Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band September VII

Einleitung September VII

Sep. VII

Stiltingus, Joannes
Suyskenus, Constantinus
Perierus, Joannes
Cleus, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Stiltingo, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, Joanne Cleo, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus VII, quo dies vigesimus quintus, vigesimus sextus, vigesimus septimus, & vigesimus octavus continentur.

Antwerp
Bernardus Albertus Vander Plassche 1760

[28], 983, [67] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
CONSTANTINO SUYSKENO,
JOANNE PERIERO,
JOANNE CLEO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS VII
Quo dies vigesimus quintus, vigesimus sextus, vigesimus septimus, & vigesimus octavus continentur.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Alb. vander Plassche. MDCCLX.

JOANNÆ GABRIELÆ REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, CROATIÆ, SLAVONIÆ, ETC.
ARCHIDUCI AUSTRIÆ
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, MEDIOLANI, COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS &c. &c.

M. Ioanna Archidux Austriæ. etc. etc.

Prolixi Operis de Actis Sanctorum, quod sub patrocinio Augustissimæ Matris Tuæ in molem ingentem pergit excrescere, volumen quadragesimum quintum ad Te, SERENISSIMA ARCHIDUX, devotissimo animo deferimus, & Sanctorum omnium, quorum in eo res gestæ exponuntur, favorem ac patrocinium Tibi venerabundi precamur. Ut autem breviter intelligere valeas, quibus de rebus in eo disseratur, necesse non erit pleraque hic recensere Sanctorum nomina, aut inquirere, qua singuli fuerint indole, quo genere orti, quibus disciplinis exculti, quæ vitæ instituta secuti: nam & longum id esset, & abunde factum est in ipso volumine. Si tamen breviter disputemus de virtute aliqua, Sanctis omnibus communi & necessaria; id non ingratum Tibi fore confidimus, cum a tenera ætate pietatis amantem Te exhibueris; & non alienum a proposito Augustissimæ Imperatricis & Apostolicæ Reginæ, Matris Tuæ, quæ Te patronam Operis de Actis Sanctorum sibi benigne adjungit, & ad mores Sanctorum imitandum verbis invitat & exemplis. Itaque eximiam Sanctorum justitiam, eamque generalem, quæ ab ipsa sanctitate vix differt, in Sanctis, de quibus agitur, paucis expendemus. Perfecta erit hominis justitia, SERENISSIMA ARCHIDUX, si ea semper fecerit, quæ Deo sunt grata & placita, sicut se fecisse testatur Christus Dominus: Quæ placita sunt ei, facio semper. Cum enim omnia a Deo acceperit & quotidie accipiat homo, ut eidem fideliter serviat; eumque perfectissimum & numeris omnibus absolutum habeat Dominum; agnoscere omnino debet, se sui juris non esse, sed Creatoris ac Domini sui; hujusque lege sibi vivendum, & voluntati in omnibus obsequendum. Non potuerunt quidem Sancti pro humana infirmitate ad justitiam prorsus perfectam ascendere. Dei tamen gratia excitati & adjuti, pro viribus allaborarunt, ut ad illam accederent quam poterant proxime. Hoc autem ut facilius consequerentur, crebra meditatione perpenderunt, ad quid ex nihilo educti fuerint a Creatore Deo, quem in finem acceperint corporis sensus, animæ potentias, omniaque ad vitam sustentandam necessaria; quo conducere debeant Dei cognitio, fides Christiana, reliquaque Dei dona naturæ vires excedentia. Igitur & intellectu perspexerunt, & fideli memoria sibi frequenter repetiverunt, se divina clementia hunc in finem creatos, redemptos, conservatos, ut Dominum Deum suum perpetuo laudarent, revererentur, amarent; eique fideliter serviendo beatitatem acquirerent sempiternam: eumdem quoque in finem reliqua omnia tribui divinæ munificentiæ dona, sive externa illa sint, sive interna; sive naturalia, sive naturæ viribus sublimiora. Ejusmodi autem meditationibus permota & incensa Sanctorum voluntas, sibi proposuit, nihil agere, nisi quod Dei præceptis esset consonum; nihil desiderare, nisi quod ad serviendum Deo conduceret; nihil appetere, nisi quod divinæ voluntati existimarent consentaneum; atque in omnibus vitæ suæ vicissitudinibus providentiæ Domini quam promptissime voluntatem & intellectum suum subjicere. Cum porro in præsenti vita hominibus multa se offerant ardua, & humanæ fragilitati perquam difficilia, ingentem fiduciam de auxilio Dei semper habebant, idoneasque adhibebant considerationes, ut & hanc roborarent, & divinam providentiam pro regula voluntatis suæ haberent, in iis etiam, quæ maxime videntur ardua & molesta. Cogitaverunt nimirum, Dominum suum, sine cujus favore nec in præsenti vita felices esse possumus nec in futura, infinitæ esse sapientiæ, infinitæ potentiæ, infinitæ bonitatis, ut per sapientiam perspecta habeat omnia ad veram beatitatem nostram conductura, per potentiam omnia illa vel solo nutu dare valeat, & per bonitatem re ipsa in bonum servorum suorum, quos providentiæ suæ fideliter subjectos habet, omnem humanorum casuum varietatem peramanter convertat. Hisce ergo aliisque id genus veritatibus, quas omnes recensere non valemus, edocti & animati Sancti, & vel maxime divina roborati gratia, unice desiderarunt, in omnibus Dei præcepta servare, in omnibus divinæ voluntati se submittere, in omnibus, sive læta occurrerent sive tristia, Deo constanter servire. Parati semper erant in utramque partem, tam ad aggredienda pro Deo ardua, quam ad perficienda facilia; tam ad probra pro Deo perferenda, quam ad ministeria honorifica obeunda; tam denique ad moriendum pro Deo, quam ad vivendum. Hæc sensa erant virorum Apostolicorum, ex quibus Cleophas, Joannes Marcus, & Zenas in præsenti leguntur volumine. Non ignorabant illi, SERENISSIMA ARCHIDUX, ad labores durissimos se vocari: abstrahi se a patria, a consanguineis, ab amicis, a commodis & voluptatibus omnibus: ad peregrinas terras se mitti per longa itinera, in quibus frequenter famem paterentur & sitim; in quibus nunc æstu cruciarentur, nunc frigore, corpusque fatigatum multis aëris injuriis exponerent; in quibus plurima subirent vitæ pericula, & modo timerent latrones in viis insidiantes, modo feras in montibus & silvis vagantes, modo flumina difficulter transmittenda, modo maris agitati naufragia. Noverant, in civitatibus se plerisque contemptui fore & odio; irrisiones, contumelias, calumnias sibi sustinendas; plagas, carceres, cruciatus sibi imminere patienterque tolerandos; ad judicum & principum tribunalia se verisimiliter pertrahendos, ubi sapienter quidem, Deo verba subministrante, rationem redderent; sæpe tamen apud judices ira & odio corruptos ad supplicia vitanda nihil proficerent. Hæc omnia, ut jam diximus, sibi metuenda esse, & plerisque eventura, non ignorabant Christi & Apostolorum discipuli, qui missi erant, ut viverent sicut agni in medio luporum. Neque illa ignoraverunt viri Apostolici sequentium seculorum, qui in longinquas regiones ad infideles convertendos ad nostra usque tempora sunt profecti. Attamen non detrectarunt tantos labores & dolores; nimirum quia servi erant fideles & justi, qui vel nutum Domini sui pro lege habebant; qui noverant, Domini esse imperare, suum obedire; qui existimabant, æquissimum esse, ut pro Domino, a quo omnia gratis acceperant, omnia libenter impenderent: nam & singulari de Deo fiducia, & variis considerationibus, quales iam dedimus, ad obediendum se munierant. Currentes etiam stimulabat amor in Christum Dominum, qui ad gravissima & acerbissima ducem se præbuit, discipulosque suos ad sequendum benigne invitavit. Neque vero deerat idonea consolatio in laboribus, cum & amor Dei labores redderet leviores, ipsisque perpetuo ante oculos obversaretur amplitudo præmiorum, quæ & fideliter servientibus promissa sunt, & ad eos in laboribus ac doloribus consolandos sufficiunt. Si modo sensa sanctorum Martyrum investigare velimus, SERENISSIMA ARCHIDUX, inveniemus, & hosce justissime credidisse, non esse proborum servorum in suavibus tantum & mollibus Domino suo obedire; amara vero & dura detrectare ministeria; sed æque in omnibus obtemperare. Multi quoque ex iis, singuli pro sua conditione, Apostolico ad fidem propagandam fuerunt animo, & nonnulli ipsos Apostolorum labores exercendo viam sibi ad martyrii coronam aperuerunt. Talis omnino fuit Firminus, primus Ambianorum episcopus, qui ardore Apostolico fidem in pluribus Galliarum provinciis prædicavit, eamque tandem fuso sanguine confirmavit. Tales fuerunt Cosmas & Damianus medici, qui & corporibus sanitatem & animabus salutarem fidem pro viribus instillabant, eaque occasione in manus persequentium inciderunt. Similis fuit causa martyrii, quo coronata est virtus Annemundi antistitis Lugdunensis. Fidem quidem in aliis provinciis propagasse non legitur: at fidei puritatem in sua studuit conservare, & justitiam contra improborum molitiones tueri. Dum autem hunc in finem regi suo, cui pergratus erat, proba suggerit consilia, calumniis appetitus est, quasi regnum evertere moliretur occulte. Itaque ad regem vocatus, ut se purgaret, in itinere sacrilegorum gladiis fuit occisus. At cordium scrutator Deus, qui non quærit, quo quisque prætextu patiatur, sed veram novit odiorum causam, gloria miraculorum Martyrem suum vindicavit, eumdemque posteritas coluit. Wenceslaus, sanctissimus Bohemiæ dux & patronus, tanta constantia a teneris annis regni & vitæ amittendæ pericula pro Dei servitio contempsit, acsi semper præ oculis habuisset illud Apostoli: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur; Domini sumus. Felicia fidei semina & piam educationem Puer accepit ab avia sua S. Ludmilla. Sed & hanc religionis causa deinde occisam luxit, & se vidit reductum sub imperium matris Dragomiræ, quæ & mortem S. Ludmillæ machinata, & Christianis sacris erat inimicissima. Multis illa modis Filium a vera fide, aut saltem a pio religionis exercitio, & a morum probitate & modestia avellere tentavit; sed incassum. Matrem venerabatur, ut par erat, Wenceslaus; sed magis reverebatur Deum. Ut ab hujus recederet servitio, nullis umquam artibus aut dolis induci potuit. Non capiebatur blandimentis, non flectebatur minis, nullis cedebat illecebris. Contra vim apertam prudenti usus est consilio: nam doctores pietatis & sacerdotes, qui prohibebantur ad sanctum Ducem accedere, nocturno tempore clanculum ad se admittebat, multumque quieti suæ adimebat, ne quid de religione & cultu Dei detraheret. Tandem Dux piissimus invenit modum, quo & pietatem suam, & oppressam in Bohemia fidem Catholicam in libertatem assereret, assumpta subito regni sui administratione. Tum vero Catholicam religionem magno studio recreavit & propagavit, cultum divinum promovit, molitiones improborum compescuit; hisque aliisque id genus recte factis, quibus exacerbabantur impii, gloriosam Martyrum coronam, ad quam pie inter improbos vivendo ab adolescentia viam sibi fecerat, matura ætate obtinuit. Transeamus ad sanctos Confessores, SERENISSIMA ARCHIDUX: nam & hi probe intellexerunt, modicum vitæ suæ tempus non esse impendendum ad commoda aut voluptates quærendas, sed ad constanter Deo famulandum; justumque esse, ut hæc prima & maxima sit hominis cura, & ad hanc dirigantur reliquæ. Ea mente erat Bernardinus Feltriensis, celeberrimus Euangelii prædicator ex Ordine S. Francisci. Impendebat pro Domino omne corporis robur, omnes animæ potentias, omnia vitæ tempora. Famæ & honoris sui pro Dei servitio negligens, non blanda utebatur oratione ad placendum, sed acri ad emendandum, omnesque a vanis mundi studiis ad amorem Dei transferendos. Judæorum injusta commercia gravesque usuras frequenter redarguere, Christianosque a familiaritate perfidi populi cum publicis orationibus tum privatis sermonibus avellere, numquam destitit; etiamsi illorum maxime causa, alias prohiberetur ad concionem dicere, alias urbibus expelleretur, alias calumniis impetitus, rationem reddere cogeretur, imo & insidias vitæ suæ structas ignorare non posset. Nimirum Vir beatus & nomen & famam, & locum commorationis suæ, & commoda omnia, & vitam ipsam, magis absolute Deo obtulerat, quam ut illorum amore vera & justa vellet tacere, aut in perniciosam Christianorum cum Judæis familiaritatem ignavo silentio quasi consentire. Difficile esset, SERENISSIMA ARCHIDUX, enucleatim exponere, quam ingenioso Dei amore allaboraverit illustrissimus comes Elzearius, ut omnes facultates suas ad Dei servitium & gloriam dirigeret, ut opes, quas possidebat, honores, quibus afficiebatur, dignitates, quibus augebatur, gratiam, qua plurimum valebat in aula regia Neapolitana, converteret ad victum egenorum, ad levamen oppressorum, ad subsidium afflictorum, ad justitiam contra improborum molitiones sustentandam. Quanta vero fuerit ejusdem cura, ut domesticos suos in proba & pia vita contineret, ut statas preces inusitato fervore persolveret, ut virginitatem servaret illibatam, ut mundanas inter occupationes vitam duceret religiosissimam, pluribus verbis explicari vix posset. Sic magis cogitatione, quam verbis, assequemur, quanta fuerit caritas Exuperii Tolosani, qui monachis in Palæstinam usque & Ægyptum paupertatis subsidia mittebat, tantaque egenis largiebatur, ut ipse aliquando egeret. Mittimus plurimos, ac nominatim Charitonem, Nilum, aliosque abbates & monachos sanctos, qui paupertatem, solitudinem, habitationemque in montibus & speluncis elegerunt, alienique fuerunt ab omnibus, quæ mundus bona vocat & magna, ut Domino suo purius, securius, ferventius, constantius famularentur. De sacris tamen Virginibus pauca saltem dicenda sunt, SERENISSIMA ARCHIDUX, cum & illæ intellexerint, cui omnes hominum facultates servire debeant, ne ingratorum more donis male abutantur contra Datorem. Hinc nobilissima Eustochium, ut Domino suo serviret perfectius, summum generis sui splendorem, amplas divitias, Romanæ urbis delicias, ultro contempsit, vitamque humilem & pauperem duxit in Bethleem, ubi & multarum virginum facta est magistra, & fautrix S. Hieronymi pro Ecclesia laborantis. At hac pietate commovit odia perversorum hominum, quorum furore monasterium suum ferro flammaque vastatum vidit. Numquam tamen bene pro Deo cœpta omisit, sed in iisdem constanter ad mortem usque perseveravit. Lioba, virgo Angla, primum mundanæ amplitudinis spem abdicavit, ut Deo in statu Religioso securius famularetur. Deinde, vocante per S. Bonifacium Domino, & patriam & ipsam religiosæ vitæ quietem reliquit, spiritu Apostolico in Germaniam profecta, ubi apud gentem recenter conversam mulieres monasticam vitam docuit, multasque virgines verbo & exemplo ad Sponsum cælestem adduxit. Maria de Socos, illustris virgo Barcinonensis, cujus cultum, SERENISSIMA ARCHIDUX, nuper per ditiones suas propagandum curavit Apostolica Regina, Mater Tua, multas quoque Virgines & exemplis suis ad Christum pertraxit, & verbis erudivit. Tribus hisce virginibus quarta accedit Hiltrudis, quæ simili morum sanctitate in Belgio nostro fidelem Domino dominantium servivit servitutem. Quis digne eloquatur, quam insigni conatu sacræ illæ Virgines universa, quæ ad serviendum Deo acceperant, pro Domino suo impendere studuerint? Etenim omnem mundanæ magnitudinis spem a se relegarunt, rerumque temporalium cupiditatem abjecerunt, ut ad incensum Dei amorem facilius pervenirent; omnesque corporis vires, omnes animæ potentias sine impedimento ad ejus servitium rectius applicarent. Itaque si sanctarum Virginum memoriam examinemus; in ea reperiemus perpetuam recordationem beneficiorum Dei, quæ, quamvis innumera sint, prolixe tamen recensere frequenter nitebantur; insculptas eidem deprehendemus veritates plurimas, quæ ad serviendum Deo eumque totis viribus amandum, recta deducunt. Si inquiramus, quid Sanctarum illarum intellectus fuerit operatus; perspiciemus, eum crebra meditatione investigasse, quibus operibus divinæ Majestati placere possent; diligentique consideratione expendisse, qua ratione perfectius ea exsequi valerent, omnesque ab iisdem arcere defectuum nævos, ut non solum bona operando, sed magis etiam bono operandi modo gratum Domino suo præstarent famulatum. Si porro voluntatem earumdem Virginum ex sanctis operibus consideremus; intelligemus promptissimam fuisse ad amplectenda omnia, quæ noverant Deo grata, ad fugienda omnia contraria, ad amputanda omnia inutilia, aut certe noxia & impedientia; ad se tam in tristibus quam in lætis divinæ providentiæ penitus submittendam. Sic igitur laudatissimæ Virgines animæ facultates, hunc in finem a Creatore datas, quemadmodum & corporis vires, justissimo usu conabantur Domino suo reddere, ejusque perpetuis precibus opem implorabant, ut omnia perfectius exsequerentur. Hanc justitiam, PRINCEPS REGIA, qua immortalem sibi gloriam acquisiverunt Sancti, diligenter imitatæ sunt & etiamnum imitari feliciter conantur Serenissimæ Archiduces, quæ Te ætate præcesserunt, & Tecum Augustissimam Matrem Tuam præ oculis habent; hanc & Te more Austriaco imitaturam prorsus confidimus. Ut porro Deus Optimus Maximus, Sanctis omnibus patrocinantibus, diutissime Te cum tota Domo Augustissima incolumem servet, ardentissimis votis flagitamus.

SERENISSIMA ARCHIDUX

SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

���Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
JOANNES PERIERUS
JOANNES CLEUS
���SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI SEPTIMI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS.

[Praefatio]

Quadragesimus hic quintus totius Operis tomus complectitur dies quatuor, vigesimum quintum Septembris cum tribus sequentibus, Sanctos utriusque sexus nominatim cognitos centum circiter & decem, Anonymos forte plures. Hosce in quatuor classes de more distinctos breviter recensemus.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Primus se offert Cleophas, Christi discipulus, ejusque apparitione in Emmaus honoratus, probabilius frater S. Josephi, & pater quatuor Christi discipulorum, qui passim Fratres Domini vocantur; maritus vero Mariæ Cleophæ. De gestis aliis Cleophæ, aut prædicato per ipsum Euangelio nihil invenitur. Christi quoque verisimiliter discipulus fuit Joannes Marcus, aut certe discipulus Apostolorum, ac S. Barnabæ consobrinus, in Epistolis S. Pauli Marcus solum nominatus. De gestis Apostolicis Joannis Marci disputatum est; examinatumque, an idem videatur cum Marco Euangelista; quod nobis probabilius est. At idem non est cum Joanne Seniore, quem probamus a Joanne apostolo minime distinguendum. Zenas, alias Zenon dictus, fuit S. Pauli discipulus & adjutor. Mediolanum tempore Apostolorum episcopum habuit Anathalonem, & hujus successorem Cajum, de quorum gestis actum. Non diu post Aderitus Ravennam docuit episcopus. Plures alios sanctitate celebres Italia dedit antistites; Roma Eusebium Papam, Bononia Eusebium episcopum, Brixia Vigilium & Silvinum, Fulginium Bonfilium, Genua Salomonem. Postremum hunc aliqui frustra Genevam transferre voluerunt, & cum Salonio, S. Eucherii Lugdunensis filio, eumdem facere. Accedit Amantius presbyter, non Tudertinus nec Tiburtinus, sed Tifernas in Umbria. Unicus ex Orientis imperio episcopus est Cyprianus, isque sedis non satis certæ, quam Antiochiam Pisidiæ suspicamur. Martyrio coronatus est Cyprianus prope Nicomediam cum Justina virgine, quam antea, cum famosus esset magus, seducere tentaverat, & Theoctisto. Data cum Actis est Confessio S. Cypriani & ab objectionibus vindicata. Unum quoque episcopum dedit Hibernia, Barrum aut Finbarrum Corcagiensem, cujus occasione inquiritur de alio ejusdem nominis, qui forsan sit Cathenensis in Scotia. De pluribus disserendum fuit Galliæ episcopis. Firminus, post fidem in variis Galliæ provinciis prædicatam, martyrio coronatus est Ambianis, coliturque ut primus ejusdem civitatis episcopus. Patria fuit Pompelonensis, non sede episcopali. Principius Suessionibus cathedram tenuit, Solennis Carnoti, Aunarius Autissiodori & Alodius; Austindus Ausciæ in Vasconia, Ceraunius Parisiis, Ismido Diæ, Faustus Tarbis, Exuperius Tolosæ, Lupus & Annemundus Lugduni. Ultimus, utpote violenta morte sublatus, ut martyr colitur: alii sanctis moribus inclaruerunt. Eos omnes celebritate nominis in vita superavit Faustus, Regiensis in Gallia episcopus. Postea tamen vehementer oppugnata fuit doctrina Fausti de gratia & libero arbitrio. Quæstionem hanc postremis seculis a privatis scriptoribus agitatam, prolixe deduximus, nec existimamus, talem esse Fausti doctrinam, qualem nonnulli asseruerunt.

EX STATU MONASTICO.

Primis vitæ monasticæ propagatoribus annumerandus est Chariton abbas in Palæstina, qui tres monachorum habitationes, (Lauras vocant) seculo IV construxit. Nonnulli vetustiorem crediderunt, sed sine justa ratione. Vita ejus Græca non est Metaphrastæ; sed Anonymi vetustioris, nec tamen contemporanei. Varia monasteria incoluit Nilus abbas, cœnobii Cryptæ ferratæ in agro Tusculalo fundator, licet istud exstructum non viderit. Hujus Vita a discipulo fuse & enucleate scripta est. Primus abbas Cusantiensis in comitatu Burgundiæ, suique monasterii fundator, fuit Ermenfredus, cujus Vita a suppare ejusdem cœnobii præposito composita fuit. Gesta Ceolfridi, Girwensis & Wiremuthensis in Anglia abbatis, ex Beda, qui ejusdem fuit discipulus, aliisque scriptoribus collecta dedimus. Joannes de Meda ditionem Mediolanensem illustravit, & tertium tempore, primum vero dignitate, Humiliatorum Ordinem instituit. Ea occasione de Ordine Humiliatorum, deinde a S. Pio V pro viris exstincto, non pro monialibus, ejusque Ordinis initio & progressu disputatum est. Accedit ex Ordine Minorum Observantium Bernardinus Feltriensis, vir morum sanctitate & miraculorum gloria insignis, perpetua prædicatione Verbi Dei, qua totam fere magno cum fructu commovit Italiam, plane maximus, cujus res gestæ ex vetustis monumentis prolixo Commentario illustratæ sunt.

EX STATU SECULARI.

Martyres plerique sunt, quorum ex hoc statu gesta venerunt examinanda. Hos inter celebri fama a multis seculis eminuerunt Cosmas & Damianus fratres, nobiles corporum & animarum medici, quibuscum Ægis in Cilicia passi leguntur Anthimus, Leontius & Euprepius. Pleraque horum Acta fabulis fœdata sunt. Damus tamen Acta Græca, quæ partim proconsularia credimus, partim adjunctis aliquot improbabilibus interpolata. Græci scriptores medii ævi existimarunt, plures esse eorumdem nominum martyres, & nonnulli voluerunt, tria esse paria Sanctorum, quibus Cosmas & Damianus sint nomina, eosque omnes & fratres faciunt, & arte medicos, & ἀναργύρους sive argento carentes, quod gratis curarent. Hanc opinionem amplexi sunt præterito seculo viri aliquot eruditi, sed nobis minime probatur. Cultus Cosmæ & Damiani latissime per Orientem & Occidentem propagatus est. Alios Martyres non paucos subministravit Ecclesia Orientalis. Asia stricte dicta dedit Bardomianum, Eucarpum & Socios XXVI; Damascus in Syria Paulum, Tattam ejus uxorem, Sabinianum, Maximum & Rufum, illorum filios; Minor Asia Marcum, Alphium, Alexandrum, Zozimum, Niconem, Heliodorum cum Sociis, & triginta Militibus, in variis locis occisos; Cæsarea Cappadociæ Eleutherum vel Eleutherium. Ad Orientalem ecclesiam etiam pertinere existimamus Callistratum militem, qui cum aliis quadraginta novem Militibus martyrio coronatus est. Quamvis enim in Actis per Metaphrastem scriptis Romæ dicantur fuisse; rationes tamen variæ persuadent, passos potius Byzantii, quæ civitas deinde nova Roma fuit dicta. Africa ingentem simul producit Martyrum catervam. Primi sunt Martialis & Laurentius: aliorum nomina hic omitto. Italia habet, Romæ Privatum militem, Stacteum & Turturinum parum notos; Joannem Camulii in agro Genuensi; Herculanum in via Claudia; Fidentium & Terentium Tuderti in Umbria. Gallia sibi vindicat Florentinum & Hilarium martyres, Pseuduni in Æduis passos, quos aliqui in Vallesiam frustra transferre moliuntur; ibique Florentinum episcopum facere Sedunensem, Hilarium diaconum. Hispania Adulphum & Joannem fratres profert, Cordubæ sub Mauris coronatos; colit etiam in Alava Formerium, de cujus palæstra martyrii non constat. Magis etiam obscurum est, ad quam provinciam spectent Magignus, Nabor, & Faustinus, in Martyrologiis sine loco commemorati. Bohemia ducem suum Wenceslaum, ut martyrem celebrat & patronum. Hujus Vita a multis scripta est, & data a nobis gemina. Prioris auctor est Christannus, ipsius Sancti ex fratre nepos & monachus; alterius Carolus IV imperator. Gesta quoque Wenceslai & gloria posthuma operose examinata sunt. Inter confessores, qui hoc volumen auxerunt, reperitur Salomon, rex Hungariæ vivente patre coronatus, expulsusque a patruo, ac regno privatus. At, eo defuncto, regnum obtinuit, & ultra decennium fortiter administravit. Postea vero intestinis rursum bellis impetitus, & aliquot cladibus fractus, maluit cæleste regnum studiose quærere, quam pro terreno diutius decertare: vitamque amplexus solitariam & austeram, eamdem cum æterna feliciter commutavit Polæ in Istria. Elzearius de Sabrano, baro Ausoysii & comes Ariani, Galliam & Italiam suis virtutibus illustravit. Uxorem habuit B. Dalphinam, sed virgo obiit. Mundo servivit usque ad mortem, sed mundana desideria aut ignoravit, aut potius vicit. Vita graviter scripta est ab Anonymo suppare, multisque apud nos observationibus elucidata. Accedunt Eberhardus opilio, qui in Bavaria prope Frisingam colitur; & Deodatus in diœcesi Sorana in Latio.

EX FEMINEO SEXU.

Pauciores ex hoc sexu se obtulerunt. Præter martyres cum viris passas, Romæ memoratur Epicharis martyr, sed fortasse Constantinopoli potius tribuenda. Doda in diœcesi Ausciensi ut virgo colitur, in Officio etiam martyr dicta. In Italia Aureliam & Neomisiam virgines veneratur Anagnia; Luciam virginem tertii Ordinis S. Francisci Salernum; Antiliam, forte etiam martyrem, Arretium. Restant in diversis provinciis quatuor sanctæ Virgines, quæ magis innotuerunt. Eustochium Romanam, genere nobilissimam, virtutibus nobiliorem, frequenter celebravit S. Hieronymus, sub cujus institutione primum Romæ, deinde usque ad mortem in Bethleem vitam traduxit. Nobili similiter sanguine orta erat Hiltrudis, quæ Lætiis in Hannonia virginitatem colere maluit, quam principi viro nubere; ibique demum defuncta est. Celebris apud Germanos merito est S. Lioba, quæ nata in Anglia, & institutis vitæ monasticæ ibidem imbuta, in Germaniam profecta est ad S. Bonifacium, præfectaque ab eodem monasteriis monialium generalis magistra. Vitam ejus scripsit Rudolfus monachus Fuldensis ex testimoniis discipularum Sanctæ, aliarumque gravium personarum. Barcinone in Hispania & nata & defuncta est Mariæ de Cervello, vulgo de Socos dicta, virgo Ordinis B. M. V. de Mercede redemptionis captivorum, genere & virtutibus illustris. Vitam ejus varii conscripserunt. Una auctoris coævi apud nos data, & adjecta recentior altera.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Laurentio Ricci, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum septimum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Constantinum Suyskenum, Joannem Perierum, & Joannem Cleum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ 12 Martii MDCCLX.

JOANNES FRAEYS.

SUMMA PRIVILEGII REGII

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die XXVI Septembris anno MDCCLIII.

Signat ���J.H. HENRICY.

Et ego Joannes Stilting Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum septimum de Actis Sanctorum Septembris, nostro permissu apud ipsum impressum, publicet. Datum Antverpiæ 14 Martii MDCCLX.

APPROBATIO
ORDINARII

Legi mensis Septembris Tomi septimi Acta Sanctorum, quorum memoria celebratur vigesimo quinto & tribus sequentibus diebus. Idem de hoc Tomo, quod de tribus præcedentibus, Censeo. Actum Antverpiæ X Martii MDCCLX.

J. F. DE BRUYN Præses Seminarii Episcopalis, S. T. L. Cathed. Ecclesiæ B. M. V. Canonicus Graduatus Pœnitentiarius, Examinator Synodalis, librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc septimum tomum Septembris denuo protestamur.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM VII SEPTEMBRIS.

A

Aderitus, episc. Ravennas in Italia. Comm. Hist. § I. Scriptores præcipui, qui Sancti meminerunt. Acta ipsi falso attributa 398. § II. Sancti episcopatus; obitus; locus sepulturæ 401. § III. Inventio & translatio reliquiarum, cultus hodiernus 403

Adulphus & Joannes fratres MM. Cordubæ in Hispania. Comm. Præv. De cultu & gestis 507. Acta sublestæ fidei, ex legendario Ms. Asturicensi edita a Joanne Tamayo in Martyrologio Hispanico 510

Alexander cum Marco. &c. Vide Marcus.

Alodius episc. conf., Autissiodori in Burgundiæ ducatu. Comm. Memoria in Fastis; gesta aliquot; locus sepulturæ; corporis translatio & inspectio; cultus 649

Alphius cum Marco. &c. Vide Marcus.

Amantius presb. Conf. Tiferni in Umbria. Sylloge. De cultu, gestis & ætate 274

Anatalo, episc. Mediolanensis conf., in Insubria. Comm. Præv. § I. Sancti memoria in aliquot Martyrologiis: cultus Mediolani & Brixiæ: gesta edenda 10. § II. Controversia de ecclesiæ Mediolanensis fundatione, cujus primus episcopus S. Anatalo fuisse videtur: tempus episcopatus & obitus ejusdem 12. § III. Controversia de SS. Anatalonis, Antigii & Evasii episcopatu Brixiensi: Anataloni martyrium olim perperam adscriptum: corpus ejus Brixiæ 16. Vita, auctore anonymo ex Ms. Mediolanensi Michaëlis Picolpassi, collato cum editione Muratorii 21

Annemundus, alias Dalfinus, episc. Lugdunensis M., in territorio Cabilonensi in Gallia. Comm. Præv. § I. Memoria Sancti in aliquot Martyrologiis; diversa ejus appellatio apud scriptores Gallos & Anglos; inde & ex corrupto Bedæ textu ortus error putantium, duos fuisse episcopos diversos; argumentorum in oppositum allatorum refutatio 720. § II. Gesta aliquot Sancti ab Eddio, Beda, aliisque Anglis conscripta; Acta item ipsius ab anonymo Gallo; Martyrium sub S. Bathilde regina, sed ipsa inscia vel invita 724. § III. Quæstio, an idem sit Sanctus cum Sigoberrando, etiam sub S. Bathilde occisso; negativa sententia nobis probabilior 727. § IV. Sancti natales; nomen familiæ; episcopatus; & gesta quædam elucidata 730. § V. Monasterium S. Petri Lugdunense a Sancto restauratum & bonis ac privilegiis auctum; tempus, modus ac genus martyrii 733. § VI. Locus sepulturæ & de eo ac corporis possessione deinde orta & diu continuata controversia; reliquiæ an & ubi nunc serventur 736. § VII. Cultus antiquus ejusque continuatio; inspectio reliquiarum 739. § VIII. Festi celebritas & Officium ecclesiasticum Lugduni in collegiata S. Nicetii & monialium S. Petri aliisque alibi ecclesiis, Parisiis præsertim in nomini ipsius dicata ecclesia Seminarii puellarum Unionis Christianæ 741. Acta, auctore anonymo, ex variis Mss. collecta per Petrum Franciscum Chiffletium S. J. 744. Translatio et Miracula, ex Officio impresso 747

Anthimus cum Cosma. &c. Vide Cosmas.

Antilia V. ac forte M. Aretii in Tuscia. Sylloge de ejusdem cultu & gestis: cum monito de corpore S. Donati Aretini 162

Aphrodisius cum Florentino. Vide Florentinus.

Aunarius seu Aunacharius episc. Conf. Autissiodori in Burgundiæ ducatu. Comm. Præv. § I. Nominis diversimode corrupti annuntiatio in Fastis sacris; recentiorum de Actis ejus duplicibus judicia 86. § II. Sancti illustre genus ac patria; tempus nativitatis & aditi episcopatus 89. § III. Aliquot sancti Episcopi gesta; concilia, quibus interfuit; synodus ab ipso instituta; preces indictæ; cura ejus, ut scribantur Vitæ Sanctorum 91. § IV. Sancti ab Aunario ecclesiastica disciplina imbuti; Epistolæ Pelagii II Papæ ad eumdem datæ 94. § V. Sedis duratio; obitus, sepultura, corporis translationes, cultus 97. § VI. Calvinistarum in abbatiam S. Germani Autissiodorensis sacrilegus furor, & impietas in sacras ejus reliquias; ossium S. Aunarii & aliorum a Catholicis collectio & conservatio 99. VII. Sacrorum ossium post stragem Calvinistarum occultatio; inspectio; sanctitas prodigio confirmata; hodiernus situs 101. § VIII. Reliquiæ Sancti aliis in locis; Officia ecclesiastica antiqua & nova 103. Acta, auctore anonymo, ex editione Labbei tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 528 collata cum Ms. Senonensi & aliis 106. Acta Alia, ex Historia pontificum Autissiodorensium, edita apud Labbeum tom. 1 Biblioth. Mss. pag. 419, 108

Aurelia & Neosmisia VV. Anagniæ in Italia. Comm. Hist. Crit. § I. Memoria earum in Martyrologiis & ecclesiasticus cultus Anagniæ: Vita non edenda: tempus emortuale & mortis genus 137. § II. Sacrorum corporum translationes Anagniæ, ubi hodiedum quiescunt; Tamayi commenta rejecta 140

Austindus, archiepiscopus Ausciensis Conf., in Vasconia Superiore. Syll. Hist. Crit. § I. Notitia archiepiscopatus ipsius: memoria in Martyrologiis, & cultus: gesta pauca colligenda: patria & conditio usque ad episcopatum: hujus suscepti tempus 152. § II. Monasterium Sancti-montis Cluniacensibus concedit: ecclesiam Nogarolii condit: præsidet concilio Jaccetano: interest dedicationi ecclesiæ Moissiacensi 155. § III. Concilium provinciale cum legato Apostolico Ausciæ celebrat: alia quædam de ipso asserta examinantur: annus & dies obitus ejus: corpus Ausciæ 159

B

Bardomianus, Eucarpus & socii XXVI MM. in Asia, ex Martyrologiis 57

Barrus vel Finbarrus, episc. Corcagiensis in Hibernia, ac forte alius episcopus Cathenensis in Scotia. Comm. Hist. Crit. § I. Nominis varietas, etymon & in Martyrologiis annuntiatio: Corcagiensis episcopatus notitia, & primi ejus episcopi cultus 142. § II. Vitæ ejus fabulosæ, nec edendæ: pauca gesta aliunde cognita: ætas, qua floruit, monasterium & discipuli 144. § III. Conjecturæ de S. Barro vel Fymberro, in Cathenensi & Aberdonensi diœcesibus in Scotia culto: Opuscula eidem attributa 147. § IV. Neuter S. Barrus vel Finbarrus fuit magister S. Columbæ: Cathenensis a Magbilensi & Clonardensi distinguendus est 149

Bernardinus Feltriensis, Ord. Minorum observantium S. Francisci Conf., apud Ticinum in Italia. Comm. Hist. § I. Beati memoria in Martyrologiis: gesta a variis scripta, & quomodo tradenda: locus ejus natalis & familia 874. § II. Beati pueritia, adolescentia & profectus in litteris: accessus ad Ordinem Minorum, professio, sacerdotium, gestaque usque ad annum MCDLXIX, 878. § III. Sacri concionatoris munus ipsi impositum: præfecturæ in suos ab illo gestæ, Mantuæ, Feltriæ & Tridenti: conciones habitæ, aliaque ejusdem facta anno MCDLXIX & quinque sequentibus 881. § IV. Conventui Tridentino præfectus, sancti pueri Simonis cædem præsagiisse narratur: prædicavit Novellariæ, Regii Lepidi & Patavii, ubi suis præfuit, & peste infectis succurrit. 884. § V. Leges adversus scelera ferri curat: peste infectis servit, eadem corripitur & sanatur: alia ejusdem variis in locis gesta annis MCDLXXIX & duobus sequentibus 887. § VI. Romam profectus, sermones Quadragesimales habet: in provinciam suam regreditur: prædicat in obsessa Ferraria: fit vicarius suæ provinciæ: exsulat e statu Veneto: alia gesta ejus usque in annum MCDLXXXIV, 891. § VII. Pace Italiæ reddita, permittitur Minoribus Observantibus in dominium Venetorum reditus, præterquam Bernardino; qui vicariatum deponit; Montem pietatis Mantuæ erigit; multis in locis prædicat, & a variis civitatibus, etiam interposita summi Pontificis auctoritate, expetitur 895. § VIII. Post variata Pontificis mandata prædicat ac multa bona præstat Parmæ; Mutinæ, Eugubii, & Assisii, miraculis aliquot illustratus; a Pontifice Romam evocatur, ac deinde mittitur Perusiam & Tudertum ad civiles discordias componendas 899. § IX. Tuderti pacem inter cives conciliat: Perusiæ cultum B. Mariæ Virginis, sanctique Josephi, ac sanctissimi Sacramenti multum promovet: miracula patrat: alia ejusdem gesta variis in locis anno MCDLXXXVII, 903. § X. Gesta Parmæ anno MCDLXXXVII & sequenti pro immaculata B. M. V. Conceptione, reformandis cleri populique moribus ac Monte pietatis erigendo: Montem pietatis etiam Florentiæ fundare conatus, pellitur, & a Senensibus honorifice excipitur, ac multa eis bona præstat 906. § XI. Senas redire jubetur; ejusdem gesta hoc eodem anno MCDLXXXVIII, Perusiæ, Brufæ, Assisii, Tuderti, Corbaræ, Urbeveteri, Interamnæ, Teate, Aquilæ &c. 911. § XII. Acta ejus anno MCDLXXXIX Aquilæ & Teate in Aprutio, aliisque in provinciis; civitates pacificatæ; Montes pietatis erecti; mirum populorum erga illum studium: conciones plurimis in locis habitæ 915. § XIII. A multis expetitur concionator: Genuenses excolit; moniales reformat: Mediolani herniam passus, sermones continuat: variis in civitatibus concionatur: pro Montibus pietatis laborat: alia ejusdem gesta annis MCDXC & sequenti 919. § XIV. Montes pietatis Patavii, apud Plebem Sacci & Ravennæ ab eo instituti: Mantuanus instauratus & auctus: Faventiæ inveterata odia extincta: sermones ab eo habiti variis in locis, gestaque anno MCDXCI & initio sequentis 923. § XV. Beati gesta eodem anno MCDXCII Mantuæ, Vicentiæ, Patavii, & in oppido Campi S. Petri, aliisque in locis, ac Feltriæ, ubi monasterium Clarissarum erigi curat, & miraculis claret 928. § XVI. Conciones multis in locis habitæ reliquo anni MCDXCII; gesta ejus Genuæ & Vicentiæ: Montes pietatis anno MCDXCIII erecti in oppido Campi S. Petri & Ticini; mores hic mirabiliter reformati, & miracula patrata 933. § XVII. Florentiam petens epilepticum sanat: gesta ejus ibidem anno MCDXCIII: ingens civitatum pro illo audiendo studium: Aretium ab eo pacificatum: reditus Florentiam & postrema illius in eadem urbe acta 937. § XVIII. Perusiam missus, ruptaque inter concionandum pectoris vena, Senis convalescit: Perusinos & Assisiates civilibus discordiis dissidentes conciliare frustra nititur: alias civitates revisit: prædicat Brixiæ, ubi mores corrigit, cives pacificat, puerum sanat: expetitur a variis: Vicentiæ tandem utiliter concionatur anno MCDXCIV, 941. § XIX. Sermones a Beato dicti, gestaque Vicentiæ anno MCDXCIV: oratorium S. Hieronymi, illo auctore, ibidem erectum: angeli, eodem concionante, conspecti 944. § XX. Conciones Patavii, aliisque in locis habitæ; duo Montes pietatis instituti: gesta illius Brixiæ: litteræ ab Alexandro VI Papa acceptæ: afflicta valetudo & iter versus Ticinum, atque sermones hic cœpti 947. § XXI. Postremi Beati in afflicta valetudine sermones Ticini: secessus in conventum S. Jacobi: pia ad mortem præparatio & obitus: hujus tempus & locus, scripta ejus edita: Opus aliud synonymi in Romano Indice prohibitum 951. § XXII. Beati mors divinis prodigiis illustrata: ingens populi ad sacrum corpus concursus & beneficia impetrata: solemnia justa funebria: sepultura: corporis integritas & bina elevatio: pretiosa arca dono data 954. § XXIII. Novum sacellum exstructum, in quo Beati corpus positum, hodieque integrum honoratur: cultus mox ab obitu cœptus ac continuatus 957. § XXIV. Causa beatificationis Bernardini sub Urbano VIII introducta & suspensa: resumpta sub Innocentio X, cultusque approbatus: alia pro ejusdem canonizatione gesta: Officium & Missa a Benedicto XIII concessa: pia oratio in illius sacello appensa 961. Breve Elogium, auctore Luca Waddingo tom. 15 Annal. Minor. 963. Miracula et Beneficia, ab eodem Luca Waddingo collecta. Cap. I. Contracti erecti: epilepsia, morbus articularis, Hydrops, hernia, lues venerea & apostemata abacta: cæci, surdi, muti, claudi, vulnerati, ulceratique curati 964. Cap. II. Multa alia corporum mala depulsa: proles obtentæ: conjugalis amor redintegratus: obtrectatores castigati: propinquæ morti subducti: mortui vitæ redditi 967. Appendix Altera. De miraculis ac beneficiis per Innocentium Ticinensem collectis. Cap. I. Pueri variis malis per Beati patrocinium liberati: pestilentia depulsa: puerperis subventum: proles resuscitata; febres, calculi, aliaque mala abacta 974. Cap. II. Alii aliis morbis liberati: alii vitæ periculis subducti: lethalia vulnera sanata: mulier a Beato mirabiliter protecta 977. Cap. III. Alia beneficia ac miracula ab anno MDCLIV usque in MDCLXII impetrata 980

Bonfilius, episc. Fulginas, prope Cingulum in Piceno. Comm. Præv. § I. Cultus antiquus & hodiernus; ecclesia Beato dicata; Corporis translationes; festivitates annuæ 512. § II. Vita ejusque auctor; adjuncta quædam recentiorum examinata 515. § III. De Beati episcopatu, peregrinatione in Terram sanctam, reditu in Italiam, & tempore felicis obitus 517. Vita auctore B. Silvestro Silvestrinorum fundatore, ex editione juxta autographum facta anno MDCXIII & collata cum ejusdem autographi fideli apographo Ms. Prologus 519. Cap. I. Beati natales; vita monastica; regimen monasterii 520. Cap. II. Electio ad episcopatum; gubernandi ratio; iter in Terram Sanctam, mora ibidem & reditus in Italiam 522. Cap. III. Abdicatio episcopatus; reditus ad monasterium; injuriæ ibidem Beato illatæ 524. Cap. IV. Recessus e monasterio; vita solitaria; obitus; sepultura; miracula 526

C

Caius, episc. Mediolanensis, Conf. in Insubria. Comm. Præv. De ejus cultu, gestis, tempore episcopatus, die & genere mortis 391. Vita auctore anonymo, ex Ms. Mediolanensi, collato cum editione Ludovici Muratorii 394

Callistratus & Socii XLIX, milites & martyres, probabilius Bysantii in Thracia. Comm. Præv. De cultu, Actis, loco & tempore martyrii 190. Acta, auctore Simeone Metaphraste, ex editione Latina Lipomani & Surii, collata & variis locis emendata ex textu Græco 191

Candidus aut Candida cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Celerina cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Ceolfridus, abbas Gerwensis & Wiremuthensis in Anglia, prope Lingones in Campania Galliæ. Comm. Hist. § I. Notitia utriusque monasterii, cui abbas præfuit: depositio & translatio ipsius cum vario errore in Martyrologiis signata: translationes ejusdem, & veterum honorifica de ipso æstimatio 123. § II. Sancti Vita ex Beda colligenda: ejus tempus natale & patria: priora vitæ gesta incerta: presbyteratus: gesta cum S. Benedicto pro condendo Wiremuthensi monasterio 126. § III. Girwense monasterium conditum, eique S. Ceolfridus præfectus abbas: Regula utrique monasterio præscripta: S. Beda ab eodem institutus: S. Easterwino suffectus S. Sigfridus 129. § IV. Utriusque monasterii regimen a Sancto susceptum & strenue gestum: privilegium a Romano Pontifice impetratum: colloquium cum S. Adamnano: Picti ad canonicum Pascha & tonsuram Romanam adducti 131. § V. Postrema Sancti Romana peregrinatio: obitus & sepultura apud Lingones: totius vitæ chronotaxis: Opuscula aliquot ipsi adscripta 134

Ceraunius vel Ceraunus, episc. Parisiensis in Gallia. Comm. Sancti virtutes generatim notæ; tempus episcopatus; memoria in Fastis recentioribus; locus sepulturæ; reliquiæ & cultus 485

Chariton abb. Conf., in Palæstina. Comm. Præv. § I. Sancti in Fastis sacris, maxime Græcorum, commemoratio; & cultus ecclesiasticus 607. § II. Vita non est scriptoris contemporanei aut supparis: nec tamen videtur Metaphrastæ, sed antiquioris: in chronotaxim & gesta aliqua inquiritur 608. Vita Græca, auctore anonymo, ex Codice Ms. cum interpretatione apud Lipomanum edita. Præfatio 612. Cap. I. Sancti patria, fidei confessio, tormenta tolerata, aliaque vitæ monasticæ prævia 613. Cap. II. Anachoretica Sancti vita: constructio trium laurarum: habitatio prorsus solitaria in spelunca: monita discipulis data: pius obitus 617

Christophorus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Cleophas, Christi discipulus. Sylloge. § I. Memoria Sancti in Fastis Latinis & Græcis: cultus: Gesta ex Euangelio, & aliunde addita 5. § II. Cognatio Cleophæ cum S. Josepho, beata Virgine, Christo Domino: ejus filii Fratres Domini passim vocati: si tamen ille idem sit cum Discipulo 7

Cosmas, Damianus, Anthimus, Leontius & Euprepius MM. Ægis in Cilicia. Comm. Præv. § I. Memoria Martyrum in Fastis Latinis & Græcis, & cultus diebus variis 428. § II. Acta varia Græca & Latina: prima examinantur, reliquaque deinde recensentur 430. § III. Utrum plures admittendi sint Sancti fratres, quibus nomina fuerunt Cosmas & Damianus 435. § IV. Locus & tempus martyrii: Sanctorum ecclesiæ, reliquiæ, & cultus antiquus in Oriente 438. § V. Sanctorum ecclesiæ, reliquiæ & cultus Romæ, & in reliqua Italia & in Sicilia 441. § VI. Sanctorum reliquiæ, ecclesiæ, monasteria in Gallia 445. § VII. SS. Cosmæ & Damiani reliquiarum pars magna seculo X Bremam translata: indeque seculo XVII Monachium, ubi cum capitibus olim Bambergæ servatis in ecclesia Societatis Jesu sunt depositæ 447. § VIII. Alia quædam de translatis ad ecclesiam Societatis Jesu sacris ossibus: Cultus ibidem & miracula 451. § IX. Ecclesia Sanctorum Kausburæ in Suevia, ubi plurima miracula & beneficia clientibus præstita 455. § X. Aliæ reliquiæ & loca sacra in Germania, Belgio, Hispania, aliisque provinciis 458. § XI. Miracula olim scripta: nonnulla hic recitantur: multa edita a Dehnio: quomodo hæc a nobis danda 459. § XII. Recensentur decem priora ex editis miracula 462. § XIII. Alia novem miracula ex eodem codice apud Dehnium edita 464. § XIV. Reliqua miracula apud Dehnium impressa 466. Acta, auctore anonymo, ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ Interprete J. S. 469. Acta Altera auctore anonymo, ex editione Mombritii 471. Acta Tertia auctore anonymo, ex codice nostro Ms. P. CLV, 473. Acta Partim fabulosa, ex codicibus Mss. inter se collatis. Cap. I. Sanctorum gesta ante martyrium, partim fabulosa, partim incerta 474. Cap. II. Martyrium Sanctorum, ex primis Actis compositum & interpolatum 475. Cap. III. Sepultura & miracula, sed prorsus fabulosa 477

Cyprianus episc., Justina virg., Theoctistus sive Theognitus MM. Prope Nicomediam in Bithynia. Comm. Præv. § I. Sancti Martyres a Græcis & Latinis diebus diversis celebrantur elogiis vitiosis. Eorumdem Acta edita & Mss. Sanctorum Cypriani & Justinæ meminit S. Gregorius Nazianzenus 195. § II. Eudociæ Augustæ de sanctis Martyribus nostris lucubratio. Conferuntur cum illa Gregorii Nazianzeni asserta, & de occasione, qua is in errorem, confundendo duos SS. Cyprianos, inductus sit, inquiritur 199. § III. Examinantur monumenta cetera de Sanctis nostris scripta; quæ & qualia edenda 202. § IV. Examinatur Joannis Felli episcopi Oxoniensis intemperans de rebus ad SS. Cyprianum & Justinam spectantibus critica 205. § V. Discutiuntur reliquæ difficultates a Fello adversus Martyrum nostrorum historiam motæ. Actorum aliqualis chronotaxis 209. § VI. Examinantur Tillemontii critica, illique contrariæ Bailleti & Marani censuræ. Disseritur de Sanctorum patria & Antiochena S. Cypriani sede. Scripta quæpiam S. Cypriano nostro non satis certo tributa 212. Acta Interpolata, auctore anonymo, ex Mss. collata cum editis a Martenio tom. 3 Thes. Anec. Pars I. Conversio S. Justinæ virginis & S. Cypriani episcopi 217. Pars II. Confessio seu Pœnitentia S. Cypriani, editore & interprete Prudentio Marano Benedictino, cum aliis editis collata. Cap. I. Narrat S. Cyprianus, quomodo a parentibus idolis consecratus, omnes superstitionis scholas frequentarit, quidque in singulis didicerit 222. Cap. II. Ab Aglaïda, S. Justinæ proco, inductus S. Cyprianus omnes artis modos Virginis pudicitiæ expugnandæ experitur, quos S. Justina signo Crucis vanos reddit. Dæmon virtutem Crucis suamque contra Christianos impotentiam fassus a S. Cypriano repellitur 228. Cap. III. S. Cyprianus enarrat, quomodo Antiochiæ apud cœtum fidelium publice sua crimina confessus sit, quomodoque horum atrocitate & multitudine perculsus ad desperationem pene devolutus fuerit 233. Cap. IV. Eusebius consolatur & ad spem firmam veniæ hortatur S. Cyprianum, qui ejus oratione animatus ad episcopum adducitur, instruitur fidei mysteriis & baptizatur. Quibus auditis etiam Aglaïdas, ejurato dæmone, ad Christum convertitur 238. Pars III. Martyrium sanctorum martyrum Cypriani & Justinæ, auctore anonymo, ex bibliothecæ regiæ Parisinæ codice 520, collato cum cod. 1485. Interprete J. C. 242. Gloria Posthuma SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti martyrum. § I. Narrata in antiquis monumentis prima sacrarum reliquiarum translatio & depositio Romæ, illustratur. Earumdem inventio depositioque in basilica Lateranensi & Sanctorum in urbe Romana cultus hodiernus 246. § II. Monumenta, quibus nituntur Placentini, contendentes, SS. Cypriani, Justinæ ac Theoctisti corpora fuisse Placentiam translata ibique quiescere 249. § III. Examinatur historia Translationis S. Justinæ, ex codice Ms. ecclesiæ Placentinæ a Campio laudata & nobis submissa 251. § IV. Inquiritur, an merito Placentini corporibus SS. Cypriani ac Theoctisti glorientur. Synonymorum, vel nostrorum martyrum alibi sacræ exuviæ 255. Translatio Beatæ Justinæ Virginis & Mart. a Roma in Placentia, cujus corpus una cum Mart. Cypriano tradidit Sigifredo episcopo venerabilis Papa Joannes, qui hujus civitatis antea fuit antistes, ex Ms. codice ecclesiæ Placentinæ 258

D

Dalfinus. Vide Annemundus.

Damianus cum Cosma. &c. Vide Cosmas.

Deodatus Conf., in diœcesi Sorana in Latio. Comm. Præv. Sancti paucis noti cultus ex Actis inventionis & translationis 482. Acta Inventionis & translationis, ex authentico instrumento Ms. archivi episcopatus Sorani 483

Doda V. & forsan M., in diœcesi Ausciensi in Novempopulania 606

Donata vel Donatula cum Martiali. &c. Vide Martialis.

E

Eberhardus opilio, prope Frisingam in Germania. Sylloge. De cultu 844

Eleutherus vel Eleutherius M., Cæsareæ in Cappadocia, ex Fastis Hieronymianis & aliis 482

Elzearius de Sabrano, baro Ausoysii & comes Ariani, Parisiis in Francia. Comm. Præv. § I. Sancti festi natalis & translationis in Martyrologiis memoria: monumenta pro illius gestis illustrandis: Vita edenda, aliæque Mss. & editæ 528. § II. Sancti illustris prosapia, avi, consanguinei & parentes: locus & annus natales: personæ, a quibus primo institutus est 532. § III. B. Dalphina Sancto sponsa destinatur: hujus virginis genus, opes & amor virginitatis: sponsalia primum, deinde matrimonium ab iisdem contracta 535. § IV. Felices B. Dalphinæ conatus in virginitate S. Elzeario persuadenda: hujus de eadem servanda primo propositum, deinde utriusque votum & castissimus convictus 539. § V. Utriusque Conjugis molesta apud avos habitatio, deinde tranquillior in castro Podii-Michaëlis: Sancti in hereditatem mortui patris successio & mira mansuetudo: præcepta ab eo promulgata: ejusdem ad equestrem Ordinem promotio, & militia 544. § VI. Sancti reditus in Provinciam, & perpetuæ virginitatis votum ab ipso & B. Dalphina ibidem nuncupatum: professio ejusdem tertiæ Regulæ S. Francisci expensa: testamentum ab illo conditum: reditus in Italiam & munia ibidem obita 547. § VII. Sancti legatio ad aulam Parisiensem pro sponsa Carolo Calabriæ duci impetranda: gesta ibidem, morbus, & sancta mors, quæ B. Dalphinæ revelatur: apparitio ejusdem eidem facta 551. § VIII. Sacri corporis in habitu Ordinis S. Francisci sepultura Parisiis, & hinc translatio facta Aptam; prodigiosa translationis adjuncta non probata: ejusdem tempus 554. § IX. Supplicatio Joanni XXII Papæ pro canonizatione Elzearii facta, effectu irrito: item altera Clementi VI, & ex hujus mandato confectus processus, nec tamen tunc secuta canonizatio 557. § X. Elzearii canonizatio per Urbanum V, summum Pontificem: hujus obitus: bulla ejusdem canonizationis a Gregorio XI edita 561. § XI. Miracula aliquot ex Raphaële eprompta, & partim ex Summario processus canonizationis confirmata 565. § XII. Solemnis sacri corporis elevatio anno MCCCLXXXI facta, quam forte alia præcessit: reliquiæ profanationis periculo subductæ, & Aptæ superstites: aliquæ Ariani in Apulia honoratæ: an etiam Avenione 569. § XIII. Sancti cultus & solemne festum in civitate Aptensi: vetera & nova ejusdem Officia ecclesiastica ibidem: item cultus & Officia in abbatia S. Victoris prope Massiliam, Ariani, Avenione, & in Ordine Seraphico 573. Vita, auctore anonymo, ex Bodecensis cœnobii, Ordinis Regularium S. Augustini, Passionali pergameno Ms. insigni mensis Septembris, collato cum Ms. Bernardi Rottendorffii. Cap. I. Illustres Sancti natales: pia pueritia & adolescentia: conjugium cum B. Dalphina, & virginitas in eo servata: insignis ecstasis 576. Cap. II. Aliæ Sancti ecstases, & ejusdem virginitas aliis divinitus revelata 580. Cap. III. Pium Sancti in familia sua regimen: virtutes variæ: misericordia in pauperes & leprosos miraculis illustrata: ægri ab eodem sanati 583. Cap. IV. Sancti Comitis in rebelles & calumniatores mansuetudo: Ordo equestris ipsi collatus: votum virginitatis ab eo emissum: integritas in suscepto Calabriæ ducis magisterio & cura pauperum 587. Cap. V. Aliæ sancti Comitis virtutes: militia: morbus & convalescentia: legatio in Franciam: obitus, sepultura, translatio & miracula 591

Emilus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Epicharis matrona M. forte Constantinopoli, ex Fastis sacris 478

Ermenfridus, primus abbas Cusantiensis, in comitatu Burgundiæ. Comm. Præv. § I. Notitia monasterii Cusantiensis: Sancti in Martyrologiis memoria, non ubique sine errore: ejusdem cultus, Officia & reliquiæ III. § II. Vitæ edendæ scriptor Egilbertus, & hujus ætas: Sancti qualiscumque Chronotaxis: observationes quædam de fratre ipsius Waldaleno 114. Vita, auctore Egilberto, præposito Cusantiensi, ex codice Ms. Joannis Jacobi Chiffletii, collato cum altero Ms. Epistola auctoris ad Luxovienses. Vetus Capitum Partitio. Incipiunt capitula de vita beatissimi Ermenfredi Cusantiæ ecclesiæ abbatis 116. Cap. I. Incerta quædam de Warascis: Cusantiense monasterium puellare conditum: Sancti parentes & frater: ejusdem gesta usque ad monachatum 117. Cap. II. Monachatus ejus Luxovii: congregati ab eo monachi Cusantiæ, quam Luxovio subjicit: acta ejusdem ibidem 119. Cap. III. Beata Sancti mors & sepultura: aliquot discipuli ejus & miracula 121

Eucarpus cum Bardomiano. Vide Bardomianus.

Eugenius cum Paulo. &c. Vide Paulus.

Euprepius cum Cosma. &c. Vide Cosmas.

Eusebius Papa conf. Romæ Syll. Hist. § I. Sancti in Fastis vetustissimis memoria: dies mortis, & reliqua Pontificatus chronotaxis 265. § II. Asserta de gestis S. Eusebii dantur & examinantur: cultus ipsius in ecclesiis particularibus 268

Eusebius episc. Conf. Bononiæ in Italia. Sylloge. De cultu, gestis, ætate &c. 271

Eustochium virgo, in Bethleem. Syll. Hist. § I. Memoria Sanctæ in Martyrologiis: Cultus probatus 630. § II. Nobile genus Sanctæ, priora ejus gesta Romæ 631. § III. Sancta in Palæstinam cum matre proficiscitur: ejus vita monastica in Bethleem usque ad matris morbum supremum 635. § IV. Officia matri in supremo morbo ab Eustochio præstita: præfecturam monasterii suscipit: Opera eidem dicata ab Hieronymo 641. § V. Paulam fratris filiam præclare instituit: multa patitur a Pelagianis: annus beati obitus investigatur 643

Exuperius episc. Conf., Tolosæ in Gallia. Syll. Hist. § I. Sancti memoria in Martyrologiis & cultus: elogia aliquot generalia: Acta non edenda 623. § II. Patria Sancti ignota; nisi forte sit Burdigalensis: quæritur, an sit idem cum aliquot synonymis 624. § III. Gesta S. Exuperii ordine chronologico exposita ab initio episcopatus usque ad obitum 626

F

Faustinus cum Magigno. Vide Magignus.

Faustinus aut Faustina cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Faustus episc. Regiensis, in Provincia Galliæ. Comm. Hist. § I. Sancti cultus antiquus: memoria in Fastis sacris, verisimiliter etiam in Hieronymianis: sanctitas agnita a Baronio 651. § II. Sancti patria, mater, studia, eloquentia, vita monastica Lerini, monasterii præfectura 654. § III. Nonnulla de Sancti gestis in monasterio, & in ejus præfectura examinantur 656. § IV. Episcopus fit Regiensis: morum integritas in episcopatu: Romam profectus, anno CDLXII assistit concilio sub S. Hilaro Papa 660. § V. Respondet Faustus ad tres quæstiones, ac in eo scripto sustinet, nullam creaturam dicendam esse incorpoream: scriptum illud a Mamerto Claudiano refutatur 661. § VI. Epistola Fausti ad Benedictum Paulinum: an quædam ex illa sint improbata a S. Avito Viennensi 664. § VII. Gesta S. Fausti cum Lucido presbytero, qui errores Prædestinatianos retractat: concilia Arelatense & Lugdunense, in quibus illi damnati 667. § VIII. Faustus, petentibus concilii Patribus, scribit libros de Gratia & Libero arbitrio: varia antiquorum & recentiorum de illis judicia 670. § IX. Faustus probabilius initium fidei gratiæ attribuit, non naturæ aut libero arbitrio: Suarezii multum dubitantis crisis expenditur 677. § X. Reliquæ Suarezii objectiones diluuntur 683. § XI. Respondetur ad objectiones Norisii, volentis Faustum esse damnatum in concilio Arausicano, & contrarium esse & S. Augustino 691. § XII. Refutantur asserta Tillemontii, contra Fausti sanctitatem disserentis 695. § XIII. Annus, quo Faustus prædictos scripsit libros, non omnino certus: videntur illi iidem, quos miris laudibus effert S. Sidonius 696. § XIV. Sanctus fuit inter legatos ad pacem cum Gothis componendam: scripsit duo Opuscula contra Macedonianos & Arianos, primum Paschasii nomine editum, alterum probabiliter Breviarium 700. § XV. Sancti exsilium: monita data Felici, & Ruricio, quorum subsidiis in exsilio utitur 703. § XVI. Annus mortis incertus, uti & ætas, sed certo grandæva: Homiliæ sub nomine Eusebii Gallicani editæ, non omnes sunt Fausti, sed multæ ex illis, & aliæ nonnullæ 707

Faustus, episc. Tarbensis in Novempopulania. Sylloge. De cultu, ætate & gestis 715

Fidentius & Terentius MM. Tuderti in Umbria. Sylloge. De cultu, & Actis 479

Finbarrus. Vide Barrus.

Firminus episc. mart., Ambianis in Gallia. Comm. Præv. § I. Diversa Actorum exemplaria, eorumque in quibusdam notabilis varietas: non sunt scriptoris contemporanei, nec defectibus aliquot carent 24. § II. Patria S. Firmini: vitæ qualiscumque chronotaxis: tempus martyrii 26. § III. De episcopatu S. Firmini, & aliquot successoribus 29. § IV. Memoria Sancti in Martyrologiis & cultus diebus pluribus 32. § V. Inventio & translatio corporis 34. § VI. Tempus episcopatus S. Salvii, sive inventionis S. Firmini 36. § VII. Translatio corporis in thecam magis pretiosam, aliaque ad gloriam Sancti posthumam spectantia 38. § VIII. Corpus thecæ aureæ impositum: aliquot S. Firmini ecclesiæ: cultus in aliis Galliæ diœcesibus 41. § IX. Utrum corpus S. Firmini translatum sit ad abbatiam S. Dionysii 43. § X. Insignis cultus, & reliquiæ Sancti Pompelone, cujus uti & totius regni Navarræ est patronus: cultus etiam in tota Hispania 46. Vita, ex duobus Mss. Ambianensi & Antverpiensi, collatis cum sex aliis & editione Bosqueti. Cap. I. Sancti patria, parentes horumque conversio: pueritia, juventus, consecratio episcopalis 51. Cap. II. Prædicatio S. Firmini: varia certamina & martyrium 53

Florentinus, Hilarius & forte Aphrodisius MM. Pseuduni in Æduis. Comm. Præv. § I. Memoria in Fastis; palæstra martyrii 404. § II. Episcopatus S. Florentino & diaconatus S. Hilario perperam adscriptus 407. § III. Tempus martyrii; Acta duplicia & eruditorum de iis judicia 409. § IV. Tres reliquiarum translationum Historiæ, & quo pretio dignæ hæ sint, judicium 411. § V. Difficultates in translationum Historiis occurrentes, & noster ad eas tollendas qualiscumque conatus; translatio aliquot reliquiarum ad Bonevallense monasterium, nunc S. Florentino sacrum 415. § VI. Ecclesiæ Sanctis consecratæ; hodiernus reliquiarum status & cultus 418. Acta Dubiæ fidei, auctore anonymo, ex Mss. inter se collatis 420. Acta Breviora, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris. 423. Translatio et Miracula, auctore anonymo coævo, ex Mss. collatis cum editione Mabillonii. Pars I. 423. Pars II. 426

Formerius M., cultus in vico de Vañares, in Alava Hispaniæ provincia 59

Fymberrus. Vide Barrus.

G

Gagilus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Gurgilus aut Gargilus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

H

Heliodorus cum Marco. &c. Vide Marcus.

Herculanus mart., Via Claudia in Italia, ex Martyrologiis & Actis S. Alexandri episcopi martyris 22

Hilarius cum Florentino. Vide Florentinus.

Hiltrudis virgo, Lætiis in Hannonia. Comm. Præv. § I. Memoria Sanctæ in Fastis sacris, Acta a quo, quando & quibus adjumentis conscripta; judicia recentiorum 488. § II. Rationes, quibus Actorum auctoritas utcumque defendi queat, proponuntur, & Mss., unde hic excudenda sint, designantur 490. Acta, auctore anonymo monacho Valciodorensi seculo XI scripta, ex Ms. Lætiensi collato cum Lobiensi, Annalibus Hannoniæ Mss. Jacobi Guisii & editione Mabilloniana. Pars I. 492. Pars II. 497. Appendix. De cultu a seculo undecimo usque ad decimum octavum. § I. Ecclesiæ & monasterii Lætiensis restauratio; pretiosæ lipsanothecæ constructio 501. § II. Miracula; sacellum ac statua ipsi erecta; lipsanothecæ novæ admodum elegantes; duplex quotannis festivitas; reliquiæ aliis in locis 504

I

Joannes de Meda, presb. & Primarii Ordinis Humiliatorum Fundator Mediolani in Insubria. Comm. Præv. § I. Ordo Humiliatorum in viris exstinctus: Sancti memoria in Martyrologiis: Officium proprium apud Humiliatas: cultus & corpus Comi: an ab Alexandro III canonizatus 343. § II. Vita qualis edenda: patria & natales illustres: priora vitæ gesta ignota: apparitio Deiparæ Virginis ab aliquibus asserta 346. § III. Notitia Ordinis Humiliatorum, in cujus primæ originis tempus inquritur 348. § IV. Secundi Ordinis Humiliatorum initia: Tertius institutus per S. Joannem: omnes tres a Romanis Pontificibus approbati 351. § V. Notitia monasterii Rondenarii a Sancto conditi; Ordinis per ipsum propagatio, & insignia de Ecclesia Dei merita, ac demum exstinctio: ejusdem Sancti obitus, translatio & sepultura 353. § VI. Ecclesiæ Rondenarii per exundantem Coxiam violatio: sacri corporis inventio, recognitiones, & post separatas aliquas ab eo reliquias, ad novam ecclesiam translatio 356. Vita, auctore anonymo Humiliato, ex Ms. Comensi 358

Joannes Marcus, Christi aut Apostolorum discipulus. Syll. Hist. Crit. § I. Memoria Sancti in Fastis sacris: gesta ejus examinata 379. § II. S. Joannes Marcus fuit consobrinus S. Barnabæ. An idem S. Marcus euangelista 381. Joannes Marcus non videtur Joannes senior aut presbyter, imo hoc nomine designatus videtur ipse Joannes Apostolus 387

Joannes cum Adulpho. Vide Adulphus.

Joannes M., Camulii in agro Genuensi 606

Ismido vel Ismion episcop. Conf., Diæ in Gallia Sylloge De cultu, ætate & gestis 846

Ismion. Vide Ismido.

Julianus aut Julius cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Justina cum Cypriano. &c. Vide Cyprianus.

L

Laurentius cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Lea forte cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Leobgytha al. Truthgeba. Vide Lioba.

Leontius cum Cosma &c. Vide Cosmas.

Lioba seu Leobgytha alias Truthgeba, virgo abbatissa, in Germania. Comm. Præv. § I. Memoria in Fastis sacris; Acta a quo & quibus adjumentis conscripta 748. § II. Sanctæ natales; triplex nomen; vita in Winburnensi Angliæ monasterio; epistola ad S. Bonifacium; tempus, quo ad eumdem in Germaniam profecta est 750. § III. Regimen sanctimonialium in Germania Sanctæ commissum a S. Bonifacio; hujus & S. Lulli ad ipsam epistolæ; sociæ ac discipulæ ipsius 753. § IV. Tempus & locus mortis ac sepulturæ; translationes corporis; præsens reliquiarum status; cultus antiquus & hodiernus 756. Acta, auctore Rudolfo presbytero & monacho Fuldensi seculo IX. Ex Surii editione & Mss. Epistola Dedicatoria 760. Prologus. Pars I. Winburnensis cœnobii notitia; Tettæ abbatissæ virtutes; Sanctæ natales & vitæ religiosæ primordia 761. Pars II. Sanctæ evocatio in Germaniam a S. Bonifacio; regimen sanctimonialium; virtutes eximiæ; miracula 764. Pars III. Postrema Sanctæ gesta; obitus; sepultura; miracula post mortem 767

Longa cum Martiali &c. Vide Martialis. Longesa aut Longa cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Lucia virg. tertii Ordinis S. Francisci, Salerni in Regno Neapolitano. Comm. Præv. § I. Beatæ memoria in Martyrologiis, in quorum aliquot Benedictinis male adscribitur: corpus ejus Salerni: reliquiæ Calatagironi: Officium ejusdem Salerni, & in Ordinibus S. Francisci 361. § II. Beatæ Vita edenda mutila: ætas incerta, late assignata: patria Sicula: professio non Benedictina, sed Franciscana 363. § III. Professio in tertio Ordine S. Francisci: præfuit novitiis ac forte toti monasterio: tempus emortuale ignotum: miracula vel beneficia aliqua post mortem 366. Vita Mutila, auctore anonymo, ex veteri Ms. Salernitano. collato cum edita ab Octavio Caietano 368. Officium Vetus, ex editione Octavii Cajetani 372

Luciosa cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Lupus episc. Conf., Lugduni in Gallia. Comm. Præv. Sancti memoria in Fastis; ætas; gesta aliquot, reliquiæ, cultus, miracula 81. Acta, ex veteri Breviario Lugdunensi 84

M

Magignus, Nabor & Faustinus MM. ex Apographis Hieronymianis 263

Marcus, Alphius, Alexander, Zosimus, Nicon, Neon, Heliodorus & socii. Item Triginta milites MM. in variis Asiæ Minoris locis, ex Martyrologio Romano & Fastis Græcorum 600

Maria de Cervello, vulgo de Socos, virgo Ordinis S. Mariæ Virginis de Mercede Redemptionis captivorum, Barcinone in Catalonia. Comm. Præv. § I. Acta antiqua quando & a quibus collecta; qui & quomodo iis usi sint recentiores, quomodo a nobis exhibenda 166. § II. Beatæ illustre genus; parentes; nativitas; virtutes in pueritia & juventute; fuga nuptiarum; votum virginitatis 169. § III. Obitus parentum; professio religiosa; patrocinium naufragantibus; beata mors; corporis miraculis illustrati sepultura 172. § IV. Miracula post obitum; corporis translationes; situs lipsanothecæ; cultus in aliis locis Cataloniæ 174. § V. Instructio processus ad canonizationem; solemnis inspectio corporis; nova varii generis miracula 176. § VI. Cultus immemorabilis decreto Apostolico approbatus; Officium proprium pro toto Ordine B. Mariæ de Mercede Redemptionis Captivorum, extensum ad omnes ditiones augustissimæ imperatricis Reginæ Hungariæ &c., nomen Martyrologio Romano inscriptum 278. Acta, auctore Joanne de Laes coœvo inchoata, & ab alio vel aliis continuata, ex vetusto codice Ms. archivi conventus B. Mariæ de Mercede Barcinone. Pars I. Beatæ natales; virtutes ante & post professionem religiosam 180. Pars II. Miracula ante & post obitum; corporis translatio 181. Vitæ Compendium, auctore anonymo ex variis recentiorum scriptorum lucubrationibus extractum 183

Marius aut Marcus cum Martiali. &c. Vide Martialis

Martialis, Laurentius, Gurgilus aut Gargilus, Marius aut Marcus, Faustinus aut Faustina, Victor, Candidus aut Candida; Valeria, Longesa aut Longa, Celerina, Donata vel Donatula, forte Lea, Luciosa, Emilus, Gagilus, Placidus, Longa, Victoria, Prisca aut Priscus & forte cum Anonymis, Julianus aut Julius, Christophorus, Nobilis & Secundula MM. in Africa, ex Martyrologiis 603

Maximus cum Paulo. &c. Vide Paulus.

N

Nabor cum Magigno. &c. Vide Magignus.

Neomisia cum Aurelia Vide. Aurelia.

Neon cum Marco. &c. Vide Marcus.

Nicon cum Marco. &c. Vide Marcus.

Nilus abbas Cryptæ Ferratæ in Agro Tusculano Italiæ. Comm. Præv. Notitia locorum: Vita Sancti scripta a contemporaneo: ejus chronotaxis aliqua 279. Vita, auctore Sancti discipulo, forte B. Bartholomæo, editore & interprete Joanne Matthæo Caryophilo archiepiscopo Iconiensi. Cap. I. Nascitur S. Nilus, Deiparæque offertur. Magnum in ipsa adolescentia in virtutibus & scientiis progressum facit. Variis a dæmone tentationibus appetitur, iisque superatis, fit monachus 283. Cap. II. In cœnobium admissus, vixque habitum nactus, destinatur alteri monasterio prælatus, sed sollicite illam ceterasque dignitates refugit, abstinentiæ & humilitati studens. Prophetiæ spiritu claret. Ad cellam solitariam se recipit 288. Cap. III. S. Nilus jejuniis vigiliisque carnem domat & spiritu subjicit: varie orationes occupationesque diurnas dividit ad vitandum tædium: antiquorum Patrum singulas vivendi normas experitur; jejunia & mortificationem usque ad stuporem colit, varieque a dæmone tentatus, in morbum incidit 293. Cap. IV. Ad cœnobium æger reductus, convalescit, rursumque ad speluncam reversus a diabolo graviter fuste vulneratur, quo malo prodigiose sanatur. Stephanum vitæ monasticæ institutis instruit 297. Cap. V. Georgium virum nobilem Rossanensem post varias probationes in disciplinam recipit S. Nilus; miranda illius humilitas propriæque voluntatis abdicatio, & sanctus obitus 303. Cap. VI. S. Nilus gloriæ suique contemptor Caniscam, suum olim magistrum, ad despectum divitiarum hortatur: fratres oratione contra dæmonis insidias munit cæcamque illorum obedientiam experitur: avari præpositi bona sibi testamento legata pauperibus elargitur: parthenonem restaurat: populi turbam fugit 307. Cap. VII. Propositas sibi ex sacris Litteris quæstiones resolvit, ex iisque proponentes ad judicii timorem vitæque emendationem hortatur: cum Judæo agere de Deo recusat: habitum monasticum irridentibus imminentem divinam ultionem prædicit 311. Cap. VIII. S. Nilus fugitans adulationis, Eupraxium Calabriæ præfectum increpat, morboque castigatum & pœnitentem monachali habitu induit, qui paulo post pie moritur. Testamento legata ab illo bona sanctus Pater administrare recusat: ducis filium aliosque plures malo dæmone & variis morbis liberat 314. Cap. IX. Popularibus suis Rossanensibus rebellionis pœnas imminentes deprecatur: in visione a doloribus ex vulnere cruris sanatur: oblatas in subsidium monachorum pecunias recusat: frustraque tentatus, ut ad aulam proficiscatur, cubicularium imperatoris ad divitiarum contemptum & solitudinem hortatur 318. Cap. X. Insidias a dæmone structas S. Nilus & episcopatum Rossanensem sibi destinatum fuga declinat: archiepiscopo consilio suo acquiescere nolenti mortem funestam prædicit: a dynasta Saracenorum sua epistola famaque moto abductos tres monachos liberos cum variis insuper donis recipit 322. Cap. XI. Ad monasterium Casinense, Saracenorum incursiones declinans, profectus festive ab abbate Aligerno excipitur, monachosque ibidem animæ & corporis infirmitatibus liberat & piis doctisque exhortationibus imbuit 326. Cap. XII. Abaræ Pandulphi ducis Capuani viduæ, impositam pro machinato homicidio pœnam implere recusanti, filii mortem ducatusque amissionem vaticinatur: nepotem suum, qui erga rem sacram irreverentem se præbuerat, videre usque ad mortem renuit: malum bono remunerat: dissolutæ vitæ monachis imminentes pœnas minatur 330. Cap. XIII, S. Nilus abbatiam Vallis-Lucii, ut locum sibi suisque nimis commodum relinquit, migratque ad alium magis solitarium in agro Cajetano: feminas, etiam principes, non nisi coactus ad colloquium admittit: ad principes magnatesque tantum pro miseris acturus, accedit. Romam profectus pro Joanne antipapa apud Pontificem & imperatorem deprecatur 334. Cap. XIV. Stephani pius obitus. S. Nilus, ne sibi honores deferantur, studiose cavet, & monasterium ideo relinquens Romam tendit: at in monasterio S. Agathæ subsistens, nactus ab agri Tusculani domino locum construendo monasterio, dum hoc parat, sancte moritur, & a suis cum magno luctu sepelitur 339

Nobilis cum Martiali. &c. Vide Martialis.

P

Paulus, Tatta, uxor ejus, Sabinianus, Maximus, Rufus & Eugenius, eorum filii MM. Damasci in Syria, ex Martyrologiis 58

Placidus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Principius episc. Conf, Suessionibus in Gallia. Sylloge 60

Prisca aut Priscus cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Privatus, miles M., Romæ, ex Martyrologiis & Actis S. Callisti Papæ martyris 598

R

Rufus cum Paulo &c. Vide. Paulus.

S

Sabinianus cum Paulo &c. Vide Paulus.

Salomon, Salon aut Salonius Episc. Conf. Genuæ in Italia. Sylloge critica ex Martyrologiis 716

Salomon, ex rege Hungariæ eremita Polæ in Istria. Comm. Hist. § I. Cultus, reliquiarum honorifica conservatio: elogia 848. § II. Gesta Sancti ordine chronologico examinata usque ad obtentum Hungariæ regnum 850. § III. Gesta Salomonis regnantis, nimirum pax inita cum Geisa fratrueli, & bella cum eodem adversus hostes fortiter gesta 853. §. IV. Bellum cum Bessis & Bulgaris gestum, capta Alba Græca, ejusque occasione inter Salomonem & Geisam orta discordia 857. § V. Aucta inter Regem & Geisam discordia, bellum inter eos exoritur: Geisa tandem prævalet, & regnum sibi vindicat 860. § VI. Varii conatus Salomonis ad regnum recuperandum usque ad mortem Geisæ 865. § VII. S. Ladislaus rex eligitur: varia sub ejus regno B. Salomonis fortuna: victus in prælio, se clam subducit 869. § VIII. Vitam solitariam amplexus B. Salomon, pœnitentiam agit, & pie moritur, nullis relictis liberis 872

Salon aut Salonius. Vide Salomon.

Secundula cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Senator, ex Martyrologiis 263

Silvinus episc. Brixiensis, in Longobardia. Comm. Memoria in Fastis; reliquiarum inventiones & Translationes: cultus 645

Solennis episc. conf. Carnoti in Gallia Comm. Præv. § I. Varie luxatum Sancti nomen, & mentio variis diebus apud martyrologos & auctores alios. Actorum ejus notitia 62. § II. Examinantur antiquiora S. Solennis Acta. Quæ Vitæ edendæ 65. Vita, auctore anonymo, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris cum aliis collato 68. Vita Interpolata, ex Ms. serenissimæ reginæ Sueciæ notato DXXVIII. Cap. I. Sancti natales, dotes animi, virtutes, Miraculum ab eo patratum. Fuga infularum, quas reluctans accipit. Clodoveum ad prælium proficiscentem signo Crucis munit, eique victoriam obtinendam promittit 72. Cap. II. Clodoveo, victoria potito & in hostiles ditiones incurrere meditanti, S. Solennis apparet, & dissuadet concepta consilia exsequi. Regis baptismo adest Sanctus, accitusque, ut eum in alia expeditione comitetur, ægrotat & Malliaci decedit. Miraculum, quod ad Sancti funus contigit 74. Historia Translationis Reliquiarum, ex apographo Parisiis submisso per R. P. Combefisium, & verisimiliter excerpto ex Ms. codice bibliothecæ regiæ 75. Miracula, ex eodem apographo Parisiensi R. P. Combefisii 77

Stacteus M. & Turturinus, Romæ, ex Martyrologiis & Vita B. Rabani 605

T

Tatta cum Paulo. Vide Paulus.

Terentius cum Fidentio. Vide Fidentius.

Theoctistus cum Cypriano. Vide Cyprianus .

V

Valeria cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Victor cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Victoria cum Martiali. &c. Vide Martialis.

Vigilius episc. Brixiensis in Longobardia. Commentarius. Memoria in Fastis; tempus, quo floruit; locus sepulturæ; reliquiæ, earumque translationes; cultus 276

W

Wenceslaus M., Bohemiæ dux & patronus, Vetero-Boleslaviæ in Bohemia. Comm. Præv. § I. Præcipuus sancti Ducis biographus Christannus: variæ aliæ Vitæ, auctoribus partim cognitis, partim anonymis, recensentur: ex omnibus tantum duæ edendæ 770. § II. Illustris Sancti familia & nativitas; sancta educatio & studium litterarum 774. § III. Sancti successio in paternum ducatum & successionis tempus: ejusdem & fratris Boleslai educatio ob teneram ætatem sanctæ aviæ commissa: aliorum de hisce asserta discussa 777. § IV. Dragomira filiorum & ducatus Bohemiæ tutelam sibi vindicat: ejusdem impietas in S. Ludmillam, tyrannicum regimen, & exauctoratio per S. Wenceslaum 779. § V. Sancti gesto initio ducatus sui: corpus S. Ludmillæ ab ipso translatum: bellum cum Henrico Aucupe, cui fit vectigalis: singulare certamen cum principe Gurimensi, quem divinitus territum in gratiam recipit 783. § VI. Inquiritur, quid statuendum sit de S. Wenceslao alia occasione inter duos angelos viso, ac propterea dignitate regia, aliisque muneribus donato 786. § VII. Ecclesiæ S. Viti martyris a sancto Duce ædificatæ tempus & adjuncta quædam: aliquorum asserta de aliis ecclesiis & xenodochiis ab eodem erectis, deque singulari quodam facto charitatis ipsius 790. § VIII. Sancti Martyris cædis causa, occasio, auctores & locus 793. §. IX. Sancti annus emortualis, de quo variant scriptores, probabilius stabilitur: Boleslai in ejusdem amicos sævitia: Podevini mors, sepultura & fama sanctitatis 796. § X. Sacri sanguinis effusi prodigiosa vestigia: corporis sepultura Boleslaviæ, & hinc facta translatio Pragam: ejusdem mirabilis tunc temporis integritas 800. § XI Sancti corpus in Pragensi S. Viti ecclesia miraculis clarum: principum in ipsum munificentia: caput auro ornatum, sacellum magnificum & tumba aurea eidem facta 803. § XII. Magnificæ ipsius tumbæ, sub Carolo IV imperatore factæ, quæ non superest, descriptio: recentior ejusdem ornatus 805. § XIII. Aliquot reliquiæ a reliquo Sancti corpore separatæ Pragæ: variæ reliquiarum translationes: ipsius sacellum & tumulus ab iconoclastis illæsa: ejusdem reliquiæ Pragæ, & alibi 808. § XIV. Ecclesia Boleslaviensis aucta ædificio & collegio canonicorum: peregrinationibus frequentata: ejusdem descriptio: Sancti primum sepulcrum, sanguis & aliæ reliquiæ ibidem 812. § XV. Aliquot ecclesiæ sub S. Wenceslai invocatione Deo exstructæ: examinatur, quid censendum sit de apparitione Daniæ regi facta pro ecclesia eidem Sancto ædificanda 815. § XVI. Vetus ac novum altare in basilica Vaticana nova & veteri Romæ ipsi erectum: item aliud Aquisgrani a Carolo IV imperatore 819. § XVII: Memoria ipsius in Martyrologiis; Officia ecclesiastica in variis locis & Romanorum Pontificum pro illius cultu favores ante canonizationem æquipollentem: ejusdem Officii primum ad libitum, deinde de præcepto ad universam Ecclesiam extensio 822. Vita, auctore Christanno de Scala monacho, ipsius Sancti nepote ex fratre, ex editione Bohuslai Balbini lib. 1, cap. 10 Epitomes Rerum Bohemicarum. Cap. 1 Sancti natales & in ducatum successio: educatio: S. Ludmillæ cædes ab eo prædicta: gesta pro religione: ejusdem S. Ludmillæ translatio 825. Cap. II. Insignes sancti Ducis virtutes, & eximia in SS. Eucharistiam pietas: contemptus ducatus & vitæ monasticæ desiderium: ejusdem fraterno scelere cædes & sepultura 828. Cap. III. Sancti Martyris amicorum cædes: parricidarum pœnæ: corporis translatio Pragam & mira integritas: Podevini mors & elogium: S. Wenceslai miracula: certamen cum Radislao, dum viveret 832. Vita Altera, auctore Carolo IV imperatore & Bohemiæ rege, ex Breviario membranaceo Ms. ecclesiæ S. Viti Pragensis, olim Joannis episcopi Litomislensis 837. Appendix de Aliquot Miraculis, ex variis 840

Z

Zenas, alias Zenon dictus, S. Pauli discipulus 390

Zosimus cum Marco &c. Vide Marcus.

INDEX CHRONOLOGICUS

SECULO I.

Sanctus Cleophas Christi discipulus 5

S. Joannes Marcus, Christi aut Apostolorum discipulus 379

S. Zenas, alias Zenon dictus, S. Pauli discipulus 390

Anno 61, Obiit S. Anathalon episcopus Mediolanensis 10

Circa 75, S. Aderitus fit episcopus Ravennas 401 c

Probabilius anno 85, Defunctus S. Caius episcopus Mediolanensis 391, 393 b c d

SECULO II.

Circa initium hujus seculi, Defunctus S. Aderitus, episcopus Ravennas 398, 401 d

S. Herculanus martyr Via Claudia in Italia 22

SECULO III.

Verisimilius hoc seculo, Passi Pseuduni in Æduis SS. Florentinus & Hilarius, ac forte Aphrodisius MM. 404, 409 d & seqq.

An. 222 vel 223, S. Privatus miles martyrio coronatur 598, 599 c

Circa 290, Martyrio coronatus S. Firminus episcopus Ambianis in Gallia 24

Probabilius anno 297, Passi Ægis in Cilicia SS. Cosmas, Damianus, Anthimus, Leontius & Euprepius 428, 438 c d

SECULO IV.

Sub Diocletiano, Passus S. Callistratus cum Sociis 190

Item, SS. Marcus, Alphius, Alexander, Zozimus, Nicon, Neon, Heliodorus cum Sociis 600

304, Passi SS. Cyprianus & Justina cum Sociis prope Nicomediam 195

310, Defunctus S. Eusebius Papa Conf. 265, 267 d

Inter 328 & 335, S. Chariton lauram construit in Palæstina 611 b c d

Hoc seculo, probabilius post medium, Obiit S. Chariton abbas in Palæstina 612 d

381, Habitum concilium Aquileiense, cui adest S. Eusebius Bononiensis 272 c

385, S. Eustochium, relicta Roma, cum S. Paula matre in Palæstinam navigat 635 f

393, Reperta Bononiæ corpora SS. Vitalis & Agricolæ 272 f

Circa 400, obiit S. Eusebius Bononiensis episcopus 271, 274 a d

SECULO V.

404, Obiit S. Paula, mater S. Eustochii, in Bethleem 641 a

Post annum 410, Defunctus S. Exuperius episcopus Tolosanus 623, 629 f

419, Obiit in Bethleem S. Eustochium virgo 630 b (Vide errata corrigenda) 645 d

433 aut 434, S. Faustus fit abbas Lerinensis 656 b c

Ante medium hujus seculi, Defunctus S. Silvinus episcopus Brixiensis 645, b c e f

Post medium hujus seculi, Vitam finivit S. Alodius episcopus Autissiodorensis 649, 650

Probabilius circa 452, S. Faustus fit episcopus Regiensis 660 a b c

472 aut 473, Habita consequenter concilia Arelatense & Lugdunense, in quibus damnati errores Prædestinatiani & S. Faustus libris suis de Gratia & libero arbitrio ex mandato illorum conciliorum Prædestinatianos refutat 696 e & seqq.

Circa 490, Obiit S. Faustus episcopus Regiensis 651, 708 d & seqq.

Sub finem hujus seculi, obiit S. Principius episcopus Suessionensis 60

Item, Defunctus S. Faustus episcopus Tarbensis 715, 716 a b

SECULO VI.

Circa hoc seculum, Vixit S. Vigilius Brixiensis episcopus 276, 277 d e

Circa 508, Defunctus S. Solennis episcopus Carnotensis 62 b

Circa 540, Natus S. Aunarius Autissiodorensis 89 f

Ante medium hujus seculi, Obiit S. Lupus episcopus Lugdunensis 81 b, 82 f

Circa 571, S. Aunarius fit episcopus Autissiodorensis 90 d e

Circa 600, Defunctus S. Amantius presbyter Tiferni in Umbria 274, 276 c

SECULO VII.

Sub initium hujus seculi, Episcopus fuit S. Salvius Ambianensis, & sub eo inventum ac translatum corpus S. Firmini episcopi martyris 36 d & seqq.

Item, Obiit S. Aunarius episcopus Autissiodorensis 86, 97 d e

Hoc seculo, S. Barrus aut Finbarrus episcopus Corcagiensis in Hibernia 142, 145 f

Intra 601 & 625, Obiit S. Ceraunius episcopus Parisiensis 485, 486 a

Circa medium hujus seculi, Defunctus S. Ermenfredus, primus abbas Cusantiensis in comitatu Burgundiæ 111 c, 115 e

Circa 659, S. Annemundus, alias Dalphinus, episcopus Lugdunensis occiditur 720, 735 d e f

674, Conditum monasterium Wiremuthense in Anglia 127 d e f

682, Conditum monasterium Girwense in Anglia, eique præfectus S. Ceolfridus 129

SECULO VIII.

Probabilius anno 714 aut 715, Picti & Scoti ad Pascha Romanum traducti 133 & 134

Et anno 716, Etiam monachi Hiienses 134 c d

716, Apud Lingones in Gallia obiit S. Ceolfridus abbas Girwensis & Wiremuthensis in Anglia 123 b

Ante 732, Scripta Vita S. Ermenfredi abbatis ab Egilberto Cusantiæ præposito 114 e f, 136 c d

Circa 748, S. Lioba virgo ex Anglia in Germaniam proficiscitur ad S. Bonifacium 752 b c

750, S. Lioba sit abbatissa Bischoffsheimensis 753 e

Circa 779, Obiit S. Lioba virgo, alias Truthgeba, abbatissa Bischoff sheimensis 748, 756 b c d

Circa finem hujus seculi, Obiit S. Hiltrudis virgo Lætiis in Hannonia 488

SECULO IX.

Verisimillime anno 819, Translatum corpus S. Liobæ virginis in ecclesiam novam S. Bonifacii 756 e f, 757

Circa 825, Passi Cordubæ sub Mauris SS. Adulphus & Joannes fratres 507, 510 b c

865, Prima translatio corporis S. Aunarii Autissiodorensis 98 b & seqq.

SECULO X.

Hoc seculo, Inventa corpora trium Sanctorum, & Ravennam translata 403 b & seqq.

Anno 908, Natus creditur S. Wenceslaus Bohemiæ dux 776 b

Circa 916 vel 918, S. Wenceslaus fit dux Bohemiæ 777

Probabilius anno 936, Cæsus est S. Wenceslaus, dux Bohemiæ & martyr 770, 796 d & seqq.

939 vel 940, Corpus S. Wenceslai Pragam translatum 801 c d

964 aut 965, Pars magna reliquiarum SS. Cosmæ & Damiani Roma Bremam translata 447 f, 448 a

967, Ecclesia Pragensis fit cathedralis 804 a

SECULO XI.

Forte sub initium hujus seculi, Obierunt SS. Aurelia & Neomisia virgines, & eodem seculo earum corpora Anagniam translata 137, 140

1005, Obiit S. Nilus abbas Cryptæ-Ferratæ 279, 281 b c

Circa 1048, Natus B. Salomon, postea Hungariæ rex 850 f

1061, Bela Polonorum subsidio vincit Andream Hungariæ regem, eoque in pugna occiso, regnum Hungariæ obtinet 852 a b c

1063, Habitum concilium Jaccetanum in Aragonia 157 b & seqq.

Item, B. Salomon, mortuo Bela patruo suo, fit rex Hungariæ 852 c d e

1068, Habitum concilium Ausciense, & defunctus S. Austindus archiepiscopus Ausciensis 152, 159 d, 161 e

1074, Aliquot præliis victus B. Salomon, maximam regni Hungariæ partem amittit, & fratruelis ejus Geisa rex coronatur 864 d e f, 865 a b

1077, S. Ladislaus, mortuo fratre Geisa, eligitur rex Hungariæ 869 (non 861, ut male impressum) b c d e

1080 aut 1081, Pax inter S. Ladislaum & B. Salomonem, Hungariæ reges, conciliata 869 e f

1083, Elevatum corpus S. Stephani Hungariæ regis, eaque occasione B. Salomon eductus carcere, in quem ob sinistras suspiciones fuerat conjectus 870 f, 871

Circa 1084 aut 1085, Salomon cum Chunis victus a S. Ladislao, & iterum a Bulgaris, omnem regnandi spem abjicit, & vitam solitariam eligit 872 d & seqq.

Ante finem hujus seculi, S. Ismido factus episcopus Diensis 846 f

Hoc aut sequente seculo, Defunctus B. Salomon, ex rege Hungariæ eremita 848, 874 a d

SECULO XII.

Circa 1110, In novam thecam translatum corpus S. Firmini episc. Mart. 40 b

1115, Combusta fere tota urbs Ambianensis 40 b

Post 1115, Obiit B. Bonfilius episcopus Fulginas 512, 519 b

1120 aut 1121, Defunctus S. Ismido Diensis episcopus 846, 847 e f

1128, Reliquiæ S. Hiltrudis in pretiosam thecam illatæ 503 b c & seqq.

1159, Obiit S. Joannes de Meda, fundator primarii Ordinis Humiliatorum 343, 355 b c

1186, Cultus S. Firmini Ambianensis auctus Pompelone, acceptis ibidem ejus reliquiis, & deinde variæ festivitates ejus institutæ 46 d, 47 & seqq.

Hoc seculo sub finem, Corpus S. Firmini E. M. Ambianensis in thecam auream translatum 4 b

SECULO XIII.

1230, Nascitur B. Maria de Cervello 170 b c

Circa 1235, Translatum corpus B. Bonfilii Fulginatis episcopi 513 c

1290, Obiit B. Maria de Cervello, vulgo de Socos, virgo Ordinis B. M. V. de Mercede 166, 173 e

SECULO XIV.

S. Firminus episcopus Martyr Ambianis claret miraculis 41 f

1323, Obiit S. Elzearius de Sabrano 528, 552 f

1335, Reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani Bremæ solemniter elevatæ 448 b c

1347, Carolus IV imperator coronam auream, qua coronantur reges Bohemiæ, donat S. Wenceslao 804 e f, 805

1368, Elzearius de Sabrano ab Urbano V Sanctis adscriptus, sed ejus Bulla solum anno 1371 per Gregorium XI vulgata 561 e & seqq.

1381, Inventum integrum corpus B. Mariæ de Cervello, ejusque in novam thecam translatio prodigio impedita 175 b

Item, Elevatum solemniter corpus S.Elzearii 570 d

SECULO XV.

1411, Wenceslaus Bohemiæ rex reliquias Sanctorum ex Pragensibus ecclesiis ad arcem Carlsteinam metu hæreticorum transferri jubet 808 e f

1438, Reliquiæ Sanctorum, quæ Pragam relatæ erant, iterum Carlsteinam translatæ 809 e f

1439, Natus B. Bernardinus Feltriensis 876 c d

1456, Facta inspectio reliquiarum S. Annemundi episcopi Lugdunensis 740 d e f

Item, B. Bernardinus Feltriensis ingreditur Ordinem Minorum Observantium 879 a b c

1494, Obiit B. Bernardinis Feltriensis, Ordinis Minorum insignis prædicator 874, 951 f, 952

1496, Corpus B. Bernardini, integrum repertum, elevatur 956 a b c d

SECULO XVI.

1508, Reliquiæ S. Silvini Ep. Brixiensis Brixiam translatæ 646 b c

1513, Imagines B. Bernardini Feltriensis radiis ornatas permittit Leo X Papa 959 d e

1524, Translatum corpus S. Vigilii Brixiensis 278 a

1529 Aliæ S. Silvini reliquiæ prope Brixiam inventæ, & in civitatem translatæ, & anno 1532 in novo altari depositæ 647 d e f, 648

1542, Visitatæ reliquiæ S. Silvini Brixiensis 646 e f

1567, Autissiodorum a Calvinistis captum, & Sanctorum reliquiæ ab iisdem dissipatæ 99 c & seqq.

1571, Extinctus Ordo Humiliatorum in viris 343 b c

Item, Recognitum corpus S. Caii episcopi Mediolanensis 392 c

1581 & 1628, Insula Barbara a peste libera patrocinio S. Lupi episcopi Lugdunensis 84 b c

1599, Pestis patrocinio S. Firmini Episc. M. Pompelone extincta 48 b c

Hoc seculo exeunte aut sequenti ante medium, Altera facta est translatio B. Bernardini Feltriensis 956 e f, 957 a

SECULO XVII.

1613, Translatum iterum corpus B. Bonfilii Fulginatis 513 f, 514 a

1618, Inventum & translatum corpus S. Deodati in diœcesi Sorana 483 b & seqq.

1619, Fredericus comes Palatinus coronatur Bohemiæ rex, & Calvinistæ in res sacras Pragæ debacchantur 810 e, 811

1629, Inspectio corporis B. Mariæ de Cervello, miraculis honorata 176 e & seqq.

1633, Translatum iterum corpus S. Vigilii Brixiensis 278 b c

1636, Inventum corpus S. Joannis de Meda sub aquis, quarum usu morbi sanantur, & interim decentiori loco deponitur 356 d e f

1645, Corpus S. Joannis de Meda recognitum transfertur 357

1649, Reliquiæ SS. Cosmæ & Damiani Brema Monachium translatæ, ibique deinde in ecclesia Societatis Jesu depositæ 448 d & seqq.

1654, Cultus B. Bernardini Feltriensis ab Innocentio X approbatus 962 b c

1655, Corpus B. Bernardini Feltriensis tertia translatione deponitur in ara novi sacelli, eidem exstructi 957 f, 958 a b c

1657, S. Firminus Episc. Mart. & S. Franciscus Xaverius patroni æque principales in regno Navarræ statuti 49 e & seqq.

Item, Inventum visitatumque Polæ in Istria corpus B. Salomonis & aliorum quinque Sanctorum 848 c e f

1670, Concessum universæ Ecclesiæ a Clemente X Officium ad libitum de S. Wenceslao M. Bohemiæ duce 824 e f

1681, Translatum tertio corpus B. Bonfilii Fulginatis 514 a b c d

1692, Cultus B. Mariæ de Cervello approbatus 178 d e f

SECULO XVIII.

1725, Officium S. Firmini E. M. Ambianensis ad totam Hispaniam extensum 48 e

Item, Restitutus episcopatus civitati Cingulanæ 514 f

1726, Translatum quarto corpus B. Bonfilii Fulginatis 514 e

1728, Officium de B. Bernardino Feltriensi a Benedicto XIII cum Missa concessum pro toto Ordine Franciscano, & civitatibus Papiensi & Feltriensi 963 b c

1729, Præscriptum a Benedicto XIII Officium semiduplex de S. Wenceslao M. Bohemiæ duce 825 a

Item, ut Nomen B. Mariæ de Cervello Martyrologio Romano adscriberetur, ab eodem Pontifice concessum 179 e f

1752, Officium ejusdem Beatæ a Benedicto XIV extensum ad omnia regna & ditiones Imperatricis reginæ Hungariæ 179 f, 180 a


September VII: 25. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September VII

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September VII

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.