Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

Anhang Juni IV


EMBOLISMUS

Est qui se voti reum agnoscit certis de causis, ad præmittendum Actis B. Aloysii Gonzagæ, post votum a periclitante in ejus partu matre sanctissimæ Virgini Mariæ conceptum, feliciter in lucem editi, narrationem brevem de nupera inventione, [Inventio Iconis Marianæ juxta Montem Politianū,] & cœpto celebriter cultu Iconis ejusdem sanctissimæ Virginis, in territorio Montis Politiani in Etruria. Pluribus illam descripsit P. Joannes Franciscus Vannius Societatis Jesu, multorum quæ acta fuerunt testis oculatus; ex quo hocce compendium in voti prædicti solutionem accipe. Pius quidam rusticus forte invenerat, inter purgandum fœnile domini sui Iconem beatissimȩ Virginis prȩdictȩ, Jesulum suum ulnis amplex, efformatam veluti opere anaglypto, in cocto lapide sesqui pedali; quam anno MDCXC die XII Junii reposuit inter ramos annosȩ quercus, in prȩdio Collegii Societatis Jesu Montis Politiani, quod vulgo appellatur Poggioprato (quasi Collis-prati) distatque a civitate bis mille passus. Aliquanto post recogitans secum idem rusticus, Iconem situ deformatam esse, [prodigia secuta,] voluit ejus loco substituere novam aliam: sed pristinam movere non potuit loco suo, etiam adhibita vi; cum tamen nullo retinaculo alligata staret, uti idem homo, eodem die illuc reversus, observavit ac miratus fuit.

[2] Inter primos, qui opem Deiparæ ad Iconem, ejus experti sunt, fuit alius rusticus (nempe cum simplicibus est sermocinatio, non tantum Domini, sed etiam Dominæ nostræ) qui multo tempore plagosis cruribus laborans, [ægri curati] commendavit se pientissimæ Matri, coram ejus quam dixi Icone, & proxima aurora se curatum cruribus comperit, ivitque quo vellet, nullo incommodo aut tunc, aut tota deinceps vita. Nobilis quidam, annos LXXX & eo amplius natus, ischiade miserabiliter cruciabatur: contendit magno nisu ad iconem prædictam, ibique oravit pro salute pristina recuperanda: verum inde volens abire, non potuit per se incedere, debuitque aliorum brachiis sublevatus, conduci demum & reponi in lectum. Non tamen propterea destitit fiducia viri implorare opem ejusdem Virginis; nec defuit illa clienti suo, qui postero die omni parte sanus surrexit, & perrexit sanus esse.

[3] Hisce & hujusmodi pluribus aliis curationibus motus Collegii Rector, cœpit anno MDCXCVIII mense Junio fabricare ecclesiam parvam, proxime quercum, ubi stabat Icon: qua re magis excitata circumjecti populi religione, innumerabilis eo convenit turba Augusto sequenti, festo B. Mariæ in cælos assumptæ, & magnam contulit eleemosynarum vim. Mense Septembri, quia timebatur, [sacellum ædificatum] ne Curio in cujus parœcia est Collis-prati, raperet imaginem, suamque transferret in ecclesiam, tempori reposita fuit in ecclesia Societatis Jesu Montis Politiani; & paucis inter lapsis diebus, nec opinato, excessit e vivis idem Curio, sine morbo, sine Sacramento. Quamobrem ineunte Octobri reportata fuit Icon eadem ad suam quercum. Interea autem dum ædificabatur sacellum, contigit liberatio duarum energumenarum, cum circumstantiis admodum mirabilibus, quas non est hujus loci narrare: & senex quidam rusticus, e diœcesi Perusina, eodem veniens, cupidus curari atroci hernia, qua prodibant ac pendebant intestina, cum totum tempus matutinum orando, nequidquam, ut putabat, consumpsisset; in discessu se exauditum esse comperit, & omnino curatum. Propter hæc & alia innumerabilia beneficia, quæ testabantur quotidie afflicti homines se inde auferre; [& anno 1699 apertum.] acclerata fuit fabricatio, ac novum sacellum die XXI Novembris anno MDCXCIX apertum est, cum frequentissimi populi concursu. Inde autem & sacra Icon ibidem perstat, & venerantium pietas crescit, & gratiæ curationum multiplicantur, etiam in hominibus longe dissitis; atque adeo Roma & aliis ex locis, magis adhuc remotis, submissa fuerunt pulcherrima anathemata argentea, aliaque dona magni pretii, ad sanctissimam virginem Mariam, de Quercu vocari solitam, Collis-prati.

[Appendix]

ADDENDA AD DIEM VIGESIMAM PRIMAM JUNII.

DE B. ALOYSIO GONZAGA JUVENE ANGELICO,
EX MARCHIONE CASTELLIONIS
RELIGIOSO SOCIETATIS JESU, ROMÆ.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

ANNO MDXCI.

AUCTORE C. J.

§ I. De Aloysii nomine, patria, neptibus.

Anno salutis humanæ MDLXVIII, die IX, Martij, Angelicus noster juvenis, ante baptizatus, quam totus in lucem editus; die vero XX Aprilis proxime secuti solennitate baptismi suppleta, [Nomen, Aloysius potius,] ob avi paterni memoriam Ludovicus appellatus fuit. Itali sua lingua passim Luigi, & Ceparius in Vita, a se primo scripta, etiam Aluigi vocant: ex eoque videntur denuo formasse latinum, Aloysius, celeberrimum nunc nomen, non modo cis Alpes, sed etiam trans, quacumque pervasit fama sanctitatis virtutumque Aloysii (illud enim ei nomen præ Ludovici adhæsit) e Societate Jesu, juvenis integerrimi, moribus suavissimi, adolescentibus imprimis imitandi; [quam Ludovicus,] qui vere dilectus, Deo & hominibus, consummatus in brevi, utpote ætatis anno quarto & vigesimo defunctus, explevit tempora multa; multitudine virtutum quam numero annorum rectius metienda. Dixi, adhæsisse Beato nostro nomen Aloysii, præ Ludovici. Id vero putari non debet factum esse ex vulgi abusu, [scribendū esse, ostenditur] sed justis de causis ex judicio doctorum virorum. Primus enim, qui vitam Beati, adhuc tirocinium in Societate obeuntis, conscripsit, Hieronymus Platus, sic illam orditur: Aloysius Gonzaga patrem habuit Ferdinandum &c. Idem mox etiam præstitit Virgilius Ceparius in exordio primæ suæ Vitæ MS. jam indicatæ, his verbis: Aluigi Gonzaga fu figliuolo di Don Ferdinando. Et in Vita deinde impressa constanter scripsit, Luigi. Idem Ceparius in Vitam, quam anno MDCXII Franciscus Sacchinus latine composuit hoc principio, Ludovicus Gonzaga, suæ censuræ Superiorum jussu commissam, [ex litterū Apostolicis,] nonnulla annotans, ostendit sibi improbari primum vocabulum, Ludovicus; censuitque, mutandum esse, & obtinuit, his de causis: Quia, inquit, nomina propria ad placitum sunt, & nomen Aloysius jam impressum legitur in Vita aliisque plurimis libris; atque adeo in Brevi Apostolico rogatu Principis Castellionensis, ipsius fratris, tunc apud Pontificem Oratoris Cæsarei; qui tale nomen poni voluit, quia tale reperitur in genea, logiis Domus Gonzagæ. Et ipse Beatus noster, quoad vixit, sese Aloysium scripsit.

[2] Isthæc, & alia in eamdem Aloysianam Sacchini Vitam Annotata sua, [& censuræ Ceparii.] conjecit Ceparius neglectim in chartam quandam rejectaneam, ne apposita quidem indicatione ulla, in quam aut cujus scriptoris Vitam annotationes illas fecerit. Hinc & neglecta fuit charta ipsa, tamquam nulli usui idonea; & mirum est tam diu superfuisse. Venit illa tandem ad meas manus, nescio quo ex angulo eruta; cognitaque a me Ceparii scriptura, atque observato, agi illic de quadam Aloysii Vita, ab alio quam Cepario scripta, omnem movi lapidem, ut in ipsius notitiam venirem. Tandem vero vitam Aloysii, per Sacchinum manuscriptam nactus, cum istis Annotatis Ceparii diligenter contuli, comperique eo pertinere. Hæc non otiosum putavi monere Lectorem; [Patria Castellio Stiverorū,] quia ejusdem chartæ mentio ac citatio aliquoties recurret infra, atque etiam mox, ubi de patria Beati.

[3] In finibus Mantuani Ducatus, qua Brixiam, Venetorum urbem, & lacum Benacum, vulgo Lago di Garda, respicit, Castellio est, Marchionatus olim, deinde Principatus titulo insignita, solum natale Aloysii nostri, cognomento Stiverorum aut Stiveræ, ab aliis synonymis distincta. Plures enim, per Italiam præsertim, Castelliones sunt. Et mox a Castellione Stiverorum, in eodem Ducatu Mantuano ultra Mincium flumen occurrit Cæstellio Mantuana, quam Ludovicus Gonzaga, ab anno Christi Domini MCCCLXX Mantuæ Capitaneus, castello munivit, uti scribit in Familiis illustribus Italiæ Franciscus Sansovinus. Remotior est, trans Padum in Etruria, Castellio alia inter Aretium (unde Aretina cognominatur) & Cortonam; fere tam nobilis natalibus Lapi, viri consultissimi, græco ac latino sermone eloquentis, atque operibus impressis clari, quam sit nobilitata Castellio Stiverorum sanctis natalibus & operibus religiosis Aloysii Gonzagæ. Plura ejusdem notionis loca, quæ remotiora sunt, in regno Neapolitano & alibi, nihil attinet huc adducere.

[4] [urbs non modica,] Natus igitur Aloysius fuit Castellione Stiverorum, quam P. Franciscus Sacchinus in Vita ejus, a se latine conscripta, cujus modo mentionem feci & pluribus faciam suo loco, vocaverat exiguum oppidum. At Ceparius, [civitas appellatur in Pontificio Brevi] cui Vita ista recensenda a Superioribus commissa fuit, in locum illum annotavit, Castilionem non esse oppidum exiguum, sed grande, atque etiam appellari civitatem, uti civitates Imperiales; habere loco Episcopi Abbatem, qui gaudet usu pedi & mitræ; a summo Pontifice in Brevi suo vocari civitatem Castellionis, uti etiam a Cardinalibus, Congregationi Rituum præpositis, in suis litteris Remissorialibus. Hæc Ceparius. Fui ego Castellione, & de amplitudine ejus affirmare possum, quod alibi per Italiam civitates Episcopales viderim non paucas, illa minores; & potius grande cum Cepario, quam exiguum oppidum cum Sacchino appellavero. Veni eo, die XVII Augusti anni MDCLXXXVI, atque in adversariis meis tunc annotavi; [muris cincta,] quæ hic operæ pretium fuerit referre,

[5] Locus est Castellio Stiverorum muris cinctus, peramplus quidem spatio, infrequens tamen domiciliis, quorum singula fere, exceptis primariis viis, aliquid horti aut vineæ adjunctum habent. Forum forma quadratum, amplum & pulcrum. Arx in editiore loco probe munita est, atque a solis fere militibus inhabitatur in primo ingressu. Inde autem altius ascenditur ad hortum Principis, pro loci capacitate satis magnum & satis amœnum. Ex illo surgit altissimus murus, [sublimi Principis arce munita,] palatium sustentans tamquam substructio ejus, qui & ex uno latere aliquantum excurrit, formatque aliam arcem, tam arte quam situ loci firmissimam. E palatio quod ibi est hinc tota fere subjecta oculis, spectatur urbs; inde parvus despicitur lacus, radicem montis alluens; nec interjecti colles impediunt, quo minus conspiciatur eminus lacus Benacus, non maplius sex passuum millibus dissitus. Sed nihil mihi æque placuit in palatio, quantumvis splendido, atque conclave, [ubi cubiculum natale Aloysii nunc Sacellum.] ubi olim in lucem editus fuit Aloysius, quod pridem versum est in sacellum. In illud ingressus, sensi ex recordatione miraculosæ nativitatis ejus isto in loco, perfundi animum teneriore quodam pietatis afflatu; cui & indulsi aliquantum, positis humi genibus; accessit vero illi etiam incrementum, ubi in tabulam aræ superpositam oculos fixi attentius. Exhibebat illa stantem Aloysium ante imaginem beatæ semperque Virginis Mariæ, duabus catenulis puellulas duas trahentem ac Virgini quodammodo offerentem, vultu ita ad pietatem composito, ut nihil magis.

[6] Quid mysterii subsit oblationi duarum virguncularum, equidem me latet. [Tres ejus neptes] Si ternas offerret Aloysius, dicerem per illas repræsentari tres ejus ex fratre Rudolfo neptes, Cynthiam, Olympiam atque Gridoniam, quæ beati patrui exemplo, principatui seculari nuntio remisso, munditiem mentis corporisque ejus, ac totum vitæ institutum, quantum quidem pro sexus sui conditione potuerunt, æmulatæ, sese Deo ac Virgini Mariæ per votum castitatis perpetuæ unanimi consensu consecrarunt in constructo ad hoc domicilio sub moderamine Societatis Jesu; [instituunt Collegium Virginum Jesu,] in quo & insigniter profecerunt omni virtutum genere, & plures præcipuæ nobilitatis virgines sibi socias asciverunt, & post se alias atque alias, sanctitatis odorem spirantes, in hunc usque diem reliquerunt. Ipsæ autem, quas dixi, tres sorores ac fundatrices Collegii illustrium Virginum Jesu (ita vocant domicilium suum, etiam in hoc morem Societatis, domicilia sua, exceptis Domibus Professorum, Collegia appellantis, æmulatæ) illud supra beatum patruum suum divinitus videntur obtinuisse donum, tamquam integritatis suæ sanctitatisque testimonium; quod corpora omnium trium multis post obitum annis refossa, [post mortē incorruptæ] reperta fuerint integra, tanta cum admiratione & populi concursu, ut publice in templo exponi omnium conspectui aliquamdiu debuerint. Post hæc vero singula suis in sarcophagis, quamvis jam cariem passis ac fatiscentibus, reposita, atque in interfacellio, sive in spatio quod inter duo sacella medium est, undique muris clausum, condita fuerunt; ut mihi coram in loco monstravit ac narravit R. P. Josephus Gorzonus, qui cum ibidem agebat Rectorem Collegii, ipsa corpora vidit, prædictoque loco includenda curavit. Illud quoque addebat notatu dignum, vestem laneam, in qua tres Virgines illæ fuerant sepultæ, tineis ac situ omnino corrosam & dissolutam fuisse, nulla læsione corporibus illata.

[7] Si, inquam (ut redeam unde digressus sum) ternas in tabula altaris Virgunculas offerret Aloysius B. Mariæ; interpretarer id utique de tribus jam dictis neptibus ejus. Nunc autem quid dicam? nisi forte quod duas tantum expresserit tabulæ auctor, quia duæ talem vocationem suam B. Aloysio præcipue tribuerint. Sane enim duæ majores natu, uti sub idem tempus, diversis in locis, inter legendum, Vitam beati Juvenis recens impresiam interna vocatione ad ejus imitationem excitatæ fuerunt, & mox collatis consiliis in idem institutum consenserunt; ita nihil pronius est cogitare, quam quod talem vocationem post Deum eidem Beato tota vita sua cum gratitudine animi debere voluerint; quod non tam certo potuerit facere natu minima, utpote quæ seculi pompis magis dedita, suadentibus ac perpetim orantibus pro illa Sororibus, vix tandem animum, a vanitato mundi abstractum, appulit ad eumdem, vere sanctum, vivendi modum.

§ II. Aloysii majores aliquot ac nepotes.

[8] Non est mihi animus annosam juxta ac ramosam genealogiæ Gonzaghiorum arborem ornare. Quis enim id pro merito possit? unum dumtaxat e trunco ramum mihi liceat sumere familiæ Castellionensis, [Duces Mantuæ & Marchiones Castellionis] quam illustrare hic oportet, ut aptius illustrentur Acta Aloysii, quæ daturi sumus. Scribit Hieronymus Platus in Vocatione Aloysiana (& res notissima est) Ferdinandum Gonzagam, Marchionem Castellionis, Aloysii patrem, sanguine junctum fuisse. serenissimo Mantuæ Duci; qui, dum ista scribebat Platus, fuit Guilielmus, Dux III, anno MDLXXXVII mortuus. Explicaturus vero propius consanguinitatis gradum, addit idem Auctor, utriusque, Guilielmi nempe Ducis & Ferdinandi Marchionis, avos, fratres germanos fuisse. Ex quo sequitur, eumdem Duci & Marchioni fuisse proavum, quod a vero abest. Non miror, accuratissimum alioquin scriptorem, id quod res est, hic non omnino attigisse Quippe qui in Aloysii gesta præcipue intendebat, [descendum] & quæ scripsit, ex ipsius ore & confessione pleraque excepit: Aloysius vero, qui nulla re animum suum minus occupari patiebatur, quam cogitatione nobilitatis suæ, siquid forte de avis proavisque suggerens, præsertim in linea Mantuana, erraverit; mirum videri non debet. Magis miror, Ceparium in Vita impressa idem, licet alio loquendi modo etiam ipsum docere; inquientem prædictos Guilielmum & Ferdinandum inter se tertio contigisse gradu; ex quo consequitur, ambos habuisse eumdem proavum; & hujus filios, fratres germanos, habuisse avos; quod dixerat Platus.

[9] Ego horum duorum eadem super re consensum accusare quidem temere non velim erroris: debeo tamen fateri, alios genealogiæ Mantuanæ scriptores, Franciscum Sansovinum, Antonium Possevinum juniorem, Nicolaum Rittershusium, Lucam Lindanum, [ab eodem stipite Ludovico] aliquantum ab illis diversum opinari, statuentes, Ferdinandum quidem (quod & illi faciunt) recedere a communi itipite gradu tertio; at Guilielmum recedere gradu quarto. Communem stipitem utrique admittunt Ludovicum, Marchionem Mantuæ secundum, cognomento Turcam; non sic dictum, uti vulgus rerum ignarus credit, teste Possevino in Gonzaga suo pag. 565, [cognomento Turca,] ob sævitiam immanitatemque; cum apud suos & exteros ob morum suavitatem pracipue commendatus fuerit; sed quia mater, cum filium, post longum exilium, castrensem in morem usque ad cutem rasum, tandem recepisset; barbarum ritum mirata, ei per jocum Turcæ nomen imposuit; quod tali munditia gens illa tunc uteretur (ut quidem placet Auctori citato scribere) mansitque Principi indita a matre denominatio.

[10] Meretur Ludovicus, quocumque titulo Turca, inter præcipuos Christianæ religionis Principes annumerari, [ingenio miti.] non minus pietate in Deum & clementia in suos, quam prudentia in bello & fortitudine in hostes: sed aliud agimus. Reliquit ex Barbara, Marchione Brandeburgica, spectatissima femina, præter alios liberos complures, Fredericum Marchionem III, Marchionum Mantuæ ac deinde Ducum proseminatorem; [Hujus posteri ex tribus filiis,] Joannem Franciscum, qui Bozzoli Principum lineam, nuperrime in atnepote, etiam ipso Joanne Francisco, sine prole mortuo, terminatam, exorsus fuit; atque Rudolfum, Marchionem Castellionis, ac deinde Principum sacri Romani Imperii, imo & Castellionis ipsius in Principatum erectæ, propagatorem. Frederico primogenito reliquit pater, anno MCCCCLXXVIII mortuus, Mantuam reliquasque ditiones suas præter sequentes, quas in alios filios distribuit; videlicet, teste Possevino, Vitellianam, Sabionetam, Rivarolum, Bozzolum, San-Martinum, Gozolum, Dosolum, & Insulam, in Joannem Franciscum, fratremque ejus Franciscum Cardinalem, cum jure succedendi inter se: Cannetum vero, Ostianum, Castrum-Goffredi (vulgo Castelgiuffre) Castellionem Stiverorum, Rotundescum & Solfarinum, in Rudolfum, & alium ejus fratrem Ludovicum, postea Episcopum Mantuæ, cum pari jure succedendi inter se.

[11] Fredericus, Ludovici primogenitus, Marchio III Mantuæ, [Frederico marchione Mantuæ;] diem supremum obiit sexennio post patrem, anno MCCCCLXXXIV, belli gloria æque ac majores clarus. Successit ei filius Franciscus, Marchio Mantuæ IV, annos non amplius XVIII natus. Præfuit anno MCCCCLXXXXV summus Imperator exercitui Reip. Venetȩ, cum eoque & aliorum fœderatorum copiis, ad Tarum amnem prope Forum novum, prudentius acriusque quam felicius conflixit cum Carolo VIII Galliarum Rege, ab expeditione Neapolitana in Galliam redeunte; atque anno MDXIX e vivis excessit, relicto, præter alios plures filios, successore ex Isabella Estensi Frederico. Hic Mantuæ Dux I ab Imperatore Carolo V creatus, & Montis Ferrati Marchio per uxorem Margaritam factus, nulli suorum gloria militari cessit: eamque non mediocrem consecutus est, quando electus a Leone Papa X Generalis Sanctæ Ecclesiæ, in Parmensi, atque iterum in Mediolanensi ditionibus, Regis Galliarum Duces memorabili clade affecit ac prossigavit; vita tandem functus anno MDXL. Successerunt ei ex eadem Margarita, alter post alterum, duo filii Franciscus & Guilielmus. Primus ducta anno MDXLIX uxore, Catharina Austriaca Ferdinandi Regis filia, paulo post improlis obiit, Dux Mantuæ II. Inde Guilielmus, frater ejus, undennis puer, factus Dux III, uxo rem accepit anno MDLX Eleonoram Austriacam, & ipsam Ferdinandi prædicti tunc Imperatoris, filiam; atque anno MDLXXIII creatus est ab Imperatore Maximiliano, e Marchione Montisferrati, Dux I ejusdem ditionis.

[12] [Joanne Francisco, Principe Bozzoli;] Joannis Francisci successores ex Antonia, del Balzo dicta, filia ducis Adriæ & sorore Reginæ Neapolis, enumerat Fr. Hippolytus Donesmundus in Historia, quam scripsit atque anno MDCXXV Venetiis impressit, de gestis Illustrissimi Fr. Francisci Gonzagæ Episcopi Mantuani, ex familia ista prognati. Illos huc etiam affero ob memoriam ejusdem Francisci Episcopi; quia is, aliquoties deinde memorandus, consanguinitate Aloysio junctus fuit, ex eodem stipite Ludovico Marchione II descendens; & præcipuus illi post Deum auctor suasorque extitit ingrediendæ Societatis Jesu. Nulli addit Donesmundus emortualem diem; nec aliunde ullum ego rescire certum potui. Imo Eruditissimus Ludovicus Antonius Muratorius, bibliothecæ Serenissimi Ducis Mutinensis Præfectus, eorumdem hoc anno MDCCVI genealogiam, diligenti opera Marchionis Conradi Gonzagæ sibi, ut ait, comparatam, atque ex ipsa Principum Bozzolensium arbore Genealogica, apud postremum istius lineæ, ante annos pauculos e vivis sublatum Principem inventa, descriptam, mihi submittens, significat, certam quidem esse genealogiam istam, sed annos emortuales desiderari. Joannes igitur Franciscus genuit ex Antonia liberos x, quorum unus, Princeps Pyrrhus, numerosam & ipse prolem reliquit e Camilla Bentivolia. Hujus tertio genitus, nomine Carolus, ducta uxore Æmilia Gonzaga Boschetia, suscepit ex ea filios septem & filias tres: quos inter quinto loco natus fuit, Gazoli in ditione paterna, anno MDXLVI Annibal; qui post multa cum suis certamina ingressus Religionem Franciscanam, Francisci nomen assumpsit, & sancte obiit anno MDCXX.

[13] Rudolfus, lineæ Castellionensis, de qua præcipue nobis agitur, caput, [Rudolfo Marchione Castellionis] strenuus militum Ductor, Venetis quoque copiis præfuit, ac tandem insupradicto Fœderatorum exercitu ac pugna adversus Galliarum Regem, non tantum magnanimi Ducis, verum etiam imperterriti militis partes explens, glorioso inter pugnandum vulnere accepto in capite, vitam clausit anno MCCCCXCV; relinquens successorem sibi ex Catharina Pica Mirandulana Ludovicum filium, Marchionem Castellionis, etiam ipsum bellatorem generosum. Hunc Franciscus Sansovinus, in illustribus Italiæ familiis fol. 359 scribit, vita exemptum fuisse anno MDXXI. Torsit me scriptura ista: quia videbam, vel verum esse non posse, quod ibi asseritur; vel Principem Ferdinandum, B. Aloysii nostri parentem, non posse Ludovici istius filium fuisse. Consului igitur amicos per litteras, Eruditissimum Muratorium prædictum, & Patrem nostrum Josephum Gorzonum, Mantuæ commorantem, ac genealogiæ Gonzaghianæ peritum. Responderunt ambo pro sua humanitate; ille quidem, Ludovicum Marchionem, modo laudatum, vere avum B. Aloysii, & patrem Ferdinandi fuisse; annum tamen ejus emortualem hactenus a se, post multam indagationem rescitum non esse; hic vero, nempe Gorzonus, ita rescripsit hoc etiam anno MDCCVI: Non obiit Ludovicus anno MDXXI (uti Sansovinus scriptum reliquit) Ego enim habeo instrumentum authenticum, in quo patet, quod vivebat anno MDXXXVI; & per conjecturas habeo, quod etiam vivebat MDLX, aut circiter illud tempus. Dixi per conjecturas: non enim facile adhuc fuit invenire præcise annum ejus obitus. Hæc solvunt sufficienter dubitationem meam, tempusque præbent, quo connectatur extremum vitæ Ludovici cum vita Ferdinandi filii, quem constat anno MDLXVI in Hispania Matrimonio junctum esse. Reliquit igitur Ludovicus Ferdinandum primogenitum suum Marchionem Castellionis: aliis vero duobus filiis assignavit, Alfonso quidem Castrum Giuffredi, Horatio autem Solfarinum: e quibus hic heredem nullum, ille feminam tantum unam post se reliquerunt; atque adeo relicturi erant ditiones suas, suo e fratre Ferdinando nepoti primogenito, Aloysio.

[14] Sed ut facilior sit intellectu propinquitas sanguinis B. Aloysii cum prædictis familiis, ex usu erit singularum successiones, a communi stipite hic ordine triplici deducere, appositis uxoribus & emortualibus annis; ubi de iis constare nobis visum fuerit. Sit itaque

STIPES COMMUNIS

[15] Hinc inclarescunt, non tantum progenitores Aloysii in recta linea, sed & propinquitas aliorum, [Gestæ aliquot familiæ B. Aloysii,] ex Ludovico Turca descendentium; patetque Beatum nostrum, Guilielmum Ducem Mantuæ III, & Fr. Franciscum Mantuæ Episcopum, gradu quarto inter se contingere, quemadmodum gradu quarto omnes a communi stipite distant. Nunc patrem ejus Principem Ferdinandum propius consideremus, mox fratres, eorumque propaginem prosecuturi. R. P. Gorzonus supra laudatus, pridem Rector Collegii nostri Castellionis, Præfectusque in rebus spiritualibus Collegio Virginum Jesu; varia me docuit olim, ad familiam Gonzaghiorum Castellionensium spectantia, præsertim de Ferdinando patre, Rudofo & Francisco fratribus, nec non Cynthia, Olympia & Gridonia neptibus B. Aloysii. Ea hic in fide Auctoris compendio accipe, ex Italico latine versa.

[16] Ferdinandus, pater B. Aloysii, excelluit magna virtute & scientia litterarum. Biennio operam dedit famulatui Philippi II, [Ferdinandi patris in aula Regis Hisp.] Magni Hispaniarum Regis, a quo & donatus fuit cruce Ordinis Alcantaræ, & honoratus dignitate Cubicularii sui magni. Dum ibidem in aula versatur, matrimonium iniit cum Martha Tana, lectissima femina, e gynæceo Reginæ, eique præ ceteris cara. Inter primos præcipuosque Nobiles trajecit in Africam, ad ferendum suppetias urbi Orano laboranti; & contra Mauros belligeravit, quoad debellati fuerunt. Creatus a Rege militum Tribunus, transmisit mare cum Serenissimo Joanne Austriaco, [& alibi,] Tunetum expugnaturo. Præfuit militiæ Regiæ in Ducatu Mediolanensi; & Magister Legionarius tria millia duxit Italici peditatus. Rexit pro Duce Mantuano ditionem ejus Montis-Ferrati. In Hispania tuitus quoque fuit Perpinianum contra vires atque impetus Gallorum. Ad hæc, comitatus Imperatricem Mariam, Maximiliani viduam, Philippi Regis sororem & Caroli V filiam; ipsam ex Italia in Hispaniam duxit; & inde reduxit in Germaniam Serenissimos Austriæ Archiduces, Rudolfum atque Ernestum, filios ejus; a quorum patre Augustissimo etiam Principis Sacri Rom. Imperii dignitatem accepit. Neque minor fuit viri pietas, quam rebus civilibus bellicisque prudentia & fortitudo. Sub ipso Principe inventa fuit imago, miraculis clara, B. Mariæ Virginis de Nuce dicta. Accessionem addidit Conventui, cui nomen S. Mariæ Lauretanæ, per patrem ejus Ludovicum a fundamentis excitato. Introduxit quoque Castellionem Religiosos, S. Mariæ Dei genitricis Servos: atque post hæc, & alia plura quæ præstitit, præclara opera, tandem pie mortuus est Mediolani anno MDLXXXVI die XIII Februarii, tertio, post quam dimiserat Aloysium mense, multorum liberorum utriusque sexus parens.

[17] Hos inter primogenitus fuit Aloysius noster; alter, [Rudolfi fratris,] Rudolfus; tertius, Carolus; quarta, Isabella; quintus, Franciscus; sextus, Ferdinandus; septimus, Christiernus; octavus, Didacus. Aloysius Societatis Jesu Religionem amplexus; & Carolus, Isabella, Ferdinandus, atque Didacus, ante tempus mortui, nullum reliquerunt heredem. Rudolfus ex cessione Aloysii obtinuit Principatum patre mortuo; vir gravitate morum ac maturo vultu conspicuus, equestribus exercitiis ac ludis mirum in modum delectatus: sed non diu id ei licuit. Probatus quippe a Deo adversis rebus, multis ac variis, occubuit Castelgiufredi in prima ætate virili, relicta uxore Helena Alipranda, secundis deinde nuptiis Marchioni Claudio Gonzagæ juncta; & filiabus quatuor, Cynthia, Helena, Olympia, & Gridonia; quarum secundæ non longa lucis usura obtigit: tres reliquæ, postquam adoleverunt, non minus exemplis suis, quam patrimonio fundavere Collegium illustrium Virginum Jesu Castellione, votum castitatis perpetuæ ibidem Deo professæ. Franciscus atque Christiernus soli, suscepta prole mascula, perpetuitati familiæ consuluerunt.

[18] Et Francisco quidem, cujus præclara facta historiam implere amplam possunt, hoc elogium concinno, [& Francisci alterius fratris,] ex Gorzoni præcipue & aliorum litteris. Natus anno MDLXXVII, missus fuit in Germaniam puer; ibique in aula Archiducis Ferdinandi, fratris Maximiliani II Imperatoris, adolevit, jam inde commonstrans, prudenti modestia & gravitate morum quantus aliquando foret. Adlectus mox inter ephebos Rudolfi Cæsaris, pares annis ac honoribus progressus fecit. Nondum attigerat vigesimum annum, cum admissus fuit ad consultationes secretas de rebus politicis & publice agendis, promptus consilio, & sermone disertus. Anno ætatis XXI, cum titulo Legati Cæsarei, in Belgium profectus est ad Serenissimum Archiducem Albertum: & post quadriennium, ad Clementem Papam VIII Legatus extraordinarius, petiturus ab illo subsidia adversum Turcas. Cum inde reverterat in Germaniam, nominavit ipsum Imperator Cubicularium & Consiliarium suum secretum. Anno ætatis XXVI denuo petiit Romam, Legatus ejusdem Cæsaris ordinarius, sub finem Pontificatus Clementis, [qui Cæsaris Legatus Romæ fuit,] mansitque apud successores ejus Leonem XI & Paulum V, a quo obtinuit fratri suo titulum Beati; atque inter alia, quæ ibi commorans operatus est opera grandia, multum contulit studii ad conciliandam pacem inter summum Pontificem & Remp. Venetam, sublato interdicto, quo hæc ligabatur: quod & felicem perduxit ad finem. Neque ita tamen successerunt ei omnia prospere, quin & adversa intervenerint plurima: sed quæ dixeris, spectato exitu, immissa fuisse, ut virtus ejus altius extolleretur & gloria major foret, omnium, uti fuit, victori.

[19] Multa summi momenti negotia tractavit idem Princeps Franciscus, pro Rege Catholico Philippo III, quem & conciliavit cum Imperatore Rudolfo prædicto; qui noluerat, certe distulerat, Philippum inducere in possessionem clientelaris Ducatus Mediolanensis. [& ab eo Princeps Castellionis creatus,] Dum eiusdem Imperatoris Legatus degebat in Hispania, creavit ipsum Rex perpetuum Hispaniæ Magnatem, & propria manu appendit ei aureum Vellus, eodem die quo illud circumdedit collo Serenissimi filii sui Hispaniarum Infantis, postea Regis Philippi IV. Nec minor fuit liberalitas Cæsaris in compensando merita Ministri sui. Creavit quippe ipsum, Principem Castellionis, & Castellionem ipsam constituit civitatem Imperialem: adjecit Principi facultatem creandi in perpetuum Comites, Equites, Doctores, Notarios; idque cum postestate regia, nec secus quam si creati essent ab ipso Imperatore. Declaravit eumdem præterea, etiam in perpetuum, regni Bohemiæ Baronem liberum, quæ dignitas ibi æstimatur inter præcipuas, & plurimis gaudet prærogativis.

[20] Quid de pietate Principis & sanctimonia vitæ dicam? Religiosos viros & litteratos mirum quantum amabat ac venerabatur. [multa ibi pia opera fecit;] Fundavit Castellione monasterium Patribus Cappucinis: ædificavit Collegia duo, alterum illustribus Virginibus Jesu, alterum Societatis Jesu Patribus; quos primus ipse Castellionem induxit, & continenter usque ad mortem suam uti filios fovit. Erexit ibidem anno MDCVI consentiente Paulo V Papa, ecclesiam parochialem SS. Nazarii & Celsi in insignem Collegiatam cum Abbate mitrato, cui fas est Pontificalia obire ministeria in ecclesiis quibusvis Castellione, Medolæ & Solferini; fundavitque simul Archipræbendam & duos Canonicatus, [atque obiit Materni anno 1616.] aliis alios fundantibus: aliaque pluta publicæ pietatis opera fecit: ex quibus facile conjicias qualia fuerint privata ejus exercitia religionis. Diem supremum clausit, XXIII Octobris anno MDCXVI, ætatis suæ XXXIX, Materni: quod oppidum est in littore Benaci, & tractu, qui vulgo La Riviera di Salo, audit; amœnissimum situ, hortorum multitudine & cultura selectarum arborum, florumque varietate, & ædificiorum magnificentia. Inter hæc & Serenissimus Mantuæ Dux palatium habet viro principe dignum; in quo Princeps Franciscus vivere desiit, ac biduo post obitum transmissus fuit Castellionem, ubi post persoluta ei justa solennia, funebremque recitatam orationem in ecclesia collegiata SS. Nazarii ac Celsi, depositus est die IV sequentis Novembris, habitum Cappucinorum indutus, absque pompa, in ecclesia eorumdem Cappucinorum & sacello B Mariæ de Nuce; prout ipse faciendum mandaverat.

[21] [Uxorem habuit Bibianam] Habuit parem sibi virtute ac pietate uxorem, quam secum duxit e Germania, lectissimam Matronam, Bibianam Pernsteiniam (ita nomen scribit Bohuslaus Balbinus noster, in sua Nobilitatis Bohemicæ tabula, partis quartæ, signata, aa) e potentissimis Pernsteiniorum, ut idem habet, in Moravia & postea etiam in Bohemia Dynastis, e quibus undecim Bibianæ progenitores recta linea, cum suis singulos uxoribus nominatim enumerat ab anno Domini MCCCXVIII. Patrem vocat Wratislaum, Dominum in Prostanna & Litomislio, Equitem aurei Velleris, intimum Consiliarium Cæsaris Maximiliani, summum regni Bohemiæ Cancellarium; [e familia Kostkarum,] matrem vero, Mariam Manriqueziam; avum autem paternum, Joannem, anno Christi MDXXXV mortuum, quem certum est, inquit, aliis dubitantibus, habuisse uxorem Catharinam Kostkianam, cum qua accepit Litomislium. Si ex hac progenitus est Wratislaus Bibianæ pater (habuit enim Joannes non hanc tantum uxorem) uti ab ea hereditate accepit ditionem Litomisliensem; Bibiana nostra & Princeps Franciscus nuptiis suis familias Kostkianam & Gonzaghianam affinitate conjunxerunt; easdemque Deus quoque sanctiore nexu copulavit, non tantum inter se, sed etiam Societati Jesu, [quæ B. Stanislaum,] quin & sibi ipsi Deo; per singulos utriusque stirpis surculos, quos unum in pomarium religiosæ Societatis filii sui traduxit, rore cælesti ubertim rigavit, & postquam brevi tempore nobiles dignosque cælo tulerant fructus, sibi æternum conjunxit.

[22] Sunt illi, adolescentes duo, Stanislaus Kostka & Aloysius, de quo hic, Gonzaga, multiplici similitudine quodammodo unus. Ambo namque ab infantia amore virginitatis & verecundia singulari eluxerunt, [uti Gonzagiana B. Aloysium,] uti illustribus exemplis ostendam in Annotatis ad caput I Vitæ Aloysianæ. Ambo innocentia vitæ pari ad mortem usque perseverarunt. Ad eamdem ambo, post multam cum suis luctam victores, confugerunt Religionem; ambo ad illam modo sensibili a Regina Angelorum vocati; ambo e longinquis regionibus Romæ tirocinium ingressi, eodem ætatis suæ anno XVIII; ambo nobilissimi sanguine, [Societati ac cælo dedit.] & paribus fere virtutibus illustrissimi; ambo deliciæ omnium quibuscum in Religione vixerunt; ambo mortui Romæ in flore iuventutis, servatis (ut Confessarii testatum reliquerunt) virginitate illibata & innocentia baptismali; ambo, præter consuetudinem Societatis nostræ Romanæ, sepulti in loculo, seorsim a contagione reliquorum cadaverum; ambo Angeli, ut moribus fuerant, ita passim appellati adhuc viventes in terris, & nunc cum Angelis æternum Deo conjuncti in cælis; ac tales per Sedem Apostolicam attributo Beati titulo, cum facultate celebrandi de ambobus Missam & Officium divinum, publice declarati. Quin etiam censeri possunt ambo, unam tantum vixisse vitam, annorum quadraginta unius continuata serie, Stanislaus quippe anno MDL natus, & MDLXVIII mortuus, videri potest revixisse in Aloysio, eodem anno LXVIII vitam auspicato, tamquam in altero se; eamque continuasse in illo usque ad annum mortis ejus MDXCI.

[23] Redeo ad Principem Franciscum ejusque laudum encomia, quas omni ore perennius loquetur marmorea statua, [Statua principi Francisco marmorea] in ipsa arce ante S. Sebastiani ecclesiam a fidelibus gratisque subditis æternitatis monumentum ei erecta, in basi pariter marmorea; cujus quatuor planis lateribus sequentia quatuor elogia insculpta leguntur.

I. Franciscus Gonzaga, Sacri Romani Imperii & Castellionis Princeps &c. ob præclaros ac excellentes animi & ingenii virtutes ac dotes, a gloriosissimo Rudolfo II, Romanorum Imperatore, inter magnos Germaniæ Principes, & Majestatis suæ Consiliarios atque Cubicularios assumptus; & pro gravissimis Reipublicæ Christianæ negotiis primum ad Serenissimum Archiducem Albertum, ac Infantem Isabellam, Belgii Principes; nec non summum Pontificem Clementem VIII extraordinarius; postea vero ad eundem Clementem, Leonem XI, ac Paulum V, Pontifices Maximos; & demum ad potentissimum Philippum III Hispaniarum Regem Catholicum (a quo in aurei Velleris Equitum Ordinem, ac Hispanorum pariter magnorum Principum numerum est cooptatus) Orator ordinarius, legatus fuit.

[cum his inscriptionibus] II. Franciscus Princeps, una cum Excellentissima Bibiana Pernesteinia religiosissima, prudentissima, benignissima conjuge, summa prudentia, æquitate ac paterna in subditos benevolentia, hujus patriæ gubernacula tenens, eam honorifico Civitatis titulo decoravit; optimis legibus & institutis stabilivit; variis dignitatum gradibus ac privilegiis exornavit; nonnullos cives, Nobiles creavit; Nobiles equestri dignitate cohonestavit; multos Religiosorum virorum Ordines adscivit, eosque propriis bonis magnifice dotavit; nova templa extruxit, & antiqua reparavit in melius.

III. D. Sebastiani, Cohortis Romanæ militiæ fortissimi Principis, ac Jesu Christi militis invictissimi, cui basilica proxime est dicata, precibus, [a populo Castell, posita,] quibus apud Deum O. M. plurimum pollet, Castellionensis Populus a dira lue, totam ferme Italiam absumente, servatus fuit incolumis, anno salutis (ob id, & Francisci Principis Natalem) eidem populo fortunatissimo, MDLXXVII.

IV. D. Sebastiano Martyri nec non Principi Francisco, de hac patria optime meritis, ejusque salutis, felicitatis, ac dignitatis vigilantissimis custodibus & conservatoribus. Templum hoc, alteri, Divo, est sacratum anno Domini MDLXXVII; [gratitudinis ergo.] alteri vero, aurei tropæi, quod sibi tanti viri splendor vendicat, loco, marmoreum hoc simulacrum, ad memoriam sempiternam, Civitas Castellionensis unanimiter poni curavit anno salutis MDCXVII.

[24] Prodiit ex felici Principum Francisci & Bibianæ conjugo, multiplex quidem, sed non diuturnæ successionis, proles; [Ejus posteritas,] quam sequens schema posteritati conservabit.

[25] Atque hic defecit stirps mascula, e Principe Francisco prognata. Supererat adhuc anno MDCLXXXVI, quando ego Roma transivi Castellione in Belgium, [& ultima natu filia Joanna,] octava ejus proles Joanna, bis vidua; quam & vidi & allocutus ibidem fui in domo contigua templo Collegii nostri, quam sibi spretis suorum palatiis elegerat habitationem; quo propius abesset a beato patruo suo, cujus venerandum cranium, ibidem in ecclesia honorifico loco repositum, custoditur; eique, quotiescumque liberet, sua vota & preces offerre posset, per viam secretam e domo sua templum ingressa. Narravit illa mihi tum temporis, [bis vidua.] & ex ore ejus in pugillares retuli, singulare beneficium, quod B. Aloysio suo acceptum referebat; videlicet, quod aliquando per Alpes iter faciens, inde cum rheda, qua vehebatur, in præceps delata, & invocata Beati ope, [Castellione 1688. mortua;] mirabiliter incolumis servata fuerit: qua de re suo loco pluribus agemus. Scripsit mihi deinde sæpe memoratus P. Gorzonus, D. Joannam prædictam diem superemum clausisse anno MDCLXXXVIII, III Julii, ætatis suæ LXXVI: ex quo consequitur, natam fuisse anno MDCXII ejusdem seculi, quadriennio ante obitum patris sui. Laudat in eadem epistola Gorzonus propensum Matronæ animum in Societatem nostram, & vere maternum; quem, sine exceptione nationum, in eam perpetuo & ubique beneficum effudit; puta, in Bohemia, Germania, Hungaria, [propensa in Societatem matrona.] ubi commorata fuit cum marito suo Martenitz & illo defuncto, in Hispania & Mediolani, ubi habitavit cum altero suo marito Zappata; ac tandem post hujus quoque obitum, Castellione; quo redierat postliminio, reliquum vitæ quidem suæ, Deo; materni vero affectus, Societati impensura.

[26] Ex neptibus Principis Francisci in schemate expressis, superfuerunt adhuc anno MDCXC, Joanna, Aloysii ex Laura de Bosco filia, Ducis Doriæ vidua: ac duæ filiæ Ferdinandi, Bibiana atque Aloysia cum matre sua Olympia. [Succedit linea Christierni an 1677.] Successerunt Francisco in Principatu, primum Aloysius filius; deinde Ferdinandus item filius: in quo deficiente stirpe mascula, successit huic patruelis Carolus, patrui Christierni filius unicus, atque adivit possessionem Principatus Castellionis & aliorum Dominiorum anno MDCLXXVII; ac progenuit hanc seriem liberorum; e quibus hodiedum præest ditionibus paternis Princeps Ferdinandus.

[27] Misit mihi anno superiori MDCCV, Joannes Baptista Dianus Mediolano genealogiam posterorum Principis Caroli prædicti, in qua notatur, tunc adhuc vivere uxorem ejus Isabellam in ætate grandæva annorum circiter XC, filiosque & filias omnes & nepotes in schemate enumeratos, præter Carolum nepotem ejus, summæ expectationis juvenem, qui Regi Catholico militans, ducebat peditum cohortem, jam jam Chiliarcha creandus: quando illum mors immatura, non amplius annos XXII natum, abstulit e vivis anno MDCCIV Mense Martio, longiore vita dignissimum.

§ III. Chronologia vitæ Aloysianæ.

[28] [Natus an. 1568, Martii,] Ferdinandus Gonzaga, Marchio Castellionis, & Martha Tana Santenia, matrimonio, ex novo jure Concilii Tridentini, in Hispania & aula regia Philippi secundi rite conjuncti anno MDLXVI, redierunt aliquanto post in Italiam; & Castellionem, marchionatum suum, ingressi sunt festa luce (quod boni ominis fuerit recens conjugatis) S. Josephi Deiparæ sponsi, die XIX Martii sequentis anni: ibidemque in lucem editus primo partu est Aloysius noster, anno MDLXVIII, die IX Martii, sub Pontificatu Pii V, & Imperio Maximiliani II, ante baptizatus cœlo, quam plane editus mundo: [ducitur an. 73. Casale majus,] eodemque anno, die XX Aprilis cæremoniæ baptismales solenni ritu peractæ sunt in ecclesia principe sanctorum Nazarii ac Celsi, susceptoribus Serenissimo Guilielmo Mantuæ Duce (qui vices suas obire jussit Illustrissimum virum Prosperum Gonzagam) & uxore Alfonsi Gonzagæ Marchionis Castelgiufredi, cujus nomen proprium nusquam adhuc legi expressum. Anno Christi MDLXXII aut LXXIII, ætatis fere V, ductus fuit a patre, pro expeditione Tunetana, Regis Catholici nomine, in agro Cremonensi militem scripturo, Casale majus; ubi arma tractare puerulus cœpit, & pulverem tormentarium militibus sublegit, & tormenta per se nullo conscio oneravit, & satis cum periculo suo explosit. Mansit ibi menses aliquot donec a patre, Tunetum profecturo cum Joanne Austriaco, sub initium æstatis anni MDLXXIII, Castellionem remissus est ad matrem.

[29] Anno MDLXXVII, ineunte æstate, ætatis decimo inchoato, [77 Florentiam,] ducitur cum fratre Rudolfo ab ipso patre Florentiam; atque ultra biennium, fere menses quinque commoratus ibidem est, votoque virginitatis perpetuæ se Deo & sanctissimæ Virgini ejus matri obstrinxit. Recessit inde Mantuam anno MDLXXIX mense Novembri, [79 Mantuam,] jussu patris sui, qui per id temporis a Duce Mantuano creatus fuerat Gubernator Montis Ferrati. Mantuæ circiter semestri peracto, venit Castellionem anno MDLXXX tempore verno, [80 Castellionem,] natus jam annos XII; & sequenti Julio eodem venit S. Carolus Borromæus, Archiepiscopus Mediolanensis, S. R. Ecclesiæ Cardinalis, & Visitator per illas partes Apostolicus; qui maturam Aloysii prudentiam atque eximiam virtutem, solus cum solo agens, edoctus cum esset; ei auctor fuit, ut, quod earenus non fecerat, sacram Eucharistiam sumeret, atque adeo ipsam ei sua manu per illos dies porrexit. Non multo post, exeunte æstate, [& in Monferratum,] Aloysius cum matre fratreque in Montem Ferratum profectus ad patrem, ibi vices Ducis obeuntem, vitæ discrimen adiit in trajectu Ticini fluminis, aut rami cujusdam ejus, bifariam rupto quo vehebatur pilento. Dimidium facile annum ibi moratus, remeavit cum suis in patriam anno MDLXXXI, [atque in Hispaniam] jam tredecennis; ibique propemodum periit in lectulo suo, a flammula candelæ correpto & incenso. Ejusdem anni autumno cum parentibus suis in Hispaniam, honoris & officii causa, comitatus est Augustissimam Mariam Austriacam, Imperatorum Romanorum filiam, conjugem, nurum ac matrem. Illic dum in aula regia & studiis philosophicis, biennio circiter versatur, contigit anno MDLXXXIII, festo Deiparæ Virginis in cœlos assumptæ, [ubi vocatur ad Societatem,] allapsa voce clara, eum inter orandum moneri, Religionem Societatis Jesu ut ingrediatur.

[30] Anno MDLXXXIV mense Julio reductus ex Hispania Castellionem, [84 redit in Italiam] mox jubetur a patre præcipuos quosque Italiæ Principes salutatum adire; eoque peracto, mittitur Mediolanum negotiorum causa, detineturque ibidem anno fere integro, quem præter negotia sua impendit studiis Physicæ ac Mathematicæ. Anno MDLXXXV mense Julio, Castellionem Mediolano rediturus, [moratur Mediolani, 85 redit Castellionem,] substitit tantisper Mantuæ, dum animum spiritualibus S. Patris Ignatii commentationibus excoleret in Collegio Societatis Jesu; quo tempore, eodem advenit famigerata illa e Japonia legatio, postquam Romæ summum Pontificem, Christi Domini in terris Vicarium adoraverant, eique se suamque gentem submiserant in salutem æternam. Mantua sub hæc revertit Castellionem, ubi impetrata tandem plena facultate transeundi ad Societatem, [& abdicato Mantuæ principatu suo] a patre; ac transcribendi ditiones suas in fratrem, ab Imperatore, Mantuam remeavit; præsentibusque patre, matre, Prospero Gonzaga maxime propinquo, aliisque utriusque sexus Principibus quam plurimis, sese spoliavit bonis omnibus, eaque legitime transtulit in fratrem Rudolfum die secundo Novembris. Postridie mane Duci Mantuæ valedixit: vesperi supplex ab utroque parente sibi petiit benedici, ac die IV ejusdem mensis prima luce iter Romam lætus ingreditur, [tendit Romam] cum nobili ministrorum comitatu, quem ei pater præsto esse mandaverat. Tetendit Lauretum, & cum suæ ibi erga Matrem Virginem indulserat pietati, Romam perrexit; [ad tirocinium.] ac die XXV ejusdem Novembris, S. Catharinæ Virgini ac Martyri sacro, deducente Eminentissimo Cardinali Scipione Gonzaga, domum probationis Societatis Jesu, a S. Andrea dictam, in monte Quirinali ingressus est; atque introductus in cubiculum, ubi primam more Societatis Probationem subiret, in hæc verba prorupit: Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.

[31] Vitam religiosam magno fervore orsus, intra trimestre accepit nuntium de morte patris, anno MDLXXXVI die XIII Februarii e vivis erepti: atque ipse eodem anno, mense Octobri, [Mittitur 1586 Neapolim,] invaletudinis causa Neapolim missus, annumque dimidium commoratus; VIII Maij MDLXXXVII inde rediens, in Collegium Romanum concessit, Philosophiam absolvit publiceque defendit, [87 redit Romam,] ac XXV Novembris ibidem vota Religiosa emisit, celebrante P. Vincentio Bruno Collegii Rectore, notæ virtutis & eruditionis viro, curriculum Theologiæ jam auspicatus. Anno MDLXXXVIII, mensibus Februario Martioque, [88 initiatur Ord. Min.] prima tonsura & minoribus Clericorum Ordinibus initiatus fuit. MDLXXXIX Septembri mense, proficisci jubetur Castellionem, ad componenda quædam suorum dissidia felici eventu. Inde Mediolanum pergit, [89 mittitur Mantuam ac Mediolanum,] & post aliquot studiis theologicis impensos menses, ineunte Majo MDLXXXX revocatus a P. Præposito generali redit Romam: eodemque redit die XI sequentis Novembris Parisiis, quo cum Cardinali Cajetano profectus fuerat, Robertus Bellarminus, [90 revocatur Romā,] Aloysio annum Theologiæ quartum jam orso, & designatus est Præfectus spiritus nostrorum in Collegio Romano. Anno MDLXXXXI, grassante per Urbem gravi lue, contraxit Aloysius in nosocomiis publicis, quo eum caritas sua ad solandum & juvandum miseros impulerat, etiam ipse invaletudinem; ac die III Martii decumbere cœpit, [91, 3 Martii decumbit, æger,] paucisque post diebus, invalescente morbi vi, consuetis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Sacramentis ad ultimum agonem rite munitus est. Meliuscule tamen subinde habuit, produxitque vitam usque ad diem XX Junii & horam fere tertiam post solis occasum, [20 out 21 Junii moritur.] qua ad cælos transiit.

[32] Hora tertia post solis occasum, morari hic porest dubitantem, debeatne illa hora diei XX dicti mensis, an XXI adscribi. Constat imprimis, horam illam, [Diversa diei civilis principia,] etiam æstivo solstitio, cadere ante mediam noctem; atque adeo qui a media nocte diem inchoant, mortem Aloysii sine hæsitatione adscribent diei XX. Sed quid in Italia fiat, aut fieri debeat, disquirendum venit. Notum est, olim apud alias atque alias nationes aliud atque aliud principium diei fuisse (loquor de die civili, horas XXIV complexo). Romani enim diem ordiebantur a media nocte, ac terminabant nocte media sequente; Babylonii computabant ab ortu solis ad solem denuo exorientem. Umbri figebant principium in meridie, & ibidem post horas XXIV ponebant terminum. Atheniensibus dies incipiebat ab occasu solis, & proximo occasu desinebat. Quæ quamlibet harum nationum, ad institutum tale suum amplectendum & consuetudinem retinendam, permoverit ratio, nostrum non est perquirere.

[33] Illi consultius fecisse videri possunt, qui fixum aliquod ac stabile punctum temporis elegerunt, unde principium diei sumant, quam qui principium vagum & singulis diebus diversum sequuntur. [alia fixa,] Fixum principium habent qui meridie aut media nocte inchoant: vagum, qui ab ortu aut occasu solis, nisi forte habitent sub ipso Æquatore: qui enim dextrorsum aut sinistrorsum inde recedunt, quanto recedunt longius alterutrum versus Polum, tanto magis vagum habent diei principium; id est tanto longius distat principium unius diei a principio diei præcedentis aut consequentis, pro ut videlicet incrementa dierum naturalium, accedente ad nos sole, & decrementa, sole recedente, majora sunt. Diem naturalem intelligo illud spatium temporis, quo sol supra Horizontem est, respectu cujusvis regionis. Sic Romæ, exempli gratia, [alia mutabilia.] die XX Junii, supra Horizontem est horas XV; Antverpiæ, XVI & semis; Holmiæ, XVIII atque item semis: quæ urbes non tantum non habent idem tempus ortus & occasus solis, inter se; sed neque singulæ earum idem tempus habent uno & altero die inter se consequentibus. Hinc mobile, incertum, erraticum merito nomines principium diei, quod a mutabili quotidie ortu & occasu solis derivatur. At meridies, & cui post horas XII respondet nox media, diem naturalem omni tempore anni, omni locorum diversitate, ubique terrarum, hieme & ȩstate, æqualiter dividit; quemadmodum nox media æqualiter dividit noctem, sive longior illa sit, uti fit hieme, sive brevior, ut æstate.

[34] Recesserunt ab antiquorum Romanorum instituto jam pridem Urbis Romæ hodierni incolæ; [Facta inter occasum solis & mediam noctem] & quem inchoabant diem prisci a puncto fixo noctis mediæ, nunc inchoant a puncto mobili occasus solis, post quem incipiunt numerare horas, primam, secundam, tertiam, donec perveniatur ad XXIV, quando iterum occumbit sol. Et sic obtinet nunc, non tantum Romæ, sed passim per totam Italiam. Interea tamen observo, siquid contigerit inter occasum solis unius diei & noctem mediam sequentem, id a scriptoribus aliis adscribi diei priori, [aliqui adscribunt diei priori,] ab aliis sequenti. Exempli gratia, mors B. Aloysii nostri contigit, auctore Cepario, inter horas secundam ac tertiam noctis, id est post solis occasum. Quoto autem die? Videtur hæsitare auctor, & non audere certum exprimere; inquiens, obiisse nocte, inter diem XX & XXI Junii intercedente. Bibliotheca Societatis Jesu, a Petro Ribadineira primum impressa, deinde a Philippo Alegambe aucta & Romæ approbata, mortem ejusdem B. Aloysii collocat die XX Junii. At in nova ejusdem Bibliothecæ editione, curata anno MDCLXXVI, editor Nathanaël Sotuellus mutavit diem XX, uti eatenus scriptum fuerat, in diem XXI. Similiter constat, ex Vita apud nos impressa tomo 3 Aprilis pag. 242, obiisse B. Ægidium, S. Francisci Assisiatis socium, die XXII Aprilis in nocte S. Georgii, videlicet post occasum solis dicti diei; quo & celebrat eum Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. [alii posteriori] Verum Arturus in Martyrologio Franciscano, & Jacobillus in Sanctis Umbriæ, colunt eum die XXIII ejusdem mensis, quo etiam nos citatam ejus Vitam dedimus. Simile obtinet in S. Francisco de Borgia Societatis nostræ. Notatur hic in Vita sua, obiisse die ultimo Septembris ante noctem mediam; ubi vero primum coli cœpit ut Beatus, solennitas festi celebrata fuit die I Octobris, quamvis postea semel atque iterum is mutatus fuerit auctoritate Apostolica in diem alium. Addo etiam exemplum Transalpinorum. Sanctus ac Venerabilis Beda Presbyter, obiit in Anglia die XXV Maji, feria IV, eaque Vigilia Ascensionis Domini, hora X noctis, quæ ista anni tempestate illic fere secunda fuit post solis occasum, & omnino ad dictum diem XXV spectabat, auspicantibus Anglis diem a media nocte; & elapsis XII horis, iterum (ut reliqui Transalpini) incipiunt in meridie numerare alteram horarum dodecadem, a prima usque. ad duodecimam mediæ noctis qua terminatur dies. Nihilominus ipsius Bedæ discipulus Cuthbertus, qui morienti adstitit, obitum istum conjungit cum die XXVI, quo & Bellinus in suo Martyrologio, secundum morem Curiæ Romanæ, anno MDXXI impresso, celebrat Depositionem Bedæ Presbyteri: idemque facit Grevenus in suo Usuardo aucto.

[35] His positis, utro tandem dictorum dierum felix obitus B. Aloysii (eadem de aliis ratio erit) consignari; [utri rectias.] utro festum ejus celebrari potissimum debet? Jam dixi, diem accipi diversimode, atque alium esse civilem, alium naturalem. Civilem intelligo spatium XXIV horarum, quibus sol circumit totum orbem, cujus principium aliud atque aliud est apud alias atque alias nationes, uti supra explicavimus. Diem naturalem metior continuatione solis supra horizontem, quæ in æquinoctiis horarum XII, alias plurium, alias pauciorum est. Liceat præterea apponere diem ecclesiasticum, eumque duplicem; festalem aut esurialem, & ceremonialem seu officialem. Festalis & Esurialis incipiunt a nocte media, desinuntque nocte media sequente, quo spatio intermedio abstinendum est per leges ecclesiasticas ab opere servili, aut cibo vetito. Ceremonialem seu Officialem appello, qui complectitur spatium temporis, intra quod absolvi debet totum Officium ecclesiasticum festi alicujus celebrioris, quod nempe ritus duplicis aut majoris etiam solennitatis sit, quodque principium ducit a primis Vesperis diei præcedentis.

[36] Hinc facilis est responsio ad dubitationes præmissas. Qui B. Aloysii mortem adscribunt diei XX Junii, computant dies civiles, [& quo intellectu] & sequuntur morem antiquorum Romanorum atque hodiernorum Transalpinorum, quibus a media nocte principium sumitur talium dierum. Quod siqui Scriptores Itali hodierni sic etiam locuti sunt, recesserunt illi a more vulgi, ac tacite probant, usum majorum suorum præstare suo. Qui ejusdem Beati felicem obitum celebrant XXI Junii, nihil contradicere censendi sunt prædictis Auctoribus. [id faciant, docetur.] Intelligunt enim diem ecclesiasticum, eumque Ceremonialem seu Officialem jam explicatum, qui complectitur etiam illud spatium diei præcedentis, saltem quod decurrit ab occasu solis aut etiam a tempore, quo cantare Vesperas Ecclesia solet. Et ab hoc Ecclesiastico ritu nunc passim omnibus dies XXI: Junii reputatur B. Aloysio natalis esse; præsertim postquam Gregorius XV, in Bulla beatificationis anno MDCXXI data, expresse dicit, eum die XXI Junii ex hac vita migrasse ad cælum. Quin imo Itali, qui ejus Natalem adscribunt diei XXI prædicto, id jure faciunt suo, etiam nulla ratione habita ritus Ecclesiastici: quia illi diem XXI usu civili inchoant ab occasu solis diei XX, post quem occasum Aloysius obiit. Quæ hactenus disputata sunt de B. Aloysio ejusque Natali, applicari facile possunt ac debent Sanctis Beatisque aliis, quos in exemplum adduxi supra. Priori die obierunt, id est XXII Aprilis, B. Ægidius; XXX Septembris, S. Franciscus de Borgia; XXV Maij, sanctus ac venerabilis Beda; juxta computum civilem Transalpinorum, diem a nocte media auspicantium: obierunt vero posteriori respective, juxta computum Ecclesiasticum Ceremonialem; nec non juxta civilem Cisalpinorum, a prioris solis occasu sequentem diem inchoantium.

§ IV. Sanctitatis ac venerationis post mortem indicia.

[37] Sanctificatus Aloysius per baptismum antequam natus esset; [Aloysius, vix mortuus, habetur Sanctus,] confirmatusque, teste Bellarmino rerum ejus omnium conscio, in gratia dum vixit; qui potuit non sanctus esse post mortem? Illi certe, qui viventem cognovere penitius, vix mortuum non dubitaverunt appellare sanctum. Inter illos numerantur (ut præclarissimos quosque nominem) P. Bernardinus Rosignolius, Collegii Romani, dum ibi Aloysius obiit, Rector; P. Claudius Aquaviva, universæ Societatis tunc Moderator & Præpositus Generalis; Cardinales præstantissimi, Hieronymus Roboreus, & Scipio Gonzaga; item Eleonora Austriaca Mantuæ Dux, pientissima femina. Hi omnes in litteris suis, quas ad Excellentissimam Marchionem, defuncti matrem, officii consolandique causa statim ab excessu filii ejus dedere, asseverant, expressissimis verbis; eum jam tum æterna felicitate perfrui, Cælitum consortio annumerari; in cælum certo emicuisse; beatius nunc vivere ibidem cœpisse; in æternum splendorem subvectum, cælesti civitate Jerusalem donatum, & (ut uno omnia dicam verbo) sanctum esse. Ex his tantorum virorum assertis de felicitate Aloysii, utique confirmata fuerit mater, ut, quem Angelum suum, dum viveret, ob similitudinem morum appellare dudum consueverat, tunc etiam crederet deposito corpore Angelis similiorem, cum ipsis in cælo versari Deoque frui. Imo & Angelum, aut potius Archangelum Raphaëlem, in filio experta fuit non multo post, cum ab ipso divinitus recreata, & gravi morbo liberata fuit; uti lib. 3 Vitæ num. 287 narrabitur.

[38] Amplum quoque sanctitatis ejus, & venerationis popularis testimonium sunt, quæ mox a morte ejus contigisse narrantur, lib. 2 Vitæ a num. 271, ubi dicitur cælestis quædam jucunditas animi, & insolitus pietatis ardor studiumque colendi Deum ac lacrymarum donum, statim a morte ejus & multos deinceps annos, [honoratur,] adhȩsisse duobus illis Patribus, qui suprema caritatis officia morienti præstiterant. Idem probat Sociorum studium, qui audita ejus morte continuo in genua prolapsi, in vota ipsum sua, tamquam cȩlo receptum, vocaverunt. Direptio quoque rerum omnium, quibus vivens quoquo modo usus fuerat, pennarum, thecarum, indusii, subuculæ, calceorum; quin & præcisio unguium, & capillorum, & calli e genibus, & digitorum (quo non impulit æstimatores sanctitatis ejus ardor suus?) e manibus pedibusque. Eodem faciunt, concursus ad exequias ejus innumerabilis populi, [in capsa seorsim sepelitur,] etiam præcipuæ nobilitatis, studio videndi, ut aiebant, juvenem sanctum: osculatio manuum ejus, quod venerationis genus solis Sacerdotibus impendi Romæ consuevit: inclusio corporis (quod præter morem Romanæ Societatis nostræ factum est) jussu Præpositi generalis in loculo, quo ab reliquis cadaveribus seorsim conderetur & conservaretur: subsecutæ ad conditorium visitationes Sociorum quotidianæ; aspersiones florum; orationes opem ejus sibi implorantium; collocutiones in quotidianis congressionibus de virtutibus, felicitate, & gloria ejus in cȩlis sublimi; [& floribus ornatur.] commemorationes exemplorum in domesticis exhortationibus, præsertim anniversario felicis obitus die; lectio denique Vitæ ejus MS. in tricliniis Collegiorum nostrorum, uti & monasteriorum aliquot Sanctimonialium, & inter alia S. Mariæ Angelorum Florentiæ, de quo mox plura.

[39] Tenuerunt hæc pia Sociorum veluti privatæ venerationis exercitia usque ad annum MDC; quando visum Deo est, luculentissima manifestatione sanctitatem & gloriam beati juvenis patefacere toti mundo, per famulam suam, nunc sanctam, Mariam Magdalenam, Pazziorum familiæ germen illustre Florentiæ. Nam quæ matri facta fuit Castellione anno MDXCIII ab Aloysio gloriosa visitatio, & collata curatio repentina, [Matrem ægram sanat:] videtur non statim celebrata fuisse in vulgus; fortassis quia publicari factum non siverit, quæ curata fuit prudens femina; sive quod crederet minus obtenturum fidei, quod mater de filio prædicaret; sive quod timeret, ne qua sibi inde adhæreret vanitatis noxa; sive quod speraret futurum, ut Deus, quam sibi manifestare cœperat gloriam filii, mox aliis quoque revelaret ipse; quemadmodum gloriosam filii sui Domini nostri Jesu Christi resurrectionem, quam pie creditur primum ostendisse matri ejus, mox aliis atque aliis revelasse, & per illos toto mundo publicasse, scitur. Concentus vero musicæ cælestis, quem ante prædictum annum MDC auditum fuisse in cubiculo, ex quo morientis Aloysii anima in cælum evolaverat, narrabimus in Supplemento miraculorum ejus, primo loco; ab iis qui audierant, nisi diu post testatus non fuit.

[40] Anno igitur MDC, a morte Aloysii nono, extra Collegii Romani septa, [apparet Moniali de Pazzis.] uti sanctitas ejus & gloria, quam habet in cȩlo, volente Deo innotuit publice in terra, ita veneratio quoque accrevit populorum: & primum quidem Florentiæ: quam civitatem, quia, postquam rationis usum attigerat adolescentulus, prima veræ pietatis incunabula habuit; in eaque fundamentum vitæ religiosæ & sanctitatis suæ, emisso coram Deipara Virgine castitatis voto, posuit; crediderim nunc cȩlo receptum, primam quoque facere consciam suæ gloriæ, primamque cælestibus beare beneficiis voluisse. Apparuit itaque ibi anno illo, die VI Aprilis, in monasterio beatæ Mariæ Angelorum, [& aliam quatriduo post sanat;] miræ sanctitatis Moniali Mariæ Magdalenæ Pazziæ, quam dixi, multo circumfusus splendore luminis, & gloria decorus; prout legere est infra libro 3 Vitæ numero 284. Post quatriduum vero sanavit ibidem loci mirabiliter Sanctimonialem, Angelam Catharinam Carliniam nomine; quadriennali morbo & gravi cancro ab illa, instanti tempore depulsis, ut in eadem Vita numero 293. Non se continuit harum apparitionis & curationis fama intra muros urbis, nedum intra monasterii claustra; [invocatur præcipue in Lombardia;] sed late mox didita, totam Italiam festina percurrit, transscensisque Alpibus per universam Europam circumtulit Aloysii gloriam, & in miseros mortales benignitatem, simul excitans in illorum animis fiduciam consequendi ab eodem glorioso Juvene, quod aliis attulisse nuntiabatur, levamen miseriarum suarum. Hinc undique ad illius opem concursum est, [ubi anno 1603 formantur processus] & multi præsentem experti sunt, sed nullibi fortassis plures eatenus, quam in Gallia Cis-alpina, in qua natus fuit Aloysius.

[41] Venit eo P. Virgilius Ceparius anno MDCIII (prout ipse in scheda quadam sua indicat) dicturus pro concione per ferias quadragesimales. Qua occasione certior, [& scribitur Vita.] quam fuerat, factus de sanctitate vitæ & fama miraculorum Aloysii; curavit super illis citari & examinari varios testes, processusque legitime formari ab Ordinariis, in patriarchatu Veneto, in archiepiscopatibus Bononiensi ac Taurinensi; in episcopatibus Patavino, Mantuano, Placentino, Parmensi, Brixiensi, Mutinensi, Vicentino & aliis, ad perpetuam rei memoriam. Quo facto secessit in villam Collegii Brixiensis, locum solitarium & studiis aptum, scripsitque ibi Vitam, quam triennio post Romæ, volente Pontifice, publicavit, quamque nos hic etiam, ex recognitione auctoris, secundis curis emendatam, ex Italica Latinam imprimemus. Hinc porro eodem anno MDCIII, XXII Septembris, Congregatio provincialis Societatis Jesu Venetæ, Placentiæ in Domino coacta, decrevit rogari admodum R. P. Præpositum Generalem, ut suo dictæ Provinciæ nomine supplicaret summo Pontifici, [Petendam canonizationem] quo vellet Aloysium, cujus indies per Lombardiam cresceret fama sanctitatis, reponere in numerum Sanctorum.

[42] Cur id Veneta præ ceteris postularet Provinciis, quatuor hisce inducta fuit rationibus. Primum, quia apud se natus & pie educatus fuit Aloysius Castellione, propemodum in meditullio Provinciæ sita; ibidemque prima sanctitatis suæ semina concepit, ac fovit in segetem virtutum copiosam. Deinde quia nullo alibi loco tam uberem miraculorum ejus messem colligebant incolæ, quam in illa eadem Provincia; nec alibi majorem ei venerationem præstabant. Præterea quia pars longe maxima Patrum ibi congregatorum, probe eum noverant dum adhuc vivebat, ac multi cohabitaverant studiis operam danti in Collegio Romano & alibi. Denique quia Congregatio, hinc quidem unice cupiebat transmittere ad posteros solenne testimonium suæ de sanctitate ejus existimationis; inde vero multum timebat, ne, si id differret in proximam Congregationem, [decernit post maturam deliberationem,] multi Patrum graviorum, ac rerum præcipuarum notitiam habentium, interea fatis concederent; sicque præclara ejus facta minus testata manerent.

[43] Expensis rationibus hisce, visum est inter alia negotia, de isthoc tractare primo loco: & Præpositus Provincialis priusquam Congregationi rem proponeret, deputavit sex Patres, Theologiæ & Canonum peritos, ad examinandum processus, qui tum formati erant, super rebus gestis Aloysii, & miraculis ejus. Illi vero examine finito, censuerunt omnes, eo loco rem esse, ut secure postulari canonizatio posset. Vigesimo igitur secundo die Septembris, ut dixi, loco solito congregatis Patribus, post imploratam Spiritus sancti gratiam, cœpit Præpositus Provincialis præfari de negotio præsenti; judicare se, illud propter rei gravitatem primo loco tractandum esse: tum multa dixit in laudem Aloysii, cujus Rector fuerat in Collegio Romano, & intima quæque noverat, [Provincia Societatis Jesu Veneta.] & ægrotanti extrema sanctæ Ecclesiæ Sacramenta ministrarat: tandem recitavit testimonium, quod de illius sanctitate dedit Eminentissimus Cardinalis Bellarminus: ac tum denique postulavit suffragia Patrum, quid cuique videretur faciendum.

[44] Intererant in Congregatione ista omnes Collegiorum Rectores, & quatuor votorum Professi totius Provinciæ, exceptis tribus qui morbo prohibebantur convenire; omnes autem Theologiæ probe scientes & nonnulli etiam Juris canonici. Hi consenserunt universi in unam sententiam, concluseruntque, rogandum esse admodum R. P. Claudium Aquavivam, Societatis tunc Præpositum Generalem, ut tempus judicio suo opportunum nactus, condoceat summum Pontificem de causa & sanctitate Aloysii, ejusque canonizationem nomine Provinciæ suæ, in urbe Placentina congregatæ, petat. Incredibile porro est, quanto omnes & singuli pietatis sensu atque ardore animi celebrarent laudes ejus. Videbatur, si fas est dicere, Spiritus sanctus unicuique assistere singulari modo, & in ore eorum ponere verba quȩ loquebantur; tanta inde replebantur audientium animi consolatione cælesti. Concinnato tandem libello supplice, & facta cuique potestate subscribendi ejus, una omnes id præstiterunt; in parte beneficii ponentes, posse cooperari in negotio tam pio, ac testificari qua in veneratione haberent suum quondam civem, quem tunc certo credebant in cælo versari. Ne vero monumentum gloriæ ejus authenticum, tam provide conceptum, & tam religiose perfectum a tot Patribus, doctrina vitæque integritate conspicuis, unquam excidat aut oblivioni detur; hic ipsum ad gloriam beati juvenis insero, & quidem lubens, quia tot continet encomia laudum ejus, quot testimonia Patrum. Sic igitur se habet, pro ut latine conscriptum a Congregatione, & Romam missum fuit.

§. V. Decretum Provinciæ Venetæ Soc. Jesu, de petenda Canonizatione Aloysii.

[45] In Dei nomine. Amen. Congregatio provincialis Provinciȩ Venetȩ Patrum Societatis Jesu Placentiæ coacta, admodum Rev. P. Claudio Aquavivæ, [Decretum Congregationis] Præposito Generali ejusdem Societatis, salutem in Domino sempiternam. Cum Aloysius Gonzaga, sanctæ memoriæ Frater noster, valde sanctam vitam a pueritia instituerit, duxerit, & absolverit in nostra Societate; nonnullis etiam probatam miraculis, ut constat ex pluribus processibus, in ejus Marchionatu Castellionis & alibi formatis; & ex aliis testibus & contestibus, variis in Diœcesibus juridice examinatis; Congregatio nostra censuit, magna cum significatione desiderii, proponendum esse vestræ Paternitati, ut, quando ei opportunum tempus visum fuerit, atque expedire judicaverit, a summo Pontifice, nomine hujus Provinciæ Venetæ, humilibus precibus obnixe petatur, ut pro eo litteras remissorias concedere dignetur; &, si videbitur, eum in Sanctorum numerum referte velit, ad honorem & gloriam sanctissimæ Trinitatis, ad laudem ipsius Aloysii, & ad spiritualem utilitatem nostræ Societatis. Datum Placentiæ, die XXII Septembris MDCIII.

[46] Ego Bernardinus Rosignolius, Provincialis, idem confirmo, & humiliter peto; præsertim cum mihi, [cum nominibus omnium Patrū,] qui prædictum B. Aloysium intime novi in vita, & eidem in morte adfui, ac Sacramenta administravi, ejus mira sanctitas, & cordis puritas sit perquam notissima.

Ego Marius Beringutius, Præpositus Domus Professæ Venetȩ, idem confirmo, & humiliter peto; cum eum noverim, & de ejus sanctitate multa audiverim.

Ego Antonius Possevinus, ex frequenti, fide dignissimorum Patrum & Fratrum relatu, qui cum sanctæ memoriæ Aloysio Gonzaga versati sunt, & ex ubere pietatis fructu quem ex ejus intima consuetudine in Societate nostra cepit Alexander Possevinus, fratris mei filius; atq; ex eo, quod oculis meis conspexi, dum aliquando scalas descendentem eumdem Aloysium observabam orantem, & per gradus non tam descendentem corpore, [qui subscripserunt.] quam animo ascendentem ad cælestia; fidem facio credere me, esse dignissimum, qui referatur in Sanctorum numerum; quem item supplex pro mea salute oro apud Dominum Jesum.

Ego Gabriel Bisciola, non quidem B. Aloysium Gonzagam novi, sed audivi tamen, ab omnibus, qui noverunt, prædicari ut sanctum; ac proinde idem opto & suppliciter peto.

[47] Ego Achilles Galliardus idem confirmo, & instantissime peto cum tota Congregatione. Novi enim familiarissime B. Aloysium, & coram Marchione patre examinavi ante ingressum Societatis; cujus sapientissimis responsis pater Aloysii adeo acquievit, ut fateretur vocationem ejus esse divinam; ac propterea velle se permittere affirmaret, ut in Religionem ingrederetur; quod & fecit. Cumque post ingressum Mediolani moraretur, ex ejus familiari sermone non semel cum eo habito, clarissime cognovi, & vehementer admiratus sum, præter alia multa Dei dona præclarissima, a Deo illi concessa, ipsum habere maximam unionem cum Deo, & in exercitatione assidua Theologiæ mysticæ circa divinam caliginem, a magno Areopagita expressam, fuisse versatissimum.

Ego Ludovicus Galliardus vidi & novi prædictum beatum Fratrem nostrum Aloysium Gonzagam, & ex multis, quæ de illo audivi a quam plurimis ex Nostris, fide dignissimis testibus, illum non modo tamquam sanctum veneratione dignum existimo, sed plane singulares a Deo gratias præ multis aliis Sanctis accepisse; & ideo ex toto corde opto ac desidero, & etiam atque etiam rogo, cum tota nostra Congregatione Provinciali, admodum Rev. Patrem nostrum Generalem, ut concedat quod petitur, ut supra, ad Dei gloriam.

[48] Idem, qui hunc beatum Fratrem nostrum de facie cognovi, & de ejus sanctitatis fama plurima audivi, plane rogo cum tota nostra Congregatione Provinciali, ego Lælius Bisciola, Rector Collegii Placentini Societatis Jesu.

Ego Paulus Comitolus, jurato Cardinalis Bellarmini testimonio permotus, qui generalem confessionem omnium peccatorum B. Aloysii Gonzagæ excepit; quem ipium nullam mortiferam culpam contraxisse in omni vita, affirmat; quem numquam carnis irritamenta sensisse, ait; quem orare adeo attente solitum, scribit, ut non haberet mentis distractiones; sodalem hunc judico sanctissimum, & qui in Sanctorum numerum referatur dignissimum. Nam ea munera divinitus illi concessa, majora mihi videntur, quam si mortuos ad vitam revocasset: meamque de hujus adolescentis adepta jam beatitudine opinionem, non solum Cardinalis Bellarmini testificatio, sed multi processus in multis locis confecti, & a me mandato Patris Provincialis perlecti, plane confirmant.

[49] Ego Bernardinus Merenda, Superior Residentiæ Imolensis, idem confirmo, & instanter peto; cum eum sanctum esse, ex multis testimoniis auditis, plane credam.

Ego Laurentius Tertius, Rector Collegii Bononiensis, qui prædictum B. Aloysium novi, & cum illo egi, tamquam ejus sanctitatis testis oculatus, idem peto, atque adeo supplex expeto.

Ego Petrus Paulus Saracinus, qui eumdem B. Aloysium novi, & maximæ perfectionis Religiosum sanctæque vitæ judicavi, idem peto.

Ego Joannes Petrus Fracarius, per viscera Jesu Christi ex intimis cordis mei visceribus precor, ut B. Aloysius prædictus proponatur referendus in catalogum Sanctorum: nam tam multa & varia de sanctitate ipsius audivi, legique ex mandato R. Patris Provincialis in processibus authenticis, ut nunquam de aliquo Sancto, qui tam brevi tempore vixerit, tam insignia Dei dona legerim, nec audiverim.

Ego Hieronymus Dandinus, Rector Collegii Parmensis, idem confirmo, & obnixe peto.

Ego Ambrosius Varadeus, Rector domus probationis Societatis Jesu Novellariensis, idem confirmo; & ob mira, quæ de ejus sanctitate a tot tantisque Patribus, fide dignissimis & oculatis testibus, audivi, obnixe peto.

Ego Lælius Passioneus, qui eum novi, idem confirmo, & summopere contendo.

[50] Ego Joannes Baptista Peruscus, qui eum novi, & cum illo sæpius egi, & sanctitatem ejus perspectam habeo, idem obnixe peto; & dignissimum, qui in Sanctorum catalogo describatur, judico.

Ego Joannes Antonius Mazzarellius, qui eum novi, idem peto.

Ego Octavius Gondius, qui variis in locis de ejus sanctitate & miraculis præclara audivi, idem confirmo; magnamque esse in aliquibus locis devotionem erga hunc beatum Fratrem nostrum scio; & ideo, ut petatur suppliciter ejus Canonizatio, summopere exopto, & peto.

Ego Joannes Genti subscripsi, ut proponatur Reverendo Patri nostro Generali, ut supra.

Ego Virgilius Ceparius, qui hunc beatum Fratrem nostrum Aloysium optime novi, & familiariter cum eo per plures annos versatus sum, cujus etiam condiscipulus in Theologia fui, idem sentio cum ceteris, de mira ejus sanctitate & virtutibus; meque ei quotidie a multo tempore commendo, & maximam in ejus intercessione fidem habeo; dignissimumque judico, qui in Sanctorum catalogum referatur, ad Ecclesiæ universæ utilitatem; atque ideo, ut hoc petatur a summo Pontifice, obnixe & humiliter peto.

[51] Ego Stephanus de Bufalo, qui non solum eumdem sanctissimum Aloysium novi, diuque cum eo in Collegio Romano habitavi, sed etiam condiscipulus ejus in Theologia fui; quique egregiam ejus virtutem modestiæ, humilitatis, devotionis, & cum Deo conjunctionis assiduæ, sæpe admiratus; & reliquas virtutes contemplatus, in illius sanctitatis amorem & venerationem rapiebar; non dubito, quin post obitum in cælum evolaverit: ideoque tamquam Sancto me illius intercessioni quotidie commendare consuevi; ac propterea quod supradicti Patres petunt, obnixe impetrare contendo, & in Christi Domini visceribus supplex oro.

Ego Hieronymus Bondenarius, qui illum novi, eamdem cum ceteris de ejus sanctitate opinionem habeo, sentioque esse petendum.

Ego Octavius Treca, idem sentio cum ceteris, de mira ejus sanctitate, idemque obnixe peto.

Ego Joannes Franciscus Fabius, qui illum novi, eamdem cum aliis vitæ sanctitatem animadverti, & ideo idem obnixe peto.

Ego Brunus Grossus, qui illum novi, idem sentio, quod ceteri, de ejus sanctitate, idemque obnixe peto.

Ego Joannes Verbierius, qui illum quidem non novi, sed multa & probatissima de illius sanctitate audivi testimonia; idem peto.

Ego Ascanius Marazzius eumdem novi, cum esset adhuc in seculo, sed cum esset in Societatem admissus, ex ipsius domesticis mira quædam de illius virtutibus & sanctitate audivi, quæ etiam in ipsius exteriori homine elucebant; atque ideo, quæ de illius sanctitate passim prædicantur, verissima esse credo, & idem quod alii vehementer expeto.

[52] Ego Franciscus Remondus, beneficium a Deo magnum in me collatum puto ac sentio, quod eumdem Fratrem nostrum Aloysium Gonzagam, non solum, dum viveret, noverim, & cum illo versatus sim; verum etiam, quod ejus condiscipulus in Theologia fuerim, cum illum eximia vitæ sanctitate fuisse semper existimaverim, & insignibus virtutibus, tum præcipue admirabili humilitate & sui ipsius contemptu, & singulari erga res divinas amore atque affectu præditum, ita ut omnibus egregio esset ad perfectionem religiosam exemplo. Quas ob causas, tum iis etiam auditis & lectis, quæ illustrissimi Cardinalis Bellarmini testimonio de eodem Fratre extant, & etiam multorum aliorum Patrum & Fratrum Societatis nostræ communi sensu permotus, obnixe & vehementer idem, quod prædicti omnes, peto.

Ego Petrus Viana, quamvis illum non noverim, tamen quia multa a diversis de ejus insigni sanctitate audivi, & quia legi processus, in quibus multa præclara testimonia habentur, præsertim Illustrissimi Cardinalis Bellarmini, cujus testimonium ego magni facio propter sanctitatem, dignitatem, & doctrinam ejus; & Illustrissimi Domini, Fr. Francisci Gonzagæ Episcopi Mantuani, viri sanctitate insignis; idem instanter peto.

[53] Ego Andreas Molinus, Rector Collegii Veronensis, idem sentio cum cæteris, præsertim cum per biennium eum noverim Romæ, atque in eo mira sanctitatis signa viderim.

Ego Franciscus Fortezius, Superior Residentiæ Vicentinæ, qui prædictum B. Aloysium novi, idem confirmo, & obnixe rogo, ob magnam sanctitatem, quam in ipso elucere vidi.

Ego Candidus Miliarius, certus de mira beati hujus Aloysii sanctitate, idem sentio, idemque obnixe rogo.

Ego Valerius Gypsius, qui prædictum B. Aloysium Nugulariæ novi, & ex quo P. Virgilius Ceparius legit Bononiæ testimonium Illustrissimi & Reverendissimi Cardinalis Bellarmini de illius sanctitate, me quotidie illius intercessioni (quem beatum in cælis credo) commendare consuevi, idem humiliter atque enixe rogo.

Ego Joannes Baptista Lambertinus, qui prædictum Aloysium in domo probationis S. Andreæ de Urbe, ubi tempore ejus ingressus in Societatem, morabar, cognovi, eidemque ibidem & in Collegio Romano valde familiaris & conjunctissimus fui, asseveranter affirmo & obtestor, memoriam illius beatæ animæ nullo modo silentio prætereundam, sed publico testimonio sanctæ Romanæ Ecclesiæ, omnibus manifestandam & declarandam fore & esse.

[54] Ego Petrus Joannes Schinchinellus, idem omnino sentio, idemque obnixo rogo, ejusque sanctitatis nomine permotus, cum Rector essem Collegii Brixiensis, ab Illustrissimo & Reverendissimo Brixiensi Episcopo juridice petii, ut processum de ejus virtutum ac sanctissimorum morum fama faciendum curaret in Marchionatu Castellionensi, Brixiensis diœcesis: quod & factum est, & Patribus Congregationis ostensus fuit processus.

Ego Hieronymus Fontana, Rector Collegii Foroliviensis, qui eum cognovi, idem omnino sentio de ejus sanctitate, idemque obnixe peto.

Ego Antonius Junius, Provinciæ Venetæ Procurator, qui eum novi, idem sentio de sanctitate hujus beatæ animæ, idemque obnixe rogo.

Ego Philippus Mambrianus, Rector Collegii Mutinensis Societatis Jesu, qui eum novi, idem sentio de sanctitate hujus beatæ animæ, idemque obnixe rogo.

Ego Jacobus Lambertengus, Rector Patavii, licet eum non noverim de facie, audivi tamen a multis, tum Mediolani, tum Romæ, de ejus sanctitate eximia; & ideo enixe peto, idemque confirmo; & processum Patavii, de ejus vitæ sanctitate ac morum fama, in Curia Episcopali fieri curavi, qui fuit Patribus Congregationis ostensus.

Locus sigilli.

§ VI. Synodus Mantuæ diœcesana decernit anno MDCIV, peti a summo Pontifice canonizationem Aloysii.

[55] Exemplo Societatis Jesu, de quo modo, atque increbrescentibus indies ad invocationem Aloysii miraculis, excitati fuerunt varii per Galliam Cisalpinam Antistites, præsertim Mantuanus, ut quem passim a populo invocari ac privata veneratione coli observabant, [Episcopus Mantuanus] ei curarent publicum a Sede Apostolica cultum decerni. Erat tunc Episcopus Mantuæ Illustrissimus Franciscus Gonzaga, ex Ordine Fratrum Minorum, & Episcopatibus aliis, ad Mantuanam Sedem elevatus; qui quarto consanguinitatis gradu, uti supra in Tabula genealogica prima ostendi, Aloysium contingebat; & in Hispania vocationem ejus ad Societatem, rogatu patris examinatam, probaverat; & cum ipso in eadem navi inde redierat in Italiam; experientia doctus longo in itinere innocentiam morum & integritatem vitæ ejus; ideoque (ut in testimonio quodam manu sua scripto, juratus affirmat) ipse Angelis eum æquiparabat, & Angelum esse reputabat. [Synodum cogit an. 1604,]

[56] Is intellecta tunc fama sanctitatis & miraculorum ejus, præter privatam suam quam inde capiebat voluptatem, existimavit e gloria Dei atque ex utilitate diœceseos suæ, ubi beatus ille Juvenis notissimus erat, futurum, si collaboraret etiam ipse ad publicum ejus cultum a Sede Apostolica obtinendum. [in qua decernitur unanimiter,] Quamobrem, ut mature procederet tanto in negotio, primum jussit Summarium sibi e processibus, auctoritate variorum Antistitum in sua cujusque diœcesi eatenus factis, extrahi; tum re tota cum Serenissimo Duce Mantuano Vincentio communicata, convocavit Synodum diœcesanam; tradiditque Domino Matthæo Arigoni, Canonico Cathedralis suæ, Summarium quod dixi processuum, ut inde argumentum sumeret orationis latinæ, quam in Synodo recitaret; ac deinde proponeret Patribus, rogandusne esset summus Pontifex canonizationem Aloysii, nec ne. Coacta Synodus fuit anno MDCIV die XII Maji, in ecclesia cathedrali Mantuana S. Petri; in qua, præter Canonicos omnes & Clerum diœceseos, & Patrem Inquisitorem Dominicanum, comparuerunt etiam Superiores Regulares omnium conventuum, monasteriorum, & collegiorum ejusdem diœcesis, eo invitati.

[57] Ad hos ibi congregatos ingressus Episcopus, Synodo initium dedit; iustitutaque supplicatione & cantata solenniter Missa de Spiritu sancto, ad impetrandum, [supplicandum esse Pontifici Rom.] in hac præcipue causa, lumen divinum & gratiam pertractandi illam, prout e majore Dei gloria foret; & considentibus post hæc Patribus, conscendit prædictus Dom. Arigonius, dalmatica indutus, in locum ad id paratum; & mox pro concione dixit, quam concinnaverat orationem; eoque inflexit animos auditorum, ut unanimi consensu statuerint, postulandam nomine Synodi canonizationem esse, eaque de re decretum synodale solenni ritu formatum fuit; [ut Aloysium declaret sanctum esse.] tanto cum plausu Cleri, ut nonnulli significaverint Illustrissimo Episcopo, nihil se ardentius expetere, quam ut propediem sibi liceat de B. Aloysio Missam celebrare. Consensus iste & approbatio Synodi, nec non oratio Arigonii, quia multum faciunt ad laudem & venerationem beati Juvenis, merentur, uti facta & dicta sunt, ad posteros transmitti, prout in Acta Synodi a Notario relata sunt, & in archivo episcopali Mantuæ servantur. Sunt autem talia.

[58] In Christi nomine, Amen. Anno a nativitate ejusdem millesimo sexcentesimo quarto, [Initium Synodi.] Indictione secunda, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, D. Clementis, divina providentia Papæ VIII, anno ejus XIII, die Mercurii, duodecima mensis Maij de mane, coram Illustrissimo & Reverendissimo Domino Fratre Francisco Gonzaga, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Mantuano, in cathedrali Ecclesia S. Petri Mantuæ, contratæ Aquilæ, congregata in Spiritu sancto legitime, sancta Synodo diœcesana Mantuana; in qua aderant omnes de Clero civitatis & diœcesis Mantuæ, & omnes Superiores Religionum ad id invitati. Inter cetera in Synodo præfata gesta, Illustris & multum Reverendus Dominus Matthæus Arigonius, cathedralis Mantuæ Canonicus, dalmatica indutus, Illustriss. & Reverendiss. Domino præfato mandante, proposuit, & petiit prout infra, videlicet.

[59] Quam magni refert, Viri Patres & Fratres, hominis probatæ vitæ exemplum; [Oratio ad Patres,] & quam maxime, illud intuentes & admirantes, ad rite recteque peragendum excitet & inflammet, nemo omnium vestrum est, qui non facile videat & agnoscat. Bonis enim insitum est, S. Ambrosio teste, ut pudicus castum, sapiens prudentem, misericors liberalem, pio affectu diligat; ut virtutes suas in aliis amet: & in plerisque justi aspectus, monitio correctionis est, & perfectioribus lætitia. Cum vero hominem, summo & nobili genere natum, vel humana potentia in alios dominantem, laudabile opus & admirabilem peragere conspicimus actionem; illum non solum maximis ornari laudibus & summis encomiis celebrari cernimus, sed pia quadam & sancta æmulatione omnes imitari summo studio contendere; sique possibile est, in iis quæ cum virtute est operatus, se prorsus similes reddere, & studere & satagere videmus. Admirandum quidem, Dilectissimi, sequendum, & maxima imitatione dignum exemplar hodie nobis Illustrissimus & Reverendissimus Antistes noster ante mentis oculos proponit intuendum; cujus singulares virtutes præclara, instituta, & admirabilem vitam, signis ac virtutibus illustratam, vos Reverendos Consacerdotes, ceterosque de Clero, & singulos, sibi in Christo dilectos populi Mantuani, & ejus Diœcesis, attente considerare, pio affectu amare, ac firma & devota animi deliberatione imitari, etiam atque etiam rogatos esse, cupit & vult.

[60] Is Pater ille, est Aloysius Gonzaga sanctæ memoriæ, quem Castellionis Marchionem extitisse penitus non ignoratur; [in qua de Aloysii sanctimonia,] qui hac nostra floruit ætate, Angelicam fere vitam ducens; & tanta polluit sanctitate, ut omnes in magnam sui traduxerit admirationem. Erat ipse corpore castus, mente devotus, colloquio affabilis, amabilis adspectu, misericordia illustris, temperantia clarus, justitia insignis; prudens in consiliis, fortis in periculis, patiens in adversis; in opere docilis, in disciplina strenuus, in eleemosynis largus; ad ignoscendum paratus, & ad humanitatem & clementiam promptus. Iste Deum mundo corde complectens, in humilitatis conversatione, in caritatis ubertate, in castitatis lumine, in jejuniorum pinguedine, ita se totum cælesti tradidit disciplinæ, ut positus in corpore, quasi nihil videretur de carne præstare.

[61] Bonorum ergo operum gratia plenus, mente circumspexit, quod Deo servire regnare est; [ingressu in Societatem] ideoque divinus eum amor subiit relinquendi patriam, splendorem generis & imperium, ac religiosam amplectendi vitam; itaque relicta dignitatis amplitudine & divitiarum copia, a sacra Majestate Cæsarea facultate facta, Demarchatum & Ditionem fratri minori cedere libentissime voluit; & ne terrenarum rerum laqueis irretitus, haud facile Deo seruire potestatem haberet, in Patrum e Societate Jesu Religionem declinavit, & adscribi voluit; quod incredibilis ejus humilitatis, & rerum omnium hujus seculi contemptus apertissimum extitit argumentum, idque ipsius vitæ progressus confirmavit; cum in Religione ipse semper abjectiores exercitationes, & humiliores famulatus, quos indies peragere opus erat, ardenti studio & summa caritate amplectebatur. Si vero de generis splendore, de dignitatis gradu, & de divitiarum copia, ac de aliis (quæ ut Deum æqua mente coleret, eique toto pectore inserviret, reliquit) se laudibus extolli aliquando intelligeret; id acerbissimo animi sensu & dolore percipiebat.

[62] Cum autem humanæ conditionis ignobilitatem & obscuritatem sibi ante oculos proponeret; perinde acsi Aloysius Gonzaga, Princeps & Marchio nequaquam extitisset, maxime suum deprimebat animum; [virtutum studio,] & quæ majorem humilitatem & vilitatem præseferebant, magis ac magis quotidie exercere studebat. In assiduis orationibus pervigil pernoctabat; multis jejuniis, frequenti disciplina, & corporis castigatione carnem edomabat; xenodochia & hospitalia omni tempore perlustrabat; in obsequiis pauperum, & in adhibenda erga illos diligentia, infatigabiliter perdurabat; iisque adeo officiose inserviebat, ut, nisi quis fundatam in Christo haberet mentem, procul dubio ignominiosum putaret talia vel æqualibus exhibere, qualia ipse perpetim luridis infirmis, & despicabilibus præstabat. A calore carnalis concupiscentiæ perpetuam custodiens virginitatem, perpetuo refriguit; induens illum castitatis affectum, quem induerat qui dicebat, Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne quidem cogitatem de virgine. [Iob 3.] Convitia semper & maledicta patienter & æquo animo tulit; nec invidens ille tortuosus coluber, humani generis perpetuus hostis, varios spargens laqueos tentationum, unquam mortifere calcaneo ejus insidiari potuit; sed tanta ejus fuit innocentia vitæ, ac tanta extitit sanctitate conspicuus, ut de illo illud merito prædicari possit, Adam in Aloysio Gonzaga non videtur peccasse.

[63] Qua in re eas omnes præcipuas virtutes, quæ hominem ad veræ celsitudinis honorem evehere valent, a liberali Dei manu copiose sibi collatas, nemini dubium esse debet. Quis enim illo, in opere Dei promptior, in oratione ferventior, in sobrietate parcior, in corpore honestior, in corde sincerior, in mansuetudine moderatior, in compunctione ardentior, in caritate jucundior, in humilitate perfectior facile potuit inveniri? His & talibus virtutum magnarum gratiis B. Aloysius refertus, [& felici morte.] impleto vitæ præsentis curriculo, vitam percepturus æternam, migravit a seculo ac transiit, a Domino vocatus, ubi regio est viventium, ubi inhabitatio est omnium lætantium. Nec permisit Deus B. Aloysium regnantem in cælis, gratiis illis & muneribus exspoliari, quibus servos & electos suos in terris ornare & decorare solet. Sicuti enim vitam agens, divina ipse revelatione edoctus, consociis indicavit, sui corporis jam imminere dissolutionem, & certam enuntiavit diem; sic etiam post ejus obitum quam plurimis ejus auxilium implorantibus misericors Deus, ipsius meritis & precibus postulata concedere voluit; & de prædictis omnibus & singulis publicæ tabulæ, publica auctoritate obsignatæ in diversis & quam plurimis Italiæ civitatibus, in quibus Altissimo placuit Aloysii integritatem, innocentiam, & sanctitatem multimodis ostendere signis, id clare & aperte demonstrant.

[64] Hæc omnia enarrata, & alia multa (quæ brevitatis gratia & temporis penuria, [An ejus canonizatio potenda sit?] sic jussus, missa facio) cum Illustrissimus & Reverendissimus Antistes noster, Pastor & Pater intelligeret, ac pro certo haberet; animo & cogitatione complexus est, non abs re, sed mirabili sacramento, Deum Optimum Maximum voluisse his nostris temporibus, & hac nostra ætate, evidenti gloria & honore illustrare Virum, ex eadem clarissima stirpe, nobilissima familia, & regali Gonzaghiaco sanguine natum, ex quo hujus nostræ civitatis Principes Serenissimi oriundi sunt. Ut vero sibi commissum gregem, propriæ salutis memorem, majori ipsius salutis ardore, tenere possit, & ad virtutem & pietatem animet & inflammet; vos omnes in hac sacra diœcesana Synodo in Spiritu sancto congregatos (si tamen, ut sperat, in ipsius placet venire sententiam) rogatos esse vult, quod communi omnium congregatorum consensu, ejus Dominationis, hujus Ecclesiæ, & totius Mantuanæ Diœcesis nominibus, ab hoc venerabili Clero, enarrata sanctissimo Domino nostro Papæ, beati Patris Aloysii Gonzagæ innocentia vitæ & sanctitate, humiles eidem porrigantur preces, ut illum in Sanctorum catalogum referre dignetur, ut Apostolica auctoritate in Sanctorum numero adscriptus, tamquam præclarum ad imitandum exemplar audacter populo proponi possit; qui illum uti Tutorem, Defensorem, [Placet omnibus peti:] & Patronum invocandum & implorandum sibi ipsi persuadeat, & fidenter credat. Hæc Illustrissima Dominatio sua vobis proponi voluit, & ea exequi peroptat desideratque. Si talis igitur vestra est sententia, Placet acclamando, decretum interponi mandate.]

[65] His dictis itum est in suffragia: cumque placuisset omnibus, conditum est communi Patrum consensu sequens decretum. Cum hæc sancta Synodus, in Spiritu sancto congregata, consideraverit, [& formatur decretum.] indies magis ac magis crescere famam sanctitatis & miraculorum beati Patris Aloysii Gonzagæ piæ memoriæ, e Societate Jesu; divino prius implorato auxilio, communi Patrum congregatorum consensu, decrevit, ut nomine hujus Ecclesiæ & Diœcesis Mantuanæ, a sancta Sede Apostolica instantibus precibus humiliter petatur, ut eum in Sanctorum catalogum referre dignetur, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, ad honorem ipsius B. Aloysii, & ad spiritualem ædificationem hujus urbis & diœcesis, ac totius Christiani orbis. Sic enim augetur divinus cultus, dum exempla sanctorum virorum qui templa Spiritus sancti extiterunt, publico sanctæ Romanæ Ecclesiæ testimonio, populo fideli imitanda proponuntur.]

Locus sigilli.

[66] Hæc Synodi, in plena luce ac totius Italiæ conspectu congregatæ, sententia & auctoritas, inflammatam populi in B. Aloysium pietatem magis magisque incendit. Tunc enim pingi sculpique cœperunt, & primum in Lombardia, imagines ejus. Tunc studiosa juventus, & primum Brixiæ, excitata fuit, ad celebrandas ejus laudes publico ritu. Tunc etiam ex variis Italiæ civitatibus portata publice fuerunt anathemata, ad sepulcrum Beati Romæ appendenda, gratitudinis ergo pro acceptis per eum beneficiis. Hæc Ceparius in schedis aliquibus suis annotata reliquit. De singulis seorsim dicam aliquid, quia magnum sunt, post tot virorum sapientium & religiosorum testimonia, venerationis & sanctitatis ejus argumentum. Ac primum dico de imaginibus.

§ VII. Venerationis aliud argumentum; imagines pictæ & sculptæ cum radiis, ab anno MDCIV.

[67] Pater Ceparius in schedis suis notat, anno indicato primum in lucem publicam emissas esse imagines B. Aloysii, [Imagines B. Aloysii cœptæ fieri 1604,] in habitu religioso Societatis Jesu, in qua vixerat ac obierat, cinctas radiis & splendoribus circum caput in signum sanctitatis; addito titulo Beati, quia passim beatus appellaretur in Lombardia. Vertici imminebat corona ex liliis candidis contexta, ab angelica manu porrecta; ad denotandam excellentissimam ejus virginitatem; corona vero Marchionis inversa jacebat humi, ad declarandum ejus contemptum rerum caducarum, & abdicationem Principatus Castellionensis aliarumque ditionum. Stabat autem oculis intentus in effigiem Christi crucifixi, [primum Ferrariæ,] in modum contemplantis; quia tali situ ac modo orare consueverat frequenter, tam ante quam post ingressum Religionis. Primam istiusmodi tabellam fecit Ferrariæ, pictor Serenissimæ istius loci Ducis, Margaritæ Gonzagæ, beato Juveni consanguineæ. Ex illa mox similem excepit Mantuæ, Serenissimi istius Ducis pictor; & exinde multiplicatæ fuerunt imagines similes, [mox Mantuæ 1605,] variis formis, cum facultate & approbatione Superiorum tam pictæ quam sculptæ, ac tota Europa dispersæ, & ubique habentur in veneratione. Ita fere Ceparius

[68] Vidi ego Romæ aliquot illorum temporum imagines incisas in æs, & nonnullæ etiam penes me sunt, [Bononiæ & alibi;] non dissimiles descriptioni; quarum una subnotatur, Mantuæ excusa anno MDCV, &, vera effigies esse dicitur B. Aloysii Gonzagæ Societatis Jesu. Tenet ibi dextra Crucifixum inter lilia, sinistra librum, utraque manu pectori appressa. Huic persimilis est alia, ex forma lignea impressa, supra adscriptum habens titulum Beati, cum nomine proprio: infra vero, Bononiæ per Bartholomæum de Venturolo apud puteum rubrum, [in quibus decennis exhibetur:] MDCVI. Cum licentia Superiorum. Rogatu Ludovici Orlandini Patavini. Utraque hæc imago admodum adolescentem refert, quia non amplius decem annis natum, uti discitur ex impressione alia ejusdem formæ ligneæ, cui hic titulus supra caput typis excusus est: Vera effigies beati Aloysii Gonzagæ Societatis Jesu, ex ejusdem picta imagine, decennem olim puerum repræsentante, delineata. Ab his non multum discrepant aliæ plures variæ magnitudinis, nisi quod Crucifixus statuatur in mensa, in illumque Beatus manum dextram prolato brachio intendat, læva pectori applicata, plane in modum contemplantis. Harum una sculpta fuit anno MDCVI a Justo Sadeler, dedicata Illustrissimo D. Francisco Gonzagæ Episcopo Mantuano. [provectior ætate]

[69] Aliquanto provectior ætate fuit Aloysius, jam jamque aditurus tirocinium Societatis, cum perita manus vultum ejus penicillo expressit ad speciem viventis; uti hodiedum videre est apud Patres nostros Castellione, in tabula, quæ una repræsentat beatam Virginem Mariam cum quatuor Angelis, veluti imperantem manu dextra beato Juveni ingressum in Societatem Jesu, sinistra vero tenentem extremum pallii sui, sub dextra axilla deducti. Angelorum duo Virginem coronant, duo singula ejus sustinent brachia. Veni ego Castellionem, uti supra memini; vidi tabulam illam, & delectatus ea fui, sciscitatusque unde esset, & cujus ætatis. Intellexi quod jam indicavi, illa repræsentari Aloysium, qualis fuit abituriens Romam ad tirocinium Societatis, diu desideratum. Rogavi, qui tunc in Collegio degebat, suavissimum virum, P. Joannem Franciscum Marazzani, [hic repræsentatur] peritum artis designandi, cujus specimen mihi monstraverat, ut e tabula illa vultum Beati exiguo schemate mihi delinearet: quod ipse & promisit benigne, & præstitit accurate; nec distulit diu. Prius enim quam ego inde prosecutus iter, attingerem Belgium, eo allata fuerat designatio desiderata cum litteris prædicti Patris, die V Septembris datis; quibus indicat, se studiose multis diebus incubuisse in opus, & credere, lineamenta vultus omnia accurate ad similitudinem prototypi excepisse, etiam judicio aliorum Patrum, qui asserunt, ait, id sibi placere accuratione sua, præ omnibus imaginibus Beati, quas viderunt impressas. Ita quoque placuit mihi, ut continuo incidendum in æs curaverim; & siquid forte per sculptorem erratum esset, misi exemplum impressum Castellionem, [ex prototypo Castellionensi Societatis Jesu,] ut a designatore secundis curis ad prototypum emendaretur: quod & factum est, & sic emendatam quoque laminam hic impressam exhibeo.

[70] Habeo aliam quoque effigiem Aloysii, anno MDCC Castellione submissam a P. Jacobo Antonio Manzini Societatis nostræ, meo veteri amico, qui etiam ipse nuper edidit Vitam B. Aloysii italice, aliquanto ornatiorem & auctiorem quam sit Cepariana. Scribit ille, imaginem istam, [cui similis alia apud Abbatem loci.] effictam esse a perito pictore ex tabula, quæ est penes Abbatem Castellionis, quæque dicitur excepta fuisse Romæ ab ipso cadavere Beati. Meretur hæc quidem memoriæ posteritatis commendari, cælo exsculpta; sed videremur actum agere id curando, quia præmissæ imagini nostræ persimilis est, ore, oculis, auribus, ceterisque lineamentis; solo naso, qui in Manziniana tabula paulo magis elevatur in medio & acuitur in fine, tantillum discrepante: & hoc qualecumque discrimen videtur magis referre speciem viventis, saltem suprema ætate, quando ægritudine exhaustus fuit: quod notasse sufficiat; & confirmatur ex descriptione Ceparii num. 298 Vitæ, ubi legitur apparuisse cuidam ægro, specie adolescentis e Societate Jesu; statura, eminenti quam brevi propiore, vultu macilento, naso aquilino & longiusculo. Modestia vultus & inclinatio capitis antrorsum, utraque in imagine par est. Ac talem fuisse in vita, etiam discerni potuit post mortem, cum anno MDXCVIII aperta capsa, ejus ossa inter se conjuncta, atque modesto illo habitu ac submisso capite reperta sunt, quo fere dum viveret esse consueverat, ut ibidem Ceparius num. 275. Consueverat autem, ut idem num. 121 ait, capite paulo inclinatiore ingredi: eaque causa jussit tironum magister collare e rudi charta, tela contecta, gutturi ejus prætendi, quo caput surrectum demittere non posset. Eadem inclinatio capitis antrorsum cernitur quoque in imagine, quam S. Maria Magdalena de Pazziz, postquam in raptu mentis Aloysium viderat, pinxisse dicitur, de qua paulo post.

[71] Prætermitto imagines alias varii generis, præter unam grandiorem in duplici, ut loquuntur talium artifices, folio seu philyra chartæ expansa; quæ excusa fuit Romæ anno MDCVII cum facultate Superiorum, apud Imperialem. Ejus exemplum nullum memini me uspiam Romæ aut alibi in Italia videre; unum autem in hac domo nostra Professorum Antverpiæ, post centum annos, conservamus. Repræsentatur ibi tamquam in tabula altaris, assurgentibus utrimque duabus columnis prægrandibus, circum quas ductæ sunt spiræ, paulatim ab ima parte uno ductu sursum ascendentes. In spatiis, per singulas revolutiones spirarum formatis, depicta exhibentur varia miracula Beati; & in spiris, ea disterminantibus, leguntur miraculorum indicationes latino sermone. Istiusmodi spatia singulis in columnis octona sunt. Totidem, sed alia figura, in modum labarorum dependent e suprema tabula, cum suis & ipsa miraculis & epigraphis; nono spatio, quod medium est supra caput Beati, extollente nomen Jesu, tribus litteris, ut solet, efformatum.

[72] In medio totius tabulæ effictus est beatus Juvenis, genibus nixus ac superpelliceo indutus, cetera eo fere modo iisque additamentis, quibus supra descriptus est a Cepario, imminentibus superne duobus Angelis, [cum multis circum miraculis] coronam capiti ejus imponentibus. Dextra crucem, cum simulacro Christi inter lilia, prætendit erectam, in eamque intuentur oculi, paulo minus aperti quam in præmissa figura nostra, ad cujus similitudinem reliquus vultus proxime accedit, etiam nasus. Sinistra manus passa applicatur summo fere pectori. Corona jacet post pedes, non tamen inversa, & pileolus clericalis ante genua. Infra in spatio ovatæ formæ, majusculis expressa litteris legitur hæc epigraphe: B. Aloysius Gonzaga, Princeps, Marchio, e Societate Jesu. Obiit anno Domini MDXCI, die XXI Junii, ætatis suæ XXIII, imo XXIV; uti correxi in ipsa imagine, quia vigesimum tertium jam compleverat, & quartum supra vigesimum agebat a die IX Martii, usque ad diem XXI Junii, quando mortuus est. Claudunt epigraphen, hinc duo spatia quadrata, atque inde totidem ejusdem formæ, cum suis singula miraculis & subscriptionibus, quæ a sinistra legentis incipiendo, sequuntur hoc ordine [I. Cæco visum restituit. II. Mulieris morbum, medicorum judicio sectione mamillæ indigentem, invocatus, ilico dissipat: adductus chirurgus ut secet, eam sanam reperit. III. Quamplurimi variis infirmitatibus laborantes, ope B. Aloysii implorata, receperunt sanitatem, & Romam ad ejus sepulcrum vota transmittunt. IV. Surdo reddit auditum.

[73] In superiore miraculorum serie leguntur eodem ordine sequentes inscriptiones. Nempe num. I. Strumis diu vexatum, [& epigraphis,] biduo sanat. II. Multis, in partu periclitantibus, invocatus subvenit, & a periculo liberat. III. Sacerdoti ilico maligna febris cum delirio & resipila (frequentius scribitur Italis Resipola, Latinis & Græcis, Erysipelas) depulsa. IV. Manu & brachio luxatus, facto voto, corrigitur & solidatur. V. Per annum pertinax impuritatis tentatio, ad ejus Reliquiæ contactum, extinguitur. VI. Spiritu blasphemiæ agitatus, ope Beati implorata, ilico ad quietem mentis reducitur. VII. Hominem, duobus acceptis vulneribus & amissa loquela, moribundum, vitæ restituit. VIII. Phthysi jam pene consumptam a morte revocat.

In columna prima, quæ est sinistima intuenti figuram ipsam, sic explicantur a summo deorsum Miracula: I. Serenissimus quidam Dux, Reliquia signatus, consueto morbo non consueto modo liberatur. II. Magnus regni Poloniæ Marescallus, acerbissimis correptus doloribus, invocato B. Aloysio, subito sanatur. III. Invocatus a jurisperito, letaliter febriente & dysenteria jam pereunte, manu vultui ejus apposita, & odore cælitus immisso, statim eum sanitati restituit. IV. Veneficio jam diu affectus puer, & a malignis spiritibus obsessus, ejus primum visione, mox Reliquia liberatur. V. Mulier, ulcerosis & claudis cruribus, per biennium fulcris incedens, ad imaginem Beati supplex accedit; & recepto gressu, in signum miraculi ibi fulcra suspendit. VI. Mulier spasmo periens, Beatum voto invocat; & statim veluti manu Beati, morbus omnis expellitur. VII. Genu & nervorum contractione diu in lecto jacens, voto nuncupato statim surgit, & postridie septem milliaria pedes conficit. VIII. Morbo caduco affectus, jam a medicis desperatus, [quæ hie describuntur.] voto parentis salute donatur

[74] Proxima columna, inscriptiones priores veluti prosequens, ab ima parte legitur sursum, hocce modo: I. Patre vovente, puer febriens, puncto temporis exilit. II. Diuturna infirmitate & sanguinis fluxione ad exitum perductus, voto nuncupato sanatur. III. Quidam, qui tumore sub aurem enato, fere strangulabatur, voto emisso, ilico perfecte sanatur. IV. Lapidibus appetitus, & tumido pectore sanguinem vomens, voto facto repente curatur. V. Nutrix Beatum, alumnum suum, voto invocat, & hectica octo annorum febri liberatur. VI. Jumento ad ejus imaginem iens, sanitate ilico recepta, pedes redit. VII. Ejus Reliquia elephantiacum morbum a puero fugat. VIII. Cruris tumore & apostemate affecta, voto statim sanatur.

Hinc transitur ad caput dextræ columnæ interioris, quæ inde deorsum sic legenda est: I. Puer facie super ignem cadens, per Beati merita illæsus eripitur. II. Articularibus doloribus toto corpore excruciata mulier, voto itatim liberatur. III. Ejus Reliquia puerum peste contabescentem sanat. IV. Tertiana, & jam trimestri, febri laborans, voto facto ilico liberatur. V. Triennis puer ad mortem ægrotans, parentis voto recuperat sanitatem. VI. Puer anniculus, ob lapsum e lecto prope expirans, statim facto voto sanatur. VII. Quidam attollendo pondere elumbatus cum maximo dolore, ad ejus imaginem in templum perductus, incolumis redit. VIII. Ejus Reliquiæ malignam febrim pellunt.

[75] Hinc ad basim itur columnæ quartæ, quæ dextima est, atque inde ascenditur legendo: I. Nobilis Comes ad ejus Reliquiæ applicationem ilico febri eripitur. II. Juvenis, ex edito loco præceps in caput ruens, invocato Beato, quasi manu supposita, in aëre sustentatur; & loco inde distanti illæsus deponitur. III. Æger ad xenodochium dum pergit, in via ad sepulcrum Beati orans, statim febri & fluxu liberatur. IV. Femina septuagenaria, unico voto & profluxum sanguinis & hydropisim curat. V. Factum pro ægro, viro nobili votum, illum statim delirio, mox morbo omni solvit. VI. Calculi morbo laboranti apparet in somnis, ejusque latera cingulo circumdans, calculum frangit. VII. Calculo ad decem dies omnino obstructum, & jam morientem, ejus Reliquiæ sanant. VIII. Vir nobilis genibus, in oratione niti præ lateris dolore impotens, voto emisso ilico liberatur.]

[76] Habemus hic universim quatuor & quadraginta miracula, suis figuris expressa & epigraphis explicata; quæ omnia, aut saltem pleraque extracta sunt ex libro 3 Vitæ a Cepario editæ, ubi pluribus descripta legi possunt. Tabulam ipsam quamvis mihi videar penna satis clare explicuisse, [Imago ejus,] lubuit tamen etiam cælo sculptam, minori forma, ad explicationem præmissam apponere, tum quia segnius irritant animum, non tantum quæ audiuntur, sed etiam quæ leguntur; quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus: tum ut conservetur posteritati monumentum antiquum, quod paucis annis post obitum beati Juvenis, honori ejus sculptum fuit, compendiumque mirabilium ejus operationum, jam tum factarum, oculis spectandum exhibet.

[77] Habeo penes me alias quoque effigies Beati, non tam æstimandas similitudine repræsentationis, quæ parum accurata est, quam quod a personis illustribus aut sanctis factæ sint. Harum unam Serenissimi Mantuæ Duces cudi jusserunt in numismate, quod ex una parte Aloysium repræsentat stantem, oculis vultuque in cælum elevatis, diademate occiput cingente, manibus in modum crucis ante pectus transversis, & ad collum usque elatis; pallio aperto & post tergum defluente; pede dextero globum, mundi typum, premente; corona inversa jacente humi; Angelo e nubibus apparente & ramum seu lauri seu liliorum (neque enim distingui satis potest) præferente. Circum legitur hæc epigraphe, sed vocibus dimidiatis; B. Aloysius Gonzaga Protector Mantuæ. Inferne ponitur numerus, 80; ac deinde corona inversa. Hæsi in numero isto: nec capere potui quid sibi vellet. Consului igitur Italos: & respondit mihi pro solita sua humanitate P. Joan. Franciscus Vanni, edoctum se, numero illo 80, designari totidem solidos monetæ Mantuanæ, sive libras quatuor ejusdem monetæ, easque relatas ad monetam Romanam conficere bajocos XXII, [cusa a Duce Carolo] qui nummulus Romam aliquando peregrinatis notissimus est. Potest hic nummus noster ante annum MDCXXVIII, quo Dux Carolus possessionem Mantuæ & ditionum annexarum adiit, non fuisse cusus, uti ex inscriptione ejus mox patebit, quamvis jam inde a decennio Aloysius Protector Mantuæ electus fuerit. In aversa enim ejus parte conspiciuntur insignia Ducis, & circumscribitur majusculis, Carolus I, Dei gratia Mantuæ, Montisferrati, Nivernii, Mayennæ (potius, Maduanæ) Retelli Dux &c. Tum sequitur paulo minoribus litteris, FIDES; quod in similibus ejusdem Ducis Caroli insignibus, Historiæ Mantuanæ, anno MDCXXVIII a Possevino editæ, præfixis legitur in ora coronæ interiori, paulo altius quam vox ΟΛΥΜΠΟΣ, id est, Cælum. In ima nummi ora pendet e torque vasculum, forma illi simile, quod sacrosanctum dominici lateris Sanguinem apud Mantuanos inclusum servat; estque insigne Ordinis equestris titulo Redemptoris, anno MDCVIII a Duce Vincentio maxima celebritate instituti, aut restituti; ejusque rogatu, ut scribit Ricciolius noster, confirmati a Paulo V, die XXV Maij.

[78] Dudum quæsiveram per Italiam istiusmodi numisma, nec inveneram: cum inde Viennam Austriæ profectus, deposita ulterioris inquisitionis solicitudine, ibi in Societatis nostræ Domo probationis, inter alia sacra cimelia, præter expectationem conspicor numisma desideratum, ipsumque, R. P. Gabrielis Hevenesi, ibidem Magistri tironum cura studiose delineatum, hic repræsento. Adiit Carolus, Guilielmi Ducis ex fratre Ludovico nepos, [cum insignibus ejus.] post filium ejus Vincentium tresque ex hoc nepotes pariter Duces, sine mascula prole defunctos omnes, ducatum Mantuæ ac Montisferrati anno MDCXXIII, eatenus tantum Dux Nivernii, Maduanæ ac Retelii in Galliis; quo Ludovicus pater ejus concesserat pridem, ductaque anno MDLXV uxore Henrietta Cliviensi, Francisci Nivernii ac Retelii Ducis & Margaritæ Borboniæ filia natu maxima, per illam utrumque Ducatum acquisiverat. Ipse vero Carolus, similiter per uxorem suam Catharinam, ex Carolo Lotharingo Guisio Maduanæ Duce genitam, ejus Ducatum obtinuerat ab anno MDCXXI, quo Caroli Guisii filius ac heres Henricus, Catharinæ frater, in obsidione Montalbani occubuit. Atque hȩc sufficiant in explicationem numismatis; quȩ & indicant quam illustribus regiisque familiis, etiam per Galliam, innexa sit Mantuana Gonzaghiorum.

[79] [Alia picta a Joanne Berchmans,] Alia quam habemus imago, isti habitu vestituque simillima, sed triplo major quam exhibeatur in numismate, delineata est (& ideo magni pignoris loco nobis habetur) ab innocentissimo beatique Aloysii æmulo, Joanne Berchmans, e Societate & Belgio nostro, Romæ in eodem Collegio, ubi triginta ante annos obierat Aloysius, sancte mortuo, anno MDCXXI, XIII Augusti, dum studiis ibi philosophicis, uti Aloysius theologicis, operam dabat; celeberrimus innocentia vitæ, custodia sensuum, observatione legum religiosarum, amore rerum cælestium, & observantia cultuque magnæ Dei Matris, qualem esse filii decet. Is, non contentus in his omnibus aliisque sedulo imitari Aloysium, imaginem quoque ejus, quam dixi, sibi pinxisse videtur, ut ubique locorum conferre, & cum liberet inspicere posset. Est enim in charta communi picta atque apta aut libello aut pectorali capsellæ imponi. Picta autem est penna, colore nigro, non imperite: subtus legitur, B. Aloysius Gonzaga; & in aversa parte notatur alia manu (illius crediderim, qui primus thesaurum istum hereditavit) Fr. Joannes Berchmans Jesuita delineavit hanc imaginem, qui obiit cum opinione sanctitatis. Satis apparet hanc inscriptionem non esse hominis e Societatis Jesu, sed potius ex alio Ordine religioso, ubi consueverunt τὸ Fr. præfigere nominibus propriis; & verosimiliter ex alumnis S. Francisci Assisinatis: donata namque fuit illa, cum alia Berchmanni Reliquia, Patri nostro Danieli Papebrochio, anno MDCLXVII in strenam, ab admodum Rev. P. Guilielmo Herinx, Ordinis FF. Minorum Provinciali, deinde Episcopo Iprensi: qui testabatur, se illam habuisse e sacro thesauro cujusdam religiosissimi Patris sui Ordinis defuncti, qui & sacrarum Reliquiarum exquisitus cultor custosque curiosus fuerat, & Berchmannum olim studentem noverat. [æmulatore Aloysii perquam egregio;]

[80] Plura addere de hoc præclaro æmulatore Aloysii nihil hic attinet: licebit tamen, quia æmulator ejus fuit, specimen æmulationis unicum dare ex epistola quadam ejus MS. Romæ anno MDCXIX, XXV Novembris exarata; cujus exemplum apud nos est ex autoprapha, quæ hodiedum magna religione servatur Mechliniæ a consanguineis illius, cui inscripta fuit hisce verbis: Admodum Venerando Domino D. Joanni de Froymont, Cantori & Canonico ecclesiæ Metropolitanæ Mechliniæ. In illa quam magni vocationem suam ad Societatem, quam parvi vero carnem & sanguinem & gloriam mundanam faciat exemplo Aloysii, manifeste indicat his verbis: Admodum Venerande Domine. Pax Christi. Ingrati animi subire vererer notam, si hac præsertim opportunitate Dominationem vestram insalutatam vellem; utpote cui tantum debeam. Tibi enim, Venerande Domine, & quidquid in studiis peractum feliciter, & quidquid in animum meum divini illius lactis, timotis Dei scilicet & pietatis, instillatum est, acceptum refero; imo & hoc ipsum quod in Societatem Jesu, indignissimus quidem & nequissimus, fateor, fateor lubens, Socius tamen Jesu sum (quod mihi sufficit) tuæ, inquam, hoc debeo religiosissimæ educationi. Romæ, quo Superiorum meorum jussu præcedenti anno profectus Mechlinia sum, perbelle valeo. Primum in philosophico pulvere annum jam emensus sum in Collegio Romano Societatis nostræ, in quo ad ducentos & eo amplius Patres & Fratres agunt ut plurimum, studiis continuo navantes operam. Res mira est. Omnes fere e diversis sunt nationibus, Hispani, Poloni, Germani, Lusitani, Dalmatæ, Siculi, Neapolitani, Belgæ, Lituani, Galli &c. et tamen tanto amoris & caritatis vinculo uniti sunt, quasi ejusdem omnes matris filii forent. Inter hos & ego! O Deus bone!]

[81] Tum cupit ex libro baptismali Diesthemii patriæ suæ certo doceri, quot annos natus sit: ac demum sub finem epistolæ desiderat, ut Dominus ille curet, fratres suos & sororem singulis septimanis confiteri, & singulis mensibus sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum sumere. De reliquo, inquiens, nihil solicitus sum. Mendicare ostiatim meos, graviter non ferrem nec erubescerem: Deum mortaliter offendere, tolerare non possem. Hæc ibi. Plura ejus, virtutum Aloysii imitamina, videri possunt in Vita, quam idem Ceparius qui Vitam B. Aloysii concinnavit, non minus ample compositam a se impressit Romæ anno MDCXXVII; volente, opinor, Deo, ut qui gestis plerisque pares fuerunt, eumdem quoque virtutum suarum præconem haberent. Unus porro e fratribus Berchmanni nostri (sive viventis & vocationem suam plurimi facientis exemplo, sive demortui precibus id ei a Deo consecutis) & ipse ingressus est Societatem, Carolus nomine, placidus moribus, præclarus asceticæ vitæ magister, mortuus in ætate provecta Aldenardæ. anno MDCLXVI, die XVII Januarii.

[82] Venio ad tertiam B. Aloysii effigiem, de qua jam memini, ab auctore sua commendabilem. Ea fuit S. Maria Magdalena de Pazzis, [tertia a S. M. Magd. de Pazzis in raptu.] quæ visum sibi in ecstasi beatum Juvenem, jam gloriosum in cælo, ad se reversa, coloribus, ut potuit, delineasse fertur; illudque ejus opus, gloriantur Sanctimoniales Barberinianæ, in monte Quirinali Romæ, penes se esse. Pictura parum elegans est, nec refert speciem viventis. Caput circumdatur radiis, capillis rufet, rubet genis. Nihilominus aliquot mihi pridem exempla inde delineanda curavi, venerationi tum Sanctæ quæ pinxit, tum Beati qui pictus est.

§ VIII. Promotus Brixiæ & Castellione cultus.

[83] Eodem anno MDCIV, quo Mantuæ celebrata fuit die XII Maij Synodus quam dixi, in eaque totius diœceseos judicio constitit, [Studiosa Brixiæ juventus an. 1604] mereri sanctitatem Aloysii, quæ talis toti mundo declararetur a summo Pontifice; exarserunt præ ceteris Brixienses (qui Mantuanæ proxima diœcesis sunt) studio celebrandi gloriam ejusdem; tum quod Castellio patria ejus, confinis esset territorio Brixiensi, tum quod ejusdem esset diœcesis: atque imprimis exarsit inter illos nobilis studiosorum juventus, rata suas præcipue partes esse, juvenem sanctum & suum quodammodo gentilem, debitis condecorare laudibus. Constituerunt igitur proximum ejus Natalem, qui incidit in diem XXI Junii, solenni quodam ritu celebrare. Eo parant omnia, atque illucescente prȩdicto die conducunt in ecclesiam Societatis Jesu, S. Antonio sacram, [celebrat festum B. Aloysii variis modis,] admodum R. P. Fr. Augustinum Perretti Regiensem, ex Ordine S. Dominici Lectorem sacræ Theologiæ. Hic eo deductus, primum in ara principe Missam celebrat de sanctissima Trinitate, ad agendum gratias Deo pro exaltatione B. Aloysii; tum porrigit sacrosanctam Eucharistiam quadringentis facile personis; deinde conscendens cathedram, in loco ad hoc prȩparato, copiosam ac potentem dixit orationem, quæ paulo post typis vulgata fuit Brixiæ, in honorem B. Aloysii; tantumque auditorio concivit motum, ut multi temperare a lacrymis nequiverint.

[84] Hujus rei fama, mox urbem pervagata, excitavit omnium animos ad conveniendum ad idem Collegium; præsertim a prandio; quando in loco apto, pannis circum appensis, [& magno populi concursu, etiam Primatum;] affixos videre erat omnis generis versus & poëmata magno numero, ibidemque a quodam gymnasii Studioso dicta fuit pro concione oratio Latina de laudibus Beati, prȩsentibus illustrissimis Dominis, Joanne Cornaro & Hieronymo Cappolli, Rectoribus civitatis, Canonicis & Capitulo ecclesiæ cathedralis, multis variorum Ordinum Religiosis, aliisque præcipuæ nobilitatis viris. Excepit concionem exquisitus variorum instrumentorum concentus; & poëmata aliquot vernacula, totidem Beati encomia, decantata fuerunt. Ut autem sciretur cujus honori solennia agerentur; legebatur apto loco, majusculis litteris exarata, hæc epigraphe: [Beato Aloysio Gonzagæ e Societate Jesu, Castellionis Marchioni ac sacri Imperii Principi, angelica vitæ innocentia & morum sanctitate insigni, Nobiles Brixienses hoc suæ erga sanctissimum & illustrissimum Principem, in eadem diœcesi progenitum, pietatis & observantiæ monumentum. D. D. D.]

[85] Neque tantum, gloriosa fuit hæc celebritas beato Principi; [nec sine propria colentium utilitate.] fuit quoque utilis auctoribus ad animæ suæ salutem. Inter hos enim qui recitaverat orationem latinam, motus ipse imprimis, egregius Orator, dictione sua, statuit imitari exempla B. Aloysii, ac intravit eamdem, ubi ille sanctitatem tantam acquisiverat, Societatem Jesu; ibique, proprio nomine omisso, amore ejus appellari Aloysius voluit. Alii aliis Religiosorum familiis adscripti fuerunt. Religiosi ipsi non pauci diversorum Ordinum & veterani, fassi sunt se illo die, auditis adolescentuli Principis virtutibus, erubuisse segnitiem suam, moresque in melius mutasse. Fuerunt quoque inter mundanos homines nonnulli, quos tanta inde pœnitudo gestorum suorum cepit, ut eodem die exomologesim totius vitæ retroactæ instituerint. Denique studiosa juventus Brixiensis, ut quisque nobilior erat sanguine, majori ardore incubuerunt ad imitandum Aloysium, ipsum sibi elegerunt Advocatum apud Deum & Protectorem, consueveruntque exinde apponere scriptionibus suis hoc lemma, Laus Deo atque B. Aloysio Gonzagæ.

[86] Inter Brixiam & Mantuam media fere via interiacet Castellio, [Castellionenses supplicant Ordinario suo,] Marchionatus olim, deinde etiam Principatus titulo insignis urbs cum territorio suo, quæ Aloysium in lucem dedit. Hujus incolæ ipsum pridem appellabant Sanctum, uti constare, ait Ceparius, ex processibus ibi formatis. At vero visis anno MDCIV Mantuanorum Brixianorumque studiis in extollenda ejusdem gloria, cœperunt etiam ipsi sublimius aliquid desiderare, cupientes, in majore ecclesia sua effigiem ejus publice proponi venerandam. Exposuit hoc populi desiderium die XXI Maij, novem non amplius diebus post Synodum Mantuanam, Episcopo Brixiensi Perillustris Dominus Faustus Pastorius, Protonotarius Apostolicus, prædicti Episcopi Vicarius, & Archipresbyter Castellionensis, per litteras hunc in modum scriptas.

[87] [ut sibi liceat Beati effigiem] Augescit quotidie fama sanctitatis B. Aloysii Gonzagæ, Societatis Jesu Religiosi; & populus hujas, qui admodum pius ac religiosus est, me stimulat, ut supplicem. Illustrissimæ Dominationi vestræ (uti per hasce reverenter supplico) dignetur nobis concedere facultatem, exponendi effigiem prædicti B. Aloysii loco decenti in ecclesia nostra, quo major in populo excitetur pietas, majorque veneratio ac studium imitandi præclara & sanctissima ejus gesta; ut ne cedat patria ac ditio propria exteris hominibus, qui jam declararunt publice suam erga Beatum nostrum pietatem ac venerationem. Ita declaraverunt nuperrime suam, tum Illustrissimus Episcopus Mantuanus, tum Clerus, tam civitatis, quam universæ diœcesis, in Synodo proxime habita, cum acclamatione & approbatione omnium; [in templo venerationi publicæ exponere,] ubi & decretum fuit, ut supplicetur sanctissimo Domino Nostro, totius diœcesis nomine, pro canonizatione ejusdem beati Juvenis. Consolabitur ergo Dominatio vestra Illustrissima (ita iterum supplico) populum hunc, concedendo ei desiderium suum tam æqua postulanti; præterquam quod id maximopere placiturum sit Excellentissimo Domino Marchioni Domino meo, & Beati, quo de agimus, fratri germano, in cujus religiosa desideria semper propendit Illustrissima Dominatio vestra.]

[88] His aliisque deinde motus Episcopus Brixiensis concessit quod rogabatur; [eoque consentiente, exponunt 28 Julii.] fuitque imago Beati Castellione in ecclesia principe, sanctis Nazario & Celso gloriosis Martyribus dicata, ipso eorum solenni festo die, XXVIII Julii elevata, & publicæ venerationi exposita, coram maxima populi multitudine. Aderat quoque admodum Rev. P. Fr. Magister Silvester Ugolotti, Dominicanus, Vicarius Generalis sacræ Inquisitionis per civitatem totamque diœcesim Brixiensem, patria Castellionensis; qui cum aliquot suæ Religionis Patribus eodem venerat honorandi festi causa: atque in eadem ecclesia illo die de virtutibus laudibusque Beati verba fecit e loco altiore, ad populum frequentissimum: [In Oratione tunc habita ad populum] quos inter adfuerunt etiam Excellentissimæ Dominæ, mater & fratria Aloysii, Principis Francisci uxor Bibiana: quanto autem suo gaudio adfuerint, facilius est cogitatu quam explicatu. Sumpsit Orator pro suo themate isthæc, Apocalypseos cap. 3, verba: [Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, & foras non egredietur amplius; & scribam super eum nomen Dei mei, & nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, & nomen meum novum.] Hæc deinde in discursu suo ostendit Orator; [laudantur præter Aloysium,] Aloysium præmia meruisse pugnando & vincendo mundum, carnem, ac dæmonium; atque, immarcessibili corona nunc circumdari in cælo, portantem in fronte sanctissimum Jesu nomen, cujus Socius in terra fuerat. Tum ad præsentem conversus matrem, gaudere illam jubet immortali gloria filii sui; ac feliciorem prædicat Reginis atque Imperatricibus cunctis, quas unquam, fortuna & victoriis filiorum suorum, lætificavit mundus.

[89] Nam [illæ quidem lætantur, inquiebat, dum filios suos conspiciunt gloriosis in curribus triumphum ducere, atque a populis veluti semideos, ut ita dicam, adorari in terris; [mater ejus præsens] sæpe autem contingit (certe timere id semper debent) ut eosdem deinde videant efferri mortuos lugubri pompa ad sepulturam: tu vero, Felicissima mater, quæ tantam e vita sanctissima filii tui cepisti voluptatem, ut Angelum eum tuum nominare consueveris, adhuc viventem in terris; & nunc credis, eumdem in cælis Sanctissimo Jesu nomine coronatum; præterquam quod fatearis, eum te gloriosum conspicatam pridem esse, ac desperatam plane valetudinem conspectu illo recuperasse; tu, inquam, majori merito potes gaudere, ac diem festum agere, absque metu, ne gaudium tuum vertatur in planctum, nisi forte præ magnitudine consolationis supernæ, sine admixtione doloris. Nam uti verum est, quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum; ita verum quoque est, quod absterget lacrymas illorum, quibus, suorū cȩlo receptorum causa, aliquid dolendum esse videtur.]

[90] [& alii propinqui,] Post hæc fratribus quoque Aloysii gratulatur felicitatem suam talis fratris, nec non & fratriæ ejus Bibianæ, quam sese invitasse ad hanc orationem habendam innuit. Et brevi in Urbem, ubi tunc coniux ejus Princeps Franciscus Legatus Cæsareus morabatur, profecturam acturamque de supremis honoribus Aloysio decernendis, talibus prosequitur votis: [Ito, ito, Domina nostra; felicissimum tibi precamur iter; expone sis Pontifici summo hujus tui fidelis populi desiderium, videndi hunc Principem suum propediem adscriptum catalogo Sanctorum. Sumet felicitas tua incrementum, si illam nobis obtinueris gratiam. Quam in rem nos omnes, & intercessionem tuam supplices imploramus, & ut obtineas quod optamus, precamur Deum. [Mox universam familiam Gonzaghianam felicem dicit, quia quæ indies in terra mortalium multiplicat Principes suos, eos nunc multiplicat per B. Aloysium, etiam in terra viventium sive gloria cȩlorum. Nunc vere dici potest attigisse apicem amplitudinis ac sublimitatis suæ, quia protulit regem, qui regnat in cælesti paradiso in æternum.

[91] Denique patriam suam Castellionem omnium felicissimam appellat, quod Marchionatus tantum cum sit, meritis B. Aloysii æquiparetur amplissimis regnis. [item patria,] [Quippe si florentissimum Galliæ regnum habuit Regem Ludovicum seu Aloysium sanctum; tu habes Principem Aloysium, æstimatum, & voce populi prædicatum, Sanctum, ac talem speramus brevi futurum ab approbatione Papæ. Nec prætermittendus hic est alius S. Ludovicus seu Aloysius, secundo genitus Caroli II, item Galliæ Regis (imo potius Siciliæ) quem inter & nostrum Aloysium tanta intercedit similitudo, ut alter videatur esse alterius imago. Sileo, utrumque eodem nomine appellatum fuisse: tantum memoro, quod si noster cessit Principatum suum suo fratri, filio natu secundo Ferdinandi; ille cessit regnum suo fratri, filio natu tertio Caroli prædicti. Si noster induit habitum religiosum Societatis Jesu; ille induit Seraphici Patris Francisci: ille excelluit gloria virginitatis; noster quoque: nullo umquam se crimine gravi noster obstrinxit; atque ille ab omni noxa tali semper animam conservavit illibatam: [quæ & sperare prospera quævis a Principibus suis jubetur.] e vivis excessit ille annos XXIII & aliquot tantum menses natus, excessit noster annis itidem XXIII & tribus tantum mensibus ætate exactis. O quam pulcrum similitudine par Sanctorum! quanta utriusque paritas virtutum & gestorum!

[92] Felicem te dico, cara patria mea, quæ tantum in fastigium sublimata es per Aloysium Principem tuum, ut mundo universo admirationi sis. Dic mihi, amabo te, ecquid non speres, quid non obtineas a Principe optimo, qui possidet omnia in cælo? Quid pensitas? Fortasse, Beatum in illa essentiæ divinæ lucidissima luce, qua frui eum credimus, non videre, quid in te, suo quondam dominio, agatur aut; impetrare a Deo non posse intercessione sua quod tibi deest? Absit tantum piaculum. Scito potius, te habere in illo, uti & in excellentissimis ejus fratribus, legitimos Dominos, non tyrannos; serenissima stirpe & lucidissimo sanguine progenitos, non homines novos; bene catholicos, non erroris alicujus labe infectos; religiosos, non discolos; sanctos, non mundo deditos. Habes in illis nunc duos legitimos Principes tuos ac intercessores; alterum adhuc viventem, apud Vicarium Christi Domini in terris, videlicet Principem nostrum Franciscum, Imperatoris Legatum; alterum immortalem, ante thronum Dei in cælis, nempe beatum nostrum Aloysium, Principis Francisci fratrem natu majorem.] Hæc Orator ille, alia quoque plura differens relatu digna: sed historiam nos scribere meminimus.

[93] Quid porro in solennitate illa a populo actum sit, [Quid in elevatione imaginis factum fit.] & quam bene Orator partes suas expleverit, indicat prædicta Domina Bibiana, quæ vidit ac audivit, litteris ad P. Ceparium die XXX Julii datis, ita sonantibus. Dedi pauxillum de sancta Reliquia B. Aloysii Patri Vicario sacræ Inquisitionis, qui tam præclare rem gessit in hac celebritate nostra, ut universus populus (quod de me ipsa quoque possum affirmare) perfusus fuerit consolatione interna, atque plausum dederit Oratori. Præterea toto illo die, ab ortu solis ad usque occasum, idem populus supplicantium more adibant ac venerabantur benedictam illam & elevatam Beati effigiem, Indulgentias quæ concessæ erant lucraturi: cumque jam sit dies tertius ab elevatione, nihilo tamen minor est concursus. Nulla dubito, quin Medola & Solpharinum (duæ aliæ ditiones familiæ Castellionensis) desiderent similiter honoratum videre Beatum nostrum in ecclesiis suis; & videbunt brevi. Sed quoniam reliqua, quæ nunc hic gesta sunt, explicabit Paternitati vestræ coram Pater Vicarius, non dicam aliud, quam quod nuper anniversarium Beati diem, [Anno 1604 mitti ad sepulcrum ejus cœperunt anathemata] præmisso jejunio, ut festum, celebravimus, & sacrosancta Eucharistia in honorem ejus cum tota Aula refecti sumus.]

[94] Eodem tempore, videlicet anno MDCIV, inquit Ceparius in schedis suis, mitti e variis Italiæ locis portarique Romam cœperunt ad sepulcrum Beati tabellæ votivæ omnis generis, in testimonium obtentorum per intercessionem ejus beneficiorum: quod licitum quidem esse (tunc certe fuit, nondum edita super illa re Constitutione Urbani Papæ VIII) affirmant passim Doctores: nihilominus tamen Patres Societatis Jesu, non ad occultandam gloriam Beati sui, sed quo maturius cautiusque procederent in re tanti momenti; tabellas prædictas, ad sepulcrum ejus allatas, diu consueverunt inde sublatas in angulo sacrarii sui recondere, non citra querelas eorum qui attulerant; usque dum, consentiente Papa, eodem unde ablatæ fuerant, reportatæ sunt;] & quidem solenniter anno sequenti. Hæc confirmari possunt ex assertione testis X in processu Romano, Antonii Mariæ Nazarii e Societate Jesu; qui, præfatus, se unum esse æditimorum ecclesiæ Annuntiatæ in Collegio Romano, ubi sepultus est B. Aloysius, [Memini, ait, quod dum corpus ejus servabatur absconditum in loco, exteris hominibus ignoto, nondum expositum venerationi, & nulladum exposita imagine ipsius, apportata fuerunt anathemata votiva in honorem ejus e variis locis; nempe Roma, Ferraria, Parma, Patavio, Mutina. [ex variis Italiæ plagis.] Postea vero quam corpus translatum fuit ab altari S. Sebastiani, ubi tum latebat, ad altare B. Mariæ (facta est autem translatio illa solenniter, numeroso prȩsente populo, intercinente musica, Patribus more supplicantium prȩcedentibus, & prȩferentibus cereos) tanta confluxit multitudo hominum, [Translato corpore] caput Beati, quod seorsim extra capsam servatum fuit, osculandi, coronis precatoriis contingendi, & affectis corporum suorum membris, (si qua forte haberent talia) admovendi cupidorum, ut in seram vesperam & primam post solis occasum horam oportuerit intentos esse Patres ad satisfaciendum desiderio omnium.

[95] Post hæc Illustrissimus Cardinalis Dietrichstenius, re prius collata cum Sanctissimo Domino nostro, accessit quodam die mane, una cum Legato Cæsareo, collegium Romanum: & arreptam Beati tabulam pictam, [elevatur imago Beati:] quæ adhuc in ecclesia nostra prȩdicta visitur, simul hinc & inde ferentes, suspenderunt in memorato sacello supra corpus, & circum affixerunt anathemata votiva, eatenus oblata. Quo facto Illustrissimus Cardinalis in eodem sacello celebravit Missam: atque inde in hunc usque diem (XXI Augusti MDCIX) frequentissimus fuit concursus; [sepulcrum honoratur a summis viris,] nec solum populi Romani, sed Patavio quoque & Praga advenerunt voti causa. Accesserunt eodem sæpe plures simul Cardinales, Dux etiam Mantuanus, Princeps Perrettus, & omnes fere Legati Principum. Numerari inter illos imprimis debent Cardinales Asculanus ac Baronius; quorum ille frequentior ceteris oratum venit ad sepulcrum, suisque aulicis & aliis tunc prȩsentibus commendabat plurimum sanctitatem eximiam Beati nostri. Hic autem tam ardenti in eumdem Beatum ferebatur amore, ut non tantum frequentissimus ad sepulcrum ejus inviseret, seque in orationem ibi effunderet; [& singulari ardore a Card. Baronio:] verum etiam brevibus spatiis inter orandum inclinaret caput ad terram usque, & oscularetur pavimentum sacelli. Illud porro factitabat crebro, quia longo plerumque spatio temporis ibidem perseverabat in oratione: & ego observavi aliquando, illum duodecies & amplius dum oraret, inclinatum, terram osculatum esse. Ad hæc, ubi finita tandem oratioun discedebat, plerumque audiebatur dicere, O sanctum! o sanctum! o sanctum! hic vere sanctus est. Quando prope jam aberat a vitæ termino (quem habuit die XXX Junii MDCVII) penultimum quod domo egressus est, quia præ debilitate corporis vix movere se amplius loco posset, adjutus & sustentatus a duobus ministris suis, venit postremum visitare prædictum sepulcrum orationis causa; abituriens vero altum suspirans, clara voce dicebat: O beate Aloysi, ora Deum pro me; & paucis diebus vitæ cursum explevit.

[96] Ab eodem etiam elevatæ imaginis tempore, vidi eo venire magno numero Episcopos, Prælatos, Cardinales, aliosque Sacerdotes ad celebrandam in dicto sacello Missam, aut privata pietate sua, [frequentes ad illud Missæ votivæ] aut ex voto; adeo ut nonnumquam uno die celebratæ ibi sint plusquam duodecim Missæ votivæ, prȩter quinque aut sex alias, etiam votivas, ab exteris fieri curatas. Missa autem celebratur in gratiarum actionem. Toto etiam die afferuntur votiva anathemata, e variis mundi partibus submissa, puta e Germania, Polonia, Belgio, Lombardia, Neapoli, & locis aliis. Offeruntur pariter lampades argenteæ, & allatæ fuerunt usque ex Polonia: quarum unam misit Magnus regni illius Mariscalcus: alius misit sex candelabra e succino pulcherrima, alii alia dona; interque ea venit torques aureus, gemmis distinctus, Praga; neque Roma in donando parca fuit. Universim autem jam habentur oblatæ Beato lampades argenteæ sex cum thuribulo uno prȩgrandi & ipso argenteo, præter aliam lampadem, quæ nunc mittitur (& est in via) a Christianissima Francorum Regina (Maria, Francisci Magni Ducis Etruriæ filia, olim Aloysio familiariter nota Florentiæ) æstimata mille aureis (quos scudi d'oro vulgo appellant Romani) uti per litteras indicatum est: [ac donaria argentea.] ut nihil referam de immodica vi ceræ atque olei, quod ad nutriendum lampades affertur.] Hæc ille: quæ quia ad idem argumentum, quamvis non ad eumdem annum, pertinent, simul dicenda putavimus. Interrogatus autem de causa scientiæ suæ, ita respondisse notatur in processu, Quia est Sacrista, & vidit, & habet dicti sepulcri custodiam. Pleraque prædictorum deponit etiam alter æditimus Ansanus Naccarinus, testis ibidem XVII.

§ IX. Cultus quo pacto promotus anno MDCV.

[97] Clemens VIII, qui, nondum evolutis octo mensibus ab obitu Aloysii, Pontifex creatus, & sanctitatem ejus sæpe miratus, de eaque cum ejus fratre Francisco Principe Legato Cæsareo non semel coram locutus fuit; naturæ concessit hoc anno MDCV, die III Martii. Successit ei Leo XI, [Permittente Paulo V, recens creato Papa,] non integri mensis Papa; & XVII Maij electus est Paulus V, qui ampliores Beato nostro honores variis temporibus decrevit. Quatriduo ante electionem ejus, id est XIII Maij, curaverat Legatus Cæsareus Beati Corpus transferri e sacello S. Sebastiani in sacellum S. Mariæ Virg. satis solenniter, uti modo audivimus ex æditimo, & a Cepario quoque tactum est sub calcem libri 2 Vitæ; eaque occasione aperta capsa aliquid inde Reliquiarum, probante Præposito Generali Societatis Jesu, sibi & Sereniss. Duci Mantuæ exemit. Non multo post veneraturus novum Pontificem osculo pedum, in ipsa osculatione illud primum beneficium sibi ab eo fieri rogavit, ut in vitam, famam sanctitatis, virtutesque fratris sui Aloysii mandaret inquiri; &, si illa id mererentur, ipsum referre vellet in numerum Sanctorum. Idem mox beneficium Pontificem postulavit, per libellum supplicem die XXI ejusdem Maij, Cardinalis Dietrichstenius: qui, dum in seminario Nobilium Romano adolescens dabat operam litteris, Aloysium noverat, ejusque virtutum dum viveret, admirator; post mortem vero, in exequiis coram venerator fuerat, ac deinceps cultor eximius.

[98] Promisit Cardinali Pontifex, se causam remissurum ad sacram Rituum Congregationem, præterquam quod ei permitteret, ut testatur Princeps Franciscus in processu Castellionensi, elevare imaginem Aloysii. Certe a Papa digressus, recta contendit ad Collegium Romanum, [elevatur publice imago Beati Romæ,] accepit in sacrario prædictam imaginem pictam, & una cum Principe, ut paulo ante narratum est, eam transferens ad sacellum B. Mariæ, affixit supra sepulcrum ejus. Tunc (uti loquitur citatus Princeps) Ego & Cardinalis extulimus pariter a sacrario, ubi abscondita servabantur, anathemata votiva, eaque circum imaginem appendimus: & mox sacrum vestitum indutus Cardinalis, ibidem Missam celebravit, tanta devotione & versus sepulcrum reverentia, ut omnium adstantium animos commoveret.] Dixit autem (ut alibi legitur) Missam de Spiritu sancto in gratiarum actionem, veneratus initio profunda reverentia imaginem Beati; quam denuo veneratus est ante Introitum, cum ascenderet post Confessionem ad altare, uti asserit testis II Castellionensis; testatus etiam expressis terminis, eamdem imaginem, consentiente Papa, publice elevatam, radiisque ac titulo Beati ornatam fuisse. Hæc omnia videntur peracta esse eodem die XXI Maij, quo Cardinalis libellum suum. Pontifici obtulerat. Sexto post die, qui erat XXVII ejusdem mensis, similem libellum tradidit Pontifici Princeps Franciscus; qui similiter ad sacram Rituum Congregationem remissus fuit. Hæc vero, matura consideratione adhibita, decrevit, Utantur jure suo via ordinaria; videlicet curando primum fieri processus particulares ab Episcopis locorum; quod & curatum mox est. [cui appenditur lampas argenter.] Interea ad sepulcrum Beati prima lampas argentea appensa fuit, die XXIX ejusdem Maij; & Clemens de Ghizonis, in processu Castellion. testatur se illam ibi appendisse. Utrum vero appenderit a se, an vero a Principe Francisco in cujus familia versabatur, non prodit. Plura quoque alia illo die allata sunt anathemata; & nova beneficia sunt obtenta.

[99] [Altera festivitas sit Brixiæ;] Quod anno superiore anniversaria Beati luce, XXI Junii, inchoasse studiosam Brixiensium juventutem supra retulimus; hoc anno MDCV, eodem recurrente die, totius civitatis consensu, majori solennitate innovatum est hunc in modum. Iterum, ut anno præcedenti, Missam celebravit, in ecclesia S. Antonii Patrum Societatis Jesu, quidam venerabilis e S. Dominici familia Sacerdos, multisque sacram distribuit Synaxin. Pater Vicarius Generalis Inquisitionis Silvester Ugolotti, quem anno item præcedenti in elevatione imaginis Castellione ad populum verba fecisse meminimus, hoc anno Brixiæ portavit in prædictam Patrum ecclesiam ingentem tabulam, B. Aloysium repræsentantem, cum longo tractu supplicantis populi, de consensu Episcopi D. Marini Georgii, eamque in conspectu omnium ibi extulit, atque sublimem collocavit. Tum pro concione dixit de virtutibus & sanctitate Beati pereleganter: curatumque est, tam hanc orationem ejus, quam anno superiori Castellione de eodem argumento habitam, simul typis excudi. Prætermitto alia, quæ ad celebritatem hujus festæ lucis augendam, Brixiæ acta sunt.

[100] [Parmæ,] Non dissimilia alibi facta fuerunt per Lombardiam. [Parmæ, inquit P. Aloysius Valmarana Societatis nostræ, in processu Romano testis IV, ego primus fui, qui anniversario B. Aloysii die, quando primum exposita apud nos publice fuit imago ejus (quod anno MDCV aut VI factum est) pro concione dixi de laudabili ejus vita, præsente ipso Serenissimo Duce Parmensi. Post prandium eodem loci venit etiam Serenissima Ducis conjux, tota urbis nobilitas, & populus propemodum universus. Nec minor eluxit pietas, quam fuit concursus. Audiebantur enim passim per ecclesiam aliorum singultus, aliorum lacrymæ cernebantur. Eodem die ad imaginem affixa fuerunt multa anathemata argentea: & deinceps adeo percrebuit fama Beati atque invaluit populi erga eum religio per civitatem universam, conjuncta cum ingenti fiducia, ut multi voto se obstringentes Beato, miraculosa obtinuerint beneficia.] Aliqua horum ex ejusdem Valmaranæ relatu dabimus alibi. Transeo ad alias civitates.

[101] [Cremonæ,] Cremonæ varius apparatus fuit ac splendidus, Poëmata in publico proposita, encomia Beati latine recitata, præsentibus Illustrissimo & numquam pro meritis laudando Episcopo loci Cæsare Speciano, [Mutinæ,] item Patre Inquisitore Dominicano, & multa nobilitate. [Patavii,] Similia fecerunt Mutinenses, Mantuani, [Mantuæ,] Patavini. Et hi ultimi elevarunt etiam publica ceremonia, concionem habente magni nominis Oratore, [Castellione,] imaginem Beati; quod & sub finem anni fecerunt Mantuani, ut postea dicam pluribus. Castellione pridie festi jejunatum est; festum ipsum ex more Ecclesiæ cultum, & quidem exquisita solennitate in templo principe; ubi illo die circiter mille homines sacrosanctam Eucharistiam sumpserunt: atque inter illos fuere septem aut octo, qui postquam Communionem Paschalem non susceperant, & obstinato animo suscepturos negaverant, hoc die anniversario, populi pietate ac religione, fortassis & Beato pro suis olim subditis Deum deprecante, moti, propositum mutarunt; [item Calissii in Polonia.] & nullo monitore, ipsi quoque expiata conscientia ad sacram Mensam, multis mirantibus, & Beato illorum conversionem tribuentibus, accesserunt. Singularia certe & frequentia Castellionensibus suis noscitur Beatus beneficia contulisse, ac vicissim ei illi singularem cultum & gratitudinem reddidisse. Habeo exemplar epistolæ P. Bernardini Confalonieri, Provinciæ Venetæ Societatis nostræ, Præpositi, XXIV Decembris, hoc anno MDCV datæ Mantuæ, ad P. Ceparium; in qua de prædictis beneficiis & gratitudine sic scribit. Castellione in ecclesia majori, pendent jam anathemata votiva XVIII circum imaginem B. Aloysii, anno ante uno ibi elevatum: & ex litteris Archipresbyteri istius loci disco, pia populi liberalitate & gratitudine, octo lampades ibidem perpetuo ardere. Idem Archipresbyter curat modo legitima auctoritate probata reddere aliquot miracula illic facta. Inter quæ legitur, quod pauper quidam paralyticus, postquam longo tempore decubuerat lecto, nec movere pedem inde poterat, curavit se portandum in asino ad ecclesiam; quodque ibi ante imaginem Beati aliquantum precatus, pristinam sanitatem recepit, ac pedes ab ecclesia domum rediit. Hæc P. Provincialis. Quid quod Calissii quoque in Polonia ejus celebratum hoc anno sit festum, exposita in sacello quodam sacra Reliquia de corpore ejus sumpta, & Roma allata: quo in sacello multi illo die de eodem Beato religiosæ venerationis causa Missam celebraverunt.

[102] [Anniversarium Beati festum Romæ,] Sed festum ipsius anniversarium hoc anno præcipua celebritate peractum est Romȩ. Legi amplam rei narrationem tunc descriptam; cujus hic compendium accipe. Primo loco proponitur apparatus ecclesiæ, a summo ad imum tapetibus Belgicis circum vestitæ; quos studiosa inventus, appensis ingenii atque industriæ suæ compositionibus, elegiis, odis, epigrammatis, symbolis, emblematis, picturis aliis, apte distinxerat. Supra ducebatur limbus circum ecclesiam, sic majusculis inscriptus: [B. Aloysio Gonzagæ, sacri Imperii Principi, Marchioni Castellionis, e Societate Jesu, qui generis nobilitatem auxit gloria meritorum, sanctorum hominum gloriam vitæ sanctitate æquavit, [sumptibus Legati Cæsarei,] multorum sanctitatem summa innocentia superavit, ambæ Humanitatis Classes, Legati Cæsarei nomine, posuerunt.] Sacellum, ubi corpus ejus reconditum est, sumptibus Legati decoratum, fulgebat auro & argento & pannis pretiosis. Imaginem ibi muro affixam coronabat conopeum: subtus ante sepulcrum stratus erat pannus, opere phrygio aureo pertextus; in cujus fere summa parte cernebatur venerabile Jesu nomen, characteribus aureis expressum; in ima insignia Gonzaghiorum; in medio utrorumque hæc epigraphe, Hic jacet corpus B. Aloysii Gonzagæ e Societate Jesu. Cingebant sepulcrum multæ faces ardentes, interpositis florum fasciculis, tum recenter ex horto lectorum, tum arte eleganter e serico factorum.

[103] [magno communicantium numero,] Ara dives splendebat argento, in eaque immolatum fuit a prima luce ab honoratis Sacerdotibus & Prælatis, per Missam de sanctissima Trinitate, ad agendum gratias Deo pro elevatione Beati. Fecit ad eamdem quoque aram admodum Reverendus Pater noster Generalis Claudius Aquaviva, ub horam Italorum more duodecimam, quæ Transalpinis circiter octava est, assistentibus ei duobus Sacerdotibus sacræ Theologiæ Professoribus, aliisque ministris. Interea personare cœpit elegans musica & suavis, quæ porro tenuit usque ad meridiem. Ingens quoque numerus fuerunt participantes sacram Eucharistiam; atque inter primos nostri Tirones, e domo Probationis eo missi bene mane; uti & Clerici nostri Collegii Romani, Rhetoricæ, Philosophiæ, ac Theologiæ auditores: ascenderuntque deinde Tirones ad cubiculum, ubi supremum spiritum Aloysius Deo reddidit, ornatum instar sacelli, apposita hac inscriptione latina: Ex hoc loco migravit in cælum B. Aloysius Gonzaga e Societate Jesu. Postea studiosa gymnasii juventus bene ordinata ad mensam Eucharisticam accesserunt; ac primum scholȩ infimȩ, dein superiores. Excellentissima Marchio, Legati Cæsarei, qui ob invaletudinem adesse non poterat, conjux, cum gynæceo suo & ephebis; item Excellentissima Domina Hortensia Burghesia, summi Pontificis per maritum neptis, Communionem acceperunt in sacello Beati: reliquis omnibus illa distributa fuit ad altare majus; & non paucis etiam in aliis sacellis, quibus, præ multitudine cupientium communicare, ad summum altare aditus non patebat.

[104] Ubi sacris operari desitum est, oblata fuit super altare sacelli, nomine Excellentissimi Legati, casula Sacerdotalis cum reliquo sacrificantis apparatu, acu eleganter picta & auro dives, [nobilitatis universæ concursu,] subindicante illo qui afferebat; Missam esse ad beatissimam Dei Genitricem Mariam, quia B. Aloysium ipsa recepisset in sacellum suum: mansitque totus iste apparatus illo die super altere cuivis spectabilis. Auxerunt præsentia sua celebritatem festi, primaria nobilitas Romana, Cardinales multi, Duces & Principes utriusque sexus, Principum quoque Catholicorum totius propemodum Europæ Legati. [per duas Octavas celebratū.] Neque hoc tantum die ita frequentata fuit ecclesia: continuatum est per dies octo; quibus etiam, ac aliis totidem post, recitata quotidie fuerunt coram aliquot sanctæ Ecclesiæ Romanæ Cardinalibus poëmata varia & variæ orationes, Latina Græcaque lingua, a frequentantibus scholas nostras Studiosis; quos inter ultimo die perorarunt, cum plausu concionis, Illustrissimi Principes, Petrus de Aragonia & Scipio Pignatelli, ille Ducis Terrænovæ, iste Ducis Bisacii filius. Denique hoc ipso anniversariæ solennitatis die, suspendit ex imagine Beati supra sepulcrum Frater noster, incola Collegii Romani, Joannes Justinianus, anathema argenteum, quia undecim dierum dysuria ad mortis fauces adductus, manifesta ejus ope, nec opinato, omni periculo liberatus fuerat: de quo plura libro 3 Vitæ dicenda erunt.

[105] [Rogatur Pontifex canonizationem ejus] His Romæ peractis, ac tota Italia primum, mox etiam trans Alpes vulgatis, incensa sunt multorum studia, illorum prȩsertim, qui Aloysium aut sanguine contingebant aut aliter viventē noverant, ad cohonestandum ejus merita & amplificandum gloriam. Hinc Legatus Cȩsareus porrexit die XXIX Julii summo Pontifici alterum supplicem libellum, quo exponebat, processus ab Ordinariis locorum pro canonizatione B. Aloysii fieri jussos, eorum sedulitate jam perfectos, in manibus esse sacræ Congregationis Rituum; [a magno Duce Hetruriæ,] & Pontifex libellum ad eamdem Congregationem remisit. Serenissimus Ferdinandus, Magnus Etruriæ Dux, insuper motus, tum sua seorsim, tum universæ familiæ suæ religione, qua semper Aloysium, ex quo puer Florentiæ & in aula ista versatus, multa sanctitatis suæ specimina dederat, & magis postquam miracula ibidem patrare cœpit, venerati fuerant, postulavit & ipse summum Pontificem, die x Augusti, enixis precibus canonizationem ejus. [a Duce Parmensi,] Idem eumdem postulavit, die XIX ejusdem mensis, Serenissimus Ranutius, Parmæ & Placentiæ Dux, qui puer puerum Aloysium, ut fatetur, ob suavissimos mores & modestiam singularem, arcta complexus amicitia fuit; ejusque amore, ait, tanto se magis magisque deinceps incensum fuisse, quanto sua longius procedebat ætas, & cognitio virtutum atque operum mirabilium Aloysii clarior fiebat.

[106] [ab Episcopo,] Septimo post die, videlicet XXVI jam dicti mensis, accessit quoque Illustrissimus Fr. Franciscus Gonzaga, Episcopus Mantuæ, olim Generalis Ordinis Minorum, & Aloysio auctor ut Societatem Jesu ingrederetur, atque in itinere Hispano-Italico perpetuus comes; supplicans Pontifici, suo suæque diœcesis nomine, (quod in synodo Mantuana superiori anno decretum fuisse diximus) uti Aloysium Sanctis adscriberet. Aderat tunc Romæ prædictus Episcopus, & sequenti die eodem Mantua venit eamdem ob causam Serenissimus Dux Vincentius; [& Duce Mantuanis] exposuitque Pontifici coram, suum imprimis erga B. Aloysium singularem pietatis sensum, tum suæ familiæ totiusque populi ardens desiderium publice colendi, sibique & fortunis suis Protectorem adoptandi eumdem Aloysium, quem quondam sanctum noverant, nunc privata religione adorabant. Auditus benigne Dux, & spe bona plenus a Pontifice recessit atque post prandium ejusdem diei, una cum Dominis, Scipione Cardinali Burghesio, Francisco Episcopo Mantuano, & Principe Peretti, vectus est ad ecclesiam Annuntiatæ in Collegio Romano; atque ibi ad sepulcrum Beati prostratus, indulsit aliquanto tempore pietati ac amori suo. [atq; uxore Ducis Ferrariæ,] Post hos principes viros femineus quoque sexus suum zelum ad augendam Aloysii gloriam testatus est, in Serenissima Domina Margareta Gonzaga, Duce Ferrariæ; quæ die IX sequentis Septembris, idem quod illi Pontificem supplicibus votis rogavit.

§ X. Alia eodem anno ad augmentum cultus acta.

[107] Eodem anno MDCV, mense Septembri, petiit a Pontifice Princeps Franciscus Legatus Cæsareus, [Dat Pontifex facultatem] ut auctoritate sua stabiliret Aloysio titulum Beati, qui pridem ei a populo & sacris etiam Antistitibus passim tribuebatur; utque liceret sibi ejusdem Vitam mandare typis Romæ, cum titulo prædicto. [Et Sanctitas sua, inquit idem Princeps, in processu Castellionensi testis undecimus, priusquam votis meis annueret, voluit committi causæ examen tribus Illustrissimis Cardinalibus, Asculano, Bellarmino, & Pamphilio, jubens ab ipsis diligenter considerari vitam & miracula, & tunc demum ad se referri, possetne concedi titulus Beati, nec ne.] Legerunt illi vitam & processus ab Ordinariis fabricatos, præsertim Asculanus & Pamphilius (Bellarminus enim pridem rerum omnium scientissimus erat) atque una retulerunt, XXVI ejusdem Septembris, in Consistorio Sanctitati suæ, [imprimendi Vitam Romæ,] Aloysium innocentia vitæ & miraculorum multitudine, non modo dignum esse, cui impertiretur titulus Beati, verum etiam qui adscriberetur Sanctis. [Tunc Sanctitas sua (pergit Princeps Franciscus) jussit expediri Breve ad me directum, quo facultatem concedit imprimendi Vitam ejus Romæ cum titulo Beati. Breve ipsum servatur in tabulario meo, expeditum a D. Vostrio, Secretario Brevium; postquam is a Relatione, coram Pontifice facta, per Cardinalem Asculanum scripto monitus fuerat, ut expediret. Quod etiam scriptum in tabulario meo est.] Ita Princeps. Utriusque exemplum ego aliunde nactus hic subiicio. [cum titulo Beati.] Sic scripsit Asculanus D. Vostrio Secretario prȩdicto, sed italice.

[108] Admodum Reverende Domine. Cum hoc tempore matutino ego atque illustrissimi Domini mei, Cardinales Bellarminus & Pamphilius, in Consistorio simul retulerimus Sanctissimo Domino nostro de sancta & exemplari vita Patris Aloysii Gonzagæ e Societate Jesu, & exposuerimus ei desiderium Domini Marchionis Castellionis, ejus fratris, supplicantis Sanctitati suæ, ut per ipsam liceret imprimi Romæ Vitam prædicti Aloysii cum titulo Beati: & Sanctitas sua ei quod petebat concessit, mandavitque ut, quando Magister sacri Palatii Vitam probaverit imprimendam, Dominatio vestra in Brevi, quod ea propter communicandum est cum impressore, prædictum Aloysium nominet Beatum. Ex domo, hoc die XXVI Septembris MDCV. Cardinalis Asculanus.] Breve autem Pontificium his verbis latine, ut solet, conceptum est. [Paulus Papa V. Ad futuram rei memoriam. Piis nobilium virorum, quorum singularia erga Nos & Sedem Apostolicam merita id exposcunt, votis, quantum cum Domino possumus, libenter annuimus, eosque favoribus & gratiis prosequimur opportunis. Cum itaque, sicuti accepimus, dilectus filius, nobilis vir, Franciscus Gonzaga, Marchio Castellionis & Medularum, sacri Romani Imperii Princeps, carissimi in Christo filii nostri Rudolfi, Romanorum Regis illustris, in Imperatorem electi, a Consiliis, Camerarius, & apud Nos & Apostolicam Sedem Orator, opus quoddam, vitam & res gestas Beati Ludovici seu Aloysii Gonzagæ, Religiosi Societatis Jesu continens, a dilecto filio Virgilio Cepario, Theologo, Presbytero, Professo ejusdem Societatis, Italico sermone conscriptum, quod nos Venerabili Fratri nostro Hieronymo Episcopo Albanensi, Cardinali Asculano; nec non dilectis filiis nostris, Roberto S. Mariæ in Via, Bellarmino, & Hieronymo S. Blasii de Annulo, Pamphilio, titulorum Presbyteris nuncupatis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, diligenter videndum & examinandum, antequam in lucem ederetur & typis imprimeretur, commisimus, ad Christi fidelium ædificationem & utilitatem in lucem edere typisque cudi facere intendat: [Superveniunt etiam litteræ] Nos &c. Datum Romæ apud S. Marcum sub Annulo Piscatoris, die XIX Octobris MDCV, Pontificatus nostri anno primo.]

[109] Sub hæc venerunt quoque a Rudolfo Imperatore Romano litteræ ad Pontificem, die XV ejusdem Octobris & anni, datæ in regia civitate Praga, super eadem B. Aloysii canonizatione. Et quia a tam sublimi Majestate venerunt, aliisque de causis, hic ipsas appono: [Beatissime &c. Postquam de canonizatione B. Aloysii Gonzagæ, Marchionis Castellionis, istic agi ac deliberari audimus, minime nobis prætermittendum duximus quin Sanctitati Vestræ desiderium etiam nostrum aperiamus. [ab Imperatore Rudolfo Pragā] Præterquam enim, quod nobis illius vita sine noxa, pie, religiose, ac severe transacta prædicatur; causam hanc habemus, quod ex Principibus Imperii, nobis propinquitate conjunctis, natus, illustrius sui exemplum præbuerit. Quamobrem quando ea, quæ ad canonizationem S. R. Ecclesiæ Canones requirunt, probentur, magnopere optamus, ut commendatio nostra solennibus peragendis pondus afferat. Siquid enim aliis Principibus hac in re Sanctitas Vestra tribuerit; tribuendum nobis, quantum nostra (qui Ecclesiæ primigenitum gerimus) prærogativa meretur, existimamus. [& a sorore ejus Margarita, Madrito,] Nobis sane gratissimum fecerit Sanctitas Vestra; cui longæ vitæ tempora Reipublicæ bono optamus. Datum Pragæ] anno ac die quibus supra. Eodem tempore ad Pontificem allatæ sunt litteræ a Serenissima Infanta Margarita Austriaca, Monacha excalceata Matriti, eademq; sorore prædicti Imperatoris; quibus illa, ut Pontificem ad canonizandum Aloysium inducat, testatur se ipsum adhuc adolescentulum, in comitatu suo & suæ matris Imperatricis, ex Italia in Hispaniam, cum parentibus Castellionis Marchionibus traijcientem, longo usu pernovisse; & jam inde ob Angelicam, quam ducebat vitam, ab omnibus habitum fuisse Sanctum.

[110] Paulo post intercessit etiam Serenissimus Sabaudiæ Dux, [item a Ducibus, Sabaudiæ] tum per litteras suas, tum per suum in Urbe Oratorem; allegans Pontifici singularem amorem, quo Aloysium jam olim complexus fuit, ubi primum eum conspexit, habitu adhuc seculari, & pro conditione Principis non pretioso, indutum; [ac Mutinæ,] sed virtutibus, religiosum virum decentibus, ornatissimum. Nec diu distulit eadem super re dare litteras ad Papam Serenissimus Mutinæ Dux, & sanguine junctus familiæ Gonzaghiorum, & fama miraculorum B. Aloysii incitatus. His accesserunt similes commendatitiæ litteræ ac petitiones a Regibus Christianissimis; [nec non a Regibus Christianissimis] & primum quidem a Serenissima Regina, quæ suas per Legatum Regis ordinarium Pontifici tradendas curavit. Noverat illa pridem familiariter Aloysium Florentiæ, in aula paterna admodum adolescentem, primarum ejus virtutum ac ingenitæ modestiæ miratrix, licet ipsa tunc nihilo fere grandior ætate esset. Eadem Regina, ex concepta pridem erga eundem Aloysium veneratione, misit circiter idem tempus Romam ad sepulcrum ejus, jam Beati titulo decorati, lampadem argenteam; ipsaque imaginem ejus perpetuo circumferebat, religionis & fiduciæ ergo. Rex paulo post misit Romam Legatum extraordinarium Ducem Nivernensem, qui etiam ipse e domo Gonzaghiorum erat, ac postea Dux Mantuæ fuit, ut suo nomine obedientiam præstaret summo Pontifici ac Apostolicæ Sedi; eidemque negotium dedit, [& a Principibus Belgii,] ut suo ejusdem Regis nomine, pro sua Legati in consanguineum pietate, majorem ejus gloriam per Pontificiam canonizationem summo studio curaret. Noverat Aloysium, quando in Hispania Regii Principis Didaci ephebus fuit, Serenissima Isabella; intellectaque, dum Belgio præerat, sanctitatis ejus fama, scripsit ipsa quoque, nec non Archidux Albertus maritus suus, super canonizatione ejus ad summum Pontificem. Sub idem tempus expectabantur Romæ similes litteræ a Regibus Poloniæ, proposituris Pontifici, ad obtinendum quod petebant, aliquot miracula, ad invocationem Beati per illud regnum divinitus obtenta, etiam a viris primatibus: gestareque dicebatur Regina, pro suo in Beatum singulari amore, effigiatam ejus imaginem in succino albo. Miracula, quorum hic mentio fit, referemus suo loco post Vitam Ceparianam.

[111] Ubi Mantuam advenit nuntius, de facultate imprimendi Romæ Vitam Aloysii cum titulo Beati, a Pontifice XIX Octobris concessa, [Mantuæ solennis elevatio Beati,] mirum est quantum exultaverint Serenissimi Duces, Principesque eorum filii, Dux item Ferrariensis Margarita ibidem tunc habitans, ac tota Familia Gonzaghiana, præsertim Illustrissimus Franciscus urbis Episcopus. Imperatum continuo fuit, parari splendidam pompam, ad agendum gratias Deo solenni ritu pro obtento beneficio: ac paratis tandem omnibus, actæ fuerunt eodem adhuc anno MDCV, die XXI Decembris, sancto Apostolo Thomæ sacro. Modum quo ducta pompa & actæ gratiæ fuerunt, descripsit P. Joannes Franciscus Massus, Societatis nostræ Sacerdos; ac tertio post die misit ad P. Virgilium Ceparium, tunc Romæ commorantem, per epistolam, cujus exemplar superest in archivo nostro Romano, lingua Italis vernacula. Eam tibi hic latinam facio fere totam, præter exordium & finem. [Consideranti, inquit, mihi quæ tua, Reverende Pater, semper fuerit erga B. Aloysium nostrum religio, videor injuriam tibi facturus si non renuntiarem, qua solennitate transactus Mantuæ sit dies festus S. Thomæ Apostoli in ecclesia nostra. … Dominica superiore, quæ fuit quarta Adventus Domini, jussit Illustrissimus noster Episcopus, Fr. Franciscus Gonzaga, per omnes urbis ecclesias pro concione publicari, proxima S. Thomæ festa luce, concionibus prætermissis, supplicationem instituendam esse, quo gratiæ redderentur Deo, quod Domum Gonzaghianam illustrasset novo Beato; ac talem publicari jussit, declaratum esse a summo Pontifice Aloysium nostrum, dum ei titulum Beati concessit. Tum adiit idem Illustrissimus Antistes serenissimos Duces nostros ac viduam Ferrariensis, aliosque sanguinis ejusdem Principes; singulosque donavit singulis imaginibus Beati; atque indicans, quo die solennitas ejus, dudum parari cœpta, proxime celebranda esset, omnes gaudio complevit.

[112] Profesto S. Thomæ ecclesia nostra, allatis e Ducis palatio pannis sericis pretiosis circumvestita; [sacellum ejus in ecclesia Societatis] unumque e præ ceteris ornatum fuit sacellum novum, in quo elevata spectabatur tabula, Beatum repræsentans. Subtus erectum erat altare, in eoque dispositi flores & cerei: supra suspensum pendebat elegans conopeum novum, ad hoc submissum a Duce Mantuana; circum varius versuum & emblematum ludebat ornatus. [& in Cathedrali,] Eodem profesto prædictus Antistes aperuit in ecclesia sua cathedrali novum sacellum, quod ipse ibi ædificandum curaverat in honorem B. Aloysii, in altera crucis ala. In media sacelli ædicula seu concha eminet magna Beati tabula, perita manu picta; infra adstat altare, floribus, candelabris, ac cereis instructum. Inter hoc & tabulam modo dictam, istic loci ubi Crux reponi solet, spectabilis est dimidia ejusdem Beati statua, quæ servat sacram ejus Reliquiam Roma allatam. Circum altare picta sunt varia ejus gesta & miracula in quadratis spatiis, albario opere distinctis. Ante altare pendet lampas argentea, & pendebit perpetuo accensa. Reliquum sacelli sericis obductum est.

[113] A prima luce sequentis festi tam referta fuit populo ecclesia nostra, ut advenientes eo Serenissimæ Duces, [imago inde portata ad ecclesiam Societatis,] Ferrariensis, & Mantuana cum suis filiabus, penetrare ad locum, sibi paratum sub conopeo in dextra crucis ala, vix potuerint. Serenissimus Dux, cum Principibus filiis aliisque consanguineis, recta contendit ad ecclesiam cathedralem, & ipsam populo plenam: ex qua procedere supplicatio mox cœpit versus ecclesiam nostram, conferens pulcherrimam Beati picturam, sonantibus organis campanisque solenni ritu & consona musica, comitantibus toto Clero cum Episcopo pontificalibus ornato, pone hunc sequentibus Duce cum suis, & populorum turba innumerabili. Ubi perventum est in ecclesiam nostram, adorato prius sanctissimo Sacramento, adorata fuit imago Beati, collucentibus circum magno numero cereis, dum interea cantabantur Litaniæ Sanctorum; & Serenissimus Dux conferebat se suum ad locum sub conopeo, & Illustrissimus Antistes ad thronum sibi positum intra cancellos principis aræ. Tum gratiæ Deo actæ sunt per solennissimam Missam de sanctissima Trinitate, quam etiam solenniorem reddiderunt exquisitæ voces musicorum, tam aulæ ducalis, quam ecclesiæ cathedralis, & aliarum totius civitatis. Finita Missa, ex altiore loco dixit ad populum quidam Cappucinus, ordinarius ecclesiæ cathedralis ecclesiastes, in laudem Beati nostri, nostræque Societatis; & cum duas omnino horas dixisset; subjunxit, se non dixisse, sed dicere voluisse.

[114] Post hæc supplicabundi, ut venerant, reversi sunt ad Cathedralem, & ingressus sacellum suum novum Episcopus, protulit e busto statuæ quam dixi Reliquiam Beati, & in medio altari posuit; ibique toto illo die, magno populi concursu, adorata fuit. [Reliquia in altari exposita,] Dux, inter discedendum e templo nostro, dicebat; se quoque excitaturum in honorem B. Aloysii sacellum perelegans in ecclesia ducali S. Barbaræ; in eoque repositurum Reliquiam ejus, quam nuper acceperat Romæ ab Excellentissimo Legato Cæsareo, illuc profectus postulatum summum Pontificem canonizationem ejusdem Beati. A meridie Pater Ognibene, qui sacro Christi Domini Adventus tempore in ecclesia nostra dicebat pro concione, alteram sane elegantem & acris judicii habuit orationem encomiasticam; quam exceperunt Vesperæ solennes, atque ita dies ille in laudem & gloriam beati Fratris nostri consumptus est totus, cum confluxu populi innumerabilis, qui hora post occasum solis secunda nondum discesserat omnis ab ecclesia.

[115] Pater care, fateor tibi id quod res est, illo die non potui temperare a lacrymis, [veneratio populi singularis] dum spectabam Illustrissimum Antistitem cum suo Clero, & Serenissimos Principes nostros cum tota Nobilitate, atque universum populum singulari pietate venerari prȩdictum Fratrem nostrum; nullosque audiebam sermones nisi de sanctitate ejus, dicentium se illum sibi eligere in Patronum & Protectorem familiæ suæ totiusque civitatis: & jucundum erat videre contendentes, quis prior alio imaginem sibi ejus compararet, quæ in publicis viis passim prostabant venales. Denique solennis iste dies commovit universam civitatem hanc ad honorandum Beatum, imo & universam ditionem Mantuanam, ex qua pariter venerunt huc plurimi eamdem ob causam; quod spero multis saluti futurum; & jam nunc incipiunt Beato vota facere atque solvere.] Tum supplicat auctor epistolȩ P. Cepario, primum quidem, ut simul atque impressa fuerit Vita Beati, aliquot exempla Mantuam portari curet; Duces feminas, Mantuanam ac Ferrariensem imprimis, vehementi ejus desiderio teneri. Deinde vero, ut a Patre nostro Præposito Generali impetret Reliquiam B. Aloysii ecclesiæ nostræ Mantuanæ, in novo sacello, quod Beato ibi struere parabant, venerationi publicæ exponendam. Ac tandem signatur epistola Mantuæ die XXIV Decembris MDCV.

§ XI. Incrementum cultus anno MDCVI.

[116] Scribit Ceparius libro 2 Vitæ cap. 12 sub finem, & nos præcedenti meminimus, [Reliquiæ Castellionem missæ,] Principem Franciscum, anno MDCV, in translatione corporis B. Aloysii e sacello S. Sebastiani ad S. Mariæ, Reliquiam inde sibi sumpsisse. Illa, ejus jussu, anno (ut testis Castellionensis XXXI ait) MDCVI Castellionem portata fuit, cum magno venerationis erga beatum Principem suum istius populi augmento. De hac translatione, in processu canonizationis in genere, fabricato Romæ anno MDCVII, D. Prosper Pastorius, Major Domus Excellentissimæ uxoris Legati Cæsarei, cum deposuisset, Reliquias B. Aloysii magna ubique in veneratione haberi tamquam Sancti, ita prosequitur: Et ego ejus rei testis sum. Portavi enim mandato Excellentissimi Legati Cæsarei Domini mei, comitante me Cubiculario ejusdem Attilio Montanari, Roma Castellionem sacram Aloysii Reliquiam, & portavi quam potui occultissime; nihilominus, ubi ad decimum circiter a Castellione lapidem perveni, obvios inde habui variis in locis plus quam quindecim mille homines, qui vias obsidebant, Reliquiam veneraturi, & porrigebant certatim sua serta Mariana & numismata, Reliquiæ contactu sacranda.

[117] Cœpi quidem obsequi eorum votis, sed non potui satisfacere nisi paucis, [per viam honorant.] ob multitudinem concurrentis turbæ; quæ etiam, præ sua pietate oblita reverentiæ, rapaces manus extendebat in capsulam, Reliquiæ custodem: quare illam inde exemptam appendi collo: & populus mox e capsula sibi rapuit gossypium, cui involuta fuerat Reliquia. Quin imo ubi Vidissolum & Varlogum, loca Mantuam inter & Castellionem sita, perventum fuit; ipsam quoque sustulerunt capsulam, velum ac telam cum chorda, qua dependebat e collo meo, eaque omnia confestim dissecta, inter sese diviserunt pro Reliquiis servanda. Audivi etiam, Serenissimum Mantuæ Ducem indoluisse, me illac transeuntem nullum sibi curasse indicium dari adventus mei: missurum enim mihi fuisse obviam equitatum suum, præter alia honoris argumenta. Idem, & Episcopus ejusdem urbis testatus est, se pro modulo suo facturum fuisse. Ego autem nullum illis feci indicium, quod verebar, ne forte sibi Reliquiam ibi retinerent. Narravit mihi quoque D. Gabriel Belhomo, Centurio Castellionensis, feminam quamdam in transitu Reliquiæ, [& curata femina febricitante,] singulatem a Beato gratiam obtinuisse curatione cujusdam infirmitatis suæ, & continuo redeuntem domum suam exclamasse; Benedictus Deus, benedictus Deus, qui exaudivit preces meas: benedictus Deus & Sanctus ejus.

[118] Accuratiorem hujus curationis notitiam dabit ipsa, quæ curata fuit, Elisabeth Besacia nomine, testis XXXI in processu Castellionensi, sic locuta: Anno, quo Roma huc portata fuit sacra Reliquia B. Aloysii, MDCVI mense Aprili, conflictabam cum molesta febri, modo continua, modo quotidiana, modo tertiana duplice, alternantibus summo frigore & calore summo: nec levamen afferebant ullum remedia quæ applicabantur. Quam ob rem, cognito prope a domo mea transire prædictam Reliquiam, magno animo eo accessi, ut potui; & adoravi, & fidenter supplicavi Beato, ut suis mihi meritis impetraret a Deo desideratissimam sanitatem. Ubi autem transierat, cum supplicabunda populi multitudine, Reliquia; domum ego reversa sum, febri libera; superante dumtaxat aliquali corporis debilitate, quæ etiam paucis diebus pristinæ valetudini ac robori cessit. [honorifice receptæ.] Quare læta gratias Beato egi, quem habui semper & nunc habeo maxima in veneratione, firmiter credens, per ejus intercessionem a Deo mihi restitutam esse sanitatem: & hoc dico, & dicam semper.] Quomodo porro recepta fuerit Reliquia illa, tum ex dictis colligi potest, tum constat ex hac depositione testis Castell. III: [Recepta fuit magna solennitate, & concursu circumjectorum populorum, erectis per urbem variis arcubus; & introducta est in ecclesiam sonantibus organis ac musicis vocibus; atque exinde maxima ibidem in veneratione habetur, & a multis etiam exteris visitur & honoratur]. Fuerit hæc Reliquia Beati Tibia, quam in Martyrologio Brixiano scribit Bernardinus Faynus, asservari Castellione in collegiata ecclesia SS. Nazarii & Celsi; uti in ecclesia Patrum Societatis Jesu, in busto argenteo asservatur ejusdem Calvaria.

[119] Ad hæc etiam tempora referri debent quæ in processu Castellionensi a teste I deposita leguntur in hunc modum: Vidi Mantuæ in ecclesia cathedrali sacellum B. Aloysii, cum multis anathematis & lampade ardente. Hic autem Castellione vidi aliud sacellum ejus in ecclesia SS. Nazarii & Celsi, cum multis pariter anathematis & luminibus, & incredibili hominum concursu. Scio porro, civitatem Castellionensem decreto publico Concilii, cujus ego sum Præses, elegisse eumdem Beatum in Protectorem & Advocatum suum apud Deum; ipsi publicum celebrare festum; eoque plurimos in honorem ejus sacra refici Eucharistia. Nos ipsi in palatio Concilii nostri expositam præ oculis habemus imaginem ejus, tamquam Protectoris nostri. Scio præterea, populum hunc summo teneri desiderio, ut quem Beatum colunt, eum propediem Sanctum venerentur: idque desidero præ ceteris ego, qui eum singulari prosequor religione, meque ei commendo frequenter, & numquam non inde consequor opem: quod ipsum facit quoque & consequitur frater meus.] Non dissimilia deponit testis Castell. II; qui & multos desiderare ejus Reliquias, ait; & se unas e collo portare gloriatur, atque imagines ejus singulari cultu venerari. [Vidit quoque alius testis ejusdem loci, imaginem Beati publice expositam in templis Romæ, Senis, Florentiæ, Bononiæ, Parmȩ, Mutinȩ, Mediolani, Mantuȩ. Et Mantuȩ quidem vidit etiam sacellum in cathedrali, multis cum tabellis votivis. Hic vero, inquit, Castellione vidi sacellum ejus in S. Nazarii, multis cum lampadibus atque anathematis. Frequens eo concurrit populus; & fama sanctitatis ejus semper crevit, crescitque nihilominus indies sine intermissione.] Hac etiam tempestate acciderit, quod in processu Romano in genere fabricato, testatus est anno MDCVII Ansanius Naccarinus, Societatis nostræ Religiosus & in ecclesia Collegii Romani Æditimus; videlicet, hominem quemdam, qui se crediturum negabat, Aloysium aut sanctum aut beatum esse, in gravem incidisse morbum; [quo conductus, inquit citatus testis, ad extremum vitæ, cœpit incredulitatem suam sibi vertere religioni; eaque damnata concepit votum visitandi sepulcrum Beati, confitendi peccata sua, audiendi ibi Missam, & publicandi miraculum, si desideratam consequeretur sanitatem. Vix voverat, cum sanus surrexit, [Vita cum titulo Beati impressa] concessit ad sepulcrum, ibi planxit multo tempore, & quidquid voverat implevit.] Quæ res & fidem multorum auxerit, & fiduciam erga Beatum.

[120] Anno item MDCVI exiit a prælo in lucem Vita Aloysii, addito ex concessione summi Pontificis titulo Beati; & simul ac vulgata fuit, circumtulit secum latissime famam sanctitatis ejus, atque intra paucos annos sextum (ut alicubi testatur Ceparius) recusa fuit Italice; & Mediolani in Curia Archiepiscopali statutum est, ut quævis Monacham indutura, inter alios ad spiritum excolendum libros, conferat hanc Vitam: quæ etiam mox omnium fere nationum linguis extra Italiam excusa fuit. Hoc anno festum Beati, die XXI Junii in feriam IV incidente, nihilo minori solennitate celebratum fuit quam anno superiore, si non & majori propter præsentiam ipsius Legati Cæsarei. Vacavit illo die studiosa juventus a solitis Lectionibus. Utræque Vesperæ & Missa solennis ab exquisitissimis musicis totius Urbis decantatæ fuerunt. Bene mane venit Pater Magister Novitiorum, cum centum ac tribus tironibus suis; eisque ipse manu sua sacrosanctam Eucharistiam porrexit. [celebratur solenniter natalis Beati Romæ.] Similiter eam porrexit admodum Reverendus Pater Generalis, primum incolis Collegii Romani, tum Studiosis, gymnasium ibidem frequentantibus, denique promiscuæ sexus utriusque turbæ innumerabili. Cardinalis Pallavicinus, Sacris operatus in sacello Beati, ibidem Corpus Domini communicavit cum Legato Cæsareo, ejusque uxore, & numerosa utriusque familia. Concursus Prælatorum & Nobilitatis frequentissimus fuit. Toto Vesperarum tempore adstiternnt Cardinales, Sfondrati, Pio, Visconti, Zappata, & Piatti, sive Platus: item Legati Hispaniȩ, Galliȩ, Florentiȩ, Mantuȩ, & Sabaudiȩ, cum uxoribus suis; nec non duo fratres summi Pontificis, & eorum item uxores. Legati, Cȩsareus ac Mantuanus, vix recesserunt ab ecclesia toto die: prandium sumpserunt in Collegio cum Nostris: inter prandendum egregiam e loco altiore orationem habuit Rhetoricæ Professor, eximius Aloysii encomiastes. Cubiculum, in quo beatus Juvenis obiit, non habitabatur amplius: sed efformatum in modum sacelli, tunc solito splendidius ornatum erat. Multi eo venerunt orandi causa; & Legatus Cæsareus, præterquam quod frequens eo recurreret, ac sæpe diu oraret, voluit ibidem per exomologesin peccata sua deponere. Hæc & plura alia (quȩ, quod jam relatis § superiori similia sunt, lubens prȩtermitto) subministrant litterȩ anno MDCVI Romæ de hoc festo scriptȩ: quibus & similia fuerunt, quȩ anno sequenti, ac deinceps quotannis recurrente festo peracta ibidem sunt.

[121] Hoc eodem anno MDCVI Congregationes triennales, [Provincia Neapolitana] juxta leges Societatis nostræ, per provincias ejus Europȩas coactȩ fuerunt; in quibus Patres Provinciarum, Neapolitanæ ac Mediolanensis, stimulati exemplo Venetȩ (quam abinde triennio supplicasse Patri Generali, ut apud summum Pontificem solicitaret canonizationem Aloysii, supra diximus) similibus litteris eamdem ob causam Patrem nostrum interpellandum putarunt nomine Provinciarum suarum. [petit Beati canonizationem,] Et Patres quidem Neapolitanȩ, in metropoli regni congregati fuerunt mense Aprili, atque [inter ea, quȩ censuerunt R. P. Nostro Generali proponenda (uti legitur latine in Actis istius Congregationis) secundo loco decretum est de procuranda canonizatione B. Aloysii Gonzagæ, in hæc verba: Cum B. Aloysii Gonzagæ virtutes ac merita, juvante Deo, novis quotidie signis illustrentur, enixe petit Congregatio a R. P. Generali, ut cum opportunum videbitur, summis precibus a S. D. Nostro Paulo PP. V contendat, ut quem tanto religionis augendæ studio Beati nomine dignatus est, eumdem Catalogo Sanctorum adscribere dignetur. Existimavimus enim, id officii a nobis beati Viri prȩclara merita flagitare: qui dum viveret, huic Neapolitano Collegio, unde semina doctrinarum hausit, multo uberiora præbuit exempla singularis humilitatis, modestiæ, patientiæ, mortificationis; quarum rerum plerique, qui in hanc Congregationem convenimus, testes sumus.] Exemplum hujus Decreti eodem tempore Romam misit P. Natalis Caputus, Secretarius Congregationis prædictæ, testatus sigillo & subscriptione nominis sui, ex Actis extractum esse.

[122] [uti & Mediolanensis] Congregatio Provinciæ Mediolanensis Mediolani, eodem anno, die XXII Septembris, sequentem concepit postulationem, per modum libelli supplicis offerendam summo Pontifici a P. Generali. [Beatus Aloysius Gonzaga ex Societate Jesu, oriundus altero parente fuit ex Provincia Pedemontana, quæ censetur in Mediolanensi ejusdem Societatis Provincia; & Mediolani tam secularis, quam Religiosus diu versatus, exempla virtutum admirabilium nobis omnibus reliquit, cum magna sanctitatis fama (quam usque ad mortem viguisse, & indies etiam post mortem crevisse non ignoramus) non paucis juncta miraculis, ad ejus sepulcrum Romæ: quæ etiam in hac Provincia, sicut & in aliis, etiam longissime positis, post mortem ab ipso edita certo scimus. Propterea visum est Congregationi provinciali ejusdem Provinciæ, Mediolani coactæ in Domo Professa S. Fidelis, consentientibus triginta quatuor Patribus, ex quibus ea constat, Præpositis, Rectoribus, & Professis, ejus sanctimoniæ publicum hoc testimonium totius Provinciæ nomine coram Sanctissimo D. N. Paulo V Pontifice Maximo, præsentibus litteris dare, humillime & obnixe supplicando Beatitudini Sanctissimi D. N. ut postquam beatos Parentes nostros, Ignatium Loyolam, & Franciscum Xaverium Sanctorum, qui cum Deo regnant, canoni annumeraverit, hunc etiam dignetur catalogo Sanctorum in terris adscribere, quem tam multis & certis argumentis quotidie magis pie persuasum habemus, in cælis a Domino beatarum mentium numero aggregatum; ad amplificandam Dei & Ecclesiæ sanctæ gloriam, addendosque animos universæ Societati nostræ, nobis præsertim, qui eum non modo adhuc viventem novimus, verum etiam cum eodem magna ex parte familiariter viximus. Atque in hujus rei fidem, nostram hanc voluntatem & humilem supplicationem uniuscujusque nostrum nomine, subscriptione Secretarii ipsius Congregationis, testificari, & sigillo Provinciæ communire voluimus. Mediolani, die XXII Septembris MDCVI.

Ego Antonius Moranus Secretarius Congregationis provincialis Mediolanensis, supplico nomine totius Congregationis & Patrum singulorum, quorum hæc sunt nomina.

[123]
P. Bernardinus Rosignolius, Præpositus Provincialis.
P. Jacobus Crucius, [Patrum. 34.] Præpositus Domus Professæ Mediolanensis.
P. Hieronymus Dandinus, Rector Collegii Mediolanensis.
P. Antonius Moranus, Rector Collegii Cremonensis.
P. Julius Negronius.
P. Josep. Alamannius, Rector collegii Taurinensis.
P. Bernardinus Salinus. P. Cosmus Alamannius.
P. Julius Cæsar Isnardus.
P. Marcellus Pallavicinus, Vice præpositus Domus professæ Genuensis.
P. Joannes Baptista Sfortia.
P. Alexander Ghirardinus. P. Petrus Bovizius.
P. Antonius Marchesius. P. Basilius Alamannius.
P. Antonius Bernabobus. P. Hieronymus Bellius.
P. Pompilius Lambertengus.
P. Joannes Petrus Intius.
P. Jacobus Lambertengus.
P. Scipio Carraria, Rector collegii Comensis.
P. Thomas Ceronius, Rector Domus Aronensis.
P. Marcus Aurelius Schelinus, Rector Domus probationis Genuensis.
P. Cæsar Antora. P. Constantius Bovonus.
P. Joannes Franciscus Biaminus.
P. Nicolaus Bottus. P. Joannes Franciscus Peira.
P. Tobias Peregrinus, Vice rector col. Vercellen.
P. Andreas Majolus, Vice rector collegii Genuen.
P. Angelus Confalonerius, Superior collegii Bastiæ in Corsica.
P. Cæsar Bonus, Procurator coll. Mediolanensis.
P. Emmanuel Orchius, Rector collegii Montis Regalis. Debet in his unius nomen prȩtermissum esse negligentia librarii, nisi P. Antonius Moranus, qui semel ut Secretarius, atque iterum ut Rector subscribitur, pro duobus computetur, ad complendum numerum XXXIV.

[124] [Festum Mediolani] Ibidem Mediolani hoc anno, celebravit Collegium Breydanum splendissimo ornatu Natalem Beati nostri. Atrium & porticus scholarum, spatio CXXXVI cubitorum, circumdabantur exquisitis opere Belgico tapetibus aliisque ornamentis. Spectabatur circum tota vita Aloysii, tabulis depicta, quot capitibus a Cepario descripta legitur; & picturas adjuncta poëmata ample explicabant. Sed longior quam par est forem, si singula, pro ut minute descripta penes me habeo, vellem prosequi, præsertim cum de istiusmodi rebus alibi exhibitis, jam satis & nimium fortasse, dictum sit supra. Quamobrem tantummodo adjungendam puto totius apparatus inscriptionem primariam, quæ ita sonat: B. Aloysio Gonzagæ Societatis Jesu, marchionatus abdicatione, sanctimonia, & miraculis inclito, Academia parthenia Animosorum, gratulationum primitias D. D. Sub porticu autem recitata fuerunt, a duobus præcipuæ nobilitatis adolescentibus, poëma & oratio, præcedente, intercedente & subsequente musica exquisita. Postquam principium a Musicis datum fuit, conscendit pulpitum Poëta, descripsitque apparatum triumphi, oculis audientium subjecti, & ipsum Beati triumphalem in cælos ingressum. Sexaginta circiter versus recitaverat, cum Musica, senis vocibus suaviter intersonans, repetiit quatuor versus ex jam recitatis, quibus fingebantur Angeli orare Deum, ut Aloysium vellet cælo recipi. Tum alios subjunxit Poëta versus fere octoginta, & ex his musicus unus solus supremo tono repetiit sex versus, quibus inducebatur Virginitas, idem postulans Deum quod Angeli jam dicti. Denique sub finem poëmatis recinuerunt sex alios versus musici duo supremi toni, qui repræsentabant Gloriam & Amorem divinum; cantantesque præcedebant currum triumphalem, quo vehebatur Aloysius ad Capitolium cæleste. Successit Poëtæ Orator, probavitque, eumdem Beatum fuisse perfectissimum exemplar juvenis vere nobilis; tum hortabatur imprimis juvenes, imitatione ejus ad veram nobilitatem ut contenderent.

§ XII. Expeditur anno MDCVII Apostolicum Breve ad formandos processus.

[125] Dum talia aliaque in honorem B. Aloysii per singula fere Collegia Societatis agebantur; [Pontifex per Breve Apostolicū,] usus fuerat jure suo, a Congregatione sacrorum Rituum concesso, P. Ceparius, curaveratque via ordinaria, apud Episcopos in sua cujusque Curia, processus fieri plus quam viginti: ad quos accedentibus, jam memoratis Principum litteris atq; efflagitationibus; commisit Pontifex omnia prædictæ Rituum Congregationi examinanda: & Congregationis tunc Præfectus, Cardinalis Pinellus, lectis legendis, retulit de statu rei ad Papam; & hic exinde die XXXI Augusti MDCVII dedit Breve Apostolicum ad Congregationem sacrorum Rituum, quo ei facultatem concedit, atque adeo mandat, uti litteras remissoriales quas vocant expediat, super examine, de puritate fidei, de sanctitate morum ac vitæ, de fama miraculorum Aloysii, atque de pietate populi erga eum, instituendo: primum quidem in genere, deinde vero, si illa recte haberent, etiam in specie. Ipsum Breve inscriptum fuit. [Venerabilibus Fratribus nostris sacræ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, super ceremoniis & sacris ritibus deputatis.] Intus vero sic incipit, ac porro habet.

[126] [quod hic inseritur,] Paulus Papa V. Venerabiles Fratres nostri; salutem & Apostolicam benedictionem Ad aures nostras multorum relatione pridem pervenit, bonȩ memoriæ Aloysium, ex nobili familia Marchionum Gonzaga ortum, dum in humanis egit Societatis Jesu Religiosum, vitæ sanctitate, ac miraculorum fama, tam in Urbe, quam in diversis Italiæ locis celebrem esse; & propterea cum carissimi in Christo filii nostri, Rudolfus Romanorum Rex in Imperatorem electus, & Henricus Francorum Rex, Christianissimus, & clarissima in Christo filia Maria Regina, prædicti Henrici uxor; nec non dilectus filius, nobilis vir, Albertus Archidux Austriæ; & dilectæ etiam in Christo filiæ nobiles mulieres, Isabella Infans Hispaniarum, & Margarita ab Austria Monialis; & dilectus etiam filius noster Franciscus, titulo S. Silvestri Presbyter Cardinalis Dietrichstain nuncupatus, omnesque fere Italiæ Principes; & præcipue dilectus filius, nobilis vir, Franciscus, Marchio Castellionis, Sacri Romani Imperii Princeps, ac prȩdicti Rudolfi, in Imperatorem electi, apud nos & Apostolicam Sedem Orator, ejusdemque Aloysii frater germanus; aliæque personæ Ecclesiasticæ & Seculares, nobis humiliter supplicari fecerint, ut ad ejusdem Aloysii canonizationem procedere, ac litteras remissoriales & compulsoriales ad hunc effectum concedere, & alias inquisitionem vitæ ac morum sanctitatis, & miraculorum committere dignaremur.

[127] Nos, pro pastorali solicitudine, quam erga gloriosos viros, honorem hujusmodi promerentes, exhibere tenemur; nec non piis hujusmodi supplicationibus, quantum cum Deo possumus, annuentes; [jubet expediri] ac de vestra pietate, prudentia, doctrina, fide, & integritate plenam in Domino fiduciam habentes; vobis per præsentes injungimus, ut super puritatis fidei, vitæ & morum sanctitatis, miraculorum hujusmodi, & populi erga illum devotionis fama, in Curia, ubi multos annos vixisse, ac requiescere asseritur, in genere primum inquiratis; & aliquibus Episcopis, seu aliis honestis personis, gravitate, integritate, ac prudentia, & doctrina præditis, extra Curiam (præsertim in provincia Lombardiæ, unde oriundus esse prȩdictus Aloysius pariter asseritur) committatis, ut super eadem puritatis fidei, vitæ ac morum sanctitatis, miraculorum, & populi erga eum devotionis fama in genere similiter inquirant, & quȩ invenerint fideliter & sub sigillo ad vos in scriptis transmittant; &, an eis videatur, quod super veritate eorumdem ad specialem Inquisitionem sit procedendum, scribant.

[128] Ac, si per generalem hujusmodi Inquisitionem vobis videbitur, & constiterit, ad specialem Inquisitionem deveniendum esse, ut ad eamdem pariter super præmissis, & aliis, [a Congr. Rituum] a sacris canonibus requisitis, in Curia deveniatis & procedatis; Articulisque & Interrogatoriis datis, Promotoreque fidei adhibito, citatione legitima præcedente, testium productorum juramenta recipiatis; eosque examinetis, ac eorum dicta in acta redigi curetis; juraque & munimenta, ad negotium hujusmodi facientia, quæcunque recipiatis; aliaque omnia & singula (quæ ad plenam & legitimam in hujusmodi negotio probationem necessaria & opportuna fore, juxta sacrorum canonum decreta, cognoscetis) faciatis; nec non extra Curiam, & in provinciam prædictam præcipue, litteras remissoriales & compulsoriales decernatis & relaxetis; prȩdictisque aut aliis similibus personis; ut ad testium examen, jurium & munimentorum receptionem, prout præfertur, procedant, omniaque sigillo clausa ad vos fideliter pariter transmittant. Vobis enim pro præmissis omnibus & singulis faciendis, agendis & exequendis, & processus per vos, seu alios vestro mandato, rite & recte conficiendi, & confectos aperiendi, ac in eisdem etiam sub censuris & pœnis ecclesiasticis procedendi; contradictores, vestris & dictorum Subdelegatorum mandatis non parentes, [litteras remissoriales.] per easdem censuras & pœnas cogendi & compellendi; ipsasque censuras & pœnas aggravandi & reaggravandi, auxiliumque brachii secularis, si opus fuerit, invocandi, aliaq; omnia & singula necessaria seu quomodolibet opportuna faciendi, gerendi, ordinandi, mandandi & exequendi plenam & liberam facultatem auctoritate Apostolica tenore præsentium concedimus & impertimur; non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ, apud S. Marcum, sub Annulo piscatoris, die XXXI Augusti MDCVII, Pontificatus nostri anno tertio. Scipio Coballutius.] Hactenus litteræ Apostolicæ, quæ deinde singulis Remissorialibus, a sacra Congregatione expeditis, insertæ fuerunt.

[129] Subinde Procurator causæ constitutus fuit, ab Excellentissimo Principe Castellionensi, [Constituuntur, Procurator causæ,] P. Virgilius Ceparius, cum facultate agendi coram Papa, Cardinalibus, Romana Curia, & quibuscumque Judicibus; item substituendi sibi Procuratores alios, ubi ubi visum fuerit. Eidem Cepario paucis post mensibus submisit Serenissimus Mantuæ Dux etiam ipse mandatum, quo similiter eum constituit, suo & omnium Gonzaghianæ familiæ Principum nomine, in eadem causa Procuratorem totius ejusdem familiæ, contribuens etiam facultatem agendi, ut supra, & oppignerandi omnia quæ Ducis sunt. Simile mandatum eidem misit etiam Reverendissimus Episcopus Mantuanus, suo & suȩ diœcesis nomine. Interea accepto Brevi Apostolico, præsentavit illud statim Ceparius sacræ Congregationi die I Septembris, tunc coactæ in palatio Cardinalis Pinelli; & Congregatio, acceptato lectoque Brevi, judicavit expediendas esse litteras remissoriales, atque expedivit reipsa quaternas ad inquirendum in genere tantum: deputavit quoque Judices, [Judices,] Romæ quidem Cardinalem Pamphilium cum potestate substituendi, prout substituit Reverendissimos Dominos Episcopos, Marcum Cornarum, Patavinum; & Cæsarem Fidelem, Salonensem, eumdemque vices gerentem Romæ Cardinalis Vicarii: Mantuæ vero & Parmȩ deputavit utriusque loci Episcopos, & Castellione D. Pastorium, Protonotarium Apostolicum.

[130] Constituerunt mox Judices illi tribunal suum, examinarunt testes, & omnibus, uti mandatum erat, legitime peractis, miserunt eodem adhuc anno MDCVII ad P. Ceparium processus quos formaverant. Hic vero illos præsentavit sacræ Congregationi coram Notario & testibus. Apertis autem ibi processibus & consideratis, auditaque die XIX Januarii sequentis anni in Congregatione sacrorum Rituum relatione Cardinalis Pinelli; censuerunt Judices, omnia quæ de jure requiruntur adesse, adeoque posse procedi ulterius; & reipsa decreverunt, urgente Cepario executionem Brevis Apostolici, concedendas esse ultimas Remissoriales in specie; constitueruntque Promotorem fidei, D. Jacobum Spadam, [Promotor fidei,] Advocatum consistorialem; & confirmarunt Judices Romæ, eumdem Cardinalem Pamphilium cum suis substitutis; & Ceparius citandum curavit Promotorem prædictum, ut videret expediri Remissoriales, ac traderet Interrogatoria sua, examinandis proponenda: protulitque etiam ipse Ceparius Positiones sive Articulos suos, circa quos examinatio fieri deberet, super vita & miraculis Aloysii; & fuerunt acceptati.

§ XIII. De Processibus in specie, ad augendum Beati cultum fieri cœptis anno MDCVIII.

[131] Diximus modo, a Cardinalibus sacræ Congregationis Rituum litteras Remissoriales, a Promotore fidei Interrogatoria, a Procuratore causæ Articulos, sub initium hujus anni fuisse expedita. Juvabit singulorum tenorem hic adscribere. Remissoriales sic habent: Dominicus Ostiensis, Pinellus; Antonius Maria, Tusculanus, [Litteræ Remissoriales,] Gallus; Ascanius Prænestinus, Columna; Episcopi: Franciscus Maria, tituli S. Mariæ in Aracæli, de Monte; Robertus, tit. S. Mariæ in via, Bellarminus; Seraphinus, tit. S. Salvatoris in Lauro; Hieronymus, tit. S. Blasii de Annulo, Pamphilius; Ludovicus, tit. S. Pancratii, Montis Regalis; Presbyteri: Odoardus, S. Eustachii, Farnesius; Andreas, S. Angeli, in foro piscium, Perettus; Joannes Baptista, S. Mariæ in Cosmedin, Detus; Carolus Emmanuel, S. Nicolai in carcere Tulliano, Pius; Diaconi, S. R. E. Cardinales; super canonizationibus Sanctorum rite & recte faciendis per felicis recordationis Sixtum Papam V generaliter, tamquam Congregationis sacrorum Rituum Præfecti, primo; ac nuper etiam per sanctissimum Dominum nostrum Paulum divina providentia Papam V, super canonizatione bonæ memoriæ Aloysii, ex nobili familia Marchionum Gonzagæ orti, dum vixit Societatis Jesu Religiosi, specialiter deputati, prout in litteris desuper emanatis tenoris infrascripti, videlicet. Paulus Papa V. Venerabiles Fratres nostri, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad aures nostras &c. pro ut superiori §. Quibus hic ad verbum insertis, apponitur nomen illius, ad quem Remissoriales diriguntur: Exempli gratia. Reverendo in Christo Fausto Pastorio, Archipresbytero Castellionis, Protonotario apostolico. Et continuo sic pergitur:

[132] Noveris, juxta mandatum ejusdem S. D. N. Pauli Papæ V, supra insertis litteris contentum, post inquisitionem de puræ fidei, sanctæ vitæ, & morum fama, de miraculorum magnitudine, de populorum observantia erga dictum bonæ memoriæ Aloysium Gonzagam generatim tantum, non sigillatim tibi commissam; coram nobis stetisse R. P. Virgilium Ceparium, Societatis Jesu Presbyterum, Procuratorem, & procuratorio nomine Illustrissimi & Excellentissimi D. Francisci Gonzagæ Marchionis Castellionis, Imperii Principis, ejusdemque Aloysii fratris germani; eumque, [visis processibus in genere] prius hujusmodi procurationis suæ mandato legitime declarato, quatuor Processus, primum Romæ ab Illustrissimo & Reverendissimo D. Cardinali Pamphilio, Sanctissimi Domini nostri in spiritualibus, Urbis Vicario, sive a RR. in Christo Patribus, Episcopis Patavino & Salonensi, ejus delegatis: alterum Mantuæ ab Episcopo Mantuano: tertium Parmæ ab Episcopo Parmensi: demum quartum Castellione a te, peculiari nostro ordine & jussu, de generali inquisitione famæ prædictæ factos, & compositos, clausos & sigillo obseratos, nobis obtulisse.

[133] Quibus apertis, visis, & omni animadversione lectis, cum in illis testium, omni exceptione majorum, rite & recte examinatorum, depositione, juramento firmata, legitime satis superque liquido constet de puræ fidei, [& probatis,] de integerrimæ vitæ, de magnorum miraculorum fama, deque populorum erga dictum bonæ memoriæ Aloysium Gonzagam devotionis observantia: adhæc ipsa & Judices omnes, a nobis pro prædictis processibus formandis constituti, narratos articulos, per suas cujusque litteras abundantissime probatos, & ad ulterius progrediendum confirment:

[134] Nos, in Palatio prædicti Dominici, antiquioris Cardinalis & sacri Collegii nostri Decani, causis rituum audiendis, & terminandis in unum coacti, visis processibus prædictis, & ejusdem Dominici Cardinalis Pinelli super præmissis relatione audita, [ad petitionem Procuratoris] ad ulteriora procedendum judicavimus; &, juxta formam prædictarum litterarum Sanctissimi D. N. Papæ, litteras remissoriales & compulsoriales decrevimus, & dimisimus; ut de prædictis omnibus singularis & peculiaris inquisitio perficiatur. Quo decreto promulgato, Rev. P. Virgilius Ceparius Procurator, nomine quo supra, ut clarius integritas, puritasque fidei, vitæ sanctitas, & ejusdem bonæ memoriȩ Aloysii Gonzagæ miraculorum magnitudo omnibus eniteat; legitime citato Joanne Baptista Spada, Advocato Consistoriali & Procuratore fiscali, a nobis peculiariter constituto, nonnullas Positiones & articulos, sive materias articulatas, vitam, mores & miracula ejusdem bonæ memoriæ Aloysii continentes, facto, realiter & in scriptis exhibitas produxit; quibus probandis se suamque partem, in Curia & extra, & in partibus admitti, remissionemque desuper necessariam & opportunam, seu remissoriales & compulsoriales, cum judice, & loci deputatione, juxta prælibati Sanctissimi D. N. mandatum, decernere & concedere dignaremur, & instrumenta remissoriæ & compulsoriæ necessaria dimitti per nos, ea qua per est contentione, postulavit.

[135] Idcirco nos, Dominicus, Antonius Maria, Ascanius, Franciscus Maria, Robertus, Seraphinus, Hieronymus, [expeditæ,] Ludovicus, Odoardus, Andreas, Joannes Baptista, & Carolus Emmanuel, Cardinales memorati, animadvertentes postulationem hujusmodi justam esse & rationi consonam; cum justa petentibus denegandus non sit assensus; cupientes ut mandatum Apostolicum in præinsertis litteris nobis directis, re ipsa perficiatur, dictas Positiones & Articulos, sive materias articulatas nobis exhibitas, admittendas duximus. Quamobrem auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, Faustum Pastorium, Archipresbyterum Castellionis, [jubent Archipresbyterum Castellion.] & Protonotarium Apostolicum, de cujus fide, sinceritate, & Religionis zelo, ac propensa & debita erga hanc sanctam Sedem obedientia plurimum in Domino confidimus, Judicem eligimus & constituimus; ut in civitate & Marchionatu Castellionis, & in vicinis civitatibus, terris seu oppidis diœcesis Brixiensis, in ecclesia seu sacello, vel alio in loco ubi commode potueris, abs te eligendo, in quo dictæ litteræ remissoriales, & testes, super eis inducendi, debeant examinari, nostro ex officio & auctoritate Apostolica elegimus, & eligimus per præsentes has nostras litteras remissorias, & compulsorias præterea decernendo quam maxime opportunas.

[136] Quæ omnia & singula prȩmissa tibi, Fausto Pastorio, Archipresbytero, Protonotario Judici prȩdicto, denuntiamus, insinuamus, aperimus, tibique cognitum facimus per prȩsentium tenorem, [examinare testes,] teque monemus primo, secundo, & tertio & peremptorie, tibique in virtute sanctæ obedientiæ mandamus, ut statim, visis & receptis præsentibus, ubi prȩdicti Procuratoris, vel alterius, legitime comparentis nomine ipsius, prȩsentium vi fueris requisitus; omnes & singulos testes, litteras, scripturas, instrumenta, jura, munimenta, & quȩcunque alia, quæ Illustrissimi & Excellentissimi D. Marchionis Castellionis principalis nomine producentur, super Positionibus & Articulis, quos prȩdicti Dominici Cardinalis Pinelli, sacri Collegii Decani, sigillo mittimus inclusos, cum te in dicta civitate Castellionis, & alibi ut supra, & in loco abs te eligendo pro tribunali sedere contigerit; ipsosque testes, juxta Interrogationes a prȩdicto Joanne Baptista Spada, Advocato Consistoriali & Promotore fidei a nobis constituto, datas, quas tibi in rotulo remissoriæ inclusas similiter mittimus: ita tamen, ut prius juxta dictas Interrogationes, cum facultate illis addendi & detrahendi ex qualitate personæ examinandæ; & deinde super Articulis eodem in rotulo inclusis, juxta prudentiam tuam, tibi a Domino collatam & concessam, diligenter examines; & per Notarium publicum, qui de legalitate & fidelitate sua in manibus tuis corporale prȩstet juramentum, eorum dicta & depositiones scribi jubeas; ipsorumque testium testimonia & dicta, nec non scripturas, instrumenta, ac jura & munimenta fideliter etiam describenda cures.

[137] Depositionibus vero dictorum testium atque dictis, fideliter in scriptis redactis, [eorumque depositiones Romam mittere.] una cum Positionibus & Articulis supradictis, ac litteris, scripturis, instrumentis, juribus & munimentis, sive ipsorum veris transumptis, sub sigillo tuo inclusis, ad nostram prȩsentiam ad Romanam Curiam, quanto citius poteris, cum fideli nuntio, ad hoc in manibus tuis jurato, transmittas; significando nobis, quæ & quanta fides dictis testibus, litteris, scripturis, & transumptis fuerit adhibenda. Testes autem qui mominati fuerint, si se odio, gratia, amore, favore, ira, invidia, rancore, & timore exuerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, testimonium veritati perhibere compellas. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium, prȩsentes manibus nostris; & infrascripti Protonotarii Apostolici, ad acta canonizationum Sanctorum adnotanda specialiter deputati, & per infrascriptum nostrȩ Rituum Congregationis Secretarium & Notarium publicum expedire, & auscultari, ac sigillo prȩdicti Dominici Episcopi Ostiensis, antiquioris Cardinalis, & nostri sacri Collegii Decani, jussimus & fecimus impressione muniri. Datum Romæ, in Palatio solitæ residentiæ prȩdicti Cardinalis Pinelli, Episcopi Ostiensis, in quo pro negotio hujusmodi congregati fuimus, anno MDCVIII, XIII Kalendas Maij, Pontificatus prȩlibati Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, D. Pauli Papæ V anno tertio.

[138] Interrogatoria Promotoris fidei sunt hujusmodi, Joannes Baptista Spada, [Interrogatoria Promotoris fidei.] Sacræ Aulæ consistorialis & fisci ac Cameræ Apostolicæ Advocatus, & in causa canonizationis servi Dei B. Aloysii Gonzagæ ab Illustrissimis & Reverendissimis Dominis Cardinalibus sacrorum rituum, Promotor fidei electus & deputatus, ex officio petit & instat, testes producendos & examinandos, tam in Urbe quam alibi locorum, pro parte admodum Reverendi Patris Virgilii Ceparii Societatis Jesu, causæ hujus Procuratoris & substitutorum ejus, super excellentia vitæ, sanctitate & miraculis ejusdem B. Aloysii servi Dei; antequam super Articulis examinentur, præmisso juramento tactis Euangeliis, super infrascriptis Interrogatoriis & singulis eorum, diligenter, fideliter, & separatim interrogari. I. Imprimis moneatur quilibet testis de gravitate periurii, præsertim in similibus causis canonizationis, pro ut hæc de qua agitur. II. Deinde interrogetur quilibet testis de nomine, cognomine, patria, ætate, parentibus. III. An sit confessus peccata sua, & sacrum Eucharistiæ Sacramentum sumpserit; & quando. IV. An fuerit ipse testis aliquando publice & nominatim excommunicatus, & an postea fuerit absolutus, vel adhuc excommunicatus permaneat, & ex qua causa. V. An fuerit ab aliquo instructus quomodo debeat deponere, & super quo; & a quo, vel a quibus personis id factum fuerit. Cum autem deventum fuerit ad Articulos, omnes & singuli Judices & Examinatores, in qualibet depositione super quolibet Articulo, si testis dixerit se nihil scire, & negative responderit, ulterius non interrogent: si vero aliquid testis affirmaverit, interrogent illum de scientia & causa scientiæ, loco, tempore & contestibus; & in fine cujuslibet Articuli interrogent, an sit possibile quod veritas aliter se habeat, quam ipse testis deposuit: & an possibile sit quod casus, de quibus testis, uti miraculosis, deponit, evenerint aliquo medicamento præcedente, vel ex aliqua alia causa naturali vel accidentali, ita ut possit non esse miraculum. Et in reliquis suppleat diligentia Dominorum Judicum & Examinatorum, qui etiam suo arbitrio, & inspecta qualitate & conditione testium, possint aliqua ex istis Interrogatoriis omittere, prout expediens ipsis videbitur.]

[139] Articuli, a Procuratore causæ oblati, ut super illis examinentur testes, [Articuli a Procuratore causæ oblati] incipiunt hoc modo. P. Virgilius Ceparius Societatis Jesu, in causa canonizationis servi Dei B. Aloysii Gonzagæ, ab Illustrissimo & Excellentissimo Domino, D. Francisco Gonzaga, S. R. Imperii Principe, Marchione Mantuæ, Marchione Castellionis a Stiveriis & Medularum; arcis Sulpharini Domino; Barone libero in regno Bohemiæ, & Sacræ Cæsareæ Majestatis a Consiliis, Camerario, & apud S. D. Nostrum, D. Paulum V Pontificem Maximum & sanctam Sedem Apostolicam Oratore ordinario, & ejusdem B. Aloysii germano fratre, Procurator constitutus; prout constat legitimis instrumentis, in hac causa productis; ut clarius liqueat de fide, excellentia vitæ, sanctitate & miraculis dicti Aloysii: quodque & in vita & in morte, quæ fuit XXI Junii MDXCI, & post mortem usque ad præsens tempus fuit communiter ab omnibus habitus, reputatus & nominatus Sanctus; & ad omnem alium meliorem finem & effectum, adhibitis petitionibus, requisitionibus & postulationibus, Articulos infrascriptos dat, facit, exhibet atque producit, quos in Curia & extra ad probandum admitti & in Rotulo Remissoriæ seu remissorialium includi, & super illis testes inductos & inducendos examinari, & de illis inquiri petit & instat, ad onus superfluæ probationis non se adstringens: de quo protestatur, non solum præmisso, sed omni alio meliori modo &c.

[140] Imprimis quidem Procurator prædictus repetit & reproducit omnia & singula instrumenta, [pro processu Romano & Castellion.] processus, & jura, scripturasque tam publicas quam privatas, in hac causa quomodolibet productas, exhibitas & factas. In quantum & non aliter &c. Ex quibus sic ptoductis & repetitis, licet credat constare de supradictis Aloysii fide, excellentia vitæ, sanctitate, & miraculis, aliisque supradictis; nihilominus ad abundantiorem cautelam, & quatenus non constet, ponit & probare vult & intendit. Primo &c.] His subjungit Procurator, in processibus Romano & Castellionensi in specie, Articulos suos XLVII, complexos synopsin vitæ Aloysii, virtutum, actorum post mortem, & quæ famam sanctitatis ejus augent; & ultimo loco inquiritur de miraculis, quorum aliquot sigillatim annumerantur probata, [item pro Florentino & vallis Tellinæ:] & porro probanda. At in processibus Florentino & Vulturenæ vallis, prætermissis aliis Articulis, tantum producit ultimum de Miraculis, [ponens & probare volens & intendens,] ut supra dictum est, [quod Aloysius, tam dum in humanis egit, quam post mortem communiter ab omnibus utriusque sexus fidelibus, tam a principibus viris & nobilibus, quam ab ignobilibus; tam laicis quam Ecclesiasticis & Religiosis personis; nedum Romæ, ubi obiit; sed etiam Mantuæ & alibi, dum vixit, antequam in Religionem ingrederetur; & communiter publice & palam, pro viro, supradictis omnibus virtutibus ornato, sancto, & Dei amico habitus, tentus, & reputatus fuit & est; & erga illum habuerunt & habent devotionem & adhuc illo vivente, magnam erga eum habebant inclinationem, affectionem, & devotionem, ob sanctitatem quam in eo videbant florere: & eo vivente domestici res, quibus usus fuerat, tamquam reliquias sumebant & asservabant. Alii, posse eum adhuc vivum canonizari, dicebant; & eum in gratia Dei esse confirmatum, credebant. Alii, ob maximam sanctitatem ejus, mirabantur, quod adhuc vivens publice non multa & maxima miracula faceret. Alii, similem ipsi fuisse S. Thomam Aquinatem, dum viveret, arbitrabantur. Denique tanta erat opinio & fama sanctitatis ejus, ut vita ipsius, adhuc ipso vivente, descripta fuerit, ut vita viri sanctitate conspicui; & post mortem ejus, visio de ejus gloria a quadam Moniali habita fuerit &c. Et hoc fuit & est verum &c.]

[141] Tum subdit Articulum unicum, qui in processibus Romano & Castellionensi ultimus est, [quorum ultimus hic apponitur.] eodem quo illic legitur modo. Videlicet [ponit, quod Deus, ad sui nominis gloriam & honorem, vel fidei Catholicæ corroborationem, vel ad manifestandam dicti Aloysii servi sui innocentem & sanctam vitam; non ex arte aliqua, neque ex vi verborum, neque ex illicita pactione; sed ejus meritis & intercessione post mortem, pluribus in locis in Italia & extra, ad contactum imaginum vel reliquiarum ejus, & ad ejus invocationem, plurima miracula operari misericorditer dignatus est, & adhuc operari dignatur, liberando e variis periculis, laboribus, tentationibus, tribulationibus, infirmitatibus eos, qui ejus auxilium humiliter & devote implorarunt & implorant: & omnes qui prædicta miracula noverunt & noscunt, indubitanter crediderunt, tenuerunt & reputaverunt, prout tenent, credunt & reputant, hujusmodi miracula fuisse & esse vera, & non ex arte, neque ex vi verborum, neque ex illicita pactione cum aliquo malo spiritu; sed a Deo, ob merita & ad intercessionem dicti Aloysii, præter aut supra rerum naturalem ordinem, ex supradictis causis facta fuisse & esse, & pro tempore fieri, prout testes desuper examinandi, qui præmissa suo tempore viderunt, vel in seipsis experti sunt, vel ab aliis communiter audiverunt, deponent, & sic fuisse & esse verum, publicum &c. ac publicam vocem & famam, affirmabunt] Atque hæc sola circa examen testium proponuntur in processu Vulturenæ vallis; quia de gestis a Beato in vita, nulla istinc loci expectari notitia debebat. In Florentino aliquot insuper miracula, quæ Florentiæ sciebantur pridem evenisse, speciatim exprimuntur; & in Romano & Castellionensi annumerantur duodecim, variis locis impetrata.

[142] Litteræ Remissoriales, ut supra conceptȩ, priusquam ad delegatos Judices dimitterentur, habita fuit XV Martii ejusdem anni alia Congregatio sacrorum Rituum in palatio Cardinalis Pinelli; [Quando Remissoriales ad singulos Judices missæ sint.] in eaque statutum fuit, ut exemplar earumdem litterarum mitteretur per manus ad omnes Cardinales dictæ Congregationis; ac tum demum, omnium calculo approbatæ, transmitterentur ad Judices deputatos. Quod & factum est. Non tamen transmissæ fuerunt omnes eodem tempore, sed primo loco ad Judices Romanos, Cardinalem Pamphilium ejusque subdelegatos, Patavinum ac Salonensem Episcopos, jam supra commemoratos: qui testes examinare cœperunt die XIII Aprilis MDCVIII. Die XIX ejusdem Aprilis signatæ fuerunt Remissoriales Castellionenses; inscriptæ Reverendo in Christo, Fausto Pastorio, Archipresbytero Castellionis, Protonotario Apostolico; qui XIV sequentis Julii examinavit testem primum; quique inter obeundum munus sibi delegatum, creatus fuit Abbas mitratus, & prius obiit quam processum plene formasset: habuitque sibi, tum in nova Abbatis mitrati dignitate, tum in officio Judicis delegati, successorem Camillum de Cataneis, qui processum complevit. Aliquanto tardius expeditæ fuerunt duæ aliæ Remissoriales, pro fabricandis processibus Florentiæ & in Vulturena valle; alteræ ad Reverendissimum in Christo Patrem Alexandrum Martium Medicæum, Archiepiscopum Florentinum: alteræ ad Reverendum in Christo Prosperum Perandam Archipresbyterum Burmiensem. Primus initium examini dedit anno MDCIX, XVIII Januarii: alter vero anno MDCXII, XXIV Septembris, triennio fere post acceptas Remissoriales, quia eatenus commissionis executionem impedierant acatholici, in valle Tellina prædominantes.

[143] Ubi Rotula (ita vocant) Remissorialium Castellionensium facta fuit, [Procurator Castellionem adiit,] Castellionem se contulit Ceparius, ratus interesse plurimum, recte & legitime probari in patria ipsius Beati, principia sanctitatis ejus, id est pueritiæ atque adolescentiæ, præsentavitque ibi in ecclesia principe, festa luce B. Aloysii, Remissoriales prȩdictas; quæ receptæ fuerunt coram omni populo, sonantibus organis, cantantibus musicis, tonantibus bellicis tormentis, tota civitate festum diem agente: atque omnibus rite dispositis, sequenti mense exordium processui per testium examinationem datum fuit. Hoc eodem anno MDCVIII advolavit Romam, atque indies mirum in modum percrebrescebat fama beneficiorum, quȩ Deus liberaliter elargiebatur ad invocationem B. Aloysii, populis, Vulturenam vallem & sparsos per illam montes incolentibus; celebrabaturque incredibilis eorum pietas & fiducia in Beatum, e lectione Vitæ ejus excitata. Adjungerem hic distinctam rei novæ narrationem, nisi satius foret, illam prȩfigi ipsi Vulturenæ vallis processui, infra exhibendo.

[144] Hoc etiam anno, ad incrementum gloriæ B. Aloysii non modicum, [ubi Collegium fundatur,] cum maxima utilitate Principatus olim ejus conjunctum, fundatum est Castellione Collegium Societatis Jesu, consentiente atque adjuvante Principe Francisco, a tribus ejus, uti & Aloysii ipsius neptibus, Cynthia, Olympia, Gridonia. Hæ quippe virtutes & sanctimoniam beati patrui æmulandi studio incensæ, uti a castimonia, perpetuo ac illibate servanda Deoque obstringenda voto, sanctius vitæ institutum, ejus exemplo ordiri statuerant; ita sub illorum quoque disciplina, qua ipse tantum profecerat, ad perfectionem instrui impense cupiebant. Quamobrem accerserunt Patres aliquot Societatis prȩdictæ: & venerunt hoc anno quatuor, mox numero augendi: inducuntur in habitationem amplam, quæ ipsorum Principum loci fuerat; jaciuntur novo Collegio temploque fundamenta; assignantur reditus annui aureorum facile ducentorum supra mille: & post biennium, perfecto maxima parte jam templo, [& caput Beati recipitur.] misit eo admodum Reverendus Pater noster Claudius Aquaviva, Præpositus Generalis, e domo Professorum Romana, quo translatum e Collegio fuerat anno MDCV, sacrum B. Aloysii Caput; utque illud majori pompa ad Principatum suum postliminio rediret, adjunxit Corpora Sanctorum Marcelli & Jovini, duorumque anonymorum, ex cœmeterio S. Priscillæ extracta; quæ splendide ibidem hodiedum reposita honorantur, & honoravi ipse qui hæc scribo; sacrumque Juvenis Angelici Caput iterum iterumque, qua decet reverentia, exosculatus sum. Quo autem modo translatum eo fuerit, narrabitur lib. 2 Vitæ, cap. 23. Denique Congregatio sexta Generalis Societatis Jesu, Romæ hoc no MDCVIII coacta, Decreto XLIV ita scriptum reliquit: Cum de petenda canonizatione beatorum Aloysii Gonzagæ & Stanislai Kostkæ propositum fuisset; Congregatio censuit, rem debere commendari Rev. Patri Nostro; ut quando videret opportunum, eam a Summo Pontifice, sextæ hujus Congregationis nomine, postularet.]

§ XIV. Anno MDCXI festum ejus Matriti. Missa dilata, denuo petita & concessa a Paulo V.

[145] Dimissis quo debebant litteris remissorialibus, dum per Judices deputatos formantur processus, aliquot elapsi sunt anni. [Festum an. 1611 Matriti celebratur solenniter] Interea Princeps Franciscus, sæpe memoratus, obitis jam nomine Augustissimi Imperatoris apud Romanum Pontificem ordinaria & extraordinaria legationibus, ab eodem legatur Matritum, ad potentissimum Hispaniarum atque Indiarum Monarcham Philippum tertium. Fuit ibi anno MDCXI, & quam Romæ pluries celebraverat anniversariam Beati fratris sui solennitatem, Matriti quoque nihilo minori apparatu in ecclesia Societatis Jesu celebrandam instituit, ingentemque summis ac imis erga Beatum, qui eatenus in Hispania vix notus erat, instillavit pietatem. Rei seriem perscripsit Matriti ad P. Ceparium, Romæ tunc agentem, die tertio Julii jam dicti anni, P. Joannes Baptista Zoëcchi. Litterarum ejus hocce compendium habeto. Tota ecclesia peristromatis Excellentissimi Legati ornatissima fuit, eminente in summo altari imagine B. Aloysii. Primæ Vesperæ solennissimæ, a musicis regiis fuerunt cantatæ, præsentibus magno numero Grandibus (qui dignitatis in Hispania summæ noscuntur esse) Ducibus, aliisque primariæ nobilitatis, & facile XV Grandium uxoribus, præter alias sublimibus titulis insignes feminas. Ipso die festo, ultra jam memoratos, adfuerunt etiam Rex ipse & Regina in Missa solenni, cum universa nobilitate aulica utriusque sexus; Dux Lermensis, Cardinalis Toletanus, & quidquid Grandium uxorumque eorum est Matriti: adfuerunt pariter Nuntius Apostolicus, Legatique Reipublicæ Venetæ & aliorum Principum. R. P. Florentia ad talem audientiam pro concione dixit; atque ita dixit, discurrens per vitam & virtutes B. Aloysii, ut multis inde diebus toto Matrito alius non audiretur in congressibus sermo, quam de sanctitate Aloysii, ac de felicitate Principis Francisci, qui dum viveret tam sanctum haberet fratrem in cælo.

[146] Denique, mi Pater, (ita pergit Auctor litterarum citatus) hocce festum quodammodo quædam canonizatio hic fuit; [præsentibus Rege & Regina.] stupuitque civitas tota, utramque Majestatem regiam sua illud præsentia cohonestare voluisse, inquiens, nullo alio signo suam illos erga Principem Franciscum propensam voluntatem manifestius declarare potuisse. Duo sub idem tempus contigere mirabilia, non sine numine Beati nostri. Alterum est, quod cum nonnemo, primi inter Principes nominis & dignitatis, pridie festi jurejurando confirmasset, nunquam se pedem in templum Societatis illaturum esse; ipso festo non solum eo intulit pedem, verum etiam peccata sua ibidem expiavit, ac familiarior deinceps Patribus, quam unquam antea, fuit. Alterum illi non absimile reputatur, quod præcipuæ dignitatis matrona, quæ nunquam ejusdem ecclesiæ limen, nescio cur, transierat; illo festo eam intravit ac deinde frequentavit. Ejusdem festi intuitu donavit Princeps ecclesiæ magnam vim ceræ; Patribus vero epulum, quod centum sufficeret personis; cui & ipse cum suis, Duce de Villa Hermosa, Principe Squyllacei, aliisque interfuit. Donavit quoque Patribus pulcherrimam lipsanothecam, alteram P. Florentiæ concinatori, ac tertiam P. Moncadæ, qui Principi a confessionibus est.] Hæc Matriti.

[147] Subinde absoluti Romæ, Castellione & Florentiæ processus, [An. 1612 decernitur Beato Missa a Congregatione Rituum,] rite signati, sacræ Congregationi Rituum traditi, & ab hac commissi fuerunt Eminentissimo Cardinali Capponio examinandi. Hic, examine absoluto, ad Congregationem retulit anno MDCXII, super validitate processuum prædictorum, Remissorialium, nec non de sanctitate & miraculis B. Aloysii: & Congregatio decrevit die X Novembris, Missam & Officium eidem Beato concedenda esse per universam ejus Religionem. At summus Pontifex, quia Congregationi interfuerat quoque Cardinalis Gonzaga Ferdinandus, Ducis Mantuani frater, consanguineus Aloysii, qui postea, deposita purpura, fratri in Ducatum successit; noluit ilico (uti alioquin fere solent Pontifices) ratum habere decretum, ne quid in re tanta personæ dicti Cardinalis, [quæ differtur a Papa,] non solis Beati meritis datum esse, suspicari quis posset: sed, suspensa decreti executione, mandavit causam ad examen sacræ Rotæ deferri; non quidem ut illa cognosceret de decreto Eminentissimorum Cardinalium aut de Missa Beato concedenda, quod jam judicatum erat; sed tantum, ut processus & causam examinaret, quatenus ad canonizationem spectat. Deputati Auditores Rotæ pro tali examine, fuerunt Illustrissimi, Franciscus Sacratus, postea Cardinalis; Joannes Baptista Coccinus, & Joannes Baptista Pamphilius; qui deinde summus Pontifex electus, Innocentius X fuit. Ita fere habent schedæ P. Ceparii.

[148] Porro Auditores isti non nisi anno secuto nominati fuerunt; & quidem ab ipso Sanctissimo Domino Papa, uti constat ex decreto sacræ Rituum Congregationis: quod, quia etiam alia superius memorata de processibus in genere ac specie tangit confirmatque, totum hic subjicio: [Franciscus Maria, miseratione divina tituli S. Laurentii in Lucina S. R. E. Presbyter Cardinalis a monte, [dum causa ab Auditoribus Rotæ examinetur.] Congregationis sacrorum rituum Præpositus. Universis & singulis præsentes inspecturis, lecturis, & audituris salutem in Domino sempiternam. Cum alias instantibus & petentibus gloriosæ memoriæ Serenissimo Rudolfo, Romanorum Rege in Imperatorem electo; & Serenissimis Henrico Francorum Rege Christianissimo, & Maria Regina prædicti Henrici uxore; Alberto Archiduce Austriæ, Isabella Infante Hispaniarum, & Margarita ab Austria, nec non Illustrissimo & Reverendissimo D. Francisco Cardinali Dietrichstain, omnibusque fere Italiæ Principibus, & præcipue Illustrissimo & Excellentissimo D. Francisco Gonzaga, Castellionis & sacri Romani Imperii Principe; Sanctissimus D. N. Paulus Papa V, per litteras in forma Brevis expeditas sub Annulo Piscatoris, datas Romæ apud sanctum Marcum die XXXI Augusti MDCVII Pontificatus sui anno III; specialiter & expresse sacræ Rituum Congregationi commiserit, ut in genere prius, deinde in specie inquisitionem auctoritate Apostolica formaret super puritate fidei, vitæ ac morum integritate, & sanctitate ac miraculis, Deo cooperante factis per intercessionem bonæ memoriæ servi Dei Aloysii, ex nobili familia Marchionum Gonzagæ orti, & dicti Francisci Castellionis Principis germani fratris, & Societatis Jesu Religiosi: & jam processus prædicti in genere formati, in eadem sacra Rituum Congregatione præsentati & aperti fuerint; & eadem sacra Rituum Congregatio judicaverit, ex eisdem satis constare in genere de fama sanctitatis, & puritate vitæ, & miraculorum operatione, per intercessionem dicti servi Dei Aloysii factorum; & propterea ad specialem inquisitionem, juxta formam dictarum litterarum Apostolicarum, deveniendum esse declaraverit; litteras remissoriales & compulsoriales decreverit & relaxaverit, ut processus prædicti in specie formarentur; & tandem eisdem formatis & compilatis, in eadem sacra Rituum Congregatione præsentati fuerint quatuor processus, unus Romæ, alter Senis (sed hic, qui de uno alterove tantum miraculo agebat, non omnino probatus fuit: successitque ejus loco deinde processus Vulturenæ vallis, qui dum hocce decretum condebatur, nondum erat perfectus) tertius Florentiæ, & quartus in civitate Castellionis, ubi fuit ortus bonæ memoriæ Aloysius, auctoritate prædicta compilati, & in eadem sacra Congregatione aperti, & de ejusdem sacræ Congregationis ordine traditi Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinali Capponio, ut illos inspiceret, & quid ex eis constaret, eidem sacræ Congregationi referret.

[149] Quibus diligenter inspectis & consideratis, cum idem Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinalis Capponius in alia Congregatione retulerit, [Hi, nominantur ab ipso Pontifice.] processus prædictos fuisse & esse bene & juridice fabricatos, & ex eis posse procedi ad ulteriora in causa canonizationis dicti servi Dei Aloysii Gonzagæ; præterea, cum novissime per suas speciales litteras Sereniss. Philippus tertius Catholicus Rex Hispaniarum Sanctiss. Domino nostro supplicaverit, ut dictus servus Dei Aloysius quanto citius in Sanctorum nunerum referatur, & Sereniss. ac Reverendiss. D. Cardinalis Dux Mantuæ, & alii Principes ejusdem Gonzagæ familiæ, ut ad ulteriora in eadem causa procederetur, preces de novo eidem Sanctiss. Domino nostro porrexerint; instanter petentes, ut dignaretur committere eidem Congregationi, ut processus prædictos, ut supra, auctoritate Apostolica formatos, de more inspiciendos, in ordine ad canonizationem, committeret aliquibus Auditoribus Rotæ; ut illis inspectis & consideratis, tandem quid ex eis constiterit, Sanctitati suæ & sacræ prædictæ Congregationi referant. Et cum idem Sanctiss. Dominus noster, petitioni hujusmodi annuens, a tergo memorialis rescripserit, ut eadem sacra Congregatio Rituum Auditoribus ordinaret, ut dictos processus inspicerent; viso & considerato memoriali, cum rescripto prædicto, in eadem sacra Congregatione, quæ habita fuit in palatio nostræ solitæ residentiæ, die IV Maii prȩsentis anni MDCXIII, eadem sacra Rituum Congregatio significandum esse eidem Sanctissimo censuit, Congregationem cupere, ut Sanctitati suæ declarare placeat & nominare Auditores, quibus committenda sit revisio processuum. Et facta per nos relatione eidem Sanctiss. Domino nostro de prȩmissis, in Consistorio secreto, habito in palatio montis Quirinalis, hac die infrascripta; Sanctitas sua nominavit & deputavit RR. PP. DD. Franciscum Sacratum, electum Archiepiscopum Damascenum Joannem Baptistam Coccinum Decanum, & Joannem Baptistam Pamphilium.

[150] Quibus tribus Auditoribus Rotæ, de mandato ejusdem Sanctiss. Domini nostri Papæ, eadem sacra Rituum Congregatio processus prædictos & alios quoscumque, [& accipiunt a Cardinalibus.] eadem auctoritate Apostolica in hac causa in specie formatos seu formandos, & omnes alias scripturas, in eaden causa compulsatas seu compulsandas, super sanctitate, puritate, & integritate vitæ, ac miraculis, Deo cooperante factis, tam in vita quam post mortem dicti servi Dei Aloysii, inspiciendos & inspiciendas commisit, & per præsentes committit, cum omnibus auctoritatibus & facultatibus necessariis & opportunis, ut omnes simul, vel saltem eorum duo, videant & diligenter examinent dictos processus & scripturas; & quid ex eis constare invenerint & judicaverint de validitate processuum, puritate, integritate, & sanctitate vitæ, ac miraculis, tam in vita quam post mortem per intercessionem dicti servi Dei Aloysii Gonzagæ factis, postea fideliter Sanctitati suæ & eidem sacræ Congregationi referre possint & valeant. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium, prȩsentes per infrascriptum ejusdem Congregationis Secretarium fieri, & manu nostra propria, & soliti nostri sigilli impressione muniri fecimus. Romæ in palatio nostræ solitæ residentiæ. Anno a nativitate Domini MDCXIII, die vero XX mensis Maii, Pontificatus ejusdem Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Pauli divina providentia Papæ quinti anno octavo] Franciscus Maria Cardinalis a Monte.

Locus sigilli
J. P. Mucantius Secretarius
Congregationis.

[151] Ita delecti ac deputati Auditores isti sacræ Rotæ, non obiter quod sibi mandatum fuit præstitere; sed annis quinque examini impensis tandem sententiam dixerunt, dignum esse B. Aloysium, qui auctoritate Apostolica in Album Sanctorum referatur: eamque sententiam suam cum amplissima Relatione, (quam sub finem horum Actorum impressam dabimus) anno MDCXVIII die XIII Januarii summo Pontifici Paulo V prȩsentarunt. Fatigati tam longa examinis mora Principes Gonzaghii, anno priori denuo supplicaverant per varias litteras Sanctitati suæ, ut dudum desideratam Missam concedere dignaretur, & fortassis sua supplicatione illa obtinuerunt, ut paulo post concessa sit. Reverendiss. Fr. Franciscus Gonzaga, de quo sæpe mentio facta est, ita Pontificem per suas, Mantuæ die VIII Aprilis anni MDCXVII latine scriptas, compellavit:

[152] Beatissime Pater. Pastorale onus Mantuanæ hujus Ecclesiæ, humeris meis a Deo optimo maximo & sancta Sede Apostolica alias impositum requirit, [Missam de eo petuut] ut sanctissimo Beatitudinis vestræ judicio suggeram, quod de anno MDCIV, cum indies fama sanctitatis Aloysii Gonzagæ, in regionibus istis potissimum augeretur, ob multa imprimis miracula, quibus Altissimus servum suum mundo celebrem ostendebat; Synodus Diœcesana, die XII mensis Maii, in cathedrali nostra Ecclesia convocata, celebrata imprimis Missa de Spiritu sancto, ejusque divino nomine implorato, decrevit, nomine totius hujus Capituli, Cleri, ac Populi, sanctissimo Domino Clementi Papæ gloriosæ memoriæ VIII, nec non & successoribus suis in augustissima Petri Apostolorum Principis Sede preces porrigendas, pro obtinenda B. Aloysii supradicti canonizatione, ac in Sanctorum numerum relatione; ut eum postmodum sibi in peculiarem Patronum apud Deum ascisceret.

Compilatis exinde super hujusmodi negotio processibus remissorialibus, ac per sacram Congregationem rituum in alma Urbe examinatis, ubi per eamdem relatum fuit, posse per Sanctitatem vestram, si id ei placuisset, concedi, [Episcopus Mantuanus,] ut Missa de eodem Beato celebraretur, ac recitaretur Officium; mirum est, quanta omnis hic Populus spirituali fuerit consolatione repletus, ac quam omnes magna lætitiæ inenarrabilis ostenderint signa.

At ubi demum fuit significatum, velle Sanctitatem vestram, in tam arduo negotio, rem per sacrosanctum Romanæ Rotæ Auditorium discuti, ideoque re per plures annos accurate perpensa censuisse Reverendissimos Patres d. Rotæ Auditores, non modo dignum B. Aloysium, in cujus honorem, Missa & Officium divinum persolveretur; verum, & qui indubitanter in Sanctos referretur; non potui prætermittere, quin totius hujus Cleri ac Populi vota ardentissima Sanctitati eidem vestræ proponerem, ac interim humillime instarem, ut saltem Missam in natali ejusdem B. Aloysii die celebrare, ac divinum Officium persolvere liceat. Si id nobis a benignitate vestræ Beatitudinis fuerit concessum; in maximum divini nominis honorem ac gloriam, & animarum nobis comissarum fructum spiritualem redundabit: & pro tanto munere, ego imprimis, & una mecum oves meæ omnes, pro Sanctitatis vestræ incolumitate preces Deo semper offeremus; cujus interim pedibus obvoluti, paterna rogamus benedictione donari.]

[153] Ardentiores fuere preces, & forte etiam efficaciores, quas Dux Mantuanus, nuper Cardinalis, Ferdinandus, sua manu conscriptas superaddidit, [& Dux ipse,] die IX Decembris ejusdem anni. Ita sonant. Beatissime Pater. Supplico Sanctitati vestræ humillimis ardentissimisque precibus, hanc mihi totique familiæ nostræ gratiam præstet, ut de beato nostro Aloysio nobis liceat Missam celebrare; qui quam eminenti gloria coronetur in cælo, ample docent Angelica ejus vita & illustrium copia miraculorum. Quam postulo hic gratiam, debita mihi est ex benigna intentione Sanctitatis vestræ, quam mihi jam tum declaravit Romæ, quando hoc ipsum ibi coram postulavi. Et æquum est concedi, quod glorioso huic Juveni, ex purissima sanctissimaque vita, probatur deberi. Nescio profecto, quo possim efficaciore modo exprimere Sanctitati vestræ ardens desiderium meum hujusce rei, quam declarando ei, me ad hoc petendum stimulari a justitia & pietate, quæ in hac mea postulatione sociantur. Assevero Beatitudini vestræ, majorem hac gratiam sperare me ab ipsa non posse. Nullam quippe rem aliam, tametsi illa maximi momenti foret, animus meus desiderare unquam ardentius poterit, quam hanc, pro qua iterum iterumque supplico, & preces precibus addo.]

[154] Valuere preces, ut declarat responsio Pontificia quæ sic habet: [cui promittit Pontifex quod petit,] Palus Papa V. Dilecte fili, nobilis vir, salutem & apostolicam benedictionem. Innotuerunt nobis per litteras Celsitudinis vestræ, IX hujus datas, inflammatæ preces tuæ pro causa B. Aloysii Gonzagæ. Quam pietatem tuam ut merito laudamus, ita mandabimus accelerari quod petitur. Cupimus namque gratum facere Celsitudini vestræ ubi ubi occasio tulerit; idque multo cupimus magis, ubi res præstanda, pietate plena & laude digna est, qualis est hæc. Quod ipsum coram diximus Illustrissimo Soardi. Et benedictionem impertientes denuo, precamur tibi a Deo omne verum bonum. Datum Romæ in palatio nostro Apostolico, XXVII Decembris MDCXVII.]

[155] Neque segnius rem præstitit Pontifex, quam promisit. Anno namque & mense proxime secutis, videlicet XXIII Januarii, uti paulo ante dictum est, ad se referendum curavit de causa: die vero XIX Martii, eadem ventilata est in sacra Rituum Congregatione; & XXVI ejusdem, referente in Consistorio Cardinali Gallo, Pontifex concessit Missam tantopere desideratam, sed pro solis ditionibus Gonzaghiorū: quam paulo post, rogatu Cardinalis Bellarmini, etiam permisit in ecclesia, ubi Corpus Beati quiescit: & rogante eodem ut extenderetur ad totam Religionem Societatis facultas illa, negavit Pontifex: cum vero rogaret denuo Cardinalis, ut Sanctitas sua Cardinalium suffragia audire dignaretur, annuit. Itum igitur in suffragia est die ultimo Martii in Congregatione Rituum, quo convenerant Cardinales Gallus, De Monte, Bellarminus, Crescentius, Lancellottus, & Farnesius; decretumque fuit omnium votis, deberi Aloysio Missam pro tota Religione prædicta. Attamen cum hoc ipsum referret Pontifici in Consistorio die II Aprilis, Cardinalis Gallus, sacri Collegii Decanus, & Congregationis Rituum Præfectus; restrinxit ille votum Congregationis, & Cardinali Bellarmino dixit, se in gratiam ipsius concessurum quod petierat, pro omnibus Societatis domibus, quæ Romæ sunt. Et juxta Pontificis voluntatem, Congregatio decretum suum formavit, & Pontifex probavit, pro ut sequitur:

[156] Beati Aloysii Gonzagæ. Die sabbati XXXI. Martii MDCXVIII Congregatio sacrorū rituū in causa B. Aloysii Gonzagæ Societatis Jesu, [& Missam concedit.] re mature perpensa ac diligenter considerata, inhȩrendo his, quæ sub die X Novembris MDCXII deliberaverat, nemine discrepante, accedente præsertim Relatione trium Rotæ Auditorum, a Sanctissimo Domino nostro ad eamdem sacram Congregationem transmissa, censuit posse concedi si eidem Sanctiss. D. N. placuerit, ut de prȩdicto B. Aloysio, in locis & ecclesiis, quæ sunt sub Ditionibus Serenissimi Ducis Mantuæ, ac ceterorum Principum & Dominorum ex familia Gonzaga in Italia; nec non in infrascriptis ecclesiis & locis Societatis Jesu in Urbe, nempe Collegii Romani, ubi venerabile ejus Corpus requiescit, Domus Professæ, Domus Probationis, & Collegii Pœnitentiariorum, Officium recitari, & Missa celebrari possit, tamquam de Confessore non Pontifice, juxta rubricas Breviarii & Missalis Romani. Et facto per nos de prædictis verbo cum Sanctissimo D. N. in Consistorio secreto die XXX Aprilis MDCXVIII, Sanctitas sua annuit, & sacræ Congregationis sententiam approbavit.] Et erat subsignatum,

A. Mar. Episcopus Ost. Card. Gallus.
Et in fine.
Petrus Ciammarecenus, Secret. Cong.

§ XV. Quid anno MDCXVIII, obtenta Missa, actum Mantuæ, Castellione, Romæ. Missa extenditur a Gregorio XV.

[157] [Nuntium de obtenta Missa] Die XV Junii perlatum est Roma ad Serenissimum Mantuæ Ducem sacræ Congregationis decretum, quo conceditur celebratio Missæ & Officii divini de B. Aloysio, ut supra: moxque exemplum ejus unum misit Dux ad Patrem Rectorem Collegii Societatis Jesu; & alterum ad Illustrissimum urbis Antistitem, [ad omnes familiæ suæ Principes] qui tum inde aberat valetudinis ergo circiter X millia passuum; adjunctis litteris, quibus ipsum rogabat, anniversarium diem, quo Beatus ex hac vita ad æternam abiit, festum esse & populum feriari juberet, quemadmodum fieri consuevit aliis Sanctorum urbis Patronorum diebus. Eodem tempore nuntios citatis equis misit ad Principem Sulfarini Christiernum, Beati fratrem; ad Principes Castellionis, Bozzoli, Guastallæ & Melficti; ad Comites Novellariæ & Sabionettæ; [mittit Dux Mantuæ,] ad Montisferrati ditionem: moxque jussit omnia parari, ad celebrandum quam solennissime anniversarium diem, qui præ januis erat.

[158] Prolixa rei penes me descriptio est: quam, quia non valde dissimiles supra jam dedimus, ubi de titulo Beati, Aloysio concesso; libens hic omitto, præter pauca sequentia. Pridie festi jejunarunt Duces totaque Aula, jussæque sunt parœciæ singulæ ex nobilibus suis unum, & unum e civibus eligere, qui postridie ad palatium Ducis convenirent, de adoptando in Patronum B. Aloysio, cum ipso acturi. Officia divina obiit loco Episcopi Mantuani, illustrissimi Francisci Gonzagæ, [& pompam instituit,] Abbas ecclesiæ collegiatæ S. Barbaræ, quæ aulica est, idemque Episcopus erat Neocæsareæ. Hic mitratus & pontificaliter indutus, cum ejusdem ecclesiæ Canonicis, supplicantium more processit inde sub horam tertiam ante occasum solis, portans sacram B. Aloysii Reliquiam, quæ in eadem ecclesia decore servatur, ad ecclesiam Societatis Jesu, prosequente ipso Duce cum custodiis suis, nec non Equitibus Redemptoris ac nobilitate universa. Interea venerunt alia via in ecclesiam nostram uxor Ducis, cum Principe Eleonora cognata sua, Domino Vincentio suo leviro, & parva Principe Maria. Ornatissime vestiti erant omnes, depositis tantisper lugubribus, quæ ob mortem serenissimæ Ducis Ferrariensis gestabant. Ad valvas templi consistebant Patres nostri palliati, atque ardentibus tedis instructi, in adventum Reliquiæ prædictæ; quam inde, bini & bini procedentes, comitabantur adusque altare Beati; ibique expositam per Vesperas solennes, toto die sequenti honorandam populo reliquerunt.

[159] [in qua Beatum eligit] Postridie, ex mandato Ducis, adfuerunt in palatio nobiles XX ac totidem cives, juxta numerum parœciarum, associati ab aliis facile centum personis: ad quos Dux e sella sua sub conopeo, conversus, paucis exposuit, cur sese ipse, suamque familiam, & populum devovere B. Aloysio, ejusque patrocinio committere cupiat; si id ipsis quoque placitum foret. Annuerunt omnes lætis demonstrationibus ac verbis; quin & gratias egerunt Duci, quod tam sancte consuleret populo suo: & mox accersito Notario, quod actum erat, in tabulas relatum est. Tunc jussu Ducis unicuique, nobilium quidem, Ducato argenteus novus; civium vero, Solarus item novus distributi sunt, ad oblationem Beato faciendam: ipse vero cum suis concessit ad ecclesiam Societatis Jesu; & ingressus sacrarium ejus consideravit, num recte curata essent quæ paulo ante portari eo jusserat, ad faciendam oblationem, quemadmodum fere assolet fieri in canonizationibus Sanctorum. Erant autem illa, [suffragantibus civibus] catinus aureus, in ejusque medio capsula, & ipsa aurea, cum aliquot hostiis, tum majoris, tum minoris formȩ. Item alter catinus, prȩdicto similis, plenus omnis generis suavissimi incensi & accumulati; in cujus summo eminebat capsula aurea, qualis in priori catino, cum thymiamate quodam pretiosissimo, Ducationibus XXV æstimato, quamvis portio esset valde modica. Prope aberat tertius catinus, isque argenteus, cum panibus duobus, circumdatis corona spicarum triticearum. Non procul stabant œnophora duo grandia, ex argento inaurato, plena optimo ex aula vino; lecythus, œnophoris paulo minor, cum olivo ad fovendas lampades; ac cereus prȩgrandis, LX circiter librarum, cum duobus minoribus, librarum VIII.

[160] Hisce ibi consideratis, transivit Dux in templum, seditque in solio suo; & Abbas officians, cum Canonicis, [in Mantuæ Patronum,] in habitu pontificali processit ad altare B. Aloysii, ibique consedit in faldistorio. Tum Dux ad eum accedens propius, nudo capite constitit, uti & nobiles civesque parœciarum, de quibus supra, audituri publicam scripturam, quam in palatio ex eorumdem consensu notarialiter factam esse, diximus. Summa scripturæ erat, quod Serenissimus Dux cum populo suo, quem prȩdicti nobiles ac cives referebant, declararet, se inter alios Patronos suæ civitatis reponere atque eligere B. Aloysium Gonzagam. Absoluta lectione portata fuerunt a ministris ecclesiasticis e sacrario vasa, quæ paulo ante descripsimus: eorumque primum, in quo hostiæ, accepit Dux ipse, & genibus flexis obtulit Abbati officianti, in faldistorio sedenti; & abiens ad solium suum, permisit reliqua ab iisdem ministris ei offerri, quo ordine a nobis enumerata sunt supra. Postea concionari cœpit P. Fr. Ignatius Tridapale Mantuanus, ex ordine Observantium S. Francisci, assumpto themate: Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila? Job 39: quod applicans Beato, monstravit ipsum non unam solam, sed quadruplicatam esse aquilam, qualem videre est in insignibus Gonzaghianis; videlicet, aquilam fuisse, in ingressu mundi & quamdiu ibi vixit; aquilam, in ingressu Religionis; aquilam, in egressu ex hac vita mortali; aquilam esse denique, in gloria cælesti; ex qua irretorto in civitatem Mantuanam intentus oculo, ipsam semper potenti virtute defendet.

[161] Subsecuta est Missa solennissima, ad cujus Offertorium priusquam suffiret oblata Sacerdos, [& varia offert aona;] imposuit Dux thuribulo manu sua modicum quid prædicti thymiamatis pretiosi, cujus fragrantia admirabilis totam continuo ecclesiam implevit; & tradito per ministrum thuribulo Sacerdoti, is oblata sua suffivit, uti & Ducalia dona, quæ prope aram suo ordine posita erant, præter duos panes, quos Sacellanus Ducis in minutas buccellas consciderat, deinde in populum distribuendas. Tunc iterum consedit Officians in faldistorio, uti tempore concionis, ante medium altare; elevataque modice dextera tenebat sacram Patenam. Accessit eo primus, & genua venerabundus flexit Dux, acceptoque aureo Doblone (ita vocant Itali) e crumena aurea, quam ei Dominus Petrus Maria Gonzaga, Eques Redemptoris, porrigebat, ipsum obtulit in disco ad hoc ibi prȩparato. Idem fecere post Ducem nobiles civesque sæpe dicti, acceptumque paulo ante ad hoc nummum, singuli similiter suum obtulerunt. Ubi Missa ad communionem Sacerdotis perducta fuit; accessit ad altare Dux, & ipse quoque e manu ejus communicavit; & cantato mox solenniter hymno, Veni Creator Spiritus, distribuerunt Ministri panem, de quo memini, benedictum; primum Ducibus eorumque propinquis, tum reliquo etiam populo, qui illum aut pro benedictione reverenter manducarunt, aut velut amuletum quoddam portarunt domum suam. Oblata vero, pecuniam, incensum, thymiama, oleum, vinum, ceram, jussit Dux ecclesiæ relinqui donum.

[162] Vesperæ a prandio solenniter, ut pridie, fuerunt cantatæ, quibus æque ac illis, [& Episcopus natalem ejus] Dux interfuit ipse cum familia sua, quod admiratione dignum multis visum est, quia nunquam solet, quantumvis solenne celebretur festum, utrisque ejus interesse Vesperis. Finitis illis adoravit Reliquias Beati, positis humi genibus; & porrigente illas Abbate S. Barbaræ prædicto, reverenter osculatus est. Inter abeundum vero intelligens, debere a studiosa juventute nostra recitari poëmata & orationes quasdam in laudem Beati, jussit id differri in suum reditum (debebat enim triduum quatriduumve abesse ab urbe) velle quippe se quidquid istius generis diceretur, coram audire. Denique constituit, ut imposterum quotannis, ad celebrandum majori solennitate anniversarium B. Aloysii festum, Collegium Canonicorum S. Barbarȩ ad ecclesiam Societatis Jesu veniret. [jubet esse festum quotannis.] postquam Episcopus Mantuanus rescivit, a Duce & populo B. Aloysium prædicto modo in Patronum civitatis electum esse; epistolam dedit ad P. Rectorem nostrum Collegii Mantuani, significans se quoque publicaturum propediem decretum, quo Ecclesiastici æque ac laici juberentur eumdem honorare tamquam Patronum Mantuæ: quod & reipsa constituit anno subsecuto in Synodo diœcesana, & publicavit, jubens illo anno MDCXIX & sequentibus deinceps, diem XXI Junii, quo Beatus obiit, festum esse, & ab omni Clero Officium de eo ecclesiasticum recitari ritu Duplicis.

[163] Quid eadem occasione & eodem die actum sit Castellione in patria Beati, [Solennis pompa Castellione,] paucis indico ex litteris P. Petri Justinelli & Illustrissimæ Cynthiæ Gonzagæ, ibidem illa de re scriptis ad P. Ceparium. Simul atque rescitum fuit, concessam esse facultatem celebrandi Missam de B. Aloysio, pulsata fuerunt æra Campana solenni ritu, idque octo diebus continuis iteratum fuit. Interea Princeps Christiernus, Beati frater, Dominus Sulfarini, venit Castellionem; jussitque in ecclesia SS. Nazarii & Celsi solenniter cantari hymnum, Te Deum Laudamus, per musicos selectos: tribus vesperis ante festum tonuerunt tormenta bellica ex arce Principis: ibique & variis per ditionem locis ignes accensi sunt festivi, & pueri per vias cantabant Vivat, Io vivat in æternum Princeps noster sanctus Aloysius. Ipso festo, tam in ecclesia SS. Nazarii & Celsi, quam Patrum nostrorum, inquit Cynthia, id est Societatis Jesu, cantatæ fuerunt Missa & Vesperæ solennes. Tempore Missæ, quæ in priori ecclesia cantata fuit, sub sacræ Hostiæ elevationem, denuo exonerata fuerunt tormenta arcis: & Archipresbyter ejusdem ecclesiæ, Canonici atque alii Sacerdotes, venerunt bini ac bini longo ordine ad ecclesiam Patrum, adoratum ibi sacrum Beati Caput.] Postea ibidem cantata est Missa a musicis exquisitis, præsentibus parvo Principe Castellionensi Aloysio, & Principe Sulfarini prædicto, cum tota familia sua; qui & finita Missa in Collegio pransi sunt. Postea illis actio oratoria & poëtica, latina vulgarique lingua, a scholaribus exhibita fuit; depicta in loco iride cælesti, cui similem esse. B. Aloysium per varias virtutes suas, in coloribus & proprietatibus iridis adumbratas, monstratum volebant. Subsecutæ sunt Vesperæ solennes, iisdem præsentibus; & ipsi, omnisque populus gratias Deo persolverunt, pro exaltatione beati Principis sui Aloysii.

[164] Laudabiliter beatum Juvenem nostrum, jam propius aris, [& Romæ] per Missam de eo licite celebrandam, admotum, honoraverunt quo diximus modo, Mantua & Castellio; hæc, patria ejus; illa, præcipua Ducum Gonzaghiorum Sedes. Non debuit illis cedere hac in parte, nec voluit, Roma quæ sacrum Beati depositum servat. Spectandam igitur oculis dedit illo ipso die anniversario, quo primam illi Missam celebrari vidit, universam ejus vitam in Collegio Romano, sub porticibus compluvii, variis modis repræsentatam. Præcipuas in illis partes habuerunt statuæ XIII, per intercolumnia totidem dispositæ; quæ referebant singulas civitates, & singulas quas ibidem Aloysius præcipue exercuerat virtutes. Civitates sunt, præter unum Montis Ferrati Ducatum, Castellio, Florentia, Taurinum, Genua, Lauretum, Complutum, Mantua, Matritum, Ferraria, Neapolis, Mediolanum, Roma.

[165] Quinam, & cui pompam illam paraverant, indicabat epigraphe, [in Collegio Societatis] ad ingressum porticus, supra primam statuam, quæ Castellio erat, majusculis latine expressa; ut sequitur: [Tibi, beatissime juvenis Aloysi, civitates, præsentiæ quondam tuæ & sanctimoniæ vestigiis nobilitatæ; ingenio Romanæ juventutis erectæ, reverenter assurgunt; tuarum se virtutum insignibus exornant; novos summisque proximos in templis honores, tibi & Gonzagæ domui, quæ cælo etiam sufficit, gratulantur.] Sub hoc primario & communi titulo, statua spectabatur juvenili forma, antiquo Romanorum more armata, cincta caput corona: supra quam eminebat arx. Repræsentabat statua Castellionem, juvenis & victoris Aloysii patriam, arce in sublimi posita rupe munitam. Tenebat ambabus manibus varia, cruciando corpori instrumenta, puta cilicium, flagra, catenam ferream, calcaria: & his ipsis etiam imposita erat corona, quam spontanei corporis in hac vita cruciatus Aloysio pepererunt in gloria cȩlesti. In basi statuæ legebatur scriptum: Castellio, B. Aloysii natalis urbs in Cenomanis, in qua ingeniose commentis asperæ pœnitentiæ instrumentis, discruciatum sese innocens puer, sola divinitatis contemplatione recreabat.

[166] Uti Castellio, quæ in mundum immisit Aloysium, primo constitit loco; [multipliciter ornato,] ita ultimo recte collocata fuit Roma, quæ emisit e mundo. Statua hæc insistebat globo, inter draconem & crucem; nempe draconem infernalem Roma in Pontifice suo, cujus insignia sunt Draco, nihil metuebat, virtute Crucis Domini defensa: tegebatur caput tiara, tripliciter coronata, quod triplicem Romani Pontificis potestatem significare potest, quam habet in cælo, in terra, & apud inferos; quam & ostendebat aquila per Claves, quas prope volitans tenebat. Dextera ferebat statua incensum, sinistra columbam dimittebat in sublime; utique innuens consecrationem Aloysii, nunc etiam incenso & Missa honorandi: quod & subscriptum in basi lemma declarabat: Roma, decreta pridem sacra B. Aloysio facit: a Cardinalibus scilicet ante sexennium decreta, nunc a Pontifice concessa: cui propterea hocce gratitudinis monumentum supra caput statuæ fixum erat: Paulo V. Pontifici Maximo. Quod sacrorum Religiones Beato Aloysio Gonzagæ decrevit, post tributum illius virtuti a civitatibus testimonium, confluens ex universa Europa juventus, sui, in hoc Gregoriano Societatis Jesu Gymnasio quondam consortis, nunc Patroni, novis honoribus læta grates agit. Habes hic primam & ultimam lector, statuam speciminis loco, unde de reliquis facias conjecturam: nimius forem, si singulas vellem hic exhibere & explicare. Prætereo quoque silentio omnem alium per porticus & per ecclesiam apparatum, solennes Vesperas & Missam, musicam selectam, frequentiam nobilitatis, concursum populi, pietatem omnium, actiones studiosæ juventutis, orationem latinam, a Ferdinando Cæsarino Ducis Cæsarini fratre; Græcam, ab Urbano Mellino Cardinalis Mellini nepote; & poëma, ab Hyacintho de Bufalis, & ipso Cardinalis sibi cognominis nuper defuncti nepote, lectissimis adolescentibus in laudem Beati, magno auditorii plausu recitata.

[167] [Facultatem celebrandi Missam de Beato] Tertio post hȩc anno decessit Paulus V, & successorem habuit Gregorium XV, cui primo quoque tempore obtulit P. Mutius Vitellescus Prȩpositus Generalis, nomine Societatis suȩ, libellum supplicem, petens, facultatem celebrandi Missam & recitandi Officium de B. Aloysio, domibus quatuor Romanis a Paulo concessam, extendi ad universam ubique terrarum Societatem. Et Gregorius non tantum isthȩc annuit, verum etiam adjecit, ut quilibet Sacerdotes, tam Regulares quam Seculares, de eodem celebrare Missam in ecclesis Societatis annuatim possint, eaque super re hanc edidit Bullam, anno MDCXXI die secunda Octobris.

[168] Gregorius Papa XV. Ad perpetuam rei memoriam. In Sede Principis Apostolorum, [extendit Gregorius XV] nullis licet nostris suffragantibus meritis, a Domino constituti, piis fidelium votis, quibus virtutum Dominus in servis suis honorificatur, libenter annuimus, eaque favoribus prosequimur opportunis. Sane pro parte dilectorum Filiorum Prȩpositi Generalis ac Presbyterorum Societatis Jesu nobis nuper expositum fuit; quod ipsi, pro eo, quem erga Beatum Aloysium Gonzagam, eiusdem Societatis dum vixit Religiosum, gerunt, devotionis affectu, Officium & Missam de eo, ut infra, recitari posse summopere desiderant. Quare Nobis humiliter supplicari fecerunt, ut eorum votis hujusmodi annuere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, Præpositum Generalem ac Presbyteros prædictos specialibus favoribus & gratiis prosequi volentes, & eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis, a jure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatæ existunt, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, & absolutas fore censentes, hujusmodi supplicantionibus inclinati, de venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus præpositorum consilio, ut de dicto B. Aloysio Gonzaga die XXI Junii, quo ex hac vita migravit ad cælum, ab omnibus ejusdem Societatis Religiosis, ubique terrarum existentibus, juxta Rubricas Breviarii & Missalis Romani, de communi Confessoris non Pontificis, Officium recitari & Missa celebrari respective, libere & licite valeat; nec non etiam confluentibus eo die, ad eorumdem Religiosorum ecclesias, Missam in illis de eodem B. Aloysio Gonzaga, ut supra, celebrare liceat, Apostolica auctoritate tenore præsentium perpetuo concedimus & indulgemus. [ad totam Societatem] Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut præsentium transumptis, etiam impressis, Secretarii ipsius Societatis vel Notarii publici manu subscriptis, & personæ alicujus in dignitate ecclesiastica constitutæ, vel pro tempore existentis Præpositi aut Vicarii Generalis ejusdem Societatis sigillo munitis, eadem prorsus fides in judicio & extra illud, ubique locorum adhibeatur, quæ præsentibus adhiberetur si forent exhibitȩ vel ostensæ. Datum Tusculi sub Annulo piscatoris die II Octobris MDCXXI, Pontificatus nostri anno primo.] Et infra,

S. Card. S. Susannæ.

§ XVI. Litteræ Principum novæ pro canonizatione Aloysii.

[169] Iam omni ex parte beatificato & Missa donato Aloysio per Bullam summi Pontificis; ejus rei fama ultra Alpes propagata, etiam longius dissitas nationes exhilaravit, amatoresque ejus gloriæ nonnullos novo studio accendit, [Supplicationes Principum pro canonizatione,] stimulavitque ad supplicandum denuo Pontifici, ut bene cœpta compleret, eumdemque Aloysium, judicio Auditorum Rotæ & S. R. Ecclesiæ Cardinalium, canonizari meritum, re ipsa in Album Sanctorum adscriberet. Sunt aliquot Principum litteræ id petentium penes me, ex autographis descriptæ: quæ cum effectum hactenus non habuerint optatum, ne pereant, hic adijciantur, saltem nonnullæ; ac imprimis binæ, duarum ex familia Gonzaghiana sororum, Ducis Mantuæ Vincentii filiarum; Eleonoræ Imperatricis, Ferdinando II non ita pridem nuptæ; & Margaritæ, Henrici Ducis Lotharingiȩ uxoris. Eleonora latine scripsit ad Papam anno MDCXXII die XX Julii in civitate regia Sopronii, ut sequitur.

[170] Quod hactenus pressimus desiderium, a pietate profectum, haudquaquam ulterius dissimulans, de familiæ nostræ agnato B. Aloysio, [Eleonoræ Imperatricis,] si ita gravissimo Sanctitatis vestrȩ judicio videretur, in Sanctorum numero publicando. Merita quidem illius & miracula, quȩ sanctitatem evidenter adstruunt, recensere nihil attinet, cum ea supremum & vigilantissimum gregis Dominici Pastorem neutiquam possint latere. Veniam porro dabit Sanctitas vestra, si tantummodo affectum nostrum dicimus erga virum, tam propinqua nobis agnatione junctum; cujus apud Deum patrocinii fructum, humillima fiducia plenȩ, non uno argumento expertȩ sumus. Hunc unum honoris triumphum, longe ultra tot & tam multiplicia decora, quibus velut splendidissimis margaritis, inclita familia nostra Ganzaga, tum summorum Pontificum, tum Romanorum Imperatorum beneficentia coruscat, suo merito ȩstimaverimus; Sanctitatem vestram quam possimus efficacissime rogantes, ut hoc loci primȩ petitioni nostrȩ paterne, annuere, & dum visum fuerit opportunum, B. Aloysii Patroni nostri tutelaris sanctitatem publico elogio decorare dignetur. Perpetuam beneficii, cujus magna quoque portio in Augustum Imperatorem, Dominum conjugem nostrum observandissimum, redundabit, memoriam pollicemur. Deum Opt. Max. humillima prece veneratȩ, uti Beatitudinem vestram in vota nostra facilem disponat; atque eamdem, cui filiali Nos affectu commendamus, in Apostolico culmine quam felicissime ac diutissime conservet.]

[171] [Ducum Lotharing. Margaritæ] Margarita scripsit Nancæi, XXIX Julii ejusdem anni, italice, breviter & concinne: [Nihil mihi huc usque intercessit meriti cum Sanctitate vestra; & agnosco, haud aptam esse me quæ quid merear. Ausim nihilominus, Beatissime Pater, procumbere ad pedes tuos, nulla dubitans, quin exauditurus sis animo paterno supplices, quas filiali demissione affero preces; postulans ut familiæ nostrȩ Gonzaghianæ, de sancta Ecclesia Romana bene meritæ, honori consulas, B. Aloysium Gonzagam adscribendo inter Sanctos. Intellexi processus, probationes, & alia ad canonizationem requisita, jam rite facta esse; & solum desiderari ultimum mandatum Sanctitatis vestræ: quæ tali mandato triplex paterni amoris sui specimen dabit. Afficiet enim Societatem Jesu novo beneficio, gratificabitur familiæ nostræ, & me sibi arctius devinciet devotissimam filiam & servam, quæ id demisse iterum iterumque rogo; certa fore, ut omnes prædicti certatim studeant pro beneficio grati esse, & exequi semper omnem nutum Sanctitatis vestræ.]

[172] Suas quoque misit, eodem tempore & eodem ex loco, [ac Henrici,] ad Papam maritus ejus Lotharingiæ Dux Henricus, lingua Gallica, quæ sic sonant: Sanctissime Pater, quidquid in hunc usque diem gratiarum postulavi Sanctitatem vestram, & ipsa mihi concedere liberaliter dignata est, habuit aliquid considerationis humanæ. Canonizatio B. Aloysii Gonzagæ, quam nunc supplex peto, aliud non spectat quam honorem & gloriam Dei, qui gaudet laudari in Sanctis suis. Quamobrem nolim meminisse arctum mihi intercedere cum Serenissima Gonzaghiorum familia ligamen affinitatis; quod alterutrius fortunam utrisque reddit communem. Cupio namque supplices meas preces, esse magis puras & magis sanctas; quippe quæ funduntur pro Sancto, & coram Sanctitate vestra, a qua quam peto gratiam expecto.]

[173] Non diu distulit Serenissima Galliarum Regina Maria Medicȩa, [item Maria, Galliarum Reginæ.] Henrici IV vidua (quam alibi novisse & collusisse Aloysio puero puellam diximus) eadem super canonizatione supplicare Pontifici, litteris Niverni datis XII Augusti anno jam dicto. Gallica & illæ scriptæ sunt lingua in hunc sensum: Sanctissime Pater, ut nihil dicam de benevolentia mea, quo prosequor Religionem Societatis Jesu, uberes fructus, quos illa toti profert Christiano orbi, ac præsertim huic Galliarum regno, tum vita sua laudabili, tum instructionibus suis salutaribus & sanctis; fructus, inquam, ejus excitant in sinu meo ingens desiderium, conferendi quidquid in me est ad incrementum & ornamentum ejusdem. Quandoquidem igitur velit Deus honorari in Sanctis suis; existimo Sanctitatem vestram æqui bonique consulturam esse pia vota mea, quibus enixe supplico, ut referre in catalogum Sanctorum dignetur B. Gonzagam, Societatis ejusdem quondam Religiosum, illustriorem sanctitate vitæ & gloria miraculorum, quam illustrissimis natalibus suis. Supplico igitur Sanctitati vestræ iterum atque iterum, ita preces meas exaudire dignetur, ut cara mihi Religio illa cognoscat, pondus habuisse in re tam sancta commendationem meam, precaturæ divinam Bonitatem, ut conservet Sanctitatem vestram Ecclesiæ suæ multis annis.]

[174] Putabam hic finem facere litterarum; sed unas atque alteras adhuc addere, & scriptoris majestas, & argumenti dignitas, [Litteræ eadem super re] & orationis efficacitas suadent. Sunt illȩ Augustissimi Imperatoris Ferdinandi, per uxorem suam Eleonoram, de qua supra, Aloysio affinitate conjuncti: scriptȩ autem latine, & illo tempore quo de Ducatu Mantuano acriter armis disceptabatur; unȩ ad summum Pontificem Urbanum VIII, alterȩ ad Cardinalem Theodorum Trivultium. Primȩ sic habent: Beatissime Pater … Cum nuper, mente in Deum exporrecta, [Ferdinandi Imperatoris,] in supplicationibus Ecclesiæ publicis, benigne indultam Jubilæi Apostolici gratiam promereri satageremus; & quidem Italiæ, Numinis benignitate pacandæ, prima votorum nostrorum summa esset; Cælitum suffragiis in terrestrium calamitatum remedia solicitatis, occurrit nobis, inter ceteros peculiari venerationis sensu dilectos Patronos, memoria B. Aloysii Gonzagæ; cujus implorati Patrocinii vim, apud Deum quidem efficacem, causæ nostræ publicæ tanto magis fructuosam fore, certo nobis pollicebamur, quo propius & patriæ excidium, & ruinæ proxima familiæ suæ dissidia, & quod caput est, hæreseos in omnes occasiones excubantis formidabiles conatus, oculo illum miserante intueri, & extremis hisce avertendis potentem sese procuratorem interponere & velle, & posse, haudquaquam erat dubitandum.

[175] Magno itaque fiduciæ affectu, per hunc, velut advocatum domesticum, protectorem gentis & familiæ peculiarem, [unæ ad Papam,] ad thronum divinæ misericordiæ supplices provolvimur; certa spe freti futurum, ut qui regum animos nutu suo moderatur, tanti intercessoris precibus exoratus, in vota nostra condescendat; atque ea ubique inspiret consilia, quæ optatissimam pacem parturiant, & principum catholicorum mentes indissolubili amoris mutuȩque benevolentiæ nexu sibi invicem devinciant. Omnino hunc pietatis nostræ affectum comprobabit Sanctitas vestra, neque aliter, quam in benignissimam partem interpretabitur; si erga virum hunc, divinis honoribus coruscantem, miraculis clarum, meritorum gloria celebrem, pacis Italicæ, uti speramus, felici successu proxenetam, in cujus sinum necessitates publicas, iisque medendis oportuna desideria nostra fidenter effudimus, gratitudinis nostræ scintillam aliqua saltem parte resplendere maximopere cupiamus. Retulit illum ante annos, Beatitudinis vestræ prȩdecessor felicis recordationis Paulus V, causa cognita, in Album Beatorum; & velut certum Dei amicum, humana omnia supergressum, immortalitatis stola ornatum, publicis in Ecclesia honoribus coli decorarique jussit. Et cur non ulterius quoque provehamur? si quid tamen ultra metam illam beatitudinis, & nullo umquam fine terminandæ felicitatis, mens humana concipere potest. Facile equidem intelligimus, quidquid de immortalibus mortales decernunt, non tam illis ad gloriæ cælestis incrementum; quam hisce, ad debiti cultus venerationisque affectus ac fiduciæ fomites excitandos, computari. Unde fit, ut desiderium nos incesserit. Aloysio, e Mantuana stirpe oriundo (quod unicum ad honoris humani fastigium deesse videbatur) sanctitatis illustrissimum ornamentum, Sanctitatis vestræ oraculo toto Orbe publicandum, ab eadem exorare.

[176] Præter eam, quam diximus; aliis quoque rationibus movemur, ut pretiosum hoc procurationis munus ultro libenterque amplectamur. Fuit enim Imperii Marchio, Cæsaris observantissimus; ex familia prognatus, cujus inconcussa fides erga Romanum Imperatorem, & præclara obsequiorum merita usque ad horum temporum eclipsin, constanter fulserunt; quæ sanguinis necessitudine & affinitate nobis, Augustæque domui nostræ conjuncta, meretur, ut surculus ille in cælestia translatus, in terris ministerio Imperiali honoretur. Obnixe proinde & quanto possumus affectu Sanctitatem vestram obtestamur, ut impenso huic desiderio nostro paterne faveat, Beatique hujus sanctitatem, prodigiis & solenni more institutis processibus (quemadmodum nobis relatum est) comprobatam, toto orbe venerabilem esse, voce & auctoritate Apostolica jubeat. Habebunt Principes & illustriores Imperii Ordines, e gremio suo, virtutum exemplar, perfectionis ideam, pietatis speculum, ad quod mores, actionesque suas laudabiliter componant; habebit Italia, & vel maxime familia Gonzaga, Patronum tutelarem; habebimus Advocatum Dei potentem, a quo Sanctitas Vestra, vestra nostraque consilia, legationes, tractatus, curas, & solicitudines almæ pacis laurea coronari impetrabit. Insigne quoque beneficium, una cum Augusta conjuge nostra, æternum debebimus Sanctitati vestræ, cui filiali affectu semper obsequentes, ad ea nos referimus, quæ Orator noster Savelli Princeps, luculentius exponet, & Sanctitati vestræ longævam felicitatem ex animo auguramur. Datum Viennæ, die XIX Januarii anno MDCXXX.]

[177] Alteræ Cæsaris litteræ, de quibus dixi, inscriptæ Cardinali Trivultio, idem postulant per illum a Pontifice obtinendum. [alteræ ad cognatum Aloysii,] Fuit Cardinalis iste Principis Theodori Trivultii ex Catharina Gonzaga, unica Marchionis Alfonsi, Castelgiufredi Principis filia, ac B. Aloysii patruele, progenies inclita; qui, matrimonio contracto cum filia Principis Monachii primogenita, eaque in primo partu extincta, cœlebs mansit; dumque filium, quem ei illa pepererat, pro dignitate sua educandum curat, animum ipse ad militiam ecclesiasticam appulit. Commendant posteri Principem Theodorum Trivultium & Catharinam Gonzagam prædictos, Theodori Cardinalis parentes, a singulari studio religionis, qua ferebantur ambo in patruelem suum B. Aloysium; ab iisque non ita pridem inter alia nobis perscripta habemus, quod Parentes isti [non minori devotione ac pietate erga B. Aloysium affecti fuerunt, quam essent propinquitate sanguinis cum ipso conjuncti. Quapropter in rebus omnibus gerendis atque administrandis, ipsum, ubicumque & quibuscumque temporibus, & occasionibus difficilioribus, sibi ac filiis & successoribus voluerunt intercessorem adhiberi, cujus præcipue patrocinio speciales gratias fuerunt etiam consecuti: atque ita in omnibus Trivultiæ ditionis statibus Advocatus ac Patronus postea est acceptus & habitus.] Ita illi de suæ familiæ in Beatum consanguineum religione ac fiducia, quam imprimis habuit Cardinalis, cui litteræ Cæsaris inscriptæ sunt, & hic sequuntur.

[178] Ferdinandus secundus, divina favente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, [Cardinalem Trivultium] ac Germaniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ, Sclavoniæ Rex; Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Stiriæ, Carinthiæ, Carniolæ, & Wirtembergæ; Comes Tyrolis &c. Reverendissimo in Christo Patri Domino Theodoro S. R. E. Cardinali Trivultio, Amico nostro carissimo, salutem ac benevolentiæ nostræ affectum. Reverendissime in Christo Pater, Amice carissime, tam infelicia modo sunt tempora, tam miserabilis in Germania atque Italia rerum facies, ut ad ingruentes undique difficultates superandas, præter temporalia auxilia, cælestia quoque omni studio solicitanda censeamus. Delegimus itaque nobis Patronum quasi tutelarem, Virum Dei B. Aloysium, ex illustri Gonzagarum familia oriundum, vitæ sanctitate ac miraculis clarum. Hujus interpositione, cum Dei misericordiam & cælestis gratæ inspirationem supplici prece postulemus, æquum certe judicamus, ut devotum affectum nostrum humili mentis veneratione eidem vicissim contestemur.

[179] Ac proinde Sanctitatem suam filiali affectu enixe rogamus, ut beato huic Viro honorem, qui amicis Dei auctoritate Apostolica hic in terris deferri solet, paterne decernere, eumque inter Sanctos & Electos Dei accensere dignetur. Id vero tanto facilius Sanctitatem suam precibus nostris daturam confidimus, quod inquisitionis processus, qui in similibus casibus institui solet, completus; atque omnia ad actum eum solennem requisita necessaria, prout nobis relatum est, in promptu sint; quod similis gratia aliis quidem Regibus flagitantibus frequenter, nobis vero, qui filius Ecclesiæ primogenitus in augendis sanctorum Patronorum nostrorum ornamentis nulli cedere velimus, nunquam hactenus obtigerit; quodque ea canonizatione Sanctitas sua Catholicorum animos non parum accendet, ut per Sancti illius intercessionem, divinam Majestatem ea quæ ad pacem sint, tanto ferventius rogent; & spirituale hoc solatium, luculentum specialis gratiæ ac benevolentiæ pontificiæ erga Romanorum Imperatorem, atque Imperatricem, sacrumque Imperium, testimonium interpretentur.

[180] Cum autem ad pium hoc desiderium nostrum magis magisque promovendum, Paternitatis vestræ Reverendissimæ interpositionem non parum momenti allaturam sciamus; [datæ anno 1630.] benevolenter ab eadem requirimus, ut (pro solita sua, quam & Germaniæ nostræ, & toti Imperio se debere profitetur, solicitudine, & sanguinis propinquitate, qua beatum Aloysium contingit) pium hoc desiderium nostrum, officiis suis opportune & efficaciter interpositis promovere, atque ita novum sacro Imperio, atque ipsi Italiæ, ex progenie sua Patronum tutelarem in cælestibus acquirere conetur. Id uti pro singulari nostra erga Paternitatem vestram Reverendissimam fiducia ab eadem nobis promittimus, quemadmodum Orator noster Savelli Princeps diffusius nomine nostro explicabit; sic quacumque occasione vicissim eidem gratificari impense cupimus. Datum in civitate nostra Viennæ, die XIX mensis Januarii, anno Domini MDCXXX, Regnorum nostrorum, Romani XI, Hungarici XII, Bohemici vero XIII. Ferdinandus.

[181] Prætermitto alia, quæ pro canonizatione B. Aloysii acta scriptaque fuerunt, [Missa induita etiam Valli Teltinæ:] nulla hactenus efficientia, nisi quod Alexander Papa VII, uti lego in Bibliotheca Societatis Jesu Sotuelliana, petentibus Clero & populo vallis Tellinæ, concesserit, diplomate anno MDCLXII, XXI Junii dato, ut, exposita pridem publico cultui imagine B. Aloysii, nunc super altari posita in ecclesia parochiali Saxensi, [elogium in Martyrologio Rom.] Missam de eo celebrare ibi possint: quodque Clemens X hoc illum elogio honorari in Martyrologio Romano jusserit, die XXI Junii; Romæ B. Aloysii Gonzagæ Societatis Jesu, principatus contemptu & innocentia vitæ clarissimi. Num quid indultum præterea ejus honori a Sede Apostolica sit, me latet. Prius illum inscripsere Martyrologiis suis Philippus Ferrarius, in Catalogo generali anno MDCXXV; & Bernardinus Faynus anno MDCLXV, in Martyrologio sanctæ Brixianæ Ecclesiæ, jussu Reverendissimi Antistitis Marini Joannis Georgii edito.

§ XVII. Virorum aliquot sanctitate aut doctrina illustrium erga B. Aloysium veneratio & cultus.

[182] Qualis, & qualium virorum sensus, de vita, virtutibus & sanctitate Aloysii, statim a morte ejus fuerit, [Aloysii cultores & imitatores egregii,] abunde docent variorum testimonia, initio libri 3 Vitæ, a Cepario impressa. Quid de iisdem senserint deinceps alii atque alii, indicant processus, tam Ordinariorum, quam Apostolicæ Sedis auctoritate legitime formati, e quibus nos multa sparsim per hæc Acta commemoramus. Qualibus vero modis exinde eum venerati atque imitati sint viri, sanctitate & ipsi doctrinaque conspicui; qualia ei encomia dederint; hic aliquot exemplis commonstrabimus. Et primo quidem loco sit, de quo jam dicere cœpimus § 7, Joannes Berchmans, Societatis nostræ Flandro-belgicæ alumnus, Distemii anno MDXCIX natus, Romæ MDCXXI, XIII Augusti mortuus, Aloysio fere par, annorum numero & morum sanctitate. Is absoluto Mechliniæ tirocinio, Romam studiorum gratia missus fuit; quibus ibi & operam dedit triennio non integro, in eodem Collegio Romano; in quo & studuerat & obiit Aloysius: & uterque, uti paribus fere virtutibus ibidem floruerunt, ita parifere in amore omnibus hodiedū sunt. Joannes quippe paucis illis quibus Romæ egit annis, totum propemodum induit Aloysium, illum singulari amore ac veneratione prosequens, illum moribus exprimens, illum ubique loquens & extollens: magnamque in ejus ope fiduciam habebat. Quia meus, inquiebat, frater est in Christo. Sigillatim autem hæc de Joanne scribit in Vita ejus, idem, qui Vitæ Aloysii auctor Ceparius pag. 114 editionis Romanæ:

[183] Quotiescumque adibat ecclesiam (adibat autem frequenter) adoraturus Deum in Eucharistia; conferebat se postea ad sacellum B. Aloysii, ubi sacra ejus lipsana sub altari tunc condita honorabantur. [Joannes Berghmans Belga,] Loquebatur de Beato suo cum animi voluptate; ejusque Vitam, cum virtutibus & miraculis a Romana Rota & sacrorum Rituum Congregatione probatis, compendio descriptam circumferebat. Ejusdem honori afflictatiunculas varias & varios religionis actus dicabat: & scriptum ejus manu reperio (loquitur Ceparius) quod die XXV Maij anni MDCXXI obtulit Deo, obeundas a se, in honorem B. Aloysii, exercitationes centum humilitatis. Quod vero majoris operæ & sublimius est, consulto studebat, ei quam simillimus esse imitatione vitæ ac virtutum: ex quo & factum est, ut non immerito multi, tam seculares quam Religiosi, dixerint, ipsum veram B. Aloysii imaginem esse; sibique viderentur in ipso Aloysium spectare alterum. Et sane quo tempore translatum fuit hujusce Beati corpus, anno MDCXX die XV Junii, e sacello Deiparæ ubi quiescebat, ad novum Aloysianum; dum Patres Fratresque nostri, ordine & more supplicantium, per ecclesiam procedebant; viso Joanne Berchmanno, qui unus e tædiferis candelabrum cum cereo præferebat, dixit in aurem Patri Theodoro Busæo, Assistenti Germaniæ, P. Jacobus Crucius Italiæ Assistens: Iste, mihi videtur alter quidam Aloysius esse.] Adde, quod etiam imaginem Aloysii sui sibi ipse pinxerat, uti § 7 diximus; videlicet ut illam secum ferens, ubique præsentiorem haberet Patronum suum; atque ad imitationem ejus promptior foret.

[184] Principium hujusce studii imitandi B. Aloysium, & occasio amplectendi Institutum Societatis, Joanni fuit (uti frequens ipse commemorabat) lectio Vitæ Aloysianæ; [ex lectione Vitæ] & in imitatione ejus taliter profecit, atque omnia prototypi lineamenta ductusque virtutum tam perfecte expressit in se, ut vix sciam, an Sancti duo alii unquam fuerint similiores omni genere virtutum & gestorum, quam sint isti, observatione minimorum, suum Deo zelum & amorem ambo testati summum. Qui, quod assevero, cognoscere propius cupit, utriusque Acta, ab eodem auctore Cepario, ut dixi, conscripta, inter se conferat. Quibus id otii non est, consulant singula de utroque testimonia duorum Societatis nostræ Præpositorum Generalium, Claudii Aquavivæ & Mutii Vitellesci, sub quibus uterque in Collegio Romano vixerunt ac mortui sunt: & aliqua inde similitudo elucescet.

[185] Testimonium Claudii de Aloysio, Vitȩ hujus prȩfixum, legere erit infra suo loco Testimonium Mutii de Berchmanno, [mores ejus æmulatus.] pariter prȩfixum hujus vitȩ, sic incipit: Felicis memoriæ Frater noster Joannes Berchmannus, juvenis revera fuit innocentia ac puritate insigni, Angelicis moribus, pietate admirabili, virtutibus solidis ac perfectis; Instituti nostri regularumque servantissimus; omnibus, qui unquam cum eo sunt versati, quocumque tempore aut loco, per quamcumque occasionem, summi semper exempli: adeo ut neminem repererimus, qui unquam in eo deprehenderit vel minimum defectum aut imperfectionem.] Hæc omnia, mutato nomine, æque Aloysio conveniunt, ac de illo non tantum in Testimonio P. Claudii, verum etiam per totam ejus Vitam prædicantur. Vin' plura de hoc argumento? Non solum in terris similes moribus fuisse, sed meritis quoque in cælis similes esse, persuadere possit simultanea utriusque apparitio non una, in quibus simul opem suam tulerunt ægrotantibus, spe opis humanæ destitutis. Præclarum hujus rei exemplum videbitur infra in curatione Josephi Spinelli, apparentibus ei aliquoties Aloysio atque Berchmanno, peracta.

[186] Alium Aloysii cultorem eximium habuit Provincia Belgica P. Joannem Waels; qui, quod in patria ei non licebat per importunitatem propinquorum, [Joannes Waels,] ingressus est tirocinium Societatis Romæ anno MDLXXXVIII; & post biennium concessit ad collegium Romanum, in quo tunc etiam studebat Aloysius: ex cujus convictu & quotidianis virtutum exemplis tantum fiduciæ concepit, ut inter præcipuos sibi ipsum Patronos dein adsciverit semperque coluerit. Similiter Aloysius Tana, & ipse Societatis nostrȩ Sacerdos ac Professus; tametsi B. Aloysium nunquam viderit, utpote anno MDXCIII, altero post illius obitum, [Aloysius Tana,] natus; tenerrimo nihilominus pietatis sensu toto vitȩ suȩ tempore eum prosecutus est (uti legitur in Bibliotheca Scriptorum Societatis) sive quod sanguinis propinquitate ipsum contingeret, ex eadem familia Tana, qua mater B. Aloysii, ortus; sive quod cum nomine (Aloysius) verosimiliter ob memoriam propinqui, recens sancte mortui, indito, hauserit quoque singularem erga illum pietatem; seu denique quod ipsa propinquitas sanguinis fiduciam addiderit impetrandi certius per illum, quȩ sibi salutaria posceret, quam per alium quemlibet Sanctorum.

[187] Quid Patre Carolo Spinula, post diuturni carceris calamitates, [Carolus Spinula Martyr in Japonia,] lentis ignibus apud Japones exusto, gloriosius? Is tamen (quemadmodum consanguineus & cognominis ejus, Pater Fabius Ambrosius Spinula, in vita ejusdem anno MDCXXVIII impressum reliquit) gloriari solebat, quod Neapoli cum Aloysio nostro Philosophiȩ operam dedisset: idque gloriabatur etiam dum in carcere sordidatus ad gloriosam martyrii palmam anhelabat, scriptis inde litteris, lætitiæ illa super re suæ testibus, ad Patrem tunc Societatis Generalem, Mutium Vitellescum. Alius quoque ejusdem nobilissimæ inter Genuenses prosapiæ ac nominis, Spinula, [Octavius item Spinula,] in baptismate sortitus nomen Octavius, illud ipsum anno ætatis suæ XVII, Christi MDCXIV Societatem complexus, in Aloysium commutavit; reverentia & affectu, ut loquitur Bibliotheca jam citata, in B. Aloysium Gonzagam, cujus imitandi studio ducebatur.

[188] Sed ut nemo hominum intimius novit Aloysium, quam P. Robertus Bellarminus, ejus conscientiæ ultimus moderator, [Robertus Bellarminus;] deinde S. R. Ecclesiæ Cardinalis; ita nemo frequentius verbis, nemo opulentius factis, sanctimoniam ejus testatam fecit; nemo tenerioris animi obsequio veneratus est. Verba ejus amplissima sunt in depositione solenni, quam fecit anno MDCIX, XVIII Augusti, relata in processu Romano: ubi super Articulo XLVII & ultimo, qui est de miraculis, denique respondit: [Ego retuli ad Pontificem, me legisse in scripturis legitimus multa B. Aloysii miracula; interque illa asseveravi, [qui præclare dictis,] instantanea esse triginta & unum; quia Sanctitas sua me & legere illa & referre ad se jusserat. Atque ego prædicta omnia (quæ eatenus deposuerat) existimo vera esse & indubitata: habeoque pro re certissima, quod Beatus iste fruitur Deo in cælesti paradiso; atque ideo quotidie in privatis orationibus meis me ipsi commendo. Plura istiusmodi scripsit in Epistola quadam sua, ad P. Ceparium data anno MDCI die XVII Octobris; dixitque pro concione in ecclesia Collegii Romani anno MDCVIII; quæ suo loco videbimus. Illud tantum huc afferam, quod, cum inter Cardinales Congregationis sacrorum Rituum, tractaretur de beatificatione Aloysii, primus prolixe disseruit Bellarminus, [de ejus innocentia & vitæ austeritate & miraculis: & conclusit, omnes Sanctos, vel propter Innocentiam, vel propter Pœnitentiam sanctos haberi: Aloysium, propter utrumque simul, posse beatificari, ad similitudinem sancti Joannis Baptistæ. Et ejus votum omnes Cardinales secuti sunt; & factum est Decretum.] Ita Bellarminus ipse scriptum reliquit, teste Daniele Bartoli, in ejusdem Vita, Romæ impressa lib. 2, cap. 2, pag. 131.

[189] Neque tantum dictis Aloysium adeo impense coluit Bellarminus (verba sunt P. Silvestri a Petra sancta; [& factis Aloysium honorat,] cælestis ingenii, teste Ericio Puteano, æternæque eruditionis viri, qui Vitam Bellarmini, a Patro Jacobo Fuligatto compositam italice, latinam fecit) Non, inquit ille, Aloysium Bellarminus coluit tantum dictis, sed facta etiam adjecit, solitus quotannis, quoties reverteret ejus obitus dies anniversarius, in templo eodem Romani Collegii sacras ejus Reliquias pie ac venerabundus invisere; & inde ire etiam in domicilium ipsum, in quo assidere valetudini ejus, fovere deficientem, satiari vultu & complexu meruerat. Haud tamen ferre diu potuit, illud, pro ægris quotidie, veluti carens religione, cubiculum usurpari: siquidem ad sancti Juvenis memoriam & loci venerationem impetravit, ut posset in sacellum dedicari; quo idem esset & obitus ejus & sanctitatis monumentum; ibique ara, ubi cecidit tam innocens Victima, poneretur. In eo ornando ipse suppeditavit expensas omnes: laquearia auro lita, cum lychnis præpendentibus ante beati Juvenis effigiem: parietes, non e marmore eleborati aut distincti gemmis; sed exprimentes, apparatu nobiliore, imagines virtutum.

[190] Pars una ipsum puerulum habet, dum nixus genibus ante crucem, nudatusque humeros flagris se cruentat, [ejusque cubiculum consecrat in sacellum] & nullius culpæ reus flagellat innocentiam. Adstant foribus interim famuli, & perspectant rimulis parvum Dominum, pie adversum se ita sævientem: eaque res denuntiata Ferdinando parenti, aditum in Societatem filio impetrat. Hinc pone visitur, mutata veste (quam facta resignatione Marchionatus tantisper induerat religiosam) inter Præsules & alios, e sacris paginis salutaria monita dividere, mundoque & pompis valedicere; deinde inter Vincentium Mantuæ Ducem & Rudolfum fratrem suum, inter quos gravi orta controversia non satis conveniret, litem ipse dirimere. Pro foribus & e regione aræ; quia anno Domini MDXCI sæviit Romæ fœda lues; adest in publico xenodochio inter plures e Societate; ac tametsi cuncta pollui sanie, [ubi gesta ejus depingi curat,] odore, contactu cerneret: pro invitamento habens, quod terrori aliis fuisset, dum ceteri scopis pavimentum purgare, cubilia sternere, manantia tabe stragula versare, recreandæ defectioni cibos afferre, pro se nituntur; aspicitur ipse ad pedes unius, succinctus linteo, sordes abstergere nequaquam nauseabundus; nullaque re lȩtior, quam si in morbum incideret, tolerantiȩ comes futurus quibus erat solatium. Pars altera parietis eum, item genibus positis, ante Crucem habet; dum incumbens pluteo, percepta divinitus lumina, quȩ de Angelis didicerat inter meditandum, perfusus animȩ liquidis voluptatibus, in pugillares refert, par mentibus illis purissimis scriptor & commentator. Ac propterea est lectulus ejus vere floridus, ex quo, eo quem prȩnuntiaverat die, flos castitatis innocentiȩque resolutus, non tam in sua initia, quam in odorem suavitatis ad cælum migravit.] Hæc ille.

[191] Talibus porro verbis factisque, & singulari veneratione qui potuit Aloysium non prosequi Bellarminus, [ratus ipsum certo receptum cælo esse,] quem certo credebat cȩlo receptum esse, ex quo terram anima corpore soluta liquerat; uti jam supra declaravit, & in citata ad Ceparium Epistola amplius confirmat, ita illam concludens: [Denique persuasum habeo, recta eum ad Beatorum gloriam abiisse; semperque religio mihi fuit pro illius anima preces fundere, subverito, ne gratiæ Dei, quam in illa residere cognovi, injuriam facerem. At contra nulla religione prohibitus umquam fui, quin ejus precibus, in quibus multum confido, me commendarem.] Hæc Bellarminus, paulo aliter hic latine reddita, quam reddidit Petrasancta; qui mox ita subjungit: [Atque id causȩ fuit, cur demortui corpus proprio sarcophago condi voluerit Bellarminus (is enim primus id rogandum Patrem nostrum Generalem censuerat) quoniam ipsum e communi umbra sepulcrorum, non luci modo, sed aris quoque certo repromitteret; articulatim asserens, futurum aliquando, ut sanctitate & miraculis clarus adoraretur. Ipse tamen studia hæc sua tum maxime ostendit, cum optavit moriturus (sicut in tabulis testamenti habet) ad pedes B. Aloysii, filii sui spiritualis, sepeliri; ut hoc pacto, quos benevolentia & mores conjunxerant, hos videretur etiam sepulcrum miscuisse.] Verba ipsa Testamenti latina, hæc sunt. [Quod attinet ad locum sepulturæ, libenter jacere corpus meum voluissem ad pedes B. Aloysii, mei quondam spiritualis filii: sed tamen Superiores Societatis, ubi voluerint, corpus meum ponant.] Maluit videlicet etiam post mortem obediens esse, uti tota vita eximie fuerat, quam suæ pietati indulgere. Nec sine merito obedientiæ corpus suum Superioribus permisit, ut pote qui illud sanctore loco, quam ad pedes Aloysii, in ipsa nempe sepultura, ubi sanctus Patriarcha Ignatius eatenus quieverat, condiderunt.

[192] Cardinali Cardinalis jungatur, domestico exterus. [Ejusdem cultores,] Quanta veneratione prosecutus sit Aloysium Cæsar Cardinalis Baronius usque ad extremum vitæ suæ, abunde supra declaravit num. 95 testis oculatus. Pauca hic addam ex historia Vitæ ejus, auctore Hieronymo Barnabæo edita Romȩ MDCLI; ubi sic legitur pag. 148: [Beatum Aloysium Gonzagam Societatis Jesu, florem fœcundissimi illius agri longe pulcherrimum, maxime reverebatur: cujus res sanctissime gestas cum legisset, [Cardinalis Baronius,] tanto erga eum incensus est devotionis affectu, ut & illius Reliquiarum aliquid flagitaverit; & delatas deinde ad se, genibus flexis exceperit: quin etiam capiti suo, ut eum Christiana simplicitas & pius animi sensus admonebat, religiose imposuerit; & ad illius sepulcrum sæpius adire & prolixius orare consueverit.]

[193] Actum agerem, si plures huc adducerem laudatores atque imitatores Beati. [Princeps Carolus Gonzaga,] Tot enim fere sunt, quot in hoc Commentario & sequentibus Actis atque Annotatis commemorantur ipsum novisse, aut ejus invocatione beneficia obtinuisse. Unum addo, de quo alibi nobis mentio non fit, Principem Carolum Gonzagam, Aloysii ex fratre Christierno nepotem, hodierni vero Principis Castellionis parentem: qui non contentus suum erga beatum patruum amorem ac venerationem variis modis testari dum viveret; vivens etiam excitavit monumentum quo id testaretur post mortem. Voluit namque sepeliri in ecclesia Societatis Jesu Castellionensi ante summam aram, supra quam servari diximus sacrum Beati Caput, & sequens lapidi sepulcrali epitaphium inscripsit: Carolus I, Sac. Rom. Imp. Princeps VIII ETC. HIC SIBI ADHUC VIVENS, AD B. Aloysii PATRUI SUI BENEFICENTISSIMI PEDES, SEPULCRUM POSUIT.

[194] Ex amore etiam ac veneratione profectum est, quod variæ Societatis Provinciæ, & imprimis Romana, [Societas Provinciæ Venetæ,] Renovationi votorum, quæ Socii nostri more suo bis annuatim laudabiliter restaurant, constituerint stabiliter in æstate festum B. Aloysii. Qua de re lego apud P. Jacobum Antonium Manzinum nostrum, in Vita Aloysii nuper edita, pag. 274, sequens mandatum R. P. Francisci Piccolominii, Provinciæ nostræ Venetæ Prȩpositi, ita ad suos per encyclicas scribentis]: Adm. Reverendus Pater Noster (nempe Mutius Vitellescus) rogatus a me, statuit, in æstate deinceps quotannis renovanda esse Vota Nostrorum festa B. Aloysii nostri luce; id quod multum conferet ad accendendum spiritum cujusque majori fervore, & ad augendam cujusque religionem erga Beatum istum, cui hæc Provincia tantum debet.]

[195] Indidem profecta quoque est religiosæ humilitatis exercitatio publica Patrum nostrorum Collegii Romani, [& Collegii Romani.] in pervigilio Beati; ejus humilitatem imitandi studio olim cœpta, meo ibidem habitantis tempore continuata, & nunc æque obiri solita quotannis. Rem verbis Rev. P. Annibalis Marchetti, mei ante hos viginti annos Florentiæ in tertia Probatione Rectoris & Magistri, qui gesta B. Aloysii, in exemplum Principum, eleganti stylo latine conscripsit: rem, inquam, verbis illius malim proponere legendam quam meis. Sunt autem hæc pag. 284: [Aloysii exemplo solenne illud in Romano Collegio institutum, ut pridie ejus diei, quo anniversaria B. Aloysii memoria colitur, universi Patres, illique Juniores qui litteris dant operam, Provinciæ Præfecto & Collegii Rectore præeuntibus, sub initium scholæ pomeridianæ, scopis instructi, atrium totum everrant. Spectatum eo tempore affunditur confertissima exterorum turba: in qua non desunt qui initio simplicitatem irrideant; sed deinde, subeunte eorum quos rident nobilitate (vidimus enim ibi nostro ævo totius Italicæ Nobilitatis florem) tam alte humanas irrisiones despicante, mirari coguntur illorum celsitudinem, a quibus quæ summa inter homines habentur, despectari vident. Hæc autem tam honesta dejectio, Christo primum accepta haud dubie referenda, qui eam suo veluti contactu honestavit; sed deinde etiam potissimum Aloysio, qui proximum se nobis ducem, per tam obscura atque humilia, ad veram petendam gloriam exhibuit.] Hæc ille.

§ XVIII. Gesta Aloysii, quando & a quibus conscripta.

[196] Primus, qui Vitam Aloysii resque ab eo gestas judicavit memoria posterorum dignas esse, [Scripsit anno 1586 gesta Aloysii,] fuit Hieronymus Platus, non minus religiosis virtutibus ornatus, quam tribus de bono status religiosi libris, & scriptione singulari ad fratrem suum Flaminium Platum Cardinalem, de Cardinalis dignitate & officio, in publicam utilitatem impressis, clarus. Is illo ipso anno MDLXVIII, quo Aloysius mundo natus fuit, mundo valedicens, contulit sese in Religionem Societatis Jesu, die XXIV Aprilis; dies non amplius XLVI post illius nativitatem; ac tam diu in illa vixit, quam diu universim vixit Aloysius: mortui ambo Romæ anno MDXCI, Aloysius quidem in Collegio, die XXI Junii; Hieronymus vero in Domo Professorum die XIV proxime sequentis Augusti. Habitabat jam tum in illa Domo Hieronymus, admodum Reverendo Patri suo Generali Claudio Aquavivæ ab Epistolis latinis pro Assistentiis Germaniæ & Galliæ; quando Aloysius anno MDLXXXV tirocinium exorsus in Domo Probationis, [adhuc Novitii,] a S. Andrea Apostolo nomen sortita, religiosæ vitæ ponebat fundamenta, & statis temporibus cum aliquot aliis tironibus mittebatur (ut moris est) ad Domum Professorum; ubi solent illi varia pietatis atque humilitatis exercitia, probationis ergo, obire; & pluribus sæpenumero hebdomadis commorari, sub moderamine gravioris cujusdam, a Superioribus ad hoc selecti Patris, qui eorum in virtute profectum illic, ut Magister Novitiorum in tirocinio, curat: & curabat tunc temporis P. Hieronymus.

[197] Habuit is ibi inter alios etiam Aloysium, quem quo prudentius & majori cum progressu dirigeret in via perfectionis, [Hieron. Platus ejus director,] voluit penitius cognoscere statum animæ ejus jam inde a pueritia; [ab eoque exegit (teste Cepario in Vitæ impressæ Præfatione ad Lectorem) uti sibi vitam suam omnem, propositum amplectendæ Religionibus, beneficia denique, dum adhuc in seculi licentia degebat, accepta divinitus, ex ordine edissereret. Quæ quidem cum ei inusitata planeque egregia, & non nisi a peculiari quadam Dei gratia & favore profecta viderentur; adolescente digresso, brevi scripto cuncta complexus est.] Absolverit illud Scriptum Platus intra primum, quem Aloysius tantum, nec totum, egit in tirocinio isto, annum: nihil enim in illo attingit Auctor de discessu ejus Roma Neapolim, quo anno sequenti MDLXXXVI mense Octobri missus fuit valetudinis causa; nihil de gravi ægritudine, quam ibi passus est, aut mora semestri; nihil de reditu ejus postliminio Romam, & secessu ad Collegium, propugnatis ibidem publice positionibus ex universa Philosophia; imo nec de religiosis votis, quæ, exacto ab ingressu Societatis biennio, in eodem Collegio Romano vovit Deo. Abstinuerit igitur Platus ab ulteriori scriptione, postquam Aloysius Neapolim abiit. Quod vero scripserat clam habuit annis aliquot, donec illud communicavit cum P. Cepario; eique auctor fuit, ut reliqua gesta Aloysii, quocum ille tunc in Collegio Romano convivebat, sedulus actionum ejus omnium speculator, alio scripto prosequeretur; & ex utroque deinde continuatam historiam vitæ concinnaret.

[198] Scripto ille suo (quod continua serie procedit, a nobis tamen more nostro, in certa capita dispescitur) titulum præfixit Platus, [sub titulo Vocationis ejus ad Societatem.] Vocatio Aloysii Gonzagæ ad Societatem Jesu: sub quo & vidi ipsum in archivo Romano Domus professæ, & describendum curavi. Interea temporis, collata cum titulo tota scriptura, dixero ego, Platum quidem quando scribere exorsus est, aliud sibi non præstituisse, quam ut, ad aliorum incitamentum, describeret, quo pacto Princeps adolescens vocatus sit a Deo ad Religionem; & qua constantia, vocantem secutus, obices omnes perruperit: inter scribendum vero, aliam ex alia materiam fluxisse, & usque adeo cumulasse argumenta scriptionis, ut Vita ordine suo digesta, merito appelletur. Nihilominus titulum, quem Auctor præfixit, servabo, quia præcipue versatur scriptio circa tempus, quo Deus adolescentem paulatim vocavit, confirmavitque, patre per biennium & amplius ei resistente. Stylus Auctoris probe latinus est, & reor jucundissimum fore, non solum historicæ veritatis amantibus, sed omnibus quoque religiosam vivere vitam cupientibus, tam perspicacem sanctumque virum, de anima tam innocente, quæ ex propria ejus relatione rescivit, suis loquentem verbis audire.

[199] Proximus a Plato Vitam Aloysii, dum adhuc viveret, ego Romæ contexere aggressus sum, inquit Ceparius in supra citata Præfatione; [prosecuti illa sunt anno 1590 Ceparius,] idque (uti ipse in principio codicis sui, quem manu ejus conscriptum in archivo Romano vidi, notatum reliquit) anno MDXC; quo ejus condiscipulus fuit in studiis Theologicis. Codex forma non magnus est, digito uno spissus, corio rubro, apte suis locis inaurato, compactus; duabus tertiis sui partibus conscriptus, idiomate Italico. Incipit: Aluigi Gonzaga fu figliolo di Don Ferdinando, Marchese di Castiglione: [Alovsii tum condiscipulus;] & nulla capitum aut sectionum divisione distinguitur. Ceparianam hanc Vitam omnino prætermittendam nobis censeo, tum quod maximam partem ex latina Plati italice versa sit; tum quod alia, quæ tunc addidit Ceparius, secundis ipse curis postea recognovit; atque inde selecta, cum multa aliarum rerum accessione anno MDCVI impressit. Ingressus fuerat Ceparius Societatem anno MDLXXXII, evasitque vir plane excellens, concionator disertus, Scholasticæ Theologiæ, sacrorum Bibliorum ac Patrum peritus, Juris quoque scientia instructus; uti laudatur in Bibliotheca Societatis.

[200] Ille porro, quam pertexere cœperat, acceptam a Plato Vitam, [& mox Joannes Bapt, Valtrinus,] aliis per idem tempus negotiis distentus, tradere debuit perficiendam, cum multiplici rerum copia a se collecta, P. Joanni Baptistæ Valtrino, recens tunc e Sicilia ad scribendos Societatis Annales advecto Romam; qui ex prædictis & aliunde insuper haustis, tertium compilavit opus, italice conscriptum usque ad felicem obitum Aloysii; quod ipsum quoque vidi Romæ manuscriptum, & in capita XXVIII dispertitum. Orditur illud Valtrinus iisdem verbis, quibus suum Ceparius, nisi quod primum vocabulum non scribat Aluigi, sed Luigi; quod etiam usu deinde prævaluit per Italiam. Ad calcem vero operis rationem reddit, unde hauserit quæ scripsit, his verbis: Major ac melior pars rerum, in hac Vita narratarum, præsertim illarum quæ ad interiorem Aloysii statum pertinent, desumpta est ex relatione aliqua, latine conscripta, vivente adhuc Aloysio, per P. Hieronymum Platum, qui sanctæ istius animæ arcana omnia, si quis alius, nosse poterat; tum quod familiariter Aloysio usus, tum maxime quod conscientiam ejus moderatus fuerit. Iisdem de rebus testimonium quoque reddit P. Robertus Bellarminus, qui ei a confessionibus fuit in Collegio Romano. Reliqua porro omnia hic relata innotuerunt, aut ex ore ipsius Aloysii, aut ex testimonio illorum qui ab ipso acceperant: nonnulla quoque retulit Marchio, Aloysii mater; solita ipsum magna veneratione prosequi, & suum Angelum appellare.]

[201] Ex hisce colligitur, Vitam illam a Valtrino ante scriptam fuisse, quam Bellarminus, qui adhuc simpliciter ibi appellatur Pater, in numerum Cardinalium cooptatus fuit a Clemente VIII, [saltem intra septennium sequens.] anno MDXCIX. Quod & confirmatur ex ultimis fere verbis Vitæ, solius primæ Aloysii depositionis, nullius translationis mentionē facientibus. Dicunt enim tantummodo, [mortui cadaver capsæ ligneæ inclusum, in capella Crucifixi & sepultura communi ad cornu Euangelii conditum fuisse, ibique jacere, donec ipsum Deus resuscitet in extremo judicii die.] Et continuo finis toti scriptioni isti imponitur. Post aliquantum vero spatii chartæ vacuæ, legitur additamentum aliquod, notans, corpus ex indicato jam loco translatum alio fuisse anno MDXCVIII; quod utique ipsi Vitæ inseruisset Auctor, ut debebat, nisi illa jam ante absoluta fuisset. Adscribo hic additamentum ipsum ne pereat; tum etiam, quia distincte rem gestam narrat, & in historia, quam tractamus, usum suum habebit. Respicit autem illud ultima, quæ ex Vita citavimus paulo ante verba, de prima corporis depositione seu sepultura; atque ita sonat: [jacuit hic (in sepultura communi) in illa capsa lignea corpus Aloysii, usque ad annum MDXCVIII; quando ex eo quod refici deberet sepultura, ossa ipsius inde exempta, in minori capsa reposita, & altiori loco in excavato muro, qui viam publicam respicit, in eadem tamen sepultura, inclusa fuerunt die XXII Junii, Provinciam Romanam moderante P. Bernardino Rosignolo, & Collegium regente P. Petro Antonio Spinelli] Horum uter altero tum scriptis, tum religiosis virtutibus, clarior fuerit, non facile dictu est.

[202] Prædictæ tres Scriptiones, primum a domesticis, deinde ab exteris quoque lectitari cœptæ, varios in variis motus ac desideria excitaverunt, [His scriptionibus supervenit Vita plenior,] adeo ut multi, concepta fiducia, per Aloysii intercessionem beneficia cælestia & curationes corporales poposcerint a Deo, atque obtinuisse faterentur. Quæ tamen manifestata amplius & probata testibus juratis publicisque tabulis fuerunt Florentiæ anno MDC; ac deinceps increbuerunt ubique alia ex aliis beneficia. Quamobrem ut uberior fructus e gestis Aloysii in publicum promanaret, judicatum fuit, illa per typos vulgari debere: & laudatus supra Ceparius, duodecim circiter annis, a decessu Aloysii elapsis, jubente admodum Reverendo P. Claudio Aquaviva, Societatis Præposito Generali, ad ampliorem numerisque omnibus perfectam vitæ Aloysianæ historiam concinnandam se accinxit, Qualem vero contulerit eo diligentiam; quot urbes atque oppida obierit; quas personas, [a variis Theologis] Aloysio dum viveret familiares, convenerit; quot instrumenta publica, auditis testibus, jurejurando legitime firmata, nactus & perscrutatus sit; qua denique historiam ipse composuerit fide; docebit scire cupientem, accurate, ejus Præfatio ad Lectorem a num. 6. Qualis vero historia jam composita evaserit, & quantam sperata sit fore, ut in Rempublicam Christianam conferat utilitatem, loquuntur testimonia doctorum virorum, e religiosis Ordinibus S. Benedicti, S. Dominici, S. Francisci Capucinorum, & Societatis Jesu, Præfationi Auctoris subnexa.

[203] Ultimo loco eadem super re accedit testimonium ipsius Pattis nostri Generalis, [& Generali Societatis probata,] Claudij prædicti, quod multorum instar esse debet; quia testatur, Vitam Aloysii, quam edi permittit, non solum a se, sed a multis quoque aliis Theologis nostris lectam & approbatam fuisse: atque idcirco etiam libentius editionem permittere, quod certa notitia & propria scientia sibi liqueat, hunc sanctum & benedictum Adolescentem, omni virtutum genere absolutissimum, utilissimique exempli fuisse. Postquam vero a se in Societatem adlectus fuit, semper extitisse veram perfectæ sanctitatis ideam, talemque communiter existimatum fuisse ab omnibus, qui paucis illis annis, quibus inter nos vixit, eum noverunt. Comperit quoque ipse, illo brevi tempore, plurimum delectatum fuisse Deum illa anima; eamque multis donis supernaturalibus locupletasse, e quibus foras sanctissima opera & Angelici mores dimanabant. Denique concludit, ita vixisse, ita continenter perseverasse, donec vita functus, e terra migravit in cælum: [a Clemente 8 edi jussa,] eoque ad æternam gloriam fruendam, ac Dei pacem nobis exorandum, confestim, ait, evolasse, firmis nixi fundamentis, credimus. Quin etiam Clemens Papa VIII, memor, quanta vitæ innocentia traduxisset Aloysius ætatem; atque insuper audiens, quanta indies ad ejus invocationem obtinerentur beneficia; hortatus fuit Principem Franciscum, ut Vitam ejus in publicam utilitatem vulgaret typis; & mox Paulus Papa V eamdem Vitam, postquam illam tribus S. R. Ecclesiæ Cardinalibus examinandam commiserat, eorumque sententias audierat, cum titulo Beati imprimi, per Breve Apostolicum indulsit.

[204] Ita probatam laudatamque Vitam, & plurium votis expetitam, Ceparius anno MDCVI typis tandem excusam, [& anno 1606 impressa, auctore Cepario.] & tribus partibus distinctam, vulgavit Italica lingua, præfixa epistola, quæ sanctissimo Domino Paulo V, Pontifici Maximo (quem modo diximus Aloysio Beati appellationem concessisse) inscripta est ab ipso Principe Francisco, cui Vita ab Auctore dedicata est. Adeo placuit historia illa, tantaque omnium ubique excepta est approbatione, ut in varias continuo linguas sit versa; in Latinam a Patre Joanne Herrion, quamquam is præ modestia nomen suum tacuerit; in Gallicam a Patre Antonio de Balinghem; in Hispanicam a Patre Joanne de Lugo, [moxque in varias linguas translata,] postea Sanctæ Ecclesiæ Cardinali; in Belgicam nostram, a Patre Leonardo de Fraye; in alias ab aliis. Habeo quoque penes me ejusdem historiæ editionem Italicam illa posteriorem, anno MDCXXX curatam Placentiæ, cui loco Epistolæ, Paulo V inscriptæ a Principe Francisco, prȩmittitur alia, a piis sororibus Cynthia, Olympia, & Gridonia Gonzagis, sæpe dictis Beati neptibus, data Castellione ad Serenissimam Dominam Mariam Gonzagam, Principem Mantuæ ac Montisferrati, anno MDCXXIX, XXX die Aprilis. Dicitur ibi, uti & in fronte libri, hanc editionem ab ipso Auctore Cepario (qui anno demum XXXI ejus seculi Romæ obiit) recognitam, correctam, ac in tertia præsertim parte auctam esse. Versionem editionis primæ Latinam, interprete Joanne Herrion prædicto, admodum concinnam & bene latinam, fere ut jacet sequemur; nulli tamen scrupulo nobis ducturi, siquid subinde, quod minus congruenter sententiæ Auctoris interpretatum videbitur, [paulo auctius dein edita] modice commutaverimus. Quæ vero in editione posteriore Italica fuerunt superaddita, etiam nos adjungemus suis quæque locis, talibus [ ] signis inclusa.

[205] Ceparius, post editam a se typis Vitam, in schedis quibusdam, [ab auctore suo.] de quibus supra num. 9, ex occasione gloriatur (modeste tamen) videri posse Deum voluisse singulariter uti opera sua, in colligendis scriptorum testiumque monumentis, ad gesta Aloysii illustranda; quia, quando contigit Florentiæ primum legitima auctoritate examinatum probatumque miraculum, in Sanctimoniali, curata ab immedicabili cancro; [Ego, inquit, ibi Rector Collegii nostri fui, in factum diligenter inquisivi, comperi verum, & curavi juridice legitimeque probari apud tribunal Archiepiscopi Florentini, qui tunc erat Alexander Medicæus, S. R. Ecclesiæ Cardinalis, & quinque post annos Romanus Pontifex, Leo XI.] Potuisset adjungere, quod volente Deo per mandata Superiorum, percurrerit ipse paulo post Italiam fere totam; curaverit citari ad tribunalia Episcoporum, testes mirabilium, per incercessionem Aloysii factorum; testimoniaque eorum collegerit, & eo rem promoverit, ut ante editionem libri sui, Aloysio titulus Beati impertitus fuerit. Sed longius recedo ab instituto sermone.

[206] Ex eadem Vita Cepariana contraxit compendium latina lingua, sane elegans & luce dignissimum, Franciscus Sacchinus; [Inde compendium extraxit Sacchinus,] is qui Historiæ Societatis Jesu conditor præcipuus non immerito appelletur; quique, superstite Aloysio, Religionem ingressus fuerat anno MDLXXXVIII; non minori virtutis, quam eruditionis laude celebrandus. Perduxerat autem Historiam Societatis usque ad annum MDXC, quatenus nunc impressa legitur; & paraverat in annum proximum, quo obiit Aloysius, compendium vitæ ejus quod dixi, sequenti Historiæ tomo inserendum. Illud, diu quæsitum, accepi tandem Roma per veterem mihi amicum P. Josephum de Reux, huiusce Provinciæ nostræ Flandro-belgicæ quondam Professorem Theologiæ publicum, celebris hodiedum Lovanii nominis; qui tunc idem munus scribendi Historiam Societatis obibat Romæ, quo egregie perfunctum fuisse Sacchinum diximus: mortuus deinde ibidem, me præsente ac animam Deo per consuetas tali articulo Ecclesiæ preces commendante, anno MDCXCVIII, die VIII Novembris.

[207] Postquam prædictum compendium suum Sacchinus usque ad felicem Aloysii mortem pertexuit, quam continuo veneratio domesticorum, [cum additionibus de cultu;] mox & exterorum; & miraculorum fama; & cultus publicus deinde, & titulus Beati, consecuta fuerunt; subdit istorum etiam narrationem quodammodo chronologicam, qua principium & incrementa cultus exponit. Hauserit isthæc sua e variis schedis mss. Ceparii, quarum & ego magnam partem adhuc inveni Romæ, & non exiguo labore dispersa collegi, atque aptum in ordinem redigere conatus fui: ex quibus aliisque scripturis docui in præmissis, quo pacto cœperit veneratio Aloysii, creveritque in solennem cultum.

[208] Ante Sacchinum tamen, præter alios, qui Vitam Ceparianam varias in linguas transtulerunt; [aliud Ribadineira hispanice,] indidem extraxit compendium pauculis adiectis, lingua Hispana, P. Petrus Ribadineira, typisque Matritensibus vulgavit anno MDCIX, post Vitas Sanctorum, quos appellat Extravagantes; quia extra ordinem Breviarii Romani tunc erant; quemadmodum Extravagantes vulgo audiunt multæ Constitutiones Pontificiæ, quia extra corpus Juris Canonici vagantur. Est accuratissimum isthoc compendium, ac dilucide explicat summam gestorum beati Juvenis, temporaque & loca, in quibus fuit.

[209] Eodem fere tempore, quo Sacchinus compendium suum latine scripsit; aliud ab Anonymo Italice datum est in lucem anno MDCXIX apud Osannas Mantuæ; quando nempe ibidem Episcopus loci, in synodo diœcesana, Natalem B. Aloysii jussit festum esse. [Anonymus italice,] Quis auctor ejus sit, non satis certum est. Bibliotheca Societatis sic habet in Joanne Bartolotto: Hic italice scripsit Vitam B. Aloysii… compendio, editam Mantuæ apud Aurelium & Ludovicum Osannas MDCXIX in 8. Eam tamen sunt qui tribuant Jacobo Grassetto nostro. Prodiit eadem latine reddita Monachii MDCXXX. Editionem Italo-Mantuanam nondum vidi: Latino-Monachiensis penes me est, simul etiam complexa Vitam B. Stanislai Kostkæ; sub hoc titulo, in capite libri præfixo, atque ita, ut hic distincto & interpuncto. Vita B. Aloysii Gonzagæ Soc. Jesu in compendium contracta. Cum Vita B. Stanislai Kostkæ Soc. Jesu, a P. Francisco Sacchino ejusdem Societatis Sacerdote scripta.

[210] Sunt qui ex hoc titulo tertium compendii istius Aloysianæ Vitæ auctorem faciunt Franciscum Sacchinum. Sed nimis obiter illi titulum legerint; [& latine;] minusque attenti fuerint ad interpunctionem, qua primum ejus membrum per se completum esse indicatur: nec animadverterint τὸ scripta, sexto casu positum esse atque ad solum τὸ Vita, secundi membri posse referri. Si utrumque membrum copularetur per conjunctionem Et, ablata particula Cum, posset τὸ scripta ad utrumque referri, nunc non item. Et sane mirum foret, Sacchinum, præter Compendium suum, quod dixi, Ms. & pulcherrimum, voluisse aliud elucubrare ejusdem Vitæ, quod fortasse minus aptum videri lectoribus possit, quam illud Ms. Denique Bibliotheca Societatis nostræ, quæ inter opera Sacchini recenset Vitam B. Stanislai Kostkæ, nullam ibi novit B. Aloysii aut Vitam aut Compendium Vitæ; ne quidem illud Ms. de quo dixi: quia hoc non fuit compositum eo consilio, uti seorsim ederetur, sed ut insereretur majori tomo Historiarum Societatis.

[211] Habeo aliud quoque Compendium, Monachiensi persimile, præterquam quod italicum sit; [iterum italice;] ideoque idem esse reor cum Mantuano prædicto, nisi quod paucula sint superaddita, quæ & in Monachiensi leguntur, de Beatificatione Aloysii &c. Scriptum fuit ab aliquo Societatis Jesu, impressum Bononiæ, tempore (annus enim & auctoris nomen desunt) Innocentii X Pont. Max. sub cujus Pontificatu plures ejusdem formæ libelli, prodierunt, præclara Sanctorum aliorumque de Societate Jesu insignium virorum gesta recensentes. Monachiensis editio dedicata est Perillustribus Comitibus D D. Bonaventuræ & Sebastiano Fuggeris, Othonis Henrici filiis. In Præfatione ad Lectorem, dicitur Vita B. Aloisii, prolixe & ubertim jam dudum in lucem emissa studio R. P. Virgilii Ceparii, nunc in brevem epitomen, eo esse redacta consilio, ut, quoniam prior illa non quivit, per voluminis magnitudinem in plurimorum qui avide eam expectabant, manus pervenire; hujus ope (quam facile sibi quisque comparare valebit) sancti piorum hujusmodi hominum, & heroica Beati facinora cognoscendi cupidorum, votis ac desideriis satis fiat. Hæc eadem ratio moverit aliorum quoque Compendiorum Auctores, ut sua quisque ediderint.

[212] Post hæc prodierunt successive alia atque alia Vitæ Aloysianæ compendia, & postremis temporibus unum inde contraxit Gallice, [item P. d' Orleans gallice an. 1685.] anno MDCLXXXV impressum, P. Petrus Josephus d'Orleans, nihil magnopere novi afferens præter stylum, vernacula sua lingua elegantem. Præclariora sunt, que biennio post justo volumine edidit Florentiæ R. P. Annibal Marchetti, sub id temporis ibidem in domo Pintiana, a pristino Domino suo sic appellata, Rector; ac Patribus tertiam ibi Probationem more nostro subeuntibus Præfectus, [Vita justæ molis latina P. Marchetti;] vir religiosissimus juxta ac moderatissimus, nec sacris minus quam profanis litteris excultus: cui ego quoque multum, fateor, debere me, quod, Theologica palæstra Romæ decursa, sub exitum anni MDCLXXXV, excolendum me spiritu in domo eadem Probationis sub sanctiore disciplina sua susceperit, & aliquantum temporis paterne exercuerit. Vita ejus de qua loquor, Aloysiana, tametsi hic etiam recudi mereatur; nihilominus, quia e Cepario, diligentissimo, ut ipsemet etiam fatetur, Scriptore, pleraque sua sumpserit excepto stylo; visa est nobis, qui solemus e puris fontibus potius, quando pertingere eo possumus, quam e derivatis inde, ac turbidis non raro fluminibus haurire; visa, inquam, est nobis Vita illa hic prætermittenda.

[213] Unde hauserit sua, ita præfatur ipse ad Lectorem: [Quod attinet ad materiam, [Florentiæ 1687 impressa,] illud pro certo habeto, nihil me, quod non apud probatos scriptores invenerim, posuisse. Plurima e Virgilio Cepario diligentissimo Scriptore hausimus: non omnia tamen: nonnulla enim, quæ rebus alibi memoratis nonnisi numeri accessionem adjungerent, studio brevitatis omisimus. Alia memoratu digna, quæ ejus solertiam fugere, aliunde, ac præsertim e tabulis publicis, pro beati Adolescentis apotheosi confectis, supplevimus. Vidimus etiam Notas illas, quas Robertus Bellarminus, jam senex & purpuratus, ad marginem Vitæ, a Cepario descriptæ (quæ hodie in Ragusino Societatis nostræ Collegio asservatur) adscripsit; quibus tamquam oculatus testis nonnulla ad historiæ complementum adjecit: atque ex iis selectiora quædam in nostram hanc narrationem transtulimus.] Recte factum: quod tamen rectius fuisset, si uniones isti Bellarminiani, inter reliquas gemmas, signo addito, indicati distinctique essent: majorem certe fulgorem atque æstimationem inde acquisivissent; nobisque etiam integrum fuisset, illos assuere huic nostræ lucubrationi. Nunc vero latebunt (si non & pereant brevi) cum libro suo; nec fulgorem suum emittent trans montes & mare, quæ Ragusam quodammodo secernunt a reliquo orbe terrarum.

[214] Prodiit etiam Viennæ Austriæ, typis Joannis Jacobi Keurner, anno centesimo a morte Aloysii liber sub hoc titulo: Speculum innocentiæ, sive Vita Angelici juvenis B. Aloysii Gonzagæ Societatis Jesu, iconibus & monitis spiritualibus, [brevior alia, Viennæ 1691;] ad piam juventutis institutionem accommodatis, illustrata; & proborum imitationi, ac Beati hujus venerationi, anno ab ejusdem obitu seculari MDCXCI, Græcii Styrorum proposita. Icones universim habet opusculum XLVIII, & satis bellas, mereturque adolescentum manibus crebo versari, oculis percurri, mente considerari, ut in illo se suosque mores tamquam in speculo contemplantes; quæ illic vident, imitentur; bona, quæ habent, solicite conservent; quæ non habent, acquirere conentur. Sed hæc non sunt hujus loci.

[215] Postremus, qui de gestis Beati scripsit, quod quidem ego sciam, [recentior P Manzini, Brixiæ 1701.] est P. Jacobus Antonius Manzini, & ipse e Societate nostra Provinciæ Venetæ, ab annis XX Veronæ mihi notus & officiosus, ubi tunc temporis profitebatur Philoso publice, & mihi privatim zelum suum propagandi exemplo nostro gloriam Sanctorum, per editionem rerum præclare ab illis gestarum; quem & publicum deinde fecit in hoc ipso, quo de loquimur, libro, Vitam & miracula B. Aloysii complexo, quadrifariam diviso, atque anno MDCCI Brixiæ impresso lingua Italica. Auctor in Allocutione sua ad Excellentissimam Principem D. Eleonoram Ganzagam, Marchionem de Fuentes (aliud enim nihil præfatur) explicat obiter quid rerum agat. Extollit imprimis pro affectu & æstimatione sua Scriptores Italos, supra reliquos humani generis, etiam illustres. Eosdem queritur tamen, in tenebris reliquisse quidquid meritis B. Aloysii, aut honori ejus gestum est plus quam dimidio seculo, ex quo Vita ipsius per Ceparium impressa fuit. [Cupidus igitur ego, inquit, colligere in unum, ac bono publico piarum animarum proferre in lucem, & quod Ceparius olim scripsit, & quod alii deinceps variis libris insperserunt; tandem compilare, ad gloriam Dei Beatique, aggressus sum Historiam hanc: in quam congessi quidquid de proposito argumento multa lectione invenire in libris, industria eruere e tenebris, itinerando indagare variis in locis potui.] Unum ille e voto meo præcipue præstitit, quod passim citet auctores suos, ubi aliquid Cepario superaddit; quod est fidelis historici argumentum.

§ XIX. Quænam B. Aloysii Acta hic dentur; & quo pacto, quæ composuit Ceparius, illustrentur.

[216] Jam dixi, ex enumeratis modo Historiis, gesta B. Aloysii pertractantibus, [Datur hic 1 loco Vita Aloysii,] dandum a nobis esse primo loco Hieronymi Plati Scriptum, sub eodem, quo compositum ab ipso fuit titulo, Vocatio Aloysii Gonzagæ ad Societatem Jesu. Nihil ego ei annotationis addo; quia plenior Vita, quam Ceparius deinde collegit, [quam Platus scripsit 1586;] quamque secundo loco dabimus, abunde elucidabit, si quid forte obscurius, aut minus distincte dictum sit a Plato. Succedet ergo primo illi Scripto Vita copiosior, auctore Virgilio Cepario concinnata, hortatu summi Pontificis, & Aloysio Beati titulum in illa concedentis, imprimi Romæ curata, & anno MDCVI edita. Fateor quidem pro meritis laudari non posse quam eo contulit Auctor industriam ac diligentiam, in conquirendis scriptionis suæ argumentis, in examinandis auctoritate Ordinariorum testibus, in disponendis loco suo rebus singulis; [tum, quam Ceparius impressit 1606,] ac religioni ejus plurimum deberi fidei: attamen ita hominibus natura comparatum est, ut avidius audiant & securius credant, quæ primi auctores alicujus asserti, ore proprio loquuntur, quam quæ alter aut tertius ex primi relatione suo modo narrant. Quamobrem, quantumvis magnæ fidei sit Vita hæc Aloysii Cepariana, atque omnium fere nationum linguis publicata legatur utiliter; nihilominus conandum nobis insuper est aliquid, quo & confirmetur & illustretur prædicta Vita, adjungendo ei ipsas depositiones, saltem plurimas, testium, post primam Vitæ editionem, auctoritate Apostolica, tum in genere, tum in specie, solenni ritu examinatorum; quas multo impendio Romæ, ex legitimis processuum instrumentis coram describendas curavi, & hic latinas facio; habituras utique aliquanto plus energiæ atque efficacitatis, ad suadendum ac persuadendum, quam compositio per alios inde collecta.

[217] Notetur itaque, Ceparium, ut diligentissimus fuerit, [additis depositionibus testium] non habuisse scriptionis suæ argumenta alia, quam quæ anno MDCVI, quo Vita typis primum mandata fuit, ei innotuerant: & eatenus nullæ extabant testium legitime examinatorum depositiones, quam eorum quos Episcopi citaverant auctoritate sua. At vero post editam Vitam illam, supervenit celebritas multo major, & jussit Pontifex Paulus V auctoritate sua formari primum Processus in genere, de fama sanctitatis Aloysii & miraculorum, ad invocationem ejus patratorum: & mox etiam processus in specie de sanctitate ipsa. Ex hisce processibus juvat historiam Vitæ Aloysianæ a Cepario impressam confirmare luculentius, & multimodis augere; [ex processibus MSS.] sic tamen ut non promiscue adducturus sim omnia, quæ deposita fuerunt a testibus quocumque modo; sed illa tantum, quæ de visu & propria scientia testantium jurejurando firmantur; eaque simpliciter ex vernaculo illorum sermone hic versa latine dabo, per modum Annotationum post singula Vitæ capita, ad quæ videbuntur spectare.

[218] Ne vero actum sæpius agatur, repetendo nomina Testium, quoties illi aliquid proferre jubebuntur, atque simul & semel cujusque auctoritas innotescat, singulorum nomina, conditionem, [Romano, Florentino & Castellionensi:] patriam, ætatem, aliaque fidem facientia, serie concinnata præmittemus Vitæ, e tribus processibus, in specie formatis Romæ, Florentiæ, & Castellione; quia in his de Vita & gestis Beati præcipue tractatur. Quartum Vallis Tellinæ processum, qui de solis fere miraculis, post obitum ejus factis, contextus est, post Vitam Ceparianam reservabimus, & ordine quo factus est, prosequemur. Afferet quoque simultanea hæc atque ordinata testium enumeratio commodum grande lecturis Relationem trium sacræ Rotæ Auditorum ad S. D. N. Paulum PP. V, de sanctitate & miraculis servi Dei Aloysii, quam Processui Castellionensi subjiciemus.

[219] In hac enim Relatione citantur creberrime ac nominatim testes; & horum nomina atque cognomina identidem repetuntur, [ex quibus nomina testium collecta,] & multorum simul, & sæpe eadem: tum additur etiam quotus quisque sit testis; & quo folio in processibus testimonia legi possint. Quæ diligentia Auditorum Rotæ laudabilis quidem magnopere est, & judicium de sanctitate Aloysii formaturis sententiamque dicturis maxime utilis: quia illi in manibus habebant processus ipsos, ad quos citationes Relationis prædictæ remittunt Lectorem; indicantque quis ibi, quotus testis, & quo loco, quod asseritur in Relatione deponat. At vero illi, qui processibus ipsis destituuntur, & Relationem Auditorum Rotæ hic lecturi sunt, ex tam crebris rerumque variarum citationibus aliud perciperent nihil, quam tædium lectionis suæ. Quamobrem nomina & cognomina eorum qui testantur; citationesque locorum, ubi testimonia descripta sunt in processibus, ut expeditior sit lectio, prætermittenda putavi, retentis tantummodo numeris, Romana forma expressis, qui, quotus in suo quisque processu sit testis, indicant,

[220] Ne quid autem ex ista prætermissione nostra detrimenti capiat auctoritas, qua pollere debet citata Relatio; cavemus per hanc ipsam, [simul præmittuntur isti Vitæ.] qua de agimus hic, testium enumerationem sive catalogum. Hic quippe proponimus primo loco ordinem, quo singuli singulis in processibus testati fuerunt, quoque etiam citantur in Relatione sacræ Rotæ. Tum producimus nomina & cognomina ipsorum testium, patriam quoque, dignitatem, ætatem & alia, quæ ad fidem faciendam conferre possunt. Adscribimus etiam annum, mensem ac diem, quibus examinati fuerunt. Viso igitur in Relatione Auditorum Rotæ quotus quis testis sit, & quo in processu, possum continuo, per recursum ad hosce testium catalogos, devenire in notitiam nominum cognominumque &c. uti patebit consideranti.

[221] Istos testium cujusque processus catalogos, sic collectos, [uti & vetus capitū divisio:] præmitto Vitæ Ceparianæ. Præmitto & veterem divisionem Capitum editionis Latinæ cum suis titulis, ne quid pereat; atque in margine editionis nostræ eadem Capita signabo per numeros Romanos: [subjiciuntur vero,] quia more nostro in ampliora Capita historiam dispertivimus; idque eo potiori jure, quod interpres Latinus sibi illa suo arbitrio diviserit aliter quam diviserat Ceparius; imo ne in hujus quidem editione prima Romana, [Supplemētum miraculorum,] & posteriori Placentina, eadem divisio Capitum est. Præter hæc, Vitæ præmissa, atque alia, quæ diximus, capitulatim ei inserta; plurima sub calcem addenda sunt, tamquam Supplementum miraculorum, quæ inveni in variis Mss. Romæ & alibi, post Vitam a Cepario editam facta extra Vulturenam vallem. Quæ enim ibi facta sunt, alio spectant.

[222] Supplementum illud miraculorum excipiet tractatus de origine cultus B. Aloysii in memorata valle Vulturena; [Acta in Valtellina,] de processibus, ibidem apostolico jussu fabricatis; ac de ingenti multitudine prodigiorum, quæ illic ad invocationem Beati miseris innumerabilibus salutaria fuerunt. De hisce autem (quod mirum videri possit) vix aliquid huc usque typis editum a quoquam fuit. Ego quæ dabo, erui ex litteris variorum & ipsis authenticis processibus, qui in archivo nostro Romano conservantur.

[223] In jam prȩmisso de cultu B. Aloysii commentario, § XIV, [& Relatio Auditorum Rotæ:] diximus, processus ultimos in specie fabricatos Romæ, Florentiæ, Castellione, & in Vulturena valle, jussu Pontificis traditos fuisse anno MDCXIII examini trium Romanæ rotæ Auditorum, Sacrati, Coccini & Pamphilii: qui diu multaque mora eos expenderunt, ac tandem post quinquennium concinnatam inde Relationem accuratissimam Pontifici eidem reddiderunt anno MDCXVIII. Titulus opusculo præfixus sic legitur: [De sanctitate & miraculis Angelici Aloysii Gonzagæ Virginis, ex Principibus Imperii, Marchionibus Castellionis, Clerici Societatis Jesu, Relatio ad Sanctissimum Dominum nostrum Paulum V, Francisci Sacrati, Archiepiscopi Damasceni; Joannis Baptistæ Coccini, Rotæ Decani; Joannis Baptistæ Pamphilii; Rotæ Auditorum.] Sequenti pagina leguntur [Nomina eorum, qui pro canonizatione B. Aloysii supplicarunt Sanctitati vestræ, posita secundum ordinem temporis, quo litteras conscripserunt.] Patet hæc ab ipsis Auditoribus dirigi ad summum Pontificem; quod tamen ajunt, nomina ordine temporis, quo litteræ conscriptæ sunt, illic referri, non usquequaque verum est, uti constare poterit illa conferenti cum dictis nostris § X; ubi nomina multorum Principum recensuimus, qui anno MDCV scripserunt, ex schedis Ceparii, diem datarum cujusque litterarum accurate exprimentibus: inter quos etiam numeratur Serenissima Margarita Gonzaga, Dux Ferrariæ, hic prætermissa. Turbaverit igitur ordinem librarius quispiam, qui non-intellecto titulo, indignum ratus sit, Imperatorem Romanum & Regem Galliæ inter alios Principes, saltem illos, qui eodem atque ipsi anno, litteras suas, licet aliquot dies aut etiam menses prius dederant, non primo loco reponi. Sed turbatum quoque in aliis est: quibus ne offendatur Lector, secundam tituli partem de nominibus illis, prætermittendam putavi.

[224] Nititur Relatio Auditorum validitate processuum; quæ & agnita & enuntiata Pontifici fuit a Congregatione Cardinalium, [quiprobant validitatem processuum] Ritibus sacris præpositorum; & Auditores ipsi de ea sic pronuntiant initio capitis XVI divisionis nostræ. [Superest, ajunt, ut agamus de validitate processuum, Romani videlicet, Castellionis, Florentini & Vulturenæ vallis, quibus in hac Relatione usi sumus; in quibus examinati fuerunt testes CLVI: & quod dicti processus confecti fuerint a Judicibus, requisitam ad hunc effectum jurisdictionem habentibus, non est ambigendi locus. Etenim Sanctitas vestra ad id deputavit sacram Congregationem Rituum, ut patet ex Brevi sub data Romæ XXXI Augusti MDCVII: & hæc sub die XIX Januarii MDCVIII subdelegavit, pro processu quidem Romano, præclarum virum Hieronymum Pamphilium, S. R. E. Cardinalem & Sanctitatis vestræ Vicarium, cum facultate subdelegandi: [Romani,] qui & subdelegavit Reverendissimos Episcopos Patavinum & Saloniensem, cum facultate procedendi conjunctim vel divisim, & ita, ut quidquid unus eorum incepisset, alter prosequi ac terminare posset (ut in eodem processu fol. 4 & 7) qui receperunt testes XXVII, quos (excepto secundo, quo usi sumus pro adminiculo) rite receptos fuisse censuimus.

[225] Eadem S. Congregatio subdelegavit, pro Castellionensi processu, Faustum Pastorium, [Castellionens,] Archipresbyterum Castellionensem, Protonotarium Apostolicum; coram quo testes XXXIII, prævio juramento, recepti fuerunt, ad instantiam Joannis Baptistæ de Bonettis, Procuratoris substituti in eodem processu fol. 31. Item, pro processu Florentino, [Florentini,] subdelegavit Reverendiss. D. Archiepiscopum Florentinum, cui direxit litteras remissoriales, quarum vigore, ad instantiam P. Emmanuelis Ximenes Procuratoris substituti a R. P. Virgilio, fuerunt recepti testes X, prævio juramento, ut in eodem processu fol. 34. Ex eisdem rationibus censuimus, processum Vulturenæ vallis esse validum & in forma probante, & testes rite exceptos. Nam sacra Rituum Congregatio, XXIV Octobris anni MDCIX, [& Valtellinii,] subdelegavit Prosperum Perandam, Archipresbyterum Burmiensem: qui ad instantiam Martini, Curati Tirani, Procuratoris substituti, prævio juramento, recepit testes LXXXVI.] Ita Auditores: qui alia plura etiam addunt ad validitatem singulorum processuum comprobandam, suis locis videnda in Relatione ipsa.

[226] In hac Auditorum Relatione fit etiam mentio de Sermone, quo Eminentiss. Cardinalis Bellarminus laudes B. Aloysii celebravit anno MDCVIII, die anniversario illius, in Ecclesia Collegii Romani. Sermonem illum nactus sum Ms. & dignum judico, tum Beati qui laudatur, tum Bellarmini qui laudat causa, ut Relationi subjiciatur impressus. Denique concludam totum opus, ubi subnexuero nonnulla de Collegio Illustrium Virginum Jesu, in honorem B. Aloysii, a tribus ejus neptibus Castellione fundato; deque præclaris conatibus, quibus Virgines illæ studuerunt ac hodiedum student, exempla virtutum ejus & sanctitatem æmulari. Scripsit porro ipse Beatus noster Meditationem egregiam & longam de sanctis Angelis, atque imprimis de illis qui hominum custodiæ præsunt, [Scripta ipsius Aloysii.] (rogatu uti in decursu Vitæ Ceparianæ legetur) P. Vincentii Bruni: [qui cum nescius non esset, quanto ille cælestes mentes honore coleret, quamque præclare de iis sentiret, id ei negotii dederat. Nimirum, ut aliorum bono, tam insignium sublimiumque sententiarum monumenta superessent.] Ita Ceparius cui propterea etiam placuit, Meditationem illam, Vitæ Beati subjungere, publicæ utilitati servituram. Digna plane est quæ etiam hic legatur: sed ne molem hujus operis nimium augeamus, curiosum ejus lectorem, ad citatum Ceparium mittere malumus.

VOCATIO ALOYSII AD SOCIETATEM JESU
SCRIPTA ANNO PRIMO TIROCINII EIUS
PER HIERONYMUM PLATUM S. J.
TUNC CONFESSARIUM EJUSDEM, EX MS.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

A. HIER. PLATO. EX MS.

CAPUT I.
Natus Castellione, moratur Florentiæ, Mantuæ, Casali.

[1] Aloysius Gonzaga patrem habuit Ferdinandum Gonzagam, Marchionem Castilionis; matrem autem Martham, ex nobilissima ipsam quoque familia Roverorum. Pater, non solum cognomine, verum sanguine etiam, Mantuano Duci junctus erat: [Parentes ac nativitas Castellione,] quippe quorum utriusque avi, fratres germani fuerant; quam affinitatem ita ambo agnoscebant, ut se invicem mutuis officiis colerent; quin ipse Dux Aloysium de sacro fonte suscepit, semperque deinceps amore præcipuo, pene ut filium, complexus est. Ferdinandus, Philippo Hispaniarum Regi operam navans, variis ab eo Magistratibus, præsertim bellicis, ornatus, ac vectigalibus etiam annuis auctus est. Porro natus est Aloysius anno Domini MDLXVIII, die IX Martii, in oppido Castilione; statimque nutriri cœpit omni cura, ut heres futurus, non Marchionatus solum paterni, sed etiam duorum patruorum; quorum cum alter liberis careret, alteri una tantum esset femina, utriusque bona, feudalia saltem, ad ipsum ut primogenitum jure ventura erant. Cum esset annorum quinque, erudiri cœpit patriis artibus, bellicis scilicet. Itaque cum pater ad expeditionem Tunetanam Hispani Regis nomine sese compararet, ductus est ab eo Casalem, quod est oppidum in ditione Mediolanensi. Hoc tempore, quod longius non fuit quam aliquot menses, inter milites educatus (ut fere illa ætas quæcumque audit ac videt, animo imbibere solet) militares spiritus haurire, & ad illam gloriam, ad quam patris exemplo & vocibus incitabatur, aspirare cœpit. Itaque & ordines puerili passu, Marchionis vice, ductare; & cum cetera arma, tum sclopos etiam subinde tractare ausus, certa sæpe adiit vitæ discrimina; ex quibus pene miraculo ereptus est a divina providentia, quæ illum videlicet meliori vitæ generi reservabat. Nam & aliquando facies a flamma ambusta est, & resiliens bombarda, rotis, ut fit, impetu recurrentibus, tantum non incautum obtrivit; quæ deinde ille pericula, cum magnis divinæ in se bonitatis laudibus, commemorabat. Idem pene vitæ genus postea & Castilione tenuit, quo redierat, postquam pater Tunetum discessisset. Ac (quod sane ille multo vehementius dolebat) dum inter varios ac seculares illos homines versaretur, & eorum interesset vocibus, modo scurrilibus, modo etiam sordidioribus; factum est, ut illi quoque ætatulæ eædem voces, quarum sensum ne intelligeret quidem, adhærescerent, atque interdum etiam ore exciderent: quod sine dubio a Domino permissum est, ut, quoniam brevi tanta eum gratia præventurus erat, haberet videlicet aliquid, ubi culpam agnosceret, etiam ubi culpa non erat.

[2] Biennio ferme elapso reversus Tuneto pater, ipsum cum fratre natu minore Florentiam misit, ad Cosmum Etruriæ Ducem, ad fovendam, [mora Florentiæ,] quæ cum eo vetus illi intercedebat, consuetudinem; non ita tamen ut in ejus aula viveret, verum in domo conducta; ubi etiam diligentem litteris operam navavit sub præceptore domestico. Hoc tempore, cum in Societatis nostræ collegio confessionem bis aut ter fecisset, vicit eum puerilis pudor, ut verba illa militaria, in quibus eum lapsum esse aliorum exemplo, diximus, reticeret; donec tandem Dei timore, qui ei fixus erat, & perpetuis stimulis illum die ac nocte exagitantibus, permotus est, ut quidquid illud esset in Confessione expromeret: simulque partim sua sponte, partim Confessarii reprehensione, tanto in se ipsum exarsit dolore ac pœnitentia, ut statim de vita serio corrigenda, & imprimis de cavendis, vel ipsa vita millies exposita, peccatis mortalibus deliberarit, quod sane & a Deo consecutus est; siquidem ipsemet mihi professus est, se deinceps nullius unquam mortalis culpæ in tota vita conscium sibi fuisse. Atque hoc ipsum quodcumque fuit, licet pro certo habendum sit, non pervenisse ad mortale peccatum, cujus adhuc ætas capax non erat, cum scilicet biennio demum post, sacram primum Eucharistiam sumpserit, atque ille mihi, curiosius hoc inquirenti, responderit; putasse quidem se, malum id esse, & sane tantum, ut a Communione arcere debuerit; de Confessione vero non adeo fuisse solicitum.

[3] [& generalis peccatorum exomologesis.] Cum igitur a peccato mortali abfuerit, ipse tamen non solum postea, verum illo ipso tempore magnum id nefas æstimans, cum multis lacrymis generalem totius vitæ Confessionem instituit: juvitque ea opinio puerum, ut deinceps cautius viveret, atque ut de Benedicto scribit Gregorius, pedem, quem in seculo posuerat, confestim festim retraheret. Certe enim Aloysio Confessio illa tamquam nova nativitas fuit, quæ eum repente quasi in alterum mutavit. Statim enim sese subducere cœpit ab amicorum congressibus, & quidem ipsorum etiam familiarium ac domesticorum, magisque secum habitare, & omnibus pene colloquiis abstinere; eo scilicet consilio atque instinctu, ne quidquam loqueretur, vel audiret, quod animam maculare posset; sic ut deinceps semper a suis pro severo & scrupuloso habitus sit; quod ille videlicet pro nihilo ducebat. Præterea ab eo tempore, pædagogis, & multo maxime parentibus, ac majoribus ita se morigerum atque obedientem præstitit, ut numquam ab eorum præscripto vel minima quavis in re sciens ac volens discesserit. Insuper Confessionis Sacramentum aliquanto frequentius obire constituit, quod & deinceps semper servavit. Denique in precatione etiam diligentior esse cœpit; & quoniam nullum adhuc mentalis usum habebat, quotidianum, quod dicitur, Exercitium, & septem Psalmos pœnitentiales singulis diebus, quanta poterat attentione & devotione, recitabat; idque mane, & iterum vespere, genibus semper flexis. Non tamen ullam adhuc de seculari vita deserenda cogitationem susceperat; verum in ipso seculo quam perfectissimam, & ab omni culpa remotissimam vitam agere constituerat.

[4] Exinde Patris jussu Mantuam profectus, jam inter decimum & undecimum ætatis annum, haud modicos brevi in pietate progressus effecit; [Annum XI agens, abit Mantuam;] quam ad rem non parvum momentum habuit casus quidam. Nam cum urinæ difficultate vexari cœpisset, atque insuper periculum esset, ne cum tempore incrementa sumeret; sua sponte consilium iniit acrioris cujusdam diætæ, ut ab ea noxii omnes humores absumerentur. Itaque tanto rigore inediam hanc servare aggressus est, ut mirum sit, quod non vitam plane perdiderit. Cujus hoc unum signum sit, quod ipse narrabat, si quando contigisset ut ovum totum comederet, quod quidem raro admodum contingebat, tum vero arbitratum se laute convivari: atque in hoc tam severo tamque diuturno jejunio integrum annum duravit. Displicebat id sane omnibus, ac præsertim matri; sæpe etiam a medicis increpabatur: sed is tamen præ fervore, nullius monitis acquiescens, sanitatis primum, deinde etiam consuetudinis, quam adamaverat, causa, in suscepta perstitit abstinentia: quæ quidem quantum ad depellendum morbum profuit (numquam enim postea in vita sua eum sensit) tantum scilicet nocuit corpori; cujus vires ita imminutæ attritæque sunt, ut & stomachus justo cibo accipiendo invalidus factus sit, & ipse postea etiam graciliori ac tenuiori oris corporisque habitu remanserit; cum antea robustior ac potius obesior esset.

[5] [statuit Deo servire in statu clericali:] Præterea illo ipso tempore in imbecillitatem incidit gravem ac diuturnam, quæ hoc ei contulit, ut hominum consortia fastidiens, daret se solitudini, & legendis Sanctorum Vitis, maxime a Surio scriptis; eaque lectione, præter exercitia devotionis, quæ Florentiæ cœpta numquam intermiserat, sed potius adauxerat; ita profecit, ut etiam laicam vitam & Marchionatum ipsum omnino relinquere decreverit, & clericalem Ordinem amplecti; non ut dignitates aut opes Ecclesiasticas consequeretur (hæc enim omnia, quamquam a dæmone subinde oblata, constanter respuit semper) verum ob eum unum finem, ut a secularibus curis segregatus, uni Domino ejusque Altari, in sanctitate & justitia deserviret. Quare patrem suum Marchionem assidue extimulare institit, ut sibi facultatem concederet, relicta aulica occupatione, dedendi se studiis litterarum; quod cum nullis precibus obtinere potuisset, [Castellionem redit,] paulo post Castilionem reversus, atque ibi quoque eumdem vitæ tenorem retinens, longe largiorem in se divinam bonitatem experiri cœpit. Nam cum adhuc nullam mentalis orationis consuetudinem habuisset, tum primum visus est Dominus aditum illi ad suam jucundissimam familiaritatem & amplexus aperire; tantamque meditandi ac contemplandi lucem infundere, ut præ nimia spiritus dulcedine semper fere lacrymis difflueret; idque nullo hominum magistro, nullo alio duce, quam Spiritu sancto. [orationi mentali sedat,] Tantum inciderat in libellum quemdam Patris Canisii, in quo erant quædam ad meditandum capita ordine descripta. Is libellus primum ejus animum Societati nostræ magnopere conciliavit, propterea quod ejusmodi methodus, atque omnino spiritus ille, quo ea scripta erant, accidere ei ac convenire videbatur. Itaque ejus opusculi lectione non solum incitatus est, ut diximus, ad orationem mentalem; sed etiam aliquo modo instructus de ratione ac via tenenda, quam ille ad unguem servabat; etsi nulla certa, vel hora, vel spatio orandi, sed cum voluntas sive commoditas fuisset, modo per unam, modo per dimidiam horam, plus aut minus, ut sors ferebat; semper tamen cum magna tum mentis illustratione, tum voluntatis motu ac suavitate.

[6] Insignis etiam fuit hoc tempore devotio atque amor, quem in beatissimam Virginem Deo inspirante concepit, [B. Virgini addictus,] in cujus mysteriis cogitandis totus exardescebat: quæ vicissim pro benignitate sua eum sibi peculiariter in famulum ac filium seligere visa est; primumque omnium id ei beneficium contulit, ut ad imitandam, quatetus licebat, ipsius puritatem, die quadam in oratione perpetuam Deo virginitatem voto voveret; quam quidem deinceps semper ita coluit, ut apparuerit non humanum fuisse studium, sed beatæ Virginis donum. Nam ut ipsemet mihi non semel confirmavit, tota vita sua nullum umquam, non modo in corpore sensum, sed ne in animo quidem suggestionem aut repræsentationem, ab hac virtute alienam, sensit; quod plane apparet omnem humanam facultatem excedere; eo magis quod non stupori cuipiam aut hebetudini tribui potest, sed primum ei, quam diximus, cælesti gratiæ, deinde etiam ipsius diligentiæ, [perpetuam Deo virginitatem vovet.] atque intensissimæ sui ipsius custodiæ. Narrabat enim se ab eo semper tempore, quamquam nullis urgeretur stimulis, tamen solo pudicitiæ amore, solitum fuisse acerrime sese ac sensus suos custodire, præsertimque oculos assidua cautione cohibere; ne evagando uspiam inciderent; maxime autem a muliebribus colloquiis & aspectu semper abhorruisse; ita ut ipsius matris suæ solitarium congressum refugeret; &, si quando, ut fit, accederet; teneri non posset, quin præ verecundia os rubore suffunderetur: quod quia omnibus jam notum erat, a suis per jocum, feminarum hostis, vocabatur. Quare cum jam in Societate esset, interrogatus a quodam, an aliqua ei esset cognatio cum Anna Borromæa; esse quidem respondit, sed eam se numquam vidisse, quoniam ita cum Marchione pactus esset, ut ad alia omnia negotia adhiberetur, hoc uno excepto, si cum quapiam femina loquendum esset; idque Marchionem, ut ei obsequeretur, ita facere solitum.

[7] Post octo aut novem menses, quos Castilione egit, ductus est a patre Casalem, quæ civitas est Montis Ferrati, cujus ipse gubernationem pro Duce Mantuano retinebat. [Casalem ducitur a patre] Hic aliquanto etiam majorem ei commoditatem suppeditavit Dominus proficiendi in spiritu, ex Patrum S. Pauli decollati consuetudine, apud quos solito jam frequentius Sacramenta capiebat. Quare clementissimus Deus, qui ascensiones in ipsius corde disponens, paulatim ejus animam ad eum perfectionis gradum provehebat, tantum illi lumen tempore illo impertivit, ut etiam decerneret omnino seculum relinquere, & in Ordine aliquo religioso (nullum tamen adhuc nominatim definiens) euangelicam paupertatem, & obedientiam amplecti. Atque huic proposito ipsum etiam vitæ genus congruebat. Jam enim, etsi antea semper, tamen solito magis, solitudine & spiritualibus rebus delectabatur, nullos hominum conventus visebat, comœdiis, & conviviis celebrioribus, quorum quotidie fere occasio occurrebat, constantissime abstinebat; quin imo, fratre minore & domesticis omnibus, ad eas celebritates avide adeuntibus; ipse, aut domi se cum uno vel altero maturo & docto homine continebat, nullis aliis, quam de litteris & de pietate sermonibus; aut ad Capucinos, vel Paulinos illos Patres conferebat. Denique non solum de hoc tempore, sed de omni reliquo illud vere dici potest, eum in pueritia numquam fuisse puerum: numquam enim lusit, numquam saltavit, numquam cursu aut alio motu se vehementius agitavit. Libros etiam numquam legit, non solum turpes, sed nec vanos; nam hos etiam mirabiliter oderat, uti etiam sermones de ejusmodi rebus. Granatam tantum assidue tenebat, & Vitas Sanctorum ex Lipomano. Ex profanis eos tantum attingebat, qui de virtute scripsissent, ut Senecam & Valerium Maximum, quorum alter præceptis eum augebat, alter exemplis. Quæ omnia etsi advertebantur a familiaribus, nemo tamen prohibere audebat; seu Deo ita providente, seu quod virtutem suspicerent ac venerarentur, quam tamen imitari minus poterant.

[8] [& in Hispaniam:] Sub hoc tempus contigit Marchioni, ut quorumdam suorum negotiorum causa in Hispaniam ad Regem proficiscendum esset, quo etiam uxorem cum duobus filiis natu maximis perduxit, qui etiam libentissimo animo a Rege inter honorarios Principis pueros uterque recepti sunt. Hic dum in Aula versatur, [ubi in aula Regis ephebum agens,] accepit Confessarium ex Societate nostra; satisque diligenter tum pietatem, tum etiam Sacramenta colere institit, quamquam in magnis impedimentis & distractionibus, quas illa vita, illa occupatio, illi eorum quisbuscum vivitur, sermones atque actiones afferre possunt; ita ut vix jam tempus suppeteret, non modo ad orationem quotidie, ut antea solebat, faciendam, sed etiam ad Patrem spiritualem sæpius, quam semel in mense, conveniendum. Quare non mirum fuit, si pristinus ille mentis fervor non nihil refrigeratus est; non quidem ita ut umquam retro abierit, aut voluntatem seculi deserendi mutarit; verum quia non jam ideo fervens erat in ea deliberatione maturanda atque exsequenda. Sed non diu reliquit eum Dominus: siquidem acrioribus eum rursus stimulis adortus, sic impulit, ut etiam quidquid negligentiæ vel remissionis intercessisset, id nova diligentia ac studio abunde suppleret. Statim enim sibi ipsi iratus, suamque incusans tarditatem, eo diligentius incumbere cœpit in recuperandum illum pristini ardoris statum; præsertim vero meditatione atque oratione mentali; ad quam, cum nullus alius suppeteret locus, conjiciebat sese subinde in latebras quasdam obscuri ac remoti cubiculi, ubi, etsi satis incommode, libenter tamen, ac severe se occultabat; nec unquam inveniri potuit, etiam a Domesticis, sæpe eum curiose tota domo perquirentibus; maxime cum amici, quod sæpe contingebat, ad eum officii causa salutandum venissent; quam ob rem non raro eum parentes objurgabant.

[9] Jam sesquiannum in Hispania inter has cogitationes egerat, cum die quadam, sumpta de more sacra Eucharistia, dum gratias Domino devote agit, sensit se permoveri, [animum de ineunda Religione aperit patri,] ut consilium suum totum Confessario patefaceret, cui ad eam diem nullum omnino de hoc verbum fecerat. Confessarius eo audito, rem quidem probat, sed nihil fieri posse patre inscio. Eum igitur ipse adeat, &, si possit, ratione aut precibus consensum extorqueat. Non longa intercessit mora. Eodem ferme die per matrem prius, quam pro ejus mirabili religione semper Aloysius in his suis studiis docilem & facilem habuit; deinde etiam per se ipsum exponit ei desiderium suum; & quanta quidem maxima potuit submissione ac reverentia, sed nec minori efficacitate ac fiducia demonstrat, certum sibi ac fixum esse, in Dei obsequio reliquam vitam traducere. [multum inde commoto,] Ille graviter primo perculsus ac commotus, non eum solum durius ab se rejecit, sed Confessarium quoque absentem; ac post aliquot dies accersitum, coram vehementius accusare institit, quod filium suum primogenitum, quo maxime suæ spes niterentur, in ejusmodi cogitationes induxisset. Verum de hoc quidem capite facile satisfactum est a Confessario, simul ac eum docuit, non plus esse quam paucos dies, ex quo hæc ab Aloysio rescivisset. Quare non erat dubium, quin ea res multum ad eum pacandum valuisset, nisi casus quidam intervenisset, qui Aloysio occasionem dedisse talium consiliorum creditus est. Etenim per eos dies ejus pater, ut erat in aleæ lusu intemperantior, magnam auri summam perdiderat; atque ea ipsa nocte, quæ hunc Aloysii sermonem præcessit, sex ferme millium aureorum naufragium fecerat. Ex eo & ipse Marchio ita suspicatus est; & tota Regis Aula, per quam, ut fieri solet, statim Aloysi dicta percrebuerant, vulgatum est, illum de industria hunc patri scrupulum injicere voluisse, quo eum majoris mali metu, a damnoso lusu revocaret; passimq; etiam ab omnibus artificiū hoc laudabatur, & adolescentis filii studium in patre corrigendo.

[10] Verum cum Aloysius in sententia persisteret, affirmans, nullum sibi alium esse finem, quam divini obsequii, atque etiam instanter quotidie magis ac magis dimissionem urgens; & ipse Marchio altera ex parte rem secum melius perpendisset, [& per alios eum examinari curanti,] diligentiusque recordatus esset Aloysii vitam ac mores ab ineunte ætate; tum demum coactus est credere, illum ex animo agere, nec sine Dei instinctu ac vocatione. Quin etiam cum eodem tempore Minister Generalis Franciscanorum, quos vocant Observantes, in Hispania versaretur, non solum sanguine, sed magno etiam consuetudinis usu cum eo conjunctissimus; Aloysium ei in manus dedit, ut ipse, pro earum rerum notitia qua pollebat, juvenis voluntatem exploraret. Quod cum ille accurate fecisset, ejusmodi testimonium ei dedit, ut diceret dubitare non posse, quin vero Dei spiritu ageretur: ejusque auctoritas mirum in modum valuit, ad omnem dubitationem e Marchionis animo depellendam. Quare etsi jam hoc ei plane persuasum esset, tamen cum jam reditus sibi in Italiam instaret, eum secum reducere voluit, recipiens, in Italia se facile consensurum, ut cogitata perficeret: nec potuit aut etiam debuit Aloysius patri, tantopere cupienti & urgenti de tam brevi temporis mora non obsequi; quamquam ipse per se nihil cupiebat magis, quam vincula omnia secularia quamprimum abrumpere.

CAPUT II.
Vocatio ejus varie tentata: exercitationes piæ; conservatio in periculis.

[11] Reversus in Italiam, primum omnium, in hoc negotium, in quo ei omnia erant, conficiendum incumbens; perpulit patrem, ut propriis litteris, quibus etiam ipse suas adjunxit, Domino Scipioni Gonzagæ, [In Italiam reversus,] qui Romæ agebat, id mandaret, ut verbis suis Patri Generali Societatis nostræ filium suum primogenitum offerret, ejusque præterea sciscitaretur sententiam, quonam eum ad Novitiatum mitti vellet. Respondit P. Generalis, quibus debebat verbis, in tali re; quod vero ad locum attineret, sibi quidem Romam ob plures causas maxime probari. Hoc accepto responso Aloysius miro elatus est gaudio, nec tenere se potuit, quin epistola ipsi Generali scripta, & gratias de tanto beneficio ageret; quibus tamen ut vellet & sentiret agendis verba sibi deessent, & se insuper totum ei offerret ac dicaret; denique etiam rationem redderet cur non tam cito Romam, [obtento patris consensu,] ut certe cupiebat, advolaret; quod scilicet a patre cogeretur hereditarium jus Marchionatus a se in proximum fratrem transferre; cui translationi, etiamsi Imperatoris quoque consensus, utpote in feudo libero, necessarius esset, sperare tamen se, omnia citissime consecutum iri. Hæc agebat lætus in multa pace domestica, cum jam ipse pater manus dedisset, neque alius ei esset domi molestus. Verum ne illi majoris meriti ac prȩmii occasio deesset, varia statim eum certamina ac pugnæ cum amicis & propinquis; quorum aliqui ejus constantiam tentare, aliqui, qui id (quod scilicet paucorum est) non cupiebant, etiam labefactare nitebantur. Nam imprimis ipse Mantuȩ Dux, misso ad eum (erat enim Castilione) certo homine, Episcopo prudente & facundo, illud ei proponi jussit; [varie tentatur a propinquis,] ut si eum laicæ vitæ tædebat, Ecclesiasticam amplecteretur, in qua satis se Deo probare posset; nec enim deesse ad hoc exempla sanctorum hominum, tum veterum ac recentiorum; novissimum autem Borromæi & aliorum. Offerebat autem insuper ei studium & gratiam suam, ad eum per honorum gradus in Ecclesia provehendum. Cui prudenter respondit Aloysius; agnoscere se ejus humanitatem, eamque amare: verum, ut antea jam omnibus adjumentis domesticis ad hæc ipsa consequenda, renuntiandum sibi esse decreverat; ita his quoque, quæ tam liberaliter ab ipso offerrentur, remittere; quoniam statutum sibi esset, nihil in hac vita velle præter Deum.

[12] Secunda pugna fuit cum Alfonso patruo, in qua cum eadem pene argumenta afferrentur, eadem facilitate victor abscessit. [ut saltem aliam Religionem, optet,] Oppugnatus est etiam eodem tempore a quodam magni nominis homine, ipso quoque ex eadem Gonzaga familia; qui præter alia nonnulla, cum denique ne Societatis quidem nomini parceret, multaque in eam diceret; denique ita sermonem clausit, ut eum hortaretur, si omnino mundum exuere decrevisset, non Societatem, quæ in mundo assidue versatur, sed alium potius eligeret Ordinem, quam maxime ab occupationibus remotum, cujusmodi esset Capucinorum vel Cartusianorum. [quam Societatis.] Quod ille (quantum conjici potuit) eo animo afferebat, ut si sententiā mutasset, vel ex ipsa inconstantia ejus, Vocationem condemnaret, vel facilius deinde ab eo quoque proposito propter corpusculi tenuitatē deduceret; sive deniq; ut aliquo deinde tempore ex illis Ordinibus ad dignitatem aliquam ecclesiasticam educeretur. Verum Aloysius tale ei responsum dedit, ut nihil aptius aut prudentius dici posse videretur; non videre se, quomodo longius a seculo recedere posset, quam si Societatem ingrederetur. Nam si mundi nomine divitias intelligeret, hic perfecte paupertatem servari; sin honores, iis quoque aditum, etiam solenni voto, occludi. Quo dicto vir ille plane obmutuit. Hæc per ora hominum vulgata fidem satis superque fecerunt, altiore spiritu Aloysium moveri, quam cui caro & sanguis prævalere posset. [ante cessionem bonorū]

[13] Interea illud etiam, quod supra diximus, agebatur, ut Aloysius Marchionatus paterni hereditate cederet: quod ille non solum assensit, ut fieret; verum etiam ursit, ut quam celerrime fieret: insuper ipsi patri concessit, ut eam resignandi formulam, quibus verbis & quo maxime vellet modo, conciperet, quasi sua nihil interesset. Et quidem hic primum modus dictus est, ut jurisdictioni quidem omnino renuntiaret; sed ex totis bonis bis mille aureos numeratæ pecuniæ, deinde ducentos quotannis ad vitæ alimenta reservaret. Hac formula conscripta, multi tamen menses gemente Aloysio consumpti sunt; [paterna negotia Mediolani curat.] partim dum per Jurisperitorum manus, & ipsius amplissimi Senatus Mediolanensis, circumfertur, ne quid in ea dubii vel quæstionis lateret; partim etiam dum apud Cæsarem res conficitur. Quo tempore cum Marchio negotia quædam haud parvi momenti Mediolani haberet; eo Aloysium destinat, adeo illius prudentiæ ac judicio, pluribus jam similibus rebus ab se cognito, tribuebat. Moratus est illic annum pene integrum; quo causam illam paternam, etsi satis difficilem & implicatam, tanta tamen diligentia & cautione tractavit, ut ad exitum quem volebat perduxerit. Nec fuit ille annus ipsi etiam inutilis: siquidem præter consuetas devotionis exercitationes, studiis etiam operam navavit satis accuratam in Collegio nostro Brerano; ubi Physicam audivit ita diligenter, ut vel singulis Lectionibus ipse interesset; vel, si aliquam occupationes eripuissent, [atque operam dat Philosophiæ;] eam ab alio descriptam domi cognosceret; quin etiam disputationibus semper interesset, atque ipse etiam non nunquam theses, vel proprias defenderet, vel adversus alienas disputaret. Itaque non parum illud tempus contulit ad ejus litterarium profectum. Vincebat enim occupationes, quibus continenter, ut diximus, distinebatur, ingenium quo præditus erat excellens, & infatigabilis quædam diligentia. Nam, ut id quoque hoc loco addam, cum tam insignia fuerint in illo supernaturalia dona, non minus etiam admirandus erat naturalibus; siquidem præter ingenium, quod dixi, eminebat etiam in eo judicium ac prudentia pene senilis, [iterumque tentata ibi constantia sua,] quæ se ostendebat in omnibus ejus dictis, factis, responsis. Itaque ipse Marchio, ejus plurimum opera, etiam in negotiis gravibus, etiam cum principalibus viris, uti solebat.

[14] Redierat jam a Cæsare responsum, quo Aloysii resignatio confirmabatur, gaudebatque vehementer Aloysius, nullum amplius reputans desideriis suis obicem oppositum iri. Verum Marchio, sive paterno affectu mollitus; sive suspicatus aliquam in filio adolescente mutationem, operam denuo dedit, ut plures eum subinde aggrederentur, tum seculares, tum etiam Religiosi; qui longis orationibus, & in speciem ad eum perterrendum compositis, ejus constantiam explorarent. Quibus ad unum ita satisfecit, suæque firmitatis tale specimen dedit, ut omnes multa Marchioni in juvenis commendationem ultro scripserint. Verum ille, tum ex his, tum ex aliis signis, ex ipso patre acceptis, quasi imminentem sibi tempestatem prospiciens, cum tempus appeteret redeundi Castellionem, litteras scripsit ad P. Generalem, [opem Generalis implorat per litteras] plenas omnis pietatis ac fervoris, quibus & consilium, & opem implorabat, uti ab eo cui se vitamque suam penitus commiserat; idque imprimis etiam atque etiam urgebat, ut si novæ deinceps injicerentur a suis prorogationes ac moræ, liceret sibi, etiam invito ac renuente patre, recipere se in proximum aliquem Societatis portum; quando tum nulla esset futura dubitatio, quin & Marchionis mens esset, ut ejus Vocatio tempore evanesceret; &, quod ad ipsum P. Generalem attineret, non posset non esse pietatis genus, ut ait S. Hieronymus, in hac re esse crudelem. Hæc sunt ipsius expressa verba; quibus deinde addebat mirificam obsecrationem, per viscera Jesu Christi, ne permitteret affectu paterno aut ullo humano respectu Vocationem suam, quam sibi tam diu jam constaret a Deo profectam, impediri.

[15] Hac accepta epistola, etsi P. Generalis, & delectatus est adolescentis religione, [a quo responsum accipit,] & commotus periculo; tamen ne, si aliquam cupiditatis significationem daret, Societas cum ejusmodi Principe æternam offensionem susciperet; respondit, esse illi omnino curandum patris consensum, idque tum ipsimet, tum Societati nostræ expedire: speraret autem in Domino, quia qui dedisset velle, sine dubio daturus etiam esset perficere. His acceptis litteris Aloysius, non ita multo post, anno pene vertente, domum a patre revocatus; partim ut ad longius certamen, [& Exercitia S. Ignatii obit.] quod providebat, sese muniret; partim etiam ob suam consolationem, decrevit Exercitiis spiritualibus sese aliquantisper recipere; idque Mantuæ, quoniam Castilione nullus ex Societate erat. Nec eum terruerunt æstivi calores (erat enim Julius mensis extremus) quin cubiculo inclusus, totos dies decem ac duodecim poneret in cælestium rerum contemplatione, tanto studio ac contentione, ut plane ne puncto quidem temporis cessaret a precibus, vel mentalibus vel vocalibus. Sed locus hic videtur, ut, quoniam exteriores ejus actiones ad Vocationem quidem pertinentes exposuimus, nunc etiam de interioribus aliquid dicamus, ex quibus etiam major ædificatio peti potest. Quæ autem dicemus, ea potissimum post Exercitia spiritualia subsecuta sunt, [Exinde, quale studium ejus orationis;] etsi antea quoque multa ex his [usurpare] consueverat, sed nimirum post illos dies uberiori ac largiori spiritu.

[16] Imprimis igitur meditationi unam horam matutinam, alteram vespertinam tribuebat; etsi ille has horas suo potius fervore & gustu, quam horologio metiebatur, ideoque plerumque diuturniore spatio preces continuabat: præterquam quod etiam, præter hæc stata tempora, quandocumque eum devotio incitabat, quod erat sæpissime, dabat se orationi. Porro quotidie recitabat Horas Canonicas, tum communes, tum B. Virginis, idque magna attentione ac devotione. Denique, ut summatim dicamus, nihil aliud agebat: siquidem relictis omnino amicorum colloquiis, semper sese cubiculo continebat; illic, audito summo mane Sacro, reliquum diem partim contemplatione, ut diximus, partim piorum librorum lectione consumebat. Quod si aliquando, propter aliquod negotium, vel necessariam causam, prodire cogebatur, non tamen animum ab oratione relaxabat. Consecutus enim erat præsentiam Dei continuam, non illam quidem, qua cogitatur Deus omnibus præsens, omnia videns; verum quascumque species sibi in oratione matutina efformasset, sive Christi flagellati, sive crucifixi, vel de simili re, eas deinde adeo menti infixas atque impressas gestabat, ut quidquid ageret, aut quidquid loqueretur, nulla unquam prorsus interruptione, multo tenacius iis inhæreret: ita enim ipse mihi narravit.

[17] A curiositate videndi res novas, mirum est quantopere semper abhorruerit. [custodio sensuum;] Nam præter cetera exempla, quæ longum esset commemorare, invitatus aliquando a patre ad spectandum equitum lustrum, cui ipse pro officio præfuturus erat; ad quam scilicet celebritatem tota civitas Mediolanensis confluxerat; ille primum ægre assensit; deinde cum plane cogeretur, tamen ubi affuit, neque inter primos assedit, & postea oculos quoties potuit, semper avertit. Porro ut reliquos sensus, sic linguam vel imprimis diligentissime custodiebat, ita ut non ostium circumstantiæ, sed murum prorsus labiis suis objecisse videretur. Nam cum postea in ipsa Societate taciturnitatem vehementer retinuerit, ut inferius dicemus; tamen non dubitabat affirmare, plus se nunc loqui uno die, quam in seculo multis mensibus. Hoc autem ille sibi tam severum silentium indixerat, non ex naturæ instinctu, quæ in eo sane minime melancholica, sed potius sanguinea fuit; verum timore Domini, quod animadverterat in hominum collocutionibus nonnulla excidere, quæ alienum nomen attingerent; levia illa quidem, &, ut ipsemet fatebatur, vix venialia; sed ipse tamen, suimet pertæsus, quod eadem sibi toties in Confessione iteranda essent, ejusmodi silentium ultro sibi indixit, ne omnino unquam loqueretur, nisi de rebus necessariis aut utilibus, id est, vel de negotiis a patre injunctis, vel de studiis litterariis, rebusve spiritualibus.

[18] Quod attinet ad carnis macerationem, præter quotidianam temperantiam & abstinentiam, [maceratio corporis,] majorem certe quam facile credi possit; singulis sextis feriis, pane ac aqua; Sabbatis, ecclesiastico more jejunabat. Ter in hebdomade sese diu & acriter verberabat: & quoniam flagellum ex funiculis non suppetebat, usus est semper vinculo quodam ferrato canis venatici, quod forte in cubiculo offenderat. Aliquando etiam pro cilicio, cujus copiam non habebat, cingulo suo acuminatum calcar subdidit, ad punctiones assidue sentiendas. Hieme media (& sunt in Longobardia hiemes perfrigidæ) surgebat de nocte ad orandum cum sola linea veste. Quare, cum frigore totus tremeret, eoque orationem interturbari vidisset; aggressus est rem miram, quam etiam Dei gratia consecutus est. Quasi enim turpe reputaret, corpori & carni ulla in re cedere; institit potius attentioni spiritus augendæ; ita ut avocata a sensibus anima, frigoribus non læderetur. Itaque gelante jam corpusculo, ac præsertim pedibus; ipse tamen in oratione sine ullo algoris sensu perdurabat, idque singulis noctibus facere perrexit. Atque huic simile est aliud factum, etsi absque dubio minus ei comparandum. Erat corporis constitutione tam tenui & gracili, ut quodvis exiguum frigus molestum ei esset, ac propterea necessario ad focum identidem accederet. Hoc ille animadvertens, hujusque consuetudinis, tanquam servitutis cujusdam pertæsus, statim a suo cubiculo ignem removit; & postea id semper tenuit, ut ne alibi quidem propius adiret; quod si quando amicorum causa non accedere non liceret, tamen nec propinquabat, nec manus, quæ præcipue frigore tumescentes conspiciebantur, admovebat.

[19] Ex hoc tanto victus rigore quantam virium debilitatem contraxerit, [non semper secundum scientiam,] alioquin etiam per se valde debilis, facile est cuivis æstimare. Ipse quidem narravit, ita se tum omni robore exhaustum fuisse, ut in oratione genibus niti non posset: quare, quia ne sedere quidem statuerat, prostrabat se in humo, ut vere dicere posset cum Propheta; Adhæsit pavimento anima mea. [Ps. 118. 15.] Quin etiam illud addebat, sȩpe sibi sic prostrato accidisse, ut ne salivas quidem ore expuere posset, sed eas mandere & deglutire præ debilitate cogeretur. Addam etiam illud, quod fervoris est eximii, etsi non secundum scientiam, ut ipsemet, hæc narrans, fatebatur, cum id vel maxime ad indiscretionum suarum numerum referret. Nam cum tanta & tam assidua meditationis intentione sæpe in acerrimum capitis dolorem incideret; non modo non dabat operam, ut remissione aliqua relevaretur; sed de industria eum fovebat, atque etiam augebat; eo scilicet consilio, ut Christi Domini spineam coronam, quæ ejus capiti cruciatum attulerat, aliquo modo imitaretur. Denique nihil dubii fuit, quin, nisi in Societatem venisset, ubi diligenti Superiorum prudentia multa ei in rebus omnibus moderatio adhibita est, brevi vitam omnino perditurus fuerit; quod ille quoque agnoscens, dicere solebat, Societatem non solum animo, sed corpori etiam suo salubrem fuisse.

[20] Verum quanto ille in seipsum severior erat (quod etiam erat eo laudabilius, quod nullo exemplo, nullo monitore, [a Deo tamen variis modis remunerata;] in tali ætate, adde etiam inter paternæ aulæ delicias & illecebras, talem rigorem tam constanter tenebat) tanto sine dubio largius Dei bonitas sua illi charismata tribuebat, ejusque animam interiori dulcedine abundantius reficiebat. Ille tamen omnium, quæ hoc tempore percepit, donorum maximum æstimare solebat, altitudinem quamdam animi, despicientem omnia, quæ in hoc mundo sunt, quasi vanitatem vanitatum. Quare narrabat, se, quoties in aulam vel patris sui, vel Ducis Mantuæ, eundum esset; cum palatia, servorum multitudinem, atque obsequia, ceterumque ejusmodi fastum ac pompam videret; laborem sibi fuisse in risu cohibendo, adeo omnia vilia & ridenda, &, ut ait Apostolus, stercora videbantur. [Phil. 3. 8.] Sæpe etiam matri suæ, cum qua crebros de pietate ac virtute sermones habebat, quod esset devotionis valde studiosa, dicere solebat; mirari se, nec posse causam invenire, cur non omnes mortales Religionis statum capesserent; cum tam clarum atque apertum esset, quanta ex eo, non solum in futura, sed etiam in præsenti vita commoda redundarent. Hoc etiam toto tempore illud observavit, ne quempiam famulorum adhiberet, vel ad induendas, vel ad detrahendas sibi vestes: quod ipse postea ab se fieri solitum affirmavit, tum amore quodam pudoris atque decentiæ, atque etiam ex spiritu humilitatis; tum vero, ut eo liberius mane ac vespere dare se posset meditationi.

[21] Illud vero minime silendum, quod no solum laudem, sed etiam admirationem apud omnes mereatur, quod & hoc tempore, [paupertatis studium & humilitatis;] & aliquanto etiam antea in Hispania, paupertatis studio, vestimenta quam maxime attrita & lacera adamabat, eaque ferme gestabat; ac, si quæ nova ei fierent, eorum usum, quam maxime posset, differebat; deinde si urgentibus suis, semel tandem iis usus esset, statim ea quoquo modo abjiciebat, redibatque ad vetera. Quare illud ferme perpetuum ei erat, ut caligæ ad genu semper reconcinnatæ essent; quod vel mediocris aut etiam tenuis fortunæ homines vel maxime refugiant, probroque ducant. Itaque hac de causa perpetua semper ei lis fuit cum suis, qui eum ad elegantiorem cultum, propter familiæ splendorem, assidue impellebant; atque imprimis pater ipse, fremens atque indignans, prȩsertim initio; nam postea ipsa perseverantia, ac reliquarum etiam virtutum fulgore quodam obtinuerat, ut nemo amplius ei molestus esset, & potius taciti ejus facta mirarentur, etiam ii qui non probarent. Verum hic illud etiam notandum, quod cum ad personam suam, despicatiorem ejusmodi cultum adhiberet; famulos tamen, qui ei adjungebantur, patiebatur pro status sui conditione ornatos; nimirum paupertatem in se ipso exercens, reliqua sanguini & parentis voluntati prudenter concedens.

[22] Nec parva fuit in eo virtus, quæ etsi multo antea ei a Domino tributa, nunc tamen maxime aucta & duplicata est, [fiducia in rebus arduis.] ut in rebus & in casibus omnibus ad Dei opem, tamquam ad unicum perfugium, idque cum magna quadam ac certa fiducia, se reciperet; quem quidem affectum ac consuetudinem jam tum animo suo fixam esse narrabat, cum primum de Deo aliquid sapere cœpit, id est, ab anno pene decimo ætatis. Itaque vel in suis vel in paternis negotiis, quæ plerumque gravia, & valde implicita tractabat, ante omnia id faciebat, ut elevata in Deum mente, ea penitus Dei manibus committeret; ut ipse qui omnia nosset (hȩc enim erat ejus in precando formula) illa dirigeret prout optimum esset. Quin etiam hoc addebat, ita se facilem & propitium Deum in ejusmodi rebus sensisse, ut vix unquam quidpiam, sive magnum, sive leue, ei commendarit, quin exitum optabilem habuerit; & quidem cum aliquando res jam essent pene desperatæ, aut certe magnis difficultatibus impeditæ. [Conservatur ab incendio,]

[23] Neque abs re fuerit commemorare hoc loco, insignem quamdam Dei, in illo protegendo, atque ex periculis quibusdam eripiendo, providentiam. Primum enim, Mantuæ * dum esset, cum aliquando sub vesperam acerrimo, ut sæpe ei accidebat, dolore capitis torqueretur, ire voluit ad lectum; sed tamen, quia Psalmos pœnitentiales, quos ad reliquas suas devotiones adjecerat, nondum eo die recitaverat, nec nisi iis recitatis oculos sibi claudendos statuebat, candelam prope lectum ardentem collocavit; quæ deinde, cum Psalmis finitis somnus ei obrepsisset, paleas primum, mox conopeum lenta flamma corripuit; jamque prope erat, ut fumo ipso suffocaretur; cum opportune excitatus, necdum tamen sentiens periculum, somnum denuo capere tentavit; sed, divino certe impulsu, expulsus e lecto, vix cubiculum egressus famulos evocarat, cum ignis & fumus ita jam omnia complerant, ut pro certo habitum sit, si se paulo tardius e lecto proripuisset, futurum fuisse, ut evadere nulla ratione posset.

[24] Simile huic fuit, quod ei ante annos aliquot adhuc puero contigerat, tum scilicet, cum patris jussu Castilione Florentiam * peteret. In eo itinere, cum Ticini fluvii, qui per eos dies continuis imbribus inundaverat, ramum quemdam rheda transmitteret; ecce in mediis aquis, earum vi atque impetu, [a submersione,] rheda in duas partes discinditur: atque anterior quidem pars, qua forte Rodulphus, frater natu minor sedebat, non sine labore quidem, sed tamen ab equis ad ripam utcumque delata est: posteriorem, in quo Aloysius cum alio quodam nobili erat, flumen abripuit; nec erat ulla sistendi ratio, cum aquis supernatans magno impetu devolveretur, nisi certa utique Dei providentia, post aliquantum spatii, denique in arborem grandem impegisset; quæ ejusdem fluminis vi raptata medio in alveo constiterat. Hic cum Aloysius aliquamdiu in summo vitæ discrimine hæsisset; comites qui evaserant, indigenam vadorum peritum, ad eum miserunt cum equo, cujus in tergo exceptus, & in tutum deportatus est: deinde omnes, reliquum iter pedibus facientes, beatissimæ Virginis templum, quod forte obvium erat, ingressi, de tanto beneficio gratias egere, quas potuerunt. Fuit autem tam prȩsens mortis metus, vt qui in altera ripa steterant, eos omnes ut mortuos deplorarint; isque nuntius ad Marchionem etiam perveniens, biduo eum acerbe excruciarit.

[25] His duobus periculis (ut in unum locum omnia conjiciamus) addi potest tertium: quod adiit in Hispania; [a fera bellua.] quod tamen, Deo ita disponente, plus timoris ac trepidationis, quam periculi habuit. Etenim cum Aloysius, a suis coactus; venationem e fenestra prospectaret, cujusmodi in Hispania fieri solent; tigris, ex hominum manibus & catenis elapsa, in eam ipsam domum, in qua ipse erat, irrupit. Et quidem, si belluam impetus cepisset ascendendi per scalas, alioquin patentes, procul dubio multorum stragem edidisset: verum Domini providentia ita tulit, ut in cellam vinariam sese, locorum ignara conjiceret; cujus mox occlusa janua, omnes qui in domo erant respirarunt. Hæc omnia certa extiterunt divinæ custodiæ ac protectionis in Aloysium argumenta; quibus si etiam addamus quæ puero inter arma & militares strepitus accidisse commemoravimus, plane apparebit, quam semper Deo dilectus fuerit, & quam singulariter de eo Dominus mandasset Angelis suis, ut illum in omnibus ejus viis custodirent.

[Annotata]

* imo Castellione

* imo casalem.

CAPUT III.
Constantia in Vocatione; ingressus in tirocinium; custodia sensuum.

[26] Verum, ut eo, unde digressi sumus, revertamur; cum se Aloysius Mantuæ in Collegio nostro spiritualibus Exercitiis communisset; [Iterum impugnatur constantia Aloysii,] ut primum Castilionem rediit, Marchionem magnopere urgere cœpit de dimissione; quando præsertim tantum jam temporis fluxisset, jam etiam ab Imperatore consensus super cessione feudi venisset. Marchio e contra tergiversari primum, deinde etiam aperte contestari, se neque antea consensisse, neque unquam consensurum, donec & Vocatio, & vires ipsæ corporis maturæ essent ad talem Vocationem; proinde iret, si vellet; verum intelligeret, se neque probaturum, neque eum pro filio habiturum. Aloysius, re tam inopinata percussus, ac quasi e portu, quem jam se propemodum tenere sperabat, in altum reflantibus ventis rejectus; cum omnibus querelis atque obtestationibus nihil proficeret, spatium sibi ad deliberandum sumpsit: quod spatium eo tendebat, ut partim per preces & Sacramenta, Domini voluntatem exploraret, partim etiam ipsum P. Generalem per litteras consuleret; quamquam hoc posterius Marchionis festinatio prævenit, responsum quam celerrime poterat urgentis. Responsum autem ejusmodi fuit: Etsi nihil in hac vita acerbius, aut quod magis ejus animæ quietem impediret, contingere ei poterat, [semper immota,] quam hujus sui desiderii prorogatio; tamen, ut patri obsequeretur, quod ille post Dei obsequium omnium maxime cupiebat; & quia Patris etiam Generalis mandatum acceperat, ut ei modis omnibus satisfacere conaretur, contentum se esse duos adhuc tresve annos differre; his tamen conditionibus, primum ut interim Romæ maneret, ubi & Vocationem conservare, & studia sua commodius continuare posset; deinde, ut Marchio jam nunc consensum suum in tempus illud polliceretur, idque litteris ad P. Generalem scriptis, ne quid deinde amplius in mora esset, profiteretur; quod si alterum ex his recusaret, non licere sibi ita ei placere, ut Deo displiceret: ac potius illo invito, domo ac patria deserta, peregre abiturū, etiamsi aditus sibi in Societatē negaretur.

[27] His Marchio auditis, biduo quidem restitit, nolens ullo certo tempore astringi; verum denique, tum filii constantia, tum vero rei æquitate victus, utrumque promisit; [vincitque etiam] & Aloysius ipse statim Epistolam scripsit ad P. Generalem, quæ negotii totius exitum, quod antea permissum non fuerat, exposuit; cujus Epistolæ ea erat clausula, digna quæ hoc loco inseratur: Hæc omnia volui Paternitati vestræ nota esse, simulque me intra paucos dies, ut eo magis seculum hoc deseram, clericalem habitum sumpturum, & omni paternæ hereditati renuntiaturum, exceptis iis, quæ reservare libuit in pios usus. Interea Paternitatem vestram oro, ut sicut hæc mihi ratio in hoc negotio tenenda visa est, propter unam parentis mei satisfactionem, quam mihi Patet nitas vestra mandarat, ut curarem; & quia commodius me Romæ quam Castilione futurum putavi; sic certo sibi persuadeat, nihil mihi in vita gravius accidere potuisse, quam ut Vocationis meæ executionem differre cogerer, quandoquidem hoc maximum ac summum agnosco beneficium, quod a divina Majestate in me conferri potuit; ac proinde certa sit, me citius millies moriturum, quam hanc voluntatem serviendi Deo depositurum.

[28] His actis, cum Aloysius summo in mœrore versaretur, atque ut Jacob ille simul gemeret, videns Rachelis nuptiis se frustratum, suamque mercedem immutatam; & simul ipsi quoque, [alia ex] aliis tentamenta patris,] quanticumque additi essent dies, pauci viderentur præ amoris magnitudine; ecce Dominus adfuit in tempore opportuno, ac pro sua providentia viam invenit ipsius opinione celeriorem. Nam cum Marchio vellet Aloysium, si Romæ futurus esset, degere in domo Cardinalis Gonzagæ; ut præter propinquitatis respectum, Ducis quoque Mantuani auctoritatem, ad hoc obtinendum, adhiberet; egit cum illo hac de re diligenter, & ille pro suo in Aloysium amore non modo non negavit operam suam, sed etiam libenter obtulit. Unum illud in quæstione mansit, quod recusavit Dux prior ad Cardinalem scribere, sed faceret id Marchio, cui potius conveniebat; tum suas quoque litteras ac commendationem accessuras. Econtra Marchio, cum id ob certas causas honori suo conducere non arbitraretur, re infecta abscessit; nec dubium, ut Aloysius prædicare solebat, quin quidquid hoc fuit, non fortuitum, sed divinum fuerit; quia si in re ejusmodi, haud ita in speciem magna, animum Dux induisset, ut Marchioni gratificaretur, multorum annorum compedes Aloysio parati erant.

[28] Hac cogitatione discussa, aliud Marchioni in mentem venit, ut filium in Seminario Romano collocaret, cum aliquot famulis, prout suus splendor postulabat; ubi sub Societatis disciplina toto tempore condicto litteris operam daret. Quamobrem ut hoc a P. Generali impetraretur (erat enim privilegium, [qui tandem cedit,] repugnans loci illius institutioni) misit Marchio litteras & nuntium ad D. Scipionem Gonzagam, de quo scilicet, pro magna & veteri quæ illi cum Societate erat consuetudine, non dubitabat, quin facile omnia impetraturus esset. Et ille sane egit rem diligenter cum P. Generali; sed cum responsum accepisset, nullo modo posse id fieri; & ipse, ob rationes quæ afferebantur, acquievit; & Marchio Aloysium impellere cœpit, ut ipsemet Serenissimam Leonoram Mantuæ Ducissam precaretur, ut sua gratia & auctoritate, utpote de Societate optime merita, hoc negotium apud P. Generalem conficeret. Verum Aloysius qua erat prudentia, respondit patri, nulli minus, quam sibi convenire, ut hoc ageret; quippe quod & utilitati suæ spirituali & existimationi etiam, si ejus quoque ratio habenda esset, præsertim in tali re, maxime esset incommodum; ne suspicionem daret immutatæ vel saltem refrigeratæ voluntatis. Inter hæc non cessabat Aloysius, quam poterat diligentissime & ferventissime, causam suam Domino assiduis precibus commendare; a quo dum aliquando hoc ipsum contenderet, sensit sibi interius suggeri, ut se ad patrem conferat, tribusque verbis gravissime propositis quasi extremam tentet oppugnationem. Ea autem fuerunt hujusmodi. Ego, Pater, in manu tua sum: age quod lubet: verumtamen contestor hodie, me Dei spiritu ac voluntate ad Societatem Jesu vocari; teque qui resistis, voluntati Dei resistere. Quibus serio prolatis, cum statim abscessisset, infixus est Marchioni non exiguus scrupulus, qui eum denique ita permovit, ut quod tot preces, tot rationes, tot longissimæ disputationes efficere non potuerunt, vocato ad se Aloysio, facultatem faceret abeundi ad Dei famulatum, & quidem cum eo animi sensu, quem lacrymæ ubertim fluentes indicabant.

[29] Nec parvam etiam vim ad eum permovendum putanda est habuisse ipsa Aloysii mater, æmula magni Abraham in primogenito, [matre gaudente;] quem diligebat, immolando. Hæc cum adhuc liberis careret, diu Dominum precata erat, ut filium sibi concederet Religiosum: deinde in Hispania, cum primum Aloysii deliberationem ex ipso cognovit, primum exultavit in gaudio; deinde etiam ejus apud Marchionem interpres fuit, primaque viri motus, quos ejusmodi plaga, ut ille accipiebat, efficere potuit, compressit; ac deinde sæpissime, modo ratione, modo precibus, sic causam Aloysii egit, ut diligentius non posset; ut dubium esse nequeat, quin Marchio ejus opera mollitus, etsi illa tum absente, eo facilius filii voluntati cesserit. Aberat autem illa hoc tempore in Sabaudia, quo se contulerat ad visendam Ducis uxorem, Regis Philippi filiam, quæ tum primum ex Hispania advenerat; eaque etiam fuit Aloysio moræ causa per duos fere menses, dum matris reditum exspectat. Fuit & alia causa. Nam cum, ut supra diximus, formula illa, qua Aloysius sese bonis paternis spoliabat, ita esset concepta, ut ei tamen duceni aurei ad vitam manerent; ad extremum id Marchioni displicere cœpit, cum diceret; se scilicet, cum hoc apponi antea voluerat, putasse ita fore, ut ea pecunia in filii potestate esset; verum postquam intellexerit, Societatis Institutum nihil cuiquam privatum ac proprium concedere, omnino velle eam conditionem sublatam.

[30] Et quidem in Aloysio nulla erat mora, qui naviculæ, plus jam nimium quam vellet in salo hærenti, funem potius scindere, [atque, annua pensione subtracta, pauperem filium,] quam solvere paratus erat. Verum juris quidam periti scrupulum Marchioni injiciebant, asserentes, cum donatio, ab Imperatore confirmata, eam conditionem haberet adjunctam; conditione sublata, periculum esse, ne ipsa etiam donatio in dubium revocaretur. Itaque dum ea quæstio consultatur, dum decernitur, quid faciendum aut statuendum sit, aliquantum insuper effluxit temporis, cum magno Aloysii mœrore; cujus etiam importunæ efflagitationes perfecere denique, ut quoquo modo impedimentum illud tolleretur, facta jam perfecta rerum omnium abrenuntiatione, cum omnibus iis cautionibus, quas hominum diligentia exquirere potuerat. Tum vero, [sed ideo magis lætum,] quasi alter Joseph pallio, quo tenebatur, in manibus persequentium relicto, recepit sese statim in cubiculum suum; ac magna quadam atque extraordinaria, & inusitata mentis dulcedine perfusus, horam integram & amplius, in oratione perstitit; gaudens & triumphans, Dominoque gratias agens, quod tandem optato paupertatis thesauro potitus esset; ut jam jure dicere posset, Dominum solum suam esse portionem; quæ cordis exultatio tanta fuit, ut ipsemet hæc mihi narrans, eam inter præcipuas visitationes numeraret, quas in vita sua habuisset. Et revera dubitari non potuit, [abire permittit.] quin hoc totum peculiari Dei beneficio atque amori in Aloysium tribuendum esset. Nam quod vulgares homines solent, & vulgares etiam patres, ut filiis in hac bonorum cessione aliquid tamen, ob varias causas, ipsimet ultro reservatum esse cupiant; quod Marchio noluerit, & adeo noluerit, homo non solum eo splendore, sed etiam liberalitate, ac potius profusione, & deinde huic filio ita deditus; id certe non nisi Dei providentiæ tribui debet, qui Aloysii, tantopere paupertatem adamantis, gaudium implere voluit.

[31] Facultate abeundi impetrata nihil Aloysio longius videbatur, [Iter ejus, & morula Laureti;] quam ut corpore etiam ac pedibus exiret de domo & de cognatione sua, unde multo antea spiritu & voluntate exierat. Itaque cum aliquot comitibus famulisque, quos ei pater adjunxerat, ingressus est iter tam nullo sensu suorum, quos in perpetuum relinquebat; ut fratrem natu minorem, in quem Marchionatus successionem rejecerat, officii causa ad Padum usque, ubi navim conscensurus erat, prosequentem, vix duobus verbis tota illa via appellatum, remiserit. Illinc se primum Lauretum contulit, ubi dici non potest, quam eum suaviter beatissima Virgo tractavit. Nam cum eo die, quo ibi fuit, quinque vel sex Missas continuas in venerabili illo sacello audisset; ipsemet postea indicavit, mira se perfusum fuisse voluptate, cogitantem quale & quantum in loco illo beneficium, tum ipse pro se, tum totum genus humanum a Deo accepisset; & quanta Sanctitas ac Majestas inter humiles illos parietes delituisset. Porro iter ipsum, non tam iter, quam perpetua meditatio fuit: nec minus ille in equo, quam alii soleant in cubiculo, exercitia spiritualia peragebat, semper intentus cælestibus, numquam animum ad communia inflectens; in quo ne ab ullo quidem ex suis ferme interpellabatur, quod omnes nossent quantopere illo silentio ac solitudine delectaretur. Præsertim autem, ut eum fervor impellebat, totus erat in meditandis ciliciis, verberibus, jejuniis, omnique corporis asperitate, cui jam adeo assueverat, ac multo se magis deinceps indulgere posse nullo impedimento in Societate sperabat; multum etiam de India cogitabat, cujus desiderium jam pridem in eo Indicæ litteræ succenderant.

[32] Et quoniam vulgatum jam erat, & quis esset, & cujus rei causa Romam veniret; erat sane, [adventus Romam;] quoquo appulisset, spectaculum non minoris jucunditatis quam admirationis, stupentibus omnibus, quod ea ætate adolescens, illis opibus, illo sanguinis splendore, tanta contentione pro paupere & humili statu adipiscendo decertasset, quanta vix alii pro honoribus ac divitiis acquirendis. Romam pervenit Novembri mense, rectaque ad domum Scipionis Gonzagæ, qui paulo ante ipse quoque Romam redierat, divertit; pauloque post ad Patrem Generalem, cui se humi fusus, cum tanta devotionis atque humilitatis significatione, ut filium ac subditum obtulit, ut vix ab eo, voce & manu allevari potuerit, Adiit etiam ad Pontificem, ad quem a patre litteras afferebat. Qui cum illum interrogasset, num bene secum Religionis onera perpendisset; respondente illo, ea omnia sibi jam dudum bene æstimata & perpensa esse; ingenuo juvenis aspectu & fervore delectatus, & collaudata ejus voluntate, benedictionem etiam Pontificalem impertitus, eum ab se benevole dimisit; atque illic etiam, partim ante Pontificis colloquium, dum aditum expectat, partim postea, factus est ad eum concursus hominum ac circulus, aspectantium eum quasi miraculum; & pro cujusque captu & ingenio, de ejus consilio & facto inter se disserentium.

[33] Denique vero die XXV Novembris, qui S. Catharinæ sacer est, anno Domini MDLXXXV, ætatis suæ decimo fere & septimo, in Domum probationis se contulit, [ingressus in domum Probationis;] cum ea exultatione animi, quam quisque facile credere possit. Nec defuit ejus diei celebritati, tum P. Generalis, tum etiam ipse D. Scipio Gonzaga; qui Sacro celebrato, sacram Eucharistiam ei impertiit, atque ibi cum eo pransus est. Aloysius, ut se in cubiculum recepit, tum vero visus sibi quasi in centro suo quiescere, totum se in Deum transtulit; eosque dies, qui in prima Probatione ponuntur, cum magno fervore peregit; partim meditans, partim legens; quæ tamen lectio potius ad meditationem accederet, ita erat semper animo suspenso in Deum. Verum dum hæc agit, & ad majora se comparat; nescio quid morbi superveniens Superiores impulit, ut eum ante consuetum spatium cubiculo educerent, & ad communem Convictum admitterent. Et quoniam ab eo tempore ita se virtutum studio impendit, ut difficile sit omnino omnia particularia exequi; tum quia multa sunt, tum quia pleraque soli Deo cognita, dicemus tamen pauca quædam, ex quibus reliqua conjici possint, atque hæc quantum variis interrogationibus, pene eum fallentes, ab ipsomet expiscari potuimus.

[34] Imprimis igitur, quod ad sensus attinet, ita se perpetuo ab iis abstraxit, ut aures habens, [custodia ibi oculorum mira,] non audiret; & oculos habens, non videret; ac denique quasi in corpore non esset, assidue a corpore peregrinaretur, ejusque functionibus fere non impediretur. Atque hoc etsi in eo ita erat insigne, ut exemplis vix declarari possit; subjiciemus tamen quædam exempla. Cum aliquoties jussu obedientiæ ivisset ad vineam, recreationis gratia, ac deinde contigisset ad alteram ire; etsi jam aliquot horas ibi fuerat, etsi etiam ipse ingressus & parietes, & omnia denique dissimillima erant, numquam tamen advertit; donec a Patre quodam interrogatus, quid ei de nova hac vinea videretur; tum demum circumspiciens, se quidem nescire, an alia esset, affirmavit; dubitare tamen ob id tantum, quod sacellum eo die, quod numquam antea viderat, reperisset. Alias etiam cum in hebdomada sancta adhibitus esset in sepulcro Domini, ad custodiendas concinnandasque candelas; concurrentibus omnibus ad spectandum, ipse tamen oculos numquam sustulit ad videndum ejus loci ornatum, ne tum quidem cum candelas aptabat. Quare domum rediens, cum a socio rogaretur, quam ei sepulcrum nostrum placuisset; se vero non aspexisse respondit, nec putasse licere sibi aspicere, cum a sacrista ad aliud munus destinatus esset. Denique ita se instituerat, ut sive in via, sive in templis ipsis, nihil omnino videret, partim oculos ad terram submittendo, partim etiam animum a sensibilibus rebus ita abstrahendo, ut quantumvis lumina paterent, nihil tamen adverteret. Quod cum etiam in mensa assiduo servaret; fassus est mihi, se per totos tres menses & eo amplius, non advertisse refectorii mensas. Postea monitus, atque etiam jussus a Superiore, ne ita rigide oculos coërceret, quod sanitati obesse posset, remisit aliquid; præsertim domi, vel in locis solitariis; nam in locis frequentibus eumdem ferme servavit tenorem.

[35] [longo usu firmata,] Quin etiam detulit ad me aliquando scrupulum quemdam suum, in hoc genere non parum, ut ajebat, molestum. Is autem fuit; quod cum una cum Fratribus in vinea luderet, bis aut ter ad eumdem Fratrem oculi sua sponte redissent; nec enim ipse sciens & volens eos in illum conjecerat. Verebatur autem aliquam in ea re curiositatem: nec tamen erat causa dubitandi, quia nihil ille Frater eo tempore agebat, quod curiositatem allicere posset. Et, quod ego magis admiratus sum, subiecit, hunc primum ac solum fuisse scrupulum, qui sibi, ex quo in Societate erat, incidisset, in hac materia videndi. Verum hæc oculorum custodia, familiaris ei ac propria fuit, etiam in seculo, ac ferme ex quo de rebus spiritualibus aliquid sapere cœpit. Nam etiam interrogatus aliquando, an templum percelebre Matriti nosset, negavit; & mirante qui hoc quæsierat, addidit; non solum templum illud, sed ne ullam quidem viam Matriti se nosse, quamquam ibi aliquot annis vixerat; imo ne Castilione quidem, ubi natus & educatus erat; quia cum aliquo eundum esset, habebat semper aliquem viæ ducem, ne, ut dicebat, mentem in hisce rebus occuparet.

[36] Ac quod de visu diximus, idem æquali diligentia servavit in custodiendis auribus, ad quas nihil omnino admittebat nisi utile. Itaque in Fratrum colloquiis jam nullus nesciebat, nullam ipso audiente induci posse materiam, nisi plane spiritualem. [& linguæ.] Nam non modo alienas res, verum etiam indifferentes, ita fastidiebat, aut potius respuebat, ut eas statim mutaret in meliores; idque ex abrupto, nulla dissimulatione, nullo quæsito prætextu; vel, si aliud non posset, referebat se ad suum silentium; ita ut ex ipso vultu, quantum ab iis abhorreret, facile ab omnibus intelligeretur. Itaque constabat jam inter omnes, nullum ab eo prodire, aut ab eo audiri posse verbum, non modo inutile, sed plane non sanctum. Quin etiam cum aliquando Generalem Gonzagam in Ara-Cæli invisisset; & ille, utpote recenti adhuc obitu Marchionis, patris Aloysii, nescio quæ de domesticis rebus loqueretur, nullum unquam ab eo verbum elicere potuit. Quod sentiens Generalis, mutato sermonis argumento, agere cœpit de rebus spiritualibus; quas ille & libentius se audire ostendit, & sua etiam responsa loco & tempore injecit. Verum hoc quidem diligentiæ ac studii cujusdam est, illud felicitatis potius vel divini beneficii, quod sæpe aut potius plerumque, quæ eum minus ædificare poterant, nescio quo modo non audiret, nec animadverteret. Contigit enim aliquando, ut cujusdam verba, minus commoda & fraterna, & quidem liberiori voce prolata, quæ alios aliquando offenderant, & ad Superiorem delata, justa etiam pœna multata fuerant, ipse non magis notarit, quam si absens fuisset; quod item alias in similibus rebus contigit.

CAPUT IV.
Virtutes tironis eximiæ.

[37] Silentii porro tenacissimus fuit, tum consilio, ne quod verbum a se prodiret, quod Deo displiceret; [Amor silentii;] tum etiam, quia ipsi gustus interiores, quibus assidue fruebatur, omnem illi loquendi gustum eripiebant; nec ferme nisi coactus ab aliis, vel ipse se ipsum cogens loquebatur. Erat autem verborum suorum diligentissimus æstimator; & certe vix ulla alia in re scrupulosus erat, in hac vero sæpe eum morderi atque torqueri contigit, donec quidquid illud esset Superiori patefecisset; cujus unicum verbum semper sufficiebat ad omnem ei molestiam eripiendam. Atque hanc taciturnitatem, ut supra diximus, in ipso etiam seculo amare cœperat ante aliquot annos, cum esset in aula primum Hispana, deinde etiam domi suæ; ut minime mirum sit, in Societate deinde eo facilius linguam ita coërcuisse, ut interdum etiam capitis nutu, si posset, rem expediret. Itaque in omni hoc genere ita diligens semper fuit, ut mihi dixerit, vix se toto hoc tempore unum vel duo verba protulisse, de quibus ambigere posset an essent otiosa. Itaque in hoc quidem nullam sibi, aiebat, esse dubitationem; verum in eo tantum, si, cum sententiam suam tribus verbis explicare potuisset, quartum addidisset; & addebat ipse exemplum, si dixisset, Venio ex Domo Professa, cum satis intelligi potuisset, Venio ex Domo; hoc genere dubitationis se aliquando fatigari. Quæ etsi fortasse quibusdam nimia videbantur, & ad morositatem quamdam pertinentia; tamen qui eum optime norant, non poterant non magnopere in eo admirari; quia constabat non hoc a natura scrupulosa proficisci, a qua is aberat; sed ex puro desiderio satisfaciendi per omnia, etiam minima, Deo Domino, & ex perfectissima quadam abnegatione voluntatis suæ; maxime quod, cum hæc deinde Superioribus aperiebat, omnem statim ad unum nutum dubitationem deponebat; quibus etiam auctoribus hunc rigorem paulatim temperavit, seque communi vitæ haud paulo magis accommodavit.

[38] Gustatum etiam penitus perdidisse videbatur. Nam ipsemet confessus est, nullum sibi jam in cibo sumendo sensum esse; [abstinentia a cibis corporeis,] nec sibi omnino quidquam referre, utrum hunc an illum, meliorem deterioremve sumat; nec ullam prorsus in hoc sentire mortificationem, ne in ipsa quidem cibi dilatione diuturna; nisi quod, etiamsi famem & appetentiam non sentiret, sentiret tamen debilitatem virium. Quin etiam ab initio, cum Societatem ingressus est, etsi, ut diximus, nullam ex ullo cibo vel molestiam vel delectationem caperet; tamen tum ad hanc ipsam virtutem conservandam, tum etiam more quodam suo mortificandi se ipsum, illud semper in omnibus tenebat, ut in singulis semper deteriora eligeret, & vinum ita corrumperet aqua, ut nec aquæ nec vini saporem retineret; denique nihil acciperet, quod palato arrideret. Verum cum hoc Superior rescivisset, prohibuit, ne faceret: cui ille eo facilius obsecutus est, quia nec opus erat, cum omnia ei æque saperent, vel potius æque non saperent. Quod quidem quanti sit, & quantam arguat perfectionem, tum quisque ex sua ipsius experientia, tum etiam ex Augustino discere potest, cujus ea sunt verba de hac re ipsa: Et quis est, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? Quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum; ego autem non sum, qui peccator homo sum.

[39] Porro Aloysius solebat etiam corporalem escam interiori esca suaviore condire: [deliciis cælestibus compensata;] semper enim in mensa aliquid meditationis volvebat in animo; & quidem in prandio, fel Christi in cruce; in cœna, ejusdem cœnam tot mysteriis ac beneficiis nobilitatam. Ad hæc etiam lectionem, non solum attentissimis auribus, totoque spiritu excipiebat; sed etiam, ut in aliis spiritualibus lectionibus, crebra reflexione ascendebat in Dominum; idque ita facile atque efficaciter, ut nihil omnino sentiret ciborum saporem, spirituales vero gustus crebros & magnos haberet, perinde ac in ipsa oratione matutina, imo ea esset perpetua oratio, ut ipsemet mihi narravit. Sed prohibitus a Superiore, reflexiones quidem illas intermisit, affectibus etiam abstinuit, attentionem tamen ad lectionem semper conservavit. Denique ipsemet mihi narravit, se ad quamdam venisse, ut appellabat, insensibilitatem omnium rerum humanarum; ita ut in cibo sumendo, in colloquendo cum hominibus, in mutua conversatione, nullum omnino sentiret affectum delectationis. Item si cum suis, aut de suis, loqueretur, nihil sentiret magis, quam si sui non essent; idque in ceteris ejusmodi humanis affectibus. Neque vero hoc ex stupore aliquo aut naturæ tarditate proveniebat, quæ erat in eo solers & prompta, si in ullo alio, & certe supra captum illius ætatis; sed, ut certo constabat omnibus, qui illum perspectum habebant, quin imo ut ipsemet fatebatur, ex diuturno orationis usu; quo effecerat, ut alteram quasi naturam indueret; ita ut tota ejus delectatio, quemadmodum ipsemet dicebat, consisteret in interiori collectione, & actuali unione cum Deo, de quo ipso aliqua etiam inferius attingemus.

[40] Vigebat etiam in illo perpetuum desiderium, idque ferventissimum, mortificandi & castigandi corporis sui; [usus mortificationis assiduus;] quod sine dubio, nisi obedientiæ frenum accessisset, miris modis vexasset & afflixisset. Itaque initio quotidie pene petebat a Superiore suo cilicium, verberationes, jejunia panis & aquæ, & alia ejusmodi; verum ab illo semel de hoc acriter admonitus, quod spiritum adhuc proprium aleret, nec obedientiæ in his rebus, ut par erat, acquiesceret; destitit ab eo tempore a tam importunis postulationibus; semper tamen retinuit propensionem quamdam ad hæc omnia vehementissimam: quin mihi aliquando aperuit, se nihil aliud dolere, quam quod non sibi tantum in istis rebus liceret, quantum cuperet: quamquam ut aqua, vi cohibita, fundit se tamen per quasvis rimulas; sic ejus fervor vix cohiberi poterat, quin, intra obedientiæ quidem limites, semper aliquam mortificationis & pœnitentiæ materiam inveniret: cujus rei rationem reddebat, quod valde vereretur, ne natura sensim sine sensu ad se ipsam paulatim relaberetur; & per desuetudinem patiendi, perderet facile habitum per tot annos ab se acquisitum. Atque hoc studium licet esset in illo continuum, tamen quibusdam temporibus magis inardescebat; ac sæpe quædam ignita desideria patiendi aspera quæque, sive supplicia, sive probra, immittebat ei Dominus in oratione; cujusmodi fuit, raptari equo per urbem, vel incedere sine veste ad ludibrium, & alia similia; quæ jam non amplius petendi gratia Superioribus exponebat, sciens se frustra in iis petendis laborare. Similem porro fervorem præstitit etiam non semel in hospitalibus; ubi cum initio majorem quemdam in modum nausearet in purulentis linteaminibus; ulcerosorum lectos avide invadebat, ut se ipsum vinceret, eosque majori cum festinatione Fratribus præripiebat; ac de cetero ægrotis tanta alacritate serviebat, ut jucundum etiam esset, eam videre, ex ejus oculis & vultu insigniter emicantem.

[41] Jam quod ad passiones attinet, vix certe credidissem, nisi egomet ab ipso de se ipso audivissem, eas se tam parum molestas sentire, [dominium in affectiones animi;] ut nullos earum vel primos motus pateretur; non modo in rebus gravioribus, sed ne in levissimis quidem ac quotidianis; cujusmodi est iracundia, vel impatientia aliqua; quas in se numquam cadere, imo ut dixi, ne earum quidem initia, quidquid audiret, vel quidquid ei contingeret, affirmabat. Quod certe non potest non esse mirandum, in tali scilicet ætate, cum maxime sanguis fervere solet; addo etiam in tali natura, quæ sanguine abundet, ita edomitos, aut potius evulsos habere omnes animi motus; idque non aliam certe ob causam, quam ex conjunctione cum Deo; ut jam ipse non viveret, sed Christus in eo. Quamquam hæc virtus (quod etiam eam majorem ac laudabiliorem facit) non erat in eo recens, sed longo jam usu atque habitu comparata ac roborata. Narrabat enim ipsemet, quod nunc ejusmodi motuum expers esset, id potius eorum virtuti, quibuscum vivebat, quam suæ tribuendum esse, qui nullam ei materiam perturbationis accidere sinebant. Verum cum adhuc olim puer, utpote complexionis sanguineæ, quibusdam iracundiæ stimulis subinde pungeretur; non quidem ejusmodi ut foras erumperet, sed tamen ut molesta esset; reputasse secum, quam turpe atque indignum homine esset irasci; quod tunc maxime adverteretur, cum ad se quisque redisset; cum scilicet videat, se toto eo tempore sui dominum non fuisse (addo hanc ipsam ratiocinationem, ut appareat, quantum jam in teneris annis inesset judicii ac consilii) se igitur hac de causa statuisse tam horrendo vitio resistere; idque Dei ope satis cito perfecisse, ac deinde reliquum omne tempus, etiam in seculo, sine ulla perturbatione transegisse.

[42] Nec obscurum fuit hujus postea in Societate indicium, quod in patris sui obitu dedit; quem nuntium accepit etiam arridenti vultu, [æquanimitas in casibus subitaneis;] & omnino quasi nihil ad se is casus attineret: ac cum litteras eodem die ad matrem, Superiorum jussu, consolatorias scriberet, ipso statim initio professus est, se gratias Deo agere, propterea quod liberius jam dicere sibi liceret; Pater noster, qui es in cælis. Quod cum per se admirationi fuit omnibus, tum maxime mihi, cui ille indicavit amorem & observantiam quamdam præcipuam, qua semper parentem suum coluerat; ut cum a Deo & Superioribus discessisset, nihil carius haberet; nec dubitaret dicere, si per se ejus obitus æstimandus sibi fuerit, multis partibus amplius doliturum fuisse, quam cum seculi commoda & delicias reliquit. Verum quam ille omnem carnem ac sanguinem & memoria & amore exuisset, hoc etiam ostendit; quod interrogatus aliquando, quot haberet in seculo fratres; respondere non potuit nisi post aliquantam moram, singulis tacite recensitis, numeroque supputato. Quod quidem cum ab adstantibus cum ædificatione notatum esset, memini, eum ob hanc ipsam causam aliquo scrupulo lacessitum fuisse, propterea quod videretur sibi ejus suæ laudis causam ipse dedisse. Atque hujusmodi quidem exempla in omni virtutum genere quotidiana erant; sed neque nos omnia novimus, nec quæ novimus, omnia libet referre.

[43] Porro paupertatis ita studiosus fuit, ut ea per se delectari videretur, non solum tamquam instrumento ad alias virtutes acquirendas; [studium paupertatis;] etsi hoc non mirum fuit, cum in ipso seculo atque inter ipsas opes ac divitias, eam tantopere exercuerit, ut supra expositum est, ut sine dubio & facilius, & perfectius id in Societate consequi potuerit, quam ille proprium paupertatis locum appellabat. Itaque fatebatur, animum suum sua sponte abhorrere a quavis re habenda, quæ speciem aliquam proprietatis ostenderet. Nam Breviarium, quod secum ex seculo attulerat, statim Superiori detulit; aliudque habere voluit ex domesticis & communibus; atque in eo ipso nullas unquam imagines ex charta, quod tamen adeo ordinarium est, ejusdem paupertatis amore. Lætabatur mirum in modum rebus, quæ ad usum pertinent, vilioribus, & deterioribus; mihique aliquoties cum gaudio narravit, quasi præcipuum Dei privilegium, quoties pluribus aliqua dispertienda essent, observasse se, semper sibi pejora contingere; quo ille, ut dixi, tamquam peculiari Dei beneficio magnopere gaudebat; ridebatque Religiosi amentiam, qui cum seculi opes ac simul etiam spes reliquerit, tamen hæreret deinde in rebus minutis, easque tanti æstimet, ut sæpe earum causa in animi perturbationem incidat.

[44] De castitate, illud uno verbo dici verissime potest, si quo umquam in alio, fuisse in eo qualem Constitutiones nostræ requirunt, pene Angelicam. Nam & corpus ipsum omnis penitus motus expers semper fuit; & anima ita pura, ut ne ullam quidem vel primam impressionem aut imaginis alicujus indecentioris tenuem objectum pateretur. [castitas, Angelicæ par;] Quod ille cum alias mihi aperuit, tum aliquando cum sermo nobis esset de magno quodam Dei servo adhuc vivente, qui hujusmodi tentationum genere crebro fatigatus, perpetuam tamen virginitatem servaverat; tum enim ille confessus est, alio se longe modo a Domino tractari; siquidem penitus ignoraret, quid essent, & cujusmodi essent, omnes ejus generis tentationes. Atque hoc, etsi omnes vident, quam sit rarum & admirandum in hac carnis corruptione; qui tamen illum norit, minime in illo mirabitur; quippe qui jam inde ab ipsa infantia nullam umquam ad animam admiserit cogitationem, nullum ad aures sermonem, nullum ad oculos aspectum, qui ejus puritatem lacessere possit. Cui etiam accedit altera causa, tanta cum Deo unio, ut nihil sapiat, nihil sentiat, quod non sit Dei, atque ideo non solum hi, sed ne alii quidem frequentiores & communiores naturæ motus in eo locum habeant: de quo ipso uberius postea loquemur.

[45] Verum inter dona, a Deo illi tributa, vel præcipua videtur fuisse vera quædam atque intima humilitas. Primum enim hoc omnes in eo cum magna ædificatione notarunt, [humilitas, ubique relucens,] quod cum ita natus esset, ita etiam educatus, nullum tamen umquam ab eo vel factum vel dictum extitit, quo a quopiam vulgari & maxime ignobili homine differret. Itaque ita se in professione quadam vilitatis & abjectionis ab ipso initio posuerat, ut vix hoc jam ullus in eo magis quam in ullo alio adverteret. Imo vero tædebat etiam ipsum sanguinis sui; atque ob eam causam non dici potest, quantum abhorreret ab omnibus singularibus rebus, quas scilicet ob eam causam sibi suspicabatur impendi, cujusmodi erant vestes interdum commodiores: & inter cetera fuit etiam pileus clericalis, quem cum in Societatem intulisset, non ante destitit Superiori instare, quoad potestas facta est ejus deponendi, & alterius, qualis a Novitiis gestari solet, assumendi. Interrogatus etiam a me, an vitæ mutationem tantam tamque repentinam sensisset, ut in mensa, lecto, cubiculo; respondit, Nullam; non magis, quam si semper ita vixisset. In sermone vero fugiebat omnem commemorationem earum rerum, quæ ad familiæ suæ splendorem pertinebant. Unde a Patre quodam interrogatus, ex quibusnam pueris regiis in Hispania esset, cum sint duo eorum genera; respondit, quod res erat, Ex honorariis: ex quo statim incredibili scrupulo angi cœpit, ita ut omnes, qui aderant, ex vultus rubore, & aliis indiciis facile persenserint. Porro in vilibus ministeriis, ut verrendi, abstergendi lucernas, & reliquis, nulla umquam, vel in ipso initio, ei fuit repugnantia; acsi ejusmodi actionibus atque operibus, jam diu antea assuevisset: imo vero dicebat, se maximam quamdam ex iis percipere suavitatem; eamque nullo studio vel reflexione adhibita, sed sua sponte & tamquam naturalem. Itaque in ejusmodi rebus princeps semper erat; nec ulla alia in re Superioribus suis molestus erat, quam in iis ardenter & crebro petendis: nec erat ulla res, in qua libentius ejus desiderio obsequerentur Superiores, ut eum ab assidua mentis occupatione distraherent; quo fiebat, ut fere semper in iis versaretur.

[46] Mandatum est ei aliquando munus instruendi mensas, additusque socius de industria, atque ei injunctum, ut Aloysium crebris reprehensionibus atque objurgationibus probaret; utque in summa ei sese in omnibus difficilem & austerum præberet. [studiose probata,] Quod cum ille diligenter atque exacte faceret, nullam tamen ab Aloysio vocem ad se excusandum, vel ad rationem alicujus facti reddendam, elicere umquam potuit; ut ipsemet tantam humilitatem ac patientiam, quam oculis videbat, satis credere & mirari non posset. Quin etiam cum eodem tempore legisset in mensa, atque ex proximo strepitu non satis auditus esset, ille hanc reprehensionis occasionem nactus, Aloysium increpavit, quod ejus culpa Fratres eo die lectionem perdidissent. Quod cum inculcare & severius exaggerare pergeret, tum Aloysius, dolens quidem, ut decebat, errorem suum, sed ex altera parte lætus, quod objurgaretur, atque in risum pene solutus (quod quidem ei antea numquam ob rem ullam acciderat) promisit in posterum emendationem; statimque ad Fratris illius damnum spirituale resarciendum, referre ei prolixe cœpit quæcumque in mensa legerat.

[47] Quod vero attinet ad honoris mortificationem, in hoc se statu esse affirmabat, ut non modo domestica sed etiam externa quævis, quemadmodum mendicare per urbem, [cum sui contemptu,] aut vestes laceras gestare, aliaque ejusmodi prorsus pro nihilo duceret; iisque omnino non moveretur. Nam propter Christi Domini imitationem, & meritum, ac præmium æternum, ita etiam disserebat; Si non cognosceretur quis esset, parum sibi referre hominum judicium; si cognosceretur, nihil se perdere in eorum opinione, quin potius aliquid acquirere. Unicum tamen certamen, præsertim adhuc in Societate recens, perpessus est, nempe interioris complacentiæ de rebus bonis: sed hæc erat, ut ipsemet narrabat, valde levis & rara; in qua tantam præstitit diligentiam ac vigilantiam, ut diceret, non esse sibi conscium, se vel semel assensum esse. Ac cum eam ad Superiorem detulisset, monitus ab eo, ne solicitus esset, nec plane curaret; ita fecit, pauloque post omnes illæ cogitationes evanuerunt. Et tamen ipse, quo securior esset ab ea parte, per menses aliquot suas omnes de Christi vita ac passione meditationes ad id unum referre aggressus est, ut quam solidissimum humilitatis propriique contemptus spiritum ab illius exemplo hauriret; quod & perfecit, magnamque in toto hoc genere pacem ac quietem Dei beneficio consecutus est. Ac cum hoc ita esset, ipse nihilominus sibi cavebat tamquam in bello; & assiduo examine omnes suas cogitationes huc spectantes quam diligentissime expendebat; timens ne quam in sua natura (in qua nescio quam ad hoc propensionem ille quidem agnovisse se putabat) per suam aliquam incuriam, huic vitio aditum relinqueret.

[48] Addebat etiam illud, si quid omnino esset, quod mortificationis sensum aliquem sibi afferret, esse reprehensiones publicas; [etiam in publicis reprehensionibus,] non quidem propter aliorum de se opinionem, quam mirifice contemnere ac ridere solebat, quasi umbram ac rem nihili; sed ob eam ipsam, quam diximus, causam, quod ipsiusmet oculis propria errata per se displicerent. Ac cum hunc in reprehensionibus sensum haberet, eas tamen, plus quam alia omnia mortificationum genera, ardenter expetebat; quod diceret, se earum utilitatem ac fructum experiri. Quo autem modo eas acciperet ipse indicavit, narrans mihi, in sua, si vellet, esse manu, cum maxime objurgaretur, cogitationem ab ea re avertere, & in aliam quampiam rem ita defigere, ut ne audiret quidem, quod sibi diceretur: se enim ita obsequentem habere phantasiæ vim, ut nullo negotio, quo ipse vellet, sequatur; & ubi velit, eam applicet; verum se ab hoc abstinere, ne fraudaret, ut ipse aiebat, obedientiam; neque solum ut intelligeret, quidquid in se vitii inesset, sed etiam ut illius mortificationis sensum non effugeret, tum propter meriti augmentum, tum etiam quia sic Superiorem velle intelligebat. Inter ipsam vero reprehensionem excitabat se ipsum ad gaudium, eo quod aliquid pateretur, quo aliquam Christi Domini similitudinem assequeretur; quod ipsum etiam dicebat præbuisse sibi sæpe thema longioris meditationis, in qua mirabili dulcedine frueretur, dum cogitaret hanc cum Christo conformitatem per ignominiam aliquam. Ac Deus ipse, qui in ejus anima erat, partim interdum materiam lucri dabat; partim etiam speciali quodam modo eum disponebat ad lucrum quam maximum faciendum.

[49] Nam quodam die, cum ego ipse mandassem, ut quidam ejus defectus, non qui ad culpam, sed qui ad urbanitatem quamdam in mensa servandam, pertinerent, in recreatione dicerentur, illo ipso tempore dum pranderet; [& voluptate animi.] elevavit Dominus ejus mentem ad considerationem opprobriorum Christi, & vehemens desiderium ejus aliquo modo imitandi; ita ut cum paulo post de iis admoneretur, etsi ex suo genere ejusmodi erant, quæ majorem quam multa alia mortificationem inferre possent; tamen ipse postea mihi fassus sit, se omnium minimam sensisse; quia jam scilicet recenti illa cogitatione præmunitus fuerat. Atque huc etiam pertinere videtur alacritas, qua pœnitentias injunctas exequebatur; idque nulla propria non modo culpa, sed neque negligentia, quæ ipsa certe in eum vel numquam vel rarissime cadebat. In quo etiam contigit, ut vel alieni defectus, per errorem in ipsum translati, pœnam silentio sustineret; quod postea rescitum est, auctore se ipsum, propter humilitatis æmulationem, ultro prodente; vel aliqua re unius Superioris jussu facta, ab altero Superiore id ignorante reprehensus, atque etiam multatus sit, ipso scilicet tacente, & nullum verbum in suam excusationem proferente.

CAPUT V.
Virtutes aliæ, & indicia sanctitatis.

[50] Nec minus præcipua fuit in illo obedientiæ virtus: quippe cum mihi ipse dixerit, nulla se umquam plane in re, quod quidem sciret, [Obedientia perfecta,] Superiorum voluntatem transgressum esse. Quærenti autem, quam potissimum rationem in obediendo sequeretur; respondit eam, ut non Superioris hominis, sed Christi jubentis vocem esse putaret: addebat autem hoc se facere, non tantum ob majus meritum, quod in tali obediendi modo inesse sciebat; sed etiam quia nescio quam dulcedinem sentiebat ex hoc ipso, quod cogitaret sibi Christum loqui, seque habere in quo Christo serviat. Hanc vero obedientiam, non solum Rectori, aut ejusmodi Superioribus majoribus; sed immediatis quoque præstabat, & plane omnibus, quibus ulla in se quocumque modo cura aut potestas mandata esset. Imo ajebat, se majori cum delectatione obedire subordinatis, atque adeo infimis Superioribus, quam supremis; idque non tam humilitatis, quam superbiæ cujusdam causa (sic enim ipse ajebat) siquidem, si humana ratione æstimanda res esset, fore ut cum aliqua difficultate homo se homini subdat, præsertim si contingat inferiorem esse, vel sanguine, vel externis donis; verum Deo subdi, aut quod perinde est, Dei amore hominibus subdi, non modo nullam esse notam, sed summam gloriam: hoc autem multo clarius elucere quo minus humani intermisceatur. Quare, ut alia multa sileam, cum esset aliquando in Domo Professa, Fratri ipsi Novitio, cui nescio quid curæ ad domestica officia dirigenda committitur, tantam non solum observantiam, sed etiam reverentiam præstabat, ut vix majorem posset ipsi P. Generali, si affuisset. Assurgebat advenienti, caput aperiebat, omnem vel in loquendo vel in eundo deferebat honorem; donec Superior, re ab illomet Fratre, qui hæc moleste ferebat, cognita, eum monuit, ut sibi in hac parte temperaret.

[51] Fuit autem in hac obedientiæ virtute adeo absolutus, [etiam voluntatis,] & proprias omnes voluntates ita perfecte abnegatas habuit, ut ipsemet mihi dixerit, non solum non esse sibi conscium, ut supra diximus, quod umquam contra ullam regulam, vel ullam Superiorum ordinationem fecisset; sed etiam quod umquam habuisset voluntatem aut inclinationem contrariam; imo nec motum primum, nisi fortasse cum a suis devotionibus, ad quas ita propensus erat, avocabatur; in quo tamen ipso vel nullum motum sentiebat, vel si aliquando, quod erat rarissime, sentiebat, incredibili celeritate & diligentia eum comprimebat. Et omnino quo se modo in hoc ipso genere gereret, declaravit illud, quod aliquando, cum una cum aliis Novitiis longiusculum tempus in pannis lineis plicandis posuisset, liceretque ei, quod alii plerique faciebant, licentia petita discedere; incessit eum cupiditas abeundi ad legendum S. Bernardum, quod eo die, ut semper consueverat, nondum fecerat. Quod ille ut sensit, statim sibi ipsi respondit; si eum legeres, quid aliud te doceret, quam ut obedires? Cogita igitur te jam legisse, & fac, quod ille docet: sicque desiderium illud facile abiit. Quo autem animo Superiorum monita acciperet, illud indicavit, quod ego ipse vidi. Nam cum aliquando illum de quadam incogitantia, in quam ille nonnumquam ob sensuum abstractionem incidebat, diligentius arguerem; ita commotus est, ut addita præsertim nescio qua capitis imbecillitate, qua pridie laboraverat, in deliquium animi statim inciderit: vixque ad se reversus, & in sede proxima collocatus erat; cum prostravit se in genua, & obortis lacrymis veniam illorum, de quibus reprehensus fuerat, petere institit tanta contentione, ut non facile terra sublevare potuerim.

[52] Porro illud quoque commemorare solebat, se in obedientiæ mandatis mirabiles quasdam Dei providentias experiri solere, [divinis muneribus cumulata:] dum ipse se totum in Deum projiceret, Deus autem peculiarem ei curam etiam in rebus minimis præstaret. Cujus rei, quia minutis & quotidianis rebus constat, unum tantum exemplum referam. Quadam die mane meditatus erat Dominicæ Passionis stationes, ex quo illum vehemens invaserat devotio visendi Stationes Romanas, nempe septem Ecclesias. Verum cum ei deliberatum ac fixum esset nihil ejusmodi rerum a Superioribus petere, quod semper servavit; ecce præter consuetudinem, præter omnem opinionem, ea ipsa hora Superior vocari eum jubet, jubet ire ad septem Ecclesias; quod illi duplo gratius fuit, tam aperta significatione divinæ erga se providentiæ, etiam in re tantula. Atque alia ejusmodi multa ei contigerunt. Ad hanc vero obedientiam pertinet etiam Regularum observantia, in qua ferme nimius semper fuit, si in hac virtute nimium esse potest. Certe ita exacte, integre, ac rigide omnia observabat, ac si magnum alioqui piaculum se commissurum videret; quod cum alias semper ita præstitit, ut jam apud omnes vulgatum id esset, cum magna omnium ædificatione; tum aliquando prodiens ad ambulandum cum Sacerdote. Cum enim audisset, etiam data prodeundi licentia, non continuo sequi licentiam colloquendi; ille statim ac pedem e janua extulit, libello quem secum de industria afferebat prolato, in ejus lectione, nullo socii respectu, usque ad reditum in domum sese continuit. Porro similia plurima quotidie in eo observabantur.

[53] Ex his omnibus facile constare posset, qua puritate prædita esset anima illa, [Tranquillitas,] quæ ejusmodi virtutibus ornaretur, & ejusmodi studiis teneretur. Ipse quidem mihi exposuit, bis se tantum toto hoc tempore, quamdam inimici impugnationem esse expertum. Semel cum peracta prima probatione cum aliis convivere cœpisset: aiebat enim, se per quatuor aut quinque dies, nescio qua animi desolatione laborasse; non quidem ita ut inquietus esset, aut in malum quodpiam incitaretur, sed quia gaudio illo spirituali consueto orbus erat. Quod cum ita esset, tamen cum ad orationem confugiebat, totus relevabatur; postea vero, molestia etiam illa penitus effugata, divinas illustrationes & consolationes recepit. Alterum tempus fuit per dimidiam ferme horam, cum ei cogitatio quædam futuri suggereretur, quid porro de eo factura esset Societas: quam ille cum subito cognovisset fraudem esse dæmonis, obfirmato semper animo repulit, ac ne ad primum quidem aditum admittere voluit; quare paulo etiam post penitus abscessit. Hinc existebat perpetua quædam pax & serenitatis tranquillitas in ejus corde; quippe quam nullæ passionum nebulæ obumbrarent, nulli alienarum voluntatum motus perturbarent: quæ quidem etsi pene jam ei facta erat naturalis, dicebat tamen ipse, multam ab se diligentiam ac studium adhiberi, ut eam integram & intactam conservaret, expellendis statim omnibus desideriis, non solum indifferentibus, sed etiam bonis, quæ deinde aliquo modo cor inquietum reddere possent. Ut cum aliquando spes ei facta esset ab ipso immediato Superiore, impetrandi a P. Generali integram orationis horam; ut animadvertit se in eam spem nimis incumbere, ita ut periculum esset alicujus fortasse perturbationis, si deinde negaretur; eam statim animo ejecit, seque ad suam æqualitatem & indifferentiam retulit.

[54] Quis autem esset ejus candor & integritas, declarat ejus ipsius scrupulus, [& candor animi:] quem aliquando ad me cum quadam cura detulit. Is autem erat, quod in examinanda conscientia sua, quantumvis studii ac conatus adhiberet, tamen vix umquam aliquid inveniebat, quod vel veniale peccatum esset. Erat autem anxius ob eam causam, quia multa audierat, & ipse legerat de tenebris spiritualibus, & de periculo animæ seipsam ignorantis, in quo statu formidabat, ne fortasse ipse nesciens versaretur. Denique illud etiam mihi fidem fecit, quod post sex menses cum sese compararet ad Confessionem generalem, idque totis viribus suis, perinde atque ad rem præcipuam & maximam; tamen omnibus supputatis tria mihi recensuit, quæ habebat in ea Confessione dicenda, in quibus sibi peccasse videbatur: quæ quidem omnia ejusmodi erant, ut nullam prorsus peccati labem, quin imo certum etiam meritum continerent. Atque illa erat totius semestris Confessionis materia. Porro vix credibilis erat diligentia, qua omnes animi sui motus perpendebat; & quidem, cum apud se statuerat aliquid quod commisisset peccatum esse, non erat plus nimio solicitus: statim enim humiliabat se coram Deo, petebatque ab ejus bonitate veniam; proponebat etiam, se de eo confessurum, nec de cetero se vehementius torquebat. In confessionibus etiam ipsis clarus erat, apertus & brevis; [sine anxietate] ut qui in magno lumine versaretur, nec ibi trepidaret, ubi non erat timor.

[55] Et certe apud eos, qui ejus conscientiam tractabant, [aut scrupulis:] constabat eum minime natura vel etiam more scrupulosum; verum ejus cura ac solicitudo, quod ad partem hanc attinet, versabatur in examinandis cogitationum suarum sensibus ac initiis, quæ magis latent, & in quibus aliquid vitiosi ac distorti occultari potest. Hoc igitur eum aliquando mordebat, & occupatum tenebat, donec elucesceret ei veritas. Cujus rei inter multa exempla unum referemus. Cum aliquando data ei esset vestis nova, ita moleste eam accepit, eoque vultus rubore, ut omnes, qui aderant facile adverterent. Hoc cum ipse postea Superiori narraret, monitus ab illo, posse id quoque ex amore proprio proficisci; nimirum laborante pro retinendo bono nomine mortificationis & virtutis. Id verbum magnam illi meditandi & inquirendi materiam dedit, dum omnes animi sui sensus singillatim recognoscit, ut quasi fundo cordis sui perspecto videret, num qua re Deum Dominum offendisset. Atque ut in hac re, ita in aliis similibus contigit, eum integro die aut biduo versari ita defixum, ut in ipsa recreatione multo magis iis attentus esset, quam ipsi recreationi; ac prout in corde cogitationes alternarent, sic etiam in vultu ipso lætitiæ, vel tristitiæ signa ab adstantibus notarentur. Quæ quidem, quia ab illo per quemdam excessum sine dubio agebantur, ejus Superiores diligenter eum monitionibus ac præceptis instruebant, quatenus non progredi, & in quo temperari oporteret: & ille ita eorum dictis audiens erat, ut ad unum vel eorum nutum, omnem illico scrupulum ac dubitationem poneret.

[56] Porro de dono orationis difficile sane est dicere, vel etiam credere, & quantum a Deo ei tributum esset, & quam ipse in eo exercendo diligens esset & fervens. [oratio mentalis,] Inprimis enim egomet ex ejus ore accepi, nullas eum plane umquam habere solitum mentis evagationes: quin etiam hoc diserte addidit, si omnes totius semestris distractiones in unum ponantur, vix confecturas spatium salutationis Angelicæ. Quos autem in ea sensus animique commotiones haberet, illud declarat; quod dicebat sibi persæpe contigisse, ut cum absoluta oratione surgere e genibus vellet, vix se, iterum ac tertio nitendo, erigere posset; idque ob eam causam, quia ex illa animi intensione inferiores partes spiritibus, qui ad superiora concurrentes exhausti erant, desertæ, debilitarentur. Item illud, quod sæpissime post orationem, per aliquantum tempus, plane nesciret ubi esset, nec locum agnosceret ubi manebat. Hoc autem dicebat contingere sibi maxime, cum Dei attributa cogitaret, ut bonitatem, providentiam, amorem in genus humanum, ac præsertim eorum infinitatem; in quam cum mentem defigeret, multo se magis dicebat abstrahi a sensibus.

[57] In vocali autem oratione narrabat se paulo majorem interdum sentire difficultatem, non quidem ita ut in hac etiam aberraret animo ab iis, [& vocalis] quæ ore proferebat; sed quia non ita facile ac commode in ea penetrare posset [verborum sensum]: quare accidere sibi in ea re, ut illi, qui ad ostium clausum aut pene clausum permaneat, cui nec ingredi licet, nec tamen alio discedit. Quod, ut diximus, interdum erat; nam alioquin ut plurimum, in hoc quoque orationis genere, & præsertim in Psalmis recitandis (his enim præcipue delectabatur) magnam se percipere affirmabat spiritus dulcedinem; animamque suam in varios illos affectus, quibus subinde ii aspersi sunt, transformari: quos etiam affectus tam vehementes sæpe fuisse narrabat, ut verba ipsa ægre, & vix conatu adhibito proferre posset; ex quo fiebat, ut sæpissime ad Matutinum recitandum vix integra hora sufficeret. Inter ea porro, ad quæ maxime afficiebatur, & quibus maxime ejus cor commovebatur, primum erat memoria Passionis Domini; [cum memoria Christi patientis,] quam præter alia tempora potissimum renovabat in meridie, recitando brevem quamdam Antiphonam, & proponendo sibi ante oculos Dominum in cruce fixum; idque semper tanto cum sensu (quod sine dubio peculiare fuit donum) ut, sicut ipse mihi narravit, modico illo spatio ita se ejus animus colligeret, ut fieri solet in feria sexta hebdomadæ sanctæ: unde dicebat, sacrum illud tempus quotidie hora illa in animo suo repræsentari.

[58] Alterum erat devotio erga venerabile Sacramentum, in quo mirabiles gustus percipiebat; [& in Eucharistia latitantis] nec mirum, pro ejus puritate, & insuper accuratissima præparatione, qua se disponebat: siquidem præter alias devotiones, totam hebdomadam distribuebat commemorandis per singulos dies singulis sanctissimæ Trinitatis Personis, ita ut primis diebus gratias iis ageret pro recepta, reliquis gratiam peteret pro bene recipienda Eucharistia. Pridie etiam quam communicaret, ejus sermones in recreatione toti erant de hoc mysterio; idque tanto fervore, ut quidam Sacerdos, cum quo illi sæpius contigerat tali tempore sermonem habere, testatus sit, numquam se devotius celebrare solitum quam die Dominico. Denique tota ejus vita vere, ac sine ulla dubitatione, dici poterat perpetua oratio. Nam ex longo usu orandi, & abstrahendi se a rebus sensibilibus, ejusmodi habitum contraxerat, ut quidquid ageret, aut ubicumque esset, magis attentus esset ad interiora quam ad exteriora; imo ipsis sensibus vix uteretur, ut oculis ad videndum, auribus ad audiendum. Atque hunc animæ statum jam sibi connaturalem fecerat, ita ut in eo uno conquiesceret & delectaretur: [ac Dei præsentis:] si vero aliquam ob causam, etiam utilem, ab hoc impediretur; exequebatur ille quidem, verum cum interiori molestia, perinde ac membrum luxatum, suoque emotum loco. Itaque nihil illi facilius fuisset, quam totos dies orare, & cum Deo esse; idque in ipsis etiam actionibus; in quibus ita facile, ut diximus, attentionem suam retinebat, ut potius difficile ei esset eam remittere. Ita enim ipse non semel mihi confessus est; quantum ii, qui distractionibus fatigentur, laborant, ut inveniant & colligant cor suum; tantum se laborare in eo distrahendo; ac proinde dicebat, omni illo tempore, quo se a Deo abstrahere conaretur, esse statum sibi violentum: quippe cum semper secum ipse luctari cogeretur; atque omnino majorem ex eo redundare molestiam in ipsum corpus, quam ex ipsa spiritus elevatione in cælestia.

[59] Porro, quod facile quisque existimare potest, hinc eveniebat, ut etiam per diem, [cui perpetuo unitus,] atque in operationibus ipsis; magnos quosdam gustus sentiret ac dulcedines; easque non brevi & raptim, sed permanentes interdum per horam integram, & subinde recurrentes ex variis occasionibus. Unde contigit aliquando in mensa, ut ex magnitudine divini amoris, tum facies ipsa rubore suffunderetur, tum etiam reliquum corpus sensibili calore majorem in modum calesceret; ex quo cibi, & omnia alia terrena nauseam ei fastidiumque commovebant; quo ille tempore, ut erat a Superiore suo edoctus & jussus, dicebat Domino; Recede a me, Domine; seque ad serviendum corpori, quoquo modo poterat, convertebat. Alias etiam incendebatur ei pectus, ita ut assidua & importuna palpitatione ipsa præcordia erumpere velle viderentur. Atque hæc omnia, quod mirabilius est, fiebant in eo, ipso neque id agente aut curante, immo nec volente, ac potius contra nitente: nam si ille tantulum allaborasset, sine dubitatione semper in illa flamma vixisset, atque etiam eam magis ac magis auxisset. Sed quia, ut mox dicemus, Superiorum voluntas obstabat, ille quidem ejusmodi visitationes a se repellebat, & tamen immittebat se illi Deus etiam resistenti, aut aliud agenti: & sæpe, imo vero ordinarie, inter verrendum aut aliud operandum, quantumcumque ille mentem a divinis abstrahere, & humanis immergere, ut jussus erat, conaretur; tamen paulatim non advertens, rursum in Deum rapiebatur.

[60] Quare inter omnes, qui ejus interiora norant, hoc liquido constabat; [deliciis affluebat.] statum ejus animæ ejusmodi esse, ut tamquam ferrum candens igne, sic & ejus anima, & potentiæ totæ, essent plenæ Deo. Nam & voluntas ita inseparabiliter ei adhærebat, ut nihil appeteret, & nulla re delectaretur nisi in Deo; & hoc quidem facilitate quasi naturali, & ea inclinatione, qua quis in suam ipsam voluntatem fertur; ex quo proveniebat illa adeo exacta Regularum & Superiorum observantia, sive in magnis sive in minimis. Intellectus vero & memoria etiam ipsa, tota Deo & Divinis rebus immersa erat, & alia omnia præter Deum fastidiebat; in iis autem quæ ad Deum pertinebant cogitandis, infatigabilis permanebat, Atque hic status non erat in illo, ut in quibusdam Novitiis ad horam concessus, per modum transeuntis; sed permanens & fixus, nempe ut habitus, diuturno tempore & actionibus intensis confirmatus.

[61] Porro Superiores cum hæc adverterent, & aperte viderent, [Minus in divina intendere jussus,] non modo ejus complexionem adeo imbecillam, sed alterius cujusvis, quatumvis firmam ac valentem, ferre non posse tantam contentionem; maxime cum in ipso etiam caput jam fatiscere ac debilitari inciperet; sedulo remedium adhibendum putarunt. Itaque primum, & somnum producere una hora jusserunt, & dimidium horæ spatium in oratione ademerunt; præterea per diem raras orationes jaculatorias, quibus antea frequentissimis ac pene continuatis utebatur, concesserunt: deinde, cum ne hoc quidem satis esset, orationem matutinam ad quadrantem redegerunt, ac paulo post totam etiam sustulerunt, Præterea quotquot potuere occupationibus eum onerarunt. Nam præter ordinaria aliorum ministeria, ut serviendi, verrendi, [ob imbecillitatem corporis,] & reliqua; jussus est tondendi artem discere, eamque quotidie exercebat, jussus etiam refectorii mensas curare. Quin etiam ei, qui immediate Novitiis præest, mandatum est, ut numquam eum diutius in loco suo consistere permitteret, sed modo huc, modo illuc captata occasione de industria dimitteret: super omnia autem apud eum ipsum, & jubendo, & docendo, & omni denique ope ac studio egerunt, ut ipsemet in animum induceret temperare sibi pro majori Dei gloria, suamque fortitudinem Domino custodire.

[62] Nec erat difficile persuadere illi, quippe qui & ratione facile se duci sinebat, & obedientiam cum in omnibus aliis rebus, [etiam nesciens ac nolens intendit;] tum in his quoque interioribus quam studiosissime colebat. Verum, etiamsi maxime vellet & conaretur, tamen ita occupabatur & possidebatur a divinis affectibus, ut nesciens ac nolens, statim relaberetur ad illam intimam cum Deo conjunctionem. Dicebat autem ipse, quod attineret ad actus interiores exercendos, quando id magis in sua facultate esset, cautionem se quam juberetur adhibit urum; ut vero sensus externos ad sua opera applicaret, oculosque ad videndum, aures ad audiendum, ceteros ad suas quemque functiones adhiberet, hoc sibi multo difficilius fore. Dabat tamen operam, quantum poterat, seque ipse tum ex iis quæ a Patribus audierat, tum quæ in variis auctoribus legerat, studiose ad hanc moderationem incitabat.

[63] Quamquam autem hæc omnia, quæ postremo commemoravimus, [ab omnibus notis pro sancto habitus.] ille quam maxime occulta servaret; tamen quia & hæc ipsa assidue multis indiciis erumpebant, & virtutes quas antea exposuimus, oculis omnium patebant; ideo tanta erat apud omnes domesticos ejus opinio, ut pro sancto & perfecto ab omnibus haberetur. Nam ut omittam, quod ejus mater, plurimarum ejus actionum testis & conscia, cum eum nominabat, semper suum Angelum appellabat; quod adhuc observat; ex nostris nemo erat, qui non eum magnopere suspiceret ac veneraretur. Quidam fuere qui lances, quas ille contigerat, devote oscularentur; alii ejus calceos ipso absente, alii ejus pileum cum gestandum accepissent, pro reliquia quadam se eum gestare dicebant. Sacerdos etiam quidam non dubitavit affirmare, se una hora recreationis cum Aloysio posita, plus proficere in spiritu, quam quaternis & senis horis in oratione; & quoties ab eo discederet, sentire inflammatum quoddam desiderium perfectionis, ita ut ipsemet miraretur; idemque sibi contingere solitum in recitando Officio cum illo, in quo multo majores & crebriores solito illustrationes se recipere asserebat. Denique aliqui in eum defixos sæpe tenebant oculos, ejusque tum acta, tum dicta, tum gestus, atque ipsam corporis compositionem cum admiratione notabant; eaque erat omnium de illo opinio.

Scribenti hæc Plato præcipue propositum fuit, gesta Aloysii, tum interna, tum externa colligere in exemplum religiosæ juventutis; minus solicito de circumstantiis tempornm & locorum; in quas accurate postea majori otio indagavit Ceparius. Quamobrem, ea majori otio indagavit Ceparius. Quamobrem, uti monuimut § 19 Commentarii nostri, si quid ejusmodi in Vocatione præmissa offenderit Lector (uti num. 23 & 24 ponitur Mantuæ & Florentiæ factum, quod Castellioni & Casali adscribendum erat; & num. 6 fit mentio voti Castitatis, ab Aloysio emissi, quod ad tempora anteriora & ad habitationem ejus Florentinam referri debebat) illa, & fortasse alia, accuratius reducta leget ad sua quæque tempora & loca in sequenti Vita Ceparii. Quod vero de gradu consanguinitatis inter Ducem Mantuæ, qui tunc erat Guilielmus, & Ferdinandum patrem Beati nostri, dicitur num. 1; discussimus § 2 Commentarii citati, monstrantes, utriusque avos non fuisse fratres; sed Guilielmum prædictum & ipsum Aloysium habuisse eumdem abavum, ipsosque inter se quarto gradu consanguinitatis contigisse.

TESTES EXAMINATI IN PROCESSU ROMANO.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

AUCTORE C. J.

Dictum est num. 218 Commentarii prævii (ubi notari velim, versu 6 perperam impressum esse, concinnata pro continuata) nos unum in locum conjecturos esse continuata serie testes omnes, qui deposuerunt in tribus processibus, Romano, Florentino, & Castellionensi. Id hic præstamus. Sit igitur ex Romano testis primus

Adm. R. P. Joannes Bapt. Camerota, Presbyter Societatis Jesu, Professus, Magister in Theologia, [Examinatian. 1608, a die 13 Aprilis,] & Lector ejusdem Facultatis Neapoli, oriundus Gravina, natus Foggiæ, annorum quinquaginta; testis inductus & juratus; & super Interrogatoriis, pro parte adm. illustris & excellentis D. Joannis Spadæ Promotoris Fidei; & super Articulis pro parte inducentis, examinatus. Postquam autem respondit super Articulis ei propositis, subdit ex se: Ego de cetero vos remitto ad aliud quoddam examen, quod subii anno MDCV mense Decembri Neapoli, sub adm. R. Domino Curtio Palumbo, Vicario ibidem Generali, cujus examinis partem aliquam retulit P. Ceparius in Vita Beati jam impressa, lib. 1 cap. 4. Laus Deo. Ego Joannes Camerota Societatis Jesu deposui, ut supra, pro veritate. Examinatus fuit die XIII Aprilis MDCVIII, uti refertur in processu, folio 57.

II Adm. R. P. Bernardinus Rossignolus, Presbyter Societatis Jesu; & nunc Præpositus Provincialis in Provincia Mediolanensi ejusdem Soc. Jesu; ætatis suæ annorum LXI & ultra: testis inductus &c. fere ut supra in primo examine. [& anno 1609 a die 18 Aug.] Examinatus autem fuit die XXVII ejusdem mensis & anni, ut processu fol. 64.

III Illustrissimus & Reverendissimus D. Robertus, titulo S. Mariæ in Via, Cardinalis Bellarminus, nuncupatus Archiepiscopus Capuanus, testis inductus & juratus, tacto pectore more Cardinalium. Omissis Interrogatoriis Promotoris Fidei, stante qualitate & dignitate personæ, deventum fuit ad Articulos: de quibus postquam multa deposuit, tandem subjungit: Et verum esse declaro, quod P. Cepario testificatus sum in aliqua epistola mea; quæ inserta legitur processui in genere, nec non Vitæ, ab ipso impressæ. Ita deposuit anno MDCIX, die XVIII Augusti, ut in processu fol. 72.

IV R. P. Aloysius Valmarana, Presbyter Societatis Jesu & concionator, patria Vicentinus, annorum XL; examinatus eodem anno (uti & sequentes omnes) die vero XIX Augusti, fol. 77. Fuit Aloysius iste ejusdem fere ætatis, ac noster; & initio suæ depositionis dicit, quod transeunte Vienna in Hispaniam Imperatrice Maria Austriaca, matre, filia, & uxore Imperatorum; cum Vicentiæ ipsa diversabatur domi nostræ cum filio suo Maximiliano, eo venit etiam B. Aloysius: & pater meus hodiedum gloriatur, se illa occasione aliquoties cum ipso cubuisse eodem lecto, veluti cum Sancto. Præterea cognovi eum etiam in Societate, quando venit ad Marchionatum suum, eique solus soli ministravi ad mensam in triclinio nostro Brixiæ; & notavi in omnibus actionibus ejus modestiam singularem: & audivi a Patribus nostris tunc dici, quod ad illud usque tempus audiebat inter nostros Sanctus.

V Matthæus Calamita, ejusdem Societatis Laicus, Barensis, annorum XLVIII. Examen subiis eodem die, fol. 85.

VI R. P. Petrus Antonius Rodianus, Presbyter Soc. Jesu, a Burgo S. Domnini, annorum XLVI. Examinatus eodem die fol. 87.

VII R. P. Stephanus Philippus, Presbyter Soc. Jesu, Romanus, annorum XXXVI. Examinatus die XX Aug. fol. 92.

VIII R. P. Ferdinandus Palia, Presbyter & Professus Soc. Jesu, Sabinus, annorum XL. Die XX Augusti fol. 96.

IX Joannes Justinianus, Clericus Soc. Jesu annorum XXVIII. Die XXI Aug. fol. 102.

X Antonius Maria Nazarius, Societatis Jesu, unus e Sacristis ecclesiæ S. Mariæ Annuntiatæ in Collegio Romano, Cremonensis, ann. XLIII. Die eodem, fol. 107.

XI R. P. Mutius Vitellescus, Presbyter, Professus, & Assistens Italiæ Soc. Jesu, Magister in sacra Theologia, nobilis Romanus, annorum XLV completorum. Patrem suum vocat Alexandrum Vitellescum, matrem vero Gismundam de Rusticis. Die XXIV Aug. fol 113. Orditur deinde depositionem suam hoc modo. Cognovi multo tempore B. Aloysium in Collegio Romano, quando studiis operam dabat, tum Philosophicis, tum Theologicis; eoque usus fui perfamiliariter: adfui etiam quando nuncupavit Deo consueta Societatis nostræ vota castitatis, paupertatis & obedientiæ &c.

XII R. P. Nicolaus Baldellus, Philosophiæ Professor, Presbyter & Prosessus Soc. Jesu, Cortonensis, ann. XXXVI. Die XXVI Aug. fol. 124.

XIII R. P. Basilius de Romanis, Presbyter Soc. Jesu, Romanus, annorum L. Die eodem fol. 129. ubi ait, se cognovisse B. Aloysium in Collegio Romano, dum studiis Theologicis ibi operam navabat; cum eoque illa occasione crebro egisse, ab anno MDLXXXVII, usque ad MDXCI.

XIV R. P. Guidus de Romanis, Presbyter, Professus & Concionator Soc. Jesu, Aretinus, ann. XLII. Die XXVII Aug. fol. 133.

XV Perillustris Dominus Horatius Petronius, nobilis Romanus, annor. LI. Die eodem fol. 136.

XVI Illustris Dominus Gaspar Pallonus, Romanus, ann. XL. Die XXXI Aug. fol. 138

XVII Ansanus Naccarinus Societatis Jesu, Senensis, ann. LI; Sacrista Collegii Romani, quando obiit Aloysius. Die eodem fol. 140

XVIII Domina Arsilia de Altissimis, filia quondam Laurentii de Altissimis & Nellæ conjugum, de Tibure, ann. XXXVI. Examinata autem fuit Romæ in ecclesia S. Benedicti in clausura, loco idoneo & condecenti pro feminis examinandis, die 1 Septembris, fol. 146.

XIX D. Camilla, filia quondam Christophori, vulgo dicti del Prete, Sutrinæ & Nepesinæ diœcesis, ann. LVI. Die eodem. fol. 151.

XX D. Lucia, filia quondam Dominici Rentii & Antoniæ conjugum, ann. XXXV. Die eodem, fol. 153.

XXI D. Julia Cocannaria, filia quondam Silvestri Cocannarii, Tiburtina, ann. XXXI. Die eodem, fol. 154.

XXII Excellentiss. D. Fabritius Cocannarius, Medicus Physicus, Tiburtinus, Romæ degens, annorum XXX. Die 11 Septembris fol. 156.

XXIII R. P. Vincentius Filliucius, Presbyter, Lector casuum, & Professus Soc. Jesu, Senensis, ann. XLIII. Die IX Sept. fol. 158.

XXIV R. P. Philippus Rinaldus, Presbyter, Rector Collegii Germanici & Professus Soc. Jesu, Florentinus, ann. XLV. Eodem die, fol. 166.

XXV D. Joannes Bapt. Philippinus, filius quondam Frederici & Constantiæ del Conte, conjugum, Romanus, ann. XXXII. Die XX Octobris, fol. 174.

XXVI Excellentiss. D. Dominicus Capitus, Medicus Physicus, de Bassano Sutrinæ diœcesis, filius qu. Lucæ Capiti & Dianæ Minottæ, annorum LIX, Die XX. Octobris, fol. 178.

XXVII D. Veronica de Curtis, uxor D. Joannis Baptistæ Philippini aurificis, filia Joannis de Curtis, Romana, annorum XXVIII. Die eodem, fol. 180.

Hæc cum ego e Processu Romano extraxissem; de ejus testibus, & horum examine, a Patre Cepario Procuratore causæ, sic notatum alicubi inveni: Omnes supradicti testes fuerunt examinati coram Judice & in locis, diebus ac horis a Judice deputatis: & prius fuerunt interrogati super singulis Interrgatoriis, a Promotore Fidei datis, quam super Articulis; & in fine examinis omnes se subscripserunt, ut pater revolventi chartas. Solum secundus testis, qui est P. Bernardinus Rosignolus, non fuit examinatus coram Judice, nec in loco consueto; sed coram Notario actuario tantum, & in Domo professa Societatis Jesu. Et in hoc Procurator causæ dat manus. Sed cum hic testis sit mortuus, & ideo non possit ejus examen reiterari, videant Domini mei, an ejus depositio possit admitti; vel saltem alia depositio ejus, facta apud Ordinarium Venetiis in processu informativo, ad perpetuam rei memoriam fabricato. Videtur tamen recipienda, quia jam antea juraverat coram Judice; & tum commissum fuit Notario nudum ministerium, excipiendi ejus depositionem. Similia de aliis quoque processibus annotata fuisse a Cepario putandum est.

TESTES EXAMINATI IN PROCESSU CASTELLIONENSI.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

[Examinati anno 1608 a die 14 Julii,] In hoc processu fol. 53 ita legitur: Die Lunæ, XIV mensis Julii MDCVIII, hora XIX (hæc extra Italiam censetur esse quinta ante solis occasum) coram Perillustri & Reverendissimo D. Fausto Pastorio, Archipresbytero ecclesiæ principalis infrascriptæ civitatis, Protonotario Apostolico, Judice delegato &c. & testibus infrascriptis, in domo solitæ habitationis & solitæ audientiæ prædicti Reverendissimi Judicis, sita in civitate Castellionensi a Stiveriis, Marchionatus & dominii Illustrissimi & Excellentissimi, Dei gratia sacri Romani Imperii Principis D. Francisci Gonzagæ Marchionis &c. præsentibus Laurentio de Lizariis & Joanne de Pilottis testibus rogatis &c. præsens & personaliter constitutus Perillustris & Excellentissimus Doctor, D. Joannes Baptista de Bonis, de Castellione a Stiveriis &c. testis productus per admodum R. P. Virgilium Ceparium, Procuratorem præsentis causæ, personaliter citatus per Franciscum Beninum &c. juratus &c. annorum LIX. Hæc, speciminis loco producta, sequentibus etiam testibus applicari possunt, mutatis mutandis. Est igitur Testis

I Perillustris & Excellentissimus Doctor, D. Ioannes Bapt. de Bonis, de Castellione, annorum LIX. Examinatus fuit anno MDCVIII, die XIV Julii, uti legitur in prædicto processu Castellion. fol. 53.

II Perillustris Dominus Clemens Ghizonus Castellionensis, Consiliarius Status & Præfectus domus Excellentiss. Dom. nostri Francisci Gonzagȩ, anno ætatis suæ LII. Examinatus fuit eodem anno MDCVIII, XV Julii; fol. 59; atque ita orditur depositionem suam: Anni XXXV jam sunt, ex quo continenter versor in hac excellentissima Domo, variis functus ministeriis. Cœpi autem famulatum meum impendere B. Aloysio a septimo ætatis ejus anno; & famulatus porro semper fui, quo ad mundo valedicens, in Religionem ingressus est, in omnibus locis, ubi ipse toto illo tempore vitam egit.

III Perillustris & Excellentiss Doctor, D. Rudolfus de Petrochinis, de Castellione, annorum LXXVII. Eodem anno, die XVI Julii, fol. 68.

IV D. Jacobus de Besachis, de Castellione, Abbas, annorum LXIV. Eodem anno, uti & sequentes; die XVIII Julii, fol. 74.

V D. Jacobus de Bellarinis, annorum LX. Die XXI Julii, fol. 76.

VI Franciscus Rosatinus Societatis Jesu, annorum LIII. Die VII Augusti, fol. 81.

VII Domina Camilla, uxor Domini Joannis Jacobi de Ferrariis, ann. XLV. Die XIX Aug. fol. 93.

VIII D. Joannes Jacobus de Ferrariis, ann. LXVI. Die XXII Augusti, fol. 97.

IX Domina Laura, filia D. Joannis Jacobi de Ferrariis, ann. XX. Eodem die, fol. 99.

X D. Cornelia, uxor quondam Angeli Profettini, ann. LXVIII. Eodem die, fol. 101.

XI Illustrissimus & Excellentissimus Dominus, S. R. Imperii Princeps, Franciscus Gonzaga, Marchio Mantuæ, Castellionis ac Medularum; Dominus arcis Sulpharini, in regno Bohemiæ liber Baro, sacræ Cæsareæ Majestati a consiliis, Camerarius, & apud Serenissimum Catholicum Regem Orator ordinarius, annorum XXXI. Examinatus fuit anno jam dicto MDCVIII, die 1 Septembris, fol. 103.

XII R. P. Darius Tamburellus, Soc. Jesu, Sacerdos, Professus, & Philosophiæ Lector in Universitate Parmensi, ann. XXXVIII. Eodem die, f. 109.

XIII R. P. Gaspar Alperius, Sacerdos & Professus, & Philosophiæ Lector … Die XIII Septembris, fol. 120.

XIV R. P. Antonius Francisc. Guelfucius, Soc. Jesu Sacerdos & Concionator, annorum XLII. Habitavit cum Aloysio in Collegio Romano, eique comes fuit in nosocomio, ubi ille morbum ultimum contraxit. Examini se stitit die XIX Sept. fol. 133.

XV Illustrissima & Reverendissima Domina, Cynthia Gonzaga, Prælata Societatis Virginum Jesu, filia Illustrissimi & Excellentissimi Domini, D. Rudolfi Gonzagæ, S. R. Imperii Principis, Marchionis Castellionis &c. Die XXII Octobris, fol 143.

XVI Illustrissima Domina Gridonia Gonzaga, ejusdem Societatis Virginum Jesu, & Soror Cynthiæ prædictæ natu minima, annorum XVI. Eodem die, fol. 146.

XVII Illustris Domina Seraphina Mancina, Societatis Virginum Jesu, ex urbe Tibure, annorum XXX & amplius. Eodem die, fol. 148.

XVIII Excellentissimus Dominus Joachimus de Petrochinis, Medicus … Die VII Novembris, fol. 140.

XIX Adm. R. P. Decius Striverius, Cattacensis, Præpositus Provincialis Soc. Jesu in provincia Veneta, Concionator & Theologus. [an. 1609 a die 3 Augusti,] Fuit cum Aloysio Novitius Romæ, ejusque frequenter socius in nosocomiis publicis & alibi. Examinatus anno MDCIX, die III Augusti, fol. 152.

XX Domina Claudia Gaudina, annorum LXVI. Eodem anno, die XVII Septembris, fol. 162.

XXI Domina Lucretia de Ardesiis, ann. LXV. Eodem die, fol. 163.

XXII Joannes Baptista de Faïnis, de Castellione. Anno MDCX die XVII Martii, fol. 165. [1610 a die 17 Martii]

XXIII Balsarinus de Balsarinis, annorum LII. XX Martii, fol. 166.

XXIV Domina Angela Buonhomi, ann. XXV. Die XVII Aprilis, fol. 168.

XXV D. Antonius de Cattaneis, ann. XXXVI. Anno MDCXII die XXIII Januarii. fol. 170. [& anno 1612 a die 23 Januar.]

XXVI Domina Eleonora de Gardonibus, ann. XXXIII. Die XXIV Januarii, fol. 171.

XXVII Domina Anna de Bossiis, ann. XXX. Die XXVII Februarii, fol. 173.

XXVIII Domina Lucia de Franchis, e Societate Virginum Jesu, annorum XXIV. Die XIII Martii, fol. 174.

XXIX Domina Aloysia Fracassina, annorum XX. Eodem die, fol. 175.

XXX Illustrissima D. Cynthia Gonzaga, testis iterum inducta. Eodem die, fol. 176.

XXXI Domina Elisabeth Besacia, ann. XXV. Die XIV Martii, fol. 177.

XXXII D. Faustinus de Pezzottis ann. XXXVII. Die XX Martii, fol. 178.

XXXIII Domina Maria, uxor Faustini de Mottis, ann. XLII. Eodem die, fol. 179.

TESTES EXAMINATI IN PROCESSU FLORENTINO.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

I Illustris & nobilis mulier, Domina Julia, vidua, uxor quondam adm. Illustris & Clarissimi Domini Pauli Vinta, [Examinati omnes an. 1609 a die 18 Januarii.] Senatoris & Patricii Florentini, ac Serenissimi Magni Ducis Etruriæ Auditoris; & filia adm. Illustris & Clarissimi Domini Julii de Nobilibus, Senatoris & Patricii Florentini; annorum XLII. Examinata fuit anno MDCIX, die XVIII Januarii; uti notatur in hoc Processu, fol. 49.

II Illustris & nobilis mulier, Domina Violante, vidua, filia qu. illustris D. Alexandri Medices; & uxor qu. illustris D. Nicolai de Bertis, Nobilium Florentinorum, annorum XL. Eodem die, fol. 57.

III Magnificus & excellens Dominus, Benedictus de Mattonaris, civis & Physicus Volaterranus, Florentiæ commorans, annorum XXXV. Die X IX Januarii, fol. 63.

IV Euphrosynus, filius qu. Angeli de Corsis de S. Petro, ad Pergolatam Vallispesæ, Florentinæ diœcesis, olim Tabulavinus adm. illustris & clarissimi Domini Pauli Vinta Senatoris & Patricii Florentini, ann. XL. Eodem die, fol. 68.

V Domina Maria, puella innupta, filia Dominici de Giordanis a Scarperia, Comitatus Florentiæ, ad præsens famula illustris & nobilis mulieris, D. Catharinæ de Minerbettis, ann. XLVI. Die XXI Januarii, fol. 73.

VI Domina Maria, puella innupta, filia qu. Antonii de Golponis, in agro Mucellano, Comitatus Florentiæ, & ad præsens famula illustris & nobilis Dominæ Juliæ de Nobilibus, annorum XXV. Eodem die. fol. 78.

VII Domina Catharina, vidua, filia qu. Francisci de Ciappellis de Cignano, in agro Mucellano, & uxor qu. Thomasii Simonis de Columbo; & ad præsens famula prædictæ Juliæ de Nobilibus ann. XLII: & famulata ei fuit annos XVII; examinata autem eodem die. fol. 82.

VIII Admodum Reverenda Mater, Soror Maria Pacifica, filia illustris Domini Lapi de Tovaglia, annorum XLII. Die V Februarii. fol. 90.

IX Reverenda Mater, Soror Euangelista, filia qu. Bartholomæi del Giocondo, annorum LXXV. Eodem die fol. 95.

X Reverenda Mater, Soror Angela Catharina, filia D. Matthæi de Carlinis, professa in dicto monasterio S. Mariæ Angelorum, ann. XXXIV. Eodem die. fol. 99. Atque hæc sunt trium processuum testes. Sequitur nunc cum suis Præfationibus nostrisque Adjunctis

VITA
Auctore Virgilio Cepario, in multis teste oculato.

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

A. VIRG. CEPARIO

EPISTOLA PRÆVIA
Francisci Gonzagæ S. R. I. Principis, Marchionis Castellionis, ad Sanctiss. D. N. Paulum V Pont. Max.

Beatissime pater. Cum beatus Aloysius (cujus ego, licet indignus, frater sum, natu minor) & per vitam in terris innocenter actam, & per opera, post mortem supra vim naturæ facta, tantam consecutus sit gloriam, ut ejus honori ac venerationi intra & extra Italiam passim positæ spectentur tabulæ pictæ, & statuæ æneæ; cumque familiarum honoratarum mos sit, majorum suorum, qui rebus gestis fuere incliti, memoriam in eorum simulacris conservare; constitueram ego hanc historiam, sanctæ fratris mei honoratæque memoriæ monumentum, ad meam & posterorum meorum utilitatem, domi reponere, tamquam effigiem ejus, non tam corporis, quam animi; quæ pars nostri eo admirabilior est, quod ipsa sit causa, unde reliqua, admiratione digna, procedunt; eo dignior, quod omnis dignitatis meritique est auctor. Verum posteaquam sanctæ memoriæ Clemens Papa VIII, probe gnarus quam sancte vixerat Aloysius, mortuusque fuerat, & quam late percrebuerat fama miraculorum ejus, me hortatus fuit, ut bono publico ipsam vulgarem; mutavi consilium & typis mandare decrevi. Non licuit tamen, ipso vivente, rem perficere. Per illud quippe tempus oportuit me, ab Imperatore Domino meo accersitum, Roma in Germaniam proficisci; atque interea Pontifex decessit e vita. Jam vero, postquam Tu illi, Sanctissime Pater, ingenti omnium ordinum gratulatione es suffectus; & non hanc modo illius voluntatem approbavisti, sed etiam (ubi de præclaris Aloysii exemplis morumque sanctitate, ab Illustrissimis Cardinalibus, quibus id negotii dederas, in sacro illorum Senatu fuisti certior factus) dato ad me superioribus diebus rescripto, eum Beati titulo cohonestare dignatus fuisti; ejus nunc Vitam, non iis modo miraculis, quæ ad illam diem erant edita, sed etiam quæ deinde sunt consecuta, auctam, Tuo beatissimo nomini, quam possum demississime consecratum venio. Quod cum aliis de causis faciundum putavi; tum vero præcipue, ut (quoniam gloriosi incolæ cæli æternos hic in terris honores acquirant a supremo tuo, Sanctissime Pater, tribunali, in eoque nunc etiam tractatur de talibus Aloysio honoribus decernendis) cognoscas propius, quanto ejus merito & quam justis de causis, eorum illi copiam facere possis. Interea æqui bonique consule hæc mea vota, quemadmodum benignitas tua Te facturum promittit; & exaudi quam primum preces, non nostras modo omnium Gonzagiæ gentis Principum, sed tot etiam aliorum; qui ut Aloysium nostrum in Sanctorum numerum adscribas, enixe orant, tum suæ ipsorum consolationis causa, tum subditorum suorum; dum ego pedes Tuos osculo veneror, & mihi ut bene preceris, etiam atque etiam rogo.

DEDICATORIA AUCTORIS.
2 Illustrissimo & Excellentissimo Domino Francisco Gonzagæ, S. R. Imperii Principi, Marchioni Castellionis, Medolæ &c. Rudolphi II Cæsaris Cubiculario Consiliario, atque apud S.D.N. Paulum V Pont. Max. Oratori, Virgilius Ceparius e Societate Jesu S. P. D.

Illustrissime, atque Excellentissime Princeps. Frater tuus major natu, B. Aloysius Gonzaga, jam inde a prima pueritia tanto se ardore Christianæ religioni & pietati dedidit, ut annum agens octavum decimum, studio Societatis Iesu ineundæ, Rudolpho Marchioni, fratri item suo, ditione avita fortunisque cesserit. Ubi in brevi tam præclaram excellentis virtutis gloriam est adeptus, tantumque sanctimoniæ nomen, quantum deinde post eius mortem Deus, miraculis ipso deprecante præstitis, declaravit. Igitur omnium consensu inter eos est numerandus, quorum Vitæ, velut commune Christianis hominibus ac salutare documentum, produntur litteris: atque eo consilio huius mihi libri, de ejus moribus componendi, a majoribus meis provincia commendata est. Eum, quando nunc, Deo bene volente, absolvi; mitto ad te, Princeps Excellentissime, quæsoque uti certiorem me facias, velisne in lucem exire. Tametsi enim non dubito, quin id ad augenda adversus Deum hominum studia non parum sit habiturum momenti, tamen absque tua voluntate mihi tantum licere non putavi. Quare tibi eum offero donoque, cui merito debeo, non ob communionem solum sanguinis, qua proxime eum contingis; & amorem, quo ille te semper eximio complexus est; verum etiam (quod equidem pluris æstimo) quod in hoc, quem tenes, vitæ gradu, ipsius animi innocentiam virtutemque æmularis. Quocirca non dubitavit aliquando Brixiensis Antistes negare, esse quod de ea diœcesis parte sit solicitus, quæ in tua, Excellentissime Princeps, ditione est posita: te siquidem, tuamque conjugem Bibianam Pernestainiam, Principem feminam longe lectissimam, cum præstantibus laudabilis vitæ exemplis, tum vero pleno religionis imperio, tanta erga Deum observantia ac pietate, parentis vobis populi animos imbuisse, uti vel se amplius promovere posse desperet. Accipe igitur, Excellentissime Princeps, leve quidem hoc donum, sed quod pro singulari mea in te pietate, propenso animo a me datur; eaque re refice te & recrea, quod incliti tui generis homines, non militaribus modo virtutibus, & amplitudine subjectarum suæ potestati ditionique regionum in terra; sed etiam germanæ virtutis, & sanctimoniæ gloria, in cælo florere cognoscas.

PIO LECTORI.

[3] [Ut pateat, etiam nunc fieri posse Sanctos,] Nemo historias vitasque hominum, qui aliis atque aliis temporibus in Ecclesia Catholica sanctitate floruerunt, attigit, quin legendo compererit, divinam providentiam, quoties sanctum quempiam rectique exempli hominem orbi concessit, plerumque fere unum aliquem ex ejus notis ac familiaribus providisse, qui, cælesti instinctu, vitam illius moresque describeret: videlicet ne, quorum vitæ norma sunt bene vivendi, rectamque ad cælestem beatitatem viam longe certius, quam libri sermonesque commonstrant, eorum fama morte terminetur; sed, velut commune quoddam bonum ac documentum posterorum, consequentibus etiam ætatibus vigeat. Iam vero rerum a veteribus illis, inclitis vitæ sanctimonia viris (quippe a nostro usu sensuque remotioribus) gestarum monumenta, omnibus licet virtutum exemplis referta, non quantum par esset, in multorum animis ponderis habent, & admirationem fere potius, quam æmulandi studium movent. Igitur non verentur interdum nonnulli negare, [eos mundo ostendit Deus.] posse jam ad eum absolutæ virtutis gradum, quem antiqui feliciter contigerint, quemquam aspirare, quasi vero vicissitudine temporum, animorum quoque & cælestium præsidiorum vires hebetentur. Hac adeo de causa, non sine Dei numine, in Ecclesia, quæ pulcherrimi horti instar ornata est, novi indies homines, qui ad cælum accurato quodam genere vivendi nitantur, velut stirpes floresque recentes exoriuntur: nimirum ut intelligamus liquido, non esse abbreviatam manum Domini, & perinde nunc ac olim, in Deo perfectæ sanctitatis officiis colendo, versari licere.

[4] In his fuit nostra memoria Aloysius Gonzaga, beatus, neque paribus umquam suæ præstantiæ laudibus celebratus adolescens; [Talis nuper Aloysius fuit,] qui trium & viginti annorum triumque mensium spatio, quibus vixit, tantum innocentia vitæ fragravit, & usque eo virtutum meditatione provectus est; ut quotquot eum norunt, admirationem; compluribus etiam, qui eo sunt usi familiarius, suis vestigiis insistendi cupiditatem moverit. Hujus insignium facinorum fructu ne ii carerent, qui viventem ignorarunt; Deus, pro eo ac solet, ad annotanda scriptisque mandanda, quæ de ejus vita habuere comperta, plurium animos impulit. Nam ut omittam, [in Annuis 1587 editis,] quod in Annuis litteris Societatis Jesu, anno MDLXXXVII impressis, cum de tironibus, biennio ante, Romanam probationis domum ingressis, agitur; ejus ad Religionem accessus compendio traditur; quodque in Vita Eleonoræ, Austriæ Archiducis, Mantuæ Ducis, eminentissimæ feminæ, [& in Vita Eleonoræ Austriæ laudatus.] quæ item typis vulgata est, duobus locis ex opportunitate attingitur, multa cum laude, idem ejus in religiosam familiam ingressus; nec non egressus e vita: primus qui Aloysii virtutes dedita opera prodidit litteris, Hieronymus Platus fuit, auctor operis de Dignitate Cardinalis ad Fratrem; item alterius de Bono status religiosi; vir raris naturæ Deique muneribus, sed imprimis excellenti judicio ac prudentia, & eximia pietate religioneque præditus. Is cum Romæ, in Domo professorum Societatis Jesu, tirones, qui eo Sacris ministratum mittuntur, [Vitam, Hieronymus Platus,] illo tempore gubernaret, quo Aloysius, & ipse tiro, eodem venit; ab ipso exegit, uti sibi vitam suam omnem, propositum amplectendæ Religionis, beneficia denique, dum adhuc in seculi licentia degebat, accepta divinitus, ex ordine edissereret. Quæ quidem cum ei inusitata, planeque egregia, & non nisi a peculiari quadam Dei gratia & favore profecta viderentur; adolescente digresso, brevi Scripto a cuncta complexus est.

[5] Proximus ab hoc ego Vitam ejus, dum adhuc viveret, Romæ contexere sum aggressus. Nam cum in collegio Romano, [tum, ipse Ceparius,] ipso familiari atque intimo, prope assiduo uterer; sentiremque ejus verbis ac moribus, audientium spectantiumque animos, perinde ac Sanctorum factis, rite præparata mente, proficiendique studio legendis, ad pietatem incitari; existimavi apud homines etiam externos, ejus sanctitatis exempla, si quam illorum cognitionem cepissent, eamdem vim b habitura. Ergo, Dei (nisi fallor) impulsu, studio quam plurimorum commodis serviendi, vitam ejus commendare litteris decrevi; idque consilium P. Hieronymus Platus, quicum illud communicaram, non modo approbavit; sed etiam, ut stimulum adderet, scriptum illud suum, quod adhuc reconditum habuerat, mihi tradidit. Hoc igitur subsidio usus, additisque quæ vel observaram ipse, vel ab aliis acceperam, duobus fere annis, priusquam migraret e corpore, res ejus ita sum executus, ut tamen ne qua ad ejus aures perveniret, perpaucos earum participes facerem. Aloysio nobis erepto, Robertus Bellarminus, qui nunc Cardinalis est, [deinde P. Valtrinus scribendam sumpsere:] & priorem illam Vitam magna cum animi sui voluptate evolverat, magnopere mihi auctor fuit, uti res postremis duobus annis gestas, quæ adhuc deerant, adjungerem. Verum cum per id tempus aliis negotiis distinerer, cum multiplicem rerum copiam collegissem, eam omnem P. Joanni Valtrino dedi; qui circa eos dies ad scribendos Societatis Annales e Sicilia advenerat; ut ipse, vel incepta mea absolveret, vel iis, quo commodum esset, uteretur. Is etsi Aloysium numquam cognorat, ubi tamen in collegio Romano tam insigni sanctitatis fama clarere sensit, minime cunctandum ratus, dum res ejus in Annalibus collocaret; singulari volumine Vitam ejus conscripsit: atque hæc altera Aloysii Vita in hominum manibus versata est.

[6] Verum quoniam ea fere, quibus in scribendo nixi eramus, magnam partem erant sancto quodam astu ex adolescentis ore elicita; [hoc mortuo res iterum committitur Cepario:] qui pro suo humilitatis studio res suas ita narrabat, ut multa detruncaret, multa elevaret, plurima reticeret; desiderium nos incessit singula, adjunctis etiam temporum, locorum, personarum notis, exploratius cognoscendi. Itaque cum de pluribus Mantua, Castellione, aliunde certiores fieri petissemus, tanta rerum varietas & cumulus accessit, ut universam narrationem retexendam, atatque a capite arcessendam esse duceremus. Interea Valtrinus re infecta abit e vita. At Rev. admodum P. Claudius Aquaviva, Societatis Jesu Præpositus Generalis, quod optaret imprimis adolescentis tam sancti Vitam, omnis præclari exempli documentis ornatam, lucem aspicere; me novum jubet historiæ pertexendæ & absolvendæ impetum capere. Equidem eam provinciam, velut de cælo mandatam accepi; & quo de omnibus plenius erudirer, primum Florentiam iter institui; ubi per plures dies ex Petro Francisco Turcio (qui hodie Joannis Medicæi viri illustrissimi familiæ præest) totam adolescentis ætatem singillatim exquisivi: is enim cum Aloysius nasceretur, [qui notos interrogando,] versabatur in aula Ferdinandi Marchionis, a quo deinde ei pueritiæ custos, ac morum præfectus additus; & octodecim ipsos annos, donec Societatis tirocinium ingrederetur, famulatus (quodque omnium ejus itinerum comes fuerit, neque usquam ab ejus latere discesserit) vitam omnem adolescentis liquido perspectam habet. Florentia me in Galliam Cisalpinam transtuli; ac postquam Castellionem, cujus ditio Aloysii fuit, perveni, ex adolescentis matre illustrissima femina, item notis omnibus, & quotquot pristina adhuc fortuna utenti ministrarant, accurate singula sum percunctatus; & quo plus momenti haberent, permissu Episcopi, in ejus vitam ac mores legitime inquiri, deque iis duo bene spissa instrumenta confici mandavi.

[7] Ad hoc monumenta de eo scripta e Gallia ulteriore & Hispania, testimonia item & auctoritates, [testimonia authentica colligendo,] solenni more tum in Polonia, tum in Italia coram plurimis ecclesiasticis tribunalibus consignatas, accepi; nempe coram Patriarcha Veneto; coram Archiepiscopis Neapolitano, Mediolanensi, Florentino, Bononiensi, Senensi, Taurinensi; coram Episcopis Mantuano, Patavino, Vicentino, Brixiano, Foroliviensi, Mutinensi, Regiensi, Parmensi, Placentino, Montis-regalis, Anconitano, Recinetensi, Tiburtino. Quin & ipse urbes omnes, & oppida, ubi certiorem de his rebus me fieri posse sperabam, non semel peragravi; ac denique ad scribendum Brixiæ consedi, unde promptum erat Castellione, quia prope abest, de iis, quæ dubitationem faciebant, quam primum doceri. Ex his testium scriptorumque obsignatis tabulis, omnia quæ narro deprompsi; ac profiteor, nihil me de hujus beati Dei famuli virtutibus afferre, quod non gravibus testibus juratis planum fieri possit; de quo viri illi reverendi & religiosi, infra citati, qui hanc Vitam cum instrumentis contulerunt, testimonium dicunt. Interiores animi virtutes ab Illustrissimo Cardinali Bellarmino, e scripto illo Hieronymi Plati, e complurium Superiorum interrogationibus, e confessionum ejus præsidibus, ex aliis denique, qui intimos animi mores vel ex familiaritate introspexerunt vel direxerunt, accepi. Ea quæ magis patent, quæque ante susceptam Religionem evenerunt, didici e Francisci Gonzagæ, Episcopi Mantuani, viri reverendissimi & illustrissimi, cum sermone, tum chirographo; quod etiam jurejurando stabilivit ex illustrissimo item viro, Prospero Gonzaga, qui in solennitate Baptismi sponsor pro eo fuit, ac deinde multum illo usus; plurima novit de eo singularia; e matre, moderatore curiæ, cubiculariis, famulis, qui a prima pueritia in ejus famulatu, sociique itinerum, quæ in multas oras habuit, fuerunt: quorum omnium testimonia legitimis tabulis sunt consignata. Horum te, Lector, nescium esse nolui, non diligentiæ meæ venditandæ causa, sed ut noris, hæc, quæ abs te fidem impetrare velim, a me, quæ sunt historici propriæ partes, ex fide scripta esse.

[8] Stylo usus sum simplici & familiari, nullo artificio aut amplificatione rhetorica. Narratio non est certis capitibus devincta; [opus compusuit tripartitum;] sed ut in promptu sit cognoscere, ubi, & qua ætate quidque egerit, adolescentis annos & loca, in quibus commoratus est, ordine persequitur: qua in re etsi nonnulla, quorum consuetudinem retinuit, interdum iterare sit opus; non paucos tamen ea res, ut opinor, delectabit. Historia tres in libros divisa est. Primus, vitam complectitur, quam in seculo vixit usque ad Religionis instituta suscepta. Alter, vitam Religiosam usque ad mortem. Tertius, quæ de ipso ab ejus felici excessu gesta sunt. Videri possit cuipiam alienum esse a decoro historiæ, ad minuta quædam, quod in altero libro de industria facio, explicanda descendere. Verum, quoniam hominum religionem & pietatem adjuvare his meis institui; neque magnanimi alicujus Imperatoris, aut præstantis in gerenda republica viri, sed hominis religiosi vitam & mores, dignos imitatione, [quædam etiam levia & minuta studiose sectatus:] exponendos suscepi; quorum laus, minima alicujus adjuncti mutatione vel infuscatur, vel augetur; plurium exemplo, qui idem in narrandis Sanctorum actis sunt secuti, & vero gravium atque eruditorum hominum arbitratu, nonnulla quæ levicula quidem videbuntur, sed in quibus excellentiam quamdam perfectionemque sanctitatis ejus relucere sensero, ex destinato consectabor. Id monere libuit, ne quis temere factum putaret. Si quid in narrando erratum erit, mihi attribui velim: si quid recte, Deo acceptum ferri; quem veneror, ut nobis ad æmulanda hujus beati Adolescentis præclara facinora, & felicitatem, qua eum nunc in cælo frui credimus, consequendam, opem ferat. At tu sanctissime & beatissime Aloysi, qui in fortunatis illis cæli sedibus tuorum laborum merita capis; [& ipsum Beatum invocat.] atque in illo divinitatis speculo, quatenus illi visum est, intueris imperfectum meum; da veniam, quod pene divinas virtutes tuas humili stylo deteram: ac memor propensæ illius caritatis, qua me vivens complectebare; exora mihi a communi Domino, ut hic religiosum in modum vitam colam, & sancte operer; tuoque præsidio ac tutela subnixus, aliquando, cum Deo placitum erit, tecum æterna beatitudine perfruar. Amen.

ANNOT. ET ADJUNCTA ex mss.

a Hoc Scriptum, e suo originali supra dedimus, sub titulo Vocationis Aloysii; compositum anno MDLXXXVI, qui primus ei fuit ab ingressu in tirocinium.

b Et sane habuerunt. Quod testatur in processu in genere, facto Parmæ, scriptura manus suæ P. Valerius Gipsius, vulgo Gessi, loquens in hunc modum: Totis XXIII annis, quibus in Religione vivo, numquam lectus fuit liber in triclinio nostro super mensam, qui magis avide ab omnibus passim auditus fuit, & magis uberes tulit fructus, præsertim in animis juventutis nostræ, qui hic magno numero dant operam studiis; quam Vita B. Aloysii, quæ priusquam imprimeretur, hic Parmæ lecta fuit anno MDCV inuente. Unde & incensi fuere multi pio desiderio studioque imitandi audita, & nonnulli me, qui aliquam juvenum nostrorum in rebus spiritualibus curam gero, obnixe rogarunt, consentientibus aliis, sibi ut liceret crebro de gestis ejus instituere colloquia inter se. Quod & fecerunt utiliter animabus suis, notando atque imitando virtutes, quibus ille excelluit: quæ res mihi quoque multum attulit emolumenti spiritualis. Eadem Vita prius etiam lecta fuit Brixiæ, simili successu ac motu, non tantum in juvenibus, verum etiam grandioribus ætate Sacerdotibus.

JUDICIA CENSORUM DE VITA

[9] Ego Fr. Silvester Ugolottus, Lector Theologiȩ, Ordinis Prȩdicatorum, [In quisitoris Dominicani,] & Vicarius Generalis sancti Officii Inquisitionis, in civitate ac diœcesi Brixiensi, testor & jurejurando affirmo, legisse me Vitam beati Principis Aloysii Gonzagæ, Marchionis Castellionensis & Religiosi sanctæ Societatis Jesu, scriptam ab admodum Reverendo Patre Virgilio Cepario, Theologo & Concionatore ejusdem Societatis; quam cum instrumentis publicis contuli, e quibus deprompta est; & comperi, quidquid de virtute & sanctitate hujus beati Adolescentis narratur, id omne ex testimoniis jurejurando confirmatis, & instrumentis auctoritate Patriarchali, Archiepiscopali, Episcopali plurium urbium confectis, desumptum esse. Præterea credo equidem verissima esse, non modo quæ hac historia referuntur, sed etiam longe plura. Nam cum hunc beatum Principem tenera etiam tum ætate cognorim, cumque eo sim versatus; exploratum mihi est, eum a prima pueritia in Sancti loco habitum, & velut qui vita & moribus Angelus esset, ab omnibus commendatum fuisse; cujus rei & ipse multa exempla in medium possem adducere. Iam vero in historia non modo nihil est quod fidei aut bonis moribus adversetur, sed etiam prudenter & spiritu religioso scripta est, & sanctitatis exemplis abundat. Equidem confido, eam non modo Religiosis hominibus, sed etiam secularibus, & principibus, & dynastis (quibus omnibus hic beatus Pater dux & exemplar fuit) multum utilitatis spiritualis allaturam. In quorum fidem has litteras mea manu scripsi, & subscripsi. Brixiæ in nostro Cœnobio S. Dominici. Ego Fr. Silvester prædictus, quidquid supra testatus sum, jurejurando affirmo.

[10] Ego D. Paulus Cattaneus, Monachus Ordinis S. Benedicti Congregationis Cassinensis, [Lectoris Cassinensis,] sive S. Justinæ Patavinæ, Lector Philisophiæ & casuum conscientiæ, in monasterio SS. Faustini & Jovitæ Brixiæ, juratus testor, me perlegisse Vitam beati Principis Aloysii Gonzagæ Marchionis Castellionensis, ac deinde Religiosi Societatis Jesu, scriptam ab adm. Rev. Patre Virgilio Cepario Theologo & Concionatore ejusdem Religionis; eamque contulisse cum omnibus instrumentis & tabulis authenticis, e quibus hausta est; atque invenisse, quæcumque in ea dicuntur, testibus juratis & fide dignis comprobari. Ac non modo non est in ea, quod cum sancta fide bonisque moribus pugnet; sed etiam sanctis exemplis refertissima, & dignissima est, quæ ad communem Fidelium utilitatem edatur. Nam ex mei ipsius animi commotione, & fructu quem ex ea cepi, facile mihi persuadeo, apud quemvis, qui eam legerit, non minus valituram. Quin etiam ipsemet, qui multis annis Aloysium priusquam Religioni se daret, in seculo norim, testificari possum; eum communi omnium consensu adolescentem sanctum existimatum & laudatum esse; atque ejus facta admirabilia complura, velut hominis sanctitate eximii, in hominum ore fuisse. Cum vero Religionis ineundæ causa discederet, omnis populus, ejus ditioni subjectus, tanti Principis jactura perculsus, lamentis se dedidit. In quorum fidem has litteras mea manu scripsi & subscripsi. In monasterio S. Faustini. Ego D. Paulus supradictus, jurejurando hæc omnia confirmo.

[11] Sanctissima, & omnibus virtutibus ac meritis ornata Vita beati Principis Aloysii Gonzagæ, Marchionis Castellionensis, [Provincialis Cappucinorum] & Religiosi e sancta Sodalitate Jesu, quæ infra ab admodum Reverendo Patre Virgilio Cepario, Doctore Theologo & Concionatore ejusdem Societatis, descripta est, & magna diligentia collecta e juratorum testimoniis & auctoritatibus (ut ipse singillatim has cum illa componendo comperi, & jurejurando assevero) digna omnino est, quæ ad gloriam Dei, qui adeo mirabilem se præstat in Sanctis suis, ad exemplum Christianorum Principum, ædificationemque Religiosorum, & totius fidelis populi, edatur in lucem. Natus est hic, dignus omni gloria Princeps, ut ita dicam, sancte; vixit, mortuusque est, sanctissime; talibusque ac tantis a Deo donis & beneficiis vivus cumulatus est, ut equidem tria quædam de illo eximia prædicari posse existimem. Primum, quod (ut de S. Bonaventura aliquando dixit ejus magister Alexander) Adamus nihil in eo peccasse videatur, adeo remotus ab omni suspicione peccati, innocentiæ suæ statum tenuit. Alterum, quod moribus Angelo videatur propior fuisse, quam homini; tanto intervallo spiritus in eo carnem, mens sensum vincebat. Tertium, quod singulari quodam modo in eum quadret illud Sapientis, Consummatus in brevi explevit tempora multa. Etenim brevi spatio, quo hanc mortalem vitam egit, consecutus est ipse solus, quæ multi Sancti simul, multis annis ægre consequi potuerunt; ad eumque conscendit perfectionis gradum, quo paucis attingere licuit. Quod si vere vulgo dicitur Communis vox populi, vox Dei est; quandoquidem hic beatus Princeps omnium opinione censetur, & omnium voce celebratur ut Sanctus; a Principibus, ab Antistitibus Ecclesiæ, a suis Confessoribus, Magistris, Rectoribus, Parentibus, suæ ditionis populis; sanctissimum eum fuisse necesse est; suoque merito, ut in cælo, ita etiam in terra, in Sanctorum numerum adscribi potest. Sic ipse apud divinam Majestatem intercessor & advocatus meus esse dignetur. Brixiæ, ex nostro domicilio ad SS. Petri & Marcellini. Ego Fr. Joannes Franciscus Brixiensis, Provincialis Fratrum Cappucinorum in provincia Brixiensi, Concionator & Theologiæ Lector, hæc omnia scripsi & subscripsi mea manu, eaque jurejurando rata facio.

[12] Ego Joannes Baptista Peruschus, Romanus, Rector Collegii Societatis Jesu Brixiæ, postquam admodum Reverendus Pater Virgilius Ceparius e Societate nostra advenit, [Rectoris Collegii Societ. Jesu,] uti in hoc Brixiensi Collegio Vitam beati Fratris Aloysii Gonzagæ, ex eadem Societate, litteris mandaret; eamdem Vitam ab ipso scriptam, cum tabulis & monumentis consignatis, e quibus magno labore & industria eruta est, comparavi; & juratus confiteor, quidquid in ea dicitur, reperiri in auctoritatibus & testimoniis jurejurando firmatis. Testis enim sum, eumdem Patrem, ut illa instrumenta nancisceretur, & historiam authenticam conficeret, hæc omnia Galliæ Cisalpinæ oppida perlustrasse. Eoque his me libentius adscribo, quod cum beato Aloysio, tum necdum seculi opibus expedito, tum Religione nobis junto, Mediolani & Romæ familiaritas mihi & consuetudo fuit; multaque signa sanctitatis ejus, quæ idem Pater in hoc libro commemorat, ipse cognovi: ac liquet mihi, omnium, qui illum norant cum eoque agebant, sententia, Sanctum existimatum esse. Post mortem vero fama sanctitatis ejus indies magis increbuit, atque in multis Galliæ Cisalpinæ oppidis, in qua complures jam annos dego, usque eo crevit, ut nihil supra fieri posse videatur. In horum fidem hoc meum chirographum dedi & subsignavi. Ego Joannes Baptista Peruschus, qui supra, omnia memorata jurejurando firmo.

[13] His accedens Claudius Aquaviva, Præpositus Generalis Societatis Jesu, Concedimus, inquit, [& Præpositi Generalis,] facultatem, ut liber de Vita B. Aloysii Gonzagæ, e Societate nostra, a P. Virgilio Cepario, Theologo ejusdem Societatis compositus, & a nobis ipsis, multisque aliis Theologis nostris lectus & approbatus, typis mandetur, si ita videatur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii. Speramus enim non mediocrem fructum spiritualem hominibus, cum religiosis tum secularibus, qui eum legerint allaturum. Idcirco vero libentius id concedimus, quod certa notitia & propria scientia nobis liquet, hunc sanctum & benedictum adolescentem, omni virtutum genere absolutissimum, utilissimique exempli fuisse. Neque enim solum in seculo ita semper est versatus, ut omnibus virtutum documento esset; sed etiam postquam a nobis in Societatem adlectus est, semper fuit vera perfectæ sanctitatis idea, talisque communiter ab omnibus existimatus est; qui paucis illis annis, quibus inter nos vixit, eum norunt, eoque sunt usi. Quo tempore comperimus, plurimum Deum illa anima delectari, eamque multis donis naturæ in excellentioribus locupletavisse; e quibus foras sanctissima opera, & angelici mores dimanabant. Ita vixit, ita continentur perseveravit, donec vita defunctus demigravit in cælum; quo illam animam sanctam, ad æternam gloriam fruendam, Deique pacem nobis exorandam, confestim evolasse, firmis nixi fundamentis credimus. Quorum omnium fidem libenter facimus, quo veritati testimonium demus ad gloriam Domini nostri, a quo omnis sanctitas tribuitur, cui laus & honor sit sempiternus. Romæ pridie Idus Julias, MDCV. Claudius Aquaviva. a

ANNOT. ET ADJUNCTA ex mss.

C. J.

a

Tot eruditorum religiosorumque virorum testimonia, quibus omni ex parte Vita hæc Aloysiana probatur atque laudatur, data fuerunt omniæ, antequam Vita imprimeretur. Ubi vero impressa fuit, alios atque alios approbatores mox habuit, & utilitates ubique attulit incredibiles. [P. Bern. Realin 1 Testimonium de hac Vita,] Exemplar ejus unum miserat Ceparius Aletium, vulgo Lecce, urbem Calabriæ primariam: quod primus ibi legit P. Bernardinus Realinus, notæ sanctitatis Thaumaturgus; & mox Auctori ejus P. Cepario de opusculo illo gratulaturus, scripsit in hunc modum anno MDCVI, XVI Decembris; intermiscens Italicæ ceteroquin Epistolæ nonnulla latine, quæ diversus character hic distinguit. Gratiæ Deo. Superiori mense comparuit hic, impressa Romæ Vita, admodum præclara, beati Fratris nostri Aloysii Gonzagæ per te, Reverende Pater, composita accuratione multa. O quanto desiderio illa fuit expectata! Debeo ego Reverendo Patri Rectori nostro, quod mihi præ ceteris ejus legendi in cubiculo meo copiam fecerit. Legi igitur commodo meo hebdomadæ unius spatio: & nunc, dum legitur in triclinio (pro ut obtinet laudabilis in Societate consuetudo) ut ejus particeps fiat Collegium universum; illa lectio, iterata mihi & gratissima repetitio est. Quid porro? ut, quod res est eloquar, non implet desiderium meum, ejus repetita lectio: videorque mihi in præsentiarum recte usurpare, salva reverentia, sacrum hoc eloquium posse; Qui edunt me, adhuc esurient; & qui bibunt me, adhuc sitient: quia omnis saporis suavitatem habet palato meo Historia illa, etiam in rebus istis, quæ videntur minutiæ esse, collatæ cum aliis ejus heroicis factis. Aurum, non desinit esse aurum, etiamsi scobs sit. Colligite fragmenta ne pereant, de illis dictum fuit a Domino, qui æque soliciti sunt de re minima quam de maxima. Et novimus servum, qui fuit in modico fidelis, large remuneratum esse. Quamobrem perquam prudenter fecisse existimo carum mihi Patrem Virgilium, dum rerum illarum se æstimatorem ostendit, quas dulcissimus Jesus magni facit.

Spero ego futurum, ut singulare subsidium & incrementum fervoris inde consequatur tam Religio nostra, quam aliæ; quantum attinet ad studium omnigenæ perfectionis, [quam & Religiosis,] quod oportet perpetuum esse, internum & externum, prout fert proprium cujusque Institutum, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Adjungo insuper, quod, si Nobilitas hanc legerit Vitam (& multorum pietas mihi promittit se lecturos; quandoquidem in ea tractetur de Nobili, a nativitate sua Sancto, eoque illustrissimo & excellentissimo) continuo animadvertet, quod virtus, cum nobilitate conjuncta, luceat, veluti pretiosissima gemma, auro, [& Nobilitati putat profuturam.] a quo majus accipit decus, inserta. Minime quidem (uti S. Bernardus scribit in quadam suavium ac venerabilium suarum Epistolarum) Deus est acceptor personarum: nescio tamen quo pacto virtus in Nobili plus placeat: an quia plus claret? Non mihi contigit umquam (quia, me judice non eram dignus) versari cum Fratre Aloysio, imo neque videre eum: verumtamen ex eo, quod retulerunt alii, ipso familiariter usi, satis constat; spiravisse illum, suavissimum solidæ perfectæque virtutis odorem, veluti spirituale quoddam, bene compositum, thymiama, collocatum super altare Altissimi: eumque pingebant velut Angelum cælo delapsum, Superioribus juxta ac inferioribus carissimum, in omni re, etiam minutissima, bono exemplo prælucentem, & proprie loquendo talem, qualem eum Reverentia vestra, veluti in tabula suis lineamentis pictum, nobis describit. Et quoniam de tabula picta memini, nolo prætermittere, quin candide manifestem quod cogito, ea tamen cautione, ut cum manifestavero, rei arbitrium penes te sit. Cogito igitur, futurum omnibus perjucundum, si in capite libri, quando nova ejus editione opus erit, præmitteretur una aliqua istarum sane pulcrarum piarumque imaginum, quæ circumferuntur; & qualibus nuper etiam dignatus fuisti senectutem meam: quæ quidem id non meretur, nisi quatenus ob suum torporem semper indigentissima est talium incitamentorum. Quamobrem & fateri debeo, quod confundar in Domino, dum considero, quanto intervallo in palæstra virtutum ab adolescentia B. Aloysii distet senectus mea; qui modo annos LXXVII ætatis, XLIII Religionis numero. Utinam non confundar in æternum! Obsecro te, Reverende Pater, ut me adjuves patrocinio sanctorum tuorum sacrificiorum atque orationum apud B. Aloysium, ut tandem dignus efficiar promissionibus Domini Jesu per suam solius misericordiam. Hactenus epistola Realini.

Et hæc quidam e parte magis meridionali Italiæ rescripta de Vita Aloysii Cepariana, [Utilitas ejusdem in Valle Tellina,] sane præclara sunt: præclariora tamen, quæ lectio ejus peperit in parte maxime septemtrionali ejusdem Italiæ: propemodum superant fidem. Venerat anno MDCVII mense Septembri R. P. Scipio Carrara, tunc Rector Collegii Novocomensis, Societatis Jesu, Morbonium in Vulturena Valle, atque inde cum admodum Rev. D. Prospero Peranda, de quo postea sæpe recurret sermo, iter fecit Tiranum, ejusdem Vallis: eoque ubi ventum fuit, seu meritis viri obstrictus, sive alia de causa, donavit ei exemplar Vitæ Aloysianæ recenter editæ. Acceptum ille donum habuit; perlegit cum animi sui motu singulari; lectam a se, aliis quoque legendam dedit, similiter inde motis: sed nullus librum legit majoricum utilitate sua & aliorum, quam Dominus Vicecurio Saxi, Nicolaus Longus; utpote qui inde tantam concepit fiduciam in B. Aloysium, & aliis instillavit; ut exiguo spatio temporis innumerabilia fere miracula ad ejus invocationem patrata ibi sint: ex quo & Saxum, nomine ac re, obscurus, si quis alibi, eatenus vicus, frequentari & illustrari mirum in modum cœpit.

VETUS DIVISIO CAPITUM EDITIONIS LATINÆ.

Lib. I. Cap. 1 De ejus prosapia. Num. 14
II De ejus nativitate. 16
III De ejus educatione usque ad annum septimum. 19
IV Qui se ab anno septimo ad octavum gesserit. 22
V Florentiam a patre ducitur studiorum gratia. 25
VI Virginitatem in prima ætate Deo vovet, & consortium feminarum fugit. 28
VII Florentiæ magnos in vita sanctiore progressus facit. 31
VIII. Mantuam revocatus, consilium capit Marchionatus renuntiandi, & ecclesiastico more vivendi. 34
IX Castellionem reversus, eximiam mente precandi facultatem divinitus consequitur. 36
X Origo amoris in Societatem Jesu, & zeli animarum. 39
XI Sancta mysteria frequentandi initium facit, hortatu Cardinalis Borromæi. 40
XII Profectus in Montem-Ferratum gravi vitæ periculo defungitur: cum Religiosis inibi versatur. 44
XIII Animum ad Religionem appellit. 46
XIV Castellionem cum patre reversus, per summam austeritatem vitam agit, orationi valde addictus. 50
XV Divina ope incendium evadit. Fiducia ejus in Deum: mundique contemptus. 54
XVI R. P. Claudii Fini, e S. Dominici familia Doctoris Theologi, super Aloysii sanctitate testimonium. 58
XVII Proficiscitur cum Marchione in Hispaniam: Jacobo Principi puer honorarius datur: vita in Regia acta. 60
XVIII Societatem Jesu inire statuit. 66
XIX Quatuor de causis Societatem elegit. 69
XX Vocationem suam Confessario, matri, patri aperit. 70
XXI Revertitur in Italiam: omnes Principes Italiæ officii causa convenit. 76
XXII Consilium ejus varie oppugnatur. 79
XXIII Marchio fortiter filii vocationi obsistit: tandem cedit. 82
XXIV Marchionatus abdicationem urget Aloysius. 85
XXV Mediolanum negotiorum causa mittitur: & quæ ibi sint gesta. 86
XXVI Novis Marchionis machinis oppugnatur. 90
XXVII B. Aloysius primum Mantuam profectus, spiritualibus exercitationibus vacat. 95
XXVIII Castellionem reversus B. Aloysius, licentiam Religionis suscipiendæ urget: vita inibi acta. 98
XXIX Alia Marchionis oppugnatio & remora. 102
XXX Patris animum vehementi protestatione mollit & evincit. 106
XXXI Castellionensium civium de Aloysii discessu dolor. 107
XXXII Marchionatu fortunisque omnibus se abdicat. 109
XXXIII Impetrata missione, Romam Laureto contendit: pia ejus in itinere exercitia. 112
XXXIV Romæ lustratis celebrioribus templis, salutato Pontifice & Cardinalibus, Societati Jesu adjungitur. 116
Lib. II Cap. I Quam præclare tirocinium religiosæ vitæ posuerit. 119
II Exercetur a Deo tristitia quadam inusitata: item a dæmone. 122
III Animi constantia in morte Marchionis patris sui. 123
IV De mortificatione ejus tempore tirocinii: sensuum custodia. 127
V Honoris cupiditatem refrenat; pauperibus salutaria præcepta explicat, publice reprehendi anhelat. 131
VI Magister tironum experimentum ejus capit. Sanctus ob raras virtutes a sociis audit. 132
VII De rebus Romæ in Professorum Domo, cum inibi moraretur, ab eo gestis: de præparatione ad Eucharistiam, & in eam pietatis sensu. 134
VIII Litteræ Hieronymi Plati, quibus describitur Aloysii ad Religionem vocatio, ejusque virtutes. 137
IX Reliquæ ejus in Domo Professorum res gestæ: oculorum custodia: obedientia. 141
X Quemadmodum reliquum tirocinii tempus traduxerit: mentis ejus puritas, affectuum refrenatio. 145
XI De singulari ejus precandi facultate & familiaritate cum Deo. 148
XII De insigni sanctitate magistri, sub quo tirocinium posuit, quam ipse æmulabatur. 159
XIII Cum eodem Patre Neapolim proficiscitur Aloysius: & præclara virtutis documenta, dum inibi versatur, edit. 163
XIV De vita quam instituit, cum in Collegio Romano in studia litterarum incumberet. De universa Philosophia theses publice propugnat: Theologiæ dat operam. 169
XV Vota Religionis emittit. Ordinibus minoribus initiatur. 176
XVI De humilitate ejus, & ad eam comparandam exercitiis t 177
XVII De obedientia ejus & Regularum observatione. 186
XVIII De paupertate ejus, castitate, sermone, congressibus. 191
XIX De mortificatione ejus, corporisque afflictationibus. 194
XX Quid de exercitiis spiritualibus B. P. Ignatii senserit: qui in eis se exercuerit. 199
XXI Amor ejus in Deum, zelus in proximum, colloquiorum spiritualium desiderium. 200
XXII Mittitur in patriam ad sedandas discordias, quæ inter Ducem Mantuanum & Marchionem ipsius fratrem graves exstiterant: qui in itinere se gesserit. 207
XXIII Quæ Mantuæ, quæ Castellione actitarit: uti in negotio feliciter se gesserit. 213
XXIV Marchioni fratri persuadet occultum matrimonium manifestare, mali exempli vitandi causa: Castellione populum pro concione ad pietatem excitat. 223
XXV De præclaris virtutum exemplis, quæ eo brevi tempore, quo Mediolani versatus est, de se dedit. 228
XXVI Litteræ P. Bernardi Medicæi, super Aloysii virtutibus Mediolani animadversis: P. Galiardi testimonium, de modo ejus precandi absque mentis distractione. 234
XXVII De morte sua divinitus edocetur Aloysius, Mediolano Romam a P. Generali revocatur. In itinere Senis sermonem habet ad Sodales Parthenios. 237
XXVIII De consummata eius perfectione. 240
XXIX Magna caritate in valetudinario ægrotis deservit: morbum inde letalem contrahit. 245
XXX Morbus Aloysii in febrem hecticam demigrat, qua sensim absumitur: præclara ejus eo tempore dicta factaque. 249
XXXI Binas ad matrem invaletudinis tempore litteras dat: quibus eam solatur, precesque ejus efflagitat. 255
XXXII De præparatione ad mortem a B. Aloysio adhibita. In raptu gaudia cælestia percipit, itemque mortis diem. 258
XXXIII Sacro Viatico munitus, nec non Indulgentia a Pontifice plenaria, placidissime in Domino obdormivit. 265
XXXIV De exequiis, sepultura, & iis quæ corpori B. Aloysii acciderunt. 271
Lib. III Cap. I De litteris, post ipsius mortem a compluribus scriptis. 312
II Luculentum testimonium, quod B. Aloysio Robertus Cardinalis Bellarminus amplissimum dedit. 317
III Complura B. Aloysii miracula, matrem a mortis linea revocat; feminæ nobili de partu periclitanti felicem enixionem impetrat: castitatis periculum a quodam depellit. 321
IV Nobilis Romanus voto Aloysio concepto, renum dolore levatur. Item Lucensis a maligna febre, Reliquiis ejus ad collum alligatis. 327
V Virgo Religiosa Florentiæ B. Aloysii Reliquiis a cancro molesto curatur. 329
VI Duos Socios liberat, alterum a febre maligna, a calculo alterum. Posterius beneficium etiam Taurinensi cuidam obtingit. 332
VII Infanti, bis a medicis deposito, bis quoque sanitatem confert: furiosum ex febre maligna sibi reddit, 335
VIII Mulier Brixiensis a febri & sanguinis profluvio liberatur; alius item a febri solutaque alvo: unus in præcipiti lapsu servatur. 338
IX A Comite Montemelino febris, a Mantuæ Duce gravis morbus, Reliquiarum attactu, depellitur. Similis gratia Marscalco Poloniæ, ad Beati imaginem oranti, præstita. 341
X Baccius, Romanus Doctor, a variis affectionibus confirmatur. 344
XI Malus genius a corpore Nobilis Florentini, Reliquiarum contactu, pellitur: Puellæ, ad Beati imaginem precanti, gressus redditi. 346
XII Varia miracula in Marchionatu Castellionensi, Aloysii meritis data; unde sacra ad imaginem ejus appensa anathemata. 349
XIII Variis locis varia, B. Aloysii intercessu, in humanum genus collata merita. 355
XIV Aliquot Aloysii beneficia, in animorum salute posita, tentationibus depulsis. 356

LIBER I.
De Vita B. Aloysii in seculo.

CAPUT PRIMUM.
Genus, nativitas, primaque per sexennium educatio.

Cap. I

[14] Beatus Aloysius Gonzaga, cujus res gestas moresque mandare litteris instituimus, [Parentibus utrimque illustribus,] Ferdinandi, Principis Imperii, atque Castellionis Stiverorum in Gallia Cisalpina Marchionis; & Marthæ Tanæ Santeniæ, a Cherio in Taurinis, illustrissimorum excellentissimorumque hominum, filius natu maximus fuit. Ferdinandus Marchio, Aloysii pater, eadem stirpe atque Guilielmus Mantuanorum Dux editus, illum tertio a contingebat gradu; atque in ea quam dixi ora, hereditate a majoribus sibi tradita, quæ inter Veronam, Mantuam, atque Brixiam haud procul a Benaco b lacu sita est, rerum potiebatur. Ejus vero conjux Martha, præcipuis apud Taurinos familiis orta, patrem habuit Balthasarem Tanum e Dynastis Santeniis, matrem vero Annam, e veteri Dynastarum Roboreorum sanguine, Hieronymi Roborei Cardinalis, & Augustæ Taurinorum Archiepiscopi propinquam. Inter hos B. Aloysii parentes nuptiæ ad hunc fere modum in Hispania conjunctæ sunt. [& in aula Philippi 2 gratiosis,] Versabatur in Philippi II. Regis Catholici aula Ferdinandus Marchio; atque ibidem Martha, plurimum inter principes feminas, apud Isabellam Valesiam Reginam, Henrici II Francorum Regis filiam, Philippi conjugem, gratia atque auctoritate poterat. Ea occasione, compertis hujus egregiis animi ornamentis singularibusque dotibus, Marchionem cupido cepit ejus uxoris domum ducendæ. Quod cum diu deliberatum & constitutum haberet; operam dedit, uti Reges etiam hujus consilii certiores fierent. Iis ergo auspicibus, dicta justa dote, additisque gemmis, atque aliis donis dotalibus, quæ suæ in Martham voluntatis testificandæ Regina contulerat, Marchio sibi illam despondit.

[15] Ceterum dum hæc sponsalia fiunt, universumque hoc nuptiarum negotium contrahitur; nonnulla evenere, tanta cum sanctitate conjuncta, ut satis liqueret, [egregieque piis,] qualem olim fructum essent allaturæ. Nam Martha, simul e Regina cognovit de hac necessitudine consilia agitari, quo Deus illam bene & feliciter evenire vellet, magnum sacrificiorum numerum Sanctissimæ Trinitati, Spiritui sancto, Christo, interposita recitatione historiæ cædis ejus, item Virginis Matris, Angelorum, aliorumque Cælitum commendationibus exposcendis, factitari jussit. Deinde, cum ad utriusque propinquos in Italiam scriptum esset, ut ejus conjugii auctores esse vellent; eo potissimum tempore ad litteras responsum perlatum est, quo omnes procurandis Iubilæi, quod nuper Roma vulgatum erat, ceremoniis erant intenti. Itaque Natali S. Joannis Baptistæ, matrimonium inter utrumque, sanctæ Eucharistiæ mysteriis, Iubilæique religionibus expiatum, convenit: quo die Martha (quod ipsa mihi postea memoravit) omni studio in pietatis officia in posterum decrevit incumbere c. Præterea Regina, cum per eos dies recenti partu esset gravida d; atque tali tempore Marthæ, quam ab usque Gallia solatii causa secum adduxerat, consuetudine nolebat carere, [& Jubilæi tempore conjunctis,] ejus in se amore confisa; prius in manum viri publice convenire vetuit, quam ipsa peperisset. Factum est, ut imperarat. Dicto dein ab Regina die, in quem commodum alterius cujusdam Jubilæi seu Plenariȩ indulgentiæ celebritas inciderat, iteratis Pœnitentiæ & Eucharistiæ sacris, sancte, ut Christianos decet, eo tempore sacris rite peractis, connubio juncti sunt, cum Deo maxime pacato secundoque uterentur. Iam vero neque illlud minus memoria dignum est, quod in nuptiarum ritibus, festoque apparatu, decreta Concilii Tridentini, quæ forte per illos dies per Hispaniam promulgata fuerant, hoc primum matrimonio, in mores induci cœpta sunt e.

Cap. II

[16] Secundum nuptias, potestate ab Regibus facta, [itaque in Italiam cum honore dimissis,] in Italiam atque in suæ ditionis oras una cum conjuge redeundi, priusquam regia excederet, Marchio, honorarius Regis Cubicularius renuntiatus, simulque luculentis e Campania atque Insubribus, dum ipse unusque filiorum viveret, vectigalibus est auctus. Neque ita multo post, idem Rex militaribus eum in Italia copiis præfecit, quem honoris gradum clarissimus quisque Italiæ Principum ac Ducum dignationi sibi ducit. Posteaquam Castellionem attigerunt, Marchionis uxor, ut se aulicis negotiis atque oneribus exsolutam, [procreatur Aloysius;] otium & facultatem pietatis impensius colendæ nactam esse videt; pro veteri suo in eam studio, proque eo ac nuper in Hispania statuerat, quantum numquam antea, curam ejus intendit. Imprimis vero cupiditas eam incessit nanciscendi filii, qui in aliquo religiosorum hominum cœtu quandoque sese Deo addiceret: quod studium non modo postea non remisit umquam, sed etiam, ut ejus compos fieret, nullum adorandi Dei finem fecit. Certe vota minime irrita cecidisse, res ipsa docere visa est; quando hoc filio primum parens est facta, qui deinde ad Societatem Jesu aggregatus, vitam in ea per singularem sanctitatem degit, ac finivit f. Neque vero mirum cuiquam videri debet, tanta sanctitate filium, tamque sancto consilio expetitum, maternis a Deo precibus datum esse. [desiderio piæ matris religiosus futurus;] Crebro siquidem in Sanctorum rebus gestis, Deum hujusmodi desideriis obsecutum fuisse, legimus: ut cum Annæ, Samuelis Prophetæ matri, stirpis omnis ante experti, filium, quem ipsius numini manciparet, poscenti, annuit. Idem de S. Nicolao Tolentinate, qui & ipse sterili matri supplicanti condonatus est; de S. Francisco Paulano, qui utrumque parentem, antea infœcundum, voti reum fecit; deque aliis accepimus.

[17] Equidem sic sentio, eum qui hujus beneficii postulandi illustrissimæ illi feminæ mentem injecit, eumdem pro sua benignitate exorari, [singulari Dei Deiparæque favore,] primamque ejus prolem sibi vindicare voluisse. Ad hoc, cordi fuisse Deo videtur, Aloysium ante suum facere, quam esset ex utero matris effusus. Neque enim sine divino nutu & consilio factum est, ut, cum necdum totus in hanc lucem exisset, Baptismo lustraretur; atque etiam cælorum Regina Virgo beatissima, cujus deinde a prima ætate nomini tantopere devotus fuit, præcipua quadam in eum gratia nascenti adesset. Solet enim ipsa Marchionis conjux ita commemorare; appropinquante partu, tantis se repente doloribus oppressam fuisse, ut nulla spe fœtus enitendi, in extremum adducta videretur vitæ discrimen; & Marchionem, accitis compluribus medicis negotium dedisse, ut si prolem vitalem esse posse diffiderent; at certe collato Baptismo æternam ei salutem dare, matrisque vitam tueri studerent: illos vero, artibus omnibus remediisque frustra tentatis, [post editum peregrinationis Lauretanæ votum;] quæ solvendi partus esse visa sunt, & matris & filii salutem in desperatis ac depositis habuisse. Id cum esset matri compertum, in tanta desperatione opis humanæ, ad Deum atque ad Virginem ejus parentem confugere, concipit. Ergo accersito in cubiculum marito, potestatem sibi, in extremo sitæ, fieri postulat nuncupandi votum Virgini Matri. Cum ille annuisset, vovet ipsa, si hoc discrimine defuncta fuerit, sacram se Lauretanam ædem una cum prole, modo & illi vita contingat, adituram. Voto suscepto, periculum omne depellitur, atque brevi hunc filium partu dat. Sed cum inter medicos constaret, eum mortem vitare non posse, instaretque Marchio, ut animi saltem incolumitati consulerent; obstetrix, simul eo loci partum esse videt, ut Baptismi patiens esset, prius eum tingere occupat, quam totus ederetur. [baptizatur prius] Ita utriusque vita servata est, atque in filio Dei gratia, meliorque ille & divinus ortus, hujus mortalis absolutionem prævertit; non sine singulari Dei favore, qui eum ab ipsis matris visceribus, quasi mancipio & nexu, sibi proprium esse voluit. Qua in re geminus Mechtildi sanctæ Virgini fuit; cui (ut in ejus Vita scriptum est) indicavit Deus, sibi placuisse, ut quo ejus animum, veluti templum, quamprimum sibi sacraret, atque a primo ortu sua gratia antecaperet, in similis metu periculi, Baptismus ejus acceleraretur.

[18] Natus est Aloysius in arce Castellionensi, quæ caput est regionis in paterna ditione positæ, in diœcesi Brixiensi, Pio V Pont. Maximo, anno a Christo nato MDLXVIII, VII Idus Martias, feria tertia, [quam plene natus 1568, 9 Martii, Castellione:] tribus horæ partibus, a tertia ac vigesima elapsis. Sublatum e vestigio mater Crucis signo munit, faustisque precationibus prosequitur: dehinc horam ipsam tacitus, immotusque jacuit, nemo ut discerneret vivusne esset, an mortuus: postea vero cum unicum vagitum edidisset, deinceps conquievit; & lamentis, quibus plerique omnes recens nati infantes se dedunt, omnino temperavit. Id scilicet animi mansuetudinem, suavitatemque morum, quam ostendit in omni vita, portendisse crediderim. Eodem anno XII Kalend. Majas, [& 20 Aprilis solenniter lustratur.] feria item tertia, in æde sanctorum Nazarii & Celsi, a Joanne Baptista Pastorio g Archipresbytero Castellionensi, quanta maxima potuit pompa, sacris ritibus, qui ad Baptismum adhiberi solent, initiatus, atque ob avi paterni memoriam, Aloysius h appellatus est. Spopondit pro eo Guilielmus Mantuæ Dux, misso Prospero Gonzaga viro illustrissimo, suo Marchionisque cognato, qui suam vicem salutari fonti infantem admoveret i. Est id relatum in tabulas Curionis ejus templi, in quibus animadverti, cum ceterorum ejus ætatis Baptismi, eadem formula Italicis litteris percenseantur, ad hujus unius nomen (sive id ejus dignitati natalium tributum est, seu divino quodam instinctu evenit) nonnullas Latinas voces adjunctas esse; cujusmodi nihil, ne fratribus quidem ejus, adscribitur; atque in ipsum quidem belle quadrare eventus ostendit. Est autem ita scriptum: Sit felix, carusque Deo ter optimo, terque maximo, & hominibus in æternum vivat.

Cap. III

[19] Jam vero quanta cura & studio a primis annis sit educatus; facile ex eo fuerit assequi, quod ipse stirpis maximus, non spem modo paternæ hereditatis, sed duorum etiam patruorum; [Etiam patruorum duorum futurus heres] Alfonsi, qui Castello Godefredi; & Horatii, qui Sulpharino imperitabat, nutriebatur. Nam cum opes illi clientelari ab Cæsare jure obtinerent, & eorum alter omni, alter virili stirpe careret, necesse erat eas ad Aloysium, communem nepotem, devolvi. Studio fuit matri, uti erat eximie pia, ut filius a pauxillo puero Deum Sanctosque venerari assuesceret. Igitur vixdum fari poterat, cum & ipsamet illum manus in speciem Crucis ducere, sanctissimum Jesu & Mariæ nomen pronuntiare, orationem Dominicam, salutationem Angelicam, aliasque preces de memoria dicere condocefaceret; & nutricem ceterosque, qui juxta ipsum servitii aut consuetudinis causa erant, idem facere juberet. Quibus rebus tantam adversus Deum reverentiam metumque induebat, ut ex hac quasi luce surgentis auroræ, [pientissime educatur a matre,] quantus esset futurus meridie splendor, augurari liceret. Id adeo testatæ sunt mulieres ancillæ, quibus, cum per id tempus matri ministrarent, hunc etiam filium vestire & exuere negotium erat, singularem se in eo etiam tum infante religionem, Deique timorem comperisse. Duo imprimis in moribus illi tum fuisse, ad memoriam præclara, referunt. Alterum, quod pauperum egestate moveri se misericordia, & sicubi eos vidisset, benigne iis faciendi cupiditatem ostendebat: alterum, quod ubi primum solus domum perreptare potuit, non raro abdebat se in latebras, [non sine præsagiis secuturæ virtutis.] ac diu quæsitus, tandem in solo aliquo loco, precibus intentus, reperiebatur: quibus ex rebus futuram ejus vitæ sanctimoniam jam tum percipiebant animis: neque desunt qui jurati affirment, solo se ejus amplexu, proinde intimo pietatis sensu affectos esse, quasi cælestem aliquem Angelum brachiis sustinerent.

[20] Delectabat matrem vehementer hic pueri gliscens indies in Deum resque cælestes amor ac studium: at pater, vir armis deditus, [Quadrimus a patre destinatus armis,] qui sub Rege Catholico multa belli negotia sustinuerat, suis potius illum artibus imbui cupiebat. Quocirca quartum necdum annum egresso, sclopulos, bombardulas, aliaque minuta arma, ad illius ætatis usum apposita, consulto comparat. Ad hæc, cum ejusdem Regis auspiciis, tria peditum Italorum millia sub signis ad Tunetum ducturus, in agro Cremonensi apud Casale majus, quod oppidum Mediolanensis est ditionis, delectum haberet; puerum, quintum duntaxat annum agentem, e mulierum manibus & potestate matris ereptum, secum eo perducit. Ibi, quibus diebus copiæ censebantur, levi tectum loricula, ac pusillam hastulam præferentem humeris, militari more anteire ordines jubet: ac recreabatur mirifice, cum hoc exercitii genus puero volenti esse perspiceret. Aliquot menses Casali moratus, ut est illa ætas omnium, quæ geri videt æmula, dum ludos sermonesque cum militibus miscet assiduo, sensim militares sumpsit animos; neque levibus signis ostendere visus est, ad eam se gloriam a studio ferri, [non pauca vitæ pericula adit:] ad quam patris vocibus exemploque vocaretur. Itaque non semel usuvenit, ut, tum alia tela, tum fistulas æneas præcipue versans, in magnum veniret discrimen salutis; nisi Deus, qui ad sanctius eum vitæ genus reservabat, illud, prope supra naturæ modum, ab ejus capite depulisset. Certe fuit, cum, minutiore fistula explodenda, vultum sibi totum pulueris ardore fœdaret. Iterum, cum per æstatem secundum meridiem quieti indulgeret Marchio, atque ipse (quod in tantilla ætate obstupescas) nullius ope adjutus, collectum e meridiantium militum thecis pulverem, in tormentum curule minus, quod erat pro arcis mœnibus, indidisset ignemque admovisset; prope abfuit, quin aversis retrocedentis carri impetu rotis obtereretur. Excitus sonitu Marchio, veritus ne qua esset inter milites coorta seditio, misit qui exploraret, quæ tandem esset hæc insolentia. Re comperta, ad pœnam scilicet filium vocavisset; nisi milites, quibus non mediocrem voluptatem afferebant tam ingentes pueri spiritus, eam essent deprecati. Hæc atque alia de hoc genere, cum jam inter Religiosos agitaret, egregiæ erga se Dei voluntatis, cujus ope tanta pericula vitasset, prædicandæ, commemorare postea erat solitus. Necdum tamen erat illi penitus exempta Religio, de modico illo pulvere militibus sublecto; nisi quod eam illa cogitatione minuebat, haud gravate daturos fuisse, si poposcisset. k

[21] Profecturus cum copiis ad Tunetum Marchio, Aloysium Castellionem remittit; ubi eumdem, quem Casale erat ingressus, [voces etiam aliquas licentiores discit efferre,] vivendi morem tenuit. Atque ut est plerumque militum vulgus ad verborum licentiam turpitudinemque projectum, ipse quoque ex eorum consortio nonnullas ejusmodi voces hauserat; quas (ut ipse postea P. Hieronymo Plato, dum percunctanti, universam quam in seculo egisset vitam, jam Religioni consecratus retexeret, narravit) ignarus quænam esset earum notio, interdum jactare cœpit. Id cum aliquando Petrus Franciscus Turcius audisset, quem ejus pueritiæ moderatorem fuisse diximus, tanta vi in eum invectus est; ut ipse mihi moderator confirmarit, nullum umquam ei deinde, nisi honestum decensque verbum effluxisse. Quinimo si quem postea licentius loquentem audiret, evestigio oculis pudore suffusis, humique defixis aut aliorsum conversis, monstrabat, se animum iis non advertere; & nonnumquam significabat etiam, talia sibi auditu molesta esse. Ex quo datur intelligi, numquam eum hoc genere sermonis usurum fuisse, si, quid sibi vellet, ante didicisset. Ceterum in omni Aloysii ætate nihil ab eo peccatum esse comperio, in quo plus sit culpæ quam in his verbis, [quarum, licet non intellectarum, semper eum pœnituit.] ab admodum puero reique significatæ ignaro profusis: quæ simul ac flagitiosa, atque a suo dignitatis gradu genereque aliena esse didicit; tantus eum pudor intravit, ut postea sit fassus, ne Sacerdoti quidem suæ conscientiæ quæsitori, ut ea aperiret, animum inducere potuisse: ea erat puerilis animi verecundia. Neque vero umquam, dum vixit, hujus eum gravissimi (ut ipse sentiebat) criminis pœnitentia deseruit. Atque ut nihil deterius contraxerat, cujus eum conscius angeret animus; ita, postquam ad Religionem accessit, quo sui vincendi ac vilipendendi caussa a teneris sontem se fuisse doceret, sæpe hæc familiaribus quibusdam suis memorabat. Verisimile est, consulto Deum, hunc ei nævum adhærescere, passum esse; ut dum in se culpam esse credit, quam propter ætatis inscitiam reique ignorationem, propius fidem est nullam fuisse, in tanta munerum cælestium virtutumque copia, quibus postea mens ejus est locupletata divinitus, aliquam demittendi se causam haberet: atque ut, (quod de S. Benedicto scripsit S. Gregorius) quem in ingressu mundi posuerat, retraheret pedem l.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a Imo, si recte supputaveris, quarto; ut videre est in tabula genealogica, quam explicuimus in Commentario prævio § 2.

b Italice, Lago di Garda, ab oppido ejusdem nominis quod prope est, in ripa orientali & agro Veronensi. Sic & Latinis Benacus videtur appellatus fuisse, a celebri olim urbe Benacum, in ripa occidentali & agro Brixiensi, ubi nunc vicus, vulgo dictus Tusculano, putatur esse.

c Nec tamen sola Martha incubuit in opera pietatis: incubuit quoque Ferdinandus: de quo hæc domesticustestis Jacobus de Bellarinis, in processu Castellionensi, die XXI Julii MDCVIII: Marchio Ferdinandus, [Pietas Ferdinandi patris.] pater B. Aloysii, communicabat fere quot mensibus in habitu Ordinis S. Jacobi. Et hoc scio, quia vidi, & in aula ejus ministravi annos circiter XXXV.

d Fuit is primus Reginæ partus, quo enixa est, anno MDLXVI die XI Augusti, Isabellam Claram Eugeniam, Archiducis Alberti Austriaci deinde vxorem, & Belgii nostri Gubernatricem, religiosissimam feminam.

e Neque hoc præteriri silentio debet, quod eidem matrimonio præsentes adstiterint, non solum Rex & Regina Hispaniarum cum universa Aula sua; verum etiam Archiduces duo, Maximiliani II Imperatoris filii; Rudolfus, qui patri in Imperio dein successit; atque Ernestus, qui postea Belgio præfuit Gubernator. Audiamus de his, & aliis huc spectantibus, [Nuptiis adsunt Rex & Regina] tertium in processu Castellionensi testem, D. Rudolfum de Petrochinis. Ita loquitur: Scio, quod D. Ferdinandus Gonzaga, Marchio Castellionis, matrimonium contraxit in Hispania cum D. Martha Tana: atque id scio, non tantum per litteras, quæ illa de re nuntium attulerunt Castellionem, annis fere XL jam elapsis (deponebat hæc ille testis Castellione anno MDCVIII, mense Julio) sed etiam, quia hic illos vidi, ut legitimos conjuges decet, inter se agere per annos circiter viginti, quibus in eorum ministeriis atque ædibus versatus fui. Profectus quoque fui cum ipsis in Hispaniam, ibique relatum mihi est, quanta solennitate ibidem celebraverant olim Principes mei suas nuptias, interventu etiam Imperatoris Rudolfi, qui hodiedum vivit, atque Ernesti fratris ejus, honoratas. Ad hæc probe memini, [item Rudolfus futurus Imperator,] ex legitimo isthoc matrimonio primogenitum prodiisse B. Aloysium, natum in arce Castellionis anno MDLXVIII; ibidemque sacro tinctum fuisse Baptismo, cujus cærimoniæ solennes postea suppletæ fuerunt in ecclesia S. Nazarii, suscipiente infantem de fonte, illustrissimo D. Prospero Gonzaga, nomine Serenissimi Guilielmi Mantuæ Ducis; & quidam juvenis, litterarum studiosus e familia Rossi Paduana, pulcherrimam post baptismum recitavit orationem vernacula lingua. Porro educatus fuit Catholice Aloysius, & suo tempore sacro Chrismate confirmatus. Congruunt cum hisce depositiones quarti & quinti testium, Jacobi de Dyrrachiis, & Jacobi de Bellarinis; qui ambo fuerunt, æque ac modo dictus Rudolfus de Petrochinis inter domesticos Principis ministros, qui adfuerunt etiam ipsi baptismo prædicto. [Veniunt conjuges Castellionem 1567, 19 Martii.] Addit tamen insuper, quod notabile est, primus illorum, rediisse Marchionem Ferdinandum ex Hispania Castellionem, cum sponsa seu uxore sua, die festo S. Josephi, anno utique MDLXVII, quippe priori anno MDLXVI, quo peperit Regina mense Augusto, constat ipsos adhuc in Hispania, eatenus saltem, mansisse: sequenti vero anno MDLXVIII, ante festum prædictum Castellione Aloysium natum fuisse.

f Quando ipsa matter adhuc in vivis agebat; quæ exinde desperatam fere sanitatem, intercessore filio apud Deum, sibi mirabiliter restitutam vidit; duplici titulo læta, tum quod sanata esset, tum quod sanata a filio: qui & facto illo satis superque testatus est matri, non omnino mortuum esse se, sed vitam vivere feliciorem in cælis. Signum quoque futuræ sanctitatis videri potest fuisse, quod D. Camilla, testis Cast. VII, affirmat, sibi narrasse Marchionem Martham, matrem B. Aloysii, quod quam diu utero illum tulit, ita ferebatur ad legendos spirituales libros, ut nulla lectione satiaretur: quod sibi fatebatur, & mirabile tunc visum fuisse, & numquam deinceps, etiam dum uterum portaret, accidisse.

g Fuerit ille Joannes Bapt. Pastorius, patruus aut aliter propinquus Fausti Pastorii, qui postea ibidem etiam ipse Archipresbyter fuit, & electione Pontificia constitutus Judex, in causa processus, a se faciendi pro canonizatione Aloysii an. MDCVIII.

h Scripserat hic interpres noster; Aloysius, seu quod idem est, Ludovicus appellatus est. Malim ego, prætermisso illo additamento, textum Auctoris Italicum sequi, in quo simpliciter appellatur Aloysius: idque nominis puero in baptismate solenni impositum fuisse, testatur etiam Jacobus de Bellarinis in processu Castell. testis V: & initio Commentarii nostri ostendimus, ita appellandum esse.

i Adfuit quoque, uti testatur Jacobus de Dyrrachiis in processu Castell. testis IV, Excellentissima Domina uxor D. Alfonsi Gonzagæ (is patruus erat Aloysii & Dominus Castelli Gofredi, sive Gaufredi, si ita malis) atque suscepit cum Marchione Prospero puerum de fonte baptismali, matrina. Quid hic præstiterit Marchio Prosper, testatur ipse juratus anno MDCVII, XVII Octobris, in processu Mantuano in genere, aliaque nonnulla eodem spectantia addit, ita inquiens: Scio quod B. Aloysius Gonzaga fuit legitimus & primogenitus filius illustrissimi Domini Ferdinandi, Marchionis Castellionis de Stiveriis, [Baptismo præsens Prosper Gonzaga.] atque illustrissimæ Dominæ Marthæ Santeniæ, legitimæ uxoris ejus: & ex iis, in legitimo matrimonio conviventibus, procreatus & natus fuit. Et ego, pro serenissimo Duce Guilielmo felicis recordationis, ipsum suscepi e fonte baptismali … Prædicti Illustrissimi parentes beati Juvenis, duxerunt perpetuo vitam quam maxime probam, christianam atque catholicam; & pater convenientem professioni suæ, Ordinis Alcantaræ, in quem Eques adlectus fuerat. Ambo autem gravi doloris sensu affecti sunt, quando filius animum ad Religionem appulit.

k Non dissimilis fuerit testificatio, ex qua hæc Ceparius scripsit, illi, quam deinde dedit testis Cast. XIII, R. P. Gasper Alperius, hunc in modum: Ut magnam in me habebat fiduciam, nonnumquam aperuit mihi arcana sua familiariter, dicens, quod rerum omnium, [Præcipua Aloysii pueri delicta.] quæ sibi aliquando animum anxissent in vita sua, fuerunt duæ sequentes. Primum, quod surripuit a militibus suis pulverem tormentarium, quo tempore morabatur cum patre suo Casali majore, quadrimus puer. Consolabatur tamen sese hac cogitatione, quod milites isti dedissent sibi non inviti id quod abstulerat, si petiisset; quodque æstimari universim res surrepta posset uno fortasse Julio, non pluris. Alterum dolebat, quod sub idem tempus ab iisdem militibus didicisset verbulum quoddam minus honestum, eoque fuisset aliquoties usus, nescius tum quid notionis subesset. Attamen, quod ætate grandior, novem puta annorum, id resciens, pœnituerit; seque illius, qualiscumque delicti, accusaverit apud Sacerdotem. Quia vero insinuaverat, hæcce duo præcipuam omnium, quæ in vita gesserat, dolendi causam sibi esse; dixi, O beatum te! quod ei ruborem incussit, fecitque, ut deinceps minus mihi fideret res suas.

l

Ad hanc quoque ætatem, septennio minorem, referendum est, quod scribit de Aloysio in Vita S. Stanislai Kostkæ Daniel Bartoli lib. 1, cap 2, probans utriusque exemplo, quod, [Pietas in pueris] cum ætas puerorum tenera & pene infantilis, pro capacitate sua, inclinat animum ad pietatem; id propemodum infallibile signum sit, infusam illis a Deo esse admirabilem quemdam tenerrimumque amorem pudoris virginalis, non solum discrimina ejus, sed & umbras, [signum est futuri pudoris] & tutissima quævis timen tem; quamquam vixdum ipsi intelligant, quid rei virginitas sit; neque precentur Deum (quod grandiores natu omnino oportet facere) ut illam in se illibatam ab impuritatis noxia conservet. Tali autem gratia dignari solet Deus illos præcipue, quibus constituit summum illud rarumque virginitatis donum ad usque mortem conservare; infundendo illorum animis, dum adhuc tenera minusque considerata & lubrica est pueritia, horrorem grandem, sanctumque odium adversus omne genus turpitudinis libidinosæ, imo adversus illa quoque, quæ aliis nullam turpitudinis speciem habere videntur.

Exemplum seu factum Aloysii in hunc fere modum italice describit Bartolus, exceptum a se ex ore Dominæ Camillæ Ferrari, quæ cum Aloysio educata, cum eoque adhuc puero interdum lu sit & pars lusus fuit de quo hic agimus; mortua Castellione, trium & octoginta annorum ætate expleta. Tantillæ, inquit, ætatis adhuc erat Aloysius, ut ei Domina mater sua, [sic Aloysius puer] sub cujus oculis educabatur, permitteret ludere cum aliis pueris utriusque sexus, quibus aula patebat: quando instituerunt quodam vespere lusum nescio qualem, nisi quod hac lege colluderent, ut quisquis impositum sibi munus suo tempore & modo, ubi signum dabatur, non obisset, pignus quodpiam e suis crepundiis deponeret; quod, absoluto lusu, antequam sibi denuo vendicare posset, oportebat eum pœnæ nomine præstare, quod victori collibitum erat ei præscribere. Jam vero Aloysius, cui, ut aliis, acciderat a statutis lusus aberrare; ut, quod posuerat pignus, redimeret, jussus fuit osculari umbram, [ne quidem sustinet osculari] quam forte interposita inter parietem & lucernam puella formabat objectu corporis sui in dicto pariete: & velim credere, deformem, si non & monstro similem fuisse, quales esse solent umbræ; atque inde victorem capere occasionem voluisse ridendi & risu finiendi lusum. At vero seu formata recte, seu deformis fuerit umbra, Aloysius, ut audiit, osculum, non dico puellæ, sed puellari tantummodo umbræ dandum, continuo verecundia suffundi, indignatione succendi, toto vultu inflammari, & pignore sociisque relictis inde se subducere, non sine turbamento lusus & lætitiæ puerilis: nec quisquam deinceps potuit eum ad istiusmodi lusus cœtusve allicere ullo modo. Quæ res ut puerilis videri possit, [umbram puellæ in pariete:] nolle osculari umbram humani corporis; ausim tamen ego asseverare, tam heroicum honestatis virginalis facinus illud esse in puerulo, quam foret in grandiore natu, non osculari corpus verum, ubi in honesto multorum, contubernio similis jussio urgeret.

Alterum exemplum verecundiæ virginalis, quod puer edidit Stanislaus, [& B. Stanislaus Kostka] alio titulo huc non adduco, quam ut amplius confirmetur sententia Bartoli, asserentis, Deum teneris adhuc puerorum, ad pietatem proclivium, mentibus immittere horrorem quemdam singularem a quavis specie turpitudinis, præsertim illorum, quos sibi castos vivere usque ad extremum spiritum cupit. Ad historiam quippe Aloysianam factum hoc Stanislai vix & ne vix quidem spectat: nisi forte, ut inde appareat quam similibus utrumque prævenerit Deus gratiis in ætate tenellæ, quos scimus deinde etiam similes fuisse moribus & sanctimonia vitæ; & eamdem ingressos esse, post ardua certamina cum suis, Societatem Jesu; ibique comsummatos in brevi explesse tempora multa, & castissimas animas suas inde immisisse cælo. Est autem hujusmodi. Pater Stanislai, ut erat princeps multorum subditorum & magnanimus, vivebat splendidissime, & quotidie variis de causis commeantes ad se, subditos, amicos, exteros, excipiebat multos hospitali mensa. Inter accumbendum siquis forte convivarum (uti, pro dolor! nimis quam frequenter fit) in colloquium inferret quidpiam, quod pudicis auribus officere poterat; continuo Stanislaus turbabatur animo, mox erubescebat, tum oculis vultuque demissis videbatur sese intra se abscondere velle. [ad verba minus modesta] Cum vero dissolutiores isti locutores non animadverterent, se talibus dictis offendere virginalem innocentis pueri modestiam, cujus sola verecundia, illorum licentiam castigare debuerat; ipsos Stanislaus, quod ei per ætatem & præsentiam patris non licebat verbis, reprehendebat factis. Nam sublatis vultu & oculis in cælum, ibique tantisper fixis (seu vere deliquium pateretnr animi; sive, quod patri ejus videbatur, spiritu raperetur in ecstasim, nullo remanente motu in corpusculo) declinabat præceps in alterum latus, &, nisi tempore sustentabatur, impingebat capite in terram.

De hac tam admirabili affectione, qua non tantum animus Stanislai, sed corpus quoque ita commutabatur, ut haud aliter quam si lascivi sermones isti plagam ei intulissent mortalem, linqueretur spiritu & caderet non sine periculo in terram, testantur etiam Processus Cracoviæ fabricati fol. 180 & 192; [alienaat mente cadit in rertam.] præterquam quod frater Stanislai Paulus, e persecutore ejus admirator & imitator virtutum ejus factus, & jam senex in Societatem Jesu & ipse adlectus, in eodem Processu fol. 89, hisce verbis latinis juratus loquatur: Cum mensæ paternæ coram assideremus, & aliquid, pro more seculari, liberius ab aliquo hospitum proponeretur; fraterculus meus carissimus Stanislaus, obversis in cælum ocellis, extra se factus quasi exanimis, sub mensam delabebatur, non sine periculo læsionis, nisi ab assidentibus raptus subito, a casu probibitus fuisset. Notum id erat omnibus domesticis, & omnibus erat admirationi. Neque id semel tantum (ita fere prosequitur Bartolus) accidit, ut casus reputari possit: verum, induci ab hospitibus super mensam turpiloquium, eoque percepto Stanislaum elevare oculos in cælum, & animo destitui in terra; tam certo & semper aliud ex alio sequebatur, ut amantissimus filii sui pater, experientia multiplici doctus causam tam insoliti deliquii; simul atque convivarum quispiam ordiebatur sermonem minus castum, ipse aut aliud collocutionis argumentum interponeret; aut, si ne sic quidem divertere ab se inhonesta loquentem posset, rogaret palam, ut linguæ temperaret in gratiam Stanislai: alioquin (& hoc subridendo dicebat) videbitis ita eum animo ascendere in cælum, ut capite præcipitet in terram.

Infra septennium ætatis Aloysii possunt etiam ex parte contigisse quæ deponit Rudolfus de Petrochinis, testis Castell. III, in hunc modum: Scio, B. Aloysium ab infantulo vixisse in fide catholica & obedientia sanctæ Matris Ecclesiæ. [Aloysii fere Septennis acta quædam alia.] Simul ac mane surrexerat, jubebatur a Magistro suo positis humi genibus recitare Exercitium quotidianum aliasque orationes. Magistrum autem habuit Dominum Joannem Albertinellum, Castellionensem; eoque deinde mortuo, Dominum Julium Brixianum, Cremonensem. Missam audiebat quotidie: & frequenter pro devotione sua opellam aliquam conferebat in ministrando facienti ad aram Sacerdoti. Imo in tenera illa ætate jam monstrabat sanctitatis, animæque puritatis indicia; quæ & incrementa ceperunt cum annis, tanto majora, quanto magis se prodebat usus rationis: atque admodum puer adhuc erat, quando reprehendebat mira libertate illos, qui paulo immodestius verbum forte proferebant. Et hæc scio, quia præsens vidi & audivi.

CAPUT II.
Qualem vitam Castellione septennis, octennis Florentiæ, Aloysius duxerit.

IV

[22] Ubi septimum annum attigit Aloysius (quam ætatem inter Aristotelem sanctosque Doctores ad ratiocinandum, [Septennis ad Deum convertitur:] atque adeo ad virtutem & vitium maturam esse, convenit) tanto se ardore ad Deum colendum convertit, seque ita penitus illi consecravit, ut illud postea suæ conversionis tempus appellare sit solitus. Quin & suis deinde melioris vitæ Magistris, quibus arcana conscientiæ credebat, inter prȩcipua Dei in se beneficia hoc se ponere narrabat, quod septennis a seculi amore ad Deum traductus esset a. Porro quanto cælestium donorum præsidio, jam inde, postquam illi ratio competere cœpit, Deus ejus conatus vel antevenerit vel secundarit, ex eo manifestum est; quod quatuor Sacerdotes, b qui diversis locis atque temporibus Confessionum ipsius, etiam earum quæ universam ætatem complectebantur, ante & post initam Societatem, fuerunt arbitri; atque inter hos Robertus Bellarminus, Cardinalis illustrissimus, qui sub ejus obitum, totum vitæ tempus recensenti operam dedit; omnes, quamvis alii aliorum testificationis ignari essent, [servatque innocentiam baptismalem,] consensu scriptum fecerunt, numquam eum vel letiferam noxam concepisse, vel haustam in Baptismo Dei gratiam effudisse. Quæ res tanto plus admirabilitatis habet, quod maxime lubricam vitæ partem, non in monasteriis sacrisque Religiosorum septis transmisit, in quibus, sive deficientibus peccandi illecebris, seu suppetente tum ad sanctam consuetudinem, tum ad animorum subsidia, tanta Deo mancipatorum hominum copia, haud paulo facilius est, quam in vulgari licentia, Dei gratiam tueri: at iste jam inde ab incunabulis in Principum aulis versari cœpit. Nam supra, quam quod in paterna natus eductusque erat, [licet in Principum aulis viveret;] complures dein annos apud Magnum Hetruriæ Ducem, Mantuæ item Ducem, Hispaniarum Regem consumpsit; necessaria Principum ac Dynastarum consuetudine, & promiscuo hominum cujuscumque ordinis, uti res ferebat, usu semper implicitus: & tamen inter paternæ domus delicias, vitæque aulicæ irritamenta, mentis integritatem, quam in Baptismo, velut candidam vestem induerat, ab omni labe puram intactamque servavit.

[23] Quapropter merito c Bellarminus Cardinalis, cum in sermone mecum aliisque compluribus de egregiis Aloysii etiam tum viventis virtutibus, firmis argumentis aliquando docuisset, [quod insigni Card. Bellarmini testimonio,] numquam deesse in hac Ecclesia, quamvis ancipiti conflictu districta, quosdam homines eximia sanctitate vitæ, qui etiam dum vivunt in stabili apud Deum gratiæ gradu sint positi, disertim hæc subjunxit: “In horum numero, qui tam arcta atque indissolubili necessitudine Deo sunt adjuncti, equidem Aloysium nostrum ego, quem minime fugit quid in ejus mente agatur, collocandum censeo.” Aliud præterea quiddam idem Cardinalis, in prȩclaro illo testimonio d legitime consignato firmatoque, adiecit; quod rationum sanctioris interiorisque vitæ non penitus rudibus, testisque auctoritatem reputantibus, longe etiam majorem admirationem movebit. Confirmat enim, jam inde a septimo ætatis anno, B. Aloysium vitam perfectam, omnibus sanctitatis numeris absolutam egisse: cujus prȩrogativæ dignitatem prudentibus æstimandam relinquo. Ac videtur Dei voluntas ita tulisse, ut ipsi sinistri genii, ejus adhuc pueri morum sanctitatem, destinatamque jam in cælo gloriam prȩdicarent. Cum enim quidam e Franciscanorum Ordine, quos Observantes appellant, clara, quacumque iter haberet, sanctimoniæ fama Castellionem profectus, in cœnobio suæ familiæ, cui a S Maria nomen, uno ab urbe miliario conquiesceret; magni sunt ad eum videndum, poscendasque ejus preces facti concursus. Et, quoniam increbuerat, quædam illum supra vim mortalem facere, multi a dæmonibus insessi vexatique, [ipsorumque dæmonum confirmatur.] ut ejus execrationibus levarentur, adducti. Ibi, cum Sacerdos ille, frequenti populo, hominibusque etiam illustribus, & in his Aloysio puero, alteroque ejus germano minore spectantibus, diras in dæmonem de more maxime jaceret; atri illi genii elata voce, intentaque in Aloysium manu, Videtisne illum? exclamant; hic demum est, quem cælum, & multa inibi manet gloria. Mandata ea vox memoriæ, totaque Castellione vulgata: neque desunt hodie, qui se coram eam audisse testificantur. Tametsi vero dæmonum, qui mendaciorum sunt parentes, verba nullam fidem merentur; crediderim tamen, quo magis eos suæ vesaniæ puderet, ut sæpe alias, verum edicere vi divina fuisse compulsos.

[24] Etenim tam excellens jam tum erat de hoc sancto adolescente hominum opinio, ut in ejus vita ac moribus speciem sibi delapsi de cælis Angeli videre viderentur. [Statas quotidie preces] Domi quotidie nixus genibus, preces, quæ Exercitium quotidianum inscribuntur, Psalmos septem de pœnitentia, Officium B. Virginis, vel seorsim, vel una cum aliquo comite recitabat, aliaque præstabat officia pietatis. Adeo libebat humi inter precandum procumbere, ut non pulvinum, aut quid simile genibus subjici sustinuerit; idque deinde (ut postea narrabo) in omni vita solenne tenuit. Per idem tempus, [nec in febri quidem intermittit.] febri quartana octodecim ipsos menses vehementer est exercitus; etsi, cum principio esset ardentior, postmodum minus eum in lecto attinuit. Interea sedate ferebat ejus dolorem, neque intermittebat umquam, quin Officium beatæ Virginis; Psalmos qui Graduales, quique Pœnitentiales dicuntur, & alias statas preces pronuntiaret quotidie. Ubi tamen interdum solito erat imbecillior, accersebat e feminis matris administris quæ sublevaret legentem: ut autem omnino cessaret, adduci numquam potuit. Hæc sunt quæ, non amplius septem annos natus B. Aloysius, fundamenta jecit virtutis Christianæ; ut minime mirum videri debeat, si ad tam excelsum, quam posthac explicabimus, fastigium illum adduxerit.

V

[25] Ferdinandus Marchio, ab expeditione Tunetana, plus duos annos in Hispanica regia moratus, [Octennis prædicit matri] cum in suæ ditionis terras revertisset, ut Aloysium, suæ stirpis maximum, pristino illo militari ardore deposito, pietatis & modestiæ plenum reperit; cum præclaram illam indolem, & majorem quam pro ætate prudentiam mirabatur, tum gaudebat plurimum, idoneum se parentibus sibi populis regendis heredem esse nactum. At ille, octo jam natus annos, alia longe consilia cum animo suo agitabat, cogitationesque jam de sublimiori quodam virtutis gradu susceperat; neque eas aliquando matri dubitavit exponere, [se futurum Religiosum:] quam cum sæpius dicentem audisset, quando pluribus jam liberis esset aucta, jucundum sibi fore, ex iis unum aliquem Religioni addictum videre, ipse ei secreto; Affirmasti, inquit, mater, gratum tibi futurum, si quem filium habeas, qui in religiosa familia versetur; equidem hanc tibi gratiam Deum gratificaturum esse confido. Alio vero die, cum eadem iterasset; adjunxit, sperare etiam, se illum fore. Mater, quamvis, quod primogenitus esset, abhorrenti similis sermonem abrupit, filiumque inde se cum his dictis auferre jussit; tamen illa mandavit animo; &, quod eum in colenda pietate multum videret esse, credere cœpit, ita, uti dixerat, fore: tametsi, ut postmodum suscepta Religione fassus est, nihildum id temporis in ullam partem certi constitutum habebat, sed suam dumtaxat pie vivendi consuetudinem sequebatur.

[26] [tum a patre, Balneis Lucensibus uso,] Dum hæc geruntur, crebris rumoribus affertur, pestilentiam tota Italia serpere. Ejus metu Marchioni visum est faciendum, ut se cum universa familia in Montem-Ferratum transferret. Ibi dum versatur, gravibus articularis morbi doloribus conflictari cœpit: quapropter medicorum voluntate ad balneas Lucenses proficisci statuit, unaque secum Rudolfum alterum natu filium, cujusdam, qua tenebatur valetudinis curandæ, atque etiam Aloysium perducere. Scilicet, ut in reditu Florentiam diverteret, atque ibi in aula Francisci Medicæi, Magni ducis Hetruriæ, sive necessitudinis, quam in regia Catholici Regis cum eo constitutam habebat, retinendæ causa; [Florentiæ cum fratre Rudolfo relinquitur,] sive quo facilius Hetrusce loqui condiscerent, utrumque relinqueret. Ergo æstate anni MDLXXVII e ineunte, cum a conjuge, vehementer querente, id ætatis liberos tanto intervallo ab se divelli, discessisset, recta ad balneas contendit. Inde, postquam iis aquis satis erat usus, Florentiam flexit; a qua cum prope abesset, nuntiareturque portas omnes metu pestilentiæ diligentissimis custodiis septas teneri, in Fesulanum Jacobi Turcii familiaris sui se recepit: interea Magno Duci nuntiari jubet, ejus se salutandi caussa advenisse. Accepto responso, urbem ingreditur, atque a Duce accipitur, cum eximii significatione amoris.

[27] Hic Dux, cum ei Marchio filios suos obtulisset, tantopere eo munere delectatus est, [studiorum causa.] ut non alibi eos, quam in suo palatio diversari vellet. Verum quia suos ille liberos, non aulicis modo moribus, sed liberalibus etiam studiis imbui cupiebat, non longe post, bona Ducis venia, inde abductis, domum, in vico cui ab Angelis nomen est, attribuit. Deinde ante digressum, filiis moderatorem universæque familiæ œconomum addidit Petrum Franciscum Turcium, qui nunc Joannis Medicæi viri Principis domum administrat; cujus fidem & prudentiam in proprio famulatu suo diu multumque probaverat. [addito œconomo.] A cubiculis esse voluit Clementem Ghisonium, nunc Marchionis, qui hodie Castellioni imperat, [cubiculario,] Prætorio præfectum. Accessit, præter ceteram familiam, ipsorum splendore dignam, Julius Brixianus, Cremonensis Sacerdos, singulari probitate, qui eos cum Latinis litteris, tum honestis moribus informaret. Annum jam Aloysius omnino nonum expleverat, quando a parente Florentiæ relictus est; ubi dum Latino Hetruscoque sermone eruditur, duo & amplius anni fluxerunt. [atque magistro;] Festis diebus aulam celebrabat: atque initio, ut moderatori puritiæ suæ morem gereret, ludo quoque persona sua digno nonnumquam vacabat: ceteroquin adeo lusionibus non ducebatur, ut serenissima Eleonora Medicȩa Mantuæ dux referat, Aloysium, ab se sororeque sua Maria, quæ hodie Gallorum Regina est, tum prope etiam infantibus, ad hortos, laxandi inter se animi causa invitatum, negare solitum se ludis oblectari; malle arulis erigendis, consimilique aliqua pietatis exercitatione occupari f.

VI

[28] Non diu Florentiæ erat versatus, cum præclaros effecit in rerum cælestium usu processus, sic ut deinde Florentiam suæ pietatis parentem vocare sit solitus. [ubi Deiparæ volens gratificari] Atque imprimis tanta animum ejus erga beatissimam Virginem Matrem, Dominam nostram, observantia cepit; ut quoties de ea in sermonem incideret, vitæque ejus sanctissima mysteria volveret animo, colliquescere cælesti gaudio videretur. Fecit eo plurimum, tum communis Florentini populi erga ejusdem Virginis effigiem, quæ in ea urbe Annuntiatæ titulo colitur, eximia veneratio; tum lectio libelli, quem de mysteriis Rosarii Gaspar Loartes, Sacerdos e Societate Jesu, conscripsit. Inter eum legendum, cum se desiderio sentiret accendi gratum aliquid acceptumque cælorum Reginæ faciendi; venit in mentem, nihil ei jucundius accommodatiusque præstari posse, quam si, ejus castimoniæ, quantum mortali fas est, [virginitatem perpetuam vovit,] imitandæ studio, suam illi virginitatem voto obligaret sacraretque. Igitur cum ante eam quam dixi imaginem aliquando precaretur; quod ad ejusdem Virginis honorem verteret, Deo vovit, integram se inviolatamque virginitatem suam perpetuo servaturum g: quod votum adeo semper sancte exacteque persolvit, ut vel ex eo liqueat, quam Deus illud ratum habuerit, quamque præcipuo amore Mater Virgo in suam ipsum fidem clientelamque receperit. Siquidem, qui ei a Pœnitentiæ sacris fuerunt, ac nominatim Bellarminus Cardinalis, in eo testimonio quod jurejurando firmavit, & plenius Hieronymus Platus in schedis illis Latine scriptis, [vicissim singularis puritatis donum,] asseverant, B. Aloysii & corpus omni sensu motuque libidinis, & mentem omni cogitationum imaginumque obscœnitate, quæ vel tantillum cum hoc ejus voto propositoque pugnaret, dum vixit, caruisse.

[29] Quam rem, humana omni vi industriaque majorem, satis apparet, tamquam proprium quoddam donum, a Deo carissimæ Matri suæ postulanti datam esse. Quod, quam sit eximium, intelligit, qui reputabit, S. Paulum (sive illi de se, seu de alio sermo est) ter Dominum rogasse, ut stimulum ab se carnis averteret; [etiam in Sanctis rarum, consecutus;] S. Hieronymum, in illa solitudine, eidem retundendo, crebris saxorum ictibus nudum pectus converberasse; S. Benedictum, rejectis vestibus, totum se in vepres induisse; S. Franciscum, item nudum, in hibernis se nivibus volutasse; S. Bernardum, collo tenus glaciali immersum stagno, importunum ardorem restinxisse; paucos quosdam e Sanctis, quos Deo singulari munere cohonestare visum est, vacuitatem ab hac tyrannide esse consecutos. Et tamen, si qui exstiterint, diuturnis eo precibus, ac lacrymis aspirarunt. [Lib. 1, c. 4.] Talem S. Gregorius Magnus in Dialogis perhibet fuisse Equitium, sanctum Abbatem: qui, cum adolescens, ejusmodi sibi faces admoveri sentiret; non prius Deum longis, crebrisque precibus obsecrare destitit, quam ille eum misso Angelo, perinde ut recens natum infantem, omni hujus generis illecebra atque inflammatione liberasset. Abbatem quoque Serenum prodidit Cassianus, cum frequentibus jejuniis, precibus, fletibus a Deo munditiam mentis impetrasset; alterum tantum sumpsisse negotii, ut suam corpori quoque conciliaret; ac tandem opera item Angeli factum esse, ut post id locorum, ne quidem secundum quietem, nedum vigilans, vel levissimo impetu concitaretur. [Collat. 7 c. 1. 2.] Denique nostræ memoriæ propior S. Thomas, qui Angelici Doctoris nomen invenit, cum ab se ardenti titione lascivam puellam abegisset, eumque deinde Angelus quasi quodam cingulo vinxisset, & ipse hujus vere Angelici beneficii compos est factus. Neque vero Aloysio (quem, qui eo familiari sunt usi, multi sanguinis ac spiritus, atque ad res gerendas acrem & intentum fuisse consentiunt) nativum aliquod frigus stupore sensuum, tam sedata atque obedientia membra, tamque pura pectoris arcana præstabat. Fateamur ergo divinum atque inusitatum munus fuisse, ab eximio in ipsum Dei parentis Virginis favore profectum, quam proinde matris loco, tenero quodam amore & pietate in omni vita complexus est, magnamque in ea suarum rerum omnium spem collacavit.

[30] Non tamen ipse, ad hoc tam præstans beneficium tuendum, singulari sua in sensibus severe moderandis vigilantia, parum momenti attulit. Nam etsi nihil illum hujus generis valde solicitum habebat, [sedulus nihilominus ad custodiam sensuum,] amore tamen virginalis pudicitiæ, ac sanctitatis, jam inde ab ea die, in speculis esse, semetipse suosque sensus circumspicere, & exquisita quadam cura observare perpetuo cœpit. Imprimis vero oculos ita semper ab omnibus flagitii illecebris refrenare, eademque potissimum de caussa, iis humi defixis, ingredi per publicum. Mulierum autem familiaritatem atque congressum, supra quam credibile est, [& muliebris consortii fugam.] ubi ubi versatus est, in vitæ perpetuitate tantopere refugit, ut nativam ei quamdam cum illis discordiam esse diceres, adeo ne conspectum quidem illarum ferre posse videbatur. Castellione a nobilibus feminis, quas e suo comitatu ad ejus cubiculum mater interdum quidpiam nuntiatum allegabat, non nisi per conniventem januam, dejectis, ne eas videret, in terram oculis, mandata accipiebat, & reddebat, quam paucissimis. Quid? quod ne matri quidem ipsi sine arbitris loqui sustinebat. Ergo, si quando, dum cum ea in cubiculo vel cœnatione agit, interea ceteri dilaberentur; confestim & ipse discedendi caussam quærere; & si minus eam reperiret, ingenuo quodam rubore suffundi: tam singularis nimirum erat ejus solicitudo & cautio. Rogatus quondam ab erudito quodam viro, qui id animadverterat, ecquid ita mulierum, atque adeo matris etiam aspectum aversaretur; ne virtutem proderet, ingenitæ potius id verecundiæ assignavit. Præter alia, quæ ipsi cum patre convenerant, & illud fuit; ut ad omnia, præterquam ad feminarum congressiones, sese adhiberet: ceteris in rebus, pro eo ac deberet, in ejus se potestate futurum. Itaque Marchio, postquam hujus propositi adeo tanacem esse sensit, ne qua molestus esset, morem semper ejus voluntati gessit. Ipsemet etiam nonnullas illustres feminas, quas sanguine maxime attingebat, umquam se negavit aspexisse. Erat vero hic ejus mos adeo pervulgatus, ut a familiaribus per jocum identidem feminarum hostis audiret. h

VII

[31] Ad hæc, Florentiæ cum esset, cœpit conscientiam per Confessionem, crebrius quam adhuc Castellione fecerat, [Confessionem generalem instituit,] expiare, apud Sacerdotem e Societate Jesu a moderatore designatum [P. Franciscum a Turre,] qui tunc ibi Collegio præerat. Ad hunc cum primum confitendi causa, ante domi multum diuque meditatus, probeque instructus, adiisset; tantam adversus illum reverentiam, verecundiam, suique despicientiam adhibuit, quasi mortales omnes scelerum multitudine superaret. Vix ad ejus pedes acciderat, cum deficienti animo labitur, atque a moderatore necessario sublevatus domum reducitur. Eodem postea reversus, totius ætatis suæ noxas aperuit Confessario; idque, ut, posteaquam religioso cœtui aggregatus est, sæpe prædicantem audivimus, summa animi sui consolatione. Nimirum hoc illi noscendi sui, & rationum arctioris cujusdam vitæ suscipiendarum initium fuit: cœpit enim tum quamlibet actionem suam studiose excutere, &, si quid in ea vitii comperisset, ejus fibris penitus perscrutandis atque evellendis insistere. [iracundiæ reprimendæ] Primum ergo animadvertit, se, quod fervidiore esset natura, nonnullo quandoque stomacho facile efferri, & exardescere; qui etsi non erumperet, ægritudine tamen animum ac dolore vexaret. Dedit igitur se ad cogitandam iracundiæ turpitudinem; quam manifesto apparere & eminere dicebat, cum animo ad pristinam tranquillitatem revocato, sentiret hominem, dum ira teneatur, exisse quodammodo de potestate. Id cum reputaret, decrevit in futurum, ad eam animi pestem compescendam, atque adeo depellendam incumbere: tandem, Dei ope, & summa animi sui contentione, sic eam funditus vicit, ut omni postmodum iræ motu carere sit visus.

[32] Adhæc in hominum congressibus, sæpe sibi verbum aliquod effluere animadvertebat, quod alienæ famæ deterendæ videretur: ac tametsi, ut ipsemet postea fassus est, [& detractioni cavendæ,] quidquid id erat peccati, vix umquam erat tantum, ut in iis numerari posset quæ ob levitatem venialia dici consueverunt; tamen hujus gratia sibimetipsi displicere, ac ne similis se præterea criminis apud Sacerdotem reum agere cogeretur, non aliorum modo amicorum, sed etiam familiarium consuetudinem & colloquia fugitare; atque in recessu ac solitudine, ubi nihil, quod ullam labeculam conscientiæ posset aspergere, vel diceret vel audiret, plurimum versari cœpit. Nimiæ quidem id religioni & severitati tribuebatur; [silentioque] at ille scilicet, quid alii sentirent, susque deque habebat. Ab eo item tempore omni ludi genere reliqua ætate perpetuo abstinuit. Præterea tantum majoribus obediendi amorem imbibit, [& obedientiæ intendit.] ut neget moderator vel levissimum umquam imperium ab eo suum fuisse præteritum. Quin immo fratrem suum natu minorem Rudolfum, si quando videret, vel morum, vel litterarum Magistri objurgationes ferre molestius, coarguebat; atque, ut imperii audiens esset, hortabatur.

[33] Famulorum eam habebat rationem, atque ad eum modum illis imperabat, ut ipsosmet verecundiores faceret. Itaque negant umquam eum pro imperio, sed his fere verborum formulis præcepisse: Nisi tibi molestum est, licet hoc facias: Si tibi commodum est, hoc abs te velim: Amabo te, hoc mihi effectum da: quæ cum diceret, tanta erat in eo suavitas, ut famulorum se misericordia valde permoveri ostenderet. Ea re sibi eorum animos arctissime devinciebat. Verecundia tam erat singulari, ut conspectum cubicularii, mane eum vestientis, erubesceret; vixque induendis caligis summos extra lodicem pedes porrigeret: adeo verebatur, ne quid in se nudi aspiciendum præberet. Ad Sacrificium quotidie, festis vero diebus, ad Vespertinas etiam preces itabat. Nihil id temporis de contemplatione, meditationeque rerum cælestium adhuc cognorat, recitationi duntaxat precum intentus. Igitur quotidie prima luce eas, quæ Exercitio Quotidiano continentur, aliasque, quas supra memoravi, supplex summa reverentia atque attentione recitabat, ac vespere easdem iterabat. Sub idem tempus necdum quidem cum animo suo fortunæ se bonis abdicare decreverat; deliberatum tamen habebat, si ea retineret, quam posset innocentissimum accuratissimumque vivendi modum tenere. Atque hac gravitate morum id ætatis B. Aloysius erat præditus, eosque divinæ philosophiæ fines attigerat, a quibus longe sæpenumero absunt, qui complures annos in severioris vitæ disciplina posuerunt.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

[Septennis se ad Deum convertit,] De illa ætate & conversione Aloysii ad Deum, ita depromit testis Rom. XI, Mutius Vitellescus: Audivi ex ore ejus, pro illa qua inter nos agebamus fiducia, quod non angebatur, ne forte, compos rationis factus, non converterit se illico ad Deum, seque ei non statim obtulerit: quia probe noverat, se illud fecisse per gratiam Dei.

Et testis Castell. II, cujus curæ & custodiæ septennem puerum parentes commisere; Scio, inquit, quod B. Aloysius, quando attigit usum rationis, vivere vitam cœpit sanctam & angelicam, conjunctam cum innocentia morum & bonitate vitæ tam singulari, ut Angelus vere dici potuerit. Crescebat autem cum ætate etiam pietas ejus & exercitatio virtutum. Quotidie assistebat incruento Missæ sacrificio, recitabat Exercitium Quotidianum, [& variæ pietatis opera obit.] Psalmos septem pœnitentiales, Officium B. Mariæ Virginis, idque cum singulari attentione: imo adhuc infans cum esset, secedebat non raro, & abdebat se in angulum aliquem orationis causa. Hæc autem scio, quia vidi; & sciet quoque D. Petrus Franciscus Turcius Florentinus, qui ei præerat moderator morum.

b Primus illorum, qui Confessionem Aloysii generalem exceperunt, fuit P. Ferdinandus Paterno, Siculus; [Quater generaliter confessi] cui Aloysius, æque ac ipse in Hispania tunc agens, annos XIV natus, eatenus vitæ suæ acta in tribunali Pœnitentiæ aperuit. Alter post reditum Aloysii ex Hispania, eum audivit Mantuæ; & is fuit P. Antonius Valentinus. Tertius, P. Hieronymus Platus, jam Novitium Romæ agenti, aures pro Confessione generali dedit. Quartus fuit P. Robertus Bellarminus; apud quem totius vitæ delicta in extremo morbo expiavit. Et hi quatuor sunt, [nullum apparet peccatum graviusculum.] qui hoc loco indicantur a Cepario, omnes Societatis Jesu viri eximii: quorum verba, testificantia, angelicum Juvenem peccato gravi numquam offendisse Deum, legi poterunt in Relatione Auditorum Rotæ ad Paulum V Papam a num. 12. Addi vero illis aut præmitti posset etiam quintus Anonymus, qui generalem ejus Confessionem (si tamen Generalis appellari debeat tali ætate facta) excepit dum erat Florentiæ, puer nondum decennis; ut scribit Platus in Vita præmissa num. 2, ac 3, & ex illo Ceparius infra num. 31.

c Locum tempusque hujus sermonis & alia adjuncta sic notat testis Castell. XIII: Adfui in vinea nostra, [Censet Bellarminus,] Tusculo (vulgo Frascati) uno forte milliari Romam versus dissita, quando P. Robertus Bellarminus significavit Aloysio, ei redeundum esse Romam, transituro inde in Galliam Cisalpinam, & Castellionem, quorumdam domesticorum negotiorum causa, quæ præsentiam ejus requirerent: addebatque id suo judicio e gloria Dei fore, & præscribi a voluntate Superiorum. Ad hæc Aloysius, quantumvis ægre & invitus in patriam rediret, [viventem in gratia confirmatum fuisse.] accinxit se statim itineri; & non reversus Tusculum, ubi per Ferias autumnales rusticabamur, recta contendit e vinea Romam eodem die; atque inde porro in Galliam prædictam. Illo digresso, dixit idem Bellarminus, Confessarius ejus & spiritus moderator, nobis, qui frequentes adstabamus, interque alios, P. Mutius Vitellescus & P. Virgilius Ceparius; quod crederet, Aloysium tunc, dum adhuc vivebat, fuisse a Deo confirmatum in gratia, & nullum umquam commisisse peccatum mortale; addebatque multa alia: qualia hic etiam scribit Ceparius; imo & hoc ipsum elogium Bellarmini de Aloysio, suis verbis describit lib. 2, cap. 8, num. 209.

d Vide ipsum infra lib. 3, cap. 1, num. 318.

e Hoc ipsum tempus profectionis Aloysii cum patre fratreque suo Florentiam, quamvis ejus ibidem moram aliquanto longiorem justo faciens, designat testis Cast. II, & alia Florentiæ gesta compendio tradit; Scio, inquiens, quod conductus fuit a Marchione patre suo Florentiam, [Aloysti gesta quædam Florentiæ.] anno MDLXXVII; ibique commoratus est mensibus XXXIII vel IV (imo fere XXIX) sub tutela Ducis Francisci, ut linguam addisceret Tuscam: quo tempore ego ei fui a cubiculis; Julius Brixiensis ejus magister; & Petrus Franciscus Turcius moderator morum. Ipse autem ibi quoque duxit vitam sanctam, puram, & innocentem, abstinens a choreis ac ludis, tametsi eum pater suus talia ceteræ juventutis oblectamenta, frequentare percuperet, ac tantum non cogeret. Intendebat porro totus in res divinas, gaudebat seorsim vacare Deo in oratione, crebro expiabat animæ noxas per Exomologesin in ecclesia beatæ Virginis Annuntiatæ; dicto audiebat Præfectis suis, fratremque minorem reprehendebat, si quando minus prompte iis morem gereret; mandata cubiculariis aliisque cum dabat, dabat magna cum modestia ac animi demissione, utens precaria potius formula quam imperativa, dicendo, Quæso te, fac illud. Ibidem Florentiæ incrementum habuit grande affectio illa, qua ferebatur jam inde a teneris unguiculis in beatissimam Virginem Mariam. Et hæc omnia ego vidi, quia neque noctu neque diu a latere Domini mei Aloysii recessi. Usuvenerit ibidem, quod testis Castell. III laudat in Aloysio, etsi cum aliquo suo dedecore, sic testatus: Memini, quod etiam tum puer Aloysius, si quid forte discordiarum oriretur in familia, aderat mox ipse, ac dissidentes inter se conciliabat. Accidit quoque, me, ut frequens solebam, rixari cum Domino Antonio Turcio, Florentino; quando Aloysius, ut ut puer, prodit e suo conclavi, me prehendit per brachium, atque unde venerat introducit, ac fraterna monitione castigat.

f Paulo altius hæc repetens testis Cast. V. Adfiuego, inquit, Aloysio Florentiæ, quando ibi habitavit, & quando ibi mortua est Magna Dux, Austriaca, uxor Magni Ducis Francisci, nempe Joanna, postrema, [Pietas erga B. V. Annunt.] ni fallor, filiarum Ferdinandi Primi Imperatoris, nata MDXLVII, nupta LXV, mortua LXXVIII. Memini autem, quod ibi Aloysius magna veneratione prosequebatur, & quotidie visitabat sanctissimam Annuntiatam; ita vulgo appellant Florentini ecclesiam, quam in civitate eorum habet sacer Ordo Servorum B. Mariæ, propter inibi depictum angelica (ut tradunt) manu mysterium Incarnationis Verbi divini, Angelo ejus rei nuntium afferente Virgini: quam ecclesiam ipsi quoque Magni Duces frequenter olim, & pientissimus qui modo Principatum tenet Cosmus III, quotidie propemodum invisere consueverunt. Postea vero, uti prosequitur idem testis V, peracta visitatione sanctissimæ Annuntiatæ, precibusque nostris ei persolutis, tendebamus non raro ad Aulam, invisum Dominas illas, quæ nunc sunt, altera quidem Regina Franciæ, Henrico Quarto nupta anno MDC, defuncta MDCXLII; altera vero Dux Mantuæ, uxor Vincentii Secundi Ducis, anno MDLXXXV ei in manus data, & MDCXI e vivis exempta; utraque Magni Ducis Fracisci & Joannæ Austriacæ filia; utraque fere par Aloysio ætate. In hoc adolescentularum congressu, illæ nonnumquam jubebant advocari chorodidascalos; [qualis in aula Magni Ducis fuerit:] sed iste eos cum choreis suis valere jubebat; nec tenebatur lusu, aut pallæ, aut alio quovis: uti pariter testificari possunt Petrus Franciscus Turcius, tunc ejus moderator, & Clemens Ghizonus. Sed quid ipsa Serenissima Eleonora, de suo olim dum viveret Florentiæ sodali Aloysio? In processu Mantuano in genere lego, anno MDCVII, die XII Novembris, ipsam Serenissimam Dominam Eleonoram Medicæam Gonzagam, Mantuæ Ducem sic deposuisse: Vidi ego Aloysium, loquentem audivi, cum eoque mihi domesticus fere usus & consuetudo fuit olim Florentiæ. Animadverti autem, parcum esse verborum, fugere contubernia, solitudinem amare; dum alii operam dabant lusui, seorsum agere, bonis cogitationibus aut precibus intentum; frequenter loqui de Deo, vitam ex omni parte bene christianam vivere & sanctam: unde & moderatrices nostræ & reliquum aulæ gynæceum, nobis puellis eum digito monstrabant; dictitabantque identidem, nostros nobis mores ad ipsius exemplum formandos esse.

g Paucioribus verbis prædicta sic complectitur testis Rom. XI: Devotissimus fuit beatæ Virgini Mariæ, [vovet novennis perpetuam castitatem;] devotionisque suæ specimen hoc mihi familiariter patefecit; quod nempe cum novem annorum esset, ac decimum ageret, inciderit forte in librum spiritualem P. Gasparis Loartes; e cujus lectione concepit desiderium offerendi sanctissimæ Virgini rem quam posset gratissimam; & quia credebat gratissimam ei fore virginitatem suam, obtulit ei illam in perpetuum, nuncupato voto.

h

Quæ hic dicuntur, plurimum illustrationis accipient, ex dicendis postea de custodia oculorum ejus, in aula Regis Hispaniæ; ubi quotidie Imperatricem salutatum ivit, & numquam faciem ejus aspexit. Facit huc etiam depositio testis Castell. I moderatoris ejus, ita inquientis: [fugit præ sentiam feminarum.] Fuit Aloysius omni ex parte castissimus. Præsentiam feminarum omni loco ac tempore vitabat; nec adstare, nec assidere eis sustinens. Ego ei persuadere conatus fui aliquando, ut, ubi invitaretur a principibus feminis, ad eamdem cum ipsis mensam accumberet: sed frustra fuerunt conatus mei. Respondebat: Non possum ferre earum graveolentiam, ne ipsius quidem Dominæ matris meæ. Et hæc mihi dixit Mantuæ: ubi & alibi semper se exhibuit cultorem & amatorem castitatis eximium, verbis & factis, ut est notorium.

Nihilo inferiora deponit testis Castell. II: Castitati Aloysianæ nulla poterit umquam par oratio inveniri. [Verecundia pueri mira.] Ex quo vix septenni servire cœpi, nihil quidquam in eo deprehendi, quod minus pudicum censeri posset. Non permittebat ab alio se vestiri aut contingi, quam a me. Quando caligis eum mane induebam, vix digitos pedis porrigebat extra togam. Verecundia ejus erat plane virginalis, non ferens, partem corporis sui aliquam, a se aut alio videri nudam. Fugiebat conversationem feminarum, atque adeo ipsius matris suæ: cujus rei testis est Casalis urbs, quo convenerant feminæ principes formosæ, quæ & videre cupiebant Aloysium & videri; sed neutrum voluit ipse. Idem contigit Mantuæ, idem in Hispania, idem alibi sæpe. Denique semper fuit purissimus castissimusque ut Angelus: idque scio, quia lateri ejus perpetuo adhæsi.

CAPUT III.
De statu Religioso cogitat: Castellione primam Communionem sumit.

VIII

[34] Alterum jam annum Florentiæ moratus erat B. Aloysius; [Undennis transgressus Mantuam,] cum a parente, cui tum Guilielmus Mantuanorum Dux Montem Ferratum gubernandum tradiderat, una cum Rudolfo fratre, Mantuæ vivere a jubetur. Eo igitur, bona Magni Ducis venia se contulit, Novembri mense anni MDLXXIX, cum annos XI, menses VIII natus esset. Ibi dum urget cœptam Florentiæ pie exercendi vivendique consuetudinem, non minus quam quod ante ceperat gravi consilio, Marchionis Castellionensis titulis atque commodis, quibus jam Cæsarea auctoritate erat ornatus, se abdicare; & Rudolfo, sibi natu proximo fratri cedere, constituit. Ad hanc ejus cogitationem roborandam, tametsi jam nuper nuptiis temperare certum habebat, non parum momenti contulit afflicta per id tempus vrinæ angustiis valetudo. Nam cum vereretur ne id malum glisceret; visum ei auctoribus medicis faciundum, ut noxios humores, [nimiæ abstinentiæ se addicit,] morbi materiam, abstinentia consumeret: cui abstinentiæ tanta pertinacia se dedit, ut mirum sit mortem ab eo vitari potuisse. Etenim, si quando una cœna ovum totum (quod perraro eveniebat) edisset, tum vero sibi perlaute epulatus videbatur. Hanc inediæ severitatem, cum ipsam hiemem, qua Mantuæ versatus est, tum proxime consequentem æstatem Castellione, medicis jam aliisque omnibus dissuadentibus, non amplius valetudinis, ut vulgo putabant, sed (ut ipse jam religiosæ familiæ adjunctus, Hieronymo Plato fassus est) pietatis causa retinuit. Quamvis enim sanitatis eum amor principio ad tam rigidam victus rationem compulerat; [prætextu sanitatis servandæ,] sensim tamen illa in consuetudinem vertit, &, Dei studio, voluptati esse cœpit. At, ut illa ad instantem morbum depellendum valuit, quippe cujus reliqua ætate semper fuit expers, ita ceteram ejus valetudinem labefactavit plurimum: tenuitate enim illa victus usque eo stomachum debilitavit, ut neque, cum vellet maxime, cibum postea capere; neque si reluctanti ingessisset, ullo modo continere posset. Idcirco qui hactenus corpulentior fuerat, malicento postmodum semper corpore fuit: ad hoc, pristinis viribus fractis, e nativo illo robore ingens imbecillitas consecuta, omnem funditus corporis habitum corrupit; quæ tamen hunc ejus animo fructum attulit, quod ea de causa compluribus ludis caruit, quos integra valetudine defugere nequivisset.

[35] [& rebus spiritualibus totus vacat,] Ergo raro prodibat in publicum, nisi aut ædem aliquam sacram aut religiosorum domicilium adiret, cum quibus de cælestibus rebus sermones identidem conferebat. Erat etiam cum Prosperum Gonzagam, cognatum suum, virum principem viseret; in cujus aditu domus primo privatum sacellum ingressus, aliquamdiu orando Deo vacabat; deinde vero cum ipso ejusque familiaribus tanto ardore & subtilitate de divinis rebus disserebat, ut jam tum eum omnes in hominis sancti numero ducerent. Reliquum fere tempus solus, atque ab hominum consuetudine semotus domi, modo legendis quas Surius collegit Sanctorum historiis, quibus mirifice capiebatur; modo statis precibus recitandis, aliisque frequentandis pietatis officiis transmittebat. Quæ officia sic accumulabat quotidie, ut, cum quietæ illius vitæ studio omnis eum humani congressus paulatim tæderet; tandem statueret, Marchionis insignibus opibusque Rudolfo concessis, sese Ecclesiæ mancipare; [cum præposito seculi abdicandi.] non spe ulla honorum in ea consequendorum, quos a compluribus non uno loco ad se delatos constantissime semper repudiavit; sed quod in eo vitæ genere solutius atque traquillius se in Deo colendo totum collocare posset. Cum id sederet animo, instare Marchioni patri suo cœpit, ut copiam sibi faceret, aulicis occupationibus exsoluto, incumbendi in studia litterarum: consilium tamen interea suum, Ecclesiasticorum instituta sequendi, illum celabat.

IX

[36] Quod fere faciunt quotannis Gonzagæ Principes, ut exacta hieme tantisper Mantua sese in diversa loca, recreandis animis accommodata, recipiant, [Hieme Castellionem regressus,] dum æstivi se calores fregerint; idem Aloysio Marchio mandavit per litteras, uti cum germano suo altero natu, Castellionem rediret; ratus nimirum patrium cælum, quod per se admodum salubre est, ejus valetudini Mantuano secundius fore. Neque eum spes fefellit: plurimum enim illi amœnitas loci, in aprico atque ad aspectum jucundissimo colle siti, profuit: neque dubito, quin ea præcipue curatione, quam erat mater adhibitura, convaliturus fuerit ex toto, si modo inducere potuisset animum, aliquid de sua illa vitæ asperitate, cui se Mantuæ dare cœperat, remittere. Sed ille, nimirum de animi potius, quam corporis salute solicitus, non modo nihil ex iis pietatis studiis, quibus assueverat, laxavit, sed ea potius intendit. Accedebat enim ad illas victus angustias, quas sibi summas indixerat, [cœptæ austeriori vitæ insistens,] perpetua solitudo, in quam se, divinarum rerum studio omnem hominum consuetudinem aspernatus, abdiderat. Cum ergo se quotidie ab hominum, hæc mortalia dumtaxat sequentium, vulgo abrumperet, longiusque sevocaret; Deus, pro sua egregia eos, qui fideliter suo Numini serviunt, remunerandi voluntate, non abstinuit declarare, quam sibi, cupidus ille sui honoris piusque animus, quo se duodecim annorum adolescens tanta morum innocentia illi consecrabat, gratus acceptusque esset.

[37] Igitur quod ad eum diem a nemine, de ratione res divinas commentandi, institutus erat, neque ullum ejus usum habebat; placuit Deo, ut absque cujusquam alterius opera, suo ipsemet illum afflatu erudiret. [cælitus docetur divina meditari,] Nactus enim ejus mentem, propter insignem puritatem, appositissimam ad cælestes divitias accipiendas; ad maxime reconditas eum munerum suorum gazas perduxit, suasque opes plena (quod ajunt) in eum manu congessit. Siquidem cum ejus animum cælesti quadam & clariore, quam pro naturæ humanæ captu, luce perfudisset; longe accuratius atque sublimius quam mortalium præceptis fieri potuisset, eum omnem Dei vim atque magnitudinem meditandi reputandique, viam perdocuit. Hunc cum sibi, quasi ad uberrimum campum & lætissima animi sui pabula, tam benigne, tam facilem aditum patefactum esse sentiret; [non sine copiosis lacrymis,] nimirum suo in illum amori serviens, solidos dies, modo in rerum admirabilium, quæ in recuperanda salute nostra evenerunt, modo in elogiorum titulorumque Dei cogitatione defixus hærebat; cum interea tantis incederet lætitiis, ut nullum lacrymis modum ponere ullo modo posset. Itaque illis non modo vestes quibus erat indutus, sed cubiculi etiam pavimentum crebro madebat. Idcirco plerumque diem clausus delitescebat, ne si quoquam prodiret, aut sensum illum pietatis amitteret, aut a quoquam, flevisse compertus, impediretur.

[38] Id cum animadvertissent qui in ejus erant famulatu, sæpenumero per januarum rimas quid ageret arbitrabantur: sæpe enim illum videbant, cum ante Christi cruci affixi simulacrum, intentis in illud oculis, plures continue horas procumbens, brachiis interdum expansis, interdum in crucis speciem ante pectus compositis, tantam vim lacrymarum profunderet, ut foris etiam singultus ac gemitus audirentur: [alienatus a sensibus;] subinde vero quasi acquiescentem, & abducto a sensibus animo, ad exemplum statuæ, ne dejectis quidem umquam oculis, immotum perstare cernebant. Quo tempore moderator, ceterique cubicularii, illum inibi tam alienum ab omni sensu fuisse confirmant, ut neque cubiculum transeuntes, neque perstrepentes, ejus animum possent avertere. Harum rerum cum fama serpsisset in vulgus, non jam familiares modo, sed ii etiam qui de aulicorum numero non erant, ad easdem rimas admissi, eademque usurpantes oculis, satis admirari non poterant. Non raro etiam domestici, inter conscendendum scalas, in singulis gradibus Angelicam salutationem iterantem audierunt. Jam vero, tum domi tum in publico, sive rheda veheretur, seu pedibus ingrederetur, nusquam animum a meditatione mysteriorum cælestium avocabat. Qua in exercitatione pietatis (ut ante dixi) præter Spiritum sanctum, qui ejus animum hoc divino munere velut unguento quodam imbuit, nullo magistro est usus. Verum etiamsi jam meditandi modum teneret; necdum tamen id via & ordine facere didicerat, neque quos potissimum ad id locos deligeret satis sciebat. Commodum igitur eo tempore in libellum incidit Petri Canisii, de Societate Jesu Theologi, in quo certa quædam ad commentandum capita, [modum deinde ex Canisio discit.] ordine quodam erant descripta. Ex eo non modo ad divinæ consuetudinis amorem vehementius exarsit; verum etiam, quæ tenenda meditandi ratio, quæ tempora essent observanda, cognovit. Quamquam tunc quidem, nullis temporum certis cancellis commentationes suas definiebat; sed eas pro rei copia, proque incitato divinitus animi impetu, vel producebat, vel contrahebat; sic tamen, ut numquam nisi ab iis, & mente novis de cælo luminibus illustrata, & voluntate novo ardore inflammata, & toto pectore nova suavitate delibuto, discederet.

X

[39] Narrare postea fuit solitus, hunc eumdem, de quo memini, libellum, [Incipit affici Societati Jesu,] atque etiam Epistolas Indicas, plurimum animum suum Societati Jesu conciliavisse. Libellum quidem, quod se rerum in eo ordinem, ac multo magis spiritum, cujus impulsu scriptus esset, vehementer probasse suique stomachi fuisse, diceret: litteras autem, quod ex iis intelligeret, quid Deus, in adducendis ad Christum Gentilibus, in iis oris, opera Patrum Societatis Jesu rerum gereret. [pueros erudire,] Igitur animum ipse suum, ad hæc præclara facinora, pro salute animarum quæ tanti Deo steterint, vel cum suæ vitæ jactura æmulanda, exsuscitabat: neque committebat, quin etiam in illa tenera ætate, eis pro sua virili opem afferre studeret. Ea gratia festo quoque die, ad Christianarum institutionum scholas ibat, ingentique ardore & ipse pueros de rudimentis nostræ Religionis erudire, ac fidei innocentiumque morum præcepta iis tradere laborabat. Id quod ille tam singulari modestia, humilitatisque studio faciebat, tamque gratiose impendebat se suis illis subditis, promiscue quidem omnibus, imprimis tamen misellis, ut omnium id spectantium animos, ad Deum colendum amandumque enixius, excitaret. Adhoc, si quam inter aulæ ministros discordiam esse intelligeret, [peccantes corrigere,] redintegrare inter eos amicitiam studebat. Deo item Sanctisve maledicentes, aut turpia jactantes cum auditet, objurgabat. Quos in oppido depravatis moribus esse cognorat, magna comitate hortabatur, seduloque allaborabat, ut ad frugem sese corrigerent: omnino, ut divinum numen violaretur, ferre non poterat. In sermone solenne suum obtinebat, ut non nisi de rebus divinis dissereret; [sermones pios serere.] idque tanta verborum sententiarumque gravitate, ut cum sub id tempus una cum matre Dertonam sese, ad salutandam Ducem Lotharingiæ b illustrissimam feminam, quæ cum filia sua Duce Brunsvicensi illac iter habebat, contulisset; ejus Principis asseclas omnes loquendo stupefaceret. Itaque consensu affirmabant, qui ejus tam præclare & sapienter de Deo verba facientis vocem audisset, non etiam vultum esset intuitus, ei grandem natu & prudentia virum, non puerum visum iri.

XI

[40] Dum hæc geruntur, agebatur annus nostræ salutis MDLXXX, quo Carolus Borromæus Cardinalis & Archiepiscopus Mediolanensis, illustri sanctitate vir, a Gregorio XIII Pont. Max. [An. 1580 veniens Castellionem S. Carolus Borromæus,] Visitator Apostolicus earum omnium diœcesium, quæ in ejus erant provincia, creatus; dum Brixiensem ditionem lustrat, cum septem dumtaxat hominibus (quos ex omni comitatu, ne Ecclesiasticis viris, quos inspectum venerat, molestus esset, delegerat) Castellionem devenit. Ibi, cum alia multa apostolico plane spiritu præclare gessit, tum anno dicto, XI kalendas Sextiles, qui S. Mariæ Magdalenæ sacer est, Pontificio vestitu ornatus in æde sanctorum Nazarii & Celsi, quæ princeps est ejus oppidi, fructuosam imprimis ad populum concionem habuit; ac tametsi Principes, compluribus ad eum allegatis magnopere rogassent, ut secum in arce esse vellet; numquam tamen adduci potuit, ut alibi, quam apud Archipresbyterum, cujus erat proxima sacræ ædi domus, diverteretur. [tanto pueri in spiritu profectu cognito,] Huc ad eum cum B. Aloysius, quartum jam mensem supra annum duodecimum c agens, officii causa venisset; incredibile quantum ex aspectu hujus pueri, apud Deum instar alicujus e cælestibus mentibus gratiosi, gaudium cepit; atque in suo conclavi, remotis arbitris, usque adeo longis cum eo, de divinis rebus, sermonibus tempus extraxit, ut magnam omnibus, qui præ foribus opperiebantur, admirationem moveret. Nimirum juvabat optimum Cardinalem, hanc teneram stirpem intueri, inter medios non unius secularis Aulæ sentes, citra ullius mortalis coloni industriam, sola aspiratione cælestis auræ nutritam, tanto jam robore ac venustate florentem, inque tantam altitudinem Christianæ virtutis eductam. Ipse vicissim puer sanctus plurimum lætabatur, nactum se esse hominem, cui se confidenter indicare, & a quo eorum quæ in studio veræ virtutis obscura viderentur, explicationem petere posset. Nam cum de Cardinalis sanctitate, quæ erat in omnium ore, multa audisset; omnia ejus verba ac præcepta, quæ de instituto vivendi more tenendo ac persequendo tradebat, avide velut e Dei oraculo edita combibebat.

[41] Sciscitatus est ex eo sanctus Cardinalis, numquando ad sacram Synaxin adiret? [auctor ei fit Eucharistiæ sumendæ,] Cum ille negavisset; Cardinalis, qui jam integritatem animi ejus, maturitatemque prudentiæ, & haustam divinitus rerum cælestium intelligentiam perspexerat; non modo hortatus adolescentem est; ut sacrosanctam Eucharistiam sumeret; [verum etiam præbere ei illam ipse d voluit;] ac deinde incitavit eum, ut in opere tam divino frequens esset; brevique sermone rationem facilem condocuit, ad hunc omnis divinæ beneficentiæ fontem, tum se rite comparandi, tum pie accedendi. Ad hæc illi etiam atque etiam auctor fuit, [legendique Catechismi Romani] ut Catechismum Romanum, jussu Pii V Pont. Max. ex decreto Concilii Tridentini editum, crebro ac diligenter evolveret. Quem librum, propter nitorem latini sermonis, tanti sanctus ille Cardinalis æstimabat, ut eum, Cicerone ceterisque profanis latinitatis auctoribus repudiatis, juventuti in ludis bonarum litterarum explicandum esse censeret; scilicet ut simul ex eo pietatem atque latinæ linguæ copiam hauriret: neque dubitavit reipsa hoc in mores seminarii Mediolanensis inducere: verum cum usu ipso comperisset, ex animi sui sententia non procedere; mutato consilio, pristinos auctores quasi postliminio reduci jussit. Denique Aloysio cum bene precatus esset, aliaque ostendisset propensi sui in eum animi argumenta, copiam abscedendi fecit.

[42] Non commisit beatus puer, quin tam sancti Cardinalis monita commendaret memoriæ; [quod ille cum fructu faciens,] & ex illo tempore jucunde imprimis Catechismum indicatum volutare cœpit; tum quod præclaræ ad omnem sanctimoniam doctrinæ Christianarumque institutionum esset plenus; tum quod tam præstantis viri, quem (magno quidem ejus merito) omni pietate colebat, conciliis ad eum legendum esset impulsus: quin etiam institit, tanti suasoris auctoritate, alios ad ejusdem libri lectionem allicere. Initium item fecit divinæ Eucharistiæ fruendæ; ad quam priusquam aggrederetur, incredibile est, [etiam ad Communionem studiose se præparat,] quam diligentem præparationem adhibuerit. Primum enim, ne quid in animo suo invenustum residere pateretur, quod in Dei hospitis, quem præstolabatur, oculos incurreret; sane quam accurate, & subtiliter omnem anteactam ætatem suam recensuit. Ad Sacerdotem deinde semet accusatum venit, quem tam præclaris pœnitentis abjectique animi, cujus indices erant lacrymæ, exemplis instruxit, ut ad eum non reus, sed magister accessisse videretur: & vero si quam ipse culpam sustineret, ea nullius erat facti, sed præteriti dumtaxat, ut ipse sentiebat, officii. Nam cum immortalem illam lucem, quam ejus menti ad altiores quotidie virtutis gradus Deus præferret, numquam se progressibus faciendis assequi putaret, nimirum ignavus sibi semper & cessator videbatur. Per omnes præterea dies, qui condictum cælesti Epulo tempus anteibant, ejus unius memoriam animo & sermone usurpabat. De eo, quæ ab aliis præclare sunt litteris mandata, volvebat; de eo secum ipse meditabatur; ejus ut compos esset, tam assiduo voto faciebat, ut familiares dictitarent, videri illum cum parietibus sermocinari velle; adeo crebro, modo in hoc, modo in illo domus angulo, genua ad precandum submittebat.

[43] Ceterum quis ejus intimi animi fuerit, cum primum divino Convivio acceptus est, [eamque deinde raro pietatis sensu usurpat.] pietatis ardor, quam inflammatæ amore voluntates; Deo uni, qui ejus arcana lustrabat, compertum est. Equidem mortalium neminem reperi, qui de iis quidquam commemorare posset. Id unum me, relatum in acta publica, legere memini; eum, in participanda Eucharistia, omnes animi vires collectas admodumque attentas habuisse, uberibus deliciis perfundi solitum, palamque omnibus illustre pietatis specimen fuisse. Sumpto divino cibo, nixus genibus, universo populo spectante, in æde sacra morabatur. Post id loci sacram Synaxin celebrare non destitit. Est & illud præterea non indignum memoria, quod tum a matre ejus, tum ab aliis qui rem non semel observarunt, accepi. Etenim ab hoc tempore tam impense sacram Eucharistiam est veneratus, ut quotidie, cum rei divinæ interesset, postquam Sacerdos conceptis verbis Christi corpus confecerat, ingenti pietatis vi, in effusos fletus solutus, terram ipsam humectaret. Ad eumdem modum reliqua deinde vita affectus fuit; nisi quod festis diebus, quibus ipsemet sacro Epulo reficiebatur, lacrymas fundebat uberius.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Vitam, quam Mantuæ instituit Aloysius, duodecimum agens annum, compendio describit testis Cast. [Duodennis Mantuam Florentia venit;] II: Memini, quod jussu Domini nostri Marchionis Ferdinandi, Aloysius filius cum fratre suo discessit Florentia Mantuam; inhabitavitque ibi, volente Guilielmo Duce, palatium quod vulgo appellatur Abbatis Gonzagæ, spatio fere semestri, me semper ei adhærente, cum reliquo famulatu jam supra nominato, atque aliis. Ipse autem etiam ibi, converso omni cogitatu suo in Deum, fugiebat ludos, comœdias, aliaque ejusmodi Principum oblectamenta: quantum vero per honestatem licebat, habitabat secum domi & cum Deo in oratione; aut si prodire lubido erat, conferebat sese ad aliquam Religiosorum virorum domum, cum iisque colloquebatur, semper de rebus pietatem sanctitatemque spectantibus. Ibidem multis quidem aliis, sed præcipue ministris suis domesticis instillabat documenta vitæ, Christiano modo transigendæ. Si quis verbum minus honestum protulisset, aderat ipse castigator, modestus tamen ac moderatus: cumque nos nonnumquam diceremus, ipsum esse Principem ac Dominum nostrum; respondebat nobis; Potius est famulari Deo, quam dominari toti mundo. Atque hoc pluries audivi ex ore ejus; & jam inde ipsum, etiam tum puerum, connumerare cœpi inter Sanctos.

Quia vero mox etiam tractat Ceparius de reditu Aloysii Castellionem; quid ibi gesserit, prælibemus ex eodem teste hoc loco. Memini item, inquit, Aloysium Mantua postliminio rediisse Castellionem, [Mantua Castellionem] ubi eum B. Carolus Borromæus Cardinalis, dum illam provinciæ suæ partem lustrabat Visitator Apostolicus, docuit modum utiliter sumendi sacrosanctam Eucharistiam; & primum ei illam communicavit manu sua; exhortatusque est, ut præcipuo studio legeret Catechismum Romanum. Id vero non solum præstitit sedulo & crebro Aloysius, verum alios quoque excitabat, ut idem præstarent; progressum interim quotidie faciens in orando, jejunando, & frequentando sacram Communionem, cum summa spectantium approbatione ac pietatis sensu. Neque solum crebro ibi communicabat, teste ejus fratre Francisco, sed tanta quoque animi amorisque teneritudine sacram prosequebatur Eucharistiam, ut sumere illam vix umquam posset absque profluvio lacrymarum. Quando autem Florentia Mantuaque rediit Castellionem, tam erat, ait testis Cast. III, jejuniis & inedia deformatus macilentusque, ut horrescerent ad triste spectaculum parentes, atque indignarentur moderatori juventutis ejus: qui causabatur non fuisse puerum hac parte in potestate sua; noluisse manducare. Justior deinde agnita fuit excusatio; quando etiam hic Castellione antiquum tenuit Aloysius sub oculis parentum, omni propemodum cibo abstinens. Et hæc scio, quia vidi & audivi.

b Erat hæc Christina, Christierni Regis Daniæ filia, primum Francisco Sfortiæ Mediolanensium Duci; eoque vita functo, Duci Lotharingiæ, item Francisco nomine, [& inde cum matre Dertonam tendit:] denuo nupta anno MDXLI: cui peperit quadriennio post, Dorotheam, Erico Duci Brunsvicensi anno MDLXXV matrimonio junctam. Dertonam venerit Christina; quia civitas illa, quod a priori marito sustentationi ejus assignata fuerat, veluti sua ipsius erat: ibique cum prædictis filia generoque, anno MDLXXXIV Ticini tandem vita functo, commorata est aliquanto tempore, Visitata autem Dertonæ fuit a Principe Martha anno Christi (ut colligitur ex Cepario) MDLXXX, Aloysii nati XIII: qua ætate prudentiam senilem in loquendo præ se tulisse, testatum reilquit testis Cast. III, unus e domesticis Aloysii ministris; Scio, inquiens, quod cum Dertonam concessit Aloysius cum matre, [ejus ibi prudentia.] ad Ducem Lotharingiæ ibi visendam; accumbens mensæ cum reliquis Principibus, tam examussim de rebus divinis disseruit, ut femina quædam princeps ex accumbentibus, discurrentem auscultans vidensque; exclamaret; Quisquis hunc puerum audierit sermocinantem, nec tamen viderit; jurabit, se audire senem mire prudentem.

c Venit enim B. Carolus Brixiam & Castellionem Visitator Apostolicus, prout scribit in ejus Vita Doctor Joannes Petrus Guissanus, mense Julio anni MDLXXX: quem annum & mensem paulo ante etiam indicavit Ceparius: eratque decimus tertius Aloysii, a die IX Martii inchoatus.

d

Quod hic refertur de sacra Eucharistia, beato puero primum porrecta a S. Carolo Borromæo; abest ab editione Ceparii Italica anni MDCVI, nec non a Latina inde versa: [Primum communicat e manu S. Caroli Borromæi.] verum in Placentina editione, ab eodem Cepario secundis curis recognita, in paucis leviter mutata, atque anno MDCXXX cum aliqua accessione recusa, legitur, quod S. Carolus, non solamente l'essorto a communicarsi; ma di piu volle egli stesso per la prima volta communicarlo, e poi l'animo a farlo spesso: id est, ut verba sonant, non solum hortatus est Aloysium, ut communicaret (intellexerat enim, eatenus illum id non fecisse) sed insuper voluit ipsemet primam ei Communionem porrigere; ac deinde animavit eum, ut crebro communicaret. Cur in secunda editione id adderet Ceparius, causam habuit certissimam, assertionem Clementis Ghizoni, viri gravis, jurati & oculati testis, in processu Castellionensi anno MDCVIII, XV Julii examinati secundo loco; qui Aloysium a septimo ætatis anno, quousque seculo valedixit, semper & ubique comitatus, & actionum omnium ejus censor fuit. Ipsam Ghizoni hac super re depositionem paulo ante produximus, videlicet Annot. a; in qua conceptis verbis legitur, S. Carolum sua manu, [cujus rei historia,] Aloysio pro prima Communione sacram Eucharistiam porrexisse.

Rem gestam confirmant Mediolanenses, qui in ecclesia Collegii nostri aræ B. Aloysii imposuerunt tabulam, historiam primæ communionis ejus repræsentantem, in qua sanctus Archiepiscopus & Beatus noster primarias partes habent, adstantibus Archiepiscopo, sacram Eucharistiam porrigenti, ministris suis, eamque accipienti Beato utrumque latus claudentibus daduchis duobus cum facibus accensis; pone vero flectentibus genua Marchionibus, patre & matre Aloysii. Opus est Equitis de Cairo, celeberrimi quondam istic loci pictoris. Illud in parvam formam ex magna tabula contraxit pulcherrima delineatione, atque in æs pridem incidit Frater noster Cæsar Augustinus Bonacina, variis operibus suis non tantum Mediolani, sed in Hispania quoque notus, ac Romæ nuper constructione novi altaris sancti Patris nostri Ignatii magnam laudem consecutus. Expetentibus nobis anno MDCXC ejus laminæ ectypon, ita rescripsit, [æri incisa,] simul indicans, Bonacinam tum in Hispania degere, P. Gaspar Maria Turrianus: Mittam brevi delineationem admodum exactam tabulæ B. Aloysii primum communicantis, quæ fuit olim æri incisa, & quidem accuratissime, a quodam Fratre nostro Cæsare Bonacina. Idem proximis litteris suis misit ectypon laminæ, confirmavitque, incisam fuisse ab accurato, non tamen peritissimo, sculptore: delineationem vero ejus fuisse omnibus valde probatam. Secundum hanc nos aliam Antverpiæ curavimus incidendam laminam, cujus ectypon misimus anno MDCXCV, cum prototypa tabula conferendum, ex eaque, sicubi aberratum esset, emendandum. Respondit autem P. Alexander Mottus in hæc verba: Occurrit mihi commodum ipsemet Fr. Cæsar Augustinus Bonacina, qui hic Mediolani degit, (reversus nempe ex Hispania) & primus prædictæ imaginis sculptor fuit: cumque illam diligenter inspexisset, atque cum ipso prototypo, probe in mente habito, contulisset; ait, eam sibi videri prototypo simillimam, nec quidquam addendum demendumve: quod & mihi verum esse videtur, prototypon ipsum sæpe præ oculis habenti, utpote in loco ubi prostat habitanti. [hic exhibetur.]

Hanc editionis nostræ imaginem hoc loco inserendam duximus, aliquem pietatis sensum spectatoribus inspiraturam. Sciendum autem, Patres nostros Mediolani provectiores ætate asseverare, se ex ore P. Rabbiȩ, qui per equitem De Cairo, celeberrimum pictorem, tabulam altaris faciendam curavit, audivisse, Marchionem patrem, uxorem ejus & filiolum Aloysium ibi, ex prototypis tabellis Castellione missis, expictos esse. Ita ad me anno MCCI Mediolano P. Joannes Baptista Diano; qui & opinatur, prototypa Marchionum prædicta, Mediolanum afferri curata fuisse ab Excellentissima B. Aloysii ex fratre Francisco nepte, Domina Joanna Gonzaga, Zapata ex nomine secundi mariti cognominata, cui prima lamina dedicata fuit, tunc ibidem cum marito suo supremo Cancellario habitanti.

CAPUT IV.
Profectus in Montem-Ferratum, decernit Religionem aliquam ingredi; intendit studium pietatis, ac revertitur Castellionem.

a

XII

[44] Nuntiatum erat Ferdinando Marchioni, qui etiamnum Casali S. Evasii, ubi est Gubernatorum Montis Ferrati prætiorum, habitabat, Aloysium quidem videri e nupera sua invaletudine recreatum; verum crebris, vixque mortali corpori ferendis jejuniis, quæ sponte susciperet, ita fractum esse, ut dissoluto stomacho ægre cibos admittere & custodire, nedum concoquere posset; neque, quod ipse sibi deesset, melius ei fieri. Marchio, cui hujus præcipue filii vita ac salus cordi erat, [Ad arcem Casalensem tendens cum matre ac fratre,] spe ductus, si penes se eum haberet, aliquod ab se ejus morbo remedium reperiri; aut certe, ne longius serperet, provideri posse; Aloysium una cum matre & Rudolfo ad se accersit. Hi ergo, cum æstas ejusdem anni MDLXXX esset in exitu, Castellione Montem Ferratum versum se dant in viam, in qua Aloysius manifestum vitæ discrimen adiit. Cum enim Ticini amnis, frequentibus per eos dies imbribus vehementer aucti, ramus aliquis necessario transeundus esset vado; inter ipsas undas rheda, qua Aloysius cum Rudolfo & moderatore vehebatur, media disrupta est. Pars anterior, in qua erat Rudolfus, quadrigis juncta, etsi non absque labore & periculo, in ulteriorem ripam, quo jam ceteri currus transmiserant, ab ipsis pertracta est: posterior, quæ Aloysium cum moderatore ferebat, profluentis impetu procul abrepta, utriusque vitam in dubium adduxerat: nam sive illam gurgites evertissent, [liberatur præsenti submersionis periculo:] sive hausissent, Aloysio certe pereundum in aquis erat. Sed nimirum Deo, pro sua singulari quam de hoc puero gerebat solicitudine, curæ fuit providere, ut illud rhedæ frustum, ab ingenti arboris trunco, quem vis undarum in medium flumen detulerat, tantisper sustineretur; dum qui alteram jam ripam tenebant, hominem regionis & fluvii gnarum accerserunt. Is equo amnem invectus est, in quem Aloysium, a tergo suo; sublatum, incolumem eduxit; atque eodem deinde moderatorem repetiturus, & trajecturus rediit. Hoc discrimine perfuncti, facto agmine ad propinquam ædem sacram supplicatum; Deoque, cujus beneficio hunc tam gravem casum effugissent, gratulatum iere. Interea loci submersos esse fama tulit. Mater prima rheda jam prægressa, hoc accepto nuntio, tristitiæ ac timoris plena, bonam viæ partem remensa est. Quin etiam usque Casale, ad ipsius Marchionis aures, idem rumor affluxit. Is, rei cognoscendæ, certum hominem maturare jussum, dimittit; neque deinde, nisi re explorata, partem ullam quietis cepit: sed brevi eum conjugis & liberorum adventus cura omni & mœrore levavit.

[45] Versatus est B. Aloysius Casali Montis-Ferrati amplius dimidiatum annum: quo tempore, tum latinis litteris, in quibus progressus habebat minime pœnitendos, navabat operam; tum vero piorum Patrum, [ibidem multum cum Barnabitis] quibus a S. Paulo Decollato, ac vulgarius a S. Barnaba, cujus in ecclesia Mediolani sunt exorti, nomen est inditum, consuetudine, plena innocentiæ ac sanctitatis, longius etiam ad perfectam virtutem processit. His cum uteretur sæpe familiariter, & Pœnitentiæ atque Eucharistiæ mysteria in eorum templo obire pergeret; clarius sibi indies, ad firmiores in cælesti disciplina profectus, lumen accendit; atque ut suis præclare factis alia atque alia quotidie a Deo ornamenta merebatur, ita ille & nova æternæ doctrinæ lumina menti ejus præpandebat, & novo semper instinctu, velut stimulis quibusdam, ab his fluxis rebus abactum, ad cupiditatem majoris & majoris sanctitatis excitabat. Ergo, quamvis operam daret parens, ut, quo aliquid ex illa pietatis contentione relaxaret, crebram illi & variam remittendi oblectandique animi occasionem offerret; numquam tamen vel latum unguem, a susceptis adversus Deum officiis, abduci se passus est. Ludus illi erat, precandi causa visitare ædem Virginis Matris, cognomento a Crea, quæ in propinquo, magno populi concursu colitur; [& Capucinis versatur.] & modo in Patrum Capucinorum, modo in Barnabitarum cœnobium se recipere, deque pietatis institutis cum utrisque colloqui: a quibus, cum miram in iis sententiarum consensionem animadverteret, vix avelli posse videbatur. Admirabatur imprimis illam, quam in plerisque omnibus cernebat, vultus hilaritatem; illum rerum mortalium contemptum; illa stata precandi & canendi tempora; illam totis ædibus quietem omni strepitu vacuam; illam animi, sive vivendum seu moriendum sit, æquitatem.

XIII

[46] Hæc reputans, animum ad simile vitæ genus sensim adjungebat: tunc præsertim, cum Barnabitarum domicilium die quodam ingressus, secum ipse per otium felicitatem religiosorum hominum in animo volutavit, [Æstimata status religiosi felicitate,] in parte felicitatis eorum ponens, quod omnibus fortunæ bonis, quo promptius Deo servirent, abjectis, Deum ipsum haberent rerum suarum curatorem: sicque, uti ipse mihi postea Romæ aliisque retulit, cum animo suo ratiocinatus fuit: Viden', Aloysi; quam beata sit religiose acta vita? Hi Patres, omnibus seculi laqueis expediti, omnes peccandi opportunitates procul habent. Tempus omne, quod ceterorum hominum vulgus caducis divitiis fallacibusque gaudiis persequendis tribuunt, id illi in contrahendis immortalibus opibus collocant; atque his lucris, quæ simul ingentia sunt in Deum merita, sibi illum æternum obstringunt; neque metuunt, ne frustra pro pietate labores illos sustineant. Sunt religiosi homines illi demum, si qui alii, qui in degenda vita rationem ducem sequuntur, neque sensus cupiditatumque dominationi sunt obnoxii. Non illi honores ambiunt, non terrestria & labentia bona loco ullo ducunt, non agitantur æmulationis stimulis, non inhiant aliorum fortunis; uno Dei servitio, cui servire regnare est, beati. Quid vero admirabilitatis habet, si tranquilli semper & læti, neque mortem, neque Dei tribunal, neque inferorum supplicia reformidant? Animos scilicet habent nullius criminis conscios. Quid? quod dies & noctes cælestes divitias accumulant; quandoquidem numquam non rebus piis operati, aut cum Deo semper aliquid agunt, aut Dei causa. Testimonium igitur innocentiæ, quod eis conscientia ipsa tribuit, intimam animis pacem tranquillitatemque conciliat: e qua tum serenitas, quæ in vultu notatur, tum spes minime vana cælestium opum promanat. Et quibus non gaudiis efferuntur, cum reputant, cui serviant, & in cujus cohorte ævum degant? Tu vero quid agis? quid cogitas? quid est quamobrem hoc vitæ genus deligere nequeas? Prospice jam nunc animo, quæ illis a Deo præmia sint proposita. Cogita quantum otium & facultatem sis habiturus pietati tuæ libere serviendi.

[47] Si Marchionis dignitate Rudolfo, uti decrevisti, transmissa, nolis ab ea discedere; multa fortasse tibi videnda erunt, [propositique in seculo tenendi difficultate;] quæ probare non poteris. Dissimulabis? Atqui conscientia te neglecti officii stimulare non desinet. Reprehendes? At molestus eris, aut certe surdo canes. Quid? ubi Sacerdotio initiatus, inter Ecclesiasticos agitabis, an tum demum votorum te tuorum compotem fore confidis? Atqui exquisitius quoddam, quam homines seculo obnixii, virtutis genus professus, iisdem, quibus illi periculis jactaberis. Iisdem autem? immo vero vehementiores etiam tibi, quam illis ipsis, qui matrimonio vincti sunt, peccandi illecebræ blandientur. Omnino defugere non poteris, quin profanorum hominum sententiam observes, ad eam mores tuos fingas, eorum voluntatibus obsecundes. Si enim in seculo te teneri patiaris, necessario tibi alius post alium Princeps, officii causa, conveniendus ac devinciendus est. Jam, ubi illustrium feminarum, quæ necessitudine aliqua tibi sunt connexæ, familiaritatem devitaris, in hominum sermonem venies: si in eam te dabis, primum illud consilium tuum profecto fregeris. Sacerdotia & honores Ecclesiasticos admitte: in longe majores, quam quibus modo distringeris, occupationes, a pietate alienas, temet immerges. Recusa: ab ipsis illis necessariis & propinquis tuis socors & generis tui probrum audies; neque ullum tibi stimulorum genus subjicere desinent, donec ad honores suscipiendos perpulerint. At vero, si Religiosorum disciplinam amplectare, hæc omnia quæ te retinent vincula, quasi uno ictu abscideris: aditum deinde periculis omnibus intercluseris; tum deposueris omnem inanibus hominum studiis velificandi curam; denique in eo te statu collocaris, ubi nulla res pacem animi tui delibare, aut Deo, omni studio virtutis, servire cupientem retardare possit.

[48] Hæc atque alia, ut ipsemet prodidit, secum id temporis Aloysius cogitabat; quæ ejus animum ita defixerant, [tredecennis decernit illi se dare:] atque a sensibus alienarant, ut facile intelligerent familiares, eum qui sic cogitationem intendisset, magnum aliquid secum moliri: nemo tamen eum, quid agitaret, percunctari audebat. Denique postquam sæpe Deo supplicarat, sæpe se Eucharistia refecerat, uti tam gravia consilia versanti lucem afferret; ratus hanc mentem injectam esse sibi divinitus, seculo suas sibi res habere jusso, in aliquam religiosam familiam migrare statuit; ubi præter virginitatem, quam pridem Deo obligarat, obedientiam etiam, & paupertatem euangelicam ex voto coleret. Verum quod necdum exacto tertio decimo ætatis anno, factis cogitata persequi non licebat; neque ullam familiam designavit, neque quid haberet in animo, cuiquam exposuit: Patres tamen illi quiddam odorati, in spem venerant ad eorum aliquando cœtum aggregatum iri. Interea ille, ne ab animi sui proposito mores discreparent, arctius & attentius vitæ suæ rationem instituere, [sed celato dum adolesceret consilio,] atque inter seculi & aulæ delicias, hominum religiosorum consuetudinem omnibus virtutibus exprimere; diutius secum in cubiculo habitare; nolle per hiemem in eo focum, quo adhuc propter manuum teneritudinem, quæ frigore intumescere & rumpi solent, usus erat, accendi vel importari; foris item numquam igni appropinquare, aut, si aliorum societas aliter ferret, locum capessere, in quo minime calefieret; remedia sedando manuum tumori a domesticis ad se delata, cum grati animi significatione accipere, sed seposita usurpare nolle: omnia facere amore patiendi pro Deo aliquid adversi. [solum vitæ rigorem auget,] Omnem item populi celebritatem fugiebat: multo vero magis a comœdiis, cœnis, tempestivis lautisque epulis abhorrebat; ad quas tametsi non raro a patre, nonnumquam etiam tam inusitatum ejus solitudinis studium stomachante, invitaretur; numquam permoveri potuit. Ergo ceteris eo confluentibus, solus remanebat domi; atque ibi interdum sacra meditando, interdum cum uno vel altero homine gravi & erudito de litteris vel pietate colloquendo, tempus fallebat: interdum vero Patres Capucinos & Barnabitas adibat; & quando nullis amplius seculi pompis & gaudiis duci poterat, sanctis eorum sermonibus fruebatur.

[49] Pater aliquando eum comitem sibi asciverat Mediolanum, ut transvectionem omnium ejus provinciæ equitum, cui illum, [osor omnis pompæ] propter munus quod gerebat, cum aliis multis viris principibus oportebat interesse, spectaret. Cum ergo, quod res & rara sit & in primis visenda, magni ad eam fierent hominum concursus; Aloysius, qui, ne patrem pro imperio præcise hoc jubentem irritaret, facere non potuerat, quin accederet; nova arte usus, numquam ab se impetrari est passus, ut in primis subselliis, unde commodissime pompa omnis videri poterat, sederet; & quod amplius est, quantum licuit, dedit operam, ut oculis semper esset vel clausis, vel alio conversis. Denique vere mihi affirmare posse videor, eum pueritiam transegisse, [& levitatis,] neque umquam puerum fuisse: neque enim umquam illa ætate quidquam leviter fecisse compertus est. Libros turpes, aut inutiles numquam in manibus habuit: a Surio & Lipomano descriptas legebat cum voluptate res gestas: e profanis eos fere legebat, qui de moribus scripserunt, ut Senecam, Plutarchum, Valerium Maximum. Exempla quæ ex iis excerpebat, in loco, cum alios ad vitam e Christi vel Philosophiæ præceptis instituendam hortabatur, usurpabat. Habebat enim aliquando sermones, sive palam cum pluribus, sive seorsim cum uno aliquo, ita sapientissimis sententiis refertos, ita disertos, ita ardentes; [ac totus serius.] ut stupefacti omnes, doctrinam ejus longe captum ejus ætatis superare, ac proinde divinitus haustam esse dicerent. Id etiam erat, cur ejus necessarii (cum ejus mores non ignorarent, neque tantam victus cultusque duritiem, rerumque omnium quȩ in seculo laudantur despicientiam ȩquis oculis aspicerent) tamen, prudentiam ejus singularem virtutemque reveriti, neque quid ita faceret interrogare ausi, missum eum facerent.

XIV

[50] Postquam perfunctus Montis Ferrati administratione Marchio, cum familia Castellionem b remigravit; Aloysius non modo illam tam acerbe afflictandi sui, precandique contentionem non laxavit, verum etiam sic intendit, ut mirum sit vel eum non gravi aliquo morbo, [Castellionem regressus,] qui perturbatam jam diu totam valedutinem funditus perderet, oppressum esse; vel parentes, in quorum hæc oculis faciebat, non pro potestate vetuisse. Etenim ad illam victus parsimoniam ac duritiam, quam Mantuæ (ut supra memoravi) erat complexus, neque umquam deinde abjecerat, complura in singulas hebdomadas plena jejunia adjunxit, sic ut quot hebdomadibus minimum tria servaret stata jejunia. Nempe sabbato, honori beatissimæ Virginis Matris; feria sexta, [jejunia auget,] neci Christi Salvatoris nostri recolendæ, quo die solo pane & aqua contentus, mane tribus panis segmentis in aquam intinctis, nulla re præterea, vesperi autem in esurialem cœnulam, uno item panis, modice tosti & aqua macerati, segmento victitabat; feria denique quarta interdum ceteris, præter panem & aquam, sibi interdicebat; interdum receptum in Ecclesia jejunii morem tenebat. Accedebant alia extraordinaria jejunia, quæ sponte sibi imperabat, quoties vel tempus admoneret, vel ad ea divini amoris & pietatis ardore raperetur. Præterea cibi erat adeo modici, [vix unciam in die sumens;] ut nonnulli e familia, mirati, quinam vitam tueri posset, decreverint, ipso insciente, quantam cibi una mensa caperet, appendere. Ii postquam panem una cum obsonio statera examinarunt, jurejurando confirmant, quod ille prandere soleret vel cœnare, unciam totam non pependisse: quod pondus adeo non sufficit consuetæ naturæ necessitati; ut fateri necesse sit, quod de aliis Sanctis accepimus, vitam illi divina quadam vi sustentatam esse, sine qua tantillo cibo videtur tolerari non posse. Illud præterea fuit morum ipsius, ad id ferculum, quod deterrimum in mensam allatum putaret, oculos adjicere; atque ejus pauxillo degustato, cetera intacta relinquere. Postremis vero annis, extra jejunii dies, non nisi ad libellam expenso usus est cibo, [& deterius ferculum solum delibans.] dictitans id ad vivendum satis esse; quod superaret, ut supervacaneum esse respuendum. Atque hæc, quæ de ejus ratione victus sunt narrata, tum alii, tum qui ei a poculis fuit & prægustator, aliique mensæ administri jurati dixerunt.

[51] Iungebat huic tam severæ abstinentiæ alias etiam inflictas corpori pœnarum acerbitates. Itaque singulis hebdomadis minimum ter se flagris excipiebat: [Addit & crebras disciplinas,] ultimis vero annis, quibus in seculo versatus est, quotidie; ac tandem intra noctis & diei spatium tertium, usque eo dum suo se sanguine perfunderet. Quia vero principio contexto in hunc usum flagello carebat, loris quibus canes alligari solent, quæ forte domi repererat, aut, ut nonnulli asseverant, catena ferrea vapulabat. Qui obsequii caussa præ foribus ejus excubabant, sæpe se illum nixum genibus, seque ipsum cædentem offendisse testantur. Item, dum lectum sternerent, reperiebant sub cervicali abstrusa flagella funiculis contexta, quibus in se animadvertebat. Matri etiam non semel ostensa sunt ejus indusia, sanguine, flagrorum ictibus expresso, penitus imbuta. Horum certior factus Marchio, tum alias frequenter in eum vehementer invectus est, tum aliquando ad conjugem conversus, hoc etiam mœstus adjecit: Hic puer manus sibi violentas videtur inferre velle. Faciebat & illud crebro, ut fragmen aliquod tabulæ aut alterius ligni linteis lecticariis tegeret, quo ipse sibi dormienti molestiam facesseret. Ne vero interdiu perpetuo dolore corpus vacaret, pro cilicio, quod illi deerat, calcaria (o rem novam & inauditam! [& cælcarium stimulos pro cilicio;]) ad fodienda equorum latera comparata, nudo corpori admota gestabat; & in mollem suam carnem ferreos illorum radiolos sic defigebat, ut acerbo eam cruciatu torquerent. Qua ex re satis liquet, quam se totum ad sanctioris vitæ studium contulerit, qui annorum tredecim & dimidiati, in tam florente & delicata fortuna natus, nullo præceptore, corpus tam miseris habuerit modis.

[52] Sociabat sanctus puer hæc jejunia, ceteraque incommoda, quibus corpus sponte vexabat, cum mentis exercitatione; [item assiduam fere orationem,] & præcipue cum tanta precandi assiduitate, ut quidam, ejus aulæ muneribus functi, apud Acta sancte jurati negaverint, umquam se in ejus conclavia venisse, quin orationi intentum occuparint; ac sæpe priusquam ejus finem faceret, diu sibi pro foribus manendum fuisse. Mane postquam e lecto surrexerat, in meditatione rerum cælestium horam ipsam consumebat; quam non clepsydræ fluxu, [præter matutinam] sed caritatis in Deum impetu, ac cælestis dulcedinis sensu metiebatur: sub hæc, familiares suas preces recitabat. Rei præterea diviniæ dabat operam quotidie, & sæpenumero Sacerdoti ministrabat, qua re mirifice ducebatur. Insuper religiosorum ejus oppidi hominum, interea dum publice Deum comprecarentur atque laudarent, singulari exemplo atque ipsorum fructu, cœtibus se miscebat: reliquum diem in libris sacris volutandis, aut in sacrorum arcanis considerandis, animoque penitus contuendis abditus latebat. Appetente nocte, priusquam ad quietem se conferret, unam & alteram horam orationi impendebat, tanto sensu, [ac vespertinam,] nullum ut ei modum statuere posse diceres. Cubicularios, qui foris opperiebantur, dum cubitum concedenti servirent, non modo non tædebat ejus moræ, sed plurimum etiam ejus exemplo proficiebant ad virtutem. Igitur modo per januæ rimas introspiciebant, quemadmodum se inter precandum gereret; modo Domini æmulatione & ipsi Deo supplices accidebant. Quid plura? tam erat multus in recessu & rebus sacris cogitandis, ut minime vanus sit, qui eum continue mentem in Deum intentam habuisse, confirmarit. Idcirco sæpe querebatur Marchio, ægre posse illum ab se e cubiculo protrahi; ac Patri Prospero Malavoltæ memoravit, locum in quo se prosternebat ad precandum, sæpius se lacrymis rigatum vidisse.

[53] Neque vero, quando alicujus eum negotii cura e latebris evocaret, idcirco mentem, ab eo quod esset meditatus, aberrare sinebat. Quippe sive ille prima luce de Christi cruciatibus, [imo & nocturnam,] sive de alio quopiam argumento commentaretur, tam alte illud imprimebat in animum, ut ejus memoriam nulla diurna occupatio delere posset. Quid? quod no satis habebat, interdiu & sero diei in orationem incumbere; sed ejus insuper gratia, de multa nocte, clam suis omnibus corripiebat e strato corpus; illisque dormientibus, solo indusio opertus, per tenebras & noctis silentium in medio cubiculi, procul semper ab omni fulcro, genua in nuda figebat humo; & cælestia mente pertractans, bonam noctis partem conficiebat. Neque is solum æstate, verum etiam brumalibus mensibus, quæ anni tempestas in Gallia Cisalpina frigoribus imprimis aspera est; quibus ita toto corpore cohorrescebat, [etiam brumali frigore,] ut paululum ab instituta cogitatione averteretur. Id ille vitio sibi vertens, tamdiu summa sibi vi, ut intento in Deum animo esset, imperare institit; donec mente jam quodammodo a sensibus distracta, nullo amplius frigoris dolore tangeretur. Verumtamen sic interea omnibus membris, calore vitali fugiente, obriguerat torpebatque, ut corpus, genibus ultro niti invalidum (cum neque sedere, neque usquam recumbere, obstinasset animo) ad nudum rigidumque solum defluere sineret, atque ita jacens cœptam meditationem prosequebatur. Quare mirum mihi videri solet, quomodo non in gravem aliquem morbum delapsus, aut vi frigoris ambustus extinctusque sit. Ipse certe familiaribus quibusdam suis, quibus hæc inconsulta ac præfervida (ita enim appellabat) facta sua, jam Religioni consecratus, confidenter explicuit, fassus est, se dum ita pronus humi jaceret, adeo viribus interdum destitutum fuisse, ut cum salivam ne ore quidem posset ejicere, resorbere cogeretur.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Dicendorum hoc capite compendium videri possit depositio testis II, ac propterea consulto hic ei præmittatur: Memor sum, inquit, quod iter fecimus Castellione Casalem Montis Ferrati, ubi Marchio pater præerat Gubernator; [Vita in Monteferrato acta,] quodque per viam Aloysius prope abfuit a submersione in ramo Ticini fluminis. Pilento enim, quo vehebatur, bifariam diffracto in alveo, pars una cum ipso devoluta fuit secundo torrente, dum tandem in truncum arboris impacta hæsit, deditque otium eripiendi periculo semianimem: qui mox plurimas pro liberatione gratias B. Mariæ Virgini egit, atque nobiscum divertit Vigebanum, ut qua madefactus erat siccaret. Casali substitit aliquot mensibus, osor feminarum; quarum convivia, comœdias, choreas, colloquia, & commercium quodvis oderat pejus angue: in deliciis vero habebat, orare absque arbitris domi; frequentare Patres Capucinos, invisere ad beatam Virginem, de Crea dictam (quæ longiuscule distabat, ut testis V) præcipue vero agere multum ac diu cum Patribus Barnabitis: unde & suspicio nascebatur, velle ipsum se iis adjungere, si per patrem & matrem & ætatem licuisset. Confitebatur quoque iisdem Patribus, & in oerum ecclesia sacram Communionem sumebat. Hæc omnia autem ego scio, quia præsens vidi; & siquid boni in me habeo, id totum mihi a familiari ejus usu adhæsit; quo adeo delectabar, ut perpetuo ei servire optarem.

Hæc domesticus minister Aloysii, quibus accedant dicta testis Cast. VII, Dominæ Camillæ de Ferrariis, quæ tunc erat de gynæceo matris ejus. Morabamur, inquit illa, [Familiaritas cum Religiosis.] Casali in Monte Ferrato, cui præerat Marchio Ferdinandus Gubernator; quamobrem non potuit aliquando non convenire cum uxore sua ad convivia, spectacula, comœdias. Ipsis autem eo euntibus, comitari Aloysius matrem solebat officii causa usque ad præstitutum locum; tum vero, bona ejus venia, pedem referre; adibatque ut plurimum ad Patres S. Pauli, vulgo Barnabitas, quos gerebat in corde suo; nec non ad S. Hilarii, ubi degebat Theologus quidam, ei perquam carus: sicque transigebat diem, quousque adesset tempus reducendi matrem domum suam. Invisebat etiam crebro ecclesias Patrum Capucinorum, S. Mariæ de Crea, & alias. Denique universa Aloysii vita erat oratio, rerumque cælestium contemplatio: quod si vacare Deo in conclavi suo aut alibi quiete non posset, abdebat se in angustum cubicellum, ubi nos feminæ consuevimus purgare ac lavare capillum nostrum; obdebatque intus pessulum, quo securius lateret; sicque inclusus manebat plerumque longissimo tempore.

b De reditu e Monte Ferrato Castellionem, ibique continuatis ab Aloysio exercitiis piis, [Reditus Castellionem.] aliquid etiam dicet testis II, ad initium capitis sequentis, cum aliis Castellione tunc actis. Interim hic adjungo, ex teste Castell. III, sequentia, quæ ex parte etiam ipsa ad sequens Caput ac alio referri possunt. Quando rediit e Monte Ferrato Castellionem Aloysius, parem sanctitate & annis progressum fecit; ut dici de ipso possit, crescebat ætate & sapientia. Jejunabat frequenter, abstinebat fere omni cibo, orabat prolixe. Memini quoque, quod cubiturus aliquando, jusserit prope relinqui candelam, quo legere aliquid posset; quodque inde lectus in quo cubabat ignem conceperit, ambustusque magna parte fuerit; ipse tamen, quod pro miraculo habuimus nos omnes, salvus evaserit. Scio quoque, in ecstasin rapi solere, ut sæpe vidimus, etiam in diversoriis publicis; atque aliquando id ei accidit in diversorio Martinenghi, dum iter faceremus. Et hæc scio, quia vidi, æque ac familia tota, quæ erant plusquam triginta personæ.

CAPUT V.
Constantia in exercitiis devotionis, profectio in Hispaniam, vita in aula regia.

a

XV

[54] Ex eo conatu quo B. Aloysius id egit, ut inter preces, omnes semper animi partes collectas haberet, capitis dolor extitit, [Dum gravi cephalalgia pressus,] qui reliquam deinde illum ætatem vehementer exercuit. Verum ille grauia, ac præcipue similem atque Christus ex consertæ spinis coronæ aculeis cepisset, dolorem perferendi studio, non modo nullum ei restinguendo remedium, sed varias potius ejus fovendi inflammandique vias quæsivit; ratus eum sibi salutarem esse, quando neque ab suis rebus gerendis quidquam fere eum impediebat, & supplicia Christi redigebat in memoriam, & nonnullius in cælo præmii merendi causam dabat. Attamen usu venit aliquando, ut illo dolore solito acerbius exagitatus, citius quam consuesset in lectum se reciperet: post, ubi rediit in memoriam, necdum se eo die (pro eo ac soleret) septem Psalmos pœnitentiales recitasse; decrevit, [persolutis precibus indormiscit,] non nisi eo penso persoluto, oculos ad videndum somnum claudere. Igitur puerum a cubiculis, candelam pone lectum destituere atque abire jussit. Septem illis Psalmis absolutis, cum dolore capitis, tum somno oppressus, candelam est oblitus extinguere. Ea ergo tota absumpta, ignis, cum unum lecti latus corripuisset, citra flammam eousque perrepsit seque diffudit, dum vela omnia quæ lecticæ prætensa erant, unam culcitram stramineam, ac tres laneas exureret. Dum hæc maxime ignis depascitur, experrectus Aloysius, ubi tantum sensit ardorem, cum præterea dolore illo capitis graviter conflictaretur, in animum principio induxit febri se laborare: [ardens ad caput candela stratum inflammat,] sed cum cetera omnia nihilo minus æstuare tactu explorasset, unde ea vis caloris inusitati esset orta, conjectura assequi nequibat: & nihilo secius denuo tentat obdormiscere: sed frustra. Quapropter, cum æstu ac fumo increbrescente pene suffocaretur, desilit e lecto, atque aperta janua puerum inclamat. Vix pedem in limine posuerat, cum erumpens flamma reliquum lecti hausit. Id, ne tota domus eodem igne conflagraret, exciti milites qui erant in arcis præsidio, in subjectas fossas de fenestra præcipitant.

[55] Neque dubium est, quin si vel tantillum lecto egredi moratus esset, in angusto præsertim, uti postea vidi, atque id temporis occluso cubiculo, vel igne consumptus, vel fumo præfocatus, interiisset, Sed nimirum Deus, quem jam Religioni designarat, neque ignorabat cujus gratia in hoc discrimine versaretur, præcipuo quodam nutu ab omni noxa vindicavit. [unde mirabiliter servatus,] Itaque cum consensu omnes ejus salutem Deo acceptam vulgo ferebant; tum ad ipsos etiam Duces Mantuam pertulit rumor, vetustissimo liberorum Marchionis miraculi quiddam evenisse: &, nescio quanto intervallo, ipsa Leonora Austria, de re tota, coram ab ipsomet erudiri postulavit. Ille, ut rem vulgatam intellexit, fortassis ne id etiam resciretur, quid ita candelam juxta lectum ardere sivisset, ad eam quæstionem non mediocriter erubuit. Solebat postea Aloysius, qui multis jam casibus æternæ providentiæ pro suo capite excubias curasque exploratas habebat, [se suaque Deo committit;] in omni fortuna, omnibusque cum suis, tum patris negotiis, ceteris consiliis preces prævertere, seque Dei potestati permittere: id unum obtestatus, ut quod optimum factu esset (his enim fere verbis sua Deo commendare est solitus) annueret. Neque vero hæc illum umquam spes, divinæque erga se voluntatis fiducia fefellit: quippe ipsemet aliquando non est veritus profiteri, nihil se umquam (quod sane portento simile est) sive magnum, sive exiguum, a Deo irritis precibus poposcisse; neque ullum negotium, quamvis implicatum, aliorumque opinione desperatum atque perditum, quod ejus providentiæ commiserit, non ex animi sui sententia confectum esse: adeo divina benignitas semper ejus orationi patuit.

[56] Ex hoc eodem quotidiano cum Deo usu, & illa manasse videtur animi excellentia ac magnitudo, quæcumque mundus possidet despicientis ac nihili pendentis: [mundana omnia despicit;] qua dote nihil ajebat esse præclarius. Ergo in Principum palatiis, dum supellectilem argenteam & auream, vestem stragulam, ministrorum obsequia, aliaque de eodem genere aspiceret (quod hæc omnia perquam vilia haberet, atque indigna quæ tanti hominum judicio æstimentur) risum vix tenebat. Quocirca crebris sermonibus, quos cum matre habuit confidentius, negavit se satis mirari posse aut augurari, quid causæ mortales possint dicere, quin Religiosi omnes fiant: siquidem luce meridiana illustriora esse emolumenta, quæ non illi tantum futuræ, sed huic etiam instanti vitæ mortalium afferat Religio; eorum quæ in hoc seculo prima ducuntur brevis sit fructus, & eorum studiosi, malis vivi mortuique mactentur. Mater, cum hæc disserentem audiret, etsi facile videbat quid consilii cum animo suo traheret; non tamen idcirco ea de re verbum cum ipso ullum tum quidem commutavit.

[57] Tametsi vero omni fere hominum congressu abstinebat; cum tamen in eum se dabat, ecclesiasticis fere & religiosis viris, qui Castellione degunt, utebatur familiariter. Sed quoniam non pauci honestissimi homines, [cum solis Religiosis versatur:] in eo oppido nati, in variis sanctioribus familiis versantur, per alias quidem regiones dispersi, sed qui nonnumquam patriam revisant; hos simul atque Aloysius advenisse cognorat, ad eos de divinis rebus cum iis colloquendi causa adibat, calculos piaculares, cereas Agni Dei imagines, alias res similes ad pietatem comparatas, ab iis cupide & magno pietatis sensu accipiebat. Præcipuam vero voluptatem hauriebat ex adventu quorumdam Reverendorum Monachorum, e Congregatione Cassinensi S. Benedicti; qui, cum in ejus vitam quæstio Mutinæ haberetur, præclarum ei sanctimoniæ & pietatis testimonium dederunt. Neque minus propenso erat animo in Reverendos nonnullos Patres e Familia S. Dominici, qui per æstatem animi caussa Castellionem veniebant, cum quibus item familiariter de rebus animo salutaribus sermocinabatur. In his erat R. P. F. Claudius Finus Mutinensis, [ex quibus Dominicanus unus,] Theologiæ Doctor & Lector, atque magni in Gallia Cisalpina nominis Concionator. Is cum alias, tum paulo ante quam mortem obiret, apud tribunal Episcopi Mutinensis, ea de re interrogatus, his verbis (quæ propter hominis auctoritatem referre visum est) juratus respondit.

XVI

[58] “Illustrissimum Dominum Aloysium Gonzagam, ad quem tituli ac fortunarum Marchionis Castellionensis hereditas pertinebat, [qui testatur, se miratū in eo] non de facie modo, sed ex iterato etiam cum ipso sermone tunc cognovi, cum una cum meis sodalibus Castellionem, inque alia, in ejus familiæ ditione posita loca, secessissem. Libenter enim mater ejus operam dabat, ut, tum cum aliis, tum præcipue mecum conferret. Equidem ab illo, propter singularis exempli sanctimoniam, quæ in ejus moribus, sermone, gestu, sententiis exsplendescebat, attonitus, atque non sine quadam jucunditate mentis, amore virtutis ardentior discedebam. Omnis fere familiaris ejus oratio ad eximium quoddam submisse se gerendi studium, laudemque eorum spectabat, qui se ab iis, [singularem animi demissionem,] quæ cæcis mortalibus ampla atque magnifica videntur, abjungunt. Quondam etiam mihi; Non est, inquit, quod natales nos insolenter efferant: quoniam nihil inter principum & mendicorum cineres interest, nisi quod illi gravius fœteant. Nihil illa ætate puerile designabat, insignite modestus, fugitans subinde congressus, atque interim tacitus, cogitabundus, gravis, pius. In ore crebro habebat has voces: Quam velim tanto Dei amore flagrare, [recollectionem internam,] quanto tanta Majestas digna est! Cor mihi mœrore conficitur, cum tam ingratos in eum Christianos esse video. Ad modestiam item honestique amorem pertinet ille ejus pudor, usque eo simplex & candidus, ut si cui vel inter facetias & jocos verbum aliquod excidisset vel tantillum a modestia abhorrens; decenti rubore & modestissima significatione doloris, miseritum sibi esse errantis ostenderet. Interea, dum de perfectioris vitæ præceptis loquentes, aut de quopiam narrantes audiebat qui in religiosum cœtum transisset; exultare gaudio, vultum ad majorem serenitatem componere, atque alium oris habitum induere videbatur. Interdum etiam cum gemitu exclamabat: Deus bone! quantum est in solidis cæli gaudiis voluptatis! quandoquidem institutus de illis inter nos hic in terra sermo tantopere nos oblectat.

[59] Nonnumquam, una cum illo, in ædem sacram sum ingressus. Ibi ille, tametsi puer, magnos natu & religionis professione spectatos viros, editis insignibus, Deum demississime colentis animi exemplis, [devotionem externam,] longe superabat; quandoque lamentanti similis, quandoque defixis in alicujus Sanctorum imaginem oculis, neque vocantes neque alloquentes audiebat, neque nisi aliqua mora interposita respondebat, ut mentem a sensibus peregrinatam esse constaret. Non semel mihi affirmavit, singulari se in beatissimam Virginem pietate ferri; & cor sibi, ejus dumtaxat audito nomine, incredibili voluptate diffluere. Equidem illum, post Religionis ingressum, non amplius novi; [mira de ipso post initam Societatem audita.] a gravissimis tamen hominibus, Mediolani, Brixiæ, Cremonæ, Ferrariæ, Genuæ, Mantuæ, alibique accepi, eum Societati Jesu adjunctum, in ea cum illustri apud omnes sanctitatis gloria vixisse: per eamdem item sanctitatem esse emortuum, multi viri religiosi magnæ auctoritatis asseverarunt; neque pauci censuerunt tutius fieri, cum nos ipsos ejus animæ, quam cum ejus animam Deo commendamus. Præterea fama miraculorum, prodigiorum, beneficiorum, quæ ejus gratia accidunt divinitus; itemque cælestis honoris, in quo ejus sanctæ Reliquiæ habentur, longe lateque est pervagata.” Hæc reverendus ille Pater Dominicanus.

XVII

[60] Agebatur b annus Christi MDLXXXI, cujus autumno Maria Austria, Imperatoris Caroli V filia, Ferdinandi I nurus, Maximiliani II conjux, Rudolfi II, [An. 1581 Matritum ductus,] qui etiamnum imperat, mater, ac Philippi II Regis Catholici soror, e Bohemia in Hispaniam commigravit. Eam honoris causa, ab eodem Rege aliquot Itali Principes, qui regno ejus devincti erant, atque inter hos Ferdinandus Marchio B. Aloysii pater, ex Italia in Hispaniam trajicientem prosequi sunt jussi. Ei cum conjux Martha, ipsius Augustæ rogatu comes accederet; tres etiam liberos itineris socios adsciscunt; filiam unam, cui Isabellæ nomen; quæ cum postea in Hispania remansisset, ibi, inter Principes gynæcei Isabellæ Claræ Eugeniæ Infantis Hispaniarum feminas, vivendi finem implevit; Aloysium, maximum suæ stirpis, dimidiati jam anni supra tertium decimum; & Rudolfum, ætate aliquanto minorem. Hoc itinere, quod ex Italia in Hispaniam confecit Aloysius, [gaudet oblata spe martyrii,] numquam, uti jam solenne illi erat, quotidie divina meditari, & ardorem illum in pietate adhibere intermisit: itaque animum numquam non his talibus curis districtum habebat. Percrebuerat in triremi, periculum esse ne in Turcarum potestatem venirent. Hic ille repentina cupiditate exardescens; Utinam, inquit, ita casus ferret, ut Martyres fieremus! Ad hæc ejus mater mihi commemoravit, eum inter marinos illos scopulos lapillum offendisse, notis quibusdam distinctum, quæ sacratissimas Christi Salvatoris nostri plagas referrent. Ille vero, cujus tota mens semper erat in pietate, ratus eum sibi divinitus objectum esse, quo intelligeret similes sibi ac Christo pœnas patiendas esse, ad matrem conversus; Aspice, Domina, inquit, quod mihi Deus obtulit: & tamen pater adhuc me vetabit Religiosum fieri? Eum deinde lapidem, quippe Christi patientiæ monumentum, diu in honore habuit.

[61] Postquam in Regiam devenerunt, Marchio vetus suum Cubicularii munus sustinuit: [præclare in studiis proficit,] Aloysius & Rudolfus adlecti in Meninos, hoc est ephebos honorarios, Iacobo Principi, Regis Catholici Philippi II filio, Philippi III qui hodie regnat fratri natu majori, ministrarunt. Amplius duos annos B. Aloysius in Hispania commoratus est; quo tempore gnaviter imprimis in studia litterarum incubuit. Logicam ei tradidit Sacerdos quidam, ante alios eruditus. Sphæræ autem descriptionem, Dimas regius Mathematicus. Ad hæc quotidie a prandio, magistro, Philosophiam & Theologiam naturalem tradenti, dabat operam; in qua tantum profecit, ut cum forte eo tempore Compluto iter haberet, quo studiosus quidam e Theologia theses proposuerat ad disputandum, præsidebatque P. Gabriel Vasquez (quem deinde Romæ Theologiam explicantem audivit) ipsorum invitatu, adolescens quatuordecim dumtaxat annos natus, conquisitis argumentis, singulari cum laude & applausu præsentium, probare conaretur, mysterium sanctissimæ Trinitatis naturali vi mentis posse cognosci. His aulæ litterarumque occupationibus adstricto, facile animadvertebat Aloysius, parum otii ad pietati serviendum posse superesse; præsertim quod subinde ne orationes quidem, quibus consuesset, neque Confessionis & Eucharistiæ mysteria crebrius obeundi facultas erat. [fervorem devotionis resumit,] Jamque desiderium illud incitatum fortunæ commoda quam primum abjiciendi, & illæ divinitus animo injectæ faces, quibus antea arserat, sensim languescere videbantur. Quocirca Dei impulsu, hominum rumoribus judiciisque contemptis, in ipsa Regia, per quantam maximam posset religionem & innocentiam, agitare decrevit. Ea gratia suis Confessionibus excipiendis sibi delegit P. Ferdinandum Paternum c Siculum, e Societate Jesu, qui ea tempestate Mantuæ Carpetanorum habitabat: neque post illa intermisit animum identidem Pœnitentia Eucharistiaque expiare.

[62] Quam porro in ea Regia, abundanti omnibus quæ hominum animos solent distendere, sit pure integreque versatus; testimonio sunt ejusdem, quem dixi, Patris litteræ anno MDXCIV datæ, in quarum exordio sic habet: “Expediam breviter, quod ex me quæris, Rev. Pater. In Aloysio Fratre nostro (quem ab ipsa pueritia in Hispania cognovi) tam insignem semper animi candorem & innocentiam comperi; ut eo toto tempore, quod aliquot annorum fuit, non modo nullius eum peccati mortiferi (quod & abhorrebat ut qui maxime, neque umquam in vita contraxerat) verum etiam sæpenumero ne tantillæ quidem noxiæ reum invenerim, [innocentissimam vitam agit,] cujus absolutione indigeret. Neque vero hæc tarditati naturæ aut hebeti ad intelligendum ingenio attribui possunt: quippe qui jam tum id ætatis, & gravitate morum, & perspicacitate mentis, atque prudentia longe erat seni quam adolescenti similior. Otii ac desidiæ maximum illum odium ceperat: itaque semper honestis exercitiis, sed plurimum legendis sacris Bibliis, in quibus ejus animus acquiescebat mirifice, distinebatur. In verbis item tantam ejus modestiam notavi, ut ne levissime quidem dicto quemquam aliquando perstringeret.” Ex hisce Patris verbis, qui ei a sacris Confessionibus fuit, & aliis quæ deinceps collocabo, [etiam a venialibus liber:] satis liquido cognosci potest; eum inter medias occupationes aulicas cælesti quodam & angelico more vixisse. Est enim eximia quædam laus, cum quis in aula diversatus, ne eorum quidem delictorum compertus fuisse prædicatur, quibus etsi venia prompta est, absolutionis tamen indigent.

[63] In publico tam erat compositus ac modestus, ut oculos numquam humo attolleret. Itaque cum ita sermo ferret, narravit jam Religiosus, se neque Mantuæ Carpetanorum, ubi aliquot annos degerat; neque Castellione, ubi natus & educatus erat, viam absque duce posse reperire; [cum rara oculorum continentia,] quo duce semper uti solitus est, tum ne qua avocandi a cogitatione animi occasio daretur, tum quo suis meditationibus (ut ipse dicebat) vacare posset. De hac eadem ejus modestia atque oculorum continentia, rem sane novam & inauditam narratum eo, quæ ex testimonio P. [Mutii Vitellesci d] Præpositi Provinciæ Neapolitanæ Societatis Jesu, quo perfamiliari usus est, monimentis publicis est consignata. Ea sic habet. Aloysius, ut dictum est, in comitatu Imperatricis iter in Hispaniam ex Italia fecit; deinde, dum versatur in Regia, prope quotidie cum Jacobo e Principe eamdem Imperatricem salutatum adiit; ac denique sexcentis opportunitatibus eam videndi, & accurate contemplandi usus est. Fuit nihilominus tam singularis ejus modestia, ut illi Patri, quem memoravi, sit confessus, se ne semel quidem ejus faciem vidisse, aut ad eam aspexisse. At quis nescit, quanto plerique omnes, ejusmodi in dignitate positos homines, cum tempus oblatum fuerit, videndi atque attentius considerandi studio teneantur, & quanti ad illos spectandos, in ea loca, quæ præterituri sunt, concursus multitudinis fiant.

[64] Cœpit jam tum vestes detritas & obsoletas, ac tibialia, appositis supra genua panniculis resarta, quorum vel postremos homines pudere solet, [vestitus humilitate,] in deliciis habere. Nimirum ille hujus corrupti mundi contemptor, quorsum homines, illi obnoxii, sua facta acciperent, nihil morabatur. Nam vestimenta quoque nova, patris jussu confecta, quamdiu licebat, induere cessabat; atque ubi semel, aut iterum illis ornatus incesserat, ad pannos suos commode redibat. Torques aureos aliaque ornamenta, quæ illius Regiæ mos amat, respuebat; cum diceret, hunc apparatum eorum esse, qui non Deum, ut sibi certum esset, sed corporis fortunæque gaudia sequerentur. Hujus gratia multum illi principio cum irato patre, filii modestiam suum suæque familiæ dedecus interpretante, conflictandum fuit: ad extremum constantiæ filii manus dedit, quodque antea certis de causis probare non poterat, admirari cœpit. Attamen etsi Aloysius sibi seorsim paupertatem tantopere caram haberet, facile tamen famulos ac stipatores suos, pro suo quemque muneris & dignitatis gradu, ornatos esse patiebatur. Tantæ erat ejus cum Proceribus aulæ convictus, [sermonis gravitate.] gravitatis religionisque plenus, ut eo superveniente aut eminus conspecto, hilariores sermones abrumperent, seque ad modestiam componerent: & quoniam liquebat, nullo eum umquam dicto vel facto non omnes honestatis numeros obivisse, neque ullum sive serio seu joco indecorum dictum ad aures posse admittere; in communi Primorum aulæ proverbio versabatur; Parvulum Marchionem Castellionensem, non videri carne constare. Nullam occasionem aliorum commodis serviendi elabi sinebat. Jacobum Principem etiamtum parvulum, e fenestra prospectantem, ventus vehementiori flatu incessebat: cui ille pueriliter indignabundus; Heus, vente, inquit, impero tibi, ut molestiam mihi exhibere desinas. Tum Aloysius, qui proximus astabat, opportunitate usus; Potes, inquit, Domine, homines tuis dictis obedientes nancisci, in elementa autem solius Dei imperium est, cui & te parere oportet. Rex, uti de omnibus filii rebus solebat, ita de hoc quoque mandato, quod vento dederat, atque de Aloysii apophthegmate certior factus, in loco & prudenter dictum esse judicavit.

[65] Dum in Hispania versatur, incidit forte in librum, quem de ratione pie meditandi, mentemque a ceteris curis revocatam, [conatur quotidie horam unam] in id unum configendi, Ludovicus Granatensis edidit. Ejus lectione impulsus concepit, quotidie minimum unam horam, intenta ac nusquam dispersa mente, res sacras meditari. Igitur cum in genua astitisset, nulli umquam adminiculo innixus, meditationem ordiebatur; ac semihora, aut tribus, verbi gratia, partibus elapsis, ubi vel tantillum in mentem venerat quod eam ab instituto averteret, superius omne tempus pro perdito ducens, alia denuo hora meditandi initium faciebat; idque deinceps tamdiu iterabat, donec unam aliquam horam omni mentis aberratione caruisset: itaque aliquamdiu solenne illi fuit, quinas, & interdum amplius horas rite meditando transigere. Verum ne his talibus occupato quisquam suorum vel alienorum interveniret & obturbaret, in obscuras se latebras, inter destinatas Vulcano lignorum strues, abdebat. Ibi dum Deo contemplando propitiandoque pietati suæ indulget, numquam a domesticis, tametsi multum seduloque vestigantibus, reperiri potuit. [sine distractione continenter orare.] De quo tum maxime a parentibus objurgatus est, cum eum amici aliqui homines illustres salutatum veniebant. Sed ille, nimirum qui illas mortalium congressiones beneficiis, quibus interea de cælo afficiebatur, longe postferebat, spretis hominum rationibus, nihil veritus parum officiosi vrbanique adversum homines notam, dummodo ne minus in Deum pii culpam sustineret, numquam, ut hominibus gratum faceret, illa religionis exercitia vel omisit vel interrupit. Id postquam ejus amicis gnarum fuit, abstinuerunt scilicet talibus officiis, vacuumque inanibus negotiis, ac securum ab omni interpellationis metu, reliquerunt.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Præmitto & huic Capiti summarium Castellione gestorum ab Aloysio, postquam redierat e Monte Ferrato. [Acta reversi Castellionem.] Ita illud contexuit testis Cast. II: Scio, quod Casali revertimus Castellionem; ibique perrexit Aloysius vivere vitam suam, id est sanctam, macerando corpusculum inedia, jejuniis, orationibus. Contigit autem ut nocte quadam juberet sibi candelam relinqui, quo posset recitare septem Psalmos, per diem ob capitis cruciatum non persolutos: sed casu nescio quo flamma candelæ corripuit lectum, dum ipse, mente alienatus a corpore, fruebatur Deo, ignarus incendii & periculi propinqui. Arsit igitur anaclinterium stramine fartum, & pars papilionis, e panno bicolori hispanico confecti: ac tandem fumus tantopere condensatus fuit in cubiculo, ut miraculum censeri possit, non fuisse prius suffocatum Aloysium; quam nos, re comperta, accurrerimus ad ferendam opem atque efferendum inde periclitantem. Et hujus rei publica fama est Castellione tota.

Rem eamdem paulo aliter narrat testis Cast. IV: Dormivi ego multo tempore in procœtone Aloysii & solebam vespere ei ministrare lumen. [Incenso ibi lecto.] Voluit autem quodam vespere, sibi ut relinquerem candelam ardentem, persoluturo, quas illo die nondum fuderat, preces. Interea vero contigit, ipsum, aut spiritu peregrinatum esse a corpore inter orandum, aut obdormisse (neque enim id scire possum; quia ostium clauserat, uti solitus erat, cum intus vacare volebat orationi: & tunc nullum admittebat, qui decubiturum exueret vestibus) quando candela corripuit lectulum ejus atque ambussit, [quo dormiebat,] adeo ut nos pro miraculo habuerimus, ipsum evasisse vivum, & non periisse, aut igne combustum aut fumo suffocatum: quippe cum ostium tandem fuit apertum cubiculi, durare intus nos non potuimus a fumo, atque advocavimus aliquot milites excubitores, qui opem ferrent, & nobiscum jactarent lectum cum supellectili sua per fenestras in fossam. Dubitat pariter testis Cast. V. indormiveratne Aloysius quando lectus ardere cœpit, [non sine miraculo evadit mortem.] an vero ecstasim passus fuerit, uti, inquiens, solebat pati: quippe ego ipsum sæpenumero, dum orationi animum laxabat, inveni, omnium usu sensuum destitutum, atque instar statuæ se habentem: tum addit, omnium judicio non nisi divinitus morti ereptum fuisse, vocatque in testes hujus rei, D. Clementem Ghizonum, cujus testimonium jam attulimus, totam Aulam, totamque Castellionem. Hos inter merito vocari etiam nominatim potuit Princeps Franciscus, Beati frater, testis XI, qui licet tunc admodum puer esset, vidit triste spectaculum; ac tam alte impressit memoriæ, ut ea numquam deinde oblitterata sit. Scio, inquit, excitatum esse quadam nocte incendium, atque inde magnum toto palatio tumultum, quo expergefacti, proripuimus nos e cubili omnes: & ego, percepta voce, ardere cubiculum Aloysii, eo cucurri; vidi inde prodeuntem ipsum, & conclave densissimo plenum fumo; quia, quantum memini & auditu quoque ex aliorum relatione percepi, flamma non prius se extulit, quam ostium cubiculi apertum, & Aloysius e lecto extractus esset. Tum causam incendii, jactationem suppellectilis ambustæ per milites in fossam, aliaque describit, fere ut supra.

b

Pervenimus ad annum Christi MDLXXXI, Aloysii XIV, cujus autumno in Hispaniam iter ingreditur. De illo ac rebus ibi gestis præmitto depositionem testis Cast. II, [Profectio in Hispaniam cum Imperatrice:] qui quamquam fide dignissimus sit rerum ab Aloysio gestarum narrator, quia omnium fere spectator fuit; minus tamen sedulus temporum observator fuisse deprehenditur, dum ante annum MDLXXXI profectionem Imperatricis per Italiam in Hispaniam signat. Hujus quippe anni æstate illam adhuc convenit S. Carolus Borromæus, primum Brixiæ, atque iterum Laude Pompeji, ut in Vita Caroli legitur; & ex Cepario confirmari potest. Dabo nihilominus hic textum istius testis integrum & immutatum, e Cepario quantum ad aberrationes in constitutione temporum spectat, facile corrigendum. Sic ait: Commemini quod Aloysius, cum fere tredecennis esset (imo anno fere dimidio grandior natu) una cum patre ac matre profectus fuit in Hispaniam, in comitatu Imperatricis, Mariæ Austriæ, Maximiliani II viduæ, anno MDLXXIX & LXXX; impendimus enim illi itineri partem utriusque anni (igitur MDLXXXI exeuntis & LXXXII ineuntis) substitimusque in Hispania menses XXXIII (quia anticipavit adventum Aloysii in Hispaniam moram ejus ibi extraxit plus justo) ubi Aloysius more suo edidit exempla magnæ sanctitatis ac pietatis Christianæ. Quamobrem & amabatur tenere a Principe Didaco, Philippi Regis primogenito, cujus inter ephebos honorarios numerabatur. Contigit autem aliquando, [ubi fit ephebus Principis Regii:] ut, Principe Regio prope fenestram adstante, acriter flaret ventus; cui ille pueriliter: Præcipio tibi, vente, uti ne mihi molestus sies. Quo audito subintulit qui prope aberat Aloysius: Potest quidem, Celsitudo Vestra, mandare hominibus; & hi mandata facient: at vero præcipere ventis solius Dei est, cui etiam Celsitudo Vestra obedientiam & obsequium debet. Placuit pueri non puerile dictum; totaque Aula sparsum, ipsi quoque Regi jucundum auditu fuit. Hoc ipso tempore operam dabat privatis domi suæ Magistris, sub quorum disciplina studebat Logicȩ ac Methematicȩ, easque scientias propositis conclusionibus, prout illa ferebat ætas, sibi defendendas sumpsit. Abhorrebat omne genus vanitatis, non tangebat vestes pretiosas, nullum sumebat ornatum aulicum, nisi forte parentum jussu compulsus. Denique duxit etiam hic vitam sanctam, semper deditus orationi, quam præ cœtibus hominum frequentare amabat solus in cubiculo suo. Animi noxas aperiebat cuipiam e Societate Jesu, & sacram Synaxin in eorumdem ecclesia reverenter sumebat; in omnibus modestiæ singularis exemplum. Et hæc omnia vidi ego hisce meis oculis. Subnecto alia ex aliorum testimoniis, atque imprimis ex duplici Patris Mutii Vitellesci, quorum primum dedit, dum præerat Societati Jesu Romanæ Provincialis, anno MDCVII, XXV Octobris, in processu, qui tunc formabatur in genere, de sanctitate servi Dei Aloysii: alterum dedit bennio fere post, XXIV Augusti, jam creatus ejusdem Societatis pro Italia Assistens, in processu, quem vocant in specie; utrobique juratus. Hic vitæ ejus in Hispania rationem aliquam, ex familiariter colloquentis ore exceptam, sic describit: De virtutibus ejus, ac imprimis de abstinentia, quam servabat etiam in Hispania ephebus regii Principis, [abstinentia etiam ibi singularis;] possum affirmare, quod per annum continuum non manducabat aliud quot diebus, quam ovum unum & pauxillum panis; ita ut biduo triduove non comederet tantum panis, quantum in cœnula apponi nobis solet statis Abstinentiæ diebus (quod sane multum non est in provincia Romana). Et hoc ipsemet mihi familiariter fassus fuit: verumtamen adjungebat etiam, se ita temperasse victum suum propter calculi metum, cujus jam tum, ut ipse ajebat semina quædam, judicio medicorum in eo dignoscebantur: at revera id præstabat amore abstinentiæ, & non alia causa. Preterea sæviebat quotidie ter in corpusculum suum flagris, usque ad sanguinis effusionem: duasque ibidem horas de die dabat orationi; noctu autem, ut minimum, unam, etiam media hieme, solo indusio indutus, & genibus nixus.

Mirabile etiam est modestiæ ejus specimen, quod quamvis diebus fere singulis cum Principe, Regis filio, adiret salutatum Imperatricem Dominam Mariam Austriacam; affirmabat tamen, [custodia oculorum;] numquam se oculos in vultum ejus elevasse; ac nescire albane esset an nigra; ipsamque, si obviam haberet, non cogniturum. Et hæc omnia ipse suomet ore mihi patefecit, non jactationis causa, absit; sed quia illo die, ob nuncupata Religionis nostræ vota, solito lætior erat, ac spiritus æstu redundabat; quando & venit ad me, cui plurimum fidebat, in cubiculum, atque inter colloquendum de rebus ad spiritualem profectum spectantibus, etiam illa, quæ exposui, narravit. De hac ipsa ejus continentia oculorum mox etiam loquetur Ceparius num. 63.

Studium orationis nocturnæ, quod in Hispania Aloysio solenne fuisse asserit testis prædictus; nulli certo loco adscribit testis Cast. XIII, videturque innuere, etiam ante profectionem Hispanicam id ei fuisse usitatum, dum ait; Non semel mihi familiariter narravit Aloysius, inconsiderantis animi sui, ut vocabat, [studium orationis.] impetus; quod olim hiberno tempore ad huc puer, descendebat noctu de lecto, solo indusio amictus, seque humi sternebat nudis genibus, facie pronus in terra: & sic perdurabat, orationi intentus, usque dum alienato a sensibus animo nec frigus, nec aliud quidquam sentiret; ac totus veluti congelatus, cum se postea loco movere volebat, sæpenumero non posset.

c

Operæ pretium fuerit huncce virum, qui Aloysio post Deum potest videri auctor fuisse amplectendæ Societatis Jesu, proprius novisse. Legitur in Annalibus nostris annuis provinciæ Siculæ collegii Catanensis anni MDCIV, quod illo eodem anno vitam commutavit cum morte, febri sublatus, Ferdinandus Paterno, nobilis Catanensis, [Confessarius ejus qualis fuerit.] annos natus LXIV, quatuor votorum Professus: qui, præter alios dignitatis in Societate nostra gradus, bis ad Philippum II Hispaniarum Regem legatus est missus; apud quem cum diutius moraretur, atque in eadem Aula beatus noster Aloysius Gonzaga adolescens versaretur, ita illo familiariter est usus, ut ipsum sibi ducem, in rebus ad animi cultum spectantibus, constituerit; & Deo primum excitante, deinde Ferdinando nostro adjuvante, sequendæ Societatis nostræ consilium susceperit. Quod sequitur, minus quidem huc spectat; quia tamen de Angelico juvene, & castimoniæ mirifico cultore, nobis sermo est; qualia pro eadem virtute certaverit dux suus certamina, etiam audiamus: Illud vero invictæ fortitudinis Ferdinandi exemplum, quis non merito suspiciat? Vocatus ad exomologesim excipiendam mulieris, ut dicebatur, ægrotantis; ubi domum ingressus est, non unam, sed plures, immani libidinis febre laborantes invenit; a quibus non verborum modo illecebris, sed aperta vi ad nefarium scelus vel cogitur vel appetitur. Tum ille, divinam in tanto periculo opem implorans, vim vi, quo melius modo potuit, repellens, concitata fuga ad sceleratæ domus limen victor evasit: longe profecto in opprimendis internȩ libidinis motibus fortior, quam in tot præsentium pestium inhonestis conatibus frangendis.

d Inserui hoc loco, ex editione Ceparii Placentina, nomen proprium Provincialis, quod abest a prima, atque adeo etiam a versione ejus Latina. Monumenta publica, quibus hoc specimen singularis modestiæ Aloysianæ consignavit Mutius, sunt processus, auctoritate Ordinariorum confecti, antequam ederetur Vita, quando prædictus Mutius præfuit Provinciæ Neapolitanæ. Post editam vero Vitam, idem rem eamdem adhuc bis testatus est, in duobus aliis processibus, ex quibus paulo ante Annot. b, testimonium ejus deprompsimus.

e Ceparius regium Principem Italice vocat Diego, uti & Hispani lingua sua; formantque inde, dum latine scribunt, [Diego Infans Hispaniarum,] nomen Didacus: at aliæ nationes, uti & interpres noster, ut plurimum putant interpretandum esse Jacobus. Atque inde, opinor, eumdem Principem, nunc Didacum, nunc Jacobum a latine scribentibus appellari. Id quod induxerit in errorem Rittershusium, dum in tabula genealogica Regum Hispaniæ, Philippo II & quartæ uxori ejus Annæ Austriæ, ex uno filio, Diego, parit duos; alterum Jacobum, alterum Didacum: &, [aliis Didacus, aliis Jacobus latine dictus] quamvis illum, anno MDLXXIII; hunc anno LXXIV natum scribat; dum tamen utriusque mortem consignat eodem anno LXXXII, pronum est cogitare, & Jacobum & Didacum in uno Diego tunc mortuos fuisse. Certe Carrilius in Annalibus, ad annum MDLXXX enumerans nominatim liberos Philippi ex quarta conjuge, non plures quinque producit, producente Rittershusio sex. Audi Carrilium Regina, inquit, Anna obiit anno MDLXXX: ex qua Philippus genuit quinque filios, Ferdinandum & Carolum, [& in duos distractus.] mortuos ante matrem; Diego, qui non diu ei superstes fuit; Philippum, qui patri successit in monarchia; & Mariam, quæ obiit bima. Ex his quinque filiis regiis quatuor annumerat Rittershusius, iisdem nominibus: quintum vero Diego, distrabit in duos, Jacobum & Didacum, tamquam diversos, cum unus sint.

CAPUT VI.
Consilium ineundæ Societatis sumptum in Hispania; in Italia varie, sed frustra, impugnatum.

a

XVIII

[66] Sesqui jam annum B. Aloysius in Hispania egerat; cum divini Spiritus instinctu, quo magis magisque indies agebatur, illud jam esse tempus censuit, [De ineunda Religione deliberans,] cum, pro eo atque in Italia deliberatum habuerat, alicui se Religioni tradere fas esset. Ut autem cum animo suo posset statuere, quam tandem deligeret ex omnibus; majore quam umquam alias contentione se dedit ad precandum Deum; ut cælesti sua luce, quid in tanti momenti negotio facto opus esset, ostenderet. Multa per eos dies secum versavit animo, quorum partem a matre ejus accepi, cui ipse exposuerat; partem nobis ipsemet, jam inita Religione, explanavit: ceterum in omnibus majorem Dei gloriam secutus est, præterea nihil. A primo igitur, ut erat in severa illa vivendi ratione, [primum ad Discalceatos inclinat,] afflictationique corporis admodum deditus, inclinare animus visus est, ut se ad Patres Discalceatos S. Francisci, qui in Hispania asperitate victus, habitusque duritie, Capucinorum Italiæ nomini & auctoritati respondent, applicaret. Et profecto aspectus ipse vilis asperique cultus, sive secessu in sola nemorum & silvarum loca, sive in urbibus exemplis egregiis sanctæ vitæ ornatus, ut fere assolet, animis rei bene gerendæ cupidis, non leve præsidium invitamentumque affert. Verum ab hoc primo consilio postea discessit; sive quod, cum se infirma, pœnisque crebro jam sponte datis perturbata ac debilitata valetudine esse sentiret, vereretur, ne, si ferendo minus esset, sui e Religiosorum numero eximendi amicis causam daret; sive quod sibi jejuniis, verberationibus, aliisque corporis incommodis, in ipsis aulis assueto; proclive fore judicabat, in qualibet pia familia, sine damno his ipsis insistere, aut etiam nova adjungere; præcipue negante matre, quam de hac re consuluerat, fieri per infirmam ejus valetudinem posse, ut vel in seculo, inter easdem quibus adhuc se macerasset, pœnarum acerbitates, vel in austeriore aliqua Religione diu vitam tueretur.

[67] Deinde vero reputare cum animo suo cœpit, facturusne operæ pretium esset, [deinde ad relaxatam aliquam reformandam;] si familiam ingrederetur, in qua vetus disciplina jaceret; eamque, primum in eo monasterio quo esset receptus, ac pedetentim in universo Ordine instauraret: id nimirum e republica Ecclesiæ fore videbatur. At contra, non ausus tantum sua virtute confidere, vereri cœpit, ne si consilium minus procederet, sibi ipsi fraudi esset; ac, dum aliis opitulari conatur, necessariis se ipse præsidiis exueret. [sed statuit disciplina florentem,] Satius igitur illi visum est, etiamnum stantem, & veteribus institutis disciplinaque subnixam Religionem eligere. Ejusmodi cum multæ in Ecclesia floreant, earum rationem minime habuit, quæ citra ullum contemplandi studium, totæ sunt in agendo, aliorumque solis corporibus benigne faciendo, quas sui stomachi negabat esse. Secundum has, illæ succurrebant animo, quæ penitus ab hominum societate disjunctæ, in silvis vel oppidis, sui dumtaxat solicitæ (cujusmodi sunt pleræque Monachorum familiæ) sacris hymnis Deo concinendis, rebusque cælestibus intelligendis vel contemplandis, perfecto Dei amori silentio student. Atque ab horum vita non modo non erat alienus, sed in eam nonnulla quoque voluntatis inclinatione propendebat. Quid enim? Qui in aulis Principum, inter hominum strepitus, [eamque non mere contemplativam] animum suum ab iis sevocare, & in quiete collocare potuit, non eam facilius in religiosorum hominum domiciliis, procul a seculo hominumque commercio positis, reperiret? Ille vero qui non id modo spectabat, quod ad sui animi quietem Deique gloriam faceret; sed id perpetuo requirebat, num quid ad majorem Dei gloriam valeret; sentiebat in solitudine, creditum aliquod sibi a Deo talentum, quod animarum saluti posset impendere, quasi defossum nulli usui fore.

[68] Ad hæc (ut nonnulli asseverant, & nos deinde explicabimus) legerat in Summa Theologiæ S. Thomæ Aquinatis Angelici Doctoris, [2. 2. qu, 1. art. 6.] primum inter Religiones dignitatis gradum eas obtinere, quæ ad docendum, concionandum, saluti animorum consulendum, labores suos studiaque conferunt. Quippe quoniam illæ, non contentæ commentatione rerum salutarium, quæ commentando repererint, ad alios derivant. Deinde, quod maxime accedunt ad similitudinem ejus vitæ, quam filius Dei, norma ac regula omnis perfectæ virtutis, in terris coluit. Neque enim ille semper in desertis locis Deo adorando & contemplando vacabat, neque semper erudiebat suos, aut verba faciebat ad populum; sed invicem, modo montes & sola loca petebat orandi Dei causa, modo inde ad consuetudinem hominum descendens, rudes optimis ad æternam salutem præceptis imbuebat. Quapropter Aloysius se ab otio deliciisque cælestibus, quibus in illo silentio ac solitudine monasticæ religionis frui potuisset, velut a lacte sponte depulsum, in aliquam Sodalitatem conferre decrevit, quæ mixtis ac temperatis ex actione & contemplatione officiis intenta, ad studia litterarum incumbat, & laborem ceteros mortales ad salutem perfectionemque virtutis adducendi, cum sui ipsius cura consociet. Sed cum multi sint in Ecclesia cœtus hoc consilio coacti, qui in eo sancte, suo quilibet proprio more & instituto, versantur; cœpit singulorum rationes, præsidia, exercitationes, quibus ad eum exitum, qui ipsis præpositus est, pervenire conantur, inter se contendere. Postquam igitur de re tota diu multumque deliberarat, [ac nominatim Societatem Jesu:] frequentesque ad Deum preces tulerat, placuit illi denique hanc minimam Societatem, omnium nuperrime exortam deligere, quam & decretam sibi divinitus, & consiliis suis maxime opportunam esse censebat.

XIX

[69] Causas autem, quæ se in eam mentem impulissent, ut hanc Societatem ceteris familiis anteferret, quatuor adducebat, [ut quæ recens sit,] easque magna sibi solatia dare prædicabat. Prima erat, quod ejus instituta, quasi integra adhuc ætate, neque ullis umquam novis moribus in peius mutata, salva & intemerata hactenus vigeant. Altera, quod in ea speciatim votum voveatur, [honores excludat,] quo potestas omnis Ecclesiasticas dignitates ambiendi, aut oblatas, præterquam interposita Pontificis Maximi auctoritate, admittendi eripitur. Metuebat scilicet, ne si alicui piæ familiæ se adjungeret, quæ illas minus recusaret; inde aliquando amicorum voluntate extractus, ingratiis ad aliquem dignitatis in Ecclesia gradum eveheretur; quod, dum in Societate maneret, intelligebat non item illis sub manus posse succedere. Tertia, quia videbat multas suppetere Societati vias ac rationes, juventutem metu Dei & castimoniæ præceptis imbuendi, [juventutem instruat.] tum apertis bonarum litterarum gymnasiis, tum piis sodalitatibus constitutis. Qui enim in teneris illis plantulis colendis, omnique tum vitiorum gelu, tum pravarum cupiditatum æstu ab iis, piarum hortationum sanctorumque mysteriorum præsidiis, defendendo elaboraret, eum & præclare de Dei numine ac majestate mereri, & gratum ei jucundumque imprimis facere putabat. Quarta, propterea quod Societas peculiari studio hæreticos ad Ecclesiæ Catholicæ gremium revocare; [infideles convertat.] & Gentiles, Indos, Japonios, Americanos ad Christum traducere contendat. Quare spe ducebatur, sibi etiam aliquando eam fortunam obventuram, ut ad salutem hominum procurandam in eas oras mitteretur.

XX

[70] Hac electione absoluta, dedit operam beatus adolescens, ut quam fieri posset certissimus de Dei voluntate. [Electionem vox divina confirmat:] Instituit ergo, hujus rei gratia, die quopiam beatissimæ Virgini sacro, ad divinam Eucharistiam accedere; ut ejus commendatione, quid Deus fieri vellet, edoceretur. Commodum appropinquabat dies, ob ejus in cælos assumptæ memoriam festus, anno MDLXXXIII, ætatis ipsius XV & dimidiato. Postquam is dies advenit, prima luce multum ante & diu precatus, atque inusitata diligentia præparatus, cælesti cibo refectus est. Secundum hæc, cum maxime gratiis Deo agendis, obsecrandoque per Matris Virginis merita insisteret, ut se, quid ipsi placitum esset, erudiret; ecce tibi vox clara & manifesta allabitur, quæ ipsum Religiosum in Societate Jesu fieri, & (quod ipse postea matri aliisque in Religione narravit) id quamprimum suarum Confessionum Præsidi aperire juberet. Certior de divina voluntate factus, domum redit, plenus lætitiæ ac desiderii, quamprimum illi morem gerendi: [mentem eam ipse aperit Confessario,] atque eodem illo die Patrem suum a confessionibus convenit; rem, ut gesta est, exponit; magnopere rogat, cum iis, qui Societati præsunt agat, ut sibi quantocius aditum ad Societatem patefacere velint. Pater, postquam hujus consilii initia progressusque diligenter excussit, ad extremum respondit; salutare quidem hoc consilium, & divinitus datum videri; sed, nisi Marchio pater annuisset, re præstari non posse: neque enim, illo repugnante, Patres Societatis filium recepturos. Ipsius has esse partes, quid in animo haberet patri exponere; & qua precibus, qua argumentis contendere, ut ejus exequendi potestatem faciat.

[71] At ipse, cum flagrans sui Deo consecrandi amor omnes moras abrumperet, [tum matri,] illo ipso die matri se indicat: cui hoc filii consilium tantæ voluptati fuit, ut de eo gratiam haberet Deo, eique læta libens ad exemplum Annæ illum donaret, dedicaretque. Ad hæc, prima Marchionem rei certiorem fecit, atque exardescentem, audito hoc inexpectato nuntio, ejus indignationem lenivit; neque postea umquam intermisit in hoc ei negotio favere, adiutrixque esse. Quapropter Marchioni, quem latebat quam accenso studio conjux filium aliquem Deo religiose servientem optaret, suspicio cœpit esse, illam privato in Rudolfum amore ferri; atque, ut hic in paterni principatus hereditatem veniret, illum Religione alligari velle. Neque ita multo post ipse Aloysius quam submisse ac reverenter patrem adit; [ac denique patri:] eique confidenti animo & apposita oratione denuntiat, consilium sibi esse reliquum vitæ in Religione consumere. Ad hæc Marchio ira inflammatus, multis duris asperisque dictis increpitum facessere jubet; insuper minatus se, denudatum accipi verberibus, mandaturum. Cui modeste Aloysius: Utinam, inquit, eo me Deus beneficio dignetur, ut istuc ejus amore perferam. Hoc dicto abscessit. Marchio gravi dolore saucius, conversa in Patrem, qui confitenti dabat operam, quamvis absentem, iracundia, ea dixit ac fecit, quæ perturbata mens, ac præceps animi affectio suadebant; neque aliquot deinceps dies ullam quietis partem cepit; [qui eo nuntio exacerbatus,] tam luculentam rebus suis plagam injici, tamque insigne damnum dari, hoc filii proposito sentiebat. Aliquot post diebus accersito domum Patre, quo ad expianda peccata filius utebatur, vehementer cum eo expostulavit; questusque est, quod filium, suæ stirpis primum, in quo spes omnes suæ domus inclinatæ recumberent, in hanc mentem impulisset. Pater respondit, paucis ante diebus Aloysium, se hujus sui consilii participavisse, ipsumque id testari posse: ceterum facile ex vita, quam instituisset, suspicatum se esse, fore ut tale aliquando consilium caperet.

[72] Tum mitior jam Marchio, ad Aloysium, qui astabat, conversus, ostendit minus erraturum fuisse, si aliam quampiam Religionem sibi delegisset. Cui ita sapienter Aloysius respondit, [Confessarium incusat,] nullum ut Marchioni contradicendi locum relinqueret. Id ex epistola Patris a Confessionibus, quam supra laudavi, cognosci licet, in qua sic de Aloysio verba facit: “Circa consilium ineundæ Religionis, datum illi divinitus, duo digna consideratione evenerunt. Numquam equidem illi de eo mentionem feci, semper tamen id, quod deinde consecutum est, ex ipsius moribus præsagiebam animo. Postea vero, die Matri Dei in cælos assumptæ sacro, cum, ut crebro solebat, Pœnitentiæ & Eucharistiæ mysteriis dedisset operam; a meridie mihi nuntiatum venit, se cum inter illas divinas epulas Deum, allegata ad eum Beatissima Virgine, esset obtestatus, ut quodnam sibi ab se genus degendæ ætatis constitui vellet, [minus ægre laturus, si alium Ordinē filius legisset:] ostenderet; claram ac manifestam vocem audisse, qua juberetur in Societate Jesu Religiosa instituta complecti. Deinde Marchio pater ejus, cum vehementer hac filii voluntate angeretur; & tamen in ea tam constantem cerneret, illum me præsente, sic allocutus est; Mallem equidem, fili mi, aliam tibi potius quam hanc Religionem delegisses. Non enim tibi defuisset alicujus dignitatis obtinendæ locus, qua nostræ familiæ splendorem adjuvisses; qua, in Societate, quæ honores omnes repudiat, perpetuo tibi carendum est. Atqui, respondit adolescens, una e causis, ob quas Societatem aliis religiosis Familiis antetuli, hæc ipsa fuit, quod optarem omnem ambitioni aditum intercludere. Quod si dignitate ulla delectarer, fruerer sane Marchionis titulo, quem mihi Deus, quippe primogenito, largitus est, neque incertum cum certo commutarem.” Hæc sunt epistolæ verba.

[73] Patre a Confessionibus digresso, Marchioni, de hoc filii facto assiduo cogitanti, in mentem venit suspicari, [dubitat dein an serio agat filius;] Aloysium dedita opera hanc excogitasse rationem ipsius a lusu deterrendi, cui, supra quam credibile est, erat deditus; nam & paucis ante diebus aliquot millium Scutatorum ludendo jacturam fecerat; & illo ipso vespere, quo suum illi animum Aloysius detexit, aliis sex Scutatorum millibus luserat: quæ sane ludendi libido tanto stomacho Aloysio erat, ut sæpe, patre maxime lusionibus astricto, in cubiculum, ipsius deplorandi causa sese reciperet: cubiculariis item suis aiebat, se non tam damno, quod pater faceret, quam injuria, qua Dei numen afficeretur, commoveri. Itaque non videbatur de nihilo patris suspicio. Neque vero illa solum Marchionem, sed omnes etiam fere, qui versabantur in Regia, moverat; qui comperto, quid Marchioni negotii esset cum filio, Aloysii prudentiam in cælum ferebant, qui majoris detrimenti metu patrem a ludo revocare tentasset. Sed cum ille firmatus animi, & propositi sui tenax, quotidie contendere insisteret, ut sibi copia fieret, [ac denique de mente ejus satis certus,] quod instinctu divino juberetur, exequendi; profitereturque id unum se spectare, ut Deo optimo maximo serviret; Marchioni, tum maxime in memoriam ejus vitæ, quam ab ineunte ætate angelicum in modum, in perpetuo rerum piarum studio egisset, redeunti, persuasum tandem est, serio filium loqui, divinoque afflatu hanc ei mentem injectam esse. Fidem auxit Illustrissimi ac Reverendissimi Patris, Fratris Francisci Gonzagæ, Ministri Generalis Patrum Franciscanorum Observantium, b qui Marchionem consanguinitate, & necessitudine maxime attingebat, auctoritas; qui cum per idem tempus inspiciendis sui Ordinis in Hispania provinciis distineretur, [eamque a Deo esse,] atque Marchionis jussu unam & alteram horam in Aloysium accurate inquisisset; usque eo in ejus responsis acquievit, ut patri renuntiaret, dubitari nefas esse, quin hæc ei mens data esset divinitus.

[74] Ac tametsi plane intelligeret Marchio, quonam filium Deus vocaret; [cunctatur nihilominus,] non tamen animum inducere poterat, ut ejus potestatem illi faceret; sed eum, dum licebat, verborum blanditiis detinebat. Hoc animadverso Aloysius, morarum impatiens, postquam Iacobo Principe febri sublato c, cui cum universa regia cohorte justa funebria in Escuriali persolverat, necessitate serviendi aulæ perfunctus erat; astu quodam explorare decrevit, an sua sibi consilia procederent. Ergo cum aliquando ad Patres Societatis Jesu venisset, fratrem suum minorem Rudolfum, ceterosque familiares qui una aderant, domum redire jubet; sibi enim ibi morari, [& manere apud Patres volentem revocat,] neque amplius pedem domum referre, constitutum esse. Illi cum eum obstinato animo, neque simulate agere viderent; domum discedunt, atque ad Marchionem, podagra tum forte conflictantem, de re tota referunt. Is Sallustium Petrocenum d Doctorem, domo Castellionensem, Auditorem suum, ad eum allegat, ac domum reverti jubet. Respondit Aloysius, quod cras futurum esset, id hodie confici posse: jucundum sibi esse in eo loco commorari; orare patrem, ne eam sibi voluptatem invideat. Hoc accepto responso censuit Marchio, non esse e sua dignitate rem sic transigi, daturum alioqui sermonem universæ regiæ familiæ: misso igitur eodem homine, instat ut redeat: paruit ille, ac rediit.

[75] Alio die in sermone cum Patre Generali Gonzaga, quem ante nominavi, per cognationem amicitiamque communem eum oravit Marchio; [moramque impetrat,] ut, quando satis intelligeret, quantum talis filii jactura, qui tanta sapientia ac religione suum populum moderari posset, suæ ditionis rationibus adversetur; eum a consilio amplectendæ Religionis dehortari, ac persuadere vellet, in seculo etiam suo gradu insistentem Dei honori servire posse. Cui ita respondit Generalis, ut ignosci sibi postularet, si minus ejus voluntati morem gereret: neque enim id vel cum institutis ejus vitæ quam profiteretur, neque officio hominis Christiani congruere. Urget Marchio: at saltem id cum eo agat, ne in Hispania Religionem indueret; sed secum, quod propediem futurum esset, renavigaret in Italiam: ibi polliceri, se eum voti compotem facturum. Pater Generalis, qui memoria tenebat, se, cum in ejusdem Regis Catholici regia animum ad S. Francisci Familiam appulisset, parentibus, multis in dissuadendo verbis frustra consumptis, ipsum eo consilio in Italiam reducere conantibus, quo deinde ejus proposito labefactando omnes machinas opportunius admoverent, parere noluisse; sed in Hispania habitum mutasse; negavit Marchioni vel hoc officium satis tuto præstari posse, seque id sibi religioni ducere; neque tamen se facturum negavit. Secundum hæc Aloysio, tum quid Marchio postulasset, tum quid ipse respondisset, enarravit; [quoad redierint in Italiam.] adjunxitque, religiosum sibi esse hæc ad eum patris mandata perferre, etiamsi ille in Italia plenam se facultatem concessurum esse promittat. Adolescens, qua erat facilitate, Generali respondit; se vero perquam libenter, hac quidem in re, parenti gratificaturum; neque id sibi molestum esse, qui omnia, quæ evenire possint, providerit; sibique ita in eo, quod concepisset animo, firmus ac stabilis videatur, uti, Deo auxiliante, ab eo nulla vi dimoveri possit. Itaque nihil sibi metuendum accidere posse. Pater Generalis Marchionem de omnibus erudiit, atque ita denique confecta res est, ut alter alterius voluntati concederet.

XXI

[76] Anno MDLXXXIV, cum Joannes Andreas Auria e, nuper a Rege Catholico mari cum summa potestate præfectus, [Francisci Gonzagæ, Gen. Minorum sanctitatem,] cum triremibus in Italiam cogitaret; visum est Ferdinando Marchioni, se, conjugem, filios, eodem iisdem navibus deportare. Cum inibi esset ut conscenderet, P. Gonzaga Generalis, jam suis lustrandæ familiæ, aliisque quæ in Hispania habebat, negotiis perfunctus, comitem se illius navigationis præbuit. Non satis possim explicare dicendo, quam lætam sibi propitiamque fortunam tulisse existimaret Aloysius, ut tanti Patris societate frueretur; in quem quoties conjiceret oculos, egregium sibi videbatur religiosæ vitæ severiorisque disciplinæ specimen intueri: ac mihi postea memoravit, se, quo ejus exemplis proficeret, mores ejus actionesque singulas perdiligenter attendisse; talemque comperisse, qui Generalis Observantium nomen ac munus, magno virtutum numero illustribusque ad exemplum vivendi institutis, præclare tueretur. Porro in quam veram certisque nixam rationibus opinionem de hoc viro Aloysius eo itinere venerit, [intimius cognoscit Aloysius;] clarius etiam enituit, postquam ille primum Cephalœdis in Sicilia, ac novissime Mantuæ Episcopus est renuntiatus. Tam enim religiose sancteque in eo dignitatis gradu semper est versatus, uti jam inter omnes notos ejusque consuetudine aliquando usos constet, eum priscorum Episcoporum sanctitatis gloria præstantium vestigia insistere, ac merito suo omnibus, qui e religiosis familiis ad Ecclesiæ magistratus evehuntur, proponi posse ad imitandum. Quod pluribus demonstrarem, nisi tanti Antistitis, qui dum hæc scribo etiamnum vivit, modestissimum ac perquam de seipso demisse sentientem animum offendere vererer.

[77] Talis viri consuetudo, probitate innocentiaque affluens, jucundam admodum ac brevem Aloysio eam navigationem reddidit; dum vel de variis librorum divinorum locis, vel de purioris vitæ institutis inter se disserunt; [appulsus in Italiam] Aloysio Patrem de iis, quæ in eo genere difficultatem habere videbantur, consulente. Italiam attigerunt mense Quinctili ejusdem anni, cum Aloysius quartum mensem supra annum sextum decimum vivendo vicisset. Sperabat Aloysius, se quam primum, Marchionis patris sui voluntate, animo suo obsecuturum, ac proinde id flagitare non destitit. At Marchio negavit se id prius posse permittere, quam una cum fratre suo Rudolfo omnes Italiæ Principes ac Duces suis verbis salutatum ivisset: [jubetur ejus Principes salutare.] proinde itineri sese accingeret. Id eo consilio faciebat, quod speraret illud Religionis sectandæ studium sensim posse hebescere. Dedit ergo se in viam Aloysius, cum fratre numerosoque comitatu, atque omnes ex ordine Italiæ Magnates officii causa f convenit. Incedebat Rudolfus, qui necdum omnino e pueris excesserat, splendido vestitu, atque ad ejus dignitatem (ut videbatur) accommodato: Aloysius vero pro sua modestia, simplici habitu ex atro panno, quem sajettam vulgus nominat, utebatur, omnem semper inanem elegantiam aspernatus g. Nam cum ei Marchio vestes phrygianas tam exquisito apparatu faciendas locavisset, ut undique auro coopertæ viderentur, quibus ornatus Infantem Hispaniarum, Ducis Allobrogum conjugem, [Id facit modestissime vestitus,] honoris causa adiret; numquam deinde, postquam pedem in Italiam intulit, adduci potuit, ut vel semel eas sibi indueret. Castellione item aliquando evenit, ut feminalibus uteretur oppido laceris; quæ ne a suis cernerentur ac melioribus mutarentur, pallio contegebat; sed fuit, cum scalas ascendens, dum elapsam sibi Coronam precatoriam humo tollit, notaretur a moderatore tam obsoletis feminalibus tectus, ut nonnullibi nudam cutem ostenderent. Tum ille; Domine Aloysi, inquit, quid tandem agis? tibi tuoque generi probro te esse non sentis? Nec mora, his demptis, alia induere jubet. Ipse, veritus, credo, ne rem ad Marchionem perferret, contra nihil hiscere est ausus.

[77] In itinere cum esset, vel precibus Deo recitandis, vel ejus rebus meditandis animum assiduo occupabat; neque stata sua jejunia, [& exercitiorum piorum per iter tenax:] neque vespertinas orationes umquam intermittebat. Simul hospitium attigerat, in quodpiam se solitarium conclave seducebat; atque aliquam, ante quam precaretur, Christi cruci affixi imaginem vestigabat; si nulla erat ad manum, carbone aut atramento Crucem sibi pingebat in charta; atque ante eam procumbens in genua, unam vel plures horas comprecando, suæque in Deum pietati indulgendo ducebat. Ubi ad oppidum aliquod devenerat, in quo domus esset aut collegium Societatis; defunctus Principum salutationibus, e vestigio Patres visebat; & collegium ingressus, ante omnia recta in ædem sacram se conferebat, sacrosanctæ Eucharistiæ salutandæ; ac deinde, dum tempus ferret, familiaribus Patrum collocutionibus fruebatur. Dum ad Ducem Allobrogum officii causa adit, duo memoratu digna acciderunt. [Taurini senem corripit impudica loquentem;] Alterum, cum Augustæ Taurinorum diversaretur, in ædibus viri Illustrissimi Hieronymi Roborei propinqui sui, qui deinde in Senatum purpuratorum Patrum allectus est; atque in conclavi quodam esset una cum multis nobilibus adolescentibus; senex septuagenarius, qui forte aderat, cœpit nonnullos parum pudicos sermones interjacere. Id nimirum Aloysio bilem movit. Ergo, insigni libertate, sic hominem aggreditur: Ecquid, Domine, pudere oportuit hominem tam grandi natu, hisque vel naturæ vel fortunæ dotibus, quibus tute præditus es, in cœtu horum nobilium adolescentum de hoc genere rerum loqui? Hoc vero est periculum peccati injicere, & malo exemplo esse, ita enim S. Paulus: Corrumpunt bonos mores colloquia prava. [1. Cor. 15.] Hoc dicto, atque libello pio in manus sumpto, quo se offensum ostenderet, ex illo grege in aliud conclave se proripit. Ita seni illi incussus pudor, reliquis pudicitiæ exemplum est præbitum.

[78] Alterum fuit, quod cum Hercules Tanus Aloysii avunculus, [Cherii se subducit Choreæ, sua causa institutæ.] de ejus Augustam Taurinorum adventu certior factus, eum salutatum venisset; magnopereque rogasset, ut suos propinquos videndi, eisque omnibus gratificandi causa, Cherium, quo numquam adhuc venerat, una cum fratre concedere dignaretur; ipse invitanti obsecutus, eo iter capessierit. Verum cum his Principibus suis nepotibus, cohonestandis, idem Hercules epulum apparasset, in quo, ut assolet, etiam saltandum erat; Aloysius principio omni conatu agere ne interesset; deinde multorum precibus fatigatus, qui causabantur, hanc omnem celebritatem ejus respectu, atque hilaritatis ob ejus adventum significandæ, institutam esse; passus est se in conclave deduci, in quod magnus virorum feminarumque nobilium numerus convenerat; cum ante denuntiavisset, affuturum se quidem, saltare autem, aut quid aliud facere nolle: idque convenit. Vix assederat, cum surgit una de nobilibus illis feminis, eumque ad saltationem invitat. Ea re commotus, ne verbo quidem dicto, quasi necessitate aliqua compulsus, ex eo loco se educit, neque amplius pedem retulit. Non ita multo post Hercules, eum quæsitum frustra egressus, ad postremum, cum aliud agens per famulorum domicilium transiret, videt Aloysium abditum in angulum inter lecticam ac parietem, submissis genibus precantem: quam rem admiratus, non sine profectu ad virtutem, nihil interpellare ausus, missum eum fecit.

XX

[79] Perfunctus salutationem officiis, confisus Marchionem staturum promissis, ac sibi missionem daturum, [Castellionem regressus,] Castellionem revertit. Sed nimirum longe hæc eum spes fefellit: quippe ille, ne verbum quidem de ea re ad aures admittebat; quinimo, quando animum nullo modo inducebat, hanc bono consilio ac non juvenili quodam impetu, quem dies ipsa fractura esset, voluntatem esse susceptam; omni ope atque industria adolescentem a primo instituto dimovere nitebatur. Alii præterea viri luculenti, quibuscum ipsi magna necessitudo erat & gratia, improvisis ejus animum nec opinatis viribus sunt adorti. Atque imprimis Guilielmus Mantuanorum Dux, [oppugnatur per Episcopum] qui Aloysium præcipuo semper amore dilexerat, Episcopum quemdam, disertum hominem, Castellionem ubi habitabat ad eum allegavit, qui suis verbis ei denuntiaret; Quando solutiorem hanc profanamque vitam fastidire videretur, at in eorum saltem classe consisteret, qui fortunæ commoda minime aspernati, Ecclesiæ muneribus funguntur. Majorem in hoc, quam in eo quem Religiosi sequantur vivendi genere, ad res præclaras pro Dei gloria hominumque utilitate gerendas, facultatem suppeditari: non enim majorum memoria, neque nostra, defuisse viros sanctitate præstantes, in quorum numero censebat Carolum Borromæum Cardinalem illustrissimum, qui cum a sustinendis Ecclesiæ negotiis minime refugissent, plus illi quam multi mancipati cœnobiis homines profuerint. Ad extremum operam illi omnem suam & favorem, [a Duce Mantuano submissum;] ad aliquem hujus generis honorem consequendum, pollicebatur. Episcopus magna dicendi vi, accommodatis ad persuadendum rationibus, partes suas præclare egit. At Aloysius, postquam prudenter responderat ad singulas, obnixe illum oravit, uti Duci, pro perpetuo ejus in se amore, quo item impulsus sua nunc sibi studia tam prolixe profiteretur, magnas gratias ageret: se, quemadmodum ceteris se præsidiis ad honores, quæ ex sua gente potuerit petere, sponte nudasset; ita hoc etiam se adjumentum, quod tam copiose sibi a Duce offerretur, illi libenter remittere. Sane ad optandam Societatem vel ea potissimum ratione perductum esse, quod illa omne hoc honorum genus repudiet: sibi enim certum esse, nihil, dum viveret, in suo ære præter Deum habere velle.

[80] Alterum in Aloysium impetum fecit Alfonsus ejus patruus, [per patruum Alfonsum;] cui in ditionem Castelli Goffredi successurus erat; qui cum multa similia atque Dux proposuisset, similia item tulit responsa. Alius item ex eadem Gonzagarum familia, magnæ vir auctoritatis, multis ad ejus infringendum propositum allatis, eo tandem flexit, ut de Societate detraheret; auctorque illi esset, ut quando seculum fugeret, præterita Societate, quȩ in ejus medio vetsetur, ad Capucinos, Cartusianos, aut aliam familiam migraret, [per consanguineum alium, alio flectere volentem,] ab his occupationibus remotam. Crediderim equidem ea mente hæc ab illo dicta esse, ut si Aloysius de voluntate sequendi quod delegerat, animum demutasset, ejus inconstantiæ insimulandi, totiusque illius consilii pervertendi locum haberet: aut certe, quod magis deinde in facili fuisset, a ceteris eum Religiosis familiis, quippe quibus propter virium & valetudinis imbecillitatem par esse non posset, eum absterreret: aut denique, quod ex ceteris familiis facilius ad aliquem dignitatis in Ecclesia gradum educi posset. Ad hæc Aloysius breviter respondit; se quidem minime intelligere quanam alia via, quam Societatem ineundo, longius se a mundi rebus posset disiungere. Si enim mundi nomine divitias significare velit, in Societate, [quasi Societas mundana tota sit;] ubi nemini proprium quidquam habere fas sit, accuratum paupertatis studium vigere. Sin verbo mundi, titulos honoris ac dignitatis subjiceret; ad eos item Societati suscepto voto, quo se neque prensaturos, neque delatos ad se (quod a compluribus Regibus atque Principibus sæpe factum est) honores, nisi imperante pro potestate Pontifice, accepturos esse profitentur, iter obstructum esse. Ita & virum illum illustrem tacere compulit; & ceteris, ad quos rei fama manavit, satis ostendit, eam sibi haustam divinitus sententiam stare.

[81] Alios præterea, ad ejus animum tentandum, atque in primis Joannem Jacobum Archipresbyterum Castellionensem, [per Archipresbyterum Castellion.] cujus apud Aloysium gravis erat auctoritas, submisit Marchio, qui illi suaderet, ne Marchionis insignia patriæque gubernacula recusaret. At Aloysius tanto argumentorum pondere hominem oppressit, ut ille, deserta patris legatione, pro filio niteretur; atque ejus animum a Deo ad res mortales missas faciendas instinctum esse, probare Marchioni studeret. Ac fuit tam præclara ejus de Aloysio opinio, postquam ille suorum eum arcanorum participem fecit, numquam ut postea ullum prædicandæ ejus sanctitatis finem fecerit. Parum vero Marchioni fuit tanta industria oppugnasse filium: virum insuper religiosum, ante alios sibi amicum (qui tum insigni in concionibus eloquentiæ fama florebat, [& quemdam denique Religiosum.] ac postmodum Ecclesiæ cujusdam Antistes factus, in eomunere naturæ concessit) etiam atque etiam oravit, incepto deterrere vellet. Ille, non tam voluntate, quam quod Marchionis mandatum defugere non auderet, id muneris in se susceptum, quanta potuit contentione & eloquentia gessit: sed nimirum operam lusit. Ergo cum postea Cardinali cuidam præcipui nominis, adolescentis constantiam dilaudaret, his fere usus est verbis: Diaboli partes apud hunc adolescentem agendas mihi imposuerunt: eas, qui necesse erat, quanto potui studio & ingenio sustinui: verum nec hilum profeci: stat immotus & inconcussus: percelli nequit.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Capiti huic moram Aloysii reliquam in Hispania, & reditum inde in Italiam, nec non multiplices ejus utrobique impugnationes, constanter retusas, complexo, præcedat testimonium, quod dedit ejus, tam ibi subsistentis, quam eo iter facientis, perpetuus comes, testis Castell. II, jam sæpe memoratus. Scio, inquit ille, quod multum sudavit alsitque puer, ut viam sibi tandem aperiret in Religionem ex consensu patris; qui illam ei perpetuo clausam volens, [Vocatio ad Soc. Jesu,] nullo supersedebat tentaminum genere, quod eo posse videbatur conducere. Cupiebat scilicet eum, quovis grandi pretio, educare mundo; quia animadvertebat, aptissimum fore, qui subditos suos post se prudenter ac paterne moderaretur. At fortitudo, tolerantia, constantiaque pueri, Deum vocantem præ ceteris omnibus æstimantis, in nullo cessit tentaminibus patris; quamvis cognosceret, hunc inde gravem animo concipere dolorem. Illud quoque ceteris tentamentis adjecit pater, postquam ex Hispania rediit in Italiam. Jussit filium continuo circumire præcipuas Principum aulas, puta, Ducum Ferrariæ, Mantuæ, Sabaudiæ, & Principis Parmæ (cujus pater Dux, per hæc tempora gloriosam militiam in Belgio militabat Regi Catholico, [in eaque animi fortitudo,] supremus ibidem Præfectus) obtendens quidem causam, illos officiōsæ urbanitatis ergo conveniendi, suoque nomine salutandi; re autem vera, ut inter salutationes Principum & delicias aularum abduceretur animus juvenis ab religiosæ vitæ desiderio; sed frustra. Imo tam in aulis, quam itineribus, adeo præclara dedit virtutum ac pietatis specimina, ut facile æstimari posset, aliud illum nihil quam Religionem cogitare. Atque hæc omnia scio, quia per hoc etiam tempus semper lateri ejus adhæsi.

Ad caput præcedens Annot. b, ex depositione testis II Castell. jam deduximus Aloysium cum suis & Imperatrice in Hispaniam; adscriptumque diximus fuisse inter ephebos Regii Principis; studia quoque variarum scientiarum prosecuti sumus: quæ omnia etiam attingit testis Cast. III. additque, Marchionem patrem præter aliarum artium magistros, [pro executione:] etiam induxisse in domum, qui athleticam & saltatoriam duos filios suos Aloysium ac Rudolfum docerent. Verum Aloysius, ut erat omnis vanitatis osor, attendere animum ad ejusmodi ludicra noluit. Scio quoque eum, ibidem in Hispania, firmiter constitutum habuisse, amplecti vitam religiosam in Societate Jesu; & passim credebatur fore, ut quod constituerat, ibi exequeretur: ac memini, dixisse Illustrissimum Episcopum Mantuanum, qui nunc est; tunc vero erat Generalis Franciscanorum de Observantia, agebatque & ipse in Hispania per illud tempus; memini, inquam, illum dixisse, quod Aloysius, quandoquidem animum appulisset ad Societatem Jesu, in ea insignem sanctimoniam consecuturus esset.

Testis VII Castell. Camilla de Ferrariis, etiam ipsa comitata fuit familiam Marchionis in Hispaniam, ut supra diximus, deposuitque, Aloysium ibi Principi Didaco, Regis Philippi filio primogenito, e quarta videlicet uxore, datum fuisse ephebum, & usque ad mortem ejus, honore illo fruitum esse. Quamobrem & jussus fuit a patre suo frequentare aulam, [quid propterea passus sit.] & stipare latus Principis: sine qua jussione fuisset, numquam eo intulisset pedem, proclivior ad obsequium Deo alibi exhibendum: & tum quoque quidquid otii subtrahere aulæ ac studiis posset, dabat orationi in templo aliquo aut domi. Quando autem arcana mentis suæ ibidem aperuit patri; scilicet se Casali quidem in Monte Ferrato cum esset, pridem constituisse, alicui Religiosorum familiæ mancipare sese; nunc vero elegisse ex omnibus, Deo auspice, Societatem Jesu, eamque sibi fixum esse ingredi: tum enimvero pater eum objurgare, impallescere, negare id umquam futurum; & multam illi propterea molestiam creavit secutis temporibus. Fuit autem; cum ego illum interrogarem, cur filio nollet copiam facere istius Religionis, quæ utique esset bene ordinata & præclara: ac responsum accepi, quod, si omnino Religiosus esse vellet Aloysius, quamlibet potius aliam intraret Religionem, e qua posset ad Cardinalatum aliave ecclesiastici Ordinis honorifica munia ascendere; quam Societatem, in qua ad honores obstructa est via. Aloysius vero ea ipsa de causa Societatem præferebat ceteris, ut procul ab honoribus lateret securius, & trahentem eo Deum sequeretur. Interim non desiit Adolescens multimodis oppugnari a patre; nec desiit constanter tolerare omnia, pervicitque, uti exitus tandem monstravit.

Citatus hic paulo ante testis III, iterum tangens Aloysii gesta in Hispania, magnopere eum laudat a prudentia, quam omnes, inquit, [Prudentia in congressibus,] in juvene mirabanrur & suspiciebant: cumque in Hispaniam profecti sumus cum Imperatrice, nonnumquam incidit in colloquia virorum præcipuæ nobilitatis, cum iisque, salutatione modesto vultu præmissa, una colloquebatur; & sermonem tanta moderabatur prudentia, ut senex rerum peritus loqui videretur; tamque nota erat omnibus verecundia adolescentuli, ut coram eo nullus auderet proferre verbum turpe aut immodestum: quod si quis in hoc forte peccaret, ipse continuo subducebat sese, tamquam impatiens talis consortii. Aliud eximiæ in talibus verecundiæ suæ specimen dedit, nescio priusne quam proficisceretur in Hispaniam, an post reditum; quod sic describitur ab Illustrissimo Comite Valeriano de Cataneis Mantuano, in processu in genere MDCVII, X Novembris: Accidit aliquando Aloysium hic in agro Mantuano spatiari cum cœtu Nobilium: qui dum fabulabantur de rebus vanis mundanisque & parum honestis, ipse non modo nullum protulit verbum; sed inter audiendum sermones illorum, nunc oculos tollebat ad cælum, suspiranti similis; nunc demittebat ad terram pudibundus, utrobique lacrymis obortis. Quamobrem D. Comes Christophorus, Castellionensis, & ego, talia animadvertentes, de juvenis indole inter nos collocuti fuimus vario sensu nostro.

b Pluscula de hoc viro, omni laude dignissimo, mox dabit Ceparius num. 76: sed veritus, tunc etiam viventis modestiam offendere, maluit, quantum ex ejus consuetudine profecerit ad virtutem Aloysius, indicare; [P. Gonzaga Generalis Min. Observ.] quam qualia ipse egerit celebrare. Vitam anno MDCXX demortui prolixe conscripsit, & quinquennio post impressam dedit typis Venetis Hippolytus Donesmundi, Ordinis Fratrum Minorum de Observantia: cujus compendium dedit Ferdinandus Ugellus in Episcopis Mantuanis, tomo 1 Italiæ sacræ. Nos quoque nonnulla viri gesta attingimus alibi.

c Anno MDLXXXII, die XXI Novembris.

d An idem, qui in processu Castell. testis III, vocatur Rudolfus? Ita opinor. Dicitur quippe ibidem & Doctor esse, & patria Castellionensis: testaturque ipsemet, se XX circiter annos in familia Marchionis versatum fuisse, cum eaque in Hispaniam venisse, ac inde rediisse Castellionem; & de gestis ibidem ab Aloysio nonnulla jam deprompsimus ex ejus testimonio. Fuerit igitur Petrocenus ille binominis; quamdiu non constiterit duos fratres, aut ejusdem saltem cognominis homines in familia prædicta, & cum ea Madriti fuisse.

e [in eadem cum Aloysio navi.] Vulgo d'Oria. Appulit is exeunte Julio indicati anni MDLXXXIV, cum illustribus suis vehentibus Genuam; uti scribit etiam Donesmundus in Vita F. Francisci Gonzagæ, Episcopi Mantuani: qui eadem classe vehens, multum consolationis habuit, ut idem scribit lib. 2 cap. 18, quod simul veheretur B. Aloysius Gonzaga; quodque per hoc commodam nactus esset occasionem colloquendi semper cum illo de rebus divinis; uti factum est, incendente utroque alterum mutuis colloquiis ad serviendum perfectius Deo.

f

In hac circuitione Aloysii ad Principum aulas, vidit ipsum P. Valerius Gipsius Societatis Jesu, sic deponens anno MDCVII, IX Octobris, in processu Parmensi in genere: Anno MDLXXXIV, dum ego essem novitius Societatis nostræ Novellariæ, [Novellariæ tirocinium Societatis invisit,] eo venerunt beatus juvenis Aloysius, & frater ejus Rudolfus, comitante numerosa aulicorum turba; exceptique fuerunt, cum suo comitatu, ad hospitium educti, & multimodis honorati a Principibus loci, tamquam filii Marchionis Castellionensis. Observavi tunc ego, Rudolfum, tametsi procerior statura, atque habitu splendidior ditiorque esset, concedere Aloysio ubique primas; videbaturque non audere pari cum illo gradu incedere. Bona fama, quæ jam tum percrebuerat de Aloysio, excitabat populum, & inflammabat desiderio ejus videndi ac honorandi. Et sane concurrit frequens ad spectandum, non tam, ut mihi quidem videbatur, quia filius esset primogenitus tanti Principis, quam quia noverant ex fama publica ejus sanctimoniam; & præcipue, quia sciebant, velle ipsum mundo ac ditionibus suis remittere nuntium, seque abdere in claustrum Religionis alicujus. Ad me quod attinet, possum isthoc asseverare. [estque Novitiis virtus ejus admirationi.] Stetimus ego & ceteri tirones in aula novitiatus, ordine dispositi, quando visuri domum nostram Principes illi cum numerosa aulicorum multitudine, ad nos ingressi sunt. Hic ego ad conspectum Aloysii, sensi, tum propter res, quas de illo audiveram, tum multo magis propter modestiam, ingenuitatem & sanctimoniam, quæ in ipso relucebant; sensi, inquam, commoveri mihi animum ad non vulgarem reverentiam, quæ non sinebat fixos in eum tenere oculos. Idem sibi evenisse affirmarunt deinde plerique Novitii, quos inter numerabantur aliqui, ætate & rerum experientia graves, judicioque maturi: omnes autem prorsus singularem inde percepimus animo consolationem; & cogitantes, tantum Principem ambire Religionem nostram, nec eo sibi posse aditum invenire; cœpimus pluris æstimare fortunam nostram, ac tenerius amare Religionem, benedicentes & gratias agentes Deo.

Eodem anno die XI Octobris, Serenissimus Dominus Ranutius Farnesius, filius recolendæ memoriæ Serenissimi Domini Ducis Alexandri; Parmæ & Placentiæ Dux, annorum XXXVIII, deponit, se cognovisse B. Aloysium Gonzagam, primum Mantuæ, [Excipitur Parmæ in palatio Ducis.] deinde Parmæ: ubi, inquit, & diversatus in domo mea, una cum fratre suo, & a me summo honore atque magnificentia honestatus fuit; tum ob natales ejus, tum etiam ob maturitatem, decentiam, modestiamque, quas aliis quoque, quibuscum agebat & loquebatur, aspirabat. Postea addit nonnulla de sanctitate ejus & moribus, quæ multorum relatione, etiam virorum insigniter religiosorum accepit: & se, ait, post obitum beati juvenis, ejus patrocinio adscribere, quod aliquando intolerabili dolore dentium liberatus fuerit.

Soror quoque prædicti Ducis, Serenissima Maura Lucenia Farnesia, nata Serenissimi colendæ memoriæ Domini Ducis Alexandri Farnesii, monialis professa ac Abbatissa in monasterio S. Alexandri civitatis Parmensis, annorum circiter XL, ita testatur, die II Novembris: Mantuæ vidi Aloysium, annos XIII aut paulo amplius natum, [& honoratur ab ejus sorore Sanctimoniali.] quando cum Marchione patre reversus fuerat a Præfectura Montis Ferrati; ibique mihi adfuit Domina Comes Laura Gonzaga Martinengi & dixit: Hic filiolus, quamvis admodum sit puer, vitam vivit sanctissimam. Vidi etiam ipsum & fratrem ejus, cui nomen erat Rudolfo, ad me invisentes: qualis autem fuerit D, Rudolfus, non recordor; recordor autem probe, qualis fuerit Aloysius, quia D. Laura mihi dixerat, quod vitam viveret sanctam: quamobrem & oculos in eum figebam attentius, & qualis erat mea mihi huc usque repræsentat memoria. Tum subjungit Beneficium sibi recens collatum ad invocationem ejus, jam Beati titulo honorati, nempe vacuitatem a dolore capitis, quo vexabatur.

g De his hoc modo loquitur Princeps Franciscus, in proc. Castell. testis XI: Recte memini, Dominum parentem meum faciendas curasse splendidissimas ac ditissimas vestes Aloysio & Rudolfo filiis suis, profecturis salutatum, ut puto, ad aliquot Principes Italiæ nostræ: sed Aloysius adduci non potuit, illas ut indueret, profectusque est solito suo in habitu; qui erat ex panno nigro, & non raro (ut mihi narravit moderator ejus) aliqua parte lacer. Hinc factum est, ut pretiosæ vestes illæ Aloysii, datæ sint Marchioni Rudolfo; & quando hic postea illas induebat, dicebant inter se domestici cum admiratione; Ecce vestitum, quem gestare noluit Aloysius.

CAPUT VII.
Novæ moræ probationesque injectæ a Patre, qui denique convictus cedit.

a

XXIII

[82] Marchio, ratus tot oppugnationibus minimum inclinatum esse Aloysii animum, cum podagra laborans lecto teneretur, explorandi causa eum accitum ad se percunctatur, [Constans in proposito] quid tandem ipsi nunc sit animi? Ille, reverenter quidem, sed tamen diserte, respondet; in animo sibi esse, ac semper fuisse, in ea quam dixisset Religione, Deo servire. Hoc responso vehementer incensus Marchio, minaci vultu, aculeatis verbis, eripere se e suo conspectu jubet. Aloysius, hoc dictum, imperium patris, interpretatus, secedit in cœnobium, S. Mariæ cognomento, Fratrum Franciscanorum; quibus a soleis ligneis vulgus nomen fecit Zoccolanti; primo a Castellione lapide. Jacet hoc cœnobium secundum elegantem jucundumque lacum, quem aquæ ex amœnis illis collibus labentes, [in monasterium suburbanum se recipit:] artificiosis objectaculis coërcitæ, efficiunt; exstructum eo loci, quem olim in pretio habitum fuisse, fidem etiam faciunt tum quædam cryptoporticus, antiquo opere tessellato ornatæ, tum scatebra salutarium aquarum, quæ per subterraneos canales vetusto item opere affluunt; ac sub domicilium, quod ad suum liberorumque suorum secessum Ferdinandus Marchio ædificavit, emicant atque prorumpunt in peruenustum fontem. In hoc domicilium migravit B. Aloysius: quo cum lectum, libros, ceterumque cubiculare instrumentum apportari mandasset, vitam instituit ab hominum oculis longe remotam. Crebrius in die flagris in se animadvertere, tempus omne precibus conterere; cum interea nemo hæc, ne graviore iracundia commoveretur, ad Marchionem deferre auderet.

[83] Cis aliquot dies Marchio, quem podagra adhuc lecto affixum tenebat, sciscitatus est, Quid Aloysio factum esset. [unde a patre revocatus,] Ubi cognovit illum in eo quod dixi monasterio versari, confestim revocari jubet; atque in cubiculum accersitum multis acerbe dictis onerat, ac reprehendit, quod suo injussu, quo (ut ajebat) majori se contemptu irritaret, domo egredi esset ausus. Aloysius sedate & reverenter; se vero, respondit, eo abiisse, quod se patris mandato, quo se e suo conspectu auferre jussus esset, obtemperare crederet. Perrexit Marchio plures in eum verborum terrores minasque jactare, ac denique in sua se conclavia recipere jubet. Tum Aloysius, [repulsamque passus,] Quia sic jubes, inquit, vado. Cubiculum ingressus, clausis foribus, ante Christi crucifixi imaginem, supplex Deo accidit; atque ibi, constantem fortemque in tam adversis rebus animum postulanti, ubertim ivere lacrymæ: lacrymas diuturna sui verberatio consecuta. Interea loci Marchio, in cujus pectore naturalis in filium amor cum conscientia pugnabat; quoniam & Dei numen violare metuebat, neque tamen sibi imperare poterat, ut tam caro scitoque filio se orbaret; veritus ne tam acerba objurgatione esset turbatior, facti prope pœnitens, Præsidem oppidi, qui in procœtone opperiebatur, accitum, [deprehenditur dire seipsum flagellans:] explorare jubet, quid rerum agat Aloysius. Is in cubiculi vestibulo cubicularium offendit, qui homini denuntiat, Aloysium obserata janua, se interpellari vetuisse. At Præses, cum sibi negotium datum esse diceret a Marchione, ut quid ille ageret, observaret; accedit ad januam; ac se exclusum sentiens, eam inter rimas pugione modice perforat. Hac aspicit Aloysium nudato tergo coram crucifixi effigie nudis genibus nixum, lacrymantem, atque in se verberibus sævientem. Commotus hoc spectaculo Præses, & quodam pietatis sensu mollitus, manantibus per ora lacrymis ad Marchionem redit; negatque eum amplius Aloysium a Religione, cui se addicere destinasset animo, revocare conaturum, si, quid ille rerum gerat, aspiceret. Interrogatus, quid tandem vidisset, & quid ita fleret: se vero ea vidisse respondet, quæ nemo intuens a lacrymis temperare possit: simul rem omnem Marchioni attonito, vixque homini quod diceret credenti, denarrat.

[84] Postridie eadem hora, ex composito, quid gereretur certior factus, in sella ad ejus cubiculum, quod in eadem cum suo contignatione positum erat, [quo viso pater] se deferri jubet; ac per foramen, quod jam patebat, filium denuo plorantem, & pœnas sponte exsolventem videt. Hujus rei aspectus sic permovit hominem, ut aliquamdiu inibi stupore defixus, & quasi alienata mente staret. Postmodum vero, re dissimulata, strepitum fieri & pulsari fores imperat. Dehinc ingressus cum conjuge, pavimentum compluribus, e verberatione, sanguinis guttis respersum; & locum, quem genibus presserat, lacrymis quasi affusa aqua permadentem offendit. Hoc spectaculum, & quotidianæ preces quibus ei instabat filius, tandem perpulerunt, ut ei licentiam dare quod optabat exequendi, animum induceret. Ergo scriptis Romam litteris, Scipionem Gonzagam, virum Illustrissimum (qui tum quidem erat Patriarcha Hierosolymorum, [offert Generali Societatis filium:] deinde vero Cardinalis creatus est) rogat, uti suo nomine filium suum natu maximum, hoc est, ut ipse ajebat, rem omnium sibi carissimam, & in qua maximas spes suas constituerit, Præposito Generali Societatis Jesu, qui jam id temporis erat P. Claudius Aquaviva, Ducis Adrianorum filius, offerre dignaretur; & simul exquirere, quonam eum ad ponendum Religionis tirocinium proficisci vellet. Respondit Præpositus Generalis, quod tale negotium poscere visum est; ac tirocinio multis de causis non aliam sedem, quam Romam designandum esse censuit. Hic tam optatus nuntius incredibili gaudio Aloysium extulit, neque se tenuit, quin per litteras de tanto beneficio Patri Generali immensas grarias ageret, & quasi paria magnitudini affectus verba nulla reperiret, se denique totum ei daret. Pater Generalis, incensis tanto pietatis sensu litteris mirifice lætus, rescripsit, se eum in filium accipere, & præstolari.

XXIV

[85] Secundum hæc, de abdicatione insignium Marchionis, quæ (ut alibi dictum est) nominatim ipsi a Cæsare pridem decreta erant, agi cœptum. Marchioni igitur, [qui Marchionatum cessurus fratri,] optanti ut iis Rudolfo alteri natu fratri cederet, libenter assensus, ut maturaretur urgebat; ipsisque, qua vellent verborum formula abdicationis tabulas perscriberent, permittebat. Quidquid in ea re Marchioni visum esset, sibi volenti fore, dum, re quamprimum confecta, ipse rebus omnibus mortalibus solutus, ad Religionem evolaret. Confectæ ergo sunt tabulæ ea formula, ut Aloysius omni paterna ditione, & clientelaribus opibus, quæ ad eum hereditate venirent, se abdicaret; atque ex omni copia, in præsenti quidem duo scutatorum millia, quibus pro libitu uteretur, in numerato; in posterum vero, dum viveret, in singulos annos quadringentos scutatos sibi haberet. Hæc formula, postquam, ne quid in ea ambiguum aut liti opportunum resideret, tum variis Jurisconsultis; [ad hoc potestatem impetrat a Cæsare,] tum Senatui Mediolanensi inspicienda data est; ad extremum in Regiam Cæsaris est transmissa; sine cujus auctoritate (quod omnis horum Principum ditio, libera jure optimo ac Cæsareo est) hæc transcriptio fieri nequibat. Ceterum; ut Cæsar ejus auctor fieret, plurimum contulit Leonora Austria, Mantuæ Dux; cujus opem, quam præstare poterat, & vero in hoc negotiorum genere velle solebat, Aloysius implorarat. Quod vero in hac etiam causa operam suam navarit, memoriæ proditum est in ejus Vita, quæ typis est mandata; in cujus libro tertio, capite quinto, hæc leguntur, “Acciderat, ut adolescens quidam illustrissimus, suæ stirpis maximus & Marchio, instinctu divino fortunæ bonis, nequidquam hominibus contra nitentibus, se exuere pararet. Huc, cum ante necessario a Cæsare obtinendum esset, ut sibi clientelari ditione fratri suo natu minori cedere liceret; [juvante Eleonora Austria.] Leonora, ad quam ille confugerat, causa omni diligenter expensa, atque ejus qui se fortunis expedire cupiebat indole comperta, non solum illi stimulos addidit, ut vocanti se Deo morem gereret; verum etiam litteris ad Rudolfum Imperatorem nepotem suum accurate scriptis, quod poposcerat, perfecit. Inde factum est, ut huic tam sancto desiderio adolescens obsecutus, paucis post annis vita functus, eo quem tenuerat sancte vivendi cursu, ad fruendam cælestium felicitatem delatus sit”.

XXV

[86] Marchioni, dum expectatur donec abdicationis Cæsar auctor fieret, interea gravia quædam negotia Mediolani inciderunt; [Mediolanum missus,] quibus cum ipsimet per podagram interesse non liceret, Aloysium, cujus prudentiæ atque judicio plurimum confidebat, mittere decrevit. Neque sane fallebatur. Etenim cum multa illi negotia cum pluribus Principibus a patre sint imposita, omnia egit & confecit ex ejus animi sententia. Profectus ergo Mediolanum, ad exequendum patris imperium, octo novemve mensibus, quibus ibi morari coactus est, res illas, quamvis difficiles atque perplexas, tanta prudentia ac dexteritate gessit, ut ad optatum patri exitum pervenerint. Neque vero non ipsemet etiam aliquem hujus temporis fructum cepit. [ibidem Philosophiam absolvit,] Absolutis siquidem (ut ante diximus) in Hispania Logicæ studiis, Mediolani in collegio Breyrano Societatis Jesu, rerum naturalium scientiam persecutus; ut erat perspicaci ingenio acrique judicio, non mediocres in ea progressus fecit. Antemeridianis quotidie pomeridianisque scholis intererat; a quibus si quando illum negotia impedirent, id quod interea traditum erat a magistro, quo domi deinde posset ediscere, exscribi jubebat. Disputationes non modo ut auditor, sed etiam ut pars, vel propugnandis suis, vel alienis oppugnandis, ad exemplum æqualium, celebrabat. Porro sive quid ille argumentis probare., sive refellere instituisset, sicut in eo mirum semper enitebat acumen ingenii, ita modestia tam singularis, ut (quod ejus magistri testimonio constat) neque in gestu, neque sermone, ullum juvenilis licentiæ vestigium appareret: cujus gratia omnes eum in sinu atque oculis ferebant.

[87] Ad hæc Mathematico, quotidie unam scholam in eodem collegio explicanti, ita dabat operam, ut quoniam eam ille non dictabat, [& Mathematicam audit,] ipse, ne paulatim oblivio surreperet, simul domum redierat, cubiculario cuidam suo tam prompte, dilucide, feliciter dictaret de memoria; ut cum cubicularius ille, qui tum librarii munere est functus, illa adversaria, quæ etiamnum instar sacrarum ejus reliquiarum conservat, Castellione mihi ostenderet, satis mirari nequiverim, numquam eum aberrasse a demonstratione quæ explicata fuerat, non commutasse numerum, non mensuram, non rationes, non punctum, non lineam; nullum denique eorum vocabulorum, quibus pene propriis huic disciplinæ, illa scripta abundant, præteriisse, Itabat ad gymnasium permodeste, vestitu e panno Florentino atro, nullo accinctus ense, tacitus, nullo etiam cum pedissequis aut stipatoribus sermone, ac fere pedibus, etsi domi equorum copia suppeteret. Ludus & avocamentum ejus, [ac Patribus familiarius utitur,] dum Mediolani versatus est, unum fuit, cum Patribus Societatis Jesu consuescere; magnamque ejus temporis partem, quod illi ab occupationibus supererat, in Collegio, modo cum hoc, modo cum illo Patre, de litteris aut pietate conferendo, consumere. Observavit ejus in Philosophia magister, tanta eum reverentia significationeque observantiæ, cum omnibus religiosis viris, & iis qui in civili aut ecclesiastica dignitate essent positi, loqui solitum, ut dejectos semper teneret oculos, neque nisi perraro ad eorum vultus aspiceret.

[88] Neque vero in Sacerdotum solum, aut eorum qui litterarum studia æmulantur, sed in eorum etiam, [etiam Janitore,] quibus domesticarum rerum administris utimur, ac præsertim Janitoris familiaritate libenter versabatur: ac si hic quandoque interea januæ illi claves permitteret, dum ipse quempiam Patrum accerseret, in eximii beneficii numero ponebat: nimirum sibi se tantisper de eadem Societate esse, sponte adscito errore, persuadebat. Quoniam vero non erat nescius, feria quinta quot hebdomadibus, in quas festus dies nullus incideret, Patres ejus Collegii, exercitandis corporibus animisque a studiorum contentione remittendis, [& studiosis ad villam ire solitis.] in villam quamdam, cui nomen Ghisolfæ sesquimilliari ab urbe, extra portam Comasinam egredi solere; ipse prima luce in eam regionem profectus, famulis aliquanto intervallo a tergo relictis, tantisper aut inambulans, librum aliquem asceticum, aut vernis mensibus insistens violas legebat, dum eadem via Patres aliquos adventantes videret: quibus prætereuntibus comiter impertita salute, quousque oculis, quos continuo in eos intentos habebat, anteeuntes recto itinere prosequi poterat, pedetentim assectabatur. Ceterum vel solus ipsorum aspectus non minorem ei voluptatem afferebat, quam si Angelos cælitus missos nactus esset; ac secum ipse beatos illos reputans, quod eos nihil, uti se, quo minus Deo libere servire possent, impediret scilicet; idem vivendi genus anhelabat. Ubi illi vero ad villæ fores pervenerant, ipse eamdem viam remensus, aliis ibat obviam; ac denique plurimum recreatus, se referebat domum. Hilarium diebus, quæ quadraginta dierum jejunio licentior mos præmittit, quo a ludicris abesset & theatris, ac pios interea sermones institueret, in Collegium se abdebat; [Hilarium antecineralium diebus.] Patres Societatis Jesu spectaculum suum esse dictitans, quod sibi majorem quam ulla res mortalis lætitiam faceret. De levium hominum oblectamentis tam contemptim loquebatur, ut appareret liquido, quam facile iis careret.

[89] Quodam eorumdem Hilarium die, cum Mediolani equestre certamen, [humili mulo vectus apparet:] ingenti totius civitatis ac præcipue equestris juventutis concursu, celebraretur; atque eorum singuli equis veherentur insignibus, ac pro cujusque copiis magnifice phaleratis; ipse, quo hujus mundi gloriam despicatiorem haberet, seque ipse vinceret, interesse proposuit. Sed quamvis, ut ante memini, equorum illi facultas suppeteret, quorum unus holoserico opertus stragulo ductus ad manum, plerumque ipsum sequebatur; tunc tamen præter morem per vicos, equitantibus illis confertos, duobus duntaxat pueris comitatus, humili invectus est mulo; haud minori ludibrio mundum habens, quam ipse haberetur. Hoc factum compluribus religiosis hominibus, qui illud spectarunt notaruntque, singulari gaudio & exemplo fuit. In pietate solenne suum tenuit, neque umquam receptum sancte meditandi morem prætermisit. [frequens in ecclesiis,] Loca cerimonia aliqua inclita, atque imprimis ædem B. Mariæ, cui a Celso nomen, fama miraculorum id temporis celebrem, frequentare amabat. Singulis Dominicis ac festis ad S. Fidelis, quæ est Societatis Jesu ædes, inter adeundum ad sanctam Eucharistiam, tot Deo submissi devotique animi documenta dabat, ut omnibus religionem & sanctimoniam afflare videretur. Certe [P. Carolus Regius,] qui eo tempore in illa æde verba de superiore loco faciebat ad populum, confirmat, [optimique exempli.] se, quoties animum suum inter dicendum uberiore pietate inflammare vellet, ad Aloysium, qui numquam non præsens contra suggestum aderat, oculos advertisse; soloque ejus, veluti sacræ cujusdam rei aspectu, permotum, & jucunditate quadam cælesti imbutum esse: tanta jam tum sanctimoniæ fama pollebat.

XXVI

[90] Jam Cæsaris litteræ, quibus ei suos titulos fratri concedendi potestas fiebat, erant allatæ; atque ipsi, decimum octavum jam annum agenti, [Adest interim pater,] atque ad Religionem libere evadere cupienti, nihil erat longius, quam vt eum pater Castellionem revocaret; cum exorta repentina tempestate, a portu quem prope jam tenebat, in altum pelagus relatus est. Etenim Marchio, sive studium illud, quo Aloysius a primo ferbuerat, diuturna mora refrixisse ratus; seu paterna caritate, quæ filium amittere vetabat, humanisque rationibus permotus; ejus animi per se aliosque solicitandi, ac tandem explorandi, an talis adolescens rem tantam divina voluntate imbibisset, Mediolanum ipse proficisci instituit. Simul eo improvisus advenit, quærit ex Aloysio, qua tandem nunc mente sit. Postquam vero eum certum constantemque, vt cum maxime, [& filium nititur a proposito dimovere,] comperit; ingenti mœrore cruciari: atque ubi indignatione doloreque ardens detonuerat, amice cum eo congredi, seque ostendere non usque eo male Christianum esse, qui in Deum offendere, aut ejus voluntati responsare velit. Verum, si rationem sequatur, sibi illum videri, non Dei nutu, sed proprio quodam suo studio ferri: ipsam enim adversum parentem pietatem, quæ in ipsius Dei legibus sita sit, aliasque rationes cum divini Numinis honore conjunctas, alia omnia atque ipse destinaret animo suadere. Denique quibus potuit argumentis, quæ amor dolorque subjiciebant, disputare aggressus est eum, si Religione se devinciret, labem suæ domui futurum; quod, ipso sublato, eam funditus ruere necesse esset. Adhæc ei, propensam in bonum naturam, [multis argumentis suadens] qua donatus esset a Deo; nec facile ab instituto suo in deterius flectendam, ob oculos ponebat: non esse proinde quod fortunæ commoditates retinere dubitaret, quandoquidem inter eas etiam facultas esset futura Religiosorum ritu vivendi; ac præterea populos, quos ejus ditioni Deus subjecisset, ad parendum Dei mandatis, Christianamque pietatem complectendam, suis exemplis permovendi: hanc nimirum etiam patere ad cælum viam. Veniret illi in mentem, quanto jam apud omnes suæ ditionis homines in honore, existimatione, amore esset; quam avide expectarent, atque etiam supplices ad Deum tendentes manus, se ipsi regendos gubernandosque quamprimum committere posse optarent.

[91] Redigebat præterea in memoriam, quantam jam Principum, cum quibus consuetudinem rationemque habuisset, quorum præclara esset de ipso opinio, gratiam collegisset. Jam vero fratris etiam, cui, si Religioni nomen daret, ditionem cessurus erat, [id e re publica esse:] ingenium proponebat fervidum; nullo per ætatem usu, neque adhuc imperio idoneum; & si in illo adolescentiæ lubrico, liberas habenas nactus esset, dedecori opportunum. Ad ultimum; Me me, inquit, aspice ægrum, & continuis podagræ doloribus obsitum, atque ita maceratum, ut jam ægre me commoveam, qui tandem reipublicæ gerendæ molestiis sublevari maxime indigeo, atque equidem jam nunc abs te possem. At vero, si me deserto in Religionem demigres, circumstabunt me negotia, quibus gerendis impar, simul & curarum & morbi ærumnis opprimar, tuque adeo mortis mihi causam dabis: [Respondet is, se certum esse de voluntate Dei,] & hoc dicto, ingentem vim lacrymarum profudit, interjectis vocibus plenis doloris & affectus. Aloysius, qui patienter dicentem attenderat, postquam demisse pro amore curaque de se paterna, quam declararet, gratias egit; se vero respondit, hæc omnia, aut certe maximam eorum partem, cum animo suo reputasse, neque quid suarum esset partium ignorare: Quod si alia quam Dei voce ad nostram vitæ rationem vocaretur, tum vero se minime pro bono facturum, si quæ ab ipso essent commemorata; atque inprimis patri, cui secundum Deum deberet plurimum, obediendi serviendique necessitatem insuper habuisset. Nunc, quando non proprio animi sui impetu, sed Dei afflatu, cui dicto audiens esse vellet, ad religiosorum hominum studia institutaque impelleretur; sperare, Deum quem nihil præterit provisurum, uti omnia, non ex ipsius modo optimi Numinis sententia, sed etiam e familiæ ditionisque suæ qua dignitate qua utilitate evenirent: nec aliud sibi a divina benignitate polliceri posse.

[92] Marchio cognito, filium pro explorato habere, mentem illam sibi a Deo datam esse, eamque unam tam ardui consilii causam esse; [contrarium suadentes revincit,] didicit, nisi hac persuasione ejus animo exempta, ab instituto divelli non posse. Magno igitur illi negotio fuit, ut complures religione tum adstricti tum soluti homines, ejus animum & instinctum quo ille moveretur, tentarent periclitarenturque; atque in eam opinionem adolescentem adducerent, ut e Dei honore futurum putaret, si ætatem in ditione sua administranda collocaret. Hi omnes, cum Marchioni obsequerentur, aliis & atque aliis diebus seorsim singuli hoc consilium probassent; ac, quanto maximo potuerunt dicendi artificio, expositis religiosæ vitæ molestiis, terrorem studuissent opponere; aliisque modis ejus constantiæ periculum fecissent; tandem, nullam apud se dubitationem relictam confessi, & firmum adolescentis animum admirati, Marchioni confirmarunt, a Deo instinctum videri, non sine cumulo aliarum ipsius laudum.

[93] Cum hæc ad Marchionem referrentur, omniumque inter se sententiæ maxime congruerent; [etiam unum de Societate,] ut modum aliquando statueret suo quærendi studio, essetne hæc Dei voluntas necne; cum aliter ingredi aut vehi articularis mobus non sineret, jussit se in sella ad S. Fidelis Domum Societatis Jesu deportari: atque ibi in quoddam conclave Patri cuidam, magni in ea urbe nominis ad se accersito; sibi, inquit, in causa tam gravi, in qua de filii primogeniti, & talis filii jactura ageretur, certum esse ejus stare judicio, deque ejus sententia consilium capere. Prius tamen cupere, uti coram adolescentem de animi sui proposito diligenter interroget, illudque perpendat. Rogare deinde, ut pro ingenii doctrinæque præstantia, rationes omnes ad dissuadendum efficaces afferret. Polliceri denique, quantum quidem sibi imperare posset, acquieturum. [ultimo conatui admotum.] Pater, quo Principis postulationi morem gereret, accepit conditionem; atque accersito in utriusque conspectum Aloysio, horam ipsam eum, partim percunctando, parrim quæcumque ad hominis spiritum, incitatique divinitus animi motus explorandos penitusque cognoscendos acute & subtiliter inveniri queunt, exponendo, perquam ferio pertentare cœpit. Quod autem Societatis instituta delegisset, coacervavit omnes difficultates, in quas umquam, qui hoc vivendi genus adamarit, delabi possit. Atque hunc omnem inquirendi laborem adeo dedita opera ab se susceptum præseferebat, ut ex animo loqui videretur; & Aloysio ipsi, ut postea in Religione mihi narravit; suspicio incidit, Patrem nequaquam videri simulate agere.

[94] [qui cum ejus probasset constantiam,] Quia ergo plurimum illi auctoritatis tribuebat & fidei; neque adhuc quisquam extiterat, qui, velut ante tentata vena, tam apposite ad movendum animum, tamque (ut ipse loquebatur) ex propriis de ea dissereret, suspenso aliquamdiu animo stetit. Interea tamen, insigni semper confidentia, ad interrogata respondit; & nodos, omnes qui incidebant, non modo rationibus sed etiam sacrarum litterarum doctorumque hominum auctoritatibus tam liquido dissolvit, ut Pater non modo gauderet adeo tenacem suscepti consilii, verum etiam in Dei divinorumque hominum libris tam præclare versatum esse miraretur. Ad hæc, quod responsiones omnes tam accommodatæ atque ex causæ quasi visceribus natæ erant, suspicari cœpit, lecta illi esse, quæ de Religiosis ordinibus a S. Thoma in Summa Theologiæ disputantur. Igitur ad extremum in hæc verba prorupit: Æquum postulas, Domine Aloysi, neque dubium esse potest, quin sit, ut dicis. Mihi quidem stimulos admovisti, neque ullum præterea quærendi locum reliquisti. Hæc verba nimirum adolescentem recrearunt; satisque ostenderunt, aliter illum sentire, atque, assumpta tantisper ipsius periclitandi persona, visus esset. Submoto dein Aloysio, Marchio persuasum sibi jam fassus est, Deo sic placere, orsusque omnem ejus vitæ cursum, sancte a primis incunabulis institutum recensere, [tandem acquiescit pater.] denique gratiam se illi Religionis colendæ facturum spopondit. In paucis dehinc diebus, ipse Castellionem remigrat, dato negotio uti Aloysius, una quæ superabat causa transacta, eodem ad abdicandum se Principatu sequeretur. Aloysius vero quamlibet horam, quam extra Religionem consumeret, pro mille annis ducens, ut maturaretur, urgebat.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Ad Caput hoc VII spectant depositiones testium Castell. II & V, quibus moram vitamque Aloysii, Mediolani actam, præcipue describunt: & quintus quidem etiam præmittit fugam ejus Castellione ad Conventum Patrum Franciscanorum; sic loquens: Reversus Aloysius ex Hispania in Italiam, [Mora & studia,] apparuit grande incrementum fecisse sanctitate vitæ, & ubique præbebat illustrium exempla virtutum. Quadam die pater eum Castellione variis modis exercebat, quo animum ejus abduceret a Religione, & eatenus constantem frangeret. Ille vero tacite subduxit se e palatio, & confugit ad Conventum S. Mariæ Patrum Franciscanorum, qui vulgo Zoccolanti audiunt, prope ab urbe; ubi aliquot dies commoratus fuit, ut plurimum orans in choro, aut in cubiculo; & ego ei serviebam. Post hæc iter fecimus Mediolanum, & substitimus ibi multis mensibus. Interea Aloysius frequentabat gymnasium in Collegio Breyrano Societatis Jesu, eoque ipsum Clemens Ghizonus, Aurelius, Gervasius & ego deducebamus quotidie. Studiis incumbebat diligenter; itabat crebro ad sancti Fidelis, eorumdem Patrum Societatis Jesu, tum expiandi animæ noxas, [pietatisque exercitia Mediolani.] & sacram Eucharistiam sumendi; tum pro concione dicentes audiendi causa: alio vix, aut ne vix quidem ibat; non, ubi concursus hominum, ubi festa solennia, ubi curiosa visu: & nobis omnibus consuetudine & exemplis suis stimulos addebat ad christiane vivendum. Adjungam etiam, quod ego, contendens aliquando acriter cum alio famulorum, multis ei minitarer: propter quam causam merito timebam incurrere indignationem, ut nihil gravius dicam, Marchionis. At Aloysius prævertit isti malo, absque scitu patris reconciliando nos famulos inter nos, & meam seorsim iracundiam castigando. Similes Aloysium familiæ suæ turbas etiam Florentiæ sopivisse, & earum auctores fraterna monitione correxisse, diximus ad cap. 2, Annot. e.

Testis porro, quem dixi, II, deponit, quod Aloysius domum reversus a visitatione Principum, paulo post missus fuit a Marchione patre Mediolanum ob negotia: ibique, ait, substitimus menses aliquot; atque ipse interea etiam studuit Physicæ ac Mathematicæ. Assequebatur autem tam egregie scientias illas, ut e Lycæo domum rediens quæ audiverat, memoriter dictaret mihi, & a me excipi charta juberet. Ego vero scripta illa conservo hodiedum in memoriam ejus, summa cum animi mei voluptate. Confitebatur, dum ibi moratus fuit, perquam crebro in ecclesia Societatis Jesu, sancti Fidelis appellata. Alius ei sermo non erat, quam de litteris aut rebus divinis. Euntem ad scholas comitabatur summa humilitas ac modestia: crebro colloquebatur cum Patribus illic Societatis, vel disputans de rebus litterariis, vel sermocinans de cælestibus: & ubique pietatis ideam relinquebat animis eorum, quibuscum egerat. Venit inter hæc Mediolanum Marchio pater, comperitque eum animo obfirmatum in proprosito melioris vitæ. Frequens prodibat foras ad visitandum ecclesiam aliquam, tum pietatis, tum valetudinis causa; & per viam semper aut bonum aliquod documentum nobis dabat; aut seorsim ambulans intendebat orationi, seu mentali, seu vocali. Et hæc scio, quia semper ipsi aderam,

CAPUT VIII.
Venit Mantuam, inde Castellionem; res utrobique actæ: permittitur tandem a patre ingredi Religionem.

XXVII

[95] Appetente tempore quo B. Aloysio Castellionem redeundem erat, cum ex eo quod Mediolani contigerat, [Castellionem rediturus Aloysius,] novam aliquam procellam sibi impendere conjiceret; priusquam Mediolano discederet, litteras dedit ad Præpositum Generalem Societatis Jesu admodum ardentes, quibus, commemoratis periculis quibus erat perfunctus, consilium petebat, quid, si Marchio denuo aditum ipsi ad Religionem claudere, aut certe prolatare moliretur, sibi faciundum putaret? liceretne sibi, bona ejus venia, injussu patris, in aliquod Societatis domicilium confugere? jam enim nemini amplius obscurum esse, se in hoc Dei nutum sequi. Pater Generalis, etsi adolescentis miserebatur, angebaturque ejus discrimine, [accipit Mantuæ litteras Generalis;] minime tamen id illi invito patre audendum esse judicavit, daret ergo operam, ut ejus permissu posset: omnino id ex ampliori gloria Dei, atque e re tum ipsius tum universæ Societatis fore. Hoc consilium Aloysio sequi visum est. Profectus dehinc Mediolano, prius quam Castellionem veniret, Mantuam a concessit. Ibi, partim mensi suæ reficiendæ, partim proposito suo confirmando, animoque adversus ingruentes (uti metuebat) impetus corroborando, cupido eum cepit, exercitationibus sacris B. P. Ignatii in collegio Societatis vacandi.

[96] Agebatur tum mensis Quinctilis anni MDLXXXV, quo tempore Legati Japonii indies Mantuæ expectabantur. [& dum alii vacabant solenni Legatorum Japonum exceptioni,] Illi enim e longinquis patriæ suæ oris Romam profecti, ut sacrorum Principatum in S. Petri Sede residere profiterentur; suorumque Regum ac totius populi Christo in illis terris adjuncti nomine, Pontifici Maximo, Christi in terris Vicario, se submitterent, inque ejus auctoritate fore sponderent; jam legatione omni primum apud Gregorium Papam XIII, quo rerum potiente advenerant; deinde apud Sixtum V, Gregorii successorem, qui interea erat Pontifex renuntiatus dum ipsi in Urbe morarentur, expedita, patriam repetebant. Jamque facto per sanctam Lauretanam ædem itinere, bonaque Galliæ Cisalpinæ parte lustrata, mense Quinctili Mantuam devenerunt: ubi a Guilielmo Duce & Vincentio Principe ejus filio, apparatu regium in modum magnifico, maximisque honoribus sunt accepti. Cum ergo ex omnibus circum regionibus, gentium ac populorum ad pompas ludosque spectandos concursus fierent; atque imprimis ad Legatos ipsos videndos, [recipit se in Collegium ad Exercitia;] quorum aspectu ipso, stupore quodam aliquantisper homines defixi, mille eos faustis precationibus prosequebantur; interea Aloysius, ludis atque spectaculis aliis omnibus, recessui & solitudini posthabitis, in Collegium ardentissima æstate immigravit; atque intra angusti admodum cubiculi parietes, duas tresve hebdomadas delitescens, tam flagranti studio tempus omne sancte meditando consumpsit, ut ne punctum quidem ejus sineret effluere, quin aut preces pronuntiaret, aut silentio commentaretur, aut librum quempiam ad pietatem appositum evolveret. Eodem tempore tanta fuit cibi parsimonia, ut prope nihil edisse videri possit. [eaque fere impastus obit,] Quamobrem, qui prandium illi in cubiculum afferebant, satis mirari non poterant, ea victus ratione hominem vitam tolerare posse.

[97] Aggressus est piis Exercitiis illum excolere Pater quidam b, qui quod quinque & viginti annos tirones Societatis in provincia Veneta rexisset docuissetque, earum rerum atque adeo totius ascetices usu prudentiaque singulari pollebat. Apud eumdem anteactæ ætatis maculas omnes, [maximo cum fructu ipsius sui Directoris,] præcipuo quodam cum pietatis sensu intimoque gaudio, Confessione eluit; atque in ejus animo mirificam admirationem, ac studium eximiarum virtutum suarum reliquit: id quod ille tum mandatis posteritati litteris, tum Novellariæ, inquirente Episcopi Rhegiensis Lepidi Vicario, jurejurando testatus est. Ibi enim interrogatus, sciretne B. Aloysium perfectæ cujusdam vitæ, multis virtutibus, donisque spiritualibus ornatum adolescentem fuisse; his, quæ ipsa adscribam, verbis respondit: “Ego vero, Domine, non modo e nostrorum Patrum sermonibus, sed longe melius ex adolescente quodam multæ virtutis, quo secretiori cubiculario, scholarum suarum amanuensi, & quasi studiorum socio utebatur; a quo de pœnis voluntarie susceptis, de frequenti ad orationem secessu, de egregiis admodum virtutis & sanctitatis exemplis, ab Aloysio editis, quædam præclara cognovi. Fuit & alia mihi certior ejus discendi via, ex oblata per idem tempus occasione ejus consuetudine utendi, [de ejus sanctitate postea jurati testis.] operamque illi meam in exponendis sacris Societatis Exercitiis navandi; quibus ille, ut ipse mihi dicebat, ad Dei voluntatem in deligenda Religione liquidius explorandam (quod eam penitus perspectam vir excellentissimus pater ejus Marchio esse vellet) imbui cupiebat. Ibi casus tulit, ut pœnitentiæ causa, universæ vitæ noxas rite prodenti aures darem: in quibus, esti diu multumque meditatus, nullius reminisci potui, quam judicare possum letalem videri, sed in iis argumenta quædam mirificæ sanctitatis ætatisque præclare actæ extitisse. Illud sane affirmare possum, ex ejus me Confessione in magnam quamdam opinionem sanctitatis, innocentiæ, integritatis ipsius venisse, talemque apud omnes prædicasse”.

XXVIII

[98] Nescio quæ deinde res poposcerit, ut is Pater ex eo Collegio abscederet; quem alius in munere tradendorum Aloysio Exercitiorum secutus, [Ibidem dantur ei legendæ constitutiones Societatis.] neque raro ad ejus Confessionem adhibitus, etiam juratus asseverat; ejus bonitatem, puritatem, Dei colendi suique despiciendi atque edomandi studium, singulare & admirabile visum sibi esse. Ibidem præterea ostensæ sunt ei Constitutiones & Regulæ Societatis Jesu; quibus diligenter lectis, negavit in iis ullam esse, a qua sibi animus territus difficultate resugeret. Abiturus, exemplum sibi concedi petiit earum meditationum, quæ in historia necis Christi versantur: scilicet ut inde digresso easdem iterandi facultas esset. Revertit denique Castellionem c; quo simul accessit, optabat quidem suam causam urgere; ne tamen Marchionis exasperaret animum, aliquot dies expectavit, dum sua ipse sponte de ea sermonem inferret.

[99] Interea admirante aula universa populoque, mirum quantum attente sancteque se tractare instituit. Quoties enim ex arce prodibat, [Castellione mira præbet exempla pietatis,] demissis semper erat oculis; præter quam cum clientes suos salutabat, erga quos tanta erat ejus comitas, ut quasi continuo capite aperto esset. In ædes sacras ad rem divinam cum fratre venienti, scabellum peristromate pulvinisque holosericis sternebatur; iis Rudolfus pro dignitate anniti solebat; at Aloysius, in templo & domi, pulvinum omnem tapetemque aspernatus, utroque genu humi nixus, dejectis oculis primum re divina attendenda, deinde canonicis precibus recitandis, aut tacite rebus sacris volvendis animo, totas horas extrahebat. At festis & Dominicis diebus, quibus sacra Eucharistia impertiebatur, tantum temporis agendis gratiis absumebat; ut Rudolfus animi causa ad exercendum corpus egressus, ipsiusque domum deducendi causa reversus, orationi etiam intentum reperiret. Inter Vespertinas preces, a quibus numquam aberat, assidere parcens, genibusque assiduo hærens, non mediocres in eorum qui videbant animis pietatis motus excitabat. Domi institutum abstinendi & precandi morem tenebat; ac plerumque solus in cubiculo tam acre & intentum silentium agebat, ut non raro plures dies, [& taciturnitatis,] quibus vix verbum diceret, abire pateretur; si vero eum loqui usus postularet, aut neeessitati aut pietati parebat. Ipse certe nobis confirmare solebat, plus se verborum post initam Religionem uno die, quam ante multis mensibus fecisse: &, si quando sibi in patriam revertendum esset, omnino, ne apud eos offenderet, qui se ante in seculo novissent, arbitrarique possent Religionis se disciplina dissolutiorem esse factum, necessarium fore, morem vivendi in tempus mutare. Atqui nobis compertum est, eum in religiosa Societate silentii observantissimum fuisse: quippe quod, nisi animum a contentione commentandi colloquiis relaxare jussus a Præsidibus, numquam rumpebat.

[100] Jam vero ad cruciatus corporis voluntarios tantas accessiones fecerat, ut præ macritudine vix pedibus consisteret. [corpus severissime macerat,] In quo profecto negari non potest quin modum excesserit, æstuque illo pietatis ultra prudentiæ fines sit abreptus. Sed nimirum ratus se illis parem, solum ardorem animi, quod alio careret, ducem sequebatur. Idcirco mater ejus, aliis rationibus Marchioni conjugi suo auctor erat, ut licentiam ei Religionis suscipiendæ permitteret; tum hac maxime, quod se, ajebat, si domi diutius attineretur, eo brevi orbatum iri: neque enim fieri posse, ut ejusmodi cursum vivendi tenenti loginquior vita esset: at vero, si Religiosis transcriberetur, curæ Præsidibus futurum, ut hunc exuberantem fervorem ejus moderentur, atque ipsum in eorum potestate fore. Plane, ut ipsa prædixit, evenit: ipse siquidem palam fatebatur, Religionem non animo dumtaxat suo, sed etiam corpori salutarem fuisse; idque Præsidum, qui sibi, immodicis illis, uti ajebat, studiis concitatiore cursu ruenti, frenos adhibuissent, se caritati acceptum ferre. Eodem tempore impensius quam hactenus illi studio fuit, fratres suos, tenella etiam tum ætate, pietatis præceptis informare, [parvos fratres studiose insiruit,] precandique modum docere; quod ut libentiores factitarent, secundum preces cupediis e saccharo donabat, aliisque blanditiis mulcebat. Ceterum omnium fratrum carissimus illi semper esse visus est Franciscus, qui hodie Marchio Castellionensis est; in quo principatu Rudolfo successit III Nonas Januarii, anno MDXCIII; in quem Aloysii amor nascebatur, vel ex eo, quod jam ille per ætatem disciplinæ capax, quieti cujusdum judicii indicia prodebat; vel quod provideret animo (ut nonnulli autumant) in quantum familiæ ditionisque suæ præsidium & decus esset evasurus.

[101] Solet siquidem mater ejus commemorare, se Franciscum aliquando admodum puerum, cum pueris sibi a pedibus vociferantem & jocantem audisse; [Franciscum fore familiæ columen prædicit.] deinde metu perculsam, prospectasse per januam, simulque Aloysio dixisse, male se metuere, ne illi puero nocerent; tum Aloysium respondisse; Ne dubita, Domina mater, quin Francisco ad se tuendum satis sit futurum animi: quin imo demitte in animum quod dico; Franciscus demum erit, qui familiam nostram sustentabit. Marchionis conjux hæc verba mente reposuit, quibus quam admussim responderit eventus, neminem fugit, qui vel auditione acceperit, quemnam ille in superioribus tragœdiis, quibus ejus familia vexata est, se præstiterit; & jam florentem statum, in quem ab ipso restituta est, intuetur. Porro quod ad prædictiones rerum attinet, auctor est Franciscus Turcius, ejus morum præfectus, Aloysium, cum adhuc seculo teneretur, compluribus clientibus suis multa vaticinatum esse, quæ prorsus ita, ut ille dixerat, evenerint.

XXIX

[102] Jam aliquot dies elapsi erant, quibus Marchio nullam de Aloysii causa mentionem fecerat: ibi ille, rei conficiendæ percupidus, instare cogitat. [Rursum appellatus a filio pater,] Oblato igitur tempore, apposito sermone Marchionem commonefacit, maturitatem jam tandem videri, quæ animo conceperit ad opus conferendi. Hic Marchio necessitatem sibi impositam videns, aut concedendi quod poscebat, aut negandi; altum animo dolorem premens, negat se umquam hujusmodi licentiam dedisse, neque porro daturum esse, antequam consilium maturuerit; ipseque sat robusta ad illud exequendum ætate sit, qualis circa annum quintum & vigesimum soleat esse. Ceterum, si ita collibitum esset animo ejus, iret bonis avibus quo vellet; at una novisset, numquam sua patris voluntate iturum, nec ab eo deinceps habendum pro filio. [d] Exanimatus tam inopinato responso Aloysius, lamentis ac precibus per divinum amorem obtestari aggreditur Marchionem, ut ab se æquum bonumque impetrari sinat. At ubi ille semper obstinatior, præcise negat, ullum se ejus precibus relicturum locum; Aloysius rebus desperatis spatium consultandi capit; mœrensque flendi causa in cubiculum se conjicit. Arripuerat ille quidem hoc tempus, ut rem Deo commendaret, [jubet æt. annum 25 exspectare.] deque ea Generalem Præpositum per litteras consuleret: sed Marchio adeo illum stimulare atque opprimere prȩfestinavit, ut, cum Generalis sententiam opperiri non posset, quod e duobus minus malum est visum elegerit. Responsi summa hæc fuit.

[103] Etiamsi nihil hac mora & retardatione servitutis, quam apud Deum in Religione colere animus esset, in vita sibi posset accidere acerbius, [Acquiescit sub duplici conditione filius,] nihil quieti suæ mentis infestius; tamen, quo patri obsequeretur, cui & ipse sponte sua quibuscumque in rebus liceat morem gerere percuperet, & in hac caussa jussu Præpositi Generalis, quantum cum officio Deique pace conniti posset, deberet; duabus conditionibus se in alterum tertiumve annum rejici passurum: at earum alterutra si non staretur, numquam adductum iri, ut patris gratia iratum sibi Deum vellet; ac, si a Patribus Societatis abjiceretur, invito potius patre extorrem toto orbe errare malle, quam vel latum unguem a rectæ conscientiæ lege discedere. Conditiones hæ fuere. Altera, ut eo tempore omni, quo suus in Religionem ingressus differretur, Romæ habitaret, ubi & propositum suum opportunius tueri, & studium in literis collocare posset. Altera, ut Marchio nunc litteras ad Præpositum Generalem daret, quibus filium suum, eo tempore elapso, in Societatem adscisci permitteret; nimirum, ne qua postea difficultas existeret. His conditionibus auditis, quas suis consiliis adversari sentiebat, factus iratior Marchio; cum duos ipsos dies, [eam admittit pater;] ne se certo ullo tempore eum missurum, aut quid aliud facturum sponderet, obfirmate recusasset; tandem victus Aloysii constantia, quem & jus bonum petere videbat, &, ne quod aliud suis rationibus alienius consilium iniret, metuebat exacerbare vehementius; flecti animum suum passus, omnia ejus postulata se facturum recepit. Aloysius de tota re P. Generalem extemplo certiorem facit, commemoratis rationibus, quas in illa cum patre suo pactione secutus esset; iisque verbis claudit epistolam, quæ argumento essent, quantum ex hac optatissimæ sibi rei dilatione dolorem caperet.

[104] Iisdem diebus sanctus adolescens luctu consenescebat; multisque lacrymis suam, ut ajebat, sinistram fortunam deplorabat, quod tam illustri, [agitque de illo locando in Collegio Romano;] & quidem primo inter fratres suos loco, natus esset: contra vero iis, qui obscurioribus orti natalibus his impedimentis carerent, quæ a Religionis aditu arcerent invitos, sancte invidebat. Verum enimvero Deus, qui mœrentibus solatio esse, & calamitosos vota facientes solet aspicere; succisis præter ceterorum hominum opinionem simul omnibus, quæ Aloysium suas delicias, ne votorum suorum compos fieret, remorabantur, mœrorem ab ejus animo brevi detersit. Postquam enim de ratione Romæ commorandi agitari cœptum est, censebat Marchio diversandum illi esse in domo Vincentii Gonzagæ Cardinalis: jamque Guilielmum Ducem orarat, ut eam rem Cardinali per litteras commendaret: & ille, [quod cum non succederet,] pro suo eximio in Aloysium amore, haud gravate hanc operam pollicitus erat; quando exorta nescio qua Ducem inter & Marchionem controversia, utri prius scribendum esset, utroque certis de causis alteri priores deferente, res eodem loci mansit, neque aliud præterea actum. Id vero eximiæ cujusdam Dei providentiæ fuisse satis apparet, & Aloysius ultro prædicabat. Etenim si Dux Marchioni gratificatus, ad Cardinalem litteras dedisset; fatebatur ipse hujus se beneficii causa illi obnoxium futurum, atque adeo in servitutem quamdam offensurum fuisse, qua multis deinde annis ægre sese expedisset.

[105] Fracto hoc consilio, Marchioni venit in mentem, eum in Seminario Romano collocare, sic ut in ejus parte aliqua, sibi nonnullisque famulis destinata, ut personæ dignitas postularet, seorsim a ceterorum contubernio, Societatis disciplina, usque ad condictam diem optimis artibus erudiretur. Verum quoniam id cum ejus loci lege pugnabat, [una alteraque via;] qua ad eum diem nemo quisquam solutus fuerat, misso Romam certo homine cum litteris, Scipioni Gonzagæ viro illustrissimo negotium dedit, ut cum Patre Generali hoc ageret, oraretque ut ejus permissu sibi id liceret. Egit ille partes suas perquam ardenter; verum allatis rationibus cur id concedi minus conveniret, de sententia deductus, ut res se haberet, Marchionem per litteras edocuit. Ille necdum abjecta rei obtinendæ spe, eo flexit, ut Aloysium hortaretur Leonoram Austriam, Mantuæ Ducem, optime de Societate meritam, rogare, ut ipsa id sibi gratiæ a Patre Generali apponi postularet. Respondit sapienter Aloysius, alium potius quemvis, quam se, hanc curam decere: quod enim peteretur & sui animi rationibus & existimationi inimicum esse; quandoquidem suspicionem movere posset, animum sibi vel commutatum vel refrigeratum esse; præsertim quod non ita pridem, in obtinenda ab Imperatore abdicandi sui copia, ejusdem Principis feminæ opera esset usus. Itaque ne hoc quidem consilii processit.

XXX

[106] Dum de alia ratione deliberatur, Aloysius, cum se confirmasset, renovato ardore, pias corporis afflictiones, [ex podagra decumbentem patrem adorsus filius,] jejunia, orationes instaurat; nec umquam sacræ Eucharistiæ fit particeps, quin Deum obsecret, ut tamdem aliquando, quæ moram sibi injiciant, de medio tollere dignetur. Præcipue vero cum aliquando hujus gratia quaternas quinasve horas in oratione posuisset, instinctu quodam animum sibi sensit adigi atque incitari, ut Marchionem graviter e podagra jacentem adiret; iteratoque, ut missum se faceret, exorare conaretur. Ipse ratus, hanc sibi vim proprio quodam impetu sancti Spiritus afferri, a precibus recta ad Marchionis cubiculum contendit; eumque intento animo, his ipsis vehementibus sane verbis aggreditur; Equidem, Domine pater, in tua me potestate fore profiteor. De me statue, ut lubet: verumtamen tibi denuntio, me a Deo ad Societatem Jesu vocatum esse: itaque dum hac in re mihi obsistis, Dei voluntati obsistis: & hoc dicto, ne puncto quidem temporis responsum præstolatus, e conclavi se ejicit, patrem improviso dolore graviter ictum relinquens. Ibi illum cum animo suo in memoriam redeuntem, ac recognoscentem, quanta vi adhuc filio restitisset; hinc quidem religio ac metus, ne Deum irritasset; inde vero reputantem animo, se a tali filio desertum iri; tam acerbus mœror incessit, ut, converso ad parietem vultu, [consensum elicit.] magnam vim lacrymarum profunderet; diuturnisque lamentis, singultibus, complorationibus universam familiam suam adverteret, mirantem quid illi tandem objectum esset novi. Aliquanto post intervallo, Aloysium in conclave accitum, sic affatur: Vulnus, fili mi, cordi meo inflixisti; quia te amo, semperque amavi merito tuo, atque in te spes omnes meas familiæque nostræ defixeram. Jam vero, quoniam alio te, ut ais, Deus vocat; non equidem ultra te morabor. Vade, fili, quo tibi collibitum est: idque ut bene & feliciter cedat, precor. Quæ verba cum tanta doloris amorisque significatione sensuque protulit, ut denuo in uberes fletus erumperet, neque esset qui illum consolatione lenire posset. Aloysius, actis brevi gratiis, ne dolorem augeret, inde in suum se domicilium recipit. Ibi, remotis arbitris, humi prostratus, pansis brachiis, oculis sublatis in cælum, Deo pro injecta sibi mente, proque ejus secundo successu gratias agit; seque tanto animi gaudio Deo in holocaustum dedicat, ut Dei majestatem assidue laudando eique benedicendo satiari non posse videretur.

XXXI

[107] Vix Aloysius tot votis expetitam a patre missionem impetrarat, cum ejus rei fama Castilionem pervasit, tanto clientum omnium dolore, [Magno cum dolore Castellionensium,] ut eum multi abundantibus lacrymis testarentur. Paucis siquidem illis diebus, quibus, antequam inde se movere posset, Castellione moratus est, quoties incedebat per oppidum, certatim viri feminæque, ejus videndi & honorandi causa, fenestras omnes vestibulaque complebant; ac deinde tanta significatione amoris ploratum edebant, ut & ipse ægre lacrymas cohiberet: adhæc velut cælestem hominem in cælos tollebant, suamque infelicem sortem lamentabantur, qui mereri non potuissent, a tam sancto Principe gubernari. Nonnulli etiam, quibus faciliores erant ad aulam aditus, plusque apud ipsum poterant, flentes aliquando eum adeunt, hisque verbis compellant: Domine Aloysi, quid ita nos deseris? Nactus es provinciam tam amœnam, clientes tam humanos; qui te non illo solum amore diligunt, [tali Principe se privari querentium.] quem erga suum Principem cuique natura quædam insevit, sed in te eximia præterea pietate feruntur. Tu nobis in amoribus, in te spes nostræ sitæ erant; & jam, cum maxime expectamus, dum rei nostræ publicæ gubernaculis manum admoveas, a nobis avelleris. His subridens Aloysius; Ego vero, inquit, vobis profiteor, velle me mihi e cælo coronam petere. Nimis magni negotii est, hominem, ditione & principatu præditum, æternam salutem consequi. Nemo potest duobus dominis servire, mundo & Deo. Mihi certum est salutem meam in tuto locare: idem & vos studete.

[108] Agebatur desiderio quamprimum e patria in Dei domum commigrandi: sed aliquot se hebdomadas in ea tenere compulsus est, partim dum matrem suam, quæ Augustam Taurinorum Infantem e Hispaniarum Allobrogum Ducem salutatum abierat, præstolatur; [Mantuam abit Aloysius;] partim dum procurat urgetque abdicationem suam, cujus stipulationi, expresso Cæsaris mandato, qui e Gonzagarum familia proxime illum attingebant, ad quos ea ditio extincta Marchionis stirpe, hereditate ventura erat, interesse jubebantur. Quia vero ii viri principes sedes suas plerique omnes Mantuæ habent, eorum opportunitati ut serviret Marchio, eo se, licet ægrum, deportari jussit. In ejus cum Aloysio digressu Castellione f, non modo aulici viri ac feminæ, quibus inibi manendum erat, sed omnes prope oppidani, cum Aloysium rheda invehentem viderent, certum non reverti; quem se numquam præterea visuros putabant, omnia plangore & lamentatione complebant. At fere per proximos consequentes dies, nihil præter ejus sanctitatem & virtutem in ore hominum fuit, pro se unoquoque, quam in eo observasset, prædicante: itaque jam omnium consensu in Sanctorum numero ducebatur. Sed maximam omnibus admirationem movebat, quod tam libenti animo, Deo serviendi causa, Marchionis honorem abjiceret; quodque, ut id consequeretur, tot patris sui aliorumque procerum impetus, summa constantia ac fortitudine excepisset fregissetque.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a De itinere Mantuam, ibique tunc gestis audi fidelem ejus Achatem, & assiduum eatenus ministrum, Clementem Ghizonum. Profectus, inquit is, Mediolano Aloysius, ubi post obitas Principum aulas, jussu patris aliquot menses substiteramus; venit Mantuam, concessitque in collegium Societatis Jesu, ubi meditationibus atque exercitiis spiritualibus operam dedit. Venimus autem illuc, ait testis Cast. V, quo tempore Japones illi, qui Romam Legati venerant ad summum Pontificem, revertebantur, & propediem expectabantur Mantuæ; ubi & excepti fuerunt splendido apparatu & pompa; concurritque frequens ex vicinia populus spectatum, atque adeo ipse etiam Ferdinandus Marchio, Aloysii pater, cum altero filio Rudolfo. At Aloysius, qui aderat in loco, tantum aberat a cupidine spectandi, ut se abdiderit illo tempore in collegium Patrum Societatis Jesu, otium suum orationi & piis (de quibus testis præmissus) mentis exercitationibus malens impendere, quam spectaculis mundanis; quibus nusquam trahebatur.

b Fuit is Antonius Valentinus, uti nominatur in Relatione Auditorum Rotæ, nosque etiam diximus ad cap. 2, Annot. b.

c Pergit Ghizonus præmissus: Deinde Castellionem rediit, novasque sustinuit, ob Religionis amplectendæ desiderium, a patre aggressiones; constantissimeque repulit, ac tandem vicit, concedente ei patre, lacrymis large obortis, facultatem exequendi quod tam diu jam meditabatur. Interea, ut Princeps Franciscus, Aloysii frater, circiter annos IX minor natu, ita testatum reliquit, Juvenculus adhuc erat Aloysius, quando assiduitatem ejus in orando, [Parvo fratri instillat pietatem.] abstinendo ac jejunando mirabantur omnes, & Sanctulum passim vocitabant. Vidi ipsum ego multoties servientem Sacerdoti, sacris operanti in sacello palatii. Neque suæ solum salutis causa vacabat pietatis operibus, sed pariter curabat, ut nos quoque fraterculi sui essemus pii. Quamobrem recondita servabat in arcula, mensȩ secundȩ bellaria, meque ubi commodum poterat, in cubiculum suum seductum, jubebat recitare & crebro iterare Orationem dominicam & Salutationem angelicam, atque ita pertexere coronam B. Mariæ Virgini precatoriam; dabatque mihi, singulis Orationibus ac Salutationibus persolutis, singula coriandri, saccharo conditi, grana.

d Quæ hinc sequuntur usque ad, Exanimatus; deerant in versione latina: sunt autem in utraque editione Italica.

e Catharinam, quam ipse Dux Carolus Emmanuel, hoc anno MDLXXXV in Hispaniam profectus, illic sibi junxerat uxorem; & festa luce S. Laurentii X Augusti, solennissima pompa induxerat Taurinum.

f Ghizonus de his: Quando iter arripuit Aloysius Castellione Mantuam, jus suum primogeniti in fratrem translaturus, planxit amare omnis populus Castellionensis, subditi ejus: & quando Mantuæ re ipsa transtulit jus illud in palatio ad S. Sebastiani, planxit quoque pater ejus, coram multis, qui aderant ibidem principibus viris.

CAPUT IX.
Abdicatio Marchionatus ac fortunarum omnium: iter Laureto Romam; ingressio in Societatem.

XXXII

[109] Mansit Aloysius Mantuæ alterum fere mensem a, cujus temporis plerumque in collegio Societatis, colloquiis cum Patribus qui inibi degebant indulgendo, ac Pœnitentiam & Eucharistiam celebrando, traducebat. Qua in re vehementer totius urbis, per quam jam rumor distulerat (ut fere illustrium hominum res cito vulgantur) quorsum advenisset, animos ad æmulationem accenderat: itaque venerabundi illum spectabant, [Remissa, quam sibi Cæsar assignarat pensione,] atque ab ejus vultu sibi pietatem aspirari fatebantur. Moram vero tot dierum in illa urbe attulit, quod cum (ut supra narratum est) in abdicationis tabulis hæc conditio fuisset posita, ut, dum viveret, quadringentos sibi Scutatos in singulos annos reservaret, quorum in quidquid libuisset expendendorum ipsi potestas esset; Marchio, postmodum a Rectore collegii in ea urbe edoctus, minime fas esse cuiquam religiosorum hominum rem ullam propriam habere, aut pro libitu vel in suos usus dispensandam, sed hoc totum esse procurationis Præsidis; eamque legem, ad paupertatis studium sartum tectum tuendum, inviolatam servari; ideoque solis collegiis redditus in communi permitti, e quibus singulorum necessitatibus consulatur; hoc cognito, nolle cœpit quidquam Aloysio relinqui; quod diceret se, cum eam conditionem tulerit, id spectasse, ut ea pecunia in Aloysii esset manu; nunc, postquam intellexerit id per Societatis instituta non licere, cupere se eam expungi. Ac Aloysio quidem, qui nihil morabatur qua formula. abdicatio fieret, dummodo accleraretur, nullius negotii erat id permittere; sed nonnulli Jurisperiti Marchioni denuntiarant, quandoquidem Cæsarea conditione adjuncta abdicationis auctor esset factus; verendum esse, ne ea sublata tota in dubium vocaretur. Dum ergo ea res vertitur, variisque Jurisconsultis disceptanda traditur, opinione plures absumpti sunt dies. Ejus moræ cum Aloysium distæderet, summa tandem contentione pervicit, ut hoc etiam impedimentum alterum removeretur; abdicationisque instrumentum, iis omnibus quas vellent appositis cautionibus, conscriberetur.

[110] Eo confecto IV Nonas Novembris, anno MDLXXXV, Mantuæ in Palatio quod S. Sebastiani dicitur, in quo Marchio diversabatur; Prospero Gonzaga, viro Illustrissimo, [an. 1585 signat tabulas cessionis.] quo nemo erat propinquior; aliisque viris principibus, quorum intererat, congregatis; coram testibus necessariis, stipulato Aloysius Marchionis ornamentis opibusque se abdicat b. Narrant viri principes, quorum memini; dum a Notario prolixæ illæ tabulæ recitarentur, interea Marchionem, præ dolore quo urebatur, fletum moderari nequivisse; at contra Aloysium, qui se summa votorum attigisse cernebat, tantis incessisse lætitiis, ut Illustrissimus Prosper neget, umquam se illum quam illo die lætiorem vidisse c. Et tamen illo ipso die mane, paulo antequam abdicationi stipulatio subderetur, nonnulli primarii & illustres viri, qui cum Vincentio Principe (qui modo Mantuæ Dux est) in idem palatium advenerant, interea loci, dum Princeps cum Marchione ageret, Aloysio plurimum negotii attulerant; ludos eum faciendo, quod Religioni nomen dare vellet, summaque vi nitendo, ne abdicatio transigeretur. Consignatis tabulis Aloysius, curis omnibus fortunarum & ditionis exsolutus, [Deoque agit gratias:] solum se abdit in cubiculum; Deoque se ad pedes abjicit gratulabundus, quod se tandem optato sanctæ paupertatis thesauro dignatus esset: atque interea tantis illi animus deliciis solatiisque cælestibus circumfluxit, ut postea narrare sit solitus, se cum alias sæpe, tum illo die præcipue præsens sibi Dei numen gratiamque sensisse. Ac sane admirabile est, Ferdinandum Marchionem, Principem adeo splendidum & liberalem, ut etiam prope profusus audire posset; in filium suum primogenitum, & talem filium, tamque sibi Unice carum, tanta parsimonia usum esse: præsertim cum ipse unus auctor fuisset, ut quadringenti illi Scutati ipsi seponerentur. Crediderim equidem Deum, quo Aloysii (qui in celeberrimis Europæ aulis versatus, tantum perpetuo paupertatis studium præ se tulerat) hilaritatem cumularet, composito passum esse, ut Marchio in contrariam suo mori partem laberetur.

[111] Persolutis Deo gratiis, d Venerabilem Sacerdotem Ludovicum Cataneum in cubiculum accersit; quem cum jussisset vestitum e panno, quem ad Societatis modum clam omnibus sibi Mantuæ faciendum locaverat, [ac Societatis vestem indutus,] sua benedictione dedicare; se ipse vestibus omnibus profanis, atque adeo etiam ipso indusio & tibialibus sericis exuit, ornatusque habitu illo sacro, in conclave, in quo Principes prandium opperiebantur, de improviso sese infert. Illi, rei novitate attoniti, lacrymas non tenuere, atque imprimis pater ejus Marchio; qui etsi diu conatus, numquam toto mensæ tempore lacrymis imperare potuit. Ibi Aloysius, ducto e re nata sermone, festive, modeste, ac perquam apposite de opportunitatibus periculisque divinæ Majestatis lædendæ, [utilem ad præsentes sermonem facit.] quibus homines seculo immersi conflictantur; de inanitate caducorum hujus vitæ bonorum; de aditu æternæ salutis, viris principibus ac Magnatibus multis difficultatibus obsepto; de cura quam pro sui quemque animi immortali salute gerere par sit, disserere est exorsus, tanta auctoritate cælestisque spiritus impetu, ut viri illi principes, cum multa illum significatione reverentiæ ac pietatis; attenderent: quin etiam hodie hic ejus sermo multorum ore celebratur.

XXXIII

[110] Postridie ejus diei, qui fuit III Non. Novembris, Duci Mantuæ ejusque filio, ac principibus ibidem feminis valedixit; [Vale suis dicto.] vesperi vero domi, utrumque parentem (nam mater nuper e Taurinis erat reversa) quam submississime oravit supplex, ut sibi bene precarentur. Id dum faciunt, quot lacrymas profuderint, atque præ ceteris Marchio pater, facile est cuivis æstimare. Postera luce Romam e versus iter capessit, cum eo comitatu, quem illi Marchio attribuerat; in quo erat inprimis R. D. Ludovicus Cataneus, [iter ingreditur 4 Novembris Romam versus,] quo ipse Marchio iter faciens utebatur pro moderatore conscientiæ suæ; Petrus Franciscus Turcius, ejus moderator; Joannes Baptista Bonus, doctor; Cubicularius unus, aliique famuli. In hoc porro suo discessu, quamvis omnes collacrymantes aspiceret, incredibile est quam parum propensum in consanguineos suos animum declararit. Rudolfum fratrem minorem, cui Marchionis dignitate cesserat, qui eum usque ad Padum (ubi deinde navem Ferrariam versus conscendit) in rheda prosecutus est, in via ac digressu paucissimis affatus est. Cuidam viro primario in navi, dicenti se credere, Rudolfo magnam voluptatem attulisse, quod in ejus ditionem posset succedere; respondit, non tanto illum sibi gaudio successisse, quanto ipse illi decessisset. Ferrariæ, f salutato ejus loci Duce Alfonso Estensi, ipsiusque conjuge Margarita Gonzaga sua cognata, Bononiam iter intendit. [& Bononia Florentiam ire prohibitus,] Optabat omnino hoc itinere ad sanctam Lauretanam domum proficisci, cum propria quadam in eum locum pietate impulsus, tum desiderio solvendi voti, quod in suo partu mater olim pro ipso nuncuparat. Nam etsi, promulgato Jubilæo, justis de caussis potestas illis erat facta ejus peregrinationis aliis officiis commutandæ, eaque jam uterque rite præstiterat; tamen ipse, & primo illo matris proposito, & singulari suo studio obsequi decrevit. Consilium igitur illi fuit primo Florentiam ad Magnum Ducem Franciscum contendere, atque inde Lauretum flectere. Verum ubi Petram-malam attigit, qui locus in finibus Hetruriæ versus Bononiam Magno Duci paret; comperit metu pestilentiæ omnia arctissimis custodiis teneri. Ibi quamvis ejus comites nomen genusque hominis, & suscepti itineris caussas exponerent; numquam tamen eos, ut transitum darent, exorarunt.

[113] Ergo necessario Bononiam reversus, inde per litteras Magno Duci se excusavit, quod non, uti optasset, sibi officium illi, [ac Lauretum deflectens,] cultumque coram tribuere licuisset. Bononia per Flaminiam recto itinere, Lauretum petiit; quo postquam devenit, dici non potest quantis eum jucunditatibus Deus & Beatissima Mater Virgo perfuderint. Proxima luce, in sacro Sacello quinis senisve continenter Sacrificiis cum astitisset, incredibili cum religione Eucharistiam suscepit: defixus vero in cogitatione beneficii, quod in eo loco, ubi tanta majestas & sanctimonia latuit, genus humanum accepisset, totus lacrymis diffluebat, neque inde posse abduci videbatur. Quo vero major illi esset copia in sacro loco toto die orandi ac meditandi, remisso Patri Rectori Societatis, ipsum ad collegium suum invitanti, humanitatis officio, ad vulgare cum suis omnibus hospitium divertit. De prandio redit ad sanctam Domum; & quia jam increbuerat quis esset, & quo animo Romam pergeret, omnium digitis monstrabatur; sibi gaudentium, quod adolescentem ea claritudine generis opumque affluentia vidissent, qui majori studio molitus esset, ut ad humilem & inopem statum redigeretur, quam fere ceteri ad honores divitiasque grassentur. Proxime sequenti luce ante discessum, placuit illi iterum inter rem divinam sacra Eucharistia refici, & nonnihil temporis precibus dare: eo facto, Romam versus g equitavit.

[114] Ratio vivendi in itinere hæc fere erat. Mane simul cubitu surrexerat, quartam horæ partem silentio orabat; deinde preces canonicas, [iter sancte ac pie facit,] quas circiter Primam, Tertiam, Sextam, Nonam cani mos est, recitabat cum Ludovico Sacerdote; a quo in hoc orationis genere, cujus adhuc usum nullum habebat, erudiri petierat. Iis persolutis addebat preces viatoribus accomodatas, quas Itinerarium vocamus; ac tum denique inscendebat. equum. Multa passuum millia solus & remotus a suis omnibus conficiebat; modo preces exercitii quotidiani, modo alias pronuntians, modo meditationi & contemplationi de more vacans: itaque nihilo secius dum equo veheretur, quam alii in cubiculo retrusi, pietatis officia colebat. Idcirco ejus comites, quos minime fugiebat quantum solitudine recessuque oblectaretur, dedita opera aliquanto ab illo intervallo faciebant iter. Ubi libebat silentium interrumpere, accito ad se Ludovico illo Sacerdote, colloquebatur cum eo de divinis rebus. Dum equi pastu reficiuntur meridie, & ipse permodicum sumebat cibum: deinde dictis cum eodem Sacerdote vespertinis extremique diei precibus, ad equos atque in viam redibat. Ejus magna parte præcipiebat animo pœnas macerationesque corporis, quibus ut valde erat deditus, ita sperabat sibi Religioso amplissimam earum copiam factum iri: interdum vero secum ipse res Indicas conversionemque Ethnicorum volutabat; atque in spem, in eas oras aliquando cum aliis, qui magno numero prope quotannis ex Europa solvunt, missu Præsidum proficiscendi exardescebat; aut denique aliis his similibus cogitationibus levabat viam.

[115] Vesperi in diversorio, quamvis, quod asperrima hiems esset, frigore rigeret, numquam se tamen calefaciebat: sed confestim in cubiculum solum se abdebat; atque ibi, deprompta atque ob oculos posita Christi crucifixi imagine, quam secum deferebat, ad ejus pedes jacens, duas horas continuo cum Deo agebat; tot intermistis lacrymis, singultibus, gemitibus, tantoque animi ardore, ut ejus homines, qui foris voces audiebant, perculsi stupore suique pœnitentia, inter se aspicerent. Secundum hanc orationem, [licet acri hieme,] diu se quotidie verberibus castigabat; tum vero vocato in cubiculum Sacerdote Ludouico, Matutinas, preces & Laudes legebat. Inde accumbebat ad mensam, & valentioris materiæ cibis semper abstinens, perquam sobrie & frugaliter cœnitabat. Instituerat quarta sextaque feria ac sabbato jejunia, quibus assueverat, servare; sed Sacerdos, cum frangi eum vexarique itineris laboribus videret, iis temperare jussit: cui ille tum quidem dicto audiens fuit, sed vix Romam venerat cum ea resumpsit. Sibi dormitum concessuro neque lectum calefieri, neque vestes detrahi sustinebat. Itaque, cum tibialium e panno ad eum diem insolens fuisset, quo Societatis habitum Mantuæ sumpserat, iis educendis plurimum laborabat quotidie. Semel vero ejus misertus Sacerdos, cum succurrisset; comperit pedes ac tibias prope obriguisse; neque tamen vel tunc quidquam sibi ignis adhiberi, illo quamvis urgente, passus est.

XXXIV

[116] Romæ h cum in ædibus Scipionis Gonzagæ Patriarchæ illustrissimi descendisset ex equo, paululumque respirasset ex itinere; inde in domum Patrum Professorum Societatis Jesu se contulit i; [Romam appulsus, Præposito Societatis] ubi P. Claudio Aquavivæ Præposito Generali, qui in hortum obviam illi descenderat, ad genua se submittit; seque illi filium & subditum tam pie submisseque profitetur, ut e terra excitari non posset. [Inter hæc porrexit Patri Præposito epistolam a Marchione patre sibi commissam, quam huic loco lubet inserere. [se sistit,] Illustrissime & Reverendissime Domine, mihi plurimum observande. Quemadmodum transactis temporibus judicavi, mei muneris esse, negare huic filio meo Aloysio facultatem intrandi sanctam istam Religionem, metuens nequid inconsulte per teneram ætatem, & minus constanter quam par est, occiperet: ita nunc videor mihi posse confidere, a Deo ipsum eo vocari: ideoque mihi conscientiæ ducerem, desideratam ab eo tam ardentibus votis ac toties mihi expositis, [ac litteras a patre tradit;] facultatem ultra denegare; sed volens lubensque, animo pacato ac cælesti consolatione delibuto, ipsum mitto & committo Reverendissimæ Dominationi Vestræ, quæ illi utilior Pater, quam ego sim, futura est. Nihil est quod de persona filii hic addam: tantum significo, me Reverendissimæ Dominationi vestræ in manus tradere id quod mihi in hoc mundo carissimum est; ac præcipuam spem meam, quam in isto filio repositam habui, conservandæ ac illustrandæ Familiæ meæ: quæ post hac magnum collocabit præsidium in orationibus ipsius & Reverendissimæ Dominationis vestræ, cui me velim plurimum commendatum esse; eique precor a Domino omnem, quam desiderare possit felicitatem. Mantuæ III Nonas Novembres MDLXXXV. Dominationis vestræ Illustrissimæ & Reverendissimæ propensissimus famulus, Princeps Marchio Castellionis.]

[tum Cardinales aliquot salutat,] Digressus a Patre Præposito Aloysius, Cardinales quosdam, atque imprimis Farnesium, Alexandrinum, Estensem, Medicæum, qui hodie est Magnus Dux Hetruriæ, salutare aggreditur; a quibus omnibus singulari benevolentia & comitate acceptus est, ac præcipue a Farnesio & Medicæo, qui maximopere contenderunt, ut ad suas ædes divertere vellet. Salutatis omnibus Cardinalibus, quos officii causa præterire non poterat; ad septem celeberrima urbis templa, aliaque, fama ac sanctitate illustria loca, incredibili pietate, supplicatum iit. Per vias, quæ de uno templo in alterum ferunt, vel divina tacitus meditabatur, [templæ visitat,] vel sacros hymnos canebat; in ipsis vero templis mille modis Deum adorando, pium devotumque ejus Numini animum declarabat. Lustratis templis ad Sixtum V Pont. Max. adiit, ut ejus benedictionem peteret, & a Marchione patre suo litteras ei redderet. Vix in Pontificii conclavis procœtones erat ingressus, [Pontificem adit:] cum aulicorum (quos jam sparsus de ejus instituto rumor, proinde quasi ad prodigii cujuspiam spectaculum, contraxerat) corona cingitur. Admissus ad Pontificem, postquam de more pedibus osculum tulit, litteras a patre affert. Multa eum Pontifex super ipsius Religionis ineundæ consilio rogitat, atque imprimis, satisne provisos haberet animo ejus vitæ labores. Ubi ille ampridem meditata sibi omnia ac perspecta respondit, Pontifex, collaudato ejus instituto animique altitudine, benedictione impertitum ab se dimisit.

[117] [prandet in Domo Professa;] Eodem die qui erat sabbatum, sive quod pridie præter panem & aquam religionis ergo nihil gustasset; sive quod eodem die quo aditum haberet ad Pontificem, ad horam alteram & vigesimam jejunus mansisset; sive alia de causa, domum reversus deterius valere cœpit, atque ideo metuere, ne id novam sibi remoram faceret: verum malum non ultra processit. Postero die qui erat Dominicus, ineunte, in sacello sanctorum Martyrum Abundii & Abundantii, quod est sub ara maxima basilicæ Farnesianæ Societatis Jesu, Sacris adfuit; & divina Eucharistia fruitus, concionis audiendæ causa in odeum se recepit; ac deinde invitatu R. P. Præpositi Generalis, cum Scipione Gonzaga illustrissimo Patriarcha, in communi cum Patribus triclinio prandit; & silente, jussu ejusdem Patris, anagnoste, unus e Sociis verba de suggestu fecit. Tenebat Patriarcham ejus cum modestia & compositissimi mores, tum vero dicta ac responsa; ac mirum sibi videri dicebat, huic adolescenti verbum nullum incassum excidere; sed omnia diligenter, & quasi quadam trutina examinata. Aulicos etiam plurimum excitabat, qui illud imprimis annotarunt, de quo supra commemini; eum, cum in privato sacello ejusdem viri illustrissimi rei divinæ interesset, postquam eo ventum erat, ut Sacerdos sacram Hostiam de more spectandam attolleret, imbrem lacrymarum cœpisse fundere, frustraque celare studuisse. Ad extremum feria secunda, [ingreditur Novitiatum;] VII Kalend. Decembris, qui S. Catharinæ Virgini ac Martyri sacer est, ante meridiem, cum esset annorum septemdecim, mensium octo, dierum sedecim, lætus atque hilaris, suis omnibus atque etiam Illustrissimo Scipione Gonzaga comitatus, domum tironum Societatis Jesu ad sancti Andreæ in Quirinali ingressus est; cum eam regeret tironesque formaret, vir eximia ut alibi exequemur sanctitate, P. Joannes Baptista Piscator. Ibi Illustrissimus Patriarcha, postquam Sacris operatus, Aloysium cælesti Eucharistia participavit, una cum Præposito Generali, qui eadem de causa advenerat, prandium cepit.

[118] In ipso domus aditu Aloysius, conversus ad suos ab usque Mantua comites, hortatus est, darent operam, [& vale suis dicto,] ut æterna salute potirentur: Doctori Bono, quod se prosecutus esset, pro officio gratias egit: Præfecto prætorii negotium dedit, ut cum patris sui litteris Liburnum profectus, Magnum Ducem Hetruriæ suis verbis salutaret: Cubiculario, ut matri salutem diceret: Ludovico Sacerdoti, ut patri hæc verba suo nomine referret; Obliviscere populum tuum & domum patris tui. [Psalm. 44.] Significare nimirum voluit, se ex eo momento omnem domus patriæ, populi, ditionisque ab se jam spretæ, memoriam velle deponere. Quærenti, num quid aliud Rudolfo fratri suo vellet; respondit, ut illi diceret, Qui timet Deum, faciet bona. [Eccl. 15.] His dictis eos, orbari se tam bono Domino ac Principe vehementer deplorantes, reliquit k. Denique Illustrissimo Patriarchæ Gonzagæ, qui egregiam operam in aperiendo ad Societatem aditu illi navarat, toto pectore immensas gratias egit, suumque pro ejus incolumitate precandi studium professus est. Hic ille Antistes, qua erat facilitate, ejus verbis commotus, lacrymas inhibere non potuit; seque ipsi, qui optimam partem eligere novisset, sancte invidere testatus est. Omnibus jam religioni alienis hominibus ac rebus expeditum Aloysium, tironum Magister cum in cubiculum induceret, in quo primum, de more Societatis, sui periculum faceret; [deducitur ad primam probationem.] non aliter quam si cælestem quemdam paradisum intraret, toto animo exultans illud usurpavit; Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Deinde vero solus ibidem relictus procumbit in genua, mentem intima quadam suavitate delibutus, oculis fletu quem divinus amor ciebat madentibus, Deo gratias agit, quod se ereptum ex Ægypto, in terram hanc divinitus promissam, lacte & melle cælestium gaudiorum manantem, perduxisset. Tum vero seipsum in sacrificium atque holocaustum divinæ ejus majestati offert & dedicat: denique præsidium sibi afferri petebat, quo, uti deceret, sibi in domo Dei habitare, perseverare, atque sanctam servitutem in ea servienti emori liceret. Non desiit deinde eum diem, quo Religionem esset ingressus, anniversario cultu, festum habere; sanctamque Catharinam, cui is erat sacer, sibi in Patronam cooptavit l.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a Quo temporis intervallo, inter alia pia opera, etiam hic, ut paulo ante Castellione, imbuebat fraterculos suos doctrina & pietate Christiana. Memini enim, inquit frater ejus, illustrissimus Princeps Franciscus, qui supra, quod cum essem Mantuæ in palatio S. Sebastiani, pergebat more suo Aloysius excitare me ad recitandam Orationem dominicam & Salutationem angelicam, in ambulatione lignea prope a cubiculo suo; & recitatis singulis precibus, [Mantuæ observatur orans,] singula dabat mihi coriandri saccharo conditi grana. Ibidem multi de familia, quando credebant eum vacare orationi, accessimus sæpenumero ad cubiculum ejus; speculatique per rimas tabularum, observavimus, orantem, nunc plangere manantibus ubertim lacrymis, nunc se humi prosternere expansis brachiis in modum crucis: quæ res tum admirationem, tum pietatis sensum nobis movebat.

b Abdicationis modum pluribus describit Joannes Baptista de Bonis, Præses Concilii Castellionensis, testis I; non tamen recte memor, quo nominatim die abdicatio facta sit, & quo discesserit ipse Mantua cum Aloysio: corrigendus proinde juxta contextum Ceparii, qui talia per otium inquisivit, atque obdicationem quarto Nonas, discessionem vero pridie Nonas Novembres consignat; diemque intermedium, qui Dominicus illo anno fuit, salutem ac vale Principibus dicendo, magna parte impensum, ait, ab Aloysio. Sic igitur deposuit testis citatus: Scio ex propria experientia, quia coram adfui quando Aloysius, obtenta ab Imperatore ejus rei potestate, renuntiavit ac cessit Mantuæ in palatio, quod est e regione S. Sebastiani, Marchionatui Castellionensi, quem a Cæsare in se, [& sua abdicat,] tamquam primogenitum, beneficiario jure jam transcriptum habebat, ejusque liberum dominium expectabat a morte patris. Cessit quoque bonis omnibus reliquis, quæ allodialia vulgo dicuntur, & nullum superioris ordinis Dominum agnoscunt, nulla omnino servata sibi re; idque ex puro amore Dei, vitæque in Religione traducendæ, invitis patre ac matre, & refragantibus. Cessit autem prædicta omnia fratri suo, natu secundo Marchioni Rudolfo, præsentibus Illustrissimis Dominis Prospero Gonzaga, aliisque ejusdem familiæ, sanguinis vinculo ei proxime conjunctis; nec non aliquot Dominabus, & ipsis ei consanguineis, die (si recte memini) Sanctorum omnium, anno MDLXXXV: die autem postero, qui erat fidelium Defunctorum, cunctis Principibus illis officiose dicto vale, discessimus Mantua Romam, me jussu excellentissimi Domini Marchionis filium deducente; comitantibus, Reverendo D. Ludovico Cattaneo, D. Petro Francisco Turcio ejus moderatore morum, multisque aliis ministris. Adjungit præterea testis Cast. V, tabulas abdicationis translationisque bonorum, ab Annibale Persia, tamquam Notario, confectas fuisse.

c

Sed neque parentes ipsi filium, alias lætiorem viderunt; uti idem Prosper Gonzaga testatur, in processu Mantuano in genere, sic locutus: Ego, tamquam consanguineus maxime propinquus, interfui, [mirabili lætitia.] quando Aloysius Mantuæ transtulit solenni ritu jus suum primogeniti in fratrem. Id autem præstitit tam alacriter, ut Domini parentes identidem asseverarent, numquam se filium vidisse tanta exultantem lætitia. Idem asseverant alii plures: ac in primis D. Ulysses Carenus, civis Mantuanus, in processu suæ civitatis in genere testatus anno MDCVII die V Novembris, se præsentem fuisse, dum Aloysius Marchionatum fratri cessit; illumque huic exultanti gaudio dixisse; Utrius nostrum, credis frater, majori gaudio nunc abundet animus, tuusne an meus? Scito, quod meus. Quibus auditis, pleræque nobiles matronæ, quæ aderant, nequiverunt a lacrymis temperare. R. P. Gregorius Mastrilius, in processu Romano, item in genere, eodem anno (quo & Vice-præpositus in domo Professorum Romæ fuit) XXIII Octobris, ita loquitur: Interrogavi aliquando Aloysium, cum adhuc erat novitius, & ego solus cum solo agebam sine arbitris in aula novitiorum hic Romæ; numquid farter ejus lubenti ac læto animo acceptasset translatum in se ab ipso Marchionatum; respondit, postquam pusillum ipse secum cogitarat; Haud equidem credo, tanto eum animi gaudio & alacritate ipsum translationem acceptasse, quanto illam ego feci. Ipse supra memoratus Princeps Franciscus, octennis tantum tunc puer, quando Aloysius resignavit, internam ejus lætitiam per signa externa potuit notare, ac meminisse post annos XXIII deponens, quod ibidem in palatio Ducali ad S. Sebastianum Mantuæ, exuit se dominiis suis, eaque transmisit in Rudolfum; videorque ipsum mihi adhuc videre, inquit, ante oculos meos, qualis erat illo die, toto vultu inflammatum: unde & adstantes dictitabant inter se, probe cognosci, ipsum debere compotem factum esse rei diu desideratæ: quia numquam alias eum viderant tam pulchrum atque alacrem. Scio etiam, quod hic se induit clericalem vestem, in qua Romam pergeret, ibi habitum Societatis induturus.

Aliud quod eodem tempore accidit, & lætitiam Aloysii aliquali mœroris sensu temperare potuerit, refert Camilla de Ferrariis, VII testis; memor, quod versabatur Mantuæ cum aula Castellionensi, [& religiosa ubique utens prudentia.] quando Aloysius renuntiavit dominiis suis, assumpsitque habitum, qualis Patribus Societatis Jesu in usu est, ipso die, quo memoriam omnium Fidelium defunctorum recolit Ecclesia. Postea vero cum iter aggressurus erat Romam, rogavit eum Domina mater, prius ut inviseret gynæceum suum, quam discederet. Quo audito, tergiversatus aliquantulum, dixit tantummodo, precabor Deum pro illis; & discessit. Si ursisset eum mater, opinor futurum fuisse, ut simile responsum daret, ac dederat paulo ante in eadem Mantua Joanni Baptistæ de Bonis prædicto, dum persuadere ei conabatur, ut accubiturus mensæ, proximum Dominabus locum occuparet, quando ab illis, uti crebro fiebat, invitaretur. Respondit enim; Non possum illarum ferre odorem, ne quidem Dominæ matris meæ.

d Hæc ita Clemens Ghizonus: Aloysius translato tandem dominio suo, recepit se in vicinum conclave, habitumque clericalem, quem a Domino Ludovico Cattaneo benedicendum curaverat, indutus, prodit in aulam, & in omnium illic prȩsentium conspectum.

e Idem Ghizonus: petita & accepta benedictione a patre matreque, iter ingressus est Romam versus, [Comitatus discedentis Mantua Romam.] comitante, quod pater ei assignaverat, famulitio; nobis vero in mœrore ac dolore ob discessum ejus relictis. In famulitio ejus fuerunt, prædictus D. Ludovicus Cattaneus, D. Doctor Joannes Baptista de Bonis, D. Petrus Franciscus Turcius, Jacobus Zejus, & multi alii. Et hæc omnia, quæ hactenus dixi (quæque nos hic, & supra, suis locis ex eodem produximus) testor esse vera; & a me probe scita; quia ei ab infantia usque ingressum in Religionem famulatus, a latere ejus non discessi diu noctuve.

f Ferrariam attigisse & Florentia transire nequivisse, asserit quoque unus e comitibus, Jacobus de Bellarinis, testis V: [Venit Lauretum.] Profecti Mantua venimus Ferrariam, inde Bononiam: hinc tendere cœpimus in Tusciam; verum quia interclusus metu grassantis extra contagionis, & nos incolumitatem loci, unde fueramus profecti, fide publica probare non possemus, debuimus relegere viam nostram, & deflectere via Flaminia Lauretum. Hic jussit totam familiam suam sacrosancta Eucharistia refici; & ipse bis Confessione expurgatis noxis, bis Communionem suscepit; longissimoque tempore in sacrario, ubi Verbum caro factum esse creditur, continuavit orare.

g Ita describitur paucis a Joanne Baptista de Bonis, itineris Præfecto: [Pia in itinere exercitia.] Per viam eximia dedit specimina pietatis, & hæc singularia. Vespere ingressus diversorium, tametsi frigore rigeret; numquam passus est afferri ignem, cupidine tolerandi aliquid pro Deo; nec passus est amplius exui a famulo vestibus: abdebat se vero mox ut advenerat, in cubiculum, orationem facturus; quo tempore flumen fundebat lacrymarum, uti ego ipse vidi per ostii fissuras. Finita oratione illa, recitabat Officium divinum, una cum D. Ludovico Cattaneo. Modici erat cibi: sermo semper de rebus sacris ac Deo: oratio & meditatio ei frequens, etiam inter equitandum, ideoque non raro ut quietius oraret, tantisper secedebat a nobis solus. Addit testis V, quod in itinere circumferebat supra pectus, sub habitu, signum Christi e cruce pendentis, tum aliis fortasse de causis, tum ut ad manum haberet, credo, quod quoties orare vellet, oculos animumque inflammare magis objectu illo posset.

h Ut Romam ingressi fuimus, [Adventus Romam,] ajunt eumdem fere in modum testes Castell. I & IV, divertimus ad Illustrissimum D. Scipionem Gonzagam, tunc Patriarcham Hierosolymorum, postea S. R. Ecclesiæ Cardinalem. Meum illic fuit, ait IV, vesperi monere Aloysium temporis, postquam una in oratione hora ei fluxisset. Contigit autem, prima aut secunda vespera, me ex itinere fessum obdormivisse: unde & factum est, ut ille perstiterit orando usque ad mediam noctem: tum vero excitatus ego a Moderatore ejus, ipsum moniturus abiens, adhuc orantem inveni. Circuivimus (uterque prosequitur) septem quas appellant Ecclesias, in quo pietatis exercitio mirifice eluxit religio Aloysii. [pia opera,] Obivit aliquot præcipuos Cardinales officii causa salutatum ex mandato patris. Adivit quoque summum Pontificem Sixtum V, eumque osculo pedum veneratus, & vicissim ab eo benedictione donatus, contulit se tandem ad tirocinium, S. Andreæ dictum, Societatis Jesu in monte Quirinali, die XXV Novembris, S. Catharinæ Virgini ac Martyri sacro, comitantibus prædicto Patriarcha, qui ei tunc ibi celebravit Missam, & sacram Eucharistiam porrexit nobisque omnibus: [ingressus in tirocinium,] qui inde recessimus dolentes, & amplius eum non vidimus. Addit quoque I testis, rogatum fuisse Aloysium a Patriarcha, ut uno saltem die abitum suum ad tirocinium differret: illum vero id, quod unice habebat in votis, intrare quam mox, facile persuasisse Patriarchæ; & absque dilatione ingressum esse.

i Franciscus Rosatinus Societatis Jesu, in processu Castellionensi testis VI, se præsentem fuisse, ait, [Excipitur a P. Generali.] quando Aloysius, Societatem ingressurus, venit Romæ in domum Patrum Professorum, ut se præsentaret Reverendo admodum Patri nostro Generali; cui ad medium fere horti spatium sibi obviam venienti, accidit ad genua; & non potuit sublevare sese, nisi ab eodem Patre Generali adjutus; qui eum ibi & osculatus est frontem, & in filium suscepit. Adfuerunt quoque nonnulli e nobili comitatu ejus. Hæc autem scio, inquit, quia forte intellecto, adesse Marchionem Castellionensem, substiti, ubi copiam eum videndi haberem, & habui; & facta hæc sunt, si non erro, anno MDLXXXI.

k Hæc in ipso tirocinii aditu Aloysius ad suos: qui tamen non ita eum ibi dimiserunt, quin postea reviserint, uti notat ex testimonio, quod dedit in processu Castell. testis XIX, [Valedicit suis jam tiro.] R. P. Decius Striverius, olim cum Aloysio Romæ novitius, tunc Præpositus Provinciæ Venetæ Societatis nostræ. Memini (ita loquitur) me observare in Aloysio, jam tum a principio tirocinii, vacuitatem ab omni amore carnali erga parentes ac propinquos. Posteaquam enim ingressus illud fuerat, aulici, itineris socii ac ministri, ad Marchionem patrem reversuri, accesserunt ad idem tirocinium, ultimum ei vale dicturi, & siquid ultra mandare vellet, excepturi: atque ego, qui per illos primos dies curam recens ingressi gerebam, istius rei nuntium ei tuli: ipse vero respondit, nihil opus esse ulteriori eorum alloquio, posse redire unde venerant; nec aliter fecisset, suorum jam oblitus, nisi auctoritas Superioris intervenisset, qua jussus eos adivit, ac paucis allocutus, dimisit.

l

Claudant vitam Aloysii huc usque in seculo actam, testimonia duo, Clementis Ghizoni & Jacobi de Bellarinis, testium Castellionensium II & V, qui usque ad ingressum in Religionem ei a puero adfuerunt, actionum fere omnium spectatores: priorem, abiens Romam, reliquit Mantuæ; posteriorem etiam comitem habuit usque ad tirocinii ingressum. Hi præter multa alia, quæ jam retuli suis locis, ita deponunt de virtutibus Aloysii. Ghizonus quidem: Ego famulatus sum B. Aloysio, ex quo attigit usum rationis, usque dum intravit Religionem; [Compendium vitæ,] semper dormivi in cubiculo ejus, tamquam Cubicularius, ut eram; adhæsi ei nocte ac die, ubi ubi fuit; ac semper & ubique sanctissimum cognovi. Non modo numquam observavi in actionibus ejus & locutione quidpiam a recto alienum; verum nec credere possum peccasse ulla cogitatione: quia gesta ejus omnia loquebantur innocentiam mentis, eamdemque quam sacro fonte ablutus acquisiverat. Amore in Deum ardebat flagrantissime, de Deo loquebatur creberrime juxta ac ferventissime, ita ut incenderet quoque animos audientium. Idem amor suasit relinquere principatum, parentes, omnia; ut Deo in Religione serviret. Idem, etiam puerum includebat in cubiculo, quo ageret cum Amato quietius; indulsissetque ibi animo suo etiam immoderatius, si nos eum inde non abduxissemus. Et hæc quidem testis II. Testis V ita loquitur. Scio, Aloysium vixisse, ut Angelum, moribus, virtute, sanctimonia. Famulatus sum in domo patris ejus, antequam nasceretur ipse, usque dum se addiceret Religioni. Itinera cum ipso feci multa, & in uno etiam dormivi quot noctibus in cubiculo ejus. Præsto eidem fui semper Castellione, Florentiæ, Mantuæ, Casali, Mediolani & Romæ; nec tamen apparuit in toto illo vitæ ejus curriculo quidquam, quod dici possit noxa venialis; apparuerunt vero egregia multarum virtutum exempla: & recte memini, aliquando mihi dicere Mediolani D. Aurelium; Juvenis iste aliud nihil habet noxæ, quam quod dejectis humi oculis incedat perpetuo, atque obvios non salutet, nequidem Equites auratos & nobilitate conspicuos viros.

Redeo ad testem II. Prosequebatur, ait, multa veneratione Sacerdotes & res sacras: frequens invisebat ecclesias, [in seculo actæ,] ibidemque absconditum sub panis velamine Christum Dominum. Amorem, quo ferebatur corde in beatam Virginem Dei matrem, loquebatur ubique ore summa cum voluptate: afficiebatur quoque singulariter erga Angelum suum custodem aliosque Sanctos, quorum nomina mihi exciderunt, præter S. Joannis & S. Thomæ Aquinatis. Hæc eadem fere habet etiam testis V, sed aliis verbis; atque addit: Frequenter Sacramenta Pœnitentiæ & Eucharistiæ sumebat; sæpe, dum adhuc erat parvulus, facienti ad aram Sacerdoti in arce paterna ministrantem vidi. Magna quoque in veneratione ac æstimatione habebat signa cerea, a summo Pontifice sacrata, quæ ab impresso agno vulgariter Agnus Dei vocantur; item grana benedicta & numismata: factumque est, ut, dum degimus vitam Florentiæ, istiusmodi rerum copia ei donaretur; quas continuo ad plurium utilitatem distribuit inter suos.

Uterque testis, de oratione Aloysii atque orandi modo, hæc fere prosequitur. Testis II: Nihil antiquius habebat oratione & contemplatione, tam illo tempore quo mansimus in Hispania, quam omni alio in loco. Durabat horas plures continuas solus cum solo Deo in oratione: & pluries ego interea ingressus aditum ejus, comperi orantis more compositum, sed absque sensu præsenti, qui animadverteret quidquam rerum, quæ prope agebantur. Crebro eum comperi extensis brachiis in modum crucis, uberes profusum in lacrymas, quæ etiam madefaciebant pavimentum. Noctu quoque e lecto surgebat furtive ad orandum; & ego sæpenumero id audiens, nihilominus tacebam, nequid turbarem orandi cupidum. Alias, cum de die orabat, convenimus ego & alii sæpe ad rimas cubiculi ejus, prospecturi situm modumque orantis, & visus ingerebat omnibus compunctionem cordis & amorem orationis.

Hæc testis II; audi nunc quintum: Finem non haberet depositio mea, si quæ concernunt orationem, proferrem omnia. Ut plurimum, [ex depositionibus,] Deo vacans orando, latebat obducta sera in cubiculo, ne quid turbaretur. Quando licebat orantem accedere aut aliter videre, plerumque manabat lacrymis Dei dono; & ego id vidi multoties, & nonnumquam tria quatuorve strophiola ei mutavi, ad tergendos oculos & vultum. Orabat autem genibus semper nixus atque immobilis uno in loco, ad instar statuæ, alienus a sensibus; nec movebatur quocumque excitato strepitu. Nos vero aulicorum turba, sæpe speculati per januæ fissuras, delectabamur ejus ita orantis conspectu atque excitabamur ad compunctionem cordis. Quid dicam de oratione nocturna? Ad eam surgebat etiam hiemali tempore, ut testari possumus plures, & contestatur fama publica. De die etiam & in plena ecclesia dum orabat, ubertim erumpebant lacrymæ, nec inhibere eas, quantumis conaretur, poterat: eaque de causa dum surgebat ab oratione, dejectis in terram oculis procedebat. Et hæc omnia scio, quia vidi, & fama publica circumferebat.

Pergit testis II multa compendio referre: Pauperes amabat præ ceteris, eorumque causidicus apud patrem, multa eis impetrabat subsidia, curabatque dari eleemosynas. Amabat quoque cordatissime famulos suos, & eorum saluti mirifice studebat: rudes instruebat doctrina christiana; opem ferebat cupientibus servire Deo; fraterne corrigebat delinquentes; & omnimodis impedire conabatur, quo minus peccaretur. Hinc & ferebat molestius, quod pater suus plus æquo delectabatur lusu; dicebatque Principes habere cur vereantur ne excidant salute æterna. Humilitate fuit sublimis & mansuetudine amabilis omnibus. Despiciebat neminem præter se ipsum; honorabat omnes, & honorem ipse fugiebat: ideoque & Religionem Societatis Jesu elegit ex omnibus aliis, quia illa (non item aliæ) obfirmat portam honoribus & ambitioni: & hanc ob rem non cessit voluntati patris aut suasionibus Mantuani Ducis, volentitum ut Clero seculari nomen daret, quo posset ad honorifica Ecclesiæ munia, atque adeo ad Cardinalatum evehi.

Quid de firmitate animi ejus ac fortitudine dicam? Apparuit illa inter oppugnationes atque oppugnatores quos sustinuit, [testium oculatorum.] religiosæ vitæ causa in Societate Jesu traducendæ; ac superavit. Neque remissior fuit in domando semet ipsum, & quæ animum in diversa distrahunt, perturbationes. Quis enim umquam ira abstractum ab officio, aut levissime commotum vidit? Ego sane in omnibus, quæ incidebant præter spem, quæque alios perturbare vehementer potuissent; ipsum comperi ubique pacatum, ac sui similem: dixisses, iræ obnoxium non esse magis, quam esse deditum voluptatibus, quarum temperatissimus semper fuit, etiam ubi affluebant: mundi contemptor, si quis alius, & omnium quæ in mundo sunt: cujus rei specimen egregium dedit, quando Marchionatum suum, atque alia feuda, quæ ipsum certo manebant, contempsit, ac Religioni posthabuit, dicere solitus, satius esse servire Deo, quam dominari in universo mundo. Hinc neque res mundi hujus æstimabat, neque parentes ipsos amabat nisi propter Deum: & quando hisce vale faciebat, inter uberes eorum lacrymas, ipse nec lacrymulam sinebat sibi effluere, nisi forte præ gaudio, quod omnia terrena simul cum parentibus dimitteret. Addo etiam modestia fuisse incredibili, vultu ut plurimum blando; oculis semiclausis ac deorsum contuentibus: mane juxta ac vespere exigebat a semet ipso rationem anteacti temporis, ac lustrabat statum animæ suæ: denique, tam intus quam foris ita erat compositus, ut passim haberetur vocareturque Angelus; & quantum ætate tantum & sanctitate crescebat.

Addat etiam pauca Rudolfus de Petrochinis, testis III, de studio, quo incubuit Aloysius in macerationem corpusculi sui: Tam parcus, inquit, ciborum erat, ut mater, eum sibi mortem acceleraturum inedia timens, nobis aliisque aulicis mandaret, advigilaremus, invitaremus, imo compelleremus ad manducandum. Et sane vita ejus aliud non erat quam continuatum jejunium. Si quando in prandium aut cœnam ovum unum cum insticto ei pane manducabat, opipare sibi videbatur epulatus esse. Orationem sæpe faciebat ac diu, semper de genibus; sæviebat in se flagellis, aliisque & aliis corpusculum subigebat modis: quæ quidem observare omnia nobis non licuit, quia fiebant in penetrali cubiculo: verumtamen vox publica per aulam plura istiusmodi circumferebat; & ego sȩpenumero ipsum in cubiculo flexis genibus orantem deprehendi. Transeamus modo ad vitam, quam in tirocinio & Religione egit.

LIBER SECUNDUS.
Vita Aloysii in Societate Jesu.

CAPUT PRIMUM.
Constantia tironis in morte patris, & vigilans custodia sensuum ac linguæ.

Cap. I

[119] Quoniam, qualis inter suos, ante repudiatas fortunæ opportunitates, assumptumque religiosioris vitæ cultum, B. Aloysius fuerit, exposuimus; tempus nunc est, [Hoc altero libro,] ut quibus moribus atque sanctitate inter Socios, postquam in eorum numerum receptus est, egerit, referamus. Quo quidem tempore, etsi lucernæ instar arsit, quod tamen domestica disciplina, velut exiguis modii finibus, clausus tenebatur, hominumque lucem fugiebat, minus etiam eorum oculos ac mentes excellens ejus virtus advertit. Nam & admodum adolescens, cum Theologiæ studia necdum explesset, neque per ætatem Sacerdotio initiari posset, mortem obiit: & paucis illis quibus vixit annis, Præsidum voluntate effervescens ille ardor, quo antea actus finem & modum transierat, [propter mutatam vitæ rationem,] velut injectis frenis, ad definitum temperatumque vivendi morem reductus est. Quare externa quadam rerum specie ejus facta metientibus, videri possit, postquam in aliorum potestatem concessit, iis omissis quæ in paterna domo in usu habebat, præcipuam suarum laudum segetem perdidisse. At vero iis qui cælestis philosophiæ diuturniorem usum habent, religiosam ejus vitam purgatis collustratisque divina luce mentis oculis intuentibus, liquido apparebit, & quantam accessionem ad perfectam virtutem Superiorum ductu fecerit, [minutiora quædam narranda veniunt;] & quanto intervallo, quæ in Religione gessit, superioris ætatis actiones dignitate præcellant. Religiosus siquidem, quippe uberiore sacrarum rerum cognitione imbutus, affluentius quoddam lumen in agendo sequebatur; nullaque erat ejus actio, quamvis minima, quam non & plurimarum virtutum comitatu, & (quia voluntatem suam omnem, nisi congrueret penitus cum divina, abjiciebat) unico Dei gloriæ amplificandæ studio, atque pleno in eum caritatis ardore, decoraret.

[120] Sed in ejus præstantium virtutum copia, quas hac altera parte persequemur, [ut, quod statim ad omnem domus ordinem aptus apparuit.] duo quædam observare licet. Alterum, quod cum in principatu natus & enutritus, item tenera debilique valetudine esset; tamen vix pedem in Societatis domum intulit, cum ita ad communem vivendi morem domesticamque disciplinam assuevit, nihil ut a ceteris differre videretur; neque se umquam a quoquam Præsidum (quamvis recenti, præsertim a mutato statu, sæpius id offerretur) aut accipi curatius, aut ulla in re eximium se haberi passus est: & domi ad munia, quamvis abjecta & humilia, tam lætus alacerque descendebat; ut illum ad eum diem numquam alienis ministeriis usum, sed in aliorum servitio ætatem contrivisse diceres. Alterum, quod a principio persuasum habuit, [sibique persuasit in obedientia totum consistere.] eum demum omnes Religionis numeros obivisse, qui nihil eorum prætermiserit, quæ sanctis ejus instituti legibus sanciuntur; inque officiis omnibus, quantumvis levibus, quæ in dies singulos imperantur, quam diligentissime sit versatus. Quare in omnibus, quæ vel instituto vel more quotidie præcipiuntur, exhauriendis, nihil illo observantius, nihil intentius fieri poterat: qua via in tantum evasit perfectæ sanctimoniæ fastigium, ut cum Religiosis, quos aliquod sublimioris virtutis studium tenet; tum præcipue Societatis nostræ hominibus, tamquam omnibus numeris absolutæ sanctitatis exemplar suo merito proponi possit. Idcirco in hac altera parte consilium mihi est, minuta etiam quædam & interiora persequi, ut habeant nostri, in omni domestica functione, unde exemplum sumant.

[121] Igitur in ipso tirocinio altissima omnis virtutis fundamenta posuit. Postquam enim, ut dicere institueram, primam Probationem ingressus est; eos omnes dies, quibus secretum egit, in divinis rebus meditandis vel legendis (quamquam ut erat semper in Deum intentus, nihil prope inter ejus lectionem & meditationem intererat) magnopere ejus animus acquievit. Interea, sive mutatione cȩli atque victus, sive corporis afflictatione cui insistebat, seu nimia in commentando contentione mentis, [Ob invaletudinem citius a probatione eductus,] ejus valetudo tentari cœpta. Ea causa Præsides coëgit aliquanto citius solito illum emittere: quod eo fecere libentius, quod sacris exercitationibus Mantuæ nuper obitis, Societatisque Regulis ac Constitutionibus perlectis, haud sane nostrarum rerum rudis advenerat: neque vero inter tot adversa probatus, præterea probandus videbatur. Exacta Probatione, medico tantisper curandus traditur, donec ex invaletudine confirmetur. Lintea, quibus in itinere Romam usque erat usus, cum eluenda data essent, ex assiduis flagris, quibus quotidie se ipse conciderat, plurimo sanguine imbuta comperta sunt. Postquam in aliorum consuetudinem admissus est, animadvertit illum Magister tironum capite paulo inclinatiore ingredi. Ejus ergo vel ab ea consuetudine deducendi, vel ad sui victoriam exercendi, jussit collari e rudi charta tela tecta guttur prætendi, quo caput surrectum demittere non posset. Id cum aliquot dies gestare jussus esset, mirifica alacritate paruit, ejusque gratia placide subridebat in congressibus. Ceteros omnes tirones proinde observabat ac reverebatur, acsi ejus familiæ postremus fuisset. [in aliorum contubernio nihil patitur singulare.] Neque diu cunctatus est, quin jejuniorum, flagrorum, ciliciorum, aliorumque edomandi vel corporis vel animi officiorum potestatem sibi fieri postularet. Jam vero ubi animadvertit tirones non, ut ipse adhuc fecisset, pileo quadrato, qui Clericorum est insigne; neque cetero vestitu uti e tam eleganti panno, quam esset quem sibi inter suos faciendum curarat; etiam atque etiam Præsides oravit, ut vulgarem extemplo sibi tironum pileum vestesque ceteras concederent: id quod impetravit. Ad hoc, suum canonicarum precum Breviarium, quod fronte & involucro aurato erat, bona eorumdem venia, cum alio vulgari commutavit. Denique, quod ab omnibus quæ Ægyptum redolerent abhorreret, paulatim se omnibus quæ secum detulerat exuit.

II

[122] Constat, cum sanctorum Patrum consensu, tum divinarum Litterarum auctoritate, eos qui se Deo in servitutem dedicant, in eaque fideliter versantur, non a dæmone, ad luendam alicujus noxæ pœnam; [Desolatione aliqua a Deo,] sed proxime ab ipso Deo, tentandi periclitandique causa, exerceri. Itaque Deus, quos divinioris scientiæ luce imbuit, iis fere solet cælestem illam animi voluptatem, quam iis qui ejus imperia naviter faciunt, indulgere consuevit, aliquantisper adimere. [Serm. de Cant. Ezech.] S. Bernardus, allatis in quodam sermone rationibus, hoc amplius censet, id a Deo non consuetudine solum, sed etiam necessario fieri. Non passus est Deus diu servum suum Aloysium hujus generis gratiam ab se desiderare: jam enim a principio aliquamdiu animo ab illis solatiis vacuo fuit: quo tempore non ille quidem inquies, aut perturbatus, aut ad ullum vitii genus erat propensior; sed hilaritatis illius suavitatisque, qua mens ejus inter suos etiam fruita fuerat, jacturam se fecisse condolebat. Unum supererat dolori leniendo, quod quoties ad orandum se daret, illo plane se levatum sentiebat: neque multo post omni illa tristitiæ nube depulsa, Deus, qui se, ejus periclitandi atque ad sui majorem cupiditatem inflammandi causa, paulisper abdiderat, denuo menti ejus illuxit, pristinamque ei pacem tranquillitatemque consuetam retulit. Alias dæmon, quo illius animum contraheret atque abjiceret, hanc ei cogitationem subjecit. Quid de te tandem faciet Societas? Ille, [& pusillanimitate a dæmone probatur.] se a dæmone solicitari confestim odoratus, obviam illi obstitit, atque intra semihoram palmam tulit. Testatus est deinde, se his dumtaxat duabus vicibus, toto tirocinii tempore, tentatum esse: deinceps ergo mens illi sedata semper & quieta fuit. Quid mirum? omnibus mortalium casibus animo superior, omnia divino consilio assignabat: quo eo loci evasisse videbatur, ubi jam nulla perturbatione quati posset.

III

[123] Id adeo satis ostendit, allato de patris sui Ferdinandi Marchionis morte nuntio; qui, duobus mensibus & dimidiato quam ipse Societati se conjunxerat, diem obiit: quo audito, [Mortuo mox patre carissimo,] nihilo plus commotus est, quam si nihil ejus interesset. Itaque eodem die, aliorum suasu, matrem consolaturus per litteras, sic eas exorsus est, ut Deo gratias ageret, quod deinceps nihil causæ esset habiturus, quin diceret: Pater noster, qui es in cælis. Id vero cum alii omnes, tum illi imprimis valde mirati sunt, quibus cognitus erat intimus Aloysii sensus, atque in patrem amor & observantia; quæ erat tanta, ut cum a Deo cælestibusque rebus discessisset, [non solum æquanimiter,] negaret se quidquam in terris habere carius. Certe confessus ipsemet est, patris mortem, seorsim spectatam, non posse non summo sibi dolori esse: at ubi reputaret, Dei nutu evenisse, non posse sibi molestum esse, quod illi placuerit. Atque id est quod paullo ante diximus, eum fortuna omni altiorem fuisse, quod totus ex Dei nutu penderet. Idem ille præproperus patris exitus causam Aloysio dedit, eximii in se amoris singularisque curæ, quam Deus pro se gereret, cognoscendæ. Etenim si Marchio duobus tribusve mensibus prius decessisset, quam ipse suis se opibus abdicasset, aut ejus ad Religionem accessus in tertium mensem rejectus esset; [sed & gratanter Dei erga se curam agnoscit:] verendum erat, ne aut Præpositus Generalis, ratus eam familiam tam apposito ad rem gerendam capite privandam non esse, eum accipere detrectaret; aut provinciales, pro suo inflammato in eum amore, vi retinere niterentur; aut certe ipse ditionem fratri minori, etiam tum admodum adolescenti, veritus committere, satius duxisset saltem aliquamdiu in ejus administratione versari: quem vero ea res eventum fuisset habitura, id scilicet Deo exploratum est. Nunc Deo, qui eum diligebat, cordi fuit, posteaquam ereptum e fortunæ vinculis Religioni asseruisset, tum demum ad se Marchionem ejus patrem evocare.

[124] Neque vero obscurius in ipsum Marchionem eadem providentia enituit. Nam, [ille autem perquam pie acta extrema vita,] cum ille ab ineunte ætare multa militiæ domique decora peperisset, tempusque omne in honoribus omnique hujus mundi claritudine sibi suisque quærenda transmisisset; dedito jam Religioni Aloysio, ita mores ipse suos ad virtutem convertit, a tamque flagranti animo ad pietatis studia sese contulit, ut notis omnibus miraculo esset. Ludum, cui hactenus plusculum indulserat, penitus respuit: & quotidie vesperi, cum ad lectum, in quo articulari morbo laborabat, Christi cruci suffixi simulacrum, quod Aloysius reliquerat, afferri jussisset; coram eo, una cum Ghisono, quem nuper Aloysii cubicularium sibi retinuerat, septem Psalmos qui ad pœnitentiam pertinent, & Litanias recitabat; ad quas accersebat etiam conjugem & liberos atque ut responderent imperabat. Inter orandum tanta vi lacrymabatur, tanto cum singultu atque gemitu, ut ardor is pœnitendi, quo ejus animus succendebatur, abunde ostentui esset. Ad ultimum Crucifixi signum complexus, & pectus tundens identidem, [(quod adscripsit filii precibus)] cum lacrymis ita precabatur: Miserere Domine; Domine peccavi, miserere mei. Miratus vero ipsemet insolentem hanc suam flendi promptitudinem, tandem, Non ignoro, inquit, unde hæ lacrymæ fluant: sunt hi, Aloysii fructus: Aloysius a Deo Opt. Max. ut hoc salutari dolore cor mihi suffigeret, impetravit.

[125] Ad hæc Ludovico Cattaneo Sacerdoti, Roma quo Aloysium erat prosecutus nuper reduci, ad B. Virginis Matris Mantuanæ deducto, omnes superioris vitæ labes, ut ipse mihi Ludovicus retulit, accurate & dolenter Christiano ritu confessus est. Neque vero postea flagrans hic ejus animus umquam deferbuit. [riteque præparatus] Ubi ut vero ingravescere indies morbum videt, Mediolanum jubet se deportari, experturus ecquod ibi a medicis malo suo remedium afferri possit. Verum in paucis diebus, extremis appropinquavit. Ergo cum P. Franciscus Gonzaga, qui etiam tum Ordinis sui Generalem agebat, & forte Mediolani aderat, quodam præcipiti jam die ad eum salutatum, atque impendentem mortem nuntiatum venisset; ipse, quid tali tempore sibi ille vellet, facile suspicatus, ultro petiit, ut e suis, quem maxime idoneum putaret, confitenti daturum operam, ad se allegaret. b Allegavit ille: & confessus est æger eodem vespere; testamentum fecit, & ordinatis omnibus, [obiit an. 1586, 13 Februar.] quæ opus fuerunt; suos lamentantes eo solatus, quod diceret gratulandum sibi potius esse, quem eo tempore Deus migrare juberet e vita, cum tam præclare animatus esset, Idibus Februarii anno MDLXXXVI, mortalitatem exuit. Corpus, uti mandarat, Mantuam delatum, in æde S. Francisci sepultum est.

[126] Aloysius, quæ circa patris obitum acciderant, a Patre Generali, [Ejus monitu Aloysius ad summa enitens,] de quo modo memini, atque familiaribus suis certior factus; gaudio gestiens, Deo gratias egit. Solet commemorare ita se a patre suo edoctum esse, Nitendum esse ei, qui ad aliquod vivendi genus aut negotium adjungat animum, ut quam potest fieri diligentissime instituta perficiat: hic cum patri in subjectis fortunæ rebus sensus fuisset; æquum esse, ut ipse in Dei causa similiter sit affectus. Neque segniter factis ipsis ostendit, quam alte hoc dictum in animum demisisset; qui accenso semper studio pugnavit, ut seipsum in rationis ditionem redigeret, & omne virtutis christianæque philosophiæ nomen decusque gereret. Atque ut pauca delibemus, quæ jam tum de illo in admiratione & sermone erant; [omnem suorum cogitationem deponit;] principio curam de propinquis omnem adeo deposuit, ut memoriam etiam eorum omnem ex animo delevisse videretur. Itaque interrogatus, quot haberet fratres, non prius responsum dare potuit, quam secum ipse eorum numerum inisset. Alias percunctanti cuidam Patri molestiamne aliquam e necessariorum recordatione caperet; negavit eorum umquam in mentem venire, nisi cum generatim eos Deo commendare vellet; ac Dei beneficio, usque eo se cogitationes suas in potestate habere, ut non nisi quod vellet umquam animo succurreret.

IV

[127] Sensus omnes suos tam diligenti custodia sepserat, ut oculis & auribus præditus, nec videre nec audire; & corpore in terra positus, mente in cælis versari videretur c. Numquam, dum Religioni vacavit, rem ullam odoriferam, nedum adscito odore imbutam, in manus sumpsisse visus est; & quoties in valetudinariis ægris ministrabat, cujus copiam sæpe sibi fieri postulabat; [totus in sensibus refrenandis] ad omnium teterrimos applicabat se; situmque illum ac pædorem tam facile ferebat, ut nullum fastidii signum daret. Domabat & tactum inflictis carni verberibus, admotis ciliciis, nudo pane & aqua in diurnum sæpe victum adhibito, aliisque corpori pœnis cruciatibusque impositis: quæ omnia valde frequentabat, nisi tamen propter infirmam valetudinem, rarius ac vellet, horum ei licentia permittebatur: neque aliud majorem ei dolorem afferebat, quam quod suo in hac re animo obsequi non liceret. [& macerando corpore.] Quondam etiam cuidam Patri confidenter negavit, quidquam esse ea supplicia, quæ corporis animique insolentiæ reprimendæ modo usurparet, ad ea quæ in pristina fortuna sua sponte tulisset: hoc uno se recreari, quod Religionem navi persimilem esse sciret, in qua non minores progressus faciant, qui gubernatoris jussu otiosi sedeant, quam qui in remigando desudent. Die, quo Ecclesiæ more jejunium servabatur, potestatem a tironum Magistro impetrarat, a ceteris omnibus præterquam pane & aqua abstinendi: ceterum Magister in illum intentus, cum observasset, prope nihil in mensa degustasse; ea sublata, quo aliam ipsi sibi imperandi materiam daret, accitum ad se jubet ad alteram mensam redire, & quidquid appositum fuerit exedere. Fecit ille, ut erat imperatum. Tum vero quidam, qui id animadverterat, inde digresso, per jocum: Bellam vero jejunii artem tenes, mi frater Aloysi, semel modice comedis, ut iterum comedas. [Psal. 72.] Cui ille; Quid vis faciam? inquit: Prophetæ dictum est, ut jumentum factus sum apud te, & ego semper tecum.

[128] Ad audiendi sensum quod attinet, numquam ille res novas aut inutiles narrantibus aures accommodavit: itaque, si res ferebat, [oculisque & auribus coërcendis,] sermonem alio traducebat: sin aliquo numero esset qui loqueretur, silentio ipso habituque oris satis ostendebat, quæ dicerentur invito sibi esse. Oculis, uti prodidimus, jam in solutiori etiam illo vivendi genere cum severissime moderatus sit, longe etiam illustriora inter Religiosos ejus vigilantiæ exempla edidit. Solent tirones in vineam quamdam aliquoties quotannis animi causa egredi: ad eam sæpius item Aloysius iverat, quando nescio quis casus tulit ut in aliam mitterentur. Postquam ex hac revenit domum, interrogatus, utra illi videretur amœnior; vehementer hanc quæstionem se mirari ostendit. Nimirum hactenus eamdem putarat esse, atque illam ad quam prius itare erat solitus: quæ tamen cum ab hac plurimum, via, conclavibus, ceterisque rebus discrepabat, reminiscendo tandem recognovit, in hac sacellum, non item in priori sibi visum esse. Cum tres jam menses in tironum triclinio cibum cepisset, ignorabat tamen quisnam esset mensarum ordo. Igitur jussus a ministro, librum quemdam ab se, in loco Rectoris inibi relictum, afferre: prius edocendus fuit, quis ille locus esset, ubi Sacerdotes considerent. Alias, tribus item mensibus in tironum domo exactis, ad Magistrum retulit, angi se religione, quod non voluntate, sed fortuito in assidentem conjectis oculis, quid rerum ageret vidisset: vereri se ne id curiositatis notam mereretur: quodque magis etiam mireris, adjunxit, sibi jam primum, dum in Societate esset, scrupulum, qui ad oculos pertineret, incidisse.

[129] Gustatum funditus perdidisse videbatur, adeo nullum cibi saporem percipiebat, neque curæ habebat, [gustatu item] delicatus an vilis, bene conditus an insulsus esset. Studio illi erat, ejus quod sibi propositum esset deterrimum sumere, & inter edendum numquam non mente in res divinas infixa esse: nam, præterquam quod lectioni attendebat, meridie fel, quod Christo in potione datum est; vesperi, cœnam illam sacratissimam plenamque mysteriis, qua posttemum discipulos suos Christus accepit, animo versabat. In linguæ custodiam tam erat vigilans, [& loquela:] ut quem fugisset, quam sæpe illa exitiosa atque lubrica sit, ipsum nimiopere anxium superstitiosumque judicasset. In precibus, quas mediis occupationibus interiaciebat, hic etiam illi e Psalmo versus in ore frequens erat: [Psal. 140.] Pone Domine custodiam ori meo, & ostium circumstantiæ labiis meis. Item illud in hominum congressibus crebro usurpabat: [Jac. 3.] Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir; &, Si quis putat se Religiosum esse non refrenans linguam suam, hujus vana est religio: ac longe erat illi tacere, quam loqui jucundius. [Jac. 1.] Itaque incredibile est, quam fuerit ejus legis observans, quæ religiosis hominibus certis temporibus silentium indicit. Foras aliquando cum Sacerdote deambulatum missus, quod audivisset, non semper quibus sit exeundi, iisdem esse & colloquendi facultatem; libellum pium, quem hujus gratia secum detuleret, per viam legere instituit; eumque partim lectitando, partim meditando sic peregit, ut suo comiti (qui delectatus hoc exemplo, & ipse, illo misso facto, ad commentandum se dederat) verbum nullum diceret. Amabat vero tantopere silentium, sive quod apud Deum offendere verebatur, seu quod cælestes illæ mentis deliciæ, quibus assiduo fruebatur, omnem lætitiæ cupiditatem, quæ ex mutuis collocutionibus hauriri potest, penitus extinguebant.

[130] Solent homines de Societate, domo exituri, quorsum eant Janitorem certiorem facere: cum ergo tirones Romæ sæpe vel sacrificantibus ministratum, [qua castigatissima utitur;] vel conciones lectionesve sacras festis diebus auditum, ad Patrum Professorum domum mitti soleant; sciscitatus est a Magistro suo Aloysius; Incassumne verbum proferret, si, quando ut intelligeretur satis esset indicare, Domum se ire, adjungeret etiam, se ire ad Domum Professorum. Ea hora, quæ proxime a prandio ac cœna remissioni animorum tributa est, &, quod recreare se tunc modico sermone liceat, Recreationis dicitur; numquam ille non de Deo agebat: ac sæpenumero institutum sermonem abrumpebat, ubi veniebat aliquid in mentem, quamobrem quod erat exorsus, reticendum videretur; & paulisper defixus in silentio, numquam persuaderi sibi sinebat, ut eum pertexeret. Qua de vestitu; quæ domi maxime detrita atque obsoleta vestimenta erant, ea sibi deposcebat. [uti & vestitu vilissimo.] Cum ergo Rectoris jussu, nova illi vestis indueretur, tantum animo cepit dolorem, ut sartorem aliosque qui aderant latere non posset. Hunc suum explicanti postea dolorem, responsum est, cum etiam e quodam sui ipsius amore, & nominis, atque aliorum de se opinionis tuendæ studio, posse proficisci. Quibus e verbis occasionem ille arripuit, aliquot dies in suas omnes cogitationes inquirendi; ac molestiæ illius, quam in veste induenda senserat, caput & originem quoad liceret pervestigandi. Cum se totum accuratissime circumspexisset, numquam tamen, quam hujus generis culpam sustineret, reperire potuit. Quin imo, etsi comperiebat, tirocinium primum ineunti cogitationes esse nonnullas injectas, quæ eo pertinere viderentur, ut se plusculum diligeret; ea tamen Deo opitulante fuerat vigilantia, uti ne semel quidem iis se obsecutum esse meminisset. Quo tamen adversus hanc pestem esset tutior atque securior, in omnibus quæ aliquot mensibus de Christi ærumnis meditatus est, in eam unam curam cogitationemque incubuit, ut præposteri in seipsum amoris evulsis radicibus, salutarem sui despicientiam atque odium menti insereret.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a Princeps Franciscus, testis Castell. XI, locutus de abdicatione ac discessione fratris Romam, hæc subjungit de conversione patris in virum alium. Ubi relictis nobis discesserat Aloysius; pater, qui eatenus se ejus consiliis & vocationi tantum non violenter opposuerat; [Ferdinandi Principis] mirum in modum commotus & commutatus fuit, seque variis operibus pietatis exinde dedit. Inter alia sunto, quod effigiem argenteam Christi Domini non magnam, in cruce ex ebeno confixam, coram qua solenne erat Aloysio cor suum in oratione aperire Deo, jusserit pater e cubiculo ejus afferri ad se, sibique dari in manus, quia tenebatur morbo articulari; in eamque defixis oculis crebro recitabat septem Psalmos qui a pœnitentia nominantur, [a discessu filii ad Religionem] largo lacrymarum profluvio: uti referente matre, & illo a cubiculis famulo, qui subsequenti patri Psalmos præibat, didici; atque ipse etiam vidi, sed quid mysterii subesset, tunc nescivi. Ludovicus quoque Cattaneus mihi asseveravit, quod sibi, Roma, quo comitatus fuerat Aloysium, reduci, voluerit pater, ex tali actione filii commotus, exponere, atque exposuerit reipsa per Confessionem universa anteactæ vitæ delicta: & post hanc Confessionem, Psalmorum quam dixi recitationem orsus est. Nullus ego quidem dubito, quin hanc conversionem impetraverit patri Aloysius; [mutatio in melius.] ejusque precibus indulserit Deus, ut rite præparatus felici morte vitam clauserit; quemadmodum paulo post Mediolani clausisse, testatus mihi est illustrissimus Episcopus Mantuanus Franciscus Gonzaga, qui morienti adstitit, atque animam ejus Deo commendavit. Ex illo autem tempore non vidi amplius Aloysium nostrum. Quia nempe missus, ut postea dicit, in aulam Cæsaream, ibi fuit, quando Aloysius post quadriennium rediit Castellionem, & quando Romæ mortuus est.

b Editio I Ceparii, uti & latina versio, hic habet: Postridie reversus Pater Generalis, hortatur, ut testamentum faciat. Comperisse postea debet Auctor, non illius hortatu, sed sponte sua Ferdinandum condidisse testamentum; atque ideo illa prætermisisse in editione Placentina, unde & hic illud prætermisimus.

c Nullus magnopere mirabitur quæ hic de Aloysio, Religionem jam ingresso, narrantur; quamvis excellentia sint; si modo intellexerit, etiam in seculo viventem simili custodia sensuum sepisse cor suum. Testis Cast. II, individuus ejus socius usque dum seculo valedixit, ita loquitur: Numquam visus fuit agere quidquam, quod Modestiam ipsam dedeceret; [Modestia singularis.] numquam auditus dicere, quod posset offendere: numquam oculum intendebat in faciem feminæ: numquam legit profanum librum, nec admittebat alios quam qui de rebus sacris aut studiis tractant. Nihil sensibus indulgebat uspiam, contemptor odorum, florum, suffimentorum, ciborum item exquisitorum: si quid sibi porrigebatur, sumebat, sed parce: silentio ac solitudine delectabatur mirum in modum. In summa, vixit semper tanta cum circumspectione & custodia sensuum, ut affirmare queam, me numquam in eo observasse, quod noxæ levis speciem haberet.

CAPUT II.
Aliæ tironis virtutes: Hieronymi Plati de eo testimonium.

V

[131] Jam iis quæ ad comprimendam honoris cupiditatem adhiberi solent, eo vacabat impensius; quo ea sanæ mentis hominibus, [Gaudet contemni,] corporum vexatione conducibiliora, magisque necessaria esse censebat. Igitur usu ac tractatione palam abjiciendi, hominumque ludibriis exponendi sui, usque eo processerat, ut id neque domi, neque in publico facere dubitaret. Sæpe potestatem sibi fieri postulabat in obsoleta lacerna, humeris mantica oneratis, per urbem stipem mendicandi. Interrogatus, ecquid hoc illi pudori esset, aut molestiæ; negavit: proposito siquidem ante oculos Christi exemplo, & ejus gratia immortalique præmio quod meriturus sit, satis sibi stimuli esse ad hæc omnia libenti gaudentique animo subeunda. Neque vero, si vulgari etiam hominum judicio rem expenderet, intelligere posse, unde tandem sibi gravis esse possit? Aut enim, inquit, iis qui me vident notus sum, aut ignotus: si me ignorant non est mihi de eorum judicio laborandum, neque inter meæ conditionis ignaros de ulla existimationis jactura dolendum. Sin me cognoscunt, præterquam quod salubre sibi exemplum meum esse sentiunt, non modo suam de me opinionem minuunt, sed etiam tantopere augent, ut periculum sit, ne in eo animus insolenter potius sibi gloriandum quam tristandum putet. Qui enim in fortuna minime tenui innatus, ad inopiam Christi amore se dejecerit; ab iis etiam in honore habetur, qui sibi illa aspernanda non putarunt. Ad eumdem modum, cum festis diebus palam, [rudes palam instruere,] in urbis vicis & compitis, Præsidum missu, mendicis ac rusticanis hominibus Christianæ doctrinæ elementa tradebat; tanta erat ejus in hoc munere hilaritas, atque adversum omnes amor; ut cum omnes fructum ex ejus aspectu caperent, tum vero gravissimi Antistites, forte rheda prætervecti, interdum ipsius videndi atque audiendi studio subsisterent. Fuit, cum hominem, quem sex ipsos annos Confessione abstinere cognorat, non prius solicitare, atque (ut erat divini spiritus incitatione inflammatus) ardenti oratione cohortari destitit, quam eum ad pœnitentiam inflexum, secum in basilicam Nominis Jesu ad Sacerdotem perduceret, qui hominem confitentem audiret & expiaret. Idem officium non raro aliis præstitit.

VI

[132] Unum erat in quo nonnihil sibi molestiæ dari fatebatur, [& de suis defectibus reprehendi] quando palam in triclinio vel in tironum corona, de suis delictis reprehendebatur; non quod notam alieni a virtute hominis, quam nihili faciebat, reformidaret; sed quod sua sibi vitia per se stomachum movere diceret. Itaque non aliud crebrius poscebat, quam ut publice coargueretur; id quod ex usu sibi imprimis esse fatebatur. Ac licet, ut omnes animi motus in potestate tenebat, in proclivi esset ipsi mentem a reprehensionibus sic alio traducere, ut eas ne audiret quidem; ne tamen, ut ajebat, obedientiam sua fraudaret efficientia, utque plus apud Deum gratiæ mereretur, id facere supersedit. Interea vero dum palam objurganti os tradit, reputans se quiddam adversi ad exemplum Christi perferre, excitabatur gaudio, quod uberem illi ad diu meditandum materiam præbebat. Magister tironum postquam illum adeo omnibus in rebus consideratum videt, statuit eum aliquando, periclitandi causa, [numquam se excusans;] de improviso adoriri. Mandat ergo, aliquot dies præfecto triclinii, verrendo, tergendo, sternendo, operam navet; ipsi autem præfecto negotium dat, ut eum, identidem carpendo & vellicando, assidue exerceat. Is, quamvis suis partibus perquam studiose actis, numquam tamen Aloysium adigere potuit, ut vel semel se excusaret, vel cur ita fecisset rationem redderet. Itaque tantæ facilitatis & patientiæ admiratione perculsus, suis ipse oculis ægre credebat. Venit aliquando ad tironum domum ejus salutandi causa Patriarcha Gonzaga; qui in digressu sevocatum Rectorem percunctatur, ut se gerat Aloysius: cui ille, id se affirmare posse, inquit, neminem domi esse quin eum documento habeat.

[133] Ad summam, a primoribus sui tirocinii mensibus tam erat compositis suavibusque moribus, cibi tam parcus, jejuniis tantopere deditus; [& a sociis pro sancto habetur.] corporis animique, præcipue cum de contemnendo honore agebatur, tam severus propensusque domitor; legum omnium, quamvis de minutis rebus, tam sedulo observans; tam sui despiciens, tam affabilis omnibus, Superiorum tam reverens dictoque audiens, tam pius adversus Deum, tanta caritate in eum æstuans; atque omnibus denique virtutis numeris perfectus, ut non modo omnium tironum ore, velut quidam e Sanctorum genere prædicaretur, ac pro tali in congressibus omni observantia coleretur, quæque ille contigerat aut usur parat pietatis ergo osculis honestarentur; verum etiam ii qui tirocinio pridem excesserant, quæ illi in manibus usuve fuissent, reliquiarum instar hominis eximie sancti, cupide expeterent. Itaque libellus, e quo in paterna domo, unde eum detulerat, Virgini Matri preces laudesque recitare erat solitus, eodem illo tempore pietatis causa ablatus, hodie in Sicilia custoditur. Breviarium item Canonicarum precum, indidem ab eo allatum, apud Concionatorem quemdam nostrum etiamnum reliquiarum venerationem habet: ac pro talibus honoratur quoque ab aliis, jam inde ab illo tempore huc usque: adeo mature ejus præclara sanctitas, virtutisque excellentia comperta est a.

VII

[134] Solent Romæ Societatis tirones, postquam, uno alterove mense in domo S. Andreæ consumpto, [Ad Domum Professam transmitti] rectum ingressos cursum neque in religiosis institutis omnino peregrinos esse apparet; aliquot hebdomadas aut menses, ad Professorum domum, cui Jesu cognomentum est, destinari. Ibi certa domus parte a ceteris disclusi, Sacra facientibus ministrant, legunt super mensam, alia munia obeunt, perinde atque in tirocinii domo solent. Præter eum qui ex ipsorum numero delectus, Præfectus dicitur; cui a Rectore provincia demandata est officia partiendi, ut, & a quibus oportet recte & ordine & certis horis, quas illum observare convenit, fiant; præest illis etiam Pater quispiam gravis, & rerum asceticarum peritus; qui eos pœnitentia lustrat, dirigit, vicem denique in eo loco Magristri tironum fungitur. Huc ergo a Rectore missus est Aloysius, cum tres circiter menses inter tirones egisset. Quod mandatum lætus imprimis accepit, duabus de causis, quarum utramque e pietate petebat. Altera erat, quod Patrum exemplis, [duabus ex causis gandet:] qui ætate prope omni in administratione rerum aliisque Religionis negotiis transmissa, inibi vel templi & domus munera sustinent, vel summum Societatis Magistratum, qui illic sedem habet, in re communi gubernanda, opera consilioque sublevant; suntque ejusmodi ut in eorum vitas, velut in speculum religiosæ virtutis, suspicere liceat, plurimum se ad eam profecturum sperabat. Altera, quod, qua erat erga sacratissimum Eucharistiæ mysterium pietate, quæ semper fecit ut in paterna etiam domo libenter Sacrorum administer esset; vehementer lætabatur, huic se functioni ex professo designatum esse.

[135] Ceterum fuisse illum animo in sanctum illud Sacramentum admodum propenso, [pro suo erga Eucharistiam affectu,] usque eo inter omnes quibuscum versatus est, constat; ut cum de exprimenda ejus effigie deliberaretur, multis placeret eo habitu pingi, ut sacratam Hostiam submissis genibus adorantem referret. Inflammabant ejus voluntatem oblectamenta & illecebræ mentis notabiles, quibus inter capessenda sacra illa mysteria perfundebatur. Neque id, ejus integritatem animi, & exquisitam quam adhibere solebat præparationem consideranti, mirum videri debet. Simul ille ad sacrum epulum accedebat, simul animum præparabat ad alterum: [ei sumendæ præparare se per triduum solitus,] ac præter cetera officia pietatis quibus vacabat, quamlibet hebdomadem ita partiebatur, ut tres primores ejus ferias, alteram, tertiam, & quartam agendis tribus sanctissimæ Trinitatis Personis sigillatim, pro tam eximio communicatæ secum Eucharistiæ beneficio, gratiis consecraret: tres item posteriores, quintam, sextam, & sabbatum iisdem Personis seorsim singulis orandis impendebat, ut facultatem sibi præstarent, ita ut oporteret proximo consequente die Dominico cælestis convivii ineundi. Non raro quot hebdomadibus, statis horis in sacram ædem aut ejus odeum se recipiebat, atque ibi augustissimam Eucharistiam adorabat, & precibus Deo ferendis nonnihil temporis traducebat. Pridie quam ejus particeps fieret, id unum mysterium in omnibus ipsius sermonibus & congressibus versabatur, in quibus liquida quædam voluptas & divinus ardor, quo ejus animus interea compleretur, eminebat. Id cum nonullis Sacerdotibus gnarum esset, dabant operam, ut sabbato, quibus horis colloquendi potestas est, eum, exquisitis reconditisque sententiis de hoc inexplicabili arcano sermones habentem, audirent; ac negabant, uberiore se umquam pietatis sensu, quam Dominico die sacris operari: nimirum Aloysii verba eorum mentes commorant atque incenderant. Erat vero hoc adeo pervulgatum, ut quoties vel extra Dominicum diem cupido quempiam incessisset, impensius ac jucundius Eucharistiæ vel sumendæ vel faciendæ, pridie se ad eum aggregaret; atque ex composito in sermonem hac de re delabi studeret.

[136] Sabbato vespere, his cogitationibus imbutus, quieti se tradebat; Dominico prima luce cum evigilasset, hoc idem agebat; tum horam ipsam de admirabili, [ac sumptæ amanter inhærere per triduum alterum.] quæ in Eucharistia fit, animi cum Deo conjunctione commentabatur: hac elapsa, ædem sacram, rei divinæ operam daturus, petebat, inter quam semper immobilis genibus nitebatur. Suscepta Eucharistia, sevocabat se in angulum; e quo videre illum erat, postquam aliquamdiu quasi alienata a sensibus mente orarat, ægre se in pedes erigentem, & prope languido gradu e templo efferentem: jucundo vero divini amoris motu, suavitatibusque cælestibus pleno interea pectore fruebatur. Reliquis antemeridianis horis sancto silentio intentus, aut preces recitabat Deo, aut eum tacitus speculabatur, aut pie aliud a S. Augustino vel Bernardo litteris mandatum legebat. Hac igitur gratia, lætus in Professorum domum migravit: in qua comperit, tironum disciplinam commissam esse Hieronymo Plato, viro virtute, rerum divinarum studio, [Ibi committitur P. Hieronymo Plato,] atque omnis Christianæ Philosophiæ scientia singulari. Testes sunt ejus libri, tum pridem editi, tum reliqui argumento illis similes; quibus cum per immaturam mortem extremam manum non licuisset imponere, magno religiosorum hominum detrimento numquam lucem aspexerunt. In iis admirabili via & ordine rationem tradebat, mentem ab his fortunæ ludibriis distrahendi; domandi ac moderandi corporis; motus omnes animi frenandi atque ordinandi; vitia pravosque habitus extirpandi; virtutes omnes, homini religioso, tum ad seipsum regendum, tum ad consuescendum cum aliis, necessarias parandi; cum Deo denique perfecta se caritate jungendi. Duobus jam ac dimidio libris absolutis, mors nobis ereptum compulit, opus relinquere imperfectum. Hic ergo Pater, ut erat pius ante alios & sapiens, [suam de illo opininem] postquam suæ curæ traditum Aloysium vidit; pro ea opinione, quam jam inde a primis diebus, quibus primum eum nosse cœperat, de eo habebat, valde gavisus est. Quod porro fuerit ab initio ipsius de Aloysio judicium, liquet ex litteris quas de iis, quæ in accessu Aloysii adad Societatem evenerunt, sua manu scripsit, b [ad P. Mutium Vitellescum, qui invaletudinis causa Neapolim missus, illo tempore debebat coronidem imponere sacræ Theologiæ studiis, quibus in collegio illic operam dabat. In hac epistola eum edocet multa de vocatione Aloysii ad Societatem]: quorum etsi jam ante mentio facta est, tamen ut tanti Patris testimonio confirmentur, non erit abs re eas litteras ad verbum hic collocare. Scribit igitur in hunc modum.

VIII

[137] “Carissime frater in Christo. Pax Christi. Litteris, quas a te nuper accepi, carissime Vitellesce, [pridem ante testato litteris, datis Neapolim.] non equidem scio quid melius tibique gratius respondere possim, quam si te de quodam magni nominis tirone Societatis nostræ, qui quinto abhinc die (erat is S. Catharinæ sacer) in domum S. Andreæ se contulit, certiorem faciam. Est adolescenti nomen Aloysio Gonzagæ. Natus est patre, præcipuo Marchione in vicinia Mantuanæ ditionis, cujus Ducem arctissima necessitudine attingit; atque ipsi Aloysio, quippe stirpis suæ maximo, spes successionis incumbebat. Verum ubi Deo placuit eum sibi vendicare, duobus circiter abhinc annis, cum in regia Philippi Hispaniarum Regis versaretur, ad Societatem adjunxit animum; eumque diserte Marchioni patri suo, qui & ipse in eadem regia erat, patefecit. Is, facto sæpius ejus periculo, ad extremum concessit: neque ita multo post reversus ex Hispania, scripsit ad Scipionem Gonzagam, Virum Illustrissimum propinquum suum, qui modo Hierosolymorum est Patriarcha, uti cum Præposito nostro Generali ageret, filiumque suo illi nomine offerret. Verum quoniam, [quibus narrat ejus in petenda Societate constantiam,] ut ante dixi, primogenitus erat, quem hereditas manebat; necesse habuit jure suo fratri cedere: quod cum sine Cæsaris auctoritate fieri non posset, aliquot interim menses abierunt. Nihilominus tamen, re denique omni transacta, cum se optimus adolescens jam jam in portum invehi posse speraret pater illi in mora fuit; qui sive vehementi in illum amore, sive spe quam in eo reposuerat, seu, ut ipse modo ad P. Generalem scribit, quod immaturam adhuc tantæ rei ejus ætatem putaret, ut tandem commeatum illi daret, exorari se non sinebat, & complures eum annos remorari destinarat. Ibi vero eximia adolescentis constantia fervorque mentis enituit. Tametsi enim majori quam explicari possit observantia parentem suum colebat, nullum tamen umquam ejus solicitandi viasque omnes, ad ipsius flectendum animum, persequendi finem fecit. Cum vero nihil æqui boni impetraret, litteras sane ardentes ad Præpositum Generalem dedit, quibus petebat, ut per eum sibi, insalutato patre, venire liceret. Cum Præpositus Generalis abnueret, res usque ad hoc tempus dilata est: jam vero, qua arte equidem nescio, certe impetrata tandem venia, habitu Ecclesiastico, decem circiter equitibus comitatus, Romam venit.

[138] Ejus adventus adeo percrebuerat quacumque iter haberet; atque etiam Romæ, paucis diebus quibus in ædibus Scipionis Gonzagæ diversatus est, jam emanarat in vulgus, ad Societatem eum ineundam venire; [accessum ad eamdem,] ut cum per idem tempus ad Pontificem Maximum adiret, uti ejus benedictione ad cœpta persequenda muniretur; vulgato in aula ejus consilio, eorum hominum corona ambiretur, quorum studia & curæ quoniam immmensum quantum ab ejus sententia dissidebant, intenta in illum ora velut in portentum tenebant. Proxima demum superiore feria secunda, quæ, ut dixi, S. Catharinæ dicata fuit, ad S. Andream se recepit; eodem illo Patriarcha prosequente, qui ibidem, ut cum Patre Generali pranderet, remansit. Jam vero dotes ejus, mihi crede, sunt ejusmodi, [externas] ut generis nobilitas, quam modo cognovisti quam sit illustris, decorum ejus postremum sit. Ingenio tantum pollet, ut quamvis octavum decimum annum necdum attigerit, sitque tamdiu in Principum aulis versatus, tamen Logicis Physicisque sit apprime eruditus. Prudens vero & consideratus in verbis, ut (serio loquor) nos omnes obstupefaeiat. Ejus illud unum tibi argumento esto, quod Marchio ejus pater jam tum familiæ suæ negotiis eum adhibebat, atque in epistola qua illum Patri Generali offert, affirmat se illi donare id, [internasque dotes,] quo nihil carius majorisque spei haberet usquam. Verum enimvero nihil sunt hæc omnia, ad ejus virtutem & sanctitatem. Fatetur siquidem ipse, jam inde ab octavo circiter anno Deum se timere cœpisse; satisque id ostendunt vehementes, quibus agitur pietatis motus: nam inter precandum continuis lacrymis abundat, & perpetuo prope animum collectum atque intentum habet, quod cum ex ipso vultu, tum e moribus apparet. Domestici narrant, in more illi positum fuisse, quatuor aut quinque tempora interdiu in meditando agere, noctu idem factitabat; sed de ejus temporis partitione nihil comperti habebant, quod jampridem in exuendo nullius uti opera sustinebat, sed retrusus in cubiculum, pro pietatis & ardoris modo, devoti Deo animi officiis se tradebat.

[139] Ne vero me putes res ejus in majus attollere, hoc tibi narrasse sufficiet, quod suo congressu P. Andream Spinolam tantopere sibi devinxerit, [nostrorum de illo opinionem,] atque in tantam suæ præclaræ indolis virtutisque admirationem traduxerit, ut ille de eo mecum postea agens, censeret me (qui quanti illum faciam vides) in eo laudando frigidiorem fuisse. Eadem interea est Patris Generalis, nostrorumque omnium, qui sunt hic Romæ, Mediolani, Mantuæ, ubi diu commoratus est, de eo opinio. Dicendumne sit quod superest, equidem dubito: metuo enim, ne ut nostram, ita & tuam lætitiam minuat: tamen quo te, ut pro eo vota facias, extimulem, non reticebo. Scito ergo, nihil illi naturalium vel cælestium bonorum deesse, præter valetudinem; cujus ea est imbecillitas, ut vel ipse aspectus ipsius nos extimefaciat. [& valetudinem afflictam,] Uno vel altero item die prius quam in Societatis domum introiret, laborare cœpit e pectore: cujus rei hanc affert causam, e qua pietatis quoque studium ejus cognoscas licet. Videlicet in eam se consuetudinem venisse, ut sexta quaque feria aqua & pane nudo victum toleret: cum vero eam proxima etiam superiore sexta feria tenuisset, atque insuper postridie profectus in palatium, quo aditum haberet ad Pontificem, cui pedes de more osculatum venerat, ad horam alteram & vigesimam jejunus duravisset, vehementer debilitatum esse. Ut ut est, si curatio ulla opem afferre poterit, mandato Patris Generalis quidquid diligentia & solicitudine provideri licebit, adhibebitur: [quam spes sit restaurandam.] jamque id fieri cœptum est; ac fortasse, imo procul dubio, valebit melius, Societatis cura ipsum temperante, quam effreni & præcipiti illo æstu absorbente. Itaque Deum pro illo precare: neque dubita, quin si vita illi & sanitas suppediret, egregiis illum olim, pro Dei gloria Societatisque nomine, facinoribus florentem sis visurus. Hæc omnia (tametsi non pauca ad exemplum salutaria præterii) ideo pluribus exposui, ut lætitiam, quæ per hos dies profecto tanta fuit omnium nostrum, ut nulla prope alia de re sermo esset, tecum communicarem: hac tamen conditione, ut hoc gaudium, quod tibi attuli, Deum orando compenses, ut me tot præclarorum hominum, quos quotidie ad hanc sanctam Societatem vocat, ut eam veluti gemmis quibusdam insigniat, sacra necessitudine atque imitatione dignum præstet. Deus tibi benedicat. Romȩ III Kalend Decembris MDLXXXV. Tuus in Christo frater & servus, Hieronymus Platus.”

[140] Has litteras cum scriberet Pater, necdum illum intus norat; quam tamen magnificis ab eo laudibus efferatur, quivis intelligit. [Hanc ille opinionem jam Confessarius Aloysii confirmat,] At simul confitenti operam dare, deque divinis rebus atque interioris animi rationibus cum eo sermones habere ingressus est; ea omnia sigillatim exquisivit ex ipso, quæ, ut in hujus operis Proœmio narratum est, scriptis prodidit: tantamque in hoc adolescente innocentiam, tantum rerum divinarum scientiæ lumen, tantam plenæ sanctitatis sublimitatem comperit; ut ex eo velut quemdam e Cælitum numero coluerit, & quoties in ejus mentionem venit apud omnes iisdem laudibus ornarit. Sed tum præcipue, cum aliquando cum Patre quodam de cælesti beatitudine disserens, affirmasset, Cælites qui ea perfruuntur, usque eo Dei quem cognoscunt & intuentur voluntati accomodare se, & quodammodo in eam migrare, ut nisi quod amet ac velit Deus, nihil ament aut velint; adjunxit, hujus sibi exemplum videri in Aloysio nostro elucere: In cujus mente, inquiebat, cum Cælestes illi Deum jucundissime acquiescere sentiant, obsequuntur & ipsi huic Numinis voluntati, totique sunt in eo immortalibus donis & muneribus exornando, meritis cumulando, precationibus suis tuendo: idque mihi videntur facere certatim, quis alteri præripiat primas: tantum ei favoris impensum video a Deo & a Sanctis, totque animam ejus ornatam virtutibus, ac donis cælestibus cumulatam. Idem Platus, cum iter aliquando Senis haberet, hujusque adolescentis præcellentes virtutes celebraret; Patri cuidam affirmavit, [admirans necdum miraculis clarescere.] mirum sibi videri, quod, pro tam illustri sanctitate, quam elucentem in eo videret, multa ac manifesta miracula non ederet. Et ego memoria teneo, audire me Bellarminum Cardinalem, idem sibi mirum accidere prædicantem, quod tam inusitata integritas vitæ divinis adhuc, quæ quidem scirentur, ostentis careret.

IX

[141] Mansit in ea domo diutius Aloysius, quam ceteri tirones soleant. Prima luce quotidie, hora pie meditando exacta, [Aloysius optimo cum exemplo] ad sacrum vestiarium se conferebat; neque inde, nisi postquam quinis senisve Sacris, propensa admodum pietate cælestique gaudio ministrasset, pedem referebat. Tantam capiebat suorum sociorum, atque imprimis duorum qui infirmiori valetudine videbantur, misericordiam; ut Præsides admoneret, eos suæ sanitatis negligentiores esse, ac nimis multis Sacrificiis servire. Tempus, quod inter duo Sacra intercedebat, tacitus ac ne verbo quidem quemquam compellans, in angulo quopiam residens, [in sacrario mane toto agit,] modo rite commentando, aut preces Virgini Matri ferendo, nonnumquam libros sacros legendo, consumebat. Ædituum, si qua de re monendus aut consulendus esset, [ædituis obedientissimus,] aperto capite, junctis ante pectus manibus adibat; coramque astans tam reverenter ac submisse alloquebatur, ut verecundiorem illum faceret. Mandata tum ipsius, tum sociorum ejus, non minus prompte accurateque exhauriebat, quam si a Christo Domino nostro data essent. Feria quinta majoris hebdomadæ, negotium ei dederat ædituus, ut ad cenotaphium Christi ardentes lucernas curaret. Ibi cum diu astitisset, numquam tamen ad aspicienda ornamenta apparatumque loci, qui sua venustate magnam populi vim contraxerat, oculos sustulit: ergo sciscitanti postea socio, ecquid ei cenotaphium arrisisset; negavit se vidisse: neque enim sibi id visum esse licere, quando aliud ab ædituo in mandatis haberet.

[142] Adversus tironem deinde illum, cui modicum aliquod in ceteros imperium solet esse, tantam reverentiam observantiamque adhibebat ut ne Præpositum quidem ipsum Generalem majori colere posset. [Præfectique reverens,] Prætereunti siquidem assurgebat, caput aperiebat, omne honoris genus habebat; donec ille, qui pro suo pudore tantum dignationis ferre non poterat, Præsidi quereretur, isque Aloysio præciperet, ut modum suo officio statueret; quod & fecit. Neque mirum est tantum illis honoris detulisse dictoque audientem fuisse; quoniam non eum cui obediebat, sed cujus vicem gereret spectabat; & jubentis vocem, tamquam Dei non hominis vocem, interpretabatur. Quod non solum idcirco se facere ajebat, ut majorem a Deo gratiam iniret; sed etiam quod volupe sibi esset, cogitare Christum sibi loqui, nonnullamque ei serviendi occasionem dari. Adjiciebat, jucundius se iis qui inferiorem subditamque majoribus, quam qui supremam, atque a nullo pendentem potestatem gererent, parere; neque id tam humilitatis studio, quam quadam (ut ipse appellabat) superbia. Etenim si humano judicio res pendatur, ægre quidem hominem ut in hominis (præsertim si neque genere, neque naturæ fortunæque dotibus par sit) potestatem sponte veniat, adductum iri. At vero, Deo, aut quod idem est, homini vicem Dei fungenti semet subjicere, rem esse longe gloriosissimam: id vero tanto luculentius eminere, quo minus in eo humanus sensus dominetur, paucioraque sint in eo qui imperat ornamenta, quæ hominum animos ad se convertere & rapere possint.

[143] Elapsis antemeridianis horis, tirones, qui in illa domo degunt, invicem se conferunt; hi ad legendum, alius super priorem, alius super posteriorem mensam; illi ad obeunda culinæ munia. Cum Aloysio obtigisset, ut ipse quoque his ministeriis vacaret; [a meridie pie & humiliter occupatur.] pari in iis quamvis humilibus voluptate versabatur, atque si eo loco natus, eoque jure esset, cui insita quadam naturæ vi illorum studium congrueret. Anagnostes factus, consideratus in legendo ac minime præceps fuit. Succurrit autem quondam, ut interea nescio quis strepitus fieret in triclinio dum legeret, sic ut minus ab aliis exaudiri posset. Nactus hanc occasionem tiro ille qui ceteris erat impositus; id ad eum reprehendendum arripuit, quod ejus vitio Patres ac Fratres lectionis fructu ea mensa caruissent, atque damnum hoc spirituale (sic enim, ut eum experiretur, nominabat) multis verbis exaggeravit. Hic Aloysius, qua erat patientia, nihil excusare, veniam orare, emendaturum se polliceri; ac deinde, quo illius socii spirituale damnum resarciret, quod jam legerat, de industria iterare.

[144] P. Hieronymus Platus, qui tantopere eum orationi, mentisque actionibus deditum sentiebat; ejus nonnihil avocandi causa, imperarat, uti a prandio ac cœna, non unam modo horam, ut assolet, sed semis præterea, [citra culpam bis reprehensus,] cum iis qui posteriori mensæ interfuerant, animum sermone remitteret. Ipse, etsi prius cibum ceperat, mandato satisfecit. At Minister hujus ignarus, inter eos qui altero congressu se oblectabant repertum, palam in triclinio reum semet facere, ac pœnas dare jubet violatæ legis de silentio, extra horam quæ proxime mensam consequitur, cum aliis colloquendo. Fecit ille quod pœnæ nomine impositum est, nulla excusatione usus, [ut violati silentii reus,] neque ulla dati a Præside mandati mentione facta; & continuo alterius etiam remissionis, ut erat jussus, particeps esse perrexit. Eo comperto admiratio Ministrum tenuit; deinde iterum ad pœnam vocat; neque ille aut detrectat, aut causam ullam dicit. Secundum mensam accersitum ad se P. Platus admonet, in socios offendisse, quod etiamnum tiro, ob eamdem culpam geminata pœna mulctatus esset. Rogavit deinde, quid ita Ministro non indicasset, majorum concessu id se facere? Respondit ille, venisse sibi item in mentem, [dissimulat suam innocentiam,] silentium suum fortasse aliis pravo exemplo futurum; verum quod metueret, ne amor in seipsum, Superioris veniam ac mandatum, quo illa lege solutus erat causando, in aliquam fraudem impelleret; obstinasse, re dissimulatione transmissa, pœnam iterum etiam subire: &, si quid præterea Minister movisset, ne cui tacendo offendiculo esset, quid in mandatis haberet, aperire. Valebat plurimum, ad aliorum animos accendendos, cernere quam parato patientique animo animadversiones sustineret; quanta alacritate quidquid gravius de se, nullo licet suo vel culpæ vel negligentiæ (quæ duo aut numquam, aut certe perraro in eo reperiebantur) merito statutum esset, persolveret. Quin imo sæpenumero evenit, ut quod alii deliquerant, ipse per errorem insimulatus, libens nihilque pro se causatus, perinde ac si culpam sustineret, plecteretur. At non diu latebat; iis qui in culpa erant, cum illum puniri viderent, certatim sui abjiciendi studio, de contracta noxa profitentibus.

[145] Reliquo die solebat comitari quempiam Patrem ad carceres aut valetudinaria, [promptus ad quæcumque obsequia,] quo ejus domus Sacerdotibus pœnitentiæ administris mos est itare quot hebdomadis sæpius; atque interea dum Pater vinctis aut ægris confitentibus sui copiam facit, ipse ceteros de Christianæ fidei capitibus aut ratione obeundæ Pœnitentiæ erudiebat. Quando domi manebat, ea everrenda aliisque similibus humilibus ministeriis distinebatur. Cum aliquando una cum suis sociis in solario lintea, quæ e lavatrina eo delata aruerant, complicaret; rediit in memoriam, nihil se eo die, ut quotidie soleret, in S. Bernardo legisse. Subiit ergo, postquam aliquamdiu id egerat, cupiditas suæ pietati satisfaciendi. Ac licebat illi quidem, ut & ceteris tironibus, ubi aliquid temporis illi operi dederint, impune discedere: verum id minus expedire ratus, ita suis cogitationibus respondit; S. Bernardus, si eum legeres, quid aliud te doceret, quam obedientiam? Fac igitur jam te legisse, & obedientiam adhibe. Legibus omnibus, quantumvis minimæ notæ, [& Regulæ observantissimus.] tam studiose parebat, ut nullius hominis, quacumque dignitate præditi, gratia eas violaret. Fuit, cum Illustrissimo Cardinali Roboreo propinquo suo, in templi vestiarium ejus visendi causa venienti, se excusans, negaret, postulatam sibi esse cum eo loquendi facultatem: qua ille excusatione recreatus, non, prius cum eo sermonem contulit, quam a Patre Generali permissum esset. Denique tam erat in omni officii munere perfectus, tam recti & salubris omnibus exempli, ut in omnium, qui in ea domo erant, sinu habitaret, atque adolescens sanctus audiret. Duobus ibi mensibus exactis, in domum tironum S. Andreæ revocatur.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a Dicta confirmat testis Cast. VI: Postquam intravit tirocinium Aloysius, habitus continuo ab omnibus fuit pro Sancto: & vero sanctam omnibusque perfectam numeris ducebat viram. Hinc multi, scio, rapuerunt Officium ejus parvum, item Breviarium resque alias, quibus erat usus, tamquam Reliquias Sanctorum. Tam exactus erat observator legum domesticarum, ut nonnullis videretur ea in observatione nimius, damnareturque exactitudinis superstitiosæ. Addit autem, quod mox huc quoque pertinebit. Quando post aliquod tempus venit tiro ad domum Professorum; ministraturus operantibus ad aram; ubi uni alicui operam navaverat, ilico reversus in sacrarium, genua ad orandum flectebat ante Reliquias Sanctorum, quæ ibidem in altari servantur; non, ut alii solent, in sella aut scamno considebat. Ædituus autem talia observans, nonnumquam eum jubebat inde surgere, & obsequentissimum habebat. Atque hæc scio, quia vidi.

b Quæ hinc sequuntur sumpta sunt ex editione Ceparii. Placentina. In priori dicebatur epistola missa fuisse tacito nomine proprio, ad adolescentem de Societate nostra, qui id temporis in Collegio Neapolitano litteris studebat.

CAPUT III.
Reliquum Aloysii tirocinium ad S. Andreæ; oratio jugis & expers distractionum.

X

[146] Reversus ad tirocinii sedem Aloysius, quæ est ad S. Andreæ, [Regressus ad S. Andreæ,] præstantibus Patrum, quos in Professorum Domo viderat, exemplis plurimum ad studia virtutis arrectus; primum de omnibus, quæ dum abesset, intus in animo suo gesta essent, tironum Magistrum certiorem fecit: deinde flagrantiore quam alias umquam animo & cura, exercendis tironum muneribus se dedidit. Erat autem omnis officii sui adeo benegerens & accuratus, ut non modo nihil alii in eo delicti notarent; sed ne ipse quidem, qui suas res omnes observare, ac non solum actiones, sed cogitationes ipsas suas excutere diligentissime solebat, [angitur, quia nihil vidit a se delinqui:] quidquam in se reprehensione dignum reperiret. Id adeo compertum est, cum aliquando tironum Magistro scrupulum, qui eum vehementer exerceret, eximendum proposuit; narrando illi, se, quamvis omnem diligentiam in explorando penitus animo suo consumeret, nihil tamen in eo animadvertere posse, quod vel inter venialia errata reponendum esset. Id vero esse, quod graviter maceretur; vereri enim, ne ex eo id existat, quod parum se norit; atque adeo ne interiores illæ tenebræ menti suæ sint offusæ, quas sæpe audisset, & vero etiam legisset, grande ei periculum creare. Atque ex hoc, quanta fuerit mentis ejus puritas, facile colligi licet. Ad hanc præsidio erant complures animi dotes, quarum nonnullas hoc loco exequar; ne cuiquam incredibile sit, tantam eum conscientiæ integritatem atque munditiem tueri potuisse.

[147] Principio diuturno studio, quod a prima pueritia in edomandis affectionibus animi posuerat, & comparato inde habitu, eo jam evaserat, [ut qui pridem domitas habebat passiones,] ut neque perturbari animus, neque ullo rerum mortalium sensu, vel primis cupiditatum motibus concitari videretur. Certe complures, quos dum Religionem coleret, in usu habuit, jurati testificantur; non modo numquam ab se illum in ullo errato, quod vel venialis instar haberet, compertum esse; sed ne indicium quidem ullum animi, vel repentino, atque inconsulta ratione; ira, aut impatientia, aut alia quavis ægritudine agitati, aliquando dedisse. Quæ vacuitas ab insolenti omni affectu, tanto plus habet admirabilitatis, quod (ut alias diximus) minime ex hebeti natura proficisceretur; quippe cum, præterquam quod adolescentia & multo sanguine caleret, etiam sagaci & supra ætatis captum perspicaci ingenio esset: sed nimirum accepta ferenda est præcipuæ Dei gratiæ, & habitibus excellentium virtutum ad quos illum perpetua meditatio, exercitatioque frenandi sui, & in rationis cælestisque doctrinæ gyrum ducendi, perduxerat. Accedebat, quod in agendo, non affectum, qui sæpe ultra rationis fines hominem agit præcipitem; sed lucem provisionemque mentis, ducem sequebatur: itaque, ajebat, qui a passionibus gubernetur, crebris erroribus obnoxium esse.

[148] Neque vero in Sociorum congressibus ac circulis umquam, cupiditate vincendi, ad inanes pugnas verborum descendebat; [alienus ab altercatione] sed animi sui sensu ingenue patefacto, si erat qui contradiceret, non repugnabat; nisi quid interdum, ut patrocinaretur veritati, blando sermone sedatoque animo simpliciter respondendum videretur: quod si alter pertenderet; quasi de re nihil ad se pertinente, conticescebat. Ad hæc desiderium omne non modo indifferens; sed, quod majus est, [& quocumque immoderato affectu:] bonum etiam ac sanctum, quod modo vel tantillum turbare, pacatum quietumque animi statum & supervacuas solicitudines accersere posset, omni studio ejiciebat: quamobrem mens illi perpetuo quodam otio & tranquillitate, quæ diuturno usu quodammodo jam in naturam verterat, fruebatur.

XI

[149] Adjumento præterea illi erat, quantum ninil quidquam; quod Deum non modo sibi ante mentis oculos inter actiones omnes assiduo ponebat, cujus gratia nihil suscipiebat, quod non omni industria elaboraret; verum etiam quod ei perpetuo orationis usu consociatus erat: in qua oratione tantum studii collocabat, quasi in ea spes omnis sita esset perfectæ sanctitatis parandæ. [Orationi addictissimus] Negabat fieri posse, ut qui precandi suique colligendi minus studiosus sit, plena umquam & diuturna de seipso victoria utatur, aut ad excelsiorem absolutæ eximiæque virtutis & sapientiæ gradum aspiret: id quod experientia ipsa satis ostendit. Ergo illam quorumdam, qui religionem profitentur, animi impotentiam; illos turbidos concitatosque motus; illud fastidium, quod sentiunt; neglectæ meditationis sacræ orationisque consuetudini tribuebat. Hanc autem compendiariam & proximam ad perfectam virtutem viam esse dicebat, idque omnibus persuasissimum cupiebat esse: neque enim dubitabat, quin ejus suavitate degustata, nemo sit futurus qui ab ea se divelli patiatur. Quorumdam mirabatur miserabaturque socordiam, qui ubi necessariis occupationibus intenti, forte otium salutaria de more meditandi interdum minus habuerint, sensim consuetudine quadam, hoc divinum exercitium, etiam cum opportunitate temporeque maxime abundant, intermittunt. At ipse adeo toto animo se illi dediderat, ut omnes ipsius deliciæ eo tempore, quo comprecandum aut meditandum erat, contineri viderentur.

[150] Atque ex iis, quæ longo usu in seipso compererat, hausit præclarissima quædam rite meditandi præcepta. [orandique scientissimus erat,] Itaque P. Robertus Bellarminus, qui nunc est in numero Purpuratorum Patrum, cum in Collegio Romano capita meditationum, quæ in libello Exercitiorum spiritualium Societatis descripta sunt, compluribus qui ibidem in studiis elaborant explicaret; præclaro aliquo recte meditandi documento tradito, adjungere solebat, hoc se ab Aloysio nostro didicisse. Præparabat ad orationem animum perdiligenter, lectis ordinatisque vesperi ante quam decumberet, [solitus adeam præparari diligenter,] per octavam minimum horæ partem, certis, de quibus postridie commentaretur, locis. Ubi diluxerat, dabat operam, ut aliquanto ante ad meditationem accinctus esset, quam ejus ordiendæ signum daretur: quo tempore collectum animum ad tranquillitatem componere, & cura appetitioneque omni alia solvere nitebatur. Neque enim fieri posse, ajebat, quin mens alias res agat, Deique imaginem, cui se meditando contemplandoque quam simillimam esse studere debet, in se recuset exprimere; dum interea solicitudine, vel amore, vel cupiditate cujusquam alterius rei teneatur. Memini me illum audire, cum in eamdem sententiam hac similitudine uteretur: Quemadmodum agitata ventis aqua, astantis hominis effigiem, vel quod turbida sit, omnino non ostendit; vel, si limpida est, non membra omnia trunco hærentia, sed seorsim quasi concisa & dispersa repræsentat: ita etiam hominis animum, qui inter contemplandum contrariis perturbationum flatibus conflictetur, aut affectibus desideriisque commotus rapiatur, negabat, ad imaginem Dei referendam, aut ullam tantæ majestatis quam considerat, similitudinem arripiendam, ullo modo aptum aut rite præparatum esse.

[151] Dato orandi signo, quanta maxima poterat reverentia, ante suum paupertinum oratorium procidebat in genua; tantaque industria in mente, ne quam in aliam curam dilaberetur arcenda evigilabat, [cœpteque insistere,] ut hujus gratia ne spuendi quidem nenessitati parere sustineret. Totum se dabat cogitationi eorum quæ ad meditandum erant proposita; & confluente præ vehementi contentione mentis ad superiora vitali spiritu ac sanguine, ima membra tanta debilitas & frigus occupabat, ut finita oratione pedibus nequiret consistere. Accidebat etiam non raro, ut postquam ab ea surrexerat, alienata aliquamdiu a sensibus mente, ne locum quidem in quo constiterat agnosceret: quod tum præcipue usuveniebat, cum illa Deo attributa elogia, bonitatem, providentiam, amorem adversus homines, & horum omnium imprimis infinitatem, collustrabat animo: tunc enim longius abducebatur a sensibus. Inter precandum tantam habebat lacrymarum facultatem, ac tam large eas funditabat; [non sine lacrymis,] ut necesse fuerit Præsides, metu ne ex hac copia caput atque oculi detrimentum caperent, aliquam eas inhibendi viam inire: verum nullo umquam remedio profectum est.

[152] Admirabilius vero est, cujus tum alii ejus Confessionum arbitri, [& citra ullam distractionem:] tum Bellarminus Cardinalis est testis, quod ab instituta oratione numquam fere ejus animus aberrare sit solitus; quod quam sit eximium Dei munus, facile quilibet, ex eo quod ipse inter orandum experitur, assequetur. Hanc tam certam mentis in res sacras intendendæ potestatem, non sola Dei gratia consecutus erat; sed ex eo præterea, quod longinqua meditatione atque usu, vim animi, qua remota etiam in se comprehendit atque cogitatione depingit, usque adeo pronam obedientemque sibi fecerat, ut nullius, nisi quod commodum esset, veniret in mentem. In ea vero cogitatione quam suscepisset, tam valde, quoties lubebat, configebat animum, ut eorum quæ ab aliis dicerentur aut fierent, sensum nullum caperet, neque exinde ab ulla re ipsi, avertendæ mentis periculum erat. Etsi in domo tironum quotidie, atque ad idem prope exemplum in collegiis, conclavia omnia lustrentur, quo exploratum sit, omnesne statis horis precibus vacent; tamen, quamdiu in Religione vixit, numquam ad se quemquam inspiciendi gratia venisse sensit: quod sane, quam id temporis remotus a sensu & commentando astrictus fuerit, notabile signum est.

[153] Lege sancitum est, ut quivis de Societate, cum ineunte tirocinii tempore, tum reliqua ætate, sexto quoque mense, non delicta modo, [ut de se ipse fassus] sed dona etiam, gratiam, virtutes haustas divinitus, omnia denique conscientiæ arcana Præsidi suo patefaciat: nimirum ut ille, cujus est ceteros consiliis suis gubernare, de omnibus edoctus, finem & modum transeuntes, excessum paterne dedoceat; incautos fraudibus, quarum in arctiore vita frequens occasio est, liberet; omnibus denique suæ fidei creditis, ad progressiones in perfecta vivendi ratione faciendas, viam muniat. Hoc vero est, unde complures beati Aloysii virtutes patuerunt: studio siquidem parendi legi, atque ex majorum præscripto dirigendi sui, mirifico candore & sinceritate Superioribus suis & melioris vitæ parentibus, quid in suo pectore agitaretur a Deo, detegebat. Id adeo diligenter observandum est, ne cuiquam mirum videatur, [in reddenda conscientiæ ratione.] quod complures virtutes suas prodiderit: huc enim ipsum, ceteroqui minimum de se loqui solitum, majoribus legique obediendi studium adigebat. Cum ergo quondam Rectori interiorem animi sui notam patefaceret, percunctanti, ecquid inter orandum cogitatione interdum ad alias res abstraheretur; respondit ingenue: Si cogitationes omnes alienæ, quæ suam sex illis mensibus umquam precantis, meditantis, in conscientiam inquirentis, mentem remoratæ essent, in unum cogerentur; eam omnem moram, spatium quo Salutatio Angelica recitari posset, non æquaturum.

[154] In orationibus, quæ pronuntiationem desiderant, major ei difficultas erat: non quidem, quod inter eas quidquam aliud tractaret animo, sed quod minus expedite & apposite psalmorum, [nec tamen vocales negligebat preces;] aut aliorum quæ recitabat, sententiam assequeretur. Itaque sibi tum evenire ajebat, quod homini pro obseratis foribus stanti, qui neque ingredi possit, neque alio digredi velit. Ceteroquin, in hoc etiam precandi genere, vehementi rerum cælestium sensu ac voluptate affluebat: præcipue in legendis psalmis, e quibus pios animi affectus, quorum uberem illi segetem præstant, induebat: qui quidem interdum tam erant incitati, ut ægre & vi, nonnulla verba proferret. Itaque quando pro sua illi pietate, tirocinii tempore, preces Canonicas Sacerdotum more recitandi consuetudo erat, Matutinis minimum horam totam tribuebat. Quod ad meditationis materiam, [meditandæ Passioni Christi multum afficiebatur;] in consideratione suppliciorum ac cædis Christi Domini plurimum acquiescebat, divinasque ex ea jucunditates capiebat. Ejusdem memoriam quotidie refricabat quadam brevi Antiphona, sub meridiem pronuntianda, & de Christo crucifixo cogitando. Quod ille tam liquido pietatis sensu intentoque animo faciebat, ut se quotidie manifesto, temporis illius quod feria sexta sanctioris hebdomadæ colitur, sanctitatem præ oculis habere, diceret. Quantum ex sacræ Eucharistiæ meditatione animi solatiique cælesti hauriret, jam supra dictum est.

[155] Sanctos Angelos, ac præcipue Tutelarem suum, [& Angelicæ nuturæ considerandæ.] singulari quadam observantia colebat & jucunde speculabatur. Quo tempore, quam Deus illustres, de his liberis ab omni concretione mentibus, ejus animo sententias subjiceret, testis est prolixa illa juxta ac elegans meditatio de Angelis, quam P. Vincentius Brunus in alteram partem suarum meditationum retulit; & Andreas Victorellus Doctor, in eruditis suis libris, de custodia Angelorum, non sine laude citavit: quæ quidem tota, sive verba spectes, seu sententiam, est B. Aloysii partus. Narravit enim ipse P. Vincentius, se, qui non esset nescius illum sanctos Angelos præcipua pietate complecti, negotium de industria dedisse, ut quid de iis sentiret, scriptum faceret. Est penes me scheda B. Aloysii manu, nuper inter alias reperta, in qua seorsim de Angelis hæc annotat: “Officia pietatis erga Angelos generatim. Finges animo, te novem Angelorum choris Deum comprecantibus, & hymnum illum (Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis miserere nobis) canentibus mixtum esse; quem proinde hymnum tu quoque novies iterabis, & cum illorum precibus tuas conjunges. Angelo custodi tuo ter imprimis quotidie tui curam commendabis, mane & vesperi recitando precem (Angele Dei) atque interdiu, cum in ædem sacram circum aras supplicatum te confers. Persuasum habe, perinde te Angeli ductum sequi oportere, atque cæcum quempiam, qui viarum discrimina ignorans, ejus, qui baculo gressum ipsius regit, providentiæ in omnibus confidit” Hæc ipse.

[156] Denique verissime mihi videor confirmare posse, vitam ejus Religiosam, perpetuam quamdam orationem fuisse. [Vita ejus videbatur esse jugis oratio,] Siquidem tot jam annorum orandi mentemque a sensibilibus abducendi usu, ejusmodi erat habitum consecutus; ut ubi ubi esset, quidquid rerum gereret, animus illi potius in iis esset, quæ mente tantum, quam quæ etiam sensu usurpantur. Quid quod in eum jam statum devenerat, ut vix ipsis sensibus, puta, oculis ad videndum, auribus ad audiendum uteretur; adeo se totum ab illis ad interiora converterat; in his solis acquiescebat; hæc in oblectamentis habebat; ab his si quæ illum cujuslibet utilitatis ratio distraxisset, omnibus licet quæ res posceret tentatis, tamen parem animo molestiam capiebat, atque si aliquod ei membrum luxatum esset. Quamobrem nihil erat ei proclivius, quam totum diem, [cum facillime mentem elevaret in Deum,] inter medias mentis vel corporis occupationes Deo cogitatione devinctum esse, animumque collectum atque hoc agentem retinere; nihil difficilius, quam eumdem dissipare. Certe quondam fassus est ipse, quantam aliis videatur difficultatem, ut ipsi prædicant, habere, mentem in Deo defigere; haud minorem sibi esse in avocanda: quamdiu enim sibi ipsi imperare conabatur, ne de Deo cogitaret; vehementi vi conflictabatur, cum necessario secum ipse dimicaret: qua dimicationis vi atque impetu majorem valetudinis jacturam, quam ipsa continua Dei consideratione faciebat. Interdiu, ne districto quidem maxime occupationibus Deus illabi, & cor uberrimis delectationibus perfundere abstinebat; neque sane brevibus, sed quæ interdum amplius horam tenebant: [ultro dulciter affluentem.] quæ quidem ita complebant animum, ut in corpus redundantes, cælesti quodam illud ardore succenderent, quem satis ipso vultus rubore prodebat. Nonnumquam vero cor illi ea flamma correptum, tam crebro & concitato motu palpitabat, atque emicabat in pectus, ut exsilire velle diceres.

[157] Hæc tot interna gaudia, quibus ejus mens pascebatur, adeo omnem corporis curam exemerant, ut magis ac magis indies debilitaretur extenuareturque; & capitis dolor, quem lenitum oportebat, ingravesceret. Cum ergo Præsides, [Hanc assiduitatem jussus moderari,] qui eum regebant, animadverterent fieri non posse, ut in tanta contentione animi diu viveret, præsertim valetudine jam pridem voluntariis afflictationibus perturbata; omnis ei jejunii, abstinentiæ, flagelli, ceterarumque severiorum pœnarum usu interdixerunt: deinde somni tempus produxerunt, orationis contraxerunt, adempta primum dimidiata, ac postmodum tota etiam hora; vetita insuper frequenti brevium precum, quibus negotia dispungere mos est, consuetudine; ac denique denuntiato, quo minus temporis precando consumeret, hoc propius ad majorum voluntatem accessurum. Ad hæc, quo quam longissime abesset a meditationibus animi, variis eum manuum operibus distinere studuerunt; ac denique crebris monitis auctores esse, ut quo sanitatis tuendæ causa diligentius sibi temperaret, hoc magis se e Dei gloria facere crederet.

[158] Neque vero magni negotii fuit eum, qui multo obedientissimus atque ad omnia paratissimus erat, in hanc mentem impellere ac pro arbitrio fingere. Id ut liquido ostenderet, hic casus tulit. [imo prorsus ab oratione cessare,] Induxerat eum quidam Pater in spem a Patre Generali impetrandi, ut ei quotidie (quod, ut diximus, a Magistro tironum vetitum erat) horam meditando transmittere liceret. Ipse, cum hujus se licentiæ avidiorem sentiret, ac metueret, ne, ea non impetrata, commoveretur, ratus hunc animi impetum, & moderationi atque æquitati animi, quam subjecti majoribus præstare debeant, & mandato quod habebat, adversari; dedit operam sedulo, ut eum ex animo tolleret, seque ad pristinam tranquillitatem & quasi æquilibritatem revocaret. Id unum, illum pungebat, quod non satis videbat, quinam Superiorum imperium facere posset. Siquidem etsi laborabat, ut mentem suam de rerum divinarum cogitatione deflecteret; furtim tamen atque ex improviso in eam redibat ac resorbebatur. Nempe, quemadmodum lapis medium mundi locum petit: sic ejus animus, quasi insita quadam vi in Deo acquiesceret, [id sibi difficilius multo esse fatetur;] ab eo vi divulsus, eodem, velut ad centrum suum rapiebatur. Quondam ergo animi anxius, quod Superiorum voluntati obsequi non posset, Sacerdoti, quocum illi interior usus erat, confidenter: Equidem, inquit, quid agam nescio. Vetat me P. Rector orationi vacare, ne contentione mentis caput lædam; at ego gravius fatigor ac torqueor, dum a Dei cogitatione animum sevocare studeo, quam si assiduo in eam coner intendere: quod quidem usu in naturam quodammodo transiit, neque jam labor sed requies & solatium est. Enitar tamen, ut quod mihi imperatur, quam optime licebit, perficiam. Ubi sibi omne orationis genus interdictum vidit, ejus loco creberrime in templi odeum asscendere, sanctissimæ Eucharistiæ adorandæ. Ibi simul acciderat in genua, confestim surgere; ac ne qua cogitatione a sensibus abriperetur in Deum distinereturve, inde se curriculo proripere. Verum hac diligentia parum proficiebat: quo enim obediendi amore magis insistebat fugere, [cum ad id opus esset vehementi renisu.] hoc Deus illum acrius consequi, suique copiam illi facere, & pectus illustrationibus deliciisque cælestibus totum permulcere. Quas ille sentiens, ne Superiorum mandata frangeret, recusabat scilicet; submissoque animo Deum alloquens; Recede a me, Domine, ajebat, recede a me. Non mediocris item illi negotii erat, sensus corporis ad sua munera fungenda convertere: simul enim mens ejus in Deum rapiebatur, neque oculorum, neque aurium compos erat. Per hanc sanctimoniam excelsitatemque virtutis, usque ad exeuntem Octobrem anni MDLXXXVI in tironum domo, ad ædem S. Andreæ versatus est, summa cum admiratione Præsidum, qui ejus animum dirigebant, & singulari fructu progressioneque æqualium; qui, ut ejus verbis meliores quotidie fierent & exemplis, certatim ejus consuetudinem appetebant. a

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Huc usque multa de primo tirocinii anno, rebusque ibi ab Aloysio gestis. Eodem refero, quæ qui tunc socii ejus fuerunt, dedere testimonia; quorum primus sit R. P. Decius Striverius, Præpositus provinciæ Venetæ Societatis Jesu, supra memoratus, testis Castell. XIX. Ego, inquit, multoties cum Aloysio, dum fuimus novitii, simul ivimus per vias & compita Romanæ urbis, instructuri rudes atque agrestes homines doctrina christiana, & sæpe concessimus ea de causa in forum, [Varia primo tirocinii anno] quod Montanarium appellatur; in quod festis diebus tum pauperes urbici, tum villici rudes, concurrunt innumerabiles. Inter illos vidi Aloysium, capita fidei nostræ explicantem multo fervore, eosque ad dignos pœnitentiæ fructus faciendos extimulantem: ac vidi, eum plurimos inde deducere ad domum Professorum Societatis nostræ, ad instituendam peccatorum suorum confessionem. Vidi quoque duas ejusdem conciones, quarum unam dixit super mensam in triclinio tirocinii, alteram in collegii Romani; in utraque singularem commonstrans animi sui, a sancto Spiritu inflammati ardorem, cum plurima utilitate mea & aliorum auditorum.

Memor quoque sum, quod una novitii adivimus nosocomium S. Mariæ de Consolatione, morbidis ibi operam nostram collaturi: & ipse suam conferebat semper magna caritate ac animarum zelo. Inter eundum autem ad prædictum locum, audivi aliquando ac didici ab ipso, quo oporteat animo adire & infirmis ibi servire: videlicet cogitandum esse, porrigi nobis a beatissima Virgine Maria Christum filium suum, Dominum nostrum, multis plagis concisum, ut eum curemus. Ita quidem ipse animo præmunitus erat ad opus: contigit tamen aliquando, nos in eodem valetudinario incidere in lectum infirmi, cujus lodices sanguine ac tabo sordebant fœdum in modum. Eo conspectu Aloysius primum impallescere, mox inflammari ac toto mutari vultu. Quamobrem sinistri quidpiam ominatus, monui & exhortatus eum fui, ut alio conversus, mihi soli lectum istum permitteret curandum. Verum se, & innatam sensibus rebellionem, ad conspectum lodicis istius suscitatam, vincere cupidus; facere porro mecum perrexit quod cœperat, ac perfecit. Rogatus a me postea, unde ei nata fuisset nec opinata illa vultus perturbatio; respondit, alias se viso sanguine pati deliquium animi solere. Tunc tamen revera passus non fuit, propter exercitam ibi (uti ego quidem pie existimo) caritatem, ac studium refrenandi impetum naturæ.

Neque minus præstitit officii & caritatis suis in Religioso tirocinio sociis. Hos quippe, ubi ferebat occasio, conabatur publice ac privatim, verbis atque exemplis, stimulare magno zelo ad id quod melius est, atque ad amorem perfectionis & omnimodæ sanctitatis. [præclare gesta.] Creberrime obibat per domum abjecta ministeria, eoque libentiori animo, quo erant abjectiora: qualia sunt, portare sportulas, pauperibus erogandas, in longa pertica & conspectu secularium hominum; lavare in culina scutellas, cacabos, & alia vasa; detergere scopis aranearum telas; mundare lucernas ad publicum usum dispositas; agere crebro ac libenter cum laicis Fratribus, atque inter illos rudioribus; optare & quærere res, quæ ad usum necessaria sunt, in cubiculo, lecto, vestitu, maxime viles.

Ad paupertatem Aloysii quod attinet, quando in tirocinium venit, aliud non portavit, quam Breviarium unum, atque unam e tela imaginem Christi in cruce confixi: quam tamen paulo post etiam tulit voluntate sua ad Superiorem, quo perfectius pauper foret. Illud quoque addam, quod in eodem tirocinio contigit. Obtinuerat a moderatore facultatem sic jejunandi, nescio nunc cujus festi pervigilio, ut præter panem & aquam nil gustaret. Interea dum cœnatur, animum advertit Moderator, perparce manducare Aloysium. Igitur triclinio post gratiarum actionem egressus, ipsum ad se vocatum jubet eodem redire, alteri mensæ etiam accumbere, ac totum quod sibi apponeretur manducare. Fecit continuo jussa Aloysius magna animi submissione, & manducavit quantum feriis esurialibus solet Nostris ministrari. Post hæc venit cum reliquis sociis ad communem novitiorum stationem, quæ animi laxandi causa post mensam habetur; & ego ei joco dixi; Carissimus Frater noster Aloysius bellum invenit modum manducandi parum in prima mensa, quo duplum manducet in secunda. Et ille, modesto ac subridente vultu; Quid agas Frater? Ut jumentum factus sum apud te: dicto illo insinuare volens, fecisse se ex imperio obedientiæ quod fecit.

Fuit quoque Tibure Aloysius, hoc ipso primo tirocinii anno, uti indicat testimonium Castellionense XVII, illustris Dominæ Seraphinæ Mancinæ, ita deponentis: Ego cognovi B. Aloysium ab annis circiter XX Tibure, admodum adolescentem, sed in Societatem Jesu jam tum adscriptum; vidique illum in ejusdem Societatis ecclesia, cum multa pietatis demonstratione, sacram Synaxin obire. Atque ex illo tempore audivi, passim dici, sanctum esse: & vero, tametsi id nemo unus mihi dixisset, nihilominus per me ipsam id didicissem: quia totus exterior homo spirabat sanctimoniam, significabatque pulcritudinem animæ ejus, ac intuentibus in ipsum excitabat nescio quem devotionis sensum.

CAPUT IV.
Cum Tirocinii sui Magistro Neapolim profectus, rara virtutis exempla ibi dat.

XII

[159] Quo tempore B. Aloysius Romæ, in Quirinali monte, [P. Piscator Tironum magister,] in Tironum domo, ad ædem S. Andreæ, religionis suæ tirocinium ponebat; administrabat eam domum & tirones probabat P. Joannes Baptista Piscator, Novariensis, admirabili sanctitate vir, & in excellenti Philosophiæ Christianæ gradu positus; cui raræ cujusdam virtutis ac bonitatis tot alumni, atque in diviniore vita filii, qui tanto magistro ac duce gloriantur, certum testimonium tribuunt. Erat hic divinitus fortunatus vir, in corpore suo, assidua abstinentia, crebris jejuniis, asperrimis ciliciis & flagris, diuturnisque vigiliis macerando perquam rigidus. Quæ etsi clam maxime omnibus facere studeret, fieri tamen non poterat, ut tot filios suos, [magnæ sanctimoniæ vir,] qui intentis observandi & æmulandi studio in illum oculis inhiabant, omnino falleret. Dum sederet, staret, ingrederetur, ad eum modum vestes, vultum, totum exteriorem habitum conformabat, ut illustre quoddam modestiæ specimen appareret. Vultus ei, jucunde semper serenus; os, ad modicum placidumque risum compositum, qui turbatum aspicientis animum pacare posset. Nullo umquam ille casu, sive læto, sive sinistro, colorem mutasse visus est; numquam vultus tranquillitatem posuisse; numquam tristitia contractus, numquam inani hilaritate elatus. Idem ubique tenor, index edomitorum affectuum, & pacis tranquillitatisque internæ, qua assiduo fruebatur; unde ne minimum quidem impatientis aut iracundi animi signum existeret. Seipsum, quantum neminem quemquam, despicatui ducere, humillime de seipso sentire, quidquid ageret pro vili se gerere. Incredibile memoratu, quanto precandi studio flagraret: quantum vero in eo, Dei beneficio, valeret, illud est argumento, quod aliquando nocte, cum ceteri quietem caperent, in tironum exedra repertus sit orationi intentus, cum e terra aliquot palmorum intervallo divina vi sublatus, penderet in aëre. Id quod mihi Pater, qui in illo munere ei successit, testificatus est; & in litteris Societatis anni MDXCI, typis mandatum est; in quibus, ubi de Collegio Neapolitano agitur, complures hujus viri virtutes celebrantur.

[160] Observabat perquam studiose præcepta religiose vivendi, [antiquis. Ascetis comparandus,] quæ a S. Basilio sunt tradita. Collationum Joannis Cassiani Abbatis tanto studio ducebatur, ut eas prope totas memoria teneret: incumbebat vero toto animo ad ea, quæ a veteribus illis Patribus, sanctitate conspicuis, præcepta esse legebat, factis singillatim persequenda. In verbis supra quam credibile est consideratus & parcus: itaque nullum umquam ejus verbum quemquam læsit, nullum non recti exempli fuit. In congressionibus nihil illo dulcius. Sermonem argute dictis & leporibus, intra religiosum modum condiebat, de quibus erat omnibus mirifice amabilis. In pauperes, qui mendicato victitant, atque imprimis quos pudor detinet, tanta misericordia, ut iis tegendis, suum sibi vestitum detraxisse legatur. Jam vero in gubernandis subditis, severitatem facilitas temperabat; & gravitati affabilitatem honorisque contemptum admirabili arte jungebat. Ita venerationi omnibus erat, nemini molestiæ. Ardebat caritate in omnes: tironum vero ea cura & solicitudo, ut singulorum pater, mater, nutrix audire posset. Illorum errata sedato & æquo animo tantisper tolerare, dum in eorum mentes paulatim meliorem, quemadmodum destinabat, induceret formam. Nullius vitii aut delicti causa cuiquam acerbus esse; non offensum incensumque animum, non pristinam de reo opinionem mutatam, non severius aliquod de eo factum reconditumque animo judicium significare: quin potius, non sine egregiis benevolentiæ notis, admonere suaviter; interdum modico risu, quo admoniti verecundiam sublevaret, ostenderetque errorem non tanti sibi videri. Ad hæc addere animos, solari; neminem, nisi aut alloquio levatum, aut hortatione excitatum, ab se dimittere. Facilitate quadam plena caritatis, tot diversis ingeniis servire, ut in eum caderet illud: Omnibus omnia factus sum, ut omnes Christo lucrifaciam. [1. Cor. 9.] Siquidem satis gnarus, ægre omnes eadem semita duci; cuilibet, prout ejus ferebat valetudo vel indoles, iter ad fastigium virtutis monstrabat.

[161] Nolebat suos in quadam supervacanea compositione externa corporis (quam plerique, vix egressi tirocinium, deponunt) studium suum omne conterere: sed auctor erat, [ac solidi spiritus.] eam ut modestiam induerent, quæ tota vita comitari Religiosum debet; deinde solidarum virtutum & despicientiæ sui ipsorum fundamenta jacerent. Optabat tirones, eos inter se, qui religiosiores jam essent, revereri, atque ut merebantur æstimare; dicere quoque solitus, tantum interesse inter tirones, & eos qui jam in collegiis bonis artibus operentur; quantum inter eos qui prima litterarum elementa condiscant, & qui Philosophorum doctrinas attigerint. Cum aliquot Sociorum centuriis, qui suum illi tirocinium approbarunt, consuetudo mihi fuit; quorum omnium magnam sanctimoniæ ejus opinionem esse comperi, plenumque laudis de gubernandi ratione judicium. Nimirum summam adversus unumquemlibet caritatem, mansuetudinem, [& affectu erga omnes æquabili,] facilitatem adhibebat; & (quod majoris etiam refert) usque eo eodem omnes ordine agebat, ut singuli unice ab eo se diligi crederent, neque suspicari possent, quemquam aut pluris fieri aut amari vehementius: quapropter impense redamabatur, magnaque fiducia, in quavis necessitate, perfugium omnibus erat. Tironibus religiosæ vitæ rationem, potius exemplo, quam verbis hortatuque tradebat: quippe nihil injungebat aliis, quod non ipse prior implesset; neque commisit aliquando, ut a quoquam ab ullo officiorum genere, quamvis minimo, declinasse notari posset. Et sermonibus, & litterarum monumentis, [atque etiam miraculis clarus,] multa de illo miraculis similia feruntur: ut quod incendium, in quo restinguendo multi mortales aquam operamque perdiderant, solo suo conspectu sopiverit; quod subjectorum suorum absentium facta intuendi, & secreta pectoris penitusque cogitationes perspiciendi vim divinitus habuerit: cujus rei non pauca exempla, quæ Romæ ac Neapoli evenerunt, a gravissimis Patribus hodieque commemorantur.

[162] Jam inde ab anno MDLXXXII fama est, dum valida quotidiani victus inopia tironum domum premente, ipse abditus in cubiculum, ejus levationem a Deo precibus exposceret; ad fores venisse Angelum juvenili specie; & cum ad se accersito certam pecuniam, qua instanti penuriæ subveniret, in manus dedisset, evestigio ex oculis evanuisse. Harum rerum gratia in maxima apud omnes erat sanctitatis gloria. Ergo ipse Neapoli, [ubi tum Rector erat]; cum mox profecturus e vita, sacrum Viaticum accepisset, ex astantium mentibus (qui in illo excessu, in ejus quem in Sanctorum numero ducebant, dicta factaque intenti erant) hanc opinionem evellere conatus est. [& denique cum opinione sanctitatis mortuus est.] Verum quanto ille excellentiam sanctitatis suæ dissimulare contendit; tanto ejus insignis modestia despicientiaque gloriæ, edito, in ipso e terris ad cælos migraturi procinctu, tam illustri ejus exemplo, magis eluxit. Hunc Patrem, tam carum Deo, præcipua reverentia atque amore observabat Aloysius, non solum quod Superior esset, cujus gratia velut Dei Vicarium habebat; verum etiam quod eum tot ornatum virtutibus, omnibusque religionis numeris perfectum ac perpolitum videret; atque in ejus vitam sicuti speculum intuens, exemplum ab eo sumebat. Itaque dicta factaque ejus omnia avide notabat, & corrigi ab eo atque erudiri studens, cum eo de interiore omni animi sui statu consilium habebat. Patri vero vicissim volupe erat, in Aloysii, cujus mentem insigniter puram, ad accipiendas rerum cælestium disciplinas appositissimam, & virtutibus dotibusque divinis refertam esse sentiebat, familiaritate versari: quas quidem virtutes ac dotes, si illi prius commendare posteritati licuisset, quam fato fungeretur, sane multo plura de B. Aloysio, quæ nunc latent, sciremus.

XIII

[163] Cum ergo, sub autumnum anni MDLXXXVI, hic Pater morbo tentatus, [Cum valetudinis causa Neapolim mitteretur,] sanguinem spuisset; ac Præpositus Generalis, spe valetudinis restituendæ, Neapolim eum mittere statuisset; sciscitatus est, ut fit, Aloysium; Velletne secum proficisci Neapolim? Cui Aloysius, aliud nihil præterea cogitans; se vero libenter, respondit. Ubi deinde tempus advenit, ut se Pater Roma moveret, placuit Patri Generali ut tres tirones, quorum esset infirma maxime valetudo, secum duceret; experiendi causa, an mutato cælo melius illis fieri posset. In his fuit Aloysius noster, cujus gravibus capitis doloribus remedium quærebatur a. Cognito proficiscendum sibi esse, angi animo cœpit, quod vereretur, ne simpliciter affirmando, se libenter Patri comitaturum, aliquid momenti ad id decernendum attulisset. Oportebat enim, inquit, respondere, in Præsidum potestate futurum, neque ullum eo inclinantis aut abhorrentis animi signum dare; tametsi Patrem Generalem non ejus dictum, sed valetudinis quam afflictam videbat ratio permoverat. Quocirca Aloysio visum est, non solum nulla in re deinceps in alteram se partem propensiorem agere, verum aliis etiam auctor esse, ne quidquam velle se aut nolle, [comitari jussus Aloysius,] dicerent; sed æquabili ad omnia animo, e Superiorum auctoritate penderent: exposita etiam compluribus religione, quæ sibi injecta esset, confirmavit permolestum menti suæ esse, quidquam ad arbitrium suum facere. At ubi iter decretum esse constitit, vehementer scilicet sibi de tali comitatu gavisus, cuidam e sodalibus dixit, sibi hoc iter gratum futurum, quod e Patris Piscatoris dictis ac factis rationem discere percuperet, qua hominibus Societatis iter instituendum esset.

[164] Discesserunt Roma VI Kalendas Novembres ejusdem anni. Postquam eo ventum est, ubi jam e conspectu recedebat Roma, ad eam conversus Aloysius, Antiphonam (Petrus Apostolus & Paulus Doctor gentium) atque orationem de iis Apostolis (Deus cujus dextera) insigni amoris & pietatis sensu recitavit. P. Piscator, [multum ex ejus consortio proficit] quod sanguinem vomuisset, de medicorum consilio lectica vehebatur. Ei cum e tribus tironibus unum socium accedere, reliquos duos equitare oporteret; Aloysius, quoad licuit, alteri comitum lectica cedere conatus est, fructum assiduæ multoque jucundissimæ cum suo religiose vivendi magistro consuetudinis, suo in illos officio posthabens. Verum ceteri, quod ei, quippe incommodiore utenti valetudine, hoc allevamento opus esse judicarent, alium neminem lecticam subire sunt passi. At ipse in illa commoditate rationem excogitavit, qua sibi molestiam faceret: nam cum togam suam in pilæ modum convolvisset, eique insedisset, haud paulo incommodius lectica quam equo vectus est. Iter omne, recitandis una cum Patre canonicis precibus, [per iter.] longisque de divinis rebus collocutionibus consumpsit. In iis multa ex eo sciscitabatur, ac præceptis pie vivendi præclarisque sententiis, quas ex eo eliciebat, quam plurimis pectus suum imbui studebat. Et Pater, non ignarus in fœcundo se solo sementem facere, haud gravate se illi indicabat; tradebatque cælestis Philosophiæ mysteria atque usum, quem tot annis, dum tirones erudivit, erat assecutus. In diversoriis omni industria id agebat, ut opportuniora omnia sociis concederet, incredibili in eos amore & obsequio, sibi vero deterrimum quodque sumeret. Itinere peracto, comitibus confirmavit, plus se paucis illis diebus, familiariter agendo, longosque sermones cum Patre serendo, ejusque facta omnia ac morem cum seculo deditis hominibus versandi, observando, quam multos menses in tironum domo desidendo, profecisse.

[165] Neapolim attigerunt Kalendis Novembribus, quo tempore, [Illuc appulsus,] cum a gymnasii magistris litterarum studia repeterentur, visum est Præsidibus, uti Aloysius, post aliquantum quietis, supremæ Philosophiæ parti, quæ Metaphysica dicitur, studeret; nam priores duas jam ante perdidicerat, uti dictum est supra, quam seculi res abjiceret: atque ille toto se animo ad imperata facienda contulit. Qui eo tempore collegium moderabatur vir, se ipse aspere duriterque tractare solitus, ubi hunc adolescentem eodem studio teneri comperit, lætatus sane est; eique exultanti, ac se fortunatum jam prædicanti, aliquanto crebriorem harum rerum, quam adhuc Romæ factum esset, potestatem facere cœpit. Neapoli eximia in eo modestia, prudentia, contemnendi sui, [magnæ est ædificationi,] majoribusque obsequendi, atque adeo omnis sanctimoniæ amor enituit: neque quisquam de eo mentionem faciebat, quin quanti virtutem ejus faceret, ostenderet. Ejus certe in Metaphysica Magister, [P. Joannes Camerota,] cum de ipsius actis nuper in Neapolitana diœcesi cognosceretur, his de eo verbis testimonium dixit: “B. Aloysius, bene mihi cognitus, atque homo de se perquam submisse sentiens, suique contemptor esse visus est. Decedere omnibus, nullum cujusquam despicationem tolerandi momentum præterire; supra quam credibile est, severe in seipsum animadvertere; in pietatis officiis, in precibus, in Dei consuetudine multus esse; religionis observantissimus nitoris conscientiæ amans, ut qui maxime. Accedebat ad vitæ laudem ingenium acre atque illustre, sed quod ab omni insolentia & appetitu laudis abesset. Quas quidem res eo compertas habeo, quod eum, dum Neapoli me audiret, egregium ac perpetuum harum artium specimen dedisse, non de aliis modo cognovi, sed ipse etiam oculis usurpavi meis. Itaque pro ejus præclare factis, magna sane erat cum mea, tum ceteri collegii Neapolitani, de ejus virtute & sanctitate opinio. Ante alios vero P. Joannes Baptista Piscator, spectata animi vi atque innocentia vitæ vir; qui dum vivebat, Aloysium primus in religiosa palæstra exercuit, atque ejus Pœnitentiæ sacra procuravit, excellenter de ejusdem sanctimonia sensit; atque in quibusdam sermonibus, quos mecum habuit, inusitatam se quamdam in eo sanctitatem animadvertere ostendit.” Hæc ejus Magister.

[166] Alii, qui eodem temporis spatio in eo collegio degebant, aliis tabulis testati sunt, eum Neapoli dedisse operam, [latendi studiosus:] ut ignotus esset; in administrorum rei domesticæ familiaritatem crebro se dedisse; suorumque natalium splendorem, quoad licuit, dissimulare & obtegere conatum esse. Igitur cum allatum esset, Gonzagam Patriarcham in Purpuratorum Patrum concilium adscriptum esse, nihilo magis commoveri visus est, quam si ejus nihil interesset: & tamen super consanguinitatem, sat constat eum virum, quod in muniendo ad Religionem aditu operam sibi navasset, præcipuo illi in amore fuisse. Collocarant Aloysium Præsides in ea parte ædium, quæ tironibus erat attributa, in cubiculo multo omnium laxissimo, una cum pluribus contubernalibus: scilicet ut præclaris ejus virtutum exemplis quamplurimi proficerent. Quia vero noctu fatigabatur insomnia, opus fuit nocturni somni jacturam matutino compensare: [præter mentem Superiorum] verum sodales ceteri, quibus ante lucem surgendum erat, impedimento erant, ne vel tum quidem condormisceret. Quo cum Præsides ejus valetudinem lædi sentirent, eum solum in quodam cubiculo esse voluerunt, quod opportunius capiendo somno credebant. Sed nimirum suberat illud amplo conclavi, qua cum ad complura cubicula, in quibus habitabatur, transitus esset, scilicet id in quo Aloysius quiescebat, prope continuo nunc horum, nunc illorum ultro citroque commeantium strepitu personabat; longeque minus erat ad id, quod quærebatur, quam prius illud appositum. Ea re comperta Deo gratias agebat, hancque quiddam adversi perferendi occasionem ita accipiebat, ut in beneficiis numeraret.

[167] Et vero sic habendum esse vel ex eo liquet; quod etsi omni vigilantia in ejus curam Præsides intenderent, [plura incommoda patitur,] non pauca tamen in eo collegio evenisse non sine admiratione non nulli observarunt, præter morem quidem, sed quæ merito divinæ providentiæ ejus studio obsequendi, ac subinde bene de se merendi, cælestisque coronæ potiundæ materiem suggerenti, accepta ferenda sint. Ut cum foras aliquando prodiit toga, inusitatum in modum brevi; ac non modo attrita & lacera, sed etiam ita obsoleta, ut jam prope nihil pristini coloris obtineret. Eam Præsides, decori servandi causa, quemvis alium ponere jussissent, & in hoc ne advertisse quidem videbantur: [quamvis tamen ipse possit eam suo genio petiisse a Superioribus; & hi, quo ei gratificarentur, concessisse.] Deinde sæpenumero eadem hieme evenit, ut una cum ceteris sodalibus ad Professorum ædem, Vespertinas preces cantatum, cælo pluvio turbidoque itaret: quando collegii Ministrum, qui in vestibulo unumquemque observans, alios, qui non item atque ipse infirma valetudine erant, in cubiculum se recipere jussos, pedem efferre vetabat; de hoc (ut apparet) cogitationem suscipere, & (quod si venisset in mentem, procul dubio fecisset) domi tenere fugiebat.

[168] Ad hoc, etsi in Neapolitano collegio adversus ægros cura & caritas, quanta in nullo usquam Societatis domicilio, adhiberi solet; fuit tamen, [Deo id ipsi indulgente.] cum Aloysius simul erysipelate & febri (quibus ipsum mensem conflictatus est) laborans, quamvis minime socordi valetudinario uteretur, totam noctem lecticario linteo careret: quod equidem nulli umquam in collegio Societatis ægro usuvenisse persuasum habeo; in hoc vero, quo illi gratum faceret, Deum tulisse. Eum morbum, tametsi cum gravissimis iisque continuis doloribus conjunctus esset, mirum quantum patienter & sereno semper vultu sustinuit, atque in sermonibus, cum iis qui ad eum visebant, facilem submissumque se in primis gerebat. Ubi ex eo confirmatus est, comperto illud cælum minus facere ad ejus valetudinem, ac præterea dolores capitis indies ingravescere; Præpositi Generalis voluntate, cum semiannum Neapoli versatus esset, inde Romam versus iter ingressus est, VIII Idus Maii, anno MDLXXXVII.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

De hoc itinere & commoratione Neapolitana, ita testis Castell. VI: Scio Aloysium, [Neapoli semestre commoratus] quod Romæ minus recte valeret, Neapolim fuisse missum cum P. Joanne Baptista Piscatore, experturum istud cælum, an magis sibi conduceret quam Romanum. Cum vero nihilo sibi salubrius comperisset, post semestre spatium rediit Romam anno MDLXXXVII mense Majo. Scio autem hæc, quia habitavi Romæ, quando abiit ac reversus est: atque ipse ei, quæ ad iter necessaria erant, paravi.

Gesta ejus Neapoli solus fere testatur in processibus in specie fabricatis P. Vincentius Filliuccius, vir celebri nomine, ac testis, inter Romanos, XXIII. Dicta ejus non omnia dabo, ne tædio sim; sed præcipua quædam, e quibus cognoscat lector, pari tenore ibi ac alibi vitam instituisse Aloysium. Ait igitur: Ego cognovi & vidi B. Aloysium Neapoli, ab exitu anni MDLXXXVI usque ad annum LXXXVII, quo tempore studuit Metaphysicæ, & eluxit præluxitque nobis omnibus, eximiis virtutum exemplis. Caritate comprimis ardebat divina, eamque prodebat frequentibus de Deo colloquiis, iisque tanto fervore ac pietate institutis, ut sæpenumero mente a sensibus abstracta deficere videretur. Religionem ejus admodum excellentem observare erat in actionibus omnibus, quæ cultum divinum spectant, dum versabatur in ecclesia, dum vacabat orationi, dum auscultabat operantem sacris, dum frequentabat dominicis festisque diebus Eucharistiæ ac Pœnitentiæ sacramenta, eoque se parabat. Orationis studio fuit eximius. Præter statuta Sociis omnibus orandi tempora, nullum sinebat elabi momentum, aliis occupationibus vacuum, quod non continuo impenderet orationi, aut in loco ubi erat, aut in ecclesia, aut in cubiculo; eique vacabat quamdiu per tempus & succedentia negotia licebat: cujus rei possunt esse testes quotquot tunc in collegio Neapolitano vixerunt.

Caritatem erga proximum ibidem monstravit, supplicando Superioribus suis, [eximia omnium virtutum] sibi ut facultas daretur invisere carceres, & opem qualemcumque ac solatium impendere illic inclusis, uti & decumbentibus in nosocomiis. Si forte domi verbulum inconsideratius alicui Sociorum excidisset, quod in partem deteriorem alius accipere potuisset, ipse continuo intercedebat & conciliabat animos. Apud exteros autem sermo ejus omnis tendebat ad excitandum animos audientium ad virtutem, atque inflammandum amore rerum cælestium. Quid de prudentia ejus dicam? Hæc & ætatem superare, & major humana videbatur esse, ac patefiebat, dum non loquebatur nisi magna cum circumspectione; & circumspiciebat actiones suas omnes antequam operaretur: adeo ut crederetur, nullum inchoare opus, quin præmeditatus illud esset, ac direxisset in certum finem: ex quo fluebat illa summa tranquillitas animi, qua perpetuo fruebatur. Facta aliena & dicta interpretabatur semper pio candore in partem meliorem: ex ore vero suo non emittebat verbum, quod non sonaret puram veritatem; quam nulla palliabat lacinia, non circumducebat, non exaggerabat, sed omnia uti erant referebat.

Motus animi omnes ita rationis freno moderabatur, ut nusquam prætergrederentur limites præscriptos; [perfectique viri] præcipue iram, quam præ ceteris ita frenaverat, ut numquam excedere visa sit. Cruciabatur dolore capitis miserum in modum, eoque continuo; interea tamen tolerabat eum, non animo tantum quieto, sed etiam exteriore corporis compositione tali, ut nullo dolore affici videretur. Infirmitatem, qua laboravit Neapoli, ita æquanimiter tulit, ut se semper & in omnibus subdens imperio curatoris sui, nusquam auditus sit verbo, aut visus sit alio quolibet signo indicare, sibi minus bene esse. Vexabatur noctu plerumque insomniis; quamobrem Superiorum jussu translatus fuit ad cubiculum, ubi solus habitaret, ac somnum mane produceret ultra statutum aliis tempus: qua in re casus tulit, ut assignatum ei fuerit cubiculum sub gradibus quibusdam (nemine animum eo advertente) per quos frequentissimus domesticorum erat transitus, præsertim mane; ut, si quam maxime voluisset, somnum capere tunc non posset: interea temporis ipse nulli indicium ejus rei fecit. Vestis quam gestabat, adeo curta laceraque erat; ut quivis alius, si talem forte habuisset, facta rei indicatione vestiario, continuo aliam obtinuisset; aut si Superiores animadvertissent, talem ab aliquo portari, continuo jussissent deponi ac aliam indui. Verum permisit Deus, vt Superiores, quamvis singularem Aloysii curam haberent, in ipso id non observaverint: neque vero ipse ea de re mutivit verbum; quin potius gaudebat in sinu, tali se vestiri veste.

Præ animi demissione non modo fugiebat laudem, quæ in ipsum redundabat, sive ex sanguinis nobilitate, sive ex dotibus eximiis, quibus a Deo ornatus erat; [exempla præbet.] verum etiam obibat ubique inter primos munia abjectiora & humillima; in iisque se prompta voluntate atque animi alacritate exercebat, omnes sibi Superiores existimans. Mundi, & eorum quæ in mundo sunt, egregius contemptor fuit. Novitatum minime avidus, secum cum habitabat ubique, videbaturque vivens mortuus esse. Repræsentabatur in ipso, tamquam in lucidissimo speculo, suis omnibus induta ornamentis Modestia, omnes ejus sensus, gestus ac mores recte componens: quæ res intuentibus eum creabat admirationem ac delectationem singularem. Sermo ejus de solo Deo rebusque divinis, aut de indifferentibus, ad bonum finem ordinatis. Res extra potestatem suam positas negligebat passim: nullam autem negligebat occasionem sese, ubi poterat discruciandi: in omnibus religiosi silentii servantissimus, adeo ut numquam dum Neapoli fuit, illud violasse credatur. Paupertatem amabat plurimum; monstrabatque nescio quid hilaritatis, quando ei obtingebant vestes aut res aliæ magis obsoletæ aut laceræ. In libris, quibus utebatur, aliisque rebus nihil apud ipsum invenire erat, nisi maxime necessarium. Obediebat in simplicitate cordis, promptus ad omnem Superioris nutum; nec minus in valetudine adversa, quam in secunda. Hæc de vita Aloysii, acta Neapoli, Filliuccius.

CAPUT V.
Studia Aloysii Theologica: vota Religionis nuncupata.

XIV

[169] Ingentem lætitiam, B. Aloysii Romam reditus, cum universæ juventuti collegii Romani, tum iis præcipue attulit, [Exhinc visa sibi narrat Auctor.] qui cum eum in tironum domo ad ædem S. Andreæ cognovissent, e præstantibus ejus virtutum exemplis religiosisque moribus haud mediocrem se fructum capere posse sperabant. Neque minus ipse lætabatur, quod Romæ, ubi sedes esset summi Societatis Magistratus, & in principe ejus collegio atque bonarum artium gymnasio, suorum studiorum cursum porro tenere sibi liceret. Quæ deinceps usque ad beatum ejus vitæ finem explanabo, eorum me maxima quidem parte spectatorem profiteor: quandoquidem eo tempore cum aliis, qui in eodem collegio agitabant, familiaritate illi conjunctus fui; & jam tum, ut in proœmio hujus historiæ retuli, hæc ipsa, ut monumentis consignarem, sedulo observare cœpi. Romæ ergo in Metaphysicis studiis progressus, brevi tempore, quam præclare Logicis Physicisque eruditus esset, ostendit; tantumque in illa humanæ sapientiæ cognitione profecit, ut [Pauli Valle a] Magistri sui & Moderatorum suffragiis, ad publice de more propositis thesibus disputandum, [Theses de tota Philosophia propugnat Aloysius,] multum aptissimus judicaretur. Ergo postquam de singulis in Philosophia locis, qui a Magistris in scholis tradi solent, sententiam suam typis edidisset; sexto fere mense quam collegium Romanum erat ingressus, eam adversus contra nitentium argumenta palam defendit. Quia vero Illustrissimis Cardinalibus, Roboreo, Montisregalensi, Gonzagæ, adesse, & disserentem audire placuit; non ut fere a ceteris Societatis hominibus solet, in Theologorum; sed in maxima totius gymnasii exedra disputatum est. Ab omnibus qui aderant, ei datus est plausus; sed imprimis Cardinalibus placuit; quibus admirationem movebat, quod tam brevi, tam infirma valetudine, tantos in scientia progressus fecisset.

[170] Jam quando de hac disputatione meminimus, licebit duo quædam de ea adjungere. Alterum, [anxius cura humiliandi sui,] quod antequam eam ingrederetur, aliquamdiu cunctatus, an sui deprimendi frangendique causa de industria imperite responderet; cum suopte arbitratu neutram in partem statuere auderet, P. Mutium de Angelis, qui id temporis in eo Gymnasio Philosophiam profitebatur, virum non modo eruditione, sed etiam rerum cælestium usu ac virtute præstantem, quicum crebra illi solebat esse sermonum de divinis rebus communicatio, consuluit. Is cum hanc rem allatis rationibus prudenter sane dissuasisset; tamen inter disputandum, eadem Aloysium suimet despiciendi cupido incessit. Hæsit paulisper pendens animi, donec Patris apud eum momenta valuerunt; illaque cogitatione deposita, quam posset doctissime, [& ad laudes ingestas subiratus.] contra dicentium argumenta dissolvere constituit: neque aliter ac constituerat fecit. Alterum, cum pro suo humilitatis amore, suas laudes ferre non posset; extitit tamen unus quidam, Doctoris titulo eximius, qui ejus theses oppugnaturus, nescio quid de ipsius laudibus, genere, ac natalibus præfaretur. Ad eam laudationem tantopere erubuit, ut quotquot aderant, non ignari quam ab illa abhorreret, ipsius misericordia caperentur, atque ante alios Cardinalis Montisregalensis, ingenuum illum pudorem modestamque verecundiam cum animadvertisset, vehementer illa affici visus est. Ceterum iis, quæ a Doctore illo disputata sunt, sic deinde semper occurrit, ut subiratum animum præseferret.

[171] Exactis Philosophiæ studiis, ad Theologiam proxime traductus est, in qua [quatuor illis annis, [Theologiæ applicitus, gnaviter ei incumbit;] quibus ei operam dedit, audivit varios (aliis post alios succedentibus) Professores; videlicet P. Augustinum Justinianum, & P. Benedictum Justinianum, Genuenses; nec non P. Gabrielem Vasquez & P. Joannem Azor, Hispanos, b] qui jam complures annos id muneris sustinuerant, [claros doctrina sapientiaque viros, quemadmodum loquuntur libri, ab eis conscripti ac typis vulgati]. Hos impense reverebatur colebatque; de his numquam non magnifice loquebatur; numquam cum illis opinione sententiaque dissensit; numquam docendi dictandique morem, numquam brevitatem vel prolixitatem de quæstionibus disserendi, aut quid aliud ejusdem generis notavit; numquam ullius adversus opiniones novas atque insolentes studii indicium dedit: in unius S. Thomæ Aquinatis monumentis (cujus non modo vitæ sanctitatem singulari pietate prosequebatur, sed etiam docendi ordinem atque perspicuitatem & doctrinam, ab errorum periculo semotam amabat) unice acquiescebat. Erat beato Aloysio præstans perspicaxque ingenium, cum eximia judicii gravitate conjunctum; id quod & nos perspeximus, & magistri ipsi prædicabant; e quibus unus non dubitavit negare, a quoquam sibi discipulorum, præterquam ab Aloysio Gonzaga, cum implicatam quamdam quæstionem attulisset, curam umquam injectam esse præmeditandi, quid percunctantibus aut contra disputantibus responderet.

[172] Cum ingenio, quantam per valetudinem imbecillitatemque virium & Præsidum voluntatem licebat, [nec minus religiose,] in studiis industriam sociabat. Non prius studere aggrediebatur, quam defixis humi genibus Deum adveneratus esset. Studium suum, non variorum libris, aut cujusquam nisi Magistri sui commentariis evolvendis, considerandisque ponebat: si quæ ex altera parte ratio in mentem veniret, quam suo marte refutare non posset, eam cum annotavisset, extrema deinde parte temporis, quod scholis recolendis tributum est, ceterorum omnium quæstionibus explicatis, magistrum consulebat. Nonnumquam vero cum plura collegisset, quæ dubitationem habere viderentur, certum tempus, quod magistris minus alienum fore confideret, sumebat; atque ad eorum musea, responsa petitum adibat. Inter consulendum non alio quam Latino sermone utebatur; neque prius pileum præseferre desinebat, quam caput operire pro imperio compulsus esset. Simul magister omnem scrupulum evellerat, e vestigio se ad studia recipiebat in cubiculum. Nullum librum, nisi permissu suasuque magistrorum sumebat in manus; qua in re quam illis dicto audiens esset, vel ex hoc intelligas. P. Augustinus Justinianus ejus præceptor, cum in suo museo difficilem quemdam de prædestinatione nodum roganti expedisset, explicato septimo B. Augustini tomo, intentoque in extremum fere de bono perseverantiæ librum digito, legere jussit, quid ibi vir ille Sanctus de eodem argumento scriptum fecisset. Perlegit totam eam paginam, quæ sibi designata erat, neque animum induxit, ut ad decem præterea versus, qui in ea aversa librum claudebant, legendos chartam evolveret; scilicet idcirco, quod minime imperatum esset, ut longius progrederetur: & tamen illos versus, quod aversi essent, Justinianus non animadverterat.

[173] Cum domi, tum in ludo (quoties a scholarum Accenso, quem Bidellum dicunt, [& cum optimo externorum] id ei negotii dabatur) vel contra alios argumentabatur, vel iis respondebat; atque ad hæc eadem, si cui ceterorum minus commodum esset, ad illius arbitrium operam suam profitebatur. Disputabat acriter, sed modeste. Neminem asperiore verbo figere; non stomachari, non clamorem tollere; non interpellare respondentem; sed spatium dare, quis esset animi sui sensus plane ostendendi. Dubitatione & obscuritate quæstionis sublata, ingenue sane assentiebatur, finemque certandi faciebat. Antequam gymnasii intrandi signum daretur, atque item indidem domum reversus, cum ante, tum post meridiem, ædem sacram adibat quotidie, sanctissimæ Eucharistiæ adorandæ causa. Inter eundum redeundumque finitis scholis, tam erat modestis compositisque moribus, ut externos etiam studiosos litterarum, in impluvio gymnasii ad sui aspectum restantes, studio pietatis inflammaret. Præcipue vero Abbas quidam exterus, in eadem academia theologici studii cursu jam perfunctus, ejus modestiæ amore illectus, non alia, quam ejus videndi gratia, ludum frequentabat, neque inter scholas usquam de illo oculos dejiciebat c. Minime vero id mirum videri debet: siquidem Præpositus Provincialis Societatis quæ est in Venetis, Bernardinus Rosignolus, [domesticorumque exemplo,] sic pro tribunali Patriarchæ ibidem testatus est; in B. Aloysium videri cadere, quod S. Ambrosius scripsit ad illum Psalmi locum; Qui timent te, videbunt me, & lætabuntur. [Psal. 118.] “Pretiosum est, inquit, videre virum justum: plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est; perfectioribus vero lætitia.” Nimirum hæc talia efficiebat in animis intuentium hujus fortunati Adolescentis aspectus. Itaque quadrabant in illum etiam quæ sequuntur: “Justi sanat aspectus, & ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant” Quæ omnia noster hic, specie ipsa & habitu corporis decentissimo, atque ad hominum mentes pietatis & salutaris sensu doloris permovendas appositissimo, consequebatur. Adde quod solus ejus conspectus, non alienos modo homines, & religiosos adolescentes sodales ejus, [cum vel solus aspectus ædificaret.] verum etiam gravissimos Sacerdotes admonebat officii: itaque coram illo gravitatem quamdam videbantur assumere, neque temere quisquam illo arbitro ullum verbum licentius proferre, nedum leviter quid facere audebat. Dum gymnasium petit, aut inde regreditur domum, dum scholis, dum disputationibus interest; numquam vel verbum cum quoquam, sive domestico seu alieno, fecisse compertus est: usque eo observans erat legis de silentio.

[174] Ubi viderunt Præsides perpetua eum invaletudine corporisque imbecillitate vexari; vetuerunt, ne in gymnasio dictata scriberet, [Excipiendis dictatis jussus uti scriba,] sed ad id librario uteretur; neque vero ipse, qui nullum adhuc ejus usum habuerat, dictantium Doctorum vocem scribendi celeritate assequi potuisset. Paruit ille quidem: sed ratus turpe esse, in eorum manu, qui ob infirmitatem valetudinis aliena opera ad scribendum uterentur, esse pecuniam, aut ullam eos de pretio operis persolvendo curam sustinere; quod periculum esse diceret, ne id variis delictis paupertatis integritatem violandi casum daret; ipse id negotii refugiens, scriptorem suum, depositarium Collegii, cui id muneris injunctum erat, de sua mercede appellatum mittebat. Scripta sua cuivis poscenti libens commodabat, neque prius reposcebat, quam illi sponte reddidissent. Fuit, cum P. Gabriel Vasques ejus magister, exclusus tempore, [paupertati solicite consulit,] omnes de Trinitate disputationes anno vertente persequi non posset. Itaque iis, quæ maxime necessaria videbantur traditis, quod reliquum erat discipulis exscribendum dedit. Præsides Aloysio mandant, id sibi a librario præstari curet. Is cum præceptoris commentarium perlegisset, omissis facilioribus, ea dumtaxat, quæ difficiliora, magisque ex usu esse visa sunt, excerpi jubet. Rogatus, cur ita faceret: Quia, inquit, pauper sum, paupertatis studio id facio; neque enim decet pauperem, nisi in res necessarias sumptum facere. Extremis tamen suorum studiorum annis, veritus ne quis hanc suam a scribendo in scholis vacationem, aut inanis cujusdam gloriolæ, aut supervacaneæ commoditatis studium interpretaretur; [ac denique eum abdicat:] egit cum Superioribus, uti sibi bona eorum venia, sua manu scribere liceret, neque rationes defuerunt, quibus quod petebat, haud magno sane negotio persuasit. Verum ubi præceptoris linguam velocitate manus æquare non potuit, per intervalla attendebat quæ dicerentur, ac mox eadem compendio notabat; a scholis vero, lectis condiscipulorum scriptis, inde, quidquid necessarium ab se prætermissum erat, adjungebat: qui labor, amore ceteros suo exemplo informandi atque exstimulandi, erat illi perjucundus.

[175] Nullum librum, nisi quem in frequenti usu haberet, in cubiculo suo esse sustinebat; quod negaret religiosi hominis, [eadem illi cura in usu librorum.] quem paupertati studere oporteat, esse, ullum librum, quem non nisi raro inspiciat, apud se detinere; cum exigua sane sua molestia ad bibliothecam communem eumdem lectum ire possit: ad extremum vero eo adductus erat, ut præter sacra Biblia & S. Thomæ Summam, nihil librorum haberet. Si quo in sanctis Patribus aliisque scriptoribus loco inspecto opus esset, ad bibliothecam communem se conferebat. Comperit deinde quemdam e sociis, qui nuper ad Collegium accesserat, Summa S. Thomæ carere. Nam cum in eo collegio, supra Patres ac Magistros, plus quadraginta numerarentur, qui Theologiæ darent operam; iis neque ex communi, tot S. Thomæ libri singulis attribui poterant, neque vero privatim cuiquam eos sibi comparandi aut habendi licentia permittitur. Ergo Aloysius Rectorem adit: obnixe rogat, sibi ut per illum liceat, Summam, quæ sibi utenda data sit, socio illi concedere; se, qui eadem qua contubernalis quidam suus uti possit, hac minus egere. Et fuit tam accommodata ad persuadendum ejus oratio, ut Rector annueret. Id ei multo lætissimum fuit, sive quod per se dulce erat hoc caritatis in sodalem officium, seu quod egentiorem se jam factum esse sentiebat; quando proprium nihil, de communibus vero libris unicum Bibliorum volumen, in usu haberet. Tantum mihi venit in mentem de B. Aloysii studiis commemorare: longe nunc plura de Christianis ejus virtutibus, quibus per hoc tempus florebat, supersunt dicenda. Quarum ille quidem virtutum perfectionem, tum qua exteriorem componit hominem, tum qua intus animum ornat, sic erat assecutus; ut plus ducenti Religiosi de Societate nostra, qui tum in eodem quo ille collegio degebamus, eoque utebamur assiduo, testificari possimus, ipsum præclarum, vivum, spiransque earum exemplum extitisse.

XV

[176] Duos jam ipsos annos Aloysius in Societate exegerat, sic ut & ipse in ejus institutis, & illa in ipsius virtutibus acquiesceret. [Vota religiosa nuncupat,] Ergo aliquot diebus in sacris pietatis exercitationibus seorsim a ceterorum convictu absumptis, in ante diem VII Kalendas Decembris anno MDLXXXVII, qui dies S. Catharinæ virgini & martyri sacer est, quo item duobus abhinc annis tirocinii domum intrarat, in sacello, quod est in ea collegii Romani parte, quæ nuper exædificatis scholis incumbit, multis arbitris, Patre Vincentio Bruno (qui eodem tempore Rector erat) sacrificante, Paupertatem Castitatem, Obedientiam de more Deo vovit; quæ vota idem Pater excepit, simulque eum sacra Eucharistia impertivit. Hæc inter Aloysius gestire gaudio, cum se jam revera Religiosum, atque arctioribus Deo vinculis astrictum esse sentiret. Anno MDLXXXVIII, VI d Kalendas Martii, in basilica Lateranensi prima Tonsura initiatus est, [& Ordines Minores suscipit] una cum aliis multis de Societate; in quibus fuit Pater Abrahamus Georgius Maronita, qui deinde cum ex India Aethiopiam peteret, pro Christiana fide martyrio functus, occisus est e. Tertio Kalend. Martii eodem loco, iisdem cum sociis, Ostiarius; pridie Nonas ejusdem, Lector; III Idus, Exorcista; XIII Kalend. Aprilis, Acolythus inauguratus est. Id in codice collegii Romani, in quem hæc talia referri solent, annotatum est. Institit postea in omni vita iis omnibus virtutibus abundare, quæ a Clerico Religioso postulari & expectari possint. Quas virtutes hoc loco persequi libet, quo sermo mihi est de collegio Romano, in quo ille & stabilem fere sedem habuit, & virtutes ejus in clarissima hominum luce & admiratione versatæ sunt.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Nomen istud ex editione Placentina huc accessit, exprimiturque etiam a teste VI Castellionensi, [In collegio Rom.] qui & alia nonnulla, capite hoc commemoranda, paucis ita perstringit: Scio, reversum Neapoli Romam Aloysium, ibi Metaphysicam absolvisse, Magistro P. Paulo Valle; atque impressis positionibus universam publice defendisse Philosophiam, præsentibus inter alios Cardinalibus (nomina, ut sunt, italice adscribo, jam latine reddita in textu Vitæ) della Rovere, Mondovi, & Scipione Gonzaga. Aloysium quidem ægre habebat apparatus iste ac nobilissimus consessus, [propugnat Philosophiam universam;] dolentem illa de re domi, & multa queritantem præ humilitate: sed Cardinalibus, propinquis ejus, ita volentibus, mos fuit gerendus. Paulo post adfui, quando idem Aloysius, completis ab ingressu in tirocinium duobus annis, se obstrinxit Deo per vota castitatis, paupertatis atque obedientiæ, excipiente illa P. Vincentio Bruno; & mox sacrosanctam Eucharistiam suscepit summo animi ardore. Scio item quod aliquanto post initiatus fuit Ordinibus quatuor minoribus, cum aliis ejusdem collegii Clericis.

Eodem fere redeunt dicta P. Mutii Vitellesci, testis Rom. XI. Cognovi, inquit, multo tempore Aloysium Romæ in collegio, [emittit vota religiosa;] dum Philosophiæ ac Theologiæ operam dabat; & cognovi eum intime ac familiariter. Adfui quoque quando tuitus fuit positiones desumptas ex universa Philosophia, & quando solita Societatis nostræ vota, castitatis, paupertatis atque obedientiæ emisit. Et hæc quidem emisit tanto spiritus ardore, ut calore in corpus redundante, toto illo die inflammatus facie fuerit. Ad disputationem vero, nitebatur impedire, quo minus invitarentur Cardinales illi qui interfuerunt. Disputavit autem ea modestia atque ingenii præstantia (nulli quippe secundus erat inter condiscipulos) ut nescias utra, alteri antecelluerit virtus. Commendat etiam hoc loco excellentiam doctrinæ ac modestiæ ejus testis Rom. XXIV; doluisse tamen, quod sibi potius quam cuivis alteri provincia data esset defendendi Philosophiam; ac magis doluisse, quod defendere deberet tanto apparatu.

Idem Mutius, tum loco citato, tum in altero processu in genere, ubi anno MDCVII die XXV Octobris deposuit, testatur, Aloysium familiariter integro quadriennio, & fere quotidie secum egisse in collegio Romano, & in cubiculo suo: atque omni illo tempore, quantumvis diu, & crebro, & familiariter egerimus, inquit, inter nos, numquam tamen deprehendere in eo potui labem ullam aut umbram peccati venialis, [comparatur S. Thomæ Aquinati;] aut etiam minimæ alicujus imperfectionis. Nec ullam observavi levitatem; ullumve animi, aut ira, aut vanitate, aut alio quovis motu turbati, indicium; aut quod offendere quemquam vel levissime posset: observavi autem exempla quasi continua & constantia omnium virtutum. Atque hæc scio ex diuturna conversatione nostra, in qua mihi fidebat summo candore ac simplicitate res suas. Quin etiam dico (qua par est reverentia erga Sanctos, cum Deo in cælis regnantes) quod aliquoties imaginatus mihi fui, non aliter vitam instituisse olim S. Thomam Aquinatem, quando inter Fratres suos religiosos studiis operam dabat juvenis; Deumque Aloysii intercessione, etiam dum vivebat, miracula operaturum fuisse, si quis eorum tunc fuisset ei usus.

b Hæc nomina Professorum propria, ex editione Placentina, huc allata sunt.

c

Huc facit quoque testimonium admodum illustris & reverendi D. Angeli Damasceni, nobilis Romani & Canonici S. Petri in Vaticano, in processu in genere, anno MDCVII, XXV Octobris testificati hoc modo: Probe novi B. Aloysium Gonzagam, dum frequentavi gymnasium collegii Romani, ubi Professores nostri mihi illum commonstrarunt; [condiscipulos pro concione hortatur,] ac deinceps quotidie eum vidi, quia eamdem frequentavimus palæstram theologicam annis MDXC & XCI. Unus Professorum meorum, si recte memini, P. Joannes Baptista Peruginus, narrabat nobis, quomodo beatus ille Juvenis, ut Deo in Religione serviret, abdicaverat se Marchionatu suo, eumque nobis proponebat exemplum quod sequeremur. Alii quoque Patrum, tam in scholis, quam in sodalitiis, frequenter narrabant factum aliquod præclarum atque imitatione dignum ejusdem Beati. Et ego, quotiescumque eum vidi (vidi autem creberrime) semper notavi in eo modestiam plane singularem, & oculos semper blande demissos. Ubi autem loqui ipsum res aut necessitas postulare videbatur, tanta industria profanis sacra miscebat, ac suaviter ad Deum reducebat omnia, ut nos studiosa juventus penderemus ab ore ejus, alia ex aliis audire cupidi. In Sodalitate nostra, cui prædictus P. Peruginus erat a confessionibus, Pater autem Virgilius Ceparius præerat Moderator, eumdem Aloysium aliquando dicentem ad nos e loco superiore audivimus; incerti, majorene Orator efficacitate dictionem sacram prosecutus sit, an amore virtutis inflammati nos fuerimus auditores ejus. His de causis nos omnes litterarum ac pietatis in gymnasio studiosi, in illum semper oculos ferebamus intentos, ipsumque venerabamur, admirantes inusitatam, quæ ubique se prodebat, compositionem morum ac modestiam.

P. Basilius de Romanis, testis XIII, ita loquitur: Notus mihi fuit B. Aloysius, in collegio Romano Theologiæ studiosus, ac fidenter inter nos utebamur alter altero, ab anno MDLXXXVII ad XCI. Interea temporis mihi semper visus fuit perquam modestus, animo demissus, domitor sui ac dominator. [quibus omnibus] Nihil potius habebat quam loqui de Deo rebusque divinis. Deprimendi sui causa frequenter offerebat, cum facultate Superiorum, in culina operam suam coquo: alias ibidem colligebat reliquias mensæ, ac pauperibus deinde erogabat ad januam domus. Studiosa juventus, quæ ex tota Roma frequentat gymnasium, moras nectebant antequam ingrederentur quisque scholas suas, in cavædio, non alia de causa quam ut Beatum spectarent, transeuntem illac ad scholam suam; atque idem factitabant, ut spectarent redeuntem. Scio autem hæc ita se habere; quia percunctatus aliquando, quamobrem tam numerosa juventus hæreret in cavædio; responsum fuit, perstituros dum transisset Aloysius, cujus conspectu delectabantur. Porro ambiebat ministeria ceteris viliora domus, ac mediastinis obeunda; verrere pavimentum, tollere telas aranearum, detergere pulverem a parietibus. Præcipuum tamen omnium ei opus fuit, [in ore & amore est,] statis temporibus per diem invisere ædem sacram orationis causa, & orare attentione summa. Denique toto quod dixi tempore, quo cum illo vixi, nihil umquam notavi, quod displicere homini cuivis sanctissimo possit. Erat (uti & hoc addam) Mansuetudo ipsa. Interrogatus in causa scientiæ, dixit; Quia vidi, interfui, & animadverti; atque earumdem rerum conscii sunt quotquot tunc nobiscum incoluere Collegium.

Confirmet hæc illustris Dominus Paulus de Angelis, Abbas S. Petri de Marino, civis Romanus, in processu in genere anno MDCVII die IV Decembris, ita testatus: Dum vixit in Societate Aloysius, inspectus fuit ab omnibus veluti speculum sanctitatis, tam a laicis, qui in seculo; quam a Patribus, qui in eadem Societate degebant: [& speculum virtutum,] qui & dixerunt mihi, se consulto venire qua ei eundum est, ut spectent incedentem; excitosque ad hoc fuisse ab insita sibi opinione de ejus sanctitate. Et ego ipse multoties, neglectis rebus meis, accurri ad eum videndum; & quoties vidi, adhæsit animo meo nescio quis pietatis sensus, qui etiam tenebat dies aliquot, repræsentante identidem se ante oculos meos imagine sanctitatis ejus, modestiæ, mansuetudinis & compositionis externæ.

d Ceparius diem acceptæ Tonsuræ signat vigesimum quintum Februarii, quem interpres appellavit quintum Kalendas Martias, immemor, annum MDLXXXVIII, fuisse bissextilem, quo Februarius numerat dies XXIX, & dies ejus vigesimus quintus, [Sphalmata quædam textus latini corriguntur.] quo tunc festum S. Mathiæ colitur, appellari debet sextus Kalendas Martias, non quintus. Exinde singulos Ordines minores accepit Aloysius, in singulis Dominicis sequentibus, factus Ostiarius (uti refert citatus Ceparius e codice Romani collegii, in quo talia notari solent) die XXVIII Februarii; Lector, VI Martii; Exorcista, XIII; Acolythus, XX ejusdem. Hos dies ad Kalendas atque Idus Romanorum relatos, & non recte expressos ab interprete latino, in hac nostra editione correxi in ipso etiam contextu.

e Anno MDXCV mense Majo, quadriennium non integrum post felicem obitum Aloysii. Laudant P. Georgium Menologia nostra domestica a vitæ innocentia, humilitate, obedientia; a religione, qua prosequebatur sanctissimum Eucharistiæ sacramentum; & a zelo promovendæ gloriæ divinæ, quo usque adeo ardebat, ut illum in aliis quoque succenderet. Locus martyrii notatur Dabei, [Martyriū P. Abrahami Georgii, Maronitæ, an. 1595.] urbs Arabiæ. Proditus fuit a juvene Abessino, quem secum ducebat; comprehensus vero a Centurione quodam Turcico; qui se natum dicebat Christianis parentibus; tentabatque eum blandis promissionibus per dies XXVI, quibus captivum tenuit, inducere, ut saltem dissimularet fidem suam, quo liberare eum, uti cupere videbatur, posset. Verum Georgius semper generose restitit, ac tandem conductus in publicum, arguere quoque Centurionem non timuit, quod fidem Christianam deseruisset; parentes respiceret, acta sua nefaria retractaret, legem Jesu Christi sanctissimam sectaretur potius quam sectam Mahometi impiam. Atque hæc illo dicente, eduxit gladium barbarus, ac innocentem Dei famulum peremit.

CAPUT VI.
De Aloysii Humilitate, ac studio eam comparandi.

XVI

[177] Ordiar ab humilitate, quæ fundamentum religiosæ perfectæque sanctitatis, & omnium custos virtutum est: qua usque eo Aloysius excelluit, ut eam, in tanta donorum ornamentorumque cælestium affluentia sartam tectam conservarit, [Humilitatis imprimis studiosus] neque umquam eorum gratia, superbia sit elatus: neque vero in alia virtute ulla plus ponebat studii. Reperimus, post ejus felicem mortem, nonnulla de rebus ad pietatem pertinentibus ejus manu scripta, in quibus unum erat, quod sibi velut quamdam omnium actionum suarum regulam composuerat, in quo extremo nonnullas affert rationes acquirendæ humilitatis. Id scriptum, quoniam perbreve est, & nemini non salubre esse potest, ad verbum, ut ab eo factum est, hic collocabo. Est ergo hujusmodi.

[178]Rationes ACQUIRENDÆ HUMILITATIS. Primum omnium scire interest, tuum Dei causa procreati officium esse (quando ipse te creando, ab interitu vindicando, atque in sacram sibi Familiam adscribendo, ita de te meritus est) ad Deum tendere: unde conficies, non modo tibi ab omni pravo facinore, verum etiam indifferente aut inutili quovis opere abstinendum esse. Quin potius, quo propius semper ad Deum accedas, in id omni studio incumbes, ut nullum factum, nullum consilium tuum non a virtute dimanet. Deinde, quo rectam ad Deum viam insistas, hæc alia tria pronuntiata alte in pectus demittes. Primum esto; tum ceteris omnibus de Societate Jesu, [finem suæ creationis inspicit:] tum vero tibi cumprimis, Christi ipsius Sanctorumque, qui sub illo olim meruerunt, signa, ipsius vocatu, necessario sequenda esse. Quapropter sic statues, quatenus quodque munus, officium, negotium tuum cum Christi Sanctorumque exemplo consentiat, eatenus rationibus tuis accommodatum, tibique amplectendum aut fugiendum esse. Hujus gratia studio tibi erit, vitam præclareque facta, Christi quidem, per otium cum animo sæpe cogitare; Sanctorum vero, attenta mente perlegere, & subinde ad informationem tuam accommodare. [eoque sibi præscribit axiomata tria,] Alterum, quo affectus tuos dirigas, hoc esto; eo te religiosiorem magisque pium futurum, quo tuam vitam diligentius secundum rationes æternas, minus vero secundum temporales gubernaris; sic ut nihil ames, nihil desideres, nihil læteris, nihil oderis aut aversere, nisi pietatis causa; tibique persuadeas, hoc demum esse religionem pietatemque profiteri. Tertium pronuntiatum esto; ut quando dæmon crebrius te, objecta cupiditate vanæ gloriæ, & magnifica de teipso opinione, adoritur; quod hæc minime munita sit mentis tuæ pars; idcirco majus vel potius continuum eo studium conferas, ut humilitate tuique despicientia, non in speciem modo, sed interiore etiam animi sensu, cum illo dimices. Igitur quasdam tibi leges, velut privatim ad tuum munus accommodatas, præscribe; a Christo Domino traditas, usuque confirmatas, quibus servandis in studio hujus virtutis evigiles.

[179] Quæ PROSINT IN HUMILITATIS STUDIO. Primum consilium esto, uti cogitemus, [& media ad ipsam acquirendam,] hanc quidem virtutem hominibus, præcipue propter eorum humilitatem vilitatemque, convenire: nihilominus, quia non oritur in terra nostra, necessario poscendam esse ab eo, a quo est omne datum optimum, & omne donum perfectum; quamobrem, etsi superbus es, enitere tamen quam potes demississime, Deum Optimum Maximum, per infimam illam Jesu Christi humilitatem obsecrare (qui cum in forma Dei esset, exinanivit semet ipsum, formam servi accipiens) ut ne ejusdem te virtutis esse prorsus expertem velit. Alterum consilium, ut ad cælestium, qui umquam hac virtute claruerunt, opem confugias. Primo enim sic tecum cogita: Si cum humi versarentur tantum apud Deum gratia valuerunt, ut tam excelsum hujus virtutis gradum contingerent, nunc cum in cælo apud eum longe gratiores sint, plus etiam eorum preces momenti & dignitatis habituras: quandoquidem vero, postquam summum felicitatis fastigium sunt assecuti, nulla sane ipsi sui submissione indigent; ora ut tibi idem beneficium impetrent. Deinde vero illud etiam reputa; quemadmodum in terris ita sunt omnes a natura comparati, ut eos maxime cupiant promovere, qui in eadem, qua ipsi præ ceteris excellunt, arte vivendique genere elaborant; exempli gratia egregius quispiam Ductor exercitus, qui apud Principem plurimum possit, [imprimis intercessionem sanctorum,] illos potissimum in ejus gratia ponere & militari dignitate ornare nititur, qui se militiæ dediderint; vir eruditionis titulis insignis, eos qui animum ad litteras adjunxerint; architectus aut mathematicus, eos qui architecturæ aut mathematicarum disciplinarum scientia sese ceteris præstare student; haud aliter Cælites, qui unius alicujus virtutis gloria præcipue excelluerunt, ad eamdem acquirendam iis cumprimis operam suam navare, qui plura ejus amore moliuntur, eorumque commendatione adjuvari desiderant. [qui illa virtute excelluerunt.] Ne igitur te pœniteat, singulari contentione in beatissimæ Virginis Matris Dei (quæ quantum nulla mens creata, quæ quidem divinitatis sit expres, hujus virtutis decus obtinuit) fidem te conferre. Secundum hanc, ex Apostolis S. Petrum tibi conciliabis, qui de se dicebat: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum: deinde S. Paulum, qui postquam in tertium cælum divinitus sublatus esset, tamen adeo de se modice sentiebat, ut diceret; Venit Jesus salvos facere peccatores, quorum ego primus sum. [Luc. 5., 1. Tim. 1.] Harum cogitationum altera, cognitionem tibi dabit, quantum illorum commendatio ad hanc virtutem comparandam apud Deum pondus habeat; altera, quam ad id præstandum prompti sint etiam ac parati.”

[180] Hæc sunt in eo scripto Aloysii verba, e quibus liquet, [Similia alio scripto notat:] quam ex animo sanctæ humilitatis studio teneretur. In alia scheda, quæ item est ejus manu, quamque ipse, Affectus pios inscripsit, hæc ait. Desideria quæ concipis, non ita tibi Deo commendanda sunt, quemadmodum in tuo, sed quemadmodum in Christi pectore sunt: quoniam enim bona sunt, in Jesu prius quam in te sint necesse est; longeque ab eo, quam abs te, propensiori affectu Patri æterno exponentur. Et quibusdam interjectis; “Cum alicujus virtutis desiderio duceris, eorum te Sanctorum opem implorare oportet, quibus ejus eximia laus tribuitur: verbi gratia, ad humilitatem quærendam, sanctorum Francisci, Alexii, & aliorum; ad caritatem, sanctorum Petri, Pauli, Mariæ Magdalenæ, & aliorum. Sicut enim qui munus alioquod militare a Principe terreno obtinere cogitat, citius ab eo abstulerit, si summo ejus copiarum Duce illiusque Tribunis, quam si aulæ Præfecto, aliisve magistratibus domesticis conciliatoribus sit usus: ita cum Fortitudinem a Deo poscimus, Martyribus; cum Pœnitentiam, Confessoribus commendati esse studeamus, & sic de singulis.” Quæ verba, eamdem, quam scriptum illud, quod prius attulimus, sententiam habent.

[181] Seipsum humillimo loco ducebat, eumque animi sui sensum & verbis declarabat & factis. Nihil umquam egit aut dixit, quod vel longo intervallo ad suam laudem pertineret: quin imo omnem illum seculi splendorem, [dona sibi a Deo data occultat,] genus, familiam, Marchionis titulos, aliaque ejusdem generis; item quæ seorsim ipsius erant, ut vim ingenii, scientiæque copiam, & cetera quæ laudi esse poterant, admirabili silentio contegebat. Itaque vel ad suspicionem suæ laudis in morem teneræ virginis erubescebat; & qui erubescentem videre optabat, non aliter id facilius, quam ejus laudatione consequebatur. Ejus rei duo dumtaxat exempla, multis aliis prætermissis, in medium afferam. Alterum dedit, cum medicus quidam, qui ad ægrotantem visebat, laudes ejus a nobilitate Gonzaghii sanguinis, item propinquitatem Mantuanorum Ducum, atque ab ipsa stirpe, cognationem celebrare esset ingressus. Siquidem cum suam fortunam obscuram omnibus esse cuperet, hoc præconio vehementer offensus, medico sui doloris signum dedit. Quoniam vero in crebras ejusmodi laudum occasiones incurrebat, immensum quantum eum claritudinis suorum natalium pœnitebat; [magnam ex sua laude dolorem capiens.] & quando erat, qui harum rerum memoria animum ejus refricaret, aut propter aliquod naturæ vel fortunæ bonum aliquo se illum numero ducere ostenderet; id scilicet tantopere ejus animum exulcerabat, ut nihil supra posset esse. Itaque præter unum dolorem, quem e laude aut honore, his talibus de causis sibi tributo capiebat, ceteras omnes affectiones ex animo stirpitus evulsisse videbatur. Alias cum in triclinio, prudenter sane & accommodate ad pietatem, de beatæ Mariæ Virginis Purificatione verba de superiore loco fecisset, eique merita laus tribueretur ab omnibus; simul atque P. Hieronymus Platus coram in os eum sermonem commendare cœpit, tanto rubore suffusus est, tantamque se ex iis laudibus molestiam capere, easque (quippe a se, ut ipse quidem pro insigni sua modestia sentiebat, alienas) refugere significavit, ut omnium animos magnopere delectaret: valde enim hac sua verecundia gratus omnibus & amabilis evadebat.

[182] Domi forisque decedere omnibus. Si quando foras, cum sociis qui res domesticas curant, [Obsonatoribus libenter comes jungitur,] mitteretur (in quibus unus non semel cocus collegii Romani fuit) iis priores partes deferre; abnuentibus, tot hujus suæ petitionis causas dare, ut illi, ne ejus animum contristarent, non possent non morem gerere. Verum in hoc quidem reprehensus est a Præsidibus, qui id illum præterea facere vetuerunt; ut alia deessent, certe vel ideo, ne Clerici nomen, dignitatemque tonsuræ, cui potius quam nimio sui dejiciendi studio serviendum sit, minus decore habuisse videretur. Domi adjutorum rei domesticæ congressibus se crebro miscebat, & perlibenter. Dato item conveniendi in triclinium signo, ad mensam fere quamdam se recipiebat, quæ in extremo ejus angulo, a cocis aliisque ministris, quippe eorum officinis proxima, [privata infirmorum mensa uti recusat,] plurimum frequentabatur. Mandatum habebat a Superioribus, qui eum valetudine afflicta & imbecilla esse cernebant, ut ad eorum mensam accumberet, qui a morbo jam primum convalescerent, utque e lecto non surgeret præscripta ceteris hora; item, ut ab aliis nonnullis laboribus abstineret. At veritus, ne id suæ fortunæ tributum esse videretur, Superiores sæpius adit; allatisque bonis rationibus docet, non esse sibi ulla opus immunitate; tandemque impetravit, ut sibi communem cum ceteris vivendi morem sequi liceret. Rogantibus vero nonnullis familiaribus suis, ut huic Majorum voluntati obsequeretur; verendum alioquin esse ne in morbum caderet; respondit, sibi qui religiosus sit, omni ope enitendum esse, ut eamdem quam ceteri, eadem secum Religione conjuncti, vitæ rationem teneret. De morbo, dum obedientiam non relinqueret, nullum se, qui quidem obeundis iis, quæ Religionis institutum præscribit, contraheretur, reformidare.

[183] Habitant in collegio Romano plerumque homines ducenti, aut etiam plures: [aut cubiculo, in quo solus degat:] quocirca fieri nequit, ut singulis sociis qui in eo erudiuntur, singula cubicula suppetant. Ergo Præsides, Sacerdotibus dumtaxat, Magistris gymnasii, aliisque nonnullis, qui vel imbecilliores sunt, vel munere aliquo funguntur, singulis habitaculis disclusis; ceteros in contubernia pro suo arbitratu distributos, in diversis sedibus, quæ pluribus ad studendum pluteis lectisque sunt instructæ, collocant. Cum igitur iis visum esset, Aloysium quoque, quod infirmior esset, separatim a ceterorum inquietatione cubare oportere; Rectorem aggreditur, eique suadet salubrioris exempli ceteris fore, si communi cum sociis cubiculo uteretur, ac persuadet. Quia vero cum quopiam e Theologiæ studiosis degere magnificum quiddam putabat; optabat præ illis, quempiam humiliori loco hominem secum esse: verumtamen in eo mox acquievit, contentus illo qui datus fuit. Postularat committi sibi præfecturam alicujus contubernii in Seminario, quod prȩter abjectionem, quam Dei amore libentibus animis sustinent; magnis in eo Præfecti afficiuntur incommodis, & gravem ac prope continuam servitutem serviunt. Verum, quod tanto oneri valetudinem ejus parem esse posse diffiderent Superiores, id permittere minime sunt ausi.

[194] Optabat insuper, absolutis Theologiæ studiis, infimæ classis pueris Grammaticæ rudimenta tradere; [optat docere Grammaticam,] tum quod locum sibi dari cupiebat teneram illam ætatulam, virtutis pietatisque Christianæ præceptis informandi, quod officium Magistris Grammaticæ sancte invidebat, & familiariter illos compellans, Beatos nominare consueverat; tum quod illum, ad vilia descendere, nihilque habere præ ceteris eximium, plurimum delectaret. Prensavit sæpius hanc provinciam, atque ut humilitatis virtutisque amore se eam petere dissimularet, confirmavit Patri Rectori, se Grammaticæ rudem esse, & Latino sermone uti non satis polito; omnino, nisi hæc accuratius didicisset, Societatis rationibus servire nullo modo posse. Eadem arte Præfectum etiam inferiorum scholarum adoriebatur, ad quem subinde lucubratiunculas quasdam, pro ejus classis captu latine ab se compositas afferebat: nimirum, ut ille de ejus studio atque profectu edoctus, ad id quo animum intenderat, operam ei suam commodaret. Pater Rector quo ei gratificaretur simulque exploraret, essetne (ut ajebat) Latinæ linguæ ignarus; contubernalem ei adjunxit, quicum de Latinis litteris conferret: compertumque est haud leviter iis tinctum esse. Rediit tamen ad Rectorem, ac se usu ipso cognovisse asseverat, hac quidem via quam adhuc institisset, numquam se Latini sermonis atque Grammaticæ peritiam assecuturum: reliquum esse, ut eam alios docendo disceret.

[195] Non raro in obsoleta lacerna, sportam aut manticam gerens, [viliora quæque ministeria ambit,] lætitiaque exultans, stipem per urbem mendicabat: domi vero nullum erat tam vile, & abjectum officium, cujus non ille majori, quam homines ambitiosi, dignitatis honorumque studio flagraret. Feria secunda ac tertia cujusque hebdomadis, solenne illi erat in culina ministrare: erat vero ei negotium lances e mensa sublatas tergere, ac ciborum reliquias pauperum necessitati colligere. Quando vero potestas fiebat (& quod ita a Superioribus flagitaret, sæpe fiebat) illum ipsum victum, pauperibus pia liberalitate destinatum, sportis impositum, ad collegii fores opperientibus perferebat. Profesto item quoque die, secundum scholas, aliud quid contempti operis factitabat: cubiculum aut alia sibi designata loca everrere, aranearum operas arundine aut alia pertica in aulis conclavibusque communibus tergere. Ad hoc fuit illi complures annos opera, lucernas in ambulacris & exedris publicis collegii mundare, [& lætanter exercet.] & infuso oleo inditoque ubi opus esset ellychnio, concinnare; quæ ministeria tantopere eum juvabant, ut cum lætitiam, quam animo celare non poterat, aperte ferret; qui iis distentum videbant, quasi triumphanti gaudio, & cælum digito tangenti gratularentur: quod gaudium ipse jam quamdam in se naturæ vim obtinuisse profitebatur, sibique ultro nullo studio aut meditatione accitum affluere. Quæ res, etsi hominum quidem Societatis, qui eas & frequentant ipsi, & frequentari a Sociis vident, animos nihil moveant; tamen tum per se ipsas, tum propter dignitatem hominum qui in iis versantur, multum ad inflammandas aliorum mentes valere constat. Ad summam, hæc vera laus ei datur, fuisse sui contemptorem ex animo, ac nusquam non sui deprimendi materiam quæsisse. a

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

Multorum testimoniis comprobari possunt, quæ hactenus de humilitate Aloysii dicta sunt: paucorum, qui cum ipso, postquam Neapoli reversus est, vixerunt Romæ, & facta ejus inspexerunt, interpretemur verba, quibus humilitatem ejus extollunt: ac primum P. Darii Tamburelli, testis Cast. XII, qui Aloysio contubernalis fuit in collegio Romano. Is ita testatur: Enituit inter alias beati Adolescentis virtutes humilitas, qua licet, [Humilitas Aloysii] nobilissimo sanguine, & primo inter fratres loco natus, id est legitimus heres esset hujus, in quo stamus Marchionatus; apud nos nihilom inus in Religione non aliter vivebat, quam si mediocris, ut plerique alii, fuisset fortunæ. Numquam ipsum vel mutire de familia sua parentumve fortuna ac ditionibus audivi. Versabantur Romæ, si recte memini, eodem tempore quo Aloysius, duo Cardinales e familia Gonzaghia; quos ipse nullo umquam indicio monstravit sibi aut propinquos aut etiam notos esse; data opera ubique fugiens cognosci pro tali qualis erat.

Ex quo Castellionem ego nuper veni, conspexique magnificentiam Principis ejus, Beati nostri fratris; nec non frequentiam urbis, & abundantiam divitiasque totius ditionis; multo magis admiror humilitatem Aloysii, qua motus, isthæc omnia dimisit sponte sua, seque abdidit in Religionem, quæ ex instituto suo profitetur nullam admittere umquam dignitatem aut honorem. In domo nostra Romæ vidi eum verrere scopis ambulationes, mundare lucernas publicas, inservire coco in quovis etiam abjectissimo culinæ servitio: & hæc opera fere quotidiana ei erant: quin imo ardentibus votis, ut sibi obire talia liceret, rogabat Superiores; & quanto magis humile opus sibi permittebatur, tanto se grandiorem invenisse thesaurum credebat. Colloqui inter Nostros cum iis gaudebat præcipue, qui sunt rudiores, atque in rebus domesticis adjutores. Honorabat omnes, quia omnes se majores reputabat, & omnibus libenter serviebat. In summa, fuit speculum humilitatis, tanto magis lucidum, quanto clarius noscebantur eminentia ejus, naturæ ac fortunæ dona, propter quæ merito æstimare se poterat ac aliis præferre. Uti de se ipse sentiebat demisse, ita res omnes hujus mundi caducas contemptim habebat: bonorum vero æternorum cognoscens æstimansque granditatem, eo mentem animumque perpertuo intendebat. Vidi ego ipsum, ut mundo vilesceret amplius, incedere per Romam indutum veste pannosa, lacera & maculosa; capite vero tectum pileo, qui veste deterior erat.

Eodem propemodum redeunt, quæ deponit P. Gaspar Alperius, testis Cast. XIII, in hunc modum: Ut Religionem ingressus fuit Aloysius, in nullo opere domestico versabatur gaudentius, [& exercitia humilitatis] quam in humilibus vilibusque: serviebat in culina, lavabat lances & ollas, mundabat lampades totius domus, ejusque partem aliquam verrebat quotidie; telas aranearum detergebat e fornice ac parietibus; purgabat etiam latrinas, eoque ad usum publicum eluendis matulis portabat aquam; verbo dicam, obibat ministeria quæque vilissima, quæ mediastinorum sunt propria; & obibat ea libenter ac lætanter. In vestitu, habitatione, victu, majorem ubique abnegationem sui quærebat, præsertim quando ei casu obtingebat res ulla, quæ nova aut ceteris melior videbatur: quin imo quidquid vestimenti novi jubebatur induere, videbatur ei, non convenire corpori suo: at siquid offerebatur veteramentorum aut vestium detritarum, videbantur ei aptissima esse omnia. Ubi statis horis relaxant animum Nostri colloquendo, ipse libentius agebat cum Laicis Fratribusque nostris adjutoribus, quam cum Scholasticis aut Professoribus; & ubique, tam intra quam extra domum, postremum occupabat locum, relicto aliis honoratiore.

Multa his similia habet P. Guelfutius, testis XIV; Ego, inquiens, cognovi B. Aloysium in collegio Romano, sub finem tirocinii & palæstræ Philosophicæ: captusque continuo fui conspecta singulari modestia & profundissima humilitate ejus, conjuncta cum tam excellenti ingenio ac nobili sanguine, aliisque dotibus, quæ solent fastum generare & elationem. Celabat solicite, quidquid sibi poterat laudi verti; & pudore perfundebatur, quando istiusmodi aliquid innotescebat aliis. Mihi sæpenumero retulit, eo motum se fuisse ad amplectendam præ aliis Religiosorum familiis Societatem Jesu, quod in hac caveatur per quartum votum, in solenni Professione faciendum, ut ne acceptetur ulla dignitas extra Religionem.

Et testis Castell. VI: Nihil acerbius ferebat Aloysius, quam quod quovis modo olebat honorem suum. Accidit autem, quod D. Joannes Zeccus, Bononiensis, Sixti Papæ V medicus, ad eum invisens, [varii generis.] multa publice memoraret de nobilitate ac familia ejus: qua de re, si umquam alibi, monstravit ille gravem sensum; totus erubuit, ac tandem dixit; Religiosi sumus & non sumus amplius tales quales fuimus. Pluries ipsum ego vidi portantem perticam sublimem, cui in apice infixæ erant scopȩ, quibus detergebat, per ambulationes & publica domus loca, aranearum telas. Vidi pariter portantem altera manu lecythum, altera panniculum, quibus sub vesperam quotidie, totam obiens domum, & mundabat lucernas, & oleo replebat. Sedulo colligebat pauperibus reliquias ciborum, e mensa relatas, easque distribuebat in quasdam sportulas, & portabat ipse opperientibus ad portam Collegii egenis. Vidi denique eumdem, ad majorem tam sui quam mundi despicientiam, obambulare Romam laceris vestibus, instar egentis mendici; nec non simili habitu stare ad portam gymnasii primariam, quando studiosa juventus illac transibat e scholis, extenta manu eleemosynam petentem. Similiter domi sic vestitus capiebat in triclinio cibum, humi sedens. Denique videbantur mundo ejusque opinionibus mortuus.

Tanta, inquit testis Rom. XXIV, humilitas Aloysii fuit, ut per illam obumbraret sanctitatem suam, occultraretque (sine affectatione tamen, ac modo perquam facili, & dextere) dona sibi divinitus collata. Eminebat in eo, quod ita se gereret ubique, ut re nulla eminere videretur; atque ut sanctimoniam suam celaret Socios, studiose curabat communem sequi vitæ rationem, & omnia facere quæ secundum leges religiosæ disciplinæ ab aliis fiebant. Hinc aberat longissime ab omni jactantia, atque erubescebat potius, ubi vel laudabatur, vel quovis modo honorabatur, vel a Magnatibus visitabatur. Mediolani mihi dictum fuit, Aloysium, ex imperio Superiorum telas aranearum per domum detergere solitum, illud suum exercitium crebro distulisse in tempus tale, quo frequentior eo venerat spectator, aut aderat vir aliquis primarius; ut ab iis videretur, & aliquam naturæ vim inferret.

CAPUT VII.
De Obedientia, Paupertate, Castitate.

XVII

[186] Accedebat ad hunc tam demissæ humilitatis amorem, perfectæ Obedientiæ studium: de quo illud commemorare sit satis, conscium sibi fuisse Aloysium, non modo se numquam a Majorum voluntate discrepasse, [Nullam umquam in obediendo animi reluctantiam sensit,] aut eorum imperium minuisse; sed ne cupiditate quidem ulla aut inclinatione, ne ea quidem quæ primoribus animi motibus fit, ad id vel leviter incubuisse; nisi forte cum eorum jussu a suis pietatis officiis distrahebatur: quamquam ne tunc quidem fere, nisi perraro commovebatur; & eum ipsum motum qui existebat, incredibili diligentia ac celeritate componebat. Ita fiebat, ut non voluntas ejus modo, sed mens etiam atque judicium cum Superioris sensu congrueret. Neque vero umquam sciscitabatur, cur hoc aut illud constitutum esset; sed cognito, Superioribus sic placitum esse, nullam præterea ejus approbandi causam requirebat. Hæc perfectio obedientiæ ex eo nascebatur, quod Superiorem quemque vice Dei fungi sibi certo persuaserat. Siquidem, inquiebat, cum Deo, qui aspectum nostrum fugit, obediendum sit; neque ab eo coram proxime mandata accipere, aut ejus sententiam exquirere possimus; [ut qui In-Superioribus Deum agnoscebat,] dat nobis ipse hujus sui muneris vicarios, atque interpretes voluntatis suæ, Superiores; per quos de omnibus, quæ nos vult, certiores facit; iisque, quippe mentis suæ nuntiis, ut obtemperemus jubet. Ita sensit beatus Paulus, cum ad Ephesios ita scriberet: Obedite Dominis carnalibus, sicut. [Ephes. 6, Coloss. 3. 23.] Christo, & ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo. Et ad Colossenses in eamdem de obedientia sententiam: Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino & non hominibus. Sic enim intelligendum est, mandatum, a Deo ipso, Superiore internuntio, ad nos afferri. Quare sicut, quod per Decurionem Cubiculariorum, aut aliud quodvis palatinum officium, a Rege aut Principe, cuipiam clientum mandatur, non administri illius, sed Regis aut Principis mandatum censetur, eique a cliente pro tali mos geritur; ita etiam Religioso Superiorum decreta, quasi Dei imperia, per hominem ipsi denuntiata, amplectenda, iisque prompte & reverenter satisfaciendum est.

[187] Ex hac persuasione oriebatur observantia illa, veneratio, pietas, quam adversus Superiores omnes adhibebat; [quicumque illi essent;] scilicet omnes in administrorum Dei, ejusque voluntatis interpretum loco ducebat; quamobrem mirifice eorum præceptis lætabatur. Neque minus apud illum momenti & auctoritatis obtinebat imus quam summus, rudis quam doctus, mediocriter quam eximie sanctitate ceterisque tali muneri dignis artibus ornatus: nam, qua Dei partes agebant, nihil inter eos interesse ratus, pari omnibus facilitate dicto audiens erat. Hoc amplius censebat, qui daret operam, ut in parendo hoc unum spectaret, duplicem ex eo fructum capere. Alterum, quod ei nihil arduum & laboriosum, sed omnia facilia & perjucunda obedienti accidunt: quippe qui se intelligat Dei, cui servire in beneficio & gratia deputat, voluntati obsequi: alterum, quod germanæ obedientiæ vim assequatur, ac proinde proposita ex animo legitime obedientibus in cælo præmia, certa spe præcipere possit. At vero, qui idcirco tantum mandatis obsecundat, quod aut mandata ad ejus stomachum studiumque faciant; aut qui ea dedit præstanti virtute naturæque dotibus aut propensa in ipsum voluntate sit; is primum, non perinde ut obediens, meritus videtur; neque ipsam formam, & quasi naturalem obedientis notam obtinet; quando non id in obediendo secutus est, quod unum hæc obediendi virtus intuetur: deinde, hunc talem, ubi Superiorem cum alio, minus aut a natura bonisque artibus instructo aut sui studioso, mutaverit, atque ab eo aliena suo genio mandata acceperit; vehementer cruciari, multisque periculis objectum esse, necesse est. Subjicere semet alteri, quidquam humanum, at non cælestia illa, quæ diximus, spectantem, fracti & vilis animi esse ducebat.

[198] Verebatur ne Superiores, qui, ut infirmitati penuriæque virtutis sibi subjectorum hominum se accommodent, in imperando præcipiendoque, causas quibus ad id quod intendunt eos hortantur, [nec probabat, illos rationes mandati reddere,] ex his dumtaxat mortalibus rebus accersunt; non plurimum ipsis, quibus imperant, nocerent. Quapropter optabat, Præsides Societatis confidenter de se aliisque statuere, atque in suorum vel habitationibus vel muneribus commutandis, aliisque in rebus de se decernendis, nullam suæ voluntatis causam afferre, nisi obsequium Dei & ampliorem ejus gloriam, eaque gratia omnia constituere. Exempli causa, sic jubeant: Visum nobis est ad obsequium Dei pertinere, atque ex ejus majori gloria fore, si in illum locum te conferas, aut hoc officium sustineas. Itaque vade, Deus id tibi fortunet. Sic cum faciunt, ajebat, Superiores, [cum subditorum præjudicio;] confidentiæ præclaræque existimationis de virtute & obedientia subjecti indicium præbere, eum consuefacere ad proprium obedientiæ Christianæ decus amplectendum; tantoque copiosioris ineundæ a Deo gratiæ opportunitatem præbere, quanto paucioribus utantur humanarum rationum momentis. Sin hæc & alia argumenta prætextusque quærantur, umbram tantum quamdam obedientiæ, non solidam expressamque ejus virtutis effigiem persequi consuescunt subditi; carent iis bonis, quæ diximus; occasio nonnumquam datur detrectandi imperii; præsertim si est unde facile resciscant aut suspicentur, aliud esse cur officio aut loco moveantur, quam quod verbo scriptove prætenditur.

[199] Solebat præterea confirmare, gratius sibi obediendi officium evasisse; cum experimento dicerit, mirificam quamdam Dei de se providentiam Majorum imperiis esse declaratam: [sed simpliciter se illis committebat.] sæpenumero enim ultro sibi non rogant a Superioribus ea concessa aut imposita, quorum desiderio vel privata pietate vel instinctu divino ante tenebatur. Ita quondam evenit, ut cum loca, ad quæ Christus Dominus noster sub extrema supplicia circumductus est, cum animo suo cogitasset; eoque ingens illum cupido percepisset, eo die ad septem sacras ædes Urbis de more supplicatum eundi; præter consuetudinem Superior, nihil hujus petentem aut sperantem, eadem hora accerseret, septemque sacras ædes obire juberet. Id ei geminatam lætitiam attulit, tum quod res ipsa per se inexpectata erat; tum quod comperiebat, quantam in modicis etiam rebus pro se Deus curam gereret. Quamplurima hujus generis exempla, nisi longum esset, memorare liceret. Reprehensus ab eo, in cujus erat potestate, os habitumque sic conformabat, ut aperto capite, [Reprehensionum patientissimus,] oculis humi fixis, nihil excusans, nihil responsans, quidquid ille diceret, demisse & patienter acciperet. Objurgatus aliquando a Superiore de nescio cujus rei incuria, in quam, quod animo fere a sensibus alienato ingrederetur, offendebat sæpius; tanta eum pœnitendi vis incessit, ut subita defectione laberetur: ex qua simul animum collegit, prosternit se ad pedes lacrymans; tantaque humilitate delicti, quo de arguebatur, gratiam precatur, ut excitari non posset.

[190] Affinis est huic obediendi virtuti observantia legum, quibus Religionis disciplina vincitur; [& Regularum observantissimus fuit,] in quibus servandis tam solicita erat Aloysii diligentia, ut cuipiam superflua videri posset. Neque enim ipse recordari poterat, umquam se contra earum legum ullam vel levissimam cogitato deliquisse. Iam vero usque eo accurate & rigide iis ad verba parebat, quasi earum neglectu in ingens aliquod discrimen adduci, & grave damnum fieri necesse esset: qua in re tanta erat libertate, nullam ut prosonam, sive religione devinctam seu solutam, vereretur. Iverat aliquando, missu Rectoris, salutatum Roboreum Cardinalem cognatum suum; cui roganti, ut in prandio secum esse vellet, negavit fieri posse, quod esset contra quamdam legem, qua astrictus esset. Delectatus eo responso Cardinalis, nihil præterea cum eo egit, nihil postulavit ab eo fieri, quin adderet, Si non est contra vestras leges. Idem Cardinalis significavit postea Patri Rectori collegiii Romani, uti se ea cautione, [etiam in rebus minutis.] eamque conditionem adjungere; ne quid in teneram Aloysii conscientiam offenderet; utque spiritui divino, qui ejus mentem insideret, velificaretur. Rogatus quondam a contubernali, quem litteras parantem scribere charta defecerat, ut dimidiatum sibi folium commodaret; metu ne legem, quæ vetat quidquam Superiorum injussu donare, aut utendum dare, violaret; intellexisse dissimulans, nihil tum quidem respondit; sed evestigio cubiculo egressus, Patrem Ministrum adit, oratum veniam socio chartam de sua dandi; & paulo post reversus, comiter socium appellans; Poposcisti, nisi fallor nuper a me chartam: eccam, inquit, simulque eam impertit. Ad postremum non satis reperio, quinam clarius studium ejus adversus Religionis leges patefaciam, quam si eum testificer iis annis, quibus Religioni operatus est, numquam eam legem neglexisse, quæ certis temporibus ac locis silentio uti imperat; neque item eam, quæ, dum studiis vacatur, aliter quam latine loqui vetat. At in hoc genere labi sane quam proclive est a.

XVIII

[191] Jam Paupertatis religiosæ, supra quam credibile est, studiosus fuit. In hac, [Paupertatis studio] magis quam opulenti homines in copiarum affluentia, delectabatur & acquiescebat. Si enim in pristinæ fortunæ licentia sic eam adamavit, ut (quod diximus) jam tum humilis illi vestitus cordi esset; facile quivis existimare potest, quid in Societate egerit, quam propriam sanctæ paupertatis domum nominare est solitus. Itaque id omne semper abhorruit, ex quo speciem ullam quidquam sibi privatim quasi proprium vindicantis, habere videri posset. Numquam nisi ex communi copia indutus amictusque est; numquam librum in usu habuit, quem secum deferre liceret; non horologium, non scalpellorum aut alius generis thecam. Eorum vero quæ ad pietatem sunt comparata, neque aliis largiendi causa quidquam servabat ipse, neque alios sibi largiri valde lætabatur. [nihil nisi summe necessarium apud se tenet,] Numquam ullam Reliquiarum thecam ullius generis penes se esse passus est, non coronam precatoriam e materia pretiosa aut eleganti, non privatam ullam picturam aut tabellam. Sed nimirum aut communibus imaginibus, quas reperiebat in cubiculo, utebatur; aut certe summum unam habebat privatim e charta, quæ erat S. Catharinæ virginis & martyris, cujus scilicet natali ad Religionem venerat; & alteram item e charta, S. Thomæ Aquinatis, cujus doctrinæ studia æmulabatur: atque has, approbantibus Superioribus, aliorum precibus fatigatus, ac prope compulsus, dono acceperat. Quid quod ne in Breviario quidem, quod in tirocinio; neque in libello Officii beatissimæ Virginis Matris, quod inin collegio in usu habuit, umquam sustinuit vel tantilla imagine, tamquam nota, ut multis est mos, preces distinguere.

[192] Quoniam vero non deerant, qui pro sua in eum pietate, varia ad Dei cultum facta munuscula, non modo offerrent; sed etiam, ultro petita a Superioribus licentia, ut acciperet, prope vim intentarent; siquidem liceret, ea recusabat; sin eorum pace facere non poterat quin admitteret, ad Superiorem ea continuo deferebat; [nihil recipit;] aut certe facta ab eo potestate, cum primum occasionem erat nactus, aliis donabat. Deliciæ ejus erant nihil penitus ex hoc mundo possidere, nihil desiderare, atque ab omni re mortali distractum esse. Quando appetente æstate aut hieme, pilei ac vestes tribuebantur; numquam ille quidquam longius aut brevius, astrictius aut laxius esse querebatur: sed rogatus a sartore, satisne apte convenirent; Mihi quidem, inquit, videtur. Immensum quantum illum viliora omnia delectabant; nullaque non in re, [vilissima amat sibi dari,] quæ ei obtigisset, ad deterrimum quodque oculum adjiciebat. Nostram vero illam legem, qua præcipitur ac jubetur, ut quilibet sibi persuadeat, quo seipsum magis vincere magisque in virtute proficere condiscat, eorum quæ domi sunt vilissimum quodque sibi tributum iri; sic interpretari solebat. Quemadmodum, inquit, mendicus, qui circum domos, aliorum benignitatem implorat, exploratum habet; non præstantissimas vestes, quæ in ædibus sint; sed maxime laceras atque obsoletas, itemque ceterarum rerum, quod postremi pretii sit, sibi datum iri: ad idem exemplum nobis, si vere paupertatem amamus, persuasum esse debet, quæ domi abjectissimæ notæ sunt, nobis tribui oportere: ac verbo, Persuadeat, eam vim subesse dicebat, ut velit certo nos cum animis statuere, ita fore, atque ita fieri par esse.

[193] Ad hoc non semel Sacerdoti, apud quem conscientiam expiare est solitus, narravit, in beneficii & meriti numero ponere, [idque pro beneficio habet:] quod ita voluntas Dei sæpe tulerit, ut in partitione rerum, quæ singulis utendæ tribuuntur, deterrimæ sibi obvenirent: id ille, pro flagranti suo paupertatis amore, præcipuo Dei in se favori acceptum ferebat. Nam in Religione tanta verecundia se tractabat, quasi e pannis & mendicitatis sordibus se sublatum, & Majorum misericordia domo acceptum ex animo sentiret. Itaque quidquid in eum conferebatur, ab egregia caritate profectum esse judicabat. Ad mensam, parcebat ille quidem edere eum cibum, quem suæ valetudini obfuturum prævidebat; ne tamen, quod minime cupiebat, pro eo quid melius afferretur, ministros de industria fallere nitebatur b. De ejus castitate non est quod aliud commemorem, nisi præstantem illum virginitatis, qua corporis qua mentis, thesaurum; [castitatem illibatam servat.] tam excellenti atque que eximio nitore, quem sexto Capite primi libri persecuti sumus, semper illibatum custodisse c. In sermone atque congressionibus nihil eo veri sincerique amantius, nihil simplicius, nihil magis ingenuum fieri poterat. Ergo nemo erat, qui de eo, quod ille aut affirmasset aut negasset, posset dubitare: aberat enim ab omni amphiboliæ aut simulationis fuco. Solebat etiam asserere, artificiis, dolis, simulationibus, fallaciis, ambiguitate sive dictorum seu factorum, eripi hujus seculi fortunæ deditis hominibus mutuam inter ipsos societatem; in Religione vero esse præsentia venena religiosæ simplicitatis, certasque juventutis pestes; quibus cum spiritu, quo Religiosum præditum esse oporteat, convenire vix umquam possit d.

ANNOT. ET ADJUNCTA
ex mss.

C. J.

a

De Obedientia ejus alia etiam alibi jam annotavi, ut, quod die quodam jejunii bis pransus sit, ita jussus a Superiore suo. Porro de illa sic loquitur testis Castell. VI: Quam voverat Deo obedientiam semper exacte servavit, etiam in executione regularum; quarum aliquam, tametsi minimam, [Obedientiæ ejus,] nemo deprehendit umquam ab ipso violatam esse. Neque Superioribus modo præstabat se obsequentem, sed nobis quoque, valetudinarii aliarumque officinarum curatoribus, obediebat prompte, in omnibus, lætanter. Obedientiam, inquit testis Rom. XXIV, Aloysio a natura insitam fuisse dixero. Absque ulla namque repugnantia, animo pacato, voluntate propensa, excipiebat jussa Superiorum, tamquam a Deo profecta. Corpus suum, tametsi imperio rationis semper subditum fuisset, non secus tractabat atque capitalem inimicum: ideoque illud castigabat quibuscumque per se licite poteterat pœnarum modis; quas vero infligere ei, quia graviores atque extraordinariæ sunt, non licebat absque scitu & facultate Superioris; id sibi ut liceret, multis sæpe precibus eum rogabat; ita tamen reverenter ac citra importunitatem, ut se in potestate ejus esse, & dicto audientem fore, monstraret; conjungens hoc modo eximias virtutes duas, studium macerandi corpus suum, & promptam voluntatem obediendi Deo in Superioribus suis. Quod autem hic exempli gratia dixi, locum habebat ubique in quibusvis aliis virtutibus: omnes enim, quas ego umquam in eo notavi (& memini notasse plurimas) possidebat in perfectissimo gradu.

Testis Castell. XII, Cum Societas nostra, inquit, maximi faciat obedientiam suorum, in eaque collocet summam rei; eo Aloysius quoque connisus est summo studio; & scio ad culmen perfectionis ejus pervenisse: idque pro miraculo habeo, quod cum res nostræ propemodum omnes per multas minutatim regulas cuique præscribantur, ipse nullam earum, etiamsi minima foret, transgressus umquam sit. Æquali promptitudine se voluntati subordinatorum ac primarii Superioris accommodabat, ratus, per omnes & singulos loqui Deum, eumque in singulis reverens. Obediebat autem prompte hilariterque: ex quo colligo, non tantum obedivisse exequendo opus imperatum, sed voluntatem quoque suam ac judicium ad voluntatem & judicium Superioris conformasse. Volabat, quo sonante campana vocabatur, ad primum ejus signum, seposita re omni alia qua distinebatur.

De voto & virtute obedientiæ, quam in Societate professus fuit, [ubique eximiæ] ait testis Rom. XI, asseverare possum, quod credam, numquam eum voluntate violasse regulam ullam; numquam recessisse ab imperio aut minimo nutu Superiorum, in quibus venerabatur Christum Dominum benedictum; numquam non obedivisse promptissimo juxta ac lætissimo animo: & videbatur in his gaudio exultare. Non multo prius quam contraxit morbum, quo tandem obiit, reprehendi eum ego acriter, quod importune interpellaret Superiores urgeretque, ut sibi copiam facerent castigandi sese, adeundi xenodochia, serviendi infirmis in nosocomiis; quod illo fervore transferii se sineret ultra quam par est; quod Deo judici rationem ejus rei redditurus esset, quodque sub vitæ exitum propterea angeretur animo. Poterat ille quidem hoc incondito meo loquendi modo offendi; attamen tantum abest ut ullum commoti animi signum daret, ut solita serenitate vultus ac pace interna mihi diceret: Pater care, non est quod angar aut angi metuam propter objecta; quia nihil ago nisi sciente & consentiente Superiore meo, cui non possum non nota facere desideria, quæ mihi Deus optimus maximus immittit; nec non petere facultatem operandi, ad quæ me sentio impelli per misericordiam ejus. Ita dixit, nec aliter evenit. Quando enim vicinus morti fuit, interrogatus a Patre Rectore Collegii, num qua res animo suo molesta esset, velletque suo nomine quidpiam circum adstantibus edici; respondit, nihil esse quod se inquietaret, qui nihil citra obedientiam fecisset umquam.

Addit super his testis Rom. XXIV: Ardentissime cupiebat beatus juvenis frequentare nosocomia, ibique decumbentibus opem aliquam ferre: [specimina plurima.] & Superiores id ei permittebant, potius propter incensum quod in ipso deprehendebant desiderium, quam alia de causa, scientes constitutionem corporis ejus esse infirmam. Hæc autem quæ dico, præcipue spectant ad annum MDXCI, quo & in morbum incidit, & mortuus est. Ante autem quam moreretur, publice denuntiavit omnibus, neminem opinari debere, se Aloysium, supra vires exercuisse & afflixisse corpusculum suum per asperam tractationem ejus; quia quidquid in hoc genere fecerat, fecerat consentientibus Superioribus, & facultatem concedentibus. Ex quibus ejus dictis summam hausi consolationem; quia videbam inde confirmari, quod ego pridem animo conceperam meo; videlicet obedientiam ejus semper omni ex parte perfectam fuisse, submissam nutui Superioris, non importunam aut inflexibilem, qualis solet esse eorum qui naturæ impulsu aliquo aguntur; sed ita comparatam, ut quæ fervor spiritus suadebat agenda, ratio virtutis moderaretur secundum voluntatem Superioris. Unde & visum mihi fuit, non recte nonnullos decumbenti, contracto licet ex caritate morbo, objectasse, quod justo ferventius postularet, ut pœnas voluntarias liceret sibi infligere, ac infligeret justo graviores.

b

Hactenus de paupertate Aloysii, qua de ita testis Rom. XI: Universa quæ in mundo habuit, mundo reliquit, [Paupertatis ejus in Religione] nullo reditu aut re alia sibi retenta; & ne quid deinceps reciperet rerum dimissarum aut aliarum, interposuit votum paupertatis; quod, quantum quidem observare potui, exactissime implevit. Videbatur affici erga virtutem illam tenerrime; gaudebat deteriora sibi quam ceteris dari; atque ut darentur, orabat, & quodammodo cogebat dispensatores rerum, ad usum communem necessariarum, ut sibi deteriora permitterent, quia inde summam capiebat voluptatem. Relucebat paupertas ejus in vestibus, in libris, in omnibus: re nulla, tametsi levissima, utebatur absque necessitate & Superioris sui facultate: iis vero quibus sic utebatur, libenter privabat sese, ubi repetebantur, aut alteri esse usui poterant.

Dicam, ait testis Castell. XII, ist hoc singulare de paupertate B. Aloysii. Incidit ipse in ægritudinem, dum ego e morbo convalescebam, eratque valetudinarium infirmis plenum. Quamobrem immiserunt illum in cubiculum, ubi ego jacueram æger; & me ad cubiculum, ubi ille habitabat sanus. Eo perductus, comperi locum angustissimum, octo circiter palmis longum ac totidem latum; nec altiorem, quam ut posset tabulatum contingi manu ab homine justæ staturæ. Fenestram habebat unam tantum & perexiguam, ac positus erat in remoto aliquo domus angulo, ut potius latrina videretur esse quam cubiculum. Hujus habitationis gratiam sibi fieri rogaverat Aloysius Superiores amore paupertatis, ac obtinuerat. Intus nihil reperire erat præter humilem lectum, una sola instratum matta lanea; parvulam mensam, in eaque reposita sacra Biblia cum aliquo libro ascetico; & Summam S. Thomæ, in pluteo ligneo pendulam e muro. Ut vidi, obstupui; animo perpendens meo, illum, qui in seculo tam dives, omnia amore Christi reliquerat, in Religione ne illa quidem admittere, quæ necessarii usus sunt & singulis passim conceduntur. Inter hæc porro, quæ dixi in cubiculo Aloysii inventa esse, nullus erat liber, nedum res alia, quæ ipsi propria foret. Adeo ille pauper vixit, & pauper obiit. Sed de paupertate, quam in ipso pene mortis articulo exercuit, audiamus iterum testem Castellionensem XIX; ex quo supra jam retulimus, Aloysium, quando tirocinium adivit, aliud non tulisse secum, quam Breviarium unum & unam Christi in cruce confixi imaginem telæ impressam; eaque non multo post, sponte sua, quo perfectius paupertatem coleret, attulisse ad Superiorem. Laudat deinde idem testis in eo studium paupertatis, quod aliquot annis, quibus simul cum illo inhabitabat collegium Romanum, notavit exercitum ab eo fuisse, in victu, vestitu & cubiculo.

Denique, paulum ante mortem Aloysii, inquit, cum ego forte adessem in cubiculo ejus cum multis aliis, supervenit quoque P. Joannes Baptista Carminati, Præpositus Provincialis: ad quem conversus æger, multum rogavit, [præclara quædam exercitia.] ut juberet tolli de lecto suo certam quamdam stoream, quæ ei instrata erat; non quidem tunc primum, aut ab Aloysio ibi posita, sed a Patre quodam sene, qui in eodem cubiculo, parum a rebus necessariis instructo, ante decubuerat ægrotus. Respondit Provincialis, sineret curare curatorem suum, neque de storea illa angeretur; quandoquidem moreretur per gratiam Dei satis pauper. Exercitium quoque paupertatis fuit, quod ait testis XII, paulo ante citatus: Aloysium crebro inter nostros mendicato vixisse, quando per triclinium circumiens, amore Dei rogabat accumbentes eleemosynam; neque alium tunc cibum gustabat, quam qui pro eleemosyna ei datus esset. Ad hanc paupertatis perfectionem jam tum viam aperuisse videri potest, quando nuntium mundo & divitiis remisit Mantuæ, ne quidem reditu annuo, qui promissus fuerat, sibi reservato. Princeps Franciscus testis Cast. XI (quod rectius ad libri 1 cap. 9 num. 109 annotatum fuisset) Scio, inquit, Aloysium abdicasse bonis omnibus amore Dei & paupertatis; & perfectissimam se intendere paupertatem palam declaravit, quando abdicationem secundam primæ subjunxit, remittendo alacriter jus ad certam argenti summam, quam in prima abdicatione ei pater noster assignaverat quot annis numerandam. Et in secunda istac abdicatione dixisse fertur, Laus Deo, qui liberavit me etiam hoc parvo hujus mundi onere!

c Castitatis amorem & æstimationem abunde monstravit, quando novennis illam Deo per votum obtulit. Illam in eo reputat testis Rom. XI, [Castitas angelica.] extraordinariam & omnino Angelicam; aitque se a Cardinali Bellarmino accepisse, Aloysium, quod admodum puer voverat Deo votum, perfectissime per gratiam ejus semper observasse; stimulum carnis tota vita sua non sensisse; cogitationem, virtuti illi contrariam, mente numquam admisisse; licet alioquin temperatione corporis esset sanguinea, vivida & excitata. Ego mihi persuadeo, inquit testis Rom. XXIV, Beatum hunc castimoniæ splendorem Angeli instar habuisse ab utero matris suæ: neque ea virtus, quæ in vultu ejus relucebat cum summa modestia, aliter explicari recte potest. Et testis Cast. VI: Tanta circumspectione conservabat se & corpus suum amore castitatis, ut ne quidem decumbens ex morbo supremo, partem sui ullam nudaret, aut a nobis infirmorum curatoribus nudari permitteret: fuitque tam in morte quam in vita semper castissimus.

d Testis Rom. XXIV, Summa erat in B. Aloysio simplicitas & candor animi; nihil sinistri cogitantis umquam de aliis, [Simplicitas in agendo mira.] sed opera eorum ubique interpretantis in partem meliorem. Eumdem candorem notavit quoque testis Rom. XI; neque meminit, se umquam observasse quidpiam, quod ei contrarium foret, etiam rebus in minimis. Imo videbatur mihi, inquit, neque mentiri, neque fingere, neque facere aliud quodcumque contra hanc virtutem posse. Apparebat autem in actionibus ejus omnibus recta & simplex voluntas serviendi placendique Deo, quam potest fieri perfectissime. Elucebat in Aloysio, inquit testis Cast. VI, candor admirabilis. Numquam ex ore ejus prodibat verbum, quod rem exaggeraret ullo modo: loquebatur autem puram, ut erat, cum Christiana simplicitate veritatem. Mendacium, ei fuisset sacrilegium summum; quod ne levissimum quidem jocandi causa, aut officiosum, ut vocant, dixisset umquam.

CAPUT VIII.
Mortificationis, Dilectionis, Zeli, aliarumque virtutum studium.

XIX

[194] Quid de illa domitrice corporis cupiditatumque refrenatrice, quam Mortificationem appellamus? [Mortificationi impense deditus,] Erat tam cupidus male habendi corporis, tantoque longius quam vires ferrent ab eo se studio provehi patiebatur; ut, nisi Moderatores frenum ei injecissent, aliquot sibi de vita annos dempturus brevi fuisse videatur. Itaque nonnullis, mirari se dicentibus eum, non ducere sibi religioni, toties de afflictando seipso Superiores obtundere; respondebat, se, cum hinc imbecillitatem virium suarum attenderet, inde vero animum sibi ad hujusmodi pœnitentiæ exempla edenda concitari sentiret, optimum factu putare, rem totam ad Superiorem, quem nihil horum omnium præteriret, referre: fore enim ut is, quod Deo visum esset, præterea nihil, permitteret. Addebat, nonnumquam se quarumdam rerum potestatem flagitare, quas certum habeat minime sibi concessum iri: quando enim non sibi, ut pervellet, iis vacare liceat; [viribus suis majora cur petere solitus,] hoc suum desiderium Deo dedicare, eique qui in ejus vicem sibi moderaretur, aperire, multis sibi nominibus conducibile videri. In quibus illud numerabat, quod aliorum judicio, minus de se sublate sentire disceret; quippe quibus, hæc talia animo meditans, non satis seipsum in hac quidem causa nosse videretur. Et vero placebat interdum Deo, ut præter opinionem omnium, quarumdam rerum licentiam obtineret.

[195] Aggressus erat eum quidam admodum serio percunctari, cur, qui cetera tam prudens esset, [cur remissiora suadentibus non obedire;] Patrum pietatis auctoritatisque spectatæ, qui toties eum, ut tantam in seipsum severitatem, mentisque in rebus divinis meditandis contentionem missam aliquando faceret, erant hortati, consilia parvi duceret? Huic Aloysius his fere verbis respondit: A duplici hominum genere hæc mihi, quæ ais, consilia dari sentio. Alterum est eorum, qui vitam degunt omnibus sanctitatis copiis ita perfectam, nihil ut in ea non imitatu pulcherrimum intuenti occurrat; atque his quidem sæpe mihi animus fuit parere consulentibus: verum postquam animadverti, quæ mihi suadeant, ipsos pro se uti nolle; mihi eorum facta potius quam consilia, quæ a supervacua caritate meique mise