Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober IV           Band Oktober IV           Anhang Oktober IV

8. Oktober


OCTAVA DIES OCTOBRIS

SANCTI, QUI VIII IDUS OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Simeon Propheta Hierosolymis.
S. Reparata V. M. Cæsareæ in Palæstina.
S. Artemon presbyter M. forte Laodiceæ in Phrygia.
S. Palatias V. M. Anconæ in Italia.
S. Laurentia V. M. Anconæ in Italia.
S. Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia.
S. Metropolus episc. conf. Treviris cultus.
S. Benedicta V. M. in territorio Laudunensi in Gallia.
S. Thaïs pœnitens in Ægypto.
S. Libaria V. M. in Tullensi diœcesi in Lotharingia.
S. Felix episc. conf. Comi in ducatu Mediolanensi.
S. Evodius episc. conf. Rothomagi in Normannia.
S. Pelagia pœnitens Hierosolymis.
S. Palladia V. Autissiodori in Gallia.
S. Porcaria V. Autissiodori in Gallia.
S. Dionysius episc., martyr Antiochiæ.
S. Januarius, martyr Antiochiæ.
S. Faustinus, martyr Antiochiæ.
S. Martialis, martyr Antiochiæ.
S. Privatus, martyr Antiochiæ.
S. Eraclus, martyr Antiochiæ.
S. Julianus, martyr Antiochiæ.
S. Pelagia, martyr Antiochiæ.
S. Petrus M. Hispali in Hispania Bætica.
S. Keyna V. in Brechinia, Walliæ comitatu.
S. Caletricus episc. conf. Carnoti in Belsia, Galliæ provincia.
S. Triduana V. culta in diœcesi Haberdonensi in Scotia.
S. Gratus episc. conf. Cabilloni in ducatu Burgundiæ.
S. Valeria V. Hunonis-curiæ in Belgica secunda.
S. Pollena V. Hunonis-curiæ in Belgica secunda.
S. Eusebia abb. V. M. apud Massiliam in Provincia Galliæ.
Sociæ XXXIX moniales VV. MM. apud Massiliam in Provincia Galliæ.
S. Ragenfredis abbatissa Dononii prope Valencenas in Hannonia.
S. Amor conf., cultus in Monasterio Belisiæ in territorio Leodiensi.
S. Badilo abbas Lutosæ in Hannonia.
S. Hugo conf. eques Hierosolymitanus Genuæ in Liguria.
B. Compagnus conf. Ordinis Camaldulensis Patavii in Italia.
S. Birgitta vidua Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Erhardi episcopi & confessoris Translatio hoc die in Usuardina editione Lubeco-Coloniensi & apud Grevenum legitur. Fuit hic S. Erhardus episcopus Ratisponensis, cujus Vitam apud nos illustratam habes ad diem VIII Januarii.
S. Oswaldi episcopi & confessoris translatio hodie signata est in Antverpiensi Majori Usuardino codice apud Sollerium. Oswaldus hic est archiepiscopus Eboracensis, de quo actum apud nos est XXVIII Februarii.
B. Philippi episcopi apud Cortinam urbem Cretæ hodie annuntiant codices Bruxellensis & Vaticanus inter auctaria Usuardina apud Sollerium. Est hic episcopus Gortynensis in insula Creta, apud nos jam datus die XI Aprilis.
Dedicatio ecclesiæ sancti Marci Euangelistæ in alma civitate Venetiarum hodie legitur in Usuardino codice Strozziano apud Sollerium, Belino, Molano & aliquot aliis. Consule Opus nostrum in eodem S. Marco Euangelista die XXV Aprilis.
S. Pelagia martyr hodie in Menæis Græcorum excusis, aliisque aliquot Fastis sacris, tum Græcis, tum Latinis celebratur; verum hæc alia non est, quam Pelagia virgo martyr Tarsensis, sub Diocletiano coronata, de qua apud nos jam actum ad diem, quo Martyrologio Romano inscribitur, IV Maii.
S. Petronia, filia S. Petri Apostoli, Synaxario Ms. Sirmondiano Græco hodïe exstat inscripta, quæ haud dubie alia non est, quam S. Petronilla virgo Romana, S. Petri Apostoli spiritualis filia, de qua apud nos cum Martyrologio Romano jam actum die XXXI Maii.
S. Pelagiam virginem hodie commemorant Magna Græcorum Menæa excusa. Hanc adjuncti versiculi esse indicant Pelagiam virginem martyrem Antiochenam, hodie quoque in aliis aliquot Fastis sacris celebratam, atque apud nos jam datam ad diem, quo in Martyrologio Romano signatur, IX Junii.
S. Austregildem viduam, S. Lupi, Senonensis episcopi matrem, hodie annuntiat Martyrologium Parisiense, anno 1727 vulgatum, inter Addenda pag. XIV. Actum de hac sancta Vidua apud nos est die I Septembris.
B. Ugonis episcopi Volaterrani in Tuscia Vitam hodie dandam promiserant Majores nostri inter Prætermissos ad diem IX Februarii, sed pro mense Octobri scribendum est Septembris, ad quem de eo jam egimus: vide ergo VIII Septembris.
S. Gerulphi martyris Adventum Trunchinium hodie memorant Molanus, & Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano. Hujus sancti Martyris gesta, ejusdemque reliquiarum ex pago Merendra Trunchinium prope Gandavum in Flandria Adventum, seu Translationem illustravimus ad diem XXI Septembris.
S. Martinum, Vallis Paradisi in Hispania abbatem Martyrologium Ordinis Cisterciensis, inter monastica Martyrologia ad calcem Romani, a Benedicto XIV Papa aucti, editum, annuntiat hoc die, quod eidem affixa sit ejusdem Sancti Officii, ad universum Cisterciensem Ordinem extensi, recitatio. Deo eo egimus die, quo obiit, antiquumque cultum habet, VII Octobris.
S. Susanna virgo hodie in nostro Ms. Florario Sanctorum, anno 1486 ad calcem perducto, occurrit hoc modo: In pago Blionensi sanctæ Susannæ virginis. Consonat paulo post facta Usuardina editio Lubeco-Coloniensis, apud Sollerium nostrum inter Usuardi Martyrologii auctaria, totidem verbis inquiens: In pago Blionensi, sanctæ Susannæ virginis. Eadem adoptarunt Grevenus & Molanus, in suis item editionibus Usuardinis auctis, præterquam quod horum Prior Bleonensi habeat pro Blionensi. Accesserunt Maurolycus in suo Martyrologio & Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, retento vocabulo Blionensi. At quænam hæc S. Susanna virgo est? Quis pagus Bleonensis, aut Blionensis? Silentibus reliquis jam memoratis, solus Ferrarius in Annotatis ibidem ait: Quæ (S. Susanna) in pago Blionensi, diœcesis, ut videtur, Bononiensis quiescit, & venerationem habet. Per Bononiam autem hic, ut aliunde colligo, indicat Bononiam, alias etiam Boloniam, indigenis Bologne dictam, civitatem Galliæ in Picardia, quæ seculo decimo sexto post Tervannæ excidium episcopatu illustrata est. Proinde fortasse censuit Ferrarius, Blionensi corrupte scriptum fuisse pro Boloniensi. Arturus in Gynæceo sacro ad hunc diem præter virginitatem etiam martyrii palmam eidem adscribit; martyrem ait Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 362, atque ambo eam S. Libariæ sororem faciunt, consentitque Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem XI hujus mensis Octobris. Verum id ipsi acceperunt ex Vita S. Eliphii, quam Baronius ipsemet vitiosam agnoscit ibidem. De S. Libaria agimus hoc ipso die, quo cultum certo habet; quod de Susanna, si qua fuerit hujus nominis Libariæ soror, non possum asserere, eoque minus possum, quod Castellanus, diligentissimus Sanctorum, maxime Galliæ, indagator, qui Libariam ad diem XI hujus mensis in suo Martyrologio Universali recensuit, dictæ Susannæ in eodem nusquam meminerit. Quod vero Ferrarius asserit, hanc, seu hujus corpus in pago Blionensi, vel in diœcesi Bononiensi,quiescere, nihil me movet, tum quod martyrologi, quos laudat, id non tradant, tum quod ne locus quidem, in quo illud quiescat, ei sat notus fuerit, ut liquet ex adjectis vocibus: ut videtur. In prædicta S. Eliphii Vita eadem in Campania tumulata legitur. Hæc me impulerunt, ut hanc Susannam non inter Sanctos Beatosque, sed solum inter Prætermissos recenserem, quippe quæ ex conspersa fabulis Vita solum nota videtur, nec certum, quem quidem sciam, cultum habet. Ceterum poterit lector consulere, quæ in S. Libaria dicemus hoc eodem die VIII Octobris.
Nicodemus martyr hodie signatur in Ms. Synaxario Græco Sirmondiano, verum cum id absque ullo addito elogio fiat, nobisque Nicodemus iste aliunde cognitus non sit, sola Synaxarii illius, cui etiam non satis fidimus, auctoritate referre illum in Opere nostro inter Sanctos non audemus.
S. Flaviani martyris commemoratio hodie legitur in Usuardina editione Lubeco-Coloniensi & apud Grevenum; at cum nec palæstra, nec aliud quidquam addatur, variique per annum recurrant ejusdem nominis Martyres, quis horum ibi indicetur, mihi minime in promptu dicere est.
Petrus Æmilianus, Carmelitarum Generalis, cum Beati titulo hodie legitur in Kalendario Aciëi bene ordinatæ Sanctorum Beatorumque ejusdem Ordinis præfixo, at non in ipso Martyrologio.
Eliam Dunensem in Flandria abbatem, velut Beatum in Menologio Cisterciensi hodie signat Henriquezius; sed ejus cultum non docet, qui eo etiam minus verisimilis fit, quod nec Molanus Natalibus Belgii, nec Raissius in eorumdem Auctario, nec Sanderus in Sanctis Flandriæ Eliam istum memorent.
Stanislaum Polonum Cartusianum cum Beati titulo memorat inter beatos Patronos Poloniæ Martinus Baronius, eumque hoc die VIII Octobris anni 1512 prope Dantiscum obiisse in conventu Paradisiensi, & ibidem honorifice sepultum esse, affirmat: sed nihil habet de cultu.
Beatricem, Ordinis titulo Conceptionis B. M. V. institutricem, Toleti in Hispania cum Beatæ titulo Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi hodie annuntiat; sed cum ejus cultum, qui mihi aliunde quoque incompertus est, minime probet, nequeo ei in hoc nostro Opere inter Sanctos Beatosque locum dare.
S. Farinillus, nobis cetera ignotus, hodie in solo Epternacensi legitur.
Gocla virgo, simul cum Reparata hodie memoratur apud Rosweydum in Appendice Martyrologii Adoniani, hoc modo: Item Reparatæ & Goclaæ virginum. Reparata haud dubie est Cæsareënsis in Palæstina virgo martyr, quam hodie cum Martyrologio Romano damus, verum nullam ei sociam additam legimus. Castellanus in Additionibus ad Martyrologium Universale, pag. 984 & sequenti, die VIII Octobris Goclam virginem post S. Thaïdem addendam monet ex libro Gallico, cui titulus: Thesaurus intercessionis Sanctorum, approbato a N. Sanguin episcopo Silvanectensi … typis edito sine nomine auctoris Parisiis anno MDXXIX apud Cramoisy. Verum hic liber ad manus nostras non pervenit, &, sive hæc Gocla eadem sit cum annuntiata in Appendice Adonis, sive diversa, nobis æque ignota est; ac proinde si quis nos de ea certiora docuerit, dari apud nos poterit in Supplemento Octobris.
Abraham patriarcha annuntiatur in Ms. Martyrolgio S. Martini Trevirensis: in Romano ad diem, quo dabitur, IX Octobris.
SS. Dionysius, Eleutherius & Rusticus, Parisiis passi, hodie recurrunt in aliquot apographis Hieronymianis; de quibus, uti jam alias dictum est, cum Martyrologio Romano agemus die IX Octobris.
SS. Marcellinus, Geminus, Nuvius, Primina in Epternacensi Martyrologio hodie, at in plerisque aliis codicibus Hieronymianis signantur die, quo de iis agi poterit, IX Octobris.
S. Affrenia, cujus hodie meminit Martyrologium Epternacense, videtur eadem, quæ in codicibus Hieronymianis Florentinii, Acherii, & Augustano Labbeanoque Sollerii, nomine Afræ legitur IX Octobris.
S. Diodorus, quem Martyrologium Epternacense Laodaciæ Frigiæ hodie annuntiat, uti & Atticus, Lugdulus, Septimus & Julus, quos sic Diodoro jungit, ut tamen alibi nuntiet, in codicibus Hieronymianis Florentinii & Acherii, & in Richenoviensi, & Labbeano apud Sollerium, aut partim, aut omnes, referuntur ad diem IX Octobris.
SS. Gereon & Socii martyres hodie etiam memorati, in Martyrologio Romano referuntur die, quo de iis agemus, X Octobris.
SS. Eusebius, Eraclus, Dionysius & Candidus memorantur in Martyrologio Hieronymiano Epternacensi: ex quibus Dionysius & Eraclus spectare videntur vel ad classem Sanctorum, quorum antesignanus est Dionysius episcopus cum sociis suis hoc die dandus; vel ad diem X Octobris, quo simul junguntur in Martyrologiis Richenoviensi, Augustano & Labbeano apud Sollerium tom. VII Junii, & Gellonensi apud Acherium: Candidus vero nec in codicibus Hieronymianis Martenei, nec Florentinii, nec Acherii, nec Sollerii occurrit. Vide igitur de prioribus dicenda hoc die, vel X Octobris.
SS. Tharacus, Probus & Andronicus, Tarsenses in Cilicia martyres, hodie sunt in nonnullis apographis Hieronymianis; in Romano autem die, quo dabuntur, XI Octobris.
SS. Daniëlem & Socios, Ordinis S. Francisci Septæ in Mauritania martyres, hodie habet Castellanus in Martyrologio Universali; in Romano sunt die, quo eorumdem gesta illustrabimus, XIII Octobris.
S. Caprasium martyrem Agenni hoc die habet Ms. Martyrologium S. Martini Trevirensis, Romanum vero, quo de eo agemus, XX Octobris.
Nestorem quemdam, velut martyrem, Thessalonicæ coronatum, celeberrimo martyri Demetrio, ibidem passo, hodie in Martyrologio Romano addendum censuere eruditissimi, qui id reformarunt, viri: verum hisce tom. 5 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 638 & binis seqq. refragatur Tillemontius: & sane non immerito, ut apparet: rationes, ob quas ita existimem, in Commentario, Actis S. Demetrii martyris mox dicti atque hodie dandi prævio, adducam in medium. Quod si autem illæ post haud arriserint, Nestoremque nihilominus sanctis Martyribus in Opere nostro accensere visum fuerit, fieri id poterit ad diem, quo de eo præcipuum suum Officium, in Menæis excusis occurrens, Græci faciunt, XXVII Octobris.
Ewigii confessoris in Anglia hodie meminit Grevenus: in nostro autem Ms. Florario Sanctorum eodem die sine loco legitur: Item elevatio sancti Ewigii confessoris; at ceteris martyrologis, quos quidem consului, ignotus iste Ewigius est, etiam Joanni Wilsono in utraque Martyrologii sui Anglicani editione; sed in priori hoc die translatio corporis S. Eloquii Valciodori in territorio Leodiensi annuntiatur; fereque consentit Molanus in Usuardo, hoc item die dicens: In Vualchiodoro sancti Eloquii presbyteri & confessoris. Multum quidem est inter utrumque nomen discriminis; verumtamem cum, ut dixi, Ewigius mihi plane ignotus sit, Eloquii vero translationem Valciodori etiam multi martyrologi bodie signent, Ewigium pro Eloquio scriptum puto. Vide ergo mox dicenda de S. Eloquio.
S. Eloquii corporis translationem Vulciodori in episcopatu Namurcensi hodie varia Martyrologia memorant; de eo agemus die, quo ejusdem Natalis inscriptus Martyrologiis legitur, III Decembris.

DE S. SIMEONE PROPHETA HIEROSOLYMIS

Subinitium seculi I.

SYLLOGE.

Simeon Propheta Hierosolymis (Sanctus)

AUCTORE J. B.

§ I. S. Simeonis apud Latinos, Græcosque memoria: scriptores aliquot antiqui, qui illius mentionem habent.

Sanctum Simeonem, cujus Lucas in Euangelio cap. 2 præclaram facit mentionem, Fasti sacri plerique tum recentiores, [Enumerantur] tum antiqui, Græci æque ac Latini, licet ad dies valde diversos, certatim celebrarunt. Martyrologium quidem Romanum, a Benedicto XIV auctum & castigatum ad diem VIII Octobris S. Birgittæ viduæ annuntiationi hæc de S. Simeone proxime subjicit: Eodem die natalis beati Simeonis Senis, qui in Evangelio Dominum Jesum suis in ulnis suscepisse legitur. Multis ante seculis idem præstitit Usuardus, qui hodiernum Sanctorum laterculum his verbis exorsus est: Natalis beatissimi senis Simeonis, qui in Euangelio legitur Dominum suis suscepisse in ulnis. Idem Ado tum in Martyrologio, tum in Libello de Festivitatibus Apostolorum &c; priore quidem loco hæc tantum scribens: Et beatissimi Senis Simeonis: sed in Libello mox dicto Simeoni ex Lucæ Euangelio elogium texit hunc in modum: Natalis beatissimi senis Simeonis, de quo beatus Lucas Euangelista refert: “Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, & homo iste justus & timoratus, exspectans consolationem Israël, & Spiritus sanctus erat in eo. Responsum autem accepit ab Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo, & ipse accepit eum in manibus, & benedixit Deum, & dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace.” Et ita fere habet vulgata Luc. 2 cap. ℣℣. 25, 26, 27, 28, 29.

[2] At Florus, Hrabanus, Notkerus ad diem V Januarii S. Simeonem suis Martyrologiis inseruerunt: Notkerus, antiquorum martyrologorum exemplo, [dies varii,] & Lucæ de Simeone dictis innixus, Prophetæ titulum illi adjecit. Hierosolymæ, inquit, depositio S. Simeonis Prophetæ, qui Dominum Jesum Christum, Spiritus S. illustratione cognitum, de manibus parentum in ulnas suas accepit, & non solum de eo, sed & de Matre ejus futura mystico sermone prænuntiavit; alludens nimirum ad verba Lucæ ℣. 34 & seq. Et benedixit illis Simeon, & dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, & in resurrectionem multorum in Israël, & in signum, cui contradicetur: & tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Dum vero ait, depositio, indicare videtur, S. Simeonem eo die finem vivendi fecisse. Eadem voce utuntur Hrabanus & Florus; cujus tomo 2 Martii præfixum Martyrologium ita habet: Hierosolyma depositio Simeonis Prophetæ: qui a Spiritu sancto responsum accepit, non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini. Simeonis item meminit Florus in Carmine de Gestis Christi Domini apud Martene tom. 5 Anecdotorum col. 602; ubi S. Simeonem sacerdotem fuisse, vel sacerdotis, cum Christus offerretur Domino, munere functum, tacite videtur innuere: qua de re cum pluribus infra disserendum sit, paucos versiculos, quibus id aliorum martyrologorum, ut mox videbimus, exemplo facere videtur, huc obiter transcribo: sunt autem hi:
Accipit hunc lætis Simeon sanctissimus ulnis,
Dumque Deo offertur, dum dat pia munera templo,
Hunc Dominum lucis, hunc fert regem esse salutis.
Ad diem V Januarii sic pariter Wandelbertus canit:
Sed Nonas Simeon confessor possidet almus.

[3] [quibus S. Simeonis memoria] At hæc de altero Simeone, nimirum Stylita, hoc pariter die culto, intelligenda videntur. Utut id sese habeat, Floro, Hrabano & Notkero, quantum ad diem V Januarii, quo etiam S. Simeonem signant, plerique consonant Hieronymiani codices. Lucensis apud Florentinium sic habet, festum Occursus S. Simeonis, cum accepit puerum Dominum in ulnis suis, ut inquit in Annotatis Florentinius, manifeste distinguens ab ejus depositione: In Jerosolyma Simeonis Prophetæ, cum obtulit ei Dominum Jesum Christum Maria & Joseph, & depositio ipsius Prophetæ. Iisdem pene verbis S. Simeonis annuntiatio concipitur in codice Corbeiensi apud eumdem Florentinium, apud Acherium tom. 4 Spicilegii pag. 620, apud Martene tom. 3 Anecdotorum col. 1572, uti & in Opere nostro tom. VII Junii in Corbeiensi breviori. Ex reliquis vero vetustis Martyrologiis, eodem Anecdotorum tomo a Marteneo excusis, S. Simeonem die V Januarii signant Morbacense & Autissiodorense ab annis circiter mille, ut titulus præfert, sub Hieronymi nomine compactum, sed sub nomine Simonis, quod apud Hebræos idem valere ac Simeonis, scribit Jansenius Iprensis in Commentario in Lucam. Ex Martyrologiis vero Hieronymianis, tom. VII Junii Operis nostri excusis, in diem V Januarii conspirant Rinoviense, Richenoviense, Augustanum monasterii S. Udalrici, Reginæ Sueciæ, & Labbeanum, quod sic habet: Hierusalem, Simeonis presbyteri. Codex Epternacensis a jam citatis abit, nihil ad diem V Januarii de Simeone memorans: se! ad diem 2 Februarii, ubi in aliis mentio fit festi Purificationis B. Mariæ Virginis, sic habet: Et Hierosolymis S. Simeonis, sequente lacunula quadam, quæ forte voce Occursus aut alia simili supplenda est.

[4] Verum hoc loco non tam peculiare S. Simeonis festum, [in Martyrologiis Latinis,] quam B. Virginis Purificatio & Christi Oblatio indicatur. Festum enim Purificationis vocari festum S. Simeonis in codice Remigiano, observat Menardus in Annotatis ad librum Sacramentorum S. Gregorii Papæ pag. 41. Liquet id etiam ex libro, qui Ordo Romanus inscribitur, & tempore Pipini regis & Stephani Papæ exaratus fertur, e quo Henschenius tom. 1 Februarii pag. 273 num. 23 ista delibat: De hac festivitate, id est, ὑπαντὴ Domini & aliis festivitatibus S. Mariæ in Gestis Pontificalibus legitur, quod Sergius Papa præceperit Litanias fieri in die Præsentationis Domini in templo. Ita enim scriptum est, ut in diebus Annuntiationis Domini, Dormitionis ac Nativitatis sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & S. Simeonis, quod ὑπαντὴ Græce dicitur, cum Litaniis exeant a S. Adriano & ad S. Mariam populus occurrat. Eamdem Purificationis festo nomenclaturam tribuit Anastasius Bibliothecarius in Sergio I, qui Petri Cathedram sub finem seculi septimi adeptus eamdem morte deseruit initio octavi. Denique festum S. Simeoni proprium die IV Februarii signant Galesinius, auctor Martyrologii, quod Canisii dicitur, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Generali, Withfordus in Martyrologio ecclesiæ Sarisburiensis, Felicius, & Petrus Equilinus lib. 3 cap. 80; ubi singularia quædam de S. Simeone narrat; ut egisse illum, cum Christum suscepit, annum ætatis suæ 112, ac triduo post mortuum Hierosolymis 2 Nonas Februarii sepultum fuisse: sed addit: Hæc in libro de Infantia Salvatoris, nempe jam inde ab anno 494 a Gelasio Papa in Concilio Romano inter libros apocryphos relato; ut adeo his, ob multiplicia, quæ de Christi infantili ætate inventa fuere commenta, fides exigua debeatur. Sed ad diem VIII Octobris etiam memoratur in Calendario festorum propriorum Ecclesiæ Hierosolymitanæ apud Waddingum in Annalibus Minorum ad annum 1342.

[5] Accipe modo Fastos quosdam sacros Græcorum, quibus die III Februarii, [Mencis,] postridie Purificationis B. Virginis, seu, ut Græci loquuntur, Hypapantes, S. Simeonis festum inscribitur. Menæa ad dictum diem tribus primum versiculis de S. Simeone ita canunt:
Ἤγγειλε νεκροῖς Πρέσβυς, ὡς θειὸς λόγος,
Ἄνθρωπος ὁφθεὶς, μέχρι καὶ τούτων φθάσει.
Τῆ τριτάτη δεσμοῖο βίοιο λύθη Συμεώνης.
Nuntiavit mortuis Senex, divinum Verbum,
Hominem factum, etiam usque ad illos perventurum.
Tertia (Februarii) vinculo vitæ solutus est Simeon.
Tum ita prosequuntur: Ὃς ἐν τῷ παρόντι βίω, τὴν παρατεταμένην ζωὴν δεξάμενος, διὰ τὸ χρηματισθῆναι ὑπὸ Πνεύματος τοῦ ἁγίου, μὴ ἰδεῖν θανάτον, πρὶν τὸν Χριστὸν θεάσηται, ἐν ἀγκάλαις τοῦτον ὑποδεξάμενος, καὶ τὰ περὶ αὐτοῦ ἐσομενα, Πνεύματι ἁγίω θεοφορηθεὶς, καὶ προμηνύσας, κατὰ τὸν αὐτοῦ χρηματισμὸν, τοῦ βιοῦ πέρας ἐδέξατο. Qui, cum hic vitam, propter editum a S. Spiritu responsum, fore, ut non prius mortem, quam Christum visurus esset, multum protraxisset, in ulnas hunc suscepit, &, postquam, quæ illi futura erant, Spiritu sancto afflatus, prædixerat, secundum Spiritus sancti responsum, vitæ finem accepit. Si sensum versiculorum assequor, significant, S. Simeonem die III Februarii, cum pridie diu exspectatum Messiam manibus excepisset, hac vita defunctum, constitutis in limbo Patribus peractæ jam divinæ Incarnationis nuncium pertulisse, ac prædixisse, in ipsum limbum, quo eos inde liberet, Messiam propediem perventurum.

[6] [& Menologiis Græcis,] Suo quoque hoc die (III Februarii) elogio ornatur S. Simeon una cum S. Anna prophetissa in Menologio Græcorum Annibalis Albani titulo S. Clementis S. R. E. presbyteri Cardinalis Græce & Latine anno 1726 Urbini edito; sed in eo, quod Canisius edidit, die prima Februarii; at cum id ex iis, quæ Lucæ 2 cap. leguntur, fere petitum sit, id huc transcribere non est necesse. Eodem signatur a Maximo Margunio, Cytherorum episcopo; in Horis canonicis Cryptæ ferratæ; in Anthologio Græcorum, in Kalendario Græcorum Reusneri & Genebrardi. Theodorus in Commentario in tit. 7 Nomocanonis Photii, Novellam Manuëlis Comneni imperatoris exhibet, qua inter dies, quibus judicia cessare debebant, seu omnino feriatos, recensetur dies III Februarii, ob festum memoriæ Simeonis, Dei susceptoris. Καὶ γ. διὰ τὴν τῆς μνήνης, inquit in laudata Novella dictus imperator, τοῦ θεοδόχου Συμέον τελετὴν. Peculiaria quædam occurrunt de S. Simeone ad diem III Februarii in Menologio Græcorum apud Ughellum tom. X Italiæ sacræ auctæ, quod e versione Archudii Corcyrensis ita habet: Tertio Nonas sancti & justi Symeonis, qui in ulnas suas Dominum suscepit, & Annæ Prophetidis commemoratio. Symeon insigni justitia & pietate senex seipsum ab omni peccati labe avocans, cum a templo nusquam discederet, sed assiduis Deum precibus fatigaret, ut mundum miseratus tandem aliquando mortales a dæmonis potestate vindicaret, audivit ab angelo, se non prius ex hominum vita migraturum, quam videret Christum Domini, eum, qui universo orbi esset allaturus salutem.

[7] [variarumque gentium Fastis celebratur;] Eodemque etiam Anna Prophetis oraculo donata est a Deo. Cum igitur quadragesimo ab ortu die detulissent parentes puerum Jesum in templum ad legis præscriptionem, Symeon venis (ulnis) complexus, dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum; cumque & de Christi morte, de cruce, deque Genitrice, quæ Filium cruci affixum visura esset, prophetasset, Anna vero gratias egisset Deo, uterque fatalem vivendi summam explevit. In Supplemento vero Ms., quod penes nos est, ad Menæa excusa ex Synaxario membranaceo antiquo Ms. P. Sirmondi adduntur ista: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῶ ἀποστολείω τοῦ ἁγίου Ἰακόβου, τοῦ ἀδελφοῦ τοῦ κυρίου, τῶ ὄντι ἐν τῶ σεβασμίω τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου τῶν χαλκοπρατείων. Celebratur vero festivitas eorum in æde S. Jacobi, fratris Domini, quæ est in venerabili templo sanctissimæ Deiparæ in Chalcopratiis, nimirum Constantinopoli. Ut autem colligas, quam late S. Simeonis cultus sese per orbem Christianum diffuderit, nonnullarum præterea gentium Fastos sacros, quibus inserta est ejus memoria, juverit adduxisse in medium. Ad diem III Februarii locum habet in Ephemeridibus Græco-Moscis tom. 1 Maii præfixis; uti & in Menologio Slavo-Russico Sparivenfeldiano, quod ex Sparwenfeldii versione sic habet: Sancti & justi Simeonis, acceptoris Dei: & Annæ Prophetissæ, qui vixit annos CCCLX. Item in Kalendario Rhutenorum apud Possevinum tom. 2 Apparatus sacri pag. 366. Ad diem 2 Februarii in Fastis Copticis apud Seldenum de Synedriis veterum Hebræorum pag. 393 ita legitur: Simeonis sacerdotis & gestationis Domini; & idem est introitus Domini in templum. Ad diem eumdem signatur in Calendario Æthiopico apud Jobum Ludolfum in Historia Æthiopica pag. 408.

[8] Nonnulla ex iis, quæ ex laudatis hactenus Fastis sacris de S. Simeone allata sunt, [uti & antiqui aliquot, qui post S. Lucam] in controversiam veniunt, de quibus infra disseretur. At omni profecto exceptione majus est insigne, quod S. Simeoni tribuit Lucas Euangelista, Spiritu Sancto dictante, elogium, quo, quamquam non omnia, quæ præclare Simeon gessit, sed ea tantum, quæ Christum recens natum proxime spectabant, prosequi Euangelista voluerit, ea tamen paucis edixit, quibus ad S. Simeonis laudem vix quidquam dici potuisset uberius. Sic itaque de eo Lucas in Euangelio cap. 2. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, & homo iste justus, & timoratus, expectans consolationem Israël, & Spiritus sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: Et ipse accepit eum in ulnas suas, & benedixit Deum & dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum: quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium, & gloriam plebis tuæ Israël. Et erant pater ejus & Mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon, & dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam & in resurrectionem multorum in Israël; & in signum, cui contradicetur: & tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

[9] Lucam imitati antiqui Patres S. Simeonis præconia scriptis suis frequenter celebrarunt: [S. Simeonis mentionem fecere,] Irenæus lib. 4 contra Hæreses cap. 7 Abrahamum spiritu prophetico vidisse, ait, desideratum illum diem, quo Dei Filius inter homines homo futurus esset; natam vero inde patriarchæ lætitiam & gratulationem a Simeone re fuisse impletam. Et Abraham ergo, inquit, a Verbo cognoscens Patrem, qui fecit cœlum & terram, hunc Deum consitebatur: & doctus repræsentatione, quod inter homines homo futurus esset Filius Dei, per cujus adventum semen ejus erat futurum quasi stellæ cœli, concupivit eam diem videre, uti & ipse complecteretur Christum: & per spiritum prophetiæ eam videns exsultavit. Propter quod & Simeon ex semine ejus re implebat gratulationem patriarchæ, & dicebat: Nunc remittis servum tuum, Domine, in pace &c. Ambrosius hæc Lucæ verba: Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon: & homo iste justus, & timoratus exspectans consolationem Israël ita commentatur: Non solum ab angelis & prophetis, a pastoribus & parentibus, sed etiam a senioribus & justis generatio Domini accipit testimonium. Omnis ætas & uterque sexus, eventorumque miracula fidem adstruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elizabeth prophetat, Magus adorat, utero clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat. Et bene justus, qui non suam, sed populi gratiam requirebat: cupiens ipse corporeæ vinculis fragilitatis absolvi, sed expectans videre Promissum; sciebat enim, quia beati oculi, qui eum viderent. Symeon denique ille justus, ait S. Cyprianus lib. de Mortalitate, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei præcepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset, quod non ante moreretur, quam Christum vidisset, & Christus infans in templum cum Matre venisset, agnovit in spiritu, natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante prædictum; quo viso, scivit, se cito esse moriturum. Lætus itaque de morte jam proxima & de vicina accersitione securus accepit in manus Puerum & benedicens Dominum exclamavit & dixit: “Nunc dimittis servum tuum, Domine secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.” Probans scilicet atque contestans, tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti sedis & securitatis æternæ portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem venimus.

[10] Simeonem S. Augustinus sermone 163, alias 3 de Verbis Apostoli, [scriptores Latini] tom. 5, col. 786 & seq. editionis Benedictinæ sanctum Senem, de Deo bene meritum appellat & a sincera pietate commendat. Verba ejus sunt: In hoc desiderio (salutare Dei, seu Christum videndi) erat ille sanctus senex Simeon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus & de Deo bene meritus Simeon; sine dubio & ipse dicebat “Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, & salutare tuum da nobis.” In hoc desiderio, in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam senectus matura excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi eum portari Matris manibus vidit, & divinam infantiam pia senectus agnovit, accepit eum in manus suas & dixit “Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.” Ecce unde dicebat “Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam & salutare tuum da nobis.” Impletum est desiderium Senis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit. Inter Hymnos a S. Paulino, patriarcha Aquileiensi, qui sub seculi IX initium obiit, compositos, & a Madrisio Venetiis anno 1737 editos, qui ordine quartus, & pro festo Purificationis est, de S. Simeone inscribitur; in quo præter alia, ex Luca mutuata, hæc de Simeone Paulinus canit:
Dei sacerdos, humilis, mitissimus
Erat in urbe justus, senex optimus,
Felix, beatus Simeon cælifluo
Sanctoque plenus adfuit spiramine,
Sacra sub aula nutu Dei concitus &c.

[11] [Græcique: an in his] S. Bernardus, a Mabillonio editus & illustratus, Epist. 98, col. 104 ita de Simeone loquitur: Sed & Senex ille tam plenus virtutum, quam dierum, morte jam propinqua, Vitam bajulans in manibus, aiebat: “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum” ac si diceret: Securus descendo in carcerem, qui tam præsto meam sentio redemptionem. Et hic ergo, qui cum tam secura jucunditate, & jucunda securitate moritur, merito in Ecclesia celebrari cum gaudio memoratur. S. Ildephonsi archiepiscopi Toletani de Purificatione sanctæ Mariæ Sermo exstat tom. 12 Bibliothecæ Patrum Lugdunensis pag. 588 & seqq., in quo etiam nonnulla in S. Simeonis laudem reperire est. Mitto plures alios, qui, sive de Lucæ verbis cap. 2 ℣. 22 & seqq., sive de Domini oblatione, sive de ipso Simeone ex instituto tractantes, nonnulla de illo scripserunt. E scriptoribus Græcis Leontius, Neapolitanus in Cypro episcopus, qui sub finem seculi sexti & initium septimi floruit, integrum de Simeone, Dominum in ulnas suscipiente, sermonem conscripsit, quem Combefisius part. 1 Auctarii Patrum Græcorum a col. 681 edidit. Simeonem quoque laudat apud eumdem Combefisium Leo augustus, dictus Sapiens, in Oratione de Præsentatione Domini; uti & Athanasius Alexandrinus episcopus, in Sermone in Christi Domini Occursum col. 507 & seqq. Combefisius in Annotatis in Opera S. Athanasii, a se edita, dictum Sermonem de Occursu Domini Athanasio Magno, qui seculo IV floruit, & toleratis pro Ecclesia laboribus & persecutionibus celeberrimus evasit, non dubitanter adscribit. Tum objicit sibi hunc Athanasii textum: Contradicet enim atque disceptabit de illo (Christo) ac spectante ad eum doctrina Simon adversus Marcionem, Ariusque adversus Sabellium [nec non Eutyches adversus Nestorium:] ac utrique adversus Ecclesiam: in quem ita scribit: Unum video, quod primo statim aspectu Athanasio illi Magno abrogare videatur (laudatum Sermonem) quod nimirum Eutychetis & Nestorii hæreticorum invicem ac ab Ecclesia dissidentium meminerit, quos liquet fere seculo integro Athanasio juniores. Verum facilis expeditaque solutio, ut quis tantillum attendat: nempe esse ea verba addita ab eo, qui in usum ecclesiæ suæ post Eutychianam ac Nestorianam hæresim, eum tractatum descripsit, ac monomentis aliis in Ecclesia more Græcorum legi solitis, accensuit.

[12] Verum quidni sermo ille alterius Athanasii seu Anastasii, [S. Athanasius Alexandrinus] Alexandrini episcopi, qui anno 614 obiit, esse potuerit? Operum S. Athanasii editores Benedictini Congregationis S. Mauri tom. 2 pag. 415 Combefisii rationem, ob quam verba illa: Nec non Eutyches adversus Nestorium, subdititia opinatur, quod nempe Athanasius memoratis Simone & Marcione, Sabellio & Ario, mox eorum errores recenseat; de Eutychis autem & Nestorii erroribus nihil dixerit, elevant, aiuntque: Verum fatemur, nobis non liquere, esse Nestorii & Eutychis nomina hoc loco adjectitia: nam, præterquam quod exstant in duobus codicibus regiis, ad quorum fidem hæc Homilia edita fuit; cum scriptor iste post allata sex hæresiarcharum nomina multas hæreses memoret, tacito hæreticorum nomine, V. G. Docitarum, Apollinaristarum, aliorumque; sane innuere videtur, nequaquam sibi id consilii fuisse, ut præmissis nominibus Simonis, Marcionis, Sabellii, Arii, Nestorii, Eutychis; eorumdem hæreses ordine postea memoraret, sed allatis quatuor priorum erroribus, reliquas dein hæreses, ut se memoriæ offerebant, recensuisse. Verum hac de re sermo plenior infra recurret. Addunt & alia in ea occurrere Homilia, quæ ætatem arguant Nestorio posteriorem, stilum ab Athanasiano diversum, verba Athanasio non usitata, aliaque hujusmodi, quæ apud laudatos editores videri possunt. Neque eam forte habuit festum Occursus Domini antiquitatem, ut de eo Homiliam habere potuerit. Dubii itaque saltem auctoris est ista Homilia. Plures quidem e Græcis Patribus citari hoc loco possent, sed dubium pariter est, num, quæ eorum nomine citantur, vere ab illis profecta sint: ex his præcipuos dabimus infra.

§ II. Refutantur aliquot de S. Simeone errores: an fuerit sacerdos.

[S. Simeon nec fuit] Præter ea, quæ de Simeone Lucas scripsit, nonnulla de eodem narrantur, quæ vel fabulosa sunt, vel a dubiis auctoribus scripta vel mutuata sunt. Ibi (in suburbio Bethlehem) inquit Cedrenus, scriptor Græcus, ex Maria natus Emmanuëlus, octavo die circumcisus, post quadraginta dies Hierosolymam adductus est, ut Domino secundum Legem sisteretur: acceptusque est a justo Simeone. Is Dei receptor Simeon Judæus, unus erat de LXX illis interpretibus, qui Ptolemæo Philadelpho, Ægypti regi, Ebraïcum vetus Testamentum in Græcum transtulerant sermonem ante Christi adventum, sicut D. Chrysostomus in suo de sex diebus Opere tradit. Atque hic Simeon, cum Esaïæ vaticinium legisset, virginem gravidam fore, partuque filium, Emmanuëlem nomine, edituram, fidem dicto prorsus derogavit, quod humana natura omnino virginem parere non admitteret. Sic ei animato divinitus patefactum est, victurum eo usque, dum vatis oraculum impleretur. Id nos sacrum etiam docet Euangelium his verbis: “Frat Spiritu sancto præditus, ab eoque oraculum acceperat, se non ante moriturum, quam Unctum Domini vidisset.” Eum ergo in templo videns Puerulum quadraginta dierum, in ulnas accepit &c. Simile quidpiam ante illum scripserat Eutychius, patriarcha Alexandrinus, seculo X secundum Seldenum, addiditque: Deus ergo vitæ terminum ipsi auxit, adeo ut annos trecentos quinquaginta viveret, donec Christum Dominum videret.

[14] [e 70 interpretibus unus;] Ptolemæus Philadelphus divinas Scripturas per 70 (seu 72) interpretes transferri ex Hebraïca lingua in Græcam curavit, ut scribit Eusebius libro posteriori Chronicorum, anno 2 Olympiadis 124, id est, anno 283 ante epocham Christi secundum Tabulam Olympiadum & Urbis Romæ ex Varronis sententia cum annis Christi connexionis, quam exhibet Ricciolius lib. 2 Chronologiæ reformatæ a pag. 105. His igitur stantibus, ac morte ejus initio epochæ Christi affixa, anno circiter ætatis suæ 67 Biblia Hebraïca in linguam Græcam vertere debuerit. Verum tanta Simeonis ætas non aliunde orta videtur, quam ex errore, quo sanctus Simeon cum altero Simone, cognomento Justo & summo Judæorum sacerdote, Oniæ II patre, confunditur; neque tantum illius senium speciem verisimilitudinis habet, merumque apparet commentum Talmudicum. Quod autem ad S. Chrysostomum, a Cedreno laudatum in Opere de sex diebus, attinet; quemadmodum is sanctus Pater lucubrationum suarum multitudine clarissimus exstitit, ita quam plurimi eidem fœtus spurii, e quorum aliquo (non enim in genuinis operibus ejus Simeon ex 72 interpretibus fuisse legitur) id ipsum Cedrenus excerpserit, adscripti fuere.

[15] Ferunt præterea;, S. Simeonem Hillelis, magni nominis rabbini, [nec Hillelis filius,] seu filium seu discipulum fuisse: Genebrardus in Chronologia pag. 205 ad annum mundi 4020 ita scribit de utroque. Hillelis doctoris insignis LXXX discipuli. Clariores Jonathan, filius Uziël, cujus paraphrasis Chaldaïca in Vetus Testamentum magna ex parte extat, & Simeon Justus, qui Christum ulnis excepit. Is est Simeon, in quo spiritum synagogæ Magnæ, qui erat Prophetico minor, communi major, defecisse, authores sunt Talmudici “in Tract. Pirke Abhoth sectiones Patrum.” Rabbi Mose Ægyptius, non tantum discipulum, sed & filium Hillelis fuisse, scribit, Gamaliëlisque (ad cujus pedes Legem Paulus didicit) præceptorem, imo vero & patrem. Et paulo infra: Hillel, qui CXX annis vixit, pater Simeonis Justi, Simeon Gamaliëlis, Gamaliël Simeonis Junioris, magni facti, quod essent doctissimi simul & nobilissimi, de familia Davidica. Unde ex eorum consilio synagoga administratur centum totis annis usque ad Romanam captivitatem. “R. Abraham in Cabbala historica Cozri.” Scipio Scambatus Archivorum Veteris Testamenti lib. 3 Titulo 1 pag. 417 de eodem Hillele hæc habet: Hujus Academiæ (Babylonicæ) soboles Hillel, cum hic didicisset (Neardeæ) Hierosolyma se contulit, & filiis Bethiræ principatum literarium præripuit; sectamque Pharisæorum sic auxit, ut eam primus instituisse sit visus. Titulo vero 2, de Academia Hierosolymitana agens, jam recitatis hæc addit: Hierosolymitanam Academiam dicitur excitasse Nehemias, Esdras vero instituisse ac formasse, auxisse vero Jedoas, vel Jaddus, quem Simeonem Justum (de quo num. superiore) vocant Hebræi, in summam vero auditorum frequentiam, & uberioris doctrinæ copiam adduxisse duo illi Pharisæorum principes feruntur Hillel & Samai. Mos autem hic fuit, ut prius Babylone diu doceret quis, ut sic denique sibi ad Hierosolymitanæ Academiæ cathedram gradum præstrueret: Sic Hillel fecit.

[16] Hillelis & Sammai meminit S. Hieronymus in cap. 8 Isaiæ his verbis: [aut discipulus; nec Gamaliëlis præceptor;] Duas domus Nazaræi (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis Veteris non amittant) duas familias interpretantur, Sammai & Hillel: ex quibus orti sunt Scribæ & Pharisæi; quorum suscepit scholam Akibas. Et post pauca ita, qua floruerunt, ætatem explicat: Sammai igitur & Hillel non multo prius, quam nasceretur, orti sunt in Judæa, quorum prior “dissipator” interpretatur, sequens “prophanus:” eo quod per traditiones & δευτερώσεις suas Legis præcepta dissipaverit & maculaverit. Plura de Hillele vide apud Calmetum in Dictionario Biblico. Verum quod de S. Simeone aiunt, nimirum fuisse hunc Hillelis seu discipulum seu filium, haud satis apparet probabile: si enim paulo ante Christum Hillel, ut Hieronymus tradit, floruerit & Babylone, Hierosolymam anno circiter 30 ante Christum, ut alii tradunt, venerit; Simeon autem, Christo nato jam senex fuerit, & provectæ quidem admodum verosimillime ætatis, senium ejus haud pati videtur, ut Hillelis discipulus fuisse dicatur: in hanc etiam rem ita scribit Cornelius Jansenius, Gandavensis episcopus, Commentariorum in Concordiam Euangelicam cap. 10 pag. 76. Porro Galatinus existimat, hunc Simeonem fuisse eum, qui a Judæis in Talmud dicitur Simeon Justus, de reliquis synagogæ magnæ, qui diviniorem illam Legis intelligentiam, quam Cabalam vocant, accepit a patribus, cujus multæ præclaræ sententiæ in Talmud continentur, eumque fuisse filium & discipulum Hillelis, magistrum vero Gamaliëlis illius (Vide cap. 22 ℣. 3 Act. Apost.) ad cujus pedes sedit Paulus. Verum ex libro Pirke Anoth, quem versum nobis Fagius quidam dedit, ex quo tamen libro ille suam desumit sententiam, videtur, quod dicit, falsum esse. Nam Simeon Justus in eo libro diu præcessisse dicitur Hillelem, cujus non ponitur aliquis discipulus nomine Simeon, sed Gamaliël quidam. Porro neque Simeonis nostri filius aut discipulus Gamaliël, Pauli in Lege Judaica aliquando præceptor, fuisse videtur: hunc enim Simeon religione sua, si res ita sese habuisset, verisimillime imbuisset, & veri Messiæ adventum edocuisset.

[17] [nec idem, qui Simeon Pontifex, & Simeonis Justi nepos;] S. Hippolyti episcopi & martyris Fragmentis, anno 1716 Hamburgi editis, inseritur Præfatio quædam in Pentateuchum Arabicum Ms., quæ pag. 35 hæc habet: Tradiditque illam (Legem Mosaïcam) Nathan Shimeoni, seniori filio Shetach. Ipse est, qui portavit Messiam in ulnis suis. Simeon tradidit illam Jehudæ &c: Sub finem Pentateuchi illius notatur tempus, quo exaratus fuit; in exemplari videlicet Huntlingdoniano Annus millesimus octingentesimus octogesimus nonus: Bodleianum vero exemplar scriptum dicitur Anno millesimo octingentesimo nonagesimo primo Græco. At cum anni isti Græcorum epochæ seculo æræ Christianæ XVI jam inclinanti respondeant, præfixæ Pentateucho isti Arabico Ms. Præfationis auctor magnam sibi fidem haud vindicat. Alios, ait Allatius in sua de Simeonum scriptis Diatriba pag. 3, Simeonem Justum confundere cum Simeone seu Simone, summo Judæorum Pontifice, & Simeonis Justi, de quo supra, ex Onia II nepote. At Simon hic eodem tempore floruit, quo Ptolemæus Philopator, ut ex lib. 3 Machab. (ut vocant) cap. 1 & 2 liquet: hujus autem regnum Olympiadi 139 illigat Eusebius in Chronico; Christi vero Nativitatem Olympiadi 194; atque adeo Simonem Pontificem, Oniæ II filium, Simonis, quem Justum dicunt, nepotem, Christo nato, dudum e vivis excessisse, oportuit. Falsa igitur sunt, vel incerta saltem, quæ de S. Simeone, si ea, quæ de eo Scriptura memorat, excipias, narrari vidimus hactenus.

[18] [nec cœcitate] Singulare est, nec satis firmum, quod de eodem Celsus quidam, auctor quidem antiquus, sed ætatis haud satis exploratæ, tacentibus ceteris antiquis scriptoribus, tradit in Præfatione in altercationem Jasonis & Papisci ad Vigilium episcopum, quæ sub titulo, de Judaïca incredulitate S. Cypriani Operibus, Venetiis anno 1728 editis, inter Opuscula S. Cypriano vulgo adscripta col. CCXV & seqq. inserta est. Ait in ea Celsus, S. Simeonem senem, oculorum usu fuisse aliquando privatum, sed tandem, suscepto in ulnas Christo, visum prodigiose recepisse. Simeon quoque Justus, inquit col. CCXVII, qui in cæcitate constitutus, divino monitus oraculo, audierat, se non ante moriturum, quam vidisset Christum; cum in templum, omni populo præsente, Infantem secum inferret Mater, & in spiritu natum esse Christum, sensisset, acceptum in manus Puerum vidit, & benedicens Deum, in conspectu & auditu omnium dixit: “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.” Simeon, quod cæcus audierat, evidenti veritate perfectum esse, annuntiabat; & veritatem, quam accepto lumine viderat, benedicendo palam Deum populo prædicabat. Ad hoc enim viderat, ut referret, & revelatione sua, quod Christus natus fuisset, ostenderet, & perfidi populi initia prima incredulitatis instrueret.

[19] Verum, si id miraculi in Simeone contigisset, an Lucas, [a Christo liberatus.] qui multas, licet paucis, in eumdem laudes conjicit, rem ad Christi & Simeonis gloriam adeo illustrem tam alto involvisset silentio, ut ne tenue quidem cæcitatis Simeonis, restitutique eidem oculorum usus vestigium exprimere voluisset, qui tamen paulo ante Zachariæ, cum Joannes circumcideretur, loquendi usum fuisse redditum, verbis satis apertis declaravit? Num id soli Celso innotuisset, aut solus ipse ex antiquis misisset in litteras? Sane id affirmanti Celso, qui id forte ex libris apocryphis hausit, indubitanter assentiri non ausim: minus vero id possunt, qui Simeonem sacerdotem fuisse, & sacerdotali munere functum, cum Christum, ut aiunt, Deo obtulit & parentibus ejus benedixit, autumant: cæci enim ab altaris munere arcebantur, ut legitur Levitici cap. 21, ℣. 17 & seqq. Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu … Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: vescetur tamen panibus, qui offeruntur in sanctuario, ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, & contaminare non debet sanctuarium meum. Fueritne autem Simeon sacerdos, an laïcus, jam mox discutiam.

[20] Simeonem, virum justum, Dei timentem ac spiritu prophetico præditum fuisse (Magdeburgenses enim, [Fueritne sacerdos,] Brentium, & Calvinum, qui, ut quidem Feuardentius in cap. 15 lib. IV S. Irenæi annotat, illum privatum homuncionem, senem delirum, obscuræ famæ, nulloque dignitatis aut officii nomine clarum facere non erubescunt, nihil moror) apud omnes recte sentientes in confesso est. Fueritne sacerdos, an laïcus, non convenit inter eruditos. Qui laïcum fuisse, existimant, Lucam non magis Simeonis sacerdotium, unde ejus de Messiæ in terras adventu testimonio non parum ponderis accessisset; quam ceteras ejus laudes, quas tamen accurate enumerat, silentio pressurum fuisse, contendunt; id etiam subinde addentes, Simeonis sacerdotium antiquos Patres, qui nusquam illius mentionem fecere, sibi cognitum haud habuisse. Sacerdosne, an laïcus Simeon fuerit, inquit Benedictus XIV de Festis B. Mariæ Virginis, disputant eruditi; cumque S. Lucas nihil de ejus sacerdotio commemoret, laïcum fuisse, communis sententia est; licet pictores vulgo eum pingant sacerdotalibus vestibus indutum, ut fuse ostendit Ayala in Opere, quod inscripsit “Pictor Christianus eruditus” Matriti edito anno MDCCIII lib. 3 cap. 4. De Simeonis sacerdotio testes afferuntur Athanasius, Epiphanius & Cyrillus; sed opera, ex quibus ducuntur testimonia, sunt apocrypha. Theophylactus, ac Euthymius, Simeonem sacerdotem fuisse, negant. Ac Lucas ipsius quidem virtutes commemorat; sed cum de ejus sileat sacerdotio, verisimile fit, Simeonem non ea præditum fuisse dignitate. Theophylacti, Acridæ in Bulgaria episcopi, a Benedicto mox citati, & seculi XI scriptoris in cap. 2 Lucæ hæc verba sunt: Non erat Simeon sacerdos, sed homo Deum amans, & expectans, quando veniat Christus consolaturus Hebræos, & liberaturus a servitute peccati, forte & ea, qua Romanis & Herodi serviebant. Euthymii vero, monachi Græci, qui seculo XII floruit, hæc: Non erat autem sacerdos, ut mihi interim videtur: alias enim & hoc omnino manifestasset Euangelista tamquam magnam Viri dignitatem. Leo Allatius in Diatriba de Simeonum Scriptis pag. 3 hæc etiam Photii, Constantinopolitani sec. IX patriarchæ, in Amphilochiis cap. 156 verba refert: Non erat sacerdos Simeon, verum sacerdotum virtutibus longe præstabat. Proptereaque sacerdos, quæ de Puerulo Lex fieri præcipiebat, illis asserviebat: Quibus Photius, ut clarius ex textu Græco intelligitur, non solum negat, Simeonem fuisse sacerdotem; sed etiam, in Oblatione Christi alium a Simeone quempiam, qui sacerdos reipsa erat, sacerdotali munere fuisse perfunctum, affirmat. Ceterum Theophylactus & Euthymius non paucos e recentioribus, quos hic recensere non necesse est, suæ de Simeone, non sacerdote, sententiæ consentientes sunt consecuti.

[21] [an laïcus, disceptatur: rationibus] At vero, qui pro Simeonis sacerdotio pugnant, tum Lucam, tum antiquos Patres a se stare contendunt: Lucam quidem, cum de illo ait: Et benedixit illis (Mariæ & Joseph) & dixit ad Mariam &c: quod benedicendi munus proprium fuerit sacerdotum secundum illud Numm. cap. 6 ℣. 23 & quatuor seqq.: Loquere Aaron & filiis ejus: sic benedicetis filiis Israël, & dicetis eis: Benedicat tibi Dominus: & custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi: & misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, & det tibi pacem. Invocabuntque nomen meum super filios Israël, & ego benedicam eis. Item quod de eodem dicat: Et ipse accepit in ulnas suas. Unde, inquit Beaux-amis Harmoniæ Euangelicæ tom. 1, in cap. Lucæ 2 pag. 67, facile colligimus, Simeonem jus aliquod in rebus sacris habuisse. Cujus enim erat nisi sacerdotis, oblationem Deo factam excipere? Et templi ministerium obire in his, quæ templo offerebantur? Omnia sancta sanctis, ut docet Lex, & magna his in legibus observandis, ut & in cæteris, fuit Judææ morositas, ut scribit Tertullianus l. de præscript. contr. hæret. Solius enim sacerdotis erat, Deo sacrata accipere, & ejusdem in templo loqui. Subdit tamquam sibi patrocinantes S. Epiphanium lib. de Vita & exitu Prophetarum, S. Cyrillum Hierosolymitanum Oratione de Occursu Domini, S. Augustinum Serm. 2 de tempore. Verum de SS. Patrum dictis, quibus Simeoni sacerdotium vendicare visi sunt, infra agemus: hic ea solum, quæ ex Lucæ verbis ad adstruendam Simeoni sacerdotalem dignitatem afferuntur, paucis discutiemus.

[22] Indubitatum quidem est e Luca, datum fuisse Simeoni, [haud satis efficacibus] ut Christum in ulnas susciperet; sed fueritne id ipsi vi sacerdotalis, quo fungebatur, muneris; an contra ex singulari quodam, quo Deus vitæ ejus sanctimoniam, ingensque spectandi Messiæ desiderium manerare dignatus sit, beneficio concessum, non edicit Lucas; multo vero minus ait, a Simeone Christum Deo, quæ sacerdotalis functio fuisset, oblatum. Ait quidem ℣. 29: Et ut perfecerunt omnia secundum Legem Domini, reversi sunt in Galilæam, in civitatem suam Nazareth; sed Legine satisfecerint trandendo in Simeonis manus Christum, necne, tacet; ut hinc effici Simeonis Sacerdotium nequeat. Simeon, fateor, non modo Christum in ulnas suscepit, sed Parentibus ejus etiam benedixit. Quid vero inde concludi volunt? Non enim sufficit ei, inquit Beaux-amis pag. 68 versa, tenere Parvulum, & ea, quæ de eo scripta erant, eloqui: sed & “benedixit Patri & Matri, εὐλόγησεν αὐτοὺς” Benedixit eos. Ita ut non tam illos laudasse, & pro ratione prolis extulisse, sed velut authoritatem habens illos benedixisse intelligatur. Vult itaque Beaux-amis e benedictione, a Simeone Christi Parentibus impertita, consequi Simeonis sacerdotium: atqui varia benedictionum genera fuisse, ut creationis, sanctificationis, multiplicationis, & laudis, ipsemet Beaux-amis docet: unde igitur, non satis stabilito benedictionis, qua usus Simeon est, genere, hanc solennem & sacerdotalem fuisse, contendit? Plura enim, inquit Benedictus XIV de Festis B. Mariæ Virginis cap. 18, exempla in sacris Paginis suppetunt eorum, qui benedixerint, nec tamen fuerint sacerdotes; benedicere enim nihil aliud est, quam bene alicui precari. Lib. Regum 2, cap. 14 ℣. 22 Joab Davidi: Regum vero 3, cap. 8 ℣. 66 Israelitæ Salomoni, peracta dedicatione templi, benedixisse leguntur; priori quidem loco his verbis: Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit & benedixit regi: his vero posteriori: Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes. Tobiæ cap. 9 Gabelus Tobiæ Juniori his verbis benedixit: Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri & timentis Deum &c.

[23] Nec hactenus dictis obest, quod ex Epistola Pauli ad Hebræos cap. 7, ℣. 7 adducitur: [illi sacerdotium] Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. Non enim id de quolibet benedictionis genere intelligi debet: nam nec rege suo Davide Joab, nec Salomone Israëlitæ meliores seu majores erant. Quod si, ut iis, qui Simeonis sacerdotium tuentur, placet, Christi Parentibus benedicere Simeon potuit, tamquam sacerdos, quid ni secundum illorum adversarios eisdem benedicere potuit, tamquam Propheta? Prophetæ pariter & homines a Deo inspirati, inquit Calmetus in Dictionario Biblico ad vocem Benedictio, benedictionem etiam apprecabantur famulis & populo Dei; quibus sane apprecationibus redundant Psalmi. In extremis agentes Patriarchæ filios universamque familiam benedicebant; quam in rem citat Gen. cap. 27, ubi Isaac Jacob; cap. item Gen. 49, ubi Jacob filiis suis benedicit illisque futura prædicit; cap. 33 Deuteronomii, ubi moriturus Moyses duodecim tribubus Israël; & cap. 7 Tobiæ, ubi ℣. 7 Juniori Tobiæ Raguel benedixit his verbis: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni & optimi viri filius es. Haud igitur Benedictio, quam Mariæ & Josepho Simeonem impertiisse, Lucas ait, eos magnopere juvat, qui sacerdotali eum dignitate fulsisse contendunt. Imo vero non desunt, que contrarium, stando Lucæ verbis, & rerum tunc gestarum adjunctis, suadere videantur. Ac primo quidem obesse videtur Simeonis sacerdotio Lucæ de eodem altissimum, de quo num. 19 mentio facta est, silentium. Neque hic quidquam prodest, si, Lucam, licet non verbis, re tamen ipsa Simeonis sacerdotium luculente satis indicasse, dixeris, ipsa rerum a Simeone tunc gestarum commemoratione. Quamquam enim Lucas ea de Zacharia narraturus esset, unde, Zachariam sacerdotem fuisse, liquido appareret, de eodem tamen mox a principio cap. 1 diserte ait: Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias. Quid ni igitur & Simeonem diserte Lucas sacerdotem nominasset, etsi ea ipsum de Simeone, unde colligi ipsius sacerdotium possit, commemorasse, animo fingere tantisper voluerimus?

[24] [nonnulli adstruuns;] Et vero quænam tandem sunt S. Simeonis gesta, a Luca commemorata, quæ quidem ejus sacerdotium prodant? Num impertita ab eo Josepho & Mariæ benedictio? Atqui secus sese rem habere, jam diximus. Num Christi in ulnas susceptio? Sed quid si hæc, ut pariter dictum est, non sacerdotalis muneris functio, sed insignis, qua præditus erat Simeon, sanctimoniæ, & vehementis, quo Messiam exspectabat, desiderii præmium fuerit? Num tandem Christi oblatio, duorumve turturum aut columbarum, quarum altera, ut scribit Josephus lib. 3 Antiquitatum cap. 10, igni absumebatur, altera autem in cibum sacerdotibus cedebat, acceptio, prout Levitici cap. 12 his verbis præscribitur mulieri puerperæ: Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum & (si pauper fuerit) pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, & tradet sacerdoti, qui offeret illa coram Domino, & orabit pro ea? Verum hæcne a Simeone, an ab alio peracta sint, Lucas tacet, qui, postquam de Simeone & Anna loqui desiit, hæc dumtaxat generatim addit: Et ut perfecerunt omnia secundum Legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. Hæc de Lucæ silentio, quo nihil, unde Simeonis sacerdotium colligas, indicat, dicta, etsi eorum, qui sacerdotem illum fuisse autumant, sententiam non omnino convellant, eam tamen non parum enervare videntur. Pensemus porro Lucæ verba, &, nihilne sese in illis offerat, quod Simeonis sacerdotio refragetur, solius, si fieri potest, eruendæ veritatis studio ducti, indagemus.

[25] [contra vero rationes binæ,] Postquam impleti sunt dies purgationis ejus (Mariæ, inquit Lucas) secundum Legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino… Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon… Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus … & ipse accepit eum in ulnas suas, & benedixit Deum, & dixit: Nunc dimittis &c. Est, qui hæc verba Lucæ (Pelletier apud Trivultianos ad annum 1705 tom. 1 pag. 170) ita interpretetur, ut eodem tempore, quo Messiam parentes sui in templum inducebant, Simeon Spiritus sancti ductu in ipso templi ingressu obviam illis sit factus, ibique peregerit, quæ a Simeone gesta Lucas scribit: hinc vero efficere conatur, quæcumque eo temporis articulo a Simeone gesta sunt, nonnisi laici, non sacerdotis fuisse. Munere enim, inquit, sacerdotali sacerdotes, qui suis in ædibus & per civitatem Hierosolymitanam veste laïca induti incedebant, cum in templum venirent, non prius fungebantur, quam vestes laïcas in templum ingressi cum sacerdotalibus commutassent, seque, ut Lege cautum erat, lavissent. Hoc autem Flavius Josephus lib. 6, cap. 6 de Bello Judaïco saltem ex parte testari videtur, dum ait: Vestibus tantum utebantur (extra templum sacerdotes) plebeis: quoniam sacerdotali solus, qui sacra celebrabat, amiciebatur. Necdum etiam beata Virgo ex Legis præscripto purgata erat, necdum oblationem suam in manus sacerdoti tradiderat, inquit Pelletierus, sed mox a Simeonis & Christi parentum in templum adventu Simeon Christum in ulnas suscepit, & in Dei laudes erupit: ut adeo nihil a Simeone sit gestum, quod sacerdotis, non laïci, fuisse, merito dixeris. Ita ille.

[26] Verum Honoratus a S. Maria Observationum in leges artis criticæ, [quibus Pelletierus,] ejusque usum tom. 2, lib. 3, dissertatione 5, art. 2, § 2 fatetur quidem, Simeonem secundum Lucæ verba in templum venisse; negat tamen abs Luca dici, Simeonem in id venisse, postquam eodem jam venerant Christi parentes: imo vero contendit, Simeonis in templum adventum Christi parentum in illud adventum sufficienti temporis spatio præcessisse, ut & vestibus sacerdotalibus sese prius induere, ceteraque, quæ ad sui ministerii obeundum munus Lege præscripta erant, peragere potuerit, quam Christus in templum a parentibus induceretur. Dicti sui testem Honoratus facit Juvencum, Christianum seculi quarti poëtam, qui Simeonem, jam templum ingressum, Christi in illud adventum sensisse, ac continuo in ulnas illum suscepisse, canere videtur sequentibus versiculis lib. 1 Historiæ Euangelicæ:
Isque ubi curvato defessus corpore templum
Jam gravior penetrat, monuit quod Spiritus auctor,
Ecce simul parvum gremio Genitricis Iesum
Ad templum sensit venisse: trementibus ulnis
Accepit Puerum, lætusque hæc dicta profatur:
Nunc nunc me famulum &c.
Clariora sunt, quæ pariter in rem suam Honoratus partim saltem adducit, Timothei, presbyteri Hierosolymitani, verba, quæ tom. 5 Lugdunensis Bibliothecæ Patrum pag. 1215 sic habent: Quum domi Simeon sederet, & per se solus precaretur, ut ad eventum dumtaxat perveniret divinum responsum, in animo habuit Joseph & Virgo puellum Jesum in templum inferre, ut pro eo facerent, quemadmodum ex Lege consuetum erat. Ac statim Spiritus sanctus oraculi præstitit eventum, hoc est, excitavit Spiritus Simeonem, dicens: Exurge, Senex, quid dormis? Venit tempus responsi. Vade ocyus, venit enim, qui te dimittat: excute sepulchra, para sepulturam, præscribe iis, qui domi tuæ sunt, quid fieri velis post mortem: venit, qui te dimittat, venit Emmanuël, celeriter in templum transi: in sacro sunt res sacræ, de sacro partu prophetiza.

[27] Quid vero tum? Unde Simeon, inquit Timotheus, celerrimo cursu cupiditatis tamquam ala, [S. Simeonem sacerdotio] & a Spiritu sublevatus, ante Josephum & Virginem venit in templum. Et paulo post: Antequam Josephus & Virgo, Simeon in templum venit, & quum antevertisset, juxta adyta atque penetralia stetit, expectans revelationem Spiritus sancti. Hæc quidem Timothei verba; quæ Honorato favere, nullus non abnuat; mihi tamen Simeonem hoc modo templum adiisse, non persuadent; tum quod minus accurate dicta videantur, tum quod auctoris sint haud satis antiqui: primum quidem mihi idcirco apparet, quod Timotheus laudatus oratoris seu concionatoris potius, quam accurati rerum gestarum narratoris partes agat; est enim lucubrationi hic titulus: De propheta Simeone oratio: oratoribus autem & concionatoribus non raro accidit, ut rerum, quas tractant, præcipua capita, secundum se quidem certa & indubitata, adjunctis ornent, quæ vel ipsi sibi fingunt, vel rem ipsam verosimiliter comitata esse, sibi imaginantur. Fecisse id hoc loci Timotheum, suadent adjuncta imprimis ea, quæ supra de Spiritu Sancto, Senem Prophetam, ut templum adiret, excitante, narravit. Suadent etiam, quæ de Simeone & B. Virgine narrare pergit Timotheus; quæ, quamquam certo falsi arguere nolim, quod tamen singularia sint, nec ab aliis antiquis, quod sciam, memorata, suspectæ saltem mihi fidei non esse, non possunt.

[28] [insignitum non fuisse,] Sunt vero hæc: Quum autem in templo Simeon esset, Si Timotheum audias, vidit multas matres cum suis infantibus ingredientes in templum, ut solverent hostiam nomine purificationis, cum quibus permixta erat etiam ea, quæ honorandum & sordium expertem Partum portabat. At justus ille Simeon huc illuc oculos circumferens, ut vidit multas matres, privata humanæ conditionis specie præditas, solam autem Virginem multo ac divino lumine circumfusam, incurrens separavit ab ea reliquas matres, clamans ac dicens coram omnibus: Date mihi locum, ut præhendam, quem desidero, vidi eum, a quo ante visus sum: vidi, & reviruit atque recreatus est spiritus meus. Quid vos conditione ancillæ cum libera atque Domina incertatis? Quid parvos liberos vestros ad altare offertis? Huc oculos convertite, & huic eos Puero offerte, qui Abrahamo antiquior est. Sane hic, qualiacumque demum sint, Timotheus narrat, quæ nec e sacris paginis, nec antiquorum Patrum legitimis testimoniis probatum iri existimo. Porro, quod ad ipsum Timotheum spectat, fatetur Lugdunensis Bibliothecæ Patrum editor in Auctorum & Opusculorum serie, tom. 5 præfixa, certi nihil de ejus ætate statui posse: Coccius, ut ait, seculi sexti anno 70; ipse autem seculo quarto Timotheum illigavit, quod invenies (eo seculo) plures, qui idem argumentum de Simeone, Christo occurrente, tractarunt; sed neque hoc omnino ex vero dictum esse, infra ostensuri sumus. Tolerabilem interim putamus, quam Pelletieri ratiocinio Honoratus adhibet, stando Lucæ verbis, solutionem. Nunc alia, ab eodem Pelletiero in Simeonis sacerdotium mota, audiamus.

[29] [ostendere nititur,] Alterum, quo convellere S. Simeonis sacerdotium Pelletierus nititur, ratiocinium huc fere recidit: Simeon, si sacerdos fuisset, non inspiratione divina monitus in templum venisset, sed citra illam, cum offerendus erat Christus, in illo inventus fuisset: at Simeon nonnisi inspiratione divina monitus in templum venit; nec citra illam in templo inventus fuit: igitur Simeon sacerdos non fuit. Divina inspiratione monitum in templum venisse S. Simeonem, Lucas ipse testatur, inquiens: Et venit in spiritu in templum; quibus Vulgatæ verbis textus Græcus ad amussim quoque respondet. Reliquum igitur est, ut priorem ratiocinii, mox adducti, partem potissimum examinemus. Verum, priusquam id facere instituamus, pauca prius de sacerdotum Israëliticorum in templo Domino ministrantium consuetudinibus observanda veniunt. David rex, ut legitur lib. 1 Paralip. cap. 24, sacerdotes Israëliticos divisit in duas classes, quarum altera filios Eleazari, altera filios Ithamar continebat: priorem porro, utpote numerosiorem, distinxit in familias sedecim; posteriorem in familias octo: quamquam autem omnes ministerio Domini consecrati essent, munere tamen suo nonnisi per vices statisque temporibus fungebantur: Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, & Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas & ministerium. Quæ quidem divisio, ait Flavius Josephus Antiq. Judaïc. lib. 7, cap. XI, durat usque in hodiernam diem. Neque illam dumtaxat divisionem, sed & antiquum morem, quo per vices Domino sacerdotes in templo ministrabant, ad Christum usque tenuisse, colligitur ex Lucæ 1, ubi de Zacharia ℣. 5: Fuit … sacerdos quidam, nomine Zacharias, de vice Abia; & ℣. 8: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum. Cum vero officio sacerdotali fungerentur, stabilem dierum saltem aliquot in templo mansionem sacerdotes habuisse, nec, nisi peracto in templo ministerio, domum suam rediisse, pariter innuunt, quæ ibidem ℣. 23 de Zacharia sequuntur: Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. Durasse autem sacerdotum in templo ministerium per octiduum seu a Sabbato ad Sabbatum, passim scriptores colligunt ex his lib. 2 Paralip. cap. 23 ℣. 8 verbis: Fecerunt ergo levitæ, & universus Juda juxta omnia, quæ præceperat Joiada pontifex: & assumpserunt singuli viros, qui sub se erant, & veniebant per ordinem Sabbati, cum his, qui impleverant Sabbatum, & egressuri erant. Siquidem Joiada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant: idemque affirmat Josephus loco proxime cit. his verbis: Instituitque (David) ut una cognatio ministraret Deo per dies octo, a Sabbato usque ad Sabbatum.

[30] His vero ita constitutis, ut ad Pelletieri ratiocinium redeamus, [probabiliores apparent.] necesse est, ut, si Simeon sacerdotali officio functus est, cum Christum in ulnas suscepit, vel ex eorum sacerdotum numero & partitione fuerit, quorum tunc vices erant in templo Deo ministrandi; vel contra ex eorum numero & partitione, qui tum temporis antiquæ consuetudinis vi a templi ministerio tantisper, dum suæ redirent vices, arcebantur. Neutrum autem videtur dici posse: si enim primum dixeris; videtur consequi, ut Simeon vi officii sui una cum ceteris vicis suæ sacerdotibus constanter in templo Domini versatus fuerit; cum tamen divina inspiratione monitus vel ex ædibus suis vel certe ex civitate in templum sese contulerit, ut e Luca dictum est supra. Quod si secundum asserere placuerit; qui Simeoni aut per antiquam consuetudinem, aut per alterius familiæ sacerdotes, quibus tum temporis rerum sacrarum incumbebat administratio, sacerdotali officio fungi licuisset? Quod si nulla fuerit sacerdotalis, quam Simeon in templo exercuerit, functio, quo tandem ex capite sacerdotio ejus, qui quidem huic patrocinantur, idoneum subsidium quærent? Neque porro hic juvat cum Honorato contendere, Simeonem prius in templum venisse, quam Christus illuc a Parentibus introduceretur; sive enim id prius, sive serius, sive eodem temporis articulo acciderit, locum perinde habet, quæ hic est mota difficultas, ut consideranti patebit. Vel una hæc ratio facit, ut, stando Lucæ verbis, sententiam, qua Simeon non sacerdos, sed laïcus fuisse statuitur, præ contraria probabilior mihi videatur. Pingi consuevisse S. Simeonem sacerdotalibus vestibus indutum, non quidem abnuo; sed nec pictoribus hic mihi litem intendere necessarium arbitror: audiendi tamen, seu Græci, seu Latini antiqui Patres, si qui forte fuerint, qui S. Simeonem sacerdotem fuisse tradiderint, quod sequenti § fiet.

§ III. Num ex certis monumentis Patribusque antiquis probetur S. Simeonis sacerdotium.

[Simeonis sacerdotio Jacobi Minoris] Quibus S. Simeonis sacerdotium non placet; non modo, id e sacris paginis ostendi posse, sed etiam ex antiquorum Patrum testimoniis, ut supra dictum est, inficias eunt: si nempe de antiquorum Patrum testimoniis, quæ quidem certa atque indubitata sint, agatur: non enim desunt monumenta, & quidem satis antiqua, sed adulterina & spuria, vel auctoritatis saltem admodum dubiæ, in quibus Simeoni sacerdotium adstruitur. Ac in primis quidem inter Monumenta SS. Patrum orthodoxographa, Basileæ sub annum 1569 typis edita, tom. 1 a pag. 71 Proto-euangelium Græce & Latine occurrit, S. Jacobi Minoris nomine insignitum, quod sub finem hæc de Simeone habet: Post tres autem dies (a Zachariæ, S. Joannis Baptistæ patris, in templo, ut ibi præmittitur, Herodis jussu occisi, nece) concilium fecere sacerdotes, quem pro illo substituerent. Et venit sors super Simeon. Ille enim oraculo fuerat certificatus a Spiritu sancto, quod non videret mortem, nisi videret Christum in carne. Postrema quidem verba, quo de Simeone hic sermo sit, aperte indicant; indicant; sed eadem opera, quam sint spuria, produnt: cum enim, ut ibi refertur, Christo jam nato, hæc contigisse debuerint, atque eo tempore, quo ab Herode Innocentes pueri ad necem quærebantur, quis credat, sacerdotes Judæorum ea de causa Zachariæ Simeonem pontificem substituisse, quod divino oraculo, non visurum se mortem, nisi Christum in carne vidisset, fuisset edoctus? Cetera, quæ illud Proto-euangelium continet, non lubet attingere; id monuisse contentus, recenseri inter scriptores ecclesiasticos ab Hieronymo Jacobum Minorem: sed de ejus scriptis hæc tantum apud Hieronymum legi: Unam tantum scripsit Epistolam, quæ de septem Catholicis est, quæ ipsa ab alio quodam sub nomine ejus edita asseritur: licet paulatim, tempore procedente, obtinuerit auctoritatem: ipsum vero hoc Euangelium, (hoc tamen indignum nomine) jam pridem in Concilio Romano, anno, ut notat Labbeus, 494 celebrato, a Gelasio Papa inter scripturas apocryphas fuisse amandatum; de quo pariter Innocentius sub seculi quinti initium ad Exsuperium episcopum Tolosanum in hunc modum scripserat: Cetera autem, quæ vel sub nomine Matthiæ sive Jacobi Minoris, vel sub nomine Petri & Johannis, quæ a quodam Leucio scripta sunt [vel sub nomine Andreæ, quæ a Nexocharide & Leonida philosophis] vel sub nomine Thomæ, & si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.

[32] Ejusdem farinæ est alterum Pseudo-euangelium de Passione & Resurrectione Christi, [& Nicodemi Pseudo-euangelia nihil prosunt,] quod ineptus barbarusque fabulator quidam Nicodemi, Christi discipuli, nomine impudenter obtrusit. Exstat pariter id inter Monumenta SS. Patrum orthodoxographa tom. 2 a pag. 643, inventumque notatur ad calcem a Theodosio Magno Hierosolymis in prætorio Pilati (e cujus fictitiis ad Tiberium Actis multa, quæ in illo leguntur, hausta videntur) in codicibus publicis; & anno XIX Tiberii cæsaris a Nicodemo litteris Hebraicis exaratum. Id vero Simeoni sacerdotium tribuit his verbis pag. 652: Et quando suscepit cum (Christum) magnus sacerdos Simeon &c Et paulo post in illo Joseph ab Arimathæa ita Judæorum sacerdotes alloquitur: Nunc audite me, quia omnes cognovimus beatum Simeonem sacerdotem magnum, qui suscepit in manibus suis Infantem in templo. Sed quam nihili hæc habenda sint, docent pueriles fabulæ, scripto illi insertæ: ut ex una de reliquis judicium feras, audi, quid de Charino & Lenthio, ipsius Simeonis, si credere lubet, filiis, verbis mox citatis ibidem proxime sequatur: Joseph ab Arimathæa, ut Annæ & Caïphæ eorumque sequacibus Christi resurrectionem persuadeat, testes adducit varios, a mortuis suscitatos, atque hos inter Charinum & Lenthium, Simeonis filios, qui Arimathææ inter vivos vivi versabantur. Adsunt coram Anna & Caïpha arcessiti Hierosolymam Charinus & Lenthius; adjuratique, ut dicerent, quid apud inferos vidissent, & qui ad vitam revocati essent, uterque eorum, quæ viderat, bene longam historiam in litteras separatim mittit, convenienter adeo, ut ne littera quidem alter ab altero dissideret. Ut autem scripta sua sacerdotibus tradidere, subito candore perfusi sunt, nec visi amplius. Verum his ad probandum Simeonis sacerdotium, nemo, ut reor, cordatus utetur: videamus itaque, num sinceriora sint, quæ pro Simeonis sacerdotio e SS. Patribus afferri queunt?

[33] Antiquissimus Patrum; quos veluti sacerdotio Simeonis suffragantes in medium afferunt, [nec favit seculo tertio S. Methodius.] quod quidem sciam, S. Methodius est, quem alii, sub Decio & Valeriano, alii, sub Diocletiano in Græcia martyrio coronatum, scribunt. Edidit Combefisius sub ejus nomine Orationem seu Homiliam, cui titulus: Methodii episcopi Patarensis & martyris de Symeone & Anna, quo die Domino in templo occurrerunt: ac de sancta Deipara. Porro allocutio quædam in ea pag. 411 & seq. occurrit Deiparæ ad S. Simeonem, qua præter plures, quos illa in Simeonem congerit, laudum titulos, sacerdotum optimum eumdem appellat; pag. vero 424 Methodius ipse virum Legis doctorem, sacerdotio honoratum, prophetia illustrem: ut dubium non sit, quin ex S. Methodii sententia, si modo genuina est ea seu Oratio seu Homilia, sacerdos Simeon fuerit. Pro genuina eam habuit Henschenius tom. 1 Februarii in Commentario de Hypapante Domini & Purificatione B. Mariæ: alii autem illam pro S. Methodii, Patarensis episcopi & martyris, fœtu habere renuunt; quos inter Stiltingus numerandus venit in Sylloge de eodem episcopo tom. V Septembris pag. 773: movit Stiltingum tum modus loquendi, quem auctor Orationis illius tenuit, Methodio, cujus ætate neque vox ὁμοούσιος, neque vox θεοτόκος erant in usu, recentior; tum ipse Orationis stilus, a Methodii nitore & puritate longe desciscens. Stiltingo præiverat ipsemet, re accuratius perpensa, Henschenius tom. 2 Junii ad diem XIV ejusdem mensis pag. 973 in Analectis de S. Methodio, patriarcha Constantinopolitano, qui seculo X floruit, ita scribens: Nec dubitamus, quin varia ejus monumenta adhuc lateant in variis Bibliothecis: quædam etiam prodierint sub nomine S. Methodii episcopi ac martyris in Lycia tertio seculo, quæ revera hujus Constantinopolitani sunt; atque imprimis ea, quam 2 Februarii allegavi ex Combefisio, de Simeone & Anna (supple) Oratio. Eodem fere, quo Stiltingus, modo de ea Oratione loquitur D. Remigius Ceillier in auctorum sacrorum & ecclesiasticorum Historia tom. 4 pag. 35 & seq. Quod vero ait Combefisius, ex exordio Orationis illius, in quo nimirum ejus auctor Symposiacorum (Symposium autem seu Convivium virginum procul dubio senior Methodius scripsit) velut a se compositorum, mentionem facit, liquere, eumdem esse utrorumque auctorem, a Stiltingo mox laudato eversum vide. Non est itaque, cur senior Methodius S. Simeonis sacerdotium agnovisse & tradidisse dicatur; esto, id verum sit de Methodio longe juniore seu Constantinopolitano, scriptore seculi X.

[34] [E Patribus seculi quarti] Seculo IV Athanasius, Cyrillus Hierosolymitanus, Epiphanius, Amphilochius, & Augustinus floruerunt. Ex his Athanasius, Alexandrinus archiepiscopus, de Communi essentia Patris, Filii, & Spiritus sancti Simeonis sacerdotio suffragari videtur sequentibus verbis: Cum unigenitus Dominus noster Jesus Christus editus est ab nuptialis congressus experte puella, novum partus modum in orbem, novamque fœturam in vitam introducens, illum adhuc infantulum gestat Mater & offert Simeoni sacerdoti. His Cyrillus: Audite hæc omnes gentes: audi Israël: Dominus Deus tuus hic est, quem tuus ego sacerdos Symeon in ulnis gestans, populum in templo contestans, magna voce prædico. Ita hic in Homilia in Occursum Domini apud Operum S. Cyrilli Benedictinum editorem, Antonium Augustinum Toutteum pag. 366: apud Combefisium vero Amphilochius Oratione IV in Deiparam sic habet: Vos autem, dilectissimi, optime convenistis, ut & hodierna die Dei sacramenta honoretis, utque divinis Scripturis prænuntiata consideretis: nempe Virginem mire excellenti, divineque decenti ratione intemeratis ulnis gestantem illum“ qui verbo omnia portat:” Senem vero sacerdotem, cupienti animo accedentem, quo expectatum Pontificem Dominumque suscipiat. Augustinus sermone 128, in Natali Domini 12, alias de tempore 13 apud novissimos Operum ejus editores Benedictinos tom. 5 col. 231 in Appendice ita loquitur de Simeone: In templo præsentabatur (Dominus) & a Simeone sene famoso, annoso, probato, coronato (mitra nimirum, ut quidam interpretantur, sacerdotali) agnoscebatur. En Patrum supra nominatorum, qui seculo IV floruerunt, quibus Simeonis sacerdotio favere videntur, verba: S. Epiphanii verba, eo quod paulo plura de Simeone complectuntur, tantisper recitare distuli: en quoque illa.

[35] Epiphanius Constantiæ sive Salaminis in Cypro episcopus, [Simeonis sacerdotio] a Petavio editus, tom. 2 pag. 250 in Vitis Prophetarum hæc de Simeone scribit: Simeon sacerdos ex Aaronis tribu “responsum accepit a Spiritu sancto, non visurum se mortem, donec videret Christum Dominum” in carne. Hic est, qui Dominum suis ulnis gestavit, ac Deum glorificavit dicens: “Viderunt oculi mei salutare tuum. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.” Mortuus demum prope sacerdotes admodum senex ac plenus dierum sepultus est; ἐτάφη Græce, non, ut Baronius scribit ad annum Christi 1, supremo honore a sacerdotibus privatus, quod eorum ob annunciatum palam Christi adventum in se odium invidiamque concitaverat. Exhibitis horum Patrum verbis, nunc, quid ex eis concludi possit, inquiramus. Ac primo quidem, quod ad S. Athanasium spectat, aperte quidem verba sub ejus nomine supra recitata Simeoni sacerdotium adstruunt: nihil inde tamen certi hac in re erui potest: sitne enim Tractatus de communi essentia Patris, Filii & Spiritus sancti revera Athanasii, non leves sunt dubitandi causæ, ut aiunt in Monito, ad illum prævio, Athanasianorum Operum editores Benedictini, tum quod liber ille apud veteres nusquam sciatur Athanasio adscriptus, tum quod in antiquis Athanasii Collectionibus Mss. desideretur, etsi stilus ejus Athanasiano in libro de Incarnatione sit satis affinis. Ceillier non tantum in eo Tractatu Athanasianam methodum, sed etiam dicendi vim desiderat tom. 5 Auctorum sacrorum pag. 273. Tillemontius tom. 8 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 724 observat, Origenem in eo Tractatu male haberi, cujus tamen alibi honorifice Athanasius meminit; variosque item laudat scriptores, quibus tractatus ille vel fictitius vel dubius est.

[36] Combefisius part. 1 Auctarii Patrum Græcorum Orationem in Christi Domini Occursum sub ejusdem Athanasii nomine edidit, [S. Athanasius,] in qua Simeon pag. 511 Legi, in littera positæ, seu veteri, præclare admodum ac religiose ministrasse dicitur, quo quidem sacerdotale ejus ministerium innui videtur: Græce enim legitur: ἐλειτούργησας: vox autem λειτουργεῖν, ut inquit Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ Græcitatis, apud Christianos Græcos sacros Ecclesiæ ministros, qui officiis ecclesiasticis suam operam impendunt, significavit olim quidem generalius; nunc autem restrictius, ut solum fere sacerdotem modo significet. Verum multo minus hæc Oratio, quam laudatus modo de trium divinarum Personarum communi essentia Tractatus, quidquid in contrarium Combesisius moveat, S. Athanasio videtur posse attribui. Seculo tantum quinto Nestorius & Eutyches errorum suorum virus evomuere; quorum tamen hæreticorum in ea Oratione expressa habetur mentio. Combefisius, Eutychis & Nestorii nomina a librario postmodum adjecta fuisse contendit; eo quod, facta Simonis & Marcionis, Arii & Sabellii mentione, quibus dein Eutyches & Nestorius adduntur, priorum quidem hæreses seu errores mox recenseantur, sed de Eutychis & Nestorii erroribus nulla mentio fiat. Quid ea de re sentiant Operum S. Athanasii editores Benedictini, uti & de Combefisii ratione, ob quam Eutychis & Nestorii nomina hic esse adjectitia putat, dixi num. 12.

[37] [ut vult Combefisius.] Nec sane satis certum apparet, quod ait Combefisius, nusquam in ea Oratione Eutychis & Nestorii perstringi hæreses. En, de quibus hic disceptatio est, & quibus hic Lucæ textus: “Ecce hic positus est … in signum, cui contradicetur” explicatur, apud editores Benedictinos Orationis verba. Contradicet enim atque disceptabit de illo, ac de doctrina, eum spectante, Simon adversus Marcionem, Arius adversus Sabellium, Eutyches adversus Nestorium, utrique adversus Ecclesiam; ita ut alii quidem solam ipsi Deitatem, alii carnem solam tribuant: alii creatum, ac paternæ substantiæ alienum, inducant, alii Verbum quoddam hypostasi ac substantia vacuum, nihilque discrepans ab eo, quod per prolationem effunditur: alii ejus per carnem adventum phantasiam esse suggerant; alii carnem nullatenus sumpsisse contendant, aut assumsisse quidem, sed inanimatam atque inefficacem, aut animam habentem, sed mente ac ratione destitutam. Demum alii alio modo hæsitabunt ac contradicent, singulis arbitratu suo, quæ ipsum spectant, determinantibus. Verbis istis non modo quatuor hæresiarcharum Simonis, Marcionis, Arii & Sabellii, sed Apollinaris etiam, contendentis animam sine mente assumptam, licet non nominetur, notari errores, fatetur Combefisius: at sicut variorum illic notari videri possunt errores; ita verbis illis: Ita ut alii quidem solam ipsi Deitatem, alii solam carnem tribuant, Eutychis & Nestorii forte notantur errores.

[38] [non favat:] Primum enim Eutyches, alterum Nestorius, fecit: Nam (ut habet Breviculus Historiæ Eutychianistarum apud Sirmondum tom. 1 Variorum Operum Venetiis anno 1728 excusorum col. 432) Nestorius ante quinquaginta & octo fere annos, Photini & Pauli Samosateni secutus errorem, Oasitano exilio meruit relegari, dicendo, sicut ab autoribus suis didicit, Christum Dominum nostrum hominem tantummodo de Virgine Maria esse progenitum. Contra quem Eutyches, post annos non plurimos, æstimans disputandum, rectum tramitem tenere nesciens offendit, & in Apollinaris est raptus insaniam, in hæc Verba prorumpens, quibus assereret, Christum verum hominem non fuisse, nec in eo duas naturas esse credendas, sed unam dumtaxat Dei Verbi, verumtamen incarnatam. Quam quidem non esse hominis perhibuit, sed humanam, ut similitudo magis humani corporis, quam ipsa veritas suaderetur. Col. vero sequenti hæc iterum leguntur: Nam fidentissime dicunt (Eutychiani) rem ineptam, rem etiam stolidis execrandam, ante unitionem, id est, incarnationem, duas dici debere naturas; post vero unam Dei Verbi tantum incarnatam. De utroque etiam sic scribit Leo Papa Epist. 12 ad Pulcheriam augustam apud Labbe tom. IV Conciliorum col. 29: Et quantum Nestorius a veritate excidit, dum Christum de Matre Virgine solum hominem asserit natum; tantum etiam hic (Eutyches) a Catholico tramite deviat, qui de eadem Virgine non nostram credit editam esse substantiam, volens utique, eam solius Deitatis intelligi, ut, quod formam servi gessit, & quod nostri similis fuit atque conformis, quædam nostræ naturæ fuerit imago, non veritas. Itaque sicut Apollinaris hæresis, licet hunc non nominet, verbis supra recitatis perstringitur, ita iisdem Eutychis & Nestorii hæreses perstringi potuerunt, licet nec hi nominentur.

[39] Addunt deniquæ Athanasii editores: Indicant etiam posteriora Nestorio tempora, [non S. Cyrillus,] quæ num. 16 (apud illos) leguntur: beatam scilicet Virginem ubique terrarum (secundum Græcum textum, ab omni creatura) θεοτόκον vocari. Quæ vox Athanasio licet ignota non fuerit: at non erat ejus ævo ubique terrarum evulgata, nondum damnato Nestorio, qui Χριστοτόκον appellandam censebat: præterea, inquiunt, vi magis, quam copia verborum Athanasius pollet: Orationis autem prædicta auctor ad importunitatem usque verba multiplicat, variasque, quas enumerant, voces adhibet Athanosio minime familiares; ut vel hinc subdititia censeri possit. Sufficiunt ista, opinor, ut S. Athanasii pro S. Simeonis sacerdotio testimonium vel pro fictitio, vel saltem pro dubio atque suspecto habeatur. Venio nunc ad S. Cyrillum, Hierosolymitanum archiepiscopum, cujus pariter nomine Homilia quædam circumfertur, ab Antonio Touttée S. Cyrilli Operibus a pag. 362 inserta hoc titulo: Incerti sub nomine S. Cyrilli Hierosolymitani Homilia in Occursum Domini. Verba ejus, quibus Simeoni sacerdotium tribuitur, habes supra num. 34. Sed meritone Toutteus Homiliam illam Cyrillo abjudicat? Sane haud contemnendæ videntur, quibus ductus id facit, rationes. Earum prima est, quod laudatæ Homiliæ auctor subinde imitetur atque exscribat Gregorium Nazianzenum, Cyrillo juniorem. Non unum porro hujus rei specimen in Annotatis in dictam Homiliam profert. Unum ex his accipi: ita Homilia terminatur: Omnes eum hodie, cum semper, quæ hujus festivitatis propria sunt, clamemus. Cum angelis choros ducamus, cum pastoribus luce perfundamur, cum Magis adoremus, cum Bethleëm festum agamus diem: una cum Sione occurramus. Cum templo sanctificemur. Cum Virgine magnificantes exultemus. Cum Josepho offeramus, velut duo * turtures, corpus & animam. Cum Symeone Christum ulnis amplectamur, & cum Anna nostra ex parte confiteamur, ut æternorum bonorum aditu admittamur gratia & miserationibus & benignitate Domini & Dei & Servatoris nostri Jesu Christi, cui gloria & imperium, cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

[40] Quid Gregorius Nazianzenus huic simile? Oratione 38, [Hierosolymitanus episcopus,] quæ de Christi Nativitate est, ita habet: Descriptionem reverere, propter quam in cælis ipse describeris, & nativitatem, ob quam nativitatis vinculis solutus es: & parvam illam Bethleëm honora, quæ te in paradisum reduxit … Cum stella curre: cum Magis dona offer, aurum, thus & myrrham, ut regi & Deo, & tua causa mortuo: cum pastoribus Deum laudibus celebra: cum angelis tripudia. Idem rursus ita Oratione 39, seu in sancta Lumina, id est, de Baptismo Christi: Cum stella cucurrimus, cum Magis adoravimus, cum pastoribus luce circumfusi fuimus, cum angelis divinam gloriam prædicavimus, cum Simeone in ulna accepimus, cum Anna illa, inquam, vetula & casta fæmina confessi sumus. Hæc, quæ, quin Gregorii Nazianzeni sint, nullus in dubium revocat, confer cum Homiliæ mox laudatæ verbis, &, ut opinor, accommodate ad scopum suum Homiliæ istius auctorem e Gregorio hæc mutuatum aut hunc saltem imitatum esse, non immerito censuisse Toutteum, fateberis: quamquam nec alia desint, quibus ille sententiam suam probare nititur. Sunt autem fere hæc: Apollinaristarum & Nestorianorum hæreticorum, quæ in ea Homilia occurrit, consutatio, stili a Cyrilliano discrepantia: festum vero Hypapantes seculo quarto nondum fuisse institutum; multo autem minus cereorum in ea solemnitate gestationem, cujus, velut jam usu confirmatæ, Homiliæ auctor meminit.

[41] [non SS. Amphilochius, Augustinus] De Amphilochio Iconiensi, cujus ex Oratione 4, quæ de Deipara & Simeone inscribitur, verba num. 34 dedi, non opus est multa dicere: liquet enim, illius auctorem, quisquis demum fuerit, scripsisse post Nestorianam hæresim natam, quippe quam auctor ille nominatim confutat: Quod si quis, inquit, censetur nomine Christianus, fertque moleste, &, velut vertigine correptus, dolet ad divæ Virginis dignitatem illam, clarissimumque & proprium Deiparæ (quam Christiparæ tantum nomine dignabatur Nestorius) nomen, vane is & ementitæ sanctitatis sibi appellationem, qui dogmatis dissentiat, blanditur &c: ac tandem ad propositum sibi dictionis suæ argumentum rediens Nestorii nominatim his verbis meminit: Rursus porro, dilecti, in seipsum sermonem reducamus; eo interim valere jusso, qui adversus nefandum Nestorium & iisdem eum eo moribus depugnat. Et vero vel ipse Combefisius laudatam Orationem, etsi Amphilochii Iconiensis nomine a se editam, alterius esse suspicatus est, cum ejus titulo in margine adjecerit: Forte alterius. Quod ad S. Augustinum spectat, etsi Sermo num. 34 citatus pro genuino habeatur, multum tamen inde præsidii pro Simeonis sacerdotio non habetur, cum citata ex illo verba variam pati interpretationem possint: nec enim est, cur per vocem coronato mitra sacerdotali redimitus certo intelligi debeat: imo verosimilius mihi longe apparet, cum Simeonem non modo senem coranatum, sed prius etiam annosum & probatum S. Augustinus dixerit, ita accipienda ejus verba esse, ut iis significatum dumtaxat voluerit, Simeonem jam grandi ætate, cum diu jam ardenterque Messiæ adventum exspectasset, atque adeo ejus probata esset in exspectando Messia fides atque constantia, tandem fuisse coronatum, seu votorum suorum, cum cum in uluas suscepit, compotem factum: quod quidem Augustinus ipse paulo post videtur innuere his verbis: Dictum ei fuerat a Domino, quod non gustaret mortem, nisi videret Christum Domini natum. Natus est Christus & impletum est desiderium Senis in mundi ipsius senectute.

[42] [aut Epiphanius; nec certo Proclus seculo quinto.] Venio denique ad Librum de Vitis Prophetarum S. Epiphanio adscriptum: Photius, Epiphanii lucubrationes enumerans, librum illum omnino tacuit: qui autem ipsum inspexerit, varia procul dubio in eo commenta Talmudica, S. Epiphanio auctore indigna, reperiet; unde illum Petavius, Sirmondus, Labbeus, aliique e recentioribus non pauci pro fœtu subdititio habuerunt: huc etiam valde propendet Papebrochius tom. III Maii pag. 49, num. 57 & seq., ubi, vel librum illum a S. Epiphanio scriptum non esse, existimat, aut, si abs illo scriptus revera fuerit (factum enim subinde est, ut etiam veteres Patres commenta Talmudica, ac deuteroses Hebraïcas in sua scripta intulerint) Epiphanium mere interpretis, & aliena colligentis officio fungi voluisse, non autem istis commentis ullum ex se pondus addere. Addit plures Epiphanios in Cypro subsequentibus seculis floriusse episcopos, quorum principali, ut fieri solet, ad scriptæ forte fuerint Homiliæ, quæ vel alterius Epiphanii, scriptorisve fuerunt. Quod si forte Epiphanius ea, quæ in citato libro de Simeone leguntur, e libris Talmudicis hauserit, vel hinc Simeonis sacerdotio parum accedit certitudinis, cum in iisdem libris & alia de eodem Simeone absona & a vero aliena scripta fuisse, viderimus supra. Hactenus itaque allata veterum Patrum pro Simeonis sacerdotio testimonia vel spuria sunt, vel dubiæ saltem fidei. At seculo V ad mediam sui circiter partem provecto obiit Proclus episcopus Constantinopolitanus, ad diem XXIV Octobris Martyrologio Romano insertus, qui varias Homilias a se exaratas posteritati transmisit, a Combefisio Parisiis anno 1648 editas, quarum quarta de Christi Nativitate pag. 338, postquam generatim omnem naturam Christo nato munera obtulisse, dixisset, hæc mox speciatim enumerans, Obtulerunt, inquit, Magi munera, mulieres Martham, viduæ Annam, steriles Elizabet, virgines Mariam, Dei genitricem, pastores laudationis canticum, sacerdotes Symeonem: quibus verbis, se Simeonem in sacerdotum numero habuisse, non obscure prodit. Nescio tamen, num ea Homilia Procli certo dici possit, & omni ex parte sincera. Forte enim ignoti cujusdam est, qui ex variis Homiliarum scriptoribus lacinias aliquot sumpserit, indeque Homiliam istam conflarit: certe illius exordium & re & cerbis quam simillimum est exordio Homiliæ Theodoti Ancyrani episcopi, die Nativitatis Christi in synodo Ephesina anno 431 lectæ, quam vide apud Labbeum tom. 3 Conciliorum a col. 988. Utut sit solius Procli, dum, quo fonte Simeonis sacerdotium hauserit, non liquet, auctoritas rem certam, silentibus tot aliis ea de re Patribus, nequit facere.

[43] Hactenus itaque e veteribus allatus est nemo, qui Simeonem sacerdotem fuisse, [Favit sec. VII Sophronius,] certo edixerit. S. Sophronius Hierosolymitanus episcopus, qui seculo Christi septimo vixit, id fecisse videtur Oratione de Hypapante seu Occursu Domini tomo 1 Februarii pag. 276 sequentibus verbis: Quid autem ipsa inviolatis gestavit ulnis, vel quid Simeon excepit suis præter Deum, carnem corpusque factum? Et Deum affectu religioso Propheta suscipiebat, ac Patri Deoque illum deferebat. Offerre enim Deo Patri Christum solius sacerdotis fuit. Clarius locutus est Sophronius in Carmine, quo Lucæ de Simeone narrationem complexus est: ita canit apud Leonem Allatium in sua de Simeonum scriptis Diatriba pag. 5 & seq.:
Ιερεύς δέ τις κατῴκει
Ιερυσαλὴμ ἐν ἄστει,
Συμεὼν μέγας προφήτης
Φορέων Θεοῖο Πνεῦμα.
Habitabat autem in urbe
Jerusalem sacerdos
Aliquis, propheta magnus
Simeon, Deoque plenus.
Ac aliquanto item post de Christo, a Parentibus Simeoni in ulnas dato:
Νόμον οἱ γονεῖς πελοῦντες *
Ιερεῖ βρέφος παρέσχον,
δὲ δέξατο προθύμως
Παλάμαις Θεὸν δικαίαις.
Genitrix, paterque rite
Puerum obtulere Mystæ,
Alacer sed ille justis
Manibus Deum recepit.

[44] [non tamen, ut apparet, Leontius: favit Damascenus sec. seq.] Eodem quoque seculo Christi septimo floruit Leontius, Neapolitanus in Cypro episcopus; seculo vero VIII S. Joannes Damascenus. Prior quidem Orationem habuit in Simeonem, quam Auctario Patrum Græcorum inseruit Combefisius; at nihil, unde Simeonis sacerdotium colligas, habet: imo vero apud Combefisium citatum part. 1, col. 695 laïcum fuisse, potius innuit, cum de benedictione, quam Mariæ & Josepho impertiit, agens, mere talem fuisse ait, qualis cuivis laïco competere poterat. Verba ejus accipe: Laudamus, probamusque, inquit, tuam, o Symeon, ex ferventissima dilectione voluntatem. Quamquam etiam omni benedictione superiores erant Mater pariter puerpera, ac Puer: laudationis tamen loco eam obtulit, ea nimirum ratione, qua pueri tres in Babylone: nam & illi nedum virtutes angelicas universumque hominum genus, verum etiam ratione ac sensu destitutas res ad benedicendum Deo hortabantur, quemadmodum dictum est, prosequendo verbis divinas laudes. Hac itaque ratione etiam Symeon impræsentiarum illis benedixit & dixit ad Mariam, matrem ejus &c. Alter vero, Symeonem sacerdotem fuisse, apud Michaëlem le Quien tom. 2, pag. 837 his, quibus beatam Virginem alloquitur, verbis significat: Ave, quod Infantem genueris, quem recens editum canitie spectabilis sacerdos Simeon conspiciens, hinc dimitti studebat. Sed Toutteus, supra num. 39 laudatus, pag. 361 Homiliam hanc in Annuntiationem, e qua relata mox verba transcripta sunt, pro genuina non habet; ac fere tota ex congestis hujusmodi Deiparæ salutationibus constat. Toutteo judice, Damasceni tempore dicta non est, eaque est inter Orationem hanc & Cyrillianam, de qua eodem num. 39, stili similitudo, ut vel idem orationis utriusque auctor esse videatur, vel (quod magis censet) alter alterum, Pseudo-cyrillum Pseudodamascenus vel transcripserit, vel imitatus sit.

[45] [Favit etiam Paulinus Aquileiensis: sed hi non satis antiqui.] S. Paulini Aquileiensis, qui sub initium seculi IX vivere desiit, verba dedimus num. 10. Leo vero imperator, Sapiens dictus, & initio sec. X e vivis ereptus, Oratione in Dominicam Præsentationem Simeonis sacerdotium agnoscit his verbis: Mater utique, alia ac matrum ratione, suscepta editaque prole, primogenitam illam Deo oblatum abit: Infantem sacerdoti offert vilibus obtectum pannis, ut legitimorum ac legalis benedictionis compos fiat. Ne vero quis ambigat, quo de sacerdote loquatur, addit aliquanto post: Ac quidem adstringitur fasciis, solvit vero gestantem sacerdotem a carnis fasciis, postquam ille rugosis oculis recens ostensum Salutare vidisset; quibus procul dubio verbis Simeonem, quem paulo post etiam nominatim expressit, designatum Leo voluit. Hisce recentiores plures addere, qui pro S. Simeonis sacerdotio stent, & numerum quidem faciant majorem, non rem certiorem, non est necesse. Ex dictis vero hactenus colligi satis superque reor posse, paucos e veteribus scriptoribus & Patribus, eosque non admodum antiquos, esse, qui Simeonem sacerdotem fuisse, dixerunt; atque adeo, nec, spectata auctoritate veterum, id satis probatum dari. Quod si monumenta quædam, apocrypha quidem, Gelasio tamen Papa antiquiora exsistant, quæ Simeonis sacerdotium testentur; ea apud insigniores vetustioresque Patres, ut eorum ea de re silentium satis declarare videtur, fidem non videntur invenisse: horam quidem aliquot Henschenius tom. 1 Februarii, ubi de Hypapante Domini, & Purificatione Mariæ egit, laudavit; sed nondum accurate satis, ut ex iis, quæ de Methodio dicta sunt num. 33, liquet, expensos.

[Annotata]

* l. duos

* an τελοῦντες?

§ IV. S. Simeonis obitus, sepultura, reliquiæ variis locis dispersæ.

[Obiit Simeon paulo post oblatum Christum Hierosolymæ,] Simeoni Spiritus sanctus, non modo fore, ut Christum videret, sed etiam, ut, eo viso, brevi moreretur, prædixerat, ut Lucæ narratio suadet. Quare, cum jam voto suo Christum videndi potitus esset, nec haberet, cur longionem in terris moram traheret, mox in has voces erupit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Certe non multum temporis inter oblatum in templo Christus & Simeonis pium ac sanctum in pace obitum intercessisse, dilucide docuit S. Cyprianus, num. 9 laudatus, verbis istis: Quo viso, scivit, se cito moriturum. Lætus itaque de morte jam proxima & de vicina accersitione securus, accepit in manus Puerum &c. At quantum fuerit illud temporis spatium, quis certo edicat? Nihil quoque certi de loco, quo e vivis abierit, Hierosolymæ nimirum, an in hujus vicinia, statuerim: verosimiliter quidem Hierosolymis, si vere illum laudatus num. 43 Sophronius, cum Dominum suscepit, ibidem habitasse tradiderit: at id Sophronii dictum vel de ipsa urbe Hierosolymitana, vel etiam de loco Hierosolymæ vicino, quem tunc forte inhabitabat Simeon, intelligi potest. Meminit equidem Quaresmius tom. 2 Elucidationis Terræ Sanctæ lib. 6, cap. 5 Peregrinationis 1, Turris Simeonis, in qua hic ex earum partium incolarum traditione habitarit. Pertranseuntes, inquit ille, piscinam Bersabee, de qua cap. 3, & collem ascendentes pii fideles prosequuntur iter versus Meridiem & Bethlehem, relicto ad lævam partem monte Mali consilii, ubi primum consilium tractatum est de morte Domini.

[47] Atque hic primo se illis offert consideratione digna turris quædam, [aut prope illam: quo loco] Turriset domus s. Simeonis senis, illius, cujus laus est in Euangelio, appellatur. Turris dicitur, quia ad modum turris constructa elevatur; & domus, quia in ea sanctum Senem habitasse, traditio harum partium est. Ampla satis & commoda est (a piis fidelibus aucta & exornata, ut inquit infra eodem cap.) & quamvis satis vetustate consumpta & demolita sit; tamen adhuc in ea sunt ad decem cubicula & cisterna, in qua pluviales aquæ colliguntur. Distat circa duo milliaria a Jerusalem (versus Occidentalem urbis plagam) & a via Bethlehemitica unum, ad ejus dexteram partem. Ita ille, aliique ex incolarum traditione: ut adeo verosimiliter Simeon, si non in ipsa urbe Hierosolymitana, saltem in ejus vicinia, & forte loco mox descripto esse in vivis desierit. Sepultum fuisse S. Simeonem juxta sacerdotes, ait Pseudo-epiphanius num. 35 relatus; verum ex ea forte opinione, quod ex tribu Aaron & sacerdos, ut tradit, fuerit; neque uspiam reperi, peculiarem quemdam locum Judaïcorum sacerdotum sepulturæ fuisse destinatum. Passim mortuorum cadavera Hierosolymis tumulabantur in locis suburbanis, & Judæorum quidem vulgarium in Cedron, qua Orientem Hierosolyma respicit; ut adeo, sive laïcus, sive sacerdos fuerit S. Simeon, quo primum loco exuviæ ejus terræ mandatæ fuerint, edicere nequeam. Locum quidem indicare videtur S. Adamnanus lib. 1 de Locis sanctis cap. 10. In eadem supra memorata valle (Josaphat) non longe ab ecclesia sanctæ Mariæ turris Josaphat monstratur, in qua ipsius (Josaphat) sepulchrum cernitur, cui videlicet turriculæ quædam lapidea domus ad dextram cohæret partem de rupe excisa & separata montis Oliveti, in qua intrinsecus ferramentis cavata duo monstrantur sepulchra sine aliquo ornatu, quorum unum illius Simeonis justi viri est, qui, infantulum Dominum Jesum in templo ambabus manibus amplexus, de ipso prophetizavit; alterum vero æque justi Joseph, sponsi sanctæ Mariæ & Domini Jesu nutritoris.

[48] [sepultus fuerit,] At Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 27 sic scribit: Sepultusque est in monte Oliveti (S. Jacobus frater Domini) in memoria, quam sibi ipse prius fabricaverat, & in qua Zachariam ac Simeonem sepelierat. In quæ Gregorii verba Ruinartius hæc annotat: Zachariam, S. Johannis Baptistæ patrem, multi interemptum esse volunt Herodis jussu intra templi ipsius sæpta. Symeonis vero senis, qui Christum in ulnis susceperat, sepulcrum in rupe montis Oliveti exstitisse, testatur Adamnanus. Hic Simeonis sepulcrum in valle Josaphat, quæ Hierosolymam inter & montem Oliveti media est, exstitisse ait: quia tamen vallis Josaphat monti Oliveti contigua & ad ejus radices sita est, eumdem fortassis locum tam Gregorius, quam Adamnanus intellexere: verum in eo discrepant, quod Josepho, Christi nutritio, Simeonem quantum ad sepulturæ locum conjungat Adamnanus; contra Gregorius Simeoni Jacobum, Hierosolymorum episcopum, & Zachariam, seu Joannis Baptistæ patrem, seu ejusdem nominis alium. Spectatis quidem Adamnani verbis, fieri potest, quidquid sit de S. Josephi sepultura, ut primam juxta turrim Josaphat nactus sit Simeon sepulturam: at Gregorii verbis, non agi de prima ejus sepultura perspicuum est; cum Jacobum, anno æræ Christianæ 60 occisum, moriente Simeone, seu æræ Christianæ initio sepulturam sibi struxisse, verosimile non appareat. Ceterum Gregorii dicta, quibus Jacobi Minoris, Simeonis & Zachariæ corpora eodem loco sepulta fuisse ait, a vero videntur aliena; nam Jacobum Hegesippus in loco martyrii, Metaphrastes autem prope templum Domini sepultum fuisse, apud Henschenium tom. 1 Maii pag. 27 tradit. Quaresmius quidem supra laudatus lib. 4, cap. XI Peregrinationis 7 ait, vocibus prope templum aut similibus intelligi posse montem Oliveti, qui e regione templi erat, nec procul ab illo dissitus; vel primo quidem prope templum fuisse sepultum; sed dein ad montem Oliveti, vel contra, fuisse translatum. Sed primum refutat Hieronymus mox citandus: alterum, si factum est, fieri post scriptum anno 392 in Bethlehem ab Hieronymo de Scriptoribus ecclesiasticis librum debuit: sic enim ibi Hieronymus de S. Jacobo Minori: Quidam e nostris in monte Oliveti eum putaverunt conditum, sed falsa eorum opinio est. Redeo ad Simeonem.

[49] [non satis liquet.] Cornelius de Bruyn in Itinerario Orientali pag. 267 ait, SS. Josephi & Simeonis tumulos se vidisse in sacello quodam prope ecclesiam subterraneam sepulcri B. Mariæ Virginis, non procul a porta S. Stephani. At inter Leonis Allatii Σύμμικτα, a Nihusio edita, pag. 84 scriptor anonymus Græcus S. Simeonis sepulcrum in ecclesiæ Sion collocat: verba ejus, Latine ibi reddita, ita habent: In dicta sancta Sione visitur Deiparæ & sancti Joannis Theologi domus … tum sepulchrum Prophetarum Davidis & Salomonis, & senioris Simeonis. Imo & ecclesiam illam S. Simeonis dictam fuisse, seculi 3 Benedictini part. 2 pag. 525 scribit Bernardus monachus in Itinerario, facto in loca sancta anno 870 his verbis: Est præterea in ipsa civitate alia ecclesia ad Meridiem in monte Sion, quæ dicitur sancti Symeonis, ubi Dominus lavit pedes discipulorum suorum &c. Tam dissona invicem testimonia faciunt, ut verus, quo Simeon sepultus fuit, locus mihi appareat admodum dubius, nec certi quidpiam ausim de illo pronunciare: sed sive prope turrim Josaphat, sive in sepulcro Zachriæ, sive in monte Sion, sive denique in sacello, ecclesiæ sepulcri B. Mariæ Virginis vicino, sepultus fuerit, id equidem paulo tutius licet dicere, sepultum fuisse S. Simeonem in aliquo urbis Hierosolymitanæ suburbano loco, cum ea ætate mons Sion extra urbem esset, & mortuorum cadavera, extra civitatis muros elata, humi condere Judæi solerent.

[50] Gregorius Turonensis, qui sub seculi sexti finem & Adamnanus, [Ejus reliquiæ CPolim prius translatæ, inde Aquisgranum,] qui sub initium octavi obiit, tumuli quidem S. Simeonis meminerunt; at neuter, S. Simeonis corpus sive reliquias in eo servatas sua ætate, scribit; forte quod jam inde ab eo tempore, quo Gregorius scribebat, & forte etiam diu ante Constantinopolim translatæ erant, easque Justinus Junior, qui ab anno circiter 565 usque ad annum 578 imperavit, in condito a se S. Jacobi templo collocandas curarat: sic enim Georgius Codinus in Excerptis de Antiquitatibus sive Originibus Constantinopolitanis: Prope supradictum templum idem imperator ecclesiam sancti Jacobi exstruxit, ubi suis in conditoriis asservantur reliquiæ sanctorum Innocentium & Simeonis Theodochi (id est, qui Christum manibus excepit) & Prophetæ Zachariæ & Jacobi, fratris Christi. Constantinopoli in Occidentem reliquiarum S. Simeonis partes aliquot Caroli Magni pietate & opera delatæ postmodum fuere, quas ille in condita a se Aquisgranensi, in qua etiam sepultus fuit, S. Mariæ ecclesia, partim saltem collocavit. Ita habet historica brevisque Informatio de sacrosanctis reliquiis, singulis septenniis fideli populo exhiberi solitis, anni 1650 cap. 2, quod est de reliquiis a Carolo Magno Aquisgranum deportatis: De his diversa Ms., quæ in archivo Aquensis ecclesiæ servantur, habent, eum Constantinopoli accepisse de corona Christi spinea, de clavo crucis, partem sanctæ Crucis, sudarium Christi, quo sacer ejus vultus in sepulchro tectus fuit, camisiam B. Virginis & fascias, quibus Christus in præsepio jacebat involutus, & brachium S. Simeonis, quo Christum amplexus est. Vide, quæ de Caroli Magni cum imperatoribus Constantinopolitanis Nicephoro, Michaële & Leone fœderibus, & singulari in Aquisgranensem B. Mariæ ecclesiam studio Eginardus scripsit, tom. 2 Januarii ad diem XXVIII ejusdem mensis, eidem Carolo sacrum; nec, ut opinor, ea de re litem Aquisgranensibus movebis.

[51] Ex iisdem verosimiliter reliquiis, quas Constantinopoli Carolus Magnus acceperat, [in Prumiense, & Sandionysianum monasteria;] Lotharius, Ludovici Pii filius, Caroli Magni nepos, cum jam Prumienses inter monachos, abdicato imperio, vitam monasticam ageret, Prumiensi monasterio pedem S. Simeonis dono dedit, ut testantur ejusdem ea de re litteræ, quas ad annum 855, quo Lotharius obiit, Browerus num. 94 in Annalibus Trevirensibus recitat. Verba, quibus reliquiarum S. Simeonis (plures enim aliorum Sanctorum reliquiæ ibidem recensentur) a se monasterio Prumiensi donatarum, mentionem facit, hæc sunt: Pedem S. Simeonis, qui Dominum suscepit in templo. Ex iisdem quoque Carolus, cognomento Calvus, Lotharii mox memorati frater, San-Dionysiano monasterio verosimiliter dedit partem aliam e reliquiis S. Simeonis. Ita equidem Saussayus scribit in Martyrologio Gallicano ad diem VIII Octobris, cujus verba recito: Ejus brachium, quo Christum amplexus est, a Carolo Magno cum multis, quæ sollicite toto orbe conquisivit, pretiosis pietatis Christianæ monimentis & Cœlitum memorandis pignoribus, Aquisgrani in basilica, ipsi glorioso regi dilectissima, collocatum, a Carolo Calvo, ejus nepote, ex nobilis ædis sacrario depromptum, ad cœnobium regale S. Dionysii prope Augustam Lutetiam, perpetuo honore colendum, magna devotione delatum est, atque super altare impositum, quod propter sacrorum munerum ibi conditorum excellentiam “Altare sanctum” abhinc cœpit passim appellari. In quo etiam ex dono ejusdem Caroli collocatum. Subjungit dein, alterum S. Simeonis brachium in Liesbornensi abbatia dudum fuisse servatum. Quid igitur? Num dolo malo Aquisgranenses S. Simeonis brachium fidelibus ostentasse dicendi sunt? Minime vero: scribit enim Michaël Felibien in Descriptione ecclesiæ S. Dionysii cap. 3, servari tantum in ea ecclesia unum ex ossibus brachii S. Simeonis, auro inclusum. Ut adeo hinc confici nequeat, a Caroli Calvi ætate S. Simeonis reliquiis Aquisgranenses caruisse.

[52] [seculo XI Aquaisgrano Hartosburgum,] Seculo tamen XI aliquo saltem temporis intervallo iisdem caruisse videntur: Aquisgrano enim Henricus IV imperator S. Simeonis reliquias Hartesburgum, Brunsvicensis ducatus oppidum, duobus circiter milliaribus Gozlaria dissitum fere ad Hildesheimiensis diœcesis limites, transferri jussit, teste Lamberto Schafnaburgensi, ita scribente ad annum 1072: Rex Aquasgrani profectus, S. Speum confessorem, & brachium Justi Simeonis, cujus mentio est in Euangelio, & caput Anastasii monachi & martyris, aliorumque Sanctorum reliquias ibi accepit, atque in Hartesburg transtulit. At cum eo ex oppido frequentia damna vicinis Saxonibus, Henrico adversis, inferrentur, idem pene, quod Hartesburgum a Saxonibus vicinis, exitium S. Simeonis, aliorumque Sanctorum reliquiæ, quas eo transferri Henricus jusserat, subiere brevi post. Ita enim Lambertus ad annum 1074. Porro vulgus Saxoniæ, id potissimum, quod contiguas castello Hartesburg villulas incolebat, vehementer offenderat, quod in Hartesburg ullæ servatæ essent reliquiæ, nec quidquam tantis laboribus actum putabant, stante atque incolumi castello, quod omnium cladium, quas acceperant, caput principiumque exstitisset, & quod circumjacentis regionis opulentissimas quondam villas nunc in horrorem vastamque solitudinem redegisset. Non detulisse regem cultui divino, sed sub prætextu religionis crudelitatis suæ patrocinium quæsisse, ut scilicet, instaurato post modicum bello, cum hæc ira Saxonibus deferbuisset, locum habeat, ubi milites suos rursus ad eversionem Saxoniæ tuto recipiat, & tunc tanto victis incumbat infestior, quanto nunc discedit Saxonum lætis successibus efferatior.

[53] Hæc vicissim intemperatis clamoribus serendo in magnam se ferocitatem inflammarunt. [& hinc dein iterum Aquisgranum fuere delatæ.] Igitur tertio die, postquam rex abscesserat, insciis inconsultisque principibus, facto grege, in Hartesburg irruunt, quod residuum erat murorum a fundamento dejiciunt, lapides longe lateque dispergunt, cæteris ædificiis, quæ indulgentia principum servaverat, idem faciunt; ecclesiam, quæ accelerandi operis studio interim lignis elegantissime constructa fuerat, incendunt, thesauros diruunt, altaria confringunt. Postremo, ne qua regi instaurandi castelli occasio reliqua esset, filium ejus & fratrem, quos ille ad gratificandum popularibus locum ibi tumularat, effodiunt, aguntque omnia, quantum possunt, ne administrando bello deinceps mons complanatus ullam præstare possit opportunitatem. Reliquias Sanctorum, quæ effractis altaribus erutæ fuerant, & effossa defunctorum corpora abbas ex vicino cœnobio opportune superveniens furenti vulgo eripuit, atque in suum monasterium cum honore transvexit. Cujus monasterii abbas hic memoretur, me quidem hactenus latet: at S. Simeonis reliquias dein Aquisgranum reductas fuisse, necesse est; cum eas postmodum fidelium oculis & venerationi exponere, ut fidem faciunt varii reliquiarum, Aquisgrani ostendi solitarum, catalogi serius editi, perrexerint Aquisgranenses.

[54] Eodem circiter tempore, quo Carolus brachium vel brachii S. Simeonis partem Aquisgranensibus dedit, [Earumdem pars] aliud item brachium, seu integrum seu diminutum, Liesbornensi in Saxonia Inferiori a se condito virginum monasterio fertur dedisse. Loci illius, ad Benedictinos postmodum devoluti, Chronicum Ms., a Benedictino monacho anno 1587 compositum, rem ita refert. Sane inter monasteria ab ipso (Carolo Magno) gloriosissime fundata solemne, non paucis notum, sanctimonialium fœminarum monasterium in Dreni Inferioris Saxoniæ fundo (seu potius, ut aliud ejusdem Chronici apographum sonat: in Bosonis cujusdam præstantissimi viri fundo in Dreni Inferioris Saxoniæ pago) in beatissimæ perpetuæque Virginis Mariæ, ac beatissimi Symeonis Prophetæ, sanctorumque Cosmæ & Damiani martyrum honorem construxit, quod a perfluente Lyse alveo, Lieseborn nomen accepit. In quo quidem monasterio Rostwindam germanam sibi charissimam, sanctimonialem fœminam, omni sanctimonia præcellentem, abbatissam ac sanctarum virginum inibi inunandarum directricem, & ad quam omnes respicerent, magistram ac exemplar constituit, anno nimirum 799, ut additur in margine. Verum, priusquam chronographum Liesbornensem audire pergamus, quærere hic obiter liceat, quænam sit Rostwinda illa, Caroli Magni soror, cum Eginardus in Vita Caroli (tom. 2 Januarii pag. 883) de eo sic scribat: Erat ei unica soror, nomine Gisla, a puellaribus annis religiosæ conversationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pietate: quæ etiam paucis ante obitum illius annis in eo, quo conversata est, monasterio decessit. Non ausim tamen chronographum hic erroris quantum ad rei substantiam arguere, cum plures Pipino Brevi, Caroli Magni patri, filiæ (de quibus vide dicta tom. 1. Januarii, ubi de B. Godefrido Cappenbergensi) fuisse videantur, & Eginardus solius forte Gistæ meminerit, quod sola legitime Pipino nata esset.

[55] [Liesbornensi] Cæterum, pergit post pauca chronographus, præcipuorum quorumdam Sanctorum reliquiis abundantissime ditavit: inprimis quidem beatissimi Symeonis Prophetæ (quem & patronum constituit) brachium, a Constantino imperatore imperiali munere acceptum, in præfati monasterii decus & perennem sui memoriam contulit. Et hæc quidem videri possunt: verum, dum hactenus a se dicta chronographus it confirmatum, expositumque, quo pacto reliquias illas Carolus nactus sit, fabulosæ Caroli Magni in Terram Sanctam expeditioni, quam in monasterii sui codicibus legerat, nimium profecto sese credulum prodit. Qui fabulam late excussam & protritam videre voluerit, consulat Cointium in Annalibus Francorum ad annum Christi 800 num. 28 & seqq. Mihi fabulam chronographi verbis proposuisse sufficiet: Ea siquidem, inquit ille, tempestate, qua sub Constantino Græcorum, ac Carolo Francorum imperatoribus Hierosolymitanus patriarcha (Joannes) de civitate a paganis expulsus cum Joanne Neapolitano sacerdote ac David Hierosolymitano archipresbytero Constantinopolim venit, res, posteris relinquenda, acta est. Profecto sanctam civitatem a paganis captam, ubi imperator audivit, propriis viribus diffidens, præfatum patriarcham cum suis complicibus, additis etiam Isaac & Samuële Hebræis, cum litteris, manu imperatoris scriptis, ad Carolum, Franciæ regem, misit: adjuncta etiam visione, qua juvenem quendam vidit, stantem sub specie militis, asserentem, Carolum Magnum, Galliæ regem, in Domino propugnatorem ac Christianæ fidei hostium aptissimum expugnatorem.

[56] [monasterio] Inventus itaque Carolus Parisiis, qui, lectis literis, fusisque pro Domini sepulchro lacrymis, edictum posuit, ut omnes secum contra paganos dimicaturi arma sua sumerent; cæteris, ut ipsi ac eorum filii quatuor nummorum servi (seu regi debitores) essent. Fugatis itaque paganis ac Terra Sancta recuperata (satis enimvero propere) rex Carolus repatriandi licentiam ab imperatore petiit & accepit. Præparata autem inæstimabili diversi generis in auro & gemmis supellectili, in crastinum imperatoria munificentia regi danda, nihil horum acceptare voluit, ne aliquod munus pro labore, quem pro solius Dei amore susceperat, accipere videretur. Qui demum angariatus, ne si nihil acciperet, inurbanitatis notam incurreret, consilium iniit, ac sic de reliquiis Passionis dominicæ portionem sibi dari petiit. Indicto itaque triduano jejunio, tertia die a duodecim Græcis, ad hoc electis, sanctuarium divisum est: & post multa miracula, quæ ipsa hora contigisse leguntur, Daniël Neapolitanus antistes, elevatis manibus, regi clavum Domini tribuit. Dataque sunt præterea Carolo regi frustum Crucis Dominicæ, Domini sudarium, camisia quoque beatæ Mariæ Virginis, & fascia, qua Dominum Jesum in cunabulis cinxit, & brachium Symeonis, quo Christum puerum juxta Spiritus sancti vaticinium excepit: quæ omnia honorifice recondidit & caute custodivit per diversa loca imposterum divisurus. Ita Liesbornensis chronographus, qui ista rectius omisisset: ceterum harum S. Simeonis reliquiarum partem Alberto Pio & Isabellæ Claræ Eugeniæ, Belgarum principibus, ex Liesbornensis abbatis dono cessisse anno 1621, Miræus auctor est in Fastis Belgicis & Burgundicis, sub annum sequentem excusis, cum Isabellæ a sacris oratorii esset, ad diem VIII Octobris, quas in S. Gudulæ templo Bruxellis honorari, addit Willotius in Compendio Martyrologii Belgici ad eumdem diem.

[57] Centulensi quoque monasterio in Pontivo, duabus leucis ab Abbatis-villa ad Somonam urbe dissito, [uti & Centulensi obtigisse dicitur.] pars reliquiarum S. Simeonis obtigit, Caroli Magni ope, & S. Angilberti, ejusdem loci abbatis & eidem Carolo familiaris, cura. Reliquiarum, a S. Angilberto in Centulensi monasterio fidelium venerationi expositarum, Catalogum ab eodem sancto abbate descriptum, habes tom. III Februarii pag. 103, ubi inter reliquias Apostolorum & Martyrum recensentur etiam Reliquiæ B. Simeonis, qui Dominum in ulnas suscepit. Ex Oriente vero, puta Constantinopoli aut Hierosolymis, has fuisse accitas, verosimile admodum fit ex verbis, quæ ibidem reliquiarum enumerationi S. Angilbertus præmittit: sunt autem hæc: Quapropter totis visceribus, totaque mentis intentione contendimus, qualiter per auxilium omnipotentis Dei, & adjutorium gloriosi domini mei Magni Imperatoris de diversis partibus totius Christianitatis, quantas & quales vel unde allatas, recondere in hoc sancto loco valuissemus, prout in consequentibus patet. Id est, in primis de sancta Romana Ecclesia, largiente bonæ memoriæ Adriano, summo Pontifice, & post eum venerabili Leone, Papa Romano: de Constantinopoli vel Hierosolymis per legatos, illuc a domino meo directos, ad nos usque delatas &c. Vide etiam tom. 2 Spicilegii Dacherii pag. 304 & seq. editionis recentioris; ubi S. Simeonis reliquiæ in altari S. Stephani repositæ a S. Angilberto fuisse leguntur. Ex his porro liquet, Carolum Magnum non per se, ut quidam fabulantur, Orientem, sed per legatos suos, adiisse & reliquiis Sanctorum fuisse ditatum, quas variis locis ipse dispersit.

[58] Prosecuti hactenus sumus S. Simeonis a Carolo Magno ex Oriente seu accitas, [Ex iisdem etiam] seu inde acceptas reliquias: at quoniam non omnes, quæ Constantinopoli servabantur, ejusdem Sancti Reliquiæ in Occidentem Caroli Magni ætate transmigrarunt, quid de iis, quæ ibidem remansere, sit factum, nunc inquiramus. Andreas Dandulus, postquam lib. 10 cap. 3 expugnatæ anno 1203 a Latinis Constantinopoleos meminit, varias in Venetorum, ibidem militantium, manus devenisse, ait, Sanctorum exuvias, quas Venetias transmiserunt: de reliquiis vero S. Symeonis speciatim hæc habet: Plebeii etiam Veneti, nomine Andreas Balduino & Angelus Drusiaco, de Oratorio sanctæ Mariæ, adhærente ecclesiæ S. Sophiæ, corpus (intellige ex jam dictis illius partem) sancti Symeonis Prophetæ cum labore auferunt, quod Venetias delatum in ecclesia, antiquitus sub Sancti vocabulo fabricata, reponunt. Videtur quidem Dandulus S. Symeonis reliquiarum in urbem Venetam e Constantinopolitana translationem post annum 1203, quo capta a Latinis Constantinopolis fuit, differre: at monumenta Veneta ea de re confecta, & a laudato sæpe in Opere nostro Flaminio Cornelio, senatore Veneto, tom. 6 Ecclesiæ Venetæ illustratæ, ubi de parochiali S. Symeonis Prophetæ ecclesia agit, exhibita, translationem illam anno 1203 diserte illigant.

[59] [Veneti] Hæc una cum Flaminii Cornelii verbis, quod Venetæ in S. Prophetam pietati & venerationi testimonium præbeant, huc transcribo. Pretiosæ beati Senis exuviæ, inquit Cornelius, in monumento ex marmore Græco repositæ ipso translationis anno MCCIII, ibidem annis quatuordecim supra sæculum quieverunt, donec anno MCCCXVII decentiori modo supra principis aræ mensam collocatæ per Jacobum Alberti, episcopum Castellanum, & quosdam alios vicinarum urbium episcopos solemni ritu excellentissimo sepulchro reconditæ fuerunt, studio & expensis religiosi viri Bartholomæi Ravachauli ejusdem ecclesiæ plebani. Marmorea arca, qua sacrum corpus divi Senis clauditur, quæque ejus insculptam præfert imaginem, utriusque translationis ex supra laudati plebani diligentia memoriam exhibet; in interiori enim parte ex adverso exsculptæ imaginis hac notatur epigraphe. “✠ In Christi nomine Amen. Ann. Incarnat. M. CCC. XVII M. Septembris die IIII, Indictione prima: Translatio corporis sancti Simeonis Prophetæ facta fuit de quadam archa in hoc altare posita, in qua CXIIII annis steterat, ut in translatione de Constantinopoli in MCCIII huc facta, ut in scripturis authenticis continetur, in hoc excellentissimum sepulchrum per venerabilem patrem Dom. Jacobum, Dei gratia episcopum Castellanum, cum quibusdam aliis convicinis episcopis, procurante cum Dei auxilio Bartholomæo Ravachulo ejusdem ecclesiæ plebano sine aliqua ecclesiæ pecunia, propter quod supplicat idem plebanus hujus ecclesiæ capitulo, ac universo convicinio, ut per Christi misericordiam in suis sacrificiis & orationibus semper sit in eorum memoria, & visitet. quilibet libenter hæc pretiosa corpora, quia ex Indul. XL. dies diebus singulis relaxantur de injuncta pœnitentia a D. Pat. d'Alexandria de ordinaria licentia.
✠ Cælavit Marcus opus hoc insigne Romanus
Laudibus non parcus * est sua digna manus.”

[60] [adapti partem dicuntur.] Sancto etiam corpori alia ex antiquo marmore tabella adhæret, cui incisa vetustis characteribus hæc verba leguntur: “Istud est corpus sancti Simeonis Prophetæ asportatum de Constantinopoli MCCIII ad hunc locum.” Anno MDCCXXXIII die XII Decembris, cum ejusdem D. Simeonis sacellum novo ex sectis marmoribus instrueretur pavimento, antiquum monumentum, ad humanæ staturæ longitudinem effossum, ibidem datum est invenire, quod illud ipsum esse, in quo annis CXIIII sanctus Propheta jacuerat, exsculpta antiquis litteris denotavit Epigraphe. “Hic stetit corpus B. Simeonis Prophetæ annis CXIIII.” Ex dictis modo de anno, quo S. Symeonis reliquiæ Constantinopoli Venetias delatæ fuerunt, satis liquido apparet, id non anno 1220, ut Bailletus in Vitis Sanctorum scribit ad diem VIII Octobris; sed anno 1203 vel sequenti saltem contigisse. Quæ porro hactenus de S. Simeonis reliquiis, Aquisgrani, in Prumiensi, Sandionysiano, & Liesbornensi monasteriis, ac demum in Veneta urbe servatis, dicta sunt, si earum singulis portiones aliquas obtigisse dixeris, conciliari utcumque possunt: verum, si in Dalmatiam oculos convertamus, quæ de illis hactenus dicta sunt, susque deque ruent omnia: Jaderæ enim non Symeonis reliquiæ aliquot, sed corpus ejus integrum, & quidem illæsum servari, fertur non absque insigni vicinorum populorum in illud veneratione. Audi Joannem Cotovicum in Itinerario Hierosolymitano & Syriaco anni 1598 Jaderam non modo describentem, sed etiam de servatis eo loci S. Symeonis exuviis loquentem.

[61] Sic habet pag. 13. Insulis hisce scopulisque sancti Stephani, [Integrum S. Simeonis corpus,] Coronata, Liguri, Solta, aliisque superatis, Jaderam quoque & Sicum, seu Sebenicum, Illyrici continentis urbes, Venetis pariter parentes fascibus, eo die prætervecti sumus. Est autem Jadera (Veneti Zaram vocant) civitas vetustissima, Dalmatiæ metropolis, in littore maris sita, forma oblonga quadrangulari, muris lapideis & propugnaculis munitissima, marinis fluctibus undequaque cincta, & sublicio tantum ponte, qua Orientem spectat, fossa subtus labente, continenti juncta; habitatoribus frequens, solo opimo ac fertili, ac præ cæteris Dalmatiæ urbibus rerum omnium copia abundans. Venetus magistratus comitis titulo in ea sedem habet, atque incolis jus dicit, & præscriptis legibus justitiam administrat. Beati Simeonis Prophetæ, qui Christum in ulnas suas Euangelii testimonio accepit & benedixit, reliquiis in primis clara est: quæ in cathedrali * ecclesia honorifice conditæ in maxima ab omnibus veneratione habentur. Hujus sancti Viri corpus (ut a Jadertinis accepimus) insigni Dei beneficio, nullo medicamento fucatum, illæsum plane & integrum in hunc usque diem permansit. A Cotovico non dissentit omnino Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ, in metropoli Jaderensi col. 1419 ita scribens: S. Simeonis ecclesia sub vetusto titulo sancti Stephani Proto-martyris insignis collegiata est, ubi quatuor mansionarii, tres diaconi, totidemque subdiaconi & acolythi cum plebano sunt, in eaque veneratur corpus S. Simeonis Prophetæ, argentea arca inclusum, summaque veneratione non solum ab indigenis colitur, sed etiam ab exteris, ex tota Dalmatiæ provincia confluentibus. Princeps quoque Radzivilus Epist. 1 anni 1583 de Peregrinatione sua Hierosolymitana sic scribit: Postridie, quod festum S. Marci esset, in ecclesiam ivimus … ecclesias aliquot visitavimus, præcipue sancti Simeonis illius Euangelici, qui Christum puerum in ulnis gestavit: cujus sacrum corpus sub altari majori ibidem plane integrum, nec putrefactum, religiose asservatur; quod vidimus accurate & attrectavimus.

[62] Corpus illud e Judæa Jaderam delatum fuisse, [nec Jaderenses,] scribit Corneille in Dictionario Geographico, & quidem, ut Flaminius Cornelius supra laudatus pag. 388, sub annum dumtaxat 1278; quæ si ita se habent, vel sola ratio temporis, cum jam inde a Justini II saltem ætate S. Simeonis reliquiæ Constantinopolim fuerint, ut num. 50 vidimus, deportatæ, satis videtur ostendere, corpus illud incorruptum ac integrum non esse Simeonis, cujus Lucæ cap. 2 fit mentio, etsi jam inde ab aliquot seculis aliter sit visum Jaderensibus, ut liquet ex versiculis, quos arcæ argenteæ, undique inauratæ, ab Elizabetha, Ludovici Hungariæ regis conjuge, fabrefieri jussæ, a postica parte inscriptos legi, ait Joannes Lucius de regno Dalmatiæ & Croatiæ lib. 5 cap. 1. Sic autem se habent illi:
Simeon hic Justus, Christum, de Virgine natum,
Ulnis qui tenuit, hac arca pace quiescit;
Ungrariæ regina potens, illustris & alta
Elizabeth Junior quam voto contulit almo.
Anno milleno treceno octuageno
Hoc opus fecit Franc. de Mediolano.

[63] [nec Andecenses possenderunt.] Præterea, quemadmodum in Dalmatia Jaderensis civitas, ita & in Bavaria Andecense Ordinis Benedictini cœnobium, ut scribit in Appendice ad Menologium Benedictinum ad diem VIII Octobris Bucelinus, totum sibi S. Simeonis Prophetæ corpus vendicat. Castrum id olim fuit, & comitum Andecensium seculo XII sedes, circa annum 1209 eversa, salvo tamen S. Nicolai sacello, in quo dudum magna sacrarum reliquiarum vis delituerat, quæ postquam anno 1308 detecta fuit, Montis sacri nomen is locus vulgo obtinuit: Bonifacius vero IX, ut scribit Josephus Mezger lib. 4 cap. 35, concessit, ut effossæ Sanctorum reliquiæ venerationi publicæ exponerentur. Attulit illas Hierosolymis in Bavariam, & in condito a se monasterio Werthensi deposuit S. Rasso seu Ratho, comes Andecensis; post cujus mortem Werdenses monachi in montem Andecensem una cum reliquiis se contulerunt. Ita Keferloherus, monasterii Diessensis decanus, in Vita S. Rassonis tom. III Junii pag. 895. His enim (imperatoris litteris commendatitiis) instructus, assumpto peregrini (ut assolet) habitu, B. Rasso cum Juditha, Henrici principis Bojorum & Saxonum conjuge, Arnulphi seu Arnoldi Mali filia, primum Hierosolymam petiit: ubi æstuantissimo venerandi loca sacra animo cum ab unde satisfecisset, inde discessit, magno sanctarum reliquiarum thesauro ditatus. Donatus inter cetera corpore S. Simeonis Prophetæ Christi. De reliquiis vero in Andecensem montem e Werdensi monasterio transvectis paulo post ita loquitur: Porro haud diu post viri sancti obitum, Hungaris provinciam devastantibus, monachi locum fuga deseruerunt; seque in montem Andess cum reliquiis, a B. Rassone allatis, receperunt: in his autem fuisse S. Simeonis nominatim reliquias, collige ex Hergeri Berger Andecensi Chronico, sub annum 1657 impresso, ubi Andecensium reliquiarum enumerationem instituens, de illis sic habet: I Ossa Simeonis Prophetæ & Timothei, discipuli S. Pauli. Floruit S. Rasso seculo X: verum, si eo seculo Hierosolymis e S. Simeonis reliquiis aliquid superstes fuerit; haud equidem totum illius corpus ibidem tum fuit, ut vel ex iis liquet, quæ de S. Simeonis reliquiis dudum ante Constantinopolim translatis, diximus supra: quare vel Andecenses monachos Benedictinos totum S. Simeonis corpus sibi non vendicare, contra ac Bucelinus scribit; vel id illos immerito facere, omnino existimo.

[64] [In Liguriensi monasterio] In Petrocoriensi Galliæ provincia Ligurium est, Ordinis Benedictini monialium, a Petrocoriensi urbe sex milliaribus distans, monasterium, in quo S. Simeonis brachii partem insigni in honore ac veneratione haberi, scripsit ad Majores nostros Armandus Gevardus, canonicus Sarlatensis, anno 1664 die 2 Februarii. Ostendi fidelibus, magno illuc numero concurrentibus, solet feria tertia post Pascha, item eadem feria post Pentecosten, die 2 Februarii, & VIII Octobris; neque, saltem plerumque, absque prodigiis. Servatur ibidem codex unus, in quo continentur miracula, centum articulis distincta, quæ ab anno 1626 usque ad annum 1658 ad S. Symeonis invocationem contigerunt. Codicis illius, curis nobilis dominæ Isabellæ Frontanie de Chiliaud, quæ tum temporis monasterio Liguriensi a secretis erat, exarati, principio legitur, codices alios jam ante de patratis illic a S. Simeone prodigiis fuisse conscriptos; sed hos, absentibus ob bellorum motus a monasterio sanctimonialibus, in Huguenottorum manus incidisse. Codex alter, nobilis dominæ Susannæ a S. Michaële, monasterio Liguriensi pariter a secretis, cura exaratus, & in 29 distinctus articulos, miracula seu beneficia, variæ conditionis hominibus ad invocationem S. Symeonis ab anno 1659 usque ad anni 1663 diem XXV præstita, complectitur, subscriptus a personis fide dignis & Berthou presbytero, sacellano monasterii, qui eorum, quibus facta erant prodigia, excepit testimonia. Tertius denique codex vota, S. Symeoni ab anno 1658 usque ad confectum cura Susannæ a S. Michaële codicem facta, collatosque illi a variis reditus annuos continet. Ita hactenus Gevardus ex iis, quæ vel viderat ipse, vel a loci abbatissa, a se consulta, acceperat: e quibus sane liquet, S. Simeonem multis illic prodigiis, quæ etiam, cum ad Majores nostros scripsit, fieri & in chartas mitti consueverant, claruisse, & insigni in honore habitum fuisse, satis superque declarant. Verum quales istæ sunt S. Simeonis exuviæ? Unde, a quo & quando acceptæ?

[65] Gevardus illas in hunc modum Gallice descripsit: Cum anno MDCLXIII mense Decembri in urbe Petrocoriensi versarer, [pars brachii prodigiis claræ] videre mihi licuit S. Simeonis senis, ut ex traditione creditur, brachium, splendida lipsanotheca argentea inclusum, ac gemino crystallo, per quod reliquiæ clare conspici possunt, instructum. Probe observavi, brachium esse sinistrum ad cubitum usque, quod senis alicujus esse, pellis, venæ, nervi & ungues indicant. Id vero pro S. Symeonis Prophetæ brachio, non modo a Sanctimonialibus Liguriensibus, vicinorumque locorum vulgo, sed ab ipsis etiam episcopis Petrocoriensibus litteris tribus, quarum apographa Gevardo nobilis domina Susanna de S. Aulaire, quarta (ita Galliæ Christianæ scriptores tom. 2 col. 1500; Gevardus tertiam appellat) hujus nominis & cognominis anno 1664 loci abbatissa, suppeditavit; hic vero ad nos transmisit. Primæ sunt Petri, Petrocoriensis episcopi, ad Pontium, Santonensem episcopum, quibus testatur, abbatissam Liguriensem brachium S. Symeonis, eleëmosynarum percipiendarum (ut olim fieri non raro solebat) causa circumferre. Datæ sunt anno 1263, die Lunæ post Dominicam Invocavit me, seu X Martii; & inter Petrocoriensis ecclesiæ instrumenta tom. 2 a Galliæ Christianæ auctæ scriptoribus relatæ. Reliquæ, simili de argumento scriptæ anno 1287, sunt Raimundi Petrocoriensis episcopi, unæ quidem ad Capitulum Burdegalense; alteræ vero ad Gaufridum Santonensem episcopum datæ. Uterque porro episcopus ita in illis de hisce reliquiis loquitur: Quod brachium S. Simeonis pro certo creditur esse in abbatia de Ligurio nostræ diœcesis, & quod ibi fuit allatum de Constantinopolitana civitate, prout a viris intelleximus fide dignis.

[66] En locum, unde S. Simeonis reliquiæ Ligurium translatæ perhibentur: [servari dicitur.] præstitit porro id ex traditione loci Carolus Magnus, in abbatiæ istius a se sub annum 769 fundatæ monumentum. At tantam esse abbatiæ Liguriensis antiquitatem, quibus tandem evincitur testimoniis? Nihil in hanc Gevardus attulit, nisi sanctimoniales virgines, Caroli Magni memoriam, velut fundatoris solenniter quotannis celebrare; fundasse Carolum Magnum sub cumdem annum 769 Brantosmum, alteram virginum Benedictinarum abbatiam, nec a Liguriensi procul remotam; denique Ordinis Carmelitani scriptorem veterem, cujus opus anno 1517 typis prodierit, quæ modo de fundata a Carolo Magno Liguriensi abbatia & S. Simeonis reliquiis, quas ille ibi, e peregrinatione Hierosolymitana redux, deposuerit, dicta sunt, posterorum tradidisse memoriæ. At parvi ponderis est hac in re scriptor ille, quod nec satis antiquus sit, nec videatur crisi usus accurata, alias Caroli Magni in Terram Sanctam peregrinationem non admissurus: cetera vero fieri facile potuerunt, etsi longe post Caroli tempora Liguriense monasterium accepisset initium; quod equidem visum est Joanni du Puy in ecclesiæ Petrocoriensis Historia pag. 69, Sammarthanis tom. 4 pag. 569, & Galliæ Christianæ auctæ scriptoribus tom. 2 col. 1497, qui omnes (apud Sammarthanos enim annus 1015 perperam notatur) seculo dumtaxat XII Liguriensis abbatiæ initium illigant. Accedit his Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 1114 num. 77; cujus verba propterea recito, quod ex iis liqueat, fundationis instrumentum ipsi præluxisse, dum ita scripsit: Non solum de viris, sed etiam de sequiori sexu curam gessit Giraldus de Salis, ut probat fundatio Parthenii beatæ Mariæ de Ligurio, quod in pago Petragoricensi, haud procul a Salis, unde ipse cognomen accepit, cum Maximina prima loci abbatissa construxisse traditur, assentiente Wilhelmo Petragoricensi episcopo mox laudato, fundum in silva Liguriensi suppeditantibus Helia de Bordella, & Iterio de Turre, aliisque, ut patet ex ipsius Wilhelmilitteris anno sequenti datis, ejus episcopatus anno XI. Si itaque S. Simeonis Prophetæ reliquias Ligurium servet, non videntur illæ a Carolo Magno eo delatæ; etsi primus ex Oriente illas forte acceperit Carolus, a quo deinceps ad variorum manus pervenerint, ac tandem fuerint Liguriensibus ab ignoto hodie donatore concessæ.

[67] [Panormi item] In Siciliam etiam penetrarunt. Panormi enim in monasterio S. Joannis Baptistæ, dicto de Riglione, magna pars brachii S. Simeonis conservatur, & peculiari a fidelibus, ut ex dicendis apparebit, cultu honoratur. De hac sequentem notitiam in Mss. nostris invenio: Insignis hæc reliquia donata fuit monasterio S. Joannis Baptistæ, dicto de Riglione, a doctore D. Carolo Valguaruera, cathedralis ecclesiæ Catinensis cantore, ut apparet ex ejusdem testamento in Actis notarii D. Balthasaris Zamparione die XIII Novembris MDCLXII. Anno autem MDCCXXXIV ab ejusdem monasterii virginibus reposita est in capsula argentea ad id affabre extructa. Magnam illa Panormitanis erga S. Simeonem Prophetam venerationem injecit, qui vicissim eumdem Prophetam non semel sibi sensere beneficum: hinc porro factum, ut archiepiscopus, senatus, canonici ecclesiæ metropolitanæ & civitatis parochi, una cum prædicti monasterii virginibus sacrorum rituum Congregationi supplices preces anno 1734 obtulerint, ut Officium proprium & Missam de S. Simeone die VIII Octobris in dicta civitate & diœcesi a clero tum seculari, tum regulari recitandum approbaret. Ita Dominicus Clauerinus, sacri palatii Apostolici causarum patronus in momentorum approbandi supradicti Officii & Missæ expositione, Eminentissimo Cardinali Guadagni porrecta.

[68] Sacra vero rituum Congregatio non modo prædictum Officium & Missam sub ritu duplici recitandum approbavit; [pars brachii insigni cultu] sed etiam ad altiorem subinde ritum Clemens XII extulit; ut liquet e gemino, ea de re dato, decreto, altero anni 1734; altero anni 1735. Primum ex his ita habet: Cum in monasterio sancti Joannis Baptistæ, dicto de Riglione, monialium Ordinis S. Benedicti Panormi maxima pars brachii, ut asseritur, S. Simeonis Prophetæ asservetur, quo infantem Jesum accipere meruit in ulnas suas, magnaque populus devotione die VIII Octobris ejus festivitati sacræ * ad illum confluere & pie venerari soleat; archiepiscopus, senatus, canonici metropolitanæ ecclesiæ & parochi civitatis sac. Rituum Congregationi humiliter supplicarunt, ut Officium proprium & Missam ejusdem Sancti a clero sæculari & regulari civitatis, & diœcesis recitandum pro die prædicta benigne approbare dignaretur: sacra vero eadem Congregatio ad relationem Em̄i & Rm̄i D. Cardinalis Guadagni, attento, quod Officium aliud pro ecclesia parochiali S. Simeonis Urbis nuper fuerit concessum, Officium istud, pro dicta ecclesia parochiali jam approbatum, ab universo clero Sæculari & Regulari Panormitanæ civitatis, & diœcesis sub ritu duplici recitandum, extendi debere indulsit. Die 28 Augusti 1734.

A. F. Card. Zondadari Pro-Præf.
Loco ✠ sigilli
Loco N. M. Tedeschi Arch. Apamenus
���S. R. C. secr.

Alterum his concipitur verbis: Sanctissimus Dominus noster Clemens XII ad humillimas preces abbatissæ & monialium monasterii S. Joannis Baptistæ, de lo Rilione nuncupati, Ordinis sancti Benedicti, civitatis Panormi benigne indulsit atque concessit, ut Officium proprium S. Simeonis Prophetæ, jam a sacra Rituum Congregatione approbatum, & novissime pro die VIII Octobris ad civitatem & diœcesim Panormitanam sub ritu duplici extensum in posterum sub ritu duplici Majore in eadem civitate & diœcesi recitari debeat, & ita præcepit, ac servari mandavit. Die 15 Aprilis 1735.

A. F. Card. Zondadari Pro-Præf.
N. M. Tedeschi archiepiscopus Apamenus sacr. Rit. Congr. secr.

[69] Officium ita habet: Antiphona in utrisque Vesperis: [afficitur] Simeon repletus Spiritu sancto accepit Puerum Jesum in ulnas suas, & benedixit Deum in æternum. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui Unigenitum tuum ulnis beati Simeonis in templo sancto tuo suscipiendum præsentasti, tuam supplices deprecamur clementiam: ut, eo interveniente, in templo sancto gloriæ tuæ præsentari mereamur. Per eumdem &c. Lectiones I Nocturni de Scriptura occurrente; secundi vero ex S. Augustino serm. 13 de Temp. Sic olim prædictum est &c. Lectio VII sic incipit: Homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon &c. Ex Homilia S. Ambrosii in cap. 2 Lucæ desumpta sunt cetera. Missa vero est de communi Confessoris non Pontificis: Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, ut supra in Officio: Euangelium ex Lucæ cap. 2: In illo tempore: Homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon &c. Alia omnino Missa, aliudque Officium primo conceptum, ac sacræ Rituum Congregationi, ut post laudatam supra domini Clauerini momentorum expositionem, anno 1734 impressam, videre est, videtur oblatum fuisse; sed quoniam ejusdem Congregationis approbationem non tulit, pluribus id describere, necesse non est. Ceterum cum S. Simeonis Officium, supra descriptum, a S. Simeonis Romana ecclesia ad Panormitanam civitatem & diœcesim, ut ex num. 68 liquet, fuerit extensum, nec Romæ peculiari cultu S. Simeonem carere, perspicuum est; scribitque præterea Pancirolus de Ecclesiis Urbis, in Indice reliquiarum variis ibi in ecclesiis S. Simeonis reliquias conservari.

[70] [Denique & Coloniæ variisque Belgii locis servari dicuntur.] Priusquam finiam, pauca adhuc de S. Simeonis reliquiis accipe. Ex iisdem servari dicuntur Coloniæ in ecclesiis S. Cuniberti, S. Pantaleonis & S. Catharinæ Ordinis militaris Teutonicorum. Vide Gelenium de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ lib. 3, syntagmate 4, pag. 289: duodecimo item ejusdem libri & 35, paginis 372 & 442. Præter reliquias S. Simeonis in Oratorio serenissimæ Infantis Isabellæ olim, dein in S. Gudulæ, de quibus num. 56, servatas, servari præterea alias Brugis Flandrorum in cathedrali S. Donatiani ecclesia & in Hannoniæ Lætiensi cœnobio, ait in Hierogazophylacio Rayssius, quem consule pagg. 200, 278 & 398. Willotius in Martyrologio Belgico ad diem VIII Octobris Collegio nostro Bruxellensi caput S. Simeonis adscribit; sed Simeonem, episcopum Hierosolymitanum, die XVIII Februarii cultum, cum Simeone Propheta confudit. Scrupulum fortassis alicui movebit, brachiorum S. Simeonis tot partes, easque non exiguas, in tam variis locis servari: ut de his judicium ferri posset, accurata singularum notitia sane opus esset, qua, cum destituar, nec facile illa acquiri possit, nihil certi edicere de his possum; quamvis, eos maxime, qui totum aut fere totum S. Simeonis corpus sese possidere contendunt, a vero aberrare vix dubitem.

[Annotata]

* an parcis?

* l. S. Simeonis

* sacra

DE S. REPARATA VIRG. MART. CÆSAREÆ IN PALÆSTINA

Verisimilius sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Reparata V. M. Cæsareæ in Palæstina (S.)

BHL Number: 7189

AUCTORE C. S.

§ I. Sanctæ memoria in Martyrologiis: Acta edenda minus vitiosa Mombritianis: alia metrica, non danda: palæstra & tempus martyrii.

Hanc sanctam, Cæsareensem Palæstinæ, ut ex ejus Actis creditur, Virginem ac Martyrem, antiquo in variis per Italiam civitatibus cultu, [Hanc solo fere nomine vetustissima Martyrologia,] quam certis gestis, celebriorem, multa vetusta recentioraque Martyrologia ad hunc VIII diem mensis Octobris memorant. Vetustius Hieronymianum Lucense, a Francisco Maria Florentinio editum, illam primo loco sic annuntiat: Sanctæ Reparatæ locum æque ac martyrii & virginitatis laureas silens. Nec minus jejune legitur in Morbacensi apud Marteneum tom. 3 Thesauri Anecdotorum: VIII Idus (Octobris scilicet) Reparatæ. Martyrii palma additur in Martyrologio, Bedæ nomen præferente, & ex Ms. S. Germani Autissiodorensis apud laudatum Marteneum excuso, quod sic habet: Passio S. Reparatæ; quæ iisdem verbis legere est in Martyrologio Gellonensi tom. 13 Spicilegii Acheriani editionis Parisinæ anni 1677. Virginitatem eidem adjungit Usuardinus codex Rosweydianus, apud Sollerium nostrum inter Usuardi Auctaria relatus, in quo dicitur: Sanctæ Reparatæ virginis.

[2] At Florus, vel quisquis Martyrologium Bedæ auxit, [alia autem vetusta ac recentiora] prout habent Mss. codices Atrebatensis ac Lætiensis apud nos ante tomum 2 Martii inter ejusdem Venerabilis scriptoris Martyrologii Auctaria laudati, nec virginitatis, nec martyrii palmam, nec palæstram illius prætermisit, hancque etiam a synonymis civitatibus, addita provincia, distinxit his verbis: In Cæsarea Palæstinæ, passio S. Reparatæ virginis. Plura de eadem habet Rabanus in suo, quod ante medium seculum nonum adornavit, Martyrologio, sic inquiens: VIII Idus Octobris Natale Reparatæ, virginis & martyris, quæ passa est in Cæsarea, urbe Palæstinæ, sub Decio præside. Hæc cum nollet idolis sacrificare, primo adhibita est illi olla plumbo fervente impleta, postea abscissæ sunt illi mamillæ, & lampades ardentes adhibitæ; deinde in caminum ignis ardentis missa est: quæ, cum in nullo ibi fuisset læsa, ad extremum decollata est; & continuo de collo ejus exivit columba alba: cujus corpus rapuerunt Christiani, & conditum aromatibus sepelierunt.

[3] Paulo brevius, ac substituto pro Decio præside ejusdem nominis imperatore, [& Romanum cum elogio hodie memorant.] Notkerus, eodem seculo post Rabanum martyrologus, habet similia. Contra Decium præsidem nominat auctor nostri Ms. Florarii Sanctorum, sub finem seculi XV perfecti, qui æque ac Rabanus & Notkerus, in Sanctæ elogio concinnando usus est Actis, mox examinandis. Mitto alia, tum Usuardina Auctaria, tum aliorum recentiorum Martyrologia recensere, solumque addo Romanum hodiernum, quod sic habet: Cæsareæ in Palæstina, passio S. Reparatæ virginis & martyris, quæ, cum nollet idolis sacrificare, sub Decio imperatore variis tormentorum generibus cruciata, demum gladio percutitur, cujus anima in columbæ specie de corpore egredi cælumque conscendere visa est. Hæc de hujus Sanctæ in sacris Fastis, vetustis ac recentioribus, memoria dixisse sufficiat, de ejusdem cultu multo plura inferius dicemus.

[4] [Acta martyrii, a Martene vulgata, cum nostris Mss.] Acta ejus Edmandus Martene tom. 6 Veterum Scriptorum ac monumentorum, col. 741 & sequentibus vulgavit, cum hac prævia Observatione: Acta S. Reparatæ, virginis & martyris, ex optimæ notæ codice Metensi, ab annis circiter octingentis exarato, hic exhibemus. Alia ejusdem Martyris Acta profert Boninus Mombritius longe prolixiora, in quibus etiam perplura leguntur, quæ in manuscripto Metensi desideratur. At illa, & prolixitate sua, & additionibus frequentibus, ab eruditis viris, tamquam dubia & suspecta, merito reprobantur. Hæc vero, quæ hic a nobis eduntur, eam sua brevitate spirant sinceritatem, quæ omnibus antiquitatis studiosis placere solet. Hactenus ille. Nos eadem habemus in insigni codice Ms. membraneo Q. Ms. 6, fortasse non inferioris ætatis, quem Bollandus noster permutatione librorum a Societatis nostræ collegio Fuldensi acquisivit. Differunt hæc nonnumquam aliquot vocibus a Metensibus Martenei; quæ exigua variatio solis amanuensibus adscribenda videtur. Cetera consonant.

[5] [collata,] Habemus insuper eorumdem Actorum e codice nostro Fuldensi apographum, collatum cum Ms. S. Maximini Trevirensis, alioque Ultrajectino S. Salvatoris, atque altero domini Nicolai Belfortii, qui, ut in margine annotatum est, hoc descripserat ex Ms. Cælestinorum S. Petri de Castin, & contulerat cum Ms. Cælestinorum Suessionensium; sed verbis, ut apparet, passim mutatis. Porro in Fuldensi nostro codice iisdem Actis præfixus hic titulus est: Incipit Passio sanctæ Reparatæ puellæ, quæ passa est in civitate Cæsariensi, Palæstinæ provinciæ, VIII Octb: quæ verba nisi auctoris Actorum sint, oportet ipsa Acta primigenia aliud habuisse exordium; nam in omnibus laudatis codicibus tale est: Sub Decio præside immanis fuit persecutio Christianorum. Ibidem quædam erat virgo, nomine Reparata… Introiit * ergo Decius præses in civitatem Cæsariensem &c. Certe vocula Ibidem manifeste indicat, vel in præfixo Actis titulo, vel in ipso eorumdem initio nominatam fuisse provinciam, vel locum, ubi persecutio tunc sævierit, sanctaque Reparata habitaverit: unde, quod dixi, consequitur, nempe vel istum similemve titulum ab ipso Actorum auctore iisdem fuisse præfixum, vel horum exordium fuisse diversum ab eo, quod in laudatis codicibus apographisque legitur.

[6] Quod ad Martenei de iisdem judicium pertinet, assentior quidem ei, [de quibus non possum tam favorabiliter,] hæc tam stili brevitate, quam gestis, quæ continent, præstare Mombritianis; non tamen tantam iisdem fidem adhibere possum, quantam ille adhibuisse videtur. Etenim tam multa in iisdem concurrunt mirabilia, ut ad ea sine scrupulo admittenda certiori opus auctore sit. Virguncula illa duodennis dicitur perfusa liquato plumbo illæsa perstitisse, admotas mamillis suis ardentes lampades similiter pertulisse, & in accensam fornacem immissa, instar trium Puerorum in fornace Babylonica, incolumis psallisse. Neque hæc satis, verum etiam viscera illius machæra in frusta concisa esse, quæ continuo resolidata sunt; ac tum denique capite plexa; subditurque: Et continuo de collo ejus exivit columba alba, quæ primo eam confortabat, cum esset in certamine. Atque hæc quidem omnia velut uno eodemque die, & non interrupta per inclusionem in carcere tormentorum serie, contigisse narrantur.

[7] Quod ad tormenta divinitus superata attinet, non ignoro, [quam ille, censere,] etiam in aliorum Martyrum, ac nominatim in SS. Tarachi, Probi & Andronici, Actis (quæ tamen pro sinceris merito habentur) similia referri divinæ potentiæ miracula. Ita est; neque ego, de quibus agimus, S. Reparatæ Actis certam fidem adhibere cunctarer, si hæc, uti ista, maximam partem ex Actis proconsularibus excepta essent, reliqua parte addita a testibus, non solum synchronis, verum etiam oculatis, qui eorumdem martyrii consummationi se præsentes adfuisse profiterentur, nec suspectæ fidei ullo ex capite hic possent haberi. At nihil hujusmodi habemus pro Actis S. Reparatæ, quorum auctor anonymus nusquam insinuat, se rebus gestis interfuisse, aut eas ab aliquo, qui adfuerat, accepisse, nec ullum denique testem vel monumentum laudat; quamquam certe præsidis cum Sancta colloquia, seu quæstiones ac responsa, alias scire nequiverit.

[8] Parum etiam scriptoris seu sinceritatem, seu accurationem commendat exaggerata illa accusatorum duodennis Puellæ multitudo, [velut sublestæ fidei recudam;] dum ait: Introiit ergo Decius præses in civitatem Cæsariensem: tunc venerunt omnes cives ad eum, & dixerunt ei: Hæc Virgo deridet deos nostros, invictissime; et adorat, nescimus quem, qui dicitur Christus. Quam ob rem nequeo ego certam fidem adhibere incertæ ætatis auctori anonymo, tot mirabilia narranti, atque inter hæc, fuisse ejusdem sanctæ Martyris sue viscera seu membra (utraque enim voce utitur) postquam machæra frustata (ut loquitur) id est, in frusta concisa fuerant, continuo resolidata, cujus rei exemplum hactenus non legi. Nemo igitur, existimo, mirabitur, quod eadem Acta, utut erudito Marteneo aliter visum fuerit, non nisi velut sublestæ fidei, in aliquot saltem martyrii adjunctis, ex ejusdem Martenei editione cum nostro Fuldensi codice collata recudam.

[9] Ad Mombritiana veniamus. In his præter ea, quæ cum edendis habent communia, pro Decio præside Decius cæsar, [sunt tamen hæc multo minus vitiosa Mombritianis.] seu imperator legitur, addunturque alii cruciatus divina ope pariter superati, atque aliquot præterea divinæ ultionis prodigia, de quibus lectorem in Annotatis monebo; sunt in iisdem etiam plures Decium inter Sanctamque sermones. Eadem Acta copiosius scripta in quodam Romano codice monasterii S. Cæciliæ trans Tiberim legi, annotavit Cardinalis Baronius in Martyrologium Romanum; & Florentinius in Annotatis ad suum vetustius Lucense asserit, Mombritianis similia exstare in pervetusto Hagiologio suo Ms., præterquam quod in hoc Decius præses, non cæsar aut imperator, compareat, ac Cæsarea quidem civitas pro Sanctæ palæstra assignetur, non tamen addatur Palæstinæ. Mombritianis denique similia habuit Equilinus episcopus Petrus de Natalibus, & in suo Sanctorum Catalogo lib. 9, cap. 39 in compendium contraxit.

[10] [Acta alia ab Antonio Sebastiano, episcopo Crotoniensi,] Non parum ab istis omnibus differunt Acta metro heroïco composita, inscriptaque: Antonii Sebastiani Miturnini (id est, Minturnini) episcopi Crotoniatiani, diva Reparata, quæ accepimus ex Collectione Cardinalis S. Severinæ, & quorum exordium simul atque argumentum tale est:

Te, Reparata, canam, summo decus addita cælo,
Sancta modis miris varias advecta per undas
Ausoniæ ad portus, ad Minturnensia rura,
Imperio sævi duro impellente Cyrini,
Usque Palestinis a finibus acta volantum
Cælicolum ductu, nullis vexata procellis.

Ut auctorem noscas, partem elogii illius, quod habet Ughellus tom 9 Italiæ sacræ auctæ col. 387 in serie episcoporum Crotoniensium, hic subjungo. Antonius Sebastianus Minturnus (patria scilicet) antea episcopus Ugentinus, ad hanc (Crotoniensem) sedem translatus XIII Julii MDLXIII. Præsul sane, sive versu, sive prosa, eruditissimus, adeo ut inter sui ævi doctos viros merito sit connumeratus. Plura reliquit sui ingenii monumenta, quæ partim teruntur a doctis, partim Romæ latebant apud bon. mem. Cardinalem Montaltum, Sixti V nepotem… Excessit circa annum MDLXXIV &c.

[11] [carmine Heroico scripta,] Eruditionem ejus artemque poëticam abunde probat Poëma istud, quod triginta & tres supra quadringentos versus continet; sed ejusdem ætas tot seculis sancta Martyre posterior nullam probabilem fidem facere potest, dum ille sine teste, sine monumento, aliena ab antiquioribus enarrat. Hic Reparatam in Palæstina quidem passam canit, non tamen a Decio, sed a Cyrino præside; neque mox ex Christiani nominis odio, sed postquam illa libidini præsidis consentire recusans, magam, ad labefactandam ejusdem constantiam arcessitam, divinitus reddiderat cæcam; tum denique a furente Cyrino, quod Christiana esset, edictoque cæsaris, cujus nomen silet, non pareret, comprehendi jussam tormentisque, quorum Acta superius memorata etiam meminerunt, ad sacrificandum idolis frustra tentatam, ac denique capite plexam fuisse.

[12] [quæ etiam corporis translationes contiment; non tamen edenda sunt.] At nihil de ista libidene, quæ elusum a Virgine præsidem, ut in eam Christianæ professionis prætextu sæviret, incitaverit, nihil de inducta excæcataque venefica in iisdem supra dictis Actis legere est; ut nesciam, unde ista acceperit Crotoniensis episcopus. A nostris quoque, æque ac a Mombritianis abest gemina corporis translatio, quam idem episcopus martyrio subnexuit, & quarum primam, cujus etiam in ipso Poëmatis initio verbis jam datis meminit, admodum prolixe poëtice describit. Sed de his infra suo loco pluribus agendum erit. Ceterum cum hæc Acta metrica, enumeratis omnibus prosaïcis, longe recentiora sint; nesciamque, an, & ex quibus monumentis eorumdem auctor hauserit ea, quæ vetustioribus addidit, isque præterea verbosior sit, &, quam vocant poëticam licentiam, liberaliter usus, non mirabitur lector, quod ab hac illius elucubratione, quam Ms. habeo, edenda abstineam.

[13] Vidimus num. 1, aliqua ex vetustioribus Martyrologiis S. Reparatam sine loco palæstræ annuntiare, [Passa est Cæsareæ in Palæstina] alia Cæsareæ in Palæstina, quæ antiqua episcopalis ac deinde etiam archiepiscopalis civitas fuit, ac post Hierosolymam primaria, in regione Samariæ & ora maris Syriaci condita. Acta apud Marteneum, nostraque in codice Fuldensi Civitatem Cæsariensem tantum nominant, omissa provincia Palæstinæ, quam tamen, uti supra jam observavi, in eodem nostro codice Fuldensi exprimit titulus iisdem Actis præfixus, ut hæc Cæsarea ab aliis synonymis civitatibus distinguatur. In Hagiologio, apud Florentinium in Annotatis ad Martyrologium Lucense, velut pervetusto laudato, civitas Cæsariensis similiter assignatur pro Virginis martyrii loco, sed pariter sine provincia Palæstinæ, quam contra addunt Acta Mombritiana; neque ulla afferri posse videtur solida ratio, cur Cæsaream reipsa fuisse S. Reparatæ hodiernæ palæstram, negemus, aut hanc a celebri illa Palæstinæ civitate diversam suspicemur.

[14] In persecutoris nomen Decium omnes, præter Antonium Sebastianum, [verisimilius sub Decio imperatore] Crotoniensem episcopum, consentiunt; sed eorum aliqui, ut vidimus, Decium istum præsidem, alii cæsarem nominant. Præsidem ipsum constanter dicunt Acta Marteneana, nostraque Fuldensia, & quibuscum hæc collata diximus. Consonant etiam jam laudatum pervetustum Hagiologium Ms. Florentinii, Rabanus in Martyrologio suo, & inter auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum codices Antverpiensis-Maximus, Ultrajectinus, Leydensis, Albergensis & Danicus. Decium autem cæsarem assignant Acta a Mombritio edita, Notkerus in Martyrologio, S. Antoninus parte 1 Historiali, tit. 7, cap. 7, § 7, & Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum, huncque, ut alii præsidem, Cæsareæ præsentem fuisse, dum S. Reparata passa fuit, enarrant.

[15] Utraque opinio suam, altera tamen altera, majorem, [generalem persecutionem movente,] patitur difficultatem. Decius provinciæ Palæstinæ præses, æque ac ejus temporis Cyrinus, aliunde prorsus ignotus est; Decium vero cæsarem, seu imperatorem, constat quidem medio seculo tertio acerrime persecutum Ecclesiam esse, sed non, an, ex quo imperium adeptus est, umquam Cæsareæ in Palæstina fuerit. Tam constans tamen in Decio, sub quo Sancta passa sit, nominando omnium consensus gravem mihi suspicionem movet, sub Decio imperatore eam coronatam esse, præsidemque, qui eamdem coram Cæsareæ jussit interfici, vel eodem nomine (ut minus vitiosa Acta habent) appellatum fuisse, vel ita in iisdem Actis nominatum ex confusione imperatoris, persecutionem lege lata mandantis, cum præside eamdem exsequente, simili scilicet ex errore, ex quo etiam in aliquot aliorum Martyrum Actis minus accuratis legimus gesta præsidum imperatoribus, tamquam præsentibus adscribi.

[16] [ac proinde anno 249, vel uno e duobus sequentibus.] Fortasse hujus opinionis fuit Cardinalis Baronius, qui cum Acta Mombritianis similia legisset, solum Decium imperatorem, in cujus persecutione ipsa passa fuerit, tacito præside, nominavit in Martyrologio Romano verbis num. 3 jam relatis. In Annalibus quoque Ecclesiasticis ad annum Christi 253 ejusdem S. Reparatæ martyrium sub Decio imperatore reposuit, præsidemque similiter siluit. Cui ego, quantum ad imperatorem pertinet, adhærendum existimo, non tamen quantum ad annum vulgaris æræ Christianæ; cum Decius imperium, quod anno 249 per Philipporum cædem obtinuit, per suam quoque necem anno 251 amiserit, uti apud eruditos chronologos nunc certum est. Sub Decio igitur imperatore ac proinde uno e tribus annis, quibus hic imperavit, S. Reparatæ virginis martyrium verisimilius figendum putavi.

[Annotatum]

* al. introiens

§ II. Sanctæ Martyris corpus, apud Cæsaream primo sepultum, verisimiliter fuit aliquando in Italiam translatum; sed hujus translationis tempus ignotum est & adjuncta fabulosa: incertum etiam, quo tempore id Theanum fuerit allatum.

[Corpus ejus e Palæstina in Campaniam Italiæ translatum] Acta ex Martenei, Metensi, nostroque Fuldensi codicibus, & cum quibus hæc collata fuere, edenda, post narratam capitis Martyris amputationem mox terminantur his verbis: Accedentes vero Christiani pauci, viri timorati, rapuerunt corpus ejus, & conditum aromatibus sepelierunt eum, * & requievit in pace octavo Idus Octobris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & imperium in sæcula sæculorum. Amen. Hæc de S. Reparatæ corporis apud Cæsaream Palæstinæ sepultura, nec plura de eodem, sive in hisce, sive in Mombritianis, legere est. Itali tamen affirmant, fuisse illud olim in oras suæ Campaniæ inde translatum; faventque illis, quæ de ejusdem Sanctæ apud illos cultu, creditaque illius corporis ibidem possessione dicturi sumus. Certe Orlendius. Orbis sacri ac profani part. 2, vol. 3, pag. 1606, num. 10 corpus ejus inter Sanctorum reliquias, Theani, cognomento Sidicini, quod hodierni regni Neapolitani, in provincia Terræ Laboris, parva episcopalis civitas est, in Cathedrali S. Joannis Euangelistæ ecclesia servatas, recenset, consonatque Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ, per Coletum auctæ, col. 549.

[18] [Theani ac Lucæ dicitur quiescere.] Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ illud & Theano & Lucæ attribui, indicat: nam in Indice Alphabetico Sanctorum, quem eidem Catalogo præmisit, sic habet: Reparata, virgo & martyr Cæsareensis … Corpus Lucæ in ecclesia S. Joannis; deinde vero ibidem in altero Indice, exhibente corpora Sanctorum diversis locis assignata, rursum ait: Reparatæ virginis & martyris Lucæ in ecclesia S. Joannis; Theani in propria ecclesia. Conciliari hæc facile possunt, si (ut sæpe alias contingit) sacri corporis pars corpus appelletur; verumtamen, quid de Lucensibus hujus Sanctæ reliquiis censendum sit, infra videbimus ex Florentinio, viro nobili Lucensi, in Annotatis ad Martyrologium Lucense, jam alias laudatum. Theanenses, pro quibus major stat probabilitas, tradunt quidem, sacrum hunc thesaurum post excisas medio seculo nono per Saracenos Formias ad se pervenisse; sed quo tempore, quo auctore, quave ratione ille e Palæstina in Campaniam translatus fuerit, neminem legi, qui doceat, præter Antonium Sebastianum Crotoniensem episcopum in sua Diva Reparata, seu Actis metricis.

[19] Si huic fides habenda sit, contigerit prima ista translatio mox a Sanctæ martyrio, [Translationem hanc mox a Sanctæ martyrio divinitus factam esse,] Deo impium præsidis, quem Cyrinum appellat, consilium ad suæ Martyris gloriam vertente. Postquam enim poëta dixerat, truncatum capite corpus Virginis continuo ibidem multis miraculis fulsisse, ita perrexit de eodem præside canere.

Quo magis irarum furiis agitatus & œstro,
Remigiis exutam & navalibus armamentis
Deduci pinum * deterrimus hostis in altum,
Amotamque ope nautarum, demptoque magistro
(Haud procul æquoreis rebombat * fluctibus ora)
Virgineumque caput, nudoque in littore corpus,
Quod jacet, hic positum jussit ventoque marique
Jactari, infringi scopulis, mergique profundo:
Quin etiam magni sancto qui nomine Christi
Dicuntur, longa vexatos morte necari.
At secus evenit, quam mente putarat iniqua;
Impia * nondum satiatus pectora præses:
Nam Deus omnipotens cælo demisit ab alto,
Qui celeres cymbam ducantque regantque, ministros
Æthereos, Latio salvamque in littore sistant.

[20] Tum totum per mare Mediterraneum iter poëtice multis describit, [cunit episcopus Crotoniensis; verum hæc desumpta videntur] tandemque cymbam ad Latii novi Campaniæque confinia circa ostia Liris perducit, ita prosequens:

Et tandem venit Laurentis ad arva Maricæ.
Est Promontorium, Piras dixere priores,
Nunc vero Argentum, mutato nomine, dicunt:
Hoc illam ætherei proceres in littore sistunt
Lætitiæ signo ingenti & clamore secundo;
Intonuit cælum, & miranda luce refulsit.

Nunc, quanti hæc valeant, videamus. Ad diem XVI Decembris in Martyrologio Romano Baronii legitur: Formiis in Campania, sanctæ Albinæ virginis martyris sub Decio imperatore; ad quæ laudatus Cardinalis annotavit, hujus Acta, ex antiquis ecclesiæ Caietanæ monumentis accepta, ordiri his verbis: Tempore adveniente. Hinc ego colligo, hæc eadem esse S. Albinæ Acta, quæ in Museo nostro ad eumdem Decembris diem reposita habemus cum hoc pariter exordio Tempore illo adveniente.

[21] Porro in hisce dicitur hujus S. Albinæ virginis ac martyris corpus, [& S. Reparatæ Actis perperam adjecta ex Actis S. Albinæ] Cæsareæ in Palæstina, jubente Decio cæsare seu imperatore, capite plexæ, eodem prorsus modo, quo supra corpus S. Reparatæ, ad Latii novi Campaniæve littora advectum esse. En tibi verba. Tunc adstitit spiculator, & amputavit caput ejus (Albinæ) continuo, & habuit (Decius) consilium cum militibus; & omnibus circumstantibus dixit: Audite consilium meum, comprehendite istam Magam (S. Albinam indicat) & alios multos magos (id est, Christianos) qui in isto regno habitant, comprehendite omnes; & perducite ad me unam vetustam naviculam, fragilem, sine omni armamento. Et fecerunt ministri, sicut præceperat Decius cæsar; & statim miserunt in eam (naviculam scilicet) S. Albinam cum aliis Sanctis: angelus autem Domini descendit de cælo, & intravit cum illis in naviculam, & perduxit eam in locum, qui dicitur Scauri, per virtutem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum.

[22] [quæ ejusdem S. Reparatæ Actis] Qui hæc cum supra recitatis Crotoniensis episcopi versibus contulerit, non dubitabit, quin, solo sanctæ virginis martyris nomine mutato, eadem utrobique translatio referatur: nam ex iis, quæ de secunda translatione S. Albinæ in iisdem Actis deinde sequuntur, etiam constat, non alium primæ translationis terminum, quam Campaniæ prope Minturnas littus indicari; locusque Scauri fortasse is ipse est, qui in Campaniæ Mappa geographica Blaeviana Turris Scaura dicitur. Ex his igitur S. Albinæ Actis Antonius Sebastianus, Crotoniensis episcopus, vel si quis alius hoc in argumento eidem præivit, translationem corporis S. Reparatæ videtur mutuatus esse, sive quod ipsemet, sive alius, qui ei præiverit, Albinæ nomine Reparatam iis in Actis venire crediderit. Is error tanto facilius potuit committi, quanto major est inter utriusque Virginis martyris gesta conformitas; recteque Tillemontius tom. 3 Monument. Eccles. in Persecutione Decii, art. 15 observavit, fere omnia, quæ in Actis S. Reparatæ apud Mombritium leguntur, a Philippo Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XVI Decembris de S. Albina referri. Oportet, præcipua, quæ consentiunt, hic breviter recensere.

[23] [simillimæ sunt,] Acta S. Reparatæ, tam edenda, quam Mombritiana, hanc Cæsareæ (in Palæstina addunt posteriora) passam tradunt; de Albina plane consentiunt hujus Acta, quæ habemus. Ambæ Sanctæ, in suis quæque Actis, dicuntur duodecim circiter annorum fuisse, dum martyrium subierunt, ambæ sub Decio, Cæsareæ præsenti, passæ, huncque Acta S. Albinæ cum Mombritianis cæsarem faciunt. Ambæ eadem tormenta, videlicet plumbum igne liquatum, lampades mamillis adurendis admotas, incensam fornacem, sectionem membrorum divinitus superasse, decalvato capite publice circumductæ, ac tandem, abscissis cervicibus, martyrium consummasse asseruntur. Hæc fere sunt, quæ Acta S. Albinæ cum Actis S. Reparatæ edendis habent communia.

[24] [& ex iisdem, maxime Mombritianis,] Nunc accipe etiam quædam alia, quæ de utraque sancta Virgine martyre in utriusque Actis, S. Albinæ scilicet, ac Reparatæ, Mombritianis, non in Marteneanis nostrisque, præterea narrantur. Sunt ea primo tormenta quædam, præter jam dicta, sine læsione tolerata, videlicet acetum fervens infusum ori, ardentes lampades lateribus admotæ, sed divinitus extinctæ; corporum super craticula, subjectis ignitis carbonibus, extensio, membra fragmentis testaceis perfricata, & aceto & aqua bullienti perfusa, acetum item, sinapi mixtum, in nares instillatum &c. Secundo sunt miracula quædam, nempe terribilis terræ motus, quo maxima pars populi perierit; carnificum alii cæcitate percussi, alii, arescentibus subito brachiis, a torquendo prohibiti. Tanta rerum omnium conformitas haud difficulter suadere potuit Crotoniensi episcopo, aut cuipiam alteri, quem ipse fortasse secutus fuerit, Reparatam in istis Actis Albinæ nomine venire, ac proinde memoratam in iisdem translationem spectare ad Reparatam, cujus corpus Cæsarea Palæstinæ in Campaniam advectum credi noverat, sed ignoto tempore ac modo; itaque historiam istam translationis ad S. Reparatam retulerit, cujus gesta translationis auctor affinxerat Albinæ.

[25] At forte quærat quispiam, cur S. Albinæ Acta potius ex Actis S. Reparatæ conficta, [conficta, uti ex eorum collatione] quam hæc ex illis credenda sint. Non una in promptu ratio est. Nam primo Reparatam hodiernam memorant vetusta Martyrologia, præcedenti § relata, in quibus frustra quæres Albinam istam, quam primus, quem quidem sciam, Cardinalis Baronius in Romanum ad diem XVI Decembris intulit, nec Cæsareæ in Palæstina, sed Formiis in Campania, velut hic passam, annuntiavit. Secundo Acta S. Reparatæ edenda antiqua esse, probant codices Metensis ac Fuldensis, ex quibus deprompta sunt. Tertio Acta S. Reparatæ, non Albinæ, seculo IX noverunt Rabanus & Notkerus, ut ex amborum Martyrologiis constat. Imo, si Actorum primæque translationis Albinæ scriptor idem etiam sit duarum posteriorum, quæ primæ ibidem adduntur, non sunt illa seculo XII antiquiora, ac forte etiam multo recentiora, cum in illis mentio fiat de ecclesia Cajetana a Paschale II summo Pontifice dedicata, Cajetæ tum sedente episcopo Alberto, de quo Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ auctæ, col. 537 & sequenti.

[26] Quarto, quod ad S. Reparatæ Acta edenda attinet,[ostenditur.] si quis hæc ex Actis S. Albinæ composuisset, non fuisset prætermissurus cetera illa tormenta divinitus superata, ac miracula, quæ in Mombritianis quidem, non tamen in nostris, reperire est. Quinto denique nec in hisce, nec in Mombritianis ulla exstat mentio de S. Reparatæ corporis translatione e Palæstina in Campaniam, imo oppositum indicatur, dum dicitur ejusdem corpus prope Cæsaream a paucis Christianis fuisse sepultum: atqui tamen eamdem translationem referre intererat scriptoris, qui S. Albinæ gesta affinxisset Reparatæ. Minime igitur dubitandum apparet, quin gestorum S. Albinæ consarcinator, ea e S. Reparatæ Actis mutuatus sit, ac translationem corporis, nescio, an e sua, an ex aliena penu, adjecerit.

[27] Porro, utut aliter visum fuerit Crotoniensi episcopo,[Eamdem S. Reparatæ translationem] ab eruditione, ut vidimus, commendato, non possum ego translationem illam de corpore S. Reparatæ expositam, unde unde illam acceperit, velut verisimilem admittere, tum quod tam mirabilis sit, ut ad fidem faciendam antiquo probæque notæ auctore egeat, tum quod, ut mox dictum est, ceteris certo antiquioribus ejusdem Sanctæ Actis adversetur. Libet etiam hic quærere, quid tandem factum fuerit Christianis illis Cæsareensibus, quos Cyrinus præses una cum S. Reparatæ corpore fragili cymbæ impositos sine remigio marinis fluctibus jactandos commisit. Hine per viam perierunt, an cum eodem sacro corpore ad Campaniam salvi & incolumes appulerunt? Certe nulla de iisdem deinde fit mentio. Ab omni quoque verisimilitudine abhorrent, quæ idem episcopus de solemni ejusdem corporis e navi in Minturnensem civitatem translatione, conditoque templo ibidem canit. Præfatus enim, Minturnensem episcopum de S. Reparatæ meritis advectoque corpore ab angelo noctu monitum, sic prosequitur:

[28]

Tum vero invalidos e strato corripit artus,[idem episcopus adjunctis poetice exornavit]
Multa putans secum, & monitis parere parabat,
Ut primum roseos thalamos aurora reliquit.
Interea volucris commota it fama per urbem,
Venisse externis Scaurana ad littora ab oris
Carbaseis nudam velis sine remige pinum,
Concurrit subito stupefacta frequentia vulgi:
Advocat ille omnes, properans, plebemque patresque
Et vigiles templi socios, remque ordine pandit;
Aspersamque rosis niveis, auroque rigentem
Coccineam induitur clamydem, capitique tyaram
Coccineam induitur clamydem, capitique tyaram
Ornatam variis gemmis lætamque smaragdis
Imponit: longo præmittitur ordine pompa
Multa sacerdotum candenti in veste nitentum;
Atque accensa diem duplicant funalia multo
Lumine, multiplicem curva edit tibia cantum.
Dux ipse insequitur, magno comitante senatu,
Et late cœtu innumero juvenumque senumque,
Ingentesque Deo grates laudesque canebant.
Jamque propinquabant, ubi Diva jacebat in asta *,
Cum subito exoriens effulsit plurimus ignis,
Syderis instar habens, quod claras æthere toto
Effundatque comas fradiens, * flammasque comarum;
Et supra exuvias tum Virginis adstitit hærens;
Luce repercussa cymbamque locumque notavit.
Mirandum haud dubie, mirandum hoc omnibus astrum
Visum est, ac Regem Superum venerantur in illo:
Adscriptam in Divas Reparatam, & sede locatam
Ætherea agnoscunt, nec non reverenter adorant.

[29]

Sis bona, sis felix (ajunt) sanctissima Virgo:[nullo modo admittendis]
Tu Dea pro quondam nobis Laurente Marica:
Ad te confugimus: te in nostra optata vocamus;
Tu vero ante Deum defer pia vota precesque,
Teque duce, auxilium tandem imploremus ab ipso.
Annuere actutum visa est (mirabile dictu!)
Illa quidem, & nutu tellus pontusque moveri.
Contremuere omnes; at tu, venerande sacerdos,
Intrepidus geminasque preces, perstasque precando,
Appellique jubes cæcos atque ægra trahentes
Corpora; confestimque aliis vigor integer omnis
Incedendi, aliis tum dulcia lumina dantur.
Conclamant omnes, Divamque ad sidera tollunt
Laudibus, & meritas conantur solvere grates
Argenteoque ferunt loculo, conduntque sepulchro
Marmoreo exuvias; solido de marmore templum
Constituit, donis cumulat, rituque sacerdos
Romano venerans sacravit numine Divæ.

Hæc laudatus episcopus Crotoniensis, qui haud dubie dum scriberet, non advertit, quam aliena essent a calamitosis illis Ecclesiæ temporibus, quibus Christiani inter persecutores suos de latibulis potius, in quibus sacra peragerent, quam de festivis pompis publice ducendis, marmoreisve templis erigendis erant solliciti.

[30] Denique, ne hisce diutius frustra immorer, ego tempus modumque advecti e Palæstina S. Reparatæ corporis nescire malo, [corpus tamen ejus in Italiam aliquando illatum fuisse, verisimile ex cultu fit.] quam eo ex Poëmate temere affirmare. Nec propterea tamen translationem ipsam aliquando factam inficior, quam verisimilem faciunt ea, quæ de eximio ejusdem in aliquot Italiæ civitatibus cultu, communique de corpore ejus Theani servato opinione jam insinuavi, pluribusque exponam. Sane, nisi id ita sit, perquam difficile captu est, qua ratione Theanenses in animum induxerint, sacrum illud corpus, quod post excisas Formias ad se pervenisse, existimant, esse S. Reparatæ Cæsareensis Palæstinæ virginis martyris, extra Italiam vix notæ; ac Florentini, Lucenses, Niciensesque, eamdem tam insigni cultu antiquitus prosecuti fuerint, ut templa quoque ejus nomini dicarint, festumque diem egerint VIII Octobris, quo Cæsareensis Reparata vetustis Martyrologiis inscripta legitur.

[31] Medio seculo XIV indubitanter creditum fuisse, [Seculo XIV certo credebatur illud quiescere Theani,] S. Reparatæ corpus Theani cognomento Sidicini, de quo supra memini, in monasterio puellari quiescere, synchronus testis est Matthæus Villanus Florentinus in Historia sui temporis, apud Muratorium edita tom. 14 Scriptorum rerum Italicarum, lib. 3, capp. 15 & 16, ubi docet, Florentinorum legatos, anno 1352 Neapolim ad coronationem Ludovici & Joannæ missos, nomine civitatis suæ ab iisdem regibus eam postulasse gratiam, ut liceret sibi portionem aliquam ejusdem sacri corporis, quod Theani, in eorumdem regni civitate; servabatur, Florentiam transferre, in cathedrali ecclesia, eidem Sanctæ dicata honorifice deponendam: atque annuentibus prædictis regibus, faventeque, cujus juris tunc Theanum erat, comite Francisco de Monte Scheggioso, monasterii abbatissæ mandatum fuisse, ut dexterum corporis brachium Florentinis legatis traderet; abbatissam vero, aliquot induciarum dies fraudulenter pactam, curasse, ejusdem brachii simulacrum e ligno gypsoque fieri; illudque legatis traditum ac Florentiæ solemniter exceptum esse, asservatumque, donec toto quadriennio post, cum in pretiosam thecam inserendum esset, sacrilega abbatissæ fraus detecta.fuit

[32] At quo tempore, Theanenses sacrum illud corpus acceperint, [circa quod a quadam Beneventano principe,] non magis constat, quam quo ex Palæstina in Campaniam primo fuerit allatum. Ad manum mihi est ejus rei relatio, quam Papebrochius noster ex collectione Officiorum veterum Mss. apud Carolum Strozzi num. 691, f. 325 manu sua descripsit, & in novem breves Lectiones ad usum scilicet divini Officii, partitam fuisse, annotavit. Hæc sic habet: Post vero annorum curricula (ita orditur) cum jam universus orbis Christianæ fidei deserviret, ad tumulum Virginis memoratæ cœperunt multa miracula fieri. Ibi enim dæmones fugabantur, mutorum linguæ solvebantur, mancis manus, claudis pedes restituebantur; denique quocumque languore oppressi illuc accedebant, sanctæ virginis Reparatæ meritis curabantur. Cœpit ergo locus ille celeberrimus haberi, & illic ad honorem Virginis ejusdem ecclesia constituta magna cœpit veneratione frequentari.

[33] [cujus filia per ejusdem Sanctæ patrocinium dæmone liberata fuerit,] Interea tantarum virtutum fama longe lateque divulgata Beneventani principis pervenit ad aures. Huic erat unica filia, nomine Paga, quæ multo jam tempore fuerat a dæmonio vexata. Confestim princeps permotus amore filiæ quam quidem tenere diligebat, festinat cum filia sanctæ Virginis experiri beneficia. Postquam eo ventum est, Paga nolens in ecclesiam trahitur, & humi prostrata gravius solito cœpit a dæmone fatigari. Tunc princeps lacrymas fundens ad Reparatæ tumulum accedit, & lacrymosa voce dicere cœpit: Sanctissima Christi virgo Reparata tuarum virtutum invitatus odore ad te pro filia rogaturus accedo; ante tuum venerabile corpus lacrymosas preces effundo; attende prostratum; lacrymantem respice; mærentem consolare; libera, obsecro, filiam ab hac, qua tenetur, peste, & per te recuperare merear, quam jam videor amisisse; & omnes, qui adstant, glorificent nomen Domini Jesu Christi, pro cujus amore subire martyrium non timuisti. Talibus ergo precibus dum importune pater insisteret, exauditur, & sanctæ Virginis meritis filia a dæmone liberatur.

[34] [in dedicata eidem ecclesia depositum.] Tunc princeps lætus & exultans cum omnibus, qui aderant, Deo gratias egit, & communi consilio gloriosæ Martyris Christi corpus Beneventum transferre disposuit. Illo igitur de sepulcro educto, & in linteo mundissimo involuto, princeps cum lætitia regreditur, & flumen transiens venit iter, quo Theanum itur. At ubi ventum est ad locum, qui Aquensis dicitur, Martyris Christi corpus tanta mole defigitur, quod nulla umquam poterat ratione moveri. Intellexit princeps sagacissimus voluntatem Virginis Christi, &, deposito corpore, jussit in eodem loco construi & dedicari basilicam, &, pluribus collatis bonis, ad serviendum tradidit filiam, vestem sacræ religionis indutam, quæ multo post tempore honeste satis & religiose vivens, & in eadem ecclesia Jesu Christo Domino fideliter deserviens, tandem suam animam in pace Domino commendavit.

[35] [ac deinde ab episcopo in civitatem illatum fuisse] Post ejus obitum jam annis revolutis pluribus, cultor Christi verus, qui tunc Theanensi præerat ecclesiæ, audiens, sanctum Virginis corpus illic requiescere, æstuat amore nimio ad majorem illud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, deportare. Itaque instans voto suo, assumptis secum quibusdam de Fratribus & de Religiosis, ire festinat illuc, & veniens ad locum adoravit pronus. Deinde cum iis, qui secum aderant, in terram prostratus diutissime adoravit; exurgens vero ab oratione pretiosum corporis thesaurum cum timore elevat, elevatum cum reverentia & gravitate deportat. Cæterum antequam venisset episcopus ad locum, qui vocatur Opius, sancto corpori pausare placuit; neque enim decebat, ut tam pretiosum munus sine magno honore a civibus susciperetur. Tunc civitatis clerus & populus venerunt, honorifice obviam procedentes sacrum corpus ingenti lætitia susceperunt, & susceptum cum hymnis & laudibus intra urbis mœnia deferentes, in majori ecclesia locello dignissimo locaverunt. Quantas autem virtutes virgo & martyr Christi Reparata tunc operata fuerit, quot salutis beneficia in adventu suo Teanensi populo erogaverit, difficile est enarrare. In loco vero illo, ubi, ut dictum est, pausare voluit, cives sub ejusdem sanctissimæ Virginis nomine diligenti cura puellarum monasterium facere studuerunt, collaudantes & benedicentes Dominum Jesum Christum, qui vivit & regnat Deus cum Patre & Spiritu Sancto in unitate perfecta Deus in sæcula sæculorum. Amen.

[36] Hactenus vetustæ Lectiones Officii Translationis S. Reparatæ, [narratur in Lectionibus Officii ecclesiastici incertæ fidei,] verisimiliter in ecclesia Theanensi olim recitari solitæ, quæ, sicut pro sacro ejus corpore eidem ecclesiæ asserendo faciunt, ita pro tempore, quo hæc illud acceperit, figendo nil juvant, cum nec Beneventanum principem, qui illud eo primus portaverit, auctor nominet, nec episcopum, qui in civitatem deinde transtulerit; ac de Paga quoque, quam ejusdem principis filiam facit, nullam uspiam mentionem repererim. Admodum quoque suspectum mihi est ipsum Lectionum exordium, nimirum: Post vero annorum curricula, cum jam universus orbis Christianæ fidei deserviret, ad tumulum Virginis memoratæ cœperunt multa miracula fieri &c. Vel enim loquitur earum auctor de Sanctæ tumulo apud Cæsaream in Palæstina, vel de ejusdem tumulo in Campania. Si primum, manifestus ille fabulator est, qui Beneventanum in Italia principem cum filia sua Cæsaream Palæstinæ, velut ad locum parum dissitum, perducit reducitque; si secundum, sublestam mihi auctoritatem suam facit, insistens opinioni, quæ S. Reparatæ corpus mox a martyrio e Palæstina in Campaniam cymba divinitus allatum narrat, seu potius fabulatur. Jam quod ad ejusdem auctoris ætatem spectat, omnino videtur seculo XIV junior esse; cum ex Villano supra laudato constet, eo seculo medio corpus S. Reparatæ Theani in puellari monasterio quievisse; quod iste in ecclesiam cathedralem translatum scribit sine ullo scriptoris synchroni aut supparis indicio.

[37] Alteram translationis Theanum factæ causam assignat sæpe laudatus episcopus Crotoniensis in sua Diva Reparata, [Crotoniensis episcopi de ejusdem translationis causa] seu in Actis ejus metricis, in quibus, postquam templum eidem Minturnis (sed incongruo, ut observavi, tempore) exstructum, annuamque festivitatem observari solitam fuisse, dixerat, subjecit sequentia:

Quem casti morem posthæc tenuere nepotes,
Donec Minturnæ hostili servantur ab ira,
Donec florenti incolumes regione fruuntur.
Has penitus postquam evertit furialibus armis
Gens Agarena, Dei contemptrix impia, totas,
Diruta Syrarum, heu! sævo post mœnia bello
Urbs Sidicina Deæ, Pandulpho principe captas
Relliquias servat magna pietate, colitque.

Theanum itaque, quod Sidicinum cognominari diximus, translatum fuisse Sanctæ corpus, ait, post Minturnarum per Saracenos excidium, Theanensium principatum obtinente Pandulpho. Verum implexa hæc sunt, & cum rebus Formianis videntur confusa.

[38] Minturnina civitas jam inde a seculo sexto, quo Agareni, [opinio expenditur:] seu Saraceni, nondum visi fuerant in Campania, ab alio excisa hoste conciderat, ejusdemque episcopatus a S. Gregorio Magno Papa adjectus fuerat Formiano. Parem sortem circa medium seculum nonum a Saracenis tulit civitas Formiana, & hujus quoque episcopatus Cajetam translatus est; de quibus omnibus consuli potest Italia sacra Ughelliana, per Coletum aucta, tom. 1 in Episcopis Cajetanis, tomoque 10 inter episcopatus antiquatos col. 98 & sequenti in Formianis, ac col. 140 in Minturnensibus. Vide etiam, si lubet, Opus nostrum tom. 1 Junii, pag. 212 in S. Erasmo episcopo martyre, num. 4, ubi etiam hujus Sancti corpus eadem de causa Formiis Cajetam translatum leges. Quod de tempore occasioneque translationis corporis S. Erasmi certum est, id de S. Albinæ etiam reliquiarum adventu sentire videntur iidem Cajetani; nam & hæ quoque ad calcem Actorum hujus Cajetam translatæ fuisse dicuntur multo … tempore peracto (ex quo istæ a Palæstina ad Campaniæ littora, eodem, quo S. Reparatæ, modo mihi non probato, advectæ fuerant) cum Formiæ & loca juxta posita ab Agarenis fuissent destructa; diciturque hæc translatio curata fuisse a Theanensi episcopo nomine Bono, qui apud Ughellum tom. 1 Italiæ sacræ auctæ, col. 529 dicto seculo nono decrepito eidem ecclesiæ præsedisse ligetur.

[39] [fortasse illa contigerit post destructas seculo IX Formias.] A verisimilitudine igitur non recedet, qui S. Reparatæ quoque sacra lipsana circa id temporis sive Theanum, sive Cajetam prius, atque hinc deinde Theanum pervenisse suspicabitur, consentietque Crotoniensi episcopo, factum hoc vastationi a Saracenis Campaniæ illatæ postponenti. At quis iste Pandulphus princeps, sub quo laudatus Crotoniensis antistes id factum affirmat? Fuerunt quidem seculis decimo undecimoque ejus nominis principes ducesque Beneventani ac Capuani, atque inter illos seculo decimo unus comes Theanensis; sed huncne, an alium, designatum velit, non dispicio.

[Annotata]

* al. illud

* i. e. navim

* an reboabat?

* adde sic

* l. in alga

* l. radians vel radiis

§ III. Sanctæ antiquus cultus Florentiæ ac Lucæ in Hetruria, & Nicææ in Provincia: solemne festum illius Hadriæ in regno Neapolitano a seculo XIV.

[Florentiæ ecclesiam cathedralem sibi dicatam] Observavi superius, insignem hujus sanctæ Virginis Martyris in aliquot Italiæ civitatibus antiquum cultum assertæ ejusdem sacri corporis ad eam regionem translationi, aliquando factæ, plurimum favere. Franciscus Florentinius, nobilis Lucensis in Annotationibus ad suum Vetustius Lucense Martyrologium ipsam Clarissimam (cultu scilicet ac sui nominis celebritate) in Tuscia Martyrem non dubitavit dicere. Florentiæ, quæ Hetruriæ metropolis, Magnorumque Ducum sedes est, fuisse ei antiquitus dicatam ecclesiam cathedralem, scribit Matthæus Villanus, historiographus Florentinus seculi XIV, a Muratorio editus tom. 14 Scriptorum Rerum Italicarum, in Historia sui temporis lib. 3, cap. 85, additque, id a Florentinis factum esse, quod Radagasii, Hunnorum regis, exercitus, cujus obsidione divinitus fuerant liberati, internecio festa S. Reparatæ luce contigesset.

[41] De causa ipsi dedicatæ ecclesiæ consentit [antiquitus habuit, & hujus temporis metropolitanæ est contitularis,] Ughellus tom. 3 Italiæ sacræ auctæ, col. 7; sed quanto tempore post dictam Radagasii exercitus stragem, quæ seculo V paucis annis inchoato evenit, nec hic, nec ille, clare docet. Ex laudato Ughello (apud quem col. 20 ejusdem ecclesiæ exstat mentio in testamento Speciosi, Florentini episcopi, anno 724 multa episcopio B. Joannis Baptistæ, vel Reparatæ martyris legantis) præterea habemus, eidem ecclesiæ anno 1294 substitutam esse magnificam illam, amplissimamque basilicam, quæ nunc metropolitana est, ac S. Mariæ floridæ nomen habet. Nec propterea tamen antiquo cultu suo ac Patronæ titulo S. Reparata destituta fuit. Ita disco ex ejusdem archidiœcesis Officiis propriis, in quibus hoc ipso die VIII Octobris annuum festum ejus Contitularis nomine præscribitur. Verba accipe.

[42] In festo S. Reparatæ V. & M., nostræ metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ Contitularis, [in qua, totaque diœcesi insignem cultum obtinet;] ibique duplex 1 classis; celebraturque cum Octava ex immemorabili consuetudine: in diœcesi duplex. Omnia de Communi virginis martyris 1 loco. Inter quotidianas quoque Commemorationes, extra festa duplicia in Laudibus ac Vesperis faciendas, in eodem Officiorum propriorum libello præscribitur una de S. Reparata, ecclesiæ metropolitanæ Contitulari, in ipsa tantum metropolitana, Antiphonis, Versibus ac Oratione ex Communi Virginis martyris pariter acceptis. Ut vero prioribus seculis civitates Italiæ solemnia sanctorum patronorum suorum festa etiam profanis ludis celebrare soluerunt, ita, eodem teste Villano, festa S. Reparatæ luce fiebant olim Florentiæ pedestres cursus ab illius ecclesia, proposito ex ære publico primo ad metam pertingenti præmio panni rubri levis pretii, ulnarum octo; sed seculo XIV pedestribus cursibus equestres substituti fuere, præmiumque pannus coccineus pretiosus ulnarum duodecim propositus.

[43] Reparatam porro Florentiæ, ut jam diximus, & olim & hactenus cultam, [non tamen ejusdem corpus quiescit,] Cæsareensem in Palæstina Martyrem esse, quamquam ex ejusdem Officio, quod ex Communi Virginis martyris fit, statui nequeat, colligitur tum ex die VIII Octobris, qua Florentini. suam colunt, quaque Cæsareensem in vetustis recentioribusque Martyrologiis annuntiari, ostendimus; tum quod nulla alia ejusdem nominis in sacris Fastis nota sit. Ex hoc tam insignis illius apud Florentinos cultu falsus fuisse videtur episcopus Equilinus Petrus de Natalibus, dum in Catalogo Sanctorum, quem post medium seculum XIV scripsit, lib. 9, cap. 39 post compendium Actorum S. Reparatæ Cæsareensis subdidit: Cujus corpus juxta muros civitatis (Cæsareæ) sepultum est VIII Idus Octobris; indeque processu temporis translatum quiescit in civitate Florentia.

[44] Refellitur hic error ex supra laudatæ Matthæi Villani Historiæ lib. 3, capp. 15 & 16, [nec umquam quievisse videtur.] ex quibus constat, saltem anno 1352 nullas hujus sanctæ Martyris reliquias (quod quidem scirent Florentini) Florentiæ fuisse: quorsum enim alias pro aliqua earum portione a Theanensibus obtinenda ad Neapolis reges recurrissent? Vide dicta superius num. 31. Sacrum vero illius corpus vel ante medium seculum XIV Florentia fuisse alio avectum, vel eodem seculo vergente ad finem (quo tempore scripsit laudatus Petrus de Natalibus) Florentiam fuisse allatum, nemo tradidit, nec aliunde ulla ratione verisimile est; ut proinde antiqui hujus Sanctæ apud Florentinos cultus origo aliunde, quam ab illius sacri corporis possessione repetenda sit. Qua de re quid alii sentiant, consule dicta num. 40 & seq.

[45] [Lucæ item in Tuscia antiqua ecclesia] De sacra veneratione, quam eadem Lucæ, quæ altera Tusciæ civitas est ac sui juris respublica, obtinuit, varia observavit Florentinius, supra laudatus eruditus Lucensis in Annotatis ad Martyrologium, quod vulgavit. Antiquitus (inquit) Lucæ in Etruria celebrem fuisse (S. Reparatram hodiernam) non dubito. Ecclesiam habuit suo nomini dicatam, quæ Plebs totius civitatis in vetustis monumentis illius basilicæ nuncupatur. Hæc ut plurimum solo sanctæ Virginis ac Martyris titulo vocatur; aliquando SS. Reparatæ et Pantaleonis; nunc insignis collegiata SS. Joannis et Reparatæ dicitur ex contigua S. Joannis Baptistæ ecclesia, olim & ante Christi adventum idoli alicujus superstitioni dicata, ut antiqua fert traditio, & ipsius templi structura suadet. Corpus sanctæ Virginis & Martyris ibi aliquando quievisse, aliqua Mss. tradunt; nunc vero ubi requiescat, & an ibi reliquiæ ejus sint, ignoratur.

[46] [cultuque honoratur, nec tamen corpus ejus,] In omnibus Lucensis ecclesiæ Calendariis ejus celebritas notatur, & in Kalendario Hieronymiano pervetusto canonicorum Lucensium ita legitur mense Octobris: “VIII Idus Reparatæ virginis.” In vetusto codice sacrarum Cæremoniarum in eadem bibliotheca, eidem præfixo Calendario, scribitur: “In die S. Reparatæ Vesperæ majores, & Missa ad S. Reparatam.” In alio Breviario hædino, penes me, mense Octobris ita signatur: “VIII Idus Reparatæ, virginis & martyris.” In libro Ms., penes me, in quo Italica lingua notantur Historiæ Sanctorum, quorum corpora in urbe Luca requiescunt, pag. 1 ita legitur: “Corpus S. Reparatæ, virginis & martyris, jacet in ecclesia S. Joannis Majoris.” Et pag. 101 Vita S. Reparatæ, ex Hagiologio nostro, aut consimili, desumpta narratur, atque in ea ad calcem hæc Italice adnotata leguntur pag. 103: “Sanctissimum ejus corpus sepultum fuit a Christianis (nimirum apud Cæsaream Palæstinæ) valde devote, & deinde translatum Florentiam, & inde Lucam; quod jacet in ecclesia S. Joannis Majoris, & vocatur (nempe hæc ecclesia) S. Joannis & Reparatæ, cujus corpus veneratur a supremo magistratu in ejus solemnitate.”

[47] [ut quidam asseruit,] Vetustus non est liber, sed a Laurentio Trenta, nobili cive Lucano, scriptus anno MDLXXXV ex Latinis & vetustis (ut profitetur) monumentis, & antequam Cæsar Franciottus Historiam Sanctorum Lucensium ederet. Hactenus Florentinius in laudato Martyrologio, quod anno 1668 vulgavit, quo tempore (eodem teste) Lucæ ignorabatur, ubi S. Reparatæ corpus quiesceret, imo an etiam aliquæ ejusdem reliquiæ ibidem servarentur. Nec magis id Lucæ notum erat anno 1613, quo Cæsar Franciottus, cujus ille meminit, Historiam imaginum miraculis clararum, Sanctorumque, ac sacrorum corporum in civitate Lucensi quiescentium, typis edidit; nam inter hæc quoque nullam de S. Reparatæ corpore aut reliquiis mentionem inveni; ut adeo mihi non possit non admodum suspectum, ne dicam plane falsum videri, quod Laurentius Trenta de ejusdem Sanctæ corpore in ejus solemnitate a supremo civitatis magistratu honorari solito supra affirmavit, si id, ut verba ejus ex Florentinio relata omnino præferunt, suo tempore fieri solitum indicaverit.

[48] Nam qua ratione factum credam, ut sacra ista lipsana publico magistratus accessu quotannis honorata, [ibidem quievisse, aut etiamnum quiescere credendum est:] spatio annorum viginti octo, quod inter annum 1585, annumque 1613 intercessit, adeo oblivioni data fuerint, ut Cæsar Franciottus ea prorsus ignoraverit, aut certe prætermiserit in Historia, posteriori anno, ut dictum est, edita, in qua de corporibus ac reliquiis Sanctorum, in civitate Lucensi quiescentibus, ex professo tractavit? Quod si eadem eo temporis spatio alio asportata causeris, quo pacto tam celebris thesauri translationis nulla Lucæ supererat memoria tempore Florentinii, diligentis ejusmodi rerum indagatoris, qui 83 annis post scriptum a Trenta librum, Martyrologium suum Lucense vulgavit? Ut itaque allegata a Florentinio vetustum celebremque S. Reparatæ apud Lucenses cultum probant, ita pro ejusdem corpore iisdem asserendo nil juvant.

[49] Rursus alteram S. Reparatæ cultui deditam civitatem assignat Ughelliana Italia sacra aucta, [ejusdem ecclesia Nicææ in Provincia.] tom. 4, col. 1104 & sequenti, Niciam scilicet, seu Nicæam Provinciæ, quam, alli veterum Galliæ, alii Italiæ attribuunt; estque illa civitas episcopalis sub metropoli Ebredunensi. Porro quod ad propositum meum modo pertinet, eadem inter Sanctos Tutelares suos, post beatissimam Virginem Dei Genitricem, colit S. Reparatam virginem martyrem (quam autem, nisi Cæsareensem? aliam enim non novimus) eidemque ecclesiam cathedralem, olim parochialem, dedicatam habet. Consentiunt Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 1269 in Episcopis Niciensibus, & Petrus Jofredus in Nicæa civitate monumentis illustrata, ex quibus discimus, eam ecclesiam, dum parochialis erat, ad Niciense S. Pontii monasterium Ordinis S. Benedicti spectasse, & ad eamdem translatam sedem episcopalem fuisse seculo XVI, dum vetus cathedralis ecclesia, S. Mariæ in cœlos assumptæ sacra, novæ arci inclusa fuerat. Ceterum ignota pariter mihi sunt hujus S. Reparatæ cultus apud Nicienses initium & origo, seu causa: sed ecclesiam illam seculo XI jam exstitisse, ac prædicto monasterio S. Pontii donatam vel restitutam fuisse, tradit laudatus Jofredus pag. 164.

[50] De ejusdem sanctæ Virginis ac martyris Cæsareensis celebri cultu Adriæ seu Hadriæ, [Hadriæ in regno Neapolitano velut principalis patrona] Italis vulgo Atri, quæ regni Neapolitani in Aprutio Ulteriori civitas est, episcopatum habens cum Pennensi perpetuo conjunctum, plura docet doctor Nicolaus Sorricchio Hadrianensis in sua erudita Dissertatione historico-critica de S. Reparata, principali protectrice civitatis Hadrianensis, sermone Italico composita, quam (nescio, an ea typis umquam vulgata fuerit) manu scriptam Roma accepimus anno 1767; ex qua didicimus, quæ de hoc argumento dicturi sumus. In primis Hadrianenses ipsam jam ab aliquot seculis principalis Protectricis titulo solemniter coluerunt, hodieque colunt, per cujus manifestum patrocinium (verba auctoris sunt ex Italicis Latina) non simplici vice, semperque æqualiter, in calamitatibus universalibus experti sunt, se majoribus flagellis ultricis Dei manus subductos, sive terræ motibus, sive pestilentiæ, sive frugum penuriæ, sive tempestatibus vastantibus, de quibus omnibus præterquam quod ex quotidiana experientia constet, frequens est tam in publicis, quam in privatis, monumentis memoria.

[51] [annua festivitate nunc colitur & olim culta fuit] Præcipuum festum ejus, quod Triumphum S. Reparatæ appellant, Hadrianenses quotannis nunc celebrant a Sabbatho, saltem a vesperis, ante Dominicam in Albis, ac duobus sequentibus diebus, seculo XIV nulli certo diei affixum fuisse, sed tamen intra mensem Aprilem Hadriæ celebrari solitum, probat laudatus Sorricchius ex publicis ejusdem civitatis ac seculi instrumentis; ritum vero, quo tunc colebatur, partim sacrum, partim profanum fuisse, ibidem pariter docet ex Actis dictæ civitatis, ex quibus profert decretum, de modo eam festivitatem peragendi, factum (si tamen recte) die V Aprilis anni 1362. Juverit iisdem verbis, quibus in eadem Dissertatione Latine exstat, huc transtulisse. Sic habet: Item dixit (dominus Petrus, domini Transimundi filius, coram rectoribus civitatis Hadrianensis, iisdemque approbantibus) quod proprie die XI dicti mensis [Aprilis] fiat (festum Triumphi) & cum sollempnitate divini Offitii, in platea, si bonum tempus erit; alias in ecclesia, cum cera sufficiente, expensis Communis, juncho, mortella, instrionibus *, tripudiis & ludis, prout melius poterit.

[52] [solemnissime, tam ritu sacro] Et quod die Sabathi mictatur bannum, quod omnes homines, tam mares, quam femine, de civitate & districtu, die Luna proxime ventura abstineantur a quibuscumque mechanicis, seu artificiis laboreriis, intus & extra civitatem, ad penam in capitulo contentam, & in dicto die de mane veniant ad ecclesiam majorem ad audiendum & videndum divinum Officium celebrare; & fiant faces de sero. Item dixit, quod pro festo faciendo & ordinando eligantur quatuor boni viri, qui habeant ordinare, & possint expendere & providere, sicut volent. Electi autem sunt Zutius Testa. Luctius Nicolay. Mattheus Jacobi [Runcy] & Riczardus Raynaldi [de Aquaviva.] Ita laudatum decretum ex recensione Sorricchii, quod nunc paululum illustremus.

[53] [& cessatione ab opere servili,] Nisi mendose signatus sit annus 1362, nequeo satis mirari diem XI Aprilis ad eam festivitatem eo anno celebrandam præstitutum fuisse, maxime si illa alias nulli determinato diei affixa fuerit. Cum enim anno 1362 Pascha in diem XVII Aprilis inciderit, ejusdem mensis dies undecima fuit feria secunda hebdomadæ Majoris, quæ certe minime congruebat tam lætæ festivitati, ac multo etiam minus ludis, tripudiis ac mimorum spectaculis, quibus profanabatur. Quidquid interim de die annove sit, eo ex decreto liquet, festum Triumphi S. Reparatæ seculo decimo quarto admodum solemniter Hadriæ celebrari solitum, etiam cum cessatione ab omni opere servili tam in civitate, quam in agro illius, sancitaque in transgressores pœna, in cujus rei exemplum laudat ibidem Sorricchius librum Reddituum civitatis, in quo ad annum 1363 notatur quidam Angelus Janlongo septem ac dimidio Carolinis ea de causa mulctatus fuisse, ac rursus ad seculi XV annum XXVII quædam mulier similem pœnam pecuniariam luisse, quod in ea festivitate nevisset. Ad solemnitatem etiam, utque populi e vicinis locis Hadriam confluentis pietati satisfieret, pertinet, quod divinum Officium, dum cæli serenitas ita permitteret, in foro publico celebraretur, secus in ecclesia.

[54] [quam profano id temporis etiam alibi] Atque ista quidem de ritu sacro, quo festum Triumphi S. Reparatæ seculo XIV Hadriæ celebrabatur. Inter profanos tunc etiam adhibitos ritus Sorricchius etiam nundinas reponit; atque inter ludos repræsentationem martyrii ejusdem Sanctæ, in exemplum adducens, quæ a Muratorio tom. 2 Antiquitatum Italicarum medii ævi, Dissertatione 29, col. 849 ex Forojuliensi Chronico Juliani, canonici Cividatensis, ad annum 1298 proferuntur hoc modo: Facta repræsentatio ludi, Christi videlicet passionis, resurrectionis, ascensionis, adventus Spiritus Sancti, & adventus Christi ad judicium, in curia domini patriarchæ honorifice & laudabiliter per clerum &c. De S. Reparatæ martyrii repræsentatione eo festo de more facienda diserte etiam meminit alterum civitatis Hadrianensis decretum anni 1531, infra num. 79 recitandum; sed alios etiam ludos indicant verba ista cum … instrionibus seu histrionibus in decreto, num. 51 recitato.

[55] Celebratos etiam in eadem festivitate ad bravium cursus, [usuato.] quemadmodum Florentiæ quoque factitatum supra vidimus, credo Sorricchio, qui præterea ait, meritoque improbat, tripudia, quorum relatum decretum insuper meminit, circum ejusdem sanctæ Martyris statuam a viris feminisque, sane non decore, fieri soluisse, ita scilicet ferentibus ejus temporis moribus minus castigatis. Solemnitatem denique nocturna totius civitatis per accensas faces, incensamque in publico foro lignorum struem terminabat illustratio. Denique, dum in eodem decreto dicitur: cum … juncho & mortella (mortella Italis, myrtus Latinis est) mandatur, ut in eadem festivitate, seu templum, seu plateæ, juncis, floribusque ac myrto conspergantur, quod nostris quoque temporibus in plateis, per quas sacrum supplicantium agmen in majoribus festivitatibus processurum est, in Belgio nostro usus obtinet.

[56] Alterum ejusdem civitatis Hadrianensis decretum seculo XVI, [Decretum Hadrianensium seculo XVI] anno scilicet 1531 de eodem argumento, sed mutatis nonnullis adjunctis, factum, recitat ibidem Sorricchius, & ego ex ejusdem fide hic subjicio. Cum celebrandarum festivitatum divæ Reparatæ tempus instabit, domini de regimine, qui tunc erunt, duos eligunt viros de proceribus & majoribus civitatis prædictæ pro magistris feriæ, seu nundinarum dictorum dierum, qui in dictis festivitatibus procurent, & cum sollicitudine instent, ut divina celebrentur Offitia, prædicationes, & omnia ceremonialiter ac honorificentissime fiant; nec sumptibus iis diebus parcatur; sed, ut necessitas rei requisiverit, ita expendatur, ac eleëmosynæ fiant ad laudem omnipotentis Dei, & beatissimæ Virginis Mariæ, & ad honorem dictæ nostræ Virginis Advocatæ; nec omnes carnes in officiales distribuant & divitibus civitatis ipsius; sed potius pauperibus & egentibus intendant eos dictis eleëmosynis adjuvando. Quam beatus est vir, qui intelligit super egenum & pauperem, in die enim mala liberabit eum Dominus!

[57] Diversaque instrumenta sonora conducant, pro quibus instrumentis nil amplius solvant, [de eadem solemnitate digne peragenda.] quam hic descripta quantitate; videlicet pro quolibet tibicine, seu tubita, Carolenos tres, pro quolibet tibista Carolenos duos, pro quolibet citharedo grana novem una cum victu, & a primis Vesperis Sabathi per totum diem Lunæ; &, si dicti magistri nundinarum majorem solutionem fecerint, quam supra notata extant, suis sumptibus id faciant, non universitatis, atque in pœnam incidant ducatorum duorum; prædictæque omnes expensæ & eleëmosynæ non aliter fiant, quam e nostro ærario, & ab ipso annotentur, & de iisdem computum & rationem reddant. Ex hoc decreto, in quo nulla de ludis, tripudiis & histrionibus fit mentio, apparet, Hadrianenses seculo XVI in suæ sanctæ Protectricis festivitate celebranda religiosiores fuisse, quam olim ante, utque liberales ad Officia divina honorificentissime tunc peragenda, ita in ceteris sumptibus (si eleëmosynas exceperis) parciores. Adhæc cum in eodem dicatur eadem festivitas a primis Vesperis Sabathi per totum diem Lunæ durasse, liquet eam saltem jam tum triduo, ac proinde etiam verisimiliter a Sabbato ante Dominicam in Albis usque in subsequentem diem Lunæ agi soluisse, uti id hoc nostro seculo solemnissime cumque maximis in musicam musicosque expensis quotannis fieri laudatus Sorricchius testatur.

[Annotatum]

* i.e. histrionibus

§ IV. Gesta Hadrianensium seculis XVII & XVIII pro Sanctæ cultu augendo: traditio eorumdem de prædictæ festivitatis origine, eidemque traditioni opposita sententia Sorricchii.

[Seculo XVII ineunte Hadriæ agitur de Sanctæ cultu augendo,] De ejusdem Sanctæ seculo XVII apud eosdem cultus augmento sæpe laudatus doctor Sorricchius sic loquitur, sed sermone Italico: Crevit interim initio seculi elapsi Hadrianensium devotio religiosaque veneratio erga eam, quæ non interrupto speciali patrocinio suo beneficia in supplices cives nostros e cælo effundi procurabat. Hinc avi nostri de benigno illius patrocinio etiam certiores facti debita grati animi obsequia reddidere, variaque instituere pia opera, quæ unanimi consensu ad immortalem S. Reparatæ gloriam referebant… Comperi, eos sua studia contulisse ad faciendam argenteam Sanctæ statuam, obtinendum a curia Romana ejusdem Officium proprium, structuram ecclesiæ ex sui temporis architecturæ legibus ornandam, ac denique ad magnificum e pretioso marmore sacellum erigendum; quod numquam factum fuit. Nos de singulis hisce sigillatim loquemur, prout ferunt monumenta, quæ ad manus nostras pervenerunt, desumptaque fuere ex autographis libris conventuum civitatis.

[59] [ejusque statua argentea facienda,] Primum Hadrianensium consilium fuit de statua argentea facienda, quod die XV Januarii anni MDCII ceperunt opera ac fervore patris Francisci Pepe Jesuitæ, & apud patrem Generalem pro nostra civitate actum est, ut ille huc remitteretur sequenti Quadragesima, (sermones scilicet habiturus) postquam in prima jam collecta fuisset (eum in finem) eleëmosyna centum ac quinquaginta ducatorum. Primo destinaverat civitas hanc in rem trecentos ducatos expendere præter alias parvas pecuniæ summas exigendas. Die XV Martii anno MDCIII actum fuit cum artificibus de mercede pro statua facienda, inventusque est, qui eam operam pro ducentis solum ducatis susciperet. Corpus capitulare die XIX dicti mensis Martii gratis contribuit duos annuos reditus officii sui, conficientes ducatos viginti quatuor.

[60] A concilio, die XXIII Decembris anni MDCVII habito, [quæ tandem perficitur.] decretum fuit, ut statua non integri, sed medii corporis (seu herma) fieret; idque repetitum fuit in concilio die XX Februarii anni MDCXI celebrato. Die XVI Aprilis anno MDCXII deerant adhuc ad eamdem perficiendam alii ducati ducenti & quinquaginta. Cum deinde anno MDCXXIV urgeret frugum inopia, ita ut tumulus (Italice tomolo certa mensura est) frumenti etiam quatuor ducatis veniret, aliud, quam statua, curandum fuit; oportuitque illam in communi necessitate pro centum ac quinquaginta ducatis oppignorare; die vero XV Januarii anno MDCXXVI, cui illa in pignus data fuerat, significavit, se eamdem venumdaturum, nisi constituti ducati ducenti & quinquaginta sibi redderentur. Tandem anno MDCXXIX, ut argentea sanctæ nostræ Reparatæ statua ad unguem denique perficeretur, mittenda fuit Neapolim, ibidemque alii insuper ducati circiter centum expendendi; ac ejusdem anni mensis Octobris die XXV huc remissa fuit plane perfecta, qualis hodieque visitur.

[61] Anno MDCVI nihil prætermissum est pro S. Reparatæ Officio proprio a summo Pontifice impetrando, [Frustra laboratur pro illius Officio proprio Romæ approbando:] nec obtentum, quod tantopere desiderabatur, licet hunc in finem septuaginta ducati impensi fuissent; uti ex decreto publico die VI Aprilis aperte colligere est. Nihilominus tentatum denuo fuit anno MDCCLI, missis etiam Romam Lectionibus, quas ex Actis martyrii ejusdem Sanctæ concinnaverat pater magister frater Angelus Maria Orgio, Ordinis S. Augustini; at quamvis pro eo impetrando etiam intercesserit honorabilis princeps Strozzi, domina Isabella Aquaviva, plane tamen recusatum fuit. Ex quibus colligitur, sacram Rituum Congregationem non facile annuisse importunorum devotorum postulatis, quod Acta martyrii illius pro apocryphis haberentur.

[62] Acta, ex quibus laudatus pater magister Orgio Lectiones illas composuit, [sacellum ejusdem ornatur:] edendis simillima, etiam recitat, improbatque in eadem Dissertatione Sorricchius, paululum tamen æquo vehementius. Ego ex hisce solum hic observo, S. Reparatam, velut præcipuam suæ civitatis Protectricem ab Hadrianensibus cultam, non aliam esse, quam Virginem Martyrem Cæsareensem Palæstinæ. Multis præterea exponit Sorricchius Adrianensium eodem seculo XVII gesta pro magnifico sacello in cathedrali ecclesia suæ sanctæ Protectrici erigendo, sed addit, molimina ista post non exiguam expensam pecuniæ summam eo denique recidisse, ut ejusdem intra propriam illius ecclesiam sacellum gypso paululum exornaverint. Pergamus modo Sorricchii verba ex Italicis Latina facere.

[63] Cum anno MDCCII adverterent, veterem sanctæ Protectricis ecclesiam velut ruinam minari, [seculo XVIII vetus templum renovatur] isti nostri senatores, vel quod civitate indignum judicarent, eam tam deformem diutius videre, vel potissimum quod eodem anno per ipsius patrocinium iteratis funestis terræ motibus liberata fuisset, serio ac maturo consilio cogitarunt de eadem a fundamentis secundum nostri temporis architecturæ leges renovanda. Convenerunt itaque de summa expensarum faciendarum, delineationem operis a celebri architecto Joanne Baptista Gianni Mediolanensi fieri curarunt, materiam compararunt, tandemque cœpta fabrica est ab eodem opifice & architecto, qui eamdem annis sequentibus perfecit præter cupulam (Italice est Cuppolino, quæ vox tholum in modum turris, vel laternæ ædificatum significat) anno MDCCXLI eidem impositam: alii in Sanctam pie affecti picturas laterales ex pia liberalitate addiderunt; ac denique illustrissimus dominus Perrelli, pio zelo flagrans, antequam moreretur, voluit eam solemni cum pompa suis sumptibus consecrare, ut adeo, qualis illa hodie visitur, nihil ei, quod ad integritatem spectet, deesse videatur.

[64] [Traditioni festivitatis a soluta Saracenica obsidione cœptæ] Si modo quæras, ex quo tempore, quave ex causa ista Triumphi S. Reparatæ festivitas apud Hadrianenses cœperit, plurimum hic a suis civibus dissentit Sorricchius; quo teste, illorum opinio est, S. Reparatam, obsessa a Saracenorum duce, quem Miroccum appellant, cum centum & octoginta millium exercitu, civitate Hadria, ab incolis invocatam subito apparuisse in aëre cum ignitis gladiis, ac formidabiles istas barbarorum turmas dissipasse Dominica in Albis; hincque festum istud annuum & originem suam & initium habere. At, Nobis, inquit Sorricchius, qui veritatem historicam profitemur, non magis hæc opinio placet, quam male fundatæ traditiones populares; eademque opinionem argumentis, tum negativis, tum positivis convellere studet, ac festivitatis initium longe serius ac omnino alia ex causa repetendum esse, probare instituit. A negativis ordiamur.

[65] [opponitur primo scriptorum ea de re silentium;] Saraceni (ait) aut numquam regionem nostram (Aprutium Ulterius) viderunt, vel si in eam aliquando forte ingressi fuerint, non leguntur apud ullum scriptorum, qui de Arabum gestis ac (per Italiam) dispersione exacte tractarunt, vel minime infestasse Hadriam, tum temporis florentissimam civitatem. Ex communi sententia probatæ fidei auctorum Mahumetani isti non nisi seculis nono decimoque in hoc regnum (Neapolitanum) irruperunt, in eoque altero seculo perstiterunt. Novimus præterea, eos excurrisse locaque obtinuisse in provinciis uberioribus, nempe in Terra laboris, in Calabria, totaque fere Apulia; at nemo tradidit, eosdem etiam in Aprutium ad similem stragem inferendam incurrisse. Ita ipse, cujus argumentum, ex scriptorum silentio petitum, utut negativum, non exiguam vim obtinet adversus Hadrianensium traditionem de urbe sua a centum & octoginta millibus Saracenorum obsessa, & per S. Reparatam tam prodigiose liberata; maxime, dum etiam alia isti silentio congruant, aliaque cœptæ festivitatis verisimilis ratio solide possit assignari.

[66] [secundo, quod in nova ecclesia seculo XIII exstructa] Ad alterum illius argumentum, pariter negativum, transeamus. Ex Ms. membranaceo, anno 1222 exarato, docet, eo anno dedicatam fuisse præcipuam Hadrianensem ecclesiam, tum recens reædificatam; eique consecrationi interfuisse episcopos tres, Gualterum scilicet Pennensem, Odonem Valvensem, & Gilbertum Guardiensem Alferiæ, totidemque abbates Raynaldum S. Joannis in Venere, Gentilem S. Clementis in Pescara, & Hectorem S. Mariæ de Pacciano. Altaria vero numero novem in eo tunc consecrata, ac sacris reliquiis ditata, ex eodem Ms. sic recenset: Primum altare majus beatissimæ Virgini Dei Genitrici dicatum: secundum B. Ægidio; tertium S. Blasio; quartum B. Petro; quintum S. Nicolao; sextum S. Michaëli archangelo; septimum S. Thomæ martyri; octavum S. Silvestro; nonum B. Emidio. Hi fuere (ita ille prosequitur) Sancti, qui in nostra subterranea ac principali ecclesia S. Mariæ anno MCCXXIII honorabantur; unde credibile est, eos omnes fortasse fuisse civitatis nostræ Sanctos Tutelares, e quibus S. Emidius, velut Protector, eam ab horrendis terræ motibus semper servavit incolumem.

[67] Hoc posito, quærit a supra dictæ, quam impugnat, [nullum altare ei fuerit dicatum;] traditionis patronis, cur illius temporis Hadrianenses e novem istis altaribus in novo suo illo augusto templo nullum dicaverint S. Reparatæ, insigni, ut ipsi contendunt, suæ civitatis a Saracenorum obsidione servatrici. Alterutrum respondendum putat; vel quod tum temporis S. Reparata Protectricis titulo ibi non fuerit culta; vel quod isti boni Majores sui (quos tamen æquum erat res præcedentium seculorum opportune cognoscere) famosam illam Saracenicam obsidionem, sola S. Reparatæ opera solutam, dissipatamque ignoraverint. Si enim paulisper (ait) ponamus, miraculi hujus notitiam certa traditione patrum per filios ad eos manasse, quid eos prohibuit, quo minus pro prædicta ecclesiæ consecratione, ut plurimas aliorum Sanctorum, ita etiam aliquas sanctæ suæ Servatricis reliquias sibi compararent; aut, si ob harum raritatem id fieri non potuerit, cur saltem unum e novem istis altaribus ex peculiari devotione & ad debitam grati animi testificationem eidem non dedicarunt?

[68] Merito etiam addit, se capere non posse, quo pacto recentiores ejusdem traditionis fautores de facto antiquissimo novem ferme seculorum mirabilia tam clare tamque accurate narrent; [tertio veterum silentium ac inusitatum eodem seculo Hadriæ nomen Reparatæ.] veteres vero Hadrianenses, qui ultra quingentos annos ante istos vixere, tam profundum de iis servaverint silentium, ut eos sceleris argueremus, quod e novem altaribus nullum concesserint principali suæ Protectrici, qualis hoc nostro tempore est S. Reparata. Huic simile est argumentum ex quodam vetusto Necrologio Hadrianensi, seu potius mortuorum Indice, qui, licet a medio seculo XIII ordiatur, nullam Reparatam nomine, sed multos Emidii, Ægidii, Silvestri, Thomæ, Michaëlis, aliove prædictorum Protectorum vocabulo appellatos exhibet. Hinc rursum quærit, quæ verisimilis ratio afferri possit, ob quam (si jam ante seculum XIII S. Reparatæ, velut præcipuæ Protectricis, cultus Hadriæ viguerit) tum temporis nullus Hadrianensium filiabus suis ejusdem Sanctæ nomen in baptismo imposuerit, contra ac communis in omnibus aliis civitatibus receptus usus obtinuit, quemque etiam Hadriæ in plurimis masculis ab ejusdem civitatis patronis nomina Emidii, Ægidii &c, sortitis servatum fuisse, mox vidimus. Enimvero ego non dispicio, quid ad hoc argumentum negativum solide possit reponi, ut verisimile fiat, S. Reparatæ, Protectricis titulo, cultum seculo XIII Hadriæ jam viguisse.

[69] Rejecta in hunc modum suorum civium traditione, [Sorricchius ejusdem festi originem repetit a pace] Sorricchius ejusdem festi originem non aliunde repetendam putat, quam a conciliata seculo XIV inter ipsos cives pace, quorum alii Guelphorum, alii Gibellinorum partes secuti, patriam suam misere discerpserant; hancque suam opinionem variis argumentis firmat, quorum præcipua ego hic ex Italicis Latina subtexo. Primo (inquit) in diplomate, dato Neapoli die XIV Junii, anni MCCCLII, rex Ludovicus & regina Joanna I, a nostro Communi rogati totis viribus studuerunt Hadriæ pacem, tranquillitatemque inter cives stabilire, quam maledictum partium studium infelicissime pessumdederat. Hunc in finem dignati sunt primo gravissimas pœnas, quas male consulti partium sectatores plurimis suis delictis incurrerant, remittere, eamque gratiam ad totum proxime elapsum mensem Aprilem indictionis V extenderunt. Mandarunt similiter, ut publicum solemne instrumentum Pacis exsecutioni mandaretur ac firmaretur strictissima parendi obligatione sub pœnis nullo pacto remittendis, & juramentis inviolabilibus, aliisque rigidissimis formulis.

[70] [seculo XIV facta inter cives, qui Guelphis ac Gibellinis partibus addicti] Horrenda mentio, quæ in eo fit de crudeli vastatione civitatis, fremere faciet ætatem nostram, pleneque convincet de lamentabili exterminio, quod præcesserat. Audiamus relationem non vulgaris stragis inter ipsosmet cives. “Sane syndici universitatis hominum civitatis Adriæ, de Aprutina provincia ultra flumen Piscarie, nuper in curia nostra presentes Majestati nostre nomine dicte universitatis exposuerunt devocius, quod faciente OLIM pacis emulo & quietis invido turbatore inter HOMINES CIVES ET INCOLAS DICTE CIVITATIS, SUIQUE DISTRICTUS; sic insurrexerunt PARCIALITATIS DISCRIMEN, LIVOR ET ODIUM, quod, subortis perinde scandalis INTER IPSOS ALTRINSECUS, patrata sunt homicidiorum crimina, PERCUSSIONES, INCENDIA, INCURSUS, DISRUBATIONES, ET ULNERA, DIRUCTIONES DOMORUM, RAPTUS ET VIOLENCIE MULIERUM, ALIAQUE DAMPNA AC GRAVES INJURIE ET OFFENSE; ob quod nedum CIVITATIS, SED REGIONIS CIRCUMPOSITE LESUS EST STATUS ENORMITER ET NOTABILITER PERTURBATUS.”

[71] [patriam suam gravissime] In altero quoque privilegio ab iisdem regibus, eisdem die, mense annoque edito, ita præterea legitur: “Quia tamen civitas eadem propter EXORTUM in ipsa DUDUM PARCIALITATIS DISCRIMEN ET EXCIDIA GRAVIA, perinde subsecuta, adeo in suis pinguibus facultatibus est exausta & pristina condicione decrevit … quod ad subeunda, ut prius, publica onera impotens penitus est effecta.” Hic ea vox Dudum (uti infra melius exponetur) indicat excidium patriæ velut initio seculi XIV contigisse, sed perniciosos ejusdem effectus durasse toto mense Maio anni MCCCLII, quando iidem reges ex speciali gratia, ratoque consilio benigne laborarunt ad extinguendum incendium ab abominabili partium studio accensum, eoque pacto bona pacis inter efferatos cives instauranda.

[72] [afflixerant, ut ex pluribus adductis instrumentis] Secundo in publico ac generali conventu centum consiliatiorum, die XV Februarii anni MCCCLXII in cathedrali ecclesia S. Mariæ habito, inter alia salubriter sancita certe sequens fuit: “Item, quod nulla persona, masculus vel femina, audeat vel presumat aliquo modo vel colore nominare, sive contendere de parcialitate, sive injuriam reimproperare de preteritis anni temporibus Pacis Adrie commisse, contra formam capitulorum ad penam in eis contentam.” Acta civitatis fol. 6 a tergo. En igitur, cum ibi conciliata Hadriæ pax dicatur, merito creditur inter cives exarsisse bellum, quod aliquot annis antea sævierat. Sed quale bellum? Illud omnino, quod ex male sano Guelphorum ac Gibellinorum partium studio gestum fuerat; quam ob causam viris feminisque vetitum fuit quocumque prætextu ea de re contendere; imo vel leviter nominare sub pœna in Capitulis municipalibus sancita.

[73] Tertio rex Ladislaus, qui civitatem nostram Hadrianensem anno MCCCXCIII Antonio Aquaviva vendiderat, [probat;] antiquum illius splendorem considerans, simulque calamitates, quas illa perniciosas discordias sectata, sponte sua incurrerat, miseratus, in diplomate dato Neapoli die XX Januarii anni MCCCCIV sic fatus est: “Dudum civitas Adrie de dicta provincia Aprucii, ultra, prout ejus vestigia & antiqua indicant fundamenta, suique amplitudinis situs & ambitus, magna fuit, ac civibus, incolis & accolis copiosa. Demum vero operante perversa temporum qualitate et abhominanda factione et partialitate, que male et non absque jactura diu viguit in eadem, fuit populo & habitatoribus multipliciter diminuta; ex quo oportuit, ipsos restantes cives & incolas, primis & vetustis relictis membris, se restringere, loca plurima inhabitata relinquere, & civitatis corpus ad loca forciora & confertissima cultu & incolatu reducere & arctare.”

[74] Subsecutis etiam temporibus nomina Guelforum ac Gibellinorum in civitate nostra tam probrosa & abominanda fuere, [quas partes vel nominare severe vetitum fuit.] ut usque in annum MCCCCXXX severis edictis, quæ gubernatores singulis annis promulgabant, gravis pœna unciarum decem (seu trecentorum ducatorum nostrorum) infligeretur, TOTIES QUOTIES, ea proferentibus, ac præterea etiam aliis, qui eadem proferri audientes, id non illico vel duci vel gubernatori denunciarent. Audi hujus severi capituli formulam: “Item quod nullus, sive nulla persona de dicta terra debeat vel presumat NOMINARE partem Gelfam, neque Gibellinam in dicta civitate vel ejus districtu ad penam decem unciarum pro quolibet & qualibet vice: ET SI QUIS AUDIERIT NOMINARE PARTEM PREDICTAM modo predicto & magnifico domino nostro Josie, & domino capitaneo non reportaverit infra duos alios dies, ad similem penam volumus incurrere; & si dixerit domino capitaneo in termino predicto, habeat tertiam partem pene predicte.” Ex libro Resolutionum publ. an. MCDXXX, fol. 2 a tergo. Tam severe igitur decretum fuit adversus eos, qui, sive casu, sive attento animo, pene post seculum funestam illam memoriam renovaturi essent. Et quid præterea statui potuit eo tempore, quo excidia ista maxime efferbuerant?

§ V. Reliqua adversus traditionem Hadrianensium argumenta Sorricchii, cujus sententiæ subscribendum credimus: quid de reliquiis S. Reparatæ Hadriæ honoratis censendum videatur.

[Pro Sorricchii sententia faciunt] Mitto plura Sorricchii argumenta ad confirmandum calamitosum seculo XIII Hadrianensis civitatis statum, in quo Saraceni certe nullam partem habuerunt, recensere, quæ omnia ipse producenda censuit, ut doceret, longe aliam, quam quæ civibus suis videatur, eamque gravissimam fuisse causam S. Reparatæ patrocinium implorandi, eoque felicissime impetrato, eamdem velut præcipuam civitatis Protectricem adsciscendi & annua solemnitate honorandi. Ut id ita factum esse persuadeat, in primis observat, omnino verisimile esse, plurimos, qui inter Hadrianenses pii pacisque amantes erant, cum nulla humana opera posse se tot tantisque malis mederi agnoscerent, tandem ad divinam opem pro restauranda civium suorum concordia fervidis votis recurrisse, ac potens Sanctorum patrocinium implorasse; ac in primis S. Reparatæ, quæ tunc temporis, ut supra vidimus, in magna erat apud Florentinos veneratione, & primariæ Patronæ titulo, ob collatum eorumdem civitati memorabile beneficium, cathedralem ecclesiam suo nomine dedicatam habebat.

[76] [instrumentum publicum] Subsecuta mox pace, magistratus ac universus populus Hadrianensis (ita ipse prosequitur) persuasum habentes, admirabilem hanc pacificationem potentissimo S. Reparatæ patrocinio omnino deberi, voluerunt ipsam cultu vere religioso honorare, ac principalem civitatis suæ Protectricem adsciscere, facto ea de re municipali decreto, ut Acta debitæ Gratiarum actionis ad posteros transmitterent una cum bene ordinata simul ac magnifica pompa triumphali & devotissima solemnitate. Proinde non multo tempore, id est, triginta vel quadraginta annis, post, seu die V Aprilis anni MCCCLXII, cum ante inducta S. Reparatæ festivitas esset celebranda, in publico senatu habitus sermo fuit, inter autographa civitatis Acta hactenus servatus, in quo fol. 25 sic legitur: “Cum DUDUM factum fuerit capitulum de festo celebrando quolibet anno in perpetuum ad reverentiam Dei, Virginis Marie, & beate Reparate dei XI mensis Aprilis; & die Lune proxime ventura sit XI dicti mensis, qui modus servandus sit in faciendo & celebrando dictum festum pro perpetua memoria pacis civitatis Adrie.”

[77] [civitatis Hadriæ seculi XIV,] Duo in hoc texto ad propositum nostrum opportune observanda veniunt. Primum est ista particula Dudum, quæ non indicat tempus longissimum centum annorum, ac multo minus etiam magis immemorabile, cujus certa non habeatur notitia lapsu aliquot seculorum. Vox Dudum refertur ad certum annorum spatium, cujus meminisse possint senes, vel certa haberi notitia ex traditione, ab hisce ad suos liberos transmissa, nec longius repetita. Solet illud spatium ex sententia auctorum, ac nominatim legum peritorum, fere circumscribi intervallo annorum triginta aut quadraginta, quodque annos quinquaginta non excedat, sicut Jacobus Gotifredus multis in locis codicis Theodosiani docet. Quam ob causam confidenter dicam, admirabilem illum (reductæ pacis) eventum potuisse incidisse in annum MCCCXXX, vel MCCCXX, aut ad summum propius versus annum MCCCX, seu recepto apud doctos loquendi more, circa initium seculi decimi quarti.

[78] Huic nostræ opinioni probe favet registrum canonicorum in sæpe laudato Necrologio, [vetus Necrologium,] in quo ad diem XXIV Novembris anni MCCCXXXI sic aiunt: “Accorimbonus Nicolai Thomei. Gervasius & Bernardutius frater ejus. Arizonius de Podio. Andreas Testa. Nicolaus de Francisco: qui omnes obierunt apud Sulmonam propter depopulationem Adrie.” Hæc depopulatio contigisse potuit una annorum decade prius, ac proinde circa annum circiter MCCCX. Secundo observanda est ratio, cur isti Majores nostri sacrum cultum & magnificam festivitatem annuam perpetuo celebrandam stabilierunt; quæ non altera in Actis publicis allegatis fuisse legitur, quam ut honorarent memoriam prodigii penitus exstirpatæ per Sanctam vastatricis discordiæ, simulque restitutæ PACIS nostræ civitati Hadrianensi, quæ antea implacabilibus odiis, mortalibus inimicitiis, propriamque patriam destruendi studiis pessumdata videbatur.

[79] Perseverabat seculo XVI eadem ratio devoto solemnique festo quotannis renovandi memoriam ejusdem PACIS a Sancta aliquando procuratæ. [& alterum instrumentum seculi XVI.] Hujus rei nos certos faciunt capitula municipalia anno MDXXXI edita, quæ hactenus supersunt manu scripta, ac in pleno fere vigore suo perseverant. In iis cap. 6 clarissime leguntur hæc verba: “Verum quia Universitas in Octava quoque Resurrectionis Domini, & in sequenti die quotannis venerari decrevit, ac ita conclusum, iccirco festivitas ista & a venerabili clero & toto populo Hadriano, cum omni, quo potest & decet, honore unanimiter celebretur, convocenturque etiam his diebus clerici omnes, ac cujuscumque Ordinis Religiosi, qui huc occurrerint venire, ut laudent Dominum Deum nostrum, beatamque Virginem Mariam, & beatam Reparatam, et omnes Sanctos pro pace et reipublicæ bono, cum solita hujus nostræ Advocatæ martyrii repræsentatione; celebrenturque dies isti cum sanctis & devotis concionibus, seu prædicationibus &c.” En tibi clare expositum, quo modo Hadrianenses seculi decimi sexti diem gloriæ S. Reparatæ dicatum celebraverint in Octava Paschæ Resurrectionis ex præscripto capituli ac decreti publici, nec alia de causa, quam pro pace & bono nostræ Commvnitatis: nihil vero dicitur de memoria crediti triumphi, vel liberationis a perfidis Sacracenis.

[80] Nunc tandem, quid ex præmissis omnibus statuendum nobis videatur, [Hactenus allegatis a Sorricchio,] dicamus. Hadrianensium traditio de instituto S. Reparatæ Triumphi festo propter Hadriæ obsidionem Saracenicam ejusdem ope tam mirabiliter solutam, antiquo caret teste, nititurque historia Rerum Saracenicarum scriptoribus ignota, a quibus tamen nec facile ignorari potuit, si contigerit, nec, si nota fuerit, debuit omitti. Secundo, si festum illud ab eodem miraculo originem suam haberet, longe esset seculo XIV antiquius; sed ita non esse, verisimillimum fit ex alto silentio monumentorum veterum, quorum nullum profertur medio seculo XIV anterius, in quo ejusdem festivitatis mentio fiat, ac in hoc quoque posteriori dicitur illa pro perpetua memoria pacis civitatis Adriæ celebranda; nullo prorsus addito verbo de tam prodigiose soluta civitate ab obsidione Saracenorum. Quam autem potiorem hujus silentii rationem credamus, quam, quod etiam medio seculo XIV vel nondum nata fuerit, de qua agimus, traditio, vel ab Hadrianensi senatu, velut nova & a veritate aliena, minime credita.

[81] [tam negativis,] Tertio si tam antiqua apud Hadrianenses sit S. Reparatæ, velut præcipuæ civitatis Protectricis, veneratio, quis satis miretur, non modo nullum inter altaria seculo XIII in novo templo ei erectum fuisse, verum etiam nullam feminei sexus, contra omnium aliarum civitatum consuetudinem, Reparatæ nomine appellatam in Hadrianensi Necrologio, quod ab eodem seculo XIII medio orditur, reperiri. Contra vero luce meridiana clarior ratio est in sententia Sorricchii, ex qua aliunde, quam a depulsis a civitate Saracenis origo festi repetenda est, multoque recentius S. Reparatæ, velut præcipuæ Protectricis, receptus Hadriæ cultus; ut proinde de Saracenica obsidione, etiamsi hæc vere contigisset, non nisi inepte, meminisse potuerint Acta publica, quæ de festo Triumphi S. Reparatæ agunt, nec omnino de eodem festo mentionem facere queant instrumenta seculo XIV antiquiora, cessetque omnis ratio admirandi, quod eodem seculo XIV antiquiores Hadrianenses nec altare in nova ecclesia eidem Sanctæ dedicaverint, nec filias suas ejusdem nomine appellaverint; quippe quæ tunc temporis nondum præcipuæ Protectricis titulum, imo forte nullum omnino cultum, Hadriæ obtinuerat.

[82] [quam positivis, argumentis] Hactenus de argumentis negativis (ut vocant) nunc positiva expendamus. Civitati Hadrianensi post gravissimas calamitates, quas a Guelphis ac Gibellinis passa fuerat, restitutam seculo XIV nondum medio fuisse pacem ac concordiam, probant adducta a Sorricchio Acta publica; nec quisquam merito negaverit, hanc dignissimam causam fuisse, cur S. Reparata ejusdem civitatis Protectricis titulum obtinere, atque annua ipsi festivitas perpetuo celebranda decerni potuerit, si hunc felicissimum eventum Hadrianenses ipsi revera debuerint, aut saltem acceptum retulerint. Retulisse autem suadent prima ejusdem festivitatis pro perpetua memoria pacis civitatis Adriæ ex decreto, dudum ante facto, quolibet anno Hadriæ celebrandæ mentio in instrumento, paulo post medium seculum XIV (ut præmissum est) confecto, quæque de ejusdem Sanctæ insigni cultu & eadem festivitate, quorum nulla eodem seculo vetustior profertur memoria, deinceps ad hæc nostra usque tempora continuatis, supra produximus ex Sorricchio.

[83] [diligenter expensis,] Adhæc eodem seculo XIV, non solum altare, quod non fecerant seculo XIII, Hadrianenses ei dedicarunt, verum etiam ecclesiam erexerunt, eodem teste Sorricchio, cujus verba rursum ex Italico sermone subjicio. Non prætermiserunt (inquit) ejus temporis (seculi XIV) Hadrianenses devotum ipsi elegansque operis Gothici templum ædificare, memores prodigiose restitutæ inter eos pacis, ac velut Sanctæ cælo donatæ, quam singularem Patronam sibi elegerant. Quod templum ea architectura belle exstructum, hujus labentis seculi (XVIII) initio cives nostri ad hujus temporis architecturæ normam reducere voluere: at nescimus, an in meliorem statum redegerint, saltem quod ad frontem spectat, quæ plurimum cedit priori, quam e marmore elegantissime elaboratam diruerunt.

[84] Primam hujus ecclesiæ mentionem, quæ in nostra Collectione antiquitatum occurrit, [ejusdem opinioni adhæremus.] invenimus in scapo quinque foliorum chartæ e lino confectæ … scripto anno MCCCLV, qui in archivo civitatis supererat. In hujus folio 2 a tergo legitur Antonius Altonato a Communitate tunc temporis fuisse constitutus ad recipiendam pecuniam ad ædificium ecclesiæ beatæ Reparatæ destinatam. Summam pecuniæ ibidem in varias portiones partitam nihil opus est hic referre; sed manifeste apparet, ecclesiam communis Protectricis eo anno nondum fuisse penitus perfectam. Adhæc in eadem Antiquitatum Collectione transcriptum instrumentum est diei XXV Junii anni MCCCLVII, quo contractus factus est in claustro ejusdem ecclesiæ. Annis subsecutis in non uno testamento invenimus, fideles Hadrianenses pie motos fuisse, ut aliqua legarent, aut saltem facem donarent ecclesiæ servatricis suæ, S. Reparatæ. Hæc Sorricchius, quæ omnia qui conferre voluerit cum instrumentorum Hadrianensium, eodem seculo XIV antiquiorum, silentio de S. Reparatæ apud eosdem veneratione, non difficulter (opinor) ipsi consentiet, relicta vulgari, nec satis antiqua, traditione, quæ originem cultus ejusdem Hadriæ repetendam asserit a liberata civitate obsidione Saracenica, scriptoribus ceteris æque ignota.

[85] At, inquies, si hæc sic se habeant, qua ratione potuit ista Hadrianensium de annuo S. Reparatæ in memoriam liberatæ Saracenorum obsidione civitatis instituto festo traditio introduci? [Exhibentur conjecturæ verisimiles] Fateor: id non ita facile dictu est; non tamen inepta sunt, quæ hanc in rem observavit Sorricchius. Ipsum audiamus. Quantum nobis (inquit ille sermone Italico) verisimilius apparet, potuit ista de Saracenis opinio in civitate nostra duobus tribusve modis nasci, quos solis veritatis, non mirabilium rerum humanarum eventuum, amantibus, exponam. Supra ex irrefragabilibus testimoniis probavimus, seculis XIV & sequenti nomina factionum, a quibus tot mala stragesque patria nostra passa fuerat, tam odiosa fuisse, ut vel sola eorum memoria incuteret horrorem. Apud eosdem Hadrianenses, memores malorum, quibus Majorum suorum culpa afflicti fuerant, maxima atque atrocissima injuria habebatur, quempiam Guelphum aut Gibellinum nominare; quique id faceret, severissime plectebatur; imo nec licitum quidem eis erat ista nomina pronuntiare, quin in pœnam trecentorum ducatorum inciderent, ut ostendimus.

[86] Adhæc tenebantur Hadrianenses Triumphum Protectricis suæ S. Reparatæ ob restitutam afflictæ civitati PACEM quotannis solemniter celebrare; [de ratione, qua Hadrianensium] sed non propterea licebat eis vel uno verbo indicare, propriisve nominibus memorare ipsos auctores, qui generalis stragis causæ fuerant. Quid igitur fecerunt prioris istius temporis cives inter has angustias constituti? Ex imagine, quam sibi formabant, inimicitiarum civilium, ob quas extinctas festum illud agebatur, quasque comparabant cum temporibus Saracenorum, de quorum horrendis facinoribus inaudierant, traditioni initium dederunt. Magis itaque abominandis Guelphorum ac Gibellinorum nominibus Saracenos, gentem æque impotentis iracundiæ ac ferocitatis, substituerunt: ac forte etiam dicere licebit, Hadrianenses, illius temporis factionum sectatores, quotidianis intestinis bellis suis fuisse ipsismet Saracenis ferociores. Atque hæc traditio secundum conjecturam nostram potuit exeunte seculo XVI inchoari, deindeque usque ad ætatem nostram magis crescens debuit altiores radices egisse in piorum animis, adeo ut hoc nostro tempore gravem impietatem illi reputarent, velle eam vel leviter dedocere. Ad fidem huic rei faciendam concurrerunt etiam sacri oratores, qui in annuis concionibus suis studiosissime conati sunt eam ex viva fecundi ingenii sui imaginatione semper magis magisque stabilire.

[87] [de S. Reparatæ apud eos festivitatis originæ] Alteram hujus traditionis basim credidero probabiliter fuisse, quod Hadrianenses scirent, parem S. Reparatæ cultum Nicææ in Provincia exhiberi, cujus similis liberatio ab obsidione Saracenica narrabatur. Novimus certe, omnesque historici unanimi consensu confirmant, Saracenos excursiones in Provinciam fecisse, in eaque tandem etiam sedem fixisse. Hinc non difficile cuiquam creditu videri debet, cum cultus sanctæ Protectricis ea in civitate ab antiquissimo tempore propagatus fuerit, ibidem ab illa ejus generis patratum miraculum fuisse, cujus fama ad nostram usque ætatem pervenit. Nec fortasse quisquam a vero dissimile esse dixerit, majores nostros, studio amplioris gloriæ Protectricis suæ ductos, stupendum istud prodigium e Provincia in hanc nostram regionem transtulisse. Hactenus Sorricchius: ego vastatam a Saracenis Nicæam Provinciæ etiam lego apud Sigonium lib. 4 de Regno Italiæ, ad annum 813, atque hinc apud Jofredum in ejusdem civitatis Monumentis sacris illustratis, pag. 32; sed nec apud hos, nec apud alios, quidquam reperio de repulsis ab eadem civitate ejusdem Sanctæ ope Saracenis, aut miraculo, cujus fama ad nostram usque ætatem pervenerit, quodque Hadrianensibus seculo XIV ad suam illam traditionem comminiscendum præluxerit.

[88] [traditio nata fuisse videri possit.] Si cui ista Sorricchii conjectura non placeat, ipsemet adjungit & alteram, nimirum fortasse Hadrianenses eam traditionem commentos esse exemplo Florentinorum, qui eodem seculo XIV credebant, civitatem suam, cæso cum exercitu ducentorum millium barbarorum Radagasio, qui eam obsederat, die S. Reparatæ sacra liberatam fuisse, ac propterea ecclesiam cathedralem eidem Sanctæ dicatam, teste Matthæo Villanio; qua de re vide dicta superius § III. Censet itaque Sorricchius, non mirandum esse, si, quod de rege Radagasio cum ducentis millibus Gothorum, Suecorum & Vandalorum narrabant Florentini, id simili modo narraverint Hadrianenses de furibundo duce Mirocco cum numerosissimo exercitu centum & octoginta millium Saracenorum, quos posterioribus temporibus in scenam produxerunt. Hactenus laudati viri conjecturæ, sane verisimillimæ, quas si quis respuendas, putet, producat alias; nam Hadrianensium de obsessa a Mirocco Saracenorum duce, liberataque per S. Reparatam civitate eorum, traditionem, seculo XIV antiquiorem non esse, neque ullo vetustiori, quod quidem productum viderim, monumento nixam, probant, quæ hactenus produximus in medium.

[89] Superest, ut ex eadem erudita Dissertatione historico-critica aliquid addamus de sacris ossibus, [Corpus S. Reparatæ V. M.,] quæ S. Reparatæ esse creduntur vel credita fuere, Hadriæ honoratis. Sorricchio teste, Hadrianenses, dum de facienda suæ sanctæ Protectricis statua argentea (de qua supra dictum est) agerent, solliciti fuere, ut ejusdem reliquias, quas nullas se habere agnoscebant, eidem statuæ includendas, per Cardinalem Octavium I Aquaviva Romæ impetrarent; sed frustra. Tandem anno MDCVII Claudius Aquaviva, Societatis Jesu præpositus Generalis, obtentum a Paulo V summo Pontifice sacrum cujusdam sanctæ virginis ac martyris, Reparatæ dictæ, corpus impetratum, laudatique Cardinalis Octavii Aquaviva sumptibus decenti lipsanothecæ inclusum, una cum ejusdem summi Pontificis, ut illud publicæ venerationi exponi posset, approbatione, Hadrianensibus donavit, hique magno cum gaudio, velut suæ Protectricis esset, susceperunt.

[90] Scripserat hac super re idem Claudius Aquaviva binas litteras, [quod Hadrianenses seculo XVII Roma acceperunt,] unas ad Universitatem civitatis Hadrianensis, quas in publico archivo non amplius inveniri affirmat Sorricchius; alteras, quas ibidem recitat, ad capitulum & canonicos ejusdem civitatis, quæ ex sermone Italico Latine verbatim versæ sic habent: Multum reverendi domini. Pater rector (collegii Hadrianensis Societatis Jesu, nomine, ut postea dicitur, Hieronymus Alaleone) portat secum corpus sanctæ Reparatæ, virginis ac martyris, cum suo instrumento authentico, ut possit publice exponi; quamvis autem mittatur civitati, vestris tamen dominationibus tradi debet, ut in vestra ecclesia collocetur, pro qua ego illud procuravi: officii mei esse duxi, mihi vobisque gratulari de tanto thesauro comparato, deque augmento, quod futurum spero, devotionis pietatisque in civibus ac populo, ac proinde etiam donorum gratiarumque cælestium in omnibus per merita & intercessionem hujus Sponsæ Christi Domini nostri; a quo omne verum bonum flagito, ac denique me ad obsequia dominationum vestrarum promptissimum offero. Multum reverendi … Romæ 1 Junii MDCVII… Servus addictissimus in Christo … Claudius Aquaviva.

[91] Docet Sorricchius, corpus illud minime integrum esse; [verisimilius alterius sanctæ Virginis martyris est,] neque id in mox recitatis litteris Claudius Aquaviva asseruit. Corpus tamen appellavit satis recepto more (non tamen probando) quo major, aut etiam solum magna, corporis pars Corpus liberalius appellatur. Si pater Hieronymus Alaleone idem istud (ut notat Sorricchius) Corpus integrum dixerit, errasse potuit. Censet præterea (quod majoris momenti est) prædictum sacrum corpus, sive integrum, sive magna sui parte minutum sit, non esse S. Reparatæ virginis & martyris Cæsareensis, ab Hadrianensibus Protectricis titulo cultæ, sed anonymum quoddam, e cœmeteriis Romaniis acceptum, cui Reparatæ nomen tum fuerit impositum. Neutrum sane ex allegatis Claudii Aquaviva litteris affirmari potest; nam nec in eis dicitur illud S. Reparatæ Cæsareensis esse, nec, unde acceptum sit, legitur.

[92] Mihi tamen etiam verisimilius apparet, non esse celebris Virginis Cæsareensis, [quam Cæsareensis;] quod de hujus Romam translatione nihil uspiam legerim; sed alterius esse, in Romanis cœmeteriis cum adjectis virginitatis ac martyrii laureis repertum; non enim alias pro Virginis ac Martyris corpore publice exponi permissum fuisset. Verum ambigi potest, an etiam cum Reparatæ nomine inventum fuerit, tum quod raro contingat, ut in cryptis illis adscripta sacris corporibus nomina reperiantur; tum quod vox Reparata unum ex appellativis sit, quæ omnibus Sanctis communia sunt; qualia scilicet ejusmodi sacris corporibus, dum extrahuntur e cryptis, solent imponi. Certiora fortasse docebunt vel Pontificiæ Pauli V pro approbatione cultuque earumdem Reliquiarum, vel Claudii Aquaviva ad universitatem civitatis Hadrianensis datæ litteræ, si supersint.

[93] [nec quidquam certi scimus de aliis reliquiis ejusdem nomine ibidem honoratis.] Etiam minus scio, quid dicendum sit de aliis cujusdam S. Reparatæ ossibus, Hadriæ pariter in monasterio puellari honoratis, de quibus hæc insuper habet laudatus Sorricchius: Nondum quadraginta anni elapsi sunt, ex quo quidam pater Candidus, Ordinis Minorum Reformatorum, quem novimus, comparavit sibi (nescimus, quomodo) principalia ossa S. Reparatæ cum authenticis litteris cujusdam episcopi, cujus nomen nunc mihi excidit e memoria. Erant illa tamen reposita in urna e ligno inaurato & decenti. Laudatus pater, dum domi nostræ erat, dixit, se velle illa donare dominæ D. Marcianæ Aquaviva, quæ tum temporis abbatissa præerat monasterio monialium S. Petri. Ita omnino factum est, ut diximus, & in eodem monasterio dicta sacra ossa pio cultu pariter servantur.

ACTA SUBLESTÆ FIDEI,
Auctore anonymo,
Ex vetusto codice Metensi a Martenio tom. V Thesauri Scriptorum veterum a col. 741 edita, & cum aliis Mss. collata.

Reparata V. M. Cæsareæ in Palæstina (S.)

BHL Number: 7183

A. anonymo.

[Duodennis Christum coram præside] Sub Decio præside a immanis fuit persecutio Christianorum. Ibidem b quædam erat virgo, nomine Reparata, annorum duodecim; hilari mente erat, corpore casta, Christum adorabat amplius, quam negaret c. Introiit ergo Decius præses in civitatem Cæsariensem: tunc venerunt omnes cives d ad eum, & dixerunt ei: Hæc Virgo deridet deos nostros, invictissime; & adorat nescimus quem, qui dicitur Christus. Tunc jussit Decius præses, Puellam ad se venire; & cum eam videret pulcherrimam esse, sermonibus blandis cum ea loqui cœpit, dicens: Puella, o felix est mater, quæ te nutrivit! & ideo ego novi, quia nobili genere orta es, accede huc, & sacrifica diis immortalibus.

[2] [libere confessa,] Sancta Reparata respondit: Ecce enim, sum plus, minus, annorum duodecim; sufficit mihi jam, transituram vitam vidisse; aliam spero, fidens in eum, qui me voluit nasci ex utero matris meæ, & me ipsam desidero immolare Domino Deo meo, Jesu Christo e. Notum tibi sit, inimice Dei excelsi, quia te, & omnes tibi consentiontes f perdet. Decius præses dixit: Antequam pereas, consule tibi. S. Reparata respondit: Ego non me possum consolari; consolabitur g me Dominus Deus meus, qui pro nobis dignatus est mori. Decius præses dixit: Si verus est Deus, in quem credis, quomodo in terram descendit h & passionem suscepit? S. Reparata respondit: Passionem suscepit, ut nos de laqueo mortis liberaret: induit se formam servitutis ut ad libertatem omnes perduceret.

[3] Decius præses dixit: Abnega ergo, quem dicis, [nec minis mota,] Christum, & immola diis immortalibus. S. Reparata respondit: Anathema, tu immola diis tuis, stercore plenis: ego autem non cessabo confiteri Dominum meum Jesum Christum, in quem confidit anima mea. Ipsi parata sum immolare hostiam laudis. Decius præses dixit: Vide, quanta tormenta possis sustinere. S. Reparata respondit: nullo modo me confundis, sed magis confirmas animam meam. i. Decius præses dixit: Plumbo ollam implete, & calefactam ante eam afferte. Primam k pœnam illi ostendite; &, si sacrificare noluerit, sic eam perfundite. S. Reparata respondit: Deus verax est ad liberandam Ancillam suam, & eruet me de hac pœna. Hæc cum dixisset, continuo exhibuit l plumbum.

[4] Decius præses dixit: Qualis duritia Virginis, quæ malis tormentis sibi ingerit sententiam m. [varios gravissimosque] S. Reparata respondit: Ego malis tormentis sententiam non intro n; sed plurimum adjuvor a Domino meo. Decius præses dixit: Lampades accendite, & mamillas de pectore ejus abstollite o. S. Reparata respondit: Frigidus est ignis tuus; me autem amplificavit caritas Christi, quem spero videre. Decius præses dixit: Caminum accendite, & per ignem eam deficite p, quo usque pereat. Cumque adimpleretur præceptum præsidis, & duceretur Puella, & dum introiret, cœpit psallere in camino, dicens: Sicut cedrus exaltata sum super Libanum, & sicut cypressus in montem Syon, quasi myrra dedi suavitatem odoris: & tu, Domine Jesu, fac mecum misericordiam, sicut fecisti Sydrac, Misac & Abdenago: & deambulabat, quasi super rorem q.

[5] Decius vero ante prætorium deambulabat: proxime locus erat ibi, [eruciatus] ubi fornax accendebatur r; cumque audisset eam psallentem in virtute Dei, dixit ad suos: Ecce, qualis Virgo in malis suis: credo, victi sumus: machæram afferte, & viscera ejus frustate s. Et fecerunt, sicut præcepit: & continuo resolidata sunt membra ejus t. Tunc S. Reparata respondit: Hæc sunt tormenta tua, antiquissime veterate dierum u? Nihil me potes nocere; sed magis confortas animam meam. Decius præses dixit scubitoribus x suis: Novaculam afferte, & decalvate eam, & per publicanos y ducite eam. S. Reparata respondit: Ignominias sustineo, & decalvata in publico z pervenire cupio: scio enim, qualiter pro hoc, quod patior, quomodo aa a te exiget Deus meus, Jesus Christus, inimice Dei.

[6] Decius præses dixit: Si ad deformitatem metuis venire, [illæsa mirabiliter superat] accede, & immola diis invictissimis. S. Reparata respondit: Audisti, quia dixi tibi: Non immolo diis tuis; sed Deo offero sacrificium mundum, & victimam jubilationis. Vide autem, quid facias; quia in conspectu Judicis mei causam tecum dictura sum. Multi vero ibidem circumstantes compuncti corde territi sunt. Decius præses dixit: Miror, te tam duro corde esse: jam consule tibi, antequam pereas ab oculis nostris. S. Reparata dixit: O vis diaboli, quantis argumentis mihi insistis! Miser a facie Dei peristi. Decius præses dixit: Ducite verbosam, & decollate obnoxiam, & caput ipsius auferte ab oculis meis bb.

[7] [ac tandem capite plexa sepelitur a Christianis.] Sancta vero Reparata, cum duceretur a spiculatoribus, ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me de hoc sæculo peregrinationis ad te dignatus es perducere cum palma triumphi virginitatis cc. Audientes vero spiculatores percutiebant caput ejus, & cecidit dd: & continuo de collo ejus exivit columba alba, quæ primo eam confortabat ee, cum esset in certamine. Accedentes vero Christiani pauci viri timorati rapuerunt corpus ejus, & conditum aromatibus sepelierunt eum ff, & requievit in pace octavo Idus Octobris, regnante Domino Jesu Christo, cui est honor & imperium in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De nomine Decii consonant Acta Mombritiana, aliaque, sed hunc cæsarem, seu imperatorem faciunt ac Cæsaræ præsentem. Vide dicta in Commentario nostro prævio num. 14 & sequenti.

b Ubi? In nostro Fuldensi codice hisce Actis præfixus is titulus est: Incipit Passio sanctæ Reparatæ puellæ, quæ passa est in civitate Cæsariensi, Palæstinæ provinciæ &c; ad quam proinde civitatem referenda ea vox ibidem est. Ceterum de hujus Sanctæ palæstra consule Commentarium prævium num. 13.

c Id est: Amabat Christum ardentius, quam ut periculum esset, ne eumdem negaret.

d Non hæc accuratum scriptorem, sed ineptum amplificatorem sonant: quis enim credat, sanctam Virgunculam Cæsareæ ab omnibus civibus (etsi solos gentiles indicet) accusatam fuisse?

e Ista sic habet codex noster Fuldensis: Aliam videre spero: qui me voluit nasci ex utero matris meæ, ipsi desidero immolari Domino Jesu Christo.

f Ibidem: Te & tuos omnes consentientes.

g Ibidem: Ego mihi non possum consulere; consolabitur &c.

h Ibid. additur: Ut homo.

i Ibid. Sed magis confortare Deus potest animam meam.

k Ibid. Primum.

l Ibid. exhibuerunt. Apud Mombritium additur, Sanctam tum liquato plumbo perfusam, sed illæsam mansisse, plumbo mox frigido facto.

m In Fuldensi codice: Ad duritiam cordis Virginis, quæ malis tormentis sibi ingerit; moxque alia manu additur: Jubeo dari sententiam.

n Notat Marteneus, fortasse legendum esse: Muto: nec male. In Mombritianis hic inseritur etiam cruciatus alter, acetum scilicet fervens in os Virginis infusum, sed divinitus suave ac refrigerans redditum.

o In Fuldensi ad verbum abstollite alia manu adscriptum est: Auferte.

p In Fuldensi: Dejicite: in Trevirensi: Diversate.

q In eodem ac in Ms. S. Maximini Trevirensis legitur: Et deambulabas super eos, quasi ros. De fornace Babylonica legesis cap. 3 Daniëlis.

r In Fuldensi: Decius vero ante prætorium deambulabat, quod proximo loco erat ibi, ubi fornax incendebatur; sed vocula quod alia manu adjecta est.

s Id est: in frusta concidite. In Fuldensi adscriptum legitur: Incidite.

t Ut istis fidem adhibere queam, certiorem testem requiro: nam & parum verisimile est, tot tantaque tormenta continue sanctæ Martyrii illata fuisse, nec ipsam interea aliquo tempore intermedio consulendi sibi gratia in carcerem detrusam, ut in aliorum martyrum Actis non raro legitur. Apud Mombritium nihilominus etiam alia præmittuntur tormenta ac miracula; nempe candelas ardentes illius lateribus admotas fuisse, sed divinitus extinctas, quique eas admovebant, carnificum manus subito exaruisse; tum eamdem insuper craticulæ, subjectis ignitis carbonibus impositam, pari modo incolumem evasisse; hisque omnibus intermiscet varia Decii cum sancta Martyre colloquia, quæ omnia melius absunt ab Actis, quæ damus.

u In Fuldensi legebatur: Antiquissime inveterator malorum dierum; sed pro inveterator alia manu inveterate substitutum est. Hic in Mombritianis Actis rursum alia inserta leguntur, orante scilicet Sancta, vehemens terræ motus factus, maxima pars populi mortua esse, manus carnificum emarcuisse, multique ad Christiana sacra conversi.

x In Fuldensi, sed diversa manu: Excubitoribus.

y Publicas plateas vel vicos intellige.

z In Fuldensi: In publicum.

aa Ibidem additur: Me; at vel sic vox quomodo abundat.

bb Mombritiana hic rursum alios præmittunt cruciatus, videlicet vivam calcem, fragmenta testacea, tripodes ferreas, plagarum frictionem, sinapi & aceti in nares infusionem, fustes spinosos; adduntque denuo, carnificum alios cæcitate, alios, arescentibus manibus, divinitus punitos, quæ omnia ineptum interpolatorem arguunt.

cc In Fuldensi aliisque, cum quibus hic collatus fuit, codicibus hic additur: Et flexo genu orabat, dicens: Domine Jesu Christe, recipe spiritum meum.

dd In Fuldensi: Percutientes caput ejus cecidit; pro quibus diversa manu substituta sunt hæc: Percusserunt eam, & caput ejus cecidit.

ee An igitur columbam illam Spiritum Sanctum fuisse, auctor censuit? Rectius (si illa tunc vere visa fuerit) sanctæ Martyris animam per eamdem indicatam credidisset.

ff Hæc vox melius abest a codice Fuldensi. De sacri corporis sepultura consentiunt Acta Mombritianaiisdem pene verbis hoc modo: Accedentes vero pauci Christiani, viri timorati, rapuerunt corpus ejus, & conditum aromatibus sepelierunt octava Idus Octubres, regnante vero Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu Sancto in Trinitate vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen. Hæc Sanctæ sepultura apud Cæsaream Palæstinæ verisimillima est, neque ullam patitur difficultatem; nec cum eadem componi potest ejusdem corporis ad Campaniam translatio, qualem adstruxit Antonius Sebastianus, episcopus Crotoniensis, nosque in Commentario prævio a num. 37 retulimus ac rejecimus.

DE S. ARTEMONE PRESB. M. FORTE LAODICEÆ IN PHRYGIA

Sub Diocletiano.

SYLLOGE.
Fasti sacri, qui Sanctum memorant: ubi, quo mortis genere & quando vitam terminarit.

Artemon presbyter M. forte Laodiceæ in Phrygia (S.)

AUCTORE J. B.

Sanctum Artemonem, Seleuciensem in Pisidia episcopum, pridem Operi nostro insertum habes tom. III Martii ad diem XXIV ejusdem mensis: [Varii Fasti, quibus inscribitur S. Artemon,] hodie alterum, presbyterum & martyrem Laodicenum, damus, in sacris Græcorum aliisque Fastis non semel memoratum; unde in Opere nostro ad hunc diem, quo tum in Menæis, tum in Martyrologio Romano signatur, rejectus fuit, primo quidem ad diem XXIV Martii, tum ad dies XII & XIII Aprilis. Menæis, in urbe Veneta Antonii Pinelli typis anno 1603 excusis, inscriptus est una cum prolixiore elogio ad diem XXIV Martii, & rursum ad diem XII Aprilis, denique ad diem VIII Octobris: at in Menologio, Basilii imperatoris jussu Græce edito, in Synaxario Sirmondi, in Catalogo Ms. Menologii monasterii Cryptæ Ferratæ ad diem XII Aprilis tantum; ad diem vero XIII ejusdem mensis in Typico S. Sabæ, in gemino Rhutenorum Synaxario P. Georgii David, & Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldii, uti in Kalendario Rhutenico apud Possevinum tom. 2 Apparatus sacri pag. 366 ad vocem Rutheni. Denique in Menologio Græcorum Sirleti ad diem VIII Octobris his verbis annuntiatur: Eodem die natalis S. martyris Artemonis, qui fuit sub Diocletiano imperatore presbyter ecclesiæ Laodicenæ, propter Christi nominis confessionem detentus & in flammam ignis conjectus, martyrii coronam adeptus est. E Fastis Græcis primus forte ad Latinos S. Artemonem transtulit Galesinius, qui ad hunc diem ita habet: Laodiceæ S. Artimonis presbyteri & martyris: dein in alia Martyrologia Latina recentiora Martyr noster migravit, inter quæ illum hodie sic annuntiat Romanum, quod hodie in usu est: Laodiceæ S. Artemonis presbyteri, qui sub Diocletiano perignem martyrii coronam accepit.

[2] Ex citatis autem monumentis fas quidem est colligere, [presbyter Laodicenus,] S. Artemonem sacro in Ecclesia Orientali cultu olim non caruisse, & in Martyrologium Romanum non sine causa fuisse transcriptum. Martyrii autem, quod subiit, genus & adjuncta Græci aliquot ex citatis Fasti suppeditant, sed ita a se mutuo discrepantes, iisque subinde respersi fabulis, quæ risum magis, quam fidem sibi comparare sint natæ; ut certi vix quidpiam sit, quod de S. Artemone dicamus. Varia Græci illius elogia concinnarunt, quæ quidem, S. Artemonem presbyterum fuisse Laodicenum, & sub Diocletiano floruisse, unanimi consensione affirmant; sed quoad cetera plerumque discrepant. Sed nec ipsa, in quibus consentiunt, martyrii adjuncta satis explicate tradunt: hinc enim in primis dubium fit, quæ fuerit Laodicena ecclesia, cujus Artemon presbyterum egit: cum enim multæ hujus nominis urbes fuerint in Oriente, nec quidquam occurat uspiam, unde, quam ex illis Artemon & virtutibus suis & forte martyrio illustrarit, certo discerni queat, nihil quoque ea de re certi afferre possumus. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 308, posteaquam Stephani, Laodicensis in Syria episcopi, ex Eusebio meminit, ita pergit. Passi autem in eadem Laodicensi ecclesia hac persecutione reperiuntur Trophimus & Thalus sub præfecto Asclepiade (imo Asclepio) alia vero die ibidem pro fide Christi tuenda Artemon presbyter strenue concertavit.

[3] SS. Trophimum & Thalum non Laodiceæ Syriæ, [non, ut apparet, in Syria,] sed Phrygiæ seu Cariæ ad Lycum fluvium passos esse, ad diem XI Martii pag. 59 recte ostendit Henschenius ex urbium Laodiceæ & Stratonices, quæ in eorum Elogio memorantur, in eadem regione vicinia. Illud vero ut scriberet Baronius, in causa fuit, ut opinatur Henschenius, major Laodiceæ, quæ in Syria est, celebritas. Quid si igitur & S. Artemonem Baronius, pari modo deceptus, Laodiceæ Syriæ falso adscripserit? Ita sane existimandum videtur, si modo S. Artemonis Elogiis, non dico in iis, in quibus aut a se mutuo discrepant, aut palam fabulosa sunt, sed & in iis, in quibus non dissentiunt, & erroris convinci nequeunt, quæ fides habenda sit. Convenit enim inter illa, S. Artemonem una cum Sisinio, Laodiceno antistite, urbe egressum, ad gentilium templum accessisse, ibique idola subruisse: Eusebius autem, a Baronio laudatus, ea de Laodicenis in Syria episcopis tradit, e quibus Sisinium nullum eam sedem occupasse toto eo tempore, quo Diocletianus vel imperium tenuit, vel superstes in vivis fuit, id est, ab anno 284 usque ad 316, manifesto consequitur. Sic enim scribit Eusebius lib. 7 cap. 32 apud Valesium: Defuncto dein Anatolio (Laodiceno in Syria episcopo, qui, teste Hieronymo lib. de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 73 sub Probo & Caro imperatoribus floruit) postremus ante persecutionem episcopus ejusdem ecclesiæ factus est Stephanus; vir Philosophiæ quidem & Græcarum disciplinarum causa magnam apud multos gloriam consecutus: verum erga fidem Christi haud perinde animo affectus: quemadmodum, procedente persecutionis tempore, manifeste declaratum est, quo simulator potius & ignavus atque imbellis, quam verus philosophus, apparuit.

[4] [sed in Phrygia potius:] Stephano Theodotus, & quidem continuo, successit in cathedra Laodicena, hancque saltem ad annum 325 occupavit, ut ex Eusebio liquet, ita pergente: At non idcirco ruitura erat ecclesia (Laodicena Syriæ) nam continuo eam restituit Theodotus, qui nominis sui & episcopalis officii veritatem rebus ipsis exhibuit; vixitque usque ad annum saltem 325, quo apud Labbeum tom. 2 Conciliorum pag. 51 inter episcopos Cœlesyriæ subscriptus legitur. Quo igitur tempore, ex quo imperium Romanum Diocletianus moderari cœpit, Laodicenam in Syria cathedram occupare Sisinius potuit? Michael le Quien tom. 1 Orientis Christiani pag. 793 Laodiceæ; quæ in Phrygia Pacatiana ipsi est, episcopos enumerans, quinto loco Sisinium recenset ex Elogio, quod S. Artemoni e Synaxario Basilii, apud nos ad calcem tomi 1 Aprilis edito, inscribitur, ut adeo S. Artemon Lequieni judicio Laodiceæ Phrygiæ ad Lycum fluvium adscribi debeat: neque vero id omni verisimilitudine caret. Aiunt enim Menæa ad diem XXIV Martii, S. Artemonem, superatis tormentis, ad maritimos Asiæ populos divino jussu secessisse, additque Synaxarium Sirmondi, eum in Asiæ, nescio, quo loco, Βαλβίνη dicto, obdormisse in Domino: quæ vel de Asia Minori, in qua Phrygia & Caria sunt, vel de Asia proprie dicta, in Asia pariter Minori ad mare Egeum sita, intelligenda videntur: apparet autem verosimile, Artemonem in regionem, non longe Laodicea distantem, abiisse. Adde, pro Βαλβίνη forte legendum esse in Synaxario Sirmondi Βάλβουρα, quæ Cariæ civitas est, medio ferme spatio Laodiceam inter & littus maris, quod inter Rhodum insulam & Asiam Minorem fluit, sita. Memorant præterea Menæa S. Artemonem, una cum Sisinio Laodicea egressum, Dianæ templum adiisse, ibique Apollinis & Asclepii, seu, ut quibusdam placet; Æsculapii statuas evertisse: Laodicea autem Phrygiæ parum distat Hierapolis, cujus civitatis nummos Cellarius parte 2 Geographiæ antiquæ pag. 93 referre ait Apollinem, Dianam Ephesiam, Æsculapium & Hygeiam seu Salutem; quorum forte cultum non ferentes Sisinius & Artemon, fanum aliquod, Hierapolim inter & Laodiceam situm, ingressi sint, repertaque ibidem idola confregerint. Quæ quidem faciunt, ut Laodiceam, in Elogiis Artemonis memoratam, Laodiceam Phrygiæ, Pacatianæ nimirum, aut secundum Ptolemæum Cariæ, fuisse verosimilius putem; esto in Lycaonia vel Pisidia, quæ etiam Asiæ Minoris pars est, altera occurrat Laodicea, cognomento Combusta, & episcopali olim pariter sede conspicua, ut arbitratur Carolus a S. Paulo. Nunc, quæ passus fuerit Artemon, e Græcis audiamus.

[5] [gesta ejus ex Menologio] Hoc illi ad diem XII Aprilis elogium texitur in Menologio Basilii imperatoris. Ἀρτέμων τοῦ Χριστοῦ μάρτυς, ἦν ἐπὶ τῆς Βασιλείας Διοκλητιανοῦ, Πρεσβύτερος ὑπάρχων τῆς ἐν Λαοδικίᾳ ἁγίας ἐκκλησίας· πρὸ ἑνὸς δὲ ἐνιαυτοῦ τῆς τελειώσεως αὐτοῦ, εἰσελθὼν ἐν τῷ ναῷ τῶν ἑλλήνων μετὰ Σισιννίου τοῦ Ἐπισκόπου αὐτοῦ, κατέστρεψε τὰ εἴδωλα. Καὶ μαθὼν τοῦτο παρὰ τῶν εἰδωλολατρῶν τῆς χώρας ἄρχων, ἀπῆλθε κρατῆσαι τόν Ἐπίσκοπον, καὶ νοσήσας ἐκινδύνευσεν. Εἶτα ἐμήνυσε τῳ Ἐπισκόπῳ εὔξασθαι ὑπὲρ αὐτοῦ, καὶ, εἴ τύχῃ ὑγείας, χρυσῆν εἰκόνα ἀναστήσειν αὐτῷ. Ὑγιάνας οὖν, ἀπήρχετο πρὸς Καισάρειαν· καὶ κατὰ τὴν ὁδὸν εὑρὼν Ἀρτέμονα, τὸν Πρεσβύτερον, ἐκράτησεν αὐτὸν· καὶ δήσας ἔσυρε; καὶ ἀπαγαγὼν εἰς τὴν πόλιν, ἀπέκλεισεν εἰς φυλακήν. Εἶτα ἠνάγκασεν ἀρνήσασθαι τὸν Χριστὸν· καὶ μὴ πείσας, μέλη τινὰ τῶν σαρκῶν αὐτοῦ ἐκτεμὼν, ὤπτησεν ἐν ἐσχάρᾳ. Καὶ τότε ἐκκαέντος λέβητος ἐπὶ τῷ ἐμβληθῆνῆ αὐτὸν καὶ καιναι, ἦραν ἀετοὶ δύο τὸν ἄρχοντα, καὶ ἀνέβαλον εἰς αὐτὸν· δὲ Ἅγιος ὀλίγον ἐπιβιοὺς, ἐν εἰρήνῃ ἐτελειώθη. Latine autem sic habet.

[6] Artemon, Christi martyr, imperante Diocletiano, sanctæ ecclesiæ Laodicenæ presbyter fuit. [Basilii imperatoris,] Anno uno prius, quam martyrio sublatus fuit, una cum Sisinnio, episcopo suo, gentilium fanum ingressus, idola evertit; quod cum ex idololatris regionis præfectus audivisset, antistitem captum abiit, morboque correptus, in vitæ discrimen adductus est. Misit deinde, qui nunciaret episcopo, ut pro se oraret, seque illi, si incolumis fieret, ex auro statuam erecturum. Itaque sanitati redditus, Cæsaream profectus est, & offendens per viam Artemonem presbyterum, cepit, vinctumque in civitatem abductum inclusit in carcerem. Christum negare postea compulit, quo cum illum verbis flectere nequivisset, concisa partim ejus carne, assari eum jussit in craticula. Demum fervente jam olla, ut in eam comburendus projiceretur Artemon, præfectum aquilæ duæ sublimem rapuere, in eamque dedere præcipitem. Sanctus vero, cum pauco supervixisset tempore, vitam in pace finivit. Annibalis Albani Cardinalis versio verba illa μέλη τινά τῶν σαρκῶν αὐτοῦ ἑκτεμὼν, ὤπτησεν ἐν ἐσχάρα ita reddit: Membra aliquot ex ejus corpore exsecuit, & in craticula assavit: quæ quidem interpretatio textus Græci verba reddit, sed non illius sensum: neque enim vero apparet simile, voluisse præfectum recisa a reliquo corpore aliquot Artemonis membra igne torreri, sic nempe nihil doloris S. Martyri allatura: ipsum vero Martyrem craticulæ ardenti fuisse injectum, aiunt Menæa ad diem VIII Octobris, ut infra videbimus. Ceterum satis quidem verosimile apparet hoc Artemonis Elogium; si tamen, quæ de duabus aquilis, quæ sublatum in aëra praæfectum in ferventem lebetem injecerint, narrantur, exceperis: hoc enim ridiculum perinde ac fabulosum apparet.

[7] Uberius de S. Artemone agit Synaxarium Ms. Sirmondi ad diem XII Aprilis. [& Sirmondi] Ac primo quidem præfecti seu præsidis, cujus ille jussu suppliciis affectus fuit, nomen prodit, aitque dictum fuisse Patricium. Quid autem gesserit Artemon, hunc in modum explicat. Priusquam Martyrio afficeretur, una cum Sisinio in aliquo gentilium fano idola everterat: aliquamdiu post audiens id Patricius, ad Christianorum ecclesiam, quasi deos ulturus, properavit; at, periculoso morbo correptus, cohibuit impetum; misit, qui rogaret episcopum, ut pro se preces Deo funderet, pollicitus primo quidem statuam auream, & dein etiam, se in Christum crediturum. At, posteaquam Sisinii precibus sanitatem est consecutus, promissis haud stetit, Artemonem cepit & diis sacrificare jussit. Id se facturum, negavit Artemon; quippe qui jam annos sedecim lectorem, diaconum octo supra viginti, presbyterum denique egisset in Christianorum ecclesia annis quinque & viginti. Porro ingressus Asclepii templum Artemon (quo forte eum deduci sacrificii causa jusserat Patricius: alioquin enim capto Artemoni id liberum non fuisset) Asclepii statuam evertit, & dracones sustulit horrendæ magnitudinis, quos nempe aiebant (si credere lubet) habuisse in latitudinem cubitos viginti, in longitudinem vero octoginta. Hanc excipit absurdior fabula. Ira percitus Patricius, dum Artemonem, cujus carnes incidi jusserat, in craticula dein assari jubet, adest Laodicea cerva, quæ Patricium humana voce increpuit. Jubet ille cervam a militibus telis trajici; sed, exerrante telo, Patricii assessor confoditur: Patricius vero arreptus in aëra & in ardentem, quam Artemoni parari juserrat, ollam præceps actus, misere periit: sanctus autem Martyr, cum plures in excitato illic a se fonte sacro baptismo abluisset, ac prodigia plurima patrasset, in quodam Asiæ loco, Βαλβίνη dicto, martyrii sui finem invenit & migravit ad Dominum.

[8] [Synaxario exhibentur:] Atque hæc quidem, sed paulo fusius, de Artemone Sirmondi Synaxarium: si vero id cum Menologio Græcorum Basilii imperatoris conferatur, alterum alteri lucis aliquid suppeditabit. Menologium, qua ætate Artemon, & sub quo præside seu præfecto passus fuerit, prorsus silet: Synaxarium, ætate valde provectum & sub Patricio passum indicat. Utrum Laodiceæ, an alibi passus fuerit, in dubio relinquit Menologii auctor his verbis usus: Καὶ ἀπαγαγὼν εἰς τὴν πόλιν, quæ sic reddi possent: Et in civitatem (nempe Laodiceam Artemonem) reductum: verti tamen In civitatem (puta Cæsaream) abductum, tum quod proxime Cæsareæ fuerat facta mentio, tum quod Synaxarium, cum ait, ad locum, in quo torquebatur Artemon, Laodicea venisse cervam, quæ Patricium præfectum increpavit, satis innuat, ea non Laodiceæ, sed Cæsareæ contigisse, quod etiam Menæa, de quibus paulo post, diserte affirmant. Ubi Artemon Patricii jussu captus vinctusque fuerit, tacet item Synaxarium: at Menologium id in via, quæ Laodicea (Phrygiæ Pacatianæ, ut arbitror) Cæsaream ducit, accidisse tradit. At quæ ista Cæsarea, quæ Artemonis in fide constantiæ testis atque spectatrix fuit? Cum non una tum in Asia universa, tum in Minori hujus nominis civitas occurrat, dubium id mihi plane est. Cæsaream in Phrygia invenio, Diocæsaream dictam, si tamen a Laodicea alia civitas est; alteram in Cappadocia, Hierocæsaream in Lydia, Neocæsaream in Ponto. Mitto, quæ in reliqua sunt Asia hujus nominis civitates.

[9] Quis porro sit Asiæ locus, Βαλβίνη dictus, nisi forte fuerit Βάλβουρα, [quo loco & mortis genere obierit,] reperire nuspiam potui: vitam hic finivit in pace Artemon paulo post suum cum Patricio præfecto certamen secundum Synaxarium, cui Menologium, tacito tamen, in quo obiit, loco, consonat: sed repugnant Menæa, quæ S. Artemonem postremo capite plexum fuisse tradunt: celebrant enim Artemonem ad diem XII Aprilis hisce versiculis:

Εὗρε στεφάνους ἀντίτμητος * Ἀρτέμων,
Πρέποντας αὐτοῦ τῆ τετμημένη κάρα.

Reperit coronam, membra fectus Artemon,
Qualis decebat ejus exsectum caput.

Rursum vero id ipsum tradunt ad diem XXIV Martii in Elogio S. Martyris mox dando: at cum eadem Menæa ad diem VIII Octobris, in Elogio S. Martyris altero, a seipsis dissentiant, & Sanctum post carnis sectionem & assationem in Domino quievisse, nulla facta capitis abscissi mentione, memorent, Menologio Græcorum, Synaxario Sirmondi, & Menæis ipsis loco proxime citato potius standum existimo. At gladio periit Artemon, si qua sit fides Cantico, de S. Artemone Græce composito, quod apud nos e bibliotheca Cæsarea transcriptum exstat e codice membranaceo, Canones seu Cantica in Sanctos mensis Aprilis complexo: sic autem habet illud ad diem XIII Aprilis, inscribiturque S. Artemoni Hieromartyri. Ὅπλα εὐσεβείας περιθέμενος, μάρτυς ἔνδοξε, ἐπολέμησας τὴν ἀσέβειαν, καὶ ἀθλητικὰ παρὰ Χριστοῦ εἴληφας βραβεῖα, ἁοίδιμε. Ἤρθης, ἀθλοφόρε, εἰς μετέωρον θείας γνόσεως, καὶ κατώπτασας τὰ μυστήρια Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ, καὶ μύστης αὐτῶν γέγονας, Ἀρτέμων, ἀνότατος. Ἄρτιον φυλάξας τῆς πίστεως τὸ μυστήριον, καὶ ὀλόκληρον προσενήνοχας θῦμα ἑαυτὸν Χριστῷ τῷ Θεῷ ξίφει, Ἀρτέμων, τῆς ἀθλήσεως. Armis septus pietatis, Martyr gloriose, cum impietate bellasti, nactusque es pugilum a Christo coronam, Inclyte. Evectus, coronate pugil, ad divinæ scientiæ culmen, mentis sinu Christi Dei arcana concoxisti, & factus es eorum mystes, Artemon, supremus. Integrum servasti fidei mysterium, & integrum obtulisti teipsum Christo Deo sacrificium tui gladio, Artemon, certaminis.

[10] Meminit hujus codicis Lambecius lib. 8 Commentariorum de Bibliotheca cæsarea Vindobonensi cap. 12 hunc in modum. [haud satis liquet,] Duodecimus codex manuscriptus historicus Græcus est membranaceus pervetustus, elegans & optimæ notæ in quarto, constatque foliis ducentis & uno, atque ab Augerio Busbeckio, ut ipse solita manus inscriptione testatur, olim fuit comparatus Constantinopoli. Continentur eo Canones sive Cantica sacra in Sanctos totius mensis Aprilis, quos deinde ordine dierum recenset Lambecius. Denique ex inscriptione, ad calcem codicis exarata, recte colligit, illius auctorem vel collectorem vel certe descriptorem fuisse Theoctistum: hunc porro Theoctistum, cujus in Vita S. Euthymii, sub annum 473 defuncti, veluti S. Euthymii familiaris, Cyrillus monachus meminit, fuisse conjicit: quæ viri eruditi conjectura, si locum haberet, faceret profecto, ut, Theoctistum sequentes, Artemonem gladio, seu capite plexum martyrium suum consummasse, diceremus. Sed fallitur vir eruditus; nam inter Sanctos, quos enumerat, multi occurrunt, qui Theoctisto, S. Euthymii socio, longe sunt juniores: sic ad diem III Aprilis S. Nicetam, Mediciensis in Bithynia monasterii abbatem, anno 824; ad diem VI S. Eutychium, Constantinopolitanum patriarchiam, anno 582; ad diem VII S. Georgium, Mitylenæ archiepiscopum, circa annum 816; ad diem XII S. Basilium, Parii in Mysia Minore episcopum, seculo octavo sub iconomachis, defunctos memorat, quorum adeo Cantica Lambecii Theoctistus, quem seculo XII alia de causa illigat Oudinus, neque componere, neque colligere vel describere potuit.

[11] [uti nec, quæ sit Cæsarea, ubi passu fertur sub Diocletiano.] Ceterum colligi ex dictis potest, Artemonem Laodiceæ passum non videri; sed Cæsareæ potius, quæcumque tandem hæc fuerit: Laodiceæ vero in Martyrologio Romano (quod & nos hic secuti sumus) annuntiari tantum videtur, quod illic magnam vitæ suæ partem egerit, ac post obitum, cultum sacrum, si uspiam alibi, verosimillime sit consecutus, quem late aliquando per Orientem fuisse diffusum, ex laudatis supra monumentis colligi potest, quorum aliquibus cum titulo Hieromartyris inscribitur. Porro, cum Artemon una cum Christianis aliquot in gentilium fano idola subruisse dicatur, quæret fortasse nonnemo, nullosne habuerit martyrii socios? Habuisse, res quidem per se satis credibilis est; sed eorum in Menæis, & Synaxario Basilii imperatoris nulla omnino mentio est: in Synaxario tamen quodam Rhutenico Ms. Patris Georgii David ad diem XIII Aprilis sic lego: S. Hieromartyris Artemonis & qui cum eo. Item in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldii ad eumdem diem: S. Hieromartyris Artemonis & socc. Passi sunt anno CCCI. Unde dubium videri potest, an socios habuerit Artemon, necne. Quos si habuerit, tamquam minus nobiles, in Græcorum monumentis prætermissi passim verosimillime fuerint. Quo demum anno martyrium subierit, non liquet; quod dum anno 301 auctor Menologii Slavo-Russici, vel forte, qui nobis istud suppeditavit, Baro de Sparwenfeld, illigavit; fecit quidem id fortasse pro arbitrio, non repugnantibus tamen Græcis tum Menologiis, tum Synaxariis & Menæis, quæ passim S. Artemonem sub Diocletiano passum innuunt: neque, cur Baronius anno 308 sub Maximino martyrium illius accidisse, in Annalibus scribat, mihi perspectum est: ut adeo pleraque, quæ de S. Artemone traduntur, aut incerta, aut fabulosa sint; qualia certe sunt duo, quæ sequuntur, ejus Elogia, quorum alterum ex Menæis ad diem XXIV Martii, alterum ad diem VII Octobris accipe.

[Annotatum]

* ἀρθριτμητος

ELOGIUM S. ARTEMONIS M. FABULOSUM
Ex Menæis ad diem XXIV Martii,
INTERPRETE JACOBO BUEO.

Artemon presbyter M. forte Laodiceæ in Phrygia (S.)

ΔΙοκλητιανῦ βασιλεύοντος ἐν Ῥώμη, ἀπεστάλη εἰς τὰ μέρη τῆς Λαοδικείας κόμης τίς Πατρίκιος ὀνόματι, καὶ ἐποίει, καθὼς προσετάγη· Σισίνιος δὲ τοῦ τόπου ἐπίσκοπος μετὰ Ἀρτέμονος πρεσβυτέρου, καὶ τινων ἄλλων Χριστιανῶν, εἰσῆλθον εἰς τὸν ναὸν τῆς Ἀρτέμιδος νυκτὸς, καὶ τὰ εἰκεῖσε εἴδωλα συνέτριψαν, καὶ ἐτέφρωσαν πυρὶ. Τοῦτο μαθῶν κόμης, θυμοῦ πλησθεὶς, καὶ λαβὼν πλῆθος λαοῦ σὺν αὐτῷ ἐξήρχετο μετὰ ἵππων ἔξω τῆς πόλεως πρὸς τὴν τῶν Χριστιανῶν ἐκκλησίαν, τοῦ κατακαῦσαι πάντας, καὶ Σισίνιον καὶ Ἀρτέμονα μεληδὸν κατατεμεῖν· ἐγγίζοντος δὲ αυτοῦ τῷ ναῶ, φρίκη συνέπεσεν αὐτῷ, καὶ πυρετῷ συνεσχέθη λαύρω· καὶ ὑπέστρεψε τεθεὶς ἐν κλινηδίω. Ἐλθὼν δὲ εἰς ἄκραν ταλαιπωρίαν, ἐδήλωσε τῶ ἐπίσκοπω, λέγων, εὖξαι τῷ Θεῶ σου ἵνα κουφισθῶ, καὶ ποιήσω τὴν στολὴν σου χρυσῆν· δὲ ἐπίσκοπος ἀνεδήλωσεν, εἰπὼν τὸ χρυσίον σου ἔσται παρὰ σοὶ· ἐὰν δὲ πιστεύσης τῷ Χρίστω καὶ Θεῶ μου ἰαθήση. δὲ ἔγραψεν οὕτως· πιστεύω τῷ Θεῶ σου, μόνον ἰαθήσομαι· καὶ εὐθέως ἀνέστη μὴ ἔχων λείψανον νόσου.

[2] Καὶ ὁδεύων ἐπὶ τὴν Καισαρέων πόλιν, ὡς ἀπὸ μιλίων τριῶν Λαοδικείας, ὑπήντησε τῷ πρεσβυτέρω Ἀρτέμονι, ἀκολουθούντων αυτῷ ἐλάφων δύο, καὶ ὀνάγρων ἕξ, καὶ λέγει αὐτῷ. Πῶς ταῦτα ἤγρευσας; δὲ, Τῷ λόγω τοῦ Θεοῦ, φησὶν, ἤγρευσα. Καὶ κόμης, Οὐκοῦν Χριστιανὸς εἶ σὺ; Ἅγιος εἶπε, Ναὶ, ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας Χριστιανὸς εἰμι. Τότε δήσας αὐτὸν δυσὶν ἀλύσεσι, καὶ παραδοὺς αὐτὸν στρατιώταις, ἐπέστρεψεν ἀκαλουθεῖν πρὸς Καισάρειαν. δὲ Ἅγιος πρὸς τὰ ἀκολουθοῦντα ζῶα στραφεὶς ἔφη. Πορεύεσθε πρὸς Σισίνιον τὸν ἐπίσκοπον· τὰ δὲ πορευθέντα, διεμηνύθη αὐτῷ διὰ τοῦ θυρωροῦ· δὲ ἔφη τῷ θυρωρῶ· Πόθεν παραγεγόνασι τὰ ζῶα ταῦτα; Τότε προστάξει Θεοῦ μία ἔλαφος, ἀναλαβοῦσα φωνὴν ἀνθρωπίνην, ἕφη. δοῦλος τοῦ Θεοῦ Ἀρτέμων, συλλειφθεὶς παρὰ τοῦ ἀσεβοῦς κόμητος, ἄγεται δέσμιος ἐν τῇ Καισαρέων πόλει· καὶ ἡμῖν προσέταξεν ἐλθεῖν ἐνθάδε. Ἀκούσας δὲ ἐπίσκοπος, ἔξθαμβος γέγονε, καὶ καλέσας Φολέαν, τὸν διάκονον, ἀπέστειλεν εἰς Καισάρειαν, λέγων· Ἄπελθε, καὶ μάθε, εἰ ἀληθές ἐστι, ἅπερ ἀκοῦσαμεν διὰ τῆς ἐλάφου· καὶ ἀπελθὼν εὗρεν αὐτὸν ἐν τῇ φυλακῆ· καὶ ἀσπασάμενοι ἀλλήλους, διέστησαν εἰς ἐπιταγὴν τῶν φυλάκων.

[3] Τῇ δὲ ἑξῆς προκαθίσας κόμης, παρέστησε τὸν μακάριον Ἀρτέμονα, καὶ φησὶ. Τίμησον τὸ γῆρας σου, ἄνερ, καὶ θύσον τοῖς θεοῖς· καὶ Ἅγιος. Δέκα καὶ ἔξ χρόνους διεβίβασα ὑπαναγινώσκων τῷ λαῶ τὰς βίβλους τοῦ Θεοῦ ἐν τῷ ναῶ· καὶ ὀκτὼ πρὸς τοῖς εἴκοσιν ἐτέλεσα διάκονος Χριστοῦ ὑπαναγινώσκων τὰ Εὐαγγέλια· καὶ τριάκοντα καὶ στεῖς πληρώσας πρεσβύτερος, διδάσκων τῇ τοῦ Θεοῦ μου βοηθεία, καὶ νῦν λέγεις μοι τῷ ἀνησθήτω ὁμοίω σου Μαίμονι ἐπιθῦσαι; Ταῦτα ἀκούσας κόμης ἐταράχθη, καὶ πυρώσας ἐσχάραν ἥπλωσε τὸν Μάρτυρα ἐν αὐτῇ. ἀναβλέψας δὲ Ἅγιος εἰς τὸν οὐρανὸν, ἔφη. Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, μὴ συγχωρήσης τῷ μιαρῶ τούτω κόμητι, ἐπεγγελάσαι μοι τῷ δούλω σου, ἀλλ᾽ εἰδὼς, ὃτι διὰ σὲ πάσχω ταῦτα, δός μοι ὑπομονὴν, ἵνα τελείως καταισχυνθῆ. Ταῦτα λέγοντος τοῦ Ἅγιοῦ, ἰδοὺ καὶ ἔλαφος ἐκ τοῦ ἐπισκόπου ἐλθοῦσα, προστάξει Θεοῦ εἰς ἔλεγχον τῶν ἀπίστων λέγει τῷ κόμητι, Τί ἀδυνατεῖ τῷ Θεω; Γνῶθι, ὅτι Δοῦλος τοῦ Θεοῦ ταχέως ἐκδικηθήσεται· δύο γὰρ ὄνεις * ἁρπάσουσί σε, καὶ βαλοῦσιν εἰς τὸν παμφλάζοντα λέβητα, καὶ αἱ σάρκες σου διαλυθήσονται, ὅτι, ὅν ὁμολόγησας Θεον τοῦ πιστεῦσαι ἐξηρνήσω.

[4] Ὡς οὖν διηλέχθη ὑπὸ τοῦ ἀγρίου ζώου, ἐκέλευσε τοῖς στρατιώταις ἐκκεντῆσαι τὴν ἔλαφον· δὲ ἀποπηδήσασα πλησίον τοῦ συγκαθέδρου τοῦ κόμητος διαδρᾶσα τὸ ῥιφὲν κατὰ τῆς ἐλάφου βέλος, ἔβαλε τοῦ συγκαθέδρου Καιρίαν τῆς καρδίης, καὶ ἀπέρῥιψε τὴν ψυχὴν. Λυπηθεὶς οὖν κόμης ανεχώρησε· καὶ ἔβαλε τὸν Ἅγιον ἐν τῇ φυλακῆ· τῇ δὲ ἐξῆς προσέταξεν ἐμβληθῆναι εἰς λέβητα πίσσαν· καὶ ἐκκαύσας σφοδρῶς, ἐν αὐτῇ βληθῆναι τὸν Ἅγιον κελεύει, γενομένου δὲ τούτου, ἰδού ἐκ τῆς τάξεως παρεγένοντο πρὸς τὸν κόμητα, τὴν ἔκκαυσιν τοῦ λέβητος ἀπαγγέλλοντες· αὐτὸς δὲ ἵππω ἐπιβὰς, πλησίον τοῦ λέβητος παρεγένετο.

[5] Ἄφνω δὲ οὐρανόθεν κατελθόντες δύο ἄγγελοι, ὡς ἐν σχήματι ἀετῶν, καὶ ἀρπάσαντες αὐτὸν τοῦ ἵππου, τῷ λέβητι ἐνέβαλον· καὶ οὕτως ἐχωνεύθη, ὡς μηδὲ ὀστοῦν ἀπολειφθῆναι· ὅπερ ἰδόνται * οἱ στρατιῶται καὶ πᾶς ὅχλος, ἐξέστησαν καὶ ἔφυγον· δὲ Ἅγιος, καταλειφθεὶς μόνος, ἐδόξασε τὸν Θεὸν, καὶ διὰ προσευχῆς ἐν τῷ τόπω ἐκείνω ἐξήγαγεν ὕδωρ πολὺ. Τοῦτο ἲδὼν Βιτάλιος, ἱερεὺς τῶν εἰδώλων, καὶ ἄλλοι πολλοὶ ἐβαπτίσθησαν· καὶ τῇ νυκτὶ ἐκείνη ῆλθε φωνὴ πρὸς τὸν Ἃγιον λέγουσα. Πορεύου πρὸς τὴν Ἀσίαν ἐν τοῖς παραθαλασσίοις, καὶ ἔση πολλοὺς καθαρίζων ἀπὸ ποικίλων παθῶν, καὶ δαίμονας ἀπελαύνων, καὶ πολλοὶ ὑπὸ σοῦ φωτίσθεντες, δοξάσουσι τὸν Θεὸν. δὲ Ἅγιος, ὀνάγρου ἐπιβὰς, ἐπορεύετο, καὶ ἀρπαγεὶς ὑπὸ θείου ἀγγέλου εὑρέθη ἐν ἐχρηματίσθη τόπω· πολλὰ ἐκεῖσε σημεῖα πεποιηκὼς, καὶ πολλοῦς φωτίσας, καὶ πρὸς Θεὸν ὁδηγήσας, ὕστερον κρατηθεὶς ἀπετμήθη τὴν κεφαλὴν.

[S. Artemon ob contrita idola] Diocletiano Romæ imperante, Laodiceam a versus comes quidam Patricius nomine missus fuit, qui sibi imperata perfecit. Sisinius b autem, loci antistes, & Artemon presbyter una cum aliis Christianis aliquot Dianæ templum noctu ingressi, idola illic contriverunt & igni exusserunt. Ubi rem rescivit comes, iræ plenus, juncta sibi multitudine populi, ex urbe cum equitatu ad Christianorum templum egressus est, omnes igni daturus, Sisinium vero & Artemonem membratim concisurus. Cum vero templo appropinquavit, subitus illum horror incessit, multaque febre correptus domum rediit lecticæ impositus. Ad incitas autem redactus nunciavit episcopo: precare Deum tuum, ut morbo lever, faciamque tibi stolam c auream. Aurum tuum, respondit episcopus, tibi sit: sanaberis autem, si Christo & Deo meo credideris. Rescripsit ille: Credo Deo tuo, modo valetudinem consequar; statimque surrexit, ipsis etiam morbi reliquiis liberatus.

[2] [vinctus Cæsaream ducitur] Profectus Cæsaream d milliaribus circiter tribus Laodicea e, obvium habuit Artemonem presbyterum, qui cervos duos & onagros sex in comitatu habebat f. Quærit ille, quo pacto feras illas ceperit. In verbo Dei, inquit Sanctus. At comes: Christianus igitur es tu? Sum enimvero, inquit Artemon, & quidem a teneris. Tum comes duabus catenis vinctum militibusque traditum iter convertere ac Cæsaream se subsequi jussit. Sanctus vero ad feras se sequentes conversus, ite, inquit, ad episcopum Sisinium: eunt illæ, cumque ad illius ædes pervenissent, janitor illas pro foribus stare, Sisinio nunciavit: Unde huc, inquit ille, feræ istæ? Tum Dei numine e cervis e cervis altera, humanam vocem assumens g, dixit: Servus Dei Artemon ab impio comite captus vinctusque Cæsaream ducitur, atque huc venire nos jussit: obstupuit, his auditis, episcopus, arcessitumque Pholeam, diaconum, Cæsaream misit, inquiens: Abi & vide, num vera sint, quæ e cerva audivimus. Profectus ille Artemonem offendit in carcere: cumque se mutuo complexi essent, excubitorum jussu ab invicem divulsi fuerunt.

[3] [& assatur igni,] Postridie sedens pro tribunali comes, jussum sibi sisti beatum Artemonem his verbis compellat: Reverere, o Vir, senectutem tuam & diis sacrifica. Annos jam sedecim, inquit Sanctus, divinos codices populo recitavi in templo lector; annos octo supra viginti Christi diaconus Euangelia prælegi; presbyter vero annos implevi triginta tres h, quibus, Deo opitulante, populum docui, & nunc amenti Baccho tuique simili sacrificare me jubes? His perculsus comes, craticulam candefieri, & super eam Martyrem jussit extendi, qui, sublatis in cælum oculis, Domine Jesu Christe, inquit, ne patere, ut me, servum tuum, scelestus hic comes irrideat; sed cum noris, hæc tua me causa pati, mihi patientiam præbe, ut confundatur omnino: quæ dum Sanctus diceret, ecce, adest ab episcopo cerva, Deique imperio in reprehensionem infidelium comiti ait i: Ecquid est, quod exsequi Deus nequeat? Scito, Dei famulum ocius vendicandum: rapient enim te alites duo & in ferventem ollam injicient, solveturque tibi caro, quod Christum, quem promisisti, te Deum crediturum, abnegaveris.

[4] [postridie in ferventem ollam injiciendus] Quæ cum fera dixisset, militibus, ut eam telis trajicerent, præcepit: at transiliente illa ad assessorem comitis, & vibratum in se declinante telum, id Cheriæ, comitis assessori, cor percussit, vitamque ademit. Recessit itaque a tribunali comes non sine dolore, & Sanctum in carcerem conjici jussit. Postero vero die injici picem in ollam, in eamque vehementer accensam, projici Sanctum mandat: quibus peractis, ecce adsunt ex præcepto comitis, qui jam ollam succensam esse nuncient: qui, cum equum ascendisset, ad ollam prope accessit.

[5] Mox vero a duobus angelis, sub aquilarum forma e cœlo in terram delatis, [paratam quidem necem evadit, sed tandem alibi capite plectitur.] ex equo detractus comes in ollam projectus est k, adeoque excoctus, ut ne os quidem reliquum fuerit: quod milites omnisque multitudo conspicati, metu perculsi, fugerunt; at Sanctus, solus relictus, in Dei laudes erupit, precibusque suis ex ipsomet loco fontem copiosum eduxit; id videns Vitalius, idolorum sacerdos, aliique non pauci sacra baptismatis unda tincti fuere. Eadem porro nocte ad Artemonem delapsa est hujusmodi vox: Abi ad maritimos Asiæ populos, ubi varios multorum morbos emundabis, dæmones pelles, multique, per te illustrati, dabunt gloriam Deo. Sanctus vero, onagro conscenso, abiit, raptusque ab angelo in constituto loco inventus est l. Cum multa ibidem prodigia edidisset, & multos ad fidei lumen Deumque adduxisset, tandem captus & capite plexus est m.

ANNOTATA.

a Laodiceam Phrygiæ Pacatianæ, seu, si Ptolemæum sequi mavis, Cariæ interpretamur, tumob dicta num. 4, tum quod Asiæ, in qua passus fuit S. Artemon & vitam finivit, nomime, apud veteres, ut observat Ortelius, Asia Minor, seu Propria passim veniat. Sic de ea scribit Paulus Orosius lib. 1 cap. 2: Asia regio, vel, ut proprie dicam, Asia Minor absque Orientali parte, qua ad Cappadociam Syriamque progreditur, undique circumdata est mari: Notitia vero Orientalis imperii in diœcesi Asiana has provincias collocat: Pamphyliam, Lydiam, Cariam, Lyciam, Lycaoniam, Pisidiam, Phrygiam Pacatianam & Phrygiam Salutarem, Hellespontum & insulas. Cum igitur Asia in Menæis & Synaxariis, ubi de S. Artemone agunt, non pro tertia orbis habitabilis parte, neque pro Asia Majori accipi videatur, minus recte Baronius Laodiceam Syriæ hic intellexisse videtur.

b Non aliunde mihi notus est episcopus ille, quem Laodiceæ Phrygiæ pariter adscripsit Le Quien in suo Oriente Christiano.

c Alibi lego: Statuam.

d Cum hujus nominis civitates in Asia Minori & Majori sint variæ, quæ hic intelligenda sit, ignoro.

e Hinc Raderus in versione Ms. Menæorum colligit, Cæsaream, quam Patricius petebat, tribus tantum milliaribus Laodicea fuisse dissitam: at nusquam duas istorum nominum civitates adeo sibi propinquas reperi. Neque id Menæa affirmat: sed tantum, S. Artemonem patricio obvium factum esse, cum hic jam tribus milliaribus Laodicea Cæsaream versus progressus esset.

f Fabulosus est hujusmodi S. Martyris comitatus, sicut & omnia, quæ huic deinde superstruuntur.

g Vide dicta ad lit. præcedentem.

h στεῖς vitiose legitur in Menæis Græcis, pro τρεῖς, ut opinor: Synaxarium tamen Sirmondi habet πέντε seu quinque.

i Altera iterum fabula.

k Credet ista, qui volet.

l Fabula est ejusdem farinæ, cujus sunt præcedentes.

m Menæa ad diem VIII Octobris in pace S. Artemonem obiisse, aiunt, non admodum diu, postquam a Patricio tortus fuerat, quod equidem verosimilius apparet.

* ὄρνεις

* ἰδόντες

ELOGIUM ALTERUM PARITER FABULOSUM
Ex Menæis ad diem VIII Octobris,
INTERPRETE JACOBO BUEO.

Artemon presbyter M. forte Laodiceæ in Phrygia (S.)

Οὗτος ὑπῆρχεν ἐπὶ Διοκλετιανοῦ τοῦ βασιλέως, πρεσβύτερος τῆς κατα Λαοδίκειαν ἐκκλησίας, γηραὶος καὶ ἤδη ἐπανθοῦσαν ἔχων τὴν πολιὰν. Εἰσελθὼν δὲ μετὰ Σισινίου, τοῦ ἐπισκόπου, ἐν τῷ τῶν εἰδώλων ναῷ, τὸ τοῦ Ἀπώλλωνος κατέστρεψεν ἄγαλμα· ὁμοίως καὶ τὸ τοῦ Ἀσκληπιοῦ συνέτριψαι * ξόανον· καὶ τοῦς ἐν αὐτῷ δράκοντας ἠφάνισε. Φασὶ γὰρ αὐτοὺς εἴκοσι πήχεις ἔχειν τὸ πλάτος, καὶ τὸ μῆκος ὀγδοήκοντα. Διὰ τοῦτο κρατηθεὶς, τὰς σάρκας σιδήροις κατατέμνεται, καὶ ἐν ἐσχάρα πυρακτωμένη ὀπτᾶται· ἐκ ταύτης ἀπαθὴς διανίσταται. Καὶ ταῦτα ἐπῆγον τῷ Ἅγιω οἱ ἀλιτήριοι, καὶπερ δορκάδος ἐπομένης αὐτῷ, καὶ φωνῆ ἀνθρωπίνη ἐλεγχοῦσης τὴν τοῦ παρονόμου ὡμότητα. δὲ Ἅγιος, ἐν ῷ ἦν ἱστάμενος τόπῳ, ἐξαίφνης πηγῆς ἀναδοθείσης, καὶ τοῦς παρατυχόντας βαπτίσας, αὐτίκα ἀνεπαύσατο ἐν Κυρίῳ.

[S. Artemon ob eversas idolorum statuas ferro & igne torquetur, ac paulo post obit.] Fuit hic, Diocletiano imperante, Laodicenæ ecclesiæ presbyter, annosus & efflorescente canitie decorus. Idolorum templum una cum Sisinio episcopo ingressus, Apollinis, & Asclepii a statuas evertit & contrivit, & dracones, qui alebantur in templo, sustulit: hos enim, aiunt, in latitudinem cubitos habuisse viginti, in longitudinem vero octoginta b. Captus ea de causa, ferro conciditur & candenti injectus assatur craticulæ, e qua surgit illæsus. Atque hæc quidem Sancto mala intulere profani, quamquam illum dama sequeretur, & voce humana impietatis crudelitatem redargueret. Sanctus vero, elicito, eodem, quo consistebat, loco, repentino fonte, hominesque passim baptizans, paulo post in Domino requievit. c

ANNOTATA.

a Hunc in Deorum numero fuisse ethnicis, liquet ex Lactantio lib. de Mortibus persecutorum cap. 33, ubi de Galerio Maximiano fœdo ulcere pereusso ait: Confugitur ad idola. Apollo & Asclepius orantur. Quidam Æsculapii nepotem fuisse volunt: sed ipse Æsculapius indicari videtur, servata voce Græca Ἀσκληπιὸς.

b Fidem hæc superant.

c

Præmittuntur huic Elogio bini hi versus:

Κόσμου μεταστὰς καὶ Θεῷ προσεγγίσας,
Σός εἰμι, καὶ σῶσον με, φησὶν, Ἄρτέμων.

Deo appropinquans, raptus e terra, Artemon,
Tuus, inquit, ego sum, meque tu salva, Deus.

* συνέτριψε

DE SS. PALATIATE ET LAURENTIA VV. MM. ANCONÆ IN ITALIA

Sub Diocletiano.

SYLLOGE.
Sanctorum Martyrum in sacris Fastis memoria, cultus sacer Auximi & Anconæ, gesta incerta.

Palatias V. M. Anconæ in Italia (S.)
Laurentia V. M. Anconæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B.

Si sanctas virgines & martyres Palatiatem & Laurentiam, quas alii separatim, diversisque diebus memorant, nos hodie simul damus, [Sanctarum martyrum in Fastis sacris memoria] id ea de causa facimus, quod passim in Opere nostro Majores nostri Martyrologii Romani ordinem sequi constituerint: id autem hodie utramque Virginem Martyrem simul hoc modo annuntiat: Anconæ sanctarum Palatiatis & Laurentiæ, quæ in persecutione Diocletiani sub Dione præside in exilium deportatæ, laboribus & ærumnis confectæ sunt. Ferrario tam in Catalogo Sanctorum Italiæ, quam in Catalogo Sanctorum Generali Laurentiam quidem ad Calendas Octobres, Palatiatem vero ad diem VII Octobris inscribi, non ignoraret: facti sui ad diem I Octobris in Catalogo Sanctorum Generali in Annotatis ad S. Laurentiæ annuntiationem his verbis rationem promit: Ex Tabulis Anconitanæ ecclesiæ hac die. In Martyrologio Romano de ea una cum S. Palatia agitur die VIII hujus. Sed ecclesia prædicta de illis separatim agit, hac die de Laurentia, & die VII de Palatia. Non tamen, qui Romanum Martyrologium emendarunt, primi fuerunt, qui S. Palatiatem ad diem VIII Octobris annuntiarunt Anconæ; cum id etiam Petrus Equilinus, qui seculo XIV floruit, fecerit lib. XI cap. 130, sol. 291 his verbis: Palatia sancta eodem die Anconæ quievit, licet haud satis e vero abs illo dictum videatur, S. Palatiatem, ut infra videbitur, Anconæ, quæ Italiæ portus ad mare Adriaticum & episcopalis in ditione Ecclesiastica civitas est, obiisse.

[2] [variis diebus signatur:] Castellanus quoque alio S. Palatiatem, alio S. Laurentiam die in Martyrologio suo Universali annuntiat: hanc his verbis ad diem 1 Octobris: Eodem die obitus S. Laurentiæ, Anconæ cultæ & una cum S. Palatiate Dionis judicis jussu sub Diocletiano ob fidem in exsilium missæ: alteram ad diem VIII Julii hoc modo: Eodem die natalis S. Palatiatis fidei causa, sub imperatore Diocletiano & Dione judice in exsilium missæ, cui Auximi in Marchia Anconitana ecclesia sacra est. Sed cur eam ad diem VIII Julii Castellanus consignavit? Num forte eam eo die Auximi coli, e recentioribus notitiis sibi in Gallias missis Castellanus didicit? Utrum res ita sese habeat, ignoro: sed in Calendario festivitatum Sanctorum, quæ ex antiqua ecclesiæ Auximanæ consuetudine duplici Officio celebrantur, jussu Antonii Bicchii, ejusdem civitatis episcopi, Maceratæ anno 1656 edito, ad mensem Octobrem ita lego: VIII Palatiatis virginis & martyris duplex. Ecclesia parochialis Auximi. Utramque conjunxit Castellanus die VIII Octobris, supra rescitatis addens, utramque laboribus & ærumnis fuisse exstinctam. Hæc de martyrologis, variisque, quibus utraque vel una sanctarum Virginum Martyrum signatur; pauca de earum cultu dicamus.

[3] Templum suo nomini dicatum Auximi, atque ecclesiasticum ibi cultum obtinuisse S. Palatiatem, ex Castellano & Calendario Auximensi audivimus: conditor illius patria Anconitanus fuit, [cultum vero sacrum Auximi S. Palatias,] S. nimirum Benevenutus, Auximanus antistes, ut in Synopsi ejus historica apud nos tom. III Martii pag. 395, num. 15 ex Joanne Baldo, Auximano canonico, in Vita ejusdem sancti Episcopi, anno 1276 mortui, dictum est; quo quidem insigni ille specimine pietatem singularem, qua in Virginem, sua in patria, non quidem, ut Baldus ait, natam; sed præcipue, ut mox videbimus, cultam ferebatur, egregie testatam voluit. Singularine etiam cultu Auximi S. Laurentia aut gavisa fuerit olim, aut gaudeat hodie, unde colligerem, nihil occurrit hactenus: at si de utriusque cultu sacro apud Anconitanos quæritur, longe sese res aliter habet: De S. Palatiate Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum ad diem VII Octobris in Annotatis ait: Ejus festum cum Octava tanquam urbis patronæ celebratur. Urbis Anconitanæ Patronam pariter vocat in Catalogo Sanctorum Italiæ ad VII Octobris diem. Qua occasione in Patronam ab Anconitanis electa fuerit S. Palatiates, haud liquet: Julianus Saracenus, patricius Anconitanus, & canonicus decanus ecclesiæ cathedralis in Notitiis historicis civitatis Anconitanæ, Romæ anno 1675 editis, ad annum 304 refert, earum sanctarum Virginum corpora ab anno 304 , cui illarum martyrium illigat, Anconæ latuisse, donec sub annum Christi 400 in lucem eruta fuerunt.

[4] Hæc porro, sua ætate in ecclesia Cathedrali S. Cyriaci arcæ inclusa, [Anconæ vero obtinuit utraque] servata fuisse scribit; at ignorare sese, quando in eam illata fuerint; uti nec, quæ fuerit supplicationis, quæ die VI Octobris, seu pridie festi S. Palatiatis apud Anconitanos ex Ferrario institui solebat, causa; ferre tamen traditionem antiquam, barbarorum obsidione earum ope Anconam fuisse olim liberatam; atque inde fieri facile potuisse, ut in Patronorum suorum numerum ab Anconitanis fuerint relatæ, decretaque in earum honorem annua ista supplicatio; quæ quamquam probabilia videri possint, vellem tamen antiquis probatisque testimoniis & explicare distinctius, & firmare solidius posse: sub Totila a Gothis obsessa fuit Ancona & in discrimen adducta, ut scribit Procopius lib. IV de bello Gotthico cap. 23: at tam antiquam esse supplicationem, aut jam tum S. Palatiatem in patronam fuisse ab Anconitanis electam, affirmare non ausim. At quoniam hæc, antiquum sanctarum Virginum apud Anconitanos cultum satis, licet universim dumtaxat, ostendunt, & inveniendorum antiquiorum ampliorumque testimoniorum vix sit relicta spes, ad aliud cultus sacri, & Anconitanorum erga Palatiatem saltem venerationis specimen veniamus. Seculo XVI Anconitani cum Monti pietatis in sua urbe erecto satis superque, unde pauperum subveniretur inopiæ, prospectum esset, eidem certis reditibus detractis, monasterium pro quadraginta vel quinquaginta sanctimonialibus Ordinis S. Claræ sub invocatione S. Palatiatis erexerunt Sixti V venia, prout patet e Pontificis dicti Brevi, anno 1588 die XXI mensis Maii dato, anno Pontificatus ejus IV, & a Juliano Saraceno part. 2 lib. XI pagg. 429 & seq. exhibito, cujus initium est: Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii Communitas nostræ Anconitanæ civitatis &c: Ceterum non modo S. Palatiatem, sed etiam S. Laurentiam ab Anconitanis tutelaribus Sanctis fuisse adscriptam, ait Ughellus Italiæ sacræ auctæ tom. 1 col. 325 ita de Ancona scribens: Ditant etiam eandem civitatem S. Liberii confessoris, Joannis Armeniæ Minoris regis filii, SS. Palatiæ & Laurentiæ virginum & martyrum reliquiæ, quos inter tutelares Divos Ancona veneratur & colit. Romæ denique etiam servari ac coli S. Laurentiæ Anconitanæ reliquias in Oratorio S. Mariæ, in platea Julia sito, scribunt Julianus Saracenus supra laudatus part. 2 lib. 2 pag. 62, & Pancirolus de Thesauris absconditis Romæ, Regione XI, ecclesia 16. Atque hæc quidem pauca de utriusque sanctæ Virginis cultu dicenda habui.

[5] [Sed gesta eurum, qua ex Ferrario] Quod si quis quærat, quæ fuerint earum gesta; en illa, prout potissimum ex Actis S. Palatiatis & monumentis ecclesiæ Anconitanæ a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ contracta fucrunt: ad diem I Octobris ita de Laurentia scribit: Laurentia virgo Anconitana, S. Palatiæ virginis socia sive ancilla (erat enim Palatia clarissimo genere nata) una cum illa diu in persecutione Diocletiani sub Dione præside cruciata ac in ignem injecta, cum ex eo inviolata exisset, jussu Dionis, saxo ad collum alligato, utraque in altum mare demergitur; sed ab angelo ereptæ naviculæ impositæ in exilium deportari jubentur. Quæ tempestate ad littus Centumcellense delatæ a Promoto Tusciæ proconsule Romam ad imperatorem vinctæ mittuntur: qui illas apud Firmum Piceni civitatem exulare jussit. Ubi Deum precatæ, ut se a tantis ærumnis ad se evocaret, Nonis Octobris lætæ ad Sponsum migravere. Corpus Laurentiæ cum aliquandiu ignotum fuisset, hac die Anconæ repertum est. Ad diem VII Octobris ita de S. Palatiate: Palatia, quæ & Palatiates, virgo tyria clarissima, a patre cum Laurentia nutrice ob egregiam formam in turre asservabatur; quæ, cum clam Christum coleret, ab ancillis, quod Deos non curaret, apud patrem accusata, ab eo varie cruciatur: jussa enim Deos venerari, eos execrata immaniter cæditur, quoad tortores defatigatos vires deficerent.

[6] [recitantur.] Carcere aliquot dies sine cibo & potu inclusa, ab angelo refecta, ad fortiter dimieandum roboratur. Educta itaque ad prætorium ferro vincta, cum nollet diis sacrificare, in ignem injicitur; verum flamma ab ea refugiens plurimos ex idololatris interfecit. Quare pater illam Dioni præfecto extremo supplicio puniendam tradit. Qui illam, saxo ad collum alligato, in profundum maris demergi jubet. At ab angelis erepta & super undas ambulans rursus comprehensa naviculæ una cum Laurentia in exilium deportanda imponitur. Quæ tempestate ad littus Centumcellense delatæ, a Promoto Tusciæ proconsule ad Diocletianum imperatorem comprehensæ, vinctæque mittuntur. Cum vero imperator eas Firmum in exsilium amandasset, illæ Deum, ut se e tantis ærumnis ad se evocaret, vehementius precatæ, in pace migraverunt ad Sponsum Nonis Octobris. Quarum corpora Anconæ condita sunt. Nescio, num congruenter satis Ferrarius S. Laurentiam, Palatiatis in exsilio sociam, virginem faciat Anconitanam, Palatiatem vero Tyriam, Tyri nempe in Tuscia prope lacum Vulsinum, ut quibusdam placet, natam; qua in re fabulosis S. Palatiatis Actis seu Passioni nimium Ferrarius tribuit. Malim conjicere, utramque Anconæ quidem natam, sed in exsilio Firmi mortuam, hinc autem avecta earum corpora Anconitanos Christianos apud sese tumulasse; nisi utraque forte (quod sane de Palatiate Petrus Equilinus tradit) Anconæ post varios cruciatus indictumque exsilium diem suum obierit.

[7] Suspicari sic sane licet, quod, quæ exstant, S. Palatiatis Acta, [ex Actis,] adeo parum sint verosimilia, ut vix fidei quidquam mereantur. Geminum illorum apographum habemus, alterum ex archivio Anconensi ad nos anno 1649 a P. Henrico Lindano Laureto missum; alterum e Ms. K Vallicellana fol. 524 descriptum: hoc S. Palatiatem Tyri natam ait, nempe in Tuscia prope lacum Vulsinum, ut aiunt: sed exstiteritne in rerum natura eo loci unquam Tyrus, haud satis liquet, ut ostendit Pinius noster ad diem XXIV Julii § 2 Commentarii in Passionem S. Christinæ. Tyrum non nominat apographum Anconense; sed quantum ad reliquorum substantiam, licet Vallicellano paulo contractius, satis cum hoc passim congruit; ut nihilo melioris notæ appareat, quam illud. Porro Palatiatem virginem, ut habet apographum Vallicense, undecim annorum Puellam ob formæ præstantiam pater, gentilis homo, sed illustris, una cum Laurentia, ejus nutrice, seu moderatrice turri inclusit; quod Danaës fabulam sapit. Cum deos eam spernere, ex ancillis intellexisset, multis, quos hic referre nil juvat, sermonibus cum ea agit, ut diis sacrificet; illa, se sacrificaturam, sed Deo vero, pollicetur; quod cum de diis suis dictum putaret pater, Filiam tantisper dimisit. Illa interim ad preces conversa angelum sibi adstantem videt, a quo crucis signo munitur ad certamen: sed ut nec corpori vires deessent, prodigiosum, nescio quem, panem sibi appositum invenit, quo duodecim dierum, quam tulerat, inediam pelleret; quæ quam fabulosa sint, satis apparet.

[8] Posthæc patris idola confringit, pauperibusque distribuit, [fidem non merentibus,] turri scilicet inclusa, nec ancillis aliis, quam gentilibus, stipata. Postero die revisens Filiam pater, ubi, quid de diis suis factum sit, intelligit, nec a proposito suo verbis illam dimoveri videt, primum in faciem cædi, tum denudatam a duodecim successive viris, quoad deficerent, virgis vapulare jussit: illa interim durius, quam sanctæ Virginis ferat mansuetudo, & in patrem reverentia, his verbis increpat: Impudice & sine honore, abominabilis Deo, ecce, qui me cedunt, non habent virtutem; idola dico, quæ adoras, non possunt dare eis virtutem. In vincula dein & in carcerem conjecta matris preces blanditiasque contemnit; conjicitur dein in ignem; sed illæsa abs illo permanet, a quo tamen mille quingenti idololatræ absumuntur. Succedit patri novus judex, nempe Dion præfectus, qui illam noctu, saxo ad collum alligato, in mare præcipitem dari jussit: at ubi id contigit? An Tyri? Sed nullum ibi mare, dicique debuerat vel in flumen, vel lacum Vulsinum projecta. Anconæ quidem id fieri potuit; sed nullum de Ancona in Passione hujus auctor verbum fecit. At ubicumque res facta sit, en novum iterum prodigium: in mare projecta angelorum manibus suscepta, super undas gradiens ad littus properat. Hinc ad Dionem reducta, Romam ad Diocletianum mittitur: cum autem tempestate acta Centumcellas appulsa esset, a Promoto, Tusciæ consule, Romam dirigitur; unde a Diocletiano in exsilium missa, cum Firmum in Piceno pervenisset, ærumnis suis & vitæ finem una cum Laurentia a Deo impetravit.

[9] [petita, plane incerta sunt.] Hujusmodi est ignoti auctoris de SS. Palatiate & Laurentia narratio, quam fidem reperturam apud eruditos non arbitror: diu post illarum ætatem in litteras missam fuisse, colligi potest ex iis, quæ enarratæ earum morti mox subjicit his verbis: Tunc venerunt Christiani & collegerunt corpora earum, in eodem loco sepelierunt eam Nonis Octobris, ubi exuberant beneficia earum usque in hodiernum diem ad laudem Domini nostri Jesu Christi, & multa mirabilia per eam Dominus usque in præsentem diem fecit; quæ verba indicare videntur, dudum apud Firmum dictarum Sanctarum corpora jacuisse, & Sanctas multis ibidem prodigiis claruisse: primum, cum Saraceni de invento sub annum 400 Anconæ corpore S. Laurentiæ dictis haud satis congruit; alterum, nimirum claruisse illas apud Firmum multis prodigiis, nusquam alibi legi. Præterea Acta hæc seu Passio S. Palatiatis omnino similia sunt Actis S. Christinæ, Tyri apud lacum Vulsinum annuntiatæ, jam datis in Opere nostro ad diem XXIV Julii, nisi quod in his prodigia plura occurrant, & S. Christina sagittis confixa dicatur, idque non modo quantum ad rerum substantiam, sed etiam quantum ad adjuncta, imo & verba ipsa, quibus illa exprimuntur; quare S. Palatiatis Passionem hic recudere necesse esse, non arbitramur. Denique non modo Acta S. Christinæ, sed etiam Acta SS. Aciscli & Victoriæ, martyrum Cordubensium, quibus hæc iterum similia sunt in multis, ut apud Tamayum in Martyrologio Hispanico ad diem XVII Novembris videre est, suspecta sunt: ut adeo vix sit, quod de SS. Palatiate& Laurentia certo & absque periculo erroris affirmari queat; si ea, quæ de earum cultu sacro diximus, excipias.

DE S. DEMETRIO MARTYRE THESSALONICÆ IN MACEDONIA

ANNO CIRCITER CCCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Multiplicia, quæ de S. Demetrio reperiuntur, scripta, præcipue Græca, recensentur.

Sanctum hunc Martyrem, quem μεγαλομάρτυρα, id est, magnum martyrem, vocant, pluribusque honorificentissimis titulis, [Sancti apud Græcos venerationem ostendunt vel sola multiplicia,] infra suo loco memorandis, Græci passim condecorant, fuisse apud hosce insigni plane tum veneratione, tum nominis celebritate gavisum, vel sola multiplicia, quæ in bibliothecarum forulis hodieque reperiuntur, partimque etiam ad manus nostras pervenere, antiqua diversi generis scripta Græca, sermones videlicet seu homiliæ, orationes panegyricæ seu encomia, aliaque Opuscula, quibus vel ipsemet S. Demetrius celebratur, vel martyrium, quod subiit, exponitur, vel denique miracula, quæ magno numero patravit, narrantur, satis superque ostendunt. Ut id palam fiat, utque simul, quæ ac qualia hodieque de Sancto monumenta litteraria supersint; ab ipso statim Commentarii, in quo non pauca ex his aut expendenda aut usui saltem utcumque erunt, initio studiosum lectorem edoceam, scripta illa omnia ac singula, quorum acquirere qualemcumque notitiam quivi, § præsenti recenseo, sequenti deinde, quænam ex his edenda sint, expositurus, additurusque etiam, quæ vel aperte prodant, aut saltem collectu pronum efficiant, quanta quæque ac maxime ea, quæ typis subjicienda dicam, polleant seu fide seu auctoritate. Ab Opusculis seu lucubrationibus, quibus vel Sanctus ipse vel miracula, quæ patravit, celebrantur, duco initium.

[2] Leo Allatius de Simeonum scriptis tales decem diversas, [quæ de eo reperiuntur, scripta Græca. Hæc,] quarum prima Philotheum patriarcham Constantinopolitanum, secunda Demetrium Chrysoloram, tertia, quarta & septima Leonem imperatorem, cognomento Sapientem, quinta anonymum, sexta Joannem Stauracium chartophylacem Thessalonicensem, octava Joannem Thessalonicensem episcopum, nona Gregorium diaconum, ac decima denique Nicolaum Cabasilam habeat auctorem, pagg. 85, 94, 96, 97, 102, 103, 105 & 107 recenset. Fabricius in Bibliotheca Græca hisce præterea, ibidem etiam a sese tom. 6, pag. 521 & seq., & tom. 9, pag. 71 & seq. enumeratis, alias quatuor generis ejusdem lucubrationes, quarum prima a Gregorio Palama, archiepiscopo Thessalonicensi, secunda a Niceta archiepiscopo itidem Thessalonicensi, tertiaque & quarta ab anonymis fuerit concinnata, posteriori e binis proxime dictis tomis pag. itidem proxime cit. & seq. adjungit. Ac apprime quidem Leonem Allatium inter & Fabricium in lucubrationum, quas ambo recensent, auctoribus assignandis convenit; verum tum quæ incipit Μαριανός τις ἀνὴρ τῶν ἐν γένει, postremarum quatuor, quas solus Fabricius recenset, lucubrationum tertia, tum quæ incipit, Καιρὸς δὲ λοιπὸν, decem priorum, quas & hic & Allatius commemorant, lucubrationum quinta auctori anonymo perperam adscribitur: inceptæ enim hisce verbis Παντὸς ἔργουτε καὶ λόγου earumdem decem lucubrationum octavæ, quæ Joannem Thessalonicensem habet auctorem, partem dumtaxat utraque constituit.

[3] [quorum unum, Joanni Thessalonicensi in codicis Mazarinæi elencho adscriptum,] Adhæc erit fortassis, cui, an inchoata hisce verbis, Ἔφη Σωτήριος λόγος, earumdem etiam decem priorum lucubrationum tertia, quam ambo scriptores laudati Leoni Sapienti imperatori attribuunt, vere etiam hunc habeat auctorem, dubium efficiet Ms. MDXVII, qui in Bibliothecæ regiæ Parisiensis codicum Mss. tomo 2, anno 1740 typis vulgato, occurrit, totusque de S. Demetrio est, Membranaceus seculi, ut apparet, XII codex, seu potius lucubrationum, quæ in hoc, olim Mazarinæo, continentur, elenchus ibidem suppeditatus; hic enim sic habet: Quo (codice nempe Membranaceo Græco, olim Mazarinæo,)continentur 1 Demetrii martyrium. Incipit Μαξιμιανὸς, καὶ Ἑρκούλιος. 2 Ejusdem Vita & miracula, auctore Joanne archiepiscopo Thessalonicensi. 3 Ejusdem Joannis Homilia, cum ædes in regia sancto Demetrio fuit sacrata. Incipit Ἔφη Σωτήριος λόγος. 4 Miraculorum a sancto Demetrio patratorum historia. Incipit: Ἄλλοι μὲν ἄλλα τῶν τοῦ μεγαλομάρτυρος. 5 Joannis, Thessalonicensis episcopi, Homilia in laudem sancti Demetrii. Incipit Μνήμην δικαίον (imo δικαίων) μετ᾽ ἐγκωμίων. 6 Josephi, Thessalonicensis archiepiscopi, Homilia in laudem Demetrii inedita. Incipit Φαιδρὰ μὲν οὖν πανήγυρις. Finis desideratur; ita autem dicta, quæ ab hisce verbis, Ἔφη σωτήριος λόγος, incipit, atque ab Allatio & Fabricio Leoni imperatori adscribitur, lucubratio Joanni Thessalonicensi archiepiscopo diserte hic attribuitur.

[4] [ob rationes hic adductas] Verum in allato elencho non unum dumtaxat erratum cubat; ac primo quidem lucubratio, quæ in hoc Sancti martyrium proxime excipit, secundoque loco memorata, alia non est, quam e decem supra recensitis lucubrationibus prioribus octava, Vitam S. Demetrii una cum ejusdem miraculis, uti in elencho indicatur, non complectitur, sed una cum hisce, quemadmodum præfatum codicem, olim Mazarinæum, nunc regium, evolvendo didici, panegyricam dumtaxat, quæ præfationis quodammodo, miraculis præmissæ, locum tenet, orationem, in Dei & S. Demetrii, nullis prorsus, quæ ad hujus Vitam martyriumve spectent, particularibus seu factis seu adjunctis in medium adductis, elogium contextam; deinde autem eadem lucubratio, quæ sequentem hunc titulum, Τοῦ ἁγίου Ἰωάννου ἀρχιεπισκόπου Θεσσαλονίκης ὕμνος εἰς Θεὸν καὶ τὸν πανένδοξον ἀθλοφόρον Δημήτριον ἐν μερικῆ διηγήσει τῶν θαυμάτων, Sancti Joannis, Thessalonicensis archiepiscopi, in Deum & gloriosissimum victorem Demetrium particulari miraculorum narratione laudatio, in capite præfert, totum prorsus spatium, in laudato codice olim Mazarinæo, e quo subinde folium unum alterumve, paginarum tamen, quod has non prius, quam factum id esset, notari contigerit, serie non interrupta, est excisum, inter inceptum abs hisce verbis, Μαξιμιανὸς, καὶ Ἑρκούλιος, S. Demetrii martyrium & Homiliam, tertio loco in adducto elencho memoratam, intercedens, atque a pag. 12 usque ad pag. 206 excurrens, certissime, contra ac dictus elenchus exigit, non occupat, seu, quod eodem recidit, sese usque ad Homiliam illam non extendit.

[5] Etenim, uti ipsum, de quo hic, codicem inspicienti patescet, [Leoni imperatori vindicatur.] a pag. 135, qua terminatur, usque ad pag. 206 sibi adhuc duo alia, quorum alterum, titulo simul & nomine auctoris in capite destitutum, sex diversa S. Demetrii miracula a pag. 135 usque ad 205 exponit, alterum, titulo non tantum & nomine auctoris destitutum, sed &, quod post pag. 205 folium sit excisum, initio mutilum, quampiam ad S. Demetrii festum cum spirituali potius, quam corporali gaudio celebrandum hortationem a pag. 205 usque ad pag. 206 complectitur, Opuscula habet subjecta, ac tum demum sequitur, de cujus auctore hic disputamus, Homilia. Jam vero, cum id ita habeat, hæcque titulum sequentem, Τοῦ αὐτοῦ Ὁμιλία, ὅτε τῶ ἀοιδίμω τῆς εὐσεβείας ἀγωνιστῆ, καὶ τὰ οὐράνια περιπολοῦντι ἀνάκτορα Δημητρίω οἶκος ἐν τοῖς βασιλείοις ἀνιερώθη, ejusdem Homilia, quando celebri, cælestemque aulam tenenti pietatis pugili Demetrio ædes in regia fuit consecrata, sibi habeat præfixum, non fuit sane, cur, qui Opusculorum, in memorato codice Ms. de S. Demetrio contentorum, elenchum digessit, lucubratiunculam istam, quæ a pag. 206 usque ad pag. 208 dumtaxat excurrit, Joanni Thessalonicensi archiepiscopo adscriberet. Imo vero, cum eadem lucubratiuncula, uti ex jam dato, quem præfert, titulo liquet, ab eodem auctore, a quo, quod proxime ei præmittitur, Opusculum, indubie sit contexta, nihilque omnino obstet, quo minus hoc, utpote auctoris nomine ex dictis in codice præfato destitutum, Leoni Sapienti attribuatur, mihi sane, ab illustri hoc scriptore, cui ab Allatio & Fabricio adscribitur, fuisse etiam illam adornatam, verosimillimum, ne dicam, indubium, apparet, ut adeo in elencho, sæpius jam memorato, Joannis, archiepiscopi Thessalonicensis, nomine perperam sit signata.

[6] Verum etsi id ita sit, in eodem equidem elencho, quæ alteram, [in medium] ab his verbis Ἄλλοι μὲν ἄλλα inceptam atque a pag. 208 usque ad pag. 226 protensam, auctoris anonymi de S. Demetrii miraculis lucubrationem proxime excipit, Homilia seu potius, prout in titulo, quem præfert, inscribitur, contextum in S. Demetrii laudem, quod a pag. 226 usque ad pag. 247 versam excurrit, Encomium Joanni, Thessalonicensi archiepiscopo, recte adscribitur, uti & Josepho, Thessalonicensi itidem archiepiscopo, aliud Sancti encomium, quod encomio mox dicto proxime subjungitur, quodque, fine existens mutilum, a pag. 247 versa usque ad pag. versam 253, codicis sæpissime jam laudati, e quo aliquot hic folia excisa sunt, ultimam, dumtaxat extenditur. Atque ita simul ex eodem hoc codice tres præterea alias, quæ vel ipsummet Sanctum vel patrata ab eo miracula celebrant, atque hic recensendæ adhuc restabant, lucubrationes supra enumeratis addendas habemus. Proximum est, ut Opuscula, quibus S. Demetrii seu Vita seu martyrium exponitur, modo etiam recenseamus. Allatius de Simeonum Scriptis duo diversa, quorum tam unum, quam aliud, S. Demetrii inscribit martyrium, pag. 123 & pag. 126 recenset. Primum, quod inter Sanctorum Vitas, a Metaphraste non conscriptas, refert, hæc verba Ὅτε Μαξιμῖνος βασιλεὺς ἐν τῇ Θεσσαλονικέων διῆγε πόλει; secundum autem, quod Actis seu Vitis, a Metaphraste contextis, accenset, sequentia isthæc Εἶχε μὲν τὰ Ρωμαίων σκῆπτρα Μαξιμιανος Ἑρκούλιος pro initio habet.

[7] [adducuntur,] Atque hanc quidem posteriorem lucubrationem, quæ, a Lipomano in linguam Latinam primum conversa, sexto Vitarum, Latinitate abs eo donatarum, tomo ad XXVI Octobris diem, S. Demetrio apud Græcos sacrum, fuit inserta, Surius deinde in Vitarum, quam compilavit, collectionem, nulla omnino in Lipomani interpretationem mutatione invecta, ad VIII Octobris diem, eidem Sancto apud Latinos dicatum, intulit, denuoque ad Medicæum Bibliothecæ Christianissimi regis Græcum exemplar recensitam Græce simul & Latine Opusculo separato, cujus unum penes me exstat exemplar, Bollandus noster, Laurentio Coccho rogante sumptusque subministrante, anno 1635 typis Meursianis excudendam curavit; quod autem ad priorem spectat, hanc esse puto illam ipsam, quæ Latinitate ab Anastasio bibliothecario donata pluribusque libris Mss. aliisque deinde inserta hisce inchoatur verbis: Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate. Ea sedet sententia, quod sic unum idemque utriusque sit initium. Nec refert, quod Græce apud Allatium Μαξιμῖνος, Latine apud Anastasium Maximianus scribatur. Præterquam enim quod Græce Μαξιμῖνος pro Μαξιμιανὸς, vel contra, non raro scriptum inveniatur, Fabricius Bibliothecæ Græcæ tom. 9 pag. 72 laudat in bibliotheca Coisliniana exstans Ms. Vitæ seu Passionis S. Demetrii, Latine per Anastasium bibliothecarium redditæ, Græcum exemplar, in quo, non Μαξιμῖνος, sed Μαξιμιανὸς effertur. Nec aliter hoc nomen exaratur in Græca, quæ & in substantia & in adjunctis fere omnibus cum lucubratione Anastasiana, verbis licet ab hac multum diversa, apprime congruit, Demetrii Passione alia, a Phothio in Bibliotheca codice 255 exhibita. Adhæc in omnibus prorsus Latinis, quæ quidem videre mihi licuit, Vitæ per Anastasium versæ exemplaribus Maximianus, non Maximinus, scribitur.

[8] [seu recensentur.] Sed de re hac jam satis. Præter duas seu potius tres, ea scilicet, quam a Photio exhiberi, mox monui, annumerata, Græcas Sancti Vitas seu Passiones altera adhuc Græca itidem inchoata hisce verbis, Μαξιμιανὸς καὶ Ἑρκούλιος ὑποτάξας Γοτθούς, Bibliothecæ Græcæ tom. 9 a Fabricio, qui ibidem duas priores ex Allatio jam memoratas etiam recenset, pag. 72 laudatur, integraque eadem in codice olim Mazarinæo, sæpius supra citato, a pag. 1 usque ad pag. 10 versam exhibetur, uti & in codice nostro signato ✠ Ms. 193 a pag. 38 usque ad pag. 42. Ceterum ut contractiora Sancti elogia, in Commentarii dumtaxat decursu, si quid notatu dignum contineant, vel transcribenda vel saltem commemoranda, brevitatis ergo præteream, Græcis Demetrii Vitis jam enumeratis addenda adhuc est prolixior Vita Latina seu potius Vitæ Græcæ, quam priori, alteriusque, quam posteriori loco recensui, paraphrasis, in sanctorum Poloniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Moraviæ, Prussiæ & Silesiæ patronorum Legendam, a Joanne Longino, alias Duglossio, anno circiter 1470, uti Ms. adnotatio, ei præfixa, docet, concinnatam, Cracoviæque anno demum 1511 excusam, illata, atque a Pelbarto Temeswariensi, qui seculo quinto decimo senescente in Ordine Minorum floruit, in Sermonum de Sanctis Pomerio part. 2, Sermone 79 compendio exhibita. Atque ita scripta, quæ de S. Demetrio tractant, hicque recensere statueram, jam recensui; quam autem quæque fidem mereantur, simulque, quæ ex iisdem edenda sint, § sequenti, a Vitis seu Passionibus ducto initio, exponam.

§ II. Quænam e scriptis, § præcedenti recensitis, edenda sint, & qua fide auctoritateve quæque valeant.

[Quidquid, quantum ad varias Sancti Vitas, ac nominatim Metaphrasticam,] Lucubratio, § præcedenti postremo recensita, est sane, quod ab auctore dumtaxat recentiore, sive is interim Duglossius ipsemet sit, sive, quod verosimilius reor, alius ab hoc distinctus, primitus conscripta sit, variisque, quæ alibi non reperias, adjunctis, seu potius, quæ in nullo prorsus monumento satis antiquo fundantur, commentis ornata, sublestæ admodum fidei, proptereaque, etsi quidem subinde, maxime cum confutanda subministrabit, in hoc Commentario citanda partimque etiam describenda erit, typis tamen integra recudi non meretur, reque etiam ipsa non recudetur: quod autem ad Vitas seu Passiones Græcas jam spectat, quæ Metraphrasti ab Allatio loco supra cit. adscribitur, reque etiam ipsa scriptoris illius fœtus est, ab omnibus prorsus artis criticæ peritis exiguo in pretio modo habetur, eique tum illa, quæ e lingua Græca in Latinam ab Anastasio bibliothecario fuit conversa, tum altera, quæ a Photio in Bibliotheca cod. cit. suppeditatur, longissime præfertur, & sane non immerito: præterquam enim quod, quæ fidei Christianæ sanctitati, uti infra de hoc argumento disputanda luculenter evincent, omnino adversantur, S. Demetrio & juveni cuidam, nomine Nestori, quem etiam velut martyrem proponit, attribuat, prodigia etiam complectitur, quæ, quamvis quidem eo solo ex capite, quod prodigia sint, haud merito rejicias, fidem tamen, nisi ex auctoribus monumentisve aut æqualibus aut subæqualibus, quod quantum ad narrata in Metaphrastica, de qua hic, Sancti Vita seu Passione certe locum non habet, memoriæ prodita haustave esse noscantur, apud criticos, minus etiam severos, haud facile inveniunt; ut enimvero, Metaphrasticæ Sancti Passioni seu Actis facta improbabilia esse immixta, Tillemontius tom. V Monumentorum pag. 149 recte pronuntiet. Verum anne hæc pro commentis, quæ seculo decimo primum vel ab ipso Metaphraste vel a scriptore altero, hunc prægresso, fuerint conficta, recte etiam idem auctor habet?

[10] [quæ ex Vita, a Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo,] Res enimvero secus habere mihi videtur; quod enim nominatim ad Metaphrastem pertinet, nova hic prodigia, adjunctave vero absimilia, ut Majores nostri experientia jam dudum didicere, nosque ipsi eadem magistra quotidie discimus, in Sanctorum Acta, quæ stylo suo expolivit, non intulit, sed tantum, quæ ab aliis in litteras jam missa invenit, transcripsit ac adoptavit; ut autem, unde etiam, a nullo alio seculi decimi scriptore improbabilia illa, quæ in Metaphrastica Sancti Vita occurrunt, facta fuisse conficta, apparet, jam afferam, Joannes, archiepiscopus Thessalonicensis, qui, quemadmodum infra docebo, seculo septimo floruit, in supra memorata panegyrica, quam scriptis a se S. Demetrii miraculis præfationis in modum præmittit, oratione pag. 17 (codicis scilicet olim Mazarinæi sæpius jam laudati) ita loquitur: Ἀλλὰ τὸ μὲν μνησθῆναι παντῶν τῶν θαυμασίων αὐτοῦ, ὧν ἐποιήσεν, οὐκ εὔκολον, ὅτι καὶ ἀδύνατον. Ἵστε γὰρ τὸ γεγραμμένον ἐν τῶ ὕμνω τῆς παμμακαρίστου αὐτοῦ ἀθλήσεως, ὡς ἑκ τῶν λογῶν, οὐ μικρῶν δυνάμεων, συνθημάτων, ἱασεώντε καὶ Χαρισμάτων περιβοήτου γεγενημένης τῆς ἐνεργείας τοῦ Μάρτυρος. Οὐκ ἐκείνα γοῦν τὰ παμπληθῆ καὶ παλαιότερα διηγείσθαι προήρημαι· quæ verba Latine sic sonant: Sed miraculorum omnium, quæ ipse (S. scilicet Demetrius) fecit, meminisse, haud facile, quia & impossibile. Scitis enim, utpote virtutum haud mediocrium, signorum, sanationumque & gratiarum Martyris efficacia celebri e sermonibus effecta, in Beatissimi ejusdem Passionis laudatione scriptum quid sit. Non illa itaque permulta ac antiquiora narrare proposui.

[11] [olim forte præ oculis habita,] Fuit ergo, uti ex hoc textu apparet, jam inde a Joannis, Thessalonicensis archiepiscopi, ætate seu seculo septimo lucubratio, qua non pauca S. Demetrii patrocinio patrata miracula recensebantur. Quid si autem hæc fuerit illa ipsa, cujus initium est Μαξιμιανὸς καὶ Ἑρκούλιος ὑποτάξας Γοτθούς, Græca S. Demetrii Vita seu Passio, supra memorata atque ab anonymo conscripta? Id sane mihi vero haud apparet prorsus absimile. Isthæc enim seu Vita seu Passio non pauca etiam miracula complectitur. Adhæc quibus verbis in textu, jam nunc dato, Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, de miraculorum a S. Demetrio patratorum celebritate loquitur, fere etiam iisdem de hac sermo & in illa fit, ut Joanni, Thessalonicensi archiepiscopo, præluxisse videatur. Ipsa, quæ huc faciunt, Vitæ ejusdem seu Passionis verba, ut, facta horum cum recitatis Joannis Thessalonicensis verbis collatione, de re judicare studiosus lector queat, huc etiam, Latina interpretatione adjuncta, transcribo. Sic habent: Σημείωντε πολλῶν καὶ ἰάσεων γενομένων ἐν τῷ τόπῳ, καὶ θείων Χαρισμάτων φοιτούντων τοῖς πίστει προσερχομένοις ἐν αὐτῷ περιβοήτου διὰ πάσης Μακεδονίας καὶ Θετταλίας γενομένης τῆς τοῦ Μάρτυρος θαυματουργοῦ ἐνεργείας Λεόντιος τὶς ἀνὴρ νόσῳ ἀνιάτω ληφθεὶς εὐθέως τῆς ὑγιείας ἐπέτυχεν. Postquam, multis in loco (quo scilicet Sanctus terræ fuerat mandatus) signisque & sanationibus factis, iisque, qui cum fide ad illum accedebant, gratiis divinis frequentissime collatis, … Martyris, miracula facientis, efficacia per omnem Macedoniam, ac Thessaliam celebris esset effecta, … Leontius … vir quidam … morbo immedicabili correptus … sanitatem statim (positus nimirum supra Sancti tumulum) obtinuit. Ubi Græca hæc verba, περιβοήτου γενομένης τῆς τοῦ Μάρτυρος θαυματουργοῦ ἐνεργείας, notanda præcipue sunt, conferendaque cum supra recitatis, quibus respondent, Græcis itidem Joannis Thessalonicensis verbis.

[12] Quod si autem, collatione hac facta, antistiti huic præfatam, [promanasse] de qua hic, anonymi lucubrationem præluxisse, nondum existimes, erit equidem adhuc, cur ex hac Metaphrasticam Sancti Vitam promanasse, appareat. Cum enim omnia, si unum tamen, de quo mox, exceperis, tum prodïgia, tum facta, utcumque notatu digna, quæ in Metaphrastis Opusculo, pariter in anonymi lucubratione occurrant, quin vel hæc ex illo, vel illud ex hac promanarit, ambigendum vix est; postremum autem adstruendum videtur, uti jam nunc dicenda ostendent. Leontius quidam, Illyrici præfectus, cum ab apparente S. Demetrio ad fiduciam animatus fuisset, commotum procellosa tempestate, alveoque suo egressum Danubium, Fluento tacite recedente, & cedente nutibus, qui non cadunt sub aspectum, curru innoxius trajecisse in Metaphrastica Sancti Vita sub finem narratur; in altera autem, ab anonymo contexta, etsi quidem oblata Leontio S. Demetrii apparitio in fine memoretur, nulla tamen omnino fluenti, quod tacite recesserit, nutibusque, qui sub aspectum non cadunt, cesserit, mentio fit a scriptionis istius auctore, qui tamen, utpote narrandis prodigiis admodum addictus, nullumque prorsus ex aliis, a Metaphraste relatis, omittens, insigne illud maximeque memorandum prodigium, si scriptoris hujus lucubrationem præ oculis habuisset, suamque ex ea contexuisset, commemorare haud prætermisisset. Nec est, quod reponas, miraculum saltem in Istri per Leontium trajectu factum fuisse, ab anonymo indicari: etsi enim id ita sit, nec hinc tamen quidquam habetur, unde utcumque, quod tamen foret necessum, anonymo Metaphrastem, non huic illum, lucubratione sua præluxisse, concludas.

[13] Ut res manifesta evadat, quidquid, quod huc facit, [videtur,] anonymus suppeditat, Latine hic exhibeo. Postquam itaque, Danubium, dum ad hunc Leontius accessit, alveo suo ita, ut nec navibus trajici posset, fuisse egressum, Leontioque nihilominus, ut eum citra hæsitationem trajiceret, S. Demetrium, in somnis ei apparentem, imperasse, narravit, mox de Leontio subjungit: Mane itaque, conscenso curru, venerandam (qua scilicet sacræ S. Demetrii reliquiæ continebantur) lipsanothecam manibus tenens flumen innoxius transivit; quibus sane verbis, determinatum, quod Metaphrastes refert, miraculum, etsi interim hoc ex illis verosimillime is scriptor eruerit, in Istri per Leontium trajectu factum fuisse, neutiquam indicatur. Quid si enim Leontius, aquis quidem non, ut Israëlitis, mare Rubrum transeuntibus, evenit, a dextra lævaque recedentibus, sed tantum, ut Christo & Petro apud Matthæum cap. 14 factum, non subsidentibus, Danubium innoxius trajecerit? Enimvero etiam vel sic factum fuerit miraculum plane insigne, nec aliud forte indicatum voluerit anonymus. Verum demus etiam tantisper, illud ipsum, quod Metaphrastes narrat, miraculum verbis recitatis indicari ab anonymo, illud equidem hic scriptor, utpote reliqua omnia a Metaphraste relata miracula dilucide exponens, non subobscure dumtaxat, si hunc sibi prælucentem habuisset, indicasset, sed dilucide pariter, non secus ac ille, exposuisset; cum autem id certe haud faciat, non utique anonymus Metaphrastem, sed hic illum, ut jam dixi, prælucentem habuerit, ex eoque liberiori interpretatione intellecto determinatum, quo Leontium trajecisse Istrum refert, miraculum adstruxerit.

[14] [aliamque ab Anastasio Bibliothecario] Atque ita etiam ex jam dictis consequitur, ut sane Metaphrastes, quæ in concinnata a se Sancti Vita refert, tum prodigia, tum facta improbabilia ipsemet haud confinxerit, sed ex præfato anonymo, qui eadem omnia, si unum tamen jam memoratum exceperis, in contextis a se Demetrii Actis recenset, verosimillime acceperit. Verum cum id ita sit, num ergo a posteriore hoc scriptore prodigia illa omnia factaque improbabilia primum fuere conficta? Antequam quid de re hac censeam, edicam, nonnulla de Sancti supra memorata Græca seu Vita seu Passione, in linguam Latinam ab Anastasio Bibliothecario conversa, præmittenda adhuc sunt. Hanc, quæ paululum contracta apud Vincentium Bellovacensem Speculi Historialis lib. 12, cap. 150, & apud Mombritium tom. 1 Vitarum jam exstabat, integram tandem cum Prologo ab Anastasio ei præmisso, miraculisque ad calcem adjectis, in Veterum Analectorum tom. 1 Mabillonius intulit, eamdemque etiam Ms., qui ad Cornelium Dayn olim spectavit, ac ✠ Ms. 84 signatur, codex noster exhibet, uti & duo, quorum alterum e Rubeæ-Vallis, alterum e Trevirensi S. Maximini codice notatur desumptum, in collectaneis nostris exstantia Mss., ita tamen ut horum postremum careat simul & miraculis, & Anastasii Prologo seu dedicatione, Carolo imperatori facta, quibus etiam, si miraculum, quod de Mariano est, exceperis, suppeditata a Bellovacensi & Mombritio compendia destituuntur.

[15] [seculo nono Latine redditam] Porro Anastasius Bibliothecarius, de quo Mabillonius Veterum Analectorum tomo 1 præfato pag. 96 videri etiam potest, dictam Sancti Vitam seu Passionem, Latinitate a se donatam, ad Carolum imperatorem, uti Prologus, eidem Vitæ præfixus, fidem facit, transmisit; quare, cum hic alius, quam ille ipse, cui idem Anastasius (adi ad annum 876 num. 12 Pagium in Criticis) Latine a se redditam S. Dionysii Areopagitæ Vitam anno 876 misit, imperator Carolus Calvus, anno 875 diademate imperiali Romæ primum coronatus annoque 877 e vivis sublatus, fuisse non videatur, lucubratio ista verosimillime non serius, quam hoc ipso anno ab Anastasio fuerit in linguam Latinam conversa, certeque, cum hic scriptor ante annum 882, ut Muratorius in Præfatione, tom. tertio Scriptorum rerum Italicarum præmissa, docet, e vivis abierit, contextam a Metaphraste, seculi dumtaxat decimi scriptore, Vitam antiquitate exsuperat. Nec, quin etiam supra memoratam, quæ, ut docui, Metaphrasti præluxisse videtur, alteram Demetrii Vitam vetustate vincat, dubitandum apparet. Etenim non tantum Vita ista, quæ Metaphrasti præluxit, multo est brevior, verum etiam, quæ in hac occurrunt, tum prodigia, tum facta improbabilia haud complectitur; solet autem illa, quæ e duabus unius ejusdemque Sancti Vitis binis illis characteribus distinguitur, ab omnibus modo antiquitatis studiosis artisque criticæ peritis altera haberi non tantum sincerior, sed etiam antiquior.

[16] [forteque jam inde a seculo sexto scriptam, scitu præcipue dignum est, exponitur,] Porro cum id ita sit, idemque præterea ordo, ac phrases etiam fere omnes eædem, quibus Demetrii martyrium hujusque series in breviori illa seu Vita seu Passione, ab anonymo conscripta, exponitur, pariter in Vita, ab anonymo altero contexta, quæ Metaphrasti præluxit, serventur, hæc ex illa verosimillime, ne dicam indubie, fuerit adornata, atque id ita quidem, ut auctor anonymus, a quo illud factum, inventa a sese in dicta breviori seu Vita seu Passione facta, intersertis subinde, quæ in illa narrat, prodigiis factisque improbabilibus, paraphrastice, uti ex utriusque lucubrationis collatione patescet, explanarit. Atque illa quidem, ut, quid de scriptore illo sentiam, tandem edicam, si non ipsemet confinxit, ex infida verosimillime vulgi fama popularive traditione acceperit: modo adhuc, quantæ quidem antiquitatis brevior illa Sancti nostri Vita videatur, expono. Quod si vere, uti forte ex dictis factum, prolixior anonymi lucubratio, quæ Metaphrasti præluxit, Joanni, Thessalonicensi seculo septimo antistiti, pariter præluxerit, brevior, de qua hic, Sancti Vita seu Passio, utpote hac, ut jam docui, antiquior, jam inde etiam ab eodem seculo septimo, imo forte jam inde a seculo sexto aut forte adhuc citius fuerit conscripta. Et vero, cum Anastasius Bibliothecarius, seculi noni scriptor, sese illam non tunc primum concinnasse, sed tantum, jam concinnatam e lingua Græca in Latinam transtulisse, in Prologo dicat, nihil sane, quo minus tam cito exarata statuatur, impedire videtur, vixque etiam, quin saltem ante seculum nonum litteris fuerit commendata, dubitandum apparet.

[17] Hanc itaque breviorem anonymi lucubrationem, [ac tandem quænam ex hisce] quæ præterea, quamvis quidem, quod e scriptoribus monumentisve æqualibus aut subæqualibus hausta non sciatur, fidem indubitatam haud mereatur, nihil tamen omnino a veritate certo abhorrens verove etiam absimile complectitur, ad Commentarii calcem primo loco, quod & Vita, a Metaphraste contexta, & altera, quæ huic præluxit, sit antiquior, recudam e Mabillonii editione, cum Rubeæ-Vallis Ms. aliisque supra memoratis, quæ ad manum sunt, tum excusis, tum. Mss. lucubrationis ejusdem exemplaribus collata, uti & cum Photiana Sancti Vita, quæ cum hac non tantum, ut supra dictum, in substantia adjunctisque fere omnibus apprime congruit, verum etiam, cum Photius, qui sec. IX floruit, sese eam non contexuisse, sed jam ab alio contextam in Bibliothecam suam intulisse, initio innuat, paris forte antiquitatis est. Huic porro breviori per anonymum scriptæ Sancti Vitæ duas adhuc supra jam memoratas, quarum altera etiam ab anonymo, altera a Metaphraste fuit concinnata, Passiones seu Vitas Demetrii alias, tum quod prolixæ admodum non sint, typisque hactenus, quam anonymus contexuit, vulgata haud fuerit, tum quod id studioso lectori, qui sic quæ de ambarum, ut ita dicam, genesi supra docuimus, examinare commode poterit, futurum putem non ingratum, Græce simul & Latine subjungam, priorem quidem e codicis nostri ✠ Ms. 193 Ms. Græco, quod e bibliothecæ Vaticanæ codice 821 desumptum notatur, quodque ipsemet e lingua Græca in Latinam converti; posteriorem vero e supra memorata Bollandi nostri editione seu potius e Christianissimi regis bibliothecæ Medicæo, e quo adornata hæc fuit, codice, cum Lipomani & Surii editionibus collato. Atque ita modo, quanti quæque, quæ inveniuntur, Sancti Vitæ valeant, & quænam ex hisce Commentario huic subdendæ sint, jam exposui; etsi autem, ut monui, Passionem seu Vitam Sanctibreviorem, ab Anastasio Bibliothecario Latine redditam, e Mabillonii editione recusurus sim, miracula tamen, utut Vitæ illi in hac proxime subnexa, non nisi ad duarum aliarum, pariter, ut jam dixi, edendarum, calcem adjiciam, idque non ex eorum editore Mabillonio Anastasiove interprete, sed ex ipsis, e quibus primitus manarunt, fontibus Græcis.

[18] [aliisque, qui de insignibus] Quinam hi sint, expono. In codice olim Mazarinæo supra sæpissime memorato tres diversæ supra pariter memoratæ exstant de patratis a S. Demetrio miraculis lucubrationes, quarum primam elaboravit Joannes, archiepiscopus Thessalonicensis, secundam anonymus, qui hujus lucubrationem continuavit, ac tertiam denique anonymus alter, qui, quemadmodum in ipso, quem hæc præfert, titulo indicatur, diversa diversis temporibus ac locis facta a S. Demetrio miracula in litteras misit. Quin e miraculis, vel in Joannis Thessalonicensis, vel in anonymi prioris lucubratione occurrentibus, miracula singula, quæ Anastasius Bibliothecarius Latine reddidit, Mabilloniusque vulgavit, primitus hausta sint, dubitandum vix apparet, cum hæc illorum, quibus respondent, compendia dumtaxat sint, Anastasioque Joannes Thessalonicensis ac hujus continuator anonymus antiquitate, uti ex infra dicendis intelliges, præcellant. Suppeditata itaque apud Mabillonium ab Anastasio Bibliothecario miracula e binis illis scriptoribus ad Vitarum trium seu Passionum edendarum calcem adjungam, ita modo eorum lucubrationes seu potius, quæ hisce continentur, miracula omnia, una cum anonymi, qui, ut jam dixi, facta a S. Demetrio diversa diversis temporibus ac locis miracula litteris mandavit, lucubratione typis primum (neque enim hactenus, quod sciam, editæ fuerunt) Græce simul & Latine subjecturus: Quod ut ad morem nostrum faciam, Opus totum in tot; quot lucubrationes sunt, libros diversos, qui & ipsi in capita ac numeros divisi sint, distinguam annotationibusque etiam, ubi id congruum necessariumque judicaro, ad singulorum capitum finem adjectis, illustrabo.

[19] [S. Demetrii miraculis,] Verum cum per breve tempus, quo codex olim Mazarinæus supra sæpissime laudatus ad manum fuit, e miraculis, quæ tribus illis lucubrationibus comprehenduntur, quædam dumtaxat integra una cum aliquot aliorum fragmentis, narratione reliqua in compendium contracta, describere ex hoc licuerit, qua ratione editionem illam adornaturus sim, exponendum adhuc est. Miracula, quæ e codice Mazarinæo integra habemus, integra etiam ex hoc dabimus. Idem etiam quantum ad fragmenta, quæ penes nos ex eodem codice descripta exstant, sumus facturi, ita tamen, ut, quod ab hisce, punctorum interpositione, quæ hiatum signet, propterea subinde distinguendis, e reliqua narratione abest, nosque, ut jam innui, compendio habemus, in Annotationibus lectorem sim edocturus. Quod autem ad alia, quæ tribus supra dictis lucubrationibus continentur, miracula spectat, unum ex his e Combefisio, qui id in Historiæ Byzantinæ post Theophanem Scriptoribus, pag. 314 & binis seqq. e codice Mazarinæo supra sæpissime laudato recenset, vulgabo, reliqua vero e codice nostro signato ✠ Ms. 193, in quo, suppresso auctoris, qui Joannes Thessalonicensis est, nomine, habentur partim integra descripta desumptaque, ut notatur, e codice bibliothecæ Vaticanæ 821, partim in compendium a Joanne Stauracio per orationem infra laudandam contracta, atque, uti in margine signatur, e Leonis Allatii Mss. accepta.

[20] Ut porro, quæ non parum, ut miracula illa ederem, [magno in pretio a Combe fisio habitis,] contulerint, lectorem modo edoceam, Combesisius Operis mox citati pag. 314 in Præfatione, quam Joannis Cameniatæ de Thessalonicæ per Agarenos anno 904 excidio Narrationi præmittit, sequentem in modum, aliis ante nonnullis adductis, loquitur: Erat aliud, quod succurrebat in Thessalonica, imperii per hæc tempora, ipsaque anteriora ocello, secundæque dignitatis civitate ab ipsa imperante; ut nimirum tanta illa S. Joannis, Thessalonicensis archiepiscopi, Justiniano Magno Mauricioque imperatoribus, in suo Demetrio proferrem, deincepsque alia secutis temporibus alio auctore producta, quibus non semel tentata civitas, ipso quandoque Chagano, ipsi Mauricio formidolosissimo hoste, omni conatu auxiliorumque copia obsidente, divina potius, quam humana ope liberata est, apertis Magni Demetrii miraculis ejus generis; ut nec pervicacissimi maximeque increduli fidem facile abnuere possint; quam in rem laudati viri sanctissimi Joannis archiepiscopi industria egregie incumbit, etsi non desunt utrinque stratagemata, bellique facinora præclare edita, quæ forte omnia alia a me occasione erunt producenda, ut & ultima ejusdem urbis expugnatio, a Joanne Anagnosta egregie descripta.

[21] Hic vero parcendum moli libri, per quam, [tractant atque a Joanne Thessalonicensi,] ne extra metas quidquam excurrerem, mihi ipse legem imposui, & ut unum dumtaxat ex spisso illo Opere (Mazarinæo nempe supra laudato, qui totus de S. Demetrio est, codice Ms.) caput prælibarem, quod hanc ipsam excisæ urbis Thessalonicæ Historiam extremo limite attingit. Cur vero Demetrius, tot modis tantisque hostibus olim servata sua civitate, semel & iterum a Christi hostibus diripi siverit, eorumque postremo firma possessione juris fieri, alta Dei judicia sunt; a quibus & nobis merito timendum sit. Ita est, eximia plane, uti hic Combefisius innuit, narrata a Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo, scriptoreque anonymo priore, antea jam a nobis laudato, qui hujus lucubrationem continuavit, S. Demetrii, majori saltem ex parte, sunt miracula, nonnullaque etiam ea inter occurrunt, quæ, cum S. Demetrium Avarum, Sclavorum aliorumque barbarorum obsidione Thessalonicam urbem suam natalem liberasse perhibeant, ad gentium harum historiam, seu res Græcos inter & illas gestas illustrandas, utcumque conducunt; quæ sane sola, etsi reliquæ, quæ a Sancti gloria petuntur, rationes deessent, ad miracula illa luce publica, qua hactenus caruerunt, donanda vix non me movissent, etsi interim nonnulla etiam minus illustria sibi habeant admixta. At vero quod spectat ad Sancti sanctissimique viri titulos, quibus Joannem, Thessalonicensem archiepiscopum, Combefisius loco transcripto condecorat, hunc ego præsulem nullis prorsus Fastis sacris inscriptum, cultuve ecclesiastico sive a Græcis sive a Latinis honoratum invenio. Quare ego, etsi etiam more olim recepto episcopos omnes, tum defunctos, tum in vivis adhuc superstites, honoris causa seu per tituli honorarii modum Sanctos fuisse appellatos, compertum habeam, ipseque etiam, de quo hic, Joannes Thessalonicensis in titulis, qui lucubrationibus ejus in codice olim Mazarinæo præmittuntur, Sancti titulo plus semel afficiatur, ad Combefisii tamen, qui morem illum ibidem spectasse non videtur, exemplum Joanni Thessalonicensi attribuere Sancti, Sanctissimive viri titulum non ausim.

[22] [probæ notæ] Verum, etsi res ita habeat, a virtute tamen vitæque probitate plurimum hic scriptor commendatur, ut sane in narrandis iis, quæ ætate sua gesta sunt, quæque vel ipsemet vidit, vel e viris fide dignis, quibus apprime comperta erant, didicit, fidem integram mereatur; ita autem, etsi non omnia, pleraque tamen, quæ S. Demetrii virtute patrata refert, miracula explorata habuit. Audi, qui ipsemet in supra plus semel memorata, quam miraculis, a se narratis, præmisit, Oratione panegyrica opportune ad institutum præsens in codice olim Mazarinæo pag. 17 proxime post verba num. 10 recitata de miraculis, quæ litteris commendaturus est, loquatur. Ἀλλὰ καθὼς παρθένος ἀπόστολος ἔφησεν, ἀκηκόαμεν, δῆλον δὲ ὅτι παρὰ τῶν πείρᾳ παρειληφότων, ἀκριβείᾳ μεμαθηκότων, καὶ αὐτοι &ldquogr;ἐωράκαμεν τοῖς ὀφθαλμοῖς ἡμῶν, ἐθεασάμεθα, καὶ αἵ χείρες ἡμῶν ἐψηλάφησαν.&rdquogr; Ταῦτα διὰ τῆς αὐτοῦ συνάρσεως ἀπαγγελούμεν ὑμῖν. Sed, ut virgo Apostolus dixit, “Quæ audivimus,” nimirum ex iis, qui experientia compererant, vel diligenti inquisitione didicerant, & quæ ipsimet “Vidimus oculis nostris, quæ perspeximus, & manus nostræ contrectaverunt,” ea ejusdem auxilio annuntiabimus vobis.

[23] [qui seculo septimo floruit, scriptore,] Ut porro non tantum, quam Joannes, Thessalonicensis fidem mereatur, sed etiam, qua circiter ætate floruerit, edicam, Miraculorum edendorum lib. 1, cap. 5 Eusebii, archiepiscopi Thessalonicensis, qui sub Mauricio imperatore cathedram hanc occuparit, mentionem facit, sequentique deinde cap., sese, quod ibidem narrat, miraculum ex ante memorato archiepiscopo ac proin dicto Eusebio audivisse, affirmat; quare, cum Eusebius, Thessalonicensis sub Mauricio imperatore archiepiscopus, alius, quam qui ordine decimus octavus sedem illam occupavit, certoque ante annum 649, utpote quo jam ejus successor, Paulus hæreticus, uti ad hunc annum apud Pagium in Criticis & Lequienum in Oriente sacro tom. 2, col. 40 videre licet, ecclesiam Thessalonicensem administrarit, diem extremum clausit, non noscatur, necesse omnino est, ut Joannes, Thessalonicensis postea & ipse archiepiscopus, Eusebio isti ex dictis locutus, litterisque S. Demetrii miracula complexus, seculo septimo floruerit, aliusque proinde (neque enim eodem illo seculo duos diversos, quibus nomen Joannis fuerit, archiepiscopos Thessalonicenses invenio) esse non possit, quam Joannes Thessalonicensis archiepiscopus concilio generali sexto, Constantinopoli anno 681 celebrato, in Conciliorum collectionibus apud Labbeum & Harduinum subscriptus.

[24] [duobusque expositæ hic fidei]Nunc do anonymi, qui Joannis Thessalonicensis lucubrationem, ut dictum, continuavit, alteriusque item anonymi, qui diversa diversis temporibus gesta S. Demetrii miracula litteris commendavit, ætate simul ac fide nonnulla sunt proferenda. Prior, cujus lucubratio, ut jam monui, secundum Miraculorum edendorum librum constituet, cap. 4 narrat miraculum, quod, quemadmodum in Annotatis, ei subdendis, docebo, sub seculi octavi finem evenit, ut certe non citius, quam seculo hoc senescente floruerit. Nec ultra seculum nonum ætas ejus differenda videtur: ultimum enim e miraculis, quæ Anastasius Bibliothecarius, ante annum 882 e vivis, ut supra docui, ereptus, apud Mabillonium tom. 1 Veterum Analectorum narrat, primus omnium aut saltem ante Anastasium in litteras misisse videtur, idque, quod lucubrationis suæ, in codice olim Mazarinæo hic mutilæ, loco ultimo recenset, temporibus suis gestum, innuit. Jam vero, cum hæc ita habeant, eaque, quæ tribus prioribus capp. refert, seculo septimo, ipsaque etiam Joannis, Thessalonicensis archiepiscopi sæpissime jam laudati potissimum ætate, uti ipsemet docet, gesta sint, fidem sane in narrandis iis, utpote a tempore, quo floruit, nimium remotis, omnino indubitatam non meretur, maxime quod præterea quibusnam e fontibus sua illa narrata hauserit, nec ipsemet uspiam edicat, nec aliunde habeatur compertum.

[25] Quod modo ad alterum, cujus Lucubratio, ut ante dixi, [ac ætatis auctoribus scriptæ sunt,] Miraculorum edendorum librum tertium constituet, scriptorem anonymum spectat, certo his, cum editum a Combefisio loco supra citato miraculum, quod cap. 3 refert, anno 904, ut in Annotatis ei subjungendis docebo, evenerit, non citius, quam seculo nono, imo vero, cum civitatis Thessalonicensis per Agarenos dicto anno 904 sub Leone imperatore excidium pluribus jam annis fuisse, cum scriberet, præteritum, non obscure invocat, ne quidem ante seculum decimum fortassis floruerit. Aliud, quo ætatem ejus propius definiam, non succurrit; verum, cum diversa diversis temporibus, ut titulus lucubrationi illius præfixus docet, patrata a S. Demetrio miracula referat, dubitari equidem non immerito potest, an ab aliquot, quæ narrat, miraculis remotius haud vixerit, quam ut certam atque omnino indubitatam narratis suis fidem conciliare queat. Utut sit, nullum equidem ex iis, quæ refert, indubitanter, velut certo falsum ac fictitium, ausim rejicere. Atque ita, quanto singulæ tres de S. Demetrii miraculis edendæ lucubrationes in pretio habendæ sint, modo etiam exposui.

[26] Harum porro editioni subnectam varia etiam tum de prodigioso, [lucubrationibus, ex parte saltem,] quod e Sancti tumulo, aut, ut alii scribunt, corpore Thessalonicæ stillat, olimve certe stillavit, unguento seu oleo, tum aliis nonnullis, quæ a tribus dictis lucubrationibus absunt, S. Demetrii miraculis analecta, partim e scriptoribus, typorum beneficio jam vulgatis, partim e Joannis Stauracii ac Demetrii Chrysoloræ lucubrationibus nondum editis accepta. Et quidem, si quæ de scriptoribus, typorum beneficio nondum vulgatis, quo, quam fidem mereantur, edoceam, annotanda judicaro, id tum, cum eorum verba testimoniumve adduci oportebit, præstabo. Quod autem ad Joannem Stauracium & Demetrium Chrysoloram spectat, quo in pretio, quæ bini hi scriptores nondum editi in litteras miserunt, habenda sint, hoc loco lubet exponere, Joannes Stauracius prolixam admodum, quæ in codice nostro ✠ Ms. 193 a pag. 66 usque ad pag. 99 versam e Leonis Allatii, uti in margine adscribitur, Ms. deprompta exstat, orationem de S. Demetrii miraculis contexuit. Guilielmus Caveus in Scriptorum ecclesiasticorum Historia part. 2 Dissertationum ad hujus calcem adjectarum prima pag. 10, sese dubitare, an lucubratio illa edita non sit, declarat, eo verosimillime adductus, quod ejus partem a Leone Allatio in Notis ad Acropolitæ Historiam editam legisset, confuseque dumtaxat rei hujus meminisset. Certe ego istud Opusculum typis integrum editum fuisse, nondum comperi; quod hic notasse sufficiat. Ejus auctor seculo tertio decimo verosimillime floruit. Etenim non tantum fere omnia, quæ Joannes Thessalonicensis archiepiscopus, duoque scriptores anonymi, typis, ut dictum, edendi, memoriæ produnt, miracula refert, verum etiam alia nonnulla, ut, litteris commendare, quidquid miraculorum ad suam usque ætatem a S. Demetrio gestum fuisset, scopus ejus exstitisse videatur. Quapropter, cum miracula prorsus nulla, seculo tertio decimo posteriora, commemoret, vix est, quin hoc eodem seculo floruerit, eaque, quæ narrat, in litteras miserit, ambigendum.

[27] [edendæ sint,] Licet porro, ut de scriptoris fide jam dicam, in narrandis iis, quæ procul admodum ab ætate sua gesta sunt, fidem certam atque indubitatam, maxime cum a Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo, aliisque scriptoribus antiquioribus, uti subinde fit, dissonat, sola sua auctoritate non mereatur, non est tamen, cur in iis, quæ vel ipsa ejus ætate vel minus ab hac remote evenere, fides ei, nisi ratio, aliunde petita, id suadeat, denegetur, præsertim si ea, quæ memorat, sint hujusmodi, ut apprime ei, qualia sane sunt, quæ de unguento e S. Demetrii seu tumulo seu corpore scaturiente tradit, potuerint esse perspecta. Ad Demetrium Chrysoloram jam venio. Hic scriptor, qui, quemadmodum in adjecta ad Scriptorum ecclesiasticorum Historiæ partem 1 Appendice pag. 71 Guilielmus Caveus docet, circa annum 1430 claruit, præter Opuscula, ibidem a Caveo partim recensita, scripsit etiam idiomate Græco de S. Demetrio Orationem. Lucubratiuncula hæc, quæ Bibliothecæ Medicææ S. Laurentii pluteo decimo, codice 13 a fol. 41 integra exhibetur, duas partes complectitur, quarum altera encomiastice Sancti martyrium ejusque adjuncta exponantur, altera de prodigioso, quod e tumulo ejus stillat, seu unguento seu oleo tractatur. Posteriorem, quæ non alia, quam quæ auctor optime explorata verosimillime habuit, suppeditat, locumque proinde inter Analecta, a nobis, ut dictum, edenda, merentur, e dicto Bibliothecæ Medicææ codice descriptam habemus; priorem autem non item; neque vero, cum, spectata, qua auctor floruit, ætate, nullum prorsus rebus, quas de Demetrio commemorat, pondus queat adjungere, vehementer illam desideramus.

[28] [& quænam non edendæ,] Atque ita modo, non tantum quæ integræ, verum etiam quæ ex parte tantum, tractantes de S. Demetrio ejusve miraculis lucubrationes ad Commentarii hujus calcem edendæ sint, jam exposui. Superest, ut de lucubrationibus aliquot aliis, quæ vel in ipso hujus Commentarii decursu usui utcumque erunt, vel certe inter supra enumeratas de S. Demetrio variis e bibliothecis auctoribusve lucubrationes recensentur, nonnulla adhuc proferam. Orationis, Leoni Sapienti, ut supra docui, attribuendæ, cujus initium est, Ἔφη σωτήριος λόγος, pars quæpiam, e codice olim Mazarinæo descripta, penes nos exstat, hæcque una cum titulo, quem lucubratiuncula ista præfert, usui qualicumque in Commentarii decursu erit, uti & inchoatum hisce verbis, Μνήμην δικαίων, quod etiam Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus sæpissime laudatus, contexuit, S. Demetrii elogium, cujus aliquot penes nos etiam exstant Fragmenta, ex eodem codice olim Mazarinæo pariter descripta. Adhæc in codice nostro ✠ Ms. 193 diffusum, quod Gregorio diacono ac referendario adscribitur, Sancti encomium, non tantum ex parte, sed integrum a pag. 100 usque ad pag. 106 versam exhibetur. Verum lucubratio isthæc nulli prorsus usui esse potest, edique proinde non meretur. Præterquam enim quod Metaphrasticam Sancti Vitam seu Passionem encomiastice dumtaxat exponat, auctor S. Demetrium adversus Agarenos, qui captam a se Thessalonicam vastarant, fusoque civium sanguine fœdarant, in fine invocat; quare cum ab Agarenis non citius quam anno 904 Thessalonica capta fuerit, is verosimillime seculo decimo, certeque non citius floruit; ut, quidquid de S. Demetrio commemoret, nullum omnino Metaphrasticis de hoc assertis pondus adjungat.

[29] Quod porro ad duas supra etiam memoratas, quarum altera (adi Fabricium in Bibliotheca Græca tom. 9 pag. 71 & seq.) sequentibus hisce, [declaratur.] Θαυμαστὸς Θεὸς, altera istis, Οὕδεν οὕτω, inchoatur verbis, Leonis imperatoris de Demetrio orationes, aliasque, de quibus pauca adhuc hic dicere proposui, scriptorum aliorum, videlicet Philothei patriarchæ Constantinopolitani, sequentiumque quatuor archiepiscoporum Thessalonicensium, Josephi, Gregorii Palamæ, Nicolai Cabasilæ & Nicetæ, lucubrationes spectat, Opuscula isthæc, vel idcirco adeo non edenda, ne ex parte quidem habemus, nec scio, an multum expetenda sint. Etenim nisi forte, quod facile interim secus habere potest, quidpiam vel de Sancti cultu, vel de prodigioso, quod ex ejus seu tumulo seu corpore Thessalonicæ stillat, unguento seu oleo subministrent, auctores eorum spectata, qua floruerunt, ætate, illustrandis, quæ ad Sanctum nostrum spectant, rebus parum admodum videntur idonei. Ut res manifesta evadat, quo quique circiter tempore floruerint, subjungo. Leo Sapiens ab anno 870 ad annum usque 911 imperii Orientalis habenas fuit moderatus, Philotheus ad sedem Constantinopolitanam (adi Chronologicam patriarcharum Historiam, Operis nostri tom. 1 Augusti præfixam) anno 1354 fuit, evectus, annoque circiter 1376 excessit e vivis. Gregorius Palamas, hujusque successor Nicolaus Cabasilas seculo 14, uti apud Lequienum in Oriente Sacro tom. 2 & Caveum in Scriptorum ecclesiasticorum Historia videre licet, Thessalonicensem cathedram occupavit. Quod autem ad Nicetam pertinet, duo fuerant Thessalonicensis archiepiscopi, nomine Nicetæ distincti, quorum alter, uti Lequienus loco cit. docet, seculo duodecimo, alter adhuc serius floruit.

§ III. Sancti imperterrita in prædicanda Christi fide fortitudo, & quid de iis, quæ de ejus genere, patria, conditioneque narrantur, censendum.

[Sanctus, qui an illustri uti narratur,] Illustri senatorioque genere ortum esse Sanctum nostrum, Vita ejus seu Passio secundo loco edenda, quæ anonymum habet auctorem, memoriæ prodit, nec multum ab ea in præclaro adstruendo ejus genere abludit, quæ tertio loco edetur, a Metaphraste contexta, utpote initio sic habens: Quod … ad parentes attinet, erat insignis & genere clarissimus, ipsum referens ad antiquos Macedones. Ilustri porro senatorioque genere oriundum esse Demetrium, Latina ejus Vita, num. 8 laudata atque a Duglossio contexta, non tantum affirmat, verum etiam parentum, a quibus fuerit progenitus, nomen prodit. Verba, quibus id facit, hæc sunt: Cujus (Demetrii nimirum) parentes erant, non solum Christiana dignitate adornati; verum etiam ex inclyta progenie senatorum nobiliter orti, pater ejus Adrianus, mater vero Theogona beatissimis nominibus vocabantur. Verum omnes prorsus, quos quidem mihi videre hactenus licuit, scriptores tum Græci, tum Latini, si unum, qui, quæ scribit, e vita Duglossiana hausit, Pelbartum Temeswariensem in suo, quod num. 8 laudavi, Sanctorum Pomerio excipias, altissimo silentio involvunt nomina, quibus Demetrii parentes vocati fuerint; quod cum ita sit, quis isthæc primum prodenti Duglossio, scriptori a rebus, quas narrat, multis seculis remoto, qui unde quæ tradit, atque ab antiquioribus monumentis absunt, hauserit, nescitur, fidem adhibeat? Mihi sane aut is aut certe scriptor alter, quem sibi ille prælucentem habuerit, nomina ista pro arbitrio primum fuisse commentus videtur.

[31] [genere ortus sit, est dubium,] Nec modo multo faventiori de illustri Sancti genere, quod non tantum in Duglossiana ejus Vita, sed & in Metaphrastica, alteraque, quæ Metaphrasti præluxit, ab anonymo concinnata adstruitur, loquendum arbitror. Etenim ne verbum quidem ullum vel in Anastasiana vel in Photiana Demetrii seu Vita seu Passione aliove etiam monumento satis antiquo occurrit, quod illustri nobilive genere eum esse prognatum, vel obscure innuat; quare, cum non modo Duglossius, sed & Metaphrastes, alterque, qui huic præluxit, biographus anonymus, spectata vel sola, qua floruerunt, ætate, fidem indubitatam suis de Sancto assertis conciliare nati haud sint, sane non immerito, an vere Sanctus noster, uti ab hisce absque ullo seu scriptoris seu monumenti satis antiqui testimonio adstruitur, genere illustri sit oriundus, dubitari potest, imo vero timeri, ne quidquid, quod de illustri Sancti genere apud laudatos hujus biographos memoriæ proditum invenitur, suam unice originem debeat fingendi licentiæ, cui etiam omni, dubio procul debent attribui, quæ in Duglossiana Sancti Vita seu Passione sequentibus hisce memorantur verbis: Erat autem (Demetrius nempe) … sceptriger imperatoris & dux Bellademensis (nescio, an auctor Belgradensis, prout apud Pelbartum est, non voluerit expressum) & Lacædemonensis & consul aulæ imperialis.

[32] [non Sirmii in Pannonia,]Nec tantum hæc quæ omni prorsus antiquitatis testimonio destituuntur, e comminiscendi libidine licentiave nata existimo, verum etiam, quæ de loco Sancti natali in eadem Duglossiana ejus Vita seu Passione leguntur. Ita enim habent: Natus est infra Pannoniam beatissimus puer Demetrius … in civitate Syrmio. Quis vero hic Duglossio, qui Demetrium natione Pannonem, patria Sirmiensem facit, absque scriptoris antiquioris auctoritate testimoniove tuto credendum putet? Sane ego quidquid abs illo de Sancti nostri natione patriave asseritur, ab auctore, qui præpostero in natale solum amore abreptus, alienum huic Sanctum affingere haud timuerit, primitus confictum reor, idque non tantum quod in nullo prorsus monumento scriptoreve antiquo sit fundatum, sed vel maxime, quod & cum Sancti Vita tum Metaphrastica, tum altera, ab anonymo conscripta, quæ ambæ Demetrium Thessalonicensem apertissime faciunt, manifeste pugnet. Nec est, quod reponas, Metaphrastem, anonymumque, qui huic præluxit, Sancti biographum tanti ex dictis faciendos non esse, ut Sanctum nec in Pannonia, nec Sirmii natum esse, sola sua auctoritate certum possint efficere. Etsi enim id ita sit, nec Sancti patriam solumve natale Vitæ ejus, a Photio Anastasioque bibliothecario exhibitæ, notent, Sanctum tamen patria Thessalonicensem fuisse, lib. 2. Miraculorum cap. 1, 2 & 4, scriptor anonymus, qui hæc in litteras misit, non obscure prodit.

[33] Priori enim loco, quo Thessalonicam barbarorum obsidione, [sed Thessalonicæ natus,] agente S. Demetrio, prodigiose liberatam, narrat, Sanctum φιλοπατρὶν, id est, patriæ, Thessalonicam hac designans, amantem; secundo autem ac tertio, quo Thessalonicæ opem a Demetrio pariter fuisse allatam, prodit, Sanctum hunc σωσιπατρὶν, id est, patriæ, Thessalonicam utique hac iterum designans, servatorem, appellat. Adhæc Joannes, archiepiscopus Thessalonicensis, qui seculo septimo floruit, Photioque proinde & Anastasio bibliothecario multo est antiquior in inchoato hisce verbis, Μνημὴν δικαίων, encomio, cujus supra plus semel memini, Thessalonicæ natum esse S. Demetrium, non obscure docet. Etenim in lucubratione ista de beneficiis, a Sancto urbi Thessalonicensi exhibitis, sermonem faciens, codicis olim Mazarinæi pag. 227 versa ita loquitur: Ποῦ τοίνυν λόγος βαδίσει; ἐπὶ τὴν εὐφημίαν καὶ μόνην τοῦ Μάρτυρος, καὶ πῶς ἂν μᾶλλον ἐγκωμίασαι τίς τούτον, τὰς περὶ τὴν πατρίδα βοηθείας αὑτοῦ, καὶ προνοίας ἀπαριθμούμενος, εἴκαι τῶν ἀκαταλήπτων τὸ ἐπιχείρημα; αὖται γὰρ τῶ μὲν ἀριθμῶ τὰς οὐρανίους νιφάδας, τῆ δὲ λαμπρότητι καὶ τοῦς ἀστέρας ὑπερηκόντισαν. Τί γὰρ ἄν τις εἴποι καὶ πρῶτον, ποῖον δέ καὶ παροφθὲν, οὐ ζημιώσει τὰ μέγιστα· εἴπω τὸν σύνδεσμον τῆς ἀγάπης καὶ τῆς ὁμονοίας τῆς πόλεως αὐτοῦ καὶ μόνου πεφοιτηκότα κατόρθωμα; quæ Græca verba hunc in modum reddo Latina. Quo igitur sese vertet oratio? Ad laudem eamque solam Martyris: & qua ratione illum potius quis laudet, quam ejus in patriam suam auxilia ac curas, etiamsi rem incomprehensibilem sit moliri, enumerando? Ea enim numero quidem cæli imbres, splendore vero astra exsuperant. Quid enim & primum quis dicat, qualeve etiam neglectum maximis haud derogabit? Charitatis continuum concordiæque civitatis vinculum ipsius dixero & quidem solius beneficium? Accedit, inter scriptores tum Latinos, tum Græcos nullum prorsus, a Duglossio Pelbartoque distinctum, inveniri, quin Sanctum, si de solo ejus natali loquatur, Thessalonicensem faciat; quibus omnibus expensis, vere in civitate Thessalonicensi natum esse Demetrium, in animum induco.

[34] Nec hoc tantum verbis, quæ jam dedi, Joannes, [ibique etiam educatus est;] Thessalonicensis archiepiscopus, docet, verum etiam ibidem educatum fuisse Sanctum, verbis aliis, quæ subdo, in codice olim Mazarinæo pag. 227 versa tradit. Ἐτράφη, inquit, τοίνυν Μάρτυς παρ᾽ ἡμῖν, τοἶς λειπομένοις τούτου κατὰ τὸ ἄπειρον. Τόπω γὰρ συνετράφημεν αὐτῶ, οὐ κατ᾽ ἐνέργειαν ὀμοιότητος.Quæ verba ita reddo Latine: Martyr ergo (Demetrius scilicet) apud nos, (Thessalonicenses nimirum) toto cælo ab eo diversos, educatus fuit. Secundum locum enim educati cum ipso sumus, non secundum similitudinis effectum. Tres quidem Vitæ seu Passiones edendæ, aliaque, quam in Bibliothecam Photius intulit, Thessalonicæ educatum fuisse Sanctum, haud edicunt; verum nec loci, quo educari eum contigerit, meminere: imo vero Vitæ duæ antiquiores, Photiana nimirum ac Anastasiana, ne obscuram quidem vel ipsiusmet educationis, quam Sanctus acceperit, mentionem faciunt. Nec id, cum binarum illarum lucubratiuncularum auctores anonymi, occasione, qua Demetrius subierit martyrium, narrata, statim ad hoc ipsum, aliis etiam, quæ de Sancto commemorare potuissent, omissis, narrandum prosiliant, mirum cuiquam debet videri. Demetrium itaque Thessalonicæ educatum fuisse, Joanni Thessalonicensi (adi ejus verba proxime data) asserenti credo, maxime quod & id scriptorem hunc e monumento antiquiori didicisse, & Sanctum eo loco, qui ei natalis obtigit, quique, ut jam docui, Thessalonica fuit, educatum fuisse, verosimillilimum appareat.

[35] [etsi autem miles consulque exstitisse,] Duglossius seu quiscumque alter, e quo hic, quæ de Sancto memoriæ prodit, deprompsit, in ea, quæ Demetrium, Sirmii, ut vult, natum, Sirmii etiam educatum fuisse, statuit, opinione fuisse videtur, ita tamen ut eum deinde Dialecticæ Rhetoricæque operam in urbe Thessalonicensi dedisse crediderit. Etenim, postquam Sanctum Sirmii natum esse, per verba supra recitata asseruit, paucis dumtaxat, quibus, quæ fuerint ejus parentibus nomina, pro arbitrio adstruit, interpositis, subjungit: Gloriosissimus … Demetrius liberalibus studiis traditus est, &, cum esset Spiritu Sancto plenus, humanæ divinæque Paginæ scientia præditus urbem subiit Thessalonicensem, ubi dialecticus acutus rhetorque facundissimus effectus est. Ita ille: verum, quæ hisce verbis tradit, præterquam quod partim Joanni Thessalonicensi adversari videantur, nullo prorsus antiquitatis testimonio nituntur, hincque parvo admodum in pretio, ne quid pejus dicam, habenda sunt, maxime quod auctor sublestæ etiam, uti ex jam dictis liquet, sit fidei. Nec multo pluris æstimandum est, quod de posito a Sancto, virilis ætatis jam facto, in arte militari studio proconsulisque Græciæ, ad quam deinde ab imperatore Maximiano evectus fuerit, dignitate Metaphrastes simul, & anonymus, qui huic præluxit, Demetrii biographus asseverant, ambo ab ejus ætate remotiores, quam ut vel ista vel alia, quæ etiam de eodem absque scriptoris antiquioris testimonio tradunt, certa atque indubitata possint efficere. At vero, inquies, Miraculorum edendorum lib. 1, cap. 3, Demetrius pallio, non secus ac consul, indutus apparuisse narratur; eorumdem autem Miraculorum lib. 2, cap. 6, sub militari habitu spectandum sese Stephano episcopo Africano, a Sclavis capto, dedisse, eodemque modo, uti quæ posteriori loco præterea occurrunt, fidem faciunt, in imagine, quæ illum in Demetriano Thessalonicæ templo exprimebat, depictus exhibebatur.

[36] [certo haud sciatur,] Fateor, sic habet, suntque præterea in iisdem edendis Miraculis loci alii, quibus pariter sub militari habitu Demetrius apparuisse aut diserte traditur, aut certe utcumque innuitur. Verum Sancti non semper sub indumento seu habitu, officium dignitatemve, cujus, cum in vivis essent, fuerunt, exprimente, sed etiam sub alio, si consilio suo hunc magis videant idoneum, subinde apparent. Ut alio, quo id probatum dem, recurrendum non sit, faciunt ipsa edenda Sancti miracula. Horum enim lib. 1, cap. 1, quod de Mariano Illyrici præfecto, a morbo immedicabili per Sanctum sanato, tractat, Mariano hic sub specie, non propria, sed amici, quem ille, intima sibi necessitate conjunctum, Constantinopoli habebat, spectandum sese in somno dedisse narratur. Cum ergo, uti hinc liquet, etiam sub forma seu specie, diversa ab ea, qua in vivis fuerunt, Sancti apparere queant, quid ni & sub indumento seu habitu, officium dignitatemve, cujus in vivis superstites fuerunt, non exprimente, facere id possint, reque etiam ipsa subinde faciant? Adhæc, ut contra assertam militarem Demetrii conditionem nominatim etiam quid dicam, Demetrius sub militari habitu spectandum sese subinde dare potuit, non quod reipsa imperatori mundano, cum in vivis esset superstes, militarit, sed quod strenue, tamquam miles, fuso etiam sanguine, pro Christi fide decertarit. Quod porro ad imaginem, quæ Sanctum in templo, Thessalonicæ ei dicato, militari habitu indutum exhibebat, jam spectat, id quidem seculo nono, quo, quemadmodum ex Annotatis, dicto Miraculorum lib. secundi capiti sexto subdendis, intelliges, imago illa ibidem exstabat, militarem Demetrii conditionem creditam fuisse, utcumque ostendit, ast militem hunc reipsa fuisse, non evincit. Quidquid itaque de habitu, seu quo Sanctus apparuerit, seu quo fuerit depictus, memoriæ proditum inveniatur, sunt tamen, quæcumque a Metaphraste, & ab anonymo, qui ei præluxit, seu de consulari Sancti dignitate, seu de posito ab eo in arte militari studio dicuntur, omnino incerta. Verum aliter de asserto ab iisdem imperterrito Sancti in prædicanda Christi fide ardore, fructuque non modico, multis ad Christum conversis, relato est loquendum.

[37] Hac enim in re non tantum duas antiquiores Sancti Vitas, [illam tamen suam civitatem natalem,] seu Passiones, Photianam scilicet & Anastasianam, sibi suffragantes habent, verum etiam in inchoato hisce verbis Μνημὴν δικαίων, Sancti nostri, quod sæpius jam laudavi, encomio Joannem, Thessalonicensem archiepiscopum. Ac primo quidem Anastasianæ Vitæ verba, quæ huc faciunt, num. 1 hæc sunt: Inter quos (Christianos) erat beatus Demetrius manifestum faciens semetipsum absque ullo timore, qui a juventute & bona egerat opera & alios docuerat. Docebat enim, qualiter divina Sapientia descenderat ad terram de cælo, ut hominem, qui mortuus fuerat peccato, vivificaret sanguine proprio. Cum hæc & alia multa prædicaret &c; Photianæ vero ista: Hic Christi martyr Demetrius, præco & doctor pietatis, Apostolorum peregrinationes & certamina imitabatur, & Thessalonicensem urbem lumine doctrinæ suæ ab erroris tenebris abductam ad Christum adduxit. Hæc binæ istæ Sancti Vitæ seu Passiones, non obscure sane, qua de hic sermo, Metaphrastis anonymique, qui huic præluxit, scriptoris assertioni de S. Demetrio faventes, ita tamen ut, quod Vitarum illarum prior non facit, totam per hunc fuisse ad Christum civitatem Thessalonicensem conversam, posterior aperte edicat. Et vero Demetrium, si non integram suam hanc civitatem natalem ab errore ad Christum adduxit, multum tamen in ea, fidei veritate non paucis imbutis, protulisse fructum, saltem etiam non obscure innuit sæpissime jam laudatus Joannes Thessalonicensis, cujus græca verba, ad institutum præsens facientia, utut admodum prolixa, hic tamen adhuc, quod quæcumque de Sancto e codice olim Mazarinæo descripta habemus, ea fere omnia typis vulgare decreverim, versione Latina adjuncta, describenda sunt.

[38] [uti ipse etiam Joannes Thessalonicensis] Hæc itaque codicis olim Mazarinæi pag. 227 versa & seqq. in præfato S. Demetrii encomio habet: Αὐτὸς δὲ λαβὼν τὸ διδασκαλικὸν τοῦτο καὶ Ἀποστολικὸν χάρισμα, ἴδωμεν τίνα τὴν ἀντίδωσιν προσήνεγκε τῶ Θεῶ… Δείκνυται χάριτι Θεοῦ περὶ τῆς διδασκαλίας αὐτοῦ τὸ ἀθόλοτον. Τὸ γὰρ ἰουδαΐκὴν καὶ ἑλληνικὴν καὶ πᾶσαν ἄλλην θεοπόλεμον αἵρεσιν ἐκ πρέμνων αὐτῶν ἀνεσπάσθαι τῆς θεοφυλάκτου ταύτης ποίμνης τοῦ Χριστοῦ τίνος ἄλλου κατόρθωμα, μετὰ Θεὸν τοῦ διδασκάλου τῆς πόλεως; περὶ δὲ τοὺς χρόνους τοῦ Μάρτυρος σφοδρῶς τῇ θεοσεβεία αντικείμενος πιεζόμενος σφοδρότερα καθώπλισε καὶ τὰ Σκάνδαλα· ἔνθα λοιπὸν κηρύσσων θεοπάροχος οὖτος τῶν Θεσσαλονικέων προστάτης καὶ σύντροφος καὶ διδάσκαλος (δεῖ γἀρ μοι, τοῦ λόγου πρὸς τοῦτο χωρήσαντος, μνησθῆναι καὶ θαυμαστοῦ διηγήματος, παρὰ πατέρων ἀκήκοα) ἐπλήρου τὴν πόλιν ὀρθοδοξίας, καὶ τοὺς ἀντιδοξούντας ἐχώννυε… Τί δὲ καὶ τὸ διήγημα; Ἐξητεῖτο παρὰ τῶν νουνεχῶς τὰ θεία διακριβούντων, πόθεν περὶ τὸν φιλόπολιν τοῦτον καὶ θεοστεφῆ Μάρτυρα φήμη ἐπὶ τοσοῦντον διέδραμεν, ὥς καὶ μεγαλυνομένης αὐτῆς τὸ βάσκανον οὖς παροξυνθῆναι τοῦ τυραννοῦντος ἐνταῦθα τότε διάγοντος· καὶ ἐλέγετο; ὥς οὐ τοσοῦτον ἐκ τῶν διὰ προσευχῆς ἰωμένων σωμάτων, ὄσον ἐκ τῶν διὰ διδαχῆς καθαριζομένων ψυχῶν.

[39] [verbis hic recitatis docet,]Ὥς γὰρ ἐξ ὕπνου διήγειρε, καὶ ὥς ἐκ βορβόρου ἀπέλουε τὰς ἐν τῶ λάκκω τῆς εἰδωλολατρείας δυσωδία καὶ ζόφω κατεσχομένας ψυχὰς τὴν νοητὴν καὶ τὸ θυμίαμα τῆς οὐρανίου συνθέσεως Χρίστον, τὸν ἀληθινὸν Θέον ἡμῶν ταῖς καρδίαις αὐτῶν εισοικίζων, τὰ μὲν γὰρ ἰώμενα σώματἁ τὴν τοῦ Θέου δωρέαν ἐνεφάνιζον, εἰ καὶ ὅτι πρὸς ἀξίαν διδόμενα καὶ τὰ τοιαῦτα χαρίσματα οὐ μικρὰν τῶν δεχομένων τὴν ἐν ἀρετῆ προκοπὴν ἀπαγγέλλουσιν· αἵ δὲ ψυχαὶ τῶν ἐπιστροφεμένων εἰς θεοσέβειαν καὶ τὸ ἀτρεμὲς τῆς διδαχῆς καὶ τὸ ἀκατάπληκτον τοῦ ἐπικινδύνου κηρύγματος αὐτοῦ τοὺς ἰδρώτας τοῦ Ἀθλοφόρου τοὺς εὐγενεῖς ἐκκαλύπτουσιν, οὐκ ἐν τῆ χώρα μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῖς ἀπανταχοῦ τὸ ὑπέρογκον αὐτοῦ τῆς ἀρετῆς ἐμφανίζουσαι· En nunc, quam hisce Joannis Thessalonicensis verbis adaptavi, interpretationem Latinam. Quam vero ipse (S. Demetrius videlicet) illa ad docendum apta Apostolicaque gratia accepta retributionem Deo rependerit, videamus… Dei munere doctrinæ ejus puritas manifesta apparet. Judaicam enim, ethnicam omnemque aliam Deo inimicam hæresim radicitus esse ex hoc, quod a Deo custoditur, Christi ovili evulsam, cujusnam alterius, quam post Deum civitatis magistri (Demetrii nimirum) beneficium est?… Martyris quippe temporibus adversus religionem inimicus, ad angustias adactus, graviora etiam scandala valide armavit; ubi tandem hic (Demetrius nempe) statutus a Deo pastor, Thessalonicensium patronus, alumnus & magister prædicans (oportet enim, sermone ad hoc delapso, mirandæ narrationis, quam e majoribus audivi, me meminisse) recta doctrina civitatem implevit, contrariaque sentientes compressit… Ast quænam illa est narratio?

[40] [doctrina orthodoxa lumine illustravit.] Ab iis … qui divina prudenter scrutantur, quærebatur, qui de illo civitatis amante, coronatoque a Deo Martyre fama tam late esset diffusa, ut illius auctæ invidia stimulare tunc dominantis, qui illic (in civitate Thessalonicensi nempe) versabatur, aures potuerit; ac respondebatur: Non tam e sanatis per orationem corporibus, quam ex animabus, per doctrinam mundatis: quando enim e somno excitavit, atque a luto expurgavit, quæ in idololatriæ lacu fetore ac caligine detinebantur, animas, spiritualem Orientis plagam, cælestisque signi suffimentum Christum, verum Deum nostrum, cordibus eorum inserens, sanata quidem corpora, etsi etiam & hujusmodi gratiæ, secundum meritum datæ, non parvum eorum, qui eas recipiunt, in virtute progressum arguant, gratuitum Dei donum manifestant; conversorum vero ad pietatem animæ immotum imperterritumque in docendo ac periculosa prædicatione animum, generososque ipsiusmet gloriosi Athletæ sudores detegunt, non hic solum, sed ubique virtutis ejus sublimitatem manifestam reddentes. Hæc Joannes Thessalonicensis, quibus sane, Sanctum Christi fidem cum fructu plane insigni, etiam inter ipsos Thessalonicenses, etsi interim hosce omnes abs illo fuisse conversos, non dicat, relato, prædicasse, affirmat. Nec hoc tantum verbis recitatis Joannes adstruit, verum etiam inde magis, quam e miraculis, quibus eum etiam claruisse innuit, factum esse, ut imperatoris, cujus jussu fuit occisus, indignationem incurrerit. Verum de occasione, qua Sanctus neci datus fuerit, commodius tractabitur, postquam § sequenti, quæ de Nestore, Sanctoque, qui huic, singulari certamine cum Lyæo gladiatore congressuro, benedixerit, in Vita a Metaphraste contexta, aliaque anonymi, qui huic præluxit, traduntur, examinaro.

§ IV. Quid de iis, quæ a Metaphraste anonymoque, qui huic præluxit, Sancti biographo de Nestore traduntur, sit censendum.

[Quæ de Nestore partimque etiam de Demetrio a Metaphraste narrantur,] Suppeditata a Metaphraste anonymoque, qui huic præluxit, Sancti nostri biographo de Nestore quodam, quæ hic examinanda venit, narratio, in compendium contracta, eo fere recidit: Gladiator erat, Lyæus nominatus, natione Wandalus, qui, cum corporis robore maxime præstaret, quoscumque secum singulari certamine manus conserentes facile superabat, hincque magno in amore simul & æstimatione apud imperatorem Maximianum erat. Accidit, ut hic Thessalonicæ exhiberet gladiatorum spectaculum, cumque Lyæus gladiatores ceteros provocaret ad certamen, omnibusque esset terrori, quidam tamen juvenis, nomine Nestor, Lyæi superbiam arrogantiamque haud ferens, pugnæ cum eo aleam subire decrevit. Quare, ut hoc suum consilium felici successu perficeret, ad S. Demetrium, sibi notum, de cujus in patrandis miraculis virtute inaudierat, sese confert, quid sibi sit propositum, declarat, eumque, ut precibus suis sibi adsit, enixe rogat. Demetrius, ut ait Metaphrastes, perinde ac si ipse rogasset, non autem fuisset rogatus, exequendo propemodum prævenit petitionem, & ei velociter imposito eo, quod est in Christo, signaculo tam in fronte, quam in corde eum dimittit dicens: Et Lyæum vinces, & eris martyr Christi. Nestor, hisce Sancti verbis roboratus, in stadium illico prosilit, seque ad singulare cum Lyæo certamen palam offert, omnibus audaciam ejus admirantibus.

[42] [compendio hic exhibentur.] Imperator juvenem, sola paupertate adigente, desperatum id cepisse consilium, opinatus, pecuniam ad sese arcessito sponte offert, eumque, ne pugnæ cum viro, cui multum viribus esset inferior, periculo sese committeret, adhortatur. Verum Nestor, pecunia repudiata, unice sese gloriam superandi Lyæum sectari, declarabat. Pugnam itaque, annuente imperatore, cum Lyæo init, eumque, Deo Demetrii invocato, ictu extemplo in corde percussum humi mortuum prosternit. Imperator hinc iratus ac mæstus, magiæque rem adscribens, Nestorem de hac interrogat hicque Christianum nullum magia uti, seque a Demetrii omniumque Christianorum Deo adjutum de Lyæo retulisse victoriam, respondet. Quod cum imperator audivisset, Nestorem eo ipso, quo hic Lyæum occiderat, gladio jubet interfici, sicque, inquit Metaphrastes, Nestor transmittitur ad Christum, quem dilexit, & a quo erat accepturus coronas duplicis victoriæ. Talia sunt, compendio hic jam exhibita, quæ in Metaphrastica Sancti Vita, aliaque anonymi, e qua hæc, uti ex supra adductis apparet, promanavit, de juvene, nomine Nestore, parte etiam in narratis S. Demetrio tributa, referuntur.

[43] [Hæc a Tillemontio pro figmentis habentur. Et vero,] Verum audi, qui Tillemontius tom. V Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 639 narrationem illam, compendio etiam ibidem a sese exhibitam, excipiat. Difficile est, inquit verbis Gallicis, Latine hic a me redditis, fabulosa illa narratione, in qua, quod maxime horrendum, Euangelioque oppositum est, pro Sancto habetur, quidpiam offensioni præbendæ magis aptum, magisque Christiano homine indignum invenire. Fabulosam illam appellamus, quia talis est in adjunctis, notatu maxime dignis. Photius enim & Anastasius de Nestoris contra Lyæum certamine loquuntur; verum a Nestore Christiano asserendo, eive (certamini scilicet) S. Demetrio admiscendo sedulo abstinent. Imo ne quidem, Maximianum necem Nestori inferri jussisse, asseverant, sed tantum promissa gladiatoribus victoriosis præmia ei non dedisse. Manifestum itaque est, reliqua omnia veritati fuisse adjecta, idque verosimiliter post seculum nonum, ab hominibus historiæ æque ac doctrinæ Euangelicæ ignaris. Ita hactenus ille, & sane haud immerito: attamen quod de iis, quæ veritati, a Photio & Anastasio relatæ, post seculum nonum tandem fuerint adjecta, affirmat, mihi haud quaquam certum apparet. Eadem enim omnia etiam in Vita, secundo loco edenda, quæ anonymum habet auctorem, occurrunt, hæcque ex supra dictis seculo nono verosimiliter, imo forte etiam seculo VIII aut VII est antiquior. Nec est, quod reponas, ea omnia a Joanne Thessalonicensi, seculi VII scriptore, supra sæpissime laudato infraque laudando, non commemorari: cum enim hic martyrii, a Sancto tolerati, ne substantiam quidem uspiam narret, silentio abs illo, quæ pro hujus dumtaxat adjunctis haberi possent, fuisse præterita, mirum non est.

[44] [quidquid etiam e Petro de Natalibus, cujus verba,] Verum, utut res habeat, ea equidem, quæ quantum ad Nestorem a Photii & Anastasii narratione absunt, ideoque velut figmenta verbis recitatis Tillemontius rejicit, re ipsa etiam esse sigmenta, existimo. Ac primo quidem, ut, cur hæc mihi sedeat sententia, modo exponam, quæ justa Nestori causa esse potuit, ut certamini singulari sese contra Lyæum committeret? Hujus, ut aiunt, superbiæ arrogantiæque frangendæ consilium. Verum quis vel solo hoc ex capite facinus hujusmodi, divina lege severissime vetitum, a quo & Christiani, uti infra docebo, maxime abhorrebant, satis excusatum atque a noxa immune pronuntiet? Enimvero longe aliter, qui, quod apud Petrum de Natalibus lib. 9, cap. 110 exstat, Sancti nostri elogium, sive is interim ipsemet Petrus, sive alius quiscumque scriptor sit, primum contexuit, existimasse videtur. Etenim suscepti a Nestore contra Lyæüm singularis certaminis causam, quæ multum a jam dicta differt, allegat. Res elogium illud, in quo Lyæus semper Libeus vocatur, inspicienti patescet; quod, quia hac in parte plane singulare seduloque discutiendum est, integrum fere, omissis dumtaxat, quæ ad venerationem, a Leontio, Illyrici præfecto, Sancto exhibitam, spectant, huc transcribo. Sequentibus hisce verbis concipitur: Demetrius martyr apud Thessalonicam civitatem passus est sub Maximiano imperatore. Hic a sua juventure Christianus & Deo serviens nobilis fuit civis ipsius Thessalonicæ civitatis & miles strenuus, qui tamen Christum Dominum prædicabat & multos ad fidem convertebat. Ingressus autem imperator Thessalonicam, audiens de Demetrio, ipsum comprehendi fecit & in carcerem mitti.

[45] Erat autem cum imperatore gigas fortissimus & aspectu terribilis, [huc spectantia, recitantur,] nomine Libeus, qui de mandato augusti cum Christianis dimicans, eos brachiis ad se constringens ad terram allidebat, statimque spiritum exhalabant. Multi etiam alii ab imperatore diversis pœnis affligebantur. Cum autem Demetrius esset in carcere positus, scorpionem juxta pedes suos cauda eum percutere satagentem vidit, quem edito Crucis signaculo statim extinxit. Cui oranti confestim angelus apparuit, atque in Christo confortans coronam capiti ejus imposuit. Verum dum imperator cogitaret Demetrium cum Libeo experiri, Nestor quidam Christianus se nocte sancto Demetrio obtulit dicens, quod certamen hoc assumere deliberasset, rogans, ut sanctus Martyr pro se Dominum oraret. Qui ab eo confortatus die sequenti imperatori se præsentavit, seque Christianum asseruit, offerens, se cum Libeo dimicare, & pro Demetrio certamen assumere. Dum autem imperator illum precibus retrahere non posset, victori munera promisit. Nestor igitur duellum ingressus Libeum ad terram prostravit & prostratum occidit. Imperator autem hoc videns, & gigantem, Christianorum ultorem, amisisse dolens, contra ejus sponsionem Nestorem a militia solvit & de civitate ejecit; Demetrium quoque, qui ejus interfectionis causa fuerat, jussit in carcere occidi. Milites autem ad carcerem venerunt, & gladium in ejus pectore demerserunt. Sicque orans cum palma migravit ad Dominum; cujus corpus a Christianis occultatum est propter timorem paganorum, in quo loco Deus mirabilia operabatur, ubi cunctorum ægritudines sanabantur.

[46] Qui itaque hoc S. Demetrii Elogium seu encomium, [causari queas, lege equidem divina] a Metaphrastica ejus Vita in nonnullis præterea aliis, hic tamen, quod ad præsens institutum non faciant, non examinandis, adjunctis dissonans, contexuit, Nestorem contra Lyæum, non ut hujus audaciam superbiamve frangeret, sed ut & a periculoso hoste Christianos, quorum jam multos, singulari cum eis imperatoris jussu inito certamine, is occiderat, liberaret, & cum eodem decertandi necessitate Demetrium eximeret, singulari sese certamini commisisse, verbis recitatis, ut hæc consideranti patescet, memoriæ prodit. Verum sit ita, equidem nec sic Nestor absque noxa singulari sese contra Lyæum certamini committere potuerit. Etenim ut Christianus quisque vel ipsos, a quibus fidei causa persecutionem fideles patiuntur, tyrannos, vel horum etiam dumtaxat crudelitatis ministros interimat, interimereve, uti hic indubie Nestor fecerit, intendat, Religionis Christianæ sanctitati repugnat, nec quidquam, quo id cum lege divina, homicidium vetante, componi utcumque queat, occurrit. Adhæc cum equidem, Lyæo occiso, facultates aliæ, quibus Christianos excruciaret, necique etiam daret imperator, defuturæ neutiquam essent, Nestor singulari Lyæum aggrediendo certamine non tam iniquo hoste Christianos liberare, quam de injuriis damnisque, quibus hos ille affecerat, sumere vindictam, propositum habuisse debet; nece autem cujuspiam non tam liberationem a malo, quam vindictam intendere, legi divinæ æque ac religionis Christianæ sanctitati adversum, nemo utique eat inficias. Quæ res cum ita habeat, enimvero, quod singulari contra Lyæum inito certamine Nestor patravit, facinus, haud recte velut Sanctum atque ab ipso Demetrio approbatum, in hujus tum encomio proxime dato, tum Vitis seu Passionibus binis præsentis § initio laudatis proponitur; id autem, quam verum sit, ex iis, quæ de Christianorum Demetrii ætate moribus jam nunc dicam, amplius adhuc patescet.

[47] [horroreque, quem ab arte gladiatoria Christiani habebant, spectatis,] Christianos tres Palæstinos Diocletianæa, qua etiam ex dicendis Demetrius occubuit, persecutione sæviente, ad pugilatus certamina, seu, ut sese arti gladiatoriæ addicerent, ab Urbano, sævissimo Palæstinæ præside, fuisse condemnatos, Eusebius de Palæstinæ Martyribus editionis Valesianæ cap. 7 narrat; sequenti autem capite, de aliquot Christi confessoribus, varios post cruciatus ad metalla damnatis, locutus, quid iidem tres Christiani Palæstini, lata illa in se ab Urbano præside sententia, egerint, exponit. Nec vero, inquit, hos solos (confessores scilicet ibidem ante memoratos) hujusmodi supplicia perpessos vidimus; verum etiam ex Palæstinis illos, quos ad pugilatus certamina condemnatos, paulo ante retulimus, eo quod scilicet nec annonam ex principis ærario accipere, nec consueto pugilibus more quotidianis proludiis exerceri sustinerent. Quam ob causam non solum procuratoribus, sed ipsi etiam Maximino (imperatori nimirum, in Syria & Palæstina tunc dominanti) exhibiti, cum invictam in Christi confessione constantiam famis & flagrorum tolerantia declarassent, eadem cum illis, de quibus diximus, pertulerunt. Cum ergo, uti ex hisce Eusebii verbis intelligitur, tres illi Christiani Palæstini ab arte gladiatoria, aut, si mavis, singularibus pugilatus certaminibus tantopere abhorruerint, ut famem, flagra, aliuque extrema supplicia sufferre, quam vel solis artis adeo detestandæ proludiis sese dedere annonamve gladiatoribus statutam recipere, maluerint, quis, quæso, credat, vel plures Thessalonicæ Christianos, ut encomii proxime huc transcripti narratio exigit, singulari certamine cum Lyæo fuisse congressos, vel quod contra hunc Nestor inierit, a S. Demetrio, uti & in eodem encomio & in duabus Sancti Vitis seu Passionibus, proxime laudatis, indicatur, fuisse probatum?

[48] Id equidem mihi tum hisce, tum aliis, quæ supra in medium adduxi, [nec patratum a Nestore facinus, nec hunc ipsum,] expensis, verosimile neutiquam apparet, eaque proinde omnia, quæ suppeditatæ a Photio Anastasioque Bibliothecario de Nestore narrationi in Metaphrastica Demetrii Vita, aliaque anonymi, e qua hæc promanasse videtur, superadduntur, pro figmentis, utut forte citius, quam seculo nono (Adi num. 43) inventis, cum Tillemontio, uti jam supra innui, habenda reor. Atque hinc etiam nec illum, qui Lyæum, uti in omnibus prorsus Demetrii Vitis seu Passionibus traditur, singulari certamine occidit, Nestorem accensere Sanctis ausim, sive interim hunc, cum Lyæum interfecisset, imperatoris jussu, uti a Metaphraste, anonymoque, qui huic præluxit, asseritur, neci datum fuisse, martyremque obiisse, velis, sive dumtaxat, uti a Photio & Anastasio, qui ne quidem Nestorem Christianum uspiam appellant, perhibetur, promissa gladiatoribus victoriosis præmia, imperatore irato, non retulisse vitamque, cum militia solutus urbeque fuisset ejectus, confessorum more, uti, qui supra huc transcriptum e Petro de Natalibus encomium contexuit, sensisse videtur, in pace terminasse. At vero, inquies, Græci Nestorem, Μεγαλομάρτυρος titulo, elogioque, in quo Lyæum, singulari certamine superatum, occidisse narratur, condecoratum, ad XXVII Octobris diem, præcipuo suo Officio, illi etiam tunc consecrato, celebrant, eumdemque Baronius ad hunc diem VIII Octobris, quod, quæ de eo narrantur, S. Demetrii, tunc a Latinis celebrati, Passioni seu Actis, Metaphrasticis nimirum, sint intexta, in Martyrologium Romanum intulit, in Annotationibus, quibus hoc illustravit, Græcorum Menologio, Sirletiano videlicet, una cum Nicephoro Callisto dictisque S. Demetrii Actis in rem suam laudato.

[49] Fateor, sic habet, pluresque etiam, quam jam nominati sint, [utut etiam pluribus fastis sacris inscriptum, pro Sancto] Fasti Græcorum sacri Nestorem ad XXVII Octobris diem Sanctis accensent. Verum quid tum? Hi omnes, uti eruditis modo passim notum est, subinde etiam pro Sanctis habent indignos. Quod autem ad Nicephorum Callistum, qui eadem fere de Nestore, quæ a Metaphraste narrantur, Historiæ ecclesiasticæ a se contextæ lib. 7, cap. 15 recenset, Baroniumque, qui, laudato pro se Nicephoro, Martyrologio Romano Nestorem inseruit, jam spectat, duorum horum scriptorum prior seu Nicephorus commenta non raro fideique admodum sublestæ narrationes adoptasse suamque in Historiam transcripsisse noscitur; posterior vero seu Baronius, non tam, quantopere sint, quæ de Nestore approbatoque hujus per Demetrium facto a Metaphraste narrantur, fidei Christianæ sanctitati opposita, considerasse, quam Menologii Sirletiani, e quo Sanctos non paucos in Martyrologium Romanum intulit, seu fidem seu auctoritatem, pluris etiam, quam par sit, ab eo factam, spectasse videtur. Quod si hæc displiceant, quidnam tandem, quo Baronium, Græcosque, qui pro Sancto Nestorem colunt, adversus Decalogi, homicidium vetantis, auctoritatem Christianorumque, qui S. Demetrii ætate fuerunt, a gladiatoria arte, singularibusque, quæ hujus exercitia ac ludi quodammodo erant, horrorem tuearis, in medium adduces?

[50] [habendum existimo,] An forte ad singularem Spiritus Sancti instinctum recurres, eoque, quo olim plures sancta Virgines impulsæ necem sibimetipsis conscivisse leguntur, Nestorem ac Demetrium pariter impulsos, alterum quidem singulari certamine necem intulisse Lyæo, alterum factum istud approbasse, asseverabis? Verum, utut singulari Dei instinctui, quod tamen vocari in dubium posse videtur, locum hic esse potuisse, gratis etiam dederimus, ne tamen facile, quæ contra Dei legem sunt patrata, absque delicto patrata admittantur, æquum esse videtur, ut vel eo, vel etiam ob rationis paritatem ad ignorantiam invincibilem bonamque fidem eorum, qui quæ excusari opus habent, admiserunt, non recurratur, nisi cum simul & de facti, quod excusatione indiget, veritate, & de viri, cui id attribuitur, sanctitate undequaque constat; etsi autem de Demetrii quidem sanctitate, de asserta tamen, qua ineundum a Nestore contra Lyæum singulare certamen ratum habuerit, approbatione, quod hæc in Metaphrasticis sublestæ, ut supra docui, fidei actis, aliisque anonymi, e quibus hæc promanarunt, fundata tantummodo sit, neutiquam constat, uti nec de Nestoris, quæ certioribus documentis haud nititur, sanctitate.

[51] [etsi interim Nestor quispiam, qui a Græcis 27 Octobris colitur; reipsa forte Sanctus sit.] Quod si nihilominus quantum ad hoc postremum ex insigni plane cultu, quo, ut dictum, ad XXVII Octobris diem apud Græcos Nestor gaudet, quispiam adhuc secus sentiat, nec, ut opinionem mutet, ex iis, quæ de cultu ecclesiastico subinde etiam indignis apud Græcos delato supra dixi, moveatur, meminisse illum velim, fieri facile posse, ut Nestor quispiam, a Nestore, qui Lyæum singulari certamine interfecit, distinctus, antiquitus a Græcis cultus fuerit, utque deinde, cum quis ille esset, haud satis haberetur compertum, ei lapsu temporis, quæ in Photiana & Anastasiana S. Demetrii Vitis seu Passionibus leguntur, Nestoris gladiatoris Acta, adjunctis commentitiis, qualia in Metaphrastica Sancti nostri Vita, aliaque anonymi, e qua hæc fuit contexta, reperiuntur, aucta, a Græcis, fabularum amantibus, simulque, quem Nestorem colerent, utcumque explicare volentibus, fuerint afficta. Sane non paucos, etiam apud Latinos, invenire est Sanctos, quorum sanctitas quidem habetur comperta, Acta autem plane incerta sunt, fabulisque conspersa. Etsi itaque Nestorem quidem, qui in Photiana & Anastasiana Demetrii Passionibus Lyæum, singulari certamine superatum, occidisse narratur, pro Sancto habere non ausim, Nestorem tamen, qui a Græcis ad XXVII Octobris insigni cultu afficitur, e Sanctorum numero certo expungendum, non affirmo, etsi interim, quisnam ille fuerit, rejectis, quibus ibidem celebratur, Actis, edicere haud queam.

§ V. Demetrius capitur, martyrioque afficitur: quandonam id factum, & quis Lupus, qui servus ejus fuisse dicitur, exstiterit.

[Sanctus captivus ad Maximianum imperatorem ductus,] Miraculis multis S. Demetrium, cum in vivis adhuc esset superstes, inclaruisse, & tamen, ut imperatori Maximiano, cujus jussu necatus fuit, odio exstiterit, non tam ex his, quam ex ethnicorum, quos ad fidem Christianam adduxerat, multitudine factum esse, num. 38 & seqq. transcriptis encomii ibidem laudati, quo Demetrium celebravit, verbis non obscure indicat Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus. Et vero cum Maximianus summo sane odio Religionem Christianam haberet, nullo prorsus ex capite, quidquid interim de patratis a Sancto adhuc vivente miraculis sit, Demetrium magis, quam ex insigni ethnicorum ab errore per illum, ut supra docuimus, ad fidei veritatem adducta multitudine imperatori isti displicuisse, facile quisque in animum inducet. Nec quidquam, unde contrarium colligas, qui Sancti seu Vitam seu Passionem in litteras miserunt, suppeditant. Solius anonymi, ab Anastasio Bibliothecario Latine redditi, ad rem hanc utcumque facientia verba, quæ, simul qua occasione Demetrius captus atque ad Maximianum fuerit adductus, exponunt, citandaque infra adhuc sunt, huc transcribo. Sic habent: Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate, homo superstitiosus piæ religionis auditores persequebatur, & interficiebantur ab eo. Inter quos erat beatus Demetrius, manifestum faciens semetipsum absque ullo timore, qui a juventute & bona egerat opera, & alios docuerat. Docebat enim, qualiter divina Sapientia descenderat ad terram de cælo, ut hominem, qui mortuus fuerat peccato, vivificaret sanguine proprio. Cum hæc & alia multa prædicaret, quidam ministri imperatoris, qui ad capiendos Christianos fuerant deputati, tenentes sanctum Demetrium, imperatori obtulerunt Maximiano.

[53] Ita hactenus anonymus Sancti biographus laudatus; [juffa ejus haud dudum post hastis fuit confossus,] verum quid de Demetrio, cum ad Maximianum captivus fuisset adductus, primum is egerit, non exponit; exponit tamen, quæ apud Photium exstat, Sancti Passio seu Vita. Verba, quibus id facit, hæc sunt: Ibat vero tyrannus (Maximianus nimirum) ad spectaculum gladiatorum, & Martyr vinctus ad illud stadium, quod prope erat, ab impiis ministris tamquam Christianus vita ac doctrina adducitur. Ille ad spectaculum festinans, sanctum Virum jussit prope stadium, cui publicum balneum vicinum erat, in fornice custodiri. In Metaphrastica Sancti Vita, aliaque anonymi, quæ ex hac est contexta, nonnulla Maximianum inter & S. Demetrium verba, ultro citroque, priusquam hic illius jussu fornici includeretur, habita referuntur. Verum tum hæc, tum alia, quæ in binis illis lucubrationibus occurrunt, atque ab Anastasiana & Photiana Sancti Vitis absunt, fidem integram, utut etiam nec absona, nec vero absimilia videri queant, non merentur, utpote satis antiquo, quod eum in finem requireretur, testimonio destituta. Porro qui tandem factum sit, ut Sanctus, quem Maximianus, cum ad spectaculum properaret, fornici ad tempus jusserat includi, martyrii palmam lanceis confossus retulerit, in Photiana Demetrii seu Vita seu Passione hisce narratur verbis: His dictis, in arenam (Nestor nimirum) descendens confestim eum, qui omnium judicio primas ferebat, prostratum necavit; sed nihil consecutus est eorum, quæ victoribus proposita erant; intolerabili vero dolore & ira tyrannum complevit, & surgens e cathedra, ira incensus illinc impius domum discedit. Cum vero illi quidam a Demetrio martyre nunciarent sermones, quasi furore atque impietate ebrius, simulque ratus, omen infaustum oblatum, cum Sanctus ei, ad stadium properanti, occurrisset, hastis eo, quo concludebatur, loco jubet interfici.

[54] [hocque modo, & quidem, contra ac, quæ hic] Huic Photianæ Vitæ narrationi satis consonat, quam Anastasiana suppeditat, nec multum ab ea, si narrata de Nestore, supra discussa, excipias, abludit Metaphrastica Sancti Vita, alteraque anonymi, quæ, ut supra docui, ex hac promanasse videtur. Jam vero, cum id ita sit, nec monumenta antiqua alia, quæ illis Sancti Vitis hac in re repugnet, inveniantur, martyrii, quod Sanctus subiit, genus habemus compertum. Verum, quid de tempore, quo id accidit, pronuntiandum? Quod si Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo sæpissime jam laudato, standum sit, id certe ante annum 314 haud evenerit. Scriptoris hujus, e quibus id colligo, Græca verba encomii ab hoc contexti verbis num. 39 recitatis proxime subjecta, ut quidquid, quod litteris ab eo mandatum habemus, cum lectore communicem, una cum adjuncta versione Latina huc transcribo. Sic habent: Εἰκὸς μὲν οὖν καὶ ταῦτα διαβόητον αὐτὸν κομιδῆ καθιστᾶν, τὸ δὲ μᾶλλον αὐτοῦ τὴν φὴμην ὑψῶσαν, καὶ παρὰ ταῖς ἄλλαις πατρίσι τοῦτο γεγονέναι φημίζεται· ἐπέστησαν αὑτῶ, φασὶ, διδάσκοντι, ὥς καὶ τῶ κυριῶ Θεῶ ἡμῶν Ιεσοῦ οἱ πειρασταὶ σαδδουκαῖοι, οὕτω καὶ τῶ μαθητῆ τοῦ Χρίστου τῶ πανενδόξω Μαρτυρι, ἔλληνες ἐξ ἀθηνῶν, καὶ Ἰουδαῖοι ἐξ Ἱεροσολύμων, καὶ Μανιχαῖοι ἐκ Μεσοποταμίας, καὶ ἀπὸ Ἀλεξανδρείας ἀρειανοὶ (Πρὸ πολλοῦ γὰρ τῆς αὐτῶν καθαιρέσεως τὴν οἰκουμένην ἐτάραττον καὶ ἀπλῶς πάσης σχεδὸν αἰρέσεως παραγεγόνασιν πρόμαχοι) μαθεῖν θέλοντες μᾶλλον δε οὐ μαθεῖν (πονηρία γὰρ ἀνορηξία πέφυκεν ἀγαθοῦ) ἀλλὰ πειράσαι καὶ διαστρέψαι τῆς πίστεως τὴν εὐθύτητα.

[55] [recitantur, Joannis Thessalonicensis verba] Καὶ μὲν ἕλλην ἠρέμα πῶς καὶ ειρωνευόμενος, ἅτε δὴ ταῖς συλλογιστικαῖς ἐπικομπάζων, καὶ τὰ μὴ ὄντα ὣς ὄντα δεικνῦναι, καὶ τὰ ὄντα πάλιν, ὥς μή ὑπάρχοντα, ἠρῶτα τόν Μάρτυρα, ὅπως περὶ τοῦ θείου δοξάζοι, τὸν δὲ ἀποκρίνασθαι ἐνα Θέον ὁμολογεῖν ἄκτιστον καὶ ἀῒδιον, ποιητήν πάντων ὀρατῶν καὶ ἀοράτων καὶ διὰ τοῦτο καὶ δεσπότην καὶ προνοητὴν· κἀγὼ, ἐφὴ ἕλλην, οὕτω φρονῶ· τῆς γὰρ Σωκράτους είμὶ διατριβῆς, οὺ τῆς Ἐπικούρου καὶ τῶν κατ᾽ αὐτὸν. Ut hæc itaque illum sane celebrem efficerent, seu potius famam ejus extollerent, oportebat, idque in aliis etiam regionibus factum narratur. Quemadmodum aiunt, insurrexerunt in Dominum Jesum, Deum nostrum, tentatores Saducæi, … ita etiam in Christi discipulum, gloriosissimum Martyrem, Ethnici ex Athenis, & Judæi ex Jerusalem, & Manichæi ex Mesopotamia & Ariani ex Alexandria (diu enim, antequam exstirparentur, mundum universum hi turbavere, omnisque fere hæreseos propugnatores fuere) … discere volentes, … seu potius non discere (malitia enim bonum fastidit) sed tentaro, fideique rectitudinem pervertere. Ac ethnicus quidem quodammodo dissimulans, syllogistice quippe sese, quæ non sunt, quasi sint, iterumque, quæ sunt, quasi non sint, monstrare, ostentans, Martyrem rogavit, qui de Deo sentiret, cumque hic respondisset, sese unum Deum increatum ac æternum, rerum omnium visibilium ac invisibilium Factorem, ideoque & Dominum & Provisorem, consiteri: & ego, dixit ethnicus, ita sentio; doctrinæ Socratis, non Epicuri, & eorum, qui cum hoc sentiunt, sectator sum.

[56] Hisce porro verbis dicto encomio bene prolixo, quo S. Demetrium a doctrina potissimum laudat, [exigunt, certo ante annum 314,] alia plurima, quibus Sanctus, cum Ethnico, Manichæo, Judæo & Ariano ultro citroque habitis, horum heterodoxorum singulos confutarit, victasque tandem sibi dare manus compulerit, intexit, plurimosque simul tum exstitisse Arrianos, luculentissime, uti encomium illud consulenti patescet, loco non uno indicat. Jam vero, cum hæc ita habeant, necesse est, ut, Arianam hæresim jam tum, cum Sanctus noster in vivis esset adhuc superstes, fuisse exortam ac pervulgatiam, Joannes, Thessalonicenses archiepiscopus, existimarit, ac proin S. Demetrium ante annum 314, utpote ante quem certe annum (Adi Franciscum Pagium in Pontificum Romanorum Breviario tom. 1 pag. 75) impia illa secta initium haud accepit, martyrio non fuisse coronatum. Verum hæc scriptoris illius opinio neutiquam potest admitti; Demetrius enim Thessalonicæ, uti inter omnes convenit, subiit martyrium; Macedoniam autem totam ac proin etiam sitam in hac Thessalonicam jam inde ab anno 314, uti apud Tillemontium in imperatorum Romanorum Historia tom. IV pag. 162 videre licet, Constantinus Magnus, sub quo sane Sanctum martyrio affectum, nemo dixerit, in potestate sua habuit, deincepsque ad annum usque 337, ei emortualem, ad quem usque Demetrii martyrium differri certissime non potest, habere perrexit.

[57] Adhæc Demetrius, uti jam nunc docebo, sub imperatore, [sub imperatore Maximiano, non Herculio,] cui Maximiano nomen esset, martyrium subiit; nullus autem imperator, nomine Maximianus, post annum 311, quo Galerius Maximianus, uti ad hunc annum Pagius in Criticis, Tillemontius Historiæ imperatorum tom. 4 pag. 116 aliique passim docent, diem extremum clausit, Thessalonicæ dominatus est; ut enimvero, omnibus, quæ jam dicta sunt, consideratis, Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, aut veram martyrii, a Demetrio tolerati, epocham penitus ignorarit, aut certe eam serius, quam rei veritas patiatur, traditione, quam allegat, deceptus differendam putarit. Verum quodnam tandem tempus eventui isti assignandum? Maximiano imperatore in urbe Thessalonicensi degente, S. Demetrium captum ac necatum fuisse, Vita ejus seu Passio tum Anastasiana, tum Photiana docet. Hisce etiam hac in re consonant aliæ duæ Sancti Vitæ, Metaphrastica videlicet, alteraque, e qua hæc promanavit, ab anonymo contexta. Verum hæ Maximianum, sub quo Sancti martyrium collocant, Herculium etiam vocatum fuisse, perperam asseverant. Etenim Maximianus Herculius Thessalonicæ, utiex iis, quæ de hoc imperatore Tillemontius in imperatorum Romanorum Historia tom. IV scribit, palam fit, dominatus numquam est; ut adeo cum Sanctus certo ibidem passus sit, id sane sub Maximiano Herculio haud evenerit. Nec Græca Sancti Vita e Leone Allatio supra laudata hisque inchoata verbis: Ὅτε Μαξιμῖνος βασιλεὺς ἐν τῇ Θεσσαλονικέων διῆγε πόλει, melius id sub Maximino factum statuit, idque sive primum, sive secundum hujus nominis imperatorem intelligamus.

[58] [sed Galerio,] Maximinus enim hujus nominis primus Thessalonicæ, postquam imperii habenas suscepisset, verosimillime, uti ex iis, quæ de eo memoriæ prodita inveniuntur, facile intelliges, numquam fuit; quare cum Sanctus Thessalonicæ martyrium, dum is, qui imperator erat, in urbe illa versaretur, ex omnium prorsus, qui de re hac tractant, scriptorum testimonio subierit, id enimvero sub Maximino hujus nominis primo accidisse non potest; quod præterea ne adstruatur, impedit unanimis eruditorum omnium opinio, quæ serius quam anno 240, quo Maximinus, hujus nominis primus, e vivis excessit, Demetrium, fuso pro Christo sanguine, retulisse martyrii palmam, statuit. Quod autem ad Maximinum hujus nominis secundum jam spectat, non magis ad hunc, quam ad Maximianum Herculium, Thessalonica umquam spectavit, uti ex iis, quæ de eo apud Tillemontium, plus semel jam laudatum, in imperatorum Romanorum Historia tom. 4, aliosque scriptores memoriæ prodita passim occurrunt, manifestum est; quapropter nec sub illo, uti ex jam dictis facile colliges, Sancti nostri statui potest martyrium. Ex hisce porro omnibus jam fluit, primo quidem, ut in laudata a Leone Allatio Græca Demetrii Vita seu Passione ex errato Græcis admodum communi, quo Maximini & Maximiani nomina solent confundi, Μαξιμῖνος pro Μαξιμιανὸς perperam scribatur, uti etiam ex iis, quæ num. 7 in medium adduxi satis liquet; deinde vero ut Sancti nostri martyrium sub Maximiano Galerio, qui ab anno 305, uti inter eruditos modo convenit, ad annum usque 311, ei emortualem, imperatorem egit, totoque illo tempore Macedoniam ac proin etiam, quæ sita in hac est, Thessalonicam in potestate sua habuit, statuendum sit. Verum quo Christi anno?

[59] [cum hic Sarmata; ac Gothos,] Cum Maximianus Galerius anno 311 (adi ad hunc annum num. XV Pagium in Criticis) e vivis excesserit, Demetrii martyrium ultra eumdem annum nequit differri, imo vero, cum idem imperator toto anno 310 gravissimo morbo laborarit, tuncque, cum Sanctum jussit occidi, valetudine optima usus sit, verosimillime etiam ante hunc annum statui debet; quanto autem tempore circiter, jam nunc dicenda verosimile utcumque efficient. In Metaphrastica Sancti Vita, alteraque anonymi, quæ Metaphrasti præluxit, Sanctum nostrum tunc, cum, Gothis Sarmatisque devictis, Maximianus, qui tamen ut jam docui, in binis illis lucubrationibus Herculius perperam vocatur, Thessalonicam venisset, Martyrio fuisse affectum, non obscure traditur; etsi autem Metaphrastes anonymusque, e quo is sua decerpsit, fidem indubitatam, uti ex jam supra dictis pronum est eruere, minime hic mereantur, non est tamen, cur quod hic pro tempore, quo Sanctus subiit martyrium, propius determinando suppeditant, pro verosimili saltem non habeatur. Cum ergo secundum illos Sanctus eo tempore, quo Maximianus, Gothis Sarmatisque devictis, Thessalonicam venit, martyrio fuerit coronatus, quonam ille tempore Gothos Sarmatasque devicerit, examinemus.

[60] Belli adversus Sarmatas, quibus Gothi juncti esse potuerint, a Maximiano Galerio gesti, victoriæque abs hoc de illis relatæ Tillemontius tom. 4 Historiæ imperatorum pag. 89 meminit, [quod anno 305 aut seq. vicisset, martyrii palmam] additque bellum illud, cujus alibi, quam apud Zonaram & Ammianum Marcellinum, quos ibidem citat, memoria non inveniatur, vel anno 305 vel sequentis initio esse affigendum. Jam vero cum præter bellum, a Tillemontio hic memoratum, bellum aliud, quo Galerius Maximianus, jam nimirum, ante quod certe tempus Demetrium haud jussit occidi, imperator creatus, Gothos Sarmatasque vicerit, revera notum non sit, scriptoreque illo, quantum ad tempus, quo bellum, cujus meminit, gestum scribit, standum videatur, Sanctum nostrum, quod eum post gestum a Galerio Maximiano contra Gothos Sarmatasque bellum pro Christo occubuisse, Metaphrastes simul, ut jam dictum, & anonymus, qui ei præluxit, luculenter indicent, martyrii palmam anno circiter 306 retulisse, verosimile existimo, hincque supra in margine annum illum adscripsi.

[61] Nunc etiam de die, quo Sanctus, fuso pro fide Christiana sanguine, [ipsa forte a Græcis assignata die 26 Octobris retulit,] martyr occubuerit, pauca dicamus. Elogio, quo in Menæis ad XXVI Octobris diem ornatur, sequentes hi, in quibus ad martyrii, quod subiit, genus, cum passione lateris Christi similitudinem quampiam habens, alluditur, præmittuntur versiculi:

Δημήτριον νύττουσι λόγχαι, Χριστέ μου,
Ζηλοῦντα πλευρᾶς λογχονύκτου σῆς πάθους.
Εἰκοστῆ μελίαι Δημήτριον ἕκτη ἀνεῖλον.

Priores duo e versione, quam ipsis adaptavi, tertiusque ex adaptata ei a Papebrochio in Ephemeridibus Græco-Moscis interpretatione Latine ita sonant:

Demetrium lanceæ confodiunt, Christe mi,
Passionem lateris tui, lancea confossi, æmulantem.
Vicena & sexta Demetrion hasta peremit.

Sanctus itaque vigesima sexta Octobris die martyrium subiisse, in Menæis asseritur; etsi autem Menæa fidem certam, uti satis notum est, in similibus haud mereantur, illa tamen hic certo falsa esse, asseverare non ausim. Nec est, quod reponas, Demetrium in Martyrologio Romano, tum veteri, tum hodierno ad VIII Octobris diem celebrari, idque etiam in aliis omnibus, qui Demetrii meminerunt, Latinorum Fastis sacris fieri; etsi enim id ita sit, hi Sanctos, uti omnibus eruditis compertum habetur, non semper iis diebus, quibus felici obitu migrarunt ad Dominum, celebrare solent, nec qui ex illis S. Demetrium octava Octobris die recolunt, hac illum martyrio fuisse coronatum, uspiam asseverant. Sanctum itaque pro Christo XXVI Octobris die reipsa occubuisse, omni prorsus probabilitate carere non videtur, etsi interim pro certo neutiquam possit haberi, quod in sufficientis antiquitatis fideique documentis fundatum non sit.

[62] Ceterum alia non suppetunt, quibus annum ac diem, [servo, nomine Lupo, ei superstite, de quo] quo Sanctus martyrii palmam retulerit, determinem. Ad id, quod discutiendum adhuc hic est, jam progredior. In Metaphrasticis Sancti Actis, quibus, quæ anonymus, Metaphraste antiquior, concinnavit, consonant, martyrii a Sancto nostro tolerati narrationi sequentia subduntur: Quidam ex Sancti (Demetrii nempe) famulis stans prope eum, quando beatam illam subiit cædem, cum, ut potuit, divinum illum sanguinem collegisset in sacro Martyris superhumerali, & quem manu gestabat, annulum accepisset, & Martyris sanguine tinxisset, per ipsa faciebat plurima miracula. Neque erat ullus morbus, neque malus dæmon tam fortis, quin statim, si illius fecisset periculum, superaret; adeo ut tali fama miraculorum impleretur tota civitas Thessalonicensium. Quocirca nec erat consentaneum ea latere Maximianum, nec ferre posse invidiam; & ideo capitur protinus famulus, horum bonorum procurator, & interficitur. Tribunal locus, in quo fuit occisus; Lupus autem vocabatur egregius ille famulus.

[63] [nonnulla hic producuntur in medium.] Majores nostri ad diem XXIII Augusti, quo S. Lupus seu Luppus martyr, Martyrologio Romano, Menæis Græcorum excusis, Menologio Sirletiano, aliisque non modo Græeorum ac Latinorum, sed & aliarum nationum Fastis sacris inscribitur, num sanctus hic martyr cum Lupo in S. Demetrii Actis per verba jam nunc recitata memorato, unus idemque sit, inquisivere. Ac verisimilius quidem ipsis visum est, Lupum martyrem, Fastis sacris ad dictum diem insertum, cum Lupo S. Demetrii famulo, qui in hujus Actis commemoratur, unum esse atque eumdem; verum cum nihil, quo hanc suam opinionem sat firmiter stabilirent, suppeteret, rem accuratius ad hunc diem, si quid interea lucis affulgeret, examinandam remisere. Ut itaque, quod faciendum illi quodammodo promiserant, præstarem, diversa, quæ ad manum sunt, S. Demetrii Acta, monumentaque alia, e quibus forte quid lucis affulgere posse putabam, sedulo discussi, uti etiam quæcumque de Lupo martyre, Fastis sacris ad diem XXIII Augusti inscripto, litteris consignata uspiam reperi. Verum nihil omnino invenire contigit, unde opinionem, quæ Actorum S. Demetrii Lupum alterumque, Fastis sacris ad XXIII Augusti diem insertum, statuit eumdem, solide confirmare queam; quare illam, maxime quod ambobus illis Sanctis famularis seu servilis conditio, titulus martyrii, nomenque, quo vocantur, sint communia, nec quidquam, quod eos certo distinguendos suadeat, uspiam occurrat, verosimilem, imo opposita verosimiliorem, cum dictis Majoribus nostris pronuntiare contentus § huic finem impono.

§ VI. Sancti memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, quo universim hodieque apud Græcos gaudet, atque olim fuit gavisus.

[Sanctus, qui Hieronymianis apographis nuspiam videtur insertus,] Etsi quidem Sancti non pauci, quibus Demetrii nomen fuerit, tum in majoribus apud Florentinium, tum in minoribus seu contractioribus, quæ ab hoc aliisque vulgata sunt, Hieronymianis apographis inscripti ad diversos anni dies occurrant, nullus tamen eos inter est, qui vel ad hunc diem, Sancto nostro apud Latinos sacrum, vel ad XXVI Octobris, eidem apud Græcos dicatum, celebretur, aut saltem unus idemque e characteribus, quibus distinguitur, cum Demetrio nostro tuto possit statui. Verum, quamvis forte, uti inde consequitur, Fastis illis sacris, qui reliquis omnibus antiquiores habentur, Sanctus noster nuspiam sit insertus, cum tamen pro Sancto antiquitus habitum fuisse, hodieque haberi, vel multiplices etiam ostendunt, in quibus celebratur, variarum nationum, qui ab Hieronymianis sunt distincti, Fasti sacri tum antiquiores, nec multum antiquitate Hieronymianis cedentes, tum etiam minus antiqui.

[65] Ac primo quidem, ut a Fastis Latinorum sacris enumerandis ducam initium, [in pluribus tamen aliis, tum Latinorum,] Demetrius in Martyrologio Romano Parvo seu Veteri, quod paris fere cum Martyrologio, quod S. Hieronymi nomine circumfertur, vetustatis censetur, hodie annuntiatur paucis hisce verbis: Thessalonicæ, Demetrii martyris. Sanctum porro, e vetustissimo isto Martyrologio acceptum, Ado primum ac deinde ex hoc Usuardus & Notkerus, antiquis, quos Classicos vocamus, Martyrologis accensiti omnes, in Martyrologia a se concinnata ad hunc pariter octavum Octobris diem intulerunt, quod etiam, etsi interim, quo determinato duce usus hic sit, haud sciatur, Wandelbertus fecit, in metrico suo Martyrologio Demetrium hodie ita celebrans;

Octavo ante Idus, Demetri sancte, bearis,
Nomine pro Christi tortores passus iniquos.

Martyrologis Classicis seu antiquioribus, e quibus interim Rabanus &, qui tomo 2 Martii præfixus apud nos exstat, genuinus forte Beda, non secus ac Hieronymiana apographa, Demetrium prætereunt, recentiores præterea Ecclesiæ Latinæ hagiologi non pauci sese adjunxere, Belinus videlicet, Maurolycus, Galesinius, Molanus aliique, quos cum omnes hic enumerare, aut etiam, quas suppeditant, annuntiationes transcribere, operæ pretium non sit, iis præteritis, adhuc verba dumtaxat, quibus hodie quoque Martyrologium Romanum Demetrium celebrat, huc transfero. Sic habent: Thessalonicæ sancti Demetrii proconsulis, qui, cum plurimos ad Christi fidem perduceret, Maximiani imperatoris jussu lanceis confossus martyrium consummavit.

[66] Quod jam ad sacros aliarum nationum Fastos spectat, [tum Græcorum aliarumque nationum Fastis sacris, utut ad dies] non solum apud Græcos, e quorum Hagiologiis vix ullum, quod Demetrii non meminerit, invenias, Sancti nostri memoria recolitur, verum etiam apud Æthiopes, Russos seu Moscos, Coptitas ac Syros: apud Æthiopes quidem in Calendario Æthiopico apud Jobum Ludolphum, apud Russos autem seu Moscos in Slavo-Russico, quod Latine a se redditum nobilissimus baro de Sparwenfelt nobiscum communicavit, Menologio, in præfixis Operis nostri tom. 1 Maii Ephemeridibus Græco-Moscis, uti & in Ruthenico apud Possevinum Calendario, Ruthenicoque item, quod Moscua anno 1688 Georgius David, Societatis nostræ sacerdos, ad nos misit, Synaxario. Quod vero ad Coptitas ac Syros pertinet, apud hosce quidem in Syriaco seu Chaldaïco, typis Romanis anno 1624 vulgato, quod Latine dein redditum penes nos Ms. exstat, Calendario; apud illos vero in Coptico, quod habemus, quodque a Kirchero, Societatis nostræ sacerdote, in Linguam Latinam fuisse conversum, suspicamur, Kalendario Ms. Sancti nostri nomen memoratur. Ac in illis quidem omnibus enumeratis Fastis sacris Æthiopes, Russi seu Mosci, Coptitæ ac Syri non, quemadmodum Latini, ad VIII, sed ad XXVI Octobris diem Demetrium celebrant, Græcos verosimillime, ne dicam indubie, imitati, qui ad eumdem pariter XXVI Octobris diem, contra ac Latini faciunt, in omnibus prorsus, qui Demetrii meminerunt, Fastis sacris, usitari apud ipsos solitis, Sanctum commemorant.

[67] [ob rationem forte, quæ hic datur, diversos, memoratur,] Verum ut quid alio die Græci, alio Latini in sacris Ecclesiæ suæ usui destinatis Fastis Sanctum consignant? Non raro apud Latinos fit, ut Sancti, non iis diebus, quibus Vitam cum morte commutarunt, sed aliis, qui Sanctorum aliorum cultu impediti non sunt, veneratione ecclesiastica afficiantur. Quid si ergo Sanctus olim apud Latinos, non die, qui ei emortualis obtigerat, sed alio, quo, Sancti alterius veneratione haud impedito, cultu ecclesiastico apud eos afficiebatur, sacris quoque fastis per eosdem fuerit inscriptus, idque apud Græcos eo ipso, qui ei emortualis fuisset, die XXVI Octobris fieri contigerit? Enimvero hinc factum, ut Demetrii nomen Octobris die VIII apud Latinos, XXVI vero apud Græcos Fastis sacris fuerit insertum, mihi haud prorsus vero apparet absimile, maxime cum, Sanctum XXVI Octobris die martyrii palmam retulisse, Græci in Menæis, ut supra docui, expresse affirment, reque etiam ipsa forte is, ut supra pariter docui, die illa ad Dominum migrarit. Utut sit, Sanctus equidem, uti ex jam dictis liquet, in Latinorum æque ac Græcorum Fastis sacris celebratur; quoniam autem de cultu ecclesiastico, qui ei fuerit delatus, sermo jam incidit, rei argumentum monet, ut de eo jam sermonem faciamus

[68] [Officioque a Græcis hodieque colitur, idque, uti vel maxime] Quod ut magis ordinate faciam, primo quidem de cultu ecclesiastico, quo Demetrius universim apud Græcos hodieque gaudet, atque olim fuit gavisus; deinde vero de eo, quo nominatim tum Thessalonicæ, tum Constantinopoli ab ipsis etiam Orientis imperatoribus, eorumque aula fuit honoratus, tractabo, ac tandem venerationis, quæ Sancto alibi etiam, quam apud Græcos, aut modo adhuc defertur aut certo olim fuit delata, explanatione Commentarium hunc terminabo. Græci ipsum suum ad XXVI Octobris diem de S. Demetrio, vervi dumtaxat, quam tunc, ut sæpe alias, instituunt, aliorum aliquot Sanctorum commemoratione adjuncta, faciunt Officium. Quisque ita rem habere comperiet, qui magna Græcorum Menæa excusa, Typicum, S. Sabæ nomine insignitum, novissimumque, quod anno 1738 impressum notatur, Anthologium ad dictum XXVI Octobris diem inspexerit. Verum a quo tempore ecclesiasticus ille cultus S. Demetrio a Græcis qui eum præterea honorificentissimis μεγαλομάρτυρος atque ob rationem infra dicendam μυροβλύτου titulis condecorant, cœpit deferri? Cum in præfato, quo in Menæis Sanctus celebratur, ecclesiastico Officio commemoratio terræ-motus, qui sub Leone Isauro evenit, instituatur, hicque imperator seculo octavo, ad mediam fere sui partem provecto, obierit, id sane quantum ad commemorationem illam nequit esse hoc seculo antiquius, eritque fortassis, qui eidem vel propterea nec quantum ad reliqua majorem antiquitatem attribuat. Verum, utcumque res hæc habeat, Sanctum equidem diu etiam ante seculum Octavum Officio ecclesiastico universim a Græcis cultum quotannis fuisse, verosimillimum mihi apparet, tum ex iis, quæ quantum ad ejus antiquissimum Thessalonicæ juxta ac Constantinopoli cultum infra dicturi sumus, tum vel maxime ex singulari, qua seculo illo, imo etiam diu ante, apud Græcos gavisus fuit, veneratione simul & nominis celebritate; quam utramque sancti nostri Martyris prærogativam probatam nunc do.

[69] Sanctus Theodorus Studita, qui seculo octavo senescente sequentisque initio floruit, apud [ex insigni, hic e Theodoro studita probata, qua seculo octavo] Sirmondum Operum variorum tom. V pag. 208 in epistola, quam ad Joannem Spatharium dedit, ita scribit: Divinum quoddam facinus a dominatione tua factum audientes, mirati sumus ob magnam revera fidem tuam, homo Dei. Affirmat enim qui retulit, te sacram magni Martyris Demetrii imaginem susceptoris cujusdam loco adhibuisse; atque ita filii tui a Deo custoditi baptismum peregisse. Et o fiduciam tuam! Non inveni tantam fidem in Israël, non solum centurioni tunc a Christo dictum arbitror, sed nunc etiam tibi qui fide certas cum illo. Invenit ergo ille quod quærebat; adeptus es & ipse quod sperasti. Ibi divinum mandatum pro corporali præsentia: hic corporea imago vice prototypi. Ibi enim verbis aderat magnum Verbum, divinitate sua mirabile sanitatis opus invisibiliter perficiens; & hic pariter magnus Martyr imagini suæ spiritu præsens erat, insantem suscipiens. Verum hæc profanis quidem auribus, & incredulis mentibus, minime recipienda, tanquam incredibilia, videntur, maxime iconomachis; pietati vero tuæ manifesta argumenta & exempla patefacta sunt. Quid enim est quod Deus præstare credentibus non possit? Aut quomodo in imagine non homonyme cernitur, & inesse creditur, qui repræsentatur? Imaginis siquidem honor, ut magnus ait Basilius, transit ad prototypum. Quare manifestum est Martyrem fuisse, qui infantem per propriam imaginem suscipiebat, quatenus ita credidisti. Sed o magnificentiam tuam, qui talem ac tantum syntecnum, ut vocant, sortitus es, non hunc vel illum, principem puta vel dynastam; aut ipsum etiam qui diademate redimitus est. Major enim longeque superior est quem reperisti.

[70] Martyrum quippe fortissimus, mirificorum clarissimus, [fuit gavisus, veneratione ac nominis celebritate apparet, diu etiam ante hoc seculum] germanus Christi amicus, Angelorum civis: qui tot tantaque in terris semper potuit, potestque; ut in omnibus oris miraculorum suorum tuba celebretur. Beatus reipsa es, vir piissime quod talem nactus sis susceptorem: ter beatus & filius tuus, qui a tanta gloria & potentia prædito susceptus sit. Nobis vero videre liceat hunc filium tuum sancti Demetrii cognominem, si annuis: ut, tanquam ipsius filium amplectentes, & congruis ipsi verbis, ut peccatores, compellemus, & rem gestam ad alios quoque transmittamus. Nec enim res pulcras sileri convenit, sed aliis ad piæ fidei clara documenta proponi. Enimvero & factum plane singulare, quod hic laudatur, & verba, quibus id a Theodoro Studita fit, eximiam prorsus erga S. Demetrium tum Joannis Spatharii, qui forte cum Joanne Protospathario & Bajulo, ab Irene electo atque apud Theophanem ad annum imperatricis hujus decimum memorato, unus idemque est, tum ipsiusmet Theodori Studitæ venerationem arguunt. Adhæc cum hic sanctus scriptor, qui, quemadmodum jam docui, seculo octavo senescente sequentisque initio floruit, tot tantaque in terris Demetrium semper potuisse ac porro posse, per verba recitata affirmet, ut in omnibus oris miraculorum ejus tuba celebretur, præbet sane, unde non immerito, Sanctum nostrum insigni apud Græcos nominis celebritate juxta ac hinc orta veneratione diu etiam ante seculum octavum enituisse, arbitremur.

[71] Quod cum ita sit, quin abs his ille pariter, non secus ac clariores Sancti alii, Officio ecclesiastico honoratus jam tum fuerit, vix dubitandum apparet, maxime cum festivam ejus lucem Thessalonicæ jam inde a seculo sexto verosimillimeque etiam citius quotannis celebrari contigerit, [verosimillime obtinuit, postque certe festo ex parte feriato,] uti infra ostendam. Porro Demetrius non tantum Officio ecclesiastico, verum etiam festo annuo, quo sacri cultus seu sacro-sancti Missæ sacrificii tempore jus dicere nefas esset, apud Græcos, si non ante seculum octavum, certe ante seculum tertium decimum fuit honoratus. Liquet id ex data anno mundi secundum Græcos 6674, id est, æræ Christianæ 1166, per Emanuelem Comnenum imperatorem de diebus, quibus aut omnino aut ex parte tribunalibus feriandum, seu a jure dicendo abstinendum esset, Novella. In hac enim, quæ in Jure Græco-Romano, per Leunclavium anno 1596 Francofurti vulgato, pag. 160 & apud Photium in Nomocanone Titulo septimo, pag. 58 & seqq. exstat, imperator verbis sequentibus, a Leunclavio lingua Græca in Latinam conversis, ita primum loquitur: Sancimus, ut illi dies feriati sint, quos in præsenti constitutione nominatim enumerabimus; & ut alii quidem eorum ferias in universum habeant, ut nequaquam, toto ipsorum durante spatio, constitui judicium possit, nisi fortassis imperator per dispensationis modum, vel ob necessitatem (ut multa sæpenumero subita quædam rerum varietas licentius novare solet) in iis quoque judicium constituere voluerit; alii vero ex parte a judiciis vacent, ut ea videlicet exerceantur a matutino tempore usque ad tempus sacri cultus seu potius (Græce enim habetur λειτουργίας) Missæ sacrificii, quo judicibus tam precationi, quam celebrationi divini Numinis intentis esse liceat, ac, peracto sacro, justitiæ curam gerant, & injurias perpessis juxta vigorem legum succurrant.

[72] [quo deinde etiam toto feriandum forte fuerit, quotannis fuit honoratus.] Sed tamen ii, quibus in hunc modum post cultum sacrum jus dicere permissum est, in conficiendis abs se notationibus ac instrumentis mentionem temporis faciant, quo confecta sint. Hisce porro præmissis, primo dies omnino feriatos seu quibus totis a dicendo jure vacandum sit, enumerat, ac deinde ad eos, quibus ex parte tantum vacationem tribunal habet, progreditur, iisque XXVI Octobris diem, quod is magno, ut ait, & unguentis scaturienti Demetrio festus agatur, accenset. Quin itaque Demetrius festo annuo, cujus parte aliqua a jure dicendo vacandum esset, a Græcis ante seculum tertium decimum honoratus fuerit, ambigendum non est. Porro fuisse quoque per festi illius partem ab operibus servilibus abstinendum, Bailletus tom. 3 Vitarum col. 115 ad VIII Octobris diem affirmat. Atque id quidem, utut in laudata Emanuëlis Comneni imperatoris Novella expresse non assertum, verosimillimum apparet: verum is scriptor de festo illo, quod comparate ad festa alia omnino feriata secundæ dumtaxat classis festum primum fuerit, hæc præterea ibidem addit: Adeo celebre post factum est, ut haud minoribus, quam primæ classis festa, cæremoniis celebratum fuerit, estque de præcepto per totum diem hodieque observandum. Ita ille, in margine, quæ Smith. Statuta Græcæ ecclesiæ pag. 12 habent, pro se citans; Verum, cum Opus hoc ad manum non sit, fidem quantum id, quod verbis recitatis docet, penes ipsum stare volo, & ad alia modo, quæ ad Sancti cultum spectant, gradum facio.

§ VII. Quam eximius Thessalonicæ cultus Sancto fuerit delatus, & quam quidem antiquus is sit.

[Sanctus seculo septimo, imo etiam citius, Thessalonicæ cultus fuit:] Eximia plane veneratione cultuque ecclesiastico Thessalonicæ Joannis, civitatis hujus archiepiscopi, sæpissime jam supra laudati infraque laudandi, ætate seu seculo septimo gavisum fuisse S. Demetrium, vel e solis, quibus hunc scriptor ille Miraculorum edendorum lib. 1 frequentissime condecorat, honorificentissimis, iisque dumtaxat, qui pro Sanctis coluntur, dari solitis titulis haud omnino inepte conjicias. Verum ne conjecturis tantummodo utendum hac in re sit, is ipse etiam scriptor facit. Etenim encomium jam supra plus semel citatum binisque hisce Μνημὴν δικαίων verbis inchoatum, quod ad Thessalonicenses de S. Demetrio dixit, sese tunc, cum festiva ejus lux ageretur, dixisse, ab ipso statim dicti encomii initio indicat, ita illud exorsus: Μνήμην δικαίων μετ᾽ ἐγκωμίων ποιεῖθαι Σαλομῶν συνεβούλευσεν, id est, Sanctorum memoriam cum encomiis celebrare, Salomon suasit. Adhæc Ciborii seu altaris umbraculi incendium, quod miraculorum lib. 1, cap. 12 refert, aliquanto temporis spatio, antequam id litteris ibidem mandaret, ipsa sacra S. Demetrii luce, quotannis, ut ait, die XXVI Octobris celebrari tum solita, evenisse, declarat, eaque eodem loco adjungit, e quibus Sancti festivitatem non uno dumtaxat die Thessalonicæ tunc durasse, intelligitur; ut sane, quin Sanctus Joannis Thessalonicensis ætate seu seculo septimo, imo etiam, cum dictum incendium seculo sexto aut sequentis initio, uti in Annotatis cap. mox dicto subdendis docebo, evenerit, seculo sexto cultu ecclesiastico plane insigni fuerit affectus, nulla ratione ambigendum sit.

[74] Verum nonne etiam ante seculum sextum ita Sanctus in civitate sua natali honorari cœpit? [diu enim ante ædem ibidem, quæ,] Antequam, quæ mea hac de re sit opinio, edicam, nonnulla adhuc juverit præmisisse. Ædem sacram S. Demetrio Thessalonicæ, cum sacrum ejus corpus sub terra aliquamdiu jacuisset, a Leontio, Illyrici præfecto, eo ipso, quo terræ fuerat mandatum, loco fuisse exstructam, Anastasiana, simul & Photiana Sancti Passio testatum facit. Posterioris hujus lucubratiunculæ, a qua prior in substantia haud dissonat, verba huc spectantia hæc sunt: Quidam vero Leontius vir pius, postea præfecturam, qua Illyricum administravit, adeptus, locum expians, in quo sancti Martyris reliquiæ conquieverant, & amplians, excitavit templum eo loco Martyri, commune propitiatorium & perfugium, non Thessalonicæ solum, sed & omnibus finitimis. Verum, ut quo tempore id factum verosimilius fuerit, definiamus, in codice Theodosiano, cum Gothofredi Commentariis anno 1665 Lugduni edito, tom. 6, pag. 369 Leontius, qui anno 412 & 413 Illyrici præfectus fuit, memoratur. Quare, cum Leontius alter, Illyrici præfectus, cui, quod rceitatis Photii verbis narratur, convenire possit, in monumentis antiquis non occurrat, sacram, de qua hic, ædem Sancto nostro Thessalonicæ fuisse jam inde a seculi quinti initio erectam, verosimile sane apparet, etsi interim, quod forsan reipsa Leontius, a codicis Theodosiani Leontio diversus, nec tamen in monumentis ullis antiquis memoratus, Illyricum serius præfecti munere administrarit, res undequaque certa non sit. Verum, utcumque sit, sacram equidem Demetrio ædem, & quidem quæ non parvæ dumtaxat molis, uti ex Anastasiana Sancti Vita, in qua Oratorium tantummodo vocatur, non nemo forte colligat, ædificium esset, sed insigne plane templum, Thessalonicæ jam diu ante Joannis Thessalonicensis archiepiscopi, qui, ut supra docui, seculo septimo floruit, ætatem exstitisse, ex iis, quæ hic scriptor memoriæ prodit, indubitatum est.

[75] [quemadmodum e variis,] Etenim in panegyrica, quam Præfationis in modum (adi num. 4) narratis a se miraculis præmittit, oratione de primo, quod jamjam relaturus est, miraculo in codice olim Mazarinæo, supra sæpissime laudato, pag. 17 versa & seqq. ita loquitur: Ἀκούσωμεν τοίνυν, εἰ δοκεί, μετὰ συντονίας καὶ κατανύξεως πρώτου τοῦδε τοῦ θαύματος, καὶ πολλοὺς ὑμῶν πέπεισμαι μὴ ἀγνόειν διὰ τὸ περίφαντον ἐν ὅλη τῆ Μακεδονία καὶ τῆ βασιλευούση πόλει γεγονέναι, καὶ μέχρι νῦν ἄδεσθαι παρὰ τοῖς ἀπάντων στόμασι, παίδων ἐκ πατέρων παρειληφότων τὴν ἐναργῆ τοῦ Μάρτυρος καὶ ἀπροσδόκητον θαυματουργίαν. Quæ Græca verba ita sonant Latine: Audiamus igitur, si placet, cum animi attentione simul & compunctione primum illud miraculum, quod vestrum multos, quia in tota Macedonia, imperanteque civitate (ita Græci scriptores Constantinopolim passim appellant) notissimum est, omniumque ore, e patribus per filios evidenti inexspectataque Martyris (Demetrii videlicet) miraculi patratione audita , in præsens usque tempus celebratur, non ignorare existimo; In hujus autem miraculi, quod Miraculorum edendorum lib. 1, cap. 1 refert, quodque de desperatæ sanitatis præfecto, Mariano nempe, Græce περὶ τοῦ ἀπελπισθέντος ἐπάρχου, inscribit, narratione insignis plane templi, quod Thessalonicæ, dum narratum ab eo in Mariano præfecto patraretur miraculum, S. Demetrio sacrum exstiterit, loco non uno mentionem facit. Quare cum miraculum istud diu ante ætatem suam accidisse, per verba proxime recitata Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, luculentissime doceat, consectarium est, ut & diu ante hanc ac proin ante seculum VII, quo ex dictis is scriptor floruit, Thessalonicæ ingens, quod S. Demetrio sacrum esset, templum jam fuerit exstructum.

[76] [contra ac ex Anastasio Bibliothecario argui potest,] At vero, inquies, miraculum, in Mariano præfecto S. Demetrii patrocinio patratum, apud Mabillonium tom. 1 Analectorum Veterum pag. 71 & binis seqq. etiam narrat Anastasius bibliothecarius, tumque, cum illud evenit, insigne Thessalonicæ templum S. Demetrio nondum fuisse exstructum, non obscure innuit. Fateor, sic habet: Etenim Anastasius loco citato ita scribit: His dictis confestim (Marianus) somno corripitur præ dolore & tristitia; qui cum obdormisset, apparuit ei beatus Demetrius dicens: Surge & servis tuis impera, quod te deferant in domum Demetrii: nam ibi, juvante Deo, recipies sanitatem. Cumque evigilans a circumstantibus domum Demetrii martyris requireret, ait quidam: Est domus vilissima prope stadium, in qua dicunt jacere Demetrium, qui dudum lanceis interfectus est jussu Maximiani imperatoris. Tum ille: Illuc me ferte, quia in visu dictum est mihi, illic sanitatem me posse recipere. Tunc famuli tulerunt dominum suum, ubi jussi fuerant, & jussit se ponere solummodo in pavimento. Cumque jaceret, somno subito arripitur, & ecce, beatus Demetrius iterum apparuit ei dicens: Per me sanari potes, sed timeo, ne forte post sanitatem curis hujus mundi te implices. At Marianus: Tu scis, Domine, quia numquam hoc egi, nec agere cupio. Et ille: Christus te sanat, qui erigit elisos. Et evigilans Marianus cœpit narrare visionem, cumque ad hoc ventum fuisset, ubi martyr dixit: Christus te sanat, qui erigit elisos; sanus surrexit gratias agens Deo cum omnibus, qui illic aderant; cum autem Demetrii martyris domum, in qua Sancti nostri corpus, cum delatus ad illam Marianus sanitatem hujus patrocinio recuperavit, jacebat reconditum, Vilissimam hic appellet, nec tum Thessalonicæ domus alia, S. Demetrio martyri sacra, quam in qua sacrum hujus corpus jacebat reconditum, exstiterit, insigne sane templum, quod Demetrio sacrum esset, Thessalonicæ nondum fuisse tunc exstructum, in narratione huc transcripta, in qua præterea, quam longa est, nihil plane, unde aliud suspicere, suppeditat, satis aperte indicat.

[77] Verum ipsemet Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, [Joannis Thessalonicensis verbis,] qui miraculum istud litteris primus mandavit, miraculorum edendorum lib. 1, cap. 1 Thessalonicensem S. Demetrii ædem, dum qui in hanc Marianum patrocinio S. Demetrii, qui ei in somnis apparuerat, sanitati restituendum servi intulerint, memoriæ prodit, Πανσέπτον ναὸν, Templum maxime venerandum appellat, moxque sequentia, quæ addita interpretatione Latina, transcribo, verba subjungit: δὲ εἰσελθὼν, καὶ ἰδών τὴν εὐπρέπειαν τοῦ οἴκου καὶ τὴν ἐν αὐτῶ πνευματικὴν εὐωδίαν, τὴν τρέφουσαν τὰς ψυχὰς τῶν πιστῶν, ὠς παράδεισος τοῦ Θεοῦ, εἴπεν τοῖς βαστάζουσιν αὐτὸν οἰκέταις, ῥίψατέ με πλωτὸν εἰς τὸ ἔδαφος. Hic autem (Marianus nempe) cum (Demetrii templum) ingressus esset, ædisque ornatum, ac spiritualem illius, qui fidelium animas, velut Dei paradisus, alit, odorem comperisset, iis, qui illum ferebant, domesticis dixit: In nudo pavimento me deponite. Adhæc in Demetrii æde, in quam Marianum, sanitati restituendum, a servis illatum scribit, Ciborium seu (adi ad hanc vocem in Glossario Cangium) eductum in fastigiatam formam, sub quo S. Demetrii corpus reconditum jacere credebatur, altaris umbraculum ex argento confectum, exstitisse, scribit; quis vero existimet, vel in Thessalonicensi æde, sacras Demetrii reliquias continente, in quam Marianus illatus fuit, pretiosum hujusmodi ornamentum futurum fuisse, vel de ea Joannem Thessalonicensem tam magnifice, ut ex dictis facit, locuturum, si vilis dumtaxat, imo vilissima, qualis exstitisse ab Anastasio innuitur, domus fuisset? Jam vero cum hæc ita habeant, quin jam tum, cum patratum, in Mariano miraculum accidit, insigne templum, S. Demetrio sacrum, Thessalonicæ exstiterit, dubitandum non est.

[78] Id porro e Joanne Stauracio, Thessalonicensi Chartophylace, [Joanneque Stauracio, Anastasii interpretatione, quæ subinde] qui quandonam floruerit, supra edocui, utcumque confirmatur. Etenim & hic miraculum, in Mariano patratum, in suam supra memoratam de S. Demetrii miraculis lucubrationem intulit, ibidemque in codice nostro signato ✠ Ms. 193 S. Demetrii ædem, in quam Marianus, sanitati restituendus, fuit delatus, ἀνάκτορον, ædem regiam seu basilicam appellat. Nec est, quod nos hic multum moveat Anastasii Bibliothecarii auctoritas. Etenim interpretatio, qua is, quæ ad S. Demetrium apud Mabillonium tom. 1 Veterum Analectorum pag. 65 & pluribus seqq. spectant, e lingua Græca in Latinam convertit, omni prorsus mendo, sive interim id incuriæ imperitiæve ipsiusmet hujus scriptoris, sive Græci, quod huic præluxerit, exemplaris defectui adscribendum sit, carere non videtur. Rem uno alterove exemplo probatam do. Auctor anonymus, qui Sancti nostri Vitam seu Passionem, secundo loco a nobis edendam, concinnavit, narrato Demetrii martyrio, fuisse illum sub aggesta humo a Christianis quibusdam tumulatum, affirmat ac deinde subjungit: Οὐδενὶ δέ μετὰ ταῦτα φροντίς ἐγένετο μετενεγκεῖν τὸ σῶμα τοῦ Ἁγίου, ἀλλ᾽ ἔμεινεν ἐπὶ σχήματος. Hisce autem Græcis verbis sequentia isthæc apud Mabillonium tom. Analectorum Veterum cit. pag. 70 in Sancti nostri Vita seu Passione, ab Anastasio Latine reddita, respondent: Nulli autem post hæc curæ fuit transferre corpusculum Sancti, sed manebat sub signo. At vero, cum hic dumtaxat, Sancti corpus, quod sub aggesta humo tumulatum fuerat, mansisse sub hac sepultum, significari e sensus contextu patescat, voci ultimæ, quæ in recitatis Anastasii verbis occurrit, vocabulum terra seu humo substituendum puto. Vox quidem σχήματος, quæ Latine forsan per vocem signum non inepte reddi potest, in proxime recitatis biographi anonymi verbis ponitur; verum ob jam dictam, quæ a sensus contextu repetitur, causam perperam illam ibi pro voce χώματος, quæ humum seu etiam Tumulum significat, describentium incuria oscitantiave exaratam, existimo; ut, quamvis quidem erratum hic cubet, id tamen, non Anastasio, sed Græco, quo ad versionem suam adornandam usus hic scriptor est, amanuensi debeat attribui.

[79] [mendosa est, rejecta,] Verum en nunc etiam, quod verosimillime non ab alio, quam ab hoc profectum est, occurrens in versione Latina mendum. Joannes, archiepiscopus Thessalonicensis, Miraculorum edendorum lib. 1, cap. 3 Visionem, qua S. Demetrius, civitati Thessalonicensi, fame quam maxime pressæ, succursurus, viro cuidam probo in insula Chio sese spectandum dederit, enarrat, ac deinde subjungit: δὲ διαναστὰς καὶ πορευθεὶς ἐπὶ τὸ μαρτύριον τοῦ καλλινίκου μάρτυρος ἰσιδώρου, ὀφείλων ἄκριβέστερον καταμαθεῖν ἀπὸ τῶν ἐγχωρίων τίς Δημήτριος οὔτος· hisce autem Græcis verbis apud Mabillonium tom. Analectorum sæpius cit. pag. 81 sequentia isthæc Anastasiana respondent: Qui (vir scilicet, cui in insula Chio S. Demetrius apparuerat) surgens perrexit ad ecclesiam sanctorum Victoris & Isidori, volens discere a rusticis, quis iste, qui ei nimirum apparuerat, esset Demetrius. Ecclesia ergo, ad quam, cui S. Demetrius in insula Chio apparuerat, vir probus sese, quo quis, qui ei apparuisset, Demetrius esset, intelligeret, contulit, binis Sanctis, Victori scilicet & Isidoro, secundum Anastasii interpretationem sacra erat. Verum proxime recitata, e quibus, quod de ecclesia illa apud Anastasium reperitur, primitus haustum est, Joannis Thessalonicensis Græca verba, non binis, sed uni dumtaxat sancto Isidoro ecclesiam, ad quam, cui S. Demetrius apparuerat, vir probus sese contulit, consecratam fuisse, produnt. Etenim, quod in Græcis Joannis Thessalonicensis verbis proxime recitatis occurrit, vocabulum Καλλινίκος neutiquam est, cui, quemadmodum Anastasius existimavit, nomen Latinum proprium Victor respondeat, nomen Sancti proprium, sed tantum, quod S. Isidorum martyrem afficit, adjectivum, idem Græce, quod Latine pulchris victoriis ornatus, significans, uti passim modo linguæ Græcæ peritis notum est.

[80] Quidquid itaque Anastasius in miraculi, quo sanitati Marianus restitutus fuit, [ostenditur, insigne templum fuit, nomini suo sacram habuit. Illius porro] narratione adstruat, quin tamen jam tum, cum id patraretur, ac proin diu etiam ante Joannis Thesalonicensis ætatem insigne plane templum, S. Demetrio sacrum, Thessalonicæ exstiterit, ob omnia, quæ jam in medium adduxi, dubitandum non est. Atque hinc jam fluit, ut dubitandum pariter non sit, quin Sanctus diu etiam ante id tempus cultu plane insigni Thessalonicæ honoratus fuerit. Imo vero, cum ex supra dictis templum etiam insigne, nomini suo consecratum verosimillime jam inde a seculo V ibidem habuerit, eum etiam jam tm aut saltem ante seculum VI festivitate annua in illa civitate sua natali cultum fuisse, verosimillimum apparet, maxime cum jam inde ab hoc seculo pro patrono etiam primario a Thessalonicensibus habitus verosimillime fuerit, uti in Annot. lib. 1 Mirac. cap. 2 subdendis docebo. Dictum porro Thessalonicense Sancti templum inter ornamenta sua non tantum, quod jam supra memoravi, ciborium seu formæ fastigiatæ altaris umbraculum, ex argento confectum, tunc complectebatur, verum etiam fortassis thronum, ex eodem metallo constructum. Hoc certe ornamento sacrum istud ædificium jam inde a seculo sexto aut saltem a sequentis initio ditatum fuisse, fidem facit Miraculorum edendorum lib. 1, cap. 6. Ibi enim Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, miraculosam de S. Demetrio narrationem, quæ ad Eusebii, sub Mauritio imperatore, anno 602 e vivis erepto, Thessalonicensis archiepiscopi, ætatem spectat, suppeditat, argententeique throni, qui archiepiscopo hoc vivente, in Thessalonicensi Demetrii ecclesia exstiterit, mentionem facit. Atque hæc quidem ornamenta, quibus Sancti ecclesiam, imo forte ob infra dicenda horum altero, ciborio nempe, etiam tumulum ornare, Thessalonicensibus curæ fuit, eximiam prorsus, qua hi in illum antiquitus fuerunt, venerationem utcumque testatam faciunt; hanc porro amplius adhuc, quæ jam nunc subdo, ostendent.

[81] Contigit, ut, quemadmodum loco proxime cit. Joannes Thessalonicensis refert, [ornatum curando Thessalonicenses suam etiam in Sanctum] ciborium seu in fastigiatam formam eductum, sub quo, ut multis credebatur, Sancti corpus jacebat reconditum, altaris umbraculum nocte incenderetur, argentumque, e quo id, ut dixi, erat confectum, vehementi ignis calore fusum maximam partem periret. Eusebius, Thessalonicensis, quem jam mox laudavi, archiepiscopus, casu inexspectato perculsus, de novo quamprimum, qua sane re eximia ejus erga Sanctum veneratio eluxit, exstruendo ciborio serio cogitabat, cumque hunc in finem, non modica argenti, e quo combustum ciborium fuerat confectum, parte amissa, necessariam sibi deesse materiam, cerneret, ciboriumque, quod sacras Sancti reliquias continere id existimaretur, necessariam magis, quam argenteus, cujus mox meminimus, Thronus esset, supellectilem putaret, thronum istum destruere, acceptumque ex eo argentum ad novi ciborii structuram adhibere meditabatur. Verum, ne id fieret, ipsemet S. Demetrius, per presbyterum, cui semel, iterum ac tertio apparuit, Eusebio archiepiscopo, voluntatis suæ illud non esse, declarans, impediit. Neque vero præfatum Thronum, ut novum ciborium conficeretur, destrui fuit necesse. Thessalonicenses enim cives, nec moniti, affatim argenti, ut novum exstrueretur ciborium, ad archiepiscopum suum tulerunt. Joannis Thessalonicensis verba, quibus hoc postremum loco supra cit. exponitur, in compendium ab Anastasio Bibliothecario contracta, prout apud Mabillonium tom. 1 Veterum Analectorum pag. 77 exstant, hic exhibeo. Sic habent: Dum adhuc (presbyter, cui sese spectandum S. Demetrius dederat, & Eusebius archiepiscopus) De his loquerentur ad invicem, ecce ostiarius advenit dicens: Sancte præsul, prædives Mennas stat ante januam tuam cupiens tecum loqui. Dicit ei, veniat. Veniens prædictus Mennas obtulit ei LXXV libras argenti in adjutorio ciborii. Et deinde venit Johannes, scilicet Dulcedo pauperum, offerens ei quadraginta librarum pondus argenti; & cives advenientes, prout poterant, offerebant, ut ciborium restrueretur. Taliter restructum est opus sæpe nominatum meritis sancti Martyris.

[82] [venerationem ostendarunt, nec minus hanc sacri illius ædificii combusti loco] Atque ita sane Thessalonicenses, utpote ad ciborii, quo sacræ S. Demetrii reliquiæ reverenter contegerentur, structuram oblatis a se donis liberaliter concurrentes, eximiam prorsus, qua erga hunc eniterent, venerationem manifestam fecere. Quod si porro quis, ut de hac melius judicare adhuc queat, quale ac quantum, cujusque figuræ ac magnificentiæ Opus illud exstiterit, fortassis adhuc scire aveat, Miraculorum edendorum libri primi capite decimo perlecto, desiderio suo factum inveniet satis. Ibi enim in apparitionis, quæ Phoca tyranno, anno 610 e vivis sublato, imperii Orientalis habenas moderante, evenit, narratione argenteum, quod in Thessalonicensi S. Demetrii ecclesia sacrum hujus corpus continere credebatur, ciborium eleganter describitur, idque, cum Phocas proxime post Mauritium, sub quo Eusebius, Thessalonicensis archiepiscopus præfatus, sedit, imperio Orientali præfuerit, non aliud verosimillime, ne dicam indubie, fuerit, quam quod ab hoc ipso Thessalonicensi archiepiscopo fuisse exstructum, jam vidimus. Verum Opus hoc, quod alteri combusto substitutum ex jam dictis aut seculo sexto senescente aut septimi initio fuerat, posteriori hoc seculo combustum verosimillime pariter fuit. Etenim auctor anonymus, qui Joannis Thessalonicensis de S. Demetrii miraculis lucubrationem continuavit, miraculorum edendorum lib. 2, cap. 3, Thessalonicensem S. Demetrii ecclesiam flammis fuisse absumptam, refert, idque haud diu post Joannis Thessalonicensis archiepiscopi, verosimillime ante annum 690 vita functi, obitum accidisse, non obscure innuit. Jam vero, cum id ita sit, quin tunc iterum, quod Eusebius, archiepiscopus Thessalonicensis supra dictus, exstruxerat, ciborium fuerit combustum, dubitandum non apparet.

[83] [novum exstruendo fecere testatam. Id, aut certe eidem collapso.] Verum, etsi tunc seu seculo septimo senescente non tantum Opus hoc verum etiam ipsum, ut jam dictum, Thessalonicense, in quo istud continebatur, Sancti nostri templum flammis fuerit absumptum, non propterea tamen Thessalonicenses quidquam de sua erga hunc veneratione remisisse videntur. Etenim, ut loco cit. idem scriptor anonymus docet, combusti templi loco aliud perquam magnificum, quod ejus adhuc ætate exstabat, civibus suis seu Thessalonicensibus modo singulari auxilium subministrante S. Demetrio, exstruxerunt. Qua sane re suam erga Sanctum venerationem non minus, quam antiquam ejus ædem ornando, fecere testatam. Non secus porro atque antiquum, a Leontio exstructum, novum illud ædificium sacrum, aliudve, quod ei etiam postea collapso, igneve aut aliter destructo substitutum fuerit, passim apud Græcos celeberrimum juxta ac decantatissimum exstitit, idque maxime ob asservatum in eo ac cultum, e quo continuo liquor, sanandis morbis salutaris, stillabat, sancti Martyris corpus. Verum de Demetrii corpore, liquoreque, qui ex hoc stillet, sanandisque morbis salutaris sit, § sequenti tractabo; unice modo, quæ præter jam adducta de Thessalonicensi Sancti templo, alioque, quod, ei etiam sacrum, Thessalonica haud multum est remotum, notatu digna occurrunt, lectorem adhuc edocere, est propositum. Ac primo quidem Thessalonicense Sancti templum, ut Joannes Cameniata de Thessalonicensi, quod seculi decimi initio evenit, excidio in Historiæ Byzantinæ post Theophanem Scriptoribus pag. 326 & seq. testatum facit, Officii divini, peragi in eo ante istud excidium soliti, solemnitate, annuæque Demetrii festivitatis celebratione maxime effulsit.

[84] En huc, quæ scriptor ille ibidem suppeditat, spectantia verba. [substitutum aliud, quod & annua Demetriani festi celebratione.] Templa enim, inquit, quædam (cernuntur) præmagna ac munifica varioque ornatu pulcherrima, per mediam urbem (Thessalonicensem nimirum) extantia ac exposita, veluti communia Numinis propitiatoria; cum primis vero, interque ea præcipuum, omnium effectricis divinæ & supersubstantialis Verbi Sapientiæ, itemque semper Virginis immaculatæ ac Deiparæ; nec non (cujus supra memini) gloriosissimi præclarique victoris, Demetrii martyris, ubi divina peregit certamina & victoriæ palmam reportavit; hæc nimirum, recurrentibus per anni circulum festorum solenniis, universæ multitudinis in se concionem cogentia, lætitiam inenarrabilem & spiritale gaudium convenis inferebant. In horum siquidem singulis sacerdotum Ordines cleri matriculam implebant, quorum opera mysticus cultus resque sacra peragitur; lectorum item cœtus, qui concinendis canticis diligentiam habeant, & alternis versus tinniant, manuumque motibus modulationum sonos disponant, ac magnam quamdam digneque spectabilem choream constituant; tum effulgente vestium forma spectantium oculos demulcentes, tum artificiosa Psalmorum lyra auditum oblectantes. Quid enim erat, si hæc eantica consideres, fabulosus Orpheus, aut musa Homerica, aut Sirenum deliramenta, fictionum mendaciis digesta, ut nulla laudum vera ratio sit, sed falsi rumores, mortalium genus seducentes atque errori mancipantes? Frustra igitur in his Græci (imo potius, cum Ἕλληνες, quæ vox tam Ethnicum, quam Græcum significat, Græce habeatur, ethnici) crepitantibus buccis sese jactant, qui vera rerum scientia careant, vanisque sermonibus ipsi sibimetipsis pugnent; nobis vero tum Numen verum est, tum ipsum, quod canimus, laudisque obsequio frequentamus.

[85] Nec tantum Thessalonicense Sancti templum, pruisquam civitatis, [frequentique ad illud sancti opem imploratium, uti Cameniaæ] in qua hoc situm est, memoratum antea, quod a Joanne Cameniata describitur, excidium eveniret, eximia prorsus Officii divini solemnitate, annuaque festi Demetriani, quæ maxima, uti e jam recitatis Cameniatæ verbis intelligitur, pompa peragebatur, celebratione maxime effulsit, verum id non secus ac antiquum a Leontio exstructum, quod flamis fuerat absumptum, Thessalonicense (adi Photianæ Vitæ verba num. 74 recitata) Sancti nostri templum, commune propitiatorium & perfugium fuit, ad quod tum fideles alii, tum vel maxime Thessalonicenses, ut opem Sancti in necessitatibus suis implorarent, non raro recurrerent. Quam verum id sit, vel sola a Joanne Cameniata, dum, quæ Thessalonicenses aliosque, cum Agareni anno 904 Thessalonicæ, paulo post ab hisce etiam expugnatæ excisæque, imminerent, fecisse, in supra cit., quæ in Historiæ Byzantinæ post Theophanem Scriptoribus exstat, lucubratione pag. 335 memoriæ prodit, suppeditata verba argumento sunt; sunt autem hæc: Cæterum variis cogitationibus distracti ac titubantes, per reliquos insequentes dies, quod miseris reliquum est, hoc nos ipsi jam enitimur; ut scilicet, quæ nemo dicere valeat, divinæ miserationis viscera, Sanctorumque patrocinia, votis invocemus. Quippe venientes ad supra memoratam præclaro decore splendidissimam gloriosissimi martyris Demetrii ædem, tum omnes civitatis accolæ, tum ex variis gentibus advenæ, omnis dignitas atque ætas, lamentabilique choro composito, sublato ad Martyrem clamore, patronum nobis fore adversus ingruentem Barbarorum minaci ira interitum ac cædem, rogabamus. Ostendisti, dicebamus, generose Martyr, defensionis tuæ promptam ardoreque animi opitulationem, in multis haud raro periculis, quæ tuam appetiere urbem, cunctisque adversariorum dissolutis insidiis, ab omni immunem noxa ac interitu conservasti. Ostende nunc quoque, miserantissime, tuam erga nos immensam curam; & ne glorientur adversum nos gentes barbaræ & alienigenæ, quæ Deum ignorant.

[86] [hic recitatæ verba,] Neque vero dederis domum hanc, quam orbis universus novam morborum officinam medicam paratumque refugium habet, ab impuris impiisque hominibus profanari, qui nostram subsannant fidem, cultumque spernunt ac religionem: atque hoc unum nobis crimen impingunt, qua sumus in Deum, pietatem; mortemque immaturam comminantur & exitium. Licet enim innumeris digni sumus suppliciis, ob ea scelera, quæ in terra commisimus, huicque ipsi, quæ ingruit, vastitati ac cladi sumus obnoxii, non tamen alium novimus Deum, quam qui te coronavit, in cujus etiam gratiam divina peregesti certamina, quem & æmula passione clarificasti: cujus etiam munere multorum miraculorum gratiam consecutus es, nobisque murus firmus inconcussumque fulcimentum ac columen concessus es, ad quem quotidie supplices pro nobis fundens preces, quæ in rem nostram conducant, efflagitas. Respice igitur nunc quoque in populi hujus consilii mentisque inopiam ac spes depositas, orationemque nostram exaudiens, sta libera intercessione pro nobis, servis tuis, & ab exspectata nos eversione eripe, ne filii ancillæ Agar contra nos glorientur, nec dicant, Ubi est defensor eorum? Nam vides & ipse, benignissime, nos, non in lanceis, sed in potenti intercessione tua, rei summam deposuisse, qui & rursus, tuæ nos providentiæ ac curæ compotes fore, speremus. Hæc vota cum animi angore, omnes suppliciter Martyri noctu diuque offerentes atque lacrymis templi solum rigantes, hostium expectatione suspensi agebamus, cum peccatum nostrum, haud secus ac septum firmissimum ex adverso obstaret, atque Martyris intercessionem cassam redderet, ne divinam nobis benignitatem propitio Numine conciliaret.

[87] Porro Thessalonicensem civitatem, cum anno 904 ab Agarenis, [publicumque, hic pariter] ut jam docui, fuisset expugnata, haud diu admodum in potestate sua hi tenuere; mense enim nondum integro, uti e Joanne Cameniata intelligitur, excidio, quod expugnationem proxime excepit, fuerat deleta, cum deserendam illam duxere, reque etiam ipsa deseruere. Ac tum quidem statim instaurari celeberrima civitatis cœ, nec, quin tum pariter statim, ut insigne, quod a barbaris profanatum fuerat, Demetrii templum pristino decori restitueretur, laboratum a sancti amantibus fuerit, dubitandum apparet. Utut sit, istud equidem ædificium sacrum, non secus atque ante, a fidelibus, ad Sancti opem recurrentibus, frequentatum fuit. Id e publico, quod inter Innocentii tertii Epistolas, anno 1682 Parisiis a Stephano Baluzio vulgatas, libri 15 epistolæ 84 exstat insertum, instrumento fas est colligere; quod proinde, cum præterea & alia nonnulla ad Sanctum Thessalonicenseque ejus templum spectantia edoceat, integrum huc transcribo. Verum, ut quæ in hoc traduntur, facilius intelligantur, pauca adhuc, antequam id faciam, præmittenda sunt. Latini, seculi tertii decimi initio Constantinopoli in potestatem suam redacta, Thessalonicam etiam subegerunt; tunc autem Thessalonicense S. Demetrii templum Hierosolymitanis S. Sepulcri canonicis Regularibus fuit concessum. Verum hosce inter & Thessalonicensem archiepiscopum, qui in S. Demetrii ecclesiam bonaque ad hanc spectantia jus aliquod sibi competere contendebat, lis brevi exorta est, quæ tandem expressis in instrumento supra laudato conditionibus, quas ad Pontificem approbandas misere, hicque cit. epist. 84 approbavit, fuit dirempta. En nunc illud: Sanctissimo Patri & Domino Innocentio Dei gratia sacrosanctæ & universalis Ecclesiæ summo Pontifici G. ejusdem patientia & vestra Thessalonicensis Ecclesiæ minister, licet indignus, se ipsum ad pedes cum obedientia filiali. Cum propter schismaticam inobedientiam summi regis vindicta terram Græcorum correctionis funiculo flagellasset, & ipsam de secreto atque inæstimabili consilio suo ad manus reduxisset Latinorum, multi religiosi de diversis partibus accedentes diversa beneficia tam per Dominos Cardinales quam per principes & Barones & alios fideles adepti sunt.

[88] Inter quos sacrosancti sepulchri Canonici ecclesiam sancti Demetrii Thessalonicensis, [veritatum,] quoquo modo gavisi sunt adipisci, quam usque ad inthronizationem meam cum multis laboribus &, ut verum fatear, illi terræ multum necessarii possederunt. Sane quamvis prædicta ecclesia sancti Demetrii ad jurisdictionem meam pertinere noscatur, tamen ob reverentiam dominici sepulchri, ubi redemptio humani generis operata est, & ad cujus subventionem crucesignatorum exercitus terram Romaniæ dicitur acquisisse, ne etiam dicti canonici sua spe & laboribus penitus fraudarentur, & ut omnis quæstio & controversia, qualis inter me & ipsos super hoc exorta, quæ de facili ordine judicario non poterat tempore instanti propter causæ perplexitatem diffiniri, per pacem & æquitatem facilius sopiatur, præsertim cum in sæpedicta ecclesia tanti martyris corpore decorata tam favorabilis ecclesiæ canonici regulares honorificentius quam seculares valeant deservire, prudentum virorum fretus consilio, videlicet Ar. Cermopilensis episcopi Sarrensis postulati, W. Nazarocensis electi Philippensis postulati, & magistri R. Citrensis electi, mihi, quantum in me est, visum est utile pariter & honestum, ut memorati canonici dominici sepulchri de universis possessionibus, proventibus, fructibus, redditibus, legatis, & eleëmosynis quocunque justo modo ad dictam ecclesiam sancti Demetrii pertinentibus, sicut per instrumenta vel per testes idoneos sive alio justo modo probari legitime poterit, insuper de omnibus illis, quæ aliquo tempore Archiepiscopis Thessalonicensibus nomine ecclesiæ prædicti sancti Demetrii collata fuerunt, vel in posterum conferentur, sicut, ut supra dictum est, legitime probari poterit, talem pro servitio sæpedictæ ecclesiæ percipient portionem, qualem canonici sanctæ Sophiæ Thessalonicensis metropolis de possessionibus ejusdem percipient, cum eam contingerit ordinari.

[89] [instrumentum argumento sunt,] Domos siquidem, quas clerici sancti Demetrii tempore Græcorum intra Thessalonicam habebant, canonici sancti sepulchri extra partem possidebunt; oblationes quoque manuales & quæcunque eis legata fuerint nominatim, sive nomine sancti sepulchri, similiter extra partem recipient. Ea vero, quæ super tumbam sancti Demetrii offerentur, vel ecclesiæ ejusdem nominatim legata fuerint, secundum supradictam divisionem partientur. Adjuncto tantum, quod cum dicti canonici in ecclesia illa capellanos vel clericos pro tempore initutuent, sub eadem fidei religione, qua ipsi tenebuntur, eis injungent quod nullatenus aliquibus in testamento vel alias persuadebunt, ut ipsis canonicis magis, quam ecclesiæ in præjudicium & damnum Archiepiscopi debeant erogare. Expensis, quantum ad sarta tecta vel luminare ecclesiæ & justa tumbæ custodia, de commune pro rata faciendis. Præterea prior, qui in ecclesia sæpedicta sancti Demetrii pro tempore a Patriarcha Ierosolymitano & capitulo suo fuerit delegatus, mihi & successoribus meis canonice intrantibus obedientiam & reverentiam tenebitur exhibere. Matrici insuper ecclesiæ Thessalonicensi & mihi meisque successoribus in dicta ecclesia omni jure & libertate nostra, sicut & in aliis ecclesiis ejusmodi, plenarie reservatis. Salva Domini Patriarchæ Ierosolymitani & capituli sui in omnibus obedientia in ipsum priorem & canonicos & alios religiosos ibidem commorantes.

[90] [consursu maxime effulsit,] Igitur cum ordinationes ecclesiarum, quæ per inferiores prælatos fieri nequeunt, ecclesiæ Romanæ, quæ disponente Domino omnium ecclesiarum mater est & magistra, debeant reservari, dictam compositionem sive dispositionem, quam per me facere vel firmare non præsumpsi, sanctitati vestræ duxi transmittendam, paternitatem vestram flexis genibus mentis exorans attentius & obnixe, quatinus causa Dei & ob dominici sepulchri reverentiam & præcum mearum interventu, si sanctitati vestræ competens & honestum videbitur, ipsam auctoritate vestra facere vel inceptam perficere dignemini, & ut majorem habeat firmitatem, eandem auctoritate prædicta roborantes. Isthæc modo, quibus dictum instrumentum concipitur, verba considera, videbisque eo tempore seu seculi tertii decimi initio, quo datum id fuit, Thessalonicense S. Demetrii templum fidelium ad id, qui & tumulum ejus oblatis donariis honorarint, accessu haud raro frequentari soluisse. Nec hoc tantum e charta illa disces, verum etiam alia nonnulla, quæ seu ad ipsum Sanctum nostrum, seu quæ ad dedicatum ei Thessalonicense templum spectant.

[91] Ceterum hoc diu adhuc post seculum tertium decimum a Græcis, [Græci schismatici, utut Turcis subditi, seculo quinto decimo] utut schismaticis, non raro etiam, ut Demetrii in necssitatibus suis opem implorarent, frequentari soluisse, indubitatum est. Ac nominatim quidem id a Thessalonicensibus seculo quinto decimo factitatum adhuc fuisse, argumento sunt minime dubio, quæ tum in sua de excisa per Turcas anno 1429 Thessalonica Lucubratione, Leonis Allatii Symmictis, Coloniæ Agrippinæ anno 1653 a Bertoldo Nihusio editis, inserta, Joannes Anagnosta, scriptor synchronus, rerumque pene omnium, quas ea describit, oculatus testis, de Thessalonicensibus, ad S. Demetrii opem, cum civitati suæ Turcas jam imminere nossent, confugientibus, num. 10 memoriæ prodit, tum etiam, quæ, quemadmodum Analecta miraculis edendis subjicienda docebunt, Demetrius Chrysoloras, seculi & ipse quinti decimi scriptor de oleo seu unguento, mirifice adhuc ætate sua e S. Demetrii tumulo scaturiente, commemorat. Nec est, cur quisquam, an non saltem ab anno 1429 celeberrimum illud Sancti nostri in hac urbe templum a Thessalonicensibus, Græcisque aliis frequentari desierit, idcirco subdubitet, quod anno illo expugnata excisaque a Turcis Thessalonica fuerit. Tunc enim Christianis, ut Joannes Anagnosta in lucubratione laudata num. 18 testatur, duo dumtaxat templa, quorum alterum Deiparæ, alterum Præcursori Domini sacrum erat, fuere erepta. At vero, sciscitabere, an etiam biennio circiter trienniove post dicatam Demetrio ædem Christianis per Turcos eripi haud contigit? Id sane ita habere haud videtur. Etsi enim tunc hi, jubente Amurathe 2, imperatore suo, omnia fere Christianorum templa, uti idem Anagnosta num. 20 docet, occuparint, horum tamen quatuor illis adhuc fuere relicta; hæc autem inter S. Demetrii templum exstitisse videtur.

[92] Ducas enim, Michaëlis Ducæ nepos, ex imperatoria Ducarum familia oriundus, [adhuc possedere; etsi autem modo, ut apparet, sacro illo loco] qui & ipse seculo quinto decimo floruit, remque proinde optime habere perspectam potuit, in Byzantina a se contexta Historia cap. 29 sic scribit: Præcipua monasteria, quorum fama celebris ubique erat, suæ religioni (Mahometanæ nimirum Amurathes) templa, præter insignis martyris Demetrii ædes consecravit. Quamvis enim id ingressus templum suis manibus arietem immolasset, Deumque præcatus esset, Christianis tamen restitui postea jussit. Ornamentum vero sepulcri & memoriæ Martyris, templi & adytorum quodcumque erat, Turci furati sunt, parietibus nudis solummodo relictis; hic autem scriptor, ne cum Joanne Anagnosta, qui duo tantum, ut jam docui, Christianis templa proxime ab expugnata Thessalonica fuisse erepta, tradit, pugnare sit dicendus, de monasteriis, quæ præter sacras S. Demetrii ædes, religioni suæ templa Amurathes biennio circiter aut triennio post expugnatam Thessalonicam consecrarit, debet intelligi. Quod cum ita sit, nec tunc Thessalonicense Demetrii templum Christianis fuisse ereptum, certum apparet; ut proinde sacrum illum locum deinceps, non secus ac ante, Thessalonicenses aliique verosimillime frequentarint. Verum anne hodieque facere id hisce integrum est? In mosqueam seu fanum Turcicum modo esse conversum Thessalonicense S. Demetrii templum, Martiniereus in Dictionario Geographico, paucis etiam, quam insigne illud fuerit, tradens, ad nomen Salonicki, quo modo Thessalonica appellatur, e Coronellii historicis ac geographicis Monumentis, scriptoque a Paulo Luca Itinerario docet, nec quidquam, unde res hæc, licet interim, quandonam gesta sit, haud inveniam, vocetur in dubium, occurrit; quare dubitandum non est, quin sane multo minus, quam quondam soluerit, exstructum olim Sancto Thessalonicæ templum a Christianis modo visitetur.

[93] [sint exuti, Demetrium tamen adhuc in veneratione habent.] Verum non omnis propterea apud Thessalonicenses Sancti veneratio interiit, uti ex jam nunc dicendis patescet. Inter ecclesias, iis per Turcos ereptas, etiam exstitit metropolitana seu primaria basilica, æternæ Dei Sapientiæ, uti ex Joannis Cameniatæ verbis, num. 84 datis, aliisque in supra huc transcripto instrumento publico num. 88 contentis facile intelliges, consecrata; hujus autem loco Thessalonicenses, ut videtur, ecclesiam metropolitanam seu primariam aliam exstruxere, eamque, quod, eorum erga Sanctum nostrum venerationem penitus haud interiisse, argumento est, S. Demetrio consecravere. Certe, primariam modo Thessalonicæ ecclesiam S. Demetrii nomine consecratam esse, Lequienus, cui & alii scriptores consonant, in Oriente Christiano tom. 2 col. 27 affirmat; hanc autem ædem sacram ab antiqua sæpissime supra memorata, cum hæc modo ex dictis in fanum Turcicum sit conversa, esse distinctam, dubitandum non est. Ceterum ut ad aliud, quod hic adhuc memorandum restat, jam tandem progrediar, e singulari Thessalonicensium in S. Demetrium veneratione altera adhuc, non quidem Thessalonicæ, sed tamen haud procul ab hac civitate ædes sacra, uti Miraculorum edendorum libri tertii caput quartum, tempore tamen, quo id factum fuerit, non expresso, fidem facit, olim etiam exstabat. Atque hæc quidem ad fontem, cujus aquis qui sese, S. Demetrio invocato, abluerent, sanitatem amissam (adi loco cit. Miracula edenda) non raro recuperabant, erat exstructa, multumque a Christianis, cum rerum adhuc Thessalonicæ hi potirentur, solebat frequentari; verum anne pius quoque mos hic, sacro illo loco a Turcis forte pariter occupato, abrogatus modo penitus non sit, compertum haud habeo.

§ VIII. Quandonam primum prodigiosum unguentum e Sancti seu tumulo seu corpore stillare inceperit, & quid præterea de sacro hoc pignore sit credendum.

[Auctores præcipui, qui unguentum,] Quin prodigiosum unguentum e Thessalonicensi S. Demetrii sepulcro antiquitus, stupendo miraculo S. Demetrii meritis adscripto, scaturierit, dubitandum non est. Id enim testatum faciunt scriptores non pauci, qui, cum rem aut suismet oculis conspexerint aut certe e testibus fide dignis audierint, suspecti nobis hic esse non debent. Verum a quo tempore miraculum illud primum inceperit, haud æque indubitatum est, uti nec quandonam circiter Sancti nostri corpus, ad quod prodigium istud evenit, detegi contigerit. Duo idcirco hæc capita præsenti § examinare statui, uti etiam alia nonnulla, quæ ad sacrum illud pignus spectant lectoremque edoceri convenit. Verum antequam id faciam, præcipua scriptorum antiquorum, qui de prodigioso S. Demetrii unguento, morbis sanandis salutari, loquuntur, in medium proferre, ducto ab antiquioribus initio, hic lubet. Joannes Cameniata, qui seculo decimo floruit, civitatisque Thessalonicensis per Agarenos anno 904 obsidionem expugnationemque ac excidium descripsit, pag. 184 editionis Coloniensis, anno 1653 factæ, S. Demetrium appellat myroblytam, ita unguentum, quod Græce μυρὸν vocatur, ex ejus seu corpore seu tumulo saltem scaturire, Græce βλυζεῖν, non obscure significans.

[95] Joannes Scylitzes, qui seculo XI floruit, in Michaële Paphlagone oleum seu unguentum e S. Demetrii sepulcro scaturire diserte affirmat. [morbis sanandis salutare,] Nec id minus clare Anna Comnena, quæ seculo duodecimo claruit, resque a patre suo, Alexio Comneno, tunc gestas, lucubratione a se contexta, quam Alexiadem inscripsit, ad posteritatem transmisit, hujus sui Operis lib. 2, pag. 60 memoriæ prodit, ita ibidem scribens: In qua (urbe Thessalonicensi nimirum) præclarum templum in nomine magni martyris Demetrii exstructum visitur: ubi & unguentum ex venerabili ejus loculo scaturiens maximas quotidie curationes operatur in iis, qui cum fide accedunt. Nicetas Choniates, qui anno 1205 Vitam cum morte commutavit, in Annalibus a se conscriptis scelera a Siculis Thessalonicæ, cum civitatem hanc anno 1185 expugnassent, commissa graphice describens ea simul prodit, e quibus tunc etiam unguentum seu oleum e S. Demetrii sepulcro maxima copia ebulliisse, manifestum fit. Ita enim ibidem in Andronico Comneno lib. 1, num. 9 habet: Nec editis per eos miraculis movebantur, quibus Christus eos remuneratur, qui suis membris ipsi honorem habuerunt; ut unguentum, quod ex celeberrimi martyris Demetrii monumento ebullit, cadis & lebetibus haustum, patellis piscium infunderent, eo calceamenta ungerent, & ad cætera ministeria, quibus oleum usui est, temere & nequiter abuterentur. Id vero, ut e fonte inexhausto prodiens, aut ex abysso scaturiens, copiosius affluebat, & nova ratione exundabat, ut & barbari unum id mirarentur, & gratia Martyri divinitus concessa obstupescerent.

[96] Joannes Cantacuzenus, qui, abdicatis anno 1355 imperii fascibus, [e Sanctitumulo antiquitus] rerum a se aliisque gestarum historia conscribenda senectutem transegit, concinnati a se hujus Operis lib. 1, cap. 53, itemque lib. 3, cap. 9 μυροβλύτου, Latine myroblytæ, id est, oleum seu unguentum scaturientis stillantisve titulo S. Demetrium, dum de Thessalonicensi hujus seu templo seu conditorio mentionem facit, condecorat. Idem etiam faciunt præter Joannem Cameniatam supra jam memoratum scriptores Græci alii non pauci, ita tamen, ut hosce inter etiam sint, qui, quamvis quidem Sanctum, non μυροβλύτου seu myroblytæ, μυροβλήτου nihilominus, quod eodem recidit, seu myrobletæ, id est, oleum seu unguentum emittentis titulo, nomenclatione a vocibus Græcis μυρὸν, oleum seu unguentum, & βαλλεῖν, mittere seu emittere, deducta, afficiant. Ceterum ut scriptoribus jam laudatis scriptorem alium, omnium fusissime de unguento seu oleo, quod e S. Demetrii corpore seu tumulo prodigiose stillavit, locutum, adjungam, Joannes Anagnosta, supra adhuc laudatus seculi XV scriptor Græcus, qui Thessalonicæ, patriæ suæ anno 1429 a Turcis obsessæ expugnatæque, excidium litteris complexus est, in Opusculo, quod ad luctuosum illum eventum, cui ipsemet præsens interfuerat, describendum concinnavit, quodque in Leonis Allatii Symmictorum libro posteriori typis vulgatum exstat, pag. 355 & seqq., cum jam antea in eodem Opusculo pag. 329 μυροβλύτου, id est, myroblytæ seu unguentum stillantis titulo Sanctum ornasset, ita e Leonis Allatii interpretatione memoriæ prodit: Quid porro diceres de nostri trophœalis & martyris (Demetrii videlicit) myrothecio?

[97] [scaturiisse, tradunt, recensentur.] Neque illud immotum neque imperturbatum furoris exsuperantia conservarunt, qui contra nos veluti bestiæ immansuetæ sævierant; non eandem tamen ob causam, ob quam alia antiquitus per nos sepulchra exstructa reserata sunt & disjecta, & cadaverum reliquiæ, in eis jacentes, super terram dispersæ: in illis enim Turcæ pecunias a civibus repositas, causa jam prænarrata, reperere, proptereaque fere omnia & reserarunt & subverterunt; at hic duplici de causa tum propter ex non parvo auro & argento & lapidibus preciosis nec non & gemmis circa illud compositum ornatum, tum propter sanitatem exhibens divinum unguentum. Nonnulli enim ornatus tantum gratia illud despoliarunt; alii, nobis unguentorum affluentiam invidentes, &, quæ inde subsequitur, sanitate nos privare cupientes, ut in posterum illa nobis medicina, cum opus esset, nulla suppeteret. Quapropter superstratis marmoribus disjectis, unguenta non levi nisu exhauriunt, & sacrum divinumque Martyris corpus expromere conantur. Opinabantur siquidem propositum consequi, nosque unguentorum inexhaustorum in orbitatem redigere. Verumtamen, quem sibi temere proposuerat eorum libido, finem non habuit. Per plures itaque dies ambabus manibus unguentum exhauriebatur, & quibusdam plane ridiculum videbatur; at, qui plus aliis sapiebant, curæ erat illud in patriam perducere, & cum reverentia religioneque contrectare. Nam ab expertis audiverant, ad quoslibet morbos medicinalibus ipsis pharmacis multo efficacius esse. Nihilominus unguentorum fontem non potuere neque exsiccare, neque exinanire, quamvis id contentiosius multumque per tempus niterentur, & merito … neque enim humana exæquant, quæ Deus dignis elargitur; sicuti nec iisdem terminis subjacent.

[98] [Prodigium illud non jam inde, ut Joannis Stauracis, quæ] Atque hæc sunt præcipua, quæ in medium hic adducenda duxi, scriptorum de unguento seu oleo, quod e Sancti seu corpore seu tumulo stillavit, testimonia; nemo autem, quantum opinor, est, qui, hisce expensis, de rei veritate utcumque ambigat. Verum, ut ad ea, quæ dubia discutiendaque præterea hic sunt, jam veniam, quandonam insigne illud ac continuum olei seu unguenti, e Sancti seu corpore seu tumulo scaturientis, prodigium fieri primum incepit? Cum Joannes Cameniata, ut jam docui, seculo decimo floruerit, Sanctumque Myroblytæ titulo afficiat, quin jam inde ab eodem seculo decimo unguentum seu oleum e S. Demetrii tumulo stillarit, dubitandum non est; imo vero cum titulus ille non tunc primum, cum auctor ille floreret, Sancto tributus fuisse videatur, oleum seu unguentum ex ejus seu corpore seu tumulo jam inde a seculo nono aut etiam octavo prodigiose stillasse, haud difficulter crediderim. Verum num citius etiam miraculi hujus initium statui possit? Poterit sane, atque etiam debebit, si modo Joanni Stauracio in sua, quæ qualis sit, supra exposui, de patratis a S. Demetrio miraculis lucubratione sit credendum. Etenim Græcus is scriptor, cujus proinde verba una cum adjuncta, quam adornavi, versione Latina huc transfero, in codice nostro ✠ Ms. 193, pag. 73, ita scribit: Μετακαλεῖταὶ ἡμᾶς τὰ περὶ Ἰουστινιανὸν τὸν μέγαν αὐτοκράτορα. Οὕτος ἀφύλακτον ἅλλως ἔχειν τὸ τῆς βασιλείας σκῆπτρον ὑπελογίζετο, εἰμὴ ποῦ τί τῶν Δημητριακῶν λειψάνων συστρατηγοῦν αὐτῷ, μᾶλλον δὲ προμαχοῦν ἐπιφέροιτο.

[99] Γράμματα τοίνυν αὐτοῦ καὶ προθέβατα Θεσσαλονικέων εἶχεν εἰς ἐπήκοον, [recitantur, verba exigunt,] μέρός που τῆς μαρτυρικῆς διαρτίας τοῦ σώματος ἐξαιτούμενα. Γνωσιμαχοῦσιν πόλις πᾶσα, καὶ τῷ πράγματι δυσχεραίνουσι· κάμπτονται δὲ ὅμως τῇ αἰτήσει τοῦ αὐτοκράτορος ὡς ἐκ πίστεως ἐληλυθυῖᾳ εἰλικρινοῦς· καὶ δὴ παρῆσαν μὲν οἱ τὴν ὀρυγὴν ἐκ πλαγίου τῆς μαρτυρικῆς σοροῦ σκευαζόμενοι· ἄλλως γάρ πως τῇ τοσαύτῃ τῶν μύρων πλημμύρᾳ μαρτυρικὸς θησαυρὸς ἀνηρεύνητο; Τοῦ πράγματος δὲ ὅλαις εἴχοντο ταῖς χερσὶ, δάκτυλόν που τυχὸν βραχίονα, ἂλλο τι μέρος τῆς μαρτυρικῆς ὁλομελείας μεθ᾽ ὅσου τοῦ τάχους ἁρπαλέως τεμαχιζόμενοι, ὡς μὴφθάσοι τούτους κατακλύσαι τῶν μύρων ἐκεῖθεν τοῦ μάρτυρος ἐκπηδίουσα ἄβυσσος. Justianianus Magnus imperator modo nos vocat. Hic sese imperii sceptrum haud tutum habiturum existimabat, nisi quid reliquiarum Demetrii, quo secum hic exercitum duceret, seu potius pro se pugnaret, consequeretur. Litteras ergo, & quæ audire posset, mandata, partem quampiam corporis Martyris exigentia, Thessalonicensis civitas ab eo accipit. Urbs tota repugnat, remque ægre fert; imperatoris tamen petitione, veluti e sincera fide procedente, flectitur, adsuntque, qui a sinistro loculi Martyris latere fodere aggrediuntur; alias enim qui, tanta unguentorum existente affluentia, in Martyris thesaurum queat inquiri? Rei autem totis manibus instabant, alicunde digitum forte vel brachium, vel aliam quampiam corporis Martyris partem quanta poterant, celeritate, ne, antequam propositum exsequerentur, unguentorum illinc e Martyre stillante copia obruerentur, abscindere satagentes.

[100] Quod si ergo Joanne Stauracio standum sit, [a Justiniani I imperatoris,] jam inde a Justiniani I imperatoris, qui ab aliquibus Magni titulo condecoratur, ætate ac proin jam inde a seculo sexto, cujus anno 65 is obiit, unguentum seu oleum e tumulo seu potius, spectatis, quæ jam recitata sunt, verbis, Sancti corpore scaturiit, & quidem, ut luculentissime hisce traditur, ingenti copia. Verum sunt, quæ, an jam tum e Demetrii corpore unguentum seu parva seu magna copia stillarit, dubium admodum, ne quid pejus dicam, efficiunt. Ac primo quidem Joannes, Thessalonicensis archiepiscopus, lib. 1 miraculorum, cap. 5 in medium adducit epistolam, ad Mauritium imperatorem, cum hic quoque reliquiarum S. Demetrii partem postulasset, ab Eusebio, Thessalonicensi sub seculi sexti finem archiepiscopo, scriptam, qua hic, qui olim per Justinianum I imperatorem reliquiarum S. Demetrii pars postulata fuisset nec tamen, miraculo mox memorando obstante, obtenta, significat, rationeque inde petita sese ab adimplendo Mauritii postulato excusat. Verum, licet tunc humum loci, quo Sancti corpus jacere reconditum credebatur, a viris nonnullis, quo sacrum pignus invenirent, fuisse effossam, Eusebius in dicta epistola commemoret, ne vel verbo tamen unguenti seu olei, quod e loco isto, Sanctive corpore tunc stillarit, mentionem facit. Parum autem verosimile apparet, prodigii hujusmodi, quo adeo, ut nulla sane re magis, Demetrii sepulcrum seu conditorium fuisset illustre, mentionem ipsum, si locum istud jam tum habuisset, facturum non fuisse in laudata epistola, in qua non pauca de conditorio isto, seu, ut loquitur, de loco, quo sacrum sancti corpus jacere reconditum credebatur, in medium adducit.

[101] [uti e rationibus,] Adhæc, Viros, qui, Sancti corpus quærentes, humum effodere cœperant, igne e terra in ipsos prodigiose erumpente, ab opere incepta desistere fuisse compulsos, idem Eusebius in laudata epistola refert, additque humi partem, quæ ex igne erumpente fragrantiam ineffabilem mirabiliter contraxerat, ad Justinianum, qui & illam, non secus atque ipsum Sancti corpus, cum lætitia acceperit, postulatarum reliquiarum loco missam fuisse; unguenti autem seu olei, e Sancti seu corpore seu tumulo prodigiose stillantis, quod ad Justinianum pariter missum tunc fuerit, non meminit, & tamen, si prodigiosæ isti scaturigini jam tum locus fuisset, futurum fuisse videtur, ut æque aut etiam potius unguentum, morbis sanandis salutare, quam humus, bono dumtaxat odore ex miraculo affecta, ad Justinianum postulatarum reliquiarum loco mitteretur. Accedit, locum certe, quo sacrum S. Demetrii corpus in dicata ei Thessalonicæ ecclesia jacebat, non potuisse non esse notissimum, si ex eo, aut, si mavis, e Sancti, quod is complectebatur, corpore unguentum continuo magna copia stillabat, passimque hoc prodigium, ut supra huc transcripta Joannis Stauracii verba suadent, habebatur compertum. Verum locum, quo Sanctus in Thessalonicensi sua ecclesia jaceret reconditus, Justiniani ætate, seu cum hic reliquiarum S. Demetrii partem sibi postulavit, notum non fuisse apparet.

[102] [hic in medium] Ita autumo, primo quidem, quia, dum Eusebius, Thessalonicensis archiepiscopus, humum a quibusdam ad Demetrii corpus quærendum tentatam fuisse, in epistola plus semel jam laudata narrat, id, non eo loco, quo sacrum Sancti corpus jacebat, sed quo jacere putabatur, factum fuisse affirmat; deinde vero quia ne quidem Joannis, Thessalonicensis archiepiscopi sæpissime supra laudati, qui tamen post Eusebium floruit, ætate determinatus locus, quo Sanctus jaceret, notus exstitit in ecclesia, nomini ejus Thessalonicæ sacra, uti ipsemet scriptor ille lib. 1 Miraculorum cap. 5 fidem facit. Verba ejus, e quibus simul, Sancti conditorium seu locum, quo hic in Tessalonicensi sua ecclesia jaceret reconditus, Eusebio archiepiscopo Thessalonicensem sedem occupante, notum etiam non fuisse, luculentius patescet, huc e Græcis facta a me Latina transcribo. Sic habent: Quoniam autem semper quidem, maxime autem idololatriæ tempore, qui civitatem hanc Deo dilectam incoluerunt, Christiani accurati constantissimique martyrum amatores fuerunt, præ metu, ne Sanctorum, martyrio coronatorum, corpora idololatrarum furori committerentur, tacite illa ac mysteriose in terra absconderunt, adeo ut usque in præsens tempus ex iis, qui martyrium in hac subierunt, nullius prorsus, præterquam celeberrimæ ac sanctissimæ virginis Matronæ, sacrum conditorium, quo depositi fuerunt, noscatur.

[103] Jam vero, cum usque ad Joannis Thessalonicensis ætatem, [adductis,] quo determinato ecclesiæ suæ loco Sanctus noster jaceret reconditus, Thessalonicæ etiam, uti recitata scriptoris hujus verba fidem faciunt, ignoratum omnino fuerit, qua ratione, vel jam tum, vel etiam antea ex illius seu tumulo seu corpore unguentum seu oleum, morbis sanandis salutare, scaturiisse, resciri certo potest? An forsan vel e traditione, ab ipsa Joannis Thessalonicensis ætate aut etiam citius incepta, vel e documentis seu scripto seu aliter ab iis, qui vel ipsimet eadem Joannis Thessalonicensis ætate aut citius etiam floruissent, vel rem a majoribus audivissent, ad posteritatem transmissis? Verum qui vel traditio vel documenta, quibus, e S. Demetrii corpore unguentum jam inde a Joannis Thessalonicensis ætate, citiusque etiam stillasse, habeatur compertum, suam queant tempore isto traxisse originem, si tum determinatus, quo sacrum illud pignus jaceret reconditum, locus omnino, qualem illum exstitisse Joannes Thessalonicensis prodit, ignotus exstiterit? Id enimvero captu admodum difficile mihi apparet, oleumque proinde seu unguentum, morbis sanandis salutare, e Sancti nostri seu tumulo seu corpore vel Joannis Thessalonicensis ætate, vel etiam ante hanc scaturiisse, in animum haud possum inducere.

[104] At vero, inquies, Joannes Thessalonicensis Miraculorum edendorum lib. 1 ea suppeditat, [aliis etiam, quæ in contrarium facere possunt,] e quibus jam inde a scriptoris hujus ætate, imo etiam ante hanc oleum seu unguentum e Sancti nostri corpore scaturiisse apparet. Etenim ibidem cap. 1 sub finem Marianum, qui, quemadmodum e supra dictis liquet, diu ante Joannem Thessalonicensem floruit, ita S. Demetrio loquentem seu potius hujus pro sanitate recuperanda auxilium implorantem inducit: Τὴν δεδωρημένην σοι χάριν ὑπ᾽ αὐτοῦ τῶν ἰαμάτων ἔκχεον εἰς ἐμὲ·. ac paulo post: ἔκχεον ἐπ᾽ ἐμὲ τὴν ἐλεεμοσύνην σου καὶ τὰ οἰκτείρμονα σου ἰάματα. Adhæc eodem miraculorum libro cap. 4 ita de Demetrio initio scribit: Ὀͅυ σωμάτων δὲ μόνον ἰάμασιν καλλίνικος οὐτὸς ἐναμβλύνεται Μάρτυς, ἀλλὰ καὶ &c. Fateor, isthæc locis citatis Joannes Thessalonicensis commemorat; verum e textibus adductis, jam inde a Joannis Thessalonicensis ætate aut etiam ante illam unguentum seu oleum, sanandis morbis salutare, e S. Demetrii seu corpore seu tumulo scaturiisse, concludendum non videtur. Cum enim vox Græca ἰαμὰ non tantum medicamentum, verum etiam medicamenti effectum seu sanationem significet, prior ex adductis tribus textibus hoc modo, Donatam tibi ab eodem curationum gratiam super me effunde, secundus isto, Effunde super me misericordiam tuam, commiserantesque tuas sanationes, ac tertius denique sequenti, Non solum autem corporum sanationibus Martyr ille, pulchris victoriis condecoratus, abundat, sed & &c. in linguam Latinam convertitur.

[105] [confutatio, concluditur, ætate primum, sed domum] Nec, etsi vocabulum Græcum ἰαμὰ idem prorsus, quod vocabulum Latinum medicamen seu medela, in allatis textibus significare, tantisper etiam dederimus, consectarium propterea erit, ut Joannes Thessalonicensis miraculum unguenti seu olei, e Sancti tumulo scaturientis, iis indicatum certo voluerit. Quid ni enim per medicamina, tum in duobus textibus prioribus, tum etiam in posteriori, ipsam S. Demetrii intercessionem, seu potius suppetias, Sancti patrocinio aut ferendas aut etiam reipsa miseris sæpius allatas, intellexisse possit? Alterutro sane e jam assignatis modis aut saltem alio, quo unguenti e Sancti corpore scaturientis prodigium haud adstruitur, tres supra datos Joannis Thessalonicensis textus explanandos esse, vel ex eo liquet, quod, cum hic scriptor, quo Sanctus noster ecclesiæ suæ Thessalonicensis loco jacuerit reconditus, ignorarit, unguentum ex ejus corpore scaturiisse, exploratum etiam verosimillime haud habuerit, hujusque proinde prodigii in allatis textibus mentionem haud fecerit, imo etiam ne facere quidem potuerit. Atque ita, omnibus, quæ jam dixi, expensis, nondum sane Joannis Thessalonicensis ætate, nedum ante illam, unguentum seu oleum e Sancti seu tumulo, seu corpore stillasse, verosimillimum, ne dicam indubitatum, apparet. Verum quo tandem ergo tempore prodigium istud primum cœpisse statuemus? Thessalonicense Demetrii templum haud dudum post Joannis Thessalonicensis obitum seu seculo septimo senescente flammis fuisse absumptum aliudque ejus loco fuisse exstructum, supra vidimus. Quid si ergo, cum novum istud ædificium erigeretur, terraque hunc in finem variis locis effoderetur, & primum tunc sacrum Demetrii corpus fuerit inventum seu detectum, & oleum simul seu unguentum, sanandis morbis salutare, ex eo scaturire inceperit?

[106] [aut seculo VII forte senescente aut seq. ineunte initium accepit,] Id sane mihi haud prorsus vero apparet absimile, pro certo tamen vel idcirco habere non ausim, quod auctor anonymus, qui Joannis Thessalonicensis de Demetrii miraculis lucubrationem continuavit, seculoque, ut supra docui, vel octavo senescente, vel nono ineunte floruit, nullam uspiam in miraculis, Sancti nostri patrocinio patratis, quæ narrat, unguenti ex ejus seu tumulo seu corpore prodigiose scaturientis mentionem faciat. Sancti quidem templum lucubrationis suæ seu Miraculorum edendorum lib. 2, cap. 3 vocat ἰαματοφόρον ; verum cum vocabulum ἰαμὰ sanationem æque quam medicamen, uti jam supra docui, significare queat, sane ex attributo per laudatum scriptorem anonymum Thessalonicensi S. Demetrii ecclesiæ epitheto ἰαματοφόρος, utpote quod tam id, quod sanationem, quam quod medicamen seu medelam affert, significare natum sit, argui non potest, vel obscuram ipsum unguenti e Sancti tumulo prodigiose scaturientis mentionem facere voluisse. Quod cum ita sit, oleum e Sancti tumulo jam inde a seculo octave ineunte aut etiam senescente septimo prodigiose stillare cœpisse, utcumque quidem verosimile, neutiquam tamen est certum atque indubitatum. Hinc porro simulque ex aliis, quæ e Joanne Cameniata supra disserui, jam fluit, ut certo quidem jam inde a seculo nono, fortassis autem dumtaxat jam inde etiam a seculo octavo aut septimo unguentum seu oleum, sanandis morbis salutare, e S. Demetrii seu corpore seu tumulo prodigiose stillarit. Atque hæc jam de magno isto continuoque miraculo disseruisse sufficiat; nunc, quoniam de Demetrii corpore mentio haud infrequens § præsenti facta est, nonnulla adhuc, quæ de hoc dicenda restant, hic etiam, ne, quæ conjuncta quodammodo sunt, sejunctim tractentur, expediri est consonum.

[107] Ac primo quidem sacrum illud pignus, cum determinatus, [nec citius Sancti corpus fuit detectum.] quo in dicata Sancto Thessalonicensi ecclesia jaceret reconditum, locus dudum fuisset incognitus, detectum non prius, quam seculo septimo senescente aut sequentis initio fuisse, vel e solo num. 102 huc transcripto Joannis Thessalonicensis testimonio palam est. At vero, inquies, secundum Metaphrasticam Sancti Passionem, alteramque ab anonymo, qui Metaphrasti præluxit, conscriptam Leontius, Illyrici sub seculi quinti,. uti ex supra dictis apparet, initium præfectus, Thessalonica, cum jam in hac civitate ecclesiam S. Demetrio exstruxisset, Sirmium petiturus, partem quampiam, e sacro Sancti Martyris corpore statuerat accipere, fuitque ab hoc proposito per Sanctum, in somnis sibi apparentem, abstractus. Fateor, sic habet: Verum locum determinatum, quo sacrum Sancti nostri corpus jaceret, Leontio cognitum fuisse, certum inde esse haud potest: præterquam enim quod illud Leontii consilium in Anastasianis & Photianis Sancti Actis non memoretur, id sibi etiam Leontius, utut locum, quo sacrum pignus jaceret, nondum tunc nosset, eumque dumtaxat a sese, fossione facta, inventum iri, speraret, propositum potuit habere. Utut sit, Joanne Thessalonicensi potius, quam Metaphraste & anonymo, e quo hic sua desumpsit, Demetrii biographo, standum est, Sanctique proinde, quidquid etiam hi scribant, corpus non prius, quam seculo septimo senescente, aut sequentis initio fuisse detectum, in animum induco. Atque id tunc quidem verosimiliter dumtaxat, certo autem, uti ex supra dictis pronum est colligere, non serius, quam seculo nono factum fuit.

[108] Verum anne, ut ad aliud jam progrediar, sacrum istud pignus in ecclesia Sancto sacra penes Thessalonicenses semper deinceps mansit? [Id, quidquid etiam S. Lietberti biographus scribat,] In Vita S. Lietberti, Cameracensis & Atrebatensis episcopi, ad XXIII Junii diem, quo hic colitur, in Opere nostro vulgata cap. 5, quo Sancti hujus episcopi iter Hierosolymitanum describitur, lucubratiunculæ illius auctor Radulphus ita memoriæ prodit: Ingressus (Lietbertus nempe) Dalmatiam, locisque peragratis, in quibus olim Diocletianus Thermas ædificando diversa mortis intulerat supplicia Christi martyribus, cursum vertit Isauriam versus. Quam præteriens devenit Corinthum, illicque audiens Demetrii Sancti, inter martyres præclari, corpus quiescere, sepulcrum ejus expetiit, totoque mentis affectu meritis ipsius divinum auxilium quærit. S. Lietbertus, Cameracensis atque Atrebatensis episcopus, seculo undecimo, utpote anno 1076, uti apud nos ad dictum Junii diem videre licet, e vivis sublatus, floruit; quare, si verbis recitatis vera memoret Radulphus, totumque S. Demetrii corpus intellectum voluerit, necesse est, ut id seculo undecimo non amplius Thessalonicæ quieverit, sed inde aut hoc ipso seculo aut etiam citius Corinthum, ubi id S. Lietbertus visitarit, fuerit translatum. Verum Henschenius noster, in suis in recitata Radulphi verba Annotatis aliquam auctoris hujus, qui præterea Diocletianum, martyribus labore macerandis intentum, Thermas in Dalmatia exstruxisse, perperam sane (neque enim ille id ibi, sed Romæ fecit) memoriæ prodit, circa loca, in textu huc transcripto indicata, ignorantiam suspicatus, fueritne S. Demetrii corpus Thessalonica, qua in urbe, quod ex eo unguentum medicum scaturiret, magno populorum concursu honorabatur, Corinthum translatum, disquisitum iri ad hunc VIII Octobris diem, promisit.

[109] [nec Thessalonica Corinthum seculo undecimo] Ut itaque fidem ab eo datam liberem, simulque quam merito, an in assignando, quo S. Lietbertus S. Demetrii corpus visitavit, loco Radulphus hallucinatus haud sit, in Annotatis supra citt. dubitarit, ostendam, lectori in memoriam revoco, quod num. 87 & tribus seqq. integrum huc transcripsi, instrumentum publicum. In hoc enim, quod, ut ibidem docui, seculi tertii decimi initio datum indubie fuit, corpus S. Demetrii tunc adhuc, cum id daretur, Thessalonicæ in ecclesia, huic sacra, fuisse asservatum, non obscure indicatur: quod cum ita sit, nec quidquam, quo laudati instrumenti fides elevetur, possit afferri, integrum enimvero sacrum illud pignus jam inde a seculo undecimo, quo visitatum a S. Lietberto fuit, Corinthum Thessalonica fuisse translatum, nemo dixerit, nisi forte simul, quod tamen futurum haud reor, fuisse illud, cum Corinthi aliquamdiu seculo undecimo & forte etiam sequenti jacuisset, Thessalonicam inde iterum revectum, voluerit adstruere. At vero, inquies, si res ita habeat, non tantum, num Radulphus in assignando, quo S. Lietbertus sacrum S. Demetrii corpus veneratus est, loco errarit, ambigendum apparet, verum etiam reipsa illum hac in re esse hallucinatum, indubitatum videtur. Fateor, ita omnino apparet, nisi forte is scriptor, non de integro S. Demetrii corpore, quod Corinthi a S. Lietberto visitatum fuerit, sed de illius parte loqui voluerit; illum autem non de sacri corporis parte tantum, quam Lietbertus Corinthi veneratus fuerit, loqui voluisse, sed potius Corinthum pro Thessalonica per errorem accepisse, verosimilius vel idcirco reor, quod Lietbertum, Hierosolymam petentem, ex Bulgaria in Dalmatiam, inde in Isauriam, tum Corinthum ac tandem Laodiceam esse profectum, commemoret; commode autem iter ex Bulgaria Thessalonicam dirigere, atque inde e portu aptissimo in Syriam ad urbem maritimam Laodiceam navigare potuerit, uti jam ante me in Annotatis supra memoratis etiam observavit Henschenius.

[110] [erat translatum, nec Polam,] Atque hinc jam consectarium est, ut Radulphi laudati, qui S. Lietberti Vitam, ac nominatim iter ejus Hierosolymitanum descripsit, testimonium neutiquam sufficiat, ut Corinthi, cum sanctus is episcopus Hierosolymam peteret, vel partem etiam dumtaxat corporis S. Demetrii exstitisse credamus. Verum num post saltem sacro hujusmodi pignore civitas illa fuit ditata? Id ego, utut e nullo prorsus documento affirmari queat, indubitanter tamen negare non ausim, maxime quod post seculum undecimum, quo S. Lietbertus Hierosolymam petiit, aut forte etiam citius, aliquas saltem S. Demetrii reliquias fuisse distractas seu cum aliis ecclesiis communicatas,ex jam nunc dicendis appareat. Parisiis in parva ecclesia, quæ S. Dionysii passus dicitur, postque ecclesiam, sanctissimæ Dei Genitrici ibidem sacram, sita est, sacras quasdam, quas S. Demetrii, ibidem ex infra dicendis culti, esse contendunt, reliquias asservari, Bailletus tom. 3 Vitarum col. 115 affirmat; verum cum hic scriptor dubitantis dumtaxat in modum de re isthac ibidem loquatur, nedum quidquam, quo eam stabiliat, in medium, si delatum ibidem Demetrio cultum exceperis, adducat, alio mihi, ut S. Demetrii reliquias post seculum undecimum aut etiam citius cum aliis ecclesiis fuisse communicatas, verosimile utcumque efficiam, recurrendum est. Sex Sanctorum corpora, videlicet Theodori, Demetrii & Georgii martyrum, Floris, Basilii & Salomonis Hungariæ regis confessorum, sub particulari ecclesiæ cathedralis altari Polæ in Istria anno 1653 fuisse inventa, apud nos tom. VII Septembris in historico de B. Salomone, e rege Hungariæ eremita, pag. 848 e documentis authenticis probatur, sequentique pag. profertur etiam instrumentum publicum, e quo, sex illa corpora sub altari illo a D. Michaele Ursino, episcopo Polensi, anno 1487 fuisse deposita, indubitatum fit.

[111] Cum autem Demetrius martyr, in monumentis illis memoratus, [aliave ad loca, a Thessalonica diversa, integrum umquam fuit devectum.] duobus aliis martyribus celeberrimis, Theodoro scilicet die VII Februarii, & Georgia die XXIII Aprilis cultu ecclesiastico affectis, jungatur, hique ambo, uti, quæ de iisdem ad duos dies illos disseruimus, commonstrant, pro Christianorum in bello patronis seu propugnatoribus, non secus ac sanctus noster Thessalonicensis martyr Demetrius, soleant haberi, non de alio S. Demetrio martyre, quam de hoc nostro, in laudatis monumentis fieri sermonem, sat verosimile apparet; quod cum ita sit, sacras Sancti nostri reliquias Polæ in Istria asservari, aut saltem tempore in documentis præfatis notato fuisse asservatas, sat pariter verosimile videtur. Verum integrumne has Sancti corpus, an hujus dumtaxat partem fuisse dicemus? Cum non raro, imo frequentissime, fiat, ut reliquiæ, quæ partem dumtaxat corporis Sancti cujuspiam constituunt, corporis nomine, etiam in documentis authenticis, veniant, nec quidquam, quod, integrum Sancti nostri corpus Thessalonica umquam alio fuisse delatum, suadeat, uspiam invenire licuerit, verosimilius videtur, eos, qui documenta supra memorata condidere, partem corporis S. Demetrii, ibidem memorati, seu, ut verosimile ex dictis apparet, nostri, pro integro ejusdem corpore accipere. Idem porro de Gelenio, qui in Colonia supplice, Auctarii num. 4, pag. 164 Sigebergensi Benedictinorum cœnobio S. Demetrii corpus attribuit, pari de causa, si forte ibidem de Sancto nostro sermo sit, dicendum videtur, uti & de quibuscumque seu scriptoribus seu documentis aliis, in quibus Sancti nostri corpus determinato cuiquam loco sacro adscribitur.

§ IX. Quam insignis Sancto cultus Constantinopoli, ab ipsis etiam Orientis imperatoribus, fuerit delatus, & quam quidem antiquus is sit.

[Ad S. Demetrii templum luce huic sacra cæremoniis,] Quam insigni Sanctus cultu Constantinopoli, ab ipsis etiam Orientis imperatoribus, eorumque in aula affectus olim fuerit, manifestum fit vel e solis aulæ Byzantinæ Cæremoniis, non serius, uti infra docebo, quam seculi XI initio scriptis, annoque 1751 Lipsiæ vulgatis. Harum enim lib. 1, cap. 21 exponitur, qui quotannis festum S. Demetrii, solemni ad ecclesiam huic sacram processione instituta, imperatores una cum aula sua honorare soluerint. Id proinde integrum huc transcribo. Sic habet: Pridie unius diei domini, præpositis indicant, die sequente cum allaximis senatum universum prodire, mane autem circa horam secundam præpositos ingredi jubent, quo facto, cum paucis cubiculariis, papa (Græce habetur παπία, id est ex Cangii ad vocem παπίας Gloss., palatii custode,) & hetæriarcha abeunt, & patriarcham cum metropolitis & reliquo ejus officio adducunt. Qui per porticum triconchii ingressus, in camera aurei triclinii, quæ proxima pantheo est, considet. Præpositi autem ingressi, imperatoribus ejus adventum nuntiant, qui surgunt, & cameram S. Theodori ingressi, tunicas suas induunt, & extra velum ejus cameræ egressi, adstant. Interea præpositi patriarcham adducunt, quem domini pro more osculantur, & paululum in aureo triclinio cum eo consident, rebusque omnibus bene ordinatis, præpositi intrant, dominis id nunciaturi, qui confestim cum patriarcha surgunt, & ritu ipsis solenni egressi, per tripetonem, lausiacum, justinianeum, scyla & exteriores Marciani porticus transeuntes, oratorium S. Petri, quod ibi situm est, petunt.

[113] [quæ hic] Sciendum est, dominis cum patriarcha ex aureo triclinio procedentibus, ante portas ejus argenteas eunuchos aspatarios, & logothetam cursus publici, cum protoscriniario, & primo notariorum, ministros autem triclinii aurei, prope horologium adstare. Porro dominos, ex æneis portis ad lausiacum egressos, manclavitæ & cubicularii omnes excipiunt, & comitantur. Intra scyla, seu in extrema justinianei triclinii parte, magistri, proconsules & officiales adsunt, & transeuntes dominos, procidentes in terram, adorant. Illi autem, ut supra observatum est, ad sancti Petri abeunt, ubi patriarcha sacrarium ingreditur, & post preces solennes peractas, psaltæ troparium incipiunt. Patriarcha deinde ex sacrario, sanctum Euangelium manu tenens, ad portas imperatorias ejusdem oratorii procedit, subdiacono crucem processionalem præferente. Domini cereos a præpositis accipiunt, terque genu flexo, ad Deum præcantur, tunc Euangelium & crucem osculantur, & diacono incensante, imperator, patriarchæ innixus, e templo egreditur. Observandum quoque est, pompa a S. Petri procedente, cantores troparium Martyris, quod Leo, sapientissimus & optimus imperator composuit, usque ad verba: Latens natus es; ingrediente autem processione triclinium aureum, troparium encæniorum, scilicet Gratia tibi, Christe Deus, Apostolorum gloria, recitare.

[114] [describuntur, imperatores procedere quotannis solebant.] Imperator inde, quo abierat, digressus, per medium chrysotriclinium pergit, & ex orientalibus portis cum processione egreditur, dum interea magistri, procunsules, patricii & officiales, e regione templi S. Demetrii, seu ad sinistram partem, cubicularii vero ad orientales Solarii, domini cum Patriarcha in atrio templi stant, ac solennibus encæniorum ritibus peractis introitus fit. Patriarcha sacrarium intrat, domini per mediam ecclesiam transeuntes, egrediuntur, & in tetrasero, quod ibi est, lectionem Euangelii audituri, adstant. Postea per argenteas Macronis, seu porticus oblongæ, januas progressi tunicas suas induunt, aureumque triclinium ingressi, pro more, consident, & brevi post missa datur. Convivio autem hoc die patriarcham, metropolitas, & quoscunque volunt, senatores, adhibent. Magna enimvero solemnitate S. Demetrii festum ab imperatoribus Constantinopolitanis eorumque aula quotannis celebrari Constantinopoli soluisse, ex hic descriptis, quibus tunc e triclinio aureo, seu imperatorum in palatio suo commorationis loco ad S. Demetrii templum pergebatur, cæremoniis manifestum fit.

[115] Verum quodnam illud fuit S. Demetrii templum? [Templum illud, quod, ut apparet, cum æde sacra, hic memorata, idem est,] Codinus de ecclesiæ & aulæ Constantinopolitanæ Officiis cap. 15 hunc scribit in modum: In memoria magni Demetrii abit imperator ad venerandum monasterium Palæologorum, quod nomine prædicti Martyris insignitur. Monasterii Palæologorum, ad quod imperatores XXVI Octobris die, S. Demetrio sacra, pergere quotannis solerent, Pachymeres quoque tom. 2, lib. 4, cap. 12 meminit. Vix, ac ne vix quidem dubito, quin hujus Palæologorum monasterii templum unum sit atque idem cum templo, in aulæ Byzantinæ Cæremoniis proxime memorato, cui primum a Barda cæsare ex dicendis ædificato monasterium postea fuerit adjectum. Res amplius ex dicendis elucescet. Apud Bandurum imperii Orientalis tom. 1 anonymus Antiquitatum, seu, ut vocantur ab aliis, Originum Constantinopolitanarum scriptor, qui, quemadmodum laudatus Bandurus in Præfatione tomo isti, Opera potissimum antea inedita complectenti, a se præmissa, docet, seculo duodecimo ad mediam circiter sui partem provecto floruit, Operis sui part. 2, num. 68 sic scribit: Sancti Demetrii ædem, quæ supra muros extat, Bardas cæsar ædificavit, avunculus Michaëlis, quem interfecit Basilius apud S. Mamantem, jam antea ipso cæsare, dum una cum Michaële Orientalem expeditionem susciperet, membratim conciso in conspectu Michaëlis ex sorore sua geniti. Frater quippe erat Bardas Theodoræ augustæ, quæ mater erat Michaëlis. Bardas cæsar, Michaële imperatore hujus nominis tertio jubente, anno 867 fuit occisus, ut proinde ædes sacra, quam S. Demetrio illum exstruxisse, verbis recitatis docet scriptor anonymus laudatus, seculo nono, media circiter sui parte jam elapso, fuerit ædificata. Atque id quidem in ipso urbis Constantinopolitanæ angulo, quo loco Acropolis, ad Orientalem ejusdem urbis plagam, uti ex Cangio in Constantinopoli Christiana lib. 1 pag. 44 & seq. intelligitur, sita, exstabat, factum indubie fuerit, uti vel ex eo liquet, quod Ducas locum illum Μεγαδημήτριον ἀκρόπολιν seu Magni Demetrii Acropolim, a vicino scilicet S. Demetrii templo nomenclatione accepta, in contexta a se Historia cap. 38 & 39 appellet.

[116] Verum hic intricata admodum solutuque difficilis quæstio exoritur. [a templo quod Cantacuzenus in palatio] Etenim Constantinus Porphyrogenitus in Basilio Macedone cap. 54, quo ædes sacras nonnullas, ab hoc imperatore instauratas, recenset, hisce etiam ædem, S. Demetrio sacram, sequentibus verbis annumerat: Sanctæ Annæ quoque in Deutero, & sancti Christi martyris Demetrii sacras ædes, vetustate laborantes, novas ac elegantes refecit; Cangius autem, num sacra hæc, quam a Basilio Macedone instauratam fuisse, Scylitzes quoque pag. 588 memoriæ prodit, S. Demetrii ædes una atque eadem cum ea, quam supra ex antiquitatum, seu Originum Constantinopolitanarum scriptore anonymo memoravimus, sit, in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 122 in dubium revocat, & sane non immerito. Etenim, quemadmodum hoc loco scriptor ille recte notat, Cantacuzenus in Historia, a se concinnata lib. 3 cap. 6 & 9 ædem quoque S. Demetrio sacram, in ipso Constantinopolitano imperatorum palatio seu regia statuit, priori quidem loco sic scribens: Καὶ πρὸς τῷ ναῷ τοῦ μεγαλομάρτυρος γενόμενοι Δημητρίου, ὅς τῶν βασιλείων ᾠκοδόμητο ἐντὸς & cum essent prope magni martyris Demetrii templum, quod in palatio ædificatum erat; posteriori vero sequentia verba suppeditans: Καὶ πρὸς τὸν ἐν βασιλειοις τοῦ μυροβλύτου τοῦ μάρτυρος γενόμενος ναόν, Cumque ad Myroblytæ martyris templum, in palatio situm, venisset. Jam vero, si sacra Sancti nostri ædes, a Cantacuzeno hic memorata, ab æde ejusdem sacra, quæ eo ipso, quo Acropolis, loco exstitit, fuerit diversa, fuit sane, cur Cangius, hancne, an illam Basilius Macedo instaurarit, revocaret in dubium.

[117] [ponit, ob rationes, quæ] Sed rem examinemus. Anna Comnena Alexiados lib. 12 pag. 361 meminit ædis sacræ, in palatio imperatorio Constantinopolitano exstantis, quæ, quamvis quïdem a multis, seu potius, ut Græca verba sonant, a vulgo magni martyris Demetrii nomine insigniretur, in nomini tamen Dei Matris fuerat erecta; mox autem laudati Scylitzes & Constantinus Porphyrogenitus, prior quidem pag. proxime cit., posterior vero in Basilio Macedone cap. 55, fuisse ab hoc ædem, sanctissimæ Dei Genitrici sacram, in palatio exstructam, memoriæ produnt; quare hanc, nisi forte quis duas, quod parum verosimile apparet, dicatas eidem Dei Genitrici ædes in palatio exstitisse velit, esse necesse est illam ipsam, quæ, quamvis quidem, ut Anna Comnena ex dictis docet, Deipare in palatio sacra exstiterit, Demetrii nihilominus nomine insignita a vulgo fuit, quæque, nisi forte quis, contra ac verosimile apparet, ædes duas, S. Demetrii nomine distinctas in palatio exstitisse velit, cum sacra Sancti æde, quam in palatio Cantacuzenus statuit, eadem esse debet. Porro laudati Scylitzes & Constantinus Porphyrogenitus, qui, quemadmodum jam docui, Dei Genitrici ædem in palatio a Basilio Macedone ædificatam fuisse, tradunt, ab hoc etiam principe, paulo antequam id faciant, ædem S. Demetrio sacram instauratam fuisse, memoriæ produnt; quare, cum hanc ab illa, a vulgo etiam, ut jam docui, S. Demetrii nomine insigniri solita, manifestissime distinguant, consectarium ex omnibus jam dictis est, ut sacra S. Demetrio ædes, quam a Basilio Macedone instauratam fuisse, scribunt, extra palatium sita fuerit, distinctaque proinde ab æde, S. Demetrio sacra, quam in Palatio Cantacuzenus ponit. At vero, inquies, orationem seu Homiliam, supra plus semel memoratam, hisque verbis, Ἕφη σωτήριος λόγος, inceptam, quam Commentarii hujus § I Leoni Sapienti, Orientis imperatori, vindicavi, dictam fuisse ab hoc tunc, cum ædes S. Demetrio in regia seu palatio consecraretur, titulus ei præfixus, utpote qui verbis, num. 5 recitatis, sit conceptus, fidem facit.

[118] [in medium] Jam vero, cum Leo Sapiens Basilii Macedonis filius sit, huicque patri suo, quo volente, imperator jam inde ab anno 870 coronatus fuerat, anno 886 successerit, ædem S. Demetrio sacram, in cujus consecratione orationem seu Homiliam memoratam is dixit, esse illam ipsam, quam ab ejus patre, Basilio Macedone, instauratam fuisse, Porphyrogenitus & Scylitzes locis supra citt. tradunt, verosimillimum apparet, hancque proinde non aliam, quam quæ a Cantacuzeno supra recitatis verbis in palatio seu regia statuitur, exstitisse. Ita contra opinionem, qua ex jam dictis sacram S. Demetrii ædem, a Basilio Macedone instauratam, extra palatium statuimus, potest argui. Verum scriptor, qui dictæ Homiliæ seu Orationi in codice olim Mazarinæo, seculo, ut apparet, duodecimo exarato, titulum præfixit, dictam illam fuisse tunc, cum ædes S. Demetrio in regia consecraretur, idcirco fortassis in hoc notarit, quod tunc, cum præfatum codicem exararet, seu seculo XII sacrum istud ædificium solo sancti Demetrii nomine soleret distingui. Adhæc, ut cum tituli, de quo hic, scriptore Anna Comnena, quæ pariter seculo XII floruit, sacramque illam ædem, utut Demetrii nomine a vulgo insigniri solitam, sanctissimæ Dei Genitrici dicatam, notat, in concordiam adducatur, fieri potest, ut sacra illa ædes & sanctissimæ Dei Genitrici simul & S. Demetrio fuerit dicata, hincque de ea, veluti S. Demetrio fuerit dicata, hincque de ea, veluti S. Demetrio sacra, tituli scriptor, solis concinnatis de hoc Sancto nostro lucubrationibus (adi num. 3) transcribendis intentus mentionem fecerit, omisso etiam Deiparæ nomine, quo tunc fortassis a paucis dumtaxat locum illum sacrum insigniri, habebat perspectum. Quidquid itaque e titulo, quem in codice Mazarinæo Oratio seu Homilia laudata præfert, possit argui, hanc equidem, non cum sacra S. Demetrii ædes, quam a Basilio Macedone instauratam fuisse, Scylitzes & Porphyrogenitus tradunt, sed cum altera, quam in palatio fuisse Dei Genitrici exstructam, nomineque nihilominus S. Demetrii a vulgo soluisse distingui, Anna Comnena affirmat, consecraretur, pronuntiatam fuisse, indubitatum apparet, manetque proinde, sacram S. Demetrii ædem, quam Basilius Macedo instauravit, extra palatium sitam fuisse, atque adeo ab æde Sancti sacra, quam in palatio Cantacuzenus statuit, distingui.

[119] Verum quænam tandem est sacra S. Demetrii ædes, [hic adducuntur,] quæ & ab æde, per Cantacuzenum memorata, distinguitur & a Basilio Macedone fuit instaurata? Non alia, ut apparet, quam quæ eo ipso, quo Acropolis exstitit, loco a Barda cæsare, ut supra docuimus, fuit exstructa. Hæc enim, non secus atque illa, extra palatium exstitit, uti jam nunc dicenda ostendent. Ecclesiam S. Demetrii, quam luce huic sacra imperatores, ut supra docui, quotannis adire solebant, extra palatium sitam fuisse, vel e solis, quibus hic illorum magna solemnitate ad locum istum sacrum fieri solitus accessus describitur, verbis, supra huc ex aulæ Constantinopolitanæ Cæremoniarum libro transcriptis, liquet; hisce enim imperatores, quo illud S. Demetrii templum adirent, e palatii sui portis egredi soluisse asseruntur; jam vero cum hæ, uti eadem transcripta verba fidem faciunt, ad Orientalem civitatis plagam exstiterint, atque ad hanc etiam S. Demetrii ecclesia, a Barda cæsare exstructa, sita fuerit, sacrum hunc locum cum ecclesia, quam imperatores solemni supplicantium ritu XXVI Octobris die quotannis adibant, esse eumdem, verosimillimum apparet, illumque proinde, non secus atque hanc, extra palatium situm fuisse. Adhæc cum soluisse quotannis Orientis imperatores ad monasterium, S. Demetrii nomine insignitum, luce huic sacra seu XXVI Octobris die abire, a Codino verbis supra recitatis tradatur, iidemque imperatores, ut supra huc transcripta ex aulæ Constantinopolitanæ Cæremoniis verba fidem faciunt, festiva eadem S. Demetrii luce ad dictum Sancti hujus templum, extra Palatii portas situm, solemni supplicantium ritu incedere soluerint, de eodem loco sacro & apud Codinum & in dictis Cæremoniis seu potius scripto de hisce libro fieri sermonem, vix non indubitatum apparet.

[120] [videtur diversum; monasterium autem, ei adjunctum, non ab Andronico,] Quod cum ita sit, templumque, quod festiva Sancti luce adire imperatores solebant, monasterium præterea, contra ac ædi sacræ, in palatio ejusve ambitu sitæ, convenire videtur, sibi etiam, uti e Codini verbis intelligitur, habuerit adjunctum, illum sane locum sacrum ac proin etiam exstructam a Barda Cæsare ecclesiam, utpote ab hoc, ut jam docui, non distinctam, extra palatium situm fuisse, dicendum est. Jam vero, cum Sancti ecclesia, quam Basilius Macedo instauravit, extra palatium pariter, ut supra ostendi, sita fuerit, non aliam Demetrii ædem sacram, quam quæ a Barda Cæsare fuerat exstructa, a Basilio Macedone fuisse instauratam, verosimillimum apparet. Nec est, quod reponas, S. Demetrii ædes, quas Basilius Macedo instauravit, in Leonis Allatii editione ruinosas, atque in altera, quam in Byzantinis post Theophanem Scriptoribus Combefisius suppeditat, vetustate laborantes appellari; has autem denominationes exstructis a Barda cæsare S. Demetrii ædibus, utpote quæ, ut supra docui, anno dumtaxat 850 circiter fuissent erectæ, Basilii Macedonis tempore, quod hic quinquaginta nondum annis post ædes easdem ædificatas elapsis obierit, convenire haud potuisse: etsi enim id ita sit, in Græco tamen tum Scylitzæ, tum Porphyrogeniti textu, si Græca, quibus hic concipitur, verba accurate exponantur, dumtaxat habetur, Basilium Macedonem S. Demetrii ædes aut ex antiquis novas fecisse, aut antiquarum loco novas condidisse. Atque hæc sunt, quæ, ut simul, & quam S. Demetrii ecclesiam Basilius Macedo instaurarit, & hanc, quotannis luce S. Demetrio sacra ab imperatoribus solemni ritu adiri solitam, a sacra S. Demetrii æde, quam in palatio Cantacuzenas statuit, esse diversam, ostenderem, in medium adducenda existimavi. Cangius porro, ut alio jam sermonem convertamus, in Constantinopoli Christiana lib. 4, pag. 122 eo inclinare videtur, ut, monasterium, quod ex dictis templo, a Barda cæsare exstructo, fuit adjectum, ab Andronico Juniore, Palæologorum stemmate oriundo, a quo ædificatum instauratumve fuerit, nomen suum accepisse, existimet. Ita enim ibidem de monasterio isto scribit: Ab Andronico Juniore forte vel ædificatum vel renovatum crediderim, qui sanctum Demetrium summa veneratione & a puero coluit, ob præstitam sibi imprimis a Divo isto opem in expeditione Thessalonicensi, uti narrat Cantacuzenus lib. 1, cap. LIII.

[121] [Demetrium erga se beneficum experto,] Id sane, quod Cangius hic affirmat, loco cit. Cantacuzenus narrat, imo vero, Andronicum ab inveterato periculosoque vulnere, quod in pede acceperat, prodigiose, cum hunc unguento, e S. Demetrii tumulo scaturiente, linere decrevisset, absque mora fuisse sanatum, ibidem etiam adjungit, ita de Andronico, cum jam Thessalonicam occupasset, memoriæ prodens: Constitutis, quæ ad arcis (Thessalonicensis) custodiam pertinebant, imperator ad sanctum Demetrii martyris & myroblytæ conditorium processit, simul ut precibus eum veneraretur (quippe quem a puero præ aliis martyribus honorabat, & plus in eo spei reponebat, quam in ceteris, impenseque illum diligebat) simul ut eidem gratias de oblata felicitate (in occupanda nimirum Thessalonica) rependeret. Peracto utroque, quoniam etiam pedem in conflictu cum Persis vulneratus quatuordecim mensibus curari non poterat, multa medicis auxilia frustra experientibus; sed, eo paulatim tabescente, doloribus intolerandis cruciabatur, soluto calceo, Sancti unguento illum parabat perlinere, ita secum volvens, quæ ars humana & studium nequirent, ea Deum sanctis martyribus posse concedere. Ablatis fasciis nudatoque pede, linamentum illud carptum, quod vulneribus inditur (o magnam Dei ad martyres suos honorandos curam & providentiam!) extra vulnus apparuit; pes autem adeo sanus, ut nec vulneris, nec cicatricis ullum restaret vestigium, & vulneratusne aliquando fuisset, ignoraretur. Hoc viso miraculo, magis quam de acquisita Thessalonica exultavit imperator, ferventioresque & majores ob hoc beneficium gratias egit; ac tota civitas, intellecto in eum edito tam admirabili opere, multas Deo & Demetrio, a quo curatus fuerat, laudes decantavit.

[122] Hactenus Cantacuzenus; attamen, licet non tantum, [seculo XIV, sed cititus forte fuit exstructum, citiusque etiam,] quod Cangius memorat, beneficium; verum etiam aliud, in Andronicum Juniorem a S. Demetrio collatum, recitatis verbis tradat, anne tamen, quod Palæologorum dicebatur, monasterium, eidem Sancto nostro dicatum, suam ab imperatore illo, utut e Palæologorum familia oriundo, nomenclationem acceperit, mihi admodum dubium apparet. Cum enim a puero, uti transcripta Cantacuzeni verba fidem faciunt, majori in S. Demetrium, quam in martyres alios, veneratione simul ac dilectione princeps ille exstiterit, fieri facile potest, ut huic ille peculiaris erga Sanctum affectus a parentibus suis, qui & illum fortassis a majoribus hausissent, instillatus fuerit. Quod cum ita habeat, fieri etiam facile potest, ut abs hisce, quos inter nonnulli, uti apud Cangium in Familiis augustis Byzantinis pag. 230 & seqq. videre licet, opibus atque auctoritate præstitere, dicatum, de quo hic disserimus, Sancto nostro monasterium, Palæologorum idcirco nominatum, diu etiam ante Andronici Junioris ætatem seu seculum XIV fuerit exstructum, licet interim abs hoc illud fuisse instauratum, nullo queat fundamento indubitanter seu negari, seu etiam affirmari. Utut sit, manifestum equidem ex omnibus jam dictis est, Sanctum nostrum maxima in veneratione apud Orientis imperatores exstitisse, cultuque etiam plane insigni ab iisdem fuisse affectum. Verum a quo quidem tempore circiter ita honorare Demetrium principes illi cæpere? Quod supra § hujus initio deindeque adhuc laudavi, de aulæ Byzantinæ cæremoniis Opus vel a Constantino Porphyrogenito, anno 959 e vivis sublato, vel, ut verosimilius apparet, a Constantino altero, Porphyrogeniti nepote, qui delatas sibi anno 1025 imperii Orientalis habenas anno 1028 morte demisit, litteris commendatum fuisse, argumenta in Præfatione, quam sibi illud præfixam habet, adducta luculenter evincunt; quapropter non serius certe, quam vel seculo decimo vel sequentis initio Constantinopoli morem, ut S. Demetrium imperatores, sese ad sacrum huic in Acropolitano urbis angulo templum cæremoniis per verba num. 112 & binis seqq. ex Opere illo recitata expressis XXVI Octobris die conferentes, quotannis venerarentur, obtinere incepisse, indubitatum est.

[123] [& multo quidem, cultum insignem,] Adhæc mos ille, cum jam inde a medio circiter seculo nono, quemadmodum, quæ supra in medium adduxi, dilucide ostendunt, præfatum Sancti templum fuerit exstructum, jam inde etjam ab eodem seculo nono fortassis obtinuerit. Sane Demetrium hoc ipso etiam sequentique seculo atque etiam citius magna veneratione, cultuque insuper Sanctis deferri solito Constantinopoli ab ipsis etiam Orientis imperatoribus honoratum fuisse, vix non etiam indubitatum apparet. Verum de re hac tractabo, postquam nonnulla adhuc, quæ Sancti apud imperatores illos, seculo decimo posteriores, venerationem probant, in medium adduxero. Glycas in Annalibus, anno 1572 Basileæ editis, part. 4 de Michaële Orientis imperatore, hujus nominis quarto, cum sub vitæ suæ finem adversa valetudine gravissime laboraret, ita scribit: Michaëlus, ubi a malo genio pejus indies exagitaretur, in quasvis regiones & insulas presbyteris quidem singulis nummos aureos binos; monachis vero unum misit, licet irrito studio, quod malum augesceret, ac morbus aquæ intercutis accederet. Quam ob rem Thessalonicam profectus imperator ibidem degebat, & ad egregii martyris victorisque certaminum Demetrii sepulcrum assiduo versabatur, ut eo malo liberaretur. Idem etiam de eodem imperatore Zonaras & Cedrenus memoriæ produnt, hic quidem in Historiarum Compendio pag. 744, ille vero in Annalibus tom. 2, pag. 239; cum autem is imperator, quem etiam, seu potius eo imperii habenas adhuc tenente, Thessalonicenses insignem de Bulgaris S. Demetrii ope seu patrocinio retulisse victoriam, Cedrenus in Opere cit. pag. 748 per verba in Analectis, quæ tribus edendis miraculorum libris subjungam, recitanda narrat, seculi undecimi anno quadragesimo primo vitam cum morte commutarit, illius sane, ad S. Demetrii opem, quo morbo gravissimo liberaretur, continuo recurrentis factum argumento est, Sanctum nostrum seculo illo magna in veneratione apud ipsos etiam imperatores aut certe apud Michaëlem, nominis hujus quartum, fuisse.

[124] [qui nec temporis lapsu remisit.] Nec quidquam de illa tribus sequentibus seculis fuisse remissum, verosimile apparet. Ac primo quidem quam id quantum ad seculum duodecimum verum sit, vel sola num. 71 memorata, qua Emanuel Comnenus, ab anno 1180 imperator, per Demetrii festi partem a jure dicendo abstinendum in Sancti hujus venerationem statuit, anno 1166 Novella argumento est. Quod autem ad seculum quartum decimum (nihil enim, quod de decimo tertio nominatim dicam, occurrit) jam spectat, Demetrium tunc etiam ab ipsis Orientis imperatoribus honoratum fuisse, palam est tum ex iis, quæ de Andronico Juniore, anno 1341 Vita functo, antea relata sunt, tum e supra huc transcriptis Georgii Codini verbis, quibus hic seculi quarti decimi scriptor docet, imperatores ætate sua ac proin seculo quarto decimo ad S. Demetrii monasterium, seu ædem Sancto huic sacram, cui monasterium, a Palæologis dictum, esset adjunctum, solemni supplicantium ritu sese una cum aula sua quotannis XXVI Octobris die, Sancti nostri cultui addicta, soluisse conferre. Ad ea modo, quæ Sancto etiam ante seculum undecimum venerationem, Sanctis deferri solitam, fuisse exhibitam, commonstrant, jam progredior. Pelerinus in diversorum numismatum Miscellaneis, anno 1765 Parisiis in lucem editis, lib. 1 ad pag. 222 exhibet tabulam, inter varias alias, quibus varia exprimuntur numismata, ordine duodecimam, cujus numisma, nota numerali 13 distinctum, in antica quidem parte Constantinum imperatorem, in postica vero S. Demetrium, nomine ei, non Δημητριος, sed e more, quo Eta ut Iota pronuntiari solebat, apud Græcos tunc introducto, Διμιτρι adscripto, hastaque, quod hastis confossus martyrium consummarit, manui dextræ inserta, exhibet; addit autem esse, cur patemus, imperatorem, qui numisma illud cudendum curavit, alium non esse, quam Constantinum VI, qui una cum matre sua Irene imaginum cultum, a Constantino Copronymo & Leone Isauro, decessoribus suis, abrogatum, restituit.

[125] Ita quantum ad substantiam verbis Gallicis scriptor ille; [apud imperatores Constantinopolitanos,] licet autem, quæ hisce exprimitur, opinio certa, quemadmodum ipsemet mox fatetur, neutiquam sit, sat tamen verosimilis apparet, hincque etiam jam inde a seculo octavo, quo jam senescente, Constantinus VI ejusque mater Irene floruerunt, apud imperatores Constantinopolitanos, si tamen iconomachos exceperis, summa in veneratione fuisse; verosimile utcumque fit. Atque hæc sunt, quæ de veneratione, quam Sanctus apud imperatores Constantinopolitanos seculo octavo habuit, commemoranda inveni; quod autem ad seculum proxime secutum seu nonum jam spectat, nec tunc sane Demetrium Constantinopoli, aut apud ipsos Orientis imperatores exigua in veneratione fuisse, vel solum ei ibidem anno circiter, ut supra docui, 850 a Barda cæsare exstructum templum argumento est perquam valido. Ad seculum decimum venio. Sanctum a Joanne Zemisce, qui ab anno 969 ad annum usque 975 imperio Orientali præfuit, magno in pretio ac veneratione habitum fuisse, verosimile apparet. Verum antequam hoc probatum dem, nonnulla adhuc, ne quis forte etiam quantum ad venerationem, Sancto ab imperatore illo delatam, in errorem inducatur, præmittenda sunt. Victoriam de Russis ab eodem imperatore, S. Theodoro duce & martyre ei opitulante, fuisse relatam, Cedrenus in Historiarum Compendio memoriæ prodit; Verba, quibus id facit, utut ad Sanctum nostrum proprie haud spectantia, idcirco tamen, quod ad rei hic discutiendæ, atque ad venerationem, qua erga Sanctum Zemisces fuerit, spectantis intelligentiam conducant, huc transcribo.

[126] Sic habent: Ferunt ea pugna divinitus quoque Romanis latum auxilium: [licet interim a Joanne Zemisce, qui Russos, S. Theodoro opitulante, profligavit,] nam ab Austro obortam procellam in facies Scytharum ingruisse, eosque impedivisse, ne suo arbitratu rem gererent. Et ab omni Romanorum exercitu conspectum fuisse virum albo equo vehentem, qui princeps pugnam inierit, hostiumque ordines conturbaverit, nemini neque ante neque postmodo cognitum: eum aiebant fuisse Theodorum unum de pulcherrimas consecutis victorias Martyribus. Sane his semper auspicibus atque antesignanis adversum hostes uti solebat imperator hic: & quo die hæc pugna est pugnata, is festus fuit memoriæ illius Theodori exercituum ductoris. Sed & veneranda quædam mulier Constantinopoli fidem fecit, id visum fuisse divinum. Ea enim pridie istius diei in somnis visa fuerat adstare Deiparæ, & audire eam dicentem cuidam militi: Domine Theodore, meus ille & tuus Joannes in periculo versatur; festina ad opem ei ferendam: idque insomnium prima luce vicinis narraverat. Enimvero Scythæ eo prælio funduntur, cumque se portis interclusos a Barda sentirent, in campum fuga disperguntur, pereuntque innumerabiles, partim a se invicem conculcati, partim a Romanis obtruncati, vulnerati pene omnes. Martyri Theodoro gratiam pro ope lata referens imperator, templum, in quo is humatus erat, ad fundamenta usque demolitus, aliud magnificentissimum extruxit, ac prædiis amplos habentibus reditus donavit: urbem, in qua id erat, pro Euchaneia Theodoropolim nominavit. Bollandus noster hæc Cedreni verba in Commentario, Actis S. Theodori ducis & martyris prævio, ad diem VII Februarii, quo is colitur, etiam recitat, ac deinde, nonnullis interpositis, num. 28 subjungit: Quod supra retulimus ex Cedreno, semper consuevisse Zemiscen uti auspicibus atque antesignanis adversus hostes προμάχοις καὶ προβόλοις, sanctis Martyribus, quos καλλινίκους vocant, pulchris decoratos victoriis, ex eo fortassis facto ritus flammulorum manavit, quem Codinus cap. 6 memorat; aut, si antiquior, confirmatus certe religiosissimi illius imperatoris pietate.

[127] [pro belli adversus hostes auspice e Cedreni verbis] “Dum” inquit Codinus, “liturgia peragitur, aut solæ etiam Vesperæ Sabbato vel Dominica decantantur, proceres ii, qui circumstationis moderatores sunt, gestant flammula, sive φλάμουλα. Sunt autem ista: Primum archistrategus, sive S. Michaëlis imago. Alterum octapodion, habens multas divinasque sacrorum pontificum imagines, lingulis octo. Tertium crux habens imagines quatuor magnorum martyrum Demetrii, Procopii & utriusque Theodori. Quartum repræsentans S. Georgium equitem. Quintum Draconteum. Sextum imperatoris effigiem exhibens equo insidentis. Sunt autem bina omnia, id est, simul duodecim.” Hinc forte quis credat, inter Sanctos martyres, Καλλινίκους seu pulchris decoratos victoriis nuncupatos, quibus Joannem Zemiscen Auspicibus atque antesignanis adversus hostes, προμάχοις καὶ προβόλοις, uti semper consuevisse, Cedrenus tradit, per verba recitata a Bollando etiam recenseri S. Demetrium; verum res secus habet. Bollandus enim Sanctos Martyres, quibus in bello auspicibus Zemisces usus sit, non alios, quam Cedrenus, cujus auctoritate nititur, designatos voluerit; hic autem duos sanctos dumtaxat Theodoros martyres, duos scilicet celebriores illos, quorum alter Tironis, alter Ducis titulo solet distingui, pro auspicibus atque antesignanis in bello a Zemisce adhibitos commemorat. Ut res manifesta evadat, Græca ejus, quæ huc spectant satque accurate Latinitate donata non sunt, verba huc transfero una cum alia a me adornata interpretatione Latina. Ita habent: Καὶ τις ἀνήρ, ὦπτο παντὶ τῷ στρατοπέδῳ Ρωμαίων, ἐφ᾽ ἵππου λευκοῦ προαγωνιζόμενος, καὶ τὰς τῶν πολεμίων κλονῶν καὶ διαταράσσων φάλαγγας, μηδενὶ πρότερον μετὰ ταῦτα γενόμενος γνώριμος, ὅν ἕφασκον ἕνα εἶναι τῶν καλλινίκων μαρτύρων Θεοδώρων. Τούτοις δὲ προμάχοις ἀεὶ καὶ προβόλοις κατὰ τῶν πολεμίων ἐχρῆτο βασιλεὺς· καὶ γὰρ δὴ καί συνετυχέ τόνδε δὲ τὸν ἀγῶνα κατ᾽ αὐτὴν συνεχθῆναι τὴν ἡμέραν, καθ᾽ ἥν εἰώθαμεν ἑορτάζειν τὴν μνὴμην τοῦ στρατηλάτου. Hactenus Græca Cedreni verba; en nunc, quæ iis adaptanda est, stricta interpretatio Latina.

[128] Visus etiam fuerat ab omni Romanorum exercitu vir quidam, [habitus haud fuerit,] equo albo ante primam aciem certans, hostiumque pellens & turbans ordines, nemini ante vel post hæc cognitus, quem e martyribus Theodoris, pulchris condecoratis victoriis, unum esse dicebant. Hisce enim semper auspicibus atque antesignanis adversus hostes utebatur imperator, acciditque insuper, eo ipso die, quo exercituum ductoris (unius scilicet e duobus, de quibus proxime locutus est, Theodoris) festivitatem celebrare solemus, prælium illud committi. Hæc modo verba considera, facileque intelliges, Sanctos dumtaxat Theodoros martyres, quibus Joannes Zemisces auspicibus atque antesignanis adversus hostes uti soluerit, a Cedreno ac proin etiam a Bollando commemorari. Verum, etsi id ita sit, nosterque proinde sanctus martyr Demetrius martyribus illis, quibus adversus hostes auspicibus atque antesignanis Joannes Zemisces usus fuit, annumerari e Cedreni recitatis verbis haud possit, neque etiam ex hisce illum Bollandus iisdem annumerarit, Demetrium tamen, quod inter sex flammula seu vexilla, quæ in majoribus festis rei divinæ assistenti imperatori a proceribus præferri solebant, unum etiam, quod, quemadmodum adducta a Bollando Codini verba fidem faciunt, S. Demetrium repræsentabat, recenseatur, præcipuis olim imperii Constantinopolitani protectoribus fuisse accensum, indubitatum apparet, idque vel a seculo nono, si flammulorum illorum seu vexillorum usus a Joanne Zemisce primum introductus fuit, vel etiam citius, si is ante principis hujus ætatem jam obtinuerit, confirmatusque abs illo dumtaxat fuerit. Alterutrum sane factum esse, ac proin apud Joannem Zemiscen magna in veneratione Demetrium fuisse, verosimile mihi, quemadmodum & Bollando visum est, videtur.

[129] Atque in hanc opinionem ex eo concedo propensius, [obtinuit.] quod Sanctus equidem diu etiam ante seculum nonum seu Joannis Zemiscæ, imperatoris Constantinopolitani, ætatem σύμμαχος seu in bellis auxiliator ab imperatoribus Constantinopolitanis habitus fuerit, hocque etiam nomine magna in veneratione apud illos exstiterit, uti vel ex eo colligas, quod Mauritius, Constantinopolitanus seculo sexto senescente sequentisque initio imperator, ab Eusebio, Thessalonicensi archiepiscopo, corporis S. Demetrii partem, quo hujus in bellis auxilium experiretur, postularit, idemque ante Mauritium Justinianus I, qui & ipse seculo sexto floruit, pariter præstiterit, prout Miraculorum edendorum libri 1 caput quintum fidem facit. Nec ea tantum ex hoc habemus, verum etiam Justinianum, cum ad eum (adi num. 101) pars terræ, quæ ex igne e Sancti tumulo erumpente fragrantiam ineffabilem mirabiliter contraxerat, reliquiarum postulatarum loco missa fuisset, maxima eam lætitia, non secus atque ipsum Sancti corpus, accepisse; quod sane hunc summa in veneratione apud imperatorem illum fuisse, argumento est minime dubio.

§ X. Cultus ecclesiasticus; Sancto etiam apud Latinos aliasque nationes a longissimo jam tempore delatus.

[Templum, S. Demetrio sacrum, a Leontio,] Leontium, Illyrici seculo quinto, ut supra docui, verosimiliter ineunte præfectum, qui insignem ex ante dictis Thessalonicæ S. Demetrio ecclesiam exstruxerat, e civitate hac Sirmium, Illyrici urbem percelebrem, imo a Constantini Magni ætate totius Illyrici, antequam hoc bifariam in Illyricum Orientale & Occidentale fuisset divisum, metropolim, præfectique prætoriani sedem, profectum, alteram etiam ibidem Sancto ecclesiam, in qua, quas secum Thessalonica attulerat, ejusdem reliquias, Chlamydem nimirum, sanguine Martyris adhuc notatam, atque orarium hujusve saltem partem deposuit, erexisse, Metaphrastes simulque anonymus, quem sibi prælucentem hic habuit, Sancti nostri biographus sub contextarum a se Demetrii Passionum finem memoriæ produnt. Verum anne binis hisce scriptoribus ea in re, a qua gesta diu admodum tam unus, quam alter verosimillime abfuit, fides tuto adhiberi potest? Photiana quidem & Anastasiana Sancti Acta ecclesiæ, quam Leontius Sirmii S. Demetrio exstruxerit, mentionem nuspiam faciunt; verum nihil etiam, quo Metaphrastis, anonymique, qui huic præluxit, ista de re assertum falsitatis utcumque evadat suspectum, suppeditant. Quare, cum nec quidquam, quod binis istis Sancti nostri biographis fidem hic denegandam suadeat, aliunde occurrat, fuisse reipsa a Leontio, Illyrici præfecto, ecclesiam Sancto nostro Sirmii exstructam, in animum induco.

[131] [Illyrici præfecto, in ipsa Sirmiensi civitate,] Atque id quidem ex eo etiam facio propensius, quod seculo saltem undecimo Sirmii exstitisse templum, S. Demetrio sacrum, e Joanne Cinnamo, qui seculo isto floruit, resque, a Joanne & Manuële, imperii Constantinopolitani habenas tunc moderatis, gestas, conscriptis a sese, Parisiisque typorum beneficio anno 1670 vulgatis Historiarum libris sex complexus est, habeatur compertum. Etenim scriptor ille concinnati hujus a se Operis lib. 5, num. 12 sub finem ita memoriæ prodit: Hungarorum gens sæpe Romanorum (ita passim ab historicis Græcis ii omnes, qui Orientis imperatoribus suberant, solent vocari) fines incursavit, & paulo antequam imperaret Alexius Comnenus, Sirmium cepit, multisque Transistranis urbibus expugnatis, Næsum usque pervenit. Ibi in sancti Martyris (Procopii nempe) incidentes feretrum, totum quidem inde corpus auferre inhumanum, ut arbitror, existimantes, sola manu ablata, recessere, & Sirmium reversi, eam deposuere in templo Demetrii martyris, quod pridem exstruxerat is, qui Illyricum præfectus regebat. Eam igitur illic (Sirmii nimirum) inventam sustulit inde imperator (Emanuël Comnenus scilicet) & reliquo, ut diximus, reddidit corpori. Cum Emanuël Comnenus imperator, qui manum, quam quondam, a S. Procopii martyris corpore abstractam, Hungari Sirmii in S. Demetrii templo deposuerant, in civitate isthac invenisse reliquoque Sancti illius corpori reddidisse a Cinnamo hic narratur, anno 1180 obierit, eique tum primum Alexius Comnenus, hujus nominis secundus, successerit, Alexium Comnenum, quo nondum imperii Orientalis habenis admoto, Hungari Sirmium cepisse, ibidemque S. Procopii martyris manum in S. Demetrii ecclesia deposuisse ab eodem Cinnamo per verba recitata referuntur, imperatorem nominis illius primum fuisse, necesse est.

[132] Quare, cum hic jam inde ab anno 1080 imperare inceperit, [contra ac e Cangio non nemo forte] consectarium est, ut jam inde a seculo undecimo Sirmii ecclesia, S. Demetrio sacra, certo exstiterit; quod sane, quæ a Metaphraste anonymoque, qui huic præluxit, Sancti biographo de exstructa S. Demetrio a Leontio, Illyrici præfecto, Sirmii ecclesia traduntur, veritati esse consona, argumento etiam qualicumque est. Cangius nihilominus in suis in huc transcriptum Cinnami locum Annotationibus, utpote in quibus de eadem, de qua Metaphrastes anonymusque, qui huic præluxit, Sirmiensi Sancti ecclesia, uti ex infra dicendis patescet, loqui videatur, ea suppeditat, e quibus anne umquam ecclesiam, S. Demetrio sacram, Leontius Sirmii exstruxerit, non nemo forte subdubitet. Etenim ibidem sic scribit: Quod hic habetur templum D. Demetrii, videtur illud esse, a quo oppidum D. Demetrii, ad Savum amnem situm, nomen accepit, hodie S. Demeter dictum, haud procul ab antiquo Sirmio. Quod vero templum illud in Sirmio extare ait Cinnamus, id accipiendum puto pro Sirmiensi agro; nam Σίρμιον non semel is dicitur eidem scriptori. Oppidi vero S. Demetrii meminit Bonfinius Dec. V, lib. IV extremo. Quod si ergo Cangio assentiendum sit, S. Demetrii templum, cujus Cinnamus verbis recitatis meminit, non in ipsa Sirmiensi urbe, sed in agro, huic adjecto, situm fuerit, oppidoque, quod in hoc pariter seu haud procul a Sirmio situm erat, atque hodie S. Demeter vocatur, nomen deinde fecerit. Verum hæc mihi neutiquam placent: etsi enim Cinnamus, uti in dictorum suorum probationem Cangius adjungit, Σίρμιον subinde ad agrum dumtaxat, civitati huic adjectum, significandum adhibeat, in transcripto tamen textu vocabulum istud eo loco, quo de depositis ab Hungaris, Sirmium reversis, in sacra ibidem S. Demetrio æde S. Procopii martyris reliquiis loquitur, ita abs illo accipi, verosimile haud apparet.

[133] Hungaros enim, paulo antequam Alexius Comnenus imperii Orientalis habenas suscepisset, [arguat,] præter multas Transistranas urbes, a se subactas, Sirmium etiam cepisse, in eodem textu ait, ibique indubie hoc vocabulum, non ad agrum Sirmio adjectum, sed ad ipsam hanc civitatem significandam usurpat; jam vero, cum id ita sit, nec scriptores unam eamdemque vocem ad res prorsus diversas, nullo omnino, quo id prodant, subministrato indicio, significandas in brevi adeo textu, qualis est supra e Cinnamo huc transcriptus, adhibere haud soleant, scriptorem hunc etiam eo loco, quo de S. Procopii reliquiis, ab Hungaris in S. Demetrii templo Sirmii depositis, sermonem facit, vocabulum Sirmium, non ad Sirmiensem agrum, sed ad ipsam hanc civitatem significandam usurpare, verosimillimum, ne dicam indubitatum, apparet. Adhæc Cinnamus, dicatam S. Demetrio ædem, de qua in textu supra huc transcripto loquitur, abs illo, qui Illyricum præfectus regebat, ædificatam fuisse, diserte tradit, sermonemque proinde facit de eadem sacra S. Demetrio æde, quam Metaphrastes anonymusque, qui huic præluxit, Sancti nostri biographus, Leontium, Illyrici præfectum, Sancto exstruxisse, aiunt; hanc autem bini hi scriptores, non in agro, qui Sirmio adjacet, sed in ipsa hac civitate, statuunt. Præterquam enim, quod, Leontium, cum Sirmium pervenisset, templum ibidem sancto nostro Martyri exstruxisse, dilucide prodant, nec Sirmii nomine Sirmiensem agrum umquam vocare noscantur, templum illud prope ædem, S. Anastasiæ sacram, situm fuisse docent, verosimileque haud videtur, in agro Sirmiensi seu rusticano quopiam loco duo simul Leontii, Illyrici præfecti, ætate, seu seculo quinto exstitisse templa, quorum alterum S. Demetrio, alterum S. Anastasiæ martyri esset sacratum. Nec est, quod reponas, templum, quod Anastasiæ martyri sacrum esset, Sirmii exstitisse, a Metaphraste dumtaxat, anonymoque, qui huic præluxit, Sancti nostri biographo asseverari; etsi enim id ita sit, binis tamen hisce scriptoribus ea in re esse assentiendum, vel ex eo apparet, quod S. Anastasiæ reliquiæ seculo quinto seu eo tempore, quo a Leontio ecclesiam S. Demetrio juxta alteram, quæ S. Anastasiæ sacra esset, Sirmii fuisse exstructam, iidem bini scriptores tradunt, in civitate isthac exstiterint, uti ex iis, quæ Theodorus Lector lib. 2, pag. 568 editionis, a Valesio adornatæ, memoriæ prodit, indubitatum videtur.

[134] [fuit exstructum, ibique etiam jam inde a seculo V cultus ei fuit delatus,] Porro quod ad Cangii de sito haud procul ab antiquo Sirmio oppido, quod hodieque S. Demeter dicitur, nomenque a S. Demetrii templo, ibidem exstructo, acceperit, Annotata jam spectat, nec hæc ejus de ecclesiæ S. Demetrii, a Leontio, Illyrici præfecto, exstructæ, atque a Cinnamo per verba supra recitata memoratæ, situ opinionem firmant. Quid ni enim, cum primum ædes, S. Demetrio sacra, Sirmii a Leontio erecta jam fuisset, altera deinde, eidem Sancto nostro sacra, quæ loco sibi adsito, paulatim in oppidum crescenti, nomen fecerit, in agro Sirmiensi ædificata esse potuerit? Sane, cum oppidum, S. Demeter dictum, quod ad Savum situm est, a Bonfinio loco supra per Cangium cit. reipsa memoretur, idque hodieque, utpote in modernis Geographicis Hungariæ Slavoniæque tabulis passim notatum, indubie adhuc existat, ita vere rem evenisse, in animum induco. Hinc porro jam consequitur, ut Sanctus noster in Illyrico, cujus olim Slavonia, Sirmium antiquum, oppidumque, a S. Demetrio dictum, modo complectens, partem constituebat, non unam tantum, sed duas ecclesias nomini suo consecratas habuerit, dubitandumque proinde non sit, quin eximia plane, si non per omne late Illyricum, Sirmii saltem, ubi etiam supra memoratæ, quas eo Leontius attulerat, sacræ ejus reliquiæ servabantur, dictoque, cui nomen fecit, in oppido veneratione ecclesiastica, & Sirmii quidem ob jam dicta de exstructa ibidem ei a Leontio ecclesia jam inde ab hujus ætate seu seculo ineunte quinto, fuerit gavisus; hanc autem diu etiam ibidem perseverasse, vel ex eo liquet, quod, cum Sirmium anno circiter 441, uti inter eruditos convenit, ab Attila, Hunnorum rege, fuerit eversum, ecclesiaque nihilominus, S. Demetrio sacra, seculo undecimo Sirmii adhuc, ut jam docui, exstiterit, necesse omnino sit, Sirmiensem Sancti ecclesiam, a Leontio ex dictis ædificatam, post cladem illam Hunnicam fuisse instauratam, antiquæve, penitus fere ex ea destructæ, loco novam fuisse erectam, quæ deinde, vel certe altera, ejus iterum loco exstructa, ad seculum usque undecimum steterit.

[135] Nec tantum Sirmii diu Sancti nostri veneratio perseveravit, [qui postmodum ad totam,] verum etiam inde longius sese diffudit; etsi enim, ut jam indicavi, per omne late Illyricum propagata forte haud fuerit, per totam tamen Hungariam, Slavoniæ Sirmioque in hac sito vicinam, sese lapsu temporis extendit. Etenim Demetrius Hungariæ patronis a regni hujus indigenis annumeratur, quotannisque, ut talis, ritus duplicis Officio, uti e Sanctorum patronorum regni Hungariæ Officiis propriis, anno 1703 Viennæ Austriæ excusis, disco, per totam late Hungariam XXVI Octobris die, quæ ei apud Græcos sacra est, colitur. Ac in Horis quidem canonicis, quæ de eo tunc recitandæ proponuntur, tres Lectiones, quartam videlicet, quintam & sextam, e Metaphrasticis ejus Actis maximam partem contextas, uni sibi proprias habet, orationemque item propriam, hisce verbis conceptam: Deus, qui beatum Demetrium martyrem tuum, virtutum signis clarificas, ejus nos, quæsumus, interventu a cunctis reatibus, & a malis, quæ pro eis meremur, absolve propitius. Per Dominum; in Misssa autem, quæ de eo tunc dici solet, quæque hoc introitu: In virtute tua, Domine, lætabitur justus &c. de communi unius Martyris est, præter orationem jam recitatam duæ aliæ, secreta videlicet alteraque, quæ postcommunio dicitur, ab hujus generis orationibus, quæ in aliis de communi unius pluriumve martyrum Missis dici solent, omnino diversæ, de S. Demetrio, uti Missæ de sanctis regni Hungariæ patronis, anno 1735 Tyrnaviæ excusæ, me docent, recitandæ exhibentur Ac prior quidem his verbis, Munera nostra, Domine, meritis beati Demetrii martyris tibi, quæsumus, reddantur accepta, & nosmetipsi gratum tibi efficiamur sacrificium; posterior vero sequentibus constat: Purificet nos, quæsumus, Domine, cælestis mensæ libatio, &, intercedente beato Demetrio martyre tuo, ad vitam nobis proficiat sempiternam.

[136] Atque ita quo cultu, Sanctus ab Hungaris, a quibus ut patronus colitur, [&quidem ante seculum etiam XIII,] afficiatur, modo exposui; nunc pauca adhuc de tempore, quo fieri id abs illis inceperit, lubet proferre. In Vita B. Margaretæ, Virginis Hungaricæ, ad diem XXVIII Januarii, quo hæc colitur, apud nos edita, S. Demetrius, una cum SS. Laurentio & Bartholomæo sanctimoniali cuidam, acuta febri laboranti, spectandum sese in somno dedisse, eamque, ut apud archiepiscopum Strigoniensem de instituenda in dictæ beatæ Margaretæ sanctitatem & miracula inquisitione ageret, monuisse narratur; quare cum hinc, ut beatæ hujus virginis, vita jam functæ, sanctitas innotesceret, curæ S. Demetrio fuisse videantur, hunc abs illa, in vivis adhuc superstite, singulari veneratione affectum, verosimile potest videri, cultumque proinde in Hungaria a seculo saltem tertio decimo, quo eadem beata virgo obiit, obtinuisse. Adhæc cum Sirmium, ubi Sanctum jam inde etiam a seculo quinto cultum fuisse, e supra dictis liquet, Hungarorum juris diu ante dictum, quo B. Margareta Hungarica ad Dominum migravit, seculum tertium decimum exstiterit, diu etiam ante hoc S. Demetrium apud Hungaros cultu ecclesiastico fuisse affectum, neutiquam mihi vero apparet absimile. Ita autumo, quod non raro factum sit, ut Sancti cujuspiam cultus, qui in una civitate vigebat, ad alias regni ejusdem civitates brevi etiam temporis spatio fuerit propagatus, nec Sirmio S. Demetrii cultum, etsi interim tempus, quo id primum factum, sat prope definiri haud queat, ad alias Hungariæ urbes fuisse propagatum, dubitandum appareat.

[137] [late Hungariam, atque etiam,] Hungari enim, utut ecclesiæ Romanæ seu Latinæ ritus consuetudinesque sequantur, Demetrium tamen, non VIII Octobris die, quæ Sancto huic apud Latinos sacra est, sed XXVI mensis ejusdem, quæ eidem apud Græcos dicata est, celebrare solent: id autem (neque enim Sancti cultum proxime a Græcis accepisse videntur) non alia potiori de causa fieri ab eis posse videtur, quam quod a Sirmiensibus, qui ad sese a Græcis, urbis suæ diu ante Hungaros dominis, Thessalonica propagato more, non VIII, sed XXVI Octobris die festivam Sancti lucem celebrare solebant, ecclesiastico Demetrium cultu quotannis honorandi consuetudinem acceperint. Utut hæc, quæ nescio an sat certo definiri queant, sese etiam habeant, Sancti equidem cultum ad totam late Hungariam esse propagatum, ex iis, quæ supra disserui, indubitatum est. Nec eum ad Bulgariam, Hungariæ finitimam, pariter manasse, minus indubitatum debet haberi. Id e facto, plane singulari, quod a Niceta Choniate in Isaacio Angelo lib. 1 num. 4, 5 & 6 refertur, probatum do. Bulgari anno 1041 Thessalonicam, quadraginta millium militum exercitu, duce Alusiano, civitati huic oppugnandæ admoto, in potestatem suam redigere meditati erant; verum a præsidiariis, improvisa horum apertis civitatis portis impressione perterriti, ingenti suorum strage in fugam, S. Demetrio Thessalonicensibus, uti in Analectis, quæ edendis Sancti miraculis subjungam, e Cedreno docebo, præire ac pro urbe decertare palam conspecto, fuerant conjecti.

[138] [uti e singulari prorsus,] Bulgari porro, hac accepta clade, a Michaële, Orientis imperatore hujus nominis quarto, penitus fuere subacti, Græcorumque imperio exinde usque ad tempus Isaacii Angeli, qui anno 1185 imperare incepit, Bulgaria pacifice mansit annexa. Verum gens ista, angustiis, castellisque plurimis, quæ præruptis saxis inædificata habebat, tunc freta, aperte a Græcis, quorum etiam potentiam parvi pendebat, tandem defecit. Defectionis principes exstitere Petrus & Asan, duo ex antiquorum Bulgariæ regum, uti Innocentii III Papæ Gesta pag. 67 docent, sanguine progeniti fratres. Atque hi quidem, ne sine causa res novas moliri viderentur, imperatorem Isaacium Angelum, a quo sibi, quod petituri essent, negatum iri, prævidebant, Cypsellis agentem conveniunt, sibique exigui reditus prædium ad Hæmum montem assignari, atque in Græcorum legiones admitti, postulant; repulsam autem, ut præviderant, passi, domum redeunt, palam a Græcorum imperatore deficiunt, popularesque, ut idem faciant, alliciunt; quod qua ratione omnino singulari, imo exotica, cum hos consilio suo, cladis verosimillime, a majoribus suis prope Thessalonicam, S. Demetrio opem obsessæ huic civitati suæ ferente, olim acceptæ, adhuc memores, haud sat propense, utut abacti per vim pecoris, exactionumque quarumdam occasione Græcis gravissime offensos, assentientes invenirent, consecuti tamen fuerint, lubet ipsis a Niceta Choniate libro citato suppeditatis verbis exponere.

[139] [quod ipsis Choniatæ verbis hic refertur,] Sic itaque ibi num. 6 habet: Cum Blachi (Bulgarorum scilicet fœderati seu potius horum in Mœsia pars) principio ab eo conatu, ad quem a Petro & Asane inducebantur, rei difficultate territi, adhorrerent: fratres, ut popularibus suis eum metum adimerent, ædem nomine præclari martyris Demetrii ædificarunt, in eamque multos dæmoniacos utriusque sexus coegerunt, qui cruentis & perversis pupillis, effusisque crinibus cætera omnia exquisite exprimebant, quæ id genus hominum propria habet, eosque docebant in furore proloqui: Deo visum esse, ut gens Bulgarorum & Blachorum, diuturno jugo excusso, libertatem consequatur, eaque de causa Christi martyrem Demetrium, relicta metropoli Thessalonica & æde, Romanorumque consuetudine, ad ipsos pervenisse, adjuturum id opus. Igitur vecordes isti homines paulum morati, & subito majore spiritu collecto, rursus alienati, exagitabantur, & clara voce quasi numine afflati clamitabant: Non amplius desidiæ esse locum, sed arreptis armis Romanos invadendos esse: & qui in bello caperentur, non conservandos aut vendendos, sed inclementer occidendos esse, & prece & precio repudiatis, neque magis ulla obtestatione moveri oportere quam adamantem. Tota igitur gens, a talibus vatibus concitata, ad arma concurrit, & ut initia defectionis auspicata fuerunt, magis etiam credidere, Deum libertati suæ favere. Nec ea contenti in oppida & prædia ab Hæmo remota diffunduntur.

[140] En enimvero singulare prorsus, ut jam monui, [facto intelligitur, Bulgariam propagatus fuit,] a Niceta hic relatum, Bulgarorum principum Petri & Asanis factum! Atque id quidem, utut minime probandum, Bulgarorum tamen, utpote qui eo impulsi in Petri & Asanis consilia concesserint, eximiam erga S. Demetrium venerationem ostendit, uti etiam quanto in pretio Sancti hujus, majoribus suis olim, ut jam docui, maxime adversati, patrocinium habuerint; ut sane, quin ii, prospera deinde adversus Græcos, quorum jugum excusserant, fortuna usi, sancto nostro Martyri, quem Petri & Asanis artibus delusi in Bulgariam, relicta Thessalonica Græcorumque tutela, migrasse, sibique patrocinaturum, rebantur, cultum etiam, maxime in ecclesia, quam ei Petrus & Asan erexerant, deinceps detulerint, dubitandum non appareat; imo vero, cum Petrus & Asan, quo in partes suas Bulgaros, populares suos, attraherent, auxilium, non alterius cujuscumque Sancti, sed Demetrii eis adfuturum sibi comminiscendum duxerint, hunc etiam apud Bulgaros, cum nondum, Petro & Asane suadentibus, arma in Græcos, quo sese in libertatem assererent, arripuissent, maxima in veneratione fuisse, cultumque obtinuisse, verosimile etiam apparet. Utut sit, cum equidem, quis qualisve is fuerit, perspectum haud habeam, sicque nihil amplius, quod ea de re lectorem edoceam, occurrat, ad cultum ecclesiasticum, Sancto nostro alibi præterea delatum, sermonem jam converto.

[141] Anastasius bibliothecarius in Præfatione, quam Sancti nostri Passioni, [isque præterea verosimiliter quidem Romæ,] a se contextæ, Carolo Calvo (adi num. 14) suam hanc lucubrationem inscribens, præmisit, ita sub initium principi huic loquitur: Beati Demetrii, Thessalonicensis martyris, Passionem atque miracula, hortantibus fratribus, & maxime viro peritissimo Johanne diacono, vestræ fidei puritate ac scientiæ claritate notissimo, nuper de Græco in Latinum transtuli sermonem; qui præfatus Joannes hujus Martyris in domo quidem sua miræ antiquitatis & pulcritudinis oratorium habebat, tamen qualis iste martyr Christi esset, ignorabat. Ego vero, sicut expertus sum apud Thessalonicam, ubi preciosum corpus ejus redolet, & splendore miraculorum refulget, innotui ei per ordinem. Joannes, hic ab Anastasio Bibliothecario memoratus, S. R. E. diaconus erat, Romæque proinde, ut dubitandum non apparet, commorabatur; quare, si miræ antiquitatis pulchritudinisque oratorium, quod hic, Anastasio per verba recitata testante, in domo sua habuit, fuerit reipsa, uti hic scriptor sese æstimasse, indicat, sancto nostro Martyri consecratum, consectarium e recitatis Anastasii verbis erit, ut is etiam Romæ, & quidem ante seculum nonum, quo idem Anastasius floruit, qualicumque saltem cultu ecclesiastico fuerit gavisus. Verum cum duo etiam Italiæ Martyres, Demetrii nomine distincti, alter Verulis, alter Ostiæ, in Romano Martyrologio adscribantur, nec Anastasius quidquam, e quo se Demetrium, oratorium in Johannis diaconi domo habentem, homonymum esse Thessalonicensem martyrem, collegerit, in medium adducat, fueritne Demetrius noster, an alius Sanctus homonymus, reipsa Romæ seculo nono ac forte etiam citius cultus, solis huc transcriptis Anastasii verbis innixus pro certo asseverare non ausim, licet interim, quod hic scriptor vir haud rudis exstiterit, eaque, quæ in litteras misit, sat diligenter examinasse videatur, res utcumque verosimilis queat haberi.

[142] [ac forte etiam Novariæ,] Pari fere de causa, nostrone de Sancto, an de alio homonymo Carolus, Novariensis episcopus, dum lucubrationis a se adornatæ, quam Novariam inscripsit, lib. 1, pag. 184 ita scribit, Colitur (Novariæ nimirum) in eadem ecclesia S. Julii etiam Demetrius martyr die XI Maii, fuitque in ea altare ei dicatum; de cujus tamen translatione nihil habeo, quod referam, sermonem instituat, dubitandum existimo, certeque de alio Demetrio martyre, quam de nostro, loqui ipsum, crediderim, si Novarienses Demetrii, quem XI Maii, forte quod hoc die sacrum illius corpus olim acceperint, in S. Julii ecclesia colunt, integrum ad se corpus aliquando fuisse translatum, contendant, seu potius hodieque aut saltem olim integrum possederint; rationem, ob quam ita existimem, quisque ex iis, quæ num. III de sacris Sancti nostri reliquiis corporeve, Thessalonica numquam alio secundum omnes sui partes avecto, disserui, facile intelliget. Porro nec melius, Demetrione nostro, an alteri martyri homonymo ecclesia parœciæ, S. Demetrii nomine in Britannia Aremorica insignitæ, quæ in Vita S. Gildæ abbatis, ad XXIX Januarii diem, quo is colitur, apud nos edita, num. 27 memoratur, consecrata sit, habeo perspectum. Verum alia præterea ecclesia, quam sancto nostro Demetrio exstructam consecratamque fuisse, indubitatum est, hic modo etiam memoranda occurrit.

[143] [certo autem in Africa,] Cyprianus quidam in Africa episcopus, infeliciter, uti Miraculorum edendorum lib. 2, cap. 6, sede tamen, quam hic occuparit, nuspiam indicata, memoratur, a Slavis, cum Byzantium negotii cujuspiam causa peteret, captus, duramque ita in servitutem delapsus ab apparente sibi S. Demetrio seque viæ, qua Thessalonicam aufugeret, ducem præbente in libertatem fuit assertus. Hinc in Africam reversus, quo sese sancto Sospitatori suo gratum exhiberet, templum insigne, opem ei iterum mirabiliter ferente sancto Martyre, exstruxit, eidemque dedicavit. Porro cum miraculum, quod in laudati episcopi gratiam Sanctus patravit, seculo nono aut forte etiam paulo citius, uti in Annotatis eidem subdendis docebo, evenerit, certum omnino est, in Africam tum etiam propagatum fuisse Demetrii nostri cultum, quem ibidem etiam incrementa temporis lapsu sumpsisse, fas est colligere vel e solis, quibus miraculi istius narratio, ab Anastasio Bibliothecario in compendium contracta, apud Mabillonium tom. 1 Veterum Analectorum pag. 95 terminatur, sequentibus hisce verbis: Per orationes ejus (S. Demetrii videlicet) si quis infirmus in eodem templo (per Cyprianum nempe episcopum exstructo) devotus advenerit, si perunctus fuerit de oleo lampadis ejus, ilico sanabitur.

[144] Huic porro ecclesiæ, quam, nomini suo sacram, [Cappadociaque obtinuit, uti & apud Syros aliosque,] Sanctus in Africa habuit, altera adhuc, procul ab ea remota, quam dedicatam sibi Demetrius in Cappadocia olim habuit, adjungenda est. Ita te Miraculorum edendorum libri tertii cap. quintum & ultimum docebit, e quo etiam, locum illum sacrum frequenti ad hunc fidelium, S. Demetrii opem implorantium, concursu, patratisque ejusdem patrocinio miraculis illustratum fuisse, intelliges; ut sane, nisi citati Miraculorum libri auctor anonymus a vero, quod tamen haud ausim asserere, hic aberret, Sanctum nostrum in Cappadocia etiam veneratione, Sanctis deferri solita, fuisse gavisum, dubitandum haud appareat. Nec hac illum apud Russos, Syros Coptitasque fuisse destitutum, vel ex eo certum apparet, quod horum omnium, ut supra docui, Fastis sacris ad XXVI, quo etiam a Græcis colitur, Octobris diem sit insertus. Porro Bailletus tom. 3 Vitarum col. 115 sub finem verbis Gallicis, Latine a me redditis, sic scribit: Non dubitatur, quin Demetrii Thessalonicensis sit cultus, Parisiis stabilitus in parva S. Dionysii Passus post Deiparæ templum ecclesia, ubi sacellum in ejus honorem consecratum est, reliquiæque, quas illius esse contendunt, servantur. Ita ille: ac merito sane, quin S. Demetrii cultus, Parisiis in parva verbis hisce memorata ecclesia stabilitus, ad Sanctum nostrum spectet, non dubitari, facilius vel idcirco existimo, quod, cum Demetrius sacrarum in Terram Sanctam expeditionum tempore non semel sese, uti in Analectis, quæ tribus Miraculoum edendorum libris subjungam, docebo, Christianis Occidentalibus auxiliatorem adversus infideles præbuerit, mirum neutiquam, si non tantum Parisiis, sed & pluribus aliis ecclesiæ Occidentalis locis cultu ecclesiastico honoraretur, deberet accidere.

[145] At vero aliud adhuc, quod unusquisque haud immerito miretur, [atque ipsos etiam Turcas.] commemorandum hic restat. Apud ipsos etiam Turcas Sanctus in veneratione est. Ita ex libro, qui Ars factorum historicorum, chartarum &c notas chronicas examinandi inscribitur, intelligo. En verba, huc spectantia, quæ pag. 154 in eo occurrunt, e Gallicis Latina a me facta. Hic sanctus (Demetrius nimirum) ab Italis S. Dimitri appellatur. Turcæ nomine Casin-Giuni eum designant. Fabulosas suas, ait princeps Cantimirus, de eo habent Legendas, Musulmannumque fuisse eum asseverant; quod & de S. Georgio, qui apud eos Hydyrlez vocatur, affirmant. Festa amborum horum Sanctorum iisdem, quibus Christiani Orientales, scilicet XXIII Aprilis, & XXVI Octobris, celebrant. Ad dies hosce Turcæ expeditiones suas ordinant. Post XXIII Aprilis diem in campum copias educunt, servitioque militari XXVI Octobris finem imponunt. Principis Cantimiri Opus, quod verbis hisce abs Artis cit. auctore laudatur, ad manum non habeo; quapropter penes hunc quantum ad ea, quæ hic tradit, fidem stare volo, Turcasque, qui, quod sane mirum est, sectæ suæ Demetrium, utut diu ante hanc exortam floruerit, adscribunt, in veneratione eum habere, haud difficulter credo, eo etiam propendens, ut e veneratione, qua in illum feruntur, fortassis factum putem, ut tandem celeberrimum Thessalonicense Sancti templum (adi num. 92) Christianis eripuerint, atque in sectæ suæ fanum converterint.

PASSIO PRIMA,
Ab auctore anonymo scripta atque ab Anastasio Bibliothecario e lingua Græca in Latinam conversa,
Ex editione Mabillonii cum variis Mss. & Photiana Passione collata.

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

BHL Number: 2122

A. anonymo.

PROLOGUS.

[Auctor, cur Sancti Passionem Latine reddiderit,] Domino piissimo imperatori Karolo a semper augusto, Anastasius b exiguus coronam & regnum cum Christo. Beati Demetrii Thessalonicensis martyris passionem atque miracula hortantibus fratribus, & maxime viro peritissimo Johanne Diacono c, vestræ fidei puritate ac scientiæ claritate notissimo, nuper de Græco in Latinum transtuli sermonem d, qui præfatus Johannes hujus Martyris, in domo quidem sua, miræ antiquitatis & pulchritudinis oratorium habebat, tamen, qualis iste Martyr Christi esset, ignorabat.

[2] [Caroloque imperatori mittat, exponit.] Ego vero, sicut expertus sum apud Thessalonicam, ubi preciosum corpus ejus conditum redolet e, & splendore miraculorum refulget, innotui ei per ordinem f. Sed quia imperium vestrum tanti Agonistæ fraudari notitia novi, vobis quoque id ipsum opportune mittere procuravi, quatinus vestra magnitudo cum intercessionibus Sanctorum & amicorum Dei, istius quoque prece apud Deum obtinere gratiam valeat, & perfrui mereatur gloria sempiterna. Rex regum & Dominus dominantium regnum vestrum dextera sua protegat, & de temporali ad æternum transferat regnum.

ANNOTATA.

a Ei scilicet, qui cognominatus fuit Calvus, annoque 877 obiit, uti in Commentario prævio num. 15 docui.

b Hic non alium, quam qui a S.R.E. munere, quo functus est, bibliothecarius cognominatur, Vitamque S. Dionysii Areopagitæ, Latinitate a se donatam, ad Carolum Calvum imperatorem anno 876 misit, Anastasium designari, indubitatum apparet; quodnam autem ante tempus Anastasius hic S. Demetrii, Thessalonicensis martyris, quam hic damus, Passionem e lingua Græca in Latinam converterit, Commentarii prævii num. 15 vide expositum, intelligesque etiam ex ibidem dictis lucubrationem isthanc ab Anastasio ad Carolum Calvum imperatorem anno 875 aut altero e binis sequentibus missam fuisse.

c Hunc esse illum ipsum Johannem, S. R. E. diaconum, in cujus gratiam Collectanea Græca, a Sirmondo edita, Latinitate, ut eidem Johanni, ecclesiasticam historiam meditanti, adjumento essent, Anastasius donavit, Mabillonius tom. 1 Veterum Analectorum pag. 96 affirmat, nec, quantum opinor, a veritate in hac sua assertione deviat.

d E voce nuper, qua hæc Anastasii assertio afficitur, simulque ex eo, quod Anastasius anno 875 aut altero e binis seqq., uti ad lit. b docui, ad Carolum Calvum imperatorem Sancti nostri Passionem miserit, consectarium est, ut hanc certe haud diu ante annum 875 e Græco in Latinumsermonem transtulerit.

e Alludatne hic Anastasius ad unguentum, quod, cum Thessalonicæ versaretur ac proin ætate sua seu seculo nono e Sancti nostri Thessalonicæ tumulo prodigiose scaturierit, pro certo asseverare non ausim, licet interim jam inde ab eo tempore miraculum istud habuisse locum, indubitatum appareat, uti in Commentario prævio § VIII videre licet.

f Utinam Anastasius, ut, quo de cultu, quem Sanctus noster scriptoris illius ætate seu seculo nono Romæ habuerit, certo constaret, quidquam hic protulisset, unde sibi, S. Demetrium, cui Johannes diaconus in domo sua oratorium consecratum habebat, unum eumdemque cum Sancto nostro Thessalonicensi martyre homonymo esse, exploratum exstiterit! Vide Commentarii prævii num. 141.

CAPUT UNICUM.
Sanctus fidem prædicat, Maximiano imperatori, ad gladiatorum spectaculum properanti, captivus sistitur, illiusque jussu custodiæ primum mancipatur, ac deinde etiam occiditur.

[Sanctus, dum fidem prædicat,] Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate a, homo superstitiosus piæ religionis auditores persequebatur, & interficiebantur ab eo b. Inter quos erat beatus Demetrius, manifestum faciens semetipsum absque ullo timore, qui a juventute & bona egerat opera, & alios docuerat. Docebat enim, qualiter divina Sapientia descenderat ad terram de cælo, ut hominem, qui mortuus fuerat peccato, vivificaret sanguine proprio c.

[4] Cum hæc & alia multa prædicaret, quidam ministri imperatoris, [Maximiano imperatori, gladiatorum spectaculum,] qui ad capiendos Christianos fuerant deputati, tenentes sanctum Demetrium imperatori obtulerunt Maximiano. Contigerat enim ire imperatorem ad stadium civitatis propter eos, qui ad singulare certamen fuerant congressuri. Illic enim parabatur per quasdam tabulas circulus circumseptus, ubi suspecturus erat eos, qui ex adverso invicem theatrice se impugnarent d. Quia delectatio erat ei adspicere humani sanguinis fusionem.

[5] [quo Lyæum, sibi dilectum, decertantem visurus erat,] Verumtamen non sine cura & sollicitudine habebat quod esse sibi delectabile cernebatur. Flagrabat autem desiderio circa quemdam, Lyæum nomine, monomachum, qui jam multos virtute ac mole corporis abusus, exstinxerat, occidendi experimentum per meditationem & consuetudinem possidens. Hunc eo quod omnes formidarent, & nullus, ei qui resisteret, videretur, inter primos Maximianus habebat, & diligebat, & libenter in eum respiciebat.

[6] [adeunti, captivus sistitur, jussu illius custodiæ mancipatur,] Laudabat autem & mirabatur, & quasi super magna re in superbia viri gloriabatur e. Porro cum prope stadium pervenisset, tunc adducunt ei, qui ceperant, beatum Demetrium. Audiens autem imperator, quod Christianus esset, quia se totum ad præsentiam spectaculi contulerat, beatum Demetrium jussit ibidem juxta stadium exsistere, & penes publicum balneum custodiri. Ipse vero Imperator residens, Lyæo introducto, interrogabat, quis singulare cum eo vellet inire certamen, dona promittens & proponens f.

[7] [ac deinde cum a Nestore, singulari sese, nequicquam imperatore id dissuadente,] Et quidam adolescens nomine Nestor g, a superioribus exsiliens gradibus, adversus Lyæum stabat, singularem conflictum arripere cupiens: ita ut obstupescens Maximianus vocaret ad se Nestorem, qui ad hoc exsilierat, illique daret consilium dicens: Novi, quod te pecuniarum egestas ad tantum phantasiæ fecerit elevari, ut aut superans divitias repentinas adquiras; aut voto fraudatus, cum vita molestante careas egestate. Ego autem tibi ob miserationem qua adornaris ætatis, dabo etiam pro solo ausu condigna & sufficientia dona, & vade, habeas cum vita etiam dona. Lyæo vero temetipsum ne objicias, quoniam multos te potentiores devicit.

[8] [certamini committere contra Lyæum auso, necatus hic fuisset,] His Nestor auditis, nec recipit monita imperatoris, neque formidavit de virtute Lyæi; imperatori autem respondit: Nec pecuniis, ut adseruistis, ad hunc agonem veni, sed ut meliorem Lyæo memetipsum reddam h. Mox ergo tam imperator, quam hi, qui circa erant, Lyæo faventes, in iram dictis Nestoris consurgunt i, jactantiam ejus non ferentes: imperator vero confortabat Lyæum, & fidum eum reddebat. At ille dignum se imperatorio judicio festinabat ostendere. Cumque facta fuisset congressio, mortalem Lyæus suscepit ictum, & protinus mortuus est, & extremam fecit imperatori confusionem.

[9] [etiam occiditur, ipsoque, quo hoc factum, loco terræ mandatus] Unde nec ullis pactis & repromissis pecuniis Nestori recompensans k, sed mox in suo solio resilivit, & tristis ad palatium reversus est. Cum autem ei quidam de Demetrio suggessissent, statim in ira permotus in ipso loco, in quo fuit retentus, jussit eum lanceis perforari Ita beatus Demetrius bonæ confessionis martyrium consummavit. l Corpus vero ejus ab interfectoribus parvipensum est: sed quidam religiosi viri noctu latenter venerunt, & sumentes illud ex ipsis, in quibus projectum fuerat pulveribus, & comportata terra, quantum potuerunt, abscondere curaverunt, ne læsionem ab aliquo de trucibus & cruentis animalibus sustineret. Nulli autem post hæc curæ fuit transferre corpusculum Sancti, sed manebat sub signo m.

[10] Porro ut modicum celebraretur, non pauca in eodem loco facta sunt virtutum ac sanitatum insignia his, [ecclesia, postea ibidem ei exstructa, fuit honoratus.] qui fide eum invocabant. Cum jam fuisset meritum Martyris divulgatum, Leontius quidam n Deo amabilis, vir adornans thronum Illyricorum præfecturæ, domum, quæ sanctissimum continebat Martyris corpus, cum humillima esset, & undique obruta & coangustata porticibus publici balnei ac stadii, universa nocentia mundavit & expurgavit, prædiisque amplioribus dilatavit o eam, & erexit ibi oratorium p in honore sancti martyris Demetrii, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cum quo est Patri & Spiritui Sancto gloria, honor & imperium in sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a Cum de Maximiano imperatore, sub quo S. Demetrius martyrium subiit, sermo hic sit, non alium, quam Maximianum Galerium, hicdesignari, necesse est. Adi Commentarium prævium num. 57 & seq.

b In codice nostro signato ✠ Ms. 84, uti & in Ms. Rubeæ-vallis exemplari habetur: Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate homo superstitiosus, piæ religionis auditores persequebantur & interficiebantur. Verum nostra lectio, Latina constructione spectata, indubie præstat; utrum autem & textui Græco, qui respondens imperfecto Persequebantur, sensum passivum hic habenti hujusque nihilominus haud capaci, deductum a verbo Διωκεῖν, passivam simul & terminationem & significationem admittenti, tempus verosimillime complectitur, conformior existat, pro certo nequeo edicere, cum Græcam Sancti nostri Vitam, quam Latinam Anastasius fecit, ad manum non habeam. Interim, cum Mombritius legat, Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate, piæ religionis auditores persecutionem patiebantur & interficiebantur ab eo, nescio, an forsan primævus textus Græcus Latine haud aptius conformiusque ad auctoris sensum redderetur hoc modo: Cum imperator Maximianus, homo superstitiosus, in Thessalonicensium degeret civitate, piæ Religionis auditores persecutionem patiebantur & interficiebantur ab eo.

c Non tantum prædicasse aliosque docuisse, sed & civitatem Thessalonicensem ad Christum adduxisse S. Demetrium, Passio ejus, a Photio in Bibliotheca suppeditata, docet; & sane Sanctum, si non totam civitatem Thessalonicensem fidei lumine illustravit, multum tamen in ea protulisse fructum, sat certum apparet. Adi Commentarium prævium num. 37 & tribus seqq.

d In Mss. nostris Trevirensi S. Maximini & Rubeæ-vallis exemplaribus, quibus etiam codex noster, signatus ✠ Ms. 84, consonat, ita legitur: Hic enim parabatur per quasdam tabulas circulus circumseptus, ubi suscepturus erat eos, qui ex adverso invicem theatrice impugnaverant. Verum nec hæc, nec nostra lectio, utut ista etiam aliquanto forte melior, admittenda videtur. Lectorem cur ita existimen docebo in Annotatis, quæ insra subjungam textui, qui transcriptis hisce Passionis Anastasianæ verbis in Passione Sancti altera, proxime huic, e qua etiam, uti in Commentario prævio num. 15 & seq. docui, promanasse videtur, subjicienda, respondet.

e Photiana Sancti Vita de Lyæo, qui alias Lycus aut etiam Libeus vocatur, hoc loco dumtaxat habet: Erat autem gladiatorum alter maximus tyranni amicus, qui omnium optime videbatur pugnare, nomine Lyæus.

f Duos dumtaxat, Lyæum videlicet & Nestorem, die illo, quo Maximiano, ad gladiatorum spectaculum properanti, S. Demetrium captum stiterunt, singulari certamine decertaturos fuisse, Photiana illius, prout Latine versa exstat, Passio indicare videtur, uti etiam Nestorem gladiatorem fuisse. Verbis enim, ad litteram præcedentem recitatis, proxime hæc habet subnexa: Qui autem cum illo (Lyæo nimirum) eo die depugnaturus venerat, plebeius erat, juvenis ætate, nomine Nestor. Verum verba, ad lit. præced. recitata, e quibus illud, si una cum verbis, hic jam transcriptis, considerentur, apparet, Græco Photii textui haud sat accurate consonant. Hic enim sic habet: Ἦν δὲ τῶν μονομάχων μάλιστα τῷ τυράννῳ καὶ φιλούμενος καὶ δοκῶν κατὰ πάντων ἀριστεύειν, Λυαῖος ὄνομα· hæc autem Græca verba, strictiori interpretatione adhibita, ita sonant Latine: Erat autem Gladiatorum ille (non alter, quod bene notandum) qui tyrrano & maxime diligebatur & contra omnes pugnando prævalere posse videbatur, nomine Lyæus.

g Plebeium hunc fuisse, Photiana Sancti Vita (adi, quæ ex hac ad lit. præced. dedi, verba) diserte tradit, idque etiam, quæ hic mox in Anastasiana Sancti Vita de Nestore subduntur; satis ostendunt.

h Ms. Trevirense S. Maximini habet: Sed ut meliorem Lyæo memetipsum ostendam.

i In Ms. Rubeæ-vallis legitur: Irati sunt dictis Nestoris.

k In Ms. Trevirensi S. Maximini additur victoriam.

l Qui Sancti corpus a fidelibus fuerit sepultum in Photiana ejus Passione ita exponitur: Pii vero corpus Martyris clam de nocte, quando illis impiorum terror permittebat, in ruderibus, in quibus interfectus erat, effossa terra, sepeliunt.

m Voci huic substituendum puto Terra vel Humo, rationemque, cur ita existimem, Commentarii prævii num. 78 exposui.

n Hic verosimiliter seculo quinto ineunte floruit. Adi Commentarium prævium num. 74.

o Ms. Rubeæ-vallis habet Ditavit.

p Ne hinc inferas, ædem sacram, quam Leontius S. Demetrio Thessalonicæ exstruxit, exiguæ dumtaxat molis ædificium fuisse. Videsis, quæ Commentarii prævii § VII disputata sunt.

PASSIO ALTERA,
Auctore anonymo,
E Bibliothecæ Vaticanæ codice 821,
INTERPRETE CORNELIO BYEO.

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia (S.)
a

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sanctus fidem prædicat, comprehenditur, ad Maximianum adducitur, custodiri ab hoc jubetur, a Nestore, contra Lyæum pugnaturo, convenitur, illique benedicit.

ΜΑξιμιανὸς, καὶ Ἑρκούλιος, ὑποτάξας Γόθθους, καὶ Σαυρωμάτας τοῖς Ῥωμαίοις, κατελθὼν ἐν τῆ Θεσσαλονικαίων πόλει διέτριβε, δυσευδαίμων καὶ θεόμαχος ἄνθρωπος καὶ εἰς βάθος τῆς πλάνης ὀλισθηκὼς. Ἐφαιδρύνετο τότε τῶν εἰδώλων πλάνη πανταχοῦ τιμωμένη, καὶ δωρεῶν μεγίστων ἀξιουμένη. Ἐδιώκον γὰρ οἱ τῶν θεῶν θεραπευταὶ τοὺς Χριστὸν ὁμολογοῦντας Θεοῦ υἵον, καὶ ἀκινδύνως κατέσφαττον τοὺς τῆς ἀληθινῆς σοφίας θεραπευτὰς. Ἐν οἷς ἦν καὶ μακαριώτατος Δημήτριος, ἐμφανῆ ποιῶν ἑαυτὸν, καὶ οὐδένα φόβον, κίνδυνον ὑποστελλόμενος. Βίον μὲν καθαρὸν, καὶ ἄμεμπτον ἐκ νεότητος ἐπιδειξάμενος τὸν σωτήριον λόγον ἔχων ἐν ἑαυτῷ, καὶ μεταδιδοὺς τοῖς προστυγχάνουσιν, καὶ διδάσκων μετὰ προθυμίας, πείθωντε, καὶ διαλεγόμενος κατὰ τὸ ἀποστολικὸν ἔνταλμα τοῦ μακαρίου Παύλου πρὸς τὸν ἅγιον Τιμόθεον γράψαντος, καὶ ὑποθέσθαι καταξιώσαντος τὸ ἐπίσθητι εὐκαίρως, ἀκαίρως.

[2] Οὕτως, οὖν μακαριότατος Δημήτριος ἐκ γένους τῶν περιδόξων, καὶ τῆς συγκλήτου βουλῆς ὑπάρχων, ἐκσκέπτωρ τὸ πρῶτον στρατευσάμενος, καὶ ἀνθύπατος γεγονώς ἑλλάδος, καὶ ὑπάτου ὠραιῶνα ἔλαβεν ὐπὸ τοῦ βασιλέως Μαξιμιανοῦ. αὐτος δὲ πᾶσαν γήἳνον δόξαν εἰς οὐδὲν λογισάμενος, τοὺς ζωοποιοὺς ἐποιήσατο λόγους, ἑρμηνεύωντε καὶ δεικνὺς, ὅτι τὸν ἀπολολῶτα ἄνθρωπον, καὶ ταῖς ἰδίαις ἀνομίαις τεθανατωμένον· πάνσοφος τοῦ Θεοῦ λόγου κατὰ σάρκα παρουσία, διέστεισεν μὲν ἀπὸ τῆς πλάνης, ἀπεκάθηρεν δὲ ἀπὸ πάσης ἀνομίας, καὶ παντὸς σκότους, φῶς δὲ ἀνέτειλεν, καὶ ἡμέραν ἐλευθερίας ἐν ταῖς ψυχαῖς τῶν δεχομένων αὐτὴν ἀπειργάσατο, δικαιοσύνην, ἐπιήκειαν, εἰρήνην, ἀγάπην, ἐλπίδα ζώης περιποιοῦσαν αἰωνίου, τὰ πρόσκαιρα μὲν ἀπορίπτουσαν, τὸν δὲ ἀΐδιον, καὶ ἄφθαρτον ἀῤῥαβῶνα παρέχουσαν, τὴν ἐκ νεκρῶν ἀνάστασιν, καὶ τὴν εἰς παράδεισον προξενοῦσαν ἐπανάζευξιν.

[3] Ταῦτα διδάσκοντος τοῦ μακαρίου μάρτυρος Δημητρίου μετὰ παρουσίας, καὶ τὸν λόγον τοῦτον πρακτικῶς βεβαιοῦντος διὰ τῆς πίστεως. Πολλῶν δὲ αὐτῷ διὰ ταῦτα ἐκ τῆς τῶν ἑλλήνων πληθύως προσιόντων, καὶ συνευρισκομένων ἐκ δυσμῶν τοῦ τῆς πόλεως μεγαλοφόρου ἐν τῇ ἐκείσε χαλκεοτικῇ λεγομένῃ στοᾷ, ἔνθα καὶ εἰώθη τὰς συνόδους ποιεῖσθαι ὑπὸ τὰς τοῦ ἐγγὺς δημοσίου λουτροῦ ὑπογαίας καμὰρας, μεγαλυνομένησττε τῆς περὶ αὐτὸν φήμης καθ᾽ ὅλης τῆς πόλεως καὶ τῆς περιχώρου, οἱ τὴν ἀναζήτησιν τῶν Χριστιανῶν στρατιῶται τοῦ βασιλέως, ἅμα τοῖς δημοσίοις προστεταγμένοις ποιεῖσθαι, συλλαβόντες τὸν μακάριον Δημήτριον (οὐδὲ γὰρ φεύγων συνελείφθη, ἀλλὰ τὰς συνήθεις ἅμα τοῖς ἀδελφοῖς ἱερουργῶν λατρείας) τῷ θεομάχῳ Μαξιμιανῷ καθάπερ τί μέγιστον θήραμα προσήγαγον, οἰωμενοι ἑαυτοὺς μάλιστα τῷ βασιλεῖ παραθεσθαι, τὴν ἐπιμέλειαν τοῦ μηδένα Χριστιανὸν λανθάνειν ἐπιδείξοντο, τὸ καὶ τοὺς ὑπεροχῇ ὄντας καταμηνύοντες.

[4] Καὶ μὲν ἔτυχεν ἐπὶ τὸ τῆς πόλεως θέατρον τὸ καλούμενον στάδιον ἀνιέναι, θέας ἕνεκεν τῶν μονομαχεῖν μελλόντων, καὶ τὰ λοιπὰ τοῦ πεντάθλου θεάματα ἐπιτελούντων· ἐκεῖ γὰρ αὐτῷ παρεσκεύαστο διά τινων σανίδων περιπεφραγμένος κύκλῳ ἐν ὕψει κρεμάμενος, δέχεσθαι μέλλων τοὺς ἐν αὐτῷ εἰσιόντας, διότι τέρψις ἦν αὐτῷ τοῦ βλέπειν ἀνθρωπίνων αἱμάτων ἔκχυσιν: πλὴν οὐκ ἐκτὸς φροντίδος μερίμνης εἶχεν τὸ ὁρώμενον· διέκειτο γὰρ βασιλεὺς περί τινα μονομάχον Λυαίον ὀνόματι ἐκ τοῦ ἔθνους τῶν Οὐανδάλων ὑπάρχοντα, ἰσχύει καὶ μεγέθει σώματος ἀνεσταλμένον, ὅς οὐ μόνον ἐν Ῥώμῃ πολλοὺς εἰς τὸν λοῦδον ἀνῃρήκη, ἀλλὰ καὶ ἐν τῷ Σερμίῳ καὶ ἐν τῇ Θεσσαλονικαίων πόλει: διέτρεχεν γὰρ διάτε τῶν σανίδων, καὶ τοῦ μαγγάνου, ἅτε διὰ πολλὴν ἐμπειρίαν εἰς τὸ φονεύειν διὰ μελήτης καὶ συνηθείας κεκτημένος.

[5] Τοῦτον, ἐπειδήπερ ἅπαντες ἐδεδύκησαν διὰ τὸ μηδένα αὐτοῦ ἀνταγονιστὴν ἀναφαίνεσθαι, ἐν πρώτοις εἶχεν βασιλεὺς, καὶ φιλεῖν ἐπιδείκνυτο, καὶ ἠδέως ἔβλεπεν εἰς αὐτὸν; ἐπῄνει δὲ καὶ ἐθαύμαζεν τὴν ἀκμὴν τῆς ἡλικίας αὐτοῦ, καὶ εἰς τὴν περιφάνειαν αὐτοῦ ἐσεμνύνετο. Ὅτε δὲ πλησίον ἐγένετο τοῦ σταδίου, κατίοντος αὐτοῦ ἐκ τοῦ ὀχήματος, τότε μηνύσαντες προσάγουσιν τῷ Μαξιμιανῷ τὸν μακάριον οἱ συνειληφώτες Δημήτριον. Πειθόμενος δὲ εἰ ἐπιμένει τὸν Χριστόν προσκυνῶν, καὶ μαθὼν καὶ ἑτέρους αὐτὸν διδάσκειν τὸν ἐσταυρωμένον σέβειν, ἦχθη μὲν πρὸς αὐτὸν.

[6] Ἱδὼν δὲ τὴν παῤῥησίαν τοῦ ἀνδρὸς, Χριστιανὸν σεαυτὸν ἀποκαλοῦντος, καὶ πᾶν ὁτιοῦν ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ὑπομεῖναι θαῤῥοῦντος, εἶτα καὶ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ πάνυ ὡραίον γενόμενον, καὶ τῶν προκειμένων θεαμάτων ὅλος ὢν, τὸν μὲν ἀοίδιμον Μάρτυρα ἐκέλευσεν αὐτὸν παρὰ τὸ στάδιον δημοσίου γητνιόντος βαλανίου περὶ τὰς τῶν ἐκεῖσε καμίνων φρουρεῖσθαι καμάρας. Ἔνθα φυλαττόμενος, ὡρᾶ σκορπίον ἐκ τῆς γῆς ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ ἀνελθόντα, πειρᾶσθαι δὲ τῷ κέντρῷ πλῆξαι τὸν Ἅγιον. δὲ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ τοῦ Χριστοῦ ποιήσας κατὰ τοῦ σκορπίου, καὶ προσατρίσας αὐτὸν νεκρὸν ἀπέδειξεν. Παραχρῆμα δὲ ἄγγελος Κυρίου ἐλθὼν στέφανον ἐπέθηκεν τῇ κορυφῇ τοῦ Μάρτυρος, καὶ εἶπεν αὐτῷ, εἰρήνη σοι, ἀθλητὰ τοῦ Χριστοῦ, ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου.

[7] δὲ βασιλεὺς εἰσελθὼν ἐν τῷ σταδίῳ καὶ προκαθίσας, τόντε Λυαῖον εἰσαγαγὼν ἐκάλει διὰ τῶν κηρύκων τὸν βουλόμενον μονομαχῆσαι, προστιθεὶς μετὰ τῶν ἐπάθλων καὶ χρήματα πολλὰ, καί τις ἐκ τοῦ δήμου νεανίσκος ὡραῖος πάνυ, κομιδῆ νέος ὤν, Νέστωρ ὄνομα, ἄρτι τὸν ἰοῦλον ἐπανθοῦντα φέρων, γνωστὸς ὑπάρχων τῷ πανενδόξῳ μάρτυρι Δημητρίῳ (ἐθεώρει γὰρ τὰ ὑπ᾽ αὐτοῦ γενόμενα θαύματα, πολλύντε λαὸν προσττρέχοντα αὐτῷ, καὶ διδασκόμενον σέβειν, καὶ προσκυνεῖν τὸν Χριστὸν) ἐκδραμὼν ἐν ᾡ ἐφυλάττετο τόπῳ, καὶ πεσὼν είς τοὺς πόδας αὐτοῦ ἔλεγεν: δοῦλε τοῦ Θεοῦ Δημήτριε, βούλομαι τῷ Λυαίῳ μονομαχῆσαι, ἀλλ᾽ εὔξαι μοι τὸν Χριστὸν ὀνομάσας. δὲ Ἅγιος ποιήσας τὴν τοῦ Χριστοῦ σφραγίδα εἰστε τὸ μέτοπον, καὶ τὴν καρδίαν αὐτοῦ, ἀπέλυσεν αὐτὸν εἰρηκὼς, καὶ τὸν Λυαῖον νικήσεις, καὶ ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρίσεις.

[Dum Sanctus, fervescente in Christianos persecutione,] Maximianus, qui & Herculius b, Gothis Sauromatisque Romano imperio subactis c, reversus in Thessalonicensium commorabatur civitate, homo infelix & Deo inimicus & in erroris profundum delapsus. Florebat tunc idolorum insania, ubique culta maximisque muneribus honorata; deorum enim ministri eos, qui Christum confiterentur filium Dei, persequebantur, impuneque occidebant veræ Sapientiæ cultores, quos inter erat & beatissimus Demetrius, qui, metum etiam nullum aut periculum curans, manifestum faciebat semetipsum, quique, vita sane pura irreprehensibilique a juventute ducta, salutis verba in se habebat, obviisque tradebat, cum animi alacritate & docens, & instans & arguens secundum Apostolicum præceptum beati Pauli ad sanctum Timotheum d scribentis, illudque “Insta opportune, importune”, inculcare satagentis.

[2] Sic, itaque beatissimus Demetrius, ex illustri senatorioque genere oriundus e, [Christi fidem prædicat,] cum primum exceptoris officio f militasset, Græciæque deinde proconsul creatus esset, consularia etiam insignia ab imperatore Maximiano accepit; ipse autem, omnem mundi gloriam nihili faciens, salutem afferentia verba faciebat, explicans atque ostendens, qui hominem perditum, propriisque peccatis mortuum omniscii Dei Verbi secundum carnem adventus ab errore quidem abstraxerit, ab omni autem iniquitate omnique caligine expurgarit, lumen porro oriri fecerit, libertatisque in animabus eorum, qui eum recipiunt, produxerit diem, qui justitiam, mansuetudinem, pacem, charitatem, spem vitæ æternæ præbet, temporaria abjicit, æternum atque incorruptum pignus confert, resurrectionem a mortuis, ingressumque in paradisum conciliat.

[3] Cum hæc audacter doceret beatus martyr Demetrius, [abiis, qui Christianis apprehendendis invigilabant, capitur,] sermonemque illum fidei operibus confirmaret; multi autem propterea ex ethnicorum multitudine ad eum accederent, atque ad occidentalem magni fori civitatis plagam in loco ibidem sito, qui Ænea porticus vocabatur, ubi etiam sub adjacentis balnei publici subterraneis fornicibus cœtus agere solebat, famaque illius per totam civitatem viciniamque spargeretur, imperatoris milites una cum lictoribus publicis, quibus, ut in Christianos in quirerent, erat injunctum, Demetrium comprehensum (neque enim fugiens, sed consueta cum fratribus religionis ministeria obiens captus est) Maximiano Dei inimico, veluti maximam prædam, stiterunt, futurum existimantes, ut imperatori maxime probarent, quantam diligentiam, ne Christianus ullus, utpote & ipsos, qui celsiores conditionis essent, prodentes, absconditus maneret, impenderent.

[4] [atque ad Maximianum, gladiatorum spectaculum adeuntem,] Contigit autem ut is, quo singulari certamine decertaturos, reliquaque pentathli lusus g spectacula edituros cerneret, ad civitatis theathrum, quod stadium dicitur, adiret. Illic enim e tabulis quibusdam sepimentum, in altum suspensum, quod ingredientes suscepturum erat, circuli in modum ei erat paratum h; cernere enim humani sanguinis effusionem, delectatio ei erat, nec tamen absque cura seu sollicitudine, quod ei spectandum dabatur, poterat intueri. Amore autem ferebatur imperator erga quemdam monomachum, nomine Lyæum, e Wandalorum gente existentem i, fortitudine magnitudineque corporis eximium, qui non modo Romæ, sed & Sirmii k Thessalonicensiumque in civitate multos duello, utpote ex exercitatione consuetudineque haud vulgarem occidendi peritiam nactus, necarat.

[5] [adducitur,] Hunc, cum omnibus, quod nemo cum eo posse congredi videretur, esset terrori, imperator inter primos, quod & continuo facere affectabat, habebat placidiorique vultu intuebatur; laudabat autem ac mirabatur ætatis ejus vigorem, nec aliter, quam de magna re, de viri superbia gloriabatur. Cum porro ad stadium jam venisset, atque e curru descendisset, beatum Demetrium, qui eum ceperant, ad Maximianum, rei præmonitum, tunc adducunt. Inquirens autem, an Christum adorare pergeret, eumque etiam alios, ut crucifixum adorent, doctrina sua impellere, edoctus, jussit illum ad se duci.

[6] [custodiri ab eo jubetur,] Viri autem, Christianum sese agnoscentis & quæcumque pro Domini nostri Jesu Christi nomine sufferre audentis, constantiam, vultumque ejus maxime venustum conspicatus, quod totus spectaculis exhibendis esset intentus, venerandum Martyrem juxta ipsum prope publicum balneum in subterraneis fornicibus, ibidem existentibus, custodiæ mancipati jussit l. Ibidem custoditus scorpium, e terra sub pedibus suis, qui & cauda Sanctum percutere conabatur, egredientem aspexit. Hic autem, facto in scorpium crucis signo, mortuum illum illico reddidit. Statim autem angelus Domini adveniens coronam capiti Martyris imposuit, pax tecum, pugil Christi, robustus sis & confortare.m

[7] [a Nestore, contra Lyæum monomachum pugnaturo, convenitur, eique benedicit.] Cum porro imperator stadium esset ingressus, locumque suum occupasset, Lyæum introducens per nuntios, qui cum eo singulare certamen inire vellet, advocabat, cum donis, victoriam referentibus dari solitis, multam etiam pecuniam promittens: quidam autem e vulgo adolescens admodum formosus, qui adhuc valde juvenis erat, nomine Nestor, primam modo lanuginem ferens, notus existens gloriosissimo martyri Demetrio (facta enim ab eo miracula, multumque populum, qui ad eum accurrebat, venerari & quod docebat, & Christum adorare videbat) accurrens ad locum, in quo custodiebatur, cadensque ad pedes ejus dixit: Serve Dei Demetri, volo contra Lyæum singulari pugnare certamine, sed ora pro me, Christum invocans. Verum Sanctus, & in fronte ipsius & in corde Christi signo formato, illum dimisit dicens: Et Lyæum vinces, & pro Christo martyrium subibis.n

ANNOTATA.

a Quidquid de scriptore hoc, qui fortassis jam inde a seculo sexto floruit, scitu præcipue dignum est, Commentarii prævii § 2 exposui.

b Imperator, sub quo S. Demetrius martyrio coronatus est, non Herculius, sed Galerius cognominatus fuit, quemadmodum, quæ Commentarii prævii num. 57 & seq. in medium adduxi, fidem faciunt.

c Quandonam Gothi Sauromatæque seu Sarmatæ, hic memorati, a Maximiano Galerio fuerint subacti seu profligati, Commentarii prævii num. 60 lectorem edocui.

d Epistola 2, cap., 4 ℣ 2.

e Senatorio genere ortum esse Sanctum, nec in Photiana, nec in Anastasiana ejus Passione fundamentum habet; quare, cum nec aliunde, quo tam illustres Demetrii natales possimus adstruere, quidquam occurrat, senatorione, an altero genere oriundus hic sit, est dubium. Adi Commentarium prævium num. 30 & seq.

f Vocabulum exceptor, generice acceptum, significat scribam, atque adeo hic illum, qui, quæ quantum ad res militaros in libros referenda erant seu notanda, litteris mandabat. AdiCanguim in Glossario mediæ & infimæ latinitatis ad vocabulum Exceptor, quod præterea idem, quod vocabulum Græcum Εκσκεπτὼρ significat, uti idem scriptor in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis docet. Verum anne Sanctus militari exceptoris officio reipsa etiam, uti hic asseritur, functus fuerit, mihi ambigendum apparet, uti etiam an umquam, quod mox hic subditur, ad proconsulis Græciæ dignitatem fuerit promotus. Etenim tam hoc, quam illud memoriæ hic primum proditum fuisse videtur ab anonymo Sancti nostri biographo, qui, cum ab hujus ætate aliquot seculis abfuerit, fidem ea in re certam haud meretur.

g Id est, certaminis Gymnici, quod quinque certaminibus, cursu videlicet, lucta, pugilatu, saltu & jaculo, ut Festus docet, constabat. Adi ad vocabulum Quinquertium Pitisci antiquitatum Romanarum Lexicon.

h Cum hic de cellula seu de suggesto, quod Maximiano aliisque ingressuris, prout hodie in theatrorum aulis usuvenit, præparatum esset, sermo institui videatur, ita Latine ultimam hanc Græcam periodum interpretandam duxi, substantivumque in ea, cum quo participium περιπεφραγμένος concordare deberet, vel esse omissum vel certe hoc ad significandum sepimentum substantive adhibere, existimo, idque vel idcirco maxime, quod substantivum κύκλῳ, participio isti subjectum in dativo ponatur, adeo ut significari haud possit circulus circumseptus, prout Anastasius Bibliothecarius (adi annotata, Vitæ præcedenti ad lit. d subjecta) existimasse videtur.

i Wandalum natione fuisse Lyæum, nec in Anastasiana Photianave Sancti Vita, nec in monumentis, scriptoribusve ullis, fidem certam facere natis, asseveratur; quare etiam, anne illud veritati consonet, est dubium.

k Civitas hæc, licet modo Slavoniæ urbecula dumtaxat sit, Demetrii tamen ætate seu seculo quarto ineunte erat amplissima frequentissimaque, nec ante annum circiter 441, quo ab Attila fuit excisa, a florenti, in quo tunc erat, statu excidit.

l Ab initio modo ad hunc usque locum Sancti nostri, quam hic damus, Passionem confer cum iis, quæ in Passione ejusdem altera, priori loco jam data, a principio usque ad num. 7 fere occurrunt, videbisque antiquioris hujus lucubrationis alteram Sancti nostri, quam hic damus,Passionem esse dumtaxat ad hunc saltem usque locum paraphrasim, variis adjunctis ab auctore vel pro arbitrio confictis, vel aliunde adscitis auctam, prout in Commentario prævio num. 16 jam indicavi.

m Quod hic narratur, a Photiana & Anastasiana Sancti Passione abest, potestque vel idcirco, num veritati consonet, haud immerito dubitari.

n Verene, uti hic narratur, Sanctus Nestori, singulari certamine Lyæum aggressuro, benedixerit, statues ex iis, quæ Commentarii prævii § IV disserui.

CAPUT II.
Maximianus, ob necem Lyæo illatam iratus, Nestorem primo ac dein etiam S. Demetrium jubet interfici, hicque, postea miraculis inclarescens, locis sacris sibi exstructis honoratur.

ἈΠέλθων οὖν ἐν τᾧ σταδίῳ, καὶ διὰ τῶν βαθμίδων καταπηδήσας, ῥίψας τὲ τὸν χιτῶνα αὐτοῦ, ἔστησεν ἔμπροσθεν τοῦ Μαξιμιανοῦ, ὡς ἐκπλαγέντα τὸν βασιλέα. Καλέσας δὲ πρὸς ἑαυτὸν εἰς τοῦτο πηδήσαντα, καὶ συμβουλεύειν αὐτῷ καὶ λέγειν: νεανίσκε, οἶδα, ὅτι χρημάτων σε σπάνις ἐπὶ τοσοῦτον ἀρθῆναι φαντασίας παρεσκεύασεν, ἴνα περιγενάμενος πλοῦτον ἀθρόον κτήσεις, ἀποτυχὼν πενίας ἐνοχλούσης μετὰ τοῦ ζῆν ἀπαλλαγήση, ἐγὼ δὲ σοι δι᾽ οἶκτον τῆς νεότητος καὶ τῆς ἡλικίας, ἧς καὶ κόσμησαι, δόσω καὶ ὑπέρ μόνης τῆς τόλμης ἄξια, καὶ ἀρκοῦντα χαρίσματα, καὶ ἄπιθι μετὰ τοῦ ζῆν ἔχων καὶ τὰ χρήματα, Λυαίῳ δὲ σεαυτόν μὴ ἀντιστήσης, ἐπειδὴ σοῦ πολλοὺς ἤδη δυνατωτέρους ἀπήλλαξεν.

[9] Ταῦτα ἀκούσας Νέστωρ, οὔτε ἤρπασεν τήν τοῦ βασιλέως φιλοτιμίαν, ἀλλ᾽ οὔτε ἐδειλίασεν πρὸς τὸν ἔπαινον τοῦ Λυαίου, τῷ δὲ βασιλεῖ ἀπεκρίνατο: οὐ χρημάτων ἐπιθυμῶ φήσας, βασιλεῦ, οὐ δὲ διὰ τοῦτο ἐπὶ τὸν ἀγῶνα ἐλήλυθα, ἀλλ᾽ ἵνα κρείττονα Λυαίου ἐμαυτόν συστήσω: μὴ δὲ γὰρ βούλεσθαι ζῆν, πλουτεῖν ἥξαντα, καὶ ἐκχωρισαντα τῇ προλαβούσῃ τοῦ Λυαίου δόξῃ. Εὐθὺς οὐν βασιλεὺς καὶ οἱ ὑπὲρ αὐτὸν ὀργῆς, τούτων λεχθέντων, ἐπλήσθησαν, τὴν ἀλαζωνίαν τοῦ Νέστορος οὐχ ὑπομείναντες, καὶ μὲν βασιλεὺς προτρεπόμενος ἐβόα, καὶ παρεθάρυνεν τὸν Λυαῖον.

[10] δέγε Νέστωρ ποιήσας τὸν ζωοποιὸν σταυρὸν ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ, ἔλαβεν τὸν ἀκινάκην, καὶ ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, εἶπεν, Θεὸς Δημητρίου τοῦ δούλου σου, καὶ ἠγαπημένος σου παῖς Ἰησοῦς Χριστὸς, ὑποτάξας Γολιάθ τὸν ἀλλόφυλον τῷ πιστῷ σου Δαουΐδ, αὐτὸς κατάβαλε τὸ θράσος τοῦ Λυαίου καὶ Μαξιμιανοῦ, τοῦ τυράννου, καὶ εἰσπήδησεν μέσον τῶν μαγγάνων· γενομένης δὲ τῆς συμπλοκῆς, κερίαν λαβὼν κατὰ τῆς καρδίας Λυαῖος, ἀνηρέθη παραχρῆμα, καὶ τὴν ἐσχάτην τῷ βασιλεῖ ψυχικὴν περιεποίησεν σύγχυσιν· δὲ Νέστωρ ἐδόξασεν τὸν Θεὸν, ὅτι τῇ εὐχῇ τοῦ ἀγίου Δημητρίου ἀνηρέθη βάρβαρος.

[11] Μαξιμιανὸς δὲ πάραυτικα τῆς καθέδρας αὐτοῦ ἀπεπήδησεν, καὶ στυγνὸς ἐπὶ τὰς βασιλείους αὐλὰς ἐπανέρχετο, λέγων: μὰ τοὺς θεοὺς γοητεία τίς προεχώρησεν: ἐπεὶ οὐκ ἄν ἐσφάττετο ὑπὸ τοῦ νεανίου τούτου τοσαύτας καὶ τηλικαύτας ἐπιδειξάμενος ἀνδραγαθείας· καλέσας οὖν πρὸς ἐαυτὸν τύραννος τὸν Νέστωρα, ἔφη πρὸς αὑτὸν: εἰπὲ, νεανίσκε, ποίᾳ μαγείᾳ χρησάμενος, τίνας ἔχων συνεργοὺς, τὸν Λυαῖον ἀπέκτεινας; δὲ Νέστωρ ἀπεκρίνατο: Μαγίᾳ οὐκ ἐχρηματισεν, μὴ γένοιτο, ἀλλ᾽ οὐ δὲ μαγγανίᾳ τινὶ ἀνηρέθη: ἀλλ᾽ θεὸς Δημητρίου, θεὸς τῆς Χριστιανῶν, αὐτὸς ἀπέστειλεν τὸν ἄγγελον αὐτοῦ, ἀπέκτεινεν ἐν τῇ χειρί μου τὸν ἀλάστορα, καὶ ὑπερήφανον. Ὀργισθεὶς οὖν βασιλεὺς, ἐκέλευσεν αὐτὸν ὡς Χριστιανὸν ἀπενεχθῆναι ἐν τοῖς δυτικοῖς τῆς πόλεως μέρεσιν ἐντῇ ἑπωνομαζομένῃ χρυσέᾳ πύλῃ, κἀκεῖσε τῷ ἰδίῷ ξίφει ἀναιρεθῆναι ὐπὸ Μηνουκιανοῦ προτίκτορος καὶ οὕτως τῆς μαρτυρίας τὸν στέφανον ἀνεδέξατο.

[12] Ὑποβαλλόντων δὲ τινῶν τῶν ἀρχόντων τῷ βασιλεῖ περὶ Δημητρίου, καὶ ὐποθεμένων ὡς αἴτιος τῆς τοῦ Λυαίου σφαγῆς γεγένηται, αὐτίκα ὑπερζέσας τῷ θυμῳ οἰωνισάμενόστε ὡς οὐκ ἀγαθὸν τὸ συνάντημα αὐτῷ γεγονέναι εἰς τὸ στάδιον αὐτῷ εἰσβάλλοντι, κελεύει αὐτὸν ἐν αὐτοῖς, οῖς ἐφυλάττετο καμινίοις, λογχαῖς κατασφαγῆναι, καὶ οὕτως ἀνηρεθεὶς πανένδοξος Μάρτυς τῆς καλῆς ὁμολογίας τὴν μαρτυρίαν ἐπλήρωσεν. Λούππος δὲ τοῦ ἁγίου Δημητρίου οἰκέτης παρεστώς αὐτῷ, λαβὼν τὸ ὁράριον τοῦ Ἁγίου, ἐν αὐτῷ ἀνελέξατο τὸ αἷμα αὐτοῦ.

[13] Ἀφελόμενος δὲ καὶ τὸ βασιλικὸν δακτύλιον, ὅν ἐφόρει ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ, καὶ αὐτὸν ἐγκλείσας ἐν τῷ ἁγίῳ αἵματι, ἐπετέλει δι᾽ αὐτοῦ ἴασεις· πάντας γὰρ τοὺς κατεχομένους ποικίλαις νόσοις, καὶ τοὺς ὑπὸ ἀκαθάρτων πνευμάτων βεβλαμμένους ἰᾶτο διὰ τῆς εὐχῆς καὶ ἐπισκιάσεως τοῦ Ἅγίου, καὶ τῆς ἐν τῷ δακτυλίῳ χάριτος, ὡς διαδραμεῖν τὴν περὶ τούτουν φήμην ἐν ὅλῃ τῇ Θεσσαλονικέων πόλει. Μαθὼν δὲ βασιλεὺς περὶ αὐτοῦ, καὶ πῶς ἰᾶται τοὺς κάμνοντας, ἐκέλευσεν καὶ αὐτὸν ἀναιρεθῆναι ἐν τῷ τριβουναρίῳ τῆς πόλεως ἐν ἡμέρᾳ τῶν βουλουμπτάτων *, προκαθημένου αὐτοῦ, μετὰ καὶ ἄλλων τινῶν πεπιστευκότων τῷ Χριστῷ.

[14] Τὸ δὲ πανάγιον Δημητρίου τοῦ ὁσίου λείψανον καταφρονηθὲν ὑπὸ τῶν ἀνῃρηκότων, οἱ τῶν τότε δὲ ἀδελφῶν εὐλαβέστεροι λαβόντες νύκτωρ διὰ τὸν φόβον τοῦ βασιλέως, καὶ ἐν αὐτοῖς οἷς ἔῤῥιπτον χώμασιν διανημάμενοι τῆς γῆς, ὅσον οἷοντε ἦν, ἐκρυψαν, ἴνα μὴ παρά τινος τῶν αἱμοβόρων ζώων ὑπομείνη βλάβην· οὐδενὶ δὲ μετὰ ταῦτα φροντίς ἐγένετο μετανεγκεῖν τὸ σῶμα τοῦ Ἁγίου, ἀλλ᾽ ἔμεινεν ἐπὶ σχήματος * σημείωντε πολλῶν, καὶ ἰάσεων γενομένων ἐν τῷ τόπῳ, καὶ θείων χαρισμάτων φοιτούντων τοῖς πίστει προσερχομένοις ἐν αὐτῷ, καὶ ὁσημέραι πάντων εὐφραινομένων ἐκείσε, περιβοήτου διὰ πάσης Μακεδονίας, καὶ Θετταλίας γινομένης τῆς τοῦ Μάρτυρος θαυματουργοῦ ἐνεργείας·.

[15] Λοιπὸν δὲ καὶ τῆς τῶν εἰδόλων πλάνης καθαρθείσης, τῆς δὲ ζωοποιοῦ, καὶ ἀμομήτου τῶν Χριστιανῶν ὀρθοδόξου πίστεως λαμπρυνομένης, Λεόντιος δὲ τις ἀνὴρ τοὺς ἐπαρχικοὺς τῶν Ἰλλυρίων κατακοσμῶν θρόνους, ἀπερχόμενος ἐν τῇ Δακῶν χώρᾳ νόσῳ ἀνιάτῳ ληφθεὶς λεκτικίῳ ὑπὸ τῶν οἰκείων ἐν τῇ Θεσσαλονικαίων ἀπηνέχθη πόλει, καὶ ἀνεκλίθη ἐν τῷ σεβασμίῳ σηκῷ, ἔνθα ἦν ὑπὸ γῆν κείμενον τοῦ Ἁγίου τὸ λείψανον· παραχρῆμα δὲ τοῦ κατακλιθῆναι αὐτὸν ἐπάνω τοῦ ἰαματοφόρου μνήματος εὐθέως τῆς ὑγίας ἐπέτυχεν, ὥστε θαυμάζειν αὐτόντε καὶ τοὺς περὶ αὐτὸν τὴν ταχίστην τοῦ Μάρτυρος ἐπισκοπὴν, καὶ χάριτας ὁμολογεῖν τῷ Θεῷ, καὶ τῷ πανενδόξῳ μάρτυρι Δημητρίῳ· ὅς αὐτίκα κατὰ τὰς τῶν καμίνων καμάρας, ἅμα καὶ τοῦ τῶν θερμῶν ὑδάτων οἴκου καθελὼν καὶ περικαθάρας μετὰ καὶ τῶν ἐκεῖσαι ὄντων δημοσίων ἐμβόλων καὶ προπινῶν, ἀνήγειρεν πάνσεπτον οἶκον τῷ Μάρτυρι, δαψίλειᾳ κατακοσμήσας χρειῶν μέσον τοῦ δημοσίου λουτροῦ, καὶ τοῦ σταδίου.

[16] Μέλλων δὲ ἀπέρχεσθαι ἐν τῷ ἰλλυρικῷ, ἠβουλήθη τινὰ τῶν λειψάνων λαβεῖν τοῦ Μάρτυρος πρὸς τὸ κἀκεῖσαι ναὸν αὐτῷ οἰκοδομῆσαι εἰς ὄνομα τοῦ Ἁγίου· ᾧ τινι πανένδοξος ἀθλοφόρος τοῦ Χριστοῦ Δημήτριος νυκτὸς ἐπιστὰς τοῦτον προελθεῖν διεκώλυσεν. Λαβών οὖν τὴν χλαμύδα αὐτοῦ τὴν ἐκ τῶν ἁγίων αἱμάτων πεφυραμένην καὶ μέρος τοῦ ὁραρίου, καὶ ποιήσας γλωσσόκομον ἀργύρεον, ἐν αὐτῷ ἀπέθετο. Ὁδοιποροῦντος δὲ αὐτοῦ, καὶ σφοδροῦ χειμῶνος γεγονότος, καὶ τοῦ δανοβίου ποταμοῦ κοχλάζοντος τῷ ῥεύματι, ὡς μηδὲ ναυσὶ πόρον τοῦτον ὑπάρχειν ἐπὶ ἱκανὰς τε ἡμέρας μὴ ὑπολείποντος αὐτοῦ, ἀλλ᾽ εἴργοντος τὴν ἐπὶ τὸ πρόσω πορίαν, ἐν ἀθυμίᾳ ἐτύγχανεν ἔπαρχος.

[17] Καὶ δὴ ὥρα τὸν πανένδοξον Δημήτριον λέγοντα αὐτῷ, πᾶσαν ἀπιστίαν καὶ ἀθυμίαν ἁπωσάμενος, λαβὼν ὅπερ ἐπιφέρει, πάρελθε τὸν ποταμὸν ἀδιστάκτως. Ἕωθεν οὖν ἐπιβὰς τῷ ὀχήματι, ἔχων ἐν χερσὶν τὴν τιμίαν σωρὸν, διῆλθεν ἀβλαβὴς τὸν ποταμὸν, καὶ οὕτως ἀπελθὼν, ἐν τῷ Σερμίῳ ἀπέθετο τὴν ἁγίαν σωρὸν μετὰ τοῦ ἐν αὐτῇ θησαυροῦ ἐν τῷ παρ᾽ αὐτοῦ κτισθέντι ἐκείσε πανσέπτῳ ναῷ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Δημητρίου, πλησίον τοῦ σεβασμίου οἴκου τῆς καλλινίκου μάρτυρος Ἀναστασίας, πολλάτε θαύματα, καὶ ἱάσεις Κύριος ἐποίησεν ἔνθα διὰ τῆς ὁδοῦ τὸ ὤχημα καὶ τὰ ζῶα ἐννεπαύσαντο, χάριτι καὶ οἰκτειρμοῖς καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμὴν.

[Nestor, data sibi a Maximiano verba] Abiens ergo ad stadium, cum & de gradibus desiliisset, tunicamque suam deposuisset, coram Maximiano stetit, ita ut obstupesceret imperator: cum autem illum, qui in id prosilierat, ad sese vocasset, suadere ei cœpit ac dicere: Adolescens, scio, quia divitiarum penuria, ut ad tantum vanitatis efferreris, te impulit, ut aut vincens divitias subito acquiras, aut victoria excidens egestatem simul, quæ te turbat, & vitam deponas. Ego autem e juventutis tuæ, ætatisque, qua viges, miseratione, pro solo auso dona tibi & digna & sufficientia largiar, abi divitias simul cum vita possidens, nec te Lyæo objicias, quoniam jam multos te fortiores occidit.

[9] [haud recipiens pugnam cum Lyæo] Audiens hæc Nestor nec imperatoris munificentiam accepit, nec etiam ad Lyæi laudes timorem concepit; imperatori autem respondit dicens: Divitias haud desidero, imperator, neque idcirco ad certamen veni, sed ut me Lyæo præstantiorem ostendam: sese enim nec vitam, nec divitias præreptæ Lyæi laudi velle præferre. Statim itaque, hisce dictis, imperator, & qui ei aderant, ira repleti sunt, Nestoris jactantiam haud ferentes. Ac imperator quidem Lyæum excitans clamabat, audaciamque ei addebat.

[10] [init, eumque occidit.] Nestor autem, formato in pectore suo crucis salutiferæ signo, acinacem accepit, levatisque in cælum oculis, dixit: O Deus Demetrii, servi tui, dilectusque filius tuus Jesus Christus, qui Goliath alienigenam fideli tuo David sujecisti, Lyæi & Maximiani fiduciam contere, mediumque in repagulum prosiliit. Pugna autem facta, Lyæus, ictum in corde accipiens, illico est mortuus, extremamque imperatori attulit confusionem. Nestor autem laudabat Deum, quod sancti Demetrii precibus barbarus esset occisus.

[11] [Hine iratus imperator primo Nestorem,] Maximianus autem e sede sua protinus surrexit, tristisque ad regiam rediit dicens: per Deos veneficium quoddam est factum, quoniam is, qui tot tantaque facinora edidit, ab hoc juvene est occisus. Arcessito autem ad se Nestori tyrannus dixit: Dic, adolescens, qua usus arte magica vel quos habens adjutores Lyæum interfecisti? Nestor autem respondit: Arte magica, absit, haud cecidit, sed neque incantatione quapiam est occisus, sed Deus Demetrii, Deus Christianorum angelum suum misit, scelestumque ac superbum in manu mea occidit. Iratus igitur imperator mandavit, ut is, utpote Christianus, ad Occidentales urbis partes in locum, cui Aureæ portæ nomen, abduceretur, ibique gladio proprio a Menutiano protectore occideretur; atque ita martyrii coronam est adeptus a.

[12] Quibusdam porro principum de Demetrio mentionem apud imperatorem facientibus, eumque exstitisse necis Lyæi causam suggerentibus, statim ira incensus, omnenque haud bonum, quod sibi, [ac dein etiam S. Demetrium jubet interfici. Hic Servum,] ad stadium properanti, obvium illum habuisset, exstitisse ratus, jussit eum in ipsis, in quibus custodiebatur, fornicibus interfici lanceis, itaque gloriosissimus Martyr occisus pulchra confessione martyrium implevit. Lupus autem, Sancti Demetrii famulus, qui ipsi præsens aderat, strophium Sancti accipiens, sanguinem ejus in eo collegit b.

[13] Cum autem & annulum imperatorium, quem in manu sua gerebat, [sui etiam in martyrio sequacem, postea nactus,] abstulisset c, eumque in sancto sanguine tinxisset, multas per eumdem sanationes operabatur. Omnes enim, qui diversis morbis detinebantur, aut ab immundis spiritibus patiebantur, Sancti oratione ac patrocinio, eaque, quæ annulo inerat, gratia sanabat, ita ut rei hujus fama tota Thessalonicensium civitate percrebresceret; cum autem imperator rem eamdem, & qui laborantes adversa valetudine sanaret, didicisset, in civitatis tribunali, cum ipsemet præsideret, jussit eum una cum aliis quibusdam, in Christum credentibus, judiciorum die occidi.

[14] Cum autem sacratissimum beati Demetrii corpus ab iis, [patratisque ad tumulum suum miraculis celebris effectus,] qui eum occiderant, contemneretur, religiosiores quidam fratrum præ imperatoris metu noctu id sustollentes in ipsis etiam, in quas conjectum fuerat, scrobibus, terra tam profunde, quam poterat, effossa, absconderunt, ne a sanguinariorum animalium quopiam detrimentum pateretur. Nulli autem post hæc curæ fuit transferre Sancti corpus, sed mansit sub terra d, cumque multis in loco signis ac sanationibus factis, iisque, qui cum fide ad illum accedebant, gratiis divinis frequentissime collatis, lætitiaque ibidem affectis, Martyris, miracula facientis, efficacia per omnem Macedoniam ac Thessaliam celebris esset effecta; e.

[15] Tandem autem & idolorum error esset abactus, [æde sacra Thessalonicæ,] fidesque salutaris ac pura Christianorum orthodoxa claresceret, Leontius vir quidam f, qui Illyrici præfecturæ thronum ornabat, morbo immedicabili, cum in Daciam discederet, correptus, a servis suis Thessalonicam lectica delatus fuit, venerandoque, ubi & sacræ ejus sub humo exstant reliquiæ, monumento impositus; sanitatem autem, statim atque monumento, sanationes afferenti, fuit impositus, recuperavit, ita ut & ipsemet & illi, qui ei aderant, celerrimam Martyris visitationem mirarentur, gratiasque Deo & gloriosissimo martyri Demetrio agerent; qui statim, cum arcuatorum operum fornices una cum aquarum calidarum domo publicisque, quæ ibidem erant, porticibus destruxisset ac expurgasset, venerandum sancto Martyri templum inter publicum lavacrum & stadium exstruxit, munerum copia id exornans.

[16] [alteraque Sirmii exstructa, in qua & aliquot ejus reliquiæ] Cum autem in Illyricum g esset discessurus, partem quamdam reliquiarum Martyris, ut & ibi templum sub ejus nomine erigeret, accipere voluit; cui gloriosissimus Martyr, noctu adstans, id exsequi prohibuit. Accepta igitur chlamyde, sanguine ipsius tincta, parteque orarii, in lipsanotheca argentea, eum in finem confecta, ea deposuit; cum autem iter faceret, hiemsque aspera esset, egressusque alveo Danubius diebus sufficientibus etiam navibus iter haud relinqueret, viamque promovere impediret, animo despondit præfectus.

[17] Ipsum autem vidit gloriosissimum martyrem Demetrium, ipsi dicentem, diffidentia omni pusillanimitateque deposita, [fuere depositæ, honoratus fuit.] accipiens, quod fers, fluvium absque cunctatione ingredere. Mane igitur, curru conscenso, venerandas reliquias manu gestans fluvium innoxius transivit h, itaque transvectus Sirmii i sacram lipsanothecam cum thesauro, in hac contento, in S. Demetrii ecclesia, prope venerandum pulchris victoriis decoratæ martyris Anastasiæ templum extructa, deposuit; multa autem & miracula & sanationes in via, cum & currus & animalia quiescerent, Domini nostri Jesu Christi & gratia & longanimitate & misericordia Deus patravit, cui gloria & virtus nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Num pro martyre recte habeatur hic Nestor Commentario prævio § VI definii.

b De Lupo, Sancit famulo, videsis Commentarium prævium num. 62 & seqq.

c Alludi hic videtur ad proconsulis Græciæ dignitatem, ad quam ab imperatore Sanctus nosterfuerit evectus, arrhamque, quam tunc acceperit; verum anne Sanctus Græciæ procunsul umquamexstiterit, dubium admodum apparet. Adi Commentarium prævium num. 35 & seqq.

d Ita vocabulum Græcum σχημὰ reddidi, quod ei substituendam putem vocem χωμὰ, quæ idem, quod Latine terra seu humus, significat. Videsis Commentarium prævium num. 78

e Joanni, Thessalonicensi seculo VII episcopo, præluxisse hanc Sancti nostri Passionem, vero haud prorsus ex hoc ejus loco apparet absimile. Adi iterum Commentarium prævium num. XI.

f Cum Leontius, hic memoratus, seculo quinto ineunte, uti in Commentario prævio num. 74 docui, verosimiliter floruerit, tuncque, uti ex iis, quæ Orlendius Orbis sacri & profani part. 1, lib. 3, cap. 1 in medium adducit, verosimilius apparet, Illyricum jam fuerit bifariam in Illyricum Orientale & Occidentale divisum, nec Illyricum Occidentale præfecto prætoriano paruerit, oportet, ut Leontius ille Illyrici, non Occidentalis, sed Orientalis præfectus exstiterit, nisi forte, quod tamen non apparet, Leontius quispiam alius ante seculi quinti initium, imo ante Theodosii 1, qui ex adductis ab Orlendio loco cit. rationibus Illyricum in duas dictas partes divisisse videtur, imperium gesserit Illyrici præfecturam.

g Occidentale nimiram; Thessalonicæ enim, quæ Illyrici Orientalis civitas erat, versabatur.

h Nec hujus miraculi, nec alterius, supra hic relati, quo Leontius, Sancto patrocinante, sanitatem recuperarit, in Photiana & Anastasiana Sancti nostri Vita mentio fit.

i Sirmium ergo Thessalonica Leontius perrexit; verum, cum inde illuc pergentibus Danubius trajiciendus haud sit, rectene hic flumen istud Leontius trajecisse indicatur? In Daciam, quæ Thessalonica, nisi trajecto Istro seu Danubio, adiri non potest, profectus fuisse, supra asseritur; cum autem fieri possit, ut Leontius in Daciam, e qua Sirmium, nisi Istro pariter seu Danubio trajecto, adiri non potest, primum sese contulerit, ac deinde tantum Sirmium adierit, erroris hic argui non potest anonymus Sancti nostri biographus.

* an βουλευμάτων?

* an χώματος?

PASSIO TERTIA S. DEMETRII M.
Auctore Simeone Metaphraste,
E Græco bibliothecæ Christianissimi regis Medicæo exemplari, cum Lipomani & Surii editionibus collato.
INTERPRETE LIPOMANO.

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

A. Symeone Metaphraste.

CAPUT I.
Sancti patria, genus, institutio, dignitas, Christi prædicatio, apprehensio atque in carcerem conjectio.

Εἶχε μὲν τὰ Ῥωμαίων σκῆπτρα Μαξιμιανὸς Ερκούλιος, πολὺς κατὰ Χριστιανῶν πνέων τε καὶ φερόμενος· εἰδωλικῆς δὲ πλάνης τὴν ὑπουρανὸν ἅπασαν ὲκάλυπτε νέφος, εἰ καὶ λαμπροὶ καθάπερ ἀστέρες ταύτην διαλαχόντες, οἱ διὰ Χριστὸν παθόντες, ἐξέλαμτον. Ὧν εἷς τότε καὶ θαυμαστὸς Δημήτριος ἐγνωρίζετο· Δημήτριος, καὶ τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν περίβλεπτος, καὶ τοῖς ἐν Χριστῷ θαύμασι περιβόητος. Ὃν ἤνεγκε μὲν μεγάλη πόλις Θεσσαλονίκη. τόγε μὴν εἰς πατέρας ἧκαν, ἐπίσημος ἦν, καὶ τὴν εἰς τοὺς ἄνω τοῦ γένους ἀναφορὰν τῶν Μακεδόνων ἐπιφανέστατος.

[2] Ἀλλ᾽ οὐχ οὕτω περιφανείᾳ προγόνων, ὡς οἰκείῳ κόσμῳ τῆς ἀρετῆς ἐλαμπρύνετο. Τοσοῦντον γὰρ εὐγενείᾳ ψυχῆς τοὺς ἐπὶ τούτῳ λαμπροὺς παρέδραμεν, ὅσον ὥρᾳ σώματος τοὺς ἐπὶ κάλλει σεμνυνομένους ὑπερεβάλετο· φύσις γὰρ αὐτῷ μαθήματα μὲν παρελαβεῖν ἱκανή, συλλέξαι δὲ ἤθη καὶ κεράσαι πρὸς τὸ χρηστότερον ἀγαθή· τό τε τοῦ προσώπου λίαν ἐπίχαρι, τὴν τῆς ψυχῆς εὐγενείαν ὑπεδήλου. Τὸν μὲν οὖν ἐκ παίδων εἰς ἥβην χρόνον, πάντων ὁμοῦ τῷν ἡλίκων ἐκράτει. καὶ ἦν οὐδὲν τῶν ἀληθῶς ἀγαθῶν, εφ᾽ ᾧ μὴ τῶν ἄλλων πολλῷ τῷ μέσῳ διέφερεν· ἀλλὰ δῆλον ἦν ἐξ ἀρχῆς τὸ φυτὸν, ὅπως μὲν γένοιτο χαριέστατον, ὅπως δὲ πολύν τε καὶ ἀγατὸν τὸν καρπὸν ἐνέγκοι.

[3] Εἰς ἄνδρας δὲ ἤκων, φύσεως μὲν ἰσχὺν ἐπεδείκνυτο, ἀνδρίαν δὲ ἤσκει καὶ ῥώμην, πρὸς μάθησίν τε τῶν πολεμικῶν ἐαυτὸν ἐξεπόνει, μετὰ χρηστοῦ τοῦ ἤθους καὶ τῆς ἥδιστον αὐτῶ ἐπανθούσης αἰδοῦς τε καὶ κοσμιότητος· αὐτό τε τὸ διαβεβοῆσθαι πρὸς ἃπαντας, γνώριμον τὸν ἄνδρα καὶ βασιλεῖ καθιστᾷ. Λαμπρᾶς οὖν καὶ μεγαλογνώμονος οὕτως ἔχοντα φύσεως βασιλεὺς τὸν Δημήτριον ἐννοήσας, ἐπιπολὺ δόξης ἐκ πρώτης εὐθὺς αἴρει, καὶ ἀνθύπατον προβάλλεται τῆς ἑλλάδος· ὡς καὶ ὑπατικὸν ἅμα περιβαλεῖν ὁρατίωνα. δὲ (ἦν γὰρ τὸ δέον συνιδεῖν ἱκανώτατος, καὶ τὸ κρεῖττον προέλεσθαι τῶν ἄλλων άξιωματικώτατος) τούτων μὲν βραχὺν ἐποιεῖτο λόγον, τῶν δὲ πρὸς θεραπείαν φερόντων θεοῦ διαφερόντως εἴχετο. Καὶ διὰ τοῦτο πάντα μὲν ἐπίσης τὰ ἐνταῦθα περπνὰ διώπτυε, πρὸς ἒν δὲ τοῦτο μόνον εῖχεν ἐρωτικὦς, τὴν εὐσέβειαν· καὶ τὸν ὑπὲρ Χριστοῦ θάνατον ἐδίψα, καὶ τὴν ἐκεῖθεν μακαριότητα.

[4] Ἐκήρυττεν οὐν οὒ φόβῳ τινὶ καὶ ὁποστολῇ, ἀλλὰ καὶ λίαν εὐπαῤῥησιαστῶς τὸ τοῦ Θεοῦ σωτήριον ὄνομα· καὶ οὐδὲν ὅτε μὴ Χριστὸς αὐτῷ διὰ στόματος ἦν. Τὸν δὲ τῆς ζωῆς ἄρτον, ὃν λόγον εἶναι τῆς ἀληθείας γινώσκομεν, πᾶσι τοῖς πτωχοῖς τὴν εὐσέβειαν φιλοθέως διένεμε, παράγων ἀπὸ τῶν θείων γραφῶν, καὶ διδάσκων ὅτι τῆς μακαρίας ἐκείνης ἐν τῷ παραδείσῳ διαγωγῆς τὸν ἄνθωρπον ἐκπεσόντα, καὶ δουλωθέντα τῇ ἅμαρτίᾳ, αὑτὸς τῷ πατρὶ συνάναρχος λόγος, οὔτε τῆς θεότητος ἐκστὰς καὶ σάρκα λαβὼν ἐκ παρθένου, δούλουτε μορφὴν ἐκουσίως ἀναλαβὼν, θειοτέρας ἠξίωσε πολιτείας, καὶ τὴν προτέραν ἐλευθερίαν αὐτῷ ἐχαρίσατο. Ταῦτα καὶ ἕτερα διδάσκωντε καὶ διερμενεύων αὐτοῖς ἐξηγεῖτο, καὶ οἱονεί ἀφορμὰς παρεῖχε καὶ σπέρματα πρὸς τὸ τοῦ καὶ υἱοὺς γενέσθαί τε καὶ κληθῆναι Θεοῦ, καὶ τῆς ἐν Χριστῷ κρυπτομένης ἀξιωθῆναι ζωῆς.

[5] Ἑντεῦθεν πολλοὶ τῆς ἡδίστης ἐκεὶνης διδασκαλίας τοῦ μάρτυρος ἀπολαύοντες, τοῦ μέν πικροῦ τῆς ἀπάτης ἀφίσταντο σκότους, τῷ δὲ γλυκεῖ τῆς ἀληθείας φωτὶ προσετίθεντο. Ἀλλ᾽ ἐκεῖνος πολὺν ὠδύνων τὸν εἰς Χριστὸν ἔρωτα, καὶ ἀπλήστως τῆς τῶν ἀντρώπων ὁρεγόμενος σωτηρίας, εἰ μὴ πὰντας τῶν τοῦ ἐχθροῦ χειρῶν ἐξελέσθαι δυνατὸς γένοιτο, ζημίαν τοὖτο πλείστην ἡγεῖτο, καὶ οὐδὲν ὅλως κατορθοῦν ἐνόμιζεν. Ἐχώρει τοίνυν αὐτῷ κατὰ γνώμην τὸ πρᾶγμα, καὶ φήμη πανταχοῦ τὸν ἄνδρα παρέπεμπε κηρύττοντα τὴν Τριάδα, μὴ ὅτι τοῖς ἀνὰ τὴν Ἑλλάδα τε καὶ Θεσσαλονίκην, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ οἷς οὐδέ λόγος περὶ αὐτοῦ ἀφίκετο πρότερον. Ἐν τούτῳ δὲ ὄντος καὶ τὸ καλὸν ἐκεῖνο τῆς διδασκαλίας νᾶμα προχέοντος, ἥκουσί τινες παρ᾽ αὐτὸν, οἷς ἔργον Χριστιανοὺς ἐρευνᾷν, καὶ τὴν εἰς βασιλέα οἰκείωσιν ἑαυτοῖς διὰ τῆς ἐκείνων προδοσίας περιποιεῖσθαι.

[6] Δημήτριος δὲ, ὡς ἤδη φθάσαντες ἐδηλώσαμεν, οὐκ ἐν γωνίαις τὰ Χριστιανῶν μετιὼν, οὐδὲ νυκτερινὸς ὢν Χριστοῦ μαθητὴς, μᾶλλον δὲ τῆς ἀληθείας διδάσκαλος, ἀλλ᾽ ἀνακεκαλυμμένως καὶ φανερῶς ὁμολογῶν τὴν εὐσέβειαν συλλαμβάνεται παρ᾽ αὐτῶν· καὶ δῆλα τῷ βασιλεῖ τὰ κατ᾽ αὐτὸν γἰνεται, ὅτι τὰ μὲν τῶν Χριστιανῶν πρεσβεύων ἐστί, τὰ καὶ τῶν ἡμετέρων φησὶ θεῶν σαφῆ γέλωτα καὶ μυκτηρισμὸν τιθέμενος. Μαξιμιανὸν δὲ ἄρα Θεσσαλονίκη τότε παρ᾽ ἑαυτῇ εἶχε, μέγαν μὲν τῷ ἐπὶ Σαυρομάτας πολέμῳ καὶ Σκύθας γενόμενον, πολλῶ δὲ μείζω τῇ κατὰ τῶν εὐσεβῶν ὠμότητι γνωριζόμενον. Ὰκούσαντα τοίνυν εὐθέως τὸν βασιλέα πάντα εἶχεν ὁμοῦ, ἔκπληξις, ἀνία, δέος, ὀργῄ· ἐξεπέπληκτο τῆς ἀκοῆς τὴν καινότητα, ἠνιᾶτο τῇ τοῦ ἀνδρὸς ζημίᾳ, εδεδίει μὴ καὶ ἀλλούς τοιοῦτος ὢν ἑλκύση πρὸς θεοσέβειαν, δι᾽ ὀργῆς εἶχεν ὡς τῆς παρ᾽ αὐτοῦ τιμῆς ἀλογήσαντα. Πλην ἀλλὰ πιστεύειν ἀκοῇ τοσοῦτον οὐκ ἔχων, ἅτε μὴ δὲ φέρων ὅλως ἄνδρὰ τοιοῦτον ζημιωθῆναι (καὶ γὰρ μὴ βούλεταί τις, οὐ δὲ ῥαδίως πιστεύειν δύναται) ἤθελε καὶ ὀφθαλμοὺς μάρτυρας τοῦ ἀκουσθέντος παραλαβεῖν. Ἄγειν οὖν κελεύει τὸν ἄνδρα παρ᾽ αὐτόν.

[7] δὲ παραστὰς οὐκ ἔφριξε τό μέγεθος τῆς ἀρχῆς, οὐ τὰς ἐλπιζομένας ὑπεστάλη κολάσεις, οὐ τὴν ἀγριότητα τοῦ δικάζοντος ἐδειλίασεν· ἀλλὰ τὴν ὠμότητα ταύτην, ὕλην ἐκεῖνος τοῦ φανῆναι μᾶλλον τὸν πρὸς Θεὸν αὐτοῦ πόθον νομίσας, λέων εὐθὺς εἰς ἀγῶνα εἰσῃει, μαλακὸν οὐδὲν οὐ βλέπων, οὐ λέγων, ἀλλὰ πιστούμενος μᾶλλον τοῖς παρ᾽ ἑαυτοῦ λόγοις τὰ τῷ τυράννῳ προακουσθέντα, ὡς εἴη μὲν στρατώτης Χριστοῦ καὶ αὐτοῦ μόνου προσκυνητής· τοὺς δὲ παρ᾽ αὐτῶν λεγομένους καὶ σεβομένους θεοὺς τοσοῦτον ἀπέχει τιμᾷν, ὅτι καὶ μυκτηρίζει σαφῶς καὶ βδελύττεται· ἃς δὲ καὶ ἀπειλοῦσιν αὐτοὶ βασάνους, τότε ἀνιαθήσεται πάσχων, ὅταν εἰδῇ τοὺς κολαστὰς φιλανθρώπως αὐτὰς, ἐλάττους ἐπάγοντας τῆς ἐπιθυμίας. Τιμαὶ δέ, φησιν, αἱ παρὰ σοῦ, βασιλεῦ, καὶ ἅπερ δίδως τοῖς πειθομένοις σοι ἀγαθὰ, πῶς ἃν θέλξωσι τὸν καὶ αὐτόν σοι τὸν ἐπίφθονον τῆς ἀρχῆς, αὐτὴν ἐκείνην ταῖς βασιλείαν, σὺν ἅμα πλούτοις καὶ θησαυροῖς, ἶσον καὶ λεπτῇ κόνει περιφρονοῦντάτε καὶ ἀτιμάζοντα; εἰ δὲ καὶ θάνατον ἔπαγάγοις, τότε μοι τὸ εὐκταιότατον ἴσθι ποιῶν καὶ πρὸς τὴν αληθῆ ζωὴν, καὶ τὸν αὐτῆς πλέον ἐμοὶ ποθούμενον παραπέμπων Χριστόν.

[8] Τούτων ἐπειδὴ Μαξιμιανὸς ἤκουσε, μετὰ φρονήματος ἀτρέπτου καὶ γενναίου τοῦ παραστήματος, ἐλευθέρουτε στόματος εἰρημένων, τὸ παραυτίκα τὴν βάσανον ἀναβάλλεται, σοφώτερόν τι μᾶλλον ποιῶν, οὐ φιλανθρωπότερον. Ἠβούλετο γὰρ μετάνοιαν αὐτῷ ἐμβαλεῖν καὶ πάρεσιν τῆς θερμῆς εὐστάσεως τὸν μεταξὺ χρόνον, καὶ διὰ τοῦτο τόγε νῦν ἔχον αὐτοῦ που τὸν Δημήτριον δημοσίου γειτονοῦντος λουτροῦ καμάραι καμίνων εἰς φρουρὰν ἐλάμβανον. Μαξιμιανὸς δὲ τοῦ θεάτρου ἐπιβὰς, κατ᾽ ἐκεῖνο συνεκρότει τῆς ὥρας τοὺς παγκρατιαστάς τε συναγαγὼν, τὴν πόλιν ἐκκλησιάζων ἦν, καὶ τὴν ἀγωνίαν διατιθέμενος, αὐτὸς ἐπὶ μετεώρου τοῦ βήματος προκαθήμενος.

[9] Μάρτυρ δὲ πρὸς τὴν εἰρκτὴν ἀπαγόμενος ἥδετότε ὁμοῦ καὶ ἀνιαρῶς διέκειτο· ἥδετο μὲν, ὅτε μικρὸν ὅσον, οὔπω τοῦ μαρτυρίου ἀξιωθήσεσθαι ἔμελλε· ἠννιᾶτο δὲ ὅτι μὴ καὶ θαττον ἐπιόντας αὐτῷ τοὺς κολαστὰς ἐθεᾶτο, καὶ προς βασάνους ἤδη καὶ τὸν θάνατον συνηρπάζετο. Τοσοῦτος γὰρ Δημητρίῳ τοῦ διὰ Χριστὸν ἀποθανεῖν ἀγὼν ἦν, ὅση Μαξιμιανῷ πάλιν τοῦ τὸν ἄνδρα ἑλεῖν διὰ τῶν χρηστοτέρων σπουδή. Τὴν εἰρκτὴν τοίνυν Μάρτυρ κατειληφὼς, Ο Θεὸς ἒλεγεν, εἰς τὴν βοήθειάν μου πρόσχες· Κύριε, εἰς τὸ βοηθῆσαί μοι σπεῦσον. Ὅτι σὺ ὑπομονή μου, Κύριε, ἐλπίς μου ἐκ νεόθητός μου. Ἐπὶ σὲ ἐπιστηρίχθην ἀπὸ γαστρὸς· ἐκ κοιλίας μητρός μου σύ μου εἶ σκεπαστής. Ἐν σοὶ ὑμνησίς μου διαπαντός. Ψαλῶ τῷ Θεῷ μοῦ, ἕως ὑπάρχω. Διὰ τοῦτο ἀγαλλιάσεται τὰ χείλη μου, ὅταν ψάλω σοι, καὶ γλῶσσά μου ὅλην τὴν ἡμέραν μελετήσει τὴν δικαιοσύνην σου.

[10] Καὶ τῆς εὐχῆς αὐτῷ τελεσθείσης, ὁρᾷ σκορπίον ἕρποντα κατὰ γῆς τὸ κέντροντὲ ἠρκότα, καὶ αὐτοῦ τὸν πόδα βαλεῖν μέλλοντα. δὲ τῷ σταυρῳ σφαγισάμενος, καὶ τὸν ἐπάνω ὄφεων καὶ σκορπίων τῷ οἰκείῳ πλάσματι δόντα πατεῖν, ἐπικαλεσάμενος, νεκρὸν ἐκεῖνον εὐθέως, μᾶλλον δὲ τὸν ἐν αὐτῷ νοητὸν σκορπίον ὑποκρυπτόμενον, ἀπεργάζεται. Καὶ παραχρῆμα θεῖος ἄγγελος ἐπιφανεὶς, στέφανον αὐτοῦ τῇ κορυφῇ ἐπιτίθησι, προσειπὼν, Εἰρήνη σοι, ἀθλητὰ τοῦ Χριστοῦ, ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου. Οὕτως ταχὺς εἰς παράκλησιν τῶν φοβουμένων αὐτὸν Κύριος, ἅμα τῆ τῆς εἰρκτῆς κατακλείσει καὶ πρὸς τὸ παρὸν ἡμέρως ἄγαν παραμυθεῖται τὸν ἀθλητὴν, καὶ πρὸς τὸ μέλλον προθυμίας ἐμπίπλησιν. Ἀλλὰ Δημήτριον μὲν οὕτως φρουρὰ εἶχε.

[Dum Sanctus, Thessalonicæ illustri loco] Tenebat quidem Romanorum sceptra Maximianus Herculius a, magnoque impetu & spiritu ferebatur in Christianos, erroris autem simulacrorum nubes tegebat omnem terram, quæ est sub cælo; tiamsi veluti lucidæ quædam stellam eam sortitæ, resplendebant, qui passi fuerunt propter Christum. Quorum tunc unus agnoscebatur admirabilis Demetrius: Demetrius, qui propter fidem in Christum insignis, ac celebratus propter miracula, quæ faciebat in Christo. Illum tulit quidem magna civitas Thessalonica b: quod autem ad parentes attinet, erat insignis & genere clarissimus, ipsum referens ab antiquos Macedones c.

[2] Sed non erat tam clarus splendore suorum majorum, [natus, moribusque optimis imbutus,] quam ornamento suæ virtutis. Tantum enim animæ nobilitate superavit eos, qui erant præclari hoc nomine, quantum corporis specie superabat eos, qui suam jactabant pulchritudinem. Nam erat quidem ei satis acutum ingenium ad capiendas disciplinas, aptum vero ad mores colligendos & benignitate contemperandos; & vultus elegans adspectus significabat animi nobilitatem. A pueritia quidem usque ad pubertatem erat superior omnibus æqualibus: neque erat aliquid ex iis, quæ sunt vere bona, in quo non longo intervallo aliis præstaret, manifestumque erat ab initio, quam esset quidem arbor jucundissima, & quam copiosum & bonum fructum latura esset.

[3] Cum autem ad virilem pervenisset ætatem, vires ostendebat ingenii, [Græciæque proconsul creatus,] & exercebat robur & fortitudinem, atque in arte militari discenda laborabat, d bonis ornatus moribus, & quæ in eo suavissime florebat, verecundia & moderatione: adeo ut omnium de eo sermo celeberrimus ipsum notum reddiderit Imperatori. Cum ergo tam præclaro & magno ingenio præditum Demetrium animadvertisset Imperator, ab initio ad magnam eum evehit gloriam, & eum creat Græciæ Proconsulem e: adeo, ut etiam Consulatibus eum induerit insignibus. Ille vero (erat enim ad id, quod oportet, intelligendum aptissimus, & ad id quod est præstantius, eligendum, aliorum præstantissimus) eorum quidem parvam ducebant rationem, ad ea tantum, quæ ferunt ad Dei cultum, præclare attendens. Et ideo quæcumque hic sunt jucunda, ex æquo respuebat: unius autem solius amore tenebatur, pietatis scilicet, mortemque sitiebat pro Christo, & quæ ex ea proficiscitur, beatitudinem.

[4] [Christi fidem] Prædicabat ergo non timide, nec cum aliqua dubitatione, sed audacter admodum & libere, nomen Dei salutare; & nihil aliud erat ei in ore, nisi Christus. Panem autem vitæ, quem cognoscimus esse verbum veritatis, omnibus pietatis egentibus distribuebat religiose, adducens ex divinis Scripturis, & docens quod hominem, qui ex beata illa, quæ est in paradiso, conversatione exciderat, & in servitutem peccati erat redactus, ipsum Verbum, quod simul cum Patre est expers principii, cum nec excessisset a Divinitate, & carnem accepisset ex Virgine, & servi formam sua sponte suscepisset, dignum fecit diviniore vivendi ratione, & ei priorem donavit libertatem. Hæc & alia docens & interpretans eis exponebat, & quodammodo eis occasionem præbebat & semina ad hoc, ut Dei filii essent & vocarentur, & quæ in Christo est absconsa, vitam consequerentur.

[5] [Thessalonicæ alibique prædica t,] Hinc multi suavissima fruentes doctrina Martyris, recesserunt quidem a tetris erroris tenebris, accesseruntque ad dulce lumen veritatis. Sed ille quidem magnum in Christum amorem concipiens, & insatiabiliter hominum salutem desiderans, si non posset omnes eripere a manibus inimici, hoc maximum damnum arbitrabatur, nec se putabat aliquid recte facere. Res itaque ei succedebat ex sententia, & eum transmittebat fama in omnes partes, & prædicabat Trinitatem non solum iis, qui erant Thessalonicæ & in Græcia, sed etiam longinquis de ipso audientibus f. Cum autem in eo esset, & pulchrum illud doctrinæ fluentum profunderet, veniunt ad eum quidam, quorum munus erat scrutari Christianos, & per illorum proditionem sibi acquirere benevolentiam Imperatoris.

[6] [a Maximiano arcessitur,] Itaque Demetrius non in angulis, ut jam ante significavimus, exercens Christianismum, neque nocturnus Christi discipulus, immo vero magister veritatis, & aperte confitens pietatem, ab eis comprehenditur, & defertur ad imperatorem, quod teneret quidem opinionem Christianorum, res autem deorum aperte rideret & subsannaret. Maximianus autem tunc erat Thessalonicæ, qui magnus quidem evaserat ex bello gesto adversus Sarmatas & Scythas g, multo autem magis agnoscebatur ex crudelitate, quam exercebat adversus pios. Cum primum ergo hæc audiisset imperator, varie fuit affectus. Stupebat, dolebat, timebat, irascebatur: stupebat propter novitatem ejus, quod audiebat. Dolebat propter viri jacturam. Timebat, ne, cum talis esset, alios traheret ad suam religionem. Irascebatur, quod honoris ei delati nullam duxisset rationem. Sed cum non posset soli credere auditui, ut qui ferre non posset se tanti viri facere jacturam, (nam quod non vult aliquis, nec facile potest credere) voluit etiam oculos assumere testes ejus, quod fuerat auditum. Jubet ergo virum ad se adduci.

[7] [Christumque libere confessus,] Is autem, coram constitutus, non extimuit imperii magnitudinem, non est reveritus ea, quæ exspectabantur, supplicia, non judicis formidavit sævitiam: sed hanc crudelitatem ille ratus esse materiam apertius ostendendi suum in Deum amorem, tamquam leo protinus accessit ad certamen, non molliter aut effeminate adspiciens, neque abjecte aliquid dicens; sed suis potius verbis confirmans ea, quæ prius tyrannus de eo audierat; quod esset quidem miles Christi, & ejus solius adorator: quod tantum abesset, ut deos, qui ab eo dicebantur & colebantur, honoraret, ut eos etiam aperte irrideret & abominaretur: quodque tormenta, quæ ille minaretur, tunc pati ægre ferret, quando viderit tortores aut clementius aut parcius inferre, quam desideret. Honores autem tui, inquit, o Rex, & bona, quæ das iis, qui tibi parent, quomodo eum allexerint, qui tui imperii invidiosam coronam, illud ipsum, inquam, imperium cum opibus & thesauris, æque ac tenuem pulverem, despicit & habet contemptui? Quod si etiam mortem intuleris, tunc scias te mihi facere, quod est maxime optandum, ut qui ad veram vitam & ad Christum transmittas, quem magis quam ipsam desidero.

[8] Hæc postquam audivit Maximianus, quæ ingenti spiritu summaque constantia & maxima libertate dicta fuerant, [in carcerem jussu Maximiani conjicitur,] tunc quidem differt tormentum, callide id potius faciens, quam benigne. Volebat enim ei injicere pœnitentiam, & efficere, ut interjectum tempus tam vehementem remitteret constantiam. Et ideo in præsentia jubet, ut publici balnei, quod in propinquo erat, caminorum fornices Demetrium acciperent in custodiam. Maximianus vero in theatrum ingressus, quod eo ipso tempore instruebat, athletas convocans, omnemque congregans populum, & certamina instituens, ipse in sublimi solio consedit.

[9] Martyr autem cum abduceretur in carcerem, simul lætabatur & afficiebatur dolore: [in quo de instanti sibi martyrio lætus] lætabatur quidem, quod martyrium mox esset consecuturus; ægre ferebat autem, quod non videret tortores ad se citius accedere, & non jam ad tormenta & mortem corriperetur. Tantum enim contendebat Demetrius mori propter Christum, quantum studebat Maximianus eum a melioribus revocare. Cum ergo martyr venisset in carcerem, dicebat: Deus, in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina. Quoniam tu es patientia mea, Domine, spes mea a juventute mea. In te confirmatus sum ab utero: a ventre matris meæ tu es protector meus. In te laudatio mea semper. Psallam Deo meo, quamdiu fuero. Propterea exultabunt labia mea, cum cantavero tibi, & lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam h.

[10] Peractis autem precibus, videt scorpium, per terram proserpentem, [visione etiam angelica recreatur.] & ejus pedem erat puncturus. Ille autem Cruce munitus, cum eum invocasset, qui dedit suo sigmento calcare posse serpentes & scorpios, illum reddit mortuum, vel potius eum, qui intelligentia percipitur, scorpium, qui in eo latebat. Statim autem divinus ei apparens Angelus ejus capiti coronam imponit, dicens: Pax tibi, Christi athleta. Esto fortis, & te virum præbe i. Sic qui velox est ad consolationem eorum, qui ipsum timent, Dominus, simul atque fuit inclusus in carcere, & in præsentibus placide admodum consolatur athletam, & ad futura implet animi alacritate. Sed Demetrius quidem sic erat in custodia.

ANNOTATA.

a Vide Annotata, Passioni præcedenti ad lit. b subnexa.

b Civitatem hanc sibi natalem re etiam vera nactum esse S. Demetrium, indubitatum apparet. Adi Commentarium prævium num. 33.

c Haud majorem, quæ hic de illustri Sancti genere Metaphrastes, quam quæ de eodem anonymus Sancti nostri biographus in proxime præmissa, quam contexuit, Passione memoriæ prodit, fidem merentur, uti ex iis, quæ Commentarii prævii num. 31 in medium adduxi, intelliges.

d Verumne sit, quod hic de posito a Sancto in arte militari discenda studio traditur, haud immerito revoces in dubium, uti liquet ex iis, quæ in Commentario prævio num. 35 & seq. disserui.

e Nec, quod hic de proconsulis Græciæ dignitate, ad quam Sanctus a Maximiano imperatore fuerit promotus, asseritur, certius apparet, uti pariter liquet e Commentarii prævii loco, ad lit. præcedentem citato.

f Impigre enimvero Demetrium in prædicanda Christi fide desudasse, verosimillimum, ne amplius quid dicam, apparet. Adi iterum Commentarium prævium num. 37 & tribus seqq.

g Anonymus Sancti nostri biographus, qui Metaphrasti præluxit, bellum hoc, non contra Scythas, sed contra Gothos gestum, scribit, nec propterea tamen hic cum illo pugnare est dicendus, cum Gothi etiam natione Scythæ exstiterint. Ceterum quo bellum illud anno circiter gestum verosimilius fuerit, Commentarii prævii num. 60 exposui.

h Hanc ad Deum orationem, quæ a Sancti Passione proxime antecedenti, ab auctore anonymo, qui Metaphrasti præluxit, conscripta, abest, pro arbitrio suo posterior hic scriptor Demetrio, custodiæjam mancipato, verosimillime affinxerit. Ita autumo, quod similes sanctis orationes attribuere is soleat in omnibus fere horum Actis, quæ stylo suo expolivisse noscitur.

i De angelica isthac, quæ Sancto fuerit oblata, apparitione, miraculique scorpii, a Demetrio prodigiose necati, quod eam præcesserit, patratione dubitari haud immerito vel idcirco potest, quod tam hæc, quam illa a solo Metaphraste, anonymoque, qui huic præluxit, Sancti nostri biographo memoriæ prodita inveniatur.

CAPUT II.
Lyæus a Nestore occiditur, Maximianus, hinc iratus, Nestorem & Demetrium jubet interfici, hicque & miraculis claret & tamquam Sanctus honoratur.

ΜΑξιμιανῷ δὲ τὸ τῶν μονομάχων συνεκροτεῖτο θέατρον, καὶ τ᾽ ἆλλα ὅσα τὰ τοῦ πενταθλοῦ συνεπλήρου θεάματα. δὲ ἐκ περιωπῆς καθῆστο, διατριβὴν ἡδίστην τὸν ἀγῶνα ποιούμενος. ἥδετο γὰρ, ὡς ἔοικεν, αἱμάτων ἀντρωπίνων ὁρῶν ἔκχυσιν. Ἧν δέ τις ἀνὴρ βαρβαρος τῶν ἐπιτηδείων Μαξιμιανῷ, πρὸσττε χεἶα γενναῖος, καὶ πρὸς πάλην οὐχ ἥκιστα ἀγαθὸς, μέγεθόσττε τοῦ μετρίου μείζων, καὶ παρὰ τοῦτο σφόδρα κεχαρισμένος αὐτῷ, καὶ λόγου κομιδῇ πολλοῦ ἀξιούμενος· Λυαῖος ὅνομα τῷ ανδρὶ, πατρὶς Ουάνδαλα.

[12] Οὗτος τάγε εἰς ῥώμεν σώματος πάντων κρατεῖν ἀλαζονευόμενος, ἐπ᾽ ὀκρίβαντος τότε στὰς, ὡς ἐπίδηλος εἴη τῷ θεάτρῳ παντὶ, τὸν βουλόμενον εἰς πάλην προεκαλεῖτο. Εἶργαστο δὲ ἄρα τῷ Μαξιμιανῷ κύκλος σανίσι διειλημμένος συχναῖς· ἐφ᾽ ὃν οἱ μονομαχεῖν μέλλοντες εἰσήεσαν, καὶ τὸ παγκράτιον ὑπήρχοντο καὶ τὴν πάλην. Ἐπεὶ τοίνυν τῇ τοῦ σώματος ῥῶμῃ πάντων ἐκράτει Λυαῖος, καὶ πᾶς ὅστις εἰς χεῖρας αὐτῷ ἐρχόμενος, χάμαι κείμενος εὐθὺς ἐθεᾶτο, καὶ θάνατον ἐκ τοῦ παραχρῆμα σπασάμενος, τοσοῦτον ἥδεσθαι τῷ τυράννῳ παρεῖχεν, οὔς κατέβαλλε τοὺς συμπλεκομένους, ὅσον οὐ πολλῷ ὕστερον λύτῃ περιβαλεῖν αὐτὸν ἔμελλεν.

[13] Ἀνὴρ γάρ τις, ὄνομα Νέστωρ, τὴν μέν ἡλικίαν κομιδῇ νέος, ἄρτι τὸν ἴουλον ἐπανθοῦντα φέρων, ἰδεῖν δὲ ἥδιστος, καὶ κάλλει διαπρεπέστατος, γνωστὸς τῷ περιδόξῳ μάρτυρι Δημητρίῳ τελῶν, ὁρῶν οὕτω Μαξιμιανὸν περὶ τὸν βὰρβαρον διακείμενον, καὶ πολλὰ πρὸς τοῖς μονομαχίας ἄθλοις καὶ χρήματα προτιθέντα, τοῦτο μὲν τὸ ὐπερήφανον Λυαίου μισήσας, τοῦτο δὲ καὶ τὰ ὑπὸ τοῦ θείου Μάρτυρος γινόμενα θαύματα κατιδών, καὶ ὅπως αὐτῷ πλεῖστοι προσιόντες τὴν εἰς Χριστόν θεοσέβειαν ἐδιδάσκοντο, ἓν δὲ τοῦτο θελήσας γενέσθαι τῶν Δημητρίου θαυμάτων τὸ ταῖς εὐχαῖς ἐκείνου καθοπλισθέντα λῦσαί τέ Λυαῖου τὸ θράσος καὶ τὴν ὀφρῦν αὐτὸν τοῦ βαρβάρου καταβαλεῖν, προστρέχει τῷ Μάρτυρι, καὶ τῶν ποδῶν ἐκείνου τῶν ἀγίων προκείμενος, Δοῦλε τοῦ θεοῦ Δημήτριε, λέγει, πρόθυμός εἰμι καὶ ὀργᾷ μοι ἔνδον ψυχὴ, Λυαίῳ πρὸς συμπλοκὴν συνελθεῖν, εἰ μόνον αὐτὸς ὁπλίσεις με ταῖς εὐχαῖς, καὶ ταύταις τὴν κραταιάν χεῖρα συμμαχοῦσαν παράσχῃς.

[14] Τί οὖν θεῖος Δημήτριος; Ὥσπερ αἰτήσας αὐτός μᾶλλον αἰτηθεὶς, μικροῦ τῇ θελειώσει τὴν αἴτησιν ἐπιφθάνει· καὶ ταχέως ἐπιβαλὼν αὐτῷ τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα εἰς τὸ μέτωπόντε καὶ τὴν καρδίαν, ἀφίησιν, ἐπειπών· καὶ τὸν Λυαῖον νικείσεις, καὶ ὑπέρ Χριστοῦ μαρτυρήσεις· ὅπερ τ᾽ αὐτὸν ἦν εἰπεῖν· καὶ τὸν φανερὸν ἀντίπαλον καὶ τὸν ἀφανῆ νικήσεις. οὕτως οὐ μόνον θάρσος ἐνῆκεν αὐτοῦ τῇ ψυχῇ, ἀλλὰ καὶ περὶ τοῦ μέλλοντος ἀσφαλέστατα προσεφθέγξατο. Αυτίκα γοῦν Νέστωρ ἀφικόμενος εἰς τὸ στάδιον καὶ διὰ τῶν βαθμίδων καταπηδήσας, τόντε χιτῶνα ἀποτίθεται, καὶ ἑαυτὸν δῆλον καθίστησι τῷ βασιλεῖ παραστάς. Μαξιμιανὸς δὲ τὴν πολλὴν τόλμαν ἐκείνην τοῦ νεανίσκου καταπλαγεὶς, καὶ ἄλλο τι εἶναι ὑπερλαβὼν, ἀνδρίας ἐπίδειξιν τὸ γινόμενον, ἐγγυτέρω παραστῆναι κελεύει, καὶ Ω νεανίσκε, συμβουλεύων φησί, οἶδ᾽ ὅτι χρημάτων ἔνδεια εἰς τοῦτό σε τόλμης ἠνάγκασεν ἐπαρθῆναι, ἱνὰ περιγενόμενος πλοῦτον σεαυτῷ ἀθρόον περιποιήσῃ· ἀποτυχὼν, πενίαν ὡς ἐχθρὸν ἄσπονδον μετὰ καὶ ζῆν ἀποφύγῃς. Ἐγὼ δέ σε καὶ τῆς ἡλικίας, καὶ τῆς καλὸν ἐπιλαμπούσης σοι ὥρας οἰκτείρων παρέξω, καὶ ὑπὲρ μόνησγε τῆς τόλμης, ἄξια καὶ ἱκανὰ χρήματα.

[15] Καὶ λαβὼν ἄπιθι μετὰ τοῦ ζῆν ἀπολαύων καὶ τῶν χρημάτων· Λυαίῳ δὲ σεαυτὸν τὸ παράπαν μὴ ἀντιστήσῃς. Πολλοὺς γὰρ τοῦ ζῆν ἀπήλλαξε, καὶ τῶν καταπολὺ σοῦ ῥωμαλεωτέρων. ταῦτα Νέστωρ ἀκούσας, οὔτε ἥρπασε τὴν τοῦ βασιλέως φιλοτιμίαν, οὔτε πάλιν πρὸς τὸν τοῦ Λυαίου ἔπαινον ἐδειλίασε. τῷ δὲ βασιλεῖ, οὐ χρημάτων ἐπιθυμῶ, ἔφη, οὐδὲ παρὰ τοῦτο ἐμαυτὸν εἰς τόνδε τὸν ἀγῶνα καθῆκα, ἀλλὰ δόξης ἐρῶν μᾶλλον, καὶ Λυαίου κρείττων άναφανῆναι βουλόμενος. Ἀπώμοτον γὰρ ἐμοὶ μη ὅτιγε τὸ πλουτεῖν, ἀλλὰ καὶ αὐτὸ τὸ ζῆν, δόξης εἴξαντι Λυαίῳ, καὶ τῶν πρωτείων ἐκείνῳ παραχορήσαντι. Ταῦτα οὔτω λεχθέντα καὶ βασιλέα καὶ τοὺς περὶ αὐτὸν ἅπαντας ἠρέθησαν εἰς ὀργὴν· ὅπως γὰρ ὡπλίσθη, καὶ ἐφ᾽ ᾧ πεποιθὼς ἐκεῖνος οὕτως ἐφθέγγετο, αὐτοὶ ἀγνοοῦντες, ἀλαζονείας μόνης καὶ κενοῦ τύφου τὰ ῥήματα ὐπελάμβανον. μὲν οὖν βασιλεὺς πολὺς ἦν εἰς τὸν ἀγῶνα διεγείρων Λυαῖον καὶ τήν ὀρμῆς καὶ θάρσους ἔμπλεον παροξύνων ψυχήν.

[16] Νέστορι δὲ τὸ θάρσος οἱ Δημητρίου λόγοι καὶ Χριστὸς ἦν, πρὸς ὃν ἀνατείνας τοὺς ὀφθαλμοὺς, Ο Θεὸς, ἔλεγε, Δημητρίου, δὸς ἐμὲ τὸν βραχὺν τὴν ἡλικίαν Δαβὶδ, Γολιὰθ ἄλλον καταισχύναι Λυαῖον· σοὶ γὰρ πεποιθὼς τὸν ἀγῶνα τοῦτον ἐν μέσῳ πολλῶν ἠράμεν, ἱνὰ τὸ σὸν ὄνομα δοξάσθῃ τοῦ μόνου ἀληθῶς Θεοῦ, καὶ τοῖς ἐν σοὶ δύναμιν ποιουμένοις ἐπιπέμποντος βοήθειαν ἐξ ἁγίου. Οὕτως ἔφη καὶ ἅμα τὸν ἀκινάκην σπασάμενος, καὶ τὸ θέατρον εἰσπηδήσας, τῆς συμπλοκῆς ἤδη γενομένης βάλλει καιρίως κατὰ τῆς καρδίας τὸν βάρβαρον· καὶ εὐθὺς τὸν μὲν ἀναιρεῖ, σχεδὸν δὲ καὶ Μαξιμιανὸν τῇ περὶ αὐτὸν λύτῃ· πολλῷ δὲ μᾶλλον εἰπεῖν καὶ πλάνην αὐτὴν, καὶ σὺν ἐκείνῃ τὸν ταύτης αἴτιον, τὸν κρυπτόν, φημι, μαξιμιανὸν θανατοῖ.

[17] Μαξιμιανῷ μέντοι τῷ βασιλεῖ οὐκ ἦν ἔτι ἄνεκτον καθέδρα· ἀλλὰ πλήρης ὀργῆς καὶ κατηφείας, εὐθὺς ἐξανέστη, καὶ πρὸς τὰς βασιλείους αὐλὰς δεινὰ στρέφων καθ᾽ ἑαυτον ἀποχώρει, ἐπισκοτῆσαι τῷ φέγγει τῆς ἀληθείας δυσσεβὴς βουλόμενος, Νέστορόσττε τὴν νίκην καὶ δι᾽ ἐκείνου τὸ πρὸς Χριστὸν ἀμαυρῶσαι σέβας, γοητείαν ἐκ πολλῆς ἀνοίας τὸ πρᾶγμα καλῶν. Επεὶ οὐκ ἄν, φησι, παρὰ τοιοῦδε τοιαύτας ἀνδραγαθίας ἐπιδειξάμενος ἀνηρεῖτο. ἀμέλει καὶ Νέστορα τὸν γενναῖον μεταπεμψάμενος, ὡς ἐπὶ πράγματι ὁμολογουμένῳ καὶ οὐδεμιᾶς δεουμένου ζητήσεως, Ειπἑ μοι, νεανίσκε, λέγει, τίσι μαγείαις χρησάμενος τίνας ἔχων τοὺς συνεργούς, Λυαῖον ἀνήρηκας τὸν τοσοῦτον; πρὸς ταῦτα Νέστωρ οὐδὲν ὐποδειλιάστεις, ἀλλὰ θαῤῥήσας πάντως, ὅτι δοὺς ἐκεῖνον τὸν ὑπερήφανον ἀνελεῖν, αὐτὸς δώσει καὶ προσήκουσαν τὴν περὶ αὐτοῦ θέσθαι ἀπωλογίαν, οὐδὲν, ἔφη, βασιλεῦ τοιοῦτον οὐδὲ ἐμοὶ, οὔτε ἄλλῳ Χριστιανῶν· συνουργός δέ μοι πρὸς τοῦτο τῶν ἀντρώπων οὐδεὶς, ὅτι μὴ μόνος Δημητρίου Θεὸς, Θεὸς, βασιλεῦ, τῶν Χριστιανῶν.

[18] Τούτου φανερὸς ἄθλος Λυαίου θάνατος, ὅς ἐν χειρὶ κραταιᾷ καὶ ἐν βραχίονι ὑψιλῷ καὶ Σηὼν καὶ Ωκ καὶ μυρίους ἄλλους πολλῷ μᾶλλον Λυαῖος τὴν ῥώμην ἐπιφανεῖς εὐχερῶς ἀνεῖλεν, οὐ καθ᾽ ἔνα μόνον, ἀλλὰ καὶ κατὰ πλῆθος συνηθροισαμένους. Τί μὴ λέγω τὰ ἐκείνου μόνου ἀληθῶς ἄξια, οὗ ἔργον οὐρανὸς καὶ γῆ καὶ τὰ ἐν αὐτοῖς ἅπαντα. Οὐκ ἤνεγκε τὰ μεγάλα ταῦτα φαύλη Μαξιμιανοῦ ἀκοὴ, ἀλλὰ τῶν καλῶν λόγων μισθοὺς, καὶ τῆς νίκης αὐτῷ βραβεῖα τὸν διὰ ξίφους ἐπάγει θάνατον. Νέστωρ μὲν οὖν οὕτω τοῦ διὰ Χριστὸν μακαρίου τέλους ἐπιτυγχάνει, καὶ τῷ ἰδίῳ ξίφει δέχεται τὴν τομὴν, οὕτω μὲν Μαξιμιανοῦ κελεύσαντος, ἱνά κᾳκείνο τάχα μαρτυρικῷ αἵματι καταγιασθῇ, Μινουκιανου δὲ Προτίκτωρος πρὸς τὴν σφαγὴν ὑπουργήσαντος. Καὶ οὕτω πρὸς Χριστὸν, ὅν ἐφίλησε παραπέμπεται, παρ᾽ οὗ καὶ τῆς δυπλῆς νίκης ἀπολήψεται τοὺς στεφάνους.

[19] Εντεῦθεν ὑποβολαὶ κατὰ Δημητρίου πάλιν καὶ διαβολαὶ πιθανώτεραι, ὡς αὐτὸς εἴ τοῦ Λυαίου σφαγῆς αἴτιος. Αὐτίκα γοῦν Μαξιμιανὸς ὀξύτατα χολωτεὶς, καὶ ἅμα οἰωνισάμενος ὡς οὐκ ἀγαθὸν αὐτῷ συνάντημα Δημήτριος γένοιτο πρὸς τὸ στάδιον ἀνίοντι, κελεύει τὸν Μάρτυρα ἐν αὐταῖς, αἷς ἐφρουρεῖτο καμίνοις λόγχαις ἀναιρεθῆναι. δὲ καὶ γίνεται. Καὶ καλὸς σὺ τὰ πάντα, Δημήτριος, λίαν τοῦ δεσπότου περιεχόμενος, ὁμοίως αὐτῷ τὴν πλευρὰν λογχεύει καὶ τοῦτο ἀφορμὴν καὶ ὁδὸν εὐρίσκεις τῆς πρὸς ἐκεῖνον ἀφίξεως· μακάριος μὲν τοῦ βίου, μακαριώτερος δὲ τοῦ τέλους καὶ τῶν στεφάνων γενόμενος, καὶ τῆς εἰς αἰῶνας αὐτῷ τῷ ποθουμένῳ συγκατοικήσεως.

[20] Εἶχε μὲν οὖν οὕτω ταῦτα, καὶ νεκρὸς τοῦ Μάρτυρος κατὰ γῆς ἔῤῥιπτο, καὶ οὐδεὶς αὐτοῦ λόγος μέχρι τινός. Πάντως δὲ οὔτε ὅσιον ἦν, οὔτε Θεοῦ ὅλως ἄξιον, ὑπέρ οὗ πέπονθεν ἐκεῖνο τὸ ἱερὸν σῶμα οὕτως αὐτὸ παριδεῖν. Οὔκουν οὐδὲ παρεῖδεν. Ἀλλὰ τῶν φιλοχρίστων τινὲς ὑποβολαῖς ἐκείνου νυκτὸς προσελθόντες, καὶ ἁτίμως κείμενον τὸ κομιδῇ τίμιον ἀνελόμενοι εὐλαβῶς περιστέλλουσιν. Εἶτα καὶ κόνιν ἐπιβαλόντες ἐν αὑτῷ τῷ τόπῳ ἔνθα δὴ καὶ τετελείωτο θεωφιλῶς τάπτουσιν· εἷς δέ τις τῶν οἰκετῶν τοῦ Ἁγίου παρεστὰς αὐτῷ τὴν μακαρίαν ὑφισταμένῳ σφαγὴν, καὶ ὡς οἷόντε ἦν, τὸ θεῖον ἐκεῖνο αἷμα εἰς τὸ ἰερὸν τοῦ μάρτυρος ἀνελόμενος ἐπώμιον, ἀλλὰ καὶ ὃν ἐφόρει, κατά χεῖρα δακτύλιον καὶ αὐτὸν συλλαβὼν καὶ τῷ μαρτυρικῷ αἷματι περιχρίσας πολύ τι χρῆμα τεραστίων εἰργάζετο δι᾽ αὐτοῦ.

[21] Καὶ οὐδὲν ἦν οὔτε τῶν νοσημάτων, οὔτε τῶν πονηρῶν πνευμάτων οὕτως ἰσχυρὸν, ὥς τε εἰς ἐκείνου πεῖραν ἐλθὸν; μὴ εὐθὺς ἡττᾶσθαι καὶ πρὸς φυγὴν τρέπεσθαι· ὡς πλήρη γενέσθαι τῆς τοιαύτης φήμης τῶν τεραστίων τὴν πόλιν Θεσσαλονικέων ἅπασαν. Ὅθεν οὐ δὲ είκὸς ἦν ταῦτα οὔτε Μαξιμιανὸν λαθεῖν, οὔτε τὸν φθόνον ὑπενεγκεῖν. Καὶ διὰ τοῦτο χειροῦται παραχρῆμα καὶ τῶν ἀγαθῶν δὴ τούτων ἐπίτροπος οἰκέτης, καὶ ἀναιρεῖται. Τριβουνάλιον τὸ τῆς ἐκτομῆς χωρίον, Λοῦπος καλὸς οἰκέτης κατωνομάζετο. Χρόνου δὲ παριόντος καὶ τῶν σημείων ἐν ᾧ τὸ τοῦ Μάρτυρος ἐκρύττετο σῶμα, τοῦτο μὲν Μακεδονίαν, τοῦτο δὲ καὶ Θετταλίαν διατρεχόντων, ἤδη δὲ καὶ τῆς εἰδωλικῆς ἀχλύος εἰς ἀκριβῆ αἰθρίαν μεταβαλούσης, Λεόντιός τις ἀνὴρ τήντε δόξαν λαμπρὸς, τήν τε πρός Χριστὸν πίστιν μάλα θερμὸς τοὺς μὲν ἐπαρχικοὺς τότε τῶν Ἰλλυρικῶν κατακοσμῶν θρόνους, εἰς δὲ τὴν Δακῶν ἀπιὼν, νόσῳ βαρυτάτῃ κάτοχος γίνεται, οὕτως αὐτὸν πιεζούσῃ, ὠς καὶ σιτίων ἄγευστον καὶ ποτοῦ ποιεῖν, τὸν δὲ πᾶσι φευκτὸν θάνατον, χρῆμά τι νομίζειν ἐπιεικῶς ποθείνοτατον, καὶ τοῦ συνεχθέντος αὐτὸν δεινοῦ μόνην ἐλευθερίαν.

[22] Ἐπεὶ οὖν ἰατροὶ μὲν τῆς νόσου φανερῶς ἡττῶντο, φίλων δέ παρουσίαι πρὸς παραμυθίαν τοῦ πάθους κόπος κενὸς ἐνομίζοντο, ἐλπίσττε ἦν ἀπαλλαγῆς τοῦ νοσήματος οὐδεμία, ἐν τούτῳ χαλεπῶ κλύδωνι καὶ ἀφύκτῷ ἱερὰ τις ἄγκυρα τῷ ἐπάρχῳ πρὸς τὸν θεῖον τοῦ Μάρτυρος ναὸν καταφυγὴ γίνεται. Ἔνθα δέ καὶ κλινοπετὴς εἰσαχθεὶς καὶ κατὰ τὸν τόπον, ἐν ᾧ τὸ ἱερὸν ἑκεῖνο ὑπὸ γὴν κέκρυπτο σῶμα, κατατεθεὶς, (ὢ θείας ἐπισκοπῆς! πράγματος ἀποῤῥήτου!) ἤρκει μὲν εἰς δεῖγμα σαφὲς τῆς Δημητρίου χάριτος καὶ δυνάμεως, καὶ εἰ τεθεὶς καὶ χρόνον τινὰ προσμείνας καὶ θερμότατα δεηθεὶς ᾔσθετο τῆς ἐπικουρίας. Νῦν δὲ τοῦτό ἐστι τὸ καινότατον, τοῦτο τῶν ἐκείνου θαυμάτων τὸ χαριέστατον, ὅτι ὁμοῦ συνέδραμε πάντα, ἐν τῷ ναῷ τὸ νοσοῦντος κατάθεσις, τοῦ Μάρτυρος διὰ τῶν ἐκείνου χειλέων ἀνάκλησις, καὶ τοῦ νοσήματος εὐχερὴς ἀπόθεσις. Οὕτω ταχείας Λεόντιος τῆς θερᾳπείας τυχὼν, ταχεῖαν καὶ αὐτὸς, ὡς εἶχε τὴ ἀμοιβὴν ἀποδίδωσι.

[23] Καὶ τὸν μικρὸν οἰκίσκον, ὅς τὸ ἱερὸν εἶχε τοῦ μάρτυρος σῶμα, ἐπιβραχέος κομιδῇ καὶ στενοῦ τοῦ σχήματος ὄντα, τοῖς περιβόλοις τε τοῦ λουτροῦ καὶ τῷ σταδίῳ ἀπειλημμένον καταστρέψας αὐτὸς, ναὸν ἐν αὐτῷ τῷ ἄστει Θεσσαλονίκης ἐξ αὐτῶν ἐδείματο τῶν κρηπίδων, ὅς καὶ νῦν ὁρᾶται μέσος τοῦ δημοσίου λουτροῦ καὶ τοῦ σταδίου κάλλιστα διηρμένος, οὐδενὸς τῶν ἄλλων ὅσοι πρὸς θαῦμα καὶ ἡδονὴν ὀφθαλμοὺς κινοῦσι κάλλους μεγέθους, ἀπολειπόμενος. Μέλλων δὲ φιλευσεβὴς οὗτος καὶ πρὸς τὸ Ιλλυρικὸν ἀπιέναι, καὶ τινα τῶν μερῶν τοῦ ἱεροῦ σώματος λαβεῖν βουληθεὶς, ὥστε κἀκεῖσε ναὸν τῷ εὐκλέει Μάρτυρι ἀναστῆσαι, οὐκ ἔσχε συνευδοκοῦντα τὸν Ἅγιον, ἀλλὰ νυκτεριναῖς αὐτὸν ἐπιφανείαις εἴρκει τοῦ ἀποχειρήματος. Διὰ ταῦτα καὶ δεύτερον πλοῦν, λέγεται, τὴν χλαμύδα τοῦ Μάρτυρος σεπτοῖς αἵμασι τοῖς ἐκείνου πεφοινιγμένην, καὶ τι τοῦ ἐπωμίου λαβὼν, σύνηθες ὀράριον ὀνομάζειν, καὶ κιβωτῷ τιμίᾳ τὸ ἀληθῶς τίμιον καταθέμενος, οὕτω τῷ Μάρτυρι μὲν ἀφοσιοῖ τὸν πόθον, ἑαυτῷ δὲ τὴν μεγίστην περιποιεῖται ἀσφάλειαν.

[24] Ἀμέλει καὶ τὴν ἐπὶ τὸ Σίρμιον ὥρᾳ χειμῶνος διαβαίνειν μέλλων, ἤδη παρὰ ταῖς ὄχθαις τοῦ Ιστρου γενόμενος, ἐπεὶ πολὺς ἦν ἐκεῖνος, καὶ ἐπὶ μέγα τὸ ῥεῖθρον ἐξαίρων ἐντεῦθέντε οὐδενὶ τῶν πάντων διαβατὸς γινόμενος· καί μὲν χρόνος πολὺς μεταξὺ ἦν, ἔληγε δὲ οὐδαμῶς τὸ ῥεῖθρον, ἀλλὰ καὶ ἔτι τοῖς βουλομένοις ἀπηγόρευε τὴν διάβασιν, ἐν ἀθυμίαις ἀνὴρ ἦν λογισμοῖς τε ἐβάλλετο καὶ ἀπορίᾳ συνείχετο. Ἐπιφανεὶς οὖν θεῖος αὐτῷ Δημήτριος, πᾶσαν ἀθυμίαν, ἔφη, καὶ ἁπιστίαν ὅτι πόῤῥῳ θέμενος ἀπὸ τῆς ψυχῆς, ἐπιφέρη μετὰ χεῖρας ἔχων διάβηθι τὸν ποταμὸν ἀδιστάκτως.

[25] Πείθεται τῷ φανέντι ἔπαρχος, καὶ ἔωθεν τοῦ ὀχήματος ἐπιβὰς ἐχώρει διὰ τοῦ ῥείθρου μετὰ χεῖρας τὴν σορὸν ἔχων, ἄνω δὲ τοὺς ὀφθαλμοὺς μετὰ τῆς ψυχῆς, ἡσυχῇ τοῦ ῥεύματος ὑποχωροῦντος αὐτῷ, καὶ εἵκοντος νεύμασιν άθεάτοις, ἀξίαν μὲν θαύματος, οὐ μὲν ἀναξίαν καὶ τῆς πρὸς τὸν Μάρτυρα πίστεως, τὴν διάβασιν ὑποστάς. Οὕτως οὗν ἀβλαβὴς διελθὼν, καὶ προσωσι Σιρμίῳ γενόμενος τὴν ἱερὰν ἐκείνην σορὸν μετὰ τοῦ ἐν αὐτῇ θησαυροῦ, τῷ παρ᾽ αὐτοῦ νεαργηθέντι ναῶ τῷ Μάρτυρι δίδωσιν, ἐν γειτόνων δὲ οὗτος τὸ τῆς καλλινίκου μάρτυρος Ἀναστασίας ἵδρυται σηκῷ· ἱνὰ καὶ μάρτυρες μάρτυσιν ἄνω τε καὶ κάτω ταῖς σκηναῖς πλησίαζουσι. Πολλῶν μὲν τῶν θαυμάτων δηλαδὴ καὶ ἰάσεων, καὶ παρ᾽ αὐτήνγε τὴν ὁδὸν πλεῖστοι τῆς ἁγιαστικῆς ἐκείνης φερομένης χλαμύδος ἀπέλαυσαν, χάριτι καὶ δυνάμει Χριστοῦ τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ ἡμων, ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ εἰς τους ἀτελευτήτους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Lyæus gladiator, qui Maximiano,] Maximianus autem exhibebat spectaculum gladiatorum & complebantur omnes pentathli ludi a. Ille vero sedebat in sublimi specula, jucundissimum esse statuens versari in spectando certamine. Lætabatur enim, ut videtur, humani sanguinis videns effusionem. Erat autem quidam vir barbarus ex Maximiani necessariis, manu fortis, & validus ad luctam, & magnitudine, quæ modum superabat: & ideo erat ei valde gratus, & habebatur in magna existimatione. Nomen erat ei Lyæus: patria vero erat Wandalus b.

[12] [quod omnes pugnandi peritia superaret, erat dilectus,] Is insolenniter jactans se omnes vincere robore corporis, stansque in pulpito, ut toti esset theatro manifestus, ceteros gladiatores provocabat ad certamen. Tunc autem factus fuerat a Maximiano circus, multis comprehensus tabulis, in quem ingressi erant, qui erant singulari certamine certaturi, & pancratium incipiebant ac luctam c. Cum ergo viribus corporis omnes superaret Lyæus, & quicumque manus cum eo conserebat, statim cerneretur humi prostratus, aut etiam mortem inde statim oppetens, tantam tyranno adferebat voluptatem quod prosterneret eos, qui cum ipso congrediebantur, quanta eum haud multo post oppressura erat tristitia.

[13] [a Nestore, juvene Christiano, cum S. Demetrius] Quidam enim nomine Nestor, ætate quidem valde juvenis, ut qui modo natam haberet lanuginem, adspectu autem jucundissimus, & forma præstantissimus, qui erat notus inclyto Martyri Demetrio, cum videret Maximianum sic affectum in barbarum & gladiatorum certaminibus multas exhibere pecunias; partim quidem odio habens Lyæi superbiam, partim autem adspiciens miracula, quæ fiebant a divino Martyre, & quod plurimi, ad eum accedentes, docebantur pietatem in Christum, cupiensque hoc etiam esse unum ex miraculis Demetrii, ut precibus illius armatus, Lyæi frangeret audaciam, & barbari dejiceret supercilium; accurrit ad Martyrem, & ad sanctos ejus pedes procidens, dicit: serve Dei Demetri, sum paratus, & mihi gliscit animus congredi cum Lyæo, si me solum armaveris precibus, perque eas validam manum auxiliatricem præbueris.

[14] Quid ergo divinus Demetrius? Perinde ac si ipse rogasset, [huic benedixisset, certamine, nequicquam] non autem fuisset rogatus, exequendo propemodum prævenit petitionem: & ei velociter imposito Christi signaculo tam in fronte, quam in corde, eum dimittit, dicens: & Lyæum vinces, & eris Martyr Christi d. Quod quidem perinde est, ac si dicas: & manifestum vinces adversarium, & eum, qui non est manifestus. Sic ejus animo non solum immisit audaciam, sed etiam de futuro pronuntiavit certissime. Statim ergo Nestor veniens in stadium, cum per gradus desiliisset, & deponit tunicam, & assistens seipsum ostendit Imperatori. Maximianus autem obstupefactus illa audacia adolescentis, & esse aliquid aliud opinatus, quam ostentationem virtutis, jubet eum sisti propius, &, o adolescens, inquit, ei consulens, scio, quod pecuniæ inopia coëgit te ad hanc prorumpere audaciam, ut vel si viceris, multas opes tibi compares; aut si fueris superatus, implacabilem inimicum, paupertatem simul cum vita effugias. Ego autem tuæ ætatis & pulchritudinis misertus, vel pro sola audacia tibi præbebo quod satis est pecuniæ.

[15] Qua accepta, abi simul cum vita fruens quoque pecuniis. [a proposito avocare Nestorem Maximiano satagente,] Ne autem cum Lyæo omnino congrediaris, jam enim multos vita privavit, eosque te longe robustiores. His, auditis Nestor neque imperatoris arripuit liberalitatem, neque rursus Lyæi laudibus fuit territus. Imperatori autem, non cupio, inquit, pecunias, neque ea de causa prodeo in certamen: sed gloriam potius cupiens, & Lyæo volens apparere præstantior. Non solum enim divitias, sed etiam ipsam vitam statui rejicere, si Lyæo gloria inferior fuero, & primas illi cessero. Hæc sic dicta, & imperatorem, & eos omnes, qui aderant circa ipsum, ad iram provocarunt: qui (quomodo enim armatus, & quo esset fretus, ille nondum dixerat) arrogantiæ tantum & vanæ gloriæ verba esse existimabant. Atque imperator quidem Lyæum vehementer incitabat ad certamen, impetuque & audacia plenum ejus animum reddebat acriorem.

[16] Nestori autem animum addebant verba Demetrii, [appetitus, œciditur.] & Christus. Ad quem attollens ocuculos dicebat: Deus Demetrii, concede mihi, ut ego, qui sum ætate brevis David, tamquam alium Goliath, pudore & ignominia Lyæum afficiam. Te enim fretus suscepi hoc certamen in medio multorum, ut tuum nomen glorificetur, qui solus es vere Deus, & iis, qui in te virtutem faciunt, mittis auxilium de sancto e. Sic dixit, &, stricto acinace, ingressus theatrum, & cum barbaro congressus, infert ejus cordi certam plagam. Et statim illum quidem interimit, fere autem ipsum quoque Maximianum dolore, quem de eo accepit: multo vero magis ipsum quoque errorem, & cum eo ejus auctorem, occultum, inquam, Maximianum morte afficit.

[17] [Maximianus hinc iratus, remque magiæ adscribens] Maximianus autem imperator non potuit amplius sedere, sed statim surrexit ira plenus & tristitia, & in aulam abiit regiam, gravia apud se versans, & veritatis splendori volens impius offundere tenebras, Nestorisque victoriam obscurare, ac per illud cultum Christi, præ multa ignorantia rem vocans præstigias. Neque enim, aiebat, alias ab eo fuisset interemptus is, qui tam præclara effecerat facinora. Itaque, generoso Nestore accersito, tamquam res esset certa, & nulla opus haberet inquisitione; Dic mihi, dicit, adolescens, quanam arte usus magica, aut quosnam habens adjutores, Lyæum, virum tantum, interfecisti? Cui Nestor nihil territus, sed omnino confidens, quod, qui dedit illum superbum & insolentem de medio tollere, ipse quoque de eo convenientem dabit responsionem; nihil, inquit, o imperator, tale, nec mihi, nec ulli est Christiano utile. Nullus autem homo mihi fuit ad hoc adjutor, nisi solus Deus Demetrii, Deus, o imperator, Christianorum.

[18] [Nestorem primo] Manifestum ejus certamen fuit mors Lyæi, qui in manu forti & brachio excelso Sehon & Og, & alios innumerabiles, longe magis, quam Lyæus, virtute insignes facile de medio sustulit, non solum singulos, sed etiam magna circumdatos multitudine. Sed cur non dico ea, quæ sunt illo solo vere digna, cujus opus est cælum & terra, & quæ sunt in eis omnia? Non tulerunt hæc magna aures viles Maximiani, sed pulchrorum verborum mercedem & victoriæ præmium, ei mortem affert gladio. Et sic quidem Nestor beatum finem propter Christum est consecutus: & suo ense plagam accepit, sic jubente Maximiano, forte ut ille quoque martyrico sanguine sanctificaretur. Cum igitur Minutianus Protector, cædis fuisset administer, sic Nestor transmittitur ad Christum, quem dilexit, & a quo erat accepturus coronas duplicis victoriæ f.

[19] [ac deinde etiam Demetrium jubet occidi.] Hinc fraudes in Demetrium rursus, criminationes intenduntur probabiliores, quod ipse esset causa cædis Lyæi. Continuo igitur vehementer iratus Maximinus, & simul auguratus non fore bonum omen, si ei occurreret Demetrius in stadium ascendenti, * ad quod per lavacrum erat accessus *, jubet Martyrem interfici lanceis in iis ipsis caminis, in quibus custodiebatur. Quod fit etiam. Et tibi quidem, qui ex omni ex parte pulcher & honestus, Demetri, qui Dominum diligenter sectaris, & omnia illius diligis, similiter atque ipsi lancea latus configitur, hancque invenis occasionem & viam tui ad eum adventus; beatus quidem propter vitam, beatior autem propter decessum & coronas, & propter æternam tuam cohabitationem cum eo, quem desiderabas g.

[20] [Hic a Christianis sepelitur, miraculisque a Lupo,] Hæc quidem sic se habebant, & humi jacebat corpus Martyris, neque aliquamdiu ulla ejus habebatur ratio. Omnino autem nec erat sanctum, nec Deo plane dignum, pro quo passum erat sacrosanctum illud corpus, sic ipsum despicere. Neque ergo despexit: sed quidam ex iis, qui Christum amabant, ejus instinctu, nocte accedentes, cum valde turpiter jacens corpus pretiosum sustulissent, id pie componunt. Deinde etiam injecto pulvere, in eo ipso loco, in quo fuerat consummatus, sepeliunt pie ac religiose. Quidem autem ex Sancti famulis, stans prope eum, quando beatam illam subiit cædem, cum, ut potuit, divinum illum sanguinem collegisset in sacro Martyris superhumerali, &, quem manu gestabat, annulum accepisset, & Martyris sanguine tinxisset, per ipsa faciebat plurima miracula.

[21] Neque erat ullus morbus, neque malus dæmon tam fortis, [qui & ipse idcirco necatur, per ejus reliquias patratis signisque aliis] quin statim, si illius fecisset periculum, superaretur & in fugam verteretur: adeo ut tali fama miraculorum impleretur tota civitas Thessalonicensium. Quocirca nec erat consentaneum, ea latere Maximianum, nec ferre posse invidiam. Et ideo capitur protinus famulus, horum bonorum procurator, & interficitur. Tribunal locus, in quo fuit occisus; Lupus autem vocabatur egregius ille famulus h. Procedente autem tempore, & signis ex loco, in quo latebat corpus Martyris, tum Macedoniam, tum etiam Thessaliam pervadentibus, quin etiam caligine simulacrorum conversa in perfectam serenitatem, quidam Leontius & gloria clarus, & Christi fide ardens, qui tunc erat præfectus Illyrici, profectus Thessalonicam i, a gravi morbo invaditur, ita eum premente, ut nec comederet, nec biberet; quæ ab omnibus autem fugitur, mortem putaret rem valde optandam, & a malo, quod eum vexabat, solam liberationem.

[22] Cum ergo & medici a morbo aperte vincerentur, & amicorum præsenti ad consolandum dolorem inanis labor ei reputaretur, [jam celebris, a Leontio, quem sanitati restituerat,] nulla autem spes esset, fore ut a morbo liberaretur; cum, inquam, agitaretur tantis fluctibus, & plane inevitabilibus, præfecto sacra quædam ancora fuit refugium ad divinum templum Martyris. In quod cum fuisset in lecto introductus, & depositus fuisset in loco, in quo sacrum illud corpus fuerat in terra conditum, (o divinam visitationem! o rem ineffabilem!) suffecisset quidem ad aperte ostendendam Demetrii gratiam & virtutem, si, cum depositus aliquo tempore expectasset, & vehementissime orasset, sensisset auxilium. Nunc autem hoc est maxime novum, hoc est miraculorum illius jucundissimum, quod omnia hæc simul concurrerunt, ægroti in templo depositio, Martyris per labra illius invocatio, & morbi facilis ejectio k. Leontius tam celerem consecutus curationem, ipse quoque celerem, ut potuit, reddit remunerationem.

[23] Nam cum domunculam, in qua sacrum corpus Martyris depositum fuit, [templo Thessalonicæ primum,] quæ erat parva admodum & angusta, & lavacri ambitu ac stadio intercepta, evertisset, templum in ipsa civitate Thessalonica ab ipsis extruxit fundamentis: quod nunc quoque cernitur medium inter publicum lavacrum & stadium pulcherrime excitatum l: pulchritudine enim & magnitudine nulli alii cedit ex iis, quæ movent oculos ad admirationem & voluptatem. Abiturus autem hic vir pius in Illyricum, cum vellet aliquam partem sacri corporis accipere, ut illic quoque excitaret templum glorioso Martyri, Sanctus non est ei assensus, sed nocturnis apparitionibus eum arcet a cœpto. Propterea secunda, ut dicitur, navigatione cum chlamydem Martyris, quæ illius venerando sanguine fuit cruentata & ex ejus superhumerali aliquid accepisset, quod solent appellare orarium, & in pretiosa arca, quod vere erat pretiosum, deposuisset, sic Martyris quidem satisfecit desiderio, & sibi maximam acquisivit securitatem.

[24] [ac deinde, Istro prodigiose] Certe cum hyemis tempore reversurus in Illyricum m, ob seria quædam negotia Sirmium properaret, & jam pervenisset ad ripas Istri, quoniam is excreverat, & magnum attollebat fluentum, & propterea a nullo poterat omnino transmitti, & multum quidem temporis intercesserat, fluentum autem minime cessabat, sed iis, qui transmittere volebant, prohibebat transitum n; is afficiebatur magna animi ægritudine, & erat valde cogitabundus, & versabatur in perplexa dubitatione. Ei vero apparens divinus Demetrius, Omni, inquit, animi ægritudine & incredulitate procul ejecta ab animo, quod tecum fers, gestans manibus, transi fluvium citra dubitationem.

[25] [trajecto, altero etiam Sirmii honoratur.] Paret præfectus ei, qui apparuerat: & cum mane ascendisset vehiculum, per flumen capsam portans manibus, & cum animo tenens erectos quoque oculos, gradiebatur, fluento tacite recedente, & cedente nutibus, qui non cadunt sub adspectum; dignum quidem admiratione, fide autem, quam habebat in Martyrem, non indignum subiens transitum o. Cum sic ergo illæsus trajecisset, & Sirmium pervenisset, sacram illam capsam cum thesauro, quem servabat, in recens extructo istic templo deponit. Erat autem prope templum gloriosæ martyris Anastasiæ p, ut Martyres Martyribus quodammodo sursum, sic & deorsum vicina haberent tabernacula. Multa autem miracula & curationes etiam in ipsa via, dum ferretur illa chlamys sanctificans, plurimi sunt consecuti q, gratia & virtute Christi veri Dei nostri, quem decet omnis gloria nunc & semper & in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Adi Annotata, Passionis præcedentis cap. 1 ad lit. g subnexa.

b Fueritne e Wandalica, an altera natione Lyæus, antiquiores duæ Sancti Passiones, quarum altera apud Photium in Bibliotheca exstat, altera e lingua Græca in Latinam ab Anastasio fuit conversa, haud edicunt.

c Genus id erat exercitationis, ex lucta & pugilatu compositum, quemadmodum in Antiquitatum Romanarum Lexico e variis scriptoribus docet Samuël Pitiscus.

d Nestori præstitisse dixisseque S. Demetrium, quæ hic narrantur, credibile haud apparet. Adi Commentarium prævium § IV.

e Cum anonymus S. Demetrii biographus, qui Metaphrasti præluxit, hanc Nestoris, contra Lyæum certaturi, ad Deum orationem non exhibeat, dubitandum vix apparet, quin eam posteriorhic scriptor, verosimili conjectura usus, pro arbitrio confinxerit.

f Multa hic, ex anonymo Sancti nostri biographo maximam partem hausta, a Metaphraste narrantur, quæ a Demetrii Passione tum Photiana, tum Anastasiana absunt; verum ea ac nominatum Nestorem, qui Lyæum singulari certamine interfecit, effectum esse Christi martyrem, duplicisque ab hoc victoriæ, uti hic Metaphrastes loquitur, coronas accepisse, exiguam admodum fidem merentur, uti satis probant, quæ Commentarii prævii § IV in medium adduxi.

g Hæc, quæ ad Demetrium hic fit, allocutio ab ipso Metaphraste verosimillime est conficta; neque enim vel in anonymo, qui scriptori huic præluxit, Sancti nostri biographo vel alibi uspiam reperitur.

h Hunc Sancti famulum cum Lupo, Martyrologio Romano aliisque fastis sacris ad diem XXIII Augusti inscripto, esse eumdem, verosimilius apparet. Adi iterum Commentarium prævium num. 63.

i Lipomani interpretatio hic, uti & in aliis nonnullis, quæ, quod minus notatu digna sint, inobservata prætereo, Græco Metaphrastis textui haud satis consonat. Hic enim de Leontio sic habet: Εἰς δὲ τὴν Δακῶν ἀπιὼν, quæ verba Latine, non per hæc profectus Thessalonicam, sed per isthæc In Daciam proficiscens recte reddideris.

k Leontium, qui, quandonam circiter verosimilius floruit, Commentarii prævii num. 74 exposui, sanitati fuisse a S. Demetrio prodigiose restitutum, in Photiana & Anastasiana Sancti nostri Passione nuspiam narratur, idque proinde, utpote in nullo etiam alio monumento satis antiquo fundatum, debet haberi pro admodum dubio, etsi etiam ab anonymo Sancti nostri biographo, qui Metaphrasti præluxit, memoriæ prodatur.

l Cum Metaphrastes, qui hoc scribit, seculo decimo primum floruerit, templumque, quod Sancto nostro Leontius Thessalonicæ exstruxerat, aliudve, quod isti, fortassis jam destructo collapsove, substitutum fuerat, seculo septimo, uti in Commentari prævio num. 92 jam docui, fuerit exustum, sane Sancti nostri templum, quod Metaphrastis ætate seu seculo decimo media in urbe Thessalonicensi adhuc cernebatur, nequit fuisse illud ipsum, quod a Leontio ibidem fuerat erectum.

m Occidentali nimirum: adi Annotata Passionis præcedentis cap. 2 ad lit. g subnexa. Eo porro, quod bene notandum, non reversus, ut Lipomani interpretatio habet, sed iturus fuisse Leontius in Græco Metaphrastis textu asseritur.

n Ut Leontius Thessalonica Sirmium peteret, Ister ei seu Danubius trajiciendus haud fuit, idque nihilominus ei faciendum fuisse, a Metaphraste hic indicatur, & recte sane: Leontius enim, antequam Sirmium adiret, sese primum in Daciam, quæ ad sinistram Danubii ripam sita erat, contulisse narratur; inde autem Sirmium petituro necessario erat trajiciendus Danubius.

o Isthoc Sancti miraculum, apparitioque, Leontio oblata, quæ id præivit, a solo Metaphraste, anonymoque, qui ei præluxit, Sancti biographo narrantur; quare quid tum de hac, tum de illo sentiendum sit, statues ex iis, quæ mox ad lit. k dicta sunt.

p Tempore illo, quo Leontius, Illyrici præfectus supra memoratus, floruit, seu seculo quinto ineunte vere Sirmii exstitisse ecclesiam, S. Anastasiæ sacram, utcumque confirmatur ex iis, quæ Commentarii prævii num. 133 in medium adduxi.

q Fides quantum ad miracula ista curationesque stet penes auctorem, qui interim præter anonymum Sancti nostri biographum, e quo sua deprompsit, nullum prorsus scriptorem alium sibi suffragantem habet.

* binis hisce asteriscis inclusa desunt in Græcis.

MIRACULA
E duobus codicibus Mss. Græcis, altero bibliothecæ Vaticana 821, altero olim Mazarinæo, nunc regio Parisiensi 1517, accepta,
INTERPRETE CORNELIO BYEO.

Demetrius M. Thessalonicæ in Macedonia (S.)

A. Joanne Thessal. archiep.

LIBER I.
Auctore Joanne, Thessalonicensi archiepiscopo,

a

CAPUT I.
De Mariano Illyrici præfecto, gravissima ægritudine afflictato, sanitatique per S. Demetrium restituto.

b

ΜΑριανὸς τὶς ἀνήρ τῶν ἐν γένει καὶ πλούτῳ λαμπρῶν, καὶ εἰς τῶν τῆς συγκλήτου βουλῆς παρὰ βασιλεῦσιν ὑπάρχων, ἐκελεύσθη παρ᾽ αὐτῶν καὶ τοὺς τῶν ὑπάρχων θρόνους κατὰ τὸ Ἰλλυρίων ἔθνος διέπειν, καὶ δὴ φθάσας τὴν θεοφρούρητον τῶν Θεσσαλονικαίων μητρόπολιν, καὶ ἀγνῶς καὶ εὐσεβῶς κυβερνῶν τὰς τῆς δίκης ἠνίας, καὶ εὐαρεστῶν τῷ θεᾦ, καὶ παρὰ τῶν δήμων εὐχαριστούμενος, ἐφθονήθει παρά τοῦ πᾶσιν ἀγαθοῖς βασκαίνοντος διαβόλου· καὶ πρῶτον μὲν ὑπεβάλλοντο αὐτῷ παρ᾽ ἐκείνου γαστριμαργίας λογισμοὶ, καὶ φίλοσωμάτων παθῶν ἔρωτες ἀπρεπεῖς, ἔνδον σμύχοντες αὐτοῦ τὸ γαληνὸν καὶ σῷφρον τοῦ νοῦ. Κᾷντεὐθεν ὡς φλόξ ἐξενύπτετο πάλιν ῥίζα τῶν κακῷν, ὡς ἀπόστολος ἔφησεν, φιλαργυρία, ἧς οἱ κλάδοι τῶν παθῶν ἐσμὸς, καὶ καρπὸς δεύτερος θάνατος τῶν εἰς τὴν λίμνην τοῦ ἀσβέστου πυρὸς βαλλομένων.

[2] Ἐπεὶ οὖν μέγας ἐκεῖνος ἀνήρ τῶν ἀρετῶν φίλος ὢν, καὶ τὴν ἀξίαν μᾶλλον κοσμῶν, ταύτῃ κοσμούμενος, τῇ μὲν ὀλιγωδεΐᾳ τὴν σάρκα χαλιναγωγῶν, τὰς ἡδονὰς αὐτῆς τέλεον ἐξηφάνιζεν. Ἐντεῦθεν δὲ πλουτῶν καὶ περιττεύων τῶν ἐπιτηδείων, τοὺς τῆς φιλαργυρίας βρόχους, ὡς τί μίασμα καὶ ψυχοφθόρον ἄγγος ἀπεσείετο. Κατανοήσας παμπόνηρος δαίμων τὰ τοιαῦτα τοῦ ἀνδρός προτερήματα, καὶ εἰδὼς τὸν παροιμιαστὴν εἰρηκότα, ὅτι οἱ δυνάσται θυμώδεις εἰσὶν εἰς ὀργάς καὶ παροξυσμοὺς, καὶ παρορμᾶν αὐτὸν ἐπειρᾶτο κατὰ τῶν ὑπηκόων, εἰ πῶς ἐντεῦθεν αὐτὸν ἀπαρέσκοντα δείξειεν τῷ Θεῷ, προσεπιβάλλων αὐτῷ καὶ λύπην ἐκ τοῦ μὴ προβαίνειν δῆθεν εἰς πέρας τὰ τῷ θυμῷ μελετώμενα. Ἀποτυχία γὰρ, φησὶν, ἀμύνης λύπην γεννᾶ.

[3] Ὡς δὲ καὶ ἀμφοτέρους τοὺς βρόχους τούτους διέκοψεν τῇ πραΰτητι, καὶ τῇ φιλανθρωπίᾳ διὰ τοῦ γινώσκειν τὴν ταυτότητα τοῦ καθ᾽ ἑαυτὸν, καὶ τοῦ τῶν ὑπηκόων φυραμάτος, τῷ τῆς ἀκηδίας λοιπὸν ἕκτῳ τῆς κακίας βλαστήματι καθεστῶτι τοῦτον ἀλάστωρ συνέτριβεν σατανὰς, καὶ ὑπέβαλεν ὡς οὐδεὶς ἔσται τῶν κόπων τούτων μισθὸς, ὑποσπείρων τὴν ἀπιστείαν τῶν τοῦ Σωτῆρος ἠμῶν ἐπαγγελιῶν καὶ λήθῃ τῆς τῶν ἐπομένων ἀμηρύτου δόξης ἐπιχωννὺς ὥσπερ καὶ θάπτων τὸν νοῦν· ἅμα δὲ καὶ ὑποτίθετο τοῖς λογισμοῖς τοῦ ἀρίστου ἐκείνου ἀνδρὸς, ὡς τῶν ἀρετῶν κάματος πολὺς, καὶ ἱδρὼς ψυχῆς οὐκ ὀλίγος. Καὶ τοῦτον μόνον μισθὸν, καὶ ἀνάπαυλαν τὴν έξ ἀνθρώπων εὐφημίαν: ἐντεῦθεν ἕλκων αὐτὸν εἰς τὸ σαλπίζειν τὰς ἀρετὰς αὐτοῦ, καὶ φανῆ τὶ ἂν τῇ παρὰ τοῖς ὑπηκόοις εὐδοξίᾳ, καὶ τῷ ἑβδόμῳ τῶν παθῶν δαίμονι, λέγω δὴ τῷ τῆς κενοδοξίας, εὐάλωτον αὐτὸν μηχανόμενος καθιστᾶν.

[4] Ἐπεὶ δὲ τῇ τοῦ Χριστοῦ βοηθείᾳ ἐκεῖνος οὐτῶν ὐπηκόων τοσοῦτον, ὅσον ἑαυτοῦ κρατῶν άπεδείκνυτο, καὶ τῶν ἐπηγγελμένων ἀγαθῶν παρὰ τοῦ θεοῦ τοῖς ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ κακοχουμένοις ἐκουσίως διὰ παντὸς μεμνημἑνος, καὶ τῶν ᾐπειημένων αἰωνίων βασάνων τοῖς ῥαθύμως ἐν τῷ παρόντι βίῳ διαγενομένοις, ἁδιάλειπτως ὥσπερ ποιούμενος τὴν μελέτην, τὴν μέν ἀκηδίαν τῇ ὑπομονῇ διὰ τῆς σταθερᾶς πίστεως ἀπεσόβει, τὴν δὲ κενοδοξίαν τῷ φόβῳ τῆς γεέννης μαραίνων, εἰς ταπεινοφροσύνην μετέτρεπεν, ὡς λοιπὸν αὐτοῦ τοὺς ἑπτὰ τῆς κακίας ὑπερβάντὸς λογισμοὺς, καὶ τὰς τούτων πάγας, ἀχυρμιᾶς δίκην τῇ Χριστοῦ βοηθείᾳ καταπατήσαντος, τρίζειν κατ᾽ αὐτοῦ τοὺς ὀδόντας τὸν ἀντικείμενον, καὶ δὴ τὴν ἐπ᾽ ὀμφαλοῦ γαστρὸς τὸ δὴ λεγόμενον πανοπλίαν αὐτοῦ κινεῖ, τὴν ἐλέπολιν τῶν λογισμῶν, τὸ πρωτόφυτον τῆς κακίας βλάστημα, ᾧ καὶ αὑτὸς ἀρχίκακος ὄφις πρὸ πάντων ἑαυτὸν τῇ τῶν λογισμῶν διαστροφῇ περιέπειρεν: διὸ καὶ τῶν οῦρανῶν κατέπεσεν εἰς γῆν ῥιφεὶς.

[5] Τὶ δὲ τοῦτο ἐστὶν; τῆς ὑπερηφανείας, ἀγαπητοὶ, δυσίατος σηπεδῶν, κορυφὴ, καὶ κορωνὶς τῆς κακίας, πρώτη τῆς λογικῆς οὐσίας, καὶ ἐσχάτη νόσος: πρώτη μὲν διὰ τὸ ταύτῃ πρῶτον, ὡς εἴρηται, περιπαρῆναι τὸν σατανὰν ἑκόντι· ἐσχάτη δὲ, διὰ τὸ μηδὲν παθος ὑπερνικῆσαι ταύτην τῷ κακῷ. Ταύτην ἐγείρει τοῖς λογισμοῖς τοῦ ἀνδρὸς τελευταῖαν συμπλοκὴν, καὶ δυσκαταγώνιστον τῆς κοινῆς φύσεως τῶν ἀνθρώπων ἐχθρὸς ὑποσπείρων αὐτῷ τοιᾶς δέ δὲ τινας ὑπονοίας: ἰδοὺ φησὶν κατηγωνίσω τῇ ἐγκρατείᾳ σου, καὶ τῇ συνέσει τὰ πάθη τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ σώματος, τῷ λογιστικῷ αὐτῆς μέρει σοφῶς καὶ νουνεχῶς τὰ τοῦ θυμοῦ, καὶ τῆς ἐπιθυμίας αὐτῆς ήνιοχήσας φρυάγματα, καὶ τὰς τῶν ἀπάντων δαιμόνων μηχανὰς εἰς ἀέρα διέλυσας, παρὰ σοῦ γαστριμαργία δεδούλωται, τὸ τῆς σαρκὸς ἀκρατές τῆς φιλαδονίας πάθος πεπέδηται, φιλαργυρία πεπάτηται, θυμὸς ὑπὸ τῆς πραότητος κατεπόθη, λύπη τῶν κοσμικῶν τῇ τῆς ἀφθαρσίας ἐλπίδι ἐῤῥάγη, ἀκηδία τῶν ἀρετῶν διὰ τῆς πίστεως, καὶ τῆς θύρας αὐτῆς, λέγω δὴ τῆς ὑπομονῆς, ἐνευρώθη· κενοδοξία, ταυτὸν δὲ εἰπεῖν, φιλοδοξία, καὶ ἀνθρωπαρεσκία τῷ κρυφίῳ τῶν ἀρετῶν ἐξαπώλολεν.

[6] Τούτων οὖν ἀπάντων ὑπέρτερος γεγονώς, μακαριώτατε ὕπαρχε, καὶ ἐνδοξότατε παρὰ Θεῷ καὶ ἀνθρώποις, πῶς οὐκ ἐγγὺς εἶ τῶν ἁγίων, τῇ ἀνδρείᾳ τῆς ἑαυτοῦ ψυχῆς μεγαλυνθεὶς, οὖ γὰρ δὴ τῇ οὐρανόθεν βοηθείᾳ. Εἰ γὰρ ἐξ ἄλλου ἦν ἀντίληψις, οὐ δὲ στέφανός σοι ἀπέκειτο. Ταῦτα μιαρὸς σύμβουλος τοῖς λογισμοῖς ὑποβάλλων τοῦ μνημονευθέντος μακαριοτάτου Μαριανοῦ τοῦ ἐπάρχου, εἰς ἔπαρσιν προεκαλεῖτο τὸν ἄνδρα, καί πείθειν ἐπειράτω, οἴκοθεν αὐτὸν κτήσασθαι τὰς ἀρετὰς, ἅς προείπομεν, καὶ οὐ τῇ τοῦ Θεοῦ βοηθείᾳ, ἵνα εἰ συνέβη τοῦτον συνκαταθέσθαι τῇ βουλῇ, λυπηθεὶς Θεὸς ὡς ἀχαριστηθεὶς, στερήσει αὐτὸν τῆς ἐαυτοῦ βοηθείας, καὶ ἔρημον αὐτὸν λαβόμενος παμπόνηρος κατεργάσηται ἐν αὐτῷ κατὰ τὸ γεγραμμένον πᾶσαν έπιθυμίαν.

[7] Ὡς δὲ καὶ ἐν τούτῳ κατηγονίσθη διὰ Χριστοῦ βελίαρ, τοῦ μακαριωτάτου Μαριανοῦ τὴν ἐκ Θεοῦ βοήθειαν ἐπικαλουμένου, καὶ λέγοντος, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς διδάσκων ἄνθρωπον γνῶσιν, τῆς ψυχῆς ποιητὴς καὶ τοῦ σώματος πλάστης, καὶ τῆς ἁρμονίας αὐτῶν συμπήκτωρ, καὶ τῆς διαζεύξεως αὐτῶν πρὸς τὸ συμφέρον οἰκονόμος, καὶ πάλιν τῆς ἀναπλάσεως τῆς ἀναστάσεως τῆς ἐν τῇ ἀναστάσει καὶ τῆς ἀσυγχύτου συγκράσεως αὐτῶν, καὶ τῆς ἐν ἀφθαρσίᾳ ζωῆς αἰωνίου προνοητὴς, καὶ θαυματουργὸς, καὶ ἄλλοις πλείωσι τοιούτοις ταπεινοῦντος ἑαυτὸν, καὶ τῷ Θεῷ τὴν ἅπασαν δόξαν καὶ εὐχαριστίαν ἀπονέμοντος, μὴ εὑρίσκων βάσκανος δαίμων παγίδα τινὰ κατὰ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ, ἐστράφη λοιπὸν τῷ σώματι αὐτοῦ πολεμεῖν. Καὶ ἐξετησάμενος αὐτὸν ὥσπερ τὸν Ἰώβ, (οὐ δὲ γὰρ κατὰ χοίρων ἔχει ἐξουσίαν, πλὴν εἰ μὴ Θεὸς συγχωρεῖν, ὡς τὸ εὐαγγέλιον δείκνυσιν, μήτιγε κατὰ ἀνθρώπου καὶ ταῦτα θεοσεβοῦς) ἔπληγε τὸν ἄνδρα πληγῇ παρέσεως σωματικῆς, ὡς πάντα αὐτοῦ τὰ μέλη συλλελυμένα κεῖσθαι ἐπὶ κλίνης, καὶ μήδ᾽ ὅλως κινεῖσθαι ἀφ᾽ ἑαυτοῦ μηδενὶ τῶν τοῦ σώματος μερῶν, ἀλλὰ καὶ τὴν τροφὴν δι᾽ ἀλλοτρίων χειρῶν τῷ στόματι τούτου προσάγεσθαι.

[8] Εἶτα τῶν ἰατρῶν οὐ τῆς πόλεως μόνον, ἀλλὰ καὶ τῆς χώρας ἁπάσης διὰ τὸ τοῦ προσώπου ἔνδοξον συγκληθέντων, ὅλης εἰς αὐτὸν τῆς ἰατρικῆς παιδίας διάφορος ἐπίδειξις γέγονεν, ἀλιμάτων ἔξωθεν παμμιγεῖς εὐτεχνίαι, τὸ σκληρόν τῆς ἐπιφανείας τοῦ σώματος ἀοχλήτως καταμαλάττουσαι, ποτῶν συγκεκραμένων παμποίκιλοι διὰ στόματος δόσεις, τὸ κακόχυμον τῆς ἔνδον διαθέσεως καὶ νεκροποιὸν τῇ ἀντιδότῳ συμπλοκῇ ἀναζωπυροῦσαιτε καὶ ῥωννύουσαι· καὶ κάτωθεν δὲ ἀναπόμπιμα παρεπέμποντο κράματα πανσόφως τετεχνημένα, τὸν τῶν ἐντέρων ἀδιεξόδευτον διευλυτοῦντα βορβορυγμὸν, καὶ τὴν ἀναδοτικὴν ἐκείνην δυσθυμίαν, καὶ μέχρις αὐτοῦ διακομιζομένην τοῦ ἐγκεφάλου ἐπὶ τὰ κάτω προτρέποντα, καὶ πάντα δὴ ταῦτα, καὶ τὰ τοιαῦτα γινόμενα περὶ τὸν ἄνδρα τὴν νόσον τοῦ σώματος, ηὔξανον, καὶ τὸν ἀπελπισμὸν ὑπέβαλλον τῇ ψυχῇ, ὡς ἐκ τῆς ἀθυμίας διαπλασίως τρέφεσθαι τὸ κακὸν, οὔτε δὲ πάσης ἀνθρωπίνης βοηθείας ἀπεῖπεν ἀνὴρ, καὶ λοιπὸν τὰ περὶ τὸν θάνατον τούτου ηὐτρέπιζον οἱ προσήκοντες