Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober IV           Band Oktober IV           Anhang Oktober IV

9. Oktober


DIES NONA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI SEPTIMO IDUS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Abraham patriarcha in Palæstina.
S. Dionysius Areopagita episc. M. Athenis in Græcia.
S. Demetrius episcopus conf. Alexandriæ in Ægypto.
S. Dionysius episcopus M. Parisiis in Francia.
S. Rusticus presbyter M. Parisiis in Francia.
S. Eleutherius diaconus M. Parisiis in Francia.
S. Domninus seu Donninus M. Burgi S. Domnini in ducatu Parmensi.
S. Atticus Martyr.
S. Luddulus seu Lugdulus Martyr.
S. Septimus Martyr.
S. Julius Martyr.
S. Marcellus seu Marcellinus M. Romæ.
S. Geminus seu Genuinus M. Romæ.
S. Nuvius seu Nivius M. Romæ.
S. Primina M. Romæ.
S. Baractalis martyr Spoleti in Umbria.
S. Publia abbatissa Antiochiæ in Syria.
S. Andronicus mon. conf. in Ægypto.
S. Athanasia mon. conf. in Ægypto.
S. Savinus seu Sabinus mon. conf. in Levitania.
S. Domninus conf. apud Tifernum Tiberinum in Umbria.
S. Arnoaldus episc. conf. Metis in Belgica I.
S. Gislenus conf. Ursidongi, nunc Gislenopoli, in Hannonia.
S. Lambertus conf., S. Gisleni discipulus, Ursidongi, nunc Gislenopoli, in Hannonia culti.
S. Bellerius conf., S. Gisleni discipulus, Ursidongi, nunc Gislenopoli, in Hannonia culti.
S. Geminus conf. forte Ordinis S. Benedicti in oppido S. Gemini in Umbria.
S. Deusdedit abbas Casini in regno Neapolitano.
S. Petrus Galata mon. conf. Constantinopoli.
S. Olla virgo apud Cameracum in Belgica II.
B. Nidgarius ep. conf. Augustæ Vindelicorum.
B. Adalbero ep. conf. Augustæ Vindelicorum.
B. Guntherus conf. Ordinis S. Benedicti Breunoviæ in Bohemia.
B. Gosvinus seu Goswinus abbas in monasterio Aquicinctino in diœcesi Atrebatensi.
B. Joannes Lobedavius conf. Ordinis S. Francisci Culmzæ in Prussia./p>

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Juventinus seu Jubentinus & Maximus martyres hodie a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, annuntiantur. Idem etiam a Galesinio in Martyrologio, per eum concinnato, fit. Verum de binis illis sanctis Martyribus, sub Juliano Apostata passis, cum Martyrologio Romano pluribusque aliis fastis sacris jam egimus ad diem XXV Januarii.
S. Rodosindi episcopi, qui a nonnullis Rudesindus aut etiam paulo aliter vocatur, Canonizationem hodie in Fastis sacris, quos Ordinis sui Sanctis celebrandis adornarunt, commemorant Benedictini hagiologi Dorgainus, Menardus, Wionus, & Bucelinus, illumque, qui Dumiensem sedem occupavit, Compostellanum episcopum etiam appellant. Ferrarius, qui in generali Sanctorum, Martyrologio Romano non inscriptorum, Catalogo sancti illius Antistitis Canonizationem hodie pariter consignat, idem etiam facit; meritone, an immerito, colliges ex iis, quæ dicta apud nos sunt ad diem, quo de sancto illo Dumiensi episcope jam actum, 1 Martii.
S. Abrahæ eremitæ natalis, addito prolixo elogio, hodie occurrit in Florario nostro Ms.; verum de Sancto illo cum Martyrologio Romano jam egimus ad diem XVI Martii.
S. Mathillam in Menologio Scotico hodie signat Camerarius. Cum addat, Induit sanctam Brigiddam, dubitandum non videtur, quin designet S. Macalleum episcopum, a quo S. Brigida virgo Scotica, ad 1 Februarii diem apud nos jam data, velum accepit; verum de sancto isthoc antistite, qui, quemadmodum Operis nostri tomo 1 Februarii, pag. 136 est videre, Machilla etiam appellatus invenitur, actum apud nos jam est ad diem, quo in Ms. monasterii Tamlactensis Martyrologio, itemque in Casselensi Kalendario & in Festilogio Maguiriano celebratur, XXV Aprilis.
S. Richarii confessoris translationem Grevenus ac varia Usuardina apud Sollerium Auctaria hodie commemorant. De S. Richario, Centulensi in Gallia abbate, sermonem esse, ex occurrentibus ea inter Centulensi & Ambianensi Auctariis intelligitur. Pro translatione natalem signat Auctarium Altempsianum; verum hic in Martyrologio Romano pluribusque aliis Fastis sacris memoratur ad diem, quo proinde de sancto illo abbate ejusdemque translatione actum apud nos jam est, XXVI Aprilis.
S. Jacobus Alphæi hodie in Magnis Græcorum Menæis excusis celebratur, uti etiam in pluribus aliis Fastis sacris, quemadmodum in Opere nostro videre licet ad diem, quo de illo jam egimus, 1 Maii.
In civitate Vienna multorum Martyrum hodie legitur in sola adjuncta Adonis Martyrologio Appendice. Viennam Allobrogum, non Austriæ, designari existimo. Verum quorum memoratur martyrum manipulus? Lugdunensiumne, qui, Antonino Vero Romani imperii habenas tenente, anno 177 Lugduni Segusianorum passi sunt, quique, quod Vienna Lugdunum ad martyrium ducti fuerint Viennæque etiam veneratione singulari quotannis hodie colantur, cultive olim fuerint, in civitate isthac ab Appendicis laudatæ auctore ponuntur? Quod si res, quam nobis elucidari, fuerit gratissimum, ita fortassis habeat, adeundum est Opus nostrum ad diem, quo de sanctis illis quadraginta octo celeberrimis Martyribus, Phothino nempe episcopo ac sociis quadraginta septem jam actum, 2 Junii.
S. Dorotheus Tyri episcopus hodie a Galesinio & Castellano celebratur, uti etiam a Græcis in Menologio Sirletiano & Menæis excusis; verum de Sancto illo actum apud nos jam est ad diem V Junii.
S. Afræ martyris natalem Hieronymiana apud Florentinium apographa, quibus etiam Florarium nostrum Ms. consonat, In provincia Creta, civitate Augusta, hodie annuntiant; verum eam hodie pariter, In provincia Rhetha civitate Augusta, Adonis apud Rosweydum Appendix emendatius consignat, uti in Opere nostro videre est ad diem, quo de sancta illa Martyre, Augustæ Vindelicorum passa Romanoque Martyrologio tum inscripta, jam egimus, V Augusti.
S. Austregildem, S. Lupi matrem, Castellanus aliique hodie annuntiant; verum de sancta illa ac illustri Matrona in Opere nostro actum jam est ad diem, quo sancti ejus filii Acta illustravimus, 1 Septembris.
S. Diodori natalem Laodiceæ in Phrygia hodie signant Hieronymiana apud Florentinium Apographa. Sancti ejusdem Martyris, qui in uno ex hisce, Corbeiensi videlicet, Theodulus haud parva nominis mutatione vocatur, adjecta ad Adonis Martyrologium Appendix hodie quoque meminit, uti etiam in Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Catalogo generali Ferrarius, in suis præterea, quas huic subjungit, Annotationibus Tabulas Græcorum citans, atque ab hisce in Menologio de Diodoro agi, affirmans. Verum in nullis prorsus Græcorum prelo hactenus vulgatis atque a me visis seu tabulis seu Menologiis Diodorus ad hunc diem commemoratur. Quare oportet, ut Ferrarius vel de tabulis dumtaxat Mss., Menologioque item dumtaxat Ms. loquatur, vel ut in memorato a se Menologio, non hodie, sed alio die a Græcis de S. Diodoro agi velit. S. Diodorus martyr cum adjuncto sibi socio S. Didymo, pariter martyre, ad undecimam aut præcedentem Septembris diem in pluribus Græcorum fastis sacris celebratur. Ac ad posteriorem quidem e binis illis Septembris diebus in Menologio Sirletiano, Menæisque nostris Mss., e Bibliothecæ Ambrosianæ codice V. n. 393 excerptis, id fit; ad priorem autem in Menologio Basiliano magnisque Græcorum Menæis excusis. Adhæc in Menæis nostris Mss. aliis, quæ ex altero Bibliothecæ Ambrosianæ codice, signato F. N. n. 103, desumpta notantur, hodie quoque S. Diodorus martyr cum adjuncto sibi martyre Didymo commemoratur. Quid si ergo Ferrarius ultima hæc similiave Menæa Mss. per Græcorum tabulas, loco supra cit. a se laudatas, intellexerit, atque ad alterutrum e dictis Septembris diebus, dum de Diodoro a Græcis in Menologio agi, ibidem asseruit, respexerit? Ut ut sit, Diodorum equidem & Didymum, in Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Menæis proxime laudatis hodie commemoratos, a Diodoro & Didymo, qui ad undecimam aut præcedentem Septembris diem in supra dictis Græcorum Menologiis Menæisque excusis celebrantur, distinctos seu diversos non esse, existimo. Etenim tam in elogio, quo illi hodie, quam in elogio, quo hi ad alterutrum e dictis Septembris diebus ibidem exornantur, una eademque martyrii palæstra assignatur Laodicea, hoc solo parvi momenti interveniente discrimine, quod in hodierno elogio, contra ac in alio fit, nulla apponatur nota, qua Laodicea, SS. Diodori ac Didymi palæstra, a civitatibus homonymis distinguatur. Adhæc Diodorus & Didymus, tam qui hodie, quam qui ad præfatos binos Septembris dies in laudatis Græcorum fastis celebrantur, eadem omnino phrasi Græca ad ultimum usque spiritum, dum martyrio coronarentur, Deo gratias egisse in elogiis, sibi adornatis, asseruntur, nec quidquam in hisce occurrit, quod Diodorum ac Didymum, in Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Menæis hodie signatos, a Diodoro & Didymo, qui in fastis Græcorum aliis supra laudatis Septembri affiguntur, distinguere compellat. Nullam quidem hi ignis, quo Diodorus ac Didymus tandem exusti in Menæis Ambrosianis hodie narrantur, mentionem instituunt; verum Diodorum ac Didymum, quos memorant, expirasse, aiunt, in tormentis; quæ inter cum esse potuerit ignis incendium, cum dictis Ambrosianis Menæis haud pugnant. Accedit, in sacris Græcorum Fastis unum eumdemque Sanctum, qui ad diversos dies recurrit, elogiis subinde, non parum invicem discrepantibus, condecorari. S. Pelagia, virgo martyr Antiochena, quæ ad IX Junii diem in Magnis Græcorum Menæis excusis celebratur, seque ipsam, ne libidini corpus exponens pudicitiam perderet peccatoque consentiret, occidisse, in elogio, illi adornato, narratur, ad VIII Octobris diem in iisdem Menæis recurrit, nullaque prorsus violentæ, qua occubuit, necis mentione in elogio facta, fundens ad Deum preces, ne militibus traderetur, immaculatum Creatori suo spiritum tradidisse asseritur. Atque ita quidem, Diodorum martyrem, qui in Menæis Mss., e bibliothecæ Ambrosianæ codice supra laudato excerptis, hodie cum Didymo recolitur, a Diodoro martyre, qui ad undecimam aut præcedentem Septembris diem in pluribus aliis Græcorum Fastis sacris supra recensitis cum Didymo etiam celebratur, distinctum seu diversum non esse, indubitatum ex omnibus jam dictis apparet; verum an hodiernus ille Diodorus, ac proin ob jam adducta etiam hic, qui Septembri illigatus est, a Diodoro, ad hunc diem, ut jam supra docui, Hieronymianis apud Florentinium apographis, adjectæque ad Adonis Martyrologium Appendici inscripto, diversus seu distinctus pariter non est? Ita equidem mihi verosimilius apparet: etenim & Diodorus, qui in binis hisce Fastis sacris exstat, & Diodorus, qui in Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Menæis, proxime iterum memoratis, occurrit, ad unum eumdemque hodiernum diem celebratur, nec aliud quidquam alicunde se offert, quod, alterum ab altero certo distinguendum, suadere sit natum. Diodorus quidem, Hieronymianis apographis Adonianæque Appendici hodie insertus, solus ibidem absque ullo socio comparet; Diodorus autem, in Menæis Ambrosianis hodie memoratus, cum Didymo, socio martyre, conjungitur: verum, cum Diodorus, ubicumque cum Didymo in Fastis sacris supra laudatis memoratur, primo loco recenseatur, fuerit fortassis aut dignitate aut nominis saltem celebritate Didymo præstantior. Atque hinc factum esse potest, ut, qui Martyrologium, sub S. Hieronymi nomine circumferri solitum, concinnavit, Diodorum dumtaxat, non autem etiam Didymum, cognitum habuerit, huncque idcirco cum illo haud annuntiarit. Accedit, non raro evenire, ut Sancti, qui in uno alterove aut etiam pluribus hagiologiis cum sociis sibi adjunctis celebrantur, soli etiam absque sociis in aliis signentur. Ut e plurimis, quibus res hæc confirmari posset, exemplis unum saltem adducam in medium, S. Dionysius, patriarcha Alexandrinus, tertia Octobris die cum adjunctis sibi sociis Fausto, Caio, Petro & Paulo in Menologio Sirletiano, aliisque nonnullis Fastis sacris, uti Operis nostri tom. 2 Octobris pag. 9 videre licet, celebratur; in Martyrologio autem Romano hodierno, uti & in Romano Parvo seu Veteri solus absque sociis ad XVII Novembris diem recolitur. Ex eo itaque, quod Diodorus, Hieronymianis apographis Adonianæque Appendici hodie inscriptus, solus ibidem absque ullo sibi socio adjuncto compareat, consectarium neutiquam est, ut is a Diodoro, qui hodie in Menæis Ambrosianis cum Didymo conjungitur, sit diversus. Nec id etiam certo consequitur ex eo, quod Diodorus, Hieronymianis apographis hodie insertus, diserte in hisce Laodiceæ, quæ in Phrygia sita est, signetur; Diodorus autem, in Menæis Ambrosianis Mss. hodie relatus, qui cum Diodoro, ad undecimam aut præcedentem Septembris diem Menæis excusis, Menologio Sirletiano aliisque pluribus Græcorum Fastis sacris inscripto, unus idemque ex supra dictis est, expresse in hisce Laodiceæ, quæ in Syria sita est, attribuatur. Quid si enim, qui primus in Fastos Græcorum sacros Diodorum intulit, cum sanctum hunc Martyrem Laodiceæ absque addito, civitatem Laodicenam, quæ significaretur, determinante, martyrio coronatum fuisse, comperisset, idcirco eum Laodiceæ Syriæ, quod hanc præ reliquis civitatibus homonymis nosceret, collocarit, itaque aberrantem posteriores deinde Græcorum hagiologi sint secuti? Sane, quo id minus appareat incredibile, faciunt Mss. bibliothecæ Ambrosianæ Menæa, supra jam sæpius laudata, in quibus ad hunc diem Diodorus Laodiceæ passus signatur, nulla omnino nota adjecta, e qua, Syriæne, an Phrygiæ Laodicea designetur, intelligas. Ut ut sit, cum equidem facile seu in Hieronymianis apographis seu in sacris Græcorum Fastis, utpote & his & illis loco non uno existentibus mendosis, quantum ad regionem, cui Laodiceam, Diodori palæstram, adscribunt, erratum esse queat, enimvero ob regionis, in qua hanc locant, diversitatem Diodorum, nymianis apographis hodie insertum, a Diodoro, Menæis Ambrosianis hodie pariter inserto ac proin ob dicta a Diodoro, ad undecimam aut præcedentem Septembris diem in pluribus Græcorum Fastis sacris celebrato, certo esse diversum, pronuntiare non ausim, maxime cum nihil etiam sat solidi, quo ad hoc faciendum inducar, aliunde hactenus occurrat. Donec itaque hoc fiat, de Diodoro Hieronymiano in Opere nostro separatim agendum non reor, lectoremque proinde tam pro eo, quam pro Diodoro, Menæis Ambrosianis hodie inscripto, remitto ad diem, quo de Didymo simul, ac Diodoro, a Diodoro Ambrosiano ex dictis haud distincto, apud nos jam actum, XI Septembris.
S. Gerulphi martyris adventus seu reliquiarum e pago Merendra Trunchinium prope Gandavum translatio hodie recurrit in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Verum de illa aliisque, ad eumdem sanctum Martyrem spectantibus, apud nos jam actum XXI Septembris.
S. Matthæi Euangelistæ & Apostoli memoria hodie occurrit in Calendario Æthiopico & Coptico apud Jobum Ludolfum; verum de Sancto illo cum Martyrologio Romano jam egimus ad diem XXI Septembris.
S. Michaël archangelus apud Jobum Ludolfum in Calendario Æthiopico & Coptico hodie signatur; verum de illo, aliisque simul angelis actum apud nos jam est ad diem XXIX Septembris.
S. Libariam virginem martyrem hoc die habet Ms., quod Sororum Regularium lacus S. Mariæ juxta Leydam olim fuit, Martyrologium; verum de hac sancta virgine ac martyre jam egimus ad diem, quo in nonnullis Fastis sacris excusis, nostroque etiam Florario Ms. celebratur, VIII Octobris.
S. Petri martyris in civitate Hispali hodie legitur in Hagenoyensi Usuardi apud Sollerium Auctario; verum de eo actum jam est ad diem VIII Octobris.
Alelmum, qui ex monacho Beccensi in Normannia secundus abbas Aquicinctinus in Belgio exstiterit, in Martyrologio Benedictino Menardus hodie commemorat. Ac illum quidem, quem anno 1088 obiisse, lib. 2 Observationum affirmat, miraculis post obitum claruisse, ibidem etiam scribit; verum de cultu silet, non secus ac Raissius ad quintum, quo Alelmum recolit, Septembris diem facit.
Alphani, Salernitani archiepiscopi memoriam hac die, qua anno 1085 obiisse narratur, Castellanus in Martyrologio suo universali Salerni consignat. Cum addat, scriptis eum non minus, quam pietate solida celebrem esse, manifestum fit, a martyrologo isto sermonem institui, non de Alphano secundo, sed de primo, nominis hujus Salernitano archiepiscopo, quem plura edidisse ingenii sui monumenta, Petrus diaconus lib. de viris cœnobii Cassinensis illustribus testatur. Porro Alphanum hunc Sancti etiam titulo Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ in Archiepiscopis Salernitanis exornat, relatumque ferri inter Sanctos, affirmat. Verum, præterquam quod eum dumtaxat Venerabilem Castellanus appellet, nihil omnino, quod cultum illius ecclesiasticum utcumque prodat, vel in ecclesiæ Salernitanæ, quæ penes nos exstant, Officiis propriis, vel in monumentis aliis, quæ quidem videre obtigit, occurrit.
Bonnolus episcopus Metensis apud Saussayum in Martyrologio Gallicano hodie occurrit, uti etiam apud Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Citat quidem hic in Annotatis suis posterior hic hagiologus ecclesiæ Metensis Tabulas ac Kalendaria; verum, num ex his de Bonnoli seu, ut ab aliis vocatur, Donnoli cultu constet, non edicit; cum autem nec Martyrologium Parisiense, anno 1727 excusum, nec in Martyrologio suo Universali Castellanus, Sanctos omnes, qui in Galliis uspiam coluntur, diligentissime alioquin recensere solitus, Bonnoli seu Donnoli meminerit, hunc ego Metensem episcopum Operi nostro inter Sanctos non prius intexam, quam de publico ac legitimo ejus cultu, de quo mihi hactenus non constat, apprime fuero edoctus.
Catullæ matronæ res gestas a die XXXI Martii, quo ea a Greveno in Molani Auctario aliisque aliquot recentioribus hagiologis memoratur, Majores nostri huc remisere discutiendas una cum Actis S. Dionysii: ac infra quidem in Commentario de hoc Sancto res gestas, quæ Catullæ attribuuntur, discutiemus; verum cum matrona isthæc ex Hilduini sublestæ fidei Areopagiticis similisve farinæ scriptis primitus videatur deprompta, cultuque ecclesiastico destituta a nullis etiam Martyrologis classicis seu antiquis recenseatur, Operi nostro inter Sanctos intexenda non est, etsi interim, quæ in Dionysii sociorumque martyrum gratiam gessisse narratur, re etiam vera gessisset.
SS. Dionysius archidiaconus Remensis & Socii ejus hodie signantur in Usuardo Greveni. In Florario nostro Ms., in quo præterea Martyrum titulo condecorantur, idem etiam fit. Verum quis Dionysius ille, cui etiam Socii martyres adduntur? In Breviario Remensi, penes nos exstanti, quod anno 1630 notatur excusum, quodque S. Dionysium Areopagitam cum S. Dionysio Parisiensi, episcopo martyre, confundit, non alius hodie Dionysius, quam hic posterior, colendus proponitur. Adhæc Dionysius, Remensis archidiaconus, qui cum Sociis mortem pro Christo aliquando oppetierit, nec ex Remensis, nec ex aliarum quarumcumque ecclesiarum seu libris ecclesiasticis seu monumentis aliis innotescit. Existimo itaque, Dionysium, qui in binis Fastis sacris supra laudatis hodie memoratur, perperam in hisce archidiaconi Remensis titulo insigniri, perperamque item, veluti a Dionysio Parisiensi, hodie cum Sociis Martyribus apud nos dando, diversum proponi, adhibitis etiam duabus annuntiationibus diversis, quarum altera hic, altera ille commemoratur.
Elizabetham de Wans, sanctimonialem Aquiriensem, cum Beatæ titulo simul & elogio sat prolixo Raissius in suo ad Molani Natales Sanctorum Belgii Auctario hodie consignat, hucque illam a die 1 Julii, quo a pluribus hagiologis laudatur, majores nostri, quod cultum ejus ecclesiasticum publicum probare non possent, remiserunt. Futurum scilicet putarunt, ut aliquid fortassis, quo de illa simul & de Sybilla de Gagis infra memoranda hodie agi posset, temporis lapsu suggereretur; verum, cum id hactenus factum non sit, Elisabethæ non magis quam Sybillæ, locus inter Sanctos in Opere nostro debetur.
Gerardum, monasterii Novæ-vallis in Suecia abbatem, in Menologio Cisterciensi hodie commemorat Chrysostomus Henriquez, uti etiam in Ordinis Cisterciensis Sanctorum, Beatorum ac Servorum Dei Catalogo Sigismundus Alberti, in Sanctorum, Beatorum & illustrium virorum Ordinis Cisterciensis Serie Chalemotus, ac denique in Ordinis Cisterciensis Beatorum ac Venerabilium Elencho, Originum Monasticarum lib. 5, cap. 15 inserto, Aubertus Miræus. Atque hi quidem hagiologi, quorum duo priores Gerardum Novæ-vallis, haud sat tamen fundate, uti ex Manrique, ubi hic de illustri illo Ordinis sui viro, fas est colligere, fundatorem etiam faciunt, unanimi consensu omnes Gerardum illum, Trajecti ad Mosam natum, annoque circiter 1190, ut Manrique notat, in Clara-Valle vita functum, Beati etiam titulo condecorant; verum nihil omnino afferunt, quod cultum ejus ecclesiasticum utcumque probet.
S. Ghislerius confessor in Martyrologio Belini, & ex hoc, ut videtur, acceptus in posterioribus, quæ anno 1573 & anno 1583 prodierunt, Usuardini per Molanum Martyrologii editionibus hodie occurrit; verum is Sanctus, qui Giliberti etiam ac Gilleni nomine in Florentino Usuardi apud Sollerium Auctario hodie designatur, cum S. Ghisleno, ad hunc diem dando, unus idemque, ut mihi equidem apparet, certo est.
Hermannus conversus Aquiriæ in Brabantia Ordinis Cisterciensis hodie Raissii ad Molani Natales Sanctorum Belgii Auctario cum titulo Beati exstat inscriptus; verum eum ad diem quartam Martii, qua a pluribus hagiologis recolitur, inter Prætermissos jam retulimus, & sane non immerito, cum cultu ecclesiastico gavisus umquam fuisse non inveniatur.
Hierotheum a IV Octobris die, qua is plerisque Græcorum Fastis sacris hodiernoque etiam Martyrologio Romano inscribitur, huc remisimus. Ita faciendum duximus, quia, quid de Sancto illo, seu vero seu, ut nonnullis placet, dumtaxat fictitio, statuenaum esset, præsertim dependebat a judicio, quod hodie, maturo instituto examine, de Operibus, sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferri solitis, esset ferendum. Itaque & ipsamet isthæc Opera, & lucubratiunculas varias, tam pro vindicandis, quam pro abjudicandis Dionysio iisdem Operibus elaboratas, sedulo discussi; verum etsi argumenta, quæ pro opinione, dicta Opera Dionysio attribuente, militare comperi, enervia prorsus haud sint, neutiquam tamen, Opera eadem hunc Atheniensem primum antistitem habere auctorem, certum efficiunt: quod cum ita habeat, an Hierotheus, utpote dumtaxat e scriptis illis, a posterioris ævi auctore fortassis confictis Dionysioque perperam adscriptis, a martyrologis primitus acceptus, fictitius totus non sit, dubium esse atque incertum, necesse est, hactenusque proinde Operi nostro intexi inter Sanctos non potest; poterit autem postea in hujus Supplemento, si ea forte interea rationum momenta fuerint reperta, quæ certam omnino atque indubitatam reddant opinionem eorum, qui, præfata Opera a Dionysio Areopagita vere esse elucubrata, contendunt.
Joannem Jacobum, Fuliensem monachum, Henriquezius ac Chalemotus, Ordinis Cisterciensis hagiologi, hodie commemorant, elogioque sat prolixo exornant; verum illum, quem prior anno 1621, posterior anno 1626 obiisse notat, nec Sanctis, nec Beatis Sedes Apostolica hactenus adscripsit.
Jolenda pœnitens, sanctimonialis Aquiriensis altera, hodie etiam a Raissio in laudato Auctario cum elogio refertur: titulo tamen Beatæ ei non adjuncto; & merito quidem, cum cultu ecclesiastico careat.
Julianus & Sylvanus, qui, quemadmodum in hodie edendis S. Savini Levitanici Actis narratur, divina providentia, ut huic, in eremo adversa valetudine laboranti, ministrarent, a Fronimio abbate missi fuerunt, hodie in Martyrologio Gallicano memorantur a Saussayo, poteruntque in Opere nostro inter Sanctos loco opportuno dari, cum constiterit de legitimo eorum cultu, centum amplius annis Urbani VIII decretum, anno 1625 de Sanctorum veneratione emissum, prægresso.
Larciam martyrem, hujusque filium Visbium confessorem, hodie in Martyrologio Gallicano Saussayus commemorat: ac Larcia quidem, cum prius ipsamet maritum Lisbium, Christi fidem amplexum, violatæ numinum religionis accusasset, visis deinde, quæ in Dionysii sociorumque martyrum nece patrata fuerint, miraculis, palam sese, si recte notet, Christianam professa, martyrio fuerit affecta; Visbius autem, qui, ut aiunt, conspectum a se parentis sui, Dionysiique ac sociorum martyrum agonem litteris mandavit, diu adhuc vitam Christianam exegerit, tandemque ad felix suorum in cælis parentum consortium migrarit. Verum præterquam quod hæc omnia ex admodum suspectis, ne dicam fabulosis prorsus, Hilduini Areopagiticis aliisve scriptis similibus a Saussayo sint accepta, Larcia & Visbius in nullis certe Fastis sacris antiquis memorantur, nec uspiam cultu ecclesiastico vel gaudent, vel umquam fuisse gavisi reperiuntur.
Limenii, Vercellensis episcopi, hodie in Catalogo generali Sanctorum meminit Ferrarius. Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ editionis anni 1719, col. 761 Sancti etiam titulo illum condecorat, quod in Episcopis Vercellensibus pag. 107 Ferrerius, Vercellensis & ipse episcopus, ac in Historia chronologica pag. 135 Franciscus Augustinus ab Ecclesia pariter faciunt. Verum ne in Litaniis quidem, quæ ecclesiæ Vercellensis Officiis propriis, anno 1581 excusis penesque nos exstantibus, subduntur, uspiam Limenii mentio fit, nec alibi ecclesiastici, qui ei quapiam in æde sacra deferatur, cultus indicium reperio. Itaque a Limenio Operi nostro inter Sanctos intexendo abstinens brevissimum, quo a Ferrerio jam laudato ornatur, elogium huc transcribo. Sic habet: Sanctus Limenius Græcus, episcopus Vercellensis, in S. Eusebii (Vercellensis nempe episcopi) locum suffectus, S. Ambrosii in concilio Aquileiensi anno Domini CCCLXXXI celebrato comes (adi tom. 2 Concil. col. 978 Labbeum) adfuit.
Loth hodie cum Abrahamo in binis Græcorum Fastis sacris, Menologio scilicet Sirletiano & magnis Menæis excusis, conjungitur; in hodierno autem Martyrologio Romano solus Abraham notatur: quod cum ita sit, eosque e Veteri Testamento Sanctos, qui in Martyrologio Romano non sunt, Operi nostro intexere haud soleamus, solum etiam Abrahamum hodie damus, lectoremque pro Loth ad sacram Scripturam hujusque interpretes remittimus.
Lubius martyr in Martyrologio Germanico, Canisii vulgo dicto, hodie signatur. Cum Parisiis a S. Dionysio ad Christum fuisse conversus asseratur, alius indubie non est, quam Lisbius, a Saussayo, veluti ecclesiæ Parisiensis, qui Baptismate a S. Dionysio ablutus fuerit, protomartyr, ad IV Octobris diem relatus. Ac nos quidem tunc in Prætermissis, de illo forte hodie loquendi futurum locum, ediximus; verum, cum ex Hilduini sublestæ admodum (vide infra dandum de S. Dionysio Commentarium) fidei Areopagiticis notæve haud melioris scriptis primitus sit depromptus, nec cultum ecclesiasticum seu nominis sui in Mrll. antiquis descriptione, seu alio quovis modo umquam obtinuisse comperiatur, locum certe inter Sanctos Lisbio seu Lubio in Opere nostro dare non possumus.
Item sanctæ Mammeæ, reginæ martyris, matris Alexandri imperatoris, quæ, apud eum Christiani nominis accusata & interfecta, ad martyrii coronam perrexit. Ita hodie in Gynæceo sacro Arturus a Monasterio, in Annotatis, quæ subdit, citans etiam Petrum de Natalibus, qui, Alexandrum imperatorem, cum Mammeam seu potius Mamæam, matrem suam, Christianam esse, intellexisset, necari illam jussisse, in suo Sanctorum Catalogo, lib. XI, cap. 24 diserte tradit. Verum Mamæa nec pro fide, nec Alexandri imperatoris, filii sui, jussu occubuit, uti palam est ex iis, quæ Tillemontius Historiæ Imperatorum tom. 3, pag. 209 & seq. in medium adducit. Adhæc nullis prorsus Fastis sacris antiquis Mamæa exstat inserta; & sane non immerito: etsi enim Christiana quidem (adi tom. cit. pagg. 158, 159 & 475 eumdem Tillemontium) verosimillime exstiterit, id tamen omnino certum non est.
Martyrum plurimorum turbam, qui, signis, quæ Dionysii ac sociorum martyrum funera illustrarint, conspectis, ad Christum conversi pro fide illico occubuerint, hodie etiam Saussayus commemorat; verum hæc ejus annuntiatio ex Hilduini sublestæ fidei Areopagiticis est deprompta, abestque, hoc saltem die, ab omnibus prorsus aliis Fastis sacris.
Odonem, e S. Martini Tornacensis primo post hujus instaurationem abbate Cameracensem episcopum, hodie in Natalibus Sanctorum Belgii Molanus atque in Fastis Belgicis ac Burgundicis Miræus referunt. Idem etiam in Menologio Benedictino Bucelinus facit. Ac ex iis quidem, quæ de Antistite isto tradunt, virtute illum ac sanctimonia effulsisse liquet; verum cultu ecclesiastico aut gaudere aut olim fuisse gavisum, nec affirmant, nec ego alibi notatum invenio.
Osbertum episcopum hodie Dumblani cum Beati titulo in Menologio Scotico Dempsterus annuntiat, eumque in Catalogo generali Sanctorum sequitur Ferrarius. Verum nullus prorsus episcopus, nomine Osbertus, vel in Martyrologio Anglicano, vel a Camerario de Pietate Scotorum, vel denique in nostris seu Hiberniæ seu Scotiæ Sanctorum Catalogis Mss. commemoratur. Ferrarius quidem præter jam laudatum Dempsteri Menologium in Annotatis etiam citat Breviarium Scoticum. Verum, cum nec ullus in nostro Ms. Breviarii Aberdonensis apographo Osbertus locum habeat, quod aut quale illud sit, quod laudat, Breviarium Scoticum, ignoramus, certioraque proinde, ut de Osberto agamus, documenta requirimus, etsi interim, illum anno 1231, Rhetorices, Poëseos, Philosophiæ, Theologiæ, magisque adhuc sanctitatis laude conspicuum, e vivis excessisse, Dempsterus etiam addat.
Petrus confessor Joannes Pennalverius Nicolaus a Coslicio Antonius Lopetius Maria a Velasco ex Ordine S. Francisci hodie cum præfixo singulis Beati titulo recensentur ab Arturo in Martyrologio Franciscano; verum nec hic cultum illorum probat, nec Hueberus titulum istum ulli eorumdem attribuit in Menologio, ubi ita etiam hoc ipso die memorat
Joannem Baptistam Anglum, Londini pro fide occisum &
Jacobam Auskircherin, pientissimam e tertio Ordine S. Francisci sororem.
Robertus Lincolniensis episcopus, Gros-Thead, Latine Capito cognominatus, in Martyrologio Anglicano, e quo & a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum recensetur, hodie occurrit. Ac eum quidem in elogio, quod suppeditat, Martyrologii dicti auctor Wilsonus præcipue commendat a vitæ sanctitate simul atque doctrina. Idem etiam ante ipsum in Historia Anglicana ad annum 1253, quo Roberti obitus evenit, jam fecerat seu ipsemet Matthæus Parisius, seu scriptæ ab hoc Historiæ Anglicanæ continuator, uti etiam lib. 2 de Eventibus Angliæ Henricus Knyghton, Leicestrensis canonicus. Verum Robertus, cum quid aliquando in mandatis, quod injustum rationique dissonum existimabat, a summo Pontifice Innocentio IV accepisset, mordacissimam simul ac felle a capite ad calcem plenam scripsisse refertur epistolam, in qua, omni prorsus moderatione abjecta ac modestia, vehementissime, uti monumentum illud apud Parisium prodit, in curiam Romanam atque ipsummet Innocentium fuerit invectus, iis etiam usus loquendi formulis, quæ, quamvis etiam forsan, quod hic indagare non lubet, nec Papa ea in re culpa omni vacarit, nec incorrupti tum fuerint curiæ Romanæ mores, excusari tamen neutiquam queunt. Adhæc in sinistris, quæ adversus Innocentium conceperat, animi sui sensis, uti apud eumdem Parisium loco cit. narratur, ad supremum usque spiritum perstitit, eaque etiam tum, cum animam fere jam ageret, est effatus, quæ a veneratione, supremo Christi in terris vicario debita, eique certe a Sanctis deferri ab omni retro ævo solita, penitus abhorrent. In dubium quidem, an & hoc & quod de Roberto, etiam alias in Innocentium IV acerrime invecto, in Parisii Historia, ut supra dictum, narratur, ab ipsomet Parisio, an ab hujus interpolatore, qui & epistolam supra laudatam Roberto affinxerit, sit profectum, revocari forsan non immerito potest, quod Parisii Historia locis multis, ad invidiam Pontifici Romano conflandam aptis, corrupta, a viris orthodoxis simul ac eruditis credatur; verum quidquid sit seu de re ista, seu etiam de miraculis, quibus Robertus & vivus & mortuus effulsisse præterea narratur, canonicos equidem Londoniensis S. Pauli ecclesiæ, cum Robertum Sanctorum albo adscribi, data anno 1307 ad Clementem V Papam epistola, quam Angliæ sacræ part. 2, pag, 343 & seq. ex autographo Whartonus recitat, postulassent, voti factos esse compotes, haud invenio. Quod cum ita sit, facere non possum, ut Roberto locum inter Sanctos in Opere nostro concedam, maxime cum nec cultus ecclesiasticus publicus ac legitimus ei aliquando uspiam fuisse delatus videatur.
Sybillæ de Gages, aliis de Gagis, sacri corporis elevationem hodie Aquiriæ, quod, quemadmodum Operis nostri tom. 3 Junii, pag. 231 e Miræo jam docuimus, sanctimonialium Cisterciensium quarto circiter a Bruxellis milliari monasterium est, Rayssius in suo ad Molani Natales Sanctorum Belgii Auctario consignat. Hunc porro hagiologum Henriquez ac Chalemotus in contextis a sese Ordinis Cisterciensis Beatorum ac Sanctorum Fastis sacris secuti deinde sunt, uti etiam in Menologio Benedictino Bucelinus, in Leodiensis ecclesiæ Floribus Fisenus, & in sacro, quo sanctas cujuscumque Ordinis mulieres complexus est, Gynæceo Arturus du Monstier seu a Monasterio. Atque hi quidem omnes, non secus ac Rayssius, Beatæ etiam titulo Sybillam condecorant; adhæc, sacrum ejus corpus sub seculi XVII initium, Namurcensi episcopo, ad cujus diœcesim tum Aquiria jam pridem spectabat, approbante, elevatum, atque ab eodem viva voce, ut Sybilla, tamquam Beata, ab omnibus coleretur, concessum etiam tunc fuisse, vel in elogio, Sybillæ a sese adornato, vel in Annotatis, elogio subjectis, plerique affirmant. Atque ex hac, ni fallar, episcopi Namurcensis concessione, assertaque insuper corporis elevatione publicum ac legitimum Sybillæ cultum Majores nostri intulerint, eamque idcirco Operi nostro hodie intexendam, ad 1 Julii diem quodammodo promiserint, ita ibidem in Prætermissis, ubi de Elisabetha Wansia, sanctimoniali Aquiriensi altera, supra jam memorata, sub finem scribentes: Poterit … Elisabetha (Wansia scilicet) cum Sybilla conjungi ad dictum diem IX Octobris. Verum anne cultus, qui Sybillæ sub seculi XVII initium e Namurcensis episcopi concessione fuit delatus, legitimus reipsa exstiterit, maxime est dubium. Ita autumo, quod beatificandi seu beatorum honores cuiquam decernendi potestas nullo amplius modo penes episcopos tum fuisse videatur, uti quisque facile intelliget ex iis, quæ Benedictus XIV de Servorum Dei Beatificatione & Beatorum Canonizatione lib. 1, cap. X & seq. in medium adducit. Adhæc, etsi etiam potestas illa penes episcopos tum adhuc exstitisset, legitimeque adeo, & Sybillam, ut Beatam coli, & corpus ejus elevari, Namurcensis antistes permisisset, modo tamen post Urbani VIII decretum, anno 1625 die XIII Martii emissum, Beatorum honores Sybillæ deferre, eamve venerari ut Beatam haud licet, ni forte ante mox dictum decretum centum amplius annis (alio enim ex capite excipi contra illud pro Sybilla certo haud potest) factum id jam fuerit, quemadmodum ex iis, quæ in Opere cit. lib. 2, cap. XI & 17 Benedictus XIV mox laudatus affert, luculentissime patescit; anne autem a tempore immemorabili seu illo, quod centum amplius annis præfatum Urbani VIII decretum præcesserit, cultu ecclesiastico publico gavisa fuerit Sybilla, nuspiam aperte edicunt seu hagiologi supra laudati seu scriptores alii, qui quidquam de illa memoriæ produnt. Hinc Prætermissis accensere Sybillam jam pene statueram; attamen, cum adhuc, num forsan monumenta, tam antiquo cultui ejus publico probando idonea, in Aquiriensi parthenone inveniri possent, dubius utcumque hærerem, ipsemet eo, ut in rem totam diligentius inquirerem, me contuli. Ac primo quidem cultus publici satis antiqui, qui Sybillæ ante annum 1625 fuerit delatus, nullum omnino seu in templo seu in aliis abbatiæ locis indicium reperi; petii autem, an nulla penitus monumenta litteraria in monasterio de illa exstarent. Abbatissa, Eleonora de Harveng, quæ me juxta ac socios binos, e collegio nostro Bruxellensi mihi adjunctos, humanissime excepit, pari etiam humanitate e parthenonis sui archivo nonnulla protulit, mecumque, ut per otium ea examinare liceret, Antverpiam asportanda dedit. Illa inter principem locum tenent epistolæ duæ, quarum altera Franciscus Buisseret, Namurcensis episcopus, cum Sybillæ corpus in templo Aquiriensi anno 1610, die 28 Junii fuisset inventum, Guilielmo Mieulx, decano Gemblacensi, ut in inventionem illam adjunctaque eamdem comitata inquireret, anno eodem die 26 Augusti in mandatis dedit, altera hic eorum, quæ facta inquisitione comperit, Namurcensem antistitem prædictum certiorem fecit. Hisce porro præter aliam adhuc hujus epistolam, datumque a Gerardo de Villers, medicinæ doctore ac Lovanii professore, testimonium, quæ duo monumenta infra etiam memoranda venient, quæpiam accedit Sybillæ Vita, a Reverendo domino Gerardo Clement, qui monasterii Aquiriensis, cum Sybillæ corpus fuit inventum, director in spiritualibus seu confessarius exstitit, conscripta. Atque hæc quidem seu monumenta seu documenta omnia, si unum postremum, nonnulla ab auctoris ætate remotiora complectens, exceperis, integram in omnibus fidem merentur; verum nihil prorsus suppeditant, quod publicum Sybillæ cultum, qui anno 1625 per unum amplius seculum jam obtinuerit, utcumque evincat. Imo in laudata decani Gemblacensis ad episcopum Namurcensem epistola inter cetera verbis Gallicis, Latine a me redditis, sequentia fere quantum ad substantiam occurrunt. Hic locus (quo nempe in templo Aquiriensi Sybillæ tumulus ante annum 1610 exstabat) erat obseurus, parumque proinde ex se gratus; in aliqua tamen veneratione atque honore ob Sybillæ tumulum habebatur: imo circum hunc religiosæ aliquot obire pietatis quæpiam exercitia solebant, tum quod bonam de Sybillæ sanctitate opinionem concepissent, tum quod illam intima familiaritate cum S. Lutgarde fuisse conjunctam invicem assererent; ex his autem Sybillam cultu dumtaxat privato in Aquiriensi parthenone ante annum 1610 fuisse gavisam, indubitatum apparet. Omnibus itaque, seu quæ scriptores, publica jam luce donati, seu quæ jam laudata monumenta Aquiriensia Mss., de Sybilla commemorant, sedulo discussis, in Opere nostro illam Sanctis annumerandam, haud reor. Quod cum ita sit, nec plura hoc loco de eadem proferri, est necesse; attamen cum a pluribus, tum in anno, quo Sybillæ corpus de terra fuit eductum, tum in adjunctis aliis, eventum hunc vel comitatis vel secutis erratum esse, e præfatis integræ fidei, quæ de corpore Sybillæ e terra extracto postque etiam elevato potissimumtractant, Aquiriensis parthenonis monumentis Mss. patescat, lubet lectori præcipua, quæ sparsim in hisce asseruntur, compendio hic exhibere, ut ita, isthoc cum aliorum narratione collato, admissi abs hisce errores facile cuique innotescant. Rem ipsam aggredior. In septemtrionali templi Aquiriensis parte, quæ reliquis templi ejusdem partibus multo erat depressior, monumentum, duobus circiter pedibus supra terram eminens, olim exstabat. In hoc, ut constans traditio juxta ac inscriptio, lapidi marmoreo, qui monumenti summitatem obtegebat, incisa, fidem faciebat, sepulta jacebat Sybilla de Gages, Aquiriensis, dum viveret, Sanctimonialis, anno ut dicta inscriptio, licet majorem partem præ vetustate exesa, etiam prodebat, 1250 e terris ad superos translata. Anno porro 1610, tribus amplius seculis a Sybillæ obitu jam elapsis, evenit, ut Ludovica de Blaton, Aquiriensis abbatissa, quo monasterii sui templum redderet ornatius, depressiorem hujus partem, qua, ut jam dictum, Sybillæ tumulus exstabat, ceterarum partium pavimento terra aggesta voluerit æquari. Verum cum id, ni simul altius sub humo Sybillæ sepulchrum deprimeretur, fieri non posset, itaque esset futurum, ut scrutari deinceps, num quidquam in hoc e Sybillæ ossibus adhuc superesset, difficilius efficeretur, hac occasione utendum existimavit, ut in id, prout fieri nonnulli, sanctitatis fama, qua Sybilla gaudebat, impulsi, jam dudum desiderarant, sedulo inquireret. Variis itaque, ut rem aggrediantur, operariis dicto anno, XXVIII Junii die, collatis antea cum domino Gerardo Clement, monasterii sui confessore, consiliis, obtentoque Alnensis, qui immediatus virginum Aquiriensium in spiritualibus pater est, abbatis assensu injungit; illi autem, marmoreo, qui tumulum ex dictis tegebat, lapide amoto, terraque ad septem vel octo pedes effossa, sarcophagum seu loculum integrum inveniunt. Hoc viso, abbatissa aliique, qui adstabant, omnes hærent attoniti, lætitiaque simul & quadam veneratione correpti rem ad episcopum Namurcensem, ut, quod hic in illa præscriberet, exsecutioni deinde mandarent, deferre, cœptoque interea abstinere decernunt. Verum, cum post horam circiter & mediam aqua e fonte, qui in ipsa sepulcri fossa surgebat, tanta in id copia prorumperet, ut uno ad minimum pede supra loculum exstaret, hunc e terra, majori id exigente bono, extrahunt; quod cum factum fuisset, dissoluti præ vetustate loculi asseres in frusta mox concidunt, solo assere inferiori excepto, cui incubabat dormientis in modum compositum Sybillæ corpus, carne quidem omnino exutum, ita tamen integrum, ut ossa ossibus adhuc essent conjuncta, ipsumque etiam caput adhæreret collo. Porro ossa suavissimum a se spargebant odorem, uti etiam ipse, in quo hæc jacebant, asser, singulaque asserum confractorum frusta. Audi, qui Gerardus de Villers, medicinæ doctor, de ossibus nominatim, cum hæc tribus circiter, postquam e terra fuissent extracta, hebdomadis in monasterio Aquiriensi coram vidisset, in testimonio, supra laudato eaque de re tunc dato, loquatur. Quandoquidem, inquit, æquissimum sit, veritatis exhibere testimonium, hinc est, quod ego infrascriptus tester & affirmem, me, XXIII Julii MDCX venisse ad abbatiam beatæ Mariæ de Aquiria, Ordinis Cisterciensis, Namurcensis diœcesis, ibidemque exhumata reperisse ossa nonnæ Sibillæ de Gagis gratum spirantia odorem, ante annos trecentos sexaginta aut circiter (uti mihi affirmatum fuit) ibidem sepultæ, imo & asserem ipsum, qua parte dicta ossa tetigit, quasi immunem a corruptione: hinc est, quod, sive conservationem ipsorum ossium & ipsius asseris post tantum spatium annorum, sive ipsum odorem considerem, pro vero cogar affirmare, totum id judicio meo esse supra naturam, neque hoc ulla ratione naturaliter fieri posse; in cujus fei testimonium hæc subtus scripsi & signavi his die, mense ac anno, ut supra. Ita est, Gerardus de Villers med. doctor ac Lovanii professor. Hactenus ille, qui & duorum digitorum suorum extremitati, dum iis Sybillæ sub mento cervicem tetigisset, suavissimum diu inhæsisse odorem, addere, haud immerito, uti jam sæpius laudata decani Gemblacensis epistola fidem facit, testimonio suo jam recitato potuisset. Hoc porro una cum eorum, quæ in corporis Sybillæ inventione acciderant, narratione ad Franciscum Buisseret, Namurcensem tunc temporis episcopum, perlato, mox hic Guilielmo Mieulx, Gemblacensi decano, ut in omnia ac singula, quæ eventum illum comitata fuerant, inquireret, ipso anno 1610, die 26 Augusti per epistolam supra memoratam injungit. Atque is quidem, anno eodem, die 20 ac 21 Septembris accurate ac sedulo in Aquiriensi parthenone demandata sibi provincia perfunctus fusiori oratione omnia, quæ, diligenti instituto examine compererat compendioque fere jam exhibui, ad Namurcensem episcopum mox perscripsit; hic vero, accepta, qua id ille faciebat, epistola, mox Nivigella, ubi tunc post collatos mense Septembri ordines sacros morabatur, Aquiriam pedes, quo etiam ipsemet in rem diligenter inquireret, sese contulit. Porro cum ibidem ante Sybillæ feretrum de multis præsentes interrogaret, sermoque de suavissimo odore, quem Sybillæ ossa emittere dicebantur, forte incidisset, idne cum veritate diceretur, experiri ipsemet odoratu suo volens, caput versus ossa inclinavit, modicoque post tempore nihil sese percipere odoris, asseruit; cum autem, qui aderat, Nivigellensis prætor, gratissimum sese odorem jamjam naribus hausisse, reposuisset, mox præsul flexis genibus prolixius oravit, cumque tandem ab oratione surrexisset, viva voce, ut Sybilla ab omnibus veluti beata, honoraretur, concessit; rectene, an secus, ex jam supra dictis statues. Ut ut interim habuerit, factæ hujus a Namurcensi antistite concessionis fama mox late dispersa, plurimi undique diversi sexus ac conditionis homines, quorum etiam nonnulli, e Sybillæ loculo quasi per exhalationem quamdam suavissimum ad nares suas odorem deferri, summa cum admiratione, dicuntur experti, ad Aquiriense templum, ut Sybillam veluti beatam venerentur, concurrunt; ut autem adventantium quotidie devotio etiam augeretur, de honoratiori, quo Sybillæ reliquiæ reponerentur, loco est cogitatum, utque hæ, ne illarum, quæ summæ charitatis juxta ac necessitudinis vinculo (adi apud nos tom. 3 Junii pag. 250 S. Lutgardis, Sanctimonialis Aquiriensis, Vitam) conjunctæ in hoc mundo vixerant, ossa diutius sejuncta manerent, prope S. Lutgardis reliquias collocarentur, est visum. Atque hæ quidem, ibi loco decenter jam parato, ab Henrico de Velpen, Alnensi abbate supra laudato, post Missam de sanctissima Trinitate solemniter celebratam, anno 1610, die nona Octobris, magna hominum multitudine adstante, depositæ fuerunt, compositis etiam a domino Gerardo Clement, parthenonis Aquiriensis confessore, sequentibus hisce in rei gestæ memoriam versiculis:
Lux nona Octobris toto radiabat in orbe,
Abbas Henricus sapientis quando, Sibillæ
Ossa pio populi applausu pompaque locavit;
Fons autem eo loco, quo diutissime conditum jacuerat Sybillæ corpus, exortus, tempore eodem reclusus, puteique in modum, quo pietati eorum, qui sanitatis recuperandæ spe aquas ex eo hausturi Aquiriam quotidie adveniunt, satisfieri posset facilius, efformatus fuit, mutatione tamen in loco haud diu admodum post facta, uti apparet ex iis, quæ Raissius in suo ad Molani Natales Sanctorum Belgii Auctario, anno 1626 Duaci excuso, fol. 209 verso de Sybillæ fonte simul & sepulcro memoriæ prodit. Porro jam relatam ossium Sybillæ elevationem seu eorundem loco honoratiori per abbatem Alnensem depositionem, annuente Namurcensi episcopo, factam esse, apparet ex altera, cujus supra etiam memini, episcopi Namurcensis epistola, anno 1611, die XV Martii ad dominum Gerardum Clement, monasterii Aquiriensis confessorem, data; ait enim in hac ille, haud raro sese cum vicariis suis aliisque eruditis theologis examinasse, num amplius aliquid, quam præstitisset, in sacrarum Sybillæ reliquiarum honorem posset efficere; id autem, quod in harum honorem tum præstiterat, aliud esse nihil videtur, quam facta, ut honoratiori loco deponerentur, facultas. Nec hoc tantum, quod jam dixi, ex illa Namurcensis episcopi epistola habemus, verum etiam nondum tunc ullum miraculum, quod indubie pro tali esset reputandum, ad Sybillæ invocationem patratum fuisse. Is enim antistes in eadem epistola etiam ait, sese absque Sedis Apostolicæ assensu nihil amplius in sacrarum Sybillæ reliquiarum honorem posse præstare, nisi prius ad ejus invocationem indubitatum acciderit miraculum, quod, cum rite examinatum fuerit atque discussum, pro tali etiam habeatur ac declaretur. Et vero variarum a morbis sanationum, quæ, Sybillæ, corpore primum invento atque e terra extracto, ad illius invocationem evenisse in supra laudata Guilielmi Mieulx, decani Gemblacensis, ad episcopum Namurcensem epistola narrantur, nulla omnino est, quæ conditiones omnes habeat, quas, ut inter veri nominis miracula recenseri certo posset, Benedictus XIV de Servorum Dei Beatificatione & Beatorum Canonizatione lib. 4, part. 1, cap. 8, num. 2 requirit. Verum, quidquid sit de miraculis, seu quæ ad Sybillæ invocationem fuisse patrata, seu quæ etiam iis, qui fontis, eo ipso loco, quo trecentis amplius annis sepulta illa jacuerat, exorti, lymphas hauserant, obvenisse in aliis etiam Parthenonis Aquiriensis monumentis Mss., penes me ad tempus exstantibus, narrantur, ea equidem sanctitatis fama anno 1660 adhuc esse perrexit Sybilla, ut pro ecclesia de Gages, in quo comitatus Hannoniensis pago nata creditur atque educata, reliquiæ ejus ardentissime fuerint postulatæ. Ita e tribus mecum etiam in Aquiriensi parthenone communicatis epistolis, quarum una ad hujus tum abbatissam fuit conscripta, intelligo, uti etiam ab hac, quo postulantium votis faceret satis, alterum Sybillæ brachium fuisse donatum; verum anne, ut id publicæ populi venerationi posset exponi, Cameracensis archiepiscopus, in cujus diœcesi sita est præfata ecclesia, permittere tunc temporis voluerit, nuspiam notatum invenio, nec operosius examinandum putavi. Præfatum interim brachium, si id forsan, memorato archiepiscopo (quod tamen, cum hic Urbani VIII decretum, supra plus semel memoratum, verosimillime habuerit perspectum, haud facile crediderim) facultatem largiente, venerationi publicæ in dicta ecclesia reipsa umquam fuerit expositum, honore illo ibidem hodieque affici, haud reor. Ea sedet sententia, quod Sybillæ reliquiæ ne quidem in Aquiriensi ecclesia, in qua tamen olim, ut jam docui, e loco humiliori ad sublimiorem magna solemnitate translatæ fuerunt, publice modo populo honorandæ soleant exponi, uti ex ipsamet supra plus semel laudata Aquiriensi abbatissa aliisque, cum Aquiriæ existerem, audivi. Ac rectissime quidem ab honore illo Sybillæ in dicta ecclesia deferendo hodie abstinetur; verum cum Dei servis talibus, qualis ex ante dictis est Sybilla, erigere in ecclesiis vel aras vel statuas, Urbani VIII decreto, supra sæpissime laudato vetitum etiam sit, ei ibidem recentiori memoria & statuam in altari principe erectam, & aram, sub qua pleraque ejusdem ossa in capsa modo exstant recondita, ad sinistrum templi latus exstructam esse, summa cum admiratione spectavi. Et vero ipsamet abbatissa, prout mihi declarare fuit dignata, factum improbat, nec id cuiquam, qui, quod jam toties laudavi, Urbani VIII decretum servatum volet, facile probandum existimo. Hæc interim præcipue e monumentis Mss., mecum Aquiriæ communicatis, iisque etiam, quæ ibidem ipsemet vidi, disseruisse de Sybilla jam contentus curiosum lectorem, qui alia forsan de illa adhuc scire avet, ad duos Operis nostri tomos, tertium scilicet Junii, ubi de S. Ludgarde, & primum Julii pag. 6, ubi de Elisabetha de Wans, remitto.
Corbeia monasterio depositio Theodori abbatis hodie occurrit in Martyrologii, quod S. Hieronymi nomine circumfertur, Corbeiensi majori apud Florentinium Apographo. Hinc verosimillime similive e fonte profluxit Theodori, nudo hujus nomini adjuncto dumtaxat Sancti titulo, annuntiatio, hodie pariter in Usuardo Greveni, Germanicoque Canisii vulgo dicto Martyrologio signata. Verum, cum in Corbeiæ seu Novæ seu Antiquæ abbatum catalogis nullus omnino, qui Theodorus fuerit vocatus, inveniatur, quis Theodorus ille, qui modo abbatis, modo Sancti dumtaxat titulo in Fastis sacris mox laudatis annuntiatur? In Martyrologio Corbeiensi breviori, quod inter contracta Hieronymiana apographa Sollerius noster loco quinto edidit, ad hunc diem legitur: Corbeiæ monasterio, depositio Theodefridi abbatis. Adhæc in ipso etiam Corbeiensi majori, prout id in editionis Parisiensis anni 1723 Spicilegio Acheriano, tom. 2 pag. 1 & seqq. exstat, Hieronymiano apographo eadem prorsus, si modicum dumtaxat, quo Theofridi pro Theodefridi exaratur, discrimen excipias, annuntiatio hodie comparet; ut certe in Corbeiensi majori Hieronymiano apud Florentinium apographo, binisque aliis Fastis sacris supra laudatis Theodori pro Theodefridi seu Theofridi perperam ponatur. Ut id evidentius patescat, addo adhuc, quæ huc facientia Mabillonius Seculo 2 Benedictino in Theodefridi hic memorati elogio historico, a pag. 1039 usque ad pag. 1042 excurrente, num. 7 suppeditat. Sic itaque ibidem habet: In veterrimo Corbeiensi Martyrologio ab annis amplius septingentis exarato, quod libro Pastorali Gregorii M. præmittitur, sic Theodefridus laudatur VII Idus Octob. Corbeia monasterio depositio Theodefridi abbatis. Porro is scriptor Theofridum seu Theodefridum, quem Corbeiensi in diœcesi Ambianensi asceterio, seculo VII a S. Bathilde Francorum regina filioque ejus Chlothario exstructo, primum præfuisse abbatem, episcopumque, & quidem Ambianensem, postea esse factum, in dicto elogio docet, Beati etiam titulo ibidem insignit; verum etiamsi id faciat, Sanctorumque præterea Indici, quem præfato secundo Benedictino seculo præmittit, Theodefridum inscribat, proxime tamen post datam a sese, quam jam recitavi, e veterrimo Corbeiensi Martyrologio Theodefridi annuntiationem ingenue fatetur, nullam hujus in ecclesiasticis monasterii Corbeiensis Officiis memoriam factam umquam fuisse. Atque hac quidem in re Mabillonio assentiendum, apparet, imo vero præterea credendum, nullo etiam alio cultus ecclesiastici genere Theodefridum seu Corbeiæ seu alibi fuisse umquam affectum. Ea sedet sententia, tum quod nullum uspiam qualiscumque etiam cultus ei delati indicium invenire hactenus licuerit, tum quod ne ipsi quidem Benedictini hagiologi, Dorgainus, Wionus, Menardus, Bucelinus, in sacris, quos ad Ordinis sui Sanctos universos celebrandos concinnarunt, Fastis Theodefridum uspiam commemorent, hicque nihilominus, ut Mabillonius loco supræ cit. ac Wionus lib. 2 de Ligno Vitæ cap. 37 aliique ut plurimum affirmant, e sacro S. Benedicti Ordine exstiterit. Accedit, Theofridum a Castellano, diligentissime, quæ ad Sanctorum cultum spectant, scrutato, Venerabilis dumtaxat titulo in Martyrologio universali condecorari. Etsi itaque Theofridus seu Theofredus & a Mabillonio Beati, & in binis Fastis sacris supra citatis Sancti titulo afficiatur, expresseque etiam Sanctis a Saussayo ad XXVI Januarii diem, quo de illo hic in Mrl. suo Gallicano etiam agit, accenseatur, facere tamen non possumus, ut primo illi Corbeiensi abbati locum inter Sanctos in Opere nostro concedamus.
S. Victorina seu Victoria martyr, cujus sacra lipsana in collegio nostro Mechliniensi, e cryptis Romanis eo delata, exstant, in Gynæceo sacro Arturi a Monasterio hodie signatur; verum Sanctos Sanctasque hujusmodi breviter dumtaxat inter Prætermissos in Opere nostro commemorare ut plurimum solemus.
S. Gereon cum aliis compluribus martyribus anonymis in Gellonensi apud Acherium Martyrologio, alioque, quod Notkerum habet auctorem, Coloniæ Agrippinæ hodie commemoratur. In tribus diversis apud Sollerium Hieronymianis apographis, Richenoviensi videlicet, Augustano ac Labbeano, idem etiam fit. In aliis quidem plerisque Hieronymianis item apographis, quæ apud Sollerium, Florentinium atque Acherium exstant, soli martyres anonymi, Gereonis nomine omisso, signantur; verum dubitandum non est, quin tam in his, quam in illis sermo sit de eodem S. Gereone sociisque ejus martyribus anonymis, de quibus cum Usuardo aliisque martyrologis non paucis agendum apud nos est ad diem, quo Mrl. Romano exstant inserti, X Octobris.
S. Ludovicus Bertrandus hodie quidem in Mrl. Rom. signatur; attamen, ne hic tomus in nimiam molem excrescat, de Sancto illo dumtaxat agemus ad diem, quo in aliis Fastis sacris memoratur, colique, annuente Sede Apostolica, potest, X Octobris.
SS. Eusebi, Eradi, Dionysii, Septimæ, Secundæ & Salsæ memoriam hodie in Africa consignat Martyrologium Epternacense, iisque insuper incerti loci Martyres novemdecim, Caitum videlicet, Quintisum, Septiminum, Venustum, Beatum, Secundum, Donatum, Serenam, Crescentium, Taracum, Andronicum, Nicetam, Vitalem, Firminam, Eraclum, Cassium, Eusebium, Florentium & Jocundum, quorum 15 priores alibi, alibique itidem 4 posteriores pro fide occubuerunt, adjungit; sed Martyres isti dandi sunt ad diem, quo in aliis Hieronymianis codicibus aut partim aut omnes recensentur, X Octobris;
Taracum tamen & Andronicum, hodie etiam, sed cum adjuncto Probo, in Lucensi ac Corbeiensi apud Florentinium Hieronymianis apographis annuntiatos, excipias; qui, quod cum Tharaco & Andronico, ad diem XI Octobris in Mrl. Rom. una itidem cum adjuncto Probo signatis, indubie iidem sint, dari debent ad dictum diem XI Octobris.
S. Nicasius ep. & M. notatur in Usuardino apud Sollerium Matriculæ Cartusiæ Ultrajectinæ Auctario, eique præter socium, cujus nomen perperam exaratum videtur, socius alter Quirinus adjungitur; hinc autem liquet, designari Nicasium, Mrl. Rom. cum S. Quirino inscriptum ad diem, quo proinde ambobus hisce Sanctis in Opere nostro locus erit, XI Octobris.
Colmanni Martyris venerabilium ossium translatio in Austria hodie signatur a Dempstero in Menologio Scotico; nos de Sancto isto cum Mrl. Romano agemus die XIII Octobris.
S. Hedwigem in suo Diario Historico hodie consignat Joannes Schmidius hæreticus; verum sancta illa Poloniæ dux Martyrologio Romano exstat inscripta ad diem XV Octobris.
SS. Martyrum Maurorum cum aliis CCCXXX depositio Coloniæ Agrippinæ hodie in Epternacensi, quod S. Gereonem sociosque Martyres pridie ibidem commemoravit, Hieronymiano apographo signatur; verum de sanctis illis Martyribus agemus ad diem, quo in pluribus aliis Hieronymianis Codicibus, Beda, Adone, Usuardo atque ipso Martyrologio Romano hodierno reperiuntur, XV Octobris.
Ad fanum S. Andreæ Turgoti episcopi consecratio hodie legitur in Dempsteri Menologio; verum, si Turgotus in Opere nostro locum sibi fortassis Sanctos inter exigat, dari poterit ad diem, quo ipse in eodem Menologio celebratur, XXIII Octobris.
S. Aidanus (quem Vita S. Cormaci facere videtur Colmani filium) colitur IX Octobris in ecclesia de Cluain-Eocuille in regione Corann, & in ecclesia de Seanbbotha in regione Kiselach. Ita in Appendice, Vitæ S. Colmani, Duacensis in Hibernia episcopi, subjecta, ad tertiam Februarii diem pag. 248 Colganus. In Vita S. Cormaci seu Corbmaci, quam laudat, quamque pag. 751 & quatuor seqq. exhibet, Aidanum monasterio cuidam, Lageniæ seu Lugniæ, provinciæ Hibernicæ, adjecto, præfuisse, cap. 16 indicatur; quod cum ita sit, nec ullus, nomine Aidanus, qui ibidem monasterii cujuspiam seu præfectus seu abbas exstiterit, in Sanctorum Hibernorum Catalogis tum excusis, tum Mss., penes nos magno numero exstantibus, occurrat, distinctiorem ac certiorem tam de Aidano, quam de cultu, locis a Colgano assignatis ei delato, notitiam requirimus; quod si autem hanc nacti temporis lapsu forsan fuerimus, agi de illo poterit vel in Operis Supplemento, vel ad diem, ad quem majores nostri a die tertia Februarii Colmanum jam remiserunt, XXVII Octobris.
S. Victor episcopus Virodunensis hodie a Ferrario in Catalago generali, & a Saussayo in Supplemento ad Martyrologium Gallicanum memoratur. Sub Clodoveo I, Francorum rege, claruisse illum, ambo innuunt; quod cum ita sit, tuncque temporis S. Vitonus, qui Videnus etiam ac Victo appellatus reperitur, Virodunensem ecclesiam moderatus sit, hunc abs illis designari autumo, maxime cum in episcoporum Virodunensium Catalogis nullus omnino, nomine Victor, qui ecclesiæ Virodunensi aliquando præfuerit, occurrat, facileque e nomine Victonis natum esse per corruptionem nomen Victoris queat. Res prorsus indubitata apparet; verum nos cum Castellano aliisque de S. Victore seu potius Vitono, Virodunensi episcopo, agemus ad diem, quo etiam in ecclesia Virodunensi, uti hujus penes nos exstans Breviarium fidem facit, quotannis colitur, IX Novembris.
S. Lucii regis & confessoris Curiæ in Rhethia translatio a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, hodie notatur, ejusdemque Sancti mentio etiam fit a Galesinio; verum de sancto illo rege cum Martyrologio Romano agemus ad diem, quo in hoc natalis illius signatur, III Decembris.

DE S. ABRAHAM PATRIARCHA IN PALÆSTINA

COMMENTARIUS CRITICO-HISTORICUS.

Abraham patriarcha in Palæstina (Sanctus)

BHL Number: 0009

AUCTORE J. G.

§ I. Rei tractandæ dignitas & methodus: Sancti pater consanguineique: status controversiæ de ejus anno natali: hic anno patris ejus centesimo trigesimo innectendus esse ostenditur.

[Exponitur rei tractandæ dignitas & methodus.] Quam non mediocris, quam non otiosa res sit, sanctissimi Patriarchæ gesta ex verbis Moysis ceterisque sacris fontibus eruere ac per ordinem illustrare, satis superque intelligi datur ex magno illo Mediolanensium antistite Ambrosio, qui, tametsi moralem dumtaxat simplicemque Tractatum de illius gestis, uti lib. 1 De Abraham cap. 1 fere loquitur, in lucem edere constituisset, hoc tamen institutum suum non mediocre negotium appellare non dubitavit, imo contra tanti momenti esse asseruit, ut non perfunctorium minimeve otiosum deberet videri, si scrupulosius quoque versaret ejusdem Patriarchæ vestigia. Cujus quidem rei triplicem hanc S. Ambrosio probatam lego fuisse causam, nempe quod Abrahamum Dominus Deus locupleti benedictionis suæ dote donaverit, ut ejus gratia provocaret ceteros, institutio corrigeret; quod Moyses quoque eum nobis imitandum descripserit, ut corda hominum, in vitium labentia, hujus Viri contuitu, velut e quodam terreno busto resuscitaret; ac denique, quod talis tantusque vir fuerit Abraham, ut eum votis suis Philosophia æquare non potuerit, minusque etiam sit, quod illa finxit, quam quod ipse gessit. Faciunt enimvero recensitæ ex Ambrosii Opere rationes, ut multo minus præposterum minusque a re alienum videri possit, si & nos in hocce Commentario critico-historico operosius subinde de nonnullis tanti Viri gestis ipsisque etiam ejus natalibus disseramus, quo sic vel evidentius illustretur veritas, vel impactæ Viro sancto calumniæ magis magisque coërceantur, imo & subvertantur radicitus. Quod vero ad ea attinet Abrahami gesta, de quibus aut nulla aut levior tantum inter eruditos agitatur controversia, in his referendis breviores erimus, nec alias sanctorum Patrum, historicorum atque interpretum commentationes Mosaicæ narrationi adjungemus, quam quæ & concisæ sint & literali sacrorum codicum sensui rectæque rationi ac denique lectoris instructioni magis conformes visæ fuerint. Nunc rem ipsam aggrediamur, ducto a Viri sancti natalibus exordio.

[2] Quo patre natus sit Abram, quem Abraham divinitus dictum fuisse, [De Abrami, cujus consanguinei & patria assignantur,] suo loco videbimus, quos fratres, quodve natale solum habuerit, Pentateuchi Scriptor, de cujus fide dubitare nefas est, cap. XI Geneseos aperte satis memoriæ prodidit, ut de his omnibus prudens dubium moveri nequeat. Et patrem quidem ejus fuisse Tharam, fratres vero Nachorem & Aranum, diserte testatur cit. cap. ℣. 26 ita loquens: Vixitque Thare septuaginta annis, & genuit Abram, & Nachor, & Aran, ac rursus ℣. 27: Hæ sunt generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, & Aran; cum vero postremum hunc in terra nativitatis suæ in Ur Chaldæorum ante patrem suum obiisse, ℣. 28 subdat, ac ℣. 31 rursusque cap. 15 ℣. 7 Abramum de Ur Chaldæorum, veluti de terra sua patria, egressum scribat, idem, quod Arano fratri, natale solum Abramo fuisse, huncque in Ur Chaldæorum & natum & educatum fuisse, luce clarius demonstrat. Fuit adeo Sanctus noster gente Chaldæus, familia vero Nachoris Senioris, ex progenie Sem orti, nepos, Nachoris Junioris & Arani frater, patruus autem Loti, utpote Scriptura teste Genes. cap. XI ℣. 27, ab Arano geniti, ac probabilius quoque Sarai, uxoris dein suæ, per Aranum patruus, qua de re infra sermo erit.

[3] Nunc discutienda venit perplexa admodum circa Abrami ortum quæstio, [natali anno variæ sunt eruditorum opiniones, ex verbis Moysis,] in eo nimirum sita, sitne ejus natalis in terris annus septuagesimo parentis sui Tharæ anno, num vero centesimo trigesimo illigandus. Habet utraque sententia, uti inferius patebit, varia, quibus propugnetur, rationum momenta, suosque nacta est patronos a sacra eruditione plurimum commendandos, quos in suo Prolegomeno Geneseos, pag. 473 & seq. longo ordine recenset R. P. Wilhelmus Smits, Ordinis Minorum Recollect., eruditis in Scripturam sacram lucubrationibus haud mediocriter clarus, quem, tametsi in hoc argumento mihi adversantem, totius controversiæ originem ac difficultatem propriis verbis exponentem sisto. Ita ergo ille cit. Prolegomeno, num. 103, pag. 472: Si solus, inquit, hac in re superesset nobis locus Genes. XI, 26, “Vixit Thare septuaginta annis, & genuit Abram, & Nachor, & Aran;” ne hæsitaremus quidem, Sanctum Patriarcham anno patris sui LXX mortalem hanc lucem aspexisse. Cum enim Moyses, ut fere supra (nempe de Sem, filio Noë apud ipsum num. 74) ratiocinabamur, assignet annum determinatum aliorum patriarcharum natalibus; quomodo illum, de Abrahamo agens, plane neglexisset, ac loco illius ænigma, prorsus simile illi, de quo num. cit. diximus, lectori suo obtrusisset, quo offuscaretur magis, quam illustraretur? De Abrahamo, inquam, agens; de patriarcharum maximo, dignissimo: de Abrahamo, cui prima & illustrissima, eaque sæpius repetita de Messia facta est promissio; cujus gesta cæteris latius Sacer Scriptor prosequitur, & quem solum directe attingit, ubi Nachoris (Junioris nempe) & Arani indirecte dumtaxat rominiscitur, eorumque acta, ob id tantum, ut elucidaretur Abrahæ & posterorum ejus historia, perstringit.

[4] [& S. Stephani narratione,] Verum (ita prosequitur laudatus auctor) quemadmodum in re, apud Moysen clarissima, tenebras offundunt supra LXX (nempe interpretes, Cainanum Juniorem inter Arphaxad & Sale interserentes) & S. Lucæ Euangelium; ita & hic pariter; ut, dum de Moyse ad S. Stephanum transieris, jam statim caliges. Expendamus, inquit, sancti Protomartyris verba, quæ Act. VII, 2 & seqq., dum in concilio staret, ad Judæos protulit: “Viri fratres,” inquit & patres audite. Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, ℣. 3; & dixit ad illum: Exi de terra & de cognatione tua, & veni in terram, quam monstravero tibi ℣. 4. Tunc exiit de terra Chaldæorum, & habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus (μετῴκισεν ἀυτὸν εἰς τὴν γὴν ταύτην) transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. ℣. 5. Et non dedit illi hæreditatem in ea nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, & semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.” Post quæ ita Smitius pergit: Adverte hic dumtaxat, juxta S. Stephanum, Abrahamum de Haran in Chanaan profectum esse post mortem patris, qui vixit in toto annis CCV Gen. XI, 32. At ibid. C. XII, 4 constat, Abrahamum de Haran proficiscentem, egisse annum ætatis LXXV. Igitur post mortem patris Abraham erat annorum LXXV; quibus subductis ab annis CCV, quos in toto vixisse patrem diximus, restabunt CXXX pro anno Abrahæ natali.

[5] [uti ex S. Hieronymo Smitius observat, ortæ:] Tum adducit S. Hieronymi de eadem difficultate verba, quæ Operum ejus tom. 2 editionis anni 1699 col. 518 ita habent: Indissolubilis nascitur quæstio (nimirum ex verbis Moysis Genes. cap. XI ℣. 26, & cap. XII ℣. 4 secum collatis:) Si enim Thara, pater Abrahæ, quum adhuc esset in regione Chaldæa, septuaginta annorum, genuit Abram; & postea in Charram (seu Haran) ducentesimo quinto ætatis suæ anno mortuus est; quomodo nunc post mortem Tharæ, Abram exiens de Charra, septuaginta quinque annorum fuisse, memoratur: quum, ut subdit S. Hieronymus, a nativitate Abræ usque ad mortem patris ejus centum triginta quinque fuisse anni doceantur. Habes nunc, inquit rursus laudatus Smitius, præsentis controversiæ originem & difficultatem, quæ, ut in istiusmodi obscuris solet, præter varias alias, hic signanter duas opiniones peperit, admodum disparatas. Altera verbis Moysaïcis strictius inhærens, Abrahamum anno ætatis Tharæ septuagesimo natum asserit; cum iisque, quæ S. Stephanus protulit, conciliare nititur. Altera, vice versa, potissimum Sancti Protomartyris verbis ducta, natales Abrahæ anno patris CXXX definit; idque Moysen satis designasse credunt. * Hactenus Smitius, qui & priorem sententiam cit. Prolegomeno a num. 108 non modo pro viribus propugnat, sed etiam, quod plerique alii edicere ausi non sunt, tam sibi certam pronunciat, ut ea vix quidquam certius arbitretur.

[6] At vero, salva eruditi viri ejusque sequacium pace, ego contra, utut opinionem illam probabilem esse, non negem; alteram tamen multo probabiliorem esse, [quarum verisimilior nobis est, quæ eum anno patris sui 130 innectit,] contendo, non tam obfirmate quidem, ut vice versa vix quidquam hac certius esse, contendam, at satis confidenter, ut vix dubitem, quin hanc firmioribus, quam priorem, argumentis rationibusque niti, eruditi complures assensuri sint. En modo quid mihi in hac controversia fundamenti instar ac veluti pro indubia regula sit: Si quando sacrorum Codicum testimonia in speciem sibi adversentur, ea inter se non collidenda, sed concilianda sunt, atque ita quidem, ut unum, idque non dilucidum, revocandum sit ad plura & a diversis scriptoribus, inspirante Numine, prolata, eaque sat clara testimonia; non vero hæc ad illud. Censeo itaque, hæc Moysis verba Genes. cap. XI ℣. 26: Vixitque Thare septuaginta annis, & genuit Abram, & Nachor, & Aran, ad alia Moysis verba, Genes. cap. 12 ℣. 4 exstantia, ad eaque pariter, quæ Act. cap. 7 in hanc rem leguntur, revocanda esse, eoque exponenda sensu, quem bina hæc testimonia præ se ferunt, ac vel propterea quoque, quod Moyses cap. 12, ℣. 4, & Stephanus Act. cap. 7 ℣. 2, 3 & 4, de solo Abramo specialem disertumque sermonem habeant, Moyses vero cit. cap. XI ℣. 26 non nisi mistim cum fratribus ejus obiterque de Abramo meminerit, & eo quidem modo, ut potius ipsum tempus, quo Thare liberis operam dedit, pro suo more indicare, quam singulorum aut unius filiorum ejus natalem annum exprimere voluisse, censendus sit. Igitur, cum litteralis obviusque sensus verborum Moysis Genes. cap. 12 ℣. 4, & Stephani Act. 7 ℣. 2, 3 & 4 præ se ferat, Abramum post mortem Tharæ, anno ætatis ducentesimo quinto defuncti, annos dumtaxat numerasse septuaginta quinque, ex binis hisce testimoniis natalis Abrami annus anno patris ejus centesimo trigesimo, non vero septuagesimo innectendus est.

[7] Neque adversus sententiam hanc multum militat dissentientium argumentum, [tum ob verba Moysis Genes. cap. 12, tum ob narrationem S. Stephani,] quo S. Stephanum cit. cap.7 Act. oratoris, Moysen vero Genes. cap. XI historici partes egisse, ac proin in re historica potius verbis Moysis cit. cap. XI, quam verbis S. Stephani inhærendum esse, contendunt. Etenim, si Moyses cit. cap. XI ℣. 26 historici partes egerit, atque adeo stilo plano & intelligibili locutus fuisse censeri debeat, haud dubie, quidquid dissimulent adversarii, historici partes etiam egit cap. 12 ℣. 4, ubi, post narratum cap. XI Tharæ, cum ducentorum quinque annorum esset, obitum, Abrami filii ejus secessionem ex Haran septuagesimo quinto ætatis ejusdem Abrami anno illigat, ita loquens: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran, atque adeo & hic quoque stilo plano & intelligibili locutus fuisse, ac natale Abrami tempus indicasse censendus est, quandoquidem intelligi nequit, quo pacto Abram anno patris sui ducentesimo quinto septuaginta quinque annos dumtaxat numerarit, nisi patris sui anno centesimo trigesimo in lucem editus fuerit. Cum ergo, uti adversarii statuunt, verbis Moysis, ut qui historici partes egit, standum omnino sit, quidni verbis ejus, cap. 12 ℣. 4 conscriptis, æque ac ejusdem verbis, cap. XI ℣. 26 prolatis, inhærere nobis liceat? Imo vero cur non potius Mosaicæ narrationi cap. 12 inhæreamus, utpote S. Stephani narratione testimonioque, ipsorumque etiam Judæorum pontificum, judicum seniorumque consensu comprobatæ ac stabilitæ?

[8] Quod enim adversarii regerunt, S. Stephanum oratoris partes egisse, id profecto aut nihil, aut certe parum ad rem facit, [cui fides habenda esse demonstratur:] cum profanum oratorem inter & sacrum ingens sit discrepantia, præsertim si hic talis sit, qualis Stephanus fuit, cujus nempe ore Spiritus sanctus, quo is plenus erat, loquebatur, cujus sapientiæ resistere non poterant Judæorum pontifices virique omnium doctissimi, quique redarguere Oratorem non neglexissent, si vel tantillum in instituta narratione a genuino Moysis sensu aut ab exactissima veritate aberrasset. Adde, quod, etiamsi Acta Apostolorum ad Genesim exigenda essent, ut vult Abramus Bucholcerus in sua Isagoge chronologica, non vero Genesis ad Acta, hinc tamen consequens non foret, ut, neglectis prorsus Geneseos verbis cap. 12 ℣. 4, aliisque, de quibus postea agendum erit, sacris testimoniis, ad solum unicumque capitis XI versum 26 examinanda necessario essent. Etenim lignum, ut adversarii loquuntur, ad normam exigendum, non contra normam ad lignum exigendam esse, lubens eis concedo; at non video, cur in designando Abrami anno natali normæ instar haberi debeat textus, quo tres ex Thara geniti filii mistim confuseque nominantur, uti fit cit. ℣. 26; illa vero verba cap. 12, quibus de solius Abrami post mortem patris ætate specialis disertaque mentio fit, non secus ac S. Stephani eodem pertinentia verba rudis instar incompositique ligni habenda sint.

[9] [nec sententiam hanc evertit argumentum Smitii,] At, inquies, per hæc Genes. cap. XI ℣. 26 verba: Vixitque Thare septuaginta annis & genuit Abram, Nachor, & Aran intendit Moyses præcise natalem annum denotare Abrami, cujus genealogiam texit, sicuti, dum cap. 5, ℣. 31 dicit: Noë vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham & Japheth, præcise annum, quo natus est Sem, denotare intendit; ut adeo potius ex præfato cap. XI, ℣. 26, quam ex sequenti Geneseos capite verbisque Stephani natale tempus Abrami definiendum sit. Sed ipsummet præ ceteris Smitium laudatum, suam ex Bellarmino de Sacramento Matrimonii cap. 28, col. mihi 1854, sententiam stabilire conantem, audiamus: Recte, inquit, Bellarminus de Sacram. Matrimonii cap. XXVIII: Scriptura in Genesi semper indicat tempus nativitatis eorum, quorum texit genealogiam, ut sciamus ætatem mundi, aliis prætermissis, qui ad istam chronologiam non pertinent. Ita videmus, Scripturam Genes. IV prodidisse, quoto anno ætatis Adæ natus sit Seth, per quem texitur chronologia, non autem quoto anno ejusdem Adæ natus sit Abel vel Caïn: & Genes. V dicitur Noë, cum quingentorum esset annorum, genuisse Sem, Cham & Japhet, ubi notatur præcise annus, quo natus est Sem, quia per illum deducitur chronologia: & in reliquis idem observare licet. Cum ergo solus Abraham ex filiis Thare sit is, cujus explicatur genealogia, & per quem texitur chronologia, necesse est dicere, illo anno (nempe septuagesimo patris sui) natum esse, alios autem antea.

[10] Sistamus hic paulum & singula expendamus. Ac primo quidem, [quod hic discutitur] si laudatum Smitium num 108 pag. 476 disserentem audiamus, Abrami fratres antea seu ante ipsum nati fuerunt, atque adeo ex his Smitii verbis, fuit Abram suorum fratrum natu minimus, utpote ex ejusdem sententia in lucem editus anno patris sui septuagesimo, cum alii fratres ante hunc patris sui annum geniti essent; & tamen, quod mirari satis non possum, idem ille Smitius in suis ad Genes. cap. XI ℣. 26 annotationibus, Abramum, quem anno patris sui septuagesimo natum rursus statuit, filiorum Tharæ natu-maximum his verbis facit: Nos Abramum PRIMOGENITUM statuimus, atque dicto anno septuagesimo patris sui natum. Conciliet antilogiam hanc, qui potis est; ego me, ut conciliem, viam aliam non invenisse fateor, quam ut Bellarmini verba, quæ Smitius ipsa Characterum forma indiscriminatim sua fecit, re tamen vera non omnia sua facëre voluisse dicatur. Sed ad propositi a Smitio argumenti vim discutiendam veniamus. Haud inficior, natalem Sethi annum designatum a Moyse fuisse, omissos vero Abelis & Caïni natales; fateor quoque, designatum contra a Moyse fuisse tum Sem, filii Noë, tum Abrami, filii Tharæ, natale tempus, idque factum etiam esse, quia hi directe ad venturi Messiæ genealogiam spectabant; imo & Moysen a scopo suo aberraturum fuisse admittam, si patriarcharum, quorum genealogiam texit, ac potissimum Patriarchæ nostri natale tempus omnino neglexisset. Hæc, inquam, omnia lubens adversariis concedo.

[11] At, quæso, num propterea consequens fit, ut non alio loco, [ac refellitur] quam Genes. cap. 5, ℣. 31 natales Sem, nec alio, quam cap. XI ℣. 26, natales Abrami expresserit vel exprimere potuerit? Aut num dicendus erit Moyses patriarcharum Sem & Abrami natale tempus plane neglexisse, nisi iis ipsis locis, quos pro suo arbitrio adversarii præscribunt, illud exactissime definiisset? Ita quidem ipsi volunt, at, quam non jure merito, jam ostensum eo. Ponamus tantisper, aut numquam a Moyse binos versus citatos conscriptos fuisse, aut eos, quocumque fingere velis modo lapsuve temporum, e Genesi excidisse; nonne aliunde ex propriis item Moysis verbis utriusque natale tempus erui posset? Procul dubio certe. Nam, ut id paucis de Semo evictum dem, cum Moyses Genes. cap. 7 ℣. 6 diserte scribat, diluvium contigisse, cum Noë, pater Semi, sexcentorum annorum esset, rursusque cap. XI ℣. X testetur, Semum fuisse centum annorum biennio post diluvium; haud multum arithmeticæ artis peritus esse quis debet, ut ex verbis Mosaïcis conficiat, natum esse Semum anno patris sui quingentesimo secundo, si τὸ post diluvium, uti passim admittitur, exactum a fine diluvii tempus designet.

[12] Id ipsum nunc de natali Abrami tempore demonstro. [ex ipso libro Geneseos] Si Abram, cum post mortem Tharæ, teste Genes. cap, XI ℣. ultimo, anno ætatis ducentesimo quinto defuncti, ex urbe Haran in terram Chanaan egrederetur, septuaginta quinque annorum fuit, uti Genes. cap. 12 ℣. 4 diserte testatur Moyses, apertissime ex hisce duobus textibus consequitur, ut anno centesimo trigesimo patris sui mundo editus sit, cum post mortem patris, anno ætatis ducentesimo quinto defuncti, non plures, quam septuaginta quinque annos numerarit Abramus, qui anni, si aliis centum triginta addantur, integram vitæ Tharæ seriem, seu annos 205 exactissime conficiunt. Gratis itaque adstruunt adversarii, non alio loco, quam Genes. cap. 5 ℣. 31, natale tempus Semi, Abrami vero non alio, quam cap. XI ℣. 26, a Moyse indicatum fuisse, atque adeo non minus infundate contendunt, natale utriusque tempus a Moyse prorsus neglectum dici debere, nisi ambo illi versus, ubi Noë tres filios, ac Thare totidem genuisse narratur, sic intelligantur, ut qui primo loco utrobique recensetur, eodem illo anno, quo liberis pater operam dedisse memoratur, re vera genitus fuerit.

[13] [& auctoritate ac rationibus S. Augustini:] Et sane non eo sensu, quo volunt adversarii, Geneseos cap. XI, ℣. 26 necessario intelligendum esse, etiam manifeste satis indicavit S. Augustinus, quæst. 25 in Genes. edit. anni 1689 tom. 3, col. 384 his verbis citatum versum commentans: Scriptura, quæ dixit: “Cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abraham & Nachor & Arran,” non utique hoc intelligi voluit, quia eodem anno septuagesimo ætatis suæ omnes tres genuit; sed ex quo anno generare cœpit (abstrahendo nimirum, a quo determinato filio) eum annum commemoravit Scriptura. Fieri autem potest, (salvo utique genuino verborum sensu) ut posterior sit generatus Abraham, sed merito excellentiæ, qua in Scriptura valde commendatur, prior fuerit nominatus: id autem alibi in sacris Litteris plus semel etiam fieri, hisce verbis Sanctus Doctor declarat: Sicut propheta priorem nominavit minorem, “Jacob dilexi, Esaü autem odio habui:” & in Paralipomenon, cum sit quartus nascendi ordine Judas, prior est commemoratus, a quo Judaïcæ genti nomen est propter tribum regiam. Itaque, judice Augustino, verba illa Genes. cap. XI, ℣. 26, negative, ut scholæ loquuntur, exponi possunt, ut sensus sit: cum alii patriarchæ postdiluviani, puta Arphaxad, Sale, Heber ceterique Tharæ progenitores sub annum ætatis suæ trigesimum liberos procreassent, Tharam ipsum non ante vitæ suæ septuagesimum annum filios genuisse, singulari tunc temporis exemplo, quod proin speciali memoria hoc loco dignum censuerit Moyses, servans sibi sequenti capite opportuniorem locum, quo, cum seorsum a fratribus agendum de Abramo esset, natale ejus tempus non obscure indicaret.

[14] [& in hac sententia nihil Moyse indigni,] Non est igitur, cur in hac sententia Moysen inutile prorsus ænigma nobis obtrusisse, aut inconstantiæ, vel in profano scriptore minime laudabilis, arguendum esse, tam confidenter adversarii quidam reponant. Etenim, si nec inutile ænigma nobis obtrusisse, dici possit Moyses, nec merito argui inconstantiæ, cum in fine capitis 4 Genes. nullo addito chronologico charactere, ex Adamo Seth, ex hoc vero Enos genitum enarrat, sequenti vero capite ℣. 3 & 6 utriusque natale tempus definit; cur inutiliter obscurus aut inconstans propterea dicendus foret, quod Genes. cap. XI ℣. 26 tres filios Tharæ, e quibus paternum maternumque genus Israëlitarum natio traxit, nominatim, at non expresso singulorum natali anno, recenseat, Abrami vero natale tempus sequenti capite ℣. 4, quo nempe seorsum de eo agit, sat manifeste assignet? Profecto innumeræ occurrunt in sacris Litteris sententiæ, quæ prius obscurius prolatæ, deinde opportuno loco lucem accipiunt; ex quibus tamen nemo scriptores sacros inutiliter obscuros aut inconstantes jure merito appellet. Accedit, nuspiam edixisse Moysen, quod tamen adversarii volunt, hoc sibi perpetuo consilium sedisse, ut in enumerandis patriarcharum filiis solius eorum ætatis, non autem etiam dignitatis, rationem haberet; ac proin haud satis videtur, cur veluti neglecti officii argui deberet Pentateuchi scriptor, cum dignitatem Abrami potius, quam minorem ejus ætatem respiciens, primo loco illum cit. ℣. 26 recensuit.

[15] [nihil duri,] At dices, uti apud Gasparem Sanctium in Commentariis in Actus Apostolorum pag. 142 adversarii arguunt, durum videri, ut, cum in generationibus aliis in toto illo cap. XI, quoto quisque parentis anno fuerit natus, expressum sit aperte, obscurius id in Abrahami ortu notari. Verum cum eodem Sanctio ad objecta illa respondeo, non esse necessarium, eodem semper modo narrationis ordinem texi: neque esse id in Scriptura perpetuum, maxime cum institutus narrationis cursus aut interrumpitur, aut finitur. Exemplum, inquit, cape ex Genes. V, ubi, cum omnes generationes ab Adamo usque ad Noë eodem ordine essent descriptæ, ubi ventum est ad Noë, id est, ad postremum, narrationis ordo mutatus est; tum quia non idem dicendi modus, tum quia non unus, ut in aliis, sed tres filii nominatim dicuntur generati. Sic etiam, quia ordo a Noë usque ductus cessat in Thare, mutata est in eo describendæ generationis ratio, sic tamen, ut paulo post utriusque patriarchæ, Sem nempe & Abrami, natale tempus Scriptura definiat, uti superius num. XI & 12 ostendimus.

[16] Nunc aliud nobis hic adversantium argumentum audiamus: [nihil alieni a sacra chronologia,] Nisi, inquiunt, dixerimus, Scripturam sacram signanter expressisse tempus nativitatis Abrami illis verbis: “Vixitque Thare septuaginta annis, & genuit Abram & Nachor & Aran,” sicuti præcisum expresserat tempus nativitatis singulorum primæ ac secundæ mundi ætatis patrum, qui ipsum Abram præcesserant, perturbari sacram illorum temporum chronologiam, necesse omnino fit. Ita ipsi apud Torniellum in Annalibus sacris Veteris Testamenti tom. 1, pag. 252, num. 3. At veteri huic objectioni vetus hæc sit apud eumdem Torniellum responsio: Responderi potest, inquit ille cit. num. 3, Scripturam sacram non modo in his, quæ ad chronologiam pertinent, sed etiam in his, quæ ad historiam ipsam, & item ad doctrinam moralem aut spiritualem spectant, non semper dilucide omnia exprimere, sed aliqua interdum subobscure, prout Spiritui sancto visum est, tradere consuevisse, ut vel sic ad veritatem curiosius avidiusque indagandam ingenia magis provocarentur. Ac mox, adductis in medium paucis pro multis, quibus responsum suum firmet, sanctorum Patrum testimoniis, ita objecta cetera diluit: Quod attinet ad sacram chronologiam, de qua nunc agimus, frequenter deinceps palam fiet, quod & diffiteri non possunt, qui seu Judicum seu Regum libros aliosve commentati sunt, quam multa sint in sacro Eloquio (nempe uno alterove loco) obscure tradita, & vix aliquo modo insinuata, ut propterea non, nisi multo labore ac diligenti textuum discussione, accurataque eorumdem collatione, disquiri ac dilucidari possint.

[17] Non igitur dicendum est, sacram perturbari chronologiam, [nihil perturbati,] aut incertam reddi, si concesserimus, Scripturam non expressisse annum ortus Abrami, quemadmodum ceterorum patrum, qui ipsum præcesserant: satis enim est, quod ex his, quæ ipsa tradit (nempe Genes. cap. 12) ille evidenter nobis innotescere possit, sicuti in principio hujus tractatus jam ostensum est, uti & a nobis num. 6 & 12. Posset etiam dici (subdit Torniellus, idque adversus citatum Smitium non parum facit) Scripturam sacram intendisse quidem Abrami pariter genealogiam chronologiamque ab orbis initio deducere, sed genealogiam imprimis, chronologiam vero non æque principaliter. Scimus enim & aliorum excellentium hominum, puta Esdræ, Judith, Mardochæi & demum ipsius Christi genealogias honoris causa esse traditas; chronologias autem non item. Quare si tempora ortus nostri Redemptoris Scriptura sacra non nisi obscure admodum indicavit; quid miramur, si præcisum nativitatis Abrami annum non expressit, illo videlicet determinato loco, quo mistim & confuse de Abramo ejusque fratribus egit, eumque dumtaxat ex sequenti capite ℣. 4 colligendum reliquit. Quocumque igitur modo atque ubicumque Scriptura Abramum anno patris sui centesimo trigesimo, seu ante hujus mortem septuagesimo quinto natum indicet, nihil hinc detrimenti patitur ordinanda a diluvio ad usque Abrami ortum ejusve vocationem chronologia mundi, uti consideranti patebit.

[18] [nihil quantum ad Abrami ex Haran] Atque ita quidem præcipuo, quo Smitius nititur, argumento, aliisque huic affinibus satis occursum a me esse arbitror, ut dubitem, num, qui æqua lance rationum adductarum momenta expenderit, assensurus laudato Smitio sit asserenti, ad rem totam adversus nos conficiendam primum illud suum argumentum omnino sufficere, tantumque etiam robur habere, ut vix quidquam sua sententia existimari certius possit. Alterum nunc, quo jam sæpe memoratus scriptor suam firmare nititur sententiam, argumentum expendamus. Ita ille cit. Prolegomeno Genes. num. III pag. 478: Incertum, inquit, relinquitur ex verbis Stephani, quemadmodum ea ab adversariis sumuntur, num Abraham anno CXXX patris, an vero serius natus sit. Idem relinquitur ex narratione mortis Tharæ apud Moysen. Stat cum proprietate sermonis, Abraham, LXXV annis natum, exiisse & a Deo translatum esse in aliam terram, post mortem patris, licet etiam plures anni ab eadem morte intercesserint. Non sequitur: Petrus duxit uxorem post mortem patris; ergo immediate a morte patris. Quo autem plures anni intercesserint, eo serius natum Abrahamum, illo in systemate necesse est. Hæc Smitius.

[19] [profectionis epocham incerti a nobis asseri, ostenditur;] Cui ego repono: Si mortem Tharæ, veluti notam egressus Abrami ex Haran, tum a Moyse, tum a Stephano, sensu obvio indicatam, agnoscere velimus, si Abrami in exsequendis Dei mandatis celeritatem & omnis moræ impatientem obedientiam, toties in sacris commendatam Litteris consideremus, dubium non relinqui, quin eodem anno, quo defunctus est Thare, Abramus ex Haran alio secesserit, cum nempe, parenti suo persolutis justis, nihil jam eum a promptissima divini mandati exsecutione retrahere posset. Neque vero multum Smitio favet scholasticum illud argumentum a nuptiis Petri exempli gratia deductum; etsi enim in rigore logico, ut aiunt, nullisque rei spectatis adjunctis, necessario consequens non sit, ut Petrus, qui post mortem patris uxorem duxisse scribitur, hanc immediate a morte patris duxisse, dici debeat, quia scilicet particula illa post aliquam temporis latitudinem ex sese patitur; attamen, si aliunde perspectus habeatur promptissimus Petri animus ad exsequenda post patris mortem ea omnia, ad quæ seu ex propria promissione seu legitimo præcepto aliave ratione adstrictus fuerit, nec ulla procrastinandæ exsecutionis causa intercessisse noscatur; quis est, qui mox, ut hujusmodi hominem post mortem patris duxisse uxorem audierit, non eum primo, quo licuit, tempore, seu eodem anno, id fecisse, credat? Itaque nisi Abrami promptissimæ in Deum pietati & eximiæ in primis obedientiæ detrahere non parum velimus, necesse est, ut, sublatis per mortem Tharæ prosequendi itineris impedimentis, quam primum eo, quo se vocari a Deo norat, sese illum contulisse, fateamur.

[20] Sed ne confutandis ejusmodi scholasticis tricis diutius inhæreamus, [nec adversus illam ex facto verbisque Abrami,] lubet modo, an desumptum ex Genes. cap. 17, ℣. 17 argumentum adversariorum sententiam satis stabiliat, adductis ipsismet Smitii verbis, examinare. Si Abraham, inquit ille cit. Proleg. num. 110, natus sit anno patris sui CXXX, nullus Genes. XVII, 17 stupori & admirationi Abrahæ fuisset locus. “Putasne centenario nascetur filius, & Sara nonagenaria pariet?” Exemplum sane recens habuisset in patre, quem centenario longe majorem generandi virtute præditum cognovisset. Ac mox, ne sibi ab adversariis regeri possit, non mirari Abraham, si sibi centenario nasceretur filius, sed si centenario ex uxore nonagenaria, eaque antea sterili, nasceretur, observat laudatus scriptor, textum adductum bimembrem esse, atque indicare Abrahami stuporem non tantum circa uxoris, sed & circa propriam grandævitatem versatum esse & rem illam comparative ad Abraham fuisse illo tempore insolitam. Ita ille: verum respondeo, Abrahamum, tametsi se anno patris sui centesimo trigesimo natum fuisse, optime sciret, rationem tamen non unam habuisse mirandi, si sibi jam centenario & ex Sara nonagenaria nasceretur proles.

[21] Ac primo quidem compertum habebat, se ex Agar, [ex se centenario & ex Sara prolem nascituram esse, mirantis,] secundaria sua uxore, & omni dubio procul fœcunda, post procreatum ex ea Ismaëlem, ab anno ætatis suæ 86, seu toto deinceps tredecim annorum spatio nullam suscitasse prolem; atque adeo, cum jam centenarius esset, mirari jure meritissimo poterat, si tunc rursus generaret prolem, ex Sara præsertim, quæ, teste Genes. cap. 16 conclusa hactenus fuerat, ne pareret, ac ne conciperet quidem; cui insuper, uti Genes. cap. 18 ℣. XI narratur, disierant fieri muliebria, quæque propterea rei conjugali, seu, ut Scriptura loquitur, voluptati, nempe connubiali, utpote tam multis annis infructuosæ, omnino renuntiarat. Adhæc, tametsi Sara vel 50 annis junior fuisset, imo & ex se prorsus fœcunda, nihilominus tamen, cum Abrahamo jam centetenario, ut Apostolus ad Romanos 4, ℣. 19 & ad Hebræos XI, ℣. 12 tradit, emortuum esset corpus ac proin generandæ proli impar, summam mirandi causam habere potuit Abraham, dum sibi centenario nascituram ex Sara prolem esse, audivit, utut a suo patre, multo magis vegeto robustoque sene, ab anno ejus septuagesimo ad usque centesimum trigesimum tres filios procreatos esse, novisset.

[22] Denique, cum apprime perspectum esset, quo remotius a diluvio nascebantur homines, [quidquam evinci potest.] eo breviore debilioreque senectute uti, & sic quidem, ut, cum Sem, sexcentis vixisset annis & Arphaxadum fere centenarius genuisset, Abrahami tamen avus Nachor non ultra centum & quinquaginta annos protraxisset vitam, nec, ut prolem gigneret, ultra vigesimum nonum ætatis annum exspectasset; habebat sane Abraham, cur sibi, a diluvii temporibus magis, quam Nachor, remoto, & centenario insuper, nascituram etiam prolem desperaret; atque adeo, tametsi unicum in suo patre Thare contrarium vidisset exemplum, mirari jure merito potuit, si patri suo potius, quam avo ceterisque passim sui temporis viris non vulgari beneficio similis evaderet, procreata in tam provecta ætate & ex sterili quidem conjuge, prole mascula, cui se multis modis benedicturum esse, Dominus Deus promittebat. Judicet nunc eruditus lector, an, quæ supra produximus, adversantium nobis argumenta id re ipsa ponderis habeant, ut animum præjudicata opinione non laborantem in eam inclinent, imo vix non necessario abripiant partem, quæ Abramum anno patris sui septuagesimo natum esse, tam præfidenter statuit, ut vix quidquam eo certius, haberi possit. Nunc, quibus nos oppositam magis stabilire nitimur sententiam, rationes æquo animo expendat lector.

[Annotatum]

* l. credit

§ II. Stabilitur magis sententia nostra, & dissentientium varia effugia præcluduntur.

[Contra vim argumenti, quo nostra stabilitur sententia,] Tria istæc, ut obiter supra ex oblata occasione insinuavi, divinarum Litterarum auctoritate explorata nobis sunt, ac proin extra controversiam posita: Nimirum, Tharam, Abrami patrem, non ante ætatis suæ annum 205 in Haran esse mortuum, prout Genes. cap. XI aperte asserit Moyses, ubi, cum Tharam ejusque filios usque Haran venisse atque ibi habitasse, ℣. 31 dixisset, mox sequenti ℣. subdit: Et Facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, & mortuus est in Haran. Alterum est, Abramum ex Haran egressum esse in terram Chanaan, uti Genes. cap. 12, ℣. 4, 5 & 6 manifeste refertur: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran, tulitque Sarai uxorem suam & Lot, filium fratris sui, universamque substantiam, quam possederant, & animas, quas fecerant in Haran: et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam &c. Quibus addenda S. Stephani verba Act. 7 ℣. 4: Et inde (nempe ex Haran) postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum (Dominus Abramum) in terram istam, in qua nunc vos (Judæos alloquitur Stephanus) habitatis. Tertium est, quod & mox recitata verba liquido testantur, Abramum in suo ex Haran egressu institutoque ad terram Chanaan itinere, fuisse annorum præcise septuaginta quinque. Igitur, cum egressus fuerit Abramus ex Haran post sui patris mortem, ætatem ipse habens annorum 75; cumque & pater ejus non minus, quam annis 205 vixerit; manifeste consequens fit, ut, 75 annis, qui Abrami, ex Charan egredientis, ætatem constituunt, detractis, supersint 130 anni vitæ Tharæ, quorum anno postremo natalis Abrami innecti debeat.

[24] [inter varia effugia nihil adversarios juvat Samaritanus textus,] Quid ad argumentum hoc adversarii, qui Abramum anno patris sui 70 mundo editum statuunt? Mirum est, in quam varias se convertant formas, ut tenebras huic ratiocinationi offundant, quamque dissimiles, quibus nodum hunc solvant, adhibeant cuneos. Alii quippe in eo dissolvendo, tamquam re conclamata, nihil definiunt, aut nihil, quod in manifestam Sancti Spiritus injuriam non cedat, in medium producunt. Horum disertus testis est Smitius supra laudatus Proleg. Genes. num. 112 & 115, quem de hisse curiosus lector adeat. Alii Stephanum, quem tamen plenum Spiritu Sancto, & cujus sapientiæ Judæorum principes resistere non potuisse, saeri codices testantur, nihilominus aut memoria lapsum, aut profani ineptique declamatoris instar, ænigmatice minusque proprie locutum fuisse, adstruere non verentur; quos ego indignatione potius, quam seria confutatione dignos censeo, nec aliud de iis in rem nostram observo, quam deductum a nobis ex Stephani & Moysis testimoniis argumentum, vel ipso adversariorum judicio inexpugnabile esse, utpote cujus robur, non alio, quam modo isto absurdissimo, eludere se posse desperant. Alii denique, ut ejusdem argumenti pondere sese expediant, Hebraïcum textum, atque adeo & ei hic consonas Septuaginta interpretum versionem & Vulgatam Latinam, ut authenticam approbatam, ad Samaritanum textum, qui vitæ Tharæ annos 145 dumtaxat tribuit, refingendas reformandasque esse, adstruunt; &, quod nonnullos mecum miraturos arbitror, fatente ipsomet Smitio cit. Proleg. num. 112, id certo sibi probatur potius, quam Moysis textum Genes. XI ℣. 24 (imo ℣. 26) cum adversariis in suspenso relinquere.

[25] Hicne igitur, ne versui 26 lucem addi ex ℣. 4 sequentis capitis, [qui certe pro indubia norma Hebraici, Græci & Latini haberi nequit,] fatendum sit, Samaritanus textus, cujus mendositates (verbis Smitii utor) corruptiones, errores, contextus originalis mutilationes, aliaque vitia ipse Smitius Proleg. Pentateuchi a num. 133 ex professo enumerat atque ob oculos ponit, habendus erit pro norma, ad quam originalem Hebræum textum, Septuaginta versionem, Vulgatam quoque & Concilii Tridentini decreto probatam editionem conferas, & hocce loco restituas? Videant ipsi, qui accuratiore, quam illa sit, norma non utuntur, aut normam modo hanc, modo istam pro libidine adhibent, ne opus cudant sibi male cohærens, quodque facilitate pari, qua exstructum est, dissolvi etiam possit. At enim, si laudatum Smitium cit. num. 112 audiamus, non plures, quam 145 annos Abrami patri tribuunt præter alios Bochartus ad calcem suæ Geographiæ sacræ pag. 863, & novissime Whistonus in Conatu Textum Hebraïcum restituendi, qui & ad Philonem de Somniis & ad Josephum lib. 1 Antiq. cap. 7 provocat. Verum, quid tum? An, etiamsi assertiones hæ veræ essent, standum potius esset Samaritano, quam veteri Hebræo eoque genuino textu? Minime gentium, opinor. Sic itaque senserit, per me licet, Bochartus ad calcem Geographiæ sacræ pag. 863, apud quem tamen in editione, qua utor, Cadomi anno 1651, sub ejus, ut ita dicam, oculis facta, ne verbum quidem unum huc spectans citato loco, aut alibi invenire potui; sentiat ita etiam Whistonus provocetque ad Philonem de Somniis & ad Josephum lib. 1 Antiq. cap. 7, quid id nostra refert, etiamsi uterque antiquus scriptor a Whistono laudatus revera id, quod ipsis Whistonus tribuit, suis scriptis inseruisset?

[26] At vel id ipsum alienum a veritate est, si quidem antiquioribus Operum Philonis ac Josephi editionibus fides sit. In editione Operum Philonis, [& cui etiam neutiquam hic adstipulantur Philo & Josephus;] Græce & Latine ex Sigismundi Gelenii interpretatione Coloniæ Allobrogum anno 1613 vulgata, a pag. 440 usque ad pag. 467 librum de Somniis invenio, & de eodem argumento alterum a pag. 857 usque ad 888; verum ad quem ex hisce libris Whistonus provocet, non indicat Smitius, nedum sat prope locum, qui huc faciat, definit. Investiganti mihi locum, ubi ita, ut laudatus a Smitio Whistonus vult, Philo Judæus scripsisset, nullus plane occurrit, qui Whistono faveat; at contra hæc se mihi pag. 445 obtulerunt Philonis verba, quæ potius nostram confirmant sententiam: Λέγεται γὰρ ὃτι Αβραὰμ ἦν ἐτῶν ἑβδομήκοντα πέντε, ὃτε ἐξῆλθεν ἐκ Χαῤῥάν· id est: Legitur enim Abraham natus esse annos LXXV, quando ex Charran (seu Haran) exivit, mortuo nempe, ut Philo subdit, patre ejus Thara, de cujus vitæ spatio ad annos 145 contracto ne verbum quidem unum subdit. Tantum etiam abest, ut Josephus cit. cap. 7 libri 1 Antiq. ad annos 145 vitam Tharæ contrahat, ut contra disertissimis verbis sub finem ejusdem capitis eum annos 205 vixisse, affirmet. Ὃπου δὲ Θάῤῥον τελευτήσαντα θάπτουσιν ἐτη βιὤσαντα πέντε καὶ διακόσια: seu: Ubi (de Haran sermo est) etiam Thare defunctum sepelierunt, cum vixisset annis ducentis quinque. Atque ita legunt, quotquot nancisci potui, Josephi editiones, quas sollicite hac de re consului. In vanum igitur ad Philonem & Josephum adversarii provocant, ut versum ultimum capitis XI Geneseos, quo Thare annos ducentos quinque vixisse asseritur, ad Samaritanum textum, qui vitam ejus annis solum centum quadraginta quinque circumscribit, revocandum ac refingendum esse, evincere queant.

[27] [nec prodest adversariis adstruere geminam Abrami] Ceterum & hic obiter observatum velim, ipsos adversarios, dum ejusmodi rimas, quibus evadant, ubicumque quærunt, vel sic invitos ostendere, Pentateuchi auctorem Genes. 12 ℣. 4, & Stephanum Act. 7 non ænigmatice aut improprie, sed dilucide proprieque annum vitæ Abrami septuagesimum quintum, quo is ex Haran discessit, cum postremo seu ducentesimo quinto anno Tharæ connexuisse, quod & nos tum hic, tum supra contendimus. Verum, quia sententiæ illi, quæ ad Samaritanum textum refingi debere Hebraïcum, adstruit, non tam obfirmate adhæret Smitius, quin ad alias, quibus difficultatem, ex citatis num. 23 textibus exortam, rite expediri posse, credit, mox sese convertat, expositiones illas etiam audire & expendere, operæ pretium erit, transmissis videlicet iis omnibus, quæ cit. Proleg. num. 112 prænotanda Smitius præscribit, utpote quæ nihil adversus nos facere, ex dictis num. 8 sat manifestum est. Si Smitium num. 113 & duobus seqq. loquentem audiamus, non displicet, neque immerito suos patronos nacta est opinio illa, quæ Abramum duabus vicibus de Haran exiisse, affirmat; primo quidem, vivente adhuc patre, dum per annos 60, ut hujus sententiæ patronis definire lubet, in Chananæa peregrinatus est; ac secundo, dum causa morientis Tharæ ex Chananæa in Haran profectus, inde iterum post justa patri persoluta aditamque hæreditatem regressus est in Chananæam; ac mox illi de priori exitu Moysen, de posteriori Stephanum intelligendum esse, decernunt, ita nimirum sublatam omnem difficultatem existimantes.

[28] [ex urbe Haran in Chananæam profectionem, Scripturis non nixam,] At sciscitari liceat, ex quo fonte hauserint adversarii, Abrami discessum ex Haran, quem cap. 12 ℣. 4 memorat Moyses, ab eo, quem alludens ad Moysen Stephanus Act. 7 refert, omnino diversum esse, & sic quidem, ut inter utrumque sexaginta annorum intervallum necessario statuendum sit? Enimvero hic rursus hæret ipsis aqua, nec ullum, quo duplicem illum discessum probent, Scripturæ sacræ testimonium inveniunt. Quid? Quod tantum absit, ut asserto duplici discessui Scriptura sacra alicubi suffragetur, ut contra, si varia Genesos testimonia expendantur, tot ex illo duplici itinere absurda ac vero minime similia consequantur, ut principium, unde hæc profluunt, non minus quam ipsa, a vero alienum esse, diffiteri non valeas. Etenim, si Abram, in sententia adversariorum anno patris sui 70 natus, atque adeo post mortem patris annos ipse numerans centum triginta quinque, ex Chanaan profectus fuerit in Haran, justa patri persoluturus aditurusque hæreditatem; cur tunc Isaaco suo, jam annis 35 nato, de uxore non providit? Satius certe fuisset, ut tunc vel Rebeccam filio suo adduxisset, vel Isaacum viæ suæ comitem sumpsisset, jungendum eodem tempore Rebeccæ, quam ut post annos pauculos, quinque scilicet, non sine magnis impendiis eo servum suum propterea ablegasset. Horum tamen neutrum tunc fecisse legitur providus ille sollicitusque de Isaaco Pater; quod qua ratione sat vero simili exponi in adversariorum sententia possit, haud facile dictu est.

[29] Adhæc si Abrahamus ex Chananitide, quo primum eum ante medium seculum secessisse, adversarii volunt, [sed potius non uno ex capite contrariam,] occasione mortis Tharæ regressus sit in Haran, cur quinquennio post Abrahami œconomus de rebus domini sui, de ejus opulentia, de suscepto ex Sara filio, quæ res non potuissent non in Haran notissimæ esse, nihilominus tamen, tamquam de novis plane incognitisque rebus, sermonem habuit, uti videre est Genes. cap. 24, a ℣. 35. Ac rursus, cur nuntiatum est Abrahæ cap. 22 ℣. 20, Nachori, fratri suo, natos fuisse filios, eosque ex primaria uxore numero octo, quos inter erat Bathuel, jam tum fere nubilis Rebeccæ pater, si ipse Abraham, ex Chananitide, ut adversarii volunt, reversus aliquando in Haran, eos coram videre omniaque hæc perspicere potuit? Postremo, si Abraham, teste Apostolo ad Hebræos cap. XI, obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem (qui utique terra Chanaan fuit) & exiit, nesciens, quo iret, ac propterea fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, atque ita quidem obfirmate, uti Apostolus indicat ℣. 15, ut terræ ipsius, de qua exierat, ne amplius quidem Abramus meminerit, cum tamen revertendi tempus haberet; si insuper, urgente fame, de qua vide Genes. cap. 12 a ℣. X, Ægyptum potius, nec sine vitæ discrimine, adire, quam ad suos reverti voluit; si demum, ut Genes. cap. 24 narratur, pius Pater sollicite cavit, ne dilectus sibi Isaac, eo, unde ipse (Abramus scilicet) discesserat, aliquando reverteretur; qua, obsecro, veri specie Virum sanctum, ex quo semel ex Haran, Deo jubente, cum suis omnibus emigrarat, eo post sexaginta annos reversum esse, sine ullo sacro vade aut teste affirmari potest?

[30] Scio quidem, S. Augustinum Quæst. 25 in Genesim, [cujus quidem adstruendæ occasionem dedit S. Augustinus,] & lib. 16 de Civitate Dei cap. 15 nonnullis duplicem illam Abrahami profectionem adstruendi occasionem dedisse; verum, præterquam quod S. Chrysostomus Homilia 31 in Genesim, editionis Parisiensis anni 1721 tom. 4 pag. 308, diserte affirmet, Abramum non antea ex Charan secessisse, quam cum mortuus esset Thare, pater ejus, atque adeo alteram illam, ab adversariis adstructam peregrinationem, plane rejiciat; notandum sedulo est, S. Augustinum priori loco non tam asserendo, quam viam solvendæ difficultatis inquirendo, disputasse, ac nullo modo minus, quam confidenter, geminum illud Abrahami iter in Chananæam adstruxisse; ut contra difficultatem illam rectius solvi posse, existimet, si Abrahamus filiorum Tharæ natu minimus statuatur, seu saltem non eo anno, quo Thare liberis operam dare cœpit, at potius eo temporis intervallo natus, quod septuagesimum Tharæ annum inter & centesimum trigesimum primum intercessit; ut adeo ex hoc Augustini loco nihil præsidii adversariis suppetat. Quod vero ad ejusdem Doctoris verba lib. 16 de Civit. Dei cap. 15 attinet, ea quidem, uti jacent, pro adversariis magis, quam priora, faciunt; at iis opponi rursus potest laudata Chrysostomi auctoritas, & præter hanc brevis istæc in Augustini argumentationem, seu potius conjecturam, observatio.

[31] [sed ex non satis accurata Græci textus Act. Apost. interpretatione.] Non magis firma validaque censeri potest Augustini hac in re auctoritas, quam ipsa capitis 7 Act., qua ille nititur, versio: cum ergo, uti fateri debet Smitius, omnesque linguæ Græcæ bene periti consentiunt, hic versus Act. 7: κἀκεῖθεν, μετὰ τὸ ἀποθανεῖν τὸν πατέρα ἀυτοῦ, μετῴκισεν ἀυτὸν εἰς τὴν γῆν ταύτην εἰς ἣν ὑμεῖς νῦν κατοικεῖτε, non, nisi admodum improprie ab interprete, quo usus est Augustinus, expositus fuerit hocce modo: Et inde, postquam mortuus est pater ejus, COLLOCAVIT eum (Abrahamum Deus) in terra hac, in qua nunc vos habitatis, quandoquidem vox illa μετῴκισεν per τὸ transtulit, aut per τὸ migrare seu sedem mutare fecit, non vero per τὸ fixe collocavit vertenda est; consectarium fit, ut exigui ponderis sit depromptum ex his Augustini verbis argumentum. Imo vero, etiamsi adversariis, quod nullo tamen jure dandum est, liberaliter gratisque demus, hoc verbum μετοικίζειν de se indifferens esse, ut tam significet stabiliter collocare, quam simpliciter transferre, aut præcipere, ut quis sedem mutet, aut alio migret; tamen priori sensu intelligi nequaquam potest, si S. Stephani verba subsequentia cum prioribus istis conferantur. Quippe, cum S. Stephanus subdat, Abrahamum, postquam exivisset ex Charan & translatius esset in Chananitidem, nondum habuisse filium; necesse fit, si, quod adversarii volunt, τὸ μετῴκισεν stabilem Abrahami in Chananitide habitationem agrique & speluncæ in ea terra possessionem, Genes. cap. 23 memoratam, hoc loco denotet, ut Isaac, qui, teste Genesi cap. 23, moriente matre, annos 37 numerabat, non nisi post mortem matris in lucem editus fuerit; quo nihil absurdius dici potest. Evidens igitur est, non posse hic Stephanum intelligi de fixa Abrahami habitatione seu collocatione in Hebron, ubi is nempe non ante uxoris mortem agrum & speluncam emit, & utriusque possessionem adiit, uti Genes. cap. 23, ℣. 2 & seqq. liquido patet.

[32] [Aliud Smitii effugium, ex recepta, ut vult,] Ruit adeo nullo Scripturæ testimonio nixa, imo non uno ex capite ei contraria, asserta ab adversariis Abrami ante mortem Tharæ in Chananitidem profectio, ruitque itidem expositio illa, qua S. Stephani verba in alienum a Moysaïca narratione sensum adversarii detorquent, ut nempe aliam a Moyse, aliam a Stephano Abrami ex Haran translationem seu profectionem in Chananitidem memorari, persuadeant. Restant examinandæ duæ expositiones, quarum subsidio adversarii depromptum a nobis ex verbis Moysis & Stephani argumentum elevare nituntur. Unam, cui Smitius Proleg. Genes. num. 115 Se plane acquiescere fatetur, hisce verbis exponit. Notamus, inquit, ex S. Hieronymo, esse “Consuetudinis Scripturarum, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo illo tempore ab omnibus credebatur” &c., quamquam res ipsa se vere ita non haberet. Si id, subdit Smitius, Salva scripturæ veritate, de ipso hagiographo dici queat, quanto magis de quolibet alio, etiam illuminatissimo, quem loquentem introducit? Ergo sine piaculo dicere possumus, S. Stephanum juxta opinionem, tunc temporis apud Judæos, maxime Hellenistas, qui illum accusabant Act. VI ℣. IX & seqq. obtinentem, aut quam a magistris suis hauserat, ea protulisse. Et vero hos tale quid de Abrahami exitu credidisse, Philo, ætati S. Stephani suppar, aperte testatur supra, apud Smitium nempe num. 105, ubi hæc ejus ex Libro de Migratione Abrahæ verba recitat: Neminem latere potest, qui Legibus (seu Libris Mosaïcis) studium adhibuerit, quod Abraham primum quidem e Chaldæorum terra veniens habitavit in Charan: ibi vero defuncto ipsius patre, ex ea quoque profectus est. Tum ita concludit laudatus Smitius: Lapsus vero aut erroris minime insimulari possumus, si illa, quæ propositi nostri sunt, per sententias probabiles, a magistris traditas, exequimur & confirmamus. Hactenus ipse.

[33] Verum enimvero discutere liceat, ecquid tandem intelligi possit per τὸ Tale quid, [temporibus S. Stephani opinione desumptum,] quod Smitius tunc temporis a Judæis, maxime Hellenistis, creditum, asserit. An forte creditum tunc temporis, Abrami patrem anno ætatis suæ 145 obiisse, atque adeo Abramum, cum post patris sui mortem anno 75 ætatis suæ ex Haran profectus sit, natum fuisse anno patris sui septuagesimo? At tantum abest, ut Judæi, & maxime Hellenistæ, Abrami patrem annis dumtaxat 145 in vivis degisse, tunc temporis persuasum habuerint, ut contra tum Hebræus textus, tum LXX Interpretum versio ipsis notissima receptissimaque oppositum ostendant, quibus & consentiunt Josephus lib. 1 Antiq. Judaic. cap. 7, (de Philone infra dicam) ceterique veteres, qui vitam Tharæ ad ducentos quinque annos protrahunt. An per τὸ Tale quid indicare voluit Smitius, duplicem Abrahami in Chananitidem profectionem, ut veram, a Judæis & maxime Hellenistis habitam fuisse? Ast id quo teste, quove monumento fide digno probabitur? Id enim ex Philonis, quæ Smitius laudat, verbis, extundi minime potest; cum iis nuspiam vel levissime insinuet Philo, Abramum, postquam ex Charan migrasset in Chananitidem, annos scilicet 75 natus, ad priorem illum locum ullo tempore reversum fuisse, quod sane non fuisset omissurus Philo in suo de Migratione Abrahami libro, si id suo tempore fuisset passim creditum.

[34] At fortassis per τὸ Tale quid id solum Smitius indicare voluit, [nihil ei prodesse monstratur:] receptam passim Stephani tempore fuisse sententiam illam, quæ Abramum non anno patris ejus septuagesimo, sed centesimo trigesimo, seu ante ejusdem Tharæ mortem septuagesimo quinto natum statuit- Sit ita, per me licet. Ergo vel hinc consequens fit, natalem Abrami annum, videlicet annum vitæ patris ejus trigesimum supra centesimum, tam dilucide indicatum a Moyse fuisse, ut etiam tunc temporis nullum de eo dubium esset, nec vel unus ex legis peritis inveniretur, qui Stephano, hæc confidentissime asserenti, obstrepere ausus sit, quod sane apertissimæ veritatis convincens indicium est. Itaque, nisi quis antiquam sententiam qualemcumque, ac singillatim illam Stephani propterea falsi arguere velit, quod eam Synagoga constanter tenuerit, quodque sacer & Sancto Spiritu repletus Orator in Judæorum concilio manifeste eamdem asseruerit, necesse is habet, ut evidentes afferat rationes, quibus falsitatem ejus demonstret; atque, ubi id evicerit, tunc demum Stephanum, quo se suis auditoribus commodaret, sententiam, non re ipsa veram, sed pro vera vulgo habitam, in Judæorum concilio protulisse, adstruere cum Smitio poterit. At, quodcumque tandem sit illud Tale quid, quod designare citatus auctor Proleg. num. 115 voluit, mihi quidem tanti momenti esse non videtur recitata superius ejusdem ratiocinatio, ut ei, quod tamen ipse vult, merito acquiescere liceat.

[35] [neque adhibita ab eo verborum S Stephani expositio,] Ad alteram ejus expositionem pergo, qua congrue, ut ei semper visum fuit, nodus ille (nempe depromptum supra ex Genes. 12 & Act. 7 argumentum) dissolvitur. Hisce eam verbis cit. Proleg. num 116 proponit: Dicamus, non innui a Stephano terram Chanaan universim; sed eam partem dumtaxat, quam Judæi, dum ista Levita Christi proferebat, solam fere, ut suam, inhabitabant: aut, si velis, in qua Judæi Hierosolymitani, quos alloquitur, degebant. Respicitur igitur Abrahami habitatio in Mambre, & quidem, ait Drusius, postquam empto (prope Hebron in meditullio Tribus Judæ) agro, Genes. XXIII, ℣. IV & seqq. firmam sedem ibi fixit. Erat tunc Abraham 173 (imo CXXXVII) annorum; agebat enim tunc Sara, decennio junior, annum ætatis CXXVII ibid. ℣. 1. Dictæ summæ 173 (imo CXXXVII) si annos LXX patris, dum nascebatur Sanctus Patriarcha, addideris, provenient anni CCVII, qui totum vitæ patris cursum dimetiuntur, ita ut adhuc duo post patris mortem supersint. Ita rursus laudatus jam sæpe Smitius, in eo dumtaxat a Ludovico de Dieu, apud Usserium laudato, discrepans, quod, cum hic solummodo dixisset, non videri innui verbis Stephani terram Chanaan universim, sed speciatim determinari eam partem, quæ Tribui Judæ cesserat, hoc ipse non subtimide, sed omnino confidenter affirmateque asserat, quodque id plane innui affirmet emphatica locutione, quam Græcum exhibet hocce modo: Εἰς τὴν γὴν ταύτην, IN TERRAM, ut ipse exponit, HANC IPSAM. Suffecisset profecto, inquit ibidem, Εἰς τὴν γὴν, IN TERRAM, si de tota terræ illius latitudine, & prout olim a Judæis inhabitata & patrum peregrinationibus nobilitata fuit, intelligi voluisset. Demum, post nonnulla, quæ infra expendentur, ita num. 118 loquitur Smitius: Dicimus igitur, translationem, de qua Stephanus, si spectetur terminus A QUO, (qui est Haran) vivente adhuc patre, & Abraha agente annum LXXV, factam; secus, si spectetur terminus AD QUEM, quo ipsa translatio completur.

[36] [quæ contraria vel historicæ veritati,] Num hæc omnia Smitii effata veritate nitantur, non abs re erit nunc inquirere. Ac primo quidem, Abramum, postquam reversus ex Ægypto in Bethel esset, moto dein tabernaculo suo, HABITASSE juxta convallem Mambre, quæ est IN HEBRON, testatur Moyses Genes. cap. 13 ℣. ultimo; id autem factum esse vel ipso anno, migrationem Abrami ex Charan proxime subsequente, vel saltem antequam Abramus Agari jungeretur, ipsemet Smitius cit. Proleg. num. 126 statuit, & eatenus rectissime. Quæro nunc, an hanc Abrami in Mambre habitationem a S. Stephano designatam voluerit. Si affirmet, consectarium fit, ut non modo Abramus, vivente adhuc patre, ex Haran in Chananitidem profectus fuerit, sed & insuper, eo vivente, imo 50 saltem annis ante ejus obitum fixam sedem illic habuerit; quod omnino repugnat Stephano, Abramum tunc demum, postquam mortuus esset pater ejus, in terram istam, quam Stephani tempore Judæi incolebant, translatum a Deo fuisse, asserenti. Si autem non de tempore, quo primum Abram habitavit in Hebron, sed de alio intelligi Stephanum oportere, contendat, de illo scilicet, quo post diutinam in Bersabee commorationem, ab Ephron agrum & speluncam emit, ubi mortuæ in Hebron uxoris corpus sepeliret; fateor quidem, hinc consequens non fieri, ut ante mortem Tharæ Abramus a Deo translatus in Chanaan, dicendus in ea sententia sit; at quæro, quibus verbis seu Moyses, seu fidissimus ejus interpres Stephanus utcumque saltem innuerit, tunc demum Abramum ex Haran in Chananitidem a Deo fuisse eductum seu translatum, vel, ut Smitii verbis utar, tunc demum translationem ejus completam fuisse, cum anno post suum in Chananitidem ex Haran adventum sexagesimo secundo uxori suæ sepulcrum emit.

[37] Novi quidem, & Smitio lubens do, in omni de uno in alterum locum translatione reperiri terminos, [vel sanæ rationi,] a quo & ad quem in scholis nominatos; ast non video, quid præsidii ex scholasticis istis tricis Smitianæ sententiæ accedat. Nec enim sepulcri, quo quis uxorem suam condat, legitima emptio sic in idea translationis involvitur, ut nemo de una in alteram regionem complete eductus seu translatus dici possit, quin suæ uxori sepulcrum emerit. Eccur igitur Abramus non ante in Chananæam translatus dici posset, quam agrum, quem possideret, speluncamque, ubi mortuam uxorem conderet, ab Ephrone coëmisset? Profecto necdum Abramus agrum speluncamque emerat, cum annos numeraret 75; & tamen Genes. 12, ℣. 4 & 5 egressus ex Haran & in terram Chanaan venisse asseritur; ac rursus ipse Abraham Genes. 20 ℣. 13 se a Deo de domo patris eductum in Chanaan profitetur, priusquam de uxoris morte vel de emendo ei in Hebron sepulcro cogitasset. Adhæc, ipso Smitio in Proleg. Pentateuchi num. 217 pag. 125 fatente, probabilius est, Abramum tunc sedem suam in Bersabee retinuisse, cum Isaacum, quem habitatione, a paterna disjuncta, nuspiam usum esse, legimus, etiam post Saræ mortem in terra Australi, nempe in Bersabee, vel certe in loco, haud procul a puteo Viventis & Videntis sito, habitasse, ex Genes. cap. 24 ℣. 62, compertum sit.

[38] Quod vero ad verba S. Stephani, a Smitio jactata, [vel etiam S. Stephani proposito non congruere, probatur,] pertinet, litigare cum eo nolo, an voces hæ: εἰς τὴν γὴν ταύτην (quas tamen Smitii antesignanus Ludovicus de Dieu non aliter, quam Vulgata præfert, vertendas censuit) per Latinas hasce in terram hanc ipsam, uti ipse vult, vertendæ sint, aut an saltem sat recte vertantur; hanc, inquam, grammaticalem litem, quæ versione 70 Interpretum Deuteronomii cap. ultimo ℣. 4 aliisque locis seu sacris seu profanis decidi adversus Smitium posset, movere nequaquam volo, atque unum hoc quæro, cum Stephanus nec Tribum Juda, nec Mambre aut Hebron nominatim expresserit, quonam indicio ex centenis Chananitidis seu urbibus seu locis & terris, quas Judæi tempore Stephani incolebant, sepulcralem Saræ agrum prope Hebron potius, quam ceteras regionis terras, etiam in iis partibus, quæ Tribus Juda & Simeon postea dictæ sunt, sitas, & diutina Abrami habitatione inclitas, indubie, aut saltem perspicue satis S. Stephanus designasse adstrui possit? Non utique hisce vocibus Ἐίς τὴν γὴν ταύτην; cum hæ non magis Mambre vel singularem aliquem in Tribu Juda locum, quam Græca Deuteronomii versio capite ultimo ℣. 4, ex se designent. Sed neque subsequentibus Stephani verbis aut speciatim Tribum Juda aut agrum prope Hebron denotatum fuisse, reponi potest; cum tunc temporis qui de genere sacerdotali erant, non solam Tribum Juda, sed alias etiam Tribus, jam pridem ante Abrahamo divinitus promissas posterisque ejus concessas, sparsim inhabitarent. Imo vero cum S. Stephanus, in Synedrio constitutus, potissimum ad universæ gentis Judaicæ sacerdotes primoresque, atque ad eos quoque, qui de Synagoga Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, atque a Cilicia & Asia erant (Act. 6) sermonem haberet, non abs re vel idcirco censendus est, iisdem illis verbis, quibus Abrahæ, communis omnium Judæorum patris, translationem a Deo factam, memorat, potius universam terram Chanaan, ei a Deo promissam, designasse, quam quidem, ut adversarii volunt, singillatim urbem Hebron aut solam Tribum Juda.

[39] [ei quidquam magis favet,] Postremo, ut manifestius pateat, hanc adversariorum expositionem non firmius, quam alias jam ante refutatas, subsistere, neque adeo ex S. Stephani verbis Abramum tunc demum, cum sepulcralem Saræ agrum emisset, ex Haran in Chanaan translatum posse statui, nonnulla ex jam dictis revolvere novoque modo proponere visum est: En illum: Quo ordine res gestæ in Scripturis narrantur, ac præsertim locis variis sibi parallelis, uti fit Geneseos cap. 12 a ℣. 4, cap. 15 a ℣. 3, cap. 17 a ℣. 8, Josue cap. 24 ℣. 3 & 4, & Act. cap. 7 a ℣. 4, eo etiam ordine, nisi aliunde ex clariori textu contrarium pateat, reipsa contigisse dicendæ sunt; nec adversus obvium simplicemque narrationis ordinem opponendæ sunt scholasticæ quædam distinctiones, aut potius cavillationes, tam sacris scriptoribus quam profanis eruditis inusitatæ meritoque aspernandæ. Igitur, cum Abrami ex Haran in Chananæam translatio promissioni de tradenda Chananitide, tum scilicet, cum non haberet filium, seu, ut textus Græcus ad litteram habet, non existente ei nato, divinitus factæ, non solum a S. Stephano præmittatur, sed & a Moyse itidem & a Josue Abrami in Chananæam migratio memoratæ promissioni atque ortui Isaaci pure simpliciterque citatis locis anteponatur; consequens fit, ut ante sepulcralis agri emptionem, agente tunc Isaaco annum trigesimum septimum, imo & sat dudum ante natale hujus tempus completa fuerit Abrami ex Haran, de qua hic quæstio est, in Chananæam translatio migratiove; atque adeo, cum clariora in contrarium non afferantur Sacræ Scripturæ testimonia, consectarium quoque fit, ut corruat adversariorum expositio, quæ tunc demum Abrami translationem ex Haran in Chanaan suo, ut ipsi loquuntur, termino ad quem completam adstruit, cum post 60 fere annorum in terra Chanaan habitationem ibi mortuæ uxori sepulcralem agrum coëmit.

[40] Nec juvat adversarios effugium illud, quo conjunctionem cum, quæ tempus denotat, in adversativam quamvis, [quam alia quædam arbitraria interpretatio.] verbumque repromisit, quod rei gestæ determinatum tempus indicat, in τὸ pollicitus esset nulla certi temporis designatione, mutari posse, contendunt. Quippe, tametsi sic alibi forsitan sat probabiliter inverti posse Scripturæ verba, adversariis daremus, hic tamen tam dissona ab obvio verborum sensu expositio sine gravissima seu alterius sacri textus seu plurimorum Patrum interpretumque auctoritate admitti nequaquam debet, ne rerum omnium, quas Scriptura narrat, gestarum ordo pessumdetur, & pro uniuscujusque arbitrio susque deque vertatur. Atque hæc de natali Abrami anno disputata sufficiant. Nunc aliam controversiam, quæ ad ejus quoque natales atque adolescentiam attinet, discutere aggredior.

§ III. An Thare, pater Abrami, aliquando fuerit idololatra, & an etiam ipse Abram?

[Præmonendus lector, etiamsi Thare & Abram idololatræ aliquando fuissent.] Non una etiam de hac quæstione, haud secus ac de præcedente, virorum gravium eruditorumque sententia est; nec sane abs re, cum in utramque partem produci in medium possint ipsa etiam Sacræ Scripturæ verba, Sanctorum patrum effata, veterumque historicorum testimonia minime contemnenda. Porro non unicam hic agitari controversiam, sed duplicem, alteram nempe de Thara, Abrami patre, alteram de ipso Abramo, perspicue satis ex ipso hujus § titulo patet, nec id moneri pluribus opus est. Ast erunt fortassis non pauci, (& de nonnullis expertus loquor) quos minime frustra præmonuero, imo & edocuero, non esse inter hanc quæstionem & Catholicorum de visibilis Ecclesiæ indefectibilitate doctrinam tam necessariam arctamque connexionem, ut, etiamsi ad tempus aliquod non modo Thare, sed & ipse junior Abram alienis diis aliquando servisse diceretur, hinc necesse foret consequi, ut ante Messiæ adventum tempus aliquod fluxerit, cum nemo esset, qui vel sacrificiis aliove religioso ritu verum Deum adoraret, seu veram in Deum verum fidem publice profiteretur. Etenim, admissa tantisper opinione illa, quæ labente post diluvium seculo tertio solum Tharam, sequenti vero & Tharam & Abramum alienis diis serviisse statuit, haud sane difficile erit, eodem illo tempore veri Dei cultores assignare, penes quos proin vera in Deum fides permansisse dicenda sit.

[42] Et talis quidem omnino fuit Noë, vir justus & perfectus in generationibus suis, [propterea tamen veteris Testamenti ecclesiam,] qui cum Deo ambulavit, uti Genes. cap. 6 asseritur, quique in illa etiam sententia, quæ Cainanum Juniorem inter Arphaxadum & Sale medium ponit, cum Thara nonaginta octo annis convixit. Talis procul dubio fuit prophetica patris sui benedictione commendatus Sem, qui non modo annis aliquot Abrami patri Tharæ superstes fuit, sed ad ea usque tempora vitam protraxit, quibus jam pridem fidelis Abraham constitutus erat omnium fidelium pater, nactusque fuerat Isaacum, cui se Dominus benedicturum spoponderat. Tales denique fuerunt Arphaxad, Sale, & Heber, quorum prior non paucis annis cum Thare, in vivis fuit, alii vero cum ipso Abraham, etiam centenario majore, convixerunt, quos sine ullo, non dicam certo ac evidenti, sed ne tantillum probabili argumento idololatriæ condemnare, temerarium ac ridiculum foret. Cum igitur eorum singuli numerosam habuerint familiam, cujus saltem pars magna, ut fieri alias solet, sui parentis dominive fidem sectata fuerit, manifestum fit, non exiguum tunc temporis fuisse eorum numerum, qui tum ipsius naturæ tum divinæ gratiæ lumine majestatem supremi Numinis agnoscentes, vel divina judicia in generali terrarum eluvione linguarumque confusione aut per se experti aut a parentibus dominisve edocti, Deum verum constanti pietate adorarint.

[43] [etiam admissa 70 Interpretum chronologia,] Quod si quis, omnia hæc, ut ut Hebræi Latinique vulgati textus chronotaxi conformia, in ea tamen, quam 70 Interpretes texunt, locum minime habere posse, contendat; respondeo, ex hac quidem, utpote in qua plures etiam, quam mille anni inter diluvium & Abramum medii statuuntur, necessario consequens fieri, ut Tharæ ejusque filio neque Noë, neque Sale & Heber possint synchroni statui; verum, præterquam quod standum potius sit chronotaxi, quam primævus textus Hebraïcus & Vulgata tradunt, quamque nunc passim omnes sequuntur; non desunt rationes aliæ, quibus, medio illo tempore, quod inter diluvium & Abrami vocationem interfluxit, veri Dei fidem cultumque apud aliquos saltem permansisse, ostendi queat. Quippe, tametsi ad tempus istud, uti S. Augustinus lib. 16 de Civitate Dei cap. X insinuat, hæc Psalmi 13, ℣. 3 verba spectarent: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, & hæc item Psalmi 52 ℣. 3: Deus de cœlo prospexit super filios hominum: ut videat, si est intelligens aut requirens Deum; hinc tamen in chronotaxi 70 Interpretum, quam sequitur S. Augustinus, evinci neutiquam posset, defuisse tunc omnino homines, qui verum Deum agnoscerent rituque adorarent vere religioso; quandoquidem etiam tunc Dei populum seu divino Numini addictam plebem, utpote quam impii devorare nitebantur, una cum incredulis exstitisse, ex eodem Psalmo 13 ℣. 7 consequens fit, uti & ex ℣. 9, quo generationem justam, cujus spes erat Dominus, idem Propheta commemorat.

[44] Fuerint adeo tunc temporis ex filiis Cham contemptores Dei, [veris fidelibus & justis] fuerintque etiam alii, qui, ut Augustini verbis fere utar, secundum hominem, non secundum Deum vitam agerent; num propterea universum genus hominum non tantum a recta morum regula, sed & simul a veri Dei agnitione cultuque descivisse, consequens fit? Aut num credibile est, idololatria, quam ipsa naturalis ratio respuit, sic cunctos homines infatuatos fuisse, ut ne ii quidem, in quorum familia non poterat non frequens esse judiciorum Dei divinæque Majestatis memoria, verum Numen amplius agnoscerent? Denique, cum eo tempore, quo Abram in Chananitidem ingressus est, etiam veri Dei cultores exstiterint, puta Melchisedech, rex Salem & sacerdos Dei altissimi, ipseque etiam Abimelech, rex Geraræ, (Genes. cap. 14 & cap. 20) quorum prior, Abramo ætate multo major, posterior ferme æqualis fuisse videtur; necesse fit, ut, nisi præter veri speciem eos tum primum cum suo populo famulitioque ad veri Numinis cultum conversos atque ex idolololatris genitos quis dicat, etiam in ipsa terra Chanaan atque ante Abrami ortum fideles aliqui fuerint, qui ab avita religione nequaquam desciverant, aut saltem, uti S. Ephræm Syrus in Genesim tom. 1 Operum Syriace & Latine Romæ edito pag. 160 dicit, qui inter gentes a pietate remotas pii veri Dei cultores erant.

[45] Quin imo ipsemet Augustinus citato loco de Civit. [orbatam aliquando fuisse, minime dicendum fore.] Dei aperte definit, numquam terris defuisse utrumque, improborum nempe & proborum, atque adeo & fidelium, genus, quantumvis postremi a Sem, filio Noë, usque ad Abrami ævum nominatim in Scripturis a vera fide ac pietate non commendentur; & cap. XI num. 2 suam ea de re sententiam aperte exponit, ita loquens: Etiamsi (in libro Genesis) non evidenter (nempe sicut prioribus hujus libri capitibus de Abele, Enos & Noë) expressum est, fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, (imo etiam & deinceps) non ad hoc valuit hæc obscuritas, ut quærentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Censet itaque sanctus Doctor, quod & naturalis ratio dictat, tametsi & corrumpi mores & invalescere tunc temporis cœpissent superstitiones, non sic tamen seu vitia seu superstitiones ubique invaluisse, quin & veri fideles aliqui, imo & justi probique homines simul exstiterint; quod quidem in Hebræi & Latini textus vulgati chronotaxi evidens est, & vel in ipsa, quam 70 Interpretes texuerunt, chronologia, uti jam ostendimus, vocari in dubium non potest. Hisce præmissis, in viam redeo, & num Abrami pater idololatra aliquamdiu fuerit, discutere exordior.

[46] Ac primo quidem Abrami patrem numquam idolis serviisse, [Licet Thare ex libro Judith, & verbis Philonis] imo contra patrum suorum, puta Saruch & Nachoris Senioris (quorum tempore idololatriæ initium statuit Epiphanius) falsos deos noluisse sequi, ac proin, spretis ceremoniis patrum suorum, quæ in multitudine deorum erant, unum Deum cœli coluisse, jussumque propterea a Deo esse cum Abramo de Chaldæa exire & habitare in Charan, totidem iisdemque fere verbis in sua ad Holofernem, militiæ Assyriorum principem, oratione insinuare videtur Achior, Ammonitarum dux, protestans cap. 5 lib. Judith, ℣. 5, dicturum se in ea nihil, quod alienum a vero esset. Atque hinc S. Augustinus lib. 16 de Civit. Dei cap. 13 in fine pro pietate Tharæ ita concludit: Unde manifestum est, domum Tharæ persecutionem passam fuisse a Chaldæis pro vera pietate, qua unus & verus ab eis colebatur Deus. Adhæc Philo Judæus in suo de Somniis libro, pag. mihi 445 & seqq., Tharam, ut virum bonum virtutisque amantem, depingit, licet tamen non æque, ac Jacob, perfectum, qui virtutem numeris omnibus absolutam comprehenderat. At, si Thare idolorum cultor fuisset, nihil minus, quam typum hominis virtutum cupidi avidique, gerere potuisset, quandoquidem vera in Deum fides virtutum omnium radix & fundamentum est: consequens igitur esse videtur, ut Thare sincerus veri Dei cultor exstiterit.

[47] Demum cit. lib. de Civit. Dei toto cap. 12 & 13 Augustinus mirum in modum pietatem domus Tharæ commendat. [ne 5. Augustini immunis idolloatria fuisse, dici posset;] Verba, quibus id facit, priusquam recitem, lectorem rursus præmonitum velim, eum loqui secundum 70 Interpretum chronologiam, in qua piissimus Sem coævus Tharæ statui non potest, ac denique non sic Augustinum, dum unam Tharæ domum a Dei cultu laudat, intelligendum esse, ac si extra illam nemo fidelis fuisset, quandoquidem ex jam supra dictis oppositum manifeste liquet. Nunc ejus verba audi: Una, inquit, cap. 12, Tharæ domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus, &, quantum credibile est, in qua jam sola etiam Hebræa lingua remanserat. Et paulo post: Sicut per aquarum diluvium una domus Noë remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Tharæ, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Et rursus cap. 13 rationem investigans, cur Scriptura non commemorarit Nachorem, Abrami fratrem, dum Genes. XI narrat, Tharam cum Abramo & Lot & Sara eductum fuisse de terra Chaldæorum, illud idcirco verisimiliter factum fuisse censet, quod Nachor a PATERNA & fraterna pietate desciverat, & superstitioni adhæserat Chaldæorum, & postea inde, sive pœnitendo, sive persecutionem passus, quod suspectus haberetur, & ipse emigravit. Quæ sane omnia ejusmodi sunt, ut Thare integer vitæ scelerisque idololatriæ purus semper fuisse non immerito dicendus videatur.

[48] [tamen, si verba Josue, Flavii Josephi,] Ex adverso autem, si cum Achioris, Ammonitarum ducis, narratione pauca quidem ipsius Josue, Israëlitarum post Moysen ducis, sed perspicua, verba expendantur; si cum Philonis libro de Somniis ejusdem de Abrahamo liber, ac Flavii Josephi de Antiquit. Judaïcis liber primus, cum Augustino denique ipsemet Augustinus, Ephræm Syrus, Epiphanius, Chrysostomus, aliique attente conferantur, vix dubitandi locus superest, quin Thare, uti ex dicendis patebit, aliquando idolis servierit; ut proin tum Achioris, tum Philonis & Augustini num. 46 & 47 indicata testimonia, quæ eum veri Dei adoratorem faciunt, non de toto ejus vitæ spatio accipienda sint, sed de eo dumtaxat tempore, ex quo natus fuit Abram, vel, ut nonnulli censent, ex quo ipsius Abrami opera ab idolorum cultu retractus fuit, verique Dei cognitione illustratus, falsos Chaldæorum deos adorare deinceps renuit. Ipsa nunc Josue, aliorumque tum veterum historicorum, tum sanctorum Patrum testimonia, quæ, Tharam idolis aliquando serviisse, ostendunt, in medium sistamus. In ea, quam Josue sub vitæ suæ finem ad majores natu, principes, judices & magistros omnium tribuum Israël, & universum denique populum habuit, gravissima oratione, qua beneficia, a Deo in Israëlitas collata, commemorat, quaque eos deinceps ab inanium deorum cultu perpetuum deterrere conatur, hæc cap. 24, ℣. 2 ad rem nostram habet: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, & Nachor: servieruntque diis alienis. Fuit ergo aliquando tempus, cum Thare diis alienis serviret; quandoquidem non minus Josue, eum serviisse diis alienis, quam trans fluvium, Euphratem nempe, habitasse, affirmat; nec adeo unum magis, quam alterum, negari de eo potest.

[49] [ac vel ipsius S. Augustini accurate expendantur;] Neque est, cur ea, quæ conjunxit Josue, sic quisquam sejungat, ut habitatio trans fluvium ad omnes Hebræorum majores ad ipsumque etiam Thare spectet; cultus vero idolorum, non ad ipsum Tharam, sed ad hujus majores, nempe Nachorem & Saruch, referendus sit; nam expositionem hujusmodi minime patitur obvius verborum sensus; nec ullus est alicujus notæ interpres, qui, quo Tharam idololatria immunem faceret, in tam alienum sensum verba Josue detorsisse inveniatur. Quin imo vel ipse Augustinus, dum cit. cap. 12 unius veri Dei cultum in domo Tharæ remansisse tradit, non minus Tharam in Mesopotamia, quam Dei populum in Ægypto aliquando diis serviisse alienis, apertissime fatetur. Ita enim post ea, quæ num. 47 recitavimus, verba loquitur: Quamvis & IPSE (Thare) sicut jam manifestior Dei populus in Ægypto, ita in Mesopotamia serviisse diis alienis, Jesu Nave (seu Josue) narrante, referatur. Et quamquam Operum S. Augustini editio, Parisiis studio Benedictinorum anno 1685 vulgata, tom. 7, col. 428 loco vocis ipse, quæ ipsum Tharam designet, vocem ipsa adhibeat, quæ non tam ad Thare, quam ad domum ejus referri debet, mihi quidem vix ambigendum videtur, quin lectio antiquorum codicum Mss., ad quos vetustissimæ Operis de Civitate Dei editiones exactæ fuerunt, eaque etiam, quam insignis noster Ms. codex Pergamenus præfert, eorum codicum, qui Benedictinis præluxerunt, lectioni hoc certe loco anteponenda sit, ac vel idcirco in primis, quod editionum antiquissimarum nostrique codicis Ms. lectio conformior sit ipsis Josue verbis, quibus non universam domum Tharæ, sed illum ipsummet diis alienis serviisse, affirmat.

[50] Itaque, uti ex verbis S. Augustini liquet, idolis aliquando servivit Thare; [idolis aliquo tempore servivit,] imo, si velis, etiam partem magnam domesticorum ejus ad sui domini exemplum alienis diis aliquandiu litasse, non repugnabo, sic tamen, ut in altera eorum parte unius veri Dei cultus interim remanserit, quemadmodum etiam factum est eo tempore, quo manifestiorem Dei populum in Ægypto serviisse alienis diis, Augustinus dicit, nimirum, uti apud Salianum in Annalibus Ecclesiasticis Veteris Testamenti ad annum mundi 2508 videre est, manente interim veri Dei cultu apud Moysen, Josue, omnesque filios Levi, uti in vituli aurei adoratione factum fuisse, ex cap. 32 Exodi ℣. 26 aliisque manifestum est. Demum, ut institutæ ab Augustino comparationi insistamus, quemadmodum ea Israëlitici populi pars, quæ in Ægypto ac rursus in solitudine montis Sinaï idolis servierat, conversa dein fuit ad veri Dei cultum, ita & ipse Thare parsque illa domus, quæ eum in idolorum cultu secuta fuerit, vel ipsius Abrami opera, vel quovis alio modo ad veri Dei cultum conversi, sic deinceps renuerunt sequi alienos deos Chaldæorum, ut propterea etiam persecutionem ab iis passi fuerint, eaque etiam occasione ex Chaldæa in Haran migraverit Thare una cum tota sua familia, solo excepto Nachore, qui postea tantum se familiæ suæ in Haran junxit. Hic ergo locum habet illud S. Augustini effatum: Distingue tempora, & intelliges Scripturam; quandoquidem isto pacto facile conciliantur Achioris & Josue verba, utpote quæ non idem, sed plane diversum vitæ Tharæ tempus respiciunt; parique modo evanescit, quæ S. Augustini verbis inesse videri potest, manifestissima antilogia.

[51] Quod vero ad Philonis librum de Somniis attinet, [uti alio loco ipse Philo innuit, & Fla. Josephus] quo is Tharam virtutis cupidum avidumque facit, consequens quidem, si recte Philo scripsit, hinc fit, ut, quo tempore Thare cum Abram in Charan venit, eo etiam veri Dei cognitione imbutus virtutisque vere avidus fuerit; at minime consectarium est, ut nullo ante tempore Chaldæorum superstitionibus addictus fuerit, ac neque ex profana eorum opinione mundum ipsum existimaverit Deum, & creaturam sic fecerit creatori similem; quæ duo ipse Philo lib. de Abrahamo, pag. mihi 282, sat perspicue indicat. Quin imo cum laudatus jam scriptor, eo usque ibidem progrediatur, (rectene an secus, infra discutiemus) ut ipsum Abrahamum huic innutritum dogmati & per tempus longum Chaldaico imbutum delirio, dicere non vereatur, vel hisce etiam verbis aperte declarat, eum, a quo nutritus fuit Abramus, videlicet Thare, a Chaldæorum superstitionibus impiisque deliriis aliquandiu non fuisse immunem. Idipsum de Thara insinuat Fl. Josephus, lib. I Antiq. Judaic. cap. 8 Abrami prudentiam veramque fidem ita, quantum ad substantiam, sed Græce, commendans: Virtute prudentiæ major aliis fuit, & opinionem (falsam illam supra memoratam) quam de Deo tunc cuncti (Chaldæi) habebant, innovare & immutare prævaluit. Primus itaque præsumpsit pronuntiare, Deum creatorem unum esse cunctorum; reliqua vero ad felicitatem tendentia per præceptum præbentis singula quæque dari, & non propria virtute subsistere, confessus est. Hactenus Josehus, ex quo etiam colligere licet, quam non immerito Thare solidis sui Filii rationibus de Chaldæi dogmatis impietate probe instructus & ad veri Dei fidem ejus opera conversus fuisse dicatur.

[52] [variique SS. Patres affirmant.] Imo, si habenda fides sit iis, quæ S. Ephræm Syrus in Genesim pag. 156 & 157, tom. I Operum, Romæ anno 1737 excusorum, ex sui temporis fama tradidit, non tantum idola aliquando coluit Thare, sed & eorum cultui tam vehementer addictus fuit, ut salutaribus Abrami monitis, quibus a superstitione illa avocabatur, aurem minime benignam initio præbuerit. Quid? Quod S. Epiphanius lib. I Panarii, seu adversus 80 hæreses cap. 6, editionis a Petavio adornatæ pag. 8, ipsum Tharam simulacrorum artificem faciat, ac propterea quod figlina arte Deum, velut æmulo quodam opposito, provocare cœpisset, dignam factis suis mercedem reportasse, tradat, quando nimirum etiam ipse filii sui (Arani) jactura vicissim quodammodo provocatus est. Consentit hisce S. Joannes Chrysostomus serm. 9 in Genesim pag. 695, tom. 4 edit. Paris. anno 1721, more suo ita diserte de Abrami parentibus, deque eo ipso loquens: Parentes Abrahæ num justi fuerunt? Num placuerunt Deo? … An non impii erant & idololatræ & plusquam barbari? Scio & ego, ac propterea laudo Justum (Abramum) quod tales parentes habens, talis ipse factus sit. Etenim valde rarum & admirabile est, ex agresti radice dulcem fructum produci. Et post nonnulla ita concludit: Hæc autem dixi, ut ne turberis, dilecte, cum audis, Abraham impium patrem habuisse. Similia cum Theodoreto, Cyrensi episcopo, in Quæstionibus in Jesum filium Nave pag. 73 edit. Coloniensis anni 1573, auctores alii doctrina & sanctitate illustres scribunt, quorum verba hic recitare superfluum existimo.

[53] [Non tamen ipse Abram idololatra unquam fuit,] Verum, inquies, quemadmodum Chrysostomus Tharam, Abrami patrem, ἀσεβῆ seu impium vocat, ita & S. Paulus ad Romanos cap. 4, ℣. 5 ipsum pariter Abramum ἀσεβῆ seu impium compellare videtur, dum credidisse in eum, qui justificat impium, cit. ℣. affirmat. Nonne igitur & ipse Abramus aliquando idolis serviisse dicendus erit? Respondeo, tametsi pro opinione, quæ id affirmat, ac deprompto ex his Pauli verbis argumento nititur, non pauci a Bonfrerio in cap. 12 Genes. pag. 183 scriptores laudentur, ut Hebræi Rabbini, Philo lib. de Abraham, Augustinus lib. X de Civit. Dei cap. ultimo, Cyrillus tom. 3 contra Julianum lib. 3 in fine, Genebrardus in Chronographia, Andreas Masius & Serarius in Josue, imo rursus e SS. Patribus Clemens Recognitionum lib. 1, & Ephræm Syrus serm. 2 De Pœnitentia, quos ipse Bonfrerius forte verius sentire, existimat; nihilominus tamen non sat firma seu ex divinis Codicibus, seu ex antiquis scriptoribus produci testimonia, ut Abraham, omnium credentium pater, aliquo tempore Chaldæorum impia superstitione inquinatus fuisse probabilius dici debeat, aut etiam possit. Et pro hac quidem nostra sententia nonnulli etiam militant scriptores, ut Abulensis, Pererius, Delrio, Carthusianus, Cornelius a Lapide aliique; eamque in Annal. Eccles. Veteris Testamenti tom. 1 a pag. 388 propugnat Jacobus Salianus, laudans & ipse pro se Josephum, Suidam, Augustinum, Chrysostomum & ipsum pariter ab adversariis citatum Genebrardum.

[54] Sed, quibus sacris testimoniis Abramum idolis serviisse, [neque hoc ex verbis Josue] adversarii contendant, nunc audire & examinare, erit operæ pretium. Ac præ ceteris quidem eadem illa verba Josue, quibus nos Tharam idololatram aliquando fuisse, probavimus, in medium ipsi producunt, ut ex iis Abramum pariter idololatram quandoque fuisse, probent. Quam vero evincens etiam circa Tharæ Filium hoc sibi testimonium videatur, aperte ostendit Andreas Masius in suo Commentario in caput ultimum Josue pag. 332 ita loquens: Nominatim (inter majores Israëlitarum, quitrans flumen coluerunt deos alienigenas) ponitur ante oculos Thara & ejus duo filii Abraham atque Nahor, quia ex his universa Israëlis stirps est prognata. Nam a Nahore maternum genus ducitur per Rebeccam, Lyam, Rahaëlem. Neque enim eos audire possum, qui magno conatu Abrahamum ab hoc turpissimo scelere vindicare, nescio, quibus argutiis, student. Quasi vero non tanto illustrior sit Dei gratia, qua illum est complexus, quanto ipse fuit sceleratior, minusque tanto dignus favore. Ita ille. At salva, quæ hominis eruditi manibus debetur, reverentia, sciscitari liceat, an non potius ipse, nescio, quibus argutiis Abrahamo hoc turpissimum scelus affricare ex præconcepta opinione conatus fuerit. Etenim, si hæc sacræ Scripturæ verba: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, & Nachor: servieruntque diis alienis sensu obvio accipiantur, non profecto Abramum, sed patrem ejus Tharam, & Nachorem alienis diis serviisse, denotant; atque adeo hic erit, adhibita Latina terminatione, verborum sensus: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thara pater Abrahami, & Nachorus: servieruntque diis alienis; quæ sane diversissima sunt ab his: Thara, Abrahamus, & Nachorus; quorum tamen omnium nomina in recto casu efferre debuisset Josue, si non modo Tharam & Nachorem, sed etiam Abramum idololatram declarare voluisset. Jam vero tantum abest, ut nomen Abraham in recto casu protulerit, ut contra tam Nachoris, quam Abrahami nomen ex Hebraico ac Græco textu genitivo casu ipse Masius pag. 110 & 111 efferat; tametsi, quantum ad Nachorem spectat, minus recte, ne alias haud satis proprie plurali numero usus fuisse Josue dicatur.

[55] [adversarii evincunt,] Ex præmissis itaque verbis, quibus Thara, Abrami pater, & Nachor, ejusdem scilicet Abrami frater, alienis diis in Chaldæa serviisse asseruntur, non magis de idololatria convincitur Abram, quam ex historica Librorum Regum narratione, qua Josiæmajores, puta Achaz, Manasses & ipse Amon, Josiæ pater, idololatria infecti fuisse asseruntur, necesse sit consequi, ut patris sui majorumque exemplo ipse etiam Josias idolis sacrificarit. Neque vero verba Josue ejusve mens eo spectant, ut deorum alienorum cultoribus Abramum adnumeret; sed id unum Josue intendit, ut inter Israëlitarum parentes nonnullos exstitisse idololatras, ostendat, e quorum numero ne ipsum quidem Abrami patrem fratremque excludit, at contra nominatim ac præ ceteris, veluti exempli gratia, designat, quod ex Tharæ filio Abrahamo paternum genus, ex Nachore vero per Rebeccam ejus neptem, & Liam ac Rachaëlem proneptes, maternum genus Israëlitæ duxerint. Non ergo Abramus sui causa, sed propter patrem fratremque suum cit. ℣. obiter commemoratur, ideoque non in recto, uti laudatus Salianus tom. 1, pag. 389 etiam observat, sed in obliquo, sicut ille Simon, pater Alexandri & Rufi, (Marci 15, ℣. 21) quos ridiculum, inquit, esset dicere etiam ipsos tulisse crucem post Jesum. Quod autem Josue cit. ℣. plurali numero usus sit, inquiens: SERVIERUNT diis alienis, id fecit, non propter Abramum, sed ob Tharam, & Nachorem, hujus filium, qui (vide Augustinum lib. 16 de Civit. Dei cap. 13) superstitioni Chaldæorum aliquando adhæsit, ac propterea, uti ex Genes. cap. XI ℣. 31 & Lib. Judith cap. 5 ℣. 9 eruitur, una cum Thara & Abramo in Haran non secessit.

[56] [sed nec ex dictis Apostoli,] Aliud nunc adversariorum argumentum in examen vocemus. S. Paulus, inquiunt, Epistola ad Romanos cap. 4 de Abrami justificatione gratuita agens, ℣. 5 fidem facit, illum credidisse in eum, qui justificat impium (Græce ἀσέβῆ) eique reputatam fidem ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei: cum igitur impietas sit idolorum servitus, sicut pietas in Deum est verus ejus cultus; Abramum idololatram prius fuisse, quam a Deo vocaretur, satis aperte innuit S. Paulus. Accedit, inquiunt, sic tanto majorem apparere Dei bonitatem & misericordiam, atque gratuitam magni Patriarchæ vocationem tanto elucere clarius, si ex idololatria ad veram fidem, divina adjuvante gratia, pervenerit. Ita illi: quibus cum Saliano pag. 389 respondeo, argumentum hoc vim magnam non habere: nam si ex verbis illis Apostoli elici possit, Abramum ante vocationem fuisse impium idololatram, pari jure ac modo eliciam ego ex sequentibus Apostoli verbis, fuisse eum tunc mortuum, imo plane nihil fuisse, cum ℣. 17 etiam dicatur credidisse ei, qui vivificat mortuos & vocat ea, quæ non sunt, tamquam ea, quæ sunt. Deinde, inquit Salianus, satis patet, quam inepta sit consecutio; Abraham credidit ei, qui justificat impios; ergo fuit impius. Sic enim probabitur, eum fuisse angelum; credidit enim in eum, qui glorificat angelos. Denique τὸ impius non solum idololatram significat, sed quemcumque etiam peccatorem; & opponitur justo & innocenti, uti profecto manifestum est ex Genes. cap. 18, ℣. 23 & 25, Psalm. 1 & 50, & sæpe alibi in Scripturis. Neque vero, cum Abramum ab idololatria vendicamus, propterea minorem facimus divinam in eum misericordiam, minusve gratuitam ejus vocationem; quandoquidem non minor dici debet divina in eum bonitas, quod in medio nationis pravæ, atque ex patre, aliquando idololatra, natus, nullo suo merito præelectus, speciali divinæ gratiæ lumine a tenera ætate illustratus conservatusque sine crimine dein fuerit, quam si in idololatriæ, scelerumque, quæ ab illa invehuntur, voraginem prolapsus, ab eaque divina miseratione traductus fuisset.

[57] En modo argumentum aliud, quo adversarii Abrami idololatriam evincere nituntur. [neque ex verbis Isaiæ,] Isaias cap. 43 ℣. 26 & 27 Deum Israëlitico populo ita loquentem inducit: Reduc me in memoriam, & judicemur simul; narra si quid habes, ut justificeris. Pater tuus primus peccavit, & interpretes tui prævaricati sunt in me. Cum igitur, inquiunt illi, citatis verbis Pater tuus primus peccavit non designetur Adamus, utpote non Israëlitarum dumtaxat, sed & totius humani generis parens, consequens fit, ut verba illa ad Abramum, Israëlitici populi parentem, referenda sint; qui, cum in sententia nostra, uti infra etiam ostendetur, nullo modo peccarit, dum Genes. cap. 15 a Domino exquisivit, unde scire posset, se possessurum terram Chanaan; sed neque peccarit, dum Genes. cap. 12 & 20 Saram uxorem suam esse tacuit; consectarium esse, censent, ut hæc Isaiæ verba de Abrami idololatria intelligenda sint, vel ut is alio quovis peccato deliquisse ostendatur. Verum enimvero sciscitari liceat, quonam ex capite adversarii non alium, quam Patriarcham nostrum, citatis verbis intelligi posse, tam confidenter adstruant. Sane, si versionem 70 Interpretum consulamus, si subsequentia Isaiæ verba cum jam citatis connectamus, manifestum erit, non de Abramo, sed de impiis Israëlitarum principibus, regibusve scelestis Prophetam loqui. Ita enim citata versio habet: Οἱ πατέρες ὑμῶν πρῶτοι, καὶ οἱ ἄρχοντες ὑμῶν ἠνόμησαν εἰς ἐμέ, καὶ ἐμίαναν οἱ ἄρχοντες τὰ ἃγιὰ μοῦ. Patres vestri primi et principes vestri inique egerunt in me, & contaminaverunt principes sancta mea; quæ profecto in Abramum, Fidelium patrem, non cadunt, uti & ex subsequenti ℣. satis patet, ubi hæc leguntur: Et contaminavi principes sanctos (seu Sanctuarii,) dedi ad internecionem Jacob, & Israël in blasphemiam; hæc enim certo certius Abramum non spectant, utpote cujus causa Deus nuspiam minatus est, perditurum se Jacob & Israël.

[58] At erunt fortassis, qui Vulgatæ verbis, ut alibi nos facimus, [etiam, ut exstant in Vulgata, id probari potest.] ita etiam hic insistendum, velint. Agedum insistamus, & pressissime quidem. Ast an propterea quod Isaias, ad gentem suam Dei nomine loquens, patrem primum peccasse dicit, Abramum continuo designasse & idololatram fecisse dici potest? Mihi quidem consideranti ejusdem prophetæ verba, quibus cap. 41 ℣. 8 Abrahamum vocat amicum Dei, & cap. 51 ℣. 2, quibus gentem suam attendere jubet ad Abraham patrem suum, quia (Deus) unum vocavit eum, & benedixit ei, & multiplicavit eum, dubium non videtur, quin Propheta omnino alium ab Abrahamo Israëliticæ gentis patrem peccati reum designaverit. Ita existimo, quod Isaias Patriarcham nostrum proprio ubique nomine nec sine elogio compellare soleat, quodque nullum plane indicium cit. cap. 43 præbeat, unde verba illa pater tuus primus peccavit, ad Abramum potius, quam ad Adamum, etiam Israëliticæ gentis patrem, & vere primum, referripossint, ut contra, si hæc verba cum ℣. 28 connectantur, de Abramo, ut præc. num. monui, intelligi nequaquam possint. Videamus nunc, an, qui ab adversariis laudantur, antiqui scriptores vel tantæ auctoritatis sint, vel id genus testimonia ediderint, ut ex iis majori jure, quam ex objectis supra Scripturæ locis, Abrami, de qua hic controvertitur, idololatria affirmari queat.

§ IV. An Philonis & Rabbinorum Judæorum, ac denique non paucorum SS. Patrum auctoritate Abrami idololatria solide probetur?

[Philonis de Abrami idololatria opinio] Qui Abramum aliquandiu idololatram fuisse, contendunt, non modo ad illa, quæ jam refutavimus, argumenta, sed ad Philonem, scriptorem Judæum, Apostolis coævum, atque ad Rabbinos mox provocant, horumque testimonio, utpote hac in re sibi minime suspecto, non immerito standum censent. Fatendum sane, tum Philonem, tum Rabbinos illos, quos citant adversarii, in ea fuisse sententia, quæ Abramum Chaldæorum delirio aliquando, imo non brevi temporis spatio imbutum fuisse, atque adeo & idololatram exstitisse, adstruit. Verum, uti dicenda aperient, fatendum minime, tanti momenti hic esse eorum judicium, ut fidem extorqueat, ac sancti Patriarchæ idololatriam sat certam reddat. Priusquam hoc ostendam, juverit Philonis & Rabbinorum testimonia indicasse. Ita ille lib. de Abrahamo, quem & Vitam Sapientis per doctrinam perfecti, seu de Legibus non scriptis nuncupavit, pag. 282 editionis Sigismundi Gelenii, qua utor: Dictæ migrationes (Abræ ex Chaldæa in Haran, & inde in Chanaan) juxta seriem Scripturæ, viri sapientis fuerunt: sed juxta leges allegoriæ, animæ virtutis studiosæ verum Deum quærentis. Nam Chaldæi cum primis exercitati siderali scientia, omnia tribuentes stellarum motibus, a quibus credebant dispensari mundi potentias, quæ constant ex numeris eorumque proportionibus, venerabantur istas res visibiles, non percipientes invisibilia & intelligibilia, scrutantes illarum tantum ordinem: atque ita e solis, lunæ, stellarum erraticarum fixarumque circuitibus & anni in quatuor tempora distincti vicibus, consensuque rerum cælestium ac terrestrium, mundum ipsum existimabant Deum, profana opinione creaturam facientes creatori similem.

[60] [& Rabbinorum quorumdam consensus] Huic innutritus dogmati et per tempus longum Chaldaico imbutus delirio, tamquam post altum somnum aperto mentis oculo, postquam puram lucem pro densis tenebris cœpit intueri, secutus ejus splendorem, animadvertit quod prius non viderat, præesse mundo quendam aurigam gubernatoremque, qui operis sui saluti provideat. Hactenus Philo, qui hisce affinia seqq. pagg. subdit; quibus & consentiunt Rabbini in Talmud, ubi de Avoda Zarah disserunt, &, Abramum stellas adorasse, ait Rambam lib. 1 Halacah 4, cap. 1 & lib. 3 Halacah, 1, cap. 8, & Rabbi Godolias in Schalscheleth fol. 8. Verum enimvero, cum Philo, quam est in rimandis rerum quarumlibet mysticis significationibus assiduus, quamque verbis copiosus moralibusque sententiis locuples, non tam sit in scrutando explanandoque litterali Scripturæ sensu diligens, nedum in recensendis historicis factis æque accuratus, ut contra, teste Photio, non raro peccarit ideis transmutandis, cæterisque etiam a Judaica secta alienis describendis, imo & alias in rebus historicis falsa scripserit non pauca, uti Stiltingus noster in Commentario in Vitam S. Moysis Prophetæ tom. 2 Septembris pag. 7 advertit, variisque locis demonstrat; nequaquam in hac quæstione historica maximeque controversa tanti ponderis esse possunt ejus toto illo libro parænetice potius ac symbolice, quam historice aperteque disserentis verba, ut non tantum circa veri Dei notitiam aliquando Abramus errasse, sed & religioso cultu sidera aut idola adorasse, sat tuto dici queat.

[61] His binæ accedunt rationes, ob quas Philonis de hac controversia sententiæ adhærendum minus sit: [non satis probant, Abramum fuisse idololatram,] altera, quod Philo talia tradens nulla ex sacris Litteris profanisve antiquis libris testimonia in medium producat; altera, quod Josephus, in recensendis Hebræorum gestis Philone accuratior, aliique Historici infra laudandi, vel omnino siluerint de prætensa illa Abrami idololatria, vel ejusmodi etiam testimonia scriptis mandarint, ex quibus majore jure colligas, Abramum, etiam cum in Chaldæa degeret, fuisse semper justi verique tenacem, nec umquam aut solem aut lunam aut aliam quampiam universi partem pro Deo coluisse, uti Eusebius lib. 1 Demonstrationis Euangelicæ cap. 5 diserte tradit. Quod vero ad Rabbinorum, Philoni consentientium, auctoritatem attinet, ea hic nos morari non debet; cum nemo ignoret, quam fabulosa ac ridicula passim effutierint insulsi illi in suum Talmud commentatores, quamque adeo nulla ejusmodi scriptorum habenda sit ratio, præsertim, dum, uti hic fit, nullis fidei satis probatæ monumentis nituntur.

[62] Hisce ergo missis, convertamur ad Sanctos Ecclesiæ Patres, [neque id docuit S. Ephræm Syrus, cum verba, ab adversariis] quorum auctoritate, Abramum aliquando idololatram fuisse, evincere nituntur adversarii. Ac inter hos quidem luculentum hujus rei testem esse volunt S. Ephræmum Syrum, seculi IV pium eruditumque scriptorem, citantque secundum ejus Sermonem de Pœnitentia, cujus initium ipsis est Discamus, o peccatores, in quo, prout, curante Gerardo Vossio, Coloniæ Agrippinæ anno 1603 editus fuit, pag. 149 hæc verba leguntur: Quod si non audieris vel intellexeris de improbis actionibus & intumescentibus malis eorum, qui postea ad Christum conversi sunt, illos ego tibi enarrabo: ut & illos, quos ab errore dæmonum curavit Deus, imitari discas. Abraham primum GENTILIS erat & Chaldæus. Latro quoque de se ipso operibus suis perhibet testimonium. Quin & magnus Moyses cædem quoque patravit. Paulus antea homo persecutor & hostis fuit. Igitur, inquiunt illi, judice Ephræm Syro, non magis Abram a gentilium & Chaldæorum erroribus immunis aliquando fuit, quam ab aliis criminibus ceteri, qui ab eo dein, ut pœnitentiæ exempla efficacissima, proponuntur. Verum pro responso sit, cum in accuratissima Græco-Latina editione Operum S. Ephræm, Romæ peracta anno 1746 quæ cura & studio eruditissimi Assemani ad Mss. codices Vaticanos aliosque castigata & aucta quidem fuit, memorata verba a Sermone illo secundo de Pœnitentia prorsus absint, uti videre est pag. 81 tomi tertii, Græce & Latine impressi; non immerito vel hinc dubium oriri, an illa Ephræmi genuina verba sint.

[63] [ipsi tributa, revera illius non esse ostendantur,] Imo vero, si, quæ de Moyse, tamquam homicidii crimine reo, in illo Sermone exstant, cum iis, quæ S. Ephræm in Exodum tom. 1 Syriace & Latine edito pag. 199 de Moyse ait, attente conferantur, vix supererit dubium, quin præfata Sermonis verba re vera ipsius non sint. Qui enim, nisi Ephræmum sibi turpiter contradixisse statuamus, Moysen homicidii reum agere, deque eo pœnitentiam hunc egisse, pronuntiare potuit, qui Moysen legitima regis potestate etiam supra Ægyptios præfectos constitutum fuisse principem, ac sontes ultimo etiam supplicio afficere potuisse, in suo in Exodum Commentario eadem pag. 199 affirmat, subdens item, eum non antea in crudelissimum hominem Ægyptium, manus intulisse, quam is, a se sæpe monitus increpitusque, sapere numquam didicerat. Quibus sane verbis nequaquam Moysen injusti homicidii reum facit, nec proin pœnitentiam de eo agere debuisse, significat; ut adeo Ephræmi verba dici merito non possint, quæ in præfati Sermonis Vossiana editione non minus Abramum gentilem, quam Moysen stricte dictum homicidam, deque tam gravi crimine utrumque pœnitentem statuunt.

[64] [S. Cyrillus quoque neutiquam idololatriæ] Expendamus nunc, an, uti adstruunt adversarii, S. Cyrillus Alexandrinus lib. 3 contra Julianum sub finem, Abramum idololatram fecerit. Verba, quibus id contendi posset, non alia ego inveni, quam hæc tom. 6 Operum ejus edit. Parisiensis anni 1638 pag. 110: Itaque etiam e medio errantium ereptus (Abram) & ad veræ Dei cognitionis lucem vocatus est; & illa, quibus paulo post Abrahamum vocatum dixit a multitudinis deorum errore ad ejus, qui re est & veritate, Dei notitiam. Verumenimvero, si S. Cyrilli, quæ hisce præmittuntur, quæque etiam subduntur, verba expendamus, manifestum fiet, eum nihil aliud citatis verbis indicasse, quam Abramum singulari Dei beneficio præservatum ab idololatria, deindeque e medio errantium, quibus nunquam consenserat, evocatum in terram Chanaan fuisse, ubi manifestiori, quam ante, veri Dei cognitione illustratus fuit. Etenim, postquam Cyrillus ex communi fama retulisset, Belum, elati supercilii hominem, exstitisse primum, qui divinitatis nomen sibi ab obnoxiis cepit, eique ab Assyriis vicinisque gentibus sacra fieri cœpta, ac continuata sub Nino, Beli filio, quo terræ Assyriorum regnum obtinente, vixit divinus Abraham; mox de hoc subdit: Assyriorum autem fœdus abominabatur & Dei lædi gloriam ægro animo ferebat. Ac deinde, cum, in cuncta regione Assyriorum fuisse idolorum cultores, dixisset, de Abramo, alludens ad verba Oseæ cap. 9 sic loquitur: Sed, ut jam dixi, in solitudine uva, & ut in ficu scopus præcox, divinus Abraham raptus est, ne scilicet idololatrarum malitia aliquando mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius, prout tum ultimis hisce verbis, tum alibi satis perspicue S. Cyrillus indicat.

[65] [eum arguit,] Ut autem pateat, quam immerito ab adversariis citetur laudatus S. Alexandrinus præsul, subdo ejusdem consona jam nunc a me dictis verba; quæ lib. 1 contra Julianum pag. 10 exstant: Nino igitur Assyriorum regnum tenente, Europo Sicyoniorum, natum aiunt beatum Abraham, virum omnium rerum scientem ac peritum, idque omni studio maxime prævertendum insinuantem, oportere veritatem nosse, & quisnam sit universi opifex atque dominus; rejiciebat itaque quam longissime & missas faciebat Assyriorum circa deorum multitudinem errantium opiniones, cognitionemque veritatis sibi ad omnem felicitatem abunde suffecturam ratus, Deo acceptissimus fuit; ac rursus pag. 18, nullo uspiam facto indicio, quo, se quovis alio tempore aliter sensisse, innuat, de Abrahamo ita pergit: Deum igitur unum, uti modo (ibid. pag. 17) docebam, certo sciebat existentem divinus Abraham eique soli purum ac sincerum cultum exhibebat. Ubi vero progressu temporis exeruit sese animus ad profectum eorum, quæ recte jam apud se conceperat, tunc certe multo efficacius de divinitate loqui adortus est. Nihil igitur ex S. Cyrilli libris contra Julianum adversarii habent, unde Abramum idololatriæ aliquando reum faciant.

[66] Neque id evincunt verba auctoris libri XI in Genesim, [nedum id probat liber quidam sub S. Cyrilli nomine editus.] qui Parisiis anno 1572 sub nomine S. Cyrilli editus fuit; nam quiscumque demum illius auctor sit, non propterea, quod pag. 58 Abrahamum moribus institutisque gentilium educatum asserat, idololatram continuo facit; cum, uti ex adjunctis patet, de moribus politicis civilibusque gentilium institutis, non vero de idololatrarum impiis superstitionibus agat; si enim hasce secutus fuisset Abramus, quo pacto potuisset auctor ille asserere, eum suæ, cum in præputio adhuc esset ac moribus institutisque gentilium educaretur, veræ in Deum fidei signum & sigillum, circumcisionem deinde accepisse? Postremo, tametsi Abramum superstitiosis gentilium moribus institutisque educatum asseruisset, quod tamen ejus verba minime declarant, tanta non est incerti hujus scriptoris auctoritas, nullo præsertim seu sacræ Scripturæ, seu antiquioris & fide digni auctoris testimonio fulta, ut Abramum idolis aliquando litasse, sat certam fidem faciat.

[67] Laudatur & ab adversariis S. Augustinus, lib. X de Civitate Dei cap. 32 de Patriarcha nostro ita loquens: [Nec S. Augustinus Abramum idololatram] Qui fuit quidem gente Chaldæus, sed ut talia promissa reciperet (nempe in Semine tuo benedicentur omnes gentes) & ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu Mediatoris (Christi) in quo esset ista liberandæ animæ universalis via, hoc est, omnibus gentibus data, jussus est discedere de terra sua & de cognatione sua & de domo patris sui. Tunc ipse primitus a Chaldæorum superstitionibus liberatus, unum verum Deum sequendo coluit, cui hæc promittenti fideliter credidit. Ex quibus verbis sic argui ab adversariis solet: Si tunc primitus a Chaldæorum superstitionibus liberatus fuerit Abram, unumque verum Deum sequendo coluit, quando memorata promissio divina ipsi facta est; consequens fit, ut, saltem ad usque annum vitæ 75, Chaldæorum superstitionibus seu idololatria irretitus fuerit Abramus, utque adeo & idololatra aliquando fuerit. At respondeo, S. Augustinum cit. cap. ex professo, ut aiunt, non agere quæstionem illam, fueritne Abramus aliquando idololatra, necne; sed unice demonstrare velle, liberandæ animæ seu æternum salvandæ universalem viam esse Mediatoris gratiam, divinumque de ea oraculum Abrahæ quoque innotuisse, ac tantam in eo invenisse fidem, ut is divinæ voci, qua de terra sua, ubi Chaldæorum superstitiones prævaluerant, & & de cognatione sua ac de domo patris sui in terram, sibi monstrandam, evocabatur, sine mora obsecutus sit, atque ita sese a Chaldæis superstitiosis loco & habitatione segregando, vocantemque Deum sequendo, singulari plane exemplo eximioque modo verum Deum coluerit.

[68] [fecisse dici potest;] Cum ergo Augustinus, tunc eum primitus a Chaldæorum superstitionibus liberatum, verumque Deum sequendo coluisse, scripsit, non eum prius Chaldaïca idololatria infectum, significare intendit, sed ex adverso, eum tunc primitus a Chaldæorum, popularium suorum, superstitionibus, ne iis infici aliquando contingeret, aliave de causa divino jussu longe avocatum fuisse, egregiumque religiosi animi specimen tunc edidisse, asserit, cum nempe promittenti Deo Abramus fideliter credidit, seque, quo vellet Deus, e patria sua abduci, subjectissime sivit. Et sane, nisi hoc modo, de quo etiam adi infra num. 91 & 92, recitata verba exponantur, ut ab idololatria immunis semper statuatur Abramus, non facile intellectu erit, qua ratione in domo Thare, de quo natus est Abraham, unius veri Dei cultum remansisse, lib. 16 de Civit. Dei cap. 12 affirmare S. Doctor quiverit. Qui enim in illa remansisse dici posset, si non Thare modo, sed & nobilissima ejus familiæ pars, Abramus, idolis aliquando servisset? Ac rursus, qui in domo Tharæ dici posset custodita fuisse plantatio civitatis Dei, atque in ipso Abraham manifeste patuisse procursus civitatis Dei, uti S. Augustinus cit. cap. 12 affirmat, si, ut adversarii volunt, Augustinus Abramum idololatram cit. lib. X facere voluerit. Denique cum sanctus Doctor Pelagio, Abramum inter eos, qui non modo NON PECCASSE, verum etiam juste vixisse referuntur, nominatim commemoranti, eumque Abeli, Henocho, aliisque sanctis, de idololatria minime suspectis, parem statuenti, non aliud responsum det lib. de Natura & Gratia num. 42 & seqq., quam quod Abeli, Henocho aliisque ibi enumeratis Sanctis omnino convenit, hoc ipso, quod Abrahamum de eorum numero non excipiat, non minus hunc, quam illos, idololatria immunem fecisse, censeri debet.

[69] [neque ex Libro Recognitionum,] Nunc de antiquo scriptore libri 1 Recognitionum, cujus auctoritate adversarii Abramum idololatriæ arguunt, nonnulla disseramus. Non esse libros Recognitionum, sub S. Clementis nomine editos, genuinum hujus sancti Pontificis opus, sed viri cujusdam, philologi magis, quam theologi, & in excogitandis connectendisque confictis narrationibus plane rudis, fœtum esse, ex Cotelerio tom. 1 SS. Patrum, qui Apostolicis temporibus floruerunt, pag. 484 abunde constat. Vixerit autem iste, quod controvertere nolo, seculo Christiano secundo, fueritque etiam vir satis disertus; non propterea tamen, quod Abramum arte Astrologum aut in ignorantia aliquando versatum fuisse, dixerit, habenda ei fides erit, si verbis istis idololatram facere intenderit. At vehementer dubito, num vel hæc scribentis talia mens fuerit, quandoquidem subdit, eum ejusmodi fuisse astrologum, qui ab initio, ceteris omnibus errantibus, … ex ratione & ordine stellarum agnoscere potuit conditorem ejusque providentia intellexit cuncta moderari, uti cit. tom. pag. 495 legere est. Dum autem mox addit; Unde & angelus adsistens ei (Abramo) per visionem plenius eum de his, quæ sentire cœpit, edocuit, insinuat quidem, fuisse antea tempus aliquod, quo Abramus rerum divinarum scientia minus imbutus erat, & quo in ignorantia versatus fuisse, certo modo dici potuit; at talem fuisse ejus ignorantiam, ut ne verum quidem Deum agnoverit, aut pro eo adorarit idola, tantum abest, ut scriptor ille affirmet, ut potius oppositum tradidisse videatur.

[70] Atque ita quidem adversariis, apud Bonfrerium citatis, [aut ex verbis S. Gregorii Nysseni,] qui pro tuenda sua opinione ad Ephræmum, Cyrillum, Augustinum & auctorem libri Recognitionum, tamquam ad fidos testes, provocant, nihil subsidii ex his sibi suppetere, abunde ostensum reor. Sed quoniam alii quidam ejusdem opinionis patroni eam quoque SS. Gregrorii Nysseni, Chrysostomi & Ambrosii auctoritate fulcire nituntur, visum est, ea itidem, quæ ipsi adducunt, testimonia expendere, quo sic manifestius pateat, non fuisse olim communem Ecclesiæ sanctorumque Patrum sententiam, quæ Ambramum idololatram aliquando exstitisse, affirmat. Nyssenum igitur, quem in Oratione de S. Basilio suæ sententiæ patrocinatum esse, adversarii volunt, ante alios consulamus. Is in cit. Oratione, tom. 2 Operum, Parisiis anno 1615 editorum, pag. 913, commendans divinam Providentiam, quæ curationis expertem non sinit esse mortalium morbum, quæque diversis temporibus diversos mundo largitur eximiæ virtutis viros, hos inter, veluti illustria ejusdem Providentiæ documenta, nominatim recenset Abrahamum, Samuëlem, Heliam, Joannem Baptistam, Paulum, ipsumque fratrem suum, Basilium Magnum; tum de Abrahamo inter alia hæc ad rem, quam agimus, verba profert, quæ adversarii avide sibi arripiunt: Quasi via fidei, quæ est in eum, qui revera Deus est, posteris extitit, cum ipse, relicto patrio errore,… dux ad eam fidem fuisset. Ex quibus ipsi, Abramum, antequam patrium errorem reliquisset, idolatram fuisse, consectarium censent.

[71] Verum, si adducta Nysseni verba cum antecedentibus, [quorum expositio datur,] uti infra fiet, connectantur, nec tam Græcæ Latinæque vocis strictissima grammaticalis significatio, quam tota Sermonis series sensusque spectetur, Abramum non idololatriam, qua imbutus aliquando fuisset, reliquisse, sed potius errorem philosophicum, suis popularibus communem, invicto animo contempsisse ac declinasse, ex eodem illo Sermone consequens erit. Nam alludens, ut videtur, Nyssenus ad Apostoli verba ad Rom. 1 ℣. 20, Invisibilia enim ipsius (Dei) a creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sic eum contemplandis siderum motibus animum applicuisse, dicit, ut quasi scala usus ejusmodi disciplina (astronomica) investigarit illum, qui per res, quæ videntur, intelligitur, ac quasi via fidei, quæ est in eum, qui revera Deus est, posteris extiterit, cum ipse, relicto (seu ut sensus verborum innuit, declinato seu spreto) patrio errore, atque ea, quæ sensuum instrumentis esse dicitur cum ea, quæ apparet in astris, creatura, cognatione, dux ad eam fidem fuisset. Quæ quidem non video satis apte a Nysseno dici potuisse, si is Abramum credidisset hujus aliquando fuisse sententiæ, quæ supremam aliquam virtutem sideribus præsidere negabat, mundumque ipsum pro Deo habebat ac superstitioso cultu venerabatur.

[72] Venio nunc ad Chrysostomum, cujus auctoritate Abramum idololatram facere adversarii nituntur, hæc Homiliæ sextæ de Pœnitentia, [sed nec ex Homilia quadam, S. Chrysostomo] quam eidem Chrysostomo adscribunt, verba adducentes: Infidelitate peccavit Abraham. At ponamus tantisper, quod tamen falsum esse, infra ostendemus, Homiliam hanc, quæ ita incipit: Ecce nobis hodie, genuinum Constantinopolitani Antistitis Opus esse, ne sic quidem consectarium erit, ut Abramus idolis aliquando servisse dicendus sit; cum præter idololatriam aliæ etiam sint, ut nemo theologus ignorat, infidelitatis species; ut adeo a genere infidelitatis ad determinatam hujus speciem, idololatriam nempe, nulla sit, quam adversarii quidam eliciunt, philosophica consecutio. Porro Homiliam hanc, quam videsis tom. 5 edit. Basileënsis pag. 870, S. Chrysostomo adscribi non posse, ac proin cujuslibet infidelitatis notam perperam Abramo inuri, patet vel ex ipsa assertionis, cui citata verba inseruntur, absurditate, quæ in peritissimum illum sacræ Scripturæ interpretem minime quadrat. Etenim, dum Genes. cap. 15 fideli jam procul dubio justoque Abrahæ Deus prædicit, peregrinum fore semen ejus in terra non sua, affligendumque quadringentis annis, ac reversurum in terram Chanaan generatione quarta, non aliam tantæ dilationis causam, quam istanc, commemorat, quod necdum completæ essent iniquitates Amorrhæorum; contra vero citatæ Homiliæ auctor causam hanc, diversam plane Deique verbis oppositam, comminiscitur, quod infidelitate sanctus peccasset Abraham & propterea pœnam non effugerit a Deo, ut serviret semen ejus annis quadringentis. Quæ ratio quam sit contraria illi, quam S. Chrysostomus, insistens suo more Scripturæ verbis, Homilia sua 37 in cap. 15 Genesis suppeditat, nemini non manifestum fiet, qui oculos in hanc conjecerit.

[73] [perperam tributa, Abramus idololatriæ argui potest,] Quid? Quod sanctus Doctor locis plurimis, &, ut unum pro multis exemplum adducam, Homilia 32 in cap. 12 Genes. num. 4 Abrami, etiam in Chaldæa existentis, fidem commendet, eumque, quasi luminare quoddam latens & absconditum in Chaldæorum terra, illinc a Deo evocatum asserit, ut eos, qui in tenebris errorum sedebant, puta Palæstinos passim & Ægyptios, ad veritatis viam introduceret; ut adeo, nisi S. Chrysostomum sibi turpiter contradixisse statuas, illius non sit Homilia, sed potius scioli cujusdam Græculi, qui Abrahamum infidelitate peccasse, ac proin semen ejus quadringentis annis dira servitute afflictum fuisse, somniavit. Postremo in accuratissima Operum S. Chrysostomi editione Parisiensi anni 1718 Homilia illa sexta de Pœnitentia, quam adversarii laudant, inter genuinas S. Chrysostomi Homilias de Pœnitentia locum prorsus nullum habet, sed alia plane ab illa discrepans reperitur; quod non alia de causa factum fuit, quam quod Homilia Ecce nobis ut minimum suspecta, imo potius aperte spuria habenda sit.

[74] [neque id satis evincit S. Ambrosii auctoritas.] Quod vero ad S. Ambrosium attinet, fateor, eum in Psalmum 118 sermone 17, num. 6, aliisque etiam locis eum in modum disseruisse, ut dubium vix sit, quin nonnullis Chaldæorum erroribus Abramum aliquando implicitum fuisse, censuerit. Verum enimvero, tametsi S. Ambrosius, ductus auctoritate Philonis Judæi, quem & in sectanda rerum fere omnium mystica seu allegorica significatione passim sequitur, Abramum Chaldæorum impietate aliquando pollutum fuisse, existimasset; non tamen in hac re historica illius majus, quam Philonis ducis sui, auctoritas pondus habet, ac vel idcirco etiam, quod nulla quoque, quibus suam stabiliret opinionem, testimonia ex sacris Litteris adduxerit, nec ullum laudarit antiquum scriptorem, qui Abrami gesta ex historiæ criticesve legibus recensens, eum aliquando idololatram fecerit. Denique etiamsi præter Philonem & S. Ambrosium unus alterve insuper e sanctis Patribus Ambrosio consensisse ostenderetur; non propterea tamen solo eorum judicio sat firme adversariorum opinio stabiliretur, neque idcirco communis sanctorum Patrum sententia dici ullo modo posset. Nunc discussis nubilis, quibus nostræ sententiæ veritas obscurari poterat, eam in aprico statuamus.

§ V. Abramum idololatriæ purum semper fuisse, variis argumentis testimoniisque ostenditur.

[Ex altissimo sacræ Scripturæ] Est id librorum tum veteris tum novæ legis scriptoribus familiare, imo, ut ita dicam, perpetuum, ut virorum pietate illustrium, quos memorant, non virtutes modo præclaraque eorum gesta ob oculos ponant, sed & eorum, si qui fuerunt, graviores casus vel peccata publice commissa, veluti ex professo diserte enarrent. Ita in Novi Testamenti libris, ut alia mittam exempla, Pauli probra, Thomæ incredulitatem, sancti latronis scelera, Petri trinam negationem, Matthæi peccata; & in veteris legis codicibus Davidis cum Bethsabee adulterium, secutumque Uriæ homicidium, Moysis ad Aquam contradictionis diffidentiam, Aaronis nimiam in conficiendo vitulo aureo obsequentiam, quorumdam filiorum Jacob peccatum, idololatriam Tharæ, ebrietatem Noë aliorumque delicta, neutiquam in sacris voluminibus dissimulari cernimus. Cujus rei hanc Bellarminus de Officio principis in Vita S. Joseph Patriarchæ aptissimam rationem reddit, quod veridica & liberrima Spiritus sancti vox sit, quodque Spiritus sanctus in Scripturis suis neque aduletur improbis, neque justis peccantibus parcat, & ubique tam bona, quam mala opera detegat, ut S. Gregorius in principio libri 2 Moralium docet. Atque hinc, cum Scriptura peccata filiorum Jacob in medium protulerit, ut incestum Ruben, crudelitatem Simeonis & Levi, fornicationem Judæ, & odium filiorum Jacob adversus innocentem fratrem Joseph, nec tamen grave aliquod delictum a Joseph admissum narret, rectissime laudatus Bellarminus colligit, eique omnino consentit Benedictus XIV PP. tom. 3 de Canoniz. Sanctorum cap. 39 num. 4, ab eo (Patriarcha Joseph) non fuisse ullum peccatum (grave nempe) commissum, quandoquidem sacra Scriptura nullum ejus peccatum commemorat.

[76] Sed quorsum ista, inquies, quave ratione hæc ad argumentum, [de prætensa Abrami idololatriæ silentio,] quod hic tractatur, attinet? Respondeo, hæc ideo a me in antecessum disputata atque ob oculos posita fuisse, ut pari modo, numquam ab Abramo, idololatriæ crimen admissum fuisse, evincam. Etenim, cum Scriptura sacra, uti supra num. 54 ostensum fuit, inter idololatras Israëlitici populi majores non recenseat Abramum, nec eum paterni erroris participem statuat; non minus hic gravissimo idololatriæ crimine immunis haberi debet, quam ipse Joseph a fornicationis alteriusve fraterni delicti suspicione vindicandus sit. Quin imo quod ex sacrorum codicum de Abrami idololatria silentio conficitur, argumentum non uno ex capite pro illius potius, quam pro Josephi innocentia militat. Etenim, præterquam quod in illis longissime frequentior sit Abrahami, quam Josephi, mentio, atque adeo magis mirum videri debeat eorum de illius idololatria quam de hujus fornicatione similive crimine, si uterque reus fuisset, altissimum silentium; occurrunt tum in Veteris tum in Novi Testamenti libris loci complures, quibus, si revera in idololatriam aliquando prolapsus, indeque divina gratia retractus postea fuisset Abramus, tam memorabilis facti mentio non omitti potuisse videatur.

[77] [ex silentio item Prophetarum, Judæorum idololatriam corripientium,] Ac primo quidem omnino mirum videri debet, cur ex tot prophetis, qui Israëlitas, in idololatriam frequenter lapsos, ad veri Dei cultum delictique detestationem propositis tam multis variisque rationibus adducere conati sunt, nemo unus reperiatur, qui ipsis ante oculos posuerit communis sui omnium patris exemplum, adhortatusque eos sit, ut, qui deos alienos vel militiam cœli adorando, secuti fuerant Abramum errantem, sequerentur etiam & pœnitentem, verique Dei cultui dein constantissime devotum: quod iis sane, qui patre Abrahamo tantopere gloriabantur, non potuisset non esse potentissimum ad detestandas impias superstitiones incitamentum, exemplumque non minus efficax, quo ad constantem perpetuumque supremi Numinis cultum deinceps impellerentur. Adhæc, quamquam in Israëlitica gente non defuerint homines, ingenio ad excusandas, ut Scriptura loquitur, excusationes in peccatis versatili & perarguto pollentes; nusquam tamen ipsi, cum ob præstitum aliquandiu alienis diis cultum seu a prophetis seu ab aliis viris piis acerrime objurgarentur, culpam suam communis Parentis sui exemplo excusare, illove se vel tantillum tueri, in animum induxisse leguntur.

[78] [ac Judæorum, confitentium peccata majorum suorum,] His adde, quod in Actis fœderis, Esdræ & Nehemiæ opera a Judæorum principibus, sacerdotibus & Levitis cum Deo icti & obsignati, quo ii, uti legere est Esdræ lib. 2 cap. 9 ℣. 2, confitebantur peccata sua & iniquitates patrum suorum, & ita quidem singillatim, ut patrum suorum in deserto superbiam, & idololatriam, aliaque dein in ipsa terra Chanaan admissa flagitia prætermittant, nulla tamen de Abrami in idololatriam lapsu mentio fiat; ut contra, cum ℣. 7 Abramum a Deo electum, eductumque de igne, de quo infra agetur, Chaldæorum, ac ℣. 8 cor ejus fuisse coram Deo inventum fidele, asserant, non obscure eum ab omni idololatriæ suspicione vindicent. Quæ sane, ut alia mittam ex Veteri Testamento exempla, non leve indicium præbent, non fuisse unquam Sanctum fidelium Patrem turpissimo idololatriæ crimine pollutum, uti etiam Pererius in cap. XI Genesis disp. 17, pag. mihi 430, adductis ex Novo pariter Testamento exemplis, in hunc modum contendit: Et vero, inquit, si aliquando fuisset Abraham impia falsorum deorum superstitione obstrictus & contaminatus, & fuisset ex ea per Dei gratiam extractus; ejus rei tam memorabilis & tam insignis ad commendationem divinæ misericordiæ erga peccatores exemplum & documentum non fuisset tacitum in sacris litteris.

[79] Usus in primis fuisset eo exemplo Paulus in Epistola ad Romanos, cum illud disputat: “Omnes peccaverunt & egent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius.” [imo & S. Pauli de Abrahamo disserentis,] Et quemadmodum exemplo Abrahæ argumentatur Paulus, hominem non haberi justum apud Deum ex propriis ipsius operibus, sed per gratiam Dei gratuito condonantis peccata, hominemque in suam gratiam & amicitiam recipientis, ita ejusdem Abrahæ usus esset exemplo ad demonstrandam inarrabilem Dei benignitatem, qui ex impio faciat justum, ex hoste amicum, ex mancipio diaboli filium Dei. Et, cum paulo post disputet: “Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia,” ad id vel comprobandum vel illustrandum, hujusmodi exemplum Abrahæ mirifice accommodatum fuisset. Denique, sicut ipse fatetur ingenue & præ se fert, se contumeliosum, blasphemum & persecutorem ecclesiæ Christi fuisse, sed misericordiam esse consecutum a Deo, ut per ipsum Deus inæstimabiles bonitatis & clementiæ suæ erga peccatores divitias ostenderet: ita quoque tam illustri exemplo Abrahæ id ipsum confirmasset.

[80] Hactenus laudatus Pererius; cujus argumentis, nescio, [atque ex verbis Christi Abramus idololatriæ purus statui debet:] an non & aliud ex Euangelii Joannis capite 8 adjungi merito queat. In eo enim Christus adhortans Judæos, ut se verum Dei filium crederent, agnoscerent veritatem, patremque communem Abraham, quo verbis tantopere gloriabantur, factis suis imitarentur, ita ℣. 39 eos alloquitur: Si filii Abrahæ sitis, opera Abrahæ facite, qui nempe, ut ℣. 56 subditur, exultavit, ut videret diem Christi, ac vidit & gavisus est: quæ quidem tam absolute ac sine ulla inter Abrahæ opera distinctione dicta non videntur ulla ratione cum illa sententia cohærere, quæ Judæorum patrem sat longo temporis spatio non modo non agnovisse, quod super omnes homines signatum est, lumen vultus Domini, sed &, sectando impium idolorum cultum, gravia non secus, ac quæ ipsi tum Judæi meditabantur, crimina perpetrasse, contendit. Neque vero ex solo sacrorum Codicum de Abrami in impias superstitiones lapsu constanti silentio eum idololatriæ criminis purum statuimus, sed & non paucis aliis Scripturæ sacræ veterumque scriptorum testimoniis sententia hæc nostra stabiliri potest.

[81] Ac primo quidem auctorem libri Sapientiæ, quem divinitus afflatum fuisse, [idque auctoris Libri] nemo Catholicus negat, in rem nostram disserentem audiamus. Hic auctor sacer, propheta simul & doctor, ostensurus cap. X primorum Patriarcharum exemplis, divinam Sapientiam in servandis tuendisque hominibus elucere, ab Adamo, quem divina sapientia a delicto suo eductum fuisse, ℣. 2 testatur, progreditur ad Noë, virum justum, quem, cum aqua diluvii deleret terram, eadem divina Sapientia servatum, ℣. 4 affirmat, ac mox, priusquam justi Lot, a pereuntium Pentapolitarum excidio liberati, ℣. 6 exemplum proponat, in hunc modum ℣. 5 de eadem Sapientia loquitur: Hæc & in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit Justum & conservavit sine querela Deo, & in filii misericordia fortem custodivit: quæ verba non de alio Justo, quam de Abrahamo, intelligenda esse, tam sacri scriptoris scopus, ordoque, quem in enumerandis patriarchis servat, tum Abrahami, tot tantisque præ ceteris divinæ Sapientiæ Bonitatisque documentis illustrati, præstantia, tum denique ipse sacer contextus demonstrat, ac tam perspicue quidem, ut ipsemet Calmetus in hunc locum, tametsi alibi Abramum idololatram aliquando fuisse, contendat, de eo tamen cit. cap. Sapientiæ sermonem esse, non inficiatus sit, rectissime nimirum censens, postremis versus ejusdem verbis nimis perspicue mirandam Abrahami fortitudinem ad immolandum filium suum designatam fuisse, quam ut negari possit.

[82] [Sapientiæ testimonio,] Igitur, cum Scriptura ex eorum numero, qui in consensu nequitiæ se contulerunt, seu post tentatam turris Babel exstructionem in idololatriam aliaque peccata prolapsi sunt, manifestissime excipiat Abramum, utpote quem divina Sapientia scivit, seu, ut Græca habent, quem invenit justum & conservavit sine querela Deo; quid est, quo minus, invalescente idololatria, hujus nequitiæ immunem illum & semper veri Dei cultorem fuisse, credamus, præsertim cum auctor libri Sapientiæ, qui paulo ante Adamum a delicto suo eductum fuisse, retulerat, simile nihil de Abramo narret, at contra sine ulla temporis distinctione eum, ut mox dixi, justum & sine querela, deficientibus passim aliis, inventum a Deo conservatumque, diserte scribat. Nec video, cur, ut contendit Calmetus, generalia hæc Scripturæ verba ad illud vitæ Abrami spatium, quo evocatus a Deo fuit de terra & de cognatione sua, restringenda sint; nam, cum sacer scriptor Abramum pari modo justum ac sine querela Deo conservatum vocet, quo S. Lucas Joannis Baptistæ parentes cap. 1 ℣. 6 Justos & incedentes … sine querela vocat, consequens fit, ut Abramus æque, ac ipsi, sine ulla temporis exceptione Justus & sine querela Deo conservatus fuisse statuatur, utque adeo verus Dei cultor, nihilque minus, quam insanus idololatra aliquando fuerit.

[83] [quod & ex S. Paulo firmatur,] Atque ita quidem memoratum capitis X Sapientiæ versum intelligendum esse, erudite ostendit Laurentius de A Ponte tom. 2 Commentt. in Sapientiam Salomonis a pag. 140, adductis etiam variis rationibus, ut Abramum nullo modo in idololatriam lapsum, sed sine ulla querela Deo conservatum fuisse, evincat, quarum unam huc transcripsisse non pigebit. Quia, inquit, cum ipse sit pater fidei & credentium juxta Apostolum ad Rom. cap. IV, ℣. XII; credentium, inquam, non solum Judæorum sed gentilium; “Ut sit pater,” inquit Apostolus, “omnium credentium per præputium: ut reputetur & illis ad justitiam, & sit pater circumcisionis, non iis tantum, qui sunt ex circumcisione: sed & iis, qui sectantur vestigia fidei;” ac si diceret, inquit sanctus pater Remigius hic, aliis verbis: “Non illis tantum Judæis est Abraham pater, vel reputatur fides Abraham ad justificationem, qui descenderunt a progenie illius, postquam Circumcisionem accepit; sed & iis gentibus, qui imitantur exempla fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.” Ergo quomodo idololatra, qui pater fidei etiam dicitur gentilium? Dissonum quippe a ratione videtur, ut pater futurus veræ fidei omnium gentilium, ipse infidelis prius ac cum illis gentilis [fuerit:] rationabilius ergo dicetur, nunquam sanctum Parentem a vera fide descivisse semperque verum Dei tenuisse cultum.

[84] [& auctoris Libri Ecclesiastici,] Id ipsum etiam innuit Jesus, filius Sirach, dum Ecclesiastici cap. 44 viros gloriosos parentesque suos virtute insignes laudans, Abramum Henocho & Noë observatione legis Excelsi parem, imo superiorem in gloria facit, eumque, haud secus atque ipsos, placuisse Deo, justumque inventum fuisse, scribit. Hæc enim de priori vitæ ejus spatio, quo necdum is in carne sua stare fecerat testamentum, intelligi oportere, non obscure Ecclesiasticus indicat, ita loquens ℣. 20 & 21: Abraham magnus pater multitudinis gentium, & non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, & fuit in testamento cum illo. In carne ejus stare fecit testamentum & in tentatione inventus est fidelis. Quibus sane verbis non minus ab Abramo, quam a Noë & Henoch, perpetuis Dei cultoribus, turpissimum idololatriæ scelus removisse sacer Scriptor dicendus est, ac vel idcirco etiam, quod eum e falsorum deorum superstitionibus divina gratia extractum aliquando fuisse, nuspiam dicat, id alioquin, uti ex cap. 47, ℣. 13 colligere est, aperte commemoraturus, si, quemadmodum aliquando David, ita etiam Abramus in grave aliquod crimen prolapsus fuisset, atque, uti Davidis, ita pariter Abrami, peccata Dominus purgasset. Hisce bina nunc subdo non minus certe dilucida testimonia, quæ, quamvis deprompta non sint ex libris, quos sacra Tridentina synodus pro canonicis habuit, non exigui tamen in hac re historica ponderis esse debent, utpote profecta ab auctoribus admodum antiquis, quos nonnulli e sanctis Patribus, etiam velut sacros, laudarunt; ut proin parem certe, ac quilibet antiquus rerumque Judaïcarum peritus scriptor, imo etiam multo majorem fidem mereantur.

[85] Exordior ab insigni illa Manassæ, regis Juda, [tum & Oratione Manassis regis] Babylone in vinculis detenti, ac peccatorum suorum veniam deprecantis, Oratione, quam vetustissimus auctor, eidem regi forte coævus, scriptis mandavit. In hac ita Deum alloquitur pœnitens rex: Tu igitur, Domine Deus justorum, non posuisti pœnitentiam justis, Abraham & Isaac & Jacob, iis, qui tibi non Peccaverunt: sed posuisti pœnitentiam propter me peccatorem, quoniam peccavi super numerum arenæ maris, videlicet adorando omnem militiam cœli & colendo idola, uti lib. 4 Regum cap. 21 narratur. Cum ergo Oratione illa non inducatur Manasses idololatriam, a se exercitam, exemplo Abrami, aliquando etiam idololatræ, excusans, ut contra inter justos, qui numquam pœnitentia eguerunt, Abramus præ ceteris illic commendetur; nemo est, qui non videat, ab Orationis illius auctore ac verisimilius a tota cum eo antiqua Judæorum synagoga Abramum habitum fuisse, ut idololatriæ crimine omni vitæ suæ spatio immunem, tantaque divino munere præditum justitia, ut de admisso graviori aliquo peccato pœnitentiam agere necesse non habuerit.

[86] Alterum nunc habe ejusmodi testimonium ex lib. 4 Esdræ cap. 3. [& verbis Libri 4 Esdræ,] In eo Esdras, relato Adæ lapsu, ex quo in eum posterosque omnes inducta mors fuit, ℣. 8 & XI asserit, eo ipso tempore, quo gentes omnes ambulabant in voluntate sua Deique præcepta spernebant, derelictum unum ex his fuisse (Noë scilicet cum domo sua) & ex eo prodiisse justos omnes, qui post diluvium exstiterunt; ac dein a ℣. 12 subdit, sic itidem eo ipso tempore, quo gentes cœpissent iterato impietatem facere coram Deo, electum ex his fuisse Abramum, quem dilexit Deus, cui & voluntatem suam demonstravit & testamentum disposuit æternum. Itaque, cum hic auctor Abramum, ingravescente inter gentes impietate, a Deo electum dilectumque eodem modo fuisse asserat, quo modo Noë ante diluvium derelictus seu inventus fuerat justus; consectarium ex hoc testimonio fit, ut non magis post diluvium Abramus, quam ante illud Noë, gravi aliquo crimine, nedum idololatria pollutus fuerit. Atque ita quoque vel ipsi, quos Eusebius lib. 9 Præparationis Euangelicæ a cap. 16 laudat, antiquissimi gentilium scriptores de Abramo sensisse videntur, dum eum non modo a siderum ac idolorum cultu alienum, sed & ut virum summa sapientia, morum integritate ac singulari pietatis studio constanter præditum, passim depingunt, eumque suis virtutibus divinam gratiam seu amicitiam sibi conciliasse, narrant.

[87] [ac denique veterum scriptorum, quorum verba] At nonnulla quoque eorum testimonia, quo scriptorum, quos laudant adversarii, auctoritati auctoritas, eaque melioris notæ, opponatur, huc ex parte transcribamus. Laudatus a Flavio Josepho lib. 1 Antiq. Judaïcarum cap. 8 Berosus de Abramo his verbis apud eum loquitur: Post diluvium autem decima ætate (nempe secundum chronologiam illam, quam etiam 70 Interpretes secuti sunt) apud Chaldæos ERAT QUIDAM JUSTITIÆ CULTOR, vir magnus, & sideralis scientiæ peritus. Ex Eupolemo vero Polyhistor Alexander, apud Eusebium cit. lib. cap. 17 laudatus, in hunc modum de Abramo scribit: Idem (Eupolemus) ætate decima Camarinæ, quæ Babiloniæ civitas est, quamque Urien (alias Ur Chaldæorum) nonnulli vocant, Græci Chaldæopolim interpretantur, Abraamum natum esse tradit, qui cum nobilitate ac SAPIENTIA OMNIBUS ANTEIVERIT, tum vero astrologiam pariter & Chaldaïcam (nempe rerum cælestium scientiam) invenerit, & SINGULARI STUDIO PIETATIS DIVINAM SIBI GRATIAM CONCILIARIT. Hunc porro divino jussu, collocato rerum suarum in Phœnicia domicilio, solis lunæque conversiones ac reliqua id genus omnia Phœnices docuisse; quæ res summe gratiosum eum apud regem effecerit.

[88] [hic recensentur,] Melo quoque, tametsi adversus Judæos Opus integrum ediderit, Abramum tamen sapientiæ laude insignem fuisse, apud Eusebium cit. lib. cap. 19 testatur, nullo prorsus addito indicio, ex quo, Sapientem illum eo unquam insaniæ devenisse, ut creaturis pro Creatore divinos honores impenderet, conjicere queas. Quid? Quod illis omnibus etiam antiquior Orpheus, ab Eusebio lib. 13 Præparationis Euangelicæ pag. mihi 665 laudatus, non obscure omnem idololatriæ labem ab Abramo removeat, dum ab eo, ex solis siderumque motu, genitorem rectoremque orbis Deum agnitum fuisse, scribit, ita inter cætera, ex Latina Francisci Vigeri versione, canens:

Ergo age, carpe viam; solum, interituque carentem
Suspiciens Genitorem orbis. Quem talibus ecce
Prisca virum nobis olim monimenta loquuntur.
Unus, & ex sese Deus est, idem omnia condit,
Ac mundi late partes se fundit in omnes.
Mortales fugit ille oculos, animoque videtur…
Unus eum imperio mortalia fata regentem
Nosse aliquis potuit Chaldæo a sanguine cretus:
Norat enim, qua magnus iter sol flectat in orbem &c.

[89] [ac singillatim Flavii Josephi auctoritate consirmatur,] Audiamus modo, quid de Israëliticæ gentis Patre Flavius Josephus lib. 1 Antiq. Judaïcarum cap. 8 memoriæ prodiderit. Cum (Abramus) jam esset annorum LXXV, monitus oraculo (veri Dei) Chaldæam terram mutavit Chananæa, quam & ipse habitavit & posteris reliquit: vir sapiens ex æquo & eloquens & in conjectando sagax. Cumque ob virtutem eximiam (inter Chaldæos etiamnum degens) sapiens esset præ cæteris habitus, ausus est vulgo receptam de Deo persuasionem convellere, & in melius vertere. Ergo primus omnium clara voce prædicavit, unum esse Deum rerum universitatis conditorem; de cætero, si quid ad felicitatem conferat, non nostris nobis viribus, sed illius voluntate contingere; … quapropter huic uni (Deo) honorem deberi, huic gratias agi oportere. Quam ob rem cum Chaldæi Mesopotamitæque cæteri contra se insurgerent, consilium migrandi cepit, & voluntate ac favore Dei fretus terram Chananæam tenuit: ubi sedibus positis Deo struxit aram & hostias mactavit. Teste igitur Josepho, tantum abest, ut Abramus aliquando alienis diis litarit, ut contra simul ac per ætatem ac sapientiam licuit, receptam vulgo idololatriam convellere, indigenisque unius veri Dei fidem religiosumque cultum suadere fidentissime cœperit; quæ, nescio, an aggredi ausus fuisset, si ipse æque, ac contribules sui, idolorum cultui fuisset addictus.

[90] Nec præfatos modo auctores gentiles, Rerumque Judaïcarum scriptorem Josephum, [consentientibus Eusebio, lib. Præparationis Euangelicæ] sed &, præter sanctos ecclesiæ Patres, quos § IV nobis, si Ambrosium excipias, non adversari, at potius favere ostendimus, alios quoque ætate & eruditione præstantes viros huic sententiæ adstipulantes habemus, quorum, ne longior sim, tria dumtaxat subjiciam testimonia. Et Eusebius in primis, enumerans lib. 7 Præparationis Euangelicæ cap. 8 viros illos, quos Deus præcipuo amore, ob summam eorum pietatem morumque integritatem, complexus est, postquam de Enos, Henocho, Noë & Melchisedecho verba fecerat, de Abrahamo ita pag. 309 prosequitur: Atque hoc in numero (nempe eorum, qui unius a natura inditæ rationis legumque scripto nullo comprehensarum ductu & rectam virtutis viam feliciter tenuerunt & … ad vitam singulari cum sapientia tum religione cultuque divino transvolarunt) Abraamus etiam ille, quem generis (Israëlitici) principem universi prædicant, jure a nobis meritoque censeatur. Hujus enim justitia divinorum quoque oraculorum testimonio commendatur … & tanta ejus profecto, si cujusquam alterius, integritas atque religio, eadem qua superiorum illorum (Enos nempe ceterorumque) prædicatione celebratur. Quibus sane verbis dilucide Eusebius testatur, Abramum non minus, quam Enos, Henochum & Noë, fuisse omni vitæ suæ spatio veri Dei cultorem, tantamque ejus, quantam priorum illorum patriarcharum, semper fuisse integritatem atque religionem, ac pari prædicatione celebrandam.

[91] Id ipsum, uti ante innui, disertissimis verbis alibi confirmat laudatus Eusebius, [& rursus Libro Demonstrationis Euangelicæ,] nimirum lib. 1 Demonstrationis Euangelicæ cap. 5, pag. 9, ubi de ratione novi Testamenti disputans, quam recte ait ita oportuisse institui, ut omnibus gentibus ad vitam prodesse posset, ut ne prorsus ullo modo, ullave ratione, qui hoc vitæ institutum ingredi vellent, impedirentur; neque aut regionis, aut generis, aut loci, aut alterius cujuspiam rei omnino causa, possent excusari, mox ad rem nostram hæc subdit: Talis porro & lex & vita plane exstitit ea, quæ a Salvatore nostro Jesu Christo instituta est, qua prisca illa & ipso Mose antiquior instauratur religio, ad cujus normam & Abraham & ejus majores (puta Heber, Sale, Sem, Noë, atque antediluviani patriarchæ) vixisse, facile demonstrantur. Quod si velis Christianorum vivendi rationem, atque eam, quam Christus per omnes gentes disseminavit, religionem, cum eo & religionis & justitiæ instituto comparare, & contendere, quo & Abraham & Abrahæ similes usos, divinæ Litteræ prædicant, facile unum atque idem agnosces. Siquidem illi a multorum deorum cultu, atque errore recedentes, & ab ea, quæ simulacris addicta erat, superstitione avertentes seipsos, mentis oculos supra omnem, quæcumque oculis cerni possit, naturam substulerunt: neque vero illi aut solem aut lunam aut aliam quampiam universi partem pro Deo unquam coluere: sed ad unum supremum, ipsum utique altissimum cæli & terræ opificem se ipsos attollere non dubitarunt.

[92] [S. Joanne Chrysostomo] Hactenus Eusebius postremo hoc loquendi modo perspicue demonstrans, quo sensu intelligenda sint, tum quæ ipse alibi, tum quæ sancti Patres num. 64 & seqq. de Abramo scripserint verba, quibus eum a simulacrorum cultu recessisse indeque evocatum a Deo fuisse, tradunt; videlicet, non quod ex idololatria, cui prius addictus fuisset, retractus ad veri Dei cultum fuerit, sed quod supremi Numinis gratia & naturali lumine illustratus, dum plerique sui temporis homines creaturam pro Deo habebant, ipse verum Deum agnoverit colueritque, atque ita a simulacrorum cultu recesserit, patriumque reliquerit errorem, seu, ut Augustinus loquitur, a Chaldæorum superstitionibus liberatus fuerit. Recensitis supra Eusebii verbis consona tradit S. Joannes Chrysostomus Homil. 36 in caput 14 Genes. tom. 4 editionis Parisiens. col. 362 & seq. ita de Abramo disserens: Attendite itaque, obsecro, quomodo AB INITIO postquam indole sua & insita naturæ nostræ scientia bene usus est, nullum externum sortitus doctorem, sed & ab infidelibus parentibus educatus divina apparitione potitus est. Nam, QUIA PRIMA ÆTATE non SEQUUTUS EST ERROREM PATERNUM, sed pietatem erga Numen exhibuit, ideo supernam visitationem statim obtinuit, cum adhuc in Chaldæa esset.

[93] [& Suida in Historicis.] Denique his affinia tradit Suidas in Historicis, seu in Lexico, verbo Abraam, ubi & dictorum suorum vadem facit Philonem libro, qui ΒΙΟΣ ΠΟΛΙΤΙΚΟΥ seu Vita viri civilis inscribitur. Fatendum tamen, in omnibus, quas quidem vidi, hujus libri editionibus, nullum prorsus verbum huc spectans repertum a me fuisse. Verum, sive Suidas interpolatum Philonis Opus præ oculis habuerit; sive revera Philo, quæ de Abrami idololatria ante scripserat, postmodum retractarit, eaque lucubratio demum exciderit; equidem eo saltem conducit Suidæ testimonium, ut manifeste pateat, quam sit scriptorum pene omnium ætatum judicio probata ac stabilita nostra sententia, quamque adeo probabilior opposita dicenda sit. En modo ipsa Suidæ verba ex editione anni 1619 pag. 24: Hoc autem, inquit, quod ego dico, & Philo Hebraicus philosophus in Viri civilis Vita suo testimonio confirmabit… Testabitur autem, imaginum (imo idolorum, ut vox Græca sonat) cultum cœpisse a Serucho, & viguisse usque ad tempora Tharæ, patris Abrahami, qui Abrahamus natus quatuordecim annos, et Dei cognitione decoratus ac illustratus, suum patrem admonuit his verbis: Quid seducis homines, ob lucrum perniciosum, hoc est ob imagines? (imo idola.) Non est alius Deus, nisi ille, qui in cælis est & regnat, qui etiam universum mundum fabricavit. Quibus & alia adjungit Suidas, unde Abramum nullo unquam tempore idolis serviisse, at contra acerrimum, quantum in se erat, iis indixisse bellum, testatur.

§ VI. Abramus uxorem ducit, quæ vera ejus soror fuisse non probatur.

[Abramus uxorem ducit,] Cum jam id ætatis esset pius veri Dei Famulus, ut pro recepto tunc more liberis operam daret, suadente, aut certe consentiente patre Thara, uxorem duxit decennio se juniorem virginem, sibi consanguineam, egregiaque forma conspicuam, quæ divini Numinis jussu postmodum vocata est Sara. Hæc partim sacræ Litteræ Genes. cap. XI ℣. 29 & cap. 17 ℣. 15 & 17 diserte tradunt, partimque suadent solita Abrami in Deum pietas & digna tam sancto Filio in patrem reverentia. At magna rursus inter sacræ Scripturæ interpretes de hoc Abrami conjugio controversia est, aliis, Saram fuisse filiam Tharæ stricte dictam, seu ab eo proxime, ex diversa tamen ab Abræ matre, uxore genitam; aliis contra, non nisi per Aranem ex Thare ortam, seu non Tharæ filiam, sed neptem fuisse, contendentibus. Imo sunt, qui Saram nec Tharæ, nec Aranis, nec Nachoris, sed, nescio, cujus Abrami fratris filiam fuisse, volunt; alii vero, qui, quidquid sit de proprio ac naturali patre ejusdem Saræ, eam filiam Tharæ adoptivam, atque ita Abræ sororem faciunt. Verum cum utraque postrema opinio obscuris incertisque conjecturis tantummodo nitatur, visum est in utraque confutanda operam non perdere; at potius studiosius, atque, quod id ad veram aliquot Scripturæ sacræ locorum, scriptorumque veterum intelligentiam conducit, penitius examinare, utra ex duabus prioribus probabilior, atque adeo amplectenda videatur sententia, illane, quæ Abramum sui patris filiam, ex alia tamen matre natam, uxorem duxisse, adstruit; num potius ea, quæ eum, non nisi sui fratris Aranis filiam, seu neptem, ut vulgo vocant, duxisse uxorem, contendit.

[95] Priorem ex his cum Clerico, Calmeto aliisque aliquot recentioribus tuetur jam sæpe laudatus Wilhelmus Smitius in suo Prolegomeno Geneseos, [quæ ejus soror, stricte dicta, fuisse,] citatque num. 119 Clementem Alexandrinum lib. 2 Stromatum sub finem, S. Hieronymum lib. Quæstionum Hebraïcarum in caput 20 Geneseos ac denique Lippomanum in Catena, Cajetanum ad Genes. XI & 20, nec non Dominicum Sotum lib. 2 de Just. & Jure; ac mox num. 120 opinionem, quæ Saram a Thara proxime progenitam adstruit, altera probabiliorem reddere hocce ratiocinio conatur. Videntur, inquit, id verba Gen. XX, 12: Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, aperte innuere; neque clarioribus uti poterat Abraham, ut illum consanguinitatis gradum se inter & Saram designaret. Hinc S. Hieronymus in locum cit. in QQ. alteram rejiciens sententiam, “Magis sonat,” inquit, “quod Sara soror Abrahæ fuerit,” atque addit: “In excusationem ejus dicimus, necdum illo tempore tales nuptias Lege prohibitas.” Se loqui vere, nude, aperte, sine ambage, absque æquivoco ullo, protestatur Abraham, dum eam sororem ac filiam patris asserit. Quid rei est, ut nos istud per ambages explicemus; nec simpliciter, ut sonant, Viri sancti verbis assentiamur? Hactenus Smitius mox ex eodem Calmeto, quem potissimum hic ducem sequitur, hæc subdens: Hujusmodi connubia eo tempore apud Hebræos vetita fuisse aut irrita, nulla lege docemur.

[96] [ex verbis Abrami Genes. cap. 20] Atque hæc sunt Achillea, quibus hæc opinio propugnari solet, arma; quæ tamen an non occulto aliquo vitio laborent, aut saltem an non soliditate armis adversantium cedant, dijudicandum æquis arbitris relinquo. Et vero, dum sacræ Scripturæ verba ejusmodi occurrunt, ut geminos, imo plures etiam sensus litterales diversos pati videantur, tunc nulla ex parte melius certiusque, quam vel ex divini scriptoris scopo, vel ex illius, quem loquentem sistit, proposito, rerumque ac temporum adjunctis, genuinum eorum sensum erui posse, non inficiabitur, arbitror, quisquis est in sacrarum Litterarum studio vel mediocriter versatus. Dispiciamus igitur, in quo rerum statu, quove ex fine verba illa Alias autem & vere soror mea est protulerit Abrahamus, de uxore sua sermonem cum Abimelecho habens. Scriptura teste, Vir Sanctus uxori suæ persuaserat, ut in omni loco, ad quem simul ingrederentur, diceret ea se ejus sororem; reque ipsa Sara Geraram, Abimelechi regiam urbem, ingressa, maritum suum vocaverat fratrem, ipse vero eam vicissim compellarat sororem: factum inde, ut captus Saræ pulchritudine Abimelech eam sibi uxorem tolli juberet, propter Abrahami & Saræ verba minime suspicatus, eam, quæ illius soror dicebatur, eidem simul uxorem esse posse. At rei veritatem edoctus in somnis, nec levi plaga ob sublatam Abrahamo uxorem affectus, nihil prius habuit, quam ut cum eo, veluti de aperto mendacio, expostularet. Itaque, cum vicissim nihil prius haberet sanctus Vir, quam ut hanc labem a se removeret, ostenderetque, se, dum Saram sororem dixit, nequaquam fuisse mentitum, expostulanti regi ita cap. 20 ℣. 12 respondet: Alias autem & vere soror mea est; quæ verba in eo rerum statu ita sonant, ac si diceret: Alias autem & absque mendacio affirmare potui, eam mihi sororem esse, cum nimirum illa non remotiori consanguinitatis gradu me attingat, quam ipse Lot, quem recepto more & ex usu gentis nostræ fratrem quoque vere, seu absque mendacio, compello.

[97] [non satis prebatur;] Et hic quidem solus videtur fuisse Abrahami regi respondentis scopus, ac proin adverbium vere ab eo adhibitum potius fuit, ut suorum ante Saræ raptum dictorum veritatem manifestam redderet, quam ut significatum eo vellet, se vere, nude, aperte, sine ambage, & absque æquivoco ullo protestari, uxorem suam immediate, ut aiunt, ex Thara patre suo, licet non ex eadem matre, fuisse progenitam. Neque vero expositioni huic obstant subsequentia hæc de uxore verba: Filia patris mei & non filia matris meæ; quippe, uti in Glossis litteralibus in Genesim cap. 20 recte advertit Martinus Delrio, vocum harum sensus est, esse illam sibi sanguine paterno, non materno junctam, ab eodem Thare, ut se filium, sic illam filiam vocatam: & vicissim a Sara patrem Abrahæ, patrem, sed matrem Abrahæ non vocatam matrem. Q. D. Est patruelis mea, non matruelis. Ac mox laudatus auctor assertionem suam in hunc modum probat: Tum, quia Hebræis receptum, ut nomine Ben & Bath pro omnibus descendentibus in recta linea uterentur, sicut & Germani Belgæ & Galli vocant avos, Magnos aut Bonos patres, Grand pere, Groote vel Beste vader; tum quia cap. XI ℣. 31 Sara vocatur nurus Tharæ; tum denique, quia licita erant conjugia in secundo gradu collateralium, non vero in primo, ne ex altero quidem parente. Ita ille, Augustinum testem laudans lib. 22 contra Faustum cap. 35. Cum igitur, uti ex jam dictis facile est colligere, particulæ Et vere non sint cum sequenti vocabulo soror connectendæ, at contra cum præcedentibus Abrahami verbis, ut sensus sit: Et vere dixi, seu Et minime mentitus sum; non, uti prima facie videri potest, tantum revera ponderis habet laudati Smitii argumentum, num. 95 recitatum, ut communiore historicorum veterum Sanctorumque Patrum sententia, quæ Saram Arani filiam & Abrahami patruelem statuit, opinionem ejus probabiliorem reddat.

[98] Videamus nunc, an, qui a Smitio laudantur suæ opinionis patroni, [neque id evincitur ex Clemente Alexandrino,] vel sola sua auctoritate, vel adductis a se rationibus plus virium eidem opinioni tribuant. Ac primo quidem laudatus a Smitio Clemens Alexandrinus, tametsi sub finem libri 2 Stromatum Abrahamum ita de Sara loquentem inducat: Mihi soror est ex patre, sed non ex matre, fuit autem mihi quoque in uxorem; nequaquam tamen verbis istis Saram ex ipso Thare genitam affirmare intendit, sed id unum hoc loco agit, ut in contrahendis nuptiis consanguinitatis rationem habendam esse, præclaro aliquo exemplo comprobet, utque cognationem antiquissimum esse conjugii impedimentum, ostendat; atque hinc Abramum numquam cum Sara initurum nuptias fuisse, asserit, si illa ex eadem, qua Abramus, fuisset matre progenita. Porro, licet citato loco ex Abrahæ facto verbisque id unum contendat, eas, quæ ex EADEM MATRE natæ sunt, non esse ducendas uxores; alibi tamen, nempe lib. 6 Stromatum editionis anni 1616 pag. 478 non obscure indicat, eam pariter, quæ ex eodem patre nata est, non esse ducendam uxorem, dum conjugem illam, quæ, susceptis prius liberis, conjugali jure cum marito abstinere decrevit, ei judicari, seu habendam esse, affirmat, tamquam quæ sit EODEM PATRE nata, utpote cum qua itidem nulla est habenda carnalis conjunctio. Et paulo post pag. 479 Saram quidem ab Abrahamo aliquando sororem fuisse nominatam, scribit, sed non ex eadem matre & nec quidem ex eodem patre genitam, uti hæc ejus verba: ἀλλ᾽ οὔτε ὁμομητρίαν οὐδέπω καὶ ὁμοπατρίαν aperte testantur. Igitur ex Clemente Alexandrino, ut qui lib. 2 Stromatum non satis dilucide pleneque de Abrami cum Sara consanguinitatis gradu loquitur, non nisi tenue, imo contra, cum alio loco utrique diversos parentes assignet, nullum prorsus subsidium adversariis suppetit.

[99] Neque vero meliori jure S. Hieronymum, Genes. caput 20 ℣. 12 commentantem, [nedum ex S. Hieronymo,] suæ opinionis patronum adversarii probant. Quippe, cum eo ipso loco, quo adversariis favere videtur, diserte etiam dicat, Saram fuisse filiam Aranis, qui Abrahæ frater erat, ac rursus, commentans versum 29 capitis XI Geneseos, asseveranter tradat, Aranem, filium Thare, fratrem Abraham & Nachor, duas filias genuisse, Melcham & Sarai, cognomento Jescan, δυώνυμον; e quibus Melcham accepit uxorem Nachor, & Sarai Abraham; vel ex his consequens fit, ut saltem ambiguum sit S. Hieronymi, in Genesim scribentis, de hac quæstione judicium. Ex adverso autem, cum, de perpetua B. Mariæ virginitate contra Helvidium disputans, disertissime tom. 4, part. 2, col. 140 testetur, Saram fuisse fratris Abrahami, seu Aranis filiam, addatque, non commissurum unquam fuisse Virum justum, ut sui patris filiam uxorem sumeret, propterea quod ejusmodi conjugium, propagato jam humano genere, pro opprobrio ac peccato habendum videatur; consectarium hinc fit, ut vel perperam hic Helvidium redarguerit S. Hieronymus, vel diversis locis sibi contradixerit, vel, si neutrum admittere liceat, ut ejus, in caput 20 Genes. scribentis, posteriora verba, quibus tantopere adversarii nituntur, hypothetice potius, quam absolute exponi debeant, talisque adeo sit verborum illorum sensus, ac cum præcedentibus verbis nexus, ac si S. Doctor ita dissereret: Si eo loco Geneseos Hebraïci textus sono magis, quam jam bis a me ante exposito sensui, & Abrahami loquentis scopo, inhærendum esse, quis velit, atque ita Abrahamum sororem suam duxisse uxorem contendat, nos, ad alias Geneseos difficultates explanandas properantes, contentiosum funem cum eo non trahemus, ast huic in Abrahami excusationem respondebimus, necdum illo tempore, si, quod contenditur, verum esset, tales nuptias lege, scripta nempe, prohibitas fuisse, cum illicitis nuptiis Virum justum operam dedisse, nefas sit suspicari.

[100] [neque adductis tum a Lippomano,] Quod autem ad recentiorum Scripturæ sacræ interpretum Theologorumque auctoritatem attinet, eam non majoris in re historica ponderis esse, quam quidem sint allatæ ab ipsis rationes, notius est, quam ut probari debeat. Illas ergo examinemus. Lippomano judice fol. 240 verso Catenæ in Genesim, Nisi dixerimus, fuisse Saram vere sororem Abrahæ, multas difficultates inextricabiles incidemus, in quibus tam Judæi, quam nostri, laborant plurimum & multa confingere coguntur non admodum verisimilia. At bona verba, quæso. Quænam illæ tandem sunt inextricabiles difficultates, aut quænam illa vero absimilia, quæ oppositæ sententiæ patroni confingere coguntur? Horum saltem unum producere debuisset Lippomanus, quo fidem dictis suis faceret; quod tamen nec ipsum, nec eorum quemquam, qui ipsi consentiunt, præstitisse, video; imo contra vix ipsi utcumque plausibilem rationem fingere valent, cur Abimelech, si fratres sororibus non uterinis matrimonio tum jungi potuerint, audito, Saram Abrahæ sororem esse, illico judicaverit, eam uxorem ejus esse non posse; aut, si Abrahæ verba, quibus adversarii nituntur, de stricte dicta sorore, ut ut non uterina, intellexerit, quamobrem idem rex non statim ei hæc aut his similia responderit: Enimvero singularis tu homo es, Abraham, qui timorem Dei in hoc loco, seu apud nos non esse, existimasti, qui ducendo sororem conjugem, facere veritus non es, quæ nos attentare, nefas ducimus.

[101] Neque vero, quod laudatus num. 95 Cajetanus ex verbis Thamar, [tum a Cajetano,] filiæ Davidis, 2 Reg. 13, ℣. 12 contendit, nimirum, non modo ante legem Mosaïcam, quin & ipsa lege obtineri potuisse, ut frater sororem non uterinam duceret, id probari ullo modo potest, quandoquidem Liber Leviticus cap. 20 ℣. 17, ubi ejusmodi conjugia ex se detestanda mortisque supplicio digna declarantur, contrarium omnino ostendit. Et sane ex hisce Thamaris, ab Amnone fratre opprimi formidantis, verbis: Noli, frater mi, … facere stultitiam hanc; … quin potius loquere ad regem, & non negabit me tibi, aliud nihil elici potest, quam hanc, vel inopinata facinoris immanitate perturbatam, nesciisse, quæ diceret; vel si regem, ut vulgo aiunt, omnia posse, nec Levitici lege teneri censuerit, egregie falsam in eo fuisse; vel denique, si promptiore, præ mulierum vulgo, animi præsentia prædita fuerit, non alia mente verba illa protulisse, quam ut imminens sibi probrum amoveret, dum ille, spe falsa ductus, effrænatæ cupiditatis impetum tantisper cohiberet, aditurus regem, a quo ex legis, ejusmodi connubium prohibentis, præscripto repulsam accepturum esse, noverat. Nequaquam igitur hæc juvant, ut ipsis Abrahæ temporibus licitas fuisse fratrem inter & sororem nuptias, demonstretur, nedum ut Abraham reipsa sororem suam sibi connubio junxisse, ostendatur; quod tamen Lippomanus & Cajetanus propugnant.

[102] Porro cum præcipuum ultimi hujus scriptoris adversus nos ratiocinium a laudati supra Smitii argumento quantum ad substantiam non differat, [etiam in Genesim scribente, tum a Dominico Soto rationibus,] illud hic loci repetere ac refutare necesse non est, ne jam ante num. 97 actum agam. Addit quidem laudatus Cajetanus pag. 87 in cap. 20 Genes.: Sicut MATRIS nomine (Abraham Abimelecho loquens) utitur proprie, ita & PATRIS; verum haud satis ego video, qua ratione suam hanc assertionem probet, aut cur potius Genes. cap. 20 ℣. 12, quam cap. 2 Lucæ ℣. 48 nomen matris & patris proprie & eodem omnino sensu adhibitum fuisse, dicendum sit. Si potuit Maria S. Josephum ex recepto usu Jesu patrem vocare, quidni & Abraham ex recepto usu Tharam uxoris suæ patrem dicere potuit, qui tamen re vera ejus avus erat? Adhæc quonam argumento probabitur, Hebraïcam vocem Bath, Latine filiam, de qua hic unice quæstio esse debet, non sumi alio prorsus modo, ubi Abraham Saram sui patris filiam dicit, quam ubi matris suæ filiam esse negat? Et vero Abrahamum hac voce Bath diverso modo cit. ℣. usum fuisse, huncque etiam diversum modum ab Abimelech satis intellectum fuisse, ex iis, quæ supra num. 100 diximus, pronum est eruere. Cajetanum hic sequens Dominicus Soto, volensque de suo etiam penu argumentum depromere, quo sanctum Patriarcham nostrum sorori suæ, ut ut non uterinæ, conjugio junctum fuisse, probabilius ostendat, mirum in modum hallucinatur, ita loquens lib. 1 de Just. & Jure quæst. 3, art. 8, fol. 42 verso: FILIA enim PATRIS durum est pro eo usurpare quod NEPTIS AVI MEI.

[103] Quasi vero eorum, qui per τὸ filia patris mei cit. ℣. 12 ab Abrahamo sui patris neptem designatam fuisse, [quarum postrema vim prorsus nullam habet.] contendunt, vel unus aliquis tam imperitus fuisset, ut Seniorem Nachorem, Abrami avum, cum ejus patre Thara confuderit, ac Saram non proxime ex Arane, sed ex eodem Nachore, hujusve filio, progenitam fuisse, asseruerit. Si autem Dominico Soto durum videtur, orbatam suo patre puellam, avi sui, qui ei loco patris est, filiam aliquando dictam apud Hebræos fuisse, non poterit non ei esse durissimum, non raro in Scripturis sacris sub patris aut matris nomine commemorari, qui tamen eorum, quorum patres aut matres vocantur, avi vel aviæ dumtaxat, imo e majoribus tantum exstiterunt. Durissimum ergo ei sit, Jesum Christum filium Abraham, ac filium David, & hunc utrumque Christi patrem vocari; durissimum rursus ei sit, Elizabetham dici de filiabus Aaron; atque, ut e veteri quoque Testamento exempla aliquot producam, durissimum ei sit, Jairem Numerorum cap. 32 ℣. 41 filium Manasse dici, qui hujus abnepos ex matre, teste lib. 1 Paralip. cap. 2 ℣. 21, dumtaxat fuit, tum & Baltassarem Danielis cap. 5 Nabuchodonosoris filium vocari, qui hujus nepos solum erat, tum denique, Maacham, quæ regis Asa avia fuerat, quæque hunc matris loco educaverat, ut Thare patris loco Saram, hanc, inquam, lib. 3 Reg. cap. 15 plus semel matrem Asæ compellari. Quod si hæc ei dura non videantur, eccur, quæso, adeo ei durum erit, filiam Tharæ vocari eam, quæ ejus neptis, seu filii ejus proles erat?

[104] [Imo, licet dissentiat Smitius, connubia fratrum] Reliquum nunc est, ut num ea, quæ Smitius cit. Prolegomeno pag. 485 sub finem producit, ut fratris cum sorore non uterina matrimonium nec vetitum nec irritum fuisse, atque adeo ab Abramo iniri potuisse, demonstret, re ipsa subsistant, singillatim, ut rei gravitas exigit, examinemus. Verba ejus hæc sunt: Hujusmodi enim connubia eo tempore apud Hebræos vetita fuisse aut irrita, nulla lege docemur; e contra liquet, antiquitus apud alios populos, recte institutos, ea licita fuisse & permissa. Id de Atheniensibus refert Philo lib. De specialibus legibus. “Atheniensis Solon” inquit “permisit ex eodem patre sorores ducere, ex eadem matre vetuit.” Eumdem morem Phœnicibus tribuit Archilles (imo Achilles) Tatius lib. 1. “Egyptiis statutum esse, ut præter communem aliorum hominum morem cum sororibus matrimonium ineatur,” testis est Diodorus lib. 1. De Jove sic loquitur Lucianus lib. de Sacrificiis: “Junonem sororem duxit, idque juxta Assyriorum & Persarum mores.” Plura apud Clericum, Calmetum & alios. Ita Smitius. Rem modo aggrediamur.

[105] [cum sororibus lege naturæ extra summam necessitatem vetita,] Ac primo quidem non diffiteor, vivente Abramo, necdum illam legem scripto latam fuisse, qua, uti Levitici cap. 20 ℣. 17 fit, fratris cum sorore sua conjugium, sive hæc dumtaxat ejusdem patris, diversæ vero matris, sive ejusdem matris, diversi vero patris filia sit, nefarium, iniquum & publico mortis supplicio dignum declaratur, severissimeque a Deo prohibetur. At vero, tametsi lex illa corporeis tabulis commissa non exstaret, nihilominus tamen exstabat hominum mentibus inscripta naturalis verecundiæ lex, indecoram omnem vitæ rationem vetans, prohibensque adeo extra inevitabilem propagandi humani generis necessitatem, qualis quidem mundi exordio, at Abrami tempore non erat, ne quis ei, quacum tam propinquo strictoque nexu in alterutro saltem parente unitus est, ut quasi idem reputetur, connubiali insuper connectatur vinculo. Si enim, inquit Augustinus lib. 15 de Civit. Dei cap. 16, iniquum est, aviditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius, libidine concumbendi subvertere limitem morum? Quem nempe ipsa verecundiæ naturalis lex gentiumque recte institutarum consuetudo tam aperte ante oculos statuit, ut etiam impii deorum multorum falsorumque cultores eum agnoscant, &, cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic illud aversentur, quasi numquam licere potuerit. Ita fere ibidem S. Doctor, multo plura erudite disputans, ut ante latam Levitici cap. 18 & 20 divinam legem fraterna quælibet conjugia illicita, seu nefaria fuisse, probet. Qua de re consulat etiam curiosus lector S. Chrysostomum Homil. 34 in Epist. 1 ad Corinth. tom. X novæ editionis pag. 315, S. Thomam in Supplem. q. 54, a. 3, in Conclusione, & Grotium de Jure belli & pacis lib. 2, cap. 5, num. 13.

[106] Quod attinet ad citatos supra a Smitio auctores, [ab antiquis sapientibusque scriptoribus, & nominatim a Philone,] quorum testimonio apud populos recte institutos id genus conjugia licita fuisse, contendit, lectorem præmonitum velim, eos ad unum omnes, si forte Achilles Tatius, mihi non visus, in obscœnissimo, teste Photio in Biblioth. col. 206, abominandoque suo Opere excipiatur, vel eo ipso loco, ubi de istiusmodi nuptiis agunt, vel certe in sui Operis decursu eas manifeste improbasse, ac sic comparatos animo fuisse, ut vel eas gentes, apud quas hoc genus conjugia in usu erant, pro corruptis depravatisque in hac re haberent, vel leges, quibus hæc tolerabantur, perversas vocarent, vel denique ea ipsa conjugia, veluti illicita & a republica bene constituta maxime aliena, improbarent. Ut id manifestum cuilibet fiat, Philonis libro de Specialibus Legibus, quem primo loco Smitius pro se laudat, integrum textum primo etiam loco, Latine scilicet versum, ob oculos pono. Ita ille, pag. mihi 601 & 602: Deinceps præcipitur, ne sororem quidem esse ducendam; honestum sane præceptum & aptum continentiæ; quamvis Atheniensis Solon hoc observat in uterinis tantum germanis, eodem patre prognatis relinquit liberum; contra Lacedæmoniorum legislator uterinis non interdicit connubio, sed solis eodem patre genitis; cujusmodi tamen conjugia, uti mox patebit, etiam Philo improbat. Sed cetera prosequentem audiamus.

[107] At Ægyptius, inquit, ridens utriusque (Solonis & Lycurgi) simplicitatem & semiperfecta placita, [cujus verba recitantur, improbata,] laxavit libidinem, & auxit in corporibus animisque insanabile malum intemperantiæ, permissa licentia ducendi sorores, sive per alterutrum parentem, sive per utrumque cognatas, majores pariter & minores æqualesve, ne gemellis quidem exceptis, quas natura ipso natali sejunxit, intemperantia vero societate copulavit insociabili & male comparata junctura. Tum mox subdit Philo, quæ huc maxime faciunt. Quas leges (Atheniensium, Lacedæmoniorum & Ægyptiorum) abominatus Moyses sanctissimus (imo ipse Deus Moysi legem dictans) UT ALIENISSIMAS A BENE CONSTITUTA REPUBLICA, & INCITANTES AD OMNEM TURPITUDINEM, modis omnibus prohibuit congressum cum sororibus, sive utrumque sive alterum dumtaxat parentem communem habentibus. Quid enim opus est deturpare pudoris pulchritudinem, & virgines, ne crubescant, assuefacere? Quorsum autem attinet obstare, quo minus affinitates jungantur cum aliis, & intra domesticorum parietum angustias rem honestissimam concludere? Hactenus Philo, qui & alias adducit rationes, unde fraterna conjugia a recta ratione beneque constituta republica aliena esse, perspicias.

[108] [a Diodoro Siculo pro perversis habita,] Ita quoque censuit Diodorus Siculus, vel ipso, quem laudat Smitius, loco. Nam, etsi Ægyptiis usitatum cum sororibus matrimonium fuisse, scribat, addit tamen pag. 23, id fieri præter communem aliorum hominum morem, nec magis ejusmodi conjugia rectæ rationi beneque constitutæ reipublicæ consona esse tradit, quam quidem Isidis Osiridisque, unde hæc ortum duxerunt, nefandas nuptias, earumque occasione exortum apud Ægyptios perversum morem, quo plus potestatis & honoris sit penes reginam, quam regem, quoque in tabulis dotalitiis inter privatos imperium feminæ in virum assignetur, hi vero uxoribus per omnia se obtemperaturos esse, profiteri teneantur, uti mox verbotenus fere idem auctor subdit. Ut hisce unum pro pluribus exemplum etiam addam, non magis auctor ille fraterna conjugia sanæ rationi beneque ordinatæ civitati congrua judicat, quam occasione Isidis Osiridisque natum apud Ægyptios morem adorandi bruta animalia, puta feles, canes, lupos, aliasque etiam res, quarum nomina prodere pudor vetat. Videat, cui ad id animus est, Diodori narrationem eod. lib. 1, pag. 74, 76 ac 78 & in editione Stephani a pag. 52, & hinc dijudicet, an inter gentes honestis moribus imbutas censeri tunc debuerint Ægyptii, atque an ex eorum prava consuetudine & detestata sapientibus licentia fraternas nuptias rectæ rationi conformes, jureque naturæ extra necessitatem licitas esse, sat solide probari queat.

[109] [ab ipso Luciano, velut ridicula & impia, rejecta, nec apud Persas] Quod vero ad Lucianum, a Smitio quoque laudatum, spectat, scribit quidem ille auctor Sermone de Sacrificiis, fol. mihi 56 verso, a Jove complures uxores fuisse ductas, ac postremo loco Junonem germanam, idque juxta Persarum & Assyriorum institutum; at vel hoc ipsum Lucianus improbat, idque toto illo Sermone agit, ut, qui de Jove aliisque diis similia credunt, eos non nisi impia ridiculaque de iis credere, luce clarius demonstret. Hunc porro Persarum morem, imo vero abusum, multis seculis Abramo juniorem esse, neque ulla seu naturali seu positiva lege fuisse tunc permissum, testis luculentus minimeque hic suspectus est Herodotus in Thalia lib. 3, num. 31 pag. mihi 173, ubi sic loquitur: Quum antehac Persæ sorores in matrimonium accipere nequaquam consuevissent, Cambyses unius sororum amore captus, cupidusque deinde ducendi illam uxorem, quum propter rei insolentiam laboraret efficere, accersit eos, qui regii judices nominantur: sunt autem delecti e Persis viri, suntque perpetui, nisi delicti alicujus comperti fuerint. Isti apud Persas jus dicunt, & legum patriarum sunt interpretes, & ad eos omnia referuntur. Hos Cambyses percontatur, num qua lex sit, quæ sinat volentem cum sorore contrahere matrimonium. Judices & juste & ingenue respondentes, NEGANT ULLAM SE INVENIRE LEGEM, QUÆ SINAT FRATRI NUBERE SOROREM; quamdam tamen invenire legem, qua liceat regi Persarum facere, quidquid libeat. Ita nec legem abrogarunt metu Cambysis: & NE LEGEM TUENTES, ipsi perirent, aliam invenerunt adjutricem ejus, qui sororem in matrimonium ducere vellet.

[110] Profecto si antiquitus ac vel a temporibus Abrami apud Persas, [antiquitus usitata,] aliasve Orientales gentes honestis moribus imbutas, usitata aliquando fuissent ejusmodi fratres inter & sorores conjugia, id certe scivissent Persarum sapientissimi, nec prætermisissent, antiquum Orientalium morem, pro lege, quæ tales nuptias sinit, obtendere, quo sic & regi placerent, mortisque discrimen a se amoverent longius. Tantum igitur abest, ut ex auctorum, quos laudat Smitius, testimonio id, quod contendit, manifestum fiat, ut contra ii ipsimet auctores, quibus addi possent Plutarchus, veteres Romani, aliique bene morati populi, ejusmodi nuptias pro illicitis, ac recte constitutæ hominum societati consuetudinique contrariis, imo & pro impiis Deoque invisis habuerint, uti apud Grotium de Jure belli & pacis lib. 2, cap. 5, num. 13, cujus verba inferius partim transcribam, omnino videre est. Adhæc tametsi, multis post Abrami cum Sara conjugium transactis seculis, apud Orientales gentes in usum deductæ fuissent fratrum cum sororibus non uterinis nuptiæ, nihil hinc tamen pro temporibus Abrami evinci posset. Etenim, si tunc in usu, ut ut rarissimo, Ægyptiis, Chananæis aliisve Orientalibus id genus conjugia fuissent, cur pius prudensque Vir, ut Saram uxorem celet, hocque pacto vitam suam in tuto collocet, eam sororem vocavit? An forte Pharaonem, Ægypti regem, & Abimelech, regem Geraræ, tam simplices aut tam obesæ naris homines credidit, ut, quod apud se Chaldæosque usitatum aliquando, nossent, id de se peregrino & advena suspicari non auderent, aut ne olfacere quidem possent?

[111] Imo vero an non ex adverso, si tum temporis licita credebantur, [neque respectu Abrahæ verisimilia esse, probantur;] aut usitata quandoque erant fratrum cum sororibus qualibuscumque connubia, omnino anceps & sibi prorsus periculosum tutandæ vitæ consilium inisset Abraham, vocando Saram Sororem, quæ ex usu gentis una uxor esse potuisset, quamque adeo, cum ejus amoribus accensos principes, minime rudes in conjiciendis investigandisque ejusmodi rebus fore, animo præsumeret, vel ipso adventus sui die primo daturam captui suæque neci occasionem esse, ignorare minime poterat? Quid? Quod, tantisper dato, jam tum vivente Abramo apud Orientales initas quandoque fuisse inter fratrem & sororem non uterinam nuptias, non propterea tamen consequens fieret, ut Abramus, vir sanctissimus, ejusmodi nuptias etiam contraxerit, quæ post propagatum genus humanum, non tunc primum, cum Levitici cap. 20 lex data est, illicitæ factæ sunt, sed generatim extra humani generis propagandi extremam necessitatem illicitæ, imo nefariæ & iniquæ eadem lege declarantur, uti & Levitici cap. 18, ubi a ℣. 25 tum hujuscemodi conjugia, ℣. 9 & XI memorata, tum alii incesti istiusmodi concubitus inter scelera, abominationes & execrationes a Deo recensentur.

[112] Audiri ea de re meretur laudatus supra Hugo Grotius, [ipseque Grotius, quem pro se Smitius, sed abs re, laudavit,] ac vel idcirco etiam, ut dispiciat lector, an eum Smitius cit. num. 120 suæ sententiæ patronum jure merito fecerit. Ita loquitur Vir eruditissimus cit. lib. 2 de Jure belli & pacis cap. 5, num. 13, pag. mihi 133: Hebræi veteres, non spernendi hac in parte juris divini interpretes, &, qui omnia eorum legit summoque judicio digessit, Moses Maimonides, aiunt, earum legum, quæ capite Levitici XVIII de matrimoniis (adi in rem nostram ℣. 9 & ℣. XI) sunt proditæ, causas esse duas: priorem naturalem quamdam verecundiam, quæ non sinat ortus auctores cum sua sobole, aut in se ipsis, aut etiam per personas sanguine aut nuptiali sanguinis commixtione proxime cohærentes misceri: alteram vero ne quarumdam personarum convictus, nimis quotidianus atque inobservatus, stupris & adulteriis occasionem daret, si amores tales nuptiis possent conglutinari. Atqui has duas causas nemo non videt etiam inter fratrem & sororem non uterinam quammaxime locum habere; consectarium itaque fit, ut vel Abramus non duxerit sororem stricte dictam, vel, si duxerit, ut contra naturæ legem egerit, quod nullus certe aut Christianus aut Judæus admittet.

[113] [sententiæ nostræ, adductis variis argumentis,] Sed Grotium erudite disserentem prosequamur: Has autem leges (de quibus proxime egerat) & NE FRATRES SORORIBUS MISCERENTUR, censent datas Hebræi simul cum lege de Deo colendo, jure dicendo, non fundendo sanguine, non colendis diis falsis, non rapienda re aliena: sed ita ut leges conjugales vim suam non exsererent, nisi post multiplicatum jam satis humanum genus, quod ipso initio sine fratrum & sororum nuptiis contingere nequivit. Neque referre putant, quod id a Mose suo loco narratum non sit: quia satis habuit, hoc in lege ipsa tacite indicasse, cum gentes extraneas eo nomine damnat. Dein paulo post hæc Michaëlis Ephesii ad quintum Nicomachiorum de fratrum sororumque connubio verba transcribit: Fratrem cum sorore concumbere, ab initio res media erat: at, (cessante nimirum necessitate) lege adversus tales concubitus posita, jam multum refert, observetur lex, necne. Tum ita pergit Grotius: Diodorus Siculus (idem ille, de quo num. 108 egimus) vocat κοινὸν ἔθος τῶν ἀνθρώπων COMMUNEM HOMINUM MOREM, ne fratres sororibus jungantur, a quo Ægyptios eximit, Dion Prusæensis barbaros. Seneca scripserat: “Matrimonia deorum jungimus & NE PIE QUIDEM, fratrum scilicet & sororum.” Plato de Legibus octavo talia conjugia vocat μηδαμῶς ὅσια, καὶ θεομισῆ MINIME PIA, SED DEO INVISA.

[114] [quamplurimum patrocinatus est.] Quæ omnia, inquit, ostendunt veterem famam de lege divina adversus id genus conjugia, unde & vocem NEFAS de talibus usurpari videmus. OMNES autem FRATRES & SORORES comprehendi lex ipsa indicat, tam AGNATOS quam COGNATOS ejus gradus, sive foris sive domi natos atque educatos comprehendens. Hactenus Grotius, qui cum veterum Hebræorum sententiam approbet, non tantum quorumcumque fratrum cum quibuscumque sororibus conjugia naturali verecundiæ lege ac recta ratione prohibita, sed & antediluviano tempore, non urgente amplius propagandi humani generis necessitate, ac postdiluviano item Levitici cap. 18 divina lege vetita, seu potius, illicita solenni ritu declarata, censuisse, dicendus est, contra tamen ac Smitius cit. Proleg. sui num. 20 contendit. Atque hæc jam disputata sufficiant, tum ut ne Abramus sui patris filiam stricte dictam, seu veram sororem sibi conjugem sumpsisse, certo credatur, tum ut id genus conjugia, etiam Abrami temporibus, pro illicitis habita fuisse, manifestum fiat.

§ VII. Abrami uxor probabilius fratris ejus, Arani nempe, filia fuit. Inquiritur, an Abramus cum Arano a Chaldæis in ignem conjectus, indeque prodigiose eductus fuerit.

[Abrami uxorem fuisse filiam fratris ejus,] Tametsi, ut jam ostendimus, eo tempore, quo Abramus in vivis erat, imo & multo ante, diversi sexus liberos, iisdem parentibus, aut ex alterutro dumtaxat natos, conjugio necti, non licebat; fratrum tamen aliorumque longinquioris gradus consanguineorum liberos nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo nectebat, prout S. Augustinus lib. 22 contra Faustum Manichæum cap. 35, tom. 8 editionis anni 1694, col. 382 verbotenus fere tradit, omnesque eruditi consentiunt. Potuit ergo Abramus sine ulla noxa sui fratris filiam, vel aliam quamcumque ejusdem gradus feminam uxorem ducere. Ast num revera Sarai, quam Abramus sibi uxorem adscivit, sui fratris, & Arani quidem, filia fuerit, haud parum, ut ante monui, inter eruditos controvertitur. Probabilior tamen mihi videtur sententia affirmans, utpote quæ Scripturæ sacræ conformior est & veterum scriptorum testimoniis firmius stabilita. Ac primo quidem, licet Moyses cap. XI Genes. diserte non edixerit, Sancti nostri uxorem ejus fratris filiam fuisse; id tamen nuspiam negat, neque quidquam suppeditat, unde hæc fratris Abrami proles fuisse merito negetur. Imo potius, dum cit. cap. ℣. 29 Abramum & Nachorem uxores duxisse, narrat, moxque, Nachorem sui fratris Arani filiam sumpsisse, subdit, Abramum quoque, cujus conjugium illic commemorat, sui fratris filiam itidem duxisse, insinuare videtur. Verba sacra, quæ huc spectant, audi ex Genes. cap. XI, ℣. 27: Thare genuit Abram, Nachor, & Aran. Porro Aran genuit Lot. Et ℣. 29: Duxerunt autem Abram & Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai: & nomen uxoris Nachor, Melcha, filia Aran, patris Melchæ & patris Jeschæ.

[116] Adhæc cum Sarai procul omni dubio Mariti sui consanguinea fuerit, [nomine Arani, innuit Moyses,] ac talis quidem, ut ex recepto tunc more Sororis nomine compellari posset, consectarium fit, ut, cum ex dictis vera ejus soror non fuerit, vel alterutrius Abrami fratris, vel ignoti cujuspiam consanguinei ejus proles fuisse, adstruatur. Itaque, cum postremum hoc veri speciem non habeat, ac ne levissima quidem auctoritate nitatur, residuum nihil est, quam ut Sarai vel Nachoris, vel Arani filia dicatur; ac proin, cum itidem verisimile non sit, uxorem Abræ fuisse Nachoris, Abrami fratris, filiam, nihil demum restat, quam ut alterius ejus fratris, Aranis nempe, filia statuatur. Et vero, cum Moyses Genes. cap. XI, ℣. 29 ita loquatur: Duxerunt autem Abram & Nachor uxores, haud abs re hinc colligitur, non prius Nachorem, quam Abramum, fuisse conjugio nexum, ac proin Sanctum nostrum Nachoris filiam uxorem ducere nequiisse. Contra vero, dum non tantum ℣. 27 ex Arano, Abrami fratre, Lotum fuisse antea genitum, sed & ℣. 29 duas filias itidem progenitas scribit, quarum una, nomine Melcha, Nachori nupsit; nihil sane obest, quo minus Abrami uxor etiam proles Arani fuerit, ut contra nihil non suadeat, tam hanc Arani filiam suo patruo Abramo, quam alteram, nomine Melcham, suo patruo Nachori, connubio fuisse junctam.

[117] [affirmat Fl. Josephus,] Ut autem liqueat, quam antiqua, quamque recepta istæc sit sententia, nonnulla veterum testimonia in medium producere visum est. Ac primo quidem Fl. Josephus, plus semel supra laudatus, qui sine gravi in contrarium ratione, nec ignorantiæ, nec fictionis, nec mendacii arguendus est, lib. 1 Antiquitatum suæ gentis cap. 7 sub finem in hunc modum scribit: Abrahamus autem fratres habuit Nachorem & Aranem. Ex his Aranes, relicto filio Loto, & filiabus Sara & Melcha, in regione Chaldæorum est mortuus in urbe, quæ Ura Chaldæorum vocatur, & sepulchrum ejus nunc usque ostenditur: neptes vero ex fratre duxerunt conjuges, Melcham Nachores, Saram Abrahamus; & cap. 8: Abrahamus vero Lotum, Aranis fratris sui filium, Saræ conjugis suæ fratrem, adoptavit, quod germano careret; ac denique cap. 12 de Abrahæ facto, cap. 20 Genes. relato, mentionem faciens, ita habet: Hæc locuto (Abimelecho) Abrahamus nec omnino fictam consanguinitatem aiebat: esse enim (Saram) fratris filiam, nimirum Aranis, ut supra cap. 7 aperte edixit.

[118] [tradit S. Augustinus,] Josepho consentit S. Augustinus lib. 16 de Civitate Dei cap. 19 ita scribens: Deinde, ædificato ibi (in Sichem) altari, & invocato Deo, Abraham profectus est inde, & habitavit in eremo, atque inde ire in Ægyptum famis necessitate compulsus est. Ubi uxorem suam dixit SOROREM, nihil mentitus. Erat enim & hoc, quia propinqua erat sanguine: sicut etiam Lot EADEM PROPINQUITATE, cum fratris ejus esset filius, frater ejus est dictus. Censuit itaque sanctus Doctor, quemadmodum Lot frater Abrahæ dictus fuit, cum Abraham ejus esset patruus, ita & Saram Abrahæ sororem dictam fuisse, cum pariter ejus patruus esset sanctus Patriarcha, eaque illius dumtaxat propinqua, seu fratris filia esset. Ex quibus, quod hic obiter monuisse juverit, cuilibet haud difficile erit intelligere, in quam alienum a mente S. Augustini sensum Calmetus in Genesim pag. 449 quædam verba ejus detorserit, quibus nempe sanctus Doctor contra Faustum disputans ait, justum esse, ut in ea re, quam noverat Abraham, nos autem non novimus, Patriarchæ potius credamus loquenti, quod scit, nempe Saram sibi ex patre consanguineam, seu more Hebraïco sororem esse, quam Manichæo criminanti, quod nescit, ac contendenti, Saram non fuisse Abrahamo consanguineam, ac proin hunc fuisse mentitum. Ubi sane, ut verba ejus cit. tomo 8 col. 382 expendenti patebit, ne verbo uno indicat, se credere, fuisse Saram Abrami sororem stricte dictam, idque ab Abramo aperte significatum fuisse.

[119] [insinuatque S. Chrysostomus;] Neque S. Augustinus tantum, sed &, tametsi aliter quidam existimant, in nostram sententiam pariter ivit S. Chrysostomus Hom. 45 in Genes., dum exponens illa verba Soror mea est ex patre &c ita scribit tom. 4 novæ edit. pag. 462: Quia (Sara) eumdem patrem vocat, inquit (Abraham) quem & ego, ideo & Sororem ipsam vocavi, ne igitur condemnetis me; nimirum non quia Sara naturalis filia Tharæ erat, sed quia eum Hebraïco more, mortuo præsertim patre Arano, nomine patris compellabat, ideo & suæ gentis more Abramus ipsam vocavit sororem; neque sic mendacium ab eo dictum fuit, nec adeo mendacii condemnandus Abraham. Quæ Chrysostomi opinio recensitæ S. Augustini sententiæ omnino congruit. Nec est sane, cur propterea, quod Moyses de Sarai, jam Abramo nupta, loquens, hanc non appellarit filiam Aranis, sed tantum nurum Thare, uxoremque Abrahæ dixerit, hanc idcirco Aranis filiam fuisse, negemus; nam, si quid roboris hoc argumentum habet, id certe contra adversarios nostros potius, quam contra nos habere debet; cum simili ratione adversus eos reponi a nobis possit, Saram non fuisse filiam Tharæ, quandoquidem, si talis fuisset, propter majorem, quæ avum inter & neptem, quam inter socerum & nurum, intercedit necessitudo sanguinisque connexio, Saram potius filiam aut neptem Tharæ, quam ejus nurum appellasset. Sed de hoc satis.

[120] Dispiciamus modo, an non & alia ratione Abrami uxorem Arani filiam probabilius fuisse, [imo, cum communius credatur Sara diversa non esse a Jescha,] ostendi queat. Si Jescha, teste Moyse Genes. cap. XI, ℣. 29, Arani filia, binominis fuerit, eademque, quæ Sarai; necesse omnino fiet, ut Abrami conjux ex Arano genita fuerit. Cum ergo non modo Hebræorum in Seder-Olam, S. Ephræm Syri in Genesim tom. 1 Operum pag. 156, S. Hieronymi lib. Quæst. Hebraïcarum in cap. XI Genes., S. Augustini de Civitate Dei lib. 16, cap. 12, aliorumque eruditorum auctoritate, sed solidis etiam rationibus probabilius omnino sit, memoratam Jescham binominem eamdemque cum Sarai fuisse; consequens est, ut & Abrami conjugem Aranis filiam fuisse, probabilius quoque fiat. Audi pro ceteris S. Hieronymum & S. Augustinum, quorum ille cit. loco ita loquitur: Aran filius Thare, frater Abraham & Nachor, duas filias genuit, Melcham, & Sarai cognomento Jescan, δυώνυμον; e quibus Melcham accepit uxorem Nachor, & Sarai Abraham; Augustinus vero citato pariter loco in hunc modum: Iste Aran pater Melchæ fuit & pater Jescæ, quæ Jesca creditur ipsa esse etiam Sara, uxor Abrahæ. Et sane non abs re creditam fuisse eamdem, nonnullæ rationes suadent. Quorsum enim Moyses, qui vel virorum, ex quibus linea recta originem non traxit Hebraïcus populus, genealogiam ipsumque eorum nomen silentio præterire solet, tam disertam, uti cit. ℣. 29 facit, hujus mulieris mentionem in ejusdem populi genealogica descriptione ingessisset, nisi ex illa Israëliticus populus maternam traxisset originem? Proinde cum Jescha hæc nec Tharæ, nec Nachoris, nedum Aranis uxor fuerit, uti omnes fatentur, consequens fit, ut, si ad maternam, uti vix dubitari potest, Israëlitici populi genealogiam spectet, Abramo, qui ex tribus Tharæ liberis solus superest, matrimonio juncta fuerit, atque adeo, cum Aran duas dumtaxat filias unumque filium habuisse legatur, ut Jescha illa eadem sit cum Sarai, Abrami uxore.

[121] Adhæc, si tantisper ponamus, diversam a Sarai esse Jescham, [Arani filia, uti etiam Moyses innuisse ostenditur,] quid, quæso, causæ excogitabimus, cur Moyses potius Jeschæ, ignotæ cæteroqui mulieris, nihilque ex adversariorum sententia ad sui populi stirpem attinentis, genus proavosque sollicite descripserit, quam uno saltem verbo indicarit stirpem genusve Saræ, personæ longe dignioris, quæ non minus, quam Abraham, Israëlitici populi vera parens erat? Quodsi ex adverso Jescham illam eamdem cum Sara faciamus, evanescit ultro difficultas illa, proditque se statim ratio, cur Moyses Jeschæ avum, patrem, patruosque tam sollicite recensuerit, ac denique cur non minori diligentia diversa, quæ diverso tempore Sara gesserit, nomina posterorum memoriæ commendarit, nimirum quod id dignitas matris electi a Deo populi exigeret, quodque non parum Israëliticæ gentis interesset, tam matris suæ, quam Patris sui hujusque nepotis Jacob diversa nomina comperta habere. Quapropter eam Moyses primo sub Jeschæ nomine Genes. cap. XI, ℣. 29 designarit, quod a tenera ætate pulchritudine fuisset conspicua, uti Hebræi Jeschæ etymon exponunt, & Genes. cap. 12 ℣. XI, 12 & 14 consonat; ac dein ejus, jam Abramo nuptæ, nomen Sarai, Latine princeps mea ℣. 30 expresserit, quod ipsa domus Abræ mater-familias esset; tum denique inditum ei Dei jussu nomen Sara seu absolute princeps, quod nempe omnium gentium futura princeps esset, cap. 17 ℣. 15 ac sæpe alibi celebraverit. Ut ut hæc habeant, equidem si Hebraïcum Jeschæ etymon spectetur, hocque nomen Hebræorum more ex ipsa re puellæ inditum credatur, nulli ex Tharæ posteris mulieri aptius, quam Saræ, speciosissimæ feminæ, attribui potest.

[122] [probabilior saltem haberi debet sententia nostra, quam quidem opposita.] Ex his dijudicet æquus lector, an sententia nostra, quæ Abramum sui fratris Arani filiam, usitato tunc, uti ex Nachoris cum Melcha conjugio patet, apud Hebræos more, uxorem duxisse, atque adeo eamdem cum Sarai Jescham esse, statuit, non sit adversariorum, Saram Abrami veram sororem facientium, opinione probabilior, quodque ex his consectarium est, an non etiam ex hoc capite multo verisimilius fiat, Abramum non fuisse filiorum Tharæ primogenitum, nec anno patris sui septuagesimo natum, quandoquidem, si Aran eo junior statuatur, necesse fit, ut idem ille Aran, nondum decennis puer, filiam suam, utpote Abramo decennio tantum juniorem, genuisse itidem statuatur; quod nemo sane sibi in animum inducet. Sed de Abrami in Chaldæa natalibus conjugioque jam nunc dicta superiusque disputata sufficiant. Reliquum nunc est, ut, priusquam Virum sanctum e terra sua in alienam Dei jussu proficiscentem prosequimur, quæstionem quoque illam tractemus, quæ ex Genes. cap. XI, ℣. 28, ubi tamen expressa Abrami mentio non fit, suam traxit originem.

[123] [Abramum cum Arano fratre igni traditum a Chaldæis] In eo scilicet controversiæ totius cardo vertitur, num Abramus cum Arano, quod ignem more Chaldæorum adorare noluerit, conjectus abs illis fuerit in ignem, indeque salvus & incolumis divino beneficio ereptus. Prodigii hujus adstruendi ansam præbuit diversa citati mox versus lectio, cum pro eo, quod legitur in Vulgata: Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suæ in Ur Chaldæorum, in Hebræo habeatur: In Ur Chesdim, quod per τὸ In igne seu In incendio Chaldæorum, uti Hieronymus Lib. Quæst. Hebraïc. in Genes. col. 517 scribit, verti etiam potest. Accessit orta ex hujusce lectionis occasione Hebræorum traditio, eodem Hieronymo teste col. 518, ita ferens, ut egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldæorum, & … Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus, cum tamen Aran, Abrami frater, ignem pariter nolens adorare, igne consumptus sit, uti col. 517 ex Hebræorum narratione, quam S. Hieronymus non improbasse dici posset, verbotenus ferme refertur. Hisce alia a nonnulla nullis, ut narrationi huic fides concilietur, argumenta adjiciuntur, quæ suum inferius locum invenient.

[124] Verumtamen ea mihi sedet sententia, Hebraïcam illam relationem, [solumque inde divinitus liberatum fuisse,] ut ut prima fronte vario firmata præsidio videatur, neutiquam pro vera admittendam esse. Etenim, uti Salianus in Annalibus Eccles. veteris Testamenti ad annum mundi 2086 num. 3 bene advertit, minime probabile est, in utroque fratre (Abramo nempe & Arane) tantum fuisse fidei & charitatis in Deum, ut pro ipso ambo in ignem se mitti permitterent, & tamen eorum alterum (ut illa narratio adstruit) Deus in igne perire pateretur in gravissimum piorum atque impiorum scandalum. Adhæc, cum, uti laudatus auctor ibidem etiam observat, Rerum Judaïcarum scriptor Josephus, nimirum lib. 1 Antiquit. cap. 7, Aranem in urbe, quæ Ura Chaldæorum vocatur, mortuum esse, ejusque sepulcrum ad suum usque tempus ostensum fuisse, testetur, nec quidquam tamen memoret, unde eum incendio exustum, aut violento modo occisum fuisse, conjicias, ut contra naturali morte ante patrem suum obiisse, insinuet; quis non videt, illam Hebræorum narrationem, si tamen jam tunc sparsa fuit, eruditis receptam non fuisse, nec majori in pretio fuisse habitam, quam populares quaslibet narratiunculas, quas eruditi historiographi ne levi quidem mentione dignantur.

[125] Nec est, cur factum illud a Moyse cap. XI Genes. ℣. 28 aut ℣. 31 indicatum satis fuisse, [haud satis ostenditur ex cap. XI Genes.;] dicatur, ac proin ejus testimonio satis esse stabilitum; quippe, licet hæ voces Hebraïcæ Ur Chesdim, si seorsum spectentur, tam Ignem Chaldæorum, quam Uram, Chaldæorum urbem, denotare ex sese queant; tamen in eis, de quibus agitur, Geneseos versibus tam manifeste proprium Chaldæorum urbis nomen, quam vox subsequens Chanaan regionem Syriæ, & vox Haran, Mesopotamiæ urbem, designat. Et vero nisi quis vocem Chanaan appellative, ut vocant, exponere per negotiatorem aut humilem, vocemque Haran seu Charran per foramina vel iram, uti appellative sumpta apud Hebræos sonant, interpretari itidem hoc loco malit; quod profecto perquam esset ridiculum, necesse is habet, ut tam Ur Chesdim, quam Chanaan, & Haran propria locorum nomina esse, fateatur. Adhæc, si Ur Chesdim seu Ur Chaldæorum, contra ac Josue cap. 24, septuaginta Interpretes, Josephus aliique hoc exponunt, citato Genes. ℣. 31, non pro Chaldææ, aut Mesopotamiæ, latiori sensu acceptæ, loco, sed pro igne aut incendio, uti adversarii volunt, accipiendum sit, eccur, obsecro, Abramo in Chaldæorum ignem aut incendium projecto, non binos addunt comites, Lotum nempe & Sarai, quos æque ac Abramum, de Ur Chesdim Thara eduxisse eodem ℣. 31 legitur?

[126] Quod si nec Lot, nec Sarai, eorum judicio, in Chaldæorum ignem injecti fuerint, [cum illic per Ur Chaldæorum non ignis supplicium, sed regio designetur,] cur ex eo versu Abramum in Chaldæorum ignem injectum adstruunt? Dicamus potius, quod res est. Cum Moyses cit. ℣. ita loquitur: Tulit itaque Thare Abram filium suum, & Lot filium Aran, filium filii sui, & Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, & eduxit eos de Ur Chaldæorum (Hebraïce Ur Chesdim) ut irent in terram Chanaan, veneruntque usque Haran & habitaverunt ibi, tantum abest, ut singulare aliquod Dei omnipotentis prodigium strenuumve Famuli Dei pro fide certamen enarrare voluerit, ut ex adverso solos assignaverit terminos, unde & quo sese Thara cum familiæ suæ parte longe maxima contulerit, quod ad intelligendam vocationis Abrami historiam scitu necessarium erat. Argumento huic alia quoque, quæ in rem nostram Pererius in Genesim lib. 16, Disput. 15 scite congessit, hoc loco adjungere vel idcirco non abs re erit, quod ratiocinationis, a nobis supra adhibitæ, eo major vis sit, quo plures adducuntur scriptores, qui, si revera Abram conjectus religionis causa in ignem, indeque divinitus extractus fuisset, illud opportuno loco, ubi nempe de præstantia fidei Abrahæ agunt, commemorare non neglexissent, cum tamen, uti jam mox patebit, altissimum ubique de eo servarint silentium.

[127] [ac de prætenso prodigio siluerint sacri scriptores,] Ita igitur citata Disputatione Pererius: Auctor quoque libri Ecclesiastici cap. 45 laudes Abrahæ prædicans, hoc factum ejus (de quo hic quæstio est) summa dignum prædicatione, non prætermisisset. Nec vero B. Paulus id reticuisset in Epistola ad Hebræos cap. XI, ubi magnis laudibus effert magnitudinem & devotionem fidei Abrahæ, quod divinis jussis obtemperans, derelicto natali solo, in extraneam sibi atque ignotam venisset terram Chanaan: quod contra spem in spem credens ex sterili uxore præter omnem naturæ cursum & ordinem filium procreasset: quod denique, Deo filii cædem imperante, immolare eum paratissimus fuerit. Cum igitur, si Abram propter unius veri Dei confessionem & prædicationem vivus flammis uri non recusasset, in hoc maxime ejus præstantia fidei enituisset, non id profecto Paulus in præteritis dereliquisset, sed, ut maxima dignum admiratione & commendatione, ante omnia celebrasset. Quid? Quod Josephus in primo libro Antiquitatum, quæ insignia erant ad laudem Abrahæ, non tantum ex sacris, verum etiam profanis scriptoribus carpens & colligens, nullum de hoc Abrahæ facto verbum fecit. Nam neque vir rerum Judaïcarum peritissimus istud ignorasse credendus est; nec, si non ignoravit, (cum esset in primis memorandum) prætermittere voluisse. Philo quoque nullam hujus rei mentionem fecit, qui tamen duos libros de Abraham edidit, virtutes & facta ejus diligenter exponens.

[128] [ipseque, contra ac contendunt adversarii, liber 2 Esdræ,] At erit forte, qui reponat, insigne illud, quo de hic agitur, prodigium indicatum satis ab Esdra fuisse Lib. 2, cap. 9, ubi Levitas quosdam ita Deum orantes ℣. 7 inducit: Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram & eduxisti eum de igne Chaldæorum &c. Verum respondeo, cum in cit. ℣. 7 primævo textu legatur Ur Chesdim, quod S. Stephanus, Spiritu Sancto plenus, Act. 7 non de Chaldæorum igne, sed de terra Chaldæorum interpretatus est, quodque 70 Interpretes de regione Chaldæorum, Græce ἐκ τῆς χώρας τῶν Χαλδαίων, Josephus vero lib. 1 Antiq. cap. 7 de urbe Chaldæorum, nomine Ur, intellexerunt, horum potius versioni, quam Levitarum illorum opinioni (si tamen hæc opinio adscribi eis possit) inhærendum esse, quandoquidem illorum multo major, quam quorumdam Levitarum, auctoritas est. Dixi jam nunc: Si tamen hæc opinio adscribi eis possit, propterea quod, dato etiam, τὸ Ur Chesdim appellative, ut aiunt, adhibitum ab illis fuisse, quod tamen neutiquam admittendum videtur, non idcirco magis hinc consectarium fieret, ut Levitæ illi Abramum in ignem conjectum, indeque singulari prodigio salvum & incolumem eductum fuisse, crediderint.

[129] Nam, ut laudatus Pererius in cap. XI Genes. pag. mihi 423 bene advertit, [cujus verba aliter, quam de ignis supplicio, exponi possunt.] persæpe in sacris Litteris Ignis, ponitur pro tribulatione ut in Psalmis: Igne me examinasti, & non est inventa in me iniquitas: & alio loco: Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium; & apud Hieremiam in Lamentationibus cap. 1: De excelso misit ignem suum in ossibus meis & erudivit me. Hoc ergo sensu Abramus, ob veri Dei cultum a Chaldæis gravem passus persecutionem, eamque ob causam divinitus e Chaldæa evocatus, de Igne Chaldæorum eductus fuisse dici a Levitis illis vere potuit, tametsi a Chaldæis in ardentem rogum non fuerit conjectus indeque extractus, non sine summo prodigio, uti adversarii contendunt. Atque hæc quidem jam data orationis Levitarum expositio & pugnantes in speciem Vulgatæ nostræ textus conciliat, & iis, quæ Josephus lib. 1 Antiq. cap. 7, ac S. Augustinus lib. 16 de Civit. Dei cap. 13 de illata a Chaldæis domui Tharæ persecutione perhibuerunt, non modo non contraria est, ut potius iis lucem non exiguam superaddat. Deinde ita etiam illa Levitarum verba, appellative, ut volunt, sumpta, exponi possunt, ut per Ignem Chaldæorum, unde eductus fuerit Abramus, ipsa Chaldæorum idololatria (ab iis enim ignis pro Deo colebatur) designata fuerit, sitque adeo eorum sensus, fuisse Abramum, Deo duce, e medio idololatriæ Chaldæorum in terram aliam, ei aliquando concedendam, eductum, quod inter singularia Dei beneficia, suis patribus collata, merito recensere Levitæ potuerunt.

[130] Nunc argumentum aliud, quod ex hisce verbis: [Neque jactatum illud prodigium cap. 15 Gen.] Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldæorum, adversarii nostri deducant, in examen vocemus. Præfatis hisce Genes. cap. 15 ℣. 7 divinis ad Abramum verbis voluit Deus, inquiunt illi, significare, translationem illam Abræ ex Ur Chaldæorum fuisse in primis mirabilem, ac summi beneficii loco habendam: cum vero, aiunt iidem, eduxisse illum ex terra Chaldæorum in terram Chanaan, non admodum mirabile nec adeo insigne beneficium sit; consequens esse, arguunt, ut verbis illis non aliud beneficium singulare, quam quo divinitus ex incendio Chaldæorum eductus fuerit, significatum a Deo sit. Verum, uti Pererius supra laudatus rectissime rursus advertit cit. Disput. 15, num. 239, pag. 423 alia profecto est, quam quidem adversarii volunt, verborum Dei sententia. Nam, inquit, ut excitaret atque firmaret Deus in animo Abrahæ fidem fiduciamque ejus promissionis, quam tunc ei dabat de innumerabili multiplicatione posteritatis ejus, & de possessione terræ Chanaan, in qua tunc Abraham versabatur, renovare voluit in eo memoriam ejus promissionis, cum jussit proficisci eum ex Mesopotamia in terram Chanaan. Sic enim ei locutus est, ut narrat Moses cap. 12: “Egredere de terra tua & de cognatione tua & de domo patris tui, & veni in terram, quam monstravero tibi: faciamque te in gentem magnam, & benedicam tibi, & magnificabo nomen tuum, erisque benedictus: Benedicam benedicentibus tibi: & maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.” Hæc Deus tunc dixit, & promisit Abrahæ.

[131] Hujus igitur primæ Dei promissionis commemoratione voluit ipse firmare animum Abrahæ, ut sine ulla dubitatione fore crederet ac speraret quod ei promittebat. Ergo sententia illorum Dei verborum hæc est: Ego, qui nunc tibi promitto possessionem terræ Chanaan & multiplicationem posteritatis, [indicatum fuit, prout recitato. Pererii argumento] sum ille ipse Deus, qui te ex Mesopotamia (nempe latius dicta) transmigrare jussi in terram Chanaan, & hæc tibi tam magnifica promissa tunc primum dedi, ut omnino certus esse debeas de hujusmodi promissis sæpius a me datis atque confirmatis. Neve hæc Pererii expositio aut omnino nova gratisve excogitata dici queat, lubet S. Joannem Chrysostomum Homilia 37 in Genesim tom. 4 Operum col. 373 de iisdem Dei verbis disserentem sistere. Vide, inquit, quomodo Deus (dicens ad Abram: Ego sum Deus, qui eduxi te &c) se humanæ infirmitati attemperet, quomodo fidem illius corroborare velit, eique persuadere, ut de iis, quæ promissa fuerant, minime dubitet: quasi diceret: Memor esto, me a domo tua te evocavisse. Certe, quæ a Domino dicuntur; consona sunt beati Stephani dictis, qui & de domo & de Chaldæa Domini præcepto evocatum eum dicit, non vero, ut volunt adversarii, eductum divinitus de igne, in quem conjectus fuisset.

[132] [& auctoritate S. Joannis Chrysostomi ostenditur;] Et post pauca ita pergit sanctus Chrysostomus: Itaque in mentem ei revocat (Deus) hoc loco, quantam ab initio ejus curam gesserit, declarans ei, se, ut eum ad magna proveheret, & tot illi bona polliceretur & impleret, tantum itineris conficere jussisse. “Ego sum Deus, qui eduxi te de regione Chaldæorum, ut darem tibi terram hanc, ut in hereditatem possideres eam.” Num te absque causa illinc evocavi? Num frustra & in vanum te illinc eduxi? Propterea ego præcepi, ut te in Palæstinam conferres & relicta paterna domo venires in terram hanc, ut in hereditatem eam possideres. Cogitans igitur quanta fruaris mea providentia, ex eo tempore, quo Chaldæam reliquisti, … & quomodo clarus sis ac per meum subsidium & curam quotidie clarior evadas, dictis meis confide. Hactenus S. Chrysostomus, qui dum eo præsertim tempore, quo Chaldæam Abramus jam reliquerat, supremi Numinis providam curam in eo eluxisse asserit, nulla prorsus de ignis supplicio, unde antea divinitus ereptus fuisset, ingesta mentione, vel sic etiam perspicue indicat, factum illud ab Hebræis aliquot jactatum, sibi alienum a vero videri, nec alium verborum Dei cap. 15 Genes. sensum esse, quam qui supra a nobis ex Pererio relatus fuit.

[133] [nec denique ex dato Abrahæ Martyris titulo,] Nec favet adversariis Chrysostomus Oratione 8 adversus Judæos tom. 1 Operum novæ editionis pag. 686, ubi Abramum appellat Martyrem; quippe hunc non alio sensu, quam quo Noë, Isaac & Jacob martyres vocat, Patriarcham nostrum martyrem facit, nimirum, non quod pro divini Numinis nomine aut honore morti traditus fuerit, aut ea passus tormenta, quæ ex se mortem inferre nata erant, sed quod sic adhæserit Deo, ut potius optaret mortem cum pietate, quam cum ulla impietate conservationem vitæ. Denique, tametsi adversariis omnino daremus, non eo modo ac sensu, quo Pererius vult, sed recensione eximii alicujus beneficii voluisse Deum Genes. cap. 15 Abrami animum firmare, ut divinis promissis plenissimam fidem adjungeret, eique propterea in memoriam revocasse translationem ex Ur Chaldæorum divinitus factam; non propterea consectarium foret, ut Abramus a Chaldæis conjectus in ignem, indeque singulari prodigio ereptus a Deo fuerit, quandoquidem absque hoc prodigio singulare satis beneficium ei erat, eductum fuisse de medio iniquitatum & de Chaldæorum idololatria, ut hereditate terram Chanaan possidendam acciperet; sed nec translatio illa, quæ Dei, Abramo apparentis, speciali mandato facta fuerat, propterea minus divinitus facta esse dicenda foret, quod Abramus igneo Chaldæorum supplicio non fuisset a Deo ereptus.

[134] Restat modo, ut in S. Hieronymi verba, quibus memoratam Hebræorum narrationem veram esse, [neque ex verbis S. Hieronymi satis solide probatur.] tradit, nonnulla observemus. Et inter alia quidem, notandum est, S. Hieronymum Quæstiones suas Hebraïcas in Genesim tunc temporis scripsisse, cum necdum esset in Sacris litteris ex omni parte exercitatus, ac non modo sexdecim post annis cum librum Geneseos Latine verteret, priorem suam in Quæstionibus Hebraïcis opinionem non probasse, at contra tam ℣. 28 cap. XI Genes., quam ℣. 31 Ur Chesdim interpretatum fuisse per Ur Chaldæorum, in qua terra nativitatis suæ mortuum Aranem scribit, cujus sepulcrum suo etiam tempore ostensum fuisse, Josephus lib. 1 Antiq. scribit, & ex eo ipsemet Hieronymus Lib. de Situ & Nominibus locorum Hebræorum tom. 2 novæ edit. Operum col. 491. Adhæc si Hieronymus illam Hebræorum traditionem, quam prius, nempe col. 517, ut fabulam, aut certe ut narratiunculam vulgo sparsam habuerat, paulo post, nimirum col. 518, in iisdem Quæstionibus Hebraïcis pro vera haberi posse, adstruxit, non nisi admodum invitus, timidusque tale suffragium tulit, paratus ceteroquin opinionem mutare, si quæstionis, quam tum tractabat, solvendæ alia eaque aptior via se aperiret. Nimirum, cum sanctus Scriptor Abramum anno patris sui septuagesimo natum fuisse, tunc existimaret, legeretque tamen Genes. 14 ℣. 4 Septuaginta quinque annorum fuisse Abram, cum egrederetur de Haran; necesse habuit, epocham aliquam, a natali Abrahæ diversam, unde illi 75 anni computari possent, alicunde quærere; cumque alia ei in hac de Abrami natali anno opinione non superesset explanandæ difficultatis via, quam illa, qua annos illos ab insigni aliquo Abrami facto computare posset, difficultate pressus, narrationem illam, quæ istiusmodi factum suppeditabat, tantisper arripuit, addens tamen, per se licere, ut, qui aliam afferret difficultatis solutionem, hæc a se dicta improbaret; sicque sat dilucide indicavit, talem sibi visam non esse eam Hebræorum narrationem, ut ei sat tuto haberi fides posset.

§ VIII. Prima Abrami vocatio divinitus facta in Chaldæa: Abrami exitus ex Ur Chaldæorum: varia huc spectantia.

[Abramus divinitus evocatur ex Ur Chaldæorum,] Jam attigerat Abramus septuagesimum, ut plerisque placet, suæ vitæ annum, modo prosperis, modo adversis rebus, ut se passim habent humana, exercitatus, uxorem nempe nactus in primis speciosam, seque moribus ac pietate dignam, at quæ sterilitatis suæ certiora indies documenta dabat; ex alia item parte jam tum retracto, ut ex verbis Achioris Lib. Judith cap. 5 ℣. 7 verisimilius est, ad veri Dei cultum patre suo non mediocriter lætatus, ob immaturam vero fratris sui Arani mortem dolore confectus; denique, ut alia mittam, popularibus suis idololatris ob veri Dei cultum odiosus, supremo vero Numini probisque familiaribus eamdem ob rem summopere dilectus. In tali ergo rerum statu versabatur in Chaldæa Abramus, cum Deus, seu Dei locum tenens angelus, in ea gloria ac majestate, quæ gravi denunciatione percellendum confirmare posset, se ei conspicuum præbuit hactenusque inaudito præcepto injunxit, ut terram suam, Ur nempe Chaldæorum, quæ Mesopotamiæ, latiori sensu acceptæ, urbs erat, idololatrasque, qui se seu consanguinitate seu affinitate contingerent, fratremque, ac patrem ipsum, si manere hi in Chaldæa vellent, desereret; si secum abire inde mallent, viæ comites non respueret, veniretque in terram, sibi pro divino beneplacito indicandam.

[136] [& cum Thæra patre suo, uxore sua, & Loto proficiscitur in Haran,] Ita fere rem totam concipere possumus ex iis, quæ Moyses Genes. cap. XI sub finem, & S. Stephanus Act. cap. 7 de divina Abrami vocatione deque ejus e Chaldæa exitu memoriæ prodiderunt, hic nempe, dum in celebri illa ad Judaïcum populum oratione profectionis Abræ causam exponens, in hunc modum a ℣. 2 disserit: Viri fratres & patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, & dixit ad illum: Exi de terra tua & de cognatione tua, & veni in terram, quam monstravero tibi; ille vero, dum ejusdem profectionis modum enarrans, ita Genes. cap. XI ℣. 31 loquitur: Tulit itaque Thare (ut qui totius familiæ pater & caput erat) Abram filium suum, & Lot filium Aran, filium filii sui, & Sarai nurum suam, uxorem Abram, filii sui, & eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan. Vocanti Deo statim paruisse Abramum, dubitare nos non sinit S. Stephanus, mox post relatum Dei præceptum adjiciens, Tunc eum exiisse de terra Chaldæorum, & habitasse in Charan, eadem scilicet illa Mesopotamiæ, stricte dictæ, urbe, quam Moyses cit. cap. XI Haran vocat, dum, Abramum non incomitatum e Chaldæa exisse, referens, de Thara, ipsoque Abramo, itemque Lot & Sarai hæc subdit: Venerunt usque Haran & habitaverunt ibi.

[137] Hanc porro Abrami habitationem in Haran durasse usque ad annum ætatis ejus septuagesimum quintum, [ubi usque ad mortem patris sui habitat.] quo demum is post patris sui obitum cum Sarai uxore, & Lot, sui fratris filio, inde egressus est versus terram Chanaan, ex Moysis & Stephani narratione dilucide intelligitur. Verba prioris Genes. cap. 12 ℣. 4 & 5 audi: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran. Tulitque Sarai uxorem suam, & Lot filium fratris sui, universamque substantiam, quam possederant, & animas, quas fecerant in Haran: & egressi sunt, ut irent in terram Chanaan. Audi & S. Stephani verba Act. cap. 7, ℣. 4: Et inde, (nempe ex Charan seu Haran) postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum (Dominus Abramum) in terram istam, in qua nunc vos habitatis. Verum, priusquam huc ex Haran proficiscentem Abramum longius prosequamur, subsistere nos tantisper cogunt nonnulla, quæ circa divinam ejus vocationem exitumque e Chaldæa in controversiam adduci possunt & ampliori indigent commentatione.

[138] Et ante alia quidem, cum Moyses, divinam hanc vocationem referens, [Vocatio illa per Dei angelum, sub visibili specie,] Deum, seu Dei vicarium angelum, Abramo tunc apparuisse, nuspiam testetur, non abs re institui quæstio potest, an sola interiore voce, qua ejus mens afficiebatur, Abramus a Deo vocatus fuerit jussusque e Chaldæa excedere; an contra sub visibili spectabilique forma Deus, seu Dei locum tenens angelus (hunc enim Dei nomine hic intelligimus) Abramo apparuerit, externaque etiam voce præceptum de relinquenda Chaldæa ei manifestarit. Si apparitionum, sub visibili seu spectabili forma in veteri Testamento factarum, chronologicam seriem, quam lib. 3 de Servorum Dei beatificatione &c cap. 50 num. 2 eruditissimus Cardinalis de Lambertinis texuit, attentius consideremus, necesse erit fateri, vel laudatum jam nunc scriptorem in recensendis chronologico ordine ejusmodi apparitionibus hallucinatum fuisse, vel Dei angelum sub visibili specie non apparuisse Abramo, nisi tunc primum, cum jam viginti quatuor annis habitasset in terra Chanaan. Si enim, ut scribit eminentissimus auctor, apparitionum hujusmodi ordine prima sit, quæ primis nostris parentibus: secunda, quæ Caïn; tertia, quæ Noë; quarta quæ Agari Genes. cap. 16 facta est; quinta vero, quæ Abrahamo; consectarium hinc omnino fit, ut tunc tantum se Deus Abræ conspicuum dederit, cum hic esset centenarius, jussusque fuerit nomen Abram in Abraham mutare, uti Genes. cap. 27 narratur.

[139] Verum, quidquid sit de eruditissimi scriptoris ea de re assertione, [ut ut refragari videatur Em. de Lambertinis, ei apparentem,] existimo, ex hisce S. Stephani verbis: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ, cum esset in Mesopotamia, & dixit ad illum &c. Sat dilucide hæc duo confici: alterum; visibili quadam in gloria ac majestate Deum Abræ illic apparuisse: alterum; non interiori tantum voce ejus mentem, sed & corporis aures externa voce perculisse, qua eum de terra sua exire jussit. Ita, præter alios, S. Chrysostomus Hom. 31 in Genes. tom. 4 pag. 308 Deum, cum imperavit Abræ, ut ex Chaldæorum terra migraret, illi visum fuisse, scribit, eique simul externa voce locutum insinuat, quod postremum laudatus eminentissimus Cardinalis num. 2 aperte fatetur. Nec, quia Moyses Genes. cap. XI ad alia properans, tam hæc, quam cetera hujus apparitionis adjuncta, non enarrarit, propterea S. Stephani perspicua narratio minorem fidem meretur, aut verba ejus alio, quam quem præ se ferunt, accipienda sensu sunt, ac certissime quidem nequaquam illo, quo non Deum, seu Dei vicarium angelum, sed patriarcham Sem Abræ se conspicuum dedisse & Dei jussu locutum fuisse, sectarius quidam contendit.

[140] [facta fuit, non in Mesopotamia stricte dicta,] Est & de regione, in qua hæc apparitio facta est, non una Scripturæ sacræ interpretum sententia; fuitque inter eos, qui terram, unde Deus Abramum exire primum jussit, non Chaldæam, seu Ur, hujus regionis urbem, sed civitatem Haran esse, atque in hac postrema urbe eum natum atque educatum contenderet. Verum, cum sit certo certius, Abramum natum esse in Chaldæa, indeque venisse primum in Haran, hinc vero profectum esse in Chanaan, refutandæ huic opinioni, quam & ipse auctor postea deseruit, insistere, operæ pretium non est. Diversam quoque ab ea, quam hujus § initio secuti sumus, opinionem tuetur S. Augustinus lib. 16 de Civit. Dei cap. 15 asseritque, non in Chaldæa, sed in Mesopotamia strictius dicta, Deum Abræ apparuisse ac locutum esse, nimirum cum jam una cum patre exiisset a Chaldæis, necdum tamen pervenisset in Haran. Quia vero adversus hanc sententiam opponi poterant hæc Dei ad Abramum verba: Exi de terra tua &c, in hunc modum cit. capite de iis disserit: Quod autem jam in Mesopotamia constituto, hoc est jam egresso de terra Chaldæorum, dicit Deus, “Exi de terra tua & de cognatione tua & de domo patris tui,” non ut corpus inde ejiceret, quod jam fecerat, sed ut animum avelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi & desiderio tenebatur, quæ spes & desiderium, Deo jubente ac juvante, & illo obediente, fuerat amputandum.

[141] [sed in Chaldæa, seu Mesopotamia latiori sensu accepta,] Verum, quod salva sancti Doctoris reverentia dictum sit, haud satis recte verborum S. Stephani, quibus sententiam suam superstruit, genuinum sensum percepit. Nec enim sanctus Levita utens Act. cap. 7 ℣. 2 Mesopotamiæ vocabulo, Mesopotamiam illam, quæ diversa a Chaldæa regio est, designare voluit, sed totum illum terrarum tractum, Tigrim inter & Euphratem situm, qui Mesopotamiam Syriæ, Hebraïce Paddan Aram, Chaldæam aliasque minores regiones complectebatur, idque ex ipsis S. Stephani verbis dilucide eruitur. Etenim, cum retulisset, Deum apparuisse Abræ, cum esset in Mesopotamia, eique præcepisse, ut exiret de terra sua, mox, ut hoc præceptum ab eo impletum fuisse, ostendat, hæc subdit: Tunc exiit (Abram) de terra Chaldæorum; quod sane verum non esset, nisi Mesopotamiæ vocabulo terram Chaldæorum, natale solum Abræ, S. Stephanus comprehendisset; quemadmodum & Josephus lib. I Antiq. cap. 8 aliique cum eo illam comprehendunt. Hoc igitur, utpote genuino, S. Stephani sensu admisso, evanescit omnis eum inter & Moysem apparens repugnantia, idque etiam commodi inde exoritur, ut ad duram illam, nec satis probabilem, interpretationem necesse non sit confugere, qua istæc Geneseos verba: Exi de terra tua &c, non de corporali egressu, ut tamen littera sonat, sed de spirituali quodam, haud satis Abræ honorifico exitu, apud Augustinum exponuntur. Fixum itaque certumque maneat, quod ante diximus, Abramo, in ipsa adhuc Chaldæa existenti, apparuisse Deum, eique præcepisse, ut inde exiret veniretque in terram, quam ei monstraret Deus, quemadmodum & S. Stephanus eodem Act. cap. enarrat.

[142] At alia rursus ex verbis Moysis & Stephani una collatis exoritur difficultas; [unde versus terram Chanaan,] nimirum, cum Moyses Genes. cap. XI ℣. 31 dicat, Thare, Abramum, Lot, & Sarai exivisse de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan; Stephanus vero dumtaxat referat, evocatum fuisse Abram in terram, sibi divinitus dein monstrandam, non immerito quis ambigat, an Abræ, in Chaldæa adhuc existenti, terram Chanaan, in quam eundum illi esset, nominatim expresserit Deus, an contra, nullo instituendi itineris termino nominatim designato, solummodo e Chaldæa excedere jusserit. Torniellus in Annalibus sacris ad annum mundi 2113 num. 3 pag. 279 probabilius esse censet, jam ante, quam exirent de Ur Chaldæorum, revelasse Deum ipsi Abramo & Abram patri suo Thare, ut irent in terram Chanaan. Ita etiam cum eo existimant eruditi quidam Scripturæ sacræ interpretes, tum quod non videantur iter suum in terram Chanaan, uti cap. XI Moyses scribit, directuri fuisse, nisi hic viæ terminus a Deo fuisset indicatus; tum etiam quod Abram, nisi regionis, ad quam sibi eundum erat, nomen situmque a Deo intellexisset, incertus fuisset, sibine versus Orientem aliasve mundi plagas potius, quam versus Occidentem proficiscendum esset.

[143] Nihilominus tamen cum Pererio tom. 3 in Genes., [necdum tamen nominatim sibi indicatam,] Comment. in cap. 12 num. 7, pag. mihi 5, aliisque pluribus existimo, Deum, cum hoc mandatum dedit Abræ, ei nomen terræ Chanaan non indicasse. Ut ita sentiam, facit Apostolus Paulus cap. XI ad Hebræos ℣. 8 his verbis Abrami fidem cæcamque commendans divinæ voci obedientiam: Fide, qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: & exiit, nesciens quo iret. Atqui, si jam tum Deus, cum ei primum apparuit, terram Chanaan nominatim expressisset, certissime scivisset Abram locum, quo iret; nec esset, cur ex hoc capite cæca Abræ obedientia tantopere ab Apostolo commendaretur; consectarium igitur fit, ut terra Chanaan, ad quam Dei ductu venturus aliquando erat, ei ex Chaldæa secedere festinanti nondum designata a Deo fuerit, eoque titulo Viri sancti fides promptaque ad quælibet Dei mandata exequenda animi alacritas evaserit illustrior, magisque adeo digna, quæ posteris imitanda proponeretur. Adhæc, si Deus, Abramo primum apparens, ei dixisset: Veni in terram Chanaan, uti dixisse volunt adversarii, cur id, utpote & brevius & expressius & ad historicæ narrationis naturam accomodatius, S. Stephanus non expressit; imo contra vagam illam longioremque simul phrasim adhibuit: Veni in terram, quam monstravero tibi?

[144] Ego quidem non aliam ob causam postremo modo locutum fuisse arbitror, [non sine valde singularis obedientiæ documento seressit,] quam quod Deus, Viri justi obedientiam ab initio exercere volens, non illico regionem certam, ad quam ei eundum esset, designarit, quemadmodum & S. Chrysostomus suo more erudite diserteque asserit cit. Homil. 31 in Genesim pag. 308 ita inter alia scribens: Considera, quomodo ab initio exercetur Justus, (Abram) ut præligat non apparentia præ apparentibus, & futura præ iis, quæ in manibus sunt. Neque enim vulgare & parvum aliquid erat id, quod ei, ut faceret, præcipiebat Deus: nempe ut terram relinqueret, quam inhabitarat tanto tempore, & omnem cognationem & totam patris domum, IRETQUE NESCIENS ET IGNORANS QUORSUM. Non enim dixit ei, in quam regionem transferre eum vellet, sed mandato indefinito pium Patriarcham exercuit. VENI enim, inquit, IN TERRAM, QUAM MONSTRAVERO TIBI. Et post pauca pag. 309 subdit: Quem non turbarent verba ista? Neque locum, neque regionem certam ei designat, sed indefinito præcepto mentem explorat Justi. Nam si quis alius, & e vulgo fuisset is, qui mandatum accepit, dixisset utique: Esto, præcipis, ut relinquam terram, quam inhabito, cognationem, domum paternam: quare non etiam locum declaras, in quem me proficisci jubes, ut certiorem me reddas, quantum sit iter agendum… At Justus nihil horum vel dixit, vel cogitavit: sed respiciens ad magnitudinem eorum, quæ imperata erant, iis, quæ in manibus habebat, incerta præferebat.

[145] [tametsi nonnulla argumenta, quibus hic satis fit,] Quod autem scribat Moyses Genes. XI, exivisse ex Ur Chaldæorum Abramum & Thare, ut irent in terram Chanaan, id profecto sententiæ nostræ non multum officit; cum voces illæ per anticipationem a sacro Scriptore adhibitæ videantur, ut sensus earum sit, eos in terram, quæ, uti postea revelatum a Deo est, reipsa erat terra Chanaan, suum iter direxisse, tametsi tamen eam sub particulari seu determinata terræ Chanaan notione necdum animo conceptam haberent. Illis igitur verbis voluerit tantummodo Moyses indicare itineris eorum terminum, seu finem æ Deo intentum, nondum tamen ipsis viatoribus, cum primum migrarent, nominetenus exploratum. Nec mirum videri debet, Moysen hoc loco anticipatione usum fuisse, cum hæc ad majorem narrationis ejus brevitatem perspicuitatemque multum conduceret, eoque pacto non cogeretur uti longiori illa vocum phrasi, qua eos ivisse diceret in terram, quam se Deus Abræ monstraturum promiserat, quæ, ut postea patuit, non fuit alia, quam ipsa terra Chanaan. At, inquies, si Abram, se itineri accingens, nomen loci, quo evocabatur, nescivit, cur potius versus Chanaan, quam versus Orientales Septemtrionalesve plagas iter ingressus fuit?

[146] [jam tum ti terram Chanaan indicatam fuisse, suadere videantur,] Respondeo, factum id fuisse vel ex eo, quod Deus eum evocans in terram, postmodum expresse indicandam, solam ei viam, cui insistendum erat, aperte tunc manifestarit; vel ex eo, quod insolito quodam interiori instinctu, aliove divino indicio motus fuerit Abram, ut viæ, ad Occidentem ducenti potius, quam oppositis quibuscumque viis, sese committeret, divinæque circa se voluntati subserviret. Proximum nunc est, ut reliqua hujus peregrinationis adjuncta non nihil illustremus, ac vel idcirco etiam, quod nonnulla etiam ex iis sint, quæ sua difficultate non carent. Ac primo, quandoquidem Abram a Deo jussus fuit non modo exire de terra sua, sed & de cognatione sua & de domo patris sui, sciscitabitur quispiam, qua ratione dici possit hoc Dei præceptum implevisse, qui una cum patre & sui fratris filio Lot, ipsoque, ut videtur, paternæ domus famulitio in Haran venit, indeque, uti Moyses cap. 12 Genes. scribit, non discessit, nisi mortuo Thara, natus ipse annis 75, ut adeo quinquennium ferme illic cum patre transegerit.

[147] Ad hæc pro responso sit, Abramum, divino lumine illustratum, præcipientis Dei voluntatem [&, licet etiam patrem suum habuerit itineris comitem,] apprime cognitam habuisse; cum autem probe intelligeret, non injunctum sibi divinitus fuisse, ut consanguineos, qui secum ex idololatrarum consortio recedere cuperent, seu verbis seu factis a se arceret, at eo vim præcepti divini spectare, ut nullius rei desiderio, nec amore patriæ, cognationis paternæque domus se ab instituendo itinere impediri aut retardari sineret, vel ex hoc ipso, quod sic etiam comparatus fuerit animo, reque ipsa de Ur Chaldæorum exiverit, præceptum Dei re vera numerisque omnibus implevisse, dicendus est, nec propterea minus integra perfectaque ejus obedientia censeri potest, quod Thare ac Lot cum suo famulitio ei e Chaldæa abeunti sese viæ comites junxerint, ipseque dein, jam extra Chaldæam constitutus, una cum eis in Haran, teste S. Stephano, habitarit. Ut enim id faceret, justissimæ aderant rationes, tum ut fesso de via patri respirandi otium daret, tum ut ducentenario seni solatio foret ac præsidio, ac denique ut mortuo justa persolveret; quæ sane omnia ingenui piissimique in parentem amoris testimonia neutiquam sibi a Deo vetita esse, cognoscebat. Neque vero hæc Abrami in Haran mora eum tarditatis aut cunctationis in exsequendo primo præcepto utcumque arguit, sed promptissimam potius, uti Salianus loco supra cit. num. 3 advertit, obedientiam ejus probat, utpote qui jussus exire e Chaldæa, exiit; subsistere in Haran, substitit; proficisci in Chanaan, profectus est, prout ex jam dictis ac porro dicendis manifestius patebit.

[148] At alia rursus ex supra dictis exoritur difficultas, [a Moyse non immerito veluti profectionis ducem, memoratum;] cur nempe Moyses, si Abram divino præcepto impulsus hujus itineris auctor fuerit, sibique adhærere volentem patrem viæ socium admiserit, non ipsi Abramo, sed Tharæ, patri ejus, discessum ex Chaldæa adscripserit, ita videlicet Genes. cap. XI ℣. 31 scribens: Tulit itaque Thare Abram filium suum & Lot filium Aran, filium filii sui, & Sarai nurum suam, uxorem Abram filii, sui & eduxit eos de Ur Chaldæorum? Quidquid alii ea de re sentiant, existimo ego, ita Moysen cit. capite locutum esse, propterea quod, cum Abramo filio suo Thara e Chaldæa sponte sua excesserit, vel captus amore filii, cujus consortio solatioque carere nolebat, vel ita animo comparatus, ut, etiamsi Filius e Chaldæa evocatus divinitus non fuisset, eum tamen ipse cum cæteris domesticis inde educeret, tum ut fugeret impietatem & idololatriam Chaldæorum, uti cap. 5 libri Judith Achior, Ammonitarum dux, insinuat, tum ut se familiamque suam subduceret odio & persecutioni Chaldæorum, quemadmodum & ejusdem capitis textus Græcus, narrans Thare & Abram per Chaldæos a facie deorum suorum ejectos fuisse, itidem indicat, & S. Augustinus lib. 16 de Civit. Dei cap. 13 disertissime tradit. At quacumque demum de causa e Chaldæa Thare cum Abramo excessisse dicatur, excessit certe cum eo, ejusque adeo auspiciis & ductui, utpote totius familiæ patris ac principis, Moyses decorum servans egressionem illam non immerito adscripsit, sic tamen, ut divinam Abræ vocationem ejus e Chaldæa profectionis præcipuam causam fuisse, non inficietur, ut contra Abramum ob divinam vocationem ex Chaldæa exivisse, diserte alibi affirmet.

[149] Nunc, explanatis primæ vocationis Abræ ejusque e Chaldæa profectionis adjunctis, [quam Abrami insignem obedientiam Philo] haud abs re erit, coronidis loco adjungere Philonis verba, quibus factum hoc in universum illustrans mirum in modum Abrami alacrem divinæ voci obedientiam commendat. Ita igitur libro, quem de Vita Sapientis per doctrinam perfecti, seu de Abrahamo inscripsit, editionis anni 1613 pag. 281 loquitur: Oraculo perculsus (Abram) quo jubebatur migrare, deserta patria, cognatione, paternaque familia, haud secus, quam si e peregrinatione domum redire jussus esset, iter acceleravit in regionem exteram, rem factam se habere putans, si mandatum exequeretur celeriter. Quis alius putas, tam constans fuisset ac pertinax, * ut non flecteretur affectu cognationis & patriæ, quarum innatum & coalitum est cuique desiderium, magis, aut certe non minus, quam membra corporis. Testes sunt legislatores, qui secundam ab extrema capitali pœna atrocissimorum criminum convictis statuerunt exilium: profecto non secundam, quantum equidem vere judicare possum, sed aliquanto graviorem: si quidem mors calamitatum finis est, exilium vero non finis, sed novorum malorum initium, dum, evitata una sensu carente, innumeræ mortes sentiuntur. Alii negotiationis augendæque rei familiaris causa navigant, alii legationis: nonnulli amore visendi regiones exteras, aut eruditionis parandæ, ad peregrinationem tracti lucri cupidine, aut juvandæ patriæ temporibus difficilibus, aut cognoscendi, quæ prius nesciverant, delectandi & adjuvandi animi gratia. Quantum enim cæci cedunt videntibus, tantum præstant peregrinati numquam egressis patriam.

[150] [mirifice laudavit.] Post quæ sic pergit: Omnes tamen ad patrium solum properabundi, videre id & salutare gestiunt, complecti familiares, frui gentilium & amicorum mutuo conspectu longe jucundissimo: adeo ut aliquoties remorantibus se negotiis, propter quæ reliquerunt domesticos, abrumpant ea, non ferentes gratissimarum necessitudinum desiderium. At hic Noster cum exiguo vel pene nullo comitatu, quam primum jussus est, demigravit, animo prius in novam coloniam profectus, quam corpore, mortalium rerum desiderio cedente amori cœlestium. Seposita igitur cura popularium, tribulium, familiarium, amicorum, cognatorum paterno maternoque sanguine, ad hæc patriæ, morum consuetorum, simul educatorum & vitæ sociorum, quæ singula magnam vim habent ad retrahendum a proposito, libero expeditoque conatu quamprimum potest, demigrat, primum e Chaldæa, regione illo tempore admodum fortunata, in Carrensem agrum: deinde non multo post hinc quoque in locum alium, de quo dicturi sumus. Hactenus Philo, cujus sequentia verba, utpote quæ ad moralem seu allegoricam horum intelligentiam atque ad Abrami ex Haran in Chananitidem discessum pertinent, hoc loco transinitto, & ad alia Abrami gesta progredior, id tamen obiter monito lectore, non tam presse Philonis verbis tum jam transcriptis, tum deinceps transcribendis inhærendum esse, ut, quando in rerum historicarum adjunctis apprime non consonant indubitatæ aut saltem melioris notæ documentis solidisque rationibus, Philoni potius, quam illis, fides adjungatur.

[Annotatum]

* l. immotus

§ IX. Divina Abrami vocatio, Genes. cap. XII relata, diversa est a jam ante memorata: promissio, Abramo eodem cap. XII facta, multis nominibus amplissima fuit: Ejus profectio versus terram Chanaan: hujus epocha.

[Divina vocatio Abrami, cap. 12 Genes. relata, differt a priore,] Haud paucos, arbitror, subibit mirari, eccur præcedenti § divinam Abrami vocationem, in Ur Chaldæorum factam, ejusque præcipua adjuncta singillatim exponens, verborum Dei, quibus Moyses cap. 12 Genes. ℣. 1, 2 & 3 eum evocatum narrat, nullam prorsus mentionem fecerim, cum tamen complures sacræ Scripturæ interpretes verba hæc: Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua… Faciamque te in gentem magnam &c ad vocationem illam spectare, asserant, imo tam necessario ad illam referenda esse, doceant, ut propterea jam mox citata verba ab obvio suo & communi sensu in alienum transferre, ac verbum dixit per verbum dixerat exponere non formident. Quæ me causa impulit, ut eorum vestigiis non insisterem, at contra postmodum dumtaxat de iis verbis agam, hæc est, quod illa, quam Moyses cit. cap. 12 refert, divina Abrami vocatio, ab ea, quam in Ur Chaldæorum, seu priusquam (Abramus) moraretur in Charan, factam esse, S. Stephanus Act. cap. 7 scribit, omnino diversa esse mihi videatur; quodque non satis urgentem videam rationem, cur istæc Abrami vocatio, quam Moyses post relatam cap. XI Tharæ mortem cit. cap. 12 a ℣. 1 narrare instituit, per hysterologiam ibi posita esse dicenda sit. Quam autem non temere ab illorum sacræ Scripturæ interpretum sententia recedam, palam, ni fallor, facient jam nunc in medium producendæ rationes.

[152] Ac prima quidem hæc est, quod vocatio Abræ, [tum loco, tum tempore, scilicet anno Abrami 75,] a S. Stephano Act. cap. 7 ℣. 2 relata, de qua nos supra egimus, loco differat ab ea, quam Moyses Genes. cap. 12 ℣. 1 & 4 seqq. recenset. Prior enim, teste Stephano, facta est Abræ, priusquam moraretur in Charan, atque adeo, uti § superiore ostensum est, in ipsa urbe Ur Chaldæorum; illa vero, quam refert Moyses cap. 12 Genes. ℣. 1 & 4 seqq., nequaquam in Ur Chaldæorum facta esse, asseritur; ut contra, cum eam Moyses post Tharæ in urbe Haran obitum collocet, ac statim post vocationis hujus narrationem ℣. 4 subdat: Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dominus & ivit cum eo Lot, nimirum ex Haran, uti eodem ℣. insinuat his verbis: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran; non obscure hoc loquendi modo indicat idem sacer scriptor, hanc, de qua agit, in ipsa Urbe Haran vocationem Abræ contigisse. Accedit & altera ratio, quod nempe, ut vel ex jam dictis utcumque colligi potest, vocatio Abræ a Stephano relata, tempore etiam differat ab ea, quam citato cap. 12 Genes. Moyses enarrat. Illa enim, utpote facta priusquam Abram moraretur in Charan, contigit, in vivis adhuc existente Thare, quocum nempe, teste Moyse Genes. cap. XI ℣. 31, Abram venit in Haran; illa contra, quam cap. 12 a ℣. 1 Moyses recenset, facta narratur, cum Thare ducentesimo quinto ætatis suæ anno mortuus esset, uti cap. XI ℣. ultimo idem divinus scriptor testatur, ac S. Stephanus satis aperte cap. 7 Act. ℣. 4 prodit his verbis: Et inde (ex Charan) postquam mortuus esset pater ejus (Abræ) transtulit illum (Deus, vocatione nempe & imperio) in terram istam, nimirum Chanaan, in qua Judæi tum habitabant.

[153] [tum itineris, ex vocatione subsecuti, comitibus,] Adhæc, si ad profectionis Abræ, divino mandato, seu, ut verbis Moysis utar, sicut præceperat ei Dominus, institutæ, comites animum advertamus, & hos reperiemus esse diversos. In priore proficiscenti divino jussu ex Ur Chaldæorum Abræ viæ comites adjunguntur Thare, pater ejus, Lot, & Sarai, &, quod notatu dignum est, non tam Abramum, quam ejus patrem Tharam, profectionis hujus auctorem Moyses facit Genes. cap. XI ℣. 31 ita loquens: Tulit itaque Thare Abram … & Lot … & Saraï &c; in altera vero, qua Abram ex Haran in terram Chanaan secedit, sicut præceperat ei Dominus, nuspiam comparet Thare, quodque notari hic pariter meretur, non alium, quam solum Abramum hujus ex divino mandato susceptæ peregrinationis auctorem facit Moyses, ita cap. 12 ℣. 4 & 5 loquens: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran. Tulitque Sarai uxorem suam, & Lot, filium fratris sui, universamque substantiam, quam possederant, & animas, quas fecerant in Haran (id est mancipia, quæ sibi comparaverant, aut forte servos clientesque, quos ad veri Dei cultum convertendo lucrifecerant Deo) & egressi sunt, ut irent in terram Chanaan.

[154] [tum aliis etiam adjunctis,] Adde, quod tam Moyses Genes. cap. XI ℣. 31, quam Stephanus Act. cap. 7,℣. 2 & 3, referentes Abræ ex Ur Chaldæorum discessionem in Haran, ne verbo quidem uno de ulla promissione divina, quæ ei prævie facta fuisset, mentionem ingerant, cum tamen divinæ illi vocationi, quam Moyses post mortem Tharæ in Haran collocat, promissionem divinam, eamque ex omni parte amplissimam, adjunctam fuisse, disertissimis verbis idem divinus scriptor testetur. Denique, cum Moyses eodem cap. 12 Genes. ℣. 4 de Abramo, cum Sarai & Lot ex Haran secedente, conceptis verbis dicat: Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dominus &c, oportet, ut exeundi de Haran divinum præceptum ibidem pariter ei datum fuisse statuatur, cum in Ur Chaldæorum nequeat intelligi datum fuisse præceptum egrediendi de Haran, quam urbem fortasse in rerum natura existere, tum temporis ignorabat, aut saltem in quam hactenus pedem non intulerat; ut adeo tam sit altera vocatio ab altera diversa, quam sit profectio ex Ur in Haran diversa ab illa, quæ ex Haran in terram Chananæam facta fuit.

[155] [uti S. Chrysostomus quoque tradit,] Audiatur hic rursus S. Chrysostomus Homilia 36 in Genesim tom. 4, pag. 362 & 363 ita in rem nostram loquens: Quia prima ætate (Abram) non sequutus est errorem paternum, sed pietatem erga Numen exhibuit, ideo supernam visitationem statim obtinuit, cum adhuc in Chaldæa esset: & hoc nobis beatus Stephanus exponit manifestius, sic dicens: “Deus gloriæ visus est patri nostro Abraham, cum adhuc esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charran.” Vidisti, quomodo eum INDE visio amoverit? Verisimile enim est, eum cum sedula in Deum pietate parentibus quoque reverentiam exhibuisse: tantoque amore patrem sibi conciliavisse, ut inde ad relinquendam amore filii patriam suam & ad inhabitandam alienam motus sit. At diligenter vide, obsecro, quomodo & hæc, quæ a Deo fuit ob priorem virtutem ejus visitatio iterum clariorem ejus virtutem reddiderit. Elegit enim PATERNAM REGIONEM RELINQUERE & alienam inhabitare, ut præceptum Dei perficeret: & paratus erat etiam absque cognatis, ut mihi videtur, peregrinationem suscipere: sed, ut dixi, Viri virtus & insignis erga parentes pietas effecit, ut pater comes fieret itineris. Deinde, cum pervenissent in Charran, illic tabernaculum fixerunt. Et postquam morte functus est Tharra; hoc enim patri ejus nomen erat, iterum præceptum est ei a Deo, ut exiret inde. “Egredere enim,” inquit, “de terra tua & de cognatione tua, & veni in terram, quam monstravero tibi.” Hactenus magnus ille & doctrina non minus, quam sanctitate, illustris Antistes Constantinopolitanus.

[156] Sed enimvero, inquies, relatis cap. 12 ℣. 1 Genesis verbis jubetur Abram egredi de terra sua & de domo patris sui; [neque contrarium indicant verba Genes. cap. 12 ℣. 1,] ac proin, cum urbs Haran non fuerit natale ejus solum, nec dici videatur posse Abram tunc exisse de domo patris sui, utpote jam inde ex nostra sententia in Haran defuncti, necesse fit, ut illa capitis 12 Genes. verba: Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua &c per hysterologiam illic a Moyse relata dicantur, utque adeo illud verbum dixit per τὸ dixerat exponendum sit. Verum respondeo, tametsi urbs Haran natale solum Abræ non fuerit; nihilominus tamen urbem hanc per voces illas: Egredere de terra tua designatam fuisse, tum ob fixum illic aliquandiu Tharæ, patris Abræ, domicilium, tum ob ipsius Abræ stabilem, cujus Achior lib. Judith cap. 5, ℣. 9, & S. Stephanus Act. cap. 7, ℣. 4 meminere, habitationem, tum ob substantiam, ut Moyses Genes. cap. 12, ℣. 5 loquitur, quam illic pleno jure possidebat, puta agros, pascua, pecora, armenta, servos vernaculos emptitiosque, aliaque ejusmodi bona; ob quæ Abramum urbem Haran pro fixa sede seu terra sua non immerito habere potuisse, nemo non videt.

[157] Et sane, non tunc tantum, cum ante secundam sui vocationem, [cum Abramus urbem Haran pro terra sua] in Haran degeret, sed multo etiam post, quam inde divino jussu exivisset, ita animo comparatum fuisse Abramum, ut urbem illam pro terra sua haberet, luculente patet ex cap. 24 Genes., ubi, dum Eliezerum, œconomum suum, in eam urbem missurus erat, his verbis eum allocutus esse ℣. 4 narratur: sed AD TERRAM ET COGNATIONEM MEAM proficiscaris & inde accipias uxorem filio meo Isaac; atque ita pariter sui Domini sensa intellexit ac dein declaravit Eliezer, dum in sua ad Labanum & Bathuëlem oratione, qua legationis suæ causam exponit, in hunc modum illius mandatum a ℣. 37 recenset: Et adjuravit me Dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito: sed AD DOMUM PATRIS MEI perges &c. Ex quibus verbis, cum nemo melior, quam ipsemet Abram, sui sensus interpres, ac præter cum, fidelissimus intimusque ejus œconomus haberi queat, perspicuum fit, Abramum hanc urbem pro terra sua, fixamque tunc in ea fratris sui Nachoris familiam pro domo patris sui habuisse, eoque sensu, quo Abram hanc urbem terram suam, familiamque Nachoris domum patris sui intelligebat, intelligenda pariter esse Dei verba, quibus urbem hanc familiamque fratris sui relinquere jussus fuit.

[158] [& pro domo patris sui ipsemet habuerit,] At, repones, num dici potest, Abram exiisse de domo patris, qui jam ante mortem obierat? Sed, quid ni, quæso? An non tunc, cum Abram senex admodum esset, natusque sibi centenario filius Isaac quadraginta annos jam haberet, jam satis diu mortuus erat Thare pater ejus? Imo vero certissime quidem; nihilominus tamen an non cit. cap. 24, ℣. 38, Abramus œconomum suum ad domum patris sui in urbe Nachor seu Haran mittit, ut inde filio suo accipiat uxorem? An non, cum Isaac Rebeccam duceret, jam ante mortua erat Sara mater ejus? Et indubie omnino; audi tamen quid de eo Moyses eodem cap. ℣. 67 narret: Qui (Isaac) introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, & accepit eam uxorem, & in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus (Isaaci) acciderat, temperaret. An non denique, ut aliarum hujusmodi locutionum exempla mittam, jam pridem ante Juditham mortuus erat Manasses maritus ejus? & indubitate rursum; & tamen lib. Judith cap. 16 ℣. 28 vidua hæc mansisse narratur in domo viri sui annos centum quinque, seu usque ad ætatis suæ annum centesimum quintum, quo ipsa demum obiit. Non est igitur, cur ob illas voces Genes. cap. 12 Egredere de terra tua neganda sit facta esse in Haran divina Abræ vocatio, aut cur ob illas: de domo patris tui, tunc tantum facta statui debeat, cum pater ejus in vivis adhuc esset, vel priusquam Abram exisset de Ur & moraretur in Haran.

[159] [eademque verba, tam in Haran, quam in Ur, divinitus ei dici potuerint:] Nec assertam a nobis secundam hanc Abræ vocationem evertit S. Stephanus Act. cap. 7, ℣. 3, iisdem fere verbis exponens vocationem Abræ, in Ur Chaldæorum factam, quibus eam, quam nos in Haran contigisse, & a priore diversam asserimus, capite 12 Genes. Moyses exponit. Etenim, dum S. Stephanus asserit, Abramo in Ur existenti, seu priusquam moraretur in Charan, dicta a Deo hæc verba fuisse: Exi de terra tua & de cognatione tua, & veni in terram, quam monstravero tibi, nequaquam propterea inficiatur, eadem fere ipsa, quæ Moyses Genes. cap. 12 refert, divina verba, nempe: Egredere de terra tua & de cognatione tua & domo patris tui, & veni in terram, quam monstrabo tibi, tum etiam prolata fuisse, cum Deus Abramum ex Haran evocavit, hicque inde egressus est, sicut præceperat ei Dominus, uti eodem cap. ℣. 4 asseritur. Fateor, si voces tum Hebraïcæ, tum Græcæ, tum Latinæ, quibus in sacris Codicibus hoc Dei mandatum exprimitur, ejusmodi essent, ut dumtaxat natalem terram Abræ designare possent, tunc recitata tum ex Moyse tum ex Stephano verba ad solam in Ur factam divinam vocationem necessario referenda fore; at, cum universim tam terram omnem, quæ quolibet titulo terra Abræ dici poterat, quam natalem ejus, aperte designent; necesse non video, cur propterea, præsertim ubi tam multæ in contrarium rationes militent, Abramum divinitus in Haran vocatum, indeque novo Dei præcepto egressum inficiemur, aut geminam ejus, quam tot argumentis probavimus, vocationem, in unam confundamus.

[160] Maneat itaque in suo obvio ac genuino sensu, [Hujus vocationis occasio,] quæ initio capitis 12 Genes. exstat Moysaïca sententia, sitque adeo verbum dixit sine ulla hysterologia illius narrationis exordium, quam nunc illustrare aggredior, & ex qua, uti infra patebit, rerum, a sancto Patriarcha dein gestarum, ordo seu chronotaxis firmo nexu dependet. Jam ergo patri suo Tharæ, quem, post quinquennalem circiter in urbe Haran habitationem, in fide, spe & charitate venturi Messiæ animam Deo inter piissimi sui Filii manus reddidisse, credibile est, pro recepto tunc more justa pie persolverat Abram, aditaque una cum fratre Nachore, quam in Haran reliquerat pater, amplissima hereditate, ad urbem hanc, cum terram aliam sibi necdum Deus monstrasset, sese a Deo in Ur Chaldæorum vocatum fuisse, non uno titulo sibi inducere poterat in animum; cum ei, propterea tamen ulteriorem divini Numinis circa se suaque voluntatem sedulo exquirere non desinenti, ac sæpenumero fortasse in corde dicenti: Domine, quid me vis facere? vice altera Dominus, seu Dei locum tenens angelus, sese manifestavit, vel in simili gloria ac majestate, qua se in Ur Chaldæorum conspicuum ei dederat, vel eo certe modo, ut, quin reipsa sibi Deus adesset secumque loqueretur, ambigere Abram nequiret.

[161] Quale vero tunc ad eum factum sit verbum Domini, [adjucntaque ei divina promissio, multis nominibus] sacer Scriptor initio capitis 12 Geneseos verbis jam nunc recitandis, eademque opera obiter a nobis illustrandis, in hunc modum enarrat: Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere, seu, ut Hebraïce est, vade aut egredere tibi, non jam, ut ante, paterno, sed proprio tui ipsius ductu, de terra tua, seu de stabilita jam in Haran paterna sede, quæ hereditario jure tua est, & de cognatione tua, fratris nempe Nachoris, jam eo advecti, familia, & de domo patris tui, quam inhabitas, & veni in terram, quam monstrabo tibi, cum mihi ita visum fuerit. Hanc autem noveris, fore alacris tuæ minimeque curiosæ obedientiæ mercedem, quam non petenti tibi ultro defero: Faciam…te in gentem magnam, non carnalem tantum, æquandam numero stellis cæli & arenis maris, claritate vero & gloria ceteris omnibus gentibus, sed & spiritualem, adoptandam in Dei populum, cujus adeo & ego Deus ero, quamque ego, magnus Dominus, magnificabo & honorificabo præ ceteris populis; Et benedicam tibi, bonorum omnium tum temporalium tum spiritualium affluentia, ac dignitate, corporis incolumitate & vita longæva, & magnificabo nomen tuum, ea fama & gloria nominisque celebritate, quæ toto terrarum orbe in perpetuum propagetur, qua & fidei tuæ, religionis, pietatis, & obedientiæ præstantia pleno ore ab omnibus laudetur, erisque benedictus, seu, ut in Hebræo est, & sis benedictio, non utcumque tantum & ex parte felix, sed ita cumulatus bonis omnibus, ut ipsa quodammodo benedictio vocari possis.

[162] Neque hic stetit supremi Numinis largitas. Audi ex Moyse promissa etiam ampliora: [amplissima, recensetur,] Benedicam benedicentibus tibi, futurus in tui gratiam amicus ac beneficus amicis tuis; contra vero maledicam maledicentibus tibi, futurus & inimicus eorum, eosque pro meritis mulctaturus, ut adeo iidem mihi, qui tibi, futuri sint amici aut inimici. Postremo, quod est bonorum omnium, quæ tibi nunc promitto, longe summum ac præstantissimum, in te, seu in semine tuo benedicentur universæ cognationes terræ, nimirum, uti ad Ephesios cap. 1, ℣. 3 Apostolus Paulus loquitur, omni benedictione spirituali in cœlestibus, in Christo, per quem in gentibus benedictio Abrahæ fieret…, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem, quemadmodum & ad Galatas cap. 3 ℣. 14 idem Apostolus exponit. Hæc cum Vir piissimus divinoque lumine illustratus intellexisset, mox alterum sui ad exequenda Dei mandata promptissimi studii documentum dedit, atque, quam primum fieri potuit, omnibus, quæ ad iter opus erant, recte dispositis, egressus est… (ex Haran videlicet, uti Moyses eodem ℣. 4 asserit, latiusque ostensum supra a nobis est) sicut præceperat ei Dominus, ac præter individuam ejus vitæ comitem carissimamque uxorem Sarai, ivit cum eo Lot, cum nempe septuaginta quinque annorum esset Abramus, Sarai vero, ejus uxor, sexaginta quinque, utpote decennio marito suo junior, ac Lot, uti sat verisimile est, annos vitæ numeraret sexaginta sex.

[163] [exponiturque ipsa Abrami profectio versus terram Chanaan.] Ut ut hoc postremum se habeat, Tulit, certe Abram (℣. 5) Sarai uxorem suam, & Lot filium fratris sui, universamque substantiam, quam possederant, puta pecora, armenta, argentum & aurum, aliaque bona mobilia, & animas, quas fecerant in Haran, nempe ancillas, servos vernaculos emptitiosque non exiguo numero, uti ex cap. 14 Genes. ℣. 14 colligitur, vernasque ex illis natos, quos sibi acquisierant Abram & Lot, forte clientes etiam inferiorisque sortis homines, quos ad veri Dei cultum traductos suæ familiæ adstrinxerant, & egressi sunt ut irent in terram Chanaan, non quidem jam tum sibi a Deo monstratam, aut nominetenus expressam, quasi vero jam tunc Abram, itineris dux, hanc illam esse scivisset regionem, quam sibi monstraturum Deus promiserat, quamque a Deo accepturus aliquando erat in hereditatem; sed sic institit viæ, in Chanaan ducenti, ut, quemadmodum Apostolus ad Hebræos cap. XI ℣. 8 fere loquitur, obediret in locum exire, quem quidem accepturus erat in hereditatem, nesciret tamen quo iret, quisve nominatim ille locus esset; quod & Moyses per particulam ut, non quatenus causam & intentionem Abræ, sed quatenus rei eventum denotat, hoc loco adhibitam, verbis supra recitatis expressisse videtur. Sed de divina Abræ in urbe Haran vocatione, amplissimaque ei tum facta promissione jam nunc disputata sufficere arbitror, ut, sitne nostra, an adversariorum, de ea re sententia Scripturæ sacræ rectæque rationi magis consona, dijudicare quilibet facile possit, præsertim, ubi etiam evicero, nihil, quod ad chronotaxim attinet, assertum supra fuisse, quod cum divinis Codicibus aut optime non cohæreat, aut non conciliari cum illis facillime possit.

[164] [Redditur ratio, cur inter vocationem, factam in Ur, & aliam in Haran, anno ejus 75,] Et vero, quamquam nec Moyses, nec Stephanus, nec quisquam alius sacer Scriptor ipsum annum, quo Abrami in Ur Chaldæorum vocatio facta sit, expresse determinarit, ac proin pro indubitato nequeat asseri, eam anno ejus septuagesimo contigisse; nonnulla tamen suppeditant iidem sacri auctores, ex quibus merito colligamus, inter secessionem Abrami ex Charan seu Haran, anno ejus septuagesimo quinto factam, interque ejus in Ur Chaldæorum vocationem non breve temporis intervallum debere medium statui. Ast an propterea quinquennale circiter? Respondeo, cum tam ex Moyse cap. XI Genes. ℣. 31, quam ex S. Stephano Act. cap. 7, ℣. 4, indubitatum sit, Abramum medio illo tempore habitasse in Haran, hoc est, firmum illic domicilium habuisse; ex Moyse autem cap. 12 Genes. ℣. 5 etiam manifestum sit, eum in ipsa urbe Haran non exiguam substantiam acquisivisse, puta pecora, agros, pascua, servos, ancillas, conceptos illic natosque ex iis filios filiasque, seu animas, ut loquitur idem scriptor, quas fecerant in Haran; omnino, uti ante diximus, verisimile fit, Abrami moram in Haran, seu fixam ejus illic habitationem ad quinque circiter annos protractam fuisse; præsertim si simul advertamus animum, urbem Haran ab Abramo pro terra sua & veluti altera patria fuisse habitam, cujus rei aptior non videtur reddi posse ratio, quam quod notabili tempore, quale est advenæ in eadem urbe quinquennalis habitatio, in Haran sedem fixisset, eoque interim temporis spatio & famulitium ejus ceteraque ejus bona non mediocriter accrevissent.

[165] Scio quidem, S. Augustinum lib. 16 de Civit. Dei cap. 16 variosque Scripturæ interpretes uni eidemque anno Abræ septuagesimo quinto ejus primam vocationem, [quinquennium intercessisse, supra dictum sit;] adventum in Haran, indeque discessionem in Chanaan illigasse, eo nempe consilio, ut spatium, quod inter promissionem divinam, Abræ factam, & latam Legem interjectum scribit Apostolus, assignare exacte ipsi possent; verum, cum & in nostra sententia, quæ multo probabilius, non in Ur Chaldæorum, sed in Haran, primam illam promissionem statuit, æque accurate illud temporis spatium, uti infra patebit, assignari queat, nihil causæ invenio, cur a jam stabilita sententia recedam, aut cur etiam contra Achioris Lib. Judith cap. 5 testimonium, quo, ut 70 Interpretes habent, ἡμέρας πολλάς seu multos dies in Haran habitasse Abramum, testatur, mihi inducam in animum, unius anni curriculo, uti adversarii contendunt, vocatum in Ur fuisse Abramum, inde cum patre exisse, venisse in Charan, illic sedem statuisse, multam acquisisse substantiam, a famulis ejus procreatos illic sat multos liberos, Tharam ibi mortuum, ejusque funere expleto, Abramum totam suam familiam, omniaque bona sua mobilia collegisse, & demum in terram Chanaan fuisse ingressum. Cum igitur tantum absit, ut Scriptura sacra ac sana ratio tam varia facta, & quorum non pauca sat amplum temporis spatium ex se requirunt, in unum annum congerere cogant, ut ex adverso hæc annorum aliquot spatio contigisse, suadeant, aliunde autem pro quinquennali tempore, inter Abrami in Ur vocationem ejusque in terram Chanaan adventum medio, non modo Hebræorum, quam Genebrardus refert, communis traditio, sed & eruditorum Scripturæ sacræ interpretum sententia, solidis, uti videtur, rationibus nixa, militet, pluribus assertionem nostram probare supersedeo, & ad aliam quæstionem chronologicam, & multo quidem, quam sit præcedens, majoris momenti, illustrandam, gradum facio.

[166] Eruditis sat multis, iisque non vulgaris famæ, [hanc autem vocationem promissionemque divinam non statui ab Eusebio] hæc sedet sententia, Abrami vocationem, jam nunc memoratam, ejusque exitum ex Haran, non anno ætatis ejus septuagesimo quinto ad finem vergenti, sed anno ejus septuagesimo sexto, paucis mensibus, ut nonnullis placet, sat multis vero mensibus, ut alii volunt, inchoato, innectenda esse, atque adeo verba Moysis, quibus Abramum de Haran egredientem septuaginta quinque annorum fuisse, scribit, intelligenda esse de totidem annis completis, ut Abram, non septuagesimo quinto ætatis suæ anno, sed septuagesimo sexto, jussus sit a Deo exire de Haran, indeque non nisi tunc re ipsa exiverit, sicut præceperat ei Dominus. Opinionis hujus auctorem faciunt Eusebium Salianus in Annal. Eccles. V. T. ad annum mundi 2114, num. 1, &, uti ipse ibidem tradit, Marianus Scotus, Joannes Lucidus, aliique, quos hic recensere non vacat. Verum, quod ad Eusebii Chronicon attinet, vel ego oculis captus sum, vel Eusebiani Chronici editiones, &, quos, præter Vallicellensem olim Ms. codicem insignem, consului, manuscripti codices ad unum omnes mendosi sunt; vel falluntur ipsimet Salianus, ceterique, ab eo laudati, imo & citatus jam sæpe a nobis Wilhelmus Smitius in suo Prolegomeno Exodi pag. XXIX num. 31, dum ad anni Abrahami septuagesimi sexti exordium primum annum repromissionis Dei ad Abraham ab Eusebio signatum asserunt.

[167] [ad annum Abrami, ut quidam volunt, septuagesimum sextum,] Quo certius controversia hæc decidi continuo possit, videat peritus lector sat notam ejusdem Chronici editionem, ab Arnaldo Pontaco, episcopo Vazatensi, ex 28 Mss. Gallicis, Italicis & Hispanicis, octo vetustis editionibus, aliisque documentis adornatam, aut, si hæc ad manum non sit, consulat ejusdem Chronici editionem, cura Josephi Scaligeri anno 1606 Lugduni Batavorum factam, pag. 10 & pag. 60, ipsumque Eusebii Græce editum Chronicon pag. 19 ac pag. 78; &, ubi citatis locis ab hoc auctore ad annum Abrami septuagesimum sextum nihil de eo notatum viderit, contra vero vocationem divinam, de qua quæstio, connecti ab eo conspexerit cum divino adloquio & ea repromissione, quæ, ut proxime Eusebius præmittit, ad eum facta est anno ejus ætatis septuagesimo quinto, a quo usque ad … egressum gentis Hebræorum ex Ægypto supputantur anni CCCCXXX, quorum meminit Paulus … & ipse quoque in Exodo Moyses &c; tunc æquum ferat judicium, num ego fallar, qui sententiam illam Eusebio adjudico, an illi contra jam memorati auctores, qui hanc illi adscribunt. At, inquies, ubique apud Eusebium annus Hebræorum octogesimus quintus signatur ut decimus repromissionis seu ἐπαγγελίας: Ita res habet. At tantum abest, ut, quod vult Salianus, hinc fiat manifestum, anno Abræ septuagesimo sexto illigandum ejus esse exitum de Charan; ut potius contrarium inde eruatur.

[168] [nec id ex alio loco evinci ostenditur;] Ponamus enim, quod ex dicendis infra patebit, Deum Abræ, in Haran existenti, præceptum inde exeundi amplissimasque promissiones supra memoratas declarasse bimestri circiter spatio, antequam compleret Abram ætatis suæ annum septuagesimum quintum; hujus autem facti epocham figamus primam diem mensis Tisri seu septimi, primi postea dicti, qui nostris Septembri & Octobri ex parte respondet; sic annus primus repromissionis, seu ἐπαγγελίας a prima die mensis Tisri in cursu erit usque ad primam diem ejusdem mensis anni sequentis seu septuagesimi sexti, constabitque partim ex undecimo duodecimoque mense anni Abræ septuagesimi quinti & decem primis mensibus anni ejus septuagesimi sexti, & sic deinceps fluent ceteri anni usque ad mensem undecimum anni octogesimi quinti Abræ; ac proin cum mense undecimo anni Abræ octogesimi quinti concurret annus decimus repromissionis, ei in Haran factæ, uti calculos hosce expendenti patescet.

[169] Quam recte hæc mea sententia cum rerum ab Abramo deinde gestarum chronotaxi cohæreat, [imo contra huic nostræ sententiæ narrationem Moysis] lubet ex ipso libro Geneseos jam demonstrare. Teste Moyse Genes. cap. 16 ℣. 16, Octoginta & sex annorum erat Abram, quando PEPERIT ei Agar Ismaëlem; hanc autem ancillam suam non accepit uxorem, nisi post annos decem, quam habitare cœperat in terra Chanaan ibid. ℣. 3. Igitur inter vocationem Abræ, in Haran factam, & inter ortum Ismaëlis, qui contigit, cum octoginta & sex annorum erat Abram, certissime intercesserunt primo menses novem, quibus Ismaël a matre gestatus fuit in utero, secundo integrum decennium habitationis præviæ in Chanaan, tertio unus insuper alterve mensis, qui inter vocationem ejus in Haran & adventum in terram Chanaan probabiliter medius fuit. Exsurgunt igitur anni decem & menses decem undecimve utcumque completi, qui inter vocationem Abræ & Ismaëlis ortum indubie intercesserunt. Retrogrado ordine ab anno Abrami octogesimo sexto, nonnullis minus hebdomadis, completo, hosce deducamus ad ejus annum septuagesimum quintum, uno alterove minus mense completum, exactissimo calculo prodibunt undecim anni completi, quos inter ortum Ismaëlis anno Abræ 86, & hujus vocationem, in Haran anno septuagesimo quinto factam, medios statuere videtur Moyses; eoque pacto necesse non erit, ut, ubi Moyses, & ex eo Eusebius aliique, nascente Ismaële, Abramum 86 annorum faciunt, eum tu jam tunc 87 inchoasse dicas, aut ubi eum, cum egrederetur de Haran, septuaginta quinque annorum fuisse, asserunt, jam ejus septuagesimum sextum annum in cursu fuisse, statuere pariter cogaris.

[170] Et sane, præterquam quod communius dicatur quis septuaginta quinque annorum esse, [variis lotis apprime congruere,] qui totidem annos uno alterove minus mense vixit, quam qui septuaginta quinque annos aliquandiu jam complevit ac sextum supra septuagesimum agit, manifeste ostendit Moyses cap. 17, se, cum aliquem, puta Abramum LXXV annorum fuisse, dicit, annos illos ex omni parte completos non numerare, nec adeo egressum Abræ ex Haran cum ejus anno 76 esse connectendum. Etenim citato capite ℣. 17 agens de circumcisione Abrahæ in hunc modum loquitur ℣. 24: Abraham nonaginta & novem erat annorum, quando circumcidit carnem præputii sui, nimirum mox ut ei hoc a Deo injunctum erat. Si & hos velis, eodem modo, quo ceteros contendis, completos esse, habes tibi contradicentem Moysen eodem cap. ℣. 1, ubi ita loquitur: postquam vero nonaginta & novem annorum esse COEPERAT, apparuit ei Dominus, qui nempe in signum initi cum Abrahamo fœderis circumcisionem præcepit, quam & obedientissimus Abraham illico executioni mandavit. Habes & contradicentem Josephum lib. 1 Antiq. Judaic. cap. XI, ubi Abramum tunc tantum, cum ei Deus apparuit carnemque circumcidi jussit, nonagesimum nonum ætatis annum attigisse, memorat. Ac denique, ut mittam Chronicon Alexandrinum pag. 125, habes contradicentem Eusebium in Chronico, ubi anno Abrahæ 99 Sodomam & Gomorram succensas scribit, quod, uti videre est Genes. cap. 17 & cap. 19, dumtaxat contigit post Abrahami circumcisionem. Si autem illos 99 annos, ne Moysi, Josepho & Eusebio contradicas, non omni sui parte, longe tamen maxima, completos admittis, cur non & alios septuaginta quinque aut octoginta sex supra relatos, quos simili loquendi modo sacer Scriptor expressit, quique, qua parte incompleti sunt, cum excurrente ultra completos annos mensium numero connexi, annos conficiunt solidos?

[171] [nec caput 17 Genes. refragari, probatur.] Nec refert, quod se Abramus centenarium Genes. cap. 17, ℣. 17 vocet; cum & pari receptoque modo septuagenarius aut octogenarius senex dicatur, qui ab initio anni sui septuagesimi aut octogesimi uno tantum alterove mense abest. Ut vero evidentius etiam pateat, Abramum, cum se centenarium vocavit, non egisse annum ætatis nonagesimum nonum jam inde completum, seu tunc necdum inchoasse annum centesimum, audi rursus Moysen Genes. cap. 21 ℣. 5 testantem, tunc esse natum Isaac, cum (pater ejus) centum esset annorum; hac quippe ætate patris natus est Isaac. Cum igitur inter apparitionem divinam, cap. 17 Genes. memoratam, interque ortum Isaaci intercedat primo tempus illud, quo se Abraham circumcidit vulnusque curavit, secundo, quo in Australem plagam profectus, habitavit inter Cades & Sur & peregrinatus est in Geraris; tertio, quo Sara, necdum utique uterum gestans, pro Abrahæ sorore habita est, &, postquam jussu regis sublata fuisset, Viro suo reddita est intacta; ac quarto demum, quo conceptam ex Abraha prolem gestavit in utero, novem nempe vel decem mensibus; necesse omnino fit, ut vel Isaac, contra ac Moyses cit. ℣. 5, & Eusebius in Chron. testatur, centesimo anno patris sui natus non fuerit, vel ut Abraham, cum se centenarium cap. 17 recepto more vocavit, nondum tunc inchoasset centesimum suæ ætatis annum, sed tantum egerit nonagesimum nonum, mensibus decem circiter provectum. Atque hæc de Abrami divina in Haran vocatione, factaque ei promissione, nec non utriusque epocha uberius disputare visum est, ut gressu dein magis firmo & expedito cetera, quæ cum his connexa sunt, prosequi mecum curiosus lector queat.

§ X. De annis CCCCXXX, qui inter divinam promissionem, Abramo factam, exitumque ejus posterorum ex Ægypto intercesserint: tempus horum habitationis in Ægypto definitur: variæ celebris versus cap. 12 Exodi Lectiones.

[Proponitur status duplicis quæstionis difficillimæ,] Vocationem divinam, quæ Abramum ex Ur Chaldæorum excivit, ab ea, quæ ei, in Haran existenti, facta est, quæque adjunctam habuit Euangelici fœderis promissionem, omnino esse diversam, jam satis, arbitror, manifeste ostendi, ut ad celebrem illam quæstionem, ex vocationis ejus Israëlitarumque ex Ægypto egressus epocha ortam, unde tertiæ mundi ætatis initium & finis definiri debet, jam progredi nobis liceat. Rem hanc non parvi momenti esse, perquam sollicite monuit S. Hieronymus lib. 2 Comment. in Epistolam S. Pauli ad Galatas, tom. 4 novissimæ editionis col. 262; quam vero itidem difficilis sit, idem ille sacrarum Litterarum peritissimus interpres mox palam facit, cum ait, a multis esse quæsitam, dubitare tamen se, an ab aliquo inventa sit. Nec immerito sane; quippe, si de tertia illa mundi ætate, seu de temporis spatio, quod inter divinam promissionem, Abræ factam, interque latam in monte Sina Legem effluxit, Apostolum disserentem audiamus, illud ad quadringentos & triginta annos ex dictis ejus contrahi necessario debet. Ita enim in Epistola ad Galatas cap. 3 ℣. 16 & 17 loquitur: Abrahæ dictæ sunt promissiones, & semini ejus… Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos & triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

[173] Quippe, uti Cornelius a Lapide in hunc locum observat, [circa annos 430, quos inter promissionem, Abramo factam,] tantumdem verba Apostoli valent, ac si ita dissereret: Si, ut dixi ℣. 15, hominis testamentum & pactum nemo irritare audet aut potest: multo ergo minus testamentum, id est, pactum Dei cum Abrahamo initum in Christum (ut addunt Græca) id est, de Christo, omnes gentes benedicturo, irritare potuit lex longe posterior, utpote quæ demum post CCCCXXX annos ab hac promissione data est in Sina. Nec longius, quam 430 annorum, spatium inter eamdem promissionem divinam subsecutumque Abrami ex Haran egressum, interque exitum filiorum Israël de Ægypto ipse etiam Moyses statuit, Genes. 15 a ℣. 13 referens, Abramo divinitus fuisse prædictum, fore ut semen ejus (quo nomine Isaac, anno 25 post promissionem, in Haran factam, natus, hujusque posteri intelligi debent) peregrinum esset in terra non sua quadringentis annis, & ex illa post servitutem afflictionemque cum magna substantia reverteretur generatione quarta in terram Chanaan, sibi a Deo concedendam in hereditatem sempiternam.

[174] Verum, dum meridianam firmissimamque lucem nos hic intueri credimus, [& inter Israëlirarum exitum ex Ægypto] idem ille Moyses, quo extendente manum in cœlum, tenebræ factæ sunt horribiles, ac tam densæ, ut palpari possent, (Exodi cap. X ℣. 22) mox nebulam obducere densissimam, lucemque omnem depellere videtur, ita cap. 12 Exodi ℣. 40 scribens: Habitatio autem filiorum Israël, qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Etenim, si, uti Hebræorum codicum, qui S. Hieronymo ad manum fuerunt, & Vulgatæ nostræ ac Chaldaïcæ Paraphrasis verba sonant, quadringentis & triginta annis filii Israël manserint in Ægypto, & quinquagesimo die ab eorum exitu promulgata Lex sit; cum ab ingressu Jacob in eam regionem usque ad factam Abramo promissionem divinam computari etiam debeant anni omnino ducenti quindecim, descensum illum in Ægyptum prægressi, videlicet a promissione jam mox memorata usque ad ortum Isaac anni viginti quinque, Genes. cap. 21 ℣. 5; a nativitate Isaac usque ad ortum Jacob sexaginta, Genes. cap. 25 ℣. 26; a nativitate Jacob usque ad descensum ipsius in Ægyptum cum sua familia anni centum & triginta, Genes. cap. 47 ℣. 9; iidem illi anni 215, juncti annis 430, de quibus Moyses cit. cap. 12 Exodi loquitur, summam conficiunt sexcentorum & quadraginta quinque annorum, atque adeo multo plurium, quam ab Apostolo & ab ipso Moyse alibi designatos vidimus.

[175] [Scriptura sacra medios intercessisse, tradit: ac de priore quæstione] Et hæ quidem densissimæ tenebræ sunt, quas ubi accedente aliunde divini verbi luce discusseris, alia sat obscura nubes subsequitur. Quippe, cum Apostolus cit. cap. 3 ad Galatas non tantum de illa promissione divina, qua in semine Abrahæ benedicendæ erant omnes cognationes terræ, sed & de quodam testamento confirmato a Deo disertam mentionem faciat, nequaquam statim perspicuum facit, an a promissione, Abramo in Haran facta, de qua superiore § actum est, an de alia, ei centenario facta, de qua Genes. cap. 17, an denique de tertia, quæ ei, ut Genes. cap. 22 refertur, post immolatum filii sui Isaaci loco arietem facta est, deducendum sit initium illorum quadringentorum & triginta annorum, quos usque ad Legem datam in monte Sina inde excurrisse, idem Apostolus scribit. Ut hisce lucem afferrent & sacrorum Codicum sartam simul tectamque servarent auctoritatem, mirum est, quam varii sacræ Scripturæ interpretes varios intenderint conatus; quos ego, quia enumerare necesse non est, silentio hic prætereo, missisque cunctis ambagibus, meam de difficili hac quæstione sententiam aperio, aliam lubens amplexurus, si qua melior a quovis prodierit.

[176] [ita statuitur: Licet Moyses cap 12 Exodi ℣. 40 soli Israëlitarum in Ægypto habitationi] Sic igitur statuo: Tametsi verba Exodi cap. 12 ℣. 40, si nude, prout jacent, & in rigore Logico sumuntur, solam filiorum, ac posterorum patriarchæ Jacob habitationem in Ægypto ad usque quadringentos & triginta annos protrahere videantur; non propterea tamen plures, quam totidem annos debere medios poni inter annum Abræ septuagesimum quintum, 215 annis mansionem illam prægressum, interque latam in monte Sina Legem post exitum filiorum Israël de Ægypto: ac rursus: Licet Apostolus ad Galatas cap. 3 ℣. 17 etiam a Testamento confirmato a Deo videri possit computare eosdem illos 430 annos, nihilominus ab eodem illo anno Abræ septuagesimo quinto, seu a prima promissione divina, ipsi in Haran facta, non vero ab hujus postmodum facta confirmatione, desumendum esse eorum, quos memorat, quadringentorum & triginta annorum, seu æræ Abrahami exordium. A stabilienda priore assertione, quod altera multo difficilior sit, quodque ex priore hæc dependeat, initium duco, alteram sequenti §, ne alias hic prolixior esset, suis testimoniis firmaturus, mox ubi de variis celebrem illum versum cum ceteris Scripturæ verbis conciliandi modis pro rei gravitate disputatum fuerit.

[177] [430 annos assignasse videri possit, tamen non plures annos inter factam diu ante] Cum, eodem Spiritu veritatis dictante, conscripta sint tam novi, quam veteris Testamenmenti volumina, fieri nequit, ut horum scriptores re ipsa sibi contrarii sint, aut ut in alterutros vel negligentiæ vel erroris suspicio cadat. Dum ergo a se invicem dissidere videntur, non collidenda inter se, sed concilianda sunt, uti etiam supra num. 6 docui, opposita in speciem testimonia, ea nimirum ratione, ut, dum textus unus pluribus refragari videtur, non hi ad illum, si cetera nempe, ut in scholis loquuntur, sint paria, sed ex adverso unus ille ad plures exigi & per eos exponi debeat, pari fere modo, quo civiles leges, sibi in speciem oppositæ, a juris peritis, & dissona prima fronte probatorum historiographorum dicta ab eruditis criticis in concordiam adduci vel exponi solent. Itaque, cum solus sit capitis 12 Exodi versus supra citatus, qui, si verba magis, ut jacent, quam latentem in iis sensum consideremus, soli filiorum Israël habitationi in Ægypto 430 annos tribuat, quique adeo inter promissionem Abræ divinitus factam, Legisque in monte Sina promulgationem sexcentorum & quadraginta quinque annorum, ut num. 174 ostendi, intervallum ponat; ex adverso autem non tantum Apostolus ad Galatas, sed & ipse Moyses Genes. cap. 15 ac variis locis Libri Exodi, itemque S. Stephanus Act. cap. 7 aut aperte affirment, aut saltem non obscure innuant, inter præfatam promissionem divinam exitumque Israëlitarum de Ægypto, latamque adeo quinquagesimo post die Legem, quatuor dumtaxat secula annosque non certe plures, quam triginta, intercessisse medios; ex jam posita regula, quam & sana ratio dictat & prudens critica fulcit, consectarium omnino fit, ut ad tam multa tamque dilucida testimonia, tamquam ad veram significationis suæ norman, exigendus sit unicus ille libri Exodi textus, cum iisque, meliori, quo fieri poterit, modo adducendus in concordiam.

[178] At, quia varia illa, quæ jam paucis perstrinxi, [Abrami vocationem, interque Israëlitarum de Ægypto exitum, S. Paulus recti computat,] sacræ Scripturæ testimonia quibusdam non adeo decretoria fortassis videbuntur, haud abs re erit, ea utcumque illustrasse, priusquam citatum Exodi versum ad illa, veluti ad genuinam normam, expendere & latentem in eo sensum indicare aut certe investigare aggrediamur. Redeo igitur ad laudatam num. 172 S. Pauli ad Galatas Epistolam. Ac primo quidem fuisse hujus auctorem, etiam antequam ad Christum converteretur, rerum Hebraïcarum peritissimum legisque admodum peritum, extra omnem controversiam est. Adhæc quod caput est, theopneustia, seu Spiritu sancto, afflatum, nihil non in veritate locutum, nulloque quod ineptum vel falsum esset, argumento usum fuisse, vocare nemo in dubium potest. Cum ergo citata Epistola ad Galatas, uti in eam S. Hieronymus col. 262 advertit, docere Apostolus intendat, non posse per Legem, quæ postea data est, repromissiones, quæ ante factæ sunt ad Abraham, destrui, & posteriora prioribus præjudicare; quum repromissiones ad Abraham ante quadringentos triginta annos datæ sint, quod benedicerentur in illo universæ nationes; Legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos triginta annos Moysi data sit in monte Sina; consequens fit, ut, si sola mansio filiorum Israël in Ægypto fuerit 430 annorum, atque adeo inter promissionem illam, & Legis promulgationem anni 645 intercesserint, iners, enerve, imo & plane falsum sit illud, quod Apostolus a quadringentis illis & triginta dumtaxat annis desumit, argumentum.

[179] Alio igitur sensu, quam quem citatus capitis 12 versus 40 prima fronte præfert, [nec plures etiam computandi sunt, si cum S. Augustino] necessario intelligendus est. Id quoque omnino persuadet, de qua superius paucis egimus, facta Abrahæ divina promissio. Etenim, uti S. Augustinus Quæst. in Exodum lib. 2, quæst. 47, num. 6, col. 436 observat, cum dicit Deus Abramo Genes. cap. 15 ℣. 13: “Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria & in servitutem redigent eos, & nocebunt illis quadringentos annos,” non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit: sed quia scriptum est: “In Isaac vocabitur tibi semen,” ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Ægypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta (annis) detraxeris viginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos & quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quæ solet tempora ita nuncupare, ut, quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit, aut infra est, non computetur.

[180] [verborum Moysis verus sensus,] Non itaque quod ait: “In servitutem redigent eos & nocebunt illis” (seu, uti Vulgata nostra habet: Subjicient eos servituti & affligent) ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in servitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id, quod dictum est: “Peregrinum erit semen tuum in terra non propria” (seu non sua) quia sive in terra Chanaan, sive in Ægypto, peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione Dei, quod factum est postea quam ex Ægypto liberati sunt: ut hyperbaton hic intelligatur, & ordo verborum sit, “Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis;” illud autem interpositum intelligatur: “Et in servitutem redigent eos & nocebunt illis,” ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summæ hujus, hoc est, post mortem Joseph, factum est, ut in Ægypto populus Dei duram perageret servitutem. Hactenus S. Augustinus, & apposite prorsus ad sensum narrationis Mosaïcæ, qua descensus Jacob, nepotis Abrahæ, in Ægyptum, posterorum ejus illic servitus & ex eadem regione exitus recensentur.

[181] [& spatium servitutis Israëlitarum in Ægypto,] Quippe, uti loco citato num. 3 sanctus Doctor etiam advertit, anni servitutis Isra litarum in Ægypto computari dumtaxat possunt a morte Joseph, illo enim vivo, non solum ibi non servierunt, verum etiam regnaverunt Israëlitæ. Cum igitur ab eo tempore, quo, teste Moyse cap. 1 Exodi ℣. 8, Surrexit … rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph usque ad exitum filiorum Israël de Ægypto vix centum anni, ut Bonfrerius in caput 1 Exodi ostendit, imo vix nonaginta, uti ex cap. 7 Act. ℣. 20 intelligere datur, medii intercesserint; consequens omnino fit, ut prædicti quadringinti anni, de quibus hic quæstio, non ad solam seminis Abrahæ servitutem Ægyptiacam, sed maxima ex parte ad peregrinationem Isaaci & Jacobi, eorumque posterorum in terra non sua habitationem referendi sint, sitque adeo prædictionis divinæ, cap. 15 Genes. relatæ, verus ac genuinus sensus, quem Augustinus supra recensuit, quique Apostoli verbis ad Galatas plenissime consonat.

[182] [ac filiorum Israël genealogicæ tabula] Et sane tantum abest, ut a morte Joseph, qui ab anno ætatis suæ trigesimo (vide Genes. cap. 41 ℣. 46) usque ad centesimum decimum (vide Genes. cap. 50 ℣. 25) Ægypti prorex fuit & vix non rerum summa potitus est, usque ad exitum filiorum Israël de Ægypto quadringenti ac triginta anni effluxerint; ut contra ab ipso descensu Jacob in Ægyptum, quem anno ætatis ejus centesimo trigesimo Genes. cap. 47 ℣. 9 Moyses innectit, non plures, quam ducenti quindecim anni elapsi fuerint, nimirum a præfato descensu usque ad mortem Josephi anni 71, inde ad usque nativitatem Moysis anni 64, ac demum a nativitate Moysis usque ad exitum Israëlitarum de Ægypto anni 80, atque adeo universim 215 anni, uti Usserius pag. 171 Chronologiæ sacræ ex Genes. cap. 50 ℣. 22 & Exodi cap. 7 ℣. 7 recte ostendit. Hisce accedunt argumenta non pauca, quæ ex tabulis genealogicis, a Moyse lib. Genesis & Exodi descriptis, desumi possunt, quorum unum tantum, speciminis loco, hic ex laudato Usserio subtexam. Caath, filius Levi, cum avo suo Jacobo descendit in Ægyptum, uti ex Genes. cap. 46 ℣. 11 manifestum est. Hujus vitæ anni fuerunt 133, prout ex cap. 6 Exodi ℣. 18 indubium pariter fit. Amram, filius Caathi, annos vixit 137, teste Moyse cap. 6 Exodi ℣. 20; Moyses, filius Amrami, octoginta erat annorum, quando cum fratre Aaron Pharaonem adiit, ut educeret filios Israël de Ægypto, Exodi cap. 7 ℣. 7.

[183] Hi omnes anni, simul juncti, 350 dumtaxat annorum summam conficiunt, [attento animo expendantur;] ex qua sat multi demendi sunt, ac præ ceteris illi, quos Caath post ortum filii sui Amrami vixit; secundo illi, quos Amram post Moysis ortum egit (nec enim sine antiquo teste credibile est, eos tam provecta ætate genuisse, aut saltem non genuisse, nisi ultimo vitæ suæ anno;) tertio demendi pariter sunt anni, quos Caath numerabat descendens in Ægyptum, ne alias iidem anni bis numerentur. Statuamus modo, hosce omnes annos summam conficere centum triginta quinque; nimirum viginti quinque jam transactæ ætatis Caathi, dum in Ægyptum una cum suo patre Levi & avo Jacobo descendit; nonaginta circiter, quibus Caath, anno ætatis suæ quadragesimo tertio mascula prole auctus, partim cum Amram filio suo, partim cum Moyse, nepote suo, vixerit; & viginti circiter, quibus post Caathi mortem Amram solus cum suo filio Moyse in vivis fuerit; prior illa trecentorum & quinquaginta annorum summa contrahenda ex dictis erit ad ducentos dumtaxat & quindecim annos, eritque adeo constans mansio Jacobi & filiorum ac nepotum ejus in Ægypto, non annorum quadringentorum triginta, sed ducentorum ac quindecim; servitus vero & afflictio eorum, utpote non inchoata nisi sat diu, uti ostendit Bonfrerius in caput 1 Exodi, post centesimum decimum annum Josephi, proregis Ægypti, vix integrum seculum tenuerit, nedum 430 annos.

[184] Cetera hujusmodi argumenta, quæ genealogicæ series, [neque etiam plures annos Act. cap. 7 S. Stephanus medios statuit;] libris Genesis & Exodi expressæ, suppeditant, videat curiosus lector apud Usserium in Chronologia Sacra a pag. 124 & apud Sanctium in caput 7 Act. Apost. a pag. 145, adeatque etiam laudatum Bonfrerium in caput 1 Exodi pag. 344 erudite de persecutionis Ægyptiacæ duratione disputantem. Reliquum nunc est, ut & S. Stephani verba Act. 7 nonnihil dilucidemus. Sanctissimus ille & Spiritu divino plenus orator cit. cap. 7 de Seminis Abrahæ tum peregrinatione tum servitute ex instituto agens, ac propterea in computum non deducens illud 25 annorum spatium, quod Isaaci, filii Abrahæ ortum præcessit, pari modo, quo Deus Genes. cap. 15 futuræ peregrinationi ac servituti seminis Abrahæ quadringentos annos numero rotundo assignat, ipse quoque totidem, ut fidelissimus verbi Dei interpres, utrique simul adscribit, ac vix non iisdem, quibus Moyses cit. cap. 15 Genes., verbis & apicibus utitur. Verba audi Act. 7 a ℣. 6: Locutus est autem ei (Abramo) Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, & servituti eos subjicient, & male tractabunt eos annis quadringentis: Et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus. Et post hæc exibunt & servient mihi in loco isto, videlicet in terra Chanaan, Abramo divinitus promissa.

[185] [ut adeo celebris versus 40 capitis 12 Exodi,] Cum igitur verba hæc (adi S. Augustinum num. 179 & 180) non secus ac illa capitis 15 Geneseos, ita intelligi debeant, ut non majus, quam quadringentorum ac quinque annorum intervallum, inter vaticinium illud & exitum de servitute Ægyptiaca patiantur, evidens fit, a descensu Jacob in Ægyptum usque ad jam mox memoratum exitum non posse medios statui annos quadringentos & triginta, ac multo minus totidem annos posse adscribi soli Israëlitarum servituti & afflictioni Ægyptiacæ, quos tamen huic adscribere coguntur ii, qui verba sacra ad Grammaticæ ac Dialecticæ potius præscripta, quam ad receptum sacris scriptoribus usum eorumdemque intentum finem, exigere atque expendere volunt. Pluribus supersedeo, quæ tum ex Veteri, tum ex Novo Testamento hic congeri & urgeri possent, argumentis, quæque inter factam Abramo ante ortum Isaaci promissionem divinam, interque latam in monte Sina Legem, non longius, quam quadringentorum ac triginta annorum spatium effluxisse, plenissime persuadeant, simulque adeo evincant, sensu alio, quam, quem primo aspectu præ se fert, celebrem illum cap. 12 Exodi versum 40 exponi oportere, quo cum recitatis jam testimoniis adduci in concordiam queat. Id priusquam sequenti § tentemus, non abs re erit, de varia ejusdem versus in sacris Codicibus lectione nonnulla præmisisse.

[186] [cujus variæ lectiones interpretationesque] Cum Hebræi casibus careant, atque adeo pronomen Hebraïcum, respondens Latino relativo qui, ambiguæ sit relationis; hinc versus ille non uno ab omnibus modo Latine redditus fuit. In Vulgata hodierna ita, ut ante monuimus, habet: Habitatio autem filiorum Israël, QUA manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum; contra vero Hebraïcum textum ita vertit S. Hieronymus tom. 1 Operum edit. anni 1693, col. 76: Habitatio autem filiorum Israël, QUI manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum; atque ita etiam Biblia Polyglotta, Antverpiensia regia, & Jayana Parisiensia legunt: quo postremo sensu, qui & apta est Hebræi textus interpretatio, non determinatur chronographia, qua soli Israëlitarum in Ægypto habitationi 430 anni tribuantur, sed tantum exprimitur prosopographia seu descriptio illius populi, Israëlitici nempe, cujus universa παροικήσις, seu peregrinatio usque ad 430 annos pervenit. Septuaginta vero Interpretes, uti liquet ex antiquissimo illo codice Ms., ad quem Sixtina editio exacta fuit, memoratum versum ita verterunt, ut non tam verbum e verbo, quam sensum e sensu expresserint, addentes claritatis ergo has voces: καὶ ἐν γῃ Ξάνααν; ut adeo ex versione Græca ita citatus Exodi versus sonet: Habitatio autem filiorum Israël, quam habitaverunt in terra Ægypto & in terra Chanaan, anni quadringenti triginta.

[187] [hic recensentur, expositione indigeat, ut cum aliis testimoniis sacris concilietur.] Multo plura superaddit Samaritanus textus, & ea quidem, quæ, si S. Hieronymi, Orientalium idiomatum peritissimi doctoris, tempore, multoque prius pro genuinis verbis Moysis recepta, aut in Samaritanis Hebræisve codicibus alicujus notæ exarata fuissent, nullam plane, aut certe exiguam de illo textu disputandi materiem liquissent; quandoquidem, admisso semel, uti ab Hieronymo aliisque fit, hasce Apostoli voces Testamentum confirmatum a Deo aliud non significare, quam pactum a Deo primum initum cum Abramo de benedicendis in ejus semine omnibus cognationibus terræ, ne umbra quidem difficultatis ex ea parte supererit, ut Samaritanus textus cum reliquis supra adductis testimoniis concilietur, uti ex dictis dicendisque manifestum est. Ipsum nunc audi Samaritanum textum, seu potius primigenii textus Hebraïci glossema, ita ad literam Latine sonans: Commoratio autem filiorum Israël et patrum eorum, quam habitaverunt in terra Chanaan & in terra Ægypti, fuit quadringentorum & triginta annorum. Sed de variantibus hujus textus lectionibus jam satis. Ad ipsum modo investigandum Hebraïci, uti Hieronymi temporibus multoque ante legebatur, textus Vulgatæque nostræ sensum progredior, quo cum jam sæpe citatis sacrorum Codicum testimoniis concilietur, ac salva interim incolumisque maneat tum Hebræi textus, tum Vulgatæ nostræ auctoritas, quam recentiores quidam hocce loco mendi seu erroris arguentes temere nimis, meo quidem judicio, convellere ausi sunt.

§ XI. Celebris de Patriarchæ posteris versus libri Exodi, etiam in eo non admisso mendo, exponitur. Testamenti, a S. Paulo memorati, epocha anno Abrami 75 innectitur.

[In celebri illo versu idiotismus quidam,] Inter varios modos, quibus famosus ille versus cum cæteris divinorum Codicum testimoniis, salva sacri Scriptoris sinceritate, conciliari posse videtur, primus se mihi offert magisque arridet ille, quo Hebraïcus quidam idiotismus citato loco cubare statuitur, cujus idiotismi ea natura seu energia est, ut plus indicet, quam verba ipsa primo auditu sonent, ita ut, dum nominatim posteris facta quædam adscribit, horum tamen majores, qui in hisce partem habuere aliquam, hinc neutiquam excludendos significet. Atque ita, dum Moyses cit. ℣. habitationem filiorum Israël in Ægypto quadringentorum triginta annorum fuisse, narrat, habitationem patrum eorum, & Abrahami præsertim, hinc minime excludere voluisse, nec re ipsa verbis suis exclusisse, censendus erit. Ne autem idiotismus ille a me gratis excogitatus fictitiusque dici queat, visum est, per varios Libros sacros paulo latius excurrere, quo duo hæc manifesta fiant: alterum; non modo vaticinia seu promissiones, sed & ipsa facta historica idiotismo simili proavis adscribi, in quibus tamen ipsi posteri partem habuere aliquam, imo & subinde potissimam; alterum; eadem seu promissa seu facta vice versa adscribi posteris, in quibus tamen hi per se ipsi, seu in sua persona, ut vulgo aiunt, partem habuere nullam, sed tantum in uno e majoribus suis vel in suæ gentis capite, cui vel facta est promissio, vel a quo res aliqua incepta magnaque ex parte continuata fuit.

[189] Factumne id sit ob arctissimum necessitudinis vinculum, [cujus exempla] quod majores inter & posteros intercedit, an ob aliam quamcumque specialem causam, ipsis sacris Scriptoribus notam, non opus est hic inquirere. Satis ad rem nostram est, utriusque idiotismi exempla produxisse. Ut a priori incipiam, ita plus semel in libro Genesis, narratur Deus Abrahæ, Isaaco & Jacobo dixisse: Tibi dabo terram hanc, Chanaan nempe, in hereditatem perpetuam, seu, uti David Psalmo 104, ℣. XI narrat, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ; cum tamen Patriarchæ illi peregrini & accolæ semper fuerint in terra ista, tantumque in eorum posteris completa fuerit promissio divina, uti Libro Josue videre est. Sic rursus Genes. cap. 12, ℣. 3 dicit Deus Abramo: In TE benedicentur universæ cognationes terræ; quæ tamen promissio, uti satis patet, in Christo, filio Abrahæ intelligenda est completa re ipsa fuisse. Mitto plures ejusmodi idiotismos, quod pauci illi ad firmandam priorem assertionem abunde sufficiant. Ad alteram progredior, quæ propius ad rem, quam agimus, attinet.

[190] [complura, quæque huc maxime faciunt,] Ac primo quidem Deuteronomii cap. 26 jubetur populus Israëliticus in perpetuum coram sacerdote, qui fuerit in diebus illis, profiteri, sibique ipsi ea facta adscribere, quæ majoribus suis in Ægypto contigerunt: verba habe: Et loqueris in conspectu Domini… Afflixerunt NOS Ægyptii & persecuti sunt imponentes onera gravissima: & CLAMAVIMUS ad Dominum Deum… Et eduxit NOS de Ægypto in manu forti… Et tradidit NOBIS terram lacte & melle fluentem. Et idcirco NUNC offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit MIHI. Ita quoque auctor Libri Judicum cap. X, ℣. XI & 12 Deum inducit sic Israëlitis loquentem, ut præsentibus tribuat facta illa, in quibus eorum dumtaxat majores partem habuerunt. Verba sacra audi: Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii & Amorrhæi, filiique Ammon & Philistiim, Sidonii quoque & Amalec & Chanaan oppresserunt vos, & CLAMASTIS ad me, & erui vos de manu eorum? Et iterum lib. 1 Reg. cap. 12 ℣. XI Samuël in sua ad populum Israel gravissima adhortatione, qua & suam in reipublicæ Hebraïcæ administratione integritatem probat, ita loquitur: Et misit Dominus Jerobaal, & Badan, & Jephte, & Samuël, & eruit vos de manu inimicorum VESTRORUM per circuitum, & HABITASTIS confidenter; quæ profecto non in solis Israëlitis, quos Samuel alloquebatur, sed & in eorum majoribus locum habuerunt.

[191] [ex S. Scriptura proponuntur,] Sic itidem propheta Osee cap. 12, ℣. 4 Sermonem, quem angelus cum patriarcha Jacob habuit in Bethel (vide Genes. cap. 28) sibi suisque popularibus tribuit, ita loquens: In Bethel invenit eum, & ibi locutus est NOBISCUM. Ita rursus propheta Amos cap. 5, ℣. 25 Israëlitis secum viventibus ea adscribit, in quibus hi nullam, patres vero eorum, octingentis circiter annis prius defuncti, partem habuerunt omnem. Verba ejus hæc sunt: Numquid hostias & sacrificium OBTULISTIS mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? Denique Achior, Ammonitarum dux, Holofernem edocens, quis ille esset populus, qui adversus eum montana obsideret, affirmat cap. 5 Libri Judith, EOS noluisse sequi deos patrum suorum; secundo EOS unum Deum cæli coluisse, qui & præcepit EIS, ut exirent inde, e Chaldæa nempe; tertio EOS, urgente fame, in Ægyptum descendisse; cum tamen in his omnibus Israëlitæ, qui adversus Holofernem montium concluserant itinera, nullam omnino partem haberent, nisi in solo suæ gentis capite & patriarcha Abraham, deindeque in Jacob.

[192] Quæ cum ita sint, quidni pariter citatum Exodi versum 40 per ejusmodi idiotismum, seu per familiarem satis Hebræis scriptoribus loquendi formulam, [cubare ostenditur, atque ita cum aliis versus ille conciliatur;] num. 188 indicatam, explicemus, sic ut per filios Israël, quorum habitatio seu peregrinatio in Ægypto 430 annorum fuisse asseritur, non soli Jacobi posteri, seu in terra Chanaan, seu in Ægypto nati, illic designati a Moyse fuerint, sed eorum etiam majores, Jacob nempe, Isaac & Abraham, quorum hic eodem, uti videtur, anno, quo venerat in Chanaan, descendit in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi, Genes. cap. 12, ℣. X; ubi & Isaac, nisi aliter jussisset Deus, peregrinari etiam statuerat, Genes. cap. 26, ℣. 2; & quo denique ipse Jacob exortæ in Chanaan famis causa sese cum tota sua familia contulit, ubi hæc in immensum crevit usque ad annum a memorato Jacobi descensu, ducentesimum decimum quintum. Et sane ipsemet ille famosus Exodi versus speciale fundamentum præbet, ut sub nomine filiorum Israël etiam majores eorum designati intelligantur, quandoquidem, uti nemo diffiteri potest, excludi ab illo nomine citato ℣. neutiquam potest ipse Jacob, utpote qui hujus in Ægyptum profectionis princeps & dux fuit. Quod si hic excludi nequeat, cur excludendus Abramus, totius populi caput, qui & ipse in Ægyptum, teste Moyse Genes. cap. 12 ℣. X, descendit, ut ibi peregrinaretur, & quem Isaïas cap. 52 ℣. 4 sub totius populi nomine designasse videtur, ita loquens: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi?

[193] Adversus omnem hujuscemodi, licet petitam ex ipsa textus natura multisque sacræ Scripturæ idiotismis stabilitam explanationem, [licet qualemcumque hujus versus expositionem argumento] vehementer exsurgunt Houbigantius, & qui eum hic sequitur, laudatus supra Smitius, asserentes ambo, sub nomine filiorum Israël intelligi hic non posse patriarchas seu illorum majores. Houbigantium de hac re apud laudatum Smitium num. 45 Prolegomeni Exodi pag. XXXVIII ita fere loquentem audi: In ea interpretatione, inquit, quæ qualicumque modo sub nomine filiorum Israël patriarchas seu majores eorum comprehendit, inest cum aperta ludificatione argumentatio falsa & fere puerilis. Enimvero sat multa uno jactu tela! Si impulsu primo hæc fiant, quis, nisi ista imbellia sint, reliquos impetus sustinere poterit? Sed non est, cur animus contrabatur. Videamus, quam graviter, seu, ut rectius loquar, quam nullo modo & in speciem tantum Houbigantii tela adversarios feriant. Quippe, inquit cit. loco, norunt omnes, in omni propositione affirmante subjectum & attributum esse ejusdem, ut aiunt, comprehensionis, nec latius patere subjectum, quam ipsum attributum. (Audiant hæc Dialectici, & sublimem in modum de sacrarum Litterarum idiotismis ac de genuino sensu disserere hinc discant!) Cum igitur (verba ejusdem sunt) hujus propositionis: “Filii Israël in Ægypto habitaverunt,” subjectum sit “Filii Israël,” attributum “In Ægypto habitaverunt,” liquet, non alios filios Israël, nempe cit. ℣. 40, intelligi, quam eos ipsos, qui in Ægypto habitavere: & quomodo ab Ægypto excluditur Chanaan, ita etiam ab illis filiis Israël, qui in Ægypto habitaverunt, excludi eorum filiorum parentes, qui in Chanaan peregrinati fuerant.

[194] Hactenus ille: cui ego, si Dialecticorum more contendere luberet, [quodam, sed vitioso,] mox reponerem, bellam illam argutationem falso, ut aiunt, niti supposito, idque ipsum, quod præcipue in controversia est, Houbigantium non probare, sed quasi jam ante probatum satis esset, temere ac gratis assumere: unde consequens fit, ut tota corruat. Ostendat ergo prius Houbigantius, hasce voces Filii Israël tam stricte atque in eo Dialecticæ rigore a sacro historiographo Moyse adhibitas fuisse ad designandos solos Jacobi seu Israëlis posteros, ut ne ipse quidem Jacob seu Israël comprehendi illis possit. Cum autem ex dictis ipsemet eorum, qui in Ægyptum descenderunt, dux & antesignanus Jacob, quique annis 17, velut eorum caput, in Ægypto cum eis habitavit, excludi ab Ægyptiaca habitatione nequeat, fateatur necesse est, nullius roboris esse desumptum ex Dialecticis tricis argumentum.

[195] [& ex quo absurda] Ceterum, quam sit ridiculum & sacrorum Codicum dignitati contrarium, ad contentiosæ Dialecticæ præscripta hagiographorum seu Veteris seu Novi Testamenti verba exigere, ipsis fere Houbigantii verbis simili in re jam nunc ostendo: Norunt omnes (vide supra Houbigantii argumentum) in omni propositione affirmante subjectum & attributum esse ejusdem, ut aiunt, comprehensionis, nec latius patere subjectum, quam ipsum prædicatum. Cum igitur hujus propositionis, libro Judith prolatæ: Hebræi, qui præpararunt se ad resistendum Holoferni, noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum, & jussi sunt inde exire, cum, inquam, hujus propositionis subjectum sit Hebræi, qui præpararunt se ad resistendum Holoferni; attributum vero: Noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum, & jussi sunt inde exire &c, liquet, non alios Hebræos Libro Judith intelligi, quam eos ipsos, qui noluerunt servire diis alienis in Chaldæa, quique jussi fuerunt inde exire; &, quomodo a Chaldæa excluditur Chanaan & urbs Bethulia, ita etiam ab illis Hebræis, qui præpararunt se ad resistendum Holoferni, excludi debent eorum parentes. Igitur, si Houbigantii ratiocinatio subsistat, sensus assertionis, libro Judith memoratæ, erit, Hebræos illos, qui Holoferni resistere conati sunt, ipsissimos illos esse, qui mille & trecentis annis ante in Chaldæa habitarunt & inde exire jussi sunt. Quod cum Houbigantius neutiquam admissurus sit, eccur nos effatum ejus, unde hæc consecutio emanat, pro vero admittamus?

[196] [multa consequuntur, Houbigantius respuat,] Adhæc, si quis in exponendis citatis num. 190 & 191 textibus potius ad Houbigantii principium, quam ad assertum a nobis idiotismum recurrendum velit, fateatur is necesse est, prophetam Osee, cui in diebus Ezechiæ factum est verbum Domini, æqualem fuisse (vide ejus verba num. 191) patriarchæ Jacob, & huic æque, ac Jacobo, locutum in Bethel fuisse angelum, ac rursus Israëlitas, quos alloquebatur Amos cit. cap. 5, ℣. 25, eosdem fuisse, qui octingentis annis ante in deserto 40 annorum spatio degerant; &, ut alia mittam, quæ ex recitatis num. 190 textibus pari forma erui possunt, argumenta, Judæos, qui, vivente Christo, ceterosque, qui deinde usque ad Euangelii promulgationem festo Pentecostes primitias frugum secundum legem Deuteron. cap. 26 obtulerunt, vel ex præcepto divino mentitos fuisse, dum in suæ confessionis formula dixerunt: Afflixerunt NOS Ægyptii … & eduxit NOS (Deus) de Ægypto &c; vel, si mentiti non fuerint, uti certe neutiquam mentiti sunt, eos adeo, nempe ex principiis Houbigantii, ipsissimos illos fuisse, qui bis mille circiter annis, ac multo etiam ante, educti ex Ægypto fuerunt missique in possessionem terræ Chanaan. En quo abducat nimia illa argutia ac singularis illa in exponendis sacris Codicibus subtilitas, qua potior Dialecticæ captiosæ, quam sat communium Scripturæ sacræ idiotismorum ratio habetur.

[197] Dicamus ergo potius, cit. libro Exodi, utpote quo universi populi Hebraïci annales continuantur, [Explicantur nonnulla, quæ adversus expositionem] per τὸ filios Israël integram gentem Hebræam, seu electum Dei populum, tam in capite, quam in membris, designatum a Moyse fuisse, eodem nempe, vel certe pari idiotismo, quo in jam productis textibus designati fuerunt non solum Christi, Osee prophetæ, Moysis aliorumque hagiographorum tempore viventes Israëlitæ, sed & eorum majores, quatenus hi cum illis unam eamdemque constituebant gentem, quorum adeo gesta, utpote ad universum populum spectantia, posteris adscripta fuerint. At enim, inquiet aliquis, cum Abram in Ægyptum famis causa profectus, anno nempe ante exitum posterorum suorum quadringentesimo trigesimo, non dudum illic manserit, sed paulo post reversus sit in terram Chanaan; Isaacus vero in Ægyptum quidem ire meditatus fuerit, re tamen ipsa eo non iverit, ne toti quidem Hebræo populo, seu tam in capite, quam in membris, spectato, habitatio seu peregrinatio 430 annorum in Ægypto adscribi merito potest. Ad hæc respondeo, in rigore quidem Dialectico dici non posse, Hebræum populum totidem annis in Ægypto continue habitasse; at nihilominus a Moyse, qui non ratiocinatorem aut calculatorem scrupulosum, sed historiographum agit, non immerito habitationi, seu peregrinationi Hebræorum in Ægypto, 430 annos tribui.

[198] Ita existimo, tum quia hisce annis initium fecit in Ægypto Abramus, [memorati versus, a nobis datam,] qui, teste Moyse Gen. cap. 12, ℣. X eo descendit, ut ibi peregrinaretur; tum quia etiam Isaac sui Patris exemplo, veluti pro suæ peregrinationis terra Ægyptum aliquando habuit, tum quia non interrupta per 215 annos habitatio Jacobi & posterorum ejus Ægyptiacæ peregrinationi finem imposuit. Adhæc, præterquam quod ex annis peregrinationis trium patriarcharum in terra Chanaan detrahendi sint anni illi, quos Jacob in Mesopotamia apud avunculum suum egit, quibus fit, ut a descensu Abræ in Ægyptum usque ad posterorum exitum multis annis diutius in Ægypto, quam in terra Chanaan, Hebræa gens degerit; aliæ etiam suppetunt rationes, cur Ægypto potius, quam terræ Chanaan, totius peregrinationis tempus adscribi potuerit. Primo quidem, illa patriarcharum in terra Chanaan peregrinatio, in censum etiam adductis eorum servis horumque filiis, præ posterorum in Ægypto degentium peregrinatione, paucissimorum dumtaxat hominum fuit, minusque in oculos incurrit, (de qua vide Psalm. 104, ℣. 12 & 13) cum tamen ex adverso Ægyptiaca mansio innumeram hominum multitudinem complexa atque apud omnes celebratissima fuerit.

[199] Deinde vero, uti Pererius in caput 12 Exodi Disput. 19, num. 116 observat, [opponi possunt;] Ægyptiaca habitatio posterorum Abrahæ, Isaaci & Jacob tribus rebus insignita mirum in modum & nobilitata fuit, nempe Josephi per octoginta annos imperio Ægyptiaco, magnaque eo temporis spatio Hebræorum prosperitate, eo autem sat diu defuncto, perinsigni & admiranda multiplicatione, ut ut interim laboriosissima premerentur servitute; ac denique liberatione eorum atque exitu ex Ægypto, tot tantisque prodigiis in primis memorando. Hisce addamus, moris esse Scripturarum, prout ex cap. ultimo Libri Judith ℣. 28 & ex 70 Interpretum versione cap. XI Genes. ℣. ultimo patet, ut ei loco, ubi annorum numerus aliquis completus fuit, licet tamen transactus ibi totus non fuerit, totus tamen adscribatur. Ex quibus omnibus manifestum fit, Moysen recepto Hebræis more suæ gentis peregrinationi Ægyptiacæ potius, quam Chananææ, illud 430 annorum spatium jure merito attribuisse. Præter jam traditum celebris illius versus cum aliis sacræ Scripturæ testimoniis conciliandi modum, alius quoque suppetit, quo, habita antecedentium Moysis verborum ratione, versus ille cum præfatis testimoniis adduci quoque in concordiam possit, vel in ipsa etiam hypothesi, gratis tantisper admissa, quæ cit. ℣. 40 per has voces Filii Israël non alios, quam Jacobi posteros, designari, tradit.

[200] [assignaturque modus alius,] En illum. Eodem cap. 12 Exodi ℣. 25 Pentateuchi auctor Moyses ex præcepto divino ad Israëlitas ita locutus fuerat: Cumque introïeritis terram, quam Dominus daturus est vobis, UT POLLICITUS EST (Abrahamo nempe Genes. cap. 12 ℣. 7 & dein alias) observabitis ceremonias istas, paulo ante scilicet præscriptas ad esum agni Paschalis ceteraque, redeunte quotannis Paschali tempore, observanda. Quorsum, obsecro, paulo ante, quam Israëlitæ de Ægypto versus terram Chanaan profecturi essent, in memoriam eis Moyses revocat divinas promissiones, illamque adeo maxime celebrem omniumque primam pollicitationem, quam Deus Abramo, jam primum terram Chanaan ingresso, apparens fecerat, Genes. cap. 12, ℣. 7 dicens: Semini tuo dabo terram hanc, nisi ut Israëlitæ divino ductu auxilioque, utpote sibi promisso, multo magis, quam humana opera, se e servitute educendos esse, agnoscerent, suamque in Deo Patrum suorum fiduciam firmissime locarent? Dum ergo eodem cap. 12 Exodi, mox ut dixerat, profectos fuisse filios Israël de Ramesse in Socoth, & ab ipsis Ægyptiis exire compulsos fuisse, ℣. 40 hæc subdit: Habitatio autem filiorum Israël, qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum; non abs re censeri potest, verbis istis innuere voluisse, jam re ipsa impleri cœptam eo exitu fuisse divinam pollicitationem paulo ante memoratam, quæ aliarum omnium, quarum cap. 3 & 6 Exodi, & persæpe in libro Genes. mentio fit, veluti princeps & antesignana fuit.

[201] [quo versus ille celebris recte exponi queat,] Hujus adeo celeberrimi versus hic sensus erit: habitationem, qua Israëlitæ manserunt in Ægypto, finem seu complementum fuisse illorum 430 annorum, qui secundum factam Abramo cap. 12 & 15 Genesis promissionem divinam, suæque genti celebratissimam, decurrisse prius debuerant, quam ipsius posteri de sua servitute & afflictione egressuri essent versus terram Chanaan, quam stato tempore occuparent in hereditatem perpetuam. Ellipsi ergo in cit. ℣. 40 utitur Moyses, at tali, ut id, quod reticet, cum aliunde satis apertum esset, facile subintelligi seu mente suppleri possit, quæque adeo non magis Moysen ineptum, absurdum aut nugatorium reddere potest, quam frequentes alibi ellipses harum auctores ineptos aut frivolos faciunt. Et huic quidem expositioni, qua Ægyptiaca Israëlitarum habitatio 430 annorum, quos Deus Abramo præsignificarat, veluti finis ac complementum, cit. ℣. designata fuisse, statuitur, suffragantur, quantum ad substantiam, Grotius, Cajetanus, a Lapide, viri sane inprimis eruditi, quos, si lubet, lector adeat.

[202] Quod si quis neutram citati versus expositionem a me datam, [etiam in eo non admisso mendo quodam, contra ac quidam recentiores volunt.] nec aliam quamvis, apud insigniores sacræ Scripturæ interpretes obviam, admittere velit, propterea, quod in eodem illo versu, uti S. Hieronymi tempore, ac multo ante legebatur, mendum cubuisse, pro indubitato habeat; ego contentiosum funem cum eo non traham; ast tunc demum mendum erroremque vetustum in eo ℣. admittam, cum manifeste probatum videro, Samaritanis potius, quam Judæis, concredita a Deo fuisse sacra eloquia, majorem istorum in describendo Pentateucho accurationem, quam sacerdotum Judæorum diligentiam fuisse; nec non Samaritanos codices, tantopere nunc jactatos, re ipsa antiquiores esse Hebræis Samaritanisque codicibus, quos S. Hieronymus consuluit, in quibus nempe prætensus ille primigenius Moysis textus, num. 187 sub finem recitatus, nuspiam ab eo inventus fuit; seu, uti apertius eloquar, tunc demum credam, in cit. ℣. non idiotismum Hebraïcum aut Ellipsim, sed mendum & errorem cubare, cum demonstratum videro, nostri temporis magistros in Israël, qui vel vulgaribus usi sunt præceptoribus, vel qui commodis perdiscendi sacras linguas subsidiis caruerunt, linguarum sacrarum peritia & optimæ notæ codicum usu doctori eruditissimo Hieronymo, peritisque, quos nactus est, magistris, aut palmam eripere, aut saltem hanc eis deferre neutiquam debere.

[203] Venio nunc ad difficultatem aliam, quæ ex ipsis S. Pauli ad Galatas verbis exsurgit. [Testamentum a Deo confirmatum, de quo] Si contra S. Gregorii Magni effatum ad Donati regulas, ad Porphyrianæ Isagogæ placita, vel ad fori contentiosi formulas Apostoli verba, num. 172 transcripta, exigenda forent, consectarium omnino esset, ut 430 anni, quos a Testamento confirmato a Deo usque ad Legem in monte Sina latam excurrisse, scribit, computari ab anno Abrami septuagesimo quinto nequaquam possent, utpote quo primum ei Deus promisit fore, ut in semine ejus benedicerentur omnes cognationes terræ. Verum enimvero in ea, de qua agimus, S. Pauli Epistola Donati regulæ & quæ hisce superstruuntur Porphyrianæ Isagogæ placita ac fori contentiosi formulæ locum neutiquam habent; quippe nihil aliud S. Paulus cap. 3 ℣. 17 per hasce primigenias voces διαθήκην προκεκυρωμένην ἀπὸ τοῦ Θεοῦ exprimere voluit, quam quod, uti advertit S. Hieronymus in hunc locum, Hebræo sermone Berith, Latino pactum vocatur, illud nempe gratuitum, uti Usserius in Chronologia sacra pag. 131 notat, quod cum Abrahamo Deus primum iniit, atque ineundo sancivit, ratumque & authenticum effecit, subsequentibus ejusdem repetitionibus nihil amplioris authoritatis primævæ promissioni adjicientibus.

[204] Neve id gratis assertum videatur, audiamus Cornelium a Lapide, [S. Paulus agit, diversum non est a divino pacto, Gen. cap. 12 memorato,] in eumdem illum versum pag. 454 ex antiquorum sententia ita scribentem: Hic & alibi, inquit, hæc tria, scilicet. Hebræum Berit (seu Berith) Græcum διαθήκη & Latine testamentum idem sunt, significantque quodvis pactum. Hoc enim adæquate in Scriptura significat Hebræum Berit (seu Berith) quod septuaginta vertunt διαθήκη scilicet, ut idem sit, quod συνθήκη. Ita Hieron. Chrysost. Theophyl. OEcumen. Idem ex Aristophane & Demosthene ostendit Budæus. S. Augustinus tamen proprie capit hic Testamentum Dei: “Quia,” inquit, quod mors testatoris valet ad confirmandum testamentum, hoc incommutabilitas promissionis Dei valet ad firmandam suam promissionem. Quæ postrema sententiæ nostræ nihil officiunt. Et sane non de promissionibus seu pactis, Geneseos cap. 13 a ℣. 15, cap. 15 a ℣. 4, & cap. 17 a ℣. 2 memoratis, sese eo loco agere, ipsemet Apostolus satis palam facit, dum præcedenti versu illam diserte indicat promissionem divinam, secundum quam in semine Abrahæ, qui est Christus, benedicendæ erant universæ gentes seu cognationes terræ, de qua nempe eodem capite ℣. 8 & 14 locutus fuerat, quæque adeo omnino diversa est a posterioribus promissis, citato Geneseos cap. 13 a ℣. 15, cap. 15 a ℣. 4, & cap. 17 a ℣. 2, Sancto nostro divinitus factis, utpote in quibus nullum de benedicendis in semine Abrahæ cunctis gentibus reperire verbum est.

[205] [neque illius Testamenti epocha a facto incerti temporis,] Fateor quidem, promissionem, de qua hic sermo est, iteratam a Deo fuisse, statim atque Abram hærentem inter vepres arietem obtulisset holocaustum pro filio suo Isaac, imo vero eam ejusmodi verbis a Moyse descriptam fuisse, ut ad hanc potius, quam ad eam, quæ cap. 12 Genes. refertur, Apostolus respexisse videri posset: ita enim cit. cap. 22 a ℣. 16 angelus Domini loquitur: Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, & non pepercisti filio tuo unigenito propter me: Benedicam tibi & multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, & velut arenam, quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. Verum, tametsi pactum, a Deo cum Abra Genes. cap. 12 initum, revera tunc confirmatum fuerit, ab ea tamen fœderis confirmatione dici nequit Apostolus annos illos 430 dinumerasse; quandoquidem incertum omnino est tempus illud, quo Isaacum, filium suum, immolare Abraham jussus fuit, asserentibus aliis, id factum esse anno Abrahæ centesimo decimo, aliis centesimo decimo quinto, aliis centesimo vigesimo quinto, aliis denique centesimo trigesimo tertio, vel sexto.

[206] [cap. 22 Gen. relato, repeti potest, sed contra] Consectarium igitur fit, ut vel Apostolus ab incerto initio æram exordiens, imperitus in hoc scribendi genere fuisse dici debeat, quod vel suspicari nefas est; vel, ut non tempus plane ignotum, sed contra expresse in Scripturis divinis signatum, omnibusque notissimum, quale est ætatis Abræ annus septuagesimus quintus, prima Dei promissione celeberrimus, pro statutæ a se æræ Abrahamiticæ exordio certo ac fixo adhibuerit; utque adeo ab illo pacto, quod tunc Deus primum cum Abramo iniit de benedicendis in ipso universis cognationibus terræ, quodque ineundo sancivit, annos illos computet, quos inde usque ad latam in monte Sina Legem excurrisse, affirmat. Adhæc, si ab illa fœderis confirmatione, Genes. cap. 22 ℣. 18 memorata, quæ inter annum Abrahæ centesimum decimum quintum & centesimum trigesimum septimum statuenda videtur, usque ad Legem in monte Sina latam designati ab Apostolo quadringenti triginta anni dinumerandi essent; consequens pariter foret, ut semen Abrahæ non modo quadringentis quinque, seu neglecto exiguo numero, quadringentis annis, uti tamen Gen. cap. 15 ℣. 13 asseritur, peregrinum fuerit in terra non sua, sed annis omnino quadringentis & viginti quinque, imo quadringentis & triginta sex annis, si illa fœderis confirmatio anno Abrahæ centesimo & trigesimo sexto facta statuatur. Quid? Quod, computatis ab illa confirmatione 430 annis, necesse omnino fiat, vix non ex omni parte susque deque verti fixam a Moyse ab ortu Abræ usque ad Legem latam Chronotaxim, omnemque intercludi viam, qua adducta a num. 177 sacræ Scripturæ testimonia cum verbis Apostoli ita intellectis conciliari queant.

[207] Recte igitur Josephus lib. 2 Antiq. Judaic. cap. 6 ab ingressu Abræ in terram Chanaan, [ex pacto certi temporis, nempe anno 75 Abrami facto, desumi cum antiquis debet.] atque adeo & a subsecuta mox divina apparitione ac promissione Euangelica 430 annorum, de quibus hic agitur, exordium sumit, ita loquens de Hebræis: Reliquerunt autem Ægyptum mense Xanthico, luna decima quinta, anno quadringentesimo trigesimo, postquam Abraham pater noster in Chananæam venit. Quibus, quod hic obiter notatum velim, minime obesse debet, quod in ejusdem libri cap. 5 librarii mendum cubat, quo scilicet pro numerali nota Græca o, quæ ducentos sonat, irrepsit nota u, quæ quadringentos annos Ægyptiacæ servituti perperam tribuit. Consentit Josepho Eusebius in Chronicorum libro priore pag. mihi X, ita loquens: Quum esset LXXV annorum (Abram) divino dignus habetur alloquio & ea repromissione, quæ ad eum facta est: a quo tempore usque ad regressum gentis Hebræorum ex Ægypto supputantur anni CCCCXXX, quorum meminit Paulus, ita dicens: “Testamentum confirmatum a Domino quæ post quadringentos & triginta annos facta est lex, non infirmat ad evacuandam promissionem.” Hisce consona repetit in Chronicorum lib. posteriore ad primum annum repromissionis Dei ad Abraham, cujus initium, quidquid alii secus contendant, statuit anno ejus septuagesimo quinto, non vero sexto, uti supra num. 167 docuimus. Unum hisce pro reliquis omnibus addo S. Augustini lib. 16 de Civit. Dei cap. 24 num. 3 non minus disertum testimonium, his verbis conceptum: Computantur … ab anno septuagesimo & quinto Abrahæ, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israël ex Ægypto quadringenti & triginta anni, quorum Apostolus ita meminit: “Hoc autem dico,” inquit, “testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos & triginta annos facta est lex, non infirmat ad evacuandam promissionem.” Sed de perdifficili illa quæstione ad institutum nostrum jam dicta sufficiant. Ad Abrami gesta modo redeamus.

§ XII. Abrami adventus in terram Chanaan: ejus illic peregrinatio: profectio versus Ægyptum: adhibitum ab eo, ne in Ægypto occidatur, consilium.

[Abramus ex Haran, de cujus situ] Abramum, cum annum ageret septuagesimum quintum bimestri spatio minus circiter completum, ex Haran divino oraculo evocatum fuisse, cumque uxore sua Sarai, & Lot, sui fratris filio, omnique tum suo tum ejus famulitio universaque substantia sese contulisse versus terram Chanaan, ex verbis Moysis Genes. cap. 12 a ℣. 4 & ex dictis § IX a num 162 indubitatum apparet. Eum autem in terram Chanaan etiam pervenire facile potuisse, priusquam idem ille annus ex omni parte elapsus esset, jam nunc dicenda aperient. Si urbs Haran, unde Vir obedientissimus discessit versus Chananitidem, cum S. Hieronymo lib. de Situ locorum Hebraïcorum tom. 2 Oper. col. 427, statuatur esse illa Mesopotamiæ civitas, quæ usque hodie Charra dicitur, ubi Romanus est cæsus exercitus & Crassus dux captus, quæque, uti videre est in mappa geographica a D. d' Anville, regio geographo, ceteris accuratius digesta tom. 2 Orientis Christiani ad col. 669, trecentis circiter milliaribus Romanis, seu septuaginta quinque leucis Belgicis a terra Chanaan distat; potuit Abram, si duas quotidie leucas Belgicas cum media confecerit, unius mensis spatio in Chanaan advenire, atque adeo currente adhuc anno ætatis suæ septuagesimo quinto.

[209] [hic agitur, in terram Chanaan pervenit,] Quod si cum Frederico Spanhemio, quem Cellarius part. 2 Orbis antiqui pag. 445 laudat, Haranem, utpote ex Genes. cap. XI ℣. 31 in itinere, quod e Chaldæa in Chanaan ducit, sitam urbem, in terra magis australi, nempe plus quam quadraginta millibus passuum infra Carras, supra tamen latitudinem Nicephorii urbis, collocare lubet; ut est tanto angustius urbem hanc inter & Chananitidem terrarum intervallum, ita & eo brevius temporis spatium impendere debuit Abram, ut terram Chanaan teneret. Ut ut sit de vero situ urbis Haran, quam tamen nolim cum paucis recentioribus Palmyræ, aut in Cæles Syriæ plane vicino Chananitidi tractu collocare; nihil equidem ex locorum intervallo, uti ex dictis patet, contrarium occurrit, quo minus, currente adhuc anno ætatis suæ septuagesimo quinto sanctus Viator in terram Chanaan advenerit.

[210] [non occupato prius, contra ac Nicolaus] Verum ex alio capite emergit difficultas aliqua, videlicet ex verbis Nicolai Damasceni, antiqui scriptoris, quem Josephus lib. 1 Antiq. Judaïcarum cap. 8 laudat. Ex hoc verba illius audi: Abrahamus regnavit apud Damascum advena, ut qui cum suo exercitu venerat e regione supra Babylonem sita, quæ Chaldæorum dicitur: nec ita multo post hinc quoque migrans cum suo populo, sedem transtulit in terram tunc Chananæam, nunc Judæam nominatam: ejusque posteritas ibi crevit in immensum numerum, quorum res alibi sum narraturus. Abrahami vero nomen (hæc Josephi, Nicolai dicta commentantis, verba esse arbitror) etiam nunc est apud Damascenos celebre, & vicus ostenditur, quem vocant Abrahami domicilium. Cum igitur, ex quo semel Abram ingressus est Chananitidem, inde numquam sedem suam Damascum transtulisse dici queat, necesse fit, ut, si recte scripserit Nicolaus Damascenus, uno saltem alterove mense in ea urbe manserit Abram, dum ex Haran illac in Chananæam profectus est.

[211] [Damascenus tradit, in urbe Damasco] Fateor, cum non satis constet, Abramum eamdem tenuisse viam, dum ex Haran in Chananæam venit, quam postea tenuit Jacob ex avunculi sui domo in Chanaan revertens; dici sat probabiliter posse, illum per Damasci fines ipsamque urbem iter tunc fecisse, illicque uno alterove die etiam fuisse moratum, forte ut de via fessam familiam recrearet; hincque etiam factum, ut apud Damascenos celebre deinceps ejus nomen manserit; adhæc, cum haud ita multo post Abram trecentos decem & octo vernaculos ad bellum expeditos, quibus quatuor regum exercitum victorem fudit, habuisse legatur, non diffiteor, utcumque vera scripsisse Damascenum Nicolaum, dum turbam hanc nomine exercitus donavit; at, cum hujus turbæ dominum ducemque Abramum, aliquandiu Damasci regnasse, asserit, non possum non ab eo hic dissentire. His, ut alias non recenseam, potissimum ducor rationibus. Abhorret a veri specie, hominem advenam seu vi, seu precario regnum illud accepisse, acceptum autem non ita multo post reliquisse, & dein urgente fame, in Ægyptum potius, non sine vitæ suæ periculo præsentissimo, esse profectum, quam repetiisse Damascum, ubi summa rerum potitus esset, & potiri rursus facile potuisset, ubi & non sine aliquo quidem ob exortam in Syria famen incommodo vitam degisset, at procul a suæ vitæ discrimine, aliisque multo majoribus incommodis, quibus se subjicere in Ægyptum tendens cogebatur.

[212] Adhæc, si quando Abram Damasci regnasset, cur facti adeo illustris neque Moyses neque ulli Scriptores sacri meminerunt, [regno, quod dein deseruisset;] cum & regnasse, uti Salianus supra sæpe laudatus ad annum Abræ 76 num. 9 recte advertit, & sponte regnum, obeundæ peregrinationis, divinitus mandatæ, causa reliquisse, magnam veræ commandationis segetem subministret, quam sacri Scriptores, qui minoris momenti res ab eo gestas commemorant, neglecturi fuisse non videntur. Denique, cum Nicolaus ille nimium quantum a temporibus Abrami remotus vixerit, utpote, teste Suida, familiaris Herodis, Judæorum regis, & Augusti Cæsaris, nec se antiquiorem testem aut vadem adducat, tanta non est ejus in re tam singulari auctoritas, ut fidem mereatur, præsertim dum ei Scriptura sacra non modo non favet, sed & non uno ex capite repugnat. Similia quidem etiam tradit Justinus lib. 36 Epitomæ Histor. Pompeii Trogi, pag. mihi 309 & 311 asserens, non Abramum tantum, sed & Israhelem seu Jacobum, ipsumque Moysen, quem Josephi proregis Ægypti filium perperam facit, Damasci reges fuisse; sed omnia hæc commentitia, seu tam vera esse de Abramo, quam de Jacobo & Moyse, imperitus sit, qui dubitet.

[213] Cum jam Viator obedientissimus, necdum plane elapso, [perambulans autem terram Chanaan ex Dei angelo sibi apparente, se ad hanc determinate] ut credibile omnino ex dictis est, anno ætatis suæ septuagesimo quinto, in terram Chanaan pedem primum intulisset, nullo illic loco ad dies multos substitit, sed contra, uti Genes. cap. 12 ℣. 6 narratur, pertransivit terram, seu, uti expressius habent LXX Interpretes, perambulavit terram in longitudinem ipsius, id est, a tractu Septemtrionali, puta ab urbe Emath, aut ab huic vicina, postea dicta Dan, Australem versus, usque ad confinia Sichem, seu usque ad convallem illustrem, qua parte loco Sichem vicina est, quæ regio tunc a Chananæo, hoc est, ab uno ex undecim populis a Chanaan, Noë nepote, oriundis, incolebatur, quemadmodum his verbis Moyses cit. cap. 12, ℣. 6 scribit: Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. Illic tum paululum moranti Abramo apparuit Dominus, seu Dei locum tenens angelus, dicens ei: Semini tuo dabo terram hanc Genes. cap. 12 ℣. 7. Ex quibus verbis demum intellexit Vir sanctus, terram Chanaan, in qua jam erat, eam ipsam esse, ad quam ex Ur Chaldæorum ac dein ex Haran evocatus a Deo fuerat, seu quam ei Dominus pro suo beneplacito monstraturum se, pollicitus fuerat.

[214] [divinitus vocatum prius fuisse, intelligit, ejusque possessionem] Igitur in tanti beneficii agnitionem, in acceptatæ possessionis, a posteris ineundæ, indicium, Deoque aliquando consecrandæ regionis monumentum ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei, uti partim Genes. cap. 12 ℣. 7 legitur, partimque Salianus noster, hunc locum commentans, ad annum mundi 2114, ætatis vero Abræ septuagesimum sextum, num. 13 rectissime observat. Verba ejus, quæ apparitionem hanc erectique altaris occasionem dilucidant, haud pigebit huc transcribere. Multum, inquit cit. num. pag. 408, jam terrarum erat emensus Abraham, ex quo erat egressus ex Charan, & inter Chananæos peregrinabatur sine lare, sine solo, sine domicilio; cum eum Dominus consolari volens, tertia ipsum apparitione dignatur; prima enim in Chaldæa fuit, ad jubendam migrationem e patria, altera in Mesopotamia ad eandem redintegrandam post mortem patris; (vide a nobis dicta a num. 151) tertia ad eum in suscepta peregrinatione consolandum. Prima nudam habuit jussionem exeundi, ut eam retulit S. Stephanus Act. cap. 7; altera (præter præceptum exeundi de Haran) promissiones multiplices habuit, sed universe atque in genere; tertia particularem habet promissionem terræ hujus, in qua peregrinabatur, de qua, tanquam universæ terræ Dominus, pro arbitrio & potestate disponit; in prima Dominum se Abrahæ demonstrabat, in altera parentem, in tertia posteritatis ejus magnificum muneratorem.

[215] [aliquando ineundam acceptat aramque Deo erigit,] Eam autem regionem Patriarcha sanctissimus nomine posterorum suorum ita acceptat, ut jam tum, quasi in possessionem mitteretur, altare erigat, quod sit insigne monimentum grati in Deum animi, simulque acceptatæ & acquisitæ possessionis indicium, denique consecratæ vero Deo regionis argumentum. Hæc est terra, quam se ei monstraturum promiserat, nunc liberalior factis, quam promissis, spondet, se ejus dominium ipsius posteritati traditurum. Hactenus ille partim secutus S. Chrysostomum Homil. 32 in cap. 12 Genes., partim Pererium nostrum, in idem caput erudite disserentem Disput. 2, num. 71, quos lector curiosus, si lubet, adeat. An autem tunc super erectum a se altare hostias Deo immolarit Abram publicasque preces fuderit, dubitari utcumque posset, quod Moyses cit. ℣. 7 non addat, eum ibi invocasse nomen Domini; verum, si ad versum sequentem, quo de alio altari ab Abra erecto meminit, animum advertamus, non ægre nobis persuadebitur, Abramum, sicut a se erectum secundo loco altare, de quo infra, Dei nomine insignivit, ac super illud nomen Domini invocavit (quod Scripturæ phrasi Deo mactare hostias publicumque cultum exercere est) ita idem illud, dum primam Deo aram in Chananæa posuit, nequaquam prætermittere voluisse; ut adeo quod Moyses ℣. 8 addit de invocato nomine Domini, sit potius prioris versus expositio, qua, quid sit Deo altare ædificare, palam facit, quam omissi prius ab Abramo sacrificii indicium.

[216] [nimirum in convalle illustri] Ceterum, cum non parum intersit lectoris, accuratius scire, quis ille fuerit Chananææ locus, ubi primum aliquandiu substitit Abram, veroque Deo aram exstruxit, mox ubi de tradenda posteris suis terra Chanaan facta ei est promissio; nonnullam & nos hic moram faciemus. Chananitidem ab Aquilonari ad Australem plagam seu in longitudinem trajicientibus medio fere itinere & pari propemodum inter Mare Occidentale & Jordanem fluvium spatio occurrit mons, dictus postea mons Ephraïm, duo habens juga, quorum alteri nomen Garizim, alteri nomen Hebal inditum fuisse, quidam contendunt. Ut ut sit de hisce nominibus, in hoc monte, seu, ut alii volunt, ad radices ejus, ab Hemor Hevæo ædificata urbs fuit, quæ ex nomine filii ejus, de quo vide cap. 34 Genes. ℣. 2, Sichem nuncupata fuit, & cui dein Salem, Sichima, Sichar, nec non Neapolis ac Naploza nomina adhæserunt. Huic loco finitima est convallis illustris, merito sic dicta, uti Bonfrerius in cap. 12 Genes. ℣. 6 observat, propter suam amœnitatem & longitudinem, de qua ita S. Hieronymus lib. de Situ & Nominibus locorum Hebraïcorum tom. 2 col. 394: Aulon (non Græcum, ut quidam putant, sed Hebræum vocabulum est) appellatur … vallis grandis atque campestris, in immensam longitudinem se extendens, quæ circumdatur ex utraque parte montibus, sibi invicem succedentibus ex & cohærentibus, qui incipientes a Libano & ultra usque ad desertum Pharan perveniunt. Suntque in ipso Aulone, id est, Valle Campestri (Hebraïce Elon More vocatur) urbes nobiles, Scythopolis, Tyberias stagnumque propter eam; sed & Jericho, Mare Mortuum & regiones in circuitu, per quas medius Jordanis fluit, oriens de fontibus Paneadis & in Mare Mortuum interiens.

[217] Ad clariorem hujus vocis Elon More notitiam hæc subdit laudatus Bonfrerius pag. 184: [haud procul a Sichem;] Hinc etiam intelligas, cur Hieronymus Deuteronomii cap. XI ℣. 30, cum in Hebræo habeatur juxta Elon more, ipse verterit, “quæ est juxta vallem tendentem & intrantem procul,” hoc est, juxta vallem in longum protensam, quibus verbis non alia, quam Aulon vallis periphrastics indicatur. In ea itaque hujus vallis, latissime protensæ, parte, quæ locum, Sichem postea dictum, attingebat, & prope consitum excelsis quercubus locum, (ita enim Hebraïcum Elon More ex LXX Interpretibus exponi etiam potest) Abramo se conspicuum dedit Dei locum tenens angelus, totamque regionem, a Chanaanis posteris tunc habitatam, in cujus fere meditullio tum versabatur, semini ejus seu posteris concessum iri, pollicitus est. Posteaquam pius Viator locum illum, ubi hæc facta fuerant, erecta supremo Numini ara consecrasset, eximiæque religionis officia cumulate Deo exhibuisset, non dudum illic quievit, uti cit. cap. 12 ℣. 8 Moyses insinuat, & ex eo credit S. Chrysostomus Homil. 32 in cap. 12 Genes.

[218] Inde ergo transgrediens (semper Austrum versus) ad montem, [unde transit versus Bethel, ubi etiam Deo altare erigit,] qui erat contra Orientem Bethel, venit, ac tetendit ibi tabernaculum suum, ab Occidente habens Bethel, & ab Oriente Hai, ubi & alterum a se erectum altare Dei nomine insignivit hostiasque in eo Deo obtulit, uti hisce verbis indicare videtur Moyses: Ædificavit quoque ibi altare Domino & invocavit nomen ejus jam tum, uti S. Chrysostomus cit. Homil. observat, opere complens, quod Apostolus Epist. 1 ad Timotheum cap. 2 ℣. 8 monuit, in omni loco levandas esse puras manus, agendasque de acceptis a Deo beneficiis gratias. Est autem Bethel, teste S. Hieronymo cit. libro de situ locorum Hebraïcorum col. 410, vicus in duodecimo ab Ælia (alias Hierosolyma) lapide, ad dexteram euntibus Neapolim, quæ primum Luza, id est Amygdalon, vocabatur: & cecidit in sortem tribus Benjamin juxta Betham & Gai (alias Hai) quam expugnavit Jesus (alias Josue) rege illius interfecto. Hai vero, seu, uti S. Hieronymus cit. lib. col. 447 etiam scribit, Gai urbs, teste Masio super Josue cap. 7 ℣. 2& cap. 8 ℣. XI, bis mille & quingentis circiter passibus a Bethele abest, parique adeo spatio vicinior, quam Bethel, Jordani est; cum ex adverso Bethel Mediterraneo mari, quod Occidentalem Chananitidis regionem alluit, pari quoque intervallo propior, quam Hai, sit; ut adeo, licet verbis discrepent, sensu tamen omnino conveniant cum Vulgata nostra Hebræi Græcique codices, qui loco hujus: Ab Occidente habens Bethel, ita efferunt: A mari habens Bethel, quæ obiter annotasse, fortasse non paucis proderit.

[219] [& tantisper moratur;] Ad hunc montem, medium, ut diximus, inter Luzam, seu Bethel, & inter Gai, seu Hai, aliquantulo diutius, quam in ceteris Chananææ locis Abramum substitisse, satis probabiliter existimat Salianus supra laudatus, num. 16 pag. 409, hac nempe ductus ratione, quod Genes. cap. 12 ℣. 8 expressa fiat mentio de fixo tabernaculo, cum certum sit, in reliquis quoque locis eum posuisse tentorium, at exiguo dumtaxat temporis spatio, nec proin speciali commemoratione digno. Sunt, qui Virum sanctum hoc loco non modo publico ritu Deum coluisse, sed & incolis verum Deum prædicasse volunt, eoque sensu hæc verba sacra Et invocavit nomen Domini intelligenda ac vertenda etiam esse, existimant. At ego cum Saliano vellem, ut id, quo sat tuto affirmari posset, multo majus solidiusque vel in Hebraïco vel in Græco textu fundamentum haberet. Quod enim S. Chrysostomus Homil. 32 in Genes. num. 4 pag. 321 tom. 4 scribit, providisse Dominum, ut Abram non solum Palæstinam incolentibus esset doctor, sed & iis, qui in Ægypto erant, id certum non reddit, eum verbis æque, atque exemplis verum Deum idololatris prædicasse; quamquam tam illud, quam hoc, utpote pietati ejus omnino consentaneum, a veri specie non abhorreat.

[220] [hinc progreditur versus Ægyptum,] At cur, inquies, diutius illic Abram non substitit, utpote nactus sat amœnum locum & sibi suisque satis commodum? Aut cur, uti ℣. 9 scribit Moyses, Perrexit Abram vadens & ultra progrediens ad Meridiem, vel, uti LXX habent, cur castrametatus est in deserto, puta Maon vel Sin, quod utrumque in Australi Chananææ tractu situm est? Hujus itineris causam non fuisse, quod Torniellus in Annalibus sacris ad annum mundi 2114 num. 6 allegat, divinum aliquod imperium, quo Abram jussus fuisset Surgere & perambulare terram in longitudine & latitudine sua, vel ex eo luculente patet, quod ejusmodi mandatum non ante ei Deus dederit, quam cum jam cessasset fames in Chanaan & ipse eo ex Ægypto jam redux esset, uti caput 13 Genes. perlegenti patescet. Malim igitur credere, Abramum ex loco, inter Bethel & Hai medio, versus Meridiem semper progressum fuisse, partim divino instinctu, partim humano consilio; & divino quidem instinctu, ut alicunde occurrente transmigrandi de loco in locum necessitate, ejus in Deum fides constantiaque in adversis magis indies eluceret, posterique ejus, quod imitarentur, vitæ perfectioris exemplum haberent, ac denique ut tam Australibus, quam Septemtrionalibus Chananææ incolis bene vivendi documenta daret; humano vero ipsius Abræ consilio, ut, cum metuendum esset, ne propter sævientem tunc aëris intemperiem multo parcius solito frumentum aliæque fruges in Chananæa excrescerent, hincque oriretur illic fames, ipse interim ad Austrum magis magisque progrediendo, propior indies fieret Ægypto, a frugum ubertate celebratissimæ regioni, in eamque, si sua suorumque salus id exigeret, sese conferre & a fame tum se, tum suæ peregrinationis comites tueri posset.

[221] Ut ut hæc se habeant, quam prudens Abram prævidere certe potuit, [ut evitet famem in terra Chanaan;] ac re ipsa, uti mihi quidem apparet, prævidit, mox subsecuta est fames in Chanaan, & talis quidem, quæ humanam industriam cum ea colluctantem superaret, orta, si Philoni lib. de Abraham pag. mihi 284 fides est, modo ex insolitis squaloribus, modo ex nimiis imbribus, qui, uti ex ejus verbis colligere est, non anno tantum septuagesimo sexto Abræ jam inchoato, sed & non parum ante, seu anno saltem præcedente, aut sementem in Syria prohibuerant, aut enatas terræ fruges, antequam maturescerent, longe maximam partem consumpserant. Facta est autem, inquit Moyses ℣. x, fames in terra, Chanaan nimirum; quam cum etiam ante mensem Nisan, nostro Martio & Aprili partim respondentem, quo tempore, uti ex Levitici cap. 23 ℣. 5 & X colligere est, fruges nonnullæ in Palæstina alias maturæ esse solent, jam tum experiretur Abram, non sine gravi domesticorum pecorumque suorum detrimento, cerneretque insuper, exiguam rursus aut potius nullam colligendi novos fructus spem superesse, quibus præcedens annonæ caritas utcumque levari posset, in Ægyptum, fertilem admodum regionem, a qua haud multum tunc aberat, proficisci decrevit, sola nempe famis, quæ, teste Moyse ℣. x, prævaluerat, necessitate adactus, non vero eo etiam consilio, contra ac Josephus lib. 1 Antiq. Judaic. cap. 9 perperam contendit, ut sententiam sacerdotum (Ægyptiorum) de divinitate cognosceret, secuturus illorum opinionem, si modo melior esset, aut ipse rectiora eis commonstraturus.

[222] Sed, dum jam maxime ad Ægyptiacam peregrinationem se suosque accingit, non modico mentis angore metuque premitur Justus, [antequam tamen Ægyptum ingrediatur, consilium cum uxore init,] ac tanto quidem vehementius, quanto propius ad Ægyptum accedit, deque Ægyptiorum moribus indies certior redditur. Quippe, cum multo major tunc, quam modo sit, hominum vivacitas ac corporum vigor esset, nec ullum sua uxor Sarai aut puerorum gestatione aut lactatione, liberiorive vivendi licentia nativi succi detrimentum passa esset, erat ea anno ætatis suæ sexagesimo quinto tam vegeto adhuc corpore tamque eleganti venustate prædita, ut Ægyptios, in amorem mulierum projectos, ad sui amorem etiam invita alliceret. Timendum propterea erat Abramo, ne, si Ægyptum adiret, seque Sarai maritum proderet, Ægyptii sibi mortem inferrent, itaque per mortem suam sublato mariti metu, sua conjuge, ut scorto, fæde uterentur. Ex adverso autem prævalens in dies in Chananæa fames ingressum in Ægyptum non tam suadebat, quam extorquebat, ut vel cum sua familia in terra Chandan fame pereundum sibi esset, vel hinc esset abeundum in Ægyptum. In eo rerum discrimine quid Vir sanctus egerit, ex ipso Moyse Genes. cap. 12 a ℣. XI audiamus: Cumque prope esset (Abram) ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi, quod pulchra sis mulier: & quod, cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: & interficient me, & te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, & vivat anima mea, ob gratiam tui.

[223] [quod varii varie reprehenderunt,] Hactenus sacer Scriptor, qui & hoc Abrami consilium rectissime ei successisse; eodem capite subdit. Verum, priusquam eo & nos deveniamus, examinandæ hic sunt variorum de hoc Abrami consilio sententiæ, & diluendæ, quibus eum propterea afficiunt, calumniæ. Sunt, qui Virum sanctum non modo mentiri in ea re statuisse, sed & ad mentiendum uxorem induxisse, volunt. Alii, eo longius progredientes, eum conjugis pudicitiam prodere decrevisse & in ejus contumeliam adulterio serviisse, asserunt. Atque ita quidem non soli Manichæi senserunt, aut certissime eorum propugnator acerrimus Faustus, sed & ipse Origenes. Quid? Quod SS. Chrysostomus & Ambrosius ita de illo facto locuti fuerint, ut, si nuda eorum verba spectentur, dici ambo possent ea in re Manichæis & Origeni consensisse. Nihilominus tamen assero, Abramum, cum se fratrem Sarai vocare decrevit, nec statuisse mentiri; neque, cum ei persuasit, ut se sororem suam diceret, ad mendacium induxisse, nec denique in miseranda illa necessitate quidquam ab eo decretum factumve fuisse, quod, salva Dei lege, decerni fierive non potuerit.

[224] [quodque nihilominus mendacii] Ac primo quidem Abramus nec mentiri voluisse, nec ad mentiendum uxorem suam induxisse, dici merito potest, nisi vel ipse sciens volensque falsum quid protulerit, aut contra mentem quidquam asseruerit, vel nisi, ut tale quid sua uxor faceret, ei auctor fuerit. Cum vero se more patrio fratrem Sarai vocare statuendo, ipsamque, ut se pariter sororem suam vocaret, inducendo, nihil prorsus proferre decreverit, aut ei proferendum suaserit, quod a vero alienum esset, uti in simili casu Genes. cap. 20, ℣. 12 ipse testatur his verbis: Alias autem & vere soror mea est, q. d: Ex patris mei sanguine procreatam vere voco sororem, ubi sane potius credendum est Abramo loquenti, quod scit, quam Manichæis aliisque criminantibus, quod nesciunt; consequens fit, ut a mendacio ex utroque capite immunis dici debeat, non secus atque, dum Lot, pari sanguinis nexu sibi junctum, Genes. cap. 13 ℣. 8 fratrem vocavit; neque est, cur magis ipse ea in re accusandus mendacii sit, quam Tobias cap. 8, ℣. 9, ipsique Euangelistæ, qui consanguinitate conjunctos fratrum aut sororum nomine compellarunt. Fateor, si ex sacris Codicibus aliove indubiæ fidei documento constaret, Abramum ita animo comparatum fuisse, ut interrogatus, nam Sarai uxor sua esset, eam conjugem negaret; aut, si pari auctoritate constaret, eum ab hac exegisse, ut interrogantibus, num uxor ipsius esset, uxorem sese negaret; tum certe a mendacio eum excusandum non fore, utpote qui non mere veritatem occultare, sed falsum proferre, fixum animo habuisset.

[225] [culpa vocate,] At, cum, teste Scriptura, id tantum dicere voluerit ac re ipsa dixerit, quod verum erat, simulque etiam aliud, quod verum erat, justissima de causa reticere decreverit; non fuit in his Abræ verbis veritatis abnegatio aut falsi affirmatio, sed mera veritatis, sibi alias, si panderetur, nocituræ, occultatio, seu mera reticentia, qualis fere ea est, quæ lib. 1 Reg. cap. 16 refertur: ac proin, quandoquidem, uti omnes fatentur, nequaquam mentitus est Samuël, dum se ad immolandum Domino in Bethlehem venisse affirmavit, cum tamen etiam, ac præcipue quidem, eo Dei jussu venisset, ut unum ex filiis Isaï, quem ei Deus monstraret, regem Israël inungeret; pari ratione Abram, id, quod verum erat, partim propalare, partim celare statuendo, mendacii argui non potest, nec magis adeo dici ad mendacium induxisse uxorem, quam Deus ipse ad illud induxerit Samuëlem, cum eum mittens in Bethlehem, alterum, quod verum erat, manifestandum; alterum, quod itidem verum erat, at sine gravi periculo propalari non poterat, reticendum injunxit. Quemadmodum igitur non ad simulationem, sed ad prudentiam pertinuit, Samuëlem sui in Bethlehem adventus causam veram, sed non solam nec præcipuam manifestasse, ita quoque non ad mendacium, sed ad prudentiam pertinere dicendum est, Abramum veram cum Sarai consanguinitatem suam patefecisse, nec tamen omnem, nedum præcipuam, quæ se inter & illam erat, conjunctionem palam esse professum.

[226] At, inquiet alius, quamvis in eo casu nec mentiri decrevisse Abram, [& ab adulterio attentato] nec ad mendacium uxorem induxisse dici possit, quandoquidem veritatem suo tempore & loco tacere, non tantum sine vitio, sed etiam cum laude licitum est; tamen, cum Sarai uxorem suam esse, Ægyptios latere voluerit; dicendus est & voluisse eis ansam dare credendi eam liberam, atque adeo, etiam se invito, abs rege Ægyptiorum uxorem expeti ac duci posse. Igitur Ægyptios fallere intendit, &, quod caput est, si re ipsa, uti timendum ipsi erat, a rege ad nuptias cogeretur, cum hæ fuissent verum adulterium, saltem in uxoris suæ contumeliam adulterio serviisse dicendus erit. Verum respondeo Abrami consilium eo non spectasse, seu eum positive, ut scholæ loquuntur, non intendisse, Ægyptios inducere in errorem, eorumve regem ad ineundas cum Sarai nuptias allicere; sed solum præcavere voluisse, ne ab Ægyptiis ipse occideretur, seque occiso, Sarai ab alienigenis captiva retineretur, aut scorti dein haberetur vice. Justis igitur de causis mere permissive, ut vulgo loquimur, se ad errorem illum habuit, in quem sua Ægyptios inconsiderantia cæcusve animi impetus induceret.

[227] Adhæc non tantum non optavit Abram, ut Ægyptiorum oculis Sarai placeret, [ac lenocinio immune,] sed id ne fieret, vehementissime timuit; tantumque abfuit, ut eam ad ineundas cum Ægyptiis nuptias aut eorum libidini consentiendum induxerit; ut contra uxorem castam, castoque corde sibi cohærentem in servandæ conjugalis fidei proposito, quibus potuit, rationibus confirmasse, divinumque, quo intacta maneret, auxilium præsidiumque implorasse omnino censendus sit, ni alias eum reluctantibus sacris Litteris & maritum socordem hominemque impium, nihilque minus, quam Dei amicum, dicere cogamur. Juverit S. Augustinum lib. 22 contra Faustum Manichæum cap. 33 tom. 8 Operum edit. 1694 col. 381 & seq. de hoc Abrami consilio disputantem audire. Hoc, inquit, Abrahæ factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius æternæ legis lumine a peccatis recte facta discernere: quibus & constantia pertinacia videri potest, & virtus fiduciæ vitium putari audaciæ, & quæcumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium; sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti, sic & ipse conjugem castam, & casto corde sibi cohærentem, de cujus animo, ubi pudicitiæ virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne, se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur, certus de Deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit.

[228] [nec non ab avaritiæ labe plane remotum fuisse ostenditur,] Absit ergo, ut ea Abrami verba Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, & vivat anima mea ob gratiam tui, ita intelligamus, quasi iis uxori suadere voluerit, ut nuptiis aliis consentiret, aut Ægyptiorum libidini obsecundaret, non modo ut in vivis ipse servaretur, sed & ab Ægyptiis honorificis ditaretur muneribus; cum hujusmodi expositionem nec patiatur litteralis verborum sensus, nec piissimi Viri consilium, id unum satagentis, ne ab Ægyptiis occidatur, seque interfecto pudoris sui damna uxor sentiat. Qui enim, uti narratur Genes. cap. 14 ℣. 23, justissime acquisitis spoliis ditari noluit, nec ex iis a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ quidquam accipere; ille certe, ut ab Ægyptiis donaretur muneribus, charissimæ conjugis pudicitiam prostituere voluisse, nulla veri specie censeri potest. Quæ cum ita sint, nullius plane ponderis esse potest Origenis Homil. 6 in Genesim assertio, nulla plane subnixa ratione, qua, Abrahamum in simili casu, de quo postea, non solum mentitum esse regi, sed & pudicitiam conjugis prodidisse, adstruit. De Fausti vero Manichæi hujusmodi calumniis ab Augustino plenissime obtritis contusisque nihil hic attinet dicere.

[229] [tametsi duo SS. Patres contrarium dixisse videantur,] Sed quid de SS. Chrysostomi & Ambrosii verbis, quibus hic lib. 1 de Abraham cap. 2 Saram mentitam esse germanitatem; ille vero Homil. 32 in Genes. fabulam egisse, Abramum vero mortis metu in adulterium uxoris consensisse & quasi serviisse adulterio in mulieris contumeliam scribit? Respondeo, cum vox Græca δρᾶμα, qua Chrysostomus utitur, non semper mendacium, aut, ut vulgo sumitur, fabulam denotet, sed quandoque rem quamlibet verissimam, arte tamen & industria adornatam; ipsum vero verbum mentiri apud Ambrosium pro verbo prætendere aut obtendere germanitatem adhibitum videatur; ex hisce loquendi modis pro certo confici non potest, eos aut Abramum aut Sarai mendacii arguere voluisse, præsertim, si perpendamus, eos hoc idem factum laudibus pauco post esse prosecutos, quod facturos fuisse, si stricte dicto mendacio obnoxium credidissent, minime veri simile est. Idem plane de altero S. Chrysostomi dicto sentiendum est; ut proin aliud innuere non voluerit, quam id ab Abramo factum fuisse, propter quod quilibet alius, qui de suæ uxoris virtute constantiaque deque affuturo speciali Dei auxilio non tam certus, quam Abram, esset, merito in suspicionem venire posset præstiti in uxoris adulterium consensus, imo & ministerii. Utcumque hæc habeant, potior sane in hac re habenda est S. Augustini auctoritas, nostraque ei consona sententia, utpote Scripturis sacris conformior solidisque munita rationibus.

[230] Reliquum nunc est, ut alteram, quam sanctus Doctor sibi objicit eademque opera expedit difficultatem, [aliique etiam id Abrami factum] ex cit. lib. 22 contra Faustum cap. 36 ob oculos ponamus. Dicet aliquis, inquit col. 383, cur non potius ita de Deo præsumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere, quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita demens sit, ut hoc neget? Sed, si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo & suam vitam & conjugis pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet, quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Et post desumpta ex sacris Litteris varia testimonia exemplaque, quibus assertionem hanc firmissime stabilit, ita concludit: Proinde, cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Saræ & ejus pudicitia & mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset Abraham, verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit, quod potuit: quod autem non potuit (nempe per se impedire, ne Sarai uxorem suam Ægyptii appeterent, & uxorem ducerent) illi (nempe Deo) commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur. Hactenus S. Augustinus.

[231] Et sane, si, uti ex S. Hieronymo lib. de Quæstionibus Hebraïcis, [aliunde peccati arguant.] col. 518 satis probabile est, Ægyptiis æque ac Persis, mos fuerit, ut ad regis thalamum nulla introduceretur femina, quæ non prius sex mensibus uncta oleo myrtino totidemque etiam mensibus pigmentis variis usa fuisset, merito confidere poterat Abram, futurum, ut, si fors regio jussu abduceretur Sarai, dein assumenda in Ægypti regis uxorem, labente illo anno opportunum aliquod affulgeret tempus, quo, sin minus humana arte & industria, certe speciali aliquo Dei auxilio uxorem reciperet intactam, uti & eventus ostendit. Facessat igitur Rivetus, dum Exercitatione 73 in cap. 12 Genes. pag. 350 in his quidem rectum fuisse Abrami finem, fatetur, at eum tamen in via aberrasse, contendit, nec posse de diffidentiæ culpa humanaque fragilitate purgari. At, quid ita, quæso? Quia nempe, Riveto pag. 349 judice, cum Abram non metueret vitæ suæ, nisi propter uxorem, a Deo petiisset (id est, petere potius debuisset) ut hominum oculos a pulchritudine Sarai concupiseenda averteret, tum certe, causa sublata, effectus etiam fuisset sublatus. Quasi vero id non fuisset tentare Deum, ut omnium Ægyptiorum, in quorum conspectum veniret Sarai, divinitus occluderet vel offuscaret oculos, corumque desideria refrænaret, ac proin tot patraret miracula, quot forent Ægyptii, quibus eam vel in itinere vel in sua apud Ægyptios mora obviam dari contingeret. Fecit igitur Abram in tanto rerum discrimine, quod fieri & sana ratio & prudentia suadebat, nec est, cur eum vel tantilli peccati in eo reum fuisse, pronunciemus. De his plura qui cupit, adeat Pererium, in caput 12 Genes. Disput. 5, num. 102 & seqq. erudite de facto hoc more suo disputantem.

§ XIII. Sancti ingressus in Ægyptum: uxorem, sibi sublatam, recipit intactam: ejus reditus in terram Chanaan: promittitur ei divinitus terra Chanaan.

[Sanctus, Ægyptum ingressus,] Jam eum in modum sua Abram instruxerat consilia, ut, cum prævalentis in Chananitide famis causa in Ægyptum, ne alias se suosque in manifestum interitum objiceret, descendere cogeretur, ipse sibi ab Ægyptiis uxoris causa imminens vitæ periculum, quantum fieri a se salva Dei lege poterat, provide arceret. Confisus igitur fore, ut humanis, quibus utendum censuerat, adminiculis potens benignumque Numen aspiraret, cum Sarai uxore sua, & Lot, fratris sui filio, universaque familia substantiaque sub initium mensis Nisan Ægyptum ingreditur, ad eam nempe, uti conjicere licet, regionis partem frumenti feracissimam, qua Nilus per ostium Pelusiacum in mare Mediterraneum aquas suas exonerat. Non poterat non ingressus ille, utpote hominum, fors numquam ante conspectorum, genere singularis, & servorum pecorumque multitudine plane insolens, Ægyptiaci vulgi primum moxque regionis præfectorum oculos admirationemque in se convertere, & ea in primis mulier, quæ dignitate & pulchritudine ceteris præcellebat.

[233] [mox uxorem suam sibi tolli videt;] Ab his igitur Ægyptiis rei tam insolitæ fama, quæ & alias majora vero perferre solet, ad principes aulicosque Pharaonis regis, alio nomine Apophis etiam dicti, actutum perducitur; qui, & novitate facti exciti suisque oculis mox ipsi turbam hujusque dominam conspicati, regi omnia deferunt, mulieris pulchritudinem supra modum extollunt, atque, ut de Ægyptiis aulicis, regi adulari, libidini ejus subservire & voluptatibus lenocinari studentibus, sat tuto credi potest, eum impellunt, ut contra omne hospitii jus etiam invitam tolli, inque aulam regiam perduci mulierem jubeat. Sed rursus Scriptorem sacrum de his audiamus. Ita ille cap. 12 Genes. ℣. 14 & seq.: Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem (Sarai) quod esset pulchra nimis. Et nuntiaverunt principes Pharaoni, & laudaverunt eam apud illum: & sublata est mulier in domum Pharaonis. Dum illa in gynæceo regio Ægyptiarum more ad ineundas postmodum cum rege nuptias molliter ac delicate excolitur, nullam non videntur Ægyptii contulisse curam, ut, qui futuræ uxoris regiæ frater habebatur, commodam honorificamque vitam apud se ageret, multisque augeretur bonis; quæ omnia verbis hisce non obscure Moyses indicavit: Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves & boves & asini & servi, & famulæ, & asinæ & cameli.

[234] [dumque ipse, licet honorifice exceptus, de ejus raptu dolet,] Verum hæc ipsa, quæ tam Sarai, quam Abramo, ab Ægyptiis præstabantur obsequia, non modo utriusque angorem animi non levabant, sed & contra acerbioribus indies ita accumulabant curis, ut, nisi ambo sibi Deum in tempore affuturum, confidissent, jam tum a regis libidine defendendæ vindicandæque conjugalis pudicitiæ nulla humanitus superesse via videretur. At Deus, qui conjugalis pudicitiæ, quam vir tueri nequit, tutor ac vindex esse solet, quique se prædixerat afflicturum esse eos, qui Abramum affligerent, seu, ut Scripturæ verbis utar, maledicturum se maledicentibus Abræ, utrique conjugi difficillimo illo tempore validissimum attulit auxilium, quo infamiam omneque dedecus ab eis averteret. Flagellavit enim Dominus Pharaonem plagis maximis & domum ejus propter Sarai uxorem Abram, uti Genes. cap. 12, ℣. 17 narratur. Quænam autem nominatim illæ fuerint plagæ, quibus Deus, tum ut injuriam a suis arceret, tum ut nimis in Venerem propensum Ægyptiorum animum castigaret, non Pharaonem tantum, sed & domum ejus afflixit, tacente Moyse, quis reddere indubitatum potest? Alii pestem, alii seditiones, alii in viris molestissimum seminis fluxum gravi mixtum cruciatu, alii in feminis acerbissimos irritosque partus dolores, alii alia cruciatuum genera excogitarunt.

[235] At quæcumque singillatim illæ fuerint, tales mihi plagæ fuisse videntur, [Ægyptiique, ob sublatam ei uxorem, divinitus castigantur,] quibus Deus per eadem, per quæ peccarant Ægyptii, eos torqueret, ita ut amorum voluptatumque obliti & rex ipse & ejus libidini assensi aulici longe diversas jam cogitarent, sed de hoc uno essent solliciti, quo pacto e cruciatibus, quibus afflictabantur, evadere possent. Philoni, ex quo partim hæc desumpta sunt, consentit S. Chrysostomus Homil. jam sæpe citata pag. 326, ubi &, cur non solus Pharao correptus a Deo fuerit, rationem simul suppeditat. Vidistis, inquit, eos (Pharaonis aulicos) lenonum agere officium in regis gratiam, auferendo Justi uxorem? Quapropter non ipse solus, sed & omnes domestici ejus pœnæ fuerunt participes, ut discerent, se non in peregrinum simpliciter furorem suum exercuisse, neque in hominem e medio vulgo, sed in virum carissimum Deo, qui tanta illum cura dignaretur. Et idcirco acerbissima pœna concutiens ejus mentem abduxit a nefario flagitio, coëcuit ab irrationabili impetu, cohibuit incontinentem mentem, alligavit concupiscentiam indomitam, refrænavit furoris insaniam.

[236] Coëcitus hisce plagis Pharao, earumque causam vel a sacerdotibus Ægyptiis, [uxorem recipit intactam,] vel ab ipsa Sarai, vel divinitus in somnis edoctus, certiorque una redditus, eam, quam prius Abræ dumtaxat sororem existimarat, uxorem simul esse; nihil habuit prius, quam ut Maritum ad se accerseret, eamque a stupri contumelia præservatam ei restitueret. Nonnihil tamen animo commotus, ut Abram in conspectum venit, his eum compellavit verbis: Quidnam est hoc, quod fecisti mihi? Quare non indicasti, quod uxor tua esset? Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam & vade. Quæ sic, judice S. Chrysostomo cit. Homil. pag. 327, intelligenda fere sunt, quasi diceret rex: Quid fecisti mihi Abram? Deum inimicum mihi reddidisti, iram ejus super me induxisti, pœnæ obnoxium me reddidisti, fecisti, ut pœnam lueret tota domus mea eorum, quæ in te admissa sunt. Ego, quam sororem tuam putabam, mihi tolli jussi, accipiendam in thalami consortem; at nunc, quia non sororem dumtaxat, sed & vere conjugem tibi esse, novi, qualem accepi, talem tibi reddo. Accipe ergo illam, nulla a me injuria affectam, & recede cum tuis omnibus ab aula mea procul. His dictis, ut Abram facti sui rationem redderet, faceretque palam, cur Sarai vocasset sororem, uxorem vero tacuisset, rex non tulisse videtur; sed mox Ægyptiis in mandatis dedit, ut ex aula discedenti Dei amico, ac denique ex Ægypto profecturo nemo molestus foret, neve quis ei aut cuiquam e familiaribus ejus vim etiam levissimam inferret.

[237] [& ex regia urbe deductus aliquo tempore in Ægypto subsistit,] Hoc autem regis mandatum ab Ægyptiis continuo executioni mandatum fuisse, sat clare indicat Moyses, dum ℣. 20, postquam dixisset, præcepisse Pharaonem super Abram viris, seu, uti IXX Interpretes habent, præcepisse viris de Abraham, subdit hæc: Et deduxerunt eum & uxorem illius, & omnia, quæ habebat. Atque hinc facile erroris convincitur Artapanus, dum in sua Rerum Judaïcarum Historia, ab Eusebio lib. 9 Præparationis Euangelicæ cap. 18 laudata, Abramum viginti continentes annos ibidem (in Ægypto) egisse, & in Syriam denuo remigrasse, scribit; nec ab errore hic immunis videtur laudatus pariter ab Eusebio cap. 17 Eupolemus, asserens, Abramum apud Heliopolim Ægyptiorum sacerdotum consuetudine plurimum usum fuisse, eoque magistro multa ipsos, nec non Astrologiam, quæque ad illam pertinent, omnia didicisse. Nam, tametsi Pharaonem in illa aut alia ei vicina urbe tunc versatum fuisse, ad eamque Sarai fuisse jussu regis deductam, gratis omnino daretur; non patitur tamen Mosaïca narratio, ut post acceptam conjugem tanto temporis spatio in Ægypto mansisse dicatur Abram, quantum necesse est, ut Astronomiæ homines ignaros scientiam illam edocere potuerit. Id autem tunc ab eo factum fuisse, cum dies noctesque ob raptam, at necdum redditam conjugem, in summa sollicitudine maximisque curis traduceret, verisimile nequaquam est.

[238] [non tamen ad complures annos ut quidam volunt;] Quapropter ne Josepho quidem fides habenda hic est, sine antiquo teste asserenti lib. 1 Rer. Judaic. cap. 9, post redditam Abramo uxorem factam illi abs rege potestatem esse, congrediendi cum præstantissimo quoque Ægyptiorum ac doctissimo, atque tum ob dissertationes, quibus eorum opiniones & ritus vanissimos esse, ostendit, tum etiam ob communicatam eis numerorum & siderum scientiam magno fuisse habitum in pretio. Hæc enim omnia, ut facta dici aliqua veri specie possint, multo etiam longius, quam quo Abram, recepta uxore, in Ægypto versatus est, temporis spatium exigere, cuilibet consideranti facile manifestum fiet. Neque vero hanc Josephi opinionem firmat communis sententia, quæ hujusmodi disciplinas ab Hebræis, qui Chaldæi origine erant, ad Ægyptios fuisse profectas, inde ad Græcos pervenisse, asserit; cum hinc nequaquam consequens fiat, ab Abramo potius, exiguo tantum tempore apud Ægyptios commorato, quam a patriarcha Joseph, quem Pharao alius dominum domus suæ & principem possessionis suæ constituit, ut erudiret principes ejus sicut semet ipsum, disciplinis ejusmodi imbutos fuisse Ægyptios, uti per se quoque patet: quamquam tamen propterea negare nolim, Abramum Ægyptiis æque, ac Palæstinis, pietatis suæ aliarumque virtutum splendore plurimum profuisse, imo &, cum se obtulit occasio, verbis quoque monstrasse viam, qua ex errorum tenebris ad veritatis lumen perducerentur.

[239] At, inquiet aliquis, si verum sit, quod nos ex Mosaïca narratione contendimus, [hinc post unius ferme anni commorationem] Abramum tam exiguo, puta novem aut decem tantum mensium spatio in Ægypto peregrinatum fuisse, consequens fit, ut, cum is de Ægypto, teste Moyse cap. 13 Genes. ℣. 1, ascendit ad Australem Chananitidis plagam, aut præter veri speciem cessaverit jam tum in Chananæa fames, aut is eidem discrimini se suosque imprudens objecerit, ob quod in Ægyptum ante ire compulsus fuit. Verum respondeo, alienum a vero dici non debere, quod non raro temporibus nostris contigisse vidimus, magnæ nimirum frugum inopiæ ex imbrium frequentia aut nimio solis ardore uno anno exortæ, mox vitali aëris temperie succedente, succedere etiam frugum omnium in fertili ex se terra affluentiam; ac proin, cum fortasse vel eodem ipso anno, quo in Ægyptum Abram descendit, non vilis fuerit serotinarum frugum copia, spesque maxima etiam affulserit fore, ut uberrima esset hordei, frumenti ceterorumque terræ fructuum messis, subsequentis anni mense Nisæn, aut paulo post colligenda; leviori tantum, aut vix ulli periculo se suosque pius Viator exposuerit, dum necdum elapso a sua in Ægyptum profectione anno integro in Chananæam remigravit. Adhæc vix, aut ne vix quidem, dubitandum videtur, quin Pharao, quo Abrami Deum sibi iratum placaret, non exiguam ei dari jusserit inter alia munera frumenti aliorumque cibariorum copiam, aut certe non prohibuerit, quo minus is, qui suo jussu ab aula procul, ac dein ex Ægypto emigraturus erat, proprio auro & argento cibaria coëmeret eaque camelis & asinis suis imposita secum in Chananitidem transferret.

[240] Auctior igitur famulitio, cujus pars non infima fuisse videtur Agar, [auctior famulitio & divitiis revertitur in Chananitidem,] infra memoranda ancilla Ægyptia, nec non auro, argento, gregibusque & armentis locupletior factus, ascendit Abram de Ægypto versus Australem Chananææ plagam, uxorem suam Sarai, & omnia, quæ tum in Ægyptum intulerat, tum quæ illic regio favore acquisierat, secum deducens ipsumque etiam fratris sui filium Lot, uti cap. 13 Genes, ℣. 1 & 2 Moyses his verbis enarrat. Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse & uxor ejus, & omnia, quæ habebat, & Lot cum eo, ad Australem plagam. Erat autem dives valde in possessione auri & argenti, seu, uti LXX verterunt, dives valde pecoribus & argento & auro. Et, quamquam Moyses, utpote Hebrææ gentis historiam ex instituto conscribens, nullam hic fecerit de uxore Loti, Moabitarum & Ammonitarum avia, mentionem; credibile tamen omnino est, una cum marito suo Lot mulierem illam in Ægyptum descendisse, indeque, abeunte Abramo, pariter cum eo esse profectam, verisimiliter jam ante una alterave infantula auctam, quæ etiam causa esse potuerit, cur illa, quæ & alias non adeo formosa fuerit, ab Ægyptiorum libidine multo minus, quam Sarai, aut plane nihil timendum sibi haberet. Sed hæc obiter de uxore Loti dicta sufficiant, utpote quæ ad Abrami historiam non tam prope attingit. Missis igitur, quæ de argumento hoc moveri possent, quæstionibus, sancti Viatoris nostri in Chananæa iter ac præclara ejusdem gesta prosequamur.

[241] De eo ita Moyses cit. cap. 13 Genes. ℣. 3 & 4 loquitur: Reversusque est (Abram nempe) per iter, [nimirum ad locum, medium inter Bethel & Hai,] quo venerat, a Meridie in Bethel, usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel & Hai: in loco altaris, quod fecerat prius, & invocavit ibi nomen Domini, jam multis antea seculis, uti S. Chrysostomus Homil. 33 in Genes. pag. 333 observat, Davidicum illud implens: Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Porro Abramum eodem illo loco, post exhibita solidæ pietatis suæ documenta, de quibus vide dicta num. 215 & 218, mensibus aliquot substitisse, suadet, quæ a Moyse mox subjicitur, Loti ab Abramo secedentis historia. Etenim non est sat veri simile, statim atque utriusque pastores inter Bethel & Hai tabernacula sua fixerant, suaque singuli pecora armentaque ad pascua deduxerant, exortam inter illos esse contentionem, aut, si nonnullo tempore post, jam pastu minui cæpto, exorta quædam sit, illico ad Abramum & Lot fuisse delatam, aut antequam illa ingravesceret, omnisque spes diuturnioris illic commorationis evanuisset, illatum ab Abramo de sejungenda familia sermonem fuisse, statimque eum fuisse executioni mandatum. Quapropter non prius, quam anno septuagesimo septimo Abræ, jam mensibus aliquot inchoato, alterius ab altera familia sejunctio statuenda videtur, quam cit. cap. 13 ℣. 5 & 7 seqq. sacer Scriptor recenset.

[242] [ubi post menses aliquot a Loto segregatur;] Verba ejus hæc sunt: Sed & Lot, qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, & armenta & tabernacula. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, & nequibant habitare communiter. Unde & facta est rixa inter pastores gregum Abram & Lot. Eo autem tempore Chananæus & Pherezæus habitabant in terra illa. Dixit autem Abram ad Lot: Ne, quæso, sit jurgium inter me & te, & inter pastores meos & pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est: Recede a me, obsecro: Si tu ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam & Gomorrham, sicut paradisus Domini, & sicut Ægyptus venientibus in Segor. Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, & recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, & habitavit in Sodomis.

[243] [in quod factum nonnulla] Hactenus Moyses, in cujus narrationem nonnulla etiam annotasse juverit. Ac primo quidem, cum ait sacer Scriptor, Abramum & Lot nequivisse habitare communiter, non sic illud intelligendum est, quasi vero utrique communia prius fuissent, at tunc diutius esse communia nequiverint pecora ceteraque bona, dut ipsi ne tantillo quidem tempore inter Bethel & Hai una degere potuissent; sed sic illud exponi debet, ut uterque propria sibi habuerit pecora, propriumque famulitium; cumque hæc admodum ampla & copiosa essent, eoque tempore potiorem illius regionis partem occuparent duo populi, ex Chanaan ortundi, Chananæus nempe & Pherezæus, hinc factum fuerit, ut, crescentibus indies gregibus & armentis, quibus latiora pascua opus erant, eaque occasione exorta inter Abræ & Loti pastores rixa, utraque illa tam ampla numerosaque familia, stabilem illic sedem ponere non potuerit, ut proin altera ab altera loco fuerit sejungenda. At sciscitabitur aliquis, quandoquidem Deus, teste S. Stephano Act. cap. 7 ℣. 5, Abramo non dedit hereditatem in terra Chanaan, nec passum pedis, qua ratione dicere is potuit Loto: Elige quamcumque terram inhabitandam, ego diversam tenebo? Respondeo cum Bonfrerio, verborum Abræ sensum esse, ut Lot, non tamquam terræ possessor aut dominus, inhabitandam terræ partem seligeret, (hujus enim dominium penes Chananæum & Pherezæum populum erat) sed tamquam merus conductor; quasi diceret: si tu pascua & agros, ad dexteram tuam sitos, ab indigenis pretio conducere amas, ego ad sinistrum sitos mihi elocandos curabo, ne alias, si ambo arctiori hoc loco consistere pergamus, jurgium tandem etiam inter me & te exoriatur.

[244] Denique, cum Lot sibi elegerit regionem circa Jordanem sitam, [hic observantur.] quæ, teste Moyse, qua parte ex reliqua Chananitide in Segor venitur, & ulterius deinceps ad hujus fluvii ripam proceditur, universa ante Rentapolis interitum irrigabatur sicut paradisus Domini, aut sicut Ægyptus Nilo, in septem alveos & ostia diviso; quæri non immerito potest, quo modo Lot dici possit ℣. XI recessisse ab Oriente? Ad hoc rursus respondet Bonfrerius in hunc modum: Recessit, inquit, ab Oriente, non quod iverit ad partem Occidentaliorem, Pentapolis enim æque vel magis Orientalis erat, quam locus, in quo erat Abraham; sed quod locus, in quo agebat Abraham, magis directe versus Orientem respiciebatur a Palæstina, cum Pentapolis, etsi absolute æque Orientalis, respectu tamen ejusdem Palæstinæ non respiceretur versus Orientem directe, sed ad latus & versus angulum meridiei. At nonne Lot alia etiam ratione dici posset recessisse ab Oriente, licet major pars Pentapoleos ad Orientem protensior, quam medius inter Bethel & Hai locus sit? Mihi quidem id dici omnino posse videtur, si Moyses, uti sat veri simile est, asserens Lotum recessisse ab Oriente, respexerit ad profectionis ejus terminum, qui urbs Sodoma erat, quæque, uti ex accuratiore Chananææ tabula geographica, tomo 2 Operum S. Hieronymi innexa, perspicuum fit, quinque circiter unius horæ milliaribus magis ad Occidentem vergit, quam locus, ubi Abram summa æquitate animi, miranda liberalitate, ac singulari servandæ pacis studio Lotum, sui fratris filium, eligendæ melioris, ut ei videretur, terræ arbitrum constituit.

[245] Ceterum ob tam eximiam sancti Viatoris nostri humilitatem, [Deinde Abramo divinitus promittitur terra Chanaan,] lenitatem egregiam, ceterasque ejus, quæ in ea sejunctione eluxere, virtutes factum esse, non immerito asserit S. Chrysostomus Homil. 34 in Genesim, ut sibi Abram ampliorem cælitus conciliarit benevolentiam, utque a Deo majora assecutus sit præmia, quale est divina apparitio factaque de tradenda copiosæ ejus posteritati terra Chanaan promissio, quæ Genes. cap. 13 a ℣. 14 in hunc modum refertur: Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, & vide a loco, in quo nunc es, ad Aquilonem & Meridiem, ad Orientem & Occidentem. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo & semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. Surge & perambula terram in longitudine & in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. Ita rursus Pentateuchi auctor. Sed quoniam nonnulla ex his verba quæstionem habent nec levem, nec hoc loco dissimulandam, hic denuo nobis sistendum tantisper est. Etenim non est dubium, quin Deus, cum hac visione & promissis Abramum recreavit, totam, quanta est, terram Chanaan se ejus posteris daturum esse, significare voluerit. Quid ergo, inquies,. sibi volunt hæc verba ℣. 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo & semini tuo? Num ex loco, ubi erat tunc Abram, illas etiam, quæ ultra altiores montes & in vallibus sitæ erant, regiones Chananææ conspicere oculis potuit? Aut num in imagine aliqua tota ipsi terra graphice expressa fuit?

[246] [quam tunc integram suis oculis non perspexisse,] Ita quidem nonnulli sentire videntur; at verba sacra nequaquam nos vel ad prodigium vel ad visionem imaginariam recurrere compellunt; cum ad hoc, ut tota terra Chanaan ei promissa dici possit, necessum minime sit, totam illam singulisque ex partibus fuisse tunc corporeis oculis perlustratam, sufficiatque omnino, ut Deus Abræ promiserit eam totam, quam videbat, at non eam solam, sed & undique a quatuor orbis cardinibus ulteriorem, quam, ut suis erat circumscripta limitibus, mente apprehenderet Abramus. At, uti jam supra num. 243 dictum etiam fuit, ne pedis quidem vestigium Abram in ea terra umquam possedit sibi gratis datum. Quid ergo eodem ℣. 15 dicitur: Tibi dabo & semini tuo? Num igitur Deus in exsequendis promissis infidelis? Absit enimvero, absit! Etenim particula Hebraïca vaf eique respondens Latina & hoc loco copulativa non est, ut passim loquimur, sed exegetica, sensusque istorum verborum hic est: Dabo tibi, ID EST, semini tuo, omnem terram, quam conspicis. Si quis tamen præfracte velit, non alio modo, quam copulativo, τὸ & esse exponendum; ne sic quidem consequens fiet, Deum suis promissis non stetisse; quandoquidem præfati commatis sensus erit, promissum Abræ fuisse jus ad rem, quale revera ipse habuit ad terram Chanaan, posteris vero jus in re, quale eos habuisse sub regimine Josue, ac præsertim sub Davide & Salomone, inficiari nemo potest.

[247] [nec per se ipse, sed in suis posteris possedisse, ostenditur, ubi tunc prope Hebron] Denique cum intuitu Abræ posteris ejus promissa concessaque sit Chananæa regio, potuit & ad eum, tamquam ad gentis Israeliticæ caput & originem, imo & potissimam factæ promissionis causam, ea promissio referri, atque adeo etiam ipsi promissa dici, quæ ejus gratia promissa concessaque posteris fuit terræ possessio usque in sempiternum, seu in longissimum tempus, dummodo hi suo fungerentur officio, seque filios Abrahæ non verbis dumtaxat, sed & factis, exhiberent. Postremo & hic quæri potest, qua ratione Abram divinis verbis accuratissime morem semper gessisse dicatur, qui, postquam ℣. 17 ei Deus dixisset: Surge, seu eja age, & perambula terram in longitudine & in latitudine sua, tabernaculum quidem suum inde movit, ubi eum Dominus alloquio dignatus fuerat, at paulo post, uti ℣. seq. narratur, Habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron, ubi & pro more suo altare Domino ædificavit?

[248] [habitare cœpit ac Deo altare ædificavit.] Ad hoc pro responso sit, verba illa Surge & perambula non per modum præcepti seu imperii, sed concessæ facultatis seu invitationis adinstar, divinitus prolata fuisse, ut, si luberet, ex conspectu magnitudinis terræ promissæ magnam animi voluptatem solidumque in sua peregrinatione solatium hauriret, uti consentiunt Tostatus & Pererius, quibus non parum favet S. Chrysostomus Homil. 34 in Genes. tom. 4 Operum col. 345, quem adisis. Ceterum notandum hic, convallem illam Mambre, a viro quodam Amorrhæo ita dictam, atque uti ex versione LXX Interpretum colligitur, quercubus partim consitam, non in ipsa urbe Hebron, utpote monti imposita, sed in hujus urbis vicinia seu territorio sitam esse, & undecim circiter horæ milliaribus Meridiem versus & Africum, uti in supra laudata mappa geographica videre est, distare a loco, inter Bethel & Hai medio, quem eodem ætatis suæ anno septuagesimo septimo ab Abramo relictum credimus.

§ XIV. Abramus cum Mambre hujusque fratribus fœdus init: Lotum a Chodorlahomore, Pentapolitarum victore, captum, suso prius hujus exercitu, incolumem recipit.

Quamquam ex nutu Dei semper pendens S. Viator paratissimus esset, [Abramus, inito cum Mambre hujusque fratribus fœdere,] quocumque evocaretur, eo se vel incomitatum vel cum suis omnibus conferre; tamen, mox ut juxta convallem Mambre advenit, sedem illic solito diuturniorem figere statuisse videtur. Quamobrem, cum more suo aram ibi vero Numini erexisset, divinumque sibi suisque præsidium mactatis victimis efflagitasset, humana non spernens adminicula, fœdus pepigit, uti Genes. cap. 14 ℣. 13 Moyses refert, cum præpotentibus hujus regionis dominis, nempe Mambre, a quo vallis illa nomen gerebat, illiusque fratribus Escol & Aner, viris, uti apparet, a comitate ac probitate non mediocriter commendandis. Illud autem societatis fœdus, quo alter ab alterius familia bonisque injuriam omnem propulsare seque invicem tueri decrevisse videtur, non fuisse inutiliter sancitum, post annos plus minus septem ostendit memorabilis in primis eventus, a Moyse cap. 14 Genes. relatus, in quo, quod hic in antecessum dicere liceat, Abrami in adoriendis exigua manu ingentibus hostium copiis magnitudo animi, in iisdem debellandis fortitudo, in profligandis, nullo suorum damno, summa felicitas & in spoliis juste partis dividendis privatæ utilitatis suæ contemptus admirabilis eluxit, omnium deinceps seculorum prædicatione celebrandæ virtutes. Eventum illum, Moysis exemplo, cujus verba obiter etiam illustrabo, ab exordio recensere lubet.

[250] Pentapoleos reges seu dynastæ, nimirum Bara rex Sodomorum, [&Pentapoleos regibus] Bersa rex Gomorrhæ, Sennaab rex Adamæ, Semeber rex Seboim, & rex Balæ, quæ urbs alio nomine Segor dicitur, duodecim ante annis servierant Chodorlahomori, Elamitarum regi, qui, ut nonnullis placet, vel ipse supremus Assyriorum, tunc late dominantium, monarcha erat, vel, uti mihi præplacet, sub Assyriorum dominatore Ninya vectigalis ipsi princeps erat, regia tamen apud Elamitas suos, ab Elam filio Sem, sic vocatos, dignitate inclytus, reique bellicæ Assyriorum gentibusque subactis summa cum potestate præfectus, cujusmodi reges sub Assyriis quondam exstitisse, ex lib. 4 Reg. cap. 24 & Isaïa cap. X ℣. 9 manifestum est. Cum huic principi Pentapolitæ servitutis suæ anno tertiodecimo vel tributum pendere vel impositum sibi jugum diutius ferre detrectassent, ille refragantes vi redacturus in ordinem, in expeditionis suæ partem evocavit Amraphel regem Sennaar, seu Babylonis, uti Bonfrerius aliique censent, Arioch regem Ponti, fortasse Cappadocii, haud ita procul, uti apud Cellarium tom. 2 orbis Antiqui tab. 1 videre est, ab Euphrate siti, vel, uti in Hebræo est, regem Ellasar, quam regionem quidam Thalassar ad fontem Tigris esse volunt, & Thadal regem Gentium, seu non uni alicui nationi sed variis undique collectis profugis præpositum.

[251] [a Chodorlahomore, vicinarum gentium domitore,] Igitur quartodecimo anno, ex quo Pentapolis in servitutem adducta fuerat, secundo vero ab ejus defectione, Chodorlahomor tresque jam mox memorati reges, confecto sat longo itinere, in terram Chanaan pervenere, percusseruntque Raphaim, giganteæ magnitudinis homines, sibi fors etiam rebelles aut Pentapolitis addictos, qui in Astaroth-Carnaim, ad Orientem stagni Genesareth quinque circiter ab eodem stagno horæ milliaribus dissito loco, habitabant, moxque debellarunt Zusim cum eis, seu, ut quidam volunt, alios gigantes Zomzommim dictos, qui in Cham seu Ham, regione postea Ammonitarum dicta, degebant; tum pari clade affecerunt Emim, similes iis gigantibus, qui erant de stirpe Enacim, quorum sedes erat in Save Cariathaim, in Moabitica dein regione dicta, & fere ex adverso Pentapoleos ad Orientem sita; inde versus Austrum semper progredientes Chorræos in montibus Seir seu post dictæ Idumææ Australis degentes usque ad campestria Pharam, quæ est in solitudine, pariter percusserunt. Hinc, ne quas a tergo aut a latere gentes sibi æque, ac jam devictas, rebelles suspectasve relinquerent, venerunt victores ad locum, cui Fontis Misphat seu Cades nomen postea adhæsit, omnique regioni, quæ Amalecitis aliquando cessit, intulere vastitatem, indeque reversi ipsos demum Amorrhæos, qui habitabant in Asasonthamar, alio nomine Engaddi vocata, juxta Mare Mortuum sita, felicitate simili prostigarunt.

[252] [devictis fugatisque,] Hoc pacto deletis, qui ab Austro & Oriente Pentapolitas cingebant, populis, jam in ipsum fere Pentapoleos meditullium pervaserant, ipsos hujus regionis dynastas, quorum causa præcipue suscepta erat bellica expeditio, non inferiore vi aggressuri; cum rex Sodomorum quatuorque alii fœderati Pentapolis reges, suis demum egressi urbibus, tandem aliquando convenerunt in Vallem Sylvestrem, seu Siddim, quæ nunc est Mare Mortuum, eoque loco adversus aggressores suam direxerunt aciem, freti loco, sperantesque fore, ut hostes, hujus minus gnaros, in bituminis puteos, qui magno illic numero erant, stratagemate aliquo allicerent, itaque, quos virtute superare se posse desperabant, (homines enim Pentapolitæ erant luxuriæ & deliciis magis, quam armis assueti) arte saltem ac dolo vincerent. At cum res ipsis esset cum hostibus, non minus cautis, quam virtute bellica præstantibus, omnino aliter, quam sperarant Pentapolitæ, ipsis prælium cessit. Quippe cum Assyrii opportuno loco in eos unum alterumve impetum fecissent, sensere se homines effeminæti mollesque sustinendo impares, moxque turbata ruptaque acie, reges Sodomæ & Gomorrhæ, ceteri fœderati dynastæ militesque terga verterunt, quique vel hostilem gladium vel bituminis puteos evaserunt, turpisfima fuga ad montana prolapsi sunt.

[253] Prostrata Pentapolitana acie, non diu fugacibus tergis institere Assyrii, [audiens, Lotum a victore exercitu captum fuisse,] at continuo ad prædas conversi sunt, tuleruntque omnem substantiam Sodomorum & Gomorrhæ, & universa, quæ ad cibum pertinent; … nec non & Lot & substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis, non quod, ut Josephus lib. 1 Rer. Judaic. cap. X, vult, Sodomitis in auxilium venisset, sed quod in urbe illa sedem fixisset; & abierunt victores Boream versus, dextram, uti videtur, Jordanis ripam legentes. Hæc cum ab uno, ut credibile est, e domesticis Loti, qui cladem evaserat, eodem vel sequenti die nuntiata essent Abramo Hebræo, qui juxta convallem Mambre, decem aut duodecim horæ milliaribus a pugnæ seu cladis loco sitam, habitabat, confestim ille, ut ex hostium manibus insontem Lotum ipsiusque familiam eriperet, trecentos decem & octo de servis vernaculis suis ad certamen magis expeditos selegit; cumque humana media, quæ ad manum erant, non spernenda judicaret, in auxilium sibi adscivit Mambre, Escol & Aner, terræ illius, ubi sedem posuerat, dominos, fœdere jam ante sibi junctos, horumque adeo & ad bellum aptos subditos, quos sat simile vero est eo etiam lubentius se Abramo junxisse, quod etiam suæ gentis homines amicosque & consanguineos, in Asasonthamar ab Assyriis captos, hoc pacto e servitute retrahendi spes major affulgeret.

[254] Ergo, qua fieri potuit, celeritate abeuntes victores secutus Abram cum suis sociorumque bellatoribus, [mox hostiles copias aggreditur, iisque fugatis, Lotum recipit.] eos attigit prope Jordanis fontem illum, cui Dan nomen est, quinta, si Josepho cap. XI credimus, nocte quam ex convalle Mambre profectus erat. Non hic rursus, tametsi firma in Deum fide suarum copiarum defectum supplendum censeret & a Deo exercituum potissimum victoriam exspectaret, bellicam neglexit prudentiam; sed divisis sociis, derepente noctis tempore, cum mersi sopore vel ebrietate gravati hostes essent nec ad resistendum parati, in eos varia ex parte irruit. Cum itaque hostilia castra tam improviso impetu clamoribus, ordinum turbatione cædibusque undique miscerentur, nec, quo modo irrumpentibus resisterent, in promptu sibi esset, nihil prius habuere exteri reges militesque, quam ut, castris partisque antea spoliis relictis, præcipiti fuga saluti suæ consulerent; quod ut Victor sensit, continuo, ut fieri potuit, nonnullis, qui tantisper hostilia castra partaque ac recuperata spolia servarent, subsistere jussis, cum reliquis ipse fugientes persecutus est usque Hoba seu Choba, quæ villa ad lævam Damasci sita est, ac demum, jam sat procul ex Chananitide ejectis hostibus, reversus ad capta castra est, unde reduxit omnem substantiam, nempe pecuniam, aurum, argentum, greges armentaque, & Lot fratrem suum (id est, fratris sui filium) cum substantia illius, mulieres quoque & populum Pentapolitanum, quem in servitutem hostes abduxerant.

[255] Longior sim, si singula, quæ in Moysaïcam hujus belli narrationem partamque tam singulari modo victoriam erudite a variis observata exstant, [Nonnulla in Moysaïcam] vel cursim hic enumerem vel paucissimis verbis ipse retexam. Hæc, qui cupit, apud veteris Testamenti Annalium conditores sacrosque interpretes legat. Non possum tamen, quin pauca quædam, quæ vel ipsum Abramum proxime attingunt, vel difficultatibus obnoxia sunt, non nihil illustrem. Ac primo quidem sciscitari quis potest, cur Moyses, cit. cap. 14 Genes. ℣. 13 referens, Abramo nunciatam fuisse Loti captivitatem, additum præter morem eo loco voluerit Hebræi nomen, ita nimirum loquens: Et ecce unus, qui evaserat (cladem nempe Pentapolitarum) nuntiavit Abram Hebræo; ac rursus, quæ hujus nomimis origo sit. Quod ad priorem attinet quæstionem, respondet Wilhelmus Smitius in suis ad hunc locum notis, id haud dubie a Moyse factum esse, ut nominis istius gentilis, quod Abrahæ posteris semper adhæsit, antiquitatem edoceret. Verum, si conjecturis hic locus sit, an non etiam, imo an non veri similius Hebræi nomen additum a Moyse fuerit, propterea quod, cum Abram inter Amorrhæos sibi fœderatos degeret, necesse, aut saltem ex re esse, crediderit, cautionem aliquam adhibere, ne quis cum Amorrhæis Hebrææ gentis caput, fixam tunc quodammodo sedem inter eos habens, confundere ullo modo posset; seu, quia conveniens censuit, ut, qui tam gloriosæ, quam mox enarrat, expeditionis auctor fuit, non solo nomine proprio, sed & patronymico suo compellaretur, quo tam insignis facti honorem non stirpi Chanaan, sed posteris Sem benedicti a Domino, adscribendum esse, lectores suos edoceret.

[256] [hujus facti adjunctorumque narrationem] Quod vero ad alteram spectat quæstionem, tametsi sat multi, iique eruditione præstantissimi scriptores a voce Hebræa Habar, quæ Latine transivit sonat, Abramum dictum fuisse Hebræum velint, utpote qui e regione, trans fluvium Euphratem sita, in terram Chanaan advenit, cui sententiæ etiam favent LXX Interpretes, dum hoc loco reddunt τῷ περάτῃ, id est, transitori seu trajectori; probabilior tamen mihi videtur Josephi lib. 1 Ant. Jud. cap. 7, Augustini lib. 2 Retractationum cap. 14 & lib. 16 de civit. Dei cap. 3 & XI, aliorumque complurium sententia, asserentium, Abramum dictum esse Hebræum ab Heber, qui quintus a Sem in progenitorum serie reperitur, a quo & Abram recta linea originem ducebat. Nec leve profecto, quo id probetur, videri debet illud argumentum, quo S. Augustinus lib. 16 de Civit. Dei cap. 3, num. 2 utitur. Illic enim dilucidans illa Geneseos cap. X ℣. 21 verba, quibus Sem omnium filiorum Heber pater asseritur, ita ait: Non sane istum Heber genuit Sem: sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non utique frustra ipse primus est nominatus in progenie veniente de Sem & prælatus etiam filiis, cum sit quintus nepos; nisi, quia verum est, quod traditur, ex illo Hebræos esse cognominatos, tamquam Heberæos.

[257] [atque in commemorati illic Hebræi nominis originem,] Dein post pauca, quibus aliam esse posse opinionem dicit, quæ tamen minime probanda est, ita prosequitur: Sed nimirum hoc verum est, quod ex Heber Heberæi appellati sunt, ac deinde, una detracta littera, Hebræi, quo nomine Moyses Abramum cap. 14 ℣. 13 donat. Concludit ex his Pererius Disput. 2 in cap. 14 Genes. num. 31 in hunc modum: Ergo Moses appellans Sem patrem filiorum Heber, dicere quiddam voluit ad laudem Sem, & ad declarandam dignitatis ejus excellentiam perquam insigne; videlicet, quod Sem pater fuerit populi Dei, & tot tantorumque virorum, qui in eo populo claruerunt; qui non solum filii, id est, posteri fuerunt Heber, verum ab ipso etiam nominati sunt Hebræi & eorum lingua Hebræa dicta est. Unde & cum eodem Pererio concludendum ulterius apparet, cum origo & ratio appellationis Hebrææ linguæ, atque gentis eadem fuisse videatur; tam Abramum ejusque posteros, qui ab eo per Jacob genus duxerunt, quam ipsam linguam, ab Heber, in cujus familia istæc permansit, Hebræi nomen accepisse. Adde cum Eugubino & Pererio, Hebraïcum nomen Hibri, quod Latine Hebræum sonat, per Iod Hebraïcum in ultima syllaba proferri, ac proin, utpote habens terminationem, nominibus patronymicis propriam, gentile seu patronymicam potius, quam appellativum censeri debere.

[258] Supersunt binæ, multo majoris, quam præcedentes sint, [uti & in percussum ab Abramo cum Amorrhæis] momenti difficultates, quarum prima in eo versatur, an Abram sanciendo cum Amorrhæis supra nominatis fœdus non graviter in Dei legem impegerit, quandoquidem Exodi cap. 34 ℣. 15 districte a Deo vetitum legimus, ne Hebræi pactum cum Amorrhæis aliisque terræ Chanaan incolis inirent, variisque insuper sacræ Scripturæ locis divinitus reprehenduntur, qui cum idololatris exterisve gentibus societatem sanxerant. Verum, si factum Abræ attentius consideremus, atque ad tempus, quo illa Exodi lex lata est, animum advertamus, ne leviter quidem illa in re peccasse Abram dici poterit. Etenim, præterquam quod nullo ex capite constet, Amorrhæos illos principes idololatria infectos fuisse, cum quadringentis & ultra annis, antequam completæ essent Amorrhæorum ceterorumque Chananæorum iniquitates, non nulli inter eos exstiterint veri Dei cultores, quales Melchisedech, sacerdos Dei altissimi, Abimelech, rex Geraræ, qualesque adeo & ipsi esse potuerint; in hypothesi etiam, gratis tamen admissa, fuisse Mambre ejusque binos fratres a veri Dei cultu alienos, potuit tamen Abram, requirente id sua familiæque suæ incolumitate, licite & ex jure naturæ cum iis mere politicum fœdus inire, quod nempe suæ suorumque religioni damnum aliquod inferre, aut idololatriam propagare minime natum erat.

[259] Imo vero, cum Deus ei quasi necessitatem quamdam imposuisset transmigrandi ab uno in alium Chananitidis locum, [fœdus, quod vetitum ei non fuisse, probatur, hic observantur,] atque adeo modo in his, modo in aliis hujus regionis oppidis vicisve degere Abramus necesse haberet, vix abstinere is potuit, quin Chananæorum societatem politicam aut ipse requireret, aut fœdus ultro requirentibus sese facilem præberet, ut hoc pacto se suosque ab hostibus tueretur, omnemque procul a familia sua injuriam arceret. Neque hoc Abrami factum divina lege, Exodi cap. 34 ℣. 15 promulgata, vetitum fuisse dici potest, utpote quæ non juris naturæ, sed positiva fuit, quæque quadringentis demum & amplius annis post sancitum ab Abramo cum Mambre ejusque fratribus fœdus, ejus posteros dumtaxat adstrinxit, cum nempe jam completæ essent Amorrhæorum iniquitates, ipsique jam Deo exosi divinoque interdicto subjecti essent. Quod autem subinde in Scripturis increpentur Israelitæ ob inita cum infidelibus fœdera, in speciem aut re ipsa mere politica, id factum fuisse post latam cit. cap. Exodi legem, atque etiam ob animi vitium, vel ob perversionis periculum, quod ejusmodi pactis conventis suberat, nemo vocabit in dubium, qui sacra volumina attente pervolverit.

[260] [ostenditurque, Abramo itidem licuisse, victorem exercitum] Venio nunc ad quæstionem alteram, qua, an Abram legitime Chodorlahomori ejusque fœderatis bellum intulerit, non immerito dubitari posse videtur; ac primo quidem idcirco, quod Abram in Chananitide ne vestigium quidem pedis, ut homo privatus, nedum regnum aut civitatem aliquam, ut supremus dominus, possideret; dein quia ipse a regibus illis nullam acceperat injuriam; ac denique quia, tametsi Lotum injuste ab iis abductum statuamus, nihilominus tamen non prius Abram omnia tentavit, quam eos bello lacessiverit. Verum enimvero non obstant ea, quo minus legitime Abram eos hostiliter aggressus esse, imo & de improviso eos oppressisse dicatur. Etenim, uti dubitandum non videtur, tam ipse Abram, quam Mambre hujusque fratres, summam in suos potestatem habebat, atque adeo non minus ei, quam his, sicut ad tuendam plebem sibi creditam, ita ad exercendam jurisdictionem, si vis occurreret, jus competebat belli gerendi, præsertim adversus eos principes, quibus nec ipse nec illi suberant. Adhæc, tametsi tantisper Abram ponatur ea destitutus fuisse auctoritate, quæ, ut quis alteri proprio nomine bellum inferat, requiri jam solet; tamen, cum ab iis, qui in convalle Mambre tunc rerum potiebantur, quique neminem se superiorem agnoscebant, in legitimum societatis fœdus receptus esset, ab iisque etiam, ut princeps Dei, Genes. 23 ℣. 6, seu ut vir summus, agnosceretur; eorum certe nomine, consensu & auxilio exterorum principum vim vi repellere injuriamque propulsare ei omnino licitum fuit.

[261] [armis & quidem etiam de improviso aggredi;] At nullam principes illi exteri injuriam ipsimet Abræ intulerant. Ita est; at fratri ejus, seu fratris filio, ei conjunctissimo, gravissimam, rapiendo omnia bona ejus, eumque in captivitatem abducendo, intulerant; unde hanc propulsare omnia ei jura permittebant, ne alias non repellendo injuriam a socio & a proximo quidem suo consanguineo, cum id penes se esset, tam foret ipse in vitio, quam illi, qui injuriam intulerant. Nec erat hic Abræ expostulandi cum exteris principibus locus, cum nulla spes affulgeret, eo modo injuriam posse resarciri, periculum ex adverso præsens esset, ne, si diutius exspectaretur, periret ablata recuperandi occasio; potuit igitur Abram sine prævia expostulatione bellive denuntiatione violenter erepta repetere, eumque in finem talibus uti mediis, puta improvisa nocturnaque irruptione in eorum castra, aliove stratagemate, quæ tam in bello solemni, quam non solemni, licita esse, nemo sanus diffitetur. Respexerit fortasse etiam Vir pius & a Deo illustratus ad ea, quæ Salomon Proverb. 24 dein in litteras misit ℣. XI & seq.: Erue eos, qui ducuntur ad mortem: & qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, & servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua; uti & re ipsa factum esse, bellicæ hujus expeditionis, non sine singulari, ut credere licet, divino instinctu ab Abramo susceptæ, felicissimus demonstravit eventus.

[262] [cujus facti epocha utcumque determinatur.] Ceterum, quo anno Abræ hæc facta statui debeant, non una est veterum recentiorumque sententia. Bellum hoc in Chronico Alexandrino sub annum ejus septuagesimum quartum refertur; at omnino perperam, quandoquidem tunc Abram necdum e Chaldæa in Chananæam primum advenisset, uti omnino manifestum est. Alii vel eodem mense vel certe anno, quo divisus est ab Abramo Lotus, hoc ipsum statuunt; sed nimium præpropere, uti plerisque videtur. Epiphanius contra in Panario Hæresi 55 editionis Petavianæ pag. 472 sub Abrami octogesimum octavum vel nonagesimum plus minus ætatis annum, Melchisedechi occursum, de quo infra, atque adeo & bellum ipsum, de quo hic, contigisse vult; verum justo serius; quandoquidem eo ætatis suæ anno Abram jam biennio ante Agarem uxorem duxerat, ex eaque Ismaëlem susceperat, quæ res, uti ex Mosaïcæ narrationis ordine aperte colligitur, non ante illud bellum, sed sat diu post contigit. Sunt, qui Abramum velint, jam tum circumcisum fuisse, cum ei e prælio redeunti Melchisedech occurrit; at id memoriæ lapsu scriptum apparet; quandoquidem circumcisionis præceptum Abramo datum non fuit, nisi anno nonagesimo nono, uti Genes. cap. 17 perspicue traditur. Quo igitur anno, inquies, id tu bellum statuas? Respondeo, istud ex dictis medio illi tempori innecti debere, quod inter Abræ septuagesimum septimum interque octogesimum sextum annum effluxit, ac sat probabiliter anno Abræ ineunti octogesimo quinto; quamquam, ut verum fatear, nihil admodum obstet, quo minus cum Saliano id anno Abræ octogesimo innectatur. Nunc, quæ hocce insigne prælium consecuta sint, sejuncto §, ut rei gravitas exigit, duce Moyse, prosequamur.

§ XV. Sancti ab hostium strage reditus: Melchisedechi, sacerdotis Dei, occursus: datæ huic ab Abramo decimæ: panis & vini oblatio a Melchisedecho facta: varia huc spectantia.

[Redeunti ab hostium strage Abramo Melchisedech sacerdotali ritu benedicit,] Revertenti a strage Chodorlahomoris, & spolia hostium, ac corrasam ab his ex devictis, ante populis prædam opulentam, populumque Pentapolitanum secum ducenti Victori, In valle Save, quæ est vallis regis, quæque ab urbe Salem, seu probabilius, uti infra ostendam, Ierusalem, haud procul abfuisse videtur, gratulabundus obviam venit rex Sodomorum, idem ille, cujus a Chodorlahomore cæsus fuerat exercitus, vel, si reipsa, ut quidam volunt, ibi iste prælio occubuit, (quod tamen vix credo) ejusdem Sodomorum regis filius, hereditario jure paternum regnum adeptus. At non rex Sodomorum dumtaxat cum suis aliquot egressus est in occursum Abrami, sed & Melchisedech, rex Salem seu Ierusalem; cumque is publicus esset Dei altissimi seu veri Dei sacerdos, atque adeo, teste Apostolo ad Hebræos cap. 8 ℣. 3, ad offerendum (Deo nempe) munera & hostias constitutus, non primum usualia quævis alimenta, quibus Abrami sociorumque corpora reficeret, sed, uti verba sacra significant, panem & vinum stricte dictum protulit, Deoque, quem obtentæ victoriæ largitorem agnoscebat, ritu sacerdotali consecravit; tum Victori benedixit, seu bene precatus est, voventis in modum dicens: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum & terram: & benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Quasi diceret: Benedictus sis, o Abram, a Deo excelso, qui creavit cælum & terram, & ab eo bonis omnibus cumuleris: & laudetur idem excelsus Deus, gratiæque solemnes ei agantur, cujus præsidio & ope tam potentes hostes devicisti & profligasti.

[264] [cui Sanctus decimas ex omnibus tribuit,] Litantem vero Numini, sibique altissimi Dei nomine bene precantem sacerdotem, mox pius Victor, ut sacrum veri Dei ministrum, agnovit, utque more suo ipse vicissim debitas Deo pro parta de hostibus victoria gratias exhiberet, simulque se Melchisedecho, a quo religiose juxta ac honorifice exceptus fuerat, gratum probaret, ex iis, quæ hostibus eripuerat, spoliis, & in quæ nec fœderati sui nec Pentapolitæ jus aliquod sibi arrogare poterant, non nulla, vel sacro ejus ministerio Deo pariter consecranda, vel in usum sacerdotalem cessura, munificentissime obtulit, uti ex his verbis Moysis Genes. cap. 14 ℣. 20: Et dedit ei decimas ex omnibus, & ex illis Apostoli ad Hebræos cap. 7 ℣. 1 & 2: Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, & benedixit ei: cui & decimas omnium divisit Abraham, apertissime colligitur. Accedunt LXX Interpretes, apud quos in codice Romano & regio ita expresse legitur: Dedit ei (nempe Melchisedecho) Abram decimam ex omnibus, quibus & consentit Josephus lib. 1 Antiq. Jud. cap. XI, ubi, cum dixisset, Melchisedechum Deo, cujus favore victoria contigerat, debitos hymnos, ut sua pietate dignum erat, cecinisse, mox subdit hæc: Abrahamus contra de manubiis decimas ei dono dedit, Philo quoque lib. de Congressu quærendæ eruditionis gratia pag. mihi 342, Abramum ob victoriam, quam favente Deo assecutus fuerat, gratitudinis ergo Numini supremo, in persona nempe sacri ejus ministri, decimus obtulisse, testatur.

[265] [ac Sodomorum regi receptos ejus subditos, horumque bona] Hanc Victoris magnanimitatem munificentiamque ut vidit Sodomorum rex, spem maximam concepit fore, ut ereptos sibi a Chodorlahomore, at per Abramum e captivitate retractos, subditos suos recuperare precibus posset; quapropter, hos sibi a Victore concedi, enixe postulavit, hisque contentus, ut reliqua, tum sua, tum subditorum bona Abramus retineret, lubentissime consensit, lucro summo apponens, vel hos sibi recuperasse, Da mihi animas, inquiens, id est homines, mihi quondam subditos, cetera tolle tibi. At, qui non lucri aut prædæ cupidine, sed filii fratris sui e servitute injusta retrahendi gratia bellum istud susceperat, ne quidem exiguum quidquam ex omnibus, quæ Sodomitarum fuerant, bonis in usum commodumve suum convertere voluit, idque jure jurando, levata pro recepto tunc more in cœlum manu, diserte professus est, ita loquens: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli & terræ, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus, quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram. Quæ nec superbe ab Abramo dicta nec abs re jure jurando firmata esse censeri debent; sed eo prolata fine, ut, se non desiderio prædæ victores reges aggressum esse, indicaret, uti Bonfrerius recte advertit; idcirco autem jure jurando asserta, ut se serio ac sincere loqui ostenderet, utque veri Dei, cujus nomen invocabat, summam majestatem declararet, falsorum vero Deorum inanitatem redargueret, prout Pererius num. 85 in caput 14 Genes. scite etiam notavit.

[266] Bina tamen fuerunt ex recuperatis Pentapolitarum bonis, [recuperata, paucis tamen merito exceptis, largitur,] quæ suo jure jurando Abram comprehensa minime voluit, ea scilicet, quæ tum a vernaculis suis, tum a belli sociis Aner, Escol & Mambre horumque subditis in cibum usurpata fuerant; eaque insuper, quorum hi partem sibi exigere belli jure aut recepta consuetudine poterant. Nec enim æquum erat, ut, quæ a militibus, in commodum etiam Pentapolitarum cum hoste congressis, in alimenta absumpta fuerant, ea ab iis resarcirentur; nec æquitati consonum fuisset, ut liberalissimam suam manificentiam fœderatis suis pro lege habendam esse, Abramus præscriberet; imo, uti laudatus Bonfrerius partim advertit, cum hi Abræ non subessent, sed sponte & sola amicitiæ lege eum comitati fuissent, non poterat eos, vel absentes forte, vel invitos, sua spoliorum ex hoste recuperatorum portione, utpote vel stipendii loco aliove justo titulo debita, vel tantilla in re privare, prout consideranti omnino liquet. Hinc, postquam Sodomorum regi, se quidquam ex Pentapolitarum bonis sibi accepturum esse, negasset, mox Abram subdit: Exceptis his, quæ comederunt juvenes, & partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol & Mambre: isti accipient partes suas. Et hisce quidem verbis sacer Scriptor Geneseos caput 14 confectique ab Abramo belli narrationem suam concludit, statimque ad celebrem illam visionem divinitus Abræ oblatam progreditur, qua Deus ei prolem copiosamque posteritatem promisit, quæque huic obventura essent, prænunciavit.

[267] Verum, quia nonnulla, quæ in jam contexta a nobis ipsius partim Moysis verbis narratione occurrunt, [Discutiuntur hujus facti adjuncta, & primo quidem locus,] in controversiam adduci solent, sistendum hic paulisper est, donec illa, ut res feret, vel dilucidata vel stabilita a nobis fuerint. Sunt autem illa præ ceteris tria hæc: situs vallis Save, in qua rex Sodomorum & Melchisedech Abramo de prælio revertenti occurrerunt; ejusdem Melchisedechi regia, & sacerdotalis præsertim, dignitas, solemni sacrificio exercita; ac denique spoliorum divisio, ex iisque facta ab Abramo decimæ partis oblatio. A controversia prima, licet aliis minoris momenti sit, exordium duco, ne Mosaïcæ narrationis ordinem invertam. Bonfrerio teste, existimarunt quidam hanc vallem Save, quæ est vallis regis, diversam non esse a Save Cariathaim, ubi gigantes Emim a Chodorlahomore ejusque asseclis debellatos fuisse, ejusdem capitis 14 ℣. 5 Moyses asserit. Verum opinio hæc debili, ac nullo potius, nititur fundamento. Cum enim cis Jordanem Melchisedech habitarit, nec nec de transmisso ab eo hoc flumine ullibi fiat mentio, ac denique hæc Save Chariathaim, utpote in regione, dein Moabitica dicta, & trans Jordanem sita, Abramo a cæde quatuor regum revertenti in via non occurreret; abhorret prorsus a vero, hic loci a Melchisedecho regeque Sodomorum occursum Abræ fuisse.

[268] S. Hieronymus illam vallem Save, quæ est vallis regis, [nempe vallis Save,] longam illam vallem esse, censet, quæ cis Jordanem jacet, quæque Aulon vocatur, de qua vide dicta num. 216. At cum hæc, uti cit. num. videre est, nimis ampla & in longum protensa sit, hoc solo nomine Aulon locus ille, ubi itum victori obviam est, non sat prope determinatur. Malim igitur ex LXX Interpretum versione, in qua post τὸ in valle Save ita legitur: Hic erat campus regis Melchisedech, vallem hanc versus Boream non procul ab urbe Salem statuere; quam urbem non esse Salim Sichimorum, prope Bethsan seu Scythopolim; sed eamdem esse cum lerosolyma, Jebus & Salem etiam dicta, auctores antique tum sacri, tum profani, ipseque etiam S. Hieronymus, licet contrarium aliquando senserit, magno consensu affirmant, quos, si lubet, vide nominatim laudatos a Bonfrerio in hunc locum pag. 192, col. 2.

[269] [quæ prope Jerusalem sita fuisse, ostenditur;] Nec refert, quod Hieronymus in Epistola Critica ad Euangelum presbyterum tom. 2 Operum col. 573 scribat, in urbe Salim juxta Scythopolim ostensum suo etiam tempore fuisse palatium Melchisedech, seu hujus potius ruinas; cum hanc indigenarum traditionem simpliciter ipse recenseat, non vero approbet, ut contra penes lectorem relinquat de fide testium, quos laudavit, judicium ferre. Adhæc, quandoquidem, uti lib. Judic. cap. 9 legitur, urbs illa funditus subversa fuit, atque ita quidem, ut sal in ea dispergeretur; multo videtur veri similius, parietinas, quæ Hieronymi tempore visebantur, potius palatii, ibi postea ab Jeroboamo exstructi, dein etiam subversi, reliquias fuisse, quam ruinas palatii, quod ibi Melchisedech exstruxisset olim, ut illa fert qualiscumque indigenarum traditio, cui Josephus & plerique erudit nullam fidem jure merito adjungunt. Sed de loco, ubi de cæde regum revertens Abram honorifice a duobus regibus exceptus fuit, hæc disputata sufficiant. Redeo ad Melchisedechum, non ut omnia singulaque, quæ de eo adduci in controversiam solent, aut operose discutiam aut plane dilucidem, (hæc enim ad universi libri Geneseos interpretes aut veteris Testamenti Annalium scriptores spectant) sed ut ea dumtaxat, quæ cum Abrami historia propius connexa sunt, paucisque a me supra indicata fuere, nequaquam vero absona esse, demonstrem.

[270] [dein Melchisedechi dignitas, quæ non regia solum] Non hic igitur lector a me exspectet, ut eorum a capite ad calcem commemorem refellamque deliramenta, qui Melchisedechum fuisse virtutem aliquam cælestem, Christo superiorem, aut ipsum Spiritum Sanctum, aut Filium Dei, aut angelum humana specie spectabilem, aut hominem quidem, sed ab Henocho, vel a Cham, filio Noë, non diversum, somniarunt. Sed neque etiam hujus loci est, multis probare, Melchisedechum, cujus pater & genealogia in Scripturis silentio involvitur, eumdem cum Sem esse non posse, cujus nempe pater & avi proavique nominatim in sacris Voluminibus recensentur. Hæc omnia, inquam, missa facio, fuisseque Melchisedechum verum hominem, & genere quidem Chananæum, divina tamen gratia veri Dei cultorem, pro certo & abunde SS. Patrum auctoritate solidisque rationibus passim obviis probato & explorato habeo. At, num pius ille urbis Salem rex seu dynasta, cujus ipsum nomen Hebraïce regem justitiæ sonat, simul etiam proprie dictus veri Dei sacerdos fuerit, atque supremo Numini, cujus præsidio hostes in manibus Abræ erant, sacrificium panis & vini obtulerit, id enimvero est, quod huc maxime spectat, quodque omnino intactum hic prætermitti nequit.

[271] [sed & sacerdotalis fuisse demonstratur;] Quod ad sacerdotalem Melchisedechi dignitatem attinet, fatendum quidem est, Hebraïcam vocem cohen, qua Moyses Genes. cap. 14, ℣. 18 usus est, non ubique in sacris Litteris ministerium ecclesiasticum, at quandoque universim, seu in genere, insignis alicujus honoris aut dignitatis gradum denotare; quo postremo sensu lib. 2 Reg. cap. 8 ℣. 18 filii Davidis Cohanim vocantur, quos manifestum est, utpote cum non fuerint de tribu Levi, stricte dictos sacerdotes non fuisse. Nihilominus tamen, vel ii ipsi, qui nihil intentatum liquere, ut oblatum a Melchisedecho panis & vini sacrificium inficiari possent, uno ore affirmant, cit. loco Genes. Hebræam vocem Cohen, uti & plerumque alibi, sacerdotem proprie dictum significare, pressi auctoritate non tantum Moysis, sed & Davidis Psalmo 109 ℣. 4 & Apostoli Pauli ad Hebræos cap. 7, ℣. I. Et sane, nisi quis Moysen ineptum battologum cit. Geneseos loco egisse, impiissime dicat, necesse habet fateri, eum, quem statim ante regem vocavit, mox non facturum esse, nescio, qua profana & multo minori quidem, quam regia sit, dignitate spectabilem. Adhæc quid facias huic voci Heljon, seu Dei altissimi, nisi eum vere Dei veri sacerdotem statuas? Et rursus, cur David cit. Psalmo Dominum suum, seu Dei Filium sacerdotem vocasset secundum ordinem Melchisedech, si hic sacerdos non fuisset; aut quo jure quave veri specie dixisset Apostolus cit. loco: Hic enim Melchisedech, rex salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum & benedixit ei: cui & decimas omnium divisit Abraham, nisi illum non regia tantum, sed & præcipue sacerdotali dignitate insignitum fuisse, pro indubitato habuisset?

[272] At, inquiunt heterodoxi recentiores, præsertim Calvini asseclæ, [& facta ab eo oblatio, quæ verum sacrificium fuisse,] tametsi Melchisedechum veri Dei sacerdotem fuisse, certissimum foret; continuo tamen ex his verbis Moysis Proferens panem & vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei &c, consequens non fieret, ut panem & vinum Deo sacrificarit in gratiarum actionem de relata ab Abramo ex communi quodammodo Chananæorum hoste victoria. Quid ita? Quia nempe, ut ipsi adstruunt, Hebraïcum verbum hotsi, quod Moyses adhibet, non idem illic significat, quod obtulit seu immolavit, sed quod protulit, eduxit, deprompsit, venire aut prodire fecit. Addunt, pro particula causali enim, quæ in Vulgata legitur, in Hebræo codice legi vau, quæ per τὸ & vel autem subinde recte vertitur: unde, ipsis nempe judicibus, verborum Moysis alius non est sensus, quam, Melchisedechum, qui rex & sacerdos erat, esculenta quædam ac poculenta protulisse, aut potius proferri jussisse, quibus Abramum ejusque vernaculos de prælio revertentes basilice recreavit. Ita fere illi. At vero siccine, qui nullum in Ecclesia Christi Eucharisticum sacrificium superesse volunt, ipsosque veteris Testamenti prophetas totamque Christi Ecclesiam mendacii aut erroris arguere, quam pseudo-doctores suos deserere malunt, ipsum incruenti sacrificii typum figuramque abolere nitantur? Eo quidem jam a primi pseudomagistri sui temporibus nervos omnes intenderunt; at quam misere, quamque infeliciter, jam nunc dicenda aperient.

[273] Equidem non diffitebor, verbum Hebraïcum Hotsi, [adversus quosdam heterodoxos] ipsumque, quod, servato eodem sensu, Vulgata adhibet participium proferens, ex natura sua, seu ex communi vocis potestate, æque profanæ, ac sacræ oblationi aptari posse; at, quod adversarii confidentissime asserunt, nego ego ac pernego, illud Hotsi aliam hoc loco, quam profanæ oblationis, notionem, præ se non ferre. Et vero, cum de alicujus vocis Hebraïcæ significatione agitatur quæstio, id mihi, si ipsi sapiant, largiri debent adversarii, multorum, præsertim, si hi non antiqui tantum, sed & eruditi simul sint & vim etiam latentem peregrini idiomatis per se calluerint, aut ex peritis cognoscere in promptu habuerint, multo potiorem esse debere, quam paucorum recentiorumque, qui iis subsidiis destituti fuerunt, de vera vocis in subjecto versu notione sententiam. Atqui indubitatum est, veteres omnes, quotquot Melchisedechi ejusque sacerdotii meminerunt, illud verbum Hebraïcum Hotsi per Græcum ἐξήνεγκεν & Latinum protulit, vel hisce affinia, prout hæc sacrum sacerdotalemque actum denotant, miro consensu exposuisse, uti ex recitatis longo ordine apud Natalem Alexandum in Hist. V. T. Dissert. 3 de Melchisedecho propositione 4, & apud Smitium tom. 2 parte 1 in Genesim a pag. CLXIII omnino manifeste invicteque demonstratur. Igitur, nisi heterodoxi communem Ecclesiæ sanctorumque Patrum consensum venerandamque antiquitatem omnem convellere, seque antiquis omnibus Hebræi sermonis peritiores atque in sacrorum Codicum eruendo vero sensu magis exercitatos oculatosque mentiri velint, necesse habent fateri, cit. ℣. Geneseos verbum Hotsi oblationis sacræ, quam ex vocis potestate habere indubie potest, hanc re ipsa significationem hoc loco habere, atque adeo non profanam panis & vini, per synecdochen, ut ipsi perperam quoque contendunt, pro quibusvis obsoniis sumpti, sed panis & vini stricte dicti, uti hæc verba sonant, eamque omnino sacram, seu sacerdotalem oblationem designatam a Moyse fuisse.

[274] [argumentis variis,] Adhæc, non ex ipso verbo secundum se spectato, sed cum præmissis ac consequentibus collato, seu ex adjunctorum consideratione veram ejus significationem eruendam definiendamque esse, nemo, qui vel vernaculi sui idiomatis peritus sit, vocare in dubium potest. Atque ita, ut uno alterove exemplo rem nostram illustrem, num verbum Hebraïcum hebi, quod significat venire facere, aut proferri facere, quodque adeo tam profanæ, quam sacræ prolationi aptari ex se potest, Levitici cap. 2 ℣. 8, cap. 4 ℣. 23 & 32 itemque 2 Paralip. cap. 29 ℣. 21 in sacra potius, quam profana, significatione intelligi debeat, num item variis locis Hebraïca verba higgisch, & hikrib, quæ affinis cum hebi & hotsi notionis sunt, sacrificalem potius, quam profanum actum denotent, ex contextus serie decidendum est. Necesse igitur est, ut quicumque sani cerebri est, ex eadem norma verum præfati verbi Hotsi sensum eruendum ac definiendum esse, largiatur. Atqui tota verborum series Genes. cap. 14 ℣. 18 & 2 seqq., omnino exigit; ut de sacra seu sacerdotali prolatione verbum Hotsi intelligatur; consequens igitur est, ut Melchisedech non Abramo necessitatis gratia obsonia quadam profana, quibus hic minime indigebat, sed vero Deo, cujus sacerdos erat, stricte dictum panem & vinum religioso quodam ritu obtulisse dicendus sit.

[275] [& ipsa Scriptura saera petitis,] Et vero nisi ad sacrificium ordinata fuerit illa panis & vini prolatio, aut nisi hæc sacerdotalis fuerit, cur illic expressa sacerdotis Dei altissimi mentio fit? Aut cur particula Hebraïca vau sacerdotio Melchisedechi præmittitur, quæ, nisi eo loco causalis sit ac per enim similemve particulam reddatur, omnino ineptam appositionem constituet, quæque nullo exemplo comprobari queat, quandoquidem accentus Soph pasouk, qui post verba illa sacerdos Dei altissimi ponitur, ac proin pro suo munere sententiam absolvit, omnino vetat, ne τὸ sacerdos cum sola benedictione ℣. sequenti memorata, connectatur, uti venerabilis Dei servus Robertus Cardinalis Bellarminus tom. 3 Controv. Lib. 1 de Missa cap. 6, edit. anni 1601 ab ipso recognitæ col. 951, & cum eo Wilhelmus Smitius scite observat. Præterea, si mere profana, seu laïcalis, ut vocant, hæc Melchisedechi oblatio dicatur, oportet, ut hanc sacerdotio ejus extrinsecam fuisse, atque ad regiam munificentiam, non ad sacerdotale officium pertinuisse, heterodoxi fateantur. Quod si ita est, qua ratione David Psalmo 109 ℣. 4 ab actu mere profano diversum ab Aaronico sacerdotii Melchisedechi ordinem repetere potuit, ita de Christo in persona Æterni Patris loquens: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech?

[276] Etenim, uti omnibus in confesso est, sacerdotium ad oblationem sacram necessario & ex natura sua ordinatur, [probatur] &, Sacrificio specie mutato, ipsum sacerdotium variari, necessum est. Consectarium igitur fit, ut illa panis & vini oblatio, Genes. cap. 14 ℣. 18 relata, in quam David digitum intendit, non profana, sed sacerdotalis fuerit, indeque inter Aaronicum & Melchisedechianum sacerdotium repetendum sit discrimen, quod ille primario sanguinem carnesque mundorum animalium, hic vero primario panem & vinum supremo Numini consecraret. Confirmat assertionem nostram laudatus jam mox Venerabilis Dei Servus cit. lib. col. 950 sequenti hoc ratiocinio: Cum Scriptura, inquit, tot in locis describat nobis sacerdotium Melchisedech, ut distinctum ab Aaronico, & ut simillimum sacerdotio Christi, debuit profecto alicubi tradere, quale fuerit sacrificium Melchisedech. Siquidem ad sacrificium ordinatur sacerdotium, & sacrificio ignorato, necesse est etiam, sacerdotium ignorari. Nusquam autem mentio fit sacrificii, quod obtulerit Melchisedech, nisi hoc loco (Genes. cap. 14 ℣. 18;) oportet igitur per panem & vinum, non profanos cibos, sed sanctificatos & Deo prius oblatos intelligere.

[277] Hisce addere visum est geminas e pluribus, quas Vasquezius in eamdem rem affert, [ipsisque a Vasquezio, quidquid aliqui contradicant, allatis ratiobus] rationibus, ac vel idcirco etiam, ut hinc perspicuum cuilibet fiat, eum in subjecta materie heterodoxis nequaquam consensisse; pateatque adeo & eorum nequitia, qui, ut habeant, in quo Jesuitas quovis titulo traducant, eorum dicta vel misere divellunt vel fœde adulterant. Hanc igitur ille tom. 1 Commentar. in tertiam partem S. Thomæ, Antverpiæ anno 1621 edito, pag. 677 cap. 3 assertionem ponit: In oblatione panis & vini assimilatum fuisse Christi sacrificium sacerdotio Melchisedech, contra hæreticos nostri temporis ostenditur. Ac dein, inter varias rationes, quibus assertionem suam stabiliat, hanc secundo loco producit: Si Melchisedech vellet milites Abrahami, revertentes e prælio, solum reficere, Melchisedech non tantum proferret panem & vinum illis, qui ita onusti spoliis (inter quæ nempe erant universa ad cibum Sodomitarum & Gomorrhæorum ante destinata) atque gloriose admodum e prælio revertebantur, sed alios etiam pretiosiores cibos (addo & alterius generis dona) illis offerret, præsertim cum tam ingens beneficium tota regio ab eis accepisset. Ita vere eruditus Vasquezius.

[278] Tum statim tertio loco, ut ostendat, prolationem illam panis & vini non mere civilem, sed sacram fuisse, [non parum stabilitur,] hanc tradit: Tertio cum introducatur Melchisedech, tamquam propria manu dans panem militibus & eos benedicens, sicut etiam propria manu illos benedixit: dixit enim Scriptura: “Proferens panem & vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit” &c. Ubi denotatur simul protulisse & proferendo benedixisse, colligi videtur, panem illum & vinum fuisse consecratum in sacrificium, & ita propria manu ab ipso sacerdote fuisse distributum; alioqui cum rex ille esset, non propria manu, sed per famulos illum distribueret. Hactenus ille, contendens nimirum, Melchisedechum non tantum panem & vinum Deo obtulisse, sed & Abramo ejusque vernaculis militibus sanctificatum illum panem præbuisse, ut eo epulo sacro reficerentur, & epularentur coram Domino Deo suo, qualia fere Eucharistica Sacrificia Genes. cap. 31 ℣. 54, Deuteron. cap. 27 ℣. 7 & alibi Hebræis usitata fuisse, legimus. Plura de Melchisedechi sacerdotio Sacrificioque videat curiosus lector apud Bellarminum & Vasquezium citt. locis, apud Natalem Alexandrum Histor. Eccles. veteris Testamenti Dissert. 3 a pag. 206, & apud Wilhelmum Smitium part. 1 tom. 2 in Genesim Dissert. 9, ubi & catalogum Alphabeticum auctorum, qui singulari cura operam suam Melchisedecho litarunt, a pag. LXXXIX exaratum inveniet, quos & si lubet, perlegat.

[279] [ac denique facta spoliorum partitio] Ad tertiam modo progredior difficultatem, quæ circa spoliorum divisionem factamque Melchisedecho ex iis, quæ Abramo obtigerunt, decimæ partis oblationem versatur. Vel enim, inquiet non nemo, bellum illud ex parte Assyriorum, qui Pentapolitas invaserunt, justum erat, vel injustum. Si justum, quo jure potuit eos Abram hostiliter aggredi partisque spoliis privare, imo & ipsis ea, quæ ex sua patria detulerant, bona eripere? Si injustum, ergo spolia illa, injuste Pentapolitis erepta, restituenda prioribus dominis erant, nec penes Abramum erat, ex iis partem decernere fœderatis suis. Ad hanc difficultatem, quam sibi pari fere modo Bonfrerius in Genesim pag. 194 proposuerat, cum eodem respondeo, causam belli esse nobis plane ignotam, bellum tamen potuisse utrimque esse justum, & consequenter Abramum jure societatis & amicitiæ, ac certe auctoritate Amorrhæorum principum potuisse illos persequi, præsertim ut injuste abductum Lotum cum familia e captivitate retraheret, eumque adeo & sibi & sociis spolia aliaque etiam bona acquirere potuisse, quæ jam pleno jure facta erant hostium.

[280] [horumque decimarum oblatio dilucidatur.] Si vero bellum fuit injustum ex parte regum invadentium, non potuit quidem Abram, ipsis Pentapolitanis invitis, suis sociis spolia ex illorum bonis assignare, idque ipsum non fecisse, supra ostendimus; sed potuit tamen, ipsis aut jure suo cedentibus, aut in sumptuum factorum, industriæ, reique in sui favorem bene gestæ compensationem, bonorum suorum parte cedere obligatis, spoliorum partem fœderatis congruam debitamve assignare; aut saltem præscribere eis non debuit, ut ea, quæ stipendii loco aliove justo titulo exigere poterant, Pentapolitis redderent suamque liberalitatem imitarentur. Nec de decima bonorum parte Melchisedecho oblata gravis quæstio esse potest, si perpendamus, ut ante dictum est, Abramum jus habuisse aggrediendi Assyrios, ereptaque propria eorum bona sibi acquisivisse, ac proinde sine alicujus injuria do iis pro arbitrio disponendi potestatem habuisse amplissimam.

§ XVI. Abrami animus divinitus firmatur: promittitur ei merces magna & posteritas numerosa: eximia Abrami fides: fœdus a Deo initum cum Abramo.

[Apparens Abramo angelus Dei metum omnem ei adimit,] Post debellatos igitur quatuor illos reges eo, quo superius ostensum est, modo, partamque plane mirabilem de iisdem victoriam, qua & eorum vinculis ereptus fuit captivus Lot, quamque & honorifica Melchisedechi excepit gratulatio oblatumque Deo panis & vini sacrificium, ac denique post oblatas eidem Melchisedecho ejus sacerdotii intuitu manubiarum decimas spretamque generoso animo, quam Sodomorum rex ultro concesserat, opulentissimam prædam, post hæc, inquam, omnia, seu, uti Moysis cap. 15 Genes. ℣. 1 verbis utar, His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, & merces tua magna nimis. Enimvero oportet, ut non levis aliquis metus Victoris animum incesserit, quem Dominus seu Dei locum tenens angelus seseque conspiciendum ei præbens, recitatis verbis depellere voluerit. At, inquies, quæ potuit Abramo post tam insignem de hostibus victoriam timendi esse causa? Hanc, fateor, Moyses citato loco non exprimit; verum quid si Abram, ut erat rerum humanarum scientissimus, non securam existimarit victoriam, ubi armatus hostis adhuc supersit facileque vires restaurare queat? Quidsi adeo formidarit, ne reges illi, acceptæ cladis dolore pudoreve commoti, bellum adversus sese majoribus instaurarent copiis? Potuit certe in eum, ut ut alioquin constantem virum, hic metus cadere, &, quin reipsa ceciderit, vix dubium videtur.

[282] Opportune itaque ei cælitus occurrit consolatio, qua se Deus protectorem ejus, [amplamque pollicetur mercedem,] seu ut Hebræa habent, clypeum adversus inimicos esse, deincepsque fore, pollicetur; ut adeo fidentissime jam dicere ipse posset: Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? At vero, quia nec serus est ad remunerandum Dominus, ut contra, cum expedit, athletam suum statim & veluti e vestigio sequens beneficiis cumulet, novoque ita vigore roboret, subdit mox Dominus, sese ipsum Abramo pro rebus bene gestis mercedem magnam nimis seu mercede humana, quam repudiarat, longe majorem fore; quæ verba, etsi intelligi etiam eo sensu queant, quasi vero polliceretur Deus, sese ipsum fore Abramo cumulatissimam mercedem, æterna beatitudine in cælis possidendam; alio tamen sensu, seu de obtinenda in terris mercede ab Abramo intellecta fuisse, ipsemet satis indicat, ita ℣. 2 loquens: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis: & filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. Quasi diceret: De tua quidem, o Domine Deus, protectione securus sum, ut qui non semel eam sim expertus, nec de grandi aliqua mercede, mihi in terris a te concedenda, ambigo, at cum filium, qui eorum, quæ promittis, heres esse possit, non habeam, simque adeo, ut humana omnia ferunt indicia, sine liberis moriturus, liceat mihi, qua decet reverentia animique submissione sciscitari, quid illud nominatim sit, quod amplissimæ hujus mercedis rationem habere queat, ut & tanti boni Damascum Eliezer procuratoris seu œconomi mei filium, domi meæ natum, quem mihi adoptare cogito, heredem scribam, tuaque adeo in ipso compleantur promissa.

[283] [imo & prolem] Hunc autem esse verborum Abræ sensum, non obscure indicat ejusdem capitis versus 3, ita sonans: Addiditque Abram, mihi autem non dedisti semen, & ecce vernaculus meus heres meus erit. Tantum igitur abest, ut hæc Abrami oratio cum lucta aliqua, humanaque infirmitate, ac denique, ut Calvinianus quidam non ineruditus vult, cum diffidentiæ tentatione non satis excusabili, conjuncta fuerit; ut potius transcriptis modo verbis suam Abramus divinæ voluntati obsequentiam insigni documento comprobarit, certus nimirum de implendo aliquando mercedis seminisque benedicti promissione divina, at de modo, quo hæc fieret, num per filium, quem præter omnem spem humanam gigneret, num per aliquem, quem sibi adoptaret, solummodo dubius sollicitusque. Verum enimvero non diu suspensum Abræ animum tenuit Deus, seu Dei locum tenens angelus, statimque, teste Moyse eodem cap. ℣. 5, sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic (nempe Damascus Eliezer) heres tuus: Sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem. Quibus verbis Dominus, qui per intervalla ac gradatim in majus meliusque promissiones suas augendo, Abrami fidem fiduciamque exerceri augerique cupiebat, anxietatem omnem depulit, promissa illi prole mascula ex lumbis ejus, seu ex ipso procreanda, quam bonorum omnium heredem haberet.

[284] [posteritatemque numerosissimam,] Porro hæc mutua Dei & Abrami colloquia in ipso hujus tabernaculo vel conclavi aliquo fuisse habita, & tunc quidem, cum nox ingrueret, intelligi datur ex sequentibus verbis: Eduxitque eum foras, & ait illi: Suspice cœlum & numera stellas, si potes. Ceterum cum verbis hisce mox subdit Deus Sic erit semen tuum, non modo carnalem ei posteritatem, jam nunc ante promissam, confirmat, sed & tam numerosam ei pollicetur, ut stellarum, tum quæ primo obtutu distincte percipi, tum quæ ob suam parvitatem maximamve a terra distantiam non nisi confuse, quibuslibet etiam adhibitis subsidiis, videri queunt, immensum prope numerum exæquatura ipsa sit; quod & re vera in Abrami posteris non spiritualibus tantum sensuque mystico, sed & in carnalibus sensuque historico ac litterali impletum aliquando fuisse, Deuteron. cap. 1 ℣. X & cap. X ℣. 22 aliisque locis compluribus sacri Codices ostendunt. Ast vero, tametsi tunc, cum hæc facta ei est promissio, parum ipsi verisimile videri posset, se prolem esse generaturum, utpote qui, teste Moyse Genes. cap. 16 ℣. 1, junctus esset uxori septuagenariæ & hactenus sterili; tamen, uti idem sacer Scriptor cit. cap. 15 ℣. 6 tradit, credidit Abram Deo, & hic quoque, ut Apostolus cap. 4 ad Romanos loquitur, contra spem, naturæ scilicet, in spem, seu rem separatam gratiæ credidit, in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens; quia quæcumque promisit, potens est & facere.

[285] Itaque non solum credidit Abram, vera fore Dei promissa sibi data; sed etiam, uti Pererius observat, [cui promissioni fidem Abramus adjungit firmissimam,] innixus est Deo, ac se totum projecit in eum, certissime sperans, adimpleturum eum, quæcumque promiserat, atque adeo confisus, fore, ut & prole numerosissima ditaretur, utque in se, seu in semine suo, benedicerentur universæ cognationes terræ. Tam promptæ alacrisque fidei tamque insignis in Deum observantiæ fiduciæque documentum, divina juvante gratia editum, mirifice Deo placuit & reputatum est illi (Abramo) ad justitiam, qua is, teste Apostolo ad Hebræos cap. XI ℣. 8, jam antea fidelis, justus, Deoque, uti & supra vidimus, gratus, nunc tanto fidei incremento justior gratiorque Deo effectus est. Ut autem hanc sibi acceptissimam Abrami fidem benignus Deus corroboret confirmetque, protinus, uti Chrysostomus Homil. 37 in Genes. pag. 373 & seq. verba sacra exponit, in mentem ei revocat hoc loco, quantam ab initio ejus curam gesserit, declarans ei, se, ut eum ad majora proveheret, & tot illi bona polliceretur & impleret, tantum itineris (ex Ur nempe Chaldæorum in terram Chanaan) conficere jussisse. Ipsamet divina verba audiamus ℣. 7: Dixitque ad eum: Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram istam, & possideres eam, in tuis nempe posteris, ut cap. 12 ℣. 7 dictum erat. Atque hisce quidem verbis non significari, Abramum de Chaldæorum incendio, sed ex quodam Chaldææ loco, Ur nominato, divinitus eductum fuisse, satis, arbitror, § VII ostensum est, ut hujus hic obiter dumtaxat meminisse, sufficiat.

[286] At enimvero videri mirum potest, Abramum, ab eximia in Deum fide tantopere commendatum, [attamen exsequendæ promissionis] mox ut ei Deus suam de tradenda Chananitide promissionem iteravit, hisce verbis fuisse usum: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam? An fors non cognovit Abram, id sibi Deum promisisse? At id dici vetat divino oraculo commendata ejus fides, quæ sine rei promissæ cognitione elici nequiit. Num dubitavit, an, quæ pollicitus erat Deus, præstare re ipsa posset? At id Apostoli recitatis verbis e diametro repugnat. Num igitur hæsitavit, an sua vellet Deus promissa exsequi? Sed hoc pacto Dei benignitatem veracitatemque in dubium vocasset, quod vel suspicari de Abramo nefas est. Quid itaque dicemus causæ fuisse, cur, si in nullo horum hæsitarit, in hunc tamen modum locutus Deo fuerit Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam? Seu, uti LXX Interpretum versio habet, Dominator Domine Deus, secundum quid sciam, quod hæreditabo eam?

[287] Respondeo, cum Abram de promissione Dei certus quidem esset, [modum, ordinem tempusque edoceri, postulat,] nec tamen modum, ordinem tempusque implendæ promissionis esset edoctus, fecit duplex illa, qua tum de sua tum de posterorum futura sorte afficiebatur, sollicitudo, ut complendæ aliquando pollicitationis divinæ indicium divinitus sibi ante dari postularet, ex quo perspectum fieret, quo pacto quove tempore adeunda esset ipsa terræ Chanaan possessio, sibi ante generatim tantum promissa; ut adeo Abram, qui Deo majora jam proxime pollicito promptissime crediderat, jam nunc minora promittenti ne tantillum quidem diffisus fuerit, at contra hæc sibi dumtaxat manifestari divinitus, postularit, quæ promissi exsecutionem præcessura erant, non absimili modo, quo Petrus, Jacobus, Joannes & Andreas Apostoli, audita Christi prædictione de adventu suo atque Hierosolymitani templi futuro excidio, adimplendi vaticinii indicium tempusque inquisierunt, ut Matthæi cap. 24 & Marci cap. 13 legere est. Audiri hic meretur Theodoretus in Quæstionibus in Genesim pag. mihi 18, ita versum 8 capitis 15 ad rem nostram commentans: Istud IN QUO COGNOSCAM HOC non diffidentis est, sed modum possidendi scire desiderantis. Quum enim videret (Abram nempe) multa hominum millia Palæstinam incolentium, discere volebat, quo pacto dominium illius terræ accepturus esset, num jure belli, an sine armis: & an viventibus illis, an expulsis aut prorsus ejectis.

[288] [nec illicite, uti Theodoretus] Tum in hunc modum pergit: Hac de causa sacrificio (de quo nos infra latius agemus) finito, Deus omnium inquit: “Cognoscens cognosces, quod semen tuum incola erit in terra aliena & non sua: & servituti subjicient eos, & affligent illos atque humiliabunt quadringentos annos. Gentem vero, cui servierint, judicabo ego: postea vero egredientur huc cum sarcinis multis. Tu vero decedes ad patres suos in pace sepultus in senectute bona. Quarta autem generatione revertentur huc. Nondum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque nunc.” Ex responsione divina formam interrogationis, seu verborum Abrami, Deum interrogantis, sensum cognoscere licet, uti laudatus auctor rectissime observat, atque hisce verbis ostendit: Nam postquam dixit: “In quo cognoscam, quod possessurus sim eam;” didicit, quantum temporis incolæ futuri essent, & quam misere tractandi, & quanta tandem providentia Dei excipiendi, tum supplicio sumendo de his, qui illis bellum inferre vellent, tum eorum bonis fruendo; & quod Abraham nulla horum experientia accepta, in pace e vita discessurus esset.

[289] [rectissime ostendit.] Didicit quoque rationem dilationis, ne quis suspicaretur, ob numerosam incolarum multitudinem Dominum Deum non potuisse illis tradere Dominium illius terræ. Dixit autem sic: “Nondum adimpleta sunt peccata Amorrhæorum usque nunc.” Nondum, inquit, exitio digna perpetrarunt. Non decet autem ante peccatum ex præscientia pœnam infligere. Quod autem illis temporibus essent viri pii, constat ex Melchisedec & Abimelech, & his, qui incolebant terram Hebron. Illi enim Patriarcham magnopere venerati sunt. Audiuntur itaque clamantes: “Rex es tu a Deo apud nos. In electis monumentis nostris sepeli mortuum tuum.” Hactenus Theodoretus. Cum igitur Abram, non ut incredulus, sed ut pius pater futuris filiis providens, sensu jam mox indicato hisce ad Deum verbis usus sit Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam; non moratus Dominus, etiam aliquid ultra id, quod optabat animus fidelis, nec petere tamen audebat, sponte obtulit ei, sanciendum nempe cum Abramo fœdus, idque solemni ritu adhibitoque certorum animalium sacrificio, quæ & ipsa futurum posterorum statum conditionemque non obscure indicarent.

[290] [In usum fœderis, a Deo sanciendi, Abramus victimas parat,] Verba sacra rursus audiamus: Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi, id est, tum in usum fœderis, quod tecum solenni ritu pacisci volo, tum ut per ista adumbrem tuis posteris obventura, vaccam triennem, & capram trimam & arietem annorum trium, turturem quoque & columbam. Jubenti Deo morem gerere festi Abram, qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, seu a capite ad caudam fidit & utrasque partes contra se altrinsecus posuit, id est, partem alteram alteri obversam posuit, relicto tamen, quo transire facile inter partes utrasque posset, sufficienti intervallo, ex Chaldæorum nempe aliorumque Orientalium more, quibus solenne erat juramenta stabilire transeundo per medias divisiones, quod & Hebræis dein usitatum fuisse, testatur Jeremias cap. 34 ℣. 18. Cur autem aves non itidem diviserit Abram, sed eas integras, prius tamen occisas, fortassis super utramque occisi arietis partem collocarit, id enimvero idcirco factum dici plausibiliter potest, quod hæ non ad fœdus, quod dissectæ victimæ divisione sanciri solebat, sed ad sacrificium spectarent. His itaque peractis, descenderunt, ut Moyses ℣. XI scribit, volucres super cadavera, & abigebat eas Abram, seu, ut LXX Interpretum versio Latine sonat, Descenderunt … volucres super corpora & divisiones eorum: & sedit cum eis Abram, nimirum non cum avibus, sed cum occisorum animalium corporibus, cavens nempe, ne aves carnivoræ more suo ad ea advolarent eaque vel fœdarent aut laniarent.

[291] At modo sciscitabitur forte quisquam, tum an ea ipsa nocte, [non tamen eadem nocte, sed subsequenti die, ante solis occasum,] qua Deus Abramum stellas cæli suspicere jussit, præfata illa animalium divisio, ceteraque hanc subsecuta contigerint, tum præsertim, quo sensu animalia illa rerum Abrami posteris obventurarum symbola dici possint. Quod ad primum attinet, respondeo, ejusdem noctis partem, quæ memoratum supra Abrami cum Deo colloquium excepit, totumque sequentem diem ad usque solis occasum impensum ab eo fuisse, ut ex divino jussu animalia illa adduceret, jugularet, divideret, divisas partes altrinsecus collocaret, iisque inhiantes carnivoras volucres abigeret. Etenim, cum ℣. 12 Moyses subdat, hisce peractis, soporem irruisse super Abram, cum sol occumberet, seu, circa solis occasus, uti LXX Interpretes significant, nequit ulla ratione intelligi, quo pacto ea, quæ ut peragantur, nonnullam temporis moram requirunt, eadem illa nocte ac vel maxime circa solis occasum, peracta fuerint, quæ non nisi post oblatam noctis tempore & lucentibus jam tum stellis divinam visionem subsecutumque colloquium parari Deus jussit. Et huic quidem opinioni omnino quod Moyses soporem, cum sol occumberet, irruisse super Abram, diserte dicat, utpote iis obrepere natum, qui præcedentem noctem ejusve maximam partem pervigilem traduxerunt, totiusque subsequentis diei labore fessi admodum consident.

[292] Quod vero ad alterum quæsitum pertinet, respondeo, [quæ victimæ rerum, ejus posteris obventurarum, symbola fuerunt,] nullum mihi videri verisimiliorem sensum, quo animalia illa rerum, Abrami posteris obventurarum, symbola dici queant, quam illum ipsum, quem in Glossis suis litteralibus in Genes. caput 15 Martinus Del Rio tradit, quemque divina verba ℣. 13 & 13 seqq. non parum stabiliunt. Laudati Del Rio verba habe: Quadrupedia hæc, inquit, parantur pro fœdere & sacrificio: aves pro sacrificio tantum: cuncta vero simul significant statum & conditionem futuram posterorum. Juvenca indomita significat primam generationem, qua Israëlitæ in Ægypto libere & delicate egerunt. Capra secundam generationem, cui jam Ægyptii aliquid servitutis imponebant & sic aliquem ex iis fructum percipiebant. Aries, qui quantus quantus est, domino suo utilis est, denotat tertiæ generationis tempus, quo ibidem duram & iniquam Hebræi servitutem servierunt; Volucres duæ tempus, quo anno quadringentesimo ex Ægypto se proripuerunt; turtur tempus mansionis querulæ in deserto; Columba, sociale animal, tempus, quo in promissionis terra domicilia fixerunt; dissectio quadrupedum afflictiones varias, quas in Ægypto pertulerunt; aves integræ finem harum afflictionum; volucrum volatus ad cadavera Ægyptios & Amalecitas, Israëli proficiscenti molestos; Abram has abigens Dei providentiam suos defendentem.

[293] [auditque ex Dei angelo suæ posteritatis,] Ipsa modo divina verba, huic expositioni consona, ex Vulgata nostra audiamus. Dictumque est ad eum: scito prænoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, & subjicient eos servituti, & affligent quadringentis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: & post hæc egredientur cum magna substantia. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. Et hæc quidem verba Abramo dicta fuisse, cum nempe præcedentis noctis subsecutique diei labore fessus sub solis occasum sopori cessit, magnoque horrore ac tenebroso correptus fuit, testis est sacer Scriptor eodem capite ℣. 12 & seqq. Huic autem corporeorum sensuum sopori accessisse ecstasim, in qua Abrami mens, divino afflata spiritu, sibi tunc a Deo dicta plenissime perceperit intellexeritque, præter LXX Interpretum, qui, super eum ecstasim cecidisse, diserte scribunt, gravissimam sane auctoritatem, ipsamet quoque persuadet sana ratio, ne alioquin Dei locum tenens angelus in vacuum ei locutus aëremque verberasse dicatur.

[294] [quadringentorum annorum spatio, futuram sortem,] Mitto hic prolixam illam, quæ de assignatis supra quadringentis annis deque quarta generatione sæpissime agitata est, controversiam a capite ad calcem retexere, quod hæc, qua parte cum Abrami gestis horumve chronotaxi connexa est, jam ante, §§ nempe X & XI, discussa fuerit, reliqua vero ad institutum meum proxime non pertineat. Paucis ergo obiterque monuisse hic sufficiat, quadringentos illos annos numero rotundo, pro 405 ab ortu Isaaci computandis, ℣. 13 signatos esse; ac, ne alioquin bis idem eodem isto sermone a Deo prænunciatum dicatur, per quartam generationem probabilius non quatuor secula, seu numero rotundo 400 annos ab ortu Isaaci elapsuros, sed quaternarium Abrami posterorum, in Ægypto genealogica serie sibi succedentium, numerum designari; ut sensus sit: Cum ab ingressu in terram servitutis quarta computabitur generatio, tunc Abrami posteros inde esse reversuros, ut terram occupent sibi nunc divinitus promissam.

[295] [ac divinum fœdus, secum initum solenni tunc ritu] Cum hæc ceteraque Abrami posteris obventura revelasset ei in ecstasi Deus, jamque interim sol occubuisset, facta est, teste Moyse ℣. 18, caligo tenebrosa, & apparuit clibanus fumans, & lampas ignis transiens inter divisiones illas, seu victimarum partes altrinsecus, ut supra vidimus, collocatus. Fueritne hæc caligo vera & realis, an imaginaria tantum, pro incerto habet Bonfrerius in hunc locum; eo tamen propendet, ut tum caliginem illam, tum subsequentem fumantis clibani lampadisque igneæ visionem in ecstasi tantum mereque in nocturna dormientis imagine repræsentatam fuisse, credat. At ego contra verius existimo, non minus fumantem clibanum lampademque igneam ab Abramo, discusso per clibani fumum ignisque fulgorem somno, corporeis oculis conspecta fuisse, quam ipsis corporeis auribus percepta fuerint illa verba, quibus illo die post solis occasum cum eo Deus fœdus pepigit, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten; nec enim sat simile vero mihi est, tam solenne tantique momenti fœdus sine mutuo utriusque contrahentis solenni itidem simultaneoque inter animalium dissectorum transitu ac sine deliberato Abrami assensu verbisque hunc exprimentibus percussum fuisse. Dicere autem, angelum in figura ignitæ lampadis inter divisiones illas re ipsa transiisse, vereque recitata verba protulisse; Abramum vero tunc alte dormientem sibi tantum transire visum, re ipsa tamen nec pedem movisse loco, nec verbum unum, quo suum fœderi assensum testaretur, protulisse, nescio, an non hariolari sit, idemque, ac deficientibus usitato contrahendi ritu liberoque Abrami assensu, mancum fœdus seu potius nullum adstruere.

[296] [Sacrificioque firmat; de cujus fœderis sensu,] Ceterum, tametsi Moyses, consumptas igne victimas perfectumque adeo sacrificium fuisse, taceat; tamen, cum eo ex natura sua illa tenderent, ac sine sacrificio victimarumque absumptione non censerentur firmari fœdera; quin vel ardente illa face seu lampade, vel ab ipso vigili Abramo apposito igne accensæ absumptæque fuerint illæ victimæ, vix dubitandum est. Nunc, quo sensu divina hujus fœderis verba Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad flumen magnum Euphraten, ceteraque ℣. 19, 20 & 21 comprehensa, intelligi debeant, sedulo inquiramus. Sunt, qui per fluvium Ægypti, quem Deus terræ promissæ Australem terminum figit, Nilum fluvium, utpote qui antonomastice Ægypti fluvius dici solet, indicatum a Deo censent. Verum, cum Hebræi numquam Ægypti bonam partem, Arabiam item, Madianitidem aliasque regiones, Nilum inter & terram Chanaan sitas, sua sub ditione tenuerint; necesse fit, ut, nisi reluctante sana ratione, Deum in describendis terræ promissæ terminis hyperbolice prorsus locutum esse, dicamus, alius certe a Nilo fluvius designatus hoc loco fuerit. At, quis ille? Respondeo, hunc esse Sichor fluvium, alibi in sacris litteris torrentem Ægypti dictum, qui non derivatus a Nilo, ut quidam volunt, sed haud procul a Mabsara in Idumæa, quæ Gabalene dicitur, ortus, juxta Rhinocoruram urbem Mari Magno seu Mediterraneo influit, atque, uti libro Josue cap. 15 ℣. 4, 3 Reg. cap. 8 ℣. 65 & 2 Paralip. cap. 7 ℣. 8 indicatur, Ægyptii juris ditiones a Chananitide disterminat, quique fors idcirco quoque Ægypti fluvius dictus sit; nisi hoc ei nomen inditum velis, quod solis Ægyptiis utroque suo latere seu utraque sui parte subesset.

[297] Ad Orientalem modo partimque Borealem promissæ terræ limitem progredior, [natura ac complemento] Euphratem nempe, antonomastice Fluvium magnum vel etiam nude Flumen dictum, de quo non levis hic moveri posset quæstio, quam tamen paucis perstringere visum est. In eo igitur difficultatis cardo vertitur, num divina promissio de tradenda Abrami posteris terra Chanaan a fluvio Ægypti supra memorato usque ad Euphratem, dici debeat partim fuisse absoluta, partim conditionata, ideoque quod Hebræi conditione non steterint, numquam ex toto adimpleta; an contra promissio illa simpliciter absoluta suoque tempore exitum effectumque habuisse dicenda sit. Priorem sententiam propugnarunt S. Hieronymus in sua Epistola ad Dardanum tom. 2 edit. anni 1699 col. 609, & in Commentario suo in Ezechielem tom. 3 col. 832, item Andreas Masius in Josue cap. 1, Serarius aliique, argumento non uno minimeque contemnendo nixi, uti citatis locis videre est. Ex adverso posteriorem sententiam amplexi sunt S. Augustinus in suis Quæstionibus in Josue tom. 3 edit. anni 1689 parte 1, col. 589 & seqq., Cajetanus, Pererius aliique magni nominis viri, quorum mihi præferenda videtur sententia, ac vel idcirco, quod Geneseos cap. 15 versus 18, de quo hic sermo est, nullam præ se ferat vocem, quæ tacitam aliquam conditionem innuat, quodque conditio hæc, si tantisper admitteretur, non unicam promissionis partem, at totam illam, quanta est, afficere deberet; ex quo consectarium fieret, ut Abrami fides solido niti fundamento nequierit, nisi Deus, quod tamen fecisse non legitur, eum de posterorum in pietatis studio perseverantia, utpote conditione, sine qua promissio adimplenda non erat, omnino reddidisset certiorem.

[298] [nonnulla hic discutiuntur.] At, inquies, quo tempore, quove modo absoluta illa Dei promissio suum sortita est effectum? Respondeo, id factum esse sub Salomone, cum nempe Abrami posteri non modo terram Chanaan a Dan usque Bersabee, seu ab introitu Emath ad usque Torrentem Ægypti, tamquam hereditatem propriam pacifice inhabitarunt, sed & imperio suo subditas vectigalesque habuerunt regiones, citra Euphratem sitas earumque principes, uti textus Hebraïcus lib. 3 Reg. cap. 4 ℣. 21 his verbis ostendit: Dominabatur itaque Salomon super universa regna a fluvio (Euphrate nempe) usque ad terram Philistiim & ad limitem Ægypti, & ferebant munera serviebantque Salomoni cunctis diebus vitæ ejus; quibus & omnino consonat Lib. 2 Paralip. cap. 9 ℣. 26 de Salomone ita diserte loquens: Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philistinorum & usque ad terminos Ægypti, seu, ut versio LXX Interpretum sonat, Et fuit dux omnium regem a Flumine & usque ad terram alienigenarum & usque ad fines Ægypti. Quid? Quod & eodem lib. 3 Reg. cap. 4 ℣. 24 Salomon omnem regionem a Thaphsa, quæ a Thapsaco, urbe ad Euphratem sita, diversa non videtur, usque ad Gazam obtinuisse asseratur. Quæ sane sufficere videntur, ut Abrami posteri dominationem suam ad Euphratem usque extendisse, ac Cinæos, Cenezæos, Cedmonæos, Hethæos, Pheresæos, Raphaim, Amorrhæos, Chananæos, Gergesæos & Jebusæos, Chananitidis incolas vicinosque aliquot suo subditos imperio habuisse dici possint; ut adeo facta Abræ promissio & absoluta & suo tempore adimpleta fuerit, tametsi illud Hebræorum imperium admodum breve fuerit, uti ex Libris 3 & 4 Regum aliisque divinis Scriptis abunde liquet.

§ XVII. Consilio Sarai, uxoris suæ, Abramus Agarem ancillam sibi uxorem adsciscit secundariam: hanc e domo sua a Sarai deinde dimitti sinit: impactæ Abramo ob conjugium istud calumniæ diluuntur: nascitur ei ex Agare filius Ismaël.

[Suadente Sarai, uxore sua, Abramus] Quemadmodum minime dubitandum videtur, quin Abram de facta sibi jam memorata pollicitatione divina initoque cum Deo fœdere uxorem suam Sarai mox certiorem fecerit, ita credibile omnino est, eam primo in spem venisse, fore, ut amplissimæ clarissimæque gentis tam ipsa genuina mater, quam Abram verus pater fieret. Verum cum aliquandiu post, imo forte, (si nempe promissio illa anno 81 Abrami, ut quidam volunt, innectenda sit) etiam quadriennio abhinc elapso, non minus, quam ante, sterilem sese experiretur, jamque divinæ promissionis effectum, non per se, utpote nominetenus ea non comprehensam, sed per aliam quamdam se multo juniorem vegetamque mulierem, præstandum sibi persuaderet, hanc, sive Dei monitu, uti Josephus asserit, sive ex naturali aliquo in conjugem suum affectu, augendi liberis Viri sui rationem iniit, ut Agarem, ancillam suam, in Ægyptiaca peregrinatione acquisitam, sui loco substitueret uxorem, ea lege, ut, quem ipsa ex Abramo pareret, suus censeretur filius. Et hæc quidem Moyses cap. 16 Gen. non obscure indicat, ita loquens: Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam Ægyptiam nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus, ne parerem: Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios.

[300] Hactenus sacer Scriptor orationem Sarai paucis verbis perstringens, [procreandæ prolis causa] quam Philo lib. de Abraham pag. mihi 300 & seq. satis recte exponit, ita loquens: Cum (Sarai) prole careret, quippe sterilis, verita, ne tam chara Deo domus ideo deserta fieret, sic maritum allocuta est: Jamdudum una vivimus in charitate mutua; sed quæ præcipua conjugii nostri causa fuit, propter quam natura virum copulavit mulieri, desunt nobis liberi; imo, ne in posterum quidem spes ulla est reliqua propter ætatem meam jam vergentem: non est æquum, ut te quoque tangant meæ sterilitatis incommoda. Licet tibi salva nostra charitate patrem fieri. Absit enim a me zelotypia, quando a te abest bruta concupiscentia, necessitati naturæ satisfacturo. Quamobrem non differam novam nuptam ornare, quæ, quod mihi deest, suppleat. Quod si res pro voto successerit, tui nativi liberi mei adoptivi erunt; &, ut absit omnis zelotypiæ suspicio, meam, si libet, duc famulam, corpore servam, sed ingenio liberali ac generoso fœminam, jamdudum mihi expertam examinatamque ex quo primum ædes meas intravit, genere quidem Ægyptiam, sed Hebræam religione Est nobis ampla possessio, & opes majores, quam pro præsenti sorte: jam enim ne locupletissimis quidem indigenis cedimus, & adhuc hærede caremus, quamvis parare hunc liceat, modo monitis meis pareas.

[301] [Agarem ancillam sibi sumit uxorem secundariam, eamque dein insolescentem] Talia enixe deprecanti uxori Abramus, tametsi polygamiam, tunc temporis non prohibitam, neutiquam appeteret, acquievit tandem, uti textus sacer mox subdit: Cumque ille acquiesceret deprecanti, tulit (Sarai nempe) Agar Ægyptiam ancillam suam, post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: & dedit eam viro suo uxorem, secundariam nempe, seu usurariam, quæ maritum ditaret prole, non quæ pari secum dignitate certaret. Cum hac, non ex libidine, sed ex prolis potiundæ desiderio, congressus Abram, eam haud multo prius fœcundam expertus est, quam sua felicitate plus æquo gloriantem, imo & fastu tumidam ex sua uxore intellexerit. Ita enim ℣. 4 Moyses: At illa (Agar) concepisse se videns, despexit dominam suam, fidens haud dubie, se jam ipsa Sarai gratiorem Abræ fore, ac, vel ea renitente, libertate, nec non ipso matris-familias donandam titulo. Orta hinc primariæ conjugis cum Abramo expostulatio, quam sacer Scriptor hisce verbis refert: Dixitque Sarai ad Abram: inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns, quod conceperit, despectui me habet. Judicet Dominus inter me & te, seu, uti in Hebræo est, Injuria mea supra te est, sic, ut non ad me magis, quam ad te ipsum, mihi sanguine conjugioque junctum, hic ille ancillæ contemptus pertineat, quæ non sine insigni beneficio de quasillo ad thalami tui consortium a me traducta, mox ut se gravidam sensit, me, velut promisso semine indignam, contempsit & deridiculo habuit; quod num æquum sit abs te dissimulari, judicandum Deo relinquo, qui delinquentem, aut me, aut te plectet.

[302] [a Sarai e domo sua dimitti sinit.] Quid ad hæc Vir justus æquusque conjux? Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea, ut libet, seu, ut Hebraïce est, fac illi, quod bonum est in oculis tuis, justoque modo ancillam tuam, nimium insolescentem, pro tua auctoritate coërce. Quæ ad subsecutam Hagaris, a sua domina coërcitæ, ad desertum fugam, agnitique erroris emendationem, ac demum ad angeli de nascituri ex ea filii conditione prædictionem & Agaris in domum Abrami reversionem pertinent, hæc, utpote ad Abrami gesta nihil attinentia, hic non prosequar, ea tantummodo discussurus, quæ circa jam memoratum Viri justi factum in controversiam veniunt. Ac præ ceteris quidem acerbius in Virum sanctum invectus hic est Faustus Manichæus, eumque duplicis criminis reum peragere voluit, insanæ nimirum habendæ prolis cupidinis, ex qua cum pellice volutatus fuerit, & infidelitatis, ex qua, quod jam sibi de Sarai promiserat Deus, sibi obventurum non crediderit. At, quam temere, quantaque calumniandi libidine insanus Faustus ad objiciendum duplex hoc Abramo crimen insiluerit, non minus dilucide quam copiose S. Augustinus lib. 22 Contra Faustum cap. 30 & seqq. tom. 8 edit. anni 1694 a col. 380 ostendit, cujus ratiocinationem integram illic, si vult, consulat studiosus lector.

[303] [Istud autem Abrami conjugium, adductis S. Augustini rationibus] Suffecerit jam ante a me dictis pressiora quædam ejusdem sancti Doctoris argumenta adjungere, quibus impacta Abramo crimina diluantur. Ita igitur lib. 16 de Civit. Dei cap. 25 de Abramo loquitur: Usus est ea (Agare nempe uxore secundaria seu usuraria) ad generandam prolem, non ad explendam libidinem; nee insultans, sed potius obediens conjugi, quæ suæ sterilitatis credidit esse solatium, si fœcundum ancillæ uterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum… Nulla est hic cupido lasciviæ, nulla nequitiæ turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur: ab utroque non culpæ luxus, sed naturæ fructus exquiritur. Denique cum ancilla gravida, domina sterili, superbiret, & hoc Sara suspicione muliebri Viro potius imputaret, etiam ibi demonstravit Abraham, non se amatorem servum, sed liberum fuisse genitorem & in Agar Saræ conjugi pudicitiam custodisse; nec voluptatem suam, sed voluntatem illius implevisse; accepisse, nec petiisse; accessisse, nec hæsisse; seminasse, nec amasse. Ait enim: “Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea, quomodo tibi placuerit.” O virum viriliter utentem feminis, conjuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter.

[304] Non insana igitur habendæ prolis libidine flagravit Abram turpiterve cum pellice volutatus est; [a libidinis vitio immune fuisse,] at contra, cum ex se nascituram prolem, divinitus intellexisset, nec tamen ex qua muliere, certo cognosceret, licito tunc, uti infra ostendetur, connubio honeste usus est, ac naturæ ordinem servans, nihil humano concubitu egit, nisi ut, quam sibi ex usuraria conjuge promissam tunc suspicabatur, exoptata proles nasceretur. Quod enim Faustus hanc ei jam tum ex Sarai promissam adstruit, id profecto inane est apertissimeque falsum. Quippe si sacros Codices inspiciamus, non ante promissum Abræ ex Sara filium, videbimus, quam postquam is nonaginta & novem annorum esse cœperat, uti Genes. cap. 17 manifestis verbis asseritur; ac proin, cum circa id, quod demum tredecim post annis sibi revelatum fuit, infidelitate tunc delinquere Abram non potuerit; evidens fit, Faustum Manichæum aut falsum esse imprudenter, aut fefellisse impudenter, uti Augustinus cit. lib. 22 col. 381 rectissime de eo pronuntiat.

[305] Manichæum hunc seculo sexto decimo, quidquid reclament Calvinianæ sectæ scriptores, [& polygamiam, tametsi contradicat Calvinus,] partim secutus est hagiomastix Joannes Calvinus, in suo nempe in Genesim Commentario edit. Genevensis anni 1564, pag. 123, ubi verbis Gallicis ita Abramum carpsit: Quamvis polygamia, id est, plures ducendi uxores licentia tunc satis frequens esset, numquam tamen in libera hominum voluntate positum fuit, legem illam, qua duo mutuo juncti sunt, abolere aut infringere. Nequit ergo Abram in eo excusari, quod insano perversoque uxoris suæ consilio morem gesserit; atque, quemadmodum præcipitantia Sarai vitiosa fuit, ita Abrami facilitas reprehensione digna est. Uterque igitur in fide claudicavit, non quantum ad substantiam, at in medio modoque, quo proles a Deo exspectari debet. Num hæc ex puro fonte ipsisque sacris Scripturis, ut Calviniani jactant, hagiomachus magister hauserit, operæ pretium erit modo investigare, aspersasque Abrami sanctitati labes eluere.

[306] Equidem Calvino lubens concedo, auctorem naturæ Deum, [tunc temporis non prohibitam fuisse,] cum in exordio mundi matrimonium conderet, illud unum inter virum unamque mulierem instituisse; ita ut pro sua libidine legem illam seu conjugii institutum abolere vel infringendo abrogare nequaquam hominibus concessum fuerit; verum, cum idem auctor naturæ Deus non modo quodcumque in polygamia secundario matrimonii fini obest, ipsumque tam peccati quam scandali periculum pro sua Sapientia tollere, sed & usum mariti corporis, quem per priorem contractum una mulier acquisivit, communem alteri per subsequentem contractum fieri, pro suo in res omnes creatas supremo dominio justisque de causis permittere, itaque mariti jus ob ampliorem sobolis propagationem amplificare possit; consequens fit, ut, cum reipsa Deum postdiluviano tempore usque ad Christi tempora hæc fecisse, sacri Codices ostendant, non Faustus dumtaxat, sed & Calvinus quoque vel imprudenter falsus fuerit, aut fefellerit impudenter, dum hoc Abræ factum uxorisque ejus consilium tam atro carbone notavit.

[307] [depromptis ex sacra Scriptura] Et vero polygamiam, seu unius viri cum duabus aut pluribus feminis connubialem nexum tum temporis extra noxam fuisse, seu re ipsa modo supra indicato maritorum jus fuisse ampliatum, ita ex Scripturis demonstro. Cum postdiluviano tempore, quod Mosaïcæ legis promulgationem præcessit, ea omnia, quæ ad conjunctiones contractusque matrimoniales nec non ad disciplinam moralem civilemque attinent, multo magis laxa, soluta liberaque fuerint, quam dein sub ipsa lege Mosaïca, utpote quæ, uti libris Exodi, Levitici, Numerorum & Deuteronomii videre est, eadem illa omnia non una coarctatione restrinxit; consectarium fit, ut, cum post Mosaïcæ legis promulgationem polygamia Hebræis permissa fuerit, ea multo magis ante latam legem Mosaïcam extra noxam fuerit; ac vel idcirco imprimis, quod moventes causæ, ob quas a tempore Moysis ad usque Euangelii promulgationem concessa fuerit, nimirum humani generis ac fidelis præsertim populi incrementum, divinique cultus propagatio, multo plures urgentioresque fuerint vivente Abramo, eoque liberis necdum ditato, quam tunc, cum in immensum fere accreverant Abrami posteri terramque Chanaan suo tenebant imperio, uti Davidis & Salomonis tempore factum legimus.

[308] [argumentis exemplisque] Si igitur sub lege Moysaïca David, qui, teste lib. 3 Reg. cap. 15, fecit rectum in oculis Domini, & non declinavit ab omnibus, quæ præceperat ei, cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi, si, inquam, Vir ille secundum cor Dei, quique in lege Domini meditabatur die ac nocte, multas simul uxores innocue habuerit, ipsasque Saülis uxores, ut Propheta Nathan lib. 2 Reg. cap. 12. ℣. 8 indicat, Dei permissu ac concessu in sinu suo habere potuerit; ac denique, ut alia mittam exempla, si in ea re carpendus tantum fuerit Salomon, quod paucis uxoribus non contentus, immodice earum multitudinem auxerit etiamque alienigenas adamarit; profecto multo majori jure Abram, qui, Ecclesiastico teste cap. 44 ℣. 20, conservavit legem Excelsi & cui non est similis inventus in gloria, absque peccato ancillam suam ducere uxorem potuit, unice habendæ prolis gratia, uti supra ostensum est; ut proin nec ejus cum Agare conjugium reprehensione dignum, nec Sarai de eo consilium insanum perversumque fuerit, contra ac Calvinus effutiit.

[309] [ipsiusque Moysis in Deuteronomio verbis,] En modo aliud, quod eodem faciat, petitum ex sacris Litteris argumentum. Deuteronomii cap. 21 ℣. 15 & seqq. ita Moyses statuit: Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, & alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos (exemplum habes in Lia, Rachele, Bala & Zelpha, uxoribus patriarchæ Jacob) & fuerit filius odiosæ primogenitus, volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum & præferre filio odiosæ, sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his, quæ habuerit, cuncta duplicia: Iste est enim principium liberorum ejus & huic debentur primogenita. Quibus verbis tantum abest, ut Moyses polygamiam, veluti crimen, juri naturæ absoluto contrarium, damnet, ut contra, velut licitam suoque tempore honestam, recenseat, ac natos ex duabus unius viri uxoribus liberos, ut legitimo susceptos matrimonio, paternorumque bonorum heredes habeat, talesque habendos esse, præcipiat. Nec est profecto, cur quis, sermonem ibi esse dicat de viro, qui successive, ut vocant, seu, mortua priore uxore, alteram duxerit; nam, cum Moyses priori loco recenseat uxorem dilectam ac veluti ante aliam ductam; nequit intelligi, quo pacto filius odiosæ seu minus dilectæ ætate major esse potuerit filio dilectæ, si odiosam vir ille tantum duxisset, priore mortua, relictisque jam tum ex ea liberis. Contra vero hæc intellectu plana sunt, si simul uxores duas illi viro, uti etiam verborum sensus litteralis præ se fert, tribuamus, quarum quæ prima erat, sterilis aliquandiu manserit, dum ex adverso secunda quamprimum maritum suum legitima prole ditarit, quæ proin, ut principium liberorum ejus, primogeniti jure gaudere debeat.

[310] Quid? Quod non laïcis tantum, sed & ipsis sacerdotibus polygamiam sub Mosaïca lege permissam fuisse, [ac communi Judæorum praxi,] S. Hieronymus, rerum Hebraïcarum scientissimus, testetur in sua ad Oceanum Epistola, quam tom. 4 Editionis anni 1706 habes col. 645 & seqq., ubi hæc Apostoli verba unius uxoris virum exponens, ita col. 649 loquitur: Ex Judæis erat Apostolus. Prima Christi ecclesia de Israël reliquiis congregabatur. Sciebat lege concessum, & exemplo patriarcharum ac Moysi; familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque sacerdotibus hujus licentiæ patebat arbitrium. Præcepit ergo, ne eamdem licentiam ecclesiæ sibi vendicent sacerdotes: ne bina pariter & trina conjugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Licuit igitur a fortiori Hebræorum patriarchæ Abræ, vivente Sarai, ancillam suam ducere uxorem, tum ob allegatam num. 307 rationem, tum quod, uti S. Augustinus observat, si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa id Abram fecerit; si morem, quod illo tempore atque in illis terris id factitaretur; si præceptum, quod nulla lege, saltem scripta aut pro tunc obligante, id prohibitum esset.

[311] Et sane, si illud Abrami cum Agare conjugium pro adulterio damnatisve nuptiis habendum fuisset, [denique ratione non una demonstratur.] haud facile quis mente assequetur, cur nato ex hisce eisdem nuptiis filio Ismaëli se Deus benefacturum promiserit ob eam ipsam rationem, quod ex Agare semen Abrahæ esset; sic enim Genes. cap. 21 ℣. 13 Deus dixit: Sed & filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Num ergo Deus tam liberali manu Ismaëli propter Abram benefacere voluisset, si is in eo generando sese adulterio aliove contra jus naturæ flagitio obstrinxisset? Id equidem de æquissimo Numine credere fas non est; ac proin non damnato concubitu execratove satu, sed licito tunc conjugio ex Abramo & Agare natum esse Ismaëlem, asserendum omnino est. Denique, quandoquidem Abrami cum Agare conjugium diversæ rationis non fuit ab illo, quod postea patriarcha Jacob cum Bala & Zelpha utriusque conjugis suæ ancillis iniit; consequens fit, ut, cum hoc legitimum fuerit, natique ex ancillis filii pro legitimis Jacobi filiis habiti fuerint, atque adeo hereditario jure partem suam in terra promissa, non secus ac filii Liæ, habuerint, legitimum quoque atque honestum dici debeat Patriarchæ nostri cum Agare conjugium; ut adeo ea in re nihil quidquam ab eo, aut ab uxore Sarai admissum fuerit, quod reprehensione dignum sit, nedum quod ulla veri specie infidelitatis nomine traduci queat.

[312] [Neque conjugium istud ex concubinæ nomine, quo Agar compellatur,] Restat modo, ut, quæ aliunde, quam ex Fausti Manichæi & Calvini criminationibus adversus hoc Abrami factum desumi urgerique possunt, argumenta nonnulla ex ordine proponamus unaque confutemus. Ac primo quidem ita argui contra illud potest: Gen. cap. 25, ℣. 6 tam Agar, quam Cethura, quæ dein, uti infra patebit, Abrahamo juncta fuit, concubina vocatur, illaque, ut talis, cum filio suo Ismaële ab ipso ejecta domo est, uti Gen. cap. 21 a ℣. X narratur. Itaque, cum concubina non sit vera legitimaque uxor, consequens fit, ut Abrami cum ea conjunctio non legitimum fuerit matrimonium, sed verum adulterium. Adde, quod S. Leo Magnus in sua ad Rusticum, Narbonensem episcopum, Epistola tom. 1 Operum ejus Edit. anni 1675, pag. 408, distinguens mulierem liberam ab ancilla, veramque uxorem a concubina, exemplum Saræ & Agaris adhibeat, illius, ut liberæ & uxoris legitimæ; hujus, ut ancillæ & concubinæ. Denique ipse etiam S. Ambrosius, lib. 1 de Abraham cap. 4 de hac Abrami cum Agare conjunctione loquens, adulterii nomine eam compellat. Verum enimvero, quod ad concubinæ vocabulum attinet, respondeo, nullius ponderis esse ductam ex Gen. cap. 25 cit. rationem, cum Agar Gen. cap. 16, ℣. 3 diserte Abrami uxor vocetur, nec minus vera ejus conjux fuerit, quam Bala Jacobi, quæ tamen Gen. cap. 35, ℣. 22 concubina ejus etiam vocatur, quemadmodum & viri Levitæ, cap. 19 Judicum memorati, uxor, cui quoque concubinæ nomen ℣. 24 & 25 inditum legitur.

[313] [utpote quod hic uxorem legitimam, sed secundariam denotat,] Sciendum itaque est, concubinæ vocabulum in citatis Scripturæ locis non designare pellicem mulieremve solutam ac corruptam, quam quis domi suæ vel alibi detinet pro carnali illicitoque commercio consuetudinario, uti Canonistæ loquuntur, sed uxorem veram legitimamque, ritu tamen minus solemni, quam quæ matrona materque familias dici solet, in conjugem acceptam, ac sine ordinariis, quæ matrifamilias aut uxori primariæ competunt, privilegiis favoribusque ductam, ut sunt æqualis cum viro societas in victu & familiæ administratione, jus filiorum ex ea natorum ad æqualem cum filiis matrisfamilias seu uxoris primariæ ineundam hereditatem. Atque id ipsum non obscure indicavit Moyses Genes. cap. 25 ℣. 5 & 6 ita loquens: Deditque Abraham cuncta, quæ possederat, Isaac (utpote uxoris primariæ matrisque familias filio) filiis autem concubinarum (Agaris nempe & Cethuræ, utpote matrisfamilias dignitate privilegiisque non gaudentium) largitus est munera, & separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam Orientalem. Quod autem Genes. cap. 21 ℣. 12 divino monitu e domo sua Agarem cum Ismaële dimiserit, id profecto non factum alia de causa est, quam quod ita ostendi vellet Deus, non per Ismaëlem, ut ut ab Abramo primo loco legitime genitum, sed per Isaacum, primariæ uxoris filium, etsi Ismaele natu minorem, nomen seminis Abrahæ propagandum esse, ex eoque oriturum Messiam & benedictionem gentium, uti ℣. 12 & 13 indicatur. Qua quidem in re nec Agari, nec Ismaëli ullam ab Abramo factam fuisse injuriam, hic obiter monuisse sufficiet: non Agari, nam, uti nunc Ecclesia justis de causis nonnumquam conjuges a toro contubernioque segregat, ita tunc Abram Dei monitu Agarem, manente conjugii vinculo, quantum ad torum dumtaxat, a se segregavit; non Ismaëli quoque, cum curam filii, quam ejus vice, teste Scriptura Genes. cap. 17 ℣. 20 & cap. 21 ℣. 13 & 18, Deus susceperat, intermittere Abram potuerit. Sed plura de hoc postea.

[314] Redeo ad objecta SS. Leonis & Ambrosii testimonia. [nec ex dictis S. Leonis] Et quidem quod ad prioris dicta pertinet, respondeo, illum nuspiam Abrami cum Agare nexum nefarium dixisse habendumve pro adulterio, tantumque citatæ epistolæ cap. 4 ex professo ostendere velle, non esse novæ legis presbytero vel diacono licitum, filiam suam virginem illi viro in conjugium dare, qui jam habebat conjunctam mulierem, ex qua filios etiam susceperat. Quæ sane ad damnandum Abrami cum Agare conjugium neutiquam vel a longe spectant. Nec refert, quod, ut nuptiarum fœdera inter ingenuum ancillamque ineunda non esse, probet, memoratam supra comparationem adducat. Nam citato responso, aliunde sat obscuro nec satis elaborato, vel id unum probare intendit, illud Agaris conjugium, si ad perfectam ac primævam matrimonii in Paradiso instituti rationem exigatur, esse aliqua sui parte minus perfectum; vel, si alia sit ejus mens sensusque, dicere non vereor, eum exemplo conjugii Agaris ad id, quod volebat, probandum, minime idoneo accommodatoque usum esse, hocque epistolæ ejus caput seu responsum quartum in earum Responsionum habendum esse numero, quæ, uti initio epistolæ S. Leo indicat, modum diligentiæ videbantur excedere, & longa potius tractatione studiosoque se inter & Rusticum episcopum colloquio, quam statim atque unius epistolæ subsidio pro rei gravitate discuti solideque stabiliri potuerunt.

[315] Quod vero S. Ambrosius cit. loco hocce Abrami cum Agare conjugium adulterium vocet, [verbisque S. Ambrosii,] licet tunc nondum interdictum, id omnino diffiteri nequeo; ast observari cum novissimis Operum ejus editoribus cupio, eum adulterii nomine nihil aliud intellexisse, quam polygamiam, eaque usum verbi duritie, ut efficacius catechumenos quosdam, qui ante suam ad fidem conversionem polygami fuerant, absterreret deinceps a pellicatu. Et vero, cum sanctus Doctor mox subdat, Deum in paradiso, licet conjugium laudaverit, non adulterium damnasse, multusque sit in defendendo hocce Abrami facto; necesse fit, ut vel Ambrosium, cum stricti nominis adulterium jure naturæ divinoque cavendum esse, alibi doceat; secum hic pugnasse, statuamus, quod profecto sine gravissima tanti viri injuria fieri nequit, vel ut de eo dumtaxat conjugali nexu locutum fateamur, qui post diluvium ad usque Euangelicum tempus ob generis humani fidelisque præsertim populi raritatem indultus a Deo fuit, uti supra a num. 307 ostensum est, & S. Joannes Chrysostomus Homil. 56 in Genesim diserte etiam hisce verbis pag. 542 confirmat: Tunc enim, quia principia erant, permissum fuit cum duabus vel tribus vel pluribus uxoribus misceri, ut humanum genus propagaretur. Nunc vero, quia per Dei gratiam humanum genus valde multiplicatum est, virtus quoque incrementum accepit: adveniens enim Christus & virtutem in hominibus plantans, angelosque, ut ita dicam, ex hominibus faciens, omnem illam veterem consuetudinem abolevit.

[316] [nedum exemplo antediluvianorum,] At enim adversus assertionem nostram non nemo in hunc modum adhuc arguet: Polygamiam non fuisse primis mundi temporibus licitam, satis argumento esse debet, quod ante Abram nemo proborum ac piorum virorum ea usus fuerit. Accedit, polygamiam, remoto Dei concessu indultuque, seu sine divina, ut nonnulli in scholis loquuntur, dispensatione nequaquam bonam licitamque esse, nec tamen uspiam in sacris Litteris de divina illa concessione indulgentiave ante legem Mosaïcam disertam inveniri mentionem; unde consequens fit, ut Abram, sin minus aperta improbitate, saltem judicii errore non satis excusabili deliquerit, dum, vivente Sarai uxore, alteram in torum suum admisit. Ad hæc pro responso sit primo, nequaquam certo ac liquido, uti Pererius in Genes. cap. 16 observat, ex sacris Litteris vel aliunde cognosci posse, num Seth, Enos aliique usque ad Abramum justi piique viri plures simul uxores habuerint, necne; quandoquidem Moyses non omnia ejus temporis gesta scribenda suscepit, nec tam singillatim ea ipsa, quæ commemorat, prosecutus est, ut, quæ non scripsit, ea non fuisse facta, affirmari queat. Sed esto, inquit Pererius in cap. 16 Gen., non habuerint illi multas uxores: fuit tamen præcipua quædam & justa causa, cur eas habuerit Abram: quippe futurus erat pater populi Dei, in quo uno omnium terræ gentium Veri Dei fides & cultus propagandus erat & usque ad Messiæ adventum custodiendus. Eidem quoque singulariter a Deo innumerabilis multiplicatio posteritatis in multas gentes & reges promissa fuerat.

[317] [utpote satis dubio, exigui que momenti,] Igitur, tametsi verum esset, antediluviano tempore prohibitam fuisse, de qua quæstio est, polygamiam, seu necdum ab auctore naturæ Deo mariti jus fuisse ampliatum, nec aliter humani corporis potestatem alteri a Deo permissam, quam per vinculum indissolubile unius cum una; hinc tamen minime consequeretur, ut postdiluviano tempore, quo summa erat piorum hominum paucitas, eoque præsertim, quo Deus Abramum multarum gentium patrem constituit, permissa a Deo non sit polygamia, at contra ita prohibita semper fuerit, ut Abram, dum, vivente Sarai, Agarem duxit, ex eo pietatis fideique gradu, quo eum passim sacri Codices statuunt, decidisse propterea dicendus sit. Nunc ad subsequens adversariorum argumentum respondeo, polygamiam quidem, remoto Dei concessu indultuque, seu sine divina dispensatione nequaquam bonam licitamque dici posse, imo & non invitus fateor, ex Scripturis certo statui non posse tempus, quo primum Deus polygamiam permiserit, seu pro suo in res creatas supremo dominio mariti jus ita ampliarit, ut hic sui corporis usum pluribus concederet uxoribus, eo, quo supra dictum est, modo.

[318] [nec ex incerto concessæ dispensationis divinæ tempore illicitum fuisse evincitur,] Verum, sive id factum fuerit ante diluvium, sive, ut probabilior fert sententia, statim post diluvium, cum nempe Deus Genes. cap. 9 ℣. 1 benedixit Noë & filiis ejus, & dixit ad eos: Crescite & multiplicamini & replete terram, tuncque simul, vel per exteriorem aliquam revelationem, vel per interiorem solum inspirationem eos docuerit, moderatæ polygamiæ usum, usque ad id temporis nemini fortasse aut paucissimis concessum, deinceps eis posterisque licitum fore; equidem, cum Sarai, prudens certe piaque mulier, polygamiam sine religione & dubitatione aliqua, atque non ut rem novam, sed ut jam pridem usitatam, ac divinæ promissioni omnino consonam, Abramo proposuerit suaseritque, cumque & ipse Abram, vir justus, ac pudicitiæ conjugalis cultor exactissimus, sine ulla, uti apparet, mentis anxietate scrupulove uxoris monitis, licet non statim ob ipsam uxoris reverentiam, parendum judicarit; vix dubitandum videtur, quin ea, quam postdiluvianis patribus, ad fidelis populi divinique cultus propagationem, usitatam videmus, ducendi simul duas pluresve uxores facultas multo altius, quam ab Abrami temporibus, exordium sumpserit, jamque tum pridem polygamia abiisset in consuetudinem, piorum omnium judicio inculpatam, cum Abramus deprecanti uxori acquievit, & Agarem ancillam, a Sarai uxorem sibi datam, intuitu potiundæ prolis sibi divinitus promissæ in suum thalamum admisit, nimirum postquam annos decem habitare cœperat in terra Chanaan, annisque jam plurimis sterilitatem Sarai esset expertus.

[319] Mitto recensere id genus alia, quæ passim apud Theologos & Canonistas adversus polygamiam reperiuntur, [imo contra ratione etiam non una] & in istud, de quo quæstio est, Abrami factum intorqueri possent, argumenta, quandoquidem ea ex jam dictis facile repelli possunt, aut certe hocce sequenti dilemmate omnino infirmari. Vel postdiluvianis patribus, puta Abramo, Jacobo, Davidi ceterisque viris piis lex illa, polygamiam pro suo tempore prohibens, nota fuit, aut ignota. Si nota, ergo contra conscientiam ipsi peccarunt; cumque ad mortem usque polygamiæ status ipsis displicuisse non videatur, aut certe de acta ab iis ob polygamiam pœnitentia non constet, consectarium fit, ut, quos sacri Codices a pietate, justitia bonisque moribus commendant, ii contra infamandi sint, utque etiam sine acta de peccatis gravissimis pœnitentia pateat ad cœlum via, quæ duo sacris Litteris rectæque rationi omnino refragantur, nec ullatenus admitti possunt.

[320] Si contra ignota ipsis fuerit lex illa, eosque adeo non obstrinxerit, [Polygamiam tunc noxa vacasse, ostenditur.] ergo adversus eam delinquere non potuerunt, cum, ubi non est lex obstringens, peccatum non sit. Nam licet opponi possit, talem legem tunc exstitisse, vereque obstrinxisse, at eos hanc ignorasse, id vero conciliari nequaquam potest cum frequenti illa, qua fruebantur, familiaritate Dei, qui certe dilectos suos famulos non sivisset toto vitæ suæ spatio in summa legis tanti momenti ignorantia versari: sed neque credibile est, permissurum fuisse Deum, ut, cum Judæis, teste Josepho Antiq. Histor. lib. 17 cap. 1, mos patrius esset, eodem tempore plures simul uxores habere, hunc morem nec missi ad populum prophetæ, qui ei annuntiarent peccata, nec sacerdotes sancti, qui de levioribus culpis eum objurgarunt, ne uno quidem verbulo improbassent, ut contra perpetuo suo approbasse viderentur silentio, in tanta præsertim sic peccantium, si peccatum tunc fuisset, multitudine & frequentia. Sed de hoc Abrami cum Agare conjugio jam satis, ut ad natum ex eo filium inditumque ab eo nomen, ac denique ad facti hujus epocham nunc progrediar; quæ omnia eodem Gen. cap. 16 ℣. 15 & 16 energice ita Moyses expressit: Peperitque Agar (jam emendata nempe reversaque in Mariti familiam) Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. Octoginta & sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaëlem.

[321] [Quædam in ortum Ismaëlis observantur.] Circa hæc tamen observandum est primo, non statim atque e solitudine angelico monitu ad herilem domum regressa est Agar, sed post elapsos menses aliquot, natum ex ea Abramo esse filium, cui is nomen Ismaël, quod auditionem Dei sonat, mox indidit. At enim, inquies, cit. cap. 16 Genes. ℣. XI Angelus Domini non Abræ, sed Agari injunxerat, ut nascituri ex ea filii nomen vocaret Ismaël. Ita omnino est; verum cum apud Hebræos antiqui moris esset, ut pater filio nomen imponeret, quod & ex Euangelio Matthæi cap. 1 ℣. 21 & Lucæ cap. 1 ℣. 62 & 63, confirmari potest, idcirco Abramus quoque pro jure paterno nomen filio suo indidit; cumque haud dubie Agar ipsi nomen, quo ex angeli præcepto vocandus suus esset filius, indicasset, noluit Vir justus divinæque voluntati semper obsequentissimus aliud ei nomen imponere, quam quod indicatum ab angelo fuerat, reique gestæ memoriam servare natum erat. Notandum secundo est, Ismaëlis natalem, quidquid in contrarium nonnulli sentiant, non anno ætatis Abræ octogesimo septimo jam inchoato, sed, ut supra a num. 169 ostendimus, ipsaque Scripturæ verba innuunt, anno ejus octogesimo sexto, ad exitum fere perducto, innectendum esse, cum fieri alias nequeat, ut Ismaël tredecim annos jam implevisset, cum Abram nonaginta & novem annorum esse cœperat, uti Genes. 17 ℣. 1 & 24 narratur latiusque infra exponetur.

§ XVIII. Factæ Abramo promissiones confirmantur: ejus nominis Abram in Abraham mutatio: præcepta ei in fœderis sanciti signum circumcisio: varia ad hanc spectantia discutiuntur.

[Abramo 99 annum agenti apparet Dominus,] Jam annis, uti ex supra dictis num. 241 & 248 colligitur, viginti circiter habitaverat Abram juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron, ibique, dum more suo in altari a se erecto eximiæ pietatis suæ officia supremo Numini frequens exhiberet, pro Ismaëlis sui, quem promissi sibi divinitus filii & heredis loco habebat, exoptata incolumitate non raro supplices ad cœlum manus tetenderat; cum ei, jam ætatis suæ annum agenti nonagesimum nonum, seu, ut Genes. cap. 17, ℣. 1 Moyses loquitur, postquam nonaginta & novem annorum esse cœperat, sese Dominus visibili specie rursus conspiciendum præbuit eumque in modum locutus est: Ego Deus omnipotens: ambula coram me & esto perfectus. Ponamque fœdus meum inter me & te, & multiplicabo te vehementer nimis. Q. D: Ego, qui tibi loquor, Deus omnipotens sum, seu, ut Hebraïce el schaddai sonat, Deus fortis sum, mihi sufficiens, nulliusque indigens: Tu vero me semper intuere præsentem, ac virtutum omnium officia omnesque probitatis imple numeros; & ego fœdus, tecum ante initum, ratum habebo atque executioni dabo, sic ut innumerabili posteritate ac veluti in immensum te aucturus aliquando sim.

[323] Nec plura præfatus fuerat Dominus, cum cecidit Abram pronus in faciem, [eique, ex reverentia in faciem procumbenti, factas promissiones iteras] videns nempe, uti Chrysostomus Homil. 39 in Genes. pag. 398 observat, tantam Dei indulgentiam & erga famulum suum curam obstupescens, animoque versans & naturam suam & bonitatem immensamque virtutem Dei; CECIDIT, inquit, IN FACIEM SUAM, gratum animum hoc modo declarans. Non solum enim non tunc fuit arrogantior, neque superbiebat propter favorem Dei, quem experiebatur, sed & multo magis humiliabatur. ET CECIDIT, inquit, IN FACIEM. Itam enim gratus animus, quanto majori fruitur fiducia, tanto majorem Deo reverentiam exhibet. CECIDIT enim, inquit, IN FACIEM SUAM. Et quia post tantam fiduciam Justus seipsum & naturæ suæ imbecillitatem considerans, neque oculos attollere audebat, sed in faciem pronus multam declarabat reverentiam: vide iterum boni Dei ineffabilem benignitatem. Ita Chrysostomus, hunc eumdem capitis 17 versum tertium commentans, cui mox subdit divina verba, quæ eodem Geneseos cap. 17 ℣. 4 ac duobus sequentibus in Vulgata hocce modo leguntur: Dixitque ei Deus: Ego sum, & pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram; sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. Faciamque te crescere vehementissime, & ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

[324] Hactenus divini hujus ad Abramum sermonis, [ut nomen Abram mutat in Abraham, pactumque init,] promissionisque initium, cujus hic sensus est: Ego idem ille Deus omnipotens sum, qui fœdus tecum initum in præsentia confirmo, efficiamque, ut ex te, tam secundum carnem, quam secundum spiritum, multæ oriantur gentes; quapropter ut rei tam insigni nomen tuum consentiat, non amplius Abram, seu pater excelsus, sed boni ominis causa Abraham, seu pater excelsus, multitudinis vocaberis, quia re ipsa patrem multarum gentium constitui te ego, qui rerum omnium Dominus Deusque omnipotens sum. Te igitur, etsi uno dumtaxat ex Agare filio hactenus auctum, ac, si naturam consideres, alteri generandæ proli imparem, vehementissime tamen crescere faciam, ita ut ex te non gens modo una, sed plures, ut jam nunc promisi, eæque inclytæ orituræ, quin & reges præpotentes ex te egressuri sint. Mox ℣. 7 & 8 reliqua Deus promissa pandit & pacti cum Abrahamo statuendi modum, ceteraque adjuncta prosequitur hisce verbis: Et statuam pactum meum inter me & te, & inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus & seminis tui post te. Daboque tibi & semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

[325] Quæ quidem sic intelligenda sunt, ac si diceret Deus: [non Abrahamum tantum, sed & ejus posteros spectans,] Non itaque pactum illud te solum, o Abraham, spectabit, sed & posteros tuos, nec brevi tantum, sed longissimo temporis spatio, eritque stato tempore secundum omnes sui partes implendum, si modo sim Deus tuus & posterorum tuorum post te ab iisque studiose colar. Et tibi ergo & illis terram, in qua nunc peregrinus degis, omnem, inquam, terram Chanaan possidendam tradam, ita ut tu jus ad illam, ipsi jus in ea, ipsamque terræ possessionem habeant, ac demum tam speciali cura tuos posteros complectar, ut, licet mortalium omnium Deus sim, ob beneficiorum, eis a me conferendorum, magnitudinem frequentiamque speciali titulo Deus eorum passim vocandus sim. Tam multa tamque insignia beneficia pollicitus Abrahamo Deus, mox conditionem, sub qua intelligi promissa hæc debebant, ei exposuit, seu, uti ℣. 9 Moyses scribit, Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, & semen tuum post te in generationibus suis; ut sensus sit, magnifica illa promissa certa dumtaxat lege effectum suum sortitura esse; si nempe tam ipse Abraham, quam posteri hujus, fœderis secum initi memores, divinæ voluntati morem gererent, eaque, quæ sibi divinitus præscripta fuerant, aut deinceps injungerentur, ipsumque adeo designandum initi fœderis signum accurate servarent.

[326] [cujus signum statuit circumcisionem,] Cum autem Vir Deo obsequentissimus ad excipienda servandaque omnia, a quibus fœderis hujus exsecutionem pendere vellet Deus, promptissimum sese exhiberet, diceretque haud dubie in corde suo: Loquere Domine, quia audit servus tuus; continuo Dominus, volens nascituros ex Abraham una cum ipso peculiarem suum populum facere, simulque, uti Chrysostomus cit. Homil. pag. 400 observat, præcavere, ne cum gentibus illis, apud quas olim diversaturi, aut quarum hereditatem occupaturi erant, aliquando commiscerentur, his verbis circumcisionem, signi gratia ac pro constanti pacti initi sigillo, Viro justo præcepit, dicens ℣. X: Hoc est pactum meum (metonymice nempe sumptum pro pacti signo) quod observabitis inter me & vos, & semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum. Et hæc quidem summa legis est, quæ ℣. subsequenti per partis corporis, in qua circumcisio facienda erat, finisque intenti indicationem apertius explicatur. Et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me & vos, quo nempe, uti supra insinuatum est, constare possit, vos esse populum mihi fœderatum, segregatum a ceteris gentibus, quæ Deo vero non serviunt, nec eum habent in patrem, a quo hereditatem accipiant, uti Salianus tom. 1 Annal. V. T. pag. 446 observat, subdens, eo spectare divina illa effata: Eritis mihi in peculium de cunctis populis; Populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram, aliaque ejusmodi, quæ in sacris Codicibus obvia sunt.

[327] [quod signum Bonfrerius vario ex capite scite explicat.] Consonant in re Saliano eruditissimi sacrarum Litterarum interpretes, atque in primis Bonfrerius, citatum ℣. X partemque versus XI priori versui affinem exponens, quem suis verbis loquentem sistere non abs re erit. Ita igitur ipse: Fuit autem circumcisio non hujus tantummodo fœderis (supra memorati) signum, illud nimirum in memoriam Judæis revocans, sed etiam, quod ex priore consequebatur, signum, quo ab aliis distinguerentur nationibus, ne quando paternam nobilitatem conjugiorum aut morum permixtione macularent. Fuit item signum justitiæ fidei, quam acceperat Abraham in præputio, seu cum adhuc præputiatus esset, ut docet Apostolus ad Rom. IV. Fuit præterea signum peceati originalis contracti, quandoquidem circumcisio in ea parte fieret, in qua maxime cernerentur effectus peccati originalis, hoc est, in qua concupiscentia maxime se exerit. Fuit denique figura & signum allegoricum Baptismi a Christo instituendi, & morale resectionis omnium malarum cupiditatum. Sed hæc de circumcisione, quatenus multimodam apud Theologos signi rationem habet, hic recensuisse, nobis sufficiat, qui critico-historicum in Vitam Abrahæ Commentarium, non Theologicum de Veteris Testamenti Sacramentis Tractatum, scribendum suscepimus.

[328] Ad alia igitur minusve trita, quæque multo proprius, [Circumcisionem autem ab Ægyptiis prius, quam ab Hebræis adhibitam fuisse, perperam] quam scholasticæ quædam disputationes, ad Abrahami historiam faciunt, discutienda progredimur. Ac præ ceteris quidem, priusquam de supra dictæ legis adjunctis, ℣. 12 & seqq. expressis, disseramus, duo hic investiganda sunt: alterum, num circumcisionis ritus, quem Deus Abrahæ præscripsit, tunc omnino in orbe novus anteave inusitatus dici debeat, an contra prius adhibitus Ægyptiis, uti post Celsum Epicureum, qui, teste Origene lib. 1, num. 22: Ægyptiis maluit fidem adjungere, quam Moysi, Joannes Marshamus, Joannes Clericus & novissime nostri temporis impiissimus pseudo-historicus operose contenderunt; alterum vero, cur præter Abrahamum solos masculos, eosque in præputio præ alia corporis parte circumcidi, Deus jusserit. Ad primum quod attinet, favere certe videntur sententiæ Celsi ejusque sequacium nonnulla veterum historicorum gentilium testimonia; at num ea tantæ auctoritatis sint, ut iis merito adjungi fides possit, facile ex jam dicendis lector statuet. A Sanchuniatonis in Phœnicum Theologia dictis, quæ citatus Marshamus primo loco adduxit, exordium ego quoque sumo. Ita apud Eusebium lib. 1 Præparationis Euangelicæ pag. mihi 38, illa se habent: Τὰ αἰδοῖα περιτέμνεται ταυτὸ ποιῆσαι καὶ τοὺς ἃμ᾽ ἀυτῶ συμμάχους καταναγκάσας, id est: Tum sibi ipse (Saturnus nempe, quem Abrahamo multo antiquiorem Marshamus facit) verenda præscindit, sociosque omnes ad simile factum per vim adigit. Non igitur, judice Marshamo, inusitatus erat circumcidendi ritus, cum Abrahamo Deus circumcisionem præscripsit.

[329] Verum enimvero, præterquam quod ipsemet Eusebius traditam a Sanchuniatone Phœnicum Theologiam aversis perpetuo oculis fugiendam edicat ac priscorum insaniam pag. 42 appellet, [ex Sanchuniatonis verbis quidam contendunt,] tantum abest, ut scriptori isti, de quo mox plura, qualemcumque fidem hic haberi posse, asserat; ut contra lib. 7 pag. 309 & seq. oppositum omnino doceat. Verba ejus audi: Abraamus igitur ille … post eos, quibus sacræ Litteræ suffragantur, Numinis divini conspectus, legitimum sub extremam senectutem filium suscepturus, CUM OMNIUM SESE PRIMUS, UTI JUSSUS DIVINA VOCE FUERAT, CIRCUMCIDIT, tum idem posteris ipse suis faciendum præcepit. Et vero, tametsi Sanchuniaton larvatus fucatusque auctor non esset, seu a Porphyrio, ut sacrorum Veteris Testamenti librorum auctoritati invidiam crearet, impudenter suppositus, quod sane non abs re viri eruditissimi contendunt; equidem, cum, si unquam auctor ille exstiterit, multis seculis Abrahamo, ac ipso Moyse recentior statui debeat, variisque locis, quod & diffiteri Marshamus nequit, turpissime ineptiat, quin & Abrahamum cum Jacob seu Israële, ejus ex filio nepote, turpissimo errore confundat; ineptus omnino sit, qui ex tam futili testimonio circumcisionis ritum Abrahamo antiquiorem contendere ausit. Nunc laudata a Marshamo Herodoti testimonia audiamus, si forte hæc melius, quam Sanchuniatoni adscripta verba opinionem ejus exoticam firmare queant.

[330] [neque minus infundate ex Herodoto,] Ita primo citatus Herodotus in sua Euterpe, seu lib. 2 cap. 36, pag. mihi 103, in rem nostram loquitur: Virilia alii talia relinquunt, qualia natura sunt, præter eos, qui ab istis (Ægyptiis nempe) didicerunt: Ægyptii circumcidunt. Et rursus cap. 91, pag. 121: Græcanicis institutis uti recusant (Ægyptii) &, ut semel dicam, nullorum hominum aliorum institutis uti volunt. Denique cap. 104, pag. 127 ex eo probare nititur, Colchos oriundos esse ab Ægyptiis, quod essent circumcisi. Illius ratiocinationem brevitatis causa Latine dumtaxat recito. Nam Colchi, inquit, videntur Ægyptii esse: quod ipse prius notum, quam ex aliis auditum refero. Cujus rei quum mihi cupido incessisset, ut utrosque percontarer, magis Colchi reminiscebantur Ægyptiorum, quam Ægyptii Colchorum. Dicebant autem Ægyptii, se opinari, Colchos e Sesostris esse exercitu. Ipse autem ex hoc conjecturam capiebam, quod atro colore sunt & crispo capillo, (tametsi hoc pro nihilo putari posset, quum & alii sint hujuscemodi) sed quod isti præcipue. Præterea, quod soli omnium hominum Colchi & Ægyptii & Æthiopes ab initio statim pudenda circumcidunt. Nam & Phœnices & Syrii, qui sunt in Palæstina, didicisse id ab Ægyptiis, & ipsi confitentur. Syrii vero, qui fluvium Thermodontem & Parthenium accolunt, & horum contermini Macrones a Colchis se nuper didicisse, aiunt. Hi enim ex hominibus soli sunt, qui circumciduntur: & in hoc faciendo agnoscuntur Ægyptii esse. Ægyptii vero atque Æthiopes, non queo dicere, utri ab utris didicerint; nam videtur esse perantiquum. Sed quod ex Ægypto, quum illic commercium haberent, didicerint, magnum mihi fit hoc testimonium, quod hi Phœnices, qui cum Græcis commercium habent, non amplius circa virilia imitantur Ægyptios, nec eorum, qui nascuntur, virilia circumcidunt.

[331] [utpote qui multo junior Moyse fuit, nec in his rebus satis accuratus,] Hactenus Herodotus, quem olympiadis nonagesimæ primæ anno quarto, seu, uti ex Labbei computo eruitur, anno post obitum Moysis 1057 floruisse, Dupinius in sua Bibliotheca universali Historicorum pag. 105 observat. Neque vero ætate tantum decem & ultra seculis inferior Moyse Herodotus est, sed & fide & auctoritate, etiamsi Moyses, divino certe lumine illustratus, tantisper, ut scriptor mere humanus, consideretur. Etenim, uti Josephus contra Apionem lib. 1, pag. mihi 1034 & seq. scripsit, sicut Ephorus quidem Hellanicum in plurimis ostendit esse mendacem, Ephorum vero Timæus, Timæum, qui post illum fuere; ita Herodotum cuncti; in iis nempe narrationibus, quæ Judæorum gentis historiam utcumque spectant, quod sane de Moyse nemo cordatus aut sanæ mentis homo dixerit. Confirmat hæc idem Fl. Josephus ita pag. 1039 loquens: Manethon, genere vir Ægyptius, Græca disciplina eruditus, … paternæ religionis historiam ex sacris (sicuti ait ipse) interpretatus libris, frequenter arguit Herodotum in Ægyptiacis ignoratione mentitum. Non est adeo, cur miremur, Herodotum adeo parum sibi hic constitisse, ut, postquam cit. cap. 36, Ægyptios aliorum hominum institutis uti numquam voluisse, scripserat, cap. 104 tamen in dubium revocet, an veteres Ægyptii ab Æthiopibus circumcisionem non didicerint, horumque adeo institutis uti non voluerint.

[332] Adhæc, cum Herodotus asserit, solos omnium hominum Colchos & Ægyptios & Æthiopes ab initio statim, [nec sat dilucide locutus fuit,] Græce ἀπ᾽ ἀρχῆς pudenda circumcidere, vel voces illas ἀπ᾽ ἀρχῆς ita intelligit, ut sensus sit, eo, quo ipse scribebat, tempore apud gentes illas pueros statim ab ortu suo circumcisos fuisse; vel circumcisionem a Colchis & Ægyptiis & Æthiopibus, statim atque illi in gentes distinctas coaluerunt, seu statim a gentium illarum ortu fuisse in usum deductam. Si primum Herodotus voluit; nequaquam hinc consequens fit, ut usitatus Herodoti tempore pueros mox ab eorum ortu circumcidendi ritus apud Ægyptios prius, quam apud Hebræos invaluerit, utque hi ab Ægyptiis hunc morem didicisse asserendi sint. Imo vero, si Ægyptios, antiqui moris sui tenaces, aliorum hominum institutis uti noluisse, Herodoto concedamus, at simul tamen in Ægyptiorum mores, quales aliquot ante & post Christum seculis exstiterunt, conjiciamus oculos; evidens fiet, apud eos, non omnes plane masculos, nedum recens natos, sed tantum paulo grandiores pueros, adolescentes, virosque circumcisos fuisse, qui aut Geometriæ, aut Astronomiæ, aut Astrologiæ Geneseosque, qua nihil divinius putabant, secretis, aut sacerdotum, aruspicum vel quorumlibet sacrorum ministerio, hieroglyphicisque litteris destinabantur, iisque operam dare cupiebant, uti ex facto Pythagoræ philosophi, de quo Clemens Alexandrinus lib. 1 Stromatum, pag. mihi 143, & ex Origene in Epistolam ad Roman. tom. 4 edit. anni 1759 pag. 495 conficitur; ut adeo nulla rursus hic adversus altiorem apud Hebræos, quam apud Ægyptios, circumcisionis antiquitatem Herodoti auctoritas sit.

[333] Quod si vero apud Colchos, Ægyptios Æthiopesque, statim atque in gentem coaluerint, invaluisse quoque circumcisionem, [& cui etiam refragantur Moyses aliique] velit, fidem quoque nullam meretur, nisi monumentum antiquum, quod tamen non facit, in medium producat. Cum enim Herodotus a temporibus, quibus Ægyptii specialem populum constituere cœperunt, plus mille & quingentis annis remotus vixerit; quis ei sine antiquo vade aut teste factum adeo antiquum ac singulare asserenti habere fidem prudens possit; præsertim cum non tantum Artapanus ab Eusebio laudatus lib. 9 de Præpar. Euang. cap. 27, pag. 433, Æthiopes circumcisionis ritum a Moyse accepisse, affirmet, sed vel maxime, cum Moyses Herodoto & Artapano multis seculis antiquior, manifeste innuat, eo fine a Deo institutam, atque Abrahæ ejusque posteris præscriptam circumcisionem fuisse, ut hocce signo a ceteris totius orbis, quæ tunc erant, nationibus Abrahamidæ distinguerentur; quod sane frustra fecisset Deus, si jam tum, ut ex Herodoto adversarii contendunt, circumcisio Ægyptiis, Æthiopibus & Colchis communis fuisset. Quo etiam hæc Josephi lib. 1 Antiq. Judaic. cap. XI verba spectant: Προσέταξε δὲ (ὁ Θεὸς) τὸ ἀπ᾽ ἀυτοῦ γενος, βουλόμενος μένειν τοῖς ἄλλοις μὴ συμφερόμενον, περιτέμνεσθαι τὰ αἰδοῖα, καὶ τοῦτο ποιεῖν ὀγδόῃ ἡμέρᾳ μετὰ τὸ γεννηθῆναι. Jussit etiam (Deus) genus ipsius, (Abrahæ) VOLENS ILLUD MANERE CETERIS NATIONIBUS NON PERMIXTUM, pudenda circumcidi, idque octavo die nativitatis.

[334] Denique, ut aliorum veterum testimonia mittam, ipsemet Tacitus, idcirco circumcisionem a Judæis adhibitam fuisse, consentit, ut diversitate noscerentur, ita nempe tom. 3 editionis, a Gabriële Brotier nuper adornatæ, [antiqui scriptores, idem illud adstrui potest,] pag. 299 loquens: Circumcidere genitalia instituere, ut diversitate noscantur; in quæ verba eruditus editor ita recte scribit: Minime sentiebat Tacitus, Judæos circumcisionem ab Ægyptiis accepisse. Quod postea nonnullis eruditis viris placuit; at nempe immerito, ut ex dictis dicendisque patebit. Atque hæc quidem a me nunc disputata, tametsi ceteros errores ab Herodoto ea in re admissos, atque a Natale Alexandro in Histor. eccles. Veteris Testamenti Dissertat. 6 pag. 223 singillatim confutatos, huc in medium non adducam, abunde palam faciunt, quam parum, imo potius quam nihil subsidii ex Herodoti sibi male cohærentibus certeque ad veritatis trutinam non exactis verbis Marshami ejusque sequacium sententiæ accedat. Nec vero, felicius suam citatus Marshamus opinionem isto Diodori Siculi testimonio stabilire nisus est, quo is ex Ægyptiorum relatione lib. 1 Bibliothecæ suæ historicæ, pag. mihi 24, Colchos & Judæos, Arabibus & Syris interjectos, ex Ægypto deductos, seu ex Ægyptiis oriundos esse narrat, ideoque per antiquam traditionem in usu his gentibus esse refert, ut pueros apud se natos ritu ab Ægyptiis derivato circumcidant, quemadmodum & Troglodytæ, de quibus lib. 3 pag. 165 sermonem habet.

[335] [neque id evincit Diodori Siculi auctoritas,] Etenim, præterquam quod hic etiam scriptor ethnicus compluribus seculis recentior Moyse sit, utpote partim Julio Cæsari, partim C. Octavio Augusto imperatori synchronus, testatur ipsemet lib. 1, pag. mihi 26, multa ambitiose magis, quam vere, sibi ipsis Ægyptios tribuere, quæ nec firmis demonstrationum argumentis, nec idoneorum testimoniis auctorum subnitantur, e quorum numero nuspiam excipit altiorem illam Abrahami temporibus, quam ei quidam affingunt, circumcisionis apud Ægyptios antiquitatem. Et vero, licet tantisper gratis demus, Diodorum Siculum circumcisionis ritum apud Ægyptios antiquiorem, quam apud Hebræos, asserere voluisse, quod hi nempe aliquando ex Ægypto deducti fuerint; hinc nihil aliud consectarium fieret, quam ipsum quoque Diodorum Siculum ex eadem auctorum classe esse, qui, uti Josephus lib. 1 contra Apionem, pag. mihi 1051, scribit, vel veritate antiquarum rerum (Hebraïcarum) frustrati fuerunt, vel volentes Ægyptiis gratificari, veritatem corrumpere tentavere, & neque adventum in Ægyptum nostrorum (Hebræorum) progenitorum, sicut contigit, sunt confessi, nec rursus egressum cum veritate dixere. Ut ut de Diodoro hic statuas, potiorem certe fidem hac in re meretur Theodotus, auctor itidem ethnicus, ab Alexandro Polyhistore & Flavio Josepho laudatus, qui & Diodoro Siculo multo antiquior, rebusque, quas memorat, loco vicinior exstitit.

[336] [qua certe potiora hic sunt Theodoti, ipso antiquioris, testimonium] Ipse igitur apud Eusebium lib. 9 de Præparat. Euangel. cap. 22, postquam pag. 427 narrasset, expetitas a Sichemo Dinæ nuptias, priusquam Sichimorum incolæ universi & circumcisionem & ritus Abrahamiticos accepissent, negatas a Jacobo fuisse; mox pag. 428 de circumcisionis origine quatuor versus Græcos pangit, qui ita Latine sonant:

Qui magnum patriis Abraamum eduxit ab oris,
Cælitus hunc tota jussit cum stirpe recurvo
Glande sub extrema præputia demere ferro.
Paruit, atque Dei verbis immotus inhæsit.

Quid plures hic memorem auctores antiquos fideque dignissimos, qui circumcisionis originem non ab Ægyptiis, sed a Deo seu ex divina institutione ab Abrahamo arcessunt, cum ipsemet Christus Dominus, æterna veritas, Joannis cap. 7 ℣. 22 ejus exordium disertissime hisce verbis assignet: Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, SED EX PATRIBUS) quos inter Ægyptios numerare velle, idem atque insanire est. Quid? Nonne & divinus ille veritatis æternæ præco, magnus Apostolus Paulus, in sua ad Romanos Epistola cap. 4 ℣. 12 Abrahamum disertissime etiam patrem circumcisionis, seu præceptæ a Deo circumcisionis apud homines auctorem atque institutorem vocavit?

[337] Demum nonne & Moyses, Genes. cap. 17 referens divina verba num. 326 recitata, [& depromptum ex Moysaïca narratione argumentum,] manifestum facit, non eo fine Abrahamo ejusque posteris præceptam divinitus fuisse circumcisionem, ut cum aliis gentibus, puta Ægyptiis, Æthiopibus Colchisve communis esset, at contra ut esset signum (sit verbo venia) characteristicum fœderis, quod cum solo Abrahamo solisque posteris Deus pepigerat, exclusis ceteris totius orbis nationibus, quibus nempe tum temporis circumcisionis ritus non tantum non usitatus, sed ne cognitus quidem erat; quod & abunde patet ex ipsis Sichimitis, Palæstinæ incolis, qui tempore dumtaxat Jacobi, Abrahami ex Isaac nepotis, circumcisionem admiserunt, ejusque acerbitatem gravissimaque incommoda prorsus ignorasse videntur, uti ex Genes. cap. 34 pronum est intelligere. Facessat igitur cum suis nullius hic auctoritatis testibus Joannes Marshamus, Celsiani erroris instaurator, ipseque etiam cum futili illa ratiocinatione Joannes Clericus, qua parum credibile quibusdam videri dicit, circumcisionis ritum, adeo incommodum, neque ad bonos mores conferentem, a Deo Opt. Max. fuisse institutum. Nam vel idcirco, quod ritus ille, ex natura sua ad bonos mores nihil conferens, cæteroquin incommodus admodum molestusque esset, nihilque in se haberet, quo Abrahamum, jam annis fere centum natum, humanitus allicere posset; asserendum omnino est, hominem illum vere sapientem Deoque familiarem, non humano aliquo consilio, nedum imbecilli Ægyptiorum æmulatione, ast solo Dei mandato adduci potuisse, ut inusitatum apud Hebræos adeove singularem ritum in se suosque, prout Genes. cap. 17 a ℣. 22 narratur, tam prompto animo susciperet.

[338] Quandonam porro quorumve opera apud Ægyptios circumcisio obtinere cœperit, [ac denique verba Origenis, de Hebræorum aliarumque gentium circumcisione disserentis.] an paucissimus seculis post Abrahami mortem operaque Ismaëlitarum vel Arabum, qui Patriarcham nostrum sui generis auctorem agnoscunt; an vero sub egressum filiorum Israël ex Ægypto, ob opinionem nempe de angelo quodam incircumcisis quibuslibet infesto, quo de vide Origenem lib. 5 contra Celsum pag. 614 & seq., ab Ægyptiis fortasse haud secus ac Hebræis tunc palam receptam, an demum ea Salomonis dumtaxat ætate, aulicorum reginæ Sabæ occasione, imo serius etiam ad Ægyptios profluxerit, quos tamen omnes non obstringebat; hæc omnia aliaque ejusmodi aliis disputanda ac decindenda relinquo, & laudati Origenis verbis, in quæ nonnulla simul observabo, quæstioni huic finem impono. Ita ille tom. 1, lib. 5 contra Celsum num. 47 pag. 613: Ad circumcisionem quod spectat, non eadem ejus usurpandæ causa est apud Judæos, quæ apud Ægyptios & Colchos. Apud Judæos enim ex præscripto legis in omnes solosque masculos octavo die circumcisio exercebatur; apud Ægyptios vero nec ex certæ legis mandato, sed nec in cunctis plane masculis, neque octavo die, ast etiam, uti infra videbimus, in feminis ipsis locum habuit. Ex quo efficitur, non eamdem esse circumcisionem, nedum & originem. Quemadmodum enim ex eo, quod quis eadem ratione sacra facit, non eum sequitur eidem sacra facere, aut eidem offerre preces, qui eadem in precibus postulat; sic, etiamsi quis circumcidatur, minime consequens est, ejus circumcisionem ab alterius circumcisione non discrepare. Diversum enim propositum, diversa lex, diversum circumcidentis consilium faciunt, ut diversa sit circumcisio, non quantum ad solam praxim, sed & ad ipsam institutionem atque originem. Et post pauca ita concludit: Ut igitur Judæi de circumcisione glorientur, certe illam ostendent aliam esse, non solum a Colchorum & Ægyptiorum, sed etiam ab Ismaëlitarum Arabum circumcisione, quamvis Ismaël ab ipsorum patriarcha Abrahamo ortum duxerit & cum illo circumcisus fuerit.

[339] [Cur vero solis masculis injuncta fuerit circumcisio, non ea vera est ratio,] Quod vero ad alterius quæsiti num. 328 priorem partem attinet, fuere quidam, qui, cur non etiam feminis Abrahamiticis, sed solis masculis, injuncta fuerit circumcisio, curiosius scrutati sunt hujusque rei rationem hanc produxerunt, quod in feminis nihil ullo tempore sit, quod circumcidi queat. Ast hæc jam memoratæ exceptionis vera ratio esse nequit. Nam in Orientalibus regionibus innumeras fere mulieres, vel necessitate cogente, vel movente ad id falsa religione, reipsa circumcisas, vel, uti Strabo infra citandus loquitur, excisas olim fuisse, hodieque etiam plurimas circumcidi, testantur auctores multi fide dignissimi, e quibus aliquot saltem, ne ipsemet paradoxa vel falsa loqui videar, in medium producam. Ac primo quidem rei hujus testis luculentus est Strabo, lib. 17 Rerum Geographicarum, pag. mihi 951, de sui temporis Ægyptiis ita loquens: Καὶ τοῦτο δὲ τῶν ζηλουμένων μάλιστα παῤ ἀυτοῖς τὸ πάντα τρέφειν τὰ γεννώμενα παιδία καὶ τὸ περιτέμνειν, καὶ τὰ θήλεα ἐκτέμνειν, id est: Ii id maxime student, ut genitos quosque infantes alant, eosdem etiam circumcidant, FEMINAS VERO EXCIDANT, nempe, κατὰ την κλείτοριδα, uti peritiores anatomici loquuntur. Neque Strabonis tantum ætate, sed & seculo IV etiam mos circumcidendi feminas in Ægypto obtinebat, uti sanctissimus Ecclesiæ doctor Ambrosius Lib. 2 de Abraham cap. XI col. 348 scribit. Denique, inquit, Ægyptii quartodecimo anno circumcidunt mares, & feminæ apud eos eodem anno circumcidi feruntur; quod ab eo videlicet anno incipiat flagrare passio virilis, & feminarum menstrua sumant exordia.

[340] [quam quidam ex structura muliebris corporis repetunt, sed aliæ] Sane præstantes duo illi veteres medici Paulus Ægineta lib. 6 de Re Medica cap. 70 editionis Henrici Stephani col. 581 & Ætius Tetrab. lib. 4, Serm. 4 cap. 103 col. 834 non tantum mulierum, præsertim Orientalium, circumcisionem testantur, sed & modum, quo in iis κλειτορίς, ipsis νύμφη dicta, exscindi sine gravi admodum periculo possit & quandoque in nonnullis, cogente natura, præscindi debeat, sat multis verbis dilucideque exponunt, quorum hic ita pergit cit. col. 834: Quapropter Ægyptiis visum est, ut antequam exuberet ( κλειτορίς) amputetur, tunc præcipue cum nubiles virgines sunt elocandæ. Ceterum hanc circumcidendarum mulierum consuetudinem apud Ægyptios, Persas, Cophtos quoque in Æthiopia, licet Christi nomen professos, aliasque Orientales nationes lapsu temporis non excidisse, testantur Bellonius lib. 3 Observ. cap. 28, Leo Africanus lib. 8 & ex Monumentis historicis Benedicti de Maillet, Galliarum regis ad Æthiopum regem legati, abbas Le Mascrier in Descriptione Ægypti, quæ typis prodiit Parisiis anno 1735, Epistola decima pag. 71* referens, anno 1689 Cophtam virginem nuptiis destinatam, a sponso suo viro nobili, repulsam idcirco fuisse, quod necdum subiisset usitatam suo sexui circumcisionem. Igitur cur solis masculis Abrahamiticis circumcisionem Deus præscripserit, alia, quam quæ nonnullis evidens visa est, quærenda est ratio. At quæ tandem? Respondeo ego, uti ad quæsitum istiusmodi Cajetanus respondit, solam Dei libertatem hujus esse rationem sufficientem, posse tamen aliquas non improbabiles assignari; ac primo quidem illas, quas laudatus supra S. Ambrosius, præfatum Genes. versum commentans, cit. col. expressit.

[341] Illas adeo audiamus: Legis autem Lator æternæ (Deus) signaculum circumcisionis earnalis in solis maribus exigit, [prorsus diversæ sunt, quæ hic recensentur.] eo quod ad mixtionis usum vir muliere vehementior sit; & ideo ipsius impetum infringere voluit circumcisionis signaculo. Vel quia viri licito se errare credunt, si solo se abstineant adulterio: meretricios autem usus tamquam legi naturæ suppetere putant; cum præter conjugium nec viro liceat nec feminæ misceri alteri. Hisce non minus plausibiles fortasse videbuntur rationes aliæ, nimirum, quod Deus, quem nihil, quod futurum est, latere potest, prævidens, Abrahami posteros masculos nimium quantum præ feminis pronos fore, ut cum alienigenis commiscerentur, uti ex facto Salomonis & præsertim ex libro 1 Esdræ cap. ultimo colligitur, idcirco masculis tantum circumcisionem præscripserit, ut illis hæc adversus indomitum naturæ corruptæ impetum frænum quoddam esset vivumque simul memoriale, quo, ne umquam cum feminis extraneis nuptias contraherent, perpetuo admonerentur, ut contra, suæ gentis mulieribus contenti, Patriarchæ sui semen impermixtum servarent, quo divina promissa in eis compleri possent. Vel denique, quod, cum viris activum, ut loquuntur, generationis ac propagationis hominum principium insit, atque ex Abrahami stirpe non per feminas, sed per mares, perpetua serie Messiam Deus statuisset aliquando nasci, qui & filius Abrahæ vocari inque suo corpore notam filii Abrahæ gestare non detrectaret, idcirco circumcisionem, quod initi cum Abrahamo fœderis signum esse volebat, solis quoque viris, utpote etiam mulierum familiarumque capitibus præcipuoque electi populi sui sexui, perpetuam pro veteri lege Deus esse sanxerit.

[342] Atque hinc sponte se prodit responsio ad alteram quæstionis partem, [unde etiam intelligitur, cur in virili parte fieri præcepta fuerit.] num. 328 propositam, quam tamen responsionem ipsis Cajetani supra citati verbis recensere lubet. Quare autem, inquit in caput 17 Gen. pag. 76, Deus elegerit hoc signum & IN TALI MEMBRO, sola Dei libertas ratio sufficiens est. Accommodationes tamen multæ afferri possunt. Præcipua tamen ratio est, quod carnaliter Messias ex genere Abrahæ producendus erat: nisi enim hujus mysterii ratio habita fuisset, quilibet character, seu quævis nota in quacumque corporis parte suffecisset ad distinguendum & distinctum servandum Abraham & genus ejus ab aliis nationibus mundi. Ita ille. Fortassis etiam præscripta divinitus Hebræis fuit præfati membri circumcisio in remedium & detestationem turpitudinis & obscænæ idololatriæ, quæ ab Ægyptiis ortum habuit, & deinde per alias gentes prava æmulatione propagata est, qua nempe phallis & ithyphallis, de quibus Hamerus in Genesim fol. 93 adeundus, infamis honor habebatur.

[343] [Demum hujus de circumcisione legis obligatio] Ad ipsa modo legis hujus adjuncta revertamur. Pergit itaque hisce verbis Dominus ℣. 12 & duobus seqq.: Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, & quicumque non fuerit de stirpe vestra: eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Ex quibus & circumcisionis infantibus impertiendæ tempus, & hominum, quos circumcisionis lex constringebat, varias conditiones seu qualitates, & intentatas ejus transgressoribus minas definitas habemus. Non igitur, salva hac lege, in nonum ab ortu infantis diem, nedum diutius, sine justa causa, puta sine gravi circumcidendi infantis infirmitate, vel itineris faciendi necessitate, circumcisionem ejus differre aut Abrahamo aut ejus posteris licuit; at nec etiam ob solitam recens natorum debilitatem præfixum a Deo circumcisioni tempus ullo prætextu antevertere ipsis fas fuit, ne quidem imminentis puero mortis causa, cum parvuli ante hunc octavum diem, sicut & feminæ & gentiles, cæremoniis legis naturæ sibi rite applicatis salvari potuerint, uti Pererius pag. 295 & Delrio in cap. 17 Genes. pag. 263 observant.

[344] [Hebræos obstringens, aliaque eo spectantia hic paucis perstringuntur.] Neque vero ingenui dumtaxat Abrahami ejusque posterorum pueri, ad quos hoc fœdus spectabat, sed & servi eorum, tum vernaculi seu domi nati, tum emptitii seu pecunia comparati, ac denique ad unum omnes, qui ex alia, quam stirpe Abrahamitica, nati, puta alienigenæ mercenarii, in ejus aut posterorum familiam adsciscerentur, circumcidi hancque initi fœderis notam in carne sua gestare tenebantur; quod ni facerent, scirent se, ex intentata comminatione divina, de populo suo delendos esse, ut qui, pacti initi conditionem violando, pactum ipsum violaverint, ac proin quoscumque ex eis adultos, ipsosque, cum adolevissent, infantes, mortis pœna, uti interpretes non pauci ex variis Scripturæ locis exponunt, a judice damnandos, certeque non annumerandos populo illi, quem tam magnificæ Abrahamo factæ promissiones spectabant, & quarum adeo participes fieri ipsi nequirent. Plura qui de circumcisionis lege nosse volet, adeat is Bonfrerium in cap. 17 Genes., vel Pererium in idem caput diligenter copioseque disserentem; ego ad institutum a Domino cum Abraham sermonem ad eaque, quæ hunc mox subsecuta sunt, me converto.

§ XIX. Sancto ex Sarai conjuge, quam Saram vocare divinitus jubetur, prænunciatur Isaaci ortus: ejus, audito hoc nuntio, risus: circumcisionis præceptum ab Abrahamo exsecutioni mandatum: hujus epocha.

[Abraham sibi ex Sarai, nunc jussa divinitus vocari Sara, nascituri filii] Constituta in hunc modum circumcisionis lege, non distulit divina Bonitas ad præcepti illius duritiem emolliendam, ingentem gaudii materiem Viro obedientissimo subministrare. Cum enim Scrutator cordium Deus cerneret, nihil Abrahamo accidere in terris jucundius gratiusque posse, quam ut ex Sarai, uxore dilectissima, ex insperato filius tandem nasceretur, in quo magnificæ illæ jam ante factæ promissiones complendæ forent, mox Viro sancto, qui haud dubie, ut suum observandæ circumcisionis legis studium ostenderet, jam sese aliquantulum, ac vel forte etiam in pedes erexerat, in hunc modum locutus est: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, (id est Dominam meam;) sed Saram, (id est multitudinis dominam) ut nempe insigni, quod ei Deus conferre parabat, beneficio ipsum ejus nomen quoque congrueret. Ut autem Abraham existimare posset, beneficium hoc ad progeniem, ex illa nascituram, referendum esse, ex qua progenie illa uxor sua multitudinis domina seu multarum gentium genuina mater aliquando evaderet, subdit Deus, quæ Moyses eodem cap. 17 Gen. ℣. 16 refert, verba istæc: Et benedicam ei, Saræ nempe, & ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum, eritque in nationes, & reges populorum orientur ex eo.

[346] Tam inopinata promissione perculsus, rursus cecidit Abraham in faciem suam, [nuntium admirabundus excipit, eumque Isaac vocare jubetur,] &, præ summo gaudio tantique beneficii admiratione, non vero, uti & infra ostendemus, ex vitiosa incredulitate aut diffidentia, risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? Quasi diceret: Tantane igitur me manet felicitas, ut mihi centenario ex nonagenaria uxore nascitura sit proles, & talis quidem, qualem jam nunc mihi promitti audivi? Pro Domine Deus! De tua quidem potestate aut de promissionis tuæ veritate minime ambigo; ast an non forte ego fallor, mihique nimis blandior, cum hæc tua verba, quæ forte sensu tantum mystico a me vis intelligi, ego contra litterali nimium sensu intelligo? Ut ut sit, o Domine, mihi summi beneficii loco erit, si meus ille Ismaël vivat coram te, si gratus ille tibi sit seque tuo favore præsidioque non indignum præstet, quod & enixissime exopto; utinam ergo Ismaël vivat coram te! Quid ad hæc tam pia Abrahami sensa votaque responderit Deus, ℣. 19 & duobus seqq. ita Moyses exponit: Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, & constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, & semini ejus post eum. Super Ismaël quoque exaudivi te. Ecce, benedicam ei, & augebo & multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, & faciam illum in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

[347] [eo nimirum modo, qui hic exponitur.] Nunc paucis recitata verba illustremus. Cum ℣. 19 ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, seu, ut Hebraice expressius & significantius est; Vere vel profecto, Sara pariet tibi filium, confirmat Deus, quæ ℣. 16 de Sara promiserat, ostenditque Abrahæ, verba hæc: Ex illa tibi dabo filium, non mystice, aut parabolice, sed litterali obvioque sensu intelligenda esse, vereque adeo ex illa, ut ut jam effæta sterilique antea muliere, ex qua, spectato naturæ cursu, minime exspectanda proles erat, sublatis naturæ impedimentis, nasciturum stato tempore esse filium, quem nomine Isaac, quod risum sonat, vocari præcipit, non quod Sara postea riserit, nec quod, uti vult Clericus, promissa Dei Abraham risisset, sed quod ad tam lætum nuntium tantique beneficii novitatem reverenter prostratus in faciem suam, summo cum gaudio hilarique risu divina excepisset promissa. Cum vero mox subdidisset Deus, fore, ut constitueret pactum suum Isaaco in fœdus sempiternum & semini ejus post eum, indeque Abraham, ut amor plena solliciti timoris res est, timere posset, ne Ismaël, translatis ab eo in Isaacum divinis benedictionibus, ex votis suis vel diu non viveret vel non prosperaret, continuo spondet ei Deus, Ismaëlem quoque divini favoris, ut optaverat Abraham, participem fore, habiturumque numerosissimam sobolem, in duodecim tribus populosissimas dividendam, quibus totidem præerunt ex eadem stirpe principes, uti reipsa factum esse in Ismaëlitarum seu Arabum duodecim phylarchiis, testes sunt Strabo aliique scriptores. Verumtamen, quod ad pactum a Deo cum Abrahamo initum spectat, repetit confirmatque Deus, illud non in Ismaële ejusve posteris, sed in Isaaco, quem Sara sequenti anno paritura erat, in ejusque posteris suo esse tempore adimplendum.

[348] [nec sine piis animi sensibus; tametsi quidam] His itaque, quæ Moyses cit. cap. ℣. 1 & seqq. retulit, prolatis a Deo verbis, seu, uti idem sacer Scriptor ℣. 22 ait, cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham, speciesque, sub qua Dei locum tenens angelus latuerat, altiora sensim petens, videri tandem Abrahamo desiit. Quam dulces, quam pii ex tam magnificis promissis tunc Viro sancto exorti fuerint sensus, haud facile quis mente assequetur, nedum verbis exprimet. Ex ipsius tamen mox subsecuto facto intelligimus, ardentissimum Deo parendi desiderium non infimum inter eos locum habuisse, indeque effectum esse, ut, tametsi Deus exsequendo circumcisionis præcepto tempus non præstituerat, ipse tamen illud sine mora implere studuerit reque etiam ipsa statim implerit, quemadmodum ℣. 23 & seqq. refertur. Verum priusquam eo progrediamur, postulat locus, ut datam supra num. 346 fidem liberemus, Virumque justum, dum in corde suo risit ac recensita ℣. 17 verba protulit, ab omni incredulitatis irreverentiæque vitio vindicemus. Qui eum hic ejusmodi defectus reum agere volunt, ita fere, uti Pererius notat, argumentantur: Non credidisse Abrahamum, uti oportebat, divinæ promissioni, aperte videntur ostendere ipsamet versus 17 verba. Id enim, inquiunt, significat illud: Et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? Quasi promissum illud Dei, non modo non esset credibile, verum tamquam joculare quiddam & risu magis, quam fide dignum, accipiendum esset.

[349] Subdunt autem, illud vehementius declarari hisce Abrahami verbis: [illum in hoc facto incredulitatis] Utinam Ismaël vivat coram te; quod ipsorum judicio perinde est, ac si diceret; Satis voto meo superque fuerit, si, quem dedisti mihi Ismaëlem, eum serves fortunesque: nam ex Sara prolem, quia nullo modo sperare possum, nec opto nec peto. Ne autem Abrahami censores videantur temere verba ejus præfato sensu exposuisse, in suæ causæ patrocinium vocant citatam num. 72 Homiliam sextam de Pœnitentia, quam Chrysostomo adjudicant, ubi sub finem ejus auctor ita loquitur: Permisit Deus, viros justos, proprium penes arbitrium humanis erroribus incurvari: non ipse quidem ad peccandum eos impellens, sed arbitrio quemque suo permittens, sinensque secundum proprium nutum ambulare. Sic itaque infidelitate sanctus peccavit Abraham; & propterea pœnam non effugit a Deo, ut serviret ejus semen quadringentis annis. Huic testimonio adjungunt S. Hieronymi verba lib. 3 Dialogi adversus Pelagianos, quæ tom. 4 editionis anni 1706 parte 2, col. 541 ita se habent: Quamvis aliquis patriarcha sit, quamvis propheta, quamvis Apostolus, dicitur eis a Domino Salvatore: “Si vos cum sitis mali, scitis bona dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cœlis est, dabit bona petentibus se?”

[350] Denique & Abraham, cui dictum est: “Esto sine querela & sine macula,” [& irreverentis in Deum risus arguant,] conscientia fragilitatis suæ cecidit pronus in terram. Quumque loquutus esset ei Deus: “Sarai uxor tua non vocabitur ultra Sarai; sed Sara erit nomen ejus: & dabo tibi ex ea filium, & benedicam ei, & erit in gentes, & reges gentium ex ipso erunt,” statim infertur: “Cecidit Abraham in faciem suam, risitque & dixit in mente sua: Si centenario nascetur filius, & si Sara nonaginta annorum pariet? Dixitque Abraham ad Deum: Ismaël vivat in conspectu tuo. Cui respondit Deus: Etiam. Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, & vocabis nomen ejus Isaac” & reliqua. Certe audierat a Deo: “Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, & esto sine macula;” quare non credidit quod Deus repromisit, sed risit in corde, putans se celare Deum, & aperte ridere non audens? Denique causas incredulitatis exponens dicit in corde suo; Quomodo potest fieri, ut centenarius de nonagenaria uxore pariat filium? “Vivat” inquit, “Ismaël in conspectu tuo,” quem semel dedisti. Difficilia non quæro, contentus sum beneficio, quod accepi. Quem occulta responsione arguens Deus, ait: “Etiam.” Et est sensus: Fiet, quod existimas non futurum. Sara uxor tua pariet tibi filium: & antequam ista concipiat, prius quam ille nascatur, puero nomen imponam. Ex errore enim tuo, quo risisti tacitus, filius tuus Isaac, risus nomen accipiet. Quo quid clarius, inquiunt illi, dici in subjecta materia potest?

[351] Verumenimvero, cum tam adductæ jam mox ab adversariis verborum Abrahæ interpretationi, [quibus auctoritas Apostoli fidem illius dilucide demonstrans,] quam binis modo recitatis testimoniis disertius S. Pauli testimonium refragetur, quo nempe is in sua ad Romanos Epistola cap. 4 Abrahami in hoc facto egregiam fidem laudat, eumque ℣. 19 & 20 non infirmatum fide fuisse, nec considerasse corpus suum emortuum, … & emortuam vulvam Saræ … nec in repromissione … Dei .., hæsitasse diffidentia, affirmat; profecto consectarium fit, ut, quæ cum hoc S. Pauli oraculo conciliari nequit verborum Abrahæ interpretatio, non secus ac eidem oraculo dissona testimonia omnem illico vim amittant. Nec est, cur quis opponat, divinum hoc fidei Abrahæ elogium non ad hoc, quo de quæstio hic est, factum spectare, sed ad eam fidem, quam is habuit multis ante annis promittenti Deo multiplicationem seminis ejus instar stellarum, de qua & scriptum est illud: Credidit Abram Deo & reputatum est illi ad justitiam: Nam, cum S. Paulus cit. cap. ℣. 19 expresse dicat, Abrahamum tunc fere centum annorum fuisse, cum egregium illud, quod laudat, fidei suæ specimen dedit, aperte ostendit, se de facto Abrahæ, cap. 17 Genes. relato, sermonem habere, ac proin, cum asserat, Abrahamum tunc non fuisse infirmatum fide nec diffidentia hæsitasse, palam quoque facit, risum illum verbaque illa Putasne centenario nascetur filius nequaquam fuisse hominis Deo increduli aut diffidentis, nedum irridentis divina promissa, contra ac adversarii contendunt.

[352] [& ratio non una merito opponitur, contra quas nihil prorsus evincunt] Adhæc, præterquam quod verisimile non sit, Deum tali puero, quocum pactum suum statuere decreverat, a vitiosa patris subsannatione impositurum nomen fuisse, addi cum Pererio potest, non videri, cur, si Abrahæ risus verbaque supra relata ex incredulitate diffidentiave processissent, non ipse, æque ac Sara uxor, increpitus a Deo fuerit, aut cur non itidem reprehensus fuerit, ac Zacharias, qui non credens angelo, generationem filii ex sterili uxore similiter nuncianti, ob id non solum reprehensione correptus, sed & loquelæ usu privatus fuit. Quod autem ad laudata ab adversariis testimonia attinet, respondeo, ut jam ante num. 72 ostendi, primum ex eis non S. Chrysostomo, sed, nescio cui, haud satis perito scriptori tribuendum esse, nec solide quidquam ex eo adversus egregiam Abrahami fidem evinci posse. Tantumdem, salva, quæ S. Hieronymo debetur, reverentia, de secundo testimonio pronunciare non vereor, cum ipsemet lib. 1 Dialogi adversus Pelagianos col. 505 de Abrahamo & Sara ita locutus sit: Non ex eo, quod risere, diffidentiæ condemnantur, sed ex eo quod postea crediderunt, justitiæ palmam acceperunt, ut adeo, quæ S. Hieronymus lib. 3 ejusdem Dialogi adversus promptam Abrahæ fidem retulit, ut disputantis potius, quam asserentis, verba spectari queant.

[353] [adducta ab adversariis testimonia, utpote etiam S. Ambrosii] At vero demus, S. Hieronymum de hoc Abrahami facto sequius existimasse, nec quidquam in eo, unde ejus fidem extolleret, invenisse sibi visum esse; profecto non hinc consequens fieret, ut illius potius, quam S. Pauli verbis multorumque Sanctorum Patrum testimoniis hic nobis standum esset; ex quibus pauca hæc pro multis sunto; & primo quidem illud S. Ambrosii, lib. 1 de Abraham cap. 4 col. 294 ita de hoc facto loquentis: Quod autem promisso ex ea (Sara) filio, risit Abraham, non incredulitatis, sed exultationis indicium fuit. Denique procidit in faciem, qui adoravit & credidit, & adjecit: “Si mihi centum annorum nascetur filius, & si Sara nonaginta annorum pariet. Et dixit: Ismaël hic vivat in conspectu tuo.” Non est incredulus in promissis, nec avarus in votis. Hoc est, non dubito, quod facias, ut & centum annorum seni dones filium, & naturæ auctor naturæ metas relaxes. Audi & Augustinum, in Quæstionibus in Genesim tom. 3, parte 1 col. 388, in Geneseos cap. 18 ℣. 13, quo Sara risisse narratur, disserentem: Quæritur, inquit, quare istam (Saram) redarguat Dominus, cum & Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis & lætitiæ fuit, Saræ autem dubitationis; & ab illo hoc dijudicari potuit, qui corda hominum novit.

[354] Et rursus tom. 7 lib. 16 de Civit. Dei cap. 26 col. 439: [& S. Augustini auctoritati contraria; nedum obsunt jam ante a nobis dicta.] Risus Abrahæ exsultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis. Verba quoque ejus illa in animo suo, “Si mihi centum annos habenti nascetur filius, & si Sarra annorum nonaginta pariet,” non sunt dubitantis, sed admirantis. Ast, inquies, nos ipsi num. 346 nonnullam in Abrahamo hæsitationem diffidentiamque admisimus, cum eum ita loquentem stitimus: Ast an non forte ego fallor &c., quæ videsis. Verum respondeo, nos hisce verbis positivam aliquam in eo hæsitationem adstruere non voluisse, nedum talem, quæ sufficientem verborum Dei promittentis declarationem aut subsecuta aut comitata est, quæque adeo fidei contraria fuisset, sed obortam cum summa lætitia & admiratione curiositatem, sollicitudinemve aliquam, an nempe intentus a Deo verborum promissionis sensus re ipsa talis esset, qualem esse, Abraham optabat sibique blandiebatur; quæ sane prævia curiositas, seu sollicitudo, perfectioni subsequentis actus fidei de objecto, tunc solum sufficienter revelato, nequaquam officit, neque Abrahamum aliquandiu imbecillem fide aut erga Deum irreverentem fuisse, vel tantillum arguit.

[355] Hisce modo expeditis, ad insigne obedientiæ Abrahami documentum progredior, [Præceptam sibi suisque circumcisionem Abrahamus] quod verbis his ℣. 23 & seqq. sacer Scriptor enarrat: Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, & omnes vernaculos domus suæ: universosque, quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: & circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. Abraham nonaginta & novem erat annorum, quando circumcidit carnem præputii sui. Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. Eodem die circumcisus est Abraham & Ismaël filius ejus. Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii & alienigenæ, pariter circumcisi sunt. Hactenus Moyses, verbis illis caput decimum septimum Geneseos concludens, circa quæ nonnulla hic discutienda supersunt.

[356] Et de die quidem, quo suos omnes masculini sexus domesticos seque ipse Abraham circumciderit, [eodem die ex nostrate computandi dies more] moveri hæc quæstio potest, an etiam ex nostræ patriæ computandi more eadem die seu luce, an vero eodem dumtaxat die, Hebraico more, seu ab una ad alteram vesperam computato, divina illa apparitio & subsecuta circumcisio statuenda sit. Posteriorem hanc sententiam tuetur Joannes Clericus, ac per hæc verba Moysis in ipsa die diem posterum ex nostro dies computandi more intelligi debere, contendit; verum mihi multo verisimilius est, divinam apparitionem inter & circumcisionis initium non integram noctem, imo nec notabilem noctis partem fluxisse mediam, ac proin non postridie apparitionis, sed eadem die seu luce tam apparitionem, quam circumcisionem peractam fuisse. Etenim, cum Moyses non tantum in ipsa die apparitionis universos Abrahæ domesticos circumcisos affirmet, sed & statim in ipsa die id effectum ab Abrahamo, diserte narret; hocce loquendi modo, noctem integram ac vel notabilem ejus partem, quam Clericus citatus mediam statuit, omnino excludere se voluisse, ostendit, ac vel ex eo etiam, quod sub vesperam vel noctis tempore apparitionem divinam subsecutumque cum Abrahamo sermonem contigisse, nullo plane indicio innuat.

[357] [exsecutioni mandat,] Ego igitur, ita rem totam sese habuisse, opinor: Cum Abraham haud dubie pro more suo ad Dominum Deum suum de luce vigilaret, ac jam forte matutinum in erecto a se altari sacrificium Deo obtulisset, ecce Angelus Domini se ei, nihil tale opinanti, conspiciendum præbet, & in eo, de quo sat fuse supra egimus, sermone circumcisionem, tamquam perpetuum initi cum eo fœderis signum stabilemque conditionem, tam ei, quam domesticis masculis, posterisque omnibus præscribit. Hanc Vir sanctus legem conditionemque ultro lubensque accipit, nec mora; mox ut ex oculis suis Dei locum tenens angelus evanuit, Ismaëlem filium domesticosque omnes in unum locum cogit, legem sibi a Deo traditam initique pacti conditionem omnibus promulgat; cumque eos ad unum omnes, non secus atque ipse erat, ad Dei nutum intentissimos experiretur, nihil prius habet, quam ut divina jussa in eis necnon in se ipso e vestigio exequatur, seu, uti Moyses fere loquitur, carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus, circumcidat, idemque in suo corpore exsequatur. Quæ omnia an non multo majorem veri speciem, quam Clerici narratio, præ se ferant, lectori judicandum relinquo.

[358] [& propria quidem, uti videtur, manu,] Num autem Abrahamus Ismaëlem, domesticos omnes seque ipse propria sua manu, an vero suo tantum imperio ac per designatos ad id a se ministros peritiores circumciderit, pari nempe fere modo, quo Josue (de quo videsis librum Josue cap. 5 ℣. 3) filios Israël in colle Præputiorum circumcidisse videtur, non omnes consentiunt eruditi interpretes; cum tamen, si rem totam mature expendamus, nihil obstare videatur, quo minus hæc Vir sanctus eadem die seu luce per se ipse exsequi potuerit, solamque vulneris obducendi curam ministris aliquot reliquerit, nihil causæ video, cur Vulgatæ nostræ, quibus & textus Hebraïcus & septuaginta Interpretum versio & Chaldaïca Paraphrasis consonant, expressa ℣. 23 & 24 verba alio, quam prorsus litterali obvioque sensu, intelligi debeant, unusque adeo Abraham circumcisionis, a Deo sibi suisque præscriptæ, minister exstitisse statuatur.

[359] [non anno, ut vult Salianus, centesimo vitæ suæ,] Redit jam suo loco, quæ ante obiter ex occasione mota fuit, controversia de ætate Abrahæ, seu determinato ætatis anno, quo suscepta ab eo est circumcisio. Salianus supra sæpe laudatus, ut alios multos ei consentientes præteream, hanc anno Abrahæ centesimo illigat, suamque hisce verbis sententiam ad annum mundi 2138 num. 2 stabilire nititur. Videmur, inquit, repugnare Scripturæ dicenti, hæc contigisse, “Postquam Abraham nonaginta & novem annorum esse cœperat.” Verum hac Phrasi nihil nobis repugnat Scriptura, nisi velimus eam secum pugnare, quæ mox Abrahamum centenarium vocat, quod proprie & exacte loquendo, non nisi illi convenit, qui nonaginta novem annos expleverit, & centesimum sit ingressus; exacte autem hic loqui Scripturam in numeris patet, cum non rotundos, ut vocant, numeros per decades persequatur, sed fractos per unitates infra decades; id est, non articulos solum numerorum, sed digitos etiam subtilius recenseat; hinc est, quod paulo ante octoginta sex annos retulit, & hoc loco nonaginta novem; & infra tredecim.

[360] Ita ille, contendens nempe, hæc sacri Scriptoris verba: [sed nonagesimo nono] Postquam Abraham nonaginta & novem annorum esse cœperat, de totidem Abrahami annis, omni sui parte expletis, imo ad dies aliquot anni ejus centesimi excretis, necessario intelligenda esse. Verum enimvero quam exiguo, imo nullo fundamento id Salianus ejusque sequaces adstruant, in hunc modum ostendo. Dum Scriptura sacra Genes. cap. 7 ℣. 6 de Noë ita loquitur: Eratque SEXCENTORUM ANNORUM, quando diluvii aquæ inundaverunt super terram, ac rursus, ut alia mittam exempla, dum de puero Joas lib. 4 Reg. cap. XI ℣. 21 ita refert: SEPTEMQUE ANNORUM ERAT JOAS, cum regnare cœpisset, tantum abest, ut annos Noë sexcentos, septemque annos regis Joas tunc ex omni sui parte completos, seu diebus aliquot anni sexcentesimi primi vitæ Noë, aut anni octavi Joas ampliatos fuisse, indicet; ut contra Gen. cap. 7 ℣. XI currente adhuc anno sexcentesimo vitæ Noë ruptos omnes fontes abyssi magnæ & cataractas cæli apertas, ac cit. lib. 4 Reg. cap. XI ℣. 4 in cursu quoque existente anno septimo Joas, eum per Joïda constitutum regem fuisse, diserte tradat. Quæ cum inficiari nequeant adversarii, fateantur quoque necesse est, per hæc sacræ Scripturæ verba Postquam (Abraham) NONAGINTA ET NOVEM ANNORUM ESSE CÆPERAT, apparuit ei Dominus &c, non annos Abrahæ nonaginta novem completos, nedum centesimum ejus annum jam inchoatum designari.

[361] Et vero, nisi adversarii, Moysen dedita opera, [adhuc currente, quidquid hic] ut obscurus esset, a communi receptoque loquendi more in designandis factorum epochis recessisse, dicant, haud satis ego capio, qua ratione ipsi per hæc ejus verba Postquam nonaginta & novem annorum ESSE CÆPERAT, non currentem Abrahæ annum nonagesimum nonum, sed centesimum inchoatum, a Moyse designatum fuisse, contendere queant. Quod autem hæc Abrahami verba Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? nequaquam pugnent cum statuta a nobis epocha, anno nempe Abrahæ nonagesimo nono, necdum omni ex parte completo, vel hinc, quidquid obstrepant adversarii, sat luculente patet, quod, dato tantisper, voluisse Abrahamum in suo cum Dei angelo sermone chronographum agere scrupulosum, (quod tamen veri simile prorsus non est) nondum tamen ex citatis ejus verbis consequens fieret, ut divina illa apparitio paulo post anni ejus centesimi initium figi deberet, quandoquidem illa Abrahæ verba, durante apparitione divina prolata, non ad tempus promissionis sibi factæ, &, quod amplius est, non ad promissi filii in materno utero conceptum, sed ad subsecuturum post novem a conceptu menses ejusdem filii ortum, seu Saræ partum respiciunt, quæ in nostra quoque sententia, &, uti Moyses cap. 21 ℣. 5 narrat, revera contigerunt, cum (Patriarcha noster) centum esset annorum.

[362] Sed cetera modo Saliani ejusque sequacium argumenta audiamus. [idem Salianus contradicat,] Dicitur, inquit cit. loco, circumcisus Ismaël, cum tredecim annos implevisset; atqui non potuit implesse tredecim annos, nisi pater nonaginta novem implevisset, cum primus illius concurrat cum octogesimo septimo patris sui, ut supra diximus. Deinde, qui aliter sentiunt, non videntur animadvertere, magnum esse discrimen inter INCIPERE NONAGINTA NOVEM ANNOS, & INCIPERE ESSE NONAGINTA NOVEM ANNORUM, prior enim phrasis ultimum annum inchoatum, posterior absolutum ponit. Denique nullam vim facere voluit divus Hieronymus in verbo CÆPERAT, cum in Hebræo tantum habeatur: “Et fuit Abraham filius nonaginta annorum & novem annorum,” sive, ut habet Tigurina apud Vatablum, “cum Abraham natus jam esset annos nonaginta novem:” Cui Græca & Chaldæa consentiunt. Postremo, si Isaac anno nonagesimo nono patris sui genitus est, ergo centesimus Abrahæ erit primus Isaaci, & centesimus primus patris erit secundus filii & ita deinceps, quod est contra communem Chronologorum dispositionem. Tandem post pauca ita fere concludit: Cum Scriptura eo ipso loco, quo promittitur Isaacus, eum sequenti anno nasciturum dicat; ergo natus est Isaac anno patris centesimo primo circiter inchoante; atque ita centesimus primus Abrahæ est primus Isaaci.

[363] [cujus argumentis] Sed & hæc quoque expendamus. Quod ad Ismaëlis, dum circumcisus est, annum tertium decimum attinet, respondeo, hunc annum non minus in nostra, quam in adversariorum sententia posse completum ostendi, ex eo nimirum, quod, uti supra ostendimus, natus ille sit anno patris sui octogesimo sexto, decem vel undecim mensibus provecto, circumcisio autem facta sit, cum annus Abrahæ nonagesimus nonus in cursu quidem adhuc esset, at tamen ad finem vergeret, minusque, quam gemino, aut uno mense integro, ab exitu abesset. Quæ hisce Salianus subdit, leviora sunt, quam ut multis confutentur. Suffecerit ergo reposuisse, allegatum ab eo duarum phrasium discrimen inter dialecticas cavillationes locum habere posse, at non inter historicas phrases usitatosque in Scriptura sacra loquendi modos, quæ, ut exemplo uno dicta confirmem, multo majore jure censenda esset, annum regis Joas septimum adhuc currentem indicasse, si dixisset: Postquam Joas septem annorum ESSE CÆPERAT, quam dum simpliciter ita loquitur: SEPTEMQUE ANNORUM ERAT, Joas cum regnare cœpisset.

[364] [hic omnino fit satis.] Nec est, cur dicat Salianus, S. Hieronymum vim nullam facere voluisse in verbo cœperat, cum in Hebræo tantum habeatur: Et fuit Abraham filius nonaginta annorum & novem annorum; nam, si quid hic valeat hæc ejus ratio, valebit etiam in eo, quod ipse de Ismaëlis ætate conficit, argumento, qui similiter filius tredecim annorum in Hebræo vocatur, ex qua phrasi, si sibi Salianus constet, consectarium facere non potest, ut tredecim Ismaëlis anni pro omnino completis haberi debeant. Vel utroque igitur Vulgatæ loco hic standum est, vel solida assignanda est ratio, cur potius de Ismaële τὸ impleverat cap. 17 ℣. 25, quam de Abrahamo τὸ cœperat ℣. 1, in sensu obvio intelligendum sit. Denique, quod ad Saliani conclusionem spectat, respondeo, hanc, ut vulgo loquuntur, falso niti supposito, nec nos Isaacum anno patris sui nonagesimo nono natum statuere, ast contra tunc mere ab angelo promissum, nec certe antea natum, quam Abraham centesimum vitæ suæ annum jam octo circiter aut pluribus mensibus inchoasset. Quæ quidem ordinandæ chronotaxis ratio Scripturæ verbis, & Eusebii aliorumque Chronicis, quæ Isaaci ortum anno patris centesimo illigant, multo conformior, quam illa est, quæ inchoato jam Abrahæ anno centesimo primo uxoris ejus partum filiive Isaaci ortum innectit.

§ XX. Abrahamus tres angelos sub viatorum forma latentes hospitio excipit: ab uno ex his de nascituro sibi intra annum filio, ac de instanti Pentapolis pernicie certior fit: hanc deprecari nititur.

[Abraham tres viatores, quos angelos esse, tunc ignorabat,] Jam ab inditæ sibi circumcisionis vulnere convaluerat Abraham atque in ostio tabernaculi sui, quod jam pridem in convalle Mambre fixerat, meridiano sedebat tempore, viatorum explorans adventum solliciteque prospiciens, ne qui illac transirent, erga quos non prius hospitalitatis exercuisset officium; cum ecce Dominus, non ipse filius Dei, contra ac quidam contenderunt, sed Dei locum tenens angelus sese ei subito conspiciendum dedit, sic tamen, ut non statim aut ipsum, viatoris specie velatum, aut binos comites sub eadem forma latentes angelos Abrahamus ut tales agnoverit. Hos ergo ut primum vidit Vir sanctus, ratus, peregrinos juvenes esse, festinat illis occurrere, & inflexo ad terram corpore, comiter eos salutat, mox illum, qui præ aliis honoratior videbatur, impense rogat, ut, si qua sibi apud eum est gratia, ne suum sic tentorium prætereat, jussurum se afferri aquam, qua lassitudinis refocillandæ pulverisque abstergendi gratia eorum omnium pedes laventur, dum sub vicinæ arboris umbra quiescunt, sine mora paratum iri prandium, quo refecti, iter suum prosequantur; haud dubie ita singulari Dei providentia factum esse dictitans, ut ea hora iter illac haberent, qua hospitalitatis suæ participes effici suaque vicissim præsentia suum hospitem beare possent. Illi, comitate hominis adeo benevoli se lubenter usuros, respondent, ac sub arbore, tentorio vicina, conquiescunt.

[366] Tam conspicuorum hospitum obsequentia lætus Abraham, [hospitio convivioque] dum hi sibi sinunt lavari pedes, ipse in tabernaculum ad Saram convolat, eique, ut ex farinæ selectissimæ satis, seu mensuris tribus, ad hospitum prandium, vel etiam, si cuperent, ad eorum viaticum, subcinericios panes, in obtecta nempe chytropode subjectis ac superjectis prunis calidisque cineribus, deproperet, sollicite injungit. Ipse interea temporis citato gressu ad proximum armentum se confert, vitulum inde tenerrimum optimumque desumpturus, quem peritissimus e suis famulus eoquat. Paratam, quam potuit fieri citissime, vitulinam, addito butyro & lacte, hospitibus apponit, stans ipse prandii eorum tempore humanitatis & officii gratia, imo quasi eorum famulus, summoque sibi honori ducens, quod præsentibus, quos tamen necdum Dei angelos norat, vice servi ministraret ac solaretur itineris eorum laborem, uti fere S. Chrysostomus Homil. 41 in Genesim pag. 420 loquitur. Sed ipsa, ut æquum est, sacri Historiographi verba modo etiam audiamus.

[367] [in Valle Mambre excipit,] Ita igitur Moyses Genes. cap. 18 ℣. 1 & 7 seqq.: Apparuit autem ei (Abrahamo nempe) Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, & adoravit in terram (civili nempe adoratione seu honore eos prosequens.) Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquæ, & lavate pedes vestros, & requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, & confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac, ut locutus es. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce & fac subcinericios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, & tulit inde vitulum tenerrimum & optimum, deditque puero: qui festinavit & coxit illum. Tulit quoque butyrum & lac, & vitulum, quem coxerat (suo nimirum imperio servique opera,) & posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Hactenus sacer Scriptor.

[368] Illi igitur, finito prandio, non quo revera cibos in assumpti corporis substantiam converterant, [& de nascituro ex Sara intra annum filio] sed tantum comedisse visi erant, jam vicem sui Hospitis benignitati relaturi, officioso verbo vultuque hilari, abs illo, ubi Sara uxor sit, sciscitantur. Respondenti Abrahamo, eam prope in tabernaculo adesse, mox angelus, qui ceteris spectabilior erat, se intra annum hoc ipso tempore ad eum reversurum spondet, tuncque Saram habituram esse filium. Nil poterat Viro sancto ejusque conjugi gratius blandiusque promitti; at illa, tum quod forte de postrema suo Viro facta promissione necdum esset reddita certior, tum maxime quod suos hospites pro urbanis festivisque hominibus, minime vero pro divinis nuntiis haberet, occulto risu hæc angeli verba excepit, apud se dicens: Egone, modo tam vetula, quæ jam pridem maritali complexu abstinui, nunc rursus cum viro adeo grandævo voluptati operam dabo? Et credam, ex hac nostra conjunctione nasciturum ex me filium, postquam tam diu mihi menstrua fluere desierunt? Hæc profecto risu potius quam prudenti fide digna sunt.

[369] [occultoque Saræ risu, ob quem illa reprehenditur,] Jurasset Sara, hæc sui animi sensa occultumque risum suis hospitibus prorsus latere, at errorem mox dedocta fuit, cum angelum, qui primarias Dei vices agere videbatur, ita marito suo loquentem audivit: Quare risit Sara, seque intra annum parituram non credit? Num quidquam est, quod divinam superet potentiam? Tu rectius, o Abraham, dictis fidem habere perge, & ego sancte polliceor confirmoque, reversurum me ad te hoc eodem tempore ex condicto esse, tuncque Saram habituram esse filium. Hæc audiens Sara seque deprehensam videns, non potuit non verecundia & timore affici, præsertim cum, uti videtur, a marito suo evocata, in hospitum conspectum venisset, & quamdam supra humanam vultus majestatem in iis intueri sibi visa esset; turbata igitur animo, negavit se risisse, rata se ita tegere id posse, cujus jam eam pudebat; at hoc illius mendaciunculum paucis redarguit angelus, seque ejus intima penetrasse & occulta novisse, non obscure ostendit. Denique, confirmata, uti credibile est, in fide Sara, de mensa surgit cum binis sociis, actisque de exhibito hospitalitatis officio gratiis, Sodomam versus cum suis iter convertit.

[370] Habe rursus, quæ huc spectant, ipsamet Moysis verba a ℣. 9 usque ad 16: [divinitus redditur certior,] Cumque comedissent (divini nuncii,) dixerunt ad eum: Ubi est SAra uxor tua? Ille respondit: Ecce, in tabernaculo est. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, & habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. Erant autem ambo senes provectæque ætatis, & desierant Saræ fieri muliebria. Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, & dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? Numquid Deo quidquam est difficile? Juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, & habebit Sara filium. Negavit Sara, dicens: Non risi: timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos suos contra Sodomam: & Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

[371] Crediderim, non tam ex mera urbanitate abeuntes hospites comitatum fuisse, [dein abeuntes hospites aliquandiu comitatus] quam debiti eis, quos angelos humana specie velatos jam norat, persolvendi honoris studio, imo & ex iis quidquam, quod vel sibi vel posteris suis utile foret, discendi desiderio. Ut ut sit, equidem rei jam mox referendæ series satis dilucide ostendit, non sine Dei, omnia provide disponentis, nutu contigisse, ut se iis Abraham aliquantulum adjunxerit comitem. Etenim non multos admodum passus jam simul processerant, cum idem ille angelus, qui primarias Dei vices agere videbatur, haud dubium audiente Viro sancto, ac forte non ad solos angelos viæ comites, sed & ad ipsum dirigens sermonem suum, ita loqui cœpit: Num celare potero Abraham, quæ gesturus sum: cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, & benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? Scio enim, quod præcepturus sit filiis suis & domui suæ post se, ut custodiant viam Domini & faciant judicium & justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia, quæ locutus est ad eum.

[372] Quæ perinde se habent, acsi diceret angelus: Num æquum est, [ex uno horum intelligit Pentapolitarum nequitiam] ut singulari amico Dei, jam inde multo altiorum Dei consiliorum conscio, non aperiam ego illud, quod exsecuturus modo sum? Num, inquam, fas est, ut notandum Dei judicium in Abrahami vicinia exerceam clam ipso, qui destinatus a Deo est, ut sit numerosissimæ potentissimæque gentis pater, ex quo Messias, omnis benedictionis auctor & origo, stato tempore ortum ducet? Num denique illud non indicabo homini, quem novi non solum eximie pium religiosumque erga Deum esse, sed & summam bene instituendæ familiæ curam gerere solliciteque daturum operam, ut & domestici & posteri veræ justitiæ officia in Deum proximumque exerceant, quo sic impleantur quæcumque ei divinitus promissa fuerunt? Audiat ergo & intelligat Abraham, quæ & suis narret, ut supremum Numen semper timere discant: Clamor Sodomorum & Gomorrhæ multiplicatus est, & peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam, & videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam.

[373] Et hac quidem antropopathia indicavit angelus, summam fuisse Sodomæorum & Gomorrhæorum præ ceteris Pentapolitis infamiam, talemque, ut, si huic par esset nequitia, dissimulari hæc diutius a Deo nequiret, [hisque imminens excidium,] nec diutius protelari vindicta; quapropter in campestrem Pentapoleos regionem descensurum se mox esse, ut, an nequitiæ eorum gravitas eo usque, uti fama ferebat, processerit, reque vera ad cumulum pervenerit, dispicere per se ipse queat; atque adeo, si ita est, justissima in eos animadversione utatur. Non ambigendum videtur, quin Abraham, Dei angelum, qui cordis intima se nosse ostenderat, publica Pentapolitarum notissimaque crimina satis quoque perspecta habuisse, probe intellexerit, eumque adeo eo fine de Sodomæorum ac Gomorrhæorum nequitia quasi dubitantis in modum & mutuatis a judicum mortalium more dictionibus locutum sibi fuisse, quam ut faceret palam, quam tardo sæpe gradu divina ira ad peccatorum vindictam procedat, ac quam terribili contra supplicii gravitate diuturnam compenset patientiam. Cum ergo Vir pius, hoc audito Dei consilio, binos cerneret angelos Sodomam versus se convertere, nec dubitaret, eos divini judicii, ni ipse supplicium deprecari posset, exsecutores fore, propius ad eum, quem ex signis primarium Dei ministrum norat, venerabundus accessit, utque in Loti, sui fratris filii, & aliorum aliquot, quos ibidem degere putabat, justorum gratiam, multitudini parceret, impense rogitare orsus est.

[374] [quod propositis reverenter] Sed hæc rursus ipsamque primam Abrahami orationem ex ipso Moyse intelligamus. Ita ille eod. cap. 18: Converteruntque se inde (duo angeli) & abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? Et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? Absit a te, ut rem hanc facias, & occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Insinuat igitur Abraham, credere se, divinum de perdendis Sodomæis decretum absolutum non esse, eosque inter posse viros aliquot justos præter Lot ejusque familiares inveniri, in quorum gratiam justitiæ rigorem moderari Deus adhuc vellet; hinc de divina justitia & æquitate, quæ pios æque ac impios non plectit, in bonitate sentiens, submisse sciscitatur, an non Deus, si quinquaginta justi intra civitatem existerent, toti loco parciturus esset. Quid ad hanc Viri sancti postulationem responderit Dominus seu Dei locum tenens angelus, his verbis Moyses enarrat: Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

[375] [divinæ clementiæ documentis] Tum Abraham, qui jam deprecatoris officio fungi cœperat, veniam porro agendæ Sodomæorum causæ supplex petiit, &, uti S. Chrysostomus Hom. 42 in Genesim pag. 429 exponit, arrepta fiducia & agnita clementia Dei, iterum aliam petitionem attulit, ita ℣. 27 & 28 loquens: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis & cinis. Quid si minus quinquaginta justis, quinque fuerint? Delebis propter quadraginta quinque universam urbem? Hoc est, judice eodem Chrysostomo, ac si Abraham diceret: Ne putes, Domine, me ignorare me ipsum, & transgredi mensuram & tanta uti fiducia. Scio enim, me terram esse & cinerem: sed, sicut hoc scio, & manifeste scio, ita neque illud ignoro, copiosam esse tuæ clementiæ magnitudinem, & te divitem esse bonitate velleque omnes homines salvos fieri. Nam quos ex nihilo produxisti, quomodo factos perderes, nisi magna esset peccatorum copia? idcirco iterum oro & precor: “Si pauciores quinquaginta inventi fuerint, & quadraginta quinque fuerint in civitate justi, num salvabis civitatem?” Ad quæ mox Dominus cit. ℣. 28 respondit: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque, justos nempe, indicans simul tamen, non tot in Sodomis repertum iri.

[376] Hac Dei familiaritate allectus Abraham, ac velut audacior factus, [modisque omnibus] rursus a proposito prius numero quinquagenario descendit, speransque fore, ut saltem quadraginta justi in Sodomis inveniri possent; iterum hocce modo ℣. 29 sciscitatus est: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? At, cum angelus, se urbem propter quadraginta justos non percussurum, responderet, rursusque, ne tot quidem illic inveniri, indicaret, haud dubium videtur, quin hocce tristi nuncio graviter perculsus afflictusque Abraham fuerit; verumtamen, cum pari semper vicinos suos ab interitu eripiendi desiderio ferretur, & copiosam divinæ clementiæ magnitudinem ob oculos habere pergeret, ausus est e quadragenario numero decadem integram resecare, atque in triginta justorum gratiam totius loci conservationem postulare, præmissa tamen oratione, qua iram Dei deprecari suæque importunitatis veniam obtinere posset. Ne, quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondente angelo, se propter triginta justos urbi parciturum, mox Abraham alteram decadem detraxit, atque in gratiam viginti justorum urbis incolumitatem postulavit, pari semper animi demissione, parique fiducia. Quia semel, ait, cœpi, loquar ad Dominum meum. Quid si ibi inventi fuerint viginti?

[377] Cum rursus hisce precibus annueret angelus, seque propter viginti justos non interfecturum Sodomæos esse, [deprecari conatus,] polliceretur, miratus Abraham tantam Dei indulgentiam clementiamque, at aliunde veritus, ne tandem Dei in se iram moveret, si pertinacius pro perditissima urbe deprecari pergeret, modum quæsivit invenitque, quo sine angeli offensa postremum pro Sodomæis supplex fieret. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Ad quæ angelus, in decem justorum gratiam non perituram esse urbem, reposuit, ita ℣. 32 loquens: Non delebo propter decem, at simul tantam esse loci corruptionem, ostendit, ut ex tot incolarum millibus ne decem quidem inveniri possent, qui boni justique essent. Hoc igitur dato responso decretorio, ex Abrahæ oculis evanuit Dei angelus, ipse vero ad tentorium rediit, seu, ut Moyses ℣. ultimo ait, abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: & ille reversus est in locum suum, haud dubie summam Dei clementiam, quæ quinque urbium totque hominum scelera decem dumtaxat inculpatis pensare satis habuisset, admirans, at simul non mediocriter dolens, tot inter homines ne decem quidem justos posse inveniri, ac propterea de jamjam secuturo Pentapoleos excidio, nequaquam dubitans.

[378] Nec vero Abrahami metum fefellit eventus. Nam cum eodem die vespertino tempore duo ex illis, [postero die exsecutioni mandari,] quos hospitio exceperat, angeli ingressi Sodomam, nocte apud Lotum divertissent, postridieque summo mane benignum hospitem suum cum conjuge binisque filiabus inde eduxissent, mox, teste Moyse cap. 19 Genes. ℣. 24 & 25, Dominus pluit super Sodomam & Gomorrham sulphur & ignem a Domino de cœlo, seu, uti Hebraïce sonat, a se ipso, id est, vi propria nullis intervenientibus causis naturalibus, & subvertit civitates has, nimirum una cum urbibus Adama & Seboïm, uti ex Deuteron. cap. 29 ℣. 23 aliisque sacræ Scripturæ locis constat, & omnem circa regionem, excepta tamen urbe Segor, cui in gratiam Loti parcitum fuit, nec non universos habitatores urbium & cuncta terræ virentia consumpsit. Atque hujus quidem extremi supplicii testis quoque oculatus fuit Abraham, cum mane ad locum, ubi pridie steterat cum Domino, progressus, teste rursus sacro Scriptore ℣. 28, intuitus est Sodomam & Gomorrham, & universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra, quasi fornacis fumum.

[379] [ex superiori quodam loco suis oculis cernit.] Neque huic narrationi obstat, quod, teste Adrichomio, convallis Mambre, ubi Abraham tentorium fixerat, septem circiter leucarum horariarum spatio ab Asphaltite lacu absit; quippe non ex ipsa convalle Mambre, sed ex loco, ubi steterat prius cum Domino, qui locus, uti ex angeli verbo descendam ℣. 21 capitis 18 constat, elatior Pentapoli eique vicinior erat, Sodomam & Gomorrham ascendentemque de terra favillam intuitus fuisse, a Moyse asseritur. Qua in re ego nihil video intellectu difficile esse, præsertim, si, non in ipso loco, ubi nunc Mare mortuum, seu lacus Asphaltites est, sed ad hujus ripam Occidentalem, convalli Mambre propiorem, infames illæ urbes exstiterint, uti ex S. Hieronymo lib. de situ & nominibus locorum Hebraïcorum & ex adductis a Calmeto testimoniis ad cap. 19 Gen. pag. 428, aliisque recentioribus non obscure ostenditur. Paulo majorem prima fronte difficultatem præ se fert versus 29 capitis 19, quo Moyses, cum mox ante de Abrahamo dixisset Intuitus est Sodomam … viditque ascendentem favillam de terra, ita continuo loquitur: Cum ENIM subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. At, si Bonfrerium hic audiamus disserentem, protinus illa evanescet difficultas.

[380] [id tamen suis precibus consecutus, ut Lot] Ita igitur ille pag. 216: In Hebræo, inquit, est, quomodo & septuaginta & Chaldæus reddiderunt, ET FACTUM EST IN SUBVERTENDO, vel CUM SUBVERTERET, &c. Ex quo satis patet, illud ENIM in nostro textu non habere vim causalem, sed idem valere, quod PORRO vel AUTEM, ut alias sæpe; neque reddi hic rationem immediate præcedentium, sed ad summum remotiorum, quid scilicet Deum moverit ad liberandum Lot. Etsi enim Lot etiam ob justitiam liberatus sit, nihil tamen vetat, etiam alteram hanc fuisse causam, & utramque a Deo fuisse intentam, quamquam alterutra per se fuerit sufficiens, etsi forte nec tanta fuerit justitia Lot, ut mereretur liberari, nisi accessissent Abrahæ merita, ut indicat Augustinus Quæst. in Genesim q. 45: nam & multa indicant in hac historia, Lot non admodum fuisse perfectum. Addo etiam, satis patere, illud CUM SUBVERTERET non capi hic secundum propriam illius temporis significationem, sed cum ampliatione aliqua: Lot enim prius fuit liberatus, quam subversio ista contingeret. Itaque CUM SUBVERTERET significat vel CUM JAMJAM SUBVERSURUS ESSET, sive SUB TEMPUS SUBVERSIONIS, vel CUM DECREVISSET SUBVERTERE.

[381] Hactenus Bonfrerius, rectissime laudans S. Augustinum, [e Pentapolis incendio eductus cum suis fuerit,] qui loco cit. ita loquitur: Commendat Scriptura (nempe eodem ℣. 29) meritis magis Abrahæ liberatum esse Loth, ut intelligamus, justum Loth dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, & propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari. Vellem tamen, ut & Bonfrerius aliique, qui hunc locum commentati sunt, S. Joannis Chrysostomi verba Homil. 44 in Gen. huc quoque adduxissent, ut, quam in Loti e Sodomorum incendio liberatione partem habuerit Abraham, evidentius pateret. Illa igitur in medium profero: Operæ pretium, inquit pag. 448, nunc fuerit, intermissæ seriei insistere, & pauca vestræ caritati loqui, ut iterum videatis caritatem & commiserationem Patriarchæ, & Dei in illum benevolentiam. Nam ubi orto sole justus Lot in Segor servatus est, qui autem Sodomis erant, pœnam luerunt; Patriarcha simul & illorum interitum miserans, quem propter suum peccatum sustinuerunt, & de justo valde sollicitus, mane veniens spectabat, quæ ibi facta fuerant.

[382] Tum, adductis ex versione 70 Interpretum versibus 27 & 28, [uti S. Chrysostomus etiam tradit,] ita pergit: In eo, inquit, loco, in quo colloquutus est cum Domino, & pro Sodomitis rogavit, videbat terribilis illius pœnæ vestigia, & de justo (Lot nempe) discere aliquid volebat. Is enim Sanctorum mos est, ut plurimum affectu moveantur & compatiantur. Et, ut doceat nos divina Scriptura, Spiritus gratiam statim ipsi hujus rei notitiam concessisse, & Justum (Abrahamum nimirum) cura, quam pro Lot gerebat, liberasse, inquit: “Cum contereret Dominus civitates regionis illius, recordatus est Deus Abrahæ, & emisit Lot e media subversione.” Quid est, “Recordatus est Deus Abrahæ?” Hoc est petitionis, quam fecit, dicens: “Ne simul perdas justum cum impio.” Cur igitur, dixerit aliquis, propter orationem Patriarchæ justus servatus est, & non propter justitiam? Ita certe, etiam propter orationem Patriarchæ: quando enim, quod ex nobis est, simul afferimus, ipsa etiam intercessio Sanctorum plurimum nobis confert. Quod si & ipsi negligentes fuerimus & spem in illis solis nostræ salutis collocaverimus, nihil amplius nobis prodest, non quod minus valeant justi, sed quia propter nostram desidiam nos ipsos prodimus. Ita S. Chrysostomus, indicans ad Loti e Sodomis liberationem plurimum contulisse non solum Abrahami merita, sed vel maxime, quam pro ejus incolumitate fudit, pia sollicitudine plenam ferventissimamque orationem.

[383] At, inquies, nuspiam Moyses tradit, Abrahamum pro Loti liberatione Deo supplicasse. [tametsi Moyses hoc diserte non commemorarit.] Quo ergo fundamento hæc ejus precibus adscribitur? Respondeo, etsi Moyses, cap. 18 Genes. referens Abrahami ad Deum supplicationem, expressam Loti mentionem non fecerit, eum tamen citatis verbis Numquid perdes justum cum impio, & illis item Recordatus Abrahæ liberavit Lot, non obscure indicare, partem sane non minimam in sui patrui precibus Lotum habuisse, iisque partim acceptum referre debuisse, quod angelorum opera e subvertenda urbe salvus & incolumis deductus fuerit. Cur autem Moyses in referenda Abrahami oratione disertam non fecerit Loti mentionem, non improbabilis hæc partim ex Pererio reddi ratio potest, nimirum, quod non putarit Moyses, visum iri ita magnum & memorabile, Abrahamum supplicasse Deo nominatim pro Lot, homine scilicet magna secum necessitudine conjuncto, sibique propter longinquæ peregrinationis societatem diuturnumque contubernium carissimo, quam pro innumeris fere illis, qui Pentapolim inhabitabant, maximopere fuisse sollicitum, nihilque in sua ad Deum oratione prætermisisse, quo eorum perniciem deprecari posset; quod ut est altero multo majus præstantiusque, ita & ad commendationem pietatis & caritatis Abrahæ, & ad eruditionem atque imitationem posterorum, hoc præ altero, singillatim diserteque memoriæ ac litteris mandare sacer Scriptor voluerit. Cetera, quæ ad Pentapolis excidium, Lotique ac uxoris ejus filiarumque historiam spectant, utpote ab instituto meo aliena, hic prorsus missa facio, & ad Geneseos caput 20, quod Abrahami e convalle Mambre in Gerara peregrinationem gestaque hanc mox consecuta complectitur, jam gradum facio.

§ XXI. Abrahamus peregrinatur in Geraris: hujus itineris occasio & epocha discutitur. Abrahamus Saram conjugem, jussu Abimelechi sublatam, recipit intactam, eumque suis precibus morbo liberat.

[In urbem Gerariticam, cujus situs hic exponitur,] De urbe Gerara, in quam Abrahamus, teste Moyse cap. 20 Gen. ℣. 1, cum uxore Sara post Pentapoleos excidium secessit, ita Cellarius tom. 2 Notitiæ Orbis antiqui pag. 359 erudite scripsit: Circa Bersaben etiam Gerar fuit sive Gerara. Genes. cap. X, ℣. XIX terminus Chananææ una cum Gaza Meridianus statuitur: quod clare LXX Interpretes expresserunt. Sita erat inter Cades & Sur, notas solitudines, quarum illa Ægyptum spectat, hæc Arabiam Petræam, Genes. XX, ℣. 1. Hieronymus cum Eusebio suo præclare: “Gerara, ex cujus nomine nunc Geraritica vocatur regio trans Daromam, procul ab Eleutheropoli viginti millibus & quinque ad Meridiem. Erat autem olim terminus Chananæorum ad Australem plagam, & Civitas metropolis Palæstinæ” [id est, Philistææ.] “Scriptura commemorat, fuisse eam inter Cades & Sur, hoc est, inter duas solitudines, quarum una Ægypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit: altera vero Cades usque ad Saracenorum eremum extenditur.” Metropolim dixit, quia Abimelecho Philistæo regiam sedem præbuit: quamvis & extra Philstæam videatur sita fuisse, quia inter Sur & Cades solitudines: tunc vero in Philistæorum potestate. Posteriori tempore videtur regis Æthiopum, id est, Australium Arabum fuisse, quia Asa, rex Judæ, victo illo rege, omnia circa Geraram vastasse dicitur 2 Paralip. XIV, ℣. 14. Samaritanus interpres Genes. XX ℣. 2, cap. XXVI, I & VI vertit Ascalonem; & Targum Hierosolymitanum Genes. XX, ℣. 2 Arad: quarum neutra convenit cum situ inter Sur & Cades.

[385] Et de situ quidem Geraræ urbis cognominisque regionis satis consentiunt eruditi, [Abrahamus ex convalle Mambre secedit, non ob rationes] nec eum plane intactum reliquit Moyses, dum Gen. cap. 20 ℣. 1 ita retulit: Profectus inde (ex convalle Mambre & vicinia Hebron) Abraham in terram australem, habitavit inter Cades & Sur, & peregrinatus est in Geraris, seu, uti ex LXX Interpretum versione Latine est, & movit Abraam illinc ad Austrum; & habitavit inter Cades & inter Sur & habitavit in Geraris; at non item de susceptæ peregrinationis illius causa occasioneve inter auctores convenit; imo sunt, qui Abrahæ ex convalle Mambre in regionem Gerariticam profectionem non post Pentapolis excidium, nedum ulla hujus occasione, sed multis ante annis contigisse volunt; de quibus ordine suo jam disseremus. Quod ad auctorum de mutatæ ab Abrahamo sedis causa occasioneve varias attinet sententias; ea quidem mihi omnino frigida, ne quid pejus dicam, videtur, quæ Virum sanctum ideo ex convalle Mambre discessisse tradit, quod, subversa jam regione Sodomitica, hospitalitatis exercendæ, cujus avidissimus erat, omnis ei defutura jam videretur occasio. Quasi vero ex regionibus, quæ tribubus Juda, Simeonis, Benjamin, Dan aliisque postea cesserunt, non æque post Pentapolis subversionem, atque ante illam, per montana Hebron ac convallem Mambre iter facere quam plurimi potuerint, quos Abraham haud secus atque alios antea, hospitio excipere quivisset?

[386] Haud ita aliena a vero est Benedicti Pererii, sæpius laudati, [a quibusdam recentioribus allegatas,] opinio, quæ famem aliquam, in convalle Mambre vicinaque regione ortam, Abrahamo causam inde abeundi dedisse adstruit, ac versum 1 capitis 26 Geneseos, quo de sterilitate in diebus Abrahæ mentio fit, sic exponit, ut sterilitas hæc ab ea fame, quæ Virum sanctum in Ægyptum ire compulit, diversa dici possit. At, cum Pererius sterilitatis illius, cap. 26 memoratæ, a fame cap. 12 ℣. X relata differentiam non satis probet; nec ullo evincat argumento, Isaacum, orta dein fame, ad regem Palæstinorum in Gerara non alia de causa profectum esse, quam quod id simili de causa Abrahamus ante fecisset, quæ tamen, ut suam stabiliret opinionem, sat solide probanda ipsi erant; ego eam opinionem, in medio relinquo & eruditi lectoris judicio committo. Ab his plane diversam tuetur Salianus in Annal Eccles. Vet. Testamenti, ita ad annum mundi 2138 num. 85, pag. 465 loquens: Ego sane crediderim, non aliam illi (Abrahamo) migrationis causam fuisse e loco, in quo & gloria & divitiis & benevolentia ac fœdere incolarum florebat, quam divinam jussionem, quæ illius virtutem exercere & peregre vitam ducere volebat, quod non obscure significat Chrysostomus, cum nempe, ut ipse quidem putat, ita ait: “Eum aliquando in Bethel figere tabernacula, aliquando autem apud quercum Mambre, aliquando in Ægyptum descendere, nunc autem in Geraris tabernacula collocare, & omnia facile sustinere, ut gratitudinem erga benefactorem, & obedientiam erga Dominum suum per omnia manifeste declaret.”

[387] Cum ergo, inquit rursus Salianus, tota Patriarchæ peregrinatio ab exitu de Ur Chaldæorum usque ad mortem ex Dei nutu & directione pependerit, [utpote quæ non satis solidæ videntur,] etiam hanc oportet illi adscribere, qui primum illi dixit: “Exi de terra tua.” Præsertim cum hæc commoratio in Geraris diuturnior futura esset; volebat autem Dominus non solum merita ejus augere, sed diversis populis sancti Viri virtutem & pietatem in veri Dei cultu in exemplum proponere. Verum enimvero, etsi quidem non sine Dei nutu ac dispositione e convalle Mambre in Gerariticam regionem Abrahamus migrarit, seque lubens divinæ Providentiæ quibuscumque in rebus submiserit, quod & nos ultro fatemur & propugnamus; consectarium tamen inde non fit, ut mere ob divinam jussionem, uti Salianus adstruit, non vero ob naturalem aliquam causam, a divina Providentia in eumdem finem directam, e convalle Mambre in Gerariticam regionem profectus fuerit; quandoquidem nulla prorsus de speciali illa jussione divina in sacris Litteris mentio exstat, nec sine sacri auctoris testimonio aut gravissima ratione hæc adstrui debet.

[388] [sed probabilius ob infectum tunc in Pentapolis vicinia aërem.] Malim igitur ego credere, Abrahamum, Deo sic omnia sine novo prodigio ordinante, idcirco procul a Pentapoleos vicinia cum suis secessisse, quod hominibus æque ac pecoribus noxius fœtor pestilensque halitus, partim ex sulphureo igneoque imbre, partim ex combustis Pentapolis ædificiis, arboribus, plantis, incensisque bituminis puteis exortus, longe lateque, ac per ipsam convallem Mambre sese diffuderit, & circumjacentes plagas non paucis diebus inficere perrexerit. Etenim, cum, teste Adrichomio pag. 53, Lacus Asphaltites etiamnum, ut ipse de suo tempore loquitur, in camini infernalis modum perpetuis exæstuet vaporibus, eorumque halitu littora & montes utrimque ad quinque milliaria sterilia squaleant; non dubitandum est, quin, ardente jam Pentapoli diuque post fumante, multo latius sese pestilens ille halitus per aëra diffuderit ac convallis Mambre agros prataque, quibus Abrahami familia gregesque ad victum indigebant, suo contagio vitiarit; ut adeo donec lapsu temporis pristino aëri in convalle illa salubritas redderetur, alio secedendum Abrahamo fuerit, quæ sane opinio nihil habet genuinis Chrysostomi verbis contrarium, utpote quæ a supra recitatis non uno loco discrepant, prout Homiliam ejus 45 in Genes. pag. 457 legenti manifestum fiet.

[389] [Illam autem Abrahami Gerariticam peregrinationem] Pergo nunc ad alteram, quæ circa hujus profectionis epocham versatur, disceptationem, cujus nempe cardo in eo vertitur, an Abraham, uti citatus supra Joannes Clericus in suo in Genesim Commentario pag. 143 cum nonnullis censet, non aliquanto post, quam ex Ægypto redux esset, e tractu Hebroni vicino in Gerara abierit, puta anno ætatis suæ plus minus septuagesimo octavo; an contra, ut communis fert sententia, Patriarchæ nostri peregrinatio Geraritica suo ordine a Moyse narrata fuerit, seu an tunc demum Vir sanctus in Australem illam Palæstinæ regionem profectus sit, cum jam deleta esset, si urbeculam Segor excipias, universa Pentapolis, ipseque annum ætatis nonagesimum nonum completurus esset, aut jam a diebus aliquot inchoasset centesimum. Rationes, quibus suam Clericus opinionem stabilire nititur, ex ipsomet audiamus. Cum in sua Paraphrasi pag. 142, Abrahamum diu ante habitum cum angelo de Dei justitia sermonem & Loti e Sodomis liberationem, ex facto Abimelechi regis Geraræ Supremi Numinis æquitatem cognoscere potuisse, affirmasset, seq. pagina ad ℣. 2 capitis 20 de abducta ab eodem rege Sara ita loqui pergit: Videtur hoc evenisse, postquam Abrahamus ex Ægypto redierat, quamquam annus indicari nequit.

[390] Ac mox ita pergit: Interea cavendum, ne credamus, [paulo post ejus reditum ex Ægypto contigisse, contendit quidem] hæc suo ordine narrari: nam postquam Deus Isaacum Saræ promisit cap. 18, intercessit dumtaxat annus ab eo promisso ad ejus partum, quo non potuit Sara in regiam Abimelech duci, & sat diu ibi commorari, ut ostendimus ad vers. XVII, quin gravidam eam esse, agnoscerent. Nec credibile etiam est, Saram gravidam dicturam fuisse, Abrahamum fratrem suum esse, aut celaturam, se viro esse conjunctam; ne jam dicam, nonagenariam mulierem tantas formæ præteritæ, ut juvenes amore incenderet, vix potuisse servare reliquias. Hactenus ille. At vero haud satis ego perspicio, adeo urgentes has esse rationes, ut factum hoc ad juniorem Saræ ætatem retrahi debeat, utque Moyses narrationis suæ ordinem omnino intervertisse, eaque, quæ ex temporum serie capiti 13 vel 14 Geneseos subjicienda erant, facileque etiam locis illis narrari poterant, vel ex supina negligentia, vel, nescio, quo præpostero consilio, alieno prorsus loco retulisse dicendus sit, uti ex Clerici sententia, si nempe vera sit, omnino fit consequens. At bene habet, quod hæc infirmis admodum nitatur argumentis.

[391] Quod enim asserit scriptor ille, annum dumtaxat unum inter promissionem nascituri Isaaci ejusque ortum intercessisse medium, [Joannes Clericus, sed non satis rationibus] id & nos cum S. Scriptura ultro fatemur; at, quod idem adstruit, non potuisse Saram eo tempore in regiam Abimelechi duci, nec ibi, donec regis ejusque uxoris atque ancillarum morbi causa innotesceret, commorari, quin gravida ipsa agnosceretur, id vero est, quod plane inficiamur. Ponamus enim cum Procopio, Saram, decurso trium mensium post promissam sobolem spatio, Isaacum concepisse, natumque adeo hunc esse, dum Abraham paucis diebus a complendo ætatis suæ anno centesimo aberat, seu, ut Moyses cap. 21 ℣. 5 loquitur, cum centum esset annorum, nempe vix non completorum, uti sane omnia hæc Scripturæ verbis cohærent; profecto facile intellectu erit, quo pacto Sara, exeunte anno mariti nonagesimo nono, vel etiam, si velis, ad dies aliquot inchoato centesimo, ex convalle Mambre quatriduo circiter post nascituri intra annum filii promissionem cum Marito suo proficisci cœperit, ac paucis post diebus in Gerariticam regionem, quatuordecim tantum horarum itinere, teste Adrichomio, a convalle Mambre distantem, una cum familia pervenerit; ac denique qui jussu regis mox in aulam abducta bimestri etiam spatio illic versari sub specioso sororis Abrahæ nomine potuerit, quin tamen maritata esse ullo indicio agnosceretur.

[392] Nec est profecto, cur longius bimestri spatium admittatur, [& argumentis suis] ut Abimelech se connubiali commercio inhabilem sentiret, uxorque ejus atque ancillæ aut coeundi, aut, quæ partui vicinæ erant, pariendi difficultate acerbissima constrictas sese experirentur; cum malum hoc, uti rem consideranti patebit, vel unius alteriusve hebdomadæ decursu dignosci facile quiverit. Quod ergo ait J. Clericus: Nec credibile etiam est, Saram gravidam dicturam fuisse, Abrahamum fratrem suum esse, aut celaturam, se viro esse conjunctam, id ego lubens admitto, si Sara tum reipsa gravida fuisset, ac vel maxime, si jam ei ex fœtu venter intumescere cœpisset; at utrumque hoc pari facilitate multoque majori jure ego nego, quam quo Clericus adstruit, addoque, ne tunc quidem potuisse Saram Isaacum concepisse, nisi, quod gratis admitti nequit, ultra novem decemve menses eum gestasset in utero. Quid? Quod iterum Moyses ℣. 1 cap. 21 tunc tantum Saram a Domino visitatam & ex Abrahamo concepisse, dicat, cum ab Abimelecho ei reddita fuisset intacta.

[393] [id evincit,] At, inquit adversarius, difficile creditu est, nonagenariam mulierem tantas formæ præteritæ, ut juvenes amore incenderet, servare potuisse reliquias. Respondeo, si nostris temporibus, quibus passim mulierum decor vigorque ultra quadraginta quinque annos non extenditur, antiqua illa tempora metiamur, id creditu difficile fore, præsertim si id sine scriptoris gravissimi testimonio adstrueretur; at, si mulieres postdiluviano illo tempore & eo diutius fere centum & triginta annos vixisse, advertamus, non inviti gravissimo divinoque Scriptori credemus, eum Saræ nonagenariæ fuisse oris vigorem, eum carnium habitum, eamque lineamentorum pulchritudinem, ut virum jam ætate firmatum (nam juvenem tunc fuisse Abimelechum, neutiquam apparet) in sui amorem allicere etiamnum posset. Profecto miror, hæc abs Clerico adversus communiorem sententiam serio prolata fuisse, postquam ipsemet, in caput 12 Geneseos scribens, eamdem sibi difficultatem objecit, moxque pag. 100 solvit.

[394] [quorum unum ipsemet alibi] Ipsum audi Clericum: Cum Abrahamus eo tempore, quo Chananitidem ingressus est, LXXV annos natus,… Sara autem … decennio tantum junior esset; quando in Ægyptum ivere, minimum LXV annos nata erat, qua ætate non solent mulieres forma ita excellere, ut virorum libidinem excitare queant. Verum, ut diutius eo tempore vivebant, ætate provectis non modo vires constabant, sed etiam vigor ille oris & carnium habitus, in quibus præter lineamenta sita est pulchritudo, integri erant. Propterea etiam Græcorum poëtæ, qui norant, primis sæculis longiorem fuisse hominum vitam, suam Helenam, quam rapuerat Theseus, tertia post generatione infausta forma bellum Græcis & Troianis creasse, fingunt. Sunt quoque mulieres, inquit ibi laudatus scriptor, aliis diutius formosæ, quales, quæ non multos peperere liberos, & delicatius vixere; Sara autem nondum pepererat, nec dubium, quin hominis divitis & uxoris amantis conjux studiose semper cuticulam curasset. Itaque mirum non est, si inter eas fuit Sara, ut utar verbis Platonis de Colophonia Archæanassa:

Ὡν καὶ ἐπὶ ῥυτίδων ἕζετο δριμὺς ἔρὼς

Quarum etiam in rugis sedit acerbus amor.

[395] [at non satis modeste,] Ita Clericus, quamvis pro rei gravitate jocosius, quam decebat, locutus, tamen difficultati, quam dein pag. 143 proponit, ipsemet facit satis. Quid? Quod ipse etiam nostri seculi impiissimus pseudo-philosophohistoricus aperte fassus sit, haud ita pridem inventam in Galliis esse famosam mulierculam, quæ, ut ut ante duxisset vitam multarum libidinum maculis infamem, ea tamen, cum sexagenaria jam esset, venustate fuerit, ut non vulgarium virorum amores in se converteret; de qua vide Supplementum ad Philosophiam Historiæ, anno 1769 Gallice editum, pag. 190. Cur igitur (parcat lector, quod veri demonstrandi gratia tam profanum exemplum cum sacro componam) cur igitur, inquam, id ipsum aut Clericus aut citatus pseudohistoriographus de Sara nonagenaria neget, quæ tum temporis quadraginta circiter annis a supremo suo die aberat, quæque, præterquam quod frugalem libidinumque expertem vitam egisset, tentata morbis fuisse non legitur, nec aut infantum lactationibus vel partus doloribus vexata fuerat, nec ea experta mulierum incommoda, quæ venustati earum summopere officiunt.

[396] Sed Clerico tantisper demus, non adeo formosam fuisse Saram nonagenariam, [modestius autem, & alio modo, Salianus solvit.] ut eam solius pulchritudinis causa uxorem habere rex Geraræ voluerit: nondum hinc consequens fieret, ut Abrahami cum Sara in Gerariticam regionem profectio, hujusque in aulam regiam sublatio annis plus minus viginti duobus ante Sodomæ excidium statui deberet; cum alias etiam ob causas hanc sibi rex uxorem desiderare potuerit, uti Salianus ad annum mundi 2138 num. 90 his verbis docet: Solent enim principes ambire matrimonia, quibus potentiores fiant, cum alioqui non desint eis mulieres, pulchritudine præstantes in regnis suis. Itaque nulla hoc loco fit mentio pulchritudinis Saræ, quæ tamen in Ægyptiaca illa peregrinatione celebratur. Optavit Saram Abimelech, ut matronam venerabilem, ut regendæ familiæ peritam, quam credidit utique viduam: eam enim ætas suspicionem merito dare potuit; denique ut forma præditam, quæ præteritam pulchritudinem (magna tamen etiamnum sui parte, uti ego arbitror, superstitem) facile testaretur: sed, quod caput erat, Abrahæ sororem optavit, ut Abrahamum haberet fratrem, id est, commilitonem in bello, si res tulisset, eximium bellatorem; in pace consiliarium, antiqua probitate & prudentia virum; in rerum penuria cognatum, cujus essent opes minime contemnendæ; denique qui in prosperis & adversis rebus præsidio esset & ornamento.

[397] Quid plura? Nonne Moyses per hæc capitis 20 verba: [In hac peregrinatione, quæ sub annum 100 Abrahami statuenda esse ostenditur,] Profectus INDE Abraham, eum ex vicino Hebroni tractu seu convalle Mambre, postrema Abrahami sede a se designata, tunc in Gerara abivisse, satis manifeste indicavit? Et indubie quidem, fatente ipsomet Clerico in Paraphrasi sua ad ℣. 1, pag. 142. Igitur vel Abrahamum in convalle Mambre bis tabernaculum jam tum fixisse, illudque itidem bis alio illinc movisse, probare Clericus debet, vel, cum, salva Scripturæ narratione, id probare nequeat; fateatur necesse est, Virum sanctum ex convalle Mambre, ubi certissime, cum nonaginta novem annorum esse cœperat, etiamnum habitavit, non ante profectum esse in Gerara, quam in eadem convalle angelos, excidendæ Pentapolis nuncios, jam excepisset hospitio, posteroque die vidisset ascendentem favillam de terra Pentapolis, quasi fornacis fumum, uti Moyses cap. ℣. 1 & seqq. & cap. 19 ℣. 28 narrat; ut proin non extra ordinem, uti Clericus contendit, sed proprio suo nativoque loco, hæc, quam nunc illustrare aggredior, historia abs Moyse narrata fuerit, sitque adeo magna sui parte ineunti Abrahæ anno centesimo innectenda.

[398] Hac itaque ætate ac probabilius ob rationem num. 388 prolatam, [Vir sanctus Saram quam sororem suam rursus vocarat, sibi tolli] relicta Abraham convalle Mambre, ad Gerariticam regionem post dies paucos cum sua familia accessit, ibique, qua parte terra hæc inter solitudines Cades & Sur media est, habitare seu peregrinari animo destinavit; cumque non abs re dubitaret Vir sanctus, tum an timor Dei, seu veri Numinis legumque divinarum reverentia in loco isto vigeret, tum an non Geraritæ sibi homini peregrino mortem, quo sic uxore sua, præstantissima muliere, potirentur, serius ocius machinaturi essent, idem illud, quod sibi quondam in Ægypto optime successerat, consilium cum illa iniit, ut hæc a se soror, ipse vero ab ea frater illic vocaretur, nec ulla de contractis a se nuptiis injiceretur mentio. Bona igitur, ut Salianus pag. 365 ad cit. annum mundi num. 88 censet, regis Geraræ venia cum suis omnibus Gerariticos fines penetravit, moxque vel ab ipso rege vel saltem ab aulicis, quid ad eum præclara illa mulier, sui intineris comes, attineret, interrogatus sororem suam profiteri necesse habuit, seu, ut ipsis verbis Moysis utar, Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Cum autem hanc Abimelech aut propriis oculis curiosius contemplatus esset, aut saltem facta sibi abs aulicis formæ ejus dotumque descriptione mirifice fuisset delectatus, nihil prius habuit, quam ut quosdam de suis optimates mitteret, qui laudatam Abrahæ sororem in regiam suam abducerent, sibi aliquando ex more patrio ducendam uxorem. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, ut Moyses ℣. 2 ait, & tulit eam.

[399] [videt, jussu nempe Abimelechi, a quo dein in somnis monito] At, priusquam hanc in regium thalamum adsciscendi tempus adventaret, suam Deus, uti S. Chrysostomus Hom. 45 in Genes. pag. 460 fere loquitur, declaravit providentiam, qua & Justum illustriorem reddidit & Saram ab injuria, regem vero a peccato liberavit. Etenim, præterquam quod Abimelech, uxor ejus ancillæque, uti ex eodem cap., ℣. 17 intelligi datur, insolito quodam morbo genitalia sua præpediri, mox senserint, Venit… Deus, teste eodem sacro Scriptore ℣. 3, ad Abimelech per somnium nocte, & ait illi: En mulierem, quam tulisti: habet enim virum. Agnovit protinus sui suarumque incommodi causam Abimelech, & quamquam ex disertissimo Moysis testimonio non tetigerat eam, non exiguo tamen ob intentatam sibi divinitus illius gratia præmaturam mortem correptus metu est, hincque, ut vir erat minime malus, & factum suum excusare & imminens sibi exitium deprecari hisce orsus est verbis: Domine, num gentem ignorantem & justam interficies? Nonne ipse (Abraham nempe) dixit mihi: Soror mea est: & ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, & munditia manuum mearum feci hoc.

[400] [divinitusque correpto] Atque hæc quidem verba, interprete S. Chrysostomo in cit. Homilia pag. 460, perinde se habent, ac si diceret: Numquid sciens,… uxorem ejus esse, hoc feci? Numquid injuria peregrinum afficere volens? Numquid ut uxorem ejus auferens? Ut sororem eam accepturus hoc egi, ratus hoc nomine & hunc & illam honorari… Mene justi officio functum perdes? … Nonne… & ipse (Abraham) hoc mihi dixit (nempe Soror mea est) & ipsa adstipulata est dictis ejus?… Non ut iniquam rem facturus, sed ut legitimam & licitam irreprehensibilemque feci, ut Sara mihi uxor aliquando obtingeret. Quid ad hæc Dominus responderit, his verbis ℣. 6 exponit Moyses: Dixitque ad eum Deus: Et ego scio, quod simplici corde feceris: & ideo custodivi te ne peccares in me, & non dimisi ut tangeres eam. Id est, scio quidem, etsi Saram, id non libenter patientem, & auctoritate tua potius, quam voluntario consensu tractam, in aulam tuam abduxeris, noluisse tamen te hoc pacto uxorem viro eripere, atque ideo, ne inscius committeres rem in se non justam, te eo, quod sentis, malo præpedivi, fecique, ut ne imprudens violati alieni tori reus evaderes; sed nunc monitus, age, redde viro suo uxorem, quia propheta est, mihique in primis carus & familiaris: & orabit pro te, & vives, pristinamque consequeris valetudinem: Si autem nolueris reddere, scito, quod morte morieris tu, & omnia, quæ tua sunt, seu, uti laudatus jam sæpe S. Chrysostomus pag. 461 hæc exponit, non solum tu inobedientiæ pœnam lues, sed & omnia tua propter te mors perdet.

[401] Habito igitur terrifico hocce somnio, quo, quid a se fieri vellet Deus, [accersitus in aulam Abrahamus,] perspicue rex intellexit, quam fieri potuit citissime, atque, ut Moyses ℣. 8 tradit, Statim … de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos (liberæ sortis aulicos etiam intellige:) & locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde, utpote quos audita per quietem intentatæque minæ etiam spectabant, deque rerum summa, ni rex divinis jussis obtemperaret, merito anxios tenebant. Quid cum servis seu optimatibus suis rex statuerit, hoc loco non edixit Moyses, at ex consequenti narrationis ejus serie intelligi datur, decretum ab iis fuisse, ut quamprimum in aulam arcesseretur Abraham, eique non solum restitueretur uxor, sed &, si se raptu conjugis offensum ostenderet, ei funditus fieret satis, atque ita quidem, ut gratiam ab eo inirent, haberentque eum apud Deum patronum & omnis tam irrogatæ quam irrogandæ pœnæ efficacissimum deprecatorem. Judicavit tamen Abimelech, nonnulla se expostulatione cum Abrahamo prius uti posse, qua nimirum ipsi significaret, dissimulatione Saræ uxoris tantum non factum fuisse, ut adulterii pœnas immeriti luerent.

[402] Verba regis ex cit. Genes. capite rursus audi: [habitisque ultro,] Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, & dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te, quia induxisti super me & super regnum meum peccatum grande? Hoc videlicet nomine adulterium designans, quod, etsi materiale tantum, ut vocant, fuisset, parum aberat, ut a se committeretur, ac se totumque populum exposuisset supplicio. Profecto quæ non debuisti facere, fecisti nobis. Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? Hoc est, quid causæ habuisti, quæ te ad id faciendum induxerit? Ad quæ Abraham sui consilii rationem seu dissimulandæ uxoris causam redditurus, ita reverenter Abimelecho respondit ℣. XI, 12 & 13: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: & interficient me propter uxorem meam: alias autem & vere soror mea est, filia patris mei, & non filia matris meæ, & duxi eam in uxorem. Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices, quod frater tuus sim.

[403] Quasi diceret: cum essem incertus, an saltem plerique hujus loci homines ita supremum Numen revererentur, [citroque verbis,] ut nec viris uxores rapere, nec sacrosanctum conjugii jus violare, nec speciosæ mulieris causa peregrino homini mortem machinari auderent, hac justissima usus sum cautione, ut, ne propter Saram occiderer, eam mihi uxorem esse, nemini vestrum indicarem; dum autem veritatem hanc vobis occului, & Saram dumtaxat sororem vocavi, in eo neutiquam mentitum me esse, scitote, quandoquidem vere dixi, sororem meam esse, quæ per Aranem, fratrem meum, mei patris Thare filia (Hebraïce bath) est, licet non filia meæ matris sit; atque hoc titulo non minus vere sororem antea vocavi, quam nunc eam uxorem profiteor. Id autem non a paucis diebus, (adi § XII) sed jam pridem ex quo Chaldæam reliqui, me inter & illam convenit, ut, ubicumque nobis compertum non esset, posse me tuto maritum ejus dici, illa me fratris, ego illam sororis nomine compellarem; qua in re, uti satis perspicitis, nihil omnino, quod veritati atque prudentiæ humanæ consonum non sit, decretum a me patratumque fuit.

[404] [intactam recipit, una cum muneribus] His Abrahami rationibus nihil habens Abimelech quod reponeret, cupiensque ejus gratiam patrociniumque demereri, quo hic & Dei minas averteret & grave illud, quo tum ipse, tum suæ aulæ mulieres laborabant, malum protinus depelleret, tulit… oves & boves, & servos & ancillas, & dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam intactam nempe, ut ℣. 4 dictum est; Et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit, habita. Inde conversa ad Saram oratione, adjecta non sine sale ironia, ita loqui perrexit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, seu, quem tu fratrem vocasti, marito tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, & quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. Hactenus Abimelechi apud Moysen ℣. 15 & seq. oratio, circa quam nonnulla prius investiganda sunt, quam ad redditam ei ejusque aulæ mulieribus pristinam sanitatem progrediamur. Ac primo quidem hic quæri potest, an, quos Abimelech ℣. 16 memorat, mille argenteos, hos velut prædictorum munerum æstimationem ac pretium, uti Cajetanus pag. 87 vult, an contra ovibus & bobus servisque & ancillis supra memoratis mille adjecerit argenteos, ut Martinus Delrio, Benedictus Pererius aliique censent.

[405] [aliquot, de quibus,] Respondeo, posteriorem hanc opinionem mihi præplacere, non tantum quod versioni LXX Interpretum, in qua χίλια δίδραχμα seu mille didrachmæ, Alexandrinæ nempe, diserte accesentur, conformior sit, sed & quod in Hebræo codice non sit inusitatum, ut, quod præcedente loco singillatim expressum non est, id subsequente loco, quo ejusdem facti mentio occurrit, diserte adjiciatur, quemadmodum ex ipsius capitis vigesimi versu 2 cum. ℣. 5, & ex versu 3 cum ℣. 17 collatis evidens fit. Adde, quod Mosaïca narratio, etiam, ut in Vulgata exstat, memorata supra animalia Abrahamo in proprium commodum, argenteos vero mille in usum Saræ ei ab Abimelecho donatos fuisse, non obscure insinuet. At, quinam hi argentei fuere, quisve horum valor? Ad hæc pro responso sit, argenteorum nomine hic, haud secus ac Geneseos cap. 37 ℣. 28, & lib. 2 Paral. 1 ℣. 17, siclos intelligi argenteos; horum autem valorem florenis Brabanticis 1679, seu Hollandicæ pecuniæ, pro æstimatione purissimi argenti, fere æquiparari quingentis, ut vocant, ducatonibus. Plura de his qui volet, adeat laudatos Delrio, Salianum, Bonfrerium, Clericum aliosque hunc Geneseos capitis 20 locum commentantes, ac varios in primis, quos hi adducunt, auctores antiquos recentioresque, qui materiam hanc laboriosissime prosecuti sunt.

[406] Nunc ad Abimelechi ℣. 16 verborum sensum veniamus. Eorum, prout Bonfrerius recte advertit, ut mira ubique est obscuritas, ita & ingens interpretationum varietas est. [uti & de verborum Abimelechi sensu,] Cum tamen ex omnibus nulla plausibilior appareat, quam quæ ab eo ipso pag. 219 Commentarii sui in Genes. tradita est, hanc propriis ejus verbis hic recito. Omnibus igitur, inquit, consideratis, hic mihi videtur totius sententiæ esse sensus: Hos argenteos tibi dono, ut habeas, unde velamen emas, si desit, & memineris vultum & oculos tuos velare apud eos, qui tecum familiarius versantur, ne adspectu tuo moveantur, neque apud hos tantum, sed & apud quoslibet quocumque terrarum perrexeris, mementoque te in simulatione deprehensam, ut semper vera sine ambage loquaris, nec eum fratrem tuum dicas, qui maritus sit, ne quis hac occasione adulterium meditetur. Huc spectant, quæ Pineda in Salomonis Prov. lib. 5, cap. 3, num. X tradit, nimirum solitas Hebræas virgines nudo esse capite (qui mos hodieque a degentibus Pragæ aliisque in urbibus innuptis Judæis servari asseritur) at nuptas vel desponsatas seu matrimonio destinatas velis ac theristris usas; hinc reprehendi hic Saram, quod suo more incedendi simulaverit se necdum nuptam, atque adeo multis & erroris & adulterii occasionem præbere potuisset; quod non improbabile esse, Bonfrerius existimat.

[407] Ut ut hæc se habeant, finito Abimelechi sermone, [ac de morbi genere, quo Abrahami precibus liberatus fuit, hic disseritur.] quo non exasperare sui deprecatoris animum, sed suam ab adulterio alienam voluntatem modis omnibus demonstrare nitebatur, oravit pro eo Deum Abrahamus, statimque Dominus volens Justum per omnia reddere illustriorem, uti jam sæpe laudatus Chrysostomus pag. 464 notat, precibus Patriarchæ salutem regis & omnium, quæ in domo illius erant, donavit; ut jam Abimelech, qua parte vir erat, se curatum, uxorque ejus ac ancillæ matricis angustiis doloribusque liberatas, ac congressui, imo & partui, quæcumque huic vicinæ erant, sese habiles denuo evadere, non sine admiratione sentirent. Atque hunc esse arbitror genuinum sensum verborum Moysis, quibus caput 20 Geneseos in hunc modum concludit: Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech & uxorem, ancillasque ejus, & pepererunt: concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. Nam, etsi evidens sit, muliebrem pœnam Abimelecho non convenire, consequens tamen hinc non fit, ut is alio nullo, qua parte vir erat, morbo incommodove affectus fuerit, quo demum, uti Moyses ℣. 17 asserit, Abrahami precibus liberatus ac sanatus fuerit. Esset hic Viri sancti ab impactis ei a debacchante Calvino variis calumniis vindicandi locus; verum cum ea omnia, quæ hoc loco hagiomastix ille adversus eum Saramque effutiit, ejusdem furfuris sint cum illis, quæ § XII, num. 231 circa medium, & § XVII, num. 305 & 306 discussimus ac confutavimus; eo curiosum lectorem, ne ceteroqui prolixior hic sim, remittendum duxi, ut eo ocius ad inusitatam in domo Abrahæ multisque expetitam votis lætitiam progrediar.

§ XXII. Abraham natum sibi ex Sara filium vocat Isaac eumque circumcidit: Agarem cum Ismaële e domo sua dimittit: fœdus init cum Abimelech.

[Abrahamus filium, sibi ex Sara natum,] Cum jam Abrahamus, reddita sibi ab Abimelech uxore sua intacta, aptissimum commorationi locum ex facta sibi abs rege facultate in Geraritica terra elegisset, unaque cum suis divinam erga se benevolentiam celebraret; adfuit protinus exspectatus mirabilium Dei operum dies, quo Sara, ut ut nonagenaria, ex Viro sancto, jam anni sui centesimi mensem secundum circiter explente, prolem, tamdiu tantopereque exoptatam, natura stupente, utero concepit, eam post menses novem, seu, elabente ab angelica prædictione anno primo editura in lucem. Hæc nos Moyses docet, in hunc modum cap. 21 Gen. ℣. 1 & 2 loquens: Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, & implevit, quæ locutus est. Concepitque & peperit filium in senectute sua, tempore, quo prædixerat ei Deus, dum nempe Abraham angelos tres, ut supra ostendimus, in convalle Mambre etiamnum degens, hospitio exceperat. An autem hæc Moysis verba Visitavit autem Dominus Saram ita intelligenda sint, ut non tantum Dominus ei præter omnem naturæ cursum largiendo fœcunditatem speciali modo benedixerit, sed & insuper eodem, quo ipsa ex Abraham prolem jam conceperat, aut conceptura erat, tempore, Dei angelus illam inviserit filiique conceptionem annunciarit, id ego aliis operose disputandum relinquo. Utrumvis de Sara statuatur, illud saltem vix non indubitatum videtur, eumdem Dei angelum, qui præcedente anno, se hoc eodem tempore ad Abrahamum, cum prole auctus foret, reversurum spoponderat, reipsa ei, tametsi hoc Moyses cap. 21 diserte non edicat, etiam sub corporea specie se præbuisse conspiciendum, ac fors de nato ei filio, ut amici amicis solent, fuisse gratulatum.

[409] [nomine Isaac donat eumque circumcidit,] Quam multis variisque tunc Patriarcha incesserit lætitiis, facilius intellectu quam dictu est. At, quantumcumque tum ipsius, tum & Saræ totiusque familiæ gaudium fuisse statuatur, non minor eo fuit Patriarchæ alacritas, ut, quæ sibi Deus circa hunc benedictionis filium præceperat, ad amussim ipse expleret. Igitur ex divino præcepto, cap. 17 Gen. ℣. 19 memorato, vocavit… Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac, quod risum significare & collati a Deo beneficii rerumque ante gestarum conservandæ memoriæ aptissimum ex se fuisse, superius quoque observavimus; quia vero Deus eodem cap. 17, ℣. X, masculos omnes ex semine Abrahæ circumcidi, idque die a nativitate eorum octavo, ut ibidem ℣. 12 traditur, fieri jusserat, aliud rursus perfectissimæ suæ obedientiæ documentum Vir sanctus dedit, &, teste Moyse cit. cap. 21 ℣. 4, circumcidit eum (Isaacum) octavo die, sicut præceperat ei Deus. Ne autem dubitandi nobis ansam relinqueret sacer Scriptor, quo ætatis Abrahæ anno & natus & a patre circumcisus sit Isaac, mox ℣. 5 conceptis verbis utrumque contigisse affirmat, cum (Abraham) centum esset annorum, vix non, ut plus semel jam diximus, completorum; hac quippe ætate patris, ut subdit, natus est Isaac; non igitur, ut Saliano aliisque placet, anno patris ejus centesimo primo, seu cum is annorum centum præcise completorum esse desierat.

[410] Quid porro sancti Patriarchæ conjux, nato Isaaco, [lætante plurimum de filii ortu grandæva matre] egerit, æquum est, ut non intactum prætereamus. Hæc ergo præter communes naturæ leges se tam provecta ætate felicem cernens matrem benedicti a Deo filii, in rerum omnium auctoris naturæque Domini laudes erupit, suavissimoque animi sensu exclamavit: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi: & rursum: Quis auditurum crederet Abraham, quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? Hoc est: Ridendi ac vel exsultandi materiam amplissimam mihi præbuit Deus, cum me, vetulam mulierem, prole ditavit; hoc prodigium quicumque audierit, obstupescet, nec quisquam, qui me non oderit, de tam insigni in me Domini beneficentia non mihi gratulari, non sua meis gaudia sociare poterit. Nec abs re sane, cum tam singulare illud sit Dei beneficium, ut nemo unus sibi in mentem induxerit, fore, ut aliquando hujusmodi nuncius Abrahamo vere deferretur, nonagenariam Saram non modo Viro suo, jam centenario seni, peperisse filium, sed & tanta lactis copia divinitus donatam, ut propriis eum uberibus nutriat.

[411] At sciscitabitur aliquis, cum Abraham deinde, [& merito mirante, natum esse filium ex Abrahamo,] & quidem cum esset centenario multo major, plures, uti ex cap. 25 Geneseos constat, ex Cetura filios procrearit, quid causæ habuerit Sara, ut sibi nonagenariæ anteaque sterili natum esse filium, admirans, senectutis Abrahæ simul meminerit, quasi mirum quoque fuisset, eum jam centenarium procreandis liberis aptum exstitisse, qui diu etiam post idoneus permansit. Ad hæc respondeo, Saram prorsus ignorasse, ac ne scire quidem potuisse, fore ut post suum obitum aliam Vir suus uxorem duceret, ex eaque filios procrearet: imo vero, tametsi hoc certo certius eventurum novisset, an, quia hoc vehementer mirandum fuisset, idcirco mirum ei videri nequiit, ex Abrahamo, qui certe ab annis tredecim nullam ex Agare prolem suscitarat, jam totidem annis provectiore, filium sese genuisse, præsertim cum, teste Apostolo ad Romanos cap. 4, ℣. 19, non sibi tantum, sed & Marito suo emortuum corpus paulo ante fuisse, compertum haberet. Qua quidem in re Patriarchæ uxori, & S. Pauli, uti ad litteram sonat, testimonio, quam aliorum, respectivam tantum, ut loquuntur, Abrahami ex Sara generandi impotentiam admittentium, expositioni adhærere malim.

[412] Quidquid ergo secus sentiant primarii quidam sacrarum Litterarum interpretes, [utpote cujus corpus, uti ex Apostolo, ex S. Chrysostomo,] existimo tamen, etiam ex parte Abrahæ mirabilem exstitisse Isaaci procreationem, eique etiam singulari Dei beneficio usque adeo innovatam fuisse juventutem redditumque vieto corpori vigorem, ut rursus procreandis filiis par evaderet. Atque ita quidem citata Apostoli ad Rom. verba præter alios intellexerunt SS. Joannes Chrysostomus & Thomas Aquinas, in hunc locum scribentes, dum nempe ille tom. 9, pag. 504 recensens singillatim impedimenta naturæ, quæ divinæ promissionis exsecutioni obstare videbantur, inter illa diserte computat emortuum Abrahami corpus, quod secundum fuisse impedimentum dicit, ac dein seorsum ab illo, emortuam vulvam Saræ, quod tertium quartumque impedimentum statuit; S. Thomas vero, dum caput 4 Epistolæ ad Romanos commentans, ita, pag. mihi 19, disputat: Ponit (Apostolus) difficultates, ex quibus ostenditur fides ejus (Abrahami) non fuisse infirma. Et primo quidem ex parte ipsius Abrahæ, cum dicit, NON CONSIDERAVIT scilicet ad discredendum promissionem, CORPUS SUUM EMORTUUM, scilicet, quia jam mortificata erat in eo vis generativa propter senectutem.

[413] [& ex S. Thoma probatur, generationi impar antea fuerat.] Atque hæc mox sanctus Doctor hisce verbis confirmat: Dicunt ergo quidam, quod mortua erat in eo vis generativa quantum ad hoc, quod ex muliere antiqua generaret, non quantum ad hoc, quod generaret filium ex juvencula… Sed melius dicendum videtur, quod Abrahæ miraculose restituta erat vis generandi, & quantum ad Saram, & quantum ad omnes mulieres. Neque vero abs re ita sensit S. Thomas, cum τὸ emortuum Mariti corpus plus certe aliquid denotet, quam respectivam uxoris impotentiam sterilitatemve, quod tamen adversarii contendunt. Quid enim? Dicemusne, corpus juvenis aut viri, ceteroqui generando ex sese apti, emortuum esse, propterea quod vetulæ sterilive feminæ connubio junctus sit? Ergo, nisi Apostolum quam maxime improprie locutum eo loco fuisse, adversarii admittant, necesse habent fateri, non modo ex parte Saræ, sed & ex Abrahami, mirabilem prorsus fuisse Isaaci ortum. Haud diffiteor tamen, hunc respectu Saræ non uno ex capite fuisse mirabiliorem, tum quod ipsa, ut Pererius in hoc Gen. caput pag. 429 scite notat, quodammodo senior Viro suo & morti propior erat, tum quod sterilis semper, & sanguine menstruo jam pridem destituta fuerat. Dixi autem cum eodem Pererio Quodammodo senior, propterea quod, etsi tunc illa nonagenaria, & Abraham centenarius esset, in sexu tamen muliebri ætas illa, quantum ad generationem attinet, provectior videatur, quam quidem in virili sexu centenaria. Sed de hoc satis. Ad Abrahami gesta redeamus.

[414] [Postea Abrahamus, depulso a lacte Isaaco,] Haud dubium, quin, crescente Isaaco, simul creverit Abrahami gaudium paternaque itidem cura, ut una cum materno lacte virtutum semina puer hauriret; quod quidem postremum nemo mirabitur, qui antiquorum Hebræorum pueros non ante aliquem rationis usum, seu non ante annum ætatis quintum a matris vel nutricis lacte depelli solitos fuisse, norit. Cum ergo jam quintus Isaaci volveretur annus, fecit Abraham pro usitato tunc more grande convivium, quo & communi lætitia pueri incrementum & comedendi solidioris cibi potestatem una cum amicis celebravit. At Patris lætitiam non parum minuit subsecutus Ismaëlis cum Isaaco ludus, adeo videlicet insolens ac protervus, ut eum Apostolus Paulus ad Galatas cap. 4, ℣. 29 persecutionem vocare non dubitarit. Unde factum, ut Sara, quæ Isaacum suum identidem ab ancillæ filio contemptim ac malitiose tractari, aut, quantum ad Patris hereditatem aliquando adeundam attinebat, contumeliose ab eodem postponi, ægerrime ferebat, Maritum suum convenerit, & Ismaëlem hujusque matrem e familia domoque sua expelli postularit, his scilicet, teste Moyse Gen. cap. 21, ℣. X, verbis usa, Ejice ancillam hanc & filium ejus: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

[415] Non poterat non id grave & onerosum Patriarchæ accidere, tum quod Agarem & Ismaëlem diligebat non mediocriter, [rogatu Saræ Agarem cum Ismaële] ac vel idcirco etiam, quod prima fronte alienum a paterna charitate videbatur, naturalem legitimumque filium, quem, uti Pererius fere notat, & alere & educare debuisset, paterna domo expellere, paternaque cura, institutione atque gubernatione abdicare; tum denique, quod Agarem, veram conjugem, toro suoque privare contubernio, &, quam sustentare tuerique debuisset, in qualecumque perdendæ pudicitiæ aut vitæ discrimen objicere, ingens flagitium videri poterat. Verumtamen, ubi postulata Saræ, non ex inconsulta muliebri iracundia, sed ex singulari rerum omnium Domini instinctu profecta fuisse, in somnis didicit, nec quidquam malorum, quæ alias timenda fuissent, aut Ismaëli aut Agari obventurum esse, at contra ancillæ filium in gentem magnam divinitus conservatum iri, intellexit, mox sua iteranti postulata Saræ morem gerere decrevit, & maritalem paternumque superans affectum, Agarem, quam justis de causis tantisper a Viri sui contubernio sejungi Deus volebat, una cum Ismaële filio, futuro aliquando numerosæ gentis patre, ab Isaaco, per quem solum sui seminis nomen propagandum intellexerat, segregare instituit, suam omnem de reliquo projiciens in Deum sollicitudinem, cujus nempe infinitæ bonitatis documenta expertus ante fuerat tum multa, tum maxime singularia. Tradidit ergo Agari panem & utrem aquæ imposuitque scapulæ ejus, filiumque Ismaëlem, plus certe annis sexdecim natum, ejusdem curæ commisit.

[416] Sed de his, quæ jam nunc binis superioribus numeris utcumque illustravimus, [e domo sua dimittit, uti Moyses refert,] ipsum rursus Scriptorem sacrum Gen. cap. 21 a ℣. 8 loquentem audiamus: Crevit igitur puer (inquit Moyses de Isaaco) & ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, & filium ejus: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Cui (Abrahamo nempe) dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, & super ancilla tua: omnia, quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen, sed & filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Surrexit itaque Abraham mane, & tollens panem & utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, & dimisit eam. Hactenus narratio Moysaïca, quæ, etsi ob jam ante a nobis dicta quibusdam satis plana dilucidaque videri possit, aliis tamen, eam penitius introspicientibus, non abs re satis ardua obscuraque videbitur, ut hujus explanandæ dilucidandæve gratia tantisper hic moram faciamus.

[417] Et primo quidem, cum, teste S. Stephano Act. 7 ℣. 5 Abrahamo Deus nihil hereditatis, [cujus narratio vario] nec passum quidem pedis in Chananitide dederit, ut contra Vir sanctus, teste Apostolo ad Hebræos cap. XI ℣. 9, demoratus sit in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac; non de nihilo quæri potest, quænam illa sit Abrahami hereditas, quam ante Isaaci ortum Ismaëli filio pius Parens integram destinarat, quamque nunc Sara a solo Isaaco stato tempore adiri voluit. Ad hæc pro responso sit, Abrahamum quidem bona nulla stabilia, non urbes aut pagos, uti Pererius Disp. 1 in caput 21 Gen. fere scribit, non agros aut prædia, non silvas aut nemora, non palatia aut domos in terra Chanaan a Deo hereditario jure accepisse; eum tamen, etiam tunc, cum in Chananitide, tamquam in aliena terra moraretur habitaretque in tabernaculis, auro, argento, multiplici pretiosaque supellectili, gregum armentorumque copia, ingenti servorum, ancillarum operariorumque multitudine egregie instructum fuisse, deque postremis hisce bonis, aliisque Marito suo dein obventuris, quæ jure merito Abrahami hereditas vocari possunt, cit. cap. 21 ℣. X egisse Saram, cum diceret Viro suo: Ejice ancillam hanc (Agarem) & filium ejus (Ismaëlem:) non enim erit HERES filius ancillæ cum filio meo Isaac.

[418] [ex capite] Est & alia in jam recitata Moysaïca narratione difficultas, in eo nimirum, uti S. Augustinus in Quæstionibus in Genesim, quæstione 51, tom. 3 novæ edit. part. 1, col. 390 observat, posita, eccur, dicente suo Sara Conjugi Ejice ancillam & filium ejus &c, contristatus fuerit Abraham, & postulata uxoris dure, uti Vulgata nostra loquitur, acceperit, cum ista Saræ postulatio prophetia fuerit, quam utique magis debuit nosse ipse, quam Sara? Sed intelligendum est, (verba S. Augustini sunt) vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum; illum vero, quem de hac postea Dominus instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum; vel ambos prius nescisse, quidnam illud esset, & per Saram nescientem hoc prophetice (vide Apostolum ad Galatas cap. 4 a ℣. 24) dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillæ superbiam. Huic S. Augustini responso aliud laudatus Pererius pag. 435 addit, nimirum, non semper ipsis Prophetis præsto esse spiritum prophetiæ, ut vel ipsi quotiescumque volunt prophetare, vel aliorum dicta, sint prophetiæ necne, certo nosse ac dijudicare possint, uti Scripturæ sacræ interpretes Theologique passim tradunt. Adhæc dici non immerito potest, Abrahamum tunc minime censuisse, factis jam ante de Isaaco promissionibus contrarium fore, si cum Agare Ismaël domi suæ maneret, salvo utriusque jure; quæ certe existimatio, priusquam, quid facto opus esset, revelarat Deus, omni culpa vacavit.

[419] [hic explanatur,] Tertia denique circa viaticum, abituræ Agari ab Abrahamo datum, versatur, de qua Tostatum inter & Cajetanum minime convenit. Censuit nimirum iste, folio mihi 278, Abrahamum nihil aliud dedisse recedenti Agari, quam panem & aquæ utrem, uti Gen. cap. 21 ℣. 14 expressum est, idque factum fuisse, ut compleret voluntatem Saræ, propterea quod ei dixisset Deus: Omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: Sara autem, judice Tostato, noluit quidquam aliud præter panem & aquam tunc Agari concedi. Sed postea, inquit idem scriptor, Abraham dedit Ismaheli multa bona, ut patet Genes. cap. 25, ℣. 6, & non solum tunc, sed etiam immediate postquam recessit Agar a domo Abrahæ, quia satis propinqui erant, cum habitaret Ismahel in solitudine Pharan, & Abraham tunc apud terminum terræ promissionis in latere Australi. Cajetanus contra, appellatione panis & vini cit. ℣. 14, omnia ad victum spectantia intelligenda esse, ac de his, imo & de jumentis famulisque copiose prudenterque ab Abrahamo provisum Agari fuisse, non una ratione plausibili evincere nititur. Ast utri potius opinioni assentiendum? Mihi quidem, ut verum fatear, posterior non improbabilis videtur, præplacet tamen prior, quæ Tostati est, propterea quod hæc & litterali verborum sensui conformior, & antiquitate, utpote etiam a Theodoreto propugnata, præstantior sit, quodque, dummodo recte intelligitur, nihil complectatur, unde Abrahamum nimiæ parcitatis aut duritiæ merito arguas; nec enim præscire potuit Abrahamus, Agarem aberraturam a via, aut defecturam ei esse aquam, priusquam ad destinatum perveniret locum, ubi ipsi de omnibus ad vitam necessariis utilibusque prospectum iri, norat. Sed de hoc Abrahami facto, a ℣. X usque ad 14 relato, jam nunc dicta sufficiant.

[420] Quæ autem sacer Scriptor eodem cap. 21 a ℣. 15 usque ad ℣. 21 commemorat, [Sanctus ab Abimelech convenitur] hic missa propterea facio, quod ad Ismaëlis ejusque matris, non vero ad Abrahami historiam proxime spectant. Itaque ad ejusdem capitis versum 22 & sequentes transeo, ubi Moyses in hunc modum loquitur: Eodem tempore dixit Abimelech, & Phicol, princeps exercitus ejus ad Abraham: Deus tecum est in universis, quæ agis. Jura ergo per Deum, ne noceas mihi & posteris meis, stirpique meæ, (seu, ut Hebraïce est, ne noceas mihi, & filio meo & nepoti meo:) sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, & terræ, in qua versatus es advena. Dixitque Abraham: ego jurabo. Nimirum non uno didicerat experimento memoratus jam nunc Gerarensis princeps, quantæ essent Abrahami opes, quanta felicitas, quam præstans ejus esset sapientia & virtus, quantique adeo sua interesset, veram cum eo amicitiam fœdusque stabilire. Ergo stipatus sui exercitus duce, nomine Phicol, Abrahamum amice convenit, atque ita fere adventus sui causam consiliaque sua ei aperit: Ex quo tempore in regno meo versaris, o Abraham, cœpta tua omnia a Deo prosperari, comperi; ad te propterea hoc die accessi percussurus, si lubet, fœdus, postuloque, ut, quemadmodum ego te benigne intra ditionis meæ fines excepi, tibique, ubicumque velles, morari ac greges tuos pascere permisi, nulla in re tibi unquam adversatus, ita & tu, invocato veri Dei nomine, mihi promittas fore, ut mihi, posterisque meis stirpique meæ, seu mihi, uti Hebraïce est, filioque meo ac nepoti minime noceas, si quando illis superstes vixeris, sicque a te mecum meisque agatur, uti tecum a nobis actum jam fuit.

[421] Quid ad hæc similiave Vir sanctus & æquitatis ac pacis amantissimus? [ejusque rogatu fœdus cum eo init] Paratum quidem ineundo fœderi se esse juraturumque respondit, at prius non posse se illatam sibi suisque injuriam dissimulare, non vindictæ expetendæ, sed offensionis perpetuum præcavendæ causa. Ac mox putei, quem ipse fodi curarat, usum sibi suisque ab Abimelechi servis vi ereptum fuisse, conquestus est. Quo audito, cum Gerarensis princeps, id, se minime conscio, gestum, atque e vestigio facturum se conquerenti satis esse, dixisset, illico tulit Abraham oves & boves aliquot, regique honoris causa, aut in promissionis suæ tesseram donavit, ac fœdus, prout postularat Abimelech, cum eo percussit. Hæc nos divinus Scriptor cit. cap. a ℣. 25 docet, ita loquens: Et increpavit (Abrahamus scilicet) Abimelech propter puteum aquæ, quem vi abstulerant servi ejus. Responditque Abimelech: Nescivi, quis fecerit hanc rem: Sed & tu non indicasti mihi, & ego non audivi præter hodie. Tulit itaque Abraham oves & boves, & dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus, servatis haud dubie solennitatibus in publico quolibet fœdere antiquitus adhiberi solitis, nimirum ut occiderentur aliqua animalia, fors jam nunc memorata eoque fine ab Abrahamo adducta, utque inter divisiones transiretur utrimque, prout § XVI num. 290 a nobis jam dictum est.

[422] [de non offendendo alterutro,] Ceterum ut quorumdam pseudo-criticorum argutiolis occurratur, duo hic observanda sunt. Alterum est, memoratüm jam nunc fœdus, etiamsi Abimelech, quod tamen ex dictis minime vero simile est, a supremi Numinis cultu alienus tunc statueretur, licite tamen ab Abrahamo initum fuisse, quandoquidem mera stipulatio fuit de non offendendo alterutro, quæ a nemine postulanti suo proximo, cujuscumque is Religionis sit, denegari debet. Atque id quoque probavit laudatus ante Grotius, lib. 2 de Jure belli & pacis cap. 15, quod De federibus ac sponsionibus inscripsit, num. 8 & 9 in hunc modum loquens: De federibus frequens est quæstio, licitene ineantur cum his, qui a vera religione alieni sunt: quæ res in jure naturæ dubitationem non habet. Nam id jus ita omnibus hominibus commune est, ut Religionis discrimen non admittat. Sed de jure divino quæritur, ex quo hanc quæstionem tractant non Theologi tantum (puta S. Thomas, S. Antoninus, Cajetanus, Toletus, Molina, Malderus,) sed & jurisconsultorum nonnulli, inter quos Oldradus & Decianus. Ac mox de jure divino disputans, ita statuit: Fedus non nocendi causa cum alienis a Religione contrahere ante Mosis legem licuit. Exemplum est in federe Jacobi cum Labane: ut jam de Abimelecho nihil dicam, quando non satis constat, cum fuisse idololatram. Neque id lex per Mosem data mutavit. Exemplo sint Ægyptii, haud dubie tunc idololatræ. Hos tamen aversari vetantur Hebræi. Excipiendi sunt populi septem, divina sententia damnati, cujus sententiæ exsecutores erant delegati Israëlitæ. Nam his in idololatria perstantibus & imperium detrectantibus parcere vetantur.

[423] [quo fœdere tamen obstricti non fuerunt Abrahami posteri,] Alterum vero est, præfatum fœdus, tametsi Joannes Clericus in sua Paraphrasi cap. 21 Genesis etiam Abrahami posteros generatim spectasse asserat, re tamen vera eos omnes minime obstrinxisse, ac multo minus eos, qui terram Chanaan, sibi a Deo datam, postea occuparunt. Quippe, si ipsa fœderis verba, prout exstant in Vulgata, considerentur, non pactus est Abraham pro suis posteris, sed de suo tantum facto cavit, ne aut Abimelecho, aut posteris ejus, aut stirpi ejus noceret. Imo vero, cum sciret Vir sanctus, suos aliquando posteros etiam Geraritica regione potituros esse, pacisci pro suis posteris cum Abimelecho nequaquam potuit. Si autem ejusdem fœderis verba, uti in Hebræo textu exstant, considerentur, in quo nempe ita Abimelechus loquitur Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, & filio meo, & nepoti meo, pactum illud ne ipsum quidem Abrahamum obstrinxisset, si is Abimelechi nepoti superstes vixisset; ac proin multo minus obstringere potuit ejus posteros, qui mortuis jam dudum etiam tertiis Abimelechi successoribus, Geraritica terra potiti sunt. Procul igitur ab Abrahamo ejusque remotis nepotibus perjurii labes in regionis illius occupatione fuit.

[424] [deindeque cum eo paciscitur de aquarum puteo,] A memorato jam nunc pacto, quo, ne quis alteri noceret, conventum erat, transit Patriarcha ad pactionem aliam, quæ aquarum puteum, suo jussu effossum, sibique ab Abimelechi servis vi ablatum, singillatim spectabat; qua de re eodem cap. 21 a ℣. 28 ita meminit sacer Scriptor: Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu meo: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. Hactenus Moyses. Ast, sciscitaberis, tantine ergo momenti erat aquarum puteus, ut Abrahamus propterea cum Abimelecho pactionem iniret, eamque jure jurando utrimque firmari postularit, aut certe permiserit? Imo vero, ut erat puteus ille in regione ex se perquam arida & siticulosa, summi prorsus momenti erat, cum alias non sine labore plurimo incommodisque maximis Abrahami greges, armenta, ipsique horum custodes adaquari potuissent. Non abs re igitur Patriarcha Abimelecho septem agnas obtulit, ut eas rex de manu ejus acceptando, hocce ritu, veluti documento publico, agnosceret, jureque jurando profiteretur, fossum hunc ab eo fuisse puteum, liberumque adeo ei hujus fore usum minimeque in posterum controversi juris.

[425] Cum ergo pactionem illam ipse pariter jure jurando firmasset Abraham, [quibus peractis, in Gerarensi regione,] Abimelech, jam re confecta, inde surrexit cum Phicol, exercitus sui duce, reversusque cum eo ac suo satellitio est in Geraram, regionis Philistinorum urbem, ubi regiam sedem tenebat; Abrahamus vero, cum jam sibi ex pactis conventis liberum tutumque esset in Gerarensi regione & in Bersabee, seu prope juramenti puteum tabernacula, quam diu vellet, figere, nemus illic plantavit, in eoque, vel saltem non procul ab eo, erecta pro sua pietate ara, nomen Domini Dei æterni solenni ritu invocavit, multoque tempore, veluti peregrinus semper & advena, moratus ibidem est. Sed de his rursus audiatur Moyses cit. cap. 21 ℣. 33 & 34: Surrexit autem Abimelech, & Phicol, princeps excercitus ejus reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, & invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis, seu, ut Septuaginta verterunt, Et plantavit Abraam agrum super puteum juramenti: & invocavit ibi nomen Domini, Deus æternus. Habitavit autem Abraam in terra Philistiim dies multos.

[426] Porro, tametsi paulo diversa hæc a Vulgata nostra sit septuaginta Interpretum versio, [ubi & nemus sine ullo peccato] minime tamen hæc impedit, quo minus Abraham grandiores arbores in luci modum, seu nemus plantasse asseratur, eo nimirum fine, ut tentorium juxta figeret, uti antea illud ad arbores tetendisse cap. 18 Genes. ℣. 4 & 8 legitur, vel etiam, uti Pererius pag. 440 fere censet, non commodioris solum amœniorisque habitationis gratia, sed & ut esset locus divino cultui sacratus: quo ipse ad sacrificandum Deo, & ut divinis laudibus celebrandis, rebusque divinis meditandis quieto atque intento animo assidue operam dare posset, frequenter secederet; seu, uti Cajetanus exponit, ut esset quasi oratorium & templum, ad colendum Deum, tam ipsi Abrahæ, quam domesticis ejus aliisque sociis verum Deum colentibus. Favet sane huic expositioni Hebræorum veterum traditio, nihilque non admodum probabile complectitur. Vellem tamen, ut quam pie hæc ab Hebræis tradita & in Targo Hierosolymitano asserta sunt, tam essent venerandæ antiquitatis auctoritatisque testimoniis comprobata, quo scilicet major tutiorque fides iis adjungeretur.

[427] [plantasse ostenditur,] At, inquies, cum vix quidquam severius a Deo prohibitum fuerit Israëlitis, quam ne lucos arboresve quaslibet plantarent prope altare Domini Dei sui, verine speciem habet, id factum a piissimo Patriarcha fuisse, quod ejus posteris divinitus vetitum fuit? Respondeo, cum plantare nemus, in eoque rerum omnium Conditorem adorare, neutiquam jure naturæ prohibitum sit, ut contra ex natura sua admodum sit laudabile, id sane ab Abrahamo sine ulla noxa, imo summa cum laude, fieri potuisse, tum quod necdum tunc lata esset lex Deuteronomii cap. 16 ℣. 21, Israëlitis illud prohibens, tum quod ratio nulla, ob quam Deuteron. cap. 16 lex illa lata fuerit, respectu Abrahami locum habuerit. Quippe alienus prorsus ab idololatria omnique superstitione erat sanctus Patriarcha, & sub umbriferis arboribus, non alium, nisi verum æternumque Deum, tametsi ab aliis oppositum vidisset fieri, adorare unquam voluisset. Adhæc timendum minime erat, ne ipse aliquam nemoribus lucisve divinitatem idololatrarum exemplo affingeret, cum eorum umbra tantummodo uteretur, ut se suosque sub dio versantes adversus solis ardores defenderet, commodiusque, imo & decentius, dum necdum erecta Deo essent templa, vacare sacris posset. Ex adverso autem proni erant in idololatriam gentiliumque superstitionem Israëlitæ sub Moyse viventes; proni itidem erant, ut ex idololatrarum opinione ipsis lucis nemoribusque divinitatem tribuerent, horumque more ipsas arbores diis falsis dicatas una cum idolis religioso cultu afficerent; quæ in causa fuerunt, cur Deus positivo, ut vocant Theologi, præcepto Israëlitis per Moysen caverit prohibueritque, ne deinceps lucos consererent, eosque contra eo dumtaxat loco solennibus sacris vacare jusserit, qui Moysi divinitus designatus fuerat.

[428] [annis sat multis degit.] Ceterum, dum Moyses cit. ℣. 34 ait, Abrahamum fuisse colonum terræ Philistinorum diebus multis, id non ita intelligi oportet, ac si dumtaxat hebdomadis aliquot paucisque annis illic Patriarcha degisset; sed, uti idiotismus Hebraïcus ipsaque gestorum Abrahæ chronotaxis ostendit, sat longum tempus recitatis vocibus indicatum a Moyse fuit. Si enim divinus Scriptor etiam tempus illud, quo Sanctus ante Isaaci ortum in Geraritica regione moratus est, atque adeo & illud, quod inter ejus ortum, & memoratum cum Abimelecho fœdus intercessit, citato ℣. 34 etiam comprehenderit, prout re ipsa comprehendisse videtur, vel sic designati a Moyse dies multi ad sex circiter annos protrahere necesse erit. Ut ut tamen id se habeat, equidem procul omni dubio in censum venire debent anni illi, quibus ad id ætatis pervenit Isaac, ut, cum ad Montem Visionis Deo immolandus a Patre duceretur, ligna holocausti facile portare quiverit; ac denique computandum erit hoc temporis spatium, quod a Monte Visionis reversus in Bersabee Abrahamus ibidem transegit, uti ex infra dicendis latius patebit. Nunc ad factum Patriarchæ nostri omnibus seculis perquam maxime admirandum cum Pentatcuchi auctore progredior.

§ XXIII. Abraham, divinitus jussus filium suum Isaacum Deo immolare, mandatum exsequi parat: at perficere divinitus prohibetur. Hujus facti præstantia contra pseudo-criticos ostenditur.

[Abraham, divina voce e cælo vocatus,] Cum post ea, quæ § superiori in Geraritica regione facta vidimus, Isaacus sub sollicita piaque Abrahami & Saræ cura usque adeo bonis moribus, virtutibus annisque crevisset, ut inquilinis domesticisque pietatis exemplum, grandævis parentibus delicium ac solatium, ex divinis vero promissis spes gentis Abrahamiticæ certa optimaque esset, placuit Deo, rerum omnium domino, ad gloriam suam suique Amici virtutem omnibus gentibus manifestandam, eximiam Patriarchæ fidem atque obedientiam, ejusdem Isaaci occasione, mandato exercere omnium sane gravissimo difficillimoque; de quo Moyses cap. 22 Genes. ℣. 1 ita loqui orditur. Quæ (nempe jam supra memorata) postquam gesta sunt, ac potissimum quidem, posteaquam Abraham in Isaac sibi vocandum esse semen, in eoque suam esse constituendam familiam, divinitus intellexisset, tentavit Deus Abraham, non, ut fidei obedientiæque ejus excellentiam cognosceret, (hanc enim omnituens Deus ab æterno perspectam habuerat) sed ut Amici virtutem acueret, perficeret, coronaret. Nomine igitur proprio, & ingeminato quidem, eum Deus, seu Dei vicarius angelus compellavit, seu, uti divinus Historiographus narrat, Dixit ad eum: Abraham, Abraham. Agnovit illico Vir sanctus divinam vocem, statimque vocanti Deo respondit adsum, nimirum excipiendis exsequendisque supremi Numinis imperiis usquequaque paratissimus.

[430] Tum Dei angelus, teste Moyse ℣. 2, sic jussa divina ei denunciavit: [jussusque Isaacum,] Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, & vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Enimvero quot hic profert Dei angelus verba, tot fere infert paterno pectori vulnera, ac totidem ponit exsequendo præcepto obstacula longe gravissima. Ac primum quidem eorum, uti Pererius in cap. 22 Genes. Disp. 4 recte advertit, illud est: Filium tuum; hujus enim commemoratio ex se nata ab ejusmodi mandato adimplendo vel omnino revocare aut certe vehementer retardare paternum Abrahami animum, quandoquidem filii recordatio arctissimum necessitudinis vinculum & flagrantissimum amoris incendium parentibus esse solet, quo fit, ut præoptent patres, mori se potius, quam filios, & se filiis superstites esse, acerbissime doleant. Alterum est illud: Unigenitum: nimirum matris suæ Saræ, & quantum ad promissiones divinas, quæ in solo Isaaco, quasi in unico Abrahami filio, implendæ erant, ex his videlicet divinis verbis Genes. cap. 21, ℣. 12, In Isaac vocabitur tibi semen. Tertium est illud: Quem diligis, seu, uti Hebraïce est, quem dilexisti, perpetuo scilicet amore, ac multis sane de causis, quod esset is ingenio & moribus optimis & suavissimis; quod parentum esset reverentissimus; quod genitus in provecta eorum senectute, nec sine ingenti potentiæ Dei & singularis benevolentiæ perillustri testimonio; quodque per illum numerosissima clarissimaque promissa a Deo esset posteritas.

[431] [dilectissimum suum filium,] Quartum vero est illud: Isaac. Etenim singularem quamdam & vehementem excitat amoris flagrantiam audire proprium nomen ejus, qui eximie uniceque diligitur, eoque adeo acerbior est ejus amittendi metus, amissique dolor, quo ardentior in eum amor est. Nomen sane Isaac risum gaudiumque significabat; ast hoc Dei præcepto omnia Parentis gaudia, & præterita, & præsentia, & deinde speranda, obrui ac penitus deleri videbantur, uti laudatus Pererius ibidem notat. Sed quoniam hic audiri præ ceteris meretur Origenes, ejus Homiliæ in Genesim octavæ verba ex tomo 2 edit. Operum Parisiensis anni 1733 pag. 81 huc transcribo: Non suffecerat, inquit, dixisse FILIUM, sed adjicitur & CHARISSIMUM. Esto & hoc; quid adhuc additur & QUEM DILIGIS? Sed vide tentationis pondus. Charis & dulcibus appellationibus iterum ac sæpe repetitis, paterni suscitantur affectus, ut, amoris evigilante memoria, ad immolandum filium paterna dextera retardaretur, & adversus fidem animi tota carnis militia repugnaret, additur tentationis tempore: “Accipe,” inquit, ergo “filium tuum charissimum, quem diligis Isaac.” Esto Domine, quia commemoras de filio patrem, addis & CHARISSIMUM, quem præcipis jugulari. Sufficiat hoc ad supplicium patris. Addis rursum, & QUEM DILIGIS. Sint & in hoc Parenti triplicata supplicia. Quid opus est adhuc, ut commemores & ISSAC? … Ut recordaretur Abraham, quia dixeras ad eum, quod “in ISAAC vocabitur tibi semen,” quod in ISAAC erunt tibi repromissiones. Fit & commemoratio nominis, ut & promissionum, quæ sub hoc nomine factæ sunt, desperatio subeat. Sed hæc omnia, quia tentabat Deus Abraham, modo scilicet eo, quem num. 429 assignavimus.

[432] [in monte aliquo, sibi ostendendo,] Nunc quintum cum eodem Origene expendamus: sic ille ibidem: Quid post hæc? “Vade,” inquit, “in terram excelsam in unum ex montibus, quem tibi ostendero, & ibi eum offeres holocaustum.” Intuemini per singula, quomodo fiunt tentationis augmenta. “Vade in terram excelsam.” Numquid non potuerat duci prius Abraham cum puero ad illam terram excelsam, & imponi prius in montem, quemcumque delegerat Dominus, & ibi ad eum dici, ut offerret filium? Sed prius ei dicitur, quia offerre debeat filium suum, & tunc jubetur ire in terram excelsam, & ascendere in montem. Quo hoc spectat? Ut, dum ambulat, dum iter agit, per totam viam cogitationibus discerpatur, ut, hinc perurgente præcepto, hinc vero unici affectu obluctante, crucietur. Propterea ergo etiam via injungitur, etiam montis ascensio, ut in his omnibus spatium certaminis accipiat affectus & fides, amor Dei & amor carnis, præsentium gratia & exspectatio futurorum. Mittitur ergo in terram excelsam, & non sufficit Patriarchæ tantum opus Domino peracturo terra excelsa, sed & montem jubetur ascendere, scilicet ut fide elatus terrena derelinquat, & ad superna conscendat. Hactenus Origenes. Reliqua modo, quæ ad ostendendam divini hujus præcepti difficultatem conferunt, ex Pererio jam sæpe laudato recenseamus.

[433] Ex memoratis supra obstaculis quintum ei, [in holocaustum manu propria immolare,] mihi vero sextum est illud: Offeres, de quo ita ipse scribit: Non dixit (Deus nempe, seu Dei angelus:) Dabis eum aliis immolandum, sed tu ipse duces eum ad immolandum: tu immolationis ejus testis & spectator eris: tu manibus tuis eum trucidabis & cremabis. Quod autem jam laudato scriptori sextum est, hoc ego, utpote a Moyse cit. versu non expressum, hic prætermitto, atque ad septimum transeo, nimirum ad illud: in holocaustum. Quippe istiusmodi sacrificium singulari quodam atque incredibili dolore Abrahami animum perurere debuit, uti recte vir eruditus illic observat. Cujus quidem doloris ratio mihi hæc videtur fuisse præcipua, quod nulla sacrificii species sit, in qua hostia oblata tot modis conficeretur, utpote quæ primo jugulanda, dein scindenda in partes, ac tandem igne consumenda esset. Et quamquam ad supremum Creatoris omnium dominium contestandum id ab Abrahamo fieri Deus vellet, non poterat tamen non accidere ei durissimum, ut post cruentatum sanguine gladium, tam dilecti filii corpus propriis Pater manibus imponeret rogo, atque eo usque igne absumeret, ut præter paucum vilemque cinerem ex charissimo illo Isaaco nihil maneret reliqui.

[434] Quid ergo ad tam ardui, tam gravis, tamque singularis præcepti denunciationem Patriarcha noster? [illico divino mandato] Non deliberat, inquit Origenes cit. Homilia, non detrectat, non communicat cum ullo homine consilium, imo in tam luctuoso negotio ne hiscit quidem, non turbatur animo, uti S. Chrysostomus Homil. 47 pag. 474 observat, non confunditur mente, non destituitur consilio ad tam stupendum præceptum, non cogitat, non ratiocinatur secum, quo pacto fieri possit, ut, occiso Isaaco, impleantur divinæ promissiones, radice exsecta, rami pullulent, succisa arbore, fructus proveniant, arefacto fonte, scaturiant fluvii; at totus in celerem præcepti exsecutionem fertur; de nocte consurgit tacitus, sternit asinum suum, juvenes e domesticis suis duos, charissimumque Isaacum suum vocat, itinerisque illico instituendi comites esse jubet, ligna ad holocaustum adhibenda concidit, nec mora, ad eum properat locum, quem ei præceperat, seu designarat Deus. Ne hæc, quam sint singularia, tam videantur cuipiam esse incredibilia, ipsummet divinum Scriptorem loquentem sisto. Igitur Abraham (verba Moysis sunt ℣. 3 cap. 22 Genes.) de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos juvenes, & Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum, quem præceperat ei Deus.

[435] Neque vero hæc Abrahami in exsequendo Dei mandato celeritas, [sibi satis perspecto parere studet,] sedulitas alacritasque vel tantillum imprudentiæ admistum habuit. Etenim, cum probe sciret Vir sanctus, penes Deum esse supremum absolutissimumque in vitam mortemque hominum dominium, nec ei esse difficile, mortem ipsam, etiamsi a se præcepta non fuisset, in multo amplius optabiliusque bonum ejus, qui moritur, momento unico convertere; vel hoc ipso, quod præceptum illud re ipsa a Deo profectum fuisse, liquido cognorit, atque adeo de præcepti æquitate sibi fuerit persuasum, non imprudenter, at contra prudentissime egit, dum æquissimi Numinis voluntati obtemperavit, divinumque mandatum, qua fieri poterat, alacritate explere studuit. Nec enim dubitandum allo modo est, quin, cum Dei angelus vigilanti Abrahæ conspicuum se dedit, Divinaque jussa denunciavit, tanta Deus ejus animum luminis copia perfuderit illustraritque, tantaque sui oraculi evidentia confirmarit, ut de neutro dubitare utcumque posset, imo certius compertum haberet, illud Dei esse oraculum præceptumque, quam Saræ uxoris aut Isaaci filii verba esse, quæ ex utriusque ore proferri suis auribus audiret. Solet quippe Deus, uti apud Theologos omnes in confesso est, eorum, quibus mysteria sua patefacit, sic mentem illustrare, sic voluntatem afficere, sic eos de fide & veritate suæ revelationis certiores facere, ut, ipsum esse ejus revelationis auctorem, agnoscant, firmissime judicent & sine ulla dubitatione credant, uti laudatus jam sæpissime Pererius Disp. 5 in cap. 22 Genesis num. 26 scitissime observat. Nunc Abrahamum iter suum ad montem Visionis prosequentem videamus.

[436] [suisque servis die tertio subsistere jussis, se cum Isaaco] Aberat Geraritica regio, ubi tunc versabatur Vir sanctus, a terra Visionis, ad quam properabat, trium dierum itinere, seu, uti videre est in mappa geographica tom. 2 Operum S. Hieronymi columnæ 505 præfixa, distabat urbs Gerara a monte Moria, seu Hierosolymitani dein ædificati templi sede, ac propinquo ei Calvariæ monte, milliaribus unius horæ, quidquid contrarium asserat Tostatus, omnino viginti tribus, Bersabee autem milliaribus unius horæ omnino quindecim; cum igitur die tertio jam iter ageret Patriarcha, vidit procul terram, Hebraïce Moria, Græce καταφανην, seu lucidam, vel, ut Symmachus vertit, τῆς ὀπτασίας, seu Visionis dictam, hancque interiori monitu divinoque indicatu, cujus exemplum habes I Reg. cap. 9 ℣. 17, protinus cognovit esse locum illum, immolando Isaaco destinatum. Igitur binos e domesticis suis juvenes, quos itineris comites assumpserat, consistere, nec eo, ubi tunc erant, abire loco jubet, se cum Isaaco suo ad conspectum eminus locum properaturum, postque exhibitam hic supremo Numini adorationem ad suos se reversurum, promittens. De his ita Moyses ℣. 4 & 5 loquitur: Die autem tertio, elevatis oculis, vidit (Abraham) locum procul: Dixitque ad pueros suos: exspectate hic cum asino: ego & puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

[437] [reversurum esse, sine ullo mendacio spondet,] Porro cum notatu etiam dignissima sint, quæ de hisce Abrahami verbis laudatus Origenes cit. Homilia scripsit, illa quoque huc de verbo ad verbum transfero. Ita iste pag. 82, Patriarcham nostrum alloquens: Dic mihi, Abraham, verum dicis ad pueros, quod adores, & redeas cum infante (seu filio Isaac,) an fallis? Si verum dicis, ergo non facies eum holocaustum. Si fallis, tantum Patriarcham non decet fallere. Quid enim animi in te indicat sermo hic? Verum, inquit, dico, & holocaustum offero puerum. Idcirco enim ligna mecum porto, & cum ipso redeo ad vos. Credo enim, & fides mea hæc est, “quod & a mortuis suscitare eum potens est Deus.” Non igitur illi, quibus Melchior Canus lib. 2 de locis Theologicis cap. 4 se vehementer assentiri scribit, sat recte censuerunt, Abrahamum ea ratione fuisse mentitum, quod contra mentem dissimulandi causa locutus est, prophetasse autem, quia dixit verum, quod tunc scilicet ignorabat. Quasi vero non modo idem, quod postea Caïphæ, Abrahamo hic accidisset, sed & pejus aliquid; cum Caïphas (vide Euangelium Joannis cap. XI ℣. 50) contra mentem minime locutus fuerit, quod tamen factum a sanctissimo Patriarcha esse, innuere non veretur Canus. Facessat igitur temeraria istæc opinio, cum non ea dumtaxat ratione, quam Origenes suggerit, sed & aliis modis, quos apud Pererium Disp. sexta in caput 22 Genes. videsis, de mendacio hic excusari Abrahamus possit, imo & debeat. Itaque narrationem Mosaïcam recensere pergo.

[438] Posteaquam igitur, uti num. 436 ex ℣. 5 cap. 22 Genes. retulimus, [ac mox ligna holocausti Isaaco deferenda tradit, cum eoque] Abrahamus binos famulos suos eo loci subsistere tantisper jussisset, tulit, teste Moyse a ℣. 6, ligna holocausti, & imposuit, super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem & gladium. Cumque duo pergerent simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit: ignis & ligna: ubi est victima holocausti? Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. Sunt in hac Moysis narratione institutoque Patrem inter & filium dialogismo quamplurima sane, quæ ad fortitudinem constantiamque Patriarchæ nostri commendandam maximopere faciunt. Quis enim pater, nisi piissimus Abraham, sine gemitu, sine lacrymis, sed ore vultuque sereno, intrepido corpore, invicto animo, sui filii humeris imposuisset ligna, ad holocaustum ipsius bajuli præparata? Quis filium consumptionis propriæ instrumentis onustum sine singultibus intueri quivisset? Quis pater propriis manibus gladium ignemque arripere, arreptumque sat procul deferre siccis oculis sustinuisset? Hæc tamen fecit magnus ille Patriarcha, & vel in ea re majus aliquid illustriusque gessit, quam quod antiquitas & profana philosophia unquam finxerit.

[439] Quod si quis ad memoratum jam nunc dialogismum mentem advertat, [in via collecutus non sine mira animi fortitudine,] is certe non poterit non cum Chrysostomo Hom. 47 in Gen. cap. 22 quam maxime mirari, quo modo Abrahamus recitata jam nunc sui filii verba auribus ferre, quo modo ei ad hæc respondere potuerit, quo pacto non fuerit confusus mente, qua fortitudine id, quod futurum erat, occultare filio quiverit, ac tam generoso spiritu sciscitanti de holocausti victima filio responderit, Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Quippe, uti S. Ambrosius lib. 1 de Abraham cap. 8, col. mihi 306, in hanc rem notat, Pulsatur pietatis vocabulis patrius affectus, & fluctibus quibusdam hinc atque hinc tunditur. Filius vocat PATREM: Pater dicit, FILI; ut ipso verborum sono se recognoscat pater… Hæc nomina vitæ solent operari gratiam, non ministerium necis: hæc vocabula incitare ad pietatem, non ad mortem solent. Et post pauca incredibilem Abrahami animi magnitudinem constantiamque ex hisce ejus verbis Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi, hoc modo commendat: Inflexibilis a studio devotionis minister vocare filium frequenter non timet; ita erat intentionis soliditate fundatus: & hoc se meliorem patrem putabat, hoc sibi in perenne mansurum judicabat filium, si eum immolaret Deo. Plura de his qui cupit, consulat is SS. Patres obviosque sacræ Scripturæ interpretes, hunc locum egregie illustrantes; ego a remoto holocausti apparatu ad proximum, atque ad ipsum holocaustum cum Moyse progredior.

[440] [jam consistens in ipso sacrificii loco præceptum Dei ei exponit,] Nunc tandem tertio itineris sui die Pater filiusque pariter, uti Moyses loquitur, eo usque processerant, ut locum ipsum, Abrahamo a Deo ostensum, ambo tenerent, essetque nunc manus admovenda operi. Ergo intrepidus sibique semper constans Pater ex cespite saxisque aliquot, alicunde in monte coacervatis, altare ædificat, lignaque, quibus imponenda erat dilectissima victima, componit, vel ipsa fortassis ad id Isaaci utens opera, qui hactenus, uti conjicere licet, quænam holocausto destinata esset hostia, omnino nescierat. Ast vero id diutius filium suum celare Patriarcha nequivit. Itaque, priusquam Isaacum ligaret, eumque in altare super lignorum struem poneret, necesse habuit, divinum oraculum præceptumque ei manifestare, &, si Flavio Josepho lib. 1 Antiquit. Jud. cap. 14 fides sit, sic illum est affatus: Fili, mille votis te expetitum, postquam in hanc vitam venisti, summa cura ac sollicitudine educavi, nihil beatius existimans, quam si te virum videre daretur, & tandem heredem meæ ditionis (seu bonorum omnium) relinquere. Sed quoniam Deo visum est, ut te susciperem, ac nunc rursum, ut te amittam, fer generose hoc sacrificium. Cedo enim Deo, qui a nobis hunc honorem reposcit pro perpetuo favore, quo nos belli ac pacis tempore est prosecutus. Nunc lege naturæ natus cum sis ut moriaris, non vulgarem habebis vitæ exitum, sed a proprio patre Patri universorum Deo sacrifico ritu oblatus, ipso, ut credere par est, indignum te censente, qui aut morbo, aut bello, aut alia quapiam humana calamitate de vita decedas.

[441] [eum consentientem ponit super altare] Hactenus Josephus, ex quo cetera, quæ Abrahamo tribuit, verba, non transcribo, quod nonnulla eorum haud satis Apostoli testimonio ad Hebræos cap. XI ℣. 19 congruere videantur. Verum enimvero, ut ut sit de illo sermone, quem sancto Patriarchæ Josephus adscribit, equidem omnino credibile est, extremum illum actum, quo Isaacus a Patre ligandus, altari imponendus, Deoque immolandus erat, non sine mutua sermocinatione, cohortatione & consolatione peractum fuisse. Neque adeo abhorret animus, ut credam laudato Josepho, Isaacum, haud quaquam a tanto parente degenerem, libenter hæc verba accepisse, professumque se minime dignum, qui unquam natus esset, si tam Dei, quam Patris decreto reluctans, non alacriter se præberet utriusque placitis. Manus itaque pedesque Isaac charissimo Parenti suo alligandos ex ritu sacrificii ultro præbet, seque, ut lethalem ictum super altare recipiat, volens lubensque componit, de veritate oraculi nihil dubitans, idque unum sui Patris exemplo satagens, ut divinæ obsequeretur voluntati. Hæc nos Moyses partim expresse docet, partim non obscure nobis insinuat, ita ℣. 9 loquens: Et venerunt (Abraham scilicet & Isaac) ad locum, quem ostenderat ei (Abrahamo nempe) Deus, in quo ædificavit (Patriarcha noster) altare, & desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

[442] Jam nunc religiosus Parens suique ipsius ac naturæ victor manum extenderat arripueratque gladium, quo dilectissimum filium suum supremo Numini immolaret; cum ecce ex insperato eadem divina vox, cui jam pridem ipse assuetus erat, [atque immolare parat, at sistere divinitus jubetur.] ingeminato Abrahæ nomine, eum a filii cæde omnique damno abstinere jubet, satis esse prædicans, tam arduum ingensque insignis in Deum fidei obedientiæque documentum ab eo editum esse, ut ex divino jussu ne quidem carissimo Isaaco parciturus fuisset, si opus perfici voluisset Deus. Sed hæc ipsummet rursus Moysen a ℣. XI enarrantem audiamus: Extenditque (Abraham) manum & arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce Angelus Domini de cœlo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi, quod times Deum, & non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Quæ verba, judice S. Chrysostomo Homil. 47 in Genes., pag. mihi 477, ita sonant, ac si Angelus nomine Dei diceret: Non hoc præcepi, ut opus perficiatur, neque volo, ut occidatur filius tuus: sed ut obedientia tua manifesta sit omnibus. Igitur ne feceris ei quidquam. Contentus sum voluntate tua, & ex hac te corono & prædico. Nunc enim cognovi, quia times Deum tu.

[443] Porro in postremis hisce verbis nunc cognovi &c antropopatheiam esse, [Abrahami in hoc facto fides ac fortitudo manifestata, divinitusque commendata,] nec adeo quidquam aliud hæc significare, quam illam ipsam Abrahami fidem obedientiamque, infinita Dei scientia ab æterno cognitam, nunc externo insignique documento manifestatam ab eo esse, docent passim Theologi, sacræ Scripturæ interpretes sanctique Patres, quorum unum pro multis hic loquentem sisto. Vide, inquit in hunc locum laudatus Chrysostomus, quomodo humiliter se nostræ infirmitati hoc verbo (Deus) attemperat. Quid igitur? Ignorabatne ante hoc Justi virtutem, & nunc cognovit omnium Dominus? Non hoc, inquit, significat, quod nunc ipse cognoverit. Sed quid dicere vult? Nunc, inquit, omnibus declarasti, quomodo sincero timore Deum colas. Nam ego noveram famulum meum: quæ autem nunc a te facta sunt, doctrinæ materia sunt, tam præsentibus, quam futuris. Notum enim fecisti nunc omnibus, te timere Deum, & curare, ut mandata ejus opere impleas: “Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me.” Illi, qui tam dilectus est, quem tam ardenter amas, non pepercisti propter me, propter mandatum & jussum meum: sed prætulisti mandatum meum filio tuo; proinde & filium tuum accipe. Propter hoc enim pollicitus sum fore, ut semen tuum extenderetur: redimitus ergo obedientiæ tuæ corona, abi. Ego enim voluntatem coronare soleo & propter mentem præmia largiri.

[444] Atque hæc quidem fuit feralis istius apparatus sacrificiique, [sua præstantia, quidquid aliqui reluctentur, omnia prorsus] jamjam in filio a Patre peragendi, lætissima catastrophe, remunerante Deo, uti Philo Lib. de Abrahamo etiam advertit, Patriarchæ pietatem, & certante cum Amico mutuis officiis, de quibus sequenti § plura dicemus, ubi hic adversus antiquos recentioresque hujus facti calumniatores non pauca ex eodem Philone retulero, quibus ejusdem præstantia luce clarius demonstretur. Facinus hoc, inquit, pag. mihi 293, quamvis effectu caruit, nihilominus pro integro absolutoque, non modo in sacris refertur voluminibus, sed & in lectorum insculptum est mentibus. Verum malitiosis calumniatoribus nostra damnare potius, quam laudare solitis (id de nostri temporis pseudophilosophis quoque dictum puta) hoc imperatum opus (seu illud Abrahæ factum) non videbitur tam magnum & mirificum, quam nobis videtur. Aiunt enim, & alios multos suis affectibus devinctos & amantes liberorum, immolandos exhibuisse filios, vel pro incolumitate patriæ, vel ut averterent bella, siccitates, inundationes, pestilentias; alios item domesticæ, quantumvis falsæ, religionis gratia. Græcorum certe clarissimos, non solum privatos cives, sed & reges, non magna ratione ex se natorum habita, his mactatis maximas delevisse hostium copias primo impetu, sociorum vero servasse maximos exercitus.

[445] [in eo genere facta, a profanis celebrata, superat,] Barbaras quoque gentes, aiunt iidem, per multas ætates litasse mactatis filiis, cujus sceleris etiam sacrosanctum Mosen meminisse, dum accusans eos, ut pollutos, ait: Filios & filias diis suis adolent. Indorum quoque Gymnosophistas & hodie (de Philonis tempore hoc intellige) sub initium senectutis, morbi longi & incurabilis, prius, quam invalescat, accenso rogo, se ipsos exurere, quamvis possent ad tempus fortasse diuturnum resistere. Imo & mulierculas eorum, defunctis maritis, in rogos eorum cum gaudio se mittere, atque ita vivas concremari cum adamatis cadaveribus. Harum, inquiunt, merito mireris audaciam, quæ mortem contemnunt tantopere, ut ad eam, tamquam ad immortalitatem, cursu contendant. Istum vero (Abrahamum) laudare quorsum attinet, quasi novum aliquod facinus aggressum, quod non semel fando auditum est de privatis civibus, de regibus, de integris gentibus. Hactenus, ex invidorum ac facti hujus calumniatorum mente loquens Judæus Philo, cujus ad hanc eorum insectationem, atque ad alia id genus argumenta, ex profanis historiis Poëtarumque figmentis adversus hujus facti Abrahami excellentiam hausta, non minus elegans, quam solida responsio hic sane in primis locum meretur.

[446] [uti ratione non una] Qui liberos mactant, inquit ibidem pag. 294, partim ex more id faciunt, ut fertur de nonnullis barbaris, partim quia magna mala & adversus humanam opem contumacia a suis civitatibus aliter arcere nequeunt. Ex his quidam inviti suos exhibent, coacti a potentioribus. Alii compulsi metu hominum, alii cupidine gloriæ famæque, in præsens gloriæ, famæ vero ad posteros. Ergo qui ex more mactant, nihil magnum videntur facere. Nam inveterata consuetudo plerumque tantum potest, quantum natura, ita ut gravissima quæque reddat toleratu facilia, omni terrore semoto. Qui vero cedunt timori, laudem nullam merentur. Laudantur enim facta voluntaria, involuntaria referuntur ad necessitatem rerum, aut casuum, aut temporum. Quod si quis amore gloriæ vel filium prodit vel filiam, vituperio magis, quam laude dignus est, morte charissimorum parans sibi honorem, quem etiamsi antea habuisset, pro incolumitate filiorum abjicere debuerat. Proinde considerandum est, an ille aliqua modo dicta necessitate coactus sit mactare filium, vel more, vel honore, vel timore. At vero, uti ibidem Philo, de Abrahamo loquens, subdit, mos certe immolandi liberos, nec Babylone, nec in Mesopotamia, nec a Chaldæis receptus est, apud quos educatus, magnam vitæ partem cum eis exegit, ne quis putet præ assuetudine leviorem visam mali ejus imaginationem.

[447] Sed neque metus ullus imminebat ab hominibus, [a Philone adducta & hic recensita] neque oraculi jussum quisquam norat alius. Nulla publica premebat calamitas, cui morte probatissimi filii remedium quæreret. At laudis apud vulgum parandæ cupidine ad hoc facinus concitatus est. At quæ laus captabatur in solitudine, ubi nemo erat applausurus, data opera longe a tergo relictis etiam duobus famulis, ne se coram testibus ostentare videretur. Quapropter obturato infreni ore moderentur accusatores suam invidiam, nec lacerent honesta vita defunctos, quos potius prædicare deberent cum aliis. Siquidem apud omnes, qui recte sapiant, nihil honestius habetur, nihil optabilius, quam Deo parere; quod hic (Abraham) in primis studuit, ita ut nullum umquam mandatum negligeret, quantumvis refertum molestiis & ignominiis, atque etiam laboribus & doloribus. Quamobrem & id, quod oraculo jussus est de filio, fortiter constanterque pertulit. Deinde, cum nulla consuetudo esset in ea regione, sicut fortasse apud quosdam, immolandi liberos, ipse primus auctor futurus erat novi & inusitati exempli, quod mihi videtur nemo laturus fuisse, etiamsi ferreum aut adamantinum haberet animum. Cum natura enim, ut quidam ait, pugnare est difficile. Pater uerat factus unici hujus (ex Sara nempe) legitimi filii, quem mox singulari amore prosequebatur supra modum vulgaris benevolentiæ, imo etiam fama celebratæ.

[448] Aderat & aliud vehemens amoris incitamentum, quod in senecta ei puer natus fuerat. [dilucide ostenditur] Nam sero natos impotentius parentes adamant, vel quia diu desideratos, vel quia nullam prolem sperant postea, natura jam effæta, quippe quæ extremum attigit terminum. Siquidem e numerosa sobole unum quempiam offerre Deo, tamquam liberorum primitias, nihil mirandum fuerit, cum præsto sit e superstitibus haud mediocre solatium & doloris ob mactatum concepti remedium. Cum vero unicus dilectus offertur, res est sermone nullo explicabilis, nullum respectum habens consuetudinis domesticæ, sed tota prona ad pietatis officium, eximia sane & vix cuiquam alteri tentata. Nam alii, tametsi pro salute patriarum aut exercituum concedunt suos mactandos, tamen aut domi manent interea, aut procul absistunt ab altaribus, aut, si contingat, eos sacris interesse, avertunt oculos, ne spectare quidem sustinentes vel alienum necis ministerium. Hic vero (Abraham) tamquam sacerdos, ipse pater amantissimus, aggreditur mactationem egregii filii, quem fortassis etiam sacrifico ritu membratim concisurus erat adolendum altaris ignibus. Adeo caverat, ne pietate erga filium distraheretur a pietate Deo debita, & totum, quantus erat, animum sanctitati devoverat, parum curans cognatum sanguinem. Quid horum, quæ diximus, cum ceteris commune est? Quid non eximium, quod nulla possit æquari facundia? Hactenus Philo. Plura in hanc rem videat curiosus lector studiose collecta digestaque a Natale Alexandro in Histor. Eccles. Veteris Testamenti Dissert. 8 de Abrahami sacrificio, qua adversus Marshamum erudite probat, hoc Patriarchæ nostri factum nullo prævio Ægyptiorum vel gentium aliarum exemplo obscurari posse. Ego modo ad ea, quæ vel proxime insigne hoc Abrahami factum subsecuta sunt, vel cum eo connexionem habent, sequenti § accedo.

§ XXIV. Abrahamus loco filii sui Isaaci arietem Deo immolat: amplissimæ promissiones divinæ ei illustri modo confirmantur: reversus in Bersabee redditur certior de natis suo fratri liberis.

[Cum Abrahamus arietem,] Jam Abrahamus, Isaaco parcere angelico jussus oraculo, ab incepto destiterat, atque haud dubie exutum protinus vinculis tenerrimo illum osculo complexus fuerat, cum eum non levis cura incessit, quo pacto scilicet, subtracta jam sibi victima, rerum omnium Domino holocaustum, uti animo statuerat, oblaturus in eo monte esset. Ast sollicitudinem illam exemit ei Benignissimus Deus. Quippe inventus est post tergum religiosi Viri sejunctus a grege aries, inter vepres cornibus hærens, sicque iis implicatus, ut effugere nequaquam valeret; quem conspicatus Abraham, haud dubitavit eum in eodem illo altari, in quo Isaacum suum, ni aliter Deus jussisset, immolaturus fuerat, supremo Numini holocaustum offerre. Non poterat non tam singulare divinæ Providentiæ documentum religiosam Patriarchæ mentem suavissimo gratissimoque sensu afficere; quapropter, uti alias divinæ erga se benignitatis memoriam, indito ipsis locis, ubi hanc expertus fuerat, congruenti nomine, immortalem apud posteros reddere assuetus erat, ita monti illi, ex re divinitus peracta nomen imposuit novum, nimirum Hebraice Jehova-jireh, quod Latine secundum Vulgatam est, Dominus videt, vel, ut verti etiam potest, Dominus providebit.

[450] [in monte Visionis repertum,] De his rursus ipsummet Scriptorem sacrum loquentem sisto, nonnulla in ejus narrationem, quo hæc manifestior planiorque fiat, mox subjecturus. Sic ille cit. cap. 22 Genes. ℣. 13 & 14: Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius: Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. Ac primo quidem mihi dubitandum non videtur, quin Abrahamus oblatum sibi in deserto loco arietem, velut de manu Dei, cujus sunt omnia, acceperit, quemadmodum & postea Elias lib. 3 Reg. 17 ℣. 4 & 6 allatas sibi a corvo in deserto carnes accepit, non inquirens, unde essent allatæ. Aut, si quis, eum de privato legitimoque arietis domino cogitasse, ac nihilominus illum Deo obtulisse, velit; huic ego respondere non vereor, nihil ea in re peccatum a Viro sancto fuisse, cum re deperdita sic ad holocaustum usus sit, ut paratus ceteroqui esset, legitimo ejus domino, si fors compareret, etiam melioris notæ arietem reddere, omneque damnum, si quod ei intulisset, abunde resarcire. Ut ut sit, equidem ambigendum minime est, quin Vir sanctus peculiari instinctu divino ea in re motus fuerit, & ne quidem ad transversum, ut diunt, unguem, a recta conscientia discesserit.

[451] Adhæc notari cum Pererio meretur, illud pro filio sensu triplici, eoque ad rem plane apposito, exponi posse, nimirum primo: Abrahamus arietem obtulit holocaustum, quemadmodum ipse filium suum immolare voluerat, [loco filii sui Isaaci Deo immolasset,] scilicet quantum ad affectum effectumque. Deinde pro filio, id est, in locum filii, quem Deus antea immolari jusserat, quemque immolasset ipse, nisi postea id fieri Deus vetuisset. Adhæc pro filio, id est, pro liberatione filii: agens nempe gratias Deo, quod filium morte liberasset, ejus vice arietem substituendo, simulque Deum orans, ut ejus arietis immolationem perinde acciperet, quasi ei filium suum immolasset. Ita fere Pererius. Denique observant hic Ambrosius & Joannes Chrysostomus, variique alii SS. Patres, hæc omnia, quæ jam ex Moyse relata sunt, figuram fuisse mysterii redemptionis humanæ, eoque etiam spectare hæc Christi ad Judæos verba apud Joannem cap. 8 ℣. 56 Abraham, pater vester, exultavit, ut videret diem meum: vidit & gavisus est. Nempe, uti S. Chrysostomus hom. 47 in Genes. pag. 478 scribit, vidit per figuram, per umbram. Sicut enim hic ovis oblata est pro Isaac, ita & rationalis agnus oblatus est pro mundo. Et paulo post, ut mysterium redemptionis humanæ in illo Abrahami facto præfiguratum fuisse, ostendat, ita loqui pergit: Unigenitus illic, & unigenitus hic: dilectus illic & germanus, dilectus & hic ac germanus … a Patre ille in holocaustum offerebatur, & hunc Pater tradidit. Imo vero non per figuram dumtaxat & umbram, sed & per expressam revelationem divinam, demonstratam Viro sancto fuisse humani generis per venturam Messiam redemptionem, ipsemet Christus Dominus cit. ℣. 56 non obscure indicat, disertissimeque affirmat Ambrosius lib. 1 de Abraham cap. 8, quem, si lubet, consule.

[452] Mitto hic, quæ de varia citati versus 14 lectione aut interpretatione Latina, [amplissimæ divinitus ei fiunt promissiones] deque exorto ex hisce Abrahami verbis apud Hebræos adagio erudite a variis disputata sunt, quandoquidem hæc ad Patriarchæ nostri historiam, quam illustrandam suscepimus, non ita prope attinent. Pergo igitur ex Moyse recensere, quæ vel durante, vel peracto jam mox arietis holocausto, divinitus ei dicta fuerunt. Teste Moyse a ℣. 15, ad 19, vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus: Quia fecisti hanc rem, & non pepercisti filio tuo unigenito propter me: Benedicam tibi, & multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, & velut arenam, quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. Hactenus Mosaïca narratio, quam cum Apostolus Paulus in sua ad Hebræos Epistola cap. 6 a ℣. 13 mirifice illustret, facere non possum, quin hujus verba huc transferam. Abrahæ, inquit, promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, & multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens (Abraham) adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant: & omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem.

[453] Atque ex his quidem Apostoli verbis & formulam jurisjurandi, [& jurejurando confirmantur,] a Moyse subintellectam, nimirum hanc Nisi benedicens benedicam &c, (de qua vide Cornelium a Lapide in hunc locum) & rationem adjecti promisso divino jurisjurandi diserte expressam habemus. Juverit nunc claritatis ergo S. Joannem Chrysostomum recitata num. 452 verba exponentem audisse. Sic ille Homil. 47 in Genes., pag. mihi 479: Considera obsecro, inquit, clementiam Domini. “Non pepercisti filio tuo dilecto propter me.” Attamen vivum ipsum reducit. Non eventum respicias, dilecte, sed voluntatem & mentem disce, qua sine ullo ratiocinio mandata implebat. Quantum enim ad voluntatem attinet, cruentaverat dextram Patriarcha, & per cervicem pueri immiserat gladium, perfectumque obtulerat sacrificium: idcirco Dominus, quasi sacrificio re ipsa consummato, laudat Justum & dicit: “Non pepercisti filio tuo dilecto propter me.” Tu quidem non pepercisti propter meum mandatum, ego autem peperci propter tuam obedientiam. Propter hanc tuam obedientiam te remunerans “Benedicam te & multiplicans multiplicabo te.” Vide cumulatam benedictionem: hoc est, amplius multiplicabo semen tuum. Hic enim, qui per voluntatem tuam occisus est, in tantam multitudinem propagabit semen tuum, ut stellis & arenæ adæquandum sit, “& omnes gentes in semine tuo benedicendæ sint, eo quod audisti vocem meam.” Hæc omnia, inquit, tibi in obedientiæ tantæ mercedem aderunt.

[454] [quarum præcipuam de congruo meruisse dici potest.] Sed quoniam inter promissa divina, Abrahamo jurejurando confirmata, longe summum præstantissimumque illud est de nascituro ex ejus semine Messia, seu, prout S. Zacharias Lucæ cap. 1 ℣. 73 loquitur, jusjurandum illud, quod juravit (Deus nempe) ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, non abs re erit, paucis hic investigasse, an istud alacri sua obedientia, non sine divinæ gratiæ auxilio præstita, piissimus Patriarcha meruisse dici possit. Negant heterodoxi illi, qui piis justorum operibus, etiam cum divina gratia peractis, omnem meriti rationem abjudicant. Verumenimvero affirmare ego non vereor, Abrahamum per egregium illud factum suum de congruo, ut Theologi loquuntur, meruisse, ut divino jurejurando confirmata fuerit præstantissima illa promissio, a Moyse cit. ℣. 18, a S. Paulo ad Galatas cap. 3 ℣. 16, & alibi in Scripturis sacris memorata, qua in semine Abrahæ, seu in Christo, benedicendæ erant omnes gentes terræ. Et sane, si quis mente non præoccupata considerarit cit. ℣. 16 Hebraïcam particulam causalem ki, Latine quia, & ℣. 18 Hebraïcum illud ekeb ascher, quod Latine sonat eo quod, vertique etiam sic potest In mercedem ejus, scilicet obedientiæ; næ ille, nisi genuinum vocum omnium sensum in alienum pro cujuslibet libidine detorqueri posse, fateatur, ambigere non poterit, quin propter Patriarchæ nostri obedientiam, tamquam causam meritoriam dispositivam, divino jurejurando firmata, imo & ante ex hujus prævisione facta fuerit promissio illa, qua Dei Filius, humanam carnem prorsus gratuito sumpturus, non ex alia, quam ex Abrahami stirpe, eam assumpturus esset. De his qui plura cupit, adeat Theologos Polemicosque de supernaturali merito disputantes; ego ad binas alias quæstiones, ad huncce Commentarium critico-historicum attinentes, progredior.

[455] Earum prima in eo versatur, an quatuor promissa divina, [Promissiones autem illas, quantum ad substantiam, non novas,] cit. cap. 22 Genes. ℣. 17 & 18 commemorata, quantum ad substantiam antiqua, sed confirmata, an contra omnino nova, seu jam primum Abrahæ facta esse dicenda sint. Quod ad primam illam spectat promissionem Benedicam tibi ℣. 17; indubitatum est, eam Abrahamo jam dudum ante factam fuisse, uti cap. 12 Geneseos ℣. 2 & § IX videre est. Ad secundam quod attinet Multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli & velut arenam, quæ est in littore maris, eodem ℣. 17; hanc itidem jam ante Abrahamo factam legimus Genes. cap. 13 ℣. 16, ubi ita Deus illum alloquitur: Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit; & cap. 15 ℣. 5 Suspice cælum & numera stellas, si potes… Sic erit semen tuum, ac demum cap. 17 ℣. 6 Faciamque te crescere vehementissime, & ponam te in gentibus regesque ex te egredientur, quod & cap. 18 ℣. 18 repetitum legitur. Idem omnino de tertia hac promissione cit. ℣. 17 cap. 22 Genes. relata, Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum dicendum est, quandoquidem Genes. cap. 13 ℣. 14 & 15 ita Deus Abrahamo locutus fuerat: Vide a loco, in quo nunc es, ad Aquilonem & Meridiem, ad Orientem & Occidentem. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo & semini tuo, & rursus cap. 15 a ℣. 18 Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, Cinæos, & Cenezæos, Cedmonæos &c.

[456] Verum quod ad quartam eamque præstantissimam attinet promissionem Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ; [licet quidam oppositum pugnacissime tueatur,] hanc Paulus Burgensis in Additione quinta super caput 22 Genes. omnino novam, seu numquam ante Abrahamo factam fuisse, pugnacissime tuetur: ast, uti jam patebit, haud satis feliciter. Etenim jam ante pollicitus fuerat Abrahamo Deus, in ejus sentine benedicendas esse omnes gentes terræ, nimirum Gen. cap. 12 ℣. 3 ita loquens: In te benedicentur universæ cognationes terræ, & cap. 18 ℣. 17 & 18 sic inquiens: Num celare potero Abraham, quæ gesturus sum: Cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, & benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ. Quippe, cum in postremis hisce textibus idem omnimo significet τὸ in te & τὸ in illo, quod in semine tuo, vel in semine ejus, uti ex cap. 13 Genes. ℣. 15, & ex eo etiam colligitur, quod alias falsa esset prolata Geneseos cap. 12 ℣. 3 & cap. 18 ℣. 18 divina sententia; vel hinc liquido satis patet, factam Abrahamo cap. 22 Genes. ℣. 18 promissionem omnino novam dici non posse. Quod autem Burgensis adstruit, hanc unam jurejurando confirmatam promissionem a S. Paulo ad Galatas cap. 3 indicatam fuisse; in eo, ut supra § XI num. 206 ostendimus, atque uti ex adjecta annorum computatione liquet, hallucinatus fuit auctor ille, uti &, dum aliud verbum Hebraïcum Genes. cap. 12 ℣.3, aliud cap. 22 ℣. 18 adhibitum a Moyse, adstruit, cum tamen utrobique verbum Hebraïcum Barach, quod benedicere sonat, reperiatur, sola discrepans Hebraïca conjugatione, ut Grammatici loquuntur.

[457] Neque vero, divinam promissionem cit. cap. 22 Genes. 18 omnino novam esse, ex eo capite Burgensis recte contendit, [sed tantum novo illustrique modo confirmatas fuisse, ostenditur,] quod hæc sola, ut ipsi placet, divino jurejurando confirmata fuerit, aliæ non item. Nam, uti cuilibet in recitatam num. 452 Mosaïcam narrationem ordinemque divinorum verborum oculos conjicienti mox manifestum fiet, jusjurandum Dei non postremam hanc solam, sed & tres alias promissiones divinas, supra memoratas, antecedit, easque ad unam omnes complectitur; ut adeo non sola promissio de benedictione omnium gentium in semine Abrahæ, sed etiam tres aliæ divino jurejurando firmatæ fuerint. Ex quibus omnibus consectarium fit, renovatas seu iteratas cit. cap. 22 Genes. fuisse promissiones divinas, jam ante Abrahamo factas, non vero una alterave auctas. At enim, inquies, si promissa divina, Abrahamo post exhibitam summam animi fortitudinem singularemque obedientiam facta, nihil amplius præstantiusve quantum ad substantiam contineant, quam quæ jam ante ei fuerant facta, ecquid ergo plus prœmii jam ei datur? Respondeo, in eo amplioris prœmii rationem consistere, quod factæ antea promissiones nunc novo modo eoque illustriore dentur, quodque Deus interposito juramento (vide Apostoli verba num. 452) abundantius Abrahamo ejusque heredibus immobilitatem sui consilii ostenderit, ut tam ipse, quam hi in sua peregrinatione fortissimum haberent solatium; ac denique, quod hic manifestissime declaret Dei angelus, ob meritum fidei & obedientiæ Abrahami divino jurejurando firmatum id esse, quod antea promissione simplici, &, quantum ad causam dispositivam, num. 454 memoratam, attinet, non explicata, nude prænunciatum fuerat.

[458] [hujus vero facti epocha] Nunc ad alteram e binis quæstionibus, num. 454 indicatis, accedo. Hæc circa annum Abrahæ, cui memorabile illud holocaustum innecti debeat, versatur, indeque ortum duxit, quod nec Moyses cit. cap. 22 Geneseos, nec S. Paulus ad Hebræos cap. XI de Abrahamo scribens, nec quisquam alius sacer auctor aut Patris, filium immolaturi, aut victimæ immolandæ ætatem diserte expresserit. Hinc factum est, ut alii, quemadmodum jam ante num. 205 dixi, anno Abrahæ centesimo decimo, alii centesimo decimo quinto, alii centesimo vigesimo quinto, alii alio ejus anno id contigisse, adstruxerint. Id certum in hac re est, Isaacum, qui, ut § XXII ostendimus, anno Patris sui centesimo natus est, jam id ætatis tunc fuisse, ut non mediocrem lignorum fascem concremandæ victimæ necessarium suis humeris in montem excelsum ferre potuerit. Unde colligere datur, Isaacum tunc decennem aut duodennem puerum non fuisse. Adhæc si ad narrationis Mosaïcæ, Abrahami reditum in Bersabee ejusdemque illic habitationem ante obitum Saræ referentis, seriem advertamus animum, vix non indubitatum fiet, egregium illud facinus contigisse, viva etiam Sara; atque adeo, cum hæc nonagenaria pepererit Isaacum, mortuaque sit anno ætatis suæ, ut infra dicetur, centesimo vigesimo septimo, non posse hujus facti epocham ultra, annum Isaaci trigesimum septimum differri.

[459] [non anno Isaaci duodecimo,] Scio quidem, Hebræos aliquot, eosque non vulgaris notæ, Isaaco tunc temporis haud plures, quam duodecim, annos tribuisse, atque adeo factum illud anno Abrahæ centesimo duodecimo illigasse, his nempe ductos rationibus, quod Isaacus Genes. cap. 22 ℣. 5 puer vocetur, quodque sibi vincula ad necem injecta passurus non fuisset, si ad resistendum vires suppetiissent, ni alias, si se sponte obtulerit, Abrahamum meritis superasse, dicatur; quod ipsis absurdum videtur. At enim vero nihil prorsus rationes illæ evincunt. Nam & Benjamin Genes. cap. 43 ℣. 8 & 9 puer vocatur, qui haud dubie annum ætatis vigesimum attigerat, & lib. 2 Reg. cap. 2 ℣. 14 milites, robore præstantes, vocantur pueri, ac denique, ut alia mittam exempla, eodem lib. cap. 18 ℣. 5 & 12 Absalom puer appellatur, qui tamen cap. 14 ℣. 25 vir dicitur, quique jam ante, quam insurgeret contra Davidem patrem suum, tres filios unamque filiam genuerat, uti ibidem ℣. 27 legere est. Cum igitur in sacris Litteris nomen pueri in universum opponatur seni, comprehendatque etiam adolescentiam & juventutem, nihil prorsus subsidii Hebræis illis ad demonstrandam juniorem Isaaci ætatem illud confert. Dein, ut ad alteram Hebræorum rationem respondeam, iis ego lubentissime do, imo & ipse propugno, Isaacum se sponte vinciri permisisse; ast unde constat, sic eum plus, quam Patrem suum, meruisse apud Deum, majoremque filii, quam Patris, fuisse in Deum fidem obedientiamque?

[460] Imo vero, uti Pererius jam sæpe laudatus, disput. 15 in caput 22 Gen. pluribus ostendit, [tametsi Hebræi aliquot variis rationibus id contendant,] Abrahami factum circa illam filii immolationem majoris virtutis, amplioris meriti ac laudis fuit. Nam primo Abraham plus diligebat vitam filii sui Isaac, quam suam, & quam ipse Isaac propriam vitam diligeret, idcirco nempe, quod esset unigenitus ex dilectissima uxore, quod sui amantissimus maximeque reverens, quod in senectute non sine miraculo genitus, quod moribus innocentissimus sanctissimusque esset, quodque in ejus unius vita omnes Dei promissiones sibi datæ niterentur. Deinde Abrahamus acerbitatem illius casus melius ponderavit, quam Isaac: totum enim triduum cogitatione atrocissimi casus cruciatus fuit. Adhæc habuisse creditur maximas circa fidem tentationes. Præterea horrendum magis Abrahæ fuit, & ab eo paternus affectus sensusque vehementius refugit, filium necare propriis manibus, quam Isaaco futurum erat, occidi. Is enim uno ictu jugulatus, quasi puncto temporis mortem hausisset: Abraham vero triplicato dolore, lenteque discruciatus esset, primo filium jugulando, tum sacrifico ritu membratim concidendo, ac demum igne eum concremando, nullis tam dilecti filii reliquiis præter exiguum cinerem remanentibus. Ita fere ille; unde sat manifeste patet, nullius quoque ponderis esse recitatam supra Hebræorum istorum rationem, ex qua Isaacum decennem aut duodennem dumtaxat tunc temporis fuisse, adstruunt.

[461] An ergo, inquies, amplectenda potius est opposita Judæorum aliquot in suo Chronico Majore, [nec anno ejus 36, sed anno circiter 25 statuenda videtur.] seu in Seder-Olam Rabba, sententia, quæ Isaacum, quando ligatus est super altare, egisse annum XXXVI, ac proin id anno Abrahæ centesimo trigesimo sexto contigisse, affirmat? Respondeo, tametsi sententia hæc narrationi Moysaïcæ dictisque num. 458 tam directe non repugnet, quin conciliari utcumque queat; eam tamen haud satis probabilem videri, tum quod auctoritas citati Chronici, præsertim, ut jam mox videbimus, repugnante Flavio Josepho, per se sola sufficiens non sit, ut fidem sat certam tutamve faciat; tum quod Moyses, Abrahamum, cum Isaaco reversum in Bersabee, ibi habitasse, deindeque nuncium a Nachore fratre suo accepisse, a ℣. 19 enarrans, indeque eum in Hebron migrasse, cap. 23 subdens, multo longius, quam unius anni, spatium inter celebre illud holocaustum interque mortem Saræ, quæ anno Abrahæ centesimo trigesimo septimo, & Isaaci trigesimo septimo contigit, designasse videatur. Malim igitur mediam inter extremas sententiam sequi, illam nempe, quæ factum illud plane singulare anno Isaaci vigesimo quinto, ac Patris ejus centesimo vigesimo quinto innectit; tum quod in ea nihil occurrat, quod Moysaïcæ narrationi vel tantillum refragetur, tum quod peritissimus Rerum Judaïcarum scriptor Josephus lib. 1 cap. 14 pag. mihi 23 disertissimis verbis illud contigisse affirmet, cum Isaacus vigesimum quintum annum agebat. Fatendum tamen, ne hanc quidem sententiam, etsi aliis probabiliorem, pro certa haberi posse; ac proin, uti supra num. 206 dictum fuit, ab eo anno deductum ab Apostolo non fuisse æræ Abrahamiticæ, seu 430 annorum peregrinationis Hebræorum exordium. His, ut fieri licuit, expeditis, ad Moysen redeo.

[462] [Peracto sacrificio, Abraham reversus domum, natos esse suo fratri liberos,] Sic igitur ille, quæ post lætissimam holocausti catastrophen facta sunt, cit. cap. 22 a ℣. 19 usque ad capitis ejusdem finem enarrat: Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, & habitavit ibi. His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ, quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo, Hus primogenitum, & Buz fratrem ejus, & Camuel patrem Syrorum, & Cased, & Azau, Pheldas quoque & Jedlaph, ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahæ. Concubina vero illius, nomine Roma (Hebraïce Reuma, ejus nempe secundaria uxor) peperit Tabee, & Gaham, & Tahas, & Maacha. Quæ ne quis frustra a Moyse hic commemorata esse, arbitretur, nonnihil modo illustrabo. Ac primo quidem non abs re subdidit sacer Scriptor, Abrahamum, postquam ad famulos suos, quos procul a monte Visionis, uti num. 436 dictum est, consistere jusserat, reversus esset, una cum iis ac suo cum Isaaco profectum esse in Bersabee, unde venerat, ut ne locus, ubi Patriarcha ante eximium istud factum degerat, & ubi dein aliquandiu, Deo, ut Josephus eodem cap. 14 scribit, omnes ejus conatus prosperante, habitare perrexit, incertus posteris foret. Idcirco autem recensuit Moyses progenitas a Nachore ex Melcha proles, ut ne genus futuræ Isaaci uxoris, atque adeo & maternum Israëlitarum genus incognitum esset.

[463] [intelligit, ea verisimiliter occasione, quæ hic refertur,] Reliquum nunc est, ut, qua occasione Abrahamus de genitis fratri suo Nachori filiis per nuncium redditus sit certior, ex probabili saltem conjectura, hic exponamus. Censet Rupertus in caput 22 Gen., nuntiatum de Nachoris liberis fuisse sanctissimo Patriarchæ, nolenti accipere filio suo Isaaco uxorem de filiabus Chananæorum, inter quos habitabat, & sollicito, unde sibi nurus esset speranda, digna filio suo; atque hanc sollicitudinem seu occasionem idoneam esse existimat, cur id illi nunciatum esse, hoc loco sancta narret Scriptura. Ast unde hæc Nachori, in Mesopotamiæ urbe Haran degenti, tunc temporis innotuerunt? Existimat Salianus ad annum mundi 2164, Abrahæ vero 126, num. 1, pag. 488 Abrahamum post liberatum a morte Isaacum, & spes suas divinitus, etiam jurejurando firmatas, lætitia exsultantem, consanguineos, qui erant in Mesopotamia, gaudii sui participes facere voluisse, & ad eos primum certos nuncios misisse sub anni ætatis ejus 125 finem; sub anni autem ejus 126 initia Nachorem vice versa nuncios de rebus suis, atque adeo & de nata ex uno filiorum suorum prole, Rebecca nomine, ad fratrem suum Abrahamum misisse, idem auctor censet, sed, pro sua modestia, ex conjectura tantum; quæ tamen an non ceteris omnibus, quæ ea de re fieri possunt, probabilior sit, dijudicandum lectori relinquo.

[464] Ceterum coronidis loco cum Torniello & Saliano jam laudato hic observatum velim, [unde & confirmatur assertus superius natalis annus Abrahæ.] ex Mosaïca narratione, num. 462 recitata, non parum confirmari nostram de anno natali Abrahæ deque emortuali Tharæ patris ejus tempore sententiam. Etenim ex verbis Moysis manifeste coligitur, Abrahamo, ex quo discesserat ex Haran, nimirum ante quinquaginta circiter annos, nullum cum Nachore ejusque familia fuisse commercium. Atqui credibile non est, Abrahamum, si, vivo etiam patre, ex Haran discessisset, 50 circiter annorum spatio nulla exhibiturum fuisse specialia amoris reverentiæque specimina grandævo seni charissimoque parenti, qui & Filii auxilio non parum indigere poterat, quique & ejus incitatus amore, terram patriam reliquerat, ac longam susceperat peregrinationem. Consectarium igitur fit, ut jam ante, quam discederet Sanctus noster ex Haran, nempe anno ætatis suæ septuagesimo quinto, mortem illic obiisset Thare. Nec enim alias concipi potest, eccur eo aliquoties non commigrasset Abraham, aut quo pacto is ignorasset, quid sui fratris familiæ incrementi accessisset, si eam, quanta quanta erat, dum suum patrem inviseret, plus semel coram intuitus fuisset.

§ XXV. Sanctus defunctam in Hebron uxorem Saram plangit: eam sepelit in spelunca duplici, quam ab Ephron emerat probata pecunia: varia de hac sepulcri emptione.

[Abrahamus uxorem Saram, in Hebron defunctam,] Abrahamus, peracto, de quo supra egimus, in monte Moria sacrificio, cum charissimo Isaaco binisque itineris comitibus incolumis reversus ad Saram erat, atque ab eo tempore, uti ex Flavio Josepho libro 1 Antiquitatum Judaïc. cap. 14 intelligi potest, beatam admodum tranquillamque vitam Patriarcha noster in Bersabee cum suis degerat, Deo scilicet sanctæ hujus familiæ conatus omnes mirum in modum prosperante, cum visum illi est, incertum, qua de causa, quove determinato post istud sacrificium anno, e terra Palæstinorum, ubi, teste Moyse Genes. cap. 21 ℣. 34 diebus multis, seu annis non paucis colonus fuerat, sua in civitatem Arbee, quæ est Hebron, tabernacula totamque transferre familiam. Ast illum hic loci anno ætatis suæ centesimo trigesimo septimo acerbus admodum excepit casus. Hic quippe vivendi finem fecit dilectissima conjux Sara, anno ætatis suæ centesimo vigesimo septimo, seu anno trigesimo septimo, ex quo Maritum suum exoptata tamdiu prole mascula ditasset, prout Moyses partim citatis jam ante locis, partim cap. 23 Geneseos testatus ℣. 1 & 2 ita loquens: Vixit autem Sara centum viginti septem annis. Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan, seu in ea Chananitidis parte, quam Hethæi tunc incolebant.

[466] Atque hæc satis plana quidem: sed quid sibi vult eodem ℣. 2 divinus Scriptor, in hunc modum pergens: [ritu funebri plangit,] Venitque Abraham, ut plangeret, & fleret eam? Verumne igitur est, quod quidam Hebræi dixerunt, Abrahamum ab immolatione venisse, & in reditu reperisse mortuam Saram, exanimatam nuncio immolationis? Minime vero, tum quod Abrahamum, peracto in terra Visionis holocausto, reversum esse in Bersabee ibique habitasse, cit. supra cap. 22 Genes. ℣. 19 diserte testetur Moyses, tum quod eo tempore Sara non in civitate Arbee, sed in Bersabee, habitaret; tum denique quod haud satis simile veri sit, ei quidpiam eorum, quæ in monte Moria divino jussu gerenda erant, patefactum fuisse. Num igitur Abrahami uxor eum e Bersabee in Hebronem ire meditantem diebus aliquot eo præcesserit, illucque pervenire nequierit Patriarcha, nisi postquam Saram ex contracto in itinere morbo morte sublatam intellexit? Id quidem a vero non abhorret; ast simul veterum testimonio destitutum est. Mihi similius vero est, Abrahamum venisse e proprio suo tabernaculo, jam in Hebron fixo, progressumque funebri ritu, tunc temporis usitato, ad aliud tabernaculum, ubi mortuæ uxoris corpus depositum jacebat, ut hic oratione lugubri planctuque solenni nec non virtutum defunctæ publica prædicatione justa persolveret uxori, de quibus plura videat curiosus lector apud Pererium in caput 23 Genesis a num. X, & apud Salianum in Annal. ad annum mundi 2175 a num. 3, uti & apud Wilhelmum Smitium in idem cap. Geneseos scribentem.

[467] [non sine æquo justoque mœrore,] At forsitan subibit animum mirari, ecquid illud sit, quod idem iste Patriarcha, qui suum immolaturus unigenitum, sua sibi vita cariorem, nullas fudit lacrimas, gemitum nullum edidit, nec ulla ex corde tam gravi vulnere saucio traxit suspiria, totusque immolationi filii intentus fuit, nunc contra ob uxoris mortem ita tenero mollique animo fuerit, ut in lacrymas resolutus & in planctum effusus sit, jamque in alium virum mutatus videatur. Unde, sciscitaberis, tanta ejusdem hominis, tam diverse affecto animo, diversitas? Nimirum, uti Pererius in caput 23 Genes. num. 9 scite respondet, illic respectus & contemplatio divinæ majestatis & voluntatis, summumque studium obtemperandi cælestibus præceptis omnes exclusit lacrymas, coëcuit gemitus, cohibuit suspiria, omnemque paterni vel animi vel doloris sensum oppressit. At vero hic conjugalis caritatis respectus & amissio uxoris, cum qua diutissime & concordissime vixerat, & quam sui amantissimam ac reverentissimam semper expertus fuerat, justum sane mœrorem, doloremquein animo ejus excitavit. Nempe homo erat, nec, quod humanum est, a se alienum putavit. Tristitia namque & dolor luctusque ob conjunctissimarum & carissimarum personarum interitum humani sunt & naturales affectus: quos, si ratio eis moderetur, nemo jure culpare possit; quod etiam ex sacris verbis Ecclesiastici cap. 38 ℣. 16 & ex Historia profana verbis Antonini Pii imperatoris erudite idem auctor ostendit.

[468] [cupiensque eam loco honorifico sepelire, ab Hethæis] Expleto hocce funeris officio, volens piissimus Patriarcha demortuæ uxoris corpus loco apto honorificoque sepelire, cum apud Hethæos nihildum agri aut fundi possideret, convenit filios Heth, seu Hethæum populum, eo consilio, ut ab Ephron Hethæo, filio Seor, speluncam duplicem, quam is in extrema parte agri sui possidebat, legitimo emptionis contractu sibi comparet, in eaque defunctam conjugem recondere pro suo jure possit. Principio tamen non totam consilii sui seriem Hethæorum primoribus aperit, sed singulari modestia animique demissione, advenam se & peregrinum apud eos esse, præfatus, enixe rogat, ut jus sepulchri, seu locum aliquem, in quo uxorem suam sepeliat, sibi non denegent. Illi, ut erant admodum humani, & Abrahamo, quem, ut Dei principem virumque summum, venerabantur, in primis addicti, postulantis votis protinus assentiuntur ultroque offerunt sepulchra sua, etiam selectissima honorificentissimaque, ut in quolibet eorum ipse pro arbitrio suo demortuam uxorem recondat. Hæc nos Moyses non obscure docet cit. cap. 23 ℣. 3 & tribus seqq. ita loquens: Cumque surrexisset (Abraham nempe) ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: Advena sum & peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. Responderunt filii Heth, dicentes: Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit, quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

[469] Audito tam humano responso, Vir sanctus acturus Hethæis gratias, [ac nominatim ab Ephrone speluncam duplicem] de loco, quo sederat, surgit, inflexoque corpore Hethæorum primores populumque salutat, moxque desiderium suum apertius eis pandit, nimirum non tam se cupere, ut in quolibet eorum sepulchro mortuam uxorem sepelire ex mera eorum benevolentia sibi liceat, quam ut speluncam duplicem, ab Ephrone, filio Seor, in extrema agri sui parte pleno dominio possessam, obtinere, persoluto ipsi justo pretio, queat, utque in ejus possessionem ad sepulchralem usum legitimo mittatur ritu; proin demisse se ipsis supplicare, adjutores sibi esse velint in exorando Ephrone, ut speluncam duplicem justo solitoque pretio sibi publice vendat. Is Ephron opportune, uti nonnullis placet, inter populares sedebat, at non agnitus haud dubie ab Abrahamo. Ergo hic coram omnibus, qui in Hethæi populi conventu secum erant, seu ad portam civitatis, ubi jus dici solebat, de more convenerant, Abrahamo, quem beneficio sibi obstringere cupiebat, apertis, sed humanis admodum verbis edicit, se ejus pecunia non indigere, ac non tantum ei speluncam, cui uxoris cadaver inferre possit, sed & agrum integrum lubentissime donare. Contra vero Vir sanctus, salutatis iterum Hethæis, reponit, ea se conditione admissurum oblata, ut de manu sua justum agri speluncæque pretium Ephron admittat.

[470] Ad quæ rursus Ephron, postulatam terram quadringentis siclis argenti valere, [oblato pretio postulat obtinetque, uti Moyses] inquit, nec tamen sibi tanti id esse, ut magni fieret munus; sed, cum liquido perspiceret, ratum fixumque Abrahamo esse, oblatum agrum ac speluncam non admittere, nisi tradito prius justo utriusque pretio, id se, quo ei gratificaretur, accepturum esse. Hæc cum audisset pius Patriarcha, cui nihil magis cordi erat, quam neminem suo fraudare, nullius impendio ditescere, at contra æquitatem exactissimam in contractibus servare, actutum profert quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ, atque in eodem ipso Hethæorum conventu Ephroni appendit persolvitque; itaque agrum arboribus circumdatum ac speluncam duplicem sibi comparat, testantibus Hethæorum primoribus, ceterisque, qui portam civitatis illius intrabant publicoque assistebant consessui. Quo peracto, demortuam uxorem usitato ritu funebri in spelunca illa Vir sanctus sepelit, haud dubie funus comitantibus Hethæis, a quibus & confirmatus & stabili jure ita firmatus est initus Abrahamum inter & Ephronem emptionis-venditionis contractus, ut nulla subsecuturo tempore moveri de eo posset controversia. Ipsa nunc, quibus factum hoc Genes. cap. 23 narratur, Mosaïca verba subjicio, nonnullas de iis disquisitiones mox subditurus. Sic igitur Moyses cit. cap. a ℣. 7 loquitur: Surrexit Abraham & adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: Dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ, ut sepeliam mortuum meum, audite me, & intercedite pro me apud Ephron filium Seor: Ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth.

[471] [verbis his recitatis narrat;] Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: Nequaquam ita fiat, Domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, & speluncam, quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum. Adoravit Abraham coram populo terræ. Et locutus est ad Ephron, circumstante plebe: Quæso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, & sic sepeliam mortuum meum in eo. Responditque Ephron: Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me & te: Sed quantum est hoc? Sepeli mortuum tuum. Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, & omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, & cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre, hæc est Hebron in terra Chanaan. Et confirmatus est ager, & antrum, quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

[472] [in qua sepulchri emptione ab Abrahamo] Hactenus narratio Mosaïca, circa quam moveri primo hæc controversia potest, licitumne fuerit Abrahæ jus sepulturæ ab Ephrone emere, imo & eum quodammodo compellere, ut pecuniam pro sepulchrali loco seu spelunca duplici ipsoque, in quo hæc sita erat, agro acciperet. Si enim, uti S. Hieronymus lib. Quæstion. Hebraïc. col. 527 vult, occulte reprehensus fuerit Ephron idcirco, quod memorias vendiderit mortuorum, quodque sepulchri pretium, licet invitus, susceperit; qua ratione omni culpa hic absolvi poterit Abraham, qui ultro & gratis oblatum sepulchri locum admittere noluit, nihilque non egit, ut Ephron integrum ejusdem pretium de manu sua acciperet, itaque verum emptionis-venditionis contractum de jure sepulturæ secum iniret. Sin autem ea in re excusandus omnino sit Abraham, qua ratione reprehendi ullatenus meritus est Ephron? Ad hæc varii varias adferunt responsiones, quibus, ne prolixior sim, hic supersedeo, sicque de hac controversia statuo: cum nullo ex capite constet, imo nec probabile sit, apud Hethæos sepulchra fuisse vere sacra, aut agrum illum ad sepulturam mortuorum rite consecratum fuisse, nedum ob consecrationem pluris emptum venditumve; non minus omni culpa simoniæ immunis fuit Ephron, vendendo speluncam duplicem, quam ipse Abraham, eam emendo; ac proin summa cum reverentia ab eorum recedo opinione, qui Ephronem ea in re reprehensione dignum fuisse, existimarunt.

[473] Et vero quonam ex capite adstrui posset, locum illum fuisse sacrum? [nihil peccatum fuisse, demonstratur,] An quod in eo sepultus fuerit omnium mortalium parens Adam? Ast id ex capite 14 libri Josue minime probatur; quin imo Adamum in monte Calvariæ sepultum fuisse, longe communior SS. Patrum sententia tenet. Adhæc, semotis legibus positivis Ecclesiæ & Ecclesiastica sepulchrorum consecratione, quæ sane temporibus Abrahami non viguerunt, non magis sacer est homo mortuus, quam vivus, nec magis sacra domus est, quam homo etiam justus incolit, quam sepulcrum, quo reconditur defunctus. Præterea, si idolorum templum juste emere vendereque quilibet possit, quia idolum nihil est, teste S. Paulo Epist. 1 ad Corinth. cap. 8, ℣. 4, nec vere sacri sunt idololatrarum ritus, quidni & Abraham emere sepulchrum potuerit, spretis ejuscemodi ritibus? Quod si ille emere hoc titulo potuit, eccur non & Ephron ei vendere? Ac denique, etiamsi locus ille vere sacer fuisse tantisper statuatur, ne sic quidem aut Ephron, aut Abraham simoniæ argui posset, nisi aut ille ultra justum agri pretium religionis causa quidquam exegisse, aut hic concessisse probetur; quod cum probari nequeat, evidens fit, quandoquidem leges positivæ, quæ locum sacrum per se & directe vendi prohibent, tunc necdum latæ erant, nec Ephronem nec Abrahamum merito reprehendi posse, dum nempe, postquam humanitate & comitate inter se certassent, alter rei suæ, quam alienabat, pretium admisit, alter, ut rem emptam legitime possideret, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ appendit, itaque justum mercis pretium persolvit.

[474] Transeo nunc ad quæstionem alteram, quæ circa ipsum venditi agri ac speluncæ duplicis pretium a nonnullis eruditis movetur, [uti etiam, expensos ab eo ad illam emptionem 400 siclos] asserentibus scilicet, Hebraïca hæc Moysis verba ℣. 16: Secel (seu Schekel) ceseph ghober lesocher minus commode ab Hieronymo versa fuisse per Latina hæc Siclos argenti probatæ monetæ publicæ, prout & in Vulgata nostra leguntur, cum re ipsa, ut ipsi quidem contendunt, aliud nihil significent, quam siclos argenti transeuntis ad mercatorem, seu laminas, ut iidem volunt, argenteas, sicli pondere appensas, non tamen charactere ullo, qui monetæ publicæ index esset, insignitas; atque hinc affirmare non verentur, S. Hieronymum juxta ævi sui usum, quo nempe nulla erat pecunia commerciis apta, quæ non publicæ auctoritatis indice signata esset, rem veterem, seu Abrahami tempore usitatam, minus accurate interpretatum fuisse. Rationes autem, ob quas Hieronymi versionem hic reprehendant, aut saltem minus probent, trinas hasce apud illos expressas invenio; quod Hebraïca vox Schekel primario cujusdam ponderis nomen sit, cum radix illius Schakal nulla alia, quam appendendi, librandi, ponderandi, aut quæ huic omnino affinis est, notione gaudeat; deinde quod consuetudo Hebræorum appendendi argentum in statera etiam usque ad captivitatem Babylonicam perdararit, ac denique, quod, si Abrahami ætate argenti signati usus invaluisset, id minime latere potuisset vicinas gentes, unde statim praxis ea, in commerciis facillima, per totum terrarum orbem fuisset propagata; nec certe Romani & Græci nummis procusis tam diu caruissent. Ita fere illi.

[475] [non genus ponderis, sed nummos proprie dictos fuisse,] Ast ego, salva, quæ ipsis debetur, reverentia, rationes hasce haud satis validas urgentesque existimo, ut ab Hieronymi sententia seu Vulgatæ nostræ lectione, quæ monetam publica auctoritate percussam probatamque indicat, vel tantillum etiam recedam. Ac primo quidem cum J. B. Villalpando S. J. tom. 3 Apparatus urbis ac templi Hierosolymitani parte 2, lib. 2, disp. 4, cap. 24 pag. 386 observandum est, tametsi siclus pondus fuerit, & primæva sui institutione ponderum norma & ratio, nihil tamen prohibere, quo minus illud idem pondus aliquando cuderetur, atque in nummi formam redactum, sicut rerum omnium, quæ pondere expendebantur, communis erat mensura, sic etiam tum earumdem, tum etiam reliquarum & æstimator esset & pretium. Et id quidem in vetustis siclis, quos laudatus Villalpandus pag. 380, & Erasmus Frœlich S. J. ad calcem Annalium regum & rerum Syriæ tab. 18 exhibet, ac certe Machabæorum ætate locum habuisse, nemo, arbitror, vocabit in dubium. At enim non tunc dumtaxat, sed & multo ante exstitisse siclos, qui nummi genus erant, auctor est Flavius Josephus lib. 3 Antiquit. Judaïc. cap. 9, pag. mihi 88, ubi, cum testatus esset, Moysen, absoluto tabernaculo, Aaroni fratri suo Dei jussu sacerdotis munus contulisse, ita loqui de eo pergit: Post hæc convocato populo imperavit, ut rursum contribuerent viritim dimidium siclum. Ac mox, ne dubium esse possit, an de solo argenti rudis pondere, an contra de argenteo nummo signato intelligenda hæc sint, mox subdit, siclum esse NUMMI genus apud Hebræos.

[476] [ut ut contrarium quidam ex vocis etymo] Neque vero Fl. Josephi, siclos nummi genus Mosaïca ætate adstruentis, auctoritatem fidemque evertit allegata vocis Schekel Hebraïca radix, aut ipsa Hebræorum consuetudo appendendi in statera argentum, de quibus laudatus plus semel Wilhelmus Smitius in suo Prolegomeno Pentateuchi § 2, num. 415 & seqq. disserit. Etenim, si in re nostra ex solo vocis etymo Hebraïco legitimum formari possit argumentum, pari modo ex Latinarum vocum, non dico, etymo, sed vel apertissima significatione demonstraverim ego, florentissimis reipublicæ Romanæ primorumque imperatorum temporibus nullum exstitisse argentum cusum, nullum, seu aureum, seu argenteum, nummum signatum, quandoquidem tunc usitatæ voces tributum pendere, vectigalia pensitare, expensa, impendia, libripendes, aliæque ejusmodi voces appendendi, librandi & ponderandi notione gaudent. Imo ex Latinis hisce suscipere æs alienum, æs alienum facere, in ære meo esse aliisque id genus phrasibus pari ratione probaverim, aliud nullum metallum, quam merum æs, quod Regulare & Coronarium Plinius vocat, publica auctoritate signatum unquam sub Romanis fuisse, proindeque aurifices ac monetales peritissimos mirum in modum suis oculis deludi, dum dureos argenteosve nummos & Cæsarum effigie signatos se videre credunt, qui tamen, si nempe allata ab adversariis ratio aliquid roboris habeat, nihil, nisi laminæ & meri ponderis genus ac rude æs Regulare, vel Coronarium esse possunt.

[477] Quod autem ad Hebræorum consuetudinem appendendi nummos attinet, [& ex Hebræorum consuetudine appendendæ pecuniæ] quam laudatus Smitius cit. §, pag. 286 ad captivitatem Babylonicam usque perdurasse, contendit, lubens ego ei largior, Hebræos in agitandis commerciis nummos ponderare solitos passim fuisse. At num hinc consequens fit, nullum sub priscis illis Hebræis exstitisse nummum signatum, nullamque pecuniam probatæ monetæ publicæ? Profecto, si istiusmodi consecutio valeat, pari ratione evincetur, hodiernos nummos aureos, quos quadruplos, Albertinos, Guineos, ducatos vulgo appellant, meri ponderis genus esse, nec ullo insignitos charactere publico, quandoquidem hos appendere in statera solent mercatores aliique, qui sua strenue negotia curant. Adhæc, si quadringenti sicli, ab Abrahamo Ephroni Hethæo dati, aliique, de quibus frequens est in Scripturis mentio, nihil aliud fuerint, quam laminæ argenteæ, nullo monetæ aut nummi charactere insignitæ, sed solo sicli pondere appensæ, cur laminas illas non pondera, sed nummos passim adversarii vocant? Aut cur laudatus Smitius recitata Moysis verba ita Belgice vertit vier hondert sikelen zilvers, GEKEURDE GANGBAERE MUNTE? Cur item recentior interpres aliquis Gallus, quem fors Smitius hic secutus est, sic itidem vertit quatre cent sicles d' argent en BONNE MONNOYE & recue de tout le monde? Enimvero, si energicas hasce & rei nummariæ quam maxime proprias voces adhibere ad designandum meri ponderis genus ipsis liceat, quibus tandem utentur vocibus, ut nummos hujusce seculi, puta dictos vulgo Coronas Francicas, veram pecuniam esse, significent?

[478] Demum, ut manifeste pateat, apud Hebræos ante captivitatem Babylonicam in usu fuisse nummos, [evincere nitantur, quorum argumentis] qui non ad pondus, sed ad numerum, quod pecuniæ signatæ proprium est, expendebantur, quique certam sui valoris notam præ se ferebant, visum est, pauca pro multis testimonia e sacris Codicibus huc adferre. Lib. IV Reg. cap. 12 ℣. X ita legitur: Cumque viderent (nempe Hebræi sacerdotes sub Joiada pontifice & rege Joas viventes) nimiam pecuniam esse in Gazophylacio, ascendebat scriba regis & pontifex, (hic illum, ut inspectorem, sibi adesse, volebat, ne qua suspicione aspergeretur) effundebantque & NUMERABANT PECUNIAM, quæ inveniebatur in domo Domini, & ℣. seq.: Et dabant eam JUXTA NUMERUM atque mensuram in manu eorum, qui præerant cæmentariis & c. Rursus eodem lib. cap. 22 ℣. 7 legitur Josias rex præcepisse, ut tignariis & cæmentariis, ad instaurandum templum Domini adhibitis, necessaria ad id pecunia suppeditaretur, quam ipsi in potestate & fide haberent, expresse tamen edicit, ut non supputetur eis argentum. Ut quid, obsecro, Josias rex fidelibus famulis supputari argentum vetat, si alias pricis temporibus non supputari, sed dumtaxat in statera appendi solitum fuisset? Ut quid etiam scriba regis Joas Pontifexque Joiada numerarunt pecuniam, eamque juxta numerum dederunt operariis, si signata pecunia non fuerit, sed, uti adversarii volunt, merum ponderis genus, quod propterea appendendum prius in statera fuisset? Plura, quæ huc spectant, eaque etiam jam memoratis antiquiora testimonia, atque ex ipso Hebraïco Græcove textu hausta confirmataque videat curiosus lector in Dissertatione critica de Numismatibus Hebraïcis, quam R. P. Souciet S. J. anno 1715 Parisiis edidit.

[479] [hic satis fit.] Et his quidem nequaquam officiunt recitatæ sub num. 474 finem rationes. Etenim, quibus tandem, quod adversarii volunt, conficietur tabulis, argenti signati seu pecuniæ usum Madianitas Ismaëlitasque, Hebræorum utique vicinos, omnino latuisse, atque adeo non argenteos, nummos scilicet, sed rudes argenti laminas, seu, ut aliqui definire amant, exacta ad sicli pondus frusta argenti fuisse, quibus tamen, uti Gen. cap. 37 videre est, tamquam vera pecunia, a suis mercibus plane distincta, patriarcham Joseph a fratribus hujus emerunt? Hanc autem praxim, in commerciis facillimam, per totum terrarum orbem propagatam statim non fuisse, mirum non est, cum primitus nulla ab Hebræis vicinisque gentibus cum Europæis agitata fuerint commercia, nec alteri ad alteros commearint. Et vero praxis illa ante regum Israël tempora propagari ad Romanos nullo modo poterat, utpote qui in rerum natura non fuerunt ante annum Oziæ, regis Juda quinquagesimum primum, quo certe tempore jam pridem apud Hebræos pecunia numerari & juxta numerum distribui cœperat, ut adeo ex hac parte invalidum omnino sit adversariorum argumentum. Nihilo vehementius urget illud, quod a numismatum usu apud Græcos deducunt. Nam tantum abest, ut Græci diu admodum procusis nummis caruerint, ut contra jam ab ipsis temporibus Moysis excusa numismata habuerint, quandoquidem Erichtonius, teste Eusebio in Chronico, Aaroni coævus, Atheniensibus & Lyciis numismata excudit, ut refert Julius Pollux in suo Onomastico lib 9, cap. 6. Quæ cum ita sint, quidni apud Hebræos, utpote a quibus bonæ artes scientiæque ad Ægyptios, diendeque ad Græcos penetrarunt, multo ante Machabæorum, imo & ante Moysis tempora excusos nummos invaluisse, ac denique, uti S. Epiphanius lib. de Mensuris & Ponderibus pag. 183 tradit, Abrahamum argentei nummi figuram in Chananæam importasse, hujusque adeo usum Abrahami ætate illic viguisse, credamus?

[480] [Recitatæ Moysis narrationi] Reliquum est, ut agitatissimam quæstionem, ex recitatis supra verbis Moysis Gen. cap. 23 dictisque S. Stephani Act. cap. 7 ℣. 16 exortam, quantum scilicet ad nostrum institutum spectat, nunc itidem discutiamus. Si Moysaïcæ narrationi presse, uti omnino decet, inhæreamus, dubium non est, quin Abraham ab Ephrone, filio Seor, speluncam duplicem, respicientem Mambre, quadringentis siclis emerit, testante idipsum nepote ejus Jacobo hisce ad filios suos verbis Gen. cap. 49 ℣. 29 & 30: Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici, quæ est in agro Ephron Hethæi, contra Mambre, … quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. Idem illud confirmat rursus Moyses Gen. cap. 50, ℣. 12 & 13 ita de filiis patriarchæ Jacob scribens: Fecerunt ergo filii Jacob, sicut præceperat eis: & portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo contra faciem Mambre. Contra vero, si S. Stephanum Act. 7, ℣. 16 ad Judæorum primores verba facientem audiamus, Abrahamus pretio argenti a filiis Hemor, filii Sichem, sepulchrum emit, nempe prope Sichem urbem, ubi duodecim patriarchæ sepulti fuerunt. Rursus autem Gen. cap. 33, ℣. 18 & 19 non Abrahamus, sed Jacob partem agri, in Sichimis siti, a filiis Hemor, patris Sichem, centum agnis emisse narratur.

[481] An ergo S. Stephanus ita, ut jam audivimus, loquens, [non contradicit oratio S. Stephani Act. cap. 7,] memoria lapsus fuit, aut non tam ex sua sententia fideque historica, quam ex falsa vulgi opinione disseruit? Aut nonne potius in Vulgata nostra admittendum hic loci mendum est? Ita quidem nonnulli, qui ubivis solvendis nodis facilem sibi cuneum adesse voluerunt, pronuntiare & quasi de tripode definire veriti non sunt; ast (uti ante in re simili ostendi) haud satis reverenter nec fundamento utcumque solido. Ergone, ut Stephanus cum Moyse adducatur in concordiam, reducere oportebit Mambren in Sichem, unaque Ephronem, filium Seor, confundere cum uno ex filiis Hemor filii Sichem? At neque hæc solvendi nodi satis apta est ratio. Num itaque cum Gaspare Sanctio, caput 7 Act. ℣. 16 commentante pag. 152, sub memorato illic nomine Abraham intelligendus erit Jacob, Abrahami nepos, sic ut τὸ Abraham cit. ℣. 16 Act. in obliquo casu positum sit ac patronymice sumptum, vel etiam, ut sit quidem in recto casu adhibitum, patronymici tamen vim habeat? Ita auctor ille statuit, contenditque adeo, hujusce expositionis adminiculo sine offensione currere cetera, quæ S. Stephanus cit. ℣. 16 de sepulchri emptione narrat, cum, uti pag. 157 subdit, S. Stephanus dumtaxat dixerit τοῦ Σιχὲμ, cui subaudiri potest tam filius, quam pater. Ast num hæc omnia satis feliciter adstruxerit Sanctius, tu, lector, judica.

[482] Sed enim operæ pretium erit inquirere, an non & modo alio, [cum non sit certum, camdem sepulchri emptionem a S. Stephano indicatam fuisse,] eoque magis simplici, dissolvi ille nodus queat. Scriptores fere omnes, qui ℣. 16 capitis 7 Act. commentati sunt, veluti certum indubitatumque sibi sumpsisse videntur, S. Stephanum non aliam indicare voluisse sepulchri emptionem, quam quæ Geneseos cap. 23 descripta a Moyse fuit. Verum enimvero probatum demonstratumve a nullo eorum est, eum reapse in hanc emptionem digitum intendisse; neque profecto satis perspicio, quibus rationibus id, si voluissent, evincere ipsi potuissent. Etenim nuspiam pollicetur sanctus Orator, nihil se dicturum, quod non diserte expressum narratumque in Pentateucho aliisve sacris Codicibus sit. Et sane, quæ nuspiam in Pentateucho aliisve sacris Voluminibus reperiuntur, ipsa nempe divina verba, quibus Abram, priusquam moraretur in Charan, evocatus a Deo est, hæc ipse in sua ad Judæos celebri oratione recensuit, uti superius §§ VIII & IX ostendimus. Si igitur Stephanus alia divinæ vocationis Abræ adjuncta, quam quæ diserte exposita a Moyse fuerant, in sua ista Oratione commemoravit, quidni diversam quoque sepulchri emptionem, ab Abrahamo aliquando factam, nec tamen uspiam diserte a Moyse expressam, cit. ℣. 16 indicasse dici queat; hanc scilicet divina revelatione vel ex monumentis fide dignis, aut certe pari modo edoctus, quo divina ad Abramum in Ur Chaldæorum verba explorata habuit?

[483] Imo vero, si tam Stephani, quam Moysis verba, [ut contra, si diversa emptionis adjuncta considerentur, diversam] uti in Vulgata exstant, sensu obvio & litterali sumantur, quod in quibusvis libris historicis, nisi gravissima obstet ratio, fieri semper debet; consectarium erit, ut sepulchri emptio, memorata a S. Stephano, diversa prorsus statui debeat ab illa, quam Moyses scriptis mandavit. Quippe in hac emptione sepulchri, seu speluncæ duplicis & agri, occurrit venditor Ephron Hethæus, filius Seor; in emptione autem a S. Stephano memorata, non unus, sed plures occurrunt venditores, iique non filii Seor, sed filii Hemor, filii Sichem, qui certe a Sichem Hevæo, qui Dinam Jacobi filiam rapuit, omnino diversus est. Adhæc sepulcrum, cujus emptio a Moyse cit. cap. 23 refertur, situm fuit prope Hebron; illud autem, de quo S. Stephanus, situm erat in Sichimis, qui locus ab altero quindecim circiter horæ milliaribus distat. Denique si utriusque venditionis emptionisque adjuncta omnia, servato obvio ac litterali verborum sensu, accurate expendantur, tam altera ab altera emptio diversa videbitur, quam sit Abrahamitica emptio speluncæ duplicis omnino alia ab emptione partis agri in Sichimis, ubi Jacob sua fixerat tabernacula, quamque agri partem a filiis Hemor centum agnis, uti Gen. cap. 33 a ℣. 18 videre est, sibi comparavit.

[484] [diversi sepulchri emptionem designasse S. Stephanus videatur,] In hac igitur sententia nostra emit Abrahamus ab Ephrone Hethæo, filio Seor, speluncam duplicem vicinumque agrum, respicientem Mambre, quadringentis siclis probatæ monetæ publicæ, uti disertissime testatur Moyses Gen. cap. 23; &, præter speluncam duplicem agrumque, emit quoque sepulchrum in Sichimis a filiis Hemor, filii Sichem, illius nempe, qui non gente Hevæus, qualis, teste Moyse Gen. cap. 34 ℣. 2, Sichem, Dinæ raptor, erat, sed gente Chananæus fuit, prout nempe vox illa peculiarem populum, a Chanaan oriundum & a ceteris aliis populis Chananiticis distinctum, significat, de quo vide Bonfrerium, in caput 12 Gen. ℣. 6 erudite scribentem. Postea vero quam Abrahamus, uti S. Stephanus narrat, a filiis Hemor ac nepotibus Sichemi Senioris, seu Chananæi, sepulchrum in Sichem emisset, reversus ex Mesopotamia patriarcha Jacob, teste Moyse cap. 33 Gen. ℣. 18 & seqq., partem agri Sichimitici, in qua fixerat aliquandiu tabernacula, a filiis Hemor Hevæi, patris Sichemi Junioris, centum agnis emit; atque ita quidem Abrahamum imitatus ex parte est, dum, sicut hic in Hebron sepulchrali loco vicinum agrum adjunxit, ita ipse sepulchro, jam ante ab eodem Abraha in Sichimis empto, vicinum adjunxit agrum, seu agri partem, legitimo emptionis contractu sibi comparatam.

[485] [tametsi emptionis a S. Stephano memoratæ epocha incerta sit.] At, sciscitaberis, quandonam Abrahamus sepulchrum illud in Sichem emit, in quo, uti S. Stephanus narrat, duodecim patriarchæ, filii Jacob, post mortem positi tandem fuerunt? Respondeo, cum Moyses hujus sepulchri emptionem tacitam prætermiserit, nec S. Stephanus in celebri sua ad Judæos Oratione chronographum egerit, hujus emptionis epocham assignari exactissime non posse, imo neque eam, ut rei gestæ fides adjungatur, ita assignari debere. Enimvero nonne & alia facta, in Novi Testamenti libris memorata, indubitata prorsus certissimaque haberi debent, tametsi accurate eorum epocha assignari nequeat? Et indubie quidem, qualia sunt, ut pluribus superdeam, quæ in Epistola Catholica B. Judæ Thaddæi ℣. 9 de altercatione ob Moysis corpus orta, ac ℣. 14 de prophetia Enoch, & Epist. 2 B. Petri cap. 2, ℣. 5 de Justitiæ prædicatione a Noë facta, ac denique, quæ in Epistola Pauli ad Hebræos cap. XI ℣. 34 & seqq. de quibusdam viris virtute fidei inclytis enarrantur. Cum igitur facta illa, ut ut suis epochis diserte non signata, imo & magna ex parte in Veteris Testamenti libris non expressa, fidem tamen plenissimam idcirco mereantur, quod a viris Spiritu sancto plenis tradita fuerint; quidni pariter S. Stephano credamus, disertis verbis asserenti, emptum ab Abrahamo fuisse sepulchrum in Sichem, hujusque venditores fuisse filios Hemor filii Sichem, tametsi nullo ex capite liqueat, an emptio illa facta sit, dum Abraham, ingressus terram Chanaan, prope Sichem ædificavit altare Domino, ibique aliquandiu moratus est; an vero multo post, seu sub vitæ suæ finem; qua de re disputare supervacaneum foret.

§ XXVI. Abraham Isaaco suo provisurus de uxore, suæ domus œconomum jurejurando prius obstrictum, ut de cognatione herili uxorem ei quærat, in Mesopotamiam mittit. Hujus legationis felix successus.

[Abrahamus, degens rursus in terra Australi] Tametsi Abraham apud Hethæos, Hebronis incolas, summa in existimatione esset, ab iisque, ut supra vidimus, velut princeps Dei haberetur; haud multis tamen annis, postquam demortuæ uxori justa persolvisset, hic loci substitit. Certe, cum triennio post Saræ obitum Isaacus uxorem duceret, in terra Australi, seu in Bersabee, uti ex Gen. cap. 24, ℣. 62 colligitur, Abrahami tentoria fixa erant, atque illic quoque, nisi vehementer fallar, ea contigerunt, quæ Moyses cit. cap. 24 Genes. ℣. 1 & octo seqq. Isaaci nuptias enarraturus, singillatim de Sancto nostro præmittenda censuit. Hisce ex instituto nostro præ rebus ceteris, quæ ipsas Isaaci nuptias attinent, paulo uberius inhærere, æquum erit. Itaque Scriptorem sacrum ante alios cit. cap. loquentem audiamus: Erat autem Abraham, inquit, senex, dierumque multorum: & Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus, quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum cæli & terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: sed ad terram & cognationem meam proficiscaris, & inde accipias uxorem filio meo Isaac. Hactenus Moysaïcæ narrationis exordium, de quo nonnulla discutienda veniunt.

[487] Ac primo quidem, cum Moyses, Abrahamum tunc fuisse senem multorumque dierum, [triennio post mortem Saræ] ℣. 1 solummodo edicat, ipsum vero annum, quo sanctus Patriarcha de danda Isaaco suo uxore serio cogitavit egitque, diserte ibidem non signet, non una de hujus facti epocha eruditorum est opinio. Hos inter Lippomanus censuit, Abrahamum tunc fuisse annorum centum & triginta septem, ac sui filii conjugio supervixisse triginta octo annos: unde omnino consequens foret, ut, quæ cit. cap. 24 Gen. narrantur, mox ab obitu Saræ contigisse dicenda essent. Verum cum cap. 25 Gen. ℣. 20 diserte affirmet Moyses, Isaacum, cum QUADRAGINTA ESSET ANNORUM, duxisse uxorem Rebeccam, filiam Bathuëlis Syri de Mesopotamia, sororem Laban; dubium esse non potest, quin inter obitum Saræ, qui ætatis ejus anno centesimo vigesimo septimo, seu Isaaci trigesimo septimo, Abrahami vero centesimo trigesimo septimo ex jam ante dictis certo contigit, interque Isaaci conjugium tres fere anni intercesserint; ut adeo non 38 annos, uti Lippomanus vult, sed solum 35 Abrahamus sui filii conjugio supervixisse potuerit, utque illius cum œconomo suo de accipienda Isaaco suo uxore, sermo, & œconomi ejusdem in Mesopotamiam legatio, ac demum ejus e Mesopotamia in Chananitidem cum Isaaci sponsa reditus eidem anno Abrahæ centesimo quadragesimo, seu quadragesimo Isaaci, innectenda etiam sint, nisi quis præter omnem veri speciem, ad istiusmodi negotia, quæ bimestri spatio perfici facile poterant, integrum fere triennium impensum fuisse, adstruere malit.

[488] [suo filio provisurus de uxore,] Neque vero adversus sententiam nostram quidquam facit, quod grandævus Abraham haud dubie nihil magis expetierit, quam ut ex Isaaco, filio suo, quam cito fieri posset, nepotes cerneret: nam, si quid hæc ratio contra nos evincit, evincet itidem, Isaaci conjugium diu ante Saræ mortem, seu multo ante annum Isaaci trigesimum septimum statuendum fore; quod profecto, salva sacrorum Codicum auctoritate, nemo unus admittet. Fateor quidem cum Saliano in Annal. Eccles. V. T. ad annum mundi 2178 num. 2, hujus conjugii tarditatem, saltem prima fronte, admiratione non carere; at cum eodem etiam crediderim, Patriarcham ea in re divinam exspectasse monitionem, ut promissum divinitus semen peculiari Dei providentia & administratione dispensaretur, nec antea Virum sanctum, ut suo filio de uxore prospiceret, divinitus fuisse monitum, quam cum jam nubilis esset ea, quam illi destinarat Deus. Ut ut id sit, equidem cum Abrahamo ratum fixumque esset, nullam ex filiabus Chanaan, ob indicandas infra rationes, uxorem filio dare, velletque adeo ex puellis sibi consanguineis in Mesopotamia degentibus unam aliquam ipsi adsciscere, necesse habuit Isaaci nuptias tam diu differre, donec Bathuëlis hujusve fratrum filiæ, ac nominatim Rebecca, de cujus ortu ac ætate post reductum e terra Visionis Isaacum certior fuerat redditus, jam satis adolevissent, ut collocari in matrimonium sine vitæ aut valetudinis discrimine possent. Denique, sive rationes jam nunc allegatæ, sive quævis aliæ Abrahamum moverint, ut ad usque annum Isaaci quadragesimum nuptias ejus differret, verissimum semper ex Moysis testimonio erit, Isaacum eo dumtaxat anno uxorem duxisse, minimeque recedendum esse a fixa sub numeri 487 calcem chronotaxi nostra.

[489] [domus suæ œconomum in Mesopotamiam mittere parat,] At quæres, eccur Abrahamus conciliandis suo filio nuptiis ministrum adhibuerit eumque seniorem suæ domus famulum, ac dein, quorsum ab eo jusjurandum, & ritu quidem adeo singulari præstandum, exegerit, ut ne scilicet ex Chananæis virginibus uxorem Isaaco acciperet, sed contra ex familia Nachoris, in Mesopotamia tunc etiam degente, ei accerseret uxorem. Ad primum horum pro responso sit, Abrahamum ipsum vel ob solam vergentem ætatem, ut alias non recenseam rationes, in Mesopotamiam ire nec potuisse, nec, etiamsi commode illuc ire potuisset, id eo consilio facere, ipsius dignitati fuisse consentaneum. Cum autem neque ex re esset, dilectissimum Isaacum viarum periculis propterea committere, ejusque quotidiana privari consuetudine; nihil profecto in eo rerum statu convenientius fuit, quam ut Abrahamus suo nomine legatum aliquem in Mesopotamiam mitteret, qui Isaaco, haud dubie ea de re prius a suo Patre consulto, atque consentienti, desideratam conjugem adduceret. Quoniam vero ad tanti momenti negotium perficiendum nemo aptior videri poterat, quam suæ domus œconomus, cujus nempe fides, prudentia, industria diligentiaque longissimi temporis usu spectatæ exploratæque erant, idcirco hunc præ ceteris sapienti plane consilio Patriarcha delegit, ut ex consanguineis in Mesopotamia degentibus destinatam Isaaco conjugem acciperet, salvamque & incolumem perduceret in Chananæam.

[490] Sed enim, si servi illius fides, prudentia, industria diligentiaque perspectæ omnino Abrahæ fuerint, [prius tamen jusjurandum ab eo exigit, omnino licite,] nonne in vanum Patriarcha eum adjuravit per Dominum, Deum cæli & terræ, seu jusjurandum ab eo exegit? Minime vero. Etenim, cum gravissimum multis nominibus esset negotium, quod sanctus Pater-familias suo œconomo committebat, atque adeo cum sua plurimum interesset, illud ex sua voluntate ad amussim exsecutioni mandari, potuit sane, utpote legitimam in servum suum potestatem habens, & causa impulsus gravissima, per Dominum Deum cæli & terræ, quem & ipse famulus agnoscebat adorabatque, eum adjurare, seu jusjurandum invocato Dei nomine ab eo exigere, ut is eo adstrictus religionis vinculo nihil imprudens attentaret, nec per incuriam humanam culpabilemve ignorantiam quidquam omitteret, quod æquissimis sanctisque votis suis perfectissime non conveniret. Quod ergo nonnulli ex Origene insinuant indecens esse, ut viri perfecti jusjurandum ab aliis exigant, id contra illos tantum intorqueri potest, quibus in eos ipsos, a quibus jusjurandum postulant, legitima ac veluti suprema potestas non est, quandoquidem, ubi hæc adest, justaque intercedit ratio, tam ad divini Nominis honorem cedit jusjurandum exigere, quam illud præstare, uti exemplis sat multis, ac nominatim iis, quæ lib. 4 Regum cap. XI de Joiada, Lib. 1 Esdræ cap. X de ipso Esdra, & lib. 2 Esdræ cap. ultimo de Nehemia referuntur, satis superque liquet.

[491] Quo autem proposito Abrahamus ritum adeo singularem adhiberi, [& quidem ritu valde singulari,] seu œconomum suum, dum juraturus esset, manum femori suo supponere jusserit, variant plurimum eruditorum sententiæ, quarum præcipuas laudatus jam sæpe Pererius recensuit Disput. 1 in Caput 24 Genes. pag. 540 & seqq., quas illic, si vult, curiosus lector videat. Mihi ex hisce omnibus, imo & ex ceteris, quas apud recentiores videre licuit, probabilissima videtur ea, quæ, uti citatus Pererius fere scribit, memorato ritu seu jurisjurandi cæremonia adumbratum ac significatum a Viro sancto fuisse asserit mysterium generationis Messiæ, ex femore, id est, ex stirpe & genere Abrahæ propagandi, ipsumque Abrahamum eo signo profiteri & contestari voluisse firmissimam fidem, quam habebat de Messia generando ex semine suo, secundum illam sibi a Deo datam promissionem Benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ; sic ut intellexerit piissimus Patriarcha, tale semen, in quo benedicendæ & beatificandæ essent omnes gentes, non solum fore hominem, sed simul etiam Deum, jusseritque, quo id significaret, servum suum supponere manum femori suo, designans carnem, quam ex ipso sumpturus erat Messias, simulque ipse adjurarit eum per Dominum cæli & terræ, indicans, ita eum fore hominem, ut simul etiam esset vere Deus.

[492] Ipsa nunc Sanctorum Patrum testimonia, quibus ea nititur opinio, audisse ex re erit. Et Hieronymus quidem citatum Geneseos locum commentans, [quo nempe mysterium nascituri ex sua stirpe Messiæ,] lib. Quæst. Hebraïc. col. 527 ita scribit: Tradunt Hebræi, quod (Abraham nempe) in sanctificatione ejus, hoc est, in circumcisione juraverit. Nos autem dicimus, jurasse eum in semine Abrahæ, hoc est in Christo, qui ex illo nasciturus erat juxta Euangelistam Matthæum loquentem: “Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraam.” Et rursus tom. 4 lib. 1 contra Jovinianum col. 153: Abraham adjurat servum in femore suo, hoc est, in Christo, qui de ejus erat semine nasciturus, ut filio suo Isaac alienigenam non adducat uxorem. Et iterum tom. 2, in Epistola sua ad Principiam virginem col. 685 & seq. ita inquit: Quod autem femur significet opera nuptiarum, his breviter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quærendam filio suo Isaac, dicit majori domus suæ: “Pone manum tuam super femore meo” (lege sub femore meo,) “ & adjurabo te per Dominum Deum cæli.” Non dubium, quin per eum, qui de ejus semine erat nasciturus. Hisce consona audi ex S. Ambrosio Lib. 1 de Abraham cap. 9 col. mihi 309: Inventus est de servulis senior, tamen qui ad uxorem providendam domino juniori eligeretur, & constrictus ut juraret, mitteret manum sub femur Domini sui. Per femur generationem intelligimus: generatio autem Abrahæ Christus est. Unde Apostolus ait: “Abrahæ dictæ sunt promissiones & semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis: sed sicut in uno, Et semine tuo, quod est Christus;” ostendens per ipsum nobis sanctum sacramentum, per ipsum tutum auxilium fore.

[493] [uti SS. Patre communiter docent, adumbraret ac profiteretur,] Atque ita quoque censuit S. Augustinus in suis Quæstionibus in Genes. tom. 3 parte 1, col. 393, in hunc modum loquens: Quod Abraham jubet puero suo, ut manum suam ponat sub ejus femore, & sic eum adjurat per Dominum Deum cæli, & Dominum terræ, solet imperitos movere: non adtendentes, magnam istam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse Dominus Deus cæli & Dominus terræ in ea carne venturus esset, quæ de illo femore propagata est. Et lib. 16 de Civit Dei cap. 33 postquam dixisset, Isaacum, cum quadraginta esset annorum, Rebeccam duxisse uxorem, centesimo scilicet & quadragesimo anno vitæ patris sui, triennio post mortem matris suæ, prout & nos num. 487 ostendimus, ita pergit: Ut autem (Isaacus) illam duceret, quando ab ejus patre in Mesopotamiam servus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem servo dixit Abraham, “Pone manum tuam sub femore meo, & adjurabo te per Dominum Deum cæli & Dominum terræ, ut non sumas filio meo Isaac uxorem de filiabus Chananæorum,” nisi Dominum Deum cæli & Dominum terræ in carne, quæ ex illo femore trahebatur, fuisse venturum? Numquid hæc parva sunt prænunciatæ indicia veritatis, quam compleri videmus in Christo? Mitto cetera SS. Patrum testimonia, cum jam recensita instar plurimorum, imo omnium, esse queant.

[494] [non autem ex communi tum consuetudine,] Equidem non diffiteor, communi huic SS. Patrum sententiæ minime suffragari S. Chrysostomum, dum Homil. 48 in Genes. pag. 483, ritum hunc potius ex recepto tunc antiquiorum more, quam designandi arcani Mysterii causa, adhibitum ab Abrahamo fuisse, indicat, nixus haud dubie narratione quadam Flavii Josephi, qui libro 1 Antiquitatum Judaïcarum cap. 16 de hoc facto agens, modum, quo Hebræi sese invicem juramento obstringere solerent, ita describit: Subditis alter alteri manibus sub femora, Deum ita testem invocant eorum, quæ destinaverant. Verumenimvero liceat, salva utriusque scriptoris auctoritate, nonnulla in hanc assertionem observare. Si mos, seu ritus supra indicatus, veteribus re vera receptus fuerit, atque idcirco solum Abrahamus servum suum manum femori supponere jusserit, eccur nec Abimelech, rex Geraræ, dum fœdus & amicitiam cum Abrahamo jurejurando firmaret, uti supra num. 424 retulimus, manum femori Abrahæ supposuisse, neque hic idem Abimelecho fecisse legitur? Cur neque Genes. cap. 26 ritus ille ab Isaaco & Abimelecho, aut saltem ab alterutro observatus fuit, cum juraverunt sibi mutuo? Cur nec a Jacob, Abrahami nepote, servatus fuit, dum Genes. cap. 31 ℣. 53, per timorem patris sui Isaac juravit, non nociturum se socero suo Labano? Ac denique cur citatis ad numeri 490 calcem variis scripturæ locis ne levissima quidem hujuscemodi ritus ingeritur mentio? Hæc cum ita sint, quidni plerisque SS. Patribus assentiamur, ritum hunc Abrahamo primum peculiarem fuisse, adhibitumque in hoc negotio ab illo esse ea intentione, ut fidem suam de nascituro ex suo semine per Isaacum Messia, Deo vero ac vero homine, solenni modo profiteretur?

[495] Porro, tametsi grande illud mysterium generationis Messiæ arcanum maxime, [ab eodem œconomo, licet mysterii ignaro, præstandum,] omnibusque id temporis, præter admodum paucos Dei vates, Deoque carissimos & familiarissimos viros, opertum esset, atque adeo verisimiliter Sancti nostri œconomum lateret; tamen, uti laudatus Pererius cit. Disp. 1 in caput 24 Genes. num. 16 fere loquitur, nihil prorsus aut absurdi aut inepti aut incongrui hic factum ab Abrahamo est, dum adjuraturus servum suum, eum manum femori supponere jussit ipseque eo ritu arcanum illud mysterium adumbrare intendit. Satis enim erat, inquit idem auctor, servum nosse, & credere, & colere id, per quod adjurabatur, Deum dico cæli & terræ Dominum: de intellectu autem interiori & abdito illius cæremoniæ ponendi manum sub femore, nequaquam curiose ac sollicite requirendum ab eo erat, persuasum nempe certumque habenti, nihil a Domino suo non sapienter ac religiose fieri. Nam multa præcipi a Deo religiose observanda iis, qui earum rerum mysticas significationes ignorant, clarissimum nobis argumentum certamque fidem facit lex Mosis, secundum quam multa Hebræis præscripta sunt colenda & observanda, quæ Christi Domini & Ecclesiæ ejus umbram & figuram gerebant, & ad ea præfigurandum principaliter instituta erant: quorum tamen mysteriorum cognitio & paucissimis illius populi, nec, nisi per singularem quamdam Dei revelationem, contigit.

[496] Ita ille, de præfati ritus substantia intentoque ab Abrahamo fine pro more suo erudite disputans. [modo scilicet, uti hic exponitur, minime indecenti,] Quibus, ne quid disquisitioni huic desit, adjungi merentur, quæ de ejusdem ritus modo Salianus in Annalibus Ecclesiasticis Veteris Testamenti ad annum mundi 2178, num. 6 scite observavit, ita scribens: Sicut autem, inquit, in nominatione fœmoris modesta locutio est, qualis illa, “Non auferetur sceptrum de Juda & dux de fœmore ejus,” &, “Omnes animæ eorum, qui egressi sunt de fœmore Jacob, septuaginta,” ita modestam fuisse actionem, par est credere, quicquid salaces Judæi comminiscantur; neque sedisse Abrahamum arbitror super famuli manum, sed ea potius stanti, aut sedenti Abrahæ fœmur, & quidem veste contectum, leviter attigisse, aut eam etiam admovisse duntaxat; sicut qui honoris causa manum admovent ori proprio vel alterius genibus, aut jurando pectori, neque os plane tangunt, neque pectus aut genua, sed admovent tantum manum ad eas corporis partes & tactum significant potius, quam faciunt.

[497] [eique sollicite prohibet, ne Isaaco accipiat uxorem de filiabus Chanaan,] Superest, ut quamobrem sanctus Patriarcha tam sollicite caverit, ne ex filiabus Chanaan Isaaco suo uxor daretur, nunc itidem inquiramus. Alii hujus rei causam esse contendunt vigentem tunc idololatriam impietatemque Chananæorum; ast, uti ex jam ante dictis satis apparet, id malum omnium eo tempore non fuit; nec puto, adeo difficile futurum fuisse, inter Abimelechi regis Geraræ aut Ephronis Hethæi consanguineas subditasve virginem aliquam invenire, quæ & verum Deum coleret & honestis moribus imbuta esset, aut certe, quæ in divinum cultum non consensisset, si prius educationis vitio aliove defectu ab eo fuisset aliena. Alii legem divinam adstruunt, qua scilicet inhibita Hebræis fuisseno cum Chananæis connubia; ast frustra; cum ejusmodi lex quatuor ferme seculis post id temporis lata sit per Moysen, qua proinde obstringi Abraham & Isaac neutiquam potuerunt. Alii denique alias allegant rationes, alias aliis probabiliores; ast mihi devitati ab Abrahamo Chananæarum cum Isaaco conjugii veriores imo & præcipuæ rationes fuisse videntur hæ, tum quod earum genus ob Chami in patrem suum Noë nimium irreverentis maledictionem vilius ignobiliusque censuerit, quam ut cum genere suo, toties divinitus benedicto, per Isaaci nuptias indeque orituros liberos in gentem unam amplissimam nobilissimamque aliquando coalesceret; tum quod Vir prudens committendum non existimarit, ut Isaacus affinitates cum illis contraheret, quos ejus posterorum opera ex interdicto divino expellendos exterminandosque esse, jam pridem didicerat.

[498] [sed contra ex cognatione sua, quod œconomus se facturum esse, jurat,] Cum autem hæ aliæque ejusmodi rationes nullum in Nachoris posteritate locum haberent, ut quæ ex adverso etiam consecuta fuerat in communi suo parente Sem benedictionem divinam, quæque & bene morata & veri Dei cognitione, uti ex eodem cap. ℣. 18 & 3 seqq., ℣. 31 & seqq. & ℣. 50 aliisque colligitur, imbuta erat, meritissimo jure Abrahamus suæ domus œconomum sacramenti religione obstringere voluit, ne de filiabus Chanaan Isaaco uxorem acciperet, ut contra ad terram & cognationem suam in Haran proficisceretur, deducturus inde Isaaco suo destinatam uxorem, quemadmodum cit. cap. Gen. ℣. 3 & 4 Moyses enarrat. Quid ad circumscriptum adeo Patriarchæ mandatum exactamque sacramenti religionem fidelis prudensque œconomus responderit, & quo tandem pacto ad exsequenda Heri sui jussa præstito jurejurando, suam addixerit operam, ex ipso rursus Moyse intellexisse juverit. Sic ergo ille ℣. 5 & 4 seqq. suam prosequitur narrationem: Respondit servus: si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo tu egressus es? Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei & de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, & juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, & accipies inde uxorem filio meo: sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, & juravit illi super sermone hoc.

[499] Huc usque Mosaica narratio, quam ipsis Chrysostomi verbis illustratam recensuisse non pigebit. [uti S. Chrysostomus verba Moysis commentans] Sic igitur ille Homil. 48 in Genesim pag. 483: Videamus autem nunc, inquit, & servi (cui nempe Abrahamus mandatum illud dedit) probitatem, quomodo Heri pietatem imitatus sit. Nam postquam vidit, tam serio Justum sibi præcipere, dicit ei: “Si non voluerit mulier venire mecum, vis filium tuum in terram, unde existi, inducam?” Ut ne, inquit, si difficultas aliqua incidat, transgrediar mandata tua, rogo, quid oportebit me observare: & num placet tibi, ut illuc abeat Isaac &, accepta sponsa, redeat, si non voluerit, ut mandasti, venire mecum? Quid igitur Justus? Denegat hoc, & dicit: “Attende tibi: ne educas filium meum illuc.” Non erit tibi hac re opus. Qui enim mihi hoc pollicitus est, & promisit semen ita multiplicandum, etiam curabit, hoc ut prospere succedat. “Ne” igitur “abducas illuc filium meum.” Ac mox in hæc Patriarchæ verba Dominus Deus cæli & Deus terræ, ita observat: Vide, quomodo superius servum adjurans, ipsum de omnium Conditore instituit: & nunc precaturus iterum, eadem verba dicit: per omnia servum docens, ut fiducia in eum plenus iter arripiat, & de bono rei exitu bene speret. Docet enim, quantam olim ab initio benevolentiam Dei invenerit, & eum, qui a domo paterna se evocaverit, & usque ad hoc tempus ita gubernaverit, jamque in tam provecta senecta Isaac dederit, prospera etiam, quæ adhuc restabant, facturum esse.

[500] Tum recitatis ceteris Patriarchæ verbis, quæ eodem capite Geneseos ℣. 7 exstant, [pluribus ostendit.] mox ita Abrahamum loquentem inducit: Ille (Deus nempe) qui tantam erga me declaravit benignitatem & curam, “Ipse mittet angelum suum ante te, & inde accipies filio meo uxorem.” Confidens … abi: certus enim sum, eum, qui tantis me beneficiis hactenus prosequutus est, prioribus etiam illud additurum & missurum angelum suum ante te. Ipse … viam tibi præparabit in omnibus, uxoremque tibi notam faciet, ut, accepta ea, huc redeas. Quod si contingat, quod absit, ut reluctetur uxor venire huc, alienus eris a maledictione juramenti. Tantum filium meum illuc ne abducas. Nullum enim mihi dubium est, quin Dominus secunda tibi faciat omnia. Declarans, quantum divinæ potentiæ fidat, prohibet servum, ne filium illo inducat. Cum ergo in hunc modum, uti S. Chrysostomus notat, sua Abrahamus consilia jussaque fideli famulo aperuisset, eique hoc pacto omnem perjurii scrupulum anxiamque sollicitudinem exemisset, mox eum sibi obsequentem expertus est, seu, uti Moyses ℣. 9 ait, Posuit … servus manum sub femore Abraham domini sui, & juravit illi super sermone hoc, nimirum, ut Isaaco non acciperet uxorem, nisi ex Heri sui cognatione in Mesopotamia, & ut ne, si illa hinc in Chanaan venire nollet, eo ipse reducere Isaacum quovis tempore conaretur, aut hunc eo iturum, sponderet.

[501] [Isaaci, quem Pater in Mesopotamiam reduci vetuerat, nuptias conciliaturus] At, inquies, cum Isaac in terra Chanaan natus sit, nec inde unquam pedem extulisse legatur, qua ratione quove sensu Abrahamus eum reduci in Mesopotamiam vetuit? Respondet jam sæpe laudatus Smitius tom. 2 parte 1 in Genesim pag. 268, fuisse ibidem (in Mesopotamia nempe) Isaacum in lumbis parentum, ac statim ita loqui pergit: Quia familiæ interdum instar viri unius habentur, cui, quæ singulis evenerunt, tribuuntur, Isaac REDUCTUS diceretur, unde Abraham venerat. Nimirum censuit hoc loco vir eruditus, id ipsum, quod nos § XI num. 188 & seqq. de idiotismo Hebraïco contendimus, neutiquam alienum a vero esse, atque adeo in Libris sacris, etiam historicis, nonnumquam aliquid nominatim posteris adscribi, in quo tamen hi partem nullam, nisi in suis majoribus, habuere. Itaque, si potuisset Isaac in Mesopotamiam reductus dici, quod illic antea in lumbis Patris fuisset, quidni & Israëlitæ 430 annis in Ægypto commorati fuisse dici possent, qui totidem ante annis in Abrahæ lumbis illic versati, atque ipsimet postea diu admodum peregrinati fuerant? Sed hæc ex oblata occasione breviter perstricta sunto. Nunc ad ipsam præcepti supra memorati exsecutionem progredior, non quod hæc, tota, quanta est, historia ad res gestas Abrahami proxime spectat, sed ut hinc manifestum fiat, quam non vana fuerit Viri sancti fiducia, liqueatque adeo, quousque benignus Deus ejus precibus annuerit omniaque ita disposuerit, uti fieri tum ipse, tum servus ejus optarat.

[502] [fidus œconomus ex Domini sui mandato abit in Mesopotamiam,] En adeo genuinam rei totius ipsisque verbis Moysis a ℣. X contextam narrationem: Tulitque (Abrahami servus) decem camelos de grege domini sui, & abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, & fac misericordiam cum domino meo Abraham. Ecce ego sto prope fontem aquæ, & filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam, ut bibam: & illa responderit: Bibe, quin & camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam præparasti servo tuo Isaac: & per hoc intelligam, quod feceris misericordiam cum domino meo. Necdum intra se verba compleverat, & ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuël, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: puella decora nimis, virgoque pulcherrima & incognita viro: descenderat autem ad fontem, & impleverat hydriam, ac revertebatur. Occurritque ei servus, & ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. Quæ respondit: Bibe domine mi, celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, & dedit ei potum. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin & camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam, & haustam omnibus camelis dedit.

[503] [& singulari modo, nec sine actis Deo gratiis reperit] Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens, utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, & armillas totidem pondo siclorum decem. Dixitque ad eam: Cujus es filia? Indica mihi: est in domo patris tui locus ad manendum? Quæ respondit: Filia sum Bathuëlis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. Et addidit dicens: Palearum quoque & fœni plurimum est apud nos, & locus spatiosus ad manendum. Inclinavit se homo, & adoravit Dominum, dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam & veritatem suam a domino meo, & recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. Cucurrit itaque puella, & nunciavit in domum matris suæ omnia, quæ audierat. Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. Cumque vidisset inaures & armillas in manibus sororis suæ & audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat juxta camelos, & prope fontem aquæ: Dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: Cur foris stas? Præparavi domum & locum camelis. Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas & fœnum, & aquam ad lavandos pedes ejus, & virorum, qui venerant cum eo.

[504] Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: [destinatam Isaaco sponsam, eamque] Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. At ille: Servus, inquit, Abraham sum: Et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: & dedit ei oves & boves, argentum & aurum, servos & ancillas, camelos & asinos. Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia, quæ habuerat (id est, omnium facultatum heredem scripsit.) Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum; in quorum terra habito: sed ad domum patris mei perges, & de cognatione mea accipies uxorem filio meo: Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, & diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, & de domo patris mei. Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, & non dederint tibi.

[505] Veni ergo hodie ad fontem aquæ, & dixi: [a fratribus & matre pro Isaaco] Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, Ecce sto juxta puteum aquæ, & virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua: Et dixerit mihi: Et tu bibe, & camelis tuis hauriam: Ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei. Dumque hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, & hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. Quæ festinans deposuit hydriam de humero, & dixit mihi: Et tu bibe, & camelis tuis tribuam potum. Bibi, & adaquavit camelos. Interrogavique eam, & dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuëlis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, & armillas posui in manibus ejus. Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. Quamobrem si facitis misericordiam & veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, & hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.

[506] [obtinet atque in terram Chanaan] Responderuntque Laban & Bathuël: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. En Rebecca coram te est, tolle eam, & proficiscere, & sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. Prolatisque vasis argenteis, & aureis, ac vestibus, dedit ea. Rebeccæ pro munere, fratribus quoque ejus, & matri dona obtulit. Inito convivio, vescentes pariter & bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. Responderuntque fratres ejus & materæ Maneat puella saltem decem dies apud nos, & postea proficiscetur. Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me, ut pergam ad dominum meum. Et dixerunt: Vocemus puellam, & quæramus ipsius voluntatem. Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam.

[507] [sospitem eidem adducit.] Dimiserunt ergo eam & nutricem illius, servumque Abraham & comites ejus, imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es: crescas in mille millia, & possideat semen tuum portas inimicorum suorum. Igitur Rebecca, & puellæ illius ascensis camelis secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam, quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis & Videntis: habitabat enim in terra Australi: Et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, & ait ad puerum: Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, & accepit eam uxorem, & in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Atque hic quidem fuit votorum Abrahæ successus paternæque ejus curæ ac firmæ in Deum fiduciæ lætissimus fructus, de quo summas divino Numini gratias eum mox egisse, tametsi Moyses recitatis jam nunc verbis non subdat, dubitare tamen nos minime sinit antiqua Patriarchæ pietas, & grati animi de acceptis beneficiis Deo semper exhibendi ferventissima constantissimaque voluntas.

§ XXVII. Abraham Ceturam ducit uxorem: hujus conjugii adjuncta discutiuntur: nati ex eo filii: hos, uti & Ismaëlem, muneribus donatos Abrahamus separat ab Isaaco, jam duobus filiis aucto: Sancti obitus & sepultura.

[Abraham duxit uxorem secundariam, defuncta jam Sara,] Effluxerat a morte Saræ, prout ex jam dictis infraque dicendis videre est, triennium circiter, a nuptiis vero Isaaci cum Rebecca trimestre plus minus spatium, cum Patriarcha noster, qui, tametsi defunctæ uxoris domicilium suppellectilemque omnem Isaaci sponsæ, utpote novæ, seu in Saræ locum suffectæ matri-familias, tradidisset, aliam tamen conjugem sibi adsciscendi animum non mutaverat, re ipsa uxorem duxit, nomine Ceturam, non quidem quæ ejusdem ordinis ac dignitatis cum defuncta jam uxore Sara esset, sed quæ legitimæ conjugis nomine & re gaudens Virum suum liberis, si sic placitum Deo esset, augeret, senectutis ejus singularem haberet rationem, familiæque curam susciperet. Hæc nos Moyses non obscure docet, partim, dum relatis Isaaci nuptiis proxime subnectit conjugii Abrahami cum Cetura narrationem, ita cap. 25 Genes. ℣. 1 loquens: Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, sicque illud brevi temporis intervallo memoratis jam mox ante Isaaci nuptiis successisse, significans; partim, dum eodem cap. ℣. 6 tam Ceturæ, quam Agaris progeniem filios concubinarum, id est, non conjugis alicujus primariæ, sed uxorum usurariarum filios, legitimos tamen, compellat, eo ceteroquin nomine illos non appellaturus, si Abrahamus Ceturam magis, quam Agarem, tamquam dominam matremque familiæ, connubiali vinculo sibi adjunxisset.

[509] Sed quoniam nunc a me dicta non uni dubitationi, [tametsi, nonnulli quorum rationes hic recitantur,] sive rei gestæ asserta epocha, sive res ipsa cum adjunctis suis consideretur, obnoxia sunt, haud alienum ab instituto meo fore arbitror, si difficultates omnes variasque nobis hic adversantium rationes expendero eademque opera iis fecero satis. Ab epocha memorati conjugii exordium duco. Laudatus jam sæpe Smitius, postquam in suo Prolegomeno Genes. pag. 492 & pag. 496 hocce Abrahami conjugium paulo post Isaaci nuptias fixisset, atque in suis ad caput 25 Genesis Notis ita primum fuisset locutus, Si narrationis ordinem hic sequamur, consequens est, Abrahamum has nuptias iniisse, Isaaco jam Rebeccæ conjuncto, dum esset annorum CXL, mox in hunc modum eodem tom. 2 Genes. parte 2, pag. 282 loqui pergit: Credunt tamen nonnulli, Moysen hic, ut alias sæpe, hysterologia usum, atque hoc cum Cetura connubium dudum ante, & vivente adhuc Sara, initum; ut sensus sit: “Abraham vero aliam duxerat” &c. Et, ut videas, eum a postrema istac opinione minime fuisse alienum, diligenter satis ac nervose adducit rationes omnes, quibus hæc stabiliri sententia possit. Illum rursus audi: Sic sane, inquit, non multiplicantur miracula. Appellatur etiam Cetura Abrahæ concubina lib. 1 Paral. I ℣. XXXII. Viventi igitur Saræ videtur addita. Imo statim infra ℣. VI de concubinis ejusdem numero plurali sermo est: quasi eodem tempore cum Agar & Cetura vixerit; aut potius quasi Ceturam duxerit, postquam dimisit Agar. Tandem filios concubinarum, quod ibidem dicitur, jam dudum ante separatos fuisse, non obscure indicat Eliëzer cap. præced. ℣. XXXVI. Sed neque omnia sua dedisset Abraham Isaaco, si adhuc alias ineundi nuptias intentionis fuisset.

[510] [& singillatim consutantur,] Verumenimvero nequaquam ego perspicio, adductas hasce a Smitio rationes satis esse urgentes, ut Abrahami cum Cetura connubium dudum ante Isaaci nuptias &, vivente adhuc Sara, initum fuisse asseratur. Etenim, cum Abrahamo jam fere centenario renovata divinitus fuisset, velut aquilæ, juventus sua, redditusque corpori vigor; eccur multiplicanda hic forent miracula, ut Abraham triginta quinque plus minus ante mortem suam annis ex juvencula uxore liberos aliquot procreare valuisset? Profecto, si hodiernis temporibus, quibus vita höminum robustiorum septuaginta aut octoginta annis circumscribitur, viri senes uno alterove ante obitum anno ex vegeta junioreque femina prolem quandoque procreent ac certissime quidem absque ullo prorsus miraculo, quidni id fieri itidem ab Abrahamo potuit, cum triginta a suo e vivis excessu abesset annis? Neque vero ex concubinæ nomine, quo Cetura appellatur, extundi quidquam in adversantium nobis præsidium potest, quandoquidem manifestum est, vocem illam in sacris Veteris Testamenti libris, ac nominatim designatis modo locis, solummodo significare uxorem, legitime quidem, sive vivente, sive defuncta primaria, ductam, at quæ ordinariis, quæ matrifamilias seu uxori primariæ competunt, privilegiis favoribusque non gaudet, uti supra num. 313 ostendiums, satisque ex libro Judicum cap. 19 intelligi datur, quo scilicet Levitæ uxor concubina vocatur, tametsi hæc ab illo, altera vivente conjuge primaria, ducta fuisse nuspiam memoretur.

[511] [id ante Saræ mortem contigisse, contendant,] At, concubinarum Abrahami filios ante Isaaci nuptias sejunctos ab Isaaco fuisse, Eliëzer cit. cap. ℣. 36 indicat. Quid ita? Obsecro. An quia is cit. versu Abrahamum omnia, quæ habuerat, Isaaco dedisse, retulit? Sed si hæc ejus verba ita intelligas, ac si jam tum Patriarcha se bonorum omnium dominio, usufructu ac possessione exuisset, quid tandem servabis ei reliqui, quod dein, seu Genes. cap. 25 ℣. 5 Isaaco ejusque ex Agare & Cetura fratribus dare quiverit, cum tamen Moyses diserte illic ita loquatur: Dedit Abraham cuncta, quæ POSSEDERAT, Isaac: filiis autem concubinarum largitus est munera,… dum adhuc ipse viveret, seu dum sensibus quidem & mente etiamnum integris uteretur, at parum a vitæ suæ termino abesset, uti sacer Scriptor sequenti ℣. 7 & 8 insinuat. Quæ cum ita sint, aliud nihil ex verbis Eliëzer cit. cap. 24 ℣. 36 erui posse videtur, quam Isaacum, priusquam uxorem duceret, constitutum ab Abrahamo fuisse ejuscemodi bonorum, quæ tunc hereditaria censebantur, legitimum a patris sui obitu dominum, seu heredem, attamen permanente interim penes testatorem, dum viveret, bonorum omnium dominio ac possessione. Ex quibus profecto consequi non potest, ut jam dudum ante Isaaci nuptias Abrahamus Ceturam duxerit, imo & jam grandævos ex ea habuerit filios, quos nonnullis ditatos muneribus ab Isaaco suo separasset. Atque hinc quoque fluit ad recensitas a Smitio ad numeri 509 calcem rationes responsio, facileque intelligitur, quo pacto Abrahamus iterum uxorem ducere, sed secundariam dumtaxat, eamque ac communes liberos honeste alere ac deinde congruenti singulorum collocationi post mortem suam ex perceptis ante bonorum suorum fructibus abunde prospicere quiverit.

[512] En modo quæ nobis argumento sunt, ut Patriarchæ nostri cum Cetura conjugium post Saræ mortem initum fuisse, [quorum opinioni refragari non una] cum laudato jam sæpe Pererio existimemus. Si Abraham, vivente etiamnum Sara, Ceturam uxorem duxerit, vel id sua sponte, vel suasu & impulsu Saræ fecit. Atqui non est credibile, eumdem illum Abraham, qui, cum nullam prorsus haberet prolem, essetque 50 annis junior, impellendus, imo quasi cogendus a Sara fuit, ut Agarem uxorem duceret usurariam, generatis jam duobus filiis Isaaco & Ismaële, ducturum sua sponte viva Sara fuisse uxorem secundariam, præsertim cum jam exemplo Agaris (de quo vide § XVII & § XXII) edoctus esset, nonnulla sibi incommoda offendiculaque ex geminata conjuge timenda fore; sed neque simile vero est, eamdem illam Saram, quæ ne conjugium quidem cum Agare Viro suo suasisset, nisi quia ipsa tum temporis omni prole & spe generandæ prolis destituta erat, quæque illam postea e mariti sui domo bis expelli curavit, non est, inquam, simile vero, eamdem illam Saram inducturam Virum suum fuisse, ut alteram deinde sumeret uxorem usurariam. Igitur censendus est Abraham Ceturam non duxisse uxorem, nisi postquam jam defuncta esset Sara, nihilque prorsus incommodi offendiculique ex hoc tertio ejus conjugio metuendum esset.

[513] Adhæc huic nostræ sententiæ omnino patrocinatur ordo narrationis Mosaïcæ, [ratio, nostræ autem sententiæ patrocinari ostenditur.] quæ conjugium illud non nisi post mortem Saræ & Isaaci nuptias memorat: esse autem eum ordinem rectum, & cum ordine rei gestæ congruentem, existimare convenit, dum nihil est, quod nos contra sentire cogat, seu, uti laudatus jam sæpe Pererius etiam notat, existimandum semper est, Historiographos sacros res gestas recto ordine narrare, nisi cum manifesta ratio contrariam sententiam nobis persuadet. Atqui, quemadmodum jam supra ostendimus, nulla prorsus affertur manifesta ratio, ob quam Abrahami cum Cetura conjugium ante Saræ mortem initum fuisse, dicendum sit. Consectarium ergo fit, ut illud post Saræ mortem & Isaaci nuptias, seu eo ordine, quo a sacro Historiographo refertur, re ipsa contigisse, statuatur. Adstipulatur vetustiorum Patrum, qui de hujus conjugii epocha egerunt, nota satis receptaque passim sententia, a qua sane sine gravi in contrarium ratione minime recedendum recentioribus est, ac præsertim quidem, dum sic ab eorum auctoritate, eoque recederetur consilio, ut divinus aliquis Historiographus hysterologiæ argui, seu res gestas præpostero ordine enarrasse, dici posset.

[514] Atque hæc de hujus conjugii tempore. De re autem ipsa duo præsertim examinanda veniunt; [Hujus ineundi conjugii rationes mysticæ,] alterum, quæ causa hujus connubii; alterum, quæ fuerit Abrahami sponsa. Quod ad primum attinet, de eo S. Augustinus Quæstione 70 in Genes. tom. 3 Operum parte 1 col. 395 ita disserit: Hoc factum Abrahæ quod post mortem Saræ de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine & cogitatione tantummodo substituendæ numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret, illa facta fuisse prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo testamenta ad futurorum prænuntiationem allegorica significatio figuraret. Unde in isto quoque Abrahæ facto aliquid tale quærendum est. Hisce consona tradit lib. 16 de Civit. Dei cap. 34 sic loquens: Quid autem sibi vult, quod Abraham post mortem Sarræ Cethuram duxit uxorem? Ubi absit, ut incontinentiam suspicemur, præsertim in illa jam ætate, & in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quærebantur, cum jam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas cæli & arenam terræ fide probatissima teneretur? Sed profecto, si Agar & Ismaël, doctore Apostolo, significaverunt carnales veteris Testamenti, cur non etiam Cethura & filii ejus significent carnales, qui se ad Testamentum novum existimant pertinere?

[515] [seu allegoricæ, nec non quædam naturales seu historicæ,] Dein post nonnulla, quibus suam hanc assertionem seu sensus mystici allegoricique expositionem stabilire nititur, sic pergit: Neque enim video, cur etiam Cethura post uxoris (nempe Saræ) mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis hæc non vult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahæ. Quid si enim & hoc provisum est contra hæreticos, futuros secundarum adversarios nuptiarum, ut in ipso Patre multarum gentium post obitum conjugis iterum conjugari demonstraretur non esse peccatum? Censet igitur Augustinus, potissimam initi ea ætate ab Abrahamo conjugii causam fuisse magnum quoddam mysterium, eo conjugio præfigurandum, ac propterea divino instinctu motum fuisse Patriarcham, ut post Saræ mortem Ceturam uxorem duceret. Verumenimvero, etsi negare non ausim, mysticam illam & allegoricam causam ineundi cum Cetura conjugii præcipuam fuisse, eamque etiam esse, quam Spiritus sanctus nos potissimum scrutari & considerare voluerit, haud scio tamen, an non & plausibiles illius causæ naturales seu historicæ assignari queant. Quidsi ergo Abraham, non æstu libidinis, quod de sanctissimo Sene suspicari nefas est, sed amore prolis numerosioris & habendi senectutis suæ subsidii desiderio Ceturam duxerit, quo sic nempe non modo etiam extra Dei populum, Chananitidis heredem, ex suo semine multiplicarentur populi, factaque sibi Genes. cap. 17 ℣. 6 promissio de gentibus regibusque ex se orituris cumulatius impleretur, sed & quo ipse, dum in vivis esset, haberet individuam vitæ sociam, quæ familiam suam administraret fideliter, seque grandævum senem foveret, & quibus posset, omnibus sublevaret modis?

[516] At quænam qualisque nova hæc ejus uxor fuit? [item novæ Abrahami uxoris nomen,] Si auctori Quæstionum Hebraïcarum in Libros Paralipomenon, quem quidam, S. Hieronymum esse, perperam putarunt, in hacce materia credendum sit, Cetura minime diversa est ab Agare, ancilla Ægyptia, de qua superius actum est. Si autem ipsum Hieronymum lib. Quæstionum in Genesim col. 529 audiamus, incertum est, an Cetura, mutato nomine, eadem cum Agare, num ab hac diversa sit. Cetura, inquit, Hebræo sermone COPULATA interpretatur, aut JUNCTA. Quam ob caussam suspicantur Hebræi, mutato nomine eamdem esse Agar, quæ, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti jam Abrahæ excusari ætas: ne Senex post mortem uxoris suæ vetulæ novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos, quod incertum est, relinquentes, hoc dicimus: quod de Cetura nati filii Abraam … occupaverint Τρωγλοδύτιν & Arabiam. Verum, cum adducta jam nunc ratio haud satis solide subsistat, quandoquidem novum illud conjugium non lasciviam arguit, sed potius Abrahami solitam divino instinctui obedientiam senilemque prudentiam ostendit, cumque etiam aliunde rationes minime contemnendæ obstent, quo minus Cetura eadem cum Agare fuisse dicatur, eccur, quæso, a communi sententia, quæ alteram ab altera diversam statuit, hic recedamus?

[517] Et vero, dum Hebraïcus textus ita ad verbum loquitur: [ejus diversitas ab Agare,] Et ADDIDIT Abraham & accepit uxorem, cujus nomen erat Cetura, indicat satis tam emphatica dictione, non vetus aliquod matrimonium innovatum, sed novum prorsus conjugium prioribus additum fuisse. Adhæc, uti Cajetanus in hunc locum pag. 99 observat, citato versu explicatur non cognomen, sed nomen mulieris Cetura; & hoc eodem capite nominatur Agar suo nomine Agar, atque, quod amplius est, clare subjungitur, Abraham habuisse non unam tantum, sed multas concubinas. Ita fere ille. Quamquam autem in Vulgata non legatur τὸ Et addidit, attamen, cum in ea dicatur Abraham duxisse aliam uxorem, nomine Ceturam, vel ex ipsa Vulgata conficitur, ductam ab Abrahamo post Saræ obitum uxorem diversam a prioribus esse, nec minus adeo diversas esse feminas Saram, Agarem, & Ceturam, quam ipsa earum diversa sint nomina. Ceterum, cum Agar, Abrahamo certe ante anni ejus octogesimi sexti exitum nubens, probabilius viginti saltem annos nata esset, consequens fit, ut, si anno ætatis Abrahæ centesimo quadragesimo in ejus thalamum recepta sit, tunc ipsa fere octogenaria fuerit; ut adeo hæc citra prodigium sex filios ea ætate gignere non valuerit, utque proinde alia prorsus a Cetura, tot filiorum matre, statuenda sit, quæ postrema haud dubie, cum Patriarchæ nostro nuberet, integra vegetaque ætate etiamnum florebat.

[518] Porro hanc gente Chananæam fuisse, existimant nonnulli, [ejusdem genus, probabiliter non Chananæum,] nihil omnino hac ratione deterriti, quod Abraham usque adeo abhorruerit a conjugiis mulierum Chananæarum, ut uxorem ex filiabus Chanaan suo filio adscisci severissime caverit. Respondent enim, postremum hoc factum esse propter electionem populi Dei, ut totus descenderet de stirpe Abrahæ, nec misceretur cum gentibus idololatris; quoniam vero totus Dei populus propagandus erat per Isaac, si is uxorem duxisset ex gente Chananæa, populus utique Dei, eorum judicio, idololatris Chananæis naturali cognatione arctaque necessitudine devinctus & permixtus fuisset. At vero, inquiunt, Abrahamus ducendo uxorem Ceturam, non intendebat augere populum Dei; sciebat enim promissiones & benedictiones Dei, ad semen suum pertinentes, in solo Isaac & posteris ejus complendas esse; atque adeo, cum alii omnes filii Abrahæ, præter unum Isaac, extra populum Dei & electum illud semen Abrahæ censerentur, nihil plane referebat, an uxorem acciperet Abraham ex Chananæis, an ex qualibet alia gente. Ita fere illi. Sed, cum Scriptura sacra Ceturam gente Chananæam fuisse, nuspiam insinuet, malim ego credere, fuisse filiam aut neptem ancillæ cujusdam, e Chaldæa vel Mesopotamia ab Abrahamo quondam adductæ, eamque ob naturæ gratiæque dotes præ ceteris electam fuisse uxorem, ut recte Abrahæ senectutem fovere, ejus familiam administrare, & in ea Dei cultum, uti Salianus ad annum mundi 2179 num. 6 scribit, conservare atque amplificare studeret, simulque Virum augeret liberis, ex quibus gentes & reges aliquando essent orituri.

[519] [filii illius horumque natale tempus,] Nunc, quotnam Abrahamus liberos quantoque temporis spatio ex hac tertia sua conjuge susceperit, ex verbis Moysis definire aggredior. Ac primo quidem, ut fidem facit sacer Historiographus Genes. cap. 25 ℣. 2, indubitatum est, Ceturam peperisse Abrahæ sex filios, nimirum Zamran & Jecsan, & Madan & Madian, & Jesboc & Sue, quorum posteros recensere, mei instituti non est. Quod autem ad istorum natale tempus attinet, mihi vero saltem proximum videtur, sex illos Abrahæ & Ceturæ filios inter annum Patris sui centesimum quadragesimum, interque annum centesimum quinquagesimum quintum mundo editos fuisse. Ut ita censeam, movet me Moyses ℣. 6, dum haud secus de filiis Ceturæ, quam de filio Agaris, in hunc modum scribit: Filiis autem concubinarum, seu quæ primariæ uxoris dignitate affectæ non fuerant, largitus est (Abraham nempe) munera & separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam Orientalem. Etenim, cum sat credibile non sit, eorum quempiam, priusquam jam grandior esset ac per se ipse res suas gerere posset, ab æquissimo amantissimoque Patre longe sejunctum a fraterno paternoque habitaculo fuisse, consectarium est, ut, quandoquidem hoc ex jam dictis non serius, quam anno Abrahæ centesimo septuagesimo quinto statui potest, nemo unus eorum serius, quam anno Patris sui centesimo quinquagesimo quinto natus fuerit, ne alioqui Abrahamus filiorum suorum curam & institutionem ante ætatis eorum annum vigesimum abjecisse contra omnem veri speciem dicendus sit.

[520] [ac denique epocha, qua Abraham post natam Isaaco geminam prolem] Ex his autem jam nunc disputatis simulque ex ℣. 26, ubi Isaac, cum ei primo unicoque Rebeccæ partu duo nascerentur parvuli, sexagenarius fuisse narratur, manifeste colligitur, Abrahami de felici Ceturæ partu sat frequens gaudium doloris non nihil admistum habuisse, ex eo videlicet capite, quod Isaaco suo, ex quo numerosam progeniem exspectabat, ne unam quidem exoriri prolem cerneret, dum interim mirum in modum multiplicarentur ancillæ filii. Nihilominus tamen cum Saliano ad annum mundi 2189 existimo, non sic pium Patriarcham suæ nurus sterilitatem doluisse, quin simul fideliter constanterque speraret, non visurum se mortem, donec videret progeniem Isaaci, per quem divinæ promissiones a se transfunderentur in posteros Chananitidis possessores. Et vero spem non fefellit eventus. Quippe, cum Isaacus jam annis circiter novemdecim deprecatus esset Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, uti ℣. 21 sacer Scriptor fere loquitur, enixissimas ejus preces exaudivit Dominus, ipsaque Patriarchæ nostri excessit vota, concessa nimirum Isaaco ætatis ejus anno sexagesimo, ipsius vero Abrahæ anno centesimo sexagesimo, gemina prole mascula, de cujus utriusque ortu & moribus adeat lector, si cupit, citatum caput 25 Genes. ℣. 22 & sequentibus.

[521] Neque vero jam nunc dictis obesse debet, quod Flavius Josephus lib. 1 Antiquitatum Judaïcarum cap. 18, defuncto Abrahamo, uxorem Isaci gessisse uterum, scribat; cum evidens sit, parachronismum hic loci cubare, [concubinarum filios ab Isaaco,] quandoquidem ipsemet cap. 17, Abrahamum annos CLXXV vixisse, asserit; atque adeo, cum Isaacus centum dumtaxat annis suo patre junior fuerit, annoque ætatis suæ sexagesimo, teste Moyse cap. 25 Genes. ℣. 26, gemina prole auctus ex Rebecca sit, consectarium omnino fit, ut, vivente etiamnum Abrahamo, imo annis quindecim ante hujus obitum statuenda sint, quæ citatus auctor initio ejusdem capitis 18 de Isaaci filiis enarrat. Quandonam autem, seu, quo determinato anno Patriarcha noster uxorum secundariarum filiis largitus sit munera, eosque ab Isaaco sejunctos ablegarit versus Orientem; seu ad regiones magis, quam Chananæa, ad solis ortum vergentes, edici pro certo nequit. Salianus hæc ad annum Abrahæ centesimum sexagesimum tertium collocat, non adeo confidenter tamen, quin ad annum alium hæc referri posse, insinuet. Mihi multo veri similius est, senos Ceturæ filios una cum Ismaële non antea muneribus, unde honeste vivere possent, donatos ab Abrahamo & longe ab Isaaci domicilio sejunctos fuisse, quam dum grandævus Patriarcha suæ finem peregrinationis appropinquare & ultimæ voluntatis suæ declarandæ atque exsequendæ tempus adesse, cognovisset, quod quidem ineunti anno ejus centesimo septuagesimo quinto, qui & ei emortualis fuit, innectendum videtur.

[522] At quamobrem, inquies, Abrahamus tunc Isaaco dedit cuncta, [in paternæ hereditatis possessionem prius misso,] quæ POSSEDERAT, ipsumque in bonorum omnium, quorum jam pridem heredem eum constituerat, possessionem misit? Ac rursus qua de causa reliquos suos filios ex terra Chanaan amovit, puta in eas ipsas regiones, quibus postea Madianitidis, Idumææ, & Arabiæ Felicis nomina adhæserunt? Ad primum quod attinet, respondeo, voluisse prudentissimum Patrem-familias omnem invidiæ, turbarum rixarumque occasionem præscindere, ac sedulo prospicere, ut ne quis e concubinarum filiis post obitum suum cum Isaaco de concessa huic hereditate amplissima contendere auderet, utpote quæ ab ipso, vivo etiam patre, imo & eodem ita statuente, solenni ritu fuisset adita legitimeque vindicata. Quod ad quæsitum alterum spectat, respondeo, præter recensitas a Saliano rationes, aliam etiam adferri posse, nimirum, cum ex divinis promissionibus Abrahamus certo sciret, post quadringentos circiter ab ortu Isaaci annos Chananitidem ab ejusdem Isaaci posteris occupandam esse, necesse habuit reliquos suos filios in illas regiones haud dubie tunc vacuas amandare, ut hoc pacto præcaveret, ne eorum posteri una cum electo Dei populo Chananitidem, huic divinitus promissam, tenerent, quod sane contra ordinationem divinam fuisset, aut ne alias una cum Chananæis, si inter hos illi sedes fixissent, exterminandi forent, quod profecto inhumanum & atrox nimium futurum erat. Voluit autem Abraham prudentissimum hoc consilium suum, se etiam vivo, exsecutioni mandari, quo sic de omnium filiorum sorte & incolumitate securus, quandocumque Deo visum esset, e vivis excederet.

[523] Restat, ut de adita ab Isaaco hereditate deque muneribus ab Abrahamo ceteris suis filiis concessis nonnula partim cum Saliano hic observemus. [separaverit muneribusque satis largis donarit, hic indicantur.] Cum Abraham Genes. cap. 25 ℣. 5 & 6 dicitur Isaaco dedisse cuncta, quæ possederat, filiis vero concubinarum largitus esse munera, hæc ita intelligenda sunt, ut dilectissimo Saræ, primariæ uxoris, filio cesserint bona omnia immobilia, ut sepulchrum in Hebron cum circumposito agro, puteus Bersabee cum nemore, sepulchrum item in Sichimis, de quo vide dicta a num. 480; deinde vero bonorum mobilium, auri, argenti, ovium, boum, camelorum, asinorum, servorum & ancillarum amplissima pars, quæque saltem æqualis illi esset, quam possidebat Patriarcha, dum Isaacum heredem suum primo constitueret; contra vero ut Ismaëli & sex Ceturæ filiis dumtaxat cesserint præsentes pecuniæ, aurum, argentum, vestes, tabernacula, & pecora nonnulla, quæ a tempore addictæ Isaaco hereditatis divina benignitate acquisierat, & unde hi honestissime commodissimeque se suosque sustentarent. Profecto, tametsi bona hæc cit. ℣. 6 sub solo munerum nomine veniant, dubitandum tamen neutiquam videtur, quin tam opulento Patriarcha & amantissimo filiorum patre minime indigna fuerint, atque ampla satis, ut ab alio quovis concessa parente hereditatis nomen fuissent meritura. Nunc tandem ad peregrinationis Abrahæ finem cum sacro Pentateuchi auctore progredior.

[524] [Abrahamus in pace & senectute bona defunctus] Sic igitur ille cit. cap. 25 ℣. 7 & 8: Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ centum septuaginta quinque anni. Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, & plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. Ita nempe impletum est illud, quod Genes. cap. 15 ℣. 15 ante annos fere nonaginta Abrahamo prædixerat Deus his verbis: Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Vere enim senectus bona fuit, quæ annos vitæ centum septuaginta quinque sine malis senectutis ordinariis complexa est, quæque, uti Pererius in hunc Genes. cap. 25 locum fere scribit, perfectam quamdam in sermonibus, sententiis, consiliis, moribus, studiis & actionibus maturitatem habuit, & propter existimationem virtutis, prudentiæ doctrinæque honorabilis & veneranda, maximam apud omnes fidem auctoritatemque promerita est. Juverit, Torniellum recitata Moysis verba nervose juxta ac dilucide commentantem audire pag. 325 & 326 Annal. sacr.: Anno vitæ suæ inquit, centesimo septuagesimo quinto prope expleto, ut colligitur Genesis cap. XXV, vers. VII & sequentibus, Abraham plenus dierum, quos sane non otiose, neque incassum, sed plurimis sanctissimisque operibus atque exemplis refertos traduxerat: in ætate non præpropera, sed matura & provecta: in senectute non sibi suisque molesta ac morosa, sed pacata, quieta, ac venerabili: non ulla doloris morbive violentia, sed per naturalem resolutionem sensim ac leniter, ne dicam quodammodo jucunde deficiens, mortuus est.

[525] [anno vitæ 175, secundum animam ad cœtum Sanctorum patrum transit,] Porro notandum hic adversus pseudophilosophos nostri temporis est, hæc Moysis verba congregatusque est ad populum suum non de Patriarchæ nostri corpore (hoc enim non in suorum patrum aut popularium, sed in empto a se quondam sepulchro conditum fuit) verum de ejus anima intelligi debere, ita nimirum ut hæc corpore egressa sit & aggregata cœtui sui similium, puta Adæ, Abelis, Seth, Enos, Noë aliorumque justorum, qui ante ipsum in Dei gratia decesserant atque in Sanctorum limbo Redemptorem mundi exspectabant, a quo ad cælestia regna, devicta morte, aliquando perducerentur. Denique quo fixa jam ante a nobis gestorum Abrahæ manifestior firmiorque evadat, hic observatum velim, ipsummet Salianum ejusque sequaces, qui Moysis verba Genes. cap. 12 ℣. 4, cap. 17 ℣. 1, cap. 21 ℣. 5 de annis prorsus completis, imo & ad dies aut hebdomadas aliquot excretis, exponenda esse, omnino volunt, nihilominus nobiscum admittere, emortualem Abrahæ annum non centesimum septuagesimum sextum ætatis ejus jam inchoatum, sed etiamnum currentem ætatis ejus septuagesimum quintum supra centesimum esse, uti idem Salianus pag. 509 diserte in hunc modum scribit: Adest centesimus Abrahamiticæ peregrinationis & divinæ promissionis annus & ejusdem vitæ centesimus septuagesimus quintus, & ultimus. Si ergo, consentiente cum suis laudato auctore, hæc Moysis verba Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ centum septuaginta quinque anni totidem annos ex omni sui parte completos non designent, eccur alia ejusdem Moysis verba, puta hæc: Septuaginta quinque annorum erat Abraham, cum egrederetur de Haran de annis omnino solidis, absolutis & completis intelligenda forent?

[526] Reliquum est, ut, quæ cit. cap. 25 ℣. 9 & X de Abrahami sepultura narrantur, [secumdum corpus sepelitur in Hebron ab Isaaco & Ismaële.] hic pariter recenseamus: Et sepelierunt eum (Abrahamum nempe, prope Bersabee, ubi degere perrexerat, defunctum) Isaac & Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron, filii Seor Hethæi, e regione Mambre, quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, & Sara uxor ejus. Itaque quam de uxore sua susceperat Abrahamus curam, eamdem de eo filii ejus Isaac & Ismaël susceperunt; nec dubitandum, quin hi Parenti optimo justa cumulatissime persolverint. Etsi enim aliquando non bene inter eos convenisset, nihilominus vix aut ne vix quidem ambigi potest, quin sollicitus Pater saltem aliquandiu ante obitum suum alteri alterum conciliarit, ut jam ancillæ filius non invideret filio liberæ, & summa tranquillitas ac concordia in Abrahami domo familiaque vigeret, cum ipse spiritum Creatori suo reddidit & congregatus est ad populum suum. Num autem etiam Ceturæ filii morienti Patri adstiterint ejusque funus curarint, uti Salianus ad annum mundi 2213 num. 13 existimat; an contra hi, in remotiores terras, vivo etiam patre, profecti, nec tempestive in Bersabee reverti, nec Patris funus, cum in Hebronis viciniam inde deferretur, comitari potuerint, disputandum aliis relinquo, quandoquidem controversia hæc, ob Moysis aliorumque æqualis fidei auctorum silentium ac militantes in utramque partem rationes definiri citra omne dubium nequit.

[527] Atque hæc de ortu, gestis & obitu S. Abrahæ disputata, [Cur quædam narratiunculæ de Abrahamo sparsæ hic neglectæ sint.] ac, prout res tulit, e divinis scriptoribus, antiquis historiographis, sanctis Patribus, eruditisque sacrarum Litterarum interpretibus eruta, sufficere arbitror, ut ad singularem ejusdem sancti Patriarchæ memoriam ac venerationem progrediamur, neglectis nimirum, uti omnino merentur, innumeris fere narratiunculis, quæ de conscriptis, si Superis placet, ab eo Libris, ut Apocalypsi quadam, Tractatu de idololatria, Psalmis, Precibus Matutinis, libro vel Tractatu de Somniis &c, de Hebraïcæ item linguæ ejusque literarum nec non Syriorum Chaldæorumque characterum inventione, de erectis ab eo instauratisve templis, patratisque ad comprobandam humanorum corporum resurrectionem miraculis, aliisque ejuscemodi factis vel Rabbinorum vel Musulmanorum aut quorumvis imperitorum opera in chartas conjectæ fuerunt, nullamque hodie apud cordatos homines inventuræ sunt fidem. De his, cui ad id animus est, adeundi sunt Petrus Lambecius in Prodromo Historiæ Literariæ lib. 1 cap. 6, Scïpio Sgambatus libro 2 Archivorum veteris Testamenti tit. 2 a pag. 190 & Augustinus Calmet in Dictionario Biblico, verbo Abraham, editionis Latinæ, Augustæ Vindelicorum anno 1738 adornatæ, pag. 16 & sequentibus.

§ XXVIII. Antiqua Sancti memoria & veneratio: ejus corporis sec. XII per Canonicos Regulares inventio: Reliquiæ sub ejus nomine asservatæ.

[Sancti memoria celebris fuit ante legem Euangelicam,] Memoriam sancti Patriarchæ nostri non mediocriter commendavit Jesus, filius Sirach, dum cap. 44 Ecclesiastici enumerans viros gloriosos suæque gentis majores, virtute inclytos, prudentia insignes, quorum nomen viveret in generationem & generationem, quorum sapientiam narrarent populi & laudem nunciaret ecclesia, hos inter in primis, nec vulgari elogio, ℣. 20 & seqq. Patriarcham nostrum recenset: Abraham, inquit, magnus pater multitudinis gentium, & non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, & fuit in testamento cum illo. In carne ejus stare fecit testamentum, & in tentatione inventus est fidelis. Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum, & ut stellas exaltare semen ejus, & hæreditare illos a mari usque ad mare, & a flumine usque ad terminos terræ. Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem ejus. Egregiæ autem Hebræorum in suum Patrem venerationi parem fuisse fiduciam, hæ similesque Deum precandi formulæ, antiquis Hebræis usitatæ, Recordare, Domine, servi tui Abraham, Deus Abraham, miserere, ac denique, ut multis aliis supersedeam, ipsa hæc Judæorum sensa apud Matthæum cap. 3 ℣. 9 patrem habemus Abraham manifeste demonstrant.

[529] [in ipsis legis Euangelicæ primordiis,] Neque vero minus honorifica in ipsa Euangelicæ legis prædicatione Fidelium Patris memoria exstitit, uti ex crebra ejus in Euangeliis mentione, atque ex parabola, seu potius parabolicis adjunctis contexta historia, quam Lucæ cap. 16 a ℣. 19 de mendico in sinum Abrahæ deportato, deque homine divite, Abrahami præsidium auxiliumque postulante, Christus Dominus retulit, abunde colligitur. Existimationem Patriarchæ nostri conceptamque venerationem non parum auxit ac propagavit Apostolus gentium, dum ad Romanos, ad Galatas & Hebræos scribens, singularem ejus fidem, obedientiam ac sanctitatem summopere extulit; ut mirum esse non debeat, tantæ virtutis Virum & ab Hebræis scriptoribus, & ab exteris quoque, tum gentilibus, tum fidelibus, ac præsertim a summis Ecclesiæ Christianæ patribus quasi certatim ingenti laudum præconio celebratum fuisse. Quid? Quod ipse imperator Alexander Severus vel ex matris suæ, Christianæ Religionis mysteriis initiatæ, vel ex Judæorum aut Christianorum relatione compertam Abrahami gloriam admiratus, inter divos lararii sui illum haud secus, ac Christum collocarit, prout Ælius Lampridius in Alexandro Severo, pag. mihi 930, ex auctore coævo refert. Quod an imperator ille Christianorum Abrahamum venerantium æmulatione, num sua sponte, ac ritu superstitioso fecerit, definire non ausim.

[530] Ut ut postremum hoc se habeat, equidem ex Sozomeno lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 4 discimus, [tempore item imp. Constantini Magni, qui in loco,] antiquitus, ac certe usque ad annum Christi circiter 326 in more positum fuisse, ut ad Convallem Mambre, seu ad locum, Terebinthum postea dictum, ubi Abraham Dei angelos exceperat, æstivo tempore quotannis convenirent ex Palæstina, Phœnice & Arabia Judæi simul & Christiani ac Gentiles, partim commercii, partim religionis causa, utque singuli suo more festivitatem celebrarent. Verum, cum Constantinus Magnus, locum illum sanctissimum & Abrahami memoria celeberrimum a Gentilibus ac superstitiosis hominibus vario ritu impio inquinari, audisset, mox scripta ad Macarium, Hierosolymorum episcopum aliosque antistites epistola præcepit, ut Gentilium ara, quæ prius illic steterat, eversa, statuisque, quas cultu divino perperam Gentiles affecerant, incendio consumptis, ecclesiam ibidem designarent, vetustati loci & sanctitati convenientem, darentque operam, ut in posterum locus ille a libamentis & sacrificiis (nempe Gentilium) vacuus esset; adeo ut nihil aliud, quam veri Dei cultus juxta Ecclesiæ leges ibi celebraretur. Quibus sane verbis aperte satis designat Sozomenus, non interdictum a Constantino Magno fuisse pium illum religiosumque morem, quo secundum Ecclesiæ leges Christiani Deum in Sanctis suis colere & ob beneficia impetranda a Deo per Jesum Christum Redemptorem mundi, ad Amicorum ejus orationes, opem auxiliumque confugere solerent.

[531] Meminit porro erectæ hujus ecclesiæ, præter Eusebium lib. 3 de vita Constantini, [Abrahami memoria venerando, ecclesiam exstrui curavit,] Nicephorus Callistus Eccles. Histor. lib. 8, pag. 597 & 598, ubi de annua illa celebritate, populorumque ad Convallem Mambre conventu, dispari tamen proposito nec æque religioso ritu, hæc tradit: Et conventus celebritasque ea grata fuerat omnibus: Judæis quidem, quod patriarcham generisque sui principem jactarent Abrahamum: Gentilibus vero, propter angelorum in eum locum adventum: Christianis porro, quod Deo dilecto illi (Abrahamo) id prædictum fuerat, quod multis postea sæculis de virgine futurum fuerat. Qua re Constantinus cognita, nimirum quosdam, uti ante idem Nicephorus narrarat, eo loci veteres ethnicæ superstitionis aras construxisse, ethnicis sacrificiis istic operatos esse, vinum libasse &c, Episcopis Palæstinis vitio vertebat, … quod sic tam Sanctum locum despexissent. Itaque episcopis Phœniciæ mandavit, ut ex ipsis fundamentis aræ everterentur, simulachra igne comburerentur, ac templum ibi tantæ antiquitatis nomini conveniens extrueretur, in quo divinum Numen ecclesiæ recepto ritu coleretur, locusque de cetero a contaminatione omni liber esset… Atque imperata hæc ad rem collata legitimum consequuta sunt exitum, haud dubie una cum erecta Divino Numini ecclesia permanente legitimo Amici Dei & sanctissimi Patriarchæ cultu.

[532] Quandonam autem huic ab Helena Constantini Magni matre, [cui postea accessit monasterium.] sed hortatu filii, erectæ ecclesiæ accesserit monasterium, a Quaresmio tom. 2 Elucidationis Terræ sanctæ pag. 773 memoratum, nuspiam memoriæ proditum inveni. At satis antiquum illud esse, vel hinc conjicio, quod ejus exordia Bonifacium Stephanium, Stagni Raccusini episcopum, laudatumque Quaresmium, ambos sacrarum Terræ sanctæ ædium indagatores diligentissimos, fugerint. Postremum hunc cit. pag. loquentem audi: In loco hujus speluncæ (duplicis nempe, ubi Abraham & Sara, deindeque Isaac & Rebecca, ac denique Jacob & Lia sepulti fuerunt) reddita Ecclesiæ paee, fuit ab Helena, Magni Constantini pia matre, ecclesia ædificata ad honorem insignium illorum virorum & mulierum, juxta quam erat monasterium pro illius cultoribus, inquit Bonifacius… Totius ædificii structura mirabilis est, ex maximis quadratis dolatisque marmoribus constructa. Ecclesia pulchra & sufficientis magnitudinis: in ejus dextera ingressus parte tres sunt capellæ, sub quibus esse sepulchra Abrahæ, Saræ, Isaaci & Rebeccæ, Jacobi & Liæ, asseritur. Ingressus in ecclesiam Christianis communiter est interdictus, ad sepulchra vero etiam ipsis Mauris… Ecclesia ista, etsi, facta sit spelunca latronum, immundorum videlicet Turcarum habitatio; ab eisdem tamen ob sanctorum Patriarcharum memoriam & honorem in magna veneratione habetur; ad quam ex diversis partibus ideo veniunt, & ob illam Hebron est unum ex præcipuis Turcarum sanctuariis, sive memorabilibus locis, ad quæ ipsi pietatis ergo peregrinantur: & plures ducunt filios ad circumcidendum.

[533] [In Hebronensis ecclesiæ, quæ ab auctore fide digno] Ne quid vero lector desideret, quo sepulchralis sancti Patriarchæ locus exhibitaque ei antiquitus veneratio illustrari magis magisque possit, ex Tractatu quodam Ms., anno 1671 Papebrochio nostro ex bibliotheca cœnobii S. Martini Tornacensis submisso, & hactenus, quod sciam, inedito, nonnulla huc transcribere visum est. Tractatus ille De inventione sanctorum Patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob inscriptus, quique nihilominus prolixam satis narrationem de inventione corporis Josephi, Ægypti proregis, complectitur, auctorem habet Canonicum, uti apparet, Regularem Hebronensis ecclesiæ, qui, quæ de Abrahamo, Isaac & Jacob refert, ab Arnulpho & Odone Canonicis Regularibus, corporis S. Abrahæ seculo XII inventoribus, sese didicisse, affirmat, atque adeo fide dignus censeri potest. Sic igitur ille, priusquam inventionem corporum SS. Abrahæ, Isaac & Jacob enarrare incipiat, impositam eorum sepulchro ecclesiam pag. 2 apographi nostri describit: Venerandus ille locus, in quo Sanctorum (supra dictorum) corpora requiescunt, quantæ auctoritatis quantæque reverentiæ & excellentiæ apud veteres fuerit, ipsius ædificii fabrica testatur. Circumcludit enim eum murus altus & fortis aspectuque mirabilis ex magnis quadratis atque impolitis lapidibus, miro modo compositus. Hujus * intrinsecus XVIII cubitos altitudinis, XLIX latitudinis; pavimentum etiam cernitur, intus scilicet, ex magnis quadratis lapidibus pulchre & laudabiliter constructum, adeo solidum & forte, ut quælibet magna fabrica super illud fundari queat.

[534] [hic describitur, subterraneo loco,] Durities vero lapidum utriusque edificii omne genus marmoris excedit; totum autem opus ita compaginatum & in se connexum est, ut minimus, qui interest, lapis sine laboriosa gravedine tolli non possit. Continentur preterea intus sex pyramides, in honore SS. Patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob & uxorum eorum fabricatæ, sibique alternatim oppositæ, id est, pyramides virorum contra pyramides feminarum uniuscujusque contra comparem suam scilicet. Quæ sub nomine S. Abrahæ & beatæ Saræ dicuntur, in medio sunt; quæ S. Isaac & Rebeccæ, ad plagam Orientalem; illæ quidem, quæ Jacob & Liæ nomine vocantur, ad Occidentalem. Spelunca vero duplex sub pyramide sancti. Abrahæ in profundum sita est, a pavimento habens cubitos ferme quatuordecim. Hujus tam mirandi operis constructores, quidam Esaü & Jacob autumant, sed periculosum est valde affirmare, quod ex veritate nescitur. Hoc unum profecto scimus, quod ob reverentiam Sanctorum factum fuerit. Hactenus Hebronensis Canonicus Regularis, qui tandem post prolixam narrationem, quæ ad rem nostram nihil facit, SS. Patriarcharum Abrahæ, Isaaci & Jacobi in descripto jam nunc loco inventionem pag. 9 stilo minime fucoso enarrare instituit.

[535] Anno igitur, inquit, XXI regni Francorum, inchoati nempe mense Julio anni 1099, [anno 21 regni Francorum Hierosolymitani, seu anno Christi 1119,] quo Hierosolyma per Francos capta fuit, preerat Cariatharbe, seu Hebronensi ecclesiæ, quidam piæ memoriæ, nomine Raynerus, Prior Latinorum primus, virtute venerabilis & per cuncta laudabilis, & propter Deum tantum despectus, ut, quamvis super alios fungi prelatione putaretur, sibi tamen subditorum minister esse videbatur, pium scilicet imitatus Magistrum, qui dixit: Non veni ministrari, sed ministrare. Nonnulli itaque confluebant ad eum, sub ejus magisterio Domino servire cupientes, inter quos erant Odo & Arnulphus, Domini sacerdotes, quorum narratione didici, quod narro. Hii tres predicti, videlicet Prior & duo prenominati viri orationibus nocturnisque vigiliis præ ceteris insistebant & lachrymosis suspiriis sese jugiter affligentes exorabant Dominum omnipotentem, quatinus eis concederet, quod retro tot & tantis gemitibus negaverat. Tandem exaudivit eos Deus, &, quod ab eo postulaverant, dedit.

[536] Tum post breve parergon ita pergit laudatus auctor: [satis singulari casu detegi cæpto,] Quadam vero die in mense Junio, sicut mos est Regularium Canonicis post meridiem in lectulis suis quiescentibus, quidam ejusdem ecclesiæ frater, arte scriba, estivum devitans calorem intravit ecclesiam, & juxta pyramidem, quæ sancti Isaac nomine dicitur, super pavimentum accubuit. Ibi autem inter duos lapides pavimenti quædam rimula erat, de qua tenuis ventus & suavis, frigidus tamen, per subterraneum meatum egrediebatur; ideoque ille in loco illo accubuerat, ut a vento refrigeraretur. Dum ergo ibi esset & auram de subtus procedentem aperto sinu exciperet, cœpit per rimulam illam intus minutos lapides quasi ludens jacere, quos audiens in profundum cadere, ibi cisternam vel antrum aliquod esse, arbitratus est, & assumens virgulam quamdam ligavit in summitate ejus filum longum & forte, & in capite fili plumbatam parvam, & intromittens mensus est cubitos undecim in profundum. Prior tunc forte aberat, quibusdam enim negotiis impeditus ierat Jerosolymam. Expergefactis a somno fratribus & Hora Nona decantata, narravit frater ille quod invenerat; quod illi audientes, duplicis speluncæ introitum esse suspicati sunt. Exspectantibus * duobus aut tribus diebus Deumque assidue orantes, ut laborem suum in bonum dirigeret, interim, quæ necessaria ad secandos lapides erant, ferramenta paraverunt; duri quippe erant & fere omni ferro invincibiles.

[537] [& post multas preces,] Evoluto itaque bidui aut tridui spatio, communi omnium fratrum consilio & Tribuni assensu, qui eodem tempore ibidem principabatur, nomine Baldoini (is fortasse Baldoinus de Rames fuit, de quo mentio fit apud Willermum Tyrensem archiepiscopum ad annum Christi 1120, lib. 12 Historiæ cap. 13) illud laboriosum opus in nomine sanctæ Trinitatis, satis tamen timide arripuerunt. Timebant enim, ne propter peccata sua nollet eos cælorum Dominus & orbis juvare. Ideoque magis ac magis sese affligebant, sacerdotes Missarum solemnia celebrando, alii clerici Psalteria legendo, laïci quoque nichilo minus universæ creaturæ Dominatorem orando, ut iniquitatibus suis propitiaretur, & eorum supplicationibus placatus, quod inceperant, secundum preces suas ad effectum perducere dignaretur. Sed, qui secabant, dum in secando per plures dies intima fatigatione gravarentur, tandem sectis sublatisque lapidibus, apparuit os speluncæ & introitus. Quo aperto, ut erant omnes ardenti desiderio, intrare unanimiter volebant. Sed quia locus ille simul omnes capere non posset, voluerunt, ut jam memoratus Odo, qui senior omnibus videbatur, & prior post Priorem ejusdem loci canonicus fuerat, primus omnium introiret, dignum judicantes, ut, si sors attulisset, ab antiquiore & eorum secundum ætatem patre multarum gentium Patres invenirentur.

[538] [post varios labores] Quod ille gratanter suscipiens ab eis cum fune submissus est, qui pervium, quo ulterius posset ingredi, iter non inveniens, ut eum foras traherent, clamavit. Illo vero abstracto, sequenti die Arnulphum submiserunt, &, dato ei lumine (caliginosus quippe erat locus) cœpit intus se mirari, quid hoc esse potuisset. Videbat enim utrumque parietem ita unitum, ut de uno lapide factum putares, & totum illud opus muro superiori consimile. Jam, quid ageret, nesciebat, & animi dolore incredibili vexabatur, præsertim cum ei nullus pateret aditus. Tandem resumpto animo, ut erat vir gnarus, accepto martello ferreo utrumque percutere, si vacuum aliquid audiret. Percutiens autem illum, qui ad Occidentem respicit, parietem, audivit sonum quasi concavum deintus resonantem. Tunc aliquantulum spe recuperata, jussit submitti, qui lapidem magnum, quo subterraneum iter claudebatur, tollerent, quibus submissis, vix per quatuor dierum spatium potuerunt eum movere. Sublato demum lapide, apparuit quasi conductus aquæ magnus, siccus tamen. Hujus altitudinis * cubitos XI, & XVII longitudinis, & unum latitudinis. Quem intrantes & diligentius intuentes, sed nichil prorsus invenientes, mirabantur opus & gravi dolore afficiebantur. Mira res, uterque murus a dextra & leva parte ex quadratis politisque lapidibus est compositus & superiori æquipollens.

[539] [multosque conatus] Igitur, qui presentes aderant, plus animi languore, quam corporis dolore deficiebant. Sed Arnulphus, cujus mens Sanctorum reliquias inveniendi jam quasi conscia erat, accepto, ut supra, martello, cœpit huc illucque percutere, si forte audiret, quod superius audierat. Trans se sono concavitatis audito, hortatus est qui secum erant, quatinus ibi laborare deberent, alium, quem tollerent, lapidem ostendens. Cumque, ut eum quoque amoverent, per alios quatuor dies desudarent, aspicientes per foramen, quod fecerant, viderunt domunculam in modum basilicæ opere admirabili & rotundo fabricatam, homines ferme triginta capientem, quod desuper unus lapis continuus claudit. Qua visa, præ nimia lætitia flentes Deo gloriam dederunt; sed intrare minime presumpserunt. Putabant enim, ibi Sanctorum esse reliquias; ideoque donec a Jerosolymis prælatus eorum rediret, exspectaverunt. Quo regresso, ei, quæ facta fuerant, intimaverunt. O quanta cordis exultatione repletus est, audito, quod volebat, sed, quia principio rei gestæ non interfuerat, se miserum clamabat.

[540] Eadem itaque die accersito fratrum consilio statuerunt, [feliciter tandem aperto,] ut ipsa die, omnibus a somno post Nonam excitatis, ingrederentur illuc, & diligenter inquisito, si quid ibi esset, scirent quid postea facere deberent, & factum est ita. Statuta namque hora venientes ad locum, amotoque ab ostio inventæ basilicæ lapide, intraverunt; sed, quod putabant, minime repererunt. Unde quam plurimum stupefacti mansiunculam illam mirabantur. Miranda quippe est, cum aliqua talis aut vix aut numquam, presertim sub terra, possit inveniri. Illi vero, qui cum Priore illic * ingressi fuerant, sed & ipse Prior dum consideraret, si alicubi duplicis speluncæ aditum possent agnoscere, reversus Arnulphus ad ostium basilicæ, & studiosius intuens, in ipsius aditu non magnum lapidem animadvertit in saxo nativo in modum cunei insertum, quem amoveri jussit; quo amoto, speluncæ tam desideratæ ingressus apparuit. Tunc omnes cum lachrymis gratias Deo egerunt ipsum deprecantes, ut eis, quod intus erat, revelare dignaretur, similes facti mulieri sapienti, quæ, perdita dragma, accendit lucernam, domum everrit, & quærit diligenter, donec inveniat illam…

[541] Aperta igitur spelunca, septimo Kallend. Julii Prior sub nomine obedientiæ & primo Arnulpho injunxit, [inventum fuit una cum Reliquiis patriarcharum Jacob] ut ipse, qui plus laboraverat, intraret, sicque laborem suum ad finem usque perduceret. Nec mora, acceptis ille cereis in manibus, signo sanctæ Crucis se muniens altissima voce Kyrie eleyson cantando, non tamen sine timore, ingressus est, & secum cogitans, ne forte Baldoinus, ejusdem loci defensor, illic thesaurum auri aut argenti esse, suspicaretur, hortatus est Priorem, ut eum commoneret secum illuc intrare, & deprecatus est eum, cujus precibus ille acquiescens intravit, sed timore correptus statim exiit. Arnulphus vero quærens circuibat speluncam, si ossa Sanctorum inveniret, & in illa hora nichil invenit, nisi terram, quasi sanguine aspersam, & reversus renuntiavit his, qui eum foris exspectabant. Quod illi audientes omnes exierunt foras tristitia magna repleti. Sequenti autem die Prior Arnulphum admonuit, ut iterum speluncam ingrederetur, & cum summa diligentia terram fodiens circumquaque inquireret. Ille vero magistri sui jussa exequens, assumpto in manu baculo, introivit, cumque cum baculo terram foderet, ossa sancti Jacob invenit, & nesciens adhuc, cujus essent, ea in unum conglobavit.

[542] Dein ultra progrediens & diligentius intuens vidit ad caput sancti Jacob speluncæ alterius ostium, [& Isaac corpus S. Abrahæ,] in qua beatorum Abraham & Ysaac ossa erant, sed tamen clausum, quod cum aperuisset, intuitus caveam & ingressus in eam repperit in ejusdem fundo corpus sancti Abrahæ patriarchæ signatum, & ad pedes ejus ossa beati Ysaac filii sui. Non enim, sicut nonnulli autumant, omnes in una spelunca conditi fuerunt, sed in interiore Abraham & Ysaac, in exteriore vero Jacob. Arnulphus vero, qui hunc summum & incomparabilem thesaurum reppererat, egressus de spelunca nuntiavit Priori & fratribus, se horum Patriarcharum reliquias invenisse. At illi, quod tamdiu cum summo desiderio exspectaverant, audientes in ymnis & canticis laudantes glorificaverunt Deum. Accipiens autem Arnulphus aquam & vinum lavit sacrarum reliquiarum ossa, posuitque unicujusque Patris reliquias singillatim super singulas tabulas ligneas. Tunc Prior, omnibus egressis, diligenter introitum signavit, ne aliquis sine sui licentia ingrederetur…

[543] [idque simul cum illis solenniter fidelibus Hebronensis Prior ostendit.] His ita gestis, profectus est Prior Jerusalem, inventionem Sanctorum sanctæ recordationis Guarmundo patriarchæ, qui tunc temporis (uti etiam videre est tomo 3 Orientis Christiani col. 1248) illic preerat, manifestaturus, eumque ut ad sublimanda Patriarcharum corpora Cariatarbe veniret, deprecaturus. Quid multa? Se venturum, benigno animo promisit, sed non bono usus consilio, eum, cui se venturum promiserat, fefellit. Videns itaque Prior, se a Patriarcha esse delusum, presente magna multitudine populi, qui de Jerusalem & de vicinis civitatibus ad solempnitatem Sanctorum convenerat, pridie Nonas Octobris, clericis vocibus altisonis modulantibus, & Te Deum laudamus decantantibus, cum decenti honorificentia pretiosas sanctorum Patriarcharum reliquias protulit, claustroque pompatice lustrato, desiderantibus populis ad videndum ostendit. Benedictus Domine Deus, qui abscondisti hæc a sapientibus & prudentibus, & revelasti ea parvulis! O quanta fuit omnium exultatio, quantus præ nimia letitia fletus, dum illa beata ossa, quod numquam genti alii licuit, deoscularentur. Omnibus igitur rite peractis, omnes se Beatorum Patriarcharum patrociniis commendantes, ad propria cum gaudio remearunt.

[544] [Circa hujus facti epocham] Huic Canonici Hebronensis narrationi consonat quantum ad substantiam Mahumetanus scriptor Ben-Schohnah, cognomento princeps doctorum ac magister Musulmanorum dictus, qui, uti eruditus dominus D' Herbelot de Molainville in sua Bibliotheca Orientali verbo Schohnah indicat, satis accuratam rerum in Palæstina vicinisque regionibus gestarum Historiam ab Hegiræ anno 1 usque ad annum 806, seu usque ad annum Christi 1403 perductam, conscripsit. Hic ergo Mahumetanus auctor apud laudatum D' Herbelot pag. 16, ad Hegiræ annum 513, seu Jesu Christi annum 1119, sub Calipha Mosterasched, decimo nono ex familia Abassidarum principe, Abrahami sepulchralem locum, nempe speluncam duplicem, ubi prædicti Patriarchæ & Isaaci ac Jacobi corpora sepulta fuerant, apertum fuisse, memoriæ prodit, ac mox, eorumdem Sanctorum corpora inventa fuisse admodum integra, nec non repertos ibi complures lychnos aureos argenteosque, ac demum singula hæc ab ingenti hominum numero conspecta fuisse, affirmat. Quæ postrema si auctor ille ex vero tradidit, haud scio, an non hæc sacra donaria multis ante seculis, ac fors vel ante subactam a Persis anno Christi 614 Palæstinam ingentemque Christianorum stragem, in sacrum illum locum illata a Catholicis fuerint, ut vel divini favoris, S. Abrahami patrocinio sibi impensi, mnemosyna, vel suæ in Sanctum illum pietatis perpetua documenta forent.

[545] Ut ut hæc se habeant, equidem ex Hebronensis Canonici Regularis & jam laudati Ben-Schohnadi narratione consectarium fit, [assertumque ab anonymo Hebronensi aliud adjunctum,] ut Usuardinum codicis Florentini auctarium, quod ad diem VI Octobris SS. Abrahæ, Isaaci & Jacobi corpora anno Christi 1120 inventa a Canonicis Hebronensibus fuisse, adstruit, anno uno a vera hujus facti epocha aberrarit; quod sane quilibet ultro crediturus est, qui codicis illius ætatem seculo XV superiorem non videri, asserenti Sollerio nostro crediderit. Adhæc ex recitatis num. 543 Canonici Hebronensis verbis non obscure eruitur, Hebronensi ecclesiæ, cum in ea S. Abrahæ reliquiæ inventæ sunt, necdum præfuisse episcopum, sed tantum Canonici Ordinis Priorem; quod & ex verbis Willermi Tyrensis archiepiscopi lib. 20 Historiæ num. 3, & ex Jacobo de Vitriaco S. R. Ecclesiæ Cardinali, cap. 57 Historiæ Orientalis satis superque demonstratur. Scriptorem primum loquentem audi ad annum Christi 1167: Eodem anno nihil pene memoria dignum in regno accidit, nisi quod circa quadragesimale tempus duæ ecclesiæ in regno susceptis episcopis ordinatæ sunt: quarum altera ab ingressu Latinorum in terram Promissionis Latinum non habuerat Pontificem, videlicet Petracensis; … altera vero, Ebronensis videlicet, ut dicitur, numquam; sed tempore Græcorum Prioratus fuerat. Sed … intuitu servorum Dei, quorum memoria in benedictione est, Abraham videlicet, Isaac & Jacob eadem tunc dignitate (episcopali nempe) primum meruit insigniri. Audi & Scriptorem secundum: Similiter Ebronensis ecclesia, quæ prius fuerat Prioratus, propter loci dignitatem … & propter reverentiam Servorum Dei (Abrahæ nempe, Isaac & Jacob) ad episcopalem sublimata est dignitatem; cui dominum Rainaldum, Fulcherii, piæ recordationis patriarchæ Hierosolymitani, nepotem, de quo vide tom. 3 Orientis Christiani col. 1269, præfectum fuisse, laudatus supra Tyrius testatur.

[546] Denique ex recitatis num. 534 & 542 testimoniis manifestum fit, servatas in Europa sub Abrahami Patriarchæ nomine Reliquias hocce solo titulo, [ac denique circa Reliquias, sub Abrahæ Patriarchæ nomine] quod viginti circiter ante Messiæ adventum seculis Abrahamus e vivis excesserit, nequaquam pro spuriis fictitiisque habendas esse; cum ex adverso, quandoquidem de ejus sepulchri corporisque inventione constat, ut genuinæ Fidelium Patris Reliquiæ, jure merito servari solitisque Ecclesiæ Catholicæ honoribus affici possint, si eas ex sepulchrali Abrahæ loco, jam supra descripto, per Hebronensis ecclesiæ antistites aliosve prælatos extractas rite fuisse, instrumenta authentica fideque digna testentur. Num autem ejusmodi testimoniis munitæ fuerint omnes singulæque Reliquiæ, quæ jam pridem variis in locis, puta Romæ in ecclesia S. Mariæ supra Minervam, Salerni in ecclesia Metropolitana, in Cephalædensi Siciliæ ecclesia, Pragæ in Cathedrali, Aquisgrani in cœnobio sanctimonialium Cisterciensium Porceto dicto, Antverpiæ item ac Mechliniæ alibique sub S. Abrahæ Patriarchæ nomine asservatæ fuerunt, id enimvero iis solis tutum est definire, quibus primæva authenticaque harum Reliquiarum testimonia videre & pervolvere licuit.

[547] Interim edicere non vereor, omnino suspectas, ne quid pejus dicam, mihi esse eas, ut nonnulli volunt, [in Europa asservatas nonnulla hic observantur.] Abrahami reliquias, quæ una cum arietis, quem pius Patriarcha Isaaci loco holocaustum Deo obtulit, supposititiis exuviis, aut cum particula lapidis, in quo immolare Isaacum voluit, in Europam allatæ illicque asservatæ olim a quibusdam fuerunt; cum certum sit, oblatum holocausti ritu arietem omnino consumptum igne fuisse, nec ullo modo sit veri simile, aut arietis illius, etiamsi is absumptus igne non fuisse tantisper ponatur, particulas aliquas, aut prædicti lapidis fragmenta quædam ab Abrahamo in Bersabee delata fuisse ab eoque transmissa ad posteros, a quibus tandem, singulari prorsus casu post triginta circiter secula peregrinis quibusdam Europæis tradita fuissent, cum hi e Syria remearent in patriam. Si qui hodieque, quod minime arbitror, aut arietis illius exuviis aut hujuscemodi Abrahæ monumentis glorientur, iis ego auctor sum, ut venerabilis Guiberti abbatis librum tertium, de pigneribus Sanctorum inscriptum; pervolvant; & fallar sane plurimum, nisi se justæ credulitatis æquitatem ea in re excessisse, assensuri sint. Reliqua modo, quæ ad S. Abrahæ venerationem faciunt, commemorare aggredior.

[Annotata]

* supple: mensura æquat vel simile quid.

* lege exspectantes

* supple: mensura æquabat vel simile quid.

* lege illuc

§ XXIX. Sancti Patriarchæ in sacris Fastis annuntiatio: legitimus ejus cultus in Ecclesia etiam Latina: Officium proprium & Missa.

[S. Abraham annuntiatur non modo in sacris Fastis Orientalibus, ut Græcis,] Præter Græcorum Menologium Sirletianum, quod S. Patriarcham Abrahamum die IX Octobris una cum Loth annuntiat, eum Magna Græcorum Menæa excusa eodem die itidem cum Loth, ac dein die XIII Decembris, seu potius die Dominica Adventus secunda vel tertia seorsum a Loth, conjunctim vero cum Isaaco & Jacobo celebrant, addita hocce postremo loco singulari satis observatione, quam, utpote ad illustrandum Sancti cultum non mediocriter conducentem, ex Ms. Raderi versione Menæorum Latina hic recensere visum est. Ita hæc habet: Hunc (Abrahamum nempe) tamquam Christi progenitorem divini Patres nostri & doctores memoria dignum rati, nobis quoque hanc tradiderunt, non longo multorum dierum intervallo a Natali Domini Jesu Christi peragendam, & hoc fortasse ex S. Spiritus instinctu, non imprudenter sane statuerunt, & quodammodo signatum reliquerunt. Nam, cum clementissimus noster & salutis nostræ amantissimus Servator ex singulari gratia ipsum (& ex ipso natos) progenitorem suum habere dignatus sit, æquum existimarunt, ut non procul ab ipsius, qui se nobis in humanitate hominem ostendit & exhibuit, Natali folennes memoriæ ferias Abrahami, velut auctoris & progenitoris ipsius Christi, die Dominica celebraremus.

[549] [Copticis, Habessinis aliisque,] Alio prorsus die, nempe XXVIII mensis Baune, qui nostri mensis Junii diei XXII respondet, Fasti Coptici & Habessini Sanctum Credentium Patrem, Isaacum, filium ejus, ac nepotem Jacobum annuntiant, eorumque Sanctorum cultum quolibet mense eodem die XXVIII solemnissimum apud Æthiopes esse, fidem faciunt. Memoratur quoque S. Abraham patriarcha die IX mensis Tuba, seu IV Januarii inter festa Christianorum Ægyptiorum, a Calcasendio Mahumetano posteritati transmissa, quæ Seldenus lib. de Synedriis veterum Hebræorum a pag. 348 recenset, ac rursus die XXVIII mensis Musre, seu XXI Augusti S. Abrahæ & Isaaci festum indicatur. Denique apud eumdem Seldenum pag. 394 ad diem XI Februarii ejusdem S. Patriarchæ memoria ac festum occurrit. Laudatis initio numeri 548 Græcorum Menæis ac Menologio, quantum ad diem cultus e Fastis Orientalibus solum consentire reperi Kalendarium festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, quod Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1342 num. 48 exhibet, quodque Patriarchæ nostri festum die IX Octobris ritu Latinorum duplici jam tum celebrari illic solitum fuisse, indicat, uti ex hisce ejusdem Kalendarii verbis patet: Octobris … IX S. Abrahæ Patriarchæ Confessoris duplex.

[550] In celebranda S. Patriarchæ nostri memoria non segniores Orientalibus fuere Christiani Occidentales, [sed & in Occidentalibus, ut Mrl. Romano parvo aliisque vetustis,] uti ex jam nunc dicendis manifestum fiet. Ac primo quidem Abrahæ patriarchæ meminit ad diem IX Octobris Vetus Romanum Martyrologium & genuinus Usuardus, in quem Sollerius ita pag. 588 scribit: Antiquorum veteris Testamenti Patriarcharum fœcundiorem segetem subministrat auctor Romani Parvi, ex quo hoc die Abraham, sequenti a pluribus Loth; aliis diebus alii accepti sunt. Ado illius verba descripsit, & ex ipso eadem habent Usuardus & Notkerus. Adhæc de Abrahamo nostro ita Wandelbertus ad hunc diem cecinit:

Exemplum fidei, parendi & norma salubris,
Excelsi patris primum cognomine dictus,
Gentibus inde pater cælesti sorte vocatus
Septenas Abraham sancit retinetque beatus.

Consonant Veteri Romano aliisque vetustis Martyrologiis, quantum ad diem IX Octobris, Adoniani Martyrologii tres codices sat bonæ notæ a Dominico Georgio pag. 521 laudati, hoc solo a ceteris discrepantes, quod hocce die Abrahami obitum signent, hoc scilicet modo: Obitus Abrahæ patriarchæ.

[551] Denique Martyrologium Romanum hodiernum eodem die IX Octobris ita Patriarchæ nostri meminit: [tum & in Romano hodierno cum annotatione Baronii,] Eodem die memoria S. Abrahæ Patriarchæ & omnium credentium patris. In quæ ita adnotavit Baronius: Agunt de eodem hoc die, uti jam nunc ostendimus, tum Latini, tum Græci, qui addunt & Loth. De Abraham, qui merito dictus est Pater credentium, præter ea, quæ locupletissime de eo scribuntur in divinis Scripturis, agunt Josephus de Antiq., Philo Judæus, & alii Hebræorum, Latinorum & Græcorum, quos omnes singillatim recensere & longum & molestum est. De locis Abrahæ memoriis nobilibus ædificiorum illustratis, ut de quercu Mambre, cellula Saræ, incunabulis Isaac & loco sacrificii, ubi eumdem Isaac filium voluit immolare, agunt Sozom. Hist. lib. 2, cap. III; Hieron. in Epitaphio Paulæ Epist. XXVII, & Beda de Locis sanctis; quos, ubi ad institutum nostrum faciebant, supra citatos inveniet lector, aut ceteroqui hic prætermissos, facile, si vult, alibi consulere poterit. Mitto quoque nostri Florarii Ms. ad hunc eumdem diem annuntiationem subjunctumque elogium, tum ne prolixior in Martyrologiis recensendis sim, tum quod elogium illud, utpote haud satis veritati consonum, hic nemo desideraturus sit.

[552] [invocaturque in antiquis aliquot Canonibus Missæ, in Litaniis pro moribundis,] Non possum tamen, quin etiam Fastorum Ecclesiæ Latinæ annuntiationibus aliqua saltem adjungam exhibiti in ea jam pridem S. Abrahamo cultus testimonia, ac vel idcirco etiam, ut sic redarguantur heterodoxi quidam, qui Sanctos veteris Testamenti in Ecclesia Catholica, ac præsertim in Occidentali, invocari negant. Vetustissimus codex bibliothecæ Fuldensis, cujus nempe initium, uti Wicelius in suis Exercitamentis synceræ pietatis anno 1555 editis, testatur, præ vetustate legi non potuit, inter varia, ad Ecclesiæ Catholicæ liturgiam pertinentia, antiquum exhibet Missæ Canonem, in quo post commemorationem: Memento etiam Domine eorum, qui nos præcesserunt cum signo fidei, hæc verba sequuntur: Cum omnibus in toto mundo offerentibus sacrificium spiritale Deo Patri & Filio & Spiritui Sancto sanctis ac venerabilibus sacerdotibus … & pro rememorando gradu athletico venerabilium Patriarcharum, Prophetarum, ut pro nobis Dominum Deum nostrum exorare dignentur, Abelis, Seth, Enos, Enoch, Noë, Melchisedech, Abrahæ &c. Adhæc S. Cyrillus Hierosolymitanus, describens sacram synaxim Catechesi mystagogica quinta, affirmat pag. 539, sacerdotem memoriam in ea facere, primum SS. Patriarcharum, quos inter insignem certe omnium fidelium Pater locum tenet, deinde Prophetarum, Apostolorum & Martyrum, ut Deus orationibus illorum & deprecationibus suscipiat preces nostras. Quid? Quod & Abrahami patrocinium nominatim imploretur in Missa seu Canone universali Æthiopum, hac nempe formula: O Domine libera populum tuum … custodi eos in recta fide … per preces patrum nostrorum SS. Patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob, uti videre est tom. 6 Biblioth. Patrum edita Parisiis anno 1610 col. 65. Denique, ut aliis supersedeam, in Litaniis illis, quibus anima corpore egressura Creatori suo commendatur, nominatim quoque invocatur S. Abraham, prout omnibus notissimum est.

[553] [imo & quibusdam locis Officii & Missæ cultu jam pridem honoratus fuit,] Quamquam autem ob rationes, a Benedicto PP. XIV libro 4 de Servorum Dei Beatificatione & beatorum Canonizatione parte 2 cap. 29 allegatas, Veteris Testamenti Sancti non soleant in Ecclesia Occidentali universim affici speciali cultu Officii & Missæ, non obfuit tamen hæc consuetudo quo minus Sanctus Patriarcha particulari Officio in locis sat multis honoratus fuerit, uti constat, tum ex Breviario & Missali Ordinis Fratrum B. Mariæ de monte Carmelo, jam nunc infra partim describendis, tum ex antiquis Missalibus Ordinis S. Joannis Hierosol., Ultrajectinæ in Belgio ac Moguntinæ in Germania ecclesiæ, tum & ex Cæremoniali Fontisebraldi, quod anno 1461, auctoritate Guilielmi, Parisiensis episcopi, delegati a Pio PP. II ad visitandum, & reformandum dictum monasterium & ordinem, confectum fuit, & in quo Officium S. Abrahæ Patriarchæ reperitur. Id ipsum quoque manifestum fit ex Breviario Congregationis Oratorii Domini Jesu, quod vigore facultatis obtentæ a Paulo PP. V per Cardinalem de Berulle, ac prævio tantæ rei examine in comitiis generalibus, nec non de expressa Ordinariorum licentia digestum ordinatumque fuit, & in quo Officium cum Missa de S. Abrahamo Patriarcha ad diem XII Octobris, aliis vero diebus alia de Sanctis Veteris Testamenti Officia recitanda præscribuntur. De his adeat curiosus lector laudatum Benedictum PP. XIV. cit. loco, num. 13 & nostri Operis tomum 7 Maji pag. 668.

[554] En modo, tametsi ex omni parte haud satis accuratum sit, [prout vetus Breviarium RR. PP. Carmelitarum, ex quo Capitulum,] SS. patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob IX Lectionum Officium, quemadmodum exstat in veteri Breviario RR. Patrum Carmelitarum, anno Christi 1480 typis edito, & in eorumdem Patrum bibliotheca Antverpiæ servato.

Ad Vesperas Capitulum.

Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, & unum de libera: qui autem de ancilla, secundum carnem natus est: qui vero de libera, secundum repromissionem, quæ sunt per allegoriam dicta.

℞. Dum staret Abraham ad radicem Mambre, vidit tres pueros descendentes:

Tres vidit & unum adoravit.

℣. Tunc quippe vidit Abraham diem Domini, cum in figura summæ Trinitatis tres angelos hospitio suscepit.

Tres vidit.

Hymnus.

[555]

Annue, Christe, seculorum domine,
Nobis per hujus tibi cara merita, [Hymnus ad Vesperas,]
Ut, qui te coram graviter deliquimus,
Hujus solvamur gloriosis precibus.
Salva, Redemptor, plasma tuum nobile,
Signatum sancto vultus tui lumine,
Ne lacerari sinas fraude demonum,
Propter quos mortis exsolvisti precium.
Dole, captivos esse tuos famulos,
Absolve reos, compeditos erige,
Et quos cruore redemisti proprio,
Rex bone, tecum fac gaudere perpetim.
Sit tibi, Jhesu, benedicte Domine,
Gloria, virtus, honor & imperium
Una cum Patre sanctoque paraclito,
Cum quibus regnas Deus ante secula. Amen.

[556] ℣. Letamini in Domino & exultate justi.

[Versiculus, Antiphona, Oratio,] ℞. Et gloriamini omnes recti corde.

Ad Magnificat.

Antiph. Fulgebunt justi, ut in communi tunc Officio plurimorum Confessorum.

Oratio.

Deus qui nos voluisti exemplis Patriarcharum tuorum Abraham, Ysaac & Jacob erudiri; da nobis, ipsis intercedentibus, eorum documenta in omnibus sequi; quatenus illorum meritis mereamur pervenire, quo illi gratia tua se pervenisse letantur. Per Dominum.

Ad Matutinum Invitatorium.

[557] Regem Patriarcharum Dominum venite adoremus. [nec non Hymnus ad Matutinum,]

Hymnus.

Ecclesiarum principes,
Belli triumphales duces,
Celestis aule milites,
Et vera mundi lumina,
Devota Sanctorum fides,
Invicta spes credentium,
Perfecta Christi charitas,
Mundi triumphat principem.
In his paterna gloria,
In his voluntas Spiritus,
Exultat in his Filius,
Celum replevit gaudiis.
Te nunc, Redemptor, quesumus,
Ut ipsorum consortio
Jungas precantes servulos
In sempiterna secula. Amen.

In primo Nocturno.

[558] [primi Nocturni Antiphonæ, Lectio prima ac Responsorium,] Antiph. Secus decursus aquarum &c., ut de Martyribus. Psalm. Beatus vir &c.

Antiph. Tamquam aurum &c. Psalm. Quare fremuerunt &c.

Antiph. Sapientiam Sanctorum narrant populi & laudem eorum pronunciat Ecclesia Sanctorum. Psalm. Domine, quid multiplicati &c.

℣. Letamini &c.

Lectio prima.

Hee sunt generationes Thare. Thare genuit Abraham, Nachor & Aram. Porro Aram genuit Loth, mortuusque est Aram ante Thare patrem suum in terra nativitatis sue, in Hur Caldeorum. Duxerunt autem Abraham & Nachor uxores. Nomen uxoris Abraham Saray, & nomen uxoris Nachor dicta est Melcha, filia Aram, patris Melchæ & patris Jeschæ. Tu autem &c.

Responsorium.

Locutus est Dominus ad Abraham dicens: Egredere de terra & de cognatione tua, & veni in terram, quam monstravero tibi. Et faciam te crescere in gentem magnam. ℣. Benedicens benedicam tibi & multiplicabo te. Et

Lectio secunda.

[559] [item secunda cum Responsorio] Erat autem Saray sterilis, nec habebat liberos. Tulit itaque Thare Abraham filium suum, & Loth, filium Aram filii sui, & Saray, nurum suam, uxorem Abraham filii sui, & eduxit eos de Hur Caldæorum, ut irent in terram Chanaan. Venerunt itaque usque Aran, & habitaverunt ibi. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, & mortuus est in Aran. Tu autem &c.

Resp. Dum staret Abraham ad radicem Mambre, vidit tres pueros descendentes per viam. Tres vidit, & unum adoravit. ℣. Tunc quippe vidit Abraham diem Domini, cum in figura summe trinitatis tres angelos hospitio suscepit. Tres &c.

Lectio tertia.

[560] [ac tertia eum Responsorio,] Dixit Dominus ad Abraham: Egredere de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & veni in terram, quam monstravero tibi: faciamque te crescere in gentem magnam. Benedicens benedicam tibi, & magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, & maledicam maledicentibus tibi; atque in te benedicentur universe cognationes terre. Egressus est itaque Abraham, sicut preceperat ei Deus, & ivit cum eo Loth. Tu autem &c.

Resp. Temptavit Deus Abraham, & dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Ysaac, & offeres illum ibi in holocaustum Super unum montium, quem monstravero tibi. ℣. Immola Deo Sacrificium laudis & redde Altissimo vota tua. Super &c.

In secundo Nocturno.

[561] [secundi quoque Nocturni Antiphonæ ac Lectio quarta cum Responsorio,] Antiph. Dabo Sanctis meis locum nominatum in regno patris mei, dicit Dominus. Psalm. Domine, quis habitabit &c.

Antiph. Sanctis, qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates meas inter illos. Ps. Conserva me, Domine.

Antiph. Sancti, qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquile, volabunt & non deficient. Psalm. Domini est terra. ℣. Exultent Justi &c.

Lectio quarta.

Septuaginta quinque annorum erat Abraham, cum egrederetur de Aran. Tulitque Saray uxorem suam, & Loth filium fratris sui, universamque substantiam, quam possederat, & animas, quas fecerat in Aran, & egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, pertransiit Abraham terram usque ad locum Sychem, & usque ad convallem illustrem. Chananæus autem tunc erat in terra. Tu autem &c.

Resp. Angelus Domini vocavit Abraham dicens: Ne extendas manum tuam super puerum, eo quod timeas Dominum. ℣. Cumque extendisset manum, ut immolaret filium, ecce angelus Domini de celo clamavit dicens: Ne.

Lectio quinta.

[562] [quinta itidem] Temptavit Deus Abraham, & dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Assum. Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Ysaac, & vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes & Ysaac filium suum. Tu autem &c.

Resp. Deus Domini mei Abraham, Dirige vias meas, ut cum salute revertar in domum Domini mei. ℣. Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei, Deus, qui pascis me a juventute mea. Dirige.

Lectio sexta.

[563] [ac sexta,] Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum, quem præceperat ei Deus. Die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul, dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino; ego & puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Tulitque ligna holocausti, & imposuit super Ysaac filium suum. Ipse vero portabat in manibus ignem & gladium. Tu autem &c.

Resp. Veni hodie ad fontem aque & oravi Dominum, dicens: Domine Deus Abraham, tu prosperum fecisti desiderium meum. ℣. Igitur puella, cui dixero: Da michi aquam de ydria tua ut bibam, at illa dixerit: Bibe Domine, nam & camelis tuis potum tribuam, ipsa est enim, quam præparavit Dominus filio domini mei. Domine &c.

In tertio Nocturno.

[564] [nec non tertii Nocturni Antiphonæ cum Lectione Euangelica,] Antiph. Letamini in Domino, & exultate justi & gloriamini omnes recti corde. Psalm. Beati, quorum &c.

Antiph. Justi autem in perpetuum vivent, & apud Dominum est merces eorum. Psalm. Exultate justi.

Antiph. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Psalm. Omnes gentes. Versic. Justi autem.

Euangelium. Cum introisset Jhesus Capharnaum &c.

Resp. Dum exiret Jacob de terra sua, vidit gloriam Dei & ait: Terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei & porta celi. ℣. Vere Dominus est in loco isto, & ego nesciebam.

Lectio octava.

[565] [octava] Cumque duo pergerent simul, dixit Ysaac patri suo. Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis & ligna, ubi est victima holocausti? Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter, veneruntque ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo edificavit altare, & desuper ligna composuit. Tu autem &c.

Resp. Oravit Jacob & dixit: Domine, qui dixisti michi: Revertere in terram nativitatis tue, Erue me de manu fratris mei, quia valde eum timeo. ℣. Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei, Domine, qui pascis me a juventute mea. Erue.

Lectio nona.

[566] [& nonæ,] Cumque colligasset Ysaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum, extenditque manum & arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce angelus Domini de celo clamavit dicens: Abraham Abraham. Qui respondit Assum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facies illi quidquam. Nunc cognovi, quod timeas Dominum & non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem, inter vepres herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio, appellavitque nomen loci illius: Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.

Resp. Concede nobis Domine, quesumus, veniam delictorum, & intercedentibus Sanctis, quorum hodie solempnia celebramus, Talem nobis tribue devotionem, ut ad eorum pervenire mereamur societatem. ℣. Adjuvent nos eorum merita, quos propria impediunt scelera; excuset intercessio, accusat quos actio, & qui eis tribuisti celestis palmam triumphi, nobis veniam non deneges peccati. Talem &c.

Te Deum laudamus &c.

℣. Exultabunt Sancti.

In Laudibus.

[567] [uti & Antiphonæ & Hymnus ad Laudes,] Antiph. Justorum anime. Psalm. Dominus regnavit.

Antiph. Cum Palma.

Antiph. Corpora Sanctorum. Antiph. Spiritus & anime.

Antiph. Exultabunt Sancti.

Capitulum Scriptum est.

Hymnus.

Vos, seculi justi judices,
Et vera mundi lumina,
Votis precamur cordium,
Audite preces supplicum.
Qui celum verbo clauditis,
Serasque ejus solvitis,
Nos a peccatis omnibus
Solvite jussu, quesumus.
Quorum precepto subditur
Salus & languor omnium,
Sanate egros moribus,
Nos reddentes virtutibus.
Ut, cum Judex advenerit
Christus in fine seculi,
Nos sempiterni gaudii
Faciat esse compotes.
Deo Patri sit gloria.

Versic. Mirabilis Deus &c.

Ad Benedictus.

[568] Antiph. Abraham, pater vester, exultavit, ut videret diem meum, [aliæque Officii partes hic exhibentur, manifeste ostendit,] vidit & gavisus est.

Oratio, ut supra.

Ad Horas Antiphone de Laudibus. Capitulum, Responsoria, Versiculi, ut plurimorum Confessorum, cum Oratione, ut supra.

Ad Vesperas.

Antiph. Justorum autem anime. Psalm. Dixit Dominus &c,

Capitulum Fulgebunt Justi.

Hymnus.

Exultet celum laudibus
Resultet terra gaudiis,
Patriarcharum gloria *
Sacra canunt solempnia.
Vos secli justi judices &c, ut supra.

Vers. Letamini in Domino.

Ad Magnificat.

Antiph. Pater Abraham, miserere mei, & mitte Lazarum, ut intinguat * extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam.

Oratio, ut supra.

[569] Ecclesiastico huic de SS. Abraham, Isaac & Jacob Officio, [ac luculente etiam demonstrat antiquum Missale eorumdem Patrum,] a R. P. Bonifacio a S. Antonio, Bibliothecæ RR. Patrum Carmelitarum Conventus Antverpiensis præfecto, summa humanitate mihi communicato, haud abs re erit unam pro ceteris subnectere Missam propriam, a Religiosis ejusdem Ordinis quotannis olim festo die horum Patriarcharum celebrari solitam, quemadmodum ea exstat in insigni prædictæ bibliothecæ codice manu scripto pergameno, artificiosissime in Anglia elaborato circa seculum XIV, cui, si ortographiæ in nonnullis vocibus & pauca exigui momenti discrimina demas, omnino consonat excusum Venetiis anno 1509 servatumque in eadem bibliotheca Ordinale Missarum (ita enim liber hic inscribitur) Fratrum sacri Ordinis gloriosissime Dei Genitricis semperque Virginis Marie de Monte Carmelo extractum & excerptum de approbato usu Dominici sepulchri sancte Hierosolymitane ecclesie. Sic autem Missa illa habet:

Introitus.

Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Patriarcharum, de quorum solempnitate gaudent angeli, & collaudant filium Dei. Psalm. Exultate justi in Domino: rectos decet collaudatio. ℣. Gloria.

Gloria in Excelsis.

Oratio.

Deus, qui nos voluisti exemplis Patriarcharum tuorum Abraham, Ysaac & Jacob erudiri: da nobis, ipsis intercedentibus, eorum documenta in omnibus sequi: quatinus illorum meritis mereamur pervenire, quo illi gratia tua se pervenisse letantur. Per Dominum.

Lectio Libri Sapientiæ.

[570] [ex quo Missa Patriarcharum Abrahæ,] Abraham magnus pater multitudinis gentium, & non est inventus similis illi in gloria; &c., ut Ecclesiastici cap. 44 usque ad finem ejusdem capitis.

Graduale.

Timete Dominum omnes Sancti ejus, quoniam nichil deest timentibus eum. ℣. Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Alleluia. Alleluia. ℣. Judicabunt Sancti nationes, & dominabuntur populis, & regnabit illorum rex in perpetuum. Alleluia.

Euangelium secundum Matthæum

In illo tempore: Cum introisset Jesus Capharnaum, &c ut Matth. cap. 8 usque ad ℣. 14.

Offertorium.

[571] [Isaac & Jacob hic recensetur.] Precatus est Moyses in conspectu Dei sui & dixit: Precatus est Moyses in conspectu Dei sui & dixit: Quare, Domine, irasceris in populo tuo? Parce ire animi tui: memento Abraham, Ysaac & Jacob, quibus jurasti dare terram fluentem lac & mel, & placatus factus est Dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo.

Secreta.

Sanctificationis omnium sanctificator Deus oblata & offerentes Sacrificium ob merita Sanctorum Patriarcharum tuorum, Abraham, Ysaac & Jacob sanctifica; offerentibusque concede sic oblata sumere sanctificata, ut per hanc perceptionem sint tibi accepta. Per Dominum.

Communio.

Justorum anime in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum malitie: visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

Postcommunio.

Perceptio Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi commemoratione sanctorum Patriarcharum Abraham, Ysaac & Jacob optineat, ut sit sumentibus ad remissionem peccatorum, & ad consequendam celestis vite perpetuitatem. Per eumdem Dominum.

[Annotata]

* gloriam

* intingat

DE S. DIONYSIO AREOPAGITA, EPISCOPO MARTYRE, ATHENIS IN GRÆCIA.

Verosimilius sub Adriano imperatore.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Dionysius Areopagita episc. M. Athenis in Græcia (S.)

BHL Number: 2172, 2182, 2183

AUCTORE C. B.

§ I. Qua occasione & quando Hilduinus Areopagitica, in quibus S. Dionysium Areopagitam cum Parisiensi confudit, adornarit; qua fide id præstiterit, & quæ Acta antiquiora sibi prælucentia habuerit.

Ut ab ipso statim Commentarii hujus initio, quam merito S. Dionysium Areopagitam, Atheniensem episcopum ac martyrem, qui in Martyrologio Romano hodierno aliisque nonnullis Fastis sacris cum Rustico & Eleutherio, [Hilduiniana Dionysii Acta, quæ primo loco hic discutienda,] veluti suis in martyrio sociis, hodie conjungitur, abs hisce hic sejungam, unicuique pateret, sane perquam libenter, sanctum illum antistitem a S. Dionysio, Parisiensi episcopo ac martyre, qui Rusticum & Eleutherium in martyrio socios habuit, diversum esse seu distinctum, jam nunc ostenderem. Verum quo id infra commodius juxta ac validius præstem, expedire arbitror, ut Acta Dionysiana omnia aut eorumdem saltem præcipua, quæ S. Dionysium Areopagitam cum Parisiensi confundunt eove conducunt, prius recenseam ac potissimum, quo quæque in pretio habenda sint, lectorem edoceam. At vero, cum illa, seu Græce seu Latine conscripta, multiplicia sint ac varia, a quibusnam potius exordiar? Haud esse, quæ Hilduinus, Sandionysianus in Francia seculo nono abbas, concinnavit, reliquis omnibus antiquiora, ex infra dicendis evadet perspicuum. Verum, etsi id ita sit, ac proin ab Actis, quæ contextis ab Hilduino præierint, initium, spectato ordine chronico, foret ducendum, abs hisce tamen postremis facere id lubet, quod, cum e lucubrationibus omnibus, quæ utrumque dictum Dionysium confundunt, aliæ equidem contexta ab Hilduino recentiores sint, aliæ vero tales saltem aut videantur, aut videri non nemini queant, commodissime simul atque ordinate a Dionysianis Hilduini Actis ad quæcumque alia, in quibus, uti in hisce, ambo Dionysii confunduntur, discutienda sermo possit deduci.

[2] Ad rem ipsam veniamus. Annus agebatur seculi noni quartus supra trigesimum, [Ludovico Pio imperatore per epistolam,] cum Ludovicus imperator, cognomento Pius, qui anno proxime antecedenti, Lothario, Pipino & Ludovico filiis rebellantibus, exauctoratus fuerat, Lothario natu majori, qui eum detinebat captivum, a duobus aliis, Pipino scilicet & Ludovico, modo indigno, quo a Lothario habebatur pater, tandem ad arma commotis, fugam arripere compulso, in libertatem pristinamque etiam auctoritatem, uti annalistæ aliique rerum Francicarum scriptores memoriæ passim produnt, fuit assertus. Porro imperator felicem illam rerum suarum conversionem, quæ ei, dum in Sandionysiano Franciæ monasterio, mutatis subinde captivitatis locis, custodiebatur, obvenerat S. Dionysio, singulari illius asceterii patrono, nominatim referebat acceptam, hincque illius Sospitatoris sui gloriam promovere desiderans Hilduino, Sandionysiano tunc abbati, in mandatis dedit, ut quæcumque de S. Dionysio, Parisiensi antistite, quem ipse, non secus ac Hilduinus, cum S. Dionysio Areopagita unum atque eumdem faciebat, studio impigro seu e libris, abs hoc, ut putabat, conscriptis, seu ex aliis vel Græce vel Latine exaratis codicibus monumentisve haberet comperta, undequaque colligeret, compendioseque, quo, sublevato lectionis tædio, facile ab omnibus cum utilitate ac fructu legi noscique possent, stylo uniformi atque æquali exponeret. Ita ex ipsa ad Hilduinum Ludovici imperatoris, ea id præcipientis, docemur epistola, quæ apud Surium, Coloniæ Agrippinæ anno 1618 (hac legendarii seu hagiologi hujus editione, quod lectori hic studiose annotatum velim, in Commentarii hujus decursu semper utor) typis recusum, Hilduini ad imperatorem Ludovicum rescripto, subjectisque & huic & ejusdem Hilduini ad cunctos ecclesiæ Catholicæ filios epistolæ Dionysianis Actis hodie præfigitur. Audi, qui is princeps in monumento illo num. 3 Hilduinum alloquatur.

[3] [cujus pars hic recitatur,] Sed & nos, inquit, multis ac frequentibus largitionibus beneficia ejus (S. Dionysii) sumus experti, præcipue tamen in humanæ varietatis eventu, quo Dei, ut semper fatendum est, justo judicio in virga eruditionis suæ visitati & baculo speciosæ misericordiæ ejus ante præscriptum altare per merita & solatium domini ac piissimi patris nostri Dionysii virtute divina reerecti & restituti sumus, cingulumque militare judicio atque authoritate episcopali resumpsimus, & usque ad præsens ipsius gratioso adjutorio sustentamur. Idcirco, venerabilis custos ac cultor ipsius provisoris & adjutoris nostri domini Dionysii, monere te volumus, ut, quicquid de ejus notitia ex Græcorum historiis per interpretationem sumptum vel quod ex libris ab eo patrio sermone conscriptis, & authoritatis nostræ jussione ac tuo sagaci studio interpretumque sudore in nostram linguam explicatis, huic negotio inseri fuerit congruum, quodque etiam in Latinis codicibus jam inde habes inventum, adjunctis eis, quæ in libello ejus Passionis continentur, nec non & illis, quæ in tomis vel chartis vetustissimis armarii Parisiacæ ecclesiæ, sacræ videlicet sedis suæ, prolatis inveneras, & obtutibus nostræ serenitatis ostenderas, secundum quod rerum, causarum etiam & temporum convenientiam noveris, in corpus unum redigas, atque uniformem textum exinde componas, quatenus devotis compendiosius valeant innotesci & fastidiosis minusve capacibus, vel studiosis lectionis possit tædium sublevari, pariterque omnibus ædificationis utilitas provideri.

[4] Ita hactenus Ludovicus imperator; hoc autem illius seu monito seu præcepto Hilduinus, [imperante, anno 835 fuere conscripta,] qui insuper, ut Dionysii gesta laudesque prosequeretur, stimulo haud indigebat, impulsus operi illico manum admovit, sanctique illius martyris diversis e monumentis Acta collegit; compendioseque, ac sat prolixe tamen, a se exposita ad eumdem imperatorem transmisit, addito etiam, quod supra memoravi, rescripto seu responsoria ad illum epistola. Porro Ludovici epistola, Hilduini ad hanc rescriptum alteraque item, quam eodem circiter, quo id, tempore scriptam puto, ejusdem Hilduini ad cunctos sanctæ catholicæ matris Ecclesiæ filios epistola una cum lucubratione, qua, quod sibi jussum ab imperatore fuerat, scriptor is fecit, recepto loquendi modo Areopagitica vocantur, eodemque ordine; quo hic modo recensita a me sunt, hodie apud Surium exstant vulgata. At vero, sciscitabere, quo anno circiter Hilduinus tria dicta Scripta ac nominatim lucubrationem, qua Dionysii martyrium ac gesta est complexus, concinnavit? Epistola, qua, ut sancti illius martyris Acta litteris commendaret, Ludovicus imperator præcepit, certe ante annum, uti ex supra dictis liquet, 834 scripta non est; imo vero, cum princeps ille, sese a restituta sibi, quod, ut dictum, anno 834 evenit, auctoritate pristina ad illud usque tempus, quo jussit Dionysii Acta conscribi, gratioso sancti hujus martyris adjutorio sustentatum fuisse, in dicta epistola (adi, quæ proxime recitavi, hujus verba) asseveret, itaque, temporis aliquod spatium inter restitutam sibi auctoritatem, scriptamque eamdem epistolam intercessisse, innuat, fuerit ea fortassis haud ante annum 835 conscripta. Quæ cum ita sint, statimque Hilduinus, uti ipsemet in dicto Rescripto num. 2 satis indicat, a delata ista ad se epistola Dionysii Acta collegerit ac descripserit, lucubrationem, qua id fecit, certe non ante annum 834, verosimillimeque anno, proxime hunc secuto, adornarit; ut certe, cum nihil etiam, vel illam, vel binas supra dictas, quarum alteram ad Ludovicum imperatorem, alteram ad cunctos Ecclesiæ catholicæ filios Hilduinus dedit, epistolas anno 836 exaratas nondum fuisse, suadeat, scriptoris hujus Areopagitica nec citius quam anno 834, nec serius quam anno 836, ac proin anno circiter 835 fuerint conscripta.

[5] Atque ita tempus, quo concinnari ea contigerit, sat prope determinatum habemus; [ac quamvis adeo, spectata, qua exarata sunt, ætate, magni pretii non sint,] nunc quo in pretio ex auctoris seu ætate, seu sinceritate ac fide sint habenda, inquirendum. Ac primo quidem cum is, utpote seculi noni, ut jam declaratum, scriptor, a rebus, quas de Dionysio memoriæ in iis prodit, quingentis amplius annis, etsi etiam sanctum hunc non citius quam seculi quarti initio martyrium subiisse statuerimus, remotus vixerit, cui illas, quæso, sola sua auctoritate certas atque indubitatas efficiat? Quod autem ad sinceritatem, qua usus sit, spectat, malæ in antiquis tum monumentis, tum auctoribus citandis fidei a Launoyo in variis, quæ contra Areopagitica contexuit, Opusculis insimulatur. Verum, etsi quidem nec Hilduino apologiam scribere, nec opinionem, qua is Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem facit, amplecti sit animus, hic tamen, an merito a Launoyo abbatis illius candor seu sinceritas labefactetur, discutiendum censeo, quod ab hac partim dependeant tum alia non pauca, tum maxime, quæ de Passionis Dionysianæ ab Hilduino conscriptæ genesi seu fontibus, e quibus præcipue lucubratio isthæc promanarit, hic in antecessum disserere constitui; quo scilicet, quam fidem singuli atque adeo, hisce etiam spectatis, præfata Passio, hujusque auctor mereantur, patescat. Launoyus, quem & alii sunt secuti, in suo de Hilduini Areopagiticis Judicio capita diversa quinque, ex auctoribus seu monumentis adhuc exstantibus repetita, adducit; in quibus cum falsitas seu mala Hilduini fides apertissime, ut contendit, se prodat, scriptoris hujus in aliis pariter, quæ ex auctoribus seu monumentis non exstantibus repetuntur, vacillare sinceritatem seu fidem, concludit, cum mendaci nec vera dicenti credatur. Ut ordinem, quo a Launoyo proponuntur, observem, abs illo, quod primum apud hunc est, duco initium.

[6] [eorum tamen auctor in Luca seu Apostolorum] Hilduinus in suo ad Ludovicum imperatorem Rescripto num. 3 sic habet: Genere siquidem eum (S. Dionysium nempe) nobilissimum, & Philosophiæ magisterio insignem apud Athenas claruisse, & aliarum historiarum, & Actuum Apostolorum testimonio secula prisca seu instantia cognoverunt: Lucæ autem, Actuum Apostolorum auctori, egregie ab Hilduino hic imponi, Launoyus in suo de scriptoris hujus Areopagiticis Judicio num. 5 contendit. Ita animo comparatus est, quod in Actibus Apostolorum Lucas de Dionysii nec genere generisve nobilitate, nec Philosophiæ magisterio loquatur, imo nihil omnino tradat, ex quo vel alterutrum, vel utrumque legitime colligatur. Et vero in Actibus Apostolorum hæc dumtaxat, quæ ad Dionysium spectant, cap. 17 leguntur: Quidam vero viri ei (Paulo) adhærentes crediderunt, in quibus & Dionysius Areopagita, & mulier nomine Damaris, & alii cum eis; ubi certe disertis seu expressis verbis Dionysii nec genus generisve nobilitas, nec Philosophiæ magisterium commemoratur. Verum nihilne etiam in sacro illo textu cubat, unde saltem Hilduinus, Dionysii & generis nobilitatem & Philosophiæ magisterium priscis seculis ex Actibus Apostolorum innotuisse, colligere seu merito opinari potuerit? Id sane ego cum Launoyo asseverare non ausim. Quid si enim ex Areopagitæ seu dignitate seu titulo, qui in dicto textu a Luca Dionysio tribuitur, priscis seculis & nobile hujus genus & Philosophiæ magisterium fuisse compertum, Hilduinus existimarit?

[7] [Actibus,] Certe, cum apud Athenienses, uti ex Isocrate in Oratione Areopagitica, S. Maximo in Præfatione ad S. Dionysium, Budæo in Pandectas, Sigonio de Republica Atheniensium aliisque non paucis scriptoribus palam est, in Areopagitarum seu Areopagi judicum numerum non nisi, qui simul & generis nobilitate & Sapientiæ seu Philosophiæ laude essent illustres, adsciscerentur, ita haud infundate existimare potuit, reque etiam ipsa existimasse videtur. Ea etiam quantum ad hoc postremum sedet sententia, quod Hilduinus alioquin iis, qui, quod nullo negotio, passim intra manus exstantibus Apostolorum Actibus, fieri potuisset, mendacii eum ac imposturæ, uti postea Launoyus fecit, ex iisdem Actibus accusassent, os occludere nequiisset, rationeque nulla, virum honoratum ac prudentem, qualis Hilduinus fuit, periculo adeo manifesto famam suam fuisse objecturum, verosimile appareat. Atque ita primum intentatæ Hilduino a Launoyo accusationis caput evanescit; ad bina alia, quæ id proxime excipiunt, jam progredior. Mulierem, nomine Damarim, a S. Paulo Apostolo, uti in Actibus Apostolorum cap. 17 refertur, cum Dionysio Areopagita Athenis conversam, Hilduinus hujus uxorem in suo ad Ludovicum imperatorem Rescripto num. 3 appellat; cum autem pro opinione, ex qua id facit, Actus Apostolorum ac S. Ambrosium citet, Launoyus perperam id abs illo fieri contendit, hincque secundum ac tertium suæ contra eumdem accusationis caput repetit. Verum, etsi quidem cum Dionysio Areopagita Damarim connubio fuisse conjunctam, Actus Apostolorum nuspiam aperte edicant, Hilduino tamen ratio omnis haud defuit, cur in hisce illud, uti etiam omnem seu totam, quod Launoyus pariter carpit, Dionysii domum fuisse conversam, sat clare indicari, existimaret. Liquido id patescet ex iis, quæ, dum infra de Dionysii Areopagitæ genere ac conditione tractabo, in medium adducam.

[8] Quod modo ad Ambrosium, ab Hilduino pariter in causa jam dicta citatum, [S. Ambrosio,] pertinet, Damarim quidem abs hoc Dionysii Areopagitæ uxorem, contra ac Hilduinus ait, in epistola ad Vercellenses non vocari, Launoyus affirmat, addens etiam, epistolam illam suspectæ fidei a pluribus haberi. Verum in Parisiensi anni 1690 Operum S. Ambrosii editione genuinis sancti hujus Mediolanensis antistitis epistolis accensetur, ibidemque tom. 2, col. 1028, num. 22 diserte habet: Dionysius Areopagites cum Damari uxore sua aliisque multis credidit: Benedictini autem monachi, qui editionem illam curarunt, Ita omnes edit. ac plures Mss., excepta Rom. edit. ubi habetur “muliere sua,” habere seu legere, in Annotationibus subjectis observant, adduntque, paucis interpositis, alibi insuper Damarim ab Ambrosio vocari Dionysii Areopagitæ uxorem. Quid si ergo, cum Damaris Dionysii Areopagitæ uxor in pluribus, ut docent, Mss. Operum S. Ambrosii codicibus appelletur, talis etiam codex Hilduino præluxerit? Id certe vero neutiquam apparet absimile, uti nec ex ipsis, quemadmodum infra dicenda ostendent, Apostolorum Actibus, & Damarim Dionysii Areopagitæ exstitisse uxorem & hunc cum illa domoque sua tota ab Apostolo Paulo esse conversum, a scriptore illo re etiam ipsa fuisse existimatum; ut enimvero e secundo ac tertio non magis quam ex primo accusationis a Launoyo contra Hilduinum adductæ capite mala hujus fides evincatur; num id forsan quarto conficiatur, modo examinemus.

[9] Hilduinus in suo ad Ludovicum imperatorem Rescripto num. XI hunc loquitur in modum: [Christi Domini actione] Quoniam non ibi (in Passione S. Dionysii) scribitur, eum episcopum a B. Clemente consecratum, sed apostolum totius Galliæ fuisse ordinatum: de qua ordinatione Apostolatus, nisi ad alia se intentio nostra dirigeret, & ex Apostolorum Actibus & ipsius Domini actione auctoritatis exemplum sufficienter his scriptis possemus inferre: Hæc autem Hilduini verba Launoyus in suo de Areopagiticis Judicio num. 8 ita excipit: At neque in Actibus Apostolorum, neque in Euangeliis, quibus actiones Christi continentur, traditur, Areopagitam a Clemente consecratum Galliæ totius Apostolum. Ita enimvero res habet; quod hic Launoyus ait, nec in Apostolorum Actibus, nec in Euangelio uspiam traditur: verum quid tum? Nec id in iis tradi, loco a Launoyo citato Hilduinus asserit. Ibidem enim, sese ordinationis, qua Dionysius totius Galliæ Apostolus consecratus fuerit, exemplum posse & ex Apostolorum Actibus & ex ipsius Domini actione afferre, dumtaxat innuit; non autem in hisce ipsammet, qua Dionysius fuerit totius Galliæ consecratus Apostolus, ordinationem tradi, etiam affirmat. Eademne forsan sunt & res & rei exemplum, ut, ubicumque hoc, etiam illa seu tradatur seu reperiatur? Id sane nemo in animum umquam induxerit, nisi qui simul, res duas, quarum altera alteri assimilatur, unam esse posse atque eamdem, crediderit.

[10] [Eusebiique Ecclesiastica,] Launoyus itaque, quod contra Hilduinum vult, nec ex quarto jam exposito accusationis contra eum capite confecit: id autem per illum quinto saltem, quod e citata ab Hilduino Eusebii Historia repetitur, capite præstari, videri quidem primo aspectu, non tamen, re penitius expensa, potest. Ut, quod dico ac porro dicendum hoc loco est, luculentius intelligatur, Hilduini iterum, quæ huc spectant, verba præmitto. Sic itaque in sua ad cunctos Ecclesiæ catholicæ filios Epistola num. 2 scriptor ille profatur: Abjecta denique omni ambiguitate, quod iste ipse Dionysius, cujus hic gesta scribuntur, non sit Areopagites & Athenarum episcopus, quid quisque dixerit, veluti de autumatione Gregorii Turonensis episcopi, & subreptione Bedæ sancti presbyteri atque aliorum quorumque, sine auctoritate jactatur. Qui curiosius hoc scire voluerit, ut de multis quædam designemus ex nomine, Eusebii Cæsareensis Historiam, & Aristarchi Græcorum chronographi ad Onesiphorum primicerium epistolam, & Visbii conscriptionem perquirat & relegat. Launoyus, hisce pariter Hilduini verbis in suo de Areopagiticis Judicio num. 9 recitatis, mox binos textus, ex Historiæ Eusebianæ lib. 3, cap. 4, & lib. 4, cap. 22 depromptos, quorum neutro Dionysius Areopagita & Dionysius Parisiensis pro uno atque eodem habentur, recenset, ac tum Dionysium Parisiensem eumdem esse cum Areopagita, in Eusebii Historia reperiri nusquam, concludit, & sane, cum in hac, ut præmiserat, duobus dumtaxat dictis locis Dionysii Areopagitæ mentio occurrat, non immerito. Verum illud uspiam reperiri in Eusebii Historia, Hilduinus verbis, quæ proxime ex illo huc transcripsi, haud affirmat.

[11] [e qua, Dionysium Areopagitam cum Parisiensi] Quid enim? Cum sequentia hæc verba, Qui curiosius hoc scire voluerit, … Eusebii Cæsareensis Historiam & Aristarchi … epistolam & Visbii conscriptionem perquirat & relegat, præmissis aliis nonnullis subnectat, certe quidem ad Eusebii Historiam lectorem remittit, idque, ut ei, quod proxime præmisit & ad quod proinde refertur pronomen hoc, probatum ex eadem det. Verum quidnam, ad quod proinde pronomen istud refertur, proxime præmisit seu verbis prægressis asseruit? Anne, uti existimasse Launoyum necesse est, Dionysium Parisiensem eumdem esse cum Areopagita? Minime enimvero. Age, ut res clarius patescat, paulo accuratius verba, quæ, quod præmisit, continent, expendamus. Sic habent: Abjecta denique omni ambiguitate, quod iste ipse Dionysius, cujus hic gesta scribuntur, non sit Areopagites & Athenarum episcopus, quid quisque dixerit, veluti de autumatione Gregorii Turonensis episcopi & subreptione Bedæ sancti presbyteri atque aliorum quorumque, sine auctoritate jactatur; paulo autem dilucidius (subobscure enim iis loquitur Hilduinus) exposita hunc sensum efficiunt: Omni denique, an iste ipse Dionysius, cujus hic gesta scribuntur, sit Areopagita & Atheniensis episcopus, dubitatione abjecta, seu quod eodem recidit, cum omnis denique, an iste ipse Dionysius, cujus hic gesta scribuntur, sit Areopagita & Atheniensis episcopus, dubitatio sit abjecta seu depulsa, quidcumque contra opinionem, quæ Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem facit, quislibet seu de Gregorii Turonensis opinione seu de Bedæ atque aliorum quorumcumque subreptione dixerit, sine auctoritate jactatur.

[12] Duo itaque Hilduini, de quibus hic, verbis asseruntur, [esse eumdem,] alterum est, omnem denique, an Dionysius Parisiensis sit Areopagita & Atheniensis episcopus, dubitationem esse depulsam; alterum vero, quodcumque contra opinionem, quæ Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem facit, seu de Gregorii Turonensis opinione, seu de Bedæ atque aliorum quorumcumque subreptione dicatur, sine auctoritate seu scriptoris vetustioris testimonio jactari. Ac primum quidem ab eo, quod, ut Launoyus vult, in Eusebii Historia reperiri ab Hilduino asseritur, diversum quantum ad substantiam non est. Verum cum solum postremum pronomini supra dicto seu sequentibus hisce, Qui curiosius hoc scire voluerit,… Eusebii Cæsareensis Historiam … perquirat & relegat, quæ illud complectuntur, verbis proxime præmittatur, & hæc & istud ad idem illud postremum dumtaxat referuntur, Hilduinusque proinde iisdem verbis, unde abs eo, Dionysium Parisiensem cum Areopagita secundum Eusebii Historiam esse eumdem, loco supra cit., contra ac Launoyus putavit, non asseverari liquet, lectores ad Eusebianam historiam unice remittit, ut illis ex hac, quodcumque contra opinionem, quæ Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem facit, seu de Gregorii Turonensis opinione, seu de Bedæ aliorumque subreptione dicatur, sine auctoritate seu fundamento, quod fidem faciat, jactari ostendat.

[13] Sane ea in re id solum sibi propositum habuisse Hilduinum, [probare non intendit, Historia citandis] hunc insuper monstro in modum. Erant scriptoris hujus ætate, qui opinantibus, Dionysium Parisiensem esse eumdem cum Areopagita, Gregorium Turonensem & Bedam opponebant. Etenim cum prior quidem, Dionysium Decii tempore seu post annum Christi 250 in Gallias primum venisse, sibi omnino, ut lib. 1 Historiæ Francorum cap. 30 manifestat, persuasum habuerit; posterior vero, Dionysium Areopagitam exstitisse Corinthiorum episcopum, in suo in Actus Apostolorum Commentario (adi Hilduini ad Ludovicum imperatorem Rescriptum num. 8) litteris commendarit, Parisiensem martyrem Dionysium, quod certe ultra seculi secundi initium Dionysius Areopagita vitam non protraxisset, Dionysiusque Corinthiorum episcopus in ipsamet urbe Corinthiaca diem extremum in pace clausisset., eumdem esse cum Areopagita non posse, & ex Gregorii Turonensis opinione, & ex dicta Bedæ scriptione seu assertione arguebant. Hilduinus itaque ut neque ex hac, quam in suo ad Ludovicum imperatorem Rescripto num. 9 pro errore seu, ut loquitur, subreptione non immerito habet, neque ex Gregorii Turonensis opinione recte illos ita argutari, evictum det, ad Eusebii Historiam, Aristarchi ad Onesiphorum epistolam Visbiique conscriptionem remittit; & recte quidem, cum & in Aristarchi ad Onesiphorum epistola & in Eusebii Historia Dionysius Areopagita, non Corinthiorum, sed Atheniensium fuisse episcopus diserte tradatur, isque secundum Visbii conscriptionem, uti saltem ex infra dicendis Hilduino visum est, Parisiis martyr sub Domitiano variis tormentis occubuerit.

[14] [perperam a Launoyo, utut etiam scriptoribus, quod non habent,] Atque ita vel e solo, quem sibi Hilduinus præfixum habuit, scopo liquet, a scriptore illo ad Eusebii Historiam, veluti in qua, Dionysium Parisiensem cum Areopagita esse eumdem, reperiatur, lectorem loco cit. non remitti. Quod cum sic habeat, ac proin Eusebio, quod hic non asseruit, Hilduinus haud adscribat, non magis in postremo quam in quocumque alio e Launoyi quinque, quæ ex auctoribus seu monumentis adhuc exstantibus petuntur, accusationis contra Hilduinum capitibus mala hujus fides se prodit. Atque hinc jam consectarium fit, ut ex iisdem quinque capitibus Hilduini sinceritatem seu fidem in aliis, quæ ex auctoribus seu monumentis non exstantibus petuntur, ancipitem ac suspectam reddi seu etiam vacillare, Launoyus perperam contendat. Hilduinus quidem monumentis horumve auctoribus, aliisque a se laudatis, modoque non exstantibus scriptoribus, quæ ipsi forte ne cogitarunt quidem, subinde fortassis adscribit, quia scilicet ea illos dicere voluisse, vel e præconcepta, qua Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem fecit, opinione, vel ex aliis, quæ animum ejus occuparant, præjudiciis firmissime existimavit.

[15] [subinde attribuat, malæ fidei accujatur,] Sic quia putavit, idem esse, a Clemente Papa in Gallias Dionysium missum fuisse, atque Areopagitam esse, e superstite adhuc hymno, qui Fortunato Pictaviensi (rectene, an secus, infra in dicendis de Dionysio Parisiensi discutiam) a nonnullis adscribitur, opinionis, quæ Dionysium Parisiensem cum Areopagita eumdem facit, Fortunatum in suo ad Ludovicum imperatorem rescripto patronum facit, hymnum scilicet præfatum, utut in hoc Dionysius dumtaxat, non addito ei Areopagitæ titulo, in Gallias a Clemente Papa missus fuisse dicatur, de Dionysio Areopagita interpretatus. Verum simili etiam modo, ut scriptorum anteriorum verba scriptores subsecuti alii (adi ad annum 884 num. 14 & ad annum 508, num. XI & seqq. Pagium in Criticis) interpretati perperam sint, itaque illis, quæ non scripserant, attribuerint, subinde esse factum, reperitur; nec propterea tamen illi malæ in citandis auctoribus documentisve fidei insimulantur, neque adeo insimulari Hilduinus debet. Ad hoc enim requireretur, ut vel auctoribus monumentisque, quæ in iis nec reperiri nec indicari nosset, attribuisse, vel ipsemet, quæ laudat, monumenta finxisse posset convinci; nihil autem, quo alterutrum admisisse dicatur, in medium uspiam adducit. Res ex iis, quæ de auctoribus monumentisque, abs illo citatis, singillatim dicturus modo sum, dilucidius patescet. Ab antiquissimo, quem laudat, Passionis Dionysianæ libello, seu S. Dionysii Actis, quod de hisce adhuc § præsenti agere statuerim, duco initium.

[16] In suo ad Ludovicum imperatorem rescripto num. 5 de Dionysio Areopagita ita memorat: [nec hanc illi notam ex antiquissimo] Quomodo caput proprium angelico ductu, cælestis militiæ in celebratione exequiarum honoratus obsequio, ad locum, ubi nunc requiescit, detulerit, & quo ordine a Catulla, quadam matrefamilias, sit sepultus, libellus antiquissimus Passionis ejusdem explanat; quod autem de facta a Dionysio capitis proprii gestatione verbis hisce traditur, in antiquissimo, quem pro facto isto disertissime Hilduinus hic laudat, passionis Dionysii libello non legi, in suo editionis anni 1660 (qua, quod hic lectori sedulo notatum velim, deinceps semper utar) de Areopagiticis Judicio pag. 77 Launoyus affirmat, eo scilicet prolapsus, quod Passionis Dionysianæ libellum, a Francisco Bosqueto ad codicum Mss. quinque fidem recensitum annoque 1636 in Historiarum ecclesiæ Gallicanæ part. 2 pag. 68 & seq. Parisiis excusum, in quo de illa capitis gestatione nihil traditur, cum Dionysianæ Passionis libello, quem Hilduinus laudat, eumdem putarit. Verum quid si Passionis Dionysianæ libellus, quem Hilduinus laudat, a Passione Dionysiana, per Bosquetum publici juris facta, longe sit diversus?

[17] Dionysii Passionem, ab hac sane multum diversam hisque inchoatam verbis, [Passionis Dionysii libello] Post beatam & gloriosam resurrectionem Domini nostri, qua verum Dei templum, Judaïca impietate resolutum, divina Potentia in triduo suscitavit, codices nostri Mss. tres, O Ms. 19, PMs. 155, & Q Ms. 6 signati, exhibent, triaque insuper alia ejusdem penes nos exstant exemplaria, quorum unum e Ms. Audomaropolitano, alterum e Ms. Divitaugiensi, ac tertium denique e Ms. Fuldensi desumptum notatur; hanc autem Passionem, quam e codice Q Ms. 6 edituri ob rationem infra allegandam sumus, aut certe haud multum absimilem, esse puto illam ipsam, quam Hilduinus verbis mox recitatis laudat atque antiquissimum Passionis Dionysii libellum appellat. Cum dicta quidem Latina, cujus tot exemplaria habemus, Dionysii Passione in substantia simul & in plerisque adjunctis congruit Græca Dionysii Passio per Methodium seu potius, uti infra ostendam, per Metrodorum conscripta, atque a Lansselio primum ac dein etiam a Corderio una cum adjuncta Lansselii interpretatione Latina tom. 2 Operum Dionysii Areopagitæ anno 1634 vulgata. Verum hæc ipsa etiam e Latina illa, quam, ut dixi, ab Hilduino loco cit. laudari reor, Dionysii Passione, aliave saltem, quæ huic fuerit haud multum dissimilis, verosimiliter promanarit. Quæ infra dicentur de Actis Dionysii Græcis, quæ Hilduino pariter præluxerint, palam id efficient; nunc non, quam Bosquetus edidit, sed quam dixi, Passionem aliamve haud multum absimilem ab Hilduino loco cit. laudari, ostendendum.

[18] Cum Hilduinus auctoribus monumentisque a se citatis nihil omnino, [esse inurendam,] quod in iis non legatur, eruive saltem ex iisdem non possit, in supra relatis, ut jam ostendi, quinque accusationis capitibus adscribat, ex iisque proinde Launoyus in quibuscumque aliis fidem omnem scriptori isti abrogandam perperam contendat, æquum videtur rationique prorsus consonum, ut, cum monumentum quodpiam pro se Hilduinus laudat, is non aliud, si detur, quam in quo, quod ei attribuit, reperitur, laudare censeatur, nisi forsan sit, cur mala, de qua num. 14 & seq., interpretatione usus putetur. Quod cum ita sit, factaque a Dionysio capitis proprii abscissi gestatio, quam Passioni Dionysianæ, loco cit. a se laudatæ, attribuit, in Dionysiana Passione, cujus, ut jam docui, sex penes nos exemplaria exstant, at non item in alia, quam Bosquetus vulgavit, commemoretur, non hanc, sed illam aut saltem haud multum absimilem abs illo ibidem, ubi sinistram, de qua mox, interpretationem intervenire nihil suadet, laudari est dicendum. Hinc porro jam consequitur, ut Hilduinus certe ex eo, quod in antiquissimo Dionysii Passionis libello illam capitis gestationem commemorari asseveret, malæ in hoc citando fidei accusari non possit.

[19] [simulque. quænam per hunc antiqutora, quæ Hilduino] At vero Hilduinus (adi num. 16 ejus verba) in libello Passionis, quem laudat, non tantum gestationem capitis, sed & ductum angelicum, quo hæc facta sit, militiamque cælestem, qua in exsequiis suis honoratus Dionysius fuerit, recenseri, indicat; in Passione autem, quam tres nostri codices supra memorati totidemque Mss. exhibent, hæc dumtaxat, quæ eo spectant, leguntur: Ad declaranda Martyris & sacerdotis primi merita gloriosa, ut, per quem salutifer primo cœperat fructus oriri, eo amplius gloriæ ipsius pateret triumphus, gloriosissimi se Dionysii & pontificis venerandi sanctum exanime cadaver erexit, beataque manu caput, a corpore abscissum, lictoris ense truncatum, pendulum cœpit brachiis vectitare, atque ab illo montis cacumine duobus fere milibus firmis gressibus apportavit, novo & prius inaudito miraculo, exanime corpus viventis currere more, & hominem jam mortuum firmis incedere plantis; ubi cum nulla vel ductus angelici vel militiæ cælestis mentio occurrat, passionem supra dictam, e qua verba isthæc sunt deprompta, ab Hilduino loco supra cit. non laudari, nonnemo fortassis, & quidem utcumque, ut videri potest, merito, contendet.

[20] [præluxerint,] Verum, etsi quidem Passio illa, prout in exemplaribus sex, quæ partim codices nostri tres supra recensiti, partim Mss. totidem alia suppeditant, penes nos exstat, ab Hilduino verosimillime loco prædicto non laudetur, nihil tamen obstat, quo minus a præfato scriptore laudari credatur, prout inveniebatur in exemplaribus aliis, quæ ei præluxerint, quæque, quamvis quidem in adjunctis nonnullis ab exstantibus penes nos sex exemplaribus fuerint diversa, hisce tamen & in substantia, & in adjunctis præcipuis consona exstiterint. Quam verum id sit, luculentius adhuc ex jam nunc dicendis evadet. Hilduinus apud Surium in descripta a sese Dionysii sociorumque Martyrum Passione num. 32 de facta a S. Dionysio jam exanimi capitis proprii gestatione hunc loquitur in modum: Ad declaranda sancti Martyris & Galliarum primi sacerdotis (Dionysii nimirum) merita gloriosa, ut, ubi salutifer primo cæperat fructus oriri, eo amplius gloriæ ipsius pateret triumphus, maximus cunctos assistentes horror invasit, ac lux ineffabilis cunctis resplenduit; & beatissimi Dionysii se cadaver erexit, sanctaque manu caput, a corpore dolabra lictoris truncatum, angelico ductu gressum regente & luce cælesti circumfulgente, pendulis cœpit brachiis vectitare. Et facta est comes multitudo cælestis exercitus exanimi ejus corpori, caput proprium ab ipso monte, ubi fuerat decollatus, per duo fere milliaria deportanti usque ad locum, in quo nunc Dei dispositione, & sua electione requiescit humatum, sine cessatione hymnis dulcisonis Deum laudans.

[21] Hunc modo Passionis, ab Hilduino scriptæ, locum cum proxime huc transcripto Passionis, [Dionysiana Acta debeant] quam pluribus, ut dictum, exemplaribus expressam habemus, loco confer, huncque cum illo, si non quantum ad adjuncta omnia, saltem quantum ad substantiam, verbaque ipsa non pauca, quibus hæc exponitur, in præfata capitis gestatione narranda congruere, agnosces, idemque quantum ad plures alios ambarum istarum Passionum locos, unius cum altera, maxime a loco, quo Dionysii ad Clementem Papam accessus refertur, collatione facta, obtinere comperies; ut enimvero vel hinc pateat, Dionysii, quam dixi, Passionem ab Hilduino loco supra cit. laudari, si non, prout in sex nostris Mss. exemplaribus exstat, saltem prout is scriptor illam seu in uno seu in pluribus exemplaribus aliis, quæ a nostris quantum ad substantiam adjunctaque præcipua haud multum differrent, expressam invenit. Ut id propensius credam, etiam facit alter Hilduini locus, quo is scriptor, de Passione antiqua, quam sibi prælucentem habuit quamque adeo loco supra cit. laudat, in suo ad Ludovicum imperatorem rescripto num. XI loquens, ita scribit: Quod autem dicunt in Passione istius beati Dionysii scriptum haberi, quia eum sanctus Clemens episcopum ordinaverit, Galliasque miserit, procul dubio sciant, quod aut prædictam Passionem ex veris & emendatioribus exemplaribus non susceperunt, aut scriptorum vitio depravatam legerunt, quoniam non ibi scribitur, eum episcopum