Canonicos in hæc verba:

[14] Cum dudum, gravi & atroci dissensione Principum Gallorum pestiferum bellum suscitatum in regno Franciæ & vicinis partibus viguerit, [cum hosce Martini V litteris,] & vigeat de præsenti, cum exterminio illarum gentium, & jactura gravissima totius Reipub. Christianæ: nos cupientes tantis malis finem imponere, & indurata Principum corda placare, & ob hanc piam causam tam necessariæ & sanctæ pacis ad partes illas Nuntium Apostolicum destinari, qui in conspectu Principum & populorum justus & idoneus prædicator & suasor pacis & caritatis existat; te ad hoc sanctum opus ex omnibus Prælatis eligimus, dignissimum Nuntium tantæ pacis, profecturum ad carissimum in Christo filium nostrum Henricum Regem Angliæ illustrem, & ad dilectos filios nobiles viros Delphinum &c. & Ducem Burgundiæ, & inter ipsos pacem ac concordiam tractaturum. Nam post omnipotentis Dei misericordiam plurimum in tanto negotio de tua sapientia & singulari virtute confidimus & speramus, quod ultra profundos sensus tui naturalis ingenii subministrabit Spiritus sanctus devotioni & humanitati tuæ gratiam; ut verba nostra ex ore tuo cum fructu exaudiantur. Quare Fraternitatem tuam in Domino hortamur & affectuose rogamus, ut in tanti & tam communis boni procuratione nos adjuves, & pium hunc laborem non refugias: sed pro tot populorum quiete & salute fidelium, prompta ac læta mente suscipias. Ceterum hac de causa te ad nos venire noluimus, & laborem itineris duplicare: sed pro informatione tua inclusas præsentibus agendorum instructiones mittimus, & litteras nostras, cum copiis ipsarum litterarum quas Principibus ipsis scribimus super ista materia; volentes, quod instructionibus superadictis dicendo, & agendo, & negotium hoc tractando, addas & minuas, secundum quod circumspectioni & prudentiæ tuæ videbitur expedire. Datum Romæ apud S. Petrum, VI Idus Februarii Pontificatus nostri anno V.

[15] Quibus litteris acceptis, Nicolaus, honestæ voluntati Pontificis in re tanti momenti adversari non ausus, sese ad iter instruxit; ac VII Kalendas Aprilis cum eximio Bononiensis Nobilitatis flore profectus, in Galliam properavit; ibique liberalibus officiis, propter eximiam virtutis ac vulgatæ sanctitatis opinionem exceptus, rem tractare cum utraque parte summa cura instituit. [re infecta redit:] Verum cum ab una parte parentum sororisque captivitas, ab altera cædes paterna, ipsa juvenum pectora non solum versarent, sed ad ulciscendum etiam inflammarent, atque ad rem armis conficiendam pro utriusque obtinenda dignitate percellerent; nihil efficere potuit. Quare subsecuta Regis quoque Henrici morte deterritus, sequenti anno Bononiam VI Idus Augusti re infecta revertit. [fit interpres novi Legati,] Eodem anno Martinus Gabrielem Condulmerium Cardinalem Legatum in urbem misit: ac proximo (quod Florentinis contra Ducem Mediolanensem secum fœdere junctum adesset) revocavit; atque eidem Ludovicum Archiepiscopum Arelatensem sufficit. Qui V Idus Junias Bononiam profectus, convocato Concilio, Pontificis voluntatem exposuit, qua Gabrieli legationem abrogabat, & Florentinos milites ab eo conductos dimitti præcipiebat. Quæ cum Latine (erat enim Gallicus) edidisset, Nicolaus Episcopus, qui accitus advenerat, Italico sermone retulit.

[16] Biennio vero interjecto, idem, cum rebus Romanis aliquando constitutis, Cardinalium numerum, plurimorum morte imminutum, sibi augendum existimasset, inter ceteros, quos illo honore, virtutis gratia, decorandos putauit, Nicolaum ipsum animo destinavit, atque eum consilio dissimulato ad se venire jussit. Deinde c IX Kalendas Junias eumdem cum ceteris Cardinalem renuntiavit, atque ei jam ad urbem adventanti obviam ipsa dignitatis insignia misit. [creatur Cardinalis.] Quæ ille miratus, eadem, qua antea Episcopatum, animi magnitudine respuit. Verum paullo post Pontificis in conspectum progressus, cum adhuc ejusmodi abs se honorem averteret, sacri tamen anathematis intentatione commotus assensit: atque ita Idibus Juniis Presbyter tituli S. Crucis in Hierusalem est vocatus. Quem titulum adeo gratum habuit, ut postea pro insigni gentilitio ipsam solam Crucis effigiem tulerit: cujus rei cum plurima adhuc in Episcopio apparent vestigia, tum Franciscus Philelphus est auctor, in epistolis inquiens: Imitatus es eum, cujus crucem pro signo geris, Christum Optimum Maximum. Quem deinde Thomas ipsius discipulus imitatus, ubi ad Pontificatum pervenit, claves ipsas d pro familiæ signo ascivit. Ceterum Nicolaus sic honorem hunc gessit, ut, S. Antonino teste, quemadmodum Episcoporum insigne exemplar extiterat, sic clarissimum speculum Cardinalium fuerit; nec majorem dignitatis splendorem ab sacræ nitore Purpuræ cœperit, quam ipse claritate virtutis suæ ei tradiderit.

[17] Neque vero Martinus hoc illum ornamento cohonestasse satis habuit, quin etiam insigne ac magnificum inprimis legationis munus adjunxit. Hujus vero decernendæ legationis hæc materia data. Philippus Mediolani Dux, [designatus Legatus inter Venetos & Ducem Mediolanensē.] jam pridem animo ad Italiæ dominationem aspirans, bellum Florentinis internecinum intulerat, & cum Martino ipso hujus belli consilia sociarat. Quare compulsi Florentini, sese Venetis, suspectas jam pridem Ducis ipsius opes habentibus, junxerant, ac maximo exercitu congregato, Philippi ditionem adorti, Bergomum ei ac Brixiam magna cum Castrorum Cremonensium parte ademerant. Itaque Martinus, Philippo socio, in maximas rerum suarum difficultates adducto, consulere atque imminentia Italiæ mala propulsare desiderās, pacem inter eos conciliare constituit, ac propterea ad eam tractandam ac transigendam Nicolaum Cardinalem, spectatæ multis in rebus auctoritatis ac sapientiæ virum, decrevit. Quare Nicolaus cum his mandatis Roma profectus, XV Kalendas Octobris Bononiam adiit, a Magistratibus & universa occurrente ac gratulante civitate receptus, atque omnibus honoribus, qui Episcopo & Cardinali Legato a Latere Pontificis misso debentur, affectus; mox Oratoribus eorum, ad quos bellum pertinebat, cum mandatis convenire Ferrariam jussis, ipse eo quoq; XIII Kalendas adivit. Ubi summam Nicolai Marchionis e erga se hum