Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober IV           Band Oktober IV           Anhang Oktober IV

Einleitung Oktober IV

Oct. IV

Suyskenus, Constantinus
Byeus, Cornelius
Bueus, Jacobus
Ghesquierus, Josephus
Hubenus, Ignatius

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, collecta, digesta, Commentariisque & Observationibus illustrata a Constantino Suyskeno P. M., Cornelio Byeo, Jacobo Bueo, Josepho Ghesquiero, Ignatio Hubeno Presbyteris Theologis. Tomus IV, quo dies octavus & nonus continentur.

Brussels
Typis Regiis 1780

[32], 1100, [58] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
CONSTANTINO SUYSKENO P. M.
CORNELIO BYEO,
JACOBO BUEO,
JOSEPHO GHESQUIERO,
IGNATIO HUBENO,
PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS IV
Quo dies octavus & nonus continentur.

BRUXELLIS,
Typis Regiis. MDCCLXXX.

MAXIMILIANO
REGIO HUNGARIÆ ET BOHEMIÆ PRINCIPI,
ARCHIDUCI AUSTRIÆ, DUCI BURGUNDIÆ, LOTHARINGIÆ ETC, MAGNI MAGISTERII IN PRUSSIA ADMINISTRATORI, MILITIÆ ORDINIS TEUTONICI PER GERMANIAM ET PARTES TRANSMARINAS
MAGNO MAGISTRO, COLONIENSI ET MONASTERIENSI
COADJUTORI, COMITI HABSPURGI, TYROLIS ETC, DOMINO IN FREUDENTHAL ET EULENBERG.

MAXIMILIANVS REGIVS HVNG. ET BOH. PRINCEPS, ARCHIDVX AVSTRIAE, DVX BVRGVND. LOTHARING. ETC. MAGNI MAGISTERII IN PRVSSIA ADMINISTRATOR, MILITIAE ORDINIS TEVTONICI PER GERMANIAM ET PARTES TRANSMARINAS MAGNVS MAGISTER, COLONIENSIS ET MONASTERIENSIS COADIVTOR, COMES HABSPVRGI, TYROLIS ETC. DOMINVS IN FREVDENTHAL ET EVLENBERG.

Annus jam, SERENISSIME ARCHIDUX, supra septuagesimum volvebatur octavus, ex quo Bollandianum Opus, Augustissimæ Domus Tuæ patrocinio ac Regia prorsus munificentia suffultum, auspicatissime procedebat; jam ultima anni sacri pars trimestris felicibus auspiciis Augustissimæ Matris Tuæ, Magnæ MARIÆ TERESIÆ, Romanorum Imperatricis, Hungariæ & Bohemiæ Reginæ, Dominæ nostræ vere Clementissimæ ac Fautricis perpetuæ prospero in cursu erat; jam triginta omnino non exiguæ molis volumina Cæsareæ Domus Principibus, quorum etiam immortalia nomina, tomis singulis præfixa, incredibile Operi contulerant ornamentum, fuerant dedicata; cum eruditi fere omnes non modo, ne inopinato totique orbi notissimo cafu lucubrationum nostrarum filum interrumperetur, sed & plane præcideretur, vehementer extimescere cœperunt. At vero, quibus perpetua Austriacæ Domus in Deum pietas & in Cœlites universos studium perenne magis erant perspecta, meliora de Sanctorum Actis augurabantur. Hi nimirum animo volvebant, quam munificam ac pene profusam religiosissima Parens Tua Operis nostri Patronam atque Matrem per tot annorum seriem Sese exhibuisset; quam ardentibus Ei semper in votis fuisset, Supremi Numinis cultum omniumque Sanctorum venerationem quaquaversum diffundere, diffusum tueri ac sartum tectumque pro viribus conservare. Noverant præterea, PRINCEPS REGIE, quot quantisque muneribus Eadem Mater Tua ad promovenda Suis in regnis provinciisque sacrarum præsertim scientiarum studia eruditorum animos pellexisset semper atque accendisset. Neque eos spes tantis nixa præsidiis ullatenus fefellit. Ecce enim, faventibus Superis, omnibus secundum Deum propitiis Cœlitibus, patrocinium opemque MARIA TERESIA, Regina vere Apostolica, ultro conferente, Sanctorum Acta respirant, ac quinquagesimus vastissimi Operis tomus munificentissimæ Matris Tuæ subsidio prodit in lucem. Tanto porro hoc nobis accidit jucundius, quanto præclarius nobiscum actum arbitramur, quod ex Regio Illius nutu novissimum hunc vigiliarum nostrarum fructum atque Operis nostri, Ejusdem beneficio veluti reviviscentis, fœtum ad Tuos, SERENISSIME PRINCEPS, pedes, qua par est, veneratione liceat deponere. Et vero quotusquisque edicat, quantus inde lucubrationibus nostris splendor, quantum universo Bollandiano Operi accessurum sit ornamentum? Jam Cæsarum, Proavorum Tuorum, Leopoldi Magni, Josephi I; jam Avi Tui Caroli VI semper Augusti; jam Augustissimorum Parentum Tuorum Francisci Imperatoris ac MARIÆ TERESIÆ, feliciter divino munere imperantis; jam denique Serenissimorum Fratrum Sororumque Tuarum omnium nominibus, in secula perennaturis, Sanctorum Acta decorata videbantur. Unus e numerosa fœcundissimæ Domus progenie, PRINCEPS, desiderabare, a quo eadem Acta indelebile nomen essent mutuatura. Suscipe igitur nostrum hoc, immo Matris Tuæ munus eo favore, quo Austriaci Sanguinis Principes solent omnia; ea vultus serenitate, quam, dum nuper Belgii nostri provincias perlustrabas, urbes, oppida, loca quævis summis laudibus extulerunt. Neque ulli dubitamus, quin a Serenitate Tua, quam sibi & Ordo Teutonicus Supremum Magistrum, & Coloniensis ac Monasteriensis Præsul Adjutorem dignissimum obtigisse merito lætantur, summa sit benevolentia suscipiendum, quod Cæsareæ stirpis Archiduces clientum suorum vota tanto suscipere consueverunt benignius, quanto ad altiora pro meritis fastigia evehuntur. Quo beneficio nobis immerentibus præstito, numquam Deum Ter Optimum Maximum enixe deprecari cessabimus, ut Te cum Augustissima Parente, cujus singulari munificentia nostrum hoc Opus vigori pristino est restitutum, cum Invictissimo Romani Imperii Capite Josepho II, cumque aliis Serenissimis Fratribus ac Sororibus Tuis salvum diu atque incolumem servare dignetur.

PRINCEPS REGIE

���������SERENITATIS TUÆ

Devotissimi Clientes
CORNELIUS BYEUS
JACOBUS BUEUS
IGNATIUS HUBENUS

ELOGIUM REVERENDI PATRIS CONSTANTINI SUYSKENI HAGIOGRAPHI SOCIETATIS JESU, ΤΟΥ ΜΑΚΑΡΙΤΟΥ,
Auctore Ignatio Hubeno presbytero.

P. Constantinus Suyskenus S. I.
OBIIT XXVIII IUNII ANNO MDCCLXXI ÆTATIS LVII
Suyskenum eripuit terris mors invida: numquam
Undenos rapiet, queis dedit Acta, tomos.

CAPUT I.
Suyskeni natales, studia in seculo, ingressus in Societatem & quæ in ea gesserit, donec illustrandis SS. Actis applicaretur.

[Sublatus e vivis anno 1771 P. Suyskenus,] Annorum jam omnino septem supra quinquaginta effluxerat spatium, ex quo profestus SS. Apostolorum Petri & Pauli dies summo Bollandianos Patres affecerat dolore, dum laboriosissimum vastissimi Operis promotorem, R. P. Danielem Papebrochium, non sine eruditorum omnium luctu e vivis eripuit, cum eadem plane luce anno a Virgineo partu MDCCLXXI inter mortales esse desiit P. Constantinus Suyskenus, Bollandiani Musei a decennio senior. Ea porro Viri hujus de Actis SS., atque adeo de republica litteraria universa sunt merita, ut, licet a me dignis satis laudibus efferenda non sperem, omnino tamen illa tacitus præterire si velim, non ingrati modo animi vitio laborare, sed & Majorum nostrorum morem institutumque videar infregisse. Etenim illis jam a seculo & ultra nihil fuit solennius, quam decessoribus suis, posteaquam ad æterna sacrorum laborum prœmia commigrarant, non exquisito fucatove verborum ornatu, sed veraci rerum ab eis recte gestarum enarratione parentare; neque id adeo, ut cœlestibus sedibus receptos (uti fas est sperare) ac proin humanarum laudum minime indigos altius eveherent, quam ut tantorum virorum exempla legentium animos incenderent acrius, & ad eorum imitationem vehementius impellerent. Patri igitur Constantino parentemus & nos. Ne vero, lector benevole, ipso te in limine pluribus detineam, quæcumque hoc elogio comprehensurus sum, compendio accipe. Primum quidem Suyskeni natales, studia, & præclare in Societate gesta, donec Bollandiano Operi admoveretur, exponam; tum quos propagandæ Sanctorum gloriæ labores impenderit; ac demum, quibus potissimum ad mortem usque virtutibus effulserit, scriptione, qua potero, brevissima, quod lectoribus parere tædium prolixitas soleat, complectar. Itaque rem ipsam aggrediamur.

[2] [natus est anno 1714 Sylvæ-Ducis; is politioribus litteris Ruræmundæ;] Sylva-Ducis, plurimorum illustrium virorum natalibus inclyta, & episcopali sede ad medium fere elapsi seculi, quo Batavorum potestati subjecta est, celebris Brabantiæ civitas, ad Dommelam & Aam fluvios sita, P. Constantinum mundo dedit anno reparatæ salutis MDCCXIV, XIII Kal. Septembris, S. Bernardo Doctori Mellifluo sacra die. Parentes nactus est non opibus minus, quam avita pietate, solidaque in Deum ac superos religione insignes. Ab his interim omni morum honestate & primis Orthodoxæ fidei regulis dum puerulus imbuitur, sensim eo ætatis devenerat, ut jam ad humaniores perdiscendum litteras dimittendus videretur. Verum hic magna piorum parentum animis cura injiciebatur: etsi enim suus Sylvæ-Ducis ludus litterarius non deesset, in quo latini sermonis notitiam haurire aliisque liberalibus artibus instrui posset; quod tamen tum ab Acatholicis institutoribus, tum ab heterodoxorum illuc affluentium discipulorum consuetudine labem aliquam simplicis pueri moribus fideive facile aspergendam arbitrabantur, Catholicorum, quo filium mitterent, circumspiciebant palæstram, ubi absque fidei morumque periculo totum se virtuti & politioribus studiis daret. Annorum igitur vixdum undecim puer ex parentum imperio proficiscitur Ruræmundam (Gueldriæ ad Mosam oppidum) ubi Societatis Jesu Patribus erudiendæ juventutis demandata erat provincia. Mirum, quot hic quantaque vel ab ipso exordio pietatis ac doctrinæ dederit specimina. Ut enim erat egregiis a natura dotibus ornatus, felici scilicet memoria, ingenio acri & qualiscumque scientiæ, capaci, quibus & immensa accedebat in studia propensio, nihil erat in perdiscendis litteris tam arduum, nihil intricatum adeo, quod non facili negotio superaret & dissolveret feliciter; adeo ut vix non semper æmulorum victor, raro ab eis victus e stadio discederet.

[3] Exacto tam laudabiliter per sexennium inferiorum studiorum curriculo, [Duaci vero Philosophiæ uno anno incubuit: admissus in Societatem, peracto tirocinio,] ad excipienda Philosophorum placita animum adjecit, seseque insigni politioris litteraturæ supellectili instructus Duacum contulit. Hic numerosissimos inter celeberrimæ academiæ alumnos adlectus, tantam brevi temporis spatio nominis sui famam apud omnes conciliavit, ut tamquam absolutum doctrinæ exemplar ab omnibus suspiceretur. Neque interim minori cura diligentiaque noxios ætati teneræ scopulos, in quos non pauci solent impingere, declinabat; imo, cum ne hoc quidem pacto diu tuto salutis semitam tenere se posse existimaret, ad perfectioris vitæ normam amplectendam animum adjicere cœpit. Itaque salutari adeo incensus desiderio, seseque quasi divinitus ad Societatem Jesu impelli sentiens, instantius in illam recipi expetiit, ac voti compos factus, dimissis cum seculo profanis studiis, anno MDCCXXXII V Nonas Octobris summa animi alacritate tirocinium Mechliniæ ingressus est. Positis hic per biennium religiosæ vitæ fundamentis, ipsa Seraphici Patris, cujus illustrandis Actis tot olim vigilias ac labores erat impensurus, festiva luce se Deo ac Societati votis obstrinxit.

[4] Mox Hallas Deiparæ primum, tum Antverpiam moderatorum jussu concessit; [ac anno altero Physicæ, repetendisque humanioribus litteris impenso, has juventuti quinquennio tradidit,] illuc, ut, quas in seculo hauserat, humaniores litteras repeteret, huc vero, ut Physicæ, quam religionem citius ingrediendi studio distulerat, operam navaret. Philosophicum summa cum laude emensus curriculum, Antverpiensi juventuti litteris & pietate informandæ magister præficitur. Laborioso hoc in munere quantum se per quinquennium probarit, testatum abunde faciunt, quibus eum etiam hodie laudibus efferunt ipsius olim discipuli, & in docendo collegæ. Lovanium deinde a Superioribus missus, ut sacram sibi ex utilissima divinarum rerum scientia messem compararet, tanto in id animi nisu & constantia per annos quatuor incubuit, ut horum quarto contractiores primum theses, selectas dein ex universa Theologia quæstiones publice tueri sit jussus. Quod quidem ea ingenii doctrinæque commendatione præstitit, ut, imposita tam feliciter Theologicis studiis coronide, Lovanio Antverpiam revocatus, promovendo Bollandiano Operi ex moderatorum placito fuerit admotus. Qua porro id occasione contigerit, exponendum nunc venit.

[5] [absolutoque cursu Theologico, PP. Hagiographis] Insudabant quidem anno etiamnum MDCCXLV vastissimo de Actis Sanctorum Operi Hagiographi quatuor, illudque pro viribus feliciter promovebant: ut vero tam prosperum diu cursum teneret, summopere timendum videbatur, geminis quamprimum collegis humeros tanto oneri subtracturis. Erant hi PP. Joannes Pinius & Joannes Veldius, quorum alter non annis tantum & laboribus confectus, sed & continuis animi anxietatibus vexatus, indies magis magisque ad studia reddebatur inhabilis; alter vero enixissimis apud Superiores precibus insistebat, ut sibi Museo valedicendi, &, quod jam pridem toto animo expetebat, seminandi per Americam Evangelii copiam facerent. Ne igitur aut fatiscente subito Pinio, aut Veldio voti compote facto, multum detrimenti Sanctorum Acta caperent, de novo sibi adsciscendo adjutore mature agendum, reliqui duo statuebant Hagiographi. Lustrabant itaque mente singulas provinciæ domos, ut parem tanto muneri virum reperirent. Repertus est autem juniores inter sacerdotes P. Constantinus, in quo præ ceteris naturæ donis acre & maturum judicium, memoriam facilem ac tenacem, multiplicem eruditionem, animum denique laboris & solitudinis amantissimum deprehenderant, ac statim, annuentibus Superioribus, accitus Antverpiam circa mensem Septembrem dicti anni MDCCXLV, PP. Bollandistis auxiliarem operam conferre cœpit.

[6] [adscriptus est anno 1745.] Mox totum se pervolvendis SS. Actis & ad prelum parandis tanto studio, tantoque labore impendit, ut vel ab eo tempore de P. Suyskeni electione sibi gratularentur Hagiographi. Verum a susceptis tam strenue Hagiographiæ studiis tantisper fuit avellendus. Habebat Instituti Societatis ratio, ut emensi Theologiæ cursum, priusquam gravioribus negotiis implicarentur, ad tertiam, ut vocant, probationem dimitterentur, restauraturi spiritum, si quid forte ipsis ex primævo tirocinii fervore aut frequentiori cum secularibus commercio, aut nimia studiorum contentione decessisset, solebatque pia ejusmodi exercitatio plerosque integri fere anni spatio tenere. At cognita probe & perspecta moderatoribus religiosi hominis virtus effecit, ut post impensum spiritus innovationi mensem unum Lira Antverpiam repetierit, dimissa tantisper studia resumpturus. Anno dein MDCCXLVIII mensis Februarii secunda die solemnem quatuor votorum professionem emisit. Quam porro strenue per 26 annos impositam sibi provinciam administrarit, dispersæ per undecim omnino Operis nostri tomos lucubrationes loquuntur. Harum singulas (centum circiter sunt & triginta) lectorum oculis subjicere, longum foret & injucundum: præcipuas ergo, & quæ eruditi scriptoris doctrinam industriamque maxime commendant, eo, quo sunt editæ ordine, recensuisse suffecerit.

CAPUT II.
Lucubrationes ejus in septem posterioribus Septembris Tomis.

[In secundo Septembris tomo præcipuæ sunt Suyskeni lucubrationes de SS. Munessa, Fredaldo, Ida,] Secundus Septembris Tomus primos nobis exhibet novi Hagiographi nostri labores, mole quidem minus, quam felici rerum difficillimarum expeditione spectabiles. Decem sunt, de quibus hac in parte erudite agit, variarum nationum Sancti Sanctæque; Hiberni, Germani, Itali, Galli, Angli Suevique. Agmen ducit S. Munessa seu Monessa Virgo, Britonum regis filia, de cujus præsertim emortuali tempore, densissimis involuto tenebris, ex variis Patricianæ historiæ locis aliisque Mss. codicibus acutissime disputat, illudque inter annum 454 & 460 collocandum evincit. Commentarium hunc excipit acris de S. Fredaldi episcopali sede disputatio, Dionysium Sammarthanum inter & Valesium eruditosque Benedictinos, Historiæ Occitaniæ Scriptores, multum agitata, illo pro Mimatensi, his pro Gabalitana urbe stantibus. Posteriorum argumentis cum prioris rationibus rite collatis, atque omnium pondere æqua lance expenso, Occitaniæ Historiographis verosimilius subscribendum demonstrat. Quartum ejusdem mensis diem prosequitur discutiendo Gesta S. Idæ Viduæ, & B. Irmgardis Virginis, comitissæ Zutphaniæ. Norunt rerum genealogicarum periti, quot explicandæ sint tricæ, quot labores exantlandi, ut ex discrepantibus auctorum sententiis certum aliquid pro recto antiqui cujusdam stemmatis ordine statuatur. Illas quam explicuerit feliciter, hos vero quam strenue exantlarit in assignandis S. Idæ progenitoribus posterisque, ne longior hic sim, ex citato loco curioso lectori eruendum relinquo, ubi & perelegantem illustris Viduæ Vitam, prolixis annotationibus dilucidatam inveniet.

[8] Intermissus jam pridem Coloniæ Agrippinæ B. Irmgardis cultus Hagiophilum nostrum scriptorem vehementer perculerat, [Irmgarde, Rosa,] donec publicam ei venerationem ab immemoriali tempore Suchtelii (incolæ Suchtelen vocant) hactenus exhibitam deprehendit. Illico ad eruderanda, quæ Beatam spectant, monumenta erigitur, in illius parentes solerter inquirit, datum ad eam ab Henrico III anno MXL diploma producit, hujusque vindicat sinceritatem, ac demum ex idiomate Germanico in Latinum a se conversam beatæ comitissæ Vitam subjungit, tribus Capitibus comprehensam. Diem hunc clausit operosiore præcedentibus lucubratione de S. Rosa Viterbiensi, tertii Ordinis S. Francisci, in qua fuse de ejus cultu, natali & emortuali tempore, plurimis difficultatibus, quas docte solvit, obnoxio, de illius sepultura, translatione, incorrupto post aliquot secula mirabiliter corpore disserit. Tum exposita, quam sacris exuviis summi sæpe viri exhibuerunt, veneratione ac duplici apud Viterbienses de sancta festivitate, processum pro impetranda Canonizatione institutum refert. Gemina mox Vita subnectitur; altera ex Canonizationis processu, altera ex ecclesiastico Sanctæ Officio desumpta. Sequuntur Acta & Miracula cum Appendice & prolixo juratorum testium catalogo, paginas omnino octo & triginta implentia. Atque hi quidem sunt ab impigro Suyskeno in diem quartum Septembris labores collati.

[9] [Alberto Bergomensi & Magno, abbate, cujus intricatissima gesta] Duos sequentes dies auspicatur ab insigni Commentario historico de B. Alberto Bergomensi, Ordinis S. Benedicti, primi cœnobii S. Jacobi in Pontida prope Bergomum abbatis. Legi hic præ ceteris merentur, quæ adversus Cælestinum, Bergomensem Historicum, aliosque ejusdem cum eo opinionis argumenta profert, quibus fabulosum Theutbergæ, quam Lotharius Francorum rex, ducta Waldrada pellice, repudiaverat, accessum ad B. Albertum explodit, & ad aliam ejusdem nominis matronam referendum probat: tum ea, quæ de exorto beatum inter abbatem & Arnulfum Bergomensem episcopum dissidio erudite disputat. Mitto Syllogen de S. Fausto abbate Siculo; mitto, quem de S. Chagnoaldo Laudunensi, non Lugdunensi, ut perperam contendit Severtius, episcopo scripsit Commentarium historica eruditione conspicuum; verbum denique facio nullum de iis, quæ de S. Bega abbatissa, in Cumbria Angliæ provincia culta, commemorat; his, inquam, omnibus, brevitati studens, supersedeo, ut aliquanto prolixius duarum supra octoginta paginarum de S. Magno, Faucensis monasterii abbate, lucubrationem exhibeam. In ipso exordio haud immerito fatetur, labyrinthum se ingredi, cujus speciosus ingressus non paucos fefellit, incautosque in multiplicem rerum, personarum ac temporum confusionem pertraxit. Ac statim totius mali caput assignat, Vitam scilicet quamdam, quæ sub Theodori monachi nomine circumfertur, in qua quam male de S. Magno interpolator sit meritus, ostendit, eumque manifesti plagii convincit ob extractas ex Actis SS. Columbani & Galli fide pessima narrationes. Hæc tribus bene prolixis paragraphis tractantur.

[10] Accuratam Sancti chronotaxim subjungit, [felicissime expedit.] quam contra Mabillonii & Pagii objectiones tam solide defendit, ut nullum de opinione sua lectori dubium relinquat. Paragrapho VII Sanctum nec Hibernum, nec regio sanguine progenitum, ut aliqui, sanctum abbatem cum S. Magno Orcadum, Scotiæ insularum, principe & martyre confundentes volebant, sed Alemannum, ignotisque parentibus ortum fuisse, solutis adversariorum argumentis, indubitatum facit. Non exiguum Suyskeni doctrinæ specimen exhibent duo subsequentes paragraphi, ubi de elevatione corporis, reliquiarum ad cœnobitas Sancti-Gallenses in Helvetia translatione, ac demum de incerta Sancti canonizatione multa apposite disputat. Tum quibusdam de Sancti corpore, aliquot jam seculis deperdito, de prodigiis per ejus invocationem & usum baculi fieri solitis, ac de celeberrimo in Germania cultu interjectis, adjunctis, quæ sub illius invocatione Deo erecta sunt, templis ac monasteriis, insignem commentarium concludit. Vitam deinde ex Ms. S. Maximini Trevirensi codice cum duobus editis, ac sex aliis Mss. exemplaribus collato desumptam in octo Capita distribuit, notisque profundam eruditionem spirantibus illustrat: &, ne quid denique Hagiophilo lectori desiderandum relinquat, septem Capitibus complectitur miracula, a P. Ludovico Babenstuber Benedictino subministrata. Atque hi primi fuere pro Sanctorum gloria Suyskeni labores. Quid in tertio Septembris tomo præstiterit, modo videamus.

[11] Sanctos hic continet, qui die septimo & quatuor sequentibus publico cultu in ecclesia gaudent; [Tertium ejusdem mensis tomum numerosiore Commentariorum de SS. præsertim Kierano] lucubrationes vero Suyskenianas duplo, quam præcedens, plures. Quæ in his sunt Syllogæ, brevioresque commentarii, licet & hæc auctoris eruditionem non parum commendent, ne nimius sim, prætereo, solis prolixioribus immoraturus. Sunt autem præ reliquis, quæ de SS. Kierano, alias Querano abbate Cluain-mic noisensi in Hibernia, ac Augustiniani Ordinis decore Nicolao Tolentinate est commentatus. Tot enim illustrandis illorum gestis evolvenda volumina & monumenta, tot tenebræ dissipandæ, tot perrumpendæ difficultates fuerunt, quot fere periodos, aut certe paginas singula continent. S. Kieranum Benedictini quidam sui Ordinis Sanctis adscripserant, alii prænobili oriundum prosapia & ad episcopales infulas aliquando evectum contenderant. Horum opiniones neutiquam veritati consentaneas ex accuratiorum Scriptorum monumentis, variisque tum Hibernorum, tum Anglorum Sanctorum Vitis, ostendit. Falsitatis quoque convincenda fuit multorum, Kierani Vitam triginta trium annorum termino concludentium, sententia. Convicit Suyskenus studiosa temporum inquisitione, quibus Anginense & Cluainmic-noisense monasteria Sanctus condidit, & plurium cœnobiorum incolis pater præfuit: unde conficit, sanctum abbatem anno vitæ sexagesimo sexto, vel certe in provectiore ætate obiisse, quam trigesimo tertio.

[12] [& Nicolao Tolentinate serie exornat.] Nunc, quid in Tolentinate Thaumaturgo præstiterit, videamus. Hujus lucubrationis seu molem, seu, quo elaborata est, modum spectes, primarios inter Suyskeni labores collocanda videbitur: mole enim paginas implet septem supra centum; eo vero modo elucubrata est, ut vel hinc, si cetera desint, capacissimum viri ingenium & prudens in rebus discernendis judicium maxime commendetur. In Commentario, pro nostra scribendi ratione Actis præfixo, neotericos æque ac antiquos Scriptores, qui de Sancto egerunt, profert in medium, eorum auctoritatem examinat: tum ad locum tempusque natale, ad parentes & perperam ab aliquibus assertam eorum nobilitatem, ad ætatem supremam, in qua mira Scriptorum discrepantia, dilabitur. Non exigui momenti lis est de canonicatu, ad quem Sanctus in ecclesia S. Salvatoris fuit promotus; Secularisne is fuerit, an Regularis: pro priori certantium opinionem merito amplectitur. His stabilitis, rem nec minus arduam, nec minus intricatam solito ingenii acumine discutit, discussamque lectoribus exhibet: pugnatur nempe acri utrimque marte pro determinando ætatis anno, quo S. Nicolaus, dimisso canonicatu, sacro Ordini Eremitarum S. Augustini nomen dederit, aliis eum decennem puerum, aliis octodecim, plurium aliis annorum juvenem tunc facientibus. Priorum arma variis iisque firmissimis rationibus Suyskenus confringit, & facilem ineundæ pacis viam ex Bullæ canonizationis & cujusdam Augustiniani Ordinis Officii interpretatione cum Tombeurio assignat. Tum geminas Vitas subdit, prolixiorem alteram a coævo auctore Fratre Petro de Monte Rubiano, alteram breviorem a scriptore anonymo posteritati relictam, utramque autem Annotatis, incredibilem Viri industriam testantibus, illustratam. Gloriam Sancti posthumam quatuor & triginta Paragraphis, quos in Opere consulas, comprehendit, iisque laudatam numquam satis lucubrationem concludit. Ad quartum Septembris tomum progrediamur.

[13] In hoc elucubrando industriam suam operamque indefessam non magis desiderari passus est Suyskenus, [Quinque reliquis Septembris Tomis Acta præcipue SS. Cornelii,] quam in præcedentibus. Geminam, ut id probem, de SS. Cornelio & Cypriano lucubrationem amplissimam evolvisse sufficiet. In Acta primum, quæ de priore circumferuntur & Hilduino, S. Dionysii apud Parisios abbati, perperam adscripta sunt, cum eo vetustiora probentur, diligenter inquirit, & varios in iis errores detegit refutatque. Hos inter non minimus est, quod S. Pontificem Romæ martyrio coronatum commemorent, cui opinioni & eruditus Schelstratius subscribit. Verum, hujus argumentis solide solutis, Cornelium Centumcellis in Hetruria aut naturali morte, ex ærumnis exsilii maturata, aut, quod verisimilius autumat, violenta e vivis excessisse, vix non demonstrat. Assignata Sancto patria urbe Romana, quam strenue se cum clero Romano, vacante per martyrium S. Fabiani sede Apostolica, gesserit, exponit, probatque, non ante annum 251 medium S. Cornelii ad Pontificatum electionem locum habuisse. Sex dein prolixissimis §§, quos totidem absolutissimas Dissertationes non immerito dixeris, de Novatiani schismatis, quod Ecclesiam Dei tamdiu afflixit, causa, auctoribus & initio, de Felicissimo itidem, schismaticorum in Africa antesignano, tam acute eruditeque disputat, ut, quos in rebus hisce maxime intricatis plurimos invenit, adversariis non abunde modo fecisse satis, sed & quemvis non pervicacem in suam pertrahere sententiam debere videatur. Quæ porro de persecutione a Gallo resuscitata, de Cornelii & Romanorum illustri confessione, de Sancti exsilio, martyrio, Scriptis, Translationibus & exhibita illius reliquiis in variis orbis partibus veneratione pari solertia, nec minore labore conscripsit, prosequi ulterius non lubet, quod ad S. Cyprianum Carthaginensem antistitem festinandum jam sentiam.

[14] Tres in partes insigne hoc Suyskeni opus dividi apposite potest. [Cypriani,] Prima, quæ centum & trium paginarum spatium ac septem supra triginta §§ complectitur, ea continet, quæ Sancti Acta, patriam, conversionem ad fidem, Scripta quædam, sacerdotium, episcopatum spectant. Elucidantur præterea, quæ ad excitatam a Decio persecutionem, longe atrocissimam, ad varia in ea lapsorum genera, ad crimen Libellaticorum, ad pacem lapsis, libellum Martyrum habentibus, aliisque pœnitentibus sub finem vitæ a Sancto concedi permissam, pertinent. Post hæc de infelici schismatis per Felicissimum exorti initio, de hujus ac Novati damnatione, de impiis Novatianorum molitionibus, de baptizandis infantibus recens natis, deque aliis plurimis tum ad novam sub Gallo persecutionem, tum ad susceptos ab intrepido præsule pro evellendis hæresibus & Ecclesiæ disciplina servanda labores spectantibus, prolixissime simul & eruditissime disseritur. Res est Theologis æque, ac Historicis notissima, quam acris SS. Stephanum inter & Cyprianum pugna exarserit circa collatum ab Hæreticis baptisma. Pro reiterando hujusmodi baptismo certabat Cyprianus non modo trium synodorum coactione, sed & Scriptis in Stephanum, contrariam Ecclesiæ consuetudinem servari volentem, æquo acrioribus. Intentata est ob hæc a Romano Pontifice, non lata in Cyprianum excommunicationis sententia, utpote qui in Stephani ejusque successoris communione semper vixerit, &, priori errore revocato, vitam dein glorioso martyrio feliciter consummarit. His pars lucubrationis altera, lectu sane dignissima, tota impenditur. Parte tertia exhibetur Sancti Vita ab auctore synchrono eleganter conscripta, Actaque Proconsularia, doctis singula Adnotationibus illustrata. Subnectitur quatuor Capp. Appendix de posthuma S. Martyris gloria. Denique, ac si parum hactenus ad propagandam illustris Pontificis venerationem pius scriptor contulisset, sub finem Tomi ex monumentis serius ad se datis alteram adjicit Appendicem de SS. Cornelii & Cypriani reliquiis ac miraculis in abbatia Ninoviensi in Flandria.

[15] [Ludmillæ] Ut nimiæ prolixitatis vitandæ ergo ex contentis Tomo IV Septembris Suyskeni laboribus quasdam dumtaxat lucubrationes attingere visum est, ita & ex iis, quæ in proxime sequentem congessit, unum tantum alterumve indefessi scriptoris opus selectum exponam, ea nempe, quæ de SS. Ludmilla, Lamberto & Josepho a Cupertino in litteras misit. Sancta Ludmilla, Bohemiæ ducissa & patrona, sancti nepotis avia, paganis parentibus nata, ipsaque prioribus vitæ annis idolorum superstitioni inprimis dedita, Borzivojo Bohemiæ duci nupserat. Hoc ad Christi fidem converso circa annum 890, uti adversus contrariam istius rei epocham statuentes invicte probatur, ipsa pariter Christum edocta aliquamdiu post salutaribus undis expiatur. Profugum religionis causa in Moraviam conjugem comitata, indeque post decem mensium, non trium annorum, ut contra Balbinum conficitur, exsilium ad proprium Ducatum cum marito revertitur, & una cum eo illustre Virgini Deiparæ in urbe Pragensi veteri templum exstruit. Idem Balbinus, Dubravius, Pontanus Saliusque scribunt, Borzivojum, translato in filium Ducatu, ad locum solitarium, Deo unice victurum, cum uxore se recepisse. At quam putrido hæc fundamento nitantur, ex petitis aliunde rationibus evincit Suyskenus, subdens aliqua circa controversam laudati Ducis supremam ætatem, ejusque antiquum cultum, a Balbino assertum, sed hoc certe seculo non amplius observatum. Viduata viro sancta mulier impiæ nurus suæ Dragomiræ machinationibus succubuit, illustre pro Christiana fide martyrium passa. Plurimis hic de sacrilegæ cædis modo ac tempore, deque cœmeterio, in quo primum Sanctæ corpus fuerat sepultum, nullum dein cadaver patiente disputatis, Vitam addit a gloriosæ martyris pronepote in litteras missam. Modo, quid in S. Lamberto præstiterit, videamus.

[16] Præmisso Scriptorum, qui de S. Lamberto egerunt, [Lamberti,] examine, de Sancti parentibus, non pietate minus, quam nobilitate illustribus, patria & baptismo, non a S. Remaclo, ut volunt aliqui, suscepto nonnulla observat, refutatque contextam male fabulam de virgine illius nutrice. Haud satis certam esse primam sub S. Landualdo Sancti educationem, ex Vita S. Amandi & suscepto post S. Theodardum, anno 669 occisum, episcopatu Trajectensi omnino evincit. Tum contra quorumdam opinionem Lambertum non anno ætatis 21, sed 32 ad episcopalem dignitatem fuisse evectum, ex variis monumentis probat. Ex iisdem pariter aliisque conficit, S. præsulem celeberrimæ translationi corporis S. Vedasti non interfuisse, quod post Sigebertini Chronici interpolatorem eruditi quidam velut indubitatum admiserant. Post hæc S. episcopi e sede sua expulsionem, secessum ad Stabulenses, quos inter verisimillime monachatum professus ostenditur, & ad suos post septennium reditum, felicissimumque apud Taxandros idololatras apostolatum docte pertractat. Acrior est inter scriptores de Sancti martyrio disceptatio, quo nempe id tempore, qua ex causa contigerit. Expensis mature omnium rationibus, subscribit sententiæ illorum, qui illud anno 709 innectunt, ac illatum Sancto existimant non ob reprehensum ab eo Pippini cum Alpaïde pellicatum, sed quod sacrilegis bonorum ecclesiasticorum invasoribus intrepide resisteret; idque tanta accuratione, tam solida adversantium argumentorum solutione præstat, ut lectorem quemlibet non præoccupatum suas in partes debeat pertrahere. Sequuntur dein paragraphi undecim, in quibus de aliis martyrii adjunctis, de parricidarum pœna, de sacri corporis translationibus, de miraculis, cultu, reliquiis, aliisque plurimis eruditissime disputatur. Insigne opus concludunt additæ Vitæ quatuor præclaris Adnotationibus illustratæ.

[17] [Josephi a Cupertino,] Postremus, de quo quam bene meritus sit Suyskenus, dicendum nunc venit, est S. Josephus a Cupertino, Fratrum Minorum Conventualium S. Francisci presbyter & illustre ornamentum. In Commentario, quem pro nostro scribendi more præmittit, agit primum de illius Vitis Italice conscriptis, de natali loco & parentibus, deque reliquis usque ad sacerdotii susceptionem gestis. Mox progreditur ad geminas Sancti afflictiones; alteram, qua per biennium integrum exercitatus, nec sine prodigio liberatus fuit; alteram, eamque graviorem, cum, licet jam multis inclaresceret miraculis, apud sacræ tamen inquisitionis tribunal velut impostor accusatus est. Post hæc varia hinc inde testimonia colligit, quibus Sancti scientia divinitus accepta, frequentes ecstases sublimesque raptus, & suavissimus odor rite comprobantur. Qui porro a suis iterum sacræ inquisitionis jussu fuerit avulsus & ad varios Capucinorum conventus abductus, ubi enarravit, reliqua Sancti, mandante Alexandro VII, suis jam redditi gesta, brevemque vitæ illius chronotaxin lectorum oculis subjicit. Postremum Vitæ prolixæ & duplici de miraculis Appendici præfigit Benedicti XIV Breve, Romæ datum 20 Februarii anno 1753 pro Josephi Beatificatione, cujus solemniis in S. Petri Basilica Vaticana celebratis ipse auctor interfuit, remisso interim ad supplementum Operis tractatu de canonizatione, qua a Clemente XIII, Benedicti successore, aliquot annis post editam hanc lucubrationem solemni ritu inter Sanctos relatus est.

[18] [Castoris, Gerulphi,] Quam egregiam adornando Tomo VI Septembris symbolam contulerit, varii per hunc Tomum sparsi testatum faciunt Commentarii, quorum aliquos dumtaxat attingo. S. Castoris, cujus mentionem in vetustioribus Martyrologiis reperire non est, antiquum in ecclesia Aptensi cultum probat ex collectis aliunde summo studio probatæ auctoritatis instrumentis. Vitæ illius tum manuscriptæ, tum excusæ typis exstant variæ, e quibus ad maturum examen revocatis, & auctoritatis non satis certæ deprehenfis, unam solummodo edendam censuit. Refutatis deinde quorumdam opinionibus, qui geminum a Sancto cœnobium exstructum volunt, in suscepti episcopatus & obitus tempus diligentissime inquirit, atque hoc contra Castellanum, Guesnayum aliosque inter annos 419 & 426 probabilius statuendum autumat. S. Gerulphus Trunchinii in Flandria, ubi martyrio coronatus est, insigni veneratione per Octavam colitur 21 Septembris: duo circiter secula post gloriosam mortem primum, qui exstet, Vitæ scriptorem nactus est, ac geminos deinde alios multo recentiores, qui miracula exararunt. Varias subjicit per diversa Flandriæ loca sacri corporis translationes, honoresque ei exhibitos, donec senescente seculo XVI in hæreticorum manus incidit, totumque, excepto cranio, quod mature argenteæ thecæ inclusum sub terra defossum fuerat, hodieque in Trunchiniensi abbatia asservatur, deperditum est.

[19] Illustrantur præterea hoc Tomo Suyskeni laboribus S. Laudo vel Lauto, [Laudonis, Mauræ,] S. Maura virgo, ac duæ itidem virgines & martyres Digna & Merita. S. Laudo Constantiensem in inferiori Normannia cathedram exornavit, ad quam perperam duodecim annorum puer in quibusdam monumentis assumptus scribitur. Aditi, administrati & per felicem obitum relicti episcopatus tempora incerta omnia, circa quæ neque ex quatuor Vitæ Mss. exemplaribus, quorum nullum typorum beneficio dignum existimavit, neque ex editis Lectionibus propriis aliquid elicere, nisi per conjecturas, potuit. Speraverat diu post majores nostros Suyskenus, nacturum se certa satis monumenta, unde exortam dudum inter Rotomagenses, Tutelenses & Andegavenses controversiam acerrimam de Sancti corporis possessione absque ullorum injuria decideret: ast spe illa frustratus; illud saltem, quod unice poterat, effectum dedit, ut ex collectis rationum momentis, quibus oppositæ partes nituntur, ansam studioso lectori præbeat probabiliorem amplectendi opinionem. De SS. Digna & Merita paucis disseruit, quod præter illarum Acta vel aperte fabulosa, vel saltem dubia vix aliquid repererit, quod sine erroris periculo luci publicæ dari posset. S. Mauræ, Trecensis virginis, Gesta multo minus facessivere negotii, utpote desumpta ex habito de ea Sermone a Prudentio ejusdem civitatis episcopo, Sanctæ synchrono & familiari. Qui quidem Sermo ab heterodoxis præfato episcopo abjudicatur hoc præsertim nomine, quod expressa in eo fiat mentio de Sacramentis Confessionis, Eucharistiæ & extremæ Unctionis, quodque ex vetusto exesoque codice a Camuzato erutus dicatur. Quid quod a nonnullis Catholicis de interpolatione videatur suspectus ex eo, quod sacra infirmorum unctio illic extrema vocetur, & Eucharistiæ sumptio illi unctioni præmittatur. Verum tam horum, quam illorum objectiones exigui plane roboris esse, contrariis rationibus Suyskenus ostendit.

[20] [Emmerammi,] Præcipuus in hac Operis parte solertissimi scriptoris labor S. Emmerammo episcopo & martyri impensus est. Ac primum quidem in biographorum, quos plures detegit, auctoritatem inquirit, quidque ex iis Commentario subjiciendum, quid supprimendum edicit. Somniarant in assignanda Sancti patria Joannes Aventinus lib. 3 Annal. Bojorum & scriptor codicis Usuardini Hagenoyensis; ille, dum sanctum martyrem Petovione in Noricis; hic, dum eum Tolosæ natum voluerunt. Utrique somnum excutit Suyskenus, Sanctumque Pictavii in Aquitania primam lucem aspexisse demonstrat, atque eadem opera parentes ejus Christianos fuisse docet, confutans insulsam quorumdam Judæorum fabulam, qui illum ex Hebræa stirpe oriundum & Amramum (quod Moysis parenti nomen fuit) pessime in Emmerammum detortum, dictum fuisse, comminisci non erubuerunt. Intricatior nonnihil est de episcopali Sancti sede disceptatio, Pictaviensisne hæc fuerit, an alterius in Galliis civitatis, hactenus ignotæ. Posterioris opinionis Scriptoribus adhærendum existimare videtur. Post hæc industrium hagiographum detinent episcopatus abdicatio, Sancti ad prædicandum Christum in Pannoniam profectio, adventus Ratisponam, cujus non ordinarius, sed adventitius episcopus fuit, suscepta Bavarorum conversio, & toleratum anno 652 apud eos martyrium. Variæ a variis sacrilegæ cædis causæ assignantur, quarum quidem aliæ tanto martyre omnino indignæ, aliæ aliunde de falsitate suspectæ sunt. Verisimiliori, nec Sancto erubescendæ, ex Baronio ad annum Christi 702 depromptæ suum addit suffragium. Quæ denique de sacri corporis translationibus, de prætensa Sancti per Formosum PP. canonizatione, aliisque ad ejus cultum spectantibus pari diligentia discutit, uti & binas illius Vitas & miraculorum libros consulere lector in ipso Opere poterit, ad quod pariter, promissæ brevitatis memor, eum remitto.

[21] Prodiit anno 1760 prolixi Operis de Actis Sanctorum volumen quadragesimum quintum, [Joannis de Meda, Elzearii, Wenceslai,] in quo ultra viginti Sanctorum gesta digessit Suyskenus atque illustravit. Inter illos (nam omnes recensere longum foret) majore ei labore constiterunt SS. Joannes de Meda, Elzearius de Sabrano, Wenceslaus Bohemiæ dux & B. Bernardinus Feltriensis. Fuit Joannes de Meda primarii Ordinis Humiliatorum fundator. Examinanda hic fuerunt plurima: asserta ab aliquibus Joannis canonizatio, eodem, quo obiit, anno 1159 per Alexandrum III, quam probabilem quidem, non tamen omnino certam agnoscit: Sancti patria & illustres natales, ubi orta de illis Mediolanenses inter & Comenses lis decidenda fuit: varii deinde Ordinis Humiliatorum gradus, eorumque exordia, incrementa, fines determinandi. Hæc ubi Suyskenus cumulatissime præstitit, ad Sanctum revertitur, & pari diligentia de illius obitu, sepultura, reliquiis & cultu multa scrutatus, desumptam ex Ms. Comensi Vitam solitis cum observationibus ad calcem adjicit. Lectu pariter dignissimus est egregius 13 §§ Commentarius de S. Elzeario: nihil enim hic nisi limatum maxime in medium profert, sive de Sancti patria, illustribus natalibus, inito cum B. Dalphina conjugio, sive de servata ac voto firmata utriusque conjugis castitate & tertiæ Regulæ S. Francisci ab Elzeario emissa professione disputandum fuit. Multa præterea de felici Sancti obitu, translatione, prodigiis in ea patratis, quæ merito suspecta habet, de petita semel atque iterum, ac tandem obtenta illius canonizatione, ac denique de ejus miraculis, festis & reliquiis disserit. Ad P. Suyskeni commendationem plurimum etiam confert accurata de S. Wenceslao, Bohemiæ patrono, lucubratio, in qua quam egregie Sancti cultum promoverit, enucleatius si ostendere voluero, Elogii normam excessisse videbor: unum tamen præterire nequeo. Inventus nuper impudens detractor, qui datum antiquitus beato Duci Martyris titulum ereptum voluit, quod non fidei Christianæ aut virtutis causa, sed ex fratris regnandi cupiditate cæsum esse Wenceslaum contenderet. Impium scriptum statim quidem refutaverat Georgius Bilek, collegiatæ ecclesiæ Boleslaviensis decanus; sed, quod ejus opusculum ad manus suas non pervenisset, rem ipsam de novo aggreditur Suyskenus, atque ita aggreditur conficitque, ut nemini deinceps de asserta S. Wenceslao martyrii palma prudens superesse dubium queat. Tomum hunc, & impensos in eo Sanctorum gloriæ Suyskeni labores claudit Commentarius Historicus de B. Bernardino Feltriensi Ordinis Minorum Observantium S. Francisci. Nihil in hujus lucubrationis laudem hic addo, quod & prolixior sit (paginas quippe implet novem supra centum) & sese ipsa hagiophilo lectori sufficienter commendet.

[22] [Joannis de Monte Mirabili aliorumque illustravit.] E Sanctis Beatisque, quos complectitur tomus VIII & ultimus Septembris a P. Suyskeno illustratos, imprimis commemorandus venit B. Joannes de Monte-mirabili Ordinis Cisterciensis monachus, cujus Actis, ab anonymo monacho Longipontano conscriptis, & nunc primum editis, laboriosum Commentarium præfigit. Illustres primo Beati progenitores, tempusque natale, de quibus altum apud biographum silentium, indagat: atque illos quidem ad paternum usque maternumque abavos ex antiquis monumentis eruderat; hoc vero post medium seculum XII figendum censet, simulque explodit insulsum fabulatorem, qui B. Joannem circa annum Christi 1129 a S. Bernardo Claravallensi abbate in Ordinem admissum commentus est. Tum Beati conjugium, prolem, præclara domi bellique gesta, pias donationes, susceptum monachatum, ac felicem denique obitum, anno 1217 illigandum, sex §§ elucidat. Reliquos occupant eruditæ disputationes de variis Beati translationibus, iterato pro illius canonizatione conatu, ac cultu indubitato. Proxime hunc excipit paris eruditionis Commentarius historicus de B. Nicolao de Furca-Palenæ Ordinis eremitarum S. Hieronymi, in quo, non obstante monumentorum penuria, plurima de illius gestis incredibili solertia aliunde colligit, atque in id præsertim incumbit, ut Beati cultum, in quem aliquando sub Urbano VIII severius inquisitum fuerat, hactenus perseverasse demonstret. Atque hi quidem præcipui sunt impensi ab indefesso scriptore Septembri labores.

[23] [Felici pariter successu tomo 1 Octobris de SS Remedio,] Primus mensis Octobris Tomus exhibet Sanctos, quos primo & secundo die fideles venerantur. Plurimum hic quoque Suyskeni industria eruditioque apparet. Exordium ducit ab illustratione gestorum S. Remedii (Romedium vocant alii) qui in Tridentina, eique adjacente Brixinensi diœcesibus insignem cultum obtinet, de quo nunc quidem omnino constat. De reliquiis, præsertim capite, illudne in monasterio Sangeorgiano Ordinis S. Benedicti, an in templo, ejus honori in valle Anania erecto, asservetur, acriter disceptatur. Prioribus adstipulatur Suyskenus. Explosis dein circa Sancti natale tempus, illiusque majores & posteros Joannis Aventini & Wolfgangi Lazii fabulis, expendit ac refutat argumenta, quibus Castellanus & Tartarottus, haud exigui nominis Scriptores, conati sunt probare, sanctum hunc Remedium eumdem plane esse cum S. Remigio Remensium antistite, cujus mox gesta prolixo Commentario illustrat. Celeberrima est a multis jam seculis hujus Francorum apostoli apud Martyrologos memoria & in Ecclesia veneratio. Scripta fuerat ejus Vita eodem, quo obiit, seculo VI; verum hujus solum compendium, a Venantio Fortunato, illustri istius ævi scriptore, in litteras missum ad nos usque pervenit, ac seculo deinde IX præluxit Hincmaro, qui inde & ex corrasis aliunde notitiis fabulosisque traditionibus, quod dolens probat Suyskenus, prolixiorem denuo Vitam, commentis non paucis infectam, conscripsit. Tertio § de præclaro Sancti genere, parentibus, reliquaque familia & pia educatione disputat. Dubitatum hic fuit, qua matris ætate in lucem fuerit editus, quot fratres, & quam nutricem habuerit. Omnia perspicue solvit Suyskenus. Ac matrem quidem, dum Remigium peperit, nonagenariam fuisse, ut quidam asseruerat, neutiquam verisimile esse ostendit; fratres vero duos, contra ac Baronius aliique volunt, Sancto assignat. Difficultatem non mediocrem habent annus Sancti natalis, ordinationis episcopalis principium, sedis duratio ac tempus emortuale. Discussis, quæ hic plurimæ sunt & probabilitate non carent, variorum sententiis, suffragatur opinioni, quæ illum circa annum 436 natum, circa 458 evectum ad cathedram, quam annis 74 tenuerit, ac demum anno circiter 532 obiisse statuit.

[24] His de chronotaxi præmissis, ad examinanda præcipua S. Præsulis gesta progreditur. [Remigio,] Clodoveum, Francorum regem, post irruptionem in Belgicas, relatamque de Syagrio, qui Romani imperii nomine in Gallia præerat, & Alamannis victoriam, fidei Christianæ rudimentis S. Remigius imbuit, eumque anno 496, non priore aliquo posterioreve, ut aliquibus visum, in Nativitate Domini & e sacro fonte suscipit & salutaribus undis abluit in Remensi, non Turonensi civitate. Norunt historiarum periti, quot quantæque inter scriptores pugnæ exarserint de sacra ampulla, quam in solenni Clodovei baptismate e cœlo demissam aliqui asserunt, negantibus aliis, aliis dubitantibus. Singulorum argumenta, magis rationi consona, accurate fideliterque proponit, ac tandem, iis examinatis, negantium opinioni suffragium suum non obscure addit. Disceptatio inter historicos altera est de Primatu per totum Clodovei regnum S. Remigio collato. Factum id sub S. Hormisda Papa, perperam scribit Hincmarus: probat enim Suyskenus, hoc munus Sancto concessum vel ab Anastasio II, vel, quod verius autumat, a S. Symmacho. Reliqua porro a S. Antistite pro Francorum, Arianorumque conversione, pro celebratione 1 concilii Aurelianensis, pro erigendo episcopatu Laudunensi, aliisque in Belgio sedibus restituendis gesta maturo examini subjicit, multaque alia ad Sancti discipulos, erecta ab eo templa, & susceptos pro auctoritate episcopali labores spectantia prolixis quatuor §§ summa accuratione pertractat. Bina circumferuntur velut a S. Remigio edita testamenta, quorum alterum breve, alterum multo est prolixius: hoc, assignatis manifestis suppositionis indiciis, ut adulterinum rejiciendum; illud vero solum pro genuino amplectendum, solita eruditione evincit. Quæ denique de Sancti obitu, reliquiis, translationibus, cultu plane eximio postremis quinque §§ acutissime disputat, uti & subjectam huic Commentario Vitam duplicem, brevius, de quo supra, testamentum, duas itidem translationes, dedicationem ecclesiæ a S. Leone IX Papa factam, ac demum appendicem de quibusdam miraculis, in assignato Operis nostri tomo curioso lectori evolvenda relinquo.

[25] [Thoma de Cantilupe,] Quod huic de Remensium Archipræsule lucubrationi, plurimum ad eruditi scriptoris commendationem conferenti, diutius sim immoratus, alios Suyskeniani ingenii fœtus, hoc volumine contentos, illaudatos prætereo, unum excipe, quem de S. Thoma de Cantilupe edidit Commentarium, priori nec mole, nec rerum controversarum multitudine inferiorem. In intricata de sancti hujus Herefordiensis in Anglia episcopi anno natali quæstione non exteri modo, sed & Angli Scriptores minime conveniunt. Singulorum momenta rite scrutatus, litem decidit Suyskenus, Thomamque anno 1218 in lucem editum, tantum non demonstrat. Quinque dein paragraphis plurima observat circa Sancti eruditionem, obita in regno Angliæ primaria munia, susceptum episcopatum, virtutesque plane mirabiles. Has inter præ reliquis enituit intrepida animi fortitudo, qua pro restituendis defendendisque ecclesiæ suæ juribus opponere sese cujuscumque auctoritatis invasoribus non formidabat. Testes sunt Lewelinus seu Leolinus, Walliæ princeps, Gualbertus comes Glocestriæ, atque alter ferocis ingenii baro, quos, cum ecclesiæ suæ jura impune hactenus læsissent, & aggressus est fortiter, & feliciter superavit. Quanto accurata horum omnium expositio, ex pluribus regni Angliæ monumentis eruenda, Suyskeno steterit labore, dictu perquam est difficile. Habuit & alias invictus præsul, easque multo præcedentibus graviores dissensiones, cum suo præsertim metropolita Joanne Peckhamo archiepiscopo Cantuariensi, sedis suæ jura ultra, quam Thomæ aliisque Angliæ episcopis par esse videbatur, extendere volenti. Hic Suyskenus, pro vindicanda beati antistitis sanctitate maxime solicitus, quod illum in adversæ partis instrumentis mendacii, rebellionis, contumaciæ, elati induratique animi reum, immo & a Joanne excommunicatum legeret, omnes vires intendit, ut vel a cujusvis criminis umbra Sanctum suum remotissimum fuisse ostendat. Quapropter in illarum discordiarum causas, principium & progressum tanto studio inquirit, ut, si magnam in aliis, in hac certe lucubratione summam pietatis & industriæ laudem promeritus debeat videri. Postremi sex §§ pium Sancti obitum, translationes, binos pro illius canonizatione processus, bullamque de ea a Joanne XXII editam complectuntur. Centum deinde & quinque paginæ Compendium Vitæ & innumera fere Sancti miracula, suis quæque eruditis Adnotationibus explanata, exhibent.

[26] Tres solummodo sunt Sancti, quorum Acta secundo Octobris tomo Suyskenus digessit ac illustravit; [secundo vero de S. Francisco Assisiate] videlicet SS. Marsus presbyter, Quintinus martyr & Franciscus, Fundator Ordinis Minorum. Hujus gesta, quæ adornanda susceperat Joannes Stiltingus, haud multum provecto operi immortuus, ad Suyskenum dein devoluta, quod hic ea numero, magnitudine ac varietate reliquis præcellere videret, operosissime illustranda existimavit. Quantam hac lucubratione, numeris omnibus absoluta, indefessus scriptor laudem sit promeritus, præcipua rerum capita huc tantum allata abunde declarabunt. Præcedit pro nostra scribendi methodo dissectus in triginta duos paragraphos insignis Commentarius, ubi, quidquid ad celeberrimi Patriarchæ gloriam notitiamque vel minimum confert, tanta accuratione studioque discutit atque dilucidat, ut pronuntiare non verear, P. Constantinum hic omnia cumulate præstitisse, quæ tum a prudente exactoque critico, tum a veri unice amante historico exspectare quis possit. Geminam dein Sancti Vitam exhibet, alteram a Thoma de Celano, S. Fundatoris discipulo, neque hactenus editam, alteram a S. Bonaventura conscriptam. Invenerat & aliam in Ms. codice RR. PP. Minorum Lovaniensium, a tribus Sancti sociis exaratam lucubrationem, quam supplementi seu appendicis loco Vitæ priori subjicit, quod plurima in illa de S. Francisci gestis, a primis biographis suppressa, lectu dignissima deprehenderet. Alteram itidem appendicem subnexuit de gloria Sancti posthuma, ubi quæcumque ad illius festivitates, Officia ecclesiastica, dedicatas ejus honori prope & intra civitatem Assisiensem ecclesias & cetera hujuscemodi spectant, diligenter expendit. Multa præterea, apud Waddingum præsertim, eruditissimum Minorum annalistam, de Sancto repererat, quæ, quod ea vel primi biographi non attigerant, vel gravioribus erant obnoxia difficultatibus, distincto in Opere, quod Analecta inscripsit & in quinque Partes distribuit, examinanda putavit.

[27] [prolixissime] Prima Parte quædam ad examen revocat, quæ in Waddingi Annalibus inter annos 1210 & 1225 a S. Francisco gesta referuntur, atque, horum aliquot non sat tuto fidem mereri, validis rationibus probat: ejusmodi sunt severum per 40 dies Sancti jejunium in insula lacus Perusini, ubi tantum temporis, medio dumtaxat pane consumpto, exegisse narratur; asinus Beati mandato obtemperans & prolapsus in genua ab ore concionantis pendens; inventus ab opifice thesaurus, ut conventum Franciscanis exstrueret; abrepta a dæmone ad Sancti imprecationem adolescentula, quæ cymbalum pulsans prædicanti obstrepebat; Frater inobediens jubente mitissimo Patriarcha in terram mento tenus defossus, multaque alia antiquis testimoniis destituta. Altera Analectorum Parte agit de iis, quæ SS. Franciscum inter & Dominicum gesta narrantur. Duplex hic præ reliquis decidenda lis fuit, quæ jam pridem inter utriusque Ordinis Scriptores viguerat, & ad hunc diem a Guilielmo Cupero in Commentario Actis S. Dominici prævio ulterius discutienda fuerat remissa. Quæstio autem agitabatur hæc, an S. Dominicus anno 1219 generali Minorum Capitulo, vulgo Storearum dicto, interfuerit, quod adversus negantes Dominicanos Franciscani certum volebant: deinde, fueritne idem Sanctus Dominicanorum parens exemplo S. Francisci excitatus, ut severiorem paupertatem suis præscriberet. Noverat P. Suyskenus, quanta hic opus esset cautela, ne alterutri litigantium parti justam offensionis ansam præberet, neve, quas Cuperus, rem in medio relinquens, expertus fuerat, procellis agitaretur ipse, cui pro munere litigiosi negotii decisio erat demandata. Hinc nihil diligentiæ prætermisit, nulli pepercit labori aut studio, ut ex perpensis singularum partium argumentis veritatem, quam, ut prudentem historicum decet, unice investigabat, erueret, tandemque statuit, longe probabilius esse, S. Dominicum generalibus Minorum comitiis, quæ tamen illa omnium maxima, Storearum appellata, non fuerint, anno 1218 aut sequenti interfuisse, atque a verisimilitudine minime abhorrere eorum sententiam, qui asserunt, S. Dominicum exemplo S. Francisci motum fuisse, ut arctiorem paupertatem in suo quoque Ordine perpetua lege stabiliret.

[28] Reliquæ tres Analectorum Partes ea continent, [egit.] quæ ad celeberrimam Indulgentiam Portiunculanam, ad statum situmque corporis S. Francisci ejusque Opuscula pertinent. De priori (quæ quoties & quam acriter impugnata fuerit, quotusquisque est, qui ignoret?) tanta accuratione per undecim prolixissimos §§ disserit, ut, quid huic expendendæ materiæ adjici præterea aut possit, aut debeat, nullus perspiciam. Eadem porro solertia, nec minore labore alteram pertractat de Seraphici corporis statu situque controversiam, toties vel inter ipsos sancti Patris filios vehementer agitatam, numquam hactenus decisam, nec forte imposterum decidendam, nisi pro pio religiosi Hagiographi optato (quod in aditu Lucubrationis vide) inquiratur in locum, in quo sacræ exuviæ certe asservantur, quæque detectæ suo ipsæ aspectu, ab utra parte stet veritas, dissidentes edoceant. Id interim dum fiat, eruditis lectoribus præcipua disceptantium argumenta, eorumque gravitatem mature ponderatam candide proponit, nihil omittens, quod vel pro erecto in pedes sacro corpore & sine ullo fulcro consistente, vel pro eodem in ossa & cineres resoluto, a scriptoribus allegatum invenit. Hæc ubi sine alterutrius partis offensione per 22 paragraphos cumulatissime æque ac prudentissime præstitit, palmarem quingentarum circiter paginarum laborem attenta in S. Francisci Opuscula inquisitione concludit. Atque hæc quidem quod aliquantulum tractarim prolixius, reliquos Suyskeni labores tum litterarios, tum alios, virtutesque ac pium e vivis excessum sequenti capite paucis expediam.

CAPUT III.
Reliqui Suyskeni labores, virtutes, pius obitus.

[Reliqui tom. tertio] Inter Cœlites, quorum propagandæ gloriæ in tertio Octobris tomo P. Suyskenus insudavit, præcipui sunt S. Marcus Papa, & B. Adalbero episcopus Herbipolensis. Duæ inprimis in S. Marco solvendæ difficultates occurrunt; altera circa tempus, quo ad summum Pontificatum fuerit evectus; altera de Sedis ipsius duratione. Ex utraque autem emergit feliciter, solidis rationibus probans, sanctum Pontificem Romanam Cathedram occupare cœpisse XV Kal. Februarii anno 336, eamque non ultra octo mensium ac viginti dierum spatium tenuisse. Eadem felicitate gravissimam dirimit litem, quæ varias inter Italiæ ecclesias de sancti corporis possessione hactenus fuerat agitata: illud enim in Urbana sui tituli ecclesia asservari Romani contendunt; contra id sibi vindicant Florentini; imo & Montis Amiatini in Hetruria monachi, ac demum etiam Aquileienses hunc penes se thesaurum aut esse, aut saltem aliquando fuisse, ex antiquorum, ut ipsi aiunt, monumentorum fide comprobare nituntur. Elisis autem non sine summo labore posteriorum omnium conatibus, solis prioribus adhærendum evincit. In B. Adalberone quid potissimum præstiterit, paucis accipe. Antiquum æque ac recentem Beati cultum stabilit, licet illius memoriam apud unum dumtaxat martyrologum celebratam inveniat: examinat dein, quæ ad illustres Beati parentes & cognationem, ad piam in episcopatu Herbipolensi educationem, ejusque ad hanc ipsam cathedram elevationem spectant, refutans eadem opera Joannem Trithemium, qui Adalberonem ante susceptum pontificatum Benedictini Ordinis monachum, imo & Lambacensis monasterii abbatem fuisse, in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1045 perperam notaverat. Sequitur accurata discussio rerum ab intrepido Præsule tempore Henriciani schismatis fortiter gestarum; ubi in id præcipue pius Scriptor collimat, ut inustam ab aliquibus generoso Antistiti inconstantiæ ac timiditatis labem penitus abstergat, probans, tantum abesse, ut nefario Wormatiensis conciliabuli Decreto umquam ex humano metu subscripserit, ut etiam iteratis vicibus e sede episcopali ejici, & in exsilium, cui & feliciter immortuus est, pelli maluerit.

[30] [ac 4 Octobris contenti Suyskeni labores,] Tomus hic, totius Operis quinquagesimus, supremos diligentissimi Suyskeni labores exhibet, una, sub qua vivere desiit, excepta de S. Ludovico Bertrando lucubratione, quam, ne in enormem magnitudinem volumen excresceret (Prætermissos ad diem IX Octobris consule) in sequentem diem, quo & sacris quibusdam Fastis inscribitur colique potest, differre visum est. Virginum præ reliquis ac Martyrum gesta virginitatis amans & dolorum, quibus cruciari jam cœperat, patientissimus Hagiographus hic sibi dilucidanda delegit. Harum ætate prima est S. Reparata virgo, Cæsareæ in Palæstina martyrii lauream ante annum vulgaris æræ Christianæ 253, quo eam passam vult Baronius, consecuta. Acta circumferuntur varia, tum soluta, tum ligata oratione contexta, quorum etiam meliora, quibus nimium tribuit Marteneus, sublestæ fidei vitio laborare ostendit. Lectu etiam jucundissima sunt, quæ deinde occasione festivitatum, quas in hujus Sanctæ honorem diversæ Italiæ civitates celebrant, de antiquis Sanctorum festa honorandi ritibus ex probatis auctoribus in medium profert. Eodem Octobris die aliæ coluntur sanctæ Virgines Martyresque, sanctæ scilicet Benedicta, Libaria, Eusebia & 39 ejus Sociæ moniales. In S. Benedicta, quam in agro Laudunensi, non Lugdunensi Segusianorum, martyrio coronatam statuit, pluribus agit de Auriniacensis monasterii, ubi præcipuum cultum obtinet, perobscuris primordiis, illiusque ætate ac primis inquilinis. Translatum illuc incerto tempore, nec sine prodigiosis adjunctis, quæ una cum Actis, tribus post martyrium seculis in Sanctæ tumulo repertis scilicet, ad fabulas relegat, sanctæ Martyris corpus perpetuo ibi cultu gavisum, neque adeo apud Ruricurtenses in Bellovacensi agro canonicos Regulares asservatum fuisse, manifestum efficit. Anonymus quidam, ad faciendam fidem minime idoneus, pluribus post S. Libariæ passionem seculis Vitam ejus tot fabulis conspersam, tot infectam nugis in lucem protulit, ut ab ea edenda omnino sibi abstinendum Suyskenus merito judicarit. De SS. Eusebia abbatissa & 39 Sanctimonialibus VV. MM. omnes silent martyrologi, earumque memoria apud solum Arturum a Monasterio in Sacro Gynæceo celebrata reperitur: antiquam tamen illarum venerationem apud Massilienses dudum ante, quam annuo ritus duplicis Officio coli permissæ sint, celeberrimam fuisse, ex Guesnayo aliisque evincit. Atque hæc quidem pauca, omissis pluribus, de postremis P. Constantini scriptis delibasse sufficiat. Quid præterea ad propagandum Sanctorum cultum contulerit, quot labores ad rem nostram promovendam subierit, quis pro meritis valeat enarrare?

[31] Per plures annos id ei negotii datum est, [aliique ab eo pro re nostra suscepti,] ut singulis in tomis Sanctos in ordinem digereret; suum omnibus, quo Operi inserendi essent, assignaret diem, statueretque, quinam aut ob probatum non satis cultum omnino omittendi, aut alia de causa ad dies alios essent referendi. Qui porro labor, utut pauciores in Opere paginas impleat, quam impigrum studium, quantam judicii maturitatem requirat, quis eruditorum est, qui ignoret? Volvendi nempe revolvendique sunt sæpius innumeri pene tum editi, tum manu exarati codices, ut apta cuique addi ratio possit, ob quam vel ad aliud rejiciatur tempus, vel penitus prætermittatur. Norunt pariter litterarum periti, quantopere curiosi lectoris commodo subserviant annexi Operibus Indices accurati: noverat id certe Suyskenus, dum primus ipse Indices, quos Historicos dicunt, exactiore ac pleniore methodo contexendos edendosque curavit. Enumeratis hactenus litterariis ejus laboribus, quantam sibi apud bonos omnes & Sanctorum gloriæ studiosos laudem compararit, ignorare non possunt, quibus ii cogniti sunt atque perspecti. Aliis quoque titulis laboriosissimi Viri memoria perpetuo apud nos vivet ac vigebit. Ut enim nihil dicam de gesta ab eo annis pluribus rei nostræ domesticæ cura & administratione utilissima; nihil de vigilanti sollicitudine, qua pro Operis nostri Museique fama sarta tecta servanda usque desudavit; sola supellex nostra litteraria, ejus curtis summopere aucta, quam gratam nobis reddit, reddetque imposterum solertissimi Hagiographi recordationem! Enimvero quanto ei res ista sudore, quot vigiliis ac molestiis constitit, dum anno MDCCLII & sequenti Galliam, Italiam, Germaniam ac Hungariam peragravit, bibliothecas, ad quas aditus patebat, diligenter perscrutans, describensque permulta, quæ perficiendo de Actis Sanctorum Operi utilitatis quidquam collatura censeret? Adderem hic, quam honorifice passim a viris principibus ac litteratis omnibus in peregrinatione ista fuerit habitus; quot quantaque benevolentiæ & amoris indicia tum Viennæ in Austria Augustissima Romanorum Imperatrix Maria Teresia (quam ut Deus ad æternam laborum vere Apostolicorum mercedem sero admodum evocet, indesinenter precamur) tum in urbe Romana Benedictus XIV plus vice simplici ei exhibuerint: hæc, inquam, aliaque huc facientia, prolixiore narratione prosequerer, nisi ea lectori sufficienter scirem exposita in Elogio, quod de P. Stiltingo, Suyskeni in hoc itinere socio, concinnatum ac primo Octobris tomo præfixum reperitur.

[32] [virtutes itidem,] Habes, erudite lector, egregios sane pro Sanctorum gloria a P. Constantino per sex & viginti annos exantlatos labores: nunc, quam sedulo tot etiam inter curas perfectioni propriæ, efformandisque in se dignis viro religioso moribus numquam non invigilaverit, paucis accipe. Commemorandum imprimis venit, quod in P. Suyskeno ad extremum usque spiritum observatum est, constans sedulumque Orationis studium, ac peculiaris cum Deo Sanctisque familiaritas. Hinc summo mane e lecto se proripere & ad cœlestium rerum contemplationem, per horam integram protrahendam, convolare ut ad epulum solebat, non prius inde recedens, quam gratissimum ad aram faciendi tempus adesset. Quam vero singulari prorsus reverentia ac religione rem sacram perageret, pronum erat colligere ex pia vultus compositione, ex modesta reliqui corporis gravitate, ex lenta denique distinctaque singulorum verborum pronuntiatione, quibus & suam in Eucharisticum Deum nutriebat pietatem, & præsentium animos ad similes venerationis affectus fortiter simul ac suaviter pelliciebat. Ea erat in persolvendo sacerdotali penso accuratione, ut destinatum singularum partium recitationi tempus re numquam alia interrumperet. Pro singulari, quo in Deiparam Virginem ferebatur, amore indies illius sertum (Rosarium dicunt) Horis Canonicis adjiciebat, solitus præterea, ut tantæ Matris favorem sibi conciliaret, in festivitatum ejus pervigiliis diebusque Sabbatinis a consueta refectione aliquid rescindere atque alia etiam maceratione corpus affligere. Neque minore illos e Cœlitibus, quos sibi patronos delegerat, veneratione prosequebatur, quorum amplificando cultui non vigilias modo laboremque plurimum, sed & sumptus non exiguos aliquando impendit. Qua sane in Divos religione biennio ante mortem acutissimis calculi doloribus liberari, se promeritum credidit, cum invocata S. Liborii ope lapillos aliquot & calculosæ materiæ plurimum absque ullo fere cruciatu felicissime ejecit.

[33] Ex interrupto numquam cum Deo Sanctisque commercio quantum virtutum cumulum Vir pius collegerit, [quibus maxime] etsi solus ille penitus noverit, a quo æterna mercede jam pridem donatum confidimus; iis tamen, quibus potissimum exemplo nobis & admirationi fuit, supersedere omnino non licet. Prima hic occurrit votorum, quibus se Deo æternum obstrinxerat, observatio tam accurata, ut nullus eo paupertati addictior, nullus ad capessenda Superiorum jussa alacrior, nullus servandæ castitati magis videretur intentus. Totus cubiculi ornatus, tota supellex erat exigua Servatoris e cruce pendentis effigies, Deiparæ Divinum lactantis puerum imago & confectum e cera sacrum numisma. Moderatorum mandata, imo & nutus ea alacritate prævenire studebat, qua major vel in religionis tirone exoptari vix posset. Hinc & eorum tam fuit usque reverens, ut, si cum eis agendi urgebat necessitas, non virum plurimis naturæ dotibus insignem, sed adjectum homuncionem illis adstare dixisses. Quid dicam de conservandæ virtutis angelicæ sollicitudine indefessa? In hac vel levissimum non dicam nævum, sed vel nævi umbram horrebat, ut colligere est ex oculorum custodia, fuga otii, locutione circumspecta, flagellis catenulisque, in cubiculo ejus repertis: quibus omnibus id conabatur assequi, ut ne caro adversus spiritum insolesceret. His adde perpetuum religiosissimi Viri studium, quo minimas etiam Instituti sui Regulas exactissime observare connitebatur.

[34] Atque ut præclaras hasce & homine religioso dignas virtutes conservaret, [excelluit,] ad perfectam animi demissionem, seu humilitatem, quæ, si Patrum testimoniis fides, virtutum omnium & parens, & custos est, pertingere totis viribus adlaborabat, & pertigit feliciter. Enimvero incredibilis fuit in P. Constantino sui despicientia, qua non æqualis modo, sed inferioris etiam conditionis hominibus se subjicere; suum aliorum judicio frequenter posthabere; de se rebusque suis modeste semper; semper de aliis honorifice loqui consueverat. Quæ præsertim in eo virtus enituit, dum, erepto e vivis Stiltingo, adigi vix potuit, ut rei nostræ domesticæ curam, cui sustinendæ impares sibi humeros Vir modestus aiebat, in se tandem susciperet. Hinc etiam erat in accusandis puniendisque propriis defectibus censor rigidissimus, in perferendis alienis patientissimus & ad illatas sibi injurias condonandum promptissimus. Eodem e fonte mirabilis illa profluebat affabilitas & comitas amabilis, ob quam tum domesticis omnibus, tum, qui vel semel cum placidissimo viro egerant, externis, in deliciis erat. Solent præterea, quorum in animis hæc virtus egit radices, egregii fraternæ caritatis, quæ, testante Apostolo, perfectionis est vinculum, esse cultores. Id certe in P. Suyskeno manifestissime patuit: nihil enim erat illi antiquius, quam neminem dicto factove lædere, aliorum animos, quoquo modo poterat, sibi conciliare, omnium servire commodis & studiis obsequi. Atque his quidem, aliisque numero bene multis, quas, ne lectorem fatigem, tacitus prætermitto, virtutibus probe instructum supremus morbus ac mors ipsa nimium mature, si annos; si vero merita spectes, sat sero occupavit.

[35] [piusque obitus exponuntur.] Difficili omnino ac diuturna cum ægritudine conflictandum Viro patientissimo fuit. Enimvero altero ante mortem anno nephriticis doloribus utcumque solutum alii deinde morbi invaserunt; capitis nempe frequentes vertigines, molesta urinæ exoneratio, summa ad laborem minimum respirandi difficultas, ac, qui malorum omnium caput fuisse creditur, accrescens e noxiis humoribus malignus tumor, quem artis medicæ periti Schirrum appellant. Adhibita continuo, quotquot profutura videbantur, humana remedia; sed absque fructu. Successit dein dirus pertinaxque hydrops, qui Virum, quem scribendis Sanctorum Actis plures etiamnum annos parem fore sperabamus, ab omni penitus labore & studiis Hagiographicis removit. Dura quidem homini propagandæ Cœlitum gloriæ cupidissimo necessitas; Suyskeno tamen, qui jam pridem supremi Numinis beneplacito totum se commiserat, minime molesta. Interim crescente indies mali pertinacia, omnemque tum medicorum, tum chirurgorum eludente operam, de instanti mortis periculo edocetur æger, unaque, ut postremis morientium Sacramentis suscipiendis se præparet, admonetur. Nihil immutata P. Constantini ad hunc nuntium constantia, nihil vultus animusve turbatus: sed, arcessite, inquit, cui de peccatis confiteri assuevi, peractaque confessione facite, ut quantocyus Divino refectus Epulo, sacroque infirmorum oleo inunctus supremam cum morte luctam generose sustineam. His munitus subsidiis mortem exspectabat intrepidus, dum IV Kal. Julii, ipso SS. Apostolorum Petri & Pauli pervigilio, vehementi adeo correptus est febri, ut octava circiter post prandium hora commendatam sæpissime inter tenerrimos affixi cruci Servatoris imaginis amplexus Deo Sanctisque animam placidissime, uti vixerat, exhalarit, annos natus LVII, quorum sex & viginti amplificandæ Cœlitum gloriæ impendit, ad quorum æternam beatamque Societatem receptum, merito confidimus.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM IV OCTOBRIS.

A

Abraham patriarcha in Palæstina. Comm. Critico-Hist. § I. Rei tractandæ dignitas & methodus: Sancti pater consanguineique: status controversiæ de ejus anno natali: hic anno patris ejus centesimo trigesimo innectendus esse ostenditur. 571. § II. Stabilitur magis sententia nostra, & dissentientium varia effugia præcluduntur 576. § III. An Thare, pater Abrami, aliquando fuerit idololatra, & an etiam ipse Abram? 581. § IV. An Philonis & Rabbinorum Judæorum, ac denique non paucorum SS. Patrum auctoritate Abrami idololatria solide probetur? 585. § V. Abramum idololatriæ purum semper fuisse, variis argumentis testimoniisque ostenditur. 589. § VI. Abramus uxorem ducit, quæ vera ejus soror fuisse non probatur 593. § VII. Abrami uxor probabilius fratris ejus, Arani nempe, filia fuit. Inquiritur, an Abramus cum Arano a Chaldæis in ignem conjectus, indeque prodigiose eductus fuerit 598. § VIII. Prima Abrami vocatio divinitus facta in Chaldæa: Abrami exitus ex Ur Chaldæorum: varia huc spectantia 602. § IX. Divina Abrami vocatio, Genes. cap. XII relata, diversa est a jam ante memorata: promissio Abramo eodem cap. XII facta, multis nominibus amplissima fuit; ejus profectio versus terram Chanaan, hujus epocha 606. § X. De annis CCCCXXX, qui inter divinam promissionem, Abramo factam, exitumque ejus posterorum ex Ægypto intercesserint: tempus horum habitationis in Ægypto definitur: variæ celebris versus cap. 12 Exodi Lectiones 610. § XI. Celebris de Patriarchæ posteris versus libri Exodi, etiam in eo non admisso mendo, exponitur. Testamenti, a S. Paulo memorati, epocha anno Abrami 75 innectitur 614. § XII. Abrami adventus in terram Chanaan: ejus illic peregrinatio: profectio versus Ægyptum: adhibitum ab eo, ne in Ægypto occidatur, consilium 618. § XIII. Sancti ingressus in Ægyptum: uxorem, sibi sublatam, recipit intactam: ejus reditus in terram Chanaan: promittitur ei divinitus terra Chanaan 623. § XIV. Abramus cum Mambre hujusque fratribus fœdus init. Lotum a Chodorlahomore, Pentapolitarum victore, captum, fuso prius hujus exercitu, incolumem recipit 627. § XV. Sancti ab hostium strage reditus: Melchisedechi, sacerdotis Dei, occursus: datæ huic ab Abramo decimæ: panis & vini oblatio a Melchisedecho: varia huc spectantia 630. § XVI. Abrami animus divinitus firmatur: promittitur ei merces & posteritas numerosa: eximia Abrami fides: fœdus a Deo initum cum Abramo 634. § XVII. Consilio Sarai, uxoris suæ, Abramus Agarem ancillam sibi uxorem adsciscit secundariam: hanc e domo sua a Sarai deinde dimitti sinit: impactæ Abramo ob cojugium istud calumniæ diluuntur: nascitur ei ex Agare filius Ismaël 638. § XVIII. Factæ Abramo promissiones confirmantur: ejus nominis Abram in Abraham mutatio: præcepta ei in fœderis sanciti signum circumcisio: varia ad hanc spectantia discutiuntur 642. § XIX. Sancto ex Sarai conjuge, quam Saram vocare divinitus jubetur, prænunciatur Isaaci ortus: ejus, audito hoc nuntio, risus: circumcisionis præceptum ab Abrahamo exsecutioni mandatum: hujus epocha 648. § XX. Abrahamus tres angelos sub viatorum forma latentes hospitio excipit: ab uno ex his de nascituro sibi intra annum filio, ac de instanti Pentapolis pernicie certior fit: hanc deprecari nititur 652. § XXI. Abrahamus peregrinatur in Geraris: hujus itineris occasio & epocha discutitur. Abrahamus Saram conjugem, jussu Abimelechi sublatam, recipit intactam, eumque suis precibus morbo liberat 655. § XXII. Abraham natum sibi ex Sara filium vocat Isaac, eumque circumcidit: Agarem cum Ismaële e domo sua dimittit: fœdus init cum Abimelech 660. § XXIII. Abraham divinitus jussus filium suum Deo immolare, mandatum exsequi parat: at perficere divinitus prohibetur. Hujus facti præstantia contra pseudo-criticos ostenditur 665. § XXIV. Abrahamus loco filii sui Isaaci arietem Deo immolat: amplissimæ promissiones divinæ ei illustri modo confirmantur: reversus in Bersabee redditur certior de natis suo fratri liberis 669. § XXV. Sanctus defunctam in Hebron uxorem Saram plangit: eam sepelit in spelunca duplici, quam ab Ephron emerat probata pecunia: varia de hac sepulcri emptione 673. § XXVI. Abraham Isaaco suo provisurus de uxore, suæ domus œconomum jurejurando prius obstrictum, ut de cognatione herili uxorem ei quærat, in Mesopotamiam mittit. Hujus legationis felix successus 678. § XXVII. Abraham Ceturam ducit uxorem: hujus conjugii adjuncta discutiuntur: nati ex eo filii, hos, uti & Ismaëlem, muneribus donatos Abrahamus separat ab Isaaco, jam duobus filiis aucto: Sancti obitus & sepultura 683. § XXVIII. Antiqua Sancti memoria & veneratio: ejus corporis sec. XII per Canonicos Regulares inventio: reliquiæ sub ejus nomine asservatæ 687. § XXIX. Sancti Patriarchæ in sacris Fastis annuntiatio: legitimus ejus cultus in ecclesia etiam Latina: Officium proprium & Missa 691

Adalbero cum Nidgario. Vide Nidgarius. Amor Conf. cultus in monasterio Belisiensi in territorio Leodiensi. Comm. Præv. § I. Amoris apud martyrologos memoria, cultus sacer, & Acta 335. § II. Ætas Sancti incerta: gesta ejus breviter perstricta 339. Vita, auctore, ut videtur, Egeberto, ex Ms. Belisiensi, collato cum Ms. Rubeæ-vallis. Prologus 343. Cap. I. Sancti patria, peregrinatio Romana, adventus in Belgium, & aliqua prodigia 343. Cap. II. Alia ejusdem prodigia, obitus & translatio seu elevatio corporis 346. Vita brevior, auctore anonymo ignotæ fidei ac ætatis, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris 347

Andronicus & Athanasia Conff. in Ægypto. Comm. Præv. Sanctorum Conjugum in Fastis sacris memoria, ætas, Acta 997. Acta ex Menæis 998

Arnoaldus Ep. Conf. Metis in Belgica I. Sylloge. Breve Arnoaldi elogium, tempus sedis, utcumque determinatum, & cultus sacer 1008

Artemon presb. M. forte Laodiceæ in Phrygia. Sylloge. Fasti sacri, qui Sanctum memorant: ubi, quo mortis genere & quando vitam terminarit 41. Elogium fabulosum ex Menæis ad diem XXIV Martii 44

Athanasia cum Adronico. Vide Andronicus.

Atticus, Luddulus seu Lugdulus, Septimus, Julius MM. Ex Hieronymianis 993

B

Badilo abb. Lutosæ in Hannonia. Comm. Historico-crit. § I. Loci notitia: Lutosani monasterii, cui Sanctus præfuit, primordia: Sancti ætas discussa: ejus ab homonymis distinctio & religiosa vita 349. § II. An S. Badilo creditum S. Mariæ Magdalenæ corpus e Provincia Galliæ ad Vezeliacensem in Burgundia ecclesiam deportasse, & quo circiter anno id fecisse, dici queat 352. § III. Sancti gesta in Belgio, tempusque emortuale discutiuntur: ejus in sacris Fastis memoria: reliquiarum translationes: ecclesiasticus Lutosæ cultus 357

Baractalis M. Spoleti in Umbria. Anacæphaleosis 994

Bellerius cum Lamberto. Vide Lambertus.

Benedicta V. M. in territorio Laudunensi in Gallia. Comm. Præv. § I. Sanctæ memoria in Martyrologiis, Auriniacensis parthenonis notitia; corpus ejus ibi: reliquiæ ab eo separatæ & alibi donatæ: an ejusdem corpus Ruricurti 213. § II. Ejusdem apud Auriniacenses variæ festivitates, corporis translationes & reliquiæ a corpore separatæ, etiam alibi 216. Acta fabulosa, auctore anonymo, ex codice nostro, primo Vallicellensi, dende clarissimi viri Balthazaris Moreti, collato cum aliis 219

Birgitta vidua Romæ. Comm. Præv. § I. Recensentur aliquot de S. Birgitta lucubrationes, sed quæ vel dubiæ sunt, vel nos latent 368. § II. Præcipuæ S. Birgittæ Vitæ hactenus exstantes: quænam ex his a nobis edendæ: auctorum Sanctæ familiarium notitia 371. § III. S. Birgittæ natale solum: qui fuerint ipsi parentes, fratres & sorores; item quæ generis nobilitas 376. § IV. Prodigiis variis illustratur ortus S. Birgittæ, sub initium seculi XIV natæ, multisque prærogativis ab ineunte ætate divinitus decoratæ 380. § V. S. Birgttta matrimonium init: liberos octo parit: marium notitia 384. § VI. Filiarum ejus nepotumque notitia 388. § VII. Juncta matrimonio varias virtutes exercet, maritumque ad continentiam allicit 390. § VIII. Sueciæ regum, regnique salutis curam habet 394. § IX. Recensentur nonnulla S. Birgittæ itinera, quæ pietatis causa instituit in Norvegiam, Galliam &c 397. § X. Ulphone marito orbata in sponsam eligitur a Christo: mutat vitæ genus, hominumque, quod & alias fecit, contemnit opprobria 401. § XI. S. Birgittæ revelationes vernacule ab illa scriptæ, & Latine redditæ, non semel examinatæ approbatæque fuerunt 406. § XII. Oppugnatæ eædem in conciliis Constantiensi & Basileënsi ab omni censura immunes evasere 409. § XIII. Quæ sit S. Birgittæ Revelationibus habenda fides: Oudini de iisdem dicta refutantur 412. § XIV. Quod fuerit de iisdem Gregorii XI judicium 416. § XV. Regulam Ordinis S. Salvatoris, Christo, ut pie creditur, dictante, S. Birgitta conscribit: an illa omni ex parte talis fuerit, qualis hodieque est 419. § XVI. E Suecia Romam migrat 422. § XVII. Reipublicæ Christianæ bono incumbit, variis prædictionibus claret, & pro statuenda retinendaque Romæ summi Pontificis cathedra sedulo laborat 426. § XVIII. Invisitur Romæ a filia sua S. Catharina, variorumque saluti studet 431. § XIX. Quem tenuerit Romæ S. Birgitta vivendi modum: iter ejus Assisium 434. § XX. Iter item Neapolitanum 438. § XXI. Regulam S. Salvatoris, & monasterii Vastenensis erectionem ab Urbano V approbari curat: an item instituerit Ordinem militarem 443. § XXII. Dei jussu Hierosolymam profecta, in Cyprum appellitur. Quid rerum istic gesserit 449. § XXIII. E Cypro navigat in Palæstinam, inde in Cyprum ac Neapolim redit 454. § XXIV. Romam ægra revertitur, de instanti morte præmonetur, quam ibidem pie obit 458. § XXV. Ossa ejus transferuntur in Sueciam: multis illic prodigiis claret: canonizationi Matris suæ incumbit S. Catharina filia, & Regulæ S. Salvatoris confirmationem impetrat ab Urbano VI 462. § XXVI. Bonifacius IX S. Birgittam in Sanctorum numerum refert 467. § XXVII. Ritus factæ canonizationis ex Amelio, teste oculato: indulgentiæ ejusdem occasione datæ: canonizationis S. Birgittæ & Regulæ S. Salvatoris per Martinum V confirmatio 472. § XXVIII. De cultu sacro & reliquiis S. Birgittæ 477. Vita, auctore Birgero, archiepiscopo Upsalensi. Prologus 485. Cap. I. Status S. Birgittæ virgineus ibid. Cap. II. Status S. Birgittæ conjugalis 488. Cap. III. S. Birgittæ viduitas & obitus 490. Vita altera Ex apographo monasterii S. Altonis in Bavaria, auctore Bertholdo, Ordinis S. Salvatoris monacho. Prologus 495. Liber I. Cap. I. De profunda ipsius humilitate & immenso amore ad Deum 496. Cap. II. De præcordiali ejus devotione ad Virginem Mariam: de zelo honoris divini & studio salutis animarum 499. Cap. III. De operibus pietatis & patientia in adversis 503. Cap. IV. De obedientia ejus erga Patres spirituales, modo spiritualiter vivendi, & peregrinationibus sacris 507. Cap. V. De pudicitia & castitate ejus, jejuniis & pœnitentiis 510. Liber II. De acceptis gratiis & divinis charismatibus. Proemium 512. Cap. I. De visionibus & revelationibus, quas pleræque piæ de ea habuerunt, & gratia ejus sanitatum 513. Cap. II. De oppressis a dæmone per eam liberatis; de sulphuris, quem in offensa Dei sentiebat, odore & dono revelationum, sibi factarum 516. Cap. III. De spiritu prophetiæ 519. Liber III. De miraculis post ipsius obitum exhibitis & probatis. Proemium 523. Cap. I. De mortuis suscitatis, cæcis, surdis & mutis curatis 524. Cap. II. De paraliticis curatis, liberatis a morbo caduco & curatis ab aliis diversis infirmitatibus 526. Cap. III. De vexatis a diabolo, periclitantibus in partu, & naufragantibus 529. Cap. IV. De miraculis circa translationem reliquiarum occurrentibus, & de blasphemantibus, & detrahentibus sibi 531. Appendix de miraculis S. Birgittæ. Pars I, auctore anonymo. Miracula octo in Suecia patrata 534. Pars II. Miracula aliquot Bernardi, archiepiscopi Neapolitani, jussu a Jacobo Orlando collecta 535. Pars III, auctore anonymo. Miracula aliquot Nolæ & Romæ facta 539. Pars IV. Miracula aliquot ex Nicolai Ursini, comitis Nolani, epistola ad Alphonsum Giennensem olim episcopum 541. Pars V, auctoribus monachis Vastenensibus. Alia quædam miracula in Suecia facta 542. Pars VI, auctoribus monachis Vastenensibus. Cap. I. Miracula aliquot anno MCCCLXXIV patrata 546. Cap. II. Miracula anno MCCCLXXV facta 550. Cap. III. Miracula quædam anno MCCCLXXVI facta 552. Cap. IV. Alia item miracula anno MCCCLXXVI facta 557

C

Caletricus ep. conf. Carnoti in Belsia, Galliæ provincia. Sylloge. Sancti apud martyrologos mentio, insigne ejus elogium e Venantio Fortunato, tempus episcopatus, concilia, quibus interfuit, reliquiæ & cultus 278

Compagnus conf. Ordinis Camaldulensis Patavii in Italia. Sylloge. B. Compagni gesta, corporis incorrupti translationes 365

D

Demetrius Ep. Conf. Alexandriæ in Ægypto. Sylloge Historico-critica. § I. Sancti e Fastis Habessinis memoria, mira ad episcopatum electio, probata prodigiose castitas, variique illius temporis Martyres contra Dodwellum exhibentur 855. § II. Lata a S. Demetrio in Origenem exilii sententia examinatur 858

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia. Comm. Præv. § I. Multiplicia, quæ de S. Demetrio reperiuntur, scripta, præcipue Græca, recensentur 50. § II. Quænam e scriptis, § præcedenti recensitis, edenda sint, & qua fide auctoritateve quæque valeant 52. § III. Sancti imperterrita in prædicanda Christi fide fortitudo, & quid de iis, quæ de ejus genere, patria, conditioneque narrantur, censendum 57. § IV. Quid de iis, quæ a Metaphraste anonymoque, qui huic præluxit, Sancti biographo de Nestore traduntur, sit censendum 60. § V. Demetrius capitur, martyrioque afficitur: quandonam id factum, & quis lupus, qui servus ejus fuisse dicitur, exstiterit 63. § VI. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, quo universim hodieque apud Græcos gaudet, atque olim fuit gavisus 65. § VII. Quam eximius Thessalonicæ cultus Sancto fuerit delatus, & quam quidem antiquus is sit 68. § VIII. Quandonam primum prodigiosum unguentum e Sancti seu tumulo, seu corpore stillare inceperit, & quid præterea de sacro hoc pignore sit credendum 73. § IX. Quam insignis Sancto cultus Constantinopoli, ab ipsis etiam Orientis imperatoribus, fuerit delatus, & quam quidem antiquus is sit 78. § X. Cultus ecclesiasticus, Sancto etiam apud Latinos aliasque nationes a longissimo jam tempore delatus 83. Passio prima, ab auctore anonymo scripta atque ab Anastasio Bibliothecario e lingua Græca in Latinam conversa, ex editione Mabillonii cum variis Mss. & Photiana Passione collata. Prologus 87. Caput unicum. Sanctus fidem prædicat, Maximiano imperatori, ad gladiatorum spectaculum properanti, captivus sistitur, illiusque jussu custodiæ primum mancipatur ac deinde etiam occiditur 88. Passio altera, auctore anonymo, e bibliothecæ Vaticanæ codice 821, interprete Cornelio Byeo. Cap. I. Sanctus fidem prædicat, comprehenditur, ad Maximianum adducitur, custodiri ab hoc jubetur, a Nestore, contra Lyæum pugnaturo, convenitur, illique benedicit 90. Cap. II. Maximianus, ob necem Lyæo illatam iratus, Nestorem primo ac dein etiam S. Demetrium jubet interfici, hicque, postea miraculis inclarescens, locis sacris sibi exstructis honoratur 93. Passio III. Auctore Simeone Metaphraste, e Græco bibliothecæ Christianissimi regis Medicæo exemplari, cum Lipomani & Surii editionibus collato, interprete Lipomano. Cap. I. Sancti patria, genus, institutio, dignitas, Christi prædicatio, apprehensio atque in carcerem conjectio 96. Cap. II. Lyæus a Nestore occiditur, Maximianus, hinc iratus, Nestorem & Demetrium jubet interfici, hicque & miraculis claret & tamquam Sanctus honoratur 99. Miracula e duobus codicibus Mss. Græcis, altero bibliothecæ Vaticanæ 821, altero olim Mazarinæo, nunc regio Parisiensi 1517, accepta, interprete Cornelio Byeo. Liber I. Auctore Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo. Cap. I. De Mariano Illyrici præfecto, gravissima ægritudine afflictato, sanitatique per S. Demetrium restituto 104. Cap. II. De militiæ præfecto, ab immedicabili sanguinis fluxu per Sanctum sanato 112. Cap. III. De gesta a Sancto prodigiosa pro Thessalonicensibus in peste cura. 114. Cap. IV. De energumenis Sancti patrocinio sanatis 119. Cap. V. Qui Sancti reliquias postularit, easque tamen haud impetrarit imperator Mauritius 121. Cap. VI. De argenteo, quem Sanctus ciborio suo exusto instaurando destrui noluit, throno 123 Cap. VII. Qui Onesiphorus templi custos in Sanctum peccarit, ab eoque idcirco fuerit punitus 125. Cap. VIII. De magna, qua Thessalonicensibus famis tempore Sanctus prodigiose succurrit, sollicitudine ac cura 127. Cap. IX. Qui Sanctus alio adhuc tempore Thessalonicæ fame pressæ prodigiose succurrerit 129. Cap. X. Qui Sanctus in bello intestino populique seditionibus Thessalonicæ etiam succurrerit 132. Cap. XI. De Illyrici præfecto, qui Sanctum blasphemavit atque ab eo idcirco fuit punitus 136. Cap. XII. Qui excitato ciborii incendio hostibus fuerit Thessalonica per Sancti providentiam liberata 137. Cap. XIII. Qui Avaribus improviso Thessalonicam aggredientibus Sanctus restiterit, hæcque nihilominus deinde abs illis obsessa ad summas angustias fuerit redacta 143. Cap. XIV. Visio Eusebio archiepiscopo Thessalonicensi oblata, argumentaque, quibus, memoratam cap. præced. Thessalonicæ obsidionem, prodigiose patrocinante S. Demetrio, solutam fuisse, Joannes contendit 148. Cap. XV. Visione cœlesti vir dignitate & virtute præclarus obsidionis Thessalonicensis tempore honoratur, eaque, pro Thessalonica stare S. Demetrium, edoctus, cives ad fortitudinem excitat 158. Miraculorum liber II. Auctore anonymo. Cap. I. Sclavi ab obsidione Thessalonicensi, apparente S. Demetrio, deturbantur, duxque illorum capitur, ac deinde etiam occiditur 162. Cap. II. Sclavi iterum Thessalonicam aggrediuntur Deumque ac S. Demetrium sibi contrarios experti, re infecta, recedere coguntur 166. Cap. III. De terræ motibus, divinitus immissis, templique incendio 172. Cap. IV. Sclavi, uno e principibus suis in captivitatem indigne abducto, irati Thessalonicam, iterum a se obsidione pressam, ad famis angustias adigunt, atque ab ea tamen iterum, suis succurrente S. Demetrio, recedere coguntur, parsque præterea illorum magna strage ab imperatoris exercitu post afficitur 173. Cap. V. Sanctus, ne Thessalonica a tectis inimicis dolo malo occupetur, damnumque patiatur, mirabili modo obstitit 179. Cap. VI. Cyprianus episcopus, a Sclavis captus, mirabili modo a S. Demetrio in libertatem asseritur 187. Miraculorum liber III. Auctore anonymo altero. Cap. I. De viro, qui S. Demetrii patrocinio amissum e morbo oculorum usum recuperavit 190. Cap. II. Cæcus pro medela ad S. Demetrium recurrit, sibique eum modo duplici propitium experitur 191. Cap. III. Ne viri, loca sacra visitantes in Saracenorum manus incidant, prodigiose impedit S. Demetrius 192. Cap. IV. Vir valetudinis, pessime affectæ, in æde, S. Demetrio prope Thessalonicam sacra, ad quam sese conferre ab hoc in somnio jussus fuerat, sanitatem recuperat 195. Cap. V. Qui Sanctus, ut sacrum sibi in Cappadocia templum, quod collapsum erat, instauraretur, effecerit 197. Analecta. De unguento seu oleo e S. Demetrii tumulo prodigiose scaturiente aliisque adhuc ejusdem Sancti miraculis, partim e Scriptoribus typorum beneficio jam vulgatis, partim e Joannis Stauracii ac Demetrii Chrysoloræ lucubrationibus nondum editis accepta. § I. Miracula, seculo X posteriora, quæ Sanctus in Thessalonicæ favorem patrasse narratur 198. § II. Miracula seculo X posteriora, quæ in aliorum etiam, quam in Thessalonicensium favorem a S. Demetrio feruntur patrata 201. § III. Nonnulla, quæ præterea de prodigioso unguento, e S. Demetrii tumulo scaturiente, memoriæ exstant prodita, in medium adducuntur 206.

Deusdedit abb. Casinensis in regno Neapolitano. Sylloge 1042.

Dionysius Areopagita ep. M. Athenis in Græcia. Comm. Præv. § I. Qua occasione & quando Hilduinus Areopagitica, in quibus S. Dionysium Areopagitam cum Parisiensi confudit, adornarit; qua fide id præstiterit, & quæ Acta antiquiora sibi prælucentia habuerit 696. § II. Qua ætate ac fide jam memorata, quæ Hilduino præluxerunt, S. Dionysii Acta polleant, exponitur, ac aliorum duorum, quæ ei præluxerunt pariter, Scriptorum notitia, unius etiam fragmento transcripto, suppeditatur 701. § III. Aristarchi epistolam, uti & Visbii conscriptionem, quæ recitatur, fictitiam esse, monstratur, ac quibusnam ex aliis Latinis fontibus Hilduinus insuper hauserit, exponitur 705. § IV. Neutram e Græcis Dionysii Passionibus, quarum alteram Chiffletius, alteram Lansselius & Corderius vulgarunt, S. Methodio adscribendam, ambasque e Latinis fontibus promanasse 709. § V. Diversorum, ac nominatim eorum, quæ jam recensita, Actorum Græcorum ætas ac fides: cur nec hæc, nec Hilduiniana, & tamen, quæ § I memorata, Latina edenda, & qui cuncta, quæ ad Dionysium spectant, tractanda 712. § VI. Quanam ac quali sorte opinio, quæ Dionysium Areopagitam cum Parisiensi eumdem facit, pluribus seculis sit usa; qui seculo proxime elapso, cum diu obtinuisset, valide oppugnari cœpta ac tandem ab eruditis fere omnibus fuerit deserta 718. § VII. An opinio de unico Dionysio, quæ Hilduino antiquior, objectionibus in contrarium solutis, magis speciatim ostenditur, ante seculum octavum medium etiam obtinuerit, & quid de argumentis aliquot, quibus hoc probetur, censendum 725. § VIII. Tria argumenta alia, quæ pro opinione de uno Dionysio ante seculum octavum medium consignanda faciunt, discutiuntur ac refutantur 729. § IX. Reliqua, quæ ad eandem opinionem seculo octavo medio antiquiorem faciendam conducunt, proponuntur ac refelluntur 733. § X. Rationum aliquot momenta, quæ pro opinionis de duobus Dionysiis apud Latinos antiquitate faciunt, ex horum Martyrologiis ac aliunde producuntur 739. § XI. Alia rationum momenta, e sacris potissimum Græcorum Fastis petita, quæ, & apud hosce opinionem de duobus Dionysiis antiquitus obtinuisse, commonstrant, in medium proferuntur 746. § XII. Opinionem de duobus Dionysiis antiquitus tum apud Græcos, tum apud Latinos obtinuisse, aliis adhuc argumentis probatur 753. § XIII. Reliqua quæ, opinionem de duobus Dionysiis tam apud Græcos, quam apud Latinos antiquitus viguisse, ostendunt, proferuntur, Dionysiumque Areopagitam a Parisiensi certissime esse diversum, concluditur 762. § XIV. Nobile Dionysii genus, patria, divitiæ, doctrina, vitæ probitas, dignitas 767. § XV. Ad fidem a S. Paulo apostolo Dionysius convertitur, qui, qua ejus ætate & quando id factum, & an Damarim uxorem habuerit 671. § XVI. An Hierotheum magistrum habuerit, & an hic umquam Atheniensem cathedram episcopus occuparit, aut etiam in rerum natura certo exstiterit 775. § XVII. An sanctissimæ Dei Genitricis exsequiis, Hierotheo etiam hisce adstante, interfuerit, & quid de aliis nonnullis, quæ de Sancto narrantur, ac in solis fere ei adscriptis Operibus fundantur, sit censendum 779. § XVIII. Quandonam & a quo Atheniensium fuerit creatus episcopus, quonam sub imperatore, itemque quo die & quo loco martyrium subierit, & quem cultum ecclesiasticum deinde obtinuerit 787. Acta fabulosa S. Dionysio Areopagitæ afficta, auctore anonymo, e codice nostro Fuldensi Qms. 5 cum quinque aliis Mss. collato. Cap. unicum. Dionysii conversio, ordinatio ad episcopatum, Romam profectio, discessus in Galliam, martyrium 792. Appendix de Sancti reliquiis caput I. An Dionysii Areopagitæ reliquiæ in Sandionysiano Franciæ monasterio serventur 797. Cap. II. An caput S. Dionysii Areopagitæ Longipontina abbatia possideat, & an quæpiam saltem illius pars in ducatu Luxemburgensi non sit 800. Appendix altera de Scriptis, quæ sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur 802. Cap. I. An Dionysii Opera ab ullo e Patribus, qui tribus primis æræ Christianæ seculis floruerunt, fuerint citata ibid. Cap. II. An Dionysiana Opera seculo IV vel a concilio Nicæno, vel a SS. Athanasio, Gregorio Nazianzeno & Chrysostomo fuerint citata 809. Cap. III. An Joannes Darensis, qui Commentaria in utramque Dionysii Areopagitæ Hierarchiam scripsit, seculo IV floruerit, & an is, & Isaac, qui Areopagitam citasse traditur, S. Ephremi discipuli exstiterint 814. Cap. IV. An S. Cyrillus, & S. Juvenalis, alter Alexandrinus, alter Hierosolymitanus seculo V patriarcha, S. Dionysii Areopagitæ Opera citarint 819. Cap. V. Quandonam primum Dionysiana Opera innotescere cœperint, passimque deinde omnibus nota exstiterint 822. Cap. VI. Quid, ut Opera Dionysiana Areopagitæ abjudicentur, diuturnum, quo a nullo laudata, omnibusque incognita fuerunt, quatuor primorum Ecclesiæ seculorum spatium valeat 825. Cap. VII. An concilia, Patres, Pontifices, Scriptores, qui post seculum quintum Opera Dionysiana sub Areopagitæ nomine laudarunt, argumenti negativi, ab Operum eorumdem per secula anteriora ignoratione petiti, vim non infringant 828. Cap. VIII. An temporis diuturnitas, qua post seculum quintum Dionysius Operum, nomine suo inscriptorum, auctor æstimatus fuit, argumentum negativum, ab Operum eorumdem per secula anteriora ignoratione petitum, pariter non enervet 831. Cap. IX. Ex S. Ignatii martyris ad Romanos epistola, quæ in directo ad Timotheum libro de Divinis Nominibus citatur, non esse hunc a Dionysio Areopagita compositum, ostenditur 834. Cap. X. Dionysii Areopagitæ non esse, quæ ejus nomine inscribuntur, Opera, ex antiqua, quæ in hisce pro infantium baptismo citatur, traditione ostenditur 839. Cap. XI. Quæ de sanctissimo Trinitatis mysterio Operum Dionysianorum auctor scribit, Dionysium Areopagitam hunc non esse, argumento etiam esse monstrantur 841. Cap. XII. Quæ de monachis, cæremoniisque ac ritibus sacris, ætate sua adhiberi solitis, Operum Dionysianorum auctor memorat, esse hunc non posse Areopagitam, commonstrant 848. Cap. XIII. Validissimum, quo Opera, quæ sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur, Sancto huic vindicare Areopagitici nituntur, argumentum refellitur, nonnullisque adhuc, quæ pro iisdem Operibus Areopagitæ vel abjudicandis vel attribuendis faciunt, adductis, hunc illa non habere auctorem, prope etiam certum esse, concluditur 850.

Dionysius ep., Rusticus Presb. & Eleutherius Diaconus MM. Parisiis in Francia. Comm. Præv. § I. Quandonam antiqua Sanctorum Acta, quæ Bosquetus primum edidit, fuerint conscripta 865. § II. Bosquetiana Acta qua fide seu auctoritate polleant, & qua ratione cuncta, quæ ad Sanctos spectant, sint tractanda 869. § III. Quamnam S. Dionysii sociorumque ejus in Galliam missioni epocham Bosquetiana Acta assignent, & an, eam amplectendam esse, vel hæc, vel datum Apostolis de fide ubique prædicanda præceptum, vel denique generales quædam Patrum assertiones evincant 871. § IV. Quæ de epocha, quam Dionysii in Gallias missioni Acta Bosquetiana assignant, ob Justini, Irenæi & Tertulliani assertiones non amplectenda § prægresso dicta sunt, confirmantur 879. § V. Quid de binis testimoniis, quæ pro S. Dionysii in Gallias missione seculo I affigenda faciunt, quæque a S. Genovesæ biographo ac S. Fortunato data contendunt, sit censendum 882. § VI. Quandonam opinio, quæ Dionysii missionem seculo I illigat, maxime viguerit, & an opposita, quæ hanc in seculum tertium differt, verosimilior non sit 887. § VII. Quæ pro majori veri specie asserenda opinioni, quæ Dionysium seculo tertio missum statuit, § præcedenti dicta sunt, confirmantur, hæcque longe verosimilior ac propemodum etiam certa pronunciatur 891. § VIII. An S. Dionysius Roma Parisios recta sese contulerit, an & quos tum socios sibi adjunctos habuerit, & quid in civitate illa gesserit 895. § IX. Qui & quo circiter tempore SS. Dionysius ejusque socii Rusticus & Eleutherius martyrio fuerint affecti 900. § X. Ubinam S. Dionysius ejusque socii SS. Rusticus & Eleutherius martyrium subierint, ac deinde fuerint sepulti 907. § XI. Opinio, qua Launoius Parisiis antiquam S. Dionysii ecclesiam statuit, refellitur, difficultatibusque, ob quas, an hæc duabus circiter leucis a civitate illa abesse potuerit, Tillemontius dubitavit, satisfit 912. § XII. Quo oppidi Sandionysiani loco steterit exstructa a S. Genovefa supra S. Dionysii ejusque sociorum tumulum ecclesia; an hanc præcesserit antiquior, & an in novam, quam exstruxerit, Dagobertus illorum corpora transtulerit 915. § XIII. Quænam præterea in S. Dionysium ejusque socios Rusticum & Eleutherium venerationis argumenta, seculo VIII anteriora, inveniantur 921. Acta, auctore anonymo, ex editione, a Felibiano ad abbatiæ San-dionysianæ Historiæ calcem adjecta. Prologus. Unde ea, quæ scripturus est, author hauserit, declarat, nonnullaque de Apostolis eorumque successoribus præfatur 925. Cap. unicum. S. Dionysius Parisios venit, Christum ibidem idololatris annuntiat, ecclesiam ædificat, cum sociis Rustico & Eleutherio, persecutione exorta, capitur, martyrioque cum eis affectus, locum, quo omnes tres clam terræ mandantur, mausoleo primum, ac dein ecclesia decoratum, miraculis etiam reddit illustrem 927. Appendix de S. Dionysii ejusque sociorum Rustici & Eleutherii cultu, reliquiarum translationibus miraculisque seculo VII posterioribus. Cap. I. Nonnulla a Sanctis post seculum VII patrata miracula cultusque tunc eis delati argumenta proferuntur 930. Cap. II. Qui Sancti post seculum VII ab ipsismet Galliarum regibus honorati, cultuque, extra Gallias etiam diffuso, fuerint gavisi 934. Cap. III. Qui S. Dionysii ejusque sociorum reliquiæ metu hostium sæpius translatæ, aliterque adhuc honoratæ ac palam periculis publicis pellendis fuerint productæ 940. Cap. IV. Quænam potissimum S. Dionysii sociorumque ejus Rustici & Eleutherii reliquiarum communicatio facta sit, factave saltem contendatur 945. Cap. V. Parisienses archiepiscopalis S. Mariæ ecclesiæ canonici, penes se esse S. Dionysii caput, sibi contra idipsum vindicantibus Sanct-dionysianis monachis, contendunt 949. Appendix altera, qua Sanct-dionysianorum in Francia, Ratisponensiumque in Germania monachorum, idem S. Dionysii corpus sibi vindicantium, controversia examinatur. Cap. I. Quandonam controversia de S. Dionysii corpore, furto in Germaniam delato, agitata potissimum fuerit, & quid de modo, quo id factum esse, ab anonymo seculi XI scriptore narratur, sit censendum 951. Cap. II. Qui præterea Dionysiani corporis furtum patratum dicatur, & quandonam, si vel sic vel aliter reipsa fuerit commissum, evenerit 957. Cap. III. An vel e Witikindo, vel e Scriptorum omnium ac nominatim Arnolphi monachi de S. Dionysii in Germaniam translatione silentio locum hanc certo haud habuisse, detur evictum 959. Cap. IV. An e scrinii Dionysiani visitatione, anno circiter 1050 facta, statuque, in quo & id, & corpus, quod complectebatur, fuit repertum, esse isthoc certo Dionysii corpus, fuerit probatum 964. Cap. V. Præcipua ex argumentis reliquis, quibus Dionysiani corporis furtum seu e Francia in Germaniam translatio impugnatur, expenduntur 969. Cap. VI. An Leo IX Papa Ratisponæ inventas, quas Dionysii esse dicebant, reliquias approbarit, litterasque hac de re ad Henricum I, Francorum regem, dederit 972. Cap. VII. Litteræ, Leonis IX Papæ nomine inscriptæ, una cum Georgii Heckhardi de hisce judicio proferuntur 975. Cap. VIII. Quid de Litteris, Leonis IX nomine inscriptis, judicioque, quod de hisce Eckhartus tulit, sit censendum 978. Cap. IX. Præcipua rationum momenta, quæ Ratisponensibus favent, expenduntur 981. Cap. X. Quis, qui S. Dionysii reliquias furatus dicitur, Giselbertus fuerit; an corpus, quod Ratisponam attulit, Dionysii esse, rite probarit, & an id Dionysii reipsa exstiterit 984

SS. Dionysius ep., Januarius, Faustinus, Martialis, Privatus, Eraclus, Julianus, Pelagia, MM. Antiochiæ. Ex Hieronymianis 272

Domninus conf. apud Tifernum Tiberinum in Umbria. Sylloge. Sancti cultus, fuga Perusiam, in patriam reditus & vita solitaria 1006

Domninus seu Donninus M. Burgi S. Domnini in ducatu Parmensi. Comm. Præv. S. Domnini in Fastis sacris memoria, fuga, martyrium & ædes sacræ 987. Passio S. Domnini, auctore anonymo, ex codice Fuldensi, notato Qms. 6, collato cum Trevirensi S. Maximini notato Qms. 7 991

Donninus. Vide Domninus.

E

Eleutherius cum Dionysio. Vide Dionysius.

Eraclus cum Dionysio. Vide Dionysius ep., Januarius &c.

Evodius ep. conf. Rothomagi in Normannia. Comm. Præv. § I. Quo seculo Rothomagensis episcopus fuerit: Actorum ejus fides & compendium: translationes corporis 241. § II. Evodii cultus sacer Rothomagi; reliquiæ in cœnobio S. Lupi Trecis; apud Martyrologos mentio 243. Acta, ex Ms. Rothomagensi auctore anonymo 246

Eusebia abb. & sociæ XXXIX moniales VV. MM. apud Massiliam in Provincia Galliæ. Sylloge. De cultu & martyrio 292

F

Faustinus cum Dionysio. Vide Dionysius ep., Januarius &c.

Felix ep. conf. Comi in ducatu Mediolanensi. Comm. Historico-criticus. § I. S. Felicis in Fastis sacris memoria; quo anno Comi sedere cœperit; cujas fuerit; fueritne primus Comensium episcopus, & S. Ambrosii suffraganeus 233. § II. Quæ ejus fuerint in episcopatu gesta 237

G

Geminus conf. forte monachus Ordinis S. Benedicti in oppido S. Gemini in Umbria. Sylloge. Oppidi S. Gemini notitia, Sancti Acta discussa & cultus sacer 1039

Geminus cum Marcello. Vide Marcellus.

Genuinus cum Marcello. Vide Marcellus.

Gislenus conf. Ursidongi, nunc Gislenopoli, in Hannonia. Comm. Præv. § I. Vitæ Scriptores; horum ætas & auctoritas 1010. § II. Sancti patria, literarum ac philosophiæ studia Athenis peracta, vita monastica sub Regula S. Basilii, sacerdotium, peregrinatio ac commoratio Romana ejusque adjuncta discutiuntur 1013. § III. Recentiorum, qua S. Gisleno Atheniensis archiepiscopatus adscribitur, confutatur opinio 1016. § IV. S. Gisleni in Belgium iter, ac gesta usque ad Cellensis ecclesiæ consecrationem, a SS. Autberto & Amando peractam, & pium ejus obitum 1018. § V. Monasterii Cellensis & reliquiarum S. Gisleni vicissitudines aliquot 1023. § VI. Sancti reliquiæ sæpius translatæ ejusque nomini erectum sodalitium 1026. Vita, auctore anonymo ex Mabillonio sec. 2 Benedictino pag. 790 & seqq. Prologus 1030. Cap. I. S. Gislenus e Græcia Romam, inde in Belgium venit, & Ursidongi monasterium condit ibid. Cap. II. Oratorium S. Petri & Pauli dedicari curat: S. Waldetrudem, ejusque filias, & sororem Aldegundem ad vitam monasticam allicit ac pie moritur 1032. Inventio & Miracula, scripta ab anonymo S. Gerardi discipulo, seculo X 1035 Gosvinus seu Goswinus abb. in monasterio Aquicinctino in diœcesi Atrebatensi. Comm. historicus. § I. B. Abb. Vita duplex: quis utriusque futurus usus; illius annus locusque natalis, doctrina, profectio Parisina, cum Petro Abaëlardo decertatio, canonicatus 1084. § II. Monasterii Aquicinctini, de quo quædam præmittuntur, monachis Beatus se jungit; varia lustrat monasteria; abbas eligitur 1086. § III. Beati gesta regiminis tempore memoratu digniora, virtutes præcipuæ, miracula quædam, donum prophetiæ 1089. § IV. Supremus Beati morbus, felix obitus, sepultura, memoria in Fastis sacris 1092

Goswinus. Vide Gosvinus.

Gratus ep. conf. Cabilloni in ducatu Burgundiæ. Comm. Præv. Sancti apud Martyrologos mentio, gesta in episcopatu, reliquiarum translatio 281. Vita, auctore anonymo a Claudio Perryo edita ex veteri Legendario ecclesiæ Cabilonensis. Cap. unicum. Sanctus in episcopum Cabilonensem eligitur, cellæ se includit, moritur; tranferuntur ejus reliquiæ, refertur in numerum Sanctorum 286

Guntherus conf. Ordinis S. Benedicti Breunoviæ in Bohemia. Comm. Præv. § I. Celeber Beati in Bohemia cultus, memoria in Fastis sacris: quis illius biographus 1054. § II. Sanctus nobili genere ortus, fit monachus & monasterium Rinchnacense condit 1057. § III. Presbyterum, in superbiam prolapsum, emendat 1062. § IV. Reliqua B. Guntheri gesta, obitus, sepultura & reliquiæ 1064. Acta, auctoribus, ut apparet, partim Wolfherro æquali, partim anonymo minus antiquo. Ex Mabillonio sec. VI Benedict. part. 1 pag. 480 & seqq. 1069. Miracula, ex Ms. codice Membraneo bibliothecæ ducis de Altaems. Cap. I. Miracula B. Guntheri usque ad Martini I abbatis Breunoviensis tempora 1074. Cap. II. Miracula B. Guntheri, Martini I abbatis Breunoviensis tempore facta 1079

H

Hugo conf. eques Hierosolymitanus Genuæ in Liguria. Comm. Præv. De Sancti cultu & actis 362. Synopsis historica, ex Italico Bosii apud Truglium 363

I

Januarius cum Dionysio. Vide Dionysius ep., Januarius &c.

Joannes Lobedavius conf. Ordinis S. Francisci Culmzæ in Prussia. Comm. Præv. § I. Beati patria, tempus emortuale, virtutes quædam 1094. § II. Antiquus Beati cultus, hujus innovatio, Vita edenda 1095. Vita, ex Polonico P. Frederici Schembek interprete prænob. D. Andrea Ustrzycki Polono. Cap. I. B. Joannis patria, vita religiosa, obitus, initium cultus 1097. Cap. II. Antiquus B. cultus hæreticorum machinationibus interruptus, sec. XVII solemniter instauratus 1099

Julianus cum Dionysio. Vide Dionysius ep., Januarius &c.

Julius cum Attico. Vide Atticus.

K

Keyna V. in Brechinia Walliæ comitatu. Comm. Præv. Pauca de ejus genere, sanctitatis fama & Actis annotantur 275. Vita ex Capgravio fol. CCIV verso 276

L

Lambertus & Bellerius CC. S. Gisleni discipuli Ursidongi nunc Gislenopoli in Hannonia 1038

Laurentia cum Palatiate. Vide Palatias.

Libaria V. M. in Tullensi diœcesi in Lotharingia. Sylloge. De illius cultu ac gestis parum notis 228

Luddulus cum Attico. Vide Atticus.

Lugdulus cum Attico. Vide Atticus.

M

Marcellinus. Vide Marcellus.

Marcellus seu Marcellinus, Geminus seu Genuinus, Nuvius seu Nivius, Primina MM. Romæ. Ex Hieronymianis 993

Martialis cum Dionysio. Vide Dionysius ep., Januarius &c.

Metropolus ep. conf. Treviris cultus. Sylloge. S. Metropoli cultus: episcopatus & martyrium incerta 210

N

Nidgarius & Adalbero epp. Augustæ Vindelicorum. Sylloge. § I. Beati utriusque cultus sacer, tempus sedis, Adalberonis genus, Elvacensis præfectura, & commissa eidem Ludovici, Arnulphi imperatoris filii, educatio 1046. § II. Credita B. Adalberoni Laurisheimensis cœnobii administratio, ejus apud Arnulphum & Ludovicum gratia, liberalitas in monachos S. Galli, mors & miracula 1050

Nivius cum Marcello. Vide Marcellus.

Nuvius cum Marcello. Vide Marcellus.

O

Olla V. apud Cameracum in Belgica II. Sylloge. Memoria in Fastis sacris, & cultus 1045

P

Palatias & Laurentia VV. MM. Anconæ in Italia. Sylloge. Sanctarum Martyrum in sacris Fastis memoria, cultus sacer Auximi & Anconæ, gesta incerta 47

Palladia & Porcaria VV. Autissiodori in Gallia. Sylloge. Sanctarum Virginum ætas cultusque sacer: an Porcaria Autissiodorensis a Senonensi diversa, & an hæc martyr fuerit 269

Pelagia pœnitens Hierosolymis. Comm. Præv. § I. Sanctæ ab aliis distinctio, memoria in Fastis sacris, probatæ fidei Acta edenda 248. § II. Quandonam Sancta ad Dominum fuerit conversa diemque deinde extremum clauserit 252. § III. Sanctæ apud varias gentes cultus; sacrarum ejus reliquiarum translatio 257. Vita, auctore Jacobo Diacono, ex editione Rosweydi cum tribus nostris codicibus Membranaceis Pms. 17, Pms. 18 & Oms. 19 collata. Prologus 261. Cap. I. Antiochiæ synodus celebratur, ei interest S. Nonnus, verba ad populum, rogantibus reliquis episcopis, facit, Pelagiamque, quæ eo divina providentia accesserat, convertit 262. Cap. II. Pelagia enixissime baptismum flagitat, baptizatur, confirmatur, sacra Eucharistia reficitur, clam ad montem Oliveti secedit, ibique post triennalem pœnitentiam felicissime moritur 265

Pelagia cum Dionysio. Vide Dionysius. ep. Januarius &c.

Petrus M. Hispali in Hispania Bætica. Sylloge. Sanctus parum notus: gesta ejus incerta: cultus sacer 273

Petrus Galata conf. Constantinopoli. Sylloge. 1044

Pollena cum Valeria. Vide Valeria.

Porcaria cum Palladia. Vide Palladia.

Primina cum Marcello. Vide Marcellus.

Privatus cum Dionysio. Vide Dionysius. ep. Januarius &c.

Publia abb. Antiochiæ in Syria. Sylloge, Sanctæ illustre facinus & sacris in Fastis memoriam præcipue complectens 995

R

Ragenfredis abb. Dononii prope Valencenas in Hannonia. Comm. historico-criticus. § I. Actorum S. Ragenfredis, quæ Sollerius obiter discusserat, amplior notitia: singulorum fides: Sanctæ in Fastis sacris annuntiatio 295. § II. Dononiensis Chartæ Carolinæ & Chronici Cameracensis, quæ de Sancta ejusque cœnobio meminerunt, auctoritas stabilitur 298. § III. Sanctæ natales nobilissimi: an novem sorores germanas habuerit, inquiritur: ei adscribenda fundatio cœnobii Dononiensis 302. § IV. An S. Ragenfredis, & adunatæ ab ea Sanctimoniales, Benedictinæ, an canonicæ fuerint, inquiritur 305. § V. Sanctæ gesta, ab anonymo Dononiensi aliisque relata, examinantur: emortuale ejus tempus utcumque definitur 309. § VI. Sanctæ corpus e terra levatum occasione patrati miraculi. Diploma pro instauratione cœnobii Dononiensis concessum: cœnobii per Normannos vastatio 312. § VII. Sanctæ corpus ad Novum-castrum in Gallia delatum divenditumque: instauratio Dononiensis abbatiæ variaque ejus adjuncta 315. § VIII. Recuperata a Dononiensibus majora Sanctæ ossa, dein & minora: hæc in decenti lipsanotheca reposita: impensa eis in variis locis veneratio 318. § IX. Quamdiu in Dononiensi parthenone moniales Benedictinæ sub titulo Congregationis S. Ragenfredis degerint, inquiritur 322. § X Antiquus Sanctæ cultus etiam extra Diœceses Cameracensem & Atrebatensem: Missæ Officium proprium ex Missali Cameracensi antiquo: miracula varia Sanctæ patrocinio patrata 325. § XI. Proprium Sanctæ officium ad hunc diem ex Breviario Dononiensi anno MDCXXV edito. Cur adjectus abbatissarum Dononiensium Catalogus 329

Reparata V. M. Cæsareæ in Palæstina. Comm. Præv. § I. Sanctæ memoria in Martyrologiis: Acta edenda minus vitiosa Mombritianis: alia metrica, non danda: palæstra & tempus martyrii 24. § II. Sanctæ Martyris corpus, apud Cæsaream primo sepultum, verisimiliter fuit aliquando in Italiam translatum; sed hujus translationis tempus ignotum est, & adjuncta fabulosa: incertum etiam, quo tempore id Theanum fuerit allatum 26. § III. Sanctæ antiquus cultus Florentiæ ac Lucæ in Hetruria, & Nicææ in Provincia: solemne festum illius Hadriæ in regno Neapolitano a seculo XIV 30. § IV. Gesta Hadrianensium seculis XVII & XVIII pro Sanctæ cultu augendo: traditio eorumdem de prædictæ festivitatis origine eidemque traditioni opposita sententia Sorricchii 33. § V. Reliqua adversus traditionem Hadrianensium argumenta Sorricchii, cujus sententiæ subscribendum credimus: quid de reliquiis S. Reparatæ Hadriæ honoratis censendum videatur 36. Acta sublestæ fidei, auctore anonymo, ex vetusto codice Metensi Martenio tom. V Thesauri Scriptorum veterum a col. 741 edita, & cum aliis Mss. collata 39

Rusticus cum Dionysio. Vide Dionysius.

S

Sabinus. Vide Savinus.

Savinus seu Sabinus mon. conf. in Levitania. Comm. Præv. S. Savini ab homonymis distinctio, patria, gesta & monasterium 1002. Vita ex Bibliotheca Mss. Labbei tom. 2 pag. 666 & seq. auctore anonymo. Cap. unicum. Sancti patria, gesta, & monasterium ejus nomini sacrum 1004

Septimus cum Attico. Vide Atticus.

Simeon propheta Hierosolymis. Sylloge. § I S. Simeonis apud Latinos, Græcosque memoria: Scriptores aliquot antiqui, qui illius mentionem habent 4. § II. Refutantur aliquot de S. Simeone errores: an fuerit sacerdos 7. § III. Num ex certis monumentis Patribusque antiquis probetur S. Simeonis sacerdotium 12 § IV. S. Simeonis obitus, sepultura, reliquiæ variis locis dispersæ 17

T

Thais Pœnitens in Ægypto. Comm. Præv. Sanctæ memoria in Fastis sacris, veneratio antiqua, ætas, Vitæ duæ edendæ 223. Vita, auctore anonymo, ex editione Rosweydiana, cum codice nostro Pms. 18 collata. Cap. unicum. Perversa Sanctæ Vita, conversio, pœnitentia, felix obitus 225. Vita altera metrica, auctore Marbodo, Redonensi episcopo, e codice nostroMs. 81 cum Parisiensi anni 1708 editione collato 226

Triduana V. culta in diœcesi Aberdonensi in Scotia. Sylloge. De cultu & gestis 280

V

Valeria & Pollena VV. Hunonis-Curiæ in Belgica II. Sylloge. Sanctarum Virginum annuntiatio & cultus sacer: non satis certa esse, quæ de illis passim narrantur: quid illarum reliquiis evenerit 289

INDEX CHRONOLOGICUS.

ANTE NATUM CHRISTUM.

Abraham patriarcha 573 & seqq. Divinitus vocatus exit ex Ur Chaldæorum 602 & tribus seqq.; secundo divinitus vocatus proficiscitur versus terram Chanaan 606 & quatuor seqq.

Chodorlahomoris clades Lotique e manibus ejus liberatio 627 & tribus seqq.

Panis & vini oblatio a Melchisedecho facta 630 c d

Fœdus a Deo cum Abrahamo initum 634 & tribus seqq.

Circumcisio a Deo Abrahæ præscripta 643 d e f

Isaaci ortus & circumcisio 660 d e f

Divinum de Isaac immolando præceptum 665 & tribus seqq.

Rebecca Isaaco nupta 678 & quatuor seqq.

SECULO I.

Sub seculi hujus initium S. Simeon propheta Christum in ulnas suscepit ac paulo post obiit 17 a b c d

Anno 49 S. Dionysius Areopagita ad fidem conversus 775 c d e

Hoc seculo aut aliquo e tribus seqq. passi sunt SS. Atticus, Luddulus seu Lugdulus, Septimus & Julius 993 b e

SECULO II.

Verosimilius sub Adriano imperatore passus est S. Dionysius Areopagita 696 a, 789, 790, 791 a b c

Anno 189 patriarcha Alexandrinus electus S. Demetrius 856 b

SECULO III.

Anno 202 atrocissima in Christianos persecutio exorta 857 d e

Anno 231 obiit S. Demetrius, patriarcha Alexandrinus 855 e, 856 b

Verosimilius anno circiter 250 passa est S. Reparata V. 26 a b c d

Verosimilius tunc etiam S. Dionysius Parisiensis in Gallias missus 889 & sex seqq.

Verosimilius anno circiter 286 martyrio affecti idem S. Dionysius ejusque socii Rusticus & Eleutherius 865 b, 906 c d e f, 907 a b

Hoc seculo aut initio seq. sub Maximiano passus est S. Domninus seu Donninus 987 b, 989 a b c

SECULO IV.

Seculi hujus initio S. Artemon presbyter passus est forte Laodiceæ in Phrygia 44 d e

Forte sub seculi hujus initium floruit S. Metropolus, Treviris cultus 210 a, 212 b

Sub Diocletiano Anconæ in Italia passæ SS. Palatias & Laurentia virgines 47 c d f

Forte sub Diocletiano & Maximiano passa est S. Benedicta V. 213 a, 218 f

Circa 306 S. Demetrius martyrii palmam fuit adeptus Thessalonicæ in Macedonia 63 a b c d, 65 a

Hoc seculo verosimiliter nondum medio obiit S. Thaïs pœnitens 223 a, 224 a b

Sub Juliano forsan passa S. Libaria virgo 228 c, 232 e f

Circa annum 364 obiit S. Publia abbatissa 995 a, 996 a

Verosimiliter anno 375 in Comensem episcopum sacratus fuit S. Felix 234 f, 235 a b

Sub seculi hujus finem obiit idem S. Felix, episcopus Comensis 233 b, 241 a

SECULO V.

Verosimiliter seculi hujus initio Thessalonicæ templum S. Demetrio fuit erectum 68 c d

Hoc seculo aliquantum provecto vita functi sunt SS. Andronicus & Athanasia conff. 997 e f, 998 a b d

Hoc seculo nondum medio Rothomagensem sedem occupavit obiitque S. Evodius 241 e f, 242 a

Anno 448 obiit S. Palladia V. 270 d e

Verosimiliter anno circiter 453 conversa fuit S. Pelagia pœnitens 256 e f

Verosimiliter anno circiter 457 eadem S. Pelagia obiit 256 f

Hoc seculo obiit S. Porcaria virgo 270 e f

Hoc seculo forsan etiam obiit S. Sabinus seu Savinus mon. conf. 1002 a, 1003 f, 1004 a

Sub seculi hujus finem vel seq. initio obiit S. Keyna virgo 275 a, 276 e f

SECULO VI.

Sub annum 557 S. Caletricus factus est Carnotensium episcopus 278 f

Sub annum 573 idem S. Caletricus obiit 278 a, 279 b c

Anno 597 Thessalonica ab Avaribus fuit obsessa ac verosimillime S. Demetrii ope liberata 147 a b, 157 c, 198 a b

Hoc seculo forsan floruit S. Triduana V. 280 a, 281 d e

SECULO VII.

Sub seculi hujus initium obiit S. Arnoaldus ep. conf. 1008 a, 1009 d e f

Tunc forte etiam obiit S. Domninus conf. 1006 b, 1007 c d

Medio circiter hoc seculo obiit S. Gratus, Cabillonensis ep. 281 c, 285 a

Post annum 650 Slavi semel ac iterum Thessalonicam infelici eventu aggressi 166 a b, 171 b c

Anno 653 verosimiliter Cellensis ecclesia dedicata 1022 a, 1034 d

Anno circiter 681 obiit S. Gislenus 1010 a, 1023 b c d

Hoc seculo senescente aut sequentis initio S. Demetrii corpus fuit verosimiliter detectum 77 a b

Sub annum 700 obierunt SS. Lambertus & Bellerius conff. 1038 a c d

SECULO VIII.

Hoc forte seculo martyrium passæ S. Eusebia abbatissa ejusque Sociæ moniales virgines 292 c, 294 a b c

Post annum 780 Dononiense cœnobium a S. Ragenfrede exstructum 304 e f

SECULO IX.

Hoc seculo obiit S. Petrus Galata 1044 b, 1045 a b d

Hoc seculo elevatum fuit S. Benedictæ virginis martyris corpus 215 a b

Hoc seculo forsan floruit S. Amor conf. 335 a, 341 b c d e f, 342 a b c

Verosimiliter hoc seculo Brennacum fuit translatum S. Evodii, Rothomagensis episcopi, corpus 242 d e f

Circa annum 805 obiit S. Ragenfredis, Dononiensis prope Valencenas abbatissa 295 b, 311 f

Anno 815 obiit S. Geminus conf. 1039 a, 1041 d

Anno forte 818 consecratum novum Cellense templum 1024 b, 1034 f

Anno 834 obiit S. Deusdedit abbas 1024 c f

Probabiliter non serius quam anno 850 S. Ragenfredis corpus de terra levatum 312 b c

Anno 859 itemque anno 876 ac iterum anno 887 S. Dionysii ep. M. sociorumque Rustici & Eleutherii reliquiæ metu Normannorum translatæ 940 a b c, 941

Anno circiter 880 sacrum pignus, quod S. Mariæ Magdalenæ corpus appellare placuit, Vezeliacum delatum 356 f, 357 a

Sub finem hujus seculi aut initio seq. obiit S. Badilo abbas 349 a, 358 e

SECULO X.

Anno 904 Thessalonica ab Agarenis fuit excisa 194 b, 198 c

Anno 909 obiit S. Adalbero ep. August. 1048 d e, 1053 e f

Sub annum 929 detectæ S. Gisleni reliquiæ 1025 a b

Anno 977 reliquiæ S. Grati Cabillonensis episcopi Paredum translatæ 286 a b c

Sub seculi hujus finem aut sequentis initium S. Gisleni reliquiæ ad Grandemlocum translatæ 1027 a b c

Hoc forte seculo aut altero e binis seqq. obiit S. Olla virgo 1045 b, 1046 d e

SECULO XI.

Hoc seculo S. Gisleni reliquiæ sæpius translatæ 1027 d e f, 1028 a b c

Anno 1006 religiosæ professionis vota emisit B. Guntherus 1058 f, 1072 f

Anno 1009 monasterium Rinchnacense condidit idem B. Guntherus 1060 f, 1073 b

Verosimiliter sub annum 1037 S. Ragenfredis corpus recuperatum honorificeque depositum 320 f, 321 a b

Anno 1040 pacem inter Henricum imp. & Bretislaum, Bohemiæ regem, conciliavit B. Guntherus 1066 b c d e f

Anno 1041 Bulgari a Thessalonicensibus, opitulante S. Demetrio, cæsi 199 b c d f

Anno 1045 obiit B. Guntherus 1054 b, 1068 a, 1072 d

SECULO XII.

Anno 1119 corpora SS. Patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob inventa 689, 690

Anno 1144 S. Dionysii ep. M. Sociorumque ejus reliquiæ e conditorio antiquo in novum translatæ 942, 943 a b c

Anno 1161 itemque anno 1180 S. Gisleni reliquiæ translatæ 1028 c d

Anno 1166 obiit B. Goswinus, abbas Aquicinctinus 1084 c, 1092 a b

Hoc seculo vel seq. S. Pelagiæ Pœnit. corpus Hierosolymis in Galliam translatum 258 a b c

SECULO XIII.

Seculi hujus initio S. Dionysii Areopagitæ caput ad Longipontanam abbatiam delatum 800, 801 a b c

Hoc seculo in argenteam thecam illatum fuit S. Benedictæ V. M. corpus 215 b c

Anno 1219 conditum monasterium Porciliense 365 c d e

Anno 1221 pars reliquiarum S. Badilonis abbatis Vezeliacum delata 359 f, 360 a b

Sub annum 1230 obiit S. Hugo conf., eques Hierosolymitanus 362 a b

Anno 1250 obiit Sybilla de Gages, sanctimonialis Aquiriensis 568 a b

Anno 1264 obiit B. Joannes Lobedavius Ordinis S. Francisci 1094 b f

Eodem anno obiit etiam B. Compagnus conf. 365 a, 366 f, 367 a f

SECULO XIV.

Anno 1302 aut seq. nata est S. Birgitta vidua 383 a b

Anno 1346 S. Birgitta Romam divino jussu profecta 423 a b, 424 a b c, 494 b, 509 f

Anno 1370 S. Birgitta Regulæ atque instituti sui approbationem ab Urbano V obtinuit 445 e f, 446, 499 b, 503 a

Anno 1372 iter Hierosolymam a S. Birgitta susceptum 452 b, 494 e f, 506 e

Anno 1373 obiit eadem S. Birgitta 368 b, 382 c d e f, 383 a, 461 d e, 495 b c, 507 a, 524 b

Anno 1374 S. Birgittæ ossa Roma in Sueciam translata 462 d e f, 463 a b c, 495 b

Anno 1374, 1375 & 1376 varia miracula S. Birgittæ patrocinio patrata 546 f, 547, 548, 549, 550 c d e f, 551, 552, 553 & septem seqq.

Anno 1391 S. Birgitta in Sanctorum numerum a Bonifacio IX relata 468, 469, 470, 471, 472 a b c d e

Anno 1391 ejusdem S. Birgittæ revelationes a Bonifacio IX laudatæ 408 e

SECULO XV.

Hoc seculo S. Birgittæ revelationes, in conciliis Constantiensi & Basileensi vehementer oppugnatæ, ab omni censura evadunt immunes 409 b c d e f, 410 a b

Anno 1415 iterumque anno 1419 S. Birgittæ canonizatio confirmata 475 e f, 476 a b c d e

Anno 1419 Regula Birgittina a Martino V confirmata 477 c d e

SECULO XVI.

Anno 1509 & 1575 corpus B. Compagni conf. translatum 367 a b e f

SECULO XVII.

Anno 1604 insigne templum SS. Amantio & Felici Comi erectum 234 a, 241 d

Anno 1610 corpus Sibillæ de Gages de terra levatum decentique loco depositum 568 b c, 569 a b c

Anno 1653 S. Birgittæ caput e Suecia in Galliam translatum 484 d e

Anno 1672 S. Pelagiæ aliorumque Sanctorum lipsana solemni ritu levata 260 f

SECULO XVIII.

Anno 1701 S. Libariæ virginis martyris reliquiæ approbatæ ac solemni ritu exaltatæ 229 d e f, 230, 231 a b c

Anno 1704 reliquiæ S. Badilonis abbatis in magnificentiorem capsam translatæ 360 d e

Anno 1741 lipsanotheca ejusdem S. Badilonis incendio mirabiliter subducta 360 f

SYNOPSIS TOMI QUARTI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Præfatio]

Hic tomus, totius Operis quinquagesimus, dies tantummodo octavum & nonum mensis Octobris percurrit, nec nisi septuaginta & unum Sanctos Beatosque nominatim una cum aliis triginta novem anonymis complectitur. De hisce, in quatuor classes divisis, eo, quo occurrunt, dierum ordine pauca hic de more præmittimus.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Die VIII primus ex hac classe occurrit Artemon presbyter, sub Diocletiano passus. Omnia fere, quæ de Metropolo ep. C., Treviris culto, circumferuntur, sunt incerta. Felix ep., cujus gesta in episcopatu ad examen vocavimus, videtur anno CCCLXXV ad sedem Comensem evectus. Evodii, Rothomagensis in Normannia seculo V episcopi, Acta e Ms. Rothomagensi edimus, Commentario prævio illustrata. Quis sit Dionysius ep. M., qui cum nonnullis aliis in Hieronymianis celebratur, ignoramus. De Caletrico, Carnotensi ep., Syllogen texuimus. Grati, Cabilonensis sec. VII episcopi, Vitam, præmisso, quo illustratur, Commentario, e Claudio Perryo edimus. Die IX damus Dionysium Areopagitam, episc. M. Etiamsi ad III Octobris diem plerisque Fastis sacris sit insertus, huc tamen a nobis fuit remissus, quod ob connexionem, quæ inter disputanda de eo & de Dionysio Parisiensi ep. M. necessario occurrit, ad unam hanc diem, Dionysio Parisiensi sacram, de hoc simul & de Areopagita agere sit visum. Ac primo quidem de Dionysio Areopagita tractantes, controversiam antiquam, qua, an hic a Dionysio Parisiensi sit diversus, disputatum acerrime fuit, examinamus, ac Hilduini rejectis Areopagiticis, confutatisque, quibus nonnulli innixi Dionysium Areopagitam cum Parisiensi confundunt, argumentis, nos eorum, qui hunc abs illo secernunt, opinionem amplectimur. Prolixo porro, quo id facimus, reliquaque, ad Areopagitam spectantia, discutimus, Commentario prævio Acta etiam, utut Areopagitæ perperam afficta, subjungimus, duabus insuper ad horum calcem adjectis Appendicibus, in quarum altera de Areopagitæ reliquiis, in altera de Scriptis disserimus: tum vero, interposita primum de Demetrio, Alexandrino sub seculi II finem patriarcha, Sylloge historico-critica, de Dionysio, Parisiensi ep. M., agimus, ac quæcumque de celeberrimo isthoc Parisiensium apostolo, quem non I, sed III demum seculo in Gallias missum arbitramur, adstruuntur a variis, diffuso Commentario sedulo discutimus, eumque una cum sociis Rustico presbytero & Eleutherio diacono non intra, sed extra civitatem Parisiensem circa annum CCLXXXVI martyrio coronatum statuimus. Acta, quæ vel ex eo, quod quarto demum post rem gestam seculo scripta videantur, fidem integram non merentur, e Felibiani editione recudimus, adjectis itidem Appendicibus geminis, in quarum altera de Dionysii Sociorumque MM. cultu, reliquiarum translationibus miraculisque sec. VII posterioribus agimus; in altera singularem plane, qua de Dionysii Parisiensis corpore decertatur, controversiam examinamus. Arnoaldus, episcopus Metensis, de quo præter cultum pauca dumtaxat nota sunt, usque ad annum DCIX vixisse videtur. Nidgarius & Adalbero, Augustani episcopi, quorum primus quando sederit vel quid egerit, haud satis innotescit, cultu sacro, ut apparet, extra Augustanum S. Udalrici monasterium gavisi non fuere.

EX STATU MONASTICO.

Die VIII primus ex hoc statu se offert Badilo, Lutosæ in Hannonia abbas, circa annum, ut apparet, CM vita functus. Badiloni accedunt Hugo, Hierosolymitanus seculo XIII eques, & Compagnus, Camaldulensis seculo eodem monachus. De priori Synopsim historicam, e Bosii sermone Italico Latine redditam, Comm. prævio subjecimus; de posteriori vero confecimus Syllogen, qua Beati gesta corporisque incorrupti translationes sumus complexi. Die IX ab Ægypto suppeditatur Andronicus, eremiticæ post conjugium vitæ professione clarus. Eodem die recensemus Savini seu Sabini monachi Vitam, Commentario prævio illustratam. Gisleno conf. archiepiscopatum Atheniensem abjudicamus, aliisque, quæ ad eum pertinent, sedulo discussis, Commentario prævio, quo id præstamus, Vitam, ab authore anonymo conscriptam, subnectimus, addita etiam alterius authoris anonymi lucubratione, qua, in lucem nondum emissa, Gisleni reliquiarum inventio miraculaque exponuntur. De Lamberto & Bellerio, Gisleni discipulis, pauca dumtaxat habemus comperta, suntque partim fabulosa, quæ de Gemino, forsan monacho, perhibent ejus Acta. Deusdedit, Casinensis sec. IX abbas, solemni ritu Sanctis, utut prodigiis clarus, haud fuit adscriptus. Petri Galatæ monachi gesta e solis magnis Græcorum Menæis innotescunt. Guntheri, Benedictini seculo XI monachi, Acta ab authoribus, ut apparet, partim Wolfherro æquali, partim anonymo minus antiquo sunt conscripta. Hæc, miraculis etiam, quæ Beatus patravit, ad calcem adjectis, e Mabillonio edimus. Tomo coronidem imponunt Goswinus, Aquicinctinus prope Duacum sec. XII abbas, & Joannes Lobedavius Ordinis S. Francisci, Culmzæ in Prussia cultus.

EX STATU SECULARI.

Die VIII initium tomus ducit a Simeone propheta. Anne hic, qui Christum, dum Hierosolymis offerretur in templo, in ulnas suscepit, sacerdos exstiterit, examinamus in Sylloge. Demetrius, seculi IV initio Thessalonicæ passus, præ reliquis apud Græcos est celebris. Post Commentarium prævium tres exhibemus Vitas seu Passiones, quarum tamen nulla, quod omnium antiquior seculum VIII forsan haud præcesserit, fidem integram meretur. Vitis subjungimus primo Miracula, tribus libris comprehensa; deinde vero etiam Analecta de unguento potissimum, quod de Demetrii tumulo stillat, olimve saltem stillavit. Januarius, Faustinus, Martialis, Privatus, Eraclus & Julianus MM., seculo incerto Antiochiæ passi, haud aliunde quam ex Hieronymianis, e quibus illos una cum Dionysio ep. & Pelagia recensuimus, sunt noti. Nescitur etiam, quo seculo passus sit Petrus M., Hispali in Hispania Bœtica cultus. Amoris conf., qui IX forsan sec. floruit, gesta sacrumque Belisiæ ac vicinis in oppidis cultum exponimus in Commentario, Vitis geminis, quas edimus, præmisso. Diem IX aperit Abraham, patriarcharum maximus. E duabus sententiis, quarum altera hunc LXX, altera CXXX Tharæ patris sui anno natum statuit, posteriorem ut verosimiliorem amplectimur, ac dein de nonnullis celeberrimi Viri gestis operose disserimus. Nec tantum hunc in finem Scriptura sacra utimur; sed & SS. Patrum, historicorum interpretumque commentationes Mosaicæ narrationi subinde adjungimus, Commentario etiam critico-historico, quo hæc præstamus, intextis ad calcem nonnullis, quæ de antiqua sanctissimi Patriarchæ veneratione, sacrarum reliquiarum inventione legitimoque in ecclesia etiam Latina cultu comperimus. Domnini seu Donnini martyrium & cultus est certus; fidei vero incertæ varia, quæ de eo exstant, Acta. Horum antiquiora e codice Fuldensi Comm. prævio subnectimus. E solis Hieronymianis duas exhibemus Martyrum classes, quarum prima Atticum, Luddulum seu Lugdulum, Septimum & Julium; secunda vero una cum Primina, Marcellum seu Marcellinum, Geminum seu Genuinum & Nuvium seu Nivium complectitur. Trium posteriorum ætas, priorum autem quatuor & ætas & palæstra ignoratur. Id ipsum etiam locum obtinet de seculo, quo Baractalis, cujus cultus est certus, martyrii palmam retulerit, nec nisi e scriptoribus recentioribus gesta quæpiam Domnini conf., qui sec. VII initio obiisse fertur, memoranda invenimus.

EX SEXU FEMINEO.

Reparata V. M., verosimilius sub Decio passa, quæ die VIII occurrit, diversa habet Acta, quorum alia stilo soluto, alia ligato sunt conscripta. Priora, utut sublestæ etiam fidei, eo tamen modo, quo a Marteneo sunt vulgata, subjungimus Comment. prævio, in quo sedulo omnia, quæ ad Reparatam pertinent, discutimus. Palatiatis & Laurentiæ VV. MM. cultus sacer est certus; gesta vero plane incerta. Benedicta V. M. in agro Laudunensi est passa. Etiamsi hujus Acta fabulis sint respersa, ea tamen, ne immerito a nobis culpari putentur, Commentario prævio subnectimus Præter Thaïdem pœnitentem, cujus Vitas duas, metricam unam, prosaicam alteram, edimus, damus etiam, interjecta primum de Libaria V. M., quæ Tulli colitur, Sylloge, pœnitentem alteram, nomine Pelagiam, a Pelagia M., de qua simul & Dionysio ep. ac Sociis MM,, præmissa tamen de Palladia & Porcaria Autissiodorensibus virginibus Sylloge, egimus, verosimilius distinctam, quæ Vitæ suæ, quam Comment. prævio subjicimus, scriptorem æqualem Jacobum diaconum est nacta, sacroque apud varias gentes cultu evasit percelebris. De Keynæ V. genere sanctitatisque fama pauca dumtaxat in Comm., haud magnæ fidei Actis, quæ ex Capgravio edimus, præmisso, notanda habuimus. Nec multa de Triduana itidem V., in Aberdonensi Scotiæ diœcesi culta, innotescunt, huicque idcirco Syllogen dumtaxat, qua illa exponuntur, texuimus; quod & eamdem ob causam de Valeria & Pollena VV. Hunonis-curiæ cultum nactis, iterumque deinde de Eusebia abbatissa ac Sociabus ejus XXXIX monialibus MM. prope Massiliam passis, præstitimus. De Ragenfrede abbatissa confecimus Comm. historico-criticum, in quo, stabilita primum chartæ Carolinæ, in Dononiensis monasterii favorem concessæ, auctoritate, fuisse illud a Ragenfrede fundatum, ostendimus, ac nonnullis præterea, quæ ad idem monasterium spectant, discussis, omnia etiam, quæ de sancta illa Dononiensi Abbatissa comperire fas fuit, docemus. Diem hunc claudit Birgitta vidua, Ordinis, a suo nomine dicti, fundatrix. Binæ hujus penes nos exstant optimæ fidei Vitæ hactenus ineditæ, quarum altera Birgerum, altera Bertholdum habet auctorem. Ambas, Appendice insuper, quæ Sanctæ miracula complectitur, ad calcem adjecta, publici juris facimus post Comm., in quo non tantum Birgittæ gesta illustrantur, verum etiam Bulla, qua a Bonifacio IX Sanctis fuit adscripta, recensetur, ac quam fidem Revelationes ejus mereantur, Oudini in hasce dicteriis confutatis, exponitur. Die IX præter Priminam M., & Athanasiam, S. Andronici conf. conjugem, de quarum prima ex Hieronymianis simul cum Marcello Sociisque MM., de secunda vero una cum Andronico egimus, damus etiam Publiam, Antiochiæ in Syria abbatissam, illustri in Julianum Apostatam facinore præcipue notam ac postremo Ollam V., de qua vix quidquam scimus præter cultum, quo prope Cameracum gaudet.

APPROBATIO.

Quantopere Bollandus, iique, qui notissimum de Actis Sanctorum Opus, abs illo sub seculi proxime elapsi annum quadragesimum tertium inchoatum, ad nostram usque ætatem continuarunt, suam in hisce colligendis, digerendis ac porro illustrandis industriam probarint, nemo non intelliget, qui ex innumeris prope, quibus id in novem supra quadraginta tomis, in lucem jam emissis, præstitere Commentariis, vel paucos evolverit; quantam vero orbi Christiano utilitatem suis illis lucubrationibus attulerint, vel sola, etsi alia argumenta deessent, abunde monstraret eruditorum passim ob modo resumptum, quem in perpetuum abrumpendum putarant nonnulli, præclarissimi Operis cursum lætitia, cum summo, quo avidissime novi tomi editionem exspectant, desiderio conjuncta. Hunc, totius Operis ejusdem quinquagesimum ac mensis Octobris quartum, quem Constantinus Suyskenus P. M., Cornelius Byeus, Jacobus Bueus, Josephus Ghesquierus & Ignatius Hubenus immenso propemodum studio ac labore elucubrarunt, attentissime perlegi, nulla in re fidei ac moribus contrarium reperi, preloque vel ob multiplicem, qua refertur, eruditionem dignissimum censeo. Actum Bruxellis hac 20 Septembris 1780.

C. J. LEYNIERS Lib. censor.
Imprimatur.
���P. REUSS. Reg. Lib. censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit Historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc quartum tomum Octobris denuo protestamur.


Oktober IV: 8. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober IV

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober IV

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.