Ökumenisches Heiligenlexikon

Anhang September VI


[Appendix]

ADDENDA
AD DIEM DECIMAM NONAM SEPTEMBRIS

DE SS. JANUARIO EPISC., SOSIO, FESTO ET PROCULO DIACONIS, DESIDERIO LECTORE, EUTYCHE VEL EUTYCHETE ET ACUTIO MARTYRIBUS
PUTEOLIS IN CAMPANIA FELICE

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4131

Circa CCCV.

AUCTORE J. S.

PRÆFATIO
De documentis Neapoli collectis.

[Collectio documentorum de S. Januario,] Quando sub initium anni 1753 Neapolim lustravi cum collega, investigare voluimus, an iis, quæ habebamus aut impressa aut Mss. de S. Januario & Sociis documenta, adjungi alia possent nonnulla, sive ad res gestas celeberrimi Martyris, sive ad gloriam ejus posthumam illustrandam. Lustratis autem bibliothecis aliquot, & colloquio cum pluribus eruditis hunc in finem habito, credidimus, nihil præterea, quod operæ pretium faceret, ulteriori inquisitione nos inventuros pro Actis aut translationibus S. Januarii ac Sociorum elucidandis. Contrarium judicavimus de iis, quæ spectant ad prodigiosum S. Januarii sanguinem: neque enim dubitavimus, quin de perpetuis illius sanguinis miraculis non pauca subministrare possent Neapolitani, quæ necdum ad scrinia nostra pervenerant. Verum cum omnium illorum inquisitio ob rationes varias non posset brevi tempore perfici; neque nobis expedire videretur, ut illius causa multis mensibus Neapoli subsisteremus; curam ulterioris indagationis humaniter in se suscepit R. P. Paschalis de Matthæis S. J., tunc tirocinii Neapolitani, nunc maximi collegii ibidem rector. Diligentia hujus viri, cui primum coram, deinde per litteras exposuimus mentem nostram, accedente etiam cura R. P. Præpositi Provincialis, longe plura pro nobis collecta sunt publicis sumptibus excellentissimæ civitatis Neapolitanæ, accedente etiam benigno consensu & approbatione serenissime regis, quam umquam nos ipsi potuissemus colligere, aut flagitare voluissemus.

Quo autem modo facta sit collectio, breviter exponitur his præcipui adjutoris nostri verbis: [sumptibus civitatis Neapolitanæ per eruditos facta,] Addictissima S. Januario, præcipuo patrono, Neapolitana civitas, ut Bollandianis gratificetur, mandavit, ut suis impensis hæc Acta colligerentur. Ita primum statuit excellentissima Deputatio civitatis, deinde excellentissima Deputatio S. Januarii. Equestres viri negotium hoc dedere tribus sane litteratissimis, inter quos Cl. Alexius Symmachus Mazochius, cujus est recensio Actorum. Præstiterunt sane eruditissimi hi viri diligentissime, quidquid desiderari a nobis posset, & brevem etiam Commentarium toti collectioni præmiserunt. In eo autem agitur de patria S. Januarii, de Actis ejusdem variis, de cultu & festis diebus apud Neapolitanos, de translationibus & aliquot ecclesiis, ac tandem de liquescentis S. Januarii cruoris epocha. Hoc ultimum necdum examinaveram, quando ingens illa Collectio, diuturnas in itinere moras passa, hoc anno 1756 ad nos perlata est; sed ejus causa distuleram omnia ad sanguinem S. Januarii pertinentia. De reliquis vero omnibus diu disputaveram ex iisdem documentis, quæ in Commentario Neapolitano allegantur, & ex aliis pluribus; imo & Acta omnia ad prelum paraveram ante acceptam Collectionem; quod nulla nobis de hisce deessent documenta, & tempus me urgeret.

[seroque huc perlata, cui usui sit futura.] Suspicati sunt ipsi eruditi Collectores, multa minus necessaria fuisse collecta; Sed, inquiunt circa finem Commentarii, omnino parendum fuit excellentissimæ civitati Neapolitanæ, quæ, ne quid ad cultum B. Januarii amplificandum deesset, præterea ut animi magnitudinis, liberalitatis & munificentiæ incredibilis exspectationem, quam sui apud homines concitavit, præclare sustineret ac tueretur, id dedit operam, ut omnes præcipui Patroni sui res gestæ colligerentur: & ea in re si quid peccandum esset, non nisi exquisita & prolixa sedulitate peccaretur. Laudo sane pium & munificum consilium: & ne quid mihi diligentiæ videatur defuisse; Acta recenter accepta cum nostris omnia conferam, & variantes ex iis lectiones notabo. Similiter Commentarium cum meo conferam, ut videam, siquid alicubi reperiam addendum aut mutandum. Figuras, munificentia civitatis Neapolitanæ scalpro expressas, suis locis inseram, atque ex iis Chorographiam regionis Neapolitanæ, Puteolanæ, Misenatis, Cumanæ, &c huc transfero, quia locorum, in iis assignatorum, in Commentario & in Actis frequenter fiet mentio, licet nolim Chorographiam illam pro omnibus locis defendere, sed in aliquibus a Mazochio, cujus illa est, dissentire cogar. Hisce breviter observatis de Collectione illa, de qua dicentur plura in disserendis de capite & sanguine S. Januarii, ubi magno nobis usui erit, Commentarium jam ante concinnatum subjungo.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

§ I. Celebre nomen S. Januarii & Sociorum in Fastis aliisque monumentis antiquis: annuntiantur diebus pluribus, & subinde aliqui seorsum.

Quamvis celebre fuerit a multis seculis S. Januarii nomen, ejusque sociorum Martyrum; [S. Januarius sine Sociis hoc die annuntiatus in Fastis Hieronymianis:] non tamen sine aliqua confusione memorantur in Fastis Hieronymianis. Nam ad hunc diem textus Florentinii sic habet: In Neapoli natalis sanctorum Januarii & Ancii. In codice Corbeiensi pro Ancii est Aniceti, in Epternacensi vero Augi. In codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi Januarius item annuntiatur Neapoli, eique socius adjungi videtur Saturninus. Verum existimo, nec Saturninum, qui in codicibus Florentini ad aliam classem spectat, nec ullum alium fuisse cum S. Januario annuntiatum a primo auctore Martyrologii, cum Neapoli memoratur, non quia ibi passus erat, sed quia eo translatum erat corpus, ibique colebatur: nam solius Januarii corpus Neapolim eo tempore erat translatum, ut verisimile sit, eodem tempore solum ibidem fuisse cultum. Hac etiam de causa Januarius hodie videtur memorari ob primam corporis translationem ex loco Marciano, ubi fuerat sepultus, ad urbem Neapolitanam, ut hic dies videatur potius primæ translationis, quam martyrii. Si enim causa martyrii hoc die fuisset memoratus, & Puteolis memorari debuisset, non Neapoli; & cum Sociis, non solus. In codicibus Augustano, Labbeano & Gellonensi Januarius etiam hodie occurrit, nec ullum sibi adjunctum habet ex nominibus supra memoratis.

[3] Sic in antiquissimo Kalendario ecclesiæ Carthaginensis apud Mabillonium tom. 3 Analectorum pag. 400 solus memoratur S. Januarius ad hunc verisimiliter diem hoc modo:[solus item in aliquot aliis, in aliis cum Sociis generatim:] Kal. Oct. sancti Januarii martyris. Numerus quidem deletus est, sed verisimiliter scriptum fuerat XIII Kal. Quo autem minus dubitemus, quin sit S. Januarius hodiernus, facit S. Sosius, qui mox ibi alio die sequitur, ut dicemus. In vetusto Kalendario marmoreo, quod anno 1742 Neapoli inventum est, ad XIX Septembris, Natalis S. Januarii similiter legitur. Solus item hoc die S. Januarius annuntiatur apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 646 in Martyrologio Trevirensi, quod editor seculo X exaratum credidit; & col. 675 in Calendario Stabulensi solus laudatur his verbis: In Campania passio S. Januarii. At ibidem col. 682 Socii generatim adduntur hoc modo: Sancti Januarii martyris Sociorumque ejus. Generatim item, & mendose, Socii adjuncti leguntur in Martyrologio Autissiodorensi ibidem col. 721: In Neapoli Campaniæ natale sanctorum martyrum Januarii Beneventanæ episcopi cum aliis VIII; imo cum sex aliis passus est, sed non Neapoli.

[4] Verum posteriora hæc Martyrologia, utpote minus vetusta, [cultus ipsius Neapoli vetustissimus.] non tam clare ostendunt vetustissimum S. Januarii cultum apud Neapolitanos, quam illum manifestum facit Epistola Uranii presbyteri de obitu S. Paulini Nolani, data apud nos tom. IV Junii pag. 198, in qua leguntur sequentia de S. Paulino decumbente, & sacrosancto Christi Corpore ad luctam munito: Et cum hæc omnia sanctus episcopus (Paulinus) læto atque perfecto ordine celebrasset; subito clara voce interrogare cœpit, ubi essent fratres sui. Tunc unus ex circumstantibus, qui putavit, quod fratres suos, id est, episcopos, qui tunc aderant, quæreret, ait illi: Ecce hic sunt fratres tui. At ille: Sed ego nunc fratres meos Januarium atque Martinum dico, qui modo mecum locuti sunt, & continuo ad me venturos se esse dixerunt. E quibus Januarius episcopus simul & martyr, Neapolitanæ urbis illustrat ecclesiam; Martinus autem vir per omnia apostolicus, cujus Vita ab omnibus legitur, Galliarum episcopus fuit. Hactenus Uranius, qui S. Paulino morienti adfuit anno 431. Itaque jam tum celeberrimus erat S. Januarii cultus apud Neapolitanos, qui corpus ipsius possidebant, & ecclesiam eidem exstruxerant, ut suo loco dicetur. Vetustatem illam cultus S. Januarii, in ecclesia Neapolitana, jam observavit vir eruditus, Alexius Symmachus Mazochius, canonicus Neapolitanus, & regius sacræ Scripturæ interpres, in Commentario, quem diligenter conscripsit in Vetus marmoreum ecclesiæ Neapolitanæ Kalendarium tom. 1 pag. 265. Laudatus Mazochius aliud eodem loco affert vetusti cultus indicium, ex quo infertur, S. Januarium seculo VI urbis Neapolitanæ fuisse patronum, cum Petrus notarius per confessionem meritaque B. Januarii martyris obtestetur clerum Neapolitanum, nec ullum alium nominet Sanctum. At redeamus ad Martyrologia.

[5] [In Fastis medii ævi omnes simul memorantur non sine meudis,] Primus ex martyrologis, qui ad hunc diem S. Januarium omnesque Socios nominatim expressos commemorat, est auctor Martyrologii per Rosweydum editi, in quo hæc leguntur: Neapoli, Januarii, Sosii, Festi, Desiderii, Proculi, Eutychetis, Acuti. Beda, aut fortasse Florus, eodem die prolixum hoc dat elogium: In Neapoli Campaniæ natale sanctorum Januarii, Beneventanæ civitatis episcopi, cum Sosio diacono Mesenatæ civitatis, & diacono suo Festo, & lectore suo Desiderio: qui post vincula & carceres capite sunt cæsi in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe, judice Dracontio. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum, Puteolanæ civitatis diaconum, & duos laïcos Eutychen & Acutium: & interrogaverunt, quare justi juberentur occidi. Quos judex ut vidit Christianos, jussit decollari cum illis. Sic omnes septem pariter sunt decollati. Et tulerunt noctu corpora Christiani: & Neapolitani Januarium posuerunt juxta civitatem in basilica, Mesenates Sosium æque in basilica, Puteolani Proculum & Euticetum & Acutium in basilica S. Stephani, Festum & Desiderium Beneventani collegerunt. Omnia hæc adoptavit, & Martyrologio suo inseruit Ado, iisdem usus verbis. Rabanus eadem quoque exhibet; sed textus ipsius mendose impressus est. Consentit similiter Notkerus, omittens tamen posteriora, quæ de sanctorum Martyrum sepultura non satis recte hic leguntur: nam prima est potius translatio, quam sepultura, quæ refertur. Usuardus præter sepulturam, similiter prætermissam, omittit etiam Socium diaconum, haud dubie, ne illum bis memorare cogeretur: nam Sosium iterato annuntiatum videbimus ad XXIII Septembris.

[6] Præterea Usuardus elogium suum ita temperavit, ut videatur adoptare noluisse judicem a Beda assertum, [quæ correcta sunt in Martyrologio Romano.] & ab aliis adoptatum. Nam sic habet: In Neapoli Campaniæ, natalis sanctorum Januarii Beneventanæ civitatis episcopi, Festi & Proculi diaconorum, Desiderii, Eutici & Acuti, qui post vincula & carceres capite cæsi sunt in civitate Puteolana, sub Diocletiano principe. Omittitur hic Dracontius judex, quem revera minus probabiliter positum ab aliis videbimus. Accuratum foret elogium, si Puteolis potius quam Neapoli, Martyres annuntiasset, & Sosium, quantumvis repetendum, addidisset; quemadmodum fecit Baronius in Martyrologio Romano, ubi tale contexuit elogium: Puteolis in Campania sanctorum martyrum Januarii Beneventanæ civitatis episcopi, Festi ejus diaconi, & Desiderii lectoris, Sosii diaconi ecclesiæ Misenatis, Proculi diaconi Puteolani, Eutychis, & Acutii: qui post vincula & carceres capite cæsi sunt sub Diocletiano principe. Corpus sancti Januarii Neapolim fuit delatum, atque honorifice in ecclesia tumulatum: ubi etiam beatissimi Martyris sanguis in ampulla vitrea adhuc servatur, qui in conspectu capitis illius positus, velut recens liquescere & ebullire conspicitur. Mitto martyrologos recentiores, qui de S. Januario & Sociis hodie passim meminerunt: nam illorum auctoritas nihil prodesse poterit ad Acta confirmanda aut infirmanda.

[7] Verumtamen paucula dicenda sunt de Martyrologiis, quæ post Adonem edidit Dominicus Georgius, [Septem hi Martyres numero fuere, non octo.] cum hic in Annotatis ad hunc diem ex illis inferre voluerit, septem fuisse S. Januarii Socios, non sex, ut in Romano parvo. Martyrologium Fuldense habet: In Neapoli Campaniæ, natalis sancti Januarii Beneventanæ civitatis episcopi cum aliis VII, qui cum eo decollati sunt. Octo revera nomina exhibet Martyrologium Ottobonianum, cujus verba cum omnibus mendis de more subjungo: In Neapoli Campaniæ, nat. sanctorum Januarii Beneventani episcopi cum Sossio diacono Messenate civitatis, & diacono suo Festo, & lectore suo Desiderio, Proculum diaconum, & Euticen, & Acutium, & Desiderium. Si credidit laudatus Georgius, hæc duo Martyrologia sufficere, ut dicamus octo fuisse Martyres Puteolis passos, sive septem fuisse S. Januarii Socios, nimiam Martyrologiis a se editis auctoritatem attribuit, nec satis consideravit, quot menda transcribentium negligentia, aut exigua collectorum crisi in documenta illa medii ævi irrepserint. Sane numerus Martyrum nostrorum tot testibus confirmatus est, consentientibus hac ex parte Actis omnibus, quantumvis alias diversis, cum melioribus martyrologis supra laudatis, ut non duo solum talia Martyrologia, qualia attulit Georgius, sed & decem & viginti, si idem haberent, tamquam mendosa aut errori obnoxia, omnino rejicienda forent. Hac de causa ulterius non refellam Marium de Vipera, qui in Chronologia episcoporum Beneventanorum pag. 12 Stephanum aliquem aliis adjicere voluit.

[8] Non multo plus attentionis fortasse merentur alia quædam Martyrologia, [S. Januarius in aliquot Fastis ad 20 Septembris:] quæ S. Januarium exhibent ad sequentem diem, XX Septembris, nisi conjicere velimus, festivitatem S. Januarii in aliquot ecclesiis ea die celebratam fuisse, quod dies XIX alio festo esset impedita. Dubito sane, an hæc conjectura sufficiens habeat fundamentum. At certum est, memoriam S. Januarii in Fastis aliquot vetustis reperiri ad XX Septembris. Talis fit S. Januarii mentio post vigiliam S. Matthæi in Calendario vetusto, quod edidit Florentinius post Martyrologium Hieronymianum. In Martyrologiis aliquot, quæ edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum, & antiquissima vocavit, mentio fit S. Januarii eodem die. In primo col. 1560: Romæ Januarii. Eadem verba leguntur in Morbacensi Col.Ex his tamen nolim certo inferre, festum S. Januarii Romæ aliquando celebratum fuisse die XX Septembris; minus etiam, alium quempiam Januarium eo die fuisse cultum Romæ: nam cum in allegatis Fastis Januarius ad XIX non compareat, eumdem plane puto, qui ad XX ponitur. Utrum vero id factum sit, quia revera hoc die XX in aliqua ecclesia Romæ colebatur; an quia a die & loco suo per errorem avulsus erat, non definio.

[9] [S. Sosius ad 23 Septembris primum solus, deinde cum aliis,] Quemadmodum ad XIX Septembris primum solus Januarius annuntiatus fuit, quod eo die Neapoli coleretur ob primam, ut jam monui, corporis translationem; ita Sosius primum solus Miseni memoratur, deinde cum pluribus, præeunte Martyrologio Hieronymiano. Certe apud Florentinium in Annotatis ad XXIII Septembris hæc leguntur ex vetustissimo codice Epternacensi: In Miserio Sossi. Scriptum fuerit, In Miseno Sosii aut Sosii. In aliis quidem Florentinii codicibus S. Sosius sine loco memoratur ad XXIX Septembris his verbis, Et alibi Sosi, in Corbeiensi, Et alibi Januarii, Sosii, uti etiam in Augustano, Labbeano & Gellonensi. Verum vel ipsa loci omissio ostendit, Sanctum Sosium minus exacte ad illum diem referri, & martyrologi deinde secuti evincunt, diem XXIII Septembris cum codice Epternacensi præferendum. Nam in omnibus passim Martyrologiis classicis memoria S. Sosii ad XXIII Septembris annuntiatur, ob translatum corpus, opinor, ad civitatem Misenatem, postea eversam. Romanum Parvum sic habet: Mesenathæ (id est, Miseni) Sosii diaconi, annorum XXX martyris. Beda, aut, qui Bedam auxit, Florus: Natale S. Sosii diaconi Mesenatæ civitatis in Campania: qui, cum esset annorum triginta, martyrium cum B. Januario Beneventi episcopo capitis decollatione suscepit tempore Diocletiani imperatoris. Is cum tempore quodam Euangelium legeret in ecclesia Mesenatæ civitatis, præsente episcopo Januario (frequenter enim eum pro sanctitate & prudentia ejus visitare consueverat) vidit subito idem Episcopus de capite ejus flammam exurgere, quam nemo alius vidit: & prænuntiavit eum martyrem futurum. Et post non multos dies idem Diaconus tentus, & in carcerem missus est. Ad quem visitandum cum venisset Episcopus cum diacono suo Festo & lectore suo Desiderio, & ipse cum eo simul tentus, ac pariter omnes cum aliis tribus occisi sunt. Totum hoc elogium rursum Ado repetiit, uti & Rabanus. Notkerus vero S. Sosium brevissime indicat, additque: De quo XIII Kalend. Octobris invenies.

[10] [& iterum solus, in plerisque Fastis memoratus.] Usuardus elogium ex præcedentibus ita concinnavit: In Campania, natalis beati Sosii diaconi Messenatæ civitatis. Hic cum tempore quodam Euangelium legeret in ecclesia præfatæ civitatis, præsente episcopo Januario, vidit subito idem Episcopus de capite ejus flammam exurgere, & pronuntiavit eum martyrem futurum. Et post non multos dies, cum esset annorum triginta, martyrium cum eodem Episcopo capitis obtruncatione suscepit. Wandelbertus, apud quem non invenio S. Januarium alio die; Sosium tamen ita ad XXIII Septembris commemorat: Levita & Sosius merito splendescit honore. Addit Januarium soluta oratione, & Sosium repetit hoc modo: Januarii episcopi, & Sosii diaconi. Mitto Martyrologium Autissiodorense, in quo fere repetitur elogium Bedæ, minus tamen accurate. Calendarium vetustum Lyrensis monasterii ad XXIII solum annuntiat Sosium his verbis: Sancti Sossii diaconi. Baronius cum plerisque recentioribus S. Sosium eodem die repetit iisdem fere verbis, quibus usus est Usuardus. Jam vero ex hac S. Sosii commemoratione ad XXIII Septembris, Januarii vero ad XIX, evidenter colligitur, illos dictis diebus non coli ob martyrium tunc consummatum, quia eodem die ambo coronati sunt; nec ulla est ratio, cur unum magis quam alterum ipso martyrii die coli dicamus.

[11] Si conjecturam capere licet ex Fastis Hieronymianis, aliqui ex Martyribus nostris, [Ad 7 Septembris Januarius cum aliquot Sociis Beneventi annuntiatus:] aut fortasse omnes, prioribus post martyrium temporibus culti fuerunt Beneventi ad VII Septembris. Certe codices Florentinii aliquos eo die annuntiant Beneventi. Codex Epternacensis, ceteris ibi correctior, ita habet: In Benevento Januarii, Festi, Acuti, Desiderii. Iidem quatuor leguntur etiam in codice Corbeiensi, & in codicibus ipsius Florentinii, sed cum aliqua confusione, quod Sinotus martyr & episcopus Capuanus, de quo ad eumdem diem egimus, aliis legatur sic præpositus, acsi ad Beneventanos spectaret. In codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi de his solum legitur: Et in Benevento Januarii, Festi, qui habentur etiam in Corbeiensi breviore. At apud martyrologos posteriores de his illo die nihil reperio. Vel sic tamen dubitare vix possumus, quin Beneventani Januarium episcopum suum, cum Festo diacono & Desiderio lectore ejusdem ecclesiæ, singulari cultu honoraverint; cumque illis Acutium in Fastis additum videamus, licet hic alias minus ad Beneventanos spectare videatur, suspicamur S. Januarium cum omnibus martyrii Sociis Beneventi fuisse cultum die VII Septembris. Utrum vero is fuerit dies martyrii, an dies, quo SS. Festi & Desiderii corpora Beneventum sunt translata, necdum satis perspicio. Posterius tamen magis est verisimile.

[12] Mense Octobri quatuor diebus consequentibus aliquid de sanctis Martyribus nostris legitur in Hieronymianis apud Florentinium, [ad 18 Octobris & diebus sequentibus aliqui ex his Puteolis.] & in aliis etiam Fastis. Ad XVIII textus Florentinii habet: In Campania, civitate Pitioli (in Epternacensi & Corbeiensi recte Puteolis) Januarii & Eutecis. In Epternacensi Januarii & Eutycii. Sed in Corbeiensi, Januarii & Felicis, mendose pro Eutychis vel Eutychetis. Richenoviense habet: In Campania civitate Puteoli, Januarii & Euticetis. Plures e Martyribus nostris recensentur ad XIX, sed similiter magna cum confusione apud Florentinium, qui in textu habet: Neapoli, Sussi. Januarii. Festi. Desiderii. In cœmeterio Poteolis Proculi &c. Videntur hic quinque enumerari, nimirum Sosius, Januarius, Festus, Desiderius & Proculus, sed huic Puteolis deinde alii adjunguntur Socii, ut etiam fit in Corbeiensi codice, qui eosdem quinque recenset. In codice Epternacensi non minor est confusio: plures tamen ibi recensentur Neapoli & Puteolis; sed ipse Januarius omittitur. Demum in codice Richenoviensi ad eumdem diem omnes septem recte enumerantur hoc modo: In Neapoli, Januarii, Sosii, Proculi, Eutycetis, Acutii, Festi & Desiderii. Ad sequentes dies XX & XXI rursum aliqui ex his Martyribus in Hieronymianis comparere videntur, sed minus clare, ut merito existimare possimus, illos solum ob aliquam festivitatem Fastis Hieronymianis fuisse insertos ad XVIII & XIX Octobris, aliis vero diebus vicinis quorumdam nomina reperiri ex solo errore illorum, qui antiquissima illa Martyrologia transcripserunt, auxerunt, multisque modis ex ignorantia luxarunt. Apud Grevenum similiter ad XIX Octobris est commemoratio sanctorum Januarii & sociorum ejus Martyrum. In codice Usuardino Rosweydi annuntiatur hoc modo: Beneventi, Januarii episcopi & Sociorum ejus martyrum. Mitto plures recentiores ad eumdem & præcedentem diem, quia illi ex Hieronymianis sua hauserunt.

[13] [Apud Græcos Sancti annuntiantur ad 19 Septembris & ad 21 Aprilis,] Apud Græcos celebris est S. Januarii & Sociorum martyrum memoria duobus diebus diversis. Ad hunc diem XIX Septembris celebratur elogio in Menologio Græcorum, quod jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti seculo X concinnatum, & nuper Urbini editum est cura eminentissimi Cardinalis Annibalis Albani. Eodem die legitur in Menologio, quod Sirletus Latinum fecit; sed in hoc similiter celebratur ad XXI Aprilis, ut a Majoribus nostris observatum est in Prætermissis ad istum diem. Menæa impressa ad eumdem diem XXI Aprilis Officium de S. Januario & Sociis exhibent, idque etiamnum peragunt, ut liquet ex novissima editione Anthologii Græcorum, in quo idem præscribitur Officium cum commemoratione de S. Theodoro martyre. Nomina quorumdam ex Sociis Januarii nonnihil luxata sunt, quamvis alias numerus & officia singulorum exacte referantur. Annuntiationem ex Græca Latinam secundum litteras facio, & subjungo. Eodem mense (Aprili) die XXI, sancti hieromartyris Januarii episcopi, Probuli, Sossi, & Fausti diaconorum, Desiderii lectoris, Eutychii & Acutionis. Nomina etiamnum eodem modo efferuntur in novissima Anthologii memorati editione. Mutatio vero, ut quilibet facile advertere poterit, in hisce consistit, quod, qui Proculus apud Latinos, ibi sit Probulus, qui Sosius aut Sossius, ibi Sossus, qui Festus, ibi Faustus, qui Eutyches, ibi Eutychius, ac demum qui Latinis Acutius, ibidem sit Acutio. In aliis quoque Græcorum Fastis nomina aliquid luxationis passa sunt, sic tamen ut facile cognosci possint.

[14] [ut hoc die passi, uti & apud Moscos.] Græci porro die XXI Aprilis S. Januarium & Socios colunt, tamquam illo ipso die martyrio coronatos, quemadmodum clare indicant versiculi in Menæis adjuncti. Hanc vero ipsorum opinionem de die martyrii non videri improbabilem, nec Actis vetustioribus contrariam, suo loco ostendam, ubi de tempore martyrii agetur. In Ms. Synaxario Græco, quod servatur Parisiis in bibliotheca collegii Societatis Jesu, ad XX Aprilis iidem referuntur; sed id solum videtur factum transcribentium errore, qui verba unius diei ad aliam proxime præcedentem transtulerint. Nam & Typicum Sabæ conspirat in XXI, & plures Fasti Mss. Græci, quorum ante me catalogos, aut ipsa etiam verba habeo, & Mosci demum, Græcorum festa celebrare soliti, S. Januarium ad XXI Aprilis primo loco annuntiant, tam in Ephemeridibus suis, quam in Menologio Slavo-Russico. Quod spectat ad elogia, quibus Græci S. Januarium & Socios celebrarunt, ea brevitatis gratia prætermitto. Observo tamen generatim, omnia, cum impressa tum manuscripta, ex aliis videri Actis composita, quam quibus usus est Beda aut Florus ad concinnandum elogium num. 5 datum, cui & sequentia Latinorum consonant. Nam Latini judicem, sub quo passi sunt Sancti, vocant Dracontium, Græci omnes Timotheum. Latini silent de suppliciis S. Januario illatis ante abscissionem capitis, Græci ea referunt, quamvis minus prolixe, quam in Actis, nec cum iisdem plane adjunctis. Verum de his plura in Actorum examine. Ferrarius in Catalogo generali ad 1 Maii & rursum ad 2 commemorat translationem S. Januarii. De ultima ejusdem translatione Neapolim apud nos mentio est in Prætermissis ad XIII & ad XIV Januarii. Verum & translationes quatuor illius Sancti, & varias ipsius festivitates suis locis uberius explicabo.

§ II. Acta varia: primorum collatio & examen.

[Acta variorum ex his Martyribus nomine vario scripta:] Acta S. Januarii & Sociorum varia edita sunt, alia nomine ipsius Januarii insignita, alia Sosii diaconi Misenatis, inter S. Januarii Socios celeberrimi. Qui Acta S. Januarii scribenda sibi proposuerat, non poterat S. Sosium aliosque Martyres omnino prætermittere, & eorum saltem nomina & mortem commemorare debebat, nisi ea ipsa omittere voluisset, quæ utcumque faciebant ad gloriam Herois, quem celebrandum susceperat. Tam pauca tamen de S. Sosio & aliis Martyribus dixit collector Actorum S. Januarii, ut Misenates, ad quos S. Januarius minus attinebat, suum quoque seorsum celebrare voluerint martyrem Sosium, Actaque conscribere, in quibus S. Sosii gesta præcipue narrarentur. Idem Puteolanis fuit propositum, quorum diaconus Proculus, civesque Eutyches & Acutius, cum Januario & Sosio ad palmam pervenerant: nam & Acta quædam habeo S. Proculi, in quibus hic præcipue commendatur, licet & Januarius & Sosius in illis locum habeant. Verum de singulis paulo plura dicenda sunt, ut ex dictis facilius colligi possit, quæ quibus sint vetustiora, eaque de causa aliis præferenda. Exordior ab illis, quæ reliquis omnibus antiquiora existimo.

[16] Vetustissima S. Januarii Acta Neapoli nobis transmissa sunt ex Ms. Collectione Chioccarelli, [Acta primo loco a Falconio edita, apud nos manuscripta sine additionibus:] qui plures habuit codices, ex quibus credidit supra mille annos ætatis suo tempore habuisse ea Acta. At eruditi Neapolitani, qui ea nobis exscribenda curarunt, minus vetusta esse existimant. Eadem Acta edidit anno 1713 Nicolaus Carminius Falconius, tunc presbyter Neapolitanus, de cujus Opere inferius agam. Non sic tamen Acta illa edidit, ut ex sola ipsius editione ostendi possit, illa ceteris esse vetustiora, cum una dederit non pauca, Actis postmodum adjecta, ex quibus videri possent multo minus antiqua, quam revera sint. Hinc Falconius post Acta primo loco data lib. 2 pag. 133 observat, nonnulla de corporum translationibus serius fuisse Actis adjecta. Dicit quidem hoc ille, sed non probat. Attamen vera esse ea, quæ de Actis postea in fine auctis asserit Falconius, omnino mihi persuadeo ex manuscriptis nostris, in quibus auctaria illa non reperiuntur. Etenim eadem Acta habemus in codice nostro, notato P. Ms. 20, in quo nihil reperitur de corporum translationibus. Codex hic admodum vetustus est, & consentientem habet codicem Rubeæ Vallis, in quo eadem Acta ante corporum translationes finiuntur. Itaque ex duobus hisce codicibus colligitur, Acta primum fuisse conscripta sine ullis translationibus, & verisimiliter ante primam corporum translationem, non tamen ipso martyrii tempore, ut inferius ostendam. Initium horum Actorum in codice nostro est: Temporibus Diocletiani imperatoris, consulatu Constantini cæsaris quinquies, & Maximiani cæsaris sexies (in aliis codicibus septies) erat persecutio &c. Habuit etiam hæc Acta Baronius, ut insinuat in Annotatis ad Martyrologium Romanum.

[17] [secunda Falconii interpolata, aliaque ex primis facta.] Ex his Actis composita sunt ea, quæ Falconius dedit secundo loco pag. 134, quæque cum prioribus ex Collectione Ms. Chioccarelli ad nos missa sunt hoc initio: Ad gloriam laudemque &c. Nam secunda fere non differunt a primis, nisi sola prolixitate, videnturque pro concione dicta, cum ubique iis inserta sit doctrina moralis. Orator aliquis seculo VII, VIII aut sub initium noni, certe ante translationem S. Januarii Beneventum, in laudem S. Januarii ad concionem dicere voluit, Actaque priora Orationi suæ inseruit, si recte conjiciam. Certe nihil exhibet secundæ istius lucubrationis auctor præter Acta priora, discursibus moralibus aucta, & conjecturis aliquot auctoris interpolata, aut potius variis ipsius erroribus deturpata. Hæc igitur a Falconio omitti sine magna jactura poterant, & a nobis prorsus omittentur. Nequeo tamen dubitare, quin composita sint ante corporis translationem Beneventanam. Hoc enim clare edicit auctor apud Falconium pag. 143, loquens de prima translatione his verbis: Atque in basilica (prope Neapolim) ubi nunc requiescit, aromatibus condientes, locaverunt. Hæc tam clare indicant, corpus non fuisse Beneventi, dum illa Oratio dicta est, ut mirer, eruditos collectores contrarium credere potuisse, quia auctor asserit, ad primam translationem convenisse pontifices singularum urbium Parthenopensis regionis. Nimirum credunt, ista verba idem significare, ac illa, Episcopi Neapolitanæ provinciæ. Et mox addunt: Atqui Neapolis exeunte seculo X metropolis facta. Sunt ea cogitata eruditi Mazochii. At mihi non videtur, assertum clarum ob voces ambiguas esse negandum; sed voces dubias ex clarioribus explicandas. Consideret igitur clarissimus Mazochius, an pontifices singularum urbium Parthenopensis regionis, non sint episcopi degentes in ditione urbis Neapolitanæ, neque enim ignorat, civitates aliquot episcopales fuisse seculo VIII in ditione Neapolis; sicut non paucæ erant sub principe Beneventano. Nullum igitur est dubium, quin illa Oratio sit scripta ante translationem Beneventanam; nec opus est investigare, quo tempore Neapolis facta sit metropolis ecclesiastica, cum diu ante esset metropolis civilis. Acta tertia, apud Falconium pag. 145 ex Officio Neapolitano Ms. edita, nobisque Neapoli missa, quorum initium est, In Campania; similiter profluxerunt ex primis, quorum satis fidele continent compendium. Hisce in fine plura adjuncta sunt miraculæ, quæ suo ordine edentur. Quarta apud Falconium Acta cum initio, Temporibus Diocletiani, quæ dedit pag. 150 ex Officio Beneventano, nobis similiter Neapoli missa, cum primis omnino consonant præter lectiones variantes, & adjuncta in fine de translationibus corporum. Deinde laudatus Falconius breviora ex aliis Breviariis dat elogia, ex primis Actis similiter composita, (quæ & Neapoli Mss. accepimus) aliaque ex Martyrologiis Latinorum & Græcorum, de quibus satis dixi. Eorumdem etiam Actorum compendium habet Vincentius Bellovacensis lib. 12 cap. 53; idque plane recusum est apud Mombritium tom. 2 fol. 47. Alia, ab eodem edita, Acta enumerabo, ubi egero de Actis S. Sosii, quæ Falconio incognita fuerunt, quæque cum primis S. Januarii Actis, ad quæ reducuntur hactenus dicta, necessario veniunt comparanda.

[18] Clarissimus Mazochius in Commentario laudato, quo vetus exponit Kalendarium marmoreum, tom. 1 pag. 269 Actæ quædam diu incognita, tamquam sincera S. Januarii Acta, [Acta alia per Mazochium edita,] edidit pag. 269, præfixo hoc titulo: Vita sancti Januarii, quæ reperitur scripta in codice, confecto ab abate * Landulpho de anno millesimo, biscentesimo, octuagesimo in venerabili monasterio sancti Stephani de Bononia. Observat Mazochius, alias lectum fuisse, abbatiante Landulpho pro ab abbate Landulpho. Addit Sabbatinus ad XIX Septembris pag. 81 pro biscentesimo in codice legi centesimo. At parvi ista sunt momenti. Porro initium borum Actorum plane idem est cum initio primorum Actorum in codice nostro, excepta solum voce sexies, quæ apud Mazochium septies, uti etiam Acta prima habent in variis codicibus.

[19] Observat autem recte Mazochius in Annotatis pag 265, [quæ multa habent cum primis communia.] non initium dumtaxat idem esse in Actis suis & in primis S. Januarii, (Baroniana vocat, quod ea habuerit Baronius;) sed multa etiam facta dictaque in utrisque referri iisdem plane verbis. Ex eo autem inferre nititur, multa ex suis illis Actis in Baroniana aut nostra ab horum auctore fuisse transfusa. Verum ex illa similitudine Actorum, eadem frequenter continentium, tantum inferri legitime potest, alterutrum ex altero hausisse. Quare magis videtur examinandum, utra sint vetustiora, indeque statuendum, uter alterius verba adoptaverit. Nam Mazochius adeo sibi persuasit, Acta sua reliquis omnibus vetustiora esse, ut ne locum quidem invenire valeam, ubi majorem illam monumenti sui vetustatem probare conatus fuerit. Hæc de causa sedulo ipse colligam argumenta omnia, quæ protulit ad Acta sua commendanda, & sine ullo præjudicio diligenter examinabo vetustatem illorum, cum nostrorum antiquitate collatam.

[20] Primo certum mihi (ut & ibidem Mazochio visum) apparet & indubitatum, [Acta illa exstabant ante Joannem diaconum,] utraque Acta fuisse conscripta ante tempora Joannis diaconi, qui seculo X concinnavit Acta S. Sosii, apud Mombritium & Surium edita, & latius infra examinanda & recudenda. Etenim clarum est, Joannem diaconum ex utrisque Actis multa hausisse, ut ostendam in Annotatis ad Acta diaconi. Secundo Mazochio plane assentior, existimanti sua illa Acta a Stephano Neapolitano episcopo suggesta fuisse Joanni diacono, ut iis uteretur ad Acta S. Sosii conscribenda. Nam Stephanus Joannem, recusantem Acta S. Sosii scribere, ne falsa scripsisse diceretur, ita alloquitur apud Surium in Prologo: Est enim exinde (id est, de S. Sosii gestis) quædam scriptura, lepida, ut reor, digestione contexta, quam me olim vidisse recordor, & quidem, quoniam longi temporis memoria relabitur, idcirco cunctando assero, utrum necne sancti Januarii Gestis, cum quo fortissimus Christi Athleta immortalem percurrit agonem, aliqua ex parte sit diversa. Tamen hæc qualicumque stylo prolata constet, sumenda est a te, &, sicut certum est tuos fecisse majores, quæque fiunt superflua, reseca, necessaria subroga, inepta abjice; & una cum his, quæ de inventione corporis ejus sunt, fide tua, qui interfuisti, in civilem redige compositionem &c.

[21] Ex his certo colligitur, præter Acta S. Januarii, quæ tunc vulgaria erant, [qui iis usus est, sic tamen, ut ubique Acta prima prætulerit.] exstitisse aliquod scriptum, in quo plura referebantur de S. Sosio, quam in Actis S. Januarii; illudque a Stephano episcopo visum & suggestum Joanni diacono, de S. Sosii gestis scripturo. Tertio dubitabat Stephanus, an illud scriptum in omnibus consonaret Actis S. Januarii, quæ optime noverat, & pro veris procul dubio habebat. Hoc dicit his verbis: Cunctando assero, utrum necne S. Januarii Gestis … aliqua ex parte sit diversa, scriptura nempe illa de Sosio. Quarto voluit Stephanus, ut, qualiscumque foret scriptura, cum saltem plura de S. Sosio contineret, illam in manus sumeret Joannes, resecandoque, addendo & corrigendo, ex illa formaret S. Sosii Acta. Quinto dubitandum non est, quin etiam desideraverit Stephanus, ut Diaconus Acta S. Sosii sic concinnaret, ut Actis S. Januarii plane essent consona. Certe Joannes diaconus hoc fecit, &, ubicumque dissonant Acta vetusta S. Januarii ab illa scriptura de S. Sosio, quam nuper luci dedit Mazochius, S. Januarii Acta secutus est Joannes, omissa illa scriptura. Nam secundum hanc scripturam sub Dracontio judice coronati sunt Sancti. At secundum Acta S. Januarii, cui assentitur Joannes diaconus, Sancti omnes sub Timotheo præside ad coronam pervenerunt; licet S. Sosius cum tribus Puteolanis jam in carcerem esset conjectus a Dracontio, priusquam Timotheus administrationem Campaniæ obtineret. Rursum Joannes diaconus potius secutus est Acta S. Januarii, quam Sosii, in referenda occasione & loco, quo captus est S. Januarius, quoque deinde comprehensi sunt Festus & Desiderius, ac etiam in tempore, quo Proculus, Eutyches & Acutius in manus persecutorum pervenerunt. Demum in expositione Sanctorum ad bestias & in omnibus aliis factis, in quibus Acta S. Januarii ab Actis S. Sosii differunt, priora secutus est Diaconus, relictis posterioribus.

[22] [videntur illa jam exstitisse seculo VII aut VIII.] Non diffitebitur, opinor, ipse Mazochius, Joannem diaconum ubique inhæsisse Actis S. Januarii, quando hæc cum suis S. Sosii Actis conciliari nequeunt. Idem observari potest de Raynerio infra memorando, qui scripsit translationem SS. Eutychetis & Acutii. Hisce adjunge collectorem Actorum S. Proculi, quæ habeo scripta, & in omnibus conformia prioribus S. Januarii Actis. Quid igitur, inquiet aliquis, ex Actis Mazochianis Joannes diaconus, aliique medio ævo adoptarunt? Respondeo, me apud alios mox laudatos parum aut fere nihil reperire, quod ex illis Actis profluxerit. At Joannes diaconus ex illis accepisse videtur omnia illa, quæ de S. Sosio narrat ante comprehensionem, & de mutua inter ipsum & S. Januarium amicitia. Ex iisdem verisimiliter Actis didicit nomen Dracontii judicis, cujus jussu captus est S. Sosius, uti & alia nonnulla in Annotatis assignanda. Hæc autem sufficiunt, ut credamus, Acta illa Joanni diacono præluxisse, præsertim cum antiquiores ipso martyrologi Latini elogia sua, data num. 5, de SS. Januario & Sociis, uti & seorsum de S. Sosio, ex iisdem Actis composuerint, ut minime dubitandum sit, quin illa Acta seculo VII aut VIII exstiterint. Verum modo propius investigandum est, an illa videantur prima S. Januarii Acta, nostraque ex iis composita, quemadmodum credidit Mazochius: nam mihi contrarium potius verum videtur & certum. Accipe igitur, lector studiose, Actorum comparationem, & argumenta illa, quæ mihi persuadent, Acta S. Januarii, qualia habentur in codice nostro, antiquiora esse Actis a Mazochio editis.

[23] [In Actis Mazochii, quæ incertis argumentis Græce scripta censet,] In Actis nostris nulla legitur corporum translatio: sed ultima Actorum verba in codice nostro hæc sunt: Ubi postea dignam beati Januarii martyris basilicam condiderunt. Eodem modo finiuntur in codice Rubeæ Vallis, ut omnino verisimile sit, Acta fuisse conscripta senescente seculo IV aut ineunte V, ante translationem corporis S. Januarii. At in Actis Mazochii, in quibus eadem verba de condita S. Januarii basilica pag. 278 leguntur, mox adduntur plura, nimirum translatio S. Januarii Neapolim, & dies, quo festivitas ipsius celebratur; ex quibus videtur inferendum, Acta illa fuisse conscripta post translationem. Quod vero suspicatur Mazochius, posteriora illa de corporis translatione Actis antea Græce conscriptis addita esse, quando reddita sunt Latina, admodum incertum est duplici ex parte. Quippe, licet Mazochius multum contendat, Acta illa primum Græce conscripta esse, & ex Græcis facta Latina; multaque alleget ad id probandum, vehementer tamen dubito, an opinionem suam peritis linguæ Græcæ sit ita persuasurus, ut nullum remaneat dubium, imo etiam, ut eam pro vera aut magis probabili sint habituri. Ego certe stylum Græcorum in Actis Mazochii reperire nequeo. Observationes vero ipsius tales esse credo, ut magis ostendant, linguam Græcam Mazochia esse cognitam, quam Acta ad Latinum sermonem ex Græco fuisse translata: omnia enim illa, in quibus hellenismos deprehendere se credit, auctoris aut exscribentium menda facile esse possunt.

[24] Verum nolim prolixam hic texere disputationem ad examinandum, [refertur prima corporis translatio, non item in nostris:] Actane illa fuerint primum Græce an Latine scripta, cum id nihil prodesse possit ad illorum fidem augendam aut minuendam, nihil conducere vale at ad majorem illorum aut minorem vetustatem deprehendendam. Sive enim Latine sive Græce scripserit auctor Actorum; fateor, addi potuisse ea, quæ in illis de translatione S. Januarii leguntur; nec minus fateri debet Mazochius, incertum esse, an illa fuerint addita, etiamsi Acta Græca fuisse credamus. Omissa igitur disputatione de origine Græca aut Latina Actorum, quæ prolixa magis fieret, quam utilis; solum observo, nullum proferri codicem, in quo Acta sine translatione leguntur, & aliunde etiam probandum, non tam vetusta esse Acta Mazochiana, ut translatio S. Januarii nequeat esse primi auctoris.

[25] Aliud argumentum, quo evincam, Acta Mazochiana nostris posteriora esse, [aliis rationibas ostenditur, nostra esse vetustiora;] ex collatione utrorumque desumo. Referunt Acta Mazochiana pag. 272, flammam ex capite S. Sosii emicantem a S. Januario esse visam, indeque S. Januarium prædixisse, S. Sosium martyrio coronandum. Factum hoc ejusmodi est, ut non minorem S. Januario laudem conciliet, quam S. Sosio, cum S. Januarius non modo solus dicatur flammam illam vidisse; sed etiam voce prophetica martyrium S. Sosii prædixisse. Hoc igitur factum non debebat omitti in Actis S. Januarii, si notum fuisset auctori. Ignotum vero esse non poterat, si ille ex Actis Mazochianis sua de S. Januario composuit. Itaque necessario dicendum, Acta Mazochiana non fuisse visa a collectore Actorum S. Januarii; cum hic nec posset nec deberet vaticinium istud S. Januarii omittere, si illud legisset in Actis, quæ ante se habebat, & magna ex parte exscribebat. Omittere similiter non debuisset, quæ de amicitia inter Januarium & Sosium in Actis Mazochianis referuntur. Nihilo magis inducere debebat Timotheum præsidem, si omnia coram Dracontio præside fuissent peracta, ut habent Acta Mazochiana. Itaque, cum alter alterum exscripserit, ut ex collatione fit manifestum, necesse est, ut dicamus, Acta Mazochiana ex Actis S. Januarii fuisse composita, & aliunde partim aucta, partim corrupta a scriptore ignorante, aut certe minus perito.

[26] Existimabit fortasse Mazochius, telum hoc non minori efficacia repercutiendum in Acta nostra, cum auctor Mazochianus plura etiam prætermiserit ex illis, quæ relata sunt in nostris. Prætermisit ille omnia, quæ S. Januario Nolæ accidisse leguntur. [nec potest Mazochius easdem rationes] Omisit cæcitatem & mortem Timothei judicis, multaque S. Januarii & aliorum dicta amputavit. Scio hæc objici posse, nec dubito, quin eruditus Mazochius harum omissionum causa in eam perductus sit opinionem, ut Acta sua sincera crederet, & aliis præferenda. Verum infra ostendam, plura in Actis Mazochianis esse improbabilia, quam in nostris, si excipiamus dicta, in quibus Acta nostra magis peccant. Nunc vero rationes assignabo, ob quas auctor Mazochianus omnia illa omittere posset, etiamsi Acta nostra haberet præ oculis.

[27] [recte contra nostra allegare.] Scribebat ille maxime de S. Sosio, ut ex initio colligitur, & confirmatur ex præfatione Joannis diaconi, cui Acta illa ad concinnandam S. Sosii Historiam tradita sunt. Consentientem hic habeo Mazochium in Additamentis pag. 964, ubi de Actis suis ait: Nam si huic Passioni verissimus titulus præmittendus fuisset; non is erat, qui nunc post tot sæcula præscribitur, sed ferme hujusmodi: “Passio SS. Sosii, Januarii, & Sociorum martyrum.” Fuerit igitur auctor ex clero vel populo ecclesiæ Misenensis. Quare mirari non possumus, ipsum omisisse ea S. Januarii gesta, quibus Sosius non adfuerat, cum propter Sosium de S. Januario solum scriberet. Ita in Actis S. Proculi, de quibus agam num. 35, multa prætermissa sunt brevitatis gratia, quæ magis ad Socios martyres, quam ad S. Proculum attinebant. Hæc sola observatio sufficit ad intelligendum, quare omissa sint omnia gesta Nolana, nimirum quia Sosius ibi non fuit, nec ad ipsum ea spectabant. Eadem de causa potuit omittere cæcitatem, sanationem, ac demum mortem Timothei tyranni, multaque S. Januarii & aliorum dicta, quia nihil horum pertinebat ad Sosium. Fortasse etiam posteriora laudatus scriptor prætermisit, quod vera non crederet, aut saltem non satis certa. Nihil igitur prætermisit Mazochianus auctor, quod non posset jure optimo prætermittere, etsi Acta nostra haberet cognita, præsertim cum videatur breviter scribere voluisse. At vaticinium S. Januarii non poterat ob ullam ex allatis rationibus omittere auctor Actorum nostrorum, si præ oculis habebat Acta Mazochiana.

[28] [In illis Actis quædam diverso modo relata; singulaque suos habent sectatores:] Jam vero multa quoque facta diverso modo in Actis illis referuntur, & non minus certum est, secundum auctorem a primi vestigiis non raro decessisse, quam sit manifestum ex similitudine multorum verborum unum ab altero fuisse visum. Ambo quoque suos habuere sectatores. Acta Mazochiana secutus est Beda aut Florus cum reliquis martyrologis Latinis, quorum elogia manifeste ex illis Actis profluxerunt, cum S. Januarium Sociosque omnes, judice Dracontio, ad palmam pervenisse scribant. Actis Baronianis aut nostris inhæserunt omnes martyrologi Græci, & cum iis Joannes diaconus, qui utraque Acta seculo X præ manibus habuit; sed nostra Mazochianis constanter prætulit, quemadmodum & Raynerius in Translatione SS. Eutychetis & Acutii. Possum addere & alios, qui Acta S. Januarii nonnihil auxerunt, aut pro Breviariis legendas ex illis concinnarunt; sed illorum auctoritatem non magni esse ponderis lubens agnosco. Ex dictis facile videbit lector eruditus, & partium studio vacuus, non tanto esse majorem pro alterutra Passione auctoritatem, ut ea multum valere possit ad unam alteri præferendam. Nam, quamvis Joannis diaconi judicium ceteris omnibus præponderare videatur, quandoquidem ipse utraque vidit Acta & invicem contulit, quod verisimiliter nullus fecit ex iis, qui Acta Mazochiana secuti sunt, nequit tamen solum ipsius judicium mihi sufficere ad Acta nostra aliis præponenda, cum inficiari non debeam, ea minime videri in omnibus probanda, nec vitiis carere.

[29] Etenim in Actis nostris displicent primo discursus aliqui inter judicem & S. Januarium, [nonnulla in Actis nostris suspectæ fidei:] quos auctoris potius esse, quam illorum, omnino mihi persuadeo, prout in Annotatis observabo. Displicet non minus S. Januarii oratio contra tyrannum, qui ea oratione dicitur in cæcitatem incidisse. Displicet, aut suspecta saltem est ea ipsa judicis cæcitas, secutaque per preces S. Januarii sanatio. Suspecta demum est mors tyranni. Hæc omnia parum fidei mereri, ultro agnosco & profiteor; præsertim cum auctor non sit contemporaneus; sed medio saltem seculo, & forsan toto posterior. Etenim narrat, constructam fuisse S. Januario ecclesiam in loco sepulturæ, nec illius ecclesiæ constructionem refert ut novam, ut omnino verisimile sit, Acta fuisse conscripta non diu ante corporis translationem, sive vergente ad finem seculo IV, aut inchoato V. Hæc igitur, quæ jam recensui, fidem, saltem indubitatam, non merentur in Actis auctoris tanto tempore posterioris: neque illa leguntur in Actis Mazochianis. Quare hæc omnino præferenda essent, nisi in aliis peccarent, & ex variis indiciis viderentur serius scripta. Si autem constiterit, serius esse scripta; constat similiter, multa ex aliis desumpta, & iis meliora non esse.

[30] Accipe itaque, lector, non pauca, quæ in Actis Mazochianis videntur improbabilia. [in Actis vero Mazochianis aliqua] Primo S. Sosius dicitur captus, carcerique inclusus: deinde vero condemnatus ad mortem, & revera capite cæsus. Attamen nulla uspiam fit mentio de ipsius interrogatione, acsi plane inauditus ad mortem fuisset condemnatus & occisus. Hoc vero est contra omnem consuetudinem judicum Romanorum, qui Martyres ad mortem damnare non solebant, nisi interrogatos & auditos, præterquam in casibus extraordinariis. Quare incredibile est, Sosium sine ullo examine fuisse occisum. Quid ergo causæ esse dicemus, quod nihil scriptor ille habeat de interrogatione Sosii, de quo præcipue scribebat? Nullam aliam reperio causam, quam quod diu post scripserit, nihilque singulare de Sosii interrogatione invenerit in Actis prioribus: nam illorum auctor solum generatim de Sosio, & tribus Martyribus Puteolanis dixit, diversis suppliciis maceratos, fuisse detrusos in carcerem. Secundo quando narratur comprehensio S. Sosii, non additur, qua in civitate fuerit captus, & utrum Miseni, an Puteolis fuerit carceri mancipatus: quod rursus non erat silendum ab auctore fere contemporaneo, qualem suum credidit Mazochius.

[31] Tertio improbabile est, S. Januarium cum SS. Festo & Desiderio venisse in carcerem, [non minus sunt improbabilia;] ibique publice fuisse conquestos de Sosii captivitate, cum in fervore persecutionis ultro se tyrannis tradere ministri ecclesiæ non deberent. Quarto magis etiam improbabile & plane ridiculum est, quod ibi in Actis sequitur. Nam secundum Acta milites habebant mandatum de capiendo Januario & Sociis, cognoscebant ipsos, nec tamen comprehendebant, sed iis dimissis, judicem monebant. Quinto improbabile est, quod dicitur de arena parata, ut Sancti feris objicerentur, & de re tota omissa, quod judex nonnihil tardasset. Cum enim ad publica illa spectacula maximus esset hominum concursus, non facile omissum fuisset spectaculum. Et vero non defuisse tempus, abunde docerent sequentia, quæ tamquam eodem die facta narrantur, Sexto parum verisimile est, quod dicitur de Proculo, Eutychete & Acutio captis, dum alii ad supplicium ducebantur, & jussu præsidiis una occisis cum ipsis sine ullo examine: si qui enim sic occisi aliquando fuerint, id saltem rarissimum est, nec credendum auctori tali, cum in aliis Actis diu ante capti referantur.

[32] [aliaque invicem repugnantia,] Ex disputatis colliget eruditus lector, longissime abesse me ab opinione Mazochii, qui Acta sua commendavit ut pulcherrima, ut antiquitate, breviloquentia, simplicitate nec non gravitate se mirifice commendantia, ac demum ut sincera. At, me judice, ea Acta non sunt antiquitate commendanda nec pulchritudine: sed hominis sunt longe posterioris, qui S. Sosium exornare voluit, ideoque initio de ipso narravit omnia, quæ dicebantur Miseni; cumque S. Sosii martyrium referre non posset, nisi etiam de S. Januario & aliis mentionem faceret, ex Actis illius selegit, quæ voluit; alia vero aut omisit aut mutavit pro arbitrio. Hinc nec breviloquentia laudandus est, sed silentio suo de S. Sosii interrogationibus, & cruciatibus martyrio præviis, tam hujus quam aliorum, aperte prodit, nihilisibi compertum fuisse de gestis in martyrio præter ea, quæ legebat in Actis S. Januarii. Si usus esset simplicitate ac gravitate debita, si inventa in Actis S. Januarii numquam mutare voluisset; non toties in brevi lucubratione assereret opposita & contraria. Apud Mazochium num. 1 asserit, Sanctos propter metum paganorum non facile in publicis locis comparuisse, idque omnino probabiliter. At num, 3 S. Januarium cum Festo & Desiderio perducit ad carcerem, eoque modo loquentes inducit, ut non possent non innotescere. Sic num. 5 Proculum diaconum cum Eutychete & Acutio publice de condemnatione Sanctorum facit conquerentes. Componat illa cum prioribus, & cum prudentiæ legibus, qui potest.

[33] [ut postponenda hæc sint prioribus, ubi dissentiunt.] Certe sex illorum Martyrum comprehensio satis verisimilis est, prout refertur in Actis S. Januarii: at non facile credenda, prout narratur apud Mazochium, & prioribus illius scriptoris dictis contraria. Secum pugnantia esse militum verba num. 3 apud Mazochium, jam observavi. Nam dicunt, venisse Januarium & Socios ad carcerem, & sibi mandatam fuisse eorum comprehensionem: nec tamen ceperant. Rursum num. 4 pugnantia loquitur auctor, dum ait, nimis sero fuisse ad Sanctos bestiis exponendos; mox tamen refert, reductos ex amphitheatro Sanctos, sententiam dictatam, Sanctos extra civitatem ductos ad locum supplicii, denuntiatos judici tres Christianos, hosque ejus jussu captos, & cum reliquis occisos. At hæc omnia plus temporis exigebant, quam necessarium erat ad Sanctos ferarum morsibus objiciendos, ad quod omnia jam antea erant parata. Mitto alia in Annotatis assignanda, & ex omnibus concludo, standum non videri Actis Mazochii, sed Actis S. Januarii, ubi dissentiunt.

[34] [Acta priora in quibusdam codicibus nonnihil mutata:] Porro laudata S. Januarii Acta etiam reperiuntur in bibliothecis quibusdam Germaniæ cum nonnullo augmento & mutatione in principio, & cum translationibus corporum & miraculis in fine. Initium Actorum in illis codicibus tale est: Tempore, quo Carus cæsar monarchiam regni Romani tenuit &c. Mox vero pergitur ad Diocletianum & persecutionem ab eo excitatam, & de præside, sub quo S. Januarius aliique passi sunt, paulo post dicitur, missum a Diocletiano fuisse Timotheum judicem, qui alio nomine Dracontius dicebatur. Cetera omnia consonant Actis S. Januarii primo loco edendis. Horum Actorum exemplar accepimus ex codice abbatiæ Richenoviensis in Suevia, missum anno 1748 a P. Mauritio Chardon S. J., de Opere nostro optime merito, & anno 1753 ad meliorem, ut speramus, vitam translato. Aliud exemplar isti consonum dudum habuimus ex codice S. Maximini Trevirensis. Nolim tamen ex dictis Mss. inferre, judicem, sub quo passi sunt Sancti, alio nomine Timotheum, alio Dracontium fuisse appellatum. Fuit ista conjectura illius, qui medio ævo antiquis Actis novum assuere initium voluit, quod judicem in Actis Timotheum, alibi vero, in Martyrologiis, opinor, Dracontium invenerit nominatum; sed multo rectius Joannes Diaconus Dracontium facit Timothei decessorem. Nam Dracontius quatuor ex Martyribus nostris comprehendit, & carceri mancipatos reliquit. Tres vero alios comprehendi jussit successor ipsius Timotheus, cujus mandato omnes demum occisi sunt.

[35] Neque solum duo illi judices comparent in Actis Joannis Diaconi, [alia S. Proculi nomine insignita.] de quibus mox agam; sed etiam Acta Mss, S. Proculi nomine insignita, Dracontium nominant, & deinde Timotheum, omniaque referunt eo ordine, sed brevius, quo relata sunt a Joanne Diacono. Acta illa S. Proculi ex Mss. ecclesiæ Puteolanæ anno 1639 ad Majores nostros misit Antonius Beatillus, scriptis non paucis notus, & in Opere nostro frequenter laudatus. Edam brevia hæc Acta loco tertio, licet parum aut fere nihil addant ad Acta S. Januarii. Ex illis perspiciet lector diligens, Puteolanos non inhæsisse Actis Mazochii, sed primis S. Januarii Actis. Observare nihilo minus poterit, multa in Actis Puteolanis brevitatis gratia omitti, sicut non pauca omissa fuerunt in Actis Mazochii, quæ videntur fuisse ecclesiæ Misenensis; indeque ulterius concludet, non statim pro fictitiis habenda esse, quæ prætermissa fuerunt in Actis particularibus.

[Annotata]

* i.e. abbate

§ III. Acta a Joanne Diacono ex antiquioribus composita, una cum Translatione S. Sosii: plura translationum Acta, & quo ordine omnia edenda: Acta Græca fabulosa, Vitæ recentiores.

[Joannes diaconus Neapolitanus, non circa 920,] Ordo rerum nos perduxit ad Joannem Diaconum, qui Acta Martyrum nostrorum scripsit sub initium seculi X, quando corpus S. Sosii ex Misenate castello Neapolim fuerat translatum. Scriptores Neapolitani translationem istam passim figunt anno 920, indeque sequeretur, Acta a Joanne Diacono fuisse conscripta eodem anno 920, aut non diu post: nam satis ipse insinuat, non longo post prædictam translationem tempore Acta hæc fuisse composita. Verum, ut observat Muratorius tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2 pag. 287 in Præfatione ad Chronicon Joannis Diaconi, assignatus ille translationis annus nequit certo probari argumento. Imo credidit Muratorius, multo citius factam translationem, ita scribens: Fallitur Ughellus in assignando translationis memoratæ anno, nihil enim in ea narratione occurrit, quod tempus indicet illius sacri operis, idque longe antea factum opinari possumus. Hæc quidem celeberrimus Muratorius, cui assentior, annum 920 non esse designandum. Nam ex collatis invicem duobus Opusculis Joannis Diaconi satis erui potest, non longe anno 910 posteriorem esse translationem.

[37] [sed non diu post annum 910 Vitam & Translationem S. Sosii scripsit,] Etenim laudatus Joannes in Chronico pag. 317 hæc scribit in gestis S. Athanasii episcopi Neapolitani: Eodem quoque tempore Misenatis ecclesia, peccatis exigentibus, a paganis devastata est. De vastatione illius civitatis in translatione sic loquitur: Nam sexaginta evolutos jam pene per annos ab Hismaëlitis (id est, Saracenis) erat demolitum oppidum illud, & ad solum usque prostratum. Itaque ruina Miseni contigit in episcopatu S. Athanasii, & sexaginta fere annis ante translationem. Episcopatum adeptus est S. Athanasius ultimis fere diebus anni 849. Nam, teste Diacono, obiit anno 872, die XV Julii, sedit vero annos XXII, menses sex, dies XXIV, ut idem habet pag. 316. Itaque creatus est episcopus circa festæ Natalis Domini anno 849; seditque sub tribus ducibus Neapolitanis, videlicet sub Sergio I patre suo, sub Gregorio fratre, & sub Sergio II fratris filio, quemadmodum narrat Joannes Diaconus, ex quo Vita S. Athanasii apud nos data ad XV Julii. Destructum est Misenum Sergio I ducatum tenente: nam Sergius I bona ecclesiæ Misenatis destructæ, rogante S. Athanasio, dedit Neapolitanæ. Attamen illa vastatio non videtur contigisse primo anno episcopatus S. Athanasii, cum ante illam alia quædam Athanasii gesta narrentur. Quare Miseni destructio videtur figenda uno alterove anno post annum 850, & consequenter translatio S. Sosii, annis fere sexaginta posterior, non diu post 910. Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 845 refert, Misenum a Saracenis fuisse captum, ut etiam habet Joannes Diaconus in S. Joanne episcopo, decessore S. Athanasii. Itaque Saraceni eam civitatem aliquot annis possederunt, & demum destruxerunt.

[38] [post plura alia Opuscula, & Chronicon diu ante scriptum:] Porro laudatus Joannes plura scripsit Opuscula, ut ipse etiam innuit primis prologi sui verbis: Post nonnulla tyrocinii mei Opuscula &c. Ex his apud nos tom. 1 Januarii in Appendice pag. 1098 edita est Translatio S. Severini, conscripta ad preces Joannis abbatis, quo similiter rogante & Stephano episcopo impellente, Acta & Translationem S. Sosii conscripsit. Verum illa S. Severini Translatio non fuit ex tyrocinii Opusculis, sed verisimiliter scripta est anno 909 aut 910, quando contigit, aut non diu post, certe ante hanc Translationem, in qua de illa auctor meminit, tamquam de re non diu admodum præterita. At inter priora Joannis Diaconi Opuscula certo est Chronicon episcoporum Neapolitanorum, ex quo jam variæ apud nos datæ sunt Sanctorum Vitæ, & quod totum edidit Muratorius loco jam assignato. Perduxit autem Chronicon istud usque ad S. Athanasii mortem, sive usque ad annum 872, & subinde insinuat, se juvenem fuisse, dum illud scribebat. Alia illius Opuscula enumerantur in Præfatione ad Chronicon.

[39] [nec geminus is Joannes, sed idem:] Hic tamen cum aliis observandum, non duos fuisse Joannes ecclesiæ Neapolitanæ diaconos illorum Opusculorum auctores, ut nonnulli crediderunt. Fundamentum illius opinionis exponit Sabbatinus, modo episcopus Aquilanus, in Vetusto Calendario Neapolitano, mense Septembri pag. 82, in hunc modum. Erat jam in vivis Joannes Diaconus, quando episcopus erat S. Joannes IV, anno 849 defunctus. Quomodo ergo, inquiunt, anno 920 adfuit translationi S. Sosii? Respondet Sabbatinus, non esse necesse, ut anno 920 multum superaverit annos octoginta. Hæc quidem ætas non est incredibilis; at mihi non videtur necessaria. Etenim nec anno 920 facta est translatio, ut jam vidimus: nec invenio, an melius probatum sit, Joannem Diaconum S. Joanni episcopo convixisse. Si tamen posterioribus illius annis fuerit natus, tantum erat ætatis mediæ inter annos sexaginta & septuaginta, dum facta est translatio, non diu post annum 910 figenda. Et sane quæ ipse de se narrat in illo Opusculo, minime insinuant virum decrepitum. Quare ab ætate nullum plane est argumentum pro gemino Joanne; nec ullum est aliunde. Nam, ut observat Muratorius, Utrobique conveniunt nomen, munus, patria, & diaconia, quandoquidem utriusque Operis scriptor appellatur “Joannes diaconus sancti Januarii.” Hæc sufficiunt ad minime dubitandum, quin idem Joannes, qui juvenis Chronicon scripsit, deinde etiam Acta S. Sosii & reliquorum Martyrum nostrorum, una cum Sosii translatione, in qua magnam habuerat partem, exaraverit. Quod autem uno alterove loco Majores nostri collocaverint illum sub finem seculi V, ut studiose observat Sabbatinus pag. 83, id factum ex lapsu memoriæ, cum sæpissime ætatem ipsius recte assignaverint.

[40] Quod modo spectat ad fidem & crisim, quibus in scribendo usus est Joannes; [scripsit is Acta fideliter, ut apud antiquiores invenerat, & Translationem visam.] profitetur ille in Præfatione, nihil irritum, nihil ambiguum se scribere voluisse, ideoque nihil dixisse de parentibus S. Sosii, quia nihil de illis apud antiquos scriptum reperiebat. Nihil itaque scripsisse Joannem præter ea, quæ & apud vetustiores invenerat, & vera credebat, omnino mihi persuadeo, quia revera nihil apud ipsum invenio, quod antiquiores non habent. Usus etiam est aliqua saltem crisi in scribendo, ut sibi mandatum fuisse a Stephano episcopo Neapolitano testatur. Nam Stephanus detrectanti scribere, ne falsa narraret, non modo Scripturam aliquam de S. Sosio, cum Actis vetustis S. Januarii conferendam, suggesserat, sed etiam dixerat: Superflua reseca, necessaria subroga, inepta abjice. Hoc mandatum spectat non solum ad Acta Sosii, per Mazochium edita, sed etiam ad alia omnia, quæ Joanni præluxerunt: ex omnibus enim nonnulla resecta video. Retinuit igitur ea dumtaxat Joannes, quæ ceteris meliora & probabiliora credidit: resecuitque nonnulla in variis etiam lucubrationibus inventa, ut ostendam in Annotatis. Hisce de causis non est contemnendum hujus scriptoris judicium, cum quia pro ævo suo doctus fuit, tum quia in scribendo Chronico monumenta omnia ecclesiæ Neapolitanæ perlustrare debuit. Vel sic tamen inficiari nolim, in hac etiam Joannis Lucubratione reperiri facta nonnulla, quæ pro certis haberi nequeunt, tum quia carent auctoritate scriptoris alicujus contemporanei, tum quia talia sunt, ut difficulter fidem inveniant, nisi certo fulciantur testimonio. Hæc de Actis martyrii: Inventio vero & translatio corporis sancti Sosii, cujus testis oculatus est Joannes, fidem meretur indubitatam. Dabimus laudata Acta ex Mss., altero Neapolitano, per Beatillum anno 1638 huc misso, altero Romano, quod in tabulario Vaticano exscribendum curavimus, & cum codice ipsi contulimus; editionem vero Surii cum Mss. conferemus.

[41] Præter Acta hactenus memorata, Falconius varia etiam edidit Acta translationum, [Translatio Eutychetis & Acutii a Raynerio scripta:] quæ recensebo eodem ordine, quo dantur ab ipso. Prima ex his pag. 181 edidit Martyrium & translationem SS. Eutychetis & Acutii, quorum corpora seculo VIII dicuntur Puteolis Neapolim translata. Auctor se vocat Raynerium exiguum, quem aliunde ignotum esse fatetur Falconius. Attamen hic ipsum dicit contemporaneum; sed hoc ego invenire nequeo. Certe multis seculis abfuit a martyrio Sanctorum, & de iis revera tam pauca refert, ut præter verba, & crassos aliquot errores, vix aliquid addat ad ea, quæ de Eutychete & Acutio in primis Actis referuntur. Illam itaque partem omittam, licet totam Raynerii lucubrationem etiam habeam ex Ms. Neapolitano collectionis Antonii Caraccioli. Solam Translationem cum miraculo postea secuto edidit laudatus Caracciolus in Monumentis ecclesiæ Neapolitanæ, & deinde Ughellus. Hanc similiter ex omnibus inter se collatis dabo. Non ausim tamen asserere cum Falconio, Raynerium fuisse contemporaneum, aut non longe ab eo tempore vixisse, ut credidit Caracciolus. Nam magis jejune translationem narrat, quam faceret scriptor contemporaneus. Præterea Actis inserit duodecim versus Leoninos, qui non congruunt octavo aut nono seculo, sed magis duodecimo. Et sane occasio scribendi orta est ex sanatione nobilis mulieris, ad cujus preces scripsit de Sanctis illis Raynerius, aliquot forte seculis post translationem peractam.

[42] [alia Januarii; alia Festi & Desiderii, aliaque non edenda.] Sequitur apud Falconium pag. 189 Translatio S. Januarii Beneventum. Hæc translatio seculo IX facta, & a scriptore anonymo, sed synchrono, qui rebus gestis adfuerat, enarrata est. Miracula etiam aliqua post facta referuntur. Hanc Lucubrationem jam ante edidit Caracciolus. Ego illam etiam habeo ex Ms. Vaticano, nimirum ex codice 6074, quocum exemplar exscriptum nos ipsi anno 1753 contulimus. Hoc itaque exemplar edere volui, Annotatisque jam illustraveram, quando Neapoli huc allata est collectio Ms. Chioccarelli. Dum autem adverti, Ms. exemplar Chioccarelli, cum aliis etiam Neapolitanis collatum, utcumque correctius esse, hoc tam pro translatione Beneventana, quam pro Homilia de Miraculis memoranda, præferendum censui, Annotataque omnia eatenus mutanda. Dabo igitur Translationem ex Ms. Chioccarelli, cum aliis Mss. & editionibus collato. Alia rursum pag. 196 apud laudatum Falconium Translatio legitur; nempe SS. Festi & Desiderii Beneventum, conscripta ab auctore non solum anonymo, sed longe etiam posteriore, qui multum fidei non meretur. Demum post Translationem Sosii jam memoratam, Falconius pag. 215 edidit Carmen Italicum Bernardini Siculi, Ordinis Minorum, quod composuit de ultimis S. Januarii translationibus, nimirum Benevento ad Montem-Virginis & e Monte-Virginis Neapolim. Hic poëta, qui posteriori translationi adfuerat, solum usui esse poterit in Commentario, in quo asserta ipsius tam de translationibus, quam de factis aliis examinabuntur.

[43] [Homilia de miraculis S. Januarii.] Præter hactenus enumeratas translationes, Falconius pag. 153 edidit Miracula, ab Anonymo scripta, ante jam edita a Caracciolo cap. 20 § 25, sive Homiliam de miraculis sancti Januarii, in ipsius festivitate dictam, de qua etiam meminit Baronius in Annotatis ad Martyrologium. Nos eamdem anno 1753 exscribendam curavimus ex codice Vaticano 6074, & apographum cum codice contulimus. Eamdem rursum Neapoli accepimus ex Collectione Ms. Chioccarelli, in qua correctior est, quam in codice Vaticano sæpe mendoso. Conscripta fuit hæc Lucubratio, quando corpus S. Januarii adhuc erat Neapoli, sive ante translationem Beneventanam post annum 817 factam. At propius tempus ex nullo indicio investigare possumus. Dabo & hanc Relationem ex Ms. Chioccarelli, collatam cum altero Ms. & editione gemina. Ceterum non recenseo Officia & alia quædam minoris momenti documenta, & auctaria Actorum, sive edita apud Falconium, sive transmissa nobis manuscripta: si quid tamen in illis per decursum occurrerit, quod possit conducere ad gesta S. Januarii aut Sociorum illustrandum; docebo, unde singula, quæ afferentur, ad nos pervenerint. Nunc vero ordinem omnium edendorum breviter subjungo.

[44] Primo edam Acta S. Januarii & Sociorum, quæ reliquis omnibus vetustiora credo, [Ordo omnium de his Martyribus edendorum.] & composita sub finem seculi quarti aut initium quinti. Hæc autem sic dabo ex Mss. nostris duobus, ut vitia nonnulla grammaticalia correcturus sim ex aliis Mss. & editis, quantum expedire videbitur. Dabo & Appendicem horum Actorum. Secundo recudam Acta Mazochii, tamquam Acta S. Sosii, cujus gratia videntur composita ab aliquo Misenate, ac verisimiliter pro Officio S. Sosii, adulto forsan seculo V aut etiam serius. Objectiones Sabbatini, qui contendit seculo XII aut XIII concinnata esse, quia tunc conscriptus est codex, in quo reperta sunt, non moror: neque enim Acta dicuntur composita, quando in codicem aliquem illata sunt. Tertio edam ex Ms. Acta particularia S. Proculi, quæ primis plane conformia, & incerto tempore verisimiliter pro Officio concinnata. Quarto loco ponam Acta per Joannem Diaconum ex illis omnibus collecta, & recentiora quidem aliis, pleniora tamen, una cum Translatione S. Sosii. Post Acta sequentur Translationes reliquæ & Miracula suo ordine. At, cum Translatio SS. Festi & Desiderii ex loco sepulturæ Beneventum, satis legatur in Appendice ad Acta prima, non dabitur altera paulo prolixior relatio, quia fabulosa videtur. Verum post Vitas statim edetur Homilia de Miraculis S. Januarii, factis Neapoli. Deinde Translatio SS. Eutychetis & Acutii Neapolim, auctore Raynerio. Tertio Translatio S. Januarii Beneventum cum miraculis subsecutis. Translationes vero illas, quæ non reperiuntur Latino sermone conscriptæ, in Commentario elucidabimus.

[45] Restant aliqua dicenda de Ms. Græco, quo multum usus est Falconius in concinnanda Historia de gestis S. Januarii. [Scripturam Græcam, quam sæpe allegavit Falconius,] Non edidit quidem laudatus scriptor Vitam illam Græcam, quam potius fabulam vocabimus, Vitam tamen S. Januarii totam fere ex illa composuit, & verba illius Græci Ms. perpetuo in Annotatis recitavit ad confirmandam Historiam suam, imo & promisit, postea se Vitam illam editurum in Opusculo aliquo separato. Verum propositum illud mutavit, opinor, quia statim intellexit, Vitam illam Græcam, quam nimis facile pro legitima adoptaverat, eruditis multum suspectam esse. Certe, ubi Falconius anno 1713 Opus suum ediderat, statim sequenti anno 1714 prodiit Opusculum Italicum scriptoris anonymi, in quo Vita illa Græca exploditur ut fabulosa, & pro fœtu recentioris cujusdam impostoris non immerito rejicitur. Nec dubitat anonymus ille asserere pag. 3, doluisse totam urbem Neapolitanam de tot fabulis Vitæ S. Januarii ex Græco illo scripto infartis. Imo Falconium ipsum pœnituit, usum fuisse se Græca illa Lucubratione, & agnovit, nimiam se illi fidem in scriptis suis dedisse. Nam anno 1714 exemplar dictæ Lucubrationis Græcæ ad Majores nostros misit ope illustrissimi domini Dominici de Georgio, & prolixam adjunxit epistolam, in qua mentem suam de Græco illo scripto apertissime declarat, & nonnulla allegat argumenta ad ostendendum, non pauca in eo haberi fabulosa. Quin & nos rogat, ut sententiam suam de fabulis in scripto illo contentis in Opere nostro vulgemus, & rationes, quas habuit, ad non exponendas dubitationes suas de variis factis in illo contentis.

[46] Verum parum intererit lectoris cognoscere, suone judicio an alieno fabulosa pro veris habuerit Falconius. [quamque ipse postea fabulis fœdatam agnovit,] Suffecerit indicasse, ipsum postea melius fuisse edoctum, multaque ex iis, quæ tamquam vera adoptaverat, pro falsis & fictitiis habuisse. Vel sic tamen nostrum de illo scripto judicium non omnino consentit cum posteriore Falconii. Credidit ille in Præfatione Operis sui, Legendæ illius auctorem esse Emmanuelem quemdam monachum Basilianum, eumque scripsisse circa annum Christi 500, jubente Stephano I episcopo Neapolitano, prout revera ex fine utcumque colligeretur, si nulla fraudis esset suspicio. Ante Vitam leguntur hæc: Exscripsit Gregorius monachus patris nostri Basilii ex pervetusto codice primigenio ancillarum Dei asceterii beati Marcellini Neapoleos, Callisti Papæ III anno 1. Creatus est Papa Callistus III anno 1455, eoque anno Legendam a Gregorio ex authentico Emmanuelis exscriptam credidit Falconius. At in Epistola existimavit, Lucubrationem Emmanuelis fuisse a Gregorio interpolatam, factisque fabulosis auctam. Ego magis credo, nec Emmanuelem esse auctorem, nec exscriptorem aut interpolatorem fuisse Gregorium; sed partum esse plane supposititium. Hoc mihi persuadent varia.

[47] [totam credimus supposititiam,] Primo stylus non est hominis Græci, sed Latini, qui Græcum sermonem utcumque didicerat, quique sic noverat præcepta linguæ Græcæ, ut Græcis verbis dictionem Latinam exprimeret. Nam nec Græcorum antiquorum est stylus, nec recentiorum; sed potius adolescentis Græca discentis, qui ne præcepta quidem exacte novit. Qua de causa nec Gregorium monachum, qui Vitam exscripsisse dicitur, Vitæ auctorem facile crediderim, nec alium istius temporis Græcum. Secundo non est verisimile, Legendam istam fuisse conscriptam ante Joannem Diaconum, cum hic eam prorsus ignoraverit, nec facile ignorare potuerit, si exstiterit Neapoli. Eamdem ignorarunt omnes scriptores Neapolitani posteriorum seculorum, quod satis mirabile est, si exscripta est anno 1455 a Gregorio monacho, præsertim cum illud ipsum scriptum Gregorii non fuerit productum, sed aliud recentius, ut nobis in litteris testatur ipse Falconius. Tertio omnes Ecclesiæ consuetudines, de quibus in illa Legenda fit mentio, insinuant scriptorem posteriorum seculorum, non seculi V, ut late probavit auctor anonymus Apologiæ ante laudatæ. Quarto tam multa minutatim de S. Januario asseruntur in illo scripto, ut auctor contemporaneus vix posset omnia alicujus gesta tam enucleate referre. Emmanuel tamen dicitur scripsisse circa annum 500, id est, ducentis fere annis post mortem Sancti; nec ullus ante vel post similia de S. Januario scripsit. Quapropter pro fabulosa habenda esset Vita, etiamsi constaret, scriptam fuisse circa annum 500 ab Emmanuele, quam personam fictitiam esse omnino existimamus.

[48] [& omnino abjiciendam,] Ex dictis concludo, Actorum illorum Græcorum nullam prorsus habendam esse rationem, gaudeoque vehementer, ipsos eruditos Neapolitanos continuo se fabulis istis opposuisse, scriptoresque Falconio posteriores, quos mihi videre licuit, uno animo ab Actis illis fabulosis & supposititiis abstinuisse. Nam eo consilio evidenter demonstrarunt, se ita studiosos esse honoris & gloriæ S. Januarii, ut nolint tamen ineptis eam figmentis promovere, ne dicam obscurare. Qui vero ineptias illius scripti pluribus refutatas videre desiderat, adire poterit jam laudatam Apologiam pro miraculis S. Januarii, anno 1714 Neapoli Italice impressam, cujus pars prima unice conducit ad omnem isti scripto fidem detrahendam. Possent tamen eidem scripto fabuloso longe etiam plura opponi; sed consensus illud reprobantium facit, ut id necesse non sit. Hæc sufficient de Actis quibuscumque S. Januarii & Sociorum. Restat, ut pauca dicamus de scriptoribus aliquot neotericis, qui aut Vitas conscripserunt, aut gesta S. Januarii & Sociorum reliquis prolixius elucidarunt.

[49] Vitam S. Januarii ediderunt recentiores plures vario idiomate. [Scriptores de S. Januario recentiores, inter quos Camillus Tutini,] David Romæus Opusculum composuit Latinum, anno 1571 Neapoli impressum, de Septem sanctis patronis urbis Neapolitanæ, in eoque dat primo loco Vitam S. Januarii & sex Sociorum. Ejusdem Januarii & Sociorum Vitam Italice edidit Paulus Regius, episcopus Vici Equensis in Opusculo Italico de Septem patronis, & rursus in Opere de Sanctis regni Neapolitani part. 1 pag. 507. Hi ambo usi sunt stylo liberiore, & frequenter essent corrigendi, nisi nimiæ prolixitatis videretur singulos singulorum lapsus ubique assignare. Vitam deinde Sanctorum nostrorum Italicam anno 1632 typis dedit Julius Gazella, primum canonicus Neapolitanus, & demum ecclesiæ parœcialis rector, qui etiam Vitæ subjunxit carmina quædam, hymnos, aliaque in laudem S. Januarii composita. Anno sequenti 1633 Opusculum Italicum de S. Januario impressit Camillus Tutini Neapolitanus, illudque inscripsit Monumenta de vita, miraculis & cultu S. Januarii. Majori in scribendo cura & diligentia usus est Tutinus, quam præcedentes, eaque de causa majorem quoque nobis afferet utilitatem.

[50] Contra minus usui nobis esse poterit Oratio panegyrica, [& Antonius Caracciolus magis usui nobis erunt.] quam anno 1637 in festo S. Januarii Italice dixit & imprimendam dedit Carolus Pecorari, canonicus Regularis Lateranensis: in ea enim facta Sancti breviter magis perstringuntur, quam exacte enarrantur. Ut Chiocarellum, multosque historiographos, suis locis nominandos, ubi fuerit operæ pretium, brevitatis causa omittam; multa de S. Januario Latine scripsit ac disseruit Antonius Caracciolus, clericus Regularis, in Monumentis ecclesiæ Neapolitanæ: quod Opus posthumum Franciscus Bolvitus, ejusdem Ordinis, correxit, auxit, typisque Neapolitanis anno 1645 in lucem edidit. Laudatus Caracciolus jam anno 1634 Opusculum Latinum, anno 1637 aliud Opusculum Italicum edidit, in quibus de patria S. Januarii contra Beneventanos disputat. Beneventani quoque suos habuerunt defensores, postmodum recensendos.

[51] Omissis, ut jam dixi, aliis Historiis Neapolitanis, quas tamen subinde consulam, [Vita Italica Hieronymi M. a S. Anna: Nicolaus Carminius Falcone] & suis locis laudabo, transeo ad novissimos Vitæ S. Januarii scriptores, qui nostro seculo floruerunt. Inter hos primo loco memorandus venit Hieronymus Maria a S. Anna, Carmelita Excalceatus, qui anno 1707 Italicam edidit S. Januarii Vitam, eamque diligenter compositam: nam in ea non modo de patria, gestis & martyrio Sancti disseritur; sed etiam de translationibus, miraculis, cultu ac patrocinio ejusdem, & de omnibus demum ad gloriam posthumam S. Januarii spectantibus. Recusa fuit hæc Vita cum nonnullis augmentis partim ejusdem auctoris, partim alterius, anno 1733. Utramque editionem ante me habeo, uti & Vitas omnes ante recensitas. Secutus est post reliquos biographos Nicolaus Carminius Falconius tunc presbyter Neapolitanus, postea Marturanensis episcopus, nunc archiepiscopus S. Severinæ, jam frequenter laudatus, qui de S. Januario volumen justæ molis in folio anno 1713 edidit, & sic Italice scripsit, ut Latina multa & Græca non pauca Operi suo inseruerit. Adjutorem habuit Hilarionem a S. Petro, Ordinis Excalceatorum B. M. V. Redemptionis captivorum. Titulus Operis Italicus est, qualem Latine reddo: Integra historia de stirpe, vita, miraculis, translationibus & cultu gloriosi martyris S. Januarii, episcopi Beneventani, civis & primarii protectoris Neapolis.

[52] [magnum de S. Januario volumen edidit,] Proposuit sibi Falconius, ut ait pag. 127, ita omnia de S. Januario congerere & elucidare, ut nihil nos inveniremus addendum, sed ut solum transcribenda nobis essent, quæ lib. 2 edidit. Gratum revera & jucundum mihi esset, si edita a Falconio talia essent Acta, si Actorum singulorum auctoritatem sic expendisset, si iis annotatis obscura elucidasset, ut nihil addendum aut resecandum, nihil de valore Actorum ulterius inquirendum, nihil demum magis elucidandum invenissem. Verum quanto magis eruditi alias viri Opus pervolvo, tanto magis perspicio, pauca in eo esse, quæ adoptare possumus; plurima, quæ necessario sunt resecanda.

[53] [in quo plura sunt inutilia.] Totum Opus in quinque divisum est libros. Primus liber prolixe agit de familia Januaria, eamque ad Janum deducit, ut ostendatur nobilitas S. Januarii, a Jano originem trahentis. At non minus inutilis fuit labor ille, quam inutiliter laborarent operarii, si lapides e balista in montem jaculando pulchrum & firmum tentarent construere ædificium. Quare totus ille liber mihi prorsus est inutilis. Secundus liber exhibet varia Acta S. Januarii & Sociorum: quæ fere omnia ex Collectione Ms. Chioccarrelli nuper Neapoli fuerunt missa. Præterea plane omnia, quæ edenda censeo, aliunde etiam habemus, & alia quædam Falconio incognita, ut suo loco est expositum. Itaque ex eo libro illud habemus subsidium, ut Acta edenda cum iis conferre possimus, & ex aliis nonnulla excerpere, ubi videbitur operæ pretium. Liber tertius continet Vitam S. Januarii usque ad episcopatum; quartus reliqua Sancti gesta una cum martyrio ipsius & Sociorum; quintus denique sepulturam, miracula, translationes, aliaque ad gloriam posthumam pertinentia. Tres hosce libros idiomate Italico concinnavit Falconius, multisque annotatis auxit. At dolendum vehementer, tantos illustrissimi Viri labores plane inutiles esse redditos, quia pro fundamento habent fabulosum illud scriptum Græcum, quod sine ullo damno poterant blattæ penitus corrodere, aut ignis consumere.

[54] [Novissimi duo scriptores, quivariis locis de S. Januario agunt.] Multa quoque de S. Januario & Sociis disseruerunt duo scriptores nostri temporis, qui ambo illustrarunt vetustum ecclesiæ Neapolitanæ Calendarium, alter sermone Latino, alter Italico. De Alexio Symmacho Mazochio canonico Neapolitano, variis Opusculis erudite scriptis illustri, abunde jam egi, quando examinavi Acta ab ipso primum edita. Alter est Ludovicus Sabbatini, presbyter primum Congregationis Piorum operariorum, & nunc episcopus Aquilanus. Hic variis quoque locis de S. Januario aut Sociis agit, & maxime tom. 9 ad XIX Septembris, ubi a pag 64 prolixe admodum disputat contra Mazochium, contenditque, Acta ab ipso edita omnium esse deterrima. Ego, licet totam Dissertationem studiose pervolverim, & aliam Ms. nuper acceperim, rectius compositam contra Acta Mazochiana; nolui antea disputatis aliquid addere. Neque enim Actis illis possum esse adeo infestus: neque existimo, composita esse seculo XII aut XIII, quamvis reperta fuerint in codice illius seculi. Etenim ætas Actorum non est eadem, quæ codicis; cum scriptores codicum Vitas aut alia Opuscula ex antiquioribus exscriberent. Prætermitto alios de S. Januario & Sociis scriptores plurimos, eosque præsertim, qui solum vel de patria Sancti, aut solum de prodigioso ipsius sanguine disseruerunt. Hos tamen partim suis locis enumerabo.

§ IV. Acris de S. Januarii patria est controversia inter Beneventanos & Neapolitanos: priorum argumenta expenduntur.

[Lis de patria S. Januarii anno 1632 orta: primi] De patria S. Januarii acris controversia inter Neapolitanos & Beneventanos præterito seculo exorta est, quæ multorum fatigavit calamos. Occasionem cœptæ contentionis exponit Joannes de Nicastro in Gladio Salomonis pag. 6, ubi testatur, Religiosum quemdam in Oratione panegyrica, anno 1632 Neapoli habita, dixisse coram conferta auditorum multitudine, Januarii patriam Beneventum fuisse. Hoc oratoris assertum, teste Antonio Caracciolo in Monumentis sacris ecclesiæ Neapolitanæ cap. 20 Sect. 2, ingentem auditorum excitavit strepitum, & eruditos Neapolitanos commovit ad S. Januarium urbi suæ vindicandum. Certe anno 1633 Vitam S. Januarii edidit Tutinus cum dissertatione cap. 17 ad natales Sancti vindicandos Neapoli. Eodem anno laudatus Caracciolus libellum edidit, hoc titulo insignitum: Historica demonstratio, quod S. Januarii patria Neapolis fuit. Uter illorum suam Lucubrationem primus in lucem emiserit, multis hic inquirere non lubet.

[56] At Caracciolus testatur, Anonymi quoddam auctoris scriptum in Beneventanorum favorem per manus fuisse circumlatum, [Neapolitanorum & Beneventanorum patroni,] antequam suum ipse absolverat. Anonymum vero illum fuisse Marium de Vipera, archidiaconum Beneventanum, ait declaratum fuisse ab Octavio Bilocta. Hic autem Bilocta, Italis Bilotta, anno 1636 edidit sermone Italico Discursum historicum, quo contra Neapolitanos, & maxime contra Caracciolum, Beneventanorum sententiam defendere nititur. In eo Discursu nullibi declarat, Anonymum opinionis Beneventanæ vindicem fuisse Marium de Vipera: sed potuit idem alio modo, verbis nimirum aut litteris, insinuare. Caracciolus, qui Latine prius scripserat, mox anno 1637 Discursum Italicum Biloctæ Dissertatione Italica refutavit, & huic Opusculo titulum dedit: L'epitafio Beneventano delli santi Gianuario, Festo e Desiderio … considerato e riprovato. Epithaphium Beneventanum SS. Januarii, Festi & Desiderii … consideratum & improbatum. Attamen non solum Epitaphium, quod pro sua opinione allegant Beneventani, sed alia quoque eorumdem argumenta ibidem refellit.

[57] Plura de his meditabatur Caracciolus in lucem dare in Opere majore, [prosecutio controversiæ & posteriores de ea scriptores.] cui anno 1642 immortuus est, quodque Franciscus Bolvitus perfecit, & anno 1645 edidit, ut jam dixi num. 50. Ex parte Beneventanorum nihil deinde prodiit usque ad annum 1698, quo Carolus Crisconius Orationem habuit Beneventi, quam typis vulgavit sub titulo: La lite composita fra le due aguste metropoli Napoli, e Benevento &c. Lis composita inter duas augustas metropoles, Neapolim & Beneventum. Hic autem Orator litem ita componere studuit, ut Sanctum origine dixerit Beneventanum, aggregatione Neapolitanum. At ejusmodi compositio non placuit Neapolitanis, pro quorum opinione anno 1707 rursum scripserunt Hilarion a S. Petro, Ordinis Excalceatorum B. M. V. de Mercede Redemptionis captivorum; & Hieronymus a S. Anna, Carmelita excalceatus, in Vita Italica, eodem anno 1707 impressa. Contra hos aliosque Neapolitanos pro Beneventanis in arenam descendit Joannes de Nicastro, patricius, legum doctor, & tunc archidiaconus Beneventanus, postea vero Claudiopolitanus episcopus, qui de hac controversia omnium prolixissime scripsit sermone Italico, & præcedentium argumenta collegit in Opere Beneventi excuso anno 1710, cui titulus: La Spada di Salomone &c, Gladius Salomonis &c. Profitetur ille in Introductione pag. XI, velle se modestam pro Beneventanis Apologiam concinnare contra Tutinum, Caracciolum, Hilarionem a S. Petro, Hieronymum a S. Anna, aliosque omnes, qui S. Januarii natales fixerunt Neapoli: idque revera fecit prolixe magis quam acute. Tandem anno 1713 prodiit Opus Falconii, jam sæpe laudati, qui in eo pag. 221 & sequentibus fuse disserit pro vindicandis Neapoli natalibus S. Januarii. Eumdem quoque in finem nonnulla disseruit Sabbatinus, jam sæpius laudatus. Novissime demum ad tuendam Beneventanorum causam accessit vir clarissimus Joannes de Vita, Beneventanæ ecclesiæ canonicus, qui anno 1754 typis Romanis edidit Thesaurum antiquitatum Beneventanarum, illudque Opus confestim liberali dono ad nos misit, anno sequenti huc perlatum, quando Commentarium hunc fere absolveram. Eruditus auctor causam Beneventanorum longe melius prudentiusque defendit brevi discursu, quam fecerunt integris libris præcedentes, videoque illa ipsa ab eo electa esse argumenta, quæ sola pro causa Beneventanorum valere judicaveram, Opere necdum viso; prætermissa vero alia, quæ mihi quoque nihil valere sunt visa.

[58] [Argumenta utriusque partis breviter expendenda.] Jam vero ex enumeratis scriptoribus, quorum rationes expendi, abunde perspiciet prudens lector, non deesse mihi documenta ad argumenta utriusque partis intelligenda & expendenda. Itaque ad illa breviter examinanda sine ullo præjudicio accedam, eaque sine amore & odio proponam. Ignoscent mihi, spero, tam Neapolitani quam Beneventani, si nonnulla ipsorum argumenta non tanti fecero, quanti forsan ipsi ea facienda credunt: nam unice verum investigo, falsum unice fugio. Nec ab hoc proposito recedere umquam debeo, ut omnes facile admittent, imo ejusmodi consilium omnes etiam laudabunt, dum agitur de rebus ad se minime spectantibus. Si qui vero conquesti fuerint, non satis a me suis opinionibus delatum, consolabitur me saltem mea conscientia. Exordiar autem ab argumentis Beneventanorum, quorum episcopus fuit Januarius; ut deinde transeam ad rationes Neapolitanorum, qui corpus Sancti diutius possederunt, & etiamnum possident.

[59] [Beneventani allegant traditionem, quæ nullum habet pondus:] Joannes de Nicastro lib. 2 cap. 1 argumentum primum pro Beneventanis petit ex traditione, idque dicit esse præcipuum & firmissimum. Nam (si lubet credere asserenti) traditio est constans quindecim seculorum, eaque numquam mutata, S. Januarium Beneventi natum esse. Hoc argumentum prolixe exponit, sed plane inutiliter. Etenim ut credere possemus, eam traditionem fuisse cœptam a morte S. Januarii, & usque ad ætatem scriptoris, non per quindecim, ut male computavit, sed per quatuordecim secula continuatam; adducendi essent testes satis antiqui, quorum auctoritate constaret, talem seculo quarto, quinto, & sequentibus apud Beneventanos traditionem viguisse. At nullus profertur scriptor, qui ante Bernardinum Siculum asseruit, S. Januarium Beneventi natum esse. Cum autem Siculus ille scripserit sub finem seculi XV; quis prudenter testimonio scriptoris tam recentis, & quorumdam deinde secutorum, admittat, traditionem viguisse a seculo IV de nato Beneventi S. Januario? Imo quis artis criticæ utcumque peritus non potius existimet, silentium antiquorum & medii ævi scriptorum de Benevento S. Januarii loco natali, non aliunde ortum esse, quam quod nulla apud Beneventanos vigeret traditio de Sancto ibidem nato? Quare argumentum ex traditione petitum nequit prodesse Beneventanis, & tuto ab ipsis omitti potest sine ulla causæ suæ jactura. Nam quod scripserat Bernardinus Siculus, libenter procul dubio crediderunt Beneventani; & sic duorum saltem seculorum erat traditio, quando scribebat Nicastrius. Verum illa traditio non habet plus auctoritatis, quam scriptor ipse Siculus. Vetustiorem vero fuisse traditionem, nec ab ullo probatum vidi, nec ipse probare possum.

[60] Secundum Nicastrii argumentum petitur a domo, [domum ostendunt, in qua Sanctus creditur natus: at nec hæc traditio] quæ apud Beneventanos ostenditur, & habetur pro domo, in qua natus est S. Januarius. Vellem sane, ut simul auctor docuisset, quam antiqua sit traditio de domo Beneventana S. Januarii: sed id ipse verisimiliter plane ignoravit. At nos interim non ignoramus, quam levi aut nulla ratione nascantur aliquando opiniones populares, quæ paulatim fiunt traditiones, præsertim quando natæ sunt honorem gloriamque populo alicui aut civitati conciliare. Ejusmodi traditionibus popularibus abundant omnes regiones, ita ut parum aut nihil potius ex illis inferre possimus, nisi prius probetur, tam esse vetustas, ut idoneæ sint ad fidem sibi conciliandam. Omnes, (aiunt Beneventani) credunt in illa domo natum fuisse S. Januarium. Liceat mihi hic quærere, utrum constet, vel unum in ea fuisse opinione ante annos ducentos? Nam silentium antiquorum omnium de illa domo mihi magis persuadet, opinionem aut traditionem illam non fuisse exortam, nisi post alteram, qua Beneventani credunt, Sanctum in civitate sua mundo datum esse. Caracciolus cap. 20 sect. 2 § 6 argumentum istud late refutat; sed brevior ego esse cogor. Quare pauca tantum ex ipso seligo. Extat, inquit, Beneventi domus quædam, quam dictitant illam esse, in qua mater S. Januarii … beatum spiritum exhalavit. Neque hic sistunt Beneventani. Sed, ut refert Anonymus, id insuper ex traditione se habere affirmant, videlicet in ea domo B. Januarium fuisse natum. Nullum tamen scriptorem proferunt, qui hoc asserat. Tum observat, non tam vetustam videri domum illam, quam ipse cum aliis consideravit cominus, ut credibile fiat, illam ipsam stetisse tempore S. Januarii. Non inficiatur Nicastrius pag. 68, difficulter credi posse domum illam sine immutatione aut restauratione stetisse a tempore S. Januarii; sed contendit, illam eodem loco stetisse, quo steterat domus natalitia S. Januarii. Verum non possum non observare, traditionem totam carere solido fundamento, cum antiqui omnes æque siluerint de domo illa natalitia Sancti, ac de natalibus ipsis Beneventanis.

[61] Præterea, etiamsi scriptores a pluribus seculis, imo a mille annis, [idoneum habet fundamentum aut testimonium vetustum.] asseruissent, domum aliquam ostendi a Beneventanis, in qua natum crederent S. Januarium; vel sic ex traditione illa, tunc vetusta certo futura, solidum non haberetur argumentum ad natales Sancti figendos Beneventi. Cum enim traditiones populares vera falsis miscere soleant, & non minus, quam fama, labente tempore vires sumant & crescant; timendum esset, ne domus, in qua Sanctus tempore episcopatus habitasset, paulatim haberi cœpta esset pro domo natali. Dubitandum etiam esset, an domus ista non fuisset potius Januarii II, qui episcopus Beneventanus fuit circa medium seculi IV, quam Januarii episcopi & martyris, quo de agimus. Verum, omissis istis, aliisque observationibus, quas circa domum illam formarunt Neapolitani, vel sola obscuritas traditionis facit, ut ex ea nihil concludere, nihil inferre sustineam. Quippe si vetusta foret illa traditio, non siluissent de ea omnes medii ævi scriptores. Si fidem invenisset apud principes & episcopos Beneventanos; qua in S. Januarium ferebantur reverentia, non videntur relicturi fuisse domum ipsius natalitiam sine honore & gloria, sed vel sacram basilicam ex ea struxissent, aut certe sacellum aliquot in domo erexissent, ad memoriam natalium Patroni sui continuandam & honorandam. Poterunt id negare Beneventani, sed numquam poterunt prudentibus criticis persuadere, domum illam quatuordecim seculis pro domo natalitia S. Januarii habitam & cognitam fuisse, nec tamen ullum tot seculis fuisse episcopum aut principem, qui eam sacris usibus aptandam crederet. Quare ab illis argumentis merito abstinuit laudatus De Vita.

[62] Pro tertio argumento Nicastrius affert inscriptiones antiquas, [Melius habent argumentum ex gente Januaria & Januario II,] quibus evincere nititur, gentem Januariam floruisse Beneventi. Idem argumentum pro sua urbe afferunt Neapolitani. Tale illud est, ut aliquid verisimilitudinis producat, certitudinis nihil. Verisimile admodum est, Januarii nomen esse nomen gentis Januariæ, aliudque Sancto fuisse prænomen, & fortasse aliud agnomen: quæ excidere potuerunt, ut contigit de aliis non paucis. Verum cum Januariæ gentis inscriptiones reperiantur plures Romæ, Neapoli, & in aliis Italiæ locis, imo etiam in variis provinciis extra Italiam, ex nomine illo solo pro figendo loco natalitio nihil certi potest erui. Verum argumento aliunde pondus addidit eruditissimus Vita, nimirum ex ipso episcopatu Beneventano. Cum enim constet de gente Januaria, quæ Beneventi sedes habuit prioribus æræ Christianæ seculis, verisimilius fit, ex ea fuisse Januarium episcopum Beneventanum, quam ex gente Januaria, quæ habitabat Neapoli. His addam quoque, inquit, quod rem omnino conficere videtur, insigne alterum, ac omnium præclarissimum monumentum, ex ecclesiæ Beneventanæ fastis optima fide depromptum, in quibus ante medium seculum quartum, cujus plane seculi initio S. Januarius episcopus & martyr extitit, adhuc S. Januarius alter episcopus & confessor floruit, de quo in Dissert. IV plura a me dicta invenies. An vero ex gente Januaria Neapolitana, suis omnino neglectis civibus, posteriorem hunc Januarium adhuc sibi episcopum accersere Beneventani voluerint? Non id certe Neapolitani sibi tribuunt, qui, dummodo priorem sibi vindicent, posteriorem Januarium Beneventanis libenter concedunt. At cum liberales in altero videri volunt, alterum vel nolentes coguntur amittere. Ex hoc enim Januario altero, quem Beneventanum civem Neapolitani omnino admittunt, quique a priore vix quadraginta annorum spatio remotus fuit, jam tuto affirmari potest, non solum Januariam gentem satis illustrem Beneventi extitisse; verum etiam posteriorem hunc Januarium, tum prioris gentilis sui meritis, tum suis virtutibus satis probatum, ad episcopale patriæ munus a suis civibus electum fuisse. Hactenus laudatus canonicus, cujus ratio, petita a Januario II, multum verisimilitudinis habet & probabilitatis. Subscripsit Januarius II anno 347 concilio Sardicensi. An gaudeat cultu legitimo, hactenus me latet, etsi Sanctum vocari a nonnullis videam.

[63] Quartum argumentum sumit Nicastrius ex habitatione matris S. Januarii: [alterumque ex commoratione matris S. Januarii,] nam Acta num. 9 habent, illam fuisse Beneventi commoratam; ibique defunctam, quando captus erat Sanctus. Respondent Neapolitani, matrem cum filio Beneventum se recepisse, ne ipsius societate careret. Potest esse vera hæc commorationis Beneventanæ ratio; at nec certa est, nec omnem tollit suspicionem Beneventanis favorabilem. Certe gravissimæ vigebat contra Christianos persecutio, eaque præ ceteris in discrimen adducebantur episcopi. Itaque non videbatur expedire, ut eo tempore mater cohabitaret S. Januario, cui necesse erat latebras quærere. Quare non videtur futura fuisse Beneventi, sed Neapoli, ubi persecutio minus viguit, si Neapolitana fuisset, & non Beneventana. Quidquid dixerint Neapolitani, non omnem amolientur suspicionem opinioni suæ contrariam. Imo Nicastrius contendit, matrem S. Januarii cum eo in eadem domo non habitasse, quia sic Sancti comprehensionem, quam ei aliquo tempore ignotam fuisse Acta innuunt, statim cognovisset. Respondeo, observationem illam revera accuratam fore, si constaret, Beneventi captum esse Sanctum; sed in Annotatis observabo, Januarium probabilius Nolæ fuisse, cum caperetur. Laudatus Vita eodem rursum argumento utitur, ex eoque colligit, universam S. Januarii familiam Beneventi consedisse. Observat autem, commorationem illam matris S. Januarii in civitate Beneventana etiam asseri in Actis Mazochianis, quæ reliquis omnibus præfert cum Mazochio. At in hac crisi me non habebit consentientem; cum existimem, illa Acta ex prolixioribus esse composita de S. Sosio in ecclesia Misenate; & minorem, ubi dissentiunt, fidem mereri, quam prolixiora.

[64] Si quis igitur meam de illo argumento sententiam audire voluerit, [quæ Beneventi fuisse dicitur, dum ille captus est:] dico illud favere Beneventanis, sed factum ipsum, ex quo sumitur, non esse certum, ideoque ex eo nihil certi posse concludi; nec certam fore conclusionem, etiamsi factum esset certissimum, quia mater Filium sequi potuit ob rationes nobis ignotas. Caracciolus in Tractatu 2 contra Biloctam pag. 19 ex ipsis verbis loci objecti ostendere nititur, matrem S. Januarii non habitasse Beneventi, sed ibi solum ad tempus fuisse commoratam. Verba Actorum hæc sunt: Mater quoque S. Januarii, in civitate Beneventana posita, ante triduum, quam Filius ejus pateretur, tale somnium vidit &c. Caracciolus autem contendit, verbo posita significari, non habitationem fixam, sed commorationem temporaneam. At ea observatio mihi magis videtur subtilis, quam solida: neque enim scriptor Actorum tam scrupulose ad verba sua attendit, ut credibile sit, eum aliud insinuare voluisse, quam matrem S. Januarii tunc fuisse Beneventi, quando Filius Nolæ erat captivus. Quare, etsi vox posita habitationem non significet, sed intelligi revera possit de commoratione brevis temporis; multo verisimilius in rerum adjunctis de habitatione, quam de brevi commoratione intelligetur. Nam si habitasset Neapoli, ratio nulla erat invisendi Filium, sæviente gravissima persecutione. Nihilo magis videtur Filius ad alias civitates profecturus fuisse, ut ab eo ante comprehensionem factum Acta innuunt, si mater Beneventum venisset, ut modico tempore cum Filio commoraretur. Acta igitur potius exponenda videntur de habitatione; quamvis lubens fatear, neque certam esse hanc expositionem, neque omnino certa videri, quæ de matre in Actis narrantur; neque ex habitatione illius temporis tuto inferri posse, matrem S. Januarii semper Beneventi habitasse, ibique Filium peperisse. Itaque habent Beneventani ex illo argumento aliquid verisimilitudinis pro sua opinione, at nihil certi.

[65] [item episcopatus Beneventanis verisimili ratione favet.] Tale etiam est quintum argumentum Beneventanorum apud Nicastrium, ut natales Sancti Beneventanos faciat verisimiles, quamdiu graviora in contrarium non opponuntur, sed minime certos. Fuit Episcopus Beneventanus. Verisimile igitur est, Beneventi natum esse, quandoquidem clerus & populus, quorum electione tunc episcopi creabantur, magis solerent propendere ad civem & clericum ecclesiæ suæ eligendum, quam alienum. Potest argumentum sic etiam formari. Electus est S. Januarius episcopus Beneventanus: verisimiliter ergo ibi erat clericus. Si autem clericus fuit Beneventanus; verisimile rursum est, civitatis ejusdem fuisse incolam; non vero Neapolitanæ. Cur enim Neapolitanus aggregari maluisset clero Beneventano, quam Neapolitano? Sic, inquam, discurrere possunt Beneventani ratione admodum verisimili: & ad confirmationem adjungere, plerosque illorum temporum episcopos haberi pro Beneventanis. Quæ ulterius adjungit ad hoc argumentum Nicastrius, omitto brevitatis causa, utpote nihil profutura: neque enim eo argumento patriam S. Januarii certam facere possunt, sed solum verisimiliter sibi adscribere, nisi verisimilis hæc ratio graviori elidatur. Respondent quidem Neapolitani, non raro contigisse, ut episcopi eligerentur exteri aut peregrini, & nonnulla adducunt exempla. Verum hæc responsio non tollit verisimilitudinem Beneventanis faventem, quæ oritur ex plerumque contingentibus. Vita hoc etiam argumento recte utitur tamquam præcipuo. Fortius urgeret, si probari posset, alios ante S. Januarium fuisse Beneventi episcopos cum clero, bene instituto. Sic enim minus fieret verisimile, Beneventanis ex alia civitate datum esse episcopum.

[66] [Nihil habent Beneventani pro se ex Actis aut Breviariis vetustis:] Nicastrius cap. 6 pro sexto argumento laudat Acta S. Januarii, & Breviaria nonnulla. Verum, quod spectat ad Acta, magis se defendere cogitur, quam oppugnare Neapolitanos valeat, cum ex Actis pro sua opinione nihil habeat, imo nihil etiam ex vetustis Breviariis Beneventanis. Ex hodierno Breviario Romano subtili disputatione aliquid pro sua opinione exsculpere conatur; sed Breviarium Romanum revera neutri parti favet, cum in eo de patria S. Januarii nihil dicatur. Demum ex Antiphonario Ms. Beneventano producit hanc Antiphonam ad Magnificat: Salve defensor patriæ, Januari sanctissime, &c., velletque, ut ex ea concluderemus, patriam S. Januarii Beneventum dici. Verum respondeo primo, non indicari ætatem illius antiphonæ, quæ certo satis vetusta non est ad causam Beneventanorum multum promovendam. Secundo sensus antiphonæ est ambiguus: nam æque aut magis defensor Neapolis, quam Beneventi, est S. Januarius. Dicit Nicastrius, antiphonam illam fuisse recitatam in festo translationis, qua corpus Neapoli delatum est Beneventum. At Acta illius translationis infra edemus. In his Beneventani nulla voce insinuant, patriam Sancti fuisse Beneventum. Itaque, nisi antiphona circa finem seculi XV aut seculo XVI sit composita, non facile crediderim, voces illas, defensor patriæ, exponendas esse defensor Beneventi; sed vel, defensor Neapolis, si ex Officio Neapolitano verba sint accepta; vel defensor totius regionis, monti Vesuvio vicinæ. Quidquid sit, nihil Beneventanorum causam juvare possunt allegata verba; nec ipsis prodesse potest novum Officium, vigente controversia compositum, in quo primum initio hujus seculi S. Januarius aperte dicitur civis Beneventanus.

[67] Ultimum Beneventanorum argumentum petitur ab inscriptione, [Inscriptio, quam Beneventani allegant pro se,] quæ anno 1624 sub imis terræ dicitur reperta, testibus Caracciolo § 7, & aliis. Illam primus edidit Marius de Vipera, archidiaconus Beneventanus, & impressit hoc modo:

D. M.
IANVARIO, et FESTO::::IDERIO BEN.
VT QVOS IVNXIT VNA
AMOR, PATRIA, ET MORS
SERVARET MONVM.
:::::CYPH. S. EXORATA PLE
M. P.

De hac inscriptione, ubi prodiit, acris orta est disceptatio. Beneventani illam ut vetustissimam, & a Cyphio senatore positam seculo IV, fidenter propugnarunt. Neapolitani eamdem ut supposititiam ac fictitiam acriter impetierunt. Caracciolus, cum in Opere Italico, tum in Monumentis ecclesiæ Neapolitanæ, multa congessit, ut supposititiam ostenderet. In hoc Opere cap. 20 Sect. 2 § 7 ita orditur: A quonam & quando fictitium hoc epitaphium compositum sit, ac in marmore sculptum, & parieti ecclesiæ S. Luciæ affixum, prorsus ignoro. Suspecta tamen res est, si observemus, Viperam in sua censura contra Neapolitanos nullam prorsus hujus epitaphii mentionem fecisse; cum illam ediderit anno MDCXXXIII, & epitaphium dicatur inventum die XV Julii anni MDCXXIV in publicis tabulis notarii, cujus hæc sunt verba: Repertum, ut dicunt, sub terræ imis. Ex illo silentio Viperæ & aliorum primum contra inscriptionem sumit argumentum, quod ut minus validum prætermitto.

[68] In expositione illius inscriptionis variarunt Beneventani. [a Neapolitanis acriter impugnatur,] Litteras D. M., quæ apud gentiles significabant, diis manibus, primo explicuerunt, Divis martyribus, deinde, Deo Maximo. Sequentia vero verba, impleto hiatu, exponuntur hoc modo: Januario & Festo & Desiderio Beneventanis, ut quos junxit una amor, patria & mors, servaret monumentum, Cyphius senator (alias sacerdos) exorata plebe. Tum in litteris M. P. mire rursum variatur. Apud Nicastrium enim pag. 198 asseruntur quatuor hæ expositiones: Merentibus posuit, Monumentum posuit, Memoriam posuit, Mensam posuit. Tanta expositionum varietas ostendit, nullam esse satis probabilem, prout revera in adjunctis rerum nulla mihi probabilis apparet. Verumtamen nolim longa oratione singula inscriptionis illius vitia investigare. Solum breviter insinuabo, quænam exagitaverit Caracciolus, cui parum aut nihil alii addiderunt. Improbat primo Caracciolus litteras illas D. M.; quæ in omnibus passim gentilium epitaphiis leguntur superius positæ eo modo, quo in hac inscriptione, & explicantur diis manibus. Beneventani quidem responderunt, litteras hic esse exponendas divis Martyribus aut Deo Magno vel Maximo. At, (ut alia brevitatis causa mittam) non fit mihi verisimile, ab homine Christiano usitatas fuisse litteras illas gentilium, ut iis aliam significationem attribueret, quam communem eo tempore. Qui enim seculo IV legissent illas litteras, communem interpretationem facile fuissent secuti: quod studiose cavendum erat Christianis, ne mores gentilium sequi viderentur, præsertim cum in tota inscriptione nihil habeatur, quo Christiana potius, quam gentilis, videri possit.

[69] Secundo expositionem divis martyribus reprobat, quia vox divus gentilium erat, nec erat usitata antiquis Christianis pro voce Sanctus. Tertio observat, [ut supposititia; eam tamen defenderunt Beneventani:] redundare particulam et ante nomen Festi: nam ea inscriptionem facit minus elegantem. Quarto inusitatum esse illud Ben. pro Beneventanis. Quinto advertit, virgulas vocibus interjectas non esse usitatas in vetustis inscriptionibus. Sexto dicit, frigidam esse ac pendere locutionem istam: Ut quos junxit amor, patria & mors, servaret monumentum, cum dicendum fuisset, idem monumentum. Septimo observat, Cyphii, qui monumentum posuisse dicitur, nomen decurtatum esse; vultque nomen positoris non solere decurtari, maxime quando ille magis obscurus est, quam notus. Addit, illud S. pro designando senatore vix etiam inveniri. Octavo Caracciolus multum exagitat illud, exorata plebe: existimatque, plebis consensum minime fuisse necessarium ad illud, quod agere volebat Cyphius. Nono reprehendit, quod nulla in inscriptione fiat mentio sanctitatis, aut dignitatis, aut martyrii. Hoc sane mirum apparet. Demum addit aliud argumentum, quo ostendit, inscriptionem a vero aberrare, quodque mox latius deducam. Nicastrius cap. 8 argumenta Caraccioli & aliorum conatus est enervare, subditque pag. 181 Examen Bartholomæi Riceputi, qui similiter ad argumenta Caraccioli respondet. Verum nolim ego tam prolixus esse, quam esse revera deberem, si singula responsa novo examini subjicerem. Solum observo, ad singula argumenta aliquid responderi, & ita responderi, ut singula nequeant evincere, inscriptionem esse fictitiam. Vel sic tamen non poterimus non mirari, tam multas difficultates & ineptias in una, eaque brevi inscriptione, accumulatas esse; & semper suspicabimur, non aliunde id factum esse, quam quod sit novellum inventum hominis non satis docti ad imitandum vetusta monumenta, præsertim cum illa inscriptio alio argumento, quod modo elucidabo, satis evertatur.

[70] [at ostenditur, mendacem esse inscriptionem, si posita sit seculo IV;] Inscriptio, si vera est, dicit, monumentum, quo simul servarentur, a Cyphio senatore erectum esse SS. Januario, Festo & Desiderio. Monumentum illud potest esse sepulcrum magnificum, sive mausolæum. Si voluerint Beneventani, ut revera contendit Nicastrius pag. 162, ecclesiam intelligi, illud ultro concedam. Si maluerint cum Riceputo ibidem pag. 194, altare fuisse erectum a Cyphio, & ultimas litteras M. P. explicuerint Mensam (id est, altare) posuit, ne hanc quidem expositionem admittere detrectabo. At sive tumba aut mausolæum, sive ecclesia, sive altare intelligatur; illud certissimum esse debet, monumentum illud factum dici, ut servaret Januarium, Festum & Desiderium, sive trium horum Martyrum corpora. Cum autem inscriptio non ponatur, nisi post erectum monumentum; monumentum vero istud erectum non fuerit, nisi post accepta a Cyphio corpora; voces, ut servaret monumentum, eamdem vim habent, acsi tres laudati Martyres illo monumento dicantur fuisse servati. Sit modo ecclesia, sit altare, sit sepulcrum, semper falsum erit, S. Januarium eo monumento fuisse servatum, cum corpus S. Januarii numquam Beneventi fuerit ante seculum IX, quo translatum est a Sicone principe. Quare non possumus illam inscriptionem Cyphio attribuere, nisi ipsum velimus mendacem facere. Nicastrius pag. 178 vidit difficultatem, licet brevius propositam, & respondit aliqua, ne videretur siluisse. Primo dicit, forsan insignes reliquias S. Januarii fuisse a Cyphio obtentas. At hoc nec verisimile est, nec ab ullo antiquo dictum, nec tolleret difficultatem. Nam integra Festi & Desiderii corpora habebat Cyphius. Non debebat igitur de illis & de S. Januario eadem asserere. Altera ipsius responsio æque inepta est. Nam observat voce monumentum varia significari: quod prodesse nequit. Non enim tantum dicitur erectum fuisse monumentum, sed monumentum, quod servaret illos, quos amor junxerat, id est, corpora ipsorum. Itaque semper erit mendax inscriptio & rectius numquam fuisset producta, prout nullam de ea mentionem facit clarissimus Vita.

[71] Translatio corporis S. Januarii Beneventum, quæ auctorem habet Beneventanum & contemporaneum, [nam attribuit Cyphio senatori, quod seculo IX fecit Sico princeps:] satis ostendit, ignotam tunc Beneventanis fuisse inscriptionem illam, imo etiam, Beneventanos tunc minime cogitasse de natalibus S. Januarii civitati suæ attribuendis. Etenim num 7 de translato in urbem S. Januario dicitur: Quem in basilica sui beatissimi diaconi Festi posuerunt, donec illi summo cum honore locus in sua sede pararetur. Nulla igitur tunc S. Januarii ecclesia erat Beneventi. Illam tamen S. Festi ecclesiam SS. Januario, Festo & Desiderio dicatam fuisse, ibique inscriptionem a Cyphio positam, contendit Nicastrius pag. 163, sed prorsus improbabiliter. In Appendice ad Acta prima narratur translatio SS. Festi & Desiderii Beneventum sine mentione ulla de S. Januario, & paulo post de Cyphio subjungitur: Et memoratis Sanctis basilicam fecit, nimirum Festo & Desiderio, sed illa erat extra urbem. Quod autem mendax inscriptio male attribuit Cyphio, factum est seculo IX, curante Sicone principe Beneventano, & deponente corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii in ecclesia antiqua, Siconis jussu instaurata, Gucto episcopo, ut legitur in laudatis illius translationis Actis num. 8, ubi etiam leguntur sequentia: Itaque venerabilis Gucti præsul cum omni multitudine populi ad locum, in quo senator Cyphius beatissimum Festum & Desiderium locaverat, pergens, eosdem in urbem ad suum Pontificem transvexit, ut eorum corpora uno sub tegmine locarentur, quorum spiritus una Domini gratia univit. Itaque conjuncta sunt corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii in eadem ecclesia, non seculo IV per Cyphium, sed seculo IX per Siconem.

[72] Conjuncta autem sunt eorumdem corpora, non quia eamdem habebant patriam, [eo autem tempore Beneventani non videntur Januarium pro cive suo habuisse;] sed quia una Domini gratia eorum spiritus fuerant uniti. Mirum sane esset, Beneventanos seculo IX prorsus ignorasse inscriptionem illam Cyphii, si antea fuisset posita. Non minus mirandum, patriam Sancti in dictis Actis nullo verbo fuisse memoratam, si illa fuisset dudum ex illa inscriptione, aut ex natalitia Sancti domo Beneventanis cognita. Auctor translationis circa initium statim ait, se narraturum, quomodo S. Januarii corpus ad suam sedem fuerit reductum, nullibi ad suam patriam. Similiter in iisdem Actis S. Januarii bis vocatur pater Beneventanorum, numquam civis; dicitur pontifex sanctorum Festi & Desiderii, at minime concivis. Idem est silentium de nato Beneventi S. Januario in lectionibus vetustis ecclesiæ Beneventanæ, quas edidit Falconius pag. 156; imo in lectionibus illis sub finem ea leguntur de S. Januario, ut ipsi Beneventani tunc videantur agnovisse, patria fuisse Neapolitanum, sicut latius loco suo ostendam.

[73] Ceterum Nicastrius cap. 7 inter argumenta Beneventanorum etiam computat auctoritatem scriptorum, [quod nullus asseruisse scitur ante Bernardinum Siculum.] qui asseruerunt, S. Januarium Beneventi natum esse. Poterat sane paucioribus verbis totum illud caput absolvere, cum nihil haberet, quod magnopere ad propositum nostrum conduceret. Etenim primus auctor, quem allegat, est Bernardinus Siculus, quem dicit floruisse anno 1496. Scripsit revera Bernardinus circa illud tempus, uno tamen alterove anno serius, ultimam translationem S. Januarii carmine Italico, dicitque Sanctum Beneventi natum esse. Non inquiro, unde scriptor ille Siculus in eam opinionem deductus sit. At solum observo, totis duodecim seculis posteriorem esse natalibus S. Januarii, ideoque auctoritatem ipsius in hisce nullam prorsus esse. Idem plane dicendum de Davide Romæo, Paulo Regio, aliisque posterioribus. Nam nullus eorum probavit, quod de patria S. Januarii dixit: nullus tanta ab accurata crisi historica habet merita, ut defectum ætatis suæ utcumque suppleverit. Quapropter numerum illi tantum facere possunt, non auctoritatem ullius momenti. Ad hoc igitur solum valere videntur scriptores illi, nimirum ad excusandos Beneventanos, quod opinionem aliquam antiquis Beneventanis, quantum apparet, prorsus incognitam, posterioribus seculis suscitare & defendere cœperint. Etenim non miramur, quod opinionem patriæ suæ honorificam, ab externis scriptoribus primo assertam, & ob episcopatum S. Januarii primo intuitu admodum verisimilem, studiose susceperint defendendam. Si tamen monumenta Neapolitanorum longe præponderaverint, quod modo examinare aggredior, recte omnino facient, si maluerint rationibus acquiescere, quam perpetuam facere controversiam.

§ V. Argumenta Neapolitanorum, diuturna traditione natales S. Januarii urbi suæ vindicantium: horum sententia videtur sequenda.

[Primum argumentum pro Neapolitanis] Neapolitanorum argumenta fuse proponit Caracciolus § 9, brevius Tutinus cap. 17, Hieronymus a S. Anna cap. 1: varia etiam affert Falconius lib. 2 cap. 12 & aliis locis, Sabbatinus ad XIX Septembris Dissert. 1, aliique plures, quibus nihil novi addiderunt Neapolitani in Commentario ad nos misso. Ego ex omnibus ea seligam, quæ mihi solidiora videbuntur, eaque proponam meis plerumque verbis, ne dissertationem prolixiorem faciam, quam sit necesse, si aliorum verbis uti voluero. Primum argumentum sumitur ex Actis primis circa finem, ubi hæc leguntur: Christiani autem diversarum urbium custodiebant corpora Sanctorum (post eorum martyrium,) ut ea noctu raptim tollerent, & in civitatibus suis portarent. Ita Acta, prout initio scripta videntur, & in codice nostro leguntur. Deinde innuitur, sublata esse noctu corpora ab incolis diversarum civitatum. Non tamen additur in primis Actis, quarum fuerint civitatum incolæ, qui singulorum corpora rapuerunt. Verum id adjungitur in Appendice Actorum postmodum addita. Ex allegato autem loco argumentum deduci potest hoc modo. Qui corpora septem illorum Martyrum sustulerunt, fuerunt Neapolitani, Beneventani, Puteolani & Misenates. Atqui reliqui omnes non alios sustulerunt, quam cives suos, Beneventani videlicet Festum & Desiderium, Puteolani Proculum, Eutichetem & Acutium, ac Misenates Sosium. Cur igitur dicamus, alium a Neapolitanis fuisse raptum, quam civem Neapolitanum, quando illi S. Januarium sepulturæ tradiderunt?

[75] [petitur ex sepultura corporis per ipsos curata,] Certe non novimus, ullo alio titulo Sanctum ad Neapolitanos spectasse, quam natalium. Cur Neapolitanos dicemus venisse Puteolos, & ad vicinum martyrii locum, ut corpus S. Januarii tollerent, si hic peregrinus erat, & ad Beneventanos non minus natalium quam episcopatus titulo pertinebat? Caritatis quidem & pietatis opus erat sepelire Martyres; sed opus item erat in sævis illis persecutionibus periculo plenum, quod raro legimus ab exteris peractum, ubi aderant noti, qui idem præstare poterant, uti hic aderant Beneventani. Itaque omnia insinuant, non minus Neapolitanum fuisse Januarium, quam illarum civitatum, a quarum incolis sublati sunt, reliqui erant Martyres. Respondent quidem Beneventani, Neapolitanos tulisse corpus S. Januarii, quia divina revelatione erant moniti. At eo responso vis argumenti non infringitur. Nam, si velimus eam revelationem, prout in Actis legitur, omnino ut certam admittere, facilis erit responsio. Certe S. Januarius non dicitur eos monuisse, ut venirent ad tollendum corpus suum; sed, postquam hunc in finem venerant, uni eorum apparuisse, eumque monuisse, ut digitum suum abscissum una quærerent. Itaque apparitio illa Neapolitanorum adventu posterior est, & unice spectat ad abscissum digitum. Manet igitur vis tota argumenti. Facile etiam responderi potest ad aliam objectionem, a laudato ante Vita reliquis additam ex eo, quod S. Januarius a Neapolitanis primum in agro Marciano, deinde extra Neapolis mœnia fuerit sepultus. Etenim secuti sunt usum eo tempore communem & legibus firmatum, quo non licebat mortuorum corpora intra urbem sepelire. Alius usus invaluerat seculo IX, quo Beneventani corpus S. Januarii Beneventum tulerunt.

[76] In Appendice Actorum apud nos num. 1, ubi enarratur, [& ex eo, quod omnes reliqui a suis concivibus legantur ablati.] ad quas civitates singulorum Martyrum corpora fuerint deportata, hæc leguntur de sublato S. Januarii corpore: Noctu vero, cum unaquæque plebs sollicite suos sibi Patronos rapere festinarent; Neapolitani beatum Januarium sibi patronum tollentes a Domino meruerunt. Non dicitur hic clare, S. Januarium fuisse Neapolitanum. Cum tamen aliæ civitates non alios sibi patronos abstulerint, quam cives suos; cumque Beneventani non legantur conquesti de ablato sibi corpore S. Januarii, quem ut episcopum & civem suum auferre potuissent, si fuisset Beneventanus, videntur Neapolitani eodem jure S. Januarium accepisse, quo reliquæ civitates Patronos suos, nimirum jure natalium. Itaque unaquæque plebs illos tollere studuit, quos ad se pertinere, & aliquo titulo patronos suos esse credebant. Hæc expositio admodum fit verisimilis ex eo, quod nec Nolani, apud quos pati cœperant aliqui ex Martyribus, nec aliæ vicinæ civitates ullum ex dictis Martyribus sibi sustulerint. Neque enim facile credemus, solos fecisse Neapolitanos, quod nulla alia e vicinis Campaniæ civitatibus fecit; rapuisse videlicet corpus Martyris nullo titulo ad se pertinentis; nec obstitisse Beneventanos. Hinc in Actis dicuntur Christiani diversarum urbium invigilasse, ut corpora raptim tollerent, & in civitatibus suis portarent. Hæc autem non aliter exponenda sunt, quam de civitatibus Martyrum, ut eventus docuit. Nam, ut omnes consentiunt, sex Martyres ad suas civitates delati sunt, & de solo Januario utcumque dubitatur. At, si Christiani sine discrimine suis civitatibus aliquod corpus tollere studuissent, plures pervenissent ad civitates alienas. Dicendum igitur est, aut convenisse inter Christianos, ut corpora Martyrum traderent iis civitatibus, in quibus hi erant nati; aut certe Christianos non fuisse intentos ad corpora aliorum, quam civium suorum, tollenda.

[77] Aliud argumentum, idque minime contemnendum, quod præcedentibus etiam robur addit, suggerit prima S. Januarii translatio, [Altera ex ejus translatione Neapolim.] qua corpus e loco Marciano, ubi sepultum erat, Neapolim translatum est. In Appendice Actorum de ea translatione hæc leguntur: Postea vero, quieto jam tempore, venerabiles episcopi una cum omnibus ex genere beatissimi martyris Januarii, cum plebe Dei sancta, cum hymnis & laudibus corpus ejus tollentes, juxta Neapolim transtulerunt &c. Idem narratur in fine quoque aliorum Actorum apud Falconium, & in Officio ecclesiæ Beneventanæ apud eumdem pag. 161. Verba hujus Officii ad propositum nostrum huc transfero: Postea vero, quieto jam tempore, venerabilis episcopus una cum omnibus ex genere beatissimi martyris Januarii, & cum plebe Dei sancta, cum hymnis & laudibus corpus ejus tollentes, juxta Neapolim transtulerunt, & posuerunt in basilica, ubi per longa annorum curricula requievit. Hæc ipsi in Officio suo Beneventani, qui minime cogitabant de attribuendis sibi Sancti natalibus. Jam vero, cum translatio sit Neapolitana, in qua episcopus Neapolitanus primas gessit partes, ubi dicemus habitasse consanguineos S. Januarii, qui omnes translationi adfuerunt? Omnes certe, qui partium studio sunt vacui, existimabunt, illos habitasse Neapoli, aut in ejus vicinia; & consequenter ex hoc etiam loco verisimillimum fieri, S. Januarium fuisse Neapolitanum, ubi ipsius degebant consanguinei. Si quis vitilitigator dixerit, ipsos eum in finem Benevento Neapolim venire potuisse; respondebo, id etiam addi potuisse in Actis, si factum esset, nec tamen adjunctum legi. Contra, cum omnes dicantur adfuisse, non est verisimile, eos habitasse in civitate alia, quam in Neapolitana. Quare credendum est, consanguineos S. Januarii habitasse Neapoli, ut locus allegatus omnino insinuat. Nam si habitassent Beneventi, institissent procul dubio, ut corpus Beneventum transferretur.

[78] [Patria Sancti Neapolis in vetusto scripto clare asserta.] Mitto argumenta varia Caraccioli, quod ea mihi minoris momenti videantur. At nolim prætermittere, quod pag. 214 & 215 late deduxit ex Oratione tunc Ms., nunc edita apud Falconium lib. 2 cap. 2, & cap. 8 a pag. 196, ubi finis illius Orationis, primum prætermissus, etiam est impressus. Habita fuit Oratio Neapoli incerto quidem tempore, sed certe ante translationem corporis Beneventum, factam seculo IX. Orator autem apud Falconium pag. 197 de corporibus S. Januarii & sex Sociorum sic loquitur: Septem namque fortissimi Athletæ Dei pariter suscepere martyrium: quorum singuli suorum civium restituti urbibus, perceptum a Domino patronatum gerere non desistunt. Hæc verba S. Januarium clarissime faciunt Neapolitanum, cum corpus ejus, eodem teste pag. 143, Neapolim esset delatum, & in basilica eadem, ubi fuerat depositum, quiesceret. Auctor quidem ille non posset esse magni ponderis, cum aliquot seculis post S. Januarium scripserit; sed alia adjuncta faciunt, ut auctoritatem in hisce mereatur. Nam clarius exposuit, quod paulo obscurius dicitur in Appendice primorum Actorum apud nos num. 4 his verbis: Qui Sancti, donante Divinitate, unusquisque eorum civitatis suæ perceptum a Domino patronatum gerentes &c. Præterea Beneventani ignorare non potuerunt, S. Januarium a Neapolitanis asseri civem Neapolitanum. Attamen non videntur se umquam medio ævo isti sententiæ opposuisse, aut Januarium fecisse Beneventanum. Certe in Translatione corporis, seculo IX scripta ab auctore Beneventano, nullum occurrit verbum, quo Beneventani videntur civitati suæ attribuere natales S. Januarii, nullum item in antiquissimis Beneventanorum Officiis, quæ Neapolitanis potius favent, ut jam vidimus. Beneventani igitur silentio suo Neapolitanorum sententiæ subscripsisse videntur.

[79] Cum allata argumenta non modo multum præponderent argumentis Beneventanorum, [Neapolitanorum opinio, ut satis probata, & a plurimis] sed etiam sufficere videantur ad habendam Neapolitanorum sententiam pro satis probata, non lubet examinare reliqua argumenta Caraccioli: nam illud examen magis valeret ad hanc disputationem producendam, quam ad firmius stabiliendam sententiam satis probatam. Quapropter breviter tantum insinuo, ipsum etiam alia allegare documenta, cum Neapolitanorum tum Beneventanorum, ex quibus pro sua opinione probabilia deducit argumenta, nec omitti ab eo scriptores posteriorum seculorum, qui asseruerunt, S. Januarium fuisse Neapolitanum, antequam ullus scripsisse scitur, Beneventanum fuisse. Inter monumenta Mss., quæ allegat, est Chronicon S. Mariæ de Principio dictum, in quo aperte dicitur, S. Januarius martyr, civis Neapolitanus. Allegat Bartholomæum Caracciolum, dictum Carafam, in cujus Chronico S. Januarius clarissime Neapolitanus asseritur, & quidem ex platea Furcillæ. Allegat Alexandrum Carafam, archiepiscopum Neapolitanum, qui anno 1497 libellum excudendum curavit, Missas, orationes, rhythmos Sanctorum aliquot Neapolitanorum continentem, in quo rursum patria S. Januarii insinuatur Neapolis, quemadmodum & in Officio S. Januarii, quod usitatum fuit ante reformationem Breviarii, Parthenopæus municeps, id est, civis Neapolitanus vocatur. Demum allegat Joannem Villanium, non Florentinum illum vulgo notum, sed Neapolitanum eidem fere contemporaneum; Cæsarem Carpanium, canonicum & poëtam Neapolitanum, Matthæum de Afflicto in Officio, quod de S. Januario composuit; Antonium Alexium, poëtam Neapolitanum.

[80] Tum demum, omissis recentissimis, qui plurimi sunt, [etiam historicis, & vetustis documentis asserta,] merito dicta sua § 10 colligit hoc modo: Habemus igitur nubem testium, ab ipsa B. Januarii pretiosa nece (dixerim potius, a quinto forsan seculo) ad hæc fere tempora, serie propemodum continuata productam … qui luce clarius asserunt id, quod verum certumque est; nimirum B. Januarium fuisse Neapolitanum civem. Hoc tot sæcula nobis vendicant: hoc vetusti & cariosi MMss. codices, hoc typis excusi libri cum fide adservant: hoc omne genus auctores, sacri, profani, historici, poëtæ tradunt, qui eum “Neapolitanum, patriam gubernantem, patriæ defensorem, nobilem Neapolitanum de platea Furcillæ, in cives pium, intendentem cunctos suos cives, defendentem eos ab omni periculo, municipem Parthenopæum, curantem patriæ patrocinium, in cives commodum, tuentem suos cives” indigetant. Hoc ipsa Beneventana ecclesia olim publico cantu (saltem obscurius) personabat. Optimo itaque jure id nostra Neapolis tuetur & fovet. Hactenus Caracciolus, cujus sententiæ non possum non subscribere. Etenim, licet cum dubitatione ad examinandam hanc quæstionem accesserim, & sine ullo pro alterutra parte præjudicio utrimque disputata perlegerim, & eo animo, ut neutri parti faverem, nisi veritas videretur se manifestare; dubitationem illam coactus sum paulatim deponere, itaque depono, ut non dubitem asserere, Neapolitanorum sententiam omnino amplectendam videri. Ad hanc autem sententiam pro vera habendam minus me impulerunt Dissertationes pro Neapolitanis editæ, quam illæ ipsæ, quas pro se ediderunt Beneventani, aut potius quam examen documentorum omnium, quæ de S. Januario edita habemus & manuscripta.

[81] [omnino sequenda videtur.] Nam ex Dissertationibus Beneventanis, collatis cum diligenti perscrutatione monumentorum omnium, in eam omnino perductus sum sententiam, ut existimem, non cogitasse umquam Beneventanos de attribuendis urbi suæ natalibus S. Januarii ante Bernardinum Siculum, sub finem seculi XV scribentem, aut certe non diu ante. Siculus ille poëta omnium scriptorum, quos afferunt, antiquissimus est: & quanto majoribus ejus auctoritatem studiis attollere student, tanto inopiam suam magis produnt. Credebam sane, in prolixa Nicastrii Dissertatione alia me reperturum argumenta; sed pro argumentis reperio laudes, quibus Bernardinum Siculum, aliosque neotericos, ipsum leviter secutos, exornare studuit. Verum neque horum laudes causam Beneventanorum juvare possunt: neque textus juris, quos frequenter allegat, efficere queunt, ut omnia antiqua documenta non faveant Neapolitanis, & horum sententiam satis probent. Rectius quidem nuper disseruit Clarissimus Canonicus de Vita, & præcipua Beneventanorum argumenta selegit. Attamen perpetua traditio, vetustis documentis probata, omnino videtur stare pro Neapolitanis. Nam pro Beneventanis nihil reperio præter verisimilitudinem aliquam, cum ex episcopatu Beneventano pro patria ipsius resultantem, tum ex asserta in Actis matris ipsius commoratione in ea urbe, tum ex Januario II. At ea qualiscumque verisimilitudo nequit in comparationem venire cum argumentis Neapolitanorum, & sic prorsus evanescit. Fatetur Nicastrius pag. 18, nullum scriptorem Beneventanum ante annum 1633 in scriptis asseruisse, S. Januarium fuisse Beneventanum; aitque, scriptum non fuisse, quia omnibus erat notum. Verum longe rectius dicam, scriptum non fuisse, quia ignotum erat.

§ VI. Nobilitas S. Januarii: initium episcopatus incertum: de locis, tempore, aliisque adjunctis martyrii ipsius & Sociorum disseritur.

[Nobilitas Sancti ex solo nomine fit verisimilis, non certa,] Nobili & illustri genere ortum fuisse S. Januarium, passim omnes asserunt, qui posterioribus seculis de ipso scripserunt. Ad probandam illam nobilitatem, allegant inscriptiones plures, quibus ostendunt, ex gente Januaria & consules fuisse & Urbis præfectos. Dubito tamen, an illa probatio rem faciat omnino certam, aut potius mihi satis certum videtur, nobilitatem S. Januarii eo argumento non fieri indubitatam. Ut enim res fieret certa, constare deberet, nomen S. Januarii familiæ esse, non proprium. Hoc autem certum non est, licet probabile admodum videatur. Nam unicum Sancti nomen innotuit. Quis modo satis certo edicat, utrum id fuerit nomen familiæ, an proprium nomen, an cognomen. Præterea probandum esset, nec nomen nec cognomen S. Januarii aliis fuisse, quam illustri Januariorum familiæ. Certe liberti gerebant nomen patronorum suorum, ut probatur apud Pitiscum in Lexico antiquitatum Romanarum ad vocem liberti. Apud Falconium pag. 99 adducitur inscriptio sepulcralis his verbis concepta: C. Poppæo Januario Poppæa Januaria patrono benemerenti fecit. Ex verbis liquet, libertam fuisse Poppæam Januariam; qua igitur ratione solum Januarii nomen sufficeret ad certo ostendendam Sancti nostri nobilitatem?

[83] Alio itaque argumento opus est, ut nobilitas S. Januarii pro certa aut saltem verisimillima haberi possit. [sed aliis rationibus abunde probatur.] Appendix ad Acta prima apud nos num. 1 sic habet: Postea vero, quieto jam tempore, venerabiles episcopi una cum omnibus ex genere beatissimi martyris Januarii, cum plebe Dei sancta, cum hymnis & laudibus corpus ejus tollentes, juxta Neapolim transtulerunt &c. Hæc verba insinuant, familiam S. Januarii præclaram fuisse & nobilem: neque enim auctor tam singularem, quantum conjicere possumus, mentionem fecisset de consanguineorum Sancti præsentia, si ignobiles fuissent & plebeii. Idem refertur in aliis Actis apud Falconium, & ibidem pag. 146 in antiquissimo Officio Neapolitano nobilitas clarius asseritur his verbis: Nec non præclaris nobilibus consanguineis Martyris &c. Præterea in ipsis Actis num. 2 verba tyranni ad Januarium hujus nobilitatem insinuant, cum ita alloquatur Sanctum: Januari, audiens opinionem generis tui, hortor te &c. Innuunt allata verba, in magna existimatioue fuisse genus S. Januarii. Fateor quidem, nolle me contendere, sermocinationes Actis insertas iisdem verbis prolatas esse. At auctor saltem nosse poterat familiam Sancti, nec tyrannum induxisset loquentem ad Sanctum, tamquam nobili familia ortum, si novisset ipsum ex ignobili genus duxisse. His igitur argumentis abunde liquet, S. Januarium nobili genere natum, indeque ulterius verisimile est, ex nobili gente Januaria ipsum fuisse ortum, nomenque familiæ esse, quo Januarius nominatur. Alia Sancti nomina exciderunt: nam quæ Falconius de nominibus S. Januarii, & de parentibus ipsius ex fictitia Vita Græca disseruit, magis merentur æternæ oblivioni tradi, quam refutari. Sufficiat hic semel monuisse, nolle me tempus otiose terere refutandis fabulis ex supposititio illo monumento desumptis, sed statuisse ab eo constanter abstinere, acsi numquam fuisset productum.

[84] De anno nati S. Januarii nihil innotuit. Solum conjicere possumus, [Ætas S. Januarii & Sociorum, ac pleraque gesta ignota:] natum esse circa aut post medium seculi III. Nam obiit anno 305, nec fuit senex, quantum apparet, cum mater tantum triduo ante martyrium Filii dicatur obiisse in Actis num. 9, ubi ne de hujus quidem senectute fit mentio. Quapropter incertum est, an triginta, quadraginta aut quinquaginta annis propinquus esset Sanctus, quando martyrio vitam finivit: neque enim attentionem meretur, si quis posteriorum seculorum scriptor juvenem esse dixerit, cum ea de re nihil apud antiquos legatur. Æque incertum est, utrum longo an brevi tempore episcopatum gesserit; quamvis recentiores aliqui de tempore obtenti episcopatus fuerint locuti: neque enim ullum ex vetustis monumentis producunt testimonium, & decessores S. Januarii sunt plane ignoti. Porro de gestis S. Januarii in episcopatu ante comprehensionem, quemadmodum & de aliorum sex Martyrum, solum innotuerunt pauca illa, quæ de amicitia inter Januarium & Sosium, de conatu utriusque ad fidem propagandam, & de factis, quando Januarius Sosium invisebat, in Actis secundis & apud Joannem Diaconum leguntur. De his igitur plura non dico: nam quæ de gestis Sanctorum nostrorum a nonnullis colliguntur ex dictis tempore martyrii, firma esse nequeunt, cum ipsa dicta non videantur satis certa.

[85] Hac de causa transeo ad martyrii adjuncta expendenda. In judice primum Acta dissonant. Nam secunda, [Sancti partim sub Dracontio capti, partim sub Timotheo, sub quo coronati.] quæ primum edidit Mazochius, non alium nominant præsidem aut proconsulem, quam Dracontium, uti etiam fit apud Bedam, & alios ipsum secutos martyrologos. At Acta prima præcipuas partes attribuunt Timotheo, qui recenter Campaniæ præfectus erat. Docent tamen, Sosium, Proculum, Eutychetem & Acutium, jam ante præfecturam Timothei fuisse carceri mancipatos, & diversis suppliciis maceratos a decessore ipsius, quem non nominant. Verum Joannes Diaconus in Actis tertiis Dracontium cum Actis secundis vocat, & cum Actis primis docet, quatuor Martyres a Dracontio in carcerem conjectos Puteolis, reliquos vero tres ab ejus successore Timotheo Nolæ custodiæ mancipatos, ibidemque interrogatos & cruciatos: deinde vero omnes sub eodem Timotheo coronatos martyrio. Hæc sententia omnino sequenda videtur, non solum quia Acta prima majorem auctoritatem habent, quam secunda, aut quia in omnibus fere Actorum exemplaribus asserta est; sed etiam, quia successio illa duorum præfectorum provinciæ non est ejusmodi factum, ut facile suspicari possimus, ab aliquo gratis confictum esse. Hac quoque de causa non apparet probabile, quod asseritur in Actis ex Augiensis abbatiæ codice nobis transmissis, nimirum præsidem Timotheum alio nomine Dracontium fuisse dictum. Existimavit hoc collector Actorum illorum medio ævo, quod in Actis antiquis Timotheum reperiret dictum, & apud martyrologos quosdam Dracontium, nec cogitavit diversos fuisse.

[86] [Comprehensio Martyrum ex Actis primis sumenda:] Occasio, qua S. Januarius, uti & Festus ac Desiderius, capti sunt, longe aliter exponitur in Actis secundis, quam in reliquis omnibus. Volunt Acta illa, S. Januarium & duos Socios Benevento venisse Puteolos, ut Sosium carceri inclusum viserent, ibique coram militibus fuisse locutos contra Sosii captivitatem. At res illa tota parum est verisimilis, & omnino fit improbabilis, cum Acta prima, & reliqua omnia dissentiant. Idem dicendum de modo, quo in Actis secundis Proculus & alii duo martyres Puteolani leguntur comprehensi, & statim cum reliquis occisi. Nam occisos fuisse sine ullo examine aut quæstione, ut ibi asseritur, verisimile non est. Si id aliquando factum legitur, saltem raro contigit, nec credendum est, nisi tradatur in monumentis melioris notæ. Itaque adhærendum est iis, quæ de comprehensione Martyrum nostrorum leguntur in Actis primis.

[87] [S. Januarius probabilius non Beneventi, sed Nolæ captus:] Verum dubitari potest, utrum S. Januarius Beneventi comprehensus sit, an Nolæ, ubi erat Timotheus. Neque enim civitas, in qua captus est, clare in Actis exprimitur. Caracciolus sect. 5 sententiam suam exprimit his verbis: His accedit, B. Januarium, non Beneventi, quod in Samnio est, sed in Campania fuisse a lictoribus comprehensum. Nam cum Acta … dicant, Timotheum sibi eum exhiberi jussisse; inde aperte colligitur, in ea provincia, in qua Timotheus præses jurisdictionem exercebat, non autem in alia, hoc est, in Samnii provincia, illum tunc fuisse, cum captus fuit. Verum ea ratio, cur captus non esset Beneventi, non videtur admittenda. Nam Camillus Peregrinus Dissert. 2 de Beneventani ducatus institutione, nonnulla affert argumenta, quibus evinci videtur, Beneventum iis temporibus Campaniæ fuisse annumeratum. Assentitur Martinierius in Dictionario Geographico ad vocem Beneventum, additque plures etiam rationes. At, missa illa controversia, ex solis Actis magis verisimile fit, Nolæ captum esse S. Januarium, quam Beneventi. Nam iis verbis Timotheus Januarium capi jubet, ut videatur fuisse in loco vicino: captusque & adductus ad præsidem dicitur sine ulla mentione itineris, quod certo instituendum fuisset, si Sanctus eo tempore Beneventi fuisset commoratus. Præterea, si presse Actis inhærere velimus, dicendum erit, Festum & Desiderium non statim cognovisse captivitatem S. Januarii, sed solum post unum alterumve diem. Mater vero Sancti solum triduo ante mortem Filii captivitatem intellexit. Itaque, cum illi omnes Beneventi essent, non videtur ibi captus S. Januarius, sed Nolæ.

[88] De die, quo S. Januarius cum sex Sociis martyrii coronam adeptus est, [Passos XXI Aprilis Sanctos, existimat Mazochius;] prolixius disputari potest. Neapolitani quidem passim crediderunt, hoc die XIX Septembris, quo cultus fuit S. Januarius a seculo saltem quinto, eumdem cum Sociis ad meliorem vitam fuisse translatum. At Mazochius in Annotatis ad Acta, quæ edidit, contendit, martyrium S. Januarii & Sociorum probabilius figendum XXI Aprilis, quo memorantur in Fastis Græcorum; rationesque adducit non prorsus contemnendas. Contra Sabbatinus in Annotatis ad Calendarium Neapolitanum ad XIX Septembris prolixam contra Mazochium contexit dissertationem, qua ostendere nititur, XIX Septembris omnino passos esse Sanctos; & ad omnia argumenta Mazochii varias responsiones adducit. Ego controversiam breviter expedire conabor, utarque Mazochii verbis, sed subinde mutilatis. Si horum martyrium, inquit, in mensem Septembrem anni CCCV incidisset, primo falso hæc Acta … hoc uterentur exordio: Temporibus Diocletiani Imp., quia Kalendis Maii ejusdem anni Diocletianus jam abdicaverat. Secundo falso sic pergerent: Consulatu Constantii cæsaris quinquies: nam post Kalendas Maias Constantius æque ac Galerius Maximianus Augusti, non Cæsares, inscribebantur. Tertio postremo falso mox eadem Acta hunc in modum conquererentur, Erat persecutio Christianorum, quia post easdem Kalendas Maias anni CCCV persecutio in Italia desiit. Eusebius enim dicit, eam in Italia vix duobus primis annis integris durasse. Hæc argumenta satis clare proposita sunt, & nonnullam sententiæ Mazochianæ tribuunt verisimilitudinem, præsertim cum non afferantur argumenta ullius momenti pro die XIX Septembris.

[89] Illustrissimus Sabbatinus argumenta Mazochii vocat frivola. [cujus argumenta id certo non evincunt,] At miror, ipsum tam longam texuisse dissertationem, ut frivolis argumentis responderet, & vel sic non potuisse aptum excogitare responsum, nisi anno martyrii, in Actis clare asserto, alterum substitueret prorsus fundamento carentem. Fateor quidem, non talia esse argumenta Mazochii, quæ nullo possint modo dissolvi, præsertim cum Acta non sint auctoris contemporanei, ideoque minus mirari possimus, si forsan non sit accuratus in loquendo. Dici enim ad argumenta proposita potest, epocham initio Actorum positam referri ad persecutionem, & ad missionem Timothei præsidis in Campaniam, ut verba ipsa innuunt. Tunc Constantius & Galerius revera erant cæsares. Præterea hi non dicuntur fuisse cæsares, quando passi sunt Sancti; sed solum Sancti dicuntur passi eo anno, quo illi cæsares consulatum inierant. Duo igitur priora certo non sunt falsa.

[90] Quod vero spectat ad assertionem Eusebii, dicentis persecutionem in Italia & reliquo imperio Occidentali vix duobus annis integris durasse; [ut ostenditur.] nihil cogit, hæc verba Eusebii tam stricte interpretari, ut credere debeamus, nullos in Italia anno 305 post finitum persecutionis biennium, aut post abdicationem Diocletiani, amplius fuisse martyres. Tanta sane in hisce non est auctoritas Eusebii, cujus verba si tam stricte exponenda essent, ipse sibi contradixisset. Nam lib. 8 cap. 14 de Maxentio, qui anno 306 imperium arripuit in Italia, hæc scribit: Maxentius, qui Romæ tyrannidem arripuit, principio quidem fidei nostræ professionem simulavit… Itaque subditis suis præcepit, ut a persecutione Christianorum desisterent &c. Si Maxentius anno 306 persecutionem in Italia cessare jussit, quomodo jam cessaverat anno 305? Quare non probatur argumentis Mazochii, anno 305 ante XIX Septembris passos esse SS. Januarium & Socios. Sabbatinus vero, qui ex illo ipso Eusebii biennio martyrium Sanctorum nostrorum anno 304 figere voluit, ipsis Actis clarissime repugnat, nec ulteriori eget responso.

[91] [Attamen dies XIX Septembris non videtur martyrii,] Dixi, argumentis Mazochii jam refutatis nonnullam verisimilitudinem afferri ipsius sententiæ, quia saltem verisimile est, epocham initio Actorum positam referri ad omnia, quæ in Actis narrantur. Hoc autem si fiat, jam temporibus Diocletiani imperatoris, & quando cæsares erant Constantius & Galerius, sive anno CCCV ante Kalendas Maias, dicuntur passi. Fervebat tunc æstus persecutionis, quæ post abdicationem Diocletiani & Maximiani Herculii saltem minor fuit. Crescit verisimilitudo, ex prædictis argumentis hausta, si consideremus, pro die XIX Septembris nullum militare argumentum, præter antiquum cultum eo die fixum. Nam tam Acta, quam antiquiora Martyrologia, utcumque insinuant, Sanctos non fuisse martyrio coronatos eo die, quo colebantur. In Actis omnibus de martyrii die altum est silentium. De die cultus S. Januarii in Appendice ad Acta prima sic habetur: Cujus dies natalis celebratur tertiodecimo Kal. Octobris. Ibidem Translatio S. Sosii Misenum dicitur facta die IX Kal. Octobris, quo ipsius festivitas celebrabatur. Eadem leguntur in Actis magis interpolatis, quæ secundo loco dedit Falconius, pag. 143. Et rursum in vetusto Officio Neapolitano apud eumdem pag. 146 de S. Januarii festivitate: Dies festivus ejus celebratur tertio decimo Calendas Octobris. Notandum porro, ubique diem festivitatis referri post relatam prius translationem corporis Neapolim, ita ut verisimillimum fiat, translationis gratia festivitatem S. Januarii eo die fuisse fixam, sicut ubique de Sosio clare asseritur, translatum esse Misenum die XXIII Septembris, quo colitur. Et sane vix alia reperietur ratio idonea, cur Sancti, eodem die passi, diversis diebus culti ab initio fuerint, quam quod translatio diversis diebus fuerit facta, singulisque assignatus fuerit dies translationis. Antiquiora Martyrologia, quæ recensui § 1, similiter insinuant ad XIX Septembris, hunc non esse martyrii diem, sed festivitatis Neapolitanæ. Nam Sanctum annuntiant Neapoli, ubi non est passus, sed solemni festivitate cultus; sicque tacite innuunt, festivitatis diem memorari, non martyrii. Vide plura de his dicenda § 15.

[92] [& Græci martyrium figunt XXI Aprilis.] Græci, ut observat Mazochius, in suis Fastis clare edicunt, S. Januarium passum esse die XXI Aprilis. Allegat hunc in finem Mazochius Fastos metricos, qui editi sunt apud nos ante tomum 1 Maii, in quibus ad XXI Aprilis legitur hic versiculus,

Τὴν Ιαννουαρίοιο κάρην τάμεν εἰκάδι πρώτῃ

Januarii caput resecuit vigesima prima.

Legitur idem versiculus in Anthologio Græcorum & in Menæis impressis, ubi pro τάμεν resecuit, legitur τάμον resecuerunt, & omittitur initio articulus τὴν. Mazochius versiculum ita corrigendum dicit. At ego non video, pro hexametro perfecto substituendum esse imperfectum, qualem ipse dat, omisso τὴν: nam sic hexametro deest una syllaba. Nec mihi persuadebit Mazochius, ita versiculum fuisse compositum: sed non dubito, quin pro correctione obtrudatur corruptio, quales innumeræ sunt in libris ritualibus Græcorum. Rectius observat Mazochius sequentia: Ibidem (in Anthologio, uti & in Menæis laudatis) ad eumdem diem alii quidam senarioli præfiguntur, quibus Januarius cum Sociis non alio, quam die XXI Aprilis, capitis abscissione martyrium complevisse significatur. Certissima hæc sunt, nec ullum est dubium, quin Græci in ea fuerint sententia, ut crediderint, S. Januarium cum Sociis passum die XXI Aprilis. Hanc igitur opinionem saltem probabiliorem credo, quia loquuntur indubitanter Græci, tacent vero Neapolitani, aliique Latini antiqui. Attamen tanta mihi non est Græcorum medii ævi auctoritas, ut ipsorum opinionem prorsus certam dicere præsumam.

§ VII. Sepultura S. Januarii & aliorum: translatio prima S. Januarii, & omnium Sociorum.

[Sancti non statim post martyrium ad civitates suas avecti,] Sepultura S. Januarii & Sociorum in Actis non exponitur distincte & clare, sed tanta cum obscuritate, ut de omnibus fere adjunctis variæ oriri possint dubitationes. Dubitari potest primo, an aliqui e Martyribus fuerint statim versus patriam suam avecti, ibidemque sepulti. Nam Acta num. XI habent, incolas diversarum civitatum corpora custodivisse, ut ea noctu raptim tollerent, & in civitatibus suis portarent; & quidem sepelienda, ut addunt aliqui codices. Hæc sane verba insinuare videntur, talem fuisse Christianorum intentionem. Attamen avecta statim ad civitates suas aliquorum corpora non crediderim: nam Appendix Actorum contrarium longe clarius docet. Itaque sive Christiani non fuerint ausi primum propositum suum exsecutioni mandare, sive ab initio tantum proposuerint corpora Martyrum tuto aliquo loco abscondere, & sepelire, ut opportuno tempore ad civitates suas deportarentur, omnino dicendum videtur, omnium corpora primum sepulta fuisse loco aliquo non nimis remoto a loco martyrii, qui erat in territorio Puteolano, & uno fere milliario Italico Puteolis distabat. Nam de S. Januario clare dicitur, absconditum sive sepultum fuisse in loco Marciano, ex quo diu post Neapolim est translatus.

[94] De reliquis sex idem colligitur ex verbis, quibus prima translatio asseritur. [sed prius in loco abscondito sepulti fuerunt,] Tempore enim hujus translationis S. Sosius dicitur positus in basilica, ubi postmodum diu requievit. At basilicam, sive amplam ecclesiam Christianorum, exstitisse Miseni, imperante Diocletiano, verisimile non est, nedum in ea tunc sepultus fuerit S. Sosius. Hunc igitur similiter Misenates loco aliquo abscondito primum sepelierunt. Festum quoque & Desiderium non fuisse Beneventum translatos ipso martyrii tempore, clare rursum insinuat fama de ipsis audita a Cyphio senatore gentili, qui ea in spem ductus est Martyrum patrocinio liberos impetrandi, eumque in finem corpora transferenda Beneventum curavit. Ne Puteolanos quidem Martyres, Proculum, Eutychetem & Acutium, statim a martyrio in civitate sua fuisse sepultos, abunde insinuat locus infra memorandus, in quo depositi sunt tempore primæ translationis. Demum Acta ipsa insinuant, omnes septem Martyres primum fuisse sepultos circa locum martyrii, qui Latinis dicebatur Forum Vulcani, in Actis vero varie scriptus reperitur, nimirum Sulphotarea, Sulphoratorea, Sulphurotaria. Nunc Latine Sulphuraria, Italice Solphataia, dici solet a sulphure, quod locus ille producit. Igniferum campum appellare quis posset, inquit Caracciolus sect. 9. Certe ampla est convallis, quæ nec arbores nec ullas herbas, sed solum sulphur producit, fumumque & flammas variis locis eructat, ut ipse vidi.

[95] [& quidem non longe a loco martyrii, certe S. Januarius,] Verba autem Actorum, quæ insinuant, circa illum martyrii locum corpora Martyrum nostrorum fuisse sepulta, hæc sunt: Corpora autem Sanctorum jacuerunt ad Sulphurotariam, ubi postea dignam beati martyris Januarii basilicam condiderunt. Ultima hæc sunt in Mss. nostris Actorum verba, subdunturque post perstrictam breviter sepulturam. Hac de causa existimo, verbum jacuerunt idem significare, ac jacuerunt sepulta. Si quis tamen crediderit, voce jacuerunt solum significari, ubi corpora jacuerint ante sepulturam, quia in Actis, prout edita sunt apud Falconium, sepultura & prima corporum translatio mox iterum refertur; consideret ille, sequentia non esse primi scriptoris, sed illius, qui Acta postmodum auxit. Voluit ille latius exponere, a quibus, & quo in loco sepultus fuisset S. Januarius; & quibus obtigissent aliorum Martyrum corpora: nam illa primus auctor brevissime & generatim tantum dixerat. Itaque hæc nequeunt obstare, quo minus per vocem jacuerunt intelligamus locum sepulturæ, ut vox ipsa significat, & adjuncta vocem explicare cogunt. Nam occisi sunt in sulphuraria, ibique ante sepulturam corpora jacuerunt, donec raperentur a Christianis. At sepulta jacuerunt ad, sive, ut habet unum Ms., prope Sulphurariam, ubi postea condita est S. Januarii ecclesia. Hæc certo condita non fuit in ipsa sulphuraria, sive in ipso martyrii loco, sed in colle aliquo vicino, ubi S. Januarius fuit sepultus.

[96] [in loco Marciano, de quo non eadem omnium est opinio:] Locus ille in Appendice Actorum Marcianus aut Marcianum vocatur. Neapolitani beatum Januarium sibi patronum tollentes, a Domino meruerunt. Quem primo quidem in loco, qui appellatur Marcianum *, absconderunt &c. Verum altera hinc oritur dubitatio, eaque non levis. Nam scriptores Neapolitani situm Marciani investigarunt; nec in eamdem convenerunt sententiam. Tutinus in Vita cap. 7 dicit, S. Januarium fuisse sepultum in Marciano inter Sulphurariam & montem Spinæ dictum. Mons autem Spinæ non longe distat a Sulphuraria versus Neapolim, ut videri potest in tabula Commentario præfixa. Caracciolus in Historica demonstratione de patria S. Januarii pag. 60 vult, locum fuisse ditionis Neapolitanæ. Sciantque omnes lectores, inquit, etiam agrum Marcianum, quo sacrum corpus B. Januarii defossum fuit, ad Neapolim pertinere. Docet enim Plinius lib. 18 cap. XI, & lib. 35 cap. 15, colles Leucogæos in Neapolitano agro fuisse: & Puteolani ipsi nuperi, quorum de hac re Epistolas habeo, asserunt Marcianum campum esse ex adverso lacui Aniano. Sed de his alibi latius. At nihil de his invenio in majori ipsius Opere; sive quod sententiam mutaverit, sive quod editor Operis, qui & ultimam manum apposuit, eam opinionem non probaverit. Placuit tamen ea sententia Falconio pag. 443, ubi ait, colles Leucogæos alios esse a collibus sulphurariæ, & nonnihil versus Neapolim sitos, eosdemque esse cum montibus Spinæ modo dictis. Hieronymus a S. Anna similiter Caraccioli opinionem laudavit cap. 10. Vide locum expressum in prævia tabula chorographica. Mihi tamen minus verisimilis est ea opinio, non quia locus ille ultra milliare Italicum a sulphuraria distat, sed quia non invenio, ullam ibi umquam fuisse S. Januarii ecclesiam.

[97] Sabbatinus in Annotatis die XIII Aprilis ad Calendarium investigat locum Marcianum, [Sabbatini sententia improbabilis] refutatisque aliorum opinionibus jam dictis, locum assignat seculo VI Marcianum dictum, ecclesiaque & monasterio ornatum. At multo magis locus ille distat a loco martyrii, quam vellem. Assignat nempe locum in diœcesi Nucerina. Est autem Nuceria, cognomento Paganorum dicta, civitas episcopalis inter Neapolim & Salernum, sed multo propinquior Salerno, quam Neapoli. Fuisse ibi monasterium seculo VI, quod tempore S. Gregorii Magni desertum erat, illudque situm fuisse in fundo Marciano provinciæ Campaniæ, recte ostendit Sabbatinus ex Epistola S. Gregorii ad Agapitum abbatem lib. XI Epist. 72. Notat tamen editor postremus Operum S. Gregorii, in alio codice Ms. pro Marciano legi Martiniano. Verum, omissa illa lectionum diversitate, loci distantia facit, ut opinio illa mihi appareat improbabilis, præsertim cum aliunde non habeat solidum fundaentum. Habent Acta, jacuisse corpora prope Sulphurariam sepulta, ut certe mihi explicanda videntur.

[98] Quomodo igitur credam, S. Januarii corpus fuisse positum multo longius ultra Neapolim, [apparet, & idoneo destituta fundamento.] quam ipsa sulphuraria ab urbe illa sit dissita? Appendix Actorum, ubi Marcianum memoratur, nihilo magis, quam ipsa Acta, insinuat, corpus avectum fuisse ad locum sepulturæ procul dissitum; sed verbo absconderunt, potius innuit, in loco vicino occulte fuisse sepultum. Præterea, si Neapolitani sacrum corpus navi imposuissent, ut conjicit Sabbatinus, potuissent illud facilius ponere in loco aliquo magis vicino territorii Neapolitani, quam tam longe portare ad diœcesim Nucerinam. Quapropter nova illa conjectura non est verisimilis, præsertim cum & idoneo careat fundamento. Totum enim fundamentum petitur ex nomine & ex monasterio, quod ibi erat desertum tempore S. Gregorii Magni. At non dicitur ecclesia ibi dicata fuisse S. Januario; nec ostenditur, Sanctum ibi umquam fuisse cultum, aut ullam ibidem de eo fuisse memoriam. Itaque fundus Marcianus, in quo erat illud monasterium, mihi nequaquam sufficit, ut credam S. Januarium ibi fuisse sepultum; nec dubito, quin plures ejusdem nominis fundi aut villæ fuerint in Italia.

[99] Locum requiro, in quo condita non solum fuerit ecclesia, [Locus, ubi modo est monasterium Capucinorum,] sed etiam S. Januario sacra; quique non nimis sit dissitus a sulphuraria, sive a loco martyrii. Hunc facile inveniri posse, & cultu S. Januarii etiamnum celebrem esse credo. Ne lectorem multis detineam, omnino mihi persuadeo, S. Januarium esse sepultum in colle vicino Sulphurariæ, & quidem in illo loco, ubi modo est monasterium Capucinorum. Omnia enim pro illo loco concurrunt. Nam propinquus est Sulphurariæ, ut ipsi vidimus, quando ex sulphuraria ad monasterium Capucinorum anno 1753 ascendimus, non est tamen in sulphuraria, ut etiam videri potest in tabula huic Commentario præfixa. Condita ibi fuit ecclesia, dicataque S. Januario, ut docet ipse Sabbatinus laudatus pag. 44, quamvis sacellum vocet. Et sane haud difficulter credam, ædem ibi S. Januario exstructam seculo IV, non fuisse majoris amplitudinis, quam modo sint, quæ sacella vocamus. Etsi enim basilicam Acta vocent, si tamen consideremus, seculo IV fuisse conditam, non diu post persecutiones gentilium, sitamque fuisse in loco pene deserto, facile cogitabimus, non tantæ fuisse molis ædem illam, ut modo sacelli nomen repudiaret.

[100] [in quo Sanctus creditur decollatus, potius sepulturæ] Præter ædem sacram S. Januario, laudatus Sabbatinus, qui existimat S. Januarium in illo loco occisum, affert hanc inscriptionem, locus decollationis sancti Januarii & Sociorum ejus. Antiquissimam hanc sibi visam, & quarti seculi, affirmat Sabbatinus. Vidi cum collega eamdem inscriptionem, & utcumque vetustam credidimus; at seculo IV longe posteriorem. Juxta altare, in quo est dicta inscriptio, positus est lapis parieti affixus, nonnullis etiamnum sanguinis guttis conspersus, in quo S. Januarium occisum dicebant. Verum de his & de statua Sancti ibi servata postmodum. Nunc vero observo, locum illum non videri martyrio, sed sepultura S. Januarii nobilitatum. Traditio popularis, opinor, ex loco sepulturæ paulatim fecit locum martyrii; eaque opinione semel recepta, positæ fuerunt inscriptiones traditioni conformes. At Acta ipsa, omniaque adjuncta repugnant, ut paucis ostendam. Acta docent, Sanctos fuisse occisos in sulphuraria. Atqui ecclesia Capucinorum est extra sulphurariam in colle posita. Sancti igitur cæsi non sunt, ubi modo est monasterium Capucinorum. Acta docent, basilicam S. Januario fuisse erectam in loco sepulturæ, non in loco martyrii. At ecclesia Sancto erecta est, ubi modo est ecclesia Capucinorum. Ergo ibidem sepultus fuit S. Januarius, non occisus.

[101] [locus censendus est, ut ostenditur.] Frequens erat consuetudo antiquorum Christianorum, ut supra martyrum sepulchra ecclesias erigerent, non vero in locis, ubi erant occisi. Huic consuetudini concordant Acta S. Januarii, sepulturæ locum ecclesia honoratum docentia, non locum occisionis. Nolim tamen contendere, numquam ecclesias fuisse constructas in locis, ubi martyres aliqui fuerant occisi; sed non dubito asserere, in nullis S. Januarii aut Sociorum Actis me vel minimum verbum reperisse, quo innuitur, in loco cædis ipsorum ecclesiam fuisse structam. Omnia igitur concurrunt, quæ homini critico, & nullis occupato præjudiciis, persuadere debent, illum fuisse locum sepulturæ S. Januarii, ubi corpus ejus multis annis permansit. Ne Marcianum quidem nomen desideratur. Nam Mazochius in Additamentis mensis Aprilis pag. 972 ad propositum nostrum observat sequentia: In Marciano olim Januarium fuisse conditum, testatur Joannes Diaconus in S. Joanne I. Et quidem Marciani nomen adhuc fundo cuidam prope Capucinos hæret: quem memoratum reperio in quodam instrumento Puteolano, quod mihi nuper ostensum fuit. Si fundus Marcianus modo est prope Capucinos, quis non facile perspiciat, illum latius olim extensum fuisse, ut locum totum, quem modo Capucini habent, aut saltem locum ecclesiæ ipsorum, vetustissimo Sancti sacello insignem, comprehenderet. Itaque necesse non est, ut Marcianum alibi quæratur, cum Marcianum habeamus illo ipso loco, quem omnia indicant locum sepulturæ fuisse.

[102] [Incertum, an omnes primum sepulti eodem loco.] Tertia dubitatio est, an omnes aut aliqui Socii eodem loco cum S. Januario fuerint sepulti. Res hæc magis videtur ambigua: neque enim pro alterutra parte rationes invenio satis efficaces ad tollendam prorsus dubitationem. Acta, prout primo scripta sunt, in editis apud Falconium innuere videntur, omnes eodem loco sepultos, cum ita habeant: Corpora autem Sanctorum jacuerunt ad sulphotaream, ubi postea dignam beati martyris Januarii basilicam condiderunt. At in Ms. nostro legitur: Corpus autem sanctum jacuerunt &c. In Ms. Rubeæ vallis: Corpus autem sanctum jacuit. Hæc lectionum diversitas facit, ut minus certi simus de re ipsa. Si enim legendum esset, corpus sanctum jacuit, de solo S. Januarii corpore ageretur. At, cum in omnibus editis, imo etiam in Actis secundis per Mazochium vulgatis, legatur, Corpora autem Sanctorum jacuerunt &c; sic omnino legendum existimo, ut etiam innuit verbum jacuerunt in codice nostro, in quo imperitus transcriptor pro vocibus corpora Sanctorum posuisse videtur, corpus sanctum. At Actorum Appendix aliam rursum innuit suspicionem, quando refert, corpus S. Januarii absconditum fuisse in Marciano, sine ulla mentione de aliis eodem loco conditis. Hac enim de causa cogito, potuisse quidem omnium corpora sepeliri non longe a Sulphuraria, locis tamen diversis. Verumtamen, cum scriptor Appendicis sit minoris auctoritatis, utpote qui certe non ante adultum seculum VI, & forte septimo aut octavo illa scripsit, ipsius silentium non tollit suspicionem de omnium aut aliquorum saltem corporibus primum eodem loco sepultis, ut Acta magis innuunt. Hæc de sepultura Sanctorum mihi sufficient.

[103] De tempore primæ translationis S. Januarii, quando sacrum ipsius corpus e fundo Marciano, [Recentiorum opiniones de prima S. Januarii translatione,] sive ex ecclesia supra sepulcrum ejus condita, Neapolim translatum est, positumque in suburbana ecclesia, ut in Appendice ad Acta prima refertur, scriptores Neapolitani sententias conceperunt multum diversas. Tutinus cap. XI translationem figit circa annum 381, creditque tunc episcopum fuisse Joannem I, in quo errat. Caracciolus sect. 12 de tempore translationis mentem suam his verbis explicat: Contigit hæc translatio circa undecimum annum a pace per Constantinum Ecclesiæ reddita, hoc est, anno Christi CCCXXV, non autem CCCLXXXI, ut putavit Tutinus. Vellem pro dictis argumenta dedisset. Neque enim dicenti credam, sed potius existimabo, ipsum multo longius a vero abesse, quam Tutinum. Colligitur id satis ex iis, quæ subdit, dum ita pergit: Joannes diaconus tradit, Joannem episcopum, hujus nominis primum, interfuisse huic translationi, & suis ipsum manibus eum tumulasse. Auctor vero Vitæ S. Severi, Severo id tribuit. Conciliari autem possunt, si dixerimus, ab utroque id factum; a Joanne videlicet & Severo, tunc presbyteris vel diaconibus, postea episcopis. Verum anno 325 forte puer erat Severus, Joannes verisimiliter necdum natus, ut patebit ex dicendis de tempore episcopatus utriusque. Interim moneo, in secunda editione Ughelli tom. 6 col. 30 catalogo episcoporum Neapolitanorum perperam circa annum 325 insertum esse Joannem aliquem, acsi eo tempore adfuisset translationi S. Januarii. Nam prius probandum erat, translationem eo tempore factam, quam ex ea fictitius procuderetur episcopus. Notus est Joannes, qui dicitur translationi adfuisse, & ab ipso Ughello memoratus est sequenti seculo.

[104] Ne plurium scriptorum opinionibus recensendis fiam prolixior, [quæ S. Severo attribuitur in hujus Vita,] quam sit necesse, observo, duos tantum esse episcopos Neapolitanos, quibus translatio probabiliter attribui possit, & qui revera ambo simul solemnitati adesse potuerunt, alter ut episcopus, alter ut presbyter vel diaconus. Primus est S. Severus, de quo actum in Opere nostro tom. III Aprilis a pag. 767. In hujus Vita num. 6 hæc leguntur: Nam & corpus B. Januarii, sacerdotis & martyris, ipse condidit manibus suis in ecclesia foris porta hujus civitatis milliario uno, in qua nunc requiescit usque in præsentem diem; & ipsarum basilicarum, unde superius mentionem fecimus, unam foris urbem juxta S. Fortunatum nomini suo (videlicet Januarii) consecravit. Scriptor ille, dum ait, corpus S. Januarii suo tempore fuisse in ecclesia suburbana prope Neapolim, ostendit, se scripsisse ante translationem Beneventanam, & sic antiquior est Joanne Diacono mox allegando pro altera sententia, imo forte aliquot seculis hic biographus ante Joannem Diaconum vixit: neque enim ullum verbum in illa Vita occurrit, ob quod credere cogimur, octavo potius seculo scriptam fuisse, quam sexto aut septimo. At Joannes Diaconus Chronicon suum exaravit, vergente ad finem seculo IX, & produxit usque ad annum 872. Porro laudatus Joannes Diaconus in Chronico tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2 pag. 293 consentit de constructa per S. Severum S. Januarii ecclesia suburbana, at de translato per eumdem corpore tacet. De constructis a S. Severo quatuor ecclesiis plane assentitur ejus biographo, & de illa, in qua depositus est S. Januarius, sic loquitur: Unam (fecit) foris urbem juxta sanctum Fortunatum. Quæ sunt ipsa verba superius data, sed contracta. Non dicit tamen, illam ecclesiam fuisse S. Januario dicatam, aut corpus S. Januarii per Severum illi illatum.

[105] [at Joanni I a Joanne Diacono, timide tamen:] Contra pag. 295 in Joanne I magis in aliam propendet opinionem, & Joanni translationem dubitanter attribuit his verbis: In eo oratorio, ubi manu sua dicitur condidisse beatissimum martyrem Januarium, a Marciano sublatum, & ipse (Joannes episcopus) parte dextera humatus quievit. Mazochius in Annotatis ad Acta a se edita pag. 278 mavult Joanni Diacono assentiri, quam biographo S. Severi, & pro ratione dicit, quod Joannes Diaconus, multo ea Vita (S. Severi) antiquior, translationem diserte attribuat Joanni. At non videtur vir eruditus utriusque ætatem considerasse, & attente contulisse. Nam certissimo argumento evincitur, Diaconum, qui medio saltem seculo post translationem Beneventanam scripsit, juniorem esse biographo S. Severi, qui saltem ante translationem illam Opus suum edidit. Forte contrarium credidit Mazochius, quia Vitam consideravit apud Ughellum, ubi Miracula, aliquot seculis post scripta, una cum Vita eo modo sunt edita, acsi ejusdem essent auctoris. Verum apud nos utrumque Opus distinctum est; nec merito potest dubitari, quin biographus S. Severi sit altero vetustior.

[106] [videtur probabilius figenda sub Severo.] Quapropter hujus sententia mihi probabilior apparet, præsertim quia conciliari utcumque potest cum verbis Joannis Diaconi, & quia hic dubitanter loquitur per verbum dicitur condidisse. Inter S. Severum, cujus mors apud Ughellum figitur circa annum 412, & Joannem I medius quatuor tantum annis fuit Ursus. Quare, si translatio contigit sub episcopatu S. Severi, circa finem seculi IV aut sub initium V, ut mihi verisimillimum apparet; potuit Joannes, ut presbyter aut diaconus, translationi adesse, & una cum episcopo Sancti corpus in ecclesia suburbana recondere. Sic ambo verum dixerint. Hæc itaque sententia mihi magis placet, non quidem ut plane certa, sed ut magis probabilis: nam & ecclesia S. Januarii per Severum structa, ut ambo consentiunt, favet translationi sub Severo figendæ. De anno nihil certi habemus, sed conjicere possumus, ecclesiam prius fuisse constructam, deinde corpus eidem solemniter fuisse illatum.

[107] De prima translatione Sociorum S. Januarii nihil invenio præter ea, quæ leguntur in Appendice primorum Actorum. [Incertum magis est tempus, quo Sosius Misenum, tres alii Puteolos,] Hac de causa dubitari potest, utrum illi ante, an post S. Januarium fuerint translati. De S. Sosio solum dicitur a civibus Misenatibus Misenum fuisse translatum, & in basilica positum, idque factum nono Kalendas Octobris, sive die XXIII Septembris. Erat Misenum civitas episcopalis ad mare Tyrrhenum, portu & promontorio suo memorabilis, paucis tantum milliaribus Puteolis dissita, ut videri potest in tabula chorographica; sed postea excisa est, corpusque rursum translatum, ut suo loco dicemus. Inter Neapolim & Misenum ad mare media erat civitas Puteolana, Latine Puteoli dicta, Italice Pozzuolo, quæ etiamnum episcopalis est, etiamsi excisa etiam a barbaris fuerit, & modo fere nihil pristini splendoris habeat. Ad hanc civitatem translati sunt Proculus, Eutyches & Acutius, qui ibidem nati creduntur, & in hujus civitatis vicinia cum reliquis erant passi & sepulti. De tempore translationis nihil additur. Nonnulla tamen mihi suspicio oritur, translationem peractam fuisse die XVIII Octobris, qua cultos Puteolis fuisse Martyres illos, & S. Proculum etiamnum coli, ex Officiis intelligo.

[108] De SS. Festo & Desiderio Beneventum translatis paulo longior texitur historia, [& Festus ac Desiderius Beneventum translati fuerunt.] nescio an satis sincera. Primo tamen breviter per cives suos, id est, per Beneventanos, dicuntur Beneventum translati. Deinde vero consilium sacra illorum corpora transferendi attribuitur cuidam senatori gentili, qui Cyphius dicitur. Dabitur Appendix, in qua res narratur. Hæc solum observo, credibile esse Cyphii sumptibus ecclesiam Sanctis fuisse constructam; sed translationem peractam esse Christianorum & maxime ecclesiasticorum consilio magis credidero. De tempore translationis nihil additur: nec possum probare opinionem Marii de Vipera in Chronologia episcoporum ecclesiæ Beneventanæ, ubi pag. 12 corpora ipsorum statim post mortem translata narrat. Certe Christiani, qui corpora illa abstulerant, eadem non commisissent servo hominis ethnici. Laudatus Vipera ibi etiam Stephanum quemdem Martyribus nostris octavum adjungit; sed prorsus improbabiliter, cum de eo in nullis Actis fiat mentio.

[Annotata]

* al. Marciano

§ VIII. S. Januarius multis miraculis Neapoli clarus, transfertur Beneventum, & cum Festo & Desiderio, ad urbem translatis, deponitur.

[S. Januarius, dum corpus erat Neapoli, multis claruit miraculis:] De beneficiis patrocinio S. Januarii impetratis, quando corpus ipsius servabatur in suburbana prope Neapolim ecclesia, Appendix primorum Actorum testimonium præbet, ea innumerabilia vocans. Similia habet antiquissimum Officium Neapolitanum apud Falconium pag. 146, ubi leguntur sequentia: Transtulere (Neapolitani) corpus sanctissimum in ecclesiam (juxta Neapolim, ut jam dictum) ubi requiescit ad præsens, & beneficia innumerabilia præstare non desinit orantibus & petentibus eum. Subduntur ibidem beneficia aliquot; sed ea etiam habentur in monumento antiquo de Miraculis, cujus initium est: Operante divina misericordia. Hoc autem edetur primo loco post Vitas, ibique in Annotatis dabo, quidquid ad elucidationem aut confirmationem in dicto Officio reperitur idoneum. Caracciolus sect. 18 agens de Miraculis, dolet multa de iis temporum injuria periisse, fateturque non alia de illis exstare antiqua monumenta, quam duo, quæ edam, nimirum primum jam memoratum, & Acta translationis Beneventanæ. Interim allegat etiam Menæa Græca, quæ revera aliquibus locis breviter & generatim insinuant, S. Januarium non solum tempore martyrii, sed & post mortem variis miraculis claruisse. Nam in ode 4 alloquentes Sanctum, dicunt, ipsum Christi Servum luculenter apparuisse, ubi ad cælum transiit, βρύων, inquiunt, τοῖς τιμῶσί σε ἰαμάτων πελάγη, emanans honorantibus te sanationum maria. Rursum in Ode 5 sanguis ipsius dicitur factus ἰαμάτων ποταμός, sanationum fluvius. Et rursum inferius dicitur μετὰ θεῖον τέλος ἐργαζόμενος πλῆθος θαυμάτων, post divinum finem, seu mortem, operans multitudinem miraculorum. Mitto alia generalia.

[110] [puer mortuus ad vitam revocatus,] Unum particulare ibidem refertur in elogio S. Januarii, quod etiam legitur in Miraculis edendis, quodque ex Græco textu Latine redditum subjicio. Mulier quædam, nomine Maximina, vidua erat & unicum habebat filium. Hoc morte erepto, cum orbitatem suam indesinenter lugeret, utcumque ad se reversa, vidit supra portam templi pannum dependentem, qui Sancti (Januarii scilicet) gerebat effigiem. Cogitans autem, quid olim fecisset Elisæus propheta, quando Sunamitidis filium a morte excitavit; divinitus excitata, & ipsa fecit similia. Filium enim suum apte componens, illi conformavit imaginem S. Januarii, & pueri oculis oculos imaginis conjunxit, auresque & os parili modo, quemadmodum & reliqua membra applicuit, cum singultibus & lacrymis dicens: Serve Dei, miserere mei, & resuscita filium meum, quia unigenitus mihi est. Sanctus vero precibus flexus, mulieri filium vivum invisibilis ipse reddidit. Conspecto hoc prodigio, omnes, qui ad funus pueri convenerant, exterriti sunt, laudantes & benedicentes Deum. Hactenus Menæa brevius, quam idem miraculum Latine refertur in Actis edendis. Acta tamen non habent, ad ecclesiam portatum fuisse, & probabilius exponunt, quomodo velum a matre sit acceptum.

[111] [Vesuvii montis conflagratio extincta,] In iisdem Actis primo loco, tamquam beneficium maximum, refertur repressio & extinctio flammarum montis Vesuvii, qui Neapolitanæ urbi vicinus est, ut passim notum est geographiæ peritis. Idem beneficium in vetusto Officio Neapolitano apud Falconium pag. 147 paulo brevius refertur hoc modo: Mons Vesuvius prope Neapolim ad ultionem scelerum impiorum, vasto tremore concussus, globos igneos ultra solitum eructavit, urbesque vicinas vastavit. Neapolitani timentes, effusis lacrymis, beati Januarii ecclesiam intraverunt, non videntes cælum propter calidos cineres, qui sic terram operuerant, ut humus fere arderet. Omni solatio destituti, nocte dieque requies non dabatur: replebatur raucis vocibus masculorum & fæminarum ululatibus magnis ecclesia. Alii in pulverem terræ se jactabant, gementes peccata sua: alii genas suas unguibus lacerabant: alii manibus per plateas erectis, Dei suffragia in sancto Martyre precabantur. Sicque sancti Martyris precibus Vesuvii montis ignita eruptio est extincta. Caracciolus sect. 20 ex Officii hymnis & odis varia affert loca, quæ de eodem beneficio meminerunt. Mitto ea brevitatis causa, quia res satis firmata est ex ipsis Actis edendis, in quibus tamen tempus rei peractæ non exprimitur.

[112] At varii scriptores voluerunt, designari horrendum illud Vesuvii incendium, de quo Marcellinus comes in Chronico ad annum 472 ita loquitur: Vesuvius mons Campaniæ torridus, [quod alii anno 472, alii 685 contigisse volunt,] intestinis ignibus æstuans, exusta evomuit viscera, nocturnisque in die tenebris incumbentibus, omnem Europæ faciem minuto contexuit pulvere. Hujus metuendi memoriam cineris Byzantii annue celebrant VIII Idus Novemb. Verum Tutinus in Vita cap. 10 illam opinionem rejicit, & magis credit, beneficio S. Januarii extinctum fuisse Vesuvii incendium, quod anno 685 una cum terræ motibus vicinas civitates horrendum in modum exterruit & afflixit. Ego pro neutra opinione satis solidum invenio fundamentum, ideoque malim cum Caracciolo de tempore nihil certi statuere, quam pro incerta opinione pugnaciter decertare. Nescio etiam, an Tutinus habuerit documenta satis certa, ex quibus didicerit, prolatum fuisse S. Januarii caput, positumque in loco, ex quo Vesuvius mons videri potest, sicque confestim extinctum fuisse incendium. Tacet de illa capitis prolatione Caracciolus, qui plura reliquis documenta antiqua ad manum habuisse videtur; tacent alii complures; tacent monumenta omnia antiqua, quæ mihi innotuerunt.

[113] Itaque mihi magis placet relatio Bernardini Siculi, [ope S. Januarii: nummus hac forte de causa eusus.] sicut eam ex Italicis versibus Latinam fecit Caracciolus, qui mentem auctoris expressit his verbis: Cum nube cinerea cælum esset tenebricosum & horridum, tota vero terræ superficies, & ipsa Neapolis repleta & operta esset cineribus & ignitis carbonibus, æstuante ob id vehementius aëre, & miseram mortalibus necem inferente, ordo populusque Neapolitanus, una cum clero religiosisque viris innumeris, adeunt S. Januarii basilicam, ibique cum maximo fletu omnium & fæmineo ululatu fundunt assiduas preces, & sanctum Patronum, ut pro clientibus apud Deum in tanta omnium clade interveniat, cum fide sollicitant. Quid plura? Statim exauditi sunt. Nam e basilica revertentes, cælum serenum, aërem tranquillum, eruptionem cinerum jam repressam, læti aspiciunt, & divinæ potentiæ admirandam atque laudandam benignitatem deprædicant. Laudatus Tutinus pag. 45 profert nummum in honorem S. Januarii cusum cum inscriptione Græca, & Sancti effigie. Hic repræsentat Sanctum cum hac inscriptione ἅγιος Ιανυάριος, Sanctus Januarius. Et in parte obversa: λυτρωτὴς τῆς πόλεως ἀπὸ τοῦ πυρός. Redemptor urbis ab igne. Nummum illum refert ad incendium modo relatum; sed ille non videtur tam antiquus, ut dicam § 16. Præterea dubitandum non est, quin Sanctus frequentius urbem suam protexerit contra terribilem adeo vicinum, qualis est Vesuvius; cum inde maxime orta videatur summa Neapolitanorum de S. Januario fiducia. Verum exempla recentiora perpetuæ illius protectionis commemorabo post corporis translationes, quibus sunt posteriora.

[114] At inter beneficia Sancti, primæ & secundæ translationi intermedia, [Apparitiones aliquot] numerandum est illud, quod in Vita S. Severi episcopi Neapolitani, cui primam corporis translationem probabilius attribuimus, refertur tom. III Aprilis pag. 769. Sumpserat S. Severus triduo ante mortem sacra Mysteria, aliaque peregerat, ad mortem more Christiano pie obeundam. Deinde vero, ut narrat biographus, subito clara voce interrogare cœpit, ubi essent fratres sui. Et mox explicans, quos vocaret fratres, Ego nunc, inquit, fratres meos Januarium atque Agrippinum dico, qui mecum sunt modo locuti, & continuo ad me venturos se esse dixerunt. Fateor tamen, hanc relationem suspectam videri, quod tota sit desumpta ex Epistola Uranii presbyteri de obitu S. Paulini Nolani, ne verbis quidem mutatis, nisi perpaucis ad personas mutandas. Potest quidem aliqua S. Januarii visio etiam S. Severo oblata esse, quam biographus iisdem adjunctis ornaverit, quæ reperiebat in visione S. Paulini; sed ille eo scribendi modo fidem suam saltem suspectam reddidit. Audiamus igitur Uranium, certiora narrantem de S. Paulino, cujus morti ipse adfuit. Uranius autem tom. IV Junii pag. 198 hæc scribit: Et cum hæc omnia sanctus episcopus (Paulinus) læto atque perfecto ordine celebrasset, subito clara voce interrogare cœpit, ubi essent fratres sui. Tunc unus ex circumstantibus, qui putavit, quod fratres suos, id est, episcopos, qui aderant, quæreret; ait illi: Ecce hic sunt fratres tui. At ille: Sed ego nunc fratres meos Januarium atque Martinum dico, qui modo mecum locuti sunt, & continuo ad me venturos se esse dixerunt. E quibus Januarius, episcopus simul & martyr, Neapolitanæ urbis illustrat ecclesiam, Martinus autem vir per omnia apostolicus, cujus Vita ab omnibus legitur, Galliarum episcopus fuit.

[115] [S. Januarii,] Alia S. Januarii apparitio legitur in lectionibus Officii S. Agrippini, cum aliis impressi anno 1525. Rem breviter expono, quia magis spectat ad S. Agrippinum. Quidam, Maurus nomine, paralyticus erat, & S. Januarium invocabat pro obtinenda corporis sanitate. Dum autem ante tumulum prostratus erat, in somnum incidit, viditque S. Januarium, qui paralyticum jussit ad S. Agrippini tumulum ire, sanandum ibi prædicens, prout factum asseritur. Res tota magis examinari poterit in S. Agrippino, qui colitur die IX Novembris. Nam certo in illius visionis prolixa relatione reperientur nonnulla corrigenda. Alia rursum S. Januarii apparitio refertur in Vita S. Gaudiosi, edita apud Ughellum tom. 7 Italiæ sacræ recusæ col. 357, sicut plenius dici poterit in S. Gaudioso ad XXVI Octobris.

[116] [qui Neapolim contra hostes defendit.] Caracciolus sect. 21 celebrat S. Januarium, ut defensorem urbis Neapolitanæ contra hostes; sed fere generatim tantum loquitur, aut facta recitat posteriora corporis translatione Beneventana, ideoque post memoranda. Verum in jam laudato Officio S. Agrippini particulare factum refertur lect. 3 & 4. Verba huc transfero: Albinus quidam in eadem civitate Neapolitana commanens, diabolico incitatus spiritu, dum pro traditione prædictæ civitatis ad nephandissimam Longobardorum gentem pergeret, ut eisdem tempus memorati sceleris constitueret; in itinere positus vidit beatissimum martyrem Januarium, terribiliter comminantem sibi, atque dicentem, ut ab incepto opere revocare mentem gressumque debuisset. Qui statim amens effectus, perdensque virtutem, nec ultra progrediens, tentus a militibus & Neapolim perductus, hæc ipsa, quæ retuli, ore proprio cunctis audientibus enarravit, sicut & publica monumenta testantur. Hieronymus a S. Anna idem refert lib. 2 cap. 1, dicitque contigisse circa annum 650. At nullam illius epochæ rationem allegat. Malim igitur tempus relinquere incertum. Nunc ad translationem Sancti, de quo loquimur, pergo, licet ordine temporis præcesserit SS. Eutychetis & Acutii translatio.

[117] [Arichis princeps Beneventanus S. Januario devotus:] Secundam S. Januarii translationem, qua corpus ipsius ex ecclesia suburbana, in qua quatuor seculis & aliquot annis quievit, Beneventum fuit translatum, narrat Caracciolus sect. 13. Præmittit autem, Arichem secundum hujus nominis Beneventanorum ducem, qui multa Sanctorum corpora ad metropolim suam transtulit, idem verisimiliter conatum esse de corpore S. Januarii facere, a Neapolitanis tamen, Civi suo addictissimis, nulla prece id obtinere potuisse. Quare, inquit, munere saltem aliquo, se ditissimo principe digno, suam erga beatum Antistitem propensam devotamque voluntatem testatam facere cum vellet, donavit ecclesiæ beati Martyris, juxta Neapolis mœnia erectæ, ubi ejus ossa requiescebant, amplum prædium, quod Planura etiam nunc vulgo dicitur: insuperque pretiosum pallium ejusdem altari operiendo atque exornando. Tradit hæc Joannes Diaconus in Chronico episcoporum Neapolitanorum in Stephano II. Quod autem Arichis II senescente seculo VIII libenter fecisset cum bona Neapolitanorum gratia; id Sico, Beneventanus item princeps, invitis Neapolitanis, perfecit seculo IX adolescente.

[118] De hac translatione Anonymus Salernitanus tom. 2 Scriptorum Italiæ pag. 290, [Sico princeps, obsessa Neapoli, corpus Sancti transfert] relata prius obsidione Neapolis, ita habet: Et ipse princeps Sico Januarii sancti martyris corpus de basilica, ubi per longa temporum spatia requievit, elevans, cum magno tripudio Beneventum regreditur. Epitome Chronicorum Casinensium, nomine Anastasii Bibliothecarii edita, sed potius auctoris incerti, ut Muratorius observat in præfatione, ibidem pag. 368 de eadem re affert sequentia: Præfatus princeps Sico, cum diu Neapolim obsedisset & afflixisset, tandem sancti martyris Januarii (cujus festum est hodie, cum hæc præsentia scribuntur) corpus auferens, Beneventum detulit, & cum suis quondam sociis Festo & Desiderio sanctis in episcopio honorifice recondidit. Eadem fere verba habet Leo Ostiensis in Chronico Casinensi lib. 1 cap. 20, addens: Sicut in Historia Erchemperti refertur.

[119] Erchempertus autem, alias Herempertus, monachus Casinensis, [Beneventum, eique jungit SS. Festi & Desiderii corpora:] tom. 5 Scriptorum Italiæ pag. 18 & 32 refert, Neapolim a Sicone diuturna obsidione pressam & ad incitas redactam fuisse; pacem vero tandem fuisse compositam sub conditione tributi, quotannis per Neapolitanos solvendi. De translatione hæc solum adjungit: Et ipse princeps Sico Januarii sancti martyris corpus de basilica, ubi per longa temporum spatia requieverat, elevavit, & cum magno tripudio Beneventum regreditur. Translatio fusius refertur ab Anonymo, cujus lucubrationem edam inferius post Vitas. Ex ea intelligimus, eodem fere tempore corpora SS. Festi & Desiderii, quæ servabantur in ecclesia suburbana prope Beneventum, in ipsam civitatem delata fuisse, & deposita in eadem ecclesia cum corpore S. Januarii.

[120] Annus hujusce translationis nequit certo assignari. Tutinus cap. 12 figit annum 817. [translatio contigit anno incerto, saltem post 817.] Caracciolus assignat annum 817 aut 818, quem & Falconius secutus est lib. 2 cap. 8. At lib 5 pag. 490 maluit annum 824 translationi affigere. Marius de Vipera in Chronologia episcoporum Beneventanorum pag. 50 rem dicit peractam circa annum 825. Hæ posteriores opiniones possunt esse veræ; priores vero mihi placere nequeunt. Etenim Sico ducatum Beneventanum certo adeptus non est ante annum 817. Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 817 revera initium ducatus ipsius figit. At Pagius in Critica ad annum 818 num. 7 ostendit ex Eginhardo, circa initium hiemis anno 818 venisse legatos Siconis ad Ludovicum Pium imperatorem; indeque colligit, Siconem eo anno factum ducem. Hoc mihi admodum verisimile apparet, quia legati veniebant, ut excusarent Siconem de nece Grimoaldi ducis, antecessoris sui. Jam vero si consideremus, principatum Siconis ad quindecim annos protrahi, nec exprimi a scriptoribus, utrum initio principatus, an post plures annos bellum Neapolitanis moverit, facile videbimus, translationem multo serius contingere potuisse, quam habeant epochæ assignatæ, præsertim cum nesciamus, quot annis bellum inter Siconem & Neapolitanos fuerit gestum, antequam translatio corporis sit facta. Annum igitur determinare nequeo: sed de die inter Beneventanos & Neapolitanos convenit, translationem esse factam XXIII Octobris, quo eam Beneventi celebrari testatur laudatus Vipera.

§ IX. Reliquiæ aliquæ Januarii, Proculi, Eutychetis & Acutii seculo IX, ut fertur, delatæ ad Augiam divitem: SS. Eutychetis & Acutii translatio Neapolim, uti etiam S. Sosii.

[Cum Ludovicus II imperator bellum gerebat contra Saracenos,] Celebris est abbatia Benedictina in Germania, prope Constantiam Alemannicam in Rheni insula, & vulgo Richenau, Latine Augia dives nominata. Hæc existimat, nonnullas S. Januarii & quorumdam Sociorum reliquias accepisse se eodem seculo, quo S. Januarii corpus Beneventum fuit translatum. Relationem accepti illius thesauri, qualis post Acta Sanctorum nostrorum legitur in codice Augiensi Ms., anno 1748 huc misit Mauritius Chardon, tunc rector Societatis Jesu Constantiensis, & usque ad mortem suam de Opere nostro optime meritus. Eadem relatio communicata fuerat Majoribus nostris præterito seculo. Utrumque exemplar invicem contuli, & consonum inveni. Quare narrationem illam, Actis modice interpolatis subjectam in codicibus, totam huc transfero. Qualiter autem corpora Sanctorum ad nos, id est, Augiam insulam, delata sint, paucis monstrabimus. Lotharius rex (sive imperator) duos filios regni, quod in partem suam contra fratres suos susceperat, moriens reliquit heredes, Hludovicum scilicet & Lotharium. Hludovicum præposuit Italiæ, & ei cohærentibus provinciis; Lotharium autem parti, quam in Francia tenuit. Irruentibus autem in Campaniam Saracenis, & non per paucos annos ibidem cuncta vastantibus, prædictus rex ad ereptionem jam dictæ provinciæ obviam Saracenis perrexit, exercitu undique contracto. Contigit autem, ut cum domino suo quidam vassallus, ex Alemannia nobiliter natus, eidem exercitui interesset, qui litteris non mediocriter doctus, ingenio etiam subtilis, & ad omne bonum vivaciter strenuus.

[122] [quædam reliquiæ anno 871 translatæ sunt in Augiam divitem:] Hic quemdam presbyterum inibi habuit hospitem, quem de diversis rebus prædictus juvenis sciscitatus est, maxime de reliquiis Sanctorum, si alicubi inveniri possent, quas suo juri adsciscere valeret. Annuit senior, & voluntati juvenis paratissimus indicavit, ubi corpora de numero prædictorum Martyrum, Januarii videlicet, Proculi, Euticetis & Acutii, essent in quadam ecclesia, jam propter timorem hostium ab accolis deserta, recondita. Sequitur ergo juvenis cum sociis præeuntem usque ad locum sepulchri: quod, præmissa oratione, aperientes, invenerunt pulcherrimo marmore subtus & supra dextra lævaque tumbam compositam. Tollentes ergo ipsa corpora cum timore & reverentia, condiderunt in scriniis, & abierunt ad diversorium. Quæ post, statim ut spatium habuit, prædictus juvenis ad nos detulit, anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXI, Indictione IV, XXXII Hludovici regis, regnantis in Orientali Francia. Notata Indictio cum anno 871 recte consonat. Ludovicus vero, cujus anno 32 reliquiæ translatæ dicuntur, non est Ludovicus imperator Lotharii filius, qui supra memoratur; sed Ludovicus Germaniæ rex, & Ludovici Pii filius. Nam in Ludovici Germaniæ regis ditione erat Augia, & illius annus trigesimus secundus a morte patris Ludovici Pii, anno 840 defuncti, currere cœpit anno 871. Omnia igitur illa recte consonant.

[123] At longe major erit difficultas, si ex illa relatione inferre velimus, [at inter illas non videntur fuisse S. Januarii reliquiæ,] corpus aut nonnullas S. Januarii reliquias Augiam fuisse delatas. Etenim, licet pro certo admitteremus, omnia fuisse peracta, prout narrantur; nec deceptum fuisse juvenem in Sanctorum nominibus, quorum corpora aut reliquias Augiam transtulit; vel sic legitime concludere non possum, inter reliquias illas fuisse ossa sacra S. Januarii, cum hæc adfuisse, relatio ipsa non insinuet; adjuncta vero locorum & temporum prorsus evincere videantur, S. Januarii reliquias non fuisse eo loco, ubi suas accepit juvenis ille anonymus. Nam presbyter dicitur juveni indicasse locum, ubi corpora de numero prædictorum martyrum, Januarii videlicet, Proculi, Euticetis & Acutii essent &c. Nequit autem locus intelligi eo sensu, ut ex septem Martyribus simul passis corpora quatuor illorum, qui nominantur, in eodem sepulcro jacerent conjuncta: constat enim, tres alios numquam fuisse conjunctos cum S. Januario post primam corporum translationem. Suspicor igitur, Januarium fuisse nominatum, ut intelligeretur, ex qua Martyrum classe fuerint illi, quorum reliquias juvenis accepit. Secundo anno 871, aut paulo ante, quando inventio fuit facta, corpus S. Januarii non erat in ecclesia jam propter timorem hostium ab accolis deserta, ut fuisse dicuntur inventa corpora; sed in civitate Beneventana, quam Saraceni non obtinebant, & in qua dux Beneventanus habitabat.

[124] Itaque, si vera est relatio, ut veram credere licet, [sed potius SS. Proculi, Eutychetis & Acutii,] ecclesia illa fuisse videtur in suburbio aut in civitate Puteolana, quæ excisa a Saracenis, & deserta jacebat. Ad ecclesiam Puteolanam translati fuerunt Proculus, Eutyches & Acutius. Tam certa autem documenta de horum ad alium locum integra translatione non invenio, ut cogar credere, corpora trium laudatorum Martyrum non permansisse Puteolis usque ad istud tempus. Imo de corpore S. Proculi inde translato nullum reperitur aliud monumentum, ut ossa S. Proculi in Germaniam transferri potuerint cum partibus SS. Eutychetis & Acutii, usque ad illud tempus relictis in sepulcro Puteolano. Quare probabile admodum apparet, SS. Proculi, Eutychetis & Acutii ossa eo, quo refertur, modo fuisse inventa, & Augiam translata. Hoc autem de ossibus S. Proculi aut omnibus aut plerisque vix dubitandum videtur, cum ex litteris Neapolitanis intellexerim, ipsos Puteolanos ignorare, ubi modo servetur corpus S. Proculi, patroni licet sui. Neapolitani quidem seculo VIII ossa SS. Eutychetis & Acutii transtulisse dicuntur Neapolim, eaque vocarunt corpora. At hoc quoque assertum non obstat, quo minus pars magna illorum tunc Puteolis relinqui potuerit cum S. Proculo, & seculo IX in Germaniam transferri: neque enim Augienses contendunt, tota se habere corpora, aut omnia unius etiam corporis ossa; sed ipsi observant in Annotatis huc missis, de notabili corporum parte exponendam esse relationem, in qua corpora vocantur more multis olim usitato.

[125] Jam vero has reliquias Puteolis acceptas esse, [ciun videantur accepte Puteolis,] non modo colligitur ex eo, quod non potuerint eo modo auferri Benevento, ubi tunc erat corpus S. Januarii cum corporibus SS. Festi & Desiderii; nec Miseno, ubi diu post inventum est corpus S. Sosii; nec Neapoli, quo translata erant aliqua ossa SS. Eutychetis & Acutii; sed etiam ex die festivitatis, quem Germani instituerunt post dictorum ossium translationem. Etenim S. Proculus cum Sociis a Puteolanis colebatur die XVIII Octobris, quo die nec a Neapolitanis nec a Beneventanis umquam cultus fuit S. Januarius. Sequentem diem XIX Octobris elegerunt Germani, verisimiliter, quod XVIII esset impedita solemni festo S. Lucæ. Augienses certe cum tota diœcesi Constantiensi olim festivitatem S. Januarii celebrarunt die XIX Octobris, & hunc diem etiamnum servarunt Rhinovienses in Helvetia, qui earumdem reliquiarum partem acceperunt. Itaque diem celebritatis Puteolanæ didicerant, idque manifestum est indicium, in quadam ecclesia Puteolana, aut prope Puteolos sita, inventas esse dictas reliquias. Præterea in ipsa Augiensium relatione trium illorum nomina exprimuntur, qui Puteolis aut prope Puteolos quiescebant. Additur quidem nomen S. Januarii; sed hoc unice factum videtur ob societatem martyrii, ut jam dixi. Erat S. Januarius inter septem martyrii Socios solus Episcopus, & omnium præcipuus. Quare in sepulcro SS. Proculi, Eutychetis, & Acutii scriptum fortasse fuerit, illos fuisse Socios S. Januarii.

[126] [ubi illi quiescebant: idemque aliis rationibus evincatur.] Hæc autem conjectura vires acquirit ex litteris Caroli IV imperatoris, qui partem illarum reliquiarum anno 1353 ab Augiensibus accepit, & Pragam transtulit, ut dicam num. 193. Caroli enim litteræ, ibi memorandæ, habent, ipsum accepisse medietatem corporis B. Januarii martyris, Beneventani episcopi, & duorum Sociorum ipsius. Acceperit nimirum mediam partem sacrorum ossium, quæ seculo IX acceperant Augienses, & corpora vocabant, etsi omnia trium corporum ossa verisimiliter non haberent. De his autem unice spectat ad propositum nostrum, quod in litteris Caroli IV trium tantum, non quatuor, corporum fiat mentio. Si autem tria tantum corpora translata sunt ad abbatiam Augiensem, aut ossa plura trium Martyrum, numerus ipse, maxime attentis adjunctis loci & temporis, aliisque rationibus jam prolatis, abunde rursum insinuat, ossa illa fuisse SS. Proculi, Eutychetis & Acutii, præsertim cum horum nomina in ipsis translationis Actis fuerint expressa: nam corpora trium illorum simul deposita fuerant in prætorio Falcidii, ut habet Appendix primorum Actorum cum multis Breviariis, & Oratio apud Falconium pag. 143. Ceterum unde Augienses eam conceperint opinionem, ut existimarent, S. Januarii corpus se habere, certo edicere nequeo: ipsa enim illorum Acta admodum sunt ambigua, & illi opinioni contraria. Nam in iis quoque refertur omnium Sociorum prima translatio. Ex ea autem translatione liquet, S. Januarium non quievisse in eadem ecclesia cum SS. Proculo, Eutychete & Acutio. Quomodo igitur cum hisce in eadem ecclesia inveniri potuit? Corpus S. Januarii erat anno 871, quo facta est translatio, una cum corporibus SS. Festi & Desiderii in civitate Beneventana. At non erant hæc in ecclesia deserta, cum Beneventum eo tempore floreret sub principe suo: Festus quoque & Desiderius non nominantur in Actis translationis; sed Proculus, Eutyches & Acutius, qui Puteolis erant in ecclesia deserta.

[127] Si conjecturam dare licet utcumque verisimilem, suspicari quis poterit, S. Januarium initio coli cœpisse cum Sociis, indeque paulatim invaluisse opinionem de sacris ipsius ossibus una cum aliis acceptis, [Augienses a seculo X crediderunt, se S. Januarii habere reliquias] nisi deinde nonnullas S. Januarii reliquias Benevento acceperint Augienses, & cum aliis conjunxerint. Hoc sane admodum credibile esset, si in vetusto aliquo documento assereretur. Quidquid sit, S. Januarii reliquias a seculo saltem X habere se crediderunt Augienses. Nam Witegovo, abbas Augiensis, anno primo regiminis sui, Christi CMLXXXV, sacellum construxit, & in eo tria altaria: primarium dicavit S. Januario, alterum S. Stephano, tertium S. Laurentio, inquiunt Augienses in notitiis ad nos transmissis. De sacello illo ita canit ipsorum illius temporis monachus & poëta Burchardus, celebrans Witegovonem:

Fundans eximium devota mente sacellum,
Quod Januarii voluit sub honore dicari.

Et post memoratas aras SS. Stephani & Laurentii, ita pergit:

In medio quorum Witegowo, norma bonorum,
Erexit celsam studiis ferventibus aram,
Hanc ornans tabula, gemmis auroque parata,
Qua Januarii concluserat ossa beati.

[128] His addunt Augienses sequentia: Loco hujus sacelli, [decenti theca reclusas, & Sanctum colunt.] jam penitus destructi, S. Januarius habet aram propriam in ecclesia nostra monasteriali. Cujus compatroni sunt præfati SS. Stephanus & Laurentius. Reliquiæ vero SS. Januarii & Sociorum martyrum, apud nos publicæ exponi solitæ venerationi, asservantur in arca propria, ab ipso S. Januario nomen participante, cujus hæc facies & hoc contentum est. Arca S. Januarii episcopi Beneventani ex cupro, partim deaurato, partim deargentato, conflata, ulnam & amplius longa, dimidiam lata, alta vero non omnimode tres ulnæ partes. Quatuor angulos extremos fulciunt leunculi deaurati: latera ornant auro obductæ imagines Crucifixi, B. V. Mariæ, & S. Joannis, S. Januarii & aliorum undecim Sanctorum. Sacrorum vero ossium eidem inclusorum numerus est sequens:

1. Duo majora ossa, seu spinæ, de S. Januario, rubro serico involuta.

2. Viginti quatuor ossa valde magna.

3. Tria femora una cum aliis duodecim valde magnis ossibus incognitorum Sanctorum.

4. Duo femora cum aliis SS. ossibus, uno miræ magnitudinis, ignotorum quoque Sanctorum. Probabiliter hæc ossa sunt sanctorum Sociorum S. Januarii episcopi & martyris.

[129] Post datam enumerationem, scriptor Augiensis ita pergit: [Rhinoviensis in Helvetia abbatia similiter S. Januarium colit,] Credibile admodum est, plures olim reliquias de his Sanctis in Augia asservatas, ex hac ad alia loca & monasteria, vel per modum donationis, vel aliter devenisse. Certe monasterium Rhinoviense Ordinis nostri magna earum gaudet parte, & ob id festivitatem S. Januarii celebrat sub ritu duplicis primæ classis cum Octava, designata festivitati die XIX Octobris, … qua in choro id ipsum decantant Officium, quod ex vetustissimo codice Ms. nostro excerptum mox subjiciemus. Ab Augiensibus autem horum Sanctorum Martyrum festivitas cum universali Ecclesia, & eidem consueto Officio, XIX Septembris celebratur (licet olim etiam XIX Octobris fuerit celebrata) etiam cum ritu duplicis primæ classis cum Octava. Habetur concio, & in foro sunt feriæ. Hactenus scriptor Augiensis, mox subjiciens antiquum de S. Januario & Sociis Officium, quod totum est proprium, & diligenter ex Actis compositum. Hoc similiter nobis cum aliis transmiserunt Rhinovienses, qui eo etiam tum utebantur. At cum omnia ex Actis deprompta sint, ab eo recitando brevitatis causa abstineo.

[130] Rhinovienses in Helvetia Benedictini in notitiis, anno 1745 per laudatum supra Chardonum ad nos missis, [ejusque se reliquias possidere existimat.] plane consentiunt de cultu S. Januarii in abbatia sua cum jam dictis. De reliquiis vero apud se servatis hæc observant: Ossa tria grandia adsunt de S. Januario, & publicæ venerationi, argento sericoque ornata, exponuntur. Adsunt item alia duo ossa aliquanto minora, quæ omnia ab immemorabili longissimo tempore hic culta fuere, sive ex Augia divite ad nos, sive huc simul & in Augiam illam translata fuerint. Porro de uno solum ex tribus grandibus ossibus, quod serius ad nos devenit, hæ extant testimoniales: Istæ reliquiæ de S. Januario a comite Alwico de Sulzt, & Ruttmanno barone de Hausen, tamquam fundatoribus monasterio Alberspacensi Ordinis S. Benedicti anno MXCVI donatæ, & postmodum anno MDXLVI generoso domino Wilhelmo Wernero comiti & domino in Zimeren, prout ipsemet hæc omnia suis manu & sigillo testatur, per Wolmarum de Brandegg ex eodem monasterio donatæ & transmissæ fuere, ne ab acatholicis Wirttenbergensibus comburerentur. Subscriptio erat: Conradus Unverdorpen, presbyter Hechinganus Anno MDCII, die XVI Augusti. Hactenus notitiæ Rhinoviensis abbatiæ. Memoratas autem hujus monasterii reliquias una cum Augiensibus in Germaniam delatas, admodum verisimile est. Fortasse & aliæ quædam ex iisdem ad alia Germaniæ loca statim pervenerint. Magnam vero Augiensium partem deinde Pragam venisse videbimus § 14. Verum modo in Italiam redeamus.

[131] [Reliquiæ SS. Eutychetis & Acutii Neapolim delatæ] Neapolitani, qui corpus S. Januarii seculo IX perdiderunt, excepto tamen capite, ut postea dicetur, primum acceperunt corpora aut certe aliqua ossa SS. Eutychetis & Acutii, deinde & S. Sosii. Devastatio civitatis Puteolanæ occasionem præbuit translationis primorum, Eutychetis nimirum & Acutii, si credimus Raynerio eorum translationem enarranti. Verum Puteoli multis vicibus, & variis seculis vastati fuerunt, ut narrat Scipio Mazzella in Situ & antiquitatibus Puteolorum cap. 1. Hac de causa ex illo indicio tempus translationis nequit satis innotescere. Raynerius, auctor translationis a nobis recudenda, assignat tempora Constantini Copronymi, Desiderii Longobardorum regis, Caroli Magni, Stephani junioris Papæ; & Stephani episcopi Neapolitani, cui translationem attribuit. Easdem plane personas nominavit Joannes Diaconus in Chronico in Stephano II, ex quo sua hausit Raynerius. Floruerunt illi omnes simul circa annum 770, eaque, opinor, de causa scriptores Neapolitani epocham translationis fixerunt circa tempus memoratum. Caracciolus cap. 33, ubi hanc translationem narrat & Acta recitat, dicit, translationem contigisse circiter annum Domini DCCLXXIII. Consentit Hieronymus a S. Anna cap. 12.

[132] [dicuntur circa 770.] At Falconius in Annotatis ad Acta pag. 186 & seqq. contendit, ipso anno 770 figendam esse translationem, quia illo anno Stephanus Papa III * scripsit ad Carolum Magnum, ad quem se contulisse in Actis dicitur, & quia laudatus Pontifex ante annum 773 fuit defunctus. Certum est, annum 770 potius figendum esse, quam 773, si quis certo assignari potest. Verum nec auctor translationis nec Joannes Diaconus certo edicit, illo ipso anno, quo Stephanus Papa per litteras Carolum Magnum adiit, translationem esse factam. Quin potius Joannes Diaconus, relata instauratione ecclesiæ cathedralis, quæ combusta fuerat, statim addit, ibi per Stephanum deposita esse corpora SS. Euticetis & Acutii martyrum, antequam de dictis principibus meminit. Raynerii vero tanta non est accuratio, ut illa annum translationis omnino certum facere valeat. Quippe ætas Raynerii, qui Caracciolo & aliis videtur aut translationi interfuisse, aut non diu post vixisse, mihi apparet plane incerta, imo & longe posterior, ut probatum est suo loco. Quantam porro reliquiarum SS. Eutychetis & Acutii partem acceperint Neapolitani, scire nequeo. At omnia illorum ossa tunc fuisse translata minime credo. Nec refert, quod causa vastationis translatio dicatur facta, cum hæc ratio sit incerta, tacente de ea Joanne Diacono; cumque S. Proculi corpus non fuerit simul translatum, quocum mansit verisimiliter Puteolis magna pars SS. Eutychetis & Acutii.

[133] Mansisse Puteolis corpus S. Proculi, quando translata Neapolim sunt corpora SS. Eutychetis & Acutii, [S. Proculus patronus Puteolis, ubi corpus non videtur esse,] consentiunt Neapolitani scriptores. Laudatus supra Scipio Mazzella cap. 1 docet, sumptuosissimæ fabricæ templum, ex lapidibus quadratis marmoreis ingentibus constructum, ejusdemque frontispicium intus & extra pariter totum ex marmore, ornatum magnis altisque columnis operis Corinthii, quod cæca gentilitas Octaviano Augusto erexerat & dedicarat, postea in usus Christianos versum, & consecratum in honorem S. Proculi martyris. In hac cathedrali ecclesia Sancti corpus servari asserit, & hanc rationem subjungit: Protector enim urbis habetur. Verum protector urbis esse potest, etiamsi corpus alio fuerit translatum. Quapropter suspicor, ex mera conjectura asseri, corpus in ecclesia cathedrali esse, quod ipsi ignorent Puteolani, ubi illud modo servetur. Cum enim clanculum fuerit ablatum, portatumque in Germaniam cum ossibus SS. Eutychetis & Acutii, id facile scire non potuerunt. Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ in Episcopis Puteolanis ostendit, ecclesiam illam cathedralem S. Proculi sæpius instauratam & reparatam fuisse. At nullibi invenio, quo tempore S. Proculi corpus ex prætorio Falcidii, ubi cum SS. Eutychete & Acutio fuerat depositum, ad cathedralem ecclesiam sit translatum, ut verisimile fiat, ibi numquam fuisse depositum; aut, si forte ad cathedralem fuerit eo translatum tempore, quo pars SS. Eutychetis & Acutii Neapolim delata; fuerit ex ipsa cathedrali a Germanis ablatum cum reliquis Sociorum ossibus.

[134] De miraculis quibusdam, patrocinio S. Proculi patratis, mentio fit in antiquo Officio, quod ex codice Puteolano accepimus anno 1716 per dominum Dominicum de Georgio, [& miraculis olim clarus.] nobilem Neapolitanum, multis officiis de Opere nostro bene meritum. Antiphona tertia ad primas Vesperas talis est: Claudis ut gressum, cæcisque videre dedisti: da pius, ut nobis assistat gratia Christi. Antiphona ad Benedictus: Orante S. Proculo, sanus effectus est Romanus de manu, quam solam truncus habebat. Quemdam languentem, gradiendi jure carentem, fecit ipse mire reparatis gressibus ire. Plura non invenio de miraculis. Officium fit die XVIII Octobris ritu duplicis primæ classis cum Octava. Codex, ex quo omnia exscripta sunt, exaratus dicitur anno 1377, tempore Gregorii Papæ XI. Ceterum, utrum Puteolani ossa aliqua S. Proculi etiamnum habeant, compertum non habeo.

[135] Ut ad translationem S. Sosii perveniamus, juvabit nonnulla præmittere. [S. Sosii, cujus nomen seculo V celebre erat in Campania,] Clarum fuisse in Campania S. Sosii nomen circa medium seculi V, sive pontificatum gerente S. Leone I, colligitur ex scriptore illius temporis, cujus Opus de Promissionibus & prædictionibus Dei a multis attributum fuit S. Prospero Aquitano, sed modo rejectum est in Appendicem Operum S. Prosperi. Quisquis fuerit auctor, in tractatu, Dimidium temporis dicto, cap. 6 ita habet: In Italia quoque, nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis & Apostolico honore nominandus Papa Leo Manichæos subverteret & contereret Pelagianos, & maxime Julianum, ambiens tum quidam, Florus nomine, spiritu seductionis arreptus, virtutem & meritum sibi S. Sosii martyris assignans, cum haud procul a Neapolitana civitate in subversionem animarum quædam promitteret, faceretque illicita, a germano venerabilis Nostriani episcopi & Herio presbytero simul cum clericis prædictæ ecclesiæ detentus & coërcitus, sic a præfatæ provinciæ limitibus pulsus est. Nisi magnum & celebre fuisset S. Sosii nomen, non illius potius, quam alterius Sancti, virtutem & meritum sibi attribuisset impostor ille. At excisio civitatis Miseni, quæ corporis translationi causam præbuit, forte etiam effecit, ut plura de ipso documenta perierint.

[136] [corpus circa annum 836 se invenisse,] Ex Actis translationis S. Sosii num. 3 liquet, circa annum 836 famam fuisse de corpore S. Sosii Beneventum translato, sed falsam deinde repertam. Nam Stephanus III episcopus Neapolitanus ad Joannem abbatem S. Severini, cui facultatem quærendi corporis S. Sosii concedit, ubi dixerat corpus istud a multis frustra quæsitum fuisse, ita loquitur: Nam Sicardus princeps Longobardorum, post innumera mala, quibus urbes nostratium afflixit, etiam ad hoc prorupit, ut sepulcra suffoderet, & Sanctorum ex eis corpora sublevaret. Sed Martyrem hunc, licet alium pro alio reperisset, & nominis ejus ecclesiam consecrasset, nequaquam invenire potuit. Vita S. Athanasii episcopi Neapolitani, data tom. IV Julii, pag. 78 bellum illud Longobardorum, quibus præerat Sicardus, videtur figere anno 835, & paulo post de Neapoli habet: Quo videlicet tempore ingentem sustinebat dicta urbs a Longobardorum agminibus persecutionem. Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 836 de illo bello loqui incipit, & obsidionem urbis Neapolitanæ figit anno 836, mense Maio. At verisimile est, Sicardum initio belli intercepisse aliquot civitates ditionis Neapolitanæ, aut fœderatas cum Neapolitanis.

[137] [capto Miseno, credidit Sicardus princeps, sed falso.] Certe Misenum a Sicardo occupatum fuisse, etiamsi de eo tacuerit Muratorius, clare insinuant verba data: neque enim poterat Miseni corpus S. Sosii quærere, & aliud pro eo invenire, nisi civitatem intercepisset. Præterea Vita S. Antonini abbatis Surrentini, data tom. 2 Februarii, abunde docet pag. 789, varias civitates a Sicardo fuisse occupatas, antequam Surrentum obsideret. Sic enim habet num. 12: Post decessum B. Antonini non multo tempore evoluto, princeps Beneventanus Sicardus, ceteris finibus ditioni suæ subjugatis, terram etiam Surrentinorum eadem intentione invasit. Deinde narratur, quo modo favor S. Antonini, apparentis & minitantis Sicardo, nisi obsidionem urbis abrumperet, Surrentum servaverit. At hæc ad propositum nostrum non spectant; sed unice allata sunt præmissa verba, ut ostenderem, varias civitates in illo bello a Sicardo fuisse occupatas, iisque secundum ante dicta annumerandum Misenum, ex quo corpus alicujus Sancti Sicardus abstulit. Fuisse illud corpus S. Sosii initio crediderunt Beneventani, in quorum vetusto Breviario apud Falconium pag. 161 hæc leguntur: Cujus (Sosii) postea corpus Sicardus Longobardorum princeps Beneventum perduxit, atque in ecclesia prædictæ Dei Genitricis locavit die Kalendis Octobris. At posteriores Beneventani silentio suo videntur agnovisse, falsam fuisse opinionem illam.

[138] Certe omnes crediderunt, illud fuisse S. Sosii corpus, [Neapolitani vero illud acceperunt circa annum 910,] quod postea invenerunt Neapolitani. Translationem illam a Joanne Diacono, qui omnibus adfuit, diligenter enarratam recudemus. De tempore translationis nonnulla jam dixi § 3, ubi clare probavi, non esse figendam anno 920, ut eam fixerunt pro arbitrio varii scriptores. Falconius, qui illos fuerat secutus pag. 202, postea mutavit sententiam, & aut veram elegit, aut veræ proximam, dum pag. 487 dixit, translationem contigisse anno 911, uno anno post translationem S. Severini. Translatio hæc S. Severini, quæ ab eodem Joanne Diacono scripta, & apud nos edita est tom. 1 Januarii pag. 1098, contigit anno vigesimo quarto Leonis & Alexandri imperatorum. Annus autem vigesimus quartus Leonis Sapientis, a morte patris ipsius Basilii Macedonis, concurrit cum anno 909, ut jam notarunt Majores nostri & consentit Pagius. Itaque translatio S. Severini figenda videtur anno 909. Non diu post contigisse translationem S. Sosii, scriptor ipse satis insinuat circa initium. Attamen nullibi indicat, uno tantum anno posteriorem esse: nam eadem scribere potuit, etiamsi constaret biennio aut triennio serius translatum esse S. Sosii corpus, quam S. Severini. Itaque nec anno 910, nec 911 nec 912 translationem certo figendam existimo; sed circa annum 910: neque enim debemus certam figere chronotaxim, nisi argumenta habeamus æque certa.

[139] Muratorius in præfatione ad Chronicon Joannis Diaconi ulteriorem movet dubitationem, [& non multo citius, ut ostenditur.] an translatio non contigerit multo citius. Fatetur, annum 24 Leonis Sapientis & Alexandri fratris ipsius concurrere cum anno 909; sed adjungit: Quum Leo & Alexander anno DCCCLXX imperatores a patre fuerint renuntiati: quis certos nos facit, non ab eo potius anno deductam fuisse Johanni Diacono epocham cæsarum illorum, ac propterea citius consignandam prælaudatam translationem, atque anticipandum etiam initium sedis Stephani, sub quo episcopo eadem peracta fuit? Hæc sane objectio dubitationem ingereret, nisi ipse Joannes Diaconus nos redderet certos, epocham Leonis & Alexandri a se non deduci ab anno 870, quo nomen imperatorum impetrarunt; sed a morte patris ipsorum, sive ab anno 886. Etenim docet, sexaginta evolutos pene per annos eversum jacuisse Misenum ante translationem S. Sosii. Docet idem in Chronico, Misenum tempore S. Athanasii eversum esse. Itaque cum S. Athanasius factus fuerit episcopus circa finem anni 849; Misenum certe vastatum non est a Saracenis ante annum 850, & sic sexaginta fere anni ducunt ad annum 910, & multo longius, quam ad annum 893, quo currebat annus vigesimus quartus Leonis & Alexandri secundum alteram epocham. Quare epocha a nobis statuta pro certa haberi potest, licet annum ipsum, utpote non æque certum, pro Sosii translatione non assignemus.

[Annotata]

* alias IV

§ X. S. Januarii favor in Neapolitanos: corpora ipsius, Festi ac Desiderii transferuntur Beneventi ad novam ecclesiam, deinde ad Montis Virginis monasterium.

[Neapolis patrocinio SS. Agrippini & Januarii] Quamquam corpus S. Januarii Beneventum seculo IX erat translatum, capite tamen remanente Neapoli, ut additur in Officio Puteolano S. Proculi, non desinebant Neapolitani S. Januarium habere patronum, & conservationem urbis suæ, multis periculis expositæ, & frequenter per principes Beneventanos & per Saracenos oppugnatæ, ipsius protectioni attribuere. Liquet hoc ex Vita S. Athanasii superius memorata, cujus auctor seculo IX exeunte, aut sub initium X seculi, SS. Agrippinum & Januarium Neapolitanorum patronos agnoscit, & de S. Januario quidem ita scribit tom. IV Julii pag. 78: Beatissimum quoque Januarium, Christi martyrem, postea Neapolites meruerunt habere tutorem. Quibus annitentibus faventibusque, præfata urbs, Deo favente, tuta remansit, manebitque in ævum; quoniam quasi duas firmissimas bases, duoque candelabra splendentia gloriatur se habere supradictos patres eadem civitas, duabus fulta alis, id est, duorum Sanctorum fisa precibus…

[141] [ab hostibus illæsa:] Idcirco a multis crebro expugnata * gentibus, & prius a Wandalis, postremo a Longobardis indesinenter oppressa per annos ferme ducentos, inviolata perstitit & invicta ab omnium hostium concussione, quoniam civitas hæc, civitas misericordiæ & pietatis est, inde vallata omni bonitate, quæ quidem meruit tot talesque patronos habere apud Deum in exorando &c. Hæc utcumque excusare possunt Falconium, qui, quotiescumque invenit Neapolim hostibus suis feliciter restitisse, aut in eruptionibus ignitis montis Vesuvii perstitisse illæsam, toties id novo S. Januarii beneficio attribuit. Attamen ipsius exemplum non imitabor; sed ea solum de his tradam, quæ apud antiquos invenero. Apud Chioccarellum in Ms. Collectione fol. CIX legitur, Saracenos obsedisse Neapolim circa annum 961. Laudat pro his Acta Ms. S. Aprippini, in quibus Neapolitani sic invicem allocuti dicuntur: Quare fatigamur, quare in vanum laboramus, ad antiquos fugiamus patronos, ad amicos scilicet Domini nostri Jesu Christi Januarium & Agrippinum, & illorum quæramus auxilium &c. Hoc iidem fecisse asseruntur, sicque Saracenorum manibus, & imminenti periculo miraculose fuerunt liberati. Consentit Falconius pag. 487, laudatque Acta S. Agrippini, in tabulario SS. Apostolorum conservata. Res accuratius examinari poterit in S. Agrippino.

[142] [eam defendit Januarius contra Richardum principem Capuanum.] Petrus Diaconus in Chronico Casinensi lib. 3 cap. 45 refert factum mirabile S. Januarii Neapolim protegentis. Richardus Capuæ princeps Neapolim obsidebat. Neapolitani autem, inquit Petrus, principis terrore perculsi, omnipotentem Deum rogabant attentius, quatinus de supra dicti principis potestate, miseratione sua clementissima, eos eripere dignaretur. Cumque eadem civitas acerrime expugnaretur, sanctus Christi martyr Januarius cum aliis dealbatis sæpius videbantur a principe & ejus exercitu per castra armati discurrere. Qui æstimans eum esse archiepiscopum, mandat, cur contra ordinem suum cum lancea scutatus ad pugnam procederet. Cui respondens archiepipus: Ego, ut tu vir illustrissime perspicis, a multis diebus ægrotus in lectulo jaceo. Ille armatus quis sit, ipse videat: nam pro certo scias, quia sanctus Januarius protegit ac defendit hanc civitatem. Princeps vero, ejus dictis derogans fidem, civitatem oppugnare non desinebat. In qua obsessione, ab excommunicatione solutus, defunctus est. &c. Deinde vero soluta est obsidio a Jordano principe, Richardi filio & successore. Erat ille Richardus Normannus, & frater famosi Roberti Guiscardi, Apuliæ & Calabriæ ducis: excommunicatus vero fuerat a Gregorio Papa VII ob invasam Campaniam, sed absolutus ob mortem instantem.

[143] Cum locus, in quo corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii seculo IX Beneventi fuerant deposita, [SS. Januarius, Festus & Desiderius ad novam ecclesiam translati;] post quatuor secula minus decens factus esset, anno 1129 intra eamdem urbem prædicta corpora ad locum decentiorem & novam ecclesiam translata sunt, ut narrat Falco Beneventanus in Chronico ad annum prædictum his verbis: Et hoc anno corpora sanctorum Januarii, Festi & Desiderii Roffridus tunc archipræsul foras produxit de altari, in quo antiquo tempore jacuerant: & revera non honeste, sicut decebat, loco illo manebant. Unde in basilicam, quam Gualterius Tarentinus archiepiscopus pro Sanctorum illorum dilectione construi fecerat, magno cum honore & lætitia prædictorum Sanctorum ossa collocata sunt, nobis videntibus, & de illorum ossibus osculantibus. Fuerat Gualterius, archiepiscopus Tarentinus, anno 1127 a summo Pontifice præfectus urbi Beneventanæ, ut ibidem habet Falco; indeque occasionem accepit construendi novam illam ecclesiam. Erat eo seculo adhuc aliquid reliquiarum S. Januarii in civitate Neapolitana: nam anno 1187 Sergius III archiepiscopus Neapolitanus consecravit basilicam S. Georgii de Regionario Neapoli positam, inquit Chioccarellus in Archiepiscopis Neapolitanis pag. 135, & in ejusdem altari majore cum aliis Sanctorum reliquiis recondidit reliquias S. Sossii, & de nervis S. Januarii, ut habet diploma, quod ibi recitat.

[144] De tertia aut quarta S. Januarii translatione, qua cum Festo & Desiderio ex civitate Beneventana ad monasterium Montis Virginis transportatus est, [deinde ad monasterium Montis Virginis:] scriptores omnes consentiunt, quia constat, in celebri illo monasterio dictorum Sanctorum corpora notabili tempore fuisse conservata. At de tempore translationis, aliisque adjunctis, nihil certi innotuit, vel quod clandestina fuerit translatio, vel alia de causa. De loco pauca solum huc traduco ex Caracciolo sect. 14. Circa fines, inquit, hujus regionis nostræ, quæ Felix Campania ob sui ubertatem dicta est, mons eminet, Virgilianus aliquando dictus; … ubi anno Christi MCXXVI, Maio mense, a S. Guilielmo veræ Dei Matri templum erectum fuit in edito illo ac deserto montis jugo, unde sylva cædua dilatatur, constructo celebri monasterio Ordinis sui… In hunc ergo sacrum Montem divi Januarii ossa translata fuisse, certum est, incertum, quo tempore, qua occasione. Qui prolixam Montis Virginis descriptionem desiderat, adire poterit Vitam S. Guilielmi fundatoris, datam tom. V Junii pag. 134 & seqq., ubi etiam pag. 120 inveniet, non omnes cum Caracciolo consentire de anno conditæ ibidem ecclesiæ; sed illum accuratius investigare non est hujus loci.

[145] Audiamus modo varias ex Caracciolo sententias de tempore translatorum ad Montem Virginis corporum. [De tempore & occasione translationis duæ priores sententiæ improbabiles,] Sunt, inquit, qui asserunt, id eo tempore contigisse, quo Beneventanam civitatem sibi adversam, & Emanuëli Constantinopolis imperatori faventem, Guilielmus cognomento Malus, Rogerii regis filius, ac regnorum hæres, expugnavit cepitque; quasi, ut se atrocius ulcisceretur, voluerit & hanc etiam cladem Beneventanis inferre, Sanctorum scilicet lipsanis eos privando. Miror tamen, antiquos Guilielmi gestorum ac Beneventanarum rerum scriptores id nullatenus meminisse. Hoc sane silentium tanto magis mirandum esset, quanto notior fuisset translatio, si facta esset jussu regis ad vindictam de Beneventanis sumendam. Præterea Guilielmus eo tempore, quod assignant, videlicet anno 1156, nec Beneventum obsedit nec cepit; sed pacem cum Adriano IV ibidem inivit, quemadmodum narrat anonymus Casinensis in Chronico ad dictum annum his verbis: Wilelmus rex Siciliæ venit Brundusium, & cepit illud mense Maii, die vigesimo octavo, & destruxit Barum. Deinde venit Beneventum ad Papam Adrianum, cum quo paciscens &c. Itaque illa sententia videtur omnino improbabilis; nec auctorem habet utcumque antiquum. Æque improbabilis est secunda sententia, quæ eidem regi Guilielmo translationem adscribit in gratiam S. Amati episcopi Nuscani, de quo apud nos actum est ad XXXI Augusti. Cum enim Guilielmus Beneventum numquam possederit, non potuit corpora ibidem deposita in gratiam alicujus transferre, nisi ea accepisset ab Adriano Papa, quod nullus affirmat, nec verisimile est.

[146] [tertia æque improbatur.] Tertiam sententiam, omni æque destitutam auctoritate, refert Caracciolus his verbis: Neapolitanorum fuisse hoc insigne facinus (translatorum ad Montem Virginis corporum) opinati sunt alii; tunc temporis, cum Carolus I (Andegavensis) a Clemente VI (lege IV) in regnum Neapolitanum fuit accitus, ut Manfredum injusta ejus possessione spoliaret. In eo enim prælio Manfredus occidit: ac Beneventum militum direptioni datum fuit. Ea itaque occasione pios aliquos Neapolitanos milites de uno Januario concive suo fuisse sollicitos: cujus ossa venerati, ea in tutissimum Montis Virginis templum lætabundi occultarunt, ut inde postea facilius Neapolim possent transferri. Si vera esset hæc opinio, translatio contigisset anno 1266, quo Carolus Andegavensis, frater S. Ludovici Galliarum regis, Manfredum vicit, & regnum Neapolitanum occupavit. At illa opinio æque omni similitudine veri carere mihi videtur, quam auctoritate. Etenim victi, qui cum Manfredo fuerant, certe non poterant corpora illa transferre: victores vero Galli magis cogitarunt de regno occupando, quam de transferendis corporibus sacris. Si qui vero Neapolitani fuissent in exercitu Caroli & ea de re cogitassent, cur sacra corpora non potius Neapolim, quam ad Montem Virginis tulissent? Cur ea ibidem reliquissent etiam postea plusquam duobus seculis?

[147] [quarta minus quidem improbabilis videtur,] Quarta sententia, quam laudatus Caraciolus, aliique plures ipsum secuti, ceteris præferunt & amplectuntur, est Bernardini Siculi, qui scripsit post ultimam translationem circa finem seculi XV; id est, seculis duobus & medio circiter post epocham, quam translationi attribuit, si mens ipsius a scriptoribus recentioribus recte fuerit explicata. Attribuit ille translationem temporibus Frederici imperatoris, quem Barbarossam cognominatum dicit, sive Ænobarbum. At Caracciolus aliique ipsum secuti Fredericum II intelligunt, creduntque errasse Bernardinum in cognomine Frederici. Ut mentem Bernardini rectius intelligamus, verba ejus Italica Latino sermone huc transfero: Tempore Frederici imperatoris, quem omnes Ænobarbum nominant, erat bellum terrificum. Et mox de translatione: Beneventanus episcopus prudens, & S. Januario multum devotus, sacrum illud corpus caute misit, portantibus illud viris piis ipsi fidelibus ad excellens præclarumque monasterium Montis Virginis. Illi pio corde sacrum istud magni pretii corpus acceperunt. Episcopus prædictus & abbas istius monasterii erant fratres germani. Hac de causa hujus potestati sacrum hoc corpus ille commisit. Monachi uno animo consenserunt ad sacrum corpus celandum, locumque S. Januario dignum in sua possesione ædificarunt, conclave videlicet subterraneum metu terribilis belli in medio templi S. Mariæ, illudque lapide marmoreo sancta illa sodalitas conclusit. Addidit inscriptionem in lamina plumbea ibi relictam. Tandem supra sacrum istud corpus pie altare majus exstruxerunt. Hæc solum ex versibus Bernardini edita sunt.

[148] At non video, ex iis certo concludi, errasse Bernardinum in cognomine Ænobarbi, [incerta tamen est, cum æque translatio fieri potuerit] & Fredericum II certo intelligendum. Si constaret, Ugolinum episcopum Beneventanum, & Marinum abbatem Montis Virginis, qui ambo floruerunt sub Frederico II, fuisse fratres germanos, ut asserit Falconius pag. 215, verisimillimam haberemus conjecturam ad translationem Ugolino & temporibus Frederici II attribuendam. Verum aliunde non habemus, istos fuisse fratres: quod solum asseruit Falconius, quia Ugolinum credidit translationis auctorem. Unica igitur ratio credendi, Fredericum II potius, quam Fredericum I, designari, est belli crudelitas, cujus metu reliquiæ fuerunt occultatæ. Certum enim est, Benevento gravius timendum fuisse a Frederico II, qui illam civitatem anno 1241, ut scribit Richardus de S. Germano in Chronico ad eumdem annum, diu obsessam cepit. Verba laudati Richardi hæc sunt: Mense Aprili civitas Beneventana, quæ Romanæ Ecclesiæ suberat, arctata & necessitate compulsa, imperatori se reddidit. Cujus mœnia imperatoris jussu funditus evertuntur, & turres civitatis ejusdem &c.

[149] Hæc quidem favent opinioni eorum, qui temporibus Frederici II translationem figendam credunt. [sub Frederico I, quam sub Frederico II.] Cum tamen etiam temporibus Frederici I, cognomento Ænobarbi, Beneventanis non defuerit ratio timendi, maxime quando ille, cæso Romanorum exercitu, Romam anno 1167 obsedit & fere totam occupavit, fugiente Beneventum Alexandro Papa III, ut pluribus narrat Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 1167; memoratum bellum Frederici II non evincit ejus tempore translationem figendam. Itaque cum utcumque dubium videatur, utrum de Frederico I, cujus cognomen exprimit; an vero de Frederico II loquatur Bernardinus; cumque ipsius Bernardini auctoritas non sit tanta, ut possit certos nos reddere de tempore translationis; id unum dicendum videtur, corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii seculo XII aut XIII clanculum ad monasterium Montis Virginis fuisse translata, ibique diu occultata. Translatio enim certa est ob inventionem postea secutam, & admissam a Beneventanis. At de occasione & tempore illius translationis conjecturas solum habemus incertas.

[Annotata]

* i. e. oppugnata

§ XI. Corpus S. Januarii in monasterio Montis Virginis inventum, & deinde Neapolim translatum: recentiora Sancti beneficia.

[Ultima S. Januarii translatio a variis scripta.] Caracciolus sect. 15 translationem ultimam S. Januarii relaturus, de scriptoribus, qui illam conscripserunt, præmittit sequentia: Acta translationis hujus temporum injuria, sive hominum negligentia perierunt. Interfuit ipsi Antonius Mercantius, eamque in suo Diario scripsit, quod Ms. extare dicebatur apud Matthæum de Capua, Conchensem principem, regnique Neapolitani magnum admiratum. Ex alio Diario Ms. Juliani Passeri mutuati sunt aliqua Regius in Vita, & Engenius in Ecclesia S. Januarii. Sed Bernardinus ille Siculus fideliori calamo cuncta narravit, qui & ipse illi interfuit, rudique illo Carmine descripsit, quod Ms. olim a me servatum, nunc apud Tutinum typis expressum extat. Ego quoque inde multa ex his, quæ sum dicturus, deprompsi. Quæ laudat Mercantii & Passeri Diaria, mihi quoque ad manum non sunt, & ex iis nihil dare possum præter fragmenta nonnulla ab aliis data. Sequendus igitur erit Bernardinus Siculus, cujus relationem, partim ex Caracciolo, partim compendio dabo, aliunde etiam adjuncturus, quæ ad propositum nostrum conducere credam.

[151] [Corpus destructione altaris inventum,] Bernardino conformia sunt verba Caraccioli, inventionem corporis ita exponentis: Guilielmitæ monachi (Montis Virginis) sacrum Januarii corpus in medio templo sanctæ Mariæ Virginis, inque satis profunda fovea tumularunt. Utque tutius illud ab hostium incursionibus servarent, supra illud primarium dicti templi altare exstruxerunt. Eo postea bellorum turbine transacto, sæculisque aliquot excursis, omnis pene memoria apud ipsos etiam monachos exciderat, quonam signate loco beati Martyris corpus requiesceret. Interea anno Domini MCDLXXX commendatum fuit monasterium Joanni Cardinali ab Aragonia, Ferdinandi regis primi filio. Qui exornando templo incumbens, cum jussisset, ut id primarium altare, de medio templi dimotum, ad absidis parietem transferretur, sub altari marmorea lamina inventa est, quæ percussa bombum emisit indicem, vacuum sub ea esse locum. Ea sublata, inventus est loculus, cum hac epigraphe: “Corpus sancti Januarii episcopi Beneventani & martyris”. Eadem refert Tutinus cap. 14. At verba inscriptionis non exprimit Bernardinus, ut dubitare possimus, an illa aliunde acceperit Tutinus. Nam Bernardinus solum dicit, corpus S. Januarii fuisse inventum cum epitaphio.

[152] [Ferdinandus rex Neapolim transferri cupit cum Pontificis consensu,] Defuncto deinde Joanne Cardinali, (inquit Caracciolus ex Bernardino) sacrum illud Montis Virginis monasterium Oliverio, postea Cardinali Carafæ, commendatum fuit. Qui ad generis nobilitatem decora zeli erga ecclesiasticum cultum addiderat. Cogitanti ipsi de sacris reliquiis inde Neapolim evehendis litteræ Ferdinandi regis accesserunt, quæ extant in regiis archivis. Eas Italice dedit Tutinus, easdem Latine redditas Caracciolus recitat hoc modo: Cardinali Neapolitano. Reverendissime in Christo pater & domine, amice noster charissime. Ut vestræ notum est dominationi, gloriosi martyris Januarii caput & sanguis in hac asservantur civitate. Scis etiam, quam sit ab omni populo ejus nomen veneratum, quantaque erga eum omnes devotione teneantur. Quæ ut augeatur, omni nos ope percupimus. Cum itaque ejus corpus in Monte Virginis fuerit repertum, cogitavimus ac deliberavimus, cum consensu ac licentia Sanctitatis Domini nostri huc illud asportandum, ejusque capiti uniendum, certi, id & vestræ reverendissimæ dominationi placiturum, eam obnixe rogamus, ut nostro & suo nomine apud Sanctitatem prædictam intercedat pro facultate dicti corporis in hanc civitatem evehendi, & singulari gratiæ id acceptum feremus. Datum in Castro Novo Neapolis XXVI Januarii. Rex Ferdinandus. Jo. Pontanus. Tum subjungit laudatus Caræcciolus: Post multa vero temporis intervalla, & bellorum tumultus, quibus diu regnum vexatum fuerat, Alexander VI, Pontifex Maximus, diplomate suo bullato facultatem fecit Alexandro Carafæ archiepiscopo Neapolitano, Oliverii fratri, corpus illud Neapolim asportandi.

[153] Itaque is cum honorifico clericorum, Hectoris fratris, [archiepiscopus Montem Virginis adit,] & Jacobi Arduini episcopi Lipariensis, Neapolitanæ ecclesiæ vicarii, aliorumque comitatu adiit Montem Virginis. Quod ubi monachi persensissent, templi ac monasterii januas clauserunt: armisque se munientes, omnem archiepiscopo aditum præcluserunt. At præterea monacho cuidam jussum fuit, ut sacra illa pignora clam e templo in abditissimum quemdam sylvæ locum abderet: quo omnis archiepiscopo illa inveniendi spes adimeretur. Archiepiscopus, ut monachorum audaciam frangeret, quingentos milites e vicinis Hirpinorum oppidis accersendos curat: a quibus monasterii septa circumquaque circumvallata fuere. Hæc ubi innotuerunt Priori monasterii, qui fuerat absens (frater Bernardinus Neapolitanus vocatur apud Chioccarellum in Ms.) summopere displicuerunt. Quocirca illico reportanda in suum locum sacra pignora, & nuntios ad Alexandrum mitti curavit, qui & ipsius absentiam contestarentur, exciti rumoris causam, & benigne ad ipsa recipienda eum invitarent.

[154] Eo nuncio Alexander admodum lætus, e Mercuriano, [summaque cum cautione, ne deciperetur,] quo repulsus secesserat, ad templum Virginis ascendit. A monachis honorifice exceptus, peracto a sacerdote quodam Sacrificio, omnes una monachos ad jurandum supra sacrosanctum Christi Corpus, an verum esset sancti Januarii corpus, quod tunc sibi tradebatur, compulit. Juraverunt autem illico omnes, ac sancte testificati sunt, illud ipsum B. Januarii corpus, quod Benevento olim advectum, ac tamdiu in eo templo clam sepultum habuerant, se illi tunc tradere bona fide & absque fallaciis. Post hæc archiepiscopus singula beati Martyris sibi data ossa ad invicem commensurari signate fecit. Hactenus Caracciolus ex Bernardino.

[155] Tum vero aliunde hæc addit: Interfuit huic celeberrimæ translationi, [corpus in urna acceptum] uti diximus, Antonius Mercantius, qui in suo illo Diario Ms. tradidit, in ea fictili urna laminam quoque plumbeam inventam fuisse, in qua insculptum ipse vidit Helenæ Magni Constantini matris nomen. Fortasse ea ipsa urna erat, in qua primum in agro Marciano beata ejus ossa condita fuerant, si ejus tempore, ut fama est, translatio illa facta fuit, pace nimirum Ecclesiæ reddita. Verum fama de translato corpore S. Helenæ tempore nullam meretur fidem, cum translatio e Marciano Neapolim diu post tempora S. Helenæ contigerit. Falconius quoque pag. 221 existimat, urnam fictilem non esse dignam munificentia S. Helenæ: nec ego credidero, illam ejus fuisse donum. Quidquid vero sit de illa lamina plumbea, satis est adfuisse corpori inscriptionem, qua Neapolitani didicerunt, corpus esse S. Januarii.

[156] [transfert Neapolim, ubi sæviens lues mox cessat.] Redeo ad Caracciolum, Bernardini carmina exponentem: Itaque repertam in dicto Virgineo templo jam dictam urnam, sacris B. Januarii ossibus plenam, archiepiscopus arculæ inclusit, serico villoso purpureo coopertæ, eamque fasciis funiculisque ad collum appensis ad pectus suum super equum, quo vehebatur, ab ea æde, quæ in arduo montis sita est, Neapolim pie religioseque portavit. Quo cum appropinquasset, ex equo descendens, ac forte nudipes, ut pie credi potest, thesaurum illum brachiis complexatus tulit, atque in archiepiscopali ecclesia collocavit, privatim tamen, ac fere nullo obvio civium, ob pestiferi morbi sævitiem, eo tempore late grassantem. Postera autem die, vulgata jam de advecto S. Januarii corpore per urbem fama, ingens omnium ordinum, ac utriusque sexus multitudo ad visitanda tanti Martyris ac patroni pignora episcopion adeunt, & (quod cum admiratione observatum est) ab eo die desæviit pestis, cœpitque civitas frequentari, redeuntibus undique civibus, ob pestilentiam olim huc illuc abactis. Ea res Romam perlata, magis magisque Oliverium permovit ad honorificum illud hypogæum sancto Martyri extruendum, de quo infra. Hactenus Caracciolus ex Bernardino, cui addidit conjecturas suas de modo, quo archiepiscopus sacras reliquias portavit, non item de peste, quam ante sæviisse, & a die adventus reliquiarum cessasse, Bernardinus clare testatur. Chioccarellus in Ms. totam quoque relationem Bernardini Siculi Latinam fecit stylo simplici. Omissis tamen prioribus, utpote satis expositis, ultimam partem ex ejus Ms. huc transfero: Cumque Neapoli, inquit, tunc mortalitas & pestis grassaretur, homines præ pestis timore obviam minime prodierunt ad id sanctum corpus venerandum. Attamen Neapolim cum præfatum corpus pervenisset de sero XIII Januarii MCDXCVII, quod archiepiscopus is eques detulit, ac introduxit super ephippium * ex anteriore parte intus parvum scrinium, eodem sero evulgata fama per civitatem de adventu ejus sacri corporis, civitas eadem maximo affecta est gaudio: & sequenti die villæ omnes, ac proximæ urbes & oppida ad Neapolitanam ecclesiam progressæ sunt ad se dicto Sancto humiliandum, & Deo gratias de tam insigni dono referendum. Et pestis ulterius minime progressa est, & cessavit ab eo die, quo sacrum illud corpus in eam civitatem ingressum est: atque ii omnes, qui ob pestis timorem Neapolim egressi fuerant, in eam civitatem reversi sunt. Oliverius autem Cardinalis Carrafa, qui Romæ tunc morabatur, summo gaudio affectus est ex dicti sacri corporis adventu, maximas gratias Deo reddens.

[157] [Translatio contigit anno 1497,] De die & anno hujus translationis nonnihil dissentiunt scriptores Neapolitani. Tutinus asserit, archiepiscopum cum iis Neapolim venisse die XIII Januarii anni 1497. At Caracciolus ita habet: Incidit hæc translatio in diem decimam septimam Januarii anni MCDXCIV, uti Afflictus testatur in Constitut. Regni &c. .., ubi & de Officio ejus in ejus honorem composito meminit. Ad quem diem figebatur olim etiam in tabulis Neapolitanæ ecclesiæ. Matthæi de Afflictis jurisconsulti contemporanei auctoritas difficultatem pareret, si de ejus asserto satis constaret. At Falconius pag. 219 laudat eumdem scriptorem pro anno 1496, & die XVI Januarii. Ita omnino habet locus Afflicti in Collectione Ms. Chioccarelli, ex qua totum huc transfero: Corpora Sanctorum non possunt transferri de loco ad locum sine licentia summi Pontificis secundum Hostiensem in summa de Reliquiis & veneratione Sanctorum in principio. Et sic de licentia Papæ die XVI Januarii MCDXCVI, ordinatione Papæ Alexandri VI, ad supplicationem reverendissimi domini Oliverii Caraphæ Cardinalis Neapolitani, fuit translatum corpus gloriosi martyris & pontificis S. Januarii a cœnobio Montis-Virginis in majori ecclesia Neapolitana: cui novum Officium dedicavi, approbatum in curia Romana, ut testantur litteræ præfati domini Cardinalis. Hæc Matthæus Afflictus, si verba ejus recte fuerint exscripta. Quare mendum typographicum irrepserit in datum locum Caraccioli: nam hic ipse sect. 2 § 3 ait, translationem contigisse anno MCDXCVII. Hunc autem annum 1497 designaverit Afflictus, licet vocaverit annum MCDXCVI, cum anni initium tum multis locis sumeretur vel a XXV Martii, vel a Paschate; annumque 1496 protraxerit usque ad XXV Martii vel usque ad Pascha anni 1497. Laudatus Falconius testatur, in eumdem annum consentire Diarium Ms. Juliani Passeri. Ut vero ostendat, eo anno translationem omnino contigisse, laudat anonymum continuatorem Chronici Lupi Protospatæ de Gestis in regno Neapolitano. Laudatus Anonymus ad annum 1496 figit mortem Ferdinandi regis die VII Octobris, subditque: Eo anno & die equitavit rex Fredericus in civitate Capuæ, quia Neapoli erat pestis. Cessavit autem prædicta pestis, quando mense Januario illatæ in urbem sunt S. Januarii reliquiæ. Hæc igitur intrarunt mense Januario anni 1497.

[158] De die vero necdum sublata dubitatio ob locum Afflicti mox datum. [die XIII Januarii.] Attamen in diem XIII Januarii scriptores fere omnes conspirant. Et hoc die translationem omnino esse figendam, satis certis argumentis evincit laudatus Falconius. Nam primum producit instrumentum voti, S. Januario facti, scriptum a notario Vincentio de Bossis, cujus hæc est epocha: Anno Domini MDXXVII, die XIII mensis Januarii, X Indict., in festo translationis gloriosissimi Januarii pontificis & martyris &c. Totum hoc instrumentum Ms. habeo ex Collectione Chioccarelli. Quapropter jam anno 1527 festivitas illius translationis celebrabatur die XIII Januarii. At verisimile non est, alia die fixam festivitatem, quam qua translatio contigerat, præsertim cum dies XIII Januarii sit intra Octavam Epiphaniæ, imo ipsa dies octava. Deinde laudat Chronicum Ms. Juliani Passeri, cujus verba Italica Latine hic exprimo: Die XIII Januarii intravit Neapolim & ædes archiepiscopales sacratissimum corpus S. Januarii, qui unus est ex patronis Neapolis. Illud portavit reverendissimus dominus archiepiscopus Neapolitanus, dictus Alexander Carrafa, tulitque ex monasterio sanctæ Mariæ Montis Virginis, ubi longo tempore fuerat depositum, facultatem præbente Alexandro Papa VI, ex domo Borgia. Fuerunt eo die indulgentiæ plenariæ, concessæ a prædicto Papa. Hisce accedit Chioccarellus, num. 156 laudatus, ut non videatur ulterius de translationis die dubitandum. Forte locus Afflicti male fuerit exscriptus. Diem & annum translationis recte expressit Bollandus in Prætermissis ad XIII Januarii. De sacello, in quo corpus depositum, agam num. 174.

[159] Quod spectat ad beneficia Neapolitanis collata post corporis translationem modo memoratam, [Beneficia S. Januarii in Neapolitanos multa sunt:] multa accumulavit Hieronymus a S. Anna, plura etiam Falconius, qui omnia fere, quæ Neapolitanis feliciter evenerunt, patrocinio S. Januarii solet adscribere, sive liberati fuerint ignitis Vesuvii eruptionibus, sive terræ concussionibus, sive nimia siccitate, sive pluviæ abundantia, sive bellorum, pestis aut hæresis periculis. At ego ex omnibus ea solum seligo, quæ per indicia manifesta S. Januarii beneficio obtenta creduntur, quæque narrantur ab auctoribus, de quorum fide & prudentia certus esse valeo. Nolim tamen inficiari, pie patrocinio S. Januarii attribui immunitatem a variis periculis, quæ urbi Neapolitanæ imminere videbantur, & præ ceteris memorabile videri beneficium, quod civitas illa, monti Vesuvio tam vicina, a terribilibus illius eruptionibus damna graviora numquam fuerit passa. Verum sufficiat in istis generatim perennem S. Januarii tutelam agnoscere. Unum ex his singulare admodum apparet, quod narrant Tutinus cap. 10, & Caracciolus cap. 20 sect. 20, ambo testes contemporanei & oculati. Res contigit anno 1631, die XVI & XVII Decembris, ut habet Tutinus, cujus relationem Italicam compendio huc transferam.

[160] [anno 1631 cum terribilibus terræ motibus flammas eructante Vesuvio,] Die Martis, XVI Decembris, circa duodecimam horam Italicam, præcedentibus multis terræ motibus, densissima nubes ex monte Vesuvio in altum se elevavit ad quindecim facile milliaria supra montem, ut ille scribit. Fumus deinde tanta velocitate circumquaque se dilatavit, ut hora decima sexta Neapolis tota contectam nube se videret, fugientibus vicinorum oppidorum & vicorum incolis. Ab hora fere vigesima secunda usque ad primam noctis, id est, tribus horis, accessit continua terræ concussio. Populus timore perculsus ad pœnitentiæ remedia recurrebat, & immensa erat multitudo confitentium peccata sua, & absolutionem sacerdotalem postulantium. Franciscus Boncompagnus, Cardinalis archiepiscopus, jussit in omnibus ecclesiis exponi venerabile Sacramentum; decrevitque eodem die post prandium generalem instituere cum capite & sanguine S. Januarii processionem, prout factum est. Interim tantus erat Vesuvii strepitus, ut Neapolitani timerent, ne urbs tota momento temporis absorberetur. Cessarunt noctu continui motus terræ, crebri tamen erant per intervalla, & facile quinquaginta ea nocte numerati sunt. Postridie mane circa horam decimam septimam duæ concussiones fuerunt horrendæ, & simul mons evomuit ingentem copiam materiæ bituminosæ, qui terris vicinis multum combustionis & damni intulit.

[161] [creditur S. Januarius cladem a Neapoli avertisse,] Indicia vero protectionis S. Januarii in hisce sequentia recenset laudatus Tutinus. Primo, inquit, ventus, qui a Vesuvio Neapolim versus spirabat, subito mutatus est. Hinc cineres & saxa, quæ Neapolim obruere potuissent, delata sunt versus alias regni partes, & usque Ragusium, inquit, quæ civitas est in Dalmatia. Cineris quidem aliquid etiam Neapoli cecidisse agnoscit; sed modicum illud fuisse ait, & sine detrimento propter pluviam adjunctam. Secundo beneficium agnoscit in dilatatione foraminis, quo Vesuvius tantam ignitæ materiæ copiam emittere posset, ne alium quærendo exitum Neapolim absorberet. Tertio testatur, crebris illis horrendisque terræ motibus nullam Neapoli collapsam fuisse domum, nullum hominem aëris intemperie in morbum incidisse. Quarto affirmat, die Mercurii XVII Decembris, cum iterum homines longo ordine procederent cum capite & sanguine S. Januarii, cælumque esset caligine tectum, copiosa decidente pluvia, simul atque in porta ecclesiæ metropolitanæ comparerent laudatæ reliquiæ, radium solis apparuisse tantæ claritatis & luminis, ut omnem illam caliginem pelleret, & congregatus populus inciperet exclamare, Miraculum, Misericordia. Præterea, inquit, fama cucurrit, eodem temporis momento ad sinistram dictæ ecclesiæ majoris S. Januarium in habitu pontificali a multis fide dignis fuisse visum, populo benedicentem. Hinc, ubi agmen procedentium extra portam Capuanam venisset in conspectum montis ardentis, eminentissimus archiepiscopus sumpsit sacri sanguinis ampullas, & cum iis signum crucis formavit versus montem. Deinde vero nubes illas accensas fuisse alio versas, & paulatim evanuisse testatur. Ricciolius in Chronico magno ad annum 1631 de his agens, docet cinerum eructationem ad mensem fere durasse, sed calamitatem a Neapoli patrocinio S. Januarii fuisse aversam. Addit Tutinus, in gratiarum actionem de obtento beneficio non solum institutam fuisse solemnem processionem die XX Maii anni sequentis; sed novam etiam confraternitatem titulo S. Januarii fuisse erectam, aliaque in Sancti honorem ad sacrum sanguinem honorificentius conservandum composita, de quibus suo loco. Joannes Baptista Caccabus, Neapolitanus juris utriusque doctor, eodem anno 1631 poëma satis prolixum composuit de illo Vesuvii montis incendio, & clade ab urbe Neapolitana patrocinio S. Januarii aversa, quod habeo ex Ms. Collectione Chioccarelli. In monito autem, quod soluta oratione præmisit, consentit relatis a Tutino, enumeratque pagos monti vicinos, quos cineribus saxisque obrutos jacuisse asserit, ut eorum locorum quinque fere incolarum millia extremam inde senserint ruinam. De patrocinio S. Januarii flagitato & obtento a Neapolitanis hæc scribit: Quapropter ad divi martyris Januarii, urbis nostræ tutelaris, præsidium de more populus confugiens, illius sanguinem, quem ebullientem jam in tanti portenti signum invenerunt, in conflagrationis imminentis remedium adhibuere: illumque ad montis æstuantis aspectum, sacris omnibus civitatis cohortibus instructis, una cum cælestis Præsulis sacro capite objicere non sunt veriti. Mirum quidem dictu! primo enim tanti Numinis intuitu agitatus ille facibus Vesevus ignes cinerumque concretos globos compressit, quos alio divi Martyris jussu tendere, & ab urbis mœnibus procul fugere, eamque innocuam ab imminenti ruina relinquere observamus. Quod satis superque probatum elucescit. Etenim eo tempore, quo in sacra primaria urbis æde ab eminentissimo Cardinali antistite Francisco Boncompagno magna cum animi pietate adversus eos ignes herebique furias sacræ instruebantur copiæ, cæleste lumen, atque in eo tutelare numen gloriosissimi Januarii effulsisse, ac desuper templi janua custodientis in modum, ac montis infernique rabiem cohibentem se exhibuisse, quamplurimi, fide atque operibus digni, probatique adnotarunt. Hæc ille.

[162] Lubet etiam de illo beneficio audire Caracciolum, licet rem oratorie magis quam historice narret, [qui & urbi benedicere dicitur visus.] quia multis comperta & visa referebat. Quis autem, inquit, tam obdurato erit corde, tamque cæcutienti oculo, qui neget in nupero isto, quo cuncti cohorruimus, incendio propitium nobis redditum Numen iratum, post Deiparæ patrocinium, potenti Januarii nostri intercessione? Certe cum vivificus ejus sanguis, minitabundus Vesuvio extra civitatis portam objiceretur, ignea nubes in urbis excidium imminens, deflexa ad mare via, maturavit fugam. Intercessione tantum? Imo & visibili aspectu. Conferta enim hominum multitudo testimonium præbet, parata sub sacramenti etiam adjuratione id fateri; quod scilicet, cum e principe templo solemni pompa progrederetur vivificus ille Januarii sanguis, oblata tunc fuit Præsulis imago, Januarium repræsentans infulatum, protensaque manu populo benedicentem e templi vitrea fenestra, sole, qui nubilus fuerat, eo tempore inclarescente. Ita Caracciolus. Nolanus quoque agnovisse beneficium urbi suæ a S. Januario præstitum, liquet ex inscriptione danda num. 190. Hieronymus a S. Anna in Vita lib. 2 cap. 4, post relatum hoc S. Januarii beneficium, subjungit posteriora quædam Vesuvii incendia, in quibus Neapolitani opem S. Januarii implorarunt, quam & consecuti videntur. Primum est incendium anni 1660, cujus tempore expositæ fuerunt Sancti reliquiæ supra altare majus sacelli Thesauri, in quo sanguis cum capite conservatur. Post plures alias Vesuvii eructationes breviter perstrictas, in quibus non meminit de S. Januario, nisi generatim dicendo, Neapolim in iis fuisse illæsam S. Januarii patrocinio, accedit ad montis incendia, quæ anno 1698 diu fuerunt continuata, & quorum recens erat memoria, quando Vitam S. Januarii componebat. De his igitur pauca dabo.

[163] [Rursum anno 1698 & anno 1707 Sanctus a Neapolitanis invocatus,] Scribit laudatus auctor, consentiente Falconio pag. 517, die XVII Maii anni 1698 Vesuvium tantos edere cœpisse strepitus, ut in locis etiam longe dissitis audirentur. Eodem tempore torrentes igneos ejiciebat, multum vicinis, ac Neapolitanis etiam, terroris injicientes. Cum autem flammæ continuarentur ac crescerent cum pluvia cinerum usque ad V Junii, rogarunt Neapolitani eminentissimum Jacobum Cantelmum, Cardinalem archiepiscopum, ut processionem cum reliquiis S. Januarii ordinaret. Annuit archiepiscopus, & sequenti die VI Junii longum processit supplicantium agmen cum capite S. Januarii per aliquot urbis plateas ad ecclesiam S. Catharinæ de Formello, in cujus vicinia, unde mons videtur, altare hac de causa erat erectum, cui sacrum caput fuit impositum. Post preces fusas, Eminentissimus archiepiscopus monti benedixit; subitoque hic mitigari cœpit, inquit auctor, cessantibus solitis rumoribus, nec apparentibus amplius flammis aut cineribus. Falconius dicit, sequentis diei tempore matutino visum esse incendium exstinctum, fumum abactum, cineres ablatos, cælum clarum & serenum. Eodem fere modo finitum fuit incendium anni 1707, quod præcedente etiam horribilius fuisse laudati scriptores asserunt. Cœperat sub finem Julii, & die 1 Augusti vehementissimum erat malum. Die 2 Augusti, incipente processione, tanta erat cinerum pluvia, ut tenebras spissas induceret. At, mandante Eminentissimo Francisco Pignatello archiepiscopo, agmen supplicantium etiam per tenebras cum capite S. Januarii processit ad altare, quod circa portam Capuanam erat exstructum, ibique deposuit Sancti caput ad preces Deo fundendas.

[164] [eadem pericula avertisse asseritur.] Qui Vitam S. Januarii, scriptam ab Hieronymo a S. Anna, nonnihil auxit, quique, ut in margine notatur, omnibus illis etiam adfuit, ait, tantum fuisse populi Neapolitani timorem, ut verbis nequeat explicari, omnesque de peccatis confiteri voluisse, & in omnibus fere platearum angulis fuisse sacerdotes, qui confitentes audirent. Testatur, ante venerabilem patrem Franciscum de Hieronymo Societatis Jesu, virum miraculis clarum in vita & post mortem, jacuisse plura hominum millia, genibus flexis & capitibus ad terram inclinatis, singultibus & vocibus interruptis misericordiam implorantium. His congrua sunt verba laudati ante Ricciolii, ad annum 1631 dicentis: Plures peccatores ignea Vesuvii lingua convertit ad pœnitentiam, quam integro forte seculo concionatores fuissent conversuri. At redeamus ad Cardinalem archiepiscopum cum clero & populo orantem. Ille, peracta oratione, versus furentem Vesuvium se vertit, & signum crucis pie contra ardentem montem formavit. Confestim, inquit scriptor Italus, cum mirabili omnium stupore cessare cœpit densa cinerum pluvia. Nocte vero sequente, discussis tetris nubibus fumi & cineris elevati, cælum fuisse serenum, stellasque in eo lucidas apparuisse, idem æque ac Falconius confirmat. Dies vero sequentes erant sereni, cessabatque Vesuvii incendium. In gratiarum actionem variæ a Neapolitanis positæ fuerunt inscriptiones, quibus & alia Sancti beneficia memorabantur. Unam duntaxat ex aucto Hieronymi a S. Anna Opere huc transcribo. Divo Januario, urbis Neapolitanæ indigetum principi, quod montis Vesuvi anno MDCCVII, cum, maxima ignis eruptione facta, dies quamplures magis magisque ferociret, jam ut certissimum urbi totique Campaniæ incendium minaretur, sacri ostentu capitis in ara huic exstructa excidiosos impetus oppresserit, & omnia serenaverit, Neapolitani, ejus divini beneficii, uti & innumerum * aliorum, quibus a bello, fame, pestilentia, terræ motu, urbem civitatemque liberavit, memores PP. Hactenus inscriptio. Et sane non negaverim, Neapolitanos pie & merito credere, se patrocinio S. Janaurii non semel bello, fame & pestilentia liberatos, multaque de illis relata video apud auctores, quos præ manibus habeo. Attamen, cum in illis protectio Sancti tam manifestis indiciis non ostendatur, ab illis brevitatis gratia abstineo. De nonnullis tamen fiet mentio occasione eorum, quæ Neapolitani fecerunt, ut suo se Patrono gratos exhiberent.

[Annotata]

* forte innumerorum

* Ms. mendose epiphium

§ XII. De ecclesiis, sacellis, altaribus, & reliquiis S. Januarii, quæ variis locis servantur.

[Prima S. Januarii ecclesia prope sulphurariam:] Quandoquidem omnes S. Januarii & Sociorum translationes modo enarravi, aut saltem breviter illustravi, latius in antiquis monumentis infra legendas; restare video, ut, quantum fieri potest, assignem loca sacra, in quibus ipsorum reliquiæ nunc conservantur, aut quæ aliquam certe particulam earum sibi adscribunt. Hoc autem ut fiat facilius, ordine temporis recensebo ædes sacras S. Januario erectas, examinaboque, quid singulæ de Sancti reliquiis habere credantur, eodem deinde ordine ad Socios progressurus. Caracciolus de ecclesiis acturus sect. 22 ita orditur: Ex sacris præcipue ædibus, Deo sub Sanctorum invocatione erectis, religiosior ipsorum cultus deprehenditur. Quid hujusmodi pro Januario nostro factum sit, nunc erit narrandum. Ac primum in sulphuraria Puteolana, ubi sanguinem ille suum fudit, sacram ædiculam fuisse erectam, cunctis est perspicuum. Hæc postea patribus Cappucinis tradita fuit, atque in ampliorem formam laxata pietate Neapolitanæ civitatis anno MDLXXXIII, ne (sic legimus in superposita ecclesiæ inscriptione) quod sacri corporis sanguine maduerat solum, sine honore diutius remaneret. Hactenus Caracciolus, in cujus dictis nonnulla videntur corrigenda. Nam primo sacra illa ædes, ut jam observavi § 7, non fuit erecta in ipsa sulphuraria, sed in colle prope sulphurariam; nec in loco martyrii, sed in loco sepulturæ. Locus videri potest in tabula chorographica huic Commentario præfixa. Secutus est laudatus scriptor communem opinionem Neapolitanorum, qui existimant, ædiculam illam sacram, cui major ecclesia cum monasterio deinde fuit substituta, constructam fuisse in ipso martyrii loco, ideoque sulphurariam, in qua passus est Januarius, latius sumpsit, ea voce simul comprehendens montes, sive colles vicinos, quibus sulphuraria cingitur. At vetusti scriptores sulphurariam, quam Vulcani forum nominarunt, a montibus illis distinguunt, uti & recentiores.

[166] [non vero in sulphuraria fuit constructa.] Lubet pauca hunc in finem, ne fiam prolixior, solum allegare. Apud Julium Cæsarem Capacium in Antiquitatibus Campaniæ cap. 20, in quo agitur de Puteolis, de sulphuraria allegantur hæc Strabonis verba: Recta super hanc urbem situm est Forum Vulcani, campus circumquaque inclusus superciliis ignitis, quæ passim tamquam e caminis incendium magno cum fremitu exspirant. Campus autem sulphure tractili est plenus. Petronius Arbiter ibidem loci descriptionem sic orditur:

Est locus exciso penitus demersus hiatu.

Et Capacius ipse mox locum describere incipit hoc modo: Planus quidem locus est, ovali forma, theatrum ostentans: MCCXLVI pedum longitudo, M & eo amplius latitudo metitur. Alti candentesque eum colles ambiunt &c. Apud Scipionem Mazzella in Situ & Antiquitatibus Puteolorum cap. 7, qui subinde confundit Leucogæos montes cum Solfatara, ut voce Italica vocat, sed alias etiam distinguit, varia etiam ad propositum nostrum leguntur. De sulphuraria ibidem Sanfelix ita loquitur: Neapolim hinc proficiscentibus subeundus est clivus, cujus ad lævam situs est campus undique montibus, sulphureum exhalantibus vaporem, circumdatus, angustis adeundus faucibus… Vulcanium forum id fuit antiquis, ubi sulphurea conflantur potiora vascula, quorum usus lienosis prodesse compertum est. Subjungit ipse Mazzella: Locus vero memoratus planus est, forma ovata, &c. Et post multa, descripto rursum loco ex Alcadino, de ecclesia addit: Procul loco nominato haud ultra passus viginti situm est templum, una cum cœnobio laudatissimo Capucinorum. Ita ille viginti solum passibus a sulphuraria Capucinorum monasterium collocat. Ego, quantum recordor loci, anno 1753 visi, longius distare puto; quamvis vicinus satis sit. Verum hoc modo non agitur: nam ad propositum nostrum sufficit, ecclesiam fuisse ædificatam extra sulphurariam, ideoque non in ipso martyrii loco, cum Sancti in ipsa sulphuraria sint occisi, non in colle vicino. Itaque pro sepulturæ loco habendus est ille collis, in quo constructa est ecclesia, ut ostendi § 7.

[167] [In ea servatur lapis, qui sanguine Sancti creditur aspersus:] In illa porro Capucinorum ecclesia nobis varia sunt ostensa, de quibus miror nihil apud Caracciolum legi, nihil apud Tutinum, nihil in collectione Chioccarelli, nihil fere apud alios quoque S. Januarii Vitæ scriptores. In adjunctis apud Hieronymum a S. Anna lib. 2 cap. 21 breviter dicitur, haberi ibidem vetustam S. Januarii statuam marmoream dimidiati corporis, credique hac exhiberi veram Sancti effigiem; & præterea saxum sancti Martyris sanguine conspersum. Sabbatinus in Annotatis ad XIII Aprilis refert, sibi a variis dictum fuisse, guttas sanguinis, quæ adhærent saxo jam memorato, magis rubescere in festo S. Januarii. Idem nobis dixit R. P. Guardianus Capucinorum; imo addidit, id indicium esse liquefactionis sanguinis, quæ observatur Neapoli, & de quo postea agam. Petiimus documenta authentica de illa liquatione, sed præter verba id fortiter affirmantis nihil accepimus, ut illam opinionem confirmare nequeam. Laudatus Sabbatinus ait præterea, existimari, caput Sancti in illo lapide fuisse positum. Nobis dicebatur, S. Januarium in eo fuisse decollatum; idque habet inscriptio ibi posita, quam etiam recitat Hieronymus a S. Anna; sed est solum anni 1697. Non negaverim pie credi, lapidem illum sanguine S. Januarii conspersum esse, sive in eo fuerit decollatus, sive caput sanguinolentum aut corpus in eo fuerit positum. Aliunde satis verisimile est, aliquid reliquiarum S. Januarii in prima ipsius ecclesia relictum esse, quando corpus inde fuit translatum. An vero guttæ sanguinis saxo adhærentes, una cum sanguine Neapoli in ampullis servato, quasi liquescat, aut certe magis rubescat, eruditis Neapolitanis, qui propinquiores sunt, examinandum relinquo.

[168] Venerandæ statuæ, quam ibidem haberi jam dixi, [Antiqua statua dimidiata S. Januarii, de qua multa narrantur;] effigiem scalpro Neapolitano expressam exhibeo. Eruditi collectores, qui eam submiserunt, existimant, antiquiorem esse gemina alia Sancti effigie, inferius similiter exhibenda. Observant autem, hanc Puteolis summa religione coli in cœnobio PP. Capucinorum. Tum addunt: Effigies ipsissima ad fidem marmoris expressa est in tabula ænea. Ea omnium antiquissima nobis videtur cum ex pontificalibus indumentis, & brevissima mitra, quæ teniam unam e parte postica dimittit, tum ex juvenili prorsus facie sancti Martyris, ut in nummis sæculi IX & X scalpi mos erat. Quamobrem, quo conjectura nostra plus in suadendo habeat auctoritatis, anticam & posticam orthographiam curavimus describendam. Eruditi hi viri, licet hanc omnium vetustissimam S. Januarii imaginem credant, eamdem tamen non referunt ad seculum IV, ut nonnulli fecerunt sine fundamento; nec ad seculum VII, ut Falconius pag. 482 sine ulla probatione; sed malunt ignorare, quo tempore fuerit sculpta, quam temere id definire. Injuriam aliquando passa est veneranda illa statua, ut apparet ex mitra superius confracta, & ex naso, qui sic vultui adhæret, acsi fuisset abscissus, & postea glutine aliquo aut alio artificio, restitutus. Modica quoque in vultu est macula, de cujus origine disputatur. Mira sunt, quæ de naso PP. Capucini nobis narrarunt, prout ea ab aliquot scriptoribus recentioribus conscripta sunt, sed nihil de his invenio apud antiquiores, nec apud præcipuos scriptores præteriti seculi. Horum sane silentium imitari mallem, si id bona omnium pace liceret, quam de popularibus ejusmodi traditionibus plura dicere. Ne quis tamen conqueratur, de mirabilibus istis, quæ in Apologia quadam anni 1714 operose defenduntur, nolle me curiosos lectores instruere, ex Vita Hieronymi a S. Anna lib. 3 cap. 4 transcribo verba tabellæ, quæ olim ibidem fuit appensa. De qua scilicet statua illud admirandum antiquissima patrum traditione accepimus, quod reciso olim atque in mare projecto naso, alterum subinde substituentibus piis ac devotis viris, nulla potuit umquam mixtura adhærescere, donec interjecto tempore intus piscatorum retia semel & iterum reperto naso, nec agnito, tertio demum pueri voce (an vaticinio) observatus, ubi primum capiti est applicitus, sine temperatura, sine ligamine, sine ferro, aut alio quopiam artis instrumento, ita commissus est, ut non attractum * vi, non ætate longa fatiscat. Et mox ex eadem tabella: Nec minus in eadem imagine suspiciendum, quod pro temporis sorte, seu felici seu tristi, non unam aspectus faciem sub unis lineamentis ostendit. Maculam quoque illam, quæ in vultu statuæ apparet, prodigiose anno 1656 enatam dicunt; sed nihil de illa addit laudatus Hieronymus. Laudatus apologista, ut ea omnia defendat contra Falconium, qui pag. 490 dicit, nonnisi verba esse populi nimis creduli, pro naso restituto per miraculum allegat traditionem, & experimentum anno 1714 sumptum, quo evincere se existimat, eum nullo glutino fuisse restitutum, cum liquoribus acribus non fuerit avulsus. Verum nec traditio, quæ antiquis destituitur testimoniis, nos potest de mirabilibus ante dictis certos reddere; nec experimenta anni 1714, quæ cum adjunctis ratiociniis videri possunt apud Apologistam pag. 87 & seqq., evincunt, nasum miraculo statuæ fuisse restitutum.

[169] [ex quibus aliqua variorum testimoniis asseruntur.] Quod spectat ad maculam, in vultu statuæ conspicuam, quam anno 1753 ipse vidi, etsi in figura hic juncta non satis percipiatur, meliora producuntur testimonia. Attamen vellem RR. PP. Capucini ejus ortum prodigiosum citius probandum curassent. Digna certe res erat, quæ statim authenticis testimoniis confirmaretur, prout facile confirmari poterat, utpote in conspectu plurimorum facta, si vera sunt testimonia anno demum 1714 producta. Hæc enim testimonia minorem apud prudentes fidem invenient, quam fecissent ipso anno 1656. Primum est Adm. Rev. domini Prosperi de Constantio, canonici cathedralis ecclesiæ Puteolanæ, qui testatur etiam cum juramento, se anno 1656 fuisse in ecclesia cathedrali, ibique percepisse tumultum populi dicentis, tumorem pestilentem in statua S. Januarii ortum esse; seque tunc quatuordecim circiter annos natum, cum omni clero & populo observasse tumorem nigrum in vultu dictæ statuæ; seque diversis vicibus illum fuisse intuitum cum omni populo, qui dicebat, ulcus esse pestilens *, sive pestem in dicta statua ortam. Addit, post aliquod tempus tumorem illum pestis indicem non amplius fuisse conspectum; sed cicatricem comparuisse, qualis hodie cernitur, sive qualis est macula hodierna. Alterum est testimonium domini Antonii Damiani, patritii Puteolani, qui testatur idem pestis indicium se vidisse, ac audivisse a populo, & paulo post cicatricem remansisse. Fuisse se tunc viginti quinque circiter annorum asserit, ac testimonium dedit a notario & sacerdote scriptum die XXVII Januarii anni 1714, biduo post testimonium præcedentis canonici, ab eodem notario Francisco de Leone exaratum. Si cui autem hæc testimonia non videantur facere fidem indubitatam, quod post annos quinquaginta & octo data sint a senibus de re, quam in juventute vidisse se credebant, fateri cogor, me alia afferre non posse, nec velle pro certitudine illius facti pugnaciter decertare. Demum vultus mutationem in dicta statua frequenter observari, ab anno 1632 asseruerunt Patres Capucini, & etiamnum asserunt. In Apologia pag. 136 recitatur testimonium Bernardi Atranensis, sacerdotis Capucini, etiam subscriptum a Barnaba Neapolitano, item sacerdote ejusdem Ordinis, datum XXX Januarii anni 1714. Testatur autem P. Bernardus, se anno 1701, die XVIII Maji, dum erat vicarius in conventu Puteolano, interpellatum fuisse a Barnaba prædicto, tunc clerico & ædituo, qui viderat vultum dictæ statuæ turbatum, & horribilem cum lacrymis, decidentibus ex oculis. Ait, lacrymas ab eodem abstersas sudario, aliasque deinde effluxisse. Hoc nuntio accepto, se ad statuam accessisse testatur, lacrymasque similiter vidisse & abstersisse, ac mox alias comparuisse, ut ea de causa januam ecclesiæ clauderet ac neminem ingredi permitteret. Idem testatur, anno 1688, mense Aprili, vultum statuæ per dies octo tam pallidum apparuisse, ut horrorem incuteret, ipseque ea de causa quotidie ad vesperam secreto preces aliquas coram statua recitaret cum P. Guardiano & P. Ambrosio Neapolitano. Hisce addit Apologiæ auctor, communem esse opinionem Capucinorum, qui habitarunt aliquo tempore in conventu Puteolano, vultum venerandæ illius statuæ mutari pro varietate temporum. His conformia sunt documenta Ms. ex dicto conventu nobis missa, in quibus testatur R. P. Emmanuel Neapolitanus, ejusmodi mutationem vultus in dicta statua vidisse se anno 1734. Plura de hisce non addo, & judicium de omnibus prudenti lectori permitto, quod eruditi collectores Neapolitani, qui de vetustate figuraque illius statuæ ratiocinantur, de illis prodigiis ne verbo quidem meminerint.

[170] Hac vero occasione pauca subjungo de aliis duabus S. Januarii imaginibus, [Aliæ S. Januarii imagines miraculis insignes.] de quibus similiter agit laudatus Hieronymus. Prima servatur Neapoli in ecclesia collegii puellarum SS. Philippi & Jacobi multa cum veneratione, quia anno 1635 in igne illæsa mansisse dicitur, incendiumque ejusdem collegii, postquam illa imago in flammas cum viva fide fuerat injecta, exstinctum aut certe cohibitum fuisse asseritur. Refert idem factum Falconius pag. 513, & uterque affirmat, inquisitionem de illo prodigio factam ab aula archiepiscopali Neapolitana, prout etiam scribit Carolus de Lellis in Neapoli sacra part. 2 fol. 170, testatus, incendium contigisse die XI Decembris anno 1635, & subito fuisse exstinctum post imaginem flammis injectam. Habet igitur hoc prodigium testem contemporaneum, satisque ea auctoritate videtur confirmatum. Addo tamen inscriptionem sub altari, quod S. Januario dicatum est, ea de causa positam. O rem miram! Imago hæc S. Januarii episcopi & martyris in ardentem caminum hujus sacri puellarum cœtus injecta die XI Decembr. MDCXXXV, flammam cohibuit & illæsa permansit. Magnum quidem, quod ignis in Vesuvio (anno 1631) extimuit verum, majus hic, quod pictum. Altera imago servatur in ecclesia Matris Dei Carmelitarum Excalceatorum Neapoli, ubi degebat ipse auctor, qui de illa scribit. At factum refert ex Chronico Italiæ Ordinis sui, impresso anno 1671. Ea donata fuit dictæ ecclesiæ a D. Julia Gomez. Ratio donandi fuisse dicitur, quod eam vidisset sudantem, & duobus Patribus Excalceatis sudantem ostendisset. Quin & vicarius generalis archiepiscopi Neapolitani, ea de re monitus accessit, & portentum non sine stupore vidit ac reveritus est: paucisque post diebus quamplurimi huic palatio circumvicini accolæ fato functi sunt, & e Vesuvio exitialis ignis juxta lugubre procul dubio præsagium, violenter erupit. Quo factum est, ut devota matrona portentosam imaginem Deo in ecclesia nostra ad perpetuam rei memoriam consecraret. Adjungam hoc loco duas alias S. Januarii imagines ex vetustioribus, prout scalpro expressæ sunt Neapoli, mihique de illis non cogitanti transmissæ. Ex illis discet prudens lector, ex vetustis imaginibus nihil certi posse erui aut de forma aut ætate S. Januarii. Observationes, quas addiderunt eruditi collectores, huc etiam transfero: Præter effigiem S. Januarii, in capella S. Mariæ de Principio musivo opere fabrefactam, quam ad fidem exemplaris expressam damus, est altera antiquior, eadem tabula ænea exhibita, quæ visitur in capella S. Marciani episcopi Neapolitani, ædi cathedrali attigua. Hujus de antiquitate hoc tantum tuto præstare possumus, vetustiorem esse hodierna cathedrali Neapolitana, anno MCCCXIII dedicata: imo eadem non paullo antiquiorem ex vetustissimarum, quæ ibi cernuntur, imaginum, & brevissimæ mitræ certissimo indicio docemur. Illud autem sedulo est animadvertendum, in utraque imagine, tum ex musivo S. Mariæ de Principio, tum ex oratorio S. Marciani, quod Januarius ita pingitur, ut qui, adolescentia jam exacta, in virorum censum ex virili habitudine adjudicari possit. Barba vero, quantum ex fugientibus vetustate lineamentis exsculpi potest, vel penitus corrasa est, vel tum primum imis genis deserpit. Hæc illi, ut inferant, vetustiorem esse statuam Puteolanam, in qua juvenili magis facie exhibetur Sanctus, prout in nummis seculi IX & X.

Marmorea Vetustissima S. Januarii M. Protome quæ Puteolis in Ecclesia Capucinorum asservatur.

Pars postica.

Effigies S. Januarii.

Ex Musivo Capellæ S. Mariæ de Principio in Basilica S. Restitutæ.

Ex vetustissima pictura Ecclesiæ S. Marciani prope Cathedralem Neap.

[171] [Altera ecclesia in suburbio Neapolitano, ubi digitus Sancti.] Secunda S. Januarii ecclesia extra urbem Neapolitanam constructa fuit a S. Severo dictæ civitatis episcopo, ut jam dictum § 7 num. 104 ex S. Severi Vita. Constructio autem illius ecclesiæ figenda est sub finem seculi IV aut initium V seculi, paulo ante translationem corporis ex agro Marciano, sive ex mox memorata prima S. Januarii prope Puteolos ecclesia, ut nos existimamus. Hieronymus a S. Anna lib. 2 cap. 9 ad propositum nostrum ex Officio S. Severi hæc affert verba: Multas Neapoli construxit ecclesias, illamque præcipue extra mœnia divo Januario sacram, in qua corpus ipsius beatissimi Præsulis & martyris, ex Marciano translatum, propriis condidit manibus. De illa ecclesia laudatus Caracciolus observat sequentia: Diversa fuit hæc basilica ab illa, quam nunc cernimus. Erat enim in crypta, seu cœmiterio, illi adjuncta, ubi ad hunc usque diem altare visitur, & episcopalis Severi episcopi sedes. Hanc S. Athanasius seculo IX instauravit, teste Joanne Diacono, qui in S. Athanasio hæc scribit: Ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo (id est, crypta sepulcrali) positam renovavit, nobiliumque doctorum effigies in ea depinxit, faciens ibi marmoreum altare cum regiolis argenteis, supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium S. Januarii ejusque Sociorum acu pictili opere digessit. Addit deinde Caracciolus: Augustior postea ecclesia in honorem S. Januarii erecta fuit, & monachis S. Benedicti tradita, ac postmodum hospitali etiam domo aucta, ut prolixe Capacius in Historia Neapolitana, Engenius in Neapoli sacra, ac Tutinus in Vita S. Januarii narrant. Fuisse hanc basilicam dictam S. Januarii ad Corpus, docent iidem. Ecclesiam porro illam Benedictinis traditam esse seculo IX a S. Athanasio episcopo Neapolitano, docet Joannes Diaconus in Chronico in S. Athanasio his verbis: In ecclesia denique S. Januarii foris sita monachorum collegium sub abbatis regimine ordinavit, offerens eis unum hortum in campo Neapolitano positum. Mabillonius hanc monachorum fundationem narrat ad annum 866. Corpus S. Januarii eodem seculo ex illa ecclesia translatum fuerat Beneventum. Verumtamen Hieronymus a S. Anna in Vita lib. 3 cap. 4 testatur, in illa ecclesia servari digitum S. Januarii; aitque illum credi digitum, quem simul carnifex resecuisse dicitur, quando caput Sancto amputabat. De illa ecclesia, quæ initio simul S. Agrippino sacra fuisse videtur, & cujus monasterium demum mutatum est in hospitale, plura dabunt auctores laudati. Mihi non licet hæc tam prolixe tractare.

[172] [Tertia ejusdem ecclesia in diaconia:] Tertia S. Januarii ecclesia apud Tutinum, Caracciolum & Hieronymum a S. Anna, recensetur illa, quæ vocatur S. Januarii in Diaconia, aut ad Diaconiam, & nunc passim S. Januarii ad Ulmum, sitaque est in ipsa urbe Neapolitana. Vulgus olim & nonnulli scriptores crediderunt, opus illud fuisse Constantini Magni; sed laudati auctores improbabilem illam opinionem merito rejiciunt. Neque enim S. Severus corpus Sancti tulisset ad ecclesiam suburbanam, si vetustior S. Januarii ecclesia exstitisset in ipsa urbe. Joannes Diaconus conditorem illius ecclesiæ in Chronico rectius assignat, in Agnello ita scribens: Hic fecit basilicam intus civitatem Neapolim ad nomen S. Januarii martyris, in cujus honorem nominis Diaconiam instituit, & fratrum Christi cellulas collocavit, delegans ab episcopio alimonia ducentorum decem tritici modiorum, cum ducentas vini hornas (urnas designat, opinor) perennis temporibus per uniuscujusque successionem annualiter largiri. Sed & pro labandis curis (pro lavanda suppellectile, quantum apparet) bis in anno Nativitatis & Resurrectionis Domini anni circulum exequendum saponem dari sancivit. Sic itaque usque hodie, Domino annuente, perficitur &c. Hactenus Joannes, illius ipsius ecclesiæ postea diaconus, qui addit, mille siliquas (saponis videlicet) in Nativitate Domini, & totidem in Resurrectione datas fuisse. Siliqua certo hic sumitur pro aliqua ponderis specie. Hieronymus a S. Anna lib. 2 cap. 12 ex Engenio recitat instrumentum anni 1305, ex quo liquet, sacerdotes in illa ecclesia servivisse Græcos & Latinos. Caracciolus conjicit, prope illam ecclesiam fuisse domum S. Januarii, sed fatetur, se conjecturas dare non omnino solidas. Agnellus illius ecclesiæ fundator apud Ughellum inter episcopos Neapolitanos ponitur ab anno 672 usque ad 693 aut 694. Fundatio igitur figenda est seculo VII ad finem vergente. Plura dabit Hieronymus a S. Anna, apud quem tamen non invenio, ullas S. Januarii in illa ecclesia haberi reliquias.

[173] Vetusta etiam fuit S. Januarii ecclesia, de qua Chioccarellus in Collectione Ms. ita habet: [quarta item vetusta, nunc S. Mariæ Angelorum dicta,] Est quoque in civitate Neapolis, in vico, qui dicitur Judæorum, vetus capella, sive parva ecclesia, quæ S. Januarii spolians mortuos appellatur. Quare autem sic nuncupetur, nobis incognitum est. De eadem Caracciolus hæc scribit: Erat olim hic Neapoli secus portam, hujus Divi nomine honestatam, ædicula sacra, quæ divi Janaurii spolia mortis nuncupabatur; forte quod spolia mortuorum, qui illac ad cœmiterium deferebantur, in vicino aliquo loco venalia exponerentur. Nunc divæ Virgini Angelorum dicata est, & Confraternitati laïcorum tradita. Pro his laudat Engenium in Neapoli sacra. Consonat etiam Tutinus pag. 116. Hieronymus a S. Anna de ea prolixius disputat lib. 2 cap. 13, affertque instrumentum, ex quo colligitur, eam ecclesiam jam exstitisse tempore Basilii imperatoris, & abbatem SS. Severini & Sosii illius tunc fuisse patronum. Nequit alius intelligi Basilius imperator, quam qui seculo X & XI cum Constantino fratre diu imperavit, ut colligitur ex abbate SS. Severini & Sosii, cum hujus tituli abbas nullus fuerit ante translatum circa annum 910 S. Sosii corpus. Exstabat igitur certo illa S. Januarii ecclesia ante mortem Basilii imperatoris Græci, anno 1025 defuncti, & forte diu ante. Falconius pag. 486 conditam scribit anno 880 per Sergium quemdam, nobilem Neapolitanum. In Annotatis vero ad id probandum affert instrumentum mihi suspectum, quod tamen ipsis Neapolitanis discutiendum relinquo. Laudatus Hieronymus ait, non constare de tempore, quo fuit condita. Erat seculo XVI una ex parœciis Neapolitanis; sed anno 1581, ut habet laudatus scriptor, tradita fuit Confraternitati, & nomen S. Januarii commutavit, dicique cœpit S. Mariæ Angelorum. De antiqua cathedrali Neapolitana, quæ S. Januarii nomen diu gessit, pluribus agendum est postea.

[174] Metropolitana hodierna non S. Januario, sed sanctissimæ Virgini Mariæ dicata est. Habet tamen in ea S. Januarius geminum sacellum, [Sacellum sive confessio magnifica in ecclesia metropolitana,] de quo præcipue agendum ob reliquias Sancti ibidem conservatas. Alterum horum, inquit Caracciolus, Oliverianum dici potest. Ab Oliverio namque Carafa, S. R. E. Cardinali, Neapolitano etiam olim archiepiscopo (sed hanc dignitatem ante abdicaverat) atque Pauli Papæ IV avunculo, erectum fuit. Cœptum ædificium die 1 Octobris anno MCDXCVII, completum fuit anno MDVIII, uti Julianus Passerus, rerum suo tempore gestarum diligentissimus scriptor, tradit in suis Annalibus. Undecimus enim annus numeratus est in perfecta ejus extructione, profusa quindecim millium aureorum pecunia ex proprio ære Cardinalis. Omnia ibi e Pario marmore, gradus, descensus, solum, parietes, cælum. Ejus longitudo palmorum est quadraginta; altitudo quindecim; latitudo triginta sex. Altaria minora decem. Columnæ cælum sustinentes decem. Statuæ Sanctorum ex eodem Pario marmore permultæ: in primis Deiparæ, puerulum Jesum ulnis complectentis; tum S. Petri, S. Pauli, quatuor Euangelistarum, quatuor Ecclesiæ Doctorum, septem urbis Tutelarium, David Goliæ caput desectum gestantis, & Judith Holoferni truncato capite triumphantis. Inque ipso duplici descensu per binas æneas portas, super quas doctissima Petri Gravinæ canonici Neapolitani carmina leguntur, quatuor triumphales currus, solis nempe, lunæ, Mercurii & Jovis. Forte ut fabulosi isti currus inferiores habeantur vero illo triumphali Januarii, quando catenatus ipse ante Timothei præsidis rhedam Nola Puteolos petractus fuit; sculptore omnium Thoma de Malvito Comensi, præcellenti ea tempestate artifice. Subtus aram maximam in marmorea urna condita sunt sancti Martyris ossa & cineres: e cujus postica parte Oliverii ipsius effigies habitu supplici ad vivum & affabre exsculpta visitur. Addit auctor, desiderasse Oliverium Cardinalem multorum ibi Sanctorum reliquias collocare; sed mortem obstitisse, quo minus multa ibi corpora deponere potuerit; deposuisse tamen sub ara maxima corpus S. Januarii.

[175] [in qua depositum S. Januarii corpus.] Tutinus de eodem sacello fuse agit, & pag. 110 ait, constructionem fuisse absolutam anno 1506, ut etiam habet inscriptio ibidem posita, & relata apud Hieronymum a S. Anna lib. 2 cap. 12. Adjungit laudatus Tutinus, corpus S. Januarii ibidem magna cum solemnitate fuisse depositum anno 1506, Dominica prima post Epiphaniam, quæ eo anno incidebat in diem XI Januarii. De expensis in illud opus factis Tutinus etiam aliter loquitur, quam Caracciolus. Verum quidquid sit de summa expensa, certum est, opus esse sumptuosum, ut etiam Paulus Papa III testatur in Bulla, apud laudatum Hieronymum edita, qua omnia prædicta confirmantur, uti & corporis translatio ex Monte Virginis. Sacellum autem istud, quod voce ecclesiastica confessio dicit posset, a Neapolitanis passim subcorpus, vulgo succorpo nominatur. Hujus vero nominis rationem allegat Caracciolus his verbis: Quod Subcorpus dicta est hæc Oliveriana cappella, in causa fuit ipsa populi erga Januarium devotio, quasi quod corporis nomine non aliud, quam pretiosum Januarii corpus, fuerit intelligendum. Delineationem aræ majoris, sub quæ S. Januarii corpus quiescit, nobis a Neapolitanis submissam, lectorum oculis hic subjicio.

Delineatio Aræ majoris Hypogæi S. Januarii sub qua ejusdem M. corpus requiescit.

[176] [Sacellum thesauri, ex voto structum,] De altero sacello S. Januarii, quod Thesaurus vocatur, quia in eo caput & sanguis S. Januarii cum multis aliis Sanctorum reliquiis conservantur, accuratius agam postea, ubi de spectantibus ad caput & sanguinem Sancti disserere decrevi. Hic breviter observo, hodiernum constructum esse ex voto, quod nuncuparunt Neapolitani, quando pestis, anno 1526 cœpta, sævire pergebat usque in annum 1527. Hoc igitur anno, die XIII Januarii, solemnem instituerunt supplicationem cum capite & sanguine S. Januarii, eique voverunt sacellum exstruere. De eventu Tutinus, cujus verba ex Italicis Latina facio, ita loquitur: Cessavit pestis anno MDXXIX, & Sanctus gratiæ a Deo obtentæ indicium dedit, quia illo anno sanguis cum omnium lætitia liquefactus, quod factum non erat anno præcedente. Sacellum tamen non fuit inchoatum ante annum 1608, ut accuratius exponam, ubi agetur de capite & sanguine Sancti.

[177] Interim anno 1557 antiquum Thesauri sacellum, in quo caput & sanguis S. Januarii cum aliis Sanctorum reliquiis servabatur, [uti & antiquum thesauri sacellum.] exornavit Maria, uxor Ferdinandi ducis Albani, qui regnum Neapolitanum pro rege Hispaniarum administrabat. Voverat hoc ipsa pro salute ducis conjugis, qui cum exercitu limites regni Neapolitani defendebat contra hostes, votumque explevit, ut habet inscriptio, quam sub tabula picta positam ait Tutinus, & recitat pag. 113 hoc modo.

D. O. M.

Dum Ferdinandus Toletus Alvæ dux Italiæ pro rege præsidet, Truentoque invicta virtute hostes regni Neapolitani finibus arcet; Maria Toleta ejus uxor divo Januario ædiculam hanc ex suo dicat, & voti compos ornat anno Salutis MDLVII. De hoc sacello Caracciolus solum dicit; Visitur hoc tempore ad lævam metropolitanæ ecclesiæ turrim Thesauri cappella, a Ferdinando duce Albano, prorege Neapolitano (imo potius ab ejus conjuge, ut dictum est) postea ornata in Sancti obsequium ob sibi collata beneficia. Qui & in patriam deinde rediens, ibi quoque ecclesiam huic sancto Præsuli dicavit. Hactenus de ecclesiis & sacellis Neapolitanis. Nunc & viciniores breviter investigabimus, deinde & remotiores.

[Annotata]

* forte attractuum

* bobone

§ XIII. Prosecutio ejusdem materiæ de ecclesiis & reliquiis S. Januarii & Sociorum martyrum.

[Sacellum Sancti in colle Antiniano,] Caracciolus inter Neapolim & Puteolos ecclesiam parvam memorat his verbis: In vicinia Antiniani collis ædiculam est videre, ipsi sancto Martyri dicatam, incertum, an quod ibi primum sanguinis e regione capitis appositi liquefactio sit observata, pia illa fæmina ejus collectrice eo loci ampullas adducente, advenientique episcopo caput Martyris gestanti occurrente. An vero quod Nola Puteolos delatus Januarius, ibi aliquantisper quieverit. Geminam ædificati illius sacelli causam dubie auctor recenset. Prima sumitur ex traditione aliqua populari, quæ parum habet probabilitatis. Traditur tamen a Tutino cap. 15 pag. 78, aitque, ea de causa ibidem esse marmoreum S. Januarii caput. Verum nescio, quomodo ex marmoreo capite inferri possit, sanguinem ad capitis præsentiam ibi fuisse liquefactum. Et sane illud liquefactionis miraculum non videtur tam antiquum, ut credi possit, jam factum fuisse in prima corporis translatione. Qua de causa, etiamsi illud sacellum anno 1707 instauratum sit & magis exornatum, prolixaque tunc ibidem posita sit inscriptio, qua prima sanguinis ad oppositionem capitis liquefactio ibidem facta asseritur; tamen Hieronymus a S. Anna lib. 2 cap. 14 isti traditioni parum fidei tribuere videtur, & minus etiam Sabbatinus ad XIII Aprilis, ubi eamdem recitat inscriptionem. Certe, qui translationem corporis descripsit, non videtur omissurus fuisse factum tam notabile, quale est miraculum liquescentis sanguinis, si tempore illius translationis contigisset. Altera ratio condendi sacelli allegata a Caracciolo æque est improbabilis, cum Christani verisimiliter ne sciverint quidem, in quo loco S. Januarius quieverit, quando Nola Puteolos trahebatur.

[179] [ubi servatur lapis, in quo caput positum fuisse creditur.] Si constaret, episcopum Neapolitanum cum clero suo in illo loco excepisse sacrum S. Januarii corpus ab iis, qui illud e Marciano eo usque deportarant, ut asserit Tutinus, & ibidem usque ad adventum episcopi deposuerant, vel sola hac de causa sacellum exstructum crederem. Ea certe est opinio Chioccarelli, qui in Ms. Collectione de illa ædicula sic ratiocinatur: In villa sive suburbio, quæ secundo ab urbe Neapolis lapide distat, est parva vetus ecclesia S. Januario dicata, in qua traditur miraculum sanguinis S. Januarii primitus gestum esse, cum e Puteolis Neapolim deferretur, & e Neapoli ipsius caput in ejus occursum gestaretur. Nos vero credimus, inibi corpus S. Januarii, cum e Puteolis Neapolim transferretur, aliquantulum quievisse, ac fuisse depositum. At, cum nesciam, quo fundamento nitatur illa assertio, malim causam conditi illius sacelli ignorare, quam hanc sine idoneo fundamento asserere. Sacellum illud vulgo vocatur S. Gennarello al Vomero. Apud Hieronymum a S. Anna lib. 2 cap. 14 recitatur inscriptio antiquior, non tamen satis vetusta, quæ insinuat aliam traditionem, nimirum conservari in dicto sacello lapidem, in quo caput S. Januarii fuit positum, quando Puteolis transferebatur Neapolim. Lapis ibidem in loculo parietis pie conservatur. Inscriptio vero sic habet: D. O. M. Lapidem hunc vetustate collapsum, oblivione sepultum, inclyto Januarii sanctissimi cruento capiti, Puteolis Neapolim pie traducto, hic substentaculum tanti Patroni, de urbe Parthenope bene merentis, ne nimia suæ gloriæ tessera, debita veneratione fraudetur, ipsa gratitudinis haud immemor, ad ævum collabentis occurrit, in hac forma venerando reposuit anno a Salute MDXIII. Inscriptio insinuat, uti & caput marmoreum ibidem positum, aliquando solum S. Januarii caput, sive ante sive post corporis translationem, fuisse Puteolis Neapolim translatum, & in loco illius sacelli aliquantisper depositum. Hæc autem traditio nullum patitur incommodum, præsertim cum plane ignoremus, qua occasione caput a reliquo corpore fuerit separatum. Si enim consideremus, primam sepulturam S. Januarii fuisse in territorio Puteolano; inter Puteolos autem & Neapolim non fuisse eo tempore tantam differentiam, quanta hodie cernitur; facile suspicabimur, noluisse Puteolanos in corporis translationem consentire, nisi retinerent caput; aut contra in capitis translationem prius consensisse, deinde vero & reliquum corpus Neapolitanis permisisse. Verum has solum esse conjecturas incertas, nec alias me dare posse defectu documentorum vetustorum, lubens agnosco.

[180] [Aliud ejusdem Sancti sacellum,] Aliud S. Januarii sacellum laudati scriptores memorant extra portam Capuanam in via, quæ ducit Aversam. Illud apud Hieronymum a S. Anna cap. 14 exstructum dicitur anno 1550. Tutinus pag. III maluit dicere circa 1550. Caracciolus de eodem hæc scribit: Altera nunc visitur capella sub S. Januarii nomine, eodem teste (Engenio,) in via, quæ ad Caput Clivi ducit, ab Alphonso Januario patritio Neapolitano ipsi dicata anno MDL. Falconius pag. 105 fundationem istius sacelli refert ad annum 1530, sed sine ulla probatione, sicut nec priores scriptores suas probant epochas. Itaque annus hactenus manet incertus. Sacellum vulgo vocatur S. Gennarello diminutive.

[181] De ecclesia S. Januarii, quæ anno 1632 ædificata fuit sumptibus Neapolitanorum, [ecclesia Carmelitarum Excalceatorum reliquiis ejusdem ditata.] ita breviter habet Caracciolus: Post vero ultimam Vesuvii eruptionem anni MDCXXXI liberatori Januario templum ædificatum est a Neapolitana civitate ad Vesuvii radices, sub cultu fratrum Carmelitarum Discalceatorum. Hieronymus a S. Anna de hac fundatione plura habet lib. 2 cap. 21, ubi etiam recitat verba primo lapidi insculpta. Ex hac autem inscriptione liquet, jactum fuisse primum lapidem anno 1632 per episcopum Puteolanum, Martinum de Leon & Cardenas, Ordinis Eremitarum S. Augustini. Subjungit auctor, multam a civitate Neapolitana subministratam fuisse pecuniam pro constructione ecclesiæ & conventus, qui, inquit, est unus e melioribus, quos habemus, celebrique gaudet bibliotheca; & sacrario pretioso. Hoc, eodem teste lib. 3 cap. 4, etiam ditant S. Januarii reliquiæ tabernaculo argenteo reclusæ. Addit priori loco, Neapolitanos singulis annis ad illam venire ecclesiam ad gratias S. Januario agendas, offerendumque illi calicem argenteum. Situm illud monasterium circa pagos, qui Massa & Pollena ab Italis dicuntur, Tutinus dixerat; sed Hieronymus a S. Anna, qui haud dubie locum sæpe vidit, illud corrigit, docetque monasterium esse conditum in territorio Turris Græcæ, quod oppidum est inter Vesuvium & mare.

[182] Verum, ne hæc ecclesiarum enumeratio nimium fiat prolixa, [Plura alia loca sacra,] lubet reliquas brevissime tantum assignare ex Hieronymo a S. Anna, qui plures diligenter collegit, quamvis nonnullæ etiam postea Operi ejus adjunctæ sint. Apud laudatum auctorem lib. 2 cap. 14 assignatur sacellum S. Januarii, anno 1716 erectum, supra villam, quæ vulgo dicitur Capo di Monte. Altera ibidem intra Neapolim in platea Montis Oliveti constructa dicitur ecclesia, S. Januario dicata, quæ primum fuit Congregationis S. Januarii; deinde vero data est Conservatorio, ut vocant, puellarum S. Januarii, ut prolixius explicat laudatus auctor. Aliud puellarum pauperum conservatorium, anno 1710 erectum prope portam Capuanam, similiter habet ecclesiam S. Januario sacram. Aliud rursum S. Januarii sacellum cap. 21 assignatur in agro prope vicum Secondogliano, illudque dicitur memoratum in Actis visitationis archiepiscopi Neapolitani anni 1442. Postea vero totum fere erat collapsum; sed restitutum dicitur sub initium seculi XVII cura nobilis Neapolitani. Deinde laudatus auctor pergit Aversam, quæ civitas est media fere via inter Neapolim & Capuam, docetque ibi anno 1670 fundatum esse insigne collegium monialium, quæ puellas educandas suscipiunt, earumque ecclesiam S. Januario fuisse dedicatam. Idem lib. 3 cap. 4 docet, in laudato collegio servari particulam ossis S. Januarii, pulchræ statuæ inclusam.

[183] Pluscula dicenda sunt de tribus ecclesiis, quas auctor subjungit in variis locis diœcesis Nolanæ, [in quorum nonnullis reliquiæ,] inter montem Vesuvium & Nolam sitis. Prima inchoata est anno 1708, perfectaque & consecrata anno 1716, in pago Ottajano, ubi illam Ferdinandus Sanfelicius, patritius Neapolianus, ut habet inscriptio, exstruendam in avito prædio curavit. Altera inscriptio docet omnia ad propositum nostrum necessaria. Quare totam huc traduco: D. O. M. Ferdinandus Sanfelicius patritius Neapolitanus a properato opere, ne ruris accolæ per festos dies sacris celebrandis destituerentur, ædem hanc beato Januario ad evertendas Vesuvianas conflagrationes dicatam, in avito prædio ab se delineatam exstruxit, ac picturis manu sua elaboratis ornavit. Agatha Ravascheria ex comitibus Lavaniæ, ejus conjux, viri sui virtutem æmulata, Sacro festis diebus faciendo perpetuam dotem addixit. Antonius Sanfelicius, episcopus Neritonensis, ut fraternæ pietati obsecundaret, primum ædificii lapidem jecit, & IV Kalendas Decembris MDCCXVI solemni ritu benedixit. Nihil addendum est, nisi in dicta ecclesia haberi S. Januarii reliquias, quas laudatus episcopus Neritensis accepit a Benedicto XIII Papa, quando hic ante pontificatum erat archiepiscopus Beneventanus.

[184] [in honorem S. Januarii constructa,] In ejusdem pagi territorio altera eodem anno 1716 exstructa & S. Januario dicata est ecclesia, quam auctor multum laudat, ut pulchram & eleganti supellectile ditatam. Inscriptio ibi posita hæc est: Ædem hanc divo Januario sacram D. Franciscus Montella, protonotarius Apostolicus, & ecclesiæ cathedralis Neapolitanæ sacrista major, ut colonorum pietati consuleret, a fundamentis erexit, & perpetuo censu Sacris faciundis addicto ditavit anno Domini MDCCXVI. Videtur auctor dicere, in illa quoque ecclesia esse reliquias S. Januarii, licet loquatur eo modo, ut æque intelligi possit de reliquiis S. Francisci Paulani. In eadem diœcesi Nolana est Palma, pagus titulo ducatus insignitus, in cujus territorio vetustior est S. Januarii ecclesia cum monasterio Franciscanorum Observantium, apud Tutinum pag. 113. Fuit ibi antea exiguum Sancti sacellum cum habitatione unius eremitæ. Verum anno 1614, inquit auctor, ædificari cœpit ecclesia cum monasterio ad usum Franciscanorum, quibus eam ecclesiam cum monasterio donavit Scipio Pigniatellus Lauri marchio. Hisce mox adjungit auctor aliam ædiculam sacram, in diœcesi Campaniensi non diu ante constructam in honorem S. Januarii; sed annum fundationis non exprimit. Tum fuse auctor ex duobus historiographis Ordinis Montis Virginis assignat monasterium ejusdem Ordinis, S. Januario dicatum, quod jam a seculo XIV in territorio Montis Virginis exstitisse dicitur, eoque translatum fuisse ex alio loco non longe a Benevento, ubi a seculo XII donatum fuerat S. Guilielmo Ordinis fundatori. Addit, aliam S. Januarii ecclesiam eidem Ordini anno 1209 donatam fuisse in tenimentis Senerchiæ, qui pagus est Principatus Citerioris, ut affirmat auctor.

[185] [præsertim Beneventi,] Multa quoque loca S. Januario sacra habuit Beneventum, ad quæ modo pergit dictus auctor. Ego vero sequar brevi compendio ob rationes jam dictas. De basilica, quam Gualterius Tarentinus archiepiscopus Beneventi SS. Januario, Festo & Desiderio fundavit, jam memini num. 143. At illa bellis & terræ motibus ita est destructa, ut vix supersint vestigia, fatente Vipera in Sanctis Beneventanis pag. 70. De alia S. Januarii ecclesia Beneventi ita scribit Vipera: Habet S. Januarius Beneventi templum ei erectum, olim parochiale, sed temporum injuria quasi collapsum. Addit de tertia: Habet & aliud templum extra civitatem, ex quo tota illa regio denominatur. His relatis, ostendit Hieronymus a S. Anna, fuisse seculo XII Beneventi ecclesiam aliquam S. Januarii, cognomine de Græcis dictam, quam suspicatur omnium vetustissimam, quia Beneventum a seculo VI fuit sub Longobardis. Verum ex diplomatis Pontificum, quæ allegat, recte quidem colligitur, seculo XII illam ecclesiam ibi fuisse. Ex iis tamen probari nequit, eamdem non esse, quam fere collapsam vidimus, aut sub Græcorum dominio fuisse exstructam: potest enim sub Longobardorum principatu, aut etiam sub Pontificis summi dominio, talis ecclesia Græcis incolis concessa fuisse. Pergit laudatus Hieronymus ad aliam, ut putat, ecclesiam Beneventi parœcialem, cujus cognomen erat de Neophytis, quemadmodum vocatur in instrumento anni 1501; sed quomodo ostendemus, parœciam S. Januarii de Neophytis non fuisse eamdem cum illa, quam Vipera fere collapsam asserebat? Deinde Hieronymus enumerat quatuor aut quinque sacella, in variis Beneventi ecclesiis S. Januario aut simul SS. Januario, Festo & Desiderio dicata, de quibus plura apud ipsum videri possunt.

[185] Unum ex illis erat in ecclesia metropolitana, quod anno 1688 terræ motu collapsum, [ubi & nonnullæ Sancti reliquiæ in cathedrali] sed postea instauratum, dicatumque fuit sanctissimæ Virgini Matri dolorosæ, S. Januario, aliisque Beneventi Patronis. Porro, sicut mirari non possumus, multas ædes Beneventi sacras fuisse S. Januario, utpote episcopo Beneventano & patrono; ita mirum videri non debet, si multas sacrorum ossium ejus particulas inveniamus in ea urbe, in qua corpus ipsius aliquot seculis requievit. Marius de Vipera in Chronologia episcoporum pag. 14 de reliquiis S. Januarii generatim hæc scribit: Reliquiarum Episcopi, civis, & martyris nostri gloriosi hodie pars aliqua Beneventi in principe templo servatur, sicuti corpus Neapoli una cum capite & sanguine conditur. Rursum in Sanctis Beneventanis pag. 70 ita loquitur: Hodie ipsorum Sanctorum (Januarii, Festi & Desiderii) corpora divisa servantur, scilicet aliquæ reliquiæ corporis S. Januarii sub altare majori, quod ibi in marmore inscriptio ditat, sicut major pars Neapoli cum capite & sanguine. Laudatus frequenter Caracciolus cap. 20 sect. 16 utcumque se hisce opponit, ita scribens: Beneventani quoque gloriantur, multa se habere S. Januarii patroni nostri lipsana in archiepiscopali templo. Sed forte falluntur, eaque non sunt Januarii nostri, sed unius ex Adrumetinis fratribus, quorum corpora Arechis dux e Lucania Beneventum transferenda curavit. Fuit revera aliquis Januarius inter Martyres illos duodecim, de quibus egimus ad 1 Septembris, ubi ipsorum translatio Beneventum relata est & elucidata. Malim tamen cum Hieronymo a S. Anna lib. 3 cap. 4 credere, reliquias illas, de quibus Vipera loquitur, revera esse S. Januarii hodierni, quam alterius, quia verisimile non est, corpus ipsius tribus aut quatuor seculis Beneventi fuisse servatum, & anno 1129 ad novam ecclesiam translatum, nec tamen ullas reliquias metropolitanæ ecclesiæ fuisse communicatas. At merito dubitari potest, an illæ omnes, quæ tempore Viperæ erant sub altari majori, etiamnum eodem loco serventur, & an illæ, quas aliis locis assignat laudatus Hieronymus, non sint partes earum, quas Vipera suo tempore sub altari servatas asserit.

[186] Enumerationem Hieronymi, qui eam accepit a Joanne Nicastrio, [& in aliis ecclesiis servantur.] tunc archidiacono Beneventano, & postea episcopo Claudiopolitano, breviter huc transferam. Quas anno 1608 sancti Januarii episcopi Beneventani martyris cum multis aliis reliquias Pompeius Cardinalis Aragonius, archiepiscopus Beneventanus, ex variis ecclesiæ locis sub ara maxima collectas deposuerat, instaurata & ornata pretioso marmore ara, rursum ibidem deposuit anno 1687 Cardinalis Ursinus, tunc archiepiscopus Beneventanus, & postea summus Pontifex Benedictus XIII, ut habet inscriptio ab auctore recitata. Ex illis non sunt desumptæ duæ particulæ, quas habes eadem ecclesia. Prima, quæ magnitudinis unius digiti circiter dicitur, anno 1688 per laudatum Cardinalem Ursinum statuæ argenteæ fuit imposita. Hanc acceperat in monasterio Montis Virginis, dum illud ut legatus Apostolicus visitabat. Ex quo colligimus, aliquas S. Januarii reliquias in Monte Virginis relictas fuisse, dum corpus Neapolim fuit translatum. Alia eidem statuæ per Cardinalem inclusa est ossis S. Januarii particula, quæ cum aliis reliquiis fuerat inventa sub altari ecclesiæ parochialis S. Petri de Trasseris ejusdem civitatis. Tertia particula assignatur in eadem ecclesia, inclusa brachio argenteo, quo cum aliis ornatur altare majus in festis præcipuis. Ejusdem Sancti reliquiæ Beneventi habentur in ecclesia parochiali S. Andreæ, & in ecclesia Societatis Jesu. In ecclesia vero monasterii S. Sophiæ Canonicorum Regularium S. Salvatoris asservantur S. Januarii reliquiæ cum reliquiis SS. Festi & Desiderii mixtæ, ut habet auctor, cujus asserta fideli compendio dare volui.

[187] [Aliæ Sancti ecclesiæ in diœcesi Beneventana,] Ubi laudatus Hieronymus lib. 2 cap. 21 enumeravit ædes sacras civitatis Beneventanæ, transit ad alias, quæ in ejusdem diœcesi conspiciuntur. Sequar diligentem auctorem, sed breviter. In amplo pago aut oppido Cervinara habetur ecclesia S. Januarii, quam aliqui ex traditione, non magni facienda, conditam volunt non diu post martyrium S. Januarii: quod difficulter crediderim. Hoc certum est, egregie instauratam fuisse, & anno 1687 a laudato Cardinali Ursino S. Januario rursum consecratam. Alia S. Januarii ecclesia seculo XII erat in Murcone, diœcesis Beneventanæ pago, ut liquet ex diplomate anni 1112, quo data fuit monasterio Montis Casini. Alia rursum diœcesis Beneventanæ ecclesia post eruptiones Vesuvii anni 1631 ædificata fuerat in pago, qui vulgo vocatur Pietra di Fusi: sed terræ motu deinde eversa est. Rursum tamen hoc seculo fuit instaurata, & anno 1706 consecrata a Cardinali Ursino in honorem Sanctissimæ Virginis Mariæ, S. Januarii, & aliorum quorumdam Sanctorum.

[188] [& in variis provinciis] Hinc auctor progreditur ad alias Italiæ partes, ad quas & ego sequor. Ostendit autem, seculo XI fuisse aliquam ecclesiam S. Januarii in Aprutio juxta Piscariam, quæ spectabat ad monasterium Benedictinum S. Joannis in Venere. Alteram ecclesiam S. Januarii possidebat eadem abbatia seculo XII in Apulia. Mox alia memoratur ecclesia, quæ olim fuit in Aprutio, & alia anno 1698 exstructa in eodem regno Neapolitano, sed nulla exprimitur provincia, pagus tamen, in quo est, exprimitur vulgari nomine S. Angelo a Fasanella. Hæc multum laudatur, quia accolæ pulverem a parietibus abradere solent, illumque cum aqua bibere, & sic malis febribus liberari dicuntur. Tum subjungitur sacellum sive altare S. Januario dicatum in nova ecclesia civitatis Neritensis, consecrata anno 1710 ab Antonio Sanfelicio, Neritensi episcopo ante laudato, qui & reliquias S. Januarii eo transtulit, sicut eas procuravit alteri ecclesiæ, de qua num. 183. Aliud sacellum S. Januarii assignatur in ecclesia metropolitica Salernitana; aliud rursum in oppido, quod Turris Græca dicitur inter Neapolim & Salernum in ecclesia parochiali, ubi & reliquias haberi testatur lib. 3 cap. 4: aliud demum in ecclesia Carthusianorum S. Laurentii cum reliquiis S. Januarii, statuæ dimidiatæ ex argento inclusis, quas dedit Cardinalis Ursinus, ut adjungit lib. 3 cap. 4, ubi etiam affirmat, periculosum cessasse morbum, dum hæ reliquiæ a supplicantibus erant circumlatæ.

[189] Laudatus Hieronymus cap. 22 conatur assignare nonnullas S. Januarii ecclesias extra regnum Neapolitanum, [Italiæ & Germaniæ:] orditurque ab ea, quæ Romæ erat in suburbio juxta portam S. Laurentii, ut habet S. Gregorius lib. 4 Dialogorum cap. 74. Eamdem fuisse S. Januarii ecclesiam, cujus tectum Adrianus Papa I refecit, recte observat. Verum ignorare non debebat, Caracciolum sect. 22 varia afferre argumenta, quibus ostendere nititur, illam ecclesiam videri potius dicatam alicui Januario Romano martyri, quam Patrono Neapolitanorum. Certe plures sunt Romæ, & in ejus vicinia, Januarii martyres, nec ullum habemus indicium, quo hodierni potius videatur fuisse illa ecclesia, quam alterius Januarii, ut res saltem sit dubia. Deinde auctor memorat pagum in territorio Lucensi, S. Januarii dictum, cum ecclesia eidem Sancto dicata, eaque admodum vetusta. At rursum dubitari hic potest, an non sit alius Januarius, a quo pagus ille olim nomen accepit, & cui ecclesia illius primum fuit dedicata. Hisce addit auctor, a Ferdinando duce Albano ecclesiam S. Januario constructam fuisse, ut habet Caracciolus, cujus verba dedi num. 177; sed neuter explicat, qua in urbe fuerit ædificata illa ecclesia: & demum sacellum sive altare S. Januarii assignat Romæ in ecclesia sancti Spiritus nationis Neapolitanæ, in qua & reliquias S. Januarii fidelium venerationi solitas exponi testatur lib. 3 cap. 4, ubi ait, illi ecclesiæ datas esse a Cardinali Cantelmo, qui Neapolitanæ præfuit ecclesiæ ab anno 1691 usque ad 1702. Hactenus auctor de locis extra regnum Neapolitanum Sancto sacris, quibus addi possunt sacellum olim in Augia divite, abbatia Sueviæ, S. Januario exstructum, pro quo destructo eidem ara in monastica ecclesia fuit sacrata; quodque S. Januarius numeretur inter patronos, quibus dicata est celeberrima abbatia Rhinoviensis in Helvetia. De his, ac de reliquiis in utraque abbatia servatis, consuli possunt dicta § 9.

[190] In secunda editione Operis Hieronymia a S. Anna, [Sacella in locis supplicii Nolæ & Puteolis.] cui non pauca sunt adjuncta, partim ab ipso auctore, partim ab alio, qui Opus recudendum curavit, lib. 2 cap. 23 recensentur alia quædam sacella sive altaria, quæ in variis ecclesiis Neapolitanis S. Januario fuerunt dicata. Verum, cum illorum numerus quotannis crescere possit, & haud dubie crescat, iis minutim recensendis non immorabor. Nonnulla tamen breviter dicenda sunt de locis, quæ S. Januarius pœnis suis sanctificasse creditur. Andreas Ferrarius in Cœmeterio Nolano Italice scripto pag. 102 docet, locum carceris & fornacis, cui Nolæ injectus fuisse creditur S. Januarius, & in quo olim sacellum dicitur fuisse constructum, teste Hieronymo a S. Anna lib. 1 cap. 5, fuisse instauratum, posita hac inscriptione: Ædiculam videns hanc, viator, venerare. Hic est ille carcer, quem B. Januarius decoravit. Hæc est illa fornax, quæ eundem citra noxam accepit, vegetioremque emisit. Utrumque locum orbi universo celebrem inter præcipuas urbis Nolæ reliquias, temporis injuria deformatum, ob repressum iterum hoc anno MDCXXXI Vesuvii sævientis furorem, Joanne Baptista Lancelotto pontifice, capitulum Nolanum restituit. De incendio illo Vesuvii actum est num. 160. Tandem etiam anno 1689 sacello honoratus est carcer Puteolanus, quo sancti Martyres fuerant detenti; similiterque decoratum amphitheatrum, in quo fuerunt feris expositi. Inscriptionem prolixam magis, quam claram, quæ tunc posita est, recitat laudatus Hieronymus. Ex ea partem huc transfero: Fr. Dominicus Maria Marchesius, Ordinis Prædicatorum Puteolanus antistes, carcerem pervetustum beatorum martyrum Januarii, Proculi & Sociorum, antiquitate clausum devotioni aperuit &c.

[191] [Reliquiæ S. Januarii variis locis Neapoli, & in aliis] Restat modo, ut recenseamns reliquias S. Januarii, variis locis servatas, & necdum a nobis memoratas. Quæ præter jam dictas Neapoli servantur, apud Hieronymum lib. 3 cap. 4 enumerantur hoc ordine. Collegio Neapolitano Societatis Jesu attribuit dentem molarem; domui professæ ejusdem Societatis alias nonnullas S. Januarii reliquias; alias ecclesiæ SS. Apostolorum Ordinis Clericorum Regularium; alias ecclesiæ Nativitatis Sanctissimæ Virginis Mariæ, quæ est Congregationis Oratorii. In ecclesia vero monialium Benedictinarum S. Mariæ de Alvino dicit haberi modicum sanguinis S. Januarii. In monasterio majori Annuntiationis beatissimæ Virginis testatur conservari duas ossis particulas magnitudinis ovi Columbini, quas se vidisse dicit, quia statua dimidiata, cui includuntur, erat renovanda. Affert deinde argumentum, quo probat, Sancti reliquias verisimiliter olim etiam fuisse in aliqua ecclesia castri Neapolitani, quod ab ovo nomen habet. Tum adjicit aliqua de nervis S. Januarii, sepulcro Cavensis aræ olim inclusis. Cum autem plures non assignet Neapoli, ad alias transibimus regni partes. In Monte Virginis particula cranii servatur argenteo capiti imposita. Brundusii item S. Januarii reliquiæ habentur in æde metropolitana. Rursum in Turre Græca, oppido jam memorato, dicit particulam S. Januarii esse in ecclesia Capucinorum. In oppido Principatus Citerioris mari adjacente, quod Caracciolus Castrum maris ad Stabias vocat, vulgo Castello a Mare, dicitur conservari pars costæ in monasterio monialium Ordinis S. Francisci. De his reliquiis etiam Caracciolus hæc scribit: In monasterio monialium sancti Bartholomæi in civitate Castri maris ad Stabias os e costa hujus Martyris summa veneratione asservatur, & devote in publicis necessitatibus per urbem circumfertur. Plures in regno Neapolitano memoratas non invenio.

[192] [quoque civitatibus & provinciis.] Præter particulam Romæ jam memoratam, alteram ecclesiæ S. Silvestri attribuit Hieronymus, consentiente Piazza in Hemerologio sacro ad XIX Septembris. Dubitat quidem Caracciolus, an illæ sint S. Januarii hodierni; sed cum Piazza asserat, festum celebrari XIX Septembris in S. Silvestri ecclesia in Campo Martio, quæ alias cognomen habet de Capite, satis ostendit, illas haberi a Romanis pro reliquiis S. Januarii episcopi Beneventani & martyris. In altari sanctæ Crucis abbatiæ Windergensis Ordinis Præmonstratensis, & diœcesis Ratisbonensis in Bavaria, cum multæ aliorum Sanctorum, tum S. Januarii episcopi & martyris, reliquiæ positæ leguntur apud Canisium tom. 6 Antiquarum lectionum, ut observant laudati Caracciolus & Hieronymus, qui verisimili ratione credunt, esse Januarii hodierni, sed nomen abbatiæ misere luxarunt. Narrat denique Hieronymus a S. Anna, quo modo reliquiæ S. Januarii Pragam pervenerint. Comes Martinitz anno 1707 pro Carolo rege, post imperatore VI, regnum Neapolitanum administrare cœpit; sed post administrationem non diuturnam reversus est in Germaniam, concepta tamen magna de S. Januario fiducia. Declaravit igitur duci Gravinæ, multum se desiderare S. Januarii reliquias, quas dux ille, acceptas a Cardinali Ursino, Pragam ad comitem transmisit, ut liquet ex gemina laudati comitis epistola, qua duci Gravinæ de iis acceptis gratias agit, declaratque, eas, probante archiepiscopo Pragensi, publicæ venerationi fuisse expositas in ecclesia metropolitana. Hactenus Neapolitani scriptores, apud quos plura de servatis alibi reliquiis S. Januarii non invenio. Addam modo ea, quæ ex variis scriptoribus dicenda occurrent.

§ XIV. Prosecutio de S. Januarii & Sociorum reliquiis, ecclesiis &c.

[Pragenses reliquias ab Augiensibus acceptas credunt S. Januarii:] Pragenses longe ante acceptas S. Januarii reliquias, modo relatas, crediderunt, non modicam S. Januarii & Sociorum reliquiarum partem apud se conservari. Etenim Thomas Joannes Pessina in Phosphoro ecclesiæ Pragensis, cujus fuit decanus, pag. 518 recensens reliquias Pragenses ad XIX Septembris ita habet: S. Januarii martyris, episcopi Beneventani, & duorum Sociorum martyrum medietas corporum, obtenta a Carolo in monasterio Augiæ Majoris Ordinis S. Benedicti MCCCLIII. Laudatus scriptor pag. 433 recitat litteras Caroli IV, regis Romanorum & Bohemiæ, postea imperatoris coronati, quibus ipse enumerat reliquias, quas in variis Sueviæ & Helvetiæ locis anno 1353 acceperat. Inter illas vero, quas in abbatia Augiensi obtinuerat, has numerat: Item medietatem corporis B. Januarii martyris, Beneventani episcopi, & duorum Sociorum ipsius. Data est illa Caroli regis Epistola Moguntiæ, anno MCCCLIV, Indictione septima, IV Nonas Januarii; & inferius ita subscripta: Hæc ad majus testimonium ego Carolus quartus Romanorum augustus rex, & Boëmorum rex, manu mea subscripsi ad perpetuam memoriam. Hæc nullum relinquunt dubium, quin Carolus IV acceperit partem bene magnam illarum reliquiarum, de quibus seculo IX ad abbatiam Augiæ divitis delatis disserui § 9. Verum, ut ibidem observavi, corpus S. Januarii tunc erat Beneventi cum corporibus SS. Festi & Desiderii; totaque Augiensium relatio insinuat, non Beneventi, sed in ecclesia aliqua ab accolis deserta, reliquias illas fuisse inventas. Difficulter igitur credi potest, ipsius S. Januarii esse reliquias, præsertim cum constet, corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii usque ad annum saltem 1129 mansisse Beneventi, & ad novam ecclesiam tunc fuisse translata, ut dictum est num. 143.

[194] Quorum ergo Sanctorum reliquias illas fuisse dicemus? [sed illæ magis videntur esse Proculi, Eutychetis & Acutii.] Jam dixi § 9 de Augiensibus, & iterum dicam candide, quod mihi verisimillimum apparet. In Epistola Caroli trium solum Martyrum reliquiæ commemorantur. Tres autem ex Sociis S. Januarii, nimirum Proculus, Eutyches & Acutius, simul quieverunt Puteolis. Duorum tamen posteriorum, Eutychetis nimirum & Acutii, corpora circa annum 770 Neapolim dicuntur translata, ut exposui num. 131. Verum, ut jam monui, non videntur omnia illorum ossa Neapolim delata, cum deinde eorumdem corpora a Germanis fuerint inventa cum corpore S. Proculi. Etsi enim Joannes Diaconus, qui primus meminit de reliquiis SS. Eutychetis & Acutii servatis Neapoli, corpora vocet; ex illo loquendi modo inferre non possumus, vel mediam partem illorum corporum Neapolim pervenisse. Itaque verisimillimum fit, magnam Eutychetis & Acutii partem cum S. Proculi corpore in Germaniam clanculum fuisse translatam; non item corpus S. Januarii, quod tunc Beneventi erat cum corporibus SS. Festi & Desiderii. Verum necesse non est iterum probare, quæ videri possunt § 9 abunde probata. Sufficiat itaque dixisse, reliquias illas primum delatas ad abbatiam Augiensem in Suevia, ibique partem illarum acceptam a Carolo IV, missamque Pragam.

[195] [Aliæ nonnullæ S. Januarii reliquiæ.] De S. Januarii reliquiis non nisi pauca occurrunt addenda, nempe eas attribui ecclesiæ S. Stephani Bononiæ, apud Masinum in Bononia perlustrata pag. 458, ad XIX Septembris. Papebrochius noster in Itinere Romano Ms. pag. 108 ait, se Monachii in sacrario Societatis Jesu vidisse S. Januarii reliquias in artificiosissima veteris operis capsa. Non addit tamen, utrum hodierni sint, an alterius. Sic in Vita S. Guilielmi abbatis Divionensis, ad primum Januarii diem data, num. 7 mentio fit de reliquiis in Luciacensi cœnobio servatis, dum dicitur: In quo etiam veneranda habentur ossa beati martyris Januarii. At rursum non adjungitur, sintne reliquiæ S. Januarii episcopi Beneventani, an martyris cujusdam cognominis. Non dubito, quin & aliæ plures ecclesiæ, imo & personæ privatæ, credant se nonnihil de reliquiis S. Januarii possidere; sed omnes particulas assignare non est diligentiæ humanæ.

[196] [Corpus S. Sosii Neapoli in ecclesia Ordinis Benedictini:] Transeamus ad S. Sosium, cujus corpus circa annum 910 Miseno Neapolim fuit translatum, ut dictum est num. 138. Ex Historia translationis edenda liquet, augustum ei templum fuisse Miseni, quod una cum ipsa civitate eversum est circa medium seculi IX, stante tamen parte aliqua, in qua circa annum 910 corpus Sancti inventum est. Condita fuerat illa ecclesia eodem verisimiliter tempore, quo ecclesia S. Januarii extra mœnia, sive ante primam corporum translationem. Circa medium seculi VII sedebat Calvus episcopus Neapolitanus, de quo Joannes diaconus in Chronico hæc scribit: Hic inter cetera bonitatis studia S. Sosii non longe ab urbe (Neapolitana) oratorium instituit, sic in sublime erectum, ut universa, quæ in circuitu posita sunt, conspicere possit. Plura de illo oratorio non invenio. Corpus Sancti, quando Neapolim translatum est, ibidem fuit depositum in altario ecclesiæ, sancti prius Severini vocabulo dedicatæ, quæ erat, & etiamnum est, monachorum Ordinis S. Benedicti. At ecclesia illa cum adjuncto oratorio deinde dicta fuit, SS. Severini & Sosii. Epitaphium utrique positum dat Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ in Archiepiscopis Neapolitanis, qui tunc erat Stephanus III, sed mendose ibi est editum. Datum est a Majoribus nostris in S. Severino tom. 1 Januarii pag. 498 hoc modo:

Hic duo sancta simul divinaque corpora patres
Sosius unanimes & Severinus habent.

Altera inscriptio de servatis sub altari majori istis corporibus ibidem videri potest. Chioccarellus in Catalogo antistitum Neapolitanorum pag. 106 affirmat, S. Sosii corpus in eadem ecclesia usque ad sua tempora servatum fuisse. Hieronymus a S. Anna lib. 1 cap. 12 idem testatur, usque ad tempora nostra, additque ecclesiam illam esse unam ex præcipuis Neapolitanis, ibique a Benedictinis Casinensibus festivitatem S. Sosii magna cum solemnitate & splendore celebrari die XXIII mensis Septembris.

[197] [videtur etiam Capuæ cultus fuisse & Romæ.] Memoria S. Sosii videtur etiam pretiosa fuisse in ecclesia Capuana, ut jam observavit laudatus Caracciolus sect. 6 ita scribens: In vetusto camerato abside ecclesiæ S. Prisci via Aquaria, Capuanæ diœcesis, visitur ex musivo opere imago multorum Sanctorum, in queis est S. Sosius. Michaël Monachus, qui in Sanctuario Capuano musivum illud exhibet, pag. 133 observat, S. Sosium ut juvenem ibi repræsentari, meritoque existimat, non alium esse Sosium, quam diaconum nostrum Misenatem. Et Sosius quidem, ut alii plures, bis ibi exhibetur, semel solus ex septem hodiernis Martyribus, iterum in inferiori circulo cum tribus aliis ex nostris hoc modo: S. Festus. S. Desiderius. S. Eutices. S. Sosius. Ex hisce autem verisimile est, Sanctum prioribus post martyrium seculis in ecclesia Capuana fuisse cultum. Romæ quoque cultum fuisse S. Sosium, colligitur ex Anastasio Bibliothecario, qui inter opera S. Symmachi Papæ numerat oratorium S. Sosii ex argento in confessione. De hoc oratorio Onuphrius Panvinius in Opusculo de Septem Urbis ecclesiis meminit pag. 47, ubi describit basilicam Vaticanam, dicens: A sinistro vero latere (basilicæ Vaticanæ) delubra fuere S. Sosii, S. Apollinaris, & sanctæ Crucis a Symmacho Papa, S. Luciæ a S. Gregorio condita. Piazza in Hemerologio ad XXIII Septembris ex oratorio illo S. Sosii suspicatur, ejusdem Sancti reliquias olim Romæ fuisse. De S. Sosio, inquit Caracciolus, extabat olim peculiaris Missa, Oliverii Cardinalis Carafæ, archiepiscopi Neapolitani, jussu edita.

[198] Ecclesias sibi dicatas habuerunt etiam Sancti duo martyres, [Loca SS. Festo & Desiderio] Festus diaconus, & Desiderius lector, patria Beneventani, quos conjungam, quia multa habent communia. Primum exigua ipsis exstructa est ædicula inter Puteolos & Beneventum in loco, ubi ipsorum corpora quieverunt. In Appendice ad Acta prima dicitur de illo loco; Ubi modo cubiculum velut oratorium est, in via, quæ (a loco martyrii) ducit Beneventum: in quo loco usque in hodiernum diem dicitur, quia Sanctorum corpora ibi repausaverunt. Ex iis verbis aperte intelligimus, oratorium aut sacellum aliquod fuisse exstructum in loco, ubi vel ad breve vel ad longius tempus SS. Festi & Desiderii corpora fuerant deposita. Si autem auctori illius Appendicis, qui diu post scripsit, fidem habeamus; brevissimo solum tempore ibi fuerunt abscondita. At ea relatio mihi fabulæ similior videtur, quam veræ historiæ. Quapropter magis credo, primam SS. Festi & Desiderii sepulturam fuisse in loco, ubi illud oratorium exstitit. Post hanc ædiculam, translatis corporibus, ecclesia SS. Festo & Desiderio per Cyphium senatorem exstructa est prope Beneventum, in eaque sacra ipsorum corpora manserunt deposita, donec apud S. Januarii corpus, quando hoc a Sicone Beneventum fuit delatum, intra civitatem fuerint collocata. De quo fidem facit Historia translationis inferius edenda. Marius de Vipera in Chronologia pag. 13 de ecclesia illa suburbana SS. Festi & Desiderii hæc scribit: Et fuit primum templum in Sanctorum honorem Beneventi erectum. Locus, ubi fuit ædificatum, pro certo non habetur: sed ex majorum traditione prope ripam fluminis, qui Serretella vocatur, fuisse fertur. Ex illa loci ignorantia abunde liquet, illam ecclesiam dudum fuisse destructam.

[199] Ecclesia vero illa, in quam Siconis tempore illata sunt SS. Januarii, [olim dicata:] Festi & Desiderii corpora, licet ipsis ab initio exstructa non fuerit, verisimiliter tamen ipsorum nomen diu gessit, & ecclesia, ad quam anno 1129 translati fuerunt, eisdem ab initio exstructa fuit & dedicata, ut jam dictum est. Joannes Diaconus in Chronico Neapolitano in Stephano II refert, Stephanum exstruxisse monasterium monialium in honorem S. Festi. De hoc monasterio Chioccarellus in Episcopis Neapolitanis pag. 72, agens de Stephano II, sic habet: Is intra Neapolitanæ urbis mœnia tria construxit monasteria, in quibus regulares virgines sub abbatissæ disciplina collocavit, prædiis amplisque redditibus, ex quibus alerentur, donatis. Sunt autem hæc, sancti Festi martyris cœnobium, quod patrum nostrorum diebus dirutum scimus, & sancti Marcellini monialium monasterio unitum &c. Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ episcopatum Stephani II extendit ab anno 764 usque ad annum 797, dictamque fundationem etiam memorat. Hæc itaque facta est vergente ad finem seculo VII, dum corpus S. Januarii erat in ecclesia suburbana prope Neapolim.

[200] [eorum reliquiæ. Beneventi coluntur ut patroni.] De reliquiis SS. Festi & Desiderii in Sanctis Beneventanis ad XXIII Octobris Vipera brevissime loquitur hoc modo: Corpora SS. Festi & Desiderii partim Beneventi, partim in monasterio sanctæ Mariæ Montis Virgiliaci. At verisimile est, longe majorem partem in Monte Virginis, qui olim Mons Virgilii dictus fuit, conservari, quam Beneventi, quia corpora eo fuerunt translata. Coluntur tamen Beneventi una cum S. Januario ad XIX Septembris ut patroni. Ad hunc diem enim laudatus scriptor hæc de cultu memorat: Beneventani sanctos Januarium, Festum & Desiderium in patronos sibi delegunt, summaque celebritate colunt, in eorum festivitate a servili opere cessantes, uti urbis suæ patronorum. Extat Officium in ipsorum Sanctorum festivitatibus, quo ecclesia Beneventana ante Breviarii correctionem utebatur, ubi eorum Acta fuse habentur. Ex illo solum recito unicam Antiphonam, quæ talis est: O quam innumeris Beneventum fulget miraculis de Januario, Festo & Desiderio, suæ sedis ornatæ * martyribus, ut pios semper colat Patronos, quos habuit pastores. Falconius pag. 495 affirmat, Neapoli in ecclesia S. Mariæ de Sapientia, & S. Pauli Majoris haberi aliquid reliquiarum S. Festi; brachiumque & maxillam S. Desiderii translata fuisse Neapolim in ecclesiam Guilielmitarum Montis Virginis.

[201] [Proculus Puteolis patronus, ubi cathedralis ipsi dicata.] Restant aliqua dicenda de ecclesiis & reliquiis trium Sanctorum Puteolanorum, Proculi, Eutychetis & Acutii, qui tempore primæ translationis depositi fuerunt in prætorio Falcidii. Dubitare vix possumus, quin ipsis ibi exstructa fuerit ecclesia, additumque monasterium. Certe S. Gregorius Magnus lib. 10 Epist. 61 novissimæ editionis (olim 39) memorat monasterium Puteolis constitutum, quod Falcidis dicitur; quodque ipsius tempore erat fere derelictum. Nam ea de causa illud in perpetuum subjicit Adeodato abbati Neapolitano. Itaque verisimillimum est, hoc monasterium tempore illo dicatum fuisse SS. Proculo, Eutycheti & Acutio, sicut omnes ipsorum Socii aliquam sibi sacram habebant ecclesiam. Fortasse & in illo monasterio inventa fuere ossa, quæ in Germaniam translata diximus § 9, & iterum num. 193. Attamen non omnia horum Martyrum ossa in Germaniam avecta sunt: nisi fortasse nihil de S. Proculo retinuerint Puteolani. Aliqui scriptores dicunt, ossa S. Proculi esse Puteolis in ecclesia cathedrali, quæ eidem ut patrono dicata est, ut dictum est num. 133: sed vaga assertione fidem non faciunt. Observo etiam de ecclesia cathedrali Puteolana, eam anno 1634 fuisse instauratam ab episcopo Puteolano, Martino de Leon & Cardenas; majusque altare tunc consecratum fuisse in honorem sanctorum martyrum Proculi diaconi & Januarii episcopi tutelarium, & reliquias sanctorum martyrum Januarii, Festi, Sosii, Desiderii, sociorum ejus &c. dicto altari fuisse inclusas, ut habet prolixa inscriptio apud Ughellum editionis Venetæ tom. 6 col. 269. Hæc autem inscriptio nihil habet de inclusis eidem altari S. Proculi reliquiis. Falconius pag. 512 asserit, aliquid de reliquiis S. Proculi esse Neapoli in ecclesia S. Mariæ de Sapientia.

[202] De sacris ossibus SS. Eutychetis & Acutii, quiescentibus sub ara maxima basilicæ metropolitanæ Neapoli, [Eutychetis & Acutii reliquiæ Neapoli;] consentiunt laudatus Falconius & Caracciolus cap. 33, ubi dat eorum translationem, aliique scriptores Neapolitani. Addit Falconius, ecclesiæ domus professæ Societatis Jesu datum esse S. Acutii caput; alias ejusdem Martyris reliquias reperiri in ecclesia S. Marci. Erunt verisimiliter & aliæ nonnullæ ecclesiæ, quæ alicujus horum Sociorum reliquias habere se credant; sed longe majoris esset laboris, quam pretii, omnes particulas scrupulose investigare. Hieronymus a S. Anna lib. 1 cap. 12 testatur, particularem Missam de SS. Eutychete & Acutio fuisse editam cura Cardinalis Oliverii Carafæ. Paulo post adjungit, ipsorum festivitatem Neapoli in ecclesia metropolitana celebrari die XXII Septembris.

[203] In Officio S. Agrippini, quod anno 1525 impressum habemus, [æger sanatus, apparente S. Acutio.] lect. 9 narratur miraculum, magis ad S. Acutium spectans, quam ad S. Agrippinum. Qua de causa id huic loco innecto: Quidam nomine Paulus, habitator civitatis Neapolitanæ, dum fecisset muri circuitum, per gradus, ut ad propria remearet, descendens, labente pede ejus in torturam in nervis cum magno tumore recessit, & in ejus coxam defluxerat. Et dum semimortuus in suo hospitio tolleretur: ibi etenim per multa spatia temporis lectulo miser torquebatur doloribus; & pene jam suam paupertatem spe subventionis medicis prærogaverat: & quantum fuerat pauper effectus, tantum ejus infirmitatis flammarum nutrimenta, dolorum stridores grassabantur. Et dum nulla fuisset concurrendi fiducia: spes unica tandem, ad venerabile corpus B. Agrippini confessoris Domini nostri Jesu Christi a suis parentibus est perductus: ibique in lacrymis & jejuniis per multum tempus oravit. Affuit solita Dei concursio nocte intempesta quadam, dum ipse Paulus jam palpitantia (habens) membra (spiritus enim parvus in ipso remanserat) vocis sonum audit. Illico perspiciens, vidit quemdam Juvenem stola candida præfulgentem, in ipso introitu regiæ dicentem B. Agrippino: Ecce venit Frater tuus: venit Frater tuus. Et post pusillum facto silentio, denuo vox ejus emissa est: Ecce venit frater tuus. Acutius, cui B. Agrippinus venire professus est: Ecce venio. Hoc peracto, Sanctos Dei invicem sibi occurrere conspexit honorantes se. Mox enim clamans Paulus cum lacrymis extendit manus suas, & dixit: Sancte Dei martyr Acuti, salvum me fac. Cui sanctus Martyr non dedignatus est jam cenosa membra manu sancta palpare: statimque morbus, qui in ipso irruerat, in coxa disruptus est, & pristinæ salutis formam recepit; collaudans enim & glorificans incessabiliter Deum, qui admirabilis est in Sanctis suis. Hactenus Officii auctor, Latini sermonis non satis peritus; sed lector intelliget, quid voluerit significatum.

[Annotata]

* forte ornatum

§ XV. Variæ S. Januarii festivitates Neapoli, aliaque ad cultum ipsius etiam per totam Ecclesiam spectantia: patronus totius regni Neapolitani habetur.

Vix finem invenirem, si omnia minutim explicanda susciperem, [Festivitas S. Januarii, die XIX Septembris Neapoli solita celebrari,] quæ utcumque conducunt ad ostendendam Neapolitanorum in S. Januarium pietatem & amorem. Verum, cum gesta Sanctorum magis illustremus, quam populorum, qui eorum patrocinio dignos reddere se conantur, recensere solum hic aggredior varias S. Januarii festivitates, de aliis generatim aliqua breviter perstricturus. Prima & præcipua S. Januarii festivitas celebratur Neapoli, & in universali Ecclesia ad XIX Septembris. Vetustissimam hanc esse apud Neapolitanos festivitatem, satis liquet ex Martyrologiis aliisque documentis, laudatis in hoc Commentario § 1. Multis seculis continuata fuit Neapoli festivitas eo die celebrari solita. Attamen Clemens IV nonnihil mutationis induxit per litteras Pontificias, anno tertio pontificatus sui, (inquit Caracciolus sect. 23) id est, anno 1268, non 1267, Viterbii Nonis Januari datas.

[205] [ad 2 Maii translata olim fuit, sed brevi tempore.] Partem harum litterarum, quas Hieronymus Maria a S. Anna totas recitat lib. 3 cap. 1 & Chioccarellus in Collectione Ms., huc transfero: Volentes igitur, ait Pontifex, ut B. Januarius apud ecclesiam Neapolis, quæ in ipsius honore dicitur dedicata, in ejus maxime festivitate fidelium laudibus solemniter extollatur, attendentesque, quod XIII Kal. Octob., quo solet hujus festi solemnitas celebrari, singuli vindemiarum oocupati laboribus, ab ecclesiarum visitationibus necessario retrahuntur, festivitatem eamdem, ut omnes liberius in ejusdem Sancti gloria jubilo devotæ jucunditatis exultent, VIII Id. Maii statuimus de Apostolicæ plenitudine potestatis in ecclesia prædicta deinceps annis singulis celebrandam. Hactenus Clemens IV. Subjungit deinde Hieronymus Maria a S. Anna, multum se quæsivisse, ut inveniret, quamdiu Pontificium hoc mandatum fuerit observatum. At desideratam hac de re notitiam invenire se non potuisse. Falconius pag. 497 asserit, non placuisse Neapolitanis eam festi translationem, ideoque Aiglerium, Neapolitanum tunc temporis archiepiscopum, a Clemente IV petiisse & obtinuisse, ut Sancti festivitas utroque die celebraretur. At nescimus, unde illam notitiam hauserit Falconius, meritoque dubitamus, an præter conjecturas, quibus non raro nimium indulget, ullum hac de re habuerit fundamentum. Vehementer tamen & ipse suspicor, festivitatem diei XIX Septembris aut omnino omissam non fuisse, aut non nisi ad breve tempus.

[206] [In ecclesia universali Januarii & Sociorum festum die XIX Septembris,] Quo autem tempore primum in Ecclesia Romana Officium aut commemoratio de S. Januario fieri cœperit, nullibi expositum invenio. Verum apud Hieronymum Mariam a S. Anna lib. 3 cap. 3 fuse refertur, quibus gradibus, omissa in Breviarii & Missalis reformationibus festivitas S. Januarii, restituta sit & excreverit. Sixtus Papa V in bulla, data anno 1586, Kalendis Februarii, festum simplex S. Januarii episcopi & Sociorum ejus, quod olim usitatum fuisse testatur, restituit, rationesque allegat, quas partim huc transfero, latius ibi videndas. Cujus quidem, inquit, beati Januarii sanctitatem Deus omnipotens multis iisque clarissimis editis miraculis ad nostram usque ætatem in Neapolitana potissimum civitate, in qua ejus corpus sepultum religiose asservatur, celeberrime apud omnes gentes testatam esse voluit, adeo ut non immerito, tum in divinis Officiis, tum in ipso Sacrificio, ab universo fidelium cœtu eorum commemoratio fieri debeat, prout ante reformationem Romani Missalis & Breviarii fieri consueverat. Gregorius XIV anno 1591 Officium S. Januarii & Sociorum evexit ad ritum semiduplicem, voluitque, ut in regno Neapolitano festum esset de præcepto. Bulla ejus, data XX Maii, MDXCI videri potest apud laudatum scriptorem. Hic autem subjungit, ex laudata bulla Neapolitanis ortam esse dubitationem, an ipsi similiter, ut fit in tota Ecclesia, de S. Januario simul & Sociis celebrare deberent; sed prævaluisse sententiam illorum, qui crediderunt, Neapolitanis eo die de solo S. Januario Officium peragendum, uti semper fecerant. Tandem anno 1676, die VII Decembris, decretum edidit Innocentius XI, quo præcepit, ut Officium S. Januarii & Sociorum ejus per universalem Ecclesiam recitetur sub ritu duplici, ut videri potest apud Hieronymum Mariam lib. 3 cap. 3; atque eo ritu festum S. Januarii & Sociorum etiamnum in Ecclesia peragitur.

[207] Neapolitani porro diem XIX Septembris, quo præcipua S. Januarii & Sociorum ejus festivitas in Ecclesia celebratur, [quem martyrii diem plerique credunt. Rationes] habent ut diem natalitium eorumdem, creduntque ipsos eodem die martyrii coronam consecutos. Nuperrime tamen laudatus ante Mazochius ab illa opinione dissentire cœpit, magisque credidit, alia de causa illum præcipuæ solemnitatis diem fuisse electum. Hujus opinionem magis mihi videri probabilem, jam insinuavi § 1, & iterum § 6, & utroque loco nonnullas addidi rationes. Lubet eas hic breviter colligere & explicare, ne sine causa videar a communi fere Neapolitanorum sententia dissentire. Primo, ut vidimus num. 1 & 2, solus sine Sociis S. Januarius in vetustissimis Fastis ad XIX Septembris annuntiatur, & quidem Neapoli, quo translatus est, non Puteolis, ubi coronatus. Atqui, si diem martyrii exprimere voluissent martyrologi, videntur & locum & Socios martyrii æque memorare debuisse. Quis igitur non perspiciat, solum eo die annuntiatum Neapoli fuisse Januarium, quod Neapoli illo ipso die coleretur? Secundo, quemadmodum S. Januarius ad XIX Neapoli, ita Sosius ad XXIII Septembris primum solus Miseni fuit annuntiatus, non quia is est dies martyrii, sed quia prima translatio eo die est facta, ut fatentur Neapolitani. Ergo verisimillimum est, eadem de causa S. Januarium cultum Neapoli & annuntiatum fuisse.

[208] Tertio, Fasti Hieronymiani, ut dictum num. XI, [tamen variæ magis insinuant,] Januarium & Socios Beneventanos cum Acutio ad VII Septembris annuntiant Beneventi, non alia rursum de causa, quantum conjicere debemus, quam quia eo die ibidem fuerunt culti ob translationem Festi & Desiderii: hanc enim eodem die factam verisimili admodum conjectura existimare possumus, quia Beneventi memorantur, ubi passi non fuerunt. Rursum ad XVIII Octobris, quo Proculum cum Sociis Puteolanis cultum fuisse Puteolis, quoque etiamnum ibidem Proculum coli novimus, annuntiantur aliqui ex Martyribus nostris in civitate Puteolana, quia eo die, ut conjicio, Puteolos translata sunt corpora Proculi, Eutychetis & Acutii. Additur quidem in Actis, quæ nobis missa sunt ex codice Richenoviensi, post relatam translationem Puteolos: Eorumque festum diem solemnem XIV Kal. Novemb., ipsa eademque, qua passi sunt, die omni cum devotione celebrandam statuerunt; sed ideo non credent eruditi Neapolitani, revera passos esse Martyres nostros die XIX Octobris: nam illorum Actorum interpolator non satis antiquus est ad fidem nobis hac de re faciendam. Scripsit nimirum ille, quæ reliquiarum translator Puteolis audiverat, & solum docere nos potest, qualis esset seculo IX apud Puteolanos opinio de die martyrii.

[209] [non martyrii, sed translationis] Quarto tamen ex dictis observo, Puteolanos non minore jure, si vellent, contendere posse pro XVIII aut XIX Octobris, quam Neapolitanos pro XIX Septembris, imo & superiores hac ex parte videri, quia Sancti Puteolis passi sunt, ideoque ipso die martyrii, si hic martyrologis innotuerit, Puteolis annuntiari debuerunt, non Neapoli, non Beneventi. Verum meo quidem judicio frustra de martyrii die contendent tam Puteolani, quam Neapolitani, quia dies ille videtur fuisse ignotus, quando Sanctorum nostrorum corpora primum sunt translata. Certe in Actis altum de martyrii die est silentium, nec modo in Actis primis, sed etiam in secundis, reliquisque posterioribus, & in Breviariis Neapolitano & Beneventano. Quinto, omnes civitates, quæ unum aut plura ex corporibus horum Sanctorum acceperunt, diversum statuerunt festivitatis diem, cum tamen omnes simul sint passi, nimirum Neapolitani XIX Septembris, Beneventani VII, Misenates XXIII ejusdem mensis, & Puteolani XVIII Octobris. Ex quatuor igitur civitatibus tres certo non coluerunt Sanctos suos ipso martyrii die, sed verisimiliter die translationis: cur itaque idem non credamus de omnibus quatuor, præsertim cum diem martyrii videantur ignorasse, ut jam observavi?

[210] [illum esse diem.] Sexto demum observo, non alio die prioribus post martyrium seculis Neapoli cultum fuisse S. Januarium, quantum novimus, quam die XIX Septembris, qui in Appendice ad Acta prima, & in reliquis Actis & antiquis Breviariis solus cultui ipsius assignatur. Ergo aut dies martyrii, aut translationis dies Neapoli sine festo relictus est. Hoc autem credibile non est de die translationis, eum hic ignorari non posset. Itaque verisimile rursum fit, diem martyrii, quia ignotus erat, sine cultu relinqui debuisse. In Calendario Neapolitano nuper invento ad XIII Aprilis legitur: Translatio beati Januarii. Sabbatinus locum intelligit de S. Januario hodierno, creditque, annuntiari translationem primam e Marciano Neapolim. Idem suspicatur Mazochius in Annotatis ad Acta a se edita pag. 280. Ego vero existimo, non agi de S. Januario nostro, sed de alio quopiam. Cum enim Calendarium illud Sanctos ex toto orbe Christiano contineat, multique inter illos sint Januarii; cur credamus, illum esse Januarium Neapolitanorum patronum, cum nulla uspiam fiat mentio de aliqua ejus festivitate die XIII Aprilis celebrata? Plura Martyrologia Hieronymiana ad XIII Aprilis Januarium aliquem sine loco memorant. Rhinoviense vero & Richenoviense illum diserte Romæ attribuunt. Rabanus tandem de eo sic habet: Romæ in cœmiterio translatio Januarii martyris. Hæc sufficiunt, ut credamus, in laudato Calendario non agi de S. Januario nostro; licet hic locus non exigat, ut alterum illum curiosius investigemus. Quare dictum Calendarium obesse nequit, quo minus existimemus, S. Januarium coli apud Neapolitanos cœpisse die XIX Septembris ob translationem corporis ad ecclesiam Neapolitanam extra mœnia dictam. De die martyrii abunde disserui § 6, quæ a studioso lectore consuli poterunt. De Octava & de aliis ad summam hanc solemnitatem spectantibus plura venient dicenda, dum agetur de capite & sanguine S. Januarii.

[211] Altera S. Januarii festivitas, multo serius inchoata, Neapoli modo celebratur mobili die, [Altera festivitas Dominica prima Maii,] nempe prima Dominica mensis Maii. De hac Caracciolus sect. 23 ita scribit: Fiebat hæc solemnitas ipso Maio mense. Suspicor autem olim celebratam fuisse ipsis Kalendis Maii, quibus prima vice translatum fuit corpus a beato Severo, ad cujus instar festivitatis decens erat & istam celebrari. Postea vero, ut celebrior esset solemnitas, translatam fuisse a Kalendis statis ad mobilem diem primæ Dominicæ. De ritu festivitatis & causa auctor hæc præmiserat: Festivitatem occursus capitis cum pretioso Martyris sanguine archiepiscopus olim pro suo libito, in qua volebat ecclesia, instituebat… Ad quam celebritatem non clerici solum, sed & abbates & episcopi suffraganei conveniebant. Clerici, inquam, caput redimiti roseis corollis, vel ex aliis floribus intertextis, sicuti olim factum fuerat in prima translatione ex Marciano campo Neapolim. Addit auctor, abrogatam esse consuetudinem coronandi floribus caput.

[212] Ex verbis vero allegatis abunde liquet, istam festivitatem ab ipso haberi pro festo primæ translationis, [qua corpus translatum nonnulli dicunt:] cujus tempore sanguis S. Januarii ad occursum capitis prima vice fuit liquefactus, si credimus traditioni populari, quam hodie eruditi non admittunt. Asserit quidem translationem istam Kalendis Maii fuisse peractam: sed non explicat, quam vetustum sit istud festum. Post Tutinum cap. 15 Hieronymus Maria a S. Anna lib. 3 cap. 2 affirmat, non modo festum translationis e Marciano Neapolim Dominica prima Maii hoc tempore celebrari, sed clare etiam edicit, illa ipsa Dominica translationem factam, & miraculum liquefacti ad capitis occursum sanguinis tunc contigisse. Mitto alios scriptores, idem fere asserentes, quia scriptores oppugnare non lubet, sed verum investigare.

[213] Quod spectat ad causam festivitatis illius, libenter assentior, [verum hæc translationis festivitas orta est,] Dominica prima Maii translationem corporis e Marciano Neapolim celebrari; at falli Caracciolum, Tutinum, aliosque, qui crediderunt mense Maio translationem peractam, mihi sic persuadeo, ut ne probabilem quidem eam opinionem existimem. Ratio petitur partim ex ante dictis, partim ex silentio omnium antiquorum de solemnitate illa mensis Maii. Vidimus num. 205 festivitatem S. Januarii anno 1268 per Clementem IV, Pontificem Maximum, a die XIX Septembris translatam fuisse ad VIII Idus Maii. Itaque ante annum 1268 non celebrabatur Dominica prima Maii dicta festivitas: neque enim credibile est, Pontificem fixurum fuisse alteram ejusdem Sancti festivitatem sic prope alteram, ut aliquando duobus diebus consequentibus fuissent celebrandæ. Hoc, inquam, incredibile est, ideoque prorsus improbabile, ullam tunc fuisse festivitatem S. Januarii Dominica prima Maii, præsertim cum de hac nullus scriptor antiquus umquam meminerit.

[214] Itaque ex hac festi translatione ortum est illud translationis festum, [quia primarium festum ad 8 Maii erat translatum.] quod Neapolitani noluerint diem XIX Septembris sine solemnitate relinquere. Asserit Falconius pag. 496, eodem etiam anno celebratam festivitatem diei XIX Septembris, consentiente Pontifice. Verum cum probationem non alleget, dubium id relinquere malo. At res ipsa docet, ex una geminam ortam esse festivitatem, alteram, qua celebratur Sancti martyr um, alteram translati Neapolim corporis. Pro ihac solum dies VIII Maii mutata est in Dominicam primam ejusdem mensis. Verum nulla ratione hinc inferri potest, translationem contigisse die VIII aut Dominica prima Maii. Quin potius perspicimus, quam parum tribuere possimus opinioni Neapolitanorum de die martyrii, cum illa similiter ex sola festi celebratione videatur exorta. Ceterum illa quoque translationis festivitas celebratur per octo dies ab anno 1692, concedente Octavam Innocentio XII per decretum anni 1691: de ea redibit sermo, ubi agetur de sanguine.

[215] [Tertia festivitas die XVI Decembris: festum menstruum:] Tertium S. Januarii festum celebratur die XVI Decembris, sed in sola ecclesia metropolitana, & sine Octava. Vocatur id Patrocinium, sive festum Patrocinii S. Januarii, institutumque fuit ob exstinctum anno 1631 Vesuvii incendium, de quo egi num. 160. De hac festivitatis institutione ob prædictum beneficium testem se præbet Tutinus, cujus Opusculum anno 1633 est impressum, cap. 10 pag. 50, eique assentiuntur alii posteriores, ut mirer, de illius festi institutione nihil legi apud Caracciolum § 23, ubi annuas festivitates exponendas susceperat. Laudatus tamen Caracciolus ibidem de menstrua S. Januarii festivitate sic loquitur (post Tutinum pag. 50 eadem referentem:) In Constitutionibus synodalibus, a Gaspare de Diano archiepiscopo Neapolitano editis, statutum fuit, ut singulis mensibus semel Officium de S. Januario ritu duplici celebraretur; nempe XXIV Januarii, IV Februarii, II Martii, XXVII Aprilis, prima Dominica mensis Maii de Translatione, prima Junii, XIV Julii, XXIII Augusti, XIX Septembris de martyrio cum Octava, VI Octobris, VII Novembris, & XVI Decembris, in qua funesta die deploranda illa conflagratio anni MDCXXXI contigit. Tutinus constitutionem illam refert ad annum 1440, quo revera data est die XVIII Novembris. At impressam anno 1442, ut ait Hieronymus Maria a S. Anna lib. 3 cap. 3, ubi totam recitat, non facile credam, cum ars imprimendi necdum esset in usum inducta. Quidquid vero sit de tempore impressionis, observo in ipsis litteris, prout in utraque editione impressas ante me habeo, omitti menses Martium & Aprilem, pro VII Novembris, legi XVII Novembris. At omissio Martii & Aprilis errore typographico facta fuerit: nam in illo Opere non pauca invenio menda typographica. In Ms. Collectione Chioccarelli, ex qua easdem litteras habemus, etiam legitur XVII Novembris pro VII, sed menses omnes enumerantur, ut habet Caracciolus. Litteræ autem non sunt datæ ab ipso archiepiscopo Gaspare de Diano, sed ab ejus vicario generali Antonio Angeli, canonico ecclesiæ Neapolitanæ & Decretorum doctore.

[216] [collecta quotidiana: aliud Officium menstruum.] Ordinavit præterea in dictis litteris laudatus vicarius archiepiscopi, ut fieret quotidie collecta de S. Januario in Officio, exceptis tamen diebus, quibus collectæ non fiunt. Rationem augendi cultum S. Januarii his verbis allegat: Cum autem inter martyrum turmas gloriosissimum antistitem Januarium, eximiis miraculis extrenue * decoratum, nostrum sentiamus esse primum patronum, hujusque almæ civitatis atque ejus civium favorabilem defensorem, qui velut stella matutina inter angelorum agmina irradiat, & pro clero suoque populo affluenter deprecari ac effundere preces non desinit: (hæsitari enim a nemine debet, hanc Neapolitanam civitatem ejus clypeo sedulo protegique, muniri *) ideo ejus altissimum festum &c. Plura ibidem videri possunt de ritibus in menstruo illo Officio observandis. At nec apud allegatum auctorem, nec apud alios inveni, quanto tempore menstrua illa festivitas fuerit continuata. Certo fuit deinde abrogata. Rursum tamen anno 1691 Innocentius XII concessit clero ecclesiæ metropolitanæ, ut liceat semel singulis mensibus die non impedita Officio novem lectionum, & exceptis diebus Adventus & Quadragesimæ, recitare Officium de S. Januario sub ritu semiduplici, sicut legitur in ipso decreto apud biographum laudatum.

[217] Alia S. Januarii festivitas olim celebrata est mense Januario, [alia translationis festivitas olim celebrata XIV Januarii.] quia corpus Sancti anno 1497, die XIII Januarii, e Monte Virginis Neapolim translatum est. Festivitas tamen non XIII, sed XIV Januarii celebrabatur, ut asserit Tutinus pag. 125, ubi ex catalogo Sanctorum, quorum festa per totam diœcesim Neapolitanam erant celebranda, composito per Decium Cardinalem Carafam, archiepiscopum Neapolitanum, in concilio anni 1619, affert hæc verba: XIV Januarii. Secunda translatio sacri corporis S. Januarii e monasterio Montis Virginis Neapolim. Duplex. Fit idem prorsus Officium, atque in prima Translatione Dominica prima Maii. Consentit hisce laudatus Hieronymus Maria a S. Anna, aitque, invenire se non potuisse, quo tempore fuerit abrogatum. Vocatur autem secunda Translatio, quia ea corpus secunda vice Neapolim delatum est, licet alias fuerit quarta aut quinta. De Officiis propriis, quæ approbavit sacra Rituum congregatio anno 1624, & Clemens Papa XII anno 1731, ne sim prolixior, consuli ulterius potest Hieronymus Maria cap. 3.

[218] Addo solum, Beneventanos similiter celebrare varias S. Januarii festivitates, [Variæ S. Januarii festivitates Beneventi.] nimirum primarium festum ut Patroni magna cum solemnitate die XIX Septembris. Tum festum translationis, qua ipsorum majores olim S. Januarii corpus acceperant, Officio ritus duplicis die XXIII Octobris: ipsisque etiam anno 1710 a summo Pontifice concessum esse festum menstruum de S. Januario patrono suo. Demum, ut alia mittam ante dicta, festum S. Januarii die XIX Octobris peragitur in abbatia Rhinoviensi in Helvetia, ut dictum est num. 129.

[219] Pauca modo breviter dicenda sunt de patrocinio S. Januarii apud Neapolitanos. [S. Januarius multis seculis Neapoli patronus primarius,] Nullum est dubium, quin S. Januarius inter patronos urbis Neapolitanæ fuerit ab eo saltem tempore, quo sacrum ipsius corpus e Marciano Neapolim delatum est, id testante Appendice ad Acta prima. Caracciolus sect. 21 observat, prioribus seculis præcipuos Neapolitanorum patronos fuisse S. Agrippinum episcopum Neapolitanum, qui multo antiquior est, & S. Januarium; sed hisce posterioribus seculis plures alios accessisse. Verum, licet patronorum numerus non mediocriter fuerit auctus, ex multis tamen liquet, jam a pluribus seculis primarium patronum esse S. Januarium. Verumtamen honor ille S. Januario tantum non fuit ereptus, aut potius, si Falconio credimus, anno 1640 ad tempus ablatus est, datusque S. Dominico, institutori Ordinis Prædicatorum. Verum in Bulla Urbani VIII, quam datam anno 1640, die XXIII Augusti, exhibet Bullarium Prædicatorum tom. 6 pag. 109, S. Dominicus tantum constituitur patronus civitatis & regni Neapolitani, & necdum protector primarius. In Bulla vero Innocentii X, data anno 1654, die XVIII Decembris, ibidem pag. 173 edita, statuitur, ut festum S. Dominici in regno Neapolitano sit ab opere feriatum; sed nec ibi fit mentio de constituto ipso primario patrono. At ibi subditur decretum Sacrorum Rituum congregationis, datum anno 1651, die XXIX Aprilis, ubi non solum declaratur ejus festum ex præcepto, sed etiam celebrandum cum omnibus prærogativis principaliori patrono debitis.

[220] [ubi electus erat S. Dominicus, excitata controversia,] Eo fere tempore, opinor, inchoata est controversia inter Neapolitanos & Prædicatores, uter esset patronus primarius civitatis & regni Neapolitani, Januariusne ad Dominicus; quam litem ab anno 1640 perperam orditur Falconius pag. 513. Etenim Neapolitani ipsi S. Dominicum elegerunt patronum, nec verisimile est, ipsos ægre tulisse quemcumque honorem novo patrono collatum, quamdiu S. Januarius non dejiciebatur de antiqua possessione. Verum exaltatio S. Dominici paulatim incipiebat S. Januarium deprimere, ut liquet ex Declaratione S. R. Congregationis, data anno 1658 ad interrogata archiepiscopi Tarentini in laudato Bullario pag. 188. Petebat archiepiscopus, an, instituto festo S. Dominici in toto regno Neapolitano, sit una simul in eodem regno continuandum præceptum in festo S. Januarii, de quo tanquam de protectore regni hactenus festum celebrari consueverat… Et sacra Congregatio respondit, S. Januarium esse protectorem civitatis Neapolitanæ tantum, & non totius regni: idcirco de eo, tamquam de patrono regni non licuisse, nec licitum, alicubi festum celebrare. Hæc declaratio, opinor, secutaque verisimiliter festi in variis regni locis omissio excitavit Neapolitanos, licet alias S. Dominico etiam addictissimos, ut ereptum S. Januario honorem curarent restituendum.

[221] [confirmatur primarius patronus totius regni,] Hoc demum perfecerunt anno 1663, Pontificatum adhuc gerente Alexandro VII. Nam eo anno a sacra Rituum congregatione obtinuerunt decretum, quod Hieronymus Maria a S. Anna lib. 3 cap. 3 recitat hoc modo: Propositis de ordine Sanctissimi in sacrorum Rituum congregatione controversiis inter deputatos Thesauri S. Januarii & Fratres S. Dominici, cuinam ipsorum debeatur patronatus principalis regni Neapolis, sanctone Januario vel potius sancto Dominico; eminentissimi Patres bene ac mature perpensis hinc inde deductis, censuerunt deberi D. Januario, ac proinde festum de præcepto, tamquam de principaliori Patrono regni Neapolitani, fieri debere per totum regnum de dicto S. Januario episcopo & martyre, non obstantibus litteris Apostolicis, datis die XXIII Augusti MDCXL, cæterisque decretis ejusdem Congregationis, si ita Sanctissimo visum fuerit. Hac die IV Augusti MDCLXIII. Et facta de prædictis relatione per me secretarium Sanctitas sua annuit, approbavit, & servari mandavit: hac die VIII Augusti MDCLXIII. Subscriptum erat: M. Cardinalis Ginittus. Et inferius: Bernardinus Casalis S. R. Congreg. Secr.

[222] [probante Alexandro VII.] Neapolitani necdum hoc decreto causam S. Januarii satis in tuto positam crediderunt, ideoque rogarunt Alexandrum VII, ut decretum S. R. Congregationis litteris Apostolicis confirmaret; uti revera ad preces ipsorum fecit Pontifex per Litteras Apostolicas, datas Romæ die XX Martii MDCLXV, quæ ibidem videri possunt. Alias jam anno 1664, die XXVIII Junii, litteras Apostolicas dederat Alexander VII, editas in laudato Prædicatorum Bullario pag. 209, quibus utrique parti omnino satisfecit, quantum existimo. Pauca ex iis transcribo: Cum itaque ea semper fuerit erga S. Januarium dilectorum filiorum populi Neapolitani religio, ut quamvis idem populus S. Dominicum confessorem in totius regni patronum duxerit assumendum, eum tamen S. Januario digniori patrono, utpote martyri pontifici, præferendum numquam assenserit, proindeque Congregationi venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, sacris ritibus præpositorum, iterum atque iterum supplicaverit, ut debitas S. Januario martyri & pontifici patronatus regni præeminentias decerneret; & eadem Congregatio supplicationibus hisce die IV Augusti MDCLXIII benigne subscripserit &c. Deinde Pontifex concedit desiderantibus Neapolitanis, ut eo modo, quo cœperant, festum S. Dominici celebrare pergant.

[Annotata]

* forte extreme

* protegi munirique

§ XVI. De numismatis aliquot in honorem S. Januarii cusis.

[Numismata varia in honorem S. Januarii cusa.] Numismata in honorem S. Januarii cusa varii exhibuerunt impressa. Ego ea recudere non statueram, sed solum apud alios assignare, quia nullibi invenio ea sine ullis mendis edita. Cum tamen ex collectione Chioccarelli pleraque mihi transmissa sint, eruditique Neapolitani desiderare videantur, ut omnia a nobis recudantur, sententiam mutavi, ærique incidenda curavi, atque hoc loco recudenda. Sex ex iis primus repræsentavit Tutinus, nimirum quinque cap. 9 & sextum cap. 10. Quinque priora habeo etiam ex collectione Ms. Chioccarelli, ubi plane conformia sunt impressis a Tutino. Omnia rursum recusa sunt anno 1733 in Vita S. Januarii aucta lib. 3 cap. 6, sed magis mendose; additumque ibi septimum, quod anno 1707 cusum. Muratorius tom. 2 Antiquitatum Italicarum medii ævi col. 621 & 622, omisso recentiore illo, sex alia expressit cum duobus a se superadditis. Ibidem autem ita præfatur: Inclyta quoque civitas Neapolis, ab antiquitate, amplitudine, ac venustate summe commendanda, & nunc nobilissimi regni caput, quam sibi subjicere (ad longum videlicet tempus, ne sui immemor videatur auctor) nulli umquam licuit Langobardorum regum & principum Beneventanorum, jus monetæ ab antiquis seculis servat, eoque usi sunt duces, sive magistri militum, ibi dominantes, de quibus actum est in Dissertatione V de Ducibus. Nummos nonnullos ab iis percussos congessit, & mihi suppeditavit N. V. Ignatius Maria Como, patricius Neapolitanus, humaniorum litterarum cultor egregius, & singularis amicus meus.

[224] Allegata verba insinuant, numismata non expressa a Muratorio ex impressis exemplaribus, [Primum,] sed ex ipsis prototypis. Hac de causa chalcographum nostrum scalpere jussi exemplaria, prout data sunt a Muratorio. Singulis autem ejus observationes præmittam; meas vero aut annotationes aut correctiones subjungam. Itaque de primo nummo ille sic orditur: Primus æreus, incertum est, quo tempore fuerit cusus. Ibi effigies visitur S. Januarii martyris, ac celeberrimi Neapolitanorum patroni, cum litteris SCS IAN. In postica crux cum litteris S T, id est, SALUTIS TROPHÆUM. Mentionem hujus nummi fecerunt scriptores Neapolitani, Hieronymus de sancta Anna Carmelita excalceatus in Vita sancti Januarii, Tutinus, Caracciolus, & alii Nummus hic eodem modo expressus est apud Tutinum, Chioccarellum in Ms., & in aucta Vita Hieroymi de S. Anna, excepta tamen modica vultus S. Januarii & vestis differentia. Tutinus & Chioccarellus crediderunt litteris S. T., ab utraque crucis parte positis, significari Sanctam Trinitatem. At eam explicationem rejecit Caracciolus cap. 20 sect. 24 ut minus probabilem, & substituit hanc: Salutis trophæum. Hanc expositionem, utpote Cruci congruam, merito secuti sunt Hieronymus de S. Anna lib. 3 cap. 4, & laudatus Muratorius. Hunc nummum anno 660 cusum fuisse, scripsit Tutinus, allegans Historiam Neapolitanam Capacii. Sed Capacius id numquam asseruit, de illo videlicet nummo, ait Caracciolus. Itaque fatendum est, illum esse incerti temporis; & procul dubio longe minus vetustum.

[225] [Secundum,] Ad secundum ita procedit Muratorius: Secundus æreus quoque, quo anno percussus fuerit, ignotum prorsus est. Ibi ejusdem sancti Martyris effigies conspicitur cum litteris SC. IA. In postica crux cum litteris Græcis ΝΕΑΠΟΛΙC, id est, Neapolis. Dictus nummus eodem rursum modo apud alios expressus est, excepta modica vultus & vestium diversitate.

[226] [tertium male expositum a Muratorio,] De tertio ita disserit Muratorius: Tertius pariter æreus effigiem perhibet ejusdem Sancti, cujus e collo pendet stola cum litteris in pectore SIS, quas, donec alii propiora vero me doceant, interpretari liceat sanctus Januarius. In limbo legitur Αποστο. Ιανουαριος, litteris, ut nunc dicimus, cursivis, id est, ut conjicio, apostolus Januarius. Sed cur sanctum illum Martyrem titulo Apostoli donare voluerint Neapolitæ, divinare nondum potui. In postica epigraphe visitur, rudibus Græcis litteris efformata, hoc est, λυροτὴς τῆς πόλειος ἀπὸ τοῦ πυρὸς. Communis Neapolitanorum sententia est, designari his verbis liberationem urbis ab immani incendio montis Vesevi. Vide tamen, quam bene scripta fuerint, Λυροτὴς & Πόλειος. Quod certum mihi videtur, accentus ac spiritus appositi, ipsique errores & forma characterum, non multam nummi antiquitatem produnt. Verum ejusmodi ratiocinia non indicant magnam linguæ Græcæ peritiam, cum ejus defectu plures hic accumulati videantur errores. Certe ego dubitare nequeo, quin in limbo nummi male legat Muratorius, Αποστο Ιανουαριος. Nam Græcum π ibi non habetur, sed γ est & ι, ex quibus conjunctis fere exsurgit Latinum p, ut exprimitur apud Muratorium, non Græcum π. Ultima vero littera o, quam primæ voci addidit, est articulus Græcus, ut clare legendum sit αγιος ο Ιανουαριος Sanctus Januarius. Quod legitur in postica, nihilo rectius exposuit Muratorius, dum voces dedit nihil significantes pro veris, quas ibi invenisset, si linguæ Græcæ satis fuisset peritus. Etenim sic legenda est pars illa: λυτρωτὴς τῆς πόλεως ἀπὸ τοῦ πυρὸς, ad litteram, Redemptor urbis ab igne.

[227] Voces datæ paulo clarius exprimuntur in eodem numismate, [ex Tutino exhibetur:] prout datum est a Tutino, quod hac de causa hic recudo. Qui novit linguam Græcam, voces jam datas haud difficulter hic inveniet. Dubitare quoque non possum, quin litteræ melius hic sint expressæ, quam apud Muratorium. Nam apud ipsum quædam litteræ, quas etiam recte legit, corruptæ sunt, & ad formam Latinam traductæ in antica, ut verisimillimum sit, in postica similiter corruptas esse aliquot litteras Græcas. Vel sic tamen omnes litteræ in figura ab ipso data etiam cognosci possunt, excepta forsan littera τ in voce λυτρωτὴς. Nam pro hac littera aliquid expressit, quod non agnoscerem, nisi ex figura per Tutinum data τ clare innotesceret. In Opere Hieronymi de S. Anna aucto eadem vox alio prorsus modo vitiose expressa est; sed plura alia ibidem sunt corrupta.

[228] Ex dictis porro liquet, optime fundatam esse sententiam Neapolitanorum, [hoc cusum videtur ob patrocinium Sancti contra eruptiones Vesuvii:] nummum fuisse cusum in memoriam repressarum patrocinio S. Januarii eruptionum montis Vesuvii, præsertim cum constet, ejusmodi beneficium S. Januarii patrocinio sæpius impetratum fuisse. Quod spectat ad rationes Muratorii, antiquitatem non multam nummo attribuentis; accentus & spiritus appositi non evincunt, seculo VIII posteriorem esse, cum illorum usus jam cœperit seculo VII, ut variis locis asserit Montfauconus in Palæographia Græca. Quod vero de erroribus dicitur, potius ex errore profectum videtur, quam vere objectum. Forma tamen litterarum mihi etiam magis accedere videtur ad hodiernum scribendi usum, quam ut existimare valeam, nummum illum fuisse cusum ante translationem corporis S. Januarii Beneventum, ideoque ausus non fui illum referre cum Tutino ad incendium Vesuvii num. III relatum. Præterea, teste Glyca lib. 4, Joannes Zimisches, imperator Græcus, primus jussit Jesu Christi effigiem in nummis exprimi, idque factum circa annum 975, ut verisimile non fiat, Sanctos ante id tempus in nummis fuisse expressos. Quare nummus ille cusus non videtur ante seculum XI aut XII, aut certe ante seculum X fere finitum: & forte etiam recentior est. Vel sic tamen cudi potuit ob exstincta Vesuvii incendia, ut habet inscriptio. Ceterum, quid significent litteræ SIS, in pectore S. Januarii expressæ, fateor me ignorare. At iis certo non significatur Sanctus Januarius, ut suspicatur Muratorius, cum eædem in septimo nummo similiter compareant in pectore S. Athanasii.

[229] Ad quartum nummum Muratorius hæc observat: [quartum numisma:] Quartus aureus eumdem sanctum Januarium exhibet stolatum, cum litteris SIS in pectore, & in limbo sanctus Januarius. Postica crucem habet cum epigraphe Græca ΝΕΟΠΟΛΙΤΑΝ, ubi Α pro Ω fuit impressum: hoc est Neapolitanorum. Numisma illud eodem modo apud omnes expressum est. Correctio Muratorii necessaria non est, si in ipso nummo legaturΝΕΟΠΟΛΙΤΑΝ: Nam illud dialecto Dorica idem significat, quod Νεοπολιτῶν. Si quis consulere voluerit numismata vetusta Siciliæ & Magnæ Græciæ apud Goltzium, eamdem dialectum inveniet in variis nummis antiquis, & leget ibi Ταυρομενιτᾶν, Πανορμιτᾶν, &c. Tauromenitanorum, Panormitanorum &c.

[230] [quintum de cujus tempore dubitatar,] De quinto hæc scribit Muratorius: Quintus æreus effigiem parum a præcedenti absimilem præfert cum litteris SCS. IANU. In aversa facie visitur imago Sergii ducis Neapolitani, globum terraqueum, cruce superposita ornatum, sinistra gestantis. Additur & asteriscus. Ad latera dispositæ sunt litteræ Sergiu dux. Uti me monuit prælaudatus Como vir doctissimus, multa est inter scriptores Neapolitanos concertatio, cui tribuendus sit hic nummus. Quinque enim ejusdem nominis Sergii duces Neapoli imperarunt. Franciscus de Petris in Historia Neapolitana, & nuper memoratus P. Hieronymus de sancta Anna censent, Sergium eximium principem, S. Athanasii Neapolitani antistitis patrem, heic designari, qui anno DCCCXL floruit. Verum Cl. V. Nicolaus Carminius Falco, nunc episcopus Marturanensis, in Vita S. Januarii Italice scripta, veri putat similius, referendum esse nummum hunc ad Sergium III Neapolis ducem, qui Protosebasti titulum a Græcis Augustis sibi comparavit. Numisma hoc sine notabili differentia impressum est apud alios. De tempore cusi numismatis mihi præplacet opinio laudati Falconii, olim Marturanensis episcopi, nunc archiepiscopi S. Severinæ, qui pag. 501 maluit nummum referre ad Sergium III, quam ad primum vel secundum.

[231] [forte cusum est seculo XI a Sergio III.] Duo autem priores Sergii imperarunt Neapoli seculo IX; tertius seculo XI, atque hic interceptam a Pandulpho principe Capuano Neapolim recuperavit. Occupationem Neapolis Muratorius in Annalibus refert ad annum 1027. Receptam vero a Sergio dicit sub finem anni 1029, aut sub initium 1030. Hæc insinuant, quo tempore Sergius III, quem aliquando IV lapsu memoriæ vocat Muratorius, ducatum Neapolitanorum tenuerit. Quartus imperavit post medium seculi XI, ac quintus demum seculo XII ducatum amisit. Laudatus Falconius ex globo, quem manu gestat Sergius, nititur inferre nummum esse referendum ad aliquem Sergium, qui fuerit protosebastus. At non video ex dignitate illa protosebasti, si illa omnino ornatus fuisset Sergius, jus oriri potuisse picturam suam exprimendi cum globo imperiali. Præterea dignitas protosebasti, ut Cangius in Glossario Græco-barbaro, aliique observant, primum excogitata est ab Alexio Comneno, quo imperante, Sergius III diu erat defunctus. Globum illum in manu Sergii ducis miratur Caracciolus, qui consuli potest. Ego non inquiram, quo illum jure teneat: neque enim aut globum aut protosebasti titulum conducere posse existimo ad inveniendum Sergium nummi auctorem. At ratio ante data de effigie Sanctorum nummis verisimiliter non impressa ante annum 975 excludit Sergium primum & secundum. Pro Sergio III aliquid verisimilitudinis affert recepta Neapolis, in cujus memoriam nummus cudi potuit, quod illam beneficio S. Januarii receptam existimaret. Nihil tamen occurrit, quo minus etiam Sergius IV aut V nummi auctor esse potuerit.

[232] Ad sextum numisma, quod primus exhibuit, ita procedit Muratorius: [Numisma sextum,] Sextus nummus æreus, a perquam rudi artifice cusus, sed perrarus, a mei amantissimo abbate D. Alexandro Chiappinio Placentino ad me missus fuit. Perquam similis præcedenti est, nisi quod heic Sergius dextera crucem tenet. Eadem utrobique inscriptio, ita ut veri simile videatur, ad unum eumdemque Sergium pertinere & istum nummum. Vultus S. Januarii in hoc nummo expressus est modo multum diverso, & in hoc apparet ætate provectiore, quam in reliquis. At inutile esset ex nummis, qui septem seculis, ut minimum, Sancto sunt posteriores, veram discere velle effigiem.

[233] De septimo nummo Muratorius ita disserit: Septimus æreus effigiem S. Januarii præcedentibus similem nobis ostendit cum litteris SCS IAN. [septimum,] In postica sculpta habetur imago episcopi cum litteris ad latera positis ATHA EPS, id est, ATHANASIUS EPISCOPUS. Is est Athanasius junior, Neapolitanorum antistes simul & dux, qui anno Christi DCCCLXXX propter fraudes & vitia non pauca famosus evasit. Eumdem nummum sine notabili differentia exhibent alii & illum similiter attribuunt Athanasio II cum Caracciolo & Falconio. Verum cum ille Athanasius episcopatum & ducatum tenuerit vergente ad finem seculo IX, nummi istius auctorem esse sine solidis argumentis, quæ non afferunt, non facile credam. At de his plura post sequentem.

[234] Octavus, inquit Muratorius, Neapoli a P. Dominico Putignano Societatis Jesu, antiquitatum studiosissimo, adservatur. Cum fere in omnibus præcedenti sit similis, nova explicatione non indiget. [octavum: in duobus posterioribus videtur repræsentari S. Athanasius.] Hæc tamen, eaque satis notabilis nummi est differentia, quod Athanasii episcopi caput in hac radiis sit illustratum, ut solet fieri de Sanctis; non item in præcedenti. Ex hoc autem radiorum circulo colligitur, Athanasium episcopum, cujus effigies in postica exhibetur, non esse nummi auctorem; neque enim voluisset viventem se radiato capite exprimere. Ex radiis capitis ulterius innotescit, S. Athanasii effigiem esse, quæ in postica posterioris nummi exhibetur; indeque ulterius verisimillimum fit, eumdem esse S. Athanasium, qui in priore repræsentatur. De S. Athanasio ad XV Julii egit Cuperus noster. At cum non nisi priorem vidisset nummum, qui nulla in effigie Athanasii habet Sanctitatis indicia, non censuit S. Athanasium in eo repræsentari; sed cum Neapolitanis maluit credere, nummum esse Athanasii II, quod ille dux simul esset & episcopus, solisque ducibus videatur fuisse potestas cudendi nummos. Hæc nimirum præcipua, aut potius unica est ratio scriptorum Neapolitanorum. At hæc ipsa fallit in nummo, qui Athanasium exhibet sanctitatis gloria illustratum. Quare existimare malim, utrumque nummum fuisse cusum a duce quodam posteriore, qui S. Januarium ab una parte, & S. Athanasium, sanguine sibi junctum, & stirpis suæ præcipuum ornamentum, ab altera exhibere voluerit. Quod autem Sancti titulus Athanasio non sit attributus in istis nummis, non obstat conjecturæ nostræ: nam sanctitas Athanasii agnita quidem cito fuit, & privato cultu honorata; sed fortasse publicus & solemnis cultus necdum vigebat, quando nummi illi fuerunt cusi: quod fieri potuit exeunte seculo X aut seculo XI. Hactenus de nummis antiquioribus a Muratorio impressis.

[235] [Nonum in memoriam repressi Vesuvii hoc seculo cusum.] Hisce unum addo recentiorem ex aucto Opere Hieronymi Mariæ de S. Anna, ubi lib. 3 cap. 6 sic exhibetur; Nummus hic procusus fuit nomine civitatis Neapolitanæ, ut gratam se præberet Sancto, cujus patrocinio acceptum ferebat, quod horrendum montis Vesuvii incendium subito fuerit exstinctum, ut relatum est num. 164. Repræsentatur autem S. Januarius in habitu pontificali hodierno cum hac inscriptione: D. Janu., liberatori urbis, fundatori quietis. In postica superius conspiciuntur duæ ampullæ, quales sanguinem S. Januarii continent, ac deinde hæc inscriptio: Postquam collapsi cineres & flamma quievit, cives Neapolitani incolumes A. D. MDCCVII. Hæc sufficiant de prædictis nummis.

§ XVII. Utrum ecclesia Neapolitana aliquando habuerit episcopum Græcum Latino subditum, qui Græcorum haberet curam.

[Sententia Neapolitanorum de episcopo Græco præter Latinum Neapoli,] Occasione nummorum, quos partim Græcos videmus, partim Latinos, lubet breviter examinare opinionem Clarissimi Mazochii de ecclesia Neapolitana sic semper unica, ut non admittat episcopum Græcum ullo umquam tempore Neapoli fuisse, qui Græcorum habuerit curam, & episcopo vel archiepiscopo Latino fuerit subjectus. Contrarium credidit Bartholomæus Chioccarellus in Episcopis Neapolitanis pag. 95, ubi fuse conatur probare, duos seculo IX sedisse Neapoli episcopos, alterum Latinum, Græcum alterum, eumque Latino subditum. Ejusdem fere sententiæ est Antonius Caracciolus in Sacris ecclesiæ Neapolitanæ Monumentis cap. 35 sect. 2. Mitto recensere alios Neapolitanos, cum hi nullam videantur auctoritatem habere apud Mazochium. Nam in Dissertatione de Ecclesia Neapolitana semper unica part. 2 cap. 2 sect. 2 quæstionem illam tractaturus, orditur hoc modo: Fuisse inter nostrates scriptores nonnullos, qui duplicem episcopalem cathedram Neapoli agnoverint, parum equidem miror. Utinam scriptores nostri (quid enim dissimulandum est?) ea tantum hallucinatione peccassent: quorum si secus dicta recensere velim, non modo data ad dicendum clepsydra, sed & dies me deficiat.

[237] Id potius miror, Danielem Papebrochium, virum, [adoptata a Papebrochio, nuper oppugnata a Mazochio,] quod satis constat, egregie eruditum, tum alibi, tum ad XV Junii in S. Fortunato episcopo Neapolitano in hunc ipsum errorem incidisse. Rursum § 2 de Papebrochio ita loquitur: Dan. Papebrochium V. Cl. memini alicubi id data opera laborasse, ut binas Neapoli episcoporum sedes fuisse statueret, Græcorum unam, Latinorum alteram. Sed piget nunc in eo Jesuitæ conquirendo loco tempus terere. Tum affert summatim argumenta Papebrochii ad XV Junii in S. Fortunato data, ibique subjungit: Etsi postea num. 11 idem Papebrochius satis aperte declarat, Græcum hunc Neapolitanorum episcopum fuisse Latino subjectum. Fuit hæc sane sententia Chioccarelli & Caraccioli, quam Papebrochius in S. Fortunato num. 9 conjecturam plus quam verosimilem censet, & utcumque confirmat. Si credebat Mazochius, Papebrochium alibi data opera eam controversiam tractasse, quærendus erat locus viri egregie eruditi, ut ipse loquitur, antequam ad opinionem ejus refellendam leviter prosiliret. Attamen facile condonabimus erudito viro, quod non invenerit alibi disputata hac de re a Papebrochio, cum ipse ea non inveniam, & numquam disputata credam. Hoc solum vellem, ne opinionem illam in titulo capitis commentum vocasset; nec in fine disputationis suæ dixisset: Facessat igitur ista duplicis episcopalis sedis Neapolitanæ chimera. Etenim nimium cogitata sua amat Mazochius, si credat, argumenta sua respondere tantæ loquendi fiduciæ. Imo fortasse non deerunt, qui existiment, argumentorum inopiam verborum fiducia fuisse supplendam. Quidquid sit, vim ego in argumentis desidero, in verbis modestiam. At, his missis, argumenta Neapolitanorum & Papebrochii proponere incipiam, responsaque Mazochii examinare ad singula.

[238] [probatur ex Vita S. Athanasii, quæ auctoris est contemporanei;] Primum ac præcipuum argumentum petitur ex Vita S. Athanasii episcopi Neapolitani data tom. IV Julii ad diem XV loco secundo. Hanc autem Vitam scripsit auctor anonymus, sed contemporaneus, primis quinque annis post obitum S. Athanasii, anno 872 defuncti, id est, inter annum 872 & 877, quo Sancti corpus Casino, ubi fuerat sepultum, Neapolim translatum est. Epocha hæc scriptæ Vitæ certa videtur, & post scriptores Neapolitanos clare probata a Cupero nostro in Commentario prævio § 2. Pauca ex iis huc traduco. Vita num. 6 habet: Quandoquidem nostris nuper temporibus sanctissimus Athanasius… ita carus extitit Deo &c. Hic locus manifeste probat, auctorem esse coævum, quod ipsa scribendi methodus ubique insinuat. Num. 27 auctor enarrat sepulturam in monte Casino in ecclesia beati principis Apostolorum, & adjungit: Ubi exuberant multa mirabilia per eum ad laudem Domini nostri Jesu Christi usque in præsentem diem. Itaque necdum erat Sancti corpus inde translatum, dum Vita est scripta, non solum quia de translatione tacetur, sed quia etiam insinuatur, corpus fuisse in primo sepulturæ loco, dum Vita est scripta. Præterea idem auctor scripsit Sancti translationem, in qua non solum modo loquendi insinuat, omnia, quæ narrat, nuperrime fuisse peracta; sed novam rursum habet præfationem, in qua luculenter indicat, diversis temporibus scriptas a se fuisse Vitam & Translationem. De cujus Vita, inquit, aliquid adhuc fari cupiverat animus. Sed in libello præcedenti de ejus vita & moribus, quantum iners stylus valuit rimari, secutum est. Hæc primo evincunt, eumdem esse Vitæ & Translationis auctorem, ut ipse utriusque stylus confirmat, & agnoscit Mazochius.

[239] [ut ostenditur:] Evincunt præterea, Vitam prius esse scriptam, & post aliquod tempus Translationem. Si enim consequenter utrumque libellum scripsisset; non poterat redire cupido rursum aliquid de vita & moribus memorandi in secundo libello, cum id totum fieri deberet in primo. At post aliquot menses, & forte post annum unum alterumve, quando peracta erat translatio, & enarranda veniebat, poterat viro S. Athanasii amanti, cupido nova incessere vitam & mores laudandi, idque revera contigit. At eam repressit vir prudens, quod omnia abunde enarrasset; subjunxitque: Nunc vero de ipsius miraculis, & reversione ipsius Sancti corporis sermo texendus est. Non attendam ad vocem reversione, aut ad plura similia, quibus insinuatur nuperrime facta translatio; sed solum investigabo, cur tunc auctori de reversione sermo texendus esset. Causam ipse edicit, ubi conquestus erat de iis, qui etiam defuncto S. Athanasio detrahebant, hisce verbis: Sed… pius Redemptor de suis fidelibus disponit famulis, prout ejus potestatis immobilis est voluntas, qui nobis B. Athanasii reliquias reddere dignatus est, in propriam illum sedem reducens, ut de tanto patre gratificemur, & Domino proinde laudes sedulas referamus. Hæc tam clare significant, tempore auctoris factam esse translationem, ut difficulter dicendo obscurari valeant, & hujus saltem Vitæ epocham inter errores scriptorum Neapolitanorum numerare non debeat Mazochius.

[240] [quod ineptis ratiociniis frustra negat Mazochius:] Hic tamen, cum laudatam Vitam ubique inveniat suis assertis oppositam, in dicto Opusculo pag. 36 & 37 de ejus epocha vitilitigare voluit, spemque verbis simulans, ita loquitur: His igitur de causis, & quod stylus multo cultior quam pro IX aut X seculi captu videtur; numquam adducar, ut credam, hunc scriptorem sive æqualem sive supparem S. Athanasio fuisse. Verum objectiones examinemus. Una jam data habet, stylum esse cultiorem, quam pro captu IX seculi, quo ad finem vergente Vitam nos credimus scriptam. Falsa est hæc assertio: neque enim deerant scriptores IX seculo, qui stylo tali utebantur, neque melior seculo XI aut XII erat stylus scriptorum, quam IX. Altera, aut potius prima, Mazochii ratio est, quod biographus ille de Ludovico Pio num. 7 dicat, cognomento Almum dictum. Hoc cognomen, si Mazochio credimus, de Ludovico Pio non reperitur usitatum ante seculum XI, affertque Chronica Casinense & Vulturnense, in quibus idem reperitur. Habent illa Chronica Ludovicum fuisse Almum cognominatum. Qua autem veritate id asserere poterant laudati Chronographi, si ante ipsos nullus eo cognomine erat usus? Erat igitur ante illos usitatum. Qua modo verisimilitudine inferet Mazochius, usum illius cognominis potius inchoatum seculo XI, quam IX? Contra verisimilius est, aut vivente aut non diu defuncto Ludovico, cognomen Almi a paucis usurpari cœptum, quam duobus seculis post mortem ejus, & auctoritas biographi, quo de agitur, sufficit, ut ea de re minime dubitemus. Frivola igitur est illa Mazochii objectio, & nihilo melior est alia, quam ut responso indignam omitto. Fallitur sane Mazochius, si id genus ineptiis argumenta certissima, quibus auctor probatur coævus, infringi existimat: neque enim sexcentis ejusmodi ratiociniis vel minimum evincet apud prudentes. Ab hac velitatione, quæ ad controversiam de gemino episcopo non erat omnino necessaria, ad rem ipsam accedamus.

[241] Laudatus auctor Vitæ S. Athanasii cap. 1 multas accumulat laudes urbis Neapolitanæ, [Sententia Baronii & Papebrochii asserta in dicta Vita,] atque inter alia ejus decora hoc recenset: Nam & introrsus binas præsulum gestat sedes ad instar duorum Testamentorum, quamquam una sit, quæ eam gubernat, & regit reliquam, ut capite reguntur artus diversi. Locus cum nonnulla diversitate producitur ab aliis; sed ea lectionum varietas nihil ad rem facit; omnesque ex loco diversimode lecto æque validum sumunt argumentum, quo ostendunt, alteram fuisse cathedralem episcopi Latini, alteram Græci Latino subjecti. Hinc Mazochius part. 2 cap. 2 sect 3 ait: Ac satis scio, hunc locum terriculamento apud eos fuisse, qui tamen satis suopte ingenio ab ea sedium duplicitate abhorrerent: itaque multos ad hunc locum tamquam ad Maleæ promontorium expavisse; nec tantum Chioccarellum pag. 96, Caracciolum & alios plures, sed & ipsum Baronium hac auctoritate fractum, fateri coactum, fuisse interdum (nam, uti dixi, vir magnus in recitatis Vitæ verbis pro INTRORSUS legere INTERDUM maluit) tempus, quo bini episcopi, sed unus alteri subjectus, Neapoli consederint. Eadem Baronii est sententia & Papebrochii in S. Fortunato, ubi num. XI observavit, paucos fortassis Græcos sedisse. Ut autem studiosus lector advertat, qua de causa id factum fuerit, observandæ sunt vicissitudines sermonis olim Neapoli prævalentis. Fatetur Mazochius, ante natum Christum & seculo 1 æræ Christianæ civitatem fuisse Græcam, sed eam paulatim ex consuetudine cum Romanis Latinam factam. Fortasse paulo citius, quam probari valeat, totam deinde quasi Latinam facit; at hisce non lubet insistere.

[242] Fatetur saltem, Græcum sermonem seculo VI vires resumpsisse Neapoli, quando Gothis erepta a Belisario, cœpit subesse imperatoribus Constantinopolitanis. Erant itaque plures Neapoli Græcorum ecclesiæ, [eaque de se verisimilis ob divisas Neapoli linguas:] quæ deinde paulatim diminutæ sunt. Verumtamen, fatente Mazochio, sex Græcorum ecclesiæ adhuc seculo XIII perdurabant, hujusmodi distinctæ nominibus, “Ecclesia S. Georgii ad Forum, S. Januarii ad Diaconiam, Sanctorum Joannis & Pauli, S. Andreæ ad Nidum, S. Mariæ Rotundæ, S. Mariæ ad Cosmodin.” Si autem sex erant, postquam seculo toto sub Latinis principibus fuerat civitas, verisimile est, plures fuisse seculo IX, quando tribus seculis obnoxia Græcis imperatoribus fuerat Neapolis. Certe biographus S. Athanasii nullibi insinuat, plures suo tempore Neapoli fuisse Latinos, quam Græcos. De Neapoli num. 5 dicit: In qua laïci simul cum clericis assidue Græce Latineque communi prece psallunt Deo. Rursum num. 20: Inter hæc Græca Latinaque pars sacerdotalis &c. Et in Translatione num. 7.Confluebant autem uterque sexus, & ætas diversa; & qualiter poterant, psalmodiæ cantus utriusque linguarum Græce & Latine suavi modulatione resonabant. Ex hisce abunde constat, Neapolim seculo IX partim Latini sermonis fuisse, partim Græci. Græcos quoque usos fuisse ritu Græcorum in sacris ministeriis, & in administratione Sacramentorum, nullus negare poterit. Itaque mitto alia, quæ ad illud probandum afferri possunt.

[243] [nequit illa Vita alio sensu exponi, ut ex adjunctis probatur.] Ex dictis autem intelligimus, ministerium episcopi Græci utile fuisse Neapoli, & utcumque necessarium ad Græcis administranda ea Sacramenta, quorum administratio solis reservatur episcopis. Examinemus modo, an allegatus locus pro gemino episcopo non sit tam clarus, ut nequeat aliam recipere expositionem, maxime consideratis antecedentibus & consequentibus. Nam & introrsus binas præsulum gestat sedes ad instar duorum Testamentorum, quamquam una sit, quæ eam gubernat, & regit reliquam, ut capite reguntur artus diversi. Frustra laborat Mazochius, ut voces binas, præsulum & sedes in alienum detorqueat sensum. Nam vocem binas hic significare duas liquet ex comparatione cum duobus Testamentis, & ulterius ex subsequentibus verbis, quamquam una sit, quæ eam gubernat, & regit reliquam: nimirum una regit alteram adjutricem & subjectam. Quod vero vox præsules designet episcopos, & vox sedes ecclesias cathedrales, liquet primo ex verbis gubernat & regit, atque ex additis, ut capite reguntur artus diversi. Una enim ex binis illis dicitur ut caput regere alteram cathedralem, simulque omnes alias civitatis ecclesias. At regere ecclesias omnes alicujus civitatis episcopi est, non alterius. Secundo de frequentissimis ecclesiis, & de monasteriis paulo ante generatim meminit auctor. Tum vero binas præsulum sedes, ut singulare urbis decus, speciatim commemorat, ut nequeant aliæ intelligi, quam præcipuæ sive cathedrales, quemadmodum voce præsulum indicatur. Tertio voce præsul sæpius idem auctor utitur, eaque voce ubique designat episcopum. Ita num. 6 S. Athanasius ejusdem urbis præsul dicitur. Sic num. 8 meminit S. Athanasii Alexandriæ præsulis. Num. 9 S. Joannes IV primum Neapolis præsul & mox pontifex vocatur, ac iterum num. 10 præsul. Rursum num. XI S. Athanasius dicitur præsul, sicut & ejus successor Athanasius in Translatione num. 3, 4, & bis 6, ac eodem iterum titulo insignitur defunctus S. Athanasius num. 7, 11, 17 & 21. Itaque cum idem auctor decem & tribus locis voce præsul episcopum designet, nec ea ullibi in alia significatione utatur, vel sola hæc ratio evincit, per præsules in loco controverso episcopos designari, sicut ipsa adjuncta luculenter insinuant.

[244] Quapropter inani labore non minus se ipse torsit Mazochius, [Inepte Mazochius per præsules parochos vult intelligere,] quam allegatas voces, dum iis alienas, quas renuunt, significationes attribuere voluit. Miseret sane me viri eruditi, qui conatur probare, quod nulla subtilitate probari potest. Enumerat varias significationes vocis præsul, eamque usurpatam vult pro quibusvis præpositis sive profanis sive sacris. Tum ait, complures fuisse Neapoli ecclesias, cum Latinas, tum Græcas, quibus præpositi erant presbyteri. Hos autem presbyteros vult præsules vocatos, atque eorum ecclesias præsulum sedes. At loci adjuncta omnia talem expositionem, aut potius vocis depravationem, aperte renuunt. Nam multo plures erant ecclesiæ, quibus præerant presbyteri; at duæ memorantur præsulum sedes. Præterea una ex his regit, quod certe non congruit ecclesiæ, cui solum præerat presbyter. Demum presbyterum sive parœciæ præfectum umquam præsulem fuisse vocatum, non ostendit Mazochius, quamquam lubens fateor, abbates subinde etiam præsules vocari. Verum frustra quæruntur diversæ significationes illius vocis, cum scriptor ipse, de cujus loco disseritur, ea voce toties in eadem episcopi significatione utatur, ut ibi aliam illi significationem affingere non potuerit, nisi data opera nos decipere ineptissima locutione voluisset. Verba Innocentii Papæ III, quæ objecit Mazochius, examinabo inferius, ostendamque ibi per præsulem significari episcopum.

[245] Vocem binas, qua ibi non vult duas significari, mire torquet laudatus Mazochius. [nec minus inepte vocem binas explicare nititur.] Quod binas, inquit, eas sedes dixit, non sic accipe, quasi si duas dixisset, sed quasi duplices, hoc est, DUORUM GENERUM, aut vero, si mavis, quasi si dixisset BILINGUES. Nam utrumque horum potest per illud binas designari. At falsum est, voce binas exponi posse duorum generum aut bilingues. Probatio Mazochii non minus inepta est, quam dicta vocis bini expositio commentitia. Allegat Cyrilli Glossas Græco-Latinas, aitque, voci Græcæ δισσὰ (duplicia) respondere bina, & vocem δισσὸς exponi bilinguis. Ex his nova prorsus dialectica infert, Cyrillo BINUS & BILINGUIS fuisse propemodum synonyma; quia utrumque nomen e regione τοῦ δισσὸς (hoc est, duplex) posuit. Riderent sane, si viverent, Chioccarellus & Caracciolus, suos scilicet errores ejusmodi ratiociniis corrigi. Vox Græca λόγος æque exponitur ratio & sermo. Ideone ratio & sermo propemodum synonyma sunt? λόγοι rursum significat ineptias aut figmenta. Quis modo prudens dicat, prope synonyma esse rationes, sermones, ineptias, figmenta? Verum mittamus logos, logica destitutos; & candide edicamus, nec Glossarium Cyrilli, nec ullum aliud profuturum Mazochio, ad probandum, vocem binus, quæ reddi aliquando duplex potest, similiter exponi posse duorum generum, aut bilingues. Quanto diutius id tentabit, tanto plures dabit ineptias. Nam per binas præsulum sedes intelligi duas, ipsæ voces indicant, & confirmat adjuncta comparatio cum duobus Testamentis.

[246] Papebrochius noster credidit, se revera duos simul episcopos Neapoli invenisse, [Anno 347 videntur Calepodius simul & Fortunatus] quia eodem anno 347, quo sedebat S. Fortunatus, reperitur aliquis Calepodius, qui similiter videtur episcopus fuisse Neapoli. Certe apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 658 Concilio Sardicensi legitur subscripsisse Calepodius Neapolitanus, qui in Fragmentis S. Hilario perperam attributis Col. dicitur Calepodius a Campania, ut dubitandum non videatur, quin fuerit episcopus Neapoli in Campania. Interim eodem anno episcopi S. Athanasio inimici, qui se subduxerunt e concilio Sardicensi, & Philippopoli conciliabulum habuerunt, ibidem col. 699 scribunt Fortunato Neapolis Campaniæ episcopo. Videntur igitur simul episcopi fuisse Calepodius & Fortunatus; cumque Fortunatum inter episcopos Neapolitanos recenseat Joannes Diaconus, non item Calepodium; existimavit Papebrochius, S. Fortunatum Latinum fuisse ac præcipuum, Calepodium vero Græcum ejus adjutorem. Respondet ad hæc Mazochius, circa medium seculi IV Neapoli necessarium non fuisse episcopum Græcis, ut qui tunc nulli in hac urbe erant. At nec verisimile id est, nec probatum a Mazochio, imo numquam probandum. Ad alia igitur ejus responsa progredior.

[247] [Neapoli sedisse episcopi.] Respondet primo, Calepodium post subscriptum concilium Sardicense mori potuisse eique succedere Fortunatum, ad quem Philippopolitanum conciliabulum transmiserit decretum suum. Nec probabilis nec verisimilis est hæc responsio: nam eodem tempore habebatur concilium Sardicense & conciliabulum Philippopolitanum. Ordinatio autem Fortunati non poterat fieri Neapoli, nisi cognita morte Calepodii, qui concilio, utique finito, subscripsit. Itaque, etsi fingamus mortuum, antequam redierat Neapolim, saltem notabili tempore ordinatio Fortunati posterior esse debebat concilio Sardicensi ob ingentem distantiam, quæ est inter Sardicam, Mœsiæ circa Thraciæ confinia urbem, & Neapolim. Philippopolenses vero ad S. Fortunatum scribere non poterant, nisi audita ejus ordinatione, quam illi in Thracia ante finitum conciabulum verisimiliter non intellexerint: neque enim credibile est, S. Fortunatum ad episcopos tam longe dissitos, & ab ecclesia Catholica dissentientes, de sua ordinatione nuntium misisse. Gratis igitur, & contra omnem verisimilitudinem fingitur, epistolam conciliabuli Philippopolitani missam ad Fortunatum Calepodii successorem. Ut hoc fieri potuisset, necesse erat, ut conciliabulum dictum aliquot mensibus fuisset continuatum post concilium Sardicense, quod factum non videtur. Vidit ipse Mazochius, responsum illud parum esse probabile; alterumque addidit nihilo probabilius, nimirum Calepodii & Fortunati nomina ejusdem esse episcopi Neapolitani. Scripsissent igitur Philippopolitani ad episcopum concilii Sardicensis, quocum convenire noluerant, & a quo erant condemnati. Utraque responsio est volentis aliquid dicere, & nihil probabile invenientis.

[248] [Objectus canon Nicænus prohibet, ne duo sint ejusdem civitatis episcopi æquales.] Audiamus tamen argumenta, quibus Mazochius evincere nititur, numquam duos Neapoli fuisse episcopos, non dico æquales, quos nemo umquam admisit, sed ea etiam ratione, ut unus alterius pro Græca parte esset vicarius, eique subjectus. Clamat laudatus scriptor, contra canones contraque receptos mores esse, si duplex eidem civitati detur episcopus, objicitque canonem Nicænum VIII, ex quo profert hæc verba: Ne in una civitate duo sint episcopi. Verum si totus canon consideretur, satis patebit, solum agi de duobus episcopis potestate æqualibus, quorum unus alteri non sit subjectus. Apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 47 Canon ille agit de Novatianis, qui voluissent ad Ecclesiam Catholicam redire; eisque conceditur, ut redeuntes maneant in suo ordine. Tum cavetur, ne Catholici episcopi, presbyteri & diaconi locum suum amittant, accedentibus ad Ecclesiam Novatianis. Verba subjungo: Si vero, episcopus vel presbyter Ecclesiæ Catholicæ fuerit, ad quem aliqui ex his (Novatianis) accedunt, certum est, quod episcopus quidem Catholicus suam habeat dignitatem, similiter autem presbyteri & diaconi habeant. Hi vero, qui ab istis (Novatianis) veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat sacerdotii dignitatem: nisi forte placeat Catholico episcopo concedere ei etiam episcopalis nominis honorem. Si vero non placuerit, inveniat ei locum, ut * sit in parochia chorepiscopus, aut in clero presbyter; ut in civitate una non videantur duo episcopi esse, & ille omnimodis in clero permanere videatur.

[249] Poterat episcopus Catholicus concedere accedenti & converso Novatiano episcopalis nominis honorem. [non item ne civitatis episcopus habeat episcopum adjutorem aut vicarium.] Poterat itaque permittere, ut alius in sua civitate degeret & vocaretur episcopus: poterat eidem parochiam assignare, in qua chorepiscopus esset, & munia episcopalia obiret chorepiscopis licita. Canon itaque permittit, ut aliquo sensu duo in una civitate sint & nominentur episcopi; non item ut duo eamdem civitatem jure episcopali æqualiter regant, aut ut duo ejusdem civitatis sint capita. Quapropter dictus canon adeo non favet Mazochio, ut eidem potius sit contrarius. Nam sicut civitatis episcopus alteri concedere poterat, ut honore & nomine episcopali in sua civitate gauderet; ita procul dubio ejus opera uti poterat in concionibus, in administratione Sacramentorum, in aliis officiis episcopalibus; quemadmodum plures fecerunt, iique sanctissimi ac doctissimi episcopi. Quis nescit, S. Gregorium Nazianzenum, hortante S. Basilio, pro patre episcopo Nazianzeno episcopatum administrasse? Peccavitne igitur in canonem Nicænum uterque S. Gregorius Nazianzenus, quia filius patrem in administratione episcopatus juvit? Peccavitne in eumdem canonem Chrysostomus, quando administrationem ecclesiæ suæ Constantinopolitanæ commisit Severiano Gabalorum episcopo? Non dicet hoc Mazochius, opinor. Attamen non video, canone Nicæno magis prohiberi episcopo Neapolitano episcopum Græcum habere adjutorem pro ecclesiis Græcis, quam Nazianzeno episcopo filium habere vicarium aut administratorem, aliisque alios episcopos adjutores; modo absolutum jus administrationis apud unum remaneat.

[250] Objicit secundo Mazochius capitulum IX concilii Lateranensis IV, [Verba concilii Lateranensis directe Mazochio sunt contraria;] cui præfuit anno 1215 Innocentius III. Capitulum apud Labbeum tom. XI col. 161 sic habet: Quoniam in plerisque partibus intra eamdem civitatem atque diœcesim permixti sunt populi diversarum linguarum, habentes sub una fide varios ritus & mores; districte præcipimus, ut pontifices hujusmodi civitatum sive diœcesum provideant viros idoneos, qui secundum diversitates rituum & linguarum divina officia illis celebrent, & ecclesiastica Sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter & exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque civitas, sive diœcesis diversos pontifices habeat, tamquam unum corpus diversa capita, quasi monstrum. Sed, si propter prædictas causas urgens necessitas postulaverit, pontifex loci Catholicum præsulem nationibus illis conformem provida deliberatione constituat sibi vicarium in prædictis, qui ei per omnia sit obediens & subjectus. Non poterat afferri canon ad propositum nostrum accommodatior. Dicta autem decreta fuerunt facta pro ecclesiis Cypri insulæ, ubi Latini tunc cum Græcis erant mixti. Profecto aut ego multum fallor, aut allegatis verbis decernitur, ut id ipsum fiat, quod olim Neapoli factum credimus. Primo jubet concilium, ut in civitatibus diversarum linguarum & rituum, quales Neapoli erant ritus Latinus & Græcus, episcopus idoneos pro singulis ritibus provideat ministros. Secundo prohibet, ne in una civitate duo sint episcopi æquales, sive diversa capita ejusdem corporis. Tertio si propter diversitatem rituum urgens necessitas postulaverit, jubetur episcopus civitatis episcopum alium pro iis, qui diversi ritus sunt, vicarium constituere sibi subjectum. Cum enim episcopo ritus Latini non liceat uti ritu Græco, quomodo presbyteros aliosque clericos ordinabit Græcos, sive pro ritu Græco? Thomassinus in Opere de veteri & nova ecclesiæ Disciplina part. 1 lib. 1 cap. 29 eumdem concilii Lateranensis locum recitat, eodemque modo explicat, ac pluribus exemplis confirmat.

[251] [qui ea in falsum sensum frustra trahit:] Mazochius, qui Catholicum præsulem intelligere vult sine Ordinatione episcopali, nimium confidit de benevolentia eruditorum, si commentitias id genus ac violentas verborum expositiones, quibus totum illud Opusculum abundat, iis placituras existimaverit, præsertim quando adjuncta omnia, ut hic fit, repugnant. Si clarissimus Mazochius inspicere solum cogitasset Constitutionem Cypriam Alexandri IV, non dubitasset de episcopis Græcis intra diœceses Latinorum episcoporum statutis in Cypro, & quidem electis a clero Græco, sed confirmatis ab episcopo Latino, cui obedientiam promittebant. Legitur ea Constitutio apud Labbeum tom. XI col 2253. Ex illa solum huc transfero modum, quo Græci episcopi erant promovendi: Quoties quamlibet prædictarum sedium Græcorum præsule vacare contigerit: alter a clericis sedis ejusdem, invocata Spiritus sancti gratia, in episcopum eligatur. Cujus electionem Latinus pontifex, in cujus diœcesi fuerit sedes illa, si eam invenerit de persona idonea celebratam canonice, auctoritate ordinaria rite ac sine difficultate confirmet, ac sibi faciat per episcopos Græcos vicinarum diœcesum, quos ad hoc idem Latinus advocabit pontifex, munus consecrationis impendi; episcopalem solicitudinem atque curam monasteriorum, ecclesiarum, cleri & populi Græcorum, in sua civitate atque diœcesi consistentium, auctoritate propria commissurus eidem, & recepturus ab eo juratoriam professionem obedientiæ. Hæc, opinor, sufficiunt, ut quilibet perspiciat, non minus falsam, quam inepte excogitatam, esse expositionem vocis præsul in verbis Innocentii III, qui de Cypro insula agit, de qua etiam loquitur Alexander IV. Necessitas Græcos Catholicos juvandi effecit, ut iis Græci darentur episcopi, sed Latinis subjecti. Non erant sic duo capita ejusdem corporis; omnibus tamen erat prospectum.

[252] [episcopus Græcus Romæ ad Græcos ordinandos statutus.] Ob similem necessitatem Clemens Papa VIII in Constitutione Sanctissimus, quæ in Bullario est 34, hæc statuit: Insuper idem Sanctissimus D. N. constituit, Romæ habendum esse episcopum Græcum Catholicum, qui Græcos episcopis Latinis Italiæ & insularum adjacentium subjectos, ab episcopo Græco ordinari volentes, cum illorum dimissoriis, ad id tantum concedendis, ritu Græco ordinet. Non audebit asserere Mazochius, hæc esse contra canones contraque receptos mores. Idem tamen est, quod Neapoli factum credimus: nam qui Græcus ibi aliquando fuit episcopus, non solum Græcis illius civitatis ecclesiis ministros ordinare poterat, sed etiam aliis vicinis ditionis Neapolitanæ, ubi erant necessarii. Quod objicit Mazochius de diversitate linguarum in variis regionibus, in quibus tamen unicus est episcopus, ad rem non facit. Nam diversitas linguarum non inducit necessitatem plurium episcoporum, nisi diverso etiam ritu sacra peragantur. Quod additur de diversitate ritus in Apulia, Lucania, Brutiis, ubi hodieque, ut testatur, pars Latino ritu, pars Græco sacra faciunt, etiamsi Latinum dumtaxat habeant episcopum, etiam non urget. Nam ut illis ecclesiis Græcis ministri ritu Græco ordinari possint, Ecclesia Romana habet episcopum Græcum, ut ex verbis Clementis VIII perspeximus. Demum silentium Joannis Diaconi de episcopis illis Græcis nihilo plus evincit: nam ille solum recensuit episcopos Neapolitanos, qui diœcesim jure episcopali regebant, omissis eorum adjutoribus. Hæc mihi sufficere videntur ad asserendum ecclesiæ Neapolitanæ episcopum olim Græcum, Latino subditum. De ecclesia, in qua ille sacra peregit, non disputabo, ne longius recedam a S. Januario. Illud solum Neapolitanos amice moneo, ne operosis magis quam solidis Mazochii ratiociniis, quibus persuadere nititur, ecclesiam S. Restitutæ esse antiquam Stephaniam, nimium fidant.

[Annotata]

* al. ubi

§ XVIII. Inquiritur, quo loco caput & sanguis S. Januarii fuerint conservata: oratorium apud ecclesiam cathedralem seculo IX a S. Athanasio constructum, eique illatas dictas reliquias, non probatur.

[Caput S. Januarii haud dubie una cum corpore] Quamquam multa hactenus disserui de translationibus corporis S. Januarii, omniaque assignavi loca, in quibus illud variis temporibus fuit conservatum, de capitis tamen & sanguinis translatione studiose silui, ut ab hac inquisitione ad perpetuum sanguinis liquescentis miraculum continuo procedere possem. Inquirendum igitur venit hoc loco, ubi caput & sanguis, de quibus apud antiquiores altum est silentium, olim conservata fuisse videantur. Varias hac de re invenio opiniones, ut contingere solet in rebus obscuris. Dubitari non potest, quin pretiosæ illæ capitis & sanguinis reliquiæ Puteolis Neapolim fuerint translatæ; sed ambiguum videtur, utrum una cum corpore, an citius aut serius eo fuerint delatæ, cum in Actis translati corporis nulla de capite aut sanguine fiat mentio. Verum cum nulla similiter notitia reperiatur, saltem vetusta, de translato seorsum capite aut sanguine, probabilius certe ac verisimilius est, caput & sanguinem fuisse una cum corpore in eodem loculo, quando corpus ex primo sepulturæ loco ad ecclesiam suburbii Neapolitani translatum est. Neque enim est, cur dubitemus, quin corpus & caput simul fuerint sepulcro tradita, ut passim factum est in sepulturis martyrum. De sanguine collecto nullum quoque potest esse dubium, cum ferventissimo studio martyrum sanguinem colligere solerent Christiani, ut variis locis probat Aringus in Roma subterranea.

[254] Non æque certum est, sanguinem intra sepulcrum ab initio fuisse depositum; [sepulcro illatum fuit, & verisimiliter etiam sanguis.] nam aliquando Christiani sanguinem, sive in linteis sive in vasculo collectum, intra sepulcrum deposuerunt; at non raro etiam vascula vitrea aut testacea, sanguinem continentia, ita inseruerunt parieti lateritio, quo clauduntur sepulcra, ut foris cernantur, quemadmodum in cœmeteriis Romanis ipse plura id genus vascula, integra ac sanguine tincta, cæmento sepulcrorum affixa vidi. Quin & tria ex iis sepulcris, quibus vascula erant præfixa in muro, nobis tunc primum aperta fuere; sed in illis nihil vidimus præter ossa corporum. Videntur & nonnulli fuisse, qui sanguinem martyrum, linteis aut vestibus aspersum, religiose apud se servarent. Ex hisce igitur certum non est, sanguinem S. Januarii intra sepulcrum fuisse depositum cum corpore & capite. Attamen, si attendamus ad sepulturæ adjuncta, & consideremus ampullas, quibus sanguis ille pretiosus etiamnum conservatur, verisimillimum fiet, sanguinis ampullas cum corpore & capite fuisse sepulcro illatas. Nam Neapolitani dicuntur rapuisse Sancti corpus & sepeliisse, ut verisimile non fiat, uni alicui ampullas, in quibus collectus erat sanguis, fuisse relictas. Neque enim permisissent alii, quantum videtur, ut unus aliquis thesaurum istum sibi solus vindicaret. Credunt Neapolitani, a pia femina collectum fuisse S. Januarii sanguinem, ut insinuat Caracciolus in Historia S. Januarii cap. 20 sect. 16 his verbis: A fæmina quoque S. Januarii sanguinem fuisse collectum, indicat egregia ejus imago, in valvis organi archiepiscopalis ecclesiæ ab insigni pictore Georgio Vasario depicta tempore Pauli Papæ III: & alia in porticu ecclesiæ sancto Martyri dicata extra mœnia civitatis. Conjecturam illam dat Caracciolus tamquam verisimilem, quia feminæ pia ejusmodi officia obiisse subinde leguntur.

[255] [Certe credibile non est, a persona, quæ eum collegerat, diu servatum,] At neque ipse, neque alii Neapolitani, reliquis eruditione præstantiores, cogitationem illam aliquot pictorum pro traditione bene fundata allegant. Chioccarellus dissertationem suam de sanguine S. Januarii in Collectione Ms. ita orditur: Primo esset indagandum, quis sanguinem illum divi Januarii ejus decollationis tempore collegerit, quod haud habetur exploratum. Attamen in antiquis quibusdam picturis ac iconibus, in aliquot templis existentibus, inspeximus a muliere quadam fuisse collectum: quod credibile ac verisimile videtur, mulierem id egisse, cum devotus fæmineus sexus id agere consueverit: sed sanguis ille tamdiu celatus ac ignotus extitit, ut per tot sæcula nulla de eo notitia fuerit habita. Tum allegat Acta, Miracula, aliaque documenta antiqua, in quibus de sanguine nulla fit mentio. Ex eo autem silentio colligit, certo resciri non posse, quis S. Januarii sanguinem collegerit. Ex eodem silentio laudatus Chioccarellus acriter refutat opinionem popularem, quam dolet a nonnullis obtrusam fuisse pro traditione ecclesiæ Neapolitanæ, nimirum sanguinem Sancti a muliere, quæ illum collegerat, fuisse servatum, donec S. Januarii corpus Neapolim esset translatum; ac tum demum eam Neapolitanis civibus significasse, se servare ejus Sancti sanguinem, … ac velle eum illis tradere, ut una cum capite ac corpore servarent. Quam improbabile sit illud figmentum, quod summa cum indignatione refutat Chioccarellus, vel ex solo translationis tempore colliget studiosus lector. Nam, ut probatum est § 7, translatio prima toto fere seculo posterior est martyrio S. Januarii, ut minime sit verisimile, personam illam, quæ S. Januarii sanguinem collegit, usque ad illam translationem superfuisse.

[256] [& post corporis translationem a muliere prolatum,] Adjuncta traditionis improbabilis ita exponit Chioccarellus: Neapolitani vero eo nuncio exhilarati sunt, ac valde illum (sanguinem) exoptare dixerunt. Ac dicta die, qua mulier se venturam dixerat, … venit per viam Appiam, qua e Puteolis Neapolim gradiebatur. Neapolitani vero ea die cum episcopo & clero, ac maxima fidelium turma, & universo populo caput D. Januarii deferentes, & clerici processionem tunc gestantes, atque obviam euntes, præ nimio calore in mense Maio coronas e rosis aliisque floribus eorum capitibus imponentes, processerunt: atque mulieri obviam facti sunt in villa quadam prope Neapolim, quæ Antinianum vocatur, & secundo (lapide, opinor,) distat ab urbe Neapoli, ubi postea in ejus facti memoriam ædicula, seu sacellum D. Januario erectum est. Mulier vero illico sanguinis phialam protulit; qui durus & concretus erat, & in conspectu capitis posita (scilicet phiala,) liquescere ac ebullire sanguis visus est. Et exinde observatum atque perspectum fuit, ut, cum sanguis capiti appropinquaret, liquefieret, cum autem elongaretur, duresceret: & ab eo sumpsit initium, & cœptum est liquefactionis ejus sanguinis miraculum singulis annis eo mense renovari, quod huc usque servatur, vocaturque festum delli preti inghirlandati.

[257] Hactenus Chioccarellus, exponens aliorum asserta, [quod primus scripsisse dicitur Paulus Regius,] quæ mox refutat his verbis: Hujus autem traditionis scriptor omnium primus fuit & antesignanus Paulus Regius, canonicus prius Neapolitanus, deinde Vici Æquensis episcopus, in Actis S. Januarii, quæ scripsit: & quis revelaverit, aut quo auctore didicerit, ac unde depromserit tam recens scriptor, qui post annos MCCC (imo MCC fere a prima translatione) floruit, aut quis assertam traditionem ejus auribus intonuerit, ignoramus. At dolemus, ut tam recens scriptor, quod veteres nescierunt, vel posteris non tradiderunt, is suo marte effingere, ac uti vera, & pro antiqua traditione tradere, ac scribere non sit veritus, quod falsum deprehenditur. Scimus enim, Paulum tot tantosque libros de Sanctis hujus civitatis ac regni scripsisse, sed parum diligenter & infauste, & infelicissime, adeo ut Antonius Caracciolus in libello de Patria D. Januarii eum Paulum appellet minorum gentium scriptorem, & solo cognomine Regio, cæterum autem plebeio ingenio & stylo. Hæc miro candore Chioccarellus, addens Pauli Regii asserta ab aliis pluribus, quos more pecudum secutos dicit, adoptata fuisse.

[258] Prudentem Chioccarelli crisim non adoptarunt omnes Neapolitani scriptores, [& nonnulli deinde adoptarunt,] sive quod illa ejus scripta numquam fuerint vulgata, sive quod plures Regium jam ante essent secuti, horumque asserta avide fuerint excepta. Certe novellam illam traditionem etiam exponit Tutinus cap. 15 cum aliqua tamen mutatione, cum velit, corpus, caput & sanguinem S. Januarii simul Neapolim fuisse translata; liquefactionem vero sanguinis contigisse in colle Antiniano, postquam episcopus Neapolitanus omnes prædictas reliquias ibidem exceperat, & sanguinem capiti opposuerat. Addit præterea, corpus tunc fuisse translatum ac ecclesiam extra muros civitatis conditam, quod certum est, caput vero & sanguinem ad ecclesiam cathedralem, de quo necdum constat. Tutinum aliosque, quos laudat, novissime secutus est Hieronymus Maria a S. Anna in Vita lib. 2 cap. 5, vocatque opinionem communem historicorum Neapolitanorum.

[259] At certe inter historicos Neapolitanos eruditiores est Caracciolus mox laudatus, [non tamen omnes; ut probatur,] qui sect. 16 non obscure Tutini opinionem refellit. Nam primo existimat, ampullas istas (sanguinis) cum ejus (S. Januarii) corpore fuisse tumulatas; non vero conservatas a muliere usque ad corporis translationem. Mox conjicit, ampullas fuisse in Stephaniam translatas, sive in ædem cathedralem, quando corpus a Sicone Beneventum fuit translatum, id est, seculo IX; caput vero jam antea in cathedrali fuisse. Deinde relata opinione Tutini, hæc adversus eam subjungit: De qua tamen re; nec Acta Translationis, nec scriptores Vitæ S. Severi, & Joannis, qui tunc erat Neapolitanus episcopus, meminerunt. Tum alia laudat documenta medii ævi, in quibus de liquefactione sanguinis S. Januarii nulla fit mentio, subditque: Itaque incertum apud me est, quo primum tempore ea liquescentia vel contigerit, vel fuerit observata. Omnino autem, si non statim ab ejus cæde contigit, sed multis post seculis, id in occultam Numinis providentiam rejiciendum est. Illustrissimus Sabbatinus in Annotatis ad vetustum Calendarium Neapolitanum tom. 9 Diss. 7 pag. 121 agnoscit, certo dici non posse, quo tempore sanguis S. Januarii primum Neapolitanis innotuerit, & pag. 122 insinuat, non placere sibi opinionem ante relatam, quæ glorioso traditionis nomine insignita fuit a pluribus, indignante Chioccarello, ejusque refutationem his verbis ordiente: Unde autem aliqui scriptores, ne dicam nebulones, didicerint, deprompserint, sive confinxerint, ab antiquis fuisse traditum, & esse traditionem ecclesiæ Neapolitanæ &c.

[260] [& merito;] Similiter clarissimus Mazochius dictam opinionem de sanguine primum liquescente, aut in prima corporis translatione, aut paulo post adeo contempsit, ut in Dissertatione historica de Ecclesia Neapolitana semper unica, ubi pag. 50 in epocham liquescentis primum S. Januarii sanguinis inquirit, ne referendam quidem aut refutandam duxerit; candideque edicat, frustra se fatigare scriptores aliquot Neapolitanos in figenda sanguinis liquefacti epocha. Nam, inquit, si quid tale umquam sæculis illis remotioribus ac martyrio proximioribus acciderit, id plane ignoramus. Recte hæc Mazochius. Si enim merito contemnitur, quidquid recentior scriptor de rebus adeo vetustis asserit sine antiquorum testimonio, quam fidem habere possumus Paulo Regio, post duodecim fere secula asserenti, sanguinem S. Januarii a muliere conservatum usque ad primam corporis translationem, tum demum præsuli Neapolitano traditum, eodemque tempore liquefactum? Quis, inquam, prudens ejusmodi novelli scriptoris, qui floruit seculo XVI ad finem vergente, assertum non contemnat, cum nullum alleget scriptoris vetusti testimonium, & in scribendo parum fuerit accuratus?

[261] [cum non videatur vetusta traditio] Non inquiram scrupulose, an ante Paulum Regium nullus illam opinionem asseruerit, quemadmodum affirmat Chioccarellus: nam video eamdem opinionem asseri etiam in Ode, edita apud Caracciolum pag. 285, quam nonnemo in Dissertatione aliqua Ms., de hisce ad nos missa, reducit ad seculum XV. Verum pag. 220 ait Caracciolus ipse: De horum carminum antiquitate sum quidem dubius. Carmina vero ipsa maxime videntur congruere seculo XVI, & fortasse ipso seculo XVII, quo edita sunt, aut exeunte XVI, dum florebat Paulus Regius, fuere composita. Si antiqua fuissent, id ex scriptura ipsa vidisset Caracciolus, qui verisimiliter autographa vidit. Chioccarellus, qui hymnos complures & carmina suæ collectioni Ms. inseruit, ea carmina non habet. Quare nihil intererit, illine poëtæ, an Paulo Regio, tribuamus primam illius opinionis inventionem. At certe perperam ab aliquibus vocatur antiqua aut antiquissima traditio, nisi forsan opinio, quæ ducentos necdum annos attingere videtur, antiqua traditio vocari possit. Ita quidem conjecturas, quæ statim aliquibus placuerant, & sic utcumque invaluerant, post annos quinquaginta aut sexaginta pro traditionibus vetustis ab aliquibus venditari, alia occasione animadverti.

[262] Verum in similibus magis versati sumus, quam ut ejusmodi nominum larvis terreamur aut deludamur. [sed opinio popularis.] Opiniones illas, quas conjecturandi aut fingendi audacia posterioribus seculis peperit, & credulitas populi nutrivit, pro vetustis traditionibus admittendas non credimus; sed vetustas existimamus traditiones, easque pro rerum adjunctis magis aut minus certas, quando earum vetustas antiquis documentis probari potest. Beneventani aiunt, in domo, quam in civitate sua ostendunt, S. Januarium fuisse natum, & antiquam vocant traditionem, cujus tamen antiquitatem vetustis documentis probare nequeunt. Non admittent Neapolitani, vetustam revera esse illam traditionem. Neque nos admittere possumus, opinionem ante relatam de liquefactione prima sanguinis S. Januarii ex vetusta traditione ortam. Cum enim omnia vetusta documenta, quæ edituri sumus, de illa liquefactione sileant; ac de ea, si facta fuisset, certe mentio fieri debuisset in Actis translationis, & magis etiam in Homilia de miraculis; nihil restat, nisi ut dicamus, minime probabilem esse opinionem illam, omnique solido fundamento destitutam.

[263] Jam vero Mazochius in laudato Opere de Ecclesia Neapolitana unica cap. 5 sect. 2 existimat, [Caput & sanguis verisimiliter translata sunt cum corpore,] caput & sanguinem S. Januarii una cum corpore translata fuisse ad ecclesiam S. Januarii, in suburbio Neapolitano sitam; ibique semper mansisse usque ad translationem corporis, quod Sico princeps seculo IX Beneventum detulit. Primum mihi admodum apparet verisimile, cum nihil innotuerit de capite aut sanguine jam tum seorsum posito. Nulla tamen habentur documenta, quibus ea conjunctio omnino fiat certa. At longe magis incertum est, an caput & sanguis in eadem ecclesia manserint usque ad translationem corporis per Siconem. Nihil hac de re ab antiquis traditur. Ratio vero, quæ allegatur a Mazochio, nequaquam urget. Laudatus scriptor ita loquitur: Nunc si possumus, inquiramus, quid acciderit, postquam Sico princeps Beneventanus anno DCCCXVII (imo post illum annum, ut probatum est num. 120) ex illa extramurana basilica Januarii corpus Beneventum abstulit. Tunc quidem solum sancti Martyris truncum fuisse asportatum, sacrum vero caput & cruoris ampullas Neapoli remansisse, certissimum est. Ubinam ea pignora remanserint, rogas? Facile viris doctis assentior, ea tunc in eadem extramurana S. Januarii æde remansisse. Nam sive forsan seorsum ibi asservabantur a corpore, sive alia de causa, facile fuit ea duo pignora, sive Siconis piæ aviditati præripere, sive eodem Sicone assentiente retinere. Atqui non diu ibi tantum thesaurum substitisse, sed mox in cathedralem fuisse translatum, minime dubito; etsi quandonam id acciderit, nemo antiquorum scriptum reliquit.

[264] Vellem, minus asseveranter conjecturas suas proposuisset clarissimus Mazochius. [at non est verisimile, illa mansisse cum corpore usque ad alteram hujus translationem.] Non enim capio, qua ratione minime dubitet, quin non diu post ablatum corpus secuta sit translatio capitis & sanguinis ad cathedralem. Fatetur, nullibi scriptum, quandonam ea translatio fuerit peracta. Non video igitur, cur non æque præcedere potuerit Beneventanam corporis translationem, quam sequi. Neutrum legitur scriptum. Cur ergo postremum eligit Mazochius? Creditne, sacra ea pignora cum corpore fuisse tempore translationis, quia cum corpore ablata non sunt? At id non esset hominis rationem ducem sequentis. Certe contrarium ex ea ratione fit verisimillimum. Neque enim Sico, qui Neapolim non intravit, auferre poterat caput & sanguinem, si ea jam ante in urbem ipsam erant delata, & in cathedrali servabantur. Hoc itaque si factum est, facile capimus, cur ablata non sint. At non ita verisimiles fiunt conjecturæ Mazochii de relicto illo thesauro. Etenim ex Historia translationis constat, Siconem hostili fuisse animo in Neapolitanos, ut verisimile non sit, aliquid reliquiarum S. Januarii, ipso consentiente, in ecclesia suburbana relictum. Minus quidem incredibile est, seorsum fuisse servata caput ac sanguinem, eaque de causa non inventa a Sicone. At rursus eam ipsam conjecturam infirmat ipse Mazochius pag. 46 his verbis: Non solebant martyrum reliquiæ apud antiquos alibi, quam sub altari reponi. Nam si corpus similiterque caput & sanguis in eadem ecclesia erat sub altari, quomodo non omnia simul invenit ac transtulit Sico, præsertim cum usus fuerit opera alicujus, qui optime noverat, ubi corpus esset repositum? Qui enim corpus assignare poterat, verisimillime novisset etiam, ubi caput esset & sanguis, si in eadem fuissent ecclesia.

[265] [Quæ ad istud probandum allegat Mazochius,] Quare nimis asseveranter de re incerta iterum loquitur Mazochius, ita pergens: At equidem eam capitis & cruoris translationem medio IX seculo ab S. Joanne Scriba, ejus nominis quarto, quem hujusmodi plurimis translationibus ditasse Stephaniam (ita vocabatur ecclesia cathedralis) ex chronographo Joanne constat, factam, ac mox ab ejus successore S. Athanasio nobilem S. Januarii memoriam Stephaniæ adjacentem fuisse adornatam, & in ejus altari caput & sanguinem Martyris fuisse recondita, persuasissimum habeo. Sane rursum non capio, qua ratione id persuasissimum habeat Mazochius. Nam eas conjecturas magis destruunt, quam probant, omnia illa, quæ ab eo allegantur ad probandum. Ac primum omnium, inquit, ex quodam Joannis Diaconi loco, nondum cuiquam intellecto, constat, fuisse ante S. Athanasium quamdam S. Januarii ecclesiam, sive potius ecclesiæ rudimentum, quam ipse Athanasius exornaverit, in eaque altare construxerit ejus formæ, quæ ad reliquias (ipsius utique Martyris) recondendas comparata videretur. Audiamus mirabilem Joannis Diaconi locum, quem nemini intellectum credit Mazochius.

[266] [etiamsi vera essent, nihil evincerent,] Laudatus Joannes tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2 pag. 316 in S. Athanasio sic habet: Præterea ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam renovavit, nobiliumque doctorum effigies in ea depinxit, faciens ibi marmoreum altare cum regiolis (ut habet editio Muratorii, sed alii legerunt cum regilis, aut cum regulis, sed cum regiolis, id est, cum ostiolis verisimiliter scriptum fuerit) argenteis. Supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium S. Januarii ejusque Sociorum acupictili opere digessit. Hic ille locus nondum cuiquam intellectus, quem allegat Mazochius. At numquam probabit, agi ibidem de ecclesia intra aut juxta cathedralem posita. Hoc autem si omnino probari posset, translatio capitis & sanguinis per S. Joannem S. Athanasii decessorem nihilo magis probaretur. Longe facilius intelligam locum nemini intellectum, quam ullam inveniam connexionem, qua alterutrum ex allegato loco deducat Mazochius. Longum nimis esset omnia Mazochii verba huc transferre, & magis etiam tædiosum. At, si dialecticam ego intelligam, tota ejus disputatio nihilo magis prodest ad alterutrum probandum, quam ægri somnia valeant ad veritatem rei somno repræsentatæ ostendendam. Missa igitur tædiosa planeque in rem præsentem inutili dissertatione, inquiram, quænam sit illa ecclesia, quam renovavit S. Athanasius, quia diversæ de ea sunt scriptorum sententiæ.

[267] Unica ex omnibus loci expositio mihi naturalis videtur & vera. [At Joannes Diaconus per ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam,] Est ea Sabbatini in Annotatis ad Kalendarium tom. 9 pag. 116, ubi ecclesiam in ipso cubiculo positam exponit ecclesiam in ipso loco sepulturæ S. Januario dicatam. Hanc sententiam jam indicavi num. 171 sine ullo dubio, quando necdum perspexeram, locum tam varie exponi. Verum prolixam deinde accepi ab amico Neapolitano Dissertationem Ms., in qua de expositione dicti loci multis disputatur, Sabbatinique sententia oppugnatur, ut alia stabiliatur, quæ est Falconii. Liberum sane mihi erat mutare sententiam, verbulo solum indicatam, ac necdum vulgatam. At argumenta, quæ opponuntur non cogunt, genuinam loci expositionem deserere; sed solum hanc prolixius asserere, & ad argumenta, quæ opponuntur, respondere. Varia significatio vocis cubiculum varietati sententiarum occasionem præbuit. Nota satis est Latina vocis significatio, qua indicatur locus, in quo cubile aut lectus habetur, ut nonnulli vocem in allegato loco exponunt. Cubiculum medio ævo etiam significabat locum sepulcri; ac tertio designabat sacellum aut oratorium. Duæ hæ notiones satis probantur apud Cangium in Glossario Latino-barbaro; neque eas negabunt adversarii. Reliquas vocis cubiculum expositiones non adduco, cum ad propositum nostrum non conducant.

[268] Jam vero cubiculum a Joanne Diacono ibidem accipi pro loco sepulcri, [designat oratorium, in quo fuerat Sancti corpus extra urbem.] omnia adjuncta, cum aliis documentis collata, prorsus insinuant. De cubiculo S. Januarii crebra fit mentio in Homilia de Miraculis, ubi num. 2 hæc leguntur: Cum rerum natura periret, ad solitum beati martyris Januarii concurrunt cubiculum. Rursum num. 6 de Gregorio tribuno dicitur: Cubiculum ingressus B. Januarii martyris &c. Tum num 10 ad B. Januarii martyris currunt cubiculum, nimirum Crescens & Innocentius, ex quibus posterior dicitur attulisse, sanctum pulverem, quem desuper Martyris sepulcrum sumpserat; ut nullum possit esse dubium, quin per cubiculum intelligatur locus, sive oratorium illud, in quo erat Sancti sepulcrum. Hinc aliquando opem flagitantes ad sepulcrum Sancti accurrisse dicuntur, uti Florentius num. 8: Vix tandem ad sepulcrum pergens beati martyris Januarii &c. Sic num. 13: Et dum cernant quotidie numerosas orationum catervas beatissimi Januarii martyris tumulum, tamquam radiantes gemmas, stipare &c. Ex allegatis colligitur, notissimum fuisse cubiculi nomine oratorium subterraneum, in quo erat corpus S. Januarii, & quidem tempore Joannis Diaconi: nam auctor illius Homiliæ ante dictum Diaconum scripsit; nec dubitari potest, quin scripta ejus Neapoli essent notissima, utpote Miracula Patroni Neapolitanorum enarrantia. Si modo attendamus ad modum loquendi Joannis Diaconi, merito non dubitabimus, quin de illo ipso loquatur oratorio renovato. Dicit enim: Ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam renovavit. Nam dum ait in ipso cubiculo, clare insinuat, unicum fuisse locum, qui cubiculum S. Januarii Neapoli vocabatur: neque enim recte dixisset, in ipso cubiculo, si plura fuissent S. Januarii cubicula, aut plura loca sic dicta.

[269] Attamen in Dissertatione Ms. aliquæ contra sententiam illam formantur objectiones, quas necesse est examinare. [Primam argumentum, contra illam expositionem objectum, solvitur;] Prima est, quod Joannes Diaconus ecclesiam S. Januarii extra muros positam videatur distinguere ab ecclesia posita in cubiculo. Nam postea de eodem S. Athanasio dicit: In ecclesia denique S. Januarii, foris sita, monachorum collegium sub abbatis regimine ordinavit, offerens eis unum hortum in campo Neapolitano positum. Ex Falconio pag. 489 sumpta est objectio. At respondeo, nullam in ea objectione esse difficultatem. Nam si Joannes Diaconus de eadem ecclesia bis fuisset locutus, ac eidem etiam diversa attribuisset nomina; nihil insolens aut sibi inusitatum fecisset. Sic in eodem Athanasio bis loquitur de ecclesia cathedrali sub diversis nominibus, sed quæ eamdem prorsus designant. Primo dicit: In ecclesia Stephania tredecim pannos fecit &c. Deinde vero post alia interposita: Ordinavit etiam, ut in ecclesia Salvatoris omni die Missa publica cum dipicis (diptychis) celebretur &c. Atqui tamen nullus dubitat, quin Stephania & ecclesia Salvatoris una sit eademque cathedralis, cum id Joannes ipse pag. 311 luculenter declaret his verbis: Ecclesia Salvatoris, quæ de nomine sui auctoris Stephania vocitatur. &c. Quapropter mirandum non esset, si bis etiam de eadem S. Januarii ecclesia scripsisset Diaconus. Hoc tamen non ita fecit. Nam ecclesia in ipso cubiculo posita erat solum pars totius ecclesiæ suburbanæ S. Januarii. Hanc autem partem, quam ecclesiam non incongrue vocat, renovatam primo narrat, fortasse quia ordine temporis singula exposuit. Deinde vero docet, ecclesiæ toti monasterium fuisse additum, & sic suis nominibus recte singula designavit.

[270] [uti & secundum, quod potius datæ expositioni favet.] Altera objectio petitur ex Homilia de Miraculis supra laudata, in qua num. 9 dicitur Florentius, post obtentam patrocinio S. Januarii præfecturam, altare ejus pretiosis exornasse marmoribus, … quodque altare vallavit cancellis cum ostiis fabrefactis argenteis. Nam ex eo infertur, verum non videri, quod Joannes Diaconus in ecclesia S. Januarii in cubiculo, si hæc suburbana creditur, ab Athanasio factum scribit his verbis: Ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam renovavit, … faciens ibi marmoreum altare cum regiolis (id est, ostiolis) argenteis. Si credimus auctori Dissertationis, quæ Athanasius fecisse dicitur, jam antea erant in suburbana S. Januarii ecclesia, & consequenter in alia quapiam ecclesia eadem fecit S. Athanasius. Verum hæc objectio sententiam nostram confirmare magis, quam infirmare videtur. Cum enim S. Athanasius non dicatur ecclesiam exstruxisse, nec tantum exornasse supellectile, sed renovasse; necesse est, dicamus, talia fere ibi fuisse antea, qualia ipse fecit. Si igitur ante ibi erat altare marmoribus exornatum, quod vetustate fatiscebat, aliud exstruendo marmoreum altare renovabat ecclesiam. Si antea ibi erant cancelli cum ostiolis argenteis, sed quæ aut injuria solius temporis multum detrimenti erant passa, aut avaris forte prædonum manibus confracta, partimque aut tota ablata; poterat rursum ecclesiam renovare Athanasius curando, ut nova fabricarentur ostiola, sive ex argento vetustorum, si illud supererat, sive ex alio sua liberalitate comparato. Vim haberet objectio, si Florentius altare, quod exornavit marmoribus, totum ex marmore struxisset, idque ac ostiola argentea fabricasset æternum duratura sine ulla immutatione. At cum Florentius duobus forte aut tribus seculis S. Athanasium præcesserit; altare ab ipso marmore ornatum, ostiolaque exstructa, facile poterant instauratione egere, aut non satis ornata videri S. Athanasio, qui omnia curavit instauranda.

[271] Nihil igitur obstat datæ expositioni verborum Joannis Diaconi, [Duæ aliæ expositiones refelluntur:] eaque sola est genuina & vera, cum nulla alia Neapoli esset ecclesia, quæ in ipso cubiculo S. Januarii posita recte dici posset. Cuperus noster ad XV Julii in S. Athanasio, cum præ manibus non habuisset Homiliam de Miraculis S. Januarii, ex qua maxime innotescit, quid per cubiculum S. Januarii intelligatur, in Annotatis locum exposuit de oratorio in cubiculo domus episcopalis posito; sed sententiam haud dubie mutaret, si viveret. Lectio quoque ibidem data, jam superius correcta est. Falconius in Annotatis pag. 489 contendit, ecclesiam S. Januarii ad diaconiam fuisse renovatam a S. Januario, ibique vult fuisse ipsam S. Januarii domum. Nimirum ejusmodi somnia hausit Falconius ex fictitia Vita Græca. Verum cum de domo S. Januarii nullus antiquorum meminerit, dictæque Vitæ Græcæ non attribuamus majorem fidem, quam fabulis Æsopi; necesse non est somnia illa Falconii prolixius refutare. Nam ex his verbis, Ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam renovavit, velle hanc deducere consecutionem; Ergo renovavit ecclesiam ad Diaconiam; nec est hominis logicam intelligentis, nec sobrie ratiocinantis. Non igitur ex Joanne Diacono suam opinionem hausit Falconius, sed ex figmento Vitæ Græcæ, cui Joannem suffragantem exhibere conatus est, licet, remoto illo figmento, Joannes nihil dicat, quod ad ejus propositum faciat.

[272] Mazochius pro sua opinione non habet melius fundamentum, [refutatur item expositio Mazochii, omni fundamento destituta.] quam Falconius. Quæsivit nimirum in imaginatione sua aliquod S. Januarii oratorium, cathedrali ecclesiæ sive Stephaniæ adhærens. Tum vero, acsi imaginando efficere potuisset, ut tale oratorium aliquando steterit, multa prolixe ratiocinatur de cubiculis, de oratoriis, de regiolis & de aliis, quæ nihil conducunt ad probandum tale oratorium S. Januarii seculo IX Stephaniæ adhæsisse, & vel sic videtur existimare, se probasse idem oratorium a S. Athanasio instauratum, cum nihil rationis attulerit, qua credere possumus, umquam exstitisse. In ipso disputationis istius ingressu pag. 41 Mazochius ita loquitur: Ullum S. Januarii oratorium in Stephania aut in proximo Stephaniæ ab antiquo fuisse, nusquam litteris proditum reperitur. Neque id immerito; quia ubi corpus requiescebat, ibi & ejus basilicam fuisse necesse est. Hæc vere & recte Mazochius. Jam vero pauca mihi ad allegata verba ratiocinari liceat. Si nusquam litteris proditum est, in Stephania aut in proximo Stephaniæ fuisse antiquitus oratorium S. Januarii; unde suum illud, nisi ex sola imaginatione, accepit Mazochius, quidve construxit, nisi oratorium plane imaginarium? Nam ex verbis Joannis Diaconi; Præterea ecclesiam S. Januarii in ipso cubiculo positam (S. Athanasius) renovavit; ratiocinando deducere hanc consecutionem, Ergo renovavit oratorium S. Januarii, quod erat in Stephania aut prope Stephaniam: hanc, inquam, deducere consecutionem, est imperitis illudere, peritis risum movere. Fatetur, nihil de cubiculo aut oratorio S. Januarii in Stephania legi apud antiquos. Nihil similiter legitur de translatis per S. Athanasium aut ipsius decessorem Joannem capite & sanguine S. Januarii. Cur igitur oratorium in Stephania gratis exstruit, eoque tunc translatas S. Januarii dictas reliquias comminiscitur, præsertim cum notissimum esset S. Januarii cubiculum in suburbio, multisque miraculis clarum?

[273] Non solus locus sepulturæ S Januarii vocabatur cubiculum; [Confirmatur magis sententia nostra,] sed idem quoque nomen datum est loco, ubi sepultus est S. Athanasius, cui Diaconus convixit. Sepultus fuit S. Athanasius, postquam corpus anno 877 ad suburbanam S. Januarii ecclesiam erat translatum, in oratorio S. Laurentii, quod in porticu dictæ ecclesiæ locat Chioccarellus. Hæc videri possunt in S. Athanasio ad XV Julii, ubi post Acta etiam data est Translatio cum miraculis, ab auctore coævo scripta. Laudatus scriptor num. 15 de muliere, cujus puer ad extrema redactus erat, ita loquitur: Quæ misera & periculosa mater, … intra templum beatissimi Januarii anxie huc illucque discurrens, ingressa est cubiculum, ubi sanctissimum corpus ejus (S. Athanasii) quiescit &c. Rursum num. 21 de infirma sanctimoniali: Quæ ad beati Athanasii concurrit cubiculum &c. Ex his lector colliget, etiam tempore Joannis Diaconi, cui Translationis auctor contemporaneus fuit, vocem cubiculum pro loco sepulturæ alicujus Sancti usitatam fuisse. Quare non aliud quærendum est S. Januarii cubiculum, in quo ecclesiam renovavit S. Athanasius, quam locus sepulturæ S. Januarii, Neapolitanis seculo IX notissimus. Hac etiam significatione verba Joannis Diaconi optimum formant sensum. Nam, cum locus sepulturæ possit esse sine ecclesia vel oratorio, recte dicitur: Ecclesiam S. Januarii in ipso sepulturæ loco positam renovavit. At si oratorium aliquod Stephaniæ per cubiculum veniret intelligendum, ut imaginatus est Mazochius, non recte locutus fuisset Joannes. Nam ecclesia illa, ut ipse exponit Mazochius, erat oratorium; & consequenter, si cubiculum sit idem apud Joannem ac oratorium, dixisset ille: Ecclesiam S. Januarii in ipsa ecclesia positam renovavit, qui sane ridiculus est loquendi modus.

[274] [magisque refutatur Mazochiana.] Hinc multum laborat clarissimus auctor, ut verba chronographi imaginario suo cubiculo vel oratorio adoptet, nec laborando proficit. Ostendit pag. 43 oratoria etiam cubicula vocari. Tum vero, Ergo, illud, inquit, de quo Joannes Diaconus memorat, recte antea cubiculum S. Januarii dicebatur: at postquam altare ibi constructum, in eo reliquiæ conditæ fuerunt, ab eo tempore ecclesia S. Januarii vocari cœpit, & quidem in ipso cubiculo, hoc est, ejusdem nominis cubiculo posita. Frustra sic ex labyrintho evadere conatur. Neque enim ratiocinando efficiet, ut in illo loco antea non fuerit ecclesia, cum Athanasius ecclesiam renovaverit, renovari autem nequeat, quod antea non fuit. Erat igitur antea in cubiculo illo ecclesia, erat & altare, sed forte minus elegans aut vetustate fatiscens; eaque de causa fecit marmoreum. Nihil rursum proficit Mazochius, cum dicit, ecclesiam illam ante S. Athanasium dumtaxat rudem & imperfectam fuisse. Nam vel ecclesia erat, vel erat solum ecclesia inchoata. Si solum erat inchoata, non diceretur eam renovasse S. Athanasius, sed perfecisse. Si vero erat ecclesia, frustra tot verbis utitur Mazochius, ut persuadeat, antea ecclesiam non fuisse. Frustra rursum laborat, dum voces in ipso cubiculo explicare nititur, in ejusdem nominis cubiculo, aut in cognomine cubiculo. Neque enim hæc est genuina loci expositio; sed violenta corruptio. Liceat igitur ex dictis concludere, locum Joannis Diaconi non recte intellectum a Mazochio, totumque illud oratorium, quod in Stephania construere tentavit, pro omni fundamento habere meras imaginationes, non recte cohærentes.

§ XIX. Inquiritur, utrum ecclesia cathedralis aliquando S. Januario, cujus nomen seculo XII & XIII gessit, fuerit dicata: caput & sanguis Sancti ibidem servata, incertum a quo tempore.

[Cathedralis Neapolitana seculis 12 & 13 S. Januarii dicta fuit,] Tutinus in S. Januario pag. 122 existimat, ecclesiam cathedralem Neapolitanam aliquando dedicatam fuisse S. Januario, & eidem saltem sacram fuisse seculo XIII. Falconius pag. 493 & 501 refert, instauratam fuisse cathedralem seculo XI per Sergium III ducem Neapolitanum, & eo tempore S. Januario dicatam. Mazochius vero pag. 47 illos arguit erroris, contenditque, non quidem S. Januario fuisse dicatam, nominatam tamen S. Januarii ecclesiam. Attamen priori sententiæ etiam adhæsit Sabbatinus tom. 9 pag. 120. Contra Mazochii sententiam antea tradiderunt Caracciolus cap. 15 in S. Restituta virgine & martyre sect. 4, & Hieronymus Maria de S. Anna lib. 3 cap. 1, ubi Caraccioli verba allegat, & sequitur. Ea item (cathedralis, seu Stephania) a capite & cruore, ut puto, & sacello, S. Januarii, basilica S. Januarii dicta est Petro subdiacono, scriptori Translationis sanctorum Julianæ & Maximi martyrum, inquit Caracciolus. Eamdem opinionem insinuat Caracciolus cap. 20 in S. Januario sect. 22, ibique ostendit, eodem fere se modo locum Joannis Diaconi intellexisse, quo eum exponere studet Mazochius. Nam ita habet: Olim præterea in ipso episcopio, sive Stephania, capellam adfuisse S. Januarii, asserit Joannes Diaconus in Athanasio episcopo. Acta insuper Translationis SS. Julianæ & Maximi martyrum clare dicunt, translatum esse corpus S. Maximi ad ædem S. Januarii, quæ certe alia non erat, nisi episcopium, illo quidem tempore vetustum templum & angustum, postea vero novum & augustum. Rursum contrariam opinionem insinuat Chioccarellus in Episcopis Neapolitanis pag. 94, eoque sensu exponit laudatum mox auctorem Translationis SS. Julianæ & Maximi. Ex his lector studiosus intelligit, scriptores Neapolitanos consentire de nomine S. Januarii, quod cathedralis Neapolitana maxime habuit a seculo XII usque ad XIV inchoatum, quo nova cathedralis condita est, ac beatissimæ Virgini Mariæ dicata; at dissentire de causa nominis, cum alii velint S. Januario revera dicatam fuisse, alii id inficientur, aliamque nominis rationem ex conjecturis quærant.

[276] Locus, qui ab omnibus allegatur aut assignatur, apud nos tom. 2 Februarii pag. 883 in Translatione SS. Julianæ & Maximi, [ut colligitur ex monumentis illorum temporum;] peracta anno 1207, scriptaque ab auctore contemporaneo, num. 8 ita habet: Deinde alias sanctas reliquias martyris & levitæ Maximi, & ipsius Christi martyris discipuli, quæ cum eo repositæ fuerant, cum honore ac lætitia maxima ad majorem ecclesiam veniens, satis devote & honorifice collocasti. Ita auctor, alloquens archiepiscopum, qui translationem fecerat. At observo in hoc instrumento nomen S. Januarii, quod alii ex eo produxerunt, apud nos non inveniri. Hunc tamen scrupulum eximunt antiquæ lectiones Officii, ibidem pag. 884 datæ, ubi num. 6 ultima verba ita leguntur: Ad majorem ecclesiam B. Januarii martyris satis honorifice collocasti. Quapropter recte infertur, cathedralem seculo XIII nomen habuisse S. Januarii. An vero eidem etiam fuerit dicata, ex illo loco nequit certo colligi. Ex nomine tamen verisimilis fit dedicatio. Idem nomen seculo XII cathedrali Neapolitanæ fuisse, certum redditur ex litteris Henrici VI imperatoris, datis anno 1195, quas recitat Mazochius in Anteloquio Dissertationis de Cathedrali unica pag. XXX. Confirmat iis Henricus quædam præcepta prædecessorum suorum, quibus divi martyris Januarii basilicæ, quæ ipsius Neapolitani archipræsulis caput est, donaria multipliciaque beneficia, ab ipsis ibidem collata, corroboraverant. Locus hic fortius urget, quam præcedens. Si enim eo tempore cathedralis unice dicata fuisset Sanctissimo Salvatori, ut vult Mazochius; non videtur imperator & rex Neapolitanus illud nomen omissurus fuisse, ut solo S. Januarii nomine uteretur, præsertim cum ipsum alloquatur archiepiscopum.

[277] [eidemque dedicata fuisse dicitur;] De eadem ecclesia cathedrali exponit Mazochius pag. 46 litteras Clementis Papæ IV, quas edidit Tutinus pag. 123, quasque similiter recitat Chioccarellus in Collectione Ms. Verba ad propositum nostrum spectantia, in iis hæc leguntur: Volentes igitur, ut B. Januarius apud ecclesiam Neapolis, quæ in ipsius honore dicitur dedicata, in ejus maxime festivitate fidelium laudibus solemniter extollatur &c. Possent quidem hæc verba utcumque intelligi de ecclesia S. Januarii extra muros sita; genuina tamen magis erit loci expositio, si credamus cathedralem iis verbis designari, cum quod vocetur ecclesia Neapolis, quod nomen soli ecclesiæ principi sive cathedrali congruit, nulli vero ecclesiæ inferioris ordinis; tum quod ex verbis allegatis Henrici imperatoris omnino constet, ecclesiæ cathedrali annis septuaginta ante Clementem IV nomen S. Januarii fuisse. Lubens itaque assentior Mazochio, Clementem loqui de ecclesia cathedrali. At eidem nullo modo assentiri possum, dum summi Pontificis verba ad sacellum suum imaginarium violenter trahit. Quod ecclesia Neapolitana in ipsius B. Januarii honore dedicata memoratur, id non de primaria basilica, quæ quidem Salvatori dicata fuerat, sed de ejus parte illa, quæ ecclesiam sive oratorium S. Januarii constituebat, esse capiendum, infra ostendetur. Tum pag. 47 ait, cathedralem Salvatori dicatam fuisse, & infert: Quare Clementis verba non nisi de ecclesia S. Januarii, quæ cathedrali adhærebat, sunt capienda: quæ conditis a S. Athanasio sub altari capitis & cruoris reliquiis recte in S. Januarii honorem dedicata dicitur. Verum ineptissima est hæc verborum Clementis expositio, aut potius aperta corruptio. Ait pag. 45, confirmari nomen S. Januarii ecclesiæ cathedrali Clementis IV diplomate, tamquam longe locupletiore teste. De nomine tamen non loquitur Clemens, sed vocat ecclesiam Neapolis, eamque S. Januario dedicatam dici, adjungit. Quomodo appellatio cathedralis ex verbis Clementis probabitur, si de cathedrali non loquitur? Si enim ea, quam vocat ecclesiam Neapolis, quæ in ipsius (nimirum Januarii) honore dicitur dedicata, non est ecclesia cathedralis, de cathedrali prorsus Clemens non loquitur. Qua igitur ratione ejus verba laudantur ad probandum cathedralis nomen? Dicam candide, benigne lector, quod sentio. Vidit Mazochius, cathedralem dici dedicatam S. Januario: ex dedicatione autem nomen S. Januarii recte deduci. Verum, ut frequenter verba auctorum solum admittit, in quantum suis opinionibus invenit conformia, quod ex dedicatione sequitur, voluit admittere, non item dedicationem ipsam. At verba sunt clarissima de dedicatione cathedralis, cum non alia dicatur S. Januario dedicata, quam quæ vocatur ecclesia Neapolis.

[278] Accedit formula juramenti, quod olim præstare solebant archiepiscopo Neapolitano clerici, [illam ut limina S. Januarii quotannis visitabant clerici diœcesis.] qui beneficia obtinebant in diœcesi Neapolitana. Totam formulam, quæ usitata fuit tempore Humberti archiepiscopi, id est, inchoato seculo XIV, cum anno 1308 cathedram adeptus dicatur, recitat Chioccarellus in Collectione Ms. apud nos fol. 118. Ex ea solum recito verba huc spectantia, quæ sunt ista: Limina B. Januarii singulis annis personaliter visitabo, nisi præpeditus fuero canonica præpeditione Formula tota etiam videri potest apud Tutinum pag. 100. Mazochius allegata verba etiam intelligit de cathedrali. At ego difficulter credam, ecclesiam cathedralem limina S. Januarii vocandam fuisse in formula juramenti, per archiepiscopum præscripto, nisi fuisset eidem Januario dicata, prout S. Januario dicatam credidit Clemens IV. Quippe non fiebant limina S. Januarii per depositas ibi reliquias, nec per adjunctum oratorium, si id omnino adjunctum eo tempore cathedrali fuisset, quod negamus. Nonnulli per limina S. Januarii intelligunt suburbanam S. Januarii ecclesiam; sed plane improbabiliter, cum ea tunc esset sub abbate & monachis, ut verisimile non fiat, illius visitationem præscriptam fuisse ab archiepiscopis. Objici tamen potest, cœptam fuisse ante annum 1308 novæ cathedralis ædificationem. Hoc verum quidem existimo. At dedicatio illius novæ cathedralis necdum erat peracta, ideoque mutanda non erat antiqua formula.

[279] Majoris momenti est objectio Mazochii, contendentis, [Non evincit Mazochius, solo nomine S. Januarii gavisam esse,] cathedralem Neapolitanam fuisse divino Salvatori dedicatam. Certum hoc est, si ad priora respiciamus sæcula, quibus primum condita, ac deinde a Stephano II fuit instaurata. Chioccarellus in Archiepiscopis Neapolitanis pag. 132 hæc scribit: His ferme temporibus annum circiter MCL Neapolitana cathedralis ecclesia summis atque incredibilibus sumptibus, illustriumque architectorum atque artificum manibus erecta fuit, & sculptis marmoreis statuis & iconibus affabre factis exornata, ut testatur Georgius Vasarus in Vita pictorum ac sculptorum, prima parte in Vita Arnolfi de Lapo Florentini architecti. At dolemus ex iis ædificiis & rebus nihil nunc in ea majori ecclesia nec vestigium quidem superesse. Hoc si verum esset, potuisset eo tempore dedicari S. Januario. At Falconius pag. 501 observat, ea non esse scripta a laudato Vasaro, cujus opus mihi ad manum non est, sed Vasarum loqui de constructione cathedralis, quæ exeunte seculo XIII inchoata ac sequenti seculo perfecta est, quando beatissimæ Virgini Assumptæ fuit dedicata. Quare Falconius ibidem conjicit, reædificatam fuisse circa annum 1033, ac tunc dedicatam S. Januario. Mera tamen hæc est conjectura, nulla vetusti scriptoris testimonio nixa. Ut autem conjecturam faciat verisimilem, ædificationem, omnesque instaurationes sic enumerat. Ædificata est, inquit, a Stephano I circa annum 510, reædificata a Stephano II circa 770. Tum iterum reædificatam credit a Sergio III duce circa annum 1033. Deinde tertio reædificatam dicit circa 1298 a Carolo II rege; quarto anno 1456, ac quinto demum circa annum 1676. Hæc quidem enumeratio nequit probare, circa annum 1033 reædificatam fuisse cathedralem; at verisimillimum facit, inter illam instaurationem, quæ circa 770 contigit, aliamque Caroli II circa 1298 aut paulo serius, intercessisse mediam quampiam seculo X, XI aut XII, ac tunc S. Januarii titulo dedicatam. Ipsa nominis mutatio, quæ seculo XI aut XII facta videtur, persuadet, alio titulo dedicatam fuisse, sicut rursum alio titulo dedicatam constat post instaurationem Caroli II.

[280] [& eidem non fuisse dedicatam.] Si antiquum S. Salvatoris nomen eidem datum reperitur post seculum XII, quod curiose non inquisivi, ex eo non labefactabitur conjectura nostra. Nam potuit antiquo S. Salvatoris titulo dedicari, adjecto novo S. Januarii, ut alias non raro Christo Domino, beatæ Virgini, & particulari alicui Sancto ædes sacræ dedicantur. Itaque argumentum, quo unico Mazochius pag. 47 contendit, S. Januario dedicatam non fuisse, non solum eget probatione, sed nihil etiam evinceret, etsi ipsum recte foret probatum. Nam Neapolitana vetus cathedralis, inquit, usque ad hodiernæ structuram semper Salvatori divino sacra fuit: quod ex innumeris horum ipsorum temporum monumentis & passim docuimus, & cap. seq. confirmabimus. Nescio, qua fiducia Mazochius innumera jactet monumenta, cum ego nullum apud ipsum invenire potuerim, ex quo colligi valeat, cathedralem Neapolitanam seculo XII aut XIII sacram fuisse divino Salvatori, aut illud nomen gessisse. Quare pro innumeris vel unum quæro monumentum in locis assignatis, ac nullum reperio. In parte tamen secunda invenio congregationem aliquam Salvatoris dictam, aut etiam Salvatoris veteris. At ex illa congregatione nec argumentum desumit Mazochius, nec desumere potest: nam, ut observat ipse Mazochius pag. 132, affixa est ea Congregatio sacello, in nova cathedrali erecto, quod Salvatoris veteris dicitur. Picturam altaris sacelli, prout inscio mihi transmissa est Neapoli ob depictum ibi S. Januarium una cum S. Athanasio, cujus nomen Actenasius scribitur huic loco insero. Potuit, simile sacellum esse in cathedrali, quando S. Januario erat sacra, prout magnificum ibi est modo S. Januarii sacellum, semperque fuit, postquam ecclesia ipsa Virgini Assumptæ fuit dedicata.

[281] [Translatio S. Athanasii, quam de cathedrali exponit Mazochius,] Restat examinandus geminus locus, ex Translatione S. Athanasii a Mazochio adductus. Nam si illum auctorem recte intellexit laudatus scriptor, cathedralis Neapolitana a seculo IX nomen S. Januarii habuit. Credit pag. 45 Mazochius, aliquid se invenisse aliis incompertum. At nova inventa Mazochii, quæ cogunt me prolixius agere, ne iis historia Neapolitana pervertatur, nolim sine examine admitti a Neapolitanis. At interim, inquit, nostrorum hominum solertiam longe antiquius monumentum fugit, quod inferne ex Translatione S. Athanasii proferimus, ac simul nondum viris doctis intellectum exponimus. Ego vehementer timeo, ne nova illa expositio rursum sit loci corruptio. Primum observo, auctorem Vitæ & Translationis S. Athanasii fuisse contemporaneum Sancto, ut contra Mazochium probavi num. 238 & seqq. Scripsit itaque vergente ad finem seculo IX. Locus, quem de basilica cathedrali exponere meditatur Mazochius, hic est ad XV Julii pag. 86 num. 9: Itaque, ut dicere cœperamus, omnis illa multitudo psallentium cum sanctis exsequiis ad templum properans S. Januarii, ascendentes ingressi sunt basilicam, & deposito locello, juxta altare posuerunt: ibique summus pontifex, cuncto astante populo, laudis sacrificavit hostiam, & sumpto munere sacro, finita prece complevit. Mox levantes corporis sanctum pignus; & diaconus imposita antiphona: “Aperite mihi portas justitiæ” &c; … tunc universus populus in ingenti fletu conversus, educentes eum extra fores in oratorium sancti & confessoris Christi Laurentii, ejusdem sedis antistitis, juxta sanctissimi Johannis antecessoris & nutritoris ejus ornatum diligentissime & digne sepulturæ tradiderunt cum ipso locello, cum quo adductus est. Hunc locum, quem omnes de suburbana S. Januarii ecclesia recte intellexerant, violenter ad cathedralem trahere nititur Mazochius.

[282] Chioccarellus in Episcopis Neapolitanis pag. 66 de oratorio S. Laurentii episcopi, [agit de suburbana S. Januarii ecclesia,] cui illatum est corpus S. Athanasii, ita loquitur: Celebre priscis temporibus fuit sancti hujus Laurentii oratorium in D. Januarii sacra æde, extra mœnia Neapolitana posita, pro sepulcris virorum insignium, qui in eo reconditi memorantur. Etenim inibi præter eumdem Laurentium sancti quoque Joannes & Athanasius, ejus successores, sepulti recensentur. Hæc falsa essent, si S. Laurentii episcopi oratorium fuisset in cathedrali. Caracciolus cap. 31, ubi agit de S. Laurentio episcopo, meminit quoque de oratorio S. Laurentii episcopi in ecclesia S. Januarii foris sita; refutat vero Engenium, qui ædem S. Laurentii, olim in metropolitana positam, dixerat esse S. Laurentii episcopi, cum fuerit S. Laurentii levitæ & martyris, ut pluribus ibi ostendit. Quare allegatus locus non prodest Mazochio, sed magis est contrarius. Ille tamen ex alio Translationis loco opinionem suam probare nititur, sed frustra. Mulieri cuidam de infirmitate filii sui anxiæ num. 22 veneranda cujusdam effigies dicitur in somnis apparuisse, eamque monuisse, ut opem peteret S. Athanasii. Deinde vero mulieri, dicenti: Ubi eum, domine, quæsitura pergam? Ille respondit: In Ecclesia Salvatoris, vel ad venerabile ejus sepulcrum; quia ibi petentibus beneficia præstaturus crebro consistit. Hic locus, opinor, decepit Mazochium, qui ait, vel hic idem esse ac et. Hac de causa ait, sepulcrum fuisse in cathedrali. At inane est commentum: conjunctio vel significationem habet maxime obviam, qua mulieri optio datur, ut vel cathedralem adeat oratura, vel sepulcrum S. Athanasii in ecclesia S. Januarii, aut certe in contiguo sacello positum.

[283] Etenim certis argumentis, ex ipsa Translatione petitis, [ut variis argumentis ostenditur.] ostendam, non aliam posse intelligi ecclesiam, quam suburbanam S. Januarii. Miracula S. Athanasii cap. 2 ita auctor narrare incipit: Quæ vero beneficia tunc ad ejus pretiosum sepulcrum concurrentibus Dominus præstiterit, veracissima locutione perstringam. In eodem namque monasterio sanctissimi Januarii erat quidam monachus, Anastasius nomine, &c. Mox illius monachi sanatio narratur. Jam vero, quo referemus illa verba, in eodem monasterio, nisi ad monasterium ecclesiæ, in qua mox relata erat sepultura S. Athanasii? Quare clarum est, S. Athanasium fuisse sepultum in ea S. Januarii ecclesia, cui monasterium ipse adjunxerat, & in qua monachos collocaverat. Neque enim cathedralis ecclesia erat monachorum, ut locus nullo modo de ea intelligi queat. Accedit alia ratio, quæ vel sola potest sufficere. Nam auctor Vitæ & Translationis, quando loquitur de ecclesiis, illas accurate designat, ut nequeat una sumi pro altera. In Vita num. 14, ubi primum de cathedrali loquitur, utrumque nomen sic exprimit: In ecclesia Domini Salvatoris, quæ Stephania vocatur. Paulo post insulam Salvatoris ita designat: In insula, Salvatoris vocabulo cognominata, quæ a Neapoli vix duodecim distat stadiis. Rursum num. 15, loquens vice prima de ecclesia S. Januarii, eam accurate his verbis assignat: In ecclesia namque sanctissimi ac beatissimi martyris Januarii, quæ juxta memoratæ urbis mœnia condita est &c. Quis igitur prudens credat, scriptorem, tam accurate ecclesias distinguentem, in Translatione tam fuisse negligentem, ut cathedralem num. 8, 9, & 15 vocaret templum S. Januarii; eamdemque demum num. 22 sine ulla explicatione diceret ecclesiam Salvatoris. Hoc scilicet credere potero, ubi ostenderit Mazochius, monasterium S. Januarii, in quo monachi degebant, ut habet auctor num. 10, fuisse ipsam cathedralem, monachisque postea successisse canonicos: aut, ut verius loquar, sicut numquam ostendere poterit, monachos pro canonicis fuisse in cathedrali, ita nullus sana crisi existimabit, ecclesiam Domini Salvatoris, quæ Stephania vocabatur, toties ibi dictam esse templum S. Januarii.

[284] [Ex dictis colligitur, incertum esse, utrum in cathedrali,] Ex dictis constat, in Translatione S. Athanasii non agi de cathedrali, sed de ecclesia S. Januarii suburbana. Itaque non constat, an cathedralis nomen S. Januarii habuerit ante seculum XII. Illud autem nomen ecclesiæ fuisse, quia dedicata erat S. Januario, certe probabilius est, cum ex ipso nomine, quod solet ecclesiis imponi ob dedicationem, tum ob auctoritatem Clementis IV. Sive autem cathedralis S. Januario tunc sacra esset, sive solo S. Januarii nomine appellaretur; dubitari vix potest, quin eo tempore reconditas haberet sacras capitis & sanguinis reliquias. At rursus obscurissimum & incertum est, a quo tempore eas acceperit. Nam conjecturæ Mazochii, qui caput & sanguinem IX seculo ad oratorium ibi constructum delata voluit, aut a S. Joanne IV aut a S. Athanasio, omni carent antiquitatis testimonio, ac nullo nituntur fundamento. Potuerunt illæ reliquiæ conservari seorsum in cathedrali, antequam IX seculo corpus auferretur per Siconem. Potuerunt illa pignora etiam esse in ecclesia Diaconiæ S. Januarii, quæ seculo VII constructa est. Verum nihil certi potest dici, cum nulla exstent documenta de loco, ubi fuerunt conservata, aut de tempore, quo ad cathedralem pervenerunt.

[285] [an in aliis ecclesiis Neapolitanis olim conservata sint caput & sanguis.] Imo dubitari potest, an caput & sanguis olim in eadem fuerint ecclesia. Certe præter Diaconiam erat olim & alia S. Januarii ecclesia, Spolia mortis dicta. Hæ autem duæ S. Januarii ecclesiæ, de quibus egi num. 172 & 173, non dicuntur ullas S. Januarii habuisse reliquias. Hinc forte conjicere quis posset, in altera fuisse caput, in altera sanguinem. Neque enim necesse erat, ut hæ partes, quæ in ipso martyrio a corpore fuerunt separatæ, deinde semper eodem loco cum corpore servarentur, etsi verisimiliter diu in eodem cum corpore fuerint sepulcro. Hæc igitur conjectura incidere posset, maxime cum ecclesiæ olim non solerent Sanctorum titulo dedicari sine eorum reliquiis. Verum ex his omnibus non oritur, nisi verisimilitudo aliqua, eaque solido fundamento destituta. Quare malim ignorare, ubi usque ad seculum fere duodecimum conservata fuerint pretiosa illa S. Januarii pignora, quam cum Mazochio affirmare, quod nescio. Hoc certum est, non defuisse Neapoli ecclesias, in quibus decenter ac honorifice conservari possent, & in una aut in pluribus revera conservata fuisse.

§ XX. Caput S. Januarii pretiosa theca reclusum, uti & altera ampullæ sanguinis: constructum ferculum, quo sanguinis ampullæ circumferuntur, & antiquum Thesauri sacellum.

[Cum caput esset seculo 13 in cathedrali, nescimus a quo tempore,] Jam dixi, dubitandum non videri, quin caput & sanguis S. Januarii fuerint in basilica cathedrali ab eo saltem tempore, quo illa S. Januario aut dedicata fuit, aut saltem ejus titulum assumpsit: ignorari vero, ex qua ecclesia, & quo tempore, ad cathedralem fuerint delata. Mazochius, qui in cathedrali aut prope cathedralem seculo IX oratorium S. Januario exstruxit, caputque & sanguinem sub altari illius oratorii collocavit, pag. 49 conjecturis illis, omni fundamento carentibus, novas adjungit, vultque oratorium illud diruendum fuisse exeunte seculo XIII aut ineunte XIV, ut novæ cathedralis, quæ tunc exstructa est, amplissima navis cum suis alis explicari posset. At nec de exstructo ibi oratorio, nec de reliquiis eo umquam delatis, nec de oratorio destructo, nec de inventis ea occasione reliquiis, ullum præter imaginationes suas profert testimonium. Tam fortiter tamen de omnibus loquitur, acsi certa essent; nec minus intrepide reliquias tunc inventas docet his verbis: Eo igitur prorsus temporis articulo (plane quartodecimo, ut dicetur, ineunte seculo) venerandum Januarii caput & cruoris ampullas in conspectum venisse, non dubito: nam ante id tempus nulla prorsus earum reliquiarum mentio invenitur. At ex silentio antiquorum de illis reliquiis non recte infertur, tum primum fuisse inventas. Etenim de hac ipsa inventione silent scriptores. Debebat igitur assignari ratio, ob quam de inventione illius temporis silere potuerint scriptores, & cur de translatione aliqua anteriore tacere non potuerint. Silentium omnium scriptorum non impedivit Mazochium, quo minus in sua imaginatione sacellum S. Januarii seculo IX construxerit, idemque destruxerit ineunte XIV; quo minus reliquias S. Januarii seculo IX ibi collocaret; casdemque inventas diceret ineunte XIV. Qua igitur ratione idem Mazochius contendit ex solo scriptorum silentio, illas non venisse in conspectum, nisi demolitione altaris, sub quo erant reconditæ? Certe, ut nequit ob scriptorum silentium probari, eas antea supra terram in theca honesta conservatas fuisse, ita minus etiam evinci potest, easdem fuisse sub altari aliquo, & præsertim sub illo, quod exstitisse nescimus.

[287] Quocumque autem modo caput & sanguis S. Januarii fuerint antea servata, [Carolus II rex pretiosam thecam conflari jussit,] Carolus II Andegavensis, rex Neapolitanus, magnificam jussit conflari thecam, sive statuam dimidiatam, in qua deinceps sacrum caput custodiretur. Notitia hujusce liberalitatis Caroli regis habetur ex regesto regio, ex quo de iis aliqua dedit Tutinus pag. 127, & paulo plura dat Chioccarellus in Collectione Ms. fol. 115. Ait hic auctor, regestum esse signatum MCCCVI (anno, opinor,) in quo thesaurarii generales regni hujus (Neapolitani) in computis eorum administrationis, quos regi ipsi, sive ejus curiæ & magno camerario tradunt, id solvisse & expendisse ponunt: de quibus rex ipse eos quietat & absolvit. Ex dicto autem regesto de theca sic loquitur Chioccarellus: Pius ac religiosus rex Carolus secundus in anno MCCCVI caput gloriosi hujus Martyris recludi fecit in argentea atque aurea theca: … quam quidem thecam rex dono dedit ecclesiæ Neapolitanæ. Sic enim dicitur, nimirum in regesto: Magistro Stephano Gottifredo, Guillelmo de Verdelaga, & Milectæ de Ausuris aurifabris nostris pro gagiis eorum mensium Novembris & Decembris prædictæ tertiæ Indictionis, ad certas rationes in quaterno ipso distinctas, in Carolenis argenti uncias novem, & eisdem aurifabris convertendas per eas * in expensis faciendis pro opere capitis B. Januarii, quod per eos deargentari mandavimus, in Carolenis argenti uncias novem. Hæc in Regesto fol. 115. Deinde fol. 118: Gottifredo aurifabro & familiari nostro pro deaurando opere argenteo, quod ad includendum caput S. Januarii fieri mandavimus, de auro fino florenorum in pondere libram unam. Hæc omnino evincunt, Caroli II munificentia pretiosam illam thecam fuisse compositam.

[288] [eaque Sancti caput recludi.] De tempore Chioccarellus utcumque dissentit ab aliis. Nam existimat thecam esse conflatam anno 1306, cum Tutinus & Mazochius assignent annum 1305. Opus compositum notatur Novembri & Decembri tertiæ Indictionis. Hæc autem currebat anno 1305 usque ad Septembrem, aut usque ad sequentem Januarium, prout hic sumpta fuerit, si opus compositum est anno 1305. Certe non currebat Indictio tertia anno 1306, sed verisimiliter hoc anno pretium pro opere, quod circa finem anni 1305 perfectum erat, fuerit persolutum. Observat porro Chioccarellus, opus esse tanto rege dignum, in quo, inquit, arma & insignia dicti regis per pluviale ac sacerdotalem vestem, quam in humeris gestat, dispersa conspiciuntur, ut vocant, smaltata, id est, encausto distincta. Addit Chioccarellus: Fertur fuisse compertum ex aurifabrorum relatione, qui id experti sunt, tabernaculum illud, in quo caput B. Januarii reclusum est, non integrum ex argento esse confectum & deauratum; sed faciem S. Januarii esse ex solido auro, eoque purissimo, reliquum vero ex argento, & deauratum. Fertur quoque, eam esse effigiem ad vivum S. Januarii, ac desumptam ex ipsius sancti martyris statua marmorea, quæ tunc temporis in ecclesia, seu ædicula S. Januarii, Puteolis ad sulphurariam erat, & quæ etiamnum ibidem conspicitur. At non recte similitudinem vultus videtur expressisse aurifaber, si Puteolanam statuam imitari voluit: nec etiam novimus, an illa veram S. Januarii effigiem exhibeat. Videri illa potest pag. 798. Thecam vero capitis ex scalpro Neapolitano hic repræsento. Hanc Tutinus pag. 95 existimat factam secundum Musivum sacelli S. Mariæ de Principio, cujus figuram dedi pag. 799: Poterunt ipsi Neapolitani hac de re judicare.

S. Januarii Protome in qua sacrum ejusdem M. Caput includitur.

Ampullæ Cruoris Beatiss. Januarii Mart.
Theca haec cum inclusis Sacris Ampullis naturali magnitudine expressa fuit.
A. Quoddam maltæ genus exhibet, quo Ampullæ ab initio glutinatæ fuerunt, ne loco moverentur.
B. B. Maculas sanguineas minoris Ampullæ notat.

[289] [Ejusdem aut filii ejus Roberti cura videtur etiam conflata theca, qua continentur ampullæ.] An eodem fere tempore etiam constructa fuerit pretiosa theca, qua duæ sacri sanguinis ampullæ continentur, certo non constat. Chioccarellus fol. 116 observat, nullam mentionem haberi sanguinis S. Januarii; indeque suspicatur, necdum innotuisse sanguinis ampullas, dum caput pretiosa illa theca reclusum fuit. Mazochius, ubi pag. 50 thecam capitis per Carolum II compositam dixerat, subjungit: Cumque ampullarum cruoris theca ejusdem plane videatur operis atque ingenii, & coronam superne impositam habeat; dubitari nequit, quin ea quoque sive eodem circiter tempore ab rege pientissimo constructa fuerit, sive non multo post ab alio principum Andegavensium. Conjectura hæc ex operis similitudine fit verisimillima. Testatur enim cum Chioccarello ipse Mazochius, insignia regis Caroli in theca capitis relucere cum nomine, ut dubium non sit, quin eadem quoque insignia habeantur in theca sanguinis, cui pro nomine addita est corona. Hæc autem corona insinuat, regis esse opus; insignia vero, regis esse ex familia Andegavensi; similitudo demum suadet, ejusdem esse Caroli II, aut certe ejusdem artificis, qui idem componere potuisset sub Roberto rege, qui patri Carolo in regno Neapolitano successit anno 1309. Sub Carolo & Roberto ædificata est basilica cathedralis, ac beatissimæ Virgini assumptæ sub Roberto dedicata. Hujus structura dum perficiebatur, in quam reges Carolus & Robertus multa expenderunt, composita certo est theca pretiosa, qua caput S. Januarii recluditur, ut jam dictum; verisimillime etiam theca altera, qua sacri sanguinis ampullæ continentur. Figuram, ut scalpro Neapolitano expressa est, hic exhibeo.

[290] Mazochius tamen a conjectura verisimillima, quam dedi, [neque contrarium probant conjecturæ Mazochii.] statim resiluit, ubi inquirere cœpit in tempus, quo sanguis S. Januarii primum liquefactus est. Nam pag. 52, cum existimaret, sacri cruoris liquefactionem non esse cœptam, nisi medio fere seculo XIV, similiter pretiosæ thecæ constructionem differendam credidit, ita scribens: Nihil ergo probabilius afferre posse mihi videor, quam Carolum quidem II nihil præter sacri capitis simulacrum conflavisse. Sanguinis enim ampullæ tunc temporis aut adhuc ignotæ delituisse videntur, aut certe aliquamdiu sine theca, qua nunc includuntur, in armario repositæ jacuisse. Necdum enim e regione capitis positæ, nullas adhuc fluoris & concretionis vices ostenderant. Ita quidem ratiocinatur Mazochius. At nec solide probat, sanguinem numquam fuisse liquefactum ante medium fere seculum XIV; nec recte deducuntur alia, etiamsi tantisper fingere velimus, id verum esse. Etenim, etsi non constet, an caput S. Januarii nominatim prodigiis inclaruerit ante annum 1305, dignum tamen erat, quod pretiosa theca honoraretur, quia sancti Martyris erat caput. Idem sane est de Sancti sanguine, qui honorifica theca ornari poterat, antequam liquefieret. Erat certe S. Januarius Neapolitanorum a multis seculis patronus; ideoque æquissimum erat, ut quæcumque ejus reliquiæ in magno honore essent apud Neapolitanos. Quapropter non crediderim, ampullas sanguinis tempore Caroli II delituisse, aut sine theca jacuisse in armario. Sane si casu aliquo circa medium seculi XIV inventæ essent ampullæ, ac paulo post prodigiis clarescere cœpissent, ut vult Mazochius, inventio tanti thesauri non fuisset silentio pressa, sed satis innotuisset per scripta Neapolitanorum aut aliorum, qui post medium seculi XIV floruerunt. Nec tamen eadem est ratio de prima sanguinis ebullitione, ut inferius ostendam.

[291] Quapropter necesse non est dicere, sanguinem aut sub terra delituisse, [Immerito ille suspicatur, reliquias illas ante Carolum II sub terra jacuisse,] aut honorifice servatum non fuisse, antequam liquefieret. Quod caput S. Januarii aliquando a supplicantibus per urbem circumlatum fuerit sine sanguine, nequaquam evincit, sanguinem eo tempore ignotum latuisse, aut jacuisse neglectum. Nihilo magis pretiosissima theca, qua Carolus II Sancti caput honoravit, evincere potest, illud antea sub altari jacuisse, aut honorifica theca caruisse; idemque rursum de sanguine dicendum. Nihil enim frequentius occurrit de reliquiis Sanctorum, quam quod thecis aut arcis minus pretiosis, quibus antea erant reconditæ, substituantur magis pretiosæ, splendidiusque ornatæ. Ita Carolus pro antiquiore capitis theca potuit auream partim partimque argenteam substituere, ipseque aut alius pro sacro cruore idem facere: neque enim vel minima voce indicatur, primas illas fuisse illarum reliquiarum post elevationem thecas, aut eo tempore primum elevatas. Imaginatio est ista Mazochii omni destituta fundamento, cum nullo nitatur testimonio, nulla ratione idonea; sitque aperte contra usum illorum temporum, quo reliquiæ Sanctorum in pretiosis thecis supra terram solebant servari. Non loquor de integris corporibus, quæ etiam hoc tempore aliquot locis sub altaribus jacent deposita; sed de reliquiis a reliquo corpore separatis, quales sunt caput & sanguis. Ejusmodi partes, ubi semel a corpore erant separatæ, rursum sub terra reconditas fuisse, non facile ostendet Mazochius; aut si forte unum alterumve invenerit exemplum, (quod tam curiose non inquisivi) saltem immerito negaverit, ejusmodi corporum sacrorum partes jam ante seculum IX, & magis sequentibus seculis, non sub terra, sed in sacrariis, thecisque honorificis servari solitas. Innumera istius consuetudinis in Opere nostro inveniet exempla, si quis glorias Sanctorum posthumas diligenter pervolvere voluerit.

[292] [cum id illius temporis consuetudini variisque scriptoribus sit contrarium,] Quapropter dicta Mazochii conjectura de reconditis a S. Athanasio sub altari reliquiis S. Januarii, capite & sanguine, eisdemque dejectione altaris ibidem inventis ineunte seculo XIV, uti caret omni testimonio, ita & omni verisimilitudine. Eadem conjectura testimoniis scriptorum contraria est. Repugnat Fabio Jordano, laudato apud Caracciolum pag. 256, qui existimavit, caput & sanguinem S. Januarii jam a seculo VII ita servatum fuisse, ut in supplicantium processionibus proferrentur, cum incendium Vesuvii, quod anno 685 figit Caracciolus, exstinctum dicat, solemni pompa sacerdotum B. Januarii caput & durum sanguinem proferentium. Repugnat Vitæ S. Peregrini, quam seculo XV fere medio scriptam agnoscit Mazochius. Nam si illi auctori, de quo plura dicam § 21, credendum est, caput & sanguis S. Januarii jam seculo XII miraculis clarescebant. Tutinus pag. 86 adducit verba anonymi, qui Chronicam Ms. Fr. Maraldi Cartusiani continuavit. Hic, nisi fallor, inquit Mazochius, sæculo XV vixit aut perdiu certe post Caroli II tempora. Audiamus tamen, quid afferat: Hoc anno MCXL Rogerius post coronationem suam Neapolim se contulit, & cives obviam illi occurrerunt contra portam Capuanam, & archiepiscopus urbis Neapolitanæ processionaliter eum recepit una cum Sanctorum reliquiis, capite & sanguine S. Januarii, quas reverenter adoravit; quæ postmodum ad ecclesiam rediere.

[293] [neque illi scriptores hac in re prorsus sunt contemnendi:] Ad hos scriptores respondet Mazochius, eos fuisse locutos pro more sui temporis: Nam, inquit, usque ad Caroli II tempus eæ reliquiæ, sub altari positæ, non ostendebantur. At saltem ita loqui non poterant, si credidissent, reliquias illas usque ad seculum XIV sub altari jacuisse reconditas. Si modo quæramus, unde Mazochius didicerit, altare S. Januarii sub Carolo II destructum, reliquias prædictas sub eo umquam fuisse positas, aut eo tempore inventas; nullum poterit assignare testimonium, auctorem nullum præter propriam imaginationem, in qua hæc omnia nata sunt. At saltem pluris facio anonymum Cartusianum seculi XV, quam cogitationem leviter conceptam, præsertim cum relatio Cartusiani optime congruat cum Falcone Beneventano, qui tunc vivebat, & ingressum Rogerii narrat tom. 5 Scriptorum Italiæ pag. 131. Solum non dicit Falco, reliquias fuisse portatas a clero. At Cartusianus, qui Chronicam continuabat, illud ex documentis Neapolitanis discere potuit. Idem ex ejusmodi documentis, quæ præ oculis habenda erant Chronica scriptori, nosse potuisset inventionem sacri capitis & sanguinis, si ea tempore Caroli II sub altari essent reperta, & sic non scripsisset, archiepiscopum cum iis occurrisse Rogerio regi Neapolim intranti. Verum quoque non est, quod ait Mazochius, Cartusianum ex more sui sæculi scripsisse, si scripsit seculo XV. Neque enim loquitur de liquefacto ad capitis præsentiam sanguine, prout liquefieri solebat seculo XV. Quare non ostenditur, Cartusianum ex mera conjectura dixisse, cum capite & sanguine S. Januarii archiepiscopum venisse obviam Rogerio: at clarum est, ejusmodi conjecturam prudenter fieri non potuisse pro anno 1140, si caput secundo post seculo solum e terra esset erutum, & sanguis etiam serius.

[294] Tota Mazochii ratio, qua sibi persuasit, thecam sanguinis S. Januarii fuisse compositam circa medium seculi XIV, [Ferculum ampullarum, quod serius videtur compositum:] sanguinemque non prius innotuisse, petitur ex epocha sanguinis primum liquefacti, quod miraculum circa idem tempus contigisse credit. Hoc postea examinabo. At interim satis ostendi, unum ab altero non dependere, sacrumque Patroni sanguinem in honore haberi debuisse, etsi aut non liquefieret, aut id non observaretur. Existimat præterea Mazochius pag. 52, eodem tempore cum theca sanguinis etiam nobile ac magnificum ferculum, cui theca ampullarum immittitur, fuisse conflatum. Hoc non fuisse compositum, nisi postquam consilium inierunt Neapolitani sanguinem S. Januarii una cum capite circumferendi supplicantium ritu, facile assentiar. Ferculum illud ex argento inaurato conflatum esse, disco ex testimonio nobilium virorum inferius dando. Figuram scalpro Neapolitano æri incisam hic exhibeo. Hisce dictis de gemina theca & magnifico ferculo, quod serius structum videtur, quia sanguis non solebat in processionibus circumferri sub initium seculi XIV, ut infra videbimus, redeo ad tempora Caroli II & Roberti regum, sub quibus hodierna cathedralis fuit ædificata.

[295] Dubitandum non videtur, quin sacellum illud, [antiquus Thesaurus, in quo olim caput & sanguis servata,] quod antiquus Thesaurus nominatur, & etiamnum ecclesiæ cathedrali adhæret, ædificatum fuerit una cum ecclesia cathedrali. Mazochius id ipsum existimat pag. 49, creditque substitutum fuisse antiquiori oratorio S. Januarii. At antiquius illud S. Januarii oratorium exstitisse numquam probavit; vetus vero Thesaurus etiamnum cernitur. De eo ornato per Mariam Toletam, Albani ducis conjugem, jam dixi num. 177. De exstructione ita loquitur laudatus Mazochius: Sed tamen ejus loco (non quidem loco oratorii S. Januarii, ut ille vult, sed potius loco Thesauri, qui fuerat in antiqua cathedrali, aut certe ad custodiendas reliquias) turris in angulo novæ cathedralis prope portam erecta fuit, in qua tamquam in munimento tuto beati Martyris reliquiæ una cum ceteris sacris patronorum pignoribus recondi visum fuit. De eo sic loquitur pag. 47: Exstat hodieque is vetus, uti dixi, Thesaurus prope sinistram novæ cathedralis portam, quæ alæ sanctissimi Sacramenti recta regione objicitur. Ad veterem hunc Thesaurum, turri cuiquam impositum, olim cochlearibus ascendebatur scalis, nunc directis satisque venustis. Idem porro Thesaurus Mariæ Toletæ munificentia anno MDVII ornatus fuit; sed diu antea, imo ante hominum memoriam, ibi sanctissimi Patroni reliquiæ asservabantur. Hæc recte.

[296] Recte etiam addit sequentia: Cur scalæ, cochleatim antea dispositæ, postea sub archiepiscopo Alfonso Carafa a Maria Toleta, proregis piissima conjuge, in directum reficerentur, hanc Tutinus pag. III ex Actis curiæ archiepiscopalis affert causam, [qua occasione olim fuerit instauratus & ornatus.] nempe custodis ætate Grandævi, dum cruoris ampullas allaturus descenderet, inopinatam ruinam. Nam ubi ille primo in gradu, fallente vestigio, concidit, excussæ ex pectore sacerdotis ampullæ totam gradatim cochleam ad imum usque pavimentum circumactæ decurrerunt. Illico omnes vitra confracta, cruoremque effusum deplorabant. Quæ ubi integra compererunt; id miraculo adscriptum, feminam lectissimam ac pientissimam impulit, ut & scalas rectas atque magnificas conderet, & ipsum Thesaurum reficeret atque exornaret. Ita omnino habet laudatus Tutinus Italice; aitque Mariam Toletam, quæ pro incolumitate proregis conjugis dictum sacellum exornare voverat, audito lapsu ampullarum earumque integritate, magis excitatam fuisse, ut votum suum exsolveret. In prædicto autem sacello caput & sanguis S. Januarii manserunt usque ad annum 1647. Quid interim acciderit, examinabimus.

Sacri Cruoris S. Januarii M. ferculum circumferri et exponi statis temporibus solitum.

[Annotata]

* Tutin. eas

§ XXI. Caput S. Januarii in pervigilio translationis ad aliam ecclesiam ferri solitum & referri ad cathedralem sine sanguine: an epocha sanguinis primum liquefacti ex eo aliisque utcumque colligi possit?

[In pervigilio translationis seculo 14 caput S. Januarii] Ex Consuetudinibus seu Ritibus ecclesiæ Neapolitanæ, quos in scripta anno 1337 redegit Joannes Ursinus archiepiscopus Neapolitanus, inferre nituntur Chioccarellus & Mazochius, necdum eo tempore notum fuisse miraculum sanguinis S. Januarii, imo & sanguinem ipsum etiam tum delituisse. Hoc postremum saltem non recte consequi, jam satis probavi. Quæ ad propositum nostrum allata sunt a Chioccarello pro festo Translationis S. Januarii, quod celebrabatur mense Maio, huc ex Ms. Collectione traduco, ubi fol. 85 leguntur, quæ Mazochius etiam dedit pag. 53, rescissis superfluis: Item in festo S. Januarii de mense Maii talis ordo servetur… Die Sabbati in vigilia ejusdem festi de mane in aurora caput beatissimi Januarii coopertum pannis cum duobus clericis, portantibus duas torcias, reverenter portari debet per clericos, quibus … archiepiscopus commiserit, ad unam infrascriptarum ecclesiarum secundum dispositionem … archiepiscopi, videlicet sancti Apostoli, S. Pauli Majoris, S. Mariæ Majoris, S. Mariæ Rotundæ, S. Andreæ ad Nidum, S. Georgii Majoris, S. Mariæ ad Plazzam, vel ad aliam ecclesiam, si … archiepiscopo videbitur… Deinde præscribitur, quid archiepiscopus facere debeat, & quo modo, ac cum quibus ad cathedralem ecclesiam accedere.

[298] [ad aliam ecclesiam ferebatur, non item sanguis:] Et mox subditur: Cum autem supradictus dominus archiepiscopus fuerit in sede sua, quæ est in pede chori, cum sibi videbitur, processionaliter cum capitulo suo toto, episcopis, abbatibus, clero universo, cunctis de populo ibidem congregatis, vadit ad ecclesiam, in qua caput beatissimi Januarii reconditum fuerat die Sabbati proxime præcedenti de mane, ut superius exprimitur, & cum ibi fuerit universitas civitatis Neapolis, quæ caput beatissimi Januarii associare tenetur, dum portatur, & duo de prædicta universitate de platea Capuana & Nidi, & inde duo de aliis plateis, & duo de populo portare tenentur supra caput beatissimi Januarii pallium cum hastis more solito. Quod caput in die prædicta deferre tenentur prælati usque ad tertium spatium viæ secundum beneplacitum domini archiepiscopi, & postea, ubi fatigati essent, capitulum ecclesiæ Neapolitanæ deferre tenetur. Quod cum delatum fuerit ad dictam ecclesiam, & in altari reverenter repositum, dominus archiepiscopus vadit ad sedem suam &c. Multa quidem subjiciuntur apud Chioccarellum de Vesperis solemniter peragendis, de tribus Matutinis in festo decantandis, nimirum primo per capitulum, secundo per Congregationem Sancti Apostoli, ac tertio per Congregationem S. Joannis Majoris, ac de Missa solemniter per archiepiscopum celebranda, sed hæc omnia, utpote ad propositum nostrum minus necessaria, brevitatis gratia prætermitto. Ceterum lectorem velim monitum, subinde me aliquid invenisse diversitatis in Ms. Chioccarelli & in editione Mazochii, sed hanc correctiorem credidi, ideoque passim secutus sum.

[299] Jam vero Chioccarellus, eumque secutus Mazochius existimant, [ex eo tamen non recte infert Mazochius,] abunde ex illis Ritibus probari, miraculum liquescentis S. Januarii sanguinis necdum patratum fuisse, dum hæc anno 1337 scriberentur. Cur enim, ait Mazochius pag. 52, non modo in Translationis festo ullum * de sanguine Januarii verbum injicitur, sed nullo prorsus per anni circulum tempore de eo venerationi fidelium proponendo fit mentio? Potuitne res tanta præteriri silentio? Rursum pag. 53 sic instat: Ex his vero satis, arbitror, animadvertitur, usque ad annum MCCCXXXVII non modo ignotum fuisse sanguinis liquescentis prodigium, sed ne efferri quidem in ea processione sacrum cruorem, aut proponi ad venerationem consuevisse. Aut si vero id tunc factum fuisse pertenderis; sane dicemus, rei tantæ silentium, (ibi præsertim, ubi id silere minime licuisset) fore ipso liquefacti cruoris prodigio prodigiosius; nec ab ullo sanæ mentis prorsus admitti posse. Fortiter pro more suo loquitur Mazochius; sed fortasse non cogitavit, multa primo intuitu mira videri, quæ, ubi maturo ac sedato judicio expenduntur, minus mirabilia apparent & satis credibilia. Quapropter singula expendamus.

[300] Ex allegatis Ritibus meo quidem judicio recte probatur, [sanguinem Sancti eo tempore non soluisse lique fieri:] sacrum cruorem eo tempore non fuisse portatum ad ecclesiam, ad quam Sancti caput transferebatur: nam de eo portando æque Ritus fuissent præscripti, quam de portando capite. Verum reliqua omnia, si recte essent deducta, non minus obstarent epochæ, quam initio liquescentis sanguinis attribuere studet Mazochius, quam probarent, sanguinem ante annum 1337 numquam fuisse liquefactum. Idem enim silentium de liquescente sanguine reperitur in monumentis Neapolitanis istius temporis, quo ille sanguinem diu liquefieri consuevisse existimat; imo eo ipso etiam tempore, quo scriptores aliqui particulares de sanguine liquefieri solito luculenta proferunt testimonia. Pauca velim consideret lector studiosus, ut intelligat, quam inepta sunt Mazochii ratiocinia. Statuit ille initium liquefactionis circa medium seculi XIV. Interim non invenio ullum ecclesiæ Neapolitanæ decretum seculo XIV aut XV, quo aliquid ordinatum est de transferendo aut fidelium venerationi exponendo S. Januarii sanguine, nullum quoque decretum, in quo fit mentio liquefactionis. Si tale silentium ipso liquefacti cruoris prodigio prodigiosius videatur Mazochio, multa sane reperiet prodigia. Si nec ab ullo sanæ mentis admitti posse credat tale silentium; nescio, qua ratione sanam sibi mentem vendicare valeat.

[301] [nam ostenditur, in aliis similibus documentis de sanguine] Mitto alia omnia decreta. Unum profero Gasparis de Diano, sive ejus vicarii, quod multi scriptores dederunt, & ex quo multa dedi num. 215 & 216. In illa bulla decernuntur duodecim per annum S. Januarii festivitates, & Collecta sive commemoratio quotidiana. Explicatur insuper, quo ritu singulæ festivitates celebrandæ, Missaque & Officium ecclesiasticum sint peragenda, ut hac ex parte æque locus esset loquendi de exponendo fidelium venerationi sanguine S. Januarii aut capite, quam locus erat in Ritibus, quos produxit Mazochius. In tota tamen bulla nec de capite nec de sanguine S. Januarii fit mentio. Præterea in laudata bulla redditur ratio, cur tot Sancti festivitates per annum præscribantur, ac nonnullæ tam solemnes, eaque occasione multo prolixior de S. Januario fit sermo, quam in Ritibus a Mazochio objectis, in quibus solum edicitur, quid singulis sit faciendum. Verba ipsa huc transfero: Cum autem inter martyrum turmas gloriosissimum antistitem Januarium, eximiis miraculis exstrenue decoratum, nostrum sentiamus esse primum patronum, hujusque almæ civitatis atque ejus civium favorabilem defensorem, qui velut stella matutina inter angelorum agmina irradiat, & pro clero suoque populo affluenter deprecari ac effundere preces non desinit &c. Addit & alia de Sancti patrocinio jam data, sed nihil de sanguine liquefieri solito. Hæc tamen scripta sunt integro fere seculo post initium liquefacti sanguinis a Mazochio statutum.

[302] [aut ejus liquefactione sileri,] Ut magis miretur Mazochius, magisque perspiciat, non omnia omni loco dicenda esse, afferam magis recentia testimonia, in quibus de capite & sanguine fit mentio, nec tamen miraculum sanguinis commemoratur. In litteris Ferdinandi regis ad Cardinalem Neapolitanum Oliverium Carafam, quibus rex petit, ut corpus ex Monte Virginis Neapolim transferendum curet, pro ratione hæc allegantur Italice, quæ fideliter Latine reddo: Ut novit reverendissima dominatio vestra, caput & de sanguine gloriosi sancti Januarii est in hac civitate: & novit insuper, quanta nomen illius sit in veneratione apud hunc populum, & quanta in ipsum feratur devotione, quam nos omni opera nostra augere desideramus. Tota Epistola Italice est in Collectione Ms. Chioccarelli, & Latinam dedi ex Caracciolo num. 152. Advertat modo lector, in Epistola Ferdinandi regis memorari sanguinem S. Januarii, diu liquefieri solitum, ut certissimis constat testimoniis, nec tamen de liquefactione fieri mentionem. In laudata Collectione Ms. fol. 78 & seqq. exstat Bulla Pauli Papæ III, data anno 1534, qua heredibus Oliverii Cardinalis Carafæ conceditur jus patronatus in sacellum S. Januarii, quod Subcorpus vocatur. In hac autem Bulla frequens fit mentio de S. Januario, asseriturque corporis ejus translatio ex monasterio Montis Virginis ad ecclesiam Neapolitanam, ratio vero translationis hæc datur: Quod retroactis temporibus, cum post martyrium & decollationem S. Januarii episcopi & martyris illius gloriosum caput cum sanguine, in ejus decollatione collecto, in ecclesia Neapolitana, ad quam rite translatum fuerat, summa cum veneratione conservaretur; & propter crebra miracula, quæ inibi Altissimus ipsius S. Januarii, ut pie credebatur, meritis & intercessionibus operabatur, maxima Christi fidelium ad dictum S. Januarium devotio, & populi concursus habebatur &c.

[303] [quando sanguis certo solebat liquefieri,] Possum addere Bullas Sixti V & Gregorii XIV: sed, his missis, observo, votum, quod anno 1527 nobiles Neapolitani fecerunt de construendo novo S. Januarii sacello, nuncupatum fuisse ante conspectum reliquiæ ejusdem gloriosissimi Pontificis & martyris, videlicet capitis & sanguinis ipsius, iteratamque in voti formula deinde mentionem fieri ejusdem beati Januarii pontificis & martyris, patroni, protectoris & defensoris hujus civitatis; nec tamen in ea dici, sacrum S. Januarii cruorem prodigiose liquefieri solitum. Jam vero edicere dignetur Mazochius, an silentium illorum omnium de sanguine loquentium, non item de liquefactione, ipso liquefacti cruoris prodigio prodigiosius videatur; an sanam mentem nolit agnoscere in iis, qui credent, sanguinem liquefieri solitum iis temporibus, quibus illi sanguinem Neapoli conservatum asserunt, prodigiosam tamen ejus liquefactionem tacent. Certe de liquefactione temporibus Ferdinandi regis, Pauli III Pontificis, & voti a Neapolitanis nuncupati constat: ex dictis item certum est illorum de illo prodigio silentium. Neque tamen ullum in dicto silentio agnoscimus prodigium, quia non omnia ubique dicenda sunt, & quæ vulgo nota sunt, facile prætermittuntur. Nihilo magis ullum agnoscimus prodigium in silentio, quod allegat Mazochius. Unum, ut jam dixi, ex illo recte probatur, caput sine sanguine ad aliam ecclesiam circa annum 1337 transferri consuevisse in festo Translationis, ac referri ad cathedralem. Ad ritus illius translationis ordinandos nequaquam opus erat ullam sanguinis aut ejus liquefactionis facere mentionem. Nam, si sanguis eo tempore solebat liquefieri, id procul dubio notum erat omnibus, qui adesse debebant capitis translationi.

[304] Neque ex translatione solius capitis sine sanguine inferri recte poterit, [caputque etiam alias sine sanguine circumlatum esse:] sanguinem eo tempore aut ignotum fuisse, aut saltem nondum liquefieri cœpisse. Nam variæ rationes movere poterant Neapolitanos, quo minus vellent, sanguinem ad aliam ecclesiam deferri, ibique pernoctare, ac postridie referri. Poterant timere, ne in tot translationibus infortunio aliquo ampullæ frangerentur, aut dolo alicujus cum aliis similibus permutarentur. Quæcumque fuerit causa non transferendi ampullas cum capite, idem postea in aliis occasionibus subinde factum est. Hieronymus Maria de S. Anna lib. 2 cap. 4 pag. 131 refert montis Vesuvii terribile incendium, quod contigit anno 1698, relatum similiter a Falconio pag. 517. Archiepiscopus, rogantibus Neapolitanis, ea de causa piam supplicantium processionem ordinavit, in qua portatum fuit S. Januarii caput, non item sanguis. Rursum anno 1707, mandante archiepiscopo, pium supplicantium agmen cum capite S. Januarii in conspectum Vesuvii montis, flammas eructantis, processit, ut subjungit Hieronymus Maria pag. 132, Falconius pag. 119, uterque non modo tunc florens, sed uterque etiam verisimiliter testis oculatus. Quærat modo Mazochius rationes, ob quas caput sine sanguine tulerint supplicantes Neapolitani, & cur de sanguine non loquantur scriptores laudati, dum ea narrarunt; eademque opera facile inveniet, non defuisse rationes, cur circa annum 1337 solum caput portaretur.

[305] Nullam quoque vim habet, quod ait, in tota illa Rituum (Ursinianorum) collectione nullum reperiri vestigium liquefacti sanguinis. [silentiumque, ex quo argumentum sumit, deinde etiam in Ritibus inveniri:] Nam primo totam Rituum Ursinianorum collectionem numquam vidit Mazochius, opinor, aut etiam Chioccarellus. Quæ hic de illis dedit, non multa sunt, eaque, ut mihi asseruit amicus Neapolitanus, accepta ex schedis quibusdam scripturæ non admodum antiquæ, quas habuit ex bibliotheca Brancaciana. At fingamus tantisper, totam Rituum collectionem ab iis fuisse visam & examinatam; vel sic nihil inferre poterit Mazochius pro stabilienda epocha sanguinis liquefacti. Etenim in omnibus ritibus toto seculo posterioribus nihil similiter inveniet de sanguine liquefacto, imo nihil etiam, ut conjicio, totis duobus seculis post Ritus Ursinianos. Fingamus præterea, nihil in Ritibus Ursinianis decretum fuisse de sanguine S. Januarii statis temporibus fidelium venerationi exponendo; vel sic nihil rursum concludere poterit contra liquefactionem. Poterat enim sacer ille sanguis in pretio haberi & liquescere, etsi statutis diebus non fuisset expositus. Poterat etiam venerationi fidelium exponi, & quidem e regione capitis, quoties visum esset illis, quorum curæ erat commissus. Certum est, consuetudines exponendi, monstrandi, aut transferendi sacrum S. Januarii sanguinem, frequenter esse mutatas, aliasque fuisse seculo XVI, alias XVII, & alias demum esse hoc seculo. Quare argumentum Mazochii, quod ex Ritibus Ursinianis desumit, prodesse nequit ad certam liquescentis primum sanguinis epocham stabiliendam. Multo enim plus probaret, quam voluit ipse Mazochius, si rite probaret, liquefactionem non contigisse ante annum 1337.

[306] [ut epocha ab eo fixa plane fiat incerta.] Audiamus tamen etiam, quo ratiocinio evincere nitatur, principium liquefacti sanguinis S. Januarii non esse figendum post medium seculi XIV, sive annum circiter 1350. Observat cum aliis, primam illius miraculi mentionem fieri in Vita S. Peregrini, quam scriptam probat a Lupo de Spechiis circa medium seculi XV. Laudatus autem Lupus, cujus verba dabo § 22, scripsit, miraculum liquescentis sanguinis jam contingere solitum, dum S. Peregrinus venit Neapolim, quod ille vergente seculo XI evenisse existimat; figendum tamen esset seculo XII, si constaret de parentibus S. Peregrini in Vita assertis. Hisce positis, Mazochius pag. 53 sic ratiocinatur: Lupus in Peregrini Vita tam antiquum id miraculum credidit, ut id potuerit ad quadringentos (dicamus potius ultra trecentos) retro annos retrahere. Quod si illud multo recentius anno circiter MCCCL fuisset; certe senes recentis initii meminissent, ac Lupum opportune dedocuissent. Non potuit igitur multo serius medio XIV seculo exordium prodigii contingere. Hoc certum est, non potuisse Lupum facile existimare, tempore S. Peregrini usitatum fuisse prodigium liquescentis S. Januarii cruoris, nisi longo tempore fuisset continuatum. An autem centum circiter anni requirerentur & sufficerent, ut ille in ejusmodi errorem incideret, si tamen in eo erravit, aliorum esto judicium. Ego interim congeram antiquiora, quæ proferuntur, de sanguine liquefacto testimonia.

[Annotata]

* lege nullum

§ XXII. Mirabilis S. Januarii Sanguinis liquefactio & ebullitio, cujus initium nequit certo assignari.

[De initio liquescentis S. Januarii sanguinis non constat:] Inter miracula S. Januarii celeberrimum sane est illud, quod nostris quoque temporibus ad annos singulos variis vicibus repeti solet, pluresque habet testes, quam populosissima Neapolis incolas. Loquor de notissimo illo prodigio, quo sanguis S. Januarii, duabus ampullis conclusus, prout videri potest in figura pag. 827 data, liquescere solet, effervescere & ebullire. Attamen difficulter inveniri poterit, a quo fere tempore prodigium illud primum cœperit observari, cum nullus innotuerit scriptor, qui istius miraculi exordium posteritati commendavit. Vulgarem illam opinionem, seu traditionem popularem, qua dicitur miraculum illud contigisse tempore primæ translationis S. Januarii, factæ exeunte seculo IV aut ineunte V, jam doctiores Neapolitani, Chioccarellus, Caracciolus aliique plures repudiarunt, eaque satis refutata est § 18. Epocham Mazochii similiter non probari, licet minus a vero distare videatur, mox ostendi § 21. Jam vero probare aggredior, miraculum illud certo multis seculis contigisse, & verisimiliter multo vetustius esse, quam voluit Mazochius; atque hunc in finem antiquiora colligam testimonia.

[308] Primum testimonium profertur ex Vita S. Peregrini, [memoratur illud in Vita S. Peregrini, ut jam fieri solitum seculo 12:] cujus apographum, ex Ms. Neapolitano huc missum a Beatillo, ante me habeo. In illa Vita S. Peregrinus dicitur fuisse filius Malcolmi Scotiæ regis & S. Margaritæ reginæ, cujus Vita data ad X Junii, ibique eorum matrimonium fixum anno 1070. Itaque cum S. Peregrinus, post plurimas peregrinationes, dicatur Neapolim venisse, ibique non juvenis, sed vir obiisse; adventus ejus morsque figenda essent seculo XII, saltem inchoato, si vita satis fideliter esset conscripta. Auctor vero Vitæ creditur scripsisse circa medium seculi XV, vocaturque nomine diversimode scripto Lupus de Spechiis, aut de Speis, alias etiam de Spechio aut Specchio, & de Speio, prout Itali nomen Hispanicum diversis modis expresserunt: nam idem videtur, qui apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca scriptorum Hispaniæ tom. 2 pag. 59 nominatur Lupus de Espeio, ubi dicitur patria Oriolanus in regno Valentiæ, doctorque Valentinæ scholæ, sed inde in Italiam delatus. Mazochius pag. 51 ex aliis docet, consilarium fuisse & regiæ cameræ summariæ præsidentem sub Alfonso I. Sabbatinus tamen tom. 9 pag. 123 asserit, Lupum floruisse sub Carolo III, id est, vergente ad finem seculo XIV. Hæc curiosius hic non examino, cum Vita S. Peregrini a Majoribus nostris remissa sit ad XVI Novembris, ubi accuratius inquirendum est in auctorem. Interim ex dicta Vita afferuntur sequentia, quæ & leguntur in apographo nostro: Venit (S. Peregrinus) Neapolim, quam veteres Parthenopem appellarunt, ad S. Januarii martyris quotidianum & insigne miraculum; ubi geminæ phialæ vitreæ parvulæ habent intra se ipsius Martyris durum sanguinem sicut saxum: quæ cum ad caput ejusdem Martyris appropinquantur, subito liquescit sanguis in illis cum aliqua spumanti bullitione. Qui Martyr a mille annis citra jam migravit ad Dominum, & phialæ illæ intactæ persistunt.

[309] Chioccarellus, Caracciolus & Mazochius agnoscunt, [cumque nullus memoret initium, forte cœptum fuerit] Vitam illam non tam accurate scriptam esse, ut nos de assertis illis possit certos facere. Dubium mihi quoque nullum est, quin dicta Vita multis fabulis aut erroribus sit fœdata. Hinc non ausim ex illa certo concludere, tam usitatum fuisse seculo XII ante medium, ut alias ex illa sequeretur, miraculum liquescentis sanguinis, quam in illa Vita insinuatur. Aliunde tamen nihil quoque invenio, quo scriptorem illum erroris aut fictionis convincere valeam. Etiamsi gratis quis suspicari voluerit, Lupum in vetustioribus de S. Peregrino documentis nihil invenisse de illo miraculo; saltem crediderit, id tempore Peregrini patratum fuisse, & nihil invenit de recentiore initio, quod satis mirabile videri potest, si tantum fieri cœptum sit seculo XIII aut XIV. Etenim silentio omnium scriptorum de initio dicti miraculi verisimile fit, illud fieri cœpisse seculo aliquo obscuro, quo nulli apud Neapolitanos floruerunt historiographi, aut certe paucissimi, quorum scripta deinde fuerunt conservata. Dignum sane erat prodigium, cujus principium historiographi posterorum memoriæ commendarent.

[310] [seculo X, XI, aut XII, quibus nulli fere historici Neapoli fuerunt,] Si quis modo consulere voluerit indicem chronologicum, quem Mazochius Operi frequenter memorato præfixit, inveniet aliquot historiographos Neapolitanos seculo XIII & XIV, nullos seculo XI & XII: nam Vita S. Athanasii, quam alterutro seculo perperam figit, jam seculo IX fuit conscripta, ut probavi num. 238 & seq. Nullus quoque historiographus Neapolitanus mihi innotuit seculo X post medium, sive post Joannem diaconum, qui IX & X seculo varia conscripsit. Fateor tamen, me studiose non indagasse, an nulli prorsus trium illorum seculorum supersint historici Neapolitani, sed eam curam aliis libenter relinquere. Jam vero ex data observatione non quidem firma persuasio, nonnulla tamen mihi oritur suspicio, uno ex obscuris illis seculis miraculum liquescentis S. Januarii sanguinis fieri cœpisse, defectuque historicorum Neapolitanorum, quorum scripta fuerint conservata, principium fuisse silentio involutum, pluresque deinde historicos, cum principium ignorarent, non curasse loqui de re Neapolitanis omnibus satis nota. Augetur utcumque ista suspicio, quia cultus S. Januarii multum apud Neapolitanos auctus videtur seculo XI aut XII. Certe ecclesia metropolitica, in qua ne sacellum quidem S. Januarii seculo IX aut X assignari potest, nomen S. Januarii gerebat seculo XII, ut vidimus, ac deinde limina S. Januarii visitaturos se quotannis promittebant clerici, qui gaudebant beneficio ecclesiæ Neapolitanæ. Necdum primarius urbis patronus fuisse videtur S. Januarius vergente ad finem seculo IX, sed etiam tum primas obtinuisse videtur S. Agrippinus, quantum colligi potest ex sæpe laudata Vita S. Athanasii, tunc scripta, num. 5. In beneficio seculi X, quo Neapolitani Saracenorum obsidione circa annum 961 liberati dicuntur, ut relatum est num. 141, rursum conjunguntur patroni Januarius & Agrippinus, sed Januarius jam præponitur.

[311] [& quibus cultus Sancti sic excrevit, ut factus sit] Idem observo anno 1183 in diplomate Sergii III archiepiscopi, cujus clausulam recitat Chioccarellus in Collectione Ms. fol. CXI hoc modo: Auctoritate Dei omnipotentis, & beatæ Mariæ semper Virginis, beatorum apostolorum Petri & Pauli, & beati Januarii & Agrippini, quorum patrocinio communimur, & aliorum Sanctorum, quorum reliquiæ in prædicta nostra ecclesia continentur &c. At in diplomate alio ejusdem Sergii, dato anno 1187, quo indulgentias largitur in consecratione ecclesiæ S. Gregorii, solius Januarii, ut patroni, fit mentio. Clausulam ex Chioccarelli Collectione subjicio: Auctoritate Dei omnipotentis, & beatæ Mariæ semper Virginis, & sanctorum apostolorum Petri & Pauli, & beati Januarii patroni nostri, & beati Gregorii (cujus nempe ecclesia erat) & Sanctorum omnium, quorum ibi reliquiæ reconditæ perhibentur, sibi misericorditer noverint relaxata. Similiter in diplomate, quod anno 1238 dedit Petrus archiepiscopus, beati Januarii pontificis & martyris patroni nostri fit mentio, nec alius memoratur patronus. Pro sequentibus seculis nullum est dubium, [patronus primarius, etsi corpus tunc non esset Neapoli.] quin S. Januarius primarius fuerit Neapolitanorum patronus.

[312] Si modo causam investigare velimus, ob quam S. Januarius obscurioribus illis seculis, nimirum X, XI aut XII, factus sit primarius Neapolitanorum patronus, nullam inveniemus magis verisimilem, quam quod illis temporibus manifesta magis, quam ante, patrocinii sui cœperit dare indicia. Etenim corpus eo tempore erat Beneventi, cum multa aliorum Sanctorum corpora essent Neapoli, ut hac ex parte alii non pauci viderentur superiores. Inter hos etiam complures erant, qui ecclesiam Neapolitanam episcopi administraverant, ut hac quoque de causa viderentur præponendi. Itaque non facile aliam inveniemus rationem, qua S. Januarium ceteris prætulerint Neapolitani, quam quod crederent se habere præcipua protectionis ipsius indicia. Interim aut nulla aut paucissima sanationum beneficia, aliaque in genus miseris præstita illis seculis innotuerunt, ut vel paucissima contigerint, vel ad posterorum memoriam non pervenerint. Hæc igitur omnia vehementem mihi ingerunt suspicionem, sanguinem S. Januarii mirabili sua immutatione & ebullitione illis temporibus loqui cœpisse, illoque prodigio tantam in animis Neapolitanorum natam esse de Sancto fiduciam, quantam deinde semper habuerunt, quamque hactenus auxisse magis videntur, quam minuisse. Habet studiosus lector sive suspicionem sive conjecturam meam de initio celeberrimi, multisque jam seculis continuati, prodigii in sanguine S. Januarii, quam lubens prudentum omnium judicio examinandam subjicio. Interim credere nequeo, ejusmodi sanguinis S. Januarii prodigium contigisse ante seculum X, quo Acta S. Januarii scripsit Joannes Diaconus. Nam Anonymus auctor, qui Homiliam de Miraculis S. Januarii seculo VIII aut ineunte IX composuit, plane defuisset officio suo, si cum aliis miraculis continuum illud de sanguine ebulliente non scripsisset. Si vero postea esset factum, minime de eo silere debuisset Joannes Diaconus, sive in Chronico, sive in Actis S. Januarii aut Sosii.

[313] Quidquid porro sit de conjectura illa, ac de epocha illa tam late sumpta, [De sanguine liquescente testimonium Æneæ Silvii,] ut a seculo X usque ad XIII extendi fere possit, certum est, seculo XV, quo scripta creditur Vita S. Peregrini, notissimum fuisse miraculum liquescentis sanguinis S. Januarii, illudque eo seculo commemorari, non ut nuper inchoatum, sed ut vetustum & notum. Apud Chioccarellum in Collectione Ms. recitantur verba Æneæ Silvii, qui anno 1458 summum adeptus est Pontificatum, dictusque Pius II, ex Commentariis ad Antonii Panhormitæ librum de Dictis & factis regis Alphonsi cap. 42, quos anno 1456, X Kalendas Maii, Neapoli absolutos ait Chioccarellus. Ea huc transfero: Vellem audisse, quidnam dixerit Andreas, ubi Panormum rediit, viso rege. Ego cum hinc abiero, si quis me roget, quæ apud Neapolim, scilicet digna memoratu, viderim; quatuor in primis respondebo, Neapolim scilicet splendidam urbem, salubritate aëris, portu, templis, ædibus, agris, equis, armisque, apud Italiam nulli secundam: arcem regiam, quam novam vocant, amplitudine formaque cunctas superantem, multasque raræ magnitudinis naves; quæque maria sulcasse aliquando memorentur; & cui talia quadrent, Alphonsum regem adjiciam. Et quinto loco, si quis audire petierit, sacrum illum D. Januarii cruorem, quem modo concretum, modo liquatum, ostendunt, quamvis ante annos mille ducentos pro Christi nomine sit effusus. Istud Æneæ Silvii testimonium adducunt etiam Tutinus pag. 87, Caracciolus pag. 257, Hieronymus Maria de S. Anna lib. 2 cap. 6; sed breviter tantum. Mazochius pag. 51 posteriora etiam verba recitat, observatque, inter mortem S. Januarii, & tempus, quo illa scripsit Æneas, vix intercurrisse centum & quinquaginta annos supra mille, licet ille mille & ducentos ponat. Vera est observatio. At non studuit Æneas accurate inquirere, quo anno S. Januarius martyrio coronatus sit; ideoque facile eidem condonandum, si rotundo usus numero ad quinquagenta fere annos aberraverit. Necdum primorum seculorum gesta ad exactam chronotaxim erant reducta. Hinc longius etiam aberrat Appendix primorum Actorum num. 4, ubi Sanctus dicitur passus circa annum Domini ducentesimum vigesimum, uti etiam legitur in antiquo Officio Neapolitano apud Falconium pag. 148. Non infirmatur igitur prolatum testimonium ex qualicumque illo errore chronologico.

[314] [Angeli Catonis, Joannis Bapt. Fregosi,] Ejusdem seculi est Angelus Cato, philosophus & medicus patria Supinas, quod oppidum est prope Beneventum. Edidit ille anno 1474 librum Pandectarum medicinæ Matthæi Silvatici Salernitani, dedicavitque Ferdinando Aragonio regi. In Epistola autem præliminari agens de rebus insignibus Neapolitanis, ac de sanguine S. Januarii, teste Chioccarello fol. 91, ita loquitur: Quid dixero de D. Januarii martyris sanguine, qui Neapoli summa cum religione servatur? Quæ miracula nostro tempore Christi cultoribus ostenduntur, quæ sint hoc vel magis speciosa, vel magis evidentia? Durescit absente capite, quod & idem servatur in æde metropolitana Neapolis. Quoties tamen capiti ostenditur, liquescit, proinde atque eo die fuerit corpore effusus. Eodem seculo XV ad finem decurrente floruit Joannes Baptista Fregosus, ante dux Genuensis, deinde e patria sua pulsus, & aliquot librorum scriptor. Ex hujus Opere de Dictis & factis memorabilibus lib. 1 cap. 6 hæc affert Gazella pag. 84, Sabbatinus tom. 9 pag. 125, & plures alii: Mirandi sanguinis mentio, quæ superius est facta, impellit, ne sanguinem prætereamus Januarii martyris, qui Beneventanus episcopus fuit, Neapoli (imo Puteolis) pro Christi fide capite mulctatus. Diversis igitur templis conditum caput, sanguisque ejus ampulla conclusus, quo die per urbem solemniter feruntur, sanguis, qui in pilam indurit, cum in caput incidit (mirum dictu, sed tamen verum) liquescit totus in ampulla, non aliter quam tunc, cum primum, cæso capite, ex Martyris corpore defluxit. Cum autem a capite disjungitur, in sphæricam formam ut antea erat, durescit. Id etsi satis patet, nos tamen, ut certius rem intelligeremus, eorum, qui in re præsentes fuerunt, intentisque oculis diligentes se spectatores præbuerunt, testimonium habere voluimus. Ita ille de miraculo diligenter inquisito; sed verisimiliter errat, dum dicit, diversis templis caput & sanguinem fuisse conditum, quod apud neminem inveni; & saltem sequenti seculo factum non est.

[315] [Anonymi Galli,] Laudati scriptores aliique omnes biographi etiam referunt, sanguinem S. Januarii liquidum fuisse factum anno 1495 coram Carolo VIII Francorum rege, qui tunc Neapoli degebat. Factum refertur ab auctore Gallo, qui verisimiliter præsens fuerat, & certe stylo suo Gallico satis insinuat, iis temporibus se scripsisse. Gazella Robertum Gaguinum nominat, de quo dubitat Caracciolus pag. 257. Verum Gaguinus Latine scripsit, non Gallice. Chioccarellus tam in Ms. Collectione, ubi affert textum Gallicum exeunti seculo XV conformem, quam in Archiepiscopis Neapolitanis pag. 310, insinuat scriptorem esse anonymum, cujus librum his verbis assignat: Hoc factum affirmat liber quidam de rebus Gallorum, Gallico idiomate editus, ab Anonymo collectus ex variis auctoribus, qui de rebus Gallorum scripserunt, cui titulus est: Le Mirouer * historial de France, qui Parisiis excusus est anno MDXVI in folio. Liber autem is penes nos est. Refert porro ille scriptor, Carolum VIII anno 1495, die Dominico, tertio Maii, quo celebrabatur festum translationis S. Januarii, interfuisse sacrosancto Missæ Sacrificio in ecclesia cathedrali. Tum addit Gallice, quæ reddo Latine: In hac ecclesia ostensum fuit regi caput & sanguis prædicti S. Januarii, quæ dignæ admodum sunt reliquiæ, magnique faciendæ. Nam simul atque rex erat ante princeps altare illius ecclesiæ, tradita ei fuit virgula argentea, ut memoratum tangeret sanguinem, qui lapidis instar erat durus. Verum, postquam tantisper supra altare erat positus, continuo cœpit incalescere ac mollescere, acsi fuisset sanguis recenter e corpore viventis hominis emissus. Hinc multi proceres Galli aliique de populo vehementer obstupuerunt, quod tam nobile viderent miraculum.

[316] Hieronymus Maria de S. Anna lib. 2 cap. 6, [Juliani passeri,] relato hoc facto, ex virgula argentea, qua rex sanguinem tetigisse dicitur, inferre nititur, ampullam eo tempore non sic obseratam fuisse, ut aperiri non posset, crediditque, virgulam a rege insertam fuisse ampullæ, ut ita duritiem sanguinis exploraret. Verum non necessario sic explicanda sunt verba scriptoris Galli. Forte solum voluit, virgulam regi traditam fuisse, ut illa ampullam clausam posset attingere, ac vertere in varias partes, quo ampullæ motu, si sanguis maneret immobilis, duritiam haberet perspectam. Laudatus Hieronymus pag. 151 ex Juliani Passeri Diario Ms. adjungit, sanguinem S. Januarii anno MCDXCVI liquidum instar aquæ fuisse visum, dum circumferebatur cum capite a supplicantibus tempore infirmitatis Ferdinandi II regis Neapolitani.

[317] Joannes Franciscus Picus, Mirandulæ dominus, neposque celeberrimi Joannis Pici Mirandulani, [Joannis Franc. Pici Mirandulani,] varia scripsit circa annum 1500. Ex ejus libro de Fide & ordine credendi hæc producit Chioccarellus in Collectione Ms. pag. 93: Adservantur Neapoli in Campania Januarii martyris reliquiæ: adservatur & in vase sanguis, post ejus trucidationem pie collectus, qui e regione membrorum positus, ebullire quodammodo incipit, & liquefieri, atque ad pristinam veri sanguinis speciem redire: semotus autem & alio collocatus, in densum cruorem coit coagulaturque, tamen retinens formam, quæ cruori multis seculis effuso conveniat; donec iterum reliquiis ipsis, argentea theca reconditis, ex adverso reponatur. Nec id quoque semper evenit: nam dum regionibus illis aliquod imminet malum, vel turbatio impendet, minime liquefit, sua illa quiete vexationem portendens. Ita incolæ longa experientia didicere. Ego meis oculis cruorem illum, qui concretus & teter sua natura manet, objectu capitis rubescere, liquere, & ceu ebullire vidi, perinde acsi e venis tum fuisset emissus. Vidi, inquam, meis oculis, & ratione comprehendi, opera naturæ fieri id minime posse: testatissimum enim apud philosophos, a formæ privatione, quod aiunt, ad habitum ejusdem reditum non dari. Et qui non credunt, experiri possunt, si cruorem, ubi coïerit, & post menses aliquos, ne annos dicam, in terram pulvereamque massam redactus fuerit, ad sanguinis formam; &, ne de verbis calumniam faciant, si non ad formam, ad sola tamen accidentia formam sequentia, ruborem scilicet, fluxum, & reliqua reducere possint.

[318] Scriptorem etiam Germanum adducit Sabbatinus, nimirum Henricum Kormannum in libro de Miraculis mortuorum pag. 4 cap. 24, unde recitat sequentia: [Henrici Kormanni,] De S. Januario Beneventano episcopo, Diocletiano & Maximiano in Christianos sævientibus, Puteolis gladio percusso legitur, quod ejus sanguis, qui in ampulla vitrea concretus asservatur, cum in conspectu capitis ejusdem Martyris ponitur, admirandum in modum colliquefieri & ebullire perinde, ac recens effusus, ad hæc usque tempora cernitur. Id etsi patet, nos tamen, ut certius rem intelligeremus, eorum, qui in re præsentes fuerunt, intentisque oculis diligentes se spectatores præbuerunt, testimonium habere voluimus.

[319] [Cardinalis Baronii,] Cardinalis Baronius in Annotatis ad Martyrologium XIX Septembris de eodem miraculo sic loquitur: Porro insigne ac perenne miraculum sanguinis ejusdem S. Januarii, qui, cum ampulla vitrea concretus contineatur, liquescere tamen & fluere perinde, acsi recens esset effusus, sæpe conspicitur, non ejusmodi est, ut unius vel alterius hominis testimonio comprobetur, sed ita manifestum, ut ipse Martyris sanguis assidua miraculorum operatione, vocibus quibusdam, velut Abel sanguis clamans, per universum orbem Christianum intonet. Idem in Annalibus ad annum 305 num. 6 ita scribit: Verum S. Januarii corpus, longum post ambitum, translatum demum Neapolim, ob ingentem atque frequentem miraculorum operationem mira illic celebritate colitur, cum ab omnibus, tum præsertim a civibus tanti Patroni gloria exultantibus, ejusque beneficiis jugiter perfruentibus. Viget ibi insigne illud & perenne miraculum sanguinis ejusdem Martyris, qui in vitrea ampulla asservatur. Nam cum alias idem sanguis concretus atque durus semper maneat; tamen cum primum ad caput Martyris admovetur, quasi vicino illius, corona martyrii decori, lætetur aspectu, & fontem, unde manavit, intelligens, eo recurrere, unde fluxit, exoptet, illudque iterum animare festinet, veluti moræ resurrectionis impatiens; protinus liquefieri, mox fluere & ebullire, maxima omnium admiratione conspicitur. Cujus tantæ rei non unum aut alterum testem producam, cum tota Italia, & totus, ut ita dicam, Christianus orbis testis sit locupletissimus, cum hæc in regia & amplissima assidue fiant civitate, ad quam ex totius orbis partibus confluere hominum multitudo soleat. Hactenus Eminentissimus Annalium scriptor, cujus certe testimonium multis æquivalet.

[320] [Joannis Rho,] Sabbatinus pag. 127 producit locum bene prolixum ex Epistola P. Joannis Rho Societatis Jesu, habitis concionibus, scriptis libris, gestisque officiis celeberrimi, ad P. Silvestrum Petra-Sancta, suis quoque Operibus notissimum. Observavit ille anno 1628 solitum miraculum, cum Neapoli conciones habuisset per Quadragesimam. Aderat tum ingens multitudo principum ac nobilium virorum. Cum vero iterum anno 1643 Neapoli prædicaret, obtinuit, ut extra tempus, quo omnibus ostenditur, sacrum cruorem cum aliquibus intueri liceret. Quid autem in privata illa contemplatione acciderit, sic exponit: Itaque, aperto ostiolo, per scalas evasimus, factoque uno alteroque Sacro, dum socii, qui plurimi adesse cupiebant, omnes conveniunt, sacrum Martyris caput, veteri argento illius os referente inclusum, e loculamento, quod pone aram est, a linteatis ministris, accensis honoris ergo funalibus, depromitur, atque in cornu altaris dextro collocatur. Mox eadem religione venerabilis ampulla, quæ argenteo ac faberrime facto in ferculo suspenditur, ex iisdem eximitur, superque sinistrum cornu ex adverso capitis deponitur. Adoratis sacris pignoribus, Deoque demisse invocato, qui mirabilis est in Sanctis suis, propitius ut adesse vellet, assurgens ego, ampullam ex ferculo eximo (nam id etiam fas esse Cardinalis voluerat) & plurimis, qui ex clero populoque aderant, Sociisque præsertim diligenter ostendo.

[321] Sanguis erat non aridus quidem, sed concretus, qualis, [qui in expositione extraordinaria] cum secta emittitur vena, post horas aliquas adesse consuevit, non ita vitro adhærens, ut, inclinata in hanc illamve partem ampulla, non difflueret, nec vitrum obvelaret, sed totus sibique constans moveretur. Reposita ampulla, procidimus omnes in genu, tacitisque votis pro suo quisque sensu Deum precati sumus. Paulo post ego ampullam iterum in manum sumens, sanguinem jam quadamtenus fluentem omnibus ostendi: nam inclinata in quamlibet partem latera omnia sanguineo obducta velo videbantur. Id ubi omnes contemplati sumus, iterum argenteo suo in ferculo ampulla suspensa, ad sacra patronorum Neapolis pignora, quæ dispositis circumquaque loculamentis in eo sacello magnifice asservantur, ingredimur…

[322] Lustratis sacris pignoribus, Deoque magnifice collaudato, [sanguinem vidit liquescentem,] cujus amici vere nimis honorati sunt, ad aram revertimus, an sanguis Januarii jam flueret ac ebulliret, contemplaturi. Nec spe falsi sumus. Colliquefactus jam erat, uno alterove grumo nondum omnino diluto, qui tamen spectantibus omnibus colliquabatur, circum emicantibus bullis, paleaque, de qua prædixi, satis conspicua. Igitur in genua iterum provolvimur omnes, Martyrisque auxilium apud Deum poscimus. Tum ad oscula surgimus & precatorios globulos certatim de more admovemus; donec, cum pietati omnium abunde factum esset satis; nec mihi quidquam amplius explorandum esset, relatis sua in armaria sacris pignoribus, discessimus. Hæc, ut simplici narratione complexus sum, ita plane accidisse, nec me scientem fallere, sancte juratus affirmo. Viderint pervicaces hæreseos magistri, contra quos robustissimam miraculorum phalangem instituis, quanam fronte contra hæc stare, aut illorum impetum impressionemque se refutare posse confidant. Si nos visores, & quidem diligentissimos, aut cœcutire arbitrantur, aut mendaces; veniant ipsi & videant: nam qui, ut veteris Romanæ magnitudinis rudera in Urbe, & naturæ miracula Puteolis aut in vicinis Baiis contemplentur, quotidie agminatim peregrinari non dubitant, cur hæc Dei admiranda exploraturi non veniant? An ex illorum genere sunt, quibus olim indignabatur Sionius vates, qui nolunt intelligere, ut bene agant? Cur amicorum Dei reliquias, quas Deus admirabili arcanaque sua potentia honorabiles facit, ipsi odio plusquam Vatiniano persequuntur?

[323] Multa aliorum testimonia congessit Chioccarellus in Collectione Ms., [trium aliorum,] quæ necesse non est omnia huc transferre. Pauca tamen ex nonnullis breviter excerpo. Zenobius Acciaiolus Ordinis Prædicatorum in Oratione, quam in laudem urbis Neapolitanæ habuit anno 1515, ita loquitur: Quod enim præsentius, aut quod manifestius miraculum esse potest, quam quod is cruor, quem duratum prius in ceræ modum coactumque videmus, simul atque ad capitis sui conspectum perductus est, liquitur, exilit, emicat, æstuat, effervescit &c. Janus Anysius Neapolitanus in Carmine ad S. Januarium ita lectorem alloquitur:

Nostra qui spectas tacitus stupesque,
Obviam factum ut caput est recisum
Longa per secla egelido cruori,
      Fervere pinguem
Sanguinem, ut fervent latices aheno
Igne subjecto &c.

Thomas Bozius Eugubinus de Signis Ecclesiæ lib. 9 cap. 8: Nemo non scit Neapoli adservari ampullam sanguinis S. Januarii. Illa quotannis publica supplicatione nobilissimæ civitatis defertur ad locum, in quo est caput Sancti. Ubi ad illud appropinquarit, sanguis concretus incipit effervescere, & cunctis videntibus ac stupentibus ebullit &c. Nequeo omittere locum, quamvis prolixum, ex Ludovico Granatensi, piissimo scriptore Ordinis Prædicatorum, nimirum ex Catechismo ipsius in Symbolum fidei, prout ille Latine redditus est a Francisco Mauroceno Brixiensi episcopo, lib. 2 fol. 221.

[234] [Ludovici Granatensis,] Chioccarellus locum ita recitat: In eadem Italia satis notum est miraculum sanguinis S. Januarii. Loco enim a Neapoli distanti sex millia passuum hic gloriosus Martyr jugulatus fuit, ubi quædam mulier, pietate adducta, humi sanguinis aliquantulum illius Sancti collegit, & in ampulla conservavit, in qua & nunc conservatur, & ita durus, ut si lapis esset. Et quotannis primo Sabbato Maii hujus Sancti caput quodam loco civitatis Neapolis collocatur, & in solemni processione per totam civitatem defertur hæc ampulla, in qua ille sanguis durus existit: qui ubi ad locum advenit, ubi Sancti caput est, coram omnibus liquefit, ita ut, quod ita durum erat, liquidum fieri & moveri in ampulla, & spumam emittere cernatur, non aliter acsi tunc de Sancti capite exhauriretur. Et ita omnes congregati & sociati idem caput & sanguinem liquefactum in processione deferunt, & in suo solito loco reponunt; quæ est major ecclesia Neapolis, in quadam parte, ubi multa Sanctorum corpora sunt. Et sanguis in suo loco positus, a suo capite sejunctus, iterum durescit. Et non solum hoc die ad id statuto; sed quotiescumque apud suum caput ponitur, iterum funditur ita, ut dictum est, scilicet moveri conspicitur, & in sanguine nonnullæ paleæ, quæ cum sanguine ab illa pia femina collectæ fuerunt. Neque consentaneum est, ut hinc discedat Christianus, & divinæ providentiæ amorem & benignitatem non agnoscat, tum ut suos Sanctos honoret (cum tam multis annis post, ex quo sanctus Martyr eum sua passione honoravit, hoc miraculo illum Sanctum honorat toties repetito, ut ita ille Sanctus magis honoretur) tum ut incredulos miraculorum illuminet & vincat, cum hoc tam notum & manifestum sit. Ita ratiocinatur doctrina pietateque celeberrimus Granatensis.

[325] [Francisci de Petris, Julii Cæsaris Capacii,] Mitto Albertum Pighium, variaque poëmata a Chioccarello collecta. Unum tamen ex hisce exhibeo, quod est Francisci de Petris, Neapolitani legum doctoris, qui sermonem dirigit ad infideles, eosque sic alloquitur:

Nondum credis Arabs, Scyticis quin barbarus oris
      Confugis ad veræ relligionis iter?
Aspice, palpa hæc, stat longum post Martyris ævum
      Incorruptus adest & sine tabe cruor.
Imo hilaris gliscit, consurgit, dissilit, ardet
      Ocyor; extremæ est impatiensque tubæ.
Perfidus an cernis, capiti ut cruor obvius, ante
      Frigidus & durus, ferveat & liqueat?
Caute vel asperior, vel sis adamantinus Afer,
      Sanguine quin duro sponte liquente liques?

Eadem est mens Julii Cæsaris Capacii, ex cujus Historia Puteolana cap. 12 hæc verba recitat Hieronymus Maria de S. Anna pag. 157: O præclarum sanctarum reliquiarum miraculum! Accedant hæretici, explorent, observent, stupeant, & fidem Catholicam miseri amplectantur. Januarius ad probandam fidem unus satis esset. In ejus sanguine omnium sanctorum Martyrum sanguis videtur esse concretus. Liquatur sanguis, corda liquentur necesse est. Motus in sanguine divinitus excitatur, quid tandem infidelium corda ad Romanæ Ecclesiæ veritatem & pietatem non excitantur? Ita quidem illi recte & pie. Nec dubium est, quin infideles quicumque, sive ethnici sint sive hæretici, ex tam manifesto totiesque repetito miraculo occasionem habere valeant veram fidem amplectendi, redeundique ad Ecclesiam Catholicam, in qua ejusmodi miracula aliaque plura etiam nostris temporibus patrantur, modo audirent Apostolum Rom. 12, vellentque non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.

[326] Mabillonius in Museo Italico tom. 1 pag. 105 & 106 narrat, [Mabillonii, rem tamen male exponentis,] se anno 1685 invisisse ecclesiam cathedralem Neapoli, & de sacello Thesauri ita loquitur: E regione exstat magnifica S. Januarii capella, Thesauri appellata, eximiis ex ære statuis quatuordecim, aliisque multis donariis magnificis exornata: ubi caput S. Januarii cum duabus ampullis,, in quibus aliqua sacri ejus sanguinis concreti portio asservatur. Hic sanguis ad præsentiam capitis colliquefieri videtur, ampulla ea parte, qua sanguis naturaliter in subjectam ampullæ partem cadere debet, suspensa. Missa interim una duæve, dum sanguis decidat, celebrantur: si non liquescat, prodigii infausti loco habetur. Displicuit Neapolitanis, teste Hieronymo Maria pag. 163, modus, quo explicat Mabillonius liquefactionem sanguinis: illum tamen utcumque excusat, quod videatur confudisse modum, quo sanguis S. Joannis Baptistæ exponi solet & colliquefieri. Hoc certum est, aperte errasse Mabillonium, suoque errore effecisse, ut evidentia miraculi obscuretur illis, qui ejus relationem legunt. Neque enim ita umquam exponuntur ampullæ sanguinis S. Januarii, ut pars vacua sit inferior, aut sanguis decidere possit in partem vacuam. Non oportebat virum eruditum de re tam gravi ita leviter affirmare, quæ non noverat, aut comperta habebat. Neque enim ampullas sanguinis umquam vidit Mabillonius, nec satis inquisivit, quo exponantur modo. Verum non unicus ille est error in iis, quæ scribit de ecclesia cathedrali Neapolitana: sed & alios festinantis calami lapsus in paucis illis invenient Neapolitani.

[327] Majores nostri, Henschenius & Papebrochius, anno 1661, [Henschenii & Papebrochii.] die X Martii, sanguinem S. Januarii e regione capitis expositum viderunt, ac diligenter observarunt, cum expositio in gratiam ipsorum fieret extra tempus consuetum, pluribus tamen præsentibus. Res tota ab Henschenio ad Bollandum in litteris, biduo post datis, perscripta est, scriptaque similiter a Papebrochio in Diario itineris Ms., ac demum annotata in Diario Neapolitano Ms., in quo omnes sanguinis S. Januarii expositiones conscribuntur. Tribus illis locis dicuntur adfuisse multi nobiles, multique e Societate, sed solus P. Godefridus Belga, Henschenius nimirum, nominatur in Diario Neapolitano. Henschenius vero & Papebrochius præter Jesuitas nominant etiam P. Philomarinum, fratrem archiepiscopi Neapolitani, provincialem Capucinorum cum pluribus ejusdem Ordinis, quibus & seculares aliquot dominos Belgas addit Henschenius. Hic deinde ita pergit: Cereis in altaribus accensis & quatuor facibus a nobilibus prælatis, januæ a thesaurario urbis & a canonico apertæ sunt, & jussus sum cum P. Daniele (Papebrochio) accedere, ut sanguinem concretum videremus. Delatus deinde ad altare ad latus Epistolæ, & caput ad latus Euangelii, & jussi nos sumus in superiori gradu flectere. Vidimus mox sanguinem moveri, liquefieri & accrescere. Subdit, sanguinem sibi socioque osculandum exhibitum, ac omnibus aliis. Quod Papebrochius exactius, uti & alia nonnulla annotavit, ita scribens: Reseratum est, inquit, sacrarium, in quo, solo asserculo mediante, caput & sanguis asservantur. Hinc promptus primum sanguis, qui non fuit omnino durus inventus, ut passim assolet; sed instar arenæ cedebat, cum phiala moveretur. Tum inclusum argenteo hermæ caput fuit in cornu Euangelii collocatum, mitraque & ornatu pretioso torquibusque indutum. Deinde ad cornu Epistolæ in duabus phialis magnis super argenteam magnæ molis remonstrantiam (sanguis,) qui orantibus paulatim factus est fluidus: itaque nobis ostensus primum, dein ceteris, qui aderant, omnibus, ac rursum nobis, quando etiam ebulliro visus est. Postea repositus in sacrarium, denuo induruit, sed ad spectandum denuo induratum vocati non fuimus. Cum hac relatione optime congruit Diarium Neapolitanum, ubi de successu hæc breviter Italice leguntur, quæ ad verbum Latina facio: Factum est miraculum: verumtamen inventus est dictus gloriosus sanguis aliquantulum liquefactus; hoc est, non omnino durus, ut dixit Paperbrochius. Nam, ut in dicto Diario annotatum invenio, aliquando durus, alias durissimus, aliquando ex parte liquefactus, alias totus liquidus fuit inventus, nimirum ab anno 1659, quo Diarium illud fuit inchoatum, & nobis magna ex parte exscriptum.

[Annotata]

* miroir

§ XXIII. Novum Thesauri sacellum ex voto constructum.

[Peste grassante anno 1527,] Hactenus accumulavi testimonia, ex quibus liquet, sanguinem S. Januarii prodigiis claruisse ab aliquot saltem seculis, etiamsi nequeat dici, quo primum tempore initium habuerint illa prodigia. Auctores autem adducti, exceptis posterioribus, scripserunt, dum pretiosus ille sanguis servabatur in antiquo Thesauro, de cujus situ & innovatione sive decoratione egi § 20. Nunc vero priusquam ad recentiora accedam, agendum censui de amplo pretiosoque sacello, quod novum Thesaurum vocant. Pestis Neapoli sævire cœpit anno 1526, ut jam dixi num. 176, eaque sævire perrexit usque ad annum 1529. Quare anno 1527, die XIII Januarii, ut civitas patrocinio S. Januarii malo illo liberaretur, votum nuncupatum est nomine civitatis Neapolitanæ, quæ novum vovebat S. Januario construere sacellum. Totum studiosus lector intelliget ex Actis Vincentii de Bossis notarii, quæ habentur in Collectione Ms. Chioccarelli fol. 119, & apud Hieronymum de S. Anna lib. 2 cap. 15, unde Acta illa huc transfero.

[329] [nobiles Neapolitani, præmissis piis exercitiis,] Anno Domini MDXXVII, die XIII mensis Januarii, decimæ (imo 15) Indictionis, in festo translationis gloriosissimi Januarii, pontificis & martyris, intus majorem ecclesiam Neapolitanam, in mei notarii publici & testium infrascriptorum præsentia constitutis magnificis & nobilibus viris, domino Marino Tomacello, nobili sedilis Capuanæ, domino Francisco de Alaneo, nobili sedilis Nidi, domino Galeazio Cicinello pro se, & domino Antonio de Sanctofelice absente, nobilibus sedilis Montaneæ, domino Alberico de Ligorio, nobili sedilis Portæ novæ, domino Antonio de Alexandro, nobili sedilis Portus, electis nobilium civitatis Neapolis, nec non domino Paulo Calamazza, electo populi ejusdem civitatis, una cum consultoribus ejusdem populi, congregatis ante januam turris Thesauri ejusdem majoris ecclesiæ, & ibidem cum magna multitudine nobilium & popularium personarum, ante conspectum reliquiæ ejusdem gloriosissimi Pontificis & Martyris, videlicet capitis & sanguinis ipsius, pro faciendo processionem circumcirca ipsam ecclesiam; qui magnifici domini electi una cum aliquibus canonicis cum pluvialibus, & hebdomadariis cum coctis, & facibus accensis, fecerunt dictam processionem circumcirca ipsam ecclesiam devote & ceremonialiter cum dicta multitudine nobilium & popularium.

[330] Et deinde ascendentes ad altare majus, ibidemque deposita * dicta reliquia, [vovent deponere pecuniam pro construendo sacello,] dum celebraretur Missa devote ejusdem sancti Pontificis & Martyris, prædicti magnifici domini electi, genibus flexis, moti fervore devotionis & religionis, ad honorem & gloriam sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, sponte venerunt, & obtulerunt eidem metropolitanæ ecclesiæ, præsente ibidem reverendo domino Donato, episcopo Isclano, vicario reverendissimi domini archiepiscopi Neapolitani, induto pontificalibus vestibus & ornamentis, donare de pecuniis publicis hujus civitatis Neapolis ducatos undecim mille, videlicet ducatos mille auri in auro * hinc ad annum unum, a præsenti die in antea numerandum *, pro tabernaculo faciendo venerabilis Eucharistiæ & Sacramenti; & alios ducatos decem mille de carolenis, ad rationem carolenorum decem pro quolibet ducato, finito dicto primo anno, ex tunc & infra * annos decem, videlicet anno quolibet in fine anni ducatos mille de præfatis carolenis, pro sacello sub invocatione ejusdem beati Januarii pontificis & martyris, patroni, protectoris, & defensoris hujus civitatis, ædificando & construendo, seu construi faciendo, & dotando de ipsius pecuniis per ipsos dominos electos, & alios, qui pro tempore fuerint in hac civitate, exorando * divinam clementiam, ut intercessionibus & meritis ipsius beati Januarii dignetur ipsa divina clementia pro sua pietate & misericordia liberare eandem civitatem, & in ea habitantes protegere & defensare *, & a peccatis, & morbo epidemiæ, seu peste; & ipsam civitatem restituere in pristinam sanitatem tam animæ, quam corporis.

[331] Quos ducatos undecim mille, ut supra promissos, [cujus administratio penes ipsos sit futura.] promiserunt solvere in pace, tali quidem declaratione & reservatione *, quod in perpetuum dominium, administratio, gubernatio, & totum regimen, tam in spiritualibus, quam in temporalibus, ipsius sacelli, seu capellæ, ut supra, ædificandæ & dotandæ, & tam in construendo, & expendendo pecunias; nec non præsentatio & confirmatio capellanorum, & amotio ipsorum, si contingerit *, sit in perpetuum in manibus & posse ipsorum dominorum electorum, tam nobilium quam populi hujus civitatis, qui pro tempore fuerint; & sit exempta & libera ab omni superiore, & qualibet jurisdictione etiam ordinaria; & nullus habeat, se * de ipsa, tam de fructibus ac dote, & bonis ipsius impedire, nisi dumtaxat prædicti magnifici domini electi tam nobilium quam populi hujus civitatis, ut supra; & similiter de dicto tabernaculo, quod tabernaculum prædictum, ut supra fiendum, sit in posse dictorum dominorum electorum, & quod reverendissimus dominus archiepiscopus, & successores, qui pro tempore fuerint, in perpetuum non possint de dicto tabernaculo aliquo modo disponere, nec de loco ad locum asportare, sed semper in perpetuum stet ad opus, & honorem Dei, & dictorum dominorum electorum nobilium, & populi hujus civitatis Neapolis ut supra &c.

[332] [Observationes nonnullæ:] Jam vero pauca observanda. Primo votum dedi ex Ms. Chioccarelli, quia nonnulla vitiose impressa videntur apud Hieronymum Mariam, ex quo lectiones variantes ad marginem annotavi. Secundo observo, votum esse duplex, extendique ad annos undecim; primo autem voto promitti ad faciendum tabernaculum mille ducatos aureos (quales hodie apud Italos Zecchini vocantur, aut Ungari, si fuerint extra Italiam cusi) post annum solvendos; secundo voto promitti sequentibus decem annis mille ducatos, in fine singulorum annorum solvendos; non aureos illos, sed de Carolenis, sive æquivalentes decem Carolenis. Norunt Neapolitani Carolenorum, qui etiamnum usitatus apud ipsos est argenteus nummus, valorem, & sic facile intelligent, quanta fuerit summa voto illo promissa. Tertio observo, promissionem non fuisse factam cum illa conditione, ut solum fuerit exsecutioni danda, si pestis cessaret; sed absolute, ut ea liberalitate pestis cessatio obtineretur. Verumtamen illo anno 1527 & sequenti etiam toto continuata est lues, imo & bellum grave accessit a Gallis, qui anno 1528 magnam partem regni Neapolitani occuparunt, ipsamque Neapolim diu obsederunt, ut apud historicos passim narratur. Verum preces votaque non semper statim exaudiunt Sancti, justoque Dei judicio flagella subinde continuantur, non obstantibus votis. Hoc etiam observatione dignum videtur, toto anno 1527 & 1528 sanguinem S. Januarii stetisse durum & immotum, prout testantur Caracciolus pag. 257, & Joannes Dominicus Putignanus in Opere de redivivo S. Januarii sanguine part. 2 cap. XI, ubi ait: Constat profecto, per duos integros annos continenter immotum perseverasse, dimota etiam, quæ frequentior esse solet, quadam eliquationis inchoatione. Contra in prima expositione anni 1529, nimirum mense Maio, sanguis cum omnium lætitia liquefactus est, pestisque eo anno cessavit, uti & bellum in regno Neapolitano, pace inter summum Pontificem & Carolum V imperatorem composita.

[333] [causa verisimilis dilatæ diu constructionis sacelli.] Quid causæ fuerit, ob quam sacelli constructio tamdiu fuerit dilata, ut solum inchoata sit anno 1608, nullibi accurate expositum reperio. Dicunt quidem varii scriptores, continuos bellorum motus, quibus afflictum fuit regnum Neapolitanum, obstitisse, quo minus constructio sacelli potuerit inchoari ante annum 1608. At hæc ratio non videtur mihi sufficere: neque enim continuis bellorum motibus agitatum fuit regnum Neapolitanum ab anno 1527 usque ad 1608; sed pace satis longa gavisum est sub regibus Hispaniæ. Quapropter dilationis causa mihi videtur petenda ex ipsa voti qualitate. Etenim non voverunt certo aliquo tempore sacelli constructionem inchoare; sed per annos decem singulis annis deponere ducatos mille ad construendum aliquando dictum sacellum. Hoc fideliter factum crediderim. Verum, cum post decennium pecunia collecta, sive decem ducatorum millia, non viderentur sufficere pro amplitudine & magnificentia sacelli, quod meditabantur exstruere; dilata fuerit exstructio, ut summa accresceret, sive quod pergerent singulis annis mille ducatos aut majorem etiam summam eum in finem deponere, sive quod exspectarent tempus opportunum, quo ingentem pecuniæ vim simul expendere valerent. Certe non existimaverim, voto suo defuisse Neapolitanos, sed unice distulisse constructionem, ut sacellum magnificentius exsurgeret. Itaque non distulerunt votum; sed voluerunt, ut accresceret pecunia ex voto deposita, ut ea ingenti incremento aucta utilius expenderetur, ut ipse rei eventus abunde docet.

[334] Primus magnifici illius sacelli lapis anno 1608, [Primus lapis sacelli positus anno 1608, illudque magnis] die VII Julii, positus est per Fabium Maranta, episcopum Calvensem, qui Octavio Aquaviva, archiepiscopo Neapolitano & S. R. E. Cardinali vicariam navabat operam, cum hac inscriptione in uno lapidis latere. Divo Januario, D. Aspremo *, D. Agnello, D. Thomæ, cæterisque tutelaribus, Neapolitana civitas, sæviente vi pestis, anno MDXXVII sacellum vovit, MDCVIII fecit. In altero latere: Divo Athanasio, D. Severo, D. Euphebio, D. Agrippino: Paulo V Pontif. Max., Philippo III rege, Octavio Aquaviva S. R. E. Cardinale archiepiscopo, Jo. Alphonso Pimentello Beneventanorum comite prorege. Tutinus, cujus Opus impressum est anno 1633, recitat datas inscriptiones, subditque ædificatum esse sacellum informam crucis, longum palmas 148, largum 94 palmas; suoque tempore expensa fuisse ducatorum millia centum & quadraginta pro decem millibus, quæ ex voto fuerant debita. Multum excreverat summa expensa, quando anno 1645 impressum est Opus sæpe laudatum Antonii Caraccioli, in quo pag. 271 hæc leguntur, ab editore Bolvito verisimiliter addita: Sed omnem prorsus excedit magnificentiam, extollitque ad summum Neapolitanorum in beatum Patronum pietatem augustum illud, non appellabo sacellum, sed templum, nunc ipsi ære publico erectum, quod Thesaurus dicitur, & jure, cum futurus sit conditorium pretiosarum civitatis tutelarium, atque adeo ipsius Protopatroni reliquiarum…

[335] Occasio ejus ædificandi pestis fuit, quæ anno MDXXVII civitatem omnem populabatur. [sumptibus exstructum,] Ejus sævitiam non nisi Januarii potentia mitem reddendam arbitrati Neapolitani, voto concepto, in ejus honorem sacellum se extructuros promiserunt: impensamque statuerunt decem millium tantum aureorum. Vertente postea anno octavo hujus seculi, prima ejus ædificii fundamenta ritu sacro jacta fuerunt. Fuitque tantæ molis architectus Franciscus Grimaldus (in eodem Opere pag. 17 Franciscus Niger vocatur) nostri Ordinis (nimirum Clericorum regularium Teatinorum) sacerdos, ob plura Romæ, Neapoli, & alibi a se constructa ædificia celeberrimus. Molis hujus ichnographiam, duplicem tholum, columnas, statuas, tum ex ære, tum ex marmore, sculpturas, picturarum varietatem & elegantiam, libenter his chartis insererem, si opus ipsum ex toto perfectum fuisset. Spero, quod mihi negatur, ab alio perficiendum, qui singillatim cuncta describat. Id nunc tantum, & cum præfectorum testimonio asserere possum, hactenus, quando scilicet ad ejus ornatum incumbitur, & varii adhuc artifices in eo sudant, supra bis centum quadraginta aureorum millia in eo impensa esse. Quod Neapolitanorum magnificentiæ, pioque in sanctum Civem & patronum obsequio tribuendum est. Chioccarellus in Collectione Ms. fol. 121 ait: Neapolitani cives, voti illius non obliti, sed ejus memores, diebus nostris anno MDCVIII sacellum illud erigere cœperunt, & continenti serie prosequentes, in eo adhuc expenderunt aureos circiter centum quinquaginta millia, etsi huc usque non sit penitus absolutum, & extrema manus imposita.

[336] [& absolutum anno 1647.] Ex dictis abunde liquet, ingentem pecuniæ summam dicto sacello, quod anno demum 1647 perfectum est, impensam esse munificentia civitatis Neapolitanæ. In Pactis conventis § 24 recitandis, dicitur civitas expendisse ducatorum trecenta millia, aureorum opinor, quos Zecchinos vocant. Non omnino hisce consentiunt scriptores novissimi, qui seculo nostro floruerunt. Nam Hieronymus Maria de S. Anna lib. 2 cap. 15 asserit, expensa fuisse ultra quingenta ducatorum millia, eique consentit Falconius pag. 512, dicens expensa fuisse ultra quingenta millia scutorum vel scutatorum, ut vocant. Neque enim Hieronymus videtur intelligere ducatos aureos, qui Italis Ungari aut Zeccini vocantur, sed decem Carolinorum, quales fuerant promissi in voto, & sic idem aut fere idem uterque dicit. Addit uterque, necdum plane perfectum fuisse suo tempore, quia, inquit Falconius, altare princeps nec constructum est, prout fuerat designatum. Conspectum apsidis magnifici hujus sacelli, scalpro Neapolitano expressum, oculis lectorum hic objicio. Prolixior ejusdem descriptio videri potest apud Hieronymum de S. Anna lib. 2 cap. 15, qui ibidem etiam observat, in dicto sacello præter ædituum sacerdotem, duodecim servire capellanos, ex quibus unus est thesaurarius. Eodem teste, patronatus sacelli est penes civitatem, a qua eliguntur duodecim deputati viri primarii, qui ejus administrationi præsunt per biennium; habentque administros sibi substitutos.

[Annotata]

* al. reposita

* al. mendose anno

* al. numerandos

* al. tunc infra

* al. ad exorandam

* al. defendere

* al. asservatione

* contigerit

* al. mendose &

* forte Aspreno

§ XXIV. Pacta conventa inter archiepiscopum & civitatem de reliquiarum expositione: eorumdem translatio in novum Thesauri sacellum, diligens conservatio, annuæ in processione translationes.

[Pacta inter archiepiscopum & civitatem] Quando constructum erat nobile S. Januarii sacellum, ac S. Januarii aliorumque Sanctorum reliquiæ in illud erant transferendæ; cum in illo sacello omnem auctoritatem per deputatos suos possideret civitas Neapolitana, nonnullæ sunt ortæ difficultates inter civitatem & archiepiscopum, qui tunc erat Eminentissimus Ascanius Filomarinus, S. R. E. Cardinalis, de futuris reliquiarum expositionibus, aliisque ad sacellum & reliquias spectantibus. Ad amovendas hasce contentiones interposuit se sua auctoritate Innocentius Papa X per nuntium suum Æmilium de Alteriis, tunc Camerinum episcopum, qui postea ad summum Pontificatum fuit evectus, dictusque Clemens X. Itaque, antequam fieret reliquiarum in novum sacellum translatio, formula pacti composita est, distincta sexdecim articulis, in quos utraque pars consensit. Tota formula edita est apud Hieronymum Mariam lib. 2 cap. 16, mihique etiam transmissa Ms. Neapoli. Cum autem pacta illa conventa conducant ad accuratam notitiam habendam de expositione reliquiarum S. Januarii, capita eo maxime conducentia huc transferam ex Italico Latine reddita; alia vero brevi solum compendio insinuabo. Primus articulus solum continet divisionem supellectilis argenteæ.

[338] Secundus articulus ordinat expositionem reliquiarum S. Januarii per totam Octavam festi translationis, quod celebratur Dominica prima Maii, [de exponendis reliquiis in Octava Translationis S. Januarii,] itaque de hac habet pro dicta Octava: Fiat expositio sanctissimarum reliquiarum S. Januarii, omniumque aliarum, in sacello novi Thesauri, excepta tamen prima die, qua præstatur obedientia, dicta PASTOR BONUS, Eminentissimo domino, futurisque pro tempore fidelissimæ hujus civitatis archiepiscopis: illaque die, quæ prima est Octavæ, debebunt stare expositæ in principe ara ecclesiæ cathedralis: & tradi debebunt tam sanctissimæ reliquiæ capitis & sanguinis S. Januarii, quam omnes aliæ, mane Dominica prima Maii circa horam decimam aut undecimam (nimirum more Italico, id est, paulo post quintam aut sextam matutinam, ut loquimur in aliis regionibus, & in nonnullis etiam Italiæ provinciis.) Traditio hæc fieri debebit capitulo, & reliquiæ referentur ad Thesaurum hora vigesima quarta, id est, media fere hora post occasum solis, sive post septimam vespertinam. Manent igitur expositæ ad horas facile duodecim.

[339] Tertius articulas agit de festivitate XIX Septembris, ejusque Octava, [in Octava festivitatis mensis Septembris,] ut sequitur: In festivitate S. Januarii mense Septembri reliquiæ capitis & sanguinis Sancti, uti & aliæ omnes, debebunt stare expositæ in principe altari ecclesiæ, tam die festivitatis quam omnibus aliis dictæ Octavæ, debebuntque tradi capitulo, ut supra, hora duodecima Italica (id est, post sextam matutinam tempore æquinoctii) post cantatam Missam solemnem civitatis in supradicto sacello novi Thesauri; debentque postea ad vesperam, saltem circa horam vigesimam quartam referri ad Thesaurum.

[340] Quartus articulus docet, quid agendum sit in die Commemorationis exstincti anno 1631 incendii montis Vesuvii, [in festo Decembris: item de aliis] sive XVI Decembris, quo illa festivitas celebratur, atque ita habet: Die Commemorationis Vesuvii tempore matutino & bene mane debebunt tradi capitulo, ut supra, cum sanguis & caput Sancti, tum omnes aliæ reliquiæ, ut in majore altari ecclesiæ exponantur, ubi manebunt expositæ, donec dominus Cardinalis archiepiscopus celebraverit Missam: & fiet processio, dabiturque ab Eminentissimo solita benedictio in altari majore, quemadmodum illam dabit in reditu processionis Sabbato, quod præcedit primam Dominicam Maii: & post prædicta referendæ erunt reliquiæ in sacellum Thesauri, ibique stabunt expositæ per reliquum dictæ diei. Quintus articulus habet, tradendas esse capitulo omnes reliquias, excepto tamen sanguine S. Januarii; quoties archiepiscopus ritu pontificali celebrat in ecclesia. Sextus habet, caput & sanguinem S. Januarii, quoties circumfertur in agmine supplicantium, gestanda esse a canonicis, uti eo usque fuerat observatum. Septimus docet, quotiescumque capitulo caput & sanguis S. Januarii aliæque reliquiæ sunt tradendæ, id faciendum esse a Thesaurario vel capellanis Thesauri prope ejusdem Thesauri portam.

[341] Octavus articulus ordinat, ut quotiescumque reliquiæ referuntur ad Thesaurum, [ad reliquias S. Januarii earumque expositiones] suis singulæ locis reddantur, locaque illa claudantur clavibus, quas habet Eminentissimus Cardinalis archiepiscopus & fidelissima civitas. Nonus docet, permissurum archiepiscopum, ut sanguis possit exponi in sacello Thesauri, quoties erit necessarium; per formam quadraginta horarum: id est, aliquot diebus consequentibus, donec quadraginta horis fuerit expositus, ut eo tempore preces fundantur a fidelibus. Decimus & undecimus nihil habent de reliquiis. At duodecimus docet, a quo sanguis S. Januarii populo debeat ostendi, dum in altari aut in supplicationibus est expositus; nimirum, dum in summo altari expositus est, ostenditur per canonicum ab archiepiscopo deputatum; in sedilibus (nobilium curias intellige, ad quas portatur in agmine supplicantium) ubi semper solebat ostendi a domino Cardinali, & ab archiepiscopis decessoribus, eo absente, ostendet primicerius capituli, eoque etiam deficiente, unus ex canonicis in dignitate constitutis.

[342] [ac translationes spectantibus.] Decimus tertius articulus committit capellanis Thesauri portandam umbellam, dum sanguis S. Januarii in processionibus effertur. Decimus quartus promittit, civitatem continuaturam subsidia pia, in Octava S. Januarii mense Septembri dari solita. Decimus quintus thesaurario, aut cappellano Thesauri, pro tempore per civitatem deputato, committit, ut ostendat reliquias in Thesauro, quando id fieri ibidem debet. Demum articulo XVI civitas protestatur, se non alia ratione in pacta illa conventa consentire, quam ut non impediatur cultus S. Januario debitus, solitaque fiat processio civitatis per vices ad curias nobilium. Declarat præterea, nolle se ullum inferre præjudicium rationibus, quæ innuunt, utramque sancti Januarii Octavam in ipso Thesauri sacello celebrandam esse, prout factum est in antiquo Thesauri sacello, sed eas, ubi visum fuerit, exponere se posse coram summo Pontifice. Subscripserunt: A. Cardinalis Filomarinus archiepiscopus Neapolitanus. Æ. de Alteriis episcopus Camerinus, nuntius Apostolicus. Deputati sacelli & thesauri gloriosi S. Januarii aliorumque sanctorum protectorum fidelissimæ civitatis Neapolis: Annibal Capuanus pro Porta nova, D. Antonius Gattola pro Porta nova. Fabricius Capicius Bozzutius pro Capuano, Thomas Caracciolus pro Capuano. D. Fabricius Macedonius pro Porto, Joannes Franciscus de Alexandro pro Porto. Joannes Baptista Spinellus princeps S. Georgii, pro Nido. Carolus Roccus, princeps Terræ Padulæ pro Montanea, D. Camillus Sanfelicius pro Montanea. Andreas Nauclerius pro fidelissimo populo. Facta hæc notantur die 2 Maii MDCXLVII Neapoli.

[343] [Caput & sanguis Sancti in novum Thesaurum translata anno 1647:] An eadem die etiam facta sit translatio reliquiarum ex antiquo in novum Thesauri sacellum,, certe edicere nequeo. Falconius pag. 514 translationem dicit peractam die XIII Aprilis ejusdem anni, sed sine ulla probatione. Hieronymus Maria lib. 2 cap. 16 refert translationem ad annum 1647, & ante pacta conventa, sed nullum designat diem. Eruditi Neapolitani, qui ipsa pacta conventa cum aliis documentis huc transmiserunt, fol. 154 ita scribunt: Itaque anno MDCXLVII postridie Kalendas Maii solemni pompa reliquiæ sacri capitis & cruoris ex Thesauro veteri in novum translatæ sunt, & in postico aræ principis in duobus seorsum armariis reconditæ. Porro utrumque armarium occlusum est duabus regiolis sive ostiolis, quæ ex argento Carolus II Austriacus, Hispaniarum & Neapolis rex, anno MDCLXVII conflanda curavit. Titulus pactorum utcumque insinuat, præcessisse translationem, sive eodem die, quo pacta fuerunt confirmata, sive diutius. Sic enim habet ex Italico Latinus: Compositio controversiarum de processione & reliquiis, quæ conservantur in sacello novi Thesauri intra ecclesiam metropolitanam &c. Voces, quæ conservantur, ostendunt, peractam fuisse translationem, dum formula illa utrimque subscripta est. Potuit tamen antea componi, ac ipso translationis die confirmari.

[344] Si credimus Hieronymo Mariæ de S. Anna cap. 16 pag. 219, prima per civitatem processio cum capite & sanguine S. Januarii, [annoque 1648 in extraordinaria processione circumlata.] post translationem in novum Thesaurum, facta est anno 1648, die XXVII Septembris, eoque tempore domini deputati diligenter adverterunt, an omnia observarentur secundum pacta, jusseruntque in Acta referri per notarium. Hoc autem si verum est, omissa fuerit processio ordinaria per urbem mense Maio tam anno 1647, quo procedere debebat die IV Maii, quam anno 1648. At malim existimare, errasse laudatum scriptorem, cum verisimile non sit, omissam fuisse processionem biduo post pacta confirmata, in quæ deputati pro civitate consenserant, ne processio per civitatem impediretur. Fuerit illa, opinor, prima processio extra ordinarium tempus facta, quam Falconius pag. 514 institutam dicit in gratiarum actionem de sedatis in urbe tumultibus popularibus; non vero prima ordinaria a tempore translatarum in novum Thesaurum reliquiarum. Ceterum si quis nosse cupit, quorum præterea Sanctorum reliquiæ in eodem Thesauro conserventur, consulere poterit Opus laudati Hieronymi, qui illas lib. 2 cap. 17 enumerat, uti & plurimas indulgentias in illo sacello fidelibus concessas cap. 18, monilia cunctamque pretiosam ejusdem supellectilem cap. 19, ac demum census annuos expensasque cap. 20: neque enim fas est, hisce me inhærere.

[345] Propius ad nos spectat cura diligentissima, qua caput & sanguis S. Januarii conservantur, [Testimonium de viris excellentissimis,] ne qua fraus possit obrepere. Hunc in finem conducet cognoscere personas, quibus ea cura est concredita. Itaque huc transferam authenticum testimonium domini Hiacynthi Frate, qui a secretis est excellentissimis dominis ad gubernationem Thesauri deputatis, eaque de causa optime novit, quæ testatur. Testimonium illud ex Italico fideliter Latinum exhibeo: Testor ego hic infrascriptus excellentissimæ Deputationis Thesauri gloriosi S. Januarii secretarius, excellentissimos dominos deputatos ad gubernationem dicti Thesauri numero esse duodecim. Hi eliguntur ab excellentissimis nobilium sedilibus, duo pro singulis. Illorum gubernatio durat duos annos, & quotannis ab unoquoque sedili statutis temporibus creatur deputatus novus, manente semper altero, qui anno præcedente fuerat electus. Eliguntur autem mensibus Februario, Aprili, Octobri & Decembri uniuscujusque anni, exceptis tamen illis, qui sunt ex platea fidelissimi populi, qui manent, prout disposuerit Electus populi.

[346] Claves armariorum, in quibus conservantur tum sacrum caput gloriosi protectoris nostri S. Januarii, [qui per vices conservant unam e clavibus; quibus reclusæ sunt Sancti reliquiæ.] tum gloriosus sanguis memorati Sancti, tenentur, id est, singulæ pro quolibet armario ab eminentissimo domino Cardinale archiepiscopo, & aliæ pro quolibet armario ab excellentissimo domino Deputato Thesauri. Cura conservandi claves habetur per vices: nam claves sumuntur a domino Deputato seniore illius sedilis, ad quod transfertur caput Sabbato præcedente Dominicam primam Maii, easque accipit; dum eo die sub vesperam aperitur armarium, sanguisque gloriosus memorati sancti Patroni extrahitur, tradente eas domino Deputato, qui prædictam finit curam. Ille deinde vesperi claudit armarium eodem die, servatque dictas claves usque ad Sabbatum ante primam Maii Dominicam anni sequentis. Si autem finire debeat administrationem suam, claves tradere debet collegæ Deputato ejusdem sedilis, qui, facta novi electione, senior est in administratione. Hic autem dictas claves tenere debet, donec completus sit annus, usque ad vesperam Sabbati supradicti: qua die eas tradere debet Deputato seniori sedilis subsequentis. Hoc modo transeunt claves a Deputato ad Deputatum, & a sedili ad sedile: semperque & inviolate hæc methodus observatur. Neapoli XII Junii 1754. Subscriptum erat: Hyacinthus Frate Secretarius. Tum additur testimonium Liborii Capone, notarii Neapolitani, qui declarat, D. Hyacinthum Frate fuisse & esse secretarium præsentem excellentissimæ Deputationis Thesauri, & demum esse talem, qualem se asseruit.

[347] [Quid sint sedilia, ad quæ caput & sanguis S. Januarii] Jam vero, ut intelligant exteri, qui politicam administrationem urbis Neapolitanæ ignorant, quid sint illa sedilia, ad quæ per vices sanguis S. Januarii quotannis defertur, pauca veniunt observanda. Nobiles Neapolitani, qui partem habent in administratione urbis politica, divisi sunt in quinque sedilia, incolis seggi dicta, quæ etiam curiæ aut tribunalia nominari possunt, sed malui antiquo nomine sedilia vocare. Singula autem sedilia amplam habent aulam, in qua illorum sedilium nobiles congregantur ad agendum de rebus ad se spectantibus; singulaque nomen habent a loco vicino, dicunturque sedes Capuanæ, Montaneæ, Nidi, Portus (aut, ut aliqui loquuntur Porti) & Portæ novæ: Italice di Capuana, di Montagna, di Nido, di Porto, di Porta-nova. Suum quoque sedile habet populus, quemadmodum & duos ex illo Deputatos pro administratione Thesauri S. Januarii. Plura de his videri possunt apud Pompejum Sarnelli in Opere Italico de Neapoli, cui titulus est: Il guida de Forastieri, cap. 9, vel apud alios scriptores Neapolitanos. Mihi satis est paucis indicasse, qualia sint sedilia, ad quæ caput & sanguis S. Januarii quotannis Sabbato ante Dominicam primam Maii deferuntur; & ex quibus duodecim Deputati Thesauri eliguntur.

[348] [quotannis per vices portantur,] At consuetudo portandi caput & sanguinem S. Januarii ad sedilia non fuit perpetua. Nam olim archiepiscopus eligebat ecclesiam, in qua festum translationis S. Januarii celebraret, pro suo arbitrio, ut constat ex dictis num. 297. Hieronymus Maria de S. Anna lib. 3 cap. 2, & Falconius pag. 507 dicunt, antiquam consuetudinem durasse usque ad annum 1525, & hoc anno mutatam. Eruditi Neapolitani in Collectione Ms. nobis transmissa, in præfatione fol. 13 assignant annum 1527: nisi forte calami sit lapsus aut memoriæ: nam de primo mutationis auctore omnes consentiunt. Verba ex Ms. huc transfero: Et diem quidem translationis olim archiepiscopus, in qua volebat ecclesia, agitabat. At anno MDXXVII (alii 1525) Hieronymus Peregrinus, tribunus (populi, vulgo Electus dictus) ab antistite impetravit, ut occursus capitis cum cruore in platea populi fieret: quod postea excellentissimi nobiles in sua quique curia sunt imitati. Addit Falconius, ingentem erectam fuisse machinam, sub qua res peracta est; annoque 1526 sequenti eamdem gratiam ab archiepiscopo factam sedili Capuanæ, non tamen intra sedile, sed in ecclesia Sanctissimæ Annuntiatæ caput & sanguinem S. Januarii fuisse conjuncta: inde anno 1527 in sedili Montaneæ, anno 1528 in Nidi, anno 1529 in Portus, ac demum 1530 in Portæ-novæ sedilibus cæremonias fuisse peractas. Anno 1531, inquit, rursum festivitas celebrata est a sedili populi, indeque inchoatus est ordinarius circuitus.

[349] [quaque id fiat solemnitate:] Eruditi collectores, mox laudati, solemnitatem sic exponunt: Ergo recurrente Sabbato, quod Dominicam primam Maii præcedit, mane caput, in aurea statua inclusum, effertur ad curiam regio plane apparatu instructam: porro vespere sanguis indictiva omnium ordinum pompa cum archiepiscopo & frequenti patriciorum comitatu eodem procedit, & e regione capitis tamdiu sistitur, donec, Deo miserante, & pia vota fidelium, veniam & pacem exposcentium exaudiente, ille concretus & lapidosus sanguis in morem salientis laticis cunctis aspectantibus effervescit. Mox immortali Deo consolationis auctori actis gratiis, eadem pompa simul utraque pignora capitis & sanguinis triumphi ritu in Thesaurum reducuntur, & in suis capsulis seorsum reconduntur.

[350] Laudati collectores hæc etiam observant: Ter singulis annis prodigiosus sanguis capiti opponitur, [aliæ per annum sanguinis cum capite expositiones: extraordinariæ] in die Translationis, Dominica prima mensis Maii, (sed tunc novem diebus consequentibus, in pervigilio nempe, & per totam Octavam) Natalis XIX Septembris (per totam Octavam,) & Patrocinii XVI Decembris (una solum die)… Ter, inquam, statis anni temporibus prodigiosus cruor capiti opponitur. At olim sæpius id factitabatur: siquidem adventante Neapolim aliquo viro principe, vel aliis ex causis conspicuo, ad ejus preces sanguinis liquescentis copia fiebat. Et nos, nisi vehementer fallimur, illum Belgam Godefridum Societatis Jesu, cui anno MDCLXI, die X Martii, id prodigii annuente Eminentissimo archiepiscopo & excellentissima civitate, oblatum est, suspicamur esse Henschenium, qui inter Bollandistas non mediocrem diligentiæ laudem consecutus est. Recte suspicantur de Henschenio, cui adfuit socius Papebrochius cum pluribus e Societate & ex Ordine Capucinorum Patribus, ac dominis etiam secularibus, ut dictum est num. 327: sed solum Henschenii prænomen in Diario expressum, additumque generatim adfuisse multos nobiles & Religiosos Societatis Jesu.

[351] Continuatus est ille mos aperiendi aliquando armaria, [deinde abrogatæ.] & capiti sanguinem opponendi in gratiam principum virorum usque ad annum 1702, quo anno id factum est die XVIII Aprilis pro Philippo V rege Hispaniæ, eodemque rursum anno, die VII Junii, pro Cardinali Barberino, Clementis Papæ XI legato a latere apud regem. Postea id factum in gratiam alicujus advenientis non reperio in iis, quæ ex Diario nobis communicata sunt. Antea quoque raro factum reperio ab anno 1659, ubi inchoatur Diarium, usque ad annum jam dictum 1702. Eductus tamen fuit variis vicibus sanguis ob minas montis Vesuvii, & quando ostiola armariorum fuerunt argenteis laminis, interioraque pretiosis aulæis exornata. Variis etiam in festivitatibus, quibus caput S. Januarii cum reliquiis aliorum Sanctorum exponitur, ea occasione observatum fuit, durusne esset, an liquefactus, præsertim in festo immaculatæ Conceptionis beatissimæ Virginis.

§ XXV. Testimonium authenticum de conservatione capitis ac sanguinis S. Januarii aliisque ad illa spectantibus.

[Testimonium de spectantibus ad sanguinem S. Januarii] Quanto studio, quantaque benignitate ac benevolentia metropolis Neapolitana nobis subministraverit omnia, quæ desideravimus ad illustranda S. Januarii gesta & miracula, colligere poterit prudens lector ex relatione authentica, quam mox dabo. Cum enim R. P. Ludovicus de Marco, Præpositus provincialis per provinciam Neapolitanam, inter alia, quæ diligentissime collecta sunt, nomine nostro etiam petiisset authenticum testimonium de modo, quo conservatur & exponitur pretiosus S. Januarii sanguis, non solum ejusmodi testimonium, quale recitavi num. 345, dedit dominus Hyacinthus Frate, excellentissimæ Deputationis, ut vocant, S. Januarii secretarius; sed ipsi quoque excellentissimi viri cum Eminentissimo domino Cardinali archiepiscopo, multisque ecclesiasticis & honoratis viris, ad sacellum Thesauri convenire dignati sunt, armariumque, in quo sacer sanguis conservatur, studiose aperire, atque omnia diligenter inspicere, ac tum demum solemnem testificationem de omnibus dare.

[353] [per accuratam inspectionem nobis missum.] De hoc testimonio ita ad me scribit R. P. Paschalis de Matthæis, rector collegii nostri Neapolitani, cui cura commissa fuit omnia ad nos transmittendi: Denique adnectitur extra ordinem publica ac solemnis testificatio de ratione servandi, educendi, ac deferendi sacri cruoris. Quæ testificatio maximæ auctoritatis esse debet, sive viri spectentur, qui publicum testimonium dicunt, sive solemnem ordinem modumque, quo id testimonium publice dixere. Ita de illo testimonio sentient omnes, quibus sanum est judicium, eaque de causa totum ex Italico sermone, quo conscriptum est per Liborium Capone, notarium publicum, Latinum fideliter faciam, relictis tamen nominibus propriis in terminatione Italica, ut facilius ab omnibus intelligantur.

[354] [Excellentissimi domini Deputati Thesauri S. Januarii,] Die vigesimo primo mensis Augusti millesimo septincentesimo quinquagesimo quarto, & proprie in infrascripta venerabili cappella Thesauri. Hactenus notarius Latine, tum Italice, ut sequitur. Constituti coram nobis excellentissimi domini Deputati venerabilis sacelli Thesauri sanctorum patronorum & protectorum hujus fidelissimæ metropolis Neapolis, (quod (sacellum) constitutum est in venerabili ecclesia cathedrali) nimirum, pro excellentissimo sedili Capuanæ, excellentissimus dominus D. Franciscus Caracciolo de S. Vito. Pro excellentissimo sedili Montaneæ, excellentissimi domini D. Andreas Coppola, dux de Canzano, & D. Josephus de Maio. Pro excellentissimo sedili Nidi, excellentissimi domini D. Philippus Carafa, comes de Cerreto, & D. Rudolphus Aquaviva, dux d'Atri. Pro excellentissimo sedili Portus, excellentissimi domini D. Marcus Antonius Colona, princeps d'Aliano, & D. Paulus Ruffo, princeps de Castelcicala. Et pro illo, quod est fidelissimi populi, domini D. Petrus Lignola, & D. Jacobus Bielli.

[355] [rogati testimonium de conservatione sanguinis,] Hi excellentissimi domini Deputati sponte asserunt coram nobis, se rogatos a RR. PP. Bollandistis Belgis per admodum R. P. Ludovicum de Marco, provincialem Societatis Jesu, ut sibi publico authenticoque testimonio manifestarent clarumque redderent modum, quo, ad vitandam omnem fraudem, in memorato sacello, nominato Thesauri, conservantur exponunturque sacræ reliquiæ capitis & sanguinis martyris nostri & præcipui protectoris S. Januarii; quandoquidem illi RR. Patres in prosequendo adeo utili laudabilique incepto illustrandi Acta omnium Sanctorum orbis Catholici debeant modo tractare de illis, qui comprehenduntur mense Septembri, cujus die decima nona veniunt commemoranda Acta gloriosi Protectoris nostri, ideoque verba facienda sunt de portentoso miraculo sacri sanguinis, qui semel effusus pro Jesu Christo nunc bullit & solvitur, dum positus est in conspectu venerandi sui capitis, & sic reviviscens authenticum illud sigillum divinæ omnipotentiæ, præbet novum argumentum veritatis fidei nostræ Catholicæ.

[356] Annuentes excellentissimi isti domini Deputati piæ ejusmodi petitioni, [exponunt, quo modo in singulis armariis caput & sanguis sint reclusa,] quæ belle redundat ad majorem Sancti gloriam, modoque tam decoro spectat ad sanctam ecclesiam Neapolitanam, omni titulo obstrictos se credunt ad testandum, quemadmodum testantur forma validissima & amplissima, in memorato sacello, in quo conservantur reliquiæ omnium nostrorum sanctorum patronorum, adamussim post ejus altare majus, in muro absidis, in duobus contiguis armariis teneri reclusas, & summa cautela custoditas, supradictas venerabiles reliquias ipsius capitis & sanguinis, nempe in sito ad dexteram primum, (nimirum caput) in constituto ad sinistram secundum, (nempe sanguinem.) Quæ armaria intra murum sunt constructa, & ambo ex solido marmore candido, interius vestita panno aureo, singulaque clausa ostiis, quibus intus forisque laminæ argenteæ sunt objectæ. Singula ostia duas habent seras, singulaque duas differentes claves, ut quatuor omnino sint claves, quarum duas conservat Eminentissimus archiepiscopus, duasque similiter unus ex dominis equitibus memoratæ excellentissimæ Deputationis, secundum vices, pro ejusmodi cura inter ipsos excellentissimos dominos Deputatos stabilitas, ut clare expressum est in testimonio seorsum dato, aliisque documentis adjuncto: nimirum in testimonio Secretarii, dato num. 345.

[357] Reclusus est sacer sanguis duabus ampullis vitreis, [quales sint sanguinis ampullæ,] altera grandi, minore altera. In prima notabilis est quantitas; in secunda tinctura aliqua, quæ ad latera vitri adhærere cernitur. Hæ ampullæ, ut valeant immunes esse ab omni periculo, non minus in attrectatione, quæ fit, dum fidelibus osculandæ præbentur, quam in transportatione in publicis processionibus, pro cautissima conservatione optime sunt obturatæ in suis orificiis, ut nec minima aëris atomus in illas umquam penetrare possit, nec sanguis, quantumcumque liquefactus, effluere forasque effundi. Quin potius, ut luculentissimum est unicuique, post quamcumque exactissimam accuratissimamque observationem, conspiciuntur & sunt supradictæ ampullæ ex omni parte simplices & levigatæ: sunt insuper superius inferiusque cohibitæ solido circulo argenteo, constructo in modum globi, cui ad latera adhærent duo tersa crystalla mixturæ admodum duræ firmæque: quibus rectæ tenentur, quibusque omnis impeditur vacillatio. Aliunde hic circulus eas claudit, excluditque omnem aditum & penetrationem cujuscumque etiam subtilissimi corporis, tam ad superiorem quam ad inferiorem partem earumdem ampullarum. Consistit hic circulus supra modicam pyramidem argenteam in proprio suo armario. Hæc sunt, quæ spectant ad conservationem sacrarum reliquiarum. Ut omnia rectius intelligat, & utcumque oculis cernat, studiosus lector consulere poterit figuram, ampullas repræsentantem pag. 827.

[358] Quod modo pertinet ad earumdem expositionem, sciendum est, [quoties sanguis & caput ex armariis educantur,] numquam ex uno aut altero armariorum, in quibus conservantur sacrum caput & ampullæ, extrahi tam pretiosas reliquias, nisi causa festorum, id est, Translationis in quolibet Sabbato præcedente Dominicam primam Maii, & in illius Octava; in festo gloriosi ipsius martyrii die XIX Septembris, quod sua etiam comitatur Octava, & die XVI Decembris, quo celebratur Sancti Patrocinium: quamvis aliis diebus solemnibus per annum laudabiliter soleat extrahi solum caput, exponique fidelium venerationi supra altare, una cum reliquiis aliorum sanctorum patronorum, quemadmodum fit die primo anni, in festo Epiphaniæ, in Dominica Passionis, in Pascha ejusque festis, in Pentecoste ejusdemque festis, in festo Virginis Assumptæ, in festo Omnium Sanctorum, in festo Natalis Domini festisque subsequentibus; & aliis aliquot vicibus per annum, forte ad implorandum per Sancti patrocinium divinum favorem in quadam necessitate publica, indictis trium aut novem dierum precibus pro arbitrio.

[359] [quo ritu id fiat, & quo modo ponantur super altare.] Talis tamen extractio semper fit ab aliquo per eminentissimum dominum Cardinalem archiepiscopum delegato, qui utitur duabus particularibus clavibus ad aperienda armaria, & ab aliquo domino equite supradictæ excellentissimæ Deputationis Thesauri, qui eodem tempore, utens aliis duabus clavibus, aperit, præsentibus multis personis ecclesiasticis & laïcis, sed honestis honoratisque, quas locus capere potest, quæque venire solent ad reliquias venerandum & comitandum; præsentibus etiam non raro multis peregrinis; etiamsi accurrant pia curiositate ad observandum prodigiosum miraculum liquescentis sanguinis, quod Dominus Deus operatur, quando positæ sunt illæ reliquiæ e regione venerandi sui capitis. Itaque, si supra scripti domini Deputati non convenirent eadem hora & die ad aperiendum, non possent pretiosæ istæ reliquiæ ex suis singulæ armariis extrahi. In aperiendo autem sequens ordo solet observari. Primum extrahitur statua argentea inaurata, sive statua dimidiata, qua reclusum est caput Sancti. Hæc, comitante ad venerationem copioso lumine, collocatur supra majus altare ad cornu Euangelii. Deinde extrahuntur ampullæ sacri sanguinis, quæ pari comitatu honoratæ, reponuntur in summitate parvæ machinæ argenteæ, quæ expositas sustinet: & hæc etiam ponitur supra altare dictum ad cornu Epistolæ e regione effigiei, sive dimidiatæ Sancti statuæ, ut a tali collatione desideratum miraculum prodigiosæ liquefactionis sanguinis exspectetur.

[360] Hæc aliquando accidit eodem temporis momento, [Diversitates liquescentis aut non liquescentis sanguinis,] alias tardat, subinde non evenit, & quandoque sacer sanguis educitur liquefactus ab armario: non raro sic implet ampullam, ut non sinat oculis cerni ullum fluxionis motum; idque aliquando accidit per diem, qua stat expositus, aliquando ita ex armario educitur, & vel in eo statu permanet tota die, vel descendit: aliquando omnis sanguis fit fluidus, sed aliquando in medio manet globus, qui densus reliquo jam fluido & liquefacto innatare cernitur: liquefactio aliquando, sed raro, evenit, dum fidelibus osculandus porrigitur; frequenter vero, dum stat expositus in altari, ubi non solet ab aliquo attingi; at solum accensi cerei adhibito lumine de tempore ad tempus exploratur, an contigerit desiderata liquefactio; aut, si sanguis sit liquefactus, ampullæ manibus tolluntur ad fideles earumdem osculo consolandos; aut, si ampulla omnino impletur, similiter capitur, ad discernendum, si fieri potest, aliquam undulationem vel motum sacri liquoris. Eveniunt omnes assignatæ vicissitudines vel promptæ liquefactionis prodigiosæ, vel moræ ejusdem, vel etiam omnimodi ejus defectus in omni tempore, & in quibuslibet tempestatum vicissitudinibus, sine ullo ordine, & sine ulla methodo, quæ ad tempus aut anni tempestatem referri possit: nam non solum non accidit uno tempore, unaque anni parte istud, quod contingit in alia simili: sed potius aut omnes aut aliquæ ex dictis mutationibus aliquando eveniunt diversis diebus ejusdem Octavæ, imo etiam eodem die.

[361] Quod porro spectat ad tempus, quo exponuntur laudatæ sacræ reliquiæ, [cæremoniæ Sabbati ante Dominicam I Maii,] matutinum id est, exponunturque multo mane, & vesperi paulo post signum ad Ave Maria ære datum recluduntur suis singulæ armariis a supradictis duobus dominis Deputatis, suisque distinctis clavibus: & quotidie mane denuo extrahuntur ordine paulo ante descripto. Verumtamen primo Sabbato Maii res peragitur modo sequenti. In dicto Sabbato mane ex sua educitur ædicula venerandum sancti Martyris caput, reclusum statua argentea inaurata, decoroque comitatu honoratum sub divite umbella portatur ad unum e sedilibus, cujus per gyrum sunt vices, collocaturque ad cornu Euangelii supra altare, quod ibidem cum apparatu extraordinario erigitur. Deinde eodem die Sabbati, cantatis Vesperis de translatione a dominis canonicis in ecclesia cathedrali, foras e sua ædicula extrahuntur sacræ ampullæ sanguinis, præcedenteque numerosissimo comitatu omnis Cleri sæcularis & regularis, omniumque reliquiarum sanctorum patronorum, quæ conservantur in laudato Thesauro, etiam sub pretiosa umbella theca argentea inaurata, istas ampullas continens, a duobus dominis canonicis, cappa ornatis, portatur suppositis humeris ad memoratum sedile; poniturque dictum sacrum pignus supra altare ad cornu Epistolæ, ut ex concursu venerandi capitis patretur desideratum miraculum liquescentis sanguinis, quod sive sequatur, ut sæpissime solet contingere, sive non sequatur, quod raro solet evenire, ambæ reliquiæ sub umbella, eodem solemni comitatu honoratæ, referuntur ad cathedralem, ubi, postquam sacro sanguine data fuit benedictio populo, reliquiæ a canonicis more solito in gradu portæ Thesauri restituuntur dominis ejusdem Thesauri sacellanis, recludunturque in suis ædiculis a duobus dominis Deputatis.

[362] Totis octo diebus festivitatis Maii, secundum tenorem pactorum stabilitorum, [sequentis Octavæ & aliarum festivitatum expositiones.] sacræ reliquiæ exponuntur in sacello Thesauri: die tamen Dominica, prima Octavæ, qua celebratur festum Translationis, & in Missa præstatur obedientia, PASTOR BONUS dicta, eminentissimo domino Cardinali archiepiscopo, traduntur eædem dominis canonicis in gradu portæ Thesauri a dominis ejusdem Thesauri sacellanis, ab illisque exponuntur supra altare majus cathedralis: deinde sub crepusculum vespertinum diei reportantur ad eumdem designatum locum, & redduntur dominis sacellanis. Hic ordo servatur semper methodo uniformi omnibus octo diebus festivitatis Septembris: nam traduntur illustrissimo capitulo sacræ reliquiæ omnibus diebus mane, post decantatam in Thesauro Missam, reportanturque deinde vesperi ingruentibus tenebris eodem ritu, ante enunciato. In die porro Patrocinii, cujus festum agitur XVI Decembris, ubi eductæ sunt modo illo memorato pretiosæ reliquiæ tam capitis quam sanguinis sancti Martyris, exponuntur in majori ara Thesauri de more, celebraturque solemne Sacrificium Missæ, quo tempore ex reliquiarum collatione exspectatur miraculum sanguinis liquescentis: quod sive evenerit, sive non; ambæ solemni processione sub umbella portantur per circuitum quarumdam platearum determinatarum, quæ cingunt ambitum ecclesiæ cathedralis, indeque ponuntur supra ejusdem ecclesiæ majus altare, ut detur locus fidelibus eas venerandi, osculandique sacrum sanguinem. Postea a dominis canonicis eodem modo & forma superius expressa traduntur dominis sacellanis Thesauri, qui eas ponendo supra majus altare ejusdem sacelli, relinquunt expositas venerationi fidelium per reliquum istius diei, ut deinde propriis reddantur armariis, ibidemque vesperi recludantur duabus seris a duobus dominis Deputatis secundum consuetudinem. Quando ergo sanctæ istæ reliquiæ stant expositæ in sacello Thesauri, sacer sanguis osculo fidelium porrigitur ab ejusdem dominis sacellanis; quemadmodum contra, quandocumque expositæ sunt super altare majus cathedralis, osculandæ præbentur sacri sanguinis ampullæ ab illis dominis canonicis, qui specialiter deputati sunt ab eminentissimo domino Cardinali archiepiscopo.

[363] [Visitatio ampullarum huic declarationi præmissa,] Cum autem voluerint excellentissimi domini Deputati omnia, quæ in hac declaratione expressa sunt ab ipsis, & præsertim quæ spectant ad conservationem & statum, in quo sunt ampullæ sacri sanguinis sancti nostri Protectoris, modo maxime authentico confirmare, convenerunt supradicto die XXI currentis mensis Augusti ad horam vigesimam secundam (id est, nostro loquendi modo, post quintam vespertinam) in sacello dicto Thesauri, simul cum eminentissimo domino Cardinali archiepiscopo Sersale. Hic, postquam ipse sua clavi aperuerat armarium eodem tempore, quo idem armarium aperuit dominus eques Deputatus altera clavi, propriis manibus Eminentissimus dominus extraxit sacrum sanguinem, tenensque eumdem aliquo temporis intervallo, ubi observaverat, observarique minute curaverat, omnia adjuncta superius explicata de modo & forma, qua conservatur supradictus sanguis gloriosus, & ampullas, quæ illum continent, in circuitu, sive circulum argenteum; ampullas insuper osculandas præbuit omnibus adstantibus, quibus etiam eodem sacro sanguine benedixit, illumque deinde reposuit in armarium; conclusum demum coram eo a singulis dominis Deputatis.

[364] [& personæ, quæ præsentes fuerunt.] Inter adstantes, qui tam piæ observationi factæ intervenerunt, ibidem fuerunt domini canonici ecclesiæ cathedralis, D'Andrea, Sparano, Campoli, D'Alteriis, Mazzocchi, Borgia & Fontana; abbas generalis canonicorum Lateranensium Latilla, & P. de Marco provincialis Societatis Jesu: ac domini sacellani venerabilis sacelli Thesauri, D. Hector Capece Galeota thesaurarius, D. Reynaldus Miroballo, D. Michaël de Gennaro, & D. Antonius Rispoli, multæque aliæ spectabiles personæ, cum ecclesiasticæ tum seculares, qui præsentes fuerunt & distincte observarunt, quæcumque superius sunt dicta. Et rogarunt nos prædicti excellentissimi domini deputati, ut supradicta in Acta referrem, sive de iis publicum formarem instrumentum. Nos autem &c. Unde &c. Hujus instrumenti exemplar authenticum ad nos missum, illudque scriptum in novem chartæ foliis, quibus singulis ad marginem nomen suum adscripsit Liborius Capone notarius, qui Acta ipsa conscripsit, ac inferius in subscriptione testatur, facta collatione, dictum exemplar concordare cum Actis.

§ XXVI. Exponuntur vicissitudines aliquot liquescentis S. Januarii sanguinis, mutationesque subitæ.

[Sanguis S. Januarii etiam liquefactus coram aliis ejus reliquiis,] Quamquam prodigium liquescentis S. Januarii sanguinis maxime evenire solet, quando sacro capiti opponitur; neque usus habet, ut aliæ ejusdem Sancti reliquiæ e regione sanguinis ponantur, observatum tamen fuit a multis, ad præsentiam quoque aliarum Sancti reliquiarum memoratum in laudato sanguine prodigium evenisse. Ad hoc propositum eruditi Neapolitani, qui amplam documentorum collectionem pro nobis curarunt exscribendam, in monitis præviis fol. 13 hæc scribunt: Sanguis autem ex desecto beati Martyris capite deciduus, & in ampulla vitrea obsignata asservatus, ubi in conspectum capitis, in aurata statua inclusi, datur, primum colliquefieri, mox spumis supernatantibus effervescere conspicitur, usque adeo ut sanguis e Thesauro concretus eductus, cum obiter ante aream basilicæ S. Joannis Majoris, ubi particula ex ossibus B. Januarii publicæ fidelium venerationi proposita erat, cum hac, inquam, solemni pompa efferretur ad sedile, omnium admiratione liquatus cerneretur. Hanc narrationem a majoribus nostris accepimus, & nos manu publici tabellionis signatam damus. Testimonium, de quo loquuntur, datum est anno 1754, die VII Martii, ac jurejurando firmatum, a R. D. Josepho Maria Pace, ecclesiæ S. Joannis Majoris canonico curato, confirmatumque a Philippo de Errico, utriusque juris doctore & notario Neapolitano. Illud ex sermone Italico fideliter in Latinum transfero.

[366] Plenam facio indubitatamque fidem ego infra scriptus canonicus curatus insignis collegiatæ & particularis ecclesiæ S. Joannis Majoris hujus civitatis Neapolis, [ut authentico testimonio declaratur] inter alias pretiosas reliquias, quibus locupletata est dicta nostra antiquissima ecclesia, haberi partem ossis gloriosi episcopi & martyris S. Januarii, præcipui protectoris nostri. Hæc reclusa est theca reliquiarum ex argento, exponiturque publicæ venerationi in pectore cujusdam statuæ dicti gloriosi Sancti: quæ statua similis est illi, quæ conservatur in venerabili sacello Thesauri intra cathedralem. Publica autem est fama constansque traditio, multis abhinc annis consuetudinem fuisse exstruendi altare ante majorem portam dictæ ecclesiæ nostræ, exponendique ibidem prædictam statuam & reliquias in die processionis solemnis, quæ fit Sabbato præcedente Dominicam primam Maii, qua celebratur Translatio corporis memorati Patroni nostri gloriosissimi, quando mane portatur sacratissimum illius caput ad unum e nobilibus sedilibus hujus civitatis, ad illud nempe, cujus est illo anno festum istud magnifica pompa solemniter celebrare, quando item deinde eodem die cum aliis statuis sanctorum nostrorum protectorum portatur in processione sacratissimus ejusdem sanguis.

[367] Fuit ea occasione cum admiratione omnium pluribus vicibus observatum, [sæpius factum ante ecclesiam S. Joannis Majoris,] dictum sanguinem liquescere in transitu processionis ante prædictam ecclesiam nostram & altare supra descriptum, itaque liquefactum conspici per aliquod temporis intervallum in decursu processionis. Quapropter, facta maturiore ac diligentiore observatione, clare cognitum fuit, miraculum dissolutionis memorati sanguinis advenisse, quando erat e regione dictarum reliquiarum, in memorato altari expositarum. Quam ob causam, cum anticipationem talis miraculi unusquisque improbaret, desideraretque, ut fieret, sicut congruebat, in sumptuoso altari sedilis, vetuit dominus Cardinalis archiepiscopus, ne ejusmodi altare deinceps exstrueretur, adjuncto mandato, ut numquam in dicto processionis die publice supra altare intra ecclesiam nostram exponerentur eæ reliquiæ, quemadmodum hodieque observatur. Hoc modo deinceps cessavit liquefactio sanguinis in transitu ante ecclesiam nostram. Hunc autem prodigiosum eventum testantur non solum seniores canonici capituli nostri, presbyterique & clerici nostræ Collegiatæ; sed plurimæ aliæ personæ insignes, omnique fide dignæ, tam hujus meæ parœciæ, quam aliorum hujus civitatis locorum. Præterea id ego referentes audivi alios canonicos seniores, ætatisque provectissimæ, qui ad meliorem transierunt vitam.

[368] [juramento que firmatur.] Et cum jurejurando assero confirmoque omnia, hic fideliter a me relata, ad majorem gloriam Domini Dei, gloriosissimique protectoris nostri S. Januarii, qui se semper magis admirabilem reddit variis continuisque miraculis prodigiosissimi sanguinis sui. Et in fidem &c. Neapoli in nostra collegiata hac die VII Martii MDCCLIV. Erat subscriptum: Josephus Maria Pace canonicus curatus. Mox etiam sequitur subscriptio Philippi Errico, testantis R. D. Josephum Mariam Pace dato instrumento propria manu subscripsisse, ac demum in exemplari nobis misso duo notarii, Dominicus Guilielmus Silano & Cajetanus Pivolo confirmant fidem authenticam Philippi d'Errico notarii & U. J. doctoris. Itaque testimonium hoc undique subscriptionibus munitum est, & juramento etiam firmatum. Ad illud autem remittunt Viri litteratissimi mox laudati, qui idem similiter asserunt, quique de nimia credulitate mihi nequaquam suspecti esse possunt, cum severam ubique adhibeant crisim. Non est quidem testimonium oculati testis, cum nemo videatur superesse, qui memoratam sanguinis resolutionem ante ecclesiam S. Joannis Majoris aliquando vidit, sicut ordinariam in conspectu capitis ebullitionem passim omnes Neapolitani frequentissime conspexerunt; asseritur tamen constans traditio de re non tam diu præterita, ut justa possit esse suspicio, ex inani rumore traditionem aut opinionem illam fuisse exortam, quemadmodum oriri solent traditiones populares de rebus antiquissimis. Non video igitur, quare non debeamus memoratam traditionem de liquefactione sanguinis ad præsentiam reliquiarum ecclesiæ S. Joannis Majoris pro vera habere; licet non æque certa indubitataque sit, quam ordinarium liquescentis sanguinis miraculum.

[369] [Mirandæ sanguinis vicissitudines, subinde] De miris prodigiosi sanguinis vicissitudinibus, de quibus in testimonio superius dato num. 360 plura sunt dicta, eruditi collectores etiam sic loquuntur: Porro de variis ebullientis sanguinis vicibus sigillatim hic non vacat disserere. Id enim prodigium non uno semper modo procedit. Sanguis autem eductus e capsula concretus, ubi capiti opponitur, statim, ut plurimum, effervescit; interdum serius: at aliquando jam liquefactus concrescit, interdum non omnino liquitur, ita ut circumrotantis manum non facile sequatur: alias totus assurgit, & ampullam vitream prorsus implet. At hujus cruoris prodigiosas vices quoniam longum esset percensere, producimus Diarium, quod in sacrario nobilissimi Thesauri B. Januarii asservatur: in quo volupe erit intelligere, quid singulis diebus ab anno MDCLIX (inde incipit Diarium) ad hæc usque nostra tempora portentoso sanguini acciderit. De hisce vicissitudinibus amicus Neapolitanus in Dissertatione Ms. de Sanguine S. Januarii, eodem cum reliquis tempore ad nos missa, fusius ita scribit: Neque omittendæ sunt miræ illæ sacri cruoris late tumescentis vices, quas ætas nostra frequenter vidit: num enim a majoribus nostris visæ sint, ignoramus. Cœpere, ut novimus, ab anno MDCCX intra octiduum Translationis mense Maio. Quinta enim feria sub meridiem sanguis, qui ad eum diem celerrima ebullitione solutus fuerat, repente intumescere visus est, ac rarescere adeo, ut ampullam omnino oppleverit, nullo interim relicto fluoris signo.

[370] Accedebat subcinerius color, ac sane teter, qui terrorem videntibus incuteret. [miro modo intumescentis,] Hæc facies consecutis etiam diebus perstitit. Qui vero fuerint concursus, quæ trepidatio, quæ publicæ pœnitentiæ signa, meminere adhuc plurimi. Septembri deinceps mense sanguis in armario ita tumens inventus est, uti Maio mense fuerat repositus: eductusque inde, & in altari objectus capiti de more, tres ipsas horas immutatus perstitit, donec paulatim subsidens intra quantitatis pristinæ fines fluere, coloremque purpureum resumere visus est. Idem plane scribit Putignanus lib. 2 cap. 15 num. 2 & 3, ubi adjungit, regni Neapolitani gubernatorem, qui erat ominentissimus Cardinalis Grimanus, intra octavam S. Januarii mense Septembri obiisse, multosque credidisse ipsius mortem eo ostento fuisse præsignatam. Adnotatum namque eadem hora fuerat, qua sanguis cœperat tumorem inire, unaque decolorari, contigisse, ubi primum idem administrator exceperat, intra sanctissimum Tutelaris sacellum, sanguinem ad osculum delatum venerationis gratia, in momenta singula magis magisque se efferentem, ponentemque jucundum colorem. Redeo ad Dissertationem Ms., in qua eruditus amicus sic pergit. Ab eo tempore exempla ejusmodi non pauca vidimus, nisi quod aliquando ante octidui finem parumper subsidit ita cruor, ut saltem refluere videretur. Atque ita prorsus tumidum sacrum hunc cruorem, plena admodum phiala, & colore subnigro, ac cinereo veluti pulvere intersperso, egomet vidi, inspexique attentius ante paucos annos, ac plane exhorrui, quasi cælestes minas persentiscerem: quod & qui mecum comes aderat, de se testatus est, & alii plurimi confirmarunt.

[371] Denique, ne singula diutius persequar, huc revoco dissimiles illas liquescendi vices, [ab oculatis testibus expositæ.] quibus nec definita sunt intervalla temporis ad liquescendum, cum modo protinus ebulliat, modo post horas aliquot molliatur, modo dies integros adstrictus densatusque hæreat, aliquando etiam per duos annos, veluti annis MDXXVII & MDXXVIII, teste Caracciolo, durus omnino constiterit. Nec certus est liquationis modus; cum vel ebullitio sit vel solutio nunc pertenuis, nunc plenior, nunc integra. Nec circumstantiæ ullæ loci, temporis, aëris, caloris, aliæve liquationem hanc aut promovent, aut præpediunt, ut heterodoxi quidam delirant. Percurrenti enim Ephemerides, ac longe etiam magis has eliquationes contemplanti plane constat, sæpe sacrum cruorem in aperto solutum esse, cum in templi adytis sæpe concretus diu manserit: alias Maio mense serius, Decembri citius liquere consuevisse: alias quoque, referto cultoribus templo, numquam solvi visum esse, cum frequenter non magno adstante populi numero, protinus ebullierit: modo in altari, modo inter supplicum oscula (licet id rarum sit) modo neutrobique eliquatio consecuta sit. Nihil denique confingi idoneum ad liquationem potest, quo suppetente liquatio certa sit: nihil aptum ad concretionem, quo admoto concretio omnino consequatur. Omnibus istis omnino assentitur Putignanus noster variis locis in Opere de Redivivo sanguine S. Januarii, in cujus præfatione ait, se quadraginta circiter annos prodigium illud sacri sanguinis, quoties licuit, coram esse veneratum.

[372] [Sanguis aliquando subito indurescit,] Laudatus Dissertationis Ms. auctor, qui etiam frequenter sanguinis miraculum intuitus est, hæc præterea observat: Addere hic tamen libet duo, quæ vim divinam apertissime demonstrant in hac liquatione & concretione, de qua loquimur. Alterum est, quod sanguis e regione etiam capitis in altari locatus, si quando obveletur, durescit, tum reducto iterum velo, solvitur. Id quotannis usuvenit, Maio præsertim mense, cum summo mane expositus de more per octiduum, meridianis deinde horis, quo tempore vacuum fere cultoribus est sacellum, in observantiæ argumentum obtento velo tegi solet: ac, mirum dictu! liquidus antea cruor continuo riget atque obduratur: nec prius refluit, quam velum amotum sit. Quæ subita commutatio quotidiano experimento admirationem fere nullam parit: quamquam divinæ virtutis testimonium est maxime conspicuum atque indubium. Alterum est, quod plus semel contigisse novimus, ut, dum sacræ ampullæ stillantis jam fluentisque sanguinis deosculandæ offeruntur, uti assolet, repente inter alicujus manus & oscula sanguis concreverit: qui sedi suæ mox restitutus, iterum eliquatus sit, ominosa certe præsensione (quamquam de subitis hisce mutationibus ego quidem ago, de præsagiis, quorum multa aperta quoque sunt, nihil in præsens laboro.) Et concrevisse eo pacto sacrum cruorem ante decem hos annos, dum eum pie deoscularetur vir princeps, quem nominare nihil attinet, scimus omnes, ac videre multi, qui id jurati affirmare possunt. Factum hoc mihi quoque jam antea innotuerat, sed nomen principis, cui id contigit, ego similiter supprimendum censeo.

[373] [ut exemplis aliquot probatur:] Addit jam relatum de Eminentissimo Grimano exemplum, & mox progreditur ad aliud diutius præteritum, quod refert Carolus Celanus in Notitia Neapolitanæ urbis Italice conscripta, illudque similiter ex Celano refertur apud Putignanum part. 2 cap. 14, unde translationem Latinam hic recito. Non raro effectum, ut sacer cruor e liquido in durum redierit, adstante inter orthodoxos sectario;- quod sane ostentum annis præteritis contigit, dum ego muneri meo operam ibidem commodarem. Lypsanis in ara deforis locatis, advenere plures transalpini nobiles, miraculum solutionis veneraturi. Sanguis libere fluens accedentium osculis exhibebatur, cum in canonici manibus dictum factum obduruit. Adstantes novo prodigio stupentes hærebant: verum canonicus minister, intimo zelo commotus, alte sic intonuit: “Domini mei, si hic adstat heterodoxus aliquis, abscedat”: Statimque unus e multitudine furtim se subduxit: quo vix retracto, sanguis ebullitionem instauravit. Hoc idem per vices alias alio tempore accidisse constat. Hæc Celanus, de quo ipse Putignanus mox subjungit: Hactenus auctor, annis, cum hæc scriberet, satis maturus, probusque inspector. Ante vero ait de eodem, docti & eruditi viri, sua ætate e vivis sublati, se allaturum auctoritatem.

[374] [aliud exemplum] Laudatus Putignanus part. 1 cap. 12 num. 10 aliud refert subitæ mutationis exemplum, quod recentissimum erat, dum scribebat, & de quo sic præfatur: Quod subdo, pene incredibile videretur, nisi me vel ab exigua amplificandæ rei simulatione vindicarent plurimi, & innumerabilis propemodum civium tum exterorum multitudo, quæ anno MDCCXIX miraculo ejusque circumstantiis interfuerunt. Tum factum ita refert: Dies sextus Maias (lege Maii) advenerat, quo recurrebat per urbem supplicatio pro celebritate Translationis ossium D. Januarii: & ex instituto majorum solemni pompa deferendus sanguis erat ad nobilium sedile, quod Capuanum vocant. Eo jam matura hora accesserat supremus tunc regni administrator comes Uldricus Daun, proceribus stipatus compluribusque militiæ tribunis & ducibus, quorum recens ex Alemannia Neapolim adventus pro expeditione Sicula ad rei etiam novitatem pellexerat. In iis Catholici multi, multi adhuc Lutheranæ sectæ asseclæ; & pro nobilitate simul ac munerum dignitate admissi omnes intra sedilis septa, ut propius spectarent. Ut primum ad altare delatus sanguis coram capite, fusæ de more flexis genibus preces, & protractæ longius, quam suetum erat superioribus annis; quia sanguis nullum effervescendi signum dederat, acsi congressum nesciret. Interea complures flere, & votis ardentioribus sanctissimum Patronum precari, ut triste omen arceret. At primores e sacerdotibus, & e nobilibus ad has celebritates eo anno delectis, ostentum expendentes, verentesque, ne præpediretur ebullitio hæreticorum præsentia, nimiaque visendi tantum libertate, proregem exoratum accedunt, ut pro sua authoritate eos omnes submoveret; experimentis alias comprobatum, nolle Januarium miraculi testes Catholicæ religionis hostes.

[375] Annuit confestim comes, & qua voce, qua nutibus, [mirabile.] qua per ministros suos significatione, mandat, ut recedant. Hi dicto audientes, propere & perturbatim pedes referunt. Omnes terga verterant: necdum omnes extra sedilis cancellos digressi fuerant, cum ebullitio momento temporis, & numeris omnibus absoluta eluxit. Quo adstantium sensu! quibus acclamationibus! quibus lacrymarum rivulis! ex eo adhuc patuit, quod plures ex ipsis Lutheranis ducibus, ad festivas voces regressi, admissi adhuc ad ebullitionem conspiciendam, ubertim pro prodigii eventu & pro veneratione fleverint. Post dies aliquot increbuit fama, plures insuper ad Catholicam fidem eo miraculo conversos, sed ego affirmare non ausim; cum non eadem mihi evidentia, qua ebullitionem laudatasque circumstantias inspexi, conversio quoque innotuerit. Hæc testis oculatus, cujus Opusculum anno 1723 impressum est, ut forte eodem anno, quo factum contigit coram innumera hominum multitudine, etiam litteris ab auctore fuerit commendatum. Certe tam recens erat tamque omnibus notum prodigium, ut nihil hic fingere potuerit, nihil exaggerare sine manifesta famæ suæ jactura. Attamen non contendit Putignanus, numquam coram hæreticis liquefieri sacrum S. Januarii sanguinem; sed contrarium potius fatetur num. 9, & num. XI ipsos hortatur, ut accedant, modo non veniant eo animo, quo Pharisæi signum petebant a Christo Domino, quando audierunt Matth. 12 ℣ 39: Generatio mala & adultera signum quærit: & signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ.

[376] Cum supra ex testimonio dominorum Deputatorum, & variis locis jam dictum sit, duas esse sanguinis S. Januarii ampullas, majorem alteram, in qua notabilis est quantitas, alteram minorem, in qua solum tinctura aliqua, quæ ad latera vitri adhærere cernitur, [Paucæ sanguinis guttæ, quæ sunt in minore ampulla,] quæret curiosus lector, an mirabilis ebullitionis effectus in minore quoque deprehendatur ampulla. Hanc inquisitionem omnes fere, qui de sanguine S. Januarii breviter agunt, omnino prætermiserunt, omnesque passim de una solum loquuntur ampulla. At Putignanus part. 1 cap. 19 effectus modicissimi sanguinis, qui est in minore ampulla, studiose exponit. Fatetur primo auctor, multos in ea esse opinione, ut existiment, plusculum in ea ampulla esse sanguinis, quam revera sit, seque olim in eodem fuisse errore, quia, ut in Annotatis ait, non nisi proxime & perquam accurate intuentes in parvam phialam deprehendere valent, paucissimas esse sanguinis guttas, quæ affinem alterius colorem atque perspicuitatem reddunt. Attamen paucissimas esse guttas lateribus phialæ agglutinatas norunt omnes, qui ad sacras ampullas proxime accedere solent aut eas tractare, idque cum ex canonico didicisset Putignanus, eodem agente, cum proxime accessisset, suis etiam oculis deprehendit. Hæc paucitas sanguinis in minore ampulla occasionem præbuisse videtur, ut multi, quando de ebullitione loquuntur, unam solum ampullam nominent.

[377] [sanguinem majoris ampullæ plane imitantur.] Phænomena vero utrique communia, inquit Putignanus, tum in concretione, tum in solutione, ceterisque aliis mutationibus liquido deteguntur. In concretione quidem ambæ phialæ corpus opacum, obscurum, pauloque densius vitro offundere videntur, & reipsa offundunt, non secus quam si nativa duritie sanguis quicumque alius, priscis seculis ibidem clausus, spem omnem eliquationis abjiceret, iners omnino ac impotens: e converso autem, cum cæleste ebullitionis beneficium proxime instat, ambæ, posita paulatim concretione, seipsas iisdem momentis excitant, & icto veluti fœdere se vicissim devinciunt, ut eumdem colorem referant, aut perspicuum & paulo dilutiorem, aut intense flammeum; aut turbidum & nescio quid triste minitantem. Temporis mensuram quin etiam gradusque alios mutationum æquant. Nam si major ampulla præ spirituum concitatione ad fastigium oppletur; minor quoque eo usque se effert protenditque, ut nihil fere addi possit, si quidquam aliud addi velles: tam large, tam integre, tam hilariter sui speciem intuentibus exhibet. At si altera aliquanto lentius, quamdam tamen dimidiatam solutionem præstat: nihilo vehementior altera, gradatim lentoque gressu ad sociandum alterius studium progreditur. Quid plura? Eadem demum durities, cum benificium ad tempus subtrahitur, vel per horarum intervalla differtur. Altera alteram nec prævenit, nec umquam fallit. Hæc Putignanus, qui multa mox disserit, ut ostendat, non carere novo miraculo admirabiles illos ebullitionis in minore ampulla effectus.

§ XXVII. Ex Diario Neapolitano referuntur expositiones extraordinariæ, partim factæ in gratiam illustrium personarum, partim ob necessitates publicas.

[Recensentur breviter ex Diario Ms. inspectiones] Quandoquidem pia civitatis Neapolitanæ munificentia ad usum nostrum exscripta fuit magna pars Diarii Neapolitani, in quo ab anno 1659 per thesaurarium & unum e sacellanis fideliter annotati sunt successus expositionum sanguinis S. Januarii cum capite, cum ordinariarum in festivitatibus & Octavis, tum extraordinariarum in gratiam illustrium personarum; juvabit multa ex iis lectori communicare, ut hoc etiam monumento confirmentur plurima, quæ de prodigioso sanguine jam narrata fuerunt. Ordiar autem ab expositionibus extraordinariis, ut deinde etiam recenseam ea, quæ in ipsis festivitatibus rarius contigerunt. Prima expositio extraordinaria memoratur facta occasione processionis institutæ de Immaculata Conceptione B. M. Virginis, tum enim sanguis dicitur visus, & inventus durus, ac in collatione cum capite subito liquefactus est, præsentibus multis equitibus nobilibus. Ponitur hoc inter reliqua anni 1659, scriptum tamen est in apographo 1669, verisimiliter errore exscribentis. Subscripserunt D. Laurentius de Alexandro thesaurarius, D. Januarius Lantero ædituus, qui prioribus annis semper leguntur subscripti, donec aliter monebo. Rursum die VIII Decembris anni 1559 sanguis dicitur visus occasione festivitatis Immaculatæ Conceptionis in sacello Thesauri celebratæ. Inventus autem est mollis, id est, non omnino durus, ac deinde subito liquefactus est. Non additur, an fuerit, cum capite collatus. Rursum anno 1660 & 1661, cum in eadem festivitate solum exponendum esset caput, dicitur ea occasione visus sanguis, & utroque anno inventus durus, eademque occasione anno 1662 inventus durissimus, quemadmodum & anno 1663, 1664 & 1665. Anno 1666 eadem rursum festivitate sanguis repertus est durus; sed anno 1667 in eodem festo inventus est liquefactus. Demum anno 1668 dicitur sanguis Sancti in illa festivitate visus, inventusque congelatus quasi durus. Plura de visitatione in illa festivitate in extracto nostro non leguntur.

[379] Anno 1559, die XIV Novembris, cum sanguis exponeretur in gratiam nobilis equitis Angli, qui non nominatur, [& expositiones extra tempora] inventus est durus, collatusque cum capite, subito liquefactus est. Anno 1660, die XIII Septembris, cum fibula argentea in theca, qua sacrum caput continetur, confracta esset diuturno usu, apertum ea de causa armarium, quo caput recluditur, præsentibus Cardinali archiepiscopo Philomarino, illustrissimisque dominis Deputatis ac aliis pluribus. Ea igitur occasione præsentium oculis patuit armarium, ex quo, inquiunt auctores, cum admiratione omnium egrediebatur suavissima fragrantia cælestis odoris numquam percepta. Refectis cito omnibus, clausum fuit armarium, nec sanguis tunc visus. Anno 1661, die prima Februarii, in gratiam equitis Melitensis, qui Religionis suæ legatus erat apud summum Pontificem, præsentibus cum eo multis nobilibus Gallis, expositum est de more caput cum sanguine, qui, cum durus esset inventus, post medium horæ quadrantem liquefactus est cum omnium consolatione. Die X Martii ejusdem anni expositio sanguinis rursum facta est in gratiam Godefredi Societatis Jesu Belgæ, Henschenii nimirum, cui aderat Papebrochius cum aliis pluribus, ut jam dictum est num. 327. Factum est miraculum, quamvis inventus sit dictus gloriosus sanguis aliquantum liquefactus. Eodem rursum anno, die XV Junii, expositus est sanguis in gratiam reverendi patris Generalis Patrum Capucinorum, natione Mediolanensis, sanguisque inventus liquefactus.

[380] [ordinaria factæ] Anno 1662, die I Januarii, quæ erat Dominica, cum festivitatis gratia exponendum esset Sancti caput; eaque occasione præsens esset gubernator civitatis Beneventanæ, cui ostensus est gloriosus sanguis; inventus est durissimus, ac deinde subito liquefactus est in conspectu sanctissimi capitis, præsentibus multis nobilibus & populo, & cum summa devotione omnium videntium. Eodem anno, die VIII Martii, expositus est sanguis in gratiam nobilis Angli, inventusque est durus sanguis gloriosi sancti Januarii, & simul atque erat cum capite, liquefactus est subito, præsentibus omnibus. Rursum die XX Martii, cum Neapoli degerent multi domini nobiles Angli, Galli & Veneti, in horum gratiam concessa est expositio sanguinis S. Januarii, inventusque est congelatus, & in conspectu capitis subito liquefactus est coram multis dominis & populo. Anno 1663, cum in festo Natalis Domini exponendum esset sacrum caput, visus etiam est sanguis, inventusque est durus, sed non collatus cum capite.

[381] [coram capite,] Anno 1664, die XXIX Januarii, in gratiam nobilium aliquot Mediolanensium facta est sanguinis coram capite expositio. Repertus autem est durissimus, præsentibus etiam multis nobilibus Neapolitanis, multoque populo, positusque supra altare majus Thesauri cum capite juxta solitum. Et dictus sanguis non liquefiebat subito, sed stetit, antequam liquefieret, ultra spatium unius Missæ lectæ, quæ celebrabatur in dicto altari, & postea liquefactus est cum maxima lætitia & devotione omnium, qui relatum miraculum viderunt. Eodem anno, die V Septembris, cum comes de Pignoranda discessurus esset Neapoli, desideravit miraculum sanguinis videre: sed, aperto armario, inventus est liquefactus in conspectu multorum. Eodem anno, die XXVII Novembris, concessa fuit collatio sanguinis cum capite nobili viro peregrino, sanguisque inventus durus, & ad conspectum capitis liquefactus est.

[382] [cum variis eventibus,] Anno 1666, die XXIV Januarii, cum Neapoli esset serenissimus princeps Maximilianus Philippus, frater Electoris Bavariæ, facta est collatio sanguinis cum capite. Inventus autem est durus, & sic omnibus ostensus. Deinde in altari e regione capitis positus, mansit etiam durus memoratus sanguis usque ad Euangelium Missæ, quam ibi celebravit aliquis pater Jesuita, confessarius dicti domini: observatusque eo tempore a thesaurario dictus sanguis, liquefactus est subito in manibus ejus cum summa consolatione omnium circumstantium. Eodem anno, die XXV Martii, sanguis productus est in gratiam illustrissimi domini Salviati, qui clericus erat cameræ Apostolicæ, inventusque durus, in conspectu capitis positus est, ibique liquefactus, non additur, utrum statim, an post aliquod intervallum. Eodem anno, die XVII Decembris, desideravit sacrum sanguinem videre domina conjux excellentissimi domini proregis Petri de Aragonia, apertoque armario inventus est liquefactus, cum tamen pridie in festo Patrocinii durus fuisset inventus.

[383] Anno 1667, die V Aprilis, in gratiam vice-reginæ ducissæ de Feriæ eductus fuit sanguis, [cum sanguis alias durus,] durusque inventus, ad conspectum capitis liquefactus est, præsentibus multis. Eodem mense, die XVI, cum discessurus esset Neapoli dux Medinæ Sidoniæ, visitavit sanguinem, qui repertus est congelatus; sed non dicitur e regione capitis positus. Eodem anno, die XXVIII Maii, rursum ad videndum S. Januarii sanguinem venit mox memorata vice-regina, conjux proregis Petri de Aragonia, apertoque armario sanguis repertus est congelatus, multisque videntibus liquefactus est. Tacetur hic de capite, forte oblivione exscribentis. Die VIII Junii ejusdem anni aperienda fuerunt capitis & sanguinis armaria, quod laudatus prorex pretiosis aulæis eadem ornare vellet interius & exterius, eaque de causa caput & sanguis, qui inventus est durissimus, supra altare fuerunt posita, ubi sanguis ad conspectum capitis liquefactus est, præsentibus multis. Rursum eamdem ob causam aperta fuerunt armaria die I Septembris, ac die XVIII ejusdem mensis, quando splendidus ille ornatus erat compositus, ipsisque armariis fuit additus, depositis tam diu capite & sanguine in aliis armariis. Sanguis autem utraque hac vice inventus est liquefactus.

[384] Anno 1668, die V Aprilis, in gratiam aliquot patrum Jesuitarum Hispanorum & aliarum nationum facta est collatio sanguinis cum capite, [alias mollis,] sanguisque inventus durus, ad conspectum capitis liquefactus est, præsentibus multis. Eodem anno, die XXV Maii, una cum prorege ad videndum S. Januarii sanguinem venit excellentissimus dominus Vincentius Rospigliosus, nepos Clementis Papæ IX, & præfectus triremium Pontificiarum. Inventus autem est sanguis mollis, & in conspectu capitis liquefactus est. Eodem anno, die XVI Novembris, tertio venit jam bis laudata vice-regina ad intuendum S. Januarii sanguinem. Sanguis inventus est durus, & ad conspectum capitis liquefactus est. Hactenus datis expositionibus subscripserunt ante laudati D. Laurentius de Alexandro & D. Januarius Lantero. Deinde usque ad annum 1687 solus legitur subscriptus D. Januarius Lantero ædituus. Observare præterea poterit lector, sanguinem sæpe dici liquefactum ad conspectum capitis, non addito ullo temporis intervallo. Suspicor, eo loquendi modo subitam intelligi resolutionem: quod tamen certo affirmare non ausim.

[385] Anno 1669, die VIII Junii *, prorex cum conjuge multisque peregrinis venit ad sacellum Thesauri, [alias liquefactus] ut Missæ Sacrificio adesset, sacrumque S. Januarii sanguinem cerneret. Dictus sanguis inventus est congelatus, & ad conspectum capitis liquefactus, videntibus omnibus, qui aderant. Puto hic in apographo Junium pro Januario scriptum ex inadvertentia transcribentis, quia mox sequitur factum Februarii. Præterea res dicitur contigisse die Martis: erat autem octava Januarii anno 1669 dies Martis, ut liquet ex littera Dominicali F., non item dies octava Junii. Eodem anno, die XVIII Februarii, sanguis prolatus est in gratiam principis Poloni, qui in apographo scribitur princeps d'Ostrioih, & cui aderant multi nobiles peregrini. Inventus est gloriosus sanguis congelatus, & ad conspectum capitis liquefactus est. Eodem anno, die XIII Martii, in gratiam principis cujusdam Bohemiæ, qui non nominatur, oppositus est capiti suo sacer sanguis. Inventus est dictus sanguis durus, expositusque supra altare cum suo sacrato capite, subito liquefactus est in præsentia omnium circumstantium. Die XV ejusdem mensis accesserunt ad idem prodigium videndum domina Mazzarini, uxor connestabilis Columna, ejusque frater Aversæ dux, & abbas Columna cognatus. Sanguis autem repertus est congelatus, expositusque super altare cum capite gloriosi Sancti, liquefactus est totus, ad consolationem prædictorum dominorum, aliorumque peregrinorum, qui præsentes fuerunt. Hactenus ex Diario huc usque integre transcripto & ad nos misso.

[386] [sit inventus;] Deinde vero solum exscripta fuerunt facta magis particularia, ex quibus similiter extraordinarias in gratiam personarum expositiones huc transferam fideli compendio. Itaque anno 1678, die XXII Martii, cum Neapolim venisset Cardinalis Portocarrero, sanguis ejus gratia cum capite de more collatus est, repertusque durus cum capite positus est super altare, in quo statim Missa fuit inchoata. Finita Missa, exemptus est sanguis e tabernaculo, in quo stabate regione capitis, liquefactusque est, vidente domino Cardinali, aliisque multis. Anno 1686, die XXII Maii, cum Neapoli esset serenissimus Mantuæ dux, cuperetque videre sanguinem S. Januarii in conspectu capitis positum, ornatis magnifice sacelli altaribus, apertum fuit armarium, sanguisque inventus est durus, positusque dictus gloriosus sanguis supra altare majus Thesauri e regione capitis, ubi celebrata est Missa singularis. Deinde sumptus est dictus gloriosus sanguis, liquefactusque est, atque a memorato domino duce visus est, osculatusque maxima cum voluptate & consolatione.

[387] [alias ex liquido durus, alias cito ex duro liquidus] Anno 1687, die XXVI Januarii, similiter ornatum fuit Thesauri sacellum ob præsentiam serenissimi ducis Mutinensis, qui Sancti sanguinem videre desiderabat. Aperta fuit gloriosi sanguinis ædicula, repertusque est liquefactus. Ubi positus fuit supra altare majus Thesauri, dictus dominus dux Missam audire voluit. Post finitam Missam dominus thesaurarius sumpsit gloriosum sanguinem, repertusque tunc est induratus. Tunc dominus thesaurarius vicinum fecit vultui capitis S. Januarii, & liquefactus est. Hæc facta sunt in conspectu omnium circumstantium, qui aderant ad videndum dictum miraculum. Die XXXI ejusdem mensis & anni eminentissimus Cardinalis Ursinus, (qui postea fuit Benedictus Papa XIII) desideravit videre prodigiosum S. Januarii sanguinem, idque obtinuit. Apertum fuit armarium gloriosi sanguinis, & inventus est ultra medium liquefactus; in medio tamen erat globus durus. Positus fuit super altare majus dicti Thesauri, & dominus Cardinalis Ursinus celebravit Missam. Deinde rursum consideratus est gloriosus sanguis, visusque est dictus globus magis liquefactus quam erat antea: interque osculandum, vertendumque ac invertendum liquefactus est quasi totus. Huic miraculo interfuit frater domini ducis Mutinensis. Minus clare apparet miraculum in hoc facto, quam in aliis passim omnibus. At dominus ædituus, qui hoc ultimum exposuit, atque hic desinit in apographo nostro, omnia candide edixit; neque ego quidquam omittendum censeo præter ordinaria.

[388] [sit effectus, alias post plures horas] Sequentibus ad annos plures subscripserunt D. Franciscus Andreas Rispolo thesaurarius, & D. Franciscus Antonius Valensano ædituus. Ex horum relatione sunt reliqua extraordinaria. Anno 1695, die 2 Januarii, cum Neapoli esset eminentissimus Cardinalis Ottobonus, quinque simul Cardinales venerunt ad honorandum sacrum S. Januarii sanguinem, nimirum præter Ottobonum Eminentissimi Del Judice, Carafa Aversæ episcopus, Cantelmus archiepiscopus Neapolitanus, & Ursinus mox memoratus, Beneventanus archiepiscopus. Sanguis inventus est durus, positusque supra altare Thesauri e regione gloriosi capitis Sancti. Celebravit primam Missam dominus Cardinalis Ursinus, & ad secundam Missam lectam liquefactus est memoratus gloriosus sanguis cum jubilo omnium. Anno 1696, die XXI Januarii, cum Neapolim venisset illustrissimus dominus Jacobus Drumont, comes de Perth in Scotia, qui multa passus erat pro fide Catholica, desideravit videre sanguinem S. Januarii, idque obtinuit. Positus fuit gloriosus sanguis durus supra altare majus Thesauri: & in conspectu capitis, ubi duabus horis expositus fuerat, liquefactus est, celebratis interea temporis quinque Missæ sacrificiis coram reliquiis expositis: fuitque dictus dominus maxima affectus voluptate, lacrymans præ teneritudine.

[389] Anno 1702, die XVIII Aprilis, cum Neapolim venisset Philippus V Hispaniæ rex, [solum sit liquefactus.] accessit ad Thesaurum S. Januarii ad venerandum dictum sanguinem, currente die tertia festivitatis Paschalis: communique consensu archiepiscopi Cardinalis Cantelmi & illustrissimæ Deputationis, rogante dicto rege, expositus est sanguis cum capite S. Januarii, & cum aliis sanctorum patronorum reliquiis. Dictus sanguis inventus est durus a domino archiepiscopo Neapolitano, fuitque sic durus portatus super altare Thesauri ad conspectum capitis Sancti, ac dominus rex, accepto funali in manu, dictum sanguinem comitatus est. Dictæ sunt quatuor Missæ, præsente rege memorato, nec liquefactus est sanguis: qua de causa abiit. Ad sextam vero Missam factum est sanguinis liquescentis miraculum. Postridie a prandio rediit memoratus dominus ad gratias Sancto agendas de miraculo post discessum suum secuto. Die VII Junii ejusdem anni sanguis demum extra consueta tempora productus est in gratiam eminentissimi Cardinalis Barberini, qui erat legatus a latere Clementis Papæ XI apud regem. Sanguis repertus est durus, & ad finem secundæ Missæ liquefactus est cum summa lætitia dicti domini Cardinalis a latere, aliorumque dominorum, qui eo accurrerant. Hactenus de expositionibus extraordinariis in gratiam personarum illustrium, quæ deinde omnino fuerunt abrogatæ.

[390] Reperiuntur & aliæ sanguinis expositiones, ob necessitates publicas factæ extra tempus ordinarium, [Sancti sanguis anno 1660 expositus ob ignitas Vesuvii eructationes] similiter in Diario annotatæ. Mitto antiquiores, ex quibus celeberrima est supplicatio anni 1631, de cujus successu actum est num. 160 & seqq. Scriptas in Diario breviter huc transfero. Prima est anni 1660, quando die Sabbati, III Julii, ad horam fere secundam Italicam, sive vesperi duabus horis post occasum solis, mons Vesuvius cœperat saxa ignita cineremque eructare adeo, ut Cardinalis archiepiscopus cum dominis Deputatis Thesauri agere cœperit de exponendis capite & sanguine S. Januarii ad publicas preces fundendas. Expositio revera facta est sequenti Dominica, die IV Julii, sanguisque repertus liquefactus, non eo tantum die, sed etiam duobus sequentibus. Nam expositio, cœpta die IV Julii post prandium, continuata est per totam diem sextam ejusdem mensis, concurritque Cardinalis archiepiscopus, prorex, multusque populus ad orandum, sacrasque reliquias venerandas. Felix fuit successus, etiamsi de eo nihil annotatum sit in Diario; nam Falconius pag. 514 testatur, sola reliquiarum Sancti expositione in Thesauro prompte exauditas fuisse civium preces, eosque imminenti periculo liberatos. Errat tamen in die, dicens inchoatam eructationem die Veneris IV Julii: nam quarta Julii erat Dominica, & Diarium docet, die III Julii, Sabbatoque cœptam eructationem.

[391] [& anno 1667 ob continuas pluvias cum æque felici successu.] Altera similis expositio per triduum facta legitur in Diario anno 1667, mense Januario, ob continuas fere quatuor aut quinque mensium pluvias, ex quibus multa terris ac hominibus oriebantur mala. Hac de causa decretum fuit communi consilio proregis, nuntii Apostolici, qui archiepiscopi defuncti obibat vices, ac Deputatorum Thesauri, ut exponerentur in Thesauro caput & sanguis S. Januarii cum aliis sanctorum patronorum reliquiis. Et ecce, inquiunt expositores subscripti, dum die XXX dicti mensis Januarii in memorata urbe eventuum relatorum confusio omnium animos occupabat, simulac solum super altare comparebat sacrum depositum dicti gloriosi Sancti, (cujus pretiosus sanguis, cum durus esset repertus, deinde ad conspectum capitis sui præsentibus multis, cum felici indicio prognostico liquefactus est) cœperunt subito aufugere nubes, pluviæ cessare, serenari aër, solque resplendens & clarus apparere, qui suis radiis, tamquam vicinæ gratiæ pignoribus, insitam humanis frontibus tristitiam in summam cœpit convertere lætitiam. Steterunt more solito dictæ sacræ reliquiæ in memorato Thesauri sacello per trium dierum spatium cum veneratione multa. Expositis deinde piis exercitiis & precibus triduo illo in sacello fusis, ita concludunt: Et jam tertio die visum est tempus omnino ad tranquillitatem reductum: quo divina bonitas nobis ostendit, quantas debeamus grates memorato Sancto glorioso, insigni benefactori nostro, quia omnes gratiæ ejus intercessione semper fuerunt concessæ. Vel solus stylus, quo alias utuntur simplicissimo, insinuat, auctores in admirationem raptos fuisse ob mutationem subitam, & sensa sua candide expromere.

[392] [Caput aliquot vicibus sine sanguine in conspectum Vesuvii.] Annotata quoque est in Diario pia supplicantium processio ad conspectum montis Vesuvii mirabiliter furentis, in qua anno 1698, die VI Junii portatum est S. Januarii caput sine sanguine. Verum beneficium, ea processione obtentum, jam ex scriptoribus contemporaneis relatum est num. 163 antequam Diarium mihi ad manum erat. Hoc tamen addi potest ad ibidem dicta, teste Diario: Et conspectum est prodigiose, quantum procedebat agmen supplicantium, tantum recessisse densas cinerum nubes a summitate montis Vesuvii. Observo etiam, in Diario legi, archiepiscopum monti benedixisse sumpta ex altari effigie Crucifixi Domini, non capite S. Januarii, ut voluit Hieronymus de S. Anna, nisi forte primum Crucifixo, deinde Sancti capite signum Crucis efformaverit. Mansit deinde sacrum caput triduo expositum in Thesauro cum aliis reliquiis. Rursum anno 1701, cum Vesuvius sub finem Junii flammas fumumque cum bitumine liquido & ignito evomere cœpisset, multisque diebus pergeret vicinis locis ingentes inferre calamitates, similis rursum ordinata fuit supplicantium processio per Eminentissimum Cardinalem Cantelmum archiepiscopum, consentientibus dominis Deputatis Thesauri, ad ecclesiam S. Catharinæ de Formello, circa quam foris in conspectu montis altare erat erectum. Eo igitur rursum portatum fuit S. Januarii caput: dataque monti benedictione, ut supra, cessavit ille eructare bitumen illud liquidum & ignitum cum omnium consolatione, inquiunt auctores subscripti, qui etiam observant, adfuisse in erecto altari reliquias B. Jacobi de Marchia. Adjungunt deinde, etiam XXVI Julii expositum fuisse S. Januarii caput in sacello Thesauri ob indulgentias a Clemente Papa XI concessas visitantibus cathedralem Neapolitanam.

[393] Rursum in Diario relata est supplicantium processio, [gravissime minitantis, feliciter delatum.] quando anno 1707 vehementius etiam, quam præcedentibus annis, minabatur Vesuvius. Res tota jam relata est num. 163 & 164 ex scriptoribus, qui omnia videre potuerant, iisque Diarium plane consentit, confirmans densissimas ex cinere tenebras, per quas agmen supplicantium cum capite S. Januarii, accenso lumine, procedere cœpit versus portam Capuanam, sive ecclesiam S. Catharinæ de Formello: (nam loca sunt ea vicina) subitamque aëris mutationem. Exiit agmen supplicantium die 2 Augusti circa horam vigesimam primam Italicam, id est, non totis tribus horis ante solis occasum, & jam vesperi stellæ cernebantur in cœlo: dies vero sequens erat serenus, cessabatque Vesuvii incendium. De nullis aliis reliquiis in ea supplicatione portatis fit mentio, præterquam de capite S. Januarii. Hactenus breviter narravi extraordinarias pretiosarum S. Januarii reliquiarum expositiones. Nunc breviori etiam compendio ordinarias ab anno 1659 usque ad nostra tempora ex laudato Diario perstringam, ut studiosus lector quaslibet prodigiosi sanguinis vicissitudines melius habeat perspectas.

[Annotata]

* Januarii, opinor

§ XXVIII. Eventus varii in expositionibus sanguinis S. Januarii per dies statutos ab anno 1659.

[Ab anno 1659 referuntur] Primum octiduum in Diario annotatum, inchoatum est die XIX Septembris, quo celebratur Sancti martyrium, anni 1659, & eodem fere tenore processit. In ipsa festivitate sanguis inventus est liquefactus, collatusque cum capite suo cœpit ebullire. Sic liquefactus fuit repertus quinque sequentibus diebus, expositusque cum capite ebulliit subito. Septimo die dicitur inventus mollis, id est, nec liquefactus, nec omnino durus, expositusque cum capite subito liquefactus. At rursum ultimo die, sive XXVI Septembris inventus est liquidus, ac deinde e regione capitis subito bulliit. In festo Patrocinii die XVI Decembris inventus est dictus sanguis durus, conjunctusque cum capite liquefactus est. Anno 1660, die 1 Maii, in Sabbato, quo sanguis in processione portandus erat ad sedile Montaneæ, inventus est quasi durus, & ad conspectum capitis in dicto sedili liquefactus est. Sequenti die rursum quasi durus fuit inventus, & in conspectu capitis subito liquefactus. Tertio die Maii dicitur inventus tam durus, ut, fracta etiam ampulla, mansisset instar ferri, & ad conspectum capitis supra altare liquefactus est. Diebus quarto & quinto Maii eadem contigisse memorantur, ut die tertio. Die VI Maii rursum durus inventus, post Missam liquefactus est & bulliit, præsente capite; quemadmodum etiam die sequente. Die VIII Maii durissimus inventus est, positusque cum capite post Missam liquefactus est & bulliit. Adfuerunt quotidie viri primarii, sæculares & ecclesiastici. Quemadmodum hic novem diebus consequentibus sanguis inventus est durus, ac deinde liquefactus; sic mense Septembri ejusdem anni per totum octiduum semper inventus est liquefactus. Contra die XVI Decembris repertus est durus imo durissimus, ac deinde subito liquefactus.

[395] [diversitates in ordinariis expositionibus] Anno 1661, die XXX Aprilis, quo annua erat processio ad sedile, sanguis S. Januarii inventus est media parte liquefactus, postridie sive 1 Maii omnino liquefactus, die 2 Maii inventus est durissimus, stetitque una cum capite in altari durus ultra quadrantem horæ, deinde liquefactus est. Die III Maii inventus est congelatus, nec plus additur. Die IV Maii repertus est durissimus, & ad conspectum capitis liquefactus est subito, præsentibus multis nobilibus & Religiosis. Die V Maii sanguis inventus est partim durus, partim liquefactus; tribus vero diebus sequentibus inventus est liquefactus. Sic liquefactus inventus est per totum octiduum festivitatis mense Septembri. Die XVI Decembris sanguis repertus est congelatus, & ad conspectum Sancti (nimirum capitis) liquefactus est media parte, & alia pars media permansit dura. Deinde portatus est ad altare majus extra ecclesiam, sub Missæ Sacrificio liquefacta est altera pars media, quæ erat dura.

[396] [observatæ] Anno 1662, die VI Maii, de more sanguis portatus est ad sedile nobilium. Inventus autem est durus, & in sedili liquefactus est. Sequenti die VII Maii, partim liquefactus, partim durus repertus est, die VIII durus, uti & IX; sed X die Maii partim liquefactus, uti etiam quatuor diebus sequentibus: omnibus vero diebus coram capite liquefactus dicitur. Mense Septembri in festivitate die XIX inventus est sanguis majori parte congelatus, & pars modica liquefacta; ad conspectum vero capitis liquefactus est. Septem sequentibus diebus semper inventus est liquidus. Demum in festo Patrocinii die XVI Decembris, sanguis repertus est durissimus, sed postea liquefactus est. Anno 1663, per novem dies mensis Maii aliis diebus sanguis inventus est durus aut durissimus, aliis liquefactus, aliis partim durus, partim liquefactus: per totam vero Octavam Septembris inventus est liquefactus. De festo Patrocinii in apographo nostro nihil annotatum. Eadem fere varietas sanguinis reperitur in dictis Maii diebus anno 1664. In Octava Septembris quinque prioribus diebus rursum inventus liquefactus. At die XXIV Septembris parumper congelatus, die XXV durus, & die XXVI congelatus dicitur inventus, sed postmodum liquefactus. Similiter durus inventus est die XVI Decembris, ac deinde liquefactus.

[397] [usque ad annum 1669.] Anno 1665 per omnes novem festivitatis Maii dies durus aut congelatus inventus est, & in omnibus diebus deinde ad conspectum capitis liquefactus, & quidem plerisque subito. At eo anno per Octavam Septembris quotidie inventus est liquidus. Contra die XVI Decembris inventus est durissimus, ac deinde subito liquefactus est. Anno 1666, mense Maio per novem illos dies sex prioribus inventus est aut durus, aut durissimus, aut congelatus, septimo & nono mollis, octavo quasi liquefactus. Liquefactio omnibus diebus secuta dicitur, excepto primo, ubi illud omissum est, forte inadvertenter. Per Octavam Septembris inventus est quotidie liquefactus, excepto die XXI Septembris, quo inventus ex parte tantum liquidus, ad conspectum capitis ulterius liquefactus est. Die XVI Decembris sanguis durus inventus est & ad conspectum capitis subito factus est liquidus. Anno 1667, mense Maio, quotidie inventus durus, excepto die primo Maii, quo repertus est liquefactus. Contra per Octavam Septembris semper inventus est liquefactus. Die XVI Decembris durus repertus, ad conspectum (capitis nimirum) factus est liquidus. Anno 1668, omnibus novem diebus mense Maio sanguis congelatus, durus, aut durissimus dicitur repertus, & quotidie ad præsentiam captitis liquefactus. Sic congelatus inventus est XIX Septembris, & XXIII durus, atque utroque die ad præsentiam capitis liquefactus; reliquis vero illius Octavæ diebus inventus est liquidus. Die XVI Decembris sanguis inventus est congelatus, ut plus haberet duri quam liquidi, & ad conspectum capitis liquefactus est. Anno 1669 per omnes novem dies expositionis mensis Maii sanguis repertus est congelatus aut durus, & quotidie, præsente capite, liquefactus.

[398] Hactenus fidele compendium dedi Diarii, prout nobis exscriptum est. [Anno 1678 sanguis duobus diebus non liquefactus;] Nunc vero, ne perpetuæ repetitiones lectori tædium pariant, ex iis, quæ ulterius habemus exscripta, solum pauca eaque rariora seligam. Huc usque non inveni annotatum in Diario, sanguinem per horas integras coram capite stetisse durum & immotum, licet id factum noverimus seculo XVI per biennium. At in expositionibus mensis Maii anni 1678 legitur, sacrum S. Januarii sanguinem die 2 Maii non modo durum inventum, sed expositum cum capite circa horam undecimam Italicam durum permansisse usque ad horam Italicam vigesimam primam & mediam, & tunc demum liquefactum. Stetit igitur durus ultra decem horas. Attamen die 1 Maii & rursum tertia ex duro liquidus cito fuit factus. Ad IV Maii hæc leguntur: Apertum est armarium gloriosi sanguinis S. Januarii, repertusque est durus, expositusque est supra altare, & in conspectu capitis hora duodecima Italica, id est, circa medium sextæ matutinæ, & non est liquefactus, ac permansit durus tota die, repositusque est in armarium non liquefactus cum summa tristitia & dolore omnium fidelium, quæ erat multitudo magna dominorum nobilium & populi. Rursum die V Maii durus inventus sacer sanguis, de more expositus fuit cum capite supra altare, sed non liquefactus. Hac de causa stipe magna in pauperes eroganda, multis Missæ sacrificiis, aliisque exercitiis Deum placare studuerunt Neapolitani. Attamen, ubi steterat in altari usque in seram vesperam, durus in armarium repositus est, illudque clausum maximo cum dolore civitatis.

[399] Sequenti die VI Maii eadem hora expositus fuit sanguis durus, [aliis vero diebus solito tardius solutus est:] & non est liquefactus, nimirum ordinaria velocitate, ut in dolore esset tota civitas. Omnes Religiosi se conferebant ad dictum Thesaurum, Missæque celebrabantur ac preces fundebantur: & omnes novitii communicarunt. Et dum osculandus exhibebatur ingenti personarum multitudini gloriosus sanguis, in manu domini thesaurarii liquefactus est ad horam decimam tertiam & mediam (id est, hora & media post expositionem) ut omnis civitas lætitia exsultaret. Venit eo die dominus prorex ad venerandum Sanctum. Deinde eodem die ad horam decimam nonam & mediam inventus est durus, mansitque durus media circiter hora, & postea liquefactus est. Induruerit verisimiliter hora meridiana, quando velum erat oppositum, ut fieri solere in Octava mensis Maii, dictum est num. 372. Certe decima nona & media Italica fere concurrit die VI Maii cum prima pomeridiana. Die VII Maii sanguis durus inventus, ubi expositus fuerat cum capite, post horam & horæ circiter quadrantem liquefactus est, sive quadrante post horam decimam tertiam Italicam. Additur: Deinde per diem liquefactus est spatio unius Miserere; verisimiliter postquam iterum induruerat in meridie, quamvis hoc non exponatur. Die VIII Maii expositus est sanguis durus ad duodecimam & mediam Italicam, & post horam liquefactus dicitur. Per diem (verisimiliter in meridie) induruit, & circiter horæ quadrante sic mansit, ac deinde liquefactus est. Erat ille dies Dominicus & ultimus festivitatis.

[400] [anno 1682 serius & non perfecte liquefactus est:] Anno 1682, die XVI Decembris, Sancti sanguis diu etiam perstitit durus, sicut mane fuerat inventus: nam tantum cœpit liquescere circa quadrantem post vigesimam secundam Italicam, & non fuit integre liquefactus; sed in dicto sanguine erant aliquot partes sanguinis duri, & sic repositus est in armarium.

[401] [anno 1683 uno die non est liquefactus. Aliæ mutationes,] Aliud accidit anno 1683, quod admirationem peperit. Nam ad diem III Maii observatur, sanguinem fuisse durum inventum a thesaurario post prandium, ampullamque majorem, quæ paulo ultra medium impleta solet esse, dum sanguis est durus, plenior vero, dum est liquefactus, ita tunc plenam fuisse inventam, acsi fuisset liquefactus, & tamen durus fuit perceptus. Die IX Maii sacer sanguis ex duro liquidus fuit factus post lectas duas Missas. Anno 1684, die XVI Decembris, sanguis tota die durus permansit, guttaque aliqua sanguinis movebatur supra durum sanguinem. Anno 1694, die Sabbati, XXV Septembris, sanguis S. Januarii inventus fuit durus, & sic ostensus aliquot nobilibus & piis personis, & quia diebus præcedentibus illius Octavæ liquefactus fuerat, priusquam collocaretur in suo tabernaculo, & quia inter reponendum percipiebat (thesaurarius,) jam cœpisse liquefieri, ubi deinde ceperat caput, illudque deposuerat ad cornu Evangelii e regione sanguinis, venit visurus, an peractum esset miraculum, sanguinemque invenit perfecte induratum, ut multum obstupesceret. Deinde paulo post liquefactus est cum consolatione circumstantium.

[402] [eæque admodum mirabiles.] Anno 1701, die XX Septembris, observatur, sanguinem fuisse liquefactum in manibus thesaurarii, antequam capiti opponeretur: at deinde ad horam decimam octavam Italicam (id est media fere hora ante meridiem) rursum fuisse induratum, & iterum post mediam horam liquefactum. Additur: Nocte sequente orta est seditio civitatis. Rursum die XXIV Septembris, sanguis inventus est durus, oppositusque capiti subito est liquefactus. Per diem induruit, cumque venisset archiepiscopus ad preces coram Sancto fundendas post mediam orationis horam sumpsit manibus suis sanguinem & liquefactus est. Erat eo tempore conflictus in civitate, & vesperi quadrante ante horam vigesimam tertiam sedatus est tumultus per miraculum Sancti, qui illum sedavit. Falconius pag. 518 consentit de sedato velociter bello illo intestino, quod XXII inchoatum & XXIV sublatum dicit, illud similiter attribuens patrocinio S. Januarii, ut liqueat ex consensu duorum eo tempore viventium & scribentium fuisse illam Neapolitanorum piam opinionem, eamque ex perpetuo Sancti patrocinio conceptam non sine fundamento. Errat tamen Falconius in diebus hebdomadæ: nam dies XXIV Septembris anno 1701 non erat Dominica ut ille scribit, sed Sabbatum, ut recte notatur in Diario. Anno 1702, die XVI Decembris, non est liquefactus toto die S. Januarii sanguis, sed observata est gutta supra durum sanguinem currens, ut factum est, eodem die anni 1684.

[403] [Novæ sanguinis mutationes anno 1709,] Anno 1709, mense Maio iterum novi aliquid observatum fuit in sanguine S. Januarii, qui ex duro liquidus subito factus est coram capite XII Maii. At hoc novum non erat, sed quod ibidem sequitur, his verbis relatum: Verum in tota hac Octava (cujus erat ultima dies) novitas aliqua fuit, id est, incrementum aliquod sanguinis, ut tota ampulla dicto sanguine videretur plena cum quadam turbatione, ob quam exspectatur exitus rei, quæ fuerit significata. Iidem postea addiderunt: Observatur, deinde fuisse aliqua præludia tumultuum popularium propter nova aliqua tributa, quæ administri regii voluerunt imponere, uti etiam ob turbas aliquas causa sancti Officii.

[404] Anno 1710, mense Maio, nova rursum acciderunt. [pluresque anno 1710:] Nam die VIII Maii, ubi sanguis, qui durus reperiebatur, post unam Missam fuerat liquefactus, per diem deinde annexuit se ampullæ usque ad summum, & sic vesperi fuit repositus in armarium suum cum timore omnium. Postridie IX Maii sanguis fuit inventus, sicut erat repositus, nimirum ut attingeret summitatem ampullæ durus. Post quinque horas observatum est, in medio liquidum esse, etiamsi reliquum sanguinis annexum esset ampullæ. Post aliquod tempus rursum induruit, & sic repositus est in armarium. Die X Maii sanguis repertus est durus, & post duas horas liquefactus est. Post spatium trium rursum indurescere cœpit, stans durus, ut die præcedente, usque ad verticem dictæ ampullæ. Post aliquot tempus indicium dabat, acsi foret liquefaciendus, nec tamen liquefactus est, tota ampulla manente plena. Ad Thesaurum venit illustrissimus dominus Cardinalis Pignatellus mane & vesperi, ut sermonem haberet ad populum, & initium dedit missioni. Demum die XI Maii, qua claudebatur festivitas, sanguis rursum inventus est durus, durusque vesperi repositus, cum ingenti terrore ac pavore civitatis, eoque idcirco majore, quod color sanguinis niger esset & cinereus. Unde populus, civitas ac regnum insignia pœnitentiæ dedit indicia. De hisce multo plura Falconius pag. 120, aliique jam adducti num. 369 & 370; ubi etiam observatum est, sanguinem sic rursum inventum die XIX Septembris, ac deinde ad pristinum statum rediisse.

[405] Anno 1717, die XVI Decembris, sanguis ex duro factus est liquidus ad secundam Missam. [aliæ anno 1717, aliæque] Sed aliquid novi ante liquefactionem observatum est, nimirum quod oriretur exhalatio instar nubeculæ usque ad verticem ampullæ. Anno 1725, die XXIV Septembris, sanguis inventus durus, ad præsentiam capitis subito liquefactus est, cum hac tamen novitate, quod tribus aut quatuor vicibus dictus sanguis liquidus circumiret, ampulla stante immota. Anno 1748, mense Maio, plures fuerunt sanguinis varietates. Die 2 Maii, ex duro factus erat liquidus post quinque horæ minuta; vesperi tamen repositus est cum duro sanguinis globo. Die III Maii liquefactus est, antequam opponeretur capiti. Die VI Maii cœpit excrescere nonnihil. Die VII Maii ex duro post sexdecim minuta factus est liquidus. Per diem ita excrevit, ut nullum superesset in ampulla vacuum, & sic plena ampulla fuit reposita. Die VIII Maii sanguis inventus durus, & ampulla plena, plenaque fuit vesperi reposita. Die IX rursum plena inventa est ampulla, & vesperi reposita æque plena. Idem contigit duobus diebus sequentibus, ut terror occupasset animos Neapolitanorum.

[406] Ultimo festivitatis die XII Maii rursum inventa est ampulla plena, [terrorem incutientes anno 1748:] erant in sanguine duo colores, nimirum pars erat coloris cinerei, pars nigri, idemque conspectum etiam fuerat diebus quatuor præcedentibus, dictisque diebus non est mane cantatum, Te Deum laudamus. Venerunt rex & archiepiscopus Cardinalis ad venerandum sacrum sanguinem & preces fundendas, sed sanguis mansit in eodem statu usque ad vesperam. Tandem ad horam vigesimam tertiam & mediam, id est, circa occasum solis, venit P. Gregorius Neapolitanus, Ordinis Capucinorum, qui, obtenta licentia concionandi in sacello Thesauri, fervida oratione omnium animos ad pœnitentiam excitavit, multasque audientium oculis excussit lacrymas. Deinde cœpit recitare Litanias sanctissimæ Virginis, rogavitque initio, ut sanguis observaretur, qui descenderat. Itaque unus ex dominis Thesauri sacellanis, facta observatione, invenit, sanguinem descendisse spatio modici digiti, atque undique moveri in gyrum, non relicto etiam colore illo cinereo, sed resumpto colore proprio. Deinde egressus est illustrissimus dominus thesaurarius, & inchoavit hymnum, Te Deum laudamus, &c. Vesperi repositus est (sanguis) in suum armarium, relicto (in ampulla) spatio vacuo unius digiti, quod parum aberat ab ordinario.

[407] [aliæ varietates anni 1749,] Sequenti anno 1749, mense Maio, rursum S. Januarii sanguis non fuit ita solutus integre, ut votis Neapolitanorum prorsus satisfecerit. In Sabbato, quo fuit ordinaria cum sanguine processio ad sedile, die III Maii, ex duro post quinque minuta factus est liquidus, sed relicta portione dura, quacum vesperi repositus est. Die IV Maii inventus est, prout pridie fuerat repositus; vesperi vero reclusus est cum modicissima portione dura, & modice ascenderat. Die V Maii durus inventus est, & coram capite post decem minuta liquefactus, sed vesperi eo usque ascenderat, ut spatium vacuum superesset modici digiti. Die VI rursum ex duro factus est liquidus, sed per diem sic ascendit, ut vesperi ampulla esset omnino plena. Sic plena inventa est quinque diebus sequentibus, & semper vesperi reposita sine ullo motu, cum summa afflictione omnium, ut ultimo die legitur. Omissus etiam ea de causa fuit omnibus istis diebus hymnus, Te Deum laudamus.

[408] [& anni 1750:] Anno 1750 sacer S. Januarii sanguis nihilo magis implevit vota Neapolitanorum. Nam in Sabbato ante primam Maii Dominicam, sanguis inventus est solutus cum portione dura, & sic vesperi repositus. Postridie III Maii cum eodem globo duro inventus est; sed vesperi repositus pulcherrimus, ut videatur fuisse totus liquefactus, etsi hoc non dicatur in Diario. Die IV ex duro invento post horæ quadrantem liquefactus est, sed vesperi nonnihil ascendere cœperat. Die V Maii rursum liquefactus post novem minuta, sed magis ascendit, ut vesperi modicissimum superesset spatii vacui in ampulla. Die VI Maii ex duro similiter factus est liquidus, sed ampulla fuit tota plena, mansitque plena sine ullo motu non eo solum die, sed omnibus etiam quatuor sequentibus, quibus omissum est Te Deum &c; quod videri non potuisset liquefactio gloriosi sanguinis S. Januarii, ut legitur ad postremum festivitatis diem.

[409] [observata anno 1754, mense Maio,] Mitto varietates anni 1751, cum fere eædem sint cum jam relatis. An similia iterum contigerint annis 1752 & 1753, edicere nequeo, cum de illis annis nihil mihi fuerit communicatum ex Diario. Verum anno 1754 iterum similis fere fuit eventus, ut habeo ex litteris R. P. Paschalis de Matthæis S. J., rectoris collegii Neapolitani, qui posteriorum expositionum eventus ex Diario mihi perscripsit. In litteris autem datis XX Octobris anni 1754, in quibus percurrit Octavam mensis Septembris, de Octava Maii hæc monet: Præmonendum est tamen, sacrum cruorem in octiduo Translationis mense Maio excrescere cœpisse die tertia; tum quarta opplevisse omnino ampullam, ita ut fluor nullus discerni posset; eoque modo ultima die octidui repositum esse in armario. Tum ad octiduum Septembris pergit, ita scribens Latine.

[410] Itaque mense proximo Septembris, die B. Januarii sacra (XIX Septembris) eductus est ex armario cruor ita prorsus, [& Septembri:] uti mense Maio ibi repositus fuerat, plena undique ampulla adeo, ut, durusne an liquidus esset, omnino ignoraretur. Sic perstitit pluribus horis, dum plures Missæ celebratæ sunt, populique affluentis osculis cruor exhibitus est. In solemni Missa Eminentissimi archiepiscopi, dum hymnus GLORIA caneretur, cœpit desidere tantisper, ita ut, mota ampulla, fluere circum cruor videretur. Sub horam XXI (Italicam, id est, post tertiam pomeridianam) residit paulo magis: ac sub vesperam spatio unius digiti vacua visebatur ampulla, sanguine penitus liquido. Sequentibus diebus durus eductus est ex armario sanguis, ac paulo post in altari liquatus est; nempe die 2 intervallo minutorum quinquaginta, die III minutorum septemdecim, die IV minutorum septemdecim, die V minutorum triginta duorum, die VI minutorum triginta duorum, die VII minutorum viginti novem, die VIII minutorum novemdecim. Hæc ex Ephimeride sacelli sacri Thesauri.

[411] In litteris ad me datis die XVII Maii anni 1755 de iis, [item anno 1755,] quæ in festivitate Translationis eodem mense contigerant, ex Diario ipsa verba Italica exscripsit laudatus Pater. Hæc autem Latine huc transfero: In Sabbato, III Maii, pervigilio Translationis, apertum est armarium gloriosi sanguinis. Fuit repertus durus cum solito spatio vacuo, portatusque ad sedile, e regione capitis post septem minuta liquefactus est, manente globulo duro in medio, & sic vesperi repositus est. Dominica die IV Maii, inventus est durus, & ante collationem cum capite post altare liquefactus est. Vesperi repositus est paulo altior. Die Lunæ V Maii, inventus est durus, & post unum & quadraginta minuta liquefactus est: vesperi repositus est pulcherrimus. Die Matris, VI Maii, repertus est durus, & post quinque minuta liquefactus est: per diem modice ascendit; & vesperi repositus est cum spatio vacuo modici digiti. Die Mercurii, VII Maii, repertus est durus, & post quatuordecim minuta liquefactus est: vesperi repositus cum modico spatio vacuo. Die Jovis, VIII Maii, inventus est durus, & post tria minuta liquefactus est: vesperi repositus est cum modico spatio vacuo. Die Veneris, IX Maii, inventus est durus, & post triginta quatuor minuta liquefactus est: vesperi repositus est cum modico spatio vacuo. Sabbato, X Maii, fuit inventus durus: post triginta minuta liquefactus est, manente exiguo spatio vacuo. Per diem cœpit aliquantulum descendere: vesperi repositus est cum spatio vacuo unius digiti. Dominica, XI Maii, inventus fuit durus: post quinque minuta liquefactus est, descendens iterum aliquantulum: vesperi repositus est cum spatio vacuo quasi ordinario unius digiti & medii. Hactenas Diarium, quod ad verbum volui Latinum facere, ne vitatis quidem earumdem vocum repetitionibus.

[412] Addo demum eventus octidui Translationis hujus anni 1756, [atque anno 1756, mense Majo:] quo hæc scribo, prout laudatus Pater de Matthæis illos mihi ex Diario verbis Latinis perscripsit in litteris XVII Maii ad me Neapoli datis. Die prima Maii a meridie ex armario sanguis prodiit semisolutus, globo sanguineo durescente in liquoris medio. Vacua erat ampulla digito & semis. Delatus ad sedile, globus ex parte, non omnino solutus est. Ita in armarium vesperi est repositus. Die 2 Maii Dominica, eductus ex armario ita, uti repositus erat, & expositus venerationi: post elapsam horam liquatus est omnino: & ita repositus. Die III Maii, durus prodiit: solutus est post minuta triginta septem. Die IV Maii, prodiit item durus: solutus est post minuta octodecim. Die V Maii, durus eductus, post minuta viginti liquatus, sub vesperum cœpit excrescere. Die VI Maii, durus prodiit: liquatus post minuta quinque; sub vesperum ita excrevit, ut minimum esset vacui. Die VII Maii, durus educitur, post minuta quadraginta solvitur, vesperi ita exponitur, ut vacui superesset nihil. Die VIII Maii plena prodiit ampulla, eaque permansit die toto. Die IX Maii, ampulla educitur plena: ita perstat usque ad horam Italam vigesimam tertiam cum dimidia (id est, fere usque ad occasum solis) ac deinde decrevit sanguis digitum unum; ac sensim, donec repositus est in armarium, spatio horæ alterius decrevit ad sesquidigitum, eo prorsus pacto, quo prima die eductus ex armario fuerat.

§ XXIX. Ostenditur luculentissimis testimoniis gratiam miraculorum perseverasse in Ecclesia: inauditæ calumniæ Joannis Clerici id impudenter negantis.

[Miracula sanguinis S. Januarii nonnulli negant:] Quæ hactenus relata sunt de liquescente aut ebulliente S. Januarii sanguine, non reliquunt locum prudenter dubitandi, quin ordinem naturæ superent mirabilia illa, quæ pluribus seculis in sanguine illo contigerunt, eaque ratione divinæ potentiæ sint attribuenda, ac pro veris miraculis habenda. Existimo, hanc esse sententiam omnium Catholicorum, qui spectantia ad S. Januarii sanguinem bene habuerunt perspecta, omnibusque rite examinatis, maturum tulerunt judicium. Attamen non defuerunt complures heterodoxi, qui negare voluerunt, in liquescente S. Januarii sanguine aliquid reperiri, quod vim naturæ superet. Inter ipsos quoque Catholicos non deerunt, opinor, qui de miraculo saltem dubitant, quod omnia ad sacrum sanguinem pertinentia non satis habeant perspecta; nec umquam examinaverint, quanta sit cautela in conservando sacro sanguine, quanta diligentia in omnibus ejus mutationibus observandis, quanta in omnibus ejus effectibus annotandis religio. Multo tamen plures erunt inter illos, qui nomine quidem gaudent Catholicorum, sed arrogantia plusquam philosophica de omnibus Scepticorum more dubitare solent, seque eo ipso sapientiores videri credunt, quod omnia ordinem naturæ superantia ad causas naturales referant, quod miracula fere omnia pro figmentis irrideant, quod stolida audacia de rebus plane sibi incompertis disserere audeant, & saltem generalia aliqua dicta, quantumvis ad rem propositam vix pertinentia, proferre noverint.

[414] [hoc mirari non debemus, cum Christi etiam miracula] Jam vero si leviter solum attendamus ad miracula clarissima Christi Domini, consideremusque, quam diversa de iis fuerint Judæorum judicia, nequaquam mirabimur, prodigia S. Januarii suis quoque hostibus & censoribus non carere. Oblatus est ei (Domino) dæmonium habens cæcus & mutus, & curavit eum, ita ut loqueretur & videret. Quid ad hoc factum, quod negare non poterant, Pharisæi? Hic non ejicit dæmones, inquiunt, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. Si manifestissimum Christi miraculum tam enormi calumnia impetere ausi sunt Pharisæi, quomodo mirabimur, prodigia sanguinis S. Januarii, quantumvis clara ac manifesta, minus tamen certa miraculis Christi, calumniis patere heterodoxorum, cum hi videant ejusmodi miracula fieri in Ecclesia Catholica, non item apud Lutheri aut Calvini sectatores? Erubescebant ob miracula Christi, cui petulanter se opponebant, Pharisæi, aliique Judæi increduli. Erubescunt similiter heterodoxi, cum audiunt miracula patrari apud Catholicos. Hac de causa utrique sectatoribus suis persuadere conati sunt, non esse credibilia aut vera illa miracula.

[415] Quantum non laborarunt perversi homines Joan. 9, [mira impudentia negare aut obscurare] quando Christus aperuerat oculos cæci nati, ut miraculum obscurarent. Primo ℣ 16 dicebant … ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Mox, retusa hac blasphemia, ℣ 18: Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset & vidisset, donec vocaverunt parentes ejus. Ubi vero pristina ejus cæcitas a parentibus erat confirmata, iterum convertuntur ad illuminatum, eumque ℣ 24 sic alloquuntur: Da gloriam Deo: nos scimus, quia hic homo (Christus) peccator est. Rejecta ac refutata calumnia per cæcum illuminatum, in hunc tandem invehuntur ℣ 34 his verbis: In peccatis natus es totus, & tu doces nos? Et ejecerunt eum foras, nimirum extra synagogam. Perversissimi homines, ne agnoscant miraculum, non dubitant Jesum traducere ut Sabbati violatorem & peccatorem, hominemque innocentem, quia vera constanter fatebatur, synagoga ejiciunt. Attamen non est verisimile, Pharisæos ignorasse, multa alia miracula a Jesu fuisse patrata, antequam cæcum illum visu donaret. Nam Joannis XI ℣ 47 collegerunt pontifices & Pharisæi concilium, & dicebant: Quid facimus, quia hic Homo multa signa facit? Eaque de causa ad mortem ei machinandam conjurarunt. Noverant igitur Jesu miracula, dum erant in synagoga malignantium, ut eum perderent: eadem vero ignorare se simulabant coram populo, ne numerus discipulorum Jesu augeretur.

[416] Nec modo, quamdiu vixit Jesus, miracula ejus voluerunt obscurare; [conati sint increduli Judæi.] sed idem erat eorum consilium post mortem Domini. Cum enim claudus ex utero matris suæ Act. 3 sanatus esset a S. Petro in nomine Jesu Christi Nazareni; principes Judæorum Act. 4 manus injecerunt in SS. Petrum & Joannem; cumque hi libere profiterentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni claudum fuisse erectum; miraculum, quod publice Hierosolymæ factum erat, negare quidem non potuerunt; miraculi tamen notitiam populo subtrahere voluerunt, & ℣ 16 inter se ita loquuntur: Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, & non possumus negare. Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Hoc modo veritatem omnibus cognitam suffocare conati sunt Judæorum principes & sacerdotes.

[417] Ex dictis colliget studiosus lector, quos duces habeant heterodoxi posteriorum seculorum, [Miracula in Ecclesia fieri solita Chrysostomus,] qui contra apertissimas Christi promissiones, contra manifesta sanctorum Patrum testimonia, contra experientiam omnium seculorum, sustinere impudenter præsumunt, gratiam miraculorum desiisse post Apostolorum tempora. Henricum Savilium, qui ex Chrysostomo, nullis tamen allatis Chrysostomi verbis, asserebat, sanationum χάρισμα Chrysostomi ætate, & aliquot ante seculis desiisse, ipsis Chrysostomi verbis refutavi tom. IV Septembris pag. 669. Ait de miraculis laudatus pater: Quæ in diem usque hodiernum fiunt. Ait: Multa autem videri possunt & privatim, & in domo, & in civitatibus facta miracula. Ait de Deo: Non destitit per omnem generationem facere miracula, & per res admirabiles excitare crassiores. Hæc pluraque alia ad hoc propositum Chrysostomus tom. 5 Operum editionis postremæ pag. 271, ut nullum possit esse dubium, quin crediderit, miracula fuisse semper continuata in Ecclesia, nec alia solum, sed etiam sanationes infirmorum divinitus impetratas, ut verbis ipsius ostendi.

[418] [Athanasius, Nazianzenus, Basilius testantur.] De continuatione miraculorum in Ecclesia non alia est mens S. Athanasii, ut liquet ex Vita S. Antonii, per ipsum conscripta, in qua refert non pauca, dicti Sancti patrocinio patrata. S. Gregorius Nazianzenus varia variis locis narrat miracula & Orat. 3 pag. 76 de martyribus ita loquitur: A quibus dæmones propelluntur, & morbi curantur: quorum apparitiones & prædictiones: quorum vel sola corpora idem possunt, quod animæ sanctæ, sive tangantur, sive honorentur: quorum vel solæ sanguinis guttæ, atque exigua passionis signa idem possunt, quod corpora. Amicus Nazianzeni Basilius Magnus de miraculis item multis locis testimonia subministrat varia. Mitto alia, atque unum affero locum de S. Gregorio Thaumaturgo, quem pluribus laudat lib. de Spiritu sancto cap. 29, ubi de eo hæc habet: Ille & fluminum aquas in diversum vertit, præcipiens illis in magno nomine Christi, & paludem exsiccavit, belli causam præbentem fratribus avaris … Sed omnino perlongum fuerit viri percensere miracula, qui propter donorum excellentiam, quæ in ipso operabatur Spiritus in omni virtute & signis ac prodigiis, ab ipsis veritatis hostibus alter Moyses appellabatur.

[419] [S. Ambrosius narrat miracula coram populo patrata,] Non adducam brevitatis gratia alios Patres Græcos, contentus testimonium dedisse quatuor illorum, qui doctrina & auctoritate sunt præcipui. Lubet similiter ex Latinis quatuor dumtaxat principes doctores allegare. S. Ambrosius in Epistola ad sororem, quæ 22 est editionis postremæ, refert inventionem corporum SS. Gervasii & Protasii martyrum, duosque sermones ea occasione ad populum habitos, atque ita de inventione loquitur: Inveni signa convenientia… Sic sancti martyres eminere cœperunt, ut adhuc nobis silentibus arriperetur urna, & sterneretur prona ad locum sancti sepulchri. Invenimus miræ magnitudinis viros duos ut prisca ætas ferebat: ossa omnia integra, sanguinis plurimum (verisimiliter in ampullis:) Ingens concursus populi per totum illud biduum. Quid multa? Condivimus integra ad ordinem: transtulimus vespere jam incumbente ad basilicam Faustæ: ibi vigiliæ tota nocte, manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Dum transferimus, cæcus sanatus est. Talis mihi ad populum fuit Sermo. Hæc brevissime Ambrosius ad sororem, quæ plura legere poterat in adjuncto Sermone. In hoc autem post alia populum sic alloquitur Ambrosius de miraculis ea occasione patratis: Cognovistis, immo vidistis ipsi multos a dæmoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem Sanctorum manibus contigerunt, iis, quibus laborabant, debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infuderat, umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis. Quanta oraria jactitantur? quanta indumenta super reliquias sacratissimas, & tactu ipso medicabilia reposcuntur? Gaudent omnes extrema linea contingere, & qui contigerit, salvus erit &c.

[420] Lubet etiam proferre aliqua ex Sermone postridie habito, [ipsumque cæcum sanatum appellat testem,] ex quo liquet, Arianos, qui numerosi erant Mediolani, negare ausos miracula coram populi multitudine patrata. Sic enim habet: In tantum amentiæ prodeunt (Ariani,) ut negent martyrum merita, quorum opera etiam dæmones confitentur. Sed hoc non mirum: siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio. Dicebat enim diabolus: “Jesu Filii Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos?” Et cum hæc audierint Judæi, ipsi tamen Dei Filium denegabant. Et nunc audistis clamantes dæmones, & confitentes martyribus, quod pœnas ferre non possint, & dicentes: “Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis?” Et Arriani dicunt: “Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare”: cum tormenta dæmonum ipsorum voce probentur, & beneficia martyrum remediis sanatorum & absolutorum indiciis declarentur. Negant cæcum illuminatum; sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Cæcus esse desivi; & probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis, cum valeret, mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines, quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suæ visitationis arcessit, quos habebat testes & arbitros cæcitatis. Clamat, quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit. Mox pergit ostendere, Arianos, qui negabant cæcum illuminatum, magis fuisse incredulos, quam fuerunt Judæi, quando cæcus natus a Christo fuit illuminatus.

[421] S. Augustinus, qui juvenis Mediolani degebat, quando illa sunt gesta, [cui & S. Augustinus accedit de eodem miraculo testis, & Paulinus.] lib. 9 Confessionum cap. 7 dicta S. Ambrosii testimonio suo confirmat, pulsosque dæmones & cæcum, ubi sudario tetigerat feretrum, illudque admovit oculis, visu confestim donatum refert. Idem lib. 22 de Civitate Dei cap. 8 ait: Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando illuminatus est cæcus, ad multorum notitiam potuit pervenire, quia & grandis est civitas, & ibi erat tunc imperator, & immenso populo teste, res gesta est, concurrente ad corpora martyrum Protasii & Gervasii &c. Inventio illorum martyrum non solum festo annuo celebrata est Mediolani; sed etiam Hippone-Regio in Africa, ubi episcopus erat S. Augustinus, qui in eadem festivitate Sermonem habuit ad populum, in novissima editione 286, in quo rursum hæc dixit: Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii & Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem, quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantæ gloriæ martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis mortibus Sanctorum suorum; ut per illa miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Cæcus notissimus universæ civitati illuminatus est: cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus, quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem. Accedit demum testimonium Paulini in Vita S. Ambrosii de Severo illuminato, qui etiam tum serviebat in ecclesia Ambrosiana, quando scribebat Paulinus. Quapropter nulla res humanis testimoniis certior magisque indubitata videtur reddi posse, quam sit miraculum illud cæci illuminati, coram immensa multitudine patratum, a tribus gravissimis viris assertum, clarisque rationibus contra Arianorum calumnias ab Ambrosio confirmatum.

[422] [Multa etiam alia narrat S. Augustinus.] Laudatus Augustinus lib. 22 de Civitate cap. 8 collegit alia complura miracula, quorum fidelem se testem præbet, adjunctis passim personis & locis, quibus contigerunt. Ultimum ex illis, idque geminum, factumque diversis diebus in fratre & sorore, publice patratum est in ecclesia Hipponensi coram ingenti multitudine populi, & præsente Augustino, qui de duplici illo miraculo etiam agit in Sermonibus 320, 321, 322 & 323. Malum, quo diu laboraverant frater & soror, ibidem sanati, ortum erat ex imprecatione matris, puniente Deo. Ex decem germanis, eodem malo correptis, sextus & septima, visione moniti, Hipponem venerunt ad S. Augustinum, ubi frater sanatus est die Dominica Paschæ, ut latius exponitur in libello, qui insertus est Sermoni 322. Soror vero sanata est, dum S. Augustinus dicebat Sermonem 323, qui ea sanatione fuit interruptus. Rursum Serm. 324 aliud narrat miraculum, videlicet puerum mortuum S. Stephani patrocinio vitæ restitutum. Verum mitto alia miracula, quæ diversis locis ab Augustino narrantur, cum nemo negare possit, plurima ea esse.

[423] [Ambrosio tamen impudentissime se opponit Joannes Clericus,] At videamus, quibus rationibus Ambrosio & Augustino se opponere sustinuerit nuperus heterodoxus, aut potius qua impudentia tantorum virorum testimonia contempserit, ipsosque insana prorsus calumniandi libidine ut comœdos traduxerit. Joannes Clericus, qui nomine Joannis Phereponi virulentas Animadversiones scripsit in omnia Opera S. Augustini, non dubitat miracula, quæ facta sunt in inventione corporum SS. Protasii & Gervasii, ipsamque inventionem suspicionibus adspergere, suisque lectoribus persuadere nititur, stratagema hoc Ambrosianum fuisse, … quo plebem sibi devinciret, Justinamque & Arianos perterrefaceret, excogitatum. Sic ille in Appendice Augustiniana pag. 475, ubi hasce præmiserat iniquissimas suspiciones: Si hæc aliæque ejusmodi inventiones sanctorum cadaverum non fuissent conjunctæ cum ingenti lucro ac emolumento eorum, qui ea effoderunt; multi, qui callidorum hominum figmenta hæc credunt ad plebeculam in officio continendam, fidem eis non facile detraherent. Hæc inventio, exempli causa, non parum auxit existimationem auctoritatemque Ambrosii; quandoquidem ea Justinæ principis Arianæ animus (ut habet noster Augustinus Conf. lib. 9 cap. 7) etsi ad credendi sanitatem non ampliatus, a persequendi tamen furore compressus est. De eadem historia rursum meminit pag. 550, ibique eam designat nomine Ambrosianæ scenæ. Itaque si credendum est homini furioso, inventio corporum SS. Protasii & Gervasii conficta est a S. Ambrosio ad lucrum ex ea captandum; dæmonumque ejectio ludus fuit scenicus. Quid igitur de cæco illuminato? De eo silet furibundus Clericus, silentioque suo ostendit, necdum se prorsus amentem fuisse, dum tanto furore in Augustinum & Ambrosium est debachatus.

[424] Hæsit nimirum in medio calumniandi cursu attonitus, [ad cujus calumnias respondetur.] defensioneque S. Ambrosii repercussus. De cæco sanato coram populi multitudine ita loquitur Ambrosius: Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Cæcus esse desivi; & probat facto … Notus homo est, publicis, cum valeret, mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio &c. Loquebatur hæc Ambrosius coram amicis & inimicis. Utrique de veritate investigare poterant. Augustino etiam teste, cæcus notissimus erat universæ civitati; eodemque testante, immenso populo teste, res gesta est. Exhorruit ad hæc omnia, quantumvis alias impudentissimus, calumniator Clericus, maluitque illuminationem cæci silere, quam contra solem loqui. Nam si vel minima fuisset fraudis suspicio, Justina imperatrix Ambrosii inimica, quæ Mediolani erat, per Arianos in fraudem inquisivisset, detectamque severe vindicasset. At idem hic contigit Justinæ, quod Judæorum principibus, quando claudus a S. Petro sanatus erat Act. 3. Non poterant factum negare Judæi, nec poterat Justina, saltem post inquisitionem: nam, teste Augustino lib. 9 Conf. cap. 7: Inde illius inimicæ animus, etsi ad credendi sanitatem non ampliatus, a persequendi tamen furore compressus est. Stupidus profecto & insanus fuit Clericus, si credere potuit, se persuasurum viris sensatis, S. Ambrosium, quem omnis ætas pro viro sanctissimo habuit & coluit, tam impium fuisse ac sacrilegum, ut falsas reliquias pro veris supponeret, ut exsecrando mendacio miracula confingeret; aut etiam tam imprudentem fuisse, ut speraret sacrilego mendacio se toti civitati impositurum. Pudet heterodoxos modestiores, opinor, tantæ Clerici impudentiæ. At ille dura necessitate eo, quo alias noluisset, prolapsus est: neque enim invenit, quo modo testimonia sanctorum Patrum de cultu Sanctorum & reliquiarum veneratione, miraculisque Sanctorum patrocinio factis enervaret, nisi bonam illorum fidem calumniando niteretur evertere.

[425] Hac igitur de causa nihilo mitius tractat S. Augustinum pag. 550. [Insanæ ejusdem Clerici de S. Augustino] Ignoscat prudens lector, si verba flammis digna, ut jam cœpi, recitavero. Loquitur Clericus de miraculis ante perstrictis, de quibus S. Augustinus agit in Sermone 320 & sequentibus. Sic autem loquitur scriptor arrogantissimus: Sermone CCCXXII legi potest & sane debet fabula, ex qua de tota illius ævi histrionia certum judicium ferri queat. Primo die Paschæ producitur Paulus, nescio quis, e Cappadocia, hominum nequam feracissima, si veteri famæ & Isidoro Pelusiotæ credimus, curatus a S. Stephano; sed libellus ejus, hoc est, historia morbi & curationis, differtur, ut magis plebs cognoscendi cupidine inflammetur. Is est primus actus, qui est Sermone CCCXX … Actus secundus habetur Sermone CCCXXI, ubi promittitur plebi libellus ille mirificus Pauli, quia nonnulla Augustino indicarat, quæ nosse debebat plebs ad majorem admirationem & Domini nostri gloriam, (ut loquitur Augustinus.) Tertius est Sermone CCCXXII, in quo Augustinus præfatur, deinde historiam Pauli, die Paschæ curati, jubet recitari. Quartus actus continetur Sermone CCCXXIII, ubi Augustino ad populum dicente, subito curatur Pauli soror, sequiturque adclamatio plebis. Quintum denique actum complectitur Sermo CCCXXIV, ubi pius antistes sapienter omnia in rem suam convertit, populumque prudenter monet, cum Deus alibi potuisset hæc miracula tam insignia facere, ubi etiam erant reliquiæ S. Stephani, tamen Paulum & sororem ad se fuisse directos; quo, ni fallor, spectabat tota fabula. Mox ait, voluisse se totam comœdiam recitare, quia aliqui illa non erant lecturi in ipsis S. Augustini Sermonibus, subditque: Sed non possum dolorem dissimulare, qui animum meum subit, cum reputo, dum imprudentes homines majorem auctoritatem conciliare conantur religioni Christianæ ejusmodi dolis, eos quidem lucrum fecisse sibi fortasse non spernendum; sed valde nocuisse religioni apud homines suspicaces & iniquos &c. Hasce Clerici contra SS. Ambrosium & Augustinum calumnias refutavit Muratorius sub ficto nomine Lamindi Pritanii in Opusculo de Ingeniorum moderatione lib. 3 cap. XI, ut vidi solum, quando hæc scripseram. Hoc monendum censeo, & ad rem regredior.

[426] [omnibusque Patribus calumniæ.] Vides, opinor, prudens lector, a Clerico S. Augustinum hic traduci, ut histrionem, ut comœdum, ut dolis impiis usum ad lucra sibi comparanda, ut auctorem sacrilegæ fabulæ, ex qua de tota illius ævi histrionia certum judicium ferri queat. Itaque rectores ecclesiarum seculi IV, nimirum Ambrosius, Augustinus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus, quos omnis ætas ut præcipua Ecclesiæ lumina suspexit, reliquique ejusdem ævi antistites, ac cum iis doctissimus presbyter Hieronymus, si quis fidem habeat Clerico, histriones solum erant, populumque credulum confictis fabellis seducebant. Apertius id ille paulo ante dicit his verbis: Plerisque ecclesiarum rectoribus, ut ex rebus ipsis liquet, tum persuasum fuit, quæcumque per se mala non erant, poterantque aut ethnicos ad fidem Christianam adducere, aut hæreticos sanare, aut certe plebem Catholicam in fide confirmare, ea omnia esse licita; neque nimis rigide inquirendum, verane essent, necne. Adde, quod quicumque poterant semel vulgo persuadere, miracula frequentiora apud se per reliquias Sanctorum fieri, ii ingentem plebis multitudinem ad ecclesiam suam alliciebant, ejusque donis ditabantur &c. Hæc ille aliaque plura id genus ausus est evomere in omnem venerandam antiquitatem. In tantam videlicet rabiem contra omnes Patres actus est, quod perspiceret, omnes cultus Sanctorum & reliquiarum patronos esse. Hinc iterum Augustinum ut comœdum exhibet pag. 552, quia narravit, puerum reliquiis S. Stephani ad vitam revocatum.

[427] [Inepta Clerici contra Ambrosium] Si modo quæramus rationes, quibus Clericus usus est ad impugnanda miracula, ab Ambrosio, Augustino aliisque relata, nullas inveniemus homine dialectico aut critico dignas. Jactat in sua præfatione, diligenter se coluisse dialecticam, ac criticam. Tam misera tamen sunt argumenta, quibus prædicta oppugnat miracula, ut quilibet homo rusticus & agrestis talia proferre possit, modo non careat maligna calumniandi audacia, & inaudita Clerici impudentia. Contra inventionem SS. Protasii & Gervasii duo objicit, primum quod Augustinus dicat, per visum revelata esse ea corpora S. Ambrosio; Ambrosius vero de revelatione sibi facta taceat. Verum qua dialectica ex ea in narrando diversitate concludet quispiam Clerico prudentior, aut corpora non fuisse inventa, aut miracula non fuisse patrata? Potuit Ambrosius modeste de sua revelatione tacere, eamdemque laudabiliter referre Augustinus. At necesse non erat, Clericum diligenter dialecticam criticamque colere, ut objiceret argumentum homine dialectico criticoque prorsus indignum.

[428] Alterum nihilo melius est. Ambrosius sorori suæ scribit: [ratiocinia exploduntur:] Invenimus miræ magnitudinis viros duos, ut prisca ætas ferebat. Ridet homo acutus illa verba, ut prisca ætas ferebat; innuitque, homines tribus prioribus æræ Christianæ seculis non fuisse grandioris staturæ, quam seculo IV aut V. Non disputabo cum Clerico de temporibus, quibus statura hominum decrevit, cum id ad rem non pertineat. Nam hoc unum asserit Ambrosius, miræ magnitudinis viros fuisse inventos. Cum autem cuilibet persuasum sit, corpora hominum priscis seculis grandiora fuisse, ad exprimendam magis inventorum magnitudinem; adjunxit, ut prisca ætas ferebat. Hisce vero verbis, narrationem suspectam reddi, ut Clericus asserit, nullus umquam probabit, neque sana usus est dialectica aut critica, quando ea protulit; cum major aut minor corporum magnitudo nihil prosit ad fidem de inventis corporibus augendam vel minuendam.

[429] S. Augustinum propriis armis aggredi voluit Clericus pag. 492, [ejusdem contra S. Augustinum ineptiæ] ita scribens: Augustinus ipse libro de vera Religione § 47 rariora sua ætate miracula fuisse non diffitetur. Scio hoc ab illo retractatum, sed miror, qui potuerit antea in re notissima falli: non miror ad convincendos ethnicos, Donatistas & alios hæreticos miracula jactata, quæ multo plura fuerunt & insigniora, si vere contigissent, quam miracula Christi & Apostolorum, adeo ut nulla ratione dici potuissent rarius fieri, quam antea. Quis ferat hominem tanta arrogantia turgidum, ut omnes sanctos Patres præ se contemnat, adeo ineptientem, acsi prima dialecticæ principia numquam audivisset, sacramque Scripturam vidisset numquam? Audiamus S. Augustinum lib. 1 Retractationum cap. 13, ubi locum objectum exponit, ne perperam a quoquam intelligatur: Item quod dixi, inquit, “Nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quæreret, & eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit;” verum est quidem: non enim nunc usque, cum manus imponitur baptizatis (per sacramentum Confirmationis) sic accipiunt Spiritum sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium: aut nunc usque ad umbram transeuntium prædicatorum Christi sanantur infirmi (ut fiebat umbra S. Petri) & si qua talia tunc facta sunt, quæ postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est, quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. Nam ego ipse, quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem civitate cæcum illuminatum fuisse jam noveram, & alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere, nec ea, quæ cognoscimus, enumerare possimus. Observa modo lector Clerici ineptias. Miratur, quomodo Augustinus antea in re notissima falli potuerit. At Augustinus ipse dicit & probat, verum esse, quod ante dixit de nonnullis miraculis, non de omnibus.

[430] Quod vero ait Clericus multo plura fuisse & insigniora miracula, [refelluntur.] quæ temporibus Augustini leguntur patrata, non jactata, ut ille calumniatur, quam miracula Christi & Apostolorum; falsum erit, si voluerit eodem temporis intervallo & ab eodem personarum numero patrata esse multo plura. Si voluerit vero, plura fuisse patrata in toto terrarum orbe duobus aut tribus seculis, quam fuerint a Christo & Apostolis facta, minus incredibile fiet assertum. Quidquid porro voluerit Clericus, dum tot tantaque miracula conscripta agnoscit, nihil illud obesse poterit nostræ sententiæ, qui omnibus & singulis seculis non pauca miracula patrata agnoscimus, eaque etiam vera credimus, quando referuntur a probis auctoribus, quales sunt sancti Patres, multique alii scriptores ecclesiastici. At illa ipsa miraculorum multitudo condemnat pertinacem Clerici ejusque gregalium heterodoxorum contentionem, qua negant, miracula fuisse patrata post tempora Apostolorum, aut nostris temporibus patrari.

[431] [Miracula narrantur a tot tantisque viris, eaque tam claris] Dicerent merito, nos insanire, si inficiaremur, Carthaginem umquam exstitisse, Romam umquam a Gothis aut Wandalis fuisse captam, Constantinum Magnum umquam vixisse, aliaque id genus notissima; quia de omnibus istis constat testimoniis plurium & proborum scriptorum. Atqui scriptores probitate & doctrina præstantissimi, & multitudine quasi innumeri, miracula narrant sibi certo comperta, multique ex illis oculos suos & aures allegant frequenter testes; aliquando etiam integræ alicujus urbis testimonia proferunt; ut non sit hominum prudentium iis omnibus fidem abrogare. Liceat ejusmodi homines cum S. Ambrosio alloqui: Sed quæro, inquit, quid non credant, utrum a martyribus possint aliqui visitari? Hoc est Christo non credere: ipse enim, dixit: Et majora his facietis. Attingit S. Ambrosius verba Christi Joan. 14 ℣ 12, ubi dixit: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. Loquitur autem Christus de operibus naturam superantibus sive miraculis, de quibus præmiserat: Non creditis, quia ego in Patre, & Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Ad locum allegatum observat Augustinus in Joannem Tract. 71 & 72, non solis Apostolis dictum esse, Majora horum faciet; sed etiam aliis, qui erant credituri. Itaque dubium esse nequit, quin Christus ibidem credentibus promittat gratiam miracula patrandi, nec solum Apostolis, sed etiam posteris. Locus tamen difficultatem patitur, quia dicitur majora horum, aut majora his, ut sonant verba Græca, faciet. Hanc difficultatem non attingo, contentus observasse, non solum Apostolis, sed etiam reliquis credentibus, quibus nimirum fidem miraculorum donaverit Dominus, promitti miraculorum operationem.

[432] [Christi verbis promissa sunt credentibus,] Multis aliis locis Christus donum miraculorum non solum Apostolis, sed etiam aliis credentibus promisit. Marc. XI ℣ 22, ubi aruerat ficus, cui Christus maledixerat, ea occasione ait Apostolis: Habete fidem Dei: amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, & mittere in mare; & non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. Rursum miracula credentibus promisit Christus, antequam in cælum ascendit, dum misit Apostolos suos ad prædicandum Marc. 16 ℣ 15: Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Euangelium omni creaturæ. Qui crediderit, & baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: & si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, & bene habebunt. Hic rursum signa promittuntur non solis Apostolis: sed eis, qui crediderint. Nec dubitandum videtur, quin illa promissio se extendat usque ad finem mundi, secundum ultima Christi apud Matthæum verba: Et ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi.

[433] Non tamen omnibus credentibus promittitur gratia miraculorum, [ut prudentis viri non sit omnia negare: quamvis non omnes ea patrent.] ut clare patet ex Apostolo 1 Cor. 12, ubi fidelium varias gratias gratis datas enumerat. Inter has ℣ 9 sunt gratia sanitatum & operatio virtutum. At has omnium non esse fidelium, in ipsa divisione indicat, & rursum ℣ 29 his verbis: Numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? Requiri autem ad operanda prodigia fidem quamdam prorsus excellentem, insinuat deinde Apostolus cap. 13 ℣ 2 hoc modo: Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam &c. Hæc observanda censui, ne quis ex eo, quod plerique credentes miracula non faciant, inferre voluerit, promissionem Christi ad nostra tempora non spectare. Neque enim ipsis quoque Apostolorum temporibus omnes credentes patrabant miracula: neque ullis post Christum seculis omnes ea gratia fuerunt destituti.

[434] Vigilantium, cujus hæreses renovarunt hæterodoxi, contra quos agimus, [Testimonium S. Hieronymi, Vigilantium refutantis:] non quidem aperte negantem miracula, in basilicis martyrum fieri solita, sed ea incredulis solum prodesse jactantem, acrius refutat S. Hieronymus lib. contra Vigilantium ita scribens: Argumentatur contra signa atque virtutes, quæ in basilicis martyrum fiunt, & dicit eas incredulis prodesse, non credentibus: quasi nunc hoc quæratur, quibus fiant; & non, qua virtute fiant. Esto signa sint infidelium, qui quoniam sermoni & doctrinæ credere noluerunt, signis adducantur ad fidem: & Dominus incredulis signa faciebat, & tamen non idcirco Domini sugillanda sunt signa, quia illi infideles erant; sed majori admirationi erant, quia tantæ fuere potentiæ, ut etiam mentes durissimas edomarent, & ad fidem cogerent. Itaque nolo mihi dicas, signa infidelium sunt: sed responde, quomodo in vilissimo pulvere, & favilla nescio qua (de martyrum reliquiis ita contemptim locutus erat Vigilantius, cujus verba imitatur) tanta sit signorum virtutumque præsentia. Sentio, sentio, infelicissime mortalium, quid doleas, quid timeas. Spiritus ille immundus, qui hæc te cogit scribere, sæpe hoc vilissimo tortus est pulvere, imo hodieque torquetur, & qui in te plagas dissimulat, in cæteris confitetur. Hæc sufficiant ex Hieronymo, a quo male exceptos Vigilantium & Jovinianum ait Clericus pag. 550, quod miracula negarent. Nimirum duos saltem voluit nominare hæreticos, omnium seculorum testimonio homines turpissimos, qui seculo IV miracula, ad sepulcra martyrum fieri solita, negarint, si dicenti credimus. At id ipsum sine probatione asseruit, nec probari poterit, opinor.

[435] Ex S. Gregorio Magno, qui plurima narravit miracula, [S. Gregorii Magni: quibus possunt addi] solum pauca desumo. Lib. 4. Dialogorum cap. 6 ita habet: Ad extincta namque eorum (Sanctorum) corpora viventes ægri veniunt, & sanantur; perjuri veniunt, & dæmonio vexantur; dæmoniaci veniunt, & liberantur; leprosi veniunt & mundantur; deferuntur mortui, & suscitantur. His octo præcipuis doctoribus, quos adduxi pro continuatione miraculorum in Ecclesia post tempora Apostolorum, possem addere longe plures Patres, cum illis vetustiores, tum contemporaneos aut recentiores. Si vero recurrere vellem ad scriptores fide dignos, qui veraci stylo Vitas Sanctorum composuerunt, aut alia quapiam occasione miracula bene comperta enarrarunt, innumera fere accumulanda essent omnium ætatum testimonia, prætermissis etiam omnibus illis prodigiis, quæ aut fictitia videntur, aut saltem incerta & suspecta.

[436] Verum mihi propositum non est plenam de miraculis dissertationem scribere; sed solum ostendere volui, eorum in ecclesia continuationem non posse negari a viro prudente, [alii innumeri.] qui attenderit ad Christi promissiones, sanctorum Patrum testimonia, ad perpetuam experientiam omnium seculorum. Hæc experientia reperitur in Opere nostro, si quis modo consulere voluerit Vitas ab auctoribus coævis recte scriptas, in quibus sufficientia inveniet. Etenim viri prudentis non est nec moderati tot proborum virorum testimoniis fidem abrogare, & quidem sine ulla ratione idonea. Ulterius ostendere volui, quanta sit heterodoxorum impudentia in negandis iis etiam miraculis, quæ certissimis Ambrosii Augustinique testimoniis asserta sunt, & coram multitudine populi patrata: imo sanctissimos doctores inaudita calumniandi licentia ut impostores sacrilegos traduci in iis occasionibus, in quibus nulla arte populo imponere potuissent, si tam fuissent scelesti, ut populum impio dolo voluissent decipere. Horum impudentiæ juvabit meminisse, quando dabuntur objectiones contra miracula S. Januarii, ne quis credat, calumnias iis immixtas aliquo niti fundamento.

§ XXX. Resolutio & ebullitio sanguinis S. Januarii miraculum est, quod naturæ vires excedit.

[Mirandum non est, multa contra miraculum sanguinis esse prolata.] Quandoquidem Judæi increduli contra Christi Domini opera signaque, naturæ vires excedentia, calumnias varias impudenter excogitarunt, ac nonnulli hæretici miracula certissima non minore impudentia calumniati sunt, ut jam vidimus, mirari non debemus, clarissima prodigia, quæ in sanguine S. Januarii tribus certe seculis, ac verisimiliter multo diutius, contigerunt; posteriorum seculorum hæreticis multam censurandi calumniandique subministrasse materiam. Qui enim nulla volunt admittere miracula, neque hoc admittent. Qui non verentur sanctos Patres facere mendaces, hic nihilo mitiores erunt. Fateor, mihi ad manum non esse omnes libellos, in quibus aliquid contra miraculum sanguinis S. Januarii prolatum fuit, neque censui necessarium, tot futilia Opuscula magno labore hunc in finem quærere, cum ex nonnullis abunde perspexerim, non institui seriam disputationem, sed leviter solum aliquid jactari, quo imperitis, aut res Neapolitanas minus perspectas habentibus, imponi valeat.

[438] [Scriptores aliqui illud defenderunt: ex iis colligendæ objectiones.] Miracula sanguinis S. Januarii integro justæ molis Opere defendenda suscepit Joannes Dominicus Putignanus, jam variis vicibus laudatus, Opusque inscripsit de Redivivo sanguine D. Januarii, atque in tres partes divisit. Pars prima, impressa anno 1723, agit de sanguine ebulliente, eaque potissimum ad propositum nostrum spectat, cum in ea refutentur argumenta dicam, an dicteria, contra prodigiosam sanguinis ebullitionem prolata. Benedictus Papa XIV, qui hodie feliciter Ecclesiam regit, in præclaro Opere, quod Cardinalis de Servorum Dei beatificatione & canonizatione conscripsit, lib. 4 part. 1 cap. 31 etiam varias hæreticorum objectiones refellit. Ad manum quoque est Dialogus Italice scriptus, Senisque anno 1749 recusus, in quo de miraculo sanguinis disseritur coram Guilielmo principe Saxone Gothano: & Dissertatio Ms., ab amico Neapolitano composita, in qua variæ objectiones assignantur. Ex hisce igitur omnia, quæ objecta inveniam, recensebo, meisque solum verbis, ne disputatio fiat nimis prolixa, aliorum tamen rationibus adjutus, vanitatem objectionum conabor ostendere.

[439] Non disseram de variis miraculi acceptionibus ac divisionibus, [Omnes eruditi a trecentis annis sanguinem S. Januarii pro miraculo habuere,] de quibus consuli potest Benedictus XIV in jam laudato Opere de Servorum Dei Canonizatione lib. 4 part. 1 cap. 1 & sequentibus. Nihilo magis multa congeram, ut probem, sanguinis S. Januarii resolutiones mutationesque varias non posse naturali modo fieri, sed vera esse miracula, divinæ potestati unice adscribenda. Ea fuit sententia Catholicorum magnorumque virorum ab annis jam fere trecentis: neque inveni hactenus scriptorem Catholicum, qui opinioni tam antiquæ communique inter Catholicos scriptis suis se opposuerit. Si qui tamen Catholici etiam dubitationes suas scriptis insinuarunt, sive quod rem totam non satis habuerint perspectam, sive quod cupiant supra vulgus sapere, quales multi reperiuntur nostris temporibus, interque illos non pauci solida doctrina destituti, sive quod ambiant nescio quam gloriolam, si Academicorum more de omnibus fere dubitent, & vel maxime de miraculis; horum ego causa ad nova argumenta non recurram.

[440] Etenim expositio ipsa, superius data, monumentisque aliquot aut testimoniis authenticis roborata, [idque abunde probat data rei totius expositio.] abunde persuadere debet cuilibet viro prudenti, prout passim omnibus doctrina & eruditione præstantibus viris in regno Neapolitano ac in tota Italia a trecentis annis persuasit, non esse operationes naturales illius sanguinis, sed opera dexteræ Dei mire in illo elucere. Hinc Benedictus XIV disputationem suam ita orditur: Ingens & verum miraculum est illud, quod non unum aut alterum testem habet, sed totam Italiam, & (ut ita dicamus) totum Christianum orbem, sanguinis S. Januarii martyris. Audiamus igitur, quid heterodoxi, qui miracula omnia cupiunt expuncta, contra perpetuum hoc prodigium nominatim excogitarint.

[441] Prima objectio est Petri Molinæi in Vate Calviniano lib. 5 cap. 14, [Objectio Molinæi, innumeros homines temere calumniantis,] ut citatur apud Benedictum XIV, ubi hæc ejus recitantur verba: Quid facilius, quam injicere calcem in lagenam, quæ sic excitet bullas, ut liquor fervere videatur? Si hæc somniando in cerebro versasset Molinæus, & mox a somno sine ulla consideratione scripsisset; imprudenter quidem & stulte fecisset; at multo etiam deterius fecit, si verba sua consideraverit. Hinc Lutheranus, qui in laudato Dialogo contra miraculum sanguinis disserit, pag. 24 candide edicit objectionem illam esse dignam Calvinista, qualis ipse erat, insignis stultitiæ, temeritatis ac insolentiæ in loquendo. Tum observat, nullam ullius experientiæ speciem posse adduci, qua dictum illud fulciatur, quemadmodum latius probat Benedictus XIV ex Fortunio Liceto, philosopho Bononiensi, qui varias produxit experientias contrarias. At prolixius disputator Lutheranus expendit objectionis temeritatem, sine ullis testimoniis, indiciis, probationibus, sacrilegam plurimorum fraudem affirmantis. Quippe nec pauci sunt, qui accusantur, nec homines sordidi aut infimæ conditionis; sed Cardinales, archiepiscopi, ecclesiastici nobiles, viri sæculares primarii, qui trecentis fere annis ampullam sive lagenam illam ex suo armario produxerunt. Hosce omnes horrendæ sacrilegæque fraudis reos agere, quantæ sit temeritatis, unusquisque facile perspiciet.

[442] Si tamen, ut pergit disputator, tantum posset fingi in viris honestissimis crimen, ut execrando sacrilegio urbi orbique imponere vellent; illud minime sufficeret, [nihil habet verisimilitudinis.] nisi fingeretur aliud æque incredibile, nimirum per tanti temporis decursum fraudem numquam fuisse detectam in civitate, quæ barbarorum non est & stolidorum, sed abunde instructa hominibus doctis, sagacibus & expertis, ubi insuper plurimi semper sunt peregrini, omni infantiæ præjudicio liberi, carentesque studio rerum patriæ honorificarum. Hæc ille contra objectionem, viro honesto & sobrio prorsus indignam. Imo deterior etiam est objectio Molinæi, prout exponitur a Putignano cap. 9 num. 10. Firmat tandem, inquit, per adsimile experimentum calcis in aqua fieri, ut ope dæmonis ebullitio patretur admixta clanculum substantia aliqua, quæ vim excitandæ in sanguine ebullitionis obtineat; subditque rationem, cur aliquando sanguis ebullitionem simul supprimat; quia dæmon abstinere soleat præstigiis piorum hominum interventu, quos ipse censet suæ sectæ alumnos. Hæc Putignanus: nam liber impius mihi ad manum non est. Adeat studiosus lector § 25, ubi inveniet, quales quantique sint viri, quorum custodiæ sanguis committitur, & a quibus educitur e suo armario. Jam enim ad absurdam objectionem insulsi hominis satis respondi, nisi quis velit adjuncta verba Hieronymi contra Vigilantium: Tales habet (nimirum calumniatores impudentissimos) adversarios Ecclesia. Hi duces contra martyrum sanguinem militant; hujuscemodi oratores contra Apostolos pertonant, imo tam rabidi canes contra Christi latrant discipulos; contraque sanctos Patres, miracula ad martyrum reliquias facta enarrantes.

[443] [Nihilo melior objectio ex sympathia aut antipathia] Secunda objectio apud Benedictum XIV & in Dialogo petitur ab antipathia & sympathia. Laudatus Benedictus Papa eam sic explicat: Item, ut nebulas adversus hoc præclarissimum miraculum offundant, nonnulli confugiunt ad antipathiam & sympathiam, qua sanguinem occisi ebullire coram occisore, a nonnullis asseritur; qua magnes sponte sua converti dicitur ad polum; qua lapis adamas ab hircino sanguine fertur disrumpi; qua ferrum a magnete trahitur, & palea similiter a succino. Hæc objectio minus absurda est præcedente, quia non calumniatur viros probos ac honoratos; ejusdem tamen est levitatis. Etenim temerarium est adstruere aut sympathiam aut antipathiam, quæ omni caret experimento, quemadmodum hæc sine ulla experientia fuit asserta. Quis enim umquam expertus est, sanguinem hominis occisi, ubi post aliquot menses aut annos concretus est & exsiccatus, rursum fieri liquidum, si ejusdem hominis capiti opponatur?

[444] [fuit petita, cum omni careat experimento;] Experimentum illud facile capi potest, dum quis ob flagitium capite minuitur, & fortasse jam frequenter captum est, ut colligitur ex assertis Fortunii Liceti apud Benedictum XIV, qui hæc scribit: Observat Licetus loco citato, omnem magnetem, in quocumque terræ loco nascatur, semper ad polum converti, semper trahere ad se ferrum, nisi nimia vetustate vires jam habeat effœtas; quemcumque adamantem, ubicumque fuerit ortus, ab hirci cujuscumque sanguine calente effringi; a quocumque succino quamvis paleam attrahi: cumque in solo sanguine S. Januarii, posito coram ipsius capite, contingat liquefactio & ebullitio, neque id fiat, si aliorum hominum sanguis concretus coram ipsorum capitibus constituatur, concludit, liquefactionem & ebullitionem sanguinis S. Januarii frustra ad antipathiam & sympathiam, aut ad aliam quamcumque causam naturalem referri. Hæc abunde destruunt totam objectionem sine ullo fundamento prolatam: nam si ex sympathia & antipathia cum capite sanguis liquesceret, id eveniret etiam in aliorum sanguinis conjunctione cum capite.

[445] Attamen eadem objectio aliis quoque rationibus prorsus evertitur. [cumque miraculum aliquando fiat sine capite,] Nam sanguis aliquando etiam liquescit, non præsente capite, ut liquet ex ante relatis. Etenim, ut dictum est num. 365, liquescebat sanguis, quando circumferebatur ante aream ecclesiæ S. Joannis Majoris, ubi solum particula ex ossibus S. Januarii erat exposita. Rursum liquefactus est sanguis, absente capite, in manibus ducis Nivernensis, ut refert Hieronymus Maria de S. Anna lib. 2 cap. 5, afferens hæc verba P. Joannis Rho Societatis Jesu ex Epistola ejus apud Petram-Sanctam impressa: Carolus etiam dux Nivernensis, dein Mantuanus, cum veniam archiepiscopus non fecisset, ut caput simul exponeretur, bis inter manus cruoris phialam habuit, atque expertus est nihilominus colliquefieri, non absque incredibili animi sui admiratione simul & voluptate, quemadmodum narravit Laureti P. Hieronymo Floravantio, rectori collegii nostræ Societatis. Tertio constat ex Diario Ms. Neapolitano, aliquando sanguinem liquescere, antequam opponitur capiti. Itaque factum est anno 1755, die IV Maii, ut dictum est num. 410. Quarto non raro sanguis in ipso armario reperitur liquefactus. Quinto oppositus capiti, aliquando liquefit intra pauca minuta; aliquando post aliquot horas, aliquando usque ad vesperam durus permanet.

[446] Sexto aliquando sic in ampulla excrescit, ut, [modisque diversissimis coram capite:] repleta nimis ampulla, distingui nequeat, liquidusne sit an durus. Alias in ipsa capitis oppositione sanguis rursum descendit, ut ampulla non sit ultra solitum repleta: alias ampulla in armario manet plena, plenaque postridie educitur, imo etiam post menses aliquot. At si ex sympathia aut antipathia sanguis liquesceret & ebulliret; neque hæc fierent sine capite, neque modis tam diversis coram capite. Quapropter futile est & inane, quod de antipathia aut sympathia confictum est, ut necesse sit dicere, varietates ac mutationes sanguinis non fuisse perspectas iis, qui ejusmodi liquefactionis ac ebullitionis causam excogitarunt; aut id genus homines fuisse, ut maluerint temere aliquid affirmare, quam miracula admittere. Nam qui supra vulgus sapere volunt, eoque vel maxime sapientes se existimant, si nulla admittant miracula, solent proferre longe minus credibilia, quam sint ipsa miracula, quibus ejusmodi ineptiis fidem detrahere moliuntur.

[447] Quod autem additum fuit objectioni de cadaveribus sanguinem emittentibus coram reis homicidii; [fabula de cadaveribus sanguinem emittentibus coram homicidis:] plerique physici fabulosum existimant, negantque id fieri naturaliter coram homicidis magis, quam coram aliis. Paulus Zachias, medicus peritissimus, apud Putignanum cap. 7 num. 10 de ea opinione sic loquitur: Sed unde emergere hoc commentum de cruentatione cadaverum occisorum coram homicidis potuit? Novum profecto non est, cadaveribus quibuscumque post horas nonnullas ab interitu, quin etiam postridie, ac die tertia a morte, sanguinem emanare… At quod coram propinquis (aut homicidis) id fiat, per accidens est. Alii, apud Benedictum XIV cap. ult. laudati, similiter agnoscunt, sanguinem non emitti naturaliter coram homicidis potius, quam coram aliis; ideoque, si fiat, divinæ providentiæ attribuendum. Præterea certe numquam observatum fuit, cadaver occisi coram homicida sanguinem emisisse diu post mortem. Itaque, si omnino ex antipathia aliqua (quod asserere ridiculum esset) sanguinem cadaver emitteret primis post cædem diebus coram homicida; stolidæ temeritatis esset inde inferre, sympathiam quamdam naturalem inter caput & sanguinem S. Januarii perseverare etiam post quatuordecim secula, & ex illa sympathia reviviscere siccum sanguinem, liquescereque ac ebullire. Verum id etiam subinde evenire sanguini, absente capite, ideoque sympathiæ attribui non posse, jam supra ostendi.

[448] [Objectio alia, ex calore sanguinem fieri liquidum,] Tertia objectio in Dialogo recensita, Jacobi Picenini Calvinistæ aliorumque dicitur. Hæc liquefactionis causam calori attribuit, nimirum quod multi iique prægrandes in ecclesia aut in sacello & altari prope sanguinem accensi sint cerei, quodque magna ibidem sit hominum multitudo. Æque inepta est illa objectio, quam præcedentes. Respondetur autem in Dialogo, falsum esse, ampullam fieri calidam, testimonioque osculantium affirmatur, vix tepidam esse. Respondetur secundo, quod, si ex calore sanguis liquesceret, citius liquescere deberet æstivo tempore, quam hiberno; neque tamen ita fieri. Exempla certe plurima sunt contraria in Diario. Nam anno 1661, die I Februarii, durus sanguis post medium horæ quadrantem fuit liquefactus, eodemque anno, die X Martii, citissime liquefactus est coram Majoribus nostris Henschenio & Papebrochio. Rursum anno 1662, die I Januarii, ex durissimo subito liquidus evasit coram capite, iterumque duobus diversis diebus mensis Martii, ut mittam alia.

[449] [ipsa refellitur experientia;] Contra, dum anno 1702 expositus fuit die XVIII Aprilis coram Philippo V rege, tantum liquefactus est sanguis ad sextam Missam, id est, post tres fere horas; & die VII Junii ejusdem anni ad finem secundæ Missæ, id est, post horam circiter. Attamen vix ullum apparet dubium, quin fuerit major calor post medium Aprilis, quam mense Januario, & major æstus mense Junio, quam Februario aut Martio. At, si liquefactio oriretur ex calore, tanto citius liquefieret sanguis, quanto major esset calor. Experientia igitur ipsa docet, calorem non esse causam liquefactionis aut ebullitionis. Præterea nullo experimento potest ostendi, sanguinem exsiccatum, aut materiam aliam sanguini exsiccato similem, calore externo fluidum reddi posse, iterumque reverti ad duritiem, ac sæpius sic per annum liquescere posse ac indurari, imo per annos trecentos.

[450] [nec melior est alia, ab aëris influxu petita.] Quarta objectio petitur ab influxu aëris, materiam ampullæ, ut volunt, rarefacientis, uti magis aut minus rarefacit liquores in tubis vitreis. Verum facile capimus & experientia novimus, liquores nonnullos tubis vitreis inclusos diversis aëris affectionibus rarefieri & condensari, ideoque in tubis suis ascendere ac descendere: at nondum novimus, materias siccas solo aëris influxu fieri liquidas, rursumque ex liquidis siccas, eo certe modo, quo id fit in sanguine S. Januarii, idque perpetua vicissitudine ad longissimum temporis spatium. Multa quidem inventa fatemur arte chymica, eaque prorsus mirabilia. Verum, ut recte asserit Putignanus cap. 3 num. 3, nemo adhuc, nemo profecto, exhibere aliquid potuit, quod sanguinem Januarii in eliquandi modum referret, industria, ingenio, omnique ope in hanc rem desudante, & advocata simul naturæ in sua rerum omnium œconomia integra facultate. Poterit quis facile materiam aliquam siccam præparare, quæ vi caloris aut aëris liquescat, rubescat, bulliat, sanguinemque S. Januarii semel utcumque imitetur; sed nullus efficiet, ut id fiat perpetuo: nullus præparabit materiam, quæ tantas varietates exhibeat, quæ alias subito, alias post horam unam alteramve, alias post integrum fere diem, liquescat & bulliat, idque sine ulla ratione nobis cognita. Nullus exhibebit mixtionem talem, ut aliquando in armario clausa reperiatur liquida, aliquando dura siccaque, aliquando aëri exposita primum liquescat, deinde iterum concrescat subito; omniaque hæc fiant sine ulla ratione majoris aut minoris caloris, ac sine ullo ordine tempestatis.

[451] Tentavit aliquid invenire Gaspar Neumannus, medicus & chymicus Berolinensis, [Experientia per Gasparem Neumannum capta,] ut refertur apud Benedictum XIV, ubi datur ex Diario, quod Bibliotheca Germanica inscribitur, tom. XXIX anni MDCCXXXIV inter res novas litterarias, edita… Anonymi epistola Berolino data. Epistola vero sic recitatur: Multi ex regia societate Berolinensi comessatum iverant ad Gasparem Neumannum, aulicum consiliarium, medicinæ doctorem, chymiæque professorem, die XXVI elapsi Januarii. Post prandium tres præsto fuerunt phialæ crystallinæ, in quarum qualibet materies quædam recondebatur, parvo volumine, sicca, nigra, & adeo dura, ut illisa in phialæ parietes sonitum ederet. Quatuordecim saltem testes adfuisse dicuntur rem sedulo explorantes. Neumannus interea mortui caput jussit afferri, quod certe non erat S. Januarii. Cumque primam phialam capiti admovisset, materies rubicunda evadebat, liquescebat, ebulliebat, volumine excrescebat, opplebatque phialam. Secunda vero phiala, capiti propius admota, parumper ebulliebat. In tertia vero ne hilum quidem liquabatur materies; sed dura, nigra, & sicca restitabat. Quæ in primo casu contigere, Sancti favorem ostendisse dicendum est; in altero vero vix aut ne vix quidem propitium eum adesse; in tertio vero contra heterodoxos Sanctum esse indignatum. Hactenus Epistola, ad quam pauca observabo.

[452] Neumannus phialas suas potius dedisset circulatori circumforaneo, [qua modo circulatoribus digno] & non modo quatuordecim habuisset artis suæ testes, sed integras civitates; si tamen ea erat vis materiæ phialis inclusæ, ut ad pristinum possent redire statum, eosdemque effectus frequenter iterare. Verum noverat, opinor, materiam semel liquefactam in prima phiala, non redituram ad pristinam siccitatem, colorem, duritiem; eaque de causa exiguum fore lucrum, quod ex ea arte circumforaneus pharmacopola captaret. Maluit igitur ipse coram paucis plausum captare, & circulatorem per se agere, maxime cum optime nosset, quanto tempore opus foret, ut dictæ mutationes in prima & secunda ampulla sequerentur. Dubito tamen, an Neumannus coram viris prudentibus tantum habuerit plausum, quantum blaterando consequitur ineptus quilibet circulator, dum rusticæ multitudini imponit. Si enim convivæ fuerunt viri prudentes, ut fas est existimare, facile advertere potuerunt, Neumannum officio circulatoris functum esse, non honesti prudentisque viri. Fingunt enim circulatores, multa se efficere posse, quæ revera nequeunt. Faciunt aliqua utcumque similia, quibus simplicem popellum decipiunt. Talis revera est ineptus ille Neumanni ludus, ideoque merito dubito, an prudentibus placuerit, aut etiam placere potuerit.

[453] Certe ineptissime excogitata est ludicra illa scena. [sanguinem S. Januarii repræsentare voluit,] Etenim non quæritur, an quis arte chymica materiam aliquam ita componere possit, ut aliquo tempore primum sit sicca, nigra duraque, ac deinde exposita aëri, aut prope aliud corpus posita, incipiat rubescere, liquescere & ebullire. Noverit hoc facere Neumannus, sintque alii nonnulli chymici, qui similia efficere possint; nihil sane hoc oberit miraculis, quæ divina providentia in sanguine S. Januarii patrare consuevit. Etenim ut quis aliquo modo mutationes sanguinis S. Januarii imitaretur, deberet ampullam præparatam cum capite recludendam dare, ut numquam produci posset, nisi coram pluribus testibus. Si ita reclusa, & frequenter per annos multos producta, vicissitudines liquescendi indurescendique, reliquasque mutationes sanguinis S. Januarii repræsentaret, jam aliquid saltem humana arte esset inventum, quod cum prædicto miraculo aliquam haberet similitudinem. At efficere, ut materia diu præparata semel ex sicca & nigra evadat liquida rubraque, non est imitari miracula sanguinis S. Januarii, sed imponere spectatoribus facto aliquo admodum dissimili. An forte credidit Neumannus, an credent alii, per annos trecentos semper aliquem fuisse Neapoli, qui talem noverat artem, qui eamdem frequenter singulis annis exercebat, ut populo universo Neapolitano, aut viris aliquot peregrinis eo accurrentibus fraudulenter imponeret? An existimare Neumannus potuit, an existimare poterunt alii, fraudem tantam Chymicorum Neapolitanorum, qui ad annos trecentos invicem successerunt, semper ignotam fuisse populo Neapolitano, aut ignotam esse potuisse? Profecto si quis ea credere poterit, quæ longe magis incredibilia sunt, quam omnia adeo exosa heterodoxis miracula, jam non solum ob nimiam credulitatem simplex apparebit, sed dignus erit, qui cum stultis recludatur, ac vinciatur cum phreneticis.

[454] [nihil facit contra miraculum ejusdem sanguinis,] Quippe constat, ampullam sanguinis S. Januarii tam studiose conservari, ut ei nullo modo alia possit substitui, ut fraudi locus esse nequeat, cum numquam ex armario suo educatur, nisi coram pluribus, iisque præclarissimis viris. Educitur autem quotannis saltem decies & octies, atque olim educta fuit frequentius, quando in gratiam illustrium personarum aliquando capiti opponebatur extra stata tempora. Nihil igitur fecit Neumannus, quo infirmari valeant miracula sanguinis S. Januarii, quando effecit, ut materia aliqua dura nigraque, quam diu in potestate habuerat, coram humano capite, cui item addere potuerat, quod cupiebat, semel rubesceret liquesceretque. Neque enim ullus ampullam Neapolitanam in potestate sua habet, aut caput S. Januarii, ut arte aliqua in iis præparare valeat materiam, qua Neapolitanis omnibusque Catholicis sacrilege illudat.

[455] [cum ille materiam studiose præparaverit,] Quapropter experientia illa physica Neumanni ad propositum nostrum vix pertinet. Adhibuit phialam & mortui caput. Non inquiram, utrum caput fuerit in scenam productum, tamquam necessarium ad mutationem materiæ phiala conclusæ, an solum ad illudendum Neapolitanis. Si necessarium erat caput, fuerit ejusmodi materia instructum, ut illa præsens juvaret ad effectus in phiala productos. Si caput non erat necessarium, fuerit productum eo tempore, quo eædem in phiala fuissent mutationes sine illius capitis præsentia. Ita circulatores, ut homines rusticos facilius decipiant, nonnulla solent adhibere ad rem, quam moliuntur, inutilia, ut illorum, quæ repræsentant, vera causa magis occultetur.

[456] [quod nequit fieri Neapoli,] Sive autem caput concurrerit ad effectus in phiala producendos, sive non concurrerit; hoc certissimum est, phialam materiamque ea conclusam a Neumanno studiose fuisse præparatam, idemque de capite dicendum, si ejus præsentia erat necessaria. Certissimum similiter est, phialam Neapolitanam, qua reclusus est S. Januarii sanguis, caputque ejusdem Sancti, quod phialæ opponitur, non fuisse a centum & pluribus annis in potestate ullius hominis solius, nec umquam a tanto tempore eductam ex armario, duabus seris diversis occluso, nisi coram pluribus iisque honestissimis viris, ut nullus in illa ampulla chymicus ærtem suam aut in capite exercere potuerit, & verisimillime numquam aut phiala aut caput S. Januarii in manu fuerit alicujus, qui artem chymicam probe noverat. Quis modo, nisi amens sit, ex effectibus naturaliter productis in phiala diu præparata inferre volet, similes effectus produci naturaliter in phiala semper arctissime conclusa, quam nullus ad tales mutationes naturales præparare, aut in potestate habere potest?

[457] Jam vero si quis contendere voluerit, ampullam Neapolitanam ab annis trecentis aut quadringentis præparatam fuisse ad effectus, [cumque mutationes, sine lege oriri solitas,] quos huc usque perseverare videmus; jam nullum habebit adjumentum ex Neumanni artificio, nec verisimilia confinget. Quippe non ostendit Neumannus, postridie materiam, quæ liquefacta erat in prima phiala, ad priorem siccitatem, duritiam, nigroremque rediisse; neque eamdem iterum siccam, nigram, duramque rursum admovit capiti, ut denuo rubesceret, liquesceret, ebulliret. Attamen, ut similitudo utcumque perfecta esset, id fieri deberet, non uno solum alterove die, sed seculis integris. Ut autem perfecta omnino esset similitudo, deberet materia Neumanniana aliquando citius, aliquando serius liquescere ac rubescere, aliquando integris diebus dura persistere, aliquando etiam liquida fieri, præsente necdum capite, &, ut verbo absolvam, omnes alias varietates sanguinis S. Januarii exhibere.

[458] Verum non eo usque pertinget aut Neumanni aut cujuscumque chymici peritia; [nullus imitari valeat.] cum quilibet effectus naturales certo quodam ordine & statis temporibus oriantur, nisi aliunde prohibeantur; in effectibus vero sanguinis S. Januarii tot sint varietates, ut nullum servent ordinem, nullam temporum rationem habeant. Voluerunt & magi Ægyptii Moysen, divina virtute prodigia operantem imitari, ac revera imitati utcumque sunt priora tria; sed mox ad quartum, quod frustra efficere tentabant, coacti sunt dicere Exod. 8 ℣ 19: Digitus Dei est hic. Si non eodem candore fateri voluerint heterodoxi, divina virtute sanguinem S. Januarii tot seculis jam liquescere, aliisque mutationibus affici; saltem frustra artificio humano conabuntur illum sanguinem exprimere, quemadmodum frustra Moysen imitari voluerunt magi.

[459] Nihil quoque verisimilitudinis habere poterit objectio, [Objectio alia, quæ incidere posset,] si quis, relicta Neumanni compositione, fingere voluerit, a pluribus seculis pro sanguine S. Januarii obtrusam Neapolitanis fuisse materiam aliquam artificiose compositam, quæ in armario passim sicca maneret ac dura, in ecclesia vero, dum capiti opponeretur, liquesceret, rubesceretque & ebulliret: materiam vero illam semper pro sanguine S. Januarii habitam, effectusque ejus naturales pro miraculis. Hæc objectio mitior est reliquis omnibus, quia unus tantum fuisset impostor sacrilegus; reliqui vero omnes fuissent decepti. Non inveni hanc ab alio sic efformatam, sed ipse objectionem formavi veritatis illustrandæ gratia. Verum hæc cogitatio, etsi minus calumnietur, quam reliquæ omnes, quæ fraudem aliquam in sanguine S. Januarii latere contendunt, æque est improbabilis ac minime verisimilis.

[460] Nam primo verisimile non est, ecclesiam cathedralem Neapolitanam, [rationibus moralibus] in qua sacer ille sanguis multis jam seculis conservatus fuit, materiam aliam pro sancti Protectoris sui sanguine accepisse, aut in re tam gravi fuisse deceptam. Secundo minus quoque verisimile fit, fraude circumventam fuisse Neapolitanam ecclesiam, quandoquidem sanguis ille quatuor, ut minimum, seculis fuerit cultus habitusque pro sanguine S. Januarii. Tertio beneficia varia, quæ venerando sanguine S. Januarii obtinuerunt Neapolitani, maxime contra ignitas eruptiones montis Vesuvii, luculenter confirmant, non honorari materiam aliquam fraudulenter compositam pro sanguine S. Januarii; sed ipsum Sancti sanguinem. At novi, has rationes plus ponderis habituras apud Catholicos, quam apud heterodoxos, qui omnia post Apostolorum seculum patrata miracula præfracte volunt negare; ideoque ad alias progredior.

[461] [& physicis] Quarto, nullus concipiet, quo modo materia aliqua, a quatuor aut pluribus seculis artificiose composita, si tot mutationibus naturalibus sit obnoxia, ut alias sit plane dura, alias sanguinis instar recentis liquida, alias partim dura partim liquida, ut alias minoris sit molis, alias longe majoris; quo modo, inquam, talis materia easdem semper vires naturales conservare possit, eosdemque per quatuor aut plura secula effectus producere. Certe nullus umquam repertus est physicus, qui tam mirabilem mixturam componere noverat. Hac de causa longe incredibilius est, ejusmodi materiam compositam esse in ampulla Neapolitana, quam in ea esse sanguinem S. Januarii, divina virtute conservatum miraculisque nobilitatum. Nam novimus Deum patrare posse miracula, ac frequenter facere. At nec novimus nec credimus, humano ingenio fieri posse materiam tot mutationibus motibusque subjectam, & tamen post quatuor secula iisdem viribus præditam.

[462] [refellitur,] Quinto si quis posset ejusmodi materiam ad quatuor etiam secula & diutius duraturam componere; necdum posset illi materiæ varietates in operando adjungere, quales in sanguine S. Januarii experimur. Aut enim sic esset composita materia, ut non liquesceret ebulliretque, nisi præsente capite; aut eosdem effectus produceret, capite non præsente. Si primum, numquam liquesceret materia, nisi objecta capiti, cum tamen subinde contrarium accidat. Si secundum, constanter etiam sine capite liquefieret, cum hoc tamen plerumque non fiat. Itaque ars nulla efficere potuit materiam, effectus suos sine ulla certa lege producentem: natura enim constanter operatur.

[463] [ut prorsus improbabilis] Sexto si modo naturali liquefieret materia illa, quia eum in finem esset composita, id fieret ex influxu aëris, caloris, aut alterius rei naturalis, ideoque fieri deberet eadem velocitate, quotiescumque est idem influxus. At nequit excogitari ulla res naturalis, quæ diversitate sui influxus tantas posset in effectibus materiæ alicujus diversitates creare, quantas Neapolitani experiuntur in sanguine S. Januarii. Necesse non est differentias omnes in liquescendo iterum repetere. Si influxus aëris aut caloris ad materiam dissolvendam ac movendam concurreret, posset quidem efficere, ut sanguis paulo citius aut serius liquesceret. At non capimus, quomodo tanta ex illo influxu oriri possit differentia, ut alias momento temporis dissolvatur materiæ durities, alias multis horis maneat dura & immota eadem materia. Minus etiam intelligimus, quo fieri posset influxu, ut materia jam liquida momento temporis rursum concrescat, & ad duritiem redeat; deindeque iterum dissolvatur.

[464] [& minime verisimilis.] Ejusmodi mutationes subitas non esse dissiciles omnipotenti Deo, indubitanter novimus ex sacris Litteris, fideque certissima credimus. Si vero ad causas naturales recurrere velimus, non minus fere delira proferemus, quam protulerunt gentiles philosophi, quando causas rerum naturales investigarunt, omissa Dei potentia, mundique ortum fortuito atomorum concursui attribuerunt, aliaque multa non minus absurda de rebus physicis confinxerunt. Certe frustra sudabunt, quicumque exponere voluerint, ex quibus causis naturalibus ortum habere possint omnes differentiæ sanguinis S. Januarii. Itaque si qui heterodoxi minimo litigiosi sint, tantumque saltem candoris habeant, quantum habuerunt magi Ægyptii; non dubitabunt de sanguine S. Januarii dicere: Digitus Dei est hic. Sic apud Hieronymum de S. Anna lib. 2 cap. 5 Muleassen, Tuneti rex, quando Neapoli anno 1543 videbat liquescentem S. Januarii sanguinem, alta voce exclamasse dicitur, Magnum miraculum se videre, & postea Hispanice dixisse: Deus potest majus eo facere. Non fuit tamen ille conversus ad fidem Catholicam; sed aliorum duorum Mahometanorum, qui idem miraculum viderant, conversio ibidem relata videri potest.

[465] Ex modo dictis facile refelluntur aliæ quædam heterodoxorum criminationes aut cavillationes. [Aliæ quædam] Sic nostro seculo heterodoxus quidam dixit, Liquorem hunc aliquem esse congelatum, qui deinde paulatim liquefiat. Sæpius certe scriptor ille glaciem vidit; sed numquam vidit glaciem momento temporis dissolvi sine ulla causa nota, ac rursum eodem die subito concrescere ac indurari. Numquam vidit materiam congelatam, quæ media hieme subinde invenitur liquida, mediaque æstate inter calores Neapolitanos possit persistere dura. Vel sic tamen instar Apollinis Delphici oraculum ex tripode fundere voluit de re sibi verisimiliter ignota.

[466] [heterodoxorum] Alter in impressa paucis abhinc annis Epistola credidit, liquationem hanc contingere, quod sacerdotes ampullam studiose manibus contrectent. Verum neque ipse satis noverat, qua de re ita loqueretur. Nam non raro sanguis in ipso armario invenitur liquidus, alias frequentius stans in altari liquescit. Neque calor causa est liquefactionis, ut jam observatum est, ut illa manuum contrectatio nihil possit efficere.

[467] Garmannus lib. 2 de Miraculis mortuorum tit. 5 § 8 aliam liquescentis S. Januarii sanguinis attulit rationem, [cavillationes] quam an ipse intellexerit, plane ignoro: Fuere, inquit, e curiosioribus Neapolitanis, qui alia loca Neapoli sanguinem sudantia nostro seculo, attestantibus id Novellis Lipsiensibus, non profuso Januarii sanguini, sed montis Vesuvii exhalationibus subterraneis adscriberent. Verba ipsa adscripsi, ut curiosus lector videat, an argumentum ex iis possit extundere contra liquescentem divinitus sanguinem. Tria hæc ultima argumenta mihi suggessit amicus auctor Dissertationis Ms., qui merito observat, locutos fuisse stolide de re, quam ignorabant. Certe mons Vesuvius tam vicinus non est Neapoli, nec ejus exhalationes semper tam vehementes sunt, ut vel minimam vim exercere possint in sanguinem S. Januarii, qui media in urbe atque intra ecclesiam conservatur. Quomodo igitur sanguis durus iis posset liquescere? Si tamen hoc voluit medicus ille, qui longe plura congessit, quam intellexit.

[468] Benedictus XIV duo alia recenset ac refutat hæreticorum dicta his verbis: [breviter] Jacobus Serces in suo tractatu de Miraculis loquitur de sanguine S. Januarii & ejus ebullitione; utque eam excludat a ratione miraculi, rem totam refert ad astutiam sacerdotum, qui ampullarum sacri cruoris & capitis sunt custodes. At quis umquam id sibi suadere poterit, astutiam videlicet potuisse latere spatio tot seculorum, & adhuc sub eodem silentio esse involutam? Ut calumniam illam hominis heterodoxi clare factis ipsis refutatam videat studiosus lector, adeat § 25.

[469] [refutantur; ostenditur que,] Joannes Conradus Danhawerus factum a ratione miraculi excludit ob inutilitatem. “Quæ enim, inquit, utilitas, si sanguis Januarii effluat ad suimet cranii præsentiam?” At Melchior Corneus, Societatis Jesu theologus, in sua Defensione miraculorum Ecclesiæ Catholicæ, typis Moguntinis impressa anno MDCLII pag. XXXVII bene respondet, miraculum prædictum Ecclesiæ nostræ fidem conciliare, & fidei evidentiam, concludens adversus Danhawerum his verbis: “O si tu sectæ tuæ firmandæ par haberes argumentum, ut ampullareris!” Si modo sensate ratiocinari voluerint heterodoxi nostrorum temporum, satis animadvertere poterunt, perpetuis illis S. Januarii miraculis se ad fidem Catholicam, sive ad viam salutis suæ invitari. Tales enim habent doctores, qui sanationes ægrotorum etiam subitas, aliaque clarissima miracula, quæ per varias mundi partes in Ecclesia Catholica omni ævo patrata fuerunt, pertinaciter negare contendunt, tantaque id faciunt impudentia, ut etiam clarissimos Patres & Doctores Ecclesiæ, tamquam impostores, ac sacrilegorum figmentorum reos, traducere nonnulli eorum præsumant, quando illi narrant miracula, eaque se etiam vidisse affirmant.

[470] [miracula S. Januarii utilia esse,] Jam vero si Lutheri Calvinique sectatores auctoritatem Augustini, Ambrosii, aliorumque Patrum, quos omnis ætas in veneratione habuit, tam procaci petulantia abjicere non verentur, facile quilibet perspiciet, neganda ac revera negari ab iis quælibet miracula posterioribus seculis patrata, etiamsi illa narrentur a viris probis, sinceris, sanctis, qui apud homines cordatos certam fidem merentur, etiamsi facta sint coram testibus omni exceptione majoribus, etiamsi proborum virorum juramentis firmata sint, & in omni tribunali ab æquis judicibus ut vera essent admittenda. Si enim nec Augustinum nec Ambrosium nec alios Patres, oculos auresque pro testibus allegantes, ut veraces admittere voluerint, sperare non possumus, ullos alios ab iis admittendos. Et re ipsa multi scriptores heterodoxi omnia etiam recentiora miracula, ut figmenta, explodunt; suisque persuadere conantur, prorsus esse commentitia. Hoc autem facilius multis persuadent, quod sanationes ægrorum, mortuorum suscitationes, aliaque miracula passim fiant coram paucis, alias quidem coram multis, sed in regionibus dissitis a terris heterodoxorum. Si modo divina providentia ad retundendam tantam hæreticorum maledicentiam scaturire voluit fontem publicum perpetuumque miraculorum ex sanguine S. Januarii, quis prudens dixerit, miracula illa esse inutilia, ideoque miracula non esse?

[471] [iisque heterodoxus ad fidem veram invitari.] Quippe Christum fecisse miracula, non solum ut miseris benefaceret, sed etiam ut incredulos ad fidem pertraheret, multis locis insinuat ipse in Euangelio. Sic alloquitur Judæos Joan. 10. ℣ 38: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, & credatis, quia Pater in me est, & ego in Patre. Hunc in finem, quando Matth. 10 Apostolos ad prædicandum mittebat, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, & curarent omnem languorem, & omnem infirmitatem. Sic Marc. 1620 Apostoli post mortem Christi prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Jam vero constat, prodigio sanguinis S. Januarii subinde usum esse Deum ad conversionem infidelium ac hæreticorum. Certe illustris est conversio Guilielmi principis Saxonis-Gothani, de qua jam memini, & cujus occasione Dialogus fuit compositus ac Senis impressus a P. Fabio Placidi Societatis Jesu. Possem adjungere alium virum nobilem, in ditionibus Batavicis ad fidem Catholicam conversum, qui viso miraculo sanguinis S. Januarii primam conversionis suæ causam attribuebat. Verum ab eo nominando abstineo, quod in ipsa civitate Neapoli religionem Catholicam non sit amplexus; & procul dubio multo plures ex eo miraculo viso ad investigandam & amplectendam veritatem animum adjecerint. Mitto alias utilitates ex perpetuo illo miraculo resultantes in ipsos Neapolitanos, & ad gloriam S. Januarii, ut transeam ad postremam objectionem.

§ XXXI. Refellitur ultima objectio, contra miracula S. Januarii reliquaque omnia acriter intorta.

[Vetus heterodoxorum objectio, miracula dæmoni attribuentium.] Quando laudatus princeps Saxo-Gothanus Neapoli vidit liquescentem S. Januarii sanguinem, cum eo erat D. Gothardus Fauner, principis domui præfectus, acerque Lutheri sectator. Hic, ut habet Dialogus pag. XI, ubi principem eo spectaculo commotum advertit, miraculum conatus est ridere, & ad simplicitatem Catholicorum referre. Intellexit hoc, qui pro suo officio prope adstabat, eruditus canonicus Neapolitanus, D. Hector Papirius, rogavitque Faunerum, ut interim in ecclesia de simplicitate Catholicorum taceret, paratumque se obtulit ad rationem de omnibus reddendam. Itaque post modicam sermocinationem placuit principi, ut postridie convenirent in bibliotheca canonici Papirii. Convenerunt revera, cœptaque est disputatio inter Gothardum Faunerum Lutheranum & Hectorem Papirium, aliis subinde leviter interloquentibus. Faunerus, qui miraculum oppugnavit, unum dumtaxat ursit argumentum, illudque ante ab aliis heterodoxis confictum, quo prodigium liquescentis sanguinis non Deo, sed diabolo auctori attribuere contendebat, neque illud solum, sed etiam reliqua miracula apud Catholicos patrari solita. Respondit ita Papirius, ut conversio principis, qui aderat, post paucas hebdomadas fuerit secuta, testante Dialogo pag. XI. Attamen non dabo omnia utrimque dicta; sed Lutherani rationes fideliter recensebo, & ad singulas breviter respondebo, partim meis rationibus, partim recensendo dicta Papirii.

[437] Primo objecit Faunerus, totum illud, quod fit in sanguine S. Januarii, [Argumentum Lutherani contra omnia] non esse tam arduum, ut nequeat fieri a dæmone. Noluit quidem Papirius id certo concedere: cum tamen difficulter statui possit, quo usque dæmonis potestas in similibus se extendat, quando non impeditur a Deo, maluit indecisum relinquere, permittereque, ut eo tamquam vero uteretur, quam negare. At recte negavit, dæmonem in iis adjunctis, in quibus S. Januarii sanguis liquescit, illud prodigium patrare posse; aut certe illud a viro prudente dæmoni posse attribui. Talia sane sunt multa miracula, eaque certissima, & in sacris Scripturis relata, quæ absolutam quidem dæmonis potestatem non superant, nequeunt tamen dæmoni ulla ratione tribui, quia aut ea facere noluisset dæmon, aut etiam non potuisset, prohibente Deo. Sic Christus Dominus, quando Pharisæi calumniatores dicebant Matth. 12, Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum; non probat, tali potentia carere dæmonem adversus alterum; sed variis rationibus ostendit, incredibilem esse illorum calumniam. Similiter facile ostenditur, prorsus incredibilem fore calumniam, si quis præfracte vellet contendere, prodigiosas mutationes sanguinis S. Januarii dæmonis opera fieri. Verum audiamus prius argumenta disputatoris Lutherani.

[474] [miracula exponitur:] Ut ille ostendat, non esse improbabilem suspicionem de dæmone, sic Italice ratiocinatur pag. 36, prout reddo Latine: Effectus ille, sive, ut sic loquamur, miraculum heri a nobis visum (in liquefacto S. Januarii sanguine) ejusdem est conditionis cum aliis miraculis, de quibus vos Catholici tantopere gloriamini. At vestra miracula universim, licet sint, ut vos ea vocatis, sigilla authentica religioni vestræ impressa, non sunt a manu Dei, sed dæmonis. Hoc commentum alio æque inani mox probare nititur. Etenim dicit, interesse diaboli illa facere, ad promovendum cultum imaginum & reliquiarum, id est, (si credimus Lutheri discipulo,) idololatriam. Sic multos ait populos seduci in Indiis Orientalibus & quasi in omnibus mundi partibus solis miraculis cujusdam Francisci Xaverii, Jesuitæ Hispani. Optime Faunerus imitatur Pharisæos. Hi enim ut Christi miracula negarent, dicebant: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Et rursum ℣ 24: Nos scimus quia hic homo peccator est: ut negarent, cæcum a Christo illuminatum. Æque gratis Lutheranus fingit, cultum imaginum reliquiarumque esse idololatriam, ut inferat, miracula omnia, quibus cultus ille promovetur, non Dei potentia, sed opera diaboli fuisse patrata.

[475] [tum illius argumenti vitia assignantur.] Quare ad propositum ratiocinium observo primo, totum fundamentum Lutherani disputatoris falsum esse, & sine ulla probatione assertum. Etenim nihil attulit, ut probaret, cultum reliquiarum & imaginum esse idololatriam, quo tamen fundamento hæretico nititur allatum argumentum. Secundo, si hæretica illa doctrina, quæ falsissima est, ut videri potest apud Catholicos scriptores, qui controversiam illam tractarunt, omnino vera esset, ne vel sic quidem valeret ratiocinium ad omnia miracula dæmoni attribuendum. Neque enim omnia fiunt, adhibitis reliquiis aut imaginibus; sed multa etiam ad preces Sanctorum viventium, aut manuum impositione super ægros, aut modis similibus patrata sunt, quæ nulla ratione referri possunt ad cultum reliquiarum vel imaginum. Multa etiam omni potestate dæmonis superiora sunt. Itaque fundamentum Fauneri non modo falsæ est doctrinæ, sed etiam, licet illa esset vera, non posset inferri, quod ille contendit. Relicta jam falsa Lutheranorum & Calvinianorum opinione de cultu reliquiarum, quæ ab aliis satis refutata est, videamus, quam aliunde improbabile sit & absurdum Fauneri de dæmone miraculorum auctore assertum.

[476] [totumque rationibus] In sacra Scriptura 4 Reg. 13 ℣ 13 hæc leguntur: Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, & projecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, & stetit super pedes suos. Hoc factum designavit Ecclesiasticus cap. 48 ℣ 14, ubi de Eliseo dicit: Et mortuum prophetavit corpus ejus; id est, virtutem propheticam, resuscitante Deo mortuum ad tactum ejus, ostendit. Lubet nunc interrogare ejusdem cum Faunero mentis heterodoxos, an defunctus ille, ubi tetigerat ossa Elisei, etiam per dæmonem fuerit resuscitatus. Non audebunt hoc dicere, opinor: cum quia Scriptura contrarium significat; tum quia non est in potestate dæmonis mortuos ad vitam revocare. Jam vero ulterius interrogo, cur mortuus resuscitari potuerit in veteri Lege ad tactum corporis Elisei, & in nova Lege, cui majorem Deus concessit gratiam, ad reliquias Sanctorum miracula fieri non potuerint? Certe contrarium credidit S. Gregorius laudatus num. 435 ubi ait: Ad exstincta namque eorum (Sanctorum) corpora viventes ægri veniunt & sanantur, … deferuntur mortui, & suscitantur. Gregorio consentiunt alii Patres, ex quibus nonnullos dedi § 29. Certe dæmones nequeunt mortuos suscitare, nequeunt facere alia plurima miracula, quæ sancti Patres ad sepulcra aut reliquias Sanctorum facta testantur. Quapropter tertio observo, Faunerum non recte dixisse, miraculum sanguinis S. Januarii esse ejusdem conditionis cum reliquis omnibus miraculis, in Ecclesia Catholica factis. Nam inter hæc multa sunt, quæ nulla dæmonis potestate fieri possunt ullo loco aut tempore. Hinc alii heterodoxi, hac in parte multo impudentiores Faunero, maluerunt sanctos Patres mendacii arguere & imposturæ; sed illos jam refutavi § 29

[477] Noluit impudentem calumniam adoptare Lutheranus disputator: [ex sacra Scriptura] crisi plane mirabili opera prodigiosa, qualia in veteri Lege per prophetas, qualia deinde per Christum & Apostolos facta novimus, qualia per credentes facienda in nova Lege Christus promisit, operanti dæmoni attribuenda contendit. Quapropter consideremus, quam absurda, viroque Christiano indigna, ac prorsus improbabilis sit doctrina illa de dæmonibus omnium miraculorum, quæ in Ecclesia fiunt, auctoribus. Christus in cælum ascensurus Matth. 28 ℣ 26 dixit discipulis suis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Quomodo Christus cum Christianis est, si eos decipi permisit prodigiosis dæmonis operibus per omnia secula? Quotquot Christiani pietate ac religione præ reliquis floruerunt a temporibus Apostolorum ad nostra usque tempora, quotquot sancti Patres doctrina eminuerunt, unanimi consensu indubitanter crediderunt, divina virtute fieri, ut subinde ad preces piorum viventium, aut ad invocationem Sanctorum in cælo regnantium, aut ad contactum eorumdem reliquiarum, aliquando mortui fuerint suscitati, ægri etiam immedicabiles subito sanati, dæmones expulsi, aliaque patrata miracula; qualia a Christo & ab Apostolis fuerunt facta. Si in re tanti momenti per septemdecim secula omnes pii fuerint decepti, quomodo Christus semper est cum suis? Quapropter absurdissima est, viroque prudente indigna cogitatio illa, quam sola desperatio heterodoxis quibusdam ingessit, quod nullam invenirent rationem, qua negare possent miracula in Ecclesia Catholica patrari solita, ac veritatem fidei Catholicæ luculenter manifestantia.

[478] Quando Matth. XI Joannes Baptista discipulos suos misit ad Christum, [petitis refutatur,] petiitque: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Christus pro responso allegavit miracula, ut sequitur: Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni, quæ audistis, & vidistis. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur: & beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Similia miracula omnibus seculis facta sunt in Ecclesia Catholica, ut prudens lector in Opere nostro inveniet, modo pro iis consulat documenta meliora, dubiaque & improbabilia prætermittat. Jam vero si Christus, qui æterna est Sapientia, censuerit, miracula sua sufficere, ut Joannes ipsum agnoscere posset Messiam; quis non videat, quanta impietate, imo & stultitia, id genus miracula, dum fiunt per Christianos piis operibus eminentes, aut invocato Sanctorum patrocinio, dæmoni attribuantur? Etenim, si verisimile esset aut probabile, ejusmodi miracula per dæmones fieri, non satis probasset Christus Joanni sua illa miracula allegando Messiam se esse; præsertim cum sciret non defore Pharisæos impios, qui illa uterentur calumnia, blasphemantesque dicerent, ejici ab ipso dæmones in Beelzebub principe dæmoniorum. Attamen variis locis eodem usus est argumento. Joan. 14 ℣ 12 dicit Apostolis: Non creditis, quia ego in Patre, & Pater in me est? alioquin propter opera ipsa credite. Rursum Joan. 10 ℣ 37, ad probandum Divinitatem suam Judæis allegat miracula sua his verbis: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, & credatis, quia Pater in me est, & ego in Patre. Si ita ratiocinatur Sapientia divina, non obstantibus Pharisæorum calumniis, omnino necesse est dicere, miracula ipsius suffecisse, ad fidem certam doctrinæ ejus conciliandum, eosque graviter peccasse, qui doctrinæ ejus miraculis probatæ fidem habere noluerunt.

[479] [ut prorsus improbabile.] Hoc ipsum Christus variis locis manifestum facit. Nam Joan. 10 ℣ 25 dicit Dominus: Opera, quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me. Joan. 5 ℣ 33 ait Dominus ad Judæos: Vos misistis ad Joannem: & testimonium perhibuit veritati… Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater misit me. Nullum igitur est dubium, quin miracula sufficienter Christi doctrinam probaverint. Hinc graviter peccaverunt, qui doctrinam tot miraculis confirmatam noluerunt admittere, ut ipse Dominus rursum testatur Joan. 15 ℣ 24 his verbis: Si opera non fecissem in eis, quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent. Matth. XI ℣ 21 gravissimam comminatur pœnam illis civitatibus, in quibus plura facta erant miracula, nec tamen erant conversæ. Væ tibi Corozain, inquit, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro & Sidone factæ essent virtutes, quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio & cinere pœnitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro & Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? Usque in infernum descendes: quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Ex hisce abunde liquet, graviter peccasse eos, qui miraculis Christi noluerunt converti, ejusque doctrinam admittere, quamtumvis scribæ & pharisæi, qui alias Judæorum doctores erant, ea omnibus modis conarentur obscurare, atque etiam auctori diabolo attribuere. Si autem graviter peccaverint, qui miracula Christi contempserunt, ut indubitatum est, quis prudenter credere poterit, Deum deinde permisisse, ut eadem passim operaretur dæmon; iisdemque signis, quibus Christus & Apostoli mundum convertere studuerant, dæmon uteretur ad mundum decipiendum ac pervertendum?

[480] [Respondetur ad alias] Verum, objicit disputator heterodoxus pag. 37, permisit Deus inter gentiles, ut dæmon oracula ederet, cur igitur non permittat, ut apud Catholicos miracula patret ad eos decipiendos? Respondeo, inutile prorsus esse illud ratiocinium. Etenim mirari non possumus, gentiles dæmonum oraculis fuisse ludificatos, idque Deum permisisse; cum illi dæmones impie colerent. Ob hanc enim impietatem permisit Deus, ut in turpissima inciderent peccata, uti fuse prosequitur Apostolus ad Romanos scribens cap. 1: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt &c. Verumtamen oraculis gentilium nihil fuit inanius. Non noverat dæmon futura prædicere, eaque de causa dabat responsa ambigua, quibus illudebat gentilibus, aut aliquid ex conjectura de rebus futuris dictitabat, ut varii auctores probaverunt, & videri potest apud Benedictum XIV in Opere jam sæpe laudato lib. 3 cap. 46. Quapropter oracula dæmonum nihil faciunt ad propositum: neque enim Christiani colunt aut consulunt dæmonem, ut ea impietate mereantur ab ipso ludificari: sed Deum orant, ne dæmonis fraude decipiantur, aut ad peccatum pertrabantur. Joannes apostolus Epist. 1 cap. 3 ℣ 8 ait: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Quomodo hoc esset verum, si tantam per septemdecim secula potestatem exercuisset dæmon, ut miracula Christi & Apostolorum esset imitatus, iisque omnes pios multosque ex iis doctissimos constanter decepisset? Insani cerebri est similia asserere, cum numquam dæmon ejusmodi potestatem in veteri Lege habuerit, numquam habiturus sit in Lege nova. Quod satanas transfigurat se in angelum lucis, ut habet Apostolus 2 Cor. XI ℣ 14, & etiam objicitur, verissimum quidem est, sed ad propositum non facit; cum ita id facere nequeat, ut vera patret miracula.

[481] Quod Matth. 24 ℣ 24 de Antichristi temporibus dicitur, [heterodoxi cavillationes,] nihilo magis obest veritati miraculorum Ecclesiæ Catholicæ. Dicit quidem eo loco Dominus: Surgent enim pseudochristi & pseudoprophetæ: & dabunt signa magna & prodigia, ita ut in errorem inducantur, (si fieri potest) etiam electi. At illa dæmonis potestas non diu durabit. Nam ℣ 22 dicitur: Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. Hæc ipsa sane destruunt objectionem heterodoxi: nam breve erit tempus, quo Deus permittet, ut signa magna & prodigia fiant opera dæmonis. At miracula Catholicæ Ecclesiæ jam septemdecim seculis continuata sunt. Quare Christus prædicendo ad breve tempus permittenda signa magna & prodigia dæmonis; simul insinuavit, ægrorum sanationes, dæmonum expulsiones, aliaque Ecclesiæ miracula, quæ multis seculis continuata sunt, non dæmonis, sed sua potestate patrata esse, præsertim cum prædixerit ejusmodi gratiam credentibus impertiendam.

[482] Imo non solum promisit Christus gratiam miraculorum credentibus; [& dicta firmantur.] sed iis etiam veram doctrinam confirmat, teste Marco cap. 16 ℣ 20: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Apostolus quoque in Epistola ad Hebræos cap. 2 ℣ 4 observat, doctrinam Christi confirmatam esse, contestante Deo signis & portentis, & variis virtutibus. Quare, cum & miracula fecerit Christus ad convertendos Judæos, eamdemque miracula patrandi gratiam & Apostolis dederit, & credentibus promiserit, iisdemque doctrinam Christianam confirmaverit, non videtur sanæ mentis esse eorumdem auctorem facere velle dæmonem. Numquam permittet Dominus, ut in testimonium falsæ religionis vera miracula faciat dæmon, quemadmodum satis liquet ex sacerdotibus Baal 3 Regum 18, qui provocati ab Elia, ut ignem divinitus impetrarent ad incendendum sacrificium, nihil efficere potuerunt; cum tamen Elias suis precibus ignem mox impetraverit.

[483] [Cur heterodoxi miracula] Forsan mirabitur lector, in examinanda ultima hac objectione fere tantum esse disputatum de miraculis generatim, non vero specialiter de miraculo liquescentis S. Januarii sanguinis. At noverit, me fideliter attulisse rationes ab heterodoxo disputatore propositas; neque eum speciali aliquo argumento oppugnasse prodigium illud continuum Januariani sanguinis, de quo agimus. Et sane, quantum conjicio, non inficiarentur heterodoxi, divinitus liquescere & ebullire S. Januarii sanguinem, nisi omnia Ecclesiæ Catholicæ miracula negare vellent, quod tamen tentant diversis modis: nam alii omnibus scriptoribus, ipsis etiam sanctis Patribus, ut vidimus, fidem impudenter abrogant; alii non minus impie omnia dæmonibus attribuunt. Hisce pro instituto nostro satis me respondisse confido: nam videri possunt scriptores, qui de miraculis tractant, si quis copiosius totam illam controversiam disputatam videre desiderat.

[484] [negare videantur.] Miraculis S. Januarii, ut jam dixi, verisimiliter se non opponerent heterodoxi, nisi omnia prorsus Catholicorum miracula vellent negare: hæc vero non negarent omnia, nisi cogerentur fateri, per novos suos apostolos, Lutherum & Calvinum, nulla umquam patrari potuisse. Si talia Lutherus in Germania, Calvinus in Gallia, patrare potuissent, qualia eodem seculo S. Franciscus Xaverius patravit in variis Indiarum provinciis, quando ibidem fidem prædicavit, innumerosque homines ab idololatria abstraxit, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis; nullus heterodoxorum, ut certo mihi persuadeo, dæmonem faceret miraculorum auctorem, nullus fidem probis scriptoribus omnibusque Patribus abrogaret, nullus dubitaret, quin promissio Christi de miraculis credentium ad nostra usque tempora perseveraret, effectumque suum haberet. Verum, etsi nolint illa fateri heterodoxi, quod videant miraculis confirmari veritatem fidei Catholicæ, & novas suas opiniones consequenter damnari; verissima tamen sunt ac prorsus indubitata.

[485] [Catholici nonnulli de miraculo dubitarunt,] Ceterum cum Catholicis, qui gratiam miraculorum sublatam ab Ecclesia non existimant; sed non satis habent perspecta, quæ fiunt in sanguine S. Januarii, pauca etiam brevissime disputare lubet. Nulla est ratio dubitandi, quin sit caput & sanguis S. Januarii, quæ pro talibus Neapoli a multis jam seculis servantur, & fidelium venerationi exponuntur, quandoquidem nullus umquam illas reliquias aliis locis adscripserit; earumque maxime causa factum videatur, ut cultus S. Januarii maxime Neapoli sit auctus, iis etiam seculis, quibus Sancti corpus Neapoli non servabatur. Nulla similiter dubitandi est ratio, quin divina virtute fiat, ut sanguis S. Januarii coram ejusdem capite passim liquescat & bulliat, cum id fieri divinitus crediderint omnes viri doctrina & sanctitate illustres, qui a tribus saltem seculis miraculum istud oculis suis lustrare potuerunt.

[486] [quod omnia non haberent perspecta.] Si qui vero de eo dubitarunt Catholici longe dissiti, id unice factum existimo, quod nollent certum ferre judicium de re, quam numquam viderant, aut quam numquam intollexerant ex iis, qui viderant, aut etiam quod omnia ad miraculum istud spectantia non satis essent edocti. Sabbatinus ad XIX Septembris pag. 136 dissertationem suam de sanguine S. Januarii concludit verbis, quæ Latina facio: Novi, multos extraneos, etiam Catholicos, aut dubitasse de miraculo, aut illud non credidisse, priusquam id ipsi viderant. Verum cum frequenter cum iis fuerim in magno Thesauri sacello, eosque ad ipsum attente considerandum induxerim, cognoverunt, de Sancti miraculo dubitari non posse, nec id esse, quod ullo modo causæ naturali possit attribui. Et sic, re visa, mecum locuti sunt, resolutionem sanguinis saltem dicendam esse prodigiosam; neque ullum reperiendum, qui, observato facto, valeret invenire rationes, quibus in dubium revocaretur. Ita ille cum aliis pluribus, quos ipse Neapoli loquentes audivi, & rectissime meo quidem judicio. Etsi enim quaslibet objectiones diligenter quæsiverim, & nullam ex inventis, quæ vel speciem aliquam haberet, prætermiserim, nullam tamen inveni verisimilem aut probabilem.

[487] Ceterum Putignanus non solum agit de liquescente S. Januarii sanguine, [Sanguis S. Januarii præsagiens.] sed eumdem quoque sanguinem præsagientem exhibet lib. 2. Hoc certum est, Neapolitanos in ea esse opinione, & jure quidem merito, ut favorem S. Januarii sibi promittant, ac protectionem ejus sibi non defuturam sperent, quando sanguis S. Januarii, coram capite positus, cito dissolvitur jucundoque cum colore fit fluidus: eosdem vero vehementer timere, dum durus immotusque perseverat. Verum, cum & aliæ plurimæ accidant sanguinis mutationes, ex quibus vel in spem eriguntur, vel metu concutiuntur, mihi de omnibus istis disserere non lubet. Videri itaque poterit Putignanus, si quis plura de iis legere desideret. Nam vereor, ne multi existiment, me in hisce jam justo fuisse prolixiorem.

ACTA
Auctore anonymo
Ex codice nostro Ms., & altero Rubeæ vallis, collatis cum aliis Mss. & editis.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4115

A. anonymo.

[Captis ante & carceri Puteolano traditis Sosio & tribus aliis,] Temporibus Diocletiani a imperatoris, consulatu Constantini b cæsaris quinquies, & Maximiani cæsaris sexies c, erat persecutio d Christianorum. Eo tempore convocans Diocletianus imperator Timotheum quendam paganum e, Campaniæ præsidatum agere, & secundum decreta ipsius impiissimi Diocletiani sacrificia idolis immolare, & omnes, qui in Christum crederent, ad sacrificia simulacrorum convertere. Factum est autem, dum ex more inviseret civitates, venit in civitatem Nolam f. Tunc jubet tyrannus Timotheus officium præsentari sibi. Quibus præsentibus, inquirere cœpit ab eis judicia diversorum antecessorum suorum. Cui omnium officium obtulit gesta præsidum. Inter quæ * cum ventum esset ad gesta beatissimorum martyrum Sossii g Misenatis ecclesiæ diaconi, & Proculi Puteolanæ civitatis diaconi, & Euticetis & Acutii, eo quod in * nomine Christi diversis suppliciis maceratos, judex h jussisset retrudi * in carcerem, requisivit officium, quid de eis fuisset factum. Responderunt dicentes, multum esse temporis, quod * in civitate Puteolana detinerentur in vinculis: & adjecerunt, diffamantes opinionem beatissimi Januarii Beneventanæ civitatis episcopi. Ipse autem iniquissimus Timotheus, audiens opinionem sancti martyris Januarii, eum sibi exhiberi i jussit.

[2] [Januarius Nolæ interrogatus, & carceri inclusus,] Cumque fuisset præsentatus Nolæ ante tribunal præsidis, Timotheus præses dicit ei: Januari, audiens, (inquit) opinionem generis tui, hortor te, ut secundum decreta invictissimorum principum accedens, sacrifices * diis. Si autem nolueris, adhibeam * tibi tormenta horrifica, quæ te fortiter laniabunt. Quæ tormenta dum Deus tuus, quem colis, viderit, pertimescet k. Sanctus autem Januarius respondit: Obmutesce, infelix, & noli in auribus meis Creatori tantam injuriam facere *, qui condidit cœlum & terram; ne audiat Dominus Deus hanc tantam blasphemiam, quæ per os tuum procedit, & interficiat te: & eris mutus & surdus, non audiens, & sicut cæcus non videns. Hæc audiens tyrannus Timotheus, sancto Januario dicit: Numquid potestati *, tuæ est, ut, quibus volueris maleficiis, prævaleas mihi tu, aut Deus tuus? S. Januarius respondit: Potestas mea nihil est: sed est Deus in cælo, qui potest tibi resistere, & omnibus, qui obaudiunt & consentiunt tibi. Et hæc cum dixisset, jussit eum tyrannus Timotheus in carcerem recipi.

[3] [in camino ardenti manet illæsus.] Et iratus vehementer, jussit per triduum caminum succendi, & illic B. Januarium projici præcepit. Sanctus ac beatissimus Januarius crucem Domini in fronte fixit, & ingemiscens in cælum sursum suspexit, & expandens manus, ingressus in caminum ignis ardentis, Dominum Salvatorem omnium Creatorem conlaudabat, dicens: Domine Jesu Christe, propter nomen tuum sanctum hanc passionem libenter amplector, & omnem promissionem, quam diligentibus te promisisti, exspecto. Exaudi me orantem ad te, & eripe me de hac flamma, qui adfuisti tribus pueris in camino ignis ardentis, Ananiæ, Azariæ, & Misaheli, adesto nunc mihi in confessione ista, ut eripias me de manu inimici hujus. Et hæc dicens, cœpit B. Januarius in medio fornacis ignis cum sanctis angelis deambulare, benedicens Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum. Cum audissent milites, qui circa fornacem fuerunt *, S. Januarium de camino Dominum conlaudare, timuerunt timore magno, & cursum * rapidissimum arripientes, nunciaverunt præsidi, dicentes: Rogamus te, domine præses, ne indigneris nobis: audivimus enim vocem Januarii de camino, invocantem * Dominum suum, & magnopere perterriti in fugam conversi sumus. Timotheus vero præses audiens, jussit caminum ignis operire *. Et cum apertum * fuisset, eructavit flamma ignis, & devoravit incredulam gentem paganorum, qui circa fornacem fuerunt. Sanctus autem Januarius apparuit in medio flammæ ignis l, glorificans Dominum Jesum Christum, ita ut neque vestimentis ejus, neque capillis ejus ignis potuerit dominari.

[4] [Alio rursum modo Sancti constantia probata,] Timotheus vero, cum hæc audisset, jussit eum suis aspectibus præsentari, cui & dixit: Quid est hoc, Januari, quod prævalescunt * magiæ tuæ, quas facis? Variis tormentis te faciam interire. Beatissimus Januarius respondit: Numquam bene tibi sit, o incredule * tyranne, ut a veritate Christi alienetur Servus ejus, aut pertimescens faciam, quod dicis. Ego autem in Domino sperabo: non timebo, quid faciat mihi homo. Et hæc dicens, jussit eum præses in custodiam reduci. Alia vero die mane facto, jussit Timotheus præses in foro ejusdem civitatis tribunal sibi parari, & sedens pro tribunali, B. Januarium ante suum conspectum adduci præcepit. Cumque præsentatus fuisset, Timotheus judex dixit ad eum: Quo usque, infelix, non consentis sacrificare invictissimis & immortalibus diis? Accede jam, & thura offer. Si autem nolueris, gladio te jubeam * interfici: &, si potest, Deus tuus liberet te de manibus meis. Sanctus autem Januarius dicit ei: Tu nescis, quia potentia Dei magna est. Utinam temet ipsum ad pœnitentiam perduceret, ut vel sic indulgeret tibi Deus meus, de quo dicis, impotentem esse liberare me de manibus tuis. Sed, cum hæc dicis, thesaurizas tibi iram in die iræ. Præses audiens, & non tolerans hunc sermonem, jussit, ut nervi ejus a corpore excluderentur m. Beatissimus autem Januarius orabat, ad Dominum dicens: Domine Jesu Christe, qui ab utero matris meæ non me dereliquisti usque in finem, ita & nunc exaudi Servum tuum ad te clamantem, & jube me istud sæculum derelinquere, & ad tuam misericordiam pervenire. Hæc cum orasset B. Januarius, jussit eum præses in carcerem recipi, cogitans, quemadmodum perderet eum.

[5] Recluso itaque beatissimo Januario martyre in ardua * custodia carceris, [captisque Festo & Desiderio,] a militibus custodiebatur. Quod dum duo ex clero ejus, id est, Festus diaconus & Desiderius lector, cognovissent *,quia beatus Januarius episcopus carceri fuisset mancipatus, inflammati a Spiritu sancto, statim exeuntes de civitate Beneventana, venerunt in civitatem Nolanam, ubi S. Januarius episcopus ab impiissimo Timotheo in vinculis tenebatur, aiebant * flentes & dicentes: Quare tantus ac talis Vir tenetur in vinculis? Quid enim criminis admisit? Ubi non subvenit periclitantibus? Quis enim ab eo æger visitatus, non statim salvatus est? Quis ad eum tristis advenit, & non gaudens discessit? Mox eorum verba ad judicem perlata sunt *. Quod dum Timotheus judex audisset: summa festinatione jussit eos teneri, & cum B. Januario martyre sibi præsentari. Quibus præsentatis *, Timotheus judex dixit B. Januario: Qui duo * sunt isti? S. Januarius respondit: Unus diaconus meus est, & alter lector. Judex dixit: Et ipsi Christiani * se esse manifestant? S. Januarius respondit: Etiam. Nam, si eos interroges, spero in Domino meo Jesu Christo, quia nec ipsi se esse Christianos negabunt. Qui interrogati a judice, dixerunt: Christiani sumus, & parati sumus mori propter Dei amorem.

[6] Tunc Timotheus præses ira repletus, S. Januarium episcopum una cum Festo diacono & Desiderio lectore, [hi tres ducuntur Puteolos: tum cum aliis quatuor feris exponuntur.] ferro vinctos jussit ante currum suum protrahi in civitatem Puteolanam, constituens [ut] una cum sanctis Martyribus, quos [illic] in vinculis cognoverat detineri, id est, Sossium * Misenatis ecclesiæ diaconum, & Proculum Puteolanæ ecclesiæ diaconum, & duobus * laïcis Eutice & Acutio, ad ursos traderentur. Et cum in civitatem Puteolanam perducti fuissent, jussit eos Timotheus in custodia recipi, & alia die arenam * parari, ut una cum sanctis Martyribus ad ursos traherentur. Qui dum reclusi fuissent, osculabantur capita omnium Sanctorum. Beatissimus martyr Januarius exhortabatur eos, dicens: Benedictus Dominus Deus, qui facit mirabilia magna solus: qui me huc direxit, ut nec Pastor sine grege, nec grex sine Pastore n divelli videatur. Alia vero die secundum jussum judicis paratur arena in civitate Puteolana. Adducuntur Sancti ad amphitheatrum o. Veniens autem impiissimus Timotheus præses, sedens in spectaculo, jussit feras laxari. Cumque fuissent dimissæ; S. Januarius, sicut bonus pastor, in medio eorum positus, ait: O fratres, arripite scutum fidei, & exclamemus ad Dominum adjutorem nostrum, in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Ita vero adfuit misericordia Domini, ut ante pedes B. Januarii martyris, acsi oves, capite dimisso ipsæ feræ adcurrerent. At judex insanus, non credens, amotis feris, jussit Sanctos Dei de amphitheatro tolli, & in foro adduci.

[7] [Sancti a feris illæsi, capite damnantur: judex fit cæcus,] Qui sedens pro tribunali, dictabat sententiam, dicens: Januarium episcopum, Sossium, Proculum & Festum diaconum *, & Desiderium lectorem & Euticetem & Acutium cives Puteolanæ civitatis, qui se Christianos esse professi sunt, & deorum libamina, vel imperatoris * præcepta contempserunt, capite cædi jubemus. Beatissimus autem Januarius, aspiciens in cælum, dixit: Domine Jesu Christe, qui descendisti de altissimis pro redemptione humani generis, erue me, & libera me de manu inimici hujus: & deprecor te, Deus meus, ut ulciscaris in tyrannum Timotheum, quæ gessit in me servum tuum, ut eruas, & evellas, & obcæces oculos ejus, ut non videat lumen cæli. Et cum complevisset orationem S. Januarius, ceciderunt nebulæ in oculos ejus, & subito factus est cæcus. Tunc oravit S. Januarius ad Dominum, & dixit: Gratias ago tibi, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui exaudisti Servum tuum, & disperdidisti oculos Timothei impii, quia multæ animæ propter ipsum ad perditionem dæmonum conversæ * sunt. Tunc Timotheus tyrannus invalidis oculis cruciabatur, & dolor magnus in eo adcrescebat. Conversus clamare cœpit & dicere officio: Citius euntes Januarium ad me revocate. Euntes vero ministri, invenerunt illos a carnificibus per clivum, qui ducit ad sulphurotaria p, trahere *. Vocantes vero Januarium, statuerunt eum ante præsidem: totus quippe ad spectaculum populus utriusque sexus confluebat.

[8] [& sanatur: multi convertuntur:] Timotheus vero cum ingenti rugitu cœpit clamare & dicere B. Januario: Januari serve Dei excelsi, ora Dominum Deum tuum pro me cæco, ut possim recipere lumen, quod amisi. Tunc S. Januarius, erigens oculos in cælum, dixit: Deus * Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, exaudi orationem meam, & jube Timotheo indigno oculos restituere *, ut sciat omnis populus, qui adsistit, quia tu es Deus, & non est alius præter te: nos enim malum pro malo non reddimus. Et cum complesset orationem S. Januarius, aperti sunt oculi ejus q. Videns autem turba mirabilia, quæ per B. Januarium martyrem Dominus operatus est, multi ex circumstantibus crediderunt in Dominum Jesum Christum, animæ fere quinque milia, clamantes, atque hujusmodi dantes voces ad cælum: Non timeatur * Deus, ne * tanti ac talis Viri vindicet mortem, & omnes nos pariter pereamus? Erat autem ipse beatissimus Januarius & corpore & mente pulcherrimus. Tunc impiissimus Timotheus præses, videns tantam turbam conversam ad Dominum, turbatus est, & ne famulus Domini Januarius corona fraudaretur, timens jussa principum, jussit præses militibus suis, ut eum celeriter traherent, & sanctum Martyrem * decollarent.

[9] Qui cum omnes ad martyrium ducerentur, quidam senex pauperrimus, [visio & mors matris S. Januarii:] sperans beneficia S. Januarii *, opposuit se B. Januario, pervolutus pedibus ejus, rogans eum, ut aliquid de vestimentis ejus mereretur accipere. Beatus vero Januarius dixit seni illi: Post, deposito meo corpore *, orarium meum, de quo mihi oculos ligavero, scias ipsum me tibi esse daturum. Mater quoque S. Januarii, in civitate Beneventana posita, ante triduum, quam Filius ejus pateretur, tale somnium vidit, quod Januarius episcopus in aëre ad cælum volabat, & cum de somno * hæsitaret & interrogaret, subito nuntiatum est, quid vellet esse r, & a quodam, quod filius ejus Januarius propter Dei amorem in vinculis teneretur. At illa perterrita, prosternens se Domino, in oratione, sanctum reddidit spiritum.

[10] Interea Sancti dum pervenissent ad locum, ubi decollandi erant, [Sanctorum martyrum:] id est, ad Sulfurotaria, S. Januarius flectens genua sua ad orationem, dicebat: Domine Deus omnipotens, in manus tuas commendo spiritum meum: & erigens se, accepto orario suo, oculos suos ligavit: & flectens genua sua, manum cervici opposuit, & spiculatorem, ut feriret, rogavit. Spiculator autem cum magna virtute percutiens, digitum manus sancti martyris Januarii simul cum capite abscidit. Similiter & omnes sancti Martyres susceperunt coronam sempiternam. Sanctus autem Januarius post decollationem suam apparuit seni illi evidenter, orarium, unde sibi oculos ligaverat, sicut promiserat deprecanti, afferens: cuique dixit: Ecce quod tibi reddi debebam * tolle, sicut promisi tibi. Ille, accepto orario, cum summo honore abscondit in sinum suum. Spiculatores autem & alii duo de officio, videntes senem, irridebant, dicentes ei: Accepisti, quod tibi promiserat ille, qui decollatus est? At ille dixit: Etiam. Et ostenso eis orario, recognoverunt eum *, & admirati sunt. Eodem vero die, quo B. Januarius cum sanctis Martyribus decollatus est, Timotheus crudelissimus torqueri crudeliter cœpit, & voce magna clamat *, dicens: Crucior ego miser propter servum Dei Januarium. Væ, inquit, mihi, quod multam impietatem * in Dei servum Januarium ingessi *: has pœnas recipio: angeli autem Dei cruciant me. Et cum diu torqueretur, emisit spiritum.

[11] Christiani autem diversarum urbium custodiebant corpora Sanctorum, [corpora a Christianis rapta & sepulta.] ut ea s noctu raptim tollerent, & in civitatibus suis t portarent. Et cœperunt occulte solliciti observare: & facta nocte, universis dormientibus silentio * noctis hora, apparuit S. Januarius uni eorum, qui parati erant corpus ejus tollere, & dicit ei: Frater, cum corpus meum tuleritis, & digitum manus meæ illo loco exilisse cognoscite. Requirite eum, & pariter cum corpore meo ponite. Et ita factum est, ut Sanctus ipse ammonuit. Corpora autem Sanctorum jacuerunt u ad Sulfurotaria x, ubi postea dignam beati Januarii martyris basilicam condiderunt y.

ANNOTATA.

a In Ms. Rubeæ Vallis, Diocletiani & Maximiani impp.

b Constantini ubique legitur in Mss & editis, etiam apud Mazochium: legendum tamen Constantii.

c In plerisque Mss. septies, etiam apud Mazochium: sed legendum quinquies. Nam quintum consulatum Constantius & Galerius Maximianus simul gesserunt anno 305, quo passim figitur Sanctorum nostrorum martyrium.

d In aliis, persecutio ingens, in aliis maxima.

e Alias additur, crudelissimum, & mox jussit. Sequuntur & aliæ subinde leviusculæ differentiæ; sed eas, ubi sensum non mutant, inobservatas deinde relinquam, & codicem nostrum sequar, nisi mendosus videatur codex, qui alias optimæ notæ videtur & seculo 9 scriptus.

f Nota est, & episcopalis civitas Campaniæ, olim ampla, nunc minor, sitaque fere inter Neapolim & Beneventum.

g In aliis quibusdam Sosii. Miseni civitatis dirutæ situm vide in tabula prævia, uti & civitatis Puteolanæ mox sequentis.

h Dracontius nimirum, Timothei decessor, ut habet Joannes Diaconus.

i Hæc ita narrantur, acsi Nolæ fuisset Sanctus: nec tanta inter Nolam & Beneventum est distantia, ut id sit incredibile.

k Tam hæc allocutio præsidis, quam sequens responsio Januarii, potius sunt scriptoris, quam illorum. Quales sunt & plures, imo fortasse omnes his Actis insertæ. At ex libertate scriptoris sermocinationes comminiscendi, quæ plerisque scriptoribus profanis & multis etiam biographis, aliisque scriptoribus Christianis, fere communis est, nemo recte inferet, facta similiter ab ipsis conficta.

l Cum constet, S. Joannem Apostolum vasi injectum olei ferventis, S. Laurentium in craticula assatum, aliosque martyres aliis affectos tormentis crudelissimis; non debet incredibile videri, S. Januarium injectum fuisse in caminum, quem Nolaniapud se etiamnum exstare credunt, ut dictum in Commentario num. 190. Potest tamen dubitari, an non aliqua adjuncta nimium exornaverit auctor.

m Excluderentur legitur in Ms. nostro, in Mss. Aureæ Vallis & Augiæ divitis, uti & apud Falconium & Chioccarellum. In Neapolitano apographo, per Beatillum huc olim misso, separarentur. Ms. Trevirense S. Maximini habet: Jussit, ut nervi ejus ab invicem dissolverentur. Plerique scriptores Neapolitani satis probabiliter intelligunt vehementem in equuleo extensionem, qua nervorum campago artuumque solveretur, ut loquitur Breviarium Romanum. Forte tantum vincula solvi jusserit præses, acsi statim fuisset occidendus: nam nervi etiam vincula significant. Certe Acta S. Proculi, infra danda, num. 4 locum ita exponere videntur.

n Hæc ita nequeunt intelligi, ut S. Januarius censeatur omnium illorum Martyrum fuisse episcopus. Nam, etsi quis vellet existimare, nec Miseno nec Puteolis proprium eo tempore fuisse episcopum, quod non admittent pro sua civitate Puteolani; certe illis civitatibus propinquiores erant Neapolis & Capua, quæ suos habebant episcopos, nec Misenates& Puteolani fuissent sub episcopo Beneventano. Verum, ut jam monui, dicta Actis inserta non sunt tam accurata, ut ad ea multum attendere oporteat.

o De amphitheatro Puteolano, quod antiquis temporibus famosum fuit, sed posterioribus seculis ruinam passum est, ita ut fere totum terræ motibus fuerit obrutum, consuli potest Scipio Mazella in Antiquitatibus Puteolorum cap. 6. Attamen postea una cum carcere decoratum est, ut dixi in Commentario num. 190. Situm ejus extra civitatem vide in tabula nostra prævia.

p Sulphurariam dicit. Consule de loco dicta in Commentario § 7 & § 12, & tabulam Commentario præpositam. Apud Chioccarellum legitur Sulphotaream.

q Non debeo dissimulare, in tota illa relatione excæcati & iterum illuminati Timothei multa apparere improbabilia; licet Joannes Diaconus eamdem adoptaverit, & Actis quoque suis inseruerit, brevius tamen. Certe utraque oratio S. Januario attributa, non nisi pro fictitia haberi prudenter potest, cum Sanctus non oraverit alta voce, ideoque auctor nesciverit verba ab ipso prolata. Non æque tamen improbabile est, Timotheum cæcitate primum, deinde & morte punitum fuisse a Deo; idque innotuisse auctori, qui reliqua adjuncta conjecturando adjecerit. In Ms. Chioccarelli pro ejus, legitur Timothei. In eodem paulo post alia est mutatio aut correctio, qua dictio fit clara.

r Hic forte verba transposita sunt. Nam in Collectione Ms. Chioccarelli ita legitur: Cum de somnio suo hæsitaret, & interrogaret, quid velit esse, subito, nuntiaverunt ei, quod filius &c.

s Codex noster, consentiente Ms. Rubeæ Vallis, hic habet; corpus sanctum, ut ea nocte &c. At tria alia apographa, duo nimirum Germanica & unum Neapolitanum, magis consonant editioni Falconii, quæ sic habet: Christiani … custodiebant corpora Sanctorum, ut ea noctu raptim tollerent &c. Hæc magis congruunt sequentibus & adjunctis omnibus, ideoque præferenda censui, etiamsi vetustiores verisimiliter sint codices, qui habent contrarium. Verum in hos etiam menda nonnulla irrepsisse, clarum est: ideoque existimo, corpus sanctum, pro corpora Sanctorum mendose scriptum fuisse.

t Ita rursum Mss. Belgica. In aliis additur, sepelienda. Attamen nec ad civitates tam cito portata sunt corpora, nec in iis sepulta. Itaque non satis capio, quid scriptor indicare voluerit; nisi crediderit, ausos non fuisse statim corpora Sanctorum ad civitates portare, ut antea proposuerant.

u In Ms. nostro, Corpus autem sanctum jacuerunt &c. Ex verbo jacuerunt colligitur; scriptum fuisse corpora, ut habetur in reliquis codicibus, præterquam in Rubeæ-Vallis apographo.

x Verba illa, jacuerunt ad sulfurotaria, nata sunt ingerere dubitationem notabilem, videlicet, utrum intelligenda sint de loco, in quo cadavera occisorum jacuerunt, antequam tollebantur a Christianis; an vero de loco sepulturæ. Posterius credimus, & abunde, opinor, probavimus in Commentario, quem consule § 7.

y Hoc loco finis est Actorum in codice nostro, ubi sequitur: Explicit Passio Januarii mart. Consentit codex Rubeæ Vallis, ubi post edita verba talis est clausula. Præstante Domino nostro. In aliis omnibus apographis, & in editione Falconii, multa adduntur, nimirum Appendix mox danda. At nequeo dubitare, quin primus scriptor finem Actis imposuerit, ubi revera finis est in codicibus nostris; etiamsi Chioccarellus in Ms. sua collectioneetiam habeat omnia illa, quæ postmodum adjuncta jam monui.

* al. quos

* al. pro

* al. recludi in carcere

* al. quo

* in Ms. sacrifica

* al. adhibebo

* al. tam inepta proferre

* al. potestatis

* Chioc. erant

* in Ms. nostro cursu mendose

* al. invocantis

* al. aperiri

* al. melius apertus

* al. prævaluerunt

* al. crudelis

* al. jubeo

* al. arcta

* al. audissent

* al. agebant

* al. pervenerunt

* al. præsentibus

* al. tui

* al. Christianos

* al. Sosio &c.

* al. duos consequenter

* in Ms. nostro arena mendose

* al. diacones aut diaconos

* al. imperatorum

* in Ms. nostro conversi

* al. trahi

* al. Domine Deus

* al. restitui

* in Ms. nostro timetur

* ibid. nec

* al. cum SS. Martyribus

* al. se aliquid beneficii recepturum

* al. post decollationem

* al. somnio

* al. promittebam sine reddi quod redundat

* al. illud rectius

* al. clamabat

* al. multa impietate

* al. exercui

* al. silentii

APPENDIX
Ex editione Falconii, cum tribus Mss. collata.
Prima omnium translatio, maxime tamen Festi & Desiderii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4116, 4117, 4118, 4119

Ex edit. Falconii

[Sepultura & prima translatio omnium Martyrum:] Noctu a vero, cum unaquæque plebs sollicite suos sibi patronos rapere festinarent; Neapolitani beatum Januarium sibi patronum tollentes, a Domino meruerunt. Quem primo quidem in loco, qui appellatur Marcianus b, absconderunt. Postea vero quieto jam tempore venerabiles episcopi, una cum omnibus ex genere beatissimi martyris Januarii, cum plebe Dei sancta, cum hymnis & laudibus corpus ejus tollentes, juxta Neapolim transtulerunt, & posuerunt in basilica, ubi nunc requiescit. Qui præstante Domino Jesu Christo, meritorum suorum beneficia innumerabilia præstare non desinit usque in hodiernum diem: cujus dies natalis celebratur tertiodecimo Kal. Octobris. Sanctum vero Sosium c diaconum cives ejus Misenates tulerunt, & posuerunt in basilica, ubi nunc requiescit, die nono Kal. Octobris. Puteolani quoque sanctum Proculum diaconum, & sanctum Euticetem, & sanctum Acutium cives sui tulerunt; & posuerunt in prætorio Falcidi, quod conjungitur basilicæ sancti Stephani, in contrivio d ipso. Sanctum autem Festum, & sanctum Desiderium idem * cives sui Beneventum tulerunt.

[2] [Cyphius senator corpora SS. Festi & Desiderii] Ut autem miracula Dei, quæ Dominus fecit per Sanctos suos *, [audiamus,] per ordinem enarrabo. Quidam paganus nobilissimus ac dives, civitatis Beneventanæ senator, nomine Cyphius e, matronam habens, filios habere non poterat: [qui] audita fama f, quæ de Sanctorum corporibus gesta fuissent; occulte misit hominem suum utilissimum, cum vehicularibus, & linteaminibus necessariis, & plaustro; multaque eis bona promittens, & faciens votum, si Sanctorum corpora commode ad eum perduceret, eorumque intercessionibus * a Domino filios mereretur habere, cum suis omnibus baptismum consequeretur.

[3] Mox affuit fidei ipsius Divinitas sancta g: dum ergo sanctorum Festi, [ab aliquo clam sublata, & mirabiliter, ut fertur,] & Desiderii corpora Beneventum ducerentur; ipsi Sancti monuerunt hominem illum, qui præerat vehiculis ipsis, ut eos absconderet h, dicens ei: Ecce subsequitur quidam veredarius, qui quærat corpora nostra modo tollere tibi. Ille vero, ut admonitus est Sanctorum vocibus; invento arenario, tulit corpora Sanctorum, & abscondit: ubi modo cubiculum, velut * oratorium est, in via, quæ ducit Beneventum: in quo loco, usque hodiernum diem dicitur, quia Sanctorum corpora ibidem repausaverunt i. Ergo homo ille, absconsis eorum corporibus, boves pascere cepit. Subsequitur interea (ut Sancti prædixerant) veredarius, qui interrogat hominem, dicens: Vidistine huc illorum occisorum k corpora ab aliquibus duci? Respondit homo ille: Boves meos ut vides, domine, pasco, nec ullum * transeuntem vidi. Responso accepto, veredarius mox reversus est, unde venerat. At vehiculi rector plaustro imposuit Sanctorum corpora; & cepto itinere, Beneventum perrexit *.

[4] Cumque Beneventum perlata fuissent: prædictus senator, suscepta corpora Sanctorum occulte optimo in loco reposuit. [Beneventum allata sepelit, eisque ecclesiam exstruit.] Postea vero cum omnibus suis baptizatus est; & memoratis Sanctis basilicam fecit: quorum meritis meruit a Domino habere filios. Qui sancti l, donante Divinitate, unusquisque eorum civitatis suæ * perceptum a Domino patronatum gerentes, omnibus petentibus beneficia præstare non cessant. Septem namque pariter beatissimi Sancti martyrizati fuerunt: quorum una exstitit septenarii forma, ideoque ab omnipotente Deo & Domino nostro Jesu Christo, gloriosi martyrii percepta corona, feliciter vivunt m in secula seculorum. Passus n est B. Januarius cum præfatis Sociis suis circa annum Domini ducentesimum vigesimum, infinitis miraculis claruit, multos suo suffragio a morborum contagio liberavit. In virtute Filii Dei benedicti Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat, &c.

ANNOTATA.

a Appendix hæc etiam legitur in Ms. Neapolitano per Beatillum misso, sicut etiam in Trevirensi, & in Richenoviensi, exceptis tamen paucissimis in fine, quæ deinde assignabo, & cum nonnullis interpolationibus. Eadem rursum est in Collectione Ms. Chioccarelli, atque hic etiam verbis subinde dissentit ab editis Falconii. Dabo præcipuas variantes, non quaslibet tamen vocum minutias, cum tanti hæc Appendix non sit facienda. Porro illam esse postea additam non modo ex codicibus duobus nostris, in quibus non legitur, sed etiam ex initio colligitur, cum ibi repetatur prolixius, quod ante brevius fuerat dictum.

b Marcianus legitur in Mss. Neapolitano & Trevirensi, Richenoviensi Marcialis mendose, apud Falconium Marciano Italice. De loco consule dicta in Commentario § 7, ubi & de translatione Neapolim. In duobus Mss. hic breviter etiam inseritur translatio corporis Beneventum.

c De sepultura & prima translatione S. Sosii, reliquorumque Martyrum, quæ hic satis confuse, tamquam eodem tempore factæ, asseruntur, consule disputata in Commentario § 7. In Ms. Richenoviensi hic aliqua inseruntur de S. Sosio, quæ leguntur in Actis secundis & tertiis.

d Trivium vocatur locus, in quem tres viæ conveniunt. Idem, opinor, voluit auctor significare voce contrivium. Erat igitur prætorium Falcidii in trivio, verisimiliter extra civitatem Puteolanam. Postea ibi fuisse monasterium, dictum est in Commentario num. 201.

e Hæc translationis SS. Festi & Desiderii relatio paulo prolixius extenditur, & morali doctrina interpollatur apud Falconium pag. 196. Pauca igitur ex ampliore illa relatione annotabo, ubi expedire videbitur: sed fateor, totam historiam non videri fabulæ absimilem.

f Apud Falconium pag. 196 clarius sic: Hic, audita fama sanctorum Martyrum, quod penes Deum, qui verbo cuncta creavit, plurimum possent, ipsiusque cooperante nutu nimium stupenda veneranda operarentur &c. Itaque fama miraculorum SS. Festi & Desiderii excitatus fuit Cyphius adcurandam translationem. At non intelligo, quo modo fama illa pervenerit ad hominem gentilem, nisi jam tum cum Christianis egerit de conversione sua.

g Hic ex ampliore relatione inserenda sunt sequentia: Etenim quem clam direxerat, obedientia non segnis, … celerrime abiit, SS. Festi & Desiderii sacra corpora secretim sustulit, & vehiculo superposita Beneventum ducere quantocius cœpit.

h In ampliore scripto locus, ubi id contigisse dicitur, additur his verbis: At ubi Caudinos intra sinus, in eum scilicet locum, qui tunc Harenarium vocabatur, ventum (ubi etiam postea ob memoriam Sanctorum beati Festi ecclesia est constructa, juxta viam, qua rectius Beneventum itur) is, qui vehiculo præerat, Sanctorum est voce præmonitus &c.

i Alter ait: In quo loco nunc usque dicitur: Sanctorum repausatio. Nequeo dissimulare, vehementer me suspicari, illum fuisse locum primæ SS. Festi & Desiderii sepulturæ. Certe magis fabulosa videntur omnia translationis adjuncta, quam ut credere valeam, translationem peractam modo hic relato.

k Hæc ita dicuntur, acsi Martyres recenter fuissentpassi. Verum id improbabile est ex ipsis etiam monumenti hujus verbis. Quomodo enim paganus Cyphius ipsorum miracula Beneventi audierat, si non fuerant ante translationem sepulti?

l Hic rursum agitur de omnibus septem Martyribus.

m Ultimam periodum, quæ apud Falconium mire corrupta est, restitui ex Ms. Neapolitano. In Ms. Collectione Chioccarelli locus ita exprimitur: Septem namque pariter beatissimi Sancti martyrizati sunt, quorum una in Christo fides, una septenarii martyrii exæquat forma, ideoque &c.

n Hæc ultima non sunt in ullo Ms. nostro: neque in Collectione Ms. Chioccarelli, prout ea nobis Neapoli missa est. Et sane annus martyrii, qui mox assignatur, longissime a vero aberrat.

* al iidem

* al. in Sanctis suis

* Falc. intercessoribus

* al. in Ms. vel

* in Ms. nam nullum

* Falc. mendose pertinxit

* al. civitatibus suis

ACTA MENDOSA
Ex editione Mazochii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4132

A. anonymo.

[Sosius annis circiter triginta natus,] Temporibus a Diocletiani imperatoris, consulatu Constantini cæsaris quinquies, & Maximiani septies b, erat persecutio Christianorum. In ecclesia vero Mesinatæ c civitatis, erat diaconus nomine Sossius, vir prudentiæ, sanctitate firmissimus, annorum circiter triginta; sicut ipse cuidam episcopo, qui Dei gratia advenerat in extasis revelare dignatus est. Ipso episcopo asserente, quod venerabilis Sossius, propter metum paganorum non facile in pubblicis locis hic notitiam habuit beatissimorum officio veniebant in ecclesia civitatis episcopus diversis civibus se occulte invicem visitabant. Sermo videlicet, collectio Divinæ legis erat in edificatione hominis, quos episcopo credere videbant; & quia in ipsis locis, id est cum ipsis frequens erat paganorum, nobilium virorum magnam vatem, & tustamulus usque in hodiernum diem illam ecclesiæ manifestatur. Idcirco Sancti, ut diximus, difficile in pubblico videbantur.

[2] [(e cujus capite flammam emicantem videt Januarius) capitar:] Beato itaque Januario in Messinatæ civitate posito, factum est, ut beatus Sossius diaconus in ecclesia sua sancta Dei Euangelia legeret, & subito de capite ejus flama exurexit, quam nemo alius vidit, nisi beatus Januarius episcopus; qui ita eum martyrem futurum ex hoc signum quod viderat prenuntiavit; & congaudens, osculatus caput ejus, & gratias agens Domino, caput, quod pro Domino Jesu Christo passurum est. Post non multos dies factum est, ut ad Dracontium judicem Campaniæ eorum fama nunciaretur. Hoc audito, Dracontius judex jussit, eos, secundum imperiali præcepto, inquiri, & ad se adduci. Inquirentes vero invenerunt beatum Sossium diaconum, & duxerunt ad judicem. Dracontius enim judex jussit eum ergastulo mancipari, quoadusque fieret ejus interrogatio d; retruso itaque beato Sossio in ardua custodia carceris, a militibus custodiebatur.

[3] [Januarius cum duobus Sociis comprehenditur,] Quod dum beatus Januarius repperisset, quia beatus Sossius diaconus carceri fuerat mancipatus, statim ad carcerem cum diacono suo Festo, & lectore suo Desiderio, ut eum consolaretur perexit. Et ingressus ubi tenebatur in vinculis dicebat. Quare sine causa e tenetur Homo Dei in carcere? Statim milites, qui custodibantur carcerem, nunciaverunt judici dicentes. Ecce homines illi, de quibus magnitudo vestra jusserat, ut inquirentes, teneremus f eos; ad carcerem venientes dicunt. Quare sine causa tenetur homo Dei in carcere? Mox ut hoc audivit judex, jussit eos teneri, & ad se adduci. Qui dum inventi fuissent, ad judicem venire non dubitaverunt.

[4] Et dum presentati fuissent judici, Dracontius judex sedens pro tribunali, [interrogatur cum iisdem: omnes constanter respondent:] his verbis interrogavit beatum Januarium episcopum, dicens ei. Cujus religionis homo es? Sanctus Januarius respondit; Christianus sum, & episcopus. Judex dixit ei. Cujus civitatis? Sanctus Januarius ℞. Beneventanæ ecclesiæ. Judex dixit. Et hi quid tui sunt? Sanctus Januarius ℞. Unus diaconus meus, & alter lector. Judex dixit. Et ipsi se Christiani manifestant? Sanctus Januarius respondit. Etiam: nam, si eos interroges, spero in Domino meo Jesu Christo, quod nec ipsi se Christianos esse negant. Qui interrogati a judice dixerunt, Christiani sumus, & parati sumus mori propter Dei amorem. Tunc judex ira repletus, beato Januario episcopo dixit. Accedite, & offerte diis libamina, secundum decretum imperatoris, & absedite inlesi. Sanctus Januarius Res. Nos cotidie omnipotenti Domino nostro Jesu Christo sacrificium laudis offerimus, non diis vestris vanis.

[5] Hoc audito judex, jussit eos in carcerem recipi, & alia die arena parari, [Januarius cum tribus Sociis primum ad bestias, deinde capite damnatur:] & una cum sancto Sossio ad ursos tradantur. Alia vero die, secundum jussum judicis paratur arena in civitate Putteolana g, adducuntur Sancti ad amphiteatrum. Spectatur judex ad exspectaculum. Sed ut judex moras inecteret, causa pubblica faciente, & ad amphiteatrum tardius properare, veniens arenarius dixit judici. Jam tardius est domine, audire h eos, modo non potes. Tunc Dracontius judex jussit Sanctos de amphiteatrum i tolli, & ad se adduci. Quibus sedens pro tribunali dictavit sententiam, dicens, Januarium episcopum, & Sossium, & Festum diaconis, & Desiderium lectorem, qui se Christiani professi sunt, & decreta nostra contempserunt, capite cædi jubemus.

[6] Qui dum ducerentur ad decollandum, quidam de plebe circumadstantibus, [capiuntur & damnantur tres Martyres Puteolani.] adest Proconsulus * Putteolanæ civitatis ecclesiæ diaconus, & duo laici, Eutichis, & Acutius, Hi tres dixerunt. Quid enim mali homines isti fecerunt, ut eos judex juberet k occidi? Statim eorum verba ad judicem perlata sunt. Quod cum judex audisset, statim cum summa festinatione jussit eos teneri, & cum sanctis Martyribus decollari l. Qui cum omnes pariter ad martyrium ducerentur, quidam senis m pauperrimus, sperans se beneficia Sanctorum juvari; opposuit se beato Januario pervolutus pedibus ejus, rogans eum, ut aliquid de vestimentis ejus mereretur accipere. Beatus vero Januarius dixit seni illi, post deposito meo corpore, orarium meum de quo mihi oculos ligavero, scias te me ipsum daturum esse.

[7] Mater quoque sancti Jannuari in civitate Beneventana posita vidit in somnis ante triduo quod Januarius episcopus in aëra ad cælum volabat; [Visio & mors matris S. Januarii: Sanctorum decollatio.] Et cum de somno suo excitaretur, & interrogaret quid vellet esse, subito nuntiatum est ei a quodam, quod filius Januarius episcopus pro Dei amore in vinculis teneretur; At illa perterrita, prosternens se in oratione reddidit spiritum. Interea Sancti dum pervenissent ad locum ubi decollandi erant, id est a sulphurataria, sanctus Januarius flectens genua ad orationem suam dicebat, Domine Deus omnipotens in manus tuas commendo spiritum meum. Et erigens se, accepto orario suo, oculos sibi ligavit, flectens genua manu sua cervici opposuit, & spiculatorem ut feriret rogavit; Spiculator autem cum magna virtute percutiens, digitum manus sancti martyris Januarii simul cum caput abscidit; similiter & omnes Sancti decollati sunt martyrium exceperunt sempiternum.

[8] [Apparitio S. Januarii: corpora a Christianis ablata & sepulta:] Sanctus autem Januarius post decollationem suam apparuit seni illi evidenter, & dedit illi orarium unde sibi oculos ligaverat, sicut promiserat deprecanti; Cuique dixit. Ecce quod tibi reddi debeam, tolle sicut promisi tibi. Ille accepto orario, cum summo honore abscondit in sinum suum. Spiculator autem, & alii de officio videntes senem irridebant ei dicentes, Accepisti quod tibi promiserat ille qui decollatus est? At ille dixit eis. Etiam, & ostendit eis orarium. Recognoverum eum, admirati sunt. Christiani autem diversarum urbium custodiebant corpora Sanctorum, ut ea noctu raptim tollerent, & in civitatibus suis sepelienda portarent; Et ceperunt occulte solliciti observare; Et facta nocte universis dormientibus, silentiora noctis, apparuit sanctus Januarius uni ex illis qui parati erant corpus ejus tollere, & dicit ei. Frater, cum corpus meum tolleris, & digito manus meæ in illo loco exilisse cognosce, requirite eum, & pariter cum corpus meum ponite. Et ita factum est, ut Sanctus ipse admonuit. Corpora autem Sanctorum jacuerunt ad sulphuratoria, ubi postea dignam beati martyris Januarii basilicam condiderunt.

[9] [translatio S. Januarii Neapolim.] Noctu vero cum unaqueque plebe sollicite suos sibi patronos rapere festinarent. Neapolitani beatum Jannuarium sibi patronum tollentes a Domino meruerunt n. Postea vero quieto jam tempore venerabilis episcopus, una cum plebe Dei sancta cum hymnis, & laudibus tollentes juxta Neapolim transtulerunt, & posuerunt in basilica, ubi nunc requiescit. Qui præstante Domino nostro Jesu Christo meritorum suorum beneficia imnumerabiles prestare non desinet usque in hodiernum diem. Cujus dies natalis celebratur tertio decimo Kal. Octobris.

ANNOTATA.

a Unde hæc Acta acceperit Mazochius, exponitur in Commentario num. 18, ibique datur titulus in codice Bononiensi præfixus. Vocatur ibi, Vita S. Januarii; cum Acta tamen maxime concinnata videantur pro S. Sosio, a quo sumunt exordium. Ejusdem opinionis fuit ipse Mazochius. Ex hac autem opinione colligo primo, non esse mirandum, si in his Actis multa omittantur de S. Januario; sicut de eodem multa sunt prætermissa in Actis S. Proculi, & in aliis SS. Eutychetis & Acutii, licet hæc alias Actis primis consentiant, & ex eis sint collecta. Secundo, cum collector codicis Bononiensis titulum S. Januarii his Actis præfixerit, non est incredibile, nonnulla ab ipso rescissa esse, quæ fortasse de S. Sosio in fine legebantur.

b Legendum quinquies, & ante Constantii, ut jam annotavi ad Acta prima lit. c. Cum autem multa ex Actis primis ad hæc fuerint translata; annotationes ibi datas lector poterit consulere, ubi hic non dantur.

c Id est, Misenatis. Mendum illud Mesinatæ, aliaque similia, Mazochius putat oriri ex eo, quod Acta prius fuerint Græce scripta. At frequentiora videntur menda, quam ut ea origini Græcæ imputare possimus omnia. Ego illa non semper observabo aut corrigam, cum hæc Acta unice edam, ut perspiciat lector, unde Joannes diaconus partem eorum, quæ de SS. Januario & Sosio dedit, acceperit. Poterit igitur Joannes Diaconus consuli, ad cujus lucubrationem ostendam, quid ex hac sit desumptum, & plura dabo annotata.

d Nulla Sosii interrogatio in Actis legitur. Verisimile tamen non est, inauditum fuisse damnatum. Suspicor, omissam in his Actis fuisse, quod collector Actorum eam in primis Actis non inveniret.

e Improbabile videtur, S. Januarium venisse Benevento ad carcerem Puteolanum, longeque improbabilius, in carcere ipso sic fuisse locutum. Nam id erat ultro se persecutoribus tradere, & quidem sine justa causa. Quis hoc credat de Episcopo? Legit, opinor, Actorum consarcinator, quæ in Actis primis num. 5 leguntur de Festo & Desiderio, de captivitate S. Januarii in civitate Nolana conquerentibus, quod non est improbabile, cum hi credere possent, se nec cum persecutoribus, nec cum delatoribus loqui. At ineptus compilator S. Januarium in ipso carcere sic loquentem inducit.

f Quid his dictis ineptius fingi potest? Dicunt judici, sibi mandatum fuisse, ut Januarium & Socios, quos nuntiant in carcere fuisse, comprehenderent, nec tamen ceperant. Aut satellites illos credidit stipites fuisse, aut ipse stipes fuit auctor.

g Nullibi dixit auctor, in qua civitate captus esset primum Sosius, deinde alii. At ante semper locutus est de Miseno, ut credere deberemus, omnes fuisse carceri mancipatos Miseni. Nunc vero arena paratur Puteolis, ut revera factum est, & Sosius, de cujus interrogatione nihil dixit, cum ceteris ad bestias damnatur. Sunt hæc nimirum volentis scribere, & nescientis aliquid recte exponere.

h Non erant amplius audiendi, sed jam ad bestias erant damnati. Et mox revera non amplius auditi dicuntur, sed capite damnati. Novæ igitur hæ sunt auctoris ineptiæ.

i Non est probabile, intermissum fuisse spectaculum, cum judex alium ibi substituere posset, si ipse fuisset impeditus. Præterea quæ mox facta dicuntur, videlicet reductio Sanctorum ab amphitheatro ad judicem, perductio ad locum supplicii, nimirum ad sulphurariam, aliaque mox referenda, plus temporis exigebant, quam erat necessarium ad feras contra Sanctos in amphitheatro laxandum, reliquaque ibi peragenda, ubi omnia erant parata. Videbit hoc oculis ipsis curiosus lector, modo in tabula Commentario nostro præfixa consideraverit distantiam amphitheatri & sulphurariæ a civitatePuteolana. Si quis igitur ab accumulatis ineptiis recte ineptus dicitur; non possumus non ineptissimum vocare auctorem illorum Actorum.

k Figmentum rursus improbabile, & primis Actis contrarium.

l Magis etiam improbabile est, inauditos & sine ulla interrogatione fuisse damnatos.

m Quod hic de sene, & mox de matre S. Januarii refertur, ex primis Actis sumptum est, quemadmodum & reliqua, quæ sequuntur.

n Hæc etiam desumpta sunt ex iis, quæ variis temporibus fuerunt Actis adjecta, & modo sunt in Appendice. Habes, lector studiose, Acta mendosissima, & non paucis erroribus deturpata. Non possum satis mirari, pulcherrima visa esse Mazochio, & sincera. Neque enim deprehendere valeo, ubi lateat abscondita illa pulchritudo, quæ major mihi in his Actis non apparet, quam esset hominis naso & auribus mutilati, multis vulneribus & ulceribus pleni, sanieque demum & cruore manantis. Sinceritatem & fidem in Actis illis vix majorem invenio, quam pulchritudinem. Quæ ex Actis primis auctor suis inseruit, ut verbis sunt passim correctiora, aut minus saltem mendosa ceteris,ita ceteris sunt meliora, & partim probabilia. Quæ initio habet de amicitia & gestis inter Januarium & Sosium, ex documentis aut traditione Misenatum accipere potuit, & sic probabilia haberi possunt. Quæ vero exposuit alio modo, quam exponuntur in Actis primis, tam inepte & improbabiliter relata sunt, ut de falsitate illorum prudenter dubitare nequeamus. Itaque, quemadmodum non inficior, prima Acta suis laborare defectibus, ita cogor dicere, hæc multo deteriora esse.

* Proculus

ACTA S. PROCULI ETC.
Ex duobus Mss. Puteolanis.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4133

Ex Mss.

[Sævitia persecutionis Diocletiani;] Angelo Smirnæ ecclesiæ, Polycarpo a martyri sociisque futuris martyribus in Apocalypsi Joannes denuntiat futuras Ecclesiæ persecutiones fideliumque jacturas. Ecce, inquit, missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, & habebitis tribulationem magnam diebus decem. Isti decem dies decem fuerunt primitivæ Ecclesiæ persecutiones, quarum primam exercuit Nero propter victoriam apostolorum Petri & Pauli de Simone mago. Decimam (aliis prætermissis) exercuit Diocletianus. In quibus decem diebus pagani principes, ignorantes Dei justitiam & fidem Christi, ad extirpandos fideles, in primitiva Ecclesia pullulantes, tam varia excogita verunt tormentorum genera, ut ea numerare aut exprimere vix ulla sufficiat aut dictatis scriptura aut narratis facundia. Tandem ultimam persecutionem gentilium præsagiens inimicus humani generis, æmulusque nostræ salutis, virus suæ nequitiæ per Diocletianum augustum ex integro vomere visus, hominem quanto obscuriore loco natum, tanto austerius præsidentem, & aptum ad perturbandum tam divina officia quam humana, animum ejus in tantam impietatem induxit, ut imperiali edicto mandaret, omnes ecclesias Christianorum toto orbe prosterni, scripturasque divinas comburi, & ecclesiis præsidentes ubique carceribus mancipari. De reliquis autem Christianis præcepit, ut qui mandatis suis acquiescerent, procul a gladiis fierent; sed qui profiterentur se non immolaturos idolis, gladiis interirent b. Tunc inventus est populus Christianus inter paganos, quasi Job in terra Hus, & quasi Loth in Sodomis, & quasi lilium inter spinas.

[2] [in qua capitur S. Sosius: cujus causa judicem adeunt] Orta igitur Ecclesiæ persecutionis tam sæva procella, Dracontius quidam præses Campaniæ, volens Diocletiano placere, quasi virulentus draco, in Christi fideles venena iniquitatis effudit, nulli parcens ordini, sexui vel ætati. Et inter alios venerabilem virum Sossium, Misenatis ecclesiæ diaconum, obscuro carceri mancipavit. Erat autem huic Sossio familiari dilectione conjunctus, æqualis sanctitatis & ordinis, egregius vir Proculus, ecclesiæ Puteolanæ diaconus, qui, transactis aliquot diebus, memor injuriæ Viri sancti & conculcationis fidei Christianæ, illa charitate accensus, quæ foras mittit timorem, sociatis sibi fidelibus viris Euticete & Acutio, Dracontium adiit c, & forti animo in hæc increpationis verba prorupit: Quæ te, o inique judex, feritas inducit, ut sis veritatis hostis & innocentiæ persecutor, dum Christi servos persequeris, & Christi fidem subvertere frustra conaris? Injuste præses, cur in tribunali sedens agis, non quæ justitiæ, sed quæ crudelis bestiæ sunt? Draconti, merito sic vocatis, dum Christi servum Sossium, Deo acceptum & hominibus gratum, cum latronibus ligas, cum iniquis carceras, & cum impiis crucias. Desiste, miser: desiste a persecutione servorum Dei, ne quando irascatur Dominus, & pereas in æternum: illius offensam pertimesce, qui potest corpus & animam in gehennam perdere. His Dracontius auditis, ira exarsit, & fellea venena iniquitatis more draconis ad linguam evocans, ad S. Proculum ait: Usque quo superstitiosa verba hæc loqueris? Si te vesania in contumaciam elevat, si pœnarum te fatuus provocat appetitus, hodie facio, ne impune tua loquacitas reprehenderit, quem oportuit revereri, teque illi in pœnis socio, pro quo advocati officium assumpsisti.

[3] Et continuo jussit sanctum virum Sossium suis tribunalibus sisti, [Proculus, Eutyches & Acutius, & cum illo mancipantur carceri.] longo carceris squalore inediaque afflictum, & ait: En, Procule, habes, cum quo de secta tua vana confabules: en, coram te est, cui similis efficiaris in ornatu vestium deliciisque ciborum. Ad hæc S. Proculus, sancti Viri pœnis non perterritus, sed fortius animatus *, respondit: Placet, ut Viri ejusdem religionis & ordinis eodem percurrant stadio ad bravium supernæ vocationis. Immo, inquit tyrannus, æqualis tenebit pœna, quos error idem commaculat. Humanitatis tamen memor, vos moneo, ut, dum tempus habetis, vestrum corrigatis errorem, ne vos tormenta excrucient, & immatura morte amittatis dulcedinem juvenilis ætatis. Quænam vestra dementia imperialia jussa contemnere, & pro nova secta antiquis seculis deorum observatas cæremonias reprehendere vel damnare? Ad hæc S. Proculus ait: Jussa principum, quæ legi Dei contraria non sunt, libenter suscipimus, nec eis injuriam irrogamus, si Regem & Dominum universæ creaturæ illis præponimus. Cærimonias autem damnamus idolorum & dæmonum: & pro vera fide Dei, & Domini nostri Jesu Christi parati sumus universa portare tormenta: non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quam Christus revelabit in nobis, reddens pro parvis magna, pro terrenis cælestia, pro temporalibus sempiterna; immo donabit, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: hæc enim præparavit Deus diligentibus se. Quibus auditis, omnes immanissimus Dracontius in eumdem carcerem includi jussit.

[4] Cumque interea ipse Diocletianus Timotheum quemdam substituisset, [S. Januarii certamina Nolæ,] & in Nolana hic civitate Januarium Beneventanum episcopum ob eamdem Christianæ fidei confessionem in ardentem fornacem conjici præcepisset, sanctus Episcopus signo crucis se muniens oravit, ut instar trium puerorum in medio ignis pro hac fidei confessione servaretur incolumis. Iniquitatis autem ministri illæsum cernentes in conflagranti igne Deum laudare ac benedicere, stupore perterriti, hoc nuntiant Timotheo. Ille vero jussit aperiri caminum, & statim flamma erumpens plures exstinxit adstantium paganorum: in vestimentis autem aut capillis sancti antistitis Januarii nullum apparuit læsionis vestigium. Tunc adstanti Viro Dei ait tyrannus incredulus: Quibus, Januari, maleficiis talia operaris? Sed variis te faciam interire tormentis. Sanctus autem Januarius respondit: Ego semper in Domino sperabo, nec timebo, quid faciat mihi homo. Tunc iratus tyrannus jussit eum in carcerem recipi. Mane autem facto, in foro civitatis sedens pro tribunali, præsentato sibi S. Januario, ait: Quid immoraris? Sacrifica diis, ne diro gladio moriaris, nec te liberare poterit Deus tuus de manibus meis. Sanctus vero Januarius respondit: Ignoras Dei potentiam, miser, cui nemo restitit & pacem habuit: omnia enim, quæcumque voluit, fecit in cælo, in terra, in mari, & in omnibus abyssis. Pensa, quanta sit in eum blasphemia, qui tantam habet patientiam, ut ad misericordiam te adducat. Tunc iratus præses, jussit compedes absolvi d, ut mortis timorem immittat. Sanctus vero Januarius oravit, suum agonem Domino commendans. Præses vero iterum jussit eum in carcere recipi.

[5] [deinde cum Festo & Desiderio ibi captis, & cum reliquis Puteolis:] Hoc audientes duo ex clericis B. Januarii, Festus diaconus & Desiderius lector, in fervore spiritus locum adeunt, & flentes quærunt, cur tantus ac talis Antistes teneatur in vinculis: quid Vir sanctus commisit unquam criminis? Quis ad eum tristis accessit, & non rediit consolatus? Quis æger ab eo visitatus, & sanitatis remedia non suscepit? His Timotheo relatis, furibunde præcepit cum B. Januario eos in carcere claudi, & cum fortes atque constantes in Christi fide reperisset, jussit sanctos Christi confessores, Januarium, Festum & Desiderium, ferro vinctos ante currum in civitatem Puteolanam trahi, & cum sanctis confessoribus, Sossio, Proculo, Euticete & Acutio in memorato susceptos carcere diligentius custodiri. Sequenti die cuncti ursis traditi sunt: sed feræ e sanctos Martyres osculis demulcebant. Sanctus vero præsul Januarius hoc attendens, gratias Deo exolvit pro individua societate Pastoris & gregis. Alia die crudelis præses ad spectaculum veniens, jussit in Sanctos feras dimitti. Sed, confortante Præsule Socios, ne de potentia Dei diffiderent, qui fecit cælum & terram, bestiæ humiliter ad pedes Sanctorum se prostraverunt. Quod cernens tyrannus, Christi Confessores ante se jussit adduci.

[6] [omnes capite damnantur, judice cæcato & precibus S. Januarii sanato:] Et cum præsentati fuissent coram eo, protulit sententiam, dicens: Januarium episcopum, Proculum, Sossium & Festum diaconos, & Desiderium lectorem, Euticetem & Acutium cives Puteolanæ civitatis, qui se Christianos esse professi sunt, & deorum libamina & imperatorum præcepta contempserunt, capite cædi jubemus. Quia vero pravorum * nonnulli retrahuntur a malis formidine pœnæ, & ut Christi virtus & fidei unitas adstanti populo innotesceret, oravit S. Januarius, ut crudelis tyrannus oculorum aspectu & luminis corporalis dulcedine privaretur, sicut erat mentis infidelitate cæcatus: & continuo cæcus factus est. Præcipiens autem tyrannus S. Januarium coram se velociter adduci *, dixit ei: Januari, serve Dei excelsi, ora Dominum tuum pro me, ut lumen recipiam, quod amisi. Cui Vir humilis acquiescens, oravit, dicens: Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, ut cognoscat universus populus, quia tu es Deus solus & verus, aperi oculos Timothei, & illumina mentes, quas ille studuit obcæcare. Facta oratione, Timotheo lumen oculorum continuo restitutum est. Quod cernens populus, universus in stupore conversus est, usque ad quinque millia virorum & mulierum, & factus est clamor laudantium & benedicentium Deum.

[7] [Sanctorum martyrium: corporum translatio] Timotheus vero a pœna liber, sed iniquitatis servus, cernens populum converti ad Christum, jussit militibus latam sententiam in Christi Confessores velocius executioni mandari. Ducti igitur ad locum, qui Sulphuraria dicitur, capitis obtruncatione compleverunt martyrium. Ipso autem die martyrii eorum Timotheus doloribus vexatus clamabat: Væ mihi misero, væ mihi misero, quia propter crudelitatem, quam exercui in Dei Servos, ab angelis intolerabiliter crucior. In cruciatibus autem illis spurcissimum & oneratum peccatis spiritum exhalavit. Fideles vero concives Martyrum occulte corpora rapuerunt, & ad civitates propinquas cum multa reverentia detulerunt. Proculum Puteolani venerantur: Neapolitani vero tunc B. Januarium habere meruerunt. Sed Longobardorum tempore, capite remanente Neapoli, corpus ejus Beneventum cum magna gloria translatum est.

ANNOTATA.

a Angelum sive episcopum Smyrnensis ecclesiæ, ad quem S. Joannes scripsit Apocal. 2, fuisse S. Polycarpum, communis fere est interpretum sententia, quam tamen hic non examino. Acta S. Polycarpi data sunt ad 26 Januarii.

b Hic in altero Ms. paucula sunt adjecta. Sic aliis locis nonnulla in verbis est differentia. At ex alterutro sumam, quod correctius videtur: nam Acta hæc tanti meriti non sunt, ut necesse sit annotata accumulare.

c Horum Actorum collector primis Actis passiminhæret. At prima Acta tacent de occasione, qua tres Puteolani Martyres capti sunt. Itaque dubitandum videtur, an ultro Dracontium adiverint, & objurgarint, præsertim cum Joannes Diaconus num. 13 captivitatem eorum referat modo nonnihil diverso. Nequeo etiam auctoritatem attribuere sermocinationibus & discursibus, quos horum Actorum scriptor verisimiliter meditatus est.

d Sic auctor intellexit, quod num. 4 in Actis primis dicitur, Jussit, ut nervi a corpore ejus excluderentur, per nervos intelligens compedes, & fortasse satis racte

e Hæc in utroque Ms. mendosa esse opinor, legendumque carceri traditi sunt, ubi invicem oculis demulcebant. Certe semel tantum bestiis objecti sunt.

* al. armatus

* al. paganorum

* al. revocari

ACTA
Auctore Joanne diacono ecclesiæ S. Januarii.
Ex Ms. Neapolitano & Romano tabularii Vaticani, collatis cum editionibus Surii & Falconii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4134, 4135

A. Joanne diac.

PROLOGUS

[Auctor sæpe rogatus de S. Sosio scribere,] Post nonnulla tyrocinii mei Opuscula a, quibus aliquantisper juvenilem animum caritatis exercuisse videbar imperio *, nullius fore disponebam intentionis, nisi ut magis hebetaret desidia, quam fomenta lividæ stomachationis alicui pro talibus subministrarem b experimentis. Didiceram quippe, & satis didiceram, qualiter bilis ignita linguæ faculam torrens continuos ureret dentes. Huic ergo decreto cum inclinatus animo adhæsissem, inter plurimorum sodalium cœpi etiam & domni Johannis c venerabilis sancti Severini abbatis, quem umquam refellere nefas existimaveram, detrectare implorationes, adeo scilicet, ut ad id, quod de sancto Sossio fieri postulabat, multifaria evadens obliquitate diversus, modulum excusationis nullatenus inhiberem. Quod ubi vir strenuissimus animadvertit, non est passus ultra dissimulationis funiculum prolongari, sed per idoneos proventores * domno Stephano d suggessit episcopo, quatinus ejus amplitudinis interventu obtineret, quod adipisci sua impetratione nequibat.

[2] [tandem jussus a Stephano episcopo, scripturam de eo suggerente,] Extemplo me pontificalis accersitum sublimitas taliter increpando accepit: Exciditne tibi, diacone, qualis obedientiæ sit fructus? Exciditne Samuëlis justa indignatio, dicentis; Melius est obedire, quam sacrificare. Cur ergo surda præteris aure, quod a Johanne abbate toties posceris? An ignoras, quantas utilitates talium narrationum scripta convectent? Si enim in eis totius Christianitatis emolumenta percipiuntur, quare tu tua quærens, ostendis te colaphis non esse disciplinatum apostolicis? Sic præsul. Et præsuli sic summissa voce respondi: Si vestræ prius discretionis lance pensatur, quo potissime nostra vergat accusatio, justissime castigamur: sin alias, quare tantis frangimur increpationibus *? Habet, inquam, habet affatim vestri compertum acumen ingenii, quomodo plurimæ martyrum passiones ex historiis & annalibus sunt decerptæ, in quibus commendabatur seriatim, quicquid gentilis illa * perpetrabat examinatio. At nos, quibus nulla talium facultas suppeditat, quo exequi pacto cogimur, unde rectissime favorabili denotemur mendacio, & inevitabili pseudoepigraphi discrimen incurramus. Hanc præsul ille * apologiam tali protinus auctoritate conclusit: Procul hinc, procul, si placet, totius objectionis ambago recedat. Est enim exinde quædam scriptura, e lepida, ut reor, digestione contexta, quam me olim vidisse recordor. Et quidem quoniam longi temporis meta relabitur, idcirco cunctando assero, utrum necne sancti Januarii gestis, cum quo fortissimus Christi Athleta immortalem percurrit agonem, aliqua sit ex parte diversa. Tamen hæc qualicumque stilo prolata constet, sumenda est a te, & sicuti certum est tuos fecisse majores, quæque sunt superflua, reseca, necessaria subroga, inepta abjice. Et una cum his, quæ de inventione corporis ejus sunt, fide tua, qui interfuisti, in civilem redige compositionem, quatinus pro tanti laboris compensatione municipatu tandem martyriali, Christo largiente, perfrui merearis.

[3] [scribere proponit vera & comperta.] Ad hæc ergo nihil ultra respondere præsumens, coactus inchoavi, quod spontaneus recusabam. Sed quia in memoratis scriptis, infatuato f quamvis sale pertinctis, nulla parentum ipsius, nec pontificis saltem, qui eum redimitione levitali dicaverat, mentio inerat, & conquerentes ex hoc viros etiam non spernendæ gravitatis perspeximus, ideo summatim commemorare libuit, ut nec ego sim in antea obnoxius, nec illius temporis pertinaciter incusentur scriptores. Quoniam multus accidere * potuit eventus, aut latibuli scilicet aut mortis, necnon & ignorantiæ, vel aliud quid verisimile; unde justa possit oriri excusatio, quod silenter prætermissi fuerunt *. Tamen quomodocumque acciderit, quia nulla valet modo conjectura censeri, constat me credulitate media nihil irritum, nihil ambiguum in istis posuisse narrationibus. De cætero nunc agendum est, venerabilis abba, ut nuper promissis orationibus sic sic meam juves inertiam, quatinus sit Deo acceptum, & hominibus gratum hujus nostri laboris conamen.

ANNOTATA.

a Varia Opuscula a Joanne Diacono composita fuisse in juventute, dixi in Commentario § 3. Hoc senex præcipue scripsit de S. Sosio, uti apud Surium tamquam Acta S. Sosii est editum. Attamen non minus scripsit de S. Januario & Sociis. Quare non male in codice tabularii Vaticani, qui signatus est A. 4, præfigitur hic titulus: Passio sancti Januarii, Sossi, Festi, Desiderii, Euticii, Acutii, mense Septemb. die XXIII. Solus Proculus omissus est, verisimiliter exscribentis incuria. Dies titulo additus etiam in Ms. Neapolitano, Sosium, qui XXIII Septembris colebatur, præcipue insinuat. Lectorem porro monitum velim, me omnia daturum ex alterutro codice. Ubi diversæ sunt lectiones, nec clare apparet, alterutram esse mendosam, diversitatem annotabo.

b Subministrares, & mox didiceras, habet Surius, sed perperam, quia auctor insinuat, se prioribus Opusculis nonnullos offendisse, & ideo statuisse nihil præterea scribere.

c Joannes ille abbas acceperat prius corpus S.Severini, deinde & S. Sosii. De utroque scripsit hic auctor, ut dictum in Commentario num. 38.

d Stephanus is erat episcopus Neapolitanus, hujus nominis tertius, quem ab anno 895 episcopum fuisse credit Ughellus; sed necesse non est, ut credamus, ipsum superfuisse usque ad annum 920.

e Scripturam hanc non aliam fuisse, quam Acta, primum a Mazochio, & nunc a nobis secundo loco edita, cum laudato Mazochio existimo, ut videri potest in Commentario num. 20. Erant tamen multo verisimiliter correctiora, quam nunc prodierunt ex codice Bononiensi, ubi non modo mendis deturpata, sed etiam fortasse mutilata fuerunt. Præterea nec Stephanus illi scripturæ multum laudis attribuit, & Joannes Diaconus eam primis S. Januarii Actis constanter postposuit.

f Hac voce Joannes ipse insinuat, iis Actis nonnullos errores insertos.

* al. imperium

* al. perventores

* al. fatigamur redargutionibus

* al. ipsa

* al. ipse

* al. accedere

* al. prætermiserunt

CAPUT I.
Gesta S. Sosii & amicitia cum S. Januario: captus Sosius fortiter se gerit, uti & Proculus, Eutyches & Acutius, coram Dracontio judice.

[Diocletianus & Maximianus, adepto imperio,] Numerianus igitur augustus, cum ex Parthicæ regionis demolitione * reverteretur, & propter oculorum, quam incurrerat ægritudinem, lectica in itinere veheretur *, ita est ab Apro a socero suo clandestinis peremptus insidiis, ut vix fœtore cadaveris necem ejus post aliquot dies milites comperissent. Qui statim Aprum interficientes, Diocletianum, cujusdam ex Dalmatia scribæ b filium, tumultuosa vociferatione cæsarem acclamaverunt. Hic autem versipellis ut erat, Maximianum continuo c Herculeum, moribus & feritate haud sibi dissimilem, consortem sibi assciscens, iniquo prælatu reipublicæ summam invaserunt. Sed quia Carinum, prælati Numeriani germanum, qui superstes adhuc cum magno * exercitu Galliarum commanebat in partibus, metuendum ducebant, idcirco in suis primordiis lentam commoverunt persecutionem in Christianos, scientes procul dubio plurimos illi hærere amicos, quos hujus tituli sacratissima decorabat professio.

[5] [persecutionem sævissimam in Christianos movent.] Ubi autem cæsar iste penes Margum d prælio devictus occubuit; confestim illi tempus nanciscentes, quo tyrannidem suam sævire permitterent, pro dolor! per universum orbem e complices suos direxerunt, quatinus quicquid Christianitatis culturæ repperissent *, aut suis, si possent, obscenis manciparent cæremoniis, aut exquisitissimis addicerent pœnis. Succurre, Domine Jesu, succurre agonizanti Ecclesiæ tuæ, ut perspicuus fidei candor, quo magis densitate caliginosæ gentilitatis obrui satagitur, eo amplius, te illustrante, martyrialibus * renitescat lucernis. Cruentissimis itaque satellitibus omni sollicitudine suorum jussa dominorum adimplere studentibus, licet omnis Campania, imo totus afflictaretur mundus, tamen in oppido Misenatium potissima incubuerat persecutio, quia illic celebris paganorum frequentabatur occursus, propter Sibillæ f vatis sepulcrum, haud inde longe discretum.

[6] [Sosius amicitia cum S. Januario conjunctus fuit:] Hac ergo tempestate beatissimus Sossius, ejusdem ecclesiæ diaconus, vir, in quo cælitus omnium charismatum dona confluxerant, secundum congruam nominis sui vocationem, (quia Sossius, si a σώζων Græco sermone derivatur, Latine Salutaris exprimitur) nocte dieque, quamvis palam ob insidias persecutorum non auderet conversari g, tamen ad nil aliud erat intentus, nisi ut incredulos invitaret ad fidem, & fideles ad imminentes corroboraret agones. Cujus industria cum longe lateque flagraret, & opinio bonitatis in dies accresceret, in tanta cœpit ab omnibus haberi dilectione, ut Januarius Beneventanæ sedis egregius antistes, licet majoris esset dignitatis, magni tamen Dei, usque ad mortem se humiliantis, imitator effectus, sedulus ad illum visitandi gratia properaret: & doctrinæ pabulum mutua sibi sumministrantes affluentia, non solum animos suos ad cælestia sublevarent, sed & Dominicum gregem per sacra colloquia informarent.

[7] [hic flammam e vertice ipsius emicantem cernens, martyrem futurum prædicit,] Mira Sanctorum dilectio, mira, & stupenda constantia: nam cum nulla fatigatione itineris, nulla terroris intentatione retraherentur, quin vicariam sibi non exhiberent affectionem; accidit haud sine divino nutu, ut idem domnus * Antistes ex more veniens, reperiret illum forte in cœtu fidelium sacrosancta Euangelia sonoro jubilo personantem. Mox Pater optimus, pietatis amore contractus, substitit, & fervorem tantæ alacritatis diu multumque ammirans, subito clericalem * verticem ejus vidit perspicuam fundere flammam. Cujus oblectatione perculsus, intellexit protinus documento Scripturæ imbutus, quid coruscatione radiaret in illa, quidve portenderet inflammatio ipsa. Et lætus ad * cælum cum gaudio palmas sustollens, ineffabilem Christi gratiam seriamque dispensationem ex intimis cordis organis collaudavit. Dehinc perpendens id nulli præsentium, nisi sibi soli, apparuisse, properanter accepit, & constricto super eum incumbens amplexu, flammigerum illud caput spiritalibus detinebat osculis, & coram adstantibus martyrii tandem diademate coronandum, iterum iterumque profitebatur. O religio sanctitatis! O devotio caritatis! O vaticinatio veritatis! Dum enim talia tantaque Præsulis pariter & Levitæ dona consideramus, omnis penitus admiratio nobis adimitur, sensus hebescit, lingua torpescit.

[8] [de quo auctor disserit.] Quis umquam tam eloquens, tamque facundus digne potest exprimere, qualiter isti de religione ad sanctitatem, de devotione ad caritatem, de vaticinatione consequenter ad veritatem pertingere meruerunt? Illam, inquam, Veritatem, quæ multo ante dicere * dignata est: Ignem veni mittere in terram, & quid volo, nisi ut ardeat? Si enim per ignem caritas, qui Deus est, & per terram corda humana intelliguntur; recte ignis iste utrorumque ardebat h, ut uni, qui secundum Apostolum Christum habebat, caput in vertice redundaret; alteri quoque, qui secundum Euangelium beatos habebat oculos, resplendesceret in obtutu; ambo ergo beati, ambo felices, quia ambo nimirum illis sunt donati muneribus, quæ olim filios nascentis Ecclesiæ loqui & prophetare unanimiter instigabant. Quid enim? Numquid iste non fuit ille ignis, qui repente super Apostolos intonans ora illorum per varias discrevit loquelas? Numquid non hujus illapsu Petro loquenti * fides, & eleemosynæ Cornelii centurionis sunt approbatæ? Numquid ad impositionem Pauli manus super viros decem istius non est illustratus adventus? Et quid per singula ducor? Ipse i procul dubio illos, ipse clarificavit & istos.

[9] Videamus, qua conventione ad martyrii gloriam sacratissimus pertigerit * Diaconus, [Captus S. Sosius, & interrogatus, fidem] de quo veracissimus prophetavit Antistes. Cum igitur Sossius levita benignissimus, sicut perlatum est, famosis polleret moribus, & vitæ virtutisque proposito insistens, bonus odor aliis ad vitam, aliis secundum Apostolicam institutionem esset ad mortem, factum est, ut ab his, qui bono perierunt odore, sæpissime ad Dracontium, tunc Campaniæ judicem, accusaretur. Quorum frequenti suggestione, utpote paganitatis minister, in furias actus, lictoribus suis transmissis, artari eum, & ad se usque perferri præcepit. Mox autem, quia lux in tenebris latere non poterat, neque civitas abscondi supra montem posita, ubi conventus est a militibus fortis Athleta Christi *, & coram solio judicii præsentatus, stetit imperterritus *. At sceleratus arbiter diu multumque ammirans elegantem ejus speciositatem, Apte, inquit ad illum, forma corporis cum fama nominis tui congruit k: sed quia quadam superstitione pollutus asseveraris, necesse est, ut accedens libamen offeras, & frustreris accusationem, quæ toties de te nostras perculit aures. Ad hæc Sanctus ita responsum reddit paucis: Absit hoc, judex, absit a me, ut debeam aliquo modo illam commaculare religionem, cui ab ipsis, ut ita dicam, oblatus cunabulis, toto corde totaque intentione servivi.

[10] Tunc censor intumuit, & felleam vultu prætendens amaritudinem, [constanter & libere profitetur:] Ne confidas, inquit, in hoc vernanti corpore juventutis. Quia, si scitis imperialibus & meo protinus consulto non parueris, illo te, prius vehementer affectum tormentis, jubeo mancipari ergastulo, unde saltem nec ipse te Deus tuus possit eripere, sed squalore intolerabili, & famelica sic adigaris penuria, ut sponte perficias, quod modo parvipendendo recusas. Mox Propugnator veritatis, omni refertus constantia, ait: Non tibi umquam bene l sit, arbiter iniquitatis, ut quibusque aliquando pœnis devincar, & detestabile tuæ perversitatis adimpleam votum. Ego autem firmiter in Deo meo sperans, cum ejus Apostolo semper decanto: Nullus me separabit a caritate Christi *, non tribulatio, non persecutio, non gladius, non carcer, non fames, non nuditas: quoniam propter eum tota die mortificor, ut tandem cum illo conjungar. Sed tibi, o miserrime, tibi, o scelestissime, potius est ingemiscendum & dolendum, qui juste quodam præsagio Dracontius es appellatus. Revera enim nunc ille temerarius draco per oris tui organum loquens, invalidam Dei mei præsumit asserere potestatem, qui olim protoplastis, ob appetitæ Deitatis rapinam, mortem infligens, contra Conditoris interdictum vesci eis de ligno vetito persuasit. Tamen licet illis hominibus occulto Dei judicio prævaluisse lætatus sit, mihi vero, cui jam per lignum * Crucis vita est restituta, numquam per te Dracontium, qui ad instar ejus nomen * & venenatam possides linguam, Deo suffragante, poterit prævalere.

[11] [flagris cæsus, dum annorum fere erat triginta,] His judex auditis, sævum * infremuit, & furibundus ad lictores, Nunc, ait, nunc vestras expromite vires, & loquacitatem hujus Audacissimi * validis comprimite flagris, quatinus resipiscens animadvertat, ante cujus sublimitatis tribunal adsistat. Dixit: & dictum ministri cominus exequentes, totum Sancti corpus fædissime laniabant m. Cernens itaque dæmonum arbiter robustissimum Christi palestram n illa patienter flagella tollerasse, stomachando intulit: Hic, quia se vultum longanimitatis induisse simulat, claustris est teterrimis deputandus, ut ibi frigore fameque deficiens, florida ipsius, qua gloriatur, juventa tabescat. Erat namque * tunc beatissimus Sossius annorum circiter triginta, sicut ipse cuidam benigno revelaverat episcopo, nomine Theodosio o, quem propter vitæ meritum valde dilexerat. Advenerat autem iste de Græcia, & propter religionem multa cum eo soliditate * fuerat combinatus. Quique etiam & de eodem fatebatur diacono, quod vere Domini nostri Jesu Christi discipulus, & imitator esse studebat. Nam & oportune importuneque prædicationi instabat, & ob indicantium sagacitatem vulgares plerumque declinabat aspectus.

[12] [carceri includitur. Martyres Puteolani ipsum invisentes,] Recluso itaque fortissimo martyre Sossio secundum decreta judicis in ardua atraque * custodia, Proculus diaconus, & Eutices atque Acutius, illustrissimi cives Puteolanæ urbis, fervore devotionis accensi, ethnicos clamosis * objurgationibus increpabant, dicentes: Miseri, dementes, insani, quare benignum & innocentem Hominem verberibus afflixistis, in tenebras adduxistis? Numquid, quia vestrarum principis tenebrarum noluit esse famulus, ideo lucernam ardentem, quæ sub modio non potest contegi, carceris obscuritate voluistis extinguere *? Heu detestabile judicium! Heu execrabile factum! quod omnis lex abrogat, omniaque jura condempnant. Quis umquam legislator vel juris peritus indixit, ut justus condempnaretur, aut innoxius puniretur? Hæc & his similia vociferantes, ad ergastula properarunt: & sanctum Levitam omni solamine omnique allevabant affatu. Dic rogo, dic, insanissime censor, numquid & isti alienationem mentis patiuntur, qui & innocenti Viro ex intimo compatiuntur affectu, & penitus improbant tuæ iniquitatis examen? Cæce, si sensus tuus non esset perversus, videres utique, quia isti sunt, de quibus prophetica clamat ammiratio: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, & quasi columbæ ad fenestras suas? Vere ut nubes, & ut columbæ volabant, qui nullis implicati contagiis, tam perspicuo tamque claro obtutu ea, quæ sunt æquitatis, intuebantur, & veraciter profitebantur.

[13] [capiuntur, interrogantur, constantesque,] Sed quia nullius utilitatis respectum tua capit obstinatio; ideo præceps velut in reorum duceris accusationes. Lictores enim, verbis illorum auditis, statim ad iniquum judicem properantes, Domine, inquiunt, ecce homines Christianæ sectæ, quos ubique perscrutari sponte vestra dignatio jussit, venientes ad carcerem, cum Sossio dampnaticio in confabulatione junguntur. Dracontius ilico citatis eos ad se vocans officiis, præcepit, ut cum sancto Sossio sibi præsentarentur p. Qui dum læto coram eo vultu apparent, talem judex prorupit in vocem: Quæ * vos fatalis coëgit impulsio, ut huic insano faventes Homini, nostra nostrorumque principum decreta parvipendatis? An nescitis, quanta super hujus Sossii complices imperatorum deferveat indignatio? Relinquite ergo has vanas, quas somniatis, spes, ne vos appetisse pœniteat istius sodalitatem vecordis. Ad hanc Sancti tale constanter ediderunt responsum: O utinam, judex, cælitus insaniam stolidi hujus fuissemus incurrere digni, qui vos vestrosque tyrannos fide contempnit, humilitate despicit, patientia vincit, viceramus, inquiunt, & nos iram indignationis non vestræ, sed Dei, qui venturus est ponere orbem terræ desertum, cujus illecebras tanta vos aviditate sectamini, ut merito filii ejus astruamini. Filii ergo mundi procul dubio quia cum mundo perituri sunt, ideo eligendum est nobis, ut temporalem augustorum & vestram pro nihilo ducamus sævitiam, ut desideremus in hujus collegio inveniri, quem vos insanisse putatis, quatinus cum eo vitam adipisci mereamur æternam.

[14] Talibus extemplo dictis censor exarsit in iras, & sine mora furens vapulare Sanctos pene usque ad internecionem præcepit, [graviter cæsi in carcerem conjiciuntur.] ipso etiam desuper intonante: Hæc est suavitas collegii, hæc est jocunditas contubernii, hæc, inquam, sunt oblectamenta Sossii, in quibus vos toto epulari optastis affectu. In his porro delectabiliter convenit epulari *, donec consultius excogitemus, quid aliud nostræ humanitatis vobis dignanter impertiri possimus. Crudelissime arbitrum, quare in Famulos Dei furia tanta baccharis? Quare ultra modum sævire disponis? Necesse est enim, ut aula fidei eorum procacioribus impetatur turbinibus: sed quia tu ex parte jam compertum habes, quo fundamento locata consistat, subrogandus est tibi alter sævissimus, qui cognoscat ex toto, qualiter illam architectus Christus supra petram suam inconcusse fundavit.

ANNOTATA.

a Cædes occulta Numeriani imperatoris per Aprum socerum suum & præfectum prætorio, satis bene hic relata, contigit anno 284, uti & electio Diocletiani, qui acclamatus imperator, Aprummanu propria occidit. Non itaque statim post compertam Numeriani mortem, sed post acclamationem Diocletiani occisus est Aper.

b Communior hæc est opinio de genere Diocletiani.

c Imo potius secundo imperii sui anno, sive anno 286.

d Apud Murgum habet Surius; sed recte in utroque Ms. apud Margum, quod oppidum erat Mœsiæ Superioris. At non videtur prælio victus occubuisse Carinus, sed victor occisus dicitur a suis. Res contigit anno 285.

e Non tam cito generalis fuit persecutio sub Diocletiano; sed illa anno 303 cœpta.

f Cumana Sibilla celebris est. Misenum autem erat prope Cumas: utrumque oppidum excisum est: at situs videri potest in tabula Commentario præfixa. Verisimiliter auctor id habet ex Actis secundis, ubi mendose aliqua leguntur similia: Et quia in ipis (ipsis) locis … frequens erat paganorum nobilium virorum (adde concursus ad) magnam vatem & tustamulus (forte cujus tumulus) usque in hodiernum diem &c.

g Hæc etiam ex laudatis Actis num. 1 desumptavidentur, uti & sequentia de flamma e vertice Sosii emicare visa, & martyrio ipsius prædicto a Januario.

h Surius cum Ms. Neapolitano: Recte ignis iste in utrorumque ardebat præcordiis &c.

i Idem hic cum dicto Ms.: Si ipse illos, procul dubio clarificavit & istos.

k Sermocinationes Dracontii & Sosii neque in Actis primis neque in secundis leguntur, ut verisimile sit, eas ab hoc auctore compositas ea libertate, quam, æque ac profani scriptores, multi biographi licitam sibi existimarunt.

l Hac phrasi solum vult auctor: Non contingat tibi ex voto, ut me vincas.

m Laniarunt habet Surius cum Ms. Neapolitano. Porro Acta prima solum habent num 1, Sosium & tres Martyres Puteolanos diversis suppliciis maceratos fuisse. Dubitari itaque potest, an Joannes Diaconus de illorum suppliciis plura noverit.

n Voce inusitata Palestra pro athleta vel luctatore etiam inferius usus est auctor, si recte habeat Ms. Romanum. Surius Militem substituit: Militis æque ac Palæstræ mentio est in Ms. Neapolitano;sed ibi dictio est corrupta.

o Hæc de illo episcopo & ætate Sosii similiter leguntur in Actis secundis num. 1, tacetur tamen nomen episcopi, prout illa sunt edita.

p De occasione, qua Proculus & duo Socii fuerunt capti, nihil habent Acta prima; secunda vero rem alio modo exponunt, nec minus improbabiliter, quam hic Joannes: in Actis S. Proculi alio rursum modo ipsorum comprehensio narratur.

* i. e. ex bello Persico

* al. uteretur

* al. omni

* al. reperirent

* unum Ms. immaterialibus

* al. dominus

* al. clericatum

* al. in

* al. spondere

* al. loquendi

* in Ms. pertinxerit

* al. Dei

* al. interritus

* al. Dei

* al. de ligno

* al. nominis

* al. secum

* al. Audacis

* al. nempe

* al. sodalitate

* al. arctaque

* al. clamorosis

* al. extingui

* al. Miseri, quæ

* al. gratulari

CAPUT II.
Januarii, Festi & Desiderii certamina Nolæ coram novo præside Timotheo: Tres illi Puteolos ducti, ubi omnes, frustra bestiis objecti, capite cæduntur.

[Timotheus Campaniæ proconsul factus, Januarium capi jubet:] Cæsis ergo Martyribus, & cum sancto Sossio in uno conclavi reclusis, Diocletianus execrabilis imperator Timotheum a quemdam paganissimum Campaniæ præsidem substituit, ita dumtaxat, ut insatiabili feritate Christianos * persequeretur. Qui adveniens, dum ex more urbes accepti præsidiatus inviseret, Nolam adiit, ibique diebus aliquot remoratus, officium de gestis & judiciis præcedentium subtiliter inquirere cœpit. Mox autem, ubi repperit, quod Sossius Dei confessor & martyr cum Proculo diacono, Euticete simul & Acutio laicis, apud Puteolanam urbem ergastulis macerati pro Christi nomine tenerentur, statim & beati Januarii mentio facta est, eo quod Sossium pro quodam inflammationis præstigio b officiosissime visitare, & propensius omnes ad passionis tolerantiam comportaret *. Hac protinus suggestione consul inflammatus, Eia, inquit apparitoribus, perniciter iste accersatur, qui tantæ præsumit auctoritatis esse, ut ipse prius * perpendat, cujus sit vigoris altitudo nostra, & ita, si est illi commodius, cæteris consulere discat.

[16] Cito ergo pulcerrimus Præsul ante faciem tyranni * allatus, multis responsionibus adornatus * est, ut sacrificia libaturus accederet. Sed cum nullis potuisset blanditiis ab orthodoxæ intentionis culmine c dejici, [hic fornaci ardenti injectus, manet illæsus,] projectus est in fornacem, quam per triduum dux ipse nimis succendi * præceperat. De qua ita, Deo custode, incolumis est egressus, ut nec crinibus esset, nec vestimentis saltem adustus. Ecce, Timothee, antiquum illud trium puerorum miraculum noviter Dominus per Martyrem nostrum * operari dignatus est. Sed quia tu, perversissime, dæmonum id magis ludificationibus, quam divinæ ascripsisti potentiæ, cui debito jure omnis creatura famulatur, recto de te dici potest examine: Rex Babyloniæ surget in judicio cum Timotheo isto, & amplius condempnabit eum, quia ille, viso tanto miraculo, statim Chaldææ dignitatis fastus deposuit, & ad prædicandam Dei virtutem voce, litteris, hortamentisque omnibus est accinctus: &, ut ne quid minus exhiberet, famulos ejus tanta sublimavit honorificentia, ut in omni regno suo primates eos fore decerneret. Tu autem e contrario phantasma putans tantum miraculum, nec Christo magnitudinem, nec Martyri ejus aliquam exhibuisti reverentiam: & ideo nunc te tuumque complicem Dracontium una manet remuneratio, quia una fuit & mentis obstinatio *. Ille namque Sossium diaconem tenebris occulit *, tu Januarium præsulem in ignem projicis, ut una vobiscum perpetuo combureretur incendio.

[17] Sed quia perspicua Sanctorum devotio & ignem sprevit & tenebras, [de quo ratiocinatur auctor.] superest, ut atrocius supplicium Januario inferas, quatinus tandem cum Sossio copulatus, pariter ad desiderii sui pertingat effectum. Nequissimus itaque consul denuo sanctum Januarium suis præsentari fecit aspectibus. Quem cum robustiorem in fidei repperisset arce consistere, jussit, ut nervi a corpore ejus abstraherentur d; & ita decretis ad custodiendum militibus traderetur. Heu ducem cruentum! Heu crudelem tyrannum, cujus atrocitas etiam elementa transcendit! Ignis quidem potuit suæ voracissimæ repugnare naturæ, & Martyrem incolumem custodire. Iste vero communis naturæ oblitus, unde compungi ad veniam debuit, inde carnificis feritatem exsuperavit. Miser ille aut non fuit humano figmento compactus, aut crudelitas ejus sævior fuit sævissimis cunctis.

[18] Audientes interea duo ex agmine clericorum ejus, [Festus & Desiderius capti & interrogati,] Festus scilicet diaconus & Desiderius lector, quod eorum Pastor pro Christi nomine in vinculis teneretur, continuo inflammati a Spiritu sancto, Nolam properarunt, & ejulantes clamabant: Quare talis Pontifex coartatur? quare tantus Pater affligitur? Qui ut omnes lucrifaceret, omnium compati necessitatibus procuravit. Mox eos impiissimus dux sibi cum suo præsentari jubens Antistite, sciscitatus est beatum Januarium, si suæ ditionis essent. Cumque ille respondisset, quod unus diaconus ejus esset, & alter lector; præses intulit: Tene, inquam, & isti sequentes, Christianos se autumant esse? Erectis ilico * piissimus Pastor in cælum oculis, Spero, inquit, in Deo meo, quod non solum verbo, sed & opere veracissimi sunt Christiani.

[19] Tum consul, ubi ab eis, de hujuscemodi religione interrogatis, [cum Januario Puteolos ducuntur,] audivit, quod ovanter pro tali ac tanto nomine mori essent parati, nimio succensus furore præcepit illos ante currum suum catenis innexos usque Puteolanam protrahi urbem, ut una cum Sossio & Proculo diaconibus, necnon Euticete & Acutio laicis, ad discerpendum bestiis traderentur, quatinus sanctorum Martyrum membris * horribiliter laniatis, ille videndo suam rabiem satiaret. Dic, rogo, insanissime consul; dic, irarum minister, quo te tuus furor impellit? Hactenus Januarius solus, fide, non ferro, munitus, facillimam de tua vecordia insultationem sumebat; & nunc cum Sossio ceterisque conjunctus, minoris virtutis efficitur an potioris? Si enim præcipiti furiarum voragine tua non fuissent absorpta præcordia, nequaquam Sanctos Dei, ubi * erant mente, ita corpore sociares. Ergo quia nunc tu de te ipso facis ludibrium *, videbis, qua facilitate Martyres nostri de te bestiisque tuis triumphent.

[20] [& reliquis Martyribus junguntur.] Cum autem beatus Januarius carcerem esset ingressus, quo fortis levita Sossius tenebatur, cœpit omnium deosculari capita, maxime sancti Sossii caput amplexans, aiebat: Ecce sanctum & venerabile caput, quod olim Spiritus sanctus martyrizandum portendit. Ecce caput, quod olim spiritalis * flamma e depascens, & roseo paradisi serto f coronandum præfiguravit. Eia nunc, fratres, viriliter contra antiquum hostem, & ejus famulum Timotheum pugnemus, viriliter dimicemus, quia idcirco me huc Dominus direxit, ut nec Pastor a grege nec grex a Pastore videatur divelli. Nullis, inquam, blandimentis, nullis comminationibus a Christi societate sequestremur; quia fortissimus Jesus cælitus prosternet acies g omnium adversantium nobis.

[21] [Sancti omnes feris objecti, & ab illis illæsi,] His ita peractis, altera die præcepto tyranni in eadem civitate arena parata est, & consul ad amphitheatrum cum innumerabili multitudine promiscui sexus & ætatis perveniens, palestras * Christi pariter ad bestias exponendos fecit adduci. Tunc Martyres crucis se munientes præsidio, velut ferrei montes stabant immobiles, & oculos palmasque levantes ad sidera, infimis ex organis propulsabant Tonantem h. Mox mirum in modum, ubi bestiæ catenis solutæ, & in Sanctos furibundo impetu ire coactæ sunt, sic affuit misericordia Dei *, ut velociter omnem feritatem in mansuetudinem convertentes, velut mitissimæ ad pedes Sanctorum procumberent. Cerne, socordissime consul, cerne tropæa Martyrum, quos facilius sub uno collegio, quam singulari congressione, vincendos existimasti. Torquere nunc magis magisque livore sævissimo, & lymphatica intrinsecus rotare vertigine, quia illo sunt omnes in bestiali submissione circumvallati tutamine, quo Januarius in voracissimis flammis, & Sossius in carceralibus tenebris. Hisce ergo, miser, disce dona hæc fuisse cælestia, & non magicæ artis phantasmata. Quoniam nihil umquam potest ab immundo mundari, & a mendace nihil verum aliquando dici.

[22] [capite damnantur. Judex cæcus factus & sanatas,] Populus autem, qui ad tale spectaculum confluxerat, in stuporem & murmurationem conversus, tantum pavorem stultissimo præsidi incusserunt *, ut Sanctos continuo ex amphitheatri scamate ad forum duci præciperet, & funeream * dictaret sententiam, dicens: Januarium episcopum, Sossium, Proculum, & Festum diacones, una cum Desiderio lectore, Euticete atque Acutio laicis, quos a Christi cultura nullis potuimus revocare tormentis, vel * imperialibus subjicere cærimoniis, capite plecti jubemus. Beatus vero Januarius, fide promptissimus, pietate providus, extemplo Dominum deprecatus est, ut oculos iniquissimi Præsidis, qui multos a lucis tramite pro defensione dæmonum deviarat, tenebris prosterneret, quatinus hoc alii videntes, ad lucis fidem & salutis respicerent pœnitentiam. Mirabilis Deus in Sanctis suis! Necdum Martyr verba finierat, & nimius horror ducis oculos obtexit ita, ut præ dolore ingenti festinaret i officium ad Martyrem reducendum. Ducebatur autem jam a carnificibus cum aliis ad sulphoratoriam *, ut ibidem decollaretur. Ecce nunc, Timothee, si juste pro tuis dimicasti diis, eruant te de hac intolerabili cæcitate, quam incurristi. Si autem nequeunt tibi restituere sanitatem, implora Martyris suffragia, ut luminis tui ministerio restituto, cognoscat gentilitas omnis, quod plus martyres nostri possunt, quam dii vestri. Cum autem velociter sanctum Martyrem * reduxisset, consul cœpit clamare & dicere: Januari, serve Dei excelsi, deprecare Dominum * tuum pro me, ut lumen valeam recipere, quod amisi. Mox sanctus Januarius pro circumstantibus populorum catervis vociferanti duci compatiens, celerem illi sospitatem a Domino impetravit.

[23] Sed quia reprobi semper de beneficio pejores fiunt; [Sanctos decollari jubet, quod exsecutioni mandatur.] consul, utpote derelictus a Deo, cernens tantam multitudinem hominum fere quinque milia * conversam ad Dominum, valde turbatus est, & ne decreta principum præteriret, jussit propere Sanctum protrahi, & cum ceteris Martyribus decollari. Sancti vero, dum psallendo ad locum destinatum pervenissent, flexis in oratione poplitibus, Deo se commendarunt. Et spiculatorem, ut feriret, hortantes, bravium sunt perpetuæ felicitatis adepti. Christiani autem diversarum urbium, cum sollicite lucubrarent, ut Patronos sibi raperent *, Neapolitani beatum Januarium revelatione commoniti k sustulerunt. Puteolani quoque sanctum Proculum & sanctos Euticetem & Acutium. Sancti vero Festus & Desiderius, promerente Ciphii cujusdam devotione, Beneventum perlati sunt. Sanctissimum * denique Sossium levitam cives sui Misenates tollentes, in mirifica collocarunt l ecclesia, nono Kalendarum Octobrium, de quo, Deo providente, post multorum annorum curricula qualiter Neapolim translatus sit, sub testimonio fidei veraci & simplici stilo prosequemur.

ANNOTATA.

a Modo Acta prima auctor sequi incipit, neglectis fere secundis, quæ solum pro gestis Sosii præ oculis habuit. Omittit tamen aliqua de S. Januario, quia de Sosio scribebat.

b Hic, cum rursum memoret Sosium, rursum ad Acta secunda respicit; sed satis improbabiliter, cum gentiles verisimiliter nihil novissent de flamma, quæ ex capite Sosii emicuerat.

c Ita Ms. Neapolitanum & Surius. Ms. Romanum habet: ab orthodoxi intentione culminis.

d Vide de hoc Annotata ad Acta prima lit. d.

e Sosio ubique intentus auctor, rursum hic aliquid ex Actis secundis mutuatur, licet deosculatio capitum ex primis sit sumpta.

f Rosea paradisi serta legitur in Ms. Romano.

g Surius cum Ms. Neapolitano: omnes adversariorum nostrorum acies.

h Id est, orabant Deum.

i Forte festinare juberet, aut mittere festinaret.

k Surius pro commoniti mendose habet commodi. At commoniti est in utroque Ms. Revelatio de sustollendo una abscisso digito legitur in Actis primis num. XI, in secundis num. 8.

l Varia prætermisit auctor de S. Januario, quia Sosium habebat præ oculis. At hunc statim translatum esse Misenum, & in basilica collocatum non credimus. Videri possunt, quæ de prima omnium translatione disserui in Commentario § 7.

* al. fideles

* al. confortaret

* al. potius & ocyus,

* al. ante tyrannum

* al. hortatus

* al. accendi

* al. suum

* al. excæcatio

* al. obtulit

* al. itaque

* al. artubus

* al. sicut

* al. ludibria

* al. cælestis

* athletas

* al. Domini

* al. incussit

* al. furentem

* al. &

* al. Sulphuratoriam

* al. Januarium

* al. Deum

* al. millium

* al. rapere divina collatione valerent

* al. Beatissimum

CAPUT III.
Inventio corporis S. Sosii & translatio Neapolim: miracula secuta.

[Joannes abbas concepta spe inveniendi corpus Sosii,] Post a eversionem igitur Luculani b oppidi, sicut in alio constat libello expressum, cum memoratus abbas corpus sancti Severini meruisset adipisci, cœpit sese omnibus præparare impensis, ut ad honorem ejus opitulante Deo basilicam camerato posset ædificare labore: ac per * hoc dum ubique solicitus investigaret, ut tanto operi competentem valeret invenire materiem, ad Misenate direxit castellum: nam sexaginta evolutos jam pene per annos ab Hismahelitis c erat demolitum oppidum illud, & ad solum usque prostratum. Monachi vero, qui ad hoc transmissi fuerant, dum humana curiositate, quæ more solito stimulat semper ignota scrutari, diversa per loca subissent, ad contemplandam ipsius episcopii fabricam processerunt. Inde, cum ecclesiam sancti Sossii fuissent ingressi, & sub illo ingenti lustrassent singula templo, tres litteras prope obliteratas ex ejusdem Sancti vocabulo conspexerunt. Quarum schemate protinus exhilarati, Eamus, inquiunt, eamus, & domino abbati talia nunciare non remoremur. Qui evestigio regredientes, & cuncta, quæ fecerant, secundum regularem institutionem recensentes, adjecerunt: Si tua, pater honorande, voluntas est, possumus sanctum reperire Sossium; vidimus enim in ipso pariete, cui altare subjacet ipsum, tres apices quasi latitantes, qui nostris pro certo mentibus indiderunt, quod, si quilibet lector idoneus affuisset, incunctanter ad rei veritatem pertigissemus *. Horum itaque assertiones tacito abbas ipse corde revolvens, compescere prius eos honesta studuit gravitate. Dein, quia illi quodam instinctu magis ac magis talia repetebant, insuper & promptis affirmabant attestationibus, consentit tandem. Sed quia non fore canonicum æstimavit, absque pontificali licentia, cujus & juris erat, illuc transmittere, per auxilium Domini sacerdotem meæ indolis præceptorem, supplicando direxit domino Stephano episcopo, quatinus, si divina largitate donatus munere tanto tamque præclaro fuisset, permissu ejus in suo monasterio collocaretur.

[25] [obtentaque Stephani episcopi licentia, mittit] Tunc præsul pio suspirans affectu, Annuat, inquit, Dominus precibus servorum suorum, & aperiat illis thesaurum misericordiæ suæ; quia multi fuerunt, prorsus multi, qui se ad illum inveniendum omni studio accinxerunt; sed occulto Dei judicio nunquam exinde ad effectum pertingere potuerunt. Nam Sicardus princeps Longobardorum, post innumera mala, quibus urbes nostratium afflixit, etiam ad hoc prorupit, ut sepulcra suffoderet, & Sanctorum ex eis corpora sublevaret; sed Martyrem hunc, licet alium pro alio reperisset, & nomini ejus ecclesiam consecrasset d, nequaquam invenire potuit. Postmodum quoque dominus Athanasius e episcopus, sanctæ memoriæ germanus meus, summa probitate hujus margaritæ investigator extitit, sed nec ipsi collatum fuit. Nunc autem, si divinæ voluntatis est, ut illis pandatur, quis est tam demens, qui contrariæ supernæ dispensationi nitatur? Talibus confestim eulogiis animatus abbas ipse, accersivit me Johannem sancti Januarii diaconum, & Aligernum primicerium, & Petrum subdiaconum: & facta nobis præceptione, injunxit, ut cum Johanne, cognomento Majorino, proposito suo, & Athanasio illustri monacho, Misenum proficiscentes, nostro discerneretur arbitrio, si quid acceptabile tanta monachorum insinuasset assertio.

[26] Nos quidem tanto viro haud segniter obsecundantes, altera die jam inclinata ad vesperum naviculam f ascendimus & Puteolos annavimus, [viros egregios ad quærendum. Hi diligenter] ibique parva quiete corpora procurantes, simili nos somnio de inventione Martyris lætificaverunt Athanasius monachus & Petrus subdiaconus. Sed quia multos errare somnia fecerunt, idcirco nec penitus detraximus, nec accomodavimus fidem. Tamen evestigio surreximus, & ante lucem ad illud sancti Sossii properavimus templum: ubi dum ex more matutinales decantassemus hymnos, & velut homines diu ad tantarum enormitatem camerarum obstupesceremus, inventores litterarum tandem vocavimus, & nobis apices ipsos monstrari præcipimus. Quibus examussim perpensis, & fratrum simplicitate considerata, non subsannando, sed compatiendo, diximus: Hæc, inquam, fratres, tria grammata vestram potius declarant intelligentiam, quam aliquid emolumenti conferant. Si enim evidenter cognoscere vultis, quid hæc innuisset exaratio, versus fuit olim hujus abolitæ imaginis desuper stantis. Mox omnium diriguit animus, & quanta prius lætitia gestierat, tanta subito mœstitia retrahebatur: ita duntaxat ut memoratus præpositus, commotus adversus ipsos monachos, diceret: O utinam nunquam vestra loquacitas audita fuisset, ecce homines isti tantam fatigationem pro charitate fraternitatis arripientes, vacuos sese hinc discedere timent. Nam cœperant fodere circum altare, quod illis ostenderam, sed nihil inveniebant nisi sepulturas inanes *.

[27] At ego interim unam contemplabar fenestram, & tacitus admirabar non solum situm ejus, [ecclesiam destructam lustrantes,] qui in tanta mole tam tenuis videbatur expressus, sed antiquorum maxime industriam, quæ in condendis corporibus, immo in omni artificio tanta calluit astutia, ut difficilius posterorum animadversio pateret. Dum hæc autem mecum ipse revolverem, subito quadam inspiratione perculsus, Aligerno primicerio & Athanasio monacho, qui mihi dextorsum assistebant, dixi: Si quid veri mens mea conjicere potest, plus hæc fenestra deceptionis, quam lucis, habere videtur. Et illi, Quo, inquiunt, modo? Quibus ego: Si ad integrum lustrare quivissem, qualiter locata consistat, statim propalatum fuerat, quomodo cunctos quæsitores Martyris hujus valde fefellit. Sic fatus una cum ipsis extemplo foras egredientes, certatim per dumos & vepres aditum tentabamus: succreverat enim illic horribilis saltus, quem densi complerant undique sentes. Horum ergo lacerationibus cum fœdissime vulnerati debilitaremur, Athanasius, plenæ devotionis monachus, quamvis laniatus, tandem prorupit, & me præ gaudio terque quaterque nominatim exclamans, se cominus applicuisse vociferavit. Tunc nos alacriter in eandem regredientes ecclesiam, innixumque illum super eandem fenestram conspicientes, sciscitati sumus, quo curtis vergeret illa, quali themate piscina surgeret ipsa? Cumque ille consultius ad singula respondisset, latomis confestim accitis: Eia agite, inquam, præcipitate moras, & altare hoc ad demoliendum totis insurgite viribus. Nulla cunctemini reverentia; quoniam melius est, ut nostris honorifice nunc evellatur manibus, quam postea Saracenorum vel sacrilegorum perfidia contemtibiliter diripiatur, si fuerit integrum in tot ruinis relictum. Et spero equidem in Deo meo, quod hodie totius fatigationis & lassitudinis immemores pariter de bonis Domini gestiamus.

[28] [imaginem S. Sosii detegunt, odorem percipiciunt suavissimum,] Mox illi, velut si cælesti oraculo exhortati fuissent, propere corripiunt trullas, & ovanter nostra jussa facessunt. Cito ergo citius altari destructo, apparuit musiva, quæ sub eo latebat, & effigies sancti Sossii titulata litterulis, & angelicis coronata manibus, cujus habilis nitor ita omnes illiciebat, ut Joannes præpositus illam ex ipso pariete, non nisi immutilatam evellere, & secum exinde integram perferre desideraret. Sed quia omnis ista intentio sub uno cæmentarii est ictu frustrata, conversus ad transfodiendum ipsum parietem una nobiscum fremere cœpit aviditate tota. Nam visa illa prærogativa inventionis effigie, sic sic omnium incaluerat animus, ut esset videre, quasi alter alterum niteretur excludere, dum unusquisque singulariter suum ostentare fervoris studebat affectum. Sub hac nempe laudabili altercatione largius exciso pariete, reperimus inextricabilem ad instar specuum machinam, quæ cunctum nobis auferebat prospectum. Erant namque quatuor sepulcra inania, super invicem posita, & duo hinc inde subjecta, sed sibimet uno mechanicæ artis glutino copulata, ad quorum mirabilem concatenationem exprimendam facundissimus, ut reor, etiam torpuerat, si ab inferis emersisset, Homerus. Sed quid potest contra benignam Dei largitatem humana valere sagacitas? cum Scriptura proclamet: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Celeriter ergo contritis & istis, tantæ jocunditatis odor, acsi cupressi videlicet efflaverit ab intimis, ut non solum ipsa die nos inexplebiliter, sed etiam pene ad medium mensem satiaret omnes illuc accedentes: & mirum in modum, quanto plus naribus odor ille ambrosius attrahebatur, tanto delectabilius hauriebatur. Hujus itaque suavitatis manente fragrantia, quid nisi, quod supra in Domino confisus spoponderam, protinus abolita est omnis gravitudo laboris, fugit omne fastidium ambiguitatis, & succedente lætitia curiosissimis oculis latebrarum penetralia considerabamus.

[29] [& tandem in tumba sacrum corpus reperiunt.] Sed quia sub illis cavernis varie retundebantur acies intuentium; allatum est lumen: & evidenter introspicientes, cum vidissemus arcuatam tumbam ad instar basilicæ brevioris expressam; perculsus sum illico relatione clientum * domini Athanasii majoris episcopi, qui quendam presbyterum g ætate provectum, & Misenatis excidii superstitem, eidem præsuli suggerentem audierunt, quod sanctus Sossius, sicut prædecessorum suorum continuata traditione didicerat, in ecclesiola super se reconditus esset. Ad hanc ergo cominus accedentes, corpusque sanctissimum intuentes, non mihi si linguæ centum fuissent, oraque centum, & ferrea vox, exprimere potuissem, quanto gaudio gestissemus. Revera enim pro ingenti lætitia ubertim etiam lachrymas fudimus, & debitas omnipotenti Deo gratias consona voce persolventes, misimus ex consulto circumquaque; ut omnes occurrerent, & essent non solum ineffabilis nostræ epulationis participes, verum etiam & tantorum Christi magnalium testes. Interea nos coram ipso mausolæo, divisis chorulis, hymnos Davidicos concinentes, mirabamur tam celerem tamque frequentem populi concursum. Affluebant enim plurimi, non tantum ex adjacentibus castellis, sed etiam ex illis, qui pro fovendis corporibus ad ipsas venerant thermas: quoniam fama h, mirabile dictu, prævenerat jam nuncios nostros & omnium penetrarat ad aures.

[30] Horum siquidem cum tota die sustinuissemus adventum, [Corpus lustratum, & pro S. Sosii corpore agnitum,] & eadem nocte illic excubassemus, delectabile somnium, imo, sicut post docuit exitus, veritatis indicium vidi. Nam cum vigiliis curisque confectus, eminus procubuissem, &, ut matutinalibus horis assolet plerunque fieri, ancipiti fuissem sopore correptus: duos ex ejusdem tumuli adytis conspexi prodire juvenculos, crine nigerrimos, oculis sidereos, vultu prospicuos, habitu niveos, &, ut breviter dicam, tota jocunditate angelicos, quorum pulchritudo sic me attonitum reddidit, ut nequirem interrogare, qui essent. Tamen cum ipsi ad me studerent quasi pedetentim accedere, ne videlicet gressus alliderent in lapidibus ibidem congestis; & ego quodam præstolarer affectu cum eis impertiri sermonem, Joannes præpositus insolenter exclamans, me e gravissimo somno excussit. Contra quem graviter commotus, dixi: Non tibi unquam, fervide frater, relinquatur inultum, qui tua me improbitate tanto bono repente privasti. Et exposita illis visione, mihi pertæsum & cæteris, ipsi quoque præposito miseranda confusio ingeminabatur, adeo quippe, ut ora vicissim replicantes, vario conjicere studeremus assensu, quid tanta visio innuisset. Æstimantibus autem aliis sic, & aliis aliter, ecce Joannes Cumanus i episcopus cum omnibus suis, & ipse accitus affuit: qui diligenter martyrialia membra perlustrans, & ea omnia adhuc compage solida obstupescens: Vere, ait, olim David Sanctorum incorruptionem attendens cecinit: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur. Et conversus ad populum exclamavit: Nulla, fratres, intersit dubitatio, nulla cunctationis vestigia cujuslibet in corde remaneant, quia hic est profecto Sosius levita & martyr, cujus caput, quondam pro Christo abscissum, cervice tenus illi modo locatum & dextrum paulisper ad humerum inclinatum, luce clarius contemplamur. Dixit, & Missarum solenniis ibidem celebratis, una nobiscum, alternatim coram locello psallentibus, usque ad mare descendit.

[31] Revertente autem eo & universo populo, nos ratem ascendimus, [transfertur in navi, (orta & subito cessante procella)] & cum ingenti tripudio cœpimus tranquillissimum remigare per æquor; ubi nobis accidit haud silendum miraculum. Nam cum littus Averni tuto cursu præterissemus, & oris jam Puteolanis successissemus: subito nimbosus turbo assurgens, toto in nos stridore, totaque intentione fremere videbatur. Mox conturbatis monachis & valde fluctuantibus animo, Nolite, fratres, aiebam, nolite frustra metuere: si enim iste Sanctus ad ea vult loca subire gloriosus, ex quibus aliquando fortis propugnator evasit, non fortuito, sed quodam superno nutu, credamus hanc nobis ingruisse procellam, & ideo nec obniti contra, nec tendere fas est: sin alias, & magis ac magis crebrescit, nihil est aliud, nisi sedet huic *, ut post sexcentos & quindecim annos k, ex quo ad superos migrasse creditur, marinis abluatur lymphis. Quod si prævidero ego, ante omnes, cui cominus assidet, tam diu caput locelli hujus istis imprimo undis, quousque aut bene lotus ex eis emergat, aut istos tumentes, velit nolit, præstet componere fluctus. Mirandis plus miranda succedunt: vix hæc edideram, & tanta est consequuta tranquillitas, ut jam pacatum per fretum littori scapham appulissemus, obstupescentes nimirum virtutem Martyris, etiam in verborum facetiis efficacem.

[32] Refectis itaque celeriter in ipsa puppi, quæ necessaria erant, [usque ad castrum Lucullanum: inde solemniter Neapolim.] ire perreximus. Sed quia propter innumerabilem diversæ conditionis & ætatis occursum eodem die Neapolim attingere nequivimus, Lucullanum l sumus ingressi castellum, quanquam eversum: & posito locello in ecclesia, ubi prius sanctus requiverat Severinus, copiosas asciariarum m & insignium fœminarum catervas obviam habuimus. Tunc nihilominus & Joannes abbas, nuntio nostro excitus, cum omnibus monachis, quos invitaverat, advenit, & gratiarum actione in Deum celebrata, per totam noctem unanimes Græcam Latinamque psalmodiam sonoris vocibus concreparunt. Mane igitur facto, Stephanus episcopus & Gregorius consul cum omni populo sanctis occurrerunt exequiis, & pro inexplebili gaudio, præceperunt nobis cuncta sibi suggerere, quæ de inventione ipsius fuerunt. Quibus cum omnia seriatim, sicut præscripta sunt, insinuassemus, quin etiam & congrue subjunxissemus, qualiter amplitudo corporis ejus secundum staturam æquiorem, ad quam metiri & comparari potuit venia digna n, quinque pedum & sex digitorum prolixa fuisset; protinus idem antistes miro succensus amore, inquit: Felix ille, quem & in hoc seculo ad expugnandam ethnicorum perfidiam robustissimum Christus formavit, & nunc in illo triumphantium grege inter primos primum coronat Athletam. Hæc & his similia cum longi sermonis affatu protraxissemus, & insatiabilis audientium devotio, eadem iterum iterumque repeti concupisceret: deductum est sanctissimum corpus cum omni gloria in monasterium diffamati abbatis, & nec multo post per manus prælibati antistitis reconditum est in altario ecclesiæ, sancti prius Severini vocabulo dedicatæ, ubi omnibus se petentibus innumera præstare beneficia non desinit, ex quibus tria tantummodo istis commendamus litterulis, cætera, quia multa sunt & incomprehensibilia, fervore potius celebrentur.

[33] [Arthritis sublata,] Quædam denique puella nobilium famula, miserabilibus articulorum coarctata doloribus, cum ad hujus Sancti ecclesiam perlata fuisset, & lita membratim ex oleo lucernæ, coram ipso altari indeficienter ardentis: revecta est domum, ibique post aliquantulos dies tantam est consecuta sanitatem, ut illam Martyris interventu fuisse salvatam, nemo fidelium ambigat.

[34] [puer moribundus sanatus,] Filius denique puer, cum propter horribilem capitis dolorem sæpius crassum vomeret ore cruorem, & nullam medicinali artificio posset adipisci medelam; ductus est jam seminecis a parentibus, & coram ipso altari projectus. Quorum fidem & ejulatum custos ecclesiæ, vir celerrimæ * compassionis, ut vidit, confestim pueruli frontem & tempora ex memoratæ lampadis oleo perunxit, atque ita, ut allatus fuerat, moribundum jacere permisit. Mox mirum in modum cœperant ex auribus ejus vermiculi prodire quam plurimi, & velut si quodam stimulo agerentur, præcipites in terram defluere: quibus ad unum explosis, laudabile dictu, redintegratus est sensim puer vigori pristino, & quem genitores ante paululum moriturum lugebant, repente gaudebant incolumem, magnificantes Deum, qui per Martyrem suum tanta beneficia præstat indignis.

[35] [uti & desperatus æger, visione prævia.] Quidam præterea nomine Stephanus, quotidiano languore correptus, ad hoc ipsa diuturnitate pervenerat, ut jam desperari ab omnibus cœpisset. Hic ergo cum quadam nocte humanæ legis angore contritus, simul & invaletudine gravatus, nimium tristis recumberet; vidit quasi per somnium quendam juvenem omni decore nitentem, seque placidissime sciscitantem, qualiter esset. Cui cum ille, mortis terrore perculsus, respondisset: Male prorsus & in tantum male, ut ex hac infirmitate nullo modo credam evadere; protinus audivit: Constans esto, & veni ad me. Tunc ille solicitus inquisivit, dicens: Tu quis es, domine, qui jubes me venire ad te? Cumque ex ore leniter respondentis Sosium intellexisset, expergefactus, diu multum de visione hæsitavit: tandem advocatæ uxori suæ cum omnia recensuisset, cœpitilla viriliter eum exhortari: Proficiscere, quia ipse est proculdubio sanctus Sosius, quem pro salute omnium in hac terra cœlestis Dominus condonavit. His monitis animatus homo venit, & spe credulus tamdiu perseveravit, quosque sanitatem reciperet secundum veridicam, quam in somno sponsionem acceperat. Cujus beneficii memor, voti compos, semper occurrit, & in virtute martyris Christum collaudat totius salutis authorem.

ANNOTATA.

a Hanc Actorum partem solum manuscriptamhabemus in apographo Neapolitano.

b Lucullanum oppidum, quod prope Neapolim situm erat, ut colligitur ex dicendis num. 32, destruxerunt ipsi Neapolitani anno 909, ne incideret in manus Saracenorum, ut videri potest in Opusculo ejusdem auctoris, hic assignato, de translatione S. Severini abbatis, apud nos edito tom. 1 Januarii pag. 1098, quod consule.

c Id est, a Saracenis. De tempore destructi Miseni, & hujus translationis, disserui in Commentario § 3 & rursum § 9 num. 138 & 139.

d De sublato per Sicardum alio corpore circa annum 836 consule Commentarium num. 136.

e Cum duo fuerint ante Stephanum III Athanasii episcopi Neapolitani, nimirum S. Athanasius, qui juvenis episcopatum obtinuit exeunte anno 849, & defunctus est anno 872, & successor ipsius Athanasius II, non æque sanctis moribus ornatus, dubitant scriptores, utrum e duobus fratrem suum nominet Stephanus III. Chiocearellus in Episcopis Neapolitanis pag. 107 fatetur, non constare, utrum Stephanus fuerit frater S. Athanasii, an Athanasii II. Agnoscit, laudes Athanasio hic datas,multo magis congruere Athanasio primo & sancto, quam Athanasio secundo, qui nequaquam a morum probitate laudatur. At credit, Stephanum III longius distare a S. Athanasio, quam ut frater ipsius esse potuerit. Consentit Ughellus tom. 6 in Stephano III ob eamdem temporis, quam sibi crearunt, difficultatem. At mihi contraria opinio apparet vera, nec magna in tempore est difficultas, quam ipsi auxerunt, dum translationem, circa annum 910 peractam, fixerunt anno 920. Rationes accipe, lector studiose. Misenum fuit destructum prioribus annis episcopatus S. Athanasii: omnes pene immobiles res destructæ illius ecclesiæ accepit Neapolitana ecclesia, agente S. Athanasio, ut scribit Joannes Diaconus. Quis igitur credat, sanctum episcopum numquam fuisse sollicitum de quærendo S. Sosii corpore? Imo vero fuisse sollicitum de eo quærendo S. Athanasium, hic ipse auctor num. 29 insinuat. Præterea constat, fatentibus Chioccarello & Ughello, S. Athanasio fuisse fratrem Stephanum: huncque fuisse episcopum Surrentinum, liquet ex Vita S. Athanasii apud nos tom. 4 Julii pag. 83 num. 25. Itaque vix dubitare possum, quin ille sit ipse Stephanus, quem Ughellus ab anno 895 episcopis Neapolitanis accenset. Illecerte anno 910 debebat esse octogenario multo minor, si quinque tantum aut sex annis fuerit natu minor S. Athanasio: nam hic natus est anno 832 ut videri potest in Commentario ejus Actis prævio num. 9. Nulla igitur est difficultas ab ætate Stephani, qui forte non excesserat annos septuaginta.

f Sagenam habent aliæ editiones; sed eadem est significatio.

g In Ms. episcopum presbyterum, forsan mendose.

h Verisimiliter aliquis nuntiaverat, inventam imaginem, & ex ea corpus cito reperiendum sperabant.

i Hic Joannes catalogo episcoporum Cumanorum ex hoc tantum loco inseritur apud Ughellum tom. 6.

k Ex hoc loco, opinor, scriptores fixerunt translationem anno 920, cum Sancti credantur passi anno 305. At Joannes nullibi indicavit tempus martyrii, & forte etiam ignoravit, cum quo Christi anno concurreret quintus Constantii & Galerii consulatus, quo passi creduntur.

l Plerique scriptores existimant, Lucullanum castellum, aut oppidum, ut ante vocatur, ea fuissein insula, quæ antiquis Megaris & Megalia, nunc Castrum Ovi, vulgo Castello dell' ovo, dicitur. Eam opinionem & nos secuti sumus in S. Athanasio Neapolitano tom. 4 Julii pag. 77, in S. Patritia tom. 5 Augusti pag. 203, aliisque locis. Mazochius in Annotatis ad Calendarium ad 29 Martii pag. 124 in eadem insula & Lucullanum castrum, & monasterium S. Salvatoris locanda credidit. Sita autem est ea insula non longe ab urbe Neapolitana versus Puteolos, tamque vicina est continenti, ut ponte cum littore jam antiquis temporibus fuerit conjuncta. Porro Mazochius in Appendice ad Dissertationem de Cathedra Neapolitana priorem mutavit sententiam, conatusque est probare, insulam S. Salvatoris esse Nesidem, magis versus Puteolos sitam; & castrum Lucullanum in continenti situm fuisse circa lacum Agnanum dictum, non longe a Puteolis. Videri possunt loca singula in tabula prævia. Verum eam opinionem mihi minime probavit Mazochius; etiamsi prolixe disputet, & conjecturas conjecturis adjiciat. Nam quanto studiosius ipsius Dissertationem perlegi, tanto magis deprehendisse me credo, in ea nihil proopinione illa nova afferri præter conjecturas & ratiocinia. Omnia enim monumenta sacra, quæ affert, contraria magis ipsi sunt, quam faventia. Repugnant Vita S. Silvestri in libro Pontificali, Vita S. Athanasii, Vita S. Patriciæ, Translatio S. Severini, Translatio hæc S. Sosii, reliquaque omnia documenta sacra, quæ adduxit. Lubet paucis hoc ostendere. Primo donatio Constantini facta ecclesiæ Neapolitanæ in Vita S. Silvestri, quam allegat, exprimitur his verbis: Possessionem Insulam cum castro, præstantem solidos 80. Conjicit Mazochius, intelligi insulam Nesidem cum castro Lucullano, quod vult in continenti situm fuisse e regione Nesidis. Ego vero repono, verba allegata magis innuere, castrum fuisse in ipsa insula, ut fatetur ipse Mazochius cap. 1. Itaque, non inquirens in certitudinem donationis aut explicationis Mazochianæ de castro Lucullano, solum observo, verba illa ipsi esse contraria magis, quam faventia, ipso etiam fatente. Secundo, quæ in Vita S. Athanasii memoratur, Insula Salvatoris, non est Nesis, ut vult cap. 2 Mazochius, sed insula illa, in qua hodie est Castrum Ovi. Consulamus utramque S. Athanasii Vitam, apud nos ad XV Julii datam. Joannes Diaconus in prima num. 7, ubi narraverat, S. Athanasium in carcerem fuisse conjectum a Gregorio duce, indeque precibus clericorum eductum; addit, tali fuisse sacramento constrictum, ut nusquam sine consensu ejus abiret, nisi tantum ad ecclesiasticam explendam consuetudinem. Tum ita pergit: Diebus igitur decem expletis, commeatum petivit, quasi convivium monachis insulæ Salvatoris exhibiturus. Quo accepto, nihil moratus, cum omnibus clericis in eamdem ascendit insulam. Omnia hæc insinuant, insulam Neapoli vicinam & suburbanam, quale est Castrum Ovi; & nequaquam tam longe distantem, quam distat Nesis, Puteolis propinqua magis, quam Neapoli. Etenim non dicitur navigasse ad insulam, nec profectus ad insulam; sed solum cum omnibus clericis ad eamdem (per pontem nimirum) ascendit insulam. Præterea convivium, quod monachis volebat exhibere, & comitatus omnium clericorum, locum insinuant suburbanum & propinquum, non Nesidem insulam satis longe distantem. In Vita secunda num. 7 de distantia insulæ ab urbe hæc leguntur: In insula, Salvatoris vocabulo cognominata, quæ a Neapoli vix duodecim distat stadiis &c. Duodecim stadia ordinaria faciunt passus mille quingentos. Tanto intervalloab urbe abesse poterat seculo IX Castrum Ovi, cum Neapolis postea multum excreverit. At numquam Nesis insula magis fuit vicina, quam hodie: constatque, eam facile triplo magis Neapoli distare. Itaque hic locus rursum Mazochio contrarius plane est. Æque eidem contraria sunt ejusdem Vitæ verba, quibus num. 23 refertur abductio S. Athanasii ex Insula Salvatoris per Marinum præfectum Amalfitanum, qui ipsum navi impositum Surrentum perduxit. Nam subditur: Hoc videntes Neapolites exierunt super eos navaliter, … persecutique sunt eum procul ab urbe. Itaque res gerebatur in conspectu urbis Neapolitanæ, non in Neside insula. Vita utraque S. Patriciæ, data tom. 5 Augusti, sive ad diem XXV, tam clare Mazochio adversatur, ut mirer, virum eruditum id non vidisse. Prior num. 7 habet, Sanctam ante mortem Neapolim per mare iterum venisse, indeque in parvam quamdam insulam (quæ Salvator nomine proprio appellatur,) portatam, ibique obiisse. Altera num. 7 asserit, ipsam in via ægrotare cœpisse, ductamque navi ad insulam S. Salvatoris, ibidem obiisse. Atqui traditio Neapolitanorum habet, S. Patriciam obiisse in Castro Ovi. Quare S. Salvatoris insula secundum traditionem Neapolitanorumest Castrum Ovi. Præterea utraque Vita affirmat, corpus defunctæ Patriciæ fuisse carrucæ impositum in insula Salvatoris, & sic a duobus tauris vectum ad ecclesiam Neapolitanam SS. Nicandri & Marciani. Non disputo hic de facti veritate. Solum inquiro, utrum scriptores illi per insulam Salvatoris intellexerint Megarin, sive hodiernum Castrum Ovi, proximum Neapoli, & ponte junctum cum continente; an vero Nesidem, longe Neapoli dissitam, & propinquiorem Puteolis. Dignetur itaque audire Mazochius utrumque biographum. Primus num. 17 ait: Ipse vero princeps & episcopus cum toto clero, & populus totius civitatis, … ad illum locum postea venientes, & corpus illud sanctum imponentes supra carrucam, psalmis & laudibus boves illos indomitos sequebantur ferentes carrucam. O quam mirabilis est Deus in Sanctis suis! Tauri nequaquam ducti ab aliquo, recto tramite & vigoroso pede in ecclesiam SS. martyrum Nicandri & Marciani applicuerunt. Alter num. 9 de itinere taurorum sic loquitur: Tunc tauri illi abierunt per mediam civitatem, & pervenerunt in monasterium SS. Nicandri & Marciani &c.Quis non videat, agi de translatione ex loco suburbano? Etenim neuter loquitur de itinere recta ad urbem instituto, quod prætermittendum non fuisset, si ex loco tam dissito, quam sit Nesis insula, facta esset translatio. Pergo ad Translationem S. Severini, similiter Mazochio adversantem. In illa apud nos tom. 1 Januarii pag. 1101 num. 13 hæc leguntur: Postero autem die pontifex & clerus, dux & optimates, passimque populus universæ conditionis & ætatis, matutino tempore properantes, se in occursum cum Dominicæ crucis vexillis odoriferisque incensis, in præmissi oppidi (Lucullani) campo sanctis exequiis obviarunt, & certatim supplices exhibentes venerationem, alternantibus choris Latinis & Græcis, ad monasterium sæpe fati abbatis debito obsequio concinnatisque luminaribus, cineres sanctos deducunt. Omnia hæc insinuant, oppidum Lucullanum, ad cujus campum usque sacro corpori obviam processit tota fere urbs Neapolitana, fuisse proximum Neapoli, & minime prope Puteolos situm. Ut enim omittam, quod iterum observari potest, corpus non dici Neapolim deductum, sed solum ad monasterium, inde S. Severini dictum; quis credat, clerum cum episcopo, optimates cumduce, populumque omnis ætatis, pedestri facto agmine, quale describitur, usque ad lacum Agnanum prope Puteolos, ubi oppidum Lucullanum condere studet Mazochius, sacris reliquiis obviam processisse, indeque Neapolim rediisse tempore matutino? Profecto multi crederent agi de vita sua, si mense Septembri, quo facta est translatio, tantum iter medio die pedibus conficere cogerentur. Itaque nequaquam verisimile est, oppidum Lucullanum tam longe fuisse Neapoli dissitum; ut facile vidisset Mazochius, nisi in aperto illo campo, qui verisimiliter erat ante pontem Lucullani, labyrintheas quæsivisset ambages. Vita S. Severini pag. 497 num. 57 docet, corpus S. Severini collocatum esse, Neapolitano populo exequiis reverendis occurrente, in castello Lucullano per manus S. Victoris episcopi, nimirum Neapolitani. Populus assistens translationi, & episcopus eamdem peragens, æque sunt Neapolitani. Videat igitur Mazochius, an loca circa lacum Agnanum non sint sub episcopo Puteolano, & an civitas Puteolana jam seculo V, quo illa sunt facta, adeo fuerit deserta, ut episcopus Neapolitanus omnia peregisset in aliena diœcesi, & solus populus Neapolitanus adstitisset, si prope Puteolos fuisset castrum Lucullanum. Venio tandem ad locum, quem tractamus,non minus Mazochio contrarium, quam reliqua omnia. Nam primo Joannes abbas cum omnibus monachis venit ad Lucullanum castellum eodem die, quo illuc cum sacro corpore advenerat Joannes Diaconus cum sociis. Postridie mane similiter venerunt Stephanus episcopus & Gregorius consul cum omni populo, tractaque ibi mora non exigua, deductum est sanctissimum corpus cum omni gloria ad monasterium diffamati abbatis. Omnia hæc innuunt, oppidum Lucullanum Neapoli fuisse vicinum. Si enim longe abfuisset, aut fuisset ad lacum Agnanum, non venisset eo vesperi abbas cum monachis, nec episcopus & consul cum omni populo accurrissent mane, ut inde cum omni gloria corpus ad urbem perducerent: neque enim ad id suffecisset tempus matutinum, præsertim si consideretur mora longa, quæ ipsorum adventui & processioni ad urbem in oppido Lucullano intercessit. Brevis ergo erat via ex Lucullano ad monasterium S. Severini, adeoque vicinum erat Lucullanum Neapoli, ut auctor non dicat, ad urbem corpus fuisse delatum sed, ad monasterium. Itaque quod supra dicit auctor, quia propter innumerabilem diversæ conditionis & ætatis occursum eodem die Neapolim attingere nequivimus &c.; intellige hoc sensu; quia nimis sero erat ad ordinandam innumerabilis populi solemnem processionem, quæ delationem corporis in urbem sua præsentia honorare cupiebat. Aut fortasse, Quia consultum non erat corpus per confertam multitudinem ad urbem deferre sine cautela postridie adhibenda. Certe insinuat auctor, non fuisse nimis sero ad urbem ingrediendum; sed ad corpus eo deferendum debita reverentia & solemnitate. Quo autem urbi erant propinquiores cum corpore, eo facilius postridie magna cum solemnitate ad urbem deferri poterat. Præterea ad oppidum Lucullanum navi pervenerunt, non terrestri itinere, ut perperam voluit Mazochius. Verba satis clara sunt: Refectis itaque celeriter in ipsa puppi, quæ necessaria erant, ire perreximus, nimirum navigio per mare, sicut cœperant. Cur enim necessaria in navi refecissent, si navi amplius uti noluissent? Itaque nullum est dubium, quin navi redierint usque ad oppidum Lucullanum, sicut navi discesserant Neapoli, cum nulla terrestris itineris fiat mentio, & solum ad littus venisse videantur ad resarcienda nonnulla, quæ per subitam procellamin navi erant luxata. Hactenus ostendi, repugnare Mazochio quatuor aut quinque monumenta, quibus pro nova sua opinione maxime uti voluit. Existimo etiam hæc sufficere eidem posse, ut sententiam mutet, præsertim cum part. 3 cap. 1 Appendicis suæ agnoscat & probet, Castrum Ovi jam a seculo XII dictum fuisse Castellum Salvatoris. Allegat hunc in finem verba Falconis Beneventani, de Rogerio rege ad annum 1140 ita scribentis: Inde navigio parato Castellum S. Salvatoris civitati proximum ascendit &c. Addit alios scriptores seculi XII & XIII, qui hodiernum Castrum Ovi eodem S. Salvatoris nomine designant; fateturque, idcirco parum abfuisse, quin sententiam mutaret. Quin & cap. 3 similiter agnoscit, antiquæ Megaridi sive hodierno Castro Ovi seculo XII nomen fuisse Castri Lucullani, datque verba ex Capacio, quibus memoratur abbas Sancti Salvatoris in Castro Lucullano. Ex eodem Capacio memoratur anno 1202 abbas monasterii S. Salvatoris insulæ majoris de Neapoli &c. Verum hæc verba Mazochius iterum explicat de Neside, quia vocatur insula major; Nesis autem hodie majore est, quam Castrum Ovi. Respondeo, ineptam esse collectionem: cum enim Castrum Ovi olim Megaris & Megalia fueritdicta; fuerit & Major ab aliquo vocata, corrupto nonnihil antiquo nomine, & sine ulla comparatione ad alteram. Forte & olim longe major fuit, ut verisimile esse multis locis ipse agnoscit Mazochius. Cum tamen nolit fateri, castrum Lucullanum ex vetustis monumentis prope civitatem fuisse, audiat Translationem SS. Julianæ & Maximi, quam fatetur scriptam anno 1207, datam apud nos tom. 2 Februarii pag. 88, in qua num. 8 hæc leguntur: Et sic canendo pervenerunt ad ecclesiam B. Nicolai Christi confessoris de castro Lucullano, sitam prope mœnia civitatis. Si ecclesia castri Lucullani erat prope mœnia civitatis initio seculi XIII, ut hic dicitur; non erat certo in Neside: sed castrum Lucullanum erat prope Neapolim, & quidem propinquius, quam fuerat seculo IX, verisimiliter quia Neapolis interim accreverat. Ceterum, quia jam prolixior in his fui, quam congruit huic loco, breviter mentem meam de tota illa Mazochii Diatriba in gratiam scriptorum Neapolitanorum, quos omnes pleno in lumine cæcutiisse, ducesque cæcorum factos asserit part. 1 cap. 3, lubet declarare. Legi totam non animo refutandi, sed assignandieam lectoribus, si oppidam Lucullanum in ea recte assignatum reperirem. Cum vero non nisi tenebras legendo haurirem, conjecturasque ex conjecturis nova sæpe dialectica deductas, cœpi & loca ex Vitis Sanctorum allegata consulere, censuique totam Diatribam breviter refutandam. Etenim adeo omnia a Mazochio allegata veterem sententiam Neapolitanorum confirmant; ut eam mihi minus confirmasset Mazochius, si defendendam suscepisset, quam confirmavit oppugnando. Nunc enim certus sum, nihil ab eo prætermissum, quod pro contraria opinione afferre poterat: de quo non æque certus essem, si communem sententiam elucidasset. Candide autem & sincere protestor, me nihil invenisse in tota Diatriba, quod vel levem dubitationem de communi sententia ingerat, vel difficultatem patiatur. Tertia pars Diatribæ, ubi ostendit, seculo XII & XIII nomen S. Salvatoris, imo & Castri Lucullani fuisse Castro Ovi, abunde convincere debet quemlibet lectorem eruditum, etiam præcedentibus seculis castrum Lucullanum & insulam S. Salvatoris non alio fuisse loco, præsertim cum omnia loca insinuent, fuisse prope Neapolim, nec ullus omnino locus innuat, monasteriumS. Salvatoris fuisse in Neside, aut castrum Lucullanum prope lacum Agnanum. Illud unum, mihi videtur dubium, an oppidum Lucullanum non fuerit partim in continente: ubi enim nullus in insula supererat locus, oppidum in continente ante pontem augeri potuit: quod an revera factum fuerit, non inquiro.

m Ascetriarum scriptum fuerit, opinor. Sunt autem Ascetriæ mulieres piæ & continentes, diversæ a monialibus reclusis, ut probatur apud Cangium in Glossario. Monachæ tamen aliquando etiam apud Græcos ascetriæ vocantur; sed hæc vox latius patet, & quamlibet piam mulierem significat.

n Venia digna, nisi corruptæ sint voces, idem hic est, opinor, ac digna cum reverentia.

* al. pro

* Falc. pertingeremus

* al. vacuas

* al. mendose eventus

* al. nisi se det huic

* al. celeberrimæ

HOMILIA
DE MIRACULIS S. JANUARII
Ex Ms. Collectione Chioccarelli, collata cum codice Vaticano & editionibus Caraccioli & Falconii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4138

Ex Ms.

[Exordium auctoris.] Operante Divina misericordia, a rediit communibus votis optata sollemnitas, & dies annuæ festivitatis effulsit, natalem nobis beatissimi Januarii martyris referens, quem & vestræ frequentiæ venerabilis cœtus accumulat, & sanctorum ministrorum, atque antistitum Dei conventus exornat. Gaudere enim oportet, & exultare in Domino, & psallere Domino nostro, qui facit in bonis desiderium nostrum, & favore Divino pia vota confirmat. Dum de virtutibus beati martyris Januarii pauca de pluribus, quæ Dominus Deus per eum fecerit, [Ardente vesuvio, Neapolitani opem S. Januarii] pia devotione referamus.

[2] Temporibus enim, quibus omnipotens Deus mortalium est iratus sceleribus, & ad crudelitatis ultionem mons Vesuvius vasto tremore concussus, igneis exundaret globis, & circumquaque fluentibus urbes calidis cineribus prævastasset, ita ut pergravatæ corruerent b, vix tandem Neapolis, in ejusdem montis conflagrantis sita radicibus c, precibus effusis populi cum lachrimis vitæ opem meruit, tendens ad cœlum cum voce manus, sed super his etiam nec cælum videbatur: procumbebantque in humum ardentem. Extremo solatio d, cum rerum natura periret, ad solitum beati Januarii martyris concurrunt cubiculum.

[3] Igitur cum lachrimæ juges & gemitus perpetuus ad Deum preces essent e, [implorant & impetrant.] nullaque absque formidine hora, nullus ad requiem somnus daretur, quod dies cladem demonstrabat, nox vero metum jugiter augebat, lamentationes quippe omnia tecta, antraque beati martyris Januarii f tam virorum raucis vocibus, quam fæminarum claris ululatibus personabant. Alii vero immundo pulvere deturpati iniquam vitæ sortem querulis clamoribus increpabant: alii autem genas suas unguibus lacerantes, proprios nesciebant dolores, dum alienas lugerent urbes: plerique cunctis erectis manibus per plateas repetitis orabant vocibus, deprecantes dare veniam peccatis, ut possint merito Dei laudare virtutem, & sicut scriptum est: Clamaverunt ad Dominum, dum tribularentur, & de necessitatibus eorum liberavit eos. Ita beato Januario martyre intercedente, Vesuvii montis ignita interruptio g extincta est. Cujus facti miraculi omnium Creatori gratiarum actiones retulerunt.

[4] Et cum hæc divinæ virtutis insignia honestis rumoribus crebrescerent, [Æger ad Sancti sepulcrum sanatus,] ac tantæ Dei potestatis gloriosissima fama per animos urbium longinquarum h pervaderet, & ad basilicam, in qua nunc i venerabile corpus beatissimi Januarii martyris requiescit, ægrotantium seu deprecantium pro diversis languoribus cupide cum fide confluerent, contingit *, ut inter eos quidam vir, Savinus * nomine, Neapolitanæ urbis primarius, genere, & probitate conspicuus, desperatus a medicis, a pueris invectus, dejecta cervice preces fundebat cum lachrimis, se ab inferni portis revocari. Et illico, pietatis nutu stupentibus cunctis, miseratione sancti Januarii martyris sublevatus, medelam, quam flagitabat, emeruit.

[5] Nec non & Marcus k quidam nomine, in eadem urbe degens, [alter, dum eo portabatur:] Syrus genere, ævo jam gravis, sic debilis corpore, & ita pigra membrorum fragilitate torpebat, ut ambulandi ei copia denegata, quasi vivum funus præter spiritum pene totus exanimis esset. Hujus quidem propinqui non tam ad sanandum, quam ad sepeliendum in ecclesia * beati martyris Januarii inferre nitebantur, quem circumstantium populositas, cum a suis vectaretur, ingredi non permitteret: nam & infra parietes l, & ante fores cupide multitudo certantibus studiis pullulabat, & dum vellet alter alterius sanitatem videre, sanandis vetabatur introitus. Unde non prius introivit, quam medelam recepit, fides enim ipsius, intercedente beato Januario martyre, decussit omnem ejus protinus imbecillitatem, & a molestiarum suarum ponderibus sublevatus m, ad pristinæ sanitatis pervenit officia, Regis æterni magnalia tam suis, quam plurimorum vocibus, longe lateque denuncians.

[6] [tertius ad sepulcrum.] Nam & Gregorius tribunus quidam militum, qui Capuanæ * urbi præerat, vir insignis, sed ita letiferis confectus languoribus, ut nulla ei evadendi speraretur facultas, sed divinis invitatus * virtutibus, cubiculum ingressus beati Januarii martyris, protinus perfectæ sanitatis incolumitate vegetatus, alacer ad prædictam, unde venerat, remeavit urbem.

[7] [Orientalibus multa beneficia præstita.] Alio rursus tempore, cum Orientales multarum urbium populi cernerent n, Omnipotentis Domini virtutem mirificis virtutibus per merita beatissimi Januarii martyris triumphare, omni contempto negotio, submissis capitibus, resonantibus hymnis, rogabant medelam sibi ejus oratione præstari. Quin etiam ægrotantium tabida corpora, vegetati fide, ejusdem Martyris oleo perungentes, statim misericordiæ ejus fructu potiebantur. Modo cæcis lumen, modo debilitatis gressu * cursum donabat; nunc spiritus fugabat immundos, nunc letales plagas, nunc acerbitates morborum ejus * meritis ab humanis corporibus propulsabat.

[8] [Præfectura patrocinio S. Januarii,] Nam & in eadem urbe Neapolitana quidam Florentius, vir nobilissimus, primi generis exortus, juxta animi o virtutem de cælestibus trahebat; de terrenis vero, quantum ad sæculum pertinet, primis in Romana republica fuerat honoribus suffultus; eruditione quoque liberalium litterarum, & omnibus, quæ ad animi virtutem pertinent, exercitiis apprime eruditus. Novissime vero hanc, quæ prior p omnium secundum Deum, ita sanctam religionem suscepit, ut limina cunctorum * sanctorum martyrum Christi precibus exoraret, sicut & ante facere consueverat. Cum ergo urbanam sibi peteret administrationem, & non posset eam dignationem per auri pretium attingere, vix tandem ad sepulcrum pergens beati martyris Januarii, fideliter preces effudit, dicens: Deus omnipotens, beati martyris tui Januarii mecum fusa prece q, meritorum ejus vestigiis me admitti facias. Te quoque, beatissime Januari martyr, suppliciter exoro, ut vicariam promotionem, quam auro non quivi attingere, merear te interprecante velocius obtinere.

[9] [ut creditur, obtenta.] His autem atque hujuscemodi verbis tribus volutis * Sabbatis oranti, medio noctis tempore apparuit ei quidam, effigiem sancti præ se ferens Januarii, luce micans nova super solis splendorem *, & angelico fulgens habitu, gemmisque radiante *, & protenta ejus manu sese apprehendere, & in rhedam quandam auro gemmisque distinctam eum superponere r. Et cum de somno suo hæsitaret, & interrogaret, quid velit esse; expleta oratione solita, juxta consuetudinem ad vicinum fundum, cui Patinnis s nomen est, divertit; moxque duo cancellarii patriciorum, Ecius videlicet & Sigisvulgus t, spumantibus equis superveniunt, moxque complexi sunt eum, & osculati. Cumque uno atque altero horæ spatio, quasi obstupefacti, invicem se honorificantes, deambularent, proferunt ei sacros apices. Ecce, inquiunt, quod tibi minime flagitanti domini nostri tibi gratuito destinaverunt. Qui cum magno suscipiens gaudio, beati martyris Januarii oracula recognovit, memorque illius beneficii, altare ejus pretiosis exornavit marmoribus, quibus & vultum ipsius exprimens scripsit LIBERATORI u, scilicet eo quod ejus crebrius opitulator fuerit, quodque altare vallavit cancellis cum ostiis fabrefactis argenteis, Deo & beato Januario gratias referens.

[10] [Puer ad vitam revocatus,] Puerulus quidam clericus, Clemens nomine, nimis languore correptus, vi febrium laborabat. Septem admodum transactis diebus totidemque noctibus absque cibo & potu, clausis luminibus, medicis desperantibus, mutus atque immobilis mansit. Cumque super eum jam mortuum a clericis & vicinis nocte Psalmi dicerentur, ut reddito terris die sepeliretur; Crescens tum quidam & Innocentius, viri religiosi, ut plerumque solet accidere, ex mœstitia inter psallentes sopore oppressi sunt. Vident tum ambo beatissimum martyrem Januarium stola prætextum nivea, angelo similem, corpus visitantem. Quem æstimantes medicum, quasi ternos ei aureos offerunt. Quibus ille: Ego sum Januarius, qui meum pro Christo fudi sanguinem. Numquid non poteram mundi possidere divitias, vel naturam lapidum in materiam fulgentis auri convertere? Sed omisso terræ ornatu, virtute malui potius quam auro fulgere. Moxque recedentibus tenebris, & clarescente diluculo, cum de loco, in quo quieverant, surrexissent, ad B. Januarii martyris currunt cubiculum. Necdum quippe Crescens medium iter expleverat *, cum jam Innocentius sanctum pulverem, [ferens w] quem desuper Martyris sepulchrum sumpserat, veniebat x. Quo, ut dixi, pulvere, sacrosancto chrismate consperso, cum defunctus liniretur, paulatim membris omnibus moveri cœpit, & laxatis in usu * cernendi cœpit palpitare luminibus. Novum miraculum, ingens potestas! Oculos, quos clauserant tenebræ obitus, precibus beati martyris Januarii Dominus reseravit ad lucem, legem naturæ rescidit, vires mortis perfregit, animamque sedibus tenebrarum mancipatam, quasi ruptis terrarum y compagibus, ad supernam vitam corporis revocavit. Mirabilis ergo Deus in Sanctis suis: quotidie enim operatur salutem in medio terræ. Et, ut Isaias ait, Et in insulis a longe z. Unde & ipse Salvator dicit: Pater meus usque modo operatur, & ego operor. Et rursum: Sicut enim Pater suscitat mortuos, & vivificat, sic & Filius, quos vult, vivificat. Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. Qui ergo credunt Deo, credant, martyres ita vixisse aa, ut magnum non sit ista fecisse.

[11] In Ænaria bb insula erat quædam sanctissima vidua, [alius modo mirabili.] nomine Maxima, cujus filius prævalescente morbo extinctus est. Quem religiosa mater, pietatis dolore concussa, solutis sparsisque per humeros crinibus, extinctum naturæ votum, perditumque senectutis solatium, ululatu fæmineo ad invidiam mortis immaturæ plangebat. Nec non & ubera, quibus frustra periturum aluerat, ante conspectum proferebat virorum, memor doloris, pudoris oblita, & vestibus dolore conscissis, ipsumque, quo conceperat, uterum palmis lacerantibus elidebat. Cumque corpus jaceret exanime, atque a clericis exequiæ pararentur, linteamina, quia Galliarum gens cuncta depopulaverat, nequaquam alicubi reperiebantur cc, ita ut etiam de ecclesia velum acciperent, quo corpus ipsum tegi potuisset. In quo cernens mulier beatissimi Januarii effigiem, arreptum constringens manibus, osculo picturam libabat, petens, clamans, & dicens: Per Regem Sanctorum te obtestor, beatissime martyr Januari, ut meis angustiis solatiare digneris, atque te impetrante recipere possim filium meum, quia pro quo passus es, potest tibi in præsenti concedere, quicquid ab eo postulaveris, qui quondam flexus miseratione, unicum viduæ suscitavit filium. Et hæc dicens, velo, quod allatum fuerat, in quo erat effigies beatissimi Januarii martyris, velocius texit filium, connectens picturæ faciem ad ejus faciem, lumina luminibus ponens, atque ori ora componens, palmis palmas, pedibusque ejus pedes superposuit. Audierat quoque in Scripturis sanctis, quemadmodum beatus Heliseus unicum mulieris Sunamitis * suscitaverat filium, & iterum, quia quem tangebat umbra dd Sanctorum, vivificabatur. Quæ enim aures tam duræ, quæ de silice scissa præcordia possunt hæc sine lacrimis audire? Sed hanc audivit misericors Provisor cunctorum talia clamitantem, & assiduis fletibus lamentantem, atque ut genitricis luctum auferret, beato Januario supplicante, vitam filio reparavit, & de sub effigie ee Martyris apertis oculis sanus surrexit.

[12] [Conclusio auctoris de gloria] Magna ff est ergo martyrum gloria, ingens & illustris corona. Mirantur illos angeli, mirantur illos omnes supernæ potestates, diligit illos Christus, honorificat Deus Pater, illustrat Spiritus sanctus. His omnis thesaurus divinæ Majestatis aperitur: his nihil honoris dignitatisque subducitur: hi sunt Christi conformes; hi sunt participes & & coheredes Christi, hos habet in omnibus comites, hos in omni claritate consortes. Horum laudes atque virtutes semper recolere, semper nostro debemus ore proferre. Merito Spiritus sanctus dicit: “Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Et iterum: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur”. Identidem: “Sancti, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates suas in eis”. Voluntates quippe eorum, qui in memoriis Sanctorum Deum deprecantur, per manum angeli ad altare, quod est in cœlo, ante thronum Omnipotentis proferuntur. Verum ne hæc nostro astructa videantur ingenio, lege id ipsum exemplar. Confirmat, quod dicimus, beatus Joannes Apostolus: “Vidi, ait, septem angelos stantes in conspectu Domini, & datæ sunt illis septem tubæ, & alius angelus venit, & stetit ante altare, habens thuribulum aureum, & data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus Sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu angeli coram Deo.” Nimis cæci sunt & insipientes, qui hæc tam clara, & tam manifesta nec vident nec intelligunt, sed in sua tantum lingua confidunt.

[13] [& potestate Sanctorum,] Et cum Deus de cœlo clamet: “Beati mortui, qui in Domino moriuntur”; & Propheta Domino dicat: “Vivent mortui tui:” quomodo ergo se dicunt esse fideles, qui martyrum negant virtutes? Et dum cernant * quotidie numerosas orationum catervas beatissimi Januarii martyris tumulum, tanquam radiantes gemmas, stipare, & multos gesta scribentes gg, dona pro beneficiis acceptis solvere, nituntur quibusdam præstigiis clarum oculorum lumen auferre. Superest, ut ad sanctum Scripturarum librum revertamur. Qui ait: “Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, & populis, & linguis, stantes ante thronum, & in conspectu Agni, amicti stolis albis, & palmæ in manibus eorum; & clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, & Agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni, & seniorum, & quatuor animalium, & ceciderunt in conspectu throni in facies suas, & adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Benedictio, & claritas, & sapientia, & gratiarum actio, & honor, & virtus, & fortitudo Deo nostro in sæcula. Et respondit unus de senioribus, dicens mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, & unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, & laverunt stolas suas, & dealbaverunt eas in sanguine Agni: ideo sunt ante thronum Dei, & serviunt ei die ac nocte in templo ejus”.

[14] O beata & gloriosa beatissimi Januarii martyris fides, [& nominatim S. Januarii.] omnium litteris monumentisque celebranda, & carminum laudibus etiam posteris proferenda! Vere resurrecturum se cum gloria esse credidit, nihil in Euangelii promissione dubitans, vere dignus digne coronatus, quem in cœlo gaudens Christus excepit, cui amictus candidas & gloriosas palmas offeret *. Vere enim quod magni laboris, magnæque molis est, hoc beatissimo Januario martyri stolam istam, quam tribuit spiritualis largitio, contulit hh. Per eam &, qui non nominabatur, oratur; &, qui nesciebatur, celebratur; &, qui non videbatur, apparet: digne scilicet ejus corpus ii pro meritis atque beneficiis honorificatur. Claruit & * his validissimis testimoniis, quæ sanctus Januarius patrocinia a Deo collata nobis famulis suis præstiterit, cujus precibus mereamur a nostris cunctis expiari peccatis, & delictorum nodis exui; mereamur congruo * medicinæ suffragio a morborum contagio liberari, ut percursis * optatæ incolumitatis gaudiis gloriemur in Domino Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat in sæcula sæculorum Amen.

ANNOTATA.

a Initium hujus Homiliæ in codice Vaticano est tale, Divina annuente, omissa voce misericordia. Ejusmodi plura, & alia clarius etiam mendosa, aut leviuscule mutata, leguntur in illo codice. Passim tamen eadem plane facta in utroque codice referuntur. Ubi mutatio utcumque notabilis videbitur, lectorem monebo, omissis minutissimis, aut claris mendis, ne annotata nimis excrescant.

b Ms. Vaticanum ita habet: Et circumquaque fluentibus urbes calidis perustæ cineribus & prægravatæ corruerent.

c Apud Falconium, juxta ejusdem montis conflagrantis sita radices. Apud Caracciolum, in … radicibus legitur, dictio tamen ibi est mendosa in aliis, & magis etiam in codice Vaticano, cujus scriba nescivit, opinor, quid voces significarent, aut certe dictionem dedit nihil significantem.

d Solus Falconius: Omni destituti solatio. In reliquis, legitur, extremo solatio. At interpunctio ubi facienda sit, dubitari potest. Suspicor ita legendum: Procumbebant in humum ardentem. (vitiose in unum ardentem apud Caracciolum &in Ms. Vaticano) Extremo solatio, cum rerum natura periret, ad solitum B. Januarii martyris concurrunt cubiculum. Per cubiculum autem hic designatur oratorium subterraneum, in quo Sancti corpus servabatur: corpusque eo tempore erat in ecclesia suburbana prope Neapolim. Voces vero, extremo solatio, idem significant, ac, Pro extremo solatio.

e Hoc loco iterum dissonant codices omnes Mss. & editi, sed idem ubique dicitur. At in reliquis, omnibus hæret dictio imperfecta, in solo Ms. Chioccarelli dictio perfecta est, & vera lectio, ut opinor. Proxime accedit Ms. Vaticanum, in quo sic habetur: Igitur cum lacrymæ juges & gemitibus perpetesque ad Deum preces essent &c. Sensus cohærebit, si legatur & gemitus, vel cum gemitibus. Mitto editiones magis vitiosas.

f Falconius in ceteris consonans, addit vocem, replentes hoc modo: Antraque Beati martyris Januarii replentes. At vox illa non est in Mss. Porro auctor voce tecta domos significat, nisi tecta antraque opponens, indicare voluerit, ædes B. Januario sacras superius inferiusque lamentationibus precantium fuisse plenas.

g Vox interruptio in utroque habetur Ms; sed procul dubio mendose. Scriptum fuerit irruptio, ut solus habet Caracciolus; aut potius eruptio, ut observavit Falconius. De beneficio illo S. Januarii actum est in Commentario num. 111 & seqq.

h Solus Falconius habet: Per urbium vicinarum loca longinquarumque &c.

i Ex hoc loco colligitur, Homiliam hanc fuisse habitam ante translationem, qua sacrum S. Januarii corpus delatum est Beneventum.

k Malchus vocatur in solo Ms. Vaticano; in aliis omnibus Marcus. Hæc sanatio etiam breviter narratur in Officio Neapolitano apud Falconium pag. 147.

l Falconius, intra parietes.

m Falconius sensum aliis verbis ita expressit: Decussis omnium ejus protinus imbecillitatum & molestiarum ponderibus, sospitatem meruit. Quæ dedi, sunt in utroque Ms.

n Hoc loco Ms. Vaticanum lectionem exhibet multum diversam, ita habens: Cum alio rursus tempore Orientales populi multarum classem navium cernerent, Majestatisque virtutem mirificis virtutibus per merita beatissimi Januarii martyris triumphare &c. In editionibus Falconii & Caraccioli, quæ fere consonant Neapolitano nostro Ms., de classe non fit mentio. Suspicor tamen ob Ms. Vaticanum, etsi certo mendosum sit, aliquid de navium classe ab auctore memoratum fuisse, forte quod Orientales classe Neapolim fuissent advecti, ibique miracula S. Januarii intellexissent, ac tunc supplices ad ejus patrocinium recurrissent. Sequentia favent huic conjecturæ.

o Rectius in Ms. Vaticano: Juxta animum virtutem de cælestibus trahebat. In utraque editione: Juxta animum laudabilis omnibus.

p In Ms. Neapolitano mendose legitur, priorem, quod ex aliis correxi.

q Hæc oratio in nonnullis vocibus discrepat in editionibus, & Ms. Vaticano. At idem fere ubique sensus. Forte verba meditatus est scriptor ipse.

r Posteriora, quæ hic mendosa sunt, sic leguntur in Ms. Vaticano: Qui videbatur protempta manu apprehendere prædictum virum, & in rhedam quamdam auro gemmisque distinctam superponere; ut fere habent aliæ editiones.

s In Vaticano, Paterzitus; Caracciolus, Parzimis; Falconius Pattimius.

t Sic cum Ms. Neapolitano habet Falconius. Apud Caracciolum, Evi videlicet & Sigisvuldi. In Ms. Vaticano: Et his videlicet & Sigisvuldi.

u Apud Caracciolum, Liberatori sancto. In Ms. Vaticano, Liberatori. Falconius habet: Liberator sancte. In lectionibus apud Falconium pag. 147 totum hoc factum brevius & melius sic narratur: Florentius, nobilissimus civis Neapoli, petens administrationem urbanam, prece vel pretio non poterat obtinere. Convertit se proinde ad Deum & S. Januarium præsulem. Sibique oranti noctu apparuit in somnis quidam in effigie dicti Sancti, luce micans supra solis splendorem, & angelico fulgens habitu, apprehensaque manu Florentii, in currum auro gemmisque distinctum superposuit ipsum. Expergefacto a somno cancellarii patriciorum attulerunt sacros apices de administratione cupita. Gratias inde egit Deo & sancto Martyri: altare ejus pretiosis exornavit marmoribus, vallavitque cancellis cum ostiis argenteis fabrefactis.

w Vox ferens desideratur in Ms., sed addita est ex utraque editione. In Ms. Vaticano totum illud factum de puero resuscitato omissum est.

x Post verbum veniebat, dissonat utraque editio a Ms. Falconius hæc solum dat: Quem, ut dixi, pulverem sacrosanctum ipsius defuncti intulit corpori. Caracciolus: Quem, ut dixi, pulverem, sacrosancto chrismate conspersum, ipsius intulit corpori.

y Caracciolus, tenebrarum recte, opinor. Falconius arteriarum.

z Caracciolus, in insulis longe.

aa In utraque editione solum: Ita vixisse, & ita fecisse. In lectionibus apud Falconium pag. 147 idem miraculum brevius sic narratur: Puerulus clericus, Clemens nomine, nimio febrium languore correptus, per septem dies totidemque noctes absque cibo & potu clausis permansit oculis: a medicis desperatus, mutus & immobilis prope interitum erat. Duo religiosi viderunt Januarium martyrem (quem pro ægroto oraverant) in stola nivea angelo similem: putantesque eum medicum pro cura infirmi, ei pecuniamque [Note: ] [redundat que] offerebant. Quibus respondit: Ego sum Januarius, qui pro Christo sanguinem meum fudi, sprevi mundi divitias, potens naturam lapidum in aurum convertere, virtute malui, quam auro fulgere. Expergefacti ecclesiam Martyris adeunt, & pulverem chrismate sancto conspersum, intulerunt corpori jam defuncto, & ad vitam reductus est. Ceterum ex eo miraculo clare colligitur, cubiculum S. Januarii, de quo hic auctor sæpius meminit, locum esse sepulcri in ecclesia extra urbem, cum pulvis fuerit sumptus desuper Martyris sepulcrum.

bb In codice Vaticano mendose Enarnia legitur, apud Caracciolum Inarime, quo nomine etiam designata fuit ab antiquis, sed nunc Ischia passim dicitur. Nota est insula, episcopatu etiam gaudens, & duobus aut tribus milliaribus distans a promontorio Miseno.

cc Magna rursum hic in editis & Mss. verborum dissensio. In eo tamen concordant omnes codices, quod mulier velum ab ecclesia acceperit ad involvendum defunctum filium. In Ms. Neapolitano etiam duo menda habentur, forte exscribentis negligentia in apographum inducta, ut hæc solum corrigenda ex aliis omnibus censuerim, relictisreliquis, prout ibi leguntur. Falconius habet: Cumque corpus jaceret exanime, atque a clericis exequiæ pararentur; facta est linteaminum ad involvendum corpus magna inopia (Galliarum quippe gens cuncta vastaverat) ut de ecclesia velum acciperent. Sic etiam habet Caracciolus. Quod autem in omnibus documentis Neapolitanis dicitur, inopiam illam linteaminum ortam esse, quia Galliarum gens cuncta vastaverat, non habetur in codice Vaticano: in quo & alia omissa jam dixi. In lectionibus Officii Neapolitani apud Falconium pag. 148 miraculum istud hoc modo refertur: Vidua sanctissima, nomine Maxima, cujus filius mortuus est, plangens, pectusque percutiens, solutis & sparsis per humeros crinibus, extinctum filium suæ senectutis solatium, ululatus maximos emittebat: & non inveniens ad involvendum corpus aliquod linteamen, (quia Galliarum gens cuncta vastaverat) de ecclesia velum accepit, quo corpus defuncti protegeret. Cernensque in eo mulier Januarii sancti figuram, constringens manibus, osculo [Note: ] [Falc. oscula] libabat eamdem, petens & clamans, ut misereretur viduæ, & filium suum unicum suscitaret. Audivit eam misericors Deus, & B. Januario supplicante, vitam suo filio reparavit. Verba dedi ex Ms. Chioccarelli.

dd De suscitato per Eliseum filio Sunamitidis videri potest 4 Regum 4. Quod vero dicitur de umbra Sanctorum, pertinet ad S. Petrum, de quo legitur. Act. 4 ℣ 15, Ita ut in plateas ejicerent infirmos, & ponerent in lectulis & grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, & liberarentur ab infirmitatibus suis. At illud de umbra Sanctorum, & alia nonnulla rursum prætermissa sunt in codice Vaticano.

ee Idem miraculum, modo nonnihil diverso relatum a Græcis, dedi in Commentario num. 110. Si verum est, quod dicitur de vastatione Gallorum, contigerit verisimiliter miraculum illud non diu post medium seculi 6, quando Franci non modo Campaniam misere vastarunt, sed omnes provincias hodierni regni Neapolitani, aliasque Italiæ illis vicinas, ut historici passim referunt. De populatione illa & subsecuta eorum clade internecina per Narzetem Justiniani imperatoris ducem scribit Agathias lib. 2.

ff Conclusio tota in codice Vaticano & apud Falconium omissa est, verisimiliter quia minus spectatad S. Januarium. Habetur tamen apud Caracciolum, & in Ms. Chioccarelli, ex quo dabitur. Ex ratiociniis auctoris pro gloria & cultu Sanctorum verisimillimum fit, eum scripsisse seculo 8 post ortam hæresim Iconoclastarum, qui invocationem Sanctorum impugnabant.

gg Quamquam editio Caraccioli cum Ms. in his plerumque consentiat, subinde tamen in ea aliquid reperitur mendosum. In apographo nostro hic legitur & gestas scribentes. Quod correxi ex Caracciolo: apud quem mox legitur, vota, ubi hic dona.

hh Editio Caraccioli: Hoc beatissimo Januario martyri stolam istam contribuit, & spiritualis largitio contulit.

ii Ibidem: Digneque sanctum ejus corpus &c.

* in Ms. Vaticano contigit rectius

* al. Sabinus

* al. ecclesiam

* in Ms. Vat. Capuæ

* ib. incitatus

* al. gressus

* Falc. suis

* al. cuncta

* al. volventibus

* in Ms. uno splendore

* al. radians

* al. confecerat

* al. usum

* Carac. Sunamitidis

* al. cernunt

* al. lætus offerret

* al. ex

* al. congrue

* al. perceptis

TRANSLATIO
SS. JANUARII, FESTI ET DESIDERII
Auctore anonymo Beneventano,
Ex Ms Chioccarelli, collato cum aliis Neapolitanis, cum codice Vaticano, & cum editionibus Caraccioli & Falconii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4140

A. anonymo.

[Cum Sico Neapolim obsidebat, prædicente S. Januario suum discessum,] Propitiante Domino, qualiter beatissimi Januarii sanctissimum a corpus ad suam sedem reductum sit, ad memoriam revocemus. Igitur tempore, quo Beneventanorum, ac Samnitum * magnus princeps Sico b Neapolim obsidebat, noctu cuidam fæminæ beatus Januarius martyr apparuit, dicens: En migro de loco isto. Quem cum fæmina percontaretur, quo ire vellet; illi respondit: Beneventum, plebs enim mea est. Hactenus pro urbe hac deprecatus sum, sed ferre illorum mala jam non valeo, maxime cum super tumulum meum tot perjuria perpetrent. Hisce dictis a mulieris oculis elapsus est. Mulier vero, quæ viderat, concivibus suis cuncta narravit. Illi vero, ut facinus sæpius operari solet, cuncta mulieris parvipenderunt relata.

[2] Ipso in tempore, Christo cogente, repente in mente * principis, [quæri jubet Sancti corpus, quod suavi cum odore reperitur;] immissum est, qualiter corpus martyris Beneventum reduci possit *, cepit namque * quosdam perquirere, quo in loco ejusdem ossa sacra tumulata tenerentur. Illico quidam professus est se optime noscere *. Mox itaque sacrum ad locum fideles mittuntur, qui propere, quod princeps summus ille sciscitatus est, invenere. Nam aperto tumulo mirabilem ac cælestem c thesaurum repererunt. Istinc frequens d tantus odor fragravit ac terror, ut corda fortium *, qui aderant, odore ac pavore simul concuterentur. Videbant siquidem cælestem rem latitasse in fovea; nemo quippe aderat, qui non in stupore mentis corrueret; pariter enim illos pavor, ac stupor habebant. Igitur trementes gaudentesque sacra ossa tulerunt. Nec diu in castris latere poterat: mox omnes cucurrerunt armis fidei, amoreque muniti: a tanta multitudine quasi funditus terra quassabatur.

[3] Urbs simul clamoribus, atque clangore tubarum movebatur. [ac magno cum civitatis luctu tollitur,] Ex improviso urbis multitudo e castrorum concursum nesciens, tantummodo alter ad alterum dicebat *. Tandem a quodam diligentius perquisita res, inventa est. Is ad urbem cucurrit, & nunciavit, dicens: Præsidium urbis * nunc ablatum est: nam patronus * noster Januarius, qui tot * tempora nos protexit, peccatis nostris merentibus, a nobis nunc aufertur. Omnes quoque Samnitum ordinati stabant, submittentes capita sua, ac dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini: Acclamationem * illorum, ac lachrymas, seu clamorem, sed & signorum virtutes, nullorum calamus potest significare: atque utinam pater Augustinus esset, qui hæc nobis cuncta describeret! Ego vero quasi pauperculus litterarum, ceu formicator f pondus tantorum erigere.

[4] Interea pontifex, & omnes cleri cum reverendissimo Gucti g præsule inter densissima agmina cum hymnis & lampadibus sanctissima ossa ferebant, [magnoque gaudio Beneventanorum.] sed clericorum voces discerni non poterant propter agminum clangorem; suum namque Patrem se recepisse gaudebant. Nec prætereundum, quod omnes odor ita perfuderat, acsi aromatum infinita suis manibus ferrent. Princeps vero eximius tantæ lætitiæ copulatus est h, quam si urbem illam suæ subdiderit * ditioni, lætaturque, quod Patrem sibi suisque reduceret, quem nullus potuit præcedentium principum revocare. Idcirco * immensas retulit grates, quod suo in tempore illi Christus miranda concessisset.

[5] Nec prætereundum arbitror, quod ipso die, quo sublevatus * est, [Equus amissus, Sancto invocato, reperitur:] Dominus per illum est operatus. Nam cum quidam equum perderet, nec alterum haberet, ad beatissimum Martyris corpus cum lachrymis cucurrit, dicens: Sancte Januari, unum equum, quem habui, nunc furtim nescio quis abstulit, puto quod valeas palam illum reducere. Credens * per beneficium Martyris se adjuvari, ad locum, in quo manebat, se recessit *. Sed mox, ut reversus est, vox illi de intimis castrorum, quasi infantis facta est: Illum ad locum propera, & equum tuum invenies ibi. Illo in momento, quo vox sonuerat, ad locum cucurrit, equum vinculis retentum invenit: reversus est gaudens, profitetur omnibus, quod tam citius a beato Martyre potuit exaudiri. Res omnibus nota est, cunctorum ora laudem Martyris promulgabant. Vox illa cujus in ore sonuerit, nunquam invenietur *, quam divinitus emissam fatemur.

[6] Et illud dicendum, quod nullo in tempore fragrantiæ odor recessit, [fragrantia aliaque mirabilia in via:] ita ut ab itinere, per quod ducebatur corpus, duarum i vel trium horarum spatium non evanesceret. Quo tempore simul cum præsule ejusdem Martyris itineris comes fui. Hoc in eodem itinere, quod fateor, erga fluvium, qui Vifercula k dicitur, gestum est. Nos itaque cum Martyris vestigia portitorum l sequeremur, repente a nobis expulsum est, ut vix ab aliquo quiverit videri. Illico Præsul venerabilis in stupore mentis raptus, ait, Ubi, inquit, est, quod sequebamur? Omnes vehementer stupidi grates referre Domino nitebamur, qui per Martyrem suum dignatus est servorum corda suorum novis miraculis refovere m. Mox illud iter capere velocius cogebamur, quoniam pene jam sanctissimum corpus Martyris octonis stadiis n a nobis disiungebatur. Ejusdem vehiculo ut annexi sumus, cujus * portitores præsul percontatus est, dicens: Cur ita a nobis tam longius recessistis? At illi præsuli dicunt: Quod interrogas, nullus nostrum novit, putabamus etenim nos sine pondere, quasi nihil portantes, nobiscum carpere iter. Obliti quidem fuerant, quod portabant. Tota quidem nox o ab illa rusticorum multitudine mirum in modum in Domini laudem versa est; exultans suum carpebat iter.

[7] [corpus lætanter Beneventi exceptum,] Fama vero jam Martyris Beneventanam urbem invaserat. Unde omnis urbs cum lampadibus & hymnis obvia illi facta est, laudantes Dominum, ac dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini, quia post tot tempora Patrem suum recipere meruerit *. Igitur urbem beatificantes * cum Martyre suo ingressi sunt, quem in basilica sui beatissimi diaconi Festi posuerunt, donec illi summo cum honore locus in sua sede pararetur. Nam juxta basilicam Dei Genitricis Mariæ semperque Virginis basilica, quæ Hierusalem p cognominabatur, fuit, in qua etiam sedes antiquorum episcoporum, & illius fuit. Hanc ecclesiam martyri Januario miro opere renovaverunt, in qua etiam cameram marmoream elegantius q constructam eximius princeps fieri mandavit, in qua corpora sanctorum martyrum locarentur, Januarii videlicet, Festi & Desiderii.

[8] [& cum translatis SS. Festi & Desiderii corporibus] Nam venerabilis Gucti r præsul cum omni plebe, ac multitudine populi ad locum, in quo senator Cyphius beatissimum Festum & Desiderium locaverat, pergens, eosdem in urbem ad suum Pontificem transvexit, ut eorum corpora uno sub tegmine locarentur, quorum spiritus una Dominus s gratia univit. Quorum tumulus cum a præfato præsule aperiretur, quasi cæleste manna illic repertum est: nam nivis in modum * beati martyris Festi corpus totum tumulum occupaverat; odor, quasi tot floribus *, nares omnium perlustrabat: denique particulam quidam * sanctissimi corporis naribus meis apposuit, dicens: Vide, cujus odoris est hoc? Ad quem ego: Nemo mortalium referre potest, nam mihi videtur balsamum cum floribus omnibus permixtum fragrare. At ille inquit: Beatissimi martyris Festi pars corporis est, simulque promisit t omnia, quæ viderat. Eadem, imo evidentius potius, a venerabile præsule mihi perlata sunt, qui etiam beatum Desiderium, quasi eodem tempore trucidatum, cum sanguine se invenisse fatebatur.

[9] Sacra vero corpora in prædicto loco locata sunt. Omnis civitas ad illam ædificationem u confluxit, etiam excellentissimus princeps Sico, qui coronam auro * optimo, [honorifice depositum.] excellentemque gemmis pretiosissimis de capite suis manibus deposuit, & super altarium * beati Januarii martyris locavit, quod ipse simul cum præsule auro optimo, gemmis pulcherrimis, figuris variis undique per totum fieri mandavit.

[10] Mirabilia igitur, quæ per suum Martyrem, postquam reductus est, [Puella subito sanata, apparente Sancto:] Dominus fecit, sequenti die, quoniam huc usque * fessi sumus, propitiante Domino Jesu, annuenteque Martyre ejus, quæque * a Religioso ipsius ecclesiæ w audivi, referamus. Denique eodem tempore quædam nobilis puella, quæ adhuc superest, fuit. Hæc paralysin in dextero latere graviter patiebatur, nullo modo brachia * ad os ducere valebat. Consilio vero parentum ad sacrum beatissimi Januarii corpus ducta est, ut illi solita pietate sanitatem largiretur, quod * illico est consecuta. Nam cum omnes nos post orationem sopori dedissemus, ipsa quidem non longe ab altario, prout poterat, psallebat. Repente quidam Sacerdos illa cum fæmina sacro velamine visus x est. Hæc pavore nimium concussa corruit *, faciem obnixe tegere quærebat; sed continuo, qui apparuerat, brachium ad illam tenens accessit y. Illa autem, quoniam Martyris visionem z ferre non potuit, protinus in clamorem erupit, ad cujus vocem experrecti * cucurrimus, eamque invenimus sanam.

[11] Sed & illud silentio dari non arbitror, quod idem referebat, [lampas mirabiliter abundat oleo,] dicens, quod ab ejusdem aa viro, quæ sanitati restituta est, decretum est, ut suo oleo ante beatissimi Januarii corpus jugiter candela bb foveretur. Quod cum negligentius ab illo, cui commissum erat, ageretur; cœpit candela sine admissione * redundare tunc olei. Nam custos illi tantum ex more * ignem apponebat, non enim opus erat eidem oleum inferre, quoniam sine * administratione candela undique etiam in pavimentum fluebat: de cujus liquore innumerabiles * redditi sunt sanitati.

[12] De quibus unus * ad memoriam recurrit. Nam sole quadam die in occasum vergente, quædam mulier cum parva filia venit. Summopere poposcit, dicens: [quo uncta puella sanatur,] Peto, domine, ut hanc filiam meam beatissimi Januarii sacro oleo perfundas, quia obriguit, nec flecti potest. Mox, ut poposcerat, accepit; nam ut oleo sacro peruncta est, sine mora reddita est sanitati, alacrisque cum filia incolumi recessit.

[13] Eodem quoque tempore mulier cc, amisso lumine, [& mulier visum recipit.] & sacro ejusdem Martyris oleo oculos sibi linire poposcit, quod petenti negatum non est. Nam ut * illius oculis oleum infusum esset, ita celerius * restituta est sanitati, acsi pro oleo illi lumen injectum fuisset. Hæc a præfato custode relata sunt. Quod sequitur a religioso quodam diacono audivi, qui ejusdem Martyris eodem tempore extiterat custos.

[14] Quædam mulier cum filio in eadem ecclesia hospitium habebat. [Lumen & odor mirabilis: æger sanatus.] Quæ intempestæ noctis hora dd ejusdem ecclesiæ ædes quasi corruere sensit. Quæ filium inclamans, ait: Surge; nam domus funditus evertitur. Cui ille, Cernis, inquit, splendorem tanti luminis? At illa, Intueor. Quibus vociferantibus, omnes, qui aderant, & ipse diaconus cucurrerunt *, dicentes; quoniam omnis ecclesia igne crematur. Ad quorum voces etiam affines ee cucurrerunt. Nam, exuberante lumine, maxima ex parte urbs ardere videbatur: omnes quippe altius perturbabantur. Sed evidentius res intuita *, quod erat, diu non latuit. Paulatim etenim lux infra ecclesiam * tantummodo coarctabatur. Fere post duarum horarum spatium diaconus in ecclesiam pavens ingreditur: sed lumen jam tantum cingebat altare, quod paulatim, illo adstante, subtractum est. Sed tantus deinde odor inenarrabilis remansit, ut non tantum ecclesiam, in qua Martyris ossa inerant, sed etiam vicinas ædes perfunderet: qui odor usque ad trium diei horarum ff spatium perductus est, donec accessit æger quidam gg, qui sine omni tarditate incolumis recessit.

[15] [Conclusio moralis in laudem S. Januarii.] Nam, ut * superius dictum est, quis comprehendere, vel æstimare hh, aut scribere potest, quanta per eum Dominus operatus est? Ad quem beatissimum Martyrem nullus infirmorum, si pura fide accesserit, immunis recedere ii valebit. Non enim * miremur, post mortem talia posse, qui in vita talia gessit. Hic enim pro suo Domino, ac ejusdem mandatis, & plebe sibi commissa sanguinem fudit: unde & meruit post mortem melius posse, quia non sibi, sed illi vixit, cujus amore vitam corporis finivit, ut vitam adipisci posset kk meliorem. Quod fallaces divitias sequenti evenire non potuerit *, quia dum sua sequitur, id est, voluntatem ll, quod melius est, amittit, id est, vitam post mortem, ut scriptum est: Charitas non quærit, quæ sua sunt. Ita sancti Martyres fecerunt, ut possiderent meliora, id est, incorrupta, quæ non sunt carnis, sed spiritus. Nos vero, cum nostra sequimur, id est, carnis mm, spiritualia habere non meremur: quoniam quæcumque seminaverit homo, hæc & metet, nam qui in carne seminaverit, de carne corruptionem & metet, & qui in spiritu, de spiritu vitam æternam nn. Beatissimus igitur iste sanctus Januarius, cujus solemnia * celebramus, non voluntatem secutus est carnis, sed magis quæ Domini * erant, quæ brevius dici possunt dilectio * Dei & proximi, de quibus messuit vitam æternam; quod * & nos possumus, si hunc imitemur, adipisci, propitiante * Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Ms. Vaticano sacratissimum, quæ earumdem vocum differentia deinde sæpius recurrit. At leviusculasvocum differentias, quando sensum non mutant, aut breviter in margine assignabo, aut omnino præteribo, ubi nimium excrescerent istæ minutiæ.

b De Sicone principe Beneventano, & de tempore translationis egi in Commentario num. 118 & seqq.

c In Ms. Chioccarelli, mirabile ac cæleste. Quod mendum ex Vaticano & gemina editione correxi.

d Id Ms. Vaticano: Illic denique. Utraque editio Hinc.

e In alio Ms. Neapolitano: Ex improviso turbæ tumultum & castrorum &c.

f In codice Vaticano ceu formica nititur pondus tantum erigere. Duæ voces videntur vitiose in unam formicator contractæ. In utraque editione omissa sunt illa, Ego vero usque ad interea.

g Gutti vocatur in solo Ms. Vaticano, ubi sic habetur: Interea pontifices & omnis clerus cum reverentissimo Gutti præsule &c. In omnibus Mss. Neapolitanis videtur legi pontifex. Sic certe habet utraque editio, nec in illis variantibus Neapolitanis notatur, legi pontifices, ut alia lectio videatur præferenda. Falconius tamen annotat, alias legi, princeps, qua voce insinuaretur ipse Sico princeps Beneventanus. At voce pontifex rectius intelligeretur capellanus principis: nam voce pontifex medio ævo aliquando designatur capellanus palatinus, ut habet Cangius in Glossario. Certe non designatur archiepiscopus Beneventanus, qui erat Gucti vel Gutti. Si forte pontifices fuerit scriptum, plures erant in castris episcopi principatus Beneventani, qui designantur.

h In alio Ms. Neapolitano, non minori lætitia cumulatus est, quam &c.

i In Ms. Vaticano: post duarum vel trium horarum spatium non evanesceret. In utraque editione: ante duarum vel trium horarum &c. Sensus est, fragrantiam duabus aut tribus horis mansisse in locis, per quæ corpus erat delatum.

k Vifercula etiam legitur in utraque editione; in Ms. Vaticano Infercula, in alio Neapolitano, Fercula. Quis sit fluvius, nullibi explicant biographi Neapolitani. Transeundi erant, opinor, Clanius, Isclerus, & prope Beneventum Sabatus. At non ausim divinare, quis ex illis nomine nunc inusitato, quod forte seculo IX erat vulgare, fuerit indicatus, cum nomen ipsum forte sit corruptum, aut rivus aliquis ignobilior indicari potuerit.

l In Ms. Vaticano additur corpus, eoque refertur, quod sequitur, a nobis expulsum est.

m Tota illa periodus, Omnes vehementer stupidi &c., non est in Ms. Vaticano. Et sane non videtur suo loco posita, rectiusque illa intelligerentur, si dicta essent post episcopi & aliorum reditum ad corpus.

n Octo stadia faciunt mille passus.

o Tota periodus hæc aliter legitur in codice Vaticano, & rectius, opinor, hoc modo exprimitur: Tota quidem mox illa populorum turba mirum in modum in Dei laudibus versa est, & exultans suum carpebat iter.

p Hanc ecclesiam etiamnum parochialem esse nomine S. Luciæ, asserit Marius de Vipera in Episcopis Beneventanis pag.14. Quæ cathedralis, inquit, ecclesia hodie non exstat nisi capella in parochialem conversa sub S. Luciæ & per prius S. Festi nomine. At his verbis duæ ecclesiæ videntur confundi, nempe ecclesia S. Festi, in qua tantisper depositum fuit S. Januarii corpus, & ecclesia Hierusalem cognominata, in quam deinde cum corporibus SS. Festi & Desiderii fuit illatum. Itaque eruditis Beneventanis examinandum relinquo, utra sit hodierna S. Luciæ ecclesia.

q In Ms. Vaticano, cameram marmoribus elegantibus constructam. Est autem camera hoc loco crypta subterranea, sive oratorium subterraneum, quod alias voce ecclesiastica confessio vocatur, idemque in Homilia de Miraculis cubiculum dicitur.

r Ex hoc loco clarum est, Guctum vel Guttum recte episcopis Beneventanis annumerari a Vipera & Sarnellio, & perperam omissum fuisse ab Ughello. In secunda tamen Operis Ughellani editione defectus ille fuit suppletus.

s In Ms. Chioccarelli mendose legitur, una domus grata univit, quod mendum ex aliorum consensu correxi. In alio Ms. Neapolitano est, una martyrii gloria.

t Hunc locum corruptum observant Caracciolus & Falconius. Suspicor prompsit fuisse scriptum, etiamsi in omnibus legatur promisit. Sic unius litteræ mutatione correctio facta erit.

u Utraque editio, locationem. Ms. Vat.: dedicationem.

w In Ms. Vaticano: a religioso ipsius ecclesiæ presbytero desideranter audivi, referam.

x In Ms. Vaticano visio sic exprimitur: Repente autem quidam Sacerdos illi cum femina sacro induta velamine visus est.

y Ms. Vaticanum: brachium illius tenens, abscessit. Forte rectius, abscessit, quam accessit. Utraque editio habet: brachium ad illam tendens, accessit.

z In Ms. Chioccarelli mendose, jussionem; quod ex omnibus aliis correxi.

aa Factum hoc videtur loco non suo positum, fuitque referendum post sanationem mulieris cujuspiam maritatæ, nisi puella, cujus sanatio mox relata est, postea nupserit. In Ms. Vaticano & alio Neapolitano mendose legitur, ab eodem viro, a quo sanitati restituta est.

bb Candela clare hic lampadem significat, ut sæpius alibi medio ævo.

cc In Ms. Vaticano; alia quædam mulier &c., ubi mox omittitur &, quod hic redundat.

dd Ita legitur in Ms. Vaticano, & in alio, quod servatur in tabulario canonicorum Neapolitanæecclesiæ, ex quibus dictionem corruptam restitui. In Ms. Chioccarelli omittitur quæ & hora, ut nullus sit sensus: in utraque editione, in tempestate noctis &c. Quæ videtur correctio minus probabilis.

ee In Ms. Vaticano, adfines. Hac voce hic indicantur vicini, proximi, qui prope aderant.

ff Vox diei non habetur in editis; sed legitur etiam in Ms. Vaticano, & in aliis Neapolitanis, opinor; cum ex his nullam varietatem annotarint eruditi Neapolitani. Secundum hanc lectionem, quæ vera videtur, odor continuatus est usque ad horam tertiam diei, sive ab ortu solis. Nescimus igitur, quamdiu mirabilis ille odor manserit, cum non dicatur, utrum ante an post solis ortum fuerit inchoatus. Secundum edita mansisset trium horarum spatio; quod verum esse potest, sed incertum est.

gg Hæc sanatio refertur in Ms, Vaticano, ut alio tempore facta, & pro ægro substituitur dæmoniacus, ut forte ibi duo beneficia in unum fuerint confusa. Verba hæc sunt: Ad cujus sacratissimum corpus nuper vexatus quidam a dæmonio perductus est. Qui cum perlatus a suis esset, sine omni tarditate effectus incolumis recessit. Potest tamen idem esse beneficium, si morbus ægri attributus est dæmonis vexationi. At vox donec in Mss. & editis Neapolitanis indicat tempus mirifici illius odoris, nisi scriptum fuerit demum aut denique; vox vero nuper in Vaticano Ms. aliud tempus insinuat.

hh Verbum æstimare sumpsi ex Ms. Vaticano, pro quo in Ms. Chioccarelli vitiose exstimare, in editis, exponere.

ii Ms. Vaticanum, inremediatus abscedere valebit. In editis, immunis recedet.

kk Hic in redundabat in Ms Chioccarelli, quod delevi secundum Vaticanum. Aliqua hic in editis sunt omissa.

ll In editis, dum suam sequitur voluntatem.

mm In Ms. Vaticano: Nos vero, quos cura sequitur carnis, &c. Plura rursum omissa apud Falconium.

nn Verba Apostoli Gal. 6 dictioni suæ adaptavit auctor. Modica admodum est variatio in Ms. Vaticano.

* al. Samnitium

* al. mentem

* Ms. Vat. posset

* al. itaque

* al. nosse

* al. eorum

* al. clamabat. Tamen

* al. nobis

* al. pater

* al. per tot

* al. exultationem

* al. subderet

* al. additur Deo

* al. sublatus

* Ms. Vat. credensque

* ib. recepit

* al. inveniri potuit

* hujus

* al. meruerunt aut meruit

* al. lætantes

* Ms. Vat. mirum in modum

* ib. florum

* al. quamdam

* Ms. Vat. ex auro

* ib. altare

* al. nunc

* al. quæcumque

* Ms. Vat. brachium

* Ms. Vat. quam etiam

* ib. corruens

* in edit. expergefacti

* Ms. Vat. administratione: Edit. admixtione

* edit. externe

* al. additur olei

* al. mirabiliter multi

* al. unum

* Edit. Cumque

* al. celeriter

* Ms. Vat. cucurrit

* id est perspecta

* Ms. Vat. in ecclesia Ed. intra ecclesiam

* Edit. ut vero

* Vat. autem

* al. poterit

* in Vat. dedicationem

* ib. Dei

* ib. dilectionem

* al. quam

* al. præstante

TRANSLATIO
SS. EUTYCHETIS ET ACUTII
Auctore Raynerio
Ex duobus Mss., collatis cum editis Caraccioli & Falconii.

Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Eutyches M. Puteolis in Campania Felice (S.)
Acutius M. Puteolis in Campania Felice (S.)

BHL Number: 4137

A. Raynerio.

[Agente Stephano Neapolitano antistite,] Haud paucissimis a dilatis post mortem martyrum Eutychetis & Acutii annis Constantinus Caballinus b suam cupiens exercere tyrannidem, Romanæ urbis indigenis crudeliter imperaturus advenit. Cujus rei gratia vitæ pariter & regno renuntians, se viventem tartareas pœnas pati ejulando clamavit. Eodemque tempore domnus Stephanus junior Romanæ Cathedræ residens, offensam Desiderii Longobardorum regis veritus, Carolum piissimum imperatorem adiit. Stephanus vero Neapolitanæ sedis antistes c, inter cætera ecclesiæ suæ collata ornamenta, non parvo labore studuit præfatorum sanctorum martyrum Eutychetis & Acutii transferre venerabilia corpora.

[2] Et ut urbs, quæ pro innumeris annorum curriculis mentionem temporalis amiserat suæ novitatis d,